Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

13. April


XIII APRILIS

SANCTI QVI IDIBVS COLVNTVR.

Sanctus Iustinus, Philosophus Martyr.
S. Carpus Ep. Thyatirens., Martyr Pergami in Asia.
S. Papylus Diaconus, Martyr Pergami in Asia.
S. Agathonica soror, Martyr Pergami in Asia.
S. Agathodorus famulus, Martyr Pergami in Asia.
S. Martialis, Martyr Pergami in Asia.
S. Isaacus, Martyr Pergami in Asia.
Alii XLIV aut plures, Martyres Pergami in Asia.
S. Maximus Lector, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria.
S. Quintilianus, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria.
S. Dada, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria.
S. Euphemia, Martyr Chalcedone in Bithynia.
S. Eucapia, Martyr Chalcedone in Bithynia.
S. Secutor, Martyr Chalcedone in Bithynia.
S. Ianuarius, Martyr.
S. Paulus, Martyr.
S. Carulus, Martyr.
S. Arobus, Martyr.
S. Bassa, Martyr.
S. Carita, Martyr.
S. Agathonia, Martyr.
S. Decimus, Martyr.
S. Calepodius, Martyr.
S. Leonitides, Martyr.
S. Celerinus, Martyr.
S. Laurentius, Martyr.
S. Ignatius, Martyr.
S. Magnus, Martyr.
S. Milianus, Martyr.
S. Eleutherius, Martyr, sub Sapore Rege.
S. Theodosius, Martyr, sub Sapore Rege.
S. Zoilus, Martyr, sub Sapore Rege.
S. Vrsus, Episc. Ravennæ in Italia.
S. Martius Abbas, apud Arvernos in Gallia.
S. Romanus, Episc. Metensis, in Gallia.
S. Hermenegildus, Rex & Martyr in Hispania.
S. Guinochus, Episcopus in Scotia.
B. Ida Vidua, Comitissa Boloniensis, in Gallo-Belgica.
S. Caradocus Presbyter, eremita in Wallia Australi.
B. Iacobus de Certaldo, instituti Camaldulensis, Volaterris in Hetruria.
Venerabilis Virgo Ida de Lovanio, Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, in Valle-Rosarum in Brabantia.
B. Margarita Virgo, tertii Ordinis S. Dominici, Tiferni seu Civitate Castelli in Vmbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Anteri, Papæ Romani, memoria celebratur in Martyrologio MS. Arabico-Ægyptiaco a Gratia Simonio maronita Latine nobis reddito. De eo egimus III Januarii.
S. Atticus, Episcopus Constantinopolitanus, vir magnæ eruditionis & sanctitatis, memoratur in Martyrologio Witfordi, Anglice olim edito. Vitam ejus dedimus VIII Januarii.
S. Palæmon eremita & Confessor, Magister S. Pachomii, indicatur in Additionibus scriptis ad Grevenum: de eo egimus XI Januarii.
S. Lazarus, Episcopus Mediolanensis, traditur a Iosepho Ripamontio lib. 6. Histor. Mediolan. obiisse Idibus Aprilis: qui ab aliis mortuus dicitur pridie Idus Martii: colitur autem, quo die de eo egimus, XI Februarii.
B. Petri Damiani, Episcopi Ostiensis, Translatio hoc die facta est anno 1354. uti § 6 ante ejus Vitam diximus, XXIII Februarii.
S. Hunfridi Episcopi Translatio corporis Teroanæ, sub altari S. Mariæ, facta a Joanne Episcopo anno 1008. Ita MS. Martyrologium Adonis ad usum Ecclesiæ Morinensis auctū. Acta S. Hunfridi dedimus VIII Martii.
S. Theodosia, S. Basilius, S. Gerontius, Martyres, relati in MS. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & in duplici codice Taurinensi Ducis Sabaudiæ, atque in triplici Parisiensi scilicet Mazeriniano, Combefisiano, & Claromontano. Prior videtur esse S. Theodosius, qui hoc die colitur: de aliis duobus (sed prior Basilides appellatur) egimus I Aprilis.
Hilarius monachus Bonæ-vallis, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati memoratur in Menologio Henriquez, Bucelini & Chalemoti. De eo, sed tacito nomine, in Vita S. Hugonis Abbatis Bonæ-vallis (sub quo vixit, & cui a morte in gloria apparuit) agitur I Aprilis.
S. Franciscus de Paula hoc die refertur in Martyrologii Gallicani supplemento, quod sacratissimum ejus corpus per Calvinianos perduelles hæreticos, Cæsaroduni Turonum in Plessiaco Cœnobio, fuerit crematum. De hac crematione egimus ad ejus Vitam II Aprilis.
S. Eusebius, Martyr sub Juliano, Cæsareæ in Cappadocia, inscriptus Catalogo generali Ferrarii, qui in Notis citat Menologium Græcum, quod in Vaticana bibliotheca asservatur, prout Reverendissimus D. Franciscus Pegna Rotæ Romanæ ei ostendit. Fatemur nos illud Menologium non vidisse in dicta bibliotheca, nec proinde posse de dicto Sancto proferre judicium. In silentio tot Menologiorum & Synaxariorum quæ nos vidimus, incidit cogitare, quod cujus nomen legisse se putavit Ferrarius, erit forsan S. Eupsychius, celebris Martyr, sub Juliano, Cæsareæ in Cappadocia passus, cujus Acta martyrii illustravimus IX Aprilis.
S. Godeberta Virgo refertur in MS. Martyrologio Carthusiæ Vltrajectinæ item in MS. Florario, & in Auctario Greveni ad Vsuardum, Vitam ejus dedimus XI Aprilis.
S. Basilius Confessor, Episcopus Parii in Mysia, cum illustri elogio memoratur in Menologio Basilii Imperatoris. De eo egimus XII Aprilis.
S. Julius Papa, S. Zeno Episcopus, memorantur in MS. Martyrologio Romano Ecclesiæ S. Petri. De utroque egimus XII Aprilis.
Elias, Abbas Coloniæ, in monasterio S. Pantaleonis, memoratur in Menologio Scotico Camerarii. De eo inter Prætermissos egimus XII Aprilis.
S. Idedeandus, S. Wlfores, S. Waldus, S. Marcellus, Fratres gemini Confessores meomrantur in Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum: hactenus nobis ignoti.
Haduardus secundus, Episcopus Ecclesiæ Mindensis in Westphalia, sanctitate & religione præcipuus, Idibus Aprilis transivit ad Dominum. Ita Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 23. Inscriptus est Catalogo generali Ferrarii, cum titulo Sancti. Gelenius in Fastis Agrippinensibus Beatum appellat: sed non apposito signo, quo vult ejus venerationem signari. Nulla ejus mentio in Breviario Mindensi, quod habemus anno 1515 excusum.
Fulberti, Abbatis Tuitiensis, e regione Coloniæ, beatus transitus, notatur a Theodoro Rhay inter Illustres animas Iuliæ Cliviæ &c. An ut sanctus? haud vanam certe commendationem a sanctimonia meretur, sed quod ea usque ad cultum sacrum precesserit necdum comperimus.
Gilduinus, Abbas primus S. Victoris in suburbiis Parisiensibus, hoc die mortuus cum titulo Beati refertur in Catalogo Ferrarii; sed in supplemento Martyrol. Gallicani solum dicitur piæ memoriæ Abbas.
Nicolaus, sanctæ memoriæ Confessor, in Nussia quiescens, memoratur a Greveno in Auctario Vsuardi & Canisio in Martyrol. Germanico. In MS. Florario Sanctorum ista habentur. In Nutia depositio Nicolai Confessoris, Ordinis Minorum MCCLXXX. Arturus du Monstier in Martyrologio Franciscano, eum more suo cum titulo Beati recenset, Ab eo titulo abstinet, qui ultimo scripsit Franciscus Haroldus, in Epitome Annalium Ordinis Minorum ad annum 1310 num. 7 ubi eum tradit sanctimonia vitȩ conspicuum, mortuum Idibus Aprilis, multis claruisse miraculis. Gelenius in Fastis Coloniensibus venerabilem monachum appellat.
Ludovicus Ballejus, Ludovicus Panetius Ordinis Minorum, ab Hugonottis occisi, Beati Martyres appellantur in jam dicto Martyrologio Franciscano.
Gundisalvus, Minister Generalis Ordinis Minorum, cum titulo Beati inscriptus est eidem Martyrologio Arturi, abstinet ab eo titulo Haroldus ad annum 1313, ubi num. 1 obitum ejus refert.
Catharina de Salazar Virgo Clarissa, Ordinis Minorum, in monasterio Conchensi mortua anno 1576, memoratur ab eodem Arturo in Martyrologio, & in Gynæceo sacro, & Beata more solito appellatur.
Eustachius Avril, Ordinis Minimorum ab hæreticis interemptus in Plessiaco cœnobio, refertur inter Pios in Martyrologii Gallicani supplemento.
Maximus Martyr memoratur a Masino in Bononia perlustrata, occasione reliquiarum, quæ in Ecclesia S. Stephani adservantur. Colitur S. Maximus postridie XIV Aprilis.
S. Crescens Martyr, Myræ in Lycia, cum illustri elogio inscriptus est Menologio Basilii Imperatoris & MSS. Menæis Ambrosianis ac Taurinensibus: De eo agemus XV Aprilis.
S. Engratia Virgo & Sociæ Martyres, in civitate Pacensi. Ita Ferrarius in Catalogo generali, eique videtur alia a Cæsaraugustana. Ferrarium sequitur Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano. Contra Rodericus d'Osma, in tractatu de excellentia Pacis-Augustæ, vulgo Padajoz, censet esse S. Engratiam Cæsaraugustanam. De qua agimus XVI Aprilis.
S. Marcellinus, Episcopus Ebreduni & Confessor, memoratur a Galesinio & Ferrario. Ab aliis cum Martyrologio Romano XX Aprilis.
S. Simeon Archiepiscopus in Perside, Abdela Presbyter, Gusthasa, Phasis & socii Martyres referuntur hoc die in synaxariis MSS. variis Mediceo, Taurinensi, Mazariniano, alioque duplici Parisiensi, altero apud Combefisium servato, altero nobis commodato ex Bibliotheca Collegii nostri Claromontani. Agimus de illis cum Romano Martyrologio XXI Aprilis.
Ethelredi Martyris natalis in Anglia, memoratur in Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Est is Rex Occidentalium Saxonum, relatus ab Anglis, ubi & nos inter Prætermissos, XXIII Aprilis.
B. Liberalis Confessor, inscriptus est Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videtur esse Patronus Tarvisii, ubi colitur XXVII Aprilis.
S. Galterus, Abbas Stirpensis, in diœcesi Lemovicensi, eximiæ sanctitatis vir, inscriptus est MS. Kalendario Ordinis S. Benedicti, apud Præmonstratenses Antverpiæ in cœnobio S. Michaëlis adservato Ast in Chronico S. Maxentii, vulgo Maleacensi dicto, apud Philippum Labbe, & in Chronico Lemovicensi apud Sanmarthanos, dicitur anno 1070, quinto Idus Maii obiisse. Consentit Ioannes Collinus in Catalogo misso. At Saussajus refert ad tertium Idus Maii. Vitam ergo daturi sumus XI aut XIII Maii.
S. Elfleda Virgo, neptis Ethelstani regis Anglorum, Glastoniæ Solitaria, mortua anno 936, refertur in utraque editione Martyrologii Anglicani, eoque allegato in Catalogo Generali Ferrarii, citatis Osberto in Vita S. Dunstani, & Matthæo Westmonasteriensi ad annum 929. Sed huic dicitur nobilis matrona, marito mortuo vidualem ducere vitam exoptans: ergo vidua non virgo compellanda. Sed quæ apud Osbertum refertur Alsgina, aliquibus Alfgiva, dicitur a S. Dunstano pie ad mortem præparata, & mortua in Ecclesia B. Mariæ honorifice sepulta. Sed esto eadem sit Elfleda & Alfgiva, unde scitur inter Sanctas relata, & hoc die coli? Nos donec certiora assequamur, eam seponimus, saltem dum ad Vitam S. Dunstani de ea agemus XIX Maii.
Joannes Cala, Anachoreta prope Castrum-villare, in Calabria, in suo oratorio sepultus est an. 1255 Idibus Aprilis, a Fr. Martino Scheuer, in militia seculari famulo, in anachoresi socio. Dicitur a multis vocari Beatus, & plurimis claruisse miraculis; quin etiam Hymnus cum oratione, velut de Sancto, habetur pag. 349 Historiæ Suevorum editæ, una cum vita dicti Ioannis, Neapoli an. 1660 a D. Carolo Cala, Dianii Duce & Marchione Ramontis, ac Villanovæ. Multo amplior distinctiorque confirmatio tam eximiæ sanctitatis quam venerationis antiquæ habetur in duobus ejusdem auctoris tomis, qui de gestis Suevorum impreßi an. 1664 sed necdum vulgati sunt; dum res sub Romanæ curiæ judicio pendet: quod cum proxime expectetur, & tum demum renovanda sit, antiquata per non usum, sacrorum oßium veneratio, differimus de illo agere donec res decisa sit & dicti libri ad nos perlati, usque in diem quo sacrum corpus anno 1654 requisitum & inventum est XXIII Maii.
SS. Cantiani, Chrysogoni & Proti Martyrum, inventio Corporum, officio duplici celebranda notatur in MS. Kalendario Aquileiensi. Ex his SS. Cantianus & Protus ejus prædagogus, coluntur XXXI Maii.
at S. Crysogonus, etiā Aquileiæ coronatus, XXIV Novemb.
Altaris consecratio in monasterio S. Germani Parisiis, ad honorem SS. Trinitatis, vivificæ Crucis, Dei Genitricis Mariæ, & S. Wandregisili, memoratur in primario MS. Vsuardi, quod in dicto monasterio asservatur: sed verbis ex margine in textum translatis. Posset ejus mentio fieri ad Acta S. Wandregisili XII Julii.
S. Quiriaci Martyris susceptio capitis, Aureliis, memoratur a Saussajo in Martyrol. Gallicano: qui XVII Novemb. de sacris Reliquiis a Calvinistis combustis agens, Episcopum Martyrem appellat, uti & Carolus Saussayus lib. 15 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis cap. 13. Ceterum quis hic sit Quiriacus non indicant. Forsan est Ostiensis qui colitur XXIII Augusti.
S. Artemon Presbyter & Martyr, Nicomediæ passus, proponitur in tabulis Kalendarii Moscovitici atque Ruthenici: a Græcis colitur pridie & rursum cum Romano Martyrologio VIII Octobris.
Balduinus de Bocla, monachus Blandiniensis, qui eremiticam Vitam in Wasia ducens, per revelationem B. Mariæ cœpit ædificare monasterium de Bodelo; cum titulo Beati refertur in Menologio Bucelini. Vitam ejus ex MS. edidit Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ, in qua dicitur obiisse anno MCC, non addito die. Si de veneratione constaret, posset de eo agi cum Sandero XVI Octobris.
aut cum Henriquez XXV Septemb.
S. Martinus, Papa Romanus, magna cum solennitate celebratur a Græcis, memoratus primo loco in omnibus illorum fastis: ast Latini colunt XII Novemb.

DE SANCTO IVSTINO, PHILOSOPHO MARTYRE.

CIRCA AN. CLXX.

COMMENTARIVS PRÆVIVS.

Iustinus, Philosophus Martyr (S.)

§ I Cultus apud Latinos & Græcos. Mortis genus. Alter Justinus cum sociis ab hoc diversus.

AUCTORE D. P.

[1] Evsebius Pamphilus libri 4 Hist. eccles. caput 15 finiens cum memoria Sanctorum Carpi, Papyli & Agathonici, velut circa idem tempus Pergami coronatorum, [Laudatur ab Eusebio post SS. Carpum Sociosque,] quo passus est S. Polycarpus Smyrnensis Episcopus; caput 16 exorditur his verbis: Iisdem temporibus & Justinus … cum alterum librum pro fidei nostræ defensione obtulisset, sacro martyrio coronatus est, fraude ac machinationibus Crescentis Philosophi. Vsuardus, sicuti & Ado Viennensis, prædictos Martyres (in aliquo fortaßis Hieronymiani Martyrologii apographo) inveniens XIII Aprilis commemoratos; [ab Vsuardo cum iisdem collocatur 13 Aprilis.] & indignum censens tam illustrem fidei Christianæ propugnatorem Iustinum, subsequenter ab Eusebio laudatum, nuspiam in Latinis fastis laudari: ipsum iisdem inseruit ad eumdem diem, prædictorum Martyrum elogio hæc verba subtexens: Cum quibus & vir admirabilis Justinus Philosophus, pro religione Catholica plurimum laborans scripto, remunerationem linguæ fidelis, martyrii munus accepit. Vsuardum secuti sunt Bellinus de Padua, [deinde ab aliis,] & Franciscus Maurolycus, ac denique in novißima Romani Martyrologii recognitione Cardinalis Baronius, adjectis nonnullis ex Eusebio verbis, & designatione loci, quem Vsuardus non videbatur diversum concepisse a Pergamo, quemque nos ignotum nobis esse fatemur.

[2] Petrus Galesinius ejusdem S. Iustini prolixius elogium hoc modo contexuit: Hoc ipso die S. Justini Martyris. Is primo Stoicæ, deinde Peripateticæ, tum Pythagoricæ, post Platonicæ disciplinæ addictus; [& a Galesinio cum elogio prolixiori.] demum, omni Philosophorum secta repudiata, divinitus factum est ut Christi Jesu fidem amplecteretur: cujus usque adeo acerrimus propugnator exstitit, ut ab ea defendenda nec minis nec suppliciis ullis, nec denique nece deterreri potuerit: quod satis declarant præclari de religionis Christianæ defensione libri ab eo conscripti. In omne autem hominum genus, qui ab Euangelii doctrina abhorrent, acerbum se præstitit, tum in Philosophos maxime, & in Crescentem imprimis Cynicum: cujus vitam & mores nefarios quoniam multis audientibus coarguerat, ex illius insidiis in Antoniana persecutione multa perpessus, demum pro Euangelicæ veritatis propugnatione, eximiam gloriæ æternæ coronam martyrio insigni consecutus est.

[3] Græci in Menæis Synaxariisque excusis ac manu exaratis, & ex his Maximus Cytheræus ἐν βίοις Ἁγίων de Iustino Philosopho hæc recitant: [a Græcis colitur] Erat hic ex Flavia Syriæ, Prisci Bacchii filius. Profectus autem Romam, Imperatori Antonino contra idolorum errorem pro fide atque professione Christiana libellos obtulit; in quibus perspicuis demonstrationibus hanc quidem roboravit, illum vero subvertit. Invidia porro Crescentis Philosophi, multis prius toleratis tormentis, enecatur. Is vitæ puritate atque innocentia ad virtutis fastigium pervenit, omnique scientia tam divina quam humana plenus, libros sane doctissimos atque utilissimos cunctis fidelibus reliquit: qui eximiam lecturis cognitionem adferunt. Hæc Græci ad primam diem Iunii. [tamquam veneno extinctus,] Genus autem mortis, præmisso de more disticho, sic explicant:

Ἰουστῖνον κωνειον ἧρεν ἐκ βίου,
Ὡς ἐ͂ιθε προῦτον τοὺς πιεῖν δεδωκότας.

Cicuta morti sæva Justinum dedit,
Sed antea ipsos, ut solet, propinantes.

[4] Mortis pro fide obitæ dies videri posset in Ephemeride metrica notata hexametro, alludente ad venenatam potionem, quæ quia salutem & purgationem animæ Iustino attulit, [I Iunii] censeri debeat pro hellebori haustu contra venenum efficacißimo fuisse: est autem hic versus,

Πρώτη Ἰουνίου᾽ Ιουστῖνον ἑλλεβορίζει.

Purgat Justinum Juni lux prima beatum.

Sed qui Ephimeridem prædictam consequenter legit, ut est in primo mensis hujus tomo itemque in primo Martii notata, [occasione alterius Iustini,] evidenter cognoscet, solum diem cultus in genere notari, etiam tunc cum veluti de die natali verba sunt. Ergo nullam hinc habere possumus de die mortis certitudinem, & liber locus opinandi relinquitur, primam Iunii propterea S. Iustino aßignatum fuisse, ab iis qui primi apud Græcos illum ecclesiastica memoria dignum judicarunt (uti erat revera dignißimus) propterea quod tali die apud se solenni Officio coleretur Iustinus alius, sub Rustico Præside Romæ passus cum sociis, cujus Acta apud Græcos extant, & apud Lipomanum ac Surium nunc habentur Latine, nec non ejusdem elogium in Menæis ac Synaxariis, ab illo quod S. Iustino Philosopho datur prorsus diversum.

[5] Diversum, inquam: sic enim & Græci sentiunt & Acta utriusque haud obscure demonstrant. [ab hoc diversi & gladio casi,] Nam isti quidem eodem die diversam utriusque mortem diversis elogiis ac versibus celebrant, primum veneno, alterum gladio consummatum laudantes; & in Typico, una cum ceteris sacris libris Venetiis excuso, sive Ordine divini Officii celebrandi, expresse notant, Εἰς τὴν ά. Τοῦ ἁγίου Μάρτυρος᾽ Ιουστίνου τοῦ φιλοσόφου, καὶ ἑτέρου Μάρτυρος᾽ Ιουστίνου, καὶ τῶν σὺν αὐτῳ. In diem primam sancti Martyris Justini Philosophi, & alterius Martyris Justini ac Sociorum ejus. In Menæo autem MS. Chiffletiano, ex quo plurimi excusorum Menæorum defectus supplentur, invenimus senarios quatergeminos de altero isto Iustino ac sociis ejus, in excusis ante elogium desideratos; quorum senariorum hi primi sunt:

Οὑπω τεμεῖν Ἰουστὸν ἔφθη τὸ ξίφος
Καὶ τὴν κεφαλλὴν ἦν κλίνων Ἰουστῖνος

Necdum aderat ensis, [atque totius diei officio cum sociis honorati.] demeret Justo ut caput,
Cervice quando flexa Justinus stetit.

De Iusto, septimo istius Iustini socio, quem sola Chiffletiana MSS. habent, quomodo ad ceteros accesserit, quæremus I Iunii: satis est hic notasse, quam distincte genus mortis diversum exprimant præfixi elogio utriusque Senarii. Neque contra facit quod D. Hieronymus ista Eusebii verba de Crescente, ὃς Ἰουστίνῳ τῷ καθ᾽ ἡμᾶν θείῳ φιλοσόφῳ τὸν μαρτυρικὸν συνεσκεύασε θάνατον, sic Latine reddiderit, qui Justino, nostri dogmatis Philosopho, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit. Apparet enim laxiorem eam esse interpretationem; cum originalis textus Martyricam dumtaxat indicet mortem, id est, violentam pro fide: notum est autem violentam mortem paßim cruentam vocari; & econtra, incruentam omnem ac solum eam, qua quis in pace vita defungitur naturaliter. Atque hoc modo intelligendus etiam Photius est, ubi Iustinum laudat, quod Martyrii sanguine, Μαρτυρικοῖς ἅιμασι, Philosophiam confirmavit.

[6] Ad Acta quod attinet, nulla Iustini Philosophi habemus, nisi qualia ex ipsiusmet scriptis atque Eusebio aliisque antiquis colligere licet; quæ aliud non suadent, quam post constantiam illius etiam tormentis tentatam, clam sublatum fuisse de medio; quod sane conveniens erat ad leniendam invidiam; ne tam clarum Philosophum, quique omnes Romanæ Vrbis sapientes disputando convicerat, [Vtriusque Acta diversissima cum sint,] & fidei Christianæ causam coram ipsis Imperatoribus scripto defenderat, publico afficientes supplicio, ejus de se suisque superstitionibus victoriam facerent orbi universo notiorem. Tali autem mortis illatæ obscuritate factum putamus, ut nec dies notus fuerit, nec memoria ejus in fastos Martyrum antiquiores relata sit, nec corpus ad venerationem condi servarique potuerit. Alter Iustinus cum sociis, tam exigui temporis Romæ hospes fuit, ut ei præter hospitium suum nulla Romæ domus nota esset; Præfecto autem Rustico tam ignotus, ut ab eo requirendus fuerit in cujusnam eruditionis ac disciplinarum genere versaretur. Hic nullis tentatus tormentis, sed post interrogationem ejus ac sociorum, latamque in eosdem capitis sententiam, & post verbera de more inflicta, securi percussi sunt, & corpora a fidelibus sublata: quibus una cum ipsis interrogationis Actis in Græciam avectis, factum est ut Latinis ignoti manserint mortui, qui paucis cogniti fuerant vivi; apud Græcos autem celebrem obtinuerint cultum usque in diem hodiernum.

[7] Est autem satis admirabile, quod Card. Baronius ad an. 135 Acta ista suis intexens Annalibus, [mirum est Philosopho fuisse attributa ea] eademque in Notis ad Rom. Martyrol. laudans, ut germana atque sincera nullisque paraphrasibus circumducta, sed prout descripta fuerunt ex Actis publici; mirabile est, inquam, quod Baronius persuaderi potuerit, & aliis persuadere, Acta ista certo esse Iustini Philosophi, propter locum Epiphanii, ut ipse fateri cōpellitur, enormiter mendosum, quo asseritur sub Rustico præfecto passus Philosophus, sub quo plexum alterum habent Acta; & propter omnigenæ doctrinæ experientiam, qua etiam hic Iustinus imbutum se profitetur. Non est impoßibile ac ne mirum quidem, si ejusdem nominis ac doctrinæ duo sub eodem Præside sustinuere Martyrium: cur igitur credamus Iustini Philosophi esse ea Acta, [quæ nihil ex præcipuis ejus laudibus continent.] in quibus nihil legitur neque de libellis Imperatori oblatis, neque de disputationibus contra Philosophos, neque de Crescentis Cynici machinationibus. Sane hæc omnia, ut minime obscura erant, sed toti Vrbi & maxime Christianis, per Iustinum triumphantibus, notißima; magis merebantur describi ab eo qui Acta collegit, quam sola interrogationum ac responsionum capita, si de tali tantoque viro, qualis Iustinus Philosophus erat, agebatur.

§ II Epiphanius de Justino restitutus: Apologiæ Justini pro Christianis discretæ.

[8] [Epiphanii de eodem locus mendosus,] Epiphanii locus, § superiori allegatus ex Panario hæresi 26 seu 46 contra Tatianos, in omnibus editionibus modo sic legitur, Οὗτος Ἰουστῖνος Σαμαρείτης ἦν τὸ γένος, ἐις Χριστὸν πεπιστευκὼς, καὶ μεγάλως ἐξασκηθεὶς, ἀρετῆστε βίον ἐνδειξάμενος, τὸ τέλος ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτυρίσας, τελείου στεφάνου καταξιοῦται, ἐπὶ τῆς Ρωμαίων, ἐπὶ Ροὑστικοῦ ἡγεμόνος καὶ Ἀδριανοῦ βασιλέως, ἐτῶν τριάκοντα ὑπάρχων, ἐν καθεστώσῃ ἡλικίᾳ. Qui Iustinus Samarites fuit genere, & Christi fidem amplexus, valdeque in ea exercitatus, post vitam ex virtute præclare actam, tandem in Romano territorio morte pro Christo affectus, perfecta corona dignatus est sub Rustico Præfecto & Adriano Imperatore, cum annorum esset triginta, in constanti ætate. Atque hic, quotquot locum hunc tractant, Epiphanium miræ in scribendo negligentiæ arguunt, qui sub Adriano passum dixerit quem sciebat Adriani successori Antonino, primum pro fide Christi libellum obtulisse, neque dubitare poterat ut minimum quinquaginta fuisse annorum cum mortem oppetiit, utpote qui laudetur tamquam Apostolorum temporibus proximus.

[9] [si per linearum transpositionem corrigatur.] Sed longe illi fecissent consultius, si asseruissent librariorum consueta oscitantia primum transpositas fuisse lineas (hoc enim facillime accidit; atque jam olim factum, in omnia post scripta exempla manasse potuit) & sic corruptum esse locum istum; quem nobis haud incongrue videmur integritati ac veritati suæ hoc modo restituere posse. Οὗτος Ἰουστῖνος Σαμαρείτης ᾖν τὸ γένος, ἐπὶ δὲ τῆς Ρωμαίων ἡγεμονείας (nam & Plutarchus ἡγεμονείαν Consulatum appellat, quem poßim alii ὑπατείαν) Ροὑστικοῦ καὶ Ἀδριανοῦ βασιλέως, ἐτῶν τριάκοντα ὐπάρχων, ἐν καθεστῶσῃ ἡλικίᾳ ἐις χριστὸν πεπιστευκὼς, &c. Qui Justinus Samarites fuit genere; sed sub Romano Consulatu Rustici & Adriani Imperatoris, id est, anno vulgaris Æræ CXIX, [docet esse conversum an. æt. 30 Chr. 119.] cum esset jam annorum triginta, in perfecta ætate (juxta receptam inter auctores humanarum ætatum divisionem) fidem Christi amplexus &c. vel sic ἐπὶ δὲ τῆς Ρωμαίων ὑπατείας (subtituendo hanc vocem pro secundo ἐπὶ quod redundat) Ρουστικοῦ ἤγε Ἰουνίου καὶ Ἀδριανοῦ Consulibus Rustico sive Junio (hoc enim prænomine dictus est Q. Junius Rusticus) & Adriano &c.

[10] [& sic fuisse sexagenario major.] Alterutra autem correctione, & lineæ unius transpositione admissa, bellißime se habet totus locus, & Iustinus ante annum Christianæ Æræ LXXXIX natus, anno Antonini Pii XIII Christi CL, fuerit sexagenario major, quando in Chronico scripsisse Eusebius vulgo est creditus, quod agnoscitur Crescens Cynicus, qui Justino, divino dogmatis nostri Philosopho, martyrii mortem præparavit, redargutus ab eo quod esset gulosus & impostor: quod Georgius Syncellus sic transcripsit, quasi eo anno Crescens Justino fuerit mortis auctor, & ad eumdem locum Eusebii respiciens Glycas in Annal. parte 3 scripsit, quod sub Pio vitam amisit Justinus Philosophus, ut doctrinæ Christianæ testimonio esset. At si cum communiori, certiori & expreßiori sententia Eusebii in historia, mortuum dicas sub Marco Aurelio Vero & Lucio Antonio Commodo; [vel 77 ann.] fere fuerit octogenarius, mortuus juxta Chronicon, Alexandrinum vulgo dictum revera autem Constantinopolitanum, Orphito & Pudente Consulibus, anno eorumdem Imperatorum V, Christi CLXV.

[11] [etiamsi obiisset sub Antonino Pio,] Priorem sententiam de morte sub Antonino Pio obita amplectitur Eusebii illustrator & commentator Henricus Valesius vir clarißimus: quæ si certiori nobis auctoritate constaret, posset Epiphanii locus per solam paucorum fere verborum transpositionem salvari hoc modo, Σαμαρείτης ἦν τὸ γενος, ἐτῶν δὲ τριάκοντα ὑπάρχων ἐν καθεστώσῃ ἡλικίᾳ ἐις χριστὸν πεπιστευκὼς στεφάνου καταξιοῦται ἐπὶ τῆς Ρωμαίων, ἐπὶ Ρουστικοῦ ἡγεμόνος καὶ Ἀδριανοῦ (adde vel subintellige, Ἀντωνίνου) βασιλέως. Samarites fuit genere, sed cum annum agens ætatis trigesimum, perfectæ ætatis vir, Christo credidisset … coronam denique assecutus est Romæ, sub Rustico urbis Præfecto (quod eum fuisse etiam ex alterius Iustini & sociorum Actis liquet) & Adriano Antonino, [quod tamen nō putamus,] cui Pii cognomen vulgo additum, Imperatore. Tantum hic displicet, quod, ἐπὶ τῆς Ρωμαίων scilicet πόλεως, sumatur aliter quam paßim soleat præpositio ἐπὶ locorum nominibus addenda, non quando quietem in loco, sed dum motum ad locum significamus. Verum dici posset excidisse vocem ἀφικνούμενος, ut sensus sit, cum Romam advenisset. Ex hoc interim tam multiplici, quæ potest Epiphanio adhiberi correctione (& aliquam esse necessariam omnes admittunt) manifesto apparet de tempore mortis perpessæ certi nihil posse ex Epiphanio haberi: solum vero propabiliter asseri, triginta annorum virum fuisse cum est ad Christi fidem conversus, sub Adriano Imperatore, sub quo, inquit Cedrenus, adversus omnes hæreses viriliter depugnavit.

[12] Plurima, inquit lib. 4 cap. 18 Eusebius, ingenii sui doctrinæque & intenti in res divinas studii monumenta nobis reliquit Iustinus, [etsi agnoscamus 1 Apolog. esse quæ vulgo 2 dicitur,] plena multiplicis utilitatis. Ex his quæcumque ad suam notitiam pervenere titulorum tenus recenset præcitatus Eusebius, & ex eo Hieronymus libro de scriptoribus eccles. cap. 23, & Photius. Agit de eisdem Petrus Halloix noster tom. 2 de scriptoribus Orientalibus, in Vita hujus Iustini cap. 25 & Philippus Labbe, addentes prioribus illis ignoratas quasdam, alias tamquam certas, alias tamquam dubias ejusdem sancti Martyris lucubrationes, de quibus nihil hic attinet disputare. Primum, inquit idem Eusebius, locum inter ejus libros obtinet oratio ad Antoninum cognomento Pium, & ad ejus Liberos Senatumque Romanum, pro Religione nostra conscripta. Altera vero ejusdem oratio, defensionem similiter fidei nostræ continens, Antonino Vero nuncupata est, Imperatoris supradicti successori & cognomini. Prima haud dubie est ea quam habemus apud omnes operum D. Iustini collectores, [& scriptum quod vulgo 1. Apolog. vocatur.] sub eodem quem Eusebius indicat titulo: estque illa eadem unde tum ipse tum alii Patres varia transcribunt loca & laudant. Huic in omnibus editionibus præponitur scriptum quoddam, quasi ad Senatum, hoc principio, Quæ heri & proximis diebus in urbe vestra, o Romani, sub Vrbicio accidere. Quod scriptum non ad solum Senatum sed etiam ad Imperatorem dirigi, ex non uno loco, ubi ipsum Imperatorem alloquitur Iustinus, demonstrat Eusebii commentator Valesius: meritoque miratur, quomodo inciderit Petro Halloix negare, quod Imperatorem ibi alloquatur vel semel.

[13] Ne autem poßimus dubitare, Piusne an Verus sit, quem hoc scripto appellat, facit Ptolomæi Christiani ad Vrbicium increpatio, [etiam ad Pium dirigi:] exprobantis judicare eum οὐ πρέποντα Εὐσεβεῖ Αὐτοκράτορι, οὐ Φιλοσόφῳ Καίσαρος παιδὶ, non ut decet Imperatorem Pium, & Philosophum Cæsaris filium, Marcum scilicet Aurelium, ab Antonino Pio, cum adhuc Cæsar esset, jussu Adriani adoptatum. Ita pluribus Valesius in Annotat. ad cap. 17. Eusebii: cui in re evidenti non possumus hactenus non assentiri. Verum quod præeuntium secutus turbam, scriptum istud acceperit tamquam Apologiam alteram ab Oratione jam dicta, & consequenter velut eam, [Scilicet ut præsationem ad ipsam 1 Apologiam,] quam Antonini successori nuncupatam credens Eusebius turpiter exerraverit; in hoc ei non possumus assentiri. Quare licet ex Valesii atque omnium fere eruditorum sensu erroris convinci judicemus eos, qui Orationem Antonino Pio oblatam, secundam Apologiam nuncupauere, cum ab omnibus antiquis citetur tamquam prima, sicuti revera est; non patimur tamen, scriptum hoc, quod editores operum Iustini perperam primam vocavere, a Valesio vocari secundam. Quid igitur? Præfatio seu inductio quædam est ad Imperatoris, Senatus, populique animos præparandos, expositione injustißimæ actionis contra Christianos exercitæ, cujus occasione Orationem apologeticam scripserat; quatenus senatusconsulto scripto de non persequendis ultra Christianis, libellus hic, id est, ipsa quam offerebat Apologia, numeris omnibus absolutißima, præmittatur, unde, inquit ab aliis etiam res nostræ cognosci, atque illi ipsi suspicione falsa liberari queant, qui præter suam ipsorum culpam suppliciis obnoxii fiunt. Quod cum præstare nequeat scriptum istud prævium, clarum est quod ipsum non sit libellus, quem toto Imperio publicandum sanctus Martyr commendat.

[14] [& ab ea secundum Eusebium non distinguendam,] His autem sic positis, gratis assumitur a Valesio, Eusebium non habuisse aliam causam differendi Martyrium S. Iustini ad Antonini Veri & Aurelii Commodi tempora, quam quod sibi falso persuasisset, iisdem Imperatoribus obtulisse Iustinum alterum librum, pro fidei nostræ defensione. Hoc siquidem vere fecit (nam quomodo in facto tam recenti ita cæcutivissent Eusebius atque Hieronymus & omnes post secuti scriptores?) sed secundus liber, non eodem quo primus exceptus favore atque successu, vel suppressus a gentilibus Principibus est neque permissus vulgari, vel certe hodie nusquam extat, quæ est Scaligeri in Animadversion. Eusebianis pag. 201 opinio. Quod fuerit suppressus suadet altum de eo apud antiquos silentium, quorum nemo invenitur aliquid ex Iustini Apologiis citasse, quod in prima oratione, aut ea quam diximus ad ipsam præfatione, non reperiatur. Eusebius autem non tantum pro una eademque Apologia prima accipit Præfationem & Orationem, quando cap. 16 ex dicta Præfatione insignem contra Crescentem Cynicum adducit locum, [Secunda quæ Vero oblata est videtur fuisse suppressa.] ἐν τῇ δεδηλωμένῃ ἀπολογίᾳ legendum; sed etiam insinuare videtur, solam primam Apologiam prodiisse in publicum. Quid enim est δεδηλωμένῃ? Valesius suæ conjecturæ obsecundans, vertit Præfatæ, ut intelligatur liber secundus, de quo immediate ante locutus erat Eusebius. Christophorssonus, ad mentem auctoris & veritatem longe aptius vertit, quam dudum commemoravimus, ut intelligatur locus acceptus, non ex libro secundo, sed ex prima Apologia de qua cap. 8 egerat. Sed si penitius vox ipsa introspiciatur, non aliud significabit quam publicata seu manifestata, ut sic secernatur ab ea, quæ ab Imperatoribus suppressa, in publicum non prodiit. Neminem autem perturbet quod in Valesii versione, dicto Eusebii Capite appellentur Augustissimi Imperatores, ut duo corregnantes intelligantur, Verus & Commodus: absunt enim ea verba a Græco, etiam apud ipsum Valesium, & solum ὑμᾶς invenitur, id est, Vos, ii scilicet ad quos sermo est, Imperator & filii Cæsares. Fuerunt qui putarunt, quodea quæ sub nomine Athenagoræ, exstat Legatio pro Christianis, Vero & Commodo oblata paulo post annum CLXXV, sit secunda Apologia Iustini: sed eos solide refellit Halloix, tum ex styli maxima diversitate, tum ex ejusdem Legationis loco, qui ipsius Athenagoræ verbis & nomine citatur a Proclo, Originis æquali, apud Epiphanium hæresi 64, egregie hac occasione correctum.

[15] Photius in Bibliotheca, ad Iustini opera veniens, Lecta est, inquit, Iustini Martyris Apologia, [Quatuor Iustini tractatus contra Græcos,] cum adversus Græcos tum adversus Judæos (non unum scilicet, sed plura ejus adversus utrosque opuscula, uno Apologiæ nomine designans) deinde quæ contra Græcos idem scripsit sigillatim enumerans, Quatuor, inquit adversum Gentiles tractatus composuit; quorum primum (fortaßis non tam tempore, quam dignitate & præstantia primum) Antonino cognomine Pio, filiisque ipsius ac Senatui obtulit: alterum (quem non extare querimur, quemque a Photio lectum non satis possumus ex hoc loquendi modo cognoscere) similiter ejus successoribus: in tertio autem de dæmonum natura disseruit, qui est λόγος παραινετικὸς πρὸς ἕλληνας ad Græcos sive Gentiles cohortatoria oratio, prima in operibus collocata: quartus sermo, & ipse contra Gentes ab eo compositus, inscriptus est ἔλεγχος, qui nunc post Apologiam, & librum de monarchia Dei, atque alium adversus Aristotelica dogmata, habetur, [eorumque ordo.] cum titulo Quæstionum & Responsionum ad Græcos. Continentur autem quarto illo libro, ἐρωτήσεις χριστιανικαὶ πρὸς τοὺς ἕλληνας Christianæ ad Græcos quæstiones, ἀποκρίσεις ἑλληνικαὶ responsiones Græcorum & τῶν ἀποκρίσεων οὐκ ὀρθῶς γενομένων ἔλεγχοι & confutationes responsionum non recte factarum: quod primum illius jam Christiani opus fuisse merito existimavit Halloix cap. 26, cum ipsum sic exordiatur: Ne existimaveritis, o viri Græci, hanc meam a vestris ritibus defectionem aut ratione carere aut judicio. Prius autem, quam primam Apologiam Antonino Pio offerret, tum alios fortasse plures libros, tum imprimis eum certo scripsit, cui contra omnes quæ fuerunt hæreses titulum fecit, ut ipse in dicta Apologia testatur. Dialogus autem cum Tryphone ipsa Apologia posterior est: cum hujus locum de Simone mago, in dialogo manifeste alleget Iustinus, & quidem tamquam ex scripto Cæsari oblato, ἐγγραφῶς Καίσαρι προσομιλῶν.

§ III Quibus temporibus prædictæ Apologiæ oblatæ fuerint?

[16] Qværet nunc forsan aliquis, quo anno Iustinus librum illum suum primum tradiderit Antonino Pio defendens (uti ad Magnum scribit Hieronymus Ep. 84) ignominiani Crucis, [Apologia 1 omnibus nota & laudata,] & resurectionem Christi tota prædicans libertate. Non potest id quidem præcise definiri; hoc tamen dicere possumus, vel ex ipsomet constare, librum eum esse oblatum Æræ vulgaris seculo secundo ad medium vergente, aut jam tunc eo usque provecto; objicit enim ipse sibi nos asseverare ante annos centum quinquaginta natum esse Christum sub Cyrenio. Atqui si eum numerum præcisißime sumas, [circa an. 150 oblata, fuit:] detrahens ab annis centum quinquaginta annos istos quinque, quos inter Christi nativitatem & Æræ vulgaris principium interponendos docuimus, habebis annum dictæ Æræ CXLV; non constat autem in ista Gentilium objectione, annos tam præcise sumi, ut non poßit intelligi numerus rotundus more communi usurpatus; ad quem adhuc anni aliquot debuerint addi. Ergo hoc solum dicere possumus prædictam apologiam fuisse oblatam circa annum Æræ communis centesimum & quinquagesimum.

[17] Ast Eusebius in Chronico ad annum Antonini Pij IV, qui est vulgaris Æræ CXLII ita scribit: [quam videbitur notasse Eusebius in Chronico,] Justinus Philosophus librum pro nostra religione conscriptum Antonino reddidit. Agnoscimus ita nunc apud Eusebium legi: sed simul etiam observamus, ad annum ejusdem Pij XIII, qui Christianis est CL, ita in eodem chronico scribi, Crescens Cynicus innotescit, qui Justino nostri dogmatis divino Philosopho martyrii causa extitit, de gula & impostura increpitus. Nunc autem quis Iustini Apologiam legit, simulque non agnovit notißimum Romæ fuisse Crescentem priusquam Apologiam illam Iustinus scriberet? Existimamus igitur, commutatos inter se esse locos istos, idque non recenter, sed circa Hieronymi tempora, aut forte ipsiusmet Hieronymi exemplo, [si loca ejus duo de Iustino inter se cōmutentur.] Eusebii Chronicon Latinum facientis: quia scilicet iste de Crescente, mortem Iustino machinante, locus putabatur index esse anni, quo martyrii coronam Iustinus accepit. Sed sicut hoc satis retractavit Hieronymus, in libro de scriptoribus Ecclesiasticis, agnoscens Iustinum, sub Marco & Vero adhuc pro fide certantem: ita & istud forsitan correxisset, si de Crescentis initiis alibi ei tractandum fuisset. Quare nihil obest, quo minus sentiamus Crescentem Romæ innotuisse anno Antonini IV, postea Iustinum Romam appulsum, multiplici disputatione eumdem confutasse, ac demum anno dicti Imperatoris XIII vel circiter librum obtulisse, in quo de Crescente multus sermo, nec vana ipsius auctoris presagitio de morte sibi ab illo præparanda.

[18] Eusebius historiæ suæ lib 4 cap. 12 de hoc Iustini libro agens, [post eam esse rescriptum pro Christianis constabit,] addit quæ sequuntur verba: Interpellatus quoque idem Imperator ab aliis in Asia Fratribus, qui omni injuriarum genere vexabantur a Provincialibus, ad Commune Asiæ hujusmodi Constitutionem misit. Facit ea Constitutio caput 13 libri prænotati: sed quod mireris hoc principio. Imperator Cæsar Marcus Aurelius Antoninus Augustus, Armenicus, Pontifex Maximus, Tribunitiæ Potestatis XV, Consul III. Communi Asiæ salutem. Nemo nobis persuaserit adeo cæcutivisse Eusebium; ut aliquam M. Aurelii Constitutionem acceperit & supposuerit pro constitutione Antonini Pii, cujus istic Acta temporaque tractabat, quamquam hanc ei dicam impingant Scaliger atque Valesius: sed credemus titulum temeraria manu adjectum; qui forte defecerat in antiquo codice; aut imperite suppletas residuas nominum ac temporum notas. [si titulus, apud Eusebium corruptus, restituntur?] Quid si extritis quadamtenus litteris adhuc legebatur Imperator Cæsar. … elius Antoninus Augustus … icus, Tribunitiæ Potestatis XV, Consul III …? sane tunc peritior aliquis supplere hoc modo potuisset: Imperator Cæsar T. Aelius Antoninus Augustus, Parthicus, Tribunitiæ Potestatis XV; Consul IIII, & ultimum. Quartum autem Consulatum inivit Antoninus Pius anno Imperii sui VIII, Tribunitiæ Potestatis VIII vel IX, ac deinceps Consul quartum scriptus invenitur. Constitutio ergo prædicta ad annum ejus XV circiter pertineret, sic ut ad eam ferendam haud parum momenti ad ferre potuerit laudata hactenus Iustini Apologia: post quam eadem Pii epistola in editis Iustini exemplaribus reperitur, multo quam apud Eusebium sincerior, presertim in titulo, qualem infra in Vita videbimus.

[19] Secunda; quam non extare dolemus, Apologia, quando conscripta & oblata fuerit, ignoramus: [2 Apologia videtur oblata,] credibile est autem non ante persecutionem in Christianos resuscitatam id factum esse. Resuscitata est autem, non aliqua Imperatoria jußione (constat enim, ex quo Lucii Veri conjugem Lucillam S. Abercius Episcopus Hierosolymitanus a Dæmone liberavit, Principes favisse Christianis, adversus quos nullam ab illis legem latam fuisse testatur Tertullianus: ut ex hoc capite excusabiles sint qui præcitatum ex Eusebio Rescriptum Marco Aurelio tribuendum putaverunt) sed quemadmodum in proœmio lib. 5 scribit Eusebius quo tempore Soteri Eleutherus succeßit, [in persecutione populariter suscitata circa an. 170] circa annum scilicet CLXXI, cum in nonnullis terrarum partibus violentior adversus nostros persecutio commota esset ex incursione popularium, innumerabiles prope Martyres per universum orbem enituere. Huic ergo persecutioni restinguendæ, & remedio a Principibus, Christiano nomini minime iniquis, postulando, scriptam esse secundam Apologiam quis ambigat, si tum adhuc in vivis & in eadem doctrinæ æstimatione etiam apud Gentiles erat Iustinus?

[20] Cur autem non fuerit, haud multo tunc octogenario major? Sane Chronici, quod diximus, [qua occasione usus Crescēs Cynicus] Alexandrini auctoritas num. 10 allegata, non tanti nobis est, ut propter ipsum vereamur Iustino vitam ad sex vel septem annos prorogare. Vlterius omnino non convenit: credibile est enim Crescentem æmulum haud diu indormivisse occasioni adversarium suum opprimendi, per magistratus populo placere cupientes, eum de Christianismo deferendo: quæ delatio, Christianis in pace agentibus, locum non habuisset. Cum autem, etiam in illa commotione, tutius videretur adversus tam clari nominis hominem veneno quam ferro grassari, illo usi sunt impij; itaque nobilis martyrii circumstantiæ, memoria posteritatis dignißimæ, pene Christianorum fugere notitiam, ut neque de die, neque loco illatæ mortis quidquam ad nos permanarit. [mortem absenti Iustino est machinatus.] Est tamen verosimile extra urbem Romanam extraque conspectum Principum, occultas machinationes Crescentis contra Iustinum prævaluisse. Nam cum occultas machinationes audis, facile concipis minime necessarium fuisse, ut Romam deseruisse Crescens censeatur: quo enim remotior loco erat ipse, hoc potuit occultior fuisse machinatio: & in Asia ministros fraudum idoneos non operose debuit quærere Crescentis malitia, qui scire poterat Iudæos insigniter contra Iustinum irritatos præclaro illo volumine, quod sub titulo Dialogi cum Triphone Judæo, de veritate Christianæ religionis, ad Pompeium perscripsit, ex colloquio quod Corinthi cum Prædicto Triphone habitum infra in Vita commemorabimus.

[21] Anno MDCXXIII in Hersfeldensi prope Fuldam Abbatia inventa, & paulo post Eystadium ad nostræ Societatis templum allata sunt novem Sanctorum corpora, quorum nomina in chori registro sic indicabantur, ut secundo loco esset S. Justini Martyris X kal. Apr. Si XII kalendas legeretur, suspicari possemus depositum Iustiani sive Justiniani Vercellensis Episcopi (cujus ad illum diem solam memoriam servant Vercellæ, corporis reliquias nullas ostentant nec Acta noverunt) huc fortaßis ex Italia allatum; uti indidem allata sunt alia quædam ex præmemoratis corporibus. Nunc Patres nostri diem XIII Aprilis eidem, tamquam Justini Philosophi esset, colendo, duplicis Officii ritu, delegerunt. Sed cujuscumque Iustini, Iustiani aut Iustiniani illud sit, non putamus hujus de quo agimus esse: uti nec alias alibi alicujus S. Iustini reliquias, quales sunt pars calvariæ Floreffiæ, Ordinis Præmonstratensis Abbatia prope Namurcum, [aut alibi ejus reliquiæ?] teste Raizzio in Hierogazophylacio Belgico; particula quædam in Collegio SS. VVilibrordi & Bonifacii Coloniæ, teste Gelenio in libro de Coloniæ Agrippin. magnitudine pag. 616; alia in ecclesia S. Mariæ de sapientia Neapoli teste Beyerlinck in Theatro Vitæ humanæ; & pars insignis Bononiæ in ecclesia S. Georgii Patrum Servitarum, teste Masino in Bononia Perlustrata; licet hoc die ipsi eam venerentur. Etenim omnino existimamus eamdem ob causam, ob quam in obscuro manserunt dies & locus mortis, a S. Iustino Philosopho obitæ, occultas quoque mansisse Reliquias: quarum si fuisset aliqua apud Græcos Latinosue notitia, cultum quoque annuum apud eosdem jam inde a principio certum habuissent; neque ita fortuito, & ex occasione aliorum, nomen fuisset sacris fastis insertum. Septem omnino Iustinos, ecclesiastico cultu Latinis notos, præter hunc Philosophum, recenset Halloix in Præfatione ad Annotationes super vitam, quem tu consule, plures in Hieronymiano Martyrologio inventurus.

[22] De Reliquiis Eystadiensibus acturi sumus XVI Octobris, quo die colitur S. Lullus Archiepiscopus Moguntinus, cujus præ ceteris indubitata magisque certa pignora Eystadium sunt delata. Nunc aliud nobis de Iustino Philosopho non superest quam ut aliquam ejus Vitam demus. Dabimus autem eam quæ apud Petrum Halloix nostrum, [Vita a Petro Halloix collecta.] in opere de scriptoribus Orientalibus pag. 155 & deinceps, extat, non infeliciter collecta, omißis digreßionibus; punctis etiam quibusdam, ubi sua eum chronologia fefellit, ad Annotationes rejectis, quibusdam alio ordine ob eamdem causam collocatis, velut si tota nostra compositio foret. Aliam a Ioachimo Perionio Benedictino breviter compilatam, satis est ante Iustini opera legi, maxime postquam eamdem operi suo inseruit adhunc diem Laurentius surius, prudenter judicans, eum, cujus & sociorum Martyrium ex Lipomanno dedit Iunio mense, diversum esse ab hoc de quo agimus, etsi non exponat omnia quæ facile persuadeant non esse eumdem. Post Vitam, plura alia colligit idem Halloix de S. Iustini dogmatibus ecclesiasticis, operibus, operumque fragmentis, nec non & quibusdam ejus opinionibus nunc minus probatis, sed in isto rei Christianæ principio necdum determinatis; quæ malumus apud ipsum legi, Vitæ historiam virtutumque præcipuarum synopsim dedisse contenti.

VITA a Petro Halloix Societatis Iesu,
fere ex ipsius Sancti operibus contexta.

Iustinus, Philosophus Martyr (S.)

PERPETR. HALLOIX.

PRÆFATIO.

[1] Scriptoris Philosophi vitam in præsenti aggredimur; sed ejus philosophi, qui prope universas terrena sapientium Philosophorum sectas curiose pervagatus, [S. Iustini encomium,] demum ad veram Christi philosophiam, uti ad tutissimum æternæ veritatis portum, celocem studiorum suorum felicissime applicuit: sed ejus Scriptoris, qui nihil aliud in scribendo, quam innocentiæ tutelam, quam religionis patrocinium, quam unius veri Dei cultum honoremque sibi propositum habuit: sed eam denique vitam, quæ in studiis, in moribus, in factis omnibus, singularis diligentiæ, industriæ, pietatis, unoque verbo, omnis doctrinæ atque virtutis, vero & Christiano philosopho dignæ, multo sit confertissima. Unde nihil mihi videor in prȩsentia, nec optare melius, nec petere a Deo salutarius posse, quam ut quem antiqui Patres a certatim collaudantes, alii magnum, alii admirabilem, alii b admirabilissimum, alii divinum appellitarunt; eum cuncti veræ Philosophiæ amatores præcipue admirentur, ament, colant, [imitatio commendata,] æmulentur. Quod profecto ita prorsus facturos confido, si præclarum illud ejusdem Philosophi dictum, (quod non sermone magis, quam omni tenore vitæ feliciter expressit) toto penitus animo imbiberint: nempe hunc unum vere philosophantibus propositum esse finem, c ut Deo, quoad possint, assimilentur: hoc est, ut ad ipsum omnis sapientiæ fontem, tam integritate doctrinæ, quam morum sinceritate (quantum quidem homini in terra degenti fas est) quam proxime studeant accedere. Igitur per ipsa sanctissimi viri divina merita, [invocatum suffragium,] & per cælitus infusam magnæ illi animæ supernorum bonorum affluentiam, Deum Opt. Max. unice rogo atque obtestor, uti & idoneas ingenio meo vires, & piæ voluntati robur illud addat, quo ipsius vitam, doctrinam, egregia facinora, stylo conciendis ad imitationem animis quam accommodatissimo, scribere valeam: & lectores item meos ad ea quæ legerint, capienda atque æmulanda idoneos ac faciles, ipse, qui solus potest, efficiat.

ANNOTATA.

a Eorum nomina longa satis serie texit Halloix, versa post titulum pagina: qui ad rem nostram faciunt, suis locis indicabuntur.

b Tatiani Assyrii, de quo infra, hoc de magistro suo encomium est.

c Τέλος τῷ φιλοσοφοῦντι πρὸς Θεὸν ὁμοίωσις κατὰ τὸ δύνατον: [Philosophio finis.] ita hæc Iustini sententia citatur ab Antonio Melissa lib. 2 serm. 43.

CAPUT I.
S. Iustini natalis, studia, vocatio ad Christum.

[2] Natus est Justinus Neapoli, urbe Samariæ, quæ Syris primitus Sichem, a deinde indigenis Mabartha, postremo Latinis b Flavia Cæsarea, deductis illuc a Flavio Domitiano Cæsare colonis, est appellata. [In Syria gētilibus parentibus natus,] Natus est autem patre Prisco Bacchio, homine nobili, sed Gentili. c Acris fuit ingenii, memoriæ facilis, boni constantisque judicii: proinde scholis traditus, primo litteris humanioribus egregiam navavit operam, quibus & apprime instructus præ æqualibus fuit. Ab his deinde, etiam tum Gentilis fideique nostræ ignarus, ad altiora studia incredibili ardore animi gradum fecit: injecerat enim Deus menti, ad magna idoneæ, immensum quoddam atque insatiabile sui quærendi & cognoscendi desiderium. [post litteras humaniores perceptas,] Quare post veterum poëtarum lectionem, post oratoriæ facultatis exercitationes, post variarum historiarum disquisitionem atque notitiam, totum se ad philosophiæ studia transtulit: non quod disceptationum argutias atque nodos tanti faceret; sed singulariter ac præcipue (uti postea de se ipse testatus est) quo veri Dei cognitionem, quam apud philosophos, si usquam alibi, reperiendam esse existimabat, toto animo siticulosus hauriret; nihil enim jam tum quam de Deo audire, loqui, disserere habebat antiquius. [primo ad magistrum Stoicum,] Itaque in philosophi Stoici disciplinam primo se tradidit; apud quem aliquanto tempore versatus, cum aliis quidem de rebus multa, de Deo autem vix quidquam audiret (nec enim philosophus ille tantæ rei gnarus erat, adeoque nec philosopho necessariam hujusmodi scientiam dictitabat) ei valedixit, atque ad alium, secta Peripateticum, hominem, ut is sibi videbatur, [tum ad Peripateticum,] acutum ac subtilem transiit. A quo cum primis diebus benevole admissus exceptusque esset, brevi post interrogatus est, ecquam ipse magistro mercedem promitteret: quippe non arridebat Peripatetico, sui consuetudinem absque pecuniario quæstu commodare. Quod animadvertens Justinus, eum statim missum fecit: arbitratus scilicet nihil a dignitate philosophiæ magis alienum, quam avaritiæ sordes & vilis lucri cupidinem; ac ne illum quidem prorsus videri nec esse philosophum, qui sic corradendis pecuniis inhiaret.

[3] [Postea ad Pythagoræum,] Animus interim magis ac magis ejus, quod philosophiæ proprium est ac longe precipuum, id est, cognitionis Dei amore in dies exardescebat. Convenit igitur Pythagoræum quemdam, magni quidem illum nominis, sed magni item, ex opinione sapientiæ, supercilii: quicum collocutus summopere affectabat in ejus admitti disciplinam & familiaritatem. Sed ille, Quid vero? inquit, Tune in musica, in astronomia, in geometria versatus es? An forte putas, absque his artibus, quæ animum a corporeis rebus abducunt, atque ad ea quæ mente percipiuntur præparant, eorum te quæ ad beatitudinem spectant attingere quicquam posse? Toto, heus tu, erras cælo, si id arbitrere. Denique eas disciplinas cum impense multumque laudasset, ac veræ philosophiæ candidato apprime necessarias docuisset, Justinum eas nescire confessum mox dimisit; mœstum sane illum & valde iniquo animo ferentem, tanta spe, quantam de fructu apud eum faciendo conceperat, deturbari. Nam temporis quidem, quod iis disciplinis insumendum erat, longiorem quam ut ferre posset moram secum expendens; tam diu differri, quod tam avide quærebat, [denique ad Platonicum se confert:] non tulit. Quare cum dubius & consilii inops aliquantisper fluctuasset, tandem cum Platonicis (quorum magnus ea tempestate honos & auctoritas erat) congredi statuit, ac si quid apud eos de Deo divinisque rebus doceretur, experiri. Quippe videbatur Dominus Deus per omnes philosophorum sectas hunc virum, jam quidem adhuc gentilem, sed olim fidei mysteriis imbuendum, proque iis certaturum, velle traducere; quo eas postmodum, probe cognitas perspectasque, commodius suo tempore (uti etiam accidit) fortiusque refutaret; nihilque in iis veræ & Christianæ philosophiæ par aut simile contineri, propriis ipsorum armis evinceret.

[4] Percommode autem cecidit, ut eo fere tempore, Flaviam seu Syriæ Palæstinæ Neapolim (cujus civem fuisse Justinum diximus) vir quidam sapiens & inter Platonicos facile princeps adveniret. [sub hoc cum egregie profecisset,] In hujus ergo amicitiam ac familiaritatem cupide se insinuavit: illi, ut viro bono & docto adhæsit; tantumque in ejus societate profecit, ut non parvum in ea philosophia nomen acquisiverit. Ab ea tamen quemadmodum ad longe nobiliorem ac diviniorem philosophiam, quæ in Christiana schola edocetur, posthac transierit (res enim plena est admirabilitatis) referre in præsenti aggrediar. Mirifice Justinum delectabat in ludo illo Platonico incorporearum naturarum subtilis intelligentia, cui conjuncta idearum excelsa contemplatio sic ipsum (quemadmodum de se totidem fere verbis prædicavit) velut pennis quibusdam sublimen attollebat, ut brevi spatio sibi factus sapiens, & ex stulta persuasione, Deum ilico perspecturus (is enim est philosophiæ Platonicæ finis) videretur. [& solus secum in agro meditaretur,] Cui sic affecto visum est aliquando extra urbis mœnia solitudinem ac secessum petere, & meditandi gratia hominum vias atque congressus declinare. Secessit ergo certum in locum haud procul mari: quo cum appropinquasset, ibique secum ipse futurus esset; ecce vir magno natu, specie veneranda, comitatem quamdam cum insigni gravitate præ se ferens, modicoque distans intervallo, eum assectari visus est. Ad quem ipse conversus, ac represso gradu subsistens, cum aciem oculorum acrius intendisset, ille prior compellans; Cognoscisne me, ait? Minime, inquit Justinus. [ab ignoto sed venerabili sene] Ecquid igitur subdit ille, ita me obtueris? Quia miror te hic mecum esse, respondet Justinus. Nec enim expectabam, ut hoc in loco mortalium quemquam invenirem. Tum ille: Familiares quidammei peregre profecti quamobrem huc venirem, mihi in causa fuere. Veni enim de iis, si alicunde fortassis appareant, exploratū. Sed tu enimvero, quid hic rerum? Hisce, ait Justinus, delector solitariis inambulationibus: sic enim mecum absque interpellatione dissero: nam hæc loca excolendæ rationi sunt accommodatissima.

[5] Tum senex, quasi Justinus dixisset loca illa excolendæ orationi esse accommodatissima (nam vox φιλολογία, qua usus fuerat Justinus, utramque in partem accipi poterat) ludens in verbo, Tu igitur, inquit, tantum orationis amator es, operis autem & veritatis nequaquam? Neque contendis, [de studio interrogatur,] ut potius actuosus philosophus, quam ut sophista verbosus evadas? Cui Justinus, nomine rationis philosophiam intelligens, Quid enim melius facere quisquam possit atque præstantius, inquit, quam si rationem omnium ducem ac moderatricem esse commonstret? quam qui consequatur, & ea quasi vehiculo utatur, is demum & aliorum errores ac studia velut e specula possit despicere, & quam nihil sanum, nihil Deo gratum efficiant, contemplari? Nam absque philosophia & recto rationis usu, stare prudentia nullo modo potest. Hinc omnes mortales oportet philosophari, & hoc quidem maximum ac præstantissimum opus arbitrari; cetera vero omnia in secundis ac tertiis numerare: quæ tamen ipsa si a philosophia perficiantur, tum mediocria erunt & amplexu digna; sin ea deficiantur, vilia & sordida. Post quæ intulit senex: Ergone philosophia beatitatem adfert? [deque Dei cognoscendi ratione,] Cui Justinus: Adfert omnino, & quidem sola. Cedo igitur mihi, ait senex, nisi forte molestum est, quid sit philosophia, quæve ejus beatitas? Respondit Justinus: Philosophia est, ejus quod est, scientia, & veri cognitio. Beatitas autem est ejusdem scientiæ & sapientiæ præmium. Jam vero, inquit, Deum quid vocas? Id quod eodem modo semper se habet, atque aliis omnibus ut sint, est causa, id Deum esse ajo, respondit Justinus. Cujus responsis delectatus senex, perstitit interrogando, & quæsivit: Scientiæ nomen numquid rebus diversis est commune? Nam in omnibus artibus, quamcumque earum quis calleat, sciens ejus artis appellatur, sive militaris, sive gubernatoriæ, sive medicæ, similiterque in aliis, tam divinis quam humanis. An non res ita se habet? Age ergo rursus. Aliquane est scientia, quæ rerum simul & divinarum & humanarum cognitionem gignat? Maxime, ait Justinus.

[6] Quid ergo? ursit senex. Perindene est scire Deum, atque scire musicam, aut arithmeticam, aut astronomiam, aut quidvis aliud ejusmodi? [alia quam qua ceteræ res discuntur,] Minime gentium, respondit Justinus. Haud recte igitur mihi respondisti, ait senex: siquidem scientiarum nonnullas per disciplinam, quasdam per exercitationem, alias per aspectum ipsum adipiscimur. Quemadmodum, si quis tibi diceret in India esse animal quoddam, nulli ceterorum animalium simile, sed tale aut tale, varium scilicet ac multiforme, credo, non ante cognosceres, quam illud vidisses; nec sermonem quoque de eo ullum facere posses, nisi ab eo qui vidisset prius inaudisses. Non profecto, respondit Justinus. Cui ille, Quomodo igitur, inquit, de Deo philosophi recte sentire, aut quo pacto veri quidquam de illo dicere valeant, cum ejus scientiam habeant nullam? quippe qui illum nec viderint unquam, nec audierint. Atqui non oculis ipsis, o pater, inquit Justinus, quemadmodum alia animantia, divinum numen cerni, sed sola mente concipi potest, ut ait Plato, [ut qui solo attingatur intellectu,] cui ego fidem habeo. Estne ergo, subdit senex, in mente nostra vis quæpiam talis ac tanta, ut per eam celerius quam per sensum res aliqua percipi valeat atque cognosci? aut forte hominis animus, Spiritu sancto non instructus, Deum unquam est visurus? Atqui hoc ipsum est, subjecit Justinus, quod Plato vocat oculum mentis, atque ad hoc datum esse docet, ut eo mundo ac perpurgato ipsum ens conspicere valeat: quod quidem ens, omnium quæ mente percipiuntur est causa; non colorem ferens, non figuram, non magnitudinem, non quidvis aliud oculis adspectabile; sed est ens supra omnem essentiam, ineffabile, inexplicabile, solumque & bonum, & pulchrum, & bene natis animis, propter cognationem & amorem quo se ab illis videri appetit, primitus insitum. Hæc & alia multa de Deo, de mundo, [quem Philosophorum scholæ nequeant apte præparare,] de anima, cum ultro citroque disceptassent (quæ quod e media Platonis philosophia deprompta sint, nec hic referre magis attineat, missa facio) hæc tandem fuit totius collocutionis summa atque finis, ut Justinum doceret senex, neque in Platonis, neque in Pythagoræ, neque in cujusuis alterius philosophi sententia, de Deo præsertim, de anima, deque rebus divinis, tamquam inventa veritate, conquiescendum.

[7] Quibus auditis actus in stuporem Justinus, Ecquo tandem igitur, inquit, utatur quis alio præceptore; aut unde demum juvari quis possit, si ne in his quidem veritas invenitur? Tum ille ad rem, cujus causa omnis instituta erat disputatio, confidenter aggressus, Fuerunt quidam, inquit, priscorum ævo, his omnibus qui philosophi vocantur multo antiquiores, viri beati, [docetur ex Prophetarū scriptis] justi, Deo cari, qui Spiritu sancto afflati ea fore vaticinati sunt, quæ hodie fiunt; (Prophetas eos appellant) hi soli & intellexerunt veritatem & hominibus annuntiarunt. Qua quidem in re, nec quemquam veriti, nec ab ullo inducti, nec gloria unquam victi sunt, ut vel minimum fingerent; sed ea sola pure atque sincere sunt elocuti, quæ Dei spiritu pleni vel viderant vel audierant. Hinc eorum scripta hodieque exstant, [Dei cognitionem sperare,] quæ illis quidem qui legerint fidemque adiunxerint, plurimum adferre adiumenti, &, sive de principiis rerum agatur, sive de finibus, sive de aliis quæ scire intersit philosophi, magnam suppeditare lucem possint. Neque vero ullis demonstrationum viribus dicta sua suffulserunt; siquidem erant ipsimet præ omni demonstratione fidissimi testes veritatis: nam & quæ antehac evenerunt, & quæ etiamnum eveniunt, ipsorum nos dictis tamquam oraculis cogunt assentiri. Quamquam vel ob sola miracula, quæ patrarunt, omnem sibi fidem mererentur, præsertim cum & universi conditorem Deum colerent, & filium ejus Christum prænuntiarent: quod certe falsi illi d prophetæ, plano & impuro spiritu pleni, neque unquam fecerunt neque nunc faciunt; sed tantum mira quædam opera terrendis hominibus designant, dæmonia interim & spiritus erroris glorificant. Hæc beatus ille senex cum dixisset, [seria deprecatione adhibita.] postremo ita Justinum commonuit: Verum ante omnia, inquit, Deum deprecare, tibi ut portas lucis aperiat: neque enim conspici ista neque intelligi promiscue ab omnibus possunt, sed ab jis duntaxat quibus ea facultas a Deo concessa sit. Quibus dictis aliisque pluribus, quæ nihil est necesse in præsentia commemorare, & Justinum ad ea persequenda cohortatus, ex oculis abiit, nec unquam postea illi visus est, nec cognitus.

[8] Sed quid illo sene digresso expertus sit, quidue in se senserit Justinus, idem ipse, Tryphoni Judæo, viro nobilissimo, [Paret Iustinus recte monenti.] longe post in congressione quadam enarravit: Confestim, inquit, post senis illius verba, ignis quidam succensus est in animo meo, & amor Prophetarum eorumque virorum qui Christi sunt amici me incessit: cumque verba ejus senis mecum ipse tacitus pervoluerem, hanc ego solam esse tutam atque utilem philosophiam, quæ mihi ab illo proposita esset, deprehendi. Sic igitur ego & per talia evasi philosophus. Lectis scilicet Prophetarum & Apostolorum libris, verum se philosophum, hoc est, Christianum esse cœpisse profitetur. Deinde tamquam tali vocationis suæ memoria lætus & incalescens, pium ac fervidum, pro consimili quam plurimorum ad fidem conversione, votum Deo facit, cum subdit: Quam vellem porro, ut omnes similiter atque ego animis affecti, Salvatoris nostri sermonibus perpetuo adhærescerent! timorem enim quemdam in se continent salutarem, plurimumque ad eos, qui a recto itinere deflexerint, in viam revocandos valent: præterquam quod iis quoque, qui sedulo sermones istos meditati fuerint, animi quietem & tranquillitatem conferant multo suavissimam. Hæc & alia ejusmodi Iustinus, quibus perceptam ex pio colloquio utilitatem, & eadem opera percipiendas e sacrarum Litterarum lectione eximias commoditates, non minus exemplo quam verbo expressit. Tale igitur fuit conversionis Justini ad veram Christi fidem, post impensam profanis auctoribus atque philosophis multam operam atque industriam, post perquisitam magno labore ac sudore hic atque illic, & inventam nullibi veritatem; tale, inquam, fuit ex unica & ea quidem fortuita cum homine sapiente & cordato congressione e atque colloquio, conversionis ejus principium. Adeo juvat in viros probos & eruditos vel casu incidere, atque eorum sermonibus ac monitis (nec enim absque Dei nutu proferuntur) sedulo aurem animumque commodare.

ANNOTATA.

a Ita docet Hieronymus, in Quæstionibus Hebr. super Genesim: testis etiam de appellatione vulgari Mamartha est Plinius lib. 5 cap. 13, & Iosephus de bello Iudaico l. 5 cap. 4.

b Numum exhibet Goltzius Flaviopolitarum Samariensium: & Sirmundus alium habuit, cui Græce inscriptum Flaviæ Neapoleos Syriæ Palestinæ. Appellata est autem Neapolis respectu antiquioris Flaviæ a Vespasiano sic dictæ, quæ antea ab Herode Cæsarea.

c Addit Halloix, Idque sub annum Christi 118, regnante Vlpio Trajano. Nos Apostolorum temporibus longe propinquiorem fuisse putamus, & natum ante an. 90 vulgaris Æræ.

d Multis hic disputat & examinat Halloix in Annot: pag. 363 an pseudoprophetæ poßint miracula facere, quod his satis est indicasse.

e Si tamen homo fuit ille, & non potius Cælitum aliquis, missus a Deo, favente Iustini sincero ad veri cognitionem studio.

CAPUT II.
Iustini pro fide suscepta labores litterarii & certamina adversus Crescentem Cynicum.

[9] Postquam Iustinus e senis illius, velut de cælo missi, consilio atque auctoritate, [Ad Christi fidem propensus,] ad perlegenda sacrarum Litterarum volumina, magno animi impetu atque ardore totum se applicuisset, simulque prisca Sibyllarum vaticinia cum oraculis Prophetarum attente commississet; animadverso amborum inter sese pulcherrimo consensu, cœpit paullatim, docente intus ac permovente Spiritu, ad perfectiorem Dei & Christi cognitionem connitendo assurgere. Hinc & Christiana religio magis ac magis in dies ei arridere, atque a gentilismo & aliis sectis ad se pertrahere. Sed erant tamen nonnulla, quæ inclinantem ad illam animum non mediocriter deterrerent: [cognita calumniarum Christianis impactarum vanitate,] nimirum crebræ in Christianos, & infamia plenæ, libereque volitantes calumniæ: quæ a vulgo pro certis habitæ hoc saltem efficiebant, ut se hominibus tam sinistre audientibus fratrem aut consodalem adjungere vereretur; nempe a quos passim infandis flagitiis contaminatos, non communis tantum, sed & constans rumor spargebat: quos suis in conventibus promiscua solitos inquinari voluptate, & una cum extinctis luminibus castitatis splendorem extinguere, ac peccatorum fœditatem simul & pudorem quasi tenebris obtegere: adeoque, luporum instar, vorare homines, & fraternis vesci carnibus palam criminabantur. Nam his ac talibus rumusculis exosos reddere cunctis gentibus Christianos, tam Græci quam Judæi in more tum habebant: nempe ut homines, illorum ignari, ante eos odisse inciperent, quam nosse. Verum caute ac prudenter hic agere Justinus, nec sinere se a turba ritu plebeio abripi, nec arreptis e trivio convitiis temere credere; sed pedetentim & more philosophico incedere, scrutari, explorare, discutere sedulo & attente omnia; & num ita in re esset, atque in sermone ferebatur, diligenter examinare.

[10] Siquidem non ignorabat, ea ætate & gravitate philosophus, sæpenumero in popularibus ac turbidis hominum judiciis ac voluntatibus evenire, ut ii essent innocentissimi, qui accusarentur, ut nocentes; & castissimi, qui infamarentur ut incesti; & pientissimi denique ac religiosissimi, qui ut impii atque irreligiosi condemnarentur. Non cadere autem in Christianos tam turpes calumnias, cum ex aliis argumentis, tum ex eorum admirabili, in morte pro Christo obeunda, fortitudine colligebat. Quod quidem ipse jam Christianus, [ipsorumque egregia fortitudine,] in sua Apologia, contestari non prætermisit. Etenim ego ipse, inquit, qui Platonis institutis delectabar, cum Christianos calumniis lacessitos, neque mortem expavescere, neque eorum, quæ horrenda multis videntur, quidquam reformidare animadverterem; mecum ratiocinabar, fieri haud posse, ut ejusmodi homines, b aut vitiis essent obnoxii, aut voluptatum cupiditatibus irretiti. Quis enim, vel assecla voluptatis, vel gulæ mancipium, vel carnium humanarum helluo, mortem eam libenter oppetat, qua suis se exspoliandum bonis sciat? ac non potius & vitam prorogare fruendis voluptatibus, & latere ac fallere Principes elaboret, nedum ad cædem atque mortem indicium sui faciat? Et infra ibidem: Utinam vero aliquis modo existeret, qui sublimi e suggestu, voce tragica exclamaret! Pudeat, pudeat vos ea, quæ ipsi palam admittitis, ad insontes transferre; & quæ vobis Diisque vestris conveniunt, ea illis objicere, ad quos ne minima quidem suspicio pertinet. Mutate, mutate mentem, & resipiscite. Nam & ego perversa eorum figmenta, per malos genios divinæ Christianorum doctrinæ, ad homines ab ea avertendos, objecta cum didicissem; tam ista fingentes, quam figmenta ipsa, & receptam a multis opinionem irrisi, atque adeo, ut haberer Christianus, & optasse me, & omni contentione laborasse profiteor. Ita de se Iustinus. Diligenti igitur inquisitione usus, [& ceteris virtutibus,] deprehendit alia omnia, quam in vulgus de Christianis homines improbissimi sparserant; tantumque abesse illos a confictis in se criminibus, ut neque majorem usquam neque illustriorem quam in natione Christiana pietatem, caritatem, castimoniam, æquitatem, opum denique ac honorum despicientiam inveniret: quod ipse postea non semel, sed sæpius, in scriptis suis est professus. Quare in eorum se numerum aggregare desiderans, omnibus Academicis, Stoicis, Peripateticis, Pythagoræis, & cujuscumque sectæ philosophis, [baptismum suscipit:] ut una se Christi schola tyro novus includeret, res suas habere jussit. Denique (ut totam conversionem breviter complectar) Justinus Philosophus ex Sibyllarum & sanctorum Prophetarum lectione, ad unius veri Dei & Christi Salvatoris agnitionem provectus, ex bono Christianorum odore & exemplis virtutum ad fidei amorem pellectus, & postremo ab æterno Patre ad filium Christum inspirata fide pertractus, bonæ ejus militiæ nomen dedit, seque salutaribus aquis abluendum & initiandum Ecclesiæ obtulit. c

[11] Jacto autem super firmam petram, qui Christus est, bono spiritualis ædificii fundamento; mox incipit superædificare Justinus, [& nactus intelligentia donum,] quæ Deo placita & a Paulo fideli ejus servo commendata norat, justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem, ac reliquum denique Christianarum virtutum, usque ad ipsum culmen, perillustrem chorum. [1. Tim. 6, 11.] Atque ut ad labores Dei causa subeundos, & ad suscipienda cum adversariis certamina, magis idoneum se præstaret, longe jam ardentiori quam ante hac studio & sacras Litteras perscrutari, & earum doctores ac magistros, Apostolorum scilicet discipulos & successores, assectari, audire, consulere cœpit. Sed precibus tamen potissime, ad perfectiorem earum intelligentiam cælitus obtinendam, eo usque institit, donec lucis portas, juxta senis verbum, late apertas habuit. Nam donum intelligentiæ Scripturarum, sibi divinitus collatum, compluries in dialogo cum Tryphone, indicavit. Ne porro tanta Dei beneficia, infructuosa & quasi thesaurum absconditum, retineret; confestim id sibi negotii suscepit, ut perceptam sacræ fidei doctrinam, & effusas in se Spiritus sancti dotes, cum aliis quam posset plurimis, absque ulla laborum & sudorum parsimonia, communicaret. Neque enim ingratus esse de Dei donis voluit, ut illa amitteret; sed multo gratissimus, ut augeret. Primo igitur ad Gentilium conversionem studia & cogitationes suas applicuit, [egregie scribit contra Gentiles] eosque non privatis modo colloquiis aut publicis disputationibus, sed etiam editis in lucem libris, ad suæ salutis curam lacessivit. Quibus in libris, partim cur ab illis & a falsorum Deorum cultu descivisset, illorum propalata vanitate, palam fecit: partim viam, quæ ad inveniendam veritatem ipsis tenenda esset, aperuit. Nempe ante omnia Sibyllarum d libros, velut necessarias ad oracula Prophetarum præexercitationes, commendavit: deinde Prophetas ipsos, & alia deinceps sacra volumina pervolvenda atque meditanda edocuit. Quam in rem libros tres elaboravit: unum quidem, nomine Elenchi seu Redargutionis, ad Gentiles; alterum, nomine Paræneseos sive Cohortationis ad eosdem; tertium, De Dei monarchia, inscriptum; atque in primo quidem rationem adfert, cur a gentilismo seu Deorum cultu ad Christianam religionem desciverit; in secundo autem contendit, non esse in fidei negotio, nec Poëtarum, nec Philosophorum auctoritati innitendum, sed Prophetarum potius standum judicio, qui istis longe antiquiores fuerint, & ex quibus isti, si quid forte boni habuerunt, decerpserint: in tertio denique, unicum esse Deum & monarcham, ex ipsis Gentilium libris eruit. Post hæc erudiendis firmandisque in fide Catholicis gnaviter operam impendit.

[12] [& hæretico] Qua etiam de causa, varias e orbis partes more Apostolico peragravit, ac Romam quidem profectus, f cunctis ad se doctrinæ causa ventitantibus sui copiam fecit: & Marcioni hæresiarchȩ, tum adhuc in urbe superstiti & cuncta lupi instar vastāti, fortiter restitit, [& hæreticos,] atque insignia in eum volumina conscripsit: cum jam antea & volumen aliud, Contra omnes hæreses, emisisset g. Neque destitit quacumque occasione, tam illas quam illarum auctores in apertum protrahere, persequi, impugnare. Nonnulla enim a quibusdam hæreticis eaque horrenda facinora patrabantur; quæ, quod se etiam ipsi Christianos vocitarent, in vere & pie Christianos redundabant, totamque nostræ fidei rationem tam Judæis quam Gentilibus mire exosam reddebant. Quare hic noster Philosophus, [propter quorum scelera Christiani diffamabantur.] homo siquis alius solers & acutus, nihil melius, nihilque magis necessarium illo rerum statu judicavit, quam ut Christiani nomen explicaret, distingueret; quibus jure conveniret, a quibus injuria usurparetur, ostenderet; denique efficeret, ut nemo propter hoc nomen, sed propter scelera, quæ quisque commisisset, plecteretur. Quemadmodum enim nemo philosophus, quamvis malus, propter nudum philosophi nomen pœna afficitur; ita neque Christianum, propter solam Christiani appellationem, ullo multandum esse supplicio contendebat: atque ut multos est reperire, qui philosophi nomen, quod solis vere philosophis quadrat, sibi perperam arrogent; sic, inquiebat, & Christiani. Denique hoc inter alia, declaratis hæresiarcharum nominibus atque erroribus, est boni assecutus, ut & ii qui ad religionem Christianam erant propensi, caute attenderent, in quorum se magistrorum disciplinam traderent; & qui nostræ fidei sacramentis initiati jam erant, istorum se figmentis circumveniri nequaquam sinerent. h Et quia paupertatis, sobrietatis, castimoniæ cultor præcipuus semper fuerat, [coarguit Crescentem Cynicum,] nuncque præsertim a suscepta Christi doctrina erat; hinc eos maxime aversabatur & exagitabat, qui in vitia his virtutibus contraria turpiter projecti, Christianos impudentibus calumniis lacessebant. Inter quos ea tempestate, Crescens quidam, secta Cynicus, facile palmam obtinebat, homo, si quis alius, sordidæ avaritiæ deditus, & turpiori quoque libidine inquinatus. Cum hoc igitur præcipuo religionis nostræ adversario, Romæ degenti, voluntarias Christi causa inimicitias suscepit: eumque, partim mores philosopho indignos exprobrando, partim acutis interrogationibus hominis inscitiam intolerabili conjunctam arrogantiȩ propalando, graviter vulneravit. Nam ille pudoris atque ignominiæ, quam & tunc in magna mortalium corona & post disperso in vulgus libello passus fuerat, impatiens, ac sui impotens, omnem pro hac vindicanda ignominia movere lapidem; nihilque, quo ejus auctorem Justinum & Justini sectatorem Tatianum in mortem præcipitaret, intentatum relinquere.

[13] [quem vita turpissimum describit Tatianus,] Ac de Justino quidem, uti in tempore explicabitur, negotium peregit; non autem, quemadmodum optabat, de Tatiano: hic enim evasit, & magistri sui Justini cum eodem Crescente inimicitias egregie persecutus fuit. Nam & ipsum in præclara illa contra Gentiles oratione (quam ad magistri sui æmulationem composuit) miris quidem, sed veris, ut communem utriusque hostem, coloribus deformavit. Vidi quemdam sæpenumero, inquit, & cum vidissem, sum admiratus; & cum admiratus essem, postea contempsi (nempe qui alius esset intrinsecus, quam extrinsecus mentiretur) hominem scilicet perquam deliciosum, & prorsus fractum voluptatibus, & partim oculis micantem, partim manibus gesticulantem, & vultu luteo insanientem, & jam Veneri, jam Apollini assimilatum, unum Deorum omnium accusatorem, superstitionis compendium, actionum heroicarum calumniatorem, cædium repræsentatorem, adulterii promotorem, insanæ avaritiæ magistrum, fœdissimæ libidinis doctorem, & omnium denique condemnationum auctorem & instigatorem: & talis quidem cum esset, vidi ab omnibus prædicari. Ego vero illum cuncta mentientem, & ejus simul impietatem ac studia abominatus sum. In alio autem ejusdem orationis loco, partim tacito partim expresso nomine, utrasque illius tam avaritiæ quam impuritatis sordes sic exprobrat: Atqui tantum, inquit, ab hoc mortis contemptu & tranquillitate animi, se suisque rebus contenti ac nihil fluxum ambientis, vestri absunt philosophi; ut sint, qui sexcentos quotannis aureos nummos ab Imperatore Romano accipiant, nullam ad utilitatem aliam, nisi ut ne promissam barbam gratis alant. Itaque Crescens ille, in magna urbe nidulatus, incesto impuroque amore cunctos anteibat, pecuniæ autem studio longe omnium erat addictissimus. Qui cum mortem contemnendam prædicaret, adeo tamen eam exhorrescebat, ut ei tamquam grandi i malo Justinum objicere satageret: quod is nimirum veritatem dilaudans, [utinam imitatus magistri humilitatem!] in voluptarios atque deceptores philosophos inveheretur. Hactenus contra Crescentem pro Justino Martyre Tatianus: qui, licet iisdem fere vestigiis quibus Justinus ad fidem pervenerit, licet eodem marte & iisdem armis eam defenderit, licet religionis hostes acriter solideque impugnarit; tamen, o Dei stupenda judicia! post magistri mortem a recta fidei regula excidit: non ita quidem, ut ad gentilitias rediret fabulas, aut in Judaicas inclinaret cerimonias, aut Christi legem sciens volens prorsus respueret; sed ita tamen, ut dum inimicos ejus legis nimio insectatur odio, declinatque in contrarium, ab uno extremo in alterum, medio amisso, deflecteret: scientiaque, ut fit, in superbiam deerrante, in eam opinionem incidit obstinavitque, ut & nuptias diceret execrabiles, & solam fere continentiam cælo consecraret. A qua quidem continentia, qui eum sectati sui sunt hæretici, ἐγκρατῖται Græcis, Continentes Latinis sunt appellati. Ita quidem Justino martyrii laurea; Tatiano autem, heu dolor! aliud nihil nisi vanæ famæ aura, & ea fumo levior, collecta est.

[14] Neque nescivit Justinus quanto cum periculo suo hæc faceret: ideoque in suæ Apologiæ præfatione, cum ostendisset, eos qui ex ratione & virtute vitam degere studuissent, semper odiis malevolorum appetitos necique datos, ita de se, quasi mortem præsagiens, adjecit: Et ego quoque, exspecto, ut ab aliquo clarorum virorum insidiis appetar ac ligno k suffigar; & fortassis a Crescente, plausus popularis & jactantiæ studioso: [Ab eodem Crescente mortem sibi parandam] nec enim sapientiæ studiosum appellare æquum est eum qui de iis, quæ ignorat, publice testetur; & de Christianis, tamquam impiis & Deo carentibus, disputet: quod ipse ad multorum, qui in errorem delapsi sunt, gratiam ac voluptatem facit. Nam si doctrinæ Christianæ ignarus in nos incurrit, plane improbus est, & idiotis multo deterior, qui sæpenumero, ne de iis, quæ ignorant, disceptent, neve falsum testentur, cavent: sin ejusdem gnarus & mysteriorum nostrorum sciens, id propterea facit ne pro tali habeatur; tum etiam multo vilior atque omnino perditus sit, necesse est; nimirum imperitæ atque a ratione alienæ opinioni cedens, ac timori succumbens. [præsagit Iustinus.] Et quidem scire vos velim, me illi hujus generis quæstiones quasdam proposuisse, cognovisseque, atque adeo argumentis evicisse, nihil eum vere certoque scire. Atque ut intelligatis me vera proloqui, paratus sum (si forte ad vos disputationis nostræ puncta non pervenerint) rursus coram vobis instaurare cum illo certamen; Regis enim opus hoc fuerit: sin vobis notæ sunt & responsiones ejus & interrogationes meæ, jam profecto exploratum vobis est, aut nihil eum scire; aut si quid scit & propter audientes eloqui non audet, sane quidem, ut ante dixi, non sapientiæ amator, sed gloriæ potius esse studiosus convincitur: quippe qui Socratæum illud omni approbatione dignissimum, quo dixit, hominem Veritati præferendum esse neminem, parvi pendat. Verum non potest homo Cynicus, qui finem in rebus infimis ac promiscuis ponat, bonum aliud quam infimum ac promiscuum nosse. Hactenus Justinus: cui, quemadmodum ipse prædixerat, insidiæ a Crescente Cynico, veritatis impatiente, & dolis omnibus armato structæ sunt. Illo enim auctore, procuratore, solicitatore, comprehensus tandem Justinus, atque in carcerem conjectus, demum venenopotatus (ut post fusius dicetur) interiit.

ANNOTATA.

a Calumnias, Christianis a vulgo ignoranti impingi solitas, nonnullam earum occasionem ex hæreticorum abominationibus hauriente, fuse explicat pag. 370 Halloix.

b Idem pag. 373 exempla & auctoritates eodem spectantescolligit.

c Addit idem; opinionem esse verosimillimam, extremis Hadriani vel primis Antonini Pii annis hoc contigisse, sub annum, ut notat 140: nobis longe visum est probabilius, circa an. 119, Iustini conversionem factam: neque enim ab Epiphanio in arctum cogimur, quasi ἐν τῇ καθεστωσῃ ἡλικίᾳ, quæ ultra annum ætatis 50 extendi vix potest, Sanctus martyrium pertulisset.

d De his multa in Annotat. Halloix pag. 376.

e In Ægypto fuisse se, atque Alexandriæ vidisse vestigia casarum adhuc in Pharo stantia, intra quas LXX Interpretum versio condita fertur, in Parænesi dicit.

f Romæ enim diatribas habebat, inquit Hieronymus lib. de script. eccl. Addit Halloix in collo Viminali apud Thermas Timothinas hospitium habuisse: sed hoc ex alterius Iustini Actis acceptum, putamus ad hunc non esse trahendum.

g Id sub Adriano factum Cedrenus scribit. Marcionis autem hæreses fuse exponit Halloix in Annotat. pag. 178.

h Quæ sequuntur de Crescente deque vexatis inique Christianis, Ptolomeoque & sociis ad Vitæ finem retulerat Halloix, ratus Apologiam, in qua de istis agitur, fuisse secundam,ut male inscribitur: nos ordini suo cuncta restituimus.

i Ita corrigendum & Græce legendum καθάπερ μεγάλῳ κακῷ censet Halloix, eademque via sibi ipsi præripit probationem mortis, Tatiano pariter intentatæ: cum hactenus legatur καθάπερ καὶ ἐμὲ, ὡς κακῷ, ut ei Justinum, sicuti & me, tamquam malo cuipiam objicere satageret, quod plane retinendum censemus.

k Ita vertit Halloix atque pag. 291 de crucifixione intelligit, quod Græce habetur καὶ ξύλῳ ἐμπαγῆναι, quod proprie impalationem, haud inusitatam Romanis, significat, a Christophorsono autem inepte satis vertitur, & fuste conquassatus obierat.

CAPVT III.
Prima pro Christianis Apologia Imperatoribus oblata.

[15] [Pro Christianis contrajus vexatis,] Post navatam in convertendis Judæis ac Gentilibus, & in hæreticis itidem confutandis, insignem operam; tertium sibi laborem, & vere Regis opus, contra iniquos ac truculentos in Christi gregem magistratus, generose assumpsit. Tametsi enim Hadrianus Imperator, partim sanctissimorum virorum Quadrati & Aristidis pro fide nostra a defensionibus, partim Serenii Graniani litteris permotus, incitatam in Christianos persecutionem repressisset; nec in eos Antoninus Pius, Hadriani successor, quidquam impie crudeliterve hactenus statuisset; non deerant tamen, qui dæmone instigante, tam turpes illis sæpenumero calumnias inurerent, ut totum Christianum genus, gravissimorum scelerum infamia, quamvis immerito, laboraret. His accedebat ipsorum magistratuum, impietate & avaritia, velut duabus furiis ardentibus, inflammata sævitia. In jus ergo atque ad cruenta tribunalia, optimi quique Catholicorum, immanibus confictis criminibus, raptabantur: a quibus si nihil aliud quam pura veritas extorqueri posset; tum ipsorum servi, pueri, mulierculæ in quæstionem & tormenta pertrahebantur: quo scilicet infirmiora membra, vi horrendorum cruciatuum, ad objectorum ipsis flagitiorum confessionem adigerentur. Cum hæc ita invalesceret immanitas, [motus indignitate judicii,] multique variis in locis Præfectorum ac Præsidum malitia, causis nec auditis nec examinatis, neci traderentur; accidit Romæ, ut mulier quædam Ethnica, in cœno libidinis una cum marito turpiter hactenus volutata, divini horrore judicii, & eorum quæ fides promittit bonorum expectatione, simul voluptatibus simul idolis nuntium remitteret. Doctrinam ergo Christianam unaque continentem vitam amplexa, institit apud maritum, ut idem secum vitæ genus doctrinæque capesseret. Cui rei impetrandæ, tam ignem illum æternum impuris & impudicis præparatum, quam incomparabilia & infinita præmia piis & castis destinata (quemadmodum in Christi schola didicerat) proposuit. Verum, ut hominem vidit in sua obscœnitate obstinatius persistentem, nec a fœdis factis ullo pacto avelli posse, impium esse rata diutius retinere cum eo contubernium, qui præter naturæ legem & præter fas omne, variis e libidinibus fructum illicitæ voluptatis perquireret, discessionem ab eo tentavit; fecissetque tum haud dubie, nisi propinquorum auctoritas, id dissuadentium & spem futuræ mutationis ingerentium, retardasset. Sustinuit proinde aliquantisper, licet invita; utpote quæ mariti mores melius, quam propinqui omnes, una pernosceret.

[16] Interea profectus est ille Alexandriam: sed mutavit locum, non ingenium. Quare cum & ibi deteriora illum, quam antehac, [contra Ptolomeum Christianum] designare facinora uxor, hoc uno calamitosa, rescisset; verita ne si thoro & mensa cum illo deinceps communicaret, ejus particeps impietatis ac nequitiȩ fieret, dato ei repudio se disiunxit. Ille autem quem gestire lætitia oportuisset, quod conjux sua (quæ famulis & mercenariis ad ebrietatem & ad lasciviam & ad omne flagitium hactenus abusa fuerat) nunc tot ablegatis sceleribus, sese ad frugem recepisset, eodemque ipsum invitaret; [& alios duos ab Vrbicio Præfecto exerciti;] contra tantum abfuit, ut de tam bona mutatione & invitatione gavisus sit; ut eam potius, quod Christiana esset, accusarit. Illa vero, (quod magnæ prudentiæ fuit) libellum supplicem Imperatori obtulit, postulavitque, sibi ut liceret primum rei suæ familiari consulere; tum se criminationi haud gravate responsuram. Cui annuente Imperatore, cum iste, quid in eam ageret, in præsenti non haberet; intermissa accusatione, in Ptolemæum, hujus mulieris in fidei ac pietatis tirocinio instructorem, hoc modo se convertit. Centurioni amico suo, qui Ptolemæum in vincula conjecerat, persuasit, uti eumdem Ptolemæum conveniret, hocque ex illo unum quæreret, an esset Christianus? Convenit, quæsivit, eumque tamquam amicum veritatis, neque fallendi neque mentiendi gnarum, ingenue confitentem habuit. Mox ergo eum in vincula redigi, longoque intervallo hominem innoxium detineri ac torqueri jubet. Ad extremum denique ducitur ad Urbicium Ptolemæus, & hoc unum similiter interrogatur, an sit Christianus? Qui recte factorum conscientia fretus, rursum divinæ virtutis disciplinam intrepide confitetur. Qui enim negat se esse, quod profitetur, inquit Justinus, aut certe negat, quia professionem ipsam improbet; aut eam confiteri refugit, quia sibi conscius sit, vitam se illa professione indignam atque ab ejus institutis alienam traducere: quorum neutrum in verum Christianum cadit. Jussit ergo Urbicius eum duci. [& alios duos ab Vrbicio Præfecto exerciti,] Aderat tum forte Lucius quidam, & ipse Christianus, qui tanta iniquitate judicii animadversa, Urbicium adortus; Quid est, inquit, causæ, Urbici, quamobrem virum, qui neque adulter sit, neque stuprator, neque homicida, neque fur, neque raptor, neque ullius demum sceleris convictus, sed Christianum duntaxat nomen confessus, duci jubeas? Tu non judicas, Urbici, neque Pio Imperatore, neque Philosopho Cæsaris filio, neque sacrosancto Senatu condigna. Cui ille, absque alio responso, Et tu, inquit, ut mihi videris, ex eorum es numero. Et respondente Lucio, Sum equidem; ipsum quoque abripi jussit. Lucius autem, Gratias tibi, inquit, ingentes habeo, bone vir: nec enim solum ab iniquis improbisque dominis liberabor, sed etiam ad bonum patrem & Regem Deum proficiscar. Accessit deinde & tertius, qui pari utens dicendi libertate, pari quoque est morte multatus. Ita scilicet fraternus in illis amor, ita generosa pro Christi fide libertas, ita pro adipiscenda martyrii corona fervens æmulatio mentes occupabat: ut se non quæri, non vocari, non expectari sinerent, sed morti & tormentis voluntarii occurrerent. b

[17] Justinus tantam rei indignitatem non ferens, Antonino Pio Imperatori, ejusque filiis Cæsaribus ab se exponendam, palam ac manifeste, totius Christianæ religionis causam duxit, scripta nobili illa quæ extat Apologia, in ipsa ad eam Præfatione prænarrati judicii iniquitatem exponens, petensq; ut una cum senatus-consulto, in favorem Christianorum promulgando, in omnes provincias, ipsa quoque mitteretur Apologia, quam Imperatoribus ipsis, & universo Senatui, cum hac memorabili inscriptione, dedicabat: c Imperatori Tito Ælio Hadriano, Antonino, Pio, Augusto, Cæsari, & Verissimo filio Philosopho; & Lucio Philosopho, Lucii quidem Cæsaris nativo, [Apologiam offert:] Pii autem adoptivo Filio, eruditionis amatori, sacroque Senatui & populo Romano universo; pro iis, quos omne hominum genus odio & calumniis injuste prosequitur, Justinus Prisci Bacchii filius, Flaviæ d Neapoleos Syriæ Palæstinæ civis, unus ex iis, hanc orationem & libellum composui. Quibus in verbis manifeste profecto ostendit, neque latere se velle, ut timidum; neque odia & calumnias reformidare, ut pusillanimem: sed vereri potius; ne, quis ipse vel cuias sit, nesciatur; vel denique ne ignoretur esse Christianus. Unus ex iis: quasi diceret, unus aliquis de illorum numero gregarius, quos totus mundus odit & calumniatur, & ejusdem cum ipsis odii atque calumniæ, lubens volens, [& illorum innocentiam sic probat,] Christi causa socius & particeps. Ut autem Apologiæ inscriptio, sic tota Apologia fortitudinis atque constantiæ plena fuit. In qua primo docuit Christianos, nec ob nomen, nec ob mores, nec ob doctrinam supplicio ullo esse dignos; idque cum aliis rationibus, tum productis Christi ipsius documentis planum fecit: quæ documenta cum Gentilium collata institutis, nihil habere, nec a pietate nec a recta ratione alienum, evidenter ostendit. Deinde acriter refutatis deorum fabulis atque spurcitiis, Domini Jesu vitam, multis retro seculis per Prophetarum oracula prænuntiatam, laudatis eorumdem testimoniis, manifestissime commonstravit. Simonem vero Magum hæresiarcham, qui magicis illusionibus adeo Romam ipsam dementaverat, ut Deus, erecta statua & inscripta, Simoni Deo sancto, e passim haberetur; & cum illo una f Menandrum, novæ satorem superstitionis, merito infamavit; istiusque evertendam statuam, utpote hominis plani ac deceptoris nefarium monumentum censuit, palamque postulavit. Denique ipsa initiationis & sanctificationis nostræ abdita mysteria, hoc est, Baptismi g & Eucharistiæ, eorumque ritus (ne forte celando haud fideliter agere videretur) iisdem scriptis suis propalare non dubitavit. Ad extremum vero omnem Apologiam ita conclusit; ut diceret se posse quidem ex litteris Hadriani Imperatoris eorum parentis efflagitare, ut nihil adversus Christianos, nisi ex causa scelerum, acerbius statueretur; verum non tam propter illius præjudicium & auctoritatem, quam propter postulationis suæ æquitatem, id se efflagitare. Tum ipsius epistolæ Hadriani exemplum subjunxit; quo etiam in hoc ejus fides veritasque constaret.

[18] Hujus porro Apologiæ fructus fuit, Antonini Pii Imp. erga Christianos homines, teste Paullo Orosio, h clementia atque benignitas. Dedit enim idem Antoninus Pius ad Præfectos, ac Præsides provinciarum litteras pro Christianis, epistolæ patris sui Hadriani conformes, [ut egregium pro iis rescriptum impetrarit ab Antonino Pio.] & rescriptum item ad Asianos, quod hodieque exstat, & est ejusmodi: Imperator Cæsar, Titus Ælius Hadrianus Antoninus, Augustus, Pius, Pontifex Maximus, Tribunitiæ potestatis XV, Cons. IV, Pater Patriæ, populis Asiæ, Salutem. Equidem existimarim Diis quoque ipsis curæ esse, ne hujusmodi homines lateant. Multo enim magis Dii, si quidem possint, vindicaverint in eos, qui adorare ipsos nolunt: contra quos tumultum ipsi concitatis, & sententiam eorum tamquam impiorum sugillatis, & alia quædam objicitis, quæ probare non potestis. Atque ipsis quidem utile fuerit, propter ea de quibus accusantur, mortem oppetere: dum enim animas suas projiciunt, magis de vobis triumphant, quam si obsequentes postulata vestra peragerent. Ad terræmotus autem tam præteritos quam præsentes quod attinet, non alienum videtur commemorare, quomodo dum eveniunt animos despondeatis, & quæ vobis sunt propria in eos transferatis. Nam ipsi quidem Deo magis quam vos confidunt; quippe qui per ejusmodi tempus & ignorare Deos videmini, & res sacras negligitis. Nam religionem erga Deum non intelligitis; unde & eam observantes invidia persequimini & ad mortem usque infestatis. Super hujuscemodi jam & alii quidam Provinciarum Rectores divinissimo patri meo scripserunt: quibus ille rescripsit, nihil molestiæ facessendum esse talibus viris, nisi si adversus Romanum imperium moliti esse quippiam deprehendantur. Quin & multi ad me de iisdem litteras dederunt, quibus ego conformiter patris mei sententiȩ respondi: nimirum, si quis cum Christiano homine habens negotium, tamquam Christianum eum deferat; is quidem qui delatus fuerit, crimine absolvatur, tametsi reipsa sit Christianus; qui vero detulerit, pœnæ sit obnoxius. i

ANNOTATA.

a Agit de his S. Hieronymus in Catalogo: coluntur autem S. Quadratus 26 Maii, S. Aristides 31 Augusti.

b Ptolomæi & Sociorum martyrium recolitur 19 Octob.

c Sub annum Domini 142 inquit Halloix, secutus vitiatum hac parte Eusebii Chronicon, & Pseudo-dexteri auctoritatem; pro quo, annum 143 signante, ad Eusebium conciliando, non laborasset, si Dextrini illius chronici imposturam cognovisset.

d Hallucinatum hic Eusebii interpretem Christophorsosonum notant Halloix & Vallesius, quia ἐκ τῆς Φλαουίας vertit ex gente Flavia, quod Iustino non competebat.

e Contra Desiderium Heraldum & Claudium Salmasium, in controversiam hoc vocare ausos, atque asserere quod Christiani invenientes aras, Sancto Sanco Semoni Deo Fidio, [An statua Simoni mago ab Ethnicu posita?] Sanco Fidio Semopatri, Semoni Sanco Deo Fidio, inscriptas, antiquitatis ignorantia una cum Iustino lapsi, existimaverint ad Simonem magum eas spectare; contra hos, inquam, nihil verentes novatorio spiritu certißima quæque antiquitatis monumenta conceptiunculis suis postponere, fuse & erudite disputat Halloix in Annotat. pag. 382 & seqq. nodumque ex Dione objectum sic solvit, quod licet Claudius aliquando sic abominatus sit statuarum multitudinē immodicam, qua templa & quævis opera publica scatere videbat, ut de iis quid facto opus esset se diceret deliberaturum; Messalina tamen Claudii uxor, cujus ex libertorum arbitrio omnia agebantur, præsumpserit etiam adulterum suum Mnesterem pantominum, in mariti conspectu, statuis erigendis honorare aut verius infamare.

f Fuit Menander Samaritanus, Simonis discipulus, cujus Tertullianus quoque libro de anima cap. 1 & Irenæus lib. 1 cap. 21 meminerunt, cum execratione errorum ejus.

g Declarat hæc fuse ex variis Iustini locis Halloix, in prosecutione Vitæ Iustini cap. 16 per plures paragraphos, & cap. 22.

h Lib. 7 cap. 14 Justinus Philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines effecit.

i In Græco Codice inveniri etiam τὸ δ᾽ notat Fridericus Sylburgius in Annotat. super Iustinum, licet interpres Latinus, Eusebii corruptam lectionem secutus, scripserit III. Lectionem autem suam confirmat Sylburgius hac argentei nummi inscriptione, IMP. CÆS. T. ÆL. HADR. ANTONINUS AUG. PIUS. P. P. TR. POT. XV. COS. IV, TRANQ. cui, quoad numerum Tribunitiæ potestatis & Consulatus, similes alios quatuor nummos viderit.

CAPUT IV.
Disputatio cum Tryphone, Apologia secunda, mors pro fide obita.

[19] Post oblatam in urbe Roma Imperatoribus Apologiam, & impetratum pro Christianis superius edictum, profectus est Justinus in Asiam, secumque una, ut vero est simillimum, edicti exemplum detulit; atque ut Ephesi in communi Asiæ promulgaretur, ex Cæsareæ auctoritatis indulgentia, obtinuit. Nam & propositum ibi edictum, diserte testatur Eusebius: & sub idem ipsum tempus fuisse Ephesi Justinum, certo constat. Illic enim cum hac tempestate moram ageret, & sub pallio philosophico, a quod nunquam dimisit, animas venaretur; commodum accidit, ut Tryphon, homo Judæus b, isque sacrarum litterarum, pro more gentis & ratione conditionis, [Ephesi cum Tryphone Iudæo congressus,] admodum gnarus, in eum forte in xysto c deambulantem incideret; ejusque tamquam philosophi (nesciebat enim esse Christianum) appeteret congressum; & ex congressu, ei Dialogo, qui a Justino scriptus jam exstat, occasionem ministraret. Quidquid enim inter ipsos tum intercessit colloquii & disputationis, quæ biduum ipsum tenuit, hoc postmodum in lucem Justinus edidit, & Marco Pompejo dedicavit. Ratus ergo Tryphon, e Justini habitu, unum aliquem se offendisse ex Academiæ Philosophis, adit cominus: & una cum comitibus suis illum aggrediens, Salve, inquit, Philosophe. Ad quem conversus Justinus, Ecquidnam, ait, potissimum rei? Cui ille, Edoctus sum, inquit, Argis a Corintho Socratico, haud contemnendos esse qui istoc utantur habitu; sed eorum consuetudinem ac familiaritatem prorsus ambiendam: quandoquidem spes semper affulgeat alicujus in alterutram partem utilitatis emersuræ: quod autem alterutri profuerit, ambos juverit. Hinc ego, cum in ejusmodi habitu quempiam conspexero; perlubenter adire atque affari soleo, quemadmodum & te nunc lubenter sum affatus. Hi autem comites mei & asseclæ, cupidi itidem sunt aliquid, quod ex usu sit, abs te audiendi. Ad quem Justinus, deflexo nonnihil in rem præsentem Homeri versiculo, blande jocabundus, ita vicissim sciscitatur:

Sed tu quisnam hominū, dic prȩstantissime nobis? [Iliad. 6.] d Cui ille & nomen & genus ingenue exponens, Mihi nomen est Tryphon, inquit: sum autem Hebræus ex circumcisione, & e bello e nuper gesto profugus, atque in Grȩcia & Corinthi præcipue degere solitus.

[20] Tum Justinus, arrepta hinc occasione sermonis ad res salutares derivandi, [studium ei commendat rerum divinarum,] atque a Judaicis ad Christianos ritus pedetentim deducendi, An tu vero inquit, tantum e philosophia capere potes emolumenti, quantum e Legislatore tuo & Prophetis? Quidni? respondit ille. An non philosophi totos de Deo sermones contexunt? An aliud eorum quæstiones, quam de monarchia, de providentia disputant? Aut forte non est philosophiæ partium, de divinis perscrutari? Est omnino, subjecit Justinus: nostra quoque hæc est sententia. Verum plurimi ne hoc quidem curant, unusne, an plures sint Dii? & eorumne providentia ad unumquemque nostrum se extendat, an secus? Quasi nimirum ejusmodi cognitio nihil ad beatitudinem momenti admodum importet. Quin etiam persuadere nobis contendunt, totius quidem universi & generum ac specierum curam Deum administrare, sed mei & tui & cujusque nostrum singillatim haud quaquam. Nam, si aliter esset, inquiunt, nihil causæ haberemus, quamobrem eum precibus dies noctesque fatigaremus. Hæc autem quo tendant, haud difficile est animadvertere. Siquidem illis cordi est libertas, & licentia quidvis dicendi, & sectandi eos qui docent, licere omnia ex arbitrio & dicere & facere, nihil a Deo mali formidantes, nihil sperantes boni. Quomodo enim aliter sentiant, qui omnia semper eodē statu futura jactitant: ita scilicet vixisse homines hactenus, ita victuros in posterū; nihilo pejores, nihilo meliores. Quidam vero statuentes animam immortalem & incorpoream, si quid improbe patraverint, se nullam luituros pœnam arbitrantur (Nam quod incorporeum, idem, ajunt, est impatibile) neque proinde, cum sit immortalis, Deo indigere autumant. Quibus dictis urbane subridens Tryphon, Tu autem, inquit, de his quid sentias, quamve opinionem de Deo teneas, nobis edissere. Exponam ergo, ait Justinus, quod mihi videtur. [quas negat a Philosophis perfecte addisci,] Est sane philosophia bonum maximum & Deo gratissimum: quippe quæ sola nos ad eum adducat, eique commendet. Atque ii demum vere justi & sancti sunt, qui philosophiæ animum addicunt. Quid autem sit philosophia, & quam ob causam ad mortales demissa, permultos latet. Nam si nossent, sane cum una eademque sit scientia, nec Platonici essent, nec Stoici, nec Peripatetici, nec Theoretici, nec Pythagoræi. Unde autem multiceps facta sit, dicam. Qui philosophiam primi attigere, magno in honore & gloria apud homines fuerunt. Hinc eorum sectatores, nihil de veritate perquirentes, sed eorum duntaxat fortitudinem, continentiam, doctrinæ novitatem admirantes, vera esse quæ a magistro suo quisque didicisset, existimarunt. Qui deinde ipsi hæc & alia his similia ad posteros transmittentes, eo cœperunt nomine appellari, quo fuerat ipsius disciplinæ parens appellatus.

[21] Denique Justinus, his quasi gradibus in materiam de Deo, quatenus quidem a philosophis ea tractatur, ingressus; sensim ad conversionis suæ narrationem, indeque ad disputationem de vera fide, ac demum ad ea quæ Christianos inter & Judæos versantur in controversia, sermonem universum transtulit. In cujus quidem decursu, simili prope zelo adversus Tryphonem & ejus comites Judæos, sive cohortando, sive increpando, efferbuisse animadvertitur, quo olim adversus eorum patres ac majores usus fuerat Hierosolymis S. Stephanus. Quod cum ex aliis pluribus locis, [sed apud Christianos quærendas ostendit,] tum ex ea hujus dialogi parte, ubi eorum ingratum, impium, immitemque animum redarguit, licet intelligi. Sic enim dixit: Quemadmodum & vos, inquit, semper fecistis, qui interdum quidem vitulum conflastis, semper autem ingrati & justorum interemptores, & fastu inflati propter genus vestrum extitistis. Et rursus: Hæc cum sæpe audiatis, inquit, tamen non erubescitis; neque interminante Deo perhorrescitis, sed populus stultus & vecors estis. [Is. 29, 13.] Ideo ecce ego addam, ut transferam populum hunc, dicit Dominus, & transferam eos, & perdam sapientiam sapientum, & prudentiam prudentum abscondam. Et sane merito: nec enim sapientes estis, neque prudentes, sed acres atque versuti; sapientes tantum ad malefaciendum, ad cognoscendum autem consilium Dei absconditum, & testamentum Domini fidele, & ad inveniendas semitas sempiternas, nulli. Ita ille. His consimilia sepe & alias, ex oblata Scripturarum occasione, tamquam justa in eos ira stimulante, congessit; quæ tamen illi, admiratione potius zeli, quam hominis odio perculsi, tacite, patienterque audierunt. Postremo tam multa de vetere Instrumento, & tam clara pro Christo testimonia protulit, & ita cum novo consonare Testamento evidenter ostendit; ut ejus dissertatione capti, altero quoque die eum audire depoposcerint, [semel iterumque.] secumque una complures ad audiendum adduxerint.

[22] Qua etiam secundæ diei finita disputatione, cum de abscessu suo indicasset, permagnum illi præ se ferre ejus retinendi desiderium, simulque declarare victam ejus sapientia expectationem suam; ac futurum fuisse, si incepta uti consuetudine diutius licuisset, ut plus quoque ad ipsos utilitatis emanaret; verum se rogare, quandoquidem in procinctu esset, saltem ut absens tamquam amicorum meminisset. Quibus Justinus, Vel mea, inquit, ipsius causa, si hic morari contingeret, tales quotidie congressiones appeterem: sed cum solvendi tempus in horas opperiar, vos auctore & adiutore Deo exhortor, ut in hoc maximum de salute vestra certamen serio incumbentes, Christum Dei omnipotentis longe doctoribus vestris anteferre studeatis. Post quæ verba, illis, secundam ei navigationem apprecatis & jam abeuntibus, postremum vale dicens: Nihil vobis, inquit, a Deo majus optare possum, quam ut agnoscentes hac via hominum mentes illustrari, idem quod nos agatis; & hunc nostrum esse Christum Dei, vobis persuasum habeatis. Ita biduano colloquio finis est impositus. In fructumne autem exierit Justini semen, & an Christi fidem Tryphon & comites ejus postea complexi sint, tametsi haud prorsus liquet; tamen in spem bonam venire ex declarato affectu licet. Certe suus, quidquid demum circa illos acciderit, Justino labor non periit: sed propensæ voluntatis ac impensæ caritatis operæ pretium cælo stetit.

[23] Quonam relicta Epheso iter Justinus recta intenderit; & confestimne in Italiam, an prius alio, quo scilicet rei Christianæ necessitas aliave utilitas invitaret, [Varie peregrinatus,] sese contulerit, nullis equidem observare quivi vestigiis. Proprium enim fuit magnorum & illius præcipue ætatis virorum, nulli adstrictos regioni, de loco in locum, ubi prædæ spiritualis spes aliqua affulgeret, promptissime aquilarum instar, advolare. Unde ipsius Justini comes & sectator Tatianus, in oratione sua contra Græcos, post multorum admirabilium enarrationem, ita de se suisque itineribus: Hæc quidem, inquit, non aliunde audita narravi, qui magnam terræ partem peragravi, [pro illius ævi more,] & tum vestra studia professus sum, tum varias artes & inventiones assecutus, tandemque Romæ versatus, varias eo delatas a vobis statuas condidici: ne quis forte me putet, quod plerique solent, alienis opinionibus niti; sed omnia illa, quorum ipsemet oculatus testis sum, conscribere instituo. Quæ verba non magis discipulo Tatiano, quam Justino Magistro posse congruere, ipsa ejus scripta plenissime persuadent: quippe in quibus subinde, quamvis aliud agens, postquam nonnulla retulit memorabilia, sive de Septuaginta Interpretibus in Ægypto, sive de Sibylla Cumana in regione Campaniæ; tum se illorum quidem spectatum ivisse cellulas, cum Alexandriæ ageret; hujus vero ingentem basilicam ex uno fabrefactam saxo in urbe Cumis, ubi Sibylla sua edere oracula solita erat, præsentem conspexisse; imo & æreum loculum, in quo servari ejus reliquiæ ferebantur, [Romam revertitur.] sibi ostensum ab ejusmodi rerum indicibus, protestatur. Quanquam ergo ignotæ sint aliæ ejus peregrinationes, tamen Romam tandem altera & postrema vice, velut postliminio, sive adhuc Antonino Pio imperante, sive ejus liberis M. Aurelio Antonino & Lucio Vero jam regnantibus, reversus, consuetis dicendi, disserendi, scribendi exercitiis se reddidit. f

[24] Ibi Catholicis & contra hæreticos, & contra vanos ac futiles philosophos, & contra injustos ac crudeles magistratus, omni ope subvenire dum laborat, rursus in Crescentem Cynicum impegit. [& post secundam Apologiam scriptam] Quo nihilominus solitam calumniandi licentiam exercente, & Romanam nobilitatem adversus Christianos vehementius commovente, veritus Justinus, ne quæ in nonnullis terrarum partibus violentior persecutio, ex incursione popularium exorta gliscebat, & innumerabiles propemodum Martyres per universum orbem facere nuntiabatur; tandem etiam publica roboraretur auctoritate Imperatorum: quorum primus religiosissimus in Deos videri volebat, alter erat moribus a virtute Christiana longe alienissimus; secundum librum pro fidei nostræ defensione jam memoratis Imperatoribus obtulit. Et hic quidem senatus Gentilis invidia suppressus atque abolitus, neque tunc Christianæ innocentiæ apud Magistratus præsidium attulit, neque in posterum auctori suo ad augendam nominis famam profuit: magnum tamen imo maximum ei fructum peperit sacram scilicet Martyrii coronam, acceleratam machinatione ac fraudibus Crescentis præfati, Cynicæ appellationi convenientem prorsus vivendi rationem æmulantis. Hunc enim cum Justinus sæpius confudisset, [Crescentis fraudibus interimitur.] ac forte etiam in secundo libello æque ac primo perstrinxisset acerbius, talem tandem vitæ exitum habuit, qualem sibi pridem in ea quæ publice extat Apologia præsagierat; non quidem palam in stipitem aut crucem actus, sed post generose superata tormenta clam veneno sublatus, quemadmodum ex ecclesiasticis Græcorum libris intelligitur, in quibus memoria ejus, occasione alterius Justini, reperitur kalendis Junij annotata: quæ apud Latinos ibidem occasione SS. Carpi Papyli & Agathonici, eadem persecutione passorum, & immediate ante Justinum ab Eusebio laudatorum, pridem cœpta est agi Idibus Aprilis, cum alias, ut ipsa pene mors, sic dies & locus mortis in obscuro manserit. De anno varie sentiunt recentiores scriptores; hoc unum dici verosimillime potest, nihil esse quod suadeat diu ante vel post centesimum septuagesimum vulgaris Æræ triumphasse Justinum. Sed quidquid demum sit de tempore, hoc saltem ad tanti viri gloriam abunde sufficit, quod omnis Ecclesia Sanctorum, ad pie celebrandam ejus memoriam, unanimi consensu votoque conspiret.

ANNOTATA.

a Attestantur Eusebius atque Hieronymus, quorum hic ait: Justinus Philosophus, habitu quoque philosophorum incedens: iste lib. 4 cap. 10. florebat Justinus, in philosophico habitu divinum verbum prædicans. Halloix in Annot. multa de Pallio colligit pag. 390,

b Addit Halloix, sed per meram conjectandi licentiam, nobilissimus & unus e ducibus Iudæorum in eo bello, quod a Barchocheba adversus Adrianum Imp. gestum est.

c Græce apud Iustinum ἐντοῖς τοῦ ξυστοῦ περιπάτοις unde dubitare quis poßit, an vox xistus Latinorum more accipienda hic sit appellative, an proprie, in Xysti ambulacris.

d Τίς δὲ σύ ἐσσι φέριστε βροτῶν; inquit Iustinus:Homerus autem Τίς δὲ σύ ἐσσι φέριστε κατὰ θνητῶν ἀνθρώπων;

e Græce νῦν, quod quia multo latiorem habet significationem quam Latinum Nunc, non licuit verbotenus reddere. Gestum enim esse bellum contra Iudæos, Cocheba seu Barchocheba duce in Syria rebellantes, anno Adriani XVIII, æræ Christianæ CXXXIV, constat ex Spartiano: & tamen de eodem bello loquens Iustinus in Apologia, καὶ ἐν τῷ, inquit νῦν γεγενημένῳ Ἰουδαικῷ πολέμῳ, Βαρχο χεβᾶς τῆς Ἰουδαίων ἀποστάσεως ἀρχηγέτης, quasi dicat, bellum quod ultimum contra Judæos fuit, ante annos scilicet quindecim aut sedecim.

f Quæ hic velut Martyrii a S. Iustino Philosopho tolerati Acta ex Lipomano inseruerat Halloix, propterea quod alterius esse in Commentario ostenderimus; eadem libertate hinc eximimus (substituto nostris verbis toto numero sequenti) qua ipsum rerum ordinem ab auctore turbatum, dispositis rectius capitulis mutavimus, libenter passuri si non tam ipsius quam nostra hæc esse collectio censeatur.

CAPUT V.
virtutes quædam S. Iustini e scriptis ejus depromptæ.

[25] Beati Justini vitam Dei beneficio hactenus explevi: nunc ejusdem eximias aliquot virtutes strictim delibabo, [Insignis Iustini modestia,] quod pulchri bonique studiosis haud ingratum fore existimo. Et prima quidem e choro virtutum, maximeque in viris doctis, ut ne in suarum sublimitate cogitationum evanescant, necessaria, hic comparebit, vera animi submissio atque modestia: quæ si alibi uspiam, certe in fidei rebus & scriptis divinis potissime, quemadmodum in B. Justino, sic in omnibus Christianis Doctoribus, elucere debet. Hanc præstitit Justinus inter disputandum in urbe Epheso, cum ita collocutorem suum Tryphonem, nescio quid ex Isaia opponentem, vicissim excepit: Si hæc verba, o Tryphon, tacitis iis quæ præcedebant, nec conjunctis quæ sequebantur, simpliciter & absque malitia protulisti; venia quidem sane dignus es: sin sperasti adeo perplexam hanc disputationem efficere, ut Scripta divina inter se contraria esse dicerem; vehementer aberrasti. Neque enim ego hoc unquam audebo vel cogitare vel dicere: sed si quæ Scripturæ inter se diversæ, & quamdam repugnandi speciem præ se gerere videantur; ego (cum mihi plane persuaserim, Scripturam Scripturæ nullam esse contrariam) potius non intelligere me quæ proposita fuerint confitebor; daboque operam, ut eos qui scripta illa discrepare inter se existimaverint, eo adducam, mecum ut idem sapiant. Ita ille.

[26] Erat in B. Justino, una cum hac animi submissione, spiritus timoris Domini singularis; qui pungebat illum identidem ac commonebat, [& judicii divini reverentia;] ut ne acceptis a Deo ingenii doctrinæve donis, seu tacendo, seu spargendæ veritati negligentius insistendo, abuteretur. Prodidit insitum hunc animo timorem in scriptis suis aliquoties: nam in suo cum Judæis colloquio, Scripturas, inquit, vobis relaturus sum, non artificiosum verborum apparatum ostentaturus. Nec enim in me talis ulla vis aut facultas inest; sed sola mihi a Deo gratia ad intelligendas Scripturas collata est, cujus quidem gratiæ ut omnes fiant participes, citra pretium atque invidiam, exhortor: ne, si forte non fecero, ejus mihi in isto judicio, quod per Dominum meum Iesum Christum conditor universorum Deus facturus est, reddenda sit ratio. Cui Tryphon: Dignum id quidem tua pietate, inquit, facis: sed tamen quod artificiosæ orationis facultatem a te amoliris, hoc, ut mihi videtur, dissimulationis est. Cui cum majore rursus modestia Justinus, Quando, inquit, ita se habere tibi videtur, sit sane, ut vis: ego vero ita esse, ut dico, mihi persuasum habeo. Sic ibi. Alio item loco ejusdem dialogi, cum idem Tryphon, ea quæ Justinus super admirabilibus Christi mysteriis attulerat, non modo ut incredibilia demiraretur, sed etiam aversaretur ut impia; Scio, inquit Justinus, [cui ne reus fiat, intrepide veritatem loquitur] quemadmodum dixit Dei Verbum, absconditam vobis esse Dei omnipotentis & cunctorum creatoris sapientiam. [Luc. 10, 21.] Quare vicem vestram condolens laboro atque contendo, ut hæc nostra admirabilia intelligatis; sin minus, ut insons saltem ipse sim in die judicii: nam alia his admirabiliora etiam audietis. Et paulo inferius, tametsi verbis ejusdem Tryphonis admodum lacessitus, tamen divini metu judicii ab eo judicando aut despiciendo se cohibet: Sed in præsentia, inquit, cum Dei judicium reformidem, nihil de quoquam generis vestri pronuntiare anticipabo, nisi forte, si quis ex iis sit, qui per gratiam a Domino exercituum salvari possit. Unde quantumvis maligne agatis, pergam tamen ad id quodcumque proferetis atque opponetis respondere: quemadmodum erga omnes omnino, ex quovis hominum genere, qui de his inquirere & percunctari voluerint, facere soleo.

[27] Eodem & illa pertinent, quæ secundo congressus die (nam biduum duravit is dialogus) Tryphoni & sociis dixit: Ego, inquit, quod scio, dicam. [Iudæis] Nec enim, si quis sciat, æquum esse arbitror tacere; nec, si quis suspicetur vos scire, & propter invidiam aut dicendi imperitiam, dicere nolle, id ego curare scio scilicet; verum simpliciter omnia & absque dolo malo proferre novi: quemadmodum Dominus meus dixit: Exiit, qui seminat seminare semen; & aliud cecidit secus viam, & aliud inter spinas, & aliud super petrosa, & aliud in terram bonam. [Luc. 8, 5.] Itaque spe fretus esse alicubi terram bonam, dicere debeo: quandoquidem meus ille Dominus fortis & potens, sua ab omnibus repetet, cum venerit. [& gentilibus,] Sic & omnibus Euangelii præconibus dicendum esset ac sentiendum. Imo, si quando etiam accidat, ut nulla sit terra bona, quod est perrarum; tamen non etiam labor, qui impenditur, non est bonus; neque item fructus, quamvis convertantur pauci, exiguus. Quod ipse quoque Justinus alibi hisce usus verbis innuit: Tametsi paucis forte persuadeamus, inquit, maxima nihilominus emolumenta referemus: siquidem, ut boni agricolæ, mercedem a Domino reportabimus. Ac rursus in alia ejusdem dialogi parte, hæreticorum inducta mentione, Multi, inquit, impia & contumeliosa, & injusta, & quæcumque impurus Diaboli spiritus inseverit, sub Christi nomine (quamvis ejus adulterantes doctrinam) docuerunt & nunc docent: quos monere atque hortari, perinde ac vos ipsos, ut ne errent, contendimus. Quippe qui sciamus eos, qui veritatem annuntiare potuerint, nec annuntiaverint, a Deo Optimo Maximo condemnandos: cum id ipse per Ezechielem contestatus sit: Speculatorem posui te domui Judæ. [Eze. 3, 17] Si peccaverit peccator, nec ei annuntiaveris, ipse quidem in peccato suo morietur, sanguinem vero ejus a te requiram: sin ei annuntiaveris, innocens eris. Nos itaque tali metu perculsi, sermones instituere & miscere colloquia secundum Scripturas satagimus, idque non pecuniæ, non gloriæ, non voluptatis, sed communis dumtaxat utilitatis studio: siquidem nemo nos alicujus istorum vitiorum arguere poterit.

[28] Beati quoque Iustini caritas, ignis & flamma erat; amicosque juxta & inimicos grato sancti amoris æstu corripiebat simul & confovebat. Hoc enim profecto medullitus inardescebat, cum ita Iudæos in dialogo cum Tryphone affaretur: Nam & vos, in synagogis & conventibus vestris, omnes qui a Christo Christiani appellati sunt, execramini; neque vos tantum, [utrosque ardentissima caritate complectens;] sed & aliæ quoque nationes; quæ novum etiam execrationi suæ facinus adjiciunt, cum illos vel eo solum nomine, quod se fateantur esse Christianos, interimunt: quibus nos omnibus dicimus: Vos fratres nostri estis: Dei veritatem potius agnoscite. Cumque nobis nec illi nec vos auscultatis, sed ad Christi nomen abnegandum adigitis, nos mori præeligimus, & morimur; certi nimirum iis nos bonis potituros, quæ per Christum suum nobis Deus compromisit. Neque hoc tantummodo agimus, sed illum quoque deprecamur, ut a Christo misericordiam consequamini. His conformia sunt & illa ad eosdem: Quæcumque patimur, dum a domesticis nostris e medio tollimur, ea nobis esse eventura Christus ipse prædixit: satis ut appareat, nihil nec in dictis ejus esse nec in factis, quod merito queat reprehendi. Quapropter & pro vobis & pro aliis omnibus, nobis hostiliter adversantibus, preces ad Deum spargimus; quo per resipiscentiam nobis conjuncti, a jaciendis in Christum Iesum maledictis (qui & ab operibus & a doctrina & a miraculis ex ejus nomine patratis, & a vaticiniis de eo nuncupatis, omnis omnino culpæ & reprehensionis expers ostenditur) deinceps abstineatis: sed fidem potius ei adjungatis, ut in glorioso ejus adventu salutem adipiscamini, neu flammis ab eo adiudicemini. Et infra: Ne quæso, inquit, o fratres, ne quid mali in Christum crucifixum proferatis; neve vibices ejus, quibus sanari omnes possunt, sicut & nos sanati sumus, subsannetis. Nam apud vos recte erit; si oratione nostra inducti, cordis vestri duritiem circumcidatis: quam circumcisionem necdum, propter insitam vobis opinionem, obtinetis: siquidem vestra illa circumcisio non ad justificationem, sed in signum dumtaxat data est: isto enim sensu ut accipiatur verba ipsa cogunt. In vestris igitur colloquiis parcite in Filium Dei convitia spargere; neu Pharisæis doctoribus morem gerentes, unquam committatis, ut regem Israëlis cavillemini, id quod vestræ synagogæ principes post precationem vos edocent. Nam si is, qui eorum quempiam qui Deo placent attigerit, Dei pupillam tangit; quanto ille magis qui dilectum ejus contigerit?

[29] Liceret ex iisdem beati viri scriptis plura his consimilia in medio ponere: sed tria instar omnium. Nam trahit ad se fortitudo, quæ se multis in locis atque occasionibus visendam in Justino exhibuit. Ac primo quidem, in disputatione cum Iudæis, [magna animi fortitudine] & eorum duce Tryphone, non semel, sed sæpius. Quid enim aliud ista verba volunt, quæ Tryphoni fidem ejus arguenti, cum justo stomacho reddidit? Ignoscatur tibi, o bone vir, & venia dictis detur: nescis enim quid dicas, sed magistris obsequens ignaris Scripturarum, & quasi vaticinans, quidquid tibi in mentem venit, deblateras. Sed si auscultare rationi volueris, planum tibi fiet, neque errasse nos, neque Christum confiteri desituros, licet probra homines ingerant, licet tormenta tyrannus importunissimus denuntiet. Quid item ista? Hoc est, inquit, perspicuum, hominem qui nos toto jam orbe in Iesum credentes terrere, aut in servitutem redigere possit, [mortem pro Christo contemnens,] esse neminem. Nam seu capite plectimur, seu cruci suffigimur, seu bestiis objicimur, seu vinculis, flammis, tormentisve quibuslibet aliis tradimur, numquam tamen a fidei confessione desciscimus: imo quanto hæc vehementius in nos ingruunt, tanto plures alii per Iesu nomen fideles & Dei cultores existunt. Quemadmodum enim in vite usu venit, ut si quis ejus palmites, qui fructum jam procrearunt, resecet, hoc ipso ad alios ramos bene virentes ac fructiferos emittendos eam præparat; ita & in nobis prorsus accidit: vitis enim a Deo & Salvatore Christo plantata, populus ejus est. Et ista ibidem. Atque hæc dixi, inquit, (nonnulla scilicet dixerat, quæ Judæos acrius morsicarent; ut quod Isaiam prophetam serra lignea secuissent, quod Scripturas sacras infideliter tractassent, aliaque ejuscemodi, auditu illis peracerba) quod nihilæque mihi curæ sit, quam ut veritatem eloquar; quodque nullius omnino respectu absterrendus sim, licet etiam a vobis membratim e vestigio discerpendus forem. Nam neque generis mei, Samaritanorum dico, rationem ullam habui, cum scripto Cæsarem compellans, errare eos dixi, quod Simoni Mago, populari suo crederent, quem ipsi etiam Deum, omni principatu & potestate & virtute majorem esse dicerent.

[30] [etiam apud Imperatores,] Jam illa coram Antonino Pio Imperatore confessio, quam fortis, quam animosa! Cum enim librorum Hystaspis a & Sibyllæ & Prophetarum lectio pœna capitis interdicta esset, tamen non modo eos legere, sed eorum quoque auctoritates ipsi offerre Imperatori non dubitavit. Sic enim in sua ad illum Apologia professus est: Instinctu, inquit, & opera malorum dæmonum est factum, ut Hystaspis & Sibyllæ & Prophetarum libros legentibus capitale fuerit constitutum supplicium: nempe quo homines ab iis legendis, unde rerum bonarum haurire notitiam possent, metu deterrerent, sibique mancipatos retinerent. [laudat vetitam ab iis Hystaspis & Sibyllæ lectionem:] Quod tamen obtinere necdum potuerunt: quippe qui codices istos non intrepide solum perlegimus, sed vobis etiam, ut videtis, inspectandos offerimus: nempe non ignari, quin omnibus grati acceptique futuri sint. Et ibidem de suo & commilitonum Christianorum forti ac sincero animo: Proinde, inquit, qui olim mutuis inter nos grassabamur cædibus, non modo cum hostibus jam non pugnamus, verum etiam & ne mentiamur, neve ipsos ad necem inquisitores decipiamus, perlibenter Christum confitentes morimur. b Poterat enim dictum illud a nobis usurpari: Juravi lingua: mentem injuratam gero. Verum hoc esset sane ridiculum, conscriptos a vobis milites, illud quod dixerint sacramentum, suæ ipsorum vitæ & parentibus & patriæ & propinquis omnibus anteferre, tametsi vos ipsis nihil incorruptum præbere possitis: nos autem immortalitatis amatores non omnia perpeti, ut æternis bonis, ab eo qui dare potest, condonemur. Ita ibi Iustinus.

[31] Huic, quam modo in medium produximus, virtuti & constantiæ intrepidi animi, cognata & pene dicam germana soror est dicendi confidentia: quam Valerius Maximus Libertatem vehementis spiritus appellat, [parique spiritus, libertate,] & mediam inter virtutem & vitium statuit: sed certe in Iustino Philosopho, Imperatorem ipsum ex motu pietatis, in causa optima, libere & considenter compellante & arguente, non virtus modo, sed clara quoque & rara virtus est. Cum igitur Iustinus, Christiani nominis (quo fere nihil mundo erat odiosius) patrocinium suscepisset; essetque coram Imperatoribus Gentilibus causa c peroranda; nihil tamen mollis illius & blandi ad aures demulcendas eloquii, velut delinientis olei, adhibuit; sed pede prorsus philosophico ingressus, eos docuit nullius rei tantam (præsertim Imperatoribus piis & philosophis, quales ipsi vulgo haberi volebant) quantam pietatis ducendam esse rationem: justitiæ porro & pietatis Imperatorum magna cum ubique terrarum esset fama & existimatio, nunc venisse tempus, quo appareret; verone, an falso. Sic enim exorsus est: Illis, qui vere pii sunt & philosophi, præscribit ipsa ratio, solam ut veritatem, veterum sententiis (si quidem malæ fuerint) repudiatis, colant atque observent. Neque enim hoc tantum vetat, ut ne eos sequaris, qui injuste quippiam agant aut doceant; sed etiam, ut quisquis amicus exstiterit veritatis, hic justa loquendi & agendi studium, (tametsi mors impendeat) vel animæ suæ anteponat. Ac vos quidem & pii, [causam Christianorum ab eis cognosci petit,] & philosophi, & justitiæ custodes, & eruditionis amatores ubique auditis; an vero etiam sitis, jam ostendetur. Neque enim ad vos per scripta nostra, velut assentaturi, aut verbis gratiam aucupaturi accessimus; sed postulaturi, ut accurate atque exacte judicium exerceatis; neve ex opinione, quæ animos vestros occupaverit; neu ex cupidine hominibus complacendi, quod superstitiosorum est proprium; neu denique ex amenti mentis impetu, falsove ac jam inveterato rumusculo, adversum nos sententiam proferatis. Nam nos quidem nihil a quoquam pati debere existimamus, nisi si aut maleficii cujuspiam arguamur, aut improbi judicemur. Ceterum necare nos potestis, sed nocere non potestis. [nisi velint palam haberi injusti,] Ac ne quis stultam forte hanc vocem & præaudax dictum putet: a vobis postulamus, ut ea quibus nos isti criminantur, examinetis; & si vera esse comprobentur, puniatis atque coërceatis: sin est nihil cujus nos convincere quisquam possit, minime profecto rationi est consentaneum, propter falsos vulgi rumores atque convitia, homines innocentes, imo vos ipsos, dum non judicio sed perturbatione res geri sinitis, afficere injuria. Verum eam demum præclaram & solam in jure dicendo justam esse rationem quilibet prudens judicaverit, qua & ii qui parent, institutum vitæ suæ atque doctrinæ culpa vacare ostendant; & qui præsunt, non violentia neque tyrannide, sed religione & sapentia ducti, sententiam ferant. Et infra: Non legitimo, inquit, examine judicia exercetis; sed bruto quodam affectu, & malorum dæmonum œstro perciti, non examinata causa (dicetur enim veritas) & nihil pensi habentes æquitatem, in nos animadvertitis.

[32] Denique eodem passu tota progreditur oratio: nam alibi Deos ipsos, ut artificum manu fabrefactos ac dolatos, & artificum quidem nonnumquam omni vita contaminatissimorum, aperte irridet: alibi ipsorum Imperatorum ac Magistratuum acerbas in Christianos quæstiones tam libere & indissimulate insectatur, ut dicere ausit: Sed vereri videmini, [& probitatis osores,] ne omnes recte vivant, & quos deinceps puniatis, non suppetant: quod carnificum est, non bonorum Principum. Verum a pravis dæmonibus, qui hostias & cultus & ea quæ ante diximus a sceleratis hominibus exigunt, hæc effici ac procurari nobis persuademus; non autem a vobis, quos pietatis & philosophiæ amor tenet, quidquam quod sit præter rationem fieri credimus. Quod si tamen & vos quoque, imperitorum more, veritati consuetudines anteponitis, facite quod potestis. Tantum enim possunt, qui opinionem veritati anteponunt Principes, quantum latrones in solitudine. Sane quidem hæc agentes minime vos feliciter litaturos ratio ipsa demonstrat: nos vero Regem maximum atque justissimum, præter parentem Deum, neminem novimus. Et aliquanto item inferius: Ac tametsi adversus eos, qui docent aut omnino Christi nomen confitentur, pœna capitis decreta sit; [etiam sic fortiter a Christianis ferendi.] nos tamen ubique & amplectimur & docemus. Quod si vos etiam in hæcce nostra scripta hostili animo incideritis; nihil amplius, ut ante diximus, potestis quam vitam eripere. Quod nobis quidem nihil nocumenti adferet: vobis antem, & quotquot injuste nos oderint, nec resipuerint, æternos per ignem cruciatus importabit. Extrema porro eadem Apologia, postquam Christianorum vivendi rationem exposuit, ita subjicit: Et hæc quidem, si cum ratione & veritate conjuncta videantur, approbate: sin nugæ appareant, ut nugas contemnite: neu quasi hostibus, mortem jis, qui nihil injuste admiserint, decernite. Vobis enim prænuntiamus, nisi ab injustitia destiteritis, vos futurum Dei judicium nequaquam evasuros: nos autem clamabimus, Quod placitum Deo fuerit, hoc fiat. Hæc, & alia hujusmodi plura, poterit per sese diligens lector, in relictis ab hoc magno sanctoque philosopho scriptorum monumentis, imitanda perquirere, & ut alias in vita ipsius reliqua elucentes virtutes imitari; qui præcipuus longeque utilissimus Sanctorum cultus est.

ANNOTATA.

a De libris Sibyllinis, propterea prohibitis, quod lectione eorum quæ ipsi de Christo prædixerant, complures a patria superstitione deficerent, & ad religionem Christianam confugerent, ut scribit ad annum 143 Baronius, existimans Antonini Pii hanc prohibitionem fuisse: de his, inquam pluribus agit Halloix, in Annotat. pag. 399 præcipue ex Lactantio Firmiano, Divinarum institutionum cap. 15 & 18.

b

Poterat, inquit: non quasi id licuisse censeret, sed quia hoc sufficiebat ad evitandas pœnas. Est autem hic versus ex medio Eurypidis Hippolito; quem Græce citat Iustinus, Cicero autem lib. 3 Offic sub finem Latinum fecit, ut vedes,

γλῶττ᾽ ὀμώμοχ᾽ δὲ φρὴν ἀνώμοτος.

c Scilicet ἐγγράφως: nam alias sibi contradiceret Halloix, cap. 26 Vitæ pag. 297 operose refutans Perionium, qui propter vocem προςφώνησις allocutio, Apologiam coram Imperatore pronuntiatam putarat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
CARPO EPISCOPO THYATIRENSI, PAPYLO DIACONO, AGATHONICA SORORE, AGATHODORO FAMVLO, ET ALIIS MVLTIS, ITEM MARTIALE, ISAACO ET XLIV SOCIIS, PERGAMI IN ASIA.

SUB DECIO

[Praefatio]

Carpus Ep. Thyatirens., Martyr Pergami in Asia (S.)
Papylus Diaconus, Martyr Pergami in Asia (S.)
Agathonica soror, Martyr Pergami in Asia (S.)
Agathodorus famulus, Martyr Pergami in Asia (S.)
Martialis, Martyr Pergami in Asia (S.)
Isaacus, Martyr Pergami in Asia (S.)
Alii XLIV aut plures, Martyres Pergami in Asia (SS.)

AUCTORE G. H.

Tres Asiæ urbes Episcopales præclaris horum Martyrum certaminibus factæ sunt illustriores: harum prima est Pergamus, [Vrbes in Actis nominatæ Pergamus, Thyatira] in Mysia majore sita, quæ eorum patria censetur, saltem S. Carpi Episcopi, & in qua triumphus illorum est peractus. Altera est Thyatira, urbs Lydiæ, in qua S. Carpus Episcopus suum Diaconum ordinavit S. Papylum, in eaque ambo capti, varie examinati, & nudi ferreisque collaribus onusti, circumacti fuerunt: sanctus autem Papylus indidem se ortum dixit Valerio Præsidi. Tertia civitas est Sardis, metropolis Lydiæ, ad quam adducti, [& Sardis,] & seorsim variis qua blanditiis qua minis tentati, pluribusque tormentis cruciati sunt: ubi & S. Agathodorus famulus, inter tormenta, martyrium complevit: inde vero Pergamum reducti alii, post varios cruciatus, fuerunt cum S. Agathonica capite plexi. Distant autem Sardis & Pergamus ab invicem itinere circiter horarum triginta: quod hic addimus ut intelligantur Martyres, non tantum secunda sed etiam prima vice, qua ligati post equos totum illud spatium pedibus decurrere sunt coacti, totum biduum in eo labore fuisse, etsi id non ita clare de prima vice dicatur in Actis. [martyrium indicatum ab Eusebio,] Illustrium horum Martyrum meminit Eusebius Pamphilus lib. 4 historiæ Ecclesiasticæ cap. 15, cum egisset de martyrio S. Polycarpi Episcopi Smyrnensis, sub Marco Aurelio & Lucio Vero paßi, istaque sub finem capitis adjungit: Ἑξῆς δὲ καὶ ἄλλων ἐν Περγάμῳ, πόλει τῆς Ἀσίας, ὑπομνήματα μεμαρτυρικότων φέρεται, Κάρπου καὶ Παπύλου καὶ γυναικὸς Ἀγαθονίκης, μετὰ πλέιστας καὶ διαπρεπεῖς ὁμολογίας ἐπιδόξως τετελειωμένων. Aliorum præterea, qui in urbe Asiæ Pergamo martyrium passi sunt, acta & monumenta etiamnum circumferuntur; Carpi videlicet, Papuli, & mulieris cujusdam Agathonicæ: qui post multas & illustres confessiones glorioso exitu consummati sunt.

[2] Hæc Eusebius; quem sui interpretes sic intellexere quasi sub idem tempus quo S. Polycarpus (cujus Martyrium ostendimus XXVI Ianuarii pertinere ad seculum secundū) passus forte etiam S. Carpus. Eodem modo Eusebium intellexit Nicephorus lib. 3 cap. 36 ista habet: [Nicephoro,] Eodem, ipso anno, τοῦ δ᾽ αὐτοῦ ἔτους, (scilicet, quo Polycarpus & alii Smyrnæ occubuerant) & Pergami Carpum Episcopum & Papylum Diaconum & mulierem Agathonicen morte pulchra, post alias quam plurimas, martyrio perfunctos esse historia prodit, λόγος ἱστόρησεν. Eodem modo Rufinus Presbyter, [Rufino Presb.] lib. 4 Histor. Eccl. cap. 15 relato martyrio S. Polycarpi ista subdit. Post hæc etiam aliorum apud Pergamum, Asiæ urbem, Martyrum gesta referuntur, Carpi cujusdam & Papyrii & Agathonicæ optimæ feminæ, aliarumque multarum, quȩ pro beatis confessionibus martyrio coronatæ sunt. En qui aliis Papylus Diaconus est, Rufino dicitur Papyrius, & secuti sunt ad hunc diem in Martyrologiis suis Vsuardus, Ado, [Adono,] Notkerus, & paßim alii. Verba Adonis sunt ista: Apud Pergamum, Asiæ urbem, SS. Carpi Episcopi & Papirii Diaconi, & Agathonicæ optimæ feminæ, aliarumque multarum, quæ probatis confessionibus martyrio coronatæ sunt. [Notkero,] At Notkerus quæ pro beatis Confessoribus martyrio coronatæ sunt. Vsuardus vero cum citato Rufino, [Vsuardo,] quæ pro beatis confessionibus martyrio coronatæ sunt, sub Antonino Vero & Aurelio Commodo. In hodierno Martyrologio Romano ista explicate magis indicantur: Pergami in Asia, [& in Martyrol, Rom,] natalis sanctorum Martyrum, Carpi Episcopi Thyatirensis, Papyli Diaconi, & Agathonicæ sororis ejus optimæ feminæ; Agathodori quoque eorum famuli, aliorumque multorum: qui post varios cruciatus pro beatis confessionibus martyrio coronati sunt, in persecutione Marci Antonini Veri & Lucii Aurelii Commodi. Die VIII Aprilis memorantur SS. Carpus, Papyrius & Martialis in MS. Casinensi: & XII Aprilis referuntur SS. Carpus Episcopus, Paulus, Isaac, Agathon & XLIV Socii, Pergami in Asia paßi, in apographis Martyrologii Hieronymiani, [Alibi 8 & 12 Apr.] item in MS. Richenoviensi & apud Notkerum, qui Polycarpum appellat. Iterum hoc die SS. Polycarpus Episcopus & Paulus Diaconus memorantur in Martyrologio S. Hieronymi & variis MSS. & dicuntur Pergami paßi. Positus est ergo Polycarpus, loco Carpi: & Paulus ibi est, qui aliis Papylus & Papyrius: Agathon quoque pro Agathonica; & XLIV Socii, qui alias alii multi dicuntur. Verum Isaac & Martialis non adduntur: In Kalendario antiqui Missalis & Breviarii Ambrosiani fit memoria Sanctorum trecentorum Martyrum & S. Carpi Episcopi & Martyris. Sed num hi omnes Socii ejus fuerint non liquet.

[3] Quæ Eusebius scribit suo tempore circumferri solita Acta martyrii seu monumenta, optaremus adhuc extare, uti ab ipso citantur. Nam quæ damus videntur a posteris majori verborum apparatu exculta & ideo non omnino certam veritatis suæ fidem faciunt: sunt tamen ejusmodi, ut tota ecclesia Græca receperit ipsa, eorumque epitomen in omnibus tam Menæis quam Synaxariis legendam exhibeat. [Passos esse sub Decio suadent] In his autem tanta tormentorum varietas, adversus Martyres explicata, proponitur; ut, nisi temere quis vellet suspicari, omnia aut saltem pleraque esse conficta, credere oporteat; non sub Imperatoribus jam nominatis passos esse Martyres, eo seculo quo fere absque longo cruciatuum præviorum apparatu fiebant martyria, & de fide Christiana accusatos, non tam ab ea torquendo abducere, quam propter eam de medio tollere judices satagebant: sed, uti in Actis dicitur, sub Decio, id est seculo tertio ultra dimidium provecto, quando animabus quam corporibus interimendis intentior rabies tyrannorum, diversimoda & eatenus ignota Romanis, tormentorum excogitavit genera; certante sæpius contra humanæ ferociæ industriam divina potentia, & veluti in istis ludibunda, dum suos Martyres pluribus succeßive mortibus objici patiebatur, nec nisi gladio volebat vitam ad extremum finire. Itaque non dubitamus Eusebii verba, aliter quam paßim alii acceperunt, intelligere, atque sentire, quod occasionem, non temporis, sed loci conjuncti spectans, S. Polycarpi martyrio, Smyrnæ in Asia celeberrimo; adjungere voluerit memoriam aliorum, Pergami in eadem minori Asia æque celebrium; atque ita dederit occasionem aberrandi, eo pronius, quod sequenti mox capite dicat iisdem temporibus S. Justinum sacro exornatum esse martyrio, quale jam explicuimus: quod tamen ad præcedens S. Polycarpi certamen, non etiam ad alios mere occasionaliter interjectos referendum esse ex dictis colligimus.

[4] Actorum auctor, seu verius paraphrastes, fuisse putatur, etiam a Leone Allatio, Simeon Metaphrastes, uti ille in sua Diatriba de Simeonum scriptis tradit pag. 127. [Acta martyrii, a Metaphraste exornatæ,] Ea Græce nacti sumus ex triplici codice MS. uno scilicet bibliothecæ Cæsareæ, unde Viennæ anno MDCLXVIII sumptibus nostris illa describenda curavimus; altero Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, quem Antverpiæ habuimus anno MDCLIV & sequente: tertium apographum est nobis ab Heriberto Rosweido relictum. [dantur ex variis MSS. Græcis] Aliud habuit ex bibliotheca Vaticana Aloysius Lipomanus, & tomo VI operum suorum hæc Acta, Latine a Gentiano Herveto translata, edidit ad diem XIII Octobris, quo dicuntur martyrium perfecisse. Surius transtulit ad hunc XIII Aprilis, quo illos coli a Latinis jam ostendimus. Nos eamdem Herveti versionem cum Goæco textu diligenter collatam invenimus satis esse fidelem, [cum nova versione] sed quia stylus minus placebat, utpote verborum Græcorum ordini preßius insistens quam sermonis Latini ratio & nitor patiantur, maluimus ipsa denuo Latina facere, idem alias sæpe facturi, nisi id prohibeat præli celeritas, adornandæ novæ versioni spatium non indulgens; quid talem operam, utpote non omnino necessariam, non judicavimus assumendam, nisi postquam cetera omnino requisita prorsus haberentur absoluta.

[5] Aliquod horum Martyrum elogium continetur in MS. Græco Synaxario Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, quod Latine transferimus & hic subjungimus: Die XIII mensis Octobris. [Elogium ex MS. Græco Synaxario.] Certamen sanctorum Martyrum Carpi & Papyli, Agathodori & Agathonices. Fuerunt hi sub Decio Imperatore arte medici: e quibus S. Carpus erat Episcopus Pergamæorum Ecclesiæ, post discessum Joannis Theologi & Evangelistæ, constitutus: a quo Papylus est Diaconus consecratus. Comprehensi ambo a Valeriano, Proconsule & Præside Asiæ, & Christum confessi, sunt equis alligati; & coacti coram Præside currere, ad Sardes usque tracti sunt, ibique in ligno suspensi, varia rasura lacerabantur. Agathodorus vero (qui famulus erat S. Papyli, eumque secutus) virgis enormiter flagellatus, vitam in hoc supplicio finivit. Sanctus autem Carpus suspensus subridebat: rogatusque a Præside: Qua de causa rides, o Carpe? respondit: Quia vidi gloriam Dei, & gavisus fui. Postea de ligno ambo depositi sunt & in ignem conjecti: ubi præsens Papyli Soror Agathonica, cum fratrem vidisset in igne viriliter agere, feminea debilitate cum vestibus suis deposita, semet in ignem conjecit: & ambo spiritum suum Deo tradiderunt. Peragitur autem eorum celebritas in sanctissimo martyrio ad illorum venerationem prope palatium Helenianum constructo. Hactenus elogium e Synaxario Parisiensi, in quo mentio facta S. Ioannis Evangelistæ posset majorem martyrii vetustatem probare, [Oratorium C. P. illis erectum.] nisi palam appareret aliquid de suo addidisse Synaxarii collectorem, eo fortaßis inductum, quod alius quidam S. Carpus tempore S. Ioannis Evangelistæ in Asia floruerit: de quo agemus XIII Octobris cum Romano Martyrologio.

[6] Martyrium sive oratorium horum Martyrum dicitur esse πλησίον Ἑλενιανῶν. Procopius lib. 1 de Persico bello meminit earum ædium regiarum, dum inquit, Βασίλεια ἕτερα, Πλακιλλιαναί τε καὶ τὰ Ἑλένης ἐπώνυμα. Alia palatia sunt, Placilliana dicta & Helenes. Eadem horum Martyrum solennitas etiam repræsentatur in Menæis excusis ad dictum diem XIII Octobris, [& celebritas diei festi.] quando de hisce Martyribus totum officium Ecclesiasticum peragitur, cujus odæ & cantica ex Actis desumpta sunt. Eadem indicatur in Novo Anthologio Græco, & memoratum elogium ferme repetitur, sed S. Carpus, non Pergamensis, sed melius cum Actis, dicitur Thyatirensis Episcopus; & Præses Asiæ, juxta eadem Acta, appellatur Valerius, non Valerianus: hoc tamen nomen ei quoque tribuitur in Menæis excusis, & in Menologio Sirleti ex istis contracto, quod est ejusmodi: Natalis sanctorum Martyrum Carpi, Papyli, Agathodori & Agathonicæ: [Elogium ex Menologio.] qui fuerunt sub Decio Imperatore & Valeriano Proconsule Asiæ: ex quibus Carpus erat Episcopus Thyatiræ, Papylus vero Diaconus ab ipso Carpo ordinatus. Detenti vero a Præside, confessi sunt omnibus audientibus Christi nomen: cumque idolis immolare nollent, equis alligati, gradiebantur ante currum, tracti ad urbem Sardis: ubi suspensi, laniati sunt. Et S. Agathodorus servus Beatorum Carpi & Papyli, ab Angelo Dei corroboratus, ipse quoque Christum confessus est. Beatus vero Carpus suspensus subrisit. Itaque interrogatus a Judice, quænam esset ridendi causa, Vidi, inquit, gloriam Domini mei & risi. Papylus vero per quatuor partes distentus in sublime tollitur & lapidatur. Posthæc sancti viri, simul ducti, supini super tribulos trahuntur: desuper verberati, & feris ad escam expositi, postea in ardentem caminum injecti sunt: in quem & S. Papyli soror Agathonice, Deum orans, una cum illis ingressa est. Cum vero ignis demisso imbre extinctus esset, sancti Martyres ense obtruncati sunt. Hæc ibi. Additur in Menæis excusis: Leo humana voce irrugiens locutus deterruit persecutores a tali credulitate. Verum hoc alibi nuspiam invenitur. In Actis solum dicitur eo immissus nihil omnino voluisse mali facere. Ceterum in his omnibus compendiis, uti etiam in Actis, dicuntur mortui sub Decio Imperatore. Porro in his Actis nulla fit mentio aliorum plurium innominatorum Martyrum, de quibus, post supra citates auctores, agit Romanum Martyrologium.

ACTA MARTYRII. a Simeone Metaphraste exornata.
Ex pluribus MSS. Græcis, interprete D. P.

Carpus Ep. Thyatirens., Martyr Pergami in Asia (S.)
Papylus Diaconus, Martyr Pergami in Asia (S.)
Agathonica soror, Martyr Pergami in Asia (S.)
Agathodorus famulus, Martyr Pergami in Asia (S.)
Martialis, Martyr Pergami in Asia (S.)
Isaacus, Martyr Pergami in Asia (S.)
Alii XLIV aut plures, Martyres Pergami in Asia (SS.)

PER METAPHRAS. EX MSS. GR.

CAPUT I.
Patria Martyrum, dignitas, captivitas, prima interrogatio.

[1] Vtile & expediens imprimis est meminisse eorum, qui pro Christo sunt passi: potest enim vel sola memoria ad Dei amorem excitare animam, & veluti pennatam reddere ad virtutem; facitque eadem cum ipsis martyribus certamina mentaliter sustinere, propter fruitionem præmiorum exinde provenientium. Inter eos autem qui martyriales istos agones explevere, numerandi veniunt Carpus & Papylus, [Pergami nati] validæ illæ columnæ Ecclesiæ & lapides fundamentales: qui quidem ex illustri fuere patria, ex Pergamena, inquam, civitate: nati autem e parentibus virtutis amantibus, eis condignam vitæ rationem tenuere, tamquam generosæ radicis præclara germina; quatenus ex fructu liceret cognoscere arborem, & fontem benedicere propter effluentem rivum. Siquidem faciebant corpus necessariis solis esse contentum, [& Thyatiris episcopatu atque diaconatu fungentes] omni varietate & curiositate repudiata; ipsis autem necessariis utebantur tam parum, ut quamvis ratione carnis multum distarent ab Angelis, ratione tamen abstinentiæ modice ab incorporeis discreparent: unde ad summum virtutis apicem evecti, digni sunt habiti, quibus populi regimen committeretur. Ex quibus Carpus ad Pontificatum provectus, pietatis mysteria Thyatiris prædicabat; Papylus Diaconatus gradu honoratus, conveniens ei studium in similibus laboribus collocabat. Cum ergo fama de iis sparsa quaquaversum se diffunderet (ea est enim natura virtutis, [alios promovent ad virtutem.] ut latere nequeat, sed ipsa sui præconium faciat) magna ad eos confluebat multitudo; & eorum doctrina fruentes, multum proficiebant in pietate.

[2] His ita se habentibus, possibile non erat ut quiesceret is, qui a principio adversatur bonis. Neque vero quievit; sed malitiæ suæ ministros non degeneres nactus, eis persuasit ut Martyres deferrent ad Decium, eo nomine quod & adversum Deos essent impii, & vanam Christianorum opinionem assererent. Hic vero, ut qui animo erat contra Christianos infensissimo, Valerium quemdam assessorem suum, hominem ferocem & dæmoniorum amantem, emittit in Asiam, significans ei quæ sibi fuerant nuntiata de Sanctis, & potestatem ei adversus ipsos tradens. [Contra hos in Asiam a Decio missus Valerius,] In viam igitur mox se dedit Valerius: appulsusque ad eum ubi illi degebant locum, continuo usitata inanibus diis obtulit sacrificia, & omnem mox Thyatirensium regionem pervasit mandatum, ut quotquot in loco sacrificiorum erant, incunctanter accederent ad offerendas pariter gratiarum actiones ipsius diis; quasi nō satis ipsi esset morbus suus, nisi quam plurimos eodem inficeret. Ex hoc porro sufficienter se cogniturum ajebat, [in sacrificio publico non repertos] quid animi haberent Martyres: Si enim, inquiebat, & ipsi conveniant cum multitudine, participes sacrificiorum futuri, clarum erit fuisse falsa quæ de iis ad Decium delata sunt: sin autem, aliam majorem prolationem non erit opus expectare.

[3] [sisti sibi imperat:] Cum igitur omnes concurrerent ad sacrificia peragenda, solum autem par Martyrum insigne desideraretur (foris enim stabant verum suarum orationum sacrificium Deo offerentes) eos coram se statui jubens, severiori vultu causam requisivit absentiæ, deinde adjecit: At nunc saltem in conspectu meo bene suppleatur defectus, ut accusatio redeat in auctorum caput, & vestra illustrior quam antea gloria elucescat. Ad hæc Sancti, metu & humano respectu superiores, Pudendum enimvero inquiunt, pudendum foret, ingratitudinis magnæ argui a suo ipsius bove vel asino (ut cum Isaia loquamur) hi siquidem cognoverunt possessorem & altorem suum; nos autem eum ignorare videremur, si deserto vero Deo falsis adjungeremur. [Is. 1, 3.] [& idolorum ruina ac terræ motu nil emendatus] Hæc ubi dicta, continuo Deus eorum suffragatus est sententiæ, & magno inducto terrȩmotu in pulverem comminuit omnia insipientium simulacra. Et sic quidem cum inanimis actum est, quæ prorsus dissoluta fuere: Valerii autem inconcussa stabat & incommutabilis malitia. Cum enim oportuisset admirari ineffabilem Dei potentiam, & deorum suorum nimiam imbecillitatem irridere, quod sane vir quivis sapiens ac prudens fecisset; ille multo magis efferatus, aperte cœpit insanire: & qui virorum nobilitatem reveritus a gravioribus tormentis eatenus abstinuerat, jubet collaribus indui ferreis, atque per medium forum nudos agi.

[4] Nudi ergo & ferro circa collum gravati Athletæ ducebantur, [raptari nudos per urbem jubet:] & circuibant indecore forum vere honestissimi, ridebanturque & subsannabantur millenis laudibus digni. Judex autem arbitratus hac circumductione, verecundiæ plena, nimio pudore confusos Sanctos, fore superatu faciliores; censuit blandioribus verbis eos sibi esse aggrediendos, & propositi labefactandam constantiam. Et siquidem, inquit, viderem vos mentis haud sanæ manifesta præferre indicia, abstinerem utique a suasione, possem enim tormentis cogere, [dein ad defectionem blandius solicitat,] quando vellem vel invitos ad nostram traducere religionem: nunc vero cum ipse aspectus vestrorum vultuum & morum ornatus mentis vestræ ingenuitatem prodant, malo vobis bonus esse consiliarius. Non existimo vos ignorare, quomodo ab immemorabili tempore ea quæ de immortalibus diis est opinio cœperit, & in hodiernum usque diem maneat, non tantum apud nos qui Græcam linguam novimus, sed etiam apud ipsos barbaros. Videre est autem per illam recte constitutas urbes, repressum inimicorum supercilium, pacem stabilitam. Sic Reges & Principes, multi quidem antehac, nunc autem Romani, ad tantam provecti sunt gloriam, ut gentes urbesque subjugarent, & cuncta sibi adversantia vincerent. Si ergo imperitorum sermonibus in hanc ab omni ratione alienam atque recens natam Christianorum sectam adducti estis, haud equidem succensuero; simplicitatis enim id fuisse dixero: sed nunc vos ipsos retrectantes, ad id quod melius est transite, ut & dii vobis propitii sint, & multa a nobis recipiatis bona, & apud Imperatorem lucremini honorem benefactis debitum. Quod si omnino in priori sententia perstiteritis, prorsus contraria evenient vobis: & nos asperiores, quod absit, necesse erit ut experiamini.

[5] Hæc cum audivissent Martyres, tollentes in cælum oculos, [refutant Sancti objectam sibi idololatriæ vetustatem,] seque totos Crucis signaculo munientes; Videris, inquiunt, existimasse, quod nos, tamquam e rudioribus aliquos, minime gravate sed facile inducere posses ad discendam impietatem. Ast non incidisti in viros ignavos atque degeneres: non sane, per hunc nostrum pro Christo agonem, perque nostram ad quam a pueritia sumus instituti exercitationem virtutis. Non enim propter antiquitatem temporis religionem vestram honore dignam dixerimus, quia non quidquid antiquum idem etiam est laudandum: quandoquidem antiqua omnino malitia est, num autem propterea commendanda? Non oportet ergo considerare utrum vestra religio sit antiqua: sed utrum omnino sit admittenda. Nos vero consuluerimus eam omni conatu declinare, ipsamque de medio tollere, ut quæ horribilem ignis gehennam conciliet sectatoribus suis. Quod si diligenter velis rem ipsam inspicere, invenies deos quos vos colitis aliud non esse quam humanarum manuum opera, inanima & muta, quæ non modo alias omnino nequeant, sed nec seipsos possint juvare. Si autem Dei opus est homo, idola vero humanæ artis figmenta: quomodo quis, [ejusque vanitatem,] nisi prorsus insensatus sit & plane bos aut asinus, eis quos ipse finxerint honorem deferat; qui suos fictores potius deberent honorare, si quis in iis sensus foret. Cum ergo fatearis nos esse intelligentes, & scias quod nemo prudens ac sani sensus homo falsitatem veritati prætulerit, adverte animum; & eum qui vere est creator omnium Deum ex veracibus labiis disce.

[6] Deus circumscribi non potest: [& unam Deitatem] utpote omnino incircumscriptus, & sublimior omni temporali cogitatu: factor enim temporum non est sub tempore, unde nec esse incepit; sed omnia tam oculis visibilia quem mente noscibilia adduxit ad existentiam. Homo igitur Dei figmento conditus, & paradisum incolendum nactus, præceptumque accipiens ad majoris profectus exercitationem, invidia diaboli pertractus ad inobedientiam, incorruptionem corruptibilitate mutavit, seque carnis subjiciens voluntati subjectus est mortis necessitati. Ceterum invidiæ pater contentus non fuit hoc solo ejus cui invidebat lapsu, sed etiam ex eodem postea genere natos ad Dei oblivionem, proh dolor! adduxit, ut non corporibus tantum, sed ipsis etiam animabus mors dominaretur: fecitque ut verum Deum derelinquentes, & ad veritatis lucem sponte conniventes, subirent idololatriæ caliginem. [ac Verbi incarnationem prædicant.] Propterea generis nostri conditor, qui sua viscerali benignitate nos de non existentibus fecit existere, non sustinens hominem videre sub tyrannide inimici; e paterno descendit sinu, & nobis præter peccatum per omnia factus similis, crucifigitur moriturque volens nos a peccato redimere. Cum igitur sua morte nostri lapsus causam sustulisset, ipse quidem in cælos unde descenderat rediit, nobis autem ostendit viam revertendi ad se. Age nunc & tale quidpiam a diis tuis factum edissere, nisi te jam pudet deos illos dicere. Quod autem ad opes atque divitias, vel honorem ab Imperatoribus dandum attinet, fateor a communi ratione alienam esse rationem, nostram ut qui a Propheta didicerimus ea non judicare tamquam stantia, sed tamquam transeuntia, maxime cum spem fixam habeamus in Deo, & ejus gloriæ simus addicti, propter quemetiam pati generose elegimus.

CAPUT II.
Sardes abducuntur Sancti. Agathodorus martyrium subit: ipsi Pergamum reducuntur.

[7] Talia ex Martyribus audiens Valerius, iracundia percitus & insaniæ succensus igne, [Bonis spoliati] continuo abjecta mansuetudinis larva, interiorem animi feritatem denudavit: & primum omnem Sanctorum substantiam in prædam dedit eorum accusatoribus, rem quidem valde contemptam a Sanctis, sed ab istis maximi æstimatam: ipsos vero jussit equis ferocibus alligari, [Sardes raptantur;] & Sardes quam primum pertrahi. Equi igitur a Thyatiris currere incipientes, vix demum sub vesperam Sardes attigere: Martyres autem, quamvis in acerbo illo supplicio diem transegissent, non tamen noctem duxerunt vacuam a labore, sed majorem partem divinis hymnis impenderunt. Cum vero aliquantulum obdormissent, [ibique confortati ab Angelo,] astiterunt eis Angeli, qui & eos recrearunt a præterito labore, & promptiores fecerunt ad cruciatus deinceps tolerandos. Postera die narraverunt tum sibi mutuo tum aliis præsentibus divinam illam visitationem: & Valerii, quæstionem adversus eos resumpturi, adventum præstolabantur, tamquam egregii milites pugnæ avidi, & mortem cum gloria suscipiendam generose atque intrepide prospicientes.

[8] [rursus frustra solicitantur blanditiis:] Venit autem Sardes Valerius, sperans quod, licet antea minus ex voto res ei cesserit, nunc tamen eos facile persuasibiles subactosque esset reperturus. Solum enim laborem noverat quem sustinuerant: sed unde terrestris illa anima, & divinæ lucis ac bonitatis prorsus expers, cognosceret quid eis solatii accessisset? Postquam autem nunc magis quam antea vultu quidem serenos, animo vero constantes, & mente imperturbatos vidit; desperans se aliquid profecturum tormentis, blanditiis rursum & majorum munerum pollicitationibus aggressus est generosorum istorum labefactare constantiam. Sed & hoc cum diu frustra tentasset, semperque robustiores inveniret, rursus ad severitatem se transtulit; assidua illa mutatione & sermonis varietate, illaqueare volens ipsorum in Christo simplicitatem. Sed & hic victus, cum nec in minimo quidem cedere sibi videret Martyres, seque instar vulpis pugnare cum leonibus; cunctis suis contra eos machinamentis diffisus, alia prorsus via agendum censuit, & Carpum atque Papylum dimittit, jubens eos solicite custodiri.

[9] Quid igitur? Admirabilem Agathodorum, qui Martyribus ministrans familiaria eis exhibebat obsequia, [& eorum famulus Agathodorus] Martyr etiam ipse perfectus, & pro suo erga dominos amore eorumdum cum ipsis particeps tormentorum; hunc, inquam, extendi jussit & nervis bubulis inclementer cædi, tum ut dolore afficeret Sanctos, propter ejus qui eamdem cum ipsis fidem profitebatur supplicium, tum ut iisdem terrorem incuteret. Contendebant ergo utrimque Judex & Martyr: Judex quidem ut plagarum multitudine hominem in suam pertraheret sententiam, Martyr autem plagas tam hilariter excipiens, ut etiam oraret produci supplicium, & ne tortores fatigarentur cædendo. Cum igitur Martyris corpus diu multumque concisum esset flagris, fluebant velut ex fonte quodam rivi sanguinis, nudabantur viscera suis operimentis, musculi juncturarum divellebantur, [flagris concisus,] & sensus doloris magnus atque acer generosum virum invadebat: ipse vero, tamquam si durum nihil pateretur, ita agebat in adversis, quiete excipiens plagarum nimbos, & leniendis cruciatibus satis esse reputans, quod pateretur pro Christo. Animum ergo despondebat Valerius, & lictores cædendo lassabantur: [supplicio immoritur.] ipsum vero etiam oblectabant tormenta, cum eum Christus vocaret in cælum, athletam suum coronaturus. Proinde spiritum tradidit in manus vocantis se Domini, & flagellantibus corpus mortuum reliquit; quod insepultum abjecerunt, in escam volucrium atque ferarum, sic jubente Valerio: vespere autem facto, quidam ibidem habitantium illud absconderunt in spelunca, exercentes opus humanitatis, aut potius divinæ providentiæ ita ordinantis.

[10] Posthæc Valerius, tamquam versipellis & dolosa vulpes, mitioribus verbis denuo Sanctos aggreditur, [ipsi vero constantes infide] metuens ne etiam hos, sicut Agathodorum, amitteret: dicebat enim: Ipse quidem dignam insaniæ suæ mortem reperit, nolens sacrificare immortalibus diis: vos autem prudentes cum sitis, quare non prospicitis ad id quod vobis expedit, sed assimilari vultis homini vere infelici, violentam mortem imprudenter eligenti potius quā vitam in voluptate ducendam? Ita ille. Ut vero audivit Sanctos magnam suam sibi exprobrare amentiam, in ejusmodi consilio dando monstratam; seque reputantes eo feliciores, quod violentam Agathodori mortem etiam ipsi essent imitaturi; simulatam humanitatem denuo exuit, & ad consuetam sibi redivit immanitatem, eidem obsecuturus.

[11] Longum ergo iter ingrediens, [reducuntur Pergamum] a civitate Sardium usque Pergamum sequi Sanctos jussit, & celeritatem currentium equorum pedibus consequi, ut labore cursus confecti, vel inviti abducerentur a proposito, & persuaderentur idolis immolare. Sancti vero, quibus omnis pro Christo cruciatus non dolorem adferebat, sed voluptatem (utpote indicium sui erga Jesum Christum amoris) optassent ut cursus diuturnior foret, majorisque lætitiæ occasionem præberet. Diem ergo in ejusmodi cursus labore traducentes, ut dicere possent cum Davide & super dolorem vulnerum nostrorum hoc quoque addiderunt; retrusi in carcerem sunt; ubi adveniente nocte, Angelica quædam seu potius Divina virtus ipsis adfuit, [biduo currere post equos coacti.] & plagas eorum omnes curavit, majoremque ad certamina promptitudinem iis ingessit. [Ps. 68, 27.] Mane autem surgens Valerius, considerans hesternæ diei fatigationem, rursum eos voluit pedibus sequi, eo tantum fine ut laborem eis augeret, quos credebat ne si portarentur quidem suffecturos itineri. Cum vero eos nihilominus vidisset adeo valentes & vultu magis florido, quam qui balneis deliciisque continuis foventur in umbra; magiæ rem adscripsit plenus ipse dæmonibus: & ut suo furori obsequeretur, laborem eorum auxit, omnia eorum membra ferro gravari atque ita rursum viam inire jubens.

CAPUT III.
Pergamum reducti sancti fidem suam verbis, miraculis, & tormentis confirmant.

[12] Postquam ad præstitutum locum pervenere tam Valerius quam sancti, [S. Carpus seorsim solicitatus] ille peragi sacrificia jubet, & tribunal sibi ad judicandum constitui: tum coram se Carpum constituens, & vultum induens fidelis amici, magnamquc pro eo solicitudinem gerentis: Oportebat quidem te, inquit, reveritum magnam meam erga te discretionem, ultro amplecti quod honestius est, & magnis diis sacrificare: nunc vero nec suasionibus nec adhortationibus motus, ut video, vel tantillam ipsis refers gratiam, & propriam utilitatem penitus negligis. Ecce illi, tuam miserati senectutem, fecerunt ut iter conficeres absque molestia: tu vero, nescio quo spiritu actus, tum erga benefactores ingratus esse inveniris, tum me ipsum nullius faciens ad eorum cultum cunctaris accedere. Sed vel nunc saltem annuere velis, mihique utilia suadenti credere. Etenim canitiem tuam revereor, magnoque afficior mœrore, & tamquam propriam tuam defleo calamitatem. Sed quid ultra sustineo? Scis ipse, quod sic contemptus, si non meam, saltem illatam diis injuriam non possim dissimulare. Adhæc divinus Carpus, Consilium, inquit, quod a luce ad tenebras, [constanter resistit,] a vita ducit ad mortem, nemo rationis compos consilium nominaverit, sed insidias. Si meam, ut inquis, canitiem revereris; quid impedit, quo minus ipse mihi, paterne consulenti, obsequaris. Te quidem tormenta mea dolore afficiunt: ego autem tuum misereor interitum, & manifeste tibi compatior (testis mihi, quam diligo, veritas) quod ejusmodi deos adores, & ponas mendacium fiduciam tuam, ut cum Scriptura loquar. [Is. 28. 15.] Ipsi autem quomodo credi possunt dii, qui ex inanima fabrefacti materia, habent ab humanis manibus quod in rerum natura sint?

[13] [flagris dire cæditur,] Tantam suorum Deorum injuriam, licet vera essent Carpi verba, minime ferendam existimans Valerius, bene ab eo dictis pessimam vicem reddidit: oderat enim corripientem in porta, juxta divinum Amos, & abominabatur loquentem perfecte. [Am. 5, 10.] Jussit ergo continuo, urgebat namque immoderata indignatio; & lictorum manibus traditus Sanctus, spineis virgis inclementer cædebatur, adeo ut carnes ejus discerptæ spargerentur in aëre: & tamen neque sic satiabatur furor, sed rursum alii lictores adhibiti partim quidem lampadibus ustulabant latera, partim salem vulneribus inhumaniter inspargebant: unde rivi sanguinis fluebant per pavimentum, [& lampadibus ustulatur,] & divulsæ fibræ dirissimum Martyri faciebant dolorem. Fatigari in his debuissent, etiamsi vel inanimam rem sic verberassent, vos certe vel solo auditu percepistis dolorem. Martyr autem quantum magis augebatur cruciatuum multitudo, tanto magis divino capiebatur amore, & veluti re quapiam jucundissima delectabatur cruciatibus; usque dum viri generositate lassatus Valerius, in carcerem eum remisit.

[14] Tum vero divinum Papylum, velut nunc primum eum intuitus, interrogare cœpit, qui parentes, quæ patria, [Interrogatus etiam Papylus,] aut quæ scientia esset Martyri. Cui Sanctus; Jam pridem, inquit, didicisti, quod ingenuorum parentum filius Thyatiris advenerim; profiteor autem artem medicam, non qualis exercetur per herbas de terra natas, sed qualis divinitus homini conceditur; non enim medicinam corporibus definimus, sed & spiritualibus ægritudinibus curam impendimus. Tum Judex, non absque exercitationibus Galeni & Hippocratis, qui talem a diis scientiam consecuti sunt, ista fiunt, inquit. Papylus respondit: Galenus quidem & Hippocrates, & quotquot eorum artem sectantur, tunc possunt juvare aliquem, quando Deus noster pro sua benignitate gratiam eis ad hoc indulserit; [provocat ad miraculum] sin autem, inane est iis studium suum, nequidquam proficiente artis experientia. Quos vero Deos nominas, ii neque seipsos juvare cum valeant, quomodo alienæ curationi intendent animum. Si vero cupias ipso id opere discere, eum qui prope te sedet, altero, ut cernis, oculo privatum, videre faciant: & mihi quod dicam amplius nihil supererit. Putasne, inquit Valerius, esse aliquem qui hunc possit sanare? Non hunc tantum, reponit sanctus, sed alium quemcumque morbum, quantumlibet incurabile malum videatur, facile omnino curaverit is, [in coclite patrandum,] qui cunctas infirmitates curantem Christum invocaverit. Cum autem diceret Valerius; Videamus in præsentiarum, quod dicis: Non ego, inquit Papylus, rem primus aggrediar (vereor enim ne eam adulterans ipse dæmonibus adscribas miraculum) sed vestri quemcumque voluerint deorum suorum primum invocent, & tunc Christi mei virtutem manifestabo.

[15] Tunc ministros & sacrificulos quosdam congregans Valerius, jussit invocare deos suos, neque ulli vel arti vel industriæ vel alteri cuicumque rationi parcere. Illi autem alius alio convertentes sese, [pro quo frustra invocantur dii:] unus Apollinem, alter Æsculapium, tertius aliquem alium inanium deorum invocabat, impotentes, super re quantum quidem ad homines attinet impossibili, appellantes. Et erat ridicula valde ac plena dedecoris actio: numquid enim, ut ait magnus Isaias, pro vivis requirent a mortuis? [Is. 8, 9.] Totus igitur dies insumptus est: & hi quidē orabant, sacrificabant, supplicabant, omnem circa vana ista explentes sacrorum ordinem; surda autē manebant surda, & ei qui visu erat ex parte orbus nullum adferebatur juvamen, per hæc quæ vane agebantur. Quid igitur? Corporis ac mentis oculos in cælum attollens Christi Martyr, [non item frustræ Christus.] Domini sui deprecatus est misericordiam; deinde Crucis signum impressit oculis ejus, manu eos contingens; moxque secuta est illuminatio oculi illius cæci; & qui extinctus fuerat, facilius quam si post somnum reclusus fuisset, apertus est; quod vero est amplius, soluta quoque est cæcitas animi, & fidem suscipiens verum conspexit lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; simulque hominum multitudo ingens miraculo illo adducta est ad veritatis agnitionem.

[16] Quem convertere talia non potuissent, persuaderentque quærere ac discere, [tum flagellato Papylo] quis esset ille tanta virtute præditus, quem Papylus prædicabat? Sed si omnes, Valerium certe non flexerunt, imo ipso se crudeliorem effecere, perinde ac delectaretur errore, nec pati posset veritatem revelari. Quare illius testem in lignum tollens, dirissime jussit verberari, talem vicem reddens pro beneficio ipsius assessori collato. Cædebatur ergo flagellis formosum illud corpus: Papylus vero nihil doluit, nisi quod non graviores inferrentur cruciatus: unde e converso Valerius omnia tormenta sua victa intuens, per generosam Martyris sancti constantiam, proprium vix sustinebat dolorem, acerbe tortus. Jussit igitur etiam alia adhiberi supplicia, ignemque admoveri lateribus, & lapides in Sanctum jaci; sed nec propter ignem quidquam indecorum passus est Martyr; & lapides, tamquam si reveriti essent corpus ita crudeliter cæsum pro Christo, [nec ignis nec lapides nocent:] alio quam quo jaciebantur declinabant, contra ipsum vero nequaquam ferebantur. Deficiens ergo Valerius, nec inveniens quomodo Sanctos ultra torqueret, tempus dedit vulneribus; existimans quod licet modicum Martyres sustinerent, [& uterque Sanctus divinitus sanatur,] ipsa tamen vulnera in saniem conversa dirioribus eos cruciarent doloribus, atque adeo molliores redderent ad futuras quæstiones. Sed illi propinquum habentes medicum suum, propter quem etiam cum incunditate exceperant plagas, non modo a doloribus, sed ab ipsis quoque cicatricibus levati sunt; ut nec vestigium quidem plagarum circumferrent, seque ipsum, non Martyres, affecisse molestia Valerius videretur: quanto enim magis illorum labores divinitus sublevabantur, tanto magis flagellabatur cor ejus, & furor haud aliter quam ignis æstuabat.

CAPUT IV.
Mors Sanctis diversimode intentata, ac demum illata gladio, etiam S. Agathonicæ.

[17] [Exprobrantes iudici mortis inferendæ tarditatem.] Post modicum temporis intervallum rursum Valerius sublimis in tribunali sedit, & furiosum ac truculentum intuens, per oculos, animæ specula, interiorem monstrabat acerbitatem, aliis plerisque inaccessus, solisque arrogantiæ suæ ministris stipatus. Inducti autem generosi viri, aut potius prompte ingressi sunt; diceres ad convivium eos, non ad agonem vocari. Ipse autem sibi videbatur vel ante minas solo eos perterrefacturus aspectu; & quia imaginabatur mutatos eorum animos, de suo illos interrogabat proposito; tantum vero aberant ab ejusmodi aliquia passione, ut econtra exprobrarent illi in sententia ferenda tarditatem, & quod non satis cito occiderentur, ægre sibi esse monstrarent. Quid tibi tuisque ministris, [raptantur supra tribulos ferreos,] inquiunt, facessis negotium, sæpius nos adducens ad tribunal, extremæ autem semper parcens sententiæ? An forsan speras pervertere nos, & persuadere ut a Christo & a veritate deficiamus? Tunc id sperare poteris, quando nos diis tuis similes, sensu videris ac loquela privatos. Vix ea dixerant, cum murices ferrei per terram sparsi sunt, supra quos nudi atque supini projecti generosi athletæ, per eos immaniter trahebantur, rem sane ad cruciatum acerbissimam, si vel solum oculis subjiciatur. Sed neque his destituit famulos suos Deus, [lacerantur scorpionibus,] verum (oportet enim rursum aliquid e divinis Scripturis admiscere) ascendit inspirans in faciem eorum & liberans eos ex afflictione: & subito disparuerunt tribuli, & ipsi conservati sunt indemnes. Ea res in manifestum furorem adegit Judicem, eoque jubente adeo crudeliter laniata scorpionibus sunt latera Martyrum, ut naturæ fines utrimque egrederentur, tam lictores immisericorditer sæviendo, quam Sancti constanter perferendo.

[18] Post hæc ferarum immanissimæ collectæ sunt, theatrumque sanctis apparatum, [objiciuntur feris,] & ipse Valerius spectator sedit: qui Martyres in medium adducens, immisit contra eos ursam; credens simul atque dimissa esset, dilaceraturam corpora eorum: sed vidit irrationabilem naturam mirum in modum factam magistram ratione utentium. Vrsa enim, velut speciosos Sanctorum pedes & pacem veram annuntiantes reverita, nihil aut ferum aut omnino brutale egit, sed coram eis procidit, ipsosque blande osculabatur. Non fuit hoc satis ad dandam insipienti Judici intelligentiam: sed leonem quoque immitti jubet protinus. Verum hic quoque haud minus quam ursa divino paruit nutui, neque quidquam mali facere voluit pro communi Domino decertantibus. Valerius tamen, conatus seipsum quoque malitia vincere, in fossam, plenam calce, quæ viva dici solet, [vivæ calci per triduum immerguntur,] nova scilicet & adhuc ardente, præcepit Sanctos immergi, in eaque relinqui totis tribus diebus; quocumque tandem modo vincere moliens impius, frustra tamen laborans dum contra Deum pugnat. Etenim divina quædam gratia atque virtus, in ipsa fossa Martyribus adstitit, calcis vim retundens, & sanctos a dolore præservans.

[19] Valerius autem, quanto majorem gratiam videbat apparere in illis, tanto petulantius insaniebat, [crepidis clavatis calceantur,] contendens ipso Deo videri potentior. Crepidis igitur ferreis, per quas longi clavi transfixi erant, jubet indui pedes Martyrum, & sic calceatos currere, ut vel tali cruciatu deficientes, victi putarentur: sed & hoc frustra fuit, quantoque plura ille excogitabat & magis nova, tanto divinior potentia obumbrabat Sanctos, eosque faciebat cunctis tormentis illatis superiores, & adversus durissima quævis robustiores. Tam manifeste adjutos a superna gratia, conabatur nihilominus ille inducere ut diis sacrificarent, [conjiciuntur in fornacem] usque adeo sua eum dementaverat rabies: cumque ultra non haberet quod faceret, palam victus confususque, fornacem multa materia instructam mandavit accendi, in eamque Sanctos conjici: ipsa autem mox restincta illos refocillabat, non urebat. Tunc autem venerabilis Agathonica, sancti Martyris, [quam ultro ingreditur Agathonica,] divini inquam Papyli, vere germana soror, cum ipsis ingressa in ignem est, certaminum aut potius coronarum futura particeps. Cum autem illos rursum excepisset carcer, rursum hymnis & orationibus ad Deum faciendis vacare inceperunt.

[20] Porro Judex in omnibus deficiens, tandem, licet ægre, ipsos adjudicavit gladio. [& gladio denique cum illis plectitur,] Ibant igitur sancti Martyres ad locum supplicii, pleni gaudio, ne tunc quidem deserente eos S. Agathonica: deinde puras manus attollentes in cælum, non tantum pro seipsis orabant, sed etiam pro occisoribus suis, ut ab errore liberati ad pietatem converterentur. Hanc nempe inimicis suis vicem retribuebant boni discipuli optimi magistri, qui oravit ut suis crucifixoribus dimitteret Pater: sed & agnoscebant magnam ab illis sibi fieri gratiam, per quos dimittebantur ad summe sibi desideratum Deum. [corpora a Christianis, honorifice sepeliuntur.] Omnibus autem conducentia apprecati, capitibus minuti sunt, mensis Octobris die decima tertia. Corpora vero, absque honore neglectim jacentia, Christianorum manus sustulere, eaque cum lampadibus & hymnis ornato in loco sepelierunt, fidelibus in thesaurum inviolabilem, spiritibus malis in flagellum, cunctis ægrotantibus in refrigerium certamque medicinam morborum; in gloriam denique Deo Patri & Domino nostro Jesu Christo, cui convenit honor & virtus cum sanctissimo ac vivifico Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MAXIMO, QVINTILIANO, DADA, DOROSTORI IN MYSIA INFERIORE SEV BVLGARIA.

SVB DIOCLETIANO

[Praefatio]

Maximus Lector, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria (S.)
Quintilianus, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria (S.)
Dada, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria (S.)

G. H.

[1] Celebris est horum Martyrum memoria apud Græcos, qui primo eos celebrant XIII Aprilis; & hoc eorum elogium habent in excusis & manuscriptis Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum: Eodem die certamen sanctorum Martyrum Maximi, [Elogium vitæ relatum 13 Aprilis. ex Menæis.] Cintilliani, & Dadæ Fuerunt hi Sancti temporibus impiissimorum Imperatorum Maximiani & Diocletiani; quando capti in Oxebia regione, traditi sunt Consulibus Tauricio & Gajo: a quibus cum essent de fide interrogati, & libere Christum confiterentur; in carcerem sunt conjecti. Cum ergo ibidem somnum caperent, venit diabolus & immisit illis somnia & cogitationes contra fidem. Sed illi excitati, mox consurgentes, se dederunt in preces, seseque mutuo ad constantiam obfirmarunt: & accedens Angelus Domini eos prorsus confortavit. Diluculo diei facto cum surrexissent, plurima sunt ab impiis perpessi: numquam tamen adigi potuerunt, ut Christum negarent, sed aperte & generose confessi sunt eum esse verum Deum & creatorem universi. Quapropter crudeliter verberati sunt & in carcerem retrusi, ac rursum cum aliis diris tormentis afflicti, postremo capite sunt plexi. Hactenus illud elogium: ex quo hæc pauca in Menologium Sirleti sunt translata: [Menologio Sirleti,] Eodem die sanctorum Martyrum Maximi, Quintiliani & Dadæ, Maximiano & Diocletiano Imperatoribus gladio percussorum. [Martyrol. Rom. & Galesinio.] Eodem menologio in Notis citato memorantur in Martyrologio hodierno Romano. At Galesinius simili elogio ac nos dedimus eos exornat, & secundum etiam Cintillianum appellat passosque in Græcia tradit. Verum supra in Oxebia regione, Græce ἐν χώρᾳ τῇ Ὀξηβίᾳ. Quæ in sequentibus magis elucidabuntur.

[2] [28 Aprilis] Propium horum Martyrum diem natalem, quo gloriosum agonem perfecerunt, esse diem XXVIII hujus mensis Aprilis, infra ex ipsis Actis constabit: ad quem diem in MS. Græco Synaxario, [ex MS. Synaxario] quod Parisiis ad collegium Claromontanum Societatis Iesu spectat, ista leguntur: Certamen sanctorum Martyrum, Maximi, Dadæ & Cyntilliani. Hi erant temporibus Diocletiani & Maximiani, sub Consulibus Gabinio & Tarquinio, oriundi ex urbe Dorostolo in secunda Mysia. Ex his S. Maximus erat sanctæ Ecclesiæ Lector, præclare in sacris Scripturis exercitatus, qui sua eruditione omnes ibidem Sanctos instruebat & confortabat, & alios ad Christi fidem adducebat. Qua de causa apud Consules delatus, cum Dada & Cyntilliano ad quæstionem adductus est: cum quibus sincere & sine ullo figmento animi sensum declaravit, palam & coram omnibus fidem Christi confessus. Mox ergo primum cum sociis athletis in carcerem conjectus est, ubi ipsi mox omnes ab Angelo Dei confidenti audacia fuerunt repleti. Postea e carcere educti, & nudi in terra prostrati, vehementibus virgis dilacerati fuerunt, & ut cervices eorum præscinderentur adjudicati. Mandato ergo Consulum delati inde fuerunt in propriam illorum possessionem, Ozobia appellatam, Cujus loci incolæ sacrum S. Maximi susceperunt caput, illudque pro ultima consummatione ex præcepto Consulum coronæ ferreæ acutis clavis circumcinctæ imposuerunt: quasi multas & graves blasphemias contra deos dixisset. Postea pretiosæ horum Martyrum reliquiæ Constantinopolim delatæ sunt, & in Ecclesia Deiparæ Virginis in Biglentio depositæ, in qua sacra horum Martyrum solennitas peragitur. Hæc ibi. Est ergo patria horum & palæstra martyrii Dorostorum, seu Durostorum aut Durostolon, urbs Episcopalis Triballorum in Mysia inferiore, nunc Bulgariæ adscripta: a qua non videtur procul abfuisse Ozobia, [& Menologio Basilii Imp.] supra Oxebia dicta. Aliud elogium habetur in Menologio Basilii Porphyrogeniti, quod hisce ob suam antiquitatem & nonnullam varietatem adjungimus, & est hujusmodi, primo loco propositum: Die XXVIII mensis Aprilis. Certamen sancti Martyris Dadæ & sociorum. Martyres Christi Dadas, Maximus, & Cyntillianus, fuerunt sub Maximiano Imperatore, Tarquinio Consule, ex urbe Dorostoro in Macedonia: ex his Maximus fuit in sancta Dei Ecclesia Lector, insignis divinarum Scripturarum interpres, qui in Christi nomine palam ejus religionem docebat. Dadas vero & Cyntillianus erant ejus discipuli, ipsi valde cari. Denuntiati proinde sunt civitatis Præsidi & comprehensi, atque ad eum adducti. Cumque ab eo interrogati, summa animi fiducia Christum professi essent, in carcerem detrusi sunt: e quo deinde educti, atque idola adorare jussi, id constanter renuerunt: Quare denudati & super humum extensi, a quatuor satellitibus cæsi sunt, ac postea capite obtruncati. Eorum autem Reliquiæ inde translatæ, honorifice fuerunt Constantinopoli depositæ. Meminit eorumdem Molanus in Auctario Vsuardi.

[3] [2. Augusti propter inventionem reliquiarum,] Tertius dies solennitati horum Martyrum adscriptus est secundus mensis Augusti, de qua in eodem MS. Synaxario Græco Parisiensi ista habentur. Eodem die Inventio sacrarum reliquiarum Maximi, Dadæ & Cyntilliani, per Angelum facta. [ex MS. Synaxario,] Erant hi sub Maximiano Imperatore in Dorostolo civitate secundæ Mysiæ: & cum oblati essent Tarquinio Consuli, ac nollent diis immolare, verberati sunt & abducti in proprium locum, Ozobia dictum, ubi die XXVIII Aprilis capite plexi sunt. Cum autem multis annis pretiosæ illorum reliquiæ ignotæ latuissent, per Angelum secunda Augusti proditæ sunt: quæ hodieque in æde sanctissimæ Dei Genitricis in Biglantio conditæ sunt, ubi & illorum solennitas peragitur. Hæc ibi quæ etiam in MS. Chiffletianis & excusis Menæis habentur, [Menæis,] in quibus XXVIII die Aprilis dicuntur Ozobiæ interfecti: at Rhedostolon perperam pro Dorostolo legitur. Adduntur in jis de inventione hi versus.

Τρεῖς ἐκφέρουσα γῆ νεκροὺς ζωηφόρους
Πόλῳ λέγειν ἔοικε σὺ κρύψας ἔχε.

Tres terra portans mortuos, vitæ datos,
Cælo loqui videtur: Hos condens, habe.

Hæc solennitas recolitur etiam in Menologio Basilii. Imperatoris. [& Menol. Imp.] Et MSS. Menæis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ.

[4] Demum quartus dies illorum solennitati adscriptus est XXVIII Iulij, in eodem MS. Synaxario & Menæis, adjuncto quarto socio his verbis: [28 Iulii ex eisdem.] Certamen sanctorum Martyrum Cyntiani, seu Cyntiliani, Dadæ, Maximi, & Callinici. Peragitur eorum solennitas in Biglantio. Plures fuerunt Martyres Callinici appellati. Satis celebris est S. Callinicus Cilix Martyr, qui XXIX Iulij etiam Constantinopoli publicum cultum habuit. De S. Callinico Martyre, socio SS. Thyrsi & Leucii, pluribus egimus XXVIII Ianuarii.

[5] [Hispaniæ afficti.] Hæc late deducta non sufficient nonnullis Hispanis, qui eorum nomina intruserunt pseudo-Chronicis Dextri & Iuliani: & apud Dextrum ista habent ad annum 290. In Octaviola Vezozabiæ sancti Martyres, Maximus & Dadas. & plenius apud Iulianum in Adversariis num. 217 istis verbis: Maximus, Dadas & Quintilianus celebres sunt in Hispania, qui sub Judice Tarquinio Consulans, qui jussu Dacii totius Hispaniæ Præsidis regebat Tarraconensem, in Cantabris urbe Octaviolia, in cujus prædio Okonia erant, passi sunt XXVIII Aprilis. Et ut nihil deesset, Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico addidit aliqua Acta ex MS. Calagorritino & aliis, [Acta Græca] pro quibus damus Acta Græca, Latine reddita a Guilielmo Sirleto ex desiderio Aloysii Lipomanni, qui ea tomo 7 Vitarum sanctorum Patrum parte 2 edidit. [in Crypta-ferrata conscripta,] Accepit autem illa Sirletus ex MS. Vitarum collectione, quam invenerat in bibliotheca Cryptæ-Ferratæ unde postea ad Vaticanam translata est. Verum ista collectio non est Simeonis Metaphrastæ; ut dicti auctores cum Laurentio Surio censuerunt: sed post illius obitum elapsis aliquot seculis compilata est a dicti monasterii monachis Græcis: qui nescio unde, certe non absque mendis, in notandis Imperatorum nominibus, alicujus imperiti librarii vitio depravata exemplaria videntur transcripsisse. Prima enim & ultima verba manifeste sunt corrupta, quæ sic leguntur; Quo tempore imperabant Maximus & Maximianus, homines valde impii, Gabinio & Tarquinio Consulibus, secundo Imperii eorum anno, diaboli furor adversus Christianos homines erupit. Et rursus in fine: Passi sunt autem Sancti. Imperantibus Maximo & Maximiano, Tarquinio & Galinio Consulibus.

[5] Qui hic Secundus, Imperii, annus appellatur Græce ἐν τῇ δευτέρᾳ ἀυτῶν ἀρχῇ, [in aliquibus explicantur,] deberet esse annus Christi CCLXXXVI, quo Maximianus Herculeus ex Cæsare creatus est a Diocletiano Augustus, & Consules erant M. Iunius Maximus & Vettius Aquilinus; Iunius autem Maximus præterea urbis Præfecturam administrabat: adeo ut hujus nomen videri posset irrepsisse in locum Diocletiani, qui tunc secundo anno imperabat. Gabinius autem & Tarquinius satis possunt intelligi non fuisse Consules Romani, sed solum Proconsules seu viri Consulares, qui mittebantur ad Provincias Consulares, quales in Notitia Imperii aßignantur Illyricum, Dacia, Pannonia, Thracia, sub quarum una fuerit Dorostorum, urbs Mysiæ inferioris.

ACTA MARTYRII.
Ex MS. Græco Vaticano Interprete D. P.

Maximus Lector, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria (S.)
Quintilianus, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria (S.)
Dada, Martyr, Dorostori in Mysia inferiore, seu Bulgaria (S.)

EX MS. GR.

[1] Imperantibus Diocletiano a & Maximiano, hominibus impiissimis, [Persecutione mota] & Tarquinio atque Gabinio b Proconsulatum gerentibus, anno Imperii ipsorum secundo, diaboli furor contra Christianos erupit. Ipsis siquidem orbis terrarum regimen c procurantibus, emissum est ab jis decretum, quod dicto eorum anno constituerant, in hanc sententiam. Invenimus vos, quotquot nobis estis subjecti, Deorum venerationi devotos: in hoc igitur secundo nostri d Imperii anno congruam curam gerentes, obsecramus & hortamur omnes, [& edicto proposito,] qui his nostris temporibus incolunt regionem istam, ut ad cultum & amorem deorum omni modo studeant cunctos inducere: si enim inventus fuerit aliquis, quocumque in loco Christi virtutem nominans, nostram contra se indignationem suscitat. His auditis concurrit populus ad faciendum, quæ ab illis præscripta erant; die autem constituto salutarunt Præsides suos, dicentes: Gratificentur nobis Domini nostri, [omnique populo ad sacrificium concurrente,] qui tam solicite provident deorum honori. Respondit Tarquinius Consularis: Quoniam tantam promptitudinem in vobis reperio; me auctore atque hortatore, convenite in crastinum, & diis offerte sacrificium: ut, quoniam a longe advenistis, nobiscum lætemini, & sic unisquisque vestrum in propriam redeat civitatem. Postera Igitur die omnes accesserunt ad sacrificandum diis suis: itaque dimisit eos Tarquinius Præses, quemadmodum promiserat.

[2] Postridie vero homo quidam furiosus, Tarquinium adiens, dixit: Sunt viri tres, qui hesterno die noluerunt mandatis vestris obtemperare & diis sacrificare, dicentes, eum solum adorare se, [delati hi Sancti & comprehensi,] qui in cælis est, Deum. Tunc misit Tarquinius ministros suos, qui eos comprehenderent: euntes autem illi invenerunt ipsos in suo prædio, quod dicitur Ozobia, Deo suo supplicantes; comprehensosque ferreis vinculis ligaverunt, & confestim adduxerunt e Dorostolum. Ingressi autem sub vesperam nuntiarunt Tarquinio, comprehensos esse homines illos, qui se Christianos esse dicunt: quibus Tarquinius Præses dixit: Hac quidem hora eos non statim suscipio, [noctem in carcere traducunt orantes;] sed fidei vestræ usque in crastinum custodiendos trado. Igitur milites, prout sibi fuerat imperatum, custodierunt eos usque mane; ipsi vero tota nocte orabant dicentes: Præbe nobis, Domine Jesu Christe, cælestem tuam virtutem in auxilium, ut possimus superare adversarios nostros, & pro tua benignitate dignos nos effice, qui reportemus coronam victoriæ.

[3] Die facto, jubet Tarquinius coram se adduci Sanctos: quos cum vidisset & contemplatus esset, [postera die coram Proconsulibus] dixit: Hiccine sunt qui nostris mandatis contemptis, pro sua voluntate religionem habent? Et ad eos conversus, Primum, inquit, nomina vestra mihi edicite. Respondit S. Maximus: Ego quidem secundum Christi fidem, Christianus sum, sicut & hi fratres mei: secundum hominem vero, Maximus nominor. Cui Præses Tarquinius: Respondisti inquit, ut decet Clericum, non diis, sed alteri cuipiam servientem. Iste autem alius, qui te sequitur & mihi in hoc resistit, [nomina sua & fidem professi,] quomodo vocatur? Ipse vero respondens, dixit ei: Dadas; nos autem etiam ita sumus, sicut & frater noster, qui prior respondit. Tum Tarquinius: Quis autem tertius? S. Quintilianus dixit: Quintilianus appellor, Christianus autem sum.

[4] Magniliano autem Notario verba eorum utrimque excipienti, dixit Proconsul Gabinius: [respuunt oblatum matris deorum sacerdotium,] Excepisti omnium nomina? Respondit Magnilianus Notarius: si tua potestas jubet, legatur textus. Dixit Gabinius Proconsul Legatur. Tunc Magnilianus Notarius legens dixit: Quæ ab omnibus accepi nomina hæc sunt; Maximus, Dadas; & Quintilianus. Tunc dixit Præses Tarquinius. Ecce in manibus nostris est vestra caritas: si ergo vultis vivere, abite & sacrificate deorum matri, & eritis eorum sacerdotes: siquidem obiit sacerdos qui illam honorabat, atque ad magnum Jovem cælestemque regem abiit ut ei ministret. Sanctus Maximus respondit: Hominum iniquissime & impudentissime, non reformidas nomen Domini, Dei nomine compellans adulterum, eumque regem cælestem indigetans? Scitote, o insensati, quia Christus est rex cælestis, omnibus providens, & omnia manu sua continens. Scias igitur quod nos exitiale istud mandatum perficere nequeamus: nos enim Deum cæli omnino adoramus, ut qui sumus figmentum manus ejus.

[5] Gabinius vero Proconsul vocans ad se Dadam & Quintilianum, quasi eis consultum volens, multis inanibus verbis tentabat, si posset eos decipere, [& judicum insaniam redarguunt,] atque ad perniciosam suam pertrahere voluntatem. Sancti vero Dadas & Quintilianus dixerunt ad eum: Nos consentimus iis quæ dixit Frater noster Maximus: quoniam ipse est Catholicæ Ecclesiæ Lector; & divinam Scripturam optime intilligens, novit quid nos conveniat facere: tu vero diabolica deceptus insania, ignoras quid tibi sit conducibile: hoc autem si audire velles, unum cæleste lumen intuereris. Gabinius Proconsul simul cum Tarquinio dixerunt: Ecce quot modis vobis consulimus: vos autem suaderi vobis non vultis, sed in vestra perseveratis insania. Respondit Maximus: Vos ipsi insanitis, qui vultis homines recte viventes, & unum Deum adorantes, pertrahere ad culturam dæmoniorum: quod igitur visum vobis fuerit, facite: nec enim a nostro nos abducetis proposito.

[6] Tum Gabinius atque Tarquinius Proconsules, collocuti inter se de iis quæ ipsis responderant Sancti, jusserunt Martyres reduci in custodiam: [& Angelico confortati alloquio] qui abierunt, de sua salute sermocinantes ad invicem. Circa mediam vero noctem legens S. Maximus, Dadam & Quintilianum ex divinis Scripturis multipliciter instruebat. Deinde sopiti viderunt diabolum armis accinctum & contra se pugnantem: a somno autem experrectis apparuit Angelus Domini, dicens: Nolite timere: Deus enim, cui vos tradidistis, excipiet vos, nec procul abest a vobis. Hoc ergo sermone confortati, benedicebant Dominum usque mane. Proconsules vero jusserunt adduci Sanctos, & coram se sisti: quod cum fecissent ministri, [spernunt intentata sibi supplicia:] dixit Gabinius Proconsul. Ecce coram nobis consistitis: nunc igitur hortamur vos ut abeuntes sacrificetis diis, non parvos honores a nobis consecuturi; sin autem non obtemperatis mortem vobis comparatis: hoc enim dii nostri nobis in somnis præceperunt hac nocte. Sancti Martyres responderunt: Et nobis Deus noster dignatus seipsum revelare in somnio, ut pro ejus nomine cruciatus omnes sustineamus. Tunc Tarquinius ad Gabinium dixit: Hi nisi tormentis subjecti fuerint, numquam poterunt persuaderi. Respondit Gabinius: Siquidem ipsi id eligunt, sibi ipsis culpam adscribant.

[7] Tunc mandarunt ministris ut eos exuerent vestibus: quo facto dixit Gabinius; [post illata verbera] Ligatos eos extendite super terram & sic verberate. Quod audientes ministri statim fecerunt ut eis mandatum erat. Tarquinius dixit: Interrogate eos, utrum velint obedire & diis sacrificare: sin minus præparabimus eis adhuc alia tormenta, ut pessime cruciatus ipsos vita privemus. Interrogati autem a ministris Sancti Martyres, velut ex uno ore responderunt: Nos a Deo corroborati, tormenta vestra contemnimus, neque perversis vestris consiliis acquiescimus, ut sacrificemus dæmonibus. Ministri autem sicut ab illis audiverant sic retulerunt Proconsulibus. Tarquinius Proconsul dixit: Quandoquidem parere nolint, conjicite eos in carcerem, jam enim est hora prandii.

[8] Transacta hora septima jusserunt Sanctos ad tribunal sisti: quibus adductis dixit Gabinius Proconsul, Numquid Maxime, utiliter deliberasti ut sacrifices diis. [constantes in sua confessione,] Respondit S. Maximus: Nos ejusmodi consilium non suscipimus. sed quemadmodum jam antea tibi diximus, nos alium neminem adoramus nisi Dominum nostrum Jesum Christum, cum Patre & sancto Spiritu. Tunc iratus Gabinius dixit ad sanctos Martyres: Si non velitis prudenter agere & Deos adorare, perdam vos, & in barbarica loca abduci vos faciam, & istis capita vobis præscindi. Adjuramus te, inquiunt sancti Martyres, ut verba factis probes. [capite damnantur] Tunc jusserunt Proconsules abduci eos in locum proprium, & ibi eos decollari. Sancti autem Martyres, accepta sententia, glorisicabant Deum dicentes: Domine Jesu Christe, qui eruisti nos ex hoc præsenti nequam seculo, suscipe nos in requiem tuam, ut digni efficiamur æternum ac cæleste regnum tuum consequi, qui es benedictus in secula. Amen

[9] [& decollantur in suo prædio, 28 Aprilis.] Cum hæc dixissent, susceperunt sententiam ministri, & consilium inierunt ut caput S. Maximi armillȩ ferreæ imponerent, postquam eum cum ceteris decapitassent, quia plurima jis locutus erat. f Venientes autem Sancti in locum qui nominatur Ozobia, corpora sua signaverunt Christi signaculo, & a sancto Spiritu confirmati, juxta sententiam Proconsulum decollati sunt a spiculatore; atque ita tradiderunt animas suas Deo, cui crediderunt. Passi sunt autem sancti Martyres Maximus, Dadas, & Quintilianus mense Aprili die vigesima octava, in loco Ozobia dicto: imperantibus Diocletiano & Maximiano sub Proconsulatu Tarquinii & Galinii; secundum nos autem, regnante Domino nostro Jesu Christo; cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Restituimus pro Maximo, perperam intruso, Diocletiani nomen, ex consensu omnium MSS. compendiorum antea productorum; quia satis apparet ea ex his Actis, sed sincerius descriptis, pene verbotenus fuisse accepta.

b Græce ἐπὶ τῆς ὑπατείας, sub Consulatu: sed omnino dicendum vocem hanc latius accipi, quomodo Proepiscopi aut Vice-comites, ampliatione quadam usitatißima Episcopi & Comites appellantur: & sic infra sæpe usurpatur vox Ὕπατος Consul, ejusque loco (ne strictius sumendam putes) invenitur etiam sæpius Ὕπαρχος & Ἔπαρχος, quod proprie sonat Provinciæ Præsidem, quandoque etiam Ὑπάτιος, ac sic dicas Consularis.

c Hoc esse referendum, non ad Gabinium Tarquiniumque, sicuti retulisse videtur Sirletus; sed ad Imperatores quorum & annus secundus identidem inculcatur, & edictum mox profertur, nequaquam ambigimus. Græce est Ποιουμένων οὖν ἀυτῶν τῆν φροντίδα τῆς ὀικουμένης ὑπατείας: quod Sirletus vertit, Hi igitur cum orbem terrarum pro Consulatus munere administrarent. Sed videtur vox ὑπατείας, & quoad sensum & quoad constructionem idoneam, prorsus abundans hoc loco, per socordiam librarii irrepsisse.

d Sicuti in principio habebatur, ἐν τῇ δευτέρᾳ αὐτῶν ἀρχῇ; ita nunc clare habetur ἐν τῇ δευτέρᾳ ἡμῶν ἀρχῇ. Sirletus tamen, qui primum bene verterat, Secundo Imperii ipsorum anno; hic, ne cogatur agnoscere decretum fuisse ipsorum Imperatorum, totum sensum, qui in Græco ad verbum est qualem expreßimus, una cum præcitatis verbis sic invertit: Nihilominus tamen cum hujus magistratus, qui secundum Imperatorem primum locum obtinet, curam susceperimus.

e Vrbis nomen omisit Sirletus, atque ita, quantum in se fuit nobis subtraxit notitiam loci, in quo paßi sunt sancti Martyres. Fortaßis Romanæ urbis Consules sibi imaginatus, Romæ quoque rem actam credidit, nec intellexit quid esset ἐν δορωστόλῳ.

f Idem hanc hujus numeri partem omisit, quod Græcis, textus haud parum hoc loco obscurus esset, ut alibi videbimus.

DE SS. EVPHEMIA, EVCAPIA, ET SECVTORE,
MARTYRIBVS CHALCEDONE IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Euphemia, Martyr Chalcedone in Bithynia (S.)
Eucapia, Martyr Chalcedone in Bithynia (S.)
Secutor, Martyr Chalcedone in Bithynia (S.)

G. H.

Qvæ hic antesignana reliquorum Martyrum collocatur Euphemia, animum cogitationesque in diversas distraxit sententias. Nam celeberrima est S. Euphemia, in fastis æque Græcis ac Latinis, ad diem XVI Septembris: quæ Chalcedone, post varia tormenta, tolerata in theatro spiritum Deo reddidit. Addubitavimus ergo, an quæ aliis diebus refertur Martyr obiisse Chalcedone Euphemia, [Variæ Martyres Euphemiæ] una eademque sit censenda. Ita celebratur in Martyrologio S. Hieronymi die XVII Augusti, Chalcedone S. Euphemia cum S. Macario, & XVII Septemb. Chalcedone S. Euphemia cum S. Saleoso, uti hoc XIII Aprilis primo loco collocatur in Chalcedonia natalis S. Eufemiæ, Eucapiæ & Secutoris. Simili modo in jam memorato Martyrologio S. Hieronymi celebratur Euphemia, cum sociis XXIV suis nominibus expreßis, Constantinopoli III Iulii passa; alia Nuceriæ XIX Septembris, cum quatuor sociis; alia etiam Mediolani XXVII Novembris, cum aliis quatuor athletis coronata: at loco non indicato memoratur XII Aprilis & III Septembris cum diversis semper sociis, idque in indicato Martyrologio S. Hieronymi: & S. Euphemia Virgo & Martyr celebratur XV Aprilis in illustri Martyrologio Vaticino ecclesiæ S. Petri. In MS. Breviario ad partes Rheni, quod penes nos est, nec non in excuso VVormatiensi anni 1576 & Racenburgensi anni 1506, præscribitur colenda S. Euphemia, hac die XIII Aprilis, cum hac ubique oratione Concede quæsumus, omnipotens Deus, sanctæ Martyris tuæ Euphemiæ nos exultare meritis, & beneficiorum attolli suffragiis.

[2] His positis quidni nomen Euphemiæ satis honorificum, fuerit Chalcedone pluribus feminis commune, ex jisque plures fuerint in odium fidei Christianæ interemptæ! Certe in plerisque Martyrologiis antiquis & multis Breviariis reperitur S. Euphemia ad hasce Idus Aprilis relata. [Eucapia,] Quæ ei prima jungitur martyrii socia, scribitur in apographis Lucensi & Blumiano Eucapia, in Corbejensi Evapia, in Epternacensi Eucapus: in Richenoviensi, Augustano, & Aquisgranensi Eucarpus, in MSS. Atrebatensi, Tornacensi, & Lætiensi, imo & Romanis Vaticano Ecclesiæ S. Petri & Barberino in Supplemento genuini Bedæ, iterum Eucapia scribitur, Notkero Eucarpia, [Secutor,] & dicitur post multa tormenta requievisse. Secutor est in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, uti etiam in MSS. Richenoviensi, Casinensi, Augustano, Tamlachtensi, Labbeano, Romano Ecclesiæ S. Petri, Atrebatensi, Tornacensi & S. Sabini in agro Tarbiensi. Adjunguntur in aliquibus MSS. aliqui ex Martyribus, qui ad sequentem classem spectant. In nonnullis, sed non adeo antiquis, adjungitur elogium quod S. Euphemiæ tribuitur ad XVI Septembris: quam si velint aliqui unam eamdemque esse, nolumus contentiosum funem trahere. Baronius, in Notis ad XVI Septembris, innuit sibi magis placere, si dicamus plures fuisse Euphemias: [Reliquiæ in Gallia.] quarum una hæc sit, de qua hodie in Martyrologio Gallicano Saussajus his verbis, apud Maclovium memoria S. Euphemiæ Virginis & Martyris, ob recepta illic aliquot ejus pignora sacrosancta: quorum & insignis portio Lutetiæ Parisiorum asservatur, in celebri toto orbe Sorbonæ Gymnasio, ab Equitibus Melitensibus seu Rhodiensibus pretioso munere transmissa, & solenni excepta Academiæ concursu die XXVIII Decembris, anno salutis MDCVI. Simili forte ex causa ad radices Pireneorum Tarbiæ, veneratio S. Euphemiæ virginis & Martyris invaluit, de quæ scribitur in ejusdem Martyrologii supplemento: quin & socii Martyris in eamdem regionem illatas esse Reliquias aliquas, persuadet pervetustum Martyrologium monasterii S. Sabini seu Savini de Levitania in montibus Pireneis in agro Tarbiensi, unde dictus Saussajus edidit excerpta de Sanctis minus cognitis & ad Galliam spectantibus: sic enim ibi legitur, Eodem die natale S. Solutoris. Cardosus, nescio quo abreptus somnio, Lusitanis adscripsit S. Euphemiam: quia in pseudo-Iuliani ficto nuper chronico num. 58 hæc verba leguntur, Prima Novemb. colitur Eumelia civitate Abrobingensi in Gallecia.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
IANVARIO, PAVLO, CARVLO, AROBO, BASSA, CARITA ET AGATHONIA, ITEM DECIMO, CALEPODIO ET LEONITIDE.

[Commentarius]

Ianuarius, Martyr (S.)
Paulus, Martyr (S.)
Carulus, Martyr (S.)
Arobus, Martyr (S.)
Bassa, Martyr (S.)
Carita, Martyr (S.)
Agathonia, Martyr (S.)
Decimus, Martyr (S.)
Calepodius, Martyr (S.)
Leonitides, Martyr (S.)

Hæc turma Martyrum celebratur secundo loco in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, & nonnullis aliis. Horum tres primi in aliquibus adjunguntur præcedenti claßi, tamquam socii S. Euphemiæ in Martyrio. S. Januarius in MSS. Rhinoviensi & Richenoviensi tribuitur Romæ, arrepta forsan occasione ex Martyrologio Rabani, in quo ista traduntur: Romæ in cœmeterio translatio S. Januarii Martyris. Sed hæc de aliquo alio Martyre potius sunt intelligenda. Paulus in MS. codice S. Willibrordi dicitur, Acolythus Carulus etiam Catulus scribitur, & pluries Carolus: quod probare minus possumus. Arobus deest in autographis Lucensi & Blumiano, habetur in aliis duobus: Bassa etiam Passa vocatur: & pro Agathonia, (sic enim legendum arbitramur) reperitur Azatonia, Aroazonia, & Agathonica: sed hæc est Martyr Pergamensis, supra cum SS. Carpo & Papylo ejus fratre relata. Adjungitur in Corbejensi codice Decimus, ab aliis non memoratus. In Tamlachtensi referuntur, sed satis vitiose descripta nomina Januariæ, Paruræ, Karoli, [an alii tres jungendi.] Arobi, Bassæ, Caritæ, Castonicæ: & pro Acolytho legitur alius Martyr Accolus, & interseruntur Calipodius & Leonitides, ab aliis non memorati.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
CELERINO, LAVRENTIO, IGNATIO, MAGNO ET MILIANO.

[Commentarius]

Celerinus, Martyr (S.)
Laurentius, Martyr (S.)
Ignatius, Martyr (S.)
Magnus, Martyr (S.)
Milianus, Martyr (S.)

G. H.

Antiquum Martyrologium, a nobis in Archimonasterio Casinensi repertum, characteribus Longobardicis exaratum, hodie nobis exhibet hos Sanctos istis verbis: Natalis sanctorum Martyrum Celerini, Laurentii, Ignatii, Magni & Miliani. Celebravimus III Februarii SS. Celerinam, Ignatium & Laurentinum Martyres in Africa & S. Celerinum Diaconum Confessorem, & dubii hæremus num jidem hic recenseantur, additis aliis duobus Magno & Miliano, pro quo forsan Æmilianus substituendus, cujus nominis plures Sancti reperiuntur. In Africa Martyres Æmiliani a nobis relati sunt XXVI Ianuarii & IX Februarii. Magni nomine etiam varii per annum occurrunt Martyres, sed num hi iidem sint, nescimus divinare. Quam igitur, in antiquisis fastis hac die venerationem quinq; hi Martyres habent, eam cū hac observatione ipsis relinquimus.

DE SS. ELEVTHERO PERSA, THEODOSIO ET ZOILO,
MARTYRIBVS SVB SAPORE REGE.

SECULO IV

[Commentarius]

Eleutherius, Martyr, sub Sapore Rege (S.)
Theodosius, Martyr, sub Sapore Rege (S.)
Zoilus, Martyr, sub Sapore Rege (S.)

Elogium hujus Sancti exhibet antiquum Menologium Græcum, quod jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo fuit vulgatum, [S. Eleutherius e Perside oriundus] & est hujusmodi. Eadem XIII Aprilis. Certamen sancti Martiris Eleutherii Persæ Eleutherius Christi Martyr fuit e regione Persidis oriundus: cum vero Christianus esset & Christum valde diligeret; [a S. Simeone edoctus,] adiit S. Simeonem Episcopum, & ab illo perfectius est verbum veritatis edoctus. Deinde in propriam reversus domum, etiam ipse alios ad se accedentes docuit quæ ad Christi Incarnationem spectant: quo pacto nimirum Deus nostri non indigus, voluit homo fieri, ut hominem salvaret: [alios docet:] neque ideo propriam essentiam mutavit, quod hanc humanæ naturæ uniret; sed totus permanens Deus, totus factus est homo. Cum vero ista S. Eleutherius doceret, & multos ex infidelibus ad Christum converteret ac baptizaret; illud Persis, [captus, inque fide constans,] qui ignem adorabant, innotuit: & ab his denuntiatus est Regi. Captus ergo est, & ad hunc adductus. Cum ergo Rex eum interrogavisset, eiusque constantiam cognovisset, tradidit ipsum Archimagis, illis mandans, ut S. Eleutherio persuaderent, & ad Christum abnegandum inducerent. Illi vero plurimis ipsum tormentis excruciarunt, [variæ tortus capite plectitur.] & cum non valerent a Christo avertere, caput ei amputarunt. Hactenus Menologium Basilii Imperatoris.

[2] In Menæis excusis fit memoria sancti Martyris Eleutherii Persæ, & in disticho adjuncto, cum allusione ad nomen Eleutherii, quod liberum significat, dicitur non potuisse impostura aliorum in servitutem redigi, & sic rursus liber stetisse ad gladium.

Ἐλευθέριος οὐκ ἐδουλώθη πλάνῃ
Ἐλεύθερος δὲ πρὸς ξίφους ἔστη πάλιν.

Galesinius, citatis Græcis, socios duos adjungit cum hoc elogio: Eodem die beatorum Martyrum Eleutherii Persæ, [junguntur socii] Theodosii & Zoili, qui pro Christo dimicantes, concertationis, quam fortiter susceperant, confectæ præmium adepti sunt. Eosdem, sed ex Galesinio, celebrat in Catalogo generali Ferrarius. MSS. Menæa Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ signata littera O & numero 148, & Taurinensia Ducis Sabaudiæ in duplici codice, ista habent: Die XIII Aprilis. Certamen sancti Martyris Eleutherii Persæ & S. Zoili Romani, & sanctorum Martyrum Theodosiæ, Basilii & Gerontii. In MS. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, ad diem sequentem XIV Aprilis, ista traduntur hoc modo: Certamen sancti Martyris Eleutherii Persæ & Zoili Romani, & sanctorum Martyrum Theodosii, Basilidis & Gerontii. De SS. Basilide & Gerontio, apud Græcos Martyrium paßis, egimus I Aprilis, & supra inter Prætermissos ad illum diem hos Sanctos remisimus. Menæa excusa gratulantur Theodosio, [S. Theodosius gladio,] quod nolens persuaderi ulla ratione, ut Diis offerret munera, ductus sit ad munus gladio obtinendum, scilicet coronam Martyrii: Zoilo vero eadem Menæa plaudunt, quod jaculis confossus in ligno, confoderit eum qui per lignum corruptionem seu mortem adduxit in mundum, videlicet dæmonem. In primo alluditur ad nomen Theodosii, [& Zoilus sagittis occisi,] ex voce Θεὸς & δόσις compositi: nec caret venusto in verbis lusu distichon secundum: utrumque sic sonat in Græco.

Θεοῖς προςοίσειν μηδαμῶς πεισθεὶς δόσιν,
Ἤχθης, Θεοδόσιε, τὴν ἐπὶ ξίφους δόσιν.
Τόξου βελῶν, Ζώιλε, πληχθεὶς ἐν ξύλῳ,
Πλήττεις τὸν ἐισάξαντα τὴν φθοραν ξύλῳ.

Appellatur vero Zoilus Romanus, quod non, sicut Eleutherius, esset sub Sapore natus sed sub Imperatoribus Romanis, uti vicini Persidi solebant Romani vocari. De S. Simeone Episcopo & Martyre, ejusque sociis athletis, qui in MSS. Mediolanensibus & Taurinensibus etiam hoc die referuntur, agemus cum Martyrologio Ramano ad diem XXI Aprilis & tunc latius de hac persecutione, a Rege Sapore mota, agemus.

[3] Hactenus secuti certiora monumenta, finem imposueramus, quando acturi de S. Hermenigildo, reperimus hos ipsos Martyres in Hispaniam transferri, [frustra in Hispaniam & ad tempera Neronis translati.] & non ad aliquem Regem Saporem, sed Imperatorem Neronem. Tamajus Salazar in suo Martyrologio Hispanico primum argumentum sumit a quodam Menologio Græco, ex Garsiæ de Loaysa bibliotheca desumpto, in quo sic legatur: Eodem die SS. Eleutherii, Theodosii & Zoili militum, qui relicta temporali militia ad cælestem accesserunt. Omittitur cognomen Persæ datum Eleutherio, & Romani tributum Zoilo: licet Eleutherius Persa agnoscatur in Chronicis, sub nomine Dextri & Iuliani confictis. Apud Dextrum ad annum 290 ista leguntur Telæ, Hispaniæ urbe, sancti Martyres Eleutherius Persa, Theodosius & Zoilus. Ita impreßit Bivarius: sed Tamajus vult intelligi verbum coluntur, quod apud Iulianum Petri in Adversariis num. 97 ista legantur: In Celtiberiæ finibus, urbe Alce, sanctus Martyr Eleutherius cum sociis Mundensibus & Certimitanis, (quæ urbes Alcæ propinquæ sunt) in persecutione Neronis pro Christo passi Idibus Aprilis, terrenam militiam pro cælesti mutaverunt. Erant enim in præsidio urbis Alcæ vetustissimæ a Claudio Tiberioque positi, legionis tertiæ Gallicæ. Eleutherius fuit Persa Primipilus. Tamajus invehitur tum in glossema Bivarii, quod Telam loco Alcen constituerit, tum in hallucinationem Roderici Cari, quod unam eamdemque Telam & Alcen statuat. Nos hisce novitatibus & figmentis non movemur, & quæ ipsi ex antiquis monumentis collegimus, immutata retinemus.

DE SANCTO VRSO,
EPISCOPO RAVENNATE IN ITALIA.

ANNO CCCXCVI.

[Praefatio]

Vrsus, Episc. Ravennæ in Italia (S.)

G. H.

Ravenna, nobilis & ampla Romandiolæ urbs est, Sede Archiepiscopali exornata. Hanc S. Apollinaris, ab Apostolo Petro missus, fundavit, & successores in ea habuit quam plurimos Episcopos, tum Martyres tum Confessores, in album Sanctorum conscriptos, quos toto hoc opere variis diebus proferimus. Nos etiam Romam proficiscentes, Ravennam declinavimus, [Cultus sacer S. Vrsi,] & monumenta quæ in archivio Archiepiscopalis Ecclesiæ erant excußimus, atque didicimus S. Vrsum ibidem Episcopum, XIII die Aprilis per totam diœcesim coli officio Ecclesiastico sub ritu duplici, sed omnia desumi ex Communi de Confessore Pontifice: quem cultum confirmant Tabulæ Ecclesiæ Romanæ istis verbis: Ravennæ S. Ursi Episcopi & Confessoris. Eamdem ejus venerationem testatur Hieronymus Rubeus lib. 2 Historiæ Ravennatum, cui inserit quæcumque de S. Vrso potuit reperire: inde aliquod encomium confecerunt Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc XIII Aprilis, [Encomia de eo scripta.] Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ, col. 330, Hieronymus Faber par. 2 Sacræ memoriæ Ravennatum pag. 417, citatis etiam Desiderio Spreto, Ioanne Petro: Ferretto, & Hieronymus Rosso potißimum autem Octavius Cajetanus tomo 1 de Sanctis Siculis, quod ex ea insula sit oriundus S. Vrsus: quem Martyrologio suo Siculo etiam ad hunc diem inscripsit idem Cajetanus: qui asserit Vitam S. Ursi a se concinnatam, partim ex iis quæ dispersa de eo dicuntur ab Hieronymo Rubeo, partim ex monumento quodam, quod ex MS. codice Ecclesiæ Ravennatis idem Rubeus vir doctissimus & humanissimus per Constantinum fratrem ad se miserat. Hanc ergo Vitam (quia nihil certius obtinere potuimus) hic subjungimus & est ejusmodi.

VITA
Ex Historia Hieronymi Rubei ab Octavio Cajetano concinnata.

Vrsus, Episc. Ravennæ in Italia (S.)

AVCTORE H. RUBEO.

[1] Vrfus Ravennæ Episcopus, in Sicilia natus ex familia nobili & opulenta, a B. Bassiano Syracusano per affinitatem connexus fuit. Sane iste sumpta Christi fide, ut Ethnici patris iram declinaret, a Deo monitus est, effugeret Ravennam ad Ursum affinem suum. [Vrsus Siculus,] Conjiciet fortasse aliquis, ex conjunctione Syracusani sanguinis, Ursum b Syracusis urbe Siciliæ ortum. Sed in occulto est causa tempusque, quibus ex insula profectus, [Ravennæ Episc. creatur:] Ravennam Italiæ urbem accesserit. Ubi Sacerdotio amplissimo auctus, Ravennatem Ecclesiam suscepit regendam, morte decessoris c Liberii vacuam, eique desponsam prælato ceteris ob egregias dotes; nam pio excelsoque animo juxta fuit, maximeque inflammato ad augendam Christi religionem: animo simile corpus castissimum & ab omni labe procul.

[2] Sed nihil æque celebre Ursi nomen, atque præclara ejus facinora posteris fecere. Enimvero primus amplum Deo templum construere Ravennæ cœpit, [ecclesiam construxit,] ut gregem Christi ac suum, qui sparsis in tuguriis adhuc vagabatur, in unum ovile pastor vigilantissimus cogeret, ac tuto septum videret. Jam vero magnæ opes, quæ ceteris per ignaviam luxumque dedecori sunt, magnæ gloriæ Urso fuere: divitias enim, quas a parentibus suis in Sicilia copiose acceperat, in Dei Maximi domos ornandas earumque decora contulit; opus eximiæ artis & magnitudinis Ravennæ aggressus, quod altitudinem mentis suæ & accensa in religionem studia testificaretur. [& pecunia sua exornat] Quippe templum maximum ac pulcherrimum d a fundamentis ædificavit, futurisque urbis pastoribus populoque certam reliquit sedem sacri Pontificatus atque religionis: Ursianum templum, [Vrsianam dictam,] indito a conditore vocabulo, posteritas appellavit, quod situm est in regione Hercularia, a colosso Herculis dicta, qui juxta ædem B. Agnetis præ foro spectabatur, atque illud ad nostram usque memoriam mansit: quamquam ut ægritudines venustatem corporum, ita templi pulchritudinem tempora extinxere.

[3] Ut enim Ursus flagrans studio sacrorum & ingens animi, templum quadruplici ordine columnarum præclaro e marmore Græco statuit, [& valde splendidam,] testudinem de musivo pinxit, nec parietes modo emblemate vermiculato distinxit, hominumque & animantium crustis, sed pretiosis etiam lapidibus, gemmisque circumtexit; gemmis ipsis mutam per ambitionem exsultantibus, quod a vanitate hominum in Dei cultum pietate Ursi translatæ essent. Ravennatium vero populus, quasi corpus quod uno regeretur animo, studia pii pastoris æmulabatur; & in construenda Christi domo laborem sua sponte suscipiens, lætitiam & gratulationem præferebat; Deumque laudabat, quod Sacerdotis sui precibus Ravennatium publicam rem prosperaret. Sane vero templum Ursi opibus perfectum, [dedicatam die Paschatis anno 384.] Idibus Aprilis dedicatum est; quibus natalis Christi Domini ad vitam resurgentis eo anno celebrabatur, qui fuit ab ejus exortu e CCCLXXXIV. A die dedicationis, Basilicæ nomen fuit Anastasis.

[4] Iisdem studiis Ursus Sanctorum honores, ac præsertim indigenarum, cultum procuravit: [Cultum Sanctorum promovet.] nam satis constat jam inde ab ejus temporibus Divos Siculos Ravennatibus magno in honore habitos, Sanctissimisque Virginibus f Agathæ & Luciæ templum Ravennȩ dicatum fuisse. Tunc etiam festus dies solennisque agi cœptus est S. Euplii Martyris Catanensis.

[5] Sed Ursus viginti annos Ecclesiæ cum præfuisset, ad beatam vitam meritis suis translatus est anno Christi g CCCXCVIII, Imperantibus Arcadio & Honorio. Miti ægritudine, mitiore obitu decessit, iisdem Idibus Aprilis, eoque ipso die Sanctissimæ Resurrectionis Jesu Christi, quo die Ursus h XIII ante annos illustre templum sacraverat. [obit anno 398 13 Aprilis,] Hunc honorem ejus eximiæ pietati dedisse Deus videtur, ut eo die e vita excedenti cæli templa patefecerit, quo ille e morte excitatum dedicatione magnifici templi percoluisset. [in Vrsiana æde conditus,] Extinctus Ursus omnium ordinum lacrymis sua in æde situs est, ante aram sub marmore porphyretico, unde superiorem in aram consequentibus temporibus importatum fuisse fama est.

[6] [Forma corporis:] Corpore fuit decoro, tensa pulchraque facie, modice nudo capilli vertice, morum integer, excelsus animi. Ejus imago de musivo picta in testudine templi D. Apollinaris in Classe conspicitur. Domum Ravennæ Ursus habuit juxta fossam amnis, qui de Organaria, id loco nomen est, emanabat, sub Priscorum ponte, qui miræ olim magnitudinis fuit, & magnificis ædibus habitabatur. Idem Ursus urbem Ravennam multis ædificiis auxit. [domicilii sitis] Amplissimum in Sicilia patrimonium Christo & Ecclesiæ suæ tradidit, nulla evictus cognatorum affectione. Sane publica magnificentia, Christianum Principem; virtutibus (quæ solidior in Pontifice laus) summum Sacerdotii fastigium exæquavit, [magnificentia.] æternam utroque famam apud posteros, & cælestes honores adeptus.

ANNOTATA.

a Vitam S. Bassiani illustravimus, ad diem 19 Ianuarii, in qua dicitur num. 7 fugisse Ravennam, & ibi mansisse aliquamdiu, nulla facta Vrsi ejusque affinitatis mentione: & in Notis littera B ostendimus tempora non satis convenire, quæ ibi videri possunt.

b Syracusis eum adscribit in Martyrologio Siculo idemCajetanus.

c Liberius III hujus nominis traditur e vita deceßisse Kalendas Ianuarii anno 378.

d Fatetur Rubeus pag. 59 ab aliquibus tradi a S. Vrso solum fuisse restauratum.

e Imo anno 385, cyclo Lunæ 6, Solis 2, littera Dominicali E Pascha incidit in diem 13 Aprilis: porro satis imperite hic vocantur Indigenæ, quæ eamdem cum S. Vrso Siculo patriam habuerunt.

f Coluntur S. Agatha S. Februarius, S. Lucia 13 Decemb. S. Euplius 11 Septembris.

g Quidni iterum annus apponatur 396, quando cyclo Lunæ 17 Solis 13 littera Dominicalibus F E Pascha celebratum est 13 Aprilis.

h Ex calculo posito undecim solum anni elapsi erant, & duodecimus incipiebat, & solum præfuisset annos XVIII.

DE SANCTO MARTIO ABBATE
APVD ARVERNOS IN GALLIA.

SECULO V.

[Praefatio]

Martius Abbas, apud Arvernos in Gallia (S.)

G. H.

Ioannes Savaro Claromontanus, suo tempore Regi Christianißimo a Consiliis, Præses & Præfectus Arverniæ, eximia doctrina notißimus, qua opera Apollinaris Sidonii illustravit, & Origines Claromontanas excußit, iisdem adjecit duos libellos, olim conscriptos de Sanctis, Ecclesiis & Monasteriis Claromontanis: in quorum secundo, cap. 16, ista leguntur: [Ecclesia S. Martii:] In ecclesia S. Martii, altare S. Felicitatis, ibi requiescit S. Martius. Ad quæ verba observat Savaro, dictam Ecclesiam esse inter Rubiacense monasterium & S. Victoris ecclesiam sitam, in radicibus Waiferi castris, eamque ad jura domus Illidianæ pertinere: S. Martium autem, a quo nomen ecclesiæ, fuisse Arvernæ civitatis Abbatem, a qua haud procul secesserat, ut sanctiorem vitam viveret, ibique in summa sanctitate peracto vitæ tenore, infra oratorium monasterii sepultum fuisse. [nomen in MSS. Martyrologiis.] Addit, in Kalendario MS. de ipso ista legi: Idibus Aprilis Commemoratio Martii Abbatis. In Breviario etiam Claromontano atque Martyrologio MS. ita tradi: Idibus Aprilis, In suburbio Arvernico, natalis B. Martii Abbatis. Addit dein ista Savaro: Ad hujus ecclesiam malo more catervatim confluunt incolæ VII Kalendas Maii (qua die S. Marci Evangelistæ festum, [Idem perperam cum S. Marco habitus,] non S. Martii Abbatis, qui colendus est Idibus Aprilis) atque pro S. Martio Abbate, D. Marcum Euangelistam adorant: natus error ex antiquitatis inscientia & nominis ambiguitate, qui facile tolli poterit, si per præcones Euangelicos error ex hominum animis evellatur: quod ut faciendum curent animitus obtestor, inquit: interest enim Catholicæ Ecclesiæ, suus ut unicuique cultus exhibeatur, ne, ut est in veteri proverbio, idem sit Cajus qui Mævius. Hæc pro suo zelo sapientißimus Savaro.

[2] Vitam S. Martii Abbatis scripsit S. Gregorius Episcopus Turonensis, [Vita a S. Greg. Turonens. scripta.] in libro de Vitis Patrum cap. 14, quam hic subjungimus cum codice antiquo collatam: & ex ea hanc S. Martii ætatem colligimus, ut videatur seculo Christi quinto circa annum CCCCXL natus; & ætatem legitimam annorum quatuor & viginti assecutus, in cellam, a se in Saxeo monte extructam, seceßisse; ac dein monachos collegisse, iisque cœnobium condidisse, circa annum CCCCLXX, tandemque ætate & virtute plenum, nonaginta annis vitæ peractis, circa annum DXXX sancte obiisse. Cum proximus esset resolutionis suæ dies, [mortis ejusdem ætas.] adductum ad se puerum undecim annorum, Florentium nomine, postmodum parentem S. Gregorii Turonensis, imposita manu, ardore febrium liberavit. Genitus hoc parente est dictus S. Gregorius circa annum DXL, qui triginta annos natus, Cathedram Episcopalem apud Turonenses suscepit circa annum DLXX, uti accuratius discutiendum erit die ejus natali XXVII Novembris. Quidquid de hujus ætate dicatur, tempus annorum vitæ S. Martii serius collocari non posse arbitramur: citius statui debere si alii arguant, nolumus obsistere.

[3] His autem positis certo constat, S. Martium collectis a se monachis Abbatem præfuisse pluribus annis, [Perperam Benedictinis adscriptus a Trithemio,] antequam Magnus Patriarcha Benedictus nasceretur. Interim Trithemius Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3. cap. 27 eum adscribit cum hoc encomio: Martius Abbas Arvernensis, ex eodem territorio ortus, vir fide & caritate eximius, qui multa in vita sua patravit miracula, quibus sanctitas ejus ostendebatur. Nam Florentium patrem Gregorii Turonensis Episcopi, adhuc puerum decem annorum, sanavit a febribus. Sed & post mortem multa infirmis ad ejus sepulcrum præstantur suffragia. Ejus vitam virtutibus plenam idem Gregorius Turonensis Præsul descripsit. Claruit anno Dominicæ Incarnationis DLXX. Hæc Trithemius annum S. Martio affingens suæ de Benedictina profeßione opinioni congruunt: sed, ut jam dictum, claruit seculo integro citius, quando signo Crucis & oleo benedicto miracula patravit. Trithemium sequuntur Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in suis Martyrologiis monasticis ad hunc XIII Aprilis. [& aliis.] Verum sagaciores fuerunt Lucas Dacherius & Ioannes Mabillonus in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, dum S. Martium Abbatem conjecerunt in Indicem Sanctorum Prætermissorum in primo seculo Benedictino, quod huic Ordini esset manifeste supposititius. Longo eundem encomio, sed ex Vita desumpto, celebrat Saussajus in Martyrologio Gallicano. Meminerunt etiam Molanus in prima editione Auctarii ad Molanum, Galesinius & Canisius; sed hi Martinum appellant, uti etiam ad diem VII Aprilis Ferrarius in Catalogo generali.

VITA
Auctore S. Gregorio Turonensi,
in Vitis Patrum capite XIV.

Martius Abbas, apud Arvernos in Gallia (S.)

BHL Number: 5671

EX GREG. TURON.

[1] Magnum nobis divina pietas largita est beneficium, cum delictis nostris fieri præcepit de remissione refugium, si negligentibus ignoscamus, si indulgeamus lædentibus, si odientibus nos econtrario commodum benedictionis impertiamus, dicente Domino Jesu Christo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, & orate pro calumniantibus & persequentibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in cælis est. [Mar. 5, 44.] Ecce quam magnum thesaurum congregat contemptus iræ, reconciliatio damnati, [Ignoscere in se peccantibus valde utile esse,] remissio judicati: filium te Dei patris facit, coheredem Christi adscribit, cælestibus regnis habitatorem statuit. Unde manifestum est oblita delicta ejus in cælo, qui delinquenti beneficium veniæ impertitur in seculo: sic enim Dominici oris sententia prolata testatur: Si, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet & Pater vester cælestis peccata vestra. [Mat 6, 14.] Cum vero supplices famulos docet orare, ait: Sic enim dicetis ad patrem: Dimitte nobis debita nostra, quemadmodum & nos dimittimus debitoribus nostris. [Ib. 12.]

[2] Igitur S. Martius, beatus Abbas, sanctitate præclarus, divinis eruditus studiis, [exemplo suo ostendit S. Martius,] hujus sententiȩ bonum retinuit corde, ut libenter dimitteret delinquenti: & non solum ignovit noxam, verum etiam munere præbuit gratiam, ne in aliquo vilem redderet culpati personam. Sed ante de conversatione ejus pauca locuturi sumus, priusquam ad hujus beneficium accedamus. Beatissimus hic Martius, Arvernæ urbis Abbas, [a pueritia virtutes amplexus:] ejusdem territorii fuisse incola fertur: & a pueritia sua religiosam agens vitam, totum se Dei operibus dedicavit. Erat enim parcus in cibis, largus in eleemosynis, promptus in vigiliis, in orationibus valde devotus, totis viribus luxuriam abstinentiæ fræno ac parcitatis agone coërcens, ne sibi aliquid subrepere posset. Non immerito Martius vocitatus, qui fortiter ac strenue pullulantes actionum mortalium cogitationes, gladio Spiritus sancti, in ipso dimicationis exordio, succidebat, non surdus auditor exhortationis: Accingite vos armatura Dei, & gladio Spiritus sancti, ut possitis ignita diaboli tela contemnere. [Eph. 6, 11.]

[3] Cumque ad ætatis legitimæ perfectionem venisset, & tamquam sidus egregium in illa urbe fulgeret; [cellam sibi in monte sarceo condit:] adhuc aliquid sibi deesse putans, haud procul ab ea secessit: acceptoque sarculo; montem lapideum cædere cœpit: in quo cellulas sculpens, habitacula sibi parvula fecit, scilicet ut arctius sobrietatis catena constrictus; facilius Deo omnipotenti precum thura laudationumque holocaustomata, super cordis mundi altare, proferret, recolens Dominum dixisse per Euangelium: Intra in cubiculum, & clauso ostio, ora Patrem tuum: & Pater, qui videt in abscondito, reddet tibi: sciebat enim Angelicæ sibi visitationis consolationem adfore, si se ab humanis aspectibus longius amovisset. [Mat. 6, 6.] In hac ergo rupe cavati montis, habitationi res necessarias præparabat, formans in antro ex ipso lapide scamnum & cellulam sive lectulum; in quo post laborem multum fesso corpusculo requiem indulgeret. Sed erant hæc immobilia; quia ex ipso lapide incisæ massæ, ipsi petræ inhærebant. Nihil autem super eam, cum quiesceret, [duro strato utitur:] sternebat; sed tantum cum vestimento, quo indutus erat, decumbebat; non alios habens tapetes, plumellas aut stragula, quo hæc operirentur: nihil enim habebat proprium, nisi Dei cultum, in quo indeficiens permanebat. Victum ei interdum devotorum largitio ministrabat.

[4] Denique æternus Dominus, qui jugiter glorificat Sanctos suos, cœpit cæleste famuli meritum terrigenis declarare, [miracula patrat signo Crucis & olei benedicti,] vel qualis esset cultor suæ divinitatis ostendere, dum ei curationum gratiam dignatus est impertire. Nam dæmones de obsessis corporibus in nomine Jesu Christi verbo fugabat; venenum malæ pustulæ Crucis signaculo opprimebat; quartanis, tertianisve febribus infuso benedicti olei liquore medebatur; & multa alia beneficia populis, annuente largitore bonorum omnium, tribuebat. Ad tanti viri famam cœperunt quidam ad eum confluere, [Monachos colligit:] gaudentes ejus instrui disciplinis. Quid plura? Colligit viros, format monachos, efficit ad opus Dei perfectos: erat enim ei magna patientia, tantamque adversus sustinendarum injuriarum tela sumpserat bonitatem, ut putares eum lorica dulcedinis esse vallatum. Erat autem monachis hortus, diversorum olerum copia ingenti refertus arborumque & fructuum, amœnus visui, & fertilitate jucundus: sub quarum arborum umbraculo, susurrantibus auræ sibilo foliis, beatus senex plerumque sedebat.

[5] Quidam autem imprudens, & sine timore Dei, gulæ circumscriptus desiderio, effracta sepe horti, furtivo est ingressus ascensu, sicut Dominus exprobrat in Euangelio: Quia qui non intrat per januam, hic fur est & latro. [Ioa. 10, 1.] Porro autem erat noctis tempus: nec enim poterant hæc nisi in nocte perpetrari; quia omnis, qui male agit, odit lucem. [ablaturum de nocte olera & fructus horti,] Hic igitur collectis oleribus, cepisque & alliis atque pomis, oneratus fasce fraudis iniquæ; ad aditum, quo ingressus fuerat, pergit; sed nequaquam reperit exitum. Gravata onere conscientia terretur, & inter labores ponderum alta suspiria ducit; sustentatur interdum super columnas arborum: circuit iterum iterumque omnem ambitum horti, & non modo ostium non reperit, verum etiam nec ipsum, quem inter nocturnas tenebras patefecit, advertit ingressum: torquetur vero, duplici cruciatus dolore, ne aut teneatur a monachis, aut a judice capiatur. Inter has cogitationum faces nox ei elongatur, jubarque lucis desideratæ non redditur. Abbas vero in psallentio noctem ducit, &, ut credo, revelante Deo, quæ gerebantur, agnoscit. Etenim albescente jam polo, vocat Præpositum, dicens: Accurre velocius ad hortum: bos enim petulcus ingressus est in eum: sed nihil læsit ex eo. Accede nunc, [absens cognoscit,] & impositis necessariis, dimitte eum: sic enim legitur: Bovi trituranti os non colligabis. [1 Cor. 9, 9.] Præpositus vero non intelligens quæ narravit, abiit ut impleret jussionem. Quem cum vidisset homo appropinquantem, projectis in terram; quæ sumpserat, [& curat humanissime dimitti.] fugere cœpit; ac inter spinas & rubos caput immergit; & in modum porcorum aditum, unde egrederetur, conatur aperire. Quem monachus apprehendens, ait: Ne timeas, fili, quia senior noster misit me, ut ducam te ab hoc loco. Tunc collecta monachus, quæ ille projecerat, tam poma quam olera imposuit humeris ejus, & aperto ostio, dimisit eum, dicens: Vade in pace, & ne ultra repetas, quæ ignavia comitante gessisti.

[6] Ipse quoque Sacerdos, velut jubar veri luminis in orbe resplendens, infirmitatum morbida, [liberat imposita manū Nivardum hydrope] virtutum efficacia pellebat assidue. Nivardus quidam, diuturna febre detentus, dum aquas æstuans ab ardore haurit assidue, ab hydrope intumuit, ita ut tam venter quam stomachus in modum vesicæ cerneretur extensus. In desperatione ergo pro tali infirmitate positus, deferri se ad Sanctum beneficio plaustri deposcit. Denique elevatur a lectulo, imponitur super vehiculum, atque ad cellulam Sancti perducitur, deprecans humiliter, ut sibi Sacerdos Dei manus imponeret. At ille prostratus in oratione coram Domino, conversus est ad infirmum, tactuque blandissimo ejus membra contrectans, eum in contemplatione adstantium reddidit sanum: nam ita fertur tumor omnis ante digitos ejus aufugisse de corpore obsesso, ut nullum in eo ulterius ægritudinis remaneret indicium. Hæc autem a mei genitoris relatione cognovi, eo quod ei fuerat hic Nivardus in amicitiæ conjunctione devinctus. Asserebat autem idem, vidisse se quoque Sanctum, [& patrem Gregorii Turon. febri:] atque ejus miracula expertum. Nam cum esset adhuc puer quasi annorum undecim, ab illo tertianarum ardore febrium occupatur. Tunc amici apprehensum puerum duxerunt ad virum Dei (erat enim jam senex, & proximus resolutionis diei, caligabantque oculi ejus) posita vero manu super puerum, ait: Quis est hic, vel cujus est filius? Responderunt: Famulus tuus est, nomine Florentius, Georgii quondam Senatoris filius. Et ille: Benedicat, inquit, tibi Dominus Deus, fili, & sanare dignetur languores tuos. At ille osculans manus suas, & gratias agens, abscessit sanus. Asserebat autem numquam deinceps se in omni vita sua ab hoc contagio fuisse pulsatum.

[7] [obit nonagenarius.] Ipse jam ætate nonagenaria bono desudans certamine, consummato cursu vitæ, servans in Deum fidem, ad illam coronam justitiæ, quam retribuit Dominus, commigravit. Dehinc cum summo honore ablutus, dignisque vestimentis indutus, infra oratorium monasterii est sepultus. [Miracula ad ejus tumulum.] Quod autem beatus ejus tumulus divinis virtutibus illustretur, ipsa, quæ assistit, caterva poterit contestari: quæ cum infirmos mittit ad tumulum, extemplo incolumes domum remittit. Nam cum diversis e partibus confluentes deferentesque morborum genera, inibi capiant medicinam; frigoriticorum tamen nutantia tremore membra, sæpius ad soliditatem integram restaurantur; tribuente hoc Domino nostro Jesu Christo, qui miraculis illustribus Sanctorum tumulos glorificat: ipsi gloria in secula seculorum. Amen.

DE SANCTO ROMANO,
EPISCOPO METENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCCLXXXIX

[Commentarius]

Romanus, Episc. Metensis, in Gallia (S.)

G. H.

Meurißius Episcopus Suffraganeus Ecclesiæ Metensis, in Historia Episcoporum Metensium pag. 66, hæc pauca de S. Romano habet: Gosselino Episcopo vita functo, anno quadringentesimo sexagesimo, [Tempus Sedit.] successit eodem anno Romanus & munus optimi & fidelissimi Pastoris explevit spatio triginta annorum, mortuus anno quadringentesimo octogesimo nono, decimo tertio Aprilis: ad quem diem inscriptus est martyrologio Ecclesiæ Cathedralis, his verbis: Metis depositio S. Romani Episcopi & Confessoris. [Nomen in fastis.] Saussajus in Martyrologio Gallicano eum exornat hoc elogio: Metis S. Romani Episcopi illius civitatis & Confessoris: qui post Attilæ feralem incursum, miserandamque civitatis illius vastationem regimen pastorale, nece Gosselini desertum, obeundum suscepit; solatiaque populo præstans paterna, Ecclesiæ & civitatis casum egregia qua cura qua opera resarcivit. Demum statu utroque non mediocriter instaurato, plenus diebus & meritis ad æternæ patriæ amœna evectus est: nomenque suum inter sanctos hujus Ecclesiæ Pontifices abhinc conscriptum, posteris perenni recolendum veneratione reliquit.

DE SANCTO HERMENIGILDO
REGE ET MARTYRE IN HISPANIA,

AMNO DLXXXVI

[Vita]

Hermenegildus, Rex & Martyr in Hispania (S.)

BHL Number: 3850

EX MARIANA.

CAPUT I.
S. Hermenigildi prosapia, conjugium, conversio ad fidem Catholicam. Odium parentis.

Sancti Hermenigildi quamplurimi scriptores meminerunt: quorum plures quam sexaginta allegat Tamajus-Salazar in Martyrologio Hispanico. Ex his præcipuus nobis visus est Ioannes Mariana, libro quinto de Rebus Hispaniæ unde sequentia transcribimus, a nobis in duo capita distincta.

CAP. IX.

Athanagildus Rex Gotthorum, Cum regnum tenuisset annis quindecim mensibus sex, Toleti ex morbo obiit, [Athanagildo Rege mortuo,] Salutis anno quingentesimo sexagesimo septimo: genuit ex uxore Gosuinda filias duas; Galsuindam, Chilperici Suessionum Regis uxorem; & Brunechildem, natu minorem, quæ Sigiberto Chilperici fratri, Mediomatricum Regi, connubio juncta est.

CAP. XI

[2] Athanagildo defuncto, Liuva, homo præpotens & magnarum rerum usu & cognitione instructus, [Liuva Rex creatus, & cum eo Leovigildus;] Rex est renuntiatus Narbone, ubi eatenus res gesserat Galliæ Gothicæ. Is anno regni secundo Leovigildum fratrem regni consortem dixit, exæquata prorsus potestate, ipse Galliæ Gothicæ ditione contentus, quibus in locis multum assueverat. Erat Leovigildus gemina prole auctus ex Theodosia uxore: Severiani Carthaginensis provinciæ Ducis ac Præfecti ea filia fuit, [ex hoc nati S. Hermenigildus & Reccaredus,] Leandri, Fulgentii, Isidori, Florentinæque soror. Leovigildi filii Hermenigildus & Reccaredus. Theodosia defuncta, Leovigildus Gosuindam Athanagildi viduam duxerat, quo tempore a fratre ad regni consortium vocatus est. Liuva frater in Gallia defunctus est Salutis anno quingentesimo septuagesimo secundo, cum quinque annos regnasset: quidam huic numero biennium detrahunt … Leovigildus ad reipublicæ statum converso animo, atque studio ius suffragii antiquandi, quo Gotthorum proceres eatenus Reges creare soliti erant, quod ad stabiliendā in familia regni successionem magnopere referre cogitabat, [Reges creantur a patre.] Hermenigildum & Reccaredum filios regni consortes declaravit ditione tripartita. Hermenigildus Hispali (Turonensis, Emeritæ ait) res curare jussus: Leovigildus ipse regni sedem Toleti fixit, unde ea civitas urbs regia nuncupari cœpta est, atque Gotthici regni deinceps sedes facta, cum hactenus Hispali fuisset. [lib. 5 Hist. cap. 38]

CAP. XII.

[3] Ingundis, Sigeberti Mediomatricum Regis atque Brunechildis filia, [S. Hermenigildi uxor ingundis,] Hermenigildo connubio juncta est Salutis anno quingentesimo septuagesimo nono. Eo conjugio, quoniam Gosuindæ & Athanagildi neptis erat, utriusque regiæ familiæ sanguis copulabatur: quod ad stabiliendum regnum nonnihil referre Leovigildus Rex persuasum haberet, si Francorum regiam nova sibi affinitate jungeret. Missam ex Gallia, [ab avia Gosuinda] regio procerum comitatu stipante, avia Gosuinda præcipua lætitiæ significatione aliquamdiu apud se habuit, nihil prætermittens eorum, quæ ad benevolentiam conciliandam pertinere visa sunt. Nimirum sagax femina his blandimentis adolescentulæ animum expugnare parabat, ut Catholica religione deserta ad Arii væsaniam traduceretur, baptismatis lavacro, ut moris erat apud Arianos instaurato. Quod cum illa se facturam negaret, [ad Arianismum trahi nequit,] semel ritu Christiano excusans sancti lavacri virtute expiatam, sub Trinitatis Sanctæ invocatione, quam ad extremum spiritum inviolatam conservare certum erat; impotens fæmina atque iracunda, neque magis corpore deformis (erat enim altero lumine capta) quam animo efferata, repulsæ dolorem non ferens, ad convitia & contumelias semel in puellæ capillos involasse fertur, atque per solum tractam excusso sanguine fœdasse: iterum in piscinam subjectam dedisse præcipitem, magno vitæ discrimine. His injuriis Ingundis non modo nihil de animi constantia mutavit; verum ejus diligentia Hermenigildus vir creditur ad Catholicam religionem revocatus. [ab ea & S. Leandro convertitur S. Hermenigildus,] Leandri Hispalensis Episcopi præcepta animum regii juvenis, ad veritatem proclivem, ad omnem veræ pietatis partem informarunt. Doctrinæ opportunitatem præbuit Leovigildi patris in citeriorem Hispaniam atque adeo Carpetanos discessus … & Hermenigildus plane noster est factus.

[4] Ex hac religionis mutatione bellum grave & diuturnum natum est: & ægroto Leovigildi animo, [Leovigildus, iratus,] filii consilio cognito, Gosuinda novercali odio faces subdebat: omnia tamen prius tentare placuit quam ad arma ventum esset. Itaque legatione missa, pater hoc exemplo litteras ad filium dedit: [exprobrat S. Hermenigildo] Coram maluissem, si per te licitum esset, quam per litteras de re tota disputare. Quid enim a te præsens non impetrassem, sive regia auctoritate præciperem, sive paterno jure castigarem? Beneficia certe in memoriam revocarem, quæ tu in ludibrium vertere maluisti. A teneris, nimia fortassis indulgentia, in spem Gotthorum regni diligenter alui: confirmata ætate, [collatum regnum;] antequam postulares, majora quam sperares delata sunt. Dedi sceptrum, ut cum auctoritate adiutorem haberem: non ut te externasque gentes, cum quibus fœdus inire paras, imperio me adversum armarem. Novo exemplo vocavi Regem, ut consortio potestatis contentus, primas patri partes dares: atque in hoc ætatis flexu esses seni præsidio æque atque solatio. Si quid est quod amplius cupias, [arguit impietatis & ambitionis,] patri explica: sin autem supra ætatem, supra consuetudinem, supra merita tibi sint omnia tributa; cur aut ingratus impie, aut impius sceleratusque crudeliter circumscribis patrem? An senis mortem expectare grave fuit? tantique fuerunt pauci anni, quot hæc ætas recipit? An cum fratre communicatam potestatem invidebas? de quo me arbitro disceptare æquum fuit. Sed nimirum regnandi ambitio omnes naturæ leges violat, resolvitque ea quæ perpetua necessitudine constricta sunt. At religionem caussaris: in quo te video, non humana jura tantum, [invehitur in fidem Catholicam:] sed divina etiam evertere, & in caput tuum Dei vindictam provocare. Itane ab ea religione tuo arbitratu discedas, cujus cultu propagando nomen Gotthicum auctum, opibus atque potentia amplificatum est? An majorum, quæ sacrosancta esse debuit, auctoritatem contemnas? Novæ religionis vanitatem vel eo potissimum considerare potuisti, quod filium a patre sejungat, & summæ caritatis nomina odio plusquam paterno atque invidia labefactet. Ego, Hermenigilde, pro patris jure impero; & pro ætate, qua major sum, tibi consulo, revoca ad sobrietatem animum, positaque noxiarum rerum cupiditate quiesce: sic enim facile eorum, quæ commissa sunt hactenus, venia dabitur. Si recusas, cogisque arma capere, næ tu frustra paternam misericordiam re desperata implorabis.

[5] Molestæ hæ litteræ Hermenigildo fuere, pro eo ac par erat: nihil tamen de priori sententia mutare certus, in hanc sententiam rescripsit: Minas & contumelias tuarum litterarum æquo animo tulimus: [respondens S. Hermenigildus,] tametsi nulla nostra lacessitus injuria, linguæ libertatem cohibere potuisti. Beneficiis tuis, quæ & ipse meritis majora esse sentio, parem aliquando gratiam rependere cupio: observantiæ tenorem, tibi debitæ, mihi propriæ, ad extremum vitæ spiritum præstare. Saniori religione, [beneficia laudat,] quam ipse invidiæ causa novam dicis, amplectenda orbis judicium sequebamur, multis præterea nixi præsidiis. [religionem susceptam fatetur,] De veritate non disputo, cuique de ea re liberum arbitrium facimus, tandumdem modo nobis detur. Gotthicæ gentis felicitatem Arianæ superstitioni acceptam fers, scilicet ignarus consuevisse Deum, quo gravius ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere ulcisci parat, his secundiores interdum res & impunitatem concedere: haud sane constantem atque perpetuam: quod Wandalorum atque Ostrogotthorum in simili causa exitus declarat. Quod si indignaris te inconsulto ausum me religionem mutare; concede mihi ut doleam ne hoc quidem abs te tribui, ut salutem meam rebus ceteris potiorem habeam: pro qua si res ferent, [pro ea paratus sanguine fundere.] paratus sum sanguinem vitamque profundere: neque patrem fas est plus divinis legibus ac conscientia posse. Deum quæso, consilia tua reipublicæ sint salutaria, nobis filiis tuis haud exitialia. Tu cave, ne sinistris criminationibus aures accommodando committas, unde luctum tibi in omnem vitam parias, nomini ac generi nostro ad posteritatem infamiam, victis ac victoribus parem.

CAPUT II.
Bellum a Leovigildo patre illatum. S. Hermenigildi captivitas & Martyrium.

[6] Erant regni studia divisa inter patrem & filium: Catholici, quorum erat magnus numerus, causa meliores, viribus impares, Hermenigildum palam aut voto sequebantur: majori potentia Ariani, Leovigildi partes. [lib. 5 cap. 38] Hermenigildum Turonensis ait, sacro chrismate delibuta fronte (is ritus erat recipiendis in Ecclesiam Arianis) veterem appellationem Joannis nomine mutasse: [Non videtur nomen Ioannis assumpsisse,] sed aureæ monetæ resistunt, in ipso, ut videtur, belli ardore (ut essent videlicet pro tessera militari) præcipuæ puritatis percussæ, Hermenigildi nomen & faciem exprimentes altera ex parte, in altera victoriæ signum his adjunctis verbis: HOMO REGEM DEVITA. Nimirum ad Pauli sententiam allusit; Hæreticum hominem præcipientis post unam & alteram monitionem esse devitandum …

[7] Belli initia inciderunt in Salutis annum quingentesimum octogesimum. Hispalis & Corduba munitæ instructæque commeatu, sive ducendum esset bellum, sive obsidionis mala essent toleranda. Romani Duces fœdere conciliati: [Romani a S. Hermenigildo in fœdus attracti,] uxor Hermenigildi & filius recens natus in eorum relicti potestate, ut fidei datæ obsides essent: & si quid gravius accidisset, a belli discrimine longissime abesse volebat. Contra Leovigildus, cum consideraret, invictum filii animum, neque metu frangi neque promissis flecti, ut monenti patri aures accommodaret; ad arma vimque vertit animum. Romani primum, [ad Leovigildum auro corrupti transeunt:] qui leviter fundata fide cum filio sentiebant, magno auri pondere Leovigildo conciliati. Mercenarii homines ingenio, & quibus fides ex fortuna pendebat, unde melior spes affulsit, in eam partem, nullo honesti inhonestique discrimine, inclinabant. Deinde inter Catholicos & Arianos, quorum de religione dissidio bellum excitatum esse constabat, species quædam concordiæ excogitata. Arianorum Præsulum conventus Leovigildi jussu Toleti habitus: [Arianis ficte asserentibus Patri Filium aqualem.] in eo conventu rebaptizandi mos sublatus Arianis familiaris, cum ad eorum sectam Catholici transfugissent: Patri Filium æqualem esse, de quo tamdiu disceptabatur, verbotenus sancitum, cum pravæ opinionis virus conceptum retinerent animis. Verborum simulatione multorum animi circumventi, quasi dissidii causa sublata, [decepti Catholici arma deserunt:] aut ab Hermenigildo distracti palam, aut frigidius quam fecerant optimam causam tuebantur. Plerique ancipiti periculo dubii, atque ad tempus fortunam in consilio habere soliti, spectatores belli esse malebant, quam cum fortunarum alienarum eventu miscere discrimen rerum suarum. His rebus perficiendis tres anni consumpti.

[8] [S. Hermenegildus obsidetur Hispali,] Leovigildus tota ditione magnis delectibus habitis, contra filium movens, in extremam Bæticam ferro penetravit. Hispalis circumsessa: parum spei erat obsessos voluntate quidquam facturos, ab Herminigildo atque Leandro Præsule præoccupatis animis: vim adhiberi ac metum placuit. Alluitur ea urbs Bæti flumine, magnarum navium capaci: ad subvectiones prohibendas, commeatu intercipiendo, ejus fluminis cursum corrivari alioque averti placuit. Ea molitio magnæ molis erat atque multorum dierum opus. Itaque quarto supra Hispalim lapide Italicæ veteris mœnia instaurata, uti veteris magnificentiæ ruinæ documento sunt: & nimirum belli, quod diuturnum fore persuasum habebant, opportuna sedes quærebatur. Divi Isidori nomine monasterium iis in locis extat nostra ætate. Myro Suevus, tametsi placitis de religione discrepabat, cum suorum manu Leovigildo junctus, tantum nefas morte luisse creditus est, ipso obsidionis tempore defunctus, Eborico filio successore. Turonensis Myronem Hermenigildi partes secutum ait: & profligato demum bello, cum fœdus fecisset cum Leovigildo, in patria paulo post defunctum; locis natura gravibus, ubi bello intentus hæserat, & aquarum insalubritate valetudine prostrata. Hispalim redeamus, ubi, Bæti corrivato, magna atque suprema annonæ difficultate laborabatur. [delabitur ad Romanos,] Hermenigildus, post annuam obsidionem, desperata defensione, clam ad Romanos elabitur: ignorabat nimirum paterno auro corruptos. Civium deditione Hispalis continuo in Leovigildi potestatem venit, Salutis anno quingentesimo octogesimo sexto.

[9] Æque paucis post diebus Rex juvenis a patre captus: [fugit Cordubam,] an Cordubensium, proditione, defectionis infamiam noxamque, innocentis procurate curantium calamitate, cum se eo retulisset venalem Romanorum fidem metuens? an, ut Turonensis est auctor, ad Ossetum oppidum, ubi baptismi fontes quotannis impleri sponte consuevisse est demonstratum? [aut Ossetum,] Loci munitione & sanctitate confisus, eo se Hermenigildus contulerat cum trecentis delectis militibus: & patrem sperabat, si vim adhibere pararet, a tergo atque a fronte circumventum (nam prope reliquȩ copiȩ tendebant) opprimi posse. [eoque capto] Quod contra accidit. Filii consilio explorato (ut nihil occulti esse potest in intestina discordia) solers pater ejus conatus elisit. [ad templum,] Magna celeritate oppidum captum, incendioque deformatum. Hermenegildus ipse, [a Reccaredo fratre invisitur:] spe omni destitutus, in templum aufugit, si forte residente patris ira moræ spatio veniam impetraret. Sequebatur Leovigildi castra Reccaredus, minor ætate filius, indole animi atque prudentia fratri æqualis. Is patris permissu, factaque a fratre ipsum conveniendi potestate, in templum admissus, aliquamdiu vi lacrymarum vocem intercludente, tacitus substitit: deinde, Mollis, ait, est animi suorum casum dolere, nullumque in dolore præter lacrymas remedium adhibere. Tuam calamitatem nostram judico: quid enim inter fratres & patrem potest esse sejunctum? Neque tuos conatus vitupero religionis susceptæ studio: tam etsi quæ justa causa esse poterat in patrem arma movendi? Ac ne illorum quidem consilia accusabo, quibus es in fraudem inductus: præterita lamentari, quam corrigere, facilius est. Fuit hæc, fuit horum temporum calamitas, & scissis provincialium animis fatale dissidium: dum utraque pars in nostra familia quærit præsidium, utrique plane corruimus. [suadetis ut patris misericordiam imploret.] Reliquum est ad concordiam animos revocare: providere certe ac præstare, ne inimici in nostræ domus ruinis amplius exultent, quod utinam rebus integris libuisset: sed præstat ad paternam misericordiam recurrere, & factorum veniam cupidissime petere, quam pertinacia atque arrogantia perire. Moneat utriusque fortunæ conditio, ne contumaciam cum pernicie, quam obsequium cum securitate malis. Illud memento, rebus profligatis consilio opus esse: animi impetum fore tum vanum tum exitialem. Ego, si quod necesse est sponte facis, tibi patrem recipio placatum: retento certe Regio honore, modico supplicio noxam expiabis. Ad ea verba juramenti religio addita.

[10] Vocato patre mœstus juvenis ad genua provolutus, ab eo veniæ simulatione osculo exceptus est, [Captus] atque blandis sermonibus delinito animo in castra deductus: mox regiis insignibus detractis, Hispalim in custodiam missus est (Biclarensis Valentiam relegatum, Terracone occisum ait) Monstratur Hispali ad eam portam; [carceri includitur:] cui a Corduba nomen est, turris Hermenigildi custodia nobilis, loci altitudine, angustia atque tenebris horrida. In ea manibus ad collum revinctis asservatus traditur. Ad carceris squalorem, victus & cultus asperitatem, addebat ipse cilicii vestem, qua in lecto etiam pro stragula veste utebatur, animo in rerum divinarum contemplatione defixus, cælumque suspirans, quo se quam primum iturum sperabat. Advenerat Paschatis festum, Christi Dei ad vitam reducis memoria lætum, & incidit in quartum decimum Aprilis diem, ab ortu Christi anno quingentesimo octogesimo sexto; quod certa ratione intelligitur, tametsi quidam ex hoc annorum numero biennium detrahunt. Biclarensis tertio Mauritii Imperatoris anno Hermenigildum occisum certe tradit. Leovigildus, de filio solicitus, [Eucharistiam renuens ab Episcopo Ariano occiditur.] mittit quemdam Episcopum Arianum de media nocte, qui epulum Christianum vincto de more traderet. Ille verborum contumelia castigatum cum a se repulisset, patris animum, ad se eam injuriam pertinere interpretantis, usque eo exacerbavit, ut, Sisberto carnifice e vestigio misso, securi percutiendum mandarit. Horret animus atque hæret tantæ crudelitatis imagine. Inerant Hermenegildo simplicitas & libertas: quæ, nisi modus adsit, in exitium vertuntur … Romanam Ecclesiam per hæc tempora Pelagius II obtinebat: Pelagii Successor Gregorius, cognomento Magnus, Hermenigildi mortem & mortis causam memoria recenti descripsit.

CAPUT III.
Historia martyrii Hermenigildi a S. Gregorio Magno relata libro III Dialogorum capite XXXI.

[11] Sicut multorum, qui ab Hispaniarum partibus veniunt, relatione cognovimus, [A S. Leandro ad fidem conversus,] nuper Hermenigildus Rex, Leovigildi Regis Wisigotthorum filius, ab Ariana hæresi ad fidem Catholicam, viro reverendissimo Leandro Hispalitano Episcopo, dudum mihi in amicitiis familiariter juncto, prædicante, conversus est. Quem pater Arianus, ut ad eamdem hæresim rediret, & præmiis suadere, & minis terrere conatus est. Cumque ille constantissime responderet, numquam se veram fidem posse relinquere, quam semel agnovisset; iratus pater, eum privavit regno, rebusque expoliavit omnibus. Cumque nec sic virtutem mentis illius emollire valuisset, in arcta illum custodia concludens, [a patre carceri includitur,] collum manusque illius ferro ligavit. Cœpit itaque idem Hermenigildus Rex juvenis terrenum regnum despicere, & forti desiderio cæleste quærens, in ciliciis vinculatus jacens, omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere; tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto & religatus agnoverat nil fuisse, quod potuerit auferri.

[12] Superveniente autem Paschalis festivitatis die, intempestæ noctis silentio, [renuit communionem Ariani Episcopi:] ad eum perfidus pater Arianum Episcopum misit, ut ex ejus manu sacrilegæ consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus, Ariano Episcopo venienti exprobravit ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit: [perimitur in carcere:] quia etsi exterius jacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reverso Episcopo, Arianus pater infremuit; statimque suos apparitores misit, qui constantissimum Confessorem Dei, illic, ubi jacebat occiderent: quod & factum est. Nam mox ut ingressi sunt, [miraculis claret:] securim cerebro ejus infigentes, vitam corporis abstulerunt: hocque in eo valuerunt perimere, quod ipsum quoque, qui peremptus est, in se constituerat despexisse. Sed pro ostendenda vera ejus gloria, superna quoque non defuere miracula. Nam cœpit in nocturno silentio psalmodiæ cantus ad corpus ejusdem Regis & Martyris audiri: atque ideo veraciter Regis, quia & Martyris. Quidam etiam ferunt, quod illic nocturno tempore accensæ lampades apparebant: unde & factum est, quatenus corpus illius, ut videlicet Martyris, jure a cunctis fidelibus venerari debuisset. Pater vero perfidus & parricida, commotus pœnitentia, hoc fecisse se doluit, nec tamen usque ad obtinendam salutem. [S. Leandro commendatus] Nam quia vera esset Catholica fides, agnovit: sed gentis suæ timore perterritus, ad hanc pervenire non meruit. Qui oborta ægritudine, ad extrema perductus est: & Leandro episcopo, quem prius vehementer afflixerat, Recaredum Regem filium suum, quem in sua hæresi reliquerat, commendare curavit; ut in ipso quoque talia faceret, qualia & in fratre suis exhortationibus fecisset. Qua commendatione expleta, defunctus est.

[13] [Recaredus Rex, ex Ariano fit Catholicus,] Post cujus mortem Recaredus Rex, non patrem perfidum, sed fratrem Martyrem sequens, ab Arianæ hæreseos pravitate conversus est. Totam quoque Wisigotthorum gentem ita ad veram perduxit fidem, ut nullum in suo regno militare permitteret, qui regni Dei hostis existere per hæreticam pravitatem non timeret. Nec mirum, quod veræ fidei prædicator factus est, qui frater est Martyris: cujus hunc quoque merita adjuvant, ut ad omnipotentis Dei gremium tam multos reducat. Qua in re considerandum nobis est, quia totum hoc agi nequaquam posset, si Hermenigildus Rex pro veritate mortuus non fuisset. Nam, sicut scriptum est, Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. [Ioan. 12, 24.] Hoc fieri videmus in membris, quod factum scimus in capite: in Wisigotthorum etenim gente unus mortuus est, ut multi viverent; & dum unum granum fideliter cecidit, ad obtinendam fidem, animarum seges multa surrexit.

CAPUT IV.
Analecta ex variis. Annus & dies martyrii: cultus sacer, reliquiæ, & templa illi dicata.

AUCTORE G. H.

[14] Qvi a S. Gregorio plurimum laudatur, Leander Episcopus Hispalensis, & secundum Ioannem Marianam aliosque recentiores scriptores avunculus censetur S. Hermenigildi, in magna apud Hispanos est veneratione; ejusque dies natalis habetur XIII Martii, quando & nos de eo egimus, [Martyrio coronatur 13 Aprilis] & § 2 deduximus conversionem S. Hermenigildi ejusque fratris Reccaredi Regis cum gente Gothorum: & una statuimus S. Hermenigildum in Vigilia Paschatis interemptum die XIII Aprilis, saltem sub noctem præviam Paschalis festivitatis, cum nocte præcedenti recusasset communionem sacrilegæ consecrationis, ab Episcopo Ariano oblatam. Annus is est DLXXXVI, quo cyclo Lunæ XVI, Solis VI, [anno 580.] & littera Dominicali G, incidit Pascha Dominicæ Resurrectionis in diem XIV Aprilis. Miramur a Mariana scribi, Martyris memoriam coli in Hispania passim ad decimum octavum Kalendas Maii, sive XIV Aprilis, quod hactenus in nullo Breviario aut Missali, etiam antiquiore, reperimus. In MS. Martyrologio Vaticano Ecclesiæ S. Petri memoria ejus refertur ad XV diem Aprilis. In Missali mixto, [colitur in Hispania & Lusitænia:] secundum ordinem almæ Ecclesiæ Toletanæ anno MDLI excuso, præscribitur ejus festum ad ipsas Idus Aprilis, cum officio IX Lectionum; quod sub ritu duplici celebrandum indicatur in officiis propriis dictæ Ecclesiæ Toletanæ anno MDCVII Madriti excusis. Idem observatum est in aliis Hispaniarum Ecclesiis, uti etiam apud Lusitanos: quod testantur Breviarium Eborense anno MDXLVIII excusum, & Officia propria Ecclesiarum Olysiponensis atque Conimbricensis, a Sixto V & Gregorio XIII approbata. Lectiones secundi Nocturni præscribuntur ex supra relatis Dialogis S. Gregorii, reliqua sumuntur ex Communi unius Martyris, præter hanc Orationem: Deus, pro cujus nomine B. Hermenigildus, Rex & Martyr, manibus impiorum occubuit; præsta quæsumus, ut ejus intercessionibus ab omnibus periculis liberemur. Testatur autem Lucas Castellius, Ordinis Prædicatorum Procurator Generalis, [totaque Ecclesia.] in libro quem Romæ publicavit an. 1628 de Certitudine gloriæ canonizatorū pag. 438, quod Sixtus Papa V, ad instantiam Philippi II Regis Hispaniarum, diplomate Apostolico concessit, die XII Februarii MDLXXXV, ut in honorem ipsius gloriosi Martyris celebraretur ejus festum in tota Hispania. Qui cultus demum toti Ecclesiæ Catholicæ factus est communis sub Vrbano VIII, quando officium, ritu semiduplicis peragendum, Romano Breviario est insertum cum novis ac propriis hymnis; ubi ad II Nocturnum in tres Lectiones partita habentur ea quæ supra dedimus ex Dialogis S. Gregorii.

[15] Eodem die XIII Aprilis memoria S. Hermenigildi inseritur præcipuis Martyrologiis. [inscriptus Martyrologiis:] Wandelbertus in suo Martyrologio metrico, sub Lothario Imperatore circa annum DCCCL, ista scripsit:

Idibus, Hermingilde, patrem, Rex alme, furentem
Persentis, verum referens de morte triumphum.

Eodem seculo floruerunt Vsuardus, Ado, Notkerus, qui sua ex S. Gregorio elogia desumpta ad diem XIII Aprilis ediderunt. Verba Vsuardi sunt ista: In Hispania S. Hermenigildi Regis, qui ob fidei Catholicæ confessionem securi in capite percussus, regnum cæleste pro terreno, Rex & Martyr, intravit. Plura habent memorati Ado & Notkerus, & cum his auctor Bedæ supposititii: secuti posteriores Martyrologi, Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, & paßim alii. In Martyrologio Romano hæc leguntur: Hispali in Hispania, S. Hermenigildi, filii Leovigildi, Regis Wisigothorum Ariani: qui ob Catholicæ fidei confessionem in carcerem conjectus, cum in solennitate Paschali communionem ab Episcopo Ariano accipere noluisset, jussu perfidi patris securi percussus, regnum cæleste pro terreno, Rex & Martyr, intravit. Eodem modo qui aliqua Acta Sanctorum ediderunt, [& scriptoribus Vitarum Sanctorum:] ad hunc XIII Aprilis celebrant solennitatem S. Hermenigildi, e quibus sunt Petrus de Natalibus, lib. 4 Catalogi cap. 48; Thomas de Trugillo, tomo 2 Thesauri Concionatorum; Ioannes Basilius Sanctorius, Alphonsus Villegas, Petrus Ribadinera in Floribus Sanctorum, Ioannes de Marietta, Tamajus Salazar, Georgius Cardosus, Laurentius Surius, aliique Surium secuti, & paßim noti,

[16] Alia indicia cultus Martyris, in Hispania suscepti olim atque propagati, profert Mariana his verbis: Carceris locus, consequenti tempore, in sacellum, Hermenigildi nomine, [nomen ejus aliis inditum] transformatus est, multique deinceps mortales viri & feminæ, Hermenigildi, Ermesindæ sive Ermenisindæ nuncupati. Armengol & Ermengaudus, gentilitia Hispanorū nomina, eodē pertinere putantur: tum Ermegildez & Ermildez, barbarum magis sonantia. Corpus ubi sit, nostra ætate clam est; ac ne satis quidem constat, quo tunc loco fuerit tumulatum: nisi quod os ejus, argenteæ statuȩ inclusum atque revinctum, Cæsaraugustæ, in templi maximi proprio Sacrario, servatur. Hæc ibi. Antonius de Quintanadueñas de Sanctis Hispalensibus pag. 129 tradit, Sancti hujus Regis & Martyris corpus Hispali honorifice sepultum fuisse, [caput Cæsaraugustam delatum,] usque ad Hispaniæ per Mauros excidium: quando Catholici caput S. Hermenigildi, corpore abscondito, fugientes secum detulerunt Cæsaraugustam, quod Regina Sanctia, Alphonsi Aragonum Regis uxor, monasterio Sixenensi a se extructo, ibidem Sanctimonialibus S. Joannis Hierosolymitani donavit: cujus rei testimonium exhibet antiqua bulla, in pergameno exarata atque ibidem asservata. Aliquam partem hujus capitis a dictis Sanctimonialibus dono accepit anno MDLXII Petrus de Villalva, [aliqua pars relata Hispalim,] Societatis Jesu Provincialis Aragoniæ, & deposuit in suo collegio Cæsaraugustano. Sed ea pars postea anno MDXC translata fuit Hispalim, ad collegium Societatis Jesu, huic S. Hermenigildo dicatum. At præcipua pars hujus capitis, jussu Philippi II Regis Catholici, misso Joanne Baptista de Cardona Episcopo Vicensi, anno MDLXVIII ad Escurialense regium cœnobium translatum est: ubi cum aliis Reliquiis honorifice adservatur. [alia in Escuriale.] Os aliquod (& creditur brachii esse) etiamnum asservatur Cæsaraugustæ in Ecclesia Sejana, quod Ferdinandus Aragonius, ex Regia familia ejus urbis Archiepiscopus, argentea lamina magni pretii exornavit. [alibi reliquiæ.] Aliquæ etiam Reliquiæ Abulæ, in Ecclesia Cathedrali, sunt in veneratione. Aliquas præterea in Ecclesia Placentina & alibi esse, scribit Tamajus Salazar.

[17] Templa etiam & oratoria Sancto huic Regi & Martyri dicata sunt. [Sacellum Cæsaraugustæ:] Ac primo (ut supra indicavimus ex Mariana) Cæsaraugustæ in Metropolitana ecclesia sacrarium aut oratorium sive sacellum, a memorato Ferdinando Aragonio honorifice constructum, ejus nomini sacrum est. Hispali Ioannes Cervantes, S. R. E. Cardinalis & Archiepiscopus Hispalensis, [Hispali Xenodochium & Sacellum,] construxit S. Hermenigildo dicatum celeberrimum Xenodochium, & maximis reditibus dotavit; eidemque Sancto in ecclesia sua dicavit sacellum, in quo ipse est anno MCCCCLIII sepultus: quæ pluribus indicat Gonsalvus Davila, in Theatro Ecclesiastico Ecclesiæ Hispalensis, pag. 72. In eadem civitate, in vico Ducis Medinæ Sidoniæ, amplissimum collegium Societatis Iesu construxerunt & fundarunt Marcus Antonius de Alfaro ejusque conjux Agnes de Avila, in eadem urbe prognati, [templum & collegium Societatis Iesu,] cum præclaro templo & variis omnium scientiarum gymnasiis. In templi ara summa est magni pretii tabula picta, in qua S. Hermenigildus Rex & Martyr est inter suos, (ut appellant) avunculos Sanctos, Leandrum, Isidorum, Fulgentium & horum sororem S. Florentinam; in eadem visuntur Reccaredus frater, [pictura altaris summi:] & Leovigildus pater, Reges Wisigothorum. Inter alia ejusdem Ecclesiæ altaria eminet aliquod, pretiosißimis Sanctorum exornatum reliquiis, inter quas medio loco sunt collocatæ quædam S. Hermenigildi, Cæsaraugusta, ut diximus, eo translatæ: [reliquiæ in alio altari,] de quibus omnibus agit pluribus Antonius de Quintanadueñas: apud quem & paßim alios legi possunt, quæ post mortem S. Hermenigildi contigerint, potißimum conjugi Ingundi & filio Theodorico Constantinopolim delato, ibidemque vita functo.

[18] [Carnifex misere perit,] Sisbertum, S. Hermenigildi interfectorem, anno sequenti turpissima morte peremptum esse, scribit Abbas Biclarensis & ex eo alii.

DE SANCTO GVINOCHO,
EPISCOPO IN SCOTIA.

CIRCA AN. DCCCLXXV.

[Commentarius]

Guinochus, Episcopus in Scotia (S.)

AUCTORE G. H.

Qvod olim Guinochus aliquam in Scotia venerationem sacram habuerit, certum indicium præbet Breviarium Ecclesiæ Aberdonensis, in quo ista leguntur: S. Guinochi, Episcopi & Confessoris in Scotia, sub Rege Etho, [Cultus sacer.] anno DCCCLXXV, Aprilis. Habemus alium Catalogum Sanctorum Scotiæ, in quo ista habentur: XIII Aprilis S. Guinochus Episcopus & Confessor anno DCCCLXXV. Thomas Dempsterus in Menologio Scotico, ista etiam ad hunc diem habet: In Rossia Guinochi Episcopi, addita littera K, qua indicatur Kalendarium Adami Regii. Eadem leguntur in Catalogo generali Ferrarii: qui in Notis allegat librum VII Scriptorum Scoticorum, qui est ejusdem Dempsteri, in quo cap. 570 ista tradit: S. Guinochus Episcopus, [num floruerit sub Etho & Gregorio Regibus,] Regi Etho a sacris, cujus perditos mores cum ferre non posset, secessit ab aula: sed eo in carcere extincto, a Gregorio Rege revocatus, ei fuit a sacris confessionibus. Scripsit Speculum vitæ humanæ, libr. 1. Laudat Fordanus, sed non extat. Hæc Dempsterus: qui habetur ab aliis omnium fabularum, in patriæ suæ gratiam, consarcinator. Ioannes Major, lib. 3 de Gestis Scotorum cap. 2, asserit, post Constantinum regnasse Ethum magni Kenedi filium, & contra eum insurrexisse Gregorium Dungalli filium, jus ad regnum prætendentem, & prœlio commisso Ethum interiisse, eoque perempto Gregorium anno DCCCLXXV solenniter coronatum esse. David Camerarius, in suo Menologio Scotico ad hunc XIII Aprilis, scribit S. Guinochum sub Kenedo patre floruisse, & hoc elogio eum exornat: Eodem die S. Guinochus, Confessor & Episcopus, Kennetho, hujus nominis secundo Scotorum Regi, fuit a consiliis: [an sub Kennetho!] apud quem & dignitas conciliabat reverentiam, & vitæ sanctitas obsequium: eoque persæpe utebatur Rex Principum animos sibi conciliando (Picti quippe, cum quibus gravissimum erat bellum, Scotorum Principum animos a Rege avertere tētarant) vel exquirendo consilio, vel commendandis regni negotiis apud Deum pia prece & assidua: in quibus officiis parati Guinocho semper erant Scotorum Principum aditus, obvia comitas & prompta benevolentia, & quod caput est felix exitus, Deo Kennethi Regis conatus S. Guinochi precibus benedicente & promovente: quibus effectum, ut Kennethus uno die septies eum diversis Pictorum turmis manus conserens, non citra miraculum victor semper evaserit. Qua clade Pictorum vires penitus fractæ ac comminutæ sunt: unde eis postea ad internecionem fere deletis, reliquiæ regno exturbatæ sunt, justo Dei judicio, quod pro Romanis alienigenis in Britannia sub Maximo tyranno, contra Scotos (a quibus Euangelium & regnum accepere) bellum sæpe gesserint; quodque cum Saxonibus idololatris contra Scotos & Britones Christianos castra sæpe moverint: postremo denique quod viros Ecclesiasticos, non qua par erat reverentia reveriti sint, sed instar servorum, violatis eorumdem privilegiis, penes se habuerint. Guinochum Sanctum, miraculorum fama, sanctitatis opinione celebrem, Cælitibus adjunxit Buchania provincia sub annum Christi DCCCXXXVIII, qui erat Kennetho Regi ac regno inito quartus. Agit de Guinocho King. Hæc longis ambagibus Camērarius, at qui ab eo citatur King, est aliis Adamus Regius ante allegatus a Dempstero: cujus Kalendarium non vidimus. Ceterum neque Camerario neque Dempstero, tam sæpe errorum convictis, sufficiens auctoritas est, ut Guinothum inter Sanctos æstimemus collocandum. Movit nos solum Breviarium Aberdonense, cum quo potius sub Rege Etho eum credimus vixisse. [quibus in provinciis vixerit.] Num autem Sedes Episcopalis S. Guinotho fuerit in Roßia provincia, ad mare Vergivium; an vero in Buchania provincia, ad mare Germanicum; nescimus ex divinatione Dempsteri & Camerarii dijudicare.

DE B. IDA VIDVA, COMITISSA BOLONIÆ IN GALLO-BELGICA,

AN. MCXIII III APR.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ida Vidua, Comitissa Boloniensis, in Gallo-Belgica (B.)

AVCTORE G. H.

§ I. Conjugium B. Idæ. Ejus & mariti genus regium. Liberi procreati.

Bononiam sive Boloniam, urbem Picardiæ inferioris, in Morinis ad fretum Oceani Britannici sitam, antiqui videntur Gessoriacum, Morinorum navale, [Boloniæ,] appellasse, eique circumpositam regionem dixisse Gessoriacum pagum. In hoc natus est, & in monasterio a se constructo mortuus, seculo Christi septimo, die XX Iulii, S. Vulmarus Abbas, a quo monasterium ejus vocatur S. Vulmari in Nemore, [Abbatia S. Valmari in urbe,] aut in Silviaco, aut in Bosco. Porro civitas Boloniensis oppida duo continet; superius nempe cum castro aliquo, & inferius. In superiori, præter Cathedralem Ecclesiam, quæ Deiparam Viginem agnoscit patronam, habet alia templa & monasteria, inter quæ fuit Abbatia S. Vulmari Ordinis S. Augustini, in qua Patres Oratorii Domini nostri Iesu Christi modo degunt. Hoc monasterium, S. Vulmari intra muros, [alia in territorio:] olim construxit B. Ida Comitissa Boloniensis, vidua; & aliud S. Vulmari in Nemore collapsum restauravit.

[2] Andreas Du Chesne, in suis Probationibus ad Historiam genealogicam familiarum Ghisnensis, Ardrensis, Gandensis & Couciacæ, adducit pagina 5 extractum ex antiqua Genealogia Comitum Boloniensium, [est ibi celebris Comitatus,] conscripta tempore S. Ludovici Regis Francorum: ex quo ista huc transferimus: Guido, inquit, Comes Boloniensis habuit tres filios. Primogenitus vocabatur Balduinus, cui pater dedit Boloniam & Lens. Medius vocatus est Hugo, cui pater dedit Sanctum Paulum, qui fuit primus Comes, qui fuit unquam apud Sanctum Paulum. Tertius vocabatur Willelmus, cui pater dedit Ghisnes, qui primus fuit Comes de Ghisnes. Ille autem Comes Guido, post hæc facta, obiit, & sepultus est apud S. Vulmarum in Nemore, uti postea filius Balduinus Comes Boloniensis, cujus filii, præter Fulconem Episcopum, fuerunt Gaufridus Comes Boloniensis, & Eustachius Comes a l'Oel; ambo apud S. Vulmarum de Nemore sepulti. Hæc ibi quæ ab aliquibus ut non omnimodo certa habentur. Traditur autem Comitatus Boloniensis devenisse ad Gulielmum Pontiui Comitem, a quo filius ejus Ernuculus sive Arnulfus Comitatum Boloniensem habuit anno DCCCCLXXII; eique filius Balduinus succeßit, ac tradidit filio suo Eustachio I, [cujus heredes ex familia Caroli Magni.] socero B. Idæ, nuptæ Eustachio II, filio dicti Eustachii I & Mathildis, filiæ Lamberti Comitis Lovaniensis & Gerbergæ; per quam hæc familia ex Carolo Magno scitur exorta) scilicet per Ludovicum Pium Imperatorem, Carolum Calvum, Ludovicum Balbum, Carolum Simplicem & Ludovicum Transmarinum Reges Francorum, & Carolum Ducem Lotharingiæ Inferioris, cujus filia fuit dicta Gerberga, [ex illis Comes Eustachius II maritus B. Ida,] avia Eustachii II, cui nupta fuit B. Ida. Ordericus Vitalis, lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ ad annum 1667, de his conjugibus ista habet: Erat Eustachius Comes magnæ nobilitatis, ex prosapia scilicet Caroli Magni, Francorum strenuissimi Regis; erat quoque magnæ potestatis, utpote sublimis Princeps trium Comitatuum, Boloniensis, Ghisnensis & Tarwanensis generosam & religiosam Ittam habens uxorem. Hæc Ordericus. Verum fallitur in duobus Comitatibus Eustachio attribuendis. Vivebant tunc proprii Comites Ghisnenses, accurate descripti a Lamberto Presbytero Ardrensi in Historia Comitum Ardrensium quam anno MCLXXXI absolvit, [an Comes etiam Ardrensis & S. Pauli,] quamque habemus manuscriptam, & cujus maximam partem in suis probationibus ante indicatis edidit Andreas Du Chesne Comitatus etiam Taruanensis: a Miræo & aliis creditur idem fuisse cū Comitatu Sancti Pauli, qui Comitatui Boloniensi fuit aliquando adjunctus, sed postmodum disjunctus & datus Hugoni filio seu Guidonis seu Guilielmi. An tamen Eustachius Comitatus utriusque titulum gesserit nolumus divinare. Dicitur superius una cum Bolonia Comitatus Lens traditus, [certius Lenfiensis,] qui postea datus fuit Lamberto fratri Eustachii II: qui, illo sine liberis anno MLIV defuncto, eumdem Comitatum simul obtinuit; uti infra ex fundationibus ibidem factis clare constabit.

[3] Hanc mariti sui nobilitatem nacta est B. Ida: cui non minorem contulit, ipsa etiam ex stirpe Caroli Magni prognata, per Ludovicum Pium, Lotharium, [B. Idæ ex stirpe Caroli Magni per patrem,] & Ludovicum II Imperatores: hujus ultimi Ludovici, Regis etiam Italiæ, filia Ermengardis, nupta Bosoni Provinciæ Regi, peperit Chunegundem, matrem Godefridi Ardennensis, vulgo Captivi; qui Comes Virdunensis & Ethanensis, genuit Godefridum Improlem, & Gothilonem Magnum, utriusque Lotharingiæ Ducem, & B. Idæ avum, mortuum anno MXLIV. Gotheloni successerunt duo filii; Gothilo, Ignavus dictus, non diu post eum superstes; & Godefridus Barbatus, Audax, & Magnus cognominatus: qui contra Imperatorem, quod sibi plena succeßio negaretur, rebellis extitit; ac tandem ei reconciliatus, utriusque Lotharingiæ Ducatum obtinuit. Duas hic habuit uxores; primam Dodam, [& Dodam matrem,] matrem B. Idæ & Godefridi Gibbosi; secundam Beatricem, Bonifacii Tusciæ Marchionis viduam, cui illa genuerat Mathildem Marchionissam, sua generosa indole apud Scriptores notißimam. Andreas Du Chesne, sub initium Præfationis ad Historiam Genealogicam familiæ Drocensis, asserit, primam Godefridi uxorem habuisse magnam aviam paternam Chunegundem, filiam Ermengardis, quam supra diximus Bosoni Provinciæ Regi nuptam fuisse.

[4] Nata videtur B. Ida circa annum Christi MXL, itaque potuit nuptui tradita fuisse anno MLVII, sicut scribit Iacobus Malebrancus lib. 8 de Morinis cap. 49, aut saltem anno MLIX, quem aliqui aßignant. Tres marito suo peperisse filios certum est, quos Acta antiqua hoc ordine collocant, ut primogenitus sit Eustachius III, nomine patris sui & avi ita appellatus, [tres filios genuit, quo ordine, nativitatis:] & post illos Comes Boloniensis creatus. Alter statuitur Godefridus, postea Bullonius appellatus, quo nomine avunculus ejus & avus maternus vocabantur. Tertius dicitur Balduinus, nomine suo repræsentans proavum paternum: & hi duo ultimi mortui sunt Reges Hierosolymorum. Eodem illos ordine recenset B. Ida, in charta donationis, anno MXCVIII factæ pro monasterio S. Bertini. Ast in diplomate pro monasterio Affligemiensi, anno MXCVI signato, S. Ida primum nominat Godefridum, tum Eustachium & Balduinum; quo etiam ordine recensentur in secunda Vita, infra ex MS. Hagiologio Rubeæ-Vallis referenda, in Chronico Alberici ad annum MXCVI, & in Magno Chronico Belgico, & ab aliis posterioribus historicis. Ordericus Vitalis supra memoratus hoc ordine recenset, Godefridum, Balduinum & Eustachium. Lambertus Ardrensis cap. 18 B. Idam appellat Godefridi & Balduini Regum Hierosolymorum, & Eustachii nobilissimi Comitis matrem, respectu ad dignitatem regiam habito. Verum in antiquißima Vita B. Idæ, Eustachius primo loco collocatur, & in antiqua genealogia, scripta antequam duo alii in Reges fuerunt electi. Genealogiam istam habemus in illustri codice, nobis ex bibliotheca Brugensi Societatis Iesu communicato, in quo post Chronicon Hugonis Floriacensis continebatur, inde excusa a Miræo lib. 1 Donationum Belgicarum cap. 30 & hæc inde damus: Mathildem, Gerbergæ filiam, ut supra diximus, duxit uxorem Comes Eustachius de Bolonia, & genuit ex ea duos filios, Eustachium & Lambertum. Eustachius accepit filiam Godefridi Ducis, Idam nomine, genere nobilem & moribus: & genuit ex ea tres filios; Eustachium; Godefridum, Ducem nunc Lotharingiæ; [ex his est Godefridus Bullonius,] & Balduinum: quæ inde, omissa particula Nunc, descripta sunt in MS. Codice Nivellensi. Hic autem Godefridus, ab avunculo Godefrido Gibboso, moriente sine liberis anno MLXXVI, heres factus patrimonii sui, ac nominatim ditionis Bulloniensis, Bullonius est dictus: cui Henricus, III Imperator, & IV Rex Germaniæ, anno 1076 Marcam Antverpiensem contulit, & anno 1089 addidit Ducatum Lotharingiæ Inferioris, in dicta Genealogia indicatum.

[5] Aliquis hic scrupulus movetur, num B. Ida, præter tres memoratos filios, pepererit marito suo plures liberos, nominatim filium, [an. 4 ei filius Willelmus?] Guilielmum dictum, & unam alteramve filiam. Willelmus Tyrius Archiepiscopus, lib. 9 expeditionis sacræ circa annum MCLXXIV scriptæ, de Godefrido Bullonio ita loquitur: Fuerunt porro huic tres ex utroque parente fratres, quibus & morum dignitas & virtutum præstantia tanti Principis dabat esse germanos: Dominus videlicet Balduinus Comes Edessanus, qui eidem postea successit in regno. Dominus quoque Eustachius, Comes Boloniensis, qui in bonis succedens paternis post patrem obtinuit Comitatum. Tertius fuit Dominus Willelmus, vir inclytus, a paterna & fratrum simul honestate & strenuitate non degener. Duo primi Dominum & fratrem suum in expeditione secuti sunt, tertio domi remanente. Hæc Tyrius quem seculo XV secutus est S. Antoninus, & alii posteriores. Verum quia illius non meminerunt ulli antiqui scriptores, qui tunc in Europa doctrina floruerunt, neque ipsa Ida in diplomatis eum inter filios suos recenset; non obtinet Tyrius sufficientem fidem apud Ludovicum Chanterellum Fabrum lib. 2 de Considerationibus historicis Genealogiæ Lotharingicæ & alios, arbitrantes quod Tyrius fratrem alterius Principis, in Terram-sanctam profecti, annumerarit inter fratres Godefridi Bullonii. Ordericus Vitalis lib. 4 pag. 509, nulla facta Guilielmi mentione, aliis tribus filiis B. Idæ relatis, addit filiam, quæ nupsit quarto Henrico Imperatori Alemannorum. Aubertus Miræus, in Chronico Belgico pag. 263, [& una alterave filia?] appellatam ait Agnetem aut Adelheidam, Henrico IV Regi Romanorum nuptam, sed paulo post repudiatam. Idem Ordericus, lib. 9 pag. 755, inter viros illustres, in Terram sanctam profectos, refert fuisse Cononem, Comitem Alemannum, virum probum ac sapientem. Consiliarium, qui sororem Godefridi Ducis conjugem habebat. Miræus indicat fuisse Cononem Montis-acuti Comitem, & ex iis prognatum Lambertum. In Historia MS. cœnobii Broniensis, in Comitatu Namurcensi, dicitur Godefrido Bullionis Duci, & Balduino Regi, & Eustachio Comiti fuisse sororem, cujus filius Manasses extitit, possidens castrum & oppidum quoddam, Hirgiam nomine, villas & reditus satis tenues, quantum ad tantæ claritatis virum, Num uni sorori hæc omnia an pluribus tribuenda sint, non æque liquet. Miræus duas illis fuisse sorores arbitratur. Dicta Hirgia, aliis Herca est oppidum agri Leodiensis, vicinum Brabantiæ, in antiqua Hasbania situm.

[6] Cum Guilielmus Dux Normanniæ, regnum Angliæ accepturus, in eam insulam anno MLXVI cum copioso exercitu navigasset, coactus fuit cum exercitu Anglicano confligere. Inter eos qui huic prælio interfuerunt, [Eustachus maritus in Anglia miles.] & victoriam Guilielmo peperunt, ab Orderico Vitale lib. 3 primus nominatur Eustachius Boloniæ Comes. At postea, ut Ordericus ait lib. 4 ad annum 1067, multimodis Normannorum oppressionibus Angli ad rebellionem lacessiti, Boloniam legatos miserunt, & Eustachio Comiti, ut cum classe, diligenter militibus & armis instructa, ad suscipiendam Doveram acceleraret, mandaverunt. Qua expeditione non succedente, non multo post Eustachius Comes Willelmo Regi reconciliatus est, ejusque amicitia longo tempore postmodum perfunctus. Quamdiu postea vixerit non constat. De ecclesia Lensiensi restaurata, & privilegiis stabilita anno MLXX infra agemus. Extat charta Balduini Comitis Gisnensis in Chronico Andrensis monasterii pro fundatione dicti monasterii, relata ab Andrea Du-Chesne, [B. Ida vidua erat anno 1084.] in probationibus ad Historiam genealogicam dictæ familiæ Gisnensis pag. 25, in qua inter testes, post Goiffridum Parisiacensem Episcopum, prima adhibetur Ida Boloniensis Comitissa. Facta autem ea charta est, anno Incarnationis Domini MLXXXIV. Quanto tempore tunc vidua fuerat, non constat. Vixisse eam usque ad annum MCVI, ex diplomatis variis infra proferendis manifestum fiet.

§ II. Obitus B. Idæ. Varia Acta scripta. Titulus Sanctæ & Beatæ.

[7] Mortuam esse B. Idam die Dominica Idibus Aprilis, Acta referunt. Eam ad annum MCVI superfuisse testatur infra Lambertus Episcopus Atrebatensis in diplomate pro Lensiensi Ecclesia & collegio Canonicorum, [Videtur B. Ida mortua anno 1113.] isto anno VII Idus Iunii signato. Post annum jam dictum dies Dominica incidit in Idus Aprilis, anno MCXIII, Cyclo Lunæ XII, Solis II, littera Dominica E, quando Pascha celebratum fuit die VI Aprilis. & sequens Dominica in Albis incidit in Idus Aprilis. Tunc autem B. Ida erat aliquot annis septuagenaria major: ut non videatur ad majus senium, cujus acta non meminerunt, vitam pro traxisse.

[8] Acta ejus habemus triplicia: horum antiquiora damus ex pervetusto codice MS. collegii Brugensis Societatis Iesu, composita (quantum assequi possumus) a monacho VVastensis monasterii, ab ipsa in agro Boloniensi fundato, [Vita scripta a monacho Wastensi coævo,] in quo & sepulta est. Corpus post multos dies integrum cum vestibus repertum esse, ipse auctor oculatus testatur. Adduntur deinde aliqua miracula, aliorum testimoniis roborata: inter quæ est fere ultimum, præstitum nepti ipsius B. Idæ ex filio Eustachio, quo adhuc vivo scripta videntur dicta Acta, post annum MCXXX, quo mortuus est B. Ioannes Episcopus Taruanensis, quem titulo piæ memoriæ honorat auctor. Acta hæc, prout habentur in dicto apographo, in varias Lectiones sunt distributa, & additur sub finem trita Lectionum conclusio, Tu autem Domine, miserere nostri. Deo gratias: titulus autem præfigitur hic: Vita B. Idæ, Comitissæ Boloniæ, viduæ, & in contextu appellatur Sancta, Sanctissima, Beata, Beatissima, Veneratissima, Venerabilis, & ad venerationem ejus post mortem multi dicuntur accurrere.

[9] Altera Vita datur ex codice MS. monasterii Canonicorum regularium Rubeæ Vallis prope Bruxellas, ex prima parte Hagiologii Brabantinorum, [alia scripta a Ioanne Gillemans,] collecta & conscripta a Ioanne Gillemans, qui ante ducentos annos magna industria & labore plures Sanctorum Vitas collegit, & huic Vitæ ante suam Præfationem præposuit hunc titulum: Vita S. Idæ viduæ & Boloniensis Comitissæ, de stirpe Karolidarum, nonnullaque in Brabantia gesta addit, in priore Vita omissa. Aliud compendium habemus ex MS. codice Vltrajectino S. Salvatoris, cum hoc titulo: Vita Sanctæ Idæ Comitissæ Boloniensis, reliqua omittimus, utpote ex prima Vita contracta. Paßim in utraque hac Vita, ut in titulo sic etiam in ipso contextu historiæ, Sancta & Beata Ida appellatur. Eodem modo Gerbrandus Leydensis & auctor Chronici Belgici Sanctam Idam compellant. Auctor MS. Florarii Sanctorum tali eam elogio exornat ad hunc XIII Aprilis: [elogium in MS. Florario] Depositio S. Idæ viduæ, Comitissæ Boloniæ, matris Godefridi & Balduini fratrum Boloniensium, postea Regum Hierosolymitarum, de stirpe Carolidarum. [& aliis Fastis.] Eamdem celebant Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Ferrarius in Catalogo generali, & paßim recentiores. Malbrancus in Historia sua de Morinis paßim Beatam appellat, & lib. 9 cap. 35 asserit se in loco sepulturæ ejus fuisse, vidisse signum ejus e candido lapide, quinque pedes altum, in Divi Michaëlis æde; [Mausoleum olim erectū.] & velle incolas, illic tumulum magnificum ab Eustachio filio eam consecutam, atque etiamnum ostentare marmor supernum cum signo illo seu statua; quæ ab excidio illius templi inculta jacent.

VITA Auctore monacho Wastensi coævo,
Ex MS. Brugensi Societ. IESV.

Ida Vidua, Comitissa Boloniensis, in Gallo-Belgica (B.)

BHL Number: 4141

AUCTORE COÆVO EX MS.

PROLOGUS.

[1] Seculo attestatione Scripturarum senescente, & jam pene ad finem, ut casus ejus indicat, [Iustorum merita seculo proficua fuerunt] cadente, præsentium quia destituitur meritis, succurrendum est præteritorum. Primi enim hominis peccatum, seculo incipiente, cum promissa morte apparuit, ac deinde illud non sine peccato mors sub pede tenuit. Multiplicato quidem peccato, vidit Dominus terram esse corruptam, & repletam iniquitate, omnesque ad malum tendere; & judicium per aquam seculo primum intulit: verumtamen non multorum, qui tunc fuerant, justorum meritum, ne omne periret, profuit seculo. Deprecatio autem Abrahæ non pœnitentem Sodomam incendii minime liberavit a periculo. Quare? quia non fidem Abrahæ imitari, nec monitis voluerunt credere. Post legem vero, [ante & post Christum,] quasi per nebulas seculum juvantem, sancti Patres venturam seculo promiserunt salutem, atque frequentatam suis meritis seculi sustinuerunt incommoditatem. Accedens quippe prædicata Salus, seculo labenti manifestavit, quas patitur diaboli varias incursiones. Sed adhuc velut declinans & pendens, iuvant illud Sanctorum merita & orationes. Semper igitur merita præteritorum, quos valere putamus, postulata fideliter seculo cadenti supponamus. Celebratis, siquidem & invocatis meritis utriusque sexus jam translati ad gloriam, corroborati obnixe atque viriliter, seculo nequam contradicentes, egredimur obviam. Nullus namque gradus prætermissus est, de quo non sit testimonium sanctitatis. [nec solæ virgines sed etiam viduæ.] Quibusdam a diluvio in arca salvatis, quibusdam per circumcisionem sanctificatis, quibusdam per legem justificatis, quibusdam per baptismum digne renatis, concessum est ut seculo [prodessent] meritis suæ quam habuerunt semper benignitatis, verbi gratia: si beatæ illæ quæ non genuerunt testimonio. Veritatis dicuntur; matres profecto supradictorum, in libro vitæ, suis & filiorum meritis, scribuntur. Et si virginitas bona prædicatur, castitas post filios, sine qua opus non est bonum, magna probatur: Legis namque præcepto prolis exultat fœcunditas, & filiorum maledicitur non apparens posteritas. Melius est nubere quam uri; unde lapsus seculi valeat sustentari. Jam vero ad illam incepta descendat propositio, & quænam sit, vero manifestetur testimonio. Vox igitur & manus scribentis concordent, quod utique esse veritatis hujuscemodi notificent, quatenus legentes & audientes Deum inde non dubitantes glorificent.

CAPUT I.
B. Idæ prosapia, educatio, matrimonium, liberi, virtus in conjugio.

Fuit itaque post multi temporis curricula, quædam nobilissima exorta prosapia, [B. Ida nobiliter nata;] in signis adolescentula, nomine Ida. Pater ejus supra potentes atque fama majores, coram Imperatore Alemannorum, gradum altiorem & quasi privilegium dignitatis atque potestatis obtinens fuit, nomine a Godefridus mater vero ejus, non minus egregia, b Doda vocabatur; unum habentes filium, sicut & patrem c vocatum, militari habitu & actu laudabilem, nativitate prævenientem Idam venerabilem. Illis nimirum alta & humilia pro ratione gerentibus, prædicta puella litteris imbuta est, usque ad ætatem congruam in annis suis puerilibus. Ditata vero moribus honestis, non vitæ præsentis intendebat lasciviæ, sed magis ac magis ad amorem suspirabat cælestis patriæ; per quod satis compertum notumque est, quanta qualive replebatur gratia.

[3] Quadam namque nocte cum se sopori dedisset, de supernis cogitans, vidit per somnium, [per visionem addiscit ex se processures Reges:] quod de cælo Sol omnis descendisset, unumque tamquam momentum in sinu ejus fecisset. Hoc autem magnum quid futurum ostendebat somnium, quoniam ex ea procederent, qui ad tempus possiderent regnum & imperium. Signa quidem nonnulla ordinat divina providentia, [futura] quibusdam per adspirationem, pluribusque per visionem antequam fiant, demonstrans. Et quia omnia tempus habent; significata per venerabilis puellæ, de qua nunc agitur, visionem, tempore congruo atque a Deo prædestinato, sunt notificata Quomodo autem vel quali ratione ista fuerunt; caritati atque benignitati tam præsentium quam futurorum fidelium enucleare conamur. Fuit namque tempore præfati Ducis Godefridi heros quidam genere nobilissimus, d Carolo etiam Regi consanguinitate proximus, corpore & animo actuque seculari validissimus, longe lateque fama nominatissimus, nomine potens e Eustachius. Hic autem Boloniæ Comes & Dominus præerat, [Eustachio II comiti Bolon. desponsata.] quæ civitas magno dominatu & potentia tunc divulgata fuerat. Dicitur, & verum est; quia fama, probitatis sectatores conjungit; cujusque ordinis homo probatur, similem sibi quærit. Multorum quippe relatione verissima Comes Eustachius mores & actus atque pulchritudinem prædictæ virginis Idæ, generisque dignitatem ejus audiens, f misit nuntios, sensu & eloquentia instructos, ad prædictum Ducem Godefridum, ut filiam suam Idam sibi daret in conjugium; per quod in sempiternum esset inter illos generositatis eorumdem vinculum. Inito ergo consilio super hac petitione, quia non defuit gratia cælestis, honorificam virginem Idam, viris qui propter eam venerant, adjunctis nonnullis personis honestis, tradiderunt parentes. Appropinquantibus ergo illis Boloniensi territorio, urbs omnis exiit obviam magno cum gaudio. [Boloniam deducta, nubit,]

[4] Recepta namque, ut decuit, honorifice, copulata est Comiti Boloniæ, scilicet Eustachio, pro more Ecclesiæ Catholicæ. Celebratis igitur nuptiis solenniter, venerabilis Ida, quæ Dei erant curiosa sub consulari dignitate, amabat fideliter; quæ mundi autem videbantur, non inquirebat pertinaciter. [1 Cor. 5, 29.] Servato nempe caste conjugio, juxta præceptum Apostoli, utens viro debite, tamquam non habens virum, tres filios, sicut præindicatum erat, coram Dei clementia genuit, apparentes per supradictæ visionis vaticinium. Primus filiorum ejus fuit g Eustachius, vir potens & in omnibus actibus seculi ac religione laicali egregius. [factaque mater trium filiorum] Iste vero patris imitans nobilitatem, ejus, ut notum est, tenuit hæreditatem viriliter. Secundus quippe fuit Godefridus, avi sui vocabulo & possessione h Dux vocitatus, qui Deo propitiante, Turcis triumphatis, sub nova gratia i Rex primus fuit in Jerusalem prædestinatus. Huic autem natu posterior, sed non minus in actu potentiaque potentior fuit tertius, bonæ memoriæ Balduinus, Acconensis civitatis eidemque subjacentium proconsul & Dominus, ac demum, post k obitum fratris sui Godefridi, Regis ut vices expleret, honore regio ditatus. l Factum est autem, cum tantorum venerabilis Ida mater esset filiorum, [singulos proprio lacte nutriti:] adhuc illis in cunabulis jacentibus, non sinebat alienis sed propriis lac dari uberibus, timens ut pravis contaminarentur moribus.

[5] Omnibus amabilem, cunctis placabilem, per omnia laudabilem cum illam Comes conspiceret, non moleste sustinuit: verum etiam ut perseverans ad meliora omnimodo tenderet, [divino servitio addicta] admonuit. Tunc quippe Dei famula, viri sui assensu & voluntate, imo repleta superna gratia & divina pietate, ecclesias frequentans, magna & devota cum humilitate, utilia ac apta divinæ servituti ac ejus ministris præparabat libenti assiduitate. Hæc vero dum ageret Ida, Deo dilecta & hominibus, [benefacit ecclesiis,] intra mœnia civitatis absconsa sub chlamyde mentis suæ, ecclesias extra fundare flagrabat, portans aut mittens munera largȩ caritatis. [Ps. 55, 12.] Audierat etenim, quod legem observanti a Domino præcipitur: Non apparebis vacuus in conspectu meo, atque vota cordis tui non differes reddere Deo: quod bene intelligens Psalmista ait: [Ex. 24, 12.] In me sunt vota, quæ reddam, laudationes tibi, Deus. Hæc igitur audiens & observans beatissima Ida, superna sibi gratia propitiante, vota, quæ redderet, illi qui dederat grata, suscepit in mente placida. Eminebat in ea humilitas, quam Hester Regina fertur habuisse, qua regia ornamenta coram Deo æstimabat quasi menstruata indumenta. [erga omnes benevola.] Non parvipendens ergo hæc imitatrix tam potentis Reginæ devotam humilitatem, præsentis vitæ superfluam in omni actu suo despexit felicitatem. Agebat solicite pauperum curam, retributionem expectans futuram; viduas & orphanos circumquaque & infirmos, maxime domesticos fidei, orationibus assiduisque juvabat muneribus. Casta familiaritate potentes, pia consolatione senescentes, humili verbo innocentes, venerabilis Domina studebat habere.

ANNOTATA.

a Godefridus, hic cognominatur Barbatus, Audax, Magnus, Gothelonis Magni Ducis Lotharingiæ filius, mortuus anno 1070. Reliqua supra diximus.

b Doda, uxor prima Godefridi: qua mortua, uxor ejus secunda fuit Beatrix, tunc vidua Bonifacii Marchionis Thusciæ & mater celebris Mathildis, uti ante indicavimus.

c Hic est Godefridus Gibbosus, aliis Strumosus dictus, a Sicario læsus, absque liberis mortuus, anno 1076.

d Videtur intelligi Carolus Magnus, cujus avus fuit Carolus Martellus, & nepos Carolus Calvus: hujus iterum nepos Carolus Simplex, & hi tres Reges Francorum fuerunt. Vltimi Caroli iterum nepos Carolus solum fuit Dux Lotharingiæ, & proavus Eustachii Comitis, mariti B. Idæ.

e Eustachius, aliis Eustathius, & absque aspiratione Eustacius.

f Malbrancus lib. 8 de Morinis cap. 47 tradit Eustachium ad B. Idam acceßisse, & nuptias celebratas esse Cameraci anno 1057. quod contra hunc auctorem coævum deberet plusquam simplici scriptoris hodierni assertione probari, ut fidem adhiberemus.

g Eustachius Comes etiam cum fratribus in Terramsanctam profectus est sed inde anno 1102 reversus, in Comitatu Boloniensi diu post matrem superstes fuit.

h Godefridus Dux Bullonius dein etiam Lotharingiæ, scilicet inferioris, & Marchio Antverpiensis.

i Capta 15 Iulii anno 1099 Hierosolyma, omnium consensu Rex Hierosolymitanus creatus est.

k Mortuo Godefrido 19 Iulii anno 1100, subrogatus est Balduinus Rex usque ad annum 1118, quando frater Eustachius absens electus, ceßit affini suo Balduino de Burgis.

l An plures liberi fuerint, supra examinavimus.

CAPUT II.
Virtutes ejus in viduitate: monasteria fundata: miracula patrata.

[6] Istis & his similibus dum polleret studiis, nobilis vir ejus Eustachius, interveniente morte inevitabili, vitæ hujus luce a caruit. Tunc vero veneratissima Ida, lege dissoluta conjugii, [Mortuo marito] bona quæ faciebat opera non deserens, sed multiplicans est secuta: quia quamvis viri consolatione fuisset desolata, superno amore jugiter erat ditata, filiorumque suorum nobilitate lætata. [proficiscens in Germaniam,] Ædificans nempe prius in animo, docta instinctu divino; quæ postea numero apparuere trino. Cum itaque hæc pio verteret in pectore, ut manifestaretur ejus sanctitas, in Alemanniam b parentum suorum illam perduxit caritas. Factum est autem cum iter faceret, venit ad quamdam ecclesiam in honore c S. Walburgis Virginis fabricatam: grandi quippe gratia, ei ecclesiam intranti, duplex patrandum miraculum obviavit. Erat ibi quædam infirma mulier, gressu destituta, nec non hydropico morbo per totum corpus involuta: [hydropicam tactu sanat:] eam vero dulcissima Ida propriis manibus e terra levavit, atque tumescentes artus palpavit: sicque sanata quibus tenebatur infirmitatibus, surgens cito, cum illa, cujus meritis erat incolumis, intravit in ecclesiam, extollens vocem magnis cum laudibus. Visitatis consanguinitate & affinitate propinquis, [reversa cœnobium S. Vulmari construit Boloniæ:] Ida eximia mutavit propter argentum, quæ illic habebat ex genere paterno, allodia. Quo facto quæ diu cogitaverat completura, repedavit ad propria. Reversa siquidem ecclesiam locumque Vulmari, d consilio simul & adjutorio filii sui, tunc Boloniæ Comitis, intra civitatis muros adhuc imminens honorificum construxit cœnobium: ubi etiam servientes Deo, & unde viverent constituit.

[7] Tunc quippe veneratissima Ida, Dei gratia edocta, & ad meliora perficienda hilari animo atque corde devoto semper intenta, e locum quemdam in territorio Boloniæ magnis & devotis precibus expetit: cujus assensum & auxilium pia mater promeruit, & quasi ad resuscitandum illum locum pervenit. Locus autem ille antiquitate rerumque temporalium felicitate famosus extiterat; sed mole peccaminum exigente, pene ad nihilum redactus erat. Adveniens illuc venerabilis Ida, piissimi f Gerardi Taruanensis Episcopi assensu concilioque roborata, redemit quæ fuerant ejusdem loci calumniata; dirutam ecclesiam reparavit, ornamentis & codicibus adornavit, ut cum Psalmista Deo diceret, Domine, dilexi decorem domus tuæ: claustra quoque & domus reædificavit, redditibusque, & multis opibus ditavit; insuper ipsum g locum sua præsentia inhabitans decoravit. [Ps. 25, 8] Interim nempe S. Hugoni h Abbati, ut mitteret Cluniacensis ecclesiæ quosdam fratres, ad locum i Wast appellatum institutione monastica inornandum, [aliud VVasti petitis Cluniaco monachis:] supplicavit; atque cum multiplicatis & devotis precibus exoravit, quatenus eam in filiam adoptionis redimeret, & inter fratres spiritaliter hereditaret. Sanctus vero ac Deo dilectus Hugo hæc audiens, sciensque sanctitatem & devotionem ejus, desiderio atque petitioni Dominæ devotæ satisfecit. Tunc illa Fratres transmissos vultu placido, animo jucundo suscepit; atque cura diligenti & corde libenti erga eos extitit.

[8] Sic solicita cum esset beatissima Ida, k opportuna ratio transmeare illam fecit in Angliam: ubi claudus quidam, intrantibus in quamdam ecclesiam, petebat sibi dari eleemosynam. [in Anglia claudum data æleemosyna sanat.] Factum est autem cum pauper ab illa, nulli negante caritatem, eleemosynam accepisset in manibus; sanus & incolumis erectus stetit in pedibus. Admirantes qui eum noverant, & interrogantes qualiter ei subita contigisset sanitas, respondit: Domina quædam mihi, non cognita, sed multum venerabilis & inclyta, donavit quam quæsieram caritatem, simul & desperatam sanitatem. Illa quidem beata, hoc facto miraculo, populi laudes declinavit, atque hoc fecisse obnixe negabat. Multis vero infirmantibus non carmine ficto, sed pia oratione & manus suæ impositione, [multis sanitatem cōfert:] sanitates diversarum reddidit infirmitatum, quæ non recitantur.

[9] Crescente itaque hoc in loco religione per Cluniacensium Fratrum institutionem, nec non per meritorum sanctissimæ Idæ perfectionem; nominativus ille locus, perfectissima & Deo gratissima vidua Ida vivente, longe lateque habebatur. Et quamvis beatissima Ida, mortali viduata viro videretur; immortali sponso, per castam & cœlibem vitam, piisque actibus bonisque operibus repletam, nupsisse credebatur. Verumtamen non jactantiam bonæ opinionis nec laudis humanæ appetebat, sed in sacrario cordis gratiam cælitus datam reponebat. Hæc enim per sancta desideria quæ sursum sunt sapiens, ad eorum gloriam ædificare cupiens, locum vulgari sub appellatione, qui dicitur l Capella, ædificavit: quem siquidem in honore Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ fundatum, suis opibus propriisque redditibus ampliavit, [monasteriū Capellæ construit,] atque insuper pretiosissimis Sanctorum pignoribus ditavit. Locus autem quoniam videbatur aptus & habilis ordini monastico, Abbatem m Ravagerum, & congregationem Fratrum, consilio & assensu n Joannis piæ memoriæ Morinorum Pontificis, institutionem S. Benedicti pro posse servaturos, cōstituit. Hunc vero locum tota virtute corporis ac spiritu diligebat, de Fratrum & pauperum refectione solicite agebat, atque divinis intenta servitiis humiliter & moderanter cum Fratribus psallebat.

ANNOTATA.

a Post 1070 mortuus est, sed quo anno præcise assequi non potuimus.

b Per parentes more Gallico consanguinei intelliguntur. Malbrancus censet Beatricem novercam ejus adhuc vixisse in hisce partibus Lotharingiæ inferioris, quam auctor more Gallico Alemanniam appellat. Verum dicta Beatrix,non diu post mortem mariti sive post annum 1070, in Italiam profecta est, & Pisis diem extremum obiit 18 Aprilis anno 1079, ut Domnizo, auctor coævus, in rebus gestis Mathildis filiæ, testatur. Quomodo ergo Malbrancus mortem Eustachii mariti ad annum usque 1090 distulit? Quod ex Iperio sumpsit argumentum, infra rejicitur.

c S. Walburgis Acta late deduximus die 25 Februarii, quo obiit; & varias illi dicatas ecclesias recensuimus, quas potuit in hoc itinere invisisse. Harum prima sit urbis Furnensis in Flandria primaria & collegiata, ubi in suburbio alia ejus ecclesia extat. Est Brugis in eadem Flandria inter antiquiores ecclesias parœcia S. Walburgis. Tertia in Flandria Aldenardensis Ecclesia primaria ampla & magnifica. Præterea Antverpiæ, ubi filius ejus Godefridus Marchionatum poßidebat, est templum S. Walburgis cum crypta, in qua eam habitasse aut hospitio exceptam fuisse pie creditur. Demum Leodii aliqua ejus ecclesia olim fuit, unde & aliqua urbis porta inde nomen suum traxit & hactenus servat.

d Colitur S. Vulmarus 20 Iulii: de duplici ejus monasterio supra egimus.

e Videtur monasterium S. Vulmari in Nemore seu Bosco indicari, nomine omisse, quod istic maritus cum aliis majoribus esset sepultus.

f Gerardus præfuit Ecclesiæ Morinensi ab anno 1083 ad annum 1099.

g Videtur intelligi parvum Saulmerium, circa annum 1098 per modum appendicis adjunctum, de quo infra agemus.

h Colitur S. Hugo 29 Aprilis, mortuus anno 1109, cum 60 annos Abbas fuisset.

i Wastum in Comitatu Boloniensi, ubi B. Ida est sepulta. Aberrat Malbrancus dum Canonicis Regularibus extructum scribit. Magis alii errarunt, dum intellexerunt aut Wastinense monasterium ad Lisam inter Ipras & Insulas; aut Watenense inter Audomaropolim & Brouckburgum, fundatum anno 1071 a Roberto Frisio Comite Flandriæ: sed hæc fuerunt Canonicorum Regularium & extra Comitatum Boloniensem. Infra de Wasto Boloniensi iterum agimus.

k Arbitramur aliqua istic a Guilielmo Conquæstore dominia collata fuisse Eustachio marito, ob beneficia præstita.

l Infra in Analectis late de hac fundatione agimus, quod ea marito Eustachio ab Iperio & aliis tribuatur.

m Ravengerus ab aliis scribitur, uti etiam in diplomate Manaßis Comitis Ghisnensis, anno 1097 facto subscribit.

n Vitam B. Joannis illustravimus 27 Ianuarii, in qua dicitur Episcopus ordinatus anno 1099, mortuus 1130. Hincvidetur illud consilium initio datum a B. Ioanne necdum Episcopo, & postea probatum.

CAPUT III.
Puella surda & muta sæpius sanata. Pius obitus & sepultura B. Idæ

Et quia Sanctus ut sanctificetur de virtute in virtutem condescendere conatur, idem Ida fecisse veraciter notificatur. Eodem namque tempore, quo illa frequenter versabatur infra cœnobium, diu noctuque observans faciensque monachorum servitium, venit admirabile prodigium factura. Erat autem ibi quædam puellula a nativitate surda & muta, sed & temporalium commoditatibus necessariis multum destituta: [Puellam surdam & mutam sanat,] cui venerabilis Ida manum caritatis extendere ad quotidianum victum consueverat. Deus enim, qui semper est in Sanctis suis mirabilis, huic infirmitatem illam geminatam dederat, ut utraque infirmitate sanatam monstraret, ad laudem sui nominis, & merita sanctissimæ Idæ declaranda. Factum est autem, cum quadam nocte matutinis laudibus persolvendis Fratres interessent, aderat & Deo dilectissima Ida; supradictam vero infirmam eadem nocte mater ejus ad ecclesiam, non sine nutu Dei, curandam adduxit: tunc enim magnæ festivitatis erat celebritas. Cumque puella infirma frigore opprimeretur, toto corpore tremuit: quod dulciflua Domina cognoscens, [semel] innuit ad se venire, atque subter chlamydem suam benigne recepit. Sentiens autem puella vestimentorum beatissimæ fragrantiam, imo meritorum ejus demonstrandam gratiam, mox nova auditione usa est, quam non habuerat; nec non sibi data locutione, quam non noverat, audiens & voces & melos psallentium Fratrum, hanc primam enixa est vocem: Mater, mater. Accurrit itaque mater ejus audire filiam, quam amplius loquentem non audierat. Quo cognito Abbas Ravagerus, Te Deum laudamus, [iterum] iterum incepit: & in crastinum concessa, est sanatȩ puellæ ab Abbate præbenda. Multa quidem mira eveniunt, ut mirabiliora tempore congruo appareant. Nam ista, de qua nunc agimus, puella, non post longum tempus suæ curationis, amissa virginitate concepit & peperit: & in priores, quibus sanata erat, infirmitates miserabiliter cecidit, atque per apparentem casum præbendam perdidit. Contigit vero quod mater iterum in nocte cujusdam magnæ festivitatis ad ecclesiam adduxit miseram filiam: quæ ob merita sanctissimæ Idæ denuo consecuta est misericordiam. Tunc laudes & gratias pro duplici miraculo Fratres, [& tertio.] qui viderant, Deo reddiderunt lætantes. Pro dolor! Cecidit misera rursum in eamdem culpam easdemque infirmitates; & quam habebat perdidit ecclesiæ præbendam. Sed quia misericors est Deus, qui B. Petro non solum septies, sed septuagesies septies peccanti dimittere præcepit; hanc peccatricem tertio, per fidem & sanctitatem suæ famulæ Idæ, sanitati restituit; sanataque iterum præbendam habens, castimoniam usque ad finem servavit. At vero magnæ devotionis compos & meriti nobilissima Ida, erga quos construxerat locos curiosam se habens, uni omni corde suo inhærens, alterius omnino curam gerens, neutrum nullatenus deserens, singulis & utrisque fideliter ministrabat.

[11] Beata igitur Ida, debilitatis nimium viribus corporis, [in ultimam infirmitatem incidit] a jejuniis & vigiliis orationibusque assiduis, & quas gerebat in animo solicitudinibus Fratrum & pauperum, ad finem, quasi jam proximum, feliciter tendebat; non formidans de morte sua, sed expectans retributionem a Domino perpetuam: paulatim vero infirmata, ægritudine invalescente, in lectulum longæ infirmitatis devenit. Tunc juxta Pauli dictum intrinsecus roborata, devotione majore, caritate largiore, bonum operabatur, maxime ad domesticos Fidei. [Gal. 6. 10.] Mundana siquidem proprietate nudata, viduis & orphanis & indigentibus omni qua utebatur veste donata, ut Apostolus præcipit, sanctam Unctionem, [extremis Sacramentis munita,] veramque atque vivificam Communionem cum lacrymis atque pio affectu a Fratribus quȩsivit. Audientes vero monachi de Wast, quod beatissima Ida ageret in extremis, venerunt ejus interesse officiis. Sacramentis itaque Catholice susceptis, sancta & venerabilis Ida, spiritu prophetiæ, Fratribus qui venerant, voce supplice ait: Ite, pro certo scientes, quia proximo die Dominico, viva vel mortua, in ecclesia de Wast mansura fuero. Cumque mors inevitabilis ad eam, prædestinata hora debitum suum susceptura, venisset; media nocte b Dominica, Idibus Aprilis, sanctissimæ Idæ spiritus carnis ergastulum vitamque præsentem exuit; [moritur nocte Dominica 13 Aprilis:] atque vitam sempiternam possidens, jucunditatis amictum induit.

[12] Tunc quippe, ut justum fuerat, dignanter & valde veneranter corpus compositum, in ecclesiam ante altare, non sine lacrymosis gemitibus suspiriisque inenarrabilibus, allatum est a Fratribus. Viduarum & orphanorum, & eorum quorum gerebat curam, voces flebiles invalescebant: quæ multorum audientium lacrymas movebant. Fama quoque velocissima obiisse venerantissimam Idam circumquaque nuntiavit, quæ usque ad defunctum corpus ejus utriusque sexus multitudinem conduxit. Abbas etenim & monachi S. Vulmari, quoniam vir illius Eustacius c senior apud illos sepultus fuerat, jure quasi hereditario corpus uxoris juxta virum quærebant. Similiter & Canonici Boloniæ civitatis, ob reverentiam filii sui Eustacii Comitis, ideoque quia primo monasterium illorum ædificaverat, sanctissimæ Idæ corpus exanime sepeliendum requirebant: Ecclesiæ d autem Fratres, ubi finierat, juste illic esse sepeliendū asserebant. At vero utrorumque facta petitio, [Sepelitur in Wasto monasterio:] & eorum ostensa ratio, non prævaluerunt contra præsagium, quod dixerat beata, vivam vel mortuum ad Wast se Dominico die proximo esse sine dubio mansuram. Sublatum exinde corpus, Sanctæ impleta prophetia, ad locum ubi jacet, deportatum fuit. Congregatis autem ibi nonnullis religiosis personis, plebisque coacervata multitudine, sepulturæ, post nimias a circumstantibus lacrymas, cum gemitibus multisque clamoribus effusas, digne atque honorifice traditur. Hunc ergo locum Dei famula vivens corde animoque dilexit, & modis quibus potuit ad incrementum provexit. Nunc autem & amodo etiam mortua, meritis atque prodentibus miraculis protegit & munit. Debiles namque sive infirmi diversis pro infirmitatibus ad sepulchrum ejus venientes, si non hæsitant in fide, sanantur, [claret miraculis.] præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nihil hic de decrepita senectute dicitur, quam agnoscere debent, qui usque ad annum 1122 aut 1127 vixisse tradunt.

b Mortuam videri anno 1113, septuagenaria majorem, supra diximus; eratque Dominica in Albis.

c Eustachius, licet filius Eustachii I Comitis, senior appellatur respectu Eustachii III ejus filii, qui dum hæc Vita scriberetur adhuc vixisse videtur.

d Ecclesia B. Mariæ de Capella.

CAPUT IV.
Corpus incorruptum. Miracula post mortem

Sepulta quippe beatissima Ida, in loco qui nunc usque vulgari sub appellatione dicitur Wast, sicut illi divina promiserat censura, cujusque sexus nonnulli a diversis languoribus sanari cœperunt; quos utique non hæsitans ad sepulchrum ejus fides perduxit. Famam quidem miraculorum, non solum per circuitum, verum etiam longe lateque merita Idæ sanctissimæ declaranda transtulerunt. Fama itaque non tacet, sed clamat; quoniam veritas probata compellit. [Frustra conantur consanguinei auferre corpus,] Volavit igitur redolens attestatio miraculorum Sanctæ usque ad ejus propinquitatis proximos in Alemanniam; qui glorificantes Dominum super his auditis, modum tamen quo possent corpus B. Idæ illuc transferre, meditati sunt. Statuerunt autem quosdam, tali negotio doctiores, ad locum in quo jacebat mittere: sed nihil contra statutum Dei prævaluerunt. Cognita autem Fratres loci eorum fraudulenta calliditate, servare thesaurum studuerunt attentius. Opportuno deinde, ut exigebat ratio, consilio inito prudentum, Fratres prædicti loci, visitandi corpus constituerunt diem. Congregatis autem multis provinciæ, apertum est sepulcrum, & corpus sanctissimæ Idæ integrum, & indumentum ejus mundissimum, [integrum repertum cum vestimentis:] qui affuerunt, meruerunt conspicere. Nulla vero macula, nullaque contaminatio illam, quæ jam per multos dies ibi jacuerat mortua, labefactare nunc usque convaluerant. Odoris pravitas nulla astantes offendit, exinde egrediens: sed suavitas replevit satis sufficiens: hoc autem, ut dignum est, fidelibus credendum magno pro miraculo testamur.

[14] Erat quidem interea, quæ præclaræ vitæ illius refert insignia, ei etiam collata post mortem virtus fugandi dæmonia, [possessus a Dæmone ad ejus tumulum liberatur] sicut quorumdam obnixe asserunt testimonia. Cuidam nempe juveni, de villa quæ vocatur Vertum, spiritus nequam apparuit, ad similitudinem bovis; auferensque ab eo sensum, intravit in illum: faciem quippe miseri juvenis valde ferocem, cassam & terribilem vocem, ut mos est, fecit dæmonium: oculis circumquaque respicere torvis & terribilibus, fœtidum emittere sputum ex faucibus, proferre singultus, & stridere dentibus fecit eum malignus. Illum itaque cum ad nonnulla parentes ejus pignora Sanctorum duxissent, nihilque profecissent, tandem ad sepulcrum B. Idæ adduxerunt. Quem ex alto meritis Sanctæ Dominus prospiciens, post triduum rediit sanus & incolumis, & in fide quam hostis ei abstulerat, nihil deficiens.

[15] Aliud quoque non dissimile huic miraculo miraculum, per merita ejusdem Deo dilectæ, perpetratum a multis asseritur, atque, ut dignum est, memoriter pro magno recolitur. [item alius] Villa quædam nomine … est sita non longe a monasterio, in quo multa infirmis nunc usque sanitatum beneficia præstat Ida beata; cujus ante tumulum quidam dæmoniacus, ex supradicta villa, ligatus adducitur. Parentes autem & amici ejus cum lacrymis pro eo Beatissimæ supplices efflagitabant suffragium. Quorum devotionem fidemque, meritis & intercessionibus Idæ venerabilis, suscipiens misericors & miserator Dominus; sicut paralyticum coram se per tegulas submissum sanavit, ita istum a dæmonis oppressione liberavit, & in se reconciliatum, exultantibus qui cum adduxerant, ad domum suam remisit.

[16] Admiratione dignum & recordatione aliud manifestandum est fidelibus miraculum, quod ad laudem sui nominis & ad venerationem sanctissimæ Idæ peregit, [Dæmoniaca adejus sepulcrum sanatur.] ob merita ejus, divina clementia, supradictis æquale miraculis. Idem vero inimicus generis humani, qui semper tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret, quamdam de territorio Boloniensi mulierculam invasit, ejusque spiritum bonum expulit, & in ea sibi sedem paravit. Peragratis quippe cum illa multis Sanctorum locis, parentes non proficientes ad propria reversi sunt. Torquebatur acrius misera, quam prius a dæmone, amissisque animæ corporisque virtutibus, discerpens & dilanians se jacebat ligata. Mater vero sua, recordata sanctitatis & potentiæ sanctissimæ Idæ, super hujuscemodi infirmitatem habitæ, filiam una cum nonnullis parentibus infirmæ, gavisuris de liberatione simul & sanitate puellæ, ad S. Michaelis, in qua multis Ida sanctissima operabatur salutem, venerunt ecclesiam. Qui dum ante cujusdam altaris præsentiam cum infirma excubassent per triduum, magna cum devotione rogarunt, ut monachi ecclesiæ infirmam portari sinerent ante sepulcrum S. Idæ: quod factum est. Erat tunc quidem vigilia B. Joannis Baptistæ: Vespertinis autem peractis officiis, per merita S. Idæ, utramque salutem adepta puella, cœpit vocare matrem, & se sanam & incolumem professa est. Sic enim per istam Dei solitæ pietatis gratia, interventu beatæ & venerabilis Idæ, refulsit: sicut de alio per Euangelium dicitur: Surdus audit, Mutus loquitur, possessus a dæmone liberatur. Facto autem mane, pro audito miraculo, non solum parentes, verumetiam vicinæ affinitatis multi, cum oblationibus laudes & gratias Deo & S. Idæ gratulantes obtulerunt, gaudentesque recesserunt. [Matt. 11, 5]

[17] Beata itaque Ida dilectionem Dei, quæ prima est, & proximi generat amorem, quam vivens habuisse dignoscitur, post mortem etiam non deseruit. Hac igitur dilectione propinquos, nec non natione longinquos nonnullos, sanasse a variis languoribus probatur. [neptis febri liberatur.] Contigit autem quod improba & misera infirmitas febrium, filii sui filiam, Boloniæ Comitissam, nomine a Machtildem, acriter arripuit: ista vero non modicum per tempus nimiis attrita doloribus, tandem confidens atque præsumens de beatissimæ Idæ sanctitate, simul & ejus ex qua descenderat consanguinitate, sananda sepulcro venerando cum multis se præsentavit: quæ dum devotis & multiplicatis precibus Beatissimæ merita postulasset, post aliquantulum moræ sana & incolumis recessit. Sic utique, mandatum, quod in lege amicum diligere præcipit, venerabilis Dei famula implevit Ida. [Leu. 19, 18] Illud autem Sapientiæ quo dicitur: [Prov. 8, 17] Ego diligentes me diligo, sanitatum gratiam largiendo famulantibus sibi, alienisque, si corde supplicant, adimplet.

[18] [& quidam monachus] Cuidam namque Hugoni Monacho, ei devotissime nocte dieque servienti, passione febrium nimium afflicto, non speratæ sanitatis, ob familiaritatem & servitutem, quas sanctæ viventi & mortuæ impenderat, gratiam exhibuit. Tu autem Domine, miserere nostri. Deo gratias.

ANNOTATA.

a Machtildis sive Mathildis, nata patre Eustachio III & Maria filia Malcolmi Regis Scotiæ. Nupta ea fuit Stephano Comiti Blesensi & Moritonii, & per eam Boloniæ, nec diu post in Regem Angliæ coronato, scilicet Kalendis Ianuarii anni 1136; & supersuit Mathildis Regina usque ad annum 1153, sepulta in villa regia Ferasheim, in qua conventum monachorum & mansionem eorum ipsa disposuerat, uti scribit Ioannes Prior Hagustaldensis, qui tunc vivebat, in Appendice ad Simeonem Dunelmensem. Quia auctor Vitæ hujus matrimonii non meminit, arbitramur ante illud tempus eum scripsisse.

ALIA VITA
Auctore Ioanne Gillemans Canonico Regulari.
Ex MS. codice Rubeæ-Vallis.

Ida Vidua, Comitissa Boloniensis, in Gallo-Belgica (B.)

BHL Number: 4142

PER IOAN. GILEMANS EX MS.

PROLOGUS.

[1] [Vtile est Sanctorum festa celebrare,] Festivitates sanctarum viduarum curriculosa per anni tempora dum revolvimus, immensas divinarum virtutum laudes soli Deo referimus: earum nihilominus exemplis ad amorem cælestis patriæ properare conamur, quatenus ad mansionem perpetui decoris, ubi lux summæ claritatis refulget, [eorumque imitatione cælum promereri,] Auctore summo juvante, per angustum callem qui ducit ad vitam, consecuturi per eos & cum eisdem fructum sexagesimum, perpetuis nisibus incedere valeamus; atque illam delectabilem vocem Domini audire, dicentis, Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, pro laboribus, quibus studiose certastis: ibique immarcessibiles coronas accipietis ab illo qui dicit, Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos, jugum enim meum suave est & onus meum leve. [Matt. 25, 34., Et 11, 28., Rom. 8, 35] Et Apostolus ait: [& fortiter] Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an fames? an frigus? an mors? an vita? an periculum? an gladius? & iterum ipse Dominus in Evangelio ait: Ignem veni mittere in terram, quem volo ut ardeat. His solati sacris adminiculis, hostis antiqui calcemus insidias: [omnia adversa superare.] ut cum Beata Ida nobilissima matrona (cujus gesta hic breviter inserere curabimus, tum quia virtuosa sunt, tum quia proposito nostro congruunt; cum ipsa, de qua hic fit mentio, de stirpe Carolidarum prodierit) ad sedem perveniamus florigeram, perpetualiter cum ea regnaturi in cælestibus. [Luc. 12, 49] Amen.

HISTORICA RELATIO VITÆ.

[2] Fuit quædam virgo, nobilissima exorta prosapia, insignis adolescentula, nomine Ida: cujus pater, nomine Godefridus, primus apud Imperatorem extitit, [Illustri genere orta] & Comes Ardennensis claruit: mater vero ejus non minus nobilis, Doda vocabatur. Erat autem eo tempore inclytus Comes Boloniæ, nomine Eustatius; filius Eustatii & Matthildis Bruxellensis Comitissæ, cujus secundi Eustatii uxor S. Ida effecta, tres ei filios genuit, videlicet Godefridum, [& nupta Eustatio Comiti Boloniensi,] Balduinum & Eustatium. Hæc filios in omni disciplina & timore Dei educavit, & quæ digna sunt principatu agere docuit, atque ad sanctos & bonos mores informavit, Horum Godefridus, post mortem avunculi sui Godefridi Gibbosi, majorem partem Brabantiæ possedit, & postmodum electus est Rex & princeps in Hierusalem, [filios pie educat,] postquam Terra-sancta recuperata fuit a Christianis: ac post eum frater ejus Balduinus: qui multis claruerunt victoriis contra perfidam gentem Sarracenorum. Factumque est, ut cum tantorum B. Ida mater esset filiorum, non sineret eos alienis, sed propriis lactari uberibus.

[3] Cumque Comes Eustatius vir suus illam conspiceret omnibus amabilem, cunctisque placabilem, & per omnia laudabilem, [a marito amata.] nequaquam moleste sustinuit; verum etiam ut in bonis perseverans ad anteriora & meliora tendere conaretur, admonuit. Sancta vero Ida, ut cognovit erga se viri sui Eustatii Comitis Boloniensis voluntatem bonam, [ecclesias construit, & pauperes juvat:] cœpit ecclesias construere, pauperes recreare ac ditare, ac in omni opere caritatis & misericordiæ perfecta existere. His igitur devotis studiis dum eleganter polleret, [eo mortuo] vir ejus Eustatius Comes in Domino moritur: quæ post hæc, ipso sepulto, ad parentes suos revertitur. Hæc B. Ida post mortem viri sui sanctissime vixit: [in patriam proficiscens,] quin & in vita & post mortem suam claruit miraculis. Denique primo venit ad quamdam ecclesiam, [hydropicam sanat:] in honore S. Walburgis virginis dedicatam orandi gratia; & videns eminus mulierem, hydropico morbo per totum corpus oppressam, eam propriis manibus de terra levavit; & orans ac eam sanans, ad propria repedare permisit.

[4] a Adveniens autem venerabilis B. Ida ad Cluniacensis ecclesiæ Fratres, S. Hugoni, ejusdem Ecclesiæ reverendissimo Abbati, ut mitteret quosdam de discipulis suis, [impetratis a S. Hugone Cluniacensi monachis Wastum extruit:] quos in disciplina regulari graviter educaverat, ad locum Wast appellatum, instanter ac devote supplicavit; atque obnixis precibus exoravit, quatenus inter Fratres eam hereditaret. Sanctus autem ac Deo dilectus Hugo hæc audiens, ejusdem petitioni satisfecit, destinans Fratres ad monasterium construendum de novo.

[5] Post hæc contigit ut beatissima Ida in Angliam navigaret: quæ dum quamdam ecclesiam ingrederetur, obviam habuit quemdam claudum pauperem, petentem eleemosynam ab ea; [in Anglia claudum sanat:] quæ non modo pecuniæ stipem eidem erogavit, verum etiam illi manum porrigendo ipsum erexit ac sanavit, Dehinc remeans ex Anglia, apud Bruxellam, civitatem Brabantiæ nobilissimam vel circa eam, magna ex parte vitæ suæ, mansionem fecit: [in Brabantia degit.] & b juxta Genepiam, cum filiis honestissime conversans, habitavit. Monstratur illic usque hodie fons sacri baptisterii: in quo Godefridus ejus primogenitus fertur fuisse initiatus.

[6] Factum est autem post hæc, cum quadam nocte sanctissima Ida una cum Fratribus Matutinis interesset laudibus; [sanat surdā & mutam,] venit ad eam supplex quædam mulier, habens secum filiam suam surdam & mutam, quam beata matrona pristinæ sanitati restituit, & ut in crastina, ab Abbate loci illius, puellæ sanatæ præbenda concederetur impetravit. Quæ puella non multo post, instigante generis humani inimico de quodam viro concepit & peperit, [& ob peccata semel iterumque colapsam:] ac perinde in pristinas infirmitates decidit, præbendamque sibi impetratam amisit. Sed tandem ob merita venerabilis Idæ denuo consecuta est misericordiam, & tunc gratias pro duplici miraculo Fratres reddiderunt altissimo Deo. Post modicum præfata puella, iterum recidivans, concepit & peperit; & ob hoc tertio cecidit in pristinas infirmitates, cui B. Ida tertio miserta fuit, & eam oratione facta pristinæ sanitati restituit.

[7] Tandem venerabilis Ida, dum debile ac tenerum corpus suum vigiliis, jejuniis, atque orationibus continue castigasset, [ægra,] infirmari cœpit ac de die in diem nimium deficere; & sic ad finem quasi jam proximum tendebat. Audientes vero monachi de Wast, [pie moritur 13 Aprilis,] quod sanctissima mater eorum spiritualis ageret in extremis, cœperunt valde contristari de morte ipsius. Media igitur nocte Dominica, Idibus Aprilis, sacratissimæ Idæ spiritus carnis ergastulum deseruit, ac vitæ præsentis exuvias subiit, atque vitam possidendo perpetuam, jucunditatis amictum induere meruit.

[7] Tandem, ut justum fuerat, corpus gloriosæ Matronæ ante altare, non sine lacrymosis gemitibus, allatum est a Fratribus, ibique honorifice sepultum. Hunc etenim locum Dei famula vivens dilexit, [claret miraculis:] nunc autem & mortua prodentibus miraculis munit ac protegit. Debiles namque sive infirmi, diversis languoribus obsessi, ad sepulcrum ejus venientes, si non hæsitant in fide, sanitatem reportant. Corpus autem beatissimæ Idæ post multa tempora illæsum inventum est, [corpus illæsū reperitur:] atque ab omnimoda corruptione alienum: ad cujus sepulcrum quidam obsessus liberatus est a demonio: [sanantur energumeni] similiter & quædam obsessa. Cuidam quoque viro, nomine Hugoni, eidem matronæ devotissimæ servienti, & passione febrium nimis afflicto, ob familiaritem & servitutem, [& febricitās.] quas illi in vita & post mortem sæpissime impenderat, gratiam sanitatis exhibuit; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, Deus trinus & unus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur potius per litteras aut nuntios missos ad S. Hugonem hæc peregisse.

b De Genepia & vico vicino Baseio, allodio B. Idæ, infra agemus.

DE B. IDÆ REBUS GESTIS
Analecta ex variis auctoribus.

Ida Vidua, Comitissa Boloniensis, in Gallo-Belgica (B.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Beneficia ecclesiæ Lensiensi & Collegio Canonicorum præstita.

[1] Lensium sive Lendium, quod Lenense castrum dixit Baldricus in Chronico Cameracensi l. 2 c. 22, [Lensii ecclesia habuit Canonicorum collegium] est oppidum hodiernæ Artesiæ, quatuor Duaco & quinque Atrebato distans leucis, cum amplo territorio, antiquis Comitatu, qui ad jurisdictionem Comitum Boloniensium olim pertinuit, & ab Eustachio I Comite donatus est Lamberto, filio suo secundogenito; quo absque liberis anno MLV defuncto, Comitatus iste devenit in potestatem Eustachii secundi & B. Idæ ejus conjugis, qui Collegium Canonicorum Lendiensium prædiis ac privilegiis dotarunt; an etiam erexerint, videtur controverti. Iacobus Meyerus, [anno 1028, constitutum,] lib. 2 Annalium Flandriæ, ad annum MXXVIII ista scribit: Ecclesia Lensensis Sacerdotes habere cœpit Canonicos, unde hanc ibi memoriam leges:

Anno milleno, ter deno, bis minus uno,
Hunc intrare chorum cœpit grex Canonicorum.

Meyerum sequitur Georgius Colvenerius, in suis ad Baldrici Chronicon Notis, & addit etiamnum esse Ecclesiam collegiatam simul & parochialem, in qua Decanus & duodecim sunt Canonici. Baldricus solum scribit haberi monasterium Canonicorum, ubi Sanctus quiescit Vulganius, de quo agendum erit ad diem secundum Novembris. Scripsisse autem Baldricum librum I & II Chronici sui sub finem vitæ Gerardi I Episcopi Cameracensis, circa annum MXL, multis probat Colvenerius. Non reflexit animum ad ista Malbrancus, dum lib. 8 de Morinis cap. 49 scribit templum Deiparæ Virgini & simul Vulganio a B. Ida extructum & collegium Canonicorum fuisse institutum. Placet ejus verba adscribere.

[2] [Malbranco dicitur ecclesia a B. Ida primo erecta.] Ida, Eustachii Comitis uxor, animadvertit Lensium oppidum tenui admodum æde excoli: unde apud Eustachium maritum questa suaviter, dixit sibi in animo esse magnificum illic templum ad Deiparæ honorem exædificare. Non illubens annuit Eustachius, imo gratissimum esse sibi testatus est uxoris extraneæ animum, quo in mariti proprias ditiones ita piis monumentis adaugendas feratur. Quod magis Christianum possit excogitari connubium, quam ubi conjux, patria sua relicta, conjugis sui oppida & ditionem templis ornat & Sacerdotiis. Assurgit igitur Mariana basilica, [ad honorem Deiparæ & S. Vulganii ibi quiescentis:] & consummatam ut venit S. Lietbertus, Atrebatium & Camaracenorum Præsul, sacraturus, placuit Idæ & Eustachio Comitibus, S. Vulganium, cujus corpore potiuntur, alterum jungere templi Præsidem. Accedebat & aliud ad id præstandum non leve incitamentum, quod magnus ille quondam Cantorberiæ Anglicanæ Archipræsul, derelictis suis transmarinis, in Morinos Angelico monitu transfretasset, & Bononesium septem annorum spatio egregie excoluisset; nec porro deseruisset, nisi cenodoxiæ, per nimiam miraculorum lucem insurgentis, metus, ad aliam eremum quærendam, propulisset. Hinc non mirum si ab Atrebatibus sacrum ejus corpus ad Lensiense oppidum, tamquam Bononici Principis Comitatum, transierit. Imo divina providentia factum forsan, ut Lensii dominatus transierit Bononiensibus. Hæc uberi calamo Malbrancus de basilica erecta ad honorem Deiparæ Virginis & S. Vulganii Archipræsulis, quem alii potius Confessorem appellant. Si tamen Episcopus fuisset, ex iis censendus esset, qui, Anglo-Saxonibus adhuc idololatris Britanniam obtinentibus, in Cambriam sive Walliā confugerant, & inde in hasce partes transierant, uti latius diximus IV Februarii ad Vitam S. Lietphardi, etiam Episcopi Cantuariensis apud dictos Cambros, & inde in Belgium profecti, & martyrio coronati. Sed ad institutionem Canonicorum revertamur, quam ita prosequitur Malbrancus.

[3] [& collegium Canonicorū additum,] Eximius ecclesiæ splendor Idam ad ulteriora & meliora invitavitat, que ad illam insigni Canonicorum collegio condecorandam. Confectis tabulis prædia & locupletes census attribuit, complura Sacerdotia instituendo, quibus præesset Decanus, a Canonicis ipsis ob vitæ probitatem & necessarias ad id muneris dotes deligendus. Lensio inerant duo minora sacraria, Divos Laurentium & Leodegarium Martyres in Præsidem suspicientia: eorum Episcopales reditus in Canonicorum usus ac dispositionem convertit Lietbertus Episcopus. Ceterum qui in Lensiensi ecclesia olim legebantur versus, temporis horum institutorem indices, hisce interpunctionibus sunt afficiendi:

Anno milleno, ter deno bis, minus uno,
Hunc intrare chorum cœpit grex Canonicorum. [anno 1059.]

Comperio enim in libris editis id referri ad annum MXXVIII sic describentibus ter deno, bis minus uno; & male: cum satis appareat eo anno Idam necdum hanc lucis usuram hausisse, & necessario bis ter denos annos supra mille accipiendos, quos uno minus numerando annum MLIX comperies scilicet Ida, thalamos suos anno MLVII ineundo, & honorifico suo ingressu Lensium condecorando, jusserit eam condi basilicam, & biennio post collegium Canonicorum introduxerit. Hæc Malbrancus subtiliter satis torquens antiquos illos versus. Arbitramur potius ecclesiam diu ante conditam fuisse, & ab Eustachio primo Comite Boloniensi & Lensiensi ejusque conjuge Mathilde collegium Canonicorum anno MXXVIII fuisse institutum. Movet nos ad id ita arbitrandum charta donationis Eustachii II & B. Idæ excusa a Miræo lib. 1 Diplomatum Belgicorum cap. 38 & contractius in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 101 unde ista hic damus quæ ad institutum pertinent, & sunt ejusmodi.

[4] Ego Eustachius Boloniensium Comes, & uxor mea Ida, ecclesiam in loco isto, qui appellatur Lens, [sed ecclesia olim constructa fuit,] ab antecessoribus nostris honorifice constitutam, specialiter cupimus exaltare. In principio Fundationis, terris & libris & conditione liberali fuit dotata: sed præsumptio temeritatis & invidia diaboli ecclesiam cum libris, & privilegium cum signis comburens, annullare putavit universa. Sed quod delevit per invidiam, favente Deo & Domino Episcopo nostro Lietberto, volumus emendare per benevolentiam. Liberam igitur potestatem concedimus Canonicis assumendi quemcumque voluerint Advocatum, qui tamdiu & non ulterius eorum rebus vel eorum causis præsit, quamdiu eis placuerit. Altaria etiam S. Mariæ & S. Laurentii ab omni servitute libera esse ostendimus. Et ut nostra ecclesia foret æqualis aliis, quæ gaudent dote libertatis, [& anno 1070 ab Eustachio & B. Ida restaurata,] scilicet S. Mariæ Atrebatensis & S. Gaugerici Cameracensis, multum laboravimus, &, Deo gratias, laudante Lietberto Episcopo, ad finem perduximus … Anno ab Incarnatione Domini MLXX, Indictione VIII, in basilica S. Mariæ hæc peregimus. Hæc ibi, ex quibus liquet ecclesiam ab antecessoribus fuisse constitutam, sed invidia malevolorum combustam, ab Eustachio & B. Ida emendatam & restauratam, & denuo dedicatam: uti S. Lietbertus in subjuncto diplomate indicat his verbis: Ego Lietbertus Dei gratia Episcopus Cameracēsis, justis petitionibus Comitis Eustachii & uxoris ejus Idæ Comitissæ, Ecclesiam, quam apud Lens in honore Sanctæ Dei Genitricis, Dei cooperante misericordia, consecravimus, [& a S. Lietberto Episcopo consecrata.] & ejusdem loci Canonicorum sustentationem sive gubernationem, ab omni exactione Episcopi & ministrorum ejus, censu videlicet vel reditu, amodo liberam esse permittimus. Et si quid amplius libertatis Ecclesia S. Gaugerici Cameracensis, imo Ecclesia S. Mariæ Atrebatensis habere dignoscuntur, ipsi Lensenses Canonici simili pace sua possideant. Actum apud Lens in basilica S. Mariæ anno MLXX Indictione VIII. Reliqua cum subscriptionibus apud Miræum legi possunt, potißimum confirmatio redituum & posseßionum, quæ ad dictam Ecclesiam pertinent.

CAPUT II.
Monasteria in Comitatu Boloniensi extructa & restaurata, Monasterium Capellæ fundatum.

[5] De monasterio S. Vulmari, intra muros Bononienses a B. Ida jam tum vidua erecto; [Monasteria a B. Ida erecta aut restaurata,] & alio monasterio S. Vulmari in Nemore restaurato, supra egimus. Hisce tertium additur Wastense monasterium, ab ea constructum, & S. Michaëli sacratum, ubi & sepulturæ mandata est. Malbrancus lib. 9 de Morinis cap. 35 asserit se ibidem fuisse, & leucis binis Bononia dissitum esse Wisantum versus, & Wasconvillare olim dictum; sed aberrat, dum Canonicorum collegium fuisse scribit. Fuit monasterium Benedictinum, secundum reformationem Cluniacensem, monachis ab ipso Cluniaco a S. Hugone Abbate transmißis: uti auctor Vitæ, qui nobis VVastensis fuisse videtur, multis explicat.

[6] Quartum ab eadem similiter vidua constructum est monasterium S. Mariæ de Capella dictum, in quo vitam hanc mortalem exuit, ad meliorem migratura. Ioannes Iperius, in Chronico Bertiniano capitulo 39 par. 2, hanc fundationem tribuit Eustachio & B. Idæ, quasi adhuc ille anno MXC vixisset. Verba ejus sunt ista. Anno Domini MXC, Eustachius Boloniæ Comes & uxor ejus Ida, parentes & genitores illius clarissimi & illustrissimi Godefridi de Bullione, [monasterium B. Mariæ de Capella male tribuitur Eustachio,] ac Balduini, postea Regum Jerusalem, fundaverunt monasterium B. Mariæ de Capella, in terra de Merck, juxta Calesium, in loco qui prius dicebatur Brocham, & monachis Hamensibus instituerunt: ubi & ipsa Ida Comitissa undecim de capillis B. Mariæ Virginis, quos ab Hastulpho Hibero Rege magnis precibus impetravit, cum aliis Sanctorum reliquiis ibidem obtulit. Hæc Ioannes Iperius, Abbas S. Bertini creatus anno MCCCLXIX, mortuus MCCCLXXX: quo ducentis annis senior Lambertus Ardrensis, adscribit eam fundationem B. Idæ viduæ in suo Chronico Ghisnensi, cujus hactenus inediti capiti 31 hic præfigitur titulus: Quomodo Ida Boloniensis Comitissa fundavit monasterium B. Mariæ de Capella: & cum cap. 30 actum fuisset de Andrensi cœnobio, a Balduino Comite Ghisnensi instaurato, ista dicto cap. 31 referuntur.

[7] Unde ad tam piȩ operationis imitationem Lothariæ Ducis Godefridi quondam filia, [eum sit conditum a B. Ida vidua,] Boloniensis Comitis Eustachii quandoque vidua, Godefridi & Balduini (in Judææ regno, sancta Hierosolymorum civitate ab Arabicis & Saracenis aliisque gentibus alienigenis & incredulis, in manu forti & brachio extenso cum Antiochia viriliter expugnata, penitus liberata, Regum Hierosolymorum) & Eustachii nobilissimi Boloniæ Comitis mater, nomine & vitæ sanctitate venerabilis Ida, Boloniensis Comitissa, in confinio Mercuritii, in villa Brucham olim nominata, sub honore beatæ & gloriosæ semperque Virginis Mariæ fundavit ecclesiam, & insigne religionis monasterium instauravit: & in eadem ecclesia, quos ab Hibero Rege Anstulpho, non sine maximo labore & studii diligentia, perquisierat & impetraverat ejusdem beatæ Virginis Mariæ, super aurum & lapidem pretiosum, pretiosissimos undecim recondidit capillos & collocavit, & cum aliis innumerabilibus Sanctorum Reliquiis, [ad honorem B. Mariæ ibidem miraculis claræ,] sancto loco oblatos, præ omnibus instituit honorari: simulque agium monachorum conventum ex Hamensi monasterio, ab Engelrammo Lileriensi Domino nuper constructo, cum venerabili viro Ravengero Abbate sumptum, aliosque honestæ & religiosæ vitæ Fratres, in memoriam sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ & venerationem in perpetuum extollendam, perenni Deo perenniter & jugiter servituros, instituit, & in præparatum Dei introduxit habitaculum. Hic siquidem locus S. Mariæ celeberrimus, dum nova adhuc & tenera Sanctæ religionis ibi pullularet infantia, virtutibus insignis, miraculorum frequentia gloriosus, caritate & religione sanctissimus, rerum abundantia admodum locupletatus, personis morum compositione & liberalium artium, non minus quam Theologicæ Scripturæ informatione, cujuslibet honoris sublimatione & prælatione dignis, abundantissimus, famæ (absit omnis invidiæ lividitas) præconio nominatissimus, omnibus locis eminebat, & præeminebat adjacentibus: utpote quem divina indesinenter sua Deus illustravit præsentia, & quem ea, qua olim perfusa est beata Virgo, cælesti visitavit gratia, & pie poscentibus ibi innumera præstitit beneficia.

[8] Tanti ergo nominis & venerationis fuisse creditur locus ille, quod quidam adjacentis terræ nobiles, aliique Christi fideles populi, [& variis possessionibus aucta,] si quas habebant ecclesiolas, vel alia aliqua ecclesiastica beneficia, vel etiam prædiola, aut eidem loco ex integro & toto conferre, aut aliquo subjectionis titulo innodare & subjugare satagebant; putantes & reputantes, imo pro certo credentes & agnoscentes, suas ecclesiolas liberiore stare & militare proventu, si tam sancto & venerabili loco aliquo subjectionis nodo subjicerentur, quam si in propria qualicumque, prout constitutæ sunt, libertate persisterent & permanerent: sic enim ipsis & hoc ipsum adjudicantibus meliori nomine militarent, & amplioris titulo auctoritatis radiarent. Locus enim ille ab omni turpitudinis & exactionis & indebitæ consuetudinis objectu liberrimus esse cognoscitur. Unde & Capella dicitur, Capella, inquam, Summi Pontificis, [Capellaque Summi Pontificis dicta,] videlicet Domini Papæ, in honore B. Mariæ Virginis constructa. In cujus libertatis auctoritatem & memoriam, illius liberi loci ecclesia singulis annis Ecclesiæ Romanæ debet duodecim denarios; quos simul collectos per quinquennium vel decennium, Abbas loci illius sanctissimi mittit Romam, ad suæ libertatis, ut diximus, cognitionem. Habet autem Abbas illius loci in Romana Ecclesia talem dignitatem; quod si ipsum Abbatem in Romana Ecclesia ad Missam Domini Papæ præsentem esse contigerit, librum tenere debet Subdiaconi, dum idem Subdiaconus epistolam pronuntiaverit. Sed ne in dispendium, Militibus nostris murmurantibus, verba protrahamus, de hoc Sanctissimo loco & monachis inhabitantibus religiosis hoc tantillum dixisse sufficiat, quousque majori & ferventiori studio, loco & tempore ad alia quædam interserenda, ad ipsos scriptoriam pennam convertamus. Hæc ibi: & mox capite 32 agitur de constructione Ardensis Ecclesiæ, & ad imitationem præponitur, monasterium B. Mariæ de Capella ab Ida Boloniensi Comitissa ædificatum, ubi sub finem dicitur, Ecclesia B. Mariæ de Capella fundata, anno MXCI.

[9] Est vetustißimum & nobile monasterium Ordinis B. Benedicti, in Marchia pagi Pictonici Situm, Carofum S. Salvatoris ex quo dictus supra Engelrammus, [fundata anno 1091] Dominus Lileriensis, monachos adduxit, & in monasterio Hamensi, circa annum MLXXXIV inter Lilerium & Aëriam constructo, collocavit, Hinc vero assumptus Ravengerus cum aliquot monachis, primus constitutus est Abbas S. Mariæ de Capella, [Abbates Ravangerus,] & donationi Manaßis Comitis Gisnensis, factæ monasterio Andrensi, subscripsit anno MXCVII, apud citatum ante Du-Chesne pag. 38, ex relatione Willelmi Abbatis in Historia Andrensi. [Theodericus,] Inter successores fuit Theodericus, qui a Balduino Domino Ardrensi ecclesiam Ardrensem cum collegio Canonicorum anno MCXLIV accepit, ita ut mortuo aliquo ex dictæ ecclesiæ Canonicis aut Clericis substitueretur monachus: deinde etiam ab eodem Domino Balduino emit molendinum de Bramis cum adiacentibus terris, in quibus Cellam monachorum constituit, eisque Caradochum primum Priorem constituit, [Caradochus,] postea in Ecclesia S. Mariæ de Capella Abbatem. Quæ omnia late describit Lambertus, memorati Domini Ardrensis filius, ac Presbyter Ecclesiæ Ardrensis, in sua Historia Ghisnensi cap. 137 & tribus sequentibus, & ex eo Du-Chesne pag. 1609 & sequentibus. Fuerunt hæc accuratius deducenda contra Iperium, cujus errores Meyerus, Miræus, Malbrancus & alii descripserunt: & confirmanda erat auctoritas Scriptoris, qui monasterium B. Mariæ de Capella, supra in Vita, asserit a B. Ida vidua constructum fuisse. Munus undecim capillorum deiparæ Virginis a B. Ida donatum ecclesiæ Capellæ, acceptum erat ab Hibero Rege Anseulpho, Iperio Hastulpho, Malbranco lib. 8 cap. 80 Haistulpho Hibernorum Rege. Porro plures tunc adhuc in Hibernia dominabantur Reges, [Situs monasterii,] postea sub annum MCLXXII ab Anglis subacti: nomen tamen adeo manifeste & Gotthicum, ut longe consultius videatur intelligere aliquem istius nationis Regulum, in Iberia sive Hispania. Situm fuisse monasterium Capellæ tradit Malbrancus, Markium inter & Scalas, sequenti seculo Calisium dictum, in prædio juris Bononici Broucham appellato, Markiensis territorii: at Lamberto Ardrensi ponitur in confiniis Mercuritii. [collationes beneficiorum,] In generali registro beneficiorum Diœcesium Gallicanarum, in diœcesi Boloniensi memorantur pag. 10 collationes seu præsentationes Curatorum vndecim, & Capellaniarum novem ab Abbate de Capella dependentes: inter quas sunt capellaniæ ecclesiarum Ardrensis, Ogensis & Markiensis, e quibus optime colligitur, quod antiquus hujus monasterii situs fuerit, per continua inter Anglos & Francos bella mutatus.

CAPUT III.
Varia beneficia præstita monasteriis, Bulloniensi, Affligemensi, Bertimano & Lensiensi. Visa in extasi Hierosolyma capta.

[10] Godefridus Barbatus, Dux Lotharingiæ & pater B. Idæ fundarat olim Prioratum S. Petri in municipio suo Bulloniensi, acceptis monachis e cœnobio S. Huberti. Adjunxit aliquam dotem Godefridus Bullonius, [B. Ida consentit in dote a filio facta monasterio Bulloniensi anno 1094,] charta donationis signata Bulonii anno MXCIV, a Miræo in Codice Donationum cap. 67 & Notitia Ecclesiarum Belgicarum cap. 11, vulgata: in qua ista habet Godefridus: Hanc meam intentionem cum retulissem matri meæ Idæ, prædicti Ducis filiæ, & fratribus meis Balduino & Eustachio; eorum deinde consilio & consensu voluntario, ecclesiam nostram, nostri proprii & hereditarii juris de Baseio, destinavimus & donavimus ad augmentum prædictæ eleemosynæ avi mei Godefridi, donandam perpetualiter B. Petro & B. Huberto. Quod donum ut ratum & firmum esset, eamdem matrem & fratres meos mecum Bulonium duxi, & in præsentia Optimatum meorum, vestituram prædictæ ecclesiæ in Baseio, sine ulla calumnia & contradictione, simul deposuimus super altare B. Petri. Est dictum Baseium vicus Gallo-Brabantiæ, versus Comitatum Namurcensem, vulgo Basy, in territorio Genapiensi ad fluvium Tiliam; in quo vico diximus supra credi ab incolis Godefridum Bullonium natum fuisse & educatum. Ipsa autem Genapia, seu Genapum, Nivellam inter & Gemblacum, illustre satis municipium cum veteri arce, ubi forum est sive tribunal, quod vulgo dicitur summa Curia Lotharingiæ, in qua administrari solet justitia tam in civilibus & capitalibus, quam in clientelaribus causis, & repræsentat adhuc aliquam speciem Lotharingiæ inferioris. Hujus loci decimas conceßit B. Ida monasterio Affligemiensi, in eadem Brabantia Bruxellas inter & Alostum sito: cujus donationis chartam edidit Miræus in Codice Donationum cap. 68 & in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 119: ex qua hæc excerpimus.

[11] Ego Ida Boloniensis Comitissa, humilis Christi ancilla, notum fieri cupio tam præsentibus quam futuris, [dotat Affligemiense monasterium anno 1096.] signum meæ dilectionis erga Dominos meos & Fratres, videlicet monachos Novimonasterii, cui vocabulum Hafflingem inditum erat ab antiquis. Quoniam quidem mihi multisque eorum complacuit conversatio & religionis affectus, dignum duxi me commendare talium orationibus, nec in incerto divitiarum sperare, sed has potius cum eis participare. Igitur in allodio meo & villa quæ vocatur Genapia, pro salute animæ meæ, patris quoque mei Ducis Godefridi, & Comitis Eustachii Domini mei, ecclesiam cum decimis & universis ejus reditibus, perpetuo jure tenendam dedi supra dictis Fratribus, in idipsum filiis meis Godefrido, Eustachio & Balduino mihi cooperantibus. Filius quoque meus Dux Godefridus in eadem villa Genapia quinque mansos terræ donavit iisdem Fratribus, ad quos ego postea in augmentum concessi quasdam partes circumjacentes, plane sextum mansum continentes, ab omni comitatu & censu tributario liberos & expertes. Insuper autem quidquid sibi vendicabant, quippe quod a prioris doni tempore possederant, sive in silvis, sive in pascuis, sive in satis, eis concessi eadem libertate qua tenui: sed & omne participium in silva & reliquo usuario communi, in hoc nihilominus meis filiis consentientibus mihi. Factum est autem apud Trajectum in ecclesia S. Servatii Confessoris, præsentibus etiam reliquiis S. Gertrudis, pro simili negotio illuc tunc allatis; .. anno Incarnationis Domini MXCVI, anno profectionis Christianorum contra Paganos Jerusalem.

[12] [& monasterium S. Bertini an. 1098.] Cum paullatim majore senio gravaretur B. Ida, non destitit piis operibus insistere, sed merita sua auctura, dotavit S. Bertini monasterium: cujus oblationis chartam edidit Miræus in Codice Donationum cap. 70, & contractius in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 121. Ex priori hic inserimus quæ sequuntur. Cum constet unicuique incerta & imminens mors; quam necessarium nobis sit, saluti nostræ, bonis operibus eleemosynarumque largitionibus insistendo, consulere, quotidianus mundanæ rei defectus satis ostendit. Vnde ego Ida, Boloniensium Dei gratia Comitissa, notifico tam futuris quam præsentibus quibuslibet, quod ob salutem animæ meæ, nec non pro anima Domini mei Comitis Eustachii, & pro incolumitate filiorum meorum Eustachii, Godefridi & Balduini (qui contra Paganorum incursus ex præcepto Apostolico Hierosolymam profecti sunt) omnes consuetudines & comitatum, & quidquid ad me pertinebat de terra, quam Ondigir & Berewoldus Deo & S. Bertino ad eleemosynam pauperum tradiderunt, Domno Lamberto Abbati de cœnobio ejusdem Christi Confessoris Bertini & Fratribus ibidem Deo servientibus perpetuo possidendas concesserim, ea videlicet ratione, ut nullus de heredibus prædictorum virorum de terra illa amplius usurpare audeat, nec Comes Boloniensis, neque quisquam ex parte, ejus de consuetudinibus seu comitatu illius aliquid exigere; sed libera & quieta ad usus pauperum in perpetuum permaneat. Actum in villa Merck, anno Dominicæ Incarnationis MXCVIII. Signum Idæ gloriosæ Comitissæ …

[13] Prævaluerunt arma filiorum in Terra-sancta, B. Idæ parente ardentissimis precibus bellicum illorum negotium commendante, & e Morinis spectante, uti e tabulis monasterii S. Vulmari explicat Malbrancus lib. 9 de Morinis cap. 6 suis verbis: [Extruit Saulmerium anno 1099,] Quod insinuatum est de Ida matre sanctissima, planius edisserendum. Cum ipsa parvum Saulmerium, ut vocant, id est parvum cœnobium, quasi a majore S. Vulmari appendicem, exædificasset; & assumptis ab illo monachis egregiam adscripsisset dotem, [in sacello Deiparæ dolorosæ] curavit illud superiore vel hujus anni MXCIX prioribus mensibus, per Gerardum Taruannensem Episcopum, Divæ Virgini lamentabundæ seu dolorosæ sacrari … Igitur in illo dolorosæ Virginis peculiari sacrario B. Ida dies precibus extrahit; [dicitur in extasi vidisse Hierosolymam intercipi] & apud Divam Matrem & S. Vulmarum loci præsides, rem filii Godefridi bellicam agit ardentissime. Qui sane bonam feminæ mentem non sunt frustrati; sed effecere, ut inter precandum in extasin rapta, quodammodo cerneret Godefridum filium e castello ligneo suos animantem, tela in hostes creberrima ejaculantem, heroica impressione primum omnium mœnia conscendentem: denique dici posset omnium quæ illic gestæ sunt rerum, ad prolem spectantium, species ei cælitus tanto terrarum intervallo fuisse objectas. Nam cum jam ab annis compluribus Bononiæ versarer, in eo Divæ Virginis & S. Vulmari sacrario comperi in tabula exaratum. [Hic Idam, dum sacris interesset mysteriis, vidisse filium Godefridum Hierosolymam, eximio stratagemate ac viribus heroicis, invadentem; nec non in Regem Hierosolymæ coronatum]. Quæ cum diversis temporibus peracta sint, videntur media & adjuncta etiam sub ejus mentis oculos cecidisse. Deinde cap. 8 de Godefrido in Regem coronato agit, & de B. Ida ista addit. Etsi id intra templi Hierosolymitani septa gereretur, [& filium in Regem coronari:] in extremos hominum Morinos Regius ille apparatus, & Regii diadematis pia aspernatio perlata sunt ad oculos Idæ, matris sanctissimæ, sacris Missæ ritibus operam dantis, in novo illo Vulmarensium ascetarum, lamentabundæ Virgini obsequentium, monasterio.

[14] Mortuo anno 1100 Godefrido Rege in ejus locum subrogatus est Balduinus, alter B. Idæ filius: [anno 1106 petit ab Eustachio filio confirmari beneficia Lensiensis Ecclesiæ] dein tertius Eustachius reversus est ad B. Idam matrem suam & Comitatum Boloniensem: qui curavit a Lamberto Atrebatensi Episcopo Lensensium Canonicorum collegium, adstipulante B. Ida matre, confirmari. Diploma Episcopi ex MSS. monumentis Lensiensibus excudit Malbrancus in scholiis ad caput 16 libri 9. hoc exordio. Ego Lambertus, Dei miseratione Episcopus Atrebatensis, justis & honestis petitionibus honorabilis Comitis Eustachii & nobilis ejus uxoris Mariæ Comitissæ, nec non & Matris prædicti Comitis, Idæ religiosæ Comitissæ acquiescens, quod a ministerio nostro exigunt, scire volumus tam præsentibus quam futuris filiis nostris, in libertate spiritus Lensiensi Ecclesiæ & Canonicis ejusdem Ecclesiæ, ex petitione prædictarum personarum, ratum & stabile perenni tempore per nostræ auctoritatis privilegium confirmasse … Datum Atrebati, anno Dei Christi MCVI, Indictione XIV, VII Idus Junii. anno Pontificatus Domini Lamberti Episcopi Atrebatensis XII, regnante Philippo Rege in Francia, Roberto Juniore Comite Flandriæ, Eustachio Comite Bononiensium & Lensiensium.

DE S. CARADOCO PRESBYTERO,
EREMITA IN VVALLIA AVSTRALI.

ANNO MCXXIV.

[Praefatio]

Caradocus Presbyter, eremita in Wallia Australi (S.)

G. H.

[1] Britanniam Transsabrinam, quam Romani, quia posterius occupaverant, Britanniam secundam dixerunt, a Siluribus, Dimetis & Ordovicibus habitatam, Anglo-Saxones appellarunt Britonum Sedem & Cambriam; nunc paßim VValliam nuncupamus, duodecim Comitatus seu provincias hoc tempore adhuc continentem. In hujus VValliæ parte Australi vitam suam peregit S. Caradocus Presbyter & anachoreta, natus in provincia Brechinia, [S. Caradocus] quam incolæ Breghennock seu Brechnock-Shire vocitant. At litterarum studiis excultus, vixit in aula Resi Soutwalliæ Principis, ubi canum leporariorum curam suscepit. Meminit Resi Silvester Giraldus, lib. 1 Itinerarii Cambriæ cap. 11 & 12, [in Brechinia natus,] asseritque patre Theodoro Principe natum, & dolo suorum apud Breghennock interemptum esse, relictis Gruffino filio (ex quo alius est Resus prognatus) & Nesta filia, [seruit Reso Principi,] ex qua Henricus primus Angliæ Rex filium genuit nomine Henricum, quam consentiente Rege postmodum Giraldus VVinsorius sibi uxorem accepit. Porro S. Caradocus, relicta Resi aula, disceßit in Glamorganensem provinciam, & ad urbem Episcopalem Landavensem, ad Taffam amnem, [degit in ecclesia S. Theliai] haud procul a mari sitam; ibique in ecclesia S. Theliai Episcopi, cujus Acta illustravimus ad diem IX Februarii, aliquamdiu Deo servivit, in Orientali dictæ provinciæ parte: unde in Occidentalem partem profectus, in Chersoneso Gowerica vixit in S. Kinethi ecclesia seu capella, [& S. Kinethi,] quam etiamnum in suis mappis Cambdenus exhibet, de qua latius agendum erit Kalendis Augusti, quo die colitur S. Kinethus.

[2] Inspiratione Anglica commotus dein S. Caradocus, in provinciam Penbrochiam migravit, & ab Episcopo urbis Meneviensis (quam modo S. Davidis, [Sacerdos Meneviæ factus,] cujus Acta dedimus Kalendis Martii, appellamus) Sacerdos consecratus, partim ibi, partim in aliqua insula vixit: sed a piratis vexatus, [ultimo vixit in S. Ismaëlis monasterio:] ab Episcopo ad monasterium S. Ismaëlis missus, in regiuncula Rossensi reliquum vitæ tempus exegit. Aliqua quæ tunc ibidem contigerunt, ita narrat Giraldus cap. 11. Hoc autem mihi notabile videtur, quod ad prædicti loci Castellanum Richardum, scilicet Tangardi filium, cum tamen fratres habuerit plurimos & probos, & omnium junior extiterit, præmortuis aliis, universa est hereditas devoluta. [Richardo Castellano, prædicit successionem.] Contigit autem prædicto Richardo pueriles annos agente, virum sanctum, cui nomen Caradocus, apud S. Ismaël in Rosensi provincia eremiticam & sanctam vitam ducere, ad quem puer tam a patre sæpe quam a matre transmissus, cibariorum xenia quia frequenter ferre consueverat, tantam in oculis viri boni gratiam obtinuit, ut ei sæpissime cum sua benedictione fratrum omnium felicitatem & paternam hereditatem compromitteret. Accidit autem aliquando prædictum Richardum ob pluviam inundantem ad domum eremiticam divertisse: & cum canes, [canes suo nutu ei facit obedire.] quos secum ad venatum adduxerat, nec vocatione, nec adulatione, nec etiam oblatione ad se introducere posset; subridens vir sanctus, & ipsis manu leniter annuens, statim ad se venientes cunctos suscepit. Hæc ibi.

[3] Mortuus est S. Caradocus anno Christi MCXXIV, die Dominica in Octava Paschatis, quæ eo anno incidit in diem XIII Aprilis; & ipsum Pascha celebratum est die VI Aprilis, cyclo Lunæ IV, Solis XIII, [moritur Dominica in Albis an. 1124, 13 Apr.] litteris Dominicalibus F E. De ejus sepultura ista commemorat dictus Giraldus: Processu vero temporis, cum diem Caradocus jam clausisset extremum, & vitæ labentis cursum fine felici consummasset; corpus suum, quod libero postremæ voluntatis stylo Menevensi Ecclesiæ delegaverat, Richardi pater Tankardus violenta præsumptione detinuit: sed statim ægritudine gravi correptus, mandatum ocius revocavit. [sepulturam impediens tertio punitur.] Cum itaque semel & iterum hoc ei contigisset, tertio tam morbo laxato quam mandato, cum corpus versus Meneviam per sabulum de Nimegal deferretur, & exuberantem in pluviam nube resoluta, totoque comitatu pluvia perfuso, sacræ vecturæ duces a latebris exeuntes, pallam sericam, [palla serica tegens feretrum, a fluvia est immunis.] qua feretrum opertum fuerat, ab omni imbriū madore indemnem reperiunt & immunem. Et sic Meneviam corpus allatum, crebra miraculorum tam præsentium quam sequentium quoque coruscatione, in ecclesiam S. Andreæ & S. David, ala sinistra, juxta altare sancti Protomartyris Stephani, debita est celebritate tumulatum. Hæc Giraldus, Menevensis & Brechenocensis Archidiaconus, qui eodem adhuc seculo XII & initio sequentis floruit & scripsit. Nec dubitamus, quin usus fuerit antiquis Vitæ Actis tunc adhuc extantibus: [Vitæ compendium ex Capgravio,] ex quibus etiam potuit excerpsisse Ioannes Capgravius suum Vitæ compendium, quod subjicimus, editum ab ipso in Legenda Angliæ, anno MDXVI Londini excusa. Nicolaus Harpsfeldius, seculo 12 Historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 46, asserit, multis & elegantibus scriptis Giraldum nomen suum apud posteros illustravisse: [an major Scripta a Giraldo,] inter quæ vitam Ethelberti martyris, David Menevensis, Remigii & Hugonis Licolniensis Episcoporum, & Caradoci Presbyteri & eremitæ conscripsit. Meminit harum Vitarum Ioannes Pitseus libro de Scriptoribus Angliæ, & librum unum ait a Giraldo scriptum de Vita Carodoci Presbyteri. Interim Harpsfeldius Compendium Vitæ tradit ex Itinerario Giraldi & Legenda Capgravii. [Meminerunt alii.] Michaël Alfordus, tomo 4 Annalium Ecclesiæ Anglicanæ ad annum 1124 num. 4, 5 & 6, de S. Carodoco egit, ac sua ex Capgravio, Giraldo & Harpsfeldio deprompsit. Menardus in Martyrologio Benedictino S. Caradocum inscripsit ad diem XXXI Ianuarii his verbis: In territorio Roffensi S. Caradoci Confessoris; & libro 2 Observationum aliqua ex Harpsfeldio descripta tradit: quo & Menardo citatis, majus encomium confecit Gabriel Bucelinus in suo Menologio Benedictino: sed qua auctoritate ambo eum retulerint ad XXXI Ianuarii aut ordini Benedictino adscripserint, non indicant.

VITÆ COMPENDIUM.
Ex Legenda Ioannis Capgravii.

Caradocus Presbyter, eremita in Wallia Australi (S.)

BHL Number: 1561

EX IOAN. CAPGRAV.

[1] Amicus Dei Caradocus, de Cambria oriundus, & de provincia Breghennoc, [S. Caradocus nobilis Camber] parentibus nō infimis propagatus, originalem lineam duxit: & litterarum studiis deditus, dum virgam timuit & verba doctorum, non parum in doctrina profecit. Demum relictis litterarum disciplinis, curiam Resi Soutwalliæ Principis adiens, ejus se famulatui subjicere curavit. Princeps autem ipsum magno diligens affectu, duorum leporariorum, quos diligebat, ei custodiam assignavit. Erat enim affabilis, liberalis, & morigeratus: in lyra quoque & musicis instrumentis plurimum doctus erat. Cumque aliquamdiu in obsequiis illius Principis devotus & sedulus extitisset; [in aula vivit musicæ peritus,] Domino disponente contigit, ut dictos leporarios casu fortuito amitteret: quatenus electus ejus ad utiliora & quæ sunt appetibilia, tali relicta vanitate, transiret. Unde Princeps & dominus ejus, valde offensus membrorum, mutilationem & mortem ei minabatur. Cui & Caradocus respondit: Si longa & laboriosa servitia mea adeo parvipenduntur, [ob amissos canes Principis discedit:] sicut ex verbis istis evidenter apparet; illi de cetero Principi labores meos & obsequium impendam, qui mercedem uberem pro labore modico donare novit: qui canes hominibus non anteponit; nec morte, sed vita æterna suos remunerat servitores. Nec mora: de lancea sua sibi baculum faciens, votum Deo vovit, [vovet vitam monachalē:] quod ab illo die & deinceps vitam cœlibem duceret & monachalem.

[2] Assumptis autem secum quibusdam sociis, versus Landavensem Ecclesiam & ejus Episcopum iter dirigit. Et cum per montana pergens victualibus careret, Dominus, qui suos in necessitate non deserit famulos, victualia sufficienter & abunde providit. Capream enim sagitta transfixam invenientes, absque difficultate ceperunt, & cibum inde illis paraverunt. [divinitus cibum impetrat:] Veniens itaque Caradocus ad Episcopum, coronam clericalem ab ipso suscepit: & in ecclesia Sancti Theliai aliquanto tempore Deo servivit. [degit in ecclesia S. Theliai,] Videns tandem locum illum, propter nimiam hominum frequentiam, religioni suæ & proposito minus accommodum; inde secedens, ad ecclesiam Sancti Kinedi accessit, quæ tunc quasi deserta fuit. [postea in S. Kinethi,] Casa igitur juxta cœmiterium ædificata, spinis ac tribulis non sine labore grandi locum purgans, vix post triduum ecclesiam introire valebat. Sic etiam olim contigit apud Meneviam. Cum enim urbs Menevensis per piratas, ab insulis Orcadum longis navibus advectos, exigentibus incolarum peccatis, crebra infestatione per septennium fere desolata fuisset; Sacerdos quidam religiosus, spinas & tribulos extirpando, ad tumbam sancti Confessoris David vix septimo die pervenit.

[3] Cum autem Caradocus monasterium illud laudabili conversatione aliquamdiu illustrasset, apparuit ei Angelus Domini dicens; Frater Caradoce, non hic diu habitare, nec vitæ cursum juxta propositum tuum, Deo aliter disponente, hic adimplere debes: Ecclesia namque Menevensis & vita tua & morte decorabitur. Veniens ergo Meneviam, [fit Sacerdos.] infra tempus breve ad Sacerdotium meruit promoveri. Et cum de virtute in virtutem excresceret, puellam quamdam tumore horribili & hydropico turgentem, [hydropicam sanat,] manu tangens, evanescente statim tam languore quam tumore, plenæ restituit sanitati. Cœmentarios & operarios cujusdam suæ ecclesiæ, [multos paucis piscibus reficit,] quadam sexta feria, de paucis pisciculis refecit. Oblatis ei duodecim halecibus, cuidam eleemosynam petenti, cum aliud ad manum non haberet, cum servo suo illos dare jussisset, & ille tardaret; ecce alius adveniens, [haleces pauperi datas in penu reperit:] duodecim denarios ei dedit, quos simul cum halecibus pauperi hilari vultu erogavit, dicens: Accipe donum Dei: non enim propter nos, ut æstimo, sed magis propter te nobis misit hoc Deus. Vespere vero minister adveniens, haleces ubi prius repositi erant, invenit.

[4] Cum autem post hæc in insula, nomine Arii, Deo devotum præstaret obsequium, [a Norwegis abductus,] Norwagenses piratæ supervenientes, ipsum & socios suos rapiunt, & ad naves secum adducunt: Austro autem ad vota flante nocte tota velificantes, mane juxta insulam se esse viderunt. Quo viso, barbari & increduli, [eisdem divinitus impeditis restituitur:] pavore & horrore percussi, virum sanctum cum suis ad terram dimiserunt. Cumque socios suos ad terram de Insula misisset; affuit ei sathanas & visibiliter in forma humana apparuit; cui & ait: Quid me, miser, persequeris in vanum? Nihil in me per Dei gratiam reperies. Et dæmon: Ne solus hic remaneres, [dæmonem offerentem se in famulum abigit:] & absque servitore, certe tibi serviturus accessi, non rogatus. Vade, inquit vir Dei, sathana, humani generis inimice, quia non curo servitia tua. Iterum, cum magno vir sanctus manuum labore fatigatus, tunicam exueret, zonamque projiceret, affuit sathan, & zonam cum marsupio furtim abstulit. Expedito autem labore zonam quærens, [& surreptam zonam cogit restituere:] & nequaquam invenire valens; vidit malignum non longe joculantem & saltantem, & Num tu, inquit, miser, quæ amissa sunt asportasti? Adjuro te per nomen Domini, quatenus ablata restituas, licet invitus. Et factum est ita.

[5] Cumque in illa insula, propter irruptiones barbarorum, amplius manere non posset; assignavit ei Episcopus Menevensis monasterium S. Ismaëlis in Rosensi provincia, [habitat in monasterio S. Ismaëlis] vulgariter Ysam vocatum. Ubi cum aliquamdiu moram trahendo Deo famularetur, supervenerunt Flandrenses viri, armis robusti, ab Anglorum Rege Henrico primo cum uxoribus & liberis illuc transmissi: qui expulsis Wallensibus terram inhabitare cœperunt. Qui cum incolas regionis expulissent, Caradocum modis omnibus ejicere nitebantur. [ob oves & armenta furta ablata,] Unde cum quidam crudelis, nomine Richardūs Tanchard, oves ejus & armenta, de quorum lacte pauperes recreare solebat, biduo inclusa retinuisset; commotus inde vir Dei, ad Deum preces fudit; quatenus crudelitas hæc & obstinatio diu impunita non maneret. Nec mora: supervenit uxor ejusdem viri, virum sanctum suppliciter rogans, [punitur.] quatenus pro inopinato juvenis casu divinum auxilium implorare dignaretur: nam subito quasi in terram corruerat, quasi ad mortem. Cumque ad preces Sancti convaluisset, & in nullo humiliatus nec correctus esset; dum venationi intenderet: cervus quidam usque ad maris ripam ipsum præcedens; & ipse calcaribus equum urgens, a rupe quadam in præcipitium se dedit & continuo expiravit: nec de cervo, nec de corpore juvenis quidquam postea inveniri potuit.

[6] De monasterio autem Sancti Ismaëlis per spatium stadiorum septem ad preces Sancti Caradoci mare se retrahens, viam viro Dei siccam dedit. [mare precibus removet:] Cum quodam Paschali tempore ministerio altaris se pararet, ecce viri duo, stolis induti, mensam auream deferentes, ad ipsum introire visi sunt: & erat scriptum in mensa, Sequere nos: habemus enim cibum manducare, quem tu nescis. Perlecta autem scriptura, diem obitus sui imminere intellexit. Et volens diem scire. Quando, inquit, [obitum instantem cognoscit,] in convivio vestro cum fratribus meis epulabor? Ad cœnam, inquiunt, Agni providi: nihilque amplius adjicientes, recesserunt. Quarta vero postmodum feria febre correptus, fratribus ait: Scitote Fratres carissimi quod die Dominica anima mea, carnis ergastulo soluta, ad Dominum, quem dilexit & concupivit, migrabit. [moritur anno 1124.] Obiit autem anno Domini millesimo centesimo vicesimo quarto; & in Menevensi ecclesia cum magno honore sepulturæ traditur.

[7] [corpus incorruptum repertum, transfertur.] Post multos vero annos, cum corpus ejus, congregata multorum copia virorum, transferretur, incorruptum & incontaminatum repertum est. Cujus digitum cum Willelmus Malmesburiensis, monachus & historiographus insignis, devotionis gratia abscindere & secum forte auferre tentaret; Sanctus, quasi sentiens membrorum abscissionem, collectis in volam digitis & simul in palmam replicatis, manum manica subtraxit. Quo viso perterritus monachus, a Sancto humiliter veniam postulavit.

DE B. IACOBO DE CERTALDO
MONACHO CAMALDVLENSI VOLATERRIS IN ETRVRIA

ANNO MCCXCII

[Praefatio]

Iacobus de Certaldo, instituti Camaldulensis, Volaterris in Hetruria (B.)

D. P.

[1] Qvoties Volaterranæ urbis Sancti nobis commemorandi veniunt, toties necesse est ut nobis laudandum veniat insigne studium, quo publica privataque omnia documenta & Sanctuaria scrutati Præsides, [Culius B. Iacobi ex variis translationibus probatus,] amplißimo commentario de iisdem confecto docuere, quidquid ad nostrum institutum spectare posse videbatur, exēplo a nobis ad diem III Februarii cōmendato, & posthac commendando sæpius atque aliis proponendo. In eo Commentario accurate explicantur omnia, quæ de Corpore B. Iacobi, Religiosi & Abbatis in monasterio S. Iusti, varie translato recognitoque, ex authenticis scripturis haberi potuere, & quæ nos hic ad finem dabimus verbis iisdem. Prius tamen danda nobis Vita, quam unde acceperit Raphael Volaterranus, ipse explicat in Prologo: sumptam autem a Raphaele, & ex monasterii SS. Iusti atque Clementis monumentis modice auctam, edidit Augustinus Fortunius a Fesulis, [Vita habetur ex historia Camaldul.] monachus Angelorum Florentiæ, parte posteriori Hist. Camaldul. lib. 2 cap. 7. Nos quidem pro obtinendo Raphaelis ipsius textu originali scripsimus aliquando; sed Fortunii scriptis cum Volaterranensi Commentario, epitomen vitæ continente & Volaterranum citante, collatis, deprehendimus, iisdem pene verbis uti Fortunium, quibus ante ipsum Raphael, & ea solum quæ Iacobi fratres attinent extendisse dumtaxat, ex notitiis ab archivio prædicto sumptis, præfatum quod Raphael, vir doctus & Sanctus, [primum a Raph. Volaterr. scripta,] non omnia viri Dei gesta investigavit. Vitam ergo ab ipso Fortunio interpolatam damus, gratiam habituri nihilominus jis qui suggerere poterunt genuinum textum; ei vero etiam majorem, qui primam originariamque totius historiæ scripturam, licet rudem, suppeditaret nullo verbo addito ablateque. Nos ne pro eo Volaterris petendo non multum laboraremus, movit concordia Commentarii præcitati & historiæ Camaldulensis tanta, ut ipsa propemodum Raphaelis verba omnia servasse Fortunius videretur: & minus etiam laborandum eadem in causa putavimus, notantes quod Silvanus Razzius, qui tempore eodem quo Augustinus secundam Historiæ Camaldulensis partem scribebat, suum componebat opus de Sanctis atque Beatis Hetruriæ, & B. Iacobi vitam ex Latino Raphaelis Italice profitetur reddidisse, iisdem quæ Augustinus habet verbis pene syllabatim insistit, itaque pauca illa, quæ de suo hic addidit, facillimum sit discernere.

[2] Raphaelem Volaterranum non est opus multis commendare, quando sua eum scripta faciunt omni posteritati notißimum. [& Mario Ep. Aquin. dedicata.] Scripsit hic B. Iacobi Vitam, aut potius ex antiquis membranis cultiori paulum stylo transcripsit, intra annum MDXVI, quo Marius Massejus, ex Volaterranæ ecclesiæ Archipresbytero & S. Petri Romæ Canonico, factus est Episcopus Aquinas a Leone X (uti tom. 1 Italiæ sacræ in Episcopis Aquinatibus docet Ferdinandus Vghellus) & annum MDXXII, quo obiit Raphael, ut constat ex epitaphio quod ipsi posuit prædictus Marius, ab administrato Cavalicensi Episcopatu in patriam redux: posuit autem non simpliciter ut gentili suo, sed ut fratri, vitæ sanctimonia & miraculis claro; & fratrem fuisse probat prædictus Volaterranensium commentarius, vitæ ejus religiosißimæ Synopsim exhibens. Inter externos, Benedictinos tamen, primus Iacobi nomen fastis Benedictinis adscripsit Arnoldus Wion, his verbis: Camalduli, transitus B. Iacobi a Certaldo, miræ abstinentiæ viri, [Iacobi nomen inscriptum fastis Benedictinis.] citatque in notis August. Florentinum, Raphaelem Volaterranum ac Silvanum Razzium; sed imprimis tabulas Camuldulinas: & quasi hæ non haberent alios quam Camalduli mortuos, Camaldulum scripsit pro Volaterris, ubi mortuum Beatum poterat ex citatis a se auctoribus discere. Arnoldum transcripsit Benedictus Dorganius in kalendario Benedictino, sed omisso prudenter Camalduli nomine: quod Hugo Menardus in Martyrologio Ordinis S. Benedicti absque examine restituit. [& Camaldulo adscriptus ipse.] Ipsum etiam retinuit in Menologio Benedictino Gabriel Bucelinus, quamvis longum ex Razzio encomium texens, notare clarius ex eodem potuerit, non monasterio, sed Ordini solum Camaldulensi adscribi vulgo B. Iacobum.

[3] An autem certo fuit saltem Ordinis Camaldulensis? Non dubitant ipsius Congregationis scriptores præmemorati, & ante hos Raphael Volaterranus in prologo, Hunc, inquit, inter Sanctos suos eremus hodie Camaldulensis colit. Fortunius autem parte 2 lib. 2 postquam cap. 5 descripsisset fundationem dotationemque monasterii SS. Iusti & Clementis, sub Guidone Episcopo, anno Christi MXXXIV (si nullum est in anni numero vitium, quod merito suspicamur) capite deinceps 6 enumerat Abbates, qui primo ibidem instituto Raimberto successere, usque ad annum MCXCI; & quartum in ordine collocat Guilielmum, idque post annum MCVI, sub quo, inquit cœnobium sacræ eremo copulatum est. Interim Ferdinandus Vghellus, de Mario Maffeio Episcopo Aquinate agens ubi supra, [cum fuerit Volaterris ad S. Iusti monachus,] ex Ioannis Nicolai Commentario MS. de familia Masseia, ita loquitur: Abbatiam S. Justi commendatam habuit, illamque ex Pontificio beneplacito summa cum magnificentiæ ac moderationis laude contulit in Camaldulenses. Vnde igitur nobis constabit longe ante hæc tempora Camaldulensem reformationem in illud cœnobium inductam: [instituti Camaldul.] neque tunc primum cœpisse Camaldulensibus accenseri B. Iacobum? Vtique que ex instrumentis, quæ in Historiæ parte l. 2 cap. 3 secutus Augustinus, donationes Eremo factas sub annum MCXII enumerat: & clarius ex hac Vita num. 7 ubi Ingeramus, Iacobi frater ab ipso Gerardo Generali Ordinis admissus dicitur, tam apud Razzium quam apud Fortunium, ex quo eorum consensu colligimus ita ab initio scripsisse Raphaelem: Quo tamen non obstante eadem Abbatia temporis ac bellorum injuriis desolata deciderit in commendam, a qua beneficio Marii Episcopi absoluta, & Camaldulensibus, in novam Congregationem anno MDXIII recollectis, fuerit restituta.

PROLOGVS AD VITAM
Auctore Raphaele Maphæo Volaterrano.

Iacobus de Certaldo, instituti Camaldulensis, Volaterris in Hetruria (B.)

PER RAP. VOLATER.

[PROLOGUS]

Raphael Maphæus Reverendissimo Patri, Domino Mario Maphæo, Præsuli Aquinati, & Abbati Volaterrano, salutem in Domino.

[1] [Vnde hæc Vita accepta,] Cum nuper apud cœnobitas tuos diverterem, ac per otium libros quosdam semilaceros evolverem; in Vitam B. Jacobi, unius e collegio quondam vestro, forte incidi: quæ præterquam quod rudi quidem sermone conscripta fuerat, adeo vetustate litteris intercidentibus obscura, difficilisque lectu erat, ut vix longo post tempore sensum deprehendere potuerim. Ego vero ne viri optimi ac de nostra regione bene meriti memoria, posteritatis ingratæ negligentia, periret (quod tu ex nobis, quibus absens rerum tuarum curam delegasti, ægre admodum tulisses) sum conatus & gesta & vitæ cursum, brevi quidem oratione (non tam illius causa, qui in libro vitæ semel conscriptus, [quam certus Iacobi, ut sancti, cultus.] his non indiget; quam nostra) seculis renovare: ut ex ejus imitatione pariter, ac laude magis proficere valeamus, & domestici hujus apud Deum advocati precibus, vestra inprimis congregatio, deinde urbs tota Volaterrana tuta perseveret. Nam & hunc inter Sanctos suos eremus hodie Camaldulensis colit, & apud nos in quadam Sancti Justi ara ejus antiqua imago, more Sanctorum diademata, conspicitur. In Officiis item divinis ejus solitam coli memoriam, ex Lectionum ordine digestarum argumento deprehendimus. Mox tuæ pietatis erit omnia reintegrare, ac ut injuriam passus honori pristino restituatur operamdare.

VITA
ab eodem Volaterrano scripta, ab Augustino Fortunio modice interpolata.

[2] [Nobili ortus genere] Beatus Jacobus, Certaldi a oppido, ex antiqua Guitiorum familia, oriundus extitit. Patrem habuit Albertinum b Equitem, qui tres suscepit filios; Guidotum, Ingeramium, & ipsum, de quo agimus, Jacobum. Qui quidem Jacobus omnia a teneris annis signa, indolem magni futuri viri ostendentia, præseferens; quod eremo magis quam seculo natus esset, haud dubia indicia dare cœpit. Erat enim puer ore venusto, specie liberali, sensu ætatem præveniente, sermone parcus, natura quietus, & a vitiis, quæ illa solet ætas persuadere, [Modestissimus juvenis;] omnino procul; solusque agens, nil magis quam lecti: tare seu meditari delectabatur, quo se meliorem, Deoque acceptiorem efficere posset. Ut talem vero sese compararet, Christum in corde gestans, ut brevem ac momentaneam mundi gloriam despiceret; corporis sui virginitatem Domino Jesu vovit; jam jamque inebriatus amore decoris domus Dei, jugiter Prophetæ eloquium animo secum repetebat, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. [Ps. 83, 5]

[3] [fit monachus in S. Iusti Volaterris,] Erat parentibus domicilium in urbe Volaterrarum in vico S. Mariæ; unde cum parentes ipsi puerum ad templum sanctorum Confessorum Justi c & Clementis secum orationis gratia pluries duxissent, & exinde ad cœnobium ascenderent; factum est, ut Jacobus puer, monachorum vitam contemplatus, quod monachum agere posset, consensum patris, obtinuerit; habitumque sanctæ conversationis a Martino Abbate susceperit, anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo. Ex quo tempore nudus & armatus in Christo, morum gravitate præfulgens, exemplum mox virtutis, obedientiæ, & humilitatis, ac patientiæ ceteris cœpit existere Fratribus. Nec solum quæ ipsius erant Ordinis sedulus obivit: sed longe majus aggressus propositum, [vitæque austeritate,] arctiore se vitæ genere, corporisque exercitatione admodum majore, afflixit. In vigiliis, jejuniis, algore, silentio, oratione perpetua, pertinaci labore, obedientia prompta placere Deo continuo studebat. Per Quadragesimas ter pane & aqua contentus jejunabat. Ante mediam noctem exurgens, aliosque præveniens, præstolabatur Fratres. Hymnos, psalmos, præsertim B. Michaelis Archangeli secunda feria, [ex pietate excellit,] sabbathis vero B. Mariæ Virginis [minime] obiter lectitabat: eaque modestia præditus erat, ut cum Fratres ceteros virtute, sanctitateque antecelleret, omnibus tamen inferiorem obsequentioremque se semper præberet.

[4] Quem infensissimus hostis acri pugna noctes & dies infestans, [carnem domat,] pubescenti corpori solita maximopere voluptatum incendia suggerebat: cujus tela & aculeos Christi famulus, Spiritus sancti gratia suffultus, cilicioque indutus, super humidam terram cubitans, vigiliis, orationibus, ac jejuniis duplicatis, licet membrorum viribus attenuatus, jugiter explodebat. Satagebat quoque inter preces diutinas divinam studiose deprecari misericordiam, ut parens ac fratres uterini, ipsi quoque aliquando, quam suavis est Dominus, gustare & videre mererentur. [patrem exemplo pertrahit ad religionem.] Nec in vanum pro illis oravit. Albertinus namque pater, fama tantæ filii sanctitatis adductus, simul vi cælesti adactus, ex improviso quasi a profundo seculi somno expergiscitur; tactusque quadam corporis & animi dulcedine, sese beatissimum fore secum cogitare incipit, si reliquum vitæ apud filium transigat. Quapropter ad ipsum festinabundus concedens, ut Oblatus & Conversus, ab ipso Martino Abbate in monasterio recipitur, ad tertium Nonas Julias, anni millesimi ducentesimi trigesimi noni: qua die suum novissimum nuncupativum condidit testamentum [quod in cœnobio asseruatur] d per quod, Guidoto Ingeramioque filiis hæredibus institutis, eisdem, quandocumque sine filiis discederent, monasterium pleno jure substituit, [manu Vbaldini Tedestii Notarii.]

[5] Defuncto post hæc feliciter patre, eoque inter filii lacrimas sepulturæ tradito, [curam Parochiægerit,] Jacobus animarum e parochiæ jussu Abbatis curam suscipere coactus, ita administravit, ut plebs universa numquam nec melius in spiritualibus profecerit, nec patrem in terris talem invenerit, unde & felicius regeretur, & animæ salubriora consilia susciperet. Quapropter vir sanctus munus quoque æditui templi f SS. Justi & Clementis [inferioris] exercere multos annos coactus est. [& repudiata bis prælatura,] Fratres vero sanctis venerabilis viri moribus atque exemplis magis ac magis indies affecti, ubi Martinus primum, deinde Nicolaus Abbates morti occubuissent, cum bis elegissent illum sibi in Patrem, ille honorem hunc pariter, & onus detrectans, obstinatus bis renuit. Nimirum otium contemplationis dulcissimum, anxio periculosoque negotio præferens; tutiusque secum actum iri putans, si inglorius & ignobilis in cellula, tantum Deo teste, sese sancte exercendo latitaret; quam si populo spectante, virtutis suæ fama, cum gloriæ periculo, diffunderetur.

[6] Postremo Michaële Abbate decedente, tertiam electionem, urgente g Episcopo, subterfugere nulla vi nullaque ratione valens, monasterii quidem regimen accepit, [eamque tandem coactus suscipere,] ac aliquamdiu administravit, sicut ex variis donationibus h constat: sed paulo post dignitatem sic repudiavit, projecta virga & anulo; ut nec Episcopi nec Congregationis ullis omnino precatibus ulterius præesse voluerit; [paulo post abdicat:] in eo solummodo parochiæ populis rem gratam faciens, quod animarum curationem libenter reassumpsit. Quos dum frequenter comonefaceret patrio affectu, ut a scelerum flagitiis quisque abstinere satageret, singuli vero mandata Dei in vero sanctoque timore custodirent; factum est brevi temporis intervallo, ut non solum scelerosi, per incentiva vitiorum declinantes, in via eloquiorum Dei sese fideliter exercere visi sint, [seque animabus curandis utiliter reddit.] mirabili vi sacrosanctæ doctrinæ, cujus pocula vir sanctus propinaret; verum ut multi quoque e seculo ad sanctæ conversationis ordinem spiritu fervido festinaverint: nec defuerunt, qui cœnobium propterea suis bonis donatum esse voluerint; uti prædium, quod Ad-planum i dicitur, & adhuc ejus memoriam in dies recentiorem facit.

[7] Inter hæc cum Guidotus frater suum obiisset diem, nullis superstitibus filiis relictis; Ingramius, ejus adita hereditate, [Frater ejus primum Eques Hierosolymitanus] paternis omnibus se immiscuit bonis. Qui cum nullam similiter sobolem procreasset, denique contulit se ad hospitale S. Jacobi Altopascii, ut Equitem ibi profiteretur, facto testamento, locoque omnium suorum bonorum herede instituto, quæ fidei commissi jure ad cœnobium SS. Justi & Clementis, propter testamentum patris, pertinebant. Deinde infra sex menses facti pœnitens, ipse quoque membra paterno tumulo sociare disponit: fratrem ad S. Justi petit: k Gerardumque Ordinis Generalem, qui tunc forte Volaterris agebat, suppliciter rogat, ut inter suos ibi filios ac professores anumerari, per eum assequi liceret. Itaque ad diem sextam Novembris anni millesimi ducentesimi octogesimi primi, [deinde Conversus Camaldulensis] ad similitudinem patris, Ingeramius Conversus festive a Congregatione suscipitur. Qui propterea accito tabellione, tabulas testamenti paterni in primis ratas gratasque declaravit; subinde vero per novissimum conditum testamentum omnia sua bona in cœnobium contulit, [quæ tam in l urbe Volaterrana, quam in planicie Cassiani fluminis vallis Elsæ, m pleberiis S. Petri in mercato, S. Lazari, & S. Mariæ de Cillicciavola Florentinæ diœcesis sita sunt, [pie obit.] manu Joannis quondam Junctæ Notarii: ex quo die assignatus est illi famulus ad serviendum, reservatusque bonorum usus fructus donec viveret.] Obiit Ingeramius postero anno millesimo ducentesimo octogesimo secundo, tertia die Octobris, fraterna manu sepulcro conditus.

[8] Porro vir Dei Jacobus, hujusmodi profectibus propter patris atque fratris conversionem lætissimus, decem adhuc supervixit annis. Qui quidem, [ipse Iacobus decimo post anno mortuus,] dum vigil sedulusque operarius vineam Domini excoleret, proximum ædificando ac juvando; non æstu, vel algore unquam pressus, sexagesimum sanctæ conversationis attigit annum. Ceterum ad extremum vitæ cursum properans & febri laborans, Patre cum monachis advocato, veniam humiliter petiit, si quid forte non benefactum in eo conspexissent. Nec mora, sumptis ordine Sacramentis, migravit ad Dominum, [miraculisque clarescens] anno secundo & nonagesimo ducentesimo super millesimum, Idibus Aprilis, moxque ab eis in templo Sanctorum tumulatus est, ibique postmodum honoris gratia ara constituta, [usque ad Raphaelis volaterrani tempora, ut ipse testatur, fidelibus circa populis magnopere nota. Qui quidem Raphael quomodo sanctitatis illico signa immodica apparuerunt recensendo, memoratu digna hæc conscribit.]

[9] [sanat letaliter saucium,] Quidam Petrus, cum iter cum fratre faceret, incidit in latrones: qui ubi fratrem primum interfecerunt, deinde letale ei vulnus pariter intulere. Qui audita B. Iacobi fama, sepulcrum supplex adiit, diu lacrymis ac precibus contendens, ut ipse propitiator salutis suæ apud Deum existeret. Tandem illum albis amictum vestibus videre meruit, admonentem, ut jam incolumis factus discederet: cumque veluti e somno velociter ex urgeret, ob tantum beneficium Deo ac Sancto ejus gratias agens, lætus ad propria remeavit. Alius item e n S. Geminiano, cum surdus quatuor annis fuisset, [quadriennio surdum,] ad hunc similiter accedens, sanus & ipse remigravit.

[10] Mulier item Volaterrana, dextro affecta inutilisque brachio, eo ipso tumulo imposito, [mulierem brachio,] statim valida facta, præ novitate rei exclamavit, Deo tanti beneficii auctori per suum Sanctum gratias agens. Alia rursus mulier, quæ in mamilla torquebatur, [alteram mamilla male affectam:] pridie ejus diei qua decesserat B. Iacobus, viri sancti auxilium pia fidelique mente invocans, dum sic instaret, votis auxilium præstolans, illum chirurgi habitu cum arcula unguenti venientem vidit; cujus liquore vulnus persusa, e vestigio incolumis apparet. Insuper e castro o Libiani mulier quædam, ab immundo vexata spiritu, [dæmoniacam liberat.] ad beati viri sepulcrum a consanguineis deducta, ejecto tandem dæmone, omnibus spectantibus ac Deum collandantibus, pristinæ restituta sanitati, in patriam redivit lætissima.

ANNOTATA.

a Est Certaldum inter Volaterras, Senas & Florentiam, pari fere a singulis intervallo, nec longe a Boreali Elsæ fluminis ripa.

b Commentarius Volaterranensium etiam Comitem appellat quod auctoritate vetustiori deberet probari.

c Coluntur hi 5 Iunii.

d Hæc verba & quidquid deinceps [ ] his signis notabimus, absunt ab Italica versione Razzij, quæ proinde arbitramur addita a Fortunio.

e D. Justi prioria vocatur in Commentario Volater.

f An a parochiali diversi? diversi saltem ab Abbatiali, de quo in ejus fundatione scribit Fortunius, Cœnobium cum templo supra in monte Nilio cum monachorum collegio instituit.

g Ab anno 1239 Volaterranæ ecclesiæ præfuit Galganus, cui anno 1251 succeßit Rainerius, & huic cedenti an. 1261 Albertus, tum anno 1273 alter Rainerius, familia Vbertinus; sub quo reliquam vitam Iacobus absoluit, & hanc postremam electionem factam suspicamur.

h Addit versio Italica Razzii, ipsi factis cum titulo Abbatis.

i Eadem versio agri in plano, sub monte Brodonis, satis vicini & commodi monasterio.

k Hist. Camald. p. 1 l. 2 c. 50 dicitur Gerard. Generalis institutus anno 1274, & magistratum tenuisse ad an. 1291, quo obiit VI Idus Aprilis.

l Desunt hæc omnia Razzio, & a Fortunio inserta suspicamur.

m Id est Parochiis seu vicis.

n De oppido S. Geminiani pluribus egimus ad vitam S. Finæ 12 Martii: distat Volaterris circiter 15 p.m. ad Euro-boream.

o Castrum Libiani pari fere intervallo abest ad meridiem, trans Cecinam fluvium.

TRANSLATIO CORPORIS
Ex Commentario MS. de Sanctis & Reliquiis Volaterranensibus.

Iacobus de Certaldo, instituti Camaldulensis, Volaterris in Hetruria (B.)

EX MS.

[11] Anno MDLXXIX Visitator a Apostolicus, a Gregorio XIII summo Pontifice missus, considerans quod altare, [Corpus ad aliud altare translatum an. 1579,] sub quo corpus B. Jacobi conditum erat, pene esset consumptum a rupe, cui adhærebat; ne corpus illud Beatum loci & temporis pateretur jacturam, dum felix ejus anima inter Sanctos electos exultat in cælis; altare ipsum demoliendum & corpus ejus transferendum edixit. Unde pius populus & devoti monachi jugiter obedierunt; & altare illud commutaverunt in hoc idem altare, b ubi apparet picta imago S. Jacobi, diademate ornata, & nomen ejus circa diadema notatum: & corpus subtus altare ipsum posuerunt, uti scriptum reliquit Reverendus Ignatius Razzius Camaldulensis. Cujus scripturæ veritas ac fides a majori parte qui aderant, [anno 1612] testimonio de visu, fuit unanimiter confirmata; anno scilicet MDCXII, quando recognitis solenniter Sanctorum Volaterranensium Reliquiis, recognitionis istius Acta publico instrumento fuerunt consignata a Ser-Raphaele Tanaglio Notario: qui suam scripturam his verbis prosequitur.

[12] Et ex hoc nedum operæ pretium sed apprime necessarium esse duxerunt, corpus illud Sanctum inquirere, priusquam altare, jam fere demolitum, reædificaretur; & annuere precibus Domini Equitis Camilli Guidii, qui de hoc Reverendissimum Abbatem & alios instanter & enixe rogabat. [denuo requiritur & recognoscitur,] Cœperunt itaque percutere lapidem, qui sarcophagum tegebat & aram: & ingens sonitus redditus vacuum subtus esse promisit. Aperta est pars lapidis (nam totus educi non poterat, cum parietibus altare sustinentibus esset infixus) & ea revoluta, apparuit magnum monumentum quadratum, ad longitudinem humani corporis, ubi sanctas Reliquias invenerunt; licet non totius integri corporis, cujus partes in alia Ordinis monasteria, juxta Abbatum devotum arbitrium asportatæ fuerant. Eas igitur eduxerunt, & in plumbeam cassulam, pannis sericis involutam, in eodem monumento reposuerunt; & mox lapidem remotum applicuerunt. Hactenus verba instrumenti, cetera auctores Commentarii præfati sic prosequuntur.

[13] [& rursum an. 1642] Labente mox ecclesia, prætactum corpus, cum ceteris Reliquiis, in S. Clementis speluncam fuit translatum: postea, in eadem pumicosi lapidis urna, fuit sub Crucifixi altare honorifice conditum. Anno deinde MDCXLII, quando Reverendissimus Pater Abbas Camillus de Monte-Varchio Capellam & altare Crucifixi restauravit, & in majorem D. Justi aram transtulit, mense Majo, recognitæ denuo eædem Reliquiæ sunt, a Reverendissimo Domino Alexandro Bana Canonico, & nutu Illustrissimi Domini Nicolai de Sacchettis Vicarii Episcopalis testesque fuerunt prædictæ recognitionis firmatæ per instrumentum Ser-Hieronymi de Compagnis, D. Simon Cecina & D. Curtius Inghiramius. Post quam recognitionem ipsæ Reliquiæ in eodem altari, quod nunc Divi Justi nuncupatur, [transfertur ad altare S. Iusti.] repositæ sunt: & per craticulam ferream inauratam ipsa arca conspicitur, cum inscriptione Italica, quam Latine sic reddimus HIC REQUIESCUNT RELIQUIÆ B. IACOBI DE CERTALDO VOLATERRANI. Ipsius quoque Beati imago, cum diademate splendoribus radiante, depicta, in Abbatia supra portam contignationis ædiumque Abbatialium cernitur, cum hoc elogio. B. Jacobus de Guidis Nobilis Volaterranus, hujus monasterii professus, Abbas, obiit anno MCCXCII, die XIII Aprilis.

ANNOTATA.

a Ejusmodi visitationum sub Gregorio XIII institutarum, maxime per Hetruriam & Vmbriam, varia variis locis invenimus vestigia. Nominatim autem ad 13 Martii produximus exemplum, de B. Erico Perusii honorato agentes num. 5.

b Juxta campanas prope D. Justi aram, inquit Commentarius Volaterranensium.

DE VENER. IDA LOVANIENSI,
ORD. CISTERC. IN BRABANTIA PROPE MECHLINIAM.

[Praefatio]

Venerabilis Virgo Ida de Lovanio, Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, in Valle-Rosarum in Brabantia (S.)

AUCTORE D. P.

Ex familia inter Brabantinas antiqua & prænobili Grimberganorum Dominorum prognatus VValterus, [Ægidius Bertaut an. 1227 decimas donat]cognomento Bertholdus, Mechliniensis urbis Dominus, Bertholdorum illustrem stirpem procreavit: quæ per duos ejus filios VValterum & Ægidium in totidem divisa ramos est, ita ut primogenito ejusque posteris Dominii Mechliniensis titulus, alteri & successoribus ejus a proprio allodio Berlare appellatio manserit. Genealogicum stemma utriusque deducit Miræus in Notitia ecclesiarum Belgii pag. 596 & 592, & ab Ægidio, sub annum MCCXXVII conditum donationis instrumentum hujusmodi profert, pag. 557. Ægidius Bertaut, vir nobilis, omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Notum esse volumus … quod nos… decimas de Berlaere & de Ghele conventui monialium Cisterciensis ordinis de claustro juxta Walem, in honore Dei genitricis Mariæ constructo, in quo & filias nostras locavimus, cum omnibus attinentiis suis perpetuo possidendas in eleemosynam contulimus …

[2] Conventus iste Vallis-rosarum dictus, ad ripam fluvii Nethæ, unica sola leuca distat ab urbe Mechlinia; [monasterio Vallis-rosarum, non ab ipso aut filiabus fundato,] cujus fundationem primam alii ad jam dictum Ægidium referunt, occasione præcitatæ donationis; alii ad filias ejus, Odam scilicet & Elisabetham, eoque allegant sepulcralem lapidem, ibidem superiori seculo visendum, cum hac inscriptione. Hic jacet venerabilis Domina Oda, prima Abbatissa, & Elisabeth soror ejus, fundatrices hujus monasterii, filiæ quondam nobilis viri Ægidii Bertholt, dicti senior, Domini de Beerlaer, Gheel, Duffel, &c. Obiit anno MCCXLVII duodecima Maii.

[3] [sed a fratre Walteri Mechlinia Domino.] Mihi si libera detur conjectandi licentia (nam lapis iste cum sua ænea lamina, dictam inscriptionem continente, circa annum dumtaxat MD videtur fuisse positus) crediderim ipsum Mechliniensem Dominum VValterum, Fratrem Ægidii seniorem, ex sui juris fundis eum donasse Cisterciensi Ordini. in quo nunc situm monasterium est. Cumque ex Nazarethano prope Liram cœnobio deducta eo esset Colonia Virginum, sub regimine B. Christinæ (sic enim appellant) hanc suam occasionem ratas Ægidii filias, VValteri neptes, quæ in Nazareth pie pudiceque educatæ hauserant instituti Cisterciensis amorem, impetravisse a patre licentiam ibidem habitum religiosum assumendi, itaque factam esse præmemoratarum Decimarum donationem. Postquam autem anno MCCXLV fundata fuit Abbatia S. Bernardi ad Schaldim, ex bonis quæ idem VValterus feudi nomine concesserat Ægidio, Ægidii fratris filio, & hic ad usus monasterii condendi legaverat; atque eidem concredita spiritualis cura gemini parthenonis, [& forte post an. 1245 in Abbatiam erecto.] Nazarethani scilicet & Vallis-rosarum; censeo utrique auctum fuisse honorem, ut quæ domus sub Villariensi Abbate solum habuerant Priorissas, libero deinceps jure eligendæ Abbatissæ fruerentur; atque ita primam electam fuisse Odam: quam aliæ deinceps sex ex eadem familia Bertholdorum continuo ordine sunt secutæ. Quoniam vero Ægidius junior vel ante patrem suum ac patruum obiit, vel utrique modicißimo supervixit tempore, potius credimus iis qui senioris Ægidii filias dixerunt Odam & Elisabetham, quam Miræo, qui eas juniori adscripsit: nec enim apparet verosimile quod ambo ad tantam pervenerint ætatem, ut viginti & pluribus ante mortem suam annis habuerint ex Ægidio juniore neptes monasterio maturas.

[4] Vt ut sit, evidens omnino est, neque meretur probari operosius, Nazarethana atque adeo Villariensi Fundatione, hanc Vallis-rosarum esse posteriorem: nimiumque enormiter exerrasse Gramajum in sua Mechlinia & VVichtmannum in Brabantia Mariana; [quod alii perperam factum scribunt anno 1138] hic quidem, cum certum sibi esse dixit anno MCC multo antiquius esse hoc monasterium; iste, cum ejus erectioni annum MCXXXVIII aßignavit. Etenim Villariensis Abbatia, Belgicarum apud Cistercienses prima, anno solum MCXLVI originem habuit, & Nazarethana domus fundari cœpit anno MCCXIX, inter puellarum dicti Ordinis cœnobia primum locum occupans post Parcum-Dominarum, anno MCCXV fundatum. Argumentum vero quod VVichtmannus sumit ex Vita Beatæ Idæ, Cisterciense institutum in ipsa Rosarum-valle professæ, procedit ex evidenti socordis librarii sphalmate: qui descripturus annum illius mortualem, solum signavit MCC pro MCCC, [aut diu ante 1200,] vel aliquo non multum anteriore. Etenim constat ex Vita, Beatam ipsam, cum adhuc in paterna domo Lovanii viveret, Patribus Dominicanis ad suas confeßiones usam: qui tamen anno dumtaxat MCCXXIV illuc inducti sunt, teste Lipsio; & cum jam monacham profiteretur, usa est familiaritate Fratrum Minorum, e vicino Mechliniensium oppido ad ipsam excurrentium, quorum ibi conventum anno MCCXXXI inchoatum docet Franciscus Haræus in Annalibus Brabantiæ. Sed quid opus hæc scrutari accuratius; cum utrumque Ordinem aliquantis post millesimum ducentesimum annis constet institutum fuisse?

[5] Vtinam superesset adhuc autographum scriptoris, qui, sicut præfatur ipse, in unum collegit quæ de miraculosis Venerabilis Idæ operibus, [Ibi scripta Vita Ven. Idæ ex schedis confessarii] ex antiquis originalibus admodum inordinata pariter ac dispersa recolligere potuit … indubitatum testem habens veritatis eum, qui de sanctæ feminæ ore collegit singula, & scripta memoriæ commendavit; Hugonem scilicet monasterii ipsius confessarium virum (ut libro 3 num. 30 habetur) per omnia venerabilem & beatum, ut ob eminentem suæ sanctitatis. reverentiam… in electorum numero Sanctorumque catalogo debeat non immerito recenseri. Equidem crediderim, etiam post scriptam Vitam, [una cum ipsis periit,] conservata fuisse hujus tanti viri de hoc argumento schediasmata omnia; idque vel in Vallis-rosarum monasterio, ubi conscripta fuere; vel in loco S. Bernardi ad Schaldim, ubi forsitan obiit Hugo prædictus. Sed utroque monasterio a Calvinianis hæreticis destructo rebusque dißipatis; perierunt etiam illa, æque ac præcipuum Vitæ exemplar, quod in alterutro fuisse loco non magis dubito, quam possum dubitare alterutrius loci religiosos aut religiosas fuisse, quorum id petentium supplicationi satisfacere cupiens auctor, animum applicuit ad scribendum, schedis indidem subministratis usus. Hic vero credi debet fuisse profeßionis diversæ a Cisterciensi, [sed servata in MSS. Canonicorum Regul.] cum nusquam de Ordine Cisterciensi tamquam suo loquatur, ut fere solent qui proprii Ordinis historias scribunt. Perierat apud Cistercienses labor tam præclarus, nisi damnum quod Hagiomachi postea intulerunt prævertisset Canonicorum Regularium diligentia, colligentium undequaque Sanctorum Vitas, easque per ingentia volumina dividentium in monasteriis Rubeæ-Vallis prope Bruxellas, & Corsendonkano prope Turnhoutum: apud quos hanc vitam reperimus, & collatis inter se MSS. invenimus ita verbotenus convenire, ut alteri ab alteris habuisse exemplar viderentur, & cum eo quod diximus sphalmate transcripsisse.

[6] [unde postea acceperuat alii,] Ex Rubeæ-Vallis MS. Codice ecgraphum nactus Fr. Ioannes d' Aßignies, Camberonensis in Hannonia monasterii religiosus, inter Vitas ac gesta Sanctarum ex Ordine Cisterciensi personarum, hanc quoque Vitam vulgari Gallica lingua edidit anno MDCIII; Latine autem, sed mutato hinc inde stylo, Chrysostomus Henriquez anno MDCXXX inter Vitas quinque Virginum prudentum, quarum ecgrapha ipsi communicaverat Rosweydus noster. Quis Teutonica nostra vernacula, ad usum ipsarum met virginum Roseæ-vallis, concinnaverit epitomen, quæ ibidem legitur, ignoramus. Vnum scimus, eumdem omnibus fontem fuisse: [æque ac nos qui ex ea docemur circa an. 1300] ac proinde ignoscendum æqualiter omnibus, quod nequiverint certius definire annum quo Beata illa virgo ad cælos abiit. Quem tamen haud vana opinatione dicimus fuisse MCCC, aut eo priorem aliquem: propterea quod constet ex lib. 3 num. 10, tempore Venerabilis Idæ adhuc moris fuisse in Ordine Cisterciensi, ut percepto reverendi Corporis Sacramento, etiam ad susceptionem sacri Sanguinis accederent Sanctimoniales: qui mos non videtur diu ultra primum Ordinis seculum tenuisse; exoleverat autem cum Vita scribebatur.

[7] Ejus obitus putatur fuisse XIII die mensis Aprilis, inquit Vitæ auctor: quod deinde secuti scriptores omnes, qui Idæ meminerunt: Heribertus Rosweidus, [13 Aprilis obiisse;] in Fastis Sanctorum, quorum Vitas MSS in Belgicis Bibliothecis invenerat; Arnoldus. Raißius, in Auctario ad Natales Sanctorum Belgicorum Molani; Chrysostomus Henriquez, in Menologio Cisterciensi; Saussayus, in Martyrologio Gallicano; Arturus du Monstier, in Gynecæo sacro; & Gabriel Bucelinus, in Menologio Benedicto. Ex quibus Raißius, æque ac supra laudatus Ioannes d' Aßignies, eum solum adhibuit titulum, [Beatam quidam, Venerabilem vocant antiquiores:] quem vita dabat, Venerabilis Virginis. Saussajus ipsam inter Pios referens, Sanctæ Memoriæ nuncupavit. Ceteri post Miræum in Chronico Cisterciensi pag. 215 & Chrysostomum Henriquez, incunctanter & absolute Beatam nominant, juxta morem in ipso monasterio etiam hodie vigentem. In eo tamen non fuisse consuetudinem festivitate annua recolendi Natalem Idæ, haud obscure colligitur ex illo tam ambiguo verbo, putatur, quo diem mortis signat auctor vitæ: cujus moderationem nos quoque imitati, solum titulum Venerabilis adhibemus.

[8] Quod autem ipsam Vitam huic inseramus operi facit traditio loci perpetua & constans de sepulcro, [sepulcrum, ut Beatæ, in templo fuisse traditur,] ad usque Calvinisticam vastationem habito in maxima veneratione: idque non in cœmeterio, ubi mos erat communiter omnes religiosas sepeliri; non in claustro aut loco capitulari, quod ad privatam dumtaxat cultum spectavisset: sed in ipso quod tunc stabat templo, ubi omnibus conspicuum & publico fidelium honori expositum illud fuisse dicitur. Etenim ejusmodi sepulturæ prærogativa (qualem eo seculo nulla obtinuisset, nisi quam ecclesiastica auctoritas pro Beata habendam colendamque decrevisset) præsumptionem fundat sane rationabilem, quod illa non obtigerit Venerabili Idæ, nisi propter miracula crebra, quibus sanctitatem demortuæ manifestavit Deus; & quibus inducti Prælati permiserint, [quamvis de eo nil dicat Vita,] ut vel a principio communi exempta legi haberetur, & tamquam certißimo Sanctæ ac palam adorandæ invocandæque intra ecclesiam constitueretur monumentum; vel ut e communis sepulturæ loco (quod verosimilius videtur) elevata ossa illuc transferrentur cum pompa religiosa: quamvis nihil istorum litteris consignare curarit pia sacrarum virginum simplicitas, neque tale quidquam indicet Vitæ auctor. Propositum quippe ei erat nihil eorum scribere, quæ ex cujuscumque verbali relatione percepisset, ut habetur in prologo; sed ea solummodo quæ, ut dicitur in epilogo, sui Confessoris ingenioso conamine schedulis exarata scriptoque commendata reperit, sub certa capitulorum distinctione distribuere, quamvis centesima portio scribendorum omissa vel oblivioni tradita certis ex causis indubitanter extiterit, ut in scripto sui dictaminis attestatur Hugo, sanctissimus Christi famulus.

[9] [accepta ex schedis, non perductis usque ad mortem Idæ,] Porro dictas schedulas arbitramur a jam nominato Hugone succeßive scriptas, prout singula vel ipse per se comperit, vel ex Beatæ Virginis ore collegit, confessionum ejus auditor secretorumque conscius pariter & symmysta: idque eo fine, ut servirent Vitæ, post Idæ mortem conscribendæ. Quod cum ipse non præstiterit, crediderim eidem fuisse præmortuum; eo magis, quod, ut dixi, de morbo & obitu venerabilis Virginis, deque sepultura ac secutis miraculis nihil reliquerit, quo pertexeretur historia ex istiusmodi schedis conficienda. Quam autem laudabilis fuit illius diligentia, tam merito reprehendi potuit negligentia successorum; qui & morienti adfuerunt & sepulturam curaverunt, & secutorum mirabilium testes fuerunt oculati. Quo factum est, ut qui longo post tempore, & forte post integrum aut sesqui seculum, suscepit hoc argumentum tractandum; quando jam nemo supererat, qui de non scriptis certum oculatæ fidei posset testimonium dicere; necesse habuerit paucis lineis obitum Beatæ attingere, nequidem de die mortis inveniens indicium usquequaque indubitatum. Postquam vero hic Vitam scripsit, ejusque epitome etiam vernacula lingua cœpit a sanctimonialibus legi; aucta proculdubio est sepulcri veneratio & vicinorum Idam invocantium accensa pietas.

[10] [anno 1580 dissipatur per hereticos monasterium] Ast ubi Mechliniensi urbi incubuit feralis tempestas Iconomachorum, contra Deum ac Regem suum fœderatorum (quod anno MDLXXX mense Aprili contigit) fugatis cum sua Abbatissa Anna Teurx sanctimonialibus, eversum exitiali procella monasterium est; neque eversum tantum, sed omnino sublatum de medio, grandioribus lapidibus omnibus, maxime altarium ac sepulcrorum, Vlißingam in Zelandiam avectis, ad extruendas ibi Principi Auriaco ædes. Quinto post anno restituta Catholico Regi Mechlinia est: sed religiosæ Virgines ab exilio regressæ, cum nec ruinas quidem monasterii sui invenirent, neque ulla in agro esset ipsis securitas ardente tunc maxime bello; cœperunt Refugium urbanum habitare, ubi licet per duodennales inducias aliquantulum recreatæ ad novi monasterii fabricam haud segniter animum applicarent; [una cum sepulcro;] optatæ tamen pacis successu frustratæ, recrudescentibus sævius quam antea bellis, coactæ sunt in urbe subsistere, & penitus dimittere cœptam fabricam usque ad annum MDCXLVIII. Atque ita desolato per tot annos loco, abolita prorsus est, si qua inter accolas perseveraverat, Idæ veneratio; [quod adhuc latet.] ipsumque ejus sepulcrum, cujus nulla amplius relicta vestigia erant, ita in oblivionem venit; ut nulla illius habita ratione, jacta sint novi claustri templique fundamina. Quibus insigni sedulitate Ioannæ van Laethem Abbatissæ ad culmen perductis, anno a premulgatione concordiæ duodecimo, Christi MDCLX, die XXV Iunii, in locum atque ordinem pristinum reductus est conventus virgineus, ea solennitate quam loci Confessarius amicus noster Bernardus de Grande, una cum reliqua monasterii historia dilucide conscripsit, in libro nobis humaniter commodato Ex libro autem jam dicto didicimus, Venerabilis Idæ sepulturam credi fuisse intra hortum claustri majoris, circa eum angulum qui proxime attingit chorum Conversarum: ubi spes est sacra ossa invenienda, quando Superiores congruum judicaverint ea requirere, & antiquum tam piæ sanctæque Virginis instaurare cultum: quo fortaßis haud parum proderit noster hic labor in ejus Vita publicanda.

VITA Ex MSS. schedis Hugonis Confessarii ab auctore anonymo compilata,
edita ex MS. Rubeæ-Vallis Canon. Regul.

Venerabilis Virgo Ida de Lovanio, Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, in Valle-Rosarum in Brabantia (S.)

BHL Number: 4145

EX MSS. HUGONIS CONFESS.

PROLOGUS.

Qvoniam inter varia Sacræ paginæ rudimenta, Sanctorum exempla non minimum ædificationis locum obtinent (quippe quod ex moralibus vel allegoricis dictis ad utilitatem legentium, per viam instructionis, elicitur; hoc in Sanctorum gestis, vivis & efficacibus argumentis, velut ad oculum demonstratur) idcirco tam petentium supplicationi, quam propriæ devotioni satisfacere cupiens, ad rescriptionem vitæ Venerabilis Idæ (quam in monasterio quodam Cisterciensis ordinis, [Vita hæc meliori ordine digesta, ex antiquis originalibus;] quod Vallis-rosarum ab indigenis appellatur, omnipotens Dominus olim sui famulatus obsequio mancipavit) animum pariter & stylum applicavi: & quæ de miraculosis illius operibus, ex antiquis originalibus, admodum inordinata pariter & dispersa recolligere potui (non prioribus scriptis derogans, sed ea pro modulo parvitatis meæ corrigens & emendans) in unum, opitulante superna pietate, conieci: libellumque ex præmissis confectum, his qui in planioribus sacræ Paginæ locis ædificationis sibi victum quæritant, ad eliciendum si quid in eo sapidum invenire potuerint & suo conveniens desiderio, delegavi; sperans me cum Euangelica vidua remunerationis aliquid accepturum: quippe qui licet in sanctæ Ecclesiæ suæ templo non magnum quiddam cujuscumque scripturæ munus offerre prævalui (quorum nulla mihi copia suffragatur egeno prorsus & pauperi) feci tamen quod potui: duoque minuta, quæ mihi dudum ad sustentationem propriæ paupertatis acquisieram, benevolentiæ videlicet & eloquentiæ, qualicumque liberalitate qua potui in proximorum subsidium erogavi. Attende ergo, Lector, imprimis hujus operis me non auctorem esse, sed potius collectorem: parum enim aut nihil eorum quæ scripturus sum ex cujuscumque verbali relatione percepi; sed solum, ut dictum est, ex quibusdam scedulis adunata sub Capitulorum certa distinctione distribui. Quapropter a me dictorum fidem quærendam fore non arbitror; aut si congruam de veritate materiæ cautionem præstare nequivero, temeritatis meæ a quolibet reor arguendum; cum certum & indubitatum testem habeam veritatis, illum scilicet qui de sanctæ feminæ singula quæ dicturus sum, ore collegit & scripta memoriæ commendavit. Is siquidem spiritualium amicorum illius præcipuus extitisse dignoscitur, [conscriptis ex ore Idæ a confessario eius, viro sancto.] & confessionum ejus auditor, secretorumque conscius pariter & symmista. Hunc etiam tantæ sanctitatis & reverentiæ virum, multorum & gravium personarum attestatione, fuisse comperimus; ut non solum fides illius dictis vel scriptis, omni remoto suspicionis scrupulo, valeat adhiberi; verum etiam ob eminentem suæ sanctitatis reverentiam, tam ex vitæ puritate quam ex supernarum revelationum, quibus claruit, affluentia relucentem, in electorum numero Sanctorumque catalogo debeat, ut speramus, non immerito recenseri. Sed his interim prætermissis aliorumque descriptioni, quibus propensior suppetit eloquiorum copia, reservatis; ad nostræ narrationis exordium veniamus.

LIBER I. Prior pars vitæ in domo paterna peractæ.

Capitula primi libri.

1 De lumine, quod adhuc infans vidit in altari.
2 De eo quod diabolus felicibus ejus actibus invidit, & patrem suum ad ejus odium excitavit.
3 De vindicta patri suo irrogata, pro injuria quam sibi intulerat.
4 De diversis tentationibus, quibus eam diabolus infestavit.
5 De mira abstinentia, quam in diebus juventutis suæ sibi ipsi imposuit.
6 De eo quod stigmata Passionis Christi in manibus, pedibus, & latere ejus apparuerunt.
7 De eo quod pauper quidam, ab ea receptus hospitio, repente disparuit.
8 De eo quod interdum Angelico ministerio comunicari meruit Dominici Corporis sacramento.
9 De eo quod præ nimio desiderio communicandi sanguis ex ore & naribus copiose effluxit.
10 De eo quod legendo, Verbum Caro Factum est, ipsum Verbum in ore suo carnem factam sensit.
11 De eo quod matrona quædam claritatem, de cælo emissam, super ipsam radiare conspexit.
12 De eo quod Dominus, ad preces ejus, in vinum optimum cerevisiam commutavit.
13 De eo quod pisces gurgitis ad eam adnataverunt, & aves gallinacei generis accurrerunt.
14 De eo quod Christum Infantem cum Magis adoravit.
15 De eo quod Dominus sororem suam carnalem, pro molestia illi illata, corripuit.
16 De eo quod soror sua magnam luminis claritatem super ipsam radiare conspexit.
17 De eo quod sororem suam carnalem a morte resuscitavit.
18 De eo quod sibi revelatum fuit, se parem fore cuidam monacho Præmonstratensis Ordinis in cælesti beatitudine.
19 De eo quod præ nimio amore, quem sensit in anima, in corporalia membra exterius adurebatur.

His Capitulis in margine notatis, distinguimus Vitam more nostro in capita grandiora & numeros.

CAPUT I.
Ortus, educatio, illustratio divina: Patientia ob aversum animum patris.

CAP. I.

[1] Fuit in oppido Lovaniensi, quod Brabantinorum Principum ditioni subjacere dignoscitur, & inter cetera a Lotharingici Ducatus oppida præcipuo nobilitatis & honoris culmine sublimatur; [Nascitur Lovanii honestis parentibus:] fuit, inquam, nostris temporibus virgo quædam, Ida nomine, locupletibus & honestis exorta parentibus, ac inter suos generositatis & venerationis privilegio non mediocriter insignitis. Hanc itaque cum ex divina concessione parentes filiam genuissent, & ex sacro baptismi lavacro renovatam, per Christianitatis titulum Ecclesiæ sanctæ gremio consignassent; affuit in ipso confestim infantilis ætatis exordio, vas electionis sibi in ea prævidens, divina miseratio; quodque futuris etiam temporibus ad eminentem eam perducturus esset perfectionis apicem, efficaci jam demonstravit & docuit argumento.

[2] Quodam siquidem tempore, cum adhuc infra metas infantiæ constituta, [parvula in ecclesiam ducta,] necdum adolescentiæ terminos attigisset; accidit ut venerabilis mater Virginis hanc secum ad ecclesiam duceret; quatenus ineuntis ætatis exordio sub jugo Domini, potissimum cum adhuc naturali polleret flexibilitate, cervicem recalcitrationis ignaram deprimeret; & juxta sententiæ proverbialis oraculum, novam testam virtutum imbutam odoribus, ad supernæ gratiæ dulcedinem capessendam, per tam laudabilia conversationis initia præpararet. Ubi cum ad Missale simul officium mater & filia cum ceteris, quorum ibidem tunc immensa affluxerat multitudo, consisterent; [tempore Missæ] & ad sacræ Hostiæ, sicut moris est, elevationem, visum pariter & animum dirigentes, mirificum Dominici Corporis sacramentum, in panis specie demonstrandum, devotis digne mentibus observarent; aperti sunt confestim oculi Virginis innocentis, & vidit quasi stellam igneam, [vidit lumen ad altare descendens,] immodico splendore simul & rubore perfusam super altare desuper descendentem; & velut ardentem faculam, ipsum, cui illapsa fuerat, altaris loculum claritatis suæ radiis illustrantem; & sic demum, ad instar fulguris, velut in ictu oculi; citissime disparentem. Innuente per hoc, ut existimo, divina clementia, quod per hujus Sacramenti veneranda mysteria Virgo Christi, cui hæc videre corporalibus oculis sunt concessa, magna futuris temporibus virtutum incentiva, & propensa perfectioris vitæ caperet incrementa. Quid enim aliud hæc mystica visio portendere videbatur, nisi quod ignis ille divinus, non comburens, sed illuminans, qui dudum Christi discipulorum corda cælitus illustrarat, [in prognosticon Sanctissimæ ejus vitæ:] in hujus quoque Christi Virginis animam, mysterium suȩ virtutis jam jam operaturus, influeret; & ad præparationem dignissimæ mansionis, in qua futuris temporibus habitare dignaretur Altissimus, in ejus pectore consuetæ præventionis officium jam tunc exerceret? Hanc quoque venerabilis ejus genitrix hujus visionis interpretationem edidit, & super hac re non dissimilem isti sententiam protulit: præmissa quippe, narrante filia, post mysteriorum expletionem domi reversa, rescivit: & eamdem non incongrue super hac visione sententiam proferre poterit, quisquis venerabilis Idæ conversationem vitamque sanctissimam, quam diebus suis exercuit, intento considerationis intuitu diligentius indagabit.

CAP. II.

[3] Cum itaque, sub miræ simplicitatis & innocentiæ gestu, laudabilem vitæ suæ continentiam, puella bonæ conversationis & indolis, exactis jam infantiæ simul & pueritiæ finibus, [annos nata 18,] ad metas adolescentiæ perduxisset; & annorum duodeviginti numerum, in æde paterna, sub omni puritate puellaris castimoniæ, parentum enutrita solicitudine, peregisset; cœpit in ejus animo, quidquid in hoc mundo pretiosum reputari solet aut delectabile, tamquam nullius æstimationis vile peripsema, miro modo vilescere: quippe quæ jam cælestium delectationum initiata commerciis, & inflammata desideriis, ad supernȩ felicitatis gaudia, Spiritus sancti ducente gratia, didicerat anhelare. [anhelat ad sanctam vitam,] Siquidem cum per labentium decursum annorum ad bivium Pythagoricæ litteræ pervenisset, eum quem quasi in egressu mundi posuerat, pedem retrahens; & spretis mundi delectationibus, quibus transitorio quodam intuitu paulo ante videbatur intendere, dexterum illius ramusculum apprehendens; cœpit continuo de præteritis negligentiis efficaces pœnitentias agere, corpus castigando domare, cor suum & conscientiam omni qua valuit diligentia custodire, frequenter ecclesiæ limina terere, sermonibus ædificatoriis & sanctis collationibus assidue interesse: sed & a paternis opibus, de quibus tamquam de perperam acquisitis sua se conscientia remordebat, velut a venenosis rebus atque mortiferis, in quantum potuit, abstinere.

[4] Verum dum hæc & horum similia per dies singulos a nova Christi tirone solicitius agerentur, videns & invidens humani generis æmulus & bonorum omnium insatiabilis inimicus; videns, inquam, [Incitante diabole] quod per talia virtutum exercitia venenosum caput suum Virgo devota Deo contereret, ipsumque respectum pariter & illusum a sede cordis & conscientiæ suæ, non muliebriter aut ignave, sed forti virilique constantia propulsaret; furibundus nimis ac turbidus, & velut ingenti quadam injuria lacessitus, ad antiquæ deceptionis stropham se continuo convertit: & qui muliebri suasione primi parentis olim pectus a nativo robore per serpentis astutiam emollivit; nunc vice versa per virilem proterviam, astute satis & pertinaciter intromissam, frustra licet, invincibile pectus virgineum impugnavit. Pater siquidem Virginis venerandæ (vir scilicet mundanæ solicitudini deditus, [incurrit in odium patris,] & secularium negotiorum curis immediocriter occupatus, cum devotam filiam suam ab his, quæ secularium negotiationum exercitio in diebus suis avaro corde congesserat, & incessabili studio quotidie congerebat, tamquam a rebus sordidis & avaritiæ cœno multipliciter inquinatis, quantum valuit, abstinere conspiceret; a paterna pietate delirans, & rectam intentionem filiæ cæcis oculis non considerans, omnem fellis sui commotionem in insontem mox cœpit evomere: [cujus acerbas impugnationes,] turbatoque rationis intuitu, quam præconio commendationis potius exaltare debuerat, asperrimis maledictionum ictibus non cessavit diebus singulis, innocentem & totius recalcitrationis nesciam, impugnare. Sed dum hæc per multa temporum interstitia gererentur, & hinc pater filiam crebris minarum jaculis, affectionis paternæ prorsus oblitus, impeteret; illinc paternæ crudelitatis insultus, patientiæ clypeo præmunita, mirabili constantia filia sustineret; [patienter suffert:] non defuit electæ suæ, tam fortia certamina pro se sufferenti, justo cuncta disponens judicio, divinæ rectitudinis æqua miseratio: quod ut sequentia declarabunt, novo quodam & his diebus inusitato miraculo, tamquam validissimo non est dedignatus ostendere documento.

CAP. III.

[4] Quodam siquidem tempore pater Idæ Venerabilis in cellavinaria sua plurima vini vasa contulerat, quæ, sicut prædiximus, terreni lucri cupidus, venalia per ordinem exponebat. [petit certam sibi vini mensuram concedi, pretio addicto:] Ad quem cum memorabilis ejus filia, quatenus aliqua sibi crederetur vini mensura, futuro tempore certo sibi pretio refundenda, quodam die mancipium, cujus utebatur obsequio, direxisset; confestim inter patris familiam & præfatum nuntium, instigante diabolo, dura nimis & aspera cœpit oriri contentio, super eo videlicet, quod hæc erogato satagebat acquirere pretio, quod sine venalitatis pacto non illicite suis usibus applicare poterat, ejusque indifferenti dominio valuisset perfrui libere tamquam suo. Quod cum recitante familia pater æmulus advertisset, & ob quam hæc ita gerebantur causam protinus agnovisset, [indignantis ideo patris] totam repente furoris sui commotionem in illam incutiens,* & omni qua valuit austeritate tamquam in vindictam linguæ flagellum exacuens; aggressus est innocentem furibundus impetere, verberum injuriosa cæde lacessere, blasphemisque vocibus impostricem & hypocritico respersam vitio, devotissimam Dei famulam inclamare.

[5] Sed justus & misericors Dominus, qui per Prophetam Christos suos tangi, & in Prophetis suis prohibet malignari, non æquanimiter electæ famulæ suæ ferens injuriam; evidenti pariter & inconsueto miraculo, digne satis, ut prædictum est, & patris pertinaciam justa severitate corripuit, & quanti a se æstimaretur devotæ patientia filiæ, demonstravit. [1 Par. 16, 22] Nam omnia quæ diebus his in promptuariis suis pater vina congesserat, innaturali pariter & præpostera corruptione prorsus infecta, [omne vinū corrumpitur] continuo rebullire cœperunt; & nativo colore pariter & sapore deposito (prout interdum æstivo seu verno tempore condensari solent & infici priscaque potabilitate remissa, per dies aliquot infirmari) tam patri familias, quam omnibus quibus hæc videre vel audire permissa sunt, nō tam miraculosū quam miserandū de se spectaculum prȩbuerunt. Si quidem hiemali tempore, die videlicet Sanctorum Innocentium, hoc gestum esse dignoscitur: quo tempore vinum, hujuscemodi corruptionis impuritate respersum, sub nostro climate minime reperitur. Quo viso pater infremuit, & velut furibundus aut rabidus, quid faceret aut quorsum se verteret, ignoravit. Discurrebat ergo per singula vasa mœstus & ejulans, nunc hæc nunc illa discretione gustus examinans, & si quid forsan ex omnibus sanum inveniretur observans. Sed frustra miserum mens coëgit anxiata discurrere: nam & ea quæ b raspeciæ vulgari eloquio nuncupantur (quod quidem inauditum & eventu rarissimo manet apud nostrates penitus inexpertum) quasi una cum aliis eodem tempore divina fecerat ultio rebullire. Tunc vero paterfamilias, ultra quam credi possit admirans, & tamen hæc justo sibi contigisse Dei judicio nescius aut non considerans, clausis super se diligentius ostiis domus suæ, tam grave dispendium, [quod nulla ejus industria emendatum,] quod incurrerat improvise, [conabatur] si forte valeret, ingeniosa satis & exquisita industria propulsare. De præfata namque raspecia partem aliquam, in vase seorsum emissam, ad excutiendum ab eo præfatæ corruptionis intolerabile nocumentum, scopa percelli mandavit diutius & moveri; ob eam videlicet causam, ut vel sic naturali sibi restaurata virtute per hujus infusionem & cetera fortasse valerent ab infectionis suæ discrimine reformari. Sed non est Sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. Ille quippe qui mortificat & vivificat, qui rerum ordinem pro voluntate sua disponit, dirigit, & immutat; ille, inquam, qui præter naturalem ordinem hoc pestilenti contagio vinum hominis, ob injuriam electæ suæ vindicandam, infecerat; hoc ipsum in eodem corruptionis tenore, frustrata penitus illius inani spe pariter & industria, conservabat.

[6] Verumtamen cum hæc ad Venerabilis Idæ notitiam pervenissent, paternarum injuriarum prorsus immemor, illius dolori cœpit affectuosissime compati; & ut patri in se commissa remitteretur injuria, [orans filiæ pristino vigori restituit.] vinique sui, pro cujus amissione tam anxie turbabatur, mortifera sanaretur pestilentia, divinam est aggressa clementiam instantissime deprecari. Quam pius Dominus protinus exaudivit, & omnia patris sui vina, morbosa corruptione confestim ex promptuariis effugata, die crastino, restituto sibi tenore pristino, reformavit. Attende, lector, quanti fuerit apud summum Judicem hæc ejus famula meriti; pro cujus injuria vindicanda, tam severo miraculo tamque crudeli castigatione, sui pertinaciam injuriatoris vindex persequitur divinæ correptionis austeritas, etiam in præsenti. Attendat quisquis hæc legerit, Dei famulos non injuriis lacessendos esse, sed omni potius honoris obsequio venerandos. Discat Deo in Sanctis suis dignam honorificentiæ servitutem impendere, qui non dedignatur eosdem oculi sui pupillæ Scripturæ testimonio comparare.

ANNOTATA.

a Lotharingiæ inferioris nomine censetur tota illa regio, quæ Schaldi & Mosa comprehenditur, a Comitibus Lovaniensibus aliquando possessa.

b Raspecia, vas plurium doliorum capax, in quo vetustiora vina sic servantur ab œnopolis, etiam per æstatem, ut alterationem ejusmodi non patiantur. Non invenio quidem scriptorem qui vocem istam usurparit, pecias tamen dici dolia, id est partes, in compertu est; Germanis autem rasten est quiescere, Belgis hodie rusten, unde vox composita, quasi dicas rast-piece.

* an Verberum?

CAPUT II.
Contra diaboli tentationes Christi passio assumpta. Pœnitentiæ, & arcta vivendi ratio.

CAP. IV.

[7] Cum autem per hæc & alia diversorum generum tentamenta, miserabilis ille Christiani nominis adversarius nihil penitus se profecisse cognovisset; quin potius seipsum, tamquam imbellem & invalidum, pariter irrisioni & despectui subjacere conspiceret; [Tentata a diabolo] ac fortem Christi Virginem, per diversos victoriæ suæ triumphos, quamquam invitus & a virtutum suarum æmulus, immensis præconiorum titulis per dies singulos exaltaret; apertis tandem impugnationibus illam fore confinxit iterum impetendam: ut quam occultis immissionibus eatenus ditioni suæ minime subjugaverat, monstrosis saltem larvalium visionum imaginibus & terrorum immissionibus, [larvosis spectris,] a statu rectitudinis inclinaturus, invictum illius propositum impediret. Nam formas quasdam visibiles, & horrore nimio circumfusas, interdum nocturnis horis orantis aut psallentis aspectibus anteposuit: [odore fœtidissimo,] interdum etiam odorem quemdam delectabilem ac suavem, & post paululum in putorem fœtidissimum commutatum, illius naribus importavit: aliquotiens vero conclave, in quo morabatur, ictu valido tam graviter impetivit, ut & totam ædificii structuram impetuoso satis horrore concuteret, [concussione conclavis,] ut ad longe positorum aures ipse quoque concussionis crepitus evolaret.

[8] Quodam etiam nocturno tempore, quasi feretrum quoddam ante se positum, non sine stupore pariter & admiratione, conspexit: in quo dæmonis astutia collocatum tamquam defuncti cujuspiam funus apparuit; [illato feretro;] in quod etiam omnis adinventor malitiæ versipellis insiliens, corpus supra pedes statuit; & sic in ipso simul cum ipso progrediens, ad Dei famulam cum ea luctaturus accessit; arreptamque per brachia diutius quidem violenter intorsit, sed Dei Virgine supernum auxilium implorante, victus pariter & confusus evanuit. Et quamquam immodico pavore cor sanctæ mulieris hac phantastica visione turbaverit, [triumphat de hoste] ipsa tamen palmam victoriæ obtinens, & inimici rugientis sævitiam ad nihilum redigens, triumphum e prælio reportavit, erat enim eo tempore cor ejus spem habens & fiduciam magnam in Domino, propter id maxime quod præcedenti die reparata fuerat victorioso pariter & vivifico Dominici Corporis sacramento … At quoniam, ut prædictum est, [ob Eucharistiam pridie sumptā;] humani generis adversarius hinc quidem insidiosas ejus calcaneo decipulas abscondebat, inde vero manifestæ rebellionis machinas, quibus virtutum suarum expugnaret ædificium, erigebat; videns Dei famula repugnandi necessitatem ex utroque latere duram satis incumbere, deceptorios quidem laqueos discretionis oculo diligenter advertens, eorum insidias declinando potius quam resistendo satagebat illudere; [discrete insidias devitat:] & viribus corporis affectiones cordis aptissime commensurans, & ne quid forsitan ultra sufficientiam virium suarum expeteret, intra metas possibilitatis suæ se comprimens & angustans, ad statum perfectionis, per tritam æquitatis semitam, inoffensis & ordinatis gressibus incedebat. Sciebat quippe remissam quorumdam conversationem & tepidam, spiritu quidem incipientium, sed carne consummantium, in conspectu divinæ Majestatis acceptam non existere: sciebat nihilominus exterminatas hypocrytarum facies omnipotenti Domino non placere. Quapropter in omni disciplinari custodia semetipsam instantius exercendo, hinc quidem affectiones cordis ab omni lasciviæ vanitate cohibuit, inde vero superfluæ præsumptionis evitatis anfractibus, mediam eligendo semitam in neutram partem a discretionis tramite declinavit.

[9] Ceterum ad apertiores expugnatorum insultus, quibus per varias tentationes ædificium conscientiæ suæ non cessabat assidua molitione concutere, depellendos; ipsum angularem lapidem, qui est Christus Dominus, in structuræ suæ fundamento composuit; & quidquid ex Euangelicis voluminibus, ac sacrarum Scripturarum exemplaribus, [munit cor exemplis sanctis,] Sanctorumque gestis insignibus, ex omni parte colligere potuit, ad sui defensionem, in cordis & conscientiæ suæ munitionibus, adunavit. Dum enim, ad intuendum, aliquid vanum aut quacumque nociva delectatione permixtum, versipellis illius oculis ingerebat; hæc protinus in Dominicæ passionis scuto telum impugnationis excipiens, [& scuto passionis Christi,] & qualiter a perfidis Judeorum turmis oculi Dominici velabantur, vigilanti memoria reminiscens, hoc ipsum tentationis jaculum, tamquam inefficax & invalidum, absque difficultatis obstaculo, procul a memoriȩ suȩ finibus, expellebat. Si vero quid faciendum occurreret, in quo fomitem cujuscumque delectationis adverteret; ex adverso fixuras clavorū, quibus in cruce manus Dominicæ cruentabantur transfossæ, opposuit: & sic periculum immissæ tentationis vitans, & ipsam nihilominus cordis intentionem facile corrigens & emendans, ad quodlibet opus illicitum manus in antea non laxavit. Hanc quoque de ceteris membrorum officiis considerationis normam jugiter in mente retinuit: ut si fortassis illorum alicui diabolica suasio vanȩ cujuslibet delectatiunculȩ nocumentum ingeret, hæc ad Dominicæ passionis injuriam, quam eodem in membro Dominus Jesus olim in cruce sustinuit, intentione simul & memoria revocata, per contrariæ meditationis antidotum, hoc ipsum vanitatis vitium, quod inordinate surrepserat, a se protinus effugabat. Sicque factum est, ut dum ad inutiles cogitationes sinum cordis dilatare renueret; dum linguam a vaniloquio; manus, [eoque inutiles cogitationes pellit.] pedes, oculos & cetera corporalia membra, ne laberentur in præceps a quolibet opere nocivo comprimeret; & a noxiis delectationum insultibus libera remaneret, quas inimici sævientis astutia nunc apertis, nunc occultis suasionibus immittebat; & ad verȩ delectationis culmen ascenderet, quam in memoria Dominicæ Passionis, totis affectionum conatibus ac intentionis viribus, exquirebat.

CAP. V.

[10] Sed jam superest, ut ordinem materiæ latius prosequentes, ea, quæ de conversatione Dei famulæ summaria quadam & compendiosa relatione superius memorando tetigimus, jam ad profectum legentium evidentius exprimamus. [Gratiæ divinæ conatur cooperari.] Cum itaque Virgo Domini, flamma cælestis incendii, quam dudum infans viderat in altari, penetralia cordis sui non sine miro devotionis dulcore perfundi, roburque virtutis suæ non consumendo, sed septiformis in se Spiritus gratiam infundendo, per dies singulos attenderet augmentari; non ingrata supernæ gratiæ, sed obviis, ut ajunt, manibus internæ visitationis dona curans admittere; quidquid ad profectus sui lucrum merebatur acquirere per bonorum operum exercitia, quotidiano labore pro virium sufficientia studuit ampliare. De paternis itaque facultatibus nihil, ut prædictum est, [labore manuali sibi & pauperibus providet:] excepta sola qua morabatur camera, suis usibus adaptabat; quin potius nocturno silentio vitæ necessaria manuali labore satagebat acquirere, quibus & propriam indigentiam & pauperum ad se concurrentium egestatem pro facultatis suæ modulo quotidie relevabat. [usa cilicio,] Carnem etiam asperrimo nimis & duro contectam cilicio, spiritui servire cogebat: stratum autem, in quo solebat utcumque requiescere, non operimentorum aut linteaminum exquisita mollitie, sed duris vinearum sarmentis & virgulis undique consternebat. [duro lecto,] Ad hæc quoque paupertatem, esuriem, frigus & alia corporis incommoda jugi patientia sufferebat. Nam panem mucidum & nimia vetustate corruptum, [vili cibo:] eo quod alium non haberet, cum mira jucunditate cordis & spiritus hilaritate sæpissime comedebat: cujus utique gratiosæ jucunditatis affluentiam assiduis cantilenarum neumis b, quas in Dei laudibus affectum simul & animum exercendo, [sacris cantilenis se recreat,] sonora voce decantare consueverat, sæpe repetitis vicibus exprimebat. Tanta siquidem eo tempore vocalis consonantiæ generosa dulcedine claruisse dignoscitur, quod in concentuum exquisito modulamine nulli comprovincialium inferior haberetur.

[11] Hoc ergo dulcisono linguæ plectro, crebra repetitione pulsato, pro cymbalis utebatur & tympano: hoc quoque convenienter aptato naturalique dulcedine decentissime temperato, psalterii vice vel citharæ, præconia laudis divinæ, vocis suæ concinuit instrumento. [Philip. 4. 14] Sciebat etiam cum Apostolo non solum in prosperis abundare, sed in adversitatis quoque tempore tam patientissime quam etiam libentissime penuriarum incommoda sustinere. [scit abundare & penuriam pati.] Quapropter in prosperitatis tempore de susceptis quidem beneficiis omnipotenti Domino laudes debitas exsolvebat: cum vero prosperis adversa succederent, & pericula tribulationum ad comprobandam virtutis suæ constantiam imminerent, non inferiori jucunditatis affectu gratiarum actionibus insistebat. Quis enim in omni vita sua Venerabilem, instante qualicumque tentationis incommodo, recalcitrantem audivit? Quis in omni, quam sustinuit, indigentia murmurantem aliquo tempore deprehendit? Quin potius in tanta sese parcitate depresserat; & appetitum, cujus desideriis acquiescere putabat illicitum, sub tanto moderamine refrænarat; ut, siquando diversa quælibet in ferculis apponi sibi contingeret, his non singillatim, [cibis in unā lanceam congestis semel de dicutitur,] uteretur, ut moris est; sed in una simul congesta lance singula quæque contereret: sicque specialem unicuique saporem excutiens, hujus tam confusi pulmentarii fastidioso satis edulio corporalia membra, semel tantum in die, reficiens, utcumque sustinebat, potius quam alebat. Nec existimo hoc quoque prætermittendum, quod per dies undecim solis tiliæ flosculis, quodam æstivo tempore sumptis in cibo, non tam suam commendabilem reddidit abstinentiam, quam nostram insatiabilem curiositatem, cui diversorum saporum vix sufficiunt exquisita cibaria, [per dies XI solis tiliæ flosculis victitat] reprehensione plenam ostendit & omni confusione dignissimam in hoc facto. Quis enim hæc audiens, ad excusandas excusationes in peccatis, inanibus aut frivolis allegationibus audebit insistere? Quis imbecillitatis propriæ valetudinem, ad obtegendum curiositatis suæ vitium, jam valebit inutili cavillatione prætendere, cum puellam utique teneram, & naturali debilitate gravatam, a cunctis rebus esibilibus, præterquam a solis tiliæ floribus, per tam numerosum dierum spatium viderit abstinere? Quid, pro pudor! hic dicturi sunt hujus seculi divites, ad instar bubalorum inflatis ventribus incedentes; quibus artificiosa cocorum industria vix ex omnibus mundi facultatibus exquisita ferculorum varietas ad votum elicitur, quo miser stomachus, non ad sufficientiam impleatur, sed ad sui corruptionem ac totius corporeæ molis eversionem potius obruatur? Sed & hanc in vestimentorum aliarumve quarumlibet rerum usu, quas ad propriam sufficientiam consuevit humana sibi necessitas applicare, discretionis virtutem semper habuit; ut, quamdiu nullum exinde fomitem delectationis in animo subrepentem adverteret, de rei qualicumque pretiositate non curans, ea cum gratiarum actione simpliciter uteretur. Si vero vel tenuem inanis gloriæ succrescentem hinc titillationem attenderet, [in vestitu & aliis rebus] hanc ipsam a se cum suæ delectationis odioso fomite continuo removeret. Numquam vero in affectatis sordibus exquisitisve deliciis, cum hypocriticis & vanæ gloriæ cupidis, [evitat excessum,] aliquam in se frivolæ delectationis occasionem accepit: sed in omni rerum usu simul & habitu, sub competenti se mediocritate continens, & nulla parte limites æquitatis excedens, hinc curiositatis, [& hypocrisin:] inde vero vanitatis offendicula studioso conamine declinavit.

[12] Quid autem de corporis sui castigatione carnisque suæ maceratione dicturus sum, cum tanti ponderis importabile detrimentum, qualiter muliebris infirmitas absque vitæ periculo per multa temporum intervalla sufferre potuerit, [uno die 1100 vicibus genua flectit,] ab humanis sit pene sensibus alienum? Nam aliquanto dierum spatio per singulos undecies centenis genuflexionibus terram tetigit, & totiens repetitis orationibus aut decantatis eodem numero beatæ Matris & Virginis Mariæ salutationibus, immenso Spiritus sancti favore, [& salutat Deiparam:] lassata genua strenue supportavit. Tam asperrimis quoque spinarum virgulis aut acuminatis cujuspiam, quam vulgus c roscum nominant, arbusculæ foliis omne corpusculum, ultra naturalem pene sustinentiam, flagellabat assidue: ut copiosi cruoris rivuli de plagarum cædibus effluentes, a supremis corporis partibus deorsum per talos usque decurrerent, & sui respersione satis horribili mirum in modum ipsos quoque cum pedibus calceos irrigarent. [flagellat corpus cum magna sanguinis effusione.] Nec his tamen contenta suppliciis aut tormentis, insuper & singula sui corporis membra, quibus olim deliquisse se meminit, id est, faciem, manus, pedes & similia, singulari castigatione disciplinando perdocuit: sicque non ex pectore alieno, sed ex sanguine proprio, gratissimum omnipotenti Domino per dies singulos holocaustum, ut suavem in ara corporis sui victimam, immolavit. [& devotionis fervore:] Tantus quippe devotionis fervor eo tempore cor sanctæ mulieris accenderat, tantūque supernarum virtutum desiderium ejus mentem inflammaverat, ut in omnibus quæ agebat solum Deum testem & conscium secretorum suorum expetendo, non de Confessoris sui speciali licentia, tam arduum iter pœnitentialis industriæ transmeandum arriperet; sed a semetipsa suis impositum humeris importabile, devote simul & strenue bajularet. [non satis conscio omnium Confessario.] Siquidem cum alicui venerabilis vitæ viro, quem in Confessione sibi elegerat, ipsum pœnitentiæ suæ tenorem, non aperta, sed summaria quadam relatione detegeret; & is ad liquidum, quod referebatur, advertere non valeret; ut secundum consuetudinis suæ modum, ad tolerandos ipsos pœnitentiæ suæ labores forti zelo sese constringeret, in suorum remissionem peccaminum eidem injungere studuit: & ad eorum sufferentiam, non tam illius provocatus instantia, quam propria deceptus ignorantia, suis eam admonitionibus incitavit.

ANNOTATA.

a MS. Corsendoncanum, felicitatum.

b Neuma quid sit diximus 6 Aprilis ad Vitam S. Notkeri Balbuli num. 34

c Ruscum sive Ruscus folia pluribus spinis armata habens, eaque semper viridia, Teutonibus vulgo dicitur Hulst: rusch autem nunc apud eosdem juncus, aut cespes juncosus.

CAPUT III.
Stigmata Christi inflicta corpori & sublata.

CAP. VI.

[13] At quoniam, ut prædiximus, totam in memoria Dominicæ passionis summam intentionis suæ considerationisque locaverat, ad quam, [Tota in contemplatione passionis Christi occupata,] tamquam ad præcipuum & singulare præsidium, in omni necessitatis articulo, meditationis simul & affectionis aciem dirigebat; volens pius misericordiarum Dominus electæ suæ, vicissitudine gratissimæ retributionis, occurrere; suæque mysteria passionis, ad sibi compatiendum, novo quodam & satis inaudito rerum ordine, vicinius commendare; sanctorum vulnerum suorum imaginaria quædam stigmata, manibus, pedibus nec non & lateri sanctæ Virginis his diebus impressit: & quæ dudum in cruce, pro redemptione totius mundi, Salvator noster Christus ex clavorum confixione sustinuit, horum venerabili sponsæ suæ gratissima monumenta, non tam in memoria retinenda, [ejus stigmata accipit in corpore,] quam in suo corpore perferenda, iucundo satis & insigni miraculo commendavit. Siquidem in locis manuum aut pedum, illis scilicet ubi jam manus pedesve Dominici clavorum punctionibus arcebantur, [instar circulorum diversi coloris:] quasi circuli quidam diversi coloris, repræsentationes quædam stigmatum intrinsecus simul & extrinsecus excreverunt: quæ, perviorum instar vulnerum, illarum partium totam superficiem occupantes, miraculosum valde de se cunctis, ad quorum pervenere notitiam & aspectum, eo tēpore spectaculum præbuerūt.

[14] Quid enim miraculosius, aut quid jucundius excogitari, vel humanis valet affectibus præsentari; quam antiqua Christi stigmata nostris temporibus in virgineo corpore renovata, passionisque Dominicæ memoriale redivivum & indubitatum de se præbentia monumentum, non jam imaginariis aut mentalibus considerationum aspectibus intueri, sed corporalibus in palam oculis speculari? Lateris etiam aperturam tam hiantem & patulam aliquo tempore, loco quo Christi latus transfossum extiterat, [per vulnus lateris anhelicum attrahit,] hæc Christi passionis æmulatrix & socia persensisse dicitur; quod in eodem, adinstar oblongi vulneris patefacto, ad hepar usque progrediens, halitus per ipsa corporis interstitia laberetur. Quo nimirum loco tam anxiam & acerbam doloris & passionis sustinuit punctionem, [cum acerba punctione] ut ex propinquis quidam, ejus aliquando dolori compatientes, indumenta, quibus operiebatur ad nudam usque carnem extraherent, & ad ejusdem levigationem doloris, ab omni vestimentorum obstaculo, [non ferens ullius rei attactum:] non sine pœnali tamen molestia, totam lateris superficiem expedirent. Nullius enim rei materialis attactum in eo loco sine gravi læsione sustinuit: quapropter & nendi, quo vitæ sibi necessaria quæritare consuevit, officium, eo quod colum ad latus impediente dolore sustinere nequiverit, eodem in tempore sæpius intermisit. Manus etiam & pedes in locis prædictis, [uti neque ad manuum & pedum loca signata:] his videlicet ubi circulata stigmatum superficies eminebat, tam vehementi læsionis angustia premebantur, ut vel leviter his locis aut digitum superponere, vel rem quamlibet corporalem absque dolore gravissimo non valuisset aliquo modo contrectare.

[15] Capitis quoque circumferentiam ex omni parte tam vehemens læsio comprimebat, [dolore capitis coronam Christi spineam videtur portēdere;] ut nil minus quam spineam coronam portendere videretur, quæ sanctissimo passionis tempore, pungendo simul & cruentando, caput Dominicum ambiebat. Quoties autem vel a patre vel a proximis aliquam contumeliosæ persecutionis injuriam innocua Christi tiro sustinuit, toties in præfatis locis vires suas ipsa doloris angustia renovavit: ob hoc scilicet ut exteriori molestia, quam lingua malignantium intulit, ipsi suo capiti Jesu Christo, quondam non dissimilia patienti, dignæ compassionis vicem ipsa rependere disceret: ac proprio læsionis incommodo, [potissimum dum injuriā illatam patitur.] Dominicæ passionis injurias intra se jugi memoriæ retinendo, per viam patientiæ, quam suis sequacibus ipse Dominus olim præcedendo monstraverat, innixa super dilectum suum post illum inoffensis gressibus ambularet. Qualis autem aut quantus is dolor extiterit & læsionis acerbitas, quam in locis eisdem Dei Virgo suæ persecutionis tempore toleravit, sicut nullo rerū materialium instrumento, sed solo nutu divinæ voluntatis illatum excepit, ita nullo verborum ordine declarare potuit. Ipsa quippe miraculi magnitudo, sensus humani capacitatem excedens, sicut humano non valuit intellectu concipi, sic etiam vocali demonstatione non potuit explicari.

[16] [conatur stigmata abscondere,] Videns itaque Dei famula præfata stigmata locis supradictis tam firmiter impressa consistere, quod nullo valuisset ea medicationis aut chirurgicæ curationis artificio removere; primo quidem hæc ipsa, multa diligentia multoque conamine, præsertim illa quæ præferebat in manibus, occulere studuit, [maxime manuum,] & humanis aspectibus ea subtrahere, quæ præter humanam industriam in suo corpore sola divinæ virtutis operatio consignavit. Sed cum incassum in hac absconsionis diligentia sese laborasse conspiceret (ipsa quippe miraculi novitas a proximorum notitia diutius arceri non poterat, eo quod doloris angustia, [sed nō valet;] quam sustinuit in his locis, sua se proditione detegeret, & manualis opera, qua vitæ sibi necessaria quotidie quæritabat, ipsa quæ in manibus apparuerunt, diutius a proximorum abscondi conspectibus prohiberet) timens, ut post accidit, ne fortassis hujus miraculi novitas ob sui raritatem in populo vulgaretur, & proinde tamquam clari nominis aliqua futuris temporibus a populari frequentia coleretur; omnipotentis Dei clementiam effusis precibus exorare cœpit obnixius, [precibus a Deo impetrat externam apparentiam removeri.] ut & præfati timoris occasionem a corde suo repelleret, & ea, quæ prædiximus, a suo corpore stigmata removeret. Qui clementer eam exaudiens, ipsas quidem cicatrices a locis, quibus olim impressæ fuerant, penitus auferendo dimovit; sed doloris pristini læsionem ab eisdem locis ex toto non abstulit. Nam omni vitæ suæ tempore, [sed retinet doloris sensū.] quotiens extrinsecus aliqua malignantium injuriosa molestia gravabatur, toties in præfatis locis ipsa doloris acerbitas continuo renovata, tam ad perferendum æquanimiter proximorum injurias, quam ad recolendum eas, quas pro se sustinuerat Christus passionis angustias, talibus eā, ut sic dixerim, admonitionibus hortabatur.

[17] Attendat igitur & miretur quisquis hæc audiendo legendove cognoverit, quanti meriti quantæque dignitatis apud Dominum hæc ejus electa fuerit; [In his elucet specialis amor Christi erga Idam,] cui pro spirituali munere propria passionis suæ stigmata baiulanda commisit: & quos pro totius mundi redemptione Dominus Iesus olim in suo corpore cruciatus doloresque sustinuit, hos ad specialem amoris sui commendationem in hujus famulæ suæ membris virgineis assidue renovavit. Mirentur alii Dominicæ passionis insignia nostris tēporibus in virginali corpore renovata consistere: mirentur antiquorum vulnerum Christi stigmata, post tot temporū interstitia, in membris virgineis iterum enitescere; quæ nō persecutoris lancea, sed sola pietatis divinæ clementia; non crucifixoris acerba crudelitas, sed sola fecit individua caritatis integritas apparere. Ego vero hæc non tam admiratione digna censeo, quam eximiam humilitatis pietatisque virtutem, quam in hujus mente longe mirabilius ad arduum perfectionis culmen excrevisse conspicio: [& hujus exemplo Christi humilitas.] quæ dum tantæ dignitatis privilegium accepisset a Domino, tantique miraculi digna reputaretur prærogativa & honoris titulo, Christi tamen humilitatem his longe præferens, ad eam potius intentionis aciem erigere maluit, sine qua salutem animæ suæ procurare non potuit; quam ad populares applausus animum inclinando deprimere, quos perfectorum aliquis vix umquam absque vanæ delectationis vitioso contagio declinavit,

CAP. VII.

[18] Quodam etiam tempore pauper quidam, abiectissimæ formæ pannosique cultus vili satis adopertus schemate, quasi petiturus hospitium, ante fores cellulæ Deo dilectæ Virginis astitit; [Pauperem visa sibi excipere,] ac intromitti se, pausandi simul & hospitandi gratia, planctuosis vocibus humiliter exoravit. Quem cum Dei famula, miro compassionis affectu, velut egenum aliquem, in cellæ suæ receptaculo suscepisset; ejusque mendicitati propensa devotione compatiens, ad præparanda sibi vitæ necessaria suæ devotionis obsequium applicare cœpisset; alteram in hoc facto se martham exhibens, & quod olim illa Christo capiti, hæc ejus membris ob amorem Christi devotione qua valuit impendere cupiens, ac circa frequens ministerium diligenter invigilans, & artendens; ecce pauper, [eique ministrare cupiens,] de quo sermo noster exorsus est, ad hospitam suam reverenter accedens, in faciem illius astitit; ejus propriis manibus, ut sibi visum est, pectus aperuit: & per ejusdem pectoris aperturam introjens, intraque semetipsam totum sese recipiens, ac foris disparens, penitus introivit. Mira res & a longe retroactis temporibus admodum inaudita. Ne tamen ex rei novitate legentis animus diutius maneat in suspenso, [foris disparentem per apertum latus intra se recipit,] si quis hujus facti mysterium apertius indagare voluerit, quis iste pauper extiterit, & cujus rei gratia petiturus hospitum ad Dei Virginem declinavit, evidenti demonstratione conjicere poterit ex post facto. Nam subito mens Idæ venerabilis tanto paupertatis abiectionisque desiderio cœpit intrinsecus inflammari, ut omni, qua se pristinis diebus astrinxerat, abiectionis & vilitatis injuria non contenta, mirabili satis exemplo conceptum desiderium cordis sui continuo patefaceret; & quid virtus divina, per infusionem gratiæ quam acceperat, operaretur intrinsecus, inusitato quodam rerum ordine foris illico demonstraret. Mox siquidem propriis exuta vestibus, [mirabili gratiæ divinæ effectu.] ad reclusorium quoddam habitioni suæ vicinum indilate confugit; ibique vili quodam panniculo se involuens, & mattam vice chlamydis desuper circumponens, alioque vili satis operimento faciem suam involuendo submittens, per vicos & plateas, [vili operimento tecta,] tali redimita schemate, per loca quæ magis erant hominum frequentia constipata, cœpit ambulando procedere: sed & ubicumque cultis vestibus olim incedere consueverat, & populares aspectus per habitus ostensionem in se dudum superba reflexerat; [velut fatua ambulat:] ibi nunc, velut amens & fatua, monstruosum quoddam hominibus præbens de semetipsa spectaculum, incedebat.

[19] Quodam etiam tempore, cum in ecclesia sacrosanctis Missarum solenniis, his suis adoperta schematibus, inter esset; & a nemine cognita, cor suum in orationibus & gratiarum actionibus, in præsentia salutaris Hostiæ, [tempore Missæ copiosum sanguinem ex ore & naribus effundit:] dilataret; ex nimia gratitudine devotionisque supereffluenti dulcedine, quam tunc in anima sentiebat, ex ore simul & naribus tanta sanguinis abundantia confestim erumpendo cœpit effluere, quod ipsum quoque pavimentum ecclesiæ visus sit in multa copia, circa loculum, quem ipsa Dei famula jacens occupaverat, irrigasse. Quod aliis quoque temporibus eidem frequentius accidisse dignoscitur: cum scilicet ex amore divino, concepto supra capacitatem humanarum virium, internæ suavitatis abundanti dulcedine frueretur. Cum itaque venerabilis Christi paupercula, per dies aliquot in eo quem præscripsimus habitu, vilis & abiecta, sicut in propriis, sic in omnium oculis videri simul & reputari gestiens, incessisset; tandem a propinquis cognita, & non ficte sed veraciter ab his insana pariter & phrenetica reputata, de cunctorum assensu, ter uno die ligata, [ab propinquis ut phrenetica ligatur,] ter loris fortibus & vinculis est astricta. Sed interim Dei Virgo, cujus mentem in arduo patientiæ culmine fervor ipse paupertatis & desiderium abjectionis erexerat, omnem quam ex his exceperat injuriam parvi pendens, foris quidem vinculis compedita, [& in Deo exultat.] sed interiori cordis invincibili libertate munita, pro susceptis contumeliis in Dei laudibus exultabat. Cum vero processu temporis nullum in ea vesaniæ vel amentiæ fomitem invenissent, ac proinde solutis eam vinculis libertati pristinæ reddidissent; ipsa quidem tanto gaudentius ibat a conspectu consilii, quanto dignior habita fuerat pro nomine Iesu contumelia attrectari.

CAPVT VI.
Eucharistia ab Angelo collata. Amor erga Christum. Effectus Colloquii pii.

CAP. VIII.

[20] Per idem quoque tempus, quo, despectis mundi vanitatibus, ad perfectioris vitæ fastigia cœperat aspirare, validissimum in corde suo fertur concepisse desiderium, percipiendi crebro vivificum Dominici corporis Sacramentum. Sed cum hujus desiderii sui fervorem aliquanto tempore, cum ingenti tædio simul & cordis angustia, tolerasset; & tamen concepti fervoris æstum Confessori suo patefacere non præsumeret; [Eucharistiā sumere cupiens,] ac præter ejus consilium & assensum per effectum operis ipsi suo desiderio satisfacere non auderet; affuit electæ suæ, pro se taliter æstuanti, [nec a Confessario auspetere,] divinæ pietatis altissima miseratio. Nam quod impediente verecundia, sicut prætactum est, expetere non audebat in publico; compassivo miserationis suæ remedio tam illius affectui consulens quam rubori, præter omnem humanæ virtutis industriam, hoc ipsum electam suam consequi mirabiliter annuit in secreto. Siquidem eodem tempore frequenter accidit, ut cum Sacerdos, ut moris est, in altari sacram Communionem acciperet; hæc, in immensum dilatato desiderio cordis sui, sacratissimum pignus Hostiæ Salutaris, Angelico perlatum ut credimus ministerio, sub eodem momento temporis & ore reciperet & sapore discerneret, ac etiam ipso dentium suorum officio masticaret. Ex qua perceptione tanta nimirum jucunditatis & spiritualium deliciarum dulcedine replebatur in corpore pariter & mente, [ab Angelo allatam sumit.] quod non verteretur in dubium ipsum sanctitatis auctorem eo tempore cum gratiarum suarum charismatibus adfuisse. Vere mirabilis Deus in Sanctis suis, qui priusquam invocetur, illorum occurrit votis, annuit desideriis; & quod necessitas indigentium vix multiplicatis precibus assecuturam se fore speraverat, hoc, eorum affectiones annuendo præveniens, impartitur manu gratuitæ pietatis. Vere sanctissimum sanctæ Virginis desiderium dixerim, & omni laudis obsequio prosequendum, quod totiens repetitis vicibus, ut in suo robore firmaretur, de cælo cæleste recipere meruit alimentum.

CAP. IX.

[21] At quonium de validissimo sanctæ Virginis desiderio mentionem fecimus, superest ut cetera, quæ de ea referenda sequuntur, continuato sermone superioribus annectamus. Quadam itaque die, cum ex more cum ceteris, oblationem suam immolatura Domino per manum Sacerdotis, eodem tempore Missarum officia celebrantis, ad altare cominus accessisset; videns calicem super illud, ut erat præparatus ad explenda sacrosancta mysteria, consistentem; tam fortissimo desiderio mox ex eo bibere concupivit, quod ad locum unde processerat eodem accensa desiderio rediens, [ex nimio Eucharistiæ sumendæ desiderio] & illius æstum intra cordis sui receptacula coarctare non prævalens, in tantum ei fræna laxaverit, ut impetuoso suo conamine, confestim ex ejus ore simul & naribus, [copiosum sanguinem mittit:] immensos cruoris rivos excuteret; & donec ad perceptionem Hostiæ salutaris a Sacerdote perventum est, eodem tenore, per ipsas oris & narium aperturas, eamdem sanguinis inundationem absque quovis interstitio jugiter effundere nō cessaret. Mira quidem hæc, nisi tam mirandis succederent plus miranda. Præfatus quippe Sacerdos, quamquam eo tempore Dei Virgini nulla propinquitatis aut privatæ familiaritatis attinentia jungeretur; interna tamen, ut creditur, inspiratione præventus, expleto sanctæ perceptionis officio, confestim ad eam nuntio destinato mandavit, ut ad se remoto verecundiæ simul & timoris obstaculo confidenter accederet, [eoque impedita nequit sumere,] & suo plene satisfaciens desiderio, de ipso calice bibere non tardaret. Quod quidem ob nimiam sanguinis effusionem, qua, sicut prædictum est, adhuc jugiter arcebatur, efficere non prævaluit.

[22] Quam etiam ob causam, ab ejus inundatione post paululum expedita, prorsus infecto negotio, cum suo desiderio tristis ad propria remeavit: ubi cum anxie fervens & æstuans, aut quid faceret aut quo se verteret ignoraret; cujuspiam tandem adreptans Corporalis particulam, [cessante emissione sanguinis,] quod ob reverentiam Dominici Sacramenti jam dudum a quodam suorum familiarium impetratum acceperat, & in secretario suo latenter absconditam cum omni reverentia conservabat: & hostiam quoque non consecratam, [domi hostiā non consecratā sumit:] itemque dimidiam, ut vel sic ardorem sui desiderii saltem aliquantulum mitigando restringeret, avidissime devorando glutivit: sed nec sic fervor ille prævalidus omnino, quamquam tali focillatus medicamine, conquievit. His ergo taliter se habentibus, ecce Sacerdos quidam ei familiaris & intimus, divinæ pietatis, ut ex sequentibus aperte conjicitur, [postea sub alia Missa communicat] inspiratione præventus, misso nuntio Venerabilem Idam protinus ad se accersivit: in cujus præsentia confestim ad altare Missam celebraturus accessit, Sacrosanctam ei Dominici Corporis & Sanguinis communionem tradidit: & sic tandem in pace demissa, post mysteriorum expletionem ad sua cum gaudio repedavit. Quod autem non casu, sed divino nutu, hoc ipsum gestum extiterit, [Sacerdote ab impedimento celebrandi liberato.] ex hoc manifeste probatum innotuit; quod idem Sacerdos, quodam gravissimæ tentationis exasperatus incommodo, divina mysteria sub eo tempore rarissime celebravit: nam & præcedenti die super hoc a Dei Virgine suppliciter exoratus, nequaquam in crastino se celebraturum responderat. At vero sequenti nocte pro liberatione sua, cum multa lacrymarum & orationum instantia, Christi famula laborante; Sacerdos idem a suæ tentationis incommodo, præter spem suam, adeo convaluerat; ut libera mente, gaudens & Deo gratias agens, eodem sequenti die petitionem sanctæ mulieris explere satageret: ad cujus expletionem assensum prius impendere, supra dicto gravatus incommodo, denegarat.

CAP. X.

[23] Sub ejusdem quoque processu temporis, hoc suæ devotionis obsequiis addiderat Ida, Virgo Christi venerabilis, ut speciales quasdam Horas affectione præcipua quotidie decantaret, [Inter orandum] in honore sanctæ & individuæ Trinitatis. Quadam ergo die, cum ad id legendo pertingeret, quod eisdem Horis insertum esse dignoscitur, videlicet, Et Verbum caro factum est & habitavit in nobis (quod quidem ex Ioannis extractum Euangelio præfatis Horis inscribitur: [recitans, Verbum caro factum est,] & in his suo loco satis congrue juxta materiæ consonantiam adaptatur) ecce verbum id, quod lingua formavit & ore protulit, in carnis substantiam transformatum, eodem temporis momento, divinæ virtutis operatio commutavit; ipsam denique carnis substantiam & ore sentiens & sapore discutiens, prius, ut moris est, masticatam ad interiora trajecit: [carnis substantiam in ore sentit.] & factam in ore suo sicut mel dulce, ut alium cujuslibet generis cibum, non phantastice, sed veraciter deglutivit. [Joan. 1, 14]

[24] Sed & alio quodam tempore, cum ad sanctam Communionem una cum aliis quibusdam religiosis accederet; ac præ desiderio, [Communicatura, nescit quomodo desiderium suum explicet:] quod ad perceptionem vivifici Sacramenti tunc mente conceperat, tota spiritualibus deliciis affluens abundaret; unum illorum sic alloquens, nesciens quippe quibus verbis affectum suum digne satis exprimeret, Eamus, inquit, & devoremus Deum. Quam utique verborum seriem, quamquam confuso satis ordine promulgatam, ex amoris tamen secretario in medium prosiliisse non dubitabit, quisquis adinstar sanctæ Virginis affectum habere se senserit amorosum. Mos quippe veraciter amantium ita se habere dicitur, ut eorum intentio vel affectus, eo quod verbis explicari non valeat, non exquisito verborum schemate, [sentit Sacramentum instar piscis a se sumi,] sed incondito quodam & semiplene formato dictionum ordine, potius innotescat. Ut autem sacratissima Communione percepta, Dominici Corporis Sacramentum ad gutturis ima descendit; mox in piscis, ut sibi videbatur, substantiam commutatum, ab interiori parte gutturis ad medium usque ventris, capite deorsum inclinato, semetipsam in longum extendit; & totum illius spiritum faucibus absorbens suis, & in proprii ventris interiora trajiciens, ad instar piscis ad cibum hiantis, avidissime deglutivit: quod non solum in ipsa perceptionis hora, sed per totum diei illius spatium, intra se jugiter actitari sensisse dicitur: ita rei processum & ordinem divina clementia disponente, ut quæ corpus Dominicum sancta quadam voraverat aviditate, ab eo vice versa non ad consumptionem, sed ad felicem ejus incorporationem, non sine grata quadam & jucunda vicissitudine voraretur. Sed quid mirum si supernæ virtutis operatio, quæ Jonam in ventre piscis olim absorptum, & a maris fluctibus conservatum, iterum cum voluit eduxit evomitum; hujus quoque famulæ suæ spiritum, per Sacramenti sui mysterium in piscis specie commutatum, intra se glutivit absorptum: ex quo, velut in tranquillum cordis & conscientiæ portum, denuo, cum voluit, eduxit in aridum; a procellosis fluctibus mundi, eo celerius quo liberius, expeditum. Quid etiam mirum, si Verbum quod in utero Virginis Caro factum, in Sanctorum cordibus habitare disposuit, in hujus quoque Virginis utero, qualiter & quomodo voluit Incarnationis suæ mysteria renovavit. Maria denique Verbum divinitus incarnatum, ad salutem omnium, in mundo pariendo produxit: & ad salutarem animæ suæ pastum, hoc ipsum Ida Venerabilis vice versa, per Lectionis esum, in alvi sui receptacula delegavit.

CAP. XI.

[25] Alio quoque tempore matrona quædam, ei nexu familiaritatis astricta, devotionis causa cum ea pernoctare disposuit. Ad quam cum statuto tempore declinasset, [Cum matrona quadam] & omni caritatis & devotionis obsequio, tamquam sibi familiarem & notam, Dei famula suscepisset; nocte superveniente mulier peregrina lectum in solario, quo Virgo Christi decumbere consuevit, ut cum ea pariter in vigiliis & orationibus ac sanctis collationibus eadem nocte persisteret, consterni sibi devotis precibus exoravit. Quod Venerabilis Ida, pro eo quod secretorum suorum testem & conscium hominem mortalem admittere non consueverat, non libenter quidem annuit; [pernoctans in piis colloquiis,] ne tamen offensionis obicem cordi mulieris injiceret, quamquam involuntarie, supplicantis tamen precibus acquievit. Superveniente vero noctis crepusculo, cum ambȩ simul in eodem solario consisterent, & de supernæ felicitatis gaudiis; de mundi miseriis, inferni suppliciis, Scripturarumve salutaribus monitis, ædificatorios sermones hinc inde proponerent; Virgo Domini nullam interim, ut solebat, internæ suavitatis dulcedinem in mentis arcano sentire prævaluit. [absque sapore pietatis:] Qua de re tantam intra se sub eodem tempore mœroris & tristitiæ læsionem excepit, ut sensum proinde naturalem absque dilationis interstitio funditus amittere formidarit.

[26] Hujus ergo sterilitatis, ut erat magni desiderii, nimis impatiens, omnipotentis Dei clementiam interpellare cœpit instantius, ut mœroris sui nebulam manu solitæ suæ pietatis a corde suo detergeret, [post preces fusas] & consueta supernæ claritatis abundantia tenebrosum suæ mentis ergastulum illustraret. Sed quid plura? Vix ad expletionem suæ orationis verba formaverat, vix ad prosequendum interpellandi studium animum excitarat; cum ecce respicientes ambæ viderunt cælum aperiri, [conspicit cælum aperiri,] splendoremque nimium ex eodem, ad instar coruscationis elapsum, super venerabilem Dei famulam abundanter effundi; totamque simul intus & deforis, velut a solis radiis, [seque illustrari,] copiosissime perlustrari. Ex qua nimirum illustratione, tanta supernæ jucunditatis affluentia mens illius affectusque replebatur interius, [gaudio perfundituruna cum illa] tamque spiritualis immensitate dulcedinis ejus inebriari cœpit animus, ac si totus ad inebriandum in ipsam cellam vinariam eo tempore fuerit introductus. Videbat enim corporali, ut postea referebat, intuitu, cælum, in eo loco a quo claritas ipsa prodierat, in longum pariter & in latum, ad mensuram longioris corrigiæ seu funiculi, quasi scissum in superioribus aperiri: quam utique fissuram & illi, quæ secum in eodem loco consederat, ad majorem rei certitudinem demonstrare quidem voluit, sed tantus eo in momento mentem ipsius sociæ mulieris stupor ac hebetudo depresserat, ac cordis intima pavor invaserat; ut non solum sursum ad videndum, quod fiebat in superioribus, aspicere non valuerit; verum etiam amentis instar & fatuȩ, vel quid faceret aut quomodo se haberet, [teste hujus facti.] pavoris obtenebrata caligine, penitus ignorarit. Testis tamen hujus miraculi post, omni vitæ suæ tempore, fidelis & verax apparuit: & mira quæ circa Dei famulam, annuente superna clementia, videre meruerat, insinuatione veridica multorum notitiæ postea commendavit.

CAPVT V.
Cerevisia in vinum mutata: Piscium & avium accursus. Admiranda extasis in festo Epiphaniæ.

CAP. XII.

[27] Per illorum quoque temporum intervalla, juvencula quædam, quæ semet ante paucos dies, abjectis seculi vanitatibus, ad Beghinarum a collegium, vitæ simul & veste mutata, contulerat; & aliquantulum temporis, [Iuvenculam Beghinam,] in progressu religionis sanctæ, omnipotenti Domino strenue militarat; instigante bonorum omnium inimico, paulatim cœperat a sancto proposito tepescendo deficere: quam etiam a recto tramite versipellis adeo fraudulenter abduxerat, ut quasi canis ad vomitum reditura, jam jam habitum assumptæ religionis abjicere, [statuentem ad seculi vanitatem redire,] & mundanis quibus renuntiaverat vanitatibus se denuo proponeret immiscere. Quod cum ad venerabilis Idæ notitiam pervenisset, & qualiter aut quibus occasionibus antiquus generis humani adversarius suis eam nexibus irretire jam cœperat, advertisset; non tam illius indignata nequitiæ, quam hujus compassa miseriæ, imminenti periculo sese constanter opposuit; & evocatam ad se juvenculam fluctuantem, ac in suum triclinium introductam, [in sua vocatione corroboratura,] nunc blandis admonitionibus, nunc duris etiam increpationibus, prout ipsi perpendebat expedire negotio, suffragiis nihilominus orationum adhibitis, ad propositum emendatioris vitæ reducere laboravit.

[28] Hanc ergo cum una dierum Christi Virgo secum prandere faceret, & vinum quod apponeretur mensæ discumbentium eo tempore non haberet, [ad prandium invitat] infusam crateri cerevisiam epulanti puellæ vice nectaris apposuit: & sic exhilarato vultu simul & jucundis vocibus exclamando, Dignum, inquit, & rationi satis consonum nunc existeret, ut cælestis sponsus has suas sponsas, hic in suo nomine congregatas, in his suis nuptiis misso vini poculo recrearet. Mira res, & non inconvenienter, ut arbitror, [& cerevisiam in vinum mutatam offeri:] antiquo Christi miraculo conferenda: puella namque propinatam cerevisiam confestim ori applicuit; sed qui dudum in Cana, nuptiarum in convivio residens, aquam in vinum cælesti virtute converterat; in hoc quoque nuptiali convivio, prædilectæ sponsæ suæ satisfaciens desiderio, memoratam cerevisiam in vinum optimum commutavit. Bibens ergo puella, vinique saporem & ore suscipiens & palato discutiens, in stuporem versa, magna cœpit vociferatione perstrepere: patratique miraculi novitate nimis attonita, supernæ pietatis eminentiam altisonis non cessavit laudibus ac præconiorum immensis vocibus exaltare. Ex tunc ergo, per hujus miraculi novitatem, in sancto proposito confirmata; per arctam pœnitentialis vitæ semitam, [& in sancto proposito confirmat.] hanc Dei famulam deinceps imitari studuit; ejus in procinctu conversationis suæ sequendo vestigia, donec opitulante divina gratia, per ejus ducatum, ad magna perfectioris vitæ pertingeret incrementa.

CAP. XIII.

[29] Accidit etiam his temporibus, ut ad lavandum quoddam lineum vestimentum, ad stagnum habitationi suæ contiguum Virgo Deo devota quadam die procederet; & ad reformandum, [linteamina ad stagnum lavans,] ut moris est, in eo candoris pristini novitatem, ipsum perfundendo simul & abluendo liquoribus, sæpe repetitis vicibus, humectaret. Quod cum diligenti conamine stans in ripa laticis actitando perficeret, ecce multitudo piscium diversi generis aggregata, tamquam ad desideratum cibum ex imis laci gurgitibus ad manus Virginis adnatavit, ac in ejus conspectu, tamquam ex sua præsentia jucundata, [recreatur multitudine piscium accedentium,] saltuosis gestibus exultando tripudians, quibus valuit salutationum obsequiis, ipsam Dei Virginem honoravit. Confluebant enim ex omni parte certatim, aliisque recedentibus vicissim alii succedebant; & quotiens in aquam manus illa submitteret, ejus apprehensis digitis, his suis rictibus, adinstar puerorum ad papillas dependentium, adhærebant; sicque per multum diei spatium, [eisque pro arbitrio utitur.] gratum cum suis applausibus ei spectaculum exhibebant. Illa vero nunc hos nunc illos apprehensos manibus, in pontem asserinum, super quem stabat, ante se posuit; & cum alios pro libitu voluntatis suæ remitteret aliosque reponeret; nullum tamen eorum a se contrectando fugavit, sed velut matrem propriam indesinenter ejus lambendo vel sugendo digitos, hanc certatim omnis multitudo circumdedit; donec ad illius nutum in profunda gurgitis, unde confluxerat, indulta sibi licentia, renatavit.

[30] Aliud etiam in his diebus isti non dissimile Dei famulæ contigisse dignoscitur: in quo divinæ virtutis magnificanda bonitas, & Virginis suæ veneranda sanctitas apertissime comprobatur. Quadam enim die cum ad ecclesiam, ubi Missalia celebrantur officia, more solito processisset; subiit in ejus animo, quod in ipsam ecclesiam eo tempore non intraret, sed stans foris in atrio, [Missam in atrio audiens,] sacrosanctum quod explebatur in illa mysterium, eo devotius, quo a populari frequentia sequestrata remotius, aforis auscultaret: ubi cum sola, ceteris in ecclesiæ gremio congregatis, illa consisteret; & solitudinis tædio molestata, aliqualis creaturæ solatium affectaret; quasdam utriusque sexus aviculas, [gallos & gallinas evocat,] gallos videlicet & gallinas, in victus sui quæritandis pastibus occupatas intuens a locis remotis, ad illas continuo se convertit, & talibus has verbis eminus allocuta, quod ad se protinus advolarent & divinis secum interessent officiis, adjuravit: Omnes, inquit, vos gallinacei generis aves, in contiguis hujus atrii terminis habitantes, per potentiæ divinæ bonitatem adjuro, [& Missæ sacrificio jubet interesse,] quatenus, omissis interim pastibus, ad ecclesiam convoletis, & sanctis Missarum solenniis ad honorem nostri Creatoris mecum nunc pariter intersitis. Res mira, nostrisque temporibus quanto magis inusitata, tāto dignius inter antiqua Sanctorum miracula recitanda. Vix enim sancta Dei famula verbum ore protulerat, cum ecce præfati generis aves, ex diversis viciniæ locis undique confluentes, ad illam convolare cœperunt; eamque tamquam matrem propriam circumdantes, & quasi quibusdam gestibus se paratos ad ejus obsequium acclamantes, erectis sursum cristatis capitibus, ad eam indesinenter oculorum suorum aciem direxerunt. [quo peracto dat abeundi licentiam.] Stabant ergo cunctæ per ordinem velut immobiles, in illam jugiter intuentes, ac ejus animum non mediocriter hoc suo spectaculo delectantes; donec Euangelica lectione jam in ecclesia recitata, revertendi licentiam ab ea reciperent: & sic inclinatis capitibus, quasi valedicendo ei, rursus unde convenerant ad loca propria revolarent.

CAP. XIV.

[31] Sub eodem quoque tempore magnum nimis & vehemens desiderium cor sanctæ mulieris accenderat, infantis Christi corporalem præsentiam corporalibus oculis intuendi; similiterque ipsum cum Magis, oblatis digne muneribus, adorandi. Quod quidem desiderium per integrum anni spatium fixum in ejus mente duraverat, [Exoptat Christum infantem cum Magis adorare:] eamque per id temporis intervallum immenso sui robore non mediocriter anxiarat. Contigit igitur in Sanctæ Theophaniæ Vigilia, quo tempore scilicet hæc trium Magorum adoratio per universam recitatur Ecclesiam, in Bethleem Herodis tempore celebrata; contigit, inquam, puellam quamdam, sub Beghinali habitu divino servitio mancipatam, devotionis causa cum sancta Dei Virgine pernoctare; quatenus ad Vigilias matutinas, in vicina fratrum Prædicatorum b ecclesia celebrandas, [& nocte Epiphaniæ] simul ea nocte procederent; ibique magna cum solennitate recitandis simul laudibus interessent. Noctis ergo superveniente crepusculo, constratum sibi lectulum ambabus pariter occupantibus; illa quidem ad pausandum membra composuit; Venerabilis autem Idæ solita de Salvatoris infantia meditatio mentem tam fortiter eodem in momento temporis impetivit, [inter meditandum] ut non solum oculis suis somnum & palpebris suis dormitationem indulgere non posset, verum etiam in tantam æternæ jucunditatis abyssum illius spiritus insiliret, ut eximia spiritualis delectationis & supernæ dulcedinis abundantia, quam sui cordis augustia totam capere nō valebat, mirum in modum naturalem situm excedentia singula corporis sui membra grandescerent, & supra mensuram solitæ quantitatis sese tam monstruosa grossitudine dilatarent; ut unus ex pedibus, [mole corporis dilatata] inflationis hujusmodi pondus ferre non prævalens, eodem tempore per medium creparet, ac per multa post temporum intervalla suæ læsionis indicium ex vulnere demonstraret. Videres ergo Venerabilem Idam, consortem puellam immensa corporis sui mole deprimere, solamque, cedente socia, quo simul accubuerant, lectuli latitudinem occupare. Mirabatur quidem altera vehementer, quid hæc repentina corpulentiæ latitudo portenderet; [totum fere lectum occupat:] & semetipsam in extrema statim parte constringens, quo demum fine tam insolitæ rei miraculosa demonstratio clauderetur, intra se diligentius observabat. Nec mora, Dei Virgo, quæ, sicut prædiximus, paulo ante sibi totum lectuli spatium vendicarat, & vix minimam illius extremamve particulam accubanti secum, ob immodicam grossitudinis suæ quantitatem, indulserat; [dein subito disparet:] mirum dictu, tota repente disparuit, ac corporalem præsentiam alteri subducendo, penitus occupatum a se prius loculum ex toto vacuum dereliquit. Tunc vero superstitem nimium stupefactam, & præ subito pavore propemodum in amentiam resolutam, vociferantem audires, & magnis clamorum stridoribus ejulantem: quippe quæ præteritis temporibus vitæ suæ nil simile viderat, & quali clauderetur exitu tam insueti miraculi prorsus inusitata novitas, adhuc penitus ignorabat.

[32] At vero Dei Virgo, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, [& abducta, Deiparam cum puerulo Iesu videt,] interim in domum quamdam, Angelicis, ut credo manibus, transpositam se invenit; ubi gloriosam Dei Matrem, in suo sinu gestantem fructum dulcissimum ventris sui, Dominum videlicet infantilibus membris obumbratum, conspexit: quem etiam adinstar trium Magorum, [eumque adorans cum Magis] prout jam diu desideraverat, in terra prostratis genibus adoravit, At ille dignam electæ suæ vicem rependere non dedignans, elevatis manibus, adorantem se, pietate solita, benedixit. Porro Dei famula, mira cum jucunditate mentis, in matrem simul & filium oculorum aciem dirigebat: ex quo nimirum aspectu tota spiritualibus deliciis affluens, [deliciis Sacris repletur:] & pretiosorum vultuum inæstimabili venustate satiari non prævalens, ab his continuatum sine quavis intermissione visum avellere non valebat.

[33] Post paululum vero, subtracta visione quam viderat, ad se rediit, [reversa ad lectum,] ac sese juxta consortem puellam in suo recubantem lectulo reperit: præfatæque non immemor visionis, Eja pulcherrime fili pulcherrimæ matris, ad similitudinem ebriæ vel amentis, altisonis & sæpe repetitis vocibus exclamavit. In hac autem mentis alienatione non modico noctis illius spatio perdurasse dicitur: ut non solum confusis vociferationibus exclamando, verum etiam corporalium membrorum gestibus ebrietatis excessivæ quædam indicia prætendendo, ne forte supervacuis discursionibus honestatis metas excederet, arctissimis brachiorum nexibus a consorte sua necessario stringeretur: donec post multum temporis ab hac dementiæ valetudine per Dei gratiam expedita, sospitati pristinæ denuo redderetur. Ad se vero reversa, visionem quidem quam viderat, [sibique reddita visionē indicat:] aliquatenus verbis explicare, prævaluit; delectationis vero operosam dulcedinem, quam in prospectu sanctissimæ Dei Genitricis ac ejus dulcissimi filii Jesu Christi concipere meruit, nullis postea verbis exprimere potuit: quippe quæ cunctis humanis sensibus supereminens, ad plenam sui declarationem qualiumcumque verborum intelligentiam non admisit. Nec vero subtracta visione præfatæ delectationis, immensa jucunditas simul cum ea disparuit ac repente, sed quasi continue coram oculis cordis sui visionis ipsius demonstratio versaretur, sic per omne sequentis diei spatium cordis ejus penetralia perfundendo, continua jugitate non desiit abundare.

[34] Sed & eodem die, cum a Vesperarum synaxi, quarum expletioni cum consorte Beghina pariter interfuerat, ad habitaculum suum redire disponens, ante patris sui domicilium pervenisset; iterum eodem tenore per omnia, [rursus in eamdem extasin rapta,] quo & prius, in excessu mentis erepta, gloriosam Dei Genitricem in sinu suo gestantem infantulum denuo cœpit aspicere, prostratisque solo genibus Matrem cum Filio, prout antea fecerat, humiliter adorare. Cadens igitur in terram in plateæ medio, quasi mortua jacuit; rursusque tanta corpulentiæ magnitudo singula corporis sui membra pervasit, ut nisi fortissimis brachiorum amplexibus a socia stringeretur, ipsam fore per medium crepaturam, [similiter dilatatur:] gravissimo timore perterrita formidarit. Nimis igitur anxiata puella, quid sibi faciendum esset, eo tempore potissimum advertere non valebat. Nam consortem suam, in medio platearum, in eo statu, relinquere solam, non tam illicitum quam nefarium esse credebat: at vero clamore perstrepere, vel alienum adjutorium vociferationibus implorare, ne forsan in populo divulgarentur hujus rei celanda mysteria, non audebat.

[35] His ergo taliter se habentibus; ecce pauper quidam a patre sanctæ Virginis hospitium petiturus, in paterno limine constitit, & hospitari se petiit. At vero patre petitionem admittere recusante, mœstus & ejulans hinc recessit; ac juxta sanctam Dei Virginem iter faciens, luctuosas quasdam voces edidit, quibus, [ut pauperi hospitium procuret, excitatur:] ut erat addictus miseriis & arumnis, miseriarum suarum vana nocumenta simul & ærumnarum incommoda deploravit. Cujus vociferationem Dei famula velut in somnis audiens, his interim excitata, confestim ad se rediit: surgensque protinus ad fores paternas accessit, hospitium pauperi denegatum a patre precibus suis obtinuit; & sic demum in suum, unde digressa fuerat habitaculum, ducatum sibi præbente socia, repedavit. Domum ergo ingrediens, & pondus intimæ dulcedinis, quam ex præfatis visionibus in mente conceperat, corporalium virium adminiculo sufferre non prævalens; [domum reversa,] mox in languorem validum & fortem incidens, & proprio decumbens in lecto, dulcique vulnerata amoris spiculo, solis gemitibus & suspiriis intentionem applicuit: sicque continuo tredecim dierum spatio, [13 diebus absque omni cibo permanet:] quorumcumque materialium ciborum substantiam non solum interim non degustans, sed, quod pluris est, ad omnem illorum exquisitam varietatem etiam auditum auris applicare dedignans, solo per id temporis amoris nutrita ferculo, caput a lectulo non levavit. In quodam vero dierum illorum accidit, ut memorata puella, quæ languenti sedulum interim exhibebat obsequium, ad consternendum in quo decumbebat lectulum, ut moris est, quamdam panis in manu deferens portiunculam adveniret quem cum in scabello, juxta virginale cubiculum, ob hoc scilicet ut suum expeditius exequeretur officium, illa deponeret; idem panis, ultra consuetam virtutis suæ naturam, optimam quamdam & miræ suavitatis fragrantiam super ægrotam cœpit effundere; languentisque spiritum tam copiosa sui dulcedine recreare, [excepta portiuncula panis in mentis excessu degustata.] quod eumdem arreptum, nesciens quippe quid ageret, avidissime masticatum ad interiora comedendo trajiceret: & quæ, sicut præmisimus, eo tempore nullum terrenæ substantiæ cibum, non solum edere, sed nec nominatum audire, salva cordis sui pace, valuerat; hunc, de quo loquimur, panem, in quodam mentis suæ excessu, non tam strenue quam avide devoraret. Quod non casu, sed divino nutu taliter actum esse, non incongrue creditur; ut virtus scilicet corporea, continua tredecim diebus abstinentia lacessita, per hujus panis edulium in suo denuo vigore firmaretur. Ut autem a mirante puella, quidnam scilicet portenderet hȩc inconsueta comestio, rogata, sese manducasse cognovit; mox appetitu deficiente de præfato pane gustare non potuit: sicque, donec post diem tertium decimum sospitati pristinæ redderetur, in abstinentiæ continuatæ jejunio perduravit.

ANNOTATA.

a Begginarum Lovaniensium collegium, bellorum tempore, ex Meldert intra urbem traductum creditur, ubi Curiam (sic enim vocant) vulgo het hof, cœptam anno 1205 docent insculptæ in templi lapidibus litteræ.

b Lipsius in suo Lovanio lib. 2 cap. 16 asserit Conventum Prædicatorum Lovanii fundatum fuisse anno 1224.

CAPUT VI.
Soror Idæ senior ab inferendis injuriis deterretur cælesti lumine: soror junior a morte suscitatur.

CAP. XV.

[36] Per id quoque temporis una sororum ejus carnalium, instigante maligno, durissima verborum asperitate quadam die cœpit insontem impetere, verbis injuriosis indigne lacessere; quodque nimis erat inconveniens, [Injuriosis verbis excipitur a sorore:] nec sanctitati deferens nec honori, devotæ Virginis animum, in quantum valuit, ad impatientiam simul & ad iracundiam provocare. Sed qui numquam a justitiæ tramite deviat in judiciis, qui vindictam & retributionem sibi vendicat in Scripturis, quique venerabili sponsæ suæ numquam in suis afflictionibus aut pressuris defuit, & hujus quoque redarguendam inconsultæ pertinaciæ pravitatem, digna satis animadversione, corripuit: & quod in electorum persona, non tam his quam sibi met, a malignantibus irrogetur injuria, manifesto satis indicio demonstravit. [Rom. 12, 19] Sequentis enim supervenientis noctis tenebris, cum hæc, de qua loquimur, ad soporandum in lectulo juxta morem artus sui corporis intulisset; & sopitis curarum tumultibus, [sed a Christo instar pueruli apparente] somnum oculis & dormitationem palpebris indulsisset; ecce puerulus quidam, inæstimabilis, ut postea retulit, elegantiæ, talari pariter & inconsutili tunica redimitus, ei per visum apparuit: qui per subsellii gradum in lectum ascendens, & sese projiciens super illam, pugnorum ictibus ac pedum tunsionibus ipsam cœpit vehementer opprimere; durisque verborum insultibus ejus arguendo stultitiam, & commissam in sororem exprobrando nequitiam, hanc aggressus est nihilominus increpare: Cur, inquit, sororem tuam hesterna die, [& eam reprehendente defenditur.] sine causa rationabili, nec mihi deferendo nec illi, tam contumeliosis injuriarum ictibus impetere præsumpsisti? Cur venerabilem sponsam meam, quæ me tam liberaliter quotidie in membris meis cibat, obsequitur, & ministrat, inconsulte pariter & indigne, tam graviter offendisti? An ignoras mihi met illatam esse contumeliam, quam electæ meæ tam proterve tamque pertinaciter intulisti? Cui cum illa; tremens & pavida, numquam tale quid se facturam de cetero responderet; in super & sororem suam omni deinceps a se prosequendam honoris obsequio, dum tamen hæc sibi remitteretur offensa, firma stipulatione promitteret; Noli, inquit, noli talia dicere, frivolamque de re quam asseris nolito promissionem facere: scio enim & certus sum, quod nunc ad tuam evasionem ista mendaciter asseris; & sicut hactenus ita futuris temporibus, hujus immemor sponsionis, quamplurimas ei maledictorum injurias, & quam multas offensionum illi molestias, non impune tamen, irrogabis.

[37] Hæc dicens ab oculis intuentis, ut sibi videbatur, infantulus quidem evanuit; sed quod talia sibi enarrando vera prædixerit, eventus rei postea declaravit: nam & sequenti quoque tempore talia sæpius iterando repetiit, & nunc exprobratoriis, nunc subsannatoriis, [iterum ab ea irrisa,] interdum etiam cachinnosis sermonibus, diabolicisque in hoc facto consentiens votis & obsequens desideriis, innocuum sanctæ Virginis animum impugnavit. Ex quibus unum adhuc proferemus in medium, quod Sanctorum Dei molestatoribus, ut a sua pertinacia resipiscant; & illorum veneratoribus, ut amplius in sua virtute proficiant, non incongrue dabitur in exemplum. Quodam ergo tempore stans hæc, de qua superiora narravimus, juxta vas vini, quod apud patrem illarum venale tunc temporibus habebatur; Venerabilem Idam, in suo tunc oratorio sanctis meditationibus aut orationibus occupatam, clamosis vocibus & cachinnantis indicia proferentibus, ad se taliter accersivit: Veni inquit, soror, accurre, propera, naresque tuas ad hujus dolii spiraculum applica: & quȩ semper flere desideras, abundanter lacrymas effundere poteris, hujus vini fragantis odore nectareo provocata. Quod audiens illa. Vinum, inquit, sua me crebro suavitate compunxit, & ad fletum effusionemque lacrymarum odoris sui dulcedine sæpissime provocavit. Dixit autem non de vino materiali, quod potatum in ventrem vadit, & in secessum emittitur; sed de vino spirituali, lætificante cor hominis, quod a solis mundicordibus in cælestis gratiæ promptuario degustatur. Hæc dicens flere cœpit, uberrime nimirum eodem in tempore cælestis vini saporem pariter & odorem, [globo igneo super se emicante illustratur.] in illatæ sibi recompensationem injuriæ, superna sibi gratia propinante. Vix autem Dei Virgo verba finierat, & ecce globus quidam luminosus & igneus ipsi, qui in superioribus elucere conspicitur, soli tam qualitate quam etiam claritate simillimus, de supernis emissus, super Christi famulam emicans apparebat: qui totum illustrans illud virginale triclinium, etiam & sororis æmulȩ videndum se conspectibus offerebat. Quem illa videns vehementer obstupuit, & per tam miraculosam hujus demonstrationem luminis a suis excessibus aliquantulum emendata, quid viderit aut qualiter illud acciderit, intimatione veridica, multis post hæc admirantibus, & propensam Dei Virginis sanctitatem ex hoc multipliciter approbantibus, indicavit.

CAP. XVI.

[38] Quoniam igitur in præcedenti capitulo de superno lumine Christi famulam illustrante, brevem sub compendio mentionem fecimus; opere pretium est, ut & alia, quæ de ea referenda sequuntur, continuato narrationis ordine superioribus adjungamus. Quodam ergo nocturno tempore, festo scilicet beati & gloriosi Confessoris Domini Nicolai, [cum eadem sorore ecclesiam ingressa] Venerabilis Ida simul cum sorore sua, de qua superius narravimus, ad ecclesiam processerat orationis causa; ibique juxta morem, ad vacandum Dei laudibus, in secreto quodam ecclesiæ loco se conferens, ante gloriosæ Dei Genitricis iconam, ibidem in cujusdam altaris crepidine collocatam, orationis suæ munia devote pariter & intente, cum gemitibus & suspiriis, adimplebat. Ubi cum per aliquantulum noctis illius spatium, terram genibus & cælum tundens fletibus, ante præfatam imaginem astitisset; & gratum omnipotenti Domino laudis & gratiarum actionis incensum, in ara sui cordis, in odorem suavissimum obtulisset; ecce præfata soror illi cominus tunc assistens, & oculorum intuitum dirigens in eamdem, vidit eam totumque corpus ejus, ex omni parte tam clara perfusam luce splendescere; & quasi non terrena substantia, sed visio quædam appareret Angelica, tanto luminis jubare radiare; quod reverberatis oculis non solum in illam aspicere non valeret, [videtur magna luce circūfundi,] verum etiam in facie corruens super terram, & sese deplorans penitus excæcatam, totum illius ecclesiæ domicilium immensis clamorum vocibus & magnis ejulatuum fletuumque stridoribus adimpleret. Tanta quippe vis claritatis illius extiterat, ut ipsamet postea referebat, quod obtenebrata penitus oculorum acie, nec proprias manus, aut aliud quid interim valuisset aspicere; [unde illa multum emendætur.] donec post aliquantum temporis, effugato prædicto reverberationis incommodo, paulatimque redeunte pupillarum acumine, convalesceret: & sic demum non tam extrinsecus oculorum visum recepit, quam intrinsecus rationis intuitu reformato, per geminatam hujus miraculi novitatem, ab irrogandis Dei famulæ contumeliis inferendisque molestiis de cetero didicit abstinere.

[39] Sed & alio quodam tempore puella quædam, ejus, quam Beghinalem vocant, religionis cultui dedita, sibique per familiaritatis obsequium intimata, [simili in lumine videtur a Beghina] consistens in quadam ecclesia juxta loculum, quem illa suo more vacans orationibus occupavit; omne corpus illius, quasi lucernam intrinsecus illustratam, immenso quodam lumine radiare conspexit: & quod sola videre promeruit, ad multorum post notitiam insinuatio veridica delegavit. In quadam etiam nocte sanctissimæ Nativitatis Dominicæ, cum scilicet in matutinalibus Vigiliis illius diei, quæ Salvatoris ortu præcipue celebrari consuevit, sacrosanctis Missæ solenniis interesset; Frater quidam, ordine simul & officio Prædicator, [& in nocte Nativitatis Christi a quodam Dominicano.] hanc inter duo magna luminaria, velut in candelabris a dextris pariter & sinistris illius apertissime collocata, consistentem aspexit: quorum radianti jubare per multum noctis illius spatium illustrata, situque parili mediotenus hanc illis ambientibus, ex utroque latere constipata; terribilis ut castorum acies, in oculis intuentis simul & mirantis, apparuit; ac sic insuper, ad sanctitatis suæ commendationem perpetuam, illius animum hoc suo miraculo non mediocriter excitavit.

CAP. XVII.

[40] Contigit etiam his temporibus electam Domini, corporalium virium obsequio destitutam, paulatim in languorem incidere; laxatoque complexionis suæ naturali robore, per dies aliquot aliquantulum ægrotare. Quadam ergo die, dum languens in stratu suo decumberet, & morem gerens infirmitati, [ægra decumbens] tam a curis animum quam a laboribus & pressuris extenuata corporis sui membra necessario subduxisset; ecce soror ejus junior & natu inferior (quæ per aliquantum etiam temporis admodum graviter ægrotaverat, at vero convalescentiæ denuo quidem beneficio restituta, [a sorore juniore convalescente invisitur:] sed necdum a pristinæ debilitatis incommodo totaliter expedita, de lecto consurgens, ad hanc velut ad ægritudinis suæ participem & consortem gratia visitationis advenerat) infirmantem sororem quali potuit exhortationis allocutionisque solatio recreavit. Ubi cum juxta languentem & ipsa languens, haud longo temporis spatio, constitisset; & infirmanti, pro ut sua requirere videbatur infirmitas, obsequii quippiam impendisset; ecce paulatim illius oculi repentina quadam obtenebratione caligare cœperunt: & post modicum ab omni visus officio destituti, memoratam puellam excæcatam penitus & omni privatam lumine reddiderunt. Quod illa perpendens, Eja, inquit, soror mi, jam incipiunt oculi mei tetra quadam caligine deprimi. Ac post paululum; Nunc, inquit, excæcati sunt penitus, omnique speculationis officio destituti. [quam subito mortuam deplorat] Quo dicto protinus ante lectulum Dei famulȩ resupina corruit, & justo quidem, sed occulto Dei judicio, repentinæ mortis interitu, cadens in faciem expiravit.

[41] Quod venerabilis ejus soror aspiciens, & super tam improviso morientis obitu nimium expavescens, luctuosis mox vocibus ad instar insanientis infremuit; & totum illius habitaculi domicilium inconditis replens vlulatibus, ac planctuosis vociferationum ploratuumque stridoribus, a lectulo, cui jam diu languens incubuerat, in terram sese corruendo, projecit: ac super defunctæ corpusculum se expandens, miserandum illius interitum compassivo miserationis affectu, sororis nomen frequenter ingeminans, instantissime deploravit. Ad cujus voces omnis domesticæ familiæ perturbata multitudo convenit: & illam quidem exanimatam, [cum domestica familia:] hanc vero super corpus exanime prostratam inveniens, ultra quam dici possit attonita, planctuosis & ipsa vocibus inchoatum a Dei Virgine strepitum, non tam clamoribus indulgendo quam fletibus, augmentavit. Perpendens tamen Venerabilis Ida, non fletibus in hujus executione negotii opus esse, sed precibus; ab ejulatibus quidem interim abstinuit, & ad orationum suffragia continuo se convertit, omnipotentis Dei clementiam instantissimis interpellans precibus, ut & defunctæ sorori vitam redderet, & semetipsam a mortifero, [ejusque resuscitationem precibus impetrat] quo tam anxie turbabatur, mœroris dolorisque dispendio, consueta pietatis suæ clementia, suscitaret. Sed quid plura? Necdum a terra genua, necdum ab amplexo cadavere brachia subducendo levaverat; & ecce, qui per sanctos Prophetas suos, Helizȩum videlicet & Heliam, per alterum quidem Sunamitis, per alterum vero Sareptanæ filium, a mortis nexibus expeditos, beneficio prioris vitæ restituit; quique per semetipsum tres mortuos Euangelicæ Scripturæ testimonio suscitavit; & hujus quoque famulæ suæ precibus inclinatus, exanimato corpusculo vitalem spiritum reddidit: ac hujus facti mirabili novitate, tam illius, quam omnium hæc intuentium animos, effugata prioris tristitiæ nebula, gaudiosæ jucunditatis lumine serenavit. Confestim siquidem, in palam omnibus qui advenerant intuentibus, ad tam sanctæ Virginis attactum oris, puella septies oscitavit, oculos aperuit; ac demum sospitati pristinæ perfectissime restituta, surgens a terra, Deoque gratias agens, in ipso sospitatis tenore, multo post hæc annorum spatio superna favente clementia, supervixit.

CAPUT VII.
Sanctitas revelata cuidam Præmonstratensi, æqualis meriti. Calor ab Ida in aliam translatus.

CAP. XVIII

[42] Fuit etiam his temporibus Ordinis a Præmonstratensis Regularis quidam b Canonicus, vir religiosus & omni sanctitatis ac devotionis titulo decoratus. Hic cum quodam tempore studio sanctæ meditationis intentus, [Canonicus Præmonstratensis] non tam affectuoso quam virtuoso conamine, cor suum cum manibus ad Dominum elevasset; ac super peccaminum suorum indulgentia, super divinæ miserationis impetranda clementia, totum affectionis suæ conatum totumque devotionis obsequium applicasset; tandem in excessu mentis ereptus, & corporaliū sensuum officio destitutus, vidit omnes, [in extasi positus] quotquot eatenus amicos in hoc seculo seu familiares habuerat, a se tolli, seque penitus horum solatio viduatum, quasi solitarium derelinqui. Qua de re turbatus ille, vehementer ingemuit: multos quippe, in hujus seculi laborioso naufragio, tam spirituales eo tempore quam carnales amicos amicasque possederat; & quis tam stupendæ rei sequeretur exitus, attentius observavit. Cum ergo per aliquantum temporis, ut sibi videbatur, in hac mœroris & tristitiæ molestia perdurasset; & quam sustinuit ex amicorum amissione jacturam, causæ ob quam talia pateretur nescius, anxie deplorasset; repente Venerabilem Idam, ante mentis oculos oblatam, aspexit: statumque proprium in ea plenissime recognoscens, [intelligit se æqualis meriti esse & præmii cælestis fore cum Ida:] quod in præsentia Deificæ majestatis æqualis forent meriti, quodque in æterna beatitudine paris insignirentur honore præmii, sancti Spiritus illi gratia revelavit. Qui post paululum ad se reversus, anteriorem vestimenti sui partem, guttis roseis, ac si pro lacrymis sanguinem ejus oculi distillassent, copiose respersam invenit: quas nimirum immensus ille devotionis fervor eduxerat, quem in se paulo ante, non consumens, sed illuminans ignis divini radius, sanctis meditationum inflammatus incendiis, excitarat.

[43] Experrectus igitur a somno contemplationis, & propriæ sensibilitati denuo restitutus, ac non mediocriter super his quæ viderat admiratus, cogitare cœpit, ut præfatam Virginem, in excessu mentis olim demonstratam, inviseret: quam solam, in omnium amicorum familiariumque recompensatione, susceperat; ut cujus vitæ qualisve conversationis hæc foret aut meriti, diligentius exploraret. Qui demum ad eam veniens, mox ut oculorum intuitu formam exterioris hominis in Dei Virgine deprehendit, interioris statum simul & habitum interni visus acumine perfectissime recognovit. Sed & Venerabilem Idam illius interioris hominis status non latuit: confestim quippe, postquam oculorum aciem in illum cœpit vicissim imprimere, totam sui proprii status habitudinem in illius anima conspexit luce clarius enitere. Videntes ergo se mutuo, [amborum animi in sanctitate coalescunt] non secus quam si toto vitæ suæ tempore convixissent, haud dissimili se vicissitudine cognoverunt: & quod apud summum Judicem æqualis uterque foret meriti, quodque pari studio tam orationum quam affectionum exercitio continuatis vicibus institissent, & adhuc simul insisterent divino cultui, per sancti revelationem Spiritus in alterno pectore, non corporalium, sed internorum oculorum acie, perviderunt. Ex tunc igitur & deinceps extitere cor unum in Domino: quippe quos non petulans carnalis affectio, sed Spiritus sancti glutinosa connexio, caritatis indissolubili colligavit vinculo: quos etiam in eodem conservavit amoris sancti proposito, quamdiu postea convixerunt ambo pariter in hoc mundo.

[44] Præfatus ergo Dei famulus, cum post multos, quos in angusto vitæ suæ tempore strenue simul & devote pertulerat, exactos pœnitentialis industriæ agones, ad vitæ terminum æterno remunerandus bravio propinquasset; ac opus, quod dedit sibi Pater ut faceret, cælesti jam dignus præmio consummasset; interrogatus ab amicis, qualiter Idæ Venerabili, post excursam hujus vitæ metam, æquiparandus esset in præmio (præsertim cum is omne virtutum suarum exercitium quasi cursum exegerit, [dictum suum confirmat Canonicus in ultimo morbo:] ac sub brevioris vitæ, compendio; quod equidem illa protraxerat multo annorum curriculo, foretque nihilominus protractura quamdiu vita comite persisteret in hoc hoc mundo) tale mox fertur dedisse responsum: Sicut, inquit, expeditus aliquis miles & alacer, agilioris equi vectus adjutorio, prolixa viarum spatia citissime peragit; quæ debilis quilibet aut ignavioris equitaturæ gravamine molestatus, post multa temporum interstitia vix transmeat aut percurrit: sic ego, divina cooperante gratia, sub brevitate concessi temporis omnes præsentialis vitæ labores explere prævalui; quos illa, velut infirmior, hactenus explicare conata est, & adhuc nihilominus erit expletura spatio temporis post futuri: sicque fiet ut par simus præmium adepturi, quos in hoc utique seculo pari locupletavit merito misericordia Jesu Christi. Quibus dictis ille quidem a præsentis vitæ nexibus absolutus, ad æternæ beatitudinis gaudia transiit: at vero Dei famula, juxta præfatæ sancti viri responsionis oraculum, cursum vitæ laudabilis, in sancto sanctarum virtutum exercitio, per multa post annorum spatia transmeavit.

CAP. XIX.

[45] Accidit etiam his temporibus, ut juxta puellam quamdam, quæ plicandis Corporalibus operam impendebat, casu superveniens, hæc, de qua loquimur, virgo Dei consisteret; [Videns Corporalia plicari a puella,] opusque quod frebat affectuoso quodam intuitu diligenter examinans, id qualiter habebat fieri, curiosius observaret. Confestim enim ut ipsa Corporalia corporali visu cœpit aspicere, sacrosanctum Dominici Corporis sacramentum, quod in his Sacerdotali ministerio fuerat inclinandum, illius simul memoriæ non cessavit indesinenter occurrere. Cujus utique gratissima recordatio mentem suam sanctam, [memor Eucharistiæ] ineffabili quadam delectationis incomprehensibilique dulcedine, per id temporis adeo satagebat afficere; quod præ concepti amoris inæstimabili magnitudine sibi certissime visum fuerit, ignitum illum & fervidum sanctæ caritatis affectum, haud secus quam si materiali fuerit incendio penetrata, penetralia cordis sui simul cum ceteris interioribus inflammasse. Sed quid mirum, si fervorem cælestis incendii, [cælesti fervore inflammatur,] materialis adinstar inflammationis intra se grassantem, etiam corporali sensibilitate intra se deprehendere potuit; quæ per internum amoris affectum in caminum æternitatis insiliens, æterno qui Deus est incendio proximavit? Deus quippe noster ignis consumens est, utique penetrabilior omni gladio ancipiti, & pertingens usque ad divisionem spiritus & animæ: unde & necessario sequitur, ut, quem ad se per immissionem suæ gratiæ misericorditer ad vocat, igne cælestis flammis illustret pariter & accendat. Tanta denique vi rogus ille salvificus eodem tempore Dei Virginis intima pervasisse dicitur, ut ad corporales etiam aspectus, per apparentia foris indicia, laberetur. Nam & puella, quæ, sicut præmisimus, intento juxta se studio plicandis Corporalibus interim insistebat, ex ipsa velut ardentem faculam, instar magni fulguris procedentem, [& puellam vicinam quasi igne externo calefacit.] ac penetrativo suo robore semet ipsam quoque non tam perlustrantem extrinsecus, quam interius inflammantem aspexit; infusumque cum splendoris illustratione calorem, ac si materialis adustionis incendia pertulisset, eodem temporis in momento, potius interiori sensibilitatis indagine, quam exterioris ostensi splendoris imagine, deprehendit. Attende lector, quod & de Sanctis antiquorum temporum, horum similia frequenter audiendo legendove comperimus: unde non incongruenter, ut æstimo, tanto majorem credulitatis fidem, quanto fortiori rerum similium verisimilitudine confirmatam etiam præsentibus adhibemus. His ergo sub brevitatis compendio prælibatis de Venerabilis Idæ sanctæ conversationis initio, [Epilogus libri I.] priusquam ad reliqua procedamus, ut non tam nostro remedio quam lectoris interim tædio consulatur, in amico silentii portu modice quiescendum existimo; & donec utriusque, scribentis videlicet & legentis, intentio beneficio quietis reformetur, narrationis nostræ stylus aliquantulum maneat in suspenso.

ANNOTATA.

a Hujus Ordinis Monasterium, fere ad muros urbis Lovaniensis, Parcum dictum, fundatum fuit anno 1122 a Godefrido Barbato Comite Lovaniensi.

b Fortaßis Rabodo, qui, ut in ipsius monasterii Necrologio legitur 17 Aprilis, solebat jejunare in sextis feriis cum pane & aqua: & aqua aliquoties mutata fuit in vinum miraculose: quare etiam cum titulo Beati inscribitur Natalibus Sanctorum Præmonstratensium, a Chrysostomo vander Sterre vulgatis. Validior foret conjectura, si etiam sciretur annus quo obiit, isque conveniret circumstantiis hic notatis.

LIBER II.
Altera pars piæ conversationis usque ad ingressum in Ordinem Cisterciensem.

Capitula libri secundi.


1 De diversis statibus, ad quos eam divina gratia diversis temporibus elevavit.
2 De eo quod quemdam infirmum ab antrace curavit.
3 De eo quod præ nimio desiderio, quod ad Corpus Christi habuit, manum Sacerdotis mordicitus apprehendit.
4 De eo quod, per Salutationem Corporis Christi, ipsum Corpus in pyxide sonitum edidit.
5 De eo quod præsentiam Corporis Christi, in altari descendentis, sentire consuevit.
6 De eo quod animam suam suspensam in aëre vidit.
7 De eo quod in spiritu vidit Dominum Jesum Christum se consolantem.
8 De eo quod ex nimia gratitudine perpetuam raucitatem incurrit, & vocis suæ modulamen amisit.
9 De eo quod pro quodam Fratre orans exaudiri meruit.
10 De eo quod prægnans a quibusdam æstimata fuit: & de consolatione divina, quam ob hoc recipere meruit.
11 De eo quod Beata Virgo puerum Jesum illi tractandum exhibuit.
12 De eo quod imbres sibi videbantur descendere super audientes Verbum Dei.
13 De eo quod quadam vice defuncta, pro liberatione cujusdam amici sui, ad corpus reversa est.
14 De eo quod præ nimio desiderio, quo desiderabat amplecti Christum, pyxidem, in qua Corpus Christi continebatur, amplexata est.
15 De eo quod quemdam Sacerdotem suspensum ab officio in spiritu deprehendit.
16 De eo quod Calicem Sanguinis Domini super animam suam effundi in spiritu vidit.
17 De eo quod in excessu mentis a Domino mirifice consolari meruit.
18 De eo quod in perceptione salutaris Hostiæ interdum adeo debilitabatur, quod pedibus suis nō valeret incedere.
19 De eo quod animam suam ad instar templi vidit in spiritu dilatatam
20 De eo quod in excessu mentis meruit a Domino benignissime respici.
21 De eo quod in Festivitate B. Mariæ Magdalenæ in spiritu rapta, a Deo visitari meruit.
22 De eo quod quemdam amicum suum ab amentia liberatum sanitati restituit.
23 De eo quod ad Cisterciensem Ordinem se contulit.

CAPUT I.
Varius Idæ status. Pestis sublata.

CAP. I.

[1] In præcedenti libro quod de conversationis exordio sanctæ Dei Virginis ex inspectis olim schedulis ad memoriam redire potuit, humili quidem & depressa, sed veridica narratione præmisimus: [Introductio ad lib. 2.] in præsenti vero, quid de profectu virtutum suarum occurrerit, qualiter videlicet in via sanctæ conversationis suæ jugiter in virtutem de virtute profecerit, ut compendiosius poterimus, anterioribus adnectemus. Et primo quidem de diversis statibus vitæ suæ, quos diversis temporibus in anima sua diversimode gratia sancti Spiritus ordinavit ut voluit, ut paucis expediamus, operæ pretium existimo; quatenus his præmissis, ad ea quæ diligentiorem expeditionis tractatum desiderant, continuata serie narrationis ordo perveniat in futuro.

[2] Talem ergo vitæ statum interdum habuisse dicitur, ut, cum a superveniente gratia visitationis beneficio potiretur, [Ob spirituale gaudium] ex internæ suavitatis abundanti dulcedine, mirum in modum etiam ipsa corporalia membra, quasi cera quæ defluit ante faciem ignis, a statu proprio diminuta, vix quantitatem in se membrorum infantilium, bimulorum videlicet vel trimulorum, [membra quasi puellæ 2 aut 3 annorum apparent:] illo spiritualiter, ut æstimo, caloris incendio liquefacta, prætendere viderentur. Interdum etiam ipsa cælestis gratiæ plenitudo mentem illius intantum inebriando perfudit, ut ubicumque sedendo quiesceret, ipsum in quo residebat loculum, regnum extitisse cælorum, humanæ conditionis eo tempore prorsus immemor, [imaginatur omnem locum regnum cælorum,] existimaverit. Aliquotiens etiam ipsa temporum intervalla adeo sibi videbantur brevia diesque pauci, præ amoris utique magnitudine, quod post horam nonam vel etiam vespertinam, [omne tempus breve,] primam vel tertiam diei synaxim vix crederet effluxisse. Nonnumquam etiam in tantum erepta fuisse dicitur aut in cordis jubilum aut mentis excessum, ut ubicumque sederet, staret, incederet, [seque in amplexu Christi degere:] aut jaceret, semet-ipsam a Christo, seseque vice versa quem diligebat amplecti crederet, ipsum videlicet Dominum Jesum Christum. Interdum etiam his temporibus, ab omni rerum specie terrenarum, ipsa qua fruebatur spiritualis delectatio mentem intentionemque sanctæ mulieris adeo revocarat, ut nihil terrenum sapiens vel advertens, apertis oculis in cælum semper intenderet; [& cum despectu terræ, cælum intuetur.] multumque miraretur, cur homines hujus mundi per tectorum obstacula, quæ domibus imponuntur, aspectum supercælestium, oculorum suorum visui sponte subduceret; & a semet-ipsis irrationabili satis, ut sibi videbatur, industria quodammodo propulsarent. Hos igitur & alios hujuscemodi status vitæ in ejus anima Dei virtus & sapientia, circa progressum suæ conversationis, ordinando disposuit; & quam futuris temporibus ad arduum perfectionis culmen elevare, spontanea sibi bonitate complacuit, in his velut in quibusdam ascensionis gradibus constituta, qualiter ad consummandum vitæ statum ulterius ascendendo pertingeret, his gratiarum suarum charismatibus informavit.

CAP. II.

[3] Cum quodam tempore sanctis occupata meditationibus in angulo domatis sui Dei famula, non tam sola quam solitaria, resideret; repente spiritus quidam fortitudinis in eam insiliens, ipsamque supra pedes suos statuens, ad egrediendum foras cœpit vehementer impellere. Quem sequens Virgo venerabilis, ejusque ducatui se committens, [Spiritu interiore impulsa,] per vicos & plateas (prorsus tamen ignorando quo tenderet) ac si pro cujuspiam expeditione negotii profectionis iter arripere necessario cogeretur, expeditis cœpit mox gressibus ambulare. Pergens igitur, non quo vellet ipsa, sed quo Spiritus sancti duceretur instantia, tandem ad domum cujusdam languidi, juxta patris sui domicilium ægrotantis, ambulando pervenit; hominemque semimortuum in lectulo decubantem inveniens (erat enim extremæ jam Unctionis oleo delinitus) is qualiter se haberet compassivo miserationis affectu dulciter inquisivit. [ducitur ad semimortuum ex peste,] Cui cum ægrotus ille, virtute qua valuit, infirmitatis suæ locum simul & habitum indicasset (erat quippe pestiferæ turgiditatis illius, scilicet quam anthracem nominant, nō tam mirabili quam miserabili nimis inflatione pervasus) ad primum sanctæ mulieris aspectum, in cunctorum qui tunc affuere præsentia, tumor ille crepans per medium, [eumque sanat] introrsus absconsæ pesti mortiferæ mox egrediendi viam præbuit: qua paulatim ex interioribus effluente, confestim tumoris etiam inflatura resedit: priscique doloris acerbitate continuo mitigata, sub eodem momento temporis homo convaluit, ac super adeptæ beneficio sospitatis omnipotentis Dei clementiam, una cum omni congregata populi multitudine, benedixit.

[4] Ex tunc igitur & deinceps in magna veneratione Dei Virgo, prætextu suæ sanctitatis, apud omnes, ad quorum hæc pervenere notitiam, his diebus est habita. Cunctorum quippe, quibus hæc videre vel audire permissa sunt, una fuit immutabilisque sententia, quod per Venerabilis Idæ merita, [famam hujus rei dilatari ægre ferens,] tam acerbissimi doloris fugata molestia, tamque repentine & improvise succedens sospitas in eodem esset ægroto procul dubio reformata. Quod cum ex frequenti relatione multorum longe lateque notitiæ patuisset, ac virginalis sanctimoniæ titulum his temporibus in omni circumiacenti vicinia mirabiliter extulisset; videns Dei famula, per hoc sibi quod jam diu verebatur accidere, vanæque gloriæ, quod eatenus omnimodis evitare studuerat, animæ suæ letale periculum imminere; delatos ad se rumores hujuscemodi gravissime perferendo, vehementer exhorruit; quodque non suis meritis, sed divinis potius fuerat adscribendum beneficiis, hoc sibi per vulgarem famam attribui, non sine multa cordis impatientia molestissime toleravit. Hæc igitur illi prima mutandi status sui seculumq; relinquendi fuit occasio. Solius quippe Dei notitiam, [statuit vitam monasticam inire.] operum suorum consciam & testem habere desiderans; ad monasteriales latebras se transferendam fore satius æstimavit omnimodo, quam per populares rumusculos, quos evitare nequibat in seculo, virtutum suarum thesaurum, pro vanæ gloriæ vili commercio, perditionis exponere detrimento.

CAPUT II.
Varius erga sacram Eucharistiam affectus. Christi præsentia cognita.

CAP. III.

[5] His quoque temporibus accidit, ut gravi quodam infirmitatis incommodo molestata, corpore quidem ægra sed mente sana, lecto decumberet; intrinsecus autem non minori caritatis incendio conflagrata, mirabiliter supernorum desiderio æstuaret. Videns ergo, tam ex ægritudinis circumstantia, [Gravi morbo vexata,] quem ex virium suarum impotentia, diuturni languoris imminere periculum; ad consuetum continuo cœpit aspirare præsidium: quodque solum vel maximum in omni necessitatis articulo consuevit invenire remedium, corde simul & votis expetere, medicinale Dominici Corporis sacramentum. Quod cum ad ejus instantiam vicinus Presbyter in ciborio reverenter, ut moris est, ante aspectum Virginis attulisset; [petit ad se ferri sacram Eucharistiam:] illaque gloriosum illud nostræ redemptionis pignus, extractum e pyxide, nudum in Sacerdotis manu cominus aspexisset; elevato mox capite, totaque virtute qua valuit ad salutarem Hostiam inflexo corpore, desiderii sui nimis impatiens, ad se dexteram Sacerdotis, tractu valido apprehensam, vehementer impellere studuit; [apprehensa manu Sacerdotis,] & sic manum simul cum Hostia devotis amplexibus ambiendo, toto cordis affectu super Creatoris & Sponsi sui corporali præsentia mirabiliter exultavit. Videns ergo Sacerdos inconsuetum exultandi modum, & gestus inusitatam speciem quam prætendit; [in contemplationis extasi diu persistens,] illamque nihil aliud quam phreneticam æstimans & insanam, in primis quidem vehementer extimuit; sed a circumstantibus admonitione suscepta, cum veraciter agnovisset, hanc ex immenso cordis sui desiderio talia facere, diuque per amplexus hujusmodi Creatori suo devotum impendere salutationis obsequium affectasse; tunc & ipse Presbyter illius ad plenum desiderio condescendens, eique secundum voluntatis suæ beneplacitum in præfatis amplexibus acquiescens, post exhibitum Redemptori suo longiturnæ devotionis obsequium, demum ei salutaris Hostiæ communionem exhibuit: [accipit sacram hostiā:] & sic tandem in pace dimissa, pacis auctorem indefesso gratiarum actionis officio benedixit. Ceterum quia dignum satis & rationi consentaneum existere videbatur, ut sponsus sponsæ vicem redderet, & amplexanti se dilectæ & ipse dilectus retransitivis amplexibus obviaret; post sanctæ Communionis expletionem, in particulari quodam loculo, juxta cordis intima sito, ipse sponsus Virginum & amator, illius animam, ex cunctis sui corporis habitaculis evocatam, ad se familiariter accersivit: ibique eam sanctissimis amplexibus honorando, [& amplexu Christi fovetur.] quod prius a sua Virgine gratanter admittere dignum censuit, hoc dignæ recompensationis iterato commercio, non momentanea, sed morosa satis & sæpe repetita vicissitudine, restauravit. Sicut enim ab homine corporalium brachiorum adminiculo quis amplectitur, & sicut in amplexibus brachiorum extrinsecis interioris affectus amicitiæ jucunda quadam experientia degustatur; sic a divinis amplexibus omnem animam suam illa sensisse dicitur, haud dissimiliter in una sui corporis parte recolligi, jucundisque pariter & amorosis affectibus, ipsi sponso suo Christo Domino, per mutuæ complexionis & congratulationis officia, firmissime copulari.

CAP. IV.

[6] Dum quadam die verbum prædicationis, apud vicinum Beghinarum conventum, ut moris est, in ecclesia declamatorie proferretur; hanc de qua loquimur, Dei famulam una cum aliis eodem tempore contigit ad præfatum locum, [Properans ad concionem,] audiendi verbi Dei simul & indulgentiarum gratia, reverenter accurrere; præfatoque sermoni simul cum multis, quos illuc devotionis fervor attraxerat, interesse. Quo dum festinanti gressu, tota caritatis inebriata dulcedine, properaret; accidit ut per ecclesiam quamdam in vicino positam iter faceret, quatenus & longioris viæ dispendium evitando depelleret, [per ecclesiam aliquam transitura,] & Creatori suo Domino devotum in suo transitu salutationis obsequium exhiberet. Cum itaque, per meatum ejusdem ecclesiæ, cœptum itineris sui procinctum instantius expediret; ad chorum usque progrediendo perveniens, ad fores ipsius oratorii gressum fixit; genibusque solo dimissis, illud venerandum nostræ redemptionis pretium, Dominici videlicet Corporis honorabile sacramentum, in altaris superficie reverenter in vase reconditum, [Christum in sacra Eucharistia salutat,] aspectu devotæ considerationis intuens a remotis, hoc ipsum ex intimo cordis arcano, gratiarum actionis voce prolata, devotissime salutavit; Ave, inquiens, benigne, pie & dulcis Jesu: qui pro nostra redemptione crucis patibulum expetisti, nosque a perpetuæ mortis nexibus tuo pretioso sanguine redemisti. Quo dicto, priusquam a terra genua sublevasset, ictus quidam validus ipsam, [& resalutatur ictu valido pyxidis audito:] cui salutaris ille redemptionis nostræ thesaurus immissus fuerat, pyxidem ab interiori suæ parte vehementius impulit; sonitumque faciens validum & excussum, hunc ipsum, vice resalutationis, ad aures suæ Virginis ipse Sponsus Virginum, ex eodem habitationis suæ vasculo, delegavit.

CAP. V.

[7] Inter cetera quoque gratiarum dona, quibus electam suam insigniverat omnium gratiarum Dator munificus & charismatum Distributor, & hoc ei pro speciali munere contulisse dignoscitur: [Christi præsentiam in Missa agnoscere solita,] ut absque dubitationis ambiquo Dominici Corporis honorandam sanctamque præsentiam, assidue in altari per virtutem consecrationis descendentem, in eodem descensionis suæ momento spirituali quadam indagine deprehenderet; etiam cum ab eo loco sequestrata, per remotionem corporalis præsentiæ, longioribus quoque spatiorum interstitiis haberetur. Unde factum est, ut aliqua dierum ad Reclusam quamdam, sibi nexu familiaritatis astrictam, juxta vicinam ecclesiam in reclusorio vitam solitariam actitantem, visitandi gratia declinaret, [dum Reclusam invisit;] eique suo more familiare colloquium atque salutaria monita propinaret; ubi cum de contemptu mundi atque mundanorum, & appetitu cælestium, utrisque sese vicaria relatione pascentibus, sermo copiosus in medium prosilire cœpisset, & mira suavitatis sua dulcedine mentes Christi fidelium utrimlibet affecisset; Venerabilis Ida, Spiritu sancto sibi certissime revelante, cognovit illud humanæ salutis honorabile Sacramentum esse præsentialiter inibi, [novit sacram Eucharistam ibi fore:] videlicet ipsum Corpus Dominicum in eodem reclusorio certissime contineri. Deo quippe devota femina, præ nimiæ devotionis affectu quem ab olim ad ipsum gesserat, Dominici Corporis sacramentum a quodam sibi familiari Presbytero jam dudum impetraverat, ut in Corporali reverenter illud acciperet involutum, & in altari, quod ad hoc ipsa construxerat, adoraret honorifice collocatum. Cujus præsentiam, ut solebat, Ida Venerabilis Christi famula deprehendens, & Creatorem suum adesse veracissime recognoscens, ad Reclusam conversa protinus; Adest, inquit, o Domina, Pater meus: illum utique vocans & nominans Patrem suum, quem in eodem habitaculo paulo ante præsenserat; aptissime reclinatum. Quod audiens & intelligens altera, miransque vehementer unde vel a quo sibi revelata fuerint hæc arcana, primo quidem erubuit & delatum sibi sermonem volens inficiando comprimere, [eamque id inficiari conatam] frustra licet, inventa mox excusationis stropha, quod fecerat, ambiguo quodam verborum ordine palliavit. Porro beatissima Dei famula, noli, inquit, Soror mi, noli factum laudabile, quod fecisti, sub excusationis pallio pertinaciter inficiando contegere: sed potius ipsum benedicito, qui te dignatus est ejus sanctissimi Corporis, immensa bonitatis suæ clementia, custodiæ deputare. Sed quid plura? Convicta tandem altera, [fateri compellit] quod fecerat inficiando diutius occultare non potuit; sed rem gestam ejusque processum Dei famulæ per ordinem intimavit. Attende lector, quod & spiritu prophetiæ manifeste claruisse dignoscitur in hoc facto, quo revelante patefecit in publico, quod duobus tantum consciis olim patratum extiterat in occulto. Porro Venerabilis Ida, mulieri valefaciens, hinc abscessit: & continuo lampade cum oleo comparata, [eique lampadem cum oleo donat,] qua reverendo Corporis Christi mysterio sui splendoris obsequia jugiter exhiberet, ipsam eodem in loco dependere suis impensis & sumptibus procuravit.

[8] Sed & aliud isti non dissimile, quodam alio tempore considentibus ambabus in eodem domate, de divinisque pariter colloquentibus, accidit quod eodem spiritu revelante, prophetali nimirum edocta præsagio, prius ipsa mente percepit, & assidenti sibi sociæ postea revelavit. Ambabus enim, ut dictum est, pariter considentibus, Ida Venerabilis in verba prorumpens, inusitatum quippiam & admirabile protulit: [indicat eidem Christum per consecrationem adesse in ecclesia vicina:] nam summum adesse Pontificem altisonis vocibus acclamavit. Quod altera non intelligens, quisnam esset ille summus Pontifex, & ubinam esset, instanter cœpit inquirere; sciens profecto Dei sponsam hujusmodi sermonem incassum minime protulisse. Ad quam Ida Venerabilis; Illa, inquit, eadem hora, qua dictum verbum ex ore protuli, descendit utique Dominus Jesus Christus, qui nimirum est summus Pontifex, in altari. Sacerdos enim quidam adveniens Missam celebrabat in ecclesia, qui ad elevationem salutaris Hostiæ celebrando pervenerat eadem hora, qua virgo Domini vociferando proruperat in hæc verba. Mirabatur altera pro eo, quod jam celebrationis hora consueta transjerat: accurrit tamen, fenestram aperuit, & celebrantem in altari Missam Sacerdotem quempiam deprehendit; qui paulo ante, scilicet cum Dei Virgo Summum denuntiavit adesse Pontificem, ipsam salutarem Dominici Corporis hostiam elevarat. Sed quid mirum, si mens sancta spirituali visu speculari poterat, quod oculis corporalibus non videbat; cui visibilium & invisibilium omnium Contemplator, ad speculanda cælestia pariter & terrena, lumen suæ deificæ claritatis assiduis revelationum apparitionibus ingerebat. [& hoc sæpius in variis occasionibus,] Nec hoc semel aut raro quispiam accidisse putaverit, sed sæpe repetitis vicibus, his aliisque temporibus id evenit. Et non solum in illis ubi celebrabatur ecclesiis, ipsa præsente tale quid accidisse comperimus; sed omni fere tempore, tam in his quam in aliis adiacentibus & vicinis, cum elevabatur ipsa salutaris Hostia. Super hujus rei certitudine comprobanda, sicut impinguabatur affectus interius, sic etiam illuminabatur intellectus & ipse divinitus illustratus. Frequentius enim his diebus, in horis præcipue prælibatis, tanta jucunditatis affluentia mens sanctæ feminæ replebatur, præsentis quidem spiritu, sed corpore tunc absentis; quod in voces altisonas interdum, ut erat deliciosa, prorumperet; & quod sentiebat intrinsecus, apertissime extrinsecus indicaret, [firmissime adstruens:] sic inquiens, ut si omnes Sancti tui negarent te, Sanctissime Domine, nunc præsentem, & in altari sacerdotales digitos te tenentes; ego tamen omnibus sola resisterem, & te præsentem esse modis omnibus affirmarem. Et ne qua super hoc tam insigni miraculo cujusquam in corde remaneat hæsitatio, volo si possum hoc ipsum expressius exemplo patefacere, quod subjungo.

[9] In Monasterio, in quo postea religionis habitum assumpsit, unus Sacerdotum in eo celebrantium, hoc pro quadam habebat consuetudine solitum & memoriæ commendatum, quod post ipsa consecrationis verba substantialia, [etiam ante elevationem intelligit consecrationem per actā,] sacram Hostiam aliquantulo moræ spatio, licet indiscrete, devote tamen astantibus occultaret; & non prius nisi a semetipso, prolixius fortasse quam oportuerit, adoratam, etiam aliis adorandam, in sublime sursum erectis brachiis, ostentaret. At Venerabilis Dei famula, quoties id fiebat, ad campanæ sonitum ut ceteri, vel ad elevationem ipsius Hostiæ nullatenus attendebat; sed stratis in terra poplitibus, in altari descendentem Dominum adorabat obnixius, hora quacumque præsentem in spiritu sentiens. Super eo tamen præfatum Sacerdotem, opportunitate se vice quadam offerente, [& sacerdotē in ea re cunctabundum arguit.] benigne corripuit, & emendatum a tali consuetudine devota precum instantia revocavit. Non solum autem in elevatione Sanctissimi Corporis hanc miræ jucunditatis gratiam obtinere promeruit, verum etiam in perceptione vivifica Sacramenti, licet absens corpore, spiritu tamen præsens, eamdem quoque sæpissime degustavit.

CAPUT III.
B. Idæ extases variæ, maxime circa Eucharistiam raucedo contracta.

CAP. VI.

[10] Accidit etiam his diebus, ut in hora sancti sacrificii, tempore quo divina mysteria tractabantur, hæc beatissima mulier, a totius iniquitatis inventore diabolo, [Distracta empore Sacrificii] per momentum temporis a suo distracta proposito, frivolum & inutile quid intra se volveret; & salutaris oblita mysterii, cor & mentem vanis extra se cogitationibus applicaret. Cum ecce beatæ mulieris anima, confestim e domicilio corporis educta, manibus Angelicis ad altiora sustollitur, & ad sui memoriam, unde paulo ante digressa fuerat, hoc ordine revocatur. Videbat enim semetipsam ea vice super altare, quo divina mysteria tractabantur, instar solis ex omni parte luminosi in aëre dependentem; ipsaque mystica Sacramenta, [per extasim ad Eucharistiæ adorationem reducitur:] quorum prius oblita fuerat, omni cum reverentia desuper intuentem; & sic demum ad se reversa benedixit Altissimum, hoc tam benigno visitationis suæ suffragio suam ipsius animum a diabolicis nexibus eruentem:

CAP. VII.

[11] His quoque temporibus accidit, ut in una dierum orationi dedita, post longa singultuum interstitia crebroque repetita suspiria, tandem in mentis excessu Virgo Domini raperetur, [a Christo pectus ostendente invisitur,] & corporalium sensuum officio consopito, mens extra metas corporeas ad contemplanda cælestia, Spiritus sancti virtute præambula, duceretur. In quo raptu vidit, non corporalium oculorum intuitu, sed spiritalium intellectu, sibi apparentem in humana specie illum præ filiis hominum speciosum, Dominum videlicet Iesum Christum, vidit, inquam, eum cominus ad se venientem, & pectus suum illi nudum & discoopertum a vestibus ostendentem, eique ut ad se properanter accederet, ac de pectore suo mellifluo potum salutarem acciperet, apertis signorum indiciis innuentem. Aliam quoque personam, reverendi vultus & habitus, ad latus suum astantem aspexit: ad quam se convertens Ida Venerabilis, oblatam sibi divinæ largitatis affluentiam, etsi verbis eidem explicare non potuit, evidentibus tamen indiciis, nutibus videlicet & gestibus gaudiosisque tripudiis indicavit. Illa tamen vice, sicut postea retulit, ad pectus Dominicum non accessit: quippe quæ sola dilecti dilectorisque sui præsentia tam suaviter afficiebatur eodem in tempore, quod nullam præter hanc internæ dulcedinis influentiam illa mentis suæ definita capacitas intra se potuisset includere. [uti sæpe alias] Quamquam alias & hoc ipsum sæpius imo sæpissime, per similes raptus ab humanis sensibus elongata, cellamque vinariam introgressa, de sacro cum Christi discipulo Dominici pectoris fonte potaverat, ipsa teste, cui talia prægustare concessa sunt adhuc in humano peregrinanti corpore, nobisque comperta præfati sui Confessoris, utique viri per omnia beatissimi, scriptis pariter & vivæ vocis testimonio mediante.

[12] Sed & aliud quiddam memorabile de vivifico Dominici Corporis sacramento, sub eodem ferme tempore, sibi contigisse legendo comperimus: quod quia per mentis excessum erga se patratum extitisse perpendimus, his quæ de similibus sunt digesta narratu simili per ordinem annectamus. Quodam itaque tempore, cum in ecclesia domui suæ contigua Missale celebraretur officium, hanc, de qua loquimur, Dei famulam una cum aliis eidem officio contigit interesse. Quod cum obsequio ministrorum idipsum celebrantium usque adeo processisset, ut perceptio sacri Corporis & Sanguinis immineret ex ordine peragenda; venerabilis femina, quæ per omne tempus illud omnipotenti Deo devotissimas gratiarum actiones in ara cordis obtulerat, [sacram Eucharistiam in extasi accipit.] & ad cælestia contemplanda cor suum cum manibus elevarat; in excessu mentis erepta prosilivit, & quod miro desiderio paulo ante quæsierat, in corpore, nescio, Deus scit, an in spiritu, communicari sese videlicet ea vice sacramento vivifici Corporis & Sanguinis impetravit. Columba quippe nivei candoris, ut sibi videbatur, advolans e supernis, [columbā orē eam inferente,] ipsum Corpus Dominicum ori suo reverenter imposuit: & ex aurea concha, quam secum illa detulerat, æque reverenter in ejus gutture Dominicum Sanguinem instillavit. Mira res & cunctis post seculis admiranda. Videres hominem, adhuc in mortali corpore positam, non a quovis mortalium, sed ut potius credimus, a mortalium omnium & immortalium Conditore, cibum immortalitatis accipere; & quod verbis exprimere vix valemus, humano gustu posse discernere, quod humanis manibus eodem temporis momento se minime noverat accepisse. Ad se quippe continuo rediens, & quid erga se gestum extiterit optime reminiscens, [ejusque gustum detinet.] consuetum Dominici Corporis gustum & Sanguinis in palato discrevit, & ore retinuit; ac per totum insuper illum diem; ac si vigilans & exteriorum sensuum officio se supportans, ipsam sacræ Communionis Hostiam a Sacerdotis manibus accepisset: itaque sub pacatissimo mentis silentio sibi soli vacans, & Domino gaudens & tripudians, inter Sponsi brachia conquievit:

CAP. VIII.

[13] Ac quoniam de dulcissimo vocis suæ modulamine, quo per singulos Dies aures Domini Sabaoth olim demulcere consueverat, in superiori libro mentionem fecimus; nunc qualiter hoc amiserit, & perpetuæ raucitatis insanabile discrimen incurrerit, hic brevibus adscribemus? Erat eo tempore Frater quidam Ordinis Prædicatorum, [Sacerdos Ordinis Prædicatorum,] eidem Christi famulæ satis in Christo familiaris & intimus: qui Sedis Apostolicæ Summique Pontificis auctoritate subnixus, officio prædicationis, ad acquirendum Domino fidelem populum & acceptabilem sectatoremque bonorum operum, [a se conversos Cruce consignat,] assidue per datam sibi gratiam instabat attentius: & quos verbo prædicationis erudiebat interius, hos exterius vivificæ Crucis triumphali signaculo, præmissa sibi peccatorum indulgentia, consignabat. Tantam enim a Domino gratiam assecutus fuerat in hoc opere, quod vix aliquis illo tempore, quatumcumque duri cordis existeret, a suscipiendo salutari signo Crucis Dominicæ se potuerit, etiamsi nullo ad ipsum fuisset attractus desiderio, cohibere. Inter quos erat vir quidam eximiæ nobilitatis & potentiæ, qui quanto fumosior inter suos habebatur ex genere, tanto se viliorem exhibebat in conspectu divinæ præsentiæ: [interque hos præcipuæ nobilitatis unū] multis enim flagitiis irretitus, nihil aliud honestum eo tempore reputabat aut utile, quam sævissimam in subiectos exercendo tyrannidem, & omnium vitiorum genere deformatam in se repræsentando sui Creatoris imaginem, inter flagitiosos flagitiosior omnibus eminere. Hic ergo quodem tempore sermoni, quem vir Dei declamatorie proponebat ad populum, una cum multis ad hoc nutu divino coadunatis, interfuit; ipsumque Dei verbum, quod olim illudendo detestari consueverat, instigante se gratia Spiritus Sancti, & devote suscepit & humiliter auscultavit; ac velut alter de Saulo Paulus effectus, quasi Dominum interrogando, quid de se vellet fieri, reverendæ Crucis signaculo se muniri, non tam voce expetiit, quam precibus impetravit. Ad cujus exemplum & alij quamplures ex ordine militari, tam Barones quam nobiles, tam scutiferi quam clientes, divino spiritu provocati, præcessorisque sui, tam famosi viri scilicet & præclari, suasionibus & monitis animati, factis confessionibus de peccatis, & eorum absolutionibus impetratis, ejusdem sanctæ Crucis signaculo sunt muniti.

[14] Super quo facto dictus Frater ineffabili repletus est gaudio, mirisque gratiarum actionibus exultavit in Domino; maxime tamen & præcipue super eo, quod per hominem humilem & pusillum, opus tam magnificum & excelsum omnipotentis Dei pietas, [& rem gestā scripto tradit Virgini Idæ:] ad multarum salutem & remedium animarum, operari dignata fuerit in hoc facto. Vnde rem gestam ejusque processum in charta conscripsit ex ordine, conscriptamque transmisit Idæ, venerabili Dei famulæ; quatenus in laudum & gratiarum actionibus, ad quarum exhibitionem omnes animæ suæ vires arbitrabatur ad plenum non posse sufficere, [cui in gratiarum actione magis intentæ,] fideliter eidem assisteret, & ipsi bonorum omnium largitori Domino, super infinita pietatis suæ clementia, benediceret indefesse. Quam chartam virgo Christi reverenter accipiens, & ex ea rem gestam ad honorem æterni rerum omnium Creatoris intelligens; ingenti & supra modum & ipsa repleta gaudio, propensissimas gratiarum actiones offerebat Altissimo; susceptumque gratiarum actionis officium tam ferventi prosequebatur affectionis simul & congratulationis obsequio, quod invincibilem hominis interioris instantiam, exterior æquo passu concomitari non prævalens, [vena disrupta raucedinem adfert.] in medio calle succubuit, opere inexpleto quod cœperat. Una siquidem ex venis ejus in corpore, præ nimio devotionis ardore, dirupta concrepuit: ac per os & nares illius tam copiosi cruoris rivos evomuit, quod ex tunc illam, de qua prædiximus raucitatem ex arteriarum læsione sustinuit; & dulcisonæ vocis suæ modulamine penitus obfuscato, concentus sua gratiosa suavitas, ejusdem raucitatis oppressa sub onere, de cetero conquievit,

CAP IX.

[15] Alius quoque Frater ejusdem Ordinis, ipsi Dei famulæ, pro sanctitatis suæ reverentia, speciali amicitiæ vinculo colligatus, hanc ipsam, de qua loquimur, una dierum ad altare Missam celebraturus accedens, [alteri Sacerdoti] & beneplacitum omnipotenti Domino servitium devotionis impendere cupiens; exacta precum instantia, quatenus in ipso sacræ Missæ spatio, quam celebrare tunc habuit in proposito, pro se supplicare dignaretur universorum Creatori Domino, [id submisse petenti,] deprecando monere non distulit: & quod humiliter petiit, efficaciter impetravit. Illo namque per illud temporis, officium quod ceperat exequente, Venerabilis femina totum cordis sui affectum interim erigebat ad Dominum: & ut gratum & acceptabile sibi faceret illius, pro quo laborabat, obsequium, suaque judicaret gratia non indignum, in auribus Domini Sabaoth instantissimum obtulit interventum. Sed qualiter a dilectæ precibus auditum averteret, [impetrat inconsuetam devotionem.] & quod affectuosissima precabatur instantia, suæ carissimæ denegaret? In ipsius enim hora sacrificii, pius Dominus in corde dilectricis suæ tale susurrium intulit, & hujusmodi responsione suo plenissime desiderio satisfecit: Ecce, inquit, carissima, jam sum positus ante ipsum, si me viderit & inspexerit, inspectum & visum agnoscere poterit, & siquidem agnoverit, agnitum & amantem procul dubio redamabit: pro te tamen illi benefaciam, & ob tuarum utique precum instantiam ad propensiorem adscribetur gratiam, pro tuo sibi merito conferendam. Quæ promissio mox effectu subsequente convaluit: & priusquam compleretur officium, idem Frater inconsuetæ devotionis admirabilem valde gustum in interiori cordis sui palato degustare promeruit: unde & præfatȩ deprecatrici suæ magnas post hac gratiarum actiones exhibuit, & miris devotionis affectibus omnipotenti Domino benedixit.

CAPUT IV.
Infamia ex mala suspicione inusta, divinitus depulsa.

CAP. X.

[16] Quodam etiam tempore, sanctissimæ diei Pentecostes Dominica, ad Communionem Dominici Corporis hæc amantissima Dei Virgo processerat; ut in aliis quoque festivitatibus, suo tempore per annum occurrentibus, ad nutum sui Confessoris & ejus obtenta licentia consuescebat: [In festo Pentecostes accepta sacra Eucharistia,] illo tamen die, quo Spiritus sanctus in discipulorum cordibus est infusus, hanc, de qua loquimur, accepta Communione sanctissima, tam copiosa gratiarum & charismatum sancti Spiritus affluentia perlustravit Altissimus; quod ad id verbotenus exprimendum intelligendumve corde tenus, [præ nimia consolatione deficit,] nullus omnino consurgeret animus, nullus caperet intellectus. Sed nec ipsa, cui hȩc pro spirituali munere sunt concessa, suis viribus intra cordis sui receptacula se cohibere prævaluit: quin potius ipsa corporis sui machina, sub tanto fasce nimis onerata succubuit; & virium corporalium officio destituta, [& diu decumbere cogitur:] & continuum tandem incidens in languorem, ægritudinis lectum expetiit: in quo per dies aliquot, ad usque videlicet almi Præcursoris & Dominici Baptistæ Vigiliam, amoris duntaxat incendio conflagrata, caritatisque delicioso vulnere sauciata, corpore quidem languida, sed mente sanissima, feliciter inter dilecti sui brachia conquievit. [quam dum pius Sacerdos sæpe visit,] Quam quidam Ordinis Fratrum Prædicatorum, ei familiaris admodum & dilectus, ægrotantem intelligens, & quæ foret ægritudinis causa non ambigens; ipsam his diebus, assumpto sibi quodam Fratre juniore pro socio, visitabat: & ipsam visitationem non semel tantum & iterum, sed sæpe repetitis vicibus iterabat; ac Scripturarum, in agro fertilissimo sacræ Paginæ collectarum, quarum secum immensam deferebat copiam, ægrotantis animum assidue pio solamine recreabat.

[17] Porro Frater ille junior, attendens & considerans, illos in conclavi, fenestrarum obstructione propter luminis intolerantiam obscurato, [ejus socius male de Ida suspicatur:] per longa temporum spatia, nullo secretorum admisso vel teste vel conscio, colloquentes; instigante maligno, suspicari mox cœpit horribile piaculum imminere, sponsam Christi a prædicto Fratre, qui tam familiariter eam quotidie visitabat, imprægnatam & partui jam vicinam existere; solamque hanc esse confabulationis suæ materiam, qualiter hujus facinoris execrandam scilicet & horrendam infamiam, ne in perpetuæ incurrerent exprobrationis contumeliam, ab humanis possent auditibus occultare. Qua nefandissima suspicione concepta, Frater ille domum rediens, id quod mente conceperat, ut moris est aliorum detractioni vacantium, [ipsamque velut ab illo imprægnatā diffamat.] his & illis ex ejusdem collegii Fratribus, quasi sub Confessionis secreto, præfati piaculi modum scilicet & causam exposuit; & qualiter eos in obscuro conclavi mutuo colloquentes sibi sæpissime deprehendit, venenosis oblocutionum suarum susurriis omnibus audire volentibus indicavit. Igitur cum hæc taliter agerentur, & iste detractionis prorsus ignarus, illum assidue secum duceret; alter vero, non nisi ad insidiandum insontibus, affectum & animum applicaret; affuit inter eos Frater quidam artis medicinæ peritissimus, qui nuper e seculo fugiens, apud illos fuerat divino obsequio mancipatus. Ad quem cum dictæ proditionis infamia pervenisset, & his, quæ de confratre dicebantur a socio, fidem adhibendo, [id ex solis ejus oculis] paulatim & ipse sinistrissime subscribere jam cœpisset; Nunc se, inquit, ea quæ dicuntur, verane sint an falsa, studiosus indagator experiar; & per solum oculorum aspectum illius, quæ prægnans & gravida reputatur, hujus rei veridicus argumentator inveniar; cujusmodi rerum indaginem artis medicinalis edoctus magisterio, frequenter olim in seculo positus, assequebar. Quid plura? Frater ille medicus, assumpto socio rem exploraturus artis suæ peritia, proficiscitur; sed antequam ad domum ægrotantis incedendo veniat, Inclusam quamdam, in vicino reclusorio latitantem, hac de re locuturus aggreditur; eo quod Idæ Venerabili familiaris & intima, [diiucaturo cuidam medicinæ perito,] suo rumque secretorum testis & conscia, per id temporis haberetur. Cui cum suæ causam profectionis exponeret, & quid audierit, aut quamobrem ad eam, de qua talia audierat, accedere proposuerit, indicaret; Eia Frater, inquit, hæc de qua loqueris, mulier est beatissima utique, eximiæque sanctitatis & mirificæ virginitatis titulo decorata: quapropter suadeo tibi, carissime, ne pro tali re quomodolibet exploranda, sanctissimæ Dei famulæ aliquatenus prȩsumas ingerere præsentiam visitationis tuæ, quam a totius inventore malitiæ (cum alia fraudis antiquæ machinamenta non habeat, quibus electissimæ Dei famulæ bonum & venerabile nomen inficiat) & tu sicut & ego, [& ideo ipsam visitanti,] procul dubio scias & noveris emanasse. Quibus Frater auditis, ad horam quidem & ipse conticuit, ac si verborum illius consentaneus auditor extiterit; nec sic tamen intentionem erroneam a concepto male proposito revocavit. Venerabili enim Reclusæ valefaciens, & iter quod cœperat explere non desinens, ad ægrotantis domicilium ocius incedendo pervenit, & se talem adesse Fratrem eidem Dei famulæ nuntiavit. Ad cujus ingressum omnia fenestrarum, ob luminis ut dictum est insufferentiam, [fenestræ ultro aperiuntur;] affixa repagula, nutu divino contracta pariter ac dirupta, dissiluere continuo; perfusumque tantæ claritatis jubar emicuit in ipso virginali triclinio, quod nihil in illo delitescere potuisset absconditum eodem temporis in momento.

[18] Porro Venerabilis Ida; prorsus hujus mysterii nescia, pro luminis insolita claritate, clausos sub peplo quo velabatur ocellos occultavit; [& quæ oculos constanter tenebat clausos,] & sic Fratrem illum assidentem cominus, ob reverentiam sui Ordinis, officioso verborum ordine salutavit. Ille vero propositis in principio suæ narrationis ædificatoriis quibusdam eloquiorum exordiis, ac si talem ob causam ad eam audita sui languoris ægritudine declinasset: aperte tandem ut oculos, ad quos advenerat intuendos, ablato velamine sibi detegeret; & ad eorum dispositionem ab eo considerandam ostendere sibi complaceret, humili quidem verborum schemate, sed deceptoriæ simplicitatis obscurato caligine, non tam humiliter expetiit, quam fallaciter affectavit. Verum innocens Christi famula, nihil minus quam fraudis hujus commenta contra se fabricata fuisse conjiciens, nil quod hæc oculorum ostensio portendere valuisset intelligens; eos ob diurni luminis claritatem, ex cujus reverberatione graviter admodum illo tempore lædebantur, detegere quidem renuit: [divinitus monita] sed hujus rei causam exprimens, & ut potuit illi satisfaciens, ne moleste ferret hanc suæ petitionis repulsam, humiliter exoravit. Sed pius misericordiarum Dominus, electam suam, ab impacto sibi noxæ piaculo, prorsus innocentem volens ostendere; Fratremque, ne gravioris offensæ detrimentum incurreret, a suspicionis suæ male concepto discrimine revocare; talibus eam alloquens, ut petita nullatenus ultra denegaret, admonuit; & quid portenderet hæc oculorum inspectio manifesto sibi revelationis indicio demonstravit. Oculos, inquit, tuos ablato velamine citissime discooperi: nam is, qui discoopertos videre desiderat, imprægnatane sis & gravida, missus a suis huc advenit experiri. Quod intelligens Ida Venerabilis, Eja, inquit, amantissime mi, Eja qui languor es & desiderium cordis mei, pie, dulcis, & misericors Domine, qui de te solo languescere me fecisti; cur de tua dilectrice permisisti, pro dolor! talia suspicari! Cui Dominus, Hoc, inquit, velamen ocius ab oculis tuis auferas, [ipsi se intuendam dedis.] & non solum in oculis, sed in tota superficie faciei videre, sine quovis obstaculo, te permittas. Quid plura? Paruit illa mandato Dominico, sublatoque velamine mox illi videndos aperuit oculos, apertosque recludere non præsumpsit omnimodo, donec examinatis diligenter eorum & pupillis & palpebris, eorumque dispositionibus & circumstantiis universis, illos iterum juberetur, exploratione peracta, sub suo recondere velamento. Porro Frater ille neophytus, nullum imprægnationis in ea vestigium deprehendens, [& innocens judicatur.] eamque fallaciter inculpatam fuisse procul omni remoto dubio recognoscens, ad suos cum festinatione redjit: & ab inflicto sibi crimine prorsus innocuam & immunem illam existere, tam Priori quam Fratribus, a quibus missus fuerat, indicavit: sed & ipsam ex tunc & deinceps in majori semper reverentia Frater ille medicus habuit; eamque deinceps, vt vere sanctam & electam Dei famulam, omni vitæ suæ tempore multipliciter honoravit.

[19] Sequenti vero die, qua, sicut prædiximus, B. Joannis Baptistæ Vigilia colebatur, iterum restaurata sibi sospitate, convaluit; & repente, non alio quam divino curata medicamine, corpus a lectulo relevavit. [Postera die sanitati reddita,] Quo die superveniens Abbatissa quædam, ad eam, quam ægrotasse cognoverat invisendum, & ei recreationis suȩ quodcumque solatium impendendum; illamque supra quam sperabat emendatam inveniens, in curru suo secum ituram, extemplo fecit ascendere, [ab Abbatissa recreanda abducta,] per aliquanta dierum curricula propensioris impendendæ sibi recreationis gratia, volens in suo consortio retinere. In quem dum Virgo Christi, venerabilis feminæ parens imperio, conscendisset, & per aliquanta locorum spatia procedere jam cœpisset; ecce spiritus quidam fortitudinis in eam insiliit, & non solum ipsam ulterius procedendo meare prohibuit, verum etiam ad descendendum, ac si viribus impelleretur duorum aut trium assistentium sibi virorum fortium, importunæ persuasionis impulsibus instigavit. Currum itaque stare jubens, ab ipso, [& divinitus impulsa,] nemini valedicens, sed omnibus in eo residentibus ingentem admirationis materiam ingerendo, festinato conamine dissiluit; & quorsum duceretur a spiritu penitus nescia, velut ad locum aliquem destinatum, impetuosis, ut sic dixerim, incessibus ambulavit. Contigit autem illam eo tempore per ecclesiam quamdam iter continuando meatum facere, per quam olim incedendo quampluries, omni vice consueverat, in ea repositam Domini crucifixi reverendam imaginem, orationum pariter & genuflexionum officio, salutare: quod tamen ea vice, impellente se spiritu quo ducebatur, explere non valuit: sed antrorsum incedens, & post tergum ecclesiæ limina derelinquens, ad Inclusam tandem illam, de qua in superioribus est præhabita mentio, procedendo pervenit: ibique reddita sibi ipsi, juxta notam sibi mulierculam, [vadit celerrime ad Inclusam:] in pace cordis, omni sublata prorsus inquietudine, requievit.

[20] Ambabus ergo residentibus, & de cælestibus ac divinis inter se mutuo colloquentibus, Idam Venerabilem inter cetera mulier illa solitaria sic affatur; & ut æquo ferat animo, quod dicendum occurreret, effusa precum instantia deprecatur: Admirabilem, inquit, rem tibi, carissima, profero, quam, ut patienter audias, attenta postulatione te deprecor & exoro. Frater ille, qui sub prætextu familiaritatis hesterna die venit te invisere; [& intelligit infamiam sibi inustam,] non ad visitandum sed ad explorandum, an prægnans esses, emissus advenit a confratribus & Priore: me vero innocentiam tuam allegante, teque prorsus immunem a perpetratione cujuslibet criminis affirmante, verbis meis ille non credidit; sed quod mente conceperat, affectu simul & opere consummavit. Hæc audiens Dei famula, simulque reminiscens ea, quæ jam oblivioni tradiderat, ad se delata præcedenti die, super oculorum ostensione revelationis Dominicæ momenta; vehementer ingemuit: & ad Crucem, quam insalutatam antea præterierat, amaro rediens animo, flexis genibus & fusis ubertim lacrymis immunitatē suam, hoc ordine verborum, in aure superni Judicis, allegavit. O Domine mi, inquiens, cur de famula tua, [ad crucem in proxima ecclesia reversa,] nullius amari criminis sibi conscia, tam amarum suspicari facinus a quovis homine, præsertim a religiosis & tuo mancipatis obsequio, permisisti? Tu enim, quem nullum latet absconditum, tu qui nosti renes & corda, mentes & intima singulorum, tu, inquam nosti mi Domine, nullum aliud extitisse mei cordis incommodum, quam tui amoris adurens incendium ad te propinquandi, nimis insatiabile desiderium te fruendi, dulce contubernium ad spirituales amplexus internum alliciens appetitum. Tu solus, electissime cordis mei; tu, inquam, & non alius occasionem & causam huic ægritudini præbuisti: tu cor simul & animam amoris tui spiculo transfixisti. Nunc ergo votis meis & precibus adesto, misericors Domine, meique peccatricis & miseræ tuæ famulæ miserere: [querelas apud Deum deponit:] nam peccatis meis exigentibus in hanc me scio contumeliam incidisse.

[21] Cum ergo flendo pariter & mœrendo sursum erectis oculis Virgo Domini talia peroraret, & hanc suæ querimoniæ vocem altisonam iterato sepe conamine Dominicis auribus inculcaret; ecce puerulus, admodum gratiosissimus & supra humanam æstimationem omni pulcritudinis elegantia decoratus, inter brachia flentis & orantis apparuit. [a puerulo inter brachia apparente recreatur,] Quem aspiciens Ida Venerabilis, ab omni præhabito mœrore convaluit; & ulnis suis hunc astringens firmiter & amplexans, super tanto pietatis beneficio propensissimis gratiarum actionibus, omnipotenti Deo benedixit. Sed quid miri, si puer ille dulcissimus, & forma præ filiis hominum speciosus, ab æterno Patre dilectrici suæ datus fuit in pretium, pro cujus amore sustinuerat obiecti criminis immane vituperium, & honoris intolerabile detrimentum? Is autem qui gestabatur infantulus, a tenentis amplexibus & intuentis obtutibus non subito disparuit aut repente; sed per totum illum diem, [isto & sequenti die.] insuper & sequentem (qui, sicut prædictum est, B. Ioannis Baptistæ Nativitate tunc celebris habebatur) ad horam non se subtraxit illius præsentiæ: sed quocumque se verteret, aut quidquid operis interim actitaret, illum ubique secum habuit, ejusque fruebatur applausibus & aspectibus & dulcissima visione. Quantam vero iucunditatem ex ejus præsentia sentire meruerit, illo duorum dierum interjacentisque noctis omni tempore decurrente, quamque delitiosa fuerit in corpore pariter & in mente, sicut non est inexpertus, qui valeat intelligendo percipere; sic non erit intelligens & expertus, qui hoc valeat exquisito quocumque verborum ordine declarare. In tantum enim, ut postea referebat, omni præmisso tempore spiritualibus deliciis affluebat, quod nec pedes suos, ac si toto corpore volitasset in aëre, quocumque se diverteret, aut quidquid operis actitaret, vestigia terris imprimere sentiebat.

CAPUT V.
In extasi a Deipara filiolus oblatus: visi imbres lapsi supra audientes concionem: favores alii.

CAP. XI.

[22] Aliud quoque priori non dissimile miraculum accidit in tempore quodam alio: quod, quia relatu dignum existimo, sub brevitatis compendio non inutile judicavi subscribere superius prælibato. Quodam itaque tempore, in prædicta festivitate, quæ de Præcursoris Domini Nativitate recolitur, annua revolutione per ordinem occurrente, contigit hanc venerabilem Christi famulam officio sacræ Missæ, [Alias quoque in Missa post lectam Epistolum] quod in vicina tunc ecclesia solenniter agebatur, ex more cum aliis una fidelibus interesse. Cumque prophetica jam recitata fuisset Epistola, sed necdum foret sacri Euangelij lectio inchoata; Virgo Domini, quæ totum cordis sui affectum ante Domini Dei sui conspectum effuderat, & ei gratissima libamina lacrymarum, ex fonte latissimo caritatis erumpentia, per id temporis offerebat; in egressu mentis tandem eripitur, & ad cælestia contemplanda procul ab humanis sensibus elongatur. Aspiciens igitur a remotis, vidit illam omnium beatorum beatissimam, Angelorum quoque Dominam & Reginam ac Matrem Christi, [visa sibi est a Deipara Christum puerulum accipere,] speciali privilegio virginem & fœcundam; videt, inquam, ad se cominus accedentem, & puerum quem gestabat in ulnis, illum ex millibus præelectum, quem humano generi sola profundere meruit, in partu virgo permanens & post partum, illius in sinum, cui hæc videre concessa sunt, [amplecti,] aptissime collocantem, & ad fruendum eo per liberam sui copiam in sui gremii receptaculo coaptantem. Quem illa suscipiens, amplexibus simul & osculis astringebat sibi fortissime, pueri matre super omnia benedicta prope astante; quodque gerebatur, ac si totaliter ejus in placito jus omne quod habebat in filio transfudisset, æquanimiter sufferente, [& una in balnea lavori,] vultuque placidissimo speculante. Ex alio vero latere beati Præcursoris Domini mater Elisabeth affuit, balneumque quo lavari debuisset infantulus, cum vasis ad hoc præordinatis applicuit, ipsumque puerum una cum Ida Venerabili balneandum in aquis tepentibus officiosissime reclinavit. Ubi cum resideret ille puerorum omnium electissimus, ludentium adinstar infantium plausum fecit in aquis ambabus manibus, ac infantili more turbans illas & excutiens, vicina loca sic humectabat, ut illis hac illacq; dissilientibus, ipse prius earumdem aspersione per omnē sui corpusculi superficiem humectaretur. Quod illa videns vociferari cœpit altisono strepitu, prout in mirabilium ostensione seu perceptione similium in consuetudine per id temporis habuit & in usu peracta vero balneatione rursus ex aqua puerum elevavit, & suis iterum panniculis involutum in sinu suo recondidit, ipsique materno more familiariter alludendo, supra quam dici vel excogitari posset, in Deo salutari suo mirabiliter exultavit.

[23] [pro eoque diutius retinendo laborare] Cum autem ad Sanctus perventum esset, quod ante Canonis inchoationem ex more solenniter inclamatur; ipsa mater pueri per omnia benedictum filium suum attente expetiit: sed econtrario tenens illum, solito fortius hunc astringens, & in sinus sui receptaculo reabscondens, prorsus eum matri reddere denegavit. Instabat mater attente filium ab altera repetens, & tenenti quodammodo pro sui receptione vim inferens: illa vero renitendo vim vi repellere cupiens, omnino resistebat attentissime, contra matrem ingeniosa quadam violentia se defendens. Erat videre pulcherrimum inter utrasque spectaculum; hanc videlicet infantem, accommodatum ad horam, recipere gestientem; illam vero, non velut accommodatum sed in munere sibi datum, omni qua valuit industria, retinentem. Duravit autem hæc iucundissima disceptatio supraque modum gratiosa altercatio, donec a Sacerdote dicendum occurreret illud: Qui pridie: [usque ad instantem Consecrationem:] quod elevationem salutaris Hostiæ prævenit, cum fuerit a circumstante populo adoranda. Tunc enim mater infantis alteri virtute prævaluit, & ipsum inter brachia sua recolligens, ab oculis intuentis omnino disparuit; ipsumque via qua venerat, ad excelsa cæli fastigia reportavit. Illa vero confestim ad se rediens, manibus Sacerdotis hostiam salutiferam elevatam, & astanti populo demonstratam aspexit, ipsamque reverenter una cum aliis adoravit. Hæc autem & his similia quotiens audientibus enarrabat, [solita narrare talia cum variis excusationibus:] ad evadendum vanæ gloriæ nocumentum, hujusmodi se verborum strophis & excusationibus excusabat: Ebriis, inquit, & amentibus interdum res aliter videtur evenire quam eveniat; præsertim cum discretionis obstaculo renitente, res ipsas intellectus aut rationis æquo judicio non discernunt.

CAP. XII.

[24] Inter cetera virtutum exercitia, quibus Omnipotenti Deo placitum semper & gratum his temporibus obsequium exhibebat, [libenter audit concionatores,] & illud non absurdum connumerandum existimo, quod verbum prȩdicationis omni devotionis instantia, quoties id sibi contingere potuit, audiebat: & ob hoc etiam ipsos Fratres, ad id proponendum a Domino gratiam assecutos, etsi cum omnibus in communi, præ ceteris tamē arctiori vinculo caritatis & propensioris venerationis officio, diligebat. Intellexit enim gratiarum omnium Collatorem, ad ædificationem audientium, ipsa quæ proferebant verba proponere; nec sibi fore totaliter ascribenda, sed illi cui per eorum ora, velut instrumenta aut organa, [& amat ut instrumenta Dei per eos operantis:] complacebat irrigationes ædificatorias auditorum mentibus instillare. Quid enim ædificatoria verbi Dei dispensatorum eloquia? quid inquam, aliud sunt dicenda, quam guttæ pluviarum & stillæ roris, ad irrigandum arida corda fidelium cælitus destinatæ? testante Domino, qui natum semen exaruisse commemorat ob humorosi defectum aut roris aut pluviæ. [Marc. 4. 6] Vide ergo, lector, & considera, verane sint hæc ipsa quæ profero, [in eorum auditores videt missos cælitus imbres,] cum de venerabili femina vel legeris vel audieris exempli seriem quam subjungo. Frequenter enim accidit, ac quotiens id acciderit explicari non potuit, quod ad verbum prædicationis, quod disseminabatur in populo, cum aliis una residens in ecclesiarum atriis & sub divo, vidit in ipso sermonis exordio pluviarum imbres, a summo cæli fastigio descendentes in oppido, copiose desuper omnem illam collecti populi multitudinem irrigantes: ipsa vero nihil aliud quam imbres materiales existimans, & ob hoc populum extrinsecus madefactum a loco discedere sermonemque deserere conjecturans; ad circumsedentium interdum vestimenta manus applicuit, & utrum ab imbre madescerent, ut sibi certissime videbatur, attactu manuali diligentius exploravit. Circa finem vero sermonis, hinc prædicatore clamoribus, [& subsequentem serenitatem,] inde populo protractiori sessione vel tædio lacessitis, paulatim ipsæ pluviarum guttæ cœpere diminui; donec finitis sermonibus, & in vestimentis auditorum appareret omnimoda siccitas, & aëris imperturbata serenitas, oculorum aspectu suo naturali usui restituto, visibilem iterato se redderet intuenti.

[25] Quid autem miri, si mens beatȩ feminæ, cælesti rore perfusa & spiritualibus imbribus irrigata, caritatis fructus uberrimos edidit, & edendo foras ad omnimoda virtutū exercitia delegavit? cum ipsa Dominica benedictio foras ad visibiles creaturas erumperet, & in his etiam quæ circa Dei Virginem in rebus usualibus habebantur, antiqua pietatis suæ miracula renovarit. Nam panis, quem in mensa venerabilis femina quotidianis usibus expendebat, quodam tempore per aliquanta dierum spatia, [Panis inter comedendum nō minuitur:] sic ultra naturalem usum in edentium oribus & manibus excrescebat; ut non videretur comedendo diminui, sed quotidianis distributionibus & pauperum erogationibus augmentari. Utique in hoc facto Christi miraculum renovatur, cum venerabilis Idæ familia, cum cœtu numeroso & caterva mendicantium, per multa dierū spatia, permodico panis edulio satiatur.

CAP. XIII.

[26] His quoque diebus accidit, ut post infirmitatem diuturnam & validam in excessu mentis erepta, [In extasi quasi adstat Iudici,] summique Judicis tribunalibus, ut sibi videbatur, non in corpore sed anima præsentata, rebus humanis exemptam penitus & per mortem temporalem universæ carnis debitum se putaret indubitabiliter exsoluisse, [& sententiā æternæ salutis accipit.] ac de salute sua perpetua certam a Domino sententiam accepisse. Cui sic astanti divinæ majestatis aspectui, Salvatorisque faciem, in quam desiderant Angeli prospicere, cum ineffabilis exultationis & lætitiæ jubilo speculanti, certa revelatione monstratum est, ad corpus suum ipsam oportere sub omni celeritate reverti, & carnis suæ tunicam, quam exuerat, [sed jubetur vivere] iterum annuente volenteque Domino revestiri. Fuit autem hæc suæ reversionis causa sibi divinitus intimata, certoque revelationis indicio demonstrata: [ut impediat peccatum mortale.] quod, nisi subito reverteretur ad exutum in terra corpusculum, quidam ex ejus familiaribus & amicis in mortale peccatum incideret & piaculum, ac in animæ suæ nimis intolerabile detrimentum. Hac ergo de causa corpori restituta, rursum inter homines homo apparuit, & a lapsu lubricum amicum, instantissimis orationum & lacrymarum effusionibus, annuente superna clementia, conservavit: omni tamen residuo vitæ tempore reversionem hanc ægre nimis & moleste sustinuit, oppidoque molestius, ut fatebatur & ipsa, procul dubio protulisset, nisi de liberatione sui familiaris aliorumque salute fidelium, pro quibus orationū libamina quotidie transmisit ad Dominum, omnino certior extitisset. Sed quid miri? Peregrinum & infelicem se fatetur ille beatus Apostolus, cum in hæc verba prorupit, ut exul & profugus; Infelix Ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? [Rom. 7. 24]

CAPUT VI.
Tenerrimi affectus erga sacram Eucharistiam. Facultas eam sumendi a Summo Pontifice indulta.

CAP. XIV.

[27] His quoque temporibus innatum erat Idæ, venerabili Christi sponsæ, fervens nimis & maximum desiderium, amplectendi sponsum suum amantissimum, omniumque fidelium animarum ferventissimum zelatorem, ipsum Dominum Iesum Christum. Quadam ergo die, cum sola vacans orationibus in ecclesia resideret, & neminem adesse cerneret, in cujus præsentia vel conspectu, [Pyxidem cū sacra Eucharistia] quod diu mente tractaverat, efficere non auderet; importuno tandem impatientique desiderio superata, surgens ab oratione, pyxidem in altario dependentem, & Corporis Christi Sacrosancta mysteria continentem, [pie sæpius osculatur:] ausu quodammodo temerario, pio tamen & devoto valde, super ipsum altare deposuit. Hancque mille vel eo amplius vicibus amplexando & de osculando, suoque pectori tenaciter applicando, per hunc modum, ut valuit, insatiabili cordis sui desiderio satisfecit. Cum vero pyxidem, in qua Corpus ipsum, ut moris est, officiosa cum reverentia servabatur, affectaret & cuperet aperire; quatenus ipsum, [aperire conata] quod occultabatur interius, humanæ salutis pretium intuendo, suæ concupiscibilitatis intolerabilem appetitum, etsi non omnino comprimere, saltem valuisset aliquali solatio delinire; [nullo modo potuit.] quod volebat, adimplere non potuit: & licet hoc sæpissime frustratis conatibus iteraret, nullis tamen viribus aut exquisitis ingeniis hoc effectu mancipare prævaluit; possibilius tandem existimans (ut postea retulit) ipsam ecclesiæ molem, in qua talia gerebantur, uno digito de loco suæ fundationis in alieno loco transponere, quam ad suo satisfaciendum desiderio insatiabili clausam pyxidem aperire. Alii forsitan indignantur mulieri, tam ardua sibique minime competenti proterve simul & pertinaciter attentanti: ego vero, sine sententiæ præjudicio melioris, non tam præsumptuosam temeritatem improbandam fore censui, quam devotissimæ Dei famulæ mirabilem affectionem approbandam esse, si sano discretionis oculo rem & rei gestæ processum, intentionem & ordinem, a quovis justitias judicante, contigerit indagari.

CAP. XV.

[28] Sacerdos quidam in præsentia sanctæ feminæ divina mysteria per temporum aliquanta curricula celebrabat; vel, ut veritatem rei gestæ verius exprimamus, ipsa, quantum de se potuit, [Audiens Missam Sacerdotis sacrilegi,] ausu nimis temerario profanabat: erat enim a Prælatis Ecclesiasticis, exigentibus culpis suis, ab officiis suspensus & beneficio. Celebrabat tamen ille temerarius & omnino profanus, contra fas & jura Canonica, claves Ecclesiæ contemnendo. Porro Venerabilis Ida, cum hoc impedimentum in homine penitus ignoraret, & ille celebrationes temerarius per dies singulos iteraret, illa quidem Ecclesiasticis officiis quotidie celebratis interfuit, [non sentit consuetam devotionem:] sed nullam omnino consuetæ jucunditatis influentiam interim in ejus anima degustavit. Qua super hoc vehementius admirante, suisque peccatis & negligentiis hoc tam ærumnosum & immane piaculum ascribente; preces tandem Omnipotenti Deo cum fletibus obtulit, & ut causam hujus rei notam sibi facere dignaretur, humiliter exoravit. Nec mora supervenit improvise Decanus quidam, hujus Sacerdotis habens notitiam; huncque celebrantem inveniens, [& ipsius intelligit reatum.] admiratus est vehementer, advertens improbissimam hanc tanti præsumptoris audaciam: nullam tamen eidem Presbytero faciens quæstionem de præmissis inferensue calumniam; maluit, ut homo sapiens, ad tempus dissimulare hanc proterviam, quam propalando detegere rem omni seculorum tempore detestandam. Ad cujus præsentiam accedens hæc, de qua loquimur, Dei famula; percunctari cœpit, unde vel quis esset is qui in præfata celebrabat ecclesia? si Sacerdotalem esset adeptus ordinem, aut tractare vel celebrare ei liceret ipsa, quæ quotidie tractabat vel celebrabat, Ecclesiastica Sacramenta? Cui Decanus; Hic, de quo loqueris inquit, O Venerabilis Christi Virgo, suspensus est a Prælatis suis ab officio simul & beneficio: ne tamen ex hac offensa scandalum oriatur in populo, donec aliud ordinetur, apud te, quæso, ipsa res maneat in occulto. Quod audiens illa vehementer obstupuit, & eam, quam senserat eatenus in corde duritiam ex hoc provenisse non ambigens; justum & verum Omnipotentis esse judicium affirmavit, eumque de mysterii hujus oblata sibi notitia magnifice benedixit.

CAP. XVI.

[29] Sed & alio quodam tempore, Sacerdote divina celebrante, Virgo Domini secus pedes illius in oratione procubuit, [Alias audiens Missam,] & mira virtuositatis instantia totum suæ devotionis affectum ad cælestia delegavit. Cum autem eo perventum esset, ut Sacerdos, expletis agendis, ad Communionis sacra libamina se converteret; & ipso Corporis edulio jam cibatus, ad potandum ejus Sanguinem, ori calicem applicaret; Venerabilis femina sensibus exuta corporeis, in excessum contemplationis elevata, prosiliit. In quo benignissimus humani generis Opifex & Redemptor, erga dilectam, & dilectricem suam, affectum intimæ suæ dilectionis evidentissimo satis indicio demonstravit: [videt calicē super animā suam effundi, & hanc rubefieri,] videbat enim illum calicem, quem Sacerdos adhuc tenebat in manu, effundi totum super ipsius intuentis animam, & extemplo, sub ipso speculationis articulo, quasi totam hanc effici pretioso Christi sanguine rubricatam. Ex qua quidem effusione modico terrore pavefacta, contremuit; & ad se reversa continuo, corporalibus oculis id, quod in spiritu contemplata fuerat, ultra videre non potuit. Sed quid portendebat hæc visio, vel quid in se mysterii continebat, illuminato mentis aspectu luce clarius intellexit. Ostenderat enim in hoc facto pius Dominus, ut nos ex Scripturarum testimonio conjicere possumus, hanc in illorum jam esse numero computatam, qui stolas suas in Agni mystici sanguine dealbantes, ante thronum Dei sunt jugiter assistentes, & eidem in templo sancto ejus die ac nocte devotissime servientes.

CAP. XVII.

[30] Illis quoque temporibus unaque dierum, in qua festum B. Thomæ Apostoli celebratur, peccatorum ac negligentiarum suarum cœpit hæc Virgo Domini devotissime reminisci: [Ob memoriā peccatorum anxia] timensque ne forte remissionem eorum & indulgentium, esset a Domino consecuta, timenti corde non cessavit hæc, iteratis & sæpe repetitis vicibus ab eo die, sub actissimo correptionis examine, studiosissime confiteri. Cumque timore nimio pavefacta, quotidianis hæc iterationibus actitaret, ejusdemque pavoris angustia nihilominus in ejus pectore continue vigilaret; una dierum Ida Venerabilis in extasi rapitur, & quid in hoc sit articulo faciendum ab eo, qui Dei virtus est & sapientia, ministerialiter eruditur. Apparens enim ei pius & miserator Dominus ac mœstorum Consolator expeditissimus, ad excludendum omnem immissi terroris insolentiam, [& in extasin rapta,] ei voluntatis suæ secretum aperuit; & qualiter amissæ consolationis optato beneficio potiretur, ei tali verborum ordine patefecit: Cur, inquit, electa mea, tanti pavoris angustia frustra cor tuum affligitur? & quam ob causam hoc timore superfluo, sine causa rationabili, tuus intra te spiritus anxiatur? In hac ergo Dominica, quæ jam occurrit proximo celebranda, præmissa tuorum expiatione peccaminum, ad percipiendum mei Corporis & Sanguinis Sacramentum, ad altare reverenter accedito; sic autem reconciliabimur eodem temporis in momento. [jubetur communicare] Quibus auditis a contemplatione cælestium illa revertitur, & in proxima subsequente Dominica, quod in mandatis acceperat, ab ea fideliter adimpletur. Eo namque die, cum miro devotionis affectu beata femina processit ad Sacramentum illud omni Sacramento nobilius; [& liberatur omni anxietate:] & statim a corde percipientis evanuit omnis timor ille phantasticus; in amorem utique vehementissimum, ex virtute Sacramenti vivifici, continuo resolutus. Hora siquidem eadem, in qua sacrosancto refloruit initiata mysterio, tam ardentissimo conflagrari cœpit amoris incendio, quo Dominum ipsa diligebat, & æque diligebatur a Domino; quod hominis cujuscumque mortalis impossibile foret ingenio, vim tantæ dilectionis aliquali verborum exprimere documento.

[31] Sacris ergo mysteriis innovata, confestim ad locum, unde digressa fuerat, ingentissima cum afflictione revertitur: eo quod amor suus & desiderium ipso summo bono, quod Deus est, eodem adhuc in tempore pro voluntatis suæ libito minime frueretur. Est enim amor fruitionis cum perfecta delectatione, quando videlicet amor ipse revelata facie summo bono perfruitur; & est amor desiderii, [tristis quod non plene fruatur Deo;] qui licet in appetitione summi boni, supernæ prægustatione dulcedinis omnimodo non frustretur, ex eo tamen anxiatus affligitur, quod in hoc humanitatis ergastulo quod amat, quod desiderat, quod affectat, inoffensa perfruitione comprehendere non meretur. Primus amor his solis adscribitur, qui cum eo gloriantur in patria: secundus illorum est proprius, quorum in cælis est conversatio, peregrinantur autem a Domino corporeis adhuc involuti nexibus in hac vita. Cum igitur in loco suo Christi Virgo venerabilis, hac de causa mœrens ultra modum & anxia, resideret; & nihil consolationis in hoc impossibilitatis articulo, nisi denuo consolaretur a Domino, superesset; ecce pius & misericors Dominus iterata vice dilectricem suam alloquitur, & alloquendo mirabili pietatis suæ clementia benignissime consolatur. Cur, inquit, anxiaris, o sponsa mea dilectissima? Cur turbaris, aut consolationem aliquam, electa mea gratissima, intra pectoris tui præcordia non admittis? Quis sponsus electissimæ sponsæ suæ majoris affectum dilectionis usquequaque valebit ostendere, [nova consolatione a Domino excitatur.] quam ut in aliqua sui parte deformem, suo proprio mundet ablutam in sanguine, totamque formosam efficiat, omni deformitatis ab ea contagio disparente? Non ergo es tu illa, carissima sponsa mea, quam fœdam atque deformem, amore gratuito nullisque præcedentibus aut apparentibus in te meritis, adamavi; meoque sanguine pretioso decorem in te miræ pulcritudinis & eminentis elegantiæ, fugato pristinæ deformitatis omnique fœditatis obstaculo, reparavi? Vel quis sponsus electæ sponsæ suæ propensiori valebit occurrere familiaritatis officio, quam ut occurrentem sibi delectabiliter amplexetur, & ad pectus suum affectu stringat & applicet amoroso? Et tu es illa carissima sponsa mea, quæ non solum amplexu meo constringeris, & ad mea præcordia dulciter applicaris; verum etiam ipsum Corpus meum & Sanguinem intra te bajulas, cujus esu potuque spiritaliter in anima pasceris & potaris. Quibus auditis, ex verbo Dominicæ consolationis in spem erecta, refloruit Ida Christi virgo beatissima: priscique mœroris & augustiæ nebula penitus effugata, confestim ex his quæ viderat & audierat æquanimior est effecta.

CAP. XVIII

[32] Illud quoque mirabile satis apparuit in Dei Virgine quod in hora Communionis, innovata Dominici Sacramenti venerando libamine, [Post Eucharistiam susceptam] præ nimio quem in anima sentiebat eo tempore fervore devotionis & speciali copiosa dulcedine, viribus in ea deficientibus, ad locum vnde digressa fuerat non valuisset usquequaque recedere: sed in medio sui callis, ubicumque locorum hoc fieri contigisset, [nequit ad locum priorem se recipere:] ipsam oporteret aut corruere resupinam, aut pronam in itineris sui quovis spatio residere. Non autem semel aut raro beatæ feminæ tale quid accidisse dignoscitur: sed sæpe repetitis vicibus, & antequam Cisterciensem se transtulisset ad Ordinem, & post habitus sumptionem, hoc sibi contigisse plurimorum infallibili testimonio comprobatur. Antiquus autem humani generis adversarius & bonorum omnium insatiabilis inimicus, ex præmissis antiquæ malignitatis occasione suscepta, quorumdam animos hoc sȩpius intuentium ad invidiam excitavit; [unde quibusdam male de ea suspicantibus,] & eorum corda, quæ per experientiam hæc & his similia non sensere, neque credebant quod Divinæ largitatis hoc idem actitaretur ex opere, ad evomendū odiosæ detractionis execrabile toxicum, insontem contra Dei Virginem, animavit. Fuere namque qui dicerent hoc inanis gloriæ pro cupidine fieri; nec præmissa virium corporalium imbecillitati, sed appetitui vanæ laudis attitulari debere potius & adscribi. Quod intelligens Ida Venerabilis ex quorumdam insinuatione, vehementissime doluit, & alieno damno proprium in hoc facto reatum extimuit: & ut sacratissimæ Communionis hora, qua reverenda libamina foret annuente Domino post futuro tempore perceptura, [petit recedendi facultatem.] virium sibi corporalium non deficerent, sed potius accrescerent adjumenta, devotissimis precibus omnipotentis Dei magnificentiam exoravit. Qui clemēter illius precibus annuens, in hora Communionis, ex tunc in antea, vitæ vires corporales ei attribuit: & sic demum detractionis vulnus a cordibus invidentium amputavit.

[33] Timens ergo beata femina, ne de crebra perceptione Dominici Sacramenti simile quid eveniret inposterum, & sic forsan abstinere cogeretur ab eo, propter invidiam & scandalum aliorum; spiritalium amicorum super hoc consilium & juvamen expetiit, quorum adjutorio litteras Apostolicæ Sedis auctoritate firmatas obtinuit, [Indulget ei Pontifex quocumque die communicare:] quibus, ob experta suæ devotionis & sanctimoniæ merita, concessum indultum confirmatum habuit, ut omni die, quo vellet aut liberet sibi, ad perceptionem sacræ Communionis, absque quovis obstaculo, potuisset accedere; quibus absque Dei omnipotentis indignatione, juxta tenorem & continentiam earumdem, nemo valuisset his temporibus obviare. Nota, lector, hanc aut huic similem indulgentiam hoc nostro tempore paucissimis esse vel fuisse concessam: ex quo manifeste conjicere poteris, Idam Venerabilem his temporibus extitisse non mediocri sanctimoniæ titulo decoratam, quam Apostolicæ Sedis auctoritas hoc suo privilegio nobis omnibusque sanctæ Ecclesiæ filiis exhibuit honorandam. Nullus ergo locus invidiæ superesse potuit, ubi totam sibi divina clementia, totam Apostolica auctoritas vendicavit. An non divina gratia se quotidie manifestabat in Dei Virgine, cum in perceptione salutaris Eucharistiæ liquescebat ejus anima præ spirituali dulcedine, dilecto suo tam suaviter quam amicabiliter eam intrinsecus alloquente? Liquescit enim anima necessario, cum in semetipsa divino colloquio tangitur, ut in Moralium libris ipse beatus Gregorius attestatur: Mens, inquit, dum occultæ aspirationis locutione tangitur, a statu suæ fortitudinis infirmata, ipso quo absorbetur desiderio liquatur; & unde se apud semetipsam fessam invenit, ultra se esse conspicit fortitudinem, quam conscendit.

CAPUT VII.
Varii effectus divini amoris. Accessus ad Ordinem Cisterciensem.

CAP. XIX.

[34] Tempore quodam in excessu mentis erepta Virgo beatissima, vidit in spiritu, suam ipsius animam ad instar templi latissimi, [In extasi vidit animam suam instar templi extendi:] per omnes sui partes introrsus extendi; porrectisq; dimensionibus in longum pariter & latum, ad eminentis cujusdam ecclesiæ similitudinem aptissime dilatari: in cujus medio constituta, cum aciem oculorum ad singula quæque lustranda mira sagacitate vigilique curiositate deflecteret, & nullum in hoc mundo venustius se vidisse vel pulchrius æstimatione verissima judicaret; ad ipsum tandem altare direxit intuitum, utpote ceteris omnibus honestius atque decentius adornatum. Erat quippe videre ministros eximiæ pulchritudinis, [in eoque altare ornatissimum,] illud cum suis lateribus ex omni parte ambientes, ac pallis byssinis atque candentibus superficiem, inauratisque tapetibus ejus frontem & latera vestientes, per ejus quoque circuitum illud idem accensis luminaribus ornatisque copiose lampadibus attingentes. Videbat insuper, & ecce totus chorus occupari cœpit affluentibus ex omni parte cantoribus: quibus in stallis suis infra supraque per ordinem adunatis, [& in hoc Missam decentissime celebrari,] a præcentoribus extemplo Missalis inchoabatur introitus, & ad finem usque processit, ab illo cælesti collegio, porrectis altisona voce concentibus & ineffabili melodiæ dulcedine, decantatus. Ex alio vero latere videbat indutum Pontificalibus, appropinquantem ad altare Pontificem: videbat & ministrantium ordinem, [a Pontifice] ipsum summa cum reverentia præcedentem: eorum vero quemlibet, in ipso Missali quod agebatur officio, suum attentissime ministerium exequentem. Sed quid plura! Solenniter inchoata Missa, propensiori cum solennitate celebrata peragitur; & nil eorum, quæ per ordinem in hujusmodi requiruntur officio peragendo, vel ab ipso celebrante vel a ministrorum aliquo præteritur. Quis vero Pontifex is fuerit, ex ejus testimonio suoque Confessori facta diu postea revelatione, comperimus. [Christo Domino,] Fuit enim ipse verus & summus Pontifex & Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, perfectus Deus & homo, natus ex Maria Virgine Dominus Jesus Christus: chorus vero ministrorum atque psallentium, cælestis fuit utique exercitus, ad sui Creatoris obsequia terribilis ut castrorum acies ordinata: officium vero quod vel quale fuerit, jam dudum oblivione sopitum, explicare non potuit: singula quippe beneficia, quæ de manu Domini suo tempore recipere meruit, perpetuȩ commendare memoriȩ prorsus impossibile judicavit.

CAP. XX.

[35] Orationis causa cum die quodam ante ciborium in ecclesia resideret, & ipsi Dominici Corporis honorabili sacramento propensæ devotionis obsequium exhiberet, hinc execrabiles hujus mundi miserias, inde vero cælestes, a quibus exulabat, æternæ vitæ delicias animo cœpit & mente revolvere: deinde vero pro sua liberatione cum lacrymis & singultibus, cum fletibus & gemitibus, [In oratione anhelans ad æternam vitam,] omnipotentis Dei misericordiam his vocibus exorare: O amantissime, inquit, Domine mi! O spes, amor & omne desiderium cordis mei! Quamdiu me patieris in hoc carnis ergastulo detineri? Quamdiu me sustinebis in hac valle miseriæ comprimi & affiigi, præsentisque corporis & fragilis domicilio relegatā a tua me prȩsentia separari? Recordare, mi Domine, quæ, qualia vel quanta vitæ præsentis in tempore pro tui nominis honore sustinui, per cujus invocationem ab his omnibus a tua me peto misericordia liberari. Quibus dictis, in excessu mentis ad cælestia contemplanda confestim eripitur; & ab humanis exutus induviis, ad supernæ visionis intuitum ejus in alta spiritus elevatur. Videbat igitur, & ecce speciosus ille præ filiis hominum Dominus Jesus, totus ei jucundus, totus ei festivus apparuit; vultumque benignissimum, in quem desiderant Angelici spiritus æterna jugitate perspicere, [benignissimum Christi vultum aspicit] tam clarum & tantæ benignitatis excellentia decoratum, eidem exhibuit; ut omnium tribulationum, afflictionum & dolorum incommoda, quæ diversis modis atque temporibus olim, occultissimo, sed benignissimo Dei judicio, pertulerat in hac vita, solo respectus illius inæstimabili dignoque commercio plenissime sibi compensando refunderet, & omnem doloris atque mœroris angustiam ea vice procul a memoria sua continuo relegaret. Ajebat enim, ut postea Confessore suo revelante didicimus, quod, [summaque lætitia perfunditur] si dolores & afflictiones omnium in hac mortali vita degentium, & a primi parentis origine per omnia secularia tempora futura simul & præterita descendentium, hæc sola per momentaneum ætatis suæ curriculum in corpore pertulisset; id omne quod tolerasse potuerat, hoc solo miserationis suæ respectu divina sibi clementia copiosissime refudisset. Attende, lector, ad quantam gratiarum altitudinem excreverit hæc Virgo beatissima, quæ tam dulciter a Patre misericordiarum & Deo totius consolationis, ad unicum oculorum intuitum, ab omni doloris incommodo consolari meruit in hac vita. Quid ergo miri, si multo propensius, quam dici vel excogitari possit a quovis etiam expetente, electorum spiritus & animæ Beatorum æterna consolatione fruuntur, in amœnitate cælestis habitationis & patriæ; qui semper & ubique præsentem habere merentur, eumque prospicere, qui lucis æternæ candor esse describitur, & lumen ad revelationem gentium & gloriam Israel plebis suæ.

CAP. XXI.

[36] Simili quoque modo, sed non eodem in tempore, die qua B. Mariæ Magdalenæ solennia consuevit sancta Ecclesia recitare, [In festo S. Mariæ Magdalenæ] meridianis horis ad vacandum otio contemplationis, eo quietius utique quo secretius, ad umbram arboris in solitario quodam loco confugerat: ibique permaxima beneficia, quæ dudum hæc Sancta fuerat a Christo Domino consecuta, nunc exercitio meditationis ad memoriam revocabat; nunc vero quam bene sibi fuerit, cum illum, [contemplans beneficia sibi collata,] quem dilexit plurimum, in corpore præsentem habere promeruit; ejusq; aspectu pariter & alloquio jucundari quam dulce, quam delectabile vel quanti sibi reputandum extiterit meriti, æque studioso contemplationis officio ruminabat. Hæc igitur & his similia, non sine congratulatione per maxima, Dei Virgine meditante; continuo per mentis excessum ad cælestia contemplanda sustollitur, [a Christo invisitur.] & ut prius a Christo Domino se visitante conspicitur: ad cujus aspectum illius anima copiosissime jucundata, cælestibus iterato deliciis adimpletur. Ad se quippe reversa, tam in gestibus quam in verbis, eo die quasi tota cælestis apparuit inter homines; ita quod pedes incedentis & poplites a terræ pulvere sublevatos, ut sibi certissime videbatur, aspiceres, & terrenæ substantiæ quodcumque vestigium imprimere non putares.

CAP. XXII.

[37] Per idem tempus unus amicorum ejus, in affectione fidelissimus & in amicitia constantissimus, vir per omnia religionis titulo decoratus, una dierum, [Golloquens cum pio viro,] ut sæpissime consueverat, his temporibus ad Venerabilem Idam accesserat; & cum ea de salute animæ, de morum emendatione, de terrenorum fastidio æternorumque desiderio, verba consolatoria simul & ædificatoria conferebat. Inter quæ Virgo Domini more dolentium vehementer ingemuit: & voluntatem, quam ei Dominus nuper inspiraverat, hujuscemodi ordine patefecit. Num, inquit, carissime, tibi celare potero cordis mei desiderium & propositum divinitus inspiratum? Ecce clamorem populi diutius jam mente quieta sustinere non valeo. Nam cum multis sim peccatorum sordibus inquinata, falso me decorare non cessant religionis & sanctitatis præconio: & licet me peccatricem confitear in publico, nullus tamen horum me arguit de peccato. Hæc igitur & his similia diutius tolerare non prævalens, [indicat se velle habitum Cisterciensem assumere:] & te & alios amicos, quorum hactenus sum freta solatio, sub omni celeritatis articulo, non mente sed corpore derelinquens, hoc seculum nequam, & ea quæ seculi sunt, in brevi propono deserere; Cisterciensemque simul & ordinem & habitum assumendo, deserta religionis expetere; tantoque liberius animo pariter & affectu, quanto secretius omnipotentis Dei beneplacitis adhærere.

[38] Hæc audiens ille beatæ feminæ zelator amantissimus, & inseparabilis amicitiæ tenerrimus æmulator, primo quidem obriguit, & tremens ac pallens ad proposita sibi verba præ stupore nimio respondere non potuit; sed urgente tristitia continuo versus in amentiam, [eaque denuntiatione consternatum] anxietatem cordis sui jam amplius occultare non potuit; sed ad vesanorum instar & excordium, tam verborum quam gestuum alienationis suæ molestiam in conspectu Dei famulæ miserrimo schemate demonstravit. Quod cernens Ida Venerabilis, mox perturbari cœpit & anxiari vehementissime, ream se judicans illius inopinatæ vesaniæ: quippe quam sui causa non dubitabat hunc amicorum suorum præcipuum incurrisse. Flexis ergo genibus, in terram confestim anxiato corde prosternitur; [fusis ad Deum precibus] & omnipotentis Dei clementiam, pro reddenda sospitate suo famulo patienti, permaxima suspitiorum, fletuum, & orationum instantia, deprecatur. His igitur intra virginale cubiculum hoc modo se habentibus, ecce quidam alii de amicorum suorum familiarium numero foris stantes, pulsant ad ostium, quod ad fruendum amplioris secreti copia paulo ante fuerat obseratum. Sed Virgo Domini de loco quo jacuit non surrexit, nec orationum studium intermisit, aliorumque foris stantium & mirantium quidnam intus fieret desiderio satisfacere non curavit: sed totam in orationibus se effundens, ultra vires pene corporeas in incepto negotio perduravit. Timebat enim, ut postea retulit, ne si fortassis illos pulsantes & vociferantes intromittere curavisset, is pro quo tam sedule laborabat, irremediabiliter in amentiæ suæ morboso contagio permansisset. Sed quid pius & misericos Dominus electæ suæ negare potuisset, in tam pio negotio tam intentissime laboranti, fraternamque miseriam tam studioso compassionis officio deploranti? Vix oratione completa, [sibi restituit.] demens ille fugata dementia sospitati pristinæ restituitur, & venerabilis feminæ deprecatio confestim in laudum & gratiarum actionis ineffabili jubilo terminatur. Quibus ita patratis intromittuntur & alii, sed quid gestum ibi fuerit aut actum, ad eorum notitiam non sinit pervenire Virgo Christi; ne forsan idipsum quod sibi acciderat, ad sui commendationem vel amici confusionem, a quovis hoc audiente contingeret in populo divulgari.

CAP. XXIII.

[39] At quoniam in præcedenti capitulo de voluntate sibi divinitus inspirata mentionem aliqualem jam fecimus; operæ pretium est ut qualiter eamdem in brevi postea perduxerit ad effectum, compendioso narrationis ordine subjungamus. Est monasterium ordinis Cisterciensis, [In monasterio Cisterciensi Vallis-Rosarum] cui Vallis-Rosarum est vocabulum, in Brabantiæ partibus, ab illustri quodam viro, descendente de nobili prosapia Machliniensium Dominorum, Ægidio nomine, Beatæ Mariæ semper Virginis in honore fundatum, & juxta vicum, Walem appellatum ab indigenis, in ripa Nethæ fluminis aptissime situatum. Hoc in monasterio sponsa Christi per omnia venerabilis in sociam & monialem admitti se petiit, [admittitur:] & obtinuit: in quo multis postea temporibus omnipotenti Domino strenuissime militavit: & cursum vitæ præsentis, ut patebit in sequentibus, annuente superna clementia felicissime consummavit. Qualiter autem in benedictionum suarum dulcedine præventa sit a Domino, cum necdum religionis habitum sumpsisset in hoc loco (priusquam ad alia me divertam, quæ postea per eamdem gesta sunt in eodem monasterio) quam potero brevius hic annecto. Cum ergo terram, cognationem, & domum patris sui penitus deferendo cum Abraham Patriarcha, mandato Dominico paruisset, & mente simul & corpore semetipsam ad dicti monasterii limina transtulisset; [ibique in habitu suo adhuc degens,] in eodem quo venerat habitu recepta fuit, ut moris est, in hospitio; donec adveniente, quæ tunc aberat, ejusdem loci Venerabili Abbatissa, per eam assumeret teligionis habitum, pro quo tunc advenerat assumendo.

[40] Quo tempore medio decurrente, quadam sexta feria sedens in hospitio, præstolabatur campanȩ sonitum mox pulsandæ, quatenus per eum certius evocata divinis posset officiis & Missarum solenniis interesse. Ubi cum Virgo Domini, corde spirituque ad cælestia devoto, sibi soli vacans & Domino, resideret; in excessum mentis elevata prosiliit, & sopito sensuum exteriorum officio, solo contemplationis intuitu cælestium mysteriorum abscondita penetravit. Apparens enim in ipso momento temporis electæ suæ pius & misericors Dominus, coronam auream in manu sua detulit, intextam ex auro lapidibusque pretiosis, inter quos etiam præeminebant ex eodem auro diversarum specierum flores intermixti cum crucibus: cujus pretiositatem & pulchritudinis elegantiam, nullus humano sensu perciperet intellectus. Accedens ergo propius ad electam suam ipse misericordiarum Dominus, hanc in ejus capite decentissime posuit: & taliter eam alloquens, ad consequendum quod conceperat mente propositum, attentius animavit. Constans, inquit, esto carissima, nec te terreat Ordinis observandi rudis austeritas aut loci penuria: [& ad perseverantiam animatur a Christo] tecum ero semper ad quæcumque te verteris, & ad sublimia spiritualis vitæ me duce pervenies incrementa: & hoc tibi signum: Jam pulsabitur in ecclesia tintinnabulum, quod celebrandæ Missæ prætendit indicium: parata sis ut introëas in ipsum quo celebrabitur oratorium, & ecce descendam in altari, cum mysticum in eo tractabitur Sacramentum: tunc me desiderabis, & ego totus influam in cor tuum: sed & aliquæ me desiderabunt ex ejusdem collegii monialibus, [promittente se in ejus & aliarum animas influxurum.] & ego totus earum similiter influam animabus. Cui Venerabilis Ida, velut hujus ignara mysterii, tale responsum edidit, & hoc quomodo posset fieri cum beato Nicodemo fiducialiter inquisivit. Tu, inquit, amantissime Domine, si totus, ut asseris, illarum animabus influxeris, in meam quomodo totus influes, in momento præsertim ejusdem temporis, cum hoc corporalibus omnino sit impossibile creaturis. Cui Dominus; Hanc, inquit, habeo potestatem, ut me per partes non dividam, ad creaturarum instar visibilium, sed totus infundor animabus omnium me pie desiderantium: non enim est impossibile apud Deum omne verbum. Quibus dictis illa Dominica visio repentine disparuit, & ad se reversa confestim ecclesiam intravit: ibique suo potita desiderio, prout acceperat in promisso, sacramentum Dominici Corporis & Sanguinis immolante Presbytero, mox illius anima cælesti dulcedine perfusa refloruit: nec minori, sed prorsus illi simili vel majori, quam in perceptione vivifici Sacramenti præterito simul & futuro tempore degustavit. Sed jam his, quæ gessit in seculo, duorum volumine libellorum, ut potuimus, brevius expeditis, modice nobis pausandum existimo: quatenus ad ea quæ postea gessit in Ordine describenda, consurgamus alacius, ingenio pariter & eloquio sub amico silentio modice reparatis.

LIBER III.
Vita sanctimonialis Idæ, ejusque obitus.

Capitula libri tertii.


1 De eo quod in anno novitiatus sui maximo desiderio percipiendi Corpus Christi cruciata fuit, & qualiter illud miraculose recepit.
2 De eo quod monialis quædam ex ipsa mirabilem quamdam dulcedinem sensit emanare.
3 De eo quod in extasi rapta, Corpore Christi communicata fuit.
4 De eo quod Beata Virgo & B. Joannes Euangelista ad altare eam duxerunt.
5 De eo quod sibi videbatur anima sua dilatari ad modum sagenæ latissimæ.
6 De mirabilibus, quæ sibi in quadam die Pentecostes, in perceptione Dominici Sacramenti, acciderunt: & de spiritu prophetiæ, quo statum suum cuidam intimavit.
7 De eo quod per divinam inspirationem quoddam mandatum revocari procuravit.
8 De gratia contemplationis, quam a Domino consecuta fuit.
9 De nimio fervore caritatis, quem in anima sua sensit.
10 De eo quod ex perceptione cælestium gratiarum nulla vana gloria titillari potuit vel corrumpi.
11 De claritate, quæ ex oculis ejus interdum, ad instar radiorum solarium, emanavit.
12 De eo quod moniales miræ suavitatis odorem ex ea prodire senserunt.
13 De eo quod quadam vice rapta fuit in choro Seraphim.
14 De eo quod per divinam inspirationem interdum Scripturas intellexit.
15 De eo quod vidit in spiritu, monialibus in choro psallentibus aureas coronas dari.
16 De eo quod columbæ ad eam residentem in atrio ecclesiȩ accurrerunt.
17 De transitu & morte ipsius.

CAPUT I.
Mira Dei gratia collata in sacræ Eucharistiæ perceptione.

CAP. I.

[1] Igitur ad sua reversa, quæ tunc aberat, ut prædiximus, ejusdem loci Venerabili Abbatissa, religionis habitus Idæ Christi famulæ decenter imponitur; & candidis, ut moris est, [Induitur veste monastica] indumentis & vestibus adornata, sodalium inter agmina collocatur. Fit interim exultatio mirabilis & gaudium utrobique: lætantur oppido moniales in adventu beatissimæ Dei famulæ, [cum sua & sanctimonialium lætitia,] pro maximo reputantes in illius se indignas victuras fore consortio, tantique meriti comitem & sodalem in suo se collegio suscepisse. Porro Venerabilis Ida non minus exultabat in Domino, nihil utilius æstimans in hoc seculo, quam tali potiri consortio, tam spiritali jugiter informari & imbui documento. Licet autem omnem Ordinis observantiam, cui se devoverat affectu complecteretur humillimo, nihil in eo perpendens, quod a suo videatur in aliquo discordare proposito; [& præter morem Novitiarum] solum tamen hoc ægerrimo ferebat animo, quod in anno sui Novitiatus, ex ejusdem ordinis observata consuetudine pariter & statuto, vicibus tantum tribus & non pluribus, communicari sibi licuit illo totius mundi salutari remedio, Corporis videlicet & Sanguinis Jesu Christi Domini sacramento.

[2] Quid autem acciderit hujus anni spatio decurrente, venerabili, de qua loquimur, Dei famulæ, nota lector: & intellige rem miraculosam: & omnimoda dignam admiratione cum scribente pariter admirare. Quadam die, cum ex more Dominico Sacramento communicare debuit pars conventus, [vice quadam ad communionem accedens] ultra modum æstuabat, hujus sanctæ novitiæ fervens nimis & insatiabilis appetitus, cupiens una cum aliis assequi, quod sibi denegabat, ut præmisimus, usus observantiæ regularis, in ejusdem ordinis monasteriis his temporibus institutus. Cum autem communicandi tempus adesset, & eæ quȩ communicare proposuerant, ad Sacerdotis manum in suo quælibet ordine properarent, accessit etiam una cum aliis Ida Christi Virgo venerabilis, ac illis communicantibus & ipsa particeps est effecta sacratissimi sacramenti Dominici Corporis & Sanguinis, [inobservata manet,] iens & rediens in ordine suo simul cum aliis, nec tamen in eundo vel redeundo, mirum dictu, cujusquam offendens oculos intuentis. Utrum autem in spiritu solum an in corpore sibi, quod narramus, acciderit, omni post futuro tempore incognitum habuit. Hoc tamen sciens indubitanter & sapiens, quod verum Corpus Dominicum & ore percepit & dentium officio masticavit.

[3] [cum summa jucunditate ad 7 dies durante.] Quantum autem illius anima jucundata fuerit & inebriatus spiritus illo die septemque sequentibus, non est nostrum explicare verbotenus. Nullus enim hoc caperet animus, nullus ad intelligendum assurgeret intellectus: sentiebat enim, ut postea retulit, his diebus ante pectus suum ardentem faculam & lucentem in modum lucernæ, non solum intrinsecus animam, sed & corpus extrinsecus ineffabili lumine claritatis & radiosi splendore jubaris illustrantem. In omni vero residuo tempore vitæ suæ, [& recordatione per totam vitam.] quotiens hujus novitiatus diem ad memoriam revocabat, ac proinde spiritualium memor deliciarum, quas irrecuperabiliter illo tempore decurrente perdiderat; has totiens affectu tenerrimo cum lacrymis atque suspiriis, cum singultibus atque gemitibus, amarissime deplorabat. Sed quid miri? Sentiebat enim interdum ex perceptione Dominici Sacramenti tantam dulcedinem ori suo cum illo pariter influentem, & non solum intrinsecus animam, sed extrinsecus ipsa quoque corporis organa naturali gustui adaptata, os, palatum, linguam & labia tam mira jucunditatis abundantia perfundentem; quod nil saporosius existimari posset hoc edulio, nihil degustari delectabilius in hoc mundo. Quid enim dulcius? quid suavius quam panis ille cælicus? cui testante Scriptura omnis delectamenti totius cumulus ab ipso fonte dulcedinis est infusus. [Sap. 16. 20.] Diebus autem, quibus hoc sacratissimo cibo refocillari meruit, [Post sacram communionem] omnis cibus corporeus omnino sibi viluit, cujuscumque pretiositatis aut saporis is fuerit: quotiens tamen ob necessitatem humanæ conditionis hunc incorporare necesse habuit, [cum tædio sumit cibos alios.] ipsum cum tædio simul & maxima cordis angustia degustavit. Quid hic dicturi sumus nos inertes & miseri, qui vix aut numquam aliqua spirituali dulcedine recreamur in perceptione tam suavissimi tamque salutaris edulii? Sed quod magis est miserabile, sunt quibus oppido pluris est delectamenti perceptio cibi cujuscumque vilissimi, quam inæstimata dulcedo vivifici Corporis & Sanguinis sacramenti.

CAP. II.

[4] Aliud quoque mirabile satis eodem suo Novitiatus anno sibi accidisse comperimus, quod etiam memoriæ commendandum & relatione dignissimum æstimamus. [ægra cum socia Officium Ecclesiasticū recitans] Infirmabatur eo tempore Virgo Domini, languensque decumbebat in infirmitorio, juxta consuetudinem ipsius monasterii: cui socia monialis adjuncta fuit ex more, causa recreationis & solatii. Quæ nihilominus operam exhibebat febricitanti sociæ, in legendo diurni pariter & nocturni synaxes & horas officii: parum quippe litterarum studiis informata, præter solum Psalterium, quod in juventute dicerat, litteralis nihil apprehenderat elementi. Juxta quam nocte quadam cum monialis socia, in dicendo Completorium occupata, desideret; & illa, devotionis instantia potius quam vocali consonantia, legenti mutua vicissitudine responderet; odor quidam inæstimabilis, a languente progrediens, ad assidentis nares extemplo sese copiosius infundendo, prosiliit; & ineffabili suavitatis abundantia tota simul illius pectoris præcordia, ipsa quoque viscerum ac vitalium intima penetravit: in ore vero non minoris excellentiæ sapor quidam inconsuetus apparuit, [illam suavissimo odore ac sapore replet] qui mellis & favi dulcedinem omniumque rerum dulcium, quas humana novit experientia, sui dulcoris ineffabili superabundantia superavit. Is quoque non repentine disparuit: sed per totum illius noctis ac subsequentis diei spatium instar favi distillantis illius in ore continue perduravit; supra quo monialis, ultra quam credi posset, hæsitans & admirans, & tanti dulcoris suavitas inopinata unde provenire potuerit ambigens & ignorans, in vola palmæ dextræ modicum ex eo recepit & tenuit, explorando volens addiscere cujus coloris id fuerit, quod omnia penetrabilia sui corporis organa tam insueti saporis influentia dulcoravit: quod lucidum & clarum inveniens, in terram effundere noluit, sed ob reverentiam tanti miraculi protinus illum ore recipiens, ut prius avidissime deglutivit.

CAP. III.

[5] Monachus quidam ordinis Cisterciensis, in eodem monasterio Capellani gerens vicem & exercens officium, hanc quodam tempore injuriosis verbis adeo molestaverat, [Molestiam a Capellano passa,] ut ex eo læsionem in corde sentiret & animo, quam ad primum voluntatis suæ libitum effugere non valebat. Qui facti pœnitens eam ad se misso nuntio vocari præcepit, illi nimirum in pace reconciliari desiderans: quam non suis exigentibus meritis, [ab eo vocata non comparet:] sed propria culpa dumtaxat ausu temerario perturbavit. Qua venire nolente, misit ad eam iterum atque tertio, sed nec tunc quidem illa comparuit, ipso dolore cordis sui necdum in pacis fœdere consopito. Qui cum ex more, sequenti die Missale celebraret officium, & jam a se percipiendum in manibus contineret ipsum Dominici Corporis honorabile sacramentum; Ida Venerabilis, [sed celebranti adest in extasi:] stans retro secus pedes illius, in spiritu rapitur; & in excessu mentis suæ Sacerdotalibus vestibus induitur, ac ornamentis ultra quam dici possit inæstimabilibus insignitur; & sic demum aptissime præparata sacramento Dominici Corporis & Sanguinis innovatur: in qua visione præfati monachi nullam omnino memoriam habuit, sed nec oculis corporalibus aut mentalibus ejus advertit præsentiam, aut celebrantis officium, ut interdum consueverat, auscultavit.

[6] [& rursum vocata accedens,] Eadem vero die post visionis horam iterum evocata, venire non distulit: is enim qui per suum sanguinem olim quæ in cælis sunt, Apostolo teste pacificaverat & in terris; hos electos suos etiam ad pacis concordiam revocaverat, in perceptione sui sacratissimi Sanguinis & Hostiæ salutaris. [Colos. 1. 20] Immemor ergo præcedentis injuriæ perrexit ad monachum, & inter cetera cœpit inquirere, recepissetne Dominici Corporis Sacramentum die prælibata; & hæc dicens, intente respexit in hominem, & vultu sereno & tranquillo serenaque facie mox subjunxit; Si corpus, inquit, Dominicum hodie perceperis incertum habeo; [se indicat communicasse.] me vero Communionis sacræ fuisse participem, & scio veraciter & affirmo. Super hoc autem ille vehementer admirans, ubi, quando, vel qualiter id actum esset inquisivit. At illa: Non hominis cujuscumque mortalis officio, sed solo divinæ virtutis adminiculo, rem gestam esse veraciter affirmavit.

[7] Eodem quoque modo, sed non eodem in tempore, monachus ille (cui secreta conscientiæ suæ jam diu consueverat, omni sapore nectareo dulciora, sub confessionis titulo de cordis sui promptuario propinare) quadam die recessurus ab ea, Missam, pro defunctorum animabus ex more celebrari consuetam, in ejus præsentia celebravit. Qua peracta venerabilis femina, priusquam proficisceretur ille, [eodem mode alias se communicasse affirmat,] colloquium ejus expetiit; de negligentiis & omissionibus, occurrentibus sibi pro tempore, compendiosam admodum & succinctam ei confessionem explicuit; eaque præhabita, jucunda facie voceque dulcisona mox subjunxit: Ego, Venerabilis Pater, una tecum hodie celebratis a te Sacramentis interfui; tecum una particeps eorum, annuente Christi clementia, sub eodem temporis momento effici merui; divinæque clementiæ largitatem, ob infusam utrique Spiritus sancti gratiam, uno tecum eodemque tempore benedixi. Quod audiens ille mirari cœpit ex novitate miraculi, præsertim cum non ab homine vel ab altero, sed a solo Deo ministrata sibi fuerit hujus participatio Sacramenti. Celebraverat enim eo die Missam, in qua nullus usualiter ad perceptionem Hostiæ salutaris admittitur, eo dumtaxat excepto, cujus sacerdotali ministerio pro fidelium animabus ipsa salutaris Hostia sacramentaliter immolatur.

CAP. IV.

[8] Quodam alio tempore, præfixa spiritualiter ad hoc die, sacræ Communionis hostiam accipere mente proposuit, & propositum opere consummavit. Quid autem in hac perceptione gestum sit, quid viderit, quid acciderit, ad commendationem eximiæ sanctitatis suæ, narratione veridica decurrentis in hoc opere styli series explicabit. Cum igitur expleto suo more venerandæ officio Consecrationis, jam tempus adesset ut innovari deberet ipso deifico Sacramento; processit Ida Venerabilis, ut quod habuerat in proposito, jam opere consummaret effectui mancipato. Veniens ergo, prope media via eo quo tendebat itinere consummato, [Communicatura] mox substitit: ultraque non progrediens, id quod mente conceperat, exili susurrio, non autem vivæ vocis oraculo, divinis auribus importavit. O, inquiens, omnipotentissime dominorum Domine, Creator & Rector omnium seculorum, si sponsum aliquem aut fullonem haberem aut rusticum, aut cujuscumque mechanici operis architectum, [& comitatum a Christo petens,] non sine ducatu familiariter obsequente sponsale tenderem ad convivium; quanto magis & me, licet indignam ex merito, tuo tamen sponsalitio subarrhatam, absque venusto comitatu non decet incedere, cum tuis appropinquo conviviis, ad percipiendum omni dulcedine dulcius, omni edulio saporosius tui Corporis sacramentum? Ulterius itaque non progrediens hic metam statuo, nisi sit qui me ducat ad altare sanctum tuum hoc temporis in momento. Hæc ergo Dei Virgine cogitante, Sacerdoteque moram illius advertente, sed moræ causam penitus ignorante; videbat, & ecce Regina Virginum, illa quæ sola meruit exaltari super omnes choros. Angelorum, hæc, inquam, ad dexteram illius apparuit; ad lævam vero dilectus ille discipulus, [ducitur a Deipara & S. Ioanne Euangelista.] cui Christus in cruce Matrem Virginem Virgini commendavit. Hi latus utrumque beatæ feminæ venerabiliter ambientes, arreptam hinc inde producunt ad sacrosancta mysteria, prætendente viamque sternente, qua procedere debuit, Angelo, cum incensato thuribulo pariter & lucerna. peracta vero Communione, via qua venerat, eodem tenore reducitur; & in loco sessionis suæ, Sanctis eidem ut prius obsequentibus, honorabilite rinstallatur.

CAP. V.

[9] Tempore quodam in Epiphania Domini, priusquam ad altare procederet, innovanda mysterio Dominici Corporis & Sanguinis sacramenti; videbatur in suo loco residenti, tempusque Communionis præstolanti in quiete simul & silentio; videbatur, inquam, apertissime, non corporali visu sed mentali dumtaxat aspectu, [Itura ad sacram Communionem] suum in ea ministerium exequente [gratia], quod ad instar sagenæ, latissime per multa locorum spatia juxta progressum suæ longitudinis & latitudinis ampliatæ, cor ejus & anima dilatarentur ad perceptionem internæ gratiæ, sibi desuper infundendæ. Sancta siquidem & individua Trinitas, [sentit animam dilatari,] desuper influente illius in anima exili quodam susurrio, se venturam esse prædixit, & sine moræ quovis interstitio mox quod promiserat adimplevit. Sic ergo dilatata simul & ampliata, processit ad altare Dominicum, percepitque Corporis illius & Sanguinis sacramentum: in qua perceptione vocem Patris, [percipit vocem Patris æterni:] internis, ut postea retulit, auribus promeruit audire, sic dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: statimque suo more spiritalibus affluere cœpit & abundare deliciis, ita quod nec pedibus incedere, nec totius corporis valuisset adminiculo sustentari.

[10] Percepto namque reverendi Corporis sacramento, cum ad perceptionem sacri Sanguinis, [post Communionem] ut eo tempore moris erat in ipso Cisterciensium ordine, properasset; extemplo corpus illius ex spirituali repletione, quam intrinsecus in animo sentiebat, adeo delectari cœpit extrinsecus & extendi; quod adinstar crepitantis dolii (quod nisi fortissimis vinculorum nexibus arctissime constringatur, [etiam corpore dilatatur,] confractionis & rupturæ videres subjacere discrimini) corpusculum beatæ feminæ, nimiæ repletionis impatiens, ut sibi videbatur, eo temporis sub momento citissime crepuisset, nisi divinæ virtutis & potentiæ ligamine circumseptum, & illæsum, & inconfractum, in suo robore permansisset. Expleta namque communione cum ceteris eodem die communicantibus, ipso vitali anhelitu palpitantis in pectore propemodum intercluso, [cum virium totali defectu.] viriumque corporalium in ea deficiente præsidio; nequaquam ad Vini libationem ex calice percipiendam, ut moris est communicantibus, appropinquare valuit: sed post altare cum ingenti labore se transferens, ibidem infirmata quidem corpore, sed mente sana decubuit: donec ad Horam diei sextam, infirmitorium, ut eam audiendo legendove persolveret una cum aliis in eo decumbentibus, introivit.

CAPUT II.
Status alterius revelatione divina notus. Mandatum aliis, ne molestia afficiatur.

CAP. VI.

[11] Eodem die priusquam ad Communionem sacram accederet, duo religiosi de Fratrum Minorum Ordine, quorum unus ad notitiam & familiaritatem illius olim in Christi caritate pervenerat, [Visitata a Minorita sibi noto] & inter alios ejus amicos locum non minimum obtinebat, ad eam visitandum ejusque colloquio perfruendum, e vicino Machliniensium oppido convenerunt. Ad quorum alloquium Ida Venerabilis evocata, moleste quidem accersiri se pertulit, eo quod jam expleta confessione de negligentiis, impetrataque de commissis absolutione, corsuum & animam ad sola cælestia, posthabitis & exclusis a memoria terrenis omnibus, applicarat. Ivit tamen, evocantisque mandato continuo paruit, & Fratres ipsos obsequioso venerationis officio salutavit. Deinde vero juxta notum sibi Fratrem in subsellio residendi gratia se collocavit, ipsumque breviter allocuta, [ad socium foris stantem se avertit,] confestim, illo super hoc admirante, conticuit: & ab eo quidem oculorum avertens aciem, ad alium foris stantem, & sub divo fraternum adventum post explendam locutionis horam in nive pariter & frigore præstolantem, intuitum & aspectum attentissime delegavit. Illum ergo diligenter intuita, quem antea numquam aut viderat aut agnoverat, inopinate solitumque præter morem altisona voce adeo cœpit ululare; nihilque dicendo, sed in ipsum irreverberatis oculis intuendo, [& dissolvitur in risum:] risumque porrectis vocibus exaltando, magnam admirandi occasionem in cordibus hæc videntium & audientium inculcare. Quis enim non miraretur Idam Venerabilem, os suum a divinis eloquiis præ maturitate morum & sui custodia sæpissime cohibentem, & a bonis etiam cum Propheta sibi silentium imponentem; nunc præter morem adinstar quorumque scurrilium in risum altisonum & excussum effluere, mirandumque hoc de superflua dissolutione spectaculum, [cum admiratione aliorum,] eo præsertim in tempore quo sacramentis ipsam oportebat interesse Dominicis, in oculis aspicientium exhibere? [Ps. 38. 3.] Sed & is, qui paulo ante confessionem ejus audierat, & adhuc in suo loculo residens, aliarum audiendis confessionibus intendebat, a remotis hæc auscultando considerans, [& Confessarii,] & nihil aliud quam dissolutionem existimans; hanc super risus sui inordinata excussione corripuit, & causæ nescius, hujuscemodi dissolutionis insolentiam, in tali præsertim tempore, talibusque personis audientibus & videntibus editam, improperavit. Ista vero nihil horum advertens, ab aspectu Fratris in atrio consistentis & ad Fratrem intrare præ confusionis obstaculo non audentis, nec oculorum avertit intuitum, nec risum prohibuit.

[12] His ergo morose satis & per multum illius horæ spatium actitatis; ad alium juxta se residentem; & super risu suo vehementius admirantem, denuo se convertit; eumque familiarius allocuta, brevibus quidem verbis, sed pro tempore sufficientibus, illius desiderio satisfecit. Imminente vero tempore, quo Missale celebrari debebat officium, abierunt ambo pariter; & hic quidem ad ecclesiam, illa vero rediit ad conventum. Post paululum vero cum ipsa Missalia tractarentur officia; [satiata] de totius Trinitatis in ea superveniente præsentia, [tempore Missæmire recreata,] de paterna voce sibi de Filio recitata, de nimia repletione, quam in corpore sentiebat & anima, nec non de syncopatione vitalium & virium (prout hæc omnia in superiori Capitulo sunt expressa) nihil illo die gustando, jejuna permansit usque post solis occubitum, aut Completorium in ecclesia decantatum. Et tunc quidem, alieno quam suo potius acquiescens desiderio, cibi sumpsit permodicum; nullum tamen ad ea, quæ gustare cogebat astantium importunitas, applicare prævaluit appetitum. Post Nonam tamen, una cum monasterii Priorissa, simulque cum aliis quibusdam ejus comitatui sociatis, ipsos Fratres ac eos qui secum erant, ingenti cum labore, perrexit invisere, spiritalibusque spiritalia de pleno cordis sui promptuario propinare.

[13] Peracto vero tractatu pro tempore congruenti, finito colloquio quod actum fuerat in communi, suus ille Confessor & peccaminum absolutor, de quo mentionem in superioribus edidi, juxta Fratrem sibi notum adhuc residentem, ejusque colloquio secretius intendentem ad eam accessit, & assidentibus se conjunxit; & audiente Fratre, de singulis quæ sibi contigerant in perceptione sanctissimi Corporis & Sanguinis, [& postea de ea a Confessario interrogata] attentius inquisivit. Cur, inquit, hodierno die, cum ad perceptionem Dominici Sanguinis propinquares, sub brachii mei cubitum velut exanimis aut potius extatica cecidisti, cadendoque mihi timorem horribilem & incredibilem incussisti? Cur sacra Communione percepta, non aliarum associata collegio, sed sola residens post altare, languentis adinstar in secretario remansisti? Cur denique post sacra libamina, videlicet ad Horæ sextæ sonitum, ad infirmitorium, aliis in choro psallentibus, introisti? Venerabilis autem Ida, nec dum a cælesti plenitudine relevata, vel a spiritali somno totaliter excitata, respondere quidem ad singula voluit, sed quod volebat efficere non prævaluit. [non potuit tunc indicare,] Sæpius quippe sub hæc ordita responsionem, quod fari cœperat explicare non potuit: unde volendo nolendove, præfata responsione post habita, sermonem, quem sæpius inchoaverat, hoc tandem ordine consummavit: Ego, inquit, nisi rebus exterioribus aliquanto plus occupata vel dedita fuero, quod quæris & scire desideras edicere non valebo. Postmodum tamen hæc, & tam in superioribus jam descripta, [sed postea accurate exposuit:] quam in sequentibus conscribenda, prædicto Confessori suo, viro per omnia venerando, diligenter exposuit: qui sicut homo veridicus ea sermone veracissimo, simplici tamen, in schedulis exarata depinxit, & depicta posterorum memoriæ commendavit.

[14] Post paululum vero, illo Fratre sibi noto se ad alia divertente; vocatus est ille junior, qui tempore matutino sui risus occasio fuerat: in cujus præsentia nec non & alterius cujuspiam monialis, suus ille Confessor, cur ad primum Fratris intuitum de mane sic riserit, inquirebat. At illa, juste risi, inquit, videns hunc esse vas & habitaculum Spiritus sancti: ad hoc enim est a Domino, si quidem a gratia sibi concessa non exciderit, [statumque junioris Fratris, propter quem risit, indicavit] ante secularia tempora præelectus. Et post pauca, Num inquit retines, o mi Pater, in confessionis secreto tibi nuperrime me dixisse, tanto claritatis interdum cordis mei penetralia perfundi jubare, divina me gratia perlustrante, quod aliorum statum & ipsa possim agnoscere, & agnitum ad profectum aliorum, annuente Domino, revelare? Quibus dictis ad illum aperta facie se convertens, Status, inquit, tuus talis a me est agnitus, ut exoccupatus a curis secularibus; in tranquillo cordis silentio libentissime te contineas, & in mentis solitudine te abscondas; a quo si recesseris, & exteriorum inquietudine te nimium occupaveris, divinæ gratiæ munere te continuo privabis, & expers bonorum spiritualium omnino relinqueris. Alia quoque prædicto Fratri secreta sui cordis aperuit: quæ quidem omnia veritate subniti, manifesta rerum attestante super hoc experientia, luce clarius intellexit.

CAP. VII.

[15] His quoque diebus ejusdem loci Venerabilis Abbatissa prohibitorium in suo Capitulo statutum ediderat, quod & virtutis obedientiæ munimime roborarat; ne videlicet ipsa vel in orationis exercitio, [Mandatum ab Abbatissa factum,] vel in contemplationis otio cum Domino quiescente, quisquam eamdem excitare præsumeret, aut de cælestibus interim ad secularia revocare. In quo (ut ex Scripturæ testimonio conjicere possumus, adjurantis, ne quis dilectam excitare præsumat, [ne contemplantem Idam interpellaret aliquis,] donec ad interrumpenda suæ quietis otia voluntarie se offerret) & hæc sancta femina rectam quidem intentionem habuisse dignoscitur; etsi discretionis consilio, in hoc adinventionis suæ proposito, minime fulciretur. [Cant. 8. 4.] Errantem igitur ignoranter ipse misericordiarum Dominus, ad suum aliorumque profectum, officiose pariter & benigne corripuit; & emissum a se malæ prohibitionis edictum hoc ordine revocavit. Die quadam Epiphaniæ tunc temporis occurrente, [ipsa cælesti voce monita,] Venerabilis Ida libamina sacræ communionis acceperat, & elapsa jam perceptionis hora sibi vacans & Domino, solaque residens, in suo subsellio quiescebat: ad quam elapsa cælitus vox divina, Dic, ait, Abbatissæ, quod prohibitionem, in suo Capitulo promulgatam, absque moræ dispendio revocet, & præcipiendo seu prohibendo de cetero talia non attentet. Ad quod vocem honorabilis Christi Virgo de somno contemplationis expergefacta, prosiliit; & quod sibi jussum fuerat, eadem hora divino parens imperio, fideliter adimplevit. Audiens quippe continuo Venerabilem Abbatissam. Expedit, inquit, o Domina, mandatum in Capitulo per te solenniter editum, a temetipsa revocari quantocius; quamquam ipsam expedientiæ causā, obstante forsitan ignorantiȩ nȩvo, [revocandum curat.] de tuȩ discretionis oculis inposterum auferendo, tuus ad præsens non capiat intellectus. Id ipsum vero, quod suadeo, proficuum tibi fore, sine cunctatione pronuntio: sed quid inde sentiam, aut qualiter hoc provenerit ad parvitatis meæ notitiam, hoc instanti tempore tibi minime revelabo. Sed quid plura? Venerabilis Abbatissa mox, ut erat mulier timorata, fidem his dictis adhibuit: & quod publice statuerat, in sequenti Capitulo coram assidentibus, ad instinctum divinæ commonitionis, æque publice revocavit.

CAPUT III.
Mira contemplationis gratia, absque stimulo inanis gloriæ.

CAP. VIII.

[16] Inter alia quoque virtutum insignia, quibus suo in tempore floruisse dignoscitur, Ida virgo Christi sanctissima, non frustra quoque nec immerito recitandum & illud existimo, quod in schola contemplationis adeo profecerat, [Contemplationi rerum divinarum continuo & ubique insistit,] informante se Christi suique Paracleti magisterio; quod ad quæcumque se loca diverteret, aut quibuscumque se negotiis immisceret, ipsa contemplationis instantia sibi præsto semper occurrerit; & mirum dictu, non raro nec per vices, ut assolet; sed omni spatio dierum & noctium, omnibusque momentis horarum & temporum, æque se paratam illius obsequiis exhiberet. Qua de causa necessario cogebatur hanc sui spiritus importunitatem, violenta quadam industria, quam sæpius ab hac sua contemplatione reprimere, rebusque transitoriis aut quibuscumque negotiis occupatam involvere; [eam coacta ob virium defectum interrumpere,] cum deficiente virium adminiculo, corporale præsidium oporteret ex necessitate succumbere, nec possibile judicaret hujusmodi studio continuatis vicibus æque pertinaciter inhærere. Succrevit igitur inter carnem & spiritum hac de causa non minima concertatio: cum ille fortis & alacer hoc suo potiri vellet omni tempore desiderio, sua vero debilitate gravatam illa se sentiens, ex adverso pari passu cum eo nequiret incedere, nec eidem omni vice concurrere pari modo. Si tamen altiori contemplationis studio plerumque diutius hanc immorari contingeret, & ob hoc extenuatis viribus ei necessario corporalis infirmitas immineret; tunc & ipse spiritus in rebus transitoriis & terrenis, ad reparanda virium adminicula, paulatim requiescere didicit, eisque frequentius immorari dulce pariter & necessarium habuit: & nunc in aviculis, juxta se pastum in area quæritantibus; [quasdam distractiones captat.] nunc autem bestiolis, ad manuum suarum attactum undecumque properantibus; aliis quoque rebus permodicis & exilibus, ad horam his talibus affectum & animum applicando, modisque puerilibus ea pro tempore diligendo tenerrime, recreationis suæ beneficium & reparationis antidotum exquisivit. Ajebat enim ea de causa permodicam & nullius æstimationis ollulam adeo se quodam in tempore dilexisse, quod omnibus hujus mundi divitiis hanc solam amando præposuit, eique totum suæ dilectionis affectum aliquantis se temporibus asseruit impendisse.

CAP. IX.

[17] At quoniam de contemplatione beatæ feminæ quiddam mirabile, & nostris admodum temporibus inexpertum, audivimus; ad caritatis quoque prædulce commercium, qua diligebatur a Domino, viceque versa diligebat & ipsa Dominum, ejus tamen in quantum possumus inhærendo vestigiis, auditum & animum applicemus. Interdum enim, ut ipsa retulit, in tanta communione mutuæ dilectionis alter alteri velut incorporatus extitit, quod inter Domini corpus & ejus animam quæ fuisset ea vice distantia, penitus ignoravit. [Christo quasi incorporatam se sentit,] Aliquando caritate, quæ Deus est, in tanta dilectionis abundantia replebatur illa sanctissima sanctæ Virginis anima, quod singula membra corporea conversa sibi viderentur in corda singula, rursusque hæc omnia Deo plena, [aut membra sua quasi corda Deo plena,] quanto plura videbantur & majori numero computata, tanto Deificæ caritatis in sese pleniora receperant incrementa. Præ nimio quoque fervore dilectionis, interdum illius animam interius inflammante, sic exterius ultra solitum excrescebat, & monstruosa quadam grossitudine dilatabatur in corpore; quod cingulum vel corrigias ea de causa cogeretur omnino deponere; [ob ämorem ejus dilatari,] vel ad mensuram usque corpulentissimi cujuscumque hominis, ad ambiendum illud corpus amplissimum & sola caritatis opulenta pinguedine dilatatum, ad sui duplum oporteret hujusmodi corrigias atque cinctoria protelare. Nonnumquam etiam in oratione persistens, aut ab ea denuo rediens, interius sensit animam suam in divino amore fervescere, [& ineffabili caritate fervescere.] viceque versa dilectorem suum illius animi ex tanta caritatis affluentia redamare, quod omnes corporis sui sensus aut ipse naturalis etiam intellectus hujus ineffabilem opulentiam & inexcogitabile commercium caritatis, velut a longe stantes, & illud eminus intuentes, atque super hoc invicem admirantes, intra se nulla possent intelligentia vel ratione concludere: quippe quos, velut extraneos hujusque mysterii penitus inexpertos, ipsa caritatis intemerata nobilitas indignum duxit atque superfluum, ad arcanum illud & omni terreno sensu penitus impenetrabile secretarium evocare.

[18] Fiebat autem interdum adeo deliciosa, præ amoris inæstimabili magnitudine, quod hujusmodi deliciarum excrescente dulcedine, [ejus dulcedinem ad plures dies & hebdomadas servans] nunc per unius hebdomadæ spatium, nunc vero per duarum aut plurium, aliquando vero quadraginta dierum vel noctium integrata continuatione decurrente, ex illa permaxima supernæ dulcedinis influentia nil sibi minuendo decresceret; ea, quocumque se verteret, & quidquid operis interim actitaret, ubique simul & jugiter in suo potissimo robore permanente. Quapropter una dierum illa suis deliciis affluente, corporali quoque robore plus ob hoc in se solito decrescente, beatæ feminæ spiritus ex eo quodammodo molestari tædio cœpit & affici, nimis humanis viribus impossibile judicans, his absque suo dispendioso gravamine tam indesinenter & omnino sine temporis interstitio tam jugiter immorari. Volens igitur ea de causa, per modicum temporis & ad horam, ab hac sua se delectatione subducere, [nequidquam conatur animum ab ea avertere.] viresque corporeas exquisito quovis exercitio recreare; lineo quodam panno confestim arrepto, cucurrit ad fluvium; ubi quampluries undis fluvialibus hunc immergens & extrahens, extractumque quamsæpius involvens pariter & evoluens; hac excogitata industria se putabat suum ad se reducere cogitatum, nimis, ut prælibavimus, humanis sensibus importunum. Sed frustra spiritum illa supervacuo labore conabatur extinguere, cum a suo fervore nec ille quiesceret ea vice, nec illa posset exquisito conamine vel artificiosa quavis industria prævalere. Ajebat etiam, in una dierum a se quampluries extitisse salutationem Angelicam ad laudem gloriosæ Virginis inchoatam; & tamen, ob nimiam delectationis abundantiam impedito sensualitatis acumine, vix fuisset duorum dierum in spatio terminata.

CAP. X.

[19] Cum aliquando de variis infinitisque mirabilibus, quæ circa dilectam suam, ei bona sua communicando, patraverat & adhuc quotidie patrabat Altissimus, inter ipsam Dei Virginem ejusque venerabilem Confessorem exorsus sermo proferretur in medium; ipsa Dei famula recitante quiddam erga se actitatum; [Confessario quærente, num elatione gloriolæ vexaretur,] venerabilis ille Confessor & monachus, utpote per omnia vir providus & discretus, ab ea sciscitando cœpit inquirere, si non in recordatione præmissorum omnium eorumve revelatione, quæ Divina miseratio sibi contulerat ad profectum, elationis aut arrogantiæ seu cujusquam inanis gloriæ virus pestiferum intra se pullulare sentiret aut crescere, vel cordis sui domicilium antiquum hostem his suis impugnationibus aliquotiens infestare. Ad quæ venerabilis Ida tale responsum edidit, & viro Dei, præcipuæ discretionis oraculo, plenarie satisfecit: Beneficia, inquit, ineffabilia, quæ mihi jam contulit & adhuc conferre dignatur altissima Divinæ clementiæ miseratio, [asserit se agnoscere beneficia Dei] sic amplexando commemoro, sic enarrando respicio; quasi mihi collata non fuerint, sed alteri cuilibet extraneo, vel a mea notitia penitus alieno. Quid enim ad me, si benignissimus ac totius consolationis Dominus, ex misericordiæ suæ ineffabili pietate, [quæ quasi alteri facta refert.] prævenire dignatur in benedictionum suarum dulcedine redemptam ineffabili pretio sui sanguinis, aut meam aut alterius cujusquam animam, sponsam suam? Quid mea vel cujuslibet interest, intromittere se de talibus? Ipse quippe Sponsus ejus, ipse Redemptor & Dominus, si sponsalibus ornamentis hanc honorare dignatur, aut locupletare muneribus, a quo poterit prohiberi excelsus, omnipotens & immensus? Nulli tamen hominum ea possem enarrare beneficia, [& solum accepta a Confessario licentia,] quæ mihi divinitus sunt collata, nisi prius a me sub confessionis titulo revelata susciperet omnia quæ patravi scelera, negligentiasque & peccata quæ commisi. Propterea, mi Pater, hac tibi præcipue causa fiducialiter enarrare prævalui, quia tibi peccatorum omnium, a me negligentia vel industria commissorum, iniquitates & crimina, prætextu confessionis exposita, revelavi. Scio tamen quod si taliter tibi ea saperent in audiendo, qualiter & mihi sapiunt in narrando; non tam libenter ea reciperes, utpote prorsus insipida, nulloque conspersa supernæ gratiæ condimento. Qualitercumque tamen ea recipias, adjuro te per illum, qui talia mihi conferre dignatus est, [cujus silentium sub juramento requirit:] ad evadendum hujus exilii tædium & ærumnas; adjuro, inquam, & admoneo, ne præmissa cuiquam incaute detegere vel revelare præsumas; nisi forte personis, quas, auditis confessionibus, a nexibus peccatorum, ex injuncto tibi, mi Pater, officio, receperis absolvendas: his dumtaxat, non aliis, omissa expressione vocabuli mei nominis, ea tibi revelare permitto, causa tamen ædificationis & tempore quolibet opportuno; & hoc quidem a te mihi firma stipulatione promitti desidero, ne mutuæ divinitusque confirmatæ fidei violetur integritas in hoc facto.

[20] Nullum quippe spiritalem in hoc mundo vel patrem habere potero vel amicum, nisi quem a divina providentia, [Confessariū a Deo submissum, fatetur] salutis animæ meæ causa, recepero commendatum: ideoque superna miseratio dignatur nos in una fidei firmitate conjungere; quatenus hinc pro labore tuo copiosa tibi merces accresceret; inde vero mihi non deesset, cui fiducialiter omnia cordis mei secreta detegerem, utriusque salutem in hoc Domino providente. Ipsi quippe supplicaveram, ipsum exoraveram, antequam tuæ personæ meruissem habere notitiam, omni cordis instantia qua valebam, ut desiderio meo dignaretur acquiescere, de fideli Confessore mihi providendo, cui fiducialiter omnia peccata mea detegerem, antequam interveniente mortis articulo per commune naturæ debitum eriperer ex hoc mundo. Quod pius Dominus in hac mea petitione misericorditer exaudivit: & sua gratia, quod petieram, indulgendo fideliter adimplevit. Nocte quippe sequente diem, qua nobis primitus advenisti, priusquam te corporalibus aspicerem oculis, hoc apparitionis ordine tuam mihi præsentiam ostendit. Videbam enim, & ecce statura tibi facieque simillimus, [ante in nocturna visione conspectum:] minoris tamen apparentiæ monachus, me quidem intrinsecus, illo vero sedente extrinsecus, ad fenestram, qua confessiones audiuntur, apparuit: quem ego numquam a me visum ante diligentius intuebar, & ille vice versa non minori diligentia me respexit. Ad cujus aspectum immenso quidem amore, casto tamen, aduri cœpit cor meum intrinsecus: ille quoque me versis vicibus intuens, non minori fervore dilectionis adurebatur interius; ita quod ex incendio caritatis inflammaretur ejus & facies & aspectus. Rogabat autem obnixius, quatenus ut id, quo præcingebam me, cinctorium ei commodato porrigerem: & cum primitus eo præcinctus existeret, iterato præcingerer ex eodem. Quo facto sub silentii fræno labia nostra moderate compressimus, nihil amplius quippe loqui mutuo vel ad invicem conferre valuimus: & sic illo de loco, quo sederat abeunte, finem quoque somnio sortiente, sensualitati propriæ redditur intellectus continuo. Hoc idcirco dixerimus, ut discretionem hujus sanctissimæ Dei Virginis, ex hoc suæ responsionis oraculo, demonstraremus: quæ sic indulta sibi beneficia contra vanæ gloriæ pestem ad tempus occultare didicerat, ut tamen ea cautissime revelaret, id quotiens opportunitas exigebat.

CAPUT II.
Luminis radii & odores ex ejus corpore emissi.

CAP. IX.

[21] Inter alia, quæ sibi diversis temporibus indulta fuere, gratiarum charismata, [Radii luminis ex oculis diffunduntur post sumptam Eucharistiā.] & hoc censeo non immerito recitandum, quod plerumque Sacramentis innovata vivificis, tam lucidum & tam clarum ex oculis effundebat intuitum, quod in rebus oppositis, ad quas eo tempore dirigebatur acies pupillarum, immensæ claritatis & luminis copiosi jubar emittere conspiceres, illi quod a solari globo diffunditur, etsi non pari, proportionali tamen similitudine comparandum. Tantus enim splendor ex oculorum acie divinitus illustrata, vice quadam in calice, [etiam in calicem celebrantis,] cum Dominico sanguine potaretur, emicuit; ut a Sacerdote, divina mysteria pro tempore celebrante, resplendens in calice solaris radius existimatus exstiterit; donec ad Dei Virginem se convertens, & in ejus faciem intuitum dirigens, ipsum ex oculis intuentis effluere depræhendit. Non solum autem in hora sacratissimæ Communionis hoc sibi mirabile contigisse dignoscitur; sed aliis temporibus idipsum interdum accidisse, curiose scrutantium ineffabili testimonio comprobatur. [idem accidit subinde in pio colloquio,] Quodam enim tempore, Dei Virgine cum aliis simul in infirmitorio residente, verbaque spiritualia de pleno cordis sui promptuario profundente; monialis quædam, ab opposito residens, & in faciem ejus attente respiciens, igneos quosdam radios, adinstar radiorum solarium, sese per loca diffundentium, emittere conspexit: quos ab ipso sole transfusos, usquequo rem ipsam ejusque processum examinasset attentius, æstimavit.

[22] Alio quoque tempore, die sacratissimo Nativitatis Dominicæ, monialis ipsa, quæ dudum hanc, de qua præmisimus, claritatem ex oculis beatæ feminæ coruscare conspexit, iterato videre desiderans, id quod prius intuita fuerat, & opportunitatem temporis ad hoc æstimans se adeptam; [aut oratione coram Eucharistia facta,] orationi juxta ciborium, in quo repositum habebatur ipsum Corpus Dominicum, intentam Dei Virginem observabat: qua post modicum ab orationis expleto negotio redeunte, monialis illa, non tam ausu temerario quam devoto, cominus appropinquans, & feminea curiositate quod quæritabat explorare desiderans, a facie redeuntis ablato velamine, lumen immensæ claritatis ex oculis feminæ supra se radiare conspexit; instarque stellarum luce clara micantium, ipsa pupillarum acies in objecto sibi vestimento copiosa claritatis suæ vestigia dereliquit. Quod intelligens Ida Venerabilis, & se deprehensam ex objecto lumine recognoscens, anxie doluit, & dolens admodum impatienter ingemuit; illamque sui mysterii scrutatricem, ne super hoc facto se proderet, edito sibi signo diligentius exoravit: quod & illa firma stipulatione promisit, & promissum æque fideliter adimplevit. Nulli enim hominum, excepto beatæ feminæ Confessori, nec hoc tamen absque data sibi licentia, post hæc omni futuro tempore revelavit.

[23] [item tempore Missæ infra Octavas omnium Sanctorum,] Alio quoque tempore, sed ejusdem anni spatio decurrente, cum infra venerabiles illas, quæ de Sanctorum omnium eximia solennitate gerebantur, Octavas, in choro Missæ solenniis interesset; immenso denuo illustrari cœpit lumine, loculusque in quo stabat per circuitum, ac si micantes supra se totos illa vice solares radios excepisset. Sed & illius tam clarum ex se lumen in parietis superficie, cui stabat innixa Dei famula, refundebat: quod eorum quoque radii solaribus viderentur esse simillimi, qui ad ejus aspectum in ipso tunc pariete resplendebant. Putans ergo post se quempiam, in subjecto quocumque materiali, candela scilicet aut consimili, lumen illud attulisse quod viderat, illico post tergum prospexit: & nemine deprehenso, loco cedens, ad alium nihilominus se convertit. Ubi cum a priori lumine nihil discrepans nec ei dissimile reperiret; tandem in imaginem Crucifixi totam oculorum aciem imprimens & infigens, in memoria suæ beatissimæ passionis ac ejus amplexuum amoroso reclinatorio jucundissime requievit. De præfato vero lumine recitata, [& in festo Deiparæ assumptæ & aliis.] per annos singulos fere hæc & his similia sibi contigere miracula, præsertim infra præfatas Assumptionis gloriosæ Virginis quorumlibetve Sanctorum festivitates, ferias & Octavas: quæ, quia tunc caruit fideli secretorum suorum conscio & symmista, cui secrete simul & fiducialiter hæc talia fuerant intimanda, nullo penitus hoc sciente, nec scripto fuere nec memoriæ commendata.

CAP. XII.

[24] In monasterio, quo Virgo Christi divino mancipabatur officio, per id temporis in vasculo crystallino pro reliquiis habere dicebatur aliquantula ferri portio, quo latus Domini perforatum extitisse describitur, [Odorem suavem emittit particula lænceæ Christi,] ipso secundum veritatem Euangelicam in patibulo Crucis soporato; ex quo fragrantia miræ suavitatis erumpere proferrique sentitur ad nares adstantium, cum ad venerandum inclusas in eo reliquias, humanum producitur ad aspectum. Interdum autem Ida venerabili Dei sponsa, cælesti repleta dulcedine, juxtaque morem ad colloquium de divinis ipsa cum aliis assidente, senserunt illæ miræ suavitatis odorem, ex illo non quidem crystallino, sed Spiritus sancti vasculo, supra semet indesinenter effluere, [& Virgo Ida colloquens de divinis.] qui per omnia simillimus habebatur ei, quem de prænominato vasculo diximus emanare. Quarum aliquibus interdum super hoc admirantibus, & sese mutuo respicientibus, præ stupore vertebatur in dubium; unde talis earum instillaretur odor in naribus, cum per multa locorum interstitia non dubitarent ipsum abesse vasculum, quod odorem habebat effundere memoratum.

CAPUT V.
Alii erga B. Idam divini favores. Pius ejusdem obitus.

CAP. XIII.

[25] Vigilia B. Michaelis Archangeli quodam tempore solenniter occurrente, cum Venerabilis Ida vespertinam synaxim in infirmitorio peregisset; egressa foras intravit in atrium e latere conventualis ecclesiæ, volens in choro psallentibus ea vice monialibus, etsi non voce, corde tamen & mente concinere placidumque devotionis obsequium Angelorum & hominum Creatori laudum simul & gratiarum actionibus exhibere. [inter orandum in extasin rapta.] Ubi cum ad Orientalem ecclesiæ partem, influente sibi divina gratia, tota spiritali jam plena dulcedine, resideret; & incensum odoriferum, in conspectu Deificæ majestatis Angelicis manibus offerendum, in ara cordis sui perquam dulciter adoleret; in excessum mentis extemplo prosiliit, & in chorum altissimæ Hierarchiæ, [quasi in choro Seraphico foret.] supremum videlicet atque Seraphicum, illum scilicet individuæ Trinitatis vicinissimum, humilis ancillæ suæ spiritum, ipse summus & omnium spirituum excelsissimus & immensus scrutator Spiritus, ipse Dominator & Dominus, elevavit Ubi cum animæ rationalis elegantem excellentiam & excellentem elegantiam, [videt nobilitatem animæ,] in divinæ lumine claritatis intuendo, inspiceret; & inspiciendo, cognosceret; ultra quam credi possit humanis sensibus apprehendi, mirari cœpit hæc sanctissima sanctæ Virginis anima, qualiter ad peccati consensum, extra conditionis aut redemptionis suæ terminos atque metas, induci possit, extrahi, vel impelli, tam electa, tam nobilis, tam a prima creationis suæ origine perfectissima creatura.

CAP. IV.

[26] Sed & hoc mirabile credimus in Dei Virgine reputandum, & inter cetera divinitus sibi collata mirabilia recitandum; quod cum in omni vita sua litteras aut elementa scholaria minime didicisset, [litterarum ignara,] neque hæc absque quolibet eorum intellectu legere, proferre vel exprimere potuisset; sæpissime tamen ea quæ cantabantur aut legebantur a monialibus, inspirante gratia Spiritus sancti, intellexit; in Quadragesima præcipue, [intelligit quæ Latine cantantur,] cum sancta recitarentur Euangelia; quæ licet inexperto sibi legerentur eloquio, vulgari tamen lingua, quoties opportunum id esse credidit, eorum seriem, ordinem, & tenorem in auribus hæc audire volentium apertissime retractavit. Unde Quadragesimali quodam tempore, cum illa in choro psallentium altisona voce decantatam auscultasset. Antiphonam Potestatem habeo ponendi animam meam; [audit Antiphonam ab Angelis repeti.] a choris Angelicis hanc eamdem audire promeruit, altiori multum & elegantiori modo repetitam; quam eo quoque tempore plenissime, revelante sibi gratia sancti Spiritus, intellexit; & illi suo Confessori, sub vulgaris linguæ postmodum idiomate, discretissime recitavit.

CAP. XV

[27] Altera quoque vice, festivitate beati Præcursoris & Baptistæ Domini, juxta temporis exigentiam, imminente; cum ad Missale quod solenniter agebatur officium, in loculo qui chorus dicitur infirmorum, Ida Venerabilis una cum aliis infirmantibus astitisset; [in extasin rapta] & illo quod agebatur officio jam ad Præfationem usque peracto, cum illud eximiæ devotionis obsequio decantandum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, ipse chorus psallentium inchoasset; ecce Christi sponsa laudabilis in excessu mentis cripitur, [videt aureos circulos supra capita sanctimonialiū cantantium:] & exuto sensualitatis onere, spiritus ad indaganda cælestia sublevatur. Videbat igitur, & ecce cunctis in choro psallentibus aurei circuli, miri decoris & inæstimabilis pretii, non humano sed Angelico dumtaxat artificio fabricati, quasi pro dulcisono conventus sui commercio, tradebantur; earumque capitibus adaptati, [qualem & ipsa accepit,] divinæ remunerationis insignia sibi fore perpetuo deferenda, si tamen in divinis usque ad finem perseverarent obsequiis, aptissime testabantur. Porro venerabili Christi Virgini, cui superna revelante clementia, præfati circulorum orbiculi, pro speciali favoris & gratiæ munere, sunt ostensi; non minoris utique decoris & elegantiæ circulum, a cælesti distributore collatum, accipere meruit, [non aliæ infirmæ,] ejus capiti, quamquam de numero non extiterit altisona voce psallentium, universis tamen honorabilius imponendum. Hunc quoque majoris excellentiæ prærogativa plus ceteris enitescere faciebat: nam alius quidam minor, & ipse tamen aureus, hunc, de quo prædiximus: ambiebat, ceteris autem infirmantibus, & ideo non psallentibus, nil dabatur ea vice pro munere: sed sicut a cantu, sic a circulis inanes & vacuæ remansere.

[28] Sed & alia quoque vice, cum in extasin illius anima raperetur, [fruitur maximis deliciis spiritu alibus] in cælesti promptuario propinatis extemplo tam copiose supernis affluere cœpit & abundare deliciis; quod si totum mundum unius oculi solo nutu vel apertione lucrari vel acquirere potuisset, eumdem aperire indignum & inutile judicasset. Unde munificum illum atque bonorum omnium Largitorem hujusmodi convenire cœpit alloquio: Eia, inquit, mi Domine, quam optimum est in tuo jugiter permanere servitio, qui tam facillime pauperem de paupertatis cœno vales erigere, tamque locupletem efficere de egeno? Licet autem innumera charismata gratiarum in suo tempore, Domino sibi largiente, recipere meruisset; & multo plura quam acutissimo quis callens ingenio, etiamsi Tulliano vel Virgiliano potiretur eloquio, dictare vel describere potuisset; numquam tamen aliquid boni pro commercio remunerationis cujusquam egisse se meminit, aut aliquid mali prætextu cujuscumqe pœnalitatis se versis vicibus omisisse recoluit: sed solum illius obtentu, suæque caritatis & dilectionis intuitu, quem vidit, quem amavit, in quem credidit, quem dilexit.

CAP. XVI

[29] Secedebat aliquando, juxta præfati monasterii memoratam ecclesiam, in quamdam videlicet ipsius ecclesiæ porticum, quam ob sanctitatis suæ reverentiam ejus habebat usibus adaptatam. Ubi dum ad contemplandum cælestia suo more solitaria resideret, ac toto conamine semetipsam in sancto meditationis officio studiosius exerceret; ecce duæ columbini generis advolantes aviculæ, juxtaque se pastum in terræ pulvere quæritantes, aliquantulum tamen eminus astiterunt, & pulchrum de solicitudine sua spectaculum Dei famulæ præbuerunt. [Columbas pascentes] Has ergo videns electissima Domini, protinus extensis manibus ad sese, cum signis quibusdam & nutibus, advocavit. Illæ vero, relictis interea pastibus, ejusque parentes imperiis, accurrere velocius, [venire & abire pro arbitrio jubet.] ac cominus assistentes ejus se præbuere conspectibus; donec ipsam auricularem obedientiam, in irrationalis obsequio creaturæ multipliciter admirandam, editis sibi denuo signis atque nutibus; Ida Venerabilis, Christi sponsa simul & famula, relaxavit.

[39] His ergo de vita, moribus & conversatione beatissimæ feminæ recitatis, ut brevius & compendiosius studiosiusque potuimus, [Epilogus, quo scriptor asserit se hactenus dicta ex schedis Confessarii composuisse.] non quidem omnibus quæ suo patravit in tempore, sed eis solummodo quæ sui Confessoris ingenioso conamine schedulis exarata scriptoque commendata reperimus; cum ab eo centesima portio scribendorum omissa vel oblivioni tradita certis ex causis indubitanter extiterit (ut in scripto sui dictaminis attestatur Hugo, sanctissimus Christi famulus, utque jam sæpissime prælibavimus, vir per omnia Venerabilis & beatus) ecce finem operi, scripto modum, orique silentium imponendum esse decrevimus: omnes hujus opusculi tam lectores quam etiam auditores, humiliter, obnixe, totoque devotionis nostra conamine exorantes, in Christique visceribus adjurantes, ut, si quid in eo corrigendum invenerint, aut incongruum imperfectumve quid in eodem offenderit, [& errores corrigi petit.] hoc (nostræ deferendo simplicitati vel potius ruditati, viri scilicet exilis jugenii, rhetoricæque scientiæ vel ornatioris eloquentiæ penitus inexperti) caritativo discretionis acumine corrigant & emendent, hujusque libelluli dictatorem, hominem utique peccatorem, suis orationibus omnipotenti Domino sedule recommendent.

CAP. XVII

[31] Ut autem, expleto præsentis vitæ curriculo, pius Dominus electam suam æternæ remunerationis bravio honorare disposuit; ipsam, [Ida febri corruptæ] acutissima febre correptam, in benedictionis suæ dulcedine visitavit. Ubi modico decumbens tempore, nec omnibus ad se confluentibus æternæ vitæ cessans eloquia propinare, tandem ad extrema devenit; & Dominici Sacramenti victorioso libamine præmunita, firma fide, spe robusta, caritate conspicua, [Ecclesiæ Sacramentis munita] gaudens & exultans in medio juvencularum tympanistriarum, inter choros assistentium & psallentium Angelorum, in Domino requiescens, [sancte moritur,] extremum hujus vitæ spiritum exhalavit. Obdormivit autem hæc vere sanctissima vereque beatissima Christi virgo, [anno 1300] sub Incarnationis Dominicæ anno MCCC. Ejus obitus putatur fuisse XIII die mensis Aprilis, regnante Domino nostro Jesu Christo, [13 Aprilis,] cui cum Patre & Spiritu sancto est honor & gloria, per Immortalia secula seculorum. Amen.

DE B. MARGARITA VIRGINE TERTII ORDINIS S. DOMINICI.
TIFERNI SEV CIVITATE-CASTELLI, IN VMBRIA.

ANNO MCCCXX

[Praefatio]

Margarita Virgo, tertii Ordinis S. Dominici, Tiferni seu Civitate Castelli in Vmbria (B.)

D. P.

Dvplex apud Vmbros Tifernum est, Metaurense unum, quod nunc S. Angeli in Vado dicitur; [cultus sacer:] alterum Tyberinum, Castellum S. Felicitatis ab aliquibus dictum, hodie autem solo Civitatis Castelli nomine notum, vulgo Citta di Castello: in confiniis Vmbriæ atque Hetruriæ, adeo ut huic etiam attribuatur a S. Antonino atque a Platina; sed isti nunc rectius, cum sit Pontificiæ ditionis urbs, uti & proximus totus Vrbini Ducatus. Cave autem ne Civitatem Castellanam dixeris: hujus enim nominis urbs est Episcopalis in Sabinis, Tusciæ suburbicariæ attributa,, & solis 20 P. M. Roma distans, unde civitas Castelli 80 circiter P. M. abest. Hic citra corporeæ lucis usuram, oculis orba vixit B. Margarita; ipsa lux patriæ maxima, propter insignem sanctimoniam, corporis incorrupti integritate testatam & frequentiam miraculorum, quibus meruit ecclesiastico Officio & Missa coli per totum illum Comitatum, nec non per universum ordinem Prædicatorum, apud quos voluit sepeliri, utpote annumerata eorumdem Sororibus, de Pœnitentia S. Dominici dictis. De earum origine, regula ac privilegiis prolixe agens Fr. Ambrosius Taegius in MSS. Mediolani servatis tom. 3 de insigniis Ordinis Prædicatorum Distinct. 7 § 17, enumerat præcipuas aliquas, quæ eumdem statum sua illustrarunt sanctimonia: & postquam locutus est de B. Ioanna Vrbevetana, cujus Vitam ex eodem illius tomo sumptam dabimus XXIII Iulij, sic ait: In civitate Castelli fuit alia Soror, B. Margarita nomine, quæ etiam in vita & post mortem mirabilibus & inusitatis miraculis coruscavit: [elogium ex, Taegio,] cujus etiam corpus integrum in eadem civitate, apud locum FF. Predicatorum, cunctis videre volentibus patenter ostenditur: & ejus memoria, quamvis canonizata non sit, a suis compatriotis festive & solenniter recolitur suo modo. Vitam autem ejus, virtutibus plenam, infra ponemus. Ita ille: sed vel morte præventus vel aliter impeditus non fecit quod promisit: eoque nobis multum ipsam desiderantibus salivam movit quidem, sed acerbam, postquam dictæ Vitæ inveniendæ spem secutus est irritus indagandi labor.

[2] Etenim toto illo conatu vix aliud quidquam profectum est, quam ut certi essemus, quod hujus adhuc seculi initio Tiferni servabatur legebaturque originalis historia, vitæ atque miraculorum, [Vita & miracula authentice scripta,] scripta intra proximum ab illius obitu triennium, una cum Notarialibus Instrumentis, fidem facientibus de veritate singulorum beneficiorum, ejus meritis adscriptorum; non tantum primis illis annis, sed etiam anno MCCCXLVIII & anno MDLXXXVIII; quando veluti reflorescente Tifernatium erga beatam hanc Virginem pietate, crebrescere denuo inceperunt miracula. His omnibus, sed præsertim Historia præcitata, quamvis incultiori stylo ac semibarbaro scripta, usi sunt Seraphinus atque Silvanus Raizzij, sed imprimis R. P. Fr. Hieronymus Pollini: qui ex antiquis modernisque scripturis Conventus, repudiatis omnibus quæ potuerat ex solo relatu habere, Vitam Italica lingua fidelißime texuit, & Venetiis anno 1602 vulgavit, [& diu servata nunc desiderantur:] sæpius appellans membranaceos codices: quos tanta majorum cura servatos in medio externorum civiliumque tumultuum; dolemus his pacatißimis Italiæ temporibus aut periisse aut ita neglectim habitos, ut ubi lateant, tam ipsi quam prædicta notarialia instrumenta, ignorent qui nunc in illo conventu vivunt Patres. Hos enim cum pro eorum descriptione appellassemus per nostrum P. Cæsarem Nicoluccium, responsum est nihil aliud superesse, quam aliquod Vitæ miraculorumque Compendium authenticum; quod quia intra ipsam sacri corporis arcam repositum erat, vix longa & crebra duorum annorum solicitatione potuit transcriptum impetrari; adeo difficile est quibusdam hominibus persuadere, suam & Sanctorum suorum rem agi magis quam nostram, quando talia describenda petuntur: sed vicit obstacula omnia patiens solertia dicti Patris, opportune importune instantis.

[3] [pro his datur compendium authenticum ex MS.] Igitur, quod in primigeniorum scriptorum defectu unicum superest, hoc præstamus: Actaque Beatæ sic colligimus, ut duo prima capita constituat Compendium illud Latinum authenticum, anno MDLXXXVIII ex vetusto codice membranaceo fideliter depromptum, per Reverendissimum D. Julium Daddeum, Subdiaconum, Apostolicum utriusque signaturæ Referendarium, ac Civitatis Castelli Gubernatorem, uti præfert titulus Manuscripti. Cetera capita desumpsimus ex Italico dicti Pollini, protestantis quod antiquorum verborum substantiæ preßius inhæserit. Quare cum nihil, præter miracula, addat ad illa quæ in Compendio leguntur, persuademus nobis, quod Daddeus, in iis quæ spectant vitæ Historiam, stylum quidem mutaverit, sed abbreviatorem egerit in solis miraculis, ut hoc ex capite levius ferri poßit antiqui codicis damnum. Si tamen hic adhuc reperiatur, [& miracula ex Italico.] aut publica quorum supra meminimus scripta; hortamur rogamusque ne communi subtrahantur luci, sed nobis submittantur, servitura pro supplemento hujus operis, & in eorum quæ nunc damus locum substituenda. Decretum de Missa & officio, quo tractatum hunc claudimus, subministravit Eximius Pater Mag. Gaspar Dinghens, sacræ Theologiæ Doctor; quem quod in Tractatu de Vita P. Bollandi num. 147 Franciscum nominaverimus, lapsus memoriæ fuit, suggerentis pro ejus nomine nomen Fratris, scilicet Amplißimi quondam in Antverpiensi Cathedrali Ecclesia Decani, Francisci Dinghens. Idem decretum inseritur libro de certitudine gloriæ Sanctorum Canonizatorum pag. 148 per Lucam Castellinum composito, & Romæ impresso anno. 1628.

[4] Martyrologium, quod juxta ritum sacri Ordinis Prædicatorum Venetiis anno 1582 & Romæ 1616 excusum est, [Nomen inscriptum privatis Fastis] in Indiculo Beatorum ejusdem Ordinis ad calcem apposito, inter Beatas Sorores quarto loco nominat Margaritam Virginem de Tertio Ordine, quæ floruit præclara morum gravitate Tiferni, sine in Civitate Castelli: cujus corpus adhuc integrum ostenditur, & multis miraculis quotidie illustratur. Philippus Ferrarius, in Generali Catalogo Sanctorum qui in Romano Martyrologio non sunt, ita ejus meminit: Medulæ B. Margaritæ Tertiariæ Ordinis Prædicatorum. Metulæ tribuisse eam potuit, quia ibi nata fuit: sed cum oppidum hoc intra Castellanam diœcesim sit, solis 12 P. M. distans Tiferno, uti testantur Vitæ per indigenas scriptæ; mirum est Ferrario incidisse, ut ipsum in Annotationibus diceret esse Mutilum Æmiliæ, a Ptolomæo nominatum, longe dißitum a Tiferno. Postea in suo Lexico Geographico dixit Mutilum fuisse quod Mutigliana, Modigliana vel Modiana nunc dicitur. Sed B. Margaretæ patria constanter Medola scribitur ab Italis.

[5] [Vita variis lingnis vulgata,] Eamdem Beatam suo Gynæceo sacro inscripsit Arturus, longam auctorum qui de ipsa agunt seriem in Notis texens: sed præteritis, qui precipui esse debuerant, Iulio Daddeo, Hieronymo Pollini, & Fr. Angelo Conti, qui Floribus sanctorum civitatis Castellanæ, vulgatis anno 1627 Vitam quoque Margaritæ intexuit, addiditque, illius festum non solum XIII Aprilis, sed etiam I Maij a frequentißimo populo celebrari. Fortasse occasione Translationis a veteri ecclesia ad novam, anno MCCCCXXIV; cujus Translationis etiam meminit Polinus, asserens veterem ecclesiam eo loco fuisse, quem suo tempore tenebat Societas Caritatis: qui fuerit primus locus Ordini S. Dominici a Tifernatibus concessus usque ad muros urbis. Addit autem Fr. Angelus, de nova ecclesia agens pag. 153, se scribente renovatum fuisse claustrum cum porticibus: in quorum ambitu cernatur per partes depicta vita B. Margaritæ. Præter elogia, apud Michaelem Pium Italice, Franciscum Laherium in Menologio Virginum Gallice, aliosque auctores aliis & aliis linguis invenienda; accuratißime de Margarita scripsit Ioannes a S. Maria, inter Vitas Sanctarum ac Beatarum Ordinis S. Dominici tom. 2, sed Gallice; Belgice autem seu Teutonice Eduardus Bilius, Conventus Antverpiensis Cantor, in opere de Sororibus Tertiariis ejusdem Ordinis. Variorum quoque Poëtarum Tifernensium elegantes Italicos versus de hac sua Patrona exhibet libellus prælaudati Pollini, quos consulant, qui linguarum & styli varietate delectantur.

ACTA
Ex MS. Latino & ex Vita Italica.

Margarita Virgo, tertii Ordinis S. Dominici, Tiferni seu Civitate Castelli in Vmbria (B.)

AUCTORE IULIO DADDEO EX MS.

CAPUT I.
Compendium Vitæ ex MS. Iulii Dadaei Gubernatoris Typhernensis.

[1] Beatæ Margaritæ virgini patria fuit Metula, a Massæ Trebariæ castrum, [A primis annis pœnitentiæ dedita,] duodecim mille passus a b Typherno distans; honesti parentes, corpus exiguum, cæci oculi, sed tanta pietas & animi vigor, ut a primis annis corpusculum, quod nulla culpa offenderat, jejuniis & asperiori c veste castigare inceperit; ita ut interiori indusio frequenter abscondito, ipsam matrem falleret puellæ ætati compatientem. Grandior facta a festo d Crucis ad sanctum Pascha jejunium quotannis celebravit, [licet cæca,] abstinens ab esu carnium e pane & aqua tantum in sexta feria contenta. Percreverat, eo tempore miraculorum & sanctitatis fama Fr. Iacobi, Ordinis Minorum, in civitate Castelli, ad cujus sepulcrum multi undique conveniebant, sanitatum beneficia impetrantes, & pro impetratis gratias & vota solventes f. Eo adduxere parentes Margaritam, [Tifernum adducitur,] quod voverant pro ejusdem luminum recuperatione: sed voti compotes, sic Deo disponente, nequaquam facti, in monasterio g S. Margaritæ virginem relinquunt.

[2] Verum cum sanctitati morum, contemplationi, ac precibus ita vacaret ut reliquis obsequiis propter orbitatem [oculorum] videretur ineptior; dimittitur h a monialibus, & a quodam Domino i Venturino, & Domina k Grigia ejus uxore, piis civibus, domo suscipitur. [suscipit habitum,] In quorum domo cum pietatis ac religionis operibus semper incumberet, continueque dum liceret ecclesiam S. Dominici frequentaret, in ea etiam sanctum habitum, qui Pœnitentiæ dicitur, religiose suscepit; solita quotidie Sacramentali confessione purgare [animam] etiam non peccantem. Officium quoque Beatæ Virginis & Crucis; quamvis cæca, ita apprehendit & retinuit, ut non solum quotidie recitaret, sed etiam Psalterium concinne & eleganter, quasi Theologiam professa, interpretaretur; ac filios hospitis Venturini, a grammaticali schola revertentes, examinaret & corrigeret; mirantibus cunctis scientiam litterarum, quas non didicerat. [scientia infusa illustratur,] Tanta fuit in illa mentis elevatio, ut cum sacram Hostiam corporeis oculis in celebratione Missæ intueri non posset, affirmabat tamen Fratribus, aperte se videre incarnatum Dei Verbum, in eaque visione hac potissimum contemplatione recreari, quod Christi nativitatem ac S. Josephi obsequia erga matrem & filium meditaretur: de quibus etiam cum Fratribus loquebatur. l

[3] Hæc ejus pietatis studia, quam essent accepta Deo, exterioribus etiam signis demonstratum est: nam excitato quodam incendio in domo Prædicatorum, ac etiam flagrante inferiori parte ȩdium, magnis vocibus Margarita [accersebatur], quæ tunc in superiori cœnaculo orationi intenta morabatur. Illa ignis periculo pariter ac hospitum suorum vocibus commota, m stolam qua induebatur, [veste sua restinguit incendium,] Grigiæ protulit, flammis injiciendam; ne timeret magna fiducia precipiens: quo facto statim extinctus est ignis, multitudine admirante. Iisdem diebus religiosa quædam mulier, Venturella nomine, altero oculo ita laborabat ut de ejus sanitate desperaret, nec filio Magistri Imberti medico petitam unius floreni mercedem, proincerta & dubia cura, præ paupertate [dare] valebat: conquerebatur propterea cum Margarita familiariter, pauperiem simul & oculi periculum deplorans. Cujus illa calamitati compatiens, pollice tantum oculum suspirans tetigit: qui tumore evanescente, sine mora convaluit.

[4] [cum SS. Io. Euang. & Fortunato familiarius agens] Sed infirma jacente puella, Dominæ Grigiæ nepte, quam de sacro fonte levaverat Margarita, ac jam fere animam agente cum in die festo S. Fortunati multæ ex consanguineis & vicinis advenissent, & in illa nocte laboranti puellæ invigilarent, inter quas & ipsa astabat Virgo: ceteris dormientibus, duæ ex ipsis consanguineis finxerunt se quoque dormire, tacite inspicientes quid ageret Margarita: videruntque, profunda jam nocte, juvenem quemdam oranti Virgini astantem atque dicentem: Margarita, quid vis faciamus? Cui illa, Ut liberetis, inquit, [moribundæ puellæ vitam servat,] filiam hanc meam, tu ac S. Fortunatus, qui modo aderit. Statimque viderunt juvenem ipsum ac alterum Sanctum, qui B. Ioannis Euangelistæ ac B. Fortunati notas effigies representabant, signo Crucis puellam signantes atque abeuntes. n Tunc Puella resurgens, Sum, inquit, precibus matris meæ Margaritæ perfecte curata: & sequenti mane ita sana surrexit, acsi numquam decubuisset. o

[5] [futura pranuntiat,] Puritate etiam mentis futura quædam prævidens, prophetici spiritus certis signis se monstravit esse participem. Nam cum quidam civis p Offreducius & Bice uxor ejus, unicam filiam Cecham q nomine matrimonio jungere studerent, nec tractatus, quos frequentes habebant, aliquem sortirentur effectum; Permittite, inquit, Margarita, quæ parentum & filiæ erat familiaris, ut Cecha habitum S. Dominici sumat, & in virginitate vivat. Cui illi subirati, Desine, inquiunt, hujusmodi persuadere: numquam enim portatura est filia nostra religiosum habitum. Tunc Margarita puellæ matrem alloquens ait, Immo filia tua & tu etiam, habitum Religionis non post multos dies assumetis, & usque ad mortem deferetis. Quod rei eventu comprobatum est: illæ enim, sive voto sive quo spiritu ductæ, Sanctum habitum induerunt, totaque vita sunt usæ. Eiusdem etiam Offreducii filio dies erat a Præside dicta, timebantque propterea parentes judicialis alicujus pœnæ mulctam graviorem. Qua de re cum Margarita videret adolescentis matrem valde anxiam atque solicitam; Ne timeas, inquit, Bice, neque enim propter hoc denarium quidem solvetis, nec patietur quidquam vir tuus aut filius. Post paucos deinde dies subsecuta a Præside absolutio prædictionis B. Margaritæ firmavit eventum.

[6] [& sancte moritur an. 1320.] In ejus moribus præcipue obedientiæ, caritatis, pietatis, ac devotionis virtus eminuit. Ipsa detrimenta oculorum hilari patientia ferens, jucunditatem quamdam vultus cum eximia modestia ac honestate conjunctam semper præmonstrabat, cunctis in rebus pia humilitate præstabilis Quibus dum vitam exercet in terris, animam cælo intulit, anno Domini MCCCXX, die XIII mensis Aprilis, in domo dictorum Venturini, & Grigiæ conjugum, convocatis prius Fratribus, ac Ecclesiæ Sacramentis pie receptis. Defertur corpus ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum, quod ipsa mandaverat: dumque ibi communis humatio in claustro præparatur, insurgit multitudo populi, [corpus exponitur venerationi publicæ.] qui ad funus & ecclesiam convenerat, & impeditur opus, dicentibus cunctis, sanctam Virginem in ecclesia, non in claustro vel cœmeterio, sepeliendam esse. Compositum igitur corpus in arca lignea: statuitur ante altare: quo tempore puella quædam, muta ac membris attracta, a parentibus juxta [arcam locatur], spe sanitatis ibidem permanere jussa: visumque est puellæ, Virginis extensa manu r elevari: statimque recta sanaque prosiliens, inter astantem populum conclamare cœpit, B. Margarita me curavit, & illico S. Dominici habitum sumpsit.

[7] [brachia ad nuditatem tegendā adducit,] Dum populi concursus augetur ad ecclesiam, & varia ibi sanitatum beneficia impetrantur, Fratres qui de corpore condiendo cogitaverant, ac propterea a magistratu civitatis pro balsamo & aromatibus pecuniam receperant, convocatis peritis, Magistro s Manno Eugubino, & Magistro Vitali de Castello, multisque aliis religiosis ac secularibus, sanctum cadaver exenterandum ante altare extensis manibus & brachiis collocant. Nec mora, cunctis inspicientibus, extensa brachia vi propria in ipsum corpus reflectuntur, ambæque manus in modum crucis complicatæ, naturæ secreta cooperiunt. Dumque inciso femore præcordia extrahuntur, repentino terræmotu ecclesia & conventus concutitur, oleique quasi balsami copia fluxit e corpore, ex quo etiam nonnullæ ampullæ completæ sunt t. Aliquot post dies nonnulli ex fratribus u, memoria repetentes B. Margaritam, [in ejus corde tres lapilli inventi.] dum in humanis ageret, cum suis domesticis sæpius repetere solitam esse, pretiosum thesaurum in corde gestare; capti desiderio cor inspiciendi, & quadam pœnitentia ducti quod prius non inspexissent, humata repetunt exta: & cor inter sepulta viscera quæritantes, intestinum, a quo cor ipsum dependet, incidunt; tresque statim lapides, quasi sculpti globi, mespisorum magnitudine, mirabiliter erumpunt: in quibus imagunculæ quædam, Christi nativitatem cum beata Virgine ac præsepe, nec non S. Josephum cum alba columba representantes x, inspiciebantur.

ANNOTATA.

a Massam-Trebariam ad diœcesim Tifernensem pertinere scribit Pollinius, etsi iure temporali feudum sit Ducatus Vrbinatis, cum titulo speciali Comitatus; quam licet non exprimant tabulæ, invenitur tamen in iis Metela ad flumen Metaurum, pari fere intervallo a Civitate Castelli & Vrbino distans.

b Typhernum semper scribit auctor, Græcismum affectans.

c Cilicium interpretatur Pollinius.

d 14 Septembris, inquit idem.

e Herbis scilicet oleoque contenta, ut idem explicat.

f B. Iacobum Tifernensem potißimum die 1 Maij coli, notat Angelus Conti, in libello de sanctis Tifernatibus: Arturus diem 17 Septembris ejus memoriæ aßignat.

g Pollinius ait a parentibus impie barbareque desertam, primum receptam fuisse a variis honestis matronis deinde receptam in hoc S. Margaritæ Monasteriolum, quod intra civitatem fuerit & nunc destructum sit. Addit autem Fr. Angelus, fuisse in platea S. Mariæ.

h Præfatus Pollinius rem exaggerans, ait Sorores invidia tanti profectus motas, primum quidem duriter injurioseque eam habuisse, ac demum etiam a se expulisse.

i Venturinus est diminutivum a nomine Bonaventuræ; sicut infra nomen Venturella, ac deinde Venturuccius.

k Grigia quoque a Grigoria (sic enim multi Italorum, pro Gregoria, pronuntiant) per contractionem ductum.

l Hic possent interseri quæ de consuetis Margaritæ exercitiis pietatis habet Pollinius toto cap. 4. videlicet, adeo ferventem & sublimem ejus fuisse orationem, ut non tantum mente sed etiam corpore attolleretur. Solebat enim, inquit, Patribus Dominicanis atque Sororibus narrare Soror Venturella, quod cum aliquando in plurium matronarum comitatu carcere detentos visitaret, commemoratione humanarum, quæ ibi spectabantur, miseriarum rapta in Deum Margarita, visa est ab ipsa atque ab omnibus præsentibus plus quam cubitum unum elevata ab humo: & hoc ipsi quotidianum fuisse dicebant frequenter D. Beatrix Cina & D. Grigia. Ejusmodi autem raptus non tantum crebri sed & diuturni erant: ut plurimum enim sic orabat a prima vespera usque in profundam noctem; deinde quietem modicam corpori supra nudam humum indulgens, mox revertebatur in idipsum: utque orationis suæ thymiama Deo redderet acceptabilius, miscebat pœnitentiæ myrrham, quot noctibus tertium sese flagellans catenulis ferreis adeo vehementer, ut ejus tenella caro, maxime circa humeros, omnino marcida laceraque post mortem inventa sit. Hæc ille.

m Mantellum interpretatur Polinius, quod credo in veteri MS. inventum, omnino enim intelligenda videtur vestis superior & facile ponibilis.

n Idem addit, statim auditum sonum campanæ in ecclesia S. Fortunati ad Matutinas vocantis. Est autem hæc ex parochialibus una in area Vitelliorum, S. Fortunato Episcopo Tudertino dicata, qui colitur die ultima Junij, inquit Fr. Angelus, agens de ecclesiis Tifernensibus pag. 178.

o Et hæc, inquit Polinius, coram testibus fide dignis sæpe narravit matrona nobilis, quæ interfuit ipsaque Beata est familiarissime usa.

p Offredutius diminutivum a nomine Gothofredi, priore sui parte truncato: uti & Cecha pro Francesca (sic enim pronuntiant Itali, non Francisca) & Bice, pro Beatrice.

q Preßius forte ad antiqui MS. fidem. Pollinus, puellam hanc facit filiam Isaaciæ, cuidam Maccetto nuptæ, tunc forte apud prædictum Offreducium & Bicem hospitantis cum filia; apud quos etiam commorabatur Margarita, & puellæ affectum mire sibi conciliaverat, erudiens eam adomne genus pietatis, ac nominatim Officium Marianum partemque Psalterii eam docens.

r Addit Fr. Angelus ipsum brachium etiamnunc videri elevatum in aëre: suosque ipsius oculos testes adducit, pro eo quo scribebat anno 1626.

s Mannus ex Hermanno aliove similis terminationis truncatum.

t Quarum etiam hodie ostenduntur nonnullæ, in memoriam miraculi servatæ, inquit Pollinus.

u Idem Polinus nominatim recenset P. Fr. Nicolaum Ioannis de Sanctis Tifernatem & Fr. Iacobum Cresci seu Crescentii ex Burgo S. Sepulcri Conversum.

x Eos lapillos Pollinus sic describit, ut primo erumpens, habuerit imaginem Virginis coronatæ; secundus, puellum in præsepi medium duobus animalibus; tertius, virum caluitio & cana barba venerabilem, aureaque chlamyde super humerum replicata indutum, ante quem genu flexo ac manibus junctis imago juvenculæ, indutæ habitum Pœnitentiæ: in postica autem ejusdem lapilli parte conspici similitudinem columbæ: quæ omnia spectant ad ejus meditationes tempore Missæ, de quibus supra num. 5. Illis porro lapillis, una cum corde in sacristia diu simpliciter conservatis, Io. Chrysostomus Prior mox nominandus an. 1599 congruum ex ære incurato reliquiarium jußit fabricari.

CAPUT II.
Compendium miraculorum ex ejusdem Iulij Daddei MS.

[8] Recondito corpore, undique ad ecclesiam S. Dominici magna frequentia concurrebatur; vota, oblationes, peregrinationes, ceteraque religiosa officia augebantur quotidie, ad honorem sanctarum reliquiarum; stupendæq; ac miræ curationes impetrabantur a Deo optimo maximo intercessione Sanctæ Virginis: [sanatur paralyticus,] quarum aliquas describemus, prout ipsi referebant, qui compotes votorum facti, merita & laudes Virginis publice decantabant. Fredericus Binoli de villa S. Ceciliæ, curiæ a Castri-Durantis, paralyticus, ac morbo articulari ita laborans, ut nec incedere nec uti posset officio brachiorum; precibus ad B. Margaritam ex corde fusis, sanitatem, cujus vix memoriam retinebat, recuperavit: quod publicis litteris mandavit Orlandus Francisci Notarius, anno Domini MCCCXX, decima nona Maii. A consimilibus, aliisq; diversi generis morbis desperatis & incurabilibus solo voto & precibus liberati fuere, Domina Alda, uxor Angeli Lilii de Perusio; Venturuccius Aldobrandini, Civitatis Castelli; Salvutius Michaelis de Monte-longo, Status Florentiæ; Ioannes Cambi de Varciano, Montis Sanctæ-Mariæ; Nannes de Paterno; Cecolus Mutii de Scalochio; [alii multi infirmi curantur,] Orlandus Fidantiæ de Aretio; Bina filia Iacobi Cotii, de Abbatia Tedaldi Massæ-Trebariæ; Cola Civitatis Castelli, & Petra uxor Andreutii, ac Domina Druda de Montono, & alii: qui recuperatas mirabiliter sanitates, vota solventes, professi sunt; b suscipientibus documentis publicis Ser-Ioanne Cambii, Ser-Julio Francisci, Ser-Ranuccio Guidi, Ser-Iacobo Benedicti, Goro & Blasio Civitatis Castelli, ac Ser-Mutio Ioannis de Montono Notariis. Illorum autem qui a pravis spiritibus vexati ad sepulcrum B. Margaritæ liberabantur nomina, propter multitudinem, reticentur.

[9] Sed ea, quæ sequuntur signa, ceterarum curationum miracula superant; quoque sunt mirabiliora, eo cariorem fuisse Deo Virginem ostendunt; quæ pie invocata, invocavit & ipsa Sponsum, ac sponsi Virginem Matrem in opem mortalium, & plerisque aut jam lapsum spiritum restituit, aut saltem labentem retinuit. Nam rusticus quidam, de finibus Castri-cardæ, c dum ligna cædit in silva, irruunt in eum ursi plurimi, [mortuus suscitatur,] ac dilaniatum unguibus relinquunt. Quem cum prȩtereuntes vicini exanimem jacentem & laceratum vidissent ac recognovissent, perticis impositum deferunt ad ejus domum. Quo per uxorem ac liberos viso, sublatis ad celum usque clamoribus, invocatur auxilium Virginis Margaritæ: statimque rusticus, qui mortuus plangebatur, vivus surrexit, & ad sepulcrum Virginis postmodum cum uxore & liberis vicinisque adveniens, cunctis palam faciebat invocati auxilii beneficia, illatarum a feris plagarum cicatricibus fidem dictis facientibus. d

[10] [salvatur puer bis mergendus.] Viola quoque, filia Bonaviti de villa S. Justini, uxor Gilii Joannis, in quodam suo prædio ad flumen e Vertulæ rei rusticæ vacabat; auditoque infantis filii, quem jocantem prope ripam dicti fluvii incauta reliquerat, ejulatu, cucurrit anxia; nec ultra filium aspiciens; in illas voces supplicabunda prorupit: Heu! virgo Margarita, filium meum perdidi. Redde tu mihi illum rogo, Virgo beata. Et vidit circumspiciens, pueri, qui in flumen ceciderat, pedes f, aquarum superficiem superantes: quibus apprehensis vivum puerum extraxit, quem naturaliter aquæ suffocare debuerant. Eumdem infantem simili casu post quindecim dies in eumdem fluvium prolapsum, dum mater ascensa amygdalo fructus colligeret, ipsum Virgo, iterum a matre invocata, liberavit: cum mora descensus & distantiæ, exanimem puerum de aquis mater attollisset. Quem vivum & incolumem ad sepulcrū Virginis deferens, bis receptam vitam cunctis prædicavit, Iacobo de S. Benedicto Notario publicis monumentis fidem miraculorum describente, anno Domini MCCCXX, XIX Maii.

[11] [item alias e fenestra lapsus.] Agnes etiam sive Nesa, de Abbatia Marzani, Iustolum filium, ex alta fenestra prolapsum, ac pro mortuo elevatum, non respirantem, neque sensum aliquem vitæ præmonstrantem, vidit illæsum, statim ac illum B. Margaritæ cum voto commendavit. Cujus rei testimonium per D. Paulum Iacobi Notarium publicis litteris receptum est. Multæ miræ curationes omittuntur, non solum pro hominibus, sed etiam pro equis, bobus & aliis brutis, precibus & votis profitentium a B. Margarita impetratæ, cujus intercessione homines & jumenta servavit Dominus.

[12] [Hujus compendii fides] Hoc Compendium fideliter desumpsi a proprio originali. Ego enim Frater Ioannes Chrysostomus Peruginus; accepi illud a præfato Reverendissimo Gubernatore, qui hujus Virginis magnopere erat devotus, & in signum amoris, & gratitudinis hoc Compendium fecit, & etiam in idiomate Hetrusco, ac poëtice, & posuit versus g illos ad pedes ejusdem Beatæ, ubi usque nunc manent; fecit fieri lilium argenteum, & posuit illud in manu ipsius B. Margaritæ: ornavit etiam cor ipsius Beatæ, ligare faciens illud in argento, ut videtur in sacrario; dedit etiam pro eleemosyna sex scuta argentea. h

[13] Et ego Thomas Domini Vincentii de Beriolis, de Civitate Castelli, publicus auctoritate Apostolica Notarius & Curiæ Episcopalis Scriba; quia collationi, [per Notarium unum] & auscultationi supradicti Compendii de verbo ad verbum cum proprio originali facto, & respective copiato per Illustrissimum & Reverendissimum Dominum Julium Daddeum de Monte-regali utriusque Signaturæ Sanctissimi D. N. Papæ Referendarium & Subdiaconum Apostolicum, de libro veteri cartæ pergamenæ, non mutata substantia facti, licet mutatis aliquibus verbis, sub cura & custodia Rev. Patris Prioris, & Fratrum S. Dominici existente, cum proprio originali ipsum concordare inveni, & una cum Domino Io. Bapt. Panullio Notario publico Civitatis Castelli interfui; Ideo sic me subscripsi, signumque meum apposui, rogatus & requisitus, ad laudem Dei, B. Mariæ Virginis, & B. Margaritæ, hac die existente 1 Decembris, MDXXXXIX.

[14] Et ego Ioannes Baptista quondam magnifici Juris utriusque doctoris Domini Octaviani de Panulliis, de Civitate Castelli, [alterumque probata.] publicus Apostolica auctoritate Notarius ac Curiæ Illustrissimi Domini Gubernatoris, & Rectifici D. Judicis ejusdem Civitatis Notarius actuarius, quia supradictum transumptum seu Compendium cum suo proprio originali, facto & extracto per admodum Illustrem & Reverendum Patrem D. Julium Daddeum de Monteregali, Iuris utriusque Doctorem & utriusque signaturæ Domini Nostri Papæ Referendarium, & dictæ Civitatis Castelli tunc Gubernatorem, de quodam libro veteris cartæ membranæ, non mutata tamen substantia facti, licet mutatis aliquibus verbis in elegantiorem stylum, una cum supradicto D. Thoma Beriolo collationavi, auscultavi, & in omnibus & per omnia concordare inveni; Ideo ad majorem fidem & testimonium hic me subscripsi cum solito signo &c. requisitus a Reverendo Patre Fr. Joanne Chrysostomo Perugino, Fratrum, & Conventus S. Dominici dictæ, civitatis ad præsens Priore &c. ad laudem, Gloriam, & honorem omnipotentis Dei, ac beatissimæ ac gloriosissimæ Virginis Matris Mariæ, & omnium Sanctorum, & specialiter Beatissimæ Margaritæ: hac die prima Decembris, MDLXXXIX.

ANNOTATA.

a Castrum Durantis ad Metaurum flumen, media fere inter Tifernum Metaurense & Vrbinum via.

b Singula miracula plenius sequenti capite referuntur.

c Pollinus, in confinio castellorum Cardæ & Pecchi id factum ait: hoc autem vix 7 P. M Tiferno ad Euroboream distat, istud in tabulis non exprimitur.

d Idem addit, & virum & uxorem cum pluribus convicaneis suis rem gestam Tiferni in ecclesia publicasse.

e Vertula flumen ex iis probabiliter unum, quæ nominis obscurioris illabuntur Tiberi, inter Civitatem Castelli & Burgum sancti sepulcri, unde paucis passuum millibus Villam S. Justini distare scribit Pollinus.

f Sed & cunellam, inquit Pollinus, pueri, quam secum in aquas traxerat, quæque aquis innatans earum fluxum sequebatur: sed quid Cunellæ nomine intelligi debeat nusquam invenimus explicatum. In Actis S. FranciscæRomanæ 9 Martii num. 120 Gonella est inferior tunica.

g Vide eos apud Pollinum cap. 14 hoc principio.

Carco de febre e di dolor estremo,
Ricorse al tuo favore, alla tua aita,
Vergine Margarita

h Ad faciendas scripturas, inquit Pollinus necessarias pro impetranda Romæ licentia de Officio ipsius recitando.

CAPUT III.
Miracula, superius indicata dumtaxat, plenius in Italico Hieronymi Pollini explicata.

EX ITAL. HIERON. POLLINI.

[15] [Sanatur brachio capta,] Alda, uxor Angeli quondam Lilii de Perusia, juravit coram Francisco Cambri Notario publico & testibus ad hoc vocatis, quod per tres menses continuos ita fuerit usu brachii sinistri impedita, ut non solum a consuetis occupationibus prohiberetur, sed nec movere quidem aut extendere ipsum brachium posset. Erat tunc adhuc recens memoria B. Margaritæ, cujus sanctitatē ad mentem revocans, decrevit sanitatis causa sepulcrum ipsius visitare: quod cum vesperi vovisset, sequenti mane invenit solutū sibi esse brachium ad usus quosuis, & citra molestiā illud moveri æque ac brachium dexterū.

[16] Venturuccius Aldobrādini a de porta S. Mariȩ, quemadmodum suo juramento asseruit coram Ser-Blasio Notario ac testibus pede uno enormiter contracto sic mancus erat, [pede contractus,] ut gradi per se ipse nequiret, sed alieno auxilio indigeret quoties vel ad modicum spatium opus erat moveri per merita autem hujus venerabilis servæ Dei, quibus se commendaverat, recuperavit sanitatem.

[17] [graviter herniosus;] Salvutius Michaelis de Monte-longo Comitatus Florentini coram Ser-Iulio Francisci testibusque deposuit, passum se tumorem sive rupturam in inguine, gravē adeo ut non mode tussire nequiret, sed pene etiam nec respirare: cum autem audivisset narrari miracula quæ ad sepulcrum Beatæ fiebant plurima, hausto exinde devotionis & fiduciæ erga ipsa affectu vovit ad ejus corpus accedere, & statim omni malo liberum se sensit, velut si nullum passus, umquam fuisset. Quapropter ex Burgo Sancti-sepulcri, ubi res acciderat, ad civitatem Castellanā uti spopōderat, venit.

[18] Ioannes Cambii de Varciano ex districtu Mōtis b S. Mariæ juravit coram Ser-Goro Notario & testibus, quod a mense Septembri usq; [continua febri,] ad sequentem Majum, molestas continuasque febres passus, collum insuper sic obstipum habebat; ut, nisi totum corpus verteret, ipsum movere nullo modo valeret. Hunc cum officii causa accederet quispiam amicorum Tiferno reversus, multaque de miraculis ibi auditis narraret; hortari infirmum cœpit, ut deficientibus remediis humanis, ad divinum per B. Margaritæ merita implorandum recurreret. Quibus ille haud difficulter persuasus, digresso ab se amico, votum vovit, & subito suaviterque obdormivit: experrectus autem persanatum sese deprehendit.

[10] [incurabili fistula,] Paternensis quædam mulier affirmavit, jurata coram Ser-Rinerio quondam Ser-Guidi, quod Nannes filius suus, incurabili fistula ad humerum laborans a multo tempore, atque ad famam increbrescentium miraculorum adductus ab ipsa coram sepulcrū Beatæ; perfectam ibidem recuperavit sanitatē, quam dare nulla artis remedia potuerant, impetrantibus id devotis matris afflictæ precibus, quam solida fides obtinendæ gratiæ capacem fecerat.

[20] Quidam Mutius de c Scalocchio, sub jurisjurandi religione dixit Ser-Mutio Joannis de Montone, filiolum suum quinquennem, nomine Cecculum, [contractione corporis laborantes,] toto contractum corpore, positum fuisse a medicis extra spem sanitatis consequendæ; quando ætatis imbecillitas imparem eum faciebat iis remediis, quæ tali in malo solent adhiberi. Ergo fide & devotione erga Beatam, non minus quam amore erga filium plenus pater, attulit parvulum ad sepulcrum; ubi statim ac pro eo votum fecit, perfecte sanatum puerulū vidit.

[21] Orlandus de Fidantia Comitatus Aretini, negotiorum suorum causa ad castrum S. Angeli proficiscens, [item in tibia læsus,] imprudenter impegit pedem in saxum aliquod, & humi cadens ita graviter attrivit suram, ut vulnus brevi marcescens maximos ei dolores adferret, eriperet autem facultatem gradiendi: itaque recordatus B. Margaritæ, eidem se commendavit ardenter, votū vovens, offerendi ad ejus sepulcrum pedem tibiamque e cera, si suum iter pedibus absoluere, & domum reverti daretur incolumi. Vix ejusmodi votum conceperat, quin sanum se sensit, expeditumq; ad perficiendum quod restabat itineris: unde reversus, de beneficio accepto rogavit instrumentum, signandum manu Ser-Ioannis quondam Francisci Notarii publici, coram testibus vocatis & rogatis.

[22] Iisdem temporibus fuit Tiferni Notarius publicus, Ser-Guilielmus Francisci dictus, [fœde ruptus,] & adeo immaniter ruptus, ut sibi gravis & inutilis aliis omnino existeret. Non deerat ipse quidem sibi, ulli vel curæ vel impensæ parcens; sed varios experiebatur medicos, ac nominatim quemdam Magistrum Vitalem prȩ aliis laudatum: verum non modo non invenit liberationem a malo, sed nec alleviationem quidem ejus ullam. Cumque citra ingentem cruciatum movere amplius se non posset, jussus ad extremum est gestare vinculum cum pulvillo plumeo, ad prorumpentē herniam mollius continendam. Profuit consilium, ad hoc saltem, ut se ad ecclesiam S. Dominici transferre non omnino incommodissime posset cum vellet. Quadam igitur vice in choro dictæ ecclesiæ fervēter orans, inspirari sibi sensit ut B. Margaritæ votum faceret. Ergo e choro ad locum abiit, ubi capsam sacri corporis custodem sciebat asservati; ibiq; humiliter prostratus in preces, votum vovit, quod si desideratæ gratiæ compos fieret, quamvis eadem propter admissas culpas indignissimus, nullo umquam peccato carnis mortaliter esset offensurus Deum: & statim sensit se alleviatum, atq; optatȩ integritati restitutum. Quotiescumque autem narrabat hoc beneficium, & narrabat sæpe, toleratos a se cruciatus recordanti copiosæ fluebant lacrymæ, nec verba satis idonea reperiebat explicandæ magnitudini sui affectus: rogatus vero ut publico instrumento rem firmaret, testem adhibuit Ser-Joannem Ser-Francisci Notarium etiam ipsum.

[23] Dina, filia Jacobi Coccii, de Abbatia Tedaldi d Massæ Trebariæ, medicorum omnium judicio incurabilem cancrum patiebatur in facie, [facies exesa cancro,] jamque nonus effluxerat morbi mensis, & exesis oculis lumen amiserat infirma. Ergo nihil proficientibus, quæ propter desiderium recuperandæ salutis, solicitissime adhibebat, remediis, & audita fama miraculorum B. Margaritæ, vovit quod continuis octo diebus discalceata visitaret ejus sepulcrum in ecclesia S. Dominici. Nec mora: votum adimplere cœpit; octavo autem die facies ejus ita munda & sana, oculi adeo clari apparuere, quasi nihil umquam passa mali fuisset: quare testem hujusce rei scripturam fieri rogavit per manū Ser-Iacobi quondā Benedicti Notarii publici, ad laudem Dei & devotæ illius famulæ Margaritæ.

[24] [paralysis lateris,] Nicolaus Tifernas, de porta S. Mariæ, coram multis juravit, quod totius sinistri lateris paralysi laborans, adeo ut omni sensu privatum illud, instar carnis emortuæ frigidum, gestare videretur; venerit ad sepulcrum Dei famulæ Margaritæ, & fusis ibi precibus optatam consecutus sit sanitatem.

[25] Domina Petra, uxor cujusdam Andreuccii de Comitatu Pecchi, [gravis catarrhus,] in præsentia plurium honoratorum testium juravit, quod per dies quinquaginta continuos adeo fuerit gravata catarrho, in unam coxarum defluente; ut neque stare, neque sedere, neque incumbere posset, nisi manibus alienis juvaretur; manducatura autem necesse haberet uni qui sanus erat pedi insistere, altero latere ad quoddam sustentaculum annixo; idque non sine magno cruciatu. Inter has angustias audivit magnalia, quæ de miraculis B. Margaritæ circumferebantur; & vovit nudis pedibus ire ad ejus sepulcrum, si iis liberis sibi uti daretur. Vix votum nuncuparat, & ingens levamen mali sensit: ipsoque die implevit votum, liberrime & expeditissime gradiens.

[26] [vigor brachii.] Referre solebat Domina Druda de Montone, coram multis Patribus Predicatoribus aliisque personis secularibus, maligno defluxu ita sibi impeditum fuisse brachium sinistrum, ut ori manum admovere non posset. Jam sextum mensem sic exegerat, humana remedia frustra solicitans: quibus tandem desperatis, auxilium a B. Margarita petiit, ceream vovens ante sepulcrum candelam: subitoque sanata, uti cœpit brachio illo, æque ac altero, nec mali reliquias ullas sensit.

ANNOTATA.

a Iam alibi notavimus, etiam Mediolani, vicos urbis a portis ad ipsos ducentibus nominari.

b Ad Occidentem Tiferni trans Tiberim situs Mons S. Mariæ, intervallo paucorum milliarium.

c Scaloccium, in finibus Comitatus Castellani, propius ad Burgum S. sepulcri.

d Abbatia Tedaldi Massæ-Trebariæ hoc cognomento videtur distingui ab altera ejusdem nominis Abbatia, quam in Apennino signant tabulæ; & significari altera vicinior Metelæ, a qua vicus, Turris Abbatiæ dictus, haud procul inde nomen habeat.

CAPUT IV.
Alia miracula ex eodem Italico Hieronymi Pollini.

[27] [Miracula durantibus turbis cessant.] Cum Guelforum Gibellinorumque factionibus, tota in partes divisa arderet Italia, non potuit commune cunctis præcipuis urbibus malum evitare parva, sed antiqua, civitas Castellana. In hac pro parte Guelsa tyrannidem occupaverat Dominus Branca Guelfuccii: sed cum ejus jugum ipsis etiam Guelfis esset intolerabile, quidam ex iis nobiliores, Aretinorum Gibellinorum accersivere vires: quibus cum aditus in civitatem proditorie obtigisset, non solum expulsus tyrannus cum suis est, sed etiam illi ipsi qui Aretinos accersiverant, nequid scilicet Guelfici nominis restaret Tiferni. Tertio post mortem Beatæ anno cœperunt civiles istæ discordiæ: quibus, velut immodica aqua superfusa, restinctus est fervor devotionis erga Beatam, & cessavere illius miracula. Etenim post miracula supra memorata, quæ omnia proxime ab illius felici transitu accidere, [post has ad. 1348] usque ad annum MCCCXLVIII, id est toto tumultuum prædictorum tempore, nihil in vetustis scripturis notatum reperio quod huc faciat; idque, ut ego quidem existimo, non tam scripturæ quam materiæ defectu.

[28] Porro ipso, quem ultimum nominavi, anno, in civitate Veronensi fuit matrona nobilis, [juvatur puerpera periclitans,] quæ viginti continuos dies inter diros difficilis puerperli cruciatus, videns nihil prodesse exhibita a medicis domesticisue solatia vel remedia, deque fœtus sui vita atque salute solicita, tandem recordata est miraculorum B. Margaritæ, quæ plurima audiverat a referentibus. Ergo ipsi se cum lacrymis commendavit, vovitque si sanum partum viva eniteretur, Beatæ sepulcrum visitare. Solutus autem mox partus est, nulla sui parte vitiatus; & ipsa post consuetos custodiæ suæ dies Tifernū advolavit, coram Patribus aliisque pluribus accersitis fideliter exponens, quantā sibi gratiam, per merita B. Margaritæ fecisset Dominus;

[29] Eodem tempore Tifernatium quidā, Franciscus nomine, morabatur in oppido S. Miniatis cognominati ad Tudescum, adeo graviter ruptus, [sanatur gravis hernia,] ut neque pedibus neq; in equo posset Tifernum remeare: medici autem advocati nihil sua arte proficiebant. Interim patriæ & domus relictæ desiderio non minus quam sanitatis recuperandæ æstuabat miser: cum ei in mentē venit civis sua Margarita: ad cujus auxilium cum lacrymis implorandum conversus, subito ut vovit ad illius sepulcrum visitandum accedere, sanum se sensit, atque incolumis ad sua reversus est.

[30] Paupercula mulier incurabili apostemate sauciatā gerebat mamillam cum doloribus magnis, [apostema mamille,] eoque gravioribus quod cancrum fore medici omnes judicabant. Hanc igitur jam pene corrosam consumptamque videns, ipsique suæ jam vitæ metuens a malo ad vitalia paulatim grassante, ad B. Margaritā, sepe antea invocatam, solicitius respicere cœpit, & auxilium ejus implorare: vovens quod sanitati reddita, quotannis visitaret sepulcrum ejus, ibique mamillam ex cera offerret. Nocte autem subsequente apparuit ipsi Beata, & mamillȩ locū exesū sensibiliter tetigit: mulier vero expergefacta, sanam sese agnovit.

[31] Alteri mulieri mamilla utraque emarcuerat putrueratq; nec malo inveniebatur remedium: [ubera marcida.] ergo diu frustra speratam a medicis sanitatem, requirere apud B. Margaritam decrevit; vovens ad sepulcrum ejus, a se pie visitandum, duas ex cera mamillas offerre: quo voto nuncupato, continuo dormire cœpit, & paulo post experrecta ac sana, votum implevit, gratias ad Beatæ sepulcrum agens.

[32] [angina incurabilis,] Viro cuidam Tiferni pauperi gravior ad pauperiem accesserat calamitas, scilicet angina incurabilis, qua cum indies pejus se affici & ad mortem deduci videret, uxoris aliorumque domesticorū consilio, B. Margaritæ opē imploravit, & votum pronuntiavit ut melius potuit, nam ipsam respirandi facultatē jam pene abstulerat gravis infirmitas: eo autem facto, cœpere resolvi tenacia phlegmata, & ipse eadē expuens magnis quotidie passibus proficere ad integrā sanitatē, quā meritis Beatæ acceptā gratanter professus est.

[33] Horum hisque similium miraculorū fama, per Eugubinam civitatē vulgata, [cæcitas diuturna,] inde attraxit pauperem quemdam cæcum in civitatem Castelli, cum spe obtinendi visus ad sepulcrū B. Margaritæ: ubi cum diu multumq; orasset, neq; gratiā speratam cōsequeretur, revertebatur propemodum desperabundus, & querulas de Beata voces mittebat per viam. Ob quas a comitibus reprehensus, edoctusque non minori potentiæ in Beata, sed fidei in se, adscribere defectum petitæ lucis; denuo votum ad eamdem concepit, & ad ecclesiam S. Dominici revertens, corde & ore devoto dicebat: O B. Margarita, tuæ me sanctitati gratiæque commendo. Hæc autem dicenti pruritus oculorum vehemens obvenit: & fæcibus quibusdam ad instar spumæ detersis, aperti illi sunt: & magna cum lætitia exclamare cœpit qui fuerat cȩcus, jam plene illuminatum se esse. Ut autem ad sepulcrum pervenit, omnibus ibidem existentibus cum summa exultatione narravit, quid sibi in via accidisset.

[34] [dextri lateris paralysis,] Fuit etiam Eugubii matrona nobilis, quæ diuturna paralysi resoluta, dexteri lateris usum sensumque amiserat; nec spem amplius in medicis habebat ullam, quorum consilia multis annis frustra experta fuerat. Audiens autem prædicari miracula B. Margaritæ, ab iis qui ipsa in se facta cum gratiarum actione referebant; fecit etiam ipsa votum, quod si sanitatem recuperaret, itura esset Tifernum ad visitandas ejus sanctas Reliquias. Non longa intercessit mora, quin voti sui obtineret effectum: itaque Eugubio Tifernum venit, & grandem cereum offerens, voluit coram multis testibus referri gratiam sibi impensam.

[35] Eodem tempore fuit Tiferni juvenis quidam, corpore formosus & genere nobilis, [immanis ruptura;] in eo vico habitans cui a porta S. Mariæ nomen. Hic durante vindemia, quando nemo est qui infra suam conditionem esse existimat tractare fæces musteas; vinarium vegetem, graviorem quam suæ erant vires, improvide sustulit ante pectus; & temerariam præsumptionem adeo gravi ruptura luit, ut erumpentibus foras intestinis, difficulter spiritum ducere posset. Confluxit mox hominum ac mulierum multitudo, infelicis juvenis casum dolentium: adfuerunt etiam accersiti medici; quibus dicentibus incurabile malum videri, matrona quædam nobilis, ardentiori erga B. Margaretam devotione fervens, audientibus cunctis opem illius imploravit, deinde conversa ad juvenem hortata est, idem ipse ut faceret. Ille, licet ægre vocem in verba formaret, magno tamen animo dixit: O B. Margarita, noli respicere peccata mea, sed libera me ab hoc gravi periculo, & ego per omnem vitam beneficii memor, singulariter tibi devotus manebo. Dixerat, & reductis ad naturalem statum intestinis, subito sese sanatum agnovit, mirantibus omnibus & Deum laudantibus.

[36] [juvantur etiam animalia varia,] Multa alia miracula insuper leguntur manuscripta in membraneis codicibus conventus S. Dominici, patrata non solum in corporibus hominum, infirmorum, dæmoniacorum, aut mortuorum; sed etiam in animalibus rationis expertibus, e quibus exempli causa, ad gloriam Beatæ, unum solum hic adduxisse sufficiet. Homo quidam Tiferni habebat equum generosum, eumdemque pulcherrimum & pretii perquam magni: quem indiscrete ad cursum immoderatum incitans, ita læsit, ut equo, ad omne opus inutili, nulla inveniretur curatio apud ejusmodi rerum peritos. Ergo stimulatus dolore & metu damni faciendi, cum multa de B. Margaretæ miraculis audivisset, ipsam quoque suo equo propitiam fieri precatus est, vovens pro eo equum cereum certi pōderis, sepulcro offerendum: [nominatim equus Beatæ commendatus.] mane autem sequenti propere ad equile revertens, invenit animal nihil noxæ habens aut læsionis. Possem hujus generis referre plurima, neque hujus tantum sed etiam alterius, scilicet in rebus inanimis facta: sed veritus ne similium pene narrationum prolixior contextus plus fastidii quam pietatis moveret, malo talium curiosum lectorem ad antiqua Conventus manuscripta remittere; pauca illa, quæ in hac epitome collecta sunt sufficere existimans, ut intelligatur quanti apud Deum meriti hæc ejus famula sit, quando eam invocantes exaudire dignatus est, non solum pro suis personis sed etiam pro animalibus, vilibus quidem, attamen necessariis, ut hic quoque usurpari possit istud Prophetæ, Homines & jumenta salvabis, Domine. [Ps. 35, 7]

CAPUT V.
Translatio Corporis eamque secuta miracula, ex eodem.

[37] [An. 1588] Postquam B. Margaritæ corpus, per annos ducentos sexaginta octo usque ad annum Christi MDLXXXVIII, omnis expres corruptionis mansisset in veteri, intra quam primum erat compositum, arca; adm. Rev. Pater Fr. Ioannes Chrysostomus Perusinus, tunc temporis Prior conventus sæpe dicti, videns eam arcam jam cariosam deficere; & vestimenta, quibus sacrum corpus induebatur, a tineis corrodi cœpta, defluxura in pulverem; veritusque ne ipsum venerandum depositum exinde aliquid noxæ traheret; pro suo erga res divinas & B. Margaritæ honorem zelo, constituit in novam arcam novaq; vestimenta ipsam transferre, petita obtentaque licentia Illustrissimi & Reverendissimi Domini Ludovici Bentivoglii, a Episcopi Tifernensis; & adm. Reverendi Patris Provincialis Romani, Fr. Antonini Brancatii. Quare, collecto ad id congruo numero pecuniarum, [novis vestibus indutum corpus,] fabricari fecit ex matura nuce arcam elegantem, aureisque lineis egregie ornari. Qua parata, & paratis novis, quibus induendum corpus erat, vestibus; priusquam in solenni totius Cleri populique conventu Translationem publice celebraret, extracta fuit e suo loco, per manus Sacerdotum, coram nonnullis nobilibus secularibus, vetus arca cum corpore, & super altare collocata. Ubi illud exutum indumentis prioribus, inventum est candidum simul atq; suaveolens, siccum tamen; integrum quoq; repertum est filum futuræ, post viscerum extractionem in corpore factæ: tum novæ vestes inductæ sunt, cum iisque intra veterem arcam repositum est corpus.

[38] [coram celeberrimo conventu,] sequenti die mensis Junii, ad solennem Translationis actum a Priore invitati cōvenere, D. Abbas Pyrrhus Mazzoni de Anglariis, Vicarius Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Episcopi; D. Lancillottus Montelucci, Protonotarius Apostolicus & Præpositus ecclesiæ Cathedralis, cum Collegio Canonicorū & universo urbis Clero; D. Iulius Daddei, Referendarius Apostolicus utriusque signaturæ, Gubernator urbis; Dominus b Confalonerius cum toto magistratu; Illustrissima D. Virginia savelli de vitelliis, Marchionissa Cetonensis cum D. Nicolao filio suo; D. Penthesilea Montaguti Borboni, [transfertur in novam arcam;] D. Francisca Turini Busaloni, D. Doralice Vitelli Marchesani, cum tota nobilitate urbis Tifernensis. Quibus omnibus collectis intra ecclesiam, chorus Patrum decantatis Vesperis processit ad sacellum Marchesanorum, ubi tot annis jacuerat venerabile corpus; & post ejus incensationem consuetam, admodum Reverendi, D. Vicarius, D. Præpositus & P. Prior, stolas induti, hic in medio ad lumbos, primus ad caput, alter ad pedes, ipsū corpus apprehensum elevaverunt, atq; de veteri in novam arcam transtulerunt; & hanc priori loco constituerunt super altare Marchesanorum ubi hodieque invenitur & colitut. De quibus omnibus, ex mandato Domini Vicarii Dominique Confalonerii, qui erat tunc Magister Ioannes Lucas Laurentii, conscripta sunt a notariis publica instrumenta.

[39] [incensum adhiberi non probat Gubernator,] Intererat huic actioni, uti Diximus, Gubernator urbis, D. Julius Daddei, apud Montem-regalē nobili genere natus, magnæ eruditionis & raræ prudentiæ vir; qui modeste significavit, non satis sibi probari, quod incensatio fieret ante corpus alicujus, necdum ab Ecclesia Romana relatȩ in catalogum Sanctorum. Cui Prior respondit, si ex usu Ecclesiæ universalis quibusvis pie defunctorum fidelium corporibus incensatio fiat, tamquam quæ fuerint vasa Spiritus sancti, Christi gratia Sacramentisque dignata; multo potiori jure ceremoniam istam concedi debere ei, quam tota hæc civitas, totus Ordo Prædicatorum, & singulariter Romana Provincia, Beatam agnoscebat & nominabat, propter notam vitȩ sanctitatem & frequentia miracula, quorum respectu sæpe actum esset Romæ, ut Officium de illa posset recitari. Perstitit nihilominus in sententia Gubernator: [sed subita infirmitate monitus resipiscit.] sed nocte sequenti in gravem prolapsus infirmitatem, adeo ut de ipsa vita periclitari sibi videretur, propter symptomata prorsus insolita; suspicatusque id quod erat, ita pridianam suam pervicaciam castigari; animitus se commendavit B. Margaretæ, factoque voto (sicut ipse postridie Patri Priori retulit) statim cœpit habere melius; integreque restitutus, deinceps B. Margaritæ devotissimus vixit, eaque fecit quæ supra notata sunt.

[40] Providerat Pater Prior prædictus, ut ex iis vestibus, quæ olim Beatæ vel vivæ vel defunctæ fuerant applicitæ, [Inquiritur in miracula] servarentur aliquæ, ad augendam Tifernatium pietatem, & affectum erga illam conservandum; eo successu, ut brevi tota urbe diditus rumor fuerit, per ejusmodi pannos nec pauca nec vulgaria Deum operari miracula. Fama hæc initium habuit ab operimento capitis lineo, quo supra capita infirmorum imposito, mox convalescere dicebantur; servaturque illud etiam hodie in sacristia S. Dominici, unde continuo postulatur, atque a Patribus effertur ad ægros, sequentibus signis propemodum quotidianis. [ad Reliquias Beatæ patrata.] Præ quibus tamen omnibus considerandum existimo, quod simplicissimum illud linum, quo tot annis usa fuit Beata dum viveret; etiam post mortem ejus, tanto jam labente tempore, perseveret integerrimum atque mundissimum. Talis autem fama cum venisset ad aures adm. R. D. Pyrrhi, Vicarii Episcopalis, cavere is volens ne popularis credulitas, avida novitatum, tot veris testatissimisque miraculis B. Margaritæ superinduceret aliquid falsitatis; de iis diligentius cognoscere volens, quæstionem indixit, quam instituit partim in capella Rosarii, assistentibus Priore jam dicto & Ser-Bartholomæo Vincentii Gubernalis Notario publico, partim in aliis locis oportunis, pro exigentia eorum quæ facta dicebantur miraculorum: quæ comperit in veritate subsistere: de quibus quia extant processus authentici, ego precipuorum aliquot breve compendium hic representabo.

[41] [singulo ejus allato] D. Romana, nobilis Tifernensis, filia quondam D. Francisci Burati, & uxor D. Horatii Brunacii, eodem anno MDLXXXVIII, die XXI Junii examinata, sub religione jurisjurandi affirmavit, quod consobrina sua D. Beatrix, uxor D. Vincentii Guazzaliæ, completis novem mensibus graviditatis suæ, toto Paschatis die ac nocte sequenti parturire cœperit, cum ingenti & insolito cruciatu. Ipsa autem D. Romana, videns periclitari & matrem & fœtum, qui transversus in utero jam prætendebat brachium unum; recordata autem Reliquiarum, quæ post prænarratam Translationem fuerant in sacristia repositæ; adiit Patrem Priorem, [facilitatur partus desperatus:] eique indicans consobrinæ suæ miserrimum statum, petiit ab eo sibi commodari cingulum illud coriaceum, quo utrimque præferrato tunc cingi solebant personæ religiosæ hujus Ordinis, & ipsa Beata multis annis usa fuerat. Non distulit postulantis votum Prior, eique involutum velo cingulum dedit; quicum ad consobrinæ domum remeans, eamque in majori quam reliquerat discrimine inveniens; ipsam primum signavit quam potuit devotissime, deinde ex collo appendit Reliquiam Beatæ, eam rogans ut felicem partum impetraret laboranti. Eo facto, ad statum naturalem se retraxit fœtus, atque intra horam prodiit sana & integra puella; cujus ipsiusque matris vitam meritis Beatæ acceptam referebat D. Romana, attestantibus eidem Andrea obstetrice, & duabus matronis in partu præsentibus, scilicet D. Julia Gualterotti, & D. Nicolaa matre ipsius D. Romanæ, aliisque contestibus, quarum hic nomina brevitatis causa reticentur.

[42] [attactu calanticæ] Magnifica Domina Orintia Grasselli, nobilis Romana, uxor Mag. Jacobi Albizzini, nobilis Castellani, juravit coram D. Vicario, Notarioque & testibus, quod habuerit filiolum suum Bartholomȩum, eo redactum, ut toto biduo non modo nihil comerit, sed usum etiam sensuum omnem amiserit, mortuo quam vivo similior. Imminentis ergo puero mortis triste nuntium cum esset perlatum ad Magnificam D. Juliam Albizzinam, affinem suam, pridie festi venerabilis Sacramenti; ipsaque tum casu domi suæ haberet prænotatum capitis operimentum, quod a Patribus Dominicanis paulo ante acceperat pro simili aliqua necessitate; festinavit ipsum mittere ad D. Orintiam, per D. Julianam uxorem quondam Juliani de monte Alverniæ, Comitatus Florentini, quæ etiam testata est, quod eo momento temporis, quo linum istud intulit in domum Mag. Jacobi Albizzini, [juvatur puer moribundus,] jacuerit puer instar mortui. Orintia autem, accepta B. Margaritæ calantica, genu flexit, & recitato septies Pater & Ave cum Salve Regina, filiolo vitam petiit per intercessionem Beatæ, ipsamque calanticam capiti ejus imposuit. Vix quartam horæ partem ibi manserat, cum multa vitæ signa puer edere, tandemque etiam loqui cœpit, & petere, ut auferretur a capite id quo se nimium gravari querebatur. Abstulit illud mater, & filio exosculandum porrexit, dicens B. Margaritæ illud esse, a qua vitam & sanitatem sperare deberet; tum ipsum linteum supposuit capiti decumbentis, qui mox convalescens manducare cœpit quidquid primum offerebatur, & in hunc diem sanus perseverat.

[43] Eadem D. Orintia, simili fide testata est, quod prædictam calanticam ad minorem natu filium, [febris pellitur,] tum febricitantem, detulerit; cessanteque mox febri, similem ejus virtutem, etiam in hac necessitate, sit experta. Sed & illa, quæ sacri pignoris bajula ad D. Orintiam fuerat, D. Bartholomæa prænominata, & quæ oculis suis cognoverat mirabilia, in semimortuo puero patrata, ad calanticæ istius præsentiam; cum etiam ipsa grandi capitis dolore cruciaretur, non retulit eam ad Patres Prædicatores, ut jussa erat; sed domum suam asportavit. Vespere autem facto, [& dolor capitis invoteratus.] in suum reducta cubiculum, atque ante altariolum ibidem extructum genuflexa, dictam calanticam involvit sudario, ut sic cum majori decentia & cautela capiti ipsam suo imponeret. Quo facto, priusquam de genibus surgeret, illum tot annis inveteratum dolorem capitis auferri sensit: seque ipsam tanto jam leviorem mirata concessit cubitum; & post noctem placidissime transactam, mane primo ad Patres Dominicanos retulit, quod commodaverant; prolixe fideliterque commemorans & prædicans, quantum beneficium recepisset: jurataque postmodum omnia coram Vicario affirmavit.

[44] D. Margarita uxor magnifici Mag. Jacobi Cordoni Tifernatis, examinata die XXI Septembris, [sanantur a pestilenti morbo] anno & modo prænotatis, circa duo miracula, quæ domi ipsius accidisse dicebantur; primo deposuit, quod filiola sua bimula, pestilenti febri, lividis maculis se prodente, contacta fuerit, & intra biduum deposita a medicis, nullam tanto malo in ætate tam tenera remedium applicare audentibus. Quod cum intellexisset D. Julia, Mag. Jacobi Albizzini socrus & mater D. Margaritæ prænominatæ, quæ etiam ipsa desuper fuit examinata; ipsa necdum oblita aliorum miraculorum, [filia] per invocationem B. Margaritæ patratorum, suasit filiæ, ut quando alia spes nulla erat super, confestim mitteret ad conventum Prȩdicatorum, & Beatȩ calanticam mutuo posceret. Eam igitur cum attulissent Patres, de periculo pueri & matrum desiderio admoniti, per Mag. Cæsarem Cordoni, quo internuntio usæ fuerant communis parentelæ fiducia, & brevem super infirmum orationem fecissent; ad contactum sacri lintei melius habere puer cœpit, [& mater.] atque intra biduum plene convaluit, ad stuporem omnium medicorum. Deinde eadem D. Margarita, quoad suam personam, affirmavit similiter jurata, eadem pestifera febri se quoque attactam, cum acutissimis punctionibus & dolore capitis vehementi, ad idem accurrisse remedium; ipsoque momento liberatam ab omni malo fuisse.

[45] [Monacha liberatur a suffocanti catharro,] In venerabili monasterio Muratarum Ordinis S. Francisci de observantia Tiferni, sanctimonialis erat nomine Hilaria Baptistæ de Riccio, quæ cum XVII Julii cubitum concessisset læta ac sana, circa quartam horam noctis subito & vehementissimo rheumate correpta fuit; quo vultum inflante, atque a capite ad humeros brachiaque descendente, mox totum corpus occupante, ipsa omnium fere membrorum usu præclusa fuit, simul & cruciatibus ingentibus lancinata, adeo ut mortem sibi crederet imminere. Cupiens igitur in omnem eventum parata inveniri, quoniam suis ipsa pedibus adire nequibat Confessarium, inter Sororum manus jussit se ad ipsum deferri. Inde relata, cum de gravi cordis oppressione identidem quereretur, dubitare nemo potuit, quin hoc esset indicium mali vitam cito ablaturi. Interim Soror Maria Felix Tartarini (ex cujus depositione, jurata die XXI Septembris, hæc omnia habentur) recordata particularum quarumdam, [per veli vestisque particulas.] de velo & veste B. Margaritæ sumptarum; eas attulit ad infirmam, ipsique obtulit osculandas. Hæc autem statim ut illas attigit, virtutem ex iis cȩlestem percepit: nam prout ori, capiti, humeris aliisque membris successive admovebantur; ita dolorem omnem ab iis recedere sensit: nec prius devota finivit oscula, quam totam se sanam exclamavit. Facta autem hæc sunt intra horam unam, & postridie mane per monasterium ambulavit ut antea.

ANNOTATA.

a Ludovicus Episcopus translatus est ab Episcopatu Policastrensi anno 1582 inquit Vgellus, & sepultus in Cathedrali anno 1602.

b Vexilliferum suum (que primaria dignitas) Itali vocant Confaloneriū: de nominis origine actum satis alias.

DECRETUM
De Missa & Officio B. Margaritæ, pro civitate Tiferni & toto Ordine Prædicatorum.

Margarita Virgo, tertii Ordinis S. Dominici, Tiferni seu Civitate Castelli in Vmbria (B.)

[46] Dominicus Episcopus Ostiensis, sacri Collegii Decanus, S. R. E. Cardinalis a Pinellus, Congregationis sacrorum Rituum Præpositus, universis & singulis præsentes inspecturis, lecturis & audituris salutem in Domino sempiternam. Cum ad instantiam R. P. Generalis, & totius Ordinis Prædicatorum S. Dominici, Reverendissimi Domini Episcopi ac Canonicorum cathedralis Ecclesiæ, & magistratus, civium, & incolarum civitatis Tifernatensis iteratis precibus apud Sanctissimum D. N. Paulum Papam V institum fuerit, ut dignaretur concedere & indulgere, ut in honorē Margaritæ Virginis, Tertiariæ professæ Ordinis Prædicatorum S. Dominici, quæ anno domini MCCLXXXVII ex honestis parentibus orta in oppido Metulæ Massæ-Trebariæ Tifernatensis diœcesis, per annos tres & viginti quibus vixit, in virginitate semper permansit, & puritatem coluit, ac multis miraculis claruit, tam in vita quam post mortem; & post ejus felicem in domino obdormitionem, quæ fuit die XIII Aprilis, anno Domini MCCCXX, ejus corpus in ecclesia S. Dominici, in eadē civitate Tifernatensi, sepultum fuit: & adhuc post trecentos fere annos integrum & incorruptum asservatur, cum maximo populi ejusdem civitatis & vicinorum locorum concursu & devotione, Officium & Missa de communi unius Virginis a Fratribus dictæ Religionis, tam in dicta civitate ubi ejus corpus sepultum est, quam in universa Prædicatorum Religione, libere & licite recitari & celebrari possit & valeat. Et cum ab eodem Sanctissimo D. N. Papa, negotiū hoc ad sacram Rituum Congregationem, ut in ea examinaretur, remissum fuerit; & ab eadem sacra Congregatione commissum Illustrissimo & Reverendissimo Domino Cardinali Bellarmino: qui semel atque iterum visis diligenter antiquis & modernis scripturis, de vitæ integritate, & puritate fidei, & miraculis dictæ Beatæ Margaritæ, tam in vita quam post ejus mortē, & continuata opinione sanctitatis & miraculorum usque in præsentem diem; tandem in eadem Rituum Congregatione, habita die XXIV Augusti MDCIX, retulit, ex deductis satis constare de ipsius Beatæ Margaritæ sanctitate & miraculis, & censere gratiam petitam posse concedi Fratribus ejusdem Religionis, saltem in dicta civitate Castelli seu Tifernatensi, ubi ejus venerabile corpus sepultum est. Et illustrissimi & Reverendissimi Domini Cardinales, in eadem Congregatione prȩsentes, ejusdem sententiæ fuerunt; nempe posse concedi, si Sanctissimo Domino nostro placuerit, ut in civitate tantum Tifernatensi & in ecclesia S. Dominici, ubi dictæ B. Margaritæ corpus adhuc integrum & intactum sepultum est, & magna totius populi devotione & concursu colitur & in veneratione habetur, possit ejus festum, in die felicis ejus obdormitionis in Domino, cum Officio & Missa de communi unius Virginis, in honorem ipsius B. Margaritæ, celebrari. Et Sanctissimus Dominus noster, audita Congregationis sententia, per maturam relationem, hac infra scripta die Sanctitati suæ in Consistorio secreto factam, annuit & concessit, ut in civitate tantum Tifernatensi & in ecclesia, ubi dictæ B. Margaritæ corpus sepultum est, possit de ea, tamquam de Beata, festum cum Officio & Missa de communi unius Virginis celebrari. In quorum omnium fidem & testimonium præsentes, per infra scriptum nostræ præfatæ Congregationis Secretarium, fieri jussimus; manu nostra subscripsimus, & nostri soliti sigilli impressione, muniri fecimus. Datum Romæ in palatio nostræ solitæ residentiæ, die XIX mensis Octobris MDCIX.

Dominus Episcopus Ostien. Card. Pinellus J. P. Mucantius Secret. Congreg.

ANNOTATA.

a Card. Pinellus Obiit anno 1611, 9 Augusti; intra proximum ab hac declaratione biennium, Ostiensis Episcopus factus sub Paulo 5, Cardinalis sub Clemente 4 anno 1585, vir omnibus laudibus cumulatißimus, quarum synopsim lege in Additionibus Victorelli ad Ciacconium.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 14. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 13. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 13. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.