Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

14. April


XIV APRILIS

SANCTI QVI XVIII KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Fronto, Abbas in eremo Nitriensi, in Ægypto.
S. Valerianus sponsus S. Cæciliæ Martyr, Romæ.
S. Tiburtius ejus frater, martyrii socius Romæ.
S. Maximus Præfecti Cornicularius Martyr Romæ.
S. Quiriacus seu Cyriacus, Martyr Romæ cum prioribus.
S. Diocletianus, Martyr Romæ cum prioribus.
S. Symphronius, Martyr Romæ cum prioribus.
S. Docimus, Martyr Romæ cum prioribus.
S. Apollonius, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Ephebus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Optatus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Patus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Saturninus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Frontinus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Macaria, seu Marcia, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Cornelius, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Conditor, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Titulus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Proculus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Valentinus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Productus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Laurinus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Domnina, Martyr Interamnæ in Vmbria.
SS. Sociæ Virgines, Martyres Interamnæ in Vmbria.
S. Valerianus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Optatus, Martyr.
S. Arcilaus, Martyr.
S. Symphronius, Martyr.
S. Frontinus, Martyr.
S. Maximus, Martyr.
S. Decima, Martyr.
S. Marcia, Martyr.
S. Cornelia, Martyr.
S. Fortunata, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Tiburbius, Martyr.
S. Valentus, Martyr.
S. Maximus, miles & Martyr, ex legione Thebæa, Mediolani.
S. Ardalio, mimus & Martyr.
S. Thomais, Martyr Alexandriæ.
S. Abundus, Mansionarius Ecclesiæ S. Petri Romæ.
S. Lantbertus ex Abbate Fontanellensi, Archiepisc. Lugduni in Gallia.
B. Bernardus, fundator & primus Abbas SS. Trinitatis de Tironio in Gallia, Ordinis S. Benedicti.
S. Benedictus, fundator pontis supra Rhodanum Avenione in Gallia.
B. Hadwigis Virgo, magistra cœnobii Marensis, Ordin. Præmonstratensis.
B. Lidwigis sive Lidwina, Virgo, Schidami in Hollandia.
S. Ioannes, Martyr Vilnæ in Lituania.
S. Antonius, Martyr Vilnæ in Lituania.
S. Eustachius, Martyr Vilnæ in Lituania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Eberhardus Episcopus Ratisponennensis memoratur a Camerario. Vitam dedimus VIII Januarii.
Prætextatus Episcopus Rotomagensis hoc die martyrio coronatus est: ejus Vitam dedimus XXIV Februarii.
SS. Theodosii, Basilidis & Gerontii, Martyrum, memoria celebratur in MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisiis, de Theodosio, cum SS. Eleutherio & Zoilo passis sub Sapore Rege Persarum, egimus XIII Aprilis.
& de SS. Basilide & Gerontio I Aprilis.
S. Gutlaci Confessoris depositio in Britannia, est indicata in MS. Florario Sanctorum. Vitam ejus illustravimus ad diem XI Aprilis.
S. Ursus, Archiepiscopus Ravennatium & Confessor, colitur officio duplici in urbe & diœcesi Ravennensi. in Martyrol. Rom. & aliis pridie, XIII Aprilis.
S. Cyriacus Martyr duplici Synaxario Taurinensi inscriptus fuit, semel quidem ad hunc, semel ad sequentem diem. Varii hujus nominis variis occurrunt diebus, sed omnes sociis quibusdam junguntur. De hoc ita solitarie posito amplior ut lux affulgeat optandum est: nam Quiriacus Hierosolymorum Episcopus, de quo sequenti die inter prætermissos, non potuit Martyr obiisse.
Bacchylus, Episcopus Corinthiorum, sub Severo Imperatore, de Pascha elegantem librum scripsit, teste S. Hieronymo de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 44. Hunc Petrus de Natalibus cum Sancti titulo retulit lib XI, inter eos Sanctos, quorum diem natalem ignoravit. Illum VVitfordus suo Martyrologio Anglice olim edito ad hunc diem inscripsit. Necdū reperimus eum aliis Fastis inscriptū.
Maximus Episcopus, Constantinopoli pulsus, insignem de fide adversus Arianos scripsit librum, quem Mediolani Gratiano Principi obtulit. Ita Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 127. Petrus de Natalibus, libro 4 Catalogi, cum cap. 51 egisset de SS. Tiburtio & Valeriano & Maximo Martyribus, quorum Acta infra damus; mox adjunxit cap. 52, Maximum hunc Constantinopolitanum: & citato S. Hieronymo, addit, clarum virtutibus in Domino quievisse, & in Titulo Sanctum appellat. Eumdem Ferrarius suo Catalogo generali inseruit. In silentio Græcorum & Latinorum antiquorum hæc indicasse sufficit.
S. Estratiæ & Sociorum ejus memoria celebratur in MS. Martyrologio Arabico-Ægyptiaco, a Gratia Simonio Latine reddito; cujus alibi notitiam non reperimus.
S. Tassagus, Colmanus, Killinus filius Lubriani, Hiberni referuntur in MS. Tamlachtensi; de quibus alibi nihil legimus.
Ethelwolfus, aliis Ethelnulphus, Athelulphus, aut Edelphus, Rex Anglo-Saxonum, magnis virtutibus præditus, piissime mortuus est anno DCCCLVII, & paßim ab omnibus Scriptoribus laudatur: cui etiam titulum Sancti attribuit VVilsonus in Martyrologio Anglicano, quod citant Ferrarius in Catalogo generali, & Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ. Nullam ejus memoriam reperimus in Breviariis aut Martyrologiis ante hoc seculum editis. Abstinent a titulo Beati aut Sancti Harpsfeldius, Polydorus Virgilius, & alii anteriores scriptores. Ejus res gestas præclare deducit Alfordus, quem Lector adeat.
Medanus Episcopus, inscriptus est Menologio Scotorum Dempsteri, & ejus instinctu Catalogo generali Ferrarii. Nihil de eo in aliis Catalogis Sanctorum Scotiæ habemus.
Wilicarus Episcopus Viennensis (cum furioso & insano satis consilio Franci res sacras Ecclesiarum ad usus suos retorquerent) videns Viennensem Ecclesiam indecenter humiliari, relicto Episcopatu in monasterium sanctorum Martyrum Agaunensium ingressus, vitam venerabilem duxit. Ita Ado Viennensis in Chronica. Hunc titulo Sancti nuper honorarunt Ioannes le Lievre, in Vienna sacra, eumque secuti, Ioannes a Bosco, in Notis ad Viennæ sacræ; & Senatoriæ antiquitates; Hugo Menardus; Andreas Saussajus, in Martyrologio Gallicano & Buccelinus. Fuimus nos Viennæ anno MDCLXII, & quæcumque de cultu Sanctorum potuimus nancisci, collegimus, atque inter alia Breviarium ecclesiæ primariæ, anno MDXXII excusum; & Martyrologium Viennensis Ecclesiæ, studio dicti Ioannis le Lievre reformatum. Alium item Ordinem Sanctorum Ecclesiæ Viennensis Divione nacti sumus, & in nullis cultum VVillicarii reperimus. Non etiam inseruit eum Paradiso Florum Sanctorum Helvetiæ Henricus Murerus, qui alios Sanctos Agaunenses habet. Memorant eumdem absque titulo Sancti aut Beati Claudius Robertus & Sanmarthani in Gallia Christiana. Quare dum certiora venerationis monumenta proferuntur, ejus inter Prætermissos memoriam, absque præjudicio ullius Ecclesiæ, facimus.
Everhardus, Salernitamus in Germania Abbas & Joannes, monachus, e Claravalle in Lusitaniam missus. Ordinis Cisterciensis. referuntur cum titulo Beati a Chrysostomo Henriquez & Bucelino: & solus Joannes a Chalemoto.
Petrus Odion, ab hæreticis occisus in Gallia, Rodulphus in Anglia relicto Episcopatu, Dominicus a S. Juliano, in Lusitania, Maria a Luna, Virgo Clarissa in Hispania, Ordinis S. Francisci referuntur cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano, & Maria etiam in Gynæceo.
Lambertus, cognomento Pater-noster, monachus Valcellis, inscriptus est Kalendario Ordinis Cisterciensis, Divione anno 1617 excuso.
B. Petrus Gonsalvi, a nautis Hispanis vulgo dictus Sant-Elmus, Ordinis Prædicatorum a Ferrario Legengendisque Hispanicis ponitur hac die, colitur feria II post Dominicam in Albis: nos, cum antiquioribus Lusitanis, referimus ad XV Aprilis.
Archelaus, Cyprianus, Diogenes Diaconus referuntur in MS. Martyrologio Pragensi; sunt in Mesopotamia paßi XV Aprilis.
S. Turibius, Episcopus Cenomanensis, inscriptus est Catalogo generali Ferrarii. At colitur XVI Aprilis.
XVIII Martyres Cæsaraugustani suis nominibus indicantur in MS. Pragensi: verum coluntur XVI Aprilis.
S. Simeon Episcopus, Socii CL, S. Phusis seu Pusicius, Ejus filia Virgo, Martyres in Perside sub Sapore Rege, memorantur in Menologio Basilii Imperatoris & MS. Mazariniano. Acta damus XXI Aprilis.
S. Azades eunuchus & alii mille, S. Jacobus Presbyter, S. Azes Diaconus, Martyres in Perside sub eodem Sapore, similiter in jam dicto Menologio referuntur item in Medicæo, Taurinensi ac Mazariniano MSS. De eis agemus XXII Aprilis.
S. Georgii Martyris dedicatio basilicæ, inscripta est MS. Martyrol. Leodiensi S. Lamberti, & alteri nostro sub nomine Bedæ, & additur Squantii. De S. Georgio agemus XXIII Aprilis.
S. Maximini, Episcopi Trevirensis, memoria annotatur in additionibus MSS. ad Grevenum. Natalis ejus incidit in XXIX Maii.
S. Aristarchus, S. Pudens seu Puda, S. Trophimus, ex LXX Discipulis, sectatores S. Pauli & Martyres, celebrantur in Græcorum Menæis, Synaxariis, Anthologio & Menologio Sirleti, & totum diei hujus officium complent: a Latinis coluntur variis diebus, S. Aristarchus IV Augusti.
S. Pudens seu Puda, creditus pater S. Pudentianæ, XIX Maii.
S. Trophimus, habitus Episcopus Arelatensis, XXIX Decembris.
S. Ebbo, Archiepiscopus Senonensis, prius Abbas S. Petri ibidem, nominatur in Kalendario MS. Sanctorum Ordinis S. Benedicti, Antverpiæ collecto: ab aliis XXVII Augusti.
S. Genesius, Archiepiscopus Lugdunensis, memoratur hoc die a Ferrario in Catalogo generali, & a Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani. Agemus de eo, die quo traditur obiisse, aut quando colitur in Calensi monasterio, ubi Reliquiæ ejus asservantur, I aut IV Novembris.
S. Martinus Papa proponitur in Menologio Græco Florentiæ, apud Patres Prædicatores in conventu S. Marci; & notatur in tabulis Kalendarii Moscovitici. Hinc suspicamur eum qui in Kalendario Ruthenico apud Possevinum notatur sub nomine S. P. Marciani, esse hunc S. Martinum Papam: qui apud alios Græcos commemoratur die præcedenti: apud Latinos autem colitur XII Novembris.
S. Edmundus, Archiepiscopus Cantuariensis, in monasterio Pontivensi anno MCCCXV, invenitur in quibusdam Notationibus MSS. ad Grævenum. Natalis ejus celebratur XVI Novembris.

DE S. FRONTONE ABBATE IN EREMO NITRIENSI IN ÆGYPTO.

SECULO II.

[Praefatio]

Fronto, Abbas in eremo Nitriensi, in Ægypto (S.)

G. H.

Illustravimus hactenus Acta variorum Sanctorum, qui vitam monasticam sub Imperatoribus Ethnicis egerunt: inter hos merito annumerari debet S. Fronto, aliis Frontonus & Frontonius; de quo ad hunc diem nobis agendum. Vitam ejus, in qua miranda Dei providentia elucet, habemus hactenus excusam in Vitis Patrum, quas emendatiores ultimo Rosweidus edidit: [Vita a coævo scripta:] sed hanc cum antiquo MS. Trevirensi monasterii S. Maximini collatam illustramus. Auctor coævus ea quæ scribit se ab aliquo S. Frontonis monacho habere testatur num. 9. A nonnullis ea Vita S. Hieronymo tribuitur, sed forsan solum ut collectori vitarum variarum, quæ libro primo de Vitis Patrum recensentur. Alia aliqua ejus Acta habemus in quodam manuscripto codice, [alia recentior omittitur,] quæ inde curavimus describi. Verum videntur potius aliqua homilia esse de Providentia Dei, in qua late hoc exemplum deducitur, sed ex aliis Actis desumptum; quod proinde arbitramur non esse typis mandandum.

[2] In fine Vitæ dicuntur hæc gesta esse sub Antonino Imperatore, anno ejus decimo tertio; sive tunc mortuus fuerit S. Fronto, sive ab eo anno cibi ad eum cœpti deferri, quod usque ad mortem ejus dicitur factum. Sed quis ille Antoninus fuerit, [Sub quo Antonino Imp. vixerit?] non æque constat. Fuit Elius Hadrianus Antoninus Pius, qui ab Hadriano adoptatus ei succeßit anno CXXXVIII, cujus annus XIII incidit in annum Christi CL, quem hodierni Martyrologii Romani notis adscriptum legimus. At mortuo dicto Antonino anno CLXI, succeßit ejus gener Marcus Aurelius Antoninus, cum fratre suo Lucio Ælio Vero, cujus annus XIII convenit in annum Christi CLXXIII, ad quem Imperatorem videtur respexisse auctor MS. Florarii Sanctorum, dum asseruit, S. Frontonem obiisse anno Salutis CLXXIV. Postea imperavit filius Marci Aurelii, anno CLXXX mortui Marcus Commodus Antoninus: qui anno XIII Imperii, Christi CXCII, a suis strangulatus est. Anno etiam CCXI filius Severi Imperatoris Antoninus Caracalla Imperium obtinuit: sed huc non spectat, quod septimo Imperii anno fuerit occisus, cum annus hic requiratur Imperii decimus tertius: Multo minus huc admittendus est Marcus Aurelius Antoninus Heliogabalus, impiißimus homo, quarto Imperii anno interemptus; aut Marcus Antoninus Gordianus, tam senior quam junior, quod ille vix ultra annum, alter non ultra quinquennium imperarit, & neuter gesserit nomen Antonini, sed Antonii, quod tamen etiam in veteri editione Vitæ S. Frontonis legitur. His ita consideratis videtur secundum Acta statui debere seculum Christi secundum, quo Fronto floruerit.

[3] Nomen ejus, ut viri sancti, inscriptum est apographis omnibus Martyrologii Hieronymiani, & in antiquißimo Epternacensi ista duo verba leguntur: Frontoni monachi. In aliis recentioribus: [nomen Fastis sacris inscriptum.] In Alexandria Frontoni, seu Frontonis, aut Frontunis monachi. Vsuardus ita scripsit: Apud Alexandriam S. Frontonis Abbatis, cujus vita sanctitate & miraculis extitit gloriosa. Quæ fere eadem apud Adonem & in hodiernis Romanis tabulis habentur. Rabanus longum encomium ex Vita describit hoc exordio: Eodem die in Nitria Frontonis monachi, qui septuaginta monachos in eremum duxit &c. Notkerus ita suum Martyrologium auspicatur: Apud Alexandriam B. Frontonis monachi Nitriensis &c. In Actis nulla quidem Alexandriæ, sed Nitriæ & civitatis fit mentio: [locus habitationis.] videtur tamen hæc civitas fuisse Alexandria, urbs Ægypti celeberrima; sicut eremus montis Nitriæ in vasta solitudine Scetes, propinqua Mareotidi ad Meridiem, in quibus locis monasteria seu tabernacula quinquaginta postmodum fuerunt a Nitriensibus monachis inhabitata: uti latius deduximus ante Vitam S. Antonii Magni, XVII Ianuarii § 1. Hi ergo suum Antesignanum potuerunt agnovisse S. Frontonem. In Viola Sanctorum, Hagenoæ anno MDVIII excusa, memoratur XIX Aprilis.

[4] Alius ab hoc sancto Abbate Ægyptio est S. Fronto Episcopus Petragoricus, quos in eumdem hominem conflarunt Petrus de Natalibus lib. 9 cap. 109 & Antoninus in Chronico par. 1 tit. 6 cap. 26 § 1. [Alius S. Fronto Episc. Petragoricus.] Colitur S. Fronto Episcopus XXV Octobris. Cum eodem errore Fronto adscriptus est Ordini Carmelitico a Coria, Lezana & aliis, quorum unus fingit S. Ioannis Baptistæ discipulū & fuisse, tertium Ordinis in Carmelo Generalem Archimandritam, ecclesiam orbis primam in honorem S. Mariæ condidisse, dein Petragoriensem Episcopum fuisse, at tandem in Nitriæ eremo vixisse, & anno ætatis CXXXI, Christi CLIII obiisse. Simili licentia S. Fronto refertur a Bucelino in Menologio Benedictino.

VITA
Auctore Coævo.
Ex MS. & Rosweido in Vitis Patrum.

Fronto, Abbas in eremo Nitriensi, in Ægypto (S.)

BHL Number: 3189

AUCTORE COÆVO.

PROLOG.

[1] Quoniam sæpe desiderastis audire quæ sancta sunt, & ego placide disposui operari; jam non a in pellibus caprarum, sed auro & argento gemmisque pretiosissimis decrevi construere templum Dei: & ut nos tamquam lapides vivi ædificemur in domum spiritualem, ex operibus meliorum proficientes in Christo Jesu Domino nostro; quid nunc apud Nitriam gestum sit, referam; & non præteribo veritatem ullo modo, quoniam satis ædificat monachos præsens opusculum.

[2] Igitur Frontonius, verus Dei servus, studio Dei timoris de die in diem proficiens, publicam communemque vitam perhorrescens, aviam desiderans solitudinem, convocatis ad se Fratribus, dixit: [Cum eo sociis in eremum discedit:] (erant enim cum eo viri circiter septuaginta) En quid nobis & mundo damnabili, cujus operibus renuntiare omni modo condecet, ut cælestem consequamur vitam? Quapropter pergamus ad eremum, nihil nobiscum ferentes, ad acquirendam cælestem gloriam, & superiorem investigemus ex virtutibus disciplinam. His dictis, universi consenssere: deferentesque ad eremum secum parva olerum semina, & b bis-acutos parvosque sarculos, unde humum defoderent, profecti sunt, & venerunt ita in eremum. Rursusque Frontonius ait: Dominus in Euangelio ait: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quo operiamini: hæc enim omnia gentes mundi quærunt. [Mat. 6 25.] Quærite primum regnum Dei, & justitiam ejus, & hæc omni adjicientur vobis. [eos adhortatur:] Teneamus promissum, & inveniemus in nobis opus Domini conservatum. Omnes ergo habitabant in eremo, in opere Domini jugiter laborantes, & in agone spirituali proficientes: adjuvabat enim Dominus servos suos. Ipse vero Frontonius non pro se tantum, sed pro cunctis orabat, sciens scriptum esse: Non quærens quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant. [1 Cor. 10. 53]

[3] Cumque in eadem eremo longo tempore morarentur, tentare eos adversarius Christianorum cœpit, ut cogitarent in corde suo, quod debuissent in seculo demorari, quia Anachoretarum vita durissima est, & nemo eam potest sufferre. Murmuravere ergo in cordibus suis, dicentes: Quid est, quod voluit Pater noster Frontonius, ut habitemus in eremo? [Murmurationem contra instituti rigorem] Numquid illi qui in urbibus & in castellis habitant, Deum videre non possunt: & qui in eremo habitant, soli vident? Nonne eos boni actus commendant? Quisnam poterit cibo vivere Angelorum? Ecce morimur fame: defectus vigiliarum non capit labor, sed acriora nos frangunt jejunia, fiuntque debilia genua, ut unusquisque nostrum non possit stare. Audiens Frontonius eorum murmur, antequam ad eum convenirent dicentes aliquid, ipse præveniens eos ait: [novit: eique occurrit:] Quousque irritatis Deum, murmurantes in cordibus vestris, & dicentes: Numquid qui eremum inhabitant, hi tantum sunt Dei servi? & quis ex cibo poterit vivere Angelorum? Conveniamus ad Abbatem, & loquamur ad eum, ut habitemus in civitate: quia si quis nos illic viderit, opportune nobis juxta Dei votum diriget escas, prout cuique Dominus dederit facere.

[4] Illud autem scitote, quoniam non necabit Dominus fame animam justi. [Ps. 32. 19.] Ecce oculi Domini super timentes eum, [adhortatur ad perseverantiam:] ut alat eos in fame. Et illud non memoramini scriptum, quod ait Apostolus: In fame & siti? Sed vobis quoque in eremo numquam defuerunt radices herbarum, nec mansistis aliquando jejuni. [2 Cor. 11. 27] Recordamini autem, quid antea locutus sum vobis: Nolite cogitare, quid manducetis, aut quid bibatis, aut quo operiamini: hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Novit Dominus cibum dare timentibus se. Quærite primum regnum Dei & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis. Si enim Dominus volatilia pascit, & corvos non deferit: quomodo nos derelinquere poterit, ipsum jugiter in mente habentes, eumque assidue orantes? Certe si fame defecerimus in eremo, nos Dominum accusemus, & improperemus ei, cum ad ipsum venerimus, dicentes: Credidimus Euangelio tuo, ubi dixisti, quod universos in te credentes cæli pabulo pasces: fecimus cuncta quæ præcepisti, speravimus in te, & tu nos despexisti. Sed quia ibi nos probasti, hic magis, ut probes veritatem, redde quod promisisti. Nolite ergo murmurare adversus Deum, ne murmurantes, sicut patres nostri in hoc deserto, [& animos eorum componit.] a serpentibus pereatis. Quod si exspectaveritis Dominum, quando voluerit, dabit bona timentibus se. Quo dicto, siluerunt omnes paululum a murmuratione sua: erant tamen in mœrore positi.

[5] Ego vero proposui universa breviter exequi, & cuncta sermone rustico comprehendere, quæ cum suo prosequi titulo fas est: [Admonitio scriptoris.] & per hujusmodi libelli sententias ac syllogismos dulci eloquio currere, prout potest unusquisque Lector audire. Redeamus ad ordinem cœpti opusculi, ut non nostra videamur asserere: sed ejus operi placidioribus eloquiis apparere.

[6] [Dives ab Angelo jubetur escas monachis mittere:] Pergit itaque Angelus, missus a Domino ad quemdam divitem nocte, & dicit illi: Tu epularis in divitiis splendide, & servi mei in eremo indigent pane. Surge ergo diluculo, & mitte servis meis escas ex omnibus quæ tibi dedi: quia procuratorem te posui c gregis mei, qui te cælo lactante jugiter pavi, nec umquam dimisi. Ita ergo placuit mihi ex eleemosyna tua reficere pauperes meos, qui in deserto spiritualiter vivunt, & se mihi suo Domino crediderunt: idcirco sine mora facias sermonem, quem modo, missus a Domino, loquor ad te. Quod nisi feceris, dissipasti fœdus pacificum Domini Dei tui.

[7] At ille tanto terrore conventus, ex illo somno expergiscitur: consurgensque mane, convocatis necessariis amicis servisque suis fidelibus, locutus est ad eos, dicens: Jacenti mihi nocte in lecto, quidpiam soporis ceperam: [quo mittere debeat, inquirit:] & ecce subito nuntius adstitit, dicens: En tu epularis in divitiis tuis splendide, servi vero mei in deserto indigent panibus. Surge ergo diluculo, & mitte servis meis escas ex omnibus quæ dedi tibi, quia procuratorem te posui gregis mei. Ecce mittere quæro: sed ubi morentur servi Dei, ignoro. Cupio præceptum implere admonitus: sed quis mihi, ad quem dirigam locum, ostendet? Convenit me Angelus, præcepit & Deus: sed vos, qui seniores estis ostendite locum. Et nemo valuit illi indicare locum, quia in abdito montis manebant: & nemo, ubi morarentur, agnoverat.

[8] Igitur altera nocte duriori comminatione conventus, plagisque confossus dives ille, [iterum ab Angelo monitus de mora castigatur:] corripitur & urgetur, ut servis Dei dirigeret escas. Iterum diluculo consurgens, a prioribus amicis quærebat consilium, ut sibi dicerent, aut certe ab aliis inquirerent, ubi servi Dei morarentur. Ajebat quoque ista cum maximo fletu, plagas ostendens, quibus de manu Angeli fuerat nocte correptus. Sed cum nemo posset locum habitationis servorum Dei ei ostendere, unus qui præ ceteris majoris erat consilii, respondit & ait: Si volueris accipere consilium meum, carissime, forsitan erit hoc tibi salubre. Sunt tibi cameli septuaginta, onera eos ex omnibus bonis, quibus intelligis Dei famulos posse vesci: & dirige camelos per viam, nemine ducente. Et si ex Deo hoc factum est imperium, animalia tua salva regredientur ad te: si vero tibi ex diabolo jactura imminet, libenter tolera flagella temporis, quam acriori forte cæde corripiaris. Quod si hoc tibi consilium displicet, quære alium qui poterit dare melius responsum. Hæc dicens, conticuit: sed ipsi diviti, & qui cum eo erant, hujuscemodi consilium bene placuit. [mittit 70 camelos sine ductore.] Oneravit ergo sexaginta quinque camelos ex his quæ servi Dei comedere possent: quinque vero camelorum cibaria facta imposuit, ob escam cunctorum animalium, in maximo dolore dicens: Si quis invenerit eos, & eorum exposuerit onera: visis cibariis miserebitur eis, & dabit eis manducare. Et cum ingenti fletu uno ordine innectens chordas, direxit eos per viam, commendans Domino, ut si ex Deo esset imperium, remearent celeriter cum salute. Nullus vero d ducator cum animalibus abiit.

[9] Et quando egressi sunt januam, dimisit servulus primum camelum, cujus ducalem tenebat, quem ceteri sequebantur, & abierunt per viam juxta præcinctum montis, euntes soli. Sed nescio an soli cameli pergere poterant, sed Domini nuntio præeunte, [hi Angelico ductu quarto die ad monasterium perveniunt.] viam directam (ut intellectum est postea) abierunt: & quarto die confecto itinere, hora nona agentibus opus Dei Fratribus, sicut quidam postea retulit nobis, ecce primus ante fores accubavit camelus: sed campanæ sonitum audire non potuit perstrepens sonus hymnorum. Abbas tamen, quoniam prope ostium erat, ipse prior vidit, & gavisus est valde. Angustus enim erat introitus monasterii, & solus Abbas fores suo statu claudebat, ceterisque interpositis Fratribus tacuit, nihil respondens, donec hymni complerentur.

[10] [S. Fronto increpat murmurantes:]eTunc completo hymnorum ordine, advocatis Fratribus, pene improperans, ait: Ubi sunt murmurationes vestræ? Ecce Dominus imperio forti nobis escas ab alto misit: cui voluit viro prudenti imperans, adduxit nobis camelos onustos. Venite, deponamus onera, ut possint refici animalia lassa. Tunc omnes mira gratulatione læti, communiter gratiarum actionem Deo reddiderunt: & gaudentes deponebant onera camelorum. Supra quinque vero camelos, reseratis sarcinis, [curat camelos refici:] cibaria repererunt. Abluentes igitur animalium pedes, de stratu eorum fecerunt præsepia: & apposuerunt eis escas, quas ipsi sibi apportaverant; necnon & ipsi etiam discurrebant per omnes montis anfractus, notas inquirere herbas, ut laborantia animalia escis pluribus reficerentur.

[11] Mane autem facto Abbas consilium utile eligens, & avaritiam omnino spernens, medietatem sumpsit escarum; aliam vero partem dividens, super camelos omnes, ne alii viderentur portare & fieret aliis injuria, [mediam partem escarum remittit:] omnibus medium imposuit onus, velut eulogias revocans Domino rerum, ut avaritiæ legem scinderet, & medietatem oblationis proprio domino camelorum reddidisset. Erant igitur supradicti amici cum domino camelorum, consolantes eum de animalium tantorum periculo, simulque Dominum deprecantes, ne accideret innocenti viro tanta jactura.

[12] Octava autem die, cum essent omnes in unum collecti, jejuni; unus qui leves ac tinnulas aures habebat, per flamina ventorum campanulæ rapiens sonitum, paululum reticuit: & cum bene tandem sonantem comprehenderet, [cameli cum magna lætitia recipiuntur,] ait: Puto, quod ex altitudine montium campanæ sonantis motus auditur. Tunc omnes egressi, senserunt camelorum adventum; gratulando mirabilis cunctos accepit lætitia, fœcunda f vero de consolatione viri. Nam qui velut defuncta animalia aut perdita jam lugebat, gaudens de receptis animalibus lætabatur. Venerunt omnes illæsi, non tristes vultu, nec maciem necessitatis habentes. Suscepit ergo camelos suos homo ille, cum magna gratiarum actione: & visis oneribus, multo amplius recreatus, exultat. Tunc & illos amicos & pauperes plures ad prandium nobile vocat: easdemque eulogias indigentibus distribuit, quas acceperat. Sed & amicis qui aderant, ex eis largitus est: & ipse quoque benedictionem sanctæ jucunditatis accipiens, gaudebat in Domino.

[13] [ita ab illo & aliis escas accipit] Ex illo igitur anno, usque in mortem Frontonii, sic dives ille notato tempore, quando primum miserat, escas necessarias ipsis dirigebat: & aliis sic divitibus Dominus imperabat, ut ex omnibus dapibus irrigati, nihil Dei servi cum S. Frontonio minus haberent. Vigilabant in operibus Dei filii cum patre, spiritualibusque eos admonens dapibus, [& instruit suos in Spiritu.] implebat quotidie sermone cælesti: exultansque lætabatur in Domino, qui sibi talem dederat intellectum, ut avia solitudinis loca digna quæsisset.

[14] Legendum hoc tradite, multorum ad ædificationem monachorum. [Admonitio ad monachos.] Ille enim magis erit melior in conspectu Dei, non quicumque legerit, sed qui credendo Dei servis sic fecerit. Mercedem autem a Christo Jesu Domino nostro recipiet, qui eleëmosynam pauperum non despexerit, & servos Dei, directo corde intuitus fuerit, in gloria Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[15] Hæc sub Antonino Imperatore gesta sunt, tertiodecimo anno imperii ejus.

ANNOTATA.

a MS. Maxim. non in pelles caprarum, neque earumdem pilos.

b Bis-acuti sive Bis-acuta in MSS. Glossario Camberonensi ferramenta quædam utrimque incidentia. S. Antonius, ut in Vita ejus 17 Ianuarii num. 67 legitur, rogavit unum de advenientibus ut sarculum sibi cum bis-acuto & frumento deferret. Græce δίκελλαν καὶ πέλεκιν καὶ σῖτον ὀλίγον, bipennem & ligonem & modicum frumenti. Hinc etiam videtur colligi, hæc quoque Acta ex Græcis fuisse translata.

c MS. Maxim. rei meæ uti infra num. 7.

d Ducator pro ductore accipitur a Tertulliano adversus Iudæos cap. 13. Cum ducator in ea pati haberet; & a S. Augustino, lib. 3 contra Maximum: Si Spiritum sanctum dicis doctorem, ducatorem, illuminatorem. & Glossa Philoxeni. Ducator ἀγὸς προηγόμενος: ita etiam mox ducalis sumitur, pro fune quo animal ducebatur.

e Ita MS. excusum improperium.

f MS. fœcundabat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS VALERIANO SPONSO S. CÆCILIÆ, TIBVRTIO EIVS FRATRE ET MAXIMO PRÆFECTI CORNICVLARIO, ITEM QVIRIACO SEV CYRIACO, DIOCLETIANO, SYMPHRONIO ET DOCIMO.

ANNO CCXXIX.

[Praefatio]

Valerianus sponsus S. Cæciliæ Martyr, Romæ (S.)
Tiburtius ejus frater, martyrii socius Romæ (S.)
Maximus Præfecti Cornicularius Martyr Romæ (S.)
Quiriacus seu Cyriacus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Diocletianus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Symphronius, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Docimus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)

AUCTORE G. H.

Inter Illustriores Virgines & Martyres, quarum Natalis in Ecclesia Orientali æque atque Occidentali celebratur, [Antiqua memoria S. Cæciliæ & horum Martyrum:] est Sanctißima Cæcilia, cujus memoria in Canone Missæ cum admodum paucis aliis quotidie innovatur. Inter antiquiores etiam Vrbis Romanæ ecclesias, quibus olim tituli fuerunt affixi, tertia extitit S. Cæciliæ trans Tiberim, cujus mentio habetur in prima Synodo Romana sub Symmacho Papa anno CCCCXCIX habita. Ejus sponsus fuit S. Valerianus; qui cum Fratre S. Tiburtio, & Almachii Vrbis Præfecti Corniculario Maximo, martyrium passus est, & simul coluntur, ut mox dicetur, in Martyrologio Hieronymiano cum S. Cæcilia XXII Novembris; & seorsim hoc XIV Aprilis. Hæc perpetusta horum Sanctorum solennis veneratio plurimum crevit ex certißima virtutum ac martyrii notitia, quam dabant antiqua S. Cæciliæ Acta quæ tunc temporis omnium manibus terebantur, [eorum Acta pervetusta,] & hactenus in præcipuis & perantiquis membranis conservantur. Extant ea paßim ad diem XXII Novembris, eaque habemus cum variis MSS. accurate collata, in opere nostro a posteris edenda. Hisce Actis insertæ sunt conversiones & martyria SS. Valeriani, Tiburtii & Maximi, de quibus hoc die agimus, & obiter quæ ad hos Sanctos Martyres spectant, inde excerpta damus, curioso lectore interim remisso ad Antonium Bosium Iurisconsultum, qui eadem Acta ex antiquis manuscriptis exemplaribus integre & fideliter edidit, una cum historia duplici revelationis & inventionis beatorum corporum, factæ sub Paschali primo Papa, & Clemente VIII itidem Pontifice Summo, de quibus & nos infra agemus. Prædicta Acta martyrii, ex Latina in Græcam linguam traducta, ut alia plura, rursum Latine edita sunt a Lipomano & Suris, quæ apud eos etiam videri possunt: [etiam Græca scripta:] sed certiora sunt in ipsis fontibus Latinis.

[2] Genuinum Bedæ Martyrologium, a nobis sub initium tomi secundi de Actis Sanctorum Martii editum, ista habet: XVIII Kalendas Maii. Romæ Tiburtii, Valeriani & Maximi sub Almachio Urbis Præfecto: [Cultus sacer in Martyrologiis,] quorum primi fustibus cæsi & gladio sunt percussi, ultimus tamdiu plumbatis verberatus, donec spiritum redderet. Quæ fere eadem leguntur apud Rabanum, Vsuardum, Adonem, Notkerum, additis solum istis verbis via Appia in cœmeterio Prætextati: quæ infra explicamus. Sequuntur paßim recentiores. In hodierno Martyrologio Romano paullo fusius ista referuntur: Romæ via Appia, natalis Sanctorum Martyrum Tiburtii, Valeriani & Maximi, sub Alexandro Imperatore & Almachio Præfecto: quorum primi B. Cæciliæ exhortatione ad Christum conversi, & a S. Urbano Papa baptizati, ob fidei confessionem fustibus cæsi, & gladio percussi sunt. Maximus vero Præfecti cubicularius, horum permotus constantia, & Angelica visione firmatus, in Christum credens, tamdiu plumbatis verberatus est, [Breviariis & Missalibus antiquis:] donec spiritum redderet. Eorumdem Martyrium celebratur in omnium pene Latinorum Breviariis & Missalibus, etiam libro Sacramentorum S. Gregorii Magni, Breviario & Missali Ambrosiano; item secundum regulam B. Isidori dicto Muzarabes ab usum Ecclesiæ Toletanæ: & propriæ aßignantur Orationes cum Præfatione, ut more antiquo solebat fieri.

[3] In antiquo apographo Martyrologii Hieronymiani, quod a mille fere annis conscriptum habuimus, [Socii 4 adjuncti:] & hactenus in tribus prioribus tomis citavimus, quatuor alii socii adjunguntur, hisce verbis: XVIII Kalendas Maii, Romæ Tiburtii, Valeriani, Maximiani, Cyriaci, Diocletiani, Symphronii, Docimi. Eodem modo in Kalendario Romano, quod nongentis annis antiquius vulgavit Parisiis anno MDCLII Ioannes Fronto, etiam Maximianus scribitur, qui in ceteris omnibus libris, tam editis quam manu exaratis, Maximus dicitur. At quia infra in Actis num. 15 S. Maximus cum omni sua domo & ipsi carnifices crediderunt, & universi baptizati sunt, videtur probabiliter confici posse, hos quatuor Martyres fuisse ex S. Maximi domo, aut potius militibus & carnificibus, & vel tum magis in fide confirmatis, cum Maximus juratus assereret, se vidisse animas SS. Valeriani & Tiburtii ab Angelis remigio alarum suarum ferri ad cælos: quod forsan & ipsi una videre potuerunt. Diocletianus & Symphronius memorantur etiam in antiquo Martyrologio Tamlactensi: omissus vero est cum sociis in aliis recentioribus apographis Martyrologii Hieronymiani. Forte, inquit Florentinius, librarius Diocletianum horruit, Christiani nominis implacabilem hostem; & tam ferale nomen Martyri aptare nesciens, cum sociis reliquit. Alii autem socii junguntur in aliis codicibus Martyrologii Hieronymiani hoc modo: Romæ via Appia in cœmeterio Prætextati Natalis SS. Tiburtii, [alibi 8 alii junguntur.] Valeriani, Maximi, Quiriaci, Optati, Pati, Saturnini, Marciæ, Frontinæ, Corneliȩ, Conditoris, Tituli. Verum, qui post Quiriacum referuntur in vetustißimo apographo, traduntur Interamnæ paßi cum aliis, uti dicetur ad sequentem classem Martyrum. Si quis tamen potius Romæ passos arbitretur, nolumus cum tali funem contentiosum trahere. Memoria S. Quiriaci est in MSS. Martyrologiis Romano Cardinalis Barbarini, Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi, & Trevirensi S. Maximini. Habuit Florentinius aliquod corpus S. Quiriaci sive Cyriaci, [an S. Cyriaci corpus sit in Lucensi ditione?] ex cœmeterio sive Prætextati sive Callisti extractum, quod donavit sacris Virginibus monasterii beatæ Virginis Annuntiatæ oppidi Villæ-Basilicæ in Lucensi ditione, quod supra aram illius ecclesiæ repositum, plurimis fulgere quotidie admirandæ sanationis donis, & magna illius populi veneratione quotannis in ejus honorem festum diem peragi, tradit; dubitatque num forsan SS. Valeriani & Tiburtii in martyrio socius fuerit: quod sicut nec ipse, multo minus nos affirmare possumus.

[4] Iidem sancti Martyres cum S. Cæcilia XXII Novembris ponuntur his verbis in Martyrologio Hieronymiano: [Cultus 22 & 24 Novembris.] X Kalendas Decembris Romæ S. Cæciliæ Virginis, Valeriani, Tiburtii, Maximi. Quo eodem die referuntur cum S. Cæcilia Valerianus & Tiburtius in Magnis Græcorum Menæis & Menologio Sirleti: sed sub Diocletiano paßi dicuntur. Magno sane errore, forsan inde sumpto, quod Diocletianus aliquis in martyrio socius fuerit. De eisdem & S. Maximo ad diem XXIV Novembris in Menologio Basilii Imperatoris aliquod elogium extat ex Actis concinnatum. [21 Apr.] Iterum XXI Aprilis eorumdem Martyrum memoria celebratur: quo die in antiquißimo Hieronymiani Martyrologii apographo Epternacensi ista habentur: Romæ Valeriani, Maximi, Tiburtii. Quæ plane eadem leguntur in MS. Richenoviensi, sive Augiæ-divitis prope Constantiam. In aliis apographis Martyrologii Hieronymiani additur, in cœmeterio Calesti, Calestini, seu Celestini, via Appia, & accuratius in cœmeterio Calisti, seu Callisti in MSS. Casinensi, Altempsiano, & alio Reginæ Sueciæ, etiam ab Holstenio edito: sed in hoc, loco Valeriani, per errorem habetur Victoriani & Severini in MS. Casinensi, ubi referuntur XXII Aprilis. Denique XI Augusti, quo die colitur S. Tiburtius, [22 Aprilis & 11 Augusti.] Romæ sub Iudice Fabiano in persecutione Diocletiani passus, aliqua horum Martyrum facta est adjunctio in apographo Epternacensi his verbis. Romæ natalis Tiburtii, Valeriani, Cæciliæ, Susannæ. Quæ fere eadem leguntur in apographis Lucensi & Blumiano; item (sed ordine immutato) in MSS. Richenoviensi & Rhinoviensi.

[5] Tempus martyrii ex Sede S. Vrbani Papæ sciri potest, quem sedisse ab anno CCXXII, [tempus martyrii.] quo S. Callistus decessor passus est, usque ad annum CCXXX, quo S. Pontianus ei succeßit, alibi deducimus. Quia vero S. Vrbanum Acta infra num. 6. tradunt bis damnatum in cryptis latuisse, arbitramur horum martyrium in annum Christi CCXXIX, & Alexandri Imperatoris VIII incidisse.

VITA ET MARTYRIUM.
Ex pervetustis Actis S. Cæciliæ Virginis & Martyris.

Valerianus sponsus S. Cæciliæ Martyr, Romæ (S.)
Tiburtius ejus frater, martyrii socius Romæ (S.)
Maximus Præfecti Cornicularius Martyr Romæ (S.)
Quiriacus seu Cyriacus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Diocletianus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Symphronius, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Docimus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)

EX ACTIS S. CÆCILIÆ

CAPVT I.
S. Valeriani conversio ad fidem & baptismus. Angeli alloquium.

[1] Cæcilia Valerianum quemdam juvenem habebat sponsum, qui in amore Virginis perurgens animum, diem constituit nuptiarum. [S. Valerianus a S. Cæcilia sponsa sua] Venit dies in quo thalamus collocatus est. Venit & nox, in qua suscepit una cum sponso suo cubiculi secreta silentia: & ita eum alloquitur: O dulcissime atque amantissime juvenis, est mysterium, quod tibi confitear: si modo tu juratus asseras, tota te illud observantia custodire. Jurat Valerianus sponsus se illud omnino nulla prodere ratione, [ad castitatem incitatur ob custodiam Angeli:] nulla necessitate detegere. Tunc illa ait: Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo corpus meum custodit: hic si vel leviter senserit, quod tu me polluto amore contingas, statim circa te furorem suum exagitat, & amittis florem tuæ gratissimæ juventutis: si autem cognoverit, quod me sincero corde & immaculato amore diligas, & virginitatem meam integram illibatamque custodias; ita te quoque diligit sicut me, & ostendit tibi gratiam suam. Tunc Valerianus, nutu Dei, correptus timore, ait: Si vis ut credam sermonibus tuis, [cupit Angelum videre:] ostende mihi Angelum: & si approbavero quod vere Angelus Dei sit, faciam quod hortaris: si autem virum alterum diligis, & te & illum gladio feriam.

[2] Tunc B. Cæcilia dicit ei: Si consiliis meis acquiescas, & permittas te purificari fonte perenni, & credas unum Deum esse in cælis vivum & verum, poteris eum videre. Dicit ei Valerianus: Et quis erit, [instruitur ad baptismū:] qui me purificet, ut ego Angelum videam? Respondit ei Cæcilia: Est senior qui novit purificare homines, ut mereantur videre Angelum Dei. Dicit ei Valerianus: Et ego ubi hunc senem requiram? Cæcilia dixit: [a pauperibus dirigitur ad S. Vrbanum,] Vade in tertium milliarium ab Urbe, via quæ Appia nuncupatur, illic invenies pauperes, a transeuntibus alimoniæ petentes auxilium: de his enim mihi semper curæ fuit, & optime hujus mei secreti sunt conscii: hos tu dum videris, dabis eis benedictionem meam, dicens: Cæcilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum senem Urbanum: quoniam ad ipsum habeo ejus secreta mandata quæ perferam. Hunc tu dum videris, indica ei omnia verba mea; & dum te purificaverit, induet te vestimentis novis & candidis: cum quibus mox ut ingressus fueris istud cubiculum, videbis Angelum sanctum etiam tui amatorem factum: & omnia quæ ab eo poposceris impetrabis.

[3] Tunc Valerianus perrexit, & secundum ea signa, quæ acceperat, invenit S. Urbanum Episcopum: cui cum dixisset omnia verba Cæciliæ, gavisus est gaudio magno… & subito ante faciem ipsorum apparuit Senior indutus niveis vestibus, [& coram ipso ab apparente Seniore] tenens titulum in manibus, aureis litteris scriptum: quem videns Valerianus, nimio terrore correptus, cadens in terram, factus est quasi mortuus. Tunc Senior elevavit eum, dicens: Lege hujus libri textum, & crede, [tabulas proposiias legit:] ut purificari merearis & videre Angelum, cujus tibi aspectum Cæcilia Virgo devotissima repromisit. Tunc Valerianus respiciens, cœpit intra se legere. Scriptura autem tituli hæc erat. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus & Pater omnium, qui super omnia & in omnibus nobis est. Cumque hoc infra se legisset; dicit ei Senior: Credis ita esse, an adhuc dubitas? Tunc Valerianus voce magna clamavit, dicens: Non est aliud quod verius possit credi sub cælo. [& confirmatus in fide baptizatur:] Cumque hæc dixisset Valerianus, ille Senior ab oculis eorum elapsus est. Tunc S. Urbanus baptizavit eum, & edocens eum omnem fidei regulam, remisit eum ad Cæciliam diligenter instructum.

[4] Veniens igitur Valerianus indutus candidis vestimentis, Cæciliam intra cubiculum orantem invenit, & stantem juxta eam Angelum Domini pennis fulgentibus alas habentem, [videt Angelum] & flammeo aspectu radiantem, duas coronas habentem in manibus, coruscantes rosis, & liliis albescentes: quique unam dedit Cæciliæ, alteram Valeriano, dicens: Istas coronas immaculato corde & mundo corpore custodite: quia de Paradiso Dei eas ad vos attuli. [coronas sibi & S. Cæciliæ adferentem:] Et hoc vobis signum erit, numquam marcidum aspectui suo adhibent florem, numquam sui minuunt suavitatem odoris, nec ab alio videri poterunt, nisi ab eis quibus ita castitas placuerit, sicut vobis probata est placuisse. Et quia tu, Valeriane, consensisti consilio castitatis; misit me Christus filius Dei ad te, ut quam volueris petitionem insinues. At ille audiens adoravit, & dixit: Nihil mihi in ista vita dulcius extitit, [petit conversionem fratris sui.] quam unicus mei fratris affectus; & impium mihi est, ut me liberato germanum meum in periculo perditionis aspiciam. Hoc solum omnibus petitionibus meis antepono & deprecor, ut fratrem meum Tiburtium, sicut me, liberare dignetur, & faciat nos ambos in sui nominis confessione perfectos. Audiens hæc Angelus, lætissimo vultu dixit ad eum: Quoniam hoc petisti, quod melius, quam te, Christum implere delectat: sicut te per famulam suam Cæciliam lucratus est Christus; ita per te quoque tuum lucrabitur Fratrem, & cum eodem ad martyrii palmam pervenies.

CAPUT II.
S. Tiburtii conversio ad fidem & baptismus. Aspectus Angelorum.

[5] His itaque finitis sermonibus, aspectus Angelici luminis migravit ad cælos: & illis epulantibus in Christo atque in ædificatione sancta sermocinantibus, Tiburtius Valeriani frater advenit, & ingressus quasi ad cognatam suam, osculatus est caput S. Cæciliæ, & ait: Miror, hoc tempore, roseus hic odor & liliorum unde respiret; [S. Tiburtius miratur odorem ex coronis sparsum:] nam si tenerem ipsas rosas aut ipsa lilia in manibus meis, nec sic poterant odoramenta mihi tantæ suavitatis infundere: confiteor vobis, ita sum refectus, ut putem me totum subito renovatum. Dicit ei Valerianus: Odorem quidem meruisti, me interpellante, suscipere; modo, te credente, promereberis etiam ipso roseo aspectu gaudere; & intelligere, cujus in rosis sanguis florescit, & in liliis cujus corpus albescit. Coronas enim habemus, quas tui oculi videre non prævalent, floreo rubore & niveo candore vernantes. Dicit ei Tiburtius: In somnis hæc audio, aut in veritate ista tu loqueris, Valeriane? Respondit Valerianus: In somnis huc usque viximus: nam modo in veritate sumus, & fallacia nobis nulla est. Dii enim, quos columus, ad omnem fidem dæmonia comprobantur. Dicit ei Tiburtius, Unde hoc nosti? Respondit ei Valerianus: Angelus Dei docuit me, [instruitur a fratre] quem & tu videre poteris, si purificatus fueris ab omni sorde idolorum. Dicit ei Tiburtius: Et si potest fieri ut videam Angelum Dei, quæ mora est purificationis? Respondit ei Valerianus: Nulla: [de vanitate idolorum:] tantum hoc mihi tu sponde, quod omnia idola deneges, & credas unum Deum esse in cælis. Tiburtius respondit: Non intelligo, qua intentione ista prosequeris. Cæcilia dixit: Miror ut non intelligas, figuras fictiles, gypseas, ligneas, æreas atque lapideas, vel cujuscumque metalli deos esse non posse, quas araneæ texunt & aves stercorant, in quorum capitibus solent sibi ciconiæ nidos instruere … Tunc cum omni alacritate Tiburtius ait: Qui ita non credit, pecus est.

[6] Hæc dicente Tiburtio, S. Cæcilia osculata est pectus ejus, & dixit: Hodie meum te fateor vere esse cognatum. Sicut enim mihi amor Domini fratrem tuum conjugem fecit, ita te mihi cognatum contemptus faciet idolorum. Unde quia paratus es ad credendum, vade cum fratre tuo, ut purificationem accipias: per quam merearis Angelicos vultus aspicere, & omnium tuarum veniam invenire culparum. [mittendus ad S. Vrbanum] Tunc dicit fratri suo Tiburtius: Obsecro, Frater, ut dicas mihi, ad quem me ducturus es. Respondit Valerianus: Ad magnum virum, Urbanum nomine, in quo est aspectus Angelicus & veneranda canities, sermo verus & sapientia conditus. Dicit ei Tiburtius: Tu illum Urbanum dicis, quem Papam suum Christiani nominant? Hunc ego audivi jam secundo damnatum, [veretur supplicia,] & iterum pro ipsa re, qua damnatus est, latebram sui præcavere fovendo. Iste si inventus fuerit, sine dubio atrocibus dabitur flammis, &, ut dici solet, centenas exolvet; & nos simul cremabimur, si ad illum fuerimus inventi: & dum quærimus divinitatem in cælis latentem, incurrimus furorem exurentem in terris. Dicit ei Cæcilia: Si ista una esset vita, & non esset alia; juste istam perdere timeremus: si autem est alia vita, satis ista melior, & quæ numquam finiri potest; ut quid istam perdere timeamus, quando per ejus perditionem ad illius acquisitionem attingimus? Respondit Tiburtius: Adhuc hoc numquam audivi: [docetur aliā restare vitam:] ergo est alia vita præter istam? Dicit ei Cæcilia: Et hoc quod in isto mundo vivitur vita est, quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores exiccant, aëres morbidant, escæ inflant, jejunia macerant … Illa autem vita, quæ isti vitæ succedet, aut perpetuis tribulationibus dat injustos, aut æterna gaudia justis offert. Respondens ad hæc Tiburtius dixit: Et quis ibi fuit, & inde huc veniens vobis potuit indicare, ut merito possimus ista asserentibus credere? Tunc B. Cæcilia erigens se stetit, & cum magna constantia dixit: Cæli terræque & omnium Creator ex seipso, antequam omnia ista faceret, genuit Filium, & protulit ex virtute sua Spiritum sanctum: [& mysteriū sanctæ Trinitatis,] Filium ut crearet omnia, Spiritum sanctum ut vivificaret universa … Dicit ei Tiburtius: Certe unum Deum esse in cælis credendum asseris, quomodo nunc tres esse testaris? Cæcilia dixit: Unus est Deus in majestate sua, quem ita in sancta Trinitate dividimus, ut in uno homine dicimus esse sapientiam, quam dicimus habere ingenium, memoriam & intellectum … Si ergo homo in una sapientia trium possidet numerum, quomodo non Deus omnipotens in una Deitate suæ Trinitatis obtinet Majestatem?

[7] Tunc Tiburtius prostratus in terra, cœpit clamare, dicens: Non mihi videtur humana lingua de hoc rationem reddere: sed puto quod Angelus Dei per os tuum loquatur. Et cum multas gratias ageret, quod breviter unum Deum esse in tribus personis evidentius ostendisset, conversus ad Fratrem suum dixit: De Deo uno satis mihi esse factum confiteor: nunc superest ut ad inquisitionem meam, ut cœperat, sermo percurrat. Cæcilia dixit: De his mecum loquere, quia tirocinii tempus Fratrem tuum tibi prohibet dare responsum; me autem, quam ab ipsis cunabulis Christi sapientia docuit, ad quamcumque causam quærere volueris, imparatam habere non poteris. Dicit ei Tiburtius: Hoc inquisivi, quis inde huc veniens, aliam vobis, quam prædicatis, [Incarnationis,] vitam ostendit? Cæcilia dixit: Unigenitum Filium suum de cælis Pater per Virginem misit ad terras, qui stans super montem sanctum clamavit voce magna dicens: Venite ad me omnes populi … Denique ne vel occasionis vestigium dubietati remaneret, cum populis ad sepulcra pergebat, & triduanis & quatriduanis atque fœtentibus mortuis vitam, quam amiserant, revocabat … Prævidens mundo proficere ad salutem, permisit se teneri, & illudi, & verberari, pariter & occidi… Inde est, [passionis, & resurrectionis.] quod pro nomine ejus verberari gaudemus, & in persecutionibus gloriamur: quia vitæ nostræ isti, caducæ & miseræ, æterna vita succedit; illa quam Dei Filius surgens a mortuis, suis Apostolis demonstravit: quibus videntibus ascendit in cælos … Hi autem qui hæc in universum mundum prædicare missi sunt, signis & virtutibus magnis sua dicta firmabant … Hæc tibi breviter explicavi; si quid tibi deesse consideras, quære. Tunc Tiburtius, pedibus ejus prostratus, cum ingenti fletu & lacrymis dixit. Si de ista vita ulterius vel mente tractavero vel cogitatione quæsiero, in illa vita non inveniar. Habeant stulti lucrum labentis temporis; ego qui usque hodie sine causa vixi, jam non sit sine causa quod vivo.

[8] Et his dictis conversus ad Fratrem suum dixit: Miserere mei, frater carissime, & rumpe moras, quarum nexus patior, dilationes timeo, pondus ferte non possum. Obsecro te, perduc me ad hominem Dei, ut me purificans, illius vitæ participem faciat. Tunc Valerianus perduxit Fratrem suum ad Papam Urbanum: cui cum narrasset universa quæ fuerant dicta vel facta, gratias referens Deo, [ductus ad S. Vrbanum] suscepit Tiburtium cum omni gaudio, & baptizans eum secum esse præcepit, quoad usque Albas deponeret: quem perfectum doctrina sua per septem dies, Christo militem consecravit. [baptizatur:] Tantam deinceps gratiam consecutus est Domini, ut & Angelos Domini videret quotidie; & omnium, quæ poposcisset a Domino, protinus eveniret effectus. Verum quia multum est, ut omnia per ordinem prosequentes; [Angelos Videt sæpius,] quæ & quanta per eos Dominus mirabilia fecerit conscribamus; ad gloriosas passiones eorum, articulos revocemus.

CAPUT III.
SS. Valeriani & Tiburtii examen coram Almachio Præside, & confessio fidei.

[9] Turcius Almachius, Urbis Præfectus, Sanctos Domini fortiter laniabat, & inhumata jubebat eorum corpora derelinqui. [Sepeliunt corpora Martyrum & dant eleemosynas:] Tiburtius vero & Valerianus ad hoc vacabant quotidie, ut pretiosas Martyrum facerent sepulturas, eleemosynis & pietatibus insistentes. Interea, ut solitum, bonos odiunt mali, & indicant universa Almachio, quæ per eos Dominus circa egentes ageret, vel quam studiose, quos ille occidi jusserat, sepelirent: & tenti ab apparitoribus Almachio præsentantur. [capti offeruntur Almachio Præsidi:] Quos Almachius his protinus aggressus est verbis: Cum vos nobilitatis titulus clarissimos fecit nasci, cur pet nescio quam superstitiosam sectam infelices vos & degeneres exhibetis? Nam facultates vestras vos audio in nescio quas viles personas expendendo consumere, ac pro sceleribus suis punitos cum omni gloria tradere sepulturæ: unde datur intelligi, quod conscii vestri sint, quibus pro conjuratione honestam traditis sepulturam. Respondens Tiburtius dixit: Utinam dignentur ut servos suos computare, quorum tu nos æstimas esse collegas: qui contempserunt quod videtur quid esse quod non est, & invenerunt illud quod non videtur esse & est: [Tiburtius Martyres laudat:] quorum nos saltem gestimus imitari sanctissimam vitam, eorumque sequi vestigia.

[10] Almachius Præfectus dixit: Dic mihi quis vestrum est senior? Tiburtius Sanctus dixit: Non hic major, nec ego minor: quia unus est Deus, sanctus, æternus, qui nos sua gratia coæquavit. Almachius Præfectus dixit: Dicite mihi, quid videtur esse & non est? Tiburtius Sanctus dixit: Omnia quæ in isto mundo sunt, quæ invitant animas ad mortem perpetuam, per quam finitur lætitia temporalis. [vanitatem mundi contemnit:] Almachius Præfectus dixit: Et hoc mihi edicito, quid non videtur esse & est? S. Tiburtius dixit: Vita quæ futura est justis, & pœna quæ debetur injustis: [& æterna bona æstimat:] ex utroque latere verum novimus esse quod veniat, & infelici dissimulatione oculis cordis nostri subducimus videre futura: oculis enim corporis videmus temporalia, ut contra conscientiam nostram, quæ bona sunt malis sermonibus obumbremus, & quæ mala sunt, bonis sermonibus adornemus. Almachius Præfectus dixit: [loquitur ex mente Christi] Puto quod non mente tua loqueris. S. Tiburtius dixit: Verum dicis, quia non mente mea loquor, quam in seculo habebam; sed ejus, quem in visceribus mentis meæ accepi, hoc est, Dominum Jesum Christum. Almachius Præfectus dixit: Numquid tu ipse scis quæ loqueris? S. Tiburtius respondit: Numquid tu scis quæ interrogas? Almachius Præfectus dixit: Vides quam elationem mentis pateris. S. Tiburtius respondit: Ego & novi, & didici, & credo, quod universa quæ a me dicta sunt permanebunt. Almachius Præfectus dixit: Et ego quare non intelligo, nec adverto quo ordine ista prosequaris? S. Tiburtius respondit: Quia animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei: spiritalis autem judicat omnia: ipse autem a nemine judicatur.

[11] Tunc videns Præfectus jussit amoveri Tiburtium, & applicari Valerianum, cui Præfectus dixit: Valeriane, [S. Valerianus fratris & suam sapientiam laudat:] quoniam non est sani capitis frater tuus, saltem credo, quod tu mihi poteris dare sapienter responsum. Valerianus dixit: Unus est medicus, qui fratris mei caput & meum sua sapientia fovet: qui est Christus Filius Dei vivi. Præfectus dixit: Sapienter mihi responde. Valerianus dixit: Auditus tuus errorem patitur: quia viam sermonis nostri non poteris intueri. [hujus mundi & æterna gaudia explicat,] Præfectus dixit: Nullus sic errat, sicut vos erratis; qui relictis necessariis & utilibus, inepta sectamini; respuentes gaudia atque execrantes lætitiam, & contemnentes omne quod vitæ blandimento concessum est; illud vero tanta mentis aviditate suscipitis, quod saluti contrarium inveniri potest & gaudiis inimicum. S. Valerianus ad hæc respondit: Iocantes & ridentes & variis deliciis affluentes vidi glaciali tempore transire per campos: in quibus campis stabant rustici pastinantes, & cum omni studio sarmenta pangentes, atque spinosa surcula rosarum animose & cautissime componentes. Alii quoque taleas inserebant, [commoda similitudine,] alii radicitus noxia quæque truncabant, cunctaque ruris opera labore nimio excolentes. Tunc illi, qui deliciabantur, cœperunt laborantibus irridere ac dicere: Infelices & miseri, istum laborem superfluum abjicite, & nobiscum gaudentes, deliciis vos & voluptatibus exhibete. Quare, sicut insani, duro labore deficitis, & vitæ vestræ tempora tristissimis occupationibus fatigatis? Et hæc dicentes, solvebantur super eos risu, & dabant plausus manuum, multis increpationibus insultantes. Hæc illis agentibus, imbriferis atque algidis mensibus serena tempora successerunt: & ecce floribus roseis vernantes campi nemoreis pampinis ornabantur, & crispas botrorum sertas suo partu sarmenta, & vario genere taleæ arborum mellifluæ poma gignebant, in quibus videmus usque hodie abundare gratiam & fructum pariter & decorem. Tunc gaudentibus illis qui putabantur vani, cœperunt flere qui putabantur urbani: & qui in sua fuerant sapientia gloriati, in nimia pestilentia perierunt, & sera pœnitudine mugitum sui otii gemitumque reddentes, sibi invicem loquebantur: Isti sunt quos habebamus in risu, labores eorum putabamus opprobrium, vitam eorum execrabamur ut miseram, personas eorum judicabamus indignas, & conventum eorum sine honore: isti autem inventi sunt sapientes, & nos probamur miseri tunc fuisse & insipientes & vani; quando nec ipsi laboravimus, nec laborantibus auxilium pro labore præstitimus; quinimo eos in deliciis positi irrisimus, & credidimus dementes, quos nunc aspicimus florentes & fulgentes. Ad hæc Præfectus dixit: Sapienter quidem te video esse prosecutum, sed non ad interrogationem meam videris dedisse responsum. Valerianus dixit: Stultos nos & insipientes esse dixisti, quod facultates nostras egentibus damus, advenas suscipimus, viduis opem ferimus, orphanis subvenimus, inhumata corpora tegimus, & honestas Dei Martyribus tradimus sepulturas. [& applicat amatoribus mundi & veris Dei cultoribus:] Insipientes nos esse & insanissimos judicas, quia non cum lætantibus lætamur, neque cum voluptuosis deliciis resolvimur, ut ignobilis vulgi oculis nos illustres & nobiles ostentemus. Veniet tempus, in quo fructum hujus nostræ tristitiæ colligamus; & nobis gaudentibus lugeant ii, qui in suis gaudiis nunc extolluntur. Tempus enim seminandi modo est: qui in ista vita modo seminaverint gaudia, in illa vita luctum & gemitum metent: qui autem nunc seminant lacrymas temporales, in illa vita gaudia sunt sempiterna messuri.

[12] Præfectus dixit: Ergo & nos & invictissimi Principes æternum habebimus luctum, vos vero perpetuum possidebitis gaudium? S. Valerianus dixit: Quid enim vos estis, aut quid Principes vestri? Homunciones estis, tempore vestro nati, tempore vestro expleto morituri: tantam Deo reddituri rationem, quantum summæ vobis tradidit potestatis. Almachius Præfectus dixit: Quid verborum circuitu immoramur? Offerte diis libamina, [nolunt Diis sacrificare.] & abscedite illæsi Responderunt ambo SS. Valerianus & Tiburtius: Nos non diis, sed Deo quotidie sacrificium exhibemus. Almachius Præfectus dixit: Quis est Deus, cui vestrum vos dicitis tradere famulatum? Responderunt ambo: Et quis est Deus alius, ut de Deo nos interroges? Estne alius præter unum? Almachius dixit: Ipsum unum quem dicitis, nomen ejus edicite. Valerianus Sanctus dixit: [Iovem spernunt,] Nomen Dei non invenies, etiamsi pennis volare possis. Almachius dixit: Ergo Jovis, Dei nomen non est? Valerianus dixit: Erras Præfecte, Jovis nomen non est, hominis corruptoris atque stupratoris. Homicidam illum vestri auctores commemorant, & criminosum illum litteræ vestræ demonstrant. Hunc tu Deum dicis? Miror qua fronte locutus sis, cum Deus dici non possit nisi unus, qui est ab omni peccato alienus, & omnibus virtutibus plenus. Almachius dixit: Ergo omnis mundus errat, & tu cum fratre tuo verum Deum nostis? S. Valerianus dixit: Innumerabilis multitudo Christianitatis est, [& ejus cultores.] quæ sanctitatem suscepit: sed magis vos pauci estis, qui sicut assulæ de naufragio remansistis ad nihil aliud, nisi ut igni tradamini.

CAPUT IV.
Conversio S. Maximi cum aliis: horum trium Martyrium.

[13] Tunc Almachius iratus jussit eum fustibus cædi. Ille autem ut exutus est, cœpit gaudere, dicens: Ecce hora, quam sitienter optavi: ecce dies omni mihi festivitate jucundior. [Valerianus fustibus cæditur:] Cumque cæderent eum, vox præconia super eum clamabat, dicens: Deos deasque blasphemare noli. Ille autem clamabat, populo Romano dicens: Cives Romani, videte ne vos a veritate ista mea tormenta revocent; sed state viriliter credentes in sancto Domino: & Deos quos colit Almachius, [cives adhortatur.] lapideos & ligneos, in calcem convertite; hoc scientes, quia in æterna tribulatione erunt omnes, qui colunt eos.

[14] Tunc assessor Præfecti Tarquinius clam dixit Præfecto; Invenisti occasionem, tolle eos: Nam si moram feceris, & de die in diem protraxeris, [Adiudicantur ambo Morti,] omnes facultates suas pauperibus erogabunt, & punitis eis tu nihil invenies. Tunc jussit carnificibus, ut ab eis ducerentur ad agrum Pagum, ubi erat statua Jovis: & jussit, ut si noluissent sacrificare ambo fratres, [eos ad supplicium ducens S. Maximus,] pariter sententiam capitalem exciperent. Tunc gloriosi Martyres, excepta sententia, a Maximo Corniculario Præfecti ducebantur ad Pagum: qui Maximus cœpit flere super eos, dicens: O juventutis flos purpureus, o germanus fraternitatis affectus, quare vos impia definitione volentes amittere, [edocetur alteram vitam,] ad interitum vestrum quasi ad epulas festinatis. Tunc S. Tiburtius dixit: Nos nisi pro certo didicissemus alteram vitam esse perpetuam, quæ isti vitȩ præsenti succedit, numquam nos istam amittere gauderemus. Dicit ei Maximus: Et quæ potest esse altera vita? Respondit S. Tiburtius: Sicut vestitur vestimentis corpus, ita vestitur anima corpore; & sicut spoliatur vestimentis corpus, ita spoliatur anima corpore. Corpus quidem, quod terrenum semen per libidinem dedit, terreno ventri reddetur; ut in pulverem redactum, sicut phœnix, futuri luminis aspectu resurgat: anima vero ad Paradisi delicias, si sancta sit, perferetur, ut in deliciis affluens, tempus suæ resurrectionis expectet. Dicit ei Maximus: Optarem & ego contemnere vitam istam, si post eam certam apud me haberem quam loqueris. Dicit ei B. Valerianus: Quia nihil tibi superesse dicis, nisi ut probes vera esse, quæ diximus; in hora qua nos faciet Dominus istam corporis tunicam in gloriosa nominis sui confessione deponere, aperiet Dominus oculos tuos, [visurus animas illorum ad eam devehi] ut faciat te videre cum quanta gloria illa vita suscipitur; si tamen promittas nobis, quod ex animo ad pœnitentiam erroris tui venias. Tunc Maximus devotabat se dicens: [si fidem accipiat.] Fulmineis ignibus consumar, si ex hac hora non illum solum Deum confitear, qui alteram vitam fecit isti vitæ succedere. Hoc tantum vos, quod promisistis ostendite.

[15] Dicunt ei ambo fratres: Impetra a carnificibus, ut ad domum tuam nos ducant, & hodierni diei inducias explica: [ducit illos ad ædes suas:] ita ut custodiant nos in domo tua, & illic ad te venire faciemus Purificatorem, qui te ista nocte statim ut purificaverit, faciet te videre hoc quod promisimus. Quod cum impetrasset Maximus, duxit eos ad domum suam: [baptizatur cum suis, & carnificibus.] ad quorum prædicationem & ipse Maximus cum omni sua domo & ipsi carnifices crediderunt. Tunc S. Cæcilia venit ad eos nocte cum Sacerdotibus, & universi baptizati sunt. [a S. Cæcilia corroboratur.] Igitur cum aurora noctis finem daret, facto magno silentio, S. Cæcilia dixit eis: Eia milites Christi, abjicite opera tenebrarum, & induimini arma lucis: certamen bonum certastis, cursum consummastis, fidem servastis: ite ad coronam vitæ, quam dabit vobis justus Judex, non solum autem vobis, sed & omnibus: qui diligunt adventum ejus.

[16] [Coronantur martyrio SS. Valerianus & Tiburtius;] Locus igitur, qui vocabatur Pagus, quarto milliario ab Urbe situs erat, in quo per templi ianuam transitus erat, ut omnis qui ingrederetur, si Jovi thura non poneret, puniretur. Venientibus ergo Sanctis offeruntur thura, & recusant: recusantes ponunt genua, feriuntur gladio, projiciunt corpus mortale, & gaudium suscipiunt sempiternum. Tunc Maximus juratus asserebat, dicens: Vidi Angelos Dei fulgentes, [& cum vidisset horum animas ferri ad cælos S. Maximus,] sicut sol, in hora qua verberati sunt gladio, & egredientes animas eorum de corporibus, quasi virgines de thalamo: quas in gremio suo suscipientes Angeli, remigio alarum suarum ferebant ad cælos. Ista cum lacrymis enarranti Maximo plurimi crediderunt, & ab errore idolorum conversi, suo se Creatori reddiderunt. Igitur cum hæc omnia pervenissent ad Almachium Præfectum, eo quod Maximus Cornicularius cum suis omnibus factus fuisset Christianus; jussit eum tamdiu plumbatis cædi, quamdiu spiritum redderet: quem S. Cæcilia juxta Valerianum & Tiburtium sepelivit in novo sarcophago, & jussit ut in sarcophago ejus sculperetur phœnix, [simul sepeli intur.] ad indicium fidei ejus, qui resurrectionem se inventurum, phœnicis exemplo, ex toto corde suscepit.

ANALECTA.
De Reliquiis horum Sanctorum Martyrum.

Valerianus sponsus S. Cæciliæ Martyr, Romæ (S.)
Tiburtius ejus frater, martyrii socius Romæ (S.)
Maximus Præfecti Cornicularius Martyr Romæ (S.)
Quiriacus seu Cyriacus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Diocletianus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Symphronius, Martyr Romæ cum prioribus (S.)
Docimus, Martyr Romæ cum prioribus (S.)

AUCTORE G. H.

§ I Locus primus sepulcri, templum iis dicatum. Translatio reliquiarum in Urbem.

[1] Perantiquum ac præ ceteris celeberrimum est Callisti cœmeterium, tertio ab Vrbe lapide via Appia situm: [In Callisti cœmeterio baptizati SS. Valerianus & Tiburtius.] in cujus cryptis latitans S. Vrbanus Papa, ad se venientes baptizavit SS. Valerianum & Tiburtium. Paulus Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 11 num. 7, cum de prædictorum Martyrum baptismo egisset, ista addit: Extat ad hanc usque diem intra ejusdem cœmeterii ambitum fons quidam, ex quo limpidissimæ jugiter emanant aquȩ, & variis languoribus detentos, [ubi etiamnum fons, miraculis clarus.] dum refovent, salubritatem, quam ex sacrorum usu ministeriorum hausere, ut experimento sæpius comprobatum est, eis mirabiliter impertiuntur: cujus rei plerique & nos ipsi, dum sacrum hoc aliquando cœmeterium perlustraremus, oculati testes fuimus. Fons autem iste, qui inter veneranda beatorum Martyrum sepulcra placide fluit, & usui quondam antiquorum Christianorum inservivit, tantum inde salubritatis hausit, ut qui olim animis, nunc corporibus, Dei virtute curandis suppetere valeat.

[2] Hæc Aringhus, qui num. 10 docet hujus cœmeterii, quod Callisti dicitur, partes ac membra existere, varia illi inserta & adjuncta cœmeteria, interque ea censet cap. 14 cœmeterium ad S. Cæciliam; cap. 15 cœmeterium ad S. Sixtum, uti vocat Paschalis Papa qui, [illius partes quædam ab istis sanctis nominata:] ut mox dicetur, reperit horum Martyrum corpora: & cap. 16 cœmeterium Prætextati, in quo paßim antiqua Martyrologia supra relata, referunt horum Martyrum corpora illata fuisse: & videntur hæc tria cœmeteria ab auctoribus pro uno eodemque haberi: & subinde cœmeterium SS. Tiburtii & Valeriani appellatum est. Nam Joannes Papa III, ut in ejus Vita scribit Anastasius bibiliothecarius, retinuit se in cœmeterio SS. Tiburtii & Valeriani, & habitavit ibi multum temporis, ut etiam Episcopos consecraret ibidem. Sedit Ioannes ab anno DLIX usque ad annum DLXXII. At S. Gregorius Papa III, eodem attestante Anastasio, cœmeterium beatorum Martyrum Ianuarii, Vrbani, Tiburtii & Valeriani & Maximi, & eorum tectum in ruinis positum a novo perfecit. Præfuit hic Papa Ecclesiæ ab anno DCCXXXI usque ad annum DCCXLI. Eodem seculo, post interpositos quinque Pontifices, creatus est Hadrianus Papa anno DCCLXXII, mortnus anno DCCXCV; qui apud eumdem Anastasium traditur ecclesiam beati Tiburtii & Valeriani atque Maximi, foris portam Appiam, a novo restaurasse.

[3] Successerunt Adriano Leo III, Stephanus V, & dein Paschalis I, constitutus anno DCCCXVII, mortuus anno DCCCXXIV. Hic Papa, [& eorum corpora a Paschali Papa in Vrbem delata:] post revelationem sibi in ecclesia S. Petri a S. Cæcilia factam, dum corpus ejus sacratissimum solicite quæreret; reperit in cœmeterio S. Prætextati, sito foris portam Appiam, aureis illud vestirum indumentis, cum corpore venerabilis sponsi sui Valeriani … Quæ cuncta suis pertractans manibus, & cum magno honore infra muros hujus Romanæ urbis, in ecclesia nomine ipsius sanctæ Martyris dedicata, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, ejusdem Virginis corpus, cum carissimo Valeriano sponso, atque Tiburtio & Maximo Martyribus, nec non Urbano & Lucio Pontificibus, sub sacrosancto altari collocavit. Pro quorum Sanctorum honore videlicet & opitulatione construxit monasterium, in honorem Virginum seu Martyrum Agathæ & Cæciliæ, juxta ipsius ecclesiam, in loco qui dicitur Colles-jacentes. Quæ hisce verbis narrat idem Anastasius in Paschali Papa, desumpsit ex epistola ipsius Paschalis, quam edidit Baronius ad annum DCCCXXI, & ex melioribus MSS. codicibus Antonius Bosius, cujus partem nos dedimus IV Martii ad Vitam S. Lucii Papæ num. 4. Dicitur autem ibi Cœmeterium S. Sixti, quod idem pro cœmeterio Prætextati sumi diximus. Appensa in rei hujus memoriam hæc fuit inscriptio.

[inscriptio ibi posita.] Hanc fidei zelo Paschalis primus ab imo
Ecclesiam renovans, dum corpora sacra requirit,
Elevat inventum venerandum Martyris almæ
Cæciliæ corpus, hoc illud marmore condens.
Lucius, Urbanus huic Pontifices sociantur;
Vosque Dei testes, Tiburti, Valeriane,
Maxime, cum dictis consortia digna tenetis.
Hos colit egregios devote Roma Patronos.

§ II Nova corporum inventio sub Clemente VIII.

[4] [Anno 1599] Sanctorum Corporum B. Cæciliæ Virginis & Martyris, sociorumque ejus Valeriani, Tiburtii & Maximi, nec non Urbani & Lucii Pontificum detectio ultima, ac solennis repositio, sub Clemente VIII Pontifice Maximo, anno Domini MDXCIX, Paulo Sfondrato tit. S. Cæciliæ Presbytero, describitur sub hoc titulo a memorato Antonio Bosio: cujus historiæ contextus integer dandus erit ad Acta S. Cæciliæ; hic excerpimus quæ ad hos tres Martyres spectant, & sunt ejusmodi: Cum veterem S. Cæciliæ ecclesiam Cardinalis Paulus Sfrondratus, pro sua in Deum sanctamque Martyrem pietate, reparare atque exornare cœpisset; inter cetera meditabatur sub ara majore custodiam sacris Reliquiis continendis extruere. [20 Octobris] Igitur cum, XIII Kalendas Novembris, Cardinalis ad hanc ecclesiam se contulisset; dirui pavimentum jussit: quo excusso & subjecta humo egesta, [invenitur corpus S. Cæciliæ,] superioreque pariete demolito, duæ marmoreæ arcæ ternos circiter infra pedes apparuerunt: quæ quidem sese invicem fere contingebant. Erant autem secundū aræ magnitudinē collocatȩ, ita ut ipsa ara eis superposita immineret. In prioremarmorea arca intra capsam extabat B. Cæciliæ corpus.

[5] In altera autē proxima & majore arca marmorea, quæ in interiori parte, [& corpora SS Tiburtii Valeriani & Maximi.] nimirū ulterius versus confessionē & altare, locata erat, trina inventa sunt corpora Sanctorū, qui in eadem fuerant socii passione, nempe Tiburtii, Valeriani & Maximi, quæ & sub hoc sacro altari a Paschale fuisse reposita, consentiens testatur historia. Quodlibet autem corpus peculiari linteo seu velamine proprio, juxta veterem consuetudinem, erat involutum. Erant autem ita collocata, ut ad eam partem, in qua primi corpus recubabat, quæ erat sinistra altaris, secundi pedes extenderentur: tertium autem corpus ex opposito secundi, eo statu quo primum, similiter jacebat. Et quamquam non adesset litterarum nota, quæ illa inter se nominatim secerneret aut designaret, perspicue tamen dignosci & distingui potuerunt: nempe quod primum erat S Tiburtii, secundum in medio positum S. Valeriani, tertium vero S. Maximi. Nam, præterquam quod hoc ordine in epitaphio superius indicato a Paschali Pontifice numerantur, corpus S. Tiburtii ab illo S. Valeriani eo argumento recognitum est, quoniam S. Tiburtii corpus capite carebat, [facile dignoscenda ab invicem,] cum foris in ecclesia proprio in tabernaculo conservaretur, ut creditur, ab ipso Paschali Papa sublatum. Corpus deinde S. Valeriani distinctū est a S. Maximi, ex eo quod inventum est illius caput a trunco corporis divulsum, quod illi gladio recisum erat: magnitudine quoque & formæ proportione capiti S. Tiburtii ita simile, ut duorum pari fere ætate fratrum esse viderentur. Contra vero S. Maximi, qui non capite plexus, sed ad necē plumbatis cæsus fuerat, repertum est caput ita cum corpore conjunctum; ut, cum ipse Cardinalis tollere illud vellet, ut extra simul cū aliis SS. Valeriani & Tiburtii publice in altari coleretur; magno id conatu & labore perfecerit. Ostendebat etiam idem caput percussionum, quas ex plumbatis acceperat, notas & fractionis signa, licet formam integram retineret: in quo subflava quoque cæsaries quasi viventis, & omne capillamentū respersa sanguine, ita incorrupta cernebantur, ut ad litterā in eo completum dici posset illud Euangelicum: Capillus de capite vestro non peribit. [Luc. 21, 18.] Quod autem multo ceteris grandius erat, ratione proportionis habita, conjicere licuit, B. Maximū Valeriano & Tiburtio magnitudine & proceritate corporis prȩstitisse. Ante hanc arcam lapidea Paschalis tabula extabat, Sanctorū Martyrum nomina versibus expressa continens.

[6] His vero corporibus nihil motis, sed in suo pristino ac proprio loco relictis,… Cardinalis ut Sūmum Pontificē certiorem faceret, Tusculum, ubi ipse per autumnales eos dies morabatur, profectus est. Qui re audita, incredibili se desiderio flagrare ostendit, [jussu Clementis Papæ recognita a Baronio & Sfondrato:] liceret ut sibi confestim ad Urbem reverti, coramque sacra pignora venerari. Quod cum illi gravis podagræ morbus, quo destinebatur, denegaret; ut primum eo levaretur adfuturum promittens (sicut & præstitit) interim Cæsarem Cardinalem Baronium, peritissimum antiquitatis & nobilem Ecclesiasticæ historiæ auctorem, sacris Reliquiis lustrandis recognoscendisque delegavit: qui cum collega Sfondrato Romam revertens, uti jussus fuerat, omnia diligenter religioseque contemplatus est: debitaq; veneratione Sacrum celebrans prosecutus, ut rem totam Pontifici testimonio suo cōprobaret, diem unum Romæ moratus, Tusculum est regressus. Post autem non multo … subtus arcam marmoream, unde extractum fuerat S. Cæciliæ corpus, similis alia arca detecta est, in qua duorum Pontificum Urbani & Lucii corpora condita erant … Clara vel inprimis, hujus tempore inventionis, [Sacrum solenne de iis celebrat Papa] erga hos Patronos ac Martyres Populi Romani pietas ac devotio extitit … usque ad diem vigesimum secundum Novembris: qui dies vertente anno B. Cæciliæ festus est atque natalis … quā diem solenni sacrificio celebriorem reddere pius Pontifex Clemens instituit: in quo primam orationē dixit de S. Cæcilia, alteram de SS. Valeriano, Tiburtio & Maximo … Cantorum schola cōcinebat Antiphonā. O beata Cæcilia, quæ Almachium superasti, Tiburtium & Valerianū ad martyrii coronā vocasti … Inscriptio argenteæ tabellæ incisa ita habet: Hic requiescit corpus S. Cæciliæ Virginis & Martyris .. a Paschali primo Pontifice maximo sub hoc altari una cū corporibus sanctorū Martyrū Lucii & Urban Pontificum, [formatur inscriptio] nec nō Valeriani, Tiburtii & Maximi reconditū. Iterum post annos fere DCCC, Clemēte VIII Pont. Max. cum iisdem sanctis Martyribus lucē aspexit, die XX Octobris, anno Dominicæ Incarnationis MDXCIX … Ad cujus latus, in alia seorsim capsa, prædicti tres Martyres, Valerianus, Tiburtius & Maximus requiescunt …

[7] Hæc sunt quæ in postrema corporis B. Cæciliæ sociorumq; Martyrum detectione ac solenni repositione acta sunt, prout cum oculis nostris nos ipsi conspeximus, tū ex ipsius Cardinalis Sfondrati fideli relatione cognovimus … Ad majorē autē operis ornatū, religiosissimus Cardinalis terna utraq; ex parte, [Signa ærea muro inseruntur:] in muri medio, signa inseruit ex ære inaurato: a dextera quidē B. Cæciliæ Sanctorumq; Valeriani & Tiburtii; a læva SS Urbani & Lucii Pontificū Maximiq; Martyris. Inter utramq; partē muri sub ipsa ara majore, B. Cæciliæ Virginis ac sociorum Martyrum sepulcrum magnificentissime exornavit … In nigro lapide aureis notis ejusmodi inscriptio in ipsa areola exculpta est. [cum alia inscriptione.] Sub hoc altari requiescunt corpora sanctorum Martyrum Cæciliæ Virginis, Valeriani, Tiburtii, Maximi sociorum, Lucii & Vrbani PP. eisdem Sanctis Martyribus consecrato.

[8] Inter sacras Reliquias hujus ecclesiæ sunt de ossibus SS. Valeriani, Tiburtii & Maximi Martyrum, quorum integra corpora in eadem requiescunt ecclesia. Caput S. Valeriani sponsi S. Cæciliæ Virginis, [Reliquiæ & capita in ecclesia.] quod in ultima hac inventione a corpore revulsum in proprio argenteo capite inclusum est. Caput S. Tiburtii fratris ejusdem S. Valeriani, quod prius segregatum inter Reliquias ecclesiæ colebatur. Caput S. Maximi Martyris, quod nuper item a suo corpore abstractum & argento convestitum est, in quo rota cæsaries cruore usque hodie conspersa visitur.

§. III Reliquiæ variis locis sub horum nominibus.

[9] Qvæ hactenus de sacris corporibus, horum Martyrum Romæ adservatis protulimus, adeo nobis explorata & ab initio inter se cohærentia apparent, ut nihil fere de antiquorum Martyrum reliquiis certius inveniri posse videatur. [Variis locis reliquiæ sub horum nomine exponuntur:] Non desunt tamen variæ ecclesiæ, in quibus quia iisdem nominibus appellatorum Martyrum corpora aut aliquæ reliquiæ habentur, tamquam si istorum, de quibus hactenus egimus forent, eorum veneratio ad hunc XIV Aprilis assumpta est. Ac primo Lucenses in Hetruria contendunt corpora SS. Tiburtij, Valeriani & maximi extare a tempore immemorabili, in ecclesia S. Paulini, [& Lucæ in Hetruria dicuntur eorū corpora extare,] in proprio sacello versus occidentem occlusa: eorumque celebrem festivitatem solenni ritu in illa ecclesia quotannis recoli hoc XIV Aprilis. Agunt de his Cæsar Franciottus, libro de Sanctis Lucensibus Lucæ anno MDCXIII excuso; Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, in sua ad elogium horum Martyrum annotatione; & Franciscus Maria Florentinius, in suis observationibus ad Martyrologium Hieronymianum: [& Potissimum S. Maximi,] qui saltem ait, Sanctum aliquem Maximum Lucæ servari non dubitari, eumque Præfecti Cornicularium fuisse exploratum haberi, & ita legi in pervetusta membrana dedicationis illius ecclesiæ, in Dypthicis Ecclesiæ Lucensis edēda. In illius sacelli ara antiquis characteribus hanc insculptam tantum legi epigraphen: CORPUS S. MAXIMI. P. CUM ALIIS, quod interpretatum ab antiquis Lucensibus cum aliis sociis, Tiburtio nempe & Valeriano. At si revera horum Martyrum integra corpora anno Domini MDXCIX Romæ reperta fuerunt, & ibi immota relicta, alius Maximus, qui Lucæ colitur, aliique socii. Hæc floretinius. Verum quia sub Alexandro IV Pontifice & Henrico Episcopo Lucensi circa annum MCCLX, [ex fide cujusdam membranæ an 1260 scriptæ] post illatas S. Paulini reliquias, ecclesia, quæ antea a S. Antonino nomen habebat, dedicata fuit S. Paulino, citata membrana dedicationis non potuit majorem vetustatem habere: cujus scribendæ auctores, quo modo socios S. Maximi vocarunt, SS. Valerianum & Tiburtium ex sola conjectura; potuerunt eumdem Maximum ex simili conjectura cognominasse Præfecti Cornicularium. Ipse Florentinius, in Indicæ ad Martyrologium Hieronymianum, numerat Sanctos Martyres, Maximi nomine insignitos, septem & quadraginta: quidni multo plures ejus nominis fuerint inter illos non comprehensi; ut poßit & debeat censeri aliquod corpus alterius S. Maximi & corpora sociorum anonymorum ibidem asservari.

[10] Saussajus S. Tiburtium suo Martyrologio Gallicano his verbis inscripsit: [Dicitur haberi corpus S. Tiburtii in Gallia,] In Catalaunensi territorio, monasterio S. Urbani, festivitas S. Tiburtii, cujus hac die Romæ laureati sacrum corpus, cum præfati Urbani sanctissimi Pontificis & Martyris pretiosis exuviis, munere Nicolai I Papæ, inde in Galliam delatum ad Carolum Calvum Regem Christianissimum, eo in cœnobio honorifice sepositum est, ubi & hodie incolarum pio concursu honoratur. Eadem Saussajus ad XXV Maij, quo colitur S. Vrbanus latius deducit. Philippus Labbe, in tomo I Novæ bibliothecæ librorum manuscriptorum, edidit de Vita & miraculis S. Germani Episcopi Autißiodorensis libros duos, auctore Herico monacho Autißiodorensi: in cujus libri 2 cap. 12 ista leguntur: Anno Incarnati verbi DCCCLXII Fratrum quidam, mandatis pariter & epistolis regiis instructi, urbem Romam expetunt, cum orationis gratia, tum etiam quarumdam ecclesiasticarum studio causarum, quas, [quod an. 862 a Nicolao I acceptum] Deo negotium procurante, & allegarunt strenue & efficaciter expleverunt. Prudentissimus & maxima venerationis reverentia suscipiendus Nicolaus Papa, Romanæ tum Cathedræ præsidens, vicem Apostolici culminis & dignitate & studio præferebat: qui cum prænominatis legatariis, ad cuncta quæ vellent, per dies aliquot plenissime sui copiam fecisset; magna sui ministrorumque ejus gratia discessuris sanctorum Martyrum Urbani & Tiburtii reliquias tradidit, & virtute pretiosas & quantitate præcipuas. Sic Dei favore & obtentu Regis Caroli, quod alias vel laboriosissimū vel impossibile fuerat, facili negotio confecerunt. Dein cap. 13 describitur iter, & miracula in eo patrata indicantur. Dein cap. 14 ista traduntur: Solennis Autissiodori parabatur exceptio, quo tandem pridie Kalendarum Novembrium pervenerunt, multa gloria, [honorifice susceperunt monachi Autissiodorenses,] ingenti pompa, inexpugnabili rerum constantia. Creverunt ex eo miracula visibiliter corporalia, invisibiliter spiritualia, quo magis subtilia eo magis utilia; indesinenter assidua, indubitanter proficua, quantoque perennius duratura, tanto certius profutura … Beati Martyris Tiburtii anniversarius passionis dies advenerat, [& facta aliqua apparitio,] & pia Fratrum devotio nocturnis vigiliis officiosius insistebat. Inter hæc cuidam Fratrum in oratione secretius procumbenti, atque in divinæ contemplationis suffragium aliquatenus rapto, se videndum exhibuit, ea formæ habetudine, ea pulchritudine juventæ, qua expressus in suæ Passionis textu describitur. Visus est autem ante loculum reliquiarū suarum, libratis in area gressibus, assistere; & expansis ad Orientem manibus, quarum una virgam ferebat auream, pro totius salute populi instantius supplicare. Is nobis postmodum cum lacrymis referebat: id mire gratum omnibus & præsenti & futuræ devotioni conduxit. Additur dein, Herchenraum Catalaunensem Episcopum, anno DCCCLXV reliquias pretiosi Papæ & Martyris Urbani obtinuisse, & monasterium in pago Partensi ejus honore construxisse, Postea cap. 15 asserit reliquias in cryptas translatas, & circa corpus S. Germani conditas, & dextro quidem latere, id est a plaga Australi, ossa B. Urbani Papæ & aliorum. Sinistrum, id est, Septemtrionale latus gloriosi Martyris Tiburtii pignora occuparunt, subjunctis aliis corporibus. Hæc ibi. Verum uti appellantur, in prima Pontificis donatione, Martyres Urbanus & Tiburtius, [juxta corpus S. Germani deposuerunt.] absque ulla dignitate; ita potuerunt esse aliqui Martyres eisdem quibus celebriores isti nominibus appellati, quales etiam hoc tempore ex cœmeteriis Romanis effoßi per omnes regiones deferuntur.

[11] Dedimus IV Februarii Vitam B. Rabani, Abbatis Fuldensis & dein Archiepiscopi Moguntini, auctore Rudolfo, Presbytero & monacho Fuldensi, ejus discipulo: in qua capite 6 narratur tertia reliquiarum allatio, & ista inseruntur: [Aliqua ossa 3 horum Martyrum creduntur Fuldam translata,] Theodorus frater Deusdonæ, cum socio Sabbatino, detulit ossa SS. Tiburtii & Valeriani atque Maximi: quorum primi sub Almachio Urbis Præfecto fustibus cæsi & gladio sunt percussi: ultimus vero tamdiu plumbatis verberatus est, donec redderet spiritum. Adduntur miracula: sed his & aliis Reliquiis communia. Dein cap. 8 hæc narrantur: Locus est a monasterio Fuldensi decem & eo amplius leucis distans ad Boream, nomine Rathesthorph, a monachis quidem habitatus, sed ad præfatum monasterium eo tempore & ad Rabanum Abbatem pertinentibus, [& in ecclesia Rathestthorphiensi deposita,] in quo pulchram & divinis officiis congruentem noviter construxit ecclesiam: in quam ossa B. Cæciliæ Virginis & sanctorū Martyrum Tiburtii & Valeriani intulit, atq; in sarcophago saxeo post altare posuit, singulorū ossibus in loculis singulis seorsim conditis, erectamque desuper, ut ei moris erat, ligneam tumbam auro paravit & argento. Titulum quoque, rei gestæ seriem declarantem, metrico carmine compositum, litteris deauratis in circuitu conscripsit, [addita hac inscriptione.] in hunc modum:

Postquam Rex Regum Christus super æthera celsa
      Victor conscendit, arbiter omnipotens;
Servorum turbam hic liquit plebemque fidelem,
      Qui verbo & factis plurima lucra darent.
Inter quos isti, quorum hic membra quiescunt,
      Virtutum titulis eximii fuerant.
Hi pompam mundi spernentes, rite tenebant
      Martyrii palmam, virgineumque decus.
Germani ecce duo hic pausant, quos Virgo beata
      Lucrata est Christo dogmate Cæcilia.
Valerianus adest unus, Tiburtius alter,
      Nomine præclarus clarior & meritis.
Has tres personas, Romana ex arce meantes,
      Suscepit Hraban, Christe, tuus famulus;
Patronosque sibi exoptans fieri, arte magistra
      Ornavit tumulum, condidit & titulum.

[12] [Duo brachia SS. Tiburtii & Valeriani putantur Bononiæ esse:] Masinus in Bononia perlustrata celebrat ad hunc diem SS. Tiburtium & Valerianum Martyres, eo quod istic in Ecclesia S. Francisci duo eorum brachia asserventur. Fuimus nos anno MDCLX Bononiæ, & Reliquias variorum Sanctorum in dicta ecclesia in magnifico permate collocatas venerati fuimus; quando R. P. Innocentius Guardianus nobis obtulit Indicem præcipuarum Reliquiarum suo sigillo munitum, in quo testatur SS. Tiburtium & Valerianum ob dicta duo brachia, officio ecclesiastico sub ritu duplici honorari.

[13] Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico celebrat ad hunc diem magno encomio S. Maximum Præfecti cubicularum, [Corpus aliquod S. Maximi Madriti,] cujus lipsana in monasterio Fratrum excalceatorum B. Mariæ de Mercede Matritensi, cui nomen S. Barbara, honore debito & cultu celebri reservantur. Dein post Acta ejus memorata, addit, sacra pignora honorifice deaurata theca inclusa a fidelibus die ejus agonis frequentissime venerari, & se authenticum diploma vidisse.

[14] Est etiam corpus alicujus S. Maximi Martyris in ecclesia Domus Professorum Societatis Iesu Antverpiæ, quod cum facultate sanctißimi Domini nostri Pauli V extractum ex cœmeterio S. Priscillæ via Salaria, [aliud antverpiæ in ecclesia Societatis Iesu,] obtinuit Mutius Vitellescus Societatis Iesu Præpositus Generalis, ac donavit P. Iacobo Tirino Societatis Iesu Sacerdoti, litteris donationis conscriptis die XV Martii anno MDCXVI, & signatis manu Mutii Vitellesci, & sigillo de cera rubra sigillatis. Memoratus autem Iacobus Tirinus Præpositus præfatæ Domus professorum, in ecclesia a se constructa dictum corpus S. Maximi Martyris collocavit: ejusque festum hoc XIV Aprilis hactenus celebramus; Etsi credamus ipsum corpus, æque ac illud quod est Madriti, alterius S. Maximi esse. De eadem ecclesia & dicto Iacobo Tirino plura diximus III Februarii ad memoriam S. Fortunati Martyris pag 329.

DE SS. APOLLONIO, EPHEBO, OPTATO, PATO, SATVRNINO, FRONTINO, MACARIA SEV MARCIA, CORNELIO, CONDITORE, TITVLO, PROCVLO, VALENTINO, PRODVCTO, LAVRINO, DOMNINA, ET SOCIIS VIRGINIBVS ET S. VALERIANO.
MARTYRIBVS INTERAMNÆ IN VMBRIA.

CIRCA AN. CCLXXII.

[Commentarius]

Apollonius, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Ephebus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Optatus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Patus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Saturninus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Frontinus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Macaria, seu Marcia, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Cornelius, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Conditor, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Titulus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Proculus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Valentinus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Productus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Laurinus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Domnina, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Sociæ Virgines, Martyres Interamnæ in Vmbria (SS.)
Valerianus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Ferdinandus Vghellus, tomo 1 Italiæ sacræ, in Episcopis Interamnensibus num. 4, dum de S. Proculo Episcopo primo agit (quem asserit hoc XIV Aprilis coli, [Difficultas in hos Sanctis oborta.] ut infra videbimus) addit, ita plerumque oscitanter scriptores unum cum altero, alteriusque Acta cum illius confundere, ut quæ adferunt videantur plerumque magis ægri capitis somnia, quam quod inde veritas indagari posse videatur. Tum, nonnullis interpositis, ait, Ferrarium, dum scriptores reconciliare conatur, densiores tenebras veritati offundere. Nos ob plurimas difficultates, quæ de Sanctis Interamnensibus hoc die occurrunt, veriti ne simili aspergamur macula, primo proponimus, quæ de iis in antiquioribus fastis reperimus.

[2] Antiquißimum apographum Epternacense Martyrologii Hieronymiani, [Nomina ex Martyrologio S. Hieronymi proposita.] quod hactenus sæpius produximus, cum primam classem protulisset Martyrum Romanorum, Tiburtii, Valeriani, Maximi, Cyriaci, Diocletiani, Symphronii & Docimi, de quibus nos jam egimus; subiungit secundam classem his verbis: Interamnæ Apollonii, Fevi, Optati, Pati, Saturnini, Macariæ, Corneliæ, Conditoris, Tituli, Proculi, Valentini, Producti, Livini, Dominæ Virginis cum suis Virginibus, Sancti Valeriani. In posterioribus apographis ejusdem Martyrologii Hieronymiani, cum proposita fuisset memoria Martyrum Romanorum Tiburtii, Valeriani, Maximi, Quiriaci, consequenter ista habentur: Optati, Pati, Saturnini, Marciæ, Frontinæ, Corneliæ, Conditoris, Tituli. Interamnæ Proculi, Valentini, Prosduci, Laurini, Domninæ Virginis cum suis Virginibus simul coronatæ, & Sancti Valeriani. Ita MS. Corbeiense Parisiis excusum. Cui congruit MS. Blumianum; in quo, loco Laurini, habetur Uvini, qui in priore apographo est Vurnus: cum quo etiam Domina, loco Domninæ, scribitur. In Apographo Lucensi Pertinæ, Tatuli & Domnæ legitur, loco Frontinæ, Tituli & Domninæ seu Dominæ. Desunt in his, Apollonius & Fevus, qui in priore apographo primum locum occupant. In eodem etiam codice Macariæ, Frontini & Producti habetur: in aliis Marciæ, Frontinæ & Prosduci. Et hactenus Martyrologium S. Hieronymi in quatuor apographis.

[3] [Memoria in aliis Martyrologiis.] Ex prædictis Martyribus hæc nomina, non indicato loco, sunt inserta pervetusto MS. Martyrologio Tamlachtensi in Hibernia, scilicet Fiœbi, Apati, Patii, Saturnini, Prontii, Martiæ, Corneliæ, Conditoris, Tituli, Proculi, Valenti, Produci, Liurni, Domninæ cum suis Virginibus coronatæ, Valeriani. Deest solum Apollonius, cujus loco videtur Apatus vitiose scriptus: & reliqua nomina, hinc inde non accurate exarata, cum aliis facile conferri possunt. In aliis MSS. aliquorum ex istis nomina sunt: & quidem in Richenoviensi MS. Apollonii, Proculi, Valentini, Marciæ. Solus Apollonius est in MS. Rhinoviensi. In Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi est memoria Proculi, Optati, Corneliæ. In MS. Trevirensi S. Maximini, Valeriani & Optati. In alio ejusdem monasterii, Saturnini. In MS. Barberiniano, post elogium Bedæ de SS. Tiburtio, Valeriano & Maximo, additur memoria Valeriani & Optati, & deinde dicitur: Interramnæ Proculi, Valentini. In Martyrologiis Coloniæ & Lubecæ excusis anno MCCCCXC, ista habentur: Interamnæ BB. Proculi, & Mephibii & Apollonii, discipulorum S. Valentini Episcopi & Martyris, sub Consulari Hennucio decapitatorum. Quæ fere eadem leguntur apud Grevenum in Auctario Vsuardi. Qui hic Mephibius appellatur, est aliis Ephebus; Phebus etiam, Fiœbus & Fevus dictus. Colitur S. Valentinus XIV Februarii, a quo fuerunt conversi dicti SS. Apollonius, Ephebus & Proculus, quorum Acta dedimus XVI Februarii: quando solenni officio in Ecclesia Interamnensi coluntur.

[4] De SS. Proculo & Domnina ista habent Vsuardus, Ado & Notkerus: Interamnis S. Proculi Martyris. Item S. Domninæ Virginis, cum sociis Virginibus coronatæ. Consentiunt quamplurima. [& potissimū SS. Proculi & Domnina,] MSS: sed Domnina etiam Domna, Donna, Domina scribitur, & magis vitiose in MS. Carmeli Coloniensis Dympnia Virgo, cum sociis ignibus, loco Virginibus, coronata. Eadem habent Petrus de Natalibus, Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius cum Martyrologio Romano anno MDLXXXVI excuso. In cujus posterioribus editionibus, adjecto titulo Episcopi, ita legitur: Interamnæ S. Proculi Episcopi & Martyris. Item S. Domninæ Virginis & Martyris, cum sociis Virginibus coronatæ. Verum obstant hactenus producta Martyrologia, in quibus Proculus ille ponitur, qui cum Apollonio & Ephebo occisus est, & cum iis (nisi multum fallamur) reliqui hic numerati; quos ideo in titulo simul detinemus. Nam, cum in antiqua Vita S. Valentini Episcopi, XIV Februarii illustrata, actum esset de baptismo SS. Proculi, Ephebi & Apollonii, additur num. 10, per hos confluxisse multitudinem scholasticorum ad Christum, ita ut Abundius Præfecti Urbis filius animo duceretur, & tota fidei plenitudine Christi se famulum publica voce clamaret. Tunc indignatio pene omnium Senatorum accensa est: & tentus S. Valentinus, atque virgis cæsus … decollatus est, jussu furiosi Placidi urbis Præfecti. In hac furiosa indignatione, duobus post Martyrium S. Valentini mensibus, [sunt occisi circa annum 272.] arbitramur hos Martyres fuisse occisos hoc XIV Aprilis circa annum CCLXXII. Quingenta corpora Sanctorum Martyrum adservari in ecclesia S. Valentini scribit Iacobillus in Indice Reliquiarum Vmbræ pag. 53.

[5] Baronius in Notis ad hunc diem putat duos Valentinos Episcopos Interamnenses, duos item Proculos dari opertere: nam alter, inquit, Valentinus passus reperitur temporibus Gentilium Imperatorum, ut ex ejus Actis constat in quibus de Proculo & sociis mentio habetur. Ita est: [De S Proculo Episcopo alibi agendum.] sed is e græcia ad Latina studia pervenisse dicitur, & nusquam Episcopus appellatur, de quo & sociis ejus hic agimus. Diximus Kalendis Ianuarii inter Prætermissos, S. Proculum Episcopum Interamnensem referri ad istum diem a Galesinio & Ferrario; eumque coli Bononiæ 1 Iunii cum altero Proculo milite; Interramnæ vero I Decembris, quod tali die corporis ejus facta translatio fuerit, & pro misimus nos de eo acturos Kalendis Iunii, quando ulterius licebit quærere, num duo Proculi sint statuendi Episcopi Interamnenses, quod post dubium a Baronio propositum primum fieri ab aliquibus cœpit; & Ferrarius hoc die vult celebrandum esse Proculum secundum, contra quem contendit Vghellus hoc die coli debere Proculum primum.

[6] Vt huic concertationi finis imponeretur, in conficto nuper Chronico Dextri præfati Martyres attribuuntur Hispaniæ ad annum 160 & 175, [Controversia ex. Pseudodextro.] unde hæc verba Tamajus-Salazar in Martyrologio Hispanico profert: Interamnii Flavii in Hispania, passio SS. Proculi, Domninæ Virginis cum aliquibus etiam Virginibus, quæ martyrium pro fide acerrime defensa complexæ sunt: & solicite quærit quomodo illud oppidum modo appelletur. Sed hisce fabellis nolumus inhærere.

[7] [Cultus S. Domninæ 15 Aprilis] Ferrarius in Catalogo Generali ex tabulis & Martyrologio Interamnensi, ad XV Aprilis ista habet: Interamnæ in Umbria S. Domninæ Virginis & sociarum Martyrum. De urbe hac XIV Februarii latius egimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
OPTATO, ARCILAO, SYMPHRONIO, FRONTINO, MAXIMO, DECIMA, MARCIA CORNELIA. ITEM FORTVNATA, DONATO, TIBVRBIO, VALENTO.

[Commentarius]

Optatus, Martyr (S.)
Arcilaus, Martyr (S.)
Symphronius, Martyr (S.)
Frontinus, Martyr (S.)
Maximus, Martyr (S.)
Decima, Martyr (S.)
Marcia, Martyr (S.)
Cornelia, Martyr (S.)
Fortunata, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Tiburbius, Martyr (S.)
Valentus, Martyr (S.)

G. H.

[1] Tertia & ultima claßis Martyrum in apographis quatuor Martyrologii Hieronymiani ita indicatur: Et alibi item Optati, Saturnini Archilai, Symphronii, Frontini, Maximi, Decimæ, Marciæ, Corneliæ. Aliqua in scriptione nonnullorum est diversitas: scilicet pro Archilai, est Arcilai & Arcillai; pro Symphronii, Simproni; pro Frontini, Frontoni & Prontini; pro Decimæ, Deceniæ. Multi similium nominum Martyres sunt in præcedenti classe, & ideo forsan in Martyrologio Tamlachtensi nō repetuntur: sed ibi adest memoria S. Archilai cujus in præcedentibus nomen abest, item secundi Saturnini. Adsunt, sed semel, quorum supra nomina similia recensentur, Optatus, Symphronius, Maximus, Marcia, Cornelius, & Prontius loco Frontini. At quorum alibi desunt nomina, recensetur memoria, Fortunatæ, Donati, Tiburbii & secundi Valenti. Et præter hunc Tiburbium est alius Tiburtius frater S. Valeriani: de quibus supra egimus. In MS. Pragensi memoratur Archelaus, addunturque Cyprianus & Diogenes Diaconus: sed hi tres referuntur sequenti die, in Mesopotamia paßi.

DE S. MAXIMO MILITE ET MARTYRE
E LEGIONE THEBÆA, MEDIOLANI.

CIRCA AN. CCXCVII

[Commentarius]

Maximus, miles & Martyr, ex legione Thebæa, Mediolani (S.)

AUCTORE G. H.

Cvm legio Thebæorum, Duce S. Mauritio, in finibus Sedunorum, quod nollet jubente Maximiano Imperatore diis sacrificare, a reliquis disceßisset; multi ex his Alpes transiverunt, & in Italia Subalpina aliquamdiu latuerunt: [Martyres Thebæi in Italiam fuga elapsi, & coronati:] sed cum alii essent XXII Septembris occisi, eorum socii in Italia conquisiti fuerunt, & variis in locis Martyrio coronati. Sic Taurini in Pedemontio paßi sunt SS. Octavius, Solutor & Adventor, quorum corpora modo asservantur ibidem in ecclesia Societatis Iesu, dictis Sanctis urbis Taurinensis Patronis dicata. Aliqua de iis attigimus XIII Februarii, in Vita S. Iulianæ Matronæ, plenius acturi die XX Novembris, quo creduntur occisi. Alius illustris ex hac legione miles fuit S. Alexander, qui Bergomi post varios cruciatus capite truncatus, Martyrium complevit XXVI Augusti Bernardinus Rosignolius Societatis Iesu, sub nomine Guilielmi Baldesani, accurate descripsit Historiam Thebæam, auctius anno MDCIV Taurini editam; in qua scribit pag. 131 memoratum S. Alexandrum, legionis signiferum, [ex his inter socios S. Alexandri fuit S. Maxim.] cum aliquot sociis suis, Cassio, Secundo, Severino, Licinio, Maximo, Innocentio & Mauritio transfugisse in Italiam, mira Dei providentia ad hoc tunc conservatos, ut sanguine suo varias ibidem civitates & diœceses Sanctificarent. Postea pagina 143 agit de tribus ultimo memoratis; [cujus corpus fuit Mediolani conditū,] ac S. Innocentii corpus asserit in oppido Cantu, & S. Mauritii in oppido Serra deœcesis Mediolanensis asservari: Sancti autem Maximi, de quo hic agimus, in ipsa urbe Mediolanensi: additque se nullam particularem de horum athletarum martyrio notitiam potuisse nancisci,

[2] Denique pag. 267 de elevatione corporis S. Maximi habet hæc: Aderat corpus S. Maximi Thebæi, Mediolani, [a S. Carolo Borromæo] sed absque debita reverentia, in loco non satis decenter aptato. Quare S. Carolus Borromæus, S. R. E. Cardinalis & Archiepiscopus Mediolanensis, ut excitaret in sua ecclesia Metropolitana devotionem populi, fecit in crypta subterranea insignem Capellam; eamque sacratiorem reddidit, collocatis in ea variorum Sanctorum reliquiis: [anno 1578 in cryptam subterraneam delatum:] & anno salutis nostræ MDLXXVIII, inter alia Sanctorum corpora, eo transtulit sacrum Thebæi militis S. Maximi corpus; ac magno cum decore ac reverentia deposuit in fornice subterraneo, ad id constructo. Ut autem erga hunc Sanctum Thebæum devotio populi Mediolanensis augeretur, a reliquo corpore separavit venerandum caput dicti Martyris, [at caput argento inclusum,] & extra cryptam extulit, voluitque in argenteo loculo conservari, ut futuris temporibus memoria hujus Sancti perseveraret. Hæc Rosignolius. At Paulus Morigius, in Sanctuario urbis & diœcesis Mediolanensis, anno MDCXLI excuso, tradit in ecclesia Cathedrali, prope altare S. Michaëlis, intra sacristiam ordinariorum Sanctorum, cum summa veneratione asservari Reliquias quatuordecim Sanctorum, [servatur in sacristia.] inter quæ nominat Caput S. Maximi Martyris, & pag. 7 inter alias Reliquias Martyrum, quæ in eadem sacristia custodiuntur, primo loco collocat aliquas S. Maximi. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [colitur 14 Aprilis.] & in Catalogo generali, de hoc S. Maximo agit, asseritque diem Inventionis esse, non passionis: reliqua ex citata Historia Thebæorum desumpsit. Brautius Episcopus Sarsinæ hoc eum disticho celebrat in suo Martyrologio-Poëtico:

Maximus eripitur cæsa legione Thebæa,
Ut posset Christum glorificare magis.

DE SANCTO ARDALIONE
MIMO ET MARTYRE.

SUB MAXIMIANO IMPER.

[Commentarius]

Ardalio, mimus & Martyr (S.)

G. H.

[1] Observat Baronius in Notis ad hunc XIV Aprilis, consuevisse Gentiles, in derisum Christianæ religionis, personas in theatrum deducere, quæ Acta Christianorum repræsentarent, sed Deum, qui irrisores irridet, jocos in rem seriam, fabulas in historias, & mimos convertisse in Martyres. Talem dedimus XXVII Februarii S. Gelasium, [Inter alios mimos conversos] seu Gelasinum, Heliopoli in Phœnicia anno Christi CCXCVII Martyrem, conversum cum baptismati Christianorum illuderet. Talis etiam est Genesius, qui Romæ, cum mysteriis Christianorum illuderet, repente ad fidem conversus, martyrii palmam obtinuit XXV Augusti. Talis quoque fuit S. Ardalio, de quo ista in Tabulis hodiernis Martyrologii Romani leguntur: [est S. Ardalio Fastis Romanis inscriptus,] Eodem die S. Ardalionis mimi, qui cum sacris Christianorum in theatro illuderet; derepente mutatus, ea non solum verbis, sed & testimonio sui sanguinis comprobavit. In Notis citatur Menologium Græcorum, a Cardinale Sirleto collectum ex Magnis Menæis, in quibus illud elogium continetur.

[2] Eodem die sancti Martyris, venerandi Ardalionis. Maximiano imperante hic mimicam in theatris personam agebat, [elogium ex Menæis Græcis,] & aliorum mores, vitia, affectus & facta imitabatur. Placuit eidem etiam Christianorum in martyrio constantiam per ludibrium in scena exprimere. Ergo suspensus, quasi nollet diis sacrificare, & repente immutatus est. Cum ergo illi a spectatoribus applauderetur, laudareturque publice, & ingentibus vocibus acclamaretur, quod optime personam Christianam ageret, & patientiam imitaretur; ille, indicto præsentibus silentio, se vere Christianum esse proclamavit. Unde cum illum Præses multis adhortaretur, ut mentem mutaret; nihil egit. Martyr enim constanter in Christi fide persistens, in vivum rogi incendium injectus, in eodem extinctus, martyrii palmam adeptus est. Hæc Menæa, tam excusa quam varia manu exarata, & cum iis Maximus Episcopus Cytherarum ἐν βίοις ἁγίων.

[3] Eadem leguntur XVI Aprilis in Synaxario Cardinalis Mazarini Parisiis & in Menæis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, [16 & 17 Aprilis] in codice signato littera o & numero 148. In Menæis de more præmittitur elogio distichon, alludens ad profeßionem mimicam, ab imitando Græcis nominatam.

Νῦν Μῖμος ὄντως Ἀρδαλίων πάλαι
Μιμούμενον γὰρ Μάρτυρας τὸ πῦρ φλέγει.

Nunc quam ante verior est mimus Ardaleon.
Namque imitatum Martyres flammæ cremant.

In Menologio quoque Basilii Porphyrogeniti Imperatoris dicto XVII Aprilis elogium ponitur, quod ob multas circumstantias, rem gestam latius explicantes, hic etiam addimus. Eodem die XVII certamen sancti Martyris Ardalionis. [& Menologio Basilii Imp.] Hic sub Imperio Maximiani mimicam artem exercebat; qua arte simul & aliis scenicis lusibus mire excellebat. In hoc ergo studio cum operam suam collocaret, semetipse Martyrem effecit, fortiter pro Christo dimicans. Quadam enim vice, cum in scena coram tyranno denudatus, suspensum ageret, ipsique plauderetur a spectatoribus, ejus tolerantiam laudantibus; voce magna exclamavit; & silentio petito impetratoque, conversus ad populum dixit: Nolite arbitrari me jam ludrica agere, sed in Christianȩ religionis veritate hæc accipite. Ego etenim Christianus sum. Tunc Princepes facie immutatus, primum quidem ipsum est adhortatus, ut ab eo quod dixerat, mentem amoveret, nec se in turpem mortem conjiceret: deinde cum ipse illis dictis non assentiretur, sed in Christi fide ad mortem usque se velle persistere affirmaret; ingentem ignem curavit Princeps accendi: in cujus medium Ardalio conjectus, hujus vitæ finem, gaudio exultans, accepit, letalem hac ratione diabolo plagam infligens.

[4] Die XVIII Aprilis sacra Ardalionis memoria celebratur in MS. Synaxario Græco Parisiensi Collegii Claromontani Societatis Iesu: addito eodem fere elogio, [memoria 18 Aprilis.] quod ex Menæis jam dedimus. Locus martyrii nusquam exprimitur: non tamen omnino temere suspicabitur aliquis, rem gestam esse in Oriente, cum istic forte Maximianus ageret; eo quod tota ejus notitia per Græcos derivata est ad ecclesiam Latinam: quæ nunc demum nomen Ardalionis & Martyrium ab ipsis edocta, illum Martyrologiis suis inseruit.

DE SANCTA THOMAIDE,
MARTYRE ALEXANDRIÆ.

SECULO V.

[Commentarius]

Thomais, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

[1] Gvilielmus Sirletus S. R. E. Cardinalis, in Menologio Græco a se collecto, ista solum de hac sancta matrona habet ad hunc diem: Eodem die sanctæ Martyris Thomaidis, ex urbe Alexandriæ. Quo Menologio citato ista verba hodierno Martyrologio Romano inseruntur: Alexandriæ S. Thomaidis Martyris. [S. Thomais non vixit cum S Febronia, sub Diocletiano in Mesopotamia Martyre,] In Notis addit Baronius, plura de ea in Actis S. Febroniæ. Colitur hæc XXV Iunii, martyrio coronata sub Diocletiano, Nisibi in Mesopotamia, ante sanctimonialis, cum quadam Thomaide; quæ illam abductam, cultu virum mentito, secuta est, & ejus martyrium, quod oculis spectarat, postea conscripsit. Habemus martyrii Acta in variis MSS. Latinis, & a Mombritio edita, quæ memoratus Sirletus etiam Græce transcripta reperit in Crypta-Ferrata prope Romam, & a se iterum Latine translata misit Aloysio Lipomano Episcopo Veronensi: hic autem ea sub nomine Metaphrastis edidit tomo VII Vitarum Sanctorum, & ex eo Surius ad diem XXV Iunii. Verum hæc Sanctimonialis Thomais multo senior est hac nostra Thomaide: quæ non Sanctimonialis, sed matrona conjugata; non in Mesopotamia aut Assyria, sed Alexandriæ in Ægypto; non in aliqua antiquorum Imperatorum persecutione, sed in summa Ecclesiæ pace, a socero suo, propter pudicitiam, [sed Alexandriæ ob pudicitiam occisæ seculo 5.] seculo Christi quinto, martyrium subiit. Ejus illustre certamen refertur in Magnis Græcorum Menæis, excusis & manu exaratis, & apud Maximum Episcopum Cythærorum ἐν βίοις ἁγίων, quod inde Latine hic damus, & est hujusmodi.

[2] Eodem die XIV Aprilis memoria S. Thomaidis Martyris. Sancta hæc Thomais prognata fuit Alexandriæ, & a parentibus suis ad omnem honestatem educata, [Hæc matrimonio juncta,] litterisque imbuta: ac postmodum viro in conjugio tradita, vixit in ædibus mariti magna cum laude honestatis & temperantiæ, prudenter se in omnibus & commode gerens. Degebat autem in eadem domo pater mariti, qui Thomaidem nurum suam acceperat: sed is quodam tempore, cum filius ejus & maritus Thomaidis a domo abesset, [a socero ad scelus solicitata.] animarum perditor diabolus impuras seni contra nurum cogitationes immisit, ita ut incestuosa copula eam aggredi conaretur, & impium animi scelerati conceptum consummare. Obstitit mox B. Thomais, multis verbis improbum senem a scelere dehortata, & deprecata, ne pudorem sibi vellet extorquere: sed omnia frustra fecit. Impulsus enim ille, vel potius a dæmone in tenebras mentis abductus, & igne carnali instigatus, [& assensum negans occiditur.] arrepto gladio nurum suam ac filii uxorem percussit, mediamque ferro divisit. Hæc ergo mox animam suam profudit; laureamque martyrii, pro tuenda pudicitia interfecta, reportavit: at senex socer extemplo cæcitate percussus, domi oberrabat. Contigit interea, ut aliqui accederent, filium ejus quærentes. [Socer cæcitate percussus,] Reperiunt hi Thomaidem uxorem ejus in terra mortuam jacentem: & hæc videntes, & una senem socerum cæcum circa parietes reptantem & oberrantem, interrogant, quid id spectaculum sibi velit. Fatetur senex facinus, [& ultro ad Prætorem accedens,] seseque parricidii reum accusat: additque & rogat, ut ab iis ad Prætorem deducatur, a quo criminis facti sententiam accipiat. Faciunt illi quod senex rogarat, eumque ducunt ad tribunal Prætoris: [capite plexus est.] qui cognita causa, gladio caput senis amputari curat.

[3] Hæc cum Daniel Abbas Scetheos intellexisset, Thomaidem in Schetem deportari curavit, ibique in suo cœmeterio sepelivit, [Corpus Sanctæ in monasterium Scethes delatum,] ut quæ pro pudicitia sanguinem profudisset. Fuit autem ibidem in Scethe aliquis, qui spiritu fornicationis ad libidinem vehementer incitabatur: is cum ad beatæ Martyris reliquias & tumulum accessisset, seseque oleo ex lucerna ibidem appensa inunxisset; accepta per nocturnam quietem, qua Martyr illi visa est, cælesti apprecatione experrectus, se penitus ab omni libidinis affectu expeditum sensit. [miraculis claret:] Ex hoc igitur tempore huc usque Fratres hujus monasterii, in hoc carnis conflictu; singulare præsidium per B. Thomaidem acceperunt.

[4] Hactenus Menæa, in quibus indicatus Daniel, Abbas in monasterio Scethes, videtur is esse, [sub Abbate Daniele seculo 5.] qui cum S. Arsenio ibidem vixit; ejusque virtutes post illius obitum posteris solebat narrare, ut refertur apud Ruffinum libro 2 de Vitis Patrum cap. 37 & duobus sequentibus; & libro 5 interprete Pelagio libello 10 cap. 8, libello 15 cap. 9 & libello 18 cap. 3. Quo posito, statuimus seculo quinto S. Thomaidem martyrium passam, ejusque corpus in dicto cœnobio asservatum fuisse. Distichon elogio præfixum in Menæis, nullam Martyrii mentionem continens, cuivis Sanctæ, etiam in pace defunctæ, posset aptari, & tale est.

Ἀιῶνος ἦρας τοῦδε τὴν Θωμαίδα,
Τοῦ τῆς γραφῆς μέλλοντος ἀιῶνος Πάτερ.

Ab hoc tulisti seculo Thomaida,
Quondam futuri seculi dictus Pater.

DE SANCTO ABVNDIO,
MANSIONARIO ECCLESIÆ S. PETRI ROMÆ.

SECULO VI

[Commentarius]

Abundus, Mansionarius Ecclesiæ S. Petri Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Pontifex Sanctißimus Gregorius Magnus, libro III Dialogorum capite XXII, de S. Abundio ista scribit: Alius hic non ante longa tempora, sicut nostri seniores referunt, Custos ecclesiæ Abundius dictus est, magnæ humilitatis atque gravitatis vir, ita omnipotenti Deo fideliter serviens; ut idem beatus Petrus Apostolus signis ostenderet, quam de illo haberet æstimationem. Nam cum quædam puella paralytica, [Paralyticam a S. Petro ad se missam sanat.] in ejus ecclesia permanens, manibus reperet, & dissolutis renibus corpus per terram traheret, diuque ab eodem beato Apostolo peteret, ut sanari mereretur; nocte quadam ei per visionem astitit, & dixit: Vade ad Abundium Mansionarium, & roga illum, atque ipse tibi salutem restituet. Cumque illa de tanta visione certa esset, sed quis esset Abundius ignoraret; cœpit huc illucque per ecclesiæ loca se trahere, ut quis esset Abundius investigaret. Cui repente ipse factus est obviam quem quæsivit, eique dixit: Rogo te, Pater, indica mihi quis est Abundius Custos? Cui ille respondit: Ego sum. At illa inquit: Pastor & nutritor noster Petrus Apostolus ad te me misit, ut ab infirmitate ista liberare me debeas. Cui ille respondit: Si ab ipso missa es, surge: manumque ejus tenuit, & eam in statum suum protinus erexit. Sicque ex illa hora omnes in ejus corpore nervi ac membra solidata sunt, ut solutionis illius signa ulterius nulla remanerent. Sed si cuncta quæ in ejus ecclesia gesta cognovimus, evoluere conamur, ab omnium jam procul dubio narratione conticescimus. Hæc S. Gregorius.

[2] Cultus sacer hujus Sancti perseverat in ecclesia Vaticana, in qua Officium Ecclesiasticum præscribitur de SS. Tiburtio, Valeriano & Maximo Martyribus; cum commemoratione S. Abundii Confessoris, [Colitur officio Ecclesiastico.] Mansionarii S. Petri, in primis Vesperis & Laudibus: & hæc de eo in Tabulis martyrologii Romani recitantur: Romæ S. Abundii Mansionarii Ecclesiæ S. Petri. Memoria quoque depositionis S. Abundii ad hunc diem refertur a Molano in prima editione Vsuardi a se aucti, & a Canisio in Martyrologio Germanico. Aliquod ejus elogium ex prædicto Dialogo sumptum habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & Brautius Episcopus Sarsinæ hoc eum disticho celebrat:

A Petro sancto contracta puella remissa,
Sospes ab ignoto reddita virgo redit.

[3] Galesinius, eumque secutus Ferrarius in Catalogo generali ad IV Ianuarii ista habent: Romæ S. Agontii Custodis ecclesiæ B. Petri Apostoli. Vbi in notis ambo allegant citatum locum S. Gregorii, ut videatur ex mendoso codice Galesinius Agontium loco Abundii scripsisse. [refertur etiam 4 Ianuarii.] Addunt ambo eum quievisse in Domino anno salutis DLXIV.

DE SANCTO LANTBERTO,
EX ABBATE FONTANELLENSI ARCHIEPISCOPO LVGDVNENSI.

CIRCA AN. DCLXXXVIII.

[Præfatio]

Lantbertus ex Abbate Fontanellensi, Archiepisc. Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Fontanella, ad Sequanam fluvium in hodierna Normannia, inter Rotomagum & Oceanum illustris Abbatia, seculo Christi septimo a S. Wandregisilo extructa est, a quo etiam S. Waudril vulgo nuncupatur. [Chronicon Fontanellæ,] Huic fundatori ac primo Abbati subrogatus est S. Lantbertus, de quo nunc agimus. Extat Chronicon Fontanellense, subinde ex nostro apographo a nobis citatum, postea a Luca Dacherio tomo 3 Spicilegii vulgatum, tempore Ludovici Pii Imperatoris exaratum: & quod tunc temporis in primo suo vigore esset ratio temporis ab ortu Christi computandi, eique inserendi Indictiones cum annis aut saltem nominibus Romanorum Pontificum; idem præstitum ab auctore dicti Chronici & dicti monasterii scriptoribus; etiam in anterioribus seculis, in quibus necdum similis calculus in Gallia fuerat assumptus. Hinc non absque mendis variis similes notæ intrusæ leguntur in Actis SS. VVandregisili, [& Vitæ variæ Sanctorum habent annos Christi perperam insertos.] Lantberti & successorum Abbatum, imo etiam in Vita S. Audoëni Archiepiscopi Rotomagensis, a quo S. VVandregisilus sacris Ordinibus initiatus, in ejus diœcesi suum monasterium construxit: Extat duplex Vita S. VVandregisili, utraque ab auctore coævo; in cujus altera, auctore Fontanellensi monacho, ex Chronico Fontanellensi; ut sciretur quando dictum monasterium esset constructum, hæc temporis nota est inserta: Cœptum hoc opus ab anno Dominicæ Incarnationis DCXLV, sub die Kalendarum Martiarum, Indictione III, qui erat annus Regis Chlodovei XI, Pontificante Sedem Romanæ Ecclesiæ anno VII beatissimo Papa Martino. Hæc ibi. Verum dicto anno DCXLV tantum convenit Indicto III. At S. Martinus Papa solum creatus est mense Iulio anni DCXLIX, ac proinde multo magis abest annus ejus VII, quem habuit mense Martio procul a Sede sua Romana in exilio, jam tunc substituto in ejus locum S. Eugenio II Vicario. Demum annus XI Chlodovei inventus ab iisdem, quia volebant eum patri suo Dagoberto I substitutum anno DCXXXIII & quidem a die XIX Ianuarii, ut scilicet anno Chlodovei III, Christi DCXXXV, assererent SS. Eligium & Audoënum consecratos Episcopos fuisse die XIV Maii, Dominica ante Rogationes sive Ascensionem Christi, quod dicto anno cyclo, Lunæ 9, Solis XXVIII, littera Dominicali A, & Paschate in diem IX Aprilis concurrente, ista hoc modo convenissent. Verum quomodo prædicta de consecratione Episcoporum Eligii & Audoëni sint accipienda, tradimus in Diatriba de tribus Dagobertis Regibus Francorum innovata & stabilita, & novis characteribus temporum illustrata, ante tomum tertium hujus mensis Aprilis: unde concludimus, in dicto Chronico Fontanellensi obitum Dagoberti I ad quinque annos anteverti.

[2] Dicimus autem Dagoberto anno DCXXXVIII, die XIX Ianuarii mortuo, [Anno 648 Fontanella extructa:] succeßisse Chlodoveum II, ejusque annum regni XI convenire in annum DCXLVIII, quo anno Fontanellense cœnobium ædificari cœpit die Kalendarum Martiarum. A quo die vixit S. VVandregisilus usque ad XXII Iulii, anni DCLXVII, quo mortuus est, anno regiminis XIX, mense IV die XXI, qui dicitur in dicta S. VVandregisili Vita undecimus annus Chlotharii III, [an 667 S. Wandregisilo succedit S Lantbertus,] qui patri suo Chlodoveo anno DCLVI succeßit. Hujus ergo Chlotharii anno XI, Christi DCLXVII adhuc mense Iulio, est S. Lantbertus Abbas Fontanellensis creatus: & quia idem monasterium rexit annos XIII, menses VIII, reliquit, illud anno DCLXXXI saltem ad finē fere Martii, quo ordinatus est Archiepiscopus Lugdunensis: Interim dum esset Abbas, mortuo Rege Chlothario III, anno DCLXX versus finem declinante, succeßit Frater junior Theodericus, eoque pulso anno DCLXXI Childericus ex Austrasia advocatus, qui cum non plene annos quatuor rexisset, [ordinatus an. 681 Archiep. Lugdunen.] occisus anno DCLXXV habuit Theodericum fratrem successorem: cujus anno VI succeßit S. Lantberto in regimine cœnobii Fontanellensis S. Ansbertus: & hujus annus secundus convenit in annum VII regni Theoderici, prout Aigradus tradit in Vita S. Condedi XXI Octobris, & calculum nostrum confirmat. Imo in eadem S. Condedi Vita annus III Theoderici Regis, & annus XI S. Lantberti (nam ita characteres inversos IX corrigendos esse locus ante indicatus exigit) ad diem X Octobris conveniunt in annum Christi DCLXXVIII. At dictus Ansbertus, a S. Lantberto aliisque Episcopus consecratus est in Archiepiscopū Rotomagensem, cum XXIV Augusti, obiisset ejusdem urbis Antistes S. Audoenus, anno DCLXXXIII, [consecrat an. 683 S. Ansbertum Archiepisc. Rotomagen.] est post annos regiminis tres & quadraginta, menses quatuor & dies decem. Vbi iterum interpolatores Fontanellenses annum DCLXXVII, in Vita edita & MS. apposuerunt. sed ex principiis eorum positis debebat esse annus sequens DCCLXXVIII, forte facili amanuensium errore perperam notatus. Quamdiu autem S. Lantbertus dictam Ecclesiam Lugdunensem rexerit, non constat. Mabillon annum obitus refert ad annum DCLXXXVIII; sed quo nixus fuerit argumento, non indicat.

[3] Acta S. Lantberti, uti etiam SS. Ansberti & Condedi, scripsit Aigradus auctor coævus. Sed solum hactenus aliquod eorum fragmentum, [Datur fragmentum Vitæ cum analectis] repertum a Luca Dacherio editumque in Appendice Actorum, quæ de Sanctis Ordinis Benedictini ediderunt Dacherius & Mabillonus: ex quorum parte 2 tomi 3 hic damus idem fragmentum, & notationibus nostris illustramus: eique subjungimus, quæ de eodem habentur in Actis SS. Ansberti, Hermelandi, Eremberti & Condedi; qui omnes sub ipso S. Lantberto vitum apud Fontanellenses monasticam egerunt. Illustris etiam ejusdem S. Lantberti mentio est in citata S. VVandregisili Vita: quæ fere eadem, uti nonnulla ex Vita S. Ansberti, repetuntur infra in Fragmento hujus Vitæ, & ideo ea omittimus.

[4] Cultus sacer S. Lantberti apud Fontanellenses antiquus vel inde colligitur, [cultus sacer,] quod apud eos extiterit vetus aliquid apographum Martyrologii Hieronymiani, in quo uti ad XXII Iulii primo loco refertur cum illustri encomio memoria S. Wandregisili, & ad IX Martii sub finē memoria S. Ansberti, & ad XXX Aprilis translatio S. Eremberti; ita ad hunc diem XIV Aprilis adscripta fuerunt ista verba: Et in Lugduno civitate transitus Domni Landiberti Episcopi. Quæ verba postea in Lucensi codice a librario inter Martyres Interamnenses, de quibus egimus fuerunt intrusa; forte quod ante fuissent ad marginem adscripta. In MS. codice Blumiano ejusdem Martyrologii Hieronymiani, paucis mutatis, dicitur Depositio Landiberti. In MS. Martyrologio Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ, quæ est dictæ urbis primaria, ista leguntur: Transitus S Lantberti Episcopi Lugdunensis, discipuli S. Wandregisili, & secundi post ipsum Rectoris cœnobii Fontanellensis. Quæ fere eadem habentur in MS. Florario Sanctorum. In vetusto Breviario Fontanellensi ejus festivitas rubeis litteris exprimitur. Meminerunt ad eumdem diem S. Lantberti Grevenus & Molanus in Additionibus ad Vsuardum, & iterum Molanus cum longiore encomio in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Saussajus in Martyrologio Gallicano, Canisius in Germanico, & cum hisce Tabulæ Martyrologii Romani his verbis: Lugduni S. Lamberti Episcopi & Confessoris. Fuimus nos anno MDCLXII Lugduni & Fontanellæ, didicimusque in hoc cœnobio eum solenni cultu celebrari: at Lugduni accepimus Kalendarium ac Vitas Sanctorum Breviarii Lugdunensis, auctore Stephano Vernaio Presbytero, unde habemus illustre encomium ex ejus Actis desumptum: quale edidit, sed multo amplius, Theophilus Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium.

[5] Controversia nuper est exorta de Regula, quam suis præscripserit S. VVandregisilus, & servarint SS. Lantbertus & Ansbertus. [etiam apud Benedictinos.] Nos extra lineas disputationis ad Vitam S. Ansberti adduximus longum elogium VVionis, ac dein citavimus Dorganium & Menardum. Eodem modo hoc loco facimus. Trithemius lib. 4 de Vitis illustribus Ordinis S. Benedictini cap. 4 celebrat S. Lantbertum, sed perperam Archiepiscopum Bituricensem facit: quo errore emendato inscripserunt eum Martyrologiis Benedictinis VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. Opponit se Benedictinis Carolus Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum 667 num. 1 & seqq. & ad annum 734 num. 69. Contra Ioannes Mabillon in Præfatione ad partem 2 tomi 3 Actorum de Sanctis Benedictinis num. 35 & sequentibus, propugnat Benedictinos & alterius argumenta rejicit: quæ omnia ibidem apud dictos auctores videri possunt. Quidquid sit de oppositione Cointii, sufficit antiquus cultus S. Lantberti, quem possunt ac debent Benedictini inter sui Ordinis Sanctos retinere.

[6] Vitæ jam dandæ hic titulus præferebatur: incipiunt Actus B. Lantberti Abbatis, qui secundus post B. Genesium factus est Præsul Ecclesiæ Lugdunensis, [Titulus Vitæ.] & post almificum Wandregisilum Rector cœnobii Fontinellensis per annos tredecim & menses octo, qui etiam Duseram cœnobium construxit in regione, quæ vocatur Provincia, super fluvium Rhodanum, cujus tempore plurima Ecclesiæ nostræ adcreverant. Hæc ibi. Ex quibus colligimus Auctorem Vitæ fuisse monachum Fontanellensem, & ut diximus Aigradum auctorem coævum. Fuit autem S. Lantbertus secundus a S. Genesio Episcopus Lugdunensis, id est, ejus proximus successor.

FRAGMENTUM VITÆ.
Ex MSS. a Luca Dacherio erutum.

Lantbertus ex Abbate Fontanellensi, Archiepisc. Lugduni in Gallia (S.)

BHL Number: 4675

[1] Lantbertus vir valde clarissimus, & nobilissimi generis prosapia ortus, a patre, nomine a Erleberto editus territorio Taruennico, succedit primus in regimine cœnobii magno Domini Sacerdoti atque in Christo admirabili Patri b Wandregisilo. [S. Lantbertus Taruanensis,] Hic in aula Regis juvenculi Chlotharii, filii c Chlodovei, sub seculari prius habitu militavit, licet ejus mens alterius militiæ plus anhelaret, [aula Regis relicta] sicuti eventus rei indicio est. Anno denique juvenculi Regis d octavo, militia Regis corruptibilis deserta, gladiisque e ferro formatis exutus, ad fulgida Christi castra devotissime convolavit; & indutus galea salutis, lorica fidei, ac gladio sancti Spiritus contra invisibilem hostem feliciter dimicavit. Tonsuram quoque capitis in isto cœnobio, sub sanctæ memoriæ prædicto venerando Patre Wandregisilo, suscepit, quarto videlicet anno ante, quam ipse famulus Christi viam ingrederetur Patrum. Hujus namque avunculi, viri clarissimi atque in seculo nobilissimi, quorum vocabula sunt e Rotbertus ac Altbertus, fuerunt (quorum prior Rotbertus summus palatii tum temporis fuerat Referendarius, [Fontanellam ab avunculis deductus, fit monachus:] secundus Altbertus sequenti tempore ab ipso sancto viro Lantberto f Clericatus suscepit habitum) qui eumdem clarissimum virum ad istud Fontanellense honorifice deduxerunt cœnobium, licet ab hac eum vellent intentione reflectere, ut in populari potius permaneret habitu. Qui in die suorum præcisionis capillorum inter alia diversarum specierum munuscula, septuaginta auri solidos prædicto magno Patri contulit, quod in ornamentis suis fabrefactorio opere insitum erat, in baltheo videlicet, zonis atque armillis. Erat namque ditissimis atque honorabilibus parentibus, atque in domo regia non mediocriter honorandus, sed in maximo fulgens honore: nempe sicut nobilem se exhibebat seculi negotio, ita nobiliorem reddidit vitæ innocentia. Diligebat autem illum prædictus admirabilis cœnobii Pater, pro insignita ei castæ conversationis operatione. Quo vero ordine post ipsum regiminis assumserit ordinem, in præsenti nunc dicendum est opere.

[2] Cum beatus igitur antefatus Christi g Wando per X & IX annorum spatia & mensium h quinque hoc cœnobium a primo ædificationis suæ die in regimine tenuisset, [succedit S. Wandregisilo:] jamque foret in decrepita & veterana ætate positus, idem nonaginta sex annorum ante obitus sui diem modico corripitur languore. Jamque in extremis posito atque in agone suæ dissolutionis intento, interrogat ab eo universum agmen Fratrum, quem sibi post suum discessum instituat Rectorem. Quibus tale fertur dedisse responsum: Deus vobis, carissimi Filii, post meum obitum credo quia optimum providebit Rectorem: ejus tamen supplex famulus imploro clementiam, ut suæ familiæ dignum tribuat dispensatorem, qui duplicem ei tribuat alimoniam. Vos vero, carissimi, voluntati ejus consulite, & quæ agenda sunt in ejus semper arbitrio ponite, meumque cursum amplius fatigare nolite, imo precibus vestris me protegitote, atque mearum admonitionum semper mementote. Christo summo omnium pastori vestri curam hodie commendo: ipse vos concedat sic mea parvissima monita mente retinere, suaque suavissima præcepta jugiter custodire, ut ad ejus mereamini æternam claritatem feliciter pervenire. Duo tamen adsunt in præsentia vestri, jucundissimi mei filii, quibus post modicam meam dissolutionem regiminis succumbet locus. Erat autem is Lantbertus unus e duobus, alterque clarissimus Ansbertus, utrique virtutibus excellentissimæ religionis satis insigniti atque in Dei opere sodales. Hanc sacram allocutionem idem Dei famulus cum explesset, animam suam cælo reddidit, angelicis choris sociandam, ad felicitatem paradisi possidendam, XI Kalendarum die, i feria VII, Indictione VII. Post cujus gloriosissimum transitum omnis caterva monachorum Christi exorat clementiam, triduanum celebrans cum omni devotione jejunium. Quo devotissime celebrato, eligit prædictum Lantbertum regiminis loco subrogandum, [& præfuit annos 43 & menses 8,] anno Incarnationis dominicæ DCLXV, Indictione supra scripta, qui erat præfati juvenculi Regis Lotharii annus undecimus; porro Vitaliani Papæ k septimus jam fluxerat annus. Perseveravit autem in eodem cœnobio annos tredecim, & menses octo sub tribus fratribus Regibus, sceptra regni Francorum per ordinem vicissim tenentibus, id est Chlothario, Childerico, atque Theoderico.

[3] Erat autem isdem venerandus Pater Lantbertus opere castus, [ob virtutes Regibus venerabilis,] caritate diffusus, fide firmissimus, in consilis providus, in bonitate conspicuus, in colloquiis affabilis, atque in omni re optima promptus; statura quoque procerus, aspectuque decorus: ab ima pedis planta usque ad capitis verticem summum erat elegantissimus. Cuncti denique Reges antefati haud eum aliter tam in collocutionibus mutuis, quam etiam in privilegiorum seu epistolarum descriptionibus quas eidem porrigebant, vocare volebant Domnum & in Christo Patrem nostrum venerabilem Lantbertum Abbatem. Nam postquam vita functus est præfatus juvenis Rex Chlotarius, l fratresque suos Childericum & Theodericum superstites reliquisset, ortaque esset inter ipsos valida contentio pro fastigio Regni; aliis Hilderici parti faventibus, aliis in Theodericum declinantibus; ita iste vir venerandus cautum se reddidit, ut in neutram partem declinaret, donec populi pars æmulam sibi partem superaret. Elevato namque in sede Regni Hilderico, in tanto apud eum est honore habitus, ut quidquid ab illo postulasset, absque alicujus obstaculo difficultatis promereretur. Quod etiam ex largitionibus quarumdam possessionum, [iisque de throno contendentibus medius,] quas eidem venerabili Patri & isti cœnobio contulit, liquidum fore constat. Denique ad petitionem Reginæ suæ Bilhildæ atque venerabilium Episcoporum, id est bonæ recordationis m Leodegarii Episcopi, qui postea gloriosissimus effectus est Martyr, n Nivonis etiam Episcopi, [ab Childerico prædiis donatur.] & Ermonii; atque illustrium virorum, quorum hæc sunt nomina, o Fucoaldi, Amalrici, Wlfoaldi Majoris domus regiæ, p Bavonis, Waningi, Adalberti, Gerini fratris clari præfati Leodegarii Episcopi, largitus est præfato venerando patri fiscos duos, quorum sunt vocabula, q Ulmius, & Warinna, qui sunt siti in pago Tellau juxta fluvios Tella & Warinna nominatos, cum universis adjacentiis eorum, id est Crisciaco, Seda, Magneroto, & item Magneroto, Neon & Toscarias, simulque terram super littus maris, & areas salinarum piscationumque, quæ ibidem institutæ erant; vineas etiam in Warnaco, super fluvio Sequana, sitas in pago Vilcassino, cum omni integritate earum. Hæc universa, auctoritate sua duo privilegia condens, eidem venerabili Patri istique Cœnobio Fontanellensi jure firmissimo in ævum contradidit possidenda. Edita est autem hæc regia largitio Arlauno jucundo palatio, r XII anno præfati Regis in Austria, qui fuerat primus in Neustria; porro ejusdem Rectoris Cœnobii lucidissimi anno s quinto, ex quo regiminis locum sortiebatur post decessum felicissimum magni Patris Christique clarissimi Sacerdotis Wandregisili. Plurimæ namque ejusdem Regis diversarum possessionum largitiones ad ipsum reverendissimum Patrem editæ usque nunc exstant, quas etiam dinumerare laboriosissimum est. Hic enim inter alia diversa donaria, etiam de saltu Gemeticensi eidem venerabili Patri partem contulit: unde nonnulla manent apud nos privilegia, quæ pro munere sacro in isto Cœnobio recondita tenentur. Ipsis namque, si quis ea lectioni rata duxerit, inveniet loca designata, per quæ ipsius donationis meta terminatur.

[4] [Cum S. Filiberto Abbate litem habet.] Orta est illo in tempore lis non modica inter ipsum venerabilem Patrem Lantbertum ac reverendissimum Gemeticensis cœnobii Rectorem t Filibertum pro ejusdem saltus terminatione: quos gloriosæ recordationis magnus Rotomagensis Ecclesiæ Pontifex Audoenus una cum sua auctoritate, simulque præfati Regis epistola pro eadem re sibi directa, ad veræ pacis concordiam revocavit, æquaque sorte ipsum saltum inter eosdem almificos Patres divisit. Et quia Patris Lantberti major fore portio videbatur, præfatus Antistes una cum ejus consensu ex eadem divisione basilicæ clari Martyris Christi Dionysii, quæ sita est super ora alvei Sequanæ, in loco qui nuncupatur u Duro-Clarus, ubi Lidoaldus regiminis locum tenebat, aliquam contulit portiuncuculam. Erat namque sanctitate perspicuus, cujus talia semper fuerunt perfectionis insignia, ut viam salutis sacris prædicationibus civibus suis aperiret, & imperitos populos lucidis exemplis instrueret, discordes etiam vigore superni Spiritus inflammatus, summa industria ad nitorem concordiæ revocaret.

[5] Antefatus autem x Rex Childericus insidiis satellitum suorum, y Amalberti videlicet & Ingolberti, [Childericus cum Dagoberto filio occiditur.] simulque Bodilonis, nec non & Lupi aliorumque, una cum conjuge sua, vocabulo Bilhilde, filioque nomine z Dagoberto, vita & regno privatus est: quorum corpora prænominatus maximus … Reliqua desunt.

ANNOTATA.

a Erlebertum ex antiquis Comitibus Bononiensibus, Ambianensibus, Teruanensibus & Thurnhemiensibus deducit Malebrancus lib. 3 de Morinis, & ipsum Erlebertum appellat Dominum Kernensem, quem Lector consulat.

b S. Wandregisilus mortuus est an. 667, 22 Iulii.

c Chlodoveo II mortuo an. 656, succeßit Chlotharius III.

d Ergo anno Christi 663.

e Rotbertus sive Robertus pater S. Andragismæ sive Andragisinæ, quæ fuerat desponsata S. Ansberto, successori S. Lantberti apud Fontanellenses & dein Archiepiscopo Rotomagensi, in cujus Vita 9 Februarii num. 4 ista leguntur. Genitor hujus sanctæ Virginis, illustris Rotbertus, generosa ex stirpe proditus, gerulus fuerat annuli Regis Chlotharii, & dein num. 6. Illustris Rotbertus, & frater ejus Altbertus avunculi erant sancti Patris Lantberti, successoris in ordine regiminis B. Wandregisili, originem ducentes ex territorio Teruanensi.

f In eadem S. Ansberti Vita dicitur Altbertus sub Abbate Lantberto in Fontanella monasterio monachus effectus.

g Is est Wandregisilus, cognomento Wando, uti Acta ejus habent.

h Mensium fere quinque, scilicet a Kalendis Martii, quibus dicitur cœpta extrui Fontanella, anno 11, Chlodovei Christi 643, & mortuus est an. 667 22 Iulii, anno regiminis 19, mense quarto, die primo & vigesimo, uti in ejus Vita legitur.

i Hæc inserta sunt a posteris ex Vita ejus interpolata, & conveniunt anno 665, quando littera Dominicali F dies 22 Ianuarii incidit in feriam VI, & erat Indictio VIII, sed hic inverso numero uno dicitur feria VII, & Indictio VII. Verum dictus modus annorum Christi & Indictionis non erat tunc visitatus, sed tempore Ludovici Pii adjunctus est.

k Nec hic annus convenit. S. Vitalianus electus est anno 656, 31 Iunii, ergo dicto anno 665 die 22 Iulii, jam fluxerat fere annus 10, & anno 667, quo diximus mortuum esse, annus fere 12. In Vita S. VVandregisili dicitur annus Vitaliani nonus.

l Anno 670 Chlotario mortuo, primo subrogatus est Theodericus, quo dein amoto Childericus, ante Rex Austrasiæ.

m S. Leodegarius sublimatus super omnem domum Childerici, mortuus sub Theoderico, ex sententia Ebroini post varia tormenta 680 occisus: colitur 2 Octobris.

n Quinam hi sint non æque constat. Verum ex nostro sensu Nivo, aliis Nivardus dicitur; & fuit Archiepiscopus Remensis, qui cum S. Leodegario, præsente eodem Rege Childerico, subscripsit epistolæ S. Bercharii Abbatis, quo hic cœnobio suo Dervensi plures villas largitur. Ast Emmonius videtur aliis Emmo dici, & est Archiepiscopus Senonensis; quem Odorannus & Clarius in suis Chronicis Senonensibus asserunt obiisse anno 675.

o Hi tres memorantur in Vita S. Bercharii, huic auxiliati ut fundus Dervensis a Childerico Rege donaretur, & scribuntur Fulcoaldus, Almaricus & Vulfandus: ubi per errorem Almaricus appellatur Major-Domus, quæ dignitas hic attribuitur Vulfoaldo, uti etiam in Vita S. Leodegarii, & S. Præjecti, Episcopi Arvernorum 25 Ianuarii, & Senior-Domus appellatur.

p Ex his noti sunt S. Waningus cujus Acta dedimus 9 Ianuarii & Gerinus una cum fratre S. Leodegario occisus.

q Sunt etiamnum parochiæ, Ulmo vulgo & Verneol in diœcesi S. Leodegarii Augustodunensi & Archipresbyteratu Corbigniacensi, ubi item amnis Warinna vulgo la Varenne & Tella, unde ditio Tellau. Tellau pagus etiam traditur in Vita S. Hugonis 9 Aprilis esse in confinio Normanniæ.

r Legebatur XI anno, facili amanuensium errore. Namdedimus 25 Martii diploma S. Humberti ex originali MS. Maricolensi, & sigillo hujus S. Humberti munito, anno Childerici Regis duodecimo, & quidem XV Kalendas Aprilis, uti interposuit Baldericus lib. 1 Chronici Cameracensis cap. 27, quod aliunde potuit scire.

s Annus quintus Lantberti cœpit mense Iulio anni 671, & duravit usque ad Iulium anni 672. Potuit ergo mense Martio Childericus egisse annum 12 regiminis in Austrasia, & dein post mensem Iulium cœpisse in Neustria regnare.

t S. Filibertus aliis Philibertus fundator & primus Abbas Gemmeticensis, vulgo Jumieges, eodem istic tempore floruit, mortuus sub Theoderico Rege 20 Augusti quo colitur.

u Duroclarus vulgo du-Clair oppidulum ad Sequanæ, excurrentis ripam dexteram.

x Childericus Rex non plene annos quatuor in Neustria præfuisse dicitur in Vita S. VVaningi, occisus anno 675 labente.

y Meminerunt Ingolberti Amalberti & Bodilonis, Historia jussu Childebrandi scripta, c. 95 & Gesta Francorum cap. 45, & addunt conspirasse reliquos majores natu Francorum, ex quibus fuit hic indicatus Lupus, qui ut pessimus Dux in exilium retrusus jussu Theoderici diciturapud Chesnæum ex MS. Regis Britanniæ tomo 1 pag. 795.

z Hinc colligimus errorem illapsum in Vitam S. Audoëni, ubi Dagobertus filius Sigeberti, loco Childerici dicitur, quia alter Dagobertus Rex Austrasiorum fuit in suo regno anno 680 occisus.

ANALECTA.
Ex Actis SS. Ansberti, Hermelandi, Eremberti & Condedi.

Lantbertus ex Abbate Fontanellensi, Archiepisc. Lugduni in Gallia (S.)

BHL Number: 3851

AUCTORE G. H. EX VARIIS

[1] [Consilio S. Ansberti utitur:] Aigradus in Vita S. Ansberti ista de S. Lantberto scribit: Inspirante gratia Divinæ caritatis beatum Christi famulum Ansbertum idem venerabilis Pater venerabatur ut patrem, diligebat ut filium: eratque eis in Domino cor unum & anima una. Is autem, qui regiminis susceperat curam, ad consulta sancti Patris Ansberti, in tractando grege Christi a secundum normam sanctorum Patrum strenue cuncta atque irreprehensibiliter gerebat: quorum exemplis piæ actionis, ac verborum sedulis exhortationibus plurimi excitati, carpebant itinera sanctæ conversationis.

[2] Huic venerando Patri Lantberto Theodoricus Rex, [Duseram in Provincia accipit a Rege:] filius Chlodovei Regis & Bathildis Reginȩ, largitus est patrimonium aliquod, quod situm erat ultra fluvium Rhodanum, in regione, quæ proprie vocatur Provincia, eo videlicet modo, ut hoc prædium monachis, in cœnobio Fontanellæ morantibus, luminaria ministraret ecclesiæ, in oleo & ceteris hujus rei necessariis. In quo loco prædictus Pater egregium condidit cœnobium monachorum, directis ex cœnobio Fontanella monachis, [ibique monasterium extruit:] qui illud laudabile opus diligenter executi sunt. Et de prædio parvo magnum hactenus extat monasterium monachorum, & in illa regione ab aliis præcipuum, b incursione nefandæ gentis Agarenorum tempore depopulatum.

[3] Sub cujus etiam regione B. Hermelandus, ex prædicto monasterio Fontanella, rogante venerabili Pontifice Paschario Nannetensis urbis, in eamdem regionem Nannetensem ab ipso Patre Lantberto directus, in quadam insula alvei Ligeris, [aliud ad Ligerim per S. Hermelandum,] quæ vocabatur Antrum, juxta nominis ejusdem proprietatem, monachorum venerabile ædificavit cœnobium. In cujus largitione prædictus Antistes Pascharius statuit, ut post decessum ejusdem venerandi Patris Hermelandi, ex monasterio Fontanella, per cuncta succedentia secula, sibi instituant Rectores, universi præfati loci habitatores; veluti largitiones ejusdem loci, quȩ adhuc in præfato monasterio Fontanella servantur, apertissime declarant.

[4] Prædicto etiam Patre Lantberto regimen loci tenente, [suscipit SS. Erembertum & Condedum] beatus Christi Pontifex Erembertus Tolosanæ urbis, & sanctus Presbyter Condedus & anachoreta, Britannia insula ortus, in prædicto monasterio Fontanella monachicum Deo dignum & nomen assumpserunt & habitum. Plurima autem de tanto Patre, nisi ad alia festinaremus, Deo digna & loco utilia, per eum & sub ejus regimine gesta, dici poterant, quæ in ejus gestis olim plenius memoriæ tradidimus, posteris intimanda.

[5] Quo vero ordine in Lugduno, celeberrima urbe Galliæ, Pontifex sit subrogatus, [S. Genesio defuncto fit Episcopus Lugdunensis:] brevi sermone narrabimus. Defuncto igitur S. Genesio, Præsule ejusdem urbis, cujus Deo dignam vitam laudabilia commendant gesta; illico pius Rex Theodericus & inclytus Princeps Pipinus, Ansigisi filius, consobrinus videlicet beati Patris Wandregisili, cum Proceribus palatii salubre agentes consilium, Divina utique providente jussione, in præfata urbe, cum unanimi ejusdem regionis populi voto, ejusdem urbis eum constituerunt Antistitem. Sed cum diu humilitate nimia renitens nollet suscipere, Regali jussione & Sacerdotali electione compulsus, præfatæ metropoleos urbis c ordinatur Pontifex. Sicque ad eamdem provinciam cum honore Sacerdotii sui condigno directus, humilitatis ac sanctæ prædicationis piæque actionis exemplis, [sancte moritur,] gregem Christi sedulo moderamine irreprehensibiliter rexit. Ibique a Deo vocatus, vinculis terrenæ corruptionis exutus, ad supernæ civitatis gaudia feliciter migravit.

[6] Ex prædictis Sanctis, qui vixerunt sub S. Lantberto, primus est Hermelandus, aut Ermenlandus, [S. Hermelandum sacro habitu induit] cujus Vitam a coævo scriptam illustravimus ad XXV Martii, ex qua pauca hæc decerpimus de Lantberto. Beatissimus Ermenlandus, cum Regis optimatumque benedictione palatio egressus, ad Fontanellæ monasterium, ubi venerandus Landbertus regularis præerat monachorum Pater, concito pervenit cursu. Conversionem namque in præfato expetiit cœnobio, & ab ipso Abbate Fratribusque omnibus effectum suarum obtinuit precum. Juxta morem autem monasticæ vitæ d in cella novitiorum probatus, perfectionis votum promissione confirmavit sacra; omnibus ita ornatus virtutibus, [admittit ad professionem:] ut inter ceteros commilitones, ut lucifer ceteris stellis clarior, radio virtutum conspicuus refulgeret. Quod sagaci venerabilis Abba Landbertus deprehendens intuitu, quem erudiendum discipulatus susceperat gratia; [& Sacerdotem curat ordinari.] veluti magistrum pro ejus virtutum venustate venerans, amabat. Sacris quoque altaribus dignum eum approbans, Sacerdotem eum sibi ordinari fecit ab Episcopo …

[7] Igitur eo tempore, quo prædictus vir Domini Ermelandus talibus in cœnobio pollebat virtutibus, piæ recordationis Pasquarius Episcopus Namnetensem Pastorali devotus cura regebat Ecclesiam… Considerans vero suum populique cor, [Legationem excipit missam a S Pasquario Ep. Namnetensi,] aspirante Domino hujus rei voto, unius voluntatis effectum… ad venerabilem Landbertum Abbatem, qui tunc Fontanellæ cœnobium sub sacro habitu vitæ monasticæ gubernabat, strenuos direxit nuntios, exorans per eos ejus sanctitatem, quatenus ejus largitate suum populique desiderium votorum obtineret effectum. Qui benedictione sui Pontificis muniti, atque ab eo egressi, iter carpendo, ad sacrum Fontanellæ monasterium, Domino duce, agiliter pervenerunt. Cumque a Fratribus bene excepti atque venerabili Landberto fuissent exhibiti; ex præcepto sui Patris, talibus eum allocuti sunt dictis: Vestræ sanctitatis nimium amator Pasquarius Pontifex, devotione flagrans sacra, precibusque universæ plebis sibi commissæ instigatus, [petente monachos pro monasterio construendo:] æstuanti desiderat voto, quatenus in ejus parochia monachi, se eis locum præparante, vitam regularem exempli gratia, ad profectum sanctæ Ecclesiæ perpetuamque laudem Dei, teneant. Ediscens autem, fama vestræ sanctitatis longe lateque pervolante, vestram congregationem venustate hujus religionis plus ceteris clarescere, precatur ut vestra ei sancta largitas religiosissimos mittat monachos, qui hanc vitam optime tenere, aliisque tradere sciant: ut ea quæ desiderat per eos implere valeat.

[8] Qui cum tali devotione Sacerdotem Dei cum plebe sibi commissa fervere cognosceret, primum omnipotentissimæ individuæque Trinitati summas retulit gratias, deinde vocato B. Ermenlando monacho, petitionem venerabilis Pasquarii iterum coram eo exponi jussit, [addicit se missurum S. Hermelandum & alios monachos] ac demum responsum in hunc modū dedit: Vota quidem, filii carissimi, Pasquarii Episcopi ejusque sancti gregis constat, sicuti divinitus inspirata, sanctissima redolere devotione: atque ideo ut particeps tanti voti esse merear, licet magno destituar solatio, petitionem a nostra parvitate postulatam, per carissimum mihi hunc fratrem Ermelandum, aliis cum eo Fratribus missis, perficere studerem; si certissime nossem ab eo ita cœnobium constitui, ut futuris temporibus Fratres in eo constituti, quantum ab eo vitari potest, nullius infestatione turbarentur. Vita siquidem nostri Ordinis summam expetit quietudinē, & nihilominus magnum patitur dispendium, cum intente cælestia contemplatur, si querimoniis pravorum a supernorum avocetur inspectione. [si cœnobium bene stabiliatur,] Si igitur in suæ Ecclesiæ prædio cœnobium construxerit, in quo isti, quos mittimus, aliique divinitus inspirati, eorumque provocati exemplo conversi e seculo, habitent, temporibus quidem ejus fortassis optata uti pace valebunt; post obitum vero ejus, si ipsum cœnobiū sub dominio sui successoris reliquerit, magnis (sicuti in nonnullis cœnobiis actum esse comperimus) cupiditatis instinctu, pravorum turbabuntur inquietudinibus; ita ut necessitas eos inde exire compellat, & errabundos circumquaque vagari cogat. Mihi vero si ita evenerit, qui commissos illuc dirigo monachos, multum incumbet periculi, illique nihil augebitur mercedis: [& regiis diplomatis confirmetur:] si autem perpetuæ retributionis intuitu monasterium ædificare desiderat, hortor ut regalibus illud manibus tuendum committat, & ut Regis clementia talem præceptionem facere dignetur, ut nulla alia potestas, maligno instigata spiritu, omni dominationis occasione sublata, molestiam habitantibus in eo ingerere audeat: quatenus regali defensi præsidio, pro ejus totiusque sui regni perpetua pace, libere, remota pravorum impulsione, Christi interpellent clementiam. Noli, inquiunt, noli cunctari talibus suspicionibus, Pater; nam certissime de bonitate Patris nostri Pasquarii confidere potes, quia juxta tui oris imperium omnem hujus operis causam Domino juvante perficiet.

[9] Tunc nuntiorum sponsionibus firmatus, dixit B. Ermelando: Nimium tua, carissime Frater, fidens religione, quamvis tua corporali absentia maximum dispendium mihi evenire non ambigam, [S Hermelandum 12 socios seligit:] te ad venerabilem Pasquarium cum duodecim Fratribus, quorum te in mea vicissitudine Patrem constituam, mittere volo: ut tuo dictante magisterio, monasterium, sicuti optat, construat. Nihil tamen ex hoc sine tua definitione agere tentabo, sed omnem hujus negotii causam tuo prudenti committo judicio. Ne quæso, inquit vir Sanctus, mi Pater, digneris super hoc nostram elicere voluntatem, quam pro Christo tuo tradidi arbitrio: sed quocumque me miseris libentissime, ac si divinitus mihi imperetur, ire conabor: tantum Domini voluntas & tua fiat. Tunc idem Pater gaudio repletus, ejus prȩclaræ congratulans obedientiæ, dixit: Eja, fili mi, arripe, ut miles Christi prosperum iter, sume laudabile opus, per quod tu aliique multi ad regna ingredi cȩlorum mereamini. Qui cum talibus illum aliosque, quos cum eo mittebat, hortaretur eloquiis, maximeque ut regulam sanctam virili tenerent custodia, ruentes ipsi, omnesque Fratres cum lacrymis in mutuos amplexus, invicem sibi osculum pacis dantes, dimiserunt eos, [& post mutuos amplexus dimittit,] imprecantes eis prospera cuncta fore, dicentes: Comitetur vobiscum gratia summæ Trinitatis, & omnia opera vestrarum manuum prospere dirigat, locumque vestrȩ habitationis ad multarum salutem animarum perenni custodia tueri & conservare dignetur. Qui benedictione postulata atque ubertim suscepta? cum legatis jam dicti Episcopi iter carpentes, ejus faciei se præsentare festinabant: orantes ut Christus solatium sibi tribueret perficiendi injuncti operis: & sic ad urbem Namnetensem Domino duce pervenerunt.

[10] Tunc basilicam beatorum Apostolorum Petri & Pauli B. Ermelandus cum sociis orationis gratia ingressus est. Audiens vero venerandus Episcopus eos advenisse, ineffabili exultans gaudio, dixit: Recordatus est mei Dominus, ut votum desiderii mei implere dignetur. B. Ermelandus ea quæ Pater ejus nuntiis ipsius opposuerat, [felici successu.] eorumque responsionem coram eo recitavit, ac demum subjunxit: Et nunc si consilio Patris mei tua sanctitas parere voluerit, prout Dominus exiguitati nostrȩ donaverit, quodcumque jusseris perficere conabimur. Sin autem aliud Paternitati vestræ placet, inviolata caritate, ad Patrem nostrū juxta ejus præceptum revertemur. Nullus me magis, dilectissime, inquit, Frater, hujus operis perfectionem perpetua constabilire desiderat firmitate, qui auctor fundatorque ejus videor esse. Et ideo secundum tuam Patrisque tui suggestionem nostrorumque nuntiorum sponsionem, non solum te cum cella, quam ædificare disponimus, cum omnibusque rebus, quas ibi confirmavero ad subsidium Fratrum inibi commorantium, secundum auctoritatem canonicam regiæ committam dominationi, ejusque vobis habere perficiam prȩceptum; quin etiam quidquid commodum atque utile ad perpetuam quietem illius loci tecum pertractare potuero, libentissime implere curabo.

[11] Alter supra nominatus discipulus est S. Erembertus, qui relicto Episcopatu suo Tolosano, secessit ad monasteriū Fontanellā, ubi tunc temporis venerabilis prȩerat Rector Landbertus, ibique aliquantulum in sancta degens conversatione, ultimo confectus senjo … feliciter migravit ad Christum, uti asseritur XIV Maij in ejus Actis.

[12] [Beneficia præstita SS. Eremberto, & S. Condedo.] Tertius est S. Condedus, qui ediscens fama pervolante, sancti Patris Landberti cœnobii Fontanellensis congregationem non minus ceteris religionis venustate clarescere; disposuit eorum se muniri consortio … Venit vir sanctus ad monasterium Fontanellæ, & post orationes ad Deum & salutationes fraternas & colloquia spiritualia, cum omnis humanitas, ut monastica dictat norma, eidem viro sancto cum suis omnibus fuisset exhibita, quos veluti Angelos S. Lantbertus susceperat Abba, atque aliquot diebus in præfato moraretur cœnobio, ac tantorum Patrum dulcibus frueretur alloquiis; demum votum sui cordis aperiens dixit, non satis sibi videri in religionis sanctitate sudare, si non & aliis quoque in prædicatione & exemplorum lumine radiando prodesset. Deinde ad consulta præfati Patris Lantberti locum aptum perquirit. Tunc cum benedictione & permissu Patris prædicti navigavit in insulam e Belsinnacam &c. Ita Aigradus in ejus Vita XXI Octobris.

ANNOTATA.

a Hinc Cointius arbitratur non fuisse Regulam S. Benedicti assumptam.

b Circa annum 725, ut dictum ad Vitam S. Ansberti.

c Anno 681, sub finem saltem Martij.

d Mabillon asserit facta hæc omnino ad mentem & sententiam S. Benedicti, in Regulæ cap. 58.

e Insula hæc sesquimilliari a Fontanella distans postmodum aquis sepulta, paucis ab hinc annis ex undarum illuvie emergere cœpit. Ita idem Mabillon.

DE BEATO BERNARDO
FVNDATORE CONGREGATIONIS DE TIRONIO IN GALLIA

ANNO MCXIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardus, fundator & primus Abbas SS. Trinitatis de Tironio in Gallia, Ordinis S. Benedicti (B.)

AUCTORE G. H.

§ I Tironium caput nonæ Congregationis in Ordine Benedictino Vita B. Bernardi scripta.

Monasticus, Status qui præ ceteris in Ecclesia Dei semper floruit, eximia religione ac sanctitate, suum qua fundatorem qua restauratorem præcipuum in Occidente nostro agnoscit sanctißimum Patriarcham Benedictum, [Ex Ordine Benedictino latissime propagato] cujus Acta illustravimus XXI Martij, quo die ex hac vita migravit anno DXLII. Hic enim cum scripsisset Monachorum Regulam, laudatam a S. Gregorio Magno, ut discretione præcipuam & sermone luculentam, non tantum propagata illa est per omnes Europæ provincias, innumeris monasteriis, per Discipulos & successores ejus, seculorum paucorum decursu fundatis: sed etiam in omnia diversæ a Benedictina institutionis cœnobia paulatim suscepta est. Succreverunt deinde, velut ex radice fœcundißima, hujus instituti Congregationes variæ, communis Regulæ observantiam sub propriis cuique ordinationibus, ad disciplinæ vigorem vel restaurandum vel stabiliendum conceptis, [Novæ Congregationes subnatæ] profitentes. Harum antiquißima & Sanctorum virorum proventu felicißima fuit Cluniacensis circa annum DCCCCX in Galliis a B. Bernone cœpta, uti ad hujus Vitam XIII Ianuarii deduximus. Similis Congregatio potest censeri Cavensis in Italia, [Cluniacensis,] quam S. Alferius, cujus Vitam illustravimus XII Aprilis, sub finem seculi X fundavit, mortuus anno ML. Subiecta huic monasteria numerantur trecenta ac triginta in Italia ac Sicilia. [Cavensis,] Eodem tempore S. Geraldus, in Aquitania prope Burdegalam, condidit monasterium Silvæ-majoris, eo successu ut ecclesiola quam invenit vetustate confractam, facta sit fœcunda in sobole: ita quod in Hispania & in multis partibus Galliarum, ipsam tamquam matrem suam suscitata ex ea filialis devotio reveretur, [Silvensis,] ut scribit Christianus monachus Silvæ-Majoris, in ea quam ad V Aprilis secundo loco dedimus Vita; scripta sub exitum seculi XII num. 15. Omnium ejusmodi filiarum nec non cœnobiorum aggregatorum, catalogus in ejusdem monasterii archivio etiamnum invenitur, & nobis benevole submittendus promittebatur, sed promptas religiosorum suorum manus novus Prior cohibuit, ignarus non nisi ad sui monasterii majorem laudem talia desiderari: unde hoc solum dicere possumus, etiam hodie plures quam triginta Prioratus subjectionem antiquam retinere. Non absimilis fuit nova Congregatio, a B. Bernardo Tironii in diœcesi Carnotensi sub initium undecimi seculi inchoata, cui infra in Vita num. 52 dicuntur subfuisse centum cellæ, sine eæ fuerint Abbatiæ sive Præposituræ, idque cum ejus Acta aliquot post obitum annis conscriberentur. [Tironensis sub B. Bernardo:] Ioannes Iperius in Chronico Bertiniano capitulo 40 parte 3, agit de Fundatione plurium religionum sub novo ritu & habitu, & inter illas recenset de Tirone sub regula S. Benedicti; cui habitum grisii coloris fuisse traditur in Monastico Anglicano pag. 704. ubi agitur de Furnesiensi monasterio. De situ monasterii Tironiensis in Comitatu Perchensi agimus ad Vitam ipsius B. Bernardi, potißimum cap. 12.

[2] [Hujus Vitā scripsit Gaufredus, discipulus,] Conscripsit eam Gaufredus Grossus, qui sub ipso manachus Tironii vixerat, & in Prologo asserit, se veraci stylo ea quæ vidit vel fidelium hominum relatione didicit, litteris commendata successoribus transmisisse. Ita num. 88 cum B. Bernardus esset Carnoti, & cognovisset Gervasium monachum maligno spiritu agitatum, in infirmorum cella teneri obligatum, addit, [qui plurima ipsemet vidit:] idcirco eum tam celeriter remeasse, nobis, qui illuc conveneramus, intimavit. Eodem modo num. 94 testatur, se vidisse quæ narrat testatur: sed vel maxime eorum, quæ capite 12 & 13 de ejus morbo, adhortationibus ad suos, extremis Sacramentis susceptis, pio obitu, & exequiis scribit, se oculatum testem profitetur. Præterea ex ipso B. Bernardo, [aut habuit a B. Bernardo] plurima quæ hic olim gesserat, videtur intellexisse. Ita num. 27 cum describeret vitam ejus solitariam in insula Causeo, addit: [aut aliis:] Quibus vero alimentis vitam suam sustentaret, nobis id ab eo requirentibus, indicare recusabat, suarum virtutum artificiosus dissimulator. Potuit interim multa discere ex Christiano monacho, qui eum cum Petro de Stellis ex dicta insula reduxit: quem num. 36 ait, cum Vitam hanc scriberet, adhuc superfuisse, mirȩ simplicitatis & innocentiæ virum. Demum auctor suam sinceritatem num. 110 ita indicat. Testor Iesum, cui ille servivit, [sinceritatem suam indicat.] cui & ego servire cupio, me in utramque partem nihil fingere, sed quasi Christianum de Christiano, quæ sunt vera, proferre. Et sub finem sequentis numeri Testor, inquit, ipsam Veritatem ac sanctos ejus Angelos, ipsum quoque Angelum, qui custos fuit & comes admirabilis viri, me nihil in gratiam illius dicere more laudantium; sed quidquid dicturus sum pro testimonio dicere, & minus esse ejus meritis, quem totus prædicat orbis.

[3] Vitæ hujus duplex exemplar MS. nacti fuimus, alterum submisit nobis Rotomago Guilielmus Thiersault, alterum Divione Petrus Franciscus Chifletius, [damus Vitā ex duplici MS,] uterque Societatis nostræ Sacerdos, & propter varia Sanctorum Acta submissa de hoc opere bene meritus. Adnota erat Chifletius, illud suum exemplar descriptum fuisse ex veteri membranaceo codice MS. Sanctissimæ Trinitatis de Tironio. Eamdem Vitam typis Parisiensibus vulgavit & suis observationibus illustravit Joannes Baptista Souchetus, Sacræ Theologiæ Doctor & Carnotensis Canonicus, [collatam cum edita a Soucheto] florente auctoris delectatus stylo, & pro seculi iniquitate, seu potius barbarie, terso satis & nitido, uti scribit in dedicatione ad Henricum Borbonium, Metensium Episcopum, S. Germani a Pratis & SS. Trinitatis de Tironio Abbatem. Plura addit in Præfatione ad Lectorem. Quod ad auctorem Vitæ, inquit, spectat, commendatione haud indiget, sufficit ipse sibi. Vitam legi, perlegi, non libenter solum, sed avide quidem, [mirato auctoris elegantiam,] tanto oblectamento, ut statim me scriptionis elegantia ceperit, & ne ea carerem, describendam commiserim. Animum certe mordebat, illius auctorem, pro seculi inscitia, eruditione perpolitum nec contemnendum (ut qui tanta ingenii ubertate opus suum prosa & versu texuerat, argutarum documentis sententiarum consperserat, nec non historicis descriptionibus illustrarat) in obscuro hærere ac situ perire. Communicarat Soucheto Vitæ hujus apographum, [& 4 MSS. uso,] cum verni jejunii conciones sacras in Carnotensi primaria basilica haberet, Iacobus Dinetus Societatis Iesu egregius Concionator, qui etiam fuit Collegii Claromontani Parisiis Rector & Franciæ Provincialis, & de studiis nostris, diversa Sanctorum Acta transmittendo bene mereri conatus; in quo etiam ei similis fuit Andreas Duchesnius, qui alterum conceßit Soucheto exemplar hujus Vitæ, ex codice Papirii Massoni descriptum. Tertium codicem reperit Tironii, membranaceum MS. ob antiquitatem nervis dissolutum & sibi vix cohærentem: ex quo scilicet habuimus apographum a Chiffletio transmissum, in quo hinc inde nonnulla desunt. Quartum denique accepit concessum a Guillelmo Laisneo Priore Mondavillano.

[4] Postremum hoc præ cæteris omnibus apographis genuinum Gaufridi fœtum esse non addubitat Souchetus: [MS. Tironense erat descriptum cura Ioannis a Carnoto,] maxime quia ex primogenio exemplari, Ioannis a Carnoto Abbatis Tironensis diligentia & sedulitate descripto, reliqua desumpta arbitratur, idque putat ex libri calce apparere. Sub finem quoque nostri apographi, a Thirsautio transmißi, ista habentur: Hȩc a me Philippo Bernyer Presbytero ecclesiȩ S. Albini in Campo-rotundo, in Percheto scripta sunt, anno Jubilæi MDC, quo etiam anno primitias obtuli: Exemplar hujus voluminis tribuit mihi Prior de Huis & Superior domus Sanctissimæ Trinitatis de Tironio, scriptum in veteri membrana: in cujus fine hæc litteris rubeis scripta sunt.

J. Carnotensis, Pater Ecclesiæ Tironensis,
Me fecit scribi, gloria lausque sibi.

Joannes Pignore de Valleca me scripsit. Fuit autem dictus Joannes de Carnoto Abbas XV, electus anno MCCXC, [Abbatis creati anno 1290.] fato functus anno MCCXCVII, ut tradit Souchetus in Catalogo Abbatum Tironensium, cum Vita B. Bernardi edito. Post dictum Catalogum adjungit Souchetus Beneficia tam regularia quam secularia, a monasterio SS. Trinitatis de Tironio dependentia, & sunt XI aut XII Abbatiæ, Prioratus XLVII aut XLVIII, Ecclesiæ parochiales XXXII: & post numerum seu caput 42 numerat Abbatias seu Prioratus LVIII, [Monasteria a Tironensi dependentia] a Saviniacensi Abbatia dependentes, & a B. Vitali subjectos Tironiensi Abbatiæ. Singulorum nomina & situm describit Souchetus: qui in dicta præfatione scribit se juvandæ lectoris memoriæ numeros addidisse & capita, nullo legentis aut libri præjudicio. Nos aliter & more nostro distinximus capita: atque sub singulis proprias dedimus Annotationes, omißis longioribus observationibus Soucheti, ad quas, utpote valde eruditas & concinnas, lectorem remittimus. Adjunximus etiam claritatis causa usitatam nobis synopsim marginalem, ab eodem neglectam.

§ II Tempus vitæ & mortis B. Bernardi. Nomen fastis adscriptum: titulus Sancti & Beati tributus.

[5] Dicitur B. Bernardus cum moreretur, fuisse fracto, senili, & debilitato corpusculo, [Natus circa an. 1056] & habuisse membra annositate confracta: ideoque censemus annos ætatis septuaginta complevisse. Natus ergo esset circa annum MXLVI, qui cum ad vigesimum fere annum ætatis suæ amplexus esset disciplinas; ad vitam sanctiorem cœpit aspirare; & in Aquitanam profectus, [monachus S. Cypriani 1066,] in cœnobio S. Cypriani factus est monachus, circa annum MLXVI. Cum autem per decem, aut eo amplius annos in claustro S. Cypriani vixisset, factus est Prior in monasterio S. Savini, usque ad annum MXCVI, quando Abbate in Terra-sancta mortuo, [dein Prior S. Sabini usque ad 1096] ne in Abbatem eligeretur, fugit in eremum: inde post triennium in insulam Causeum, ex qua reductus primo in eremum, deinde in monasterium S. Cypriani, creatus est anno MC Abbas, & postea anno MCX interfuit Concilio Pictaviensi, [Abbas S. Cypriani] deinde bis Romam profectus est: tum relicta Abbatia seceßit, & post varias circuitiones construxit monasterium Tironiense, [extruit monasterium de Tironio anno 1113.] impetrata bulla donationis III Nonas Februarii anno MCXIII; sed quod tunc apud Francos anni a Paschate inciperent, secundum hoc solum numerandus est annus MCXII.

[6] Florebat tunc Ivo Episcopus Carnotensis, de cujus obitus anno infra agemus: in hujus locum cum Gaufridus esset inthronizatus, & seditio inter Clericatum & Comitem versaretur, convenit Abbas Bernardus, [Vixit post obitum Ivonis Ep. Carnotensis cum B. Roberto de Abrissello] bonorum omnium memoria dignus, cujus laus usque hodie per omnes Galliæ Ecclesias. Vtii leguntur XXV Februarii in Vita secunda B. Roberti de Abrissello num. 15. De obitu Roberti & Bernardi in Chronico S. Maxentii, vulgo Malleacensi dicto, apud Philippum Labbe ista leguntur: Anno millesimo centesimo decimo sexto. Obiit Robertus de Abrissello, fundator Fontis-Evrandi, [mortuo non anno 1116 24 Febr.] sexto Kalendas Martii. Eodem anno obiit Bernardus fundatur cœnobii Tironis, quod est in Pertico, septimo Kalendas Maii. Verum auctorem dicti Chronici non satis in annis subducendis accuratum fuisse, demonstramus infra cap. 3 littera A, notamusque non solum ad annos quinque, sed forsan ad octo aut novem aberrasse: ut mirum non foret si hoc in loco error unius alteriusve anni irrepsisset. [sed 25 Febr. anno 1117.] Ac primo Robertum de Arbrissello, ostendimus ad ejus Vitam dicto XXV Februarii, non obiisse sexto Kalendas Martii, sed quinto, idque anno MCXVII. qui annus tunc ob initium anni a Paschate ut dixi apud Francos solitum inchoari, potuit dici MCXVI. Quidni ergo ad eumdem annum MCXVII referatur obitus B. Bernardi, [& post eum B Bernardus,] cum videatur ipse modus loquendi quo Chronici auctor usus, insinuare, eum intra eumdem annum post B. Robertum e vivis exceßisse.

[7] Multum hic soliciti fuimus, ut ex obitu Ivonis Episcopi Carnotensis lucem aliquam acciperemus: sed novas reperimus tenebras, aliunde illustrandas. [Mortuo Ivone Ep Carnotensi, non an. 1114,] Nam primo Supplementum Chronici Sigiberti, quod a Laurentio de la Barre in Historia Christiana veterum Patrum sub nomine Roberti de Monte editum est, obitum Ivonis & succeßionem Gaufredi in Sede Carnotensi refert ad annum MCXIV. Contra in Supplemento germano dicti Roberti de Monte, quod Lucas Acherius cum operibus Guiberti Abbatis B. Mariæ de Novigento vulgavit, præclara epitome Vitæ Ivonis habetur, & mortuus dicitur anno MCXVII: ad quem etiam annum, [aut 1117,] diem extremum clausisse Ivonem, tradit Matthæus Parisius in Henrico I Rege Angliæ. Alii scriptores arripiunt unum ex annis intermediis, scilicet MCXV aut MCXVI, [sed 1115 aut 1116,] & prior habetur in Martyrologio & Kalendario Ecclesiarum Carnotensium, posterior profertur ex prisco Kalendario S. Quintini Belluacensis, in quo ipse Ivo Abbas ante suum Episcopatum fuerat, & varia moriens dona legavit: Mortuus autem fuit XXIII Decembris, [in morbum incidit 5 Aprilis.] ita ut postea potuerint adfuisse successori Gaufrido tam Robertus quam Bernardus, & tamen obiisse uterque anno MCXVII.

[8] Celebratum fuit eo anno Pascha XXV Martii, cyclo Lunæ XVI, Solis VI littera Dominicali H. & cum infra in Vita num. 105 dicatur B. Bernardus undecimo Resurrectionis Christi die in ultimum morbum incidisse, id contigisset die quinto Aprilis. [in morbum incidit 5. Aprilis,] Num. 112 indicatur quinto incommodi die extremis Sacramentis munitus, decimo scilicet ejusdem mensis Aprilis. Deinde, ut num. 117 refertur, [Sacramentis munitus 10 Aprilis] biduo antequam cælicas sedes adiret, ad se e turre castri Novigenti evocavit quamdam matronam cum sua filia, isti inter dealbatos monachos apparens; quæ subsequenti die ambæ venerunt. Nocte sequenti ut dicitur num. 119 imperavit Fratribus, qui sibi famulabantur, uti fessos artus dormiendo relevarent; quando ipse a monachis ibidem sancta mortuis fuit visitatus. Sequenti & ultimo die, cum omnes ad se vocatos piis monitis instruxisset, & osculatus fuisset, oculos inter dolores clausit, & spiritum Deo reddidit, uti num. 60 & sequente legitur. [nortaus 14 aut 25, Aprilis] Potuit is fuisse dies XIV Aprilis, scilicet XVIII Kalendas Maij, pro quo facili errore dies VII Kalendas Maij, in supra indicato & sæpius mendoso Chronico S. Maxentii, est excusum: cui tamen consentit MS. Calendarium Ecclesiæ Tironensis: in quo litteris rubris ad diem XXV Aprilis hoc notatum est: Obitus venerabilis Patris nostri Bernardi primi Abbatis Tironensis. Verum ad diem XIV Aprilis memoratur in Martyrologio Benedictino ab Hugone Menardo his verbis: [& ad 14 diem Fastis inscriptus Cum titulo Beati.] In monasterio Tironensi Beati Bernardi, primi ejusdem loci Abbatis, magnæ sanctitatis viri, & dein lib. 2 Observationum, Vitæ breviarium desumptum ex Gaufrido ejus discipulo traditur; in qua iterum Beati titulo honoratur.

[9] Eodem die Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano, hoc de eo elogium habet: In monasterio Tironensi transitus B. Bernardi, primi ejus loci Abbatis, egregiis virtutibus & spiritu prophetiæ ac dono miraculorum gloriosi. Longo etiam encomio, sed ex Menardi observationibus potißimum desumpto, eum celebrat in Menologio Benedictino Bucellinus. Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 865. citato Chronico Malleacensi, asserunt obiisse XVIII Kalendas Maij, & ista ex veteri Necrologio Carnotensi proferunt: Obiit Bernardus Abbas de Tiro, qui ejusdem loci ecclesiam a fundamentis construxit, & multos ibidem monachos sub sanctitatis & religionis norma congregavit. [Sanctus in Vita appellatur,] Alia elogia infra in Notis nostris ad Vitam hæbentur. Gaufredus Grossus in Vita paßim utitur titulo Sancti Bernardi, uti in omnibus MSS. & vita a Soucheto edita videri potest num. 78, 79, & 94, ita etiam paßim eum Confessorem & Confessorem Christi appellat, & in Prologo innuit diem ejus natalitium celebrari, [scripta post annum 1131.] atque ut tunc Vita prælegeretur, eam a se esse conscriptam: quod factum est post annum MCXXXI, quo Ludovicus Iunior est in Regem Francorum coronatus: cujus rei num. 97 meminit.

VITA
Auctore Gaufrido Grosso monacho Tironiensi & B. Bernardi discipulo
Ex pluribus MSS. & editione Soucheti.

Bernardus, fundator & primus Abbas SS. Trinitatis de Tironio in Gallia, Ordinis S. Benedicti (B.)

BHL Number: 1251

AUCTORE GAUFRED. DISCIPULO EX MSS.

PROLOGVS

Reverendissimo Patri, Domino Gaufredo, ecclesiæ, Dei gratia, Carnotensis Episcopo, atque Sedis Apostolicæ Legato, monachorum omnium infimus Gaufredus salutem.

[1] Vestræ sublimitatis multo melius atque liquidius, beatissime Pater, [Acta sanctorum utiliter conscribi, docent] novit sapientia, quod Gesta Sanctorum hominum describere, & ad posteriorum notitiam utilitatis gratia litterarum apicibus collecta transmittere, per Raphaëlem Archangelum, medicinæ bajulum, satis evidenter admonemur, ad Tobiam dicentem: Regis Sacramentum abscondere, bonum est; opera autem Dei revelare & confiteri, [Raphael Archāgelus,] honorificum est. [Tob. 12. 7] Sed & mundi lucerna Hieronymus ad hoc idem exemplo suo nos excitat, qui postquam vetus ac novum Testamentum nitido sermone fideliter transtulit, [S. Hieronymus,] postquam Prophetias & Euangelium diligenter exposuit, Anachoretarum Vitas, Malchi videlicet, Pauli, Hilarionis, florentissimo stylo depinxit; a nec non etiam eloquentiæ fontes, ab altis incomprehensibilis sapientiæ Dei montibus emanantes, omnem superficiem terrenorum cordium aridam Philosophiæ rore cœlesti irrigantis, [& alii Patres, docent:] b Athanasius, scilicet Ambrosius, Augustinus, Gregorius, multique alii Ecclesiæ Christi clarissimi Doctores (quorum nomina nostris paginis inserere, quia longum est, devitamus) ad consimile laboris studium nos invitant: qui post innumera librorum volumina, quæ de sacræ Scripturæ abditissimis rationibus & expositionibus luculentissimo eloquio plenissime sunt ab eis digesta, omnium Christianæ fidei intellectum, contra Catholicam doctrinam sese erigentem, inexpugnabilium argumentorum ratiociniis captivantia, non solum Martyrum victoriosa certamina, rosei coloris floribus vernantia; verum etiam Confessorum ac Virginum florigeros actus & mores, castitatis continentes lilia, suavissimos odores spirantia, floridis narrationibus ediderunt.

[2] [Idem per Scripturam sacram innuit Deus.] Sed & canonicæ Scripturæ complexio, ac series veteris Instrumenti, Sanctorum omnium novi Testamenti universaliter collectorum nondum propalatam vitam, mores actus, conversationes, labores, sudores certaminum, agonum constantias, victoriarum triumphos, remunerationum triumphales palmas, signis, figuris, umbratilium rerum narrationibus, ænigmatum obscuritatibus, materialium operum stupendis & perplexis descriptionibus designare studuerunt. Mandavit etenim Deus Moysi ut ad exemplar, quod in monte viderat, [designans Moysi fabricam operum tabernaculi,] omnia opera testimonii, in illis conversationis Sanctorum formam præfigurans, adeo diligenter consummaret, ut & phialas [faceret], & cyathos, & mensæ labrum, & candelabri calamos, scyphos, sphærulasque, & liliorum repansiones, lucernarum emunctoria, ceteraque omnia, quæ prorsus singulatim enumerat Scriptura. Templi quoque Salomonis universa cum mensuris suis tam studiose, [Salomoni vero] non solum ædificia, sed omnia ædificiorum digerit anaglypha, ut neque epistylia columnarum, vel capitella, & capitellorum retiacula, aut rotarum axes radios, canthos & modiolos prætereat. Et etiam ab Ezechiele vergentis ad austrum civitatis ædificium, [& Ezechieli ædificium templi.] in Spiritu visum, tam subtiliter est descriptum; ut & celaturas palmarum non præteriret, nec saltem portæ limen immensuratam transiret: quæ cuncta, teste Apostolo; umbræ fuere futurorum. [Hebr. 10, 1]

[3] Itaque si divinæ sapientiæ providentia, umbrarum & rerum distinguens tempora, per homines illius ætatis, quos ad hoc suis inspirationibus idoneos fecerat, tanto studio figuras & signa describi voluit & jussit; quis sane sapiens non intelligat, figurata & significata ab eis sanctorum gesta, quanta diligentia litterarum descriptionibus retineri, & notificari fidelium futurorum notitiæ, & velit & innuet. Et cum divinæ voluntatis cognitio, sit plenaria & evidens admonitionis impositio; si nos pigritantes torpore desidiæ, ac stertentes sopore inertiæ, negligimus nostri temporis Sanctorum actus nobis cognitos calamo designare, & futuræ posteritatis utilitatibus destinare; nonne offensionis reatum incurrimus, & in detrimentum nostræ salutis incidimus? Nostræ salutis igitur augmentis justentes, sanctorum pietatis opera scribendo denotemus; & illa denotantes, [quia scribendis illis Deus honoratur,] ejus qui in Sanctis suis est mirabilis, Christi magnificentiam prædicemus. Dum enim Christi militum laudes referimus, Regis illorum sublimiter magnificos triumphos attollimus: quia quidquid virtutis eorum mentibus inesse depræhenditur, divinæ potentiæ & fortitudini procul dubio debetur. Sed & talium Scriptorum propagatores, dum justorum proposito exemplo, audientium animos ab iniquitatis perpetratione retrahunt; peccatorem ab errore viæ suæ, ejus animam salvantes, [peccatores emendantur,] convertunt; & suorum peccatorum multitudinem operiunt.

[4] Præterea cum mortalium rerum titulos c cereis imaginibus erectos; & variæ jactantiæ laudum infulas, auro radiantibus litteris conscriptas, videamus successoribus ad imitandum propositas; quis nostrum hæc attendens, non erubescet athletarum Christi victorias silentio tegere? & non ad Imperatoris eorum laudem, qualiter contra aërias potestates & mundi rectores tenebrarum harum pugnaverint atque vicerint, schedulis saltem vilibus tradere; & ad incitandos bellantium animos, diligentius explicare? Quis & luce clarius non conspiciat, quod dum talia scripta in Sanctorum natalitiis recitamus, [boni ad imitandum incitantur,] Deo debitæ laudis cultum persolvimus, Sanctorum memoriam excolimus, fidelium mentes ædificationis emolumentis imbuimus, Sanctis venerationis honorem congruum exhibemus. Hinc infidelium mentes mœrore consternantur, increduli livore contabescunt, indisciplinati anxietatibus coarctantur; Sanctis omnibus lætitia tripudiantibus, solus diabolus ingemiscit, qui omnium tentationum suarum atque pugnarum fructum ad hunc finem redactum conspicit, ut se sub pedibus Sanctorum prostratum, [diabolus cum malis contabescit.] catenisque virtutis eorum ligatum, felle doloris tabescens conspiciat; & tormento suæ vexationis compulsus, velit nolit, illorum magnificentiam recognoscat. Dum enim ab obsessis corporibus, velut a regno suæ tyrannidis expulsus, per lunaticos & energumenos dans mugitum, incendii sui cruciatum fatetur & dolet; quoniam feliciter apud Deum, per quos hoc patitur, vivant, & potenter valeant, apertissime demonstrat. Profecto namque dum mortuis vita, languidis medela per eos restauratur; quam firmiter veræ vitæ ac potentiæ inhæreant, populis Christianis certissime denotatur.

[5] Hactenus felicissime Pater, causas & rationes cur Sanctorum scribi debeant gesta, paulo latius disserens, utcumque aperui; quia vitam Patris nostri Bernardi, [Auctor in hac vita non tam dictionem quam veritatem elegit:] vestris exhortationibus obtemperans (quibus non obedire reor absurdum) descripsi; eamque sub d trium voluminum distributione coarctavi, vili quidem schemate verborum, sed brevi; ut qui sermonis incultam faciem exhorruerit, brevitate saltem respiret lectionis. Sciens etenim veritate nihil esse præstantius, veraci stylo magis quam nitido, humilitatis tenente campestria, ea quæ vidi vel fidelium hominum relatione didici, litteris commendata successoribus transmisi; operisque dignitatem magis attenuans quam explicans, bonis dictatoribus materiam tantummodo comparavi: [scribens a se visa aut certa relatione comperta.] quam & rei veritatem fucis sermonum obducere nolui, ne dum lector pompas phalerasque verborum studiosius attenderet, virtutes sancti viri negligentius perciperet. Verum si quis, Judaicæ infidelitatis more, signa requirens, Sanctorum quemlibet miraculorum quantitate metiatur; quid de B. Maria Dei Genitrice censebit, quam prodigia fecisse Euangelicæ series lectionis, multa de illa alia referens, non fatur? Sed & [quid censebit] de Christi præcursore Joanne quem Euangelista miraculum fecisse nullum apertissime confirmat, dicens, Joannes nullum signum fecit? [& præ miraculis amans virtutes.] Sanius itaque decernitur, quod multis qui signa fecerunt in die judicii reprobatis, illi soli qui opera justitiæ sectati sunt ad salutem colligentur. [Ioan. 10, 41] Non igitur Patrem nostrum Bernardum patratione miraculorum (quamvis illa penitus non deerunt) commendamus: sed quia mitis & humilis corde, Christum imitatus fuerit, demonstramus. At ne in proœmiis tempora consumantur, illum jam eloqui plenius aggrediamur, de quo diutius prælocuti sumus. e

ANNOTATA.

a Vita S. Pauli primi Eremitæ illustrata a nobis est 10 Ianuarii, & Vita SS. Malchi & Hilarionis dandæ erunt ad diem 21 Octobris.

b Ex Actis Sanctorum ab his Patribus vulgatis dedimus Vitam S. Antonii Magni per S. Athanasium 17 Ianuarii, S. Sebastiani & S. Agnetis Virg. & Martyris per S. Ambrosium 20 & 21 Ianuarii, S. Marcellini Martyris Carthagine & Massylitanorum Martyrum per S. Augustinum 6 & 9 Aprilis. S. Benedicti Abbatis Casinensis 21 Martii & aliorum plurimorum per S. Gregorium Papam.

c In utroque MS. nostro, æreis imaginibus. At Souchetus cereis, & late de iis ex antiquis Scriptoribus agit.

d Hæc distributio nusquam indicatur. Primum volumen censet Souchetus septem primis capitibus comprehendi, juxta distinctionem capitum a nobis factam: secundum continere reliquam vitam cum obitu: & tertium esse, Analecta, quæ ultimo capite proponimus.

e Sequitur Vita divisa in plurima Capitula, & Capitulis singulis præfigitur eorum argumentum, hexametro versu expressum. Hæc divisio tam est imperfecta, ut non dubitemus, quin numerus Capitulorum triplo aut quadruplo amplior designatus fuerit, ab eo qui primus istam fecit: sed quia multis locis non erant adscripti versus, quos vena non semper æque facili usus Poëta postea addere voluerit, ideo arbitramur in ecgraphis multa fuisse conjuncta, quæ divisim in Codice membraneo scripta legebantur. Cum igitur novam divisionem faciendam censuerimus; ne istis versibus identidem intercursuris historiæ series interrumpatur,ipsos e contextu exemimus; & rursum, ne qualecumque Vitæ compendium, iisdem expressum, lector curiosus prætermissum queratur; hic in unum collectos exhibemus notatis ex altera parte numeris, ad quos singuli spectant. Idque facimus eo liberius, quod suspicemur eosdem versus nec integros esse, nec compositos a Gaufredo, sed additos a Ioanne Pignore de Valleia, Vitam hanc transcribente: eo quod sint ejusdem styli, cujus sunt & versus, quorum ad calcem additorum supra meminimus in Commentario prævio; longeque diversi ab eo, quo scripti sunt alii, quos ipsi contextui admiscuisse Gaufridum num. 13 & alibi apparet.

METRICA SYNOPSIS CAPITUM.

Moribus ut claris effulserit ille scholaris. num. 6
Cessit ut a notis, quærens cælestia votis. 9
Quantis ditatus extemplo bonis monachatus. 11
Pagina portavit flammam, nec flamma cremavit. 12
Qualiter huic Sancti data Præpositura Savini. 13
Quod sit Præpositus Abbatis jure potitus. 14
Qualiter occultus hæc ultor ab hoste sit ultus. 15
Quomodo sit notum, longe migrasse remotum. 16
Quomodo nocte chorum quadā vidit monachorū. 17
Qualiter alma Dei genitrix apparuit ei. 18
Quod nolens præesse, fugit, voluitque subesse. 19
Nominis occultor fuit hic, eremi quoque cultor. 20
Nobilis orator, fit simplicis artis amator, 23
Notus ut, absque mora, petiit maris ulteriora. 25
Cor Christo plenum, nummis relevavit egenum. 26
Vir dolet in cella, mare concitat alma procella. 28
Vir sit ubi Domini perquiritur Abba Savini. 36
Cernens venturum invenem, dixit rediturum. 38
Quomodo trāsgressus maris alta, sit inde regressus. 39
Quem pia seduxit fraus, hunc eremoque reduxit. 40
Ut sit succedens, fratres monet Abba recedens. 44
Quam vigilante cura sibi rexerit indita jura. 45
Pravæ vir fortis non horruit arma cohortis. 48
Cur clam dimisit Fratres, eremumque revisit. 49
Solvit multorum connubia Presbyterorum. 51
Cur asino vectus, sit Romam primo profectus. 55
Quem plus conantur depellere, plus solidatur. 56
Romæ quam tutus vir denuo, quidve locutus.
Quanta viro, cura Papæ, sint tradita jura. 59
Sanctum prædati sint qualiter æquore strati. 60
Pondus Psalmorum relevavit causa laborum. 61
Angelus hortatur, Ducis ut bonitas adeatur. 63
Dux, data primo, negat loca suasus; ad altera legat. 64
Sperni dona Ducis vetat amplæ lampada lucis. 65
Nō erat in quo spes, prece repperit hospitis, hospes. 66
Qualiter hunc visit Deus, huicque cibaria misit. 70
Res miranda, viro servit lupus, ordine miro. 73
Dum renovat mores, labuntur ab æthere flores. 75
Nix super hos rorat ros & flos pro quibus orat. ib.
Flammas a cellis precibus, Bernarde, repellis. 76
Hinc cur ad fundum venit fugiendo secundum. 77
Hujus ab atroce, prece solueris, hoste, Rotroce. 79
Qualiter a pravis fuit hostibus eruta clavis. 83
Dum pro Fratre Pater rogat, apparet sibi Frater. 84
Hospite, pauper opes, cum paupere, suscipit hospes. 85
Cum virtute Crucis dedit orbo munera lucis. 86
Fratrem cum signo purgat Crucis hoste maligno. 88
Absens cōmemorat quia Frater ab hoste laborat. ib.
Quem rota colligit, sospes stetit, hunc ubi visit. 89
Lux, quam nemo fert, se Sancti gressibus offert. 91
Os quod non loquitur, Fratris rea mens aperitur. 94
Late Bernardus difflavit, ut optima nardus. 95
Culpis vir lenis quam compatiens alienis. 101
Quomodo sit tactum luteum vas, postea fractū. 105
Quomodo solatus sit flentes, quam pia fatus. 107
A Patre grex audit, Legem dilectio claudit. 112
Vivere sive mori dedit arbitrio meliori. 116
Mira Matronæ manifestat se ratione. 117
Cōvocat ad Superos gens quā præmiserat Heros. 119
Ut sint insomnes, moriens Pater admonet omnes. 122
Quid demum fatus, mox carne gravi spoliatus. 123
Quo sit mox obitus absentibus ordine scitus. 125
Quanti venerunt, & obisse virum didicerunt. 126
Escæ communi, coctam sibi, miscuit, uni. 127
Panis candorem mutavit ob asperiorem. ibid.
Quomodo nō questus crebro tulerit sitis æstus. ib.
Sedatur Patris precibus tentatio Fratris. 138
Qualiter incaute cernentem arguit apte 139
Flexerit immitem quali moderamine mentem. 140
Donat clementer, quod egens tulerat male vēter. 142

CAPUT I.
B. Bernardi educatio, & vita monastica in cœnobio S. Cypriani.

[6] Bernardus igitur genere a Ponticensis, in Abbevillæ territorio honestis ac religiosis parentibus fuit oriundus, [Natus in Abbavillæ territorio,] hospitalitatis ac humanitatis studia sectantibus, &, prout facultas eis suppetebat, Christo in suis egentibus membris diligenter administrantibus. Hunc ab ipsis deputatum, studiis litterarum, supernæ dignationis gratia suæ dilectionis excepit gremio, ut ad omnia facile, quibus erudiebatur: [variis scientiis instruitur,] attingeret, unde factum est, ut in Grammaticis ac Dialecticis rationibus, aliisque litteratoriæ artis aliquantis pervigeret facultatibus. Inter scholasticos sane invenes degens, non latas hujus seculi ingressus est vias, sed tanto studio devitabat lasciviam, quanto serpentis virus fugeret, pestemque mortiferam. Et dum coætanei sui adolescentes, ut hæc hominum ætas consuevit, [pietati deditus.] vanarum rerum sequerentur spectacula; ipse in hospitii sui sese recipiebat penetralia, aliqua scriptitans aut legens vel meditans utilia. Oculos namque suos avertere, ne viderent vanitatem, volebat: quia in via Dei vivificari ardenter sitiebat.

[7] [veste talari assumpta,] Jam profecto tunc temporis tanto affectu religionis inflammabatur animus illius, ut veste regulari ad modum Canonici sese indueret; & secundum habitus morem tenoremque, tantam vitæ sobrietatem tantamque modestiam servabat in moribus, ut quamplures scholasticorum sodalium eum deridentes vocitarent monachum. [non curat derisionem aliorum] Malebat tamen bonæ indolis adolescentulus ridiculosas eorum infestationes sustinere, quam bonæ vitæ puritatem ac propositum deserere, quamque sese corruptorum hominum mortiferis actibus immiscere. Trahebat etenim eum jam divini amoris inspiratio, quæ mentem illius ad sustinendam derisionis molestiam corroborabat, eumque a massa perditorum separans, sanctitatis dotibus exornabat: [anno ætatis 20 in sacra Scriptura eruditus,] sicque usque ad vigesimum fere annum ætatis suæ, amplexus disciplinas scholarium eruditionum, non mediocriter vivacem atque perspicacem assecutus est intelligentiam in scientiis Scripturarum.

[8] At vero sanctæ conversationis desiderio magis magisque indies flagrabat: quia ignis ille, quem filius Dei in terram mittere venit, volens ut arderet, mentem illius ab ineunte ætate accenderat, qui quotidie succrescens, per sanctitatis indicia scintillando se detegens, celari non poterat. Quis etenim celaverit ignem? Sed nunc augmenti tanti vires susceperat, quatenus jam per majoris flammæ incendium vellet erumpere; erumpensque, vehementius inflammando animum illius, [ad vitam sanctiorem aspirat:] ad hoc pertrahere, ut temporalium rerum ambitum penitus postponeret, ac monasticæ professionis sectatoribus sese adjungeret. Hoc enim agebat divina bonitas, ut surculus bona plantæ, quem ab amore caducarum rerum jam amputaverat, arbori boni germinis insereretur; nolens ut diutius in consortio virorum scholarium maneret, ne exemplum malitiæ & pravitatis eorum animum illius a bono proposito reflecteret.

[9] Juvenis igitur sanctis inspirationibus acquiescens, ad quod trahebatur facere non distulit: [in Aquitaniam abit,] Ponticum sibi natale deserens, Aquitaniæ regionis partes ingressus est, tribus æquævis comitatus sodalibus, eodem quo ipse voto flagrantibus. Hi dum haud signiter viam carpentes tendunt ad propositum, b Regem Francorum obvium habuerunt. Quo Bernardus præsagio admonitus, hæc illico fertur dixisse suis consortibus: Eia,comites, alacriter animo incedamus, confidentes, [obvius Regi Francorum,] quia Regem cæli, quem quærimus, reperiemus; qui regem terræ in nostra itineratione invenimus, quem modo minime quærebamus. Qui, [Pictavium venit,] Domino ducente, Pictavum pervenientes, ibi aliquanto tempore commorantur: & qui monachi in Aquitania districtius vitæ regularis tenerent disciplinam, diligenti inquisitione dignoscere conabantur. Hoc etenim inquirebant, ut melioribus se sociarent, & sanctioribus vitam suam regendam committerent. Est autem ab hac civitate non longe positum S. Cypriani c monasterium, [ad monasterium S. Cypriani:] quod eo tempore regebat Abbas quidam, cui vocabulum d Raynaudus: vir apprime litteris eruditus, [& Abbatem Raynaudum,] tanta sapientia præditus, ut in publicis conciliis causarum perorator esset eloquentissimus: cujus rei gratia in Romana etiam curia bene notus & acceptus erat, & in Aquitania famosissimus habebatur. Hic etiam e S. Roberti, fundatoris illius monasterii quod Casa-Dei dicitur, discipulus fuerat, quod Bernardo fama retulerat, referendoque sitientem audiendi doctrinam illius valde reddiderat.

[10] Prædictum vero monasterium tunc temporis habebat plures monachos, genere nobiles, sed sanctitate vitæ ac morum honestate multo nobiliores: [ubi degebant Hildebertus dein Abbas Dolensis,] quorum unus fuit Hildebertus, qui postea f Dolensis monasterii Abbas, deinde g Bituricensis Archiepiscopus extitit, cui beata Dei genitrix Virgo Maria in quadam sua tribulatione fertur apparuisse, & ei solatia contulisse. Sed & Gervasius, qui h S. Savini monasterii fuit postea Abbas, [Gervasius Abbas S. Savini:] vir summæ abstinentiæ omniumque virtutum ornamento præclarus. Garnerius quoque, qui castri illius, quod Mons-Maurilionis i dicitur, Dominus fuerat. Hic paupertatis atque solitudinis amator, cœnobitarum monachorum deserens cōsortia, anachoreticæ vitæ sectatus est studium; [Garnerius miraculo clarus:] qui dum quadam die per eremi vastitatem incederet, quemdam hominem a dæmone arreptum conspexit, cujus miseriæ compatiens, virtutem Iesu Christi precibus advocans, dæmonem quo tenebatur expulit, hominemque incolumem remisit. [& alii viri illustres:] His & aliis quampluribus consimilibus viris quorum frequentia S. Cypriani monasterium tunc nobilitabatur, divinæ providentiæ dispositio, famulum suum Bernardum adjungere volens, ut fortioribus militibus fortissimo adjuncto, totus audacior atque robustior contra hostes redderetur exercitus, [habitum monasticum suscipit:] eum usque ad prædicti Patris Raynaudi præsentiam fausto itinere perducit. Cui, sufficienti doctrina & exhortatione prius diligenter confortato, Abbas Sanctæ conversationis habitum tradit, illumque tonsura monachum insignitum corpori congregationis adjunxit.

[11] Qui in monasterio susceptus, & a sanctis Fratribus, quos prædiximus, monasticæ conversationis institutis & consuetudinibus informatus; confestim ad tantæ perfectionis conscendit arcem, ut universis admirabilis haberetur. Quis namque queat exprimere sermone, in quanta humilitate vitam suam continuerit, quantave subjectione se submiserit. [excellit in obedientia,] Famulabatur omnibus, administrabat cunctis, serviens universis: omnes ut superiores attendebat, ut senjores venerabatur, ut magistris & eruditoribus suis reverentiam exhibebat: omnibus obediens, nulli contradicens; omnes sine simulatione diligens, affectu pietatis & misericordiæ visceribus complectens universos; omnibus cōpatiebatur, [aliisque virtutibus;] illorum curans commoda, sua postponens: nulli invidebat, detrahebat nemini; numquam obmurmurans, numquam susurrans, nullius vitam dijudicans, nullum condemnans; verba illius Christum semper resonabant, pacem, misericordiam. Quis unquam eum iratum, quis turbulentum cognovit? Semper mente serenus, alloquio blandus, sermone nitidus, affabilitate lætus, discretione præcipuus, expugnator injustitiæ, justitiæ propugnator: fide confisus, spe robustus, caritate diffusus, & ut breviter concludam, omni morum honestate præclarus. Quis unquam acrius abstinentiæ, algoris, & vigiliarum tormentis corpus suum edomuit?

[12] Lectioni & meditationi Scripturarum maxime intendebat, [legens Scripturam de nocte,] adeo videlicet ut maxima parte noctium legendis sacris voluminibus pervigil insisteret, & in consideratione divinarum rationū diutius pernoctaret. Dum ergo quadam nocte huic studio operam dat, sopore deprimitur; & quam satis ad hoc opus grādem paraverat candelam, ex ejus dormientis manu super librum labitur. [librum ab illapsa candela servat illæsum.] Dormit ille ardet illa jacens super paginam, donec tota consumatur, nec tamen codex uritur. Hic itaque, per annos decem vel eo amplius, in claustro S. Cypriani tanto rigore abstinentiȩ deguit, tantarum jubare virtutum enituit, ut totam congregationem suæ sanctitatis radiis illustraret, & eam non tam dictis quam factis ad meliora provocaret: doctoresque suos, qui illum prius instruxerant, verbis docebat, jam nō argumento locutionis aut nitore sermonis, sed virtute operis. Et ita factum ut præ esse jam inciperet universæ congregationi, non loco prælationis, sed excellentia sanctitatis, ac auctoritate bonæ operationis.

ANNOTATA.

a Pontivum, seu Ponticum, ditio inter fluvios Somonam & Vimeram, ejusque caput censetur urbs Abbavilla: de quo plura dicentur in Vita S. Richarii Abbatis Centulensis 26 Aprilis.

b Hic fuit Philippus I, qui regnavit ab an. 1060, ad 1109.

c S. Cypriani monasterium in prospectu Pictaviensis urbis constructum esse, a Pipino Rege Aquitaniæ, filio LudoviciPii, traditur in Chronico S. Maxentii, vulgo Malleacensi: & infra num. 58 dicitur floruisse, antequam Cluniacense monasterium esse cœperit circa an. 910, ut dictum 13 Ianuarii ad Vitam B. Bernonis primi Abbatis Cluniacensis.

d Raynaudus 2, Abbas 17, de quo infra plura recēsentur.

e S. Roberti Abbatis Casæ-Dei Vita elucidatur ad diem 24 Aprilis.

f Dolense seu Burgidolense monasterium, vulgo Bourgh de Deolz, ad Andriam fluvium, vulgo Indre, in Bituricensi Ducatu & diœcesi. De eo egimus 13 Ianuarii ad Vitam dicti B. Bernonis num. 28.

g Bituricensis Archiepiscopus 60, sedit ab an. 1093, ad 1098, & paßim Aldebertus appellatur. Consule Patriarchium Bituricense apud Labbæum in Aquitanicis, pag. 81.

h S. Savini monasterium & oppidum, decem leucis versus Orientem a Pictaviensi urbe distans, ad Gartempam fluvium. Vixit S. Savinus seu Sabinus anachoreta in agro Pictaviensi, estq; Martyrologio Romano inscriptus XI Iunii.

i Mons-Maurilionis, oppidum ad Gartempam fluvium, supra S. Savini oppidum.

CAPUT II.
Prioratus monasterii S. Sabini administratus, disciplina restaurata, & alia præclare gesta.

[13] Ea tempestate quidam monachus de monasterio Cypriani, Gervasius videlicet, [Sub Geruasio Abbate S. Savini fit Prior,] de quo superius commemorationem fecimus, ad regimen ecclesiȩ S. Savini suscipiendum multis totius congregationis petebatur precibus. Sed ad hoc nullo modo impelli poterat, neque per Episcopum præcipientem, neque per Abbatem suum obedientiam sibi prætendentem, nisi S. Bernardum traderent adjutorem. Quo tandem sibi concesso, Gervasius Abbas præficitur, & Bernardus Prior in congregatione constituitur. Hoc autem divinitatis pio consilio agebatur, ut ad depellendas illius ecclesiæ tenebras hæc duo magna luminaria mitterentur; quia, per præcedentis Abbatis negligentiam, loci illius congregatio regularis vitæ tramitem deseruerat, & rigorem disciplinæ in teporem vitæ ac dissolutionem commutaverat. Quo prius Gervasio bene cognito, bono sanoque consilio sibi divinitus inspirato, solus curam illorum suscipere noluit: ne, dum exterius in administratione temporalium laboraret, non esset interius, qui spiritualia sustentaret. Sed duobus sibi consociatis atque auxiliantibus, altero exterius procurante, altero interius providente; gratia Domini monasterium, infra breve tempus, in tantam integritatem sanctæ conversationis restauratum est, ut, quod infamia notabatur ob dissolutionem, postea famosum haberetur ob religionem.

[14] Per idem tempus, occasione cujusdam ecclesiæ, inter sæpefatum Gervasium & venerabilem Bernardum, dissentientibus monachis ejusdem monasterii, [eidem ob simoniam resistit;] non parva altercatio suboritur. Nam Gervasius, cœnobii amplificandi ac ditandi gratia, pro memorata acquirenda ecclesia avide insistebat; Bernardus vero nullatenus acquievit, animadvertens quod Simoniaca pestis ex latere subintrabat. Unde factum est; ut idem Gervasius, postquam se minime prævaluisse vidit, atque jam dictam ecclesiam, ad quam anhelanter suspirabat, Abbas tunc temporis S. Cypriani obtinuit; contra virum Dei Bernardum vehementi indignatione permotus, curam sibi commissam contemnendo postposuit, atque de sumptibus S. Savini apud S. Cyprianum habitationem sibi construxit, in qua deinceps per plurimum temporis habitavit. Hæc non adeo protulimus, ut quibusque simplicioribus quodlibet dissensionis argumentum proponamus; sed ut, [illoque digresso] sicut in sequentibus declarabitur, metuenda Dei judicia simulque prædicanda magnalia posteritati succedentium transmittendo propalemus. Plerique etenim multo ardentius legunt, quod & inter ipsos facta sit contentio, qui teste Euangelio visibiliter adhærebant cælesti magisterio; quam quod in eorumdem Actibus intimatur, Multitudinis credentium erat cor unum, & anima una. [Luc. 22, 24, Act. 4, 32] Sed quoniam divinas Scripturas obliquo conspectu dijudicantibus, & inexplicabili tergiversatione pervertere machinantibus, nunc nequaquam satisfacere cupimus; ad intermissum propositum redeamus, a quo paululum digressi sumus.

[15] Bernardus interim sæpedicti Gervasii privatus patrocinio, [utilitati & regulari disciplinæ invigilat:] sed divino non destitutus adminiculo, more providi procuratoris; totius monasterii S. Savini nunc exterioribus nunc interioribus pervigili cura insistens utilitatibus, tanto magis operam dabat, quanto majus onus curæ suæ iucumberet: ideoq; ne quid minus honestum sua contingeret ignavia, frequenti retractatione recolebat. Verum quia non potest esse Abel quem Caini malitia non exerceat, nec rosa nisi inter spinas vernare prospicitur; a quibusdam canonicarum institutionum impugnatoribus, in eodem cœnobio corpore tantum commorantibus, perplurimis exacerbationibus affectus, & creberrimis infestationibus lacessitus perhibetur. Quorum unus, qui ceteris pertinacior & ad inferendas quaslibet molestias audacior dignoscebatur, [Contumelias illatas patienter fert:] dum frequenti verborum invectione quadā die præcipitanter in eum insurgeret, Bernardus quidem exempli gratia illi vindictam cōmittens, qui sibi committi admonet, dicens, Mihi vindictam, & ego retribuam; illata improperia æquanimiter pertulit: sed divina ultio evidenti statim ac celeberrimo judicio ipsius infestatorē terribiliter coërcuit. [Rom. 12, 19] Nam idem infelicissimus, sanus & alacer cū ceteris in claustro residens, [contumāce aliquo subita morte punito] subitanea & inopinata morte expiravit, ad suæ damnationis cumulum datus aliis in exemplum. Et quia, Sapientis oraculo, a Pestilente flagellato prudens prudentior redditur; reliqui, tam districta animadversione exterriti, ad altiora monastici rigoris exercitia protinus viriliter accingūtur. [Prov. 19. 25] [reliquos habet morigeros:] Denique in exteriorum rerum administratione idoneis procuratoribus deputatis, orationi & silentio servus Dei Bernardus irrefragabili diuturnitate deditus, ad tantam mentis puritatem pervenerat, ut quamplurima prophetica inspiratione cognosceret, quæ hominum cognitio necdum habuisset.

[16] Anno itaq; Dominicæ incarnationis millesimo nonagesimo b sexto, Pontifex Romanorū c Urbanus gentem Christianorum cōmonebat, [Anno 1096] quatenus Hierosolymā pergerent, & a Gentilium manibus civitatem liberarēt, templumque Domini ac sepulcrum ab eorum spurcitiis emundarent. Quam Papæ commonitionem populus Christianorum tanto mentis affectu ac desiderio suscepit, ut d nonnulli Abbates & monachi nec non eremitæ sua monasteria desererent, [in Terram Sanctam profectum Gervasium] ac Hierusalem pergerent: cū quibus prȩdictus Gervasius, sine satisfactione injuriæ quam viro Dei Bernardo intulerat, iter arripuit. Hierosolymā iturus; sed (quia non est hominis via ejus) nec illuc perventurus, nec denuo rediturus. Idem namq; cœptum carpens iter, jam prosperis hic succedentibus tam sibi quam suo comitatui successibus, optatum littus tenuerat: jam omnium suorum, quemadmodū videbatur, compos votorum ad Hierosolymitana compestria pervenerat: cum ipsius nimirum permissione, cujus judicia, licet nonnumquam sint occulta, numquā tamen sunt injusta, immanissimus leo de suis cubilibus prosiliens, [a leone discerptum,] ipsum, cum ipso cui insidebat asino, membratim discerpendo extinxit: atq; tam horrendo spectaculo peracto, ad montanas cavernas sibique cognita lustra, ceteris intactis, verumtamen tam prodigioso admodum infortunio perterritis, concitis gressibus repedavit. Quæ dum in Hierosolymitano agerentur territorio, Bernardus in Aquitania nō longe a suo monasterio constitutus, eodem die per spiritum cognovit: [eodem die cognoscit,] atque piæ recordationis affectu commotus, quēdam monachū ipsius ecclesiæ, cujus tunc temporis ut sæpe jā diximus curam gerebat, ad se convocans, innotuit: Vade, inquiens, & dic Guillelmo Samueli, quod Gervasius Abbas patruus ipsius, & asinus ejus in Judeæ provincia a leone sit occisus, Fratribusque illius obitum denuntiare studeat, & ut cum debita veneratione exequiæ peragantur, signa pulsari faciat. [& curat ejus exequias celebrari.] Monachi autem Officium de more peregerunt; sed quomodo hoc ipse cognoverit nescierunt. Eodē vero anno ab eis, qui de Hierosolyma redierant, addiscunt, quod eadem die Gervasius cum asello suo obierit, qua Bernardus ejus obitū nuntiavit: unde procul dubio res patuit, quia per prophetiæ spiritū cognovit.

[17] Bernardo dictū monasterium sibi commissum sapienter ac regulariter gubernanti, per quem maxime ipsius facta fuerat religionis restauratio, talis divinitus panditur revelatio. Erat illi consuetudo, ut post Cōpletorium in oratorio remaneret, & diutius pervigil in orationibus pernoctaret. Quadam itaque nocte, dum post orationes ab oratorio in dormitoriū pergeret, conspicit multitudinem monachorum, ad instar nivis dealbatorum, in Capitulo residentium. Cujus visionis permotus novitate, fertur Capitulū introisse, [a monachis albis in Capitulo conspectis] atq; ab eis humiliter petita & accepta benedictione, cum ipsis aliquantulum resedisse, rei gratia diligentius agnoscendæ. Tunc unus residentium, qui & ævo & ordine ceteris dignior videbatur, Bernardo, ut sibi injunctum ab eodem fuerat, tantum audiente, prioratus ejus officium & nomen aliis intimavit; eiq; talia dixit: Carissime, [ob restauratam disciplinam laudatur:] nos hujus monasterii monachi fuimus, & hæc sancta loca visitandi licentiā habemus, in quibus nostram operando salutem olim habitavimus: tibi vero condignas grates referimus, quia divina præ eunte gratia, ad statum religionis ac sanctitatis hujus cœnobii congregatio te operante rediit, [& intelligit 10 monachos brevi morituros: ] quæ quondam a norma justitiæ multum exorbitavit. Hoc etiam, ut die crastina Fratribus denunties, injungimus, quod ex illis decem & novem de hac vita discessuri sint infra breve spatium. Qua peracta visione, ipse, quemdam monachum astruens hoc vidisse, [singulis diem morbi & mortis indicat.] Fratres præmunivit, ut suas per confessionē conscientias purgarent, & ad suscipiendū vitȩ terminū prȩpararēt. Unus autem ex illis qui morituri erant, eum delirare & verba somnii proferre asseruit: sed mox a Bernardo tale responsum audivit: Ut experimento cognoscas, non me somniorum incerta narrare, primus omnium Fratrum morieris, nec præfixum terminum transgredi poteris. [A Deipara Virgine] Et sic, ab illo incipiens, unicuiq; nominatim tempus suæ demonstravit ægrotationis; diem quoque exprimens resolutionis. Mors autem Fratrum eodem ordine, quo ab illo prædicta fuerat, subsequitur, & sic illum certa vidisse comprobatur.

[18] In hujus monasterii oratorio, quadam nocte more solito post Completorium Bernardo flenti studiosius ac precanti,

Fulgida conspectu, niveo quoque candida cultu,
Visa Dei Genitrix, ait hoc, mundi renovatrix:
Multos angores passus prius atque labores,
Lætus pervenies æthereum ad solium.

Sed de prænuntiata tibi laborum & angorum molestia, divinæ dispositioni, carissime Bernarde, non succenseas: [suam prædestinationem intelligit,] imo judiciorum rationibus ipsius gaudenter acquiescas, & gratanter gaudeas: & iterum dico gaudeas, quia qui te affligi temporaliter proposuit in terris, in numero Sanctorum suorum æternaliter præscriptum te tenet in prædestinationis suæ indissolubilibus scriptis. His dictis disparuit: Et ille inæstimabili exhilaratus gaudio de notificata sibi felicitate suæ sortis, ea quæ audierat postmodum cuidam seniori revelavit, per quem usque ad nos hujus rei notitia pervenit.

ANNOTATA.

a Versio communis habet: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit, aut sicut Vatablus habet, cautior evadet, aut sicut LXX, cogitabit sensum, aut sicut S. Bernardus ad verba hujus auctoris habet Libro de Vita solitaria ad Fratres de Monte-Dei, Pestilente flagellato, sapiens sapientior erit.

b Alii habitum ajunt anno 1095 die 17 Novembris Hinc quæ sequuntur de profectis in Terram-sanctam, contigerunt anno 1096, quod hic auctor intendit.

c Urbanus II sedit ab anno 1088 ad 1099.

d Baldricus in Armoricis Episcopus Dolensis, lib. 1 Historiæ Hierosolymitanæ ista confirmat; Multi, inquit, eremitæ & reclusi & monachi, domiciliis suis non satis sapienter relictis, ire viam perrexerunt. Quidam autem orationis gratia ab Abbatibus suis accepta licentia profecti sunt, plures eorum fugiendo se subduxerunt.

CAPUT III.
Vita eremitica in solitudine Cenomanica.

[19] Sed ut re ipsa, quod Dei Mater sancto viro prædixerat, [Eligendus in Abbatem, fugit:] verum esse probaretur, illi statim causa laboris suboritur. Nam cognita monachorum voluntate, qui eum sibi Abbatem facere disponebant, clam discessit ab iis; rem sibi a multis annis desideratam quærere intendens, scilicet anachoreticæ vitæ studium, & ut sibi victum acquireret labore manuum. Manebat autem, non multum longe a monasterio Savini vir quidam venerabilis, [a Petro de Stellis eremita suscipitur,] & religiosus eremita, Petrus nomine de Stellis, qui illius postea monasterii fundator extitit, quod a Fons-Gumbaudi dicitur: ad quem Bernardus divertens, eo quod sibi jam antea notus & familiaris esset, causam qua venisset aperuit. Quem Petrus magna cum animi alacritate suscepit: sed quia in vicinia monachorum erant, qui eum invitum Abbatem sibi facere satagebant; illum diu secum, licet nimis exoptaret, tenere non potuit. Bernardus porro exȩstuans tum desiderio jam optatæ paupertatis ac solitudinis, tum vehementer reformidans, quod, nisi citius recederet, Abbas, implicandus solicitudinibus curæ pastoralis, impellente Abbate suo, vel Episcopo, coactus fieret; Petrum obnixius rogabat, ut se inde citius latenterque subduceret, atque ad ignotas remotissimæ regionis solitudines perduceret. Petrus itaque precibus rogantis acquiescens, factus ductor itineris, quod postulabat complevit.

[20] [& abductus in vastam solitudinem,] Erant autem in confinio Cenomanicæ Britanniæque regionis vastæ solitudines, quæ tunc temporis quasi altera Ægyptus florebant multitudine eremitarum, per diversas cellulas habitantium, virorum sanctorum ac propter excellentiam religionis famosorum: inter quos erant principes & magistri, b Robertus de Abrisello, atque c Vitalis de Mauritonio, d Radulphus quoque de Fusteia, qui postea fundatores extiterunt multarum atque magnarum congregationum: quibus divina dispositio per Petrum, qui eos antea noverat, hunc quartum adjungere curavit; ut illis tribus quarto adjuncto firma fieret quadratura, quæ postmodum magna & lata ædificia erat portatura. Petrus vero de Stellis, multorum dierum itinere confecto, pervenit ad divinum Vitalem, unum ex supradictis, quos Principes, & Magistros eremitarum fuisse jam diximus. Qui ei Bernardum commendabilem laudabilemque sufficienter facundæ orationis adminiculo prius faciens, rogat, ut eum habitare secum permitteret, [commendatur Vitali de Mauritonio:] nomen illius & transacti Prioratus officium penitus reticens, non Bernardum eum nominans, sed Guillelmum; sicut ab eodem Bernardo antea fuerat præmonitus, ut vilis amodo ubique haberetur atque incognitus.

[21] Petrus itaque, illo commendato, ad Aquitaniam remeat. [a quo per casas eremitarum circumductus,] Dominus autem Vitalis anachoretas concilii more convocat in unum, Guillelmique desiderium profert in medium. Eremitæ vero, hominis comperto voto, ex affectu caritatis assentiunt, consortio applaudunt, cellulas suas certatim offerunt. At vero Vitalem caritatis ardor concitat, litemque sibi complacitam dirimens, ex synodi auctoritate decernit, ut Guillelmus silvas peragrando, Fratrum omnium habitacula conspiciat, & quod sibi placuerit ad habitandum assumat. Ille igitur, Anachoretarum sibi grege prævio, ut in concilio sancitum fuerat, omnium cellas inspicit: & in anteriorem eremum procedens, [eligit cellam Petri eremitæ;] ad ultimum lapidem pervenit: ibique cujusdam Fratris mansionem, cui Petrus erat vocabulum, invenit. Hic autem nec agros colere, nec hortos fodere noverat: sed arbusteis fœtibus tantummodo, tornatilisque artis adjumento, quotidie mensæ sibi fercula providebat. Casam quoque haud grandem ex arborum corticibus sibi in cujusdam ecclesiæ e S. Medardi parietinis confecerat: cujus partem meliorem abruperat ventorum violentia. Sed ne iterum ventorum sævientium rabies prævaleret; casæ reliquum quod remanserat, aliquantæ præmunitionis fortiori compage, ad quernos desuper incumbentes ramos vimineis funibus adstrinxerat. Tam castigatæ igitur possessionis supellectilem; tam profundæ tamque ad unguem perductæ paupertatis, quam optaverat Guillelmus, formam undecumque conspiciens; tam altum tamque consummatum seculi contemptum, quem quærebat, inveniens; Fratribus cum quibus venerat, se ibidem remansurum, mox intulit, seque inde minime recessurum asseruit.

[22] Petrus fortunæ suæ divitias videns prælatas ceteris, [& ab eo magna cum lætitia susceptus,] de electionis sorte quasi de victoria triumphum reportans, immensa funditur lætitia, gloriatur, tripudiat, insultat sodalibus; Guillelmi favet judicio, collaudat mentem, voluntatem approbat, quæ diligat paupertatem, majorisque substantiæ spernat subsidia; spondetque quod eum in arte tornandi instruat, ferramentorum ipsius artis heredem constituens, si post ejus obitum illum fore superstitem contingat: tales etenim gazas suis thesaurizabat successoribus. His itaque peractis, Petrus multo exhilaratus gaudio, illos invitat ad prandium: sed perquisitis cellariis suis tam tenuem invenit annonam, ut nec uni, si tota apponeretur, sufficeret: quæ res nec nova, nec insolita sibi fuit; eo quod suæ familiaris rei status eum assidue talibus urgeret negotiis. Verum perpendens secum quod mensa, quæ unum cibare non valeret, multos non satiabit, non ignorans unde pasceret quos invitaverat, festinus arripit cophinos suos; & aulæ suæ circumfusam undique silvam ingrediens, haud segniter spineta rubetaque convellicat, corilos ceterasque silvestres arbores suis expoliat fructibus; & dum in sportellis suis diversi generis poma coacervat, in cujusdam trunci concavitate apum examen cum tanta ceræ & mellis plenitudine reperit, [arboreis fructibus & favo mellis invento reficitur.] ut ex ipsius copiæ cornu tantas abundantias crederes emanasse. Admirans igitur tantos fortunæ successus, peregrini monachi, quem modo in consortium susceperat, deputat meritis, quod tantam luminis ac cibi Deus materiam contulisset. Reversus domum mensam onerat dapibus: apponit etenim favos distillantes immodicos, arborumque diversarum poma silvestria, pulmentumque arboreis frondibus confectum advehit; essetque opulentum convivium, nisi panis deesset, dignior pars epularum. Fraternæ autem lætitiæ celebritate transacta, ad cellam suam quisque revertitur.

[23] Petrus vero Guillelmum secum remanentem tornandi edocet disciplinam, ut promiserat: & ille docilem habens mentem, in brevi magistrum exuperat. Placet capacis ingenii Guillelmi Petro facilitas. [Artem tornandi addiscit:] Nam zelus & livor ab ejus cordis secreto procul recesserat. Ille ut eremi antiquus cultor & usus talibus, ex silvestrium arborum frugifero beneficio & præfatæ artis exercitio conquirit victualia: Guillelmus autem semper remanens domi, ut subjectus discipulus non sumptuosȩ coquinȩ complens officia, agrestes herbas conficit in pulmentum; quibus, ut molliores & dulciores reddantur, in festivis diebus salis admiscet condimentum. Post Vesperas illis in die semel prandentibus, Petrus recumbit, Guillelmus famulatur: didicerat enim a bono doctore, Non veni ministrari; sed ministrare. [Mat. 20, 28] Anachoreticæ vitæ itaque amplexus propositum, mox abstinentiæ rigore transcendens universos, [eminet in abstinentia,] frondibus arboreis vitam sustentat & herbis; corpus domans, inedia, siti, vigiliis, algoribus, & laborum duris exercitiis.

[24] In assiduitate quoque orationis, & contemplationis adeo infatigabiliter perseverat, ut in corpore degens extra corporeos affectus vivere videatur. Non abest etiam a secreto conscientiæ illius, cordis contriti sacrificium; non abest gemitus, non abest compunctio, non a mentis intuitu divinorum contemplatio, non ab oculis superabundans & inquieta lacrymarum effusio.

Terrea postponens, [oratione & contemplatione,] animo cælestia lustrat;
Antra colens eremi corpore, mente polum,
Incola silvarum, per devia lustra ferarum,
Modicus, ignotus latitat, sine nomine solus;
Civibus æthereis sed junctus, lumine cordis
Cognitus, excelsus, magnus, celebris, venerandus
Intrat siderei spatiosa palatia regni, [habens conversationem in cælo]
Et favet intranti jam curia tota Tonantis.
Interno visu, sursum super astra locatus,
Circuit & mundi florentia rura superni,
Decerpens flores, fructus libando salubres,
Quorum languores gustus fugat atque dolores,
Tollit & angores nec non odor atque labores:
Prægustatque boni jam dulcia gaudia summi.
Obstupet & clari cernens miracula cæli,
Mystica magnarum mirando volumina verum.

[25] [Triennio quæsitus reperitur,] Per Triennium itaque, quo Guillelmus apud S. Medardum cum Petro latuit, a S. Savini monachis exploratores transmissi, per abdita silvarum totius Galliæ, per defossa terrarum, per abrupta montium discurrentes, sicubi Bernardum invenirent, perquirunt. Tandem cognito ubi esset, remeant, & quo & cum quo latitaret, nuntiant. Cujus rei certificationem monachi gratulanter audiunt, statimque ab Episcopo & Abbate ipsius mandata, sigillis munita, diligenter expetunt, ut ab eremo Bernardum eis educere, Pastoremque sibi constituere liceat, ut communis assensus eorum petierat. Quibus impetraris, dum itineris necessaria præparant; [seque ad Abbatiam cogendum intelligens] quidam monachus illorum, cui Hugo vocabulum erat, a monasterio latenter exiit, qui ad Bernardum perveniens, in hæc verba prorupit: Anathemate percussus es, si hic diutius maneas; nisi nostri monasterii regimen, ut Episcopus Abbasque tuus impetrat suscipias. His dictis totius rei seriem per ordinem retulit; quod illum toto triennio quæsierant, quod ab Episcopo & Abbate mandata illum reducendi Abbatemque faciendi receperant. Quo Bernardus audito, ingemuit, & ad marinas insulas fugere disposuit; [versus mare fugere cupit,] ut saltem pelagus occultaret, quem terra celare non potuerat. Hinc igitur proficiscens, Fratribus vale dicto, cunctis præ dolore lacrymantibus, discessit.

ANNOTATA.

a In Chronico S. Maxentii ista habentur. Anno 1091 inceptum est cœnobium S. Mariæ quod vocatur Fons-Gombaudi, in confiniis Pictavii & Biturigæ civitatum, a B. Petro Abbate cognomine Stella. Et postea. Anno 1114 obiit Petrus primus Abbas Fontis-Gombaudi, morbo arpeta, id est igni inextinguibili, sicut se consumens: cui successit Guilielmus & post eum Airaudus. Verum, quia ex præcedentibus constat Gervasium in Terra-sancta non ante annum 1096 periisse, post quod B. Bernardus, in Abbatem eligendus, ad hunc Petrum adhuc eremitam fugit; videtur non nisi sub finem istius seculi, monasterium erexisse.

b De B. Roberto de Arbrissello, fundatore Ordinis Fontis-Ebraldi late egimus 25 Februarii.

c B. Vitalis fuit postea Abbas Saviniacensis in territorioAbrincensi, cujus nonnulla Acta a nobis collecta dedimus 8 Ianuarii.

d Radulphus fuit postmodum director Sanctimonialium in monasterio S. Sulpitii, in Britannia & diœcesi Redonensi anno 1112 constructo, ubi die 16 Augusti anno 1129 dicitur e vita deceßisse.

e S. Medardus, Episcopus Noviomensis, colitur 8 Iunii.

CAPUT IV.
Vita solitaria in Causeo insula. Piratæ emendati.

[25] Paupertati vero illius quidam eremitarum compatiens, uni sociorum ejus decem & octo nummos tradidit, pie providens ut tantillum pecuniæ haberent, ex qua in itinere sumptus, saltem per dies aliquot, compararent. Quo vir Domini comperto, [Nummos 18 socii datos,] non mediocriter indignatus, quod argentum secum deferret, sic ait: Aut meus socius non eris, aut hos nummos ferre desines. Putasne Christum invenire pauperem in illis partibus ad quas properamus, quem ubique divitem esse cognoscimus? Pauperiem, Christo divite, ne timeas: Christus etenim tibi necessaria sufficienter ministrabit, si primum regnum Dei quæsieris fideliter. Et his dictis pauper quidam ruricola obvius illis fuit, cui nummos illico dari præcepit. Pauper quidem argentum accipiens lætus efficitur, quod ex facili nummos habuerit: Bernardus vero lætior redditur, quod penitus nummis caruerit. Uterque igitur diverso modo lætificatus, ille cum pecunia domum suam properat, [pauperi jubet tradi.] iste sine pecunia, non habens ad primam mansionem ubi caput reclinet, quo tenderet nesciebat; sed de largitate bonitatis Dei confidens, cœptum iter, juxta quod intenderat, consummare festinans, ad mare Britannicum pervenerat: ibique cognito quod infra maris decem milliaria insula quædam, [in insulam Causeum navigat:] anachoretis competentem præstaret solitudinem, quam veteres a Causeum nominarunt, navem conscendit: ad quam conveniens in ea per annos plurimos habitavit.

[27] In tam igitur occulta remotione positus, & a strepitu & perturbatione hominum separatus, & ab omni audientia humanæ conversationis alienatus, [degit solitarius] in cælestibus theoriis totus erat. Die & nocte, in oratione, in cordis contritione, & in lacrymarum effusione persistens, cogitabat dies antiquos, & annos æternos in mente habebat, pascebatque eum contemplatio summi boni: nec jam multo terreni cibi desiderio æstuabat, quem divinæ contemplationis dulcedo assidue satiabat. Mansit itaque multis diebus pane carens in hoc loco, absque foco, sine socio. Quibus vero alimentis vitam sustentaret suam, dum hæc abessent, nobis id ab eo requirentibus, indicare recusabat, suarum virtutum artificiosus dissimulator, ut esse assolet perversus quilibet flagitiorum suorum versutus occultator. [crudis herbis victitans:] Sed revera, ut compertum est postea quibusdam suis sodalibus, herbarum utebatur crudis radicibus. Illi quoque inibi inhabitanti tentatio dæmonis non defuit, illum deterrere & ab illis sedibus expellere cupientis: suis etenim phantasticis artibus terribiles formas ingerebat, quas miles Christi, Crucis armatus signaculo, viriliter fidenterque superabat.

[28] His diebus ab Armorica Britannia piratici raptores, tribus cum armatis ratibus, exeunt: qui in maris Anglici pelago duas naves, diversis oneratas mercibus, [Piraticas naves, illuc appulsas videns,] inveniunt: quarum possessores, sese audacter defendere parantes, navali aggrediuntur prælio. Pugnatur utrimque fortiter: a piratis acriter, ut aliena diripiant; ab institoribus viriliter, ut sua defendant. Tandem piratica multitudo sæviens prævaluit: expugnantur miseri mercatores, vulnerantur, & semineces in transtris vinciuntur. Mox sævientium rapacitas suo potita desiderio, ad Britanniam convertitur: sed ventorum contrarietas, id superna faciente clementia, ad Causeum insulam navigium impellit. Bernardus autem pietatis amator & executor misericordiæ, cujus totus redundabat visceribus, ut conspicit captivos homines, ligatis manibus post tergum, [raptores arguit, captivos consolatur.] moribundos jacentes in sentina, suis spoliatos pecuniis, flebilibus quæstibus ejulantes, cruore proprio obvolutos; prædones vero exultantes ac tripudiantes lætitia; utrorumque compatiens miseriis, ab imo corde trahit suspiria, lacrymisque protinus suffundens oculos, hos deflet, qui crudeli rapacitate animas suas perimunt; illos hortatur ad patientiam, quos tam dura infortunia graviter affligunt. Raptores arguit, deterret, increpat, obsecratque, ut dæmonibus, quos per sævitiam imitantur, similes esse desinant: fratribus suis quæ damna intulerant restituant, & de illatis injuriis humili supplicatione ac veniæ petitione satisfaciant. Sauciatos mercatores monet, ut Christum imitantes, persecutoribus suis a Deo veniam petant; ac virtutem sapientiæ mente retinentes, hos a quibus tanta sibi mala irrogantur, diligant. At miseri institores, quibus altior inerat sensus, deflent mala quæ sentiunt; crudelissimi vero prædones, qui lætabantur in rebus pessimis, derident verba quæ audiunt.

[29] Porro circa diei noctisque crepusculum, ventis flantibus juxta votum piraticæ cohortis, sancti viri monita nihili pendentes, discedunt; & cum præda quam ceperant, patrios portus apprehendere contendunt. [iis digressis, nocte tota orat] Bernardus autem, cujus mentem compassionis fraternæ movebat affectus, ad orationem se contulit; totamque illam noctem deducens insomnem, Dei genitricem sibi auxiliari solitam piis interpellat vocibus, reliquosque Sanctos Dei lacrymarum gemituumque pretio sibi conducit in auxilium, ut divina bonitas piratarum mentes ad bonum convertat, & illos quos captivaverant liberos ac expeditos recuperata pecunia suis familiis restituat. At vero sævitiæ totius auctor & incentor diabolus, minime dormitans, suos satellites sub obtentu lucri ad opera crudelitatis inflammat, ut illos postmodum ad inferna pertrahat. Inter illos namque litem de divisione prædæ concitat: nam quidam illorum majorem sibi partem habere contendunt: [& piratas in mutuam cædem conversos] quidam vero in hujus partitione justitiæ regulas ac æquitatis servari debere astruunt, quas tamen in ejus acquisitione minime servaverunt. Et quia inter malos semper sunt jurgia, in hac re penitus sibi dissidentes, diabolo instigante atque suadente, evaginatis ensibus alternatim sese ferire incipiunt: essetque maxima cædes miserorum, nisi sancti viri pro illis orantis obstitisset meritum. Fuerunt itaque tota illa nocte Bernardus & zabulus, [precibus suis impedit:] quasi duo magni pugiles, in campo certaminis consistentes, mutuis & inquietis congressibus sese acriter impetentes: zabulus namque perdere, Bernardus vero liberare satagit: uterque pro sua parte pugnabat, & de obtinenda victoria elaborabat.

[30] Sed tandem noster athleta fortius insurgens, ictus orationis ingeminat, hostem perimit, nullamque concedit requiem; retrocedere compellit, cedentem persequitur, ac demum de campo certaminis propulsat, prece turbans elementa, ut institores miseros ad se reducat, & naves atque prædones efferos. Denique prædicti piratæ jam interim ad portum optatum pervenerant: jam ferreis anchorarum dentibus littoris scopulos apprehendere inchoabant; jam e navibus pontes educere tonsillas figere b prosnesiorumve retinaculis rates sistere festinabant. Cum ecce ventus vehemens illisque contrarius, [atque aborta tempestate,] Bernardi commotus precibus, insurgens, aërem conglomerat in nubes, tenebrosa coacervat nubila, ex quorum collisione creata tonitrua, mox audiuntur, horribili sono illos deterrentia; ruunt fulmina terrifica, fulgurantiumque flammarum coruscatio, oculos eorum reverberans, præcedit: creberrima maris undique superna facies ardens illis videtur atque flammivoma, ventoque imperante, classis ad alta pelagi illis nolentibus reducitur; nubium densitas, aëre amplius ferre non valente, in nimbos resolvitur, fitque tanta pluviarum inundatio, ut cataractas cœli denuo ad faciendum diluvium reseratas esse crederes, Noëque antiqua rediisse tempora: tantaque suboritur elementorum conturbatio, ut quilibet ibi consistens convulsi mundi totam in antiquum chaos illico putaret redigi machinam: oppugnantiumque ventorum flatibus furibundis ad instar montium immensa fluctuum eriguntur volumina, in verticibus quorum carinæ tolluntur ad sidera, moxque dehiscentibus undis ocius sagittis volantibus, barathri usque descendunt ad ima.

[31] Remiges autem fulminum juxta cadentium fœtoribus affecti, [eosdem pereclitantes] mortuis similes in transtris prosternuntur c stranipisque rumpentibus, remis ferientibus undas, a columbariis extrahuntur. Antennæ quoque resoluto ligamine cum suis opiseris corruunt. Velorum quoque substantia, particulariter scissa ventorum rapacitate, huc illucque per inane aëris distrahitur. Rudentes vero aliique officiales funiculi, trochlearum carchesiis confractis, concidunt. Continuo mali, necessario chordarum destituti adminiculo, ventorum vibramine huc illucque impelluntur; titubationeque sua fere navium carinȩ reversantur; ac demum ventorum rabiem non ferentes, ab ipsis modiorum concavitatibus evulsi, parastatis undique confractis, suo pondere fere naves demergentes, in fluctus devolvuntur. Tabularum denique patentibus juncturis, aqua usque ad foros intrasse reperitur, ita ut non tam naves inter undas, quam undæ jam intra naves esse viderentur. Postremo tempestatis sævitia a clavorum compaginibus gubernacula auferuntur. Ratibus itaque regimine carentibus, puppes in proras convertuntur, ac more turbinis agitantur. [ac mitiores redditos,] Tunc nauclerus ipse pallescit, tunc miseri de vita diffidentes ligatos mercatores a vinculis absolvunt, ac humili supplicatione de illatis injuriis veniam poscunt: pecuniasque suas, ut putabatur, nec sibi nec illis amodo profuturas, restituunt; ac si quid consilii, ut in communi periculo, noverunt, ne abscondant expetunt;

Sed quid consilii; quid mentis nunc foret illis,
Undique cum miseros totus jam conterat orbis?

[32] Verumtamen omnium machinationum suarum conamina, quibus nauticæ probitatis industria vitam suam a sævientium fluctuum furibunda voragine tueri solet, socialiter impendunt. Sed postquam conatus suos, contra ponticam rabiem nihil valere conspiciunt; tunc vivendi spe penitus ablata, prævaricatores ad cor redeunt; vexationeque intellectum dante auditui, tunc se peccasse, tunc se reos esse confitentes, vestes scindunt, pectora tundunt ac diversæ peregrinationis se proposito astringunt: alii autem se Jerosolymitanos fore, [& post varia vota] alii autem Romuleam usque ad urbem profecturos, ut mereantur habere suffragia. Quamplures vero ex illis Jacobi Apostoli in extremis Galeciæ finibus famosam se requisituros memoriam, astipulatis promissionibus asseverant. Sed post hæc vota nihilominus tempestatis perseverante sævitia, timoris vehementia exagitati, peccata sua, quæ turpiter gesserant, turpius in audientia cunctorum confitendo propalare incipiunt; Sacerdotale sibi officiū usurpantes, d dum pœnitentias alternatim & dant & accipiunt. Dehinc osculum pacis sibi invicem conferunt, ut quasi in pace fœderatos mors inveniat, quos dissentionis repertor diabolus, ut Christi fidelibus bellum inferant, jam dudum fœderaverat: atque complosis manibus sese tenentes astringunt, quia ad pietatem illis videbatur pertinere, si socialiter sub undis interirent, quos spirans cædis & rapacitatis crudelitas antea sociaverat.

[33] Sic piratis ad suscipiendam mortem sese parantibus, unus illorum, qui non qualiter illam susciperet, sed qualiter ejus effugium inveniret, apud se argumentabatur, ita intulit: O Sodales, cur perimus? Facite quod dixero, [intercessionem ejus implorantes,] procul dubio vivemus. Nonne recolitis, in insula Causeo vos vidisse heri sanctum eremitam, cujus monita contempsimus, cujus verba risimus? Voveamus sursum manus levantes, & firmiter apud nos statuamus, si nos Dominus ad illum reducat, quidquid ille jusserit nos facturos; & ab hujus mortis faucibus, jam nos deglutientis, ejus meritis abstrahemur. Hanc vocem omnes unanimiter, quasi oraculum missum cœlitus, accipiunt; & in hujus professionis testimonium, ut præceptor instituerat, manus erigunt. Mox quadam accepta securitate, in hæc verba prorumpunt: O Altissimi, inquiunt, virtus, quam potentissimam jam experimentis certissimis esse cognovimus; permitte nos vivere: concede correctionis tempora: da indulgentiæ locum: quod, ut nobis videtur, juste negare non poteris; quia non sumus jam raptores piratici, sed professi sectatores eremitici viri. Nos amodo mercatores captivos non tenemus: sed illos, ut fratres nostros, quorum onera portare debemus, Christi legem complentes, contra ponti rabiem luctantes, ne ab ipsius voragine sorbeantur, prout possumus adjuvamus. Pecuniam illorum ut avidi prædones jam concupivimus: sed ob tutelam ipsius laborantes, ut sancti eremitæ ministri, reddendam custodimus.

[34] Sed omnipotens Deus: qui eorum mentem mirabiliter terruit, eorum quoque vitam per meritum famuli sui Bernardi, ad quem speciali devotione clamaverunt, mirabilius reservavit. [naufragos denique excipit:] Nam hæc & his similia miseris illis, mortis exagitante timore, vociferantibus; fulminantis aëris flatu terrifico Causei insulæ littoribus naves impelluntur, rapidissimique impetus vehementia in siccum littoris evehuntur: quarum quatuor naufragium perpessis, quinta cum suis armamentis illæsa reservatur. Piratæ igitur mercatoresque, dum se suamque pecuniam in solo telluris cum fragmentis navium inveniunt; mortis se barathrum evasisse cernentes, præ gaudio lacrymasse dicuntur. Tunc sanctus vir, cujus pro sanctitate hoc sibi concessum fuisse minime dubitabant, quæritur; tunc ejus merita, velut divinæ potentiæ miracula, ab illis alta voce prædicantur. Inventus autem, acsi cæleste numen, ab eis, quamvis hoc ipse prohibeat adoratur. Tunc a prædonibus cum lacrymis rogatur, ut cum mercibus suis institores liberos accipiat; quos die præcedenti, multiplici cum supplicatione rogitans, liberare nequiverat. Deinde ejus pedibus provoluti piratæ, super pristinis culpis suis modum pœnitentiæ sibi definiri petunt, peregrinationisque vota quæ fecerant exponunt; & ut illa persolverent, quidam ex illis mandatum accipiunt; quidam vero, ut vitæ illius innocentiam imitarentur, cum illo remanserunt. Institores quoque, ut de tabulis naufragii domum sibi faceret, sancto viro suggerunt, [ex tabulis naufragii domum erigit.] & ad operis conducendos artifices pecuniam offerunt. Bernardus namque, quamvis annos per plures in insula mansisset, necdum domum habuerat; sed in saxorum cavernis, aut velut vineæ custos vel cucumerarii, vilibus in tuguriis latuerat.

[35] Hæc tuæ dignationis, Christe, provida dispensatio, hæc tua vis, hæc tuæ fortis dexteræ est benigna mutatio. Ad hoc enim pro servi tui meritis elementa perturbari voluisti, ut rapacium hominum mentes converteres, ut captivos a carceralibus vinculis abstraheres, ut anachoretæ tuo algidis in rupibus latitandi domum construeres, ejusque vitam mundo detegeres. Denique postquam per dies aliquot in insula cum sancto viro remanserant, cibariisque penitus deficientibus, herbarum uti crudis radicibus, ut se sustentarent, illum imitando, non poterant; fame cogente magnopere discedere cupiunt: [& a fame tabesceniibus rogatus] sed præcedentis marinæ perturbationis furore illos deterrente, quid sibi eligant nesciunt. Fames etenim sæviens illorum depascens artus, illis imperat ut discedant: ponticæ vero rabiei formido, illorum corda tremore concutiens, illos cogit ut maneant. Arctantur itaque angustiis: unum tamen e duobus assumant necesse est, aut victualium penuria deficere, aut quam periculosam experti fuerant navigationem repetere. Sed excruciantis illos famis tyrannidem ultra ferre non valentes, quam in præsentiarum sentiunt, [tranquillitatem impetrat:] ut securum navigare habeant sibi argumentum invenire satagunt: Bernardum namque adeunt, quem & ventis & mari posse imperare, præcedentibus experimentis edocti, non diffidunt, ut elementorum motus in sua fide suscipiat, ut se apud Deum fidejussorem constituat, quatenus marini fluctus tranquillitatem teneant, donec prospero cursu optatos portus apprehendant. Vir autem sanctus, cui fidem magnam divina gratia contulerat, viros sub mortis periculo laborantes conspiciens, illud Christi verbum ad memoriam reducit, Si habueritis fidem, ut granum sinapi, dicetis huic monti, Transfer hinc, & transferetur. [Mat. 17. 19.] Quod autem postulaverant effecit, & illos pacifica navigatione ad propria transmisit.

ANNOTATA.

a Causeum, etiamnum Chaussey appellatur, æstuariis potius annumerandum quam insulis: situm inter insulam Anglicanam Iarseiam, & oppidum Sanmaclovium, vulgo S. Malo, in Britannia Armorica.

b Prosnesium, funis quo navis in littore ad palum alligatur.

c Pro Strampis mallet Souchetus Struppis legi: asseritque a Vitruvio Strophas, a Cicerone Scalmos appellari. Quid si strangis legatur, ut sic vox antiqua Francica, deducto a Teutonico strange, strenge, volumen funium seu funisnautici.

d Etiam hoc seculo aliquando audivimus, homines Sacramentorum usurpandorum tam rudes inveniri, ut in tali articulo credant Confessarii defectum sic posse suppleri.

CAPUT V.
Reductio B. Bernardi ad priores eremitas, dein ad primum monasterium S. Cypriani.

[36] Interea monachi S. Savini, Bernardum, cui regimen suæ Ecclesiæ toto conamine tradere proponebant, dum quærentes nusquam reperiunt, alium sibi Pastorem constituunt. [Petrus de Stellis] Quod Petrus de Stellis, eo quod in vicinia eorum habitaret, continuo cognoscens, mox ad prædicta eremitarum deserta properanter abiit, & ad Dominum Vitalem perveniens, ubi esset ille, quem commendaverat, requisivit. Ille autem, quod in remotissima maris insula latitaret, respondit. Petrus sane jam ea quæ prius de Bernardo tacuerat, [cognoscens eum in insula latere,] amodo celare haud utile judicans, nomen illius, peritiam litterarum, morum vitæque sanctitatem, refutationem Prælationis, in communi audientia Fratribus enarravit; ejusque talem famam tunc in Neustria prædicabat, qualem jam a multis annis in Aquitania cognoverat: [incitat eremitas, ut eum revocent:] consulitque eis, ut a marinis insulis eum retraherent vel invitum, si Catholicæ prædicationis doctrinam, si vitæ consilium, si sanctæ diligerent conversationis exemplum. Cujus sententiam multitudo Fratrum animo suscipiens, jam ex transacta apud eos viri conversatione, vera esse quæ referret cognoscens, cōmuni decreto statim constituunt, ut ad eum legatos tales destinarent, quorum solicitudine & industria ad se revocari posse minime dubitarent. Quapropter ipsum Petrum de Stellis, cujus auctoritate & amore reduci poterat, [ad quod ipsemet missus] ad eum dirigunt; adjungentes ei ducem itineris, qui adhuc superest, nomine Christianum, miræ simplicitatis & innocentiȩ virum: qui consummato itineris labore ac navigationis periculo, tandem ad eum perveniunt.

[37] Vir autem Domini Bernardus, conspiciens Petrum, jam a multo tempore sibi familiarissimum, ac fugæ suæ susceptorem fidelissimum, miratur eum tam longæ peregrinationis arripuisse laborem: atque præ gaudio lacrymas fundens, datisque amplexibus osculatur multotiens, veneratur ut patrem, suscipit ut hospitem, [benigneque exceptus,] omnia humilitatis vel humanitatis atque caritatis officia prout poterat impendens: & post dulcia vitæ æternæ colloquia, quibus sese ad invicem reficiebant, Bernardus ait: Carissime Pater, dicito mihi de statu Aquitanicæ regionis, si in illis partibus nunc Ecclesiæ Christi pacem habeant, & si monasteria rigorem disciplinæ ac religionis conservent. Ad hæc ille, Dei gratia omnes Christicolas lætos & festa pace quietos, respondit: ac tandem S. Savini monachos jam sibi Abbatem præfecisse adjecit. Quo Bernardus audito, lætus efficitur, & qui prius illius mentem afflixerat, videlicet ne Abbas eorum coactus fieret, metus deponitur. Petrus proinde suæ legationis negotium explere cupiens: Fratres nostros, inquit, eremitas visitavi, mandataque eorum ad te tuli, ut ad eos redeas, ne consortia eorum penitus relinquas. Hoc vero quanto mentis affectu quantove animi desiderio expectant, verbis explicare nequeo. Bernardus equidem, [reditum eidem persuadet:] ut erat totus affluens visceribus caritatis fraternæ, continuo tale fertur responsum dedisse: Faciam quod poscunt, ne auctoritatem legati & petentium videar contemnere, quamvis hujus remotæ insulæ solitudinem nollem deserere. Peracta itaque hac legatione Petrus ad Aquitaniam remeavit.

[38] Hoc in tempore viri Dei mentem prophetiæ spiritus tetigit, quam ad quædam absentia videnda, quasi sibi præsentia forent, illustravit. Duo namque erant de numero eremitarum, qui illum susceperant, & diu in silvis concorditer cohabitaverant: [Adelinum eremitam,] quorum unus Albertus nomine, jam grandȩvus, abstinentiæ & orationis studio infatigabiliter insistebat; alter vero junior, Adelinus dictus, mansuetudinis atque obedientiæ virtute excellenter pollebat, lenitate quoque affabilitatis adeo blandus erat, ut omnibus qui ejus consortio usi fuerant amabilis haberetur. Porro longævitatis suæ [privilegio] Albertus ut Magister prærat; alter vero, ut subjectus, [relicto consortio Alberti senis] ejus jussionibus obtemperabat. Hic viri Domini Bernardi vehementer exoptans informari exemplo, & doctrina erudiri, prædictum Magistrum diserens ad ejus. insulam iter arripuit. Senior itaque, dilecti discipuli solatio viduatus, in tantæ tentationis incidit barathrum, ut nimia & irrationabili affectus mœstitia sese suspenderet, nisi quorumdam Fratrum, qui hoc præsenserant solerti custodia a tali periculo mortis arceretur. Interim vir Domini per spiritum ad se novit venientem discipulum, [ad se venientem excipit Bernardus,] & Magistrum disponentem se diræ morti pendulum. Junior autem insulæ littoribus, ut desideraverat, applicuit: quem vir sanctus alacriter suscipiens, ei talia dixit: Ad nos venisti, carissime, nec non paucos per dies nobis commoraturus, imo unde aufugisti, nec deinceps huc rediturus. Juvenis vero quia firmiter statuerat se quo iret illum minime relicturum, verbis ejus fidem non adhibuit, nec quod Spiritu prophetico loqueretur intellexit. In altis igitur insulæ rupibus per aliquot dies cum illo permansit: sed algoris vehementia gravatus, ad silvas, ut ea quæ ibi reliquerat vestimenta tolleret, ac denuo rediret, remeavit. Qui ad memoratum Albertum veniens, [regressumque prædicit deinceps non venturum.] postquam illum mœrore tabescentem & jam pene deficientem, ac ne sibi vitam laqueo surriperet a custodibus obsessum conspicit, ejus anxietati compatiens, ac dolorem mitigare satagens, ipsius prostratus pedibus veniam petiit, & quod illum amodo non defereret spopondit. A principibus quoque eremi, quos supra memoravimus, excommunicationis sententiam, si ab illo ulterius recederet, accepit: hacque necessitate detentus, sicut vir Dei sibi prædixerat, redire non potuit: sicque illum spiritum habuisse prophetiæ patuit.

[39] Bernardus deinde non post multum temporis, sociis sese comitantibus, assumpta sua supellectile non multum ambitiosa, ut pollicitus fuerat, ad silvas eremitarum rediit. Qui cum gaudio susceptus, illis adjuvantibus in loco, qui a Fons Syhardi dicitur, sibi cellam construxit: in qua aliquanto tempore cum quibusdam suis discipulis habitavit. Cum ibi diu moraretur, [Regressus ad silvas eremitarum,] quia lucerna sub modio latere non potuit, cunctis advenientibus verbum vitæ ministrabat, eosque exemplo suæ conversationis roborabat. Confluebat namque ad eum non solum copiosa multitudo circummanentium eremitarum, sed etiam populorum. [instruit omnes,] Latebat itaque & non latebat: & quanto plus se dejiciebat, tanto magis a Christo sublevabatur: fugiendo gloriam, gloriam merebatur, quæ nonnumquam appetitores sui deserens appetit contemptores. Seculi homines admirantur eos, qui his pollent privilegiis: nos laudamus, qui pro Salvatore ista despexerint; & mirum in modum, quos habentes parvi pendimus, si habere noluerint, prædicamus. Igitur dum omnibus prædicaret dum omnes secundum modum vitæ & statum ordinis instrueret, [cum magna nominis celebritate] & pro capacitate animorum singulos edoceret; adeo circumquaque celeberrimus habebatur, quod ejus fama jam sæpe memorati Reginaudi Abbatis S. Cypriani aures perculit: & religionis ipsius Bernardi sanctitas & prædicationis gratia longe lateque diffusa est.

[40] Prædictus vero Abbas, cognito ejus habitationis loco per præmissos exploratores, non mediocriter lætus efficitur. Exoptabat enim jam a multis annis, quatenus eum jam ad suum monasterium reduceret: ut esset post ipsius excessum, [a Reginaudo Abbate S. Cypriani invisitur:] qui regularis tramitis disciplinam sustentaret. Siquidem illum noverat miræ simplicitatis virum, multaque sapientia præditum: sese autem cernebat jam b silicernium, morbo & senio confectum, quamobrem sentiebat procul dubio vitæ suæ imminere terminum. Præcavens igitur ne propter meritorum ipsius insignia ad alicujus regimen Ecclesiæ inde abstraheretur, nisi citius eum revocaret; ipse eidem impiger, ubi habitabat, subito supervenit; eumque satis laudabili dolo ad suum monasterium, ordine subscripto, reduxit. Nam post impensa atque suscepta, pro loco & tempore, hospitalitatis officia, Reginaudus sic Bernardum alloquitur: Quædam nostræ Ecclesiæ per necessaria utilitas istis me, dilectissime, appulit oris: sed audita tuæ fama benignitatis, cui debita paternitate congratulor, nolui sic pertransire, nolui prætermittere quin te viderem, quin te salutarem, meque tuis mihi desideratissimis orationibus commendarem: & quoniam non modica & irrecuperabilis pecunia, quam superna favente clementia hac in provincia acquisivi, [& callide invitatur, ut eum extra silvas deducat:] mecum habetur; vereor ne in his silvarum vastitatibus ab aliquibus incognitis raptoribus, qualibet fraudulenta mihi violentia subripiatur. Quapropter fraternitati tuæ placeat, quatenus tua ipsius præsentia, quæ in his regionibus admodum celebris & amabilis dignoscitur, quousque si quæ latent insidiæ nobis non prævaleant, fatigari ne cunctetur.

[41] Cumque hujusmodi palliatis circuitionibus, utpote benignissimus ac nullius doli conscius, acquievisset; atque conviator nec non dux itineris, jam dictum Patrem, peragratis solitudinibus, ad tutum usque locum perduxisset; ac cum quodam, quem ad hoc assumpserat, socio reverti voluisset; idem Reginaldus eum retinuit, [rogatur dein ut ad monasterium comitetur:] eique dixit: Nostram tamr emotas adire partes imbecillitatem, non aliqua necessitatis, nisi tua, fili mi, caritas compulit, nec quælibet secularis ambitio nostræ senectuti hujusmodi laborem indixit. Te, carissime, solum acquirere studui: nullos raptores, præter eremitas atque discipulos tuos, pertimui: sed Dei gratia jam illorum manus evasimus, quod te violenter nobis eripiant jam nequaquam formidamus: jam securus te talem pecuniam possideo, cujus sanctitatis ac sapientiæ thesauro nostrum magnifice monasterium ditari cupio, quimnam olim amissam, nunc vero divinitus recuperatam, nullo commutarem pretio. Verumtamen, fili dulcissime, amodo te exoratum esse postulo, ne indigne feras, ne mihi patri tuo succenseas, quod te quasi fraudulenter ad nostrum consortium revoco: hoc etenim præ nimia dilectione facio, pro certo sciens, quia, nisi te aliquo modo deciperem, a nimium tibi dilecta solitudine nullatenus extraherem.

[42] Servus itaque Domini, videns quod ab illo se non subducere, nec ad suos discipulos ulterius remeare posset; simulque recolens, talia sibi non nisi illius semper justo posse contingere judicio, qui ut multis prodesset, de ipso sinu Patris egressus est ad publicum nostrum; tum propter pietatem senis exorantis, tum propter auctoritatem imperantis, satis provide respondit: Novi, Pater, novi, [commendat illius cura suos discipulos,] quia me nolle tibi acquiescere quasi scelus est idolatriæ; sed periculosum ac mihi durum est, illos quos adunavi discipulos, sic desolatos & quasi orphanos penitus relinquere. Quapropter quid de illis fieri debeat, tuæ censura providentiæ amodo provideat. Ad hæc ille: Ista tuus, qui præsens adest, socius, mea fungens legatione, ad eos redeat; & quæ circa te geruntur exponat; eisque veraciter dicat, quod quicumque ex illis te ad monasterium sequi voluerint, libentissime tui gratia, utriusque vitæ subsidium eis sufficienter providebo. His itaque peractis, longo confecto itinere, ad S. Cypriani monasterium pervenerunt. [& venit ad monasteriis S. Cypriani] Monachi vero Bernardum, quem a multis annis non viderant, læti gratulantesque suscipiunt; admirantes hominem hirsutum, barbatum, vilibus atque villosis, juxta eremiticæ consuetudinis modum, pannis subobsitum; cujusmodi habitum abhorrentes, properanter eruunt, barbam abradunt, suisque indumentis induunt, & post paucos dies, quamvis repugnantem, Præpositum efficiunt. Et illum quidem exterius exuentes, [creatur Præpositus,] paupertatis ei habitum subtraxerunt; sed mentem illius ab amore eremi abstrahere nequiverunt.

[43] At quanta in eadem Ecclesia de ejus reditu lætitia, tanta in prædicta solitudine de ipsius abscessu exorta est repente tristitia. Gaudebant isti, qui eum quasi perditum invenerant: dolebant illi, qui ablatum amiserant. Ipsi antiquum socium tenaciter amplectuntur, illi novum doctorem reddi sibi suppliciter deprecantur: isti se de ejus ornari præsentia, illi de absentia deficere confitentur. Quæ dum agerentur, Pictavensis urbis Episcopatum regebat venerabilis c Petrus Episcopus, qui postea d exilium pro justitia usque ad e mortem sustinuit, cujus vitæ sanctitas mirabilis extitit, ut post ipsius obitum f miraculorum attestatione patuit: cujus præsentiam sæpefatus Reginaldus adire studuit, [& designatur Abbas futurus,] & quomodo laudabilem fugitivum ab eremo reduxisset, diligenter exposuit: quamque utilis esset post suum excessum, qui jam quasi in foribus aderat, ad monasterii regimen studiose intimavit: hoc etiam præmonendo atque præmuniendo subjungens, ne Bernardus ita comperiat; ne forte ab eis clandestina fuga se substrahat, sicut olim a S. Savini monasterio propter eamdem causam sese latenter subduxerat. Quibus omnibus assensum libenter Episcopus præbuit, ut postea rei ipsius exitus approbavit.

Annotata.

a Fons-Gyardi dicitur in MSS. nostris, Souchetus Fons-Goyardi, situs in Cenomanicis silvis.

b Silicernia, senes dicuntur, quod curvi & scipioni innitentes, silices cernant.

c Petrus II, Episcopus creatus anno 1087, quiete præfuit usque ad annum 1112.

d In exilium actus a Guilielmo Duce Aquitaniæ VIII, qui ab eo reprehensus fuerat, quod legitima uxore depulsa in adulterio viveret, uti diximus X Februarii ad Vitam S. Guilielmi eremitæ, quod cum hoc & filio suo Guilielmo paßim unus idemque haberetur.

e Mortuus est Petrus apud castrum Calviniacum in sua diœcesi, 4 Aprilis anni 1115, ad quem diem inter Prætermissos de eo egimus.

f Sanctitatem ejus crebra miracula tumuli ejus Ioquuntur & prædicant, ut legitur in Chronico Richardi Pictaviensis, apud Sanmarthanos, qui addunt corpus ejus piosque cineres quiescere in ecclesia cœnobii Fontis-Ebraldi, ab eo constructa.

CAPUT VI.
Abbas S. Cypriani constituitur: ob persecutionem ad prædicandum convertitur. Mores Clericorum reformati.

[44] Contigit autem ut Reginaldus, transcursis quatuor mensibus, gravi infirmitate correptus, [A decessore in ultimo morbo commendatus,] in lecto decideret. Cumque dies obitus sui propinquaret, Fratres ad eum convenerunt, eumque qui successor ipsius esse deberet, ut ostendere dignaretur, revelante sibi sancto Spiritu, summis precibus postulaverunt: quippe qui erat vir apprime eruditus, ornatus privilegiis summæ sanctitatis & innocentiæ & sapientiæ. Quibus ille, Quamvis, inquiens, ad me non pertineat de tanta ac tali re [statuere]; tamen quia timeo vestram desolationem, si mihi vultis credere, Bernardum virum religiosum, vobis a Deo ad hoc nuperrime restitutum, dignum dispensatorem Domui constituite: ut enim secundum conscientiam loquar, non illo aliquem, Deo teste, novi sanctiorem. Qui consilio tanti Patris unanimiter acquiescentes, postquam ille humanæ conditionis debitum a persolvit, eum quem prædixerat, [Abbas consecratur invitus:] in loco Abbatis festinaverunt ponere, &, uti mos est, ad consecrationem invitum & repugnantem trahere.

[45] Suscepto igitur curæ pastoralis officio, tanto magis illud dignius administrare curabat, quanto hoc non propriæ voluntatis impulsu, sed solo divinæ voluntatis arbitrio sibi esse injunctum animo recolebat: nec solum videri Doctor appetebat, sed sicut ceteris ordine præeminebat, [præit ceteris vitæ inculpatæ exemplo,] sic piis moribus transcendere satagebat: atque se in omnibus ita studebat habere, ut non de illo etiam maledicorum quidquam auderet fama confingere. Simplici namque vita occasiones tollebat detrahentibus, doctrina sana resistebat contradicentibus. Non enim de numero vel de genere eorum erat, qui gravia districtioris vitæ onera discipulis imponunt, quæ ipsi vel minimo attingere digito nolunt: sed quidquid verbis prædicabat, moribus exornabat & exemplis astruebat. Quippe non rudis ad tale onus regendum venerat: sed quæ ab ineunte ætate, non tam repentina vel præcipiti trepidatione, quam assiduo didicerat exercitio, hæc aliis explenda proponebat. [evitat laudē & honorem:] Non rerum affluentium abundantia exultabat, non laude propria lætabatur; non ad honorem cor elevabat, nec in occulta cogitationis meditatione ceterorum subjectione pascebatur: mœrebat honore suo, & ora laudantium declinare ac fugere festinabat. Solent plerique suis buccinatoribus quædam dona conferre, & in paucorum largitate profusi, manum a ceteris retrahere: quo ille omnino carebat vitio: ita namque singulis dividebat, prout cuique necessarium noverat.

[46] Nunc virtus latius describatur quȩ ipsius propria est, & in qua exponenda, Deo teste ac judice, profiteor nihil addere, [inter suos minimus esse cupit.] nihil majus extollere more laudantium. Sicut enim inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, & jubar solis parvos stellarum igniculos obruit & obscurat; ita cunctorum virtutes & potentiam sua humilitate (quæ prima Christianorum virtus est) superavit, minimusque fuit inter omnes, ut omnium major esset. Hac quippe adeo se dejecit, ut qui eum vidisset, & pro celebritate nominis videre gestisset; non ipsum esse, sed discipulorum ultimum crederet. Et cum frequentibus monachorum choris cingeretur; & veste, & voce, & habitu, & incessu minimus omnium erat. Tardus erat ad loquendum, velox ad audiendum, memor illius præcepti: Audi Israel, & tace. [Deut. 6, 14] Hospitalitatis namque & misericordiæ operibus ita vacabat, ut quotidie sexagenos vel centenos vel eo amplius Clericos ad mensam susciperet, [hospitalis] quibus larga manu ministrabat, [erga Clericos,] præter quod peregrinis & aliis supervenientibus pauperibus munificus erogabat. Quid ejus in cunctos clementissimum animum referam & bonitatem, etiam in eos quos numquam viderat evagantem? Et quia non sua sed aliorum lucra quam maxime cogitabat, [& alios, etiam ignotes] non se hominibus præesse sed vitiis recolens,

Virga paterna piis, baculusque salutifer ægris,

sine alicujus querela existebat.

[47] Hac itaque virtute adeo pollebat, quod in hac sola divina consistere præcepta cunctis in propatulo prædicabat. [eximius in exercitio virtutum:] Erat namque cogitatione mundus, actione præcipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, præ cunctis contemplatione suspensus, abstinentiæ robore validus, doctrinæ dapibus refectus, patientiæ longanimitate humillimus, auctoritate fortitudinis erectus, pietatis gratia benignus, justitiæ districtus; & quod inter seculi homines vel leve putabatur vel nihil, hoc in monasteriis dicebat gravissimum esse delictum: illudque quam maxime divinum oraculum recolens, Qui audit, dicat veni; uti erat diffusus caritate, cœpit omnes intus introducere, & pauperes & ignobiles ad Deum trahere. [Apoc. 22, 17] Monachi vero tepentes & frigidi, plus de præsenti quam de futura vita soliciti, ex invidia cœpere pluries resistere, dicentes possessionem monasterio, quæ tot recipere posset, deesse.

[48] Per idem tempus duo Cardinales, Joannes atque Benedictus, Apostolicæ Sedis legatione fungentes, ad urbem Pictavium b Concilium convocarunt: in quo centum quadraginta convocati Patres affuerunt, qui Philippum Regem Francorum, [in concilio Pictaviensi Regem adulterum excommunicat:] propter Fulconis Consulis Andegavensium uxorem, quam in adulterio tenebat, anathematis vindicta percusserunt. Qua excommunicatione comperta, Guillelmus Dux Aquitanorum, qui aderat, totius pudicitiæ ac sanctitatis inimicus, timens ne similem vindictam pro consimilibus culpis pateretur, nimio furore succensus, jussit omnes illos deprædari, flagellari, occidi. Quod ministris suis facere incipientibus, Pontifices & Abbates huc illucque diffugiunt; & ut temporalem vitam retinerent, tuta latibula quærere contendunt. At vero Bernardus atque Robertus Abreselensis, [& cum Roberto de Abrisello constans persistit.] qui concilio intererant, fortissimi justitiæ propugnatores, ac totius iniquitatis & injustitiæ expugnatores, aliis turpiter fugientibus, ita immobiles constantesque perstiterunt, ut nec ab incepto excommunicationis desisterent; sed pro Christo mortem vel contumeliam pati gloriosissimum ducerent. Et quamvis eis persecutores mortem non intulerint; isti, quantum in ipsis est, martyrium pertulerunt.

[49] Porro Bernardus in exteriorum administratione procuratores constituerat: ipse vero contemplationi, orationi, silentio & religionis observantiæ invigilabat; atque in magna puritate vitæ, monasterium sibi commissum sapienter ac regulariter gubernabat. Tamen divinȩ pietatis dispositio ibi illum diutius immorari nolebat: quia de illo & per illum aliud facere disponebat. Quapropter contra eum talem persecutionem exoriri permisit, qua cogente illud monasterium dereliquit. [Persecutione oborta,] Monachi Cluniacenses ecclesiam S. Cypriani suæ ditioni debere esse subditam asserentes, Dominum Papam c Paschalem, Romanum tunc temporis apicem gubernantem, adierunt; & ut Bernardo, nisi se & ecclesiam suis subjiceret legibus, officium Abbatis interdiceret, compulerunt. Quam interdictionem sub disjunctione positam Bernardus audiens, [ne liberam ecclesiam suam Cluniacensibus subjiceret,] unum membrum disjunctionis, id est officium honoremq; Abbatis deserere, satis libenter excepit; alterum autem excipere renuit metuens ne ecclesiam, quam liberam acceperat, servituti subjiceret; & ex alia parte vehementer formidans jura Cluniacensium, qui se causam justam habere dicebant, impedire. Quod vero sibi tutius fore credidit, facere non distulit: exæstuans etenim amore paupertatis ac solitudinis, [eremum repetit:] ad secretum eremi, a quo fraudulenta violentia abstractus fuerat, rediit, & mentem suam, quæ ibi remanserat, invenit. Qui Domno Roberto de Abresello atque Vitali de Mauritonio, quorum jam superius mentionem fecimus, est conjunctus.

[50] Gallicanas hi regiones nudis pedibus peragrabant; in villis, castellis atque urbibus verbum Dei prædicabant; homines ab erroribus vitæ suæ eruentes, [& cum Beatis Roberto ac Vitali] quasi validi ac robustissimi arietes, divinæ potentiæ viribus adjuti, muros infidelitatis atque vitiorum impellentes confringebant; corda hominum ab amore caducarum rerum evellebant; mala eorum colloquia, bonos mores corrumpentia, destruebant; malorum operum nequitias disperdebant; totius iniquitatis coadultum congeriem dissipabant; [missionarius vitam Apostolicam agit:] virtutes, Deo auctore cordibus eorum inserentes, plantabant; & plantatas exemplo corroborantes, ædificabant. Et quam vis mortuorum cadaverum resuscitatores non essent, quod majus est faciebant, id est animas in peccatis mortuas vivificabant, & vivificatas Deo veræ vitæ conjungebant. Talia igitur signa facientes, quandoque simul, aliquando vero singulatim diversas provincias circuibant quibus machinante diabolo tribulationes non deerant. Dum igitur Bernardus per maritimas Normanniæ partes prædicans, verbum Dei seminaret, nulli parcebat, nullius amore vel timore veritatem reticebat.

[51] Porro pro consuetudine tunc temporis per totā Normanniā hoc erat, [Presbyteros Normanniæ in conjugio viventes,] ut d Presbyteri publice uxores ducerent, nuptias celebrarent, filios ac filias procrearent, quibus hereditario jure post obitum suum ecclesias relinquerent; filias suas nuptui tradentes, multotiens, si alia deesset possessio, ecclesiam dabant in dotem. Dum autem uxores acciperent, antequā sibi eas conjungerent, in præsentia parentum jurabant, quod numquā eas desererent. Hoc itaq; facientes juramēto se alligabant, quod numquā fornicatores esse disinerent, numquā ad Christi Corpus & Sanguinem nisi rei & indigni accederent, & indigne accedentes judicium sibi manducarent & biberent. Contra hanc mortiferam consuetudinem servus Dei Bernardus in conventiculis Sacerdotum studiose disputabat, [serio aggreditur:] & ut eam relinquerent magnopere satagebat. Quosdā itaq; abstraxit: [quosdam emendat, aliis resistentibus;] maximam tamen partem illorum ab hujus mortis abstrahere nequivit barathro; unde factum est, ut uxores Presbyterorum, metuentes ab eis disjungi, cum suis auxiliariis eum perimere quærerent; ipsi quoque Sacerdotes insidias pararent, deterrendo eum ut a prædicatione revocarent.

[52] [Archidiaconum Constantien sem refutat,] Quadam namq; die dum in Constantiis, civitate maritima Normanniȩ, populo publice prȩdicaret; quidam Archidiaconus, uxorē habens & filios, cum magno Presbyterorum atq; Clericorū comitatu advenit; & cur ipse qui monachus ac mundo mortuus erat, viventibus prȩicaret, requisivit. Bernardus autem circumventus ab eis, in prȩsentia totius populi sic respōdit: Nonne, frater carissime, in Scriptura Dei legisti, quod Sampson ille fortissimus de mandibula asini mortui inimicos suos interfecit? [Iud 15. 15.] [exemplo Sampsonis mandibula asini hostes delentis:] Et hac occasione accepta, populo audiente, ad defensionem suam hujus Scripturȩ capitulū exposuit. Sampson, inquit, qui sol interpretatur, Christum solem justitiȩ significat: inimici ejus dæmones, & peccatores homines, sibi per malitiam cohȩrentes, Christum & ipsius legem impugnantes: asinus mortuus, simplicem populum, obedientem, jugum suave Christi & onus ejus leve portantem, humilitatis vias sectantem, mundo mortuum, id est, peccatis & vitiis mortificatum, ut ait Scriptura, Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. [Colos. 3. 3.]

[53] Mandibula, ossium robur habens, durius mollitie carnis, [mandibula indicari Concionatores,] instrumentum mordendi & mandendi in capite asini, prædicatorem designat Ecclesiæ: qui ossium robur habere debet, quia peccatis & vitiis viriliter resistere debet, adversaq; pro defensione justitiæ & sanctitatis fortiter sustinere. Mollitie carnis prædicator durior debet existere, quia carnalem voluptatis delectationem, durioris abstinentiæ labore a vita & conversatione sua resecare debet; nō vitiis, emollientibus mentem, enerviter subjacere. Instrumentū mandendi prædicator existit, si verbum Dei (quod est cibus animæ nostræ, sicut Dominus in Euangelio dicit, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei [Matth. 4, 4]) subtiliter intelligit; si intelligens, operibus adimplet quod dicit: quia si bene docet & male vivit, non instruit populum sed corrumpit: dum enim male vivit,[verbum Dei bene masticatum populo exponentes,] prædicatio ejus contemnitur & non recipitur, & exemplo illius populus non ædificatur sed destruitur. Oportet ergo ut bene vivat; & Scripturam, cibum animarum commasticando & conterendo, subtiliter discutiat; videlicet ut historicam intelligentiam ab allegorica discernat, a tropologica dividat allegoricam, tropologicam ab anagogica semoveat, & sic masticatum & minutatim contritum cibum verbi Dei, sibi prius per rectam operationem, saporis ejus virtutem degustando, transglutiat; deinde ad corpus mortui asini trajiciat, hoc est ad intelligentiæ capacitatem simplicis populi & seipsum mortificantis, deducat: ut eum videlicet, per omnes supradictos intelligentiarum modos, ad vitam æternam capessendam informare studeat; quatenus per assiduæ prædicationis doctrinam, discrete ac sapienter dispositam, actus & conversationem illius ad meliora promoveat. Seipsum etiam instrumentum mordendi esse, oblivioni non tradat: ut peccatores a corpore diaboli, per morsum correptionis & increpationes, abscindat; & corpori Christi, quæ est Ecclesia, lamentis pœnitentiæ justificatos restituat. Et sicut in eminentiori parte asini, in capite scilicet, per dignitatē Prȩlationis existit; sic transcendat populū qui per asinū intelligitur, virtute operis & sāctitate cōversationis.

[54] Vides itaque, Frater carissime, secundum auctoritatem sacræ Scripturȩ quia si Christianus populus, qui per asinum mortuum intelligitur, debet mundo mortuus esse, multo magis prȩdicator illius, qui per mandibulam designatur, Christo confixus cruci, [& cum S. Paulo confixos Cruci Christi,] & mundo mortuus debet existere; sicut verus ille prȩdicator mundo de seipso dicebat, Christo confixus cruci; ut per auctoritatem mortificationis suæ, viventes adhuc in peccatis & vitiis possit castigare, & castigatos sibi mortuo conformes efficere, ut adimpleatur quod Apostolus dicit; Estote imitatores mei, sicut & ego Christi. [Galat. 2. 19, I Cor. 11, 1] Igitur, cum prædicator Ecclesiæ mundo debeat mortuus esse, & illius a populo prædicatio contemnatur, cujus vita vitiis & peccatis mortificata necdum creditur; qua ratione, quia sum monachus & mundo mortuus, potes me a prædicatione prohibere, qui exemplo mortificatæ vitæ meæ possum populis prodesse, [& tales se & alios monachos esse ostendit.] & verbo doctrinæ illos ad meliora promovere? Et cum constet B. Gregorium atque Martinum, aliosque quamplures sanctos monachos, mortificationis suæ merito, pastorale regimen in ecclesiis accepisse; & cum honore prælationis, officium prædicationis; inde consequens hoc trahitur, quod per virtutem mortificationis pervenitur ad licentiam prædicationis. Itaque, quia sum monachus & mundo mortuus, non mihi fas prædicandi aufertur; sed multo melius confertur. Hæc, & alia hujusmodi viro Dei prosequente, atque populo secum acclamante, nutu Dei prædictus Archidiaconus ferocitatem atque arrogantiam animi sui aliquantisper deposuit, & Presbyteros atque uxores eorum ab ejus læsione compescuit, quorum quarumque tanta multitudo in solennitate Pentecostes confluxerat, ut videlicet juxta morem patriæ principali Ecclesiæ redderent debitas processiones, quod vix locus ille capere sufficeret. Miles autem Christi Bernardus, ut dictum est, populis prædicabat: quamobrem foris pugnas, intus timores patienter sustinebat.

ANNOTATA.

a Chronicon S. Maxentii: anno 1100 obiit Raynaldus, Abbas S. Cypriani, cui successit Bernardus, qui reliquit Abbatiam, ut infra dicetur.

b Idem Chronicon ad dictum annum 1100. XIII Kalendas Novembris fuit Concilium, quod tenuerunt duo Cardinales Joannes & Benedictus … & excommunicarunt Regem Philippum in ipso Concilio. Consulat Lector, quæ in novis Conciliis a Labbbæo nostro editis de hac controversia continentur, antehac inedita.

c Paschalis II sedit ab anno 1099 ad 1118. Bullam ejus in favorem Cluniacensium, in qua confirmatur subjectio monasterii S. Cypriani, illis facta a Gregorio VII, habetSouchetus in notis.

d Ordericus Vitalis lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ late hos dissolutos Clericorum mores in Normannia describit, & lib. 12 ipsis Presbyteris interdictas conjuges.

CAPUT VII.
Pro defensione Abbatiæ iter Romanum bis susceptum. Ea relicta, alibi discipuli collecti.

[55] Interea monachi S. Cypriani, per annos ferme quatuor multis laboribus atque expensis satagentes, ut a calumnia Cluniacensium ecclesiam suam liberarent, [Revocatus ad monasterium,] facere nequiverunt. Qua difficultate necessitatis compulsi, cum Pictavensis Episcopi litteris eremum adeunt, Abbatem suum inveniunt; & ut ecclesiæ suæ laboranti succurreret, rogaverunt. Qui pietate tactus, atque sui Episcopi jussione coactus, ad S. Cyprianum rediit, ibique diebus aliquot habitavit. Ac deinceps, Episcopo ac monachis impellentibus, paucis secum de eremo Fratribus assumptis, [Romam abiit] ipse in asino residens, paupertatis suæ vestibus indutus, id est eremiticis, cum tam humili comitatu Romam petiit. Ad quam post multos labores perveniens, Dominum Papam Paschalem adiit, & cur se Abbatis officio privasset, requisivit. Apostolicus vero, quia multa audierat de ejus sanctitate, per Cardinales suos Joannem, & Benedictum, qui illum antea in Aquitania noverant, & ipsius in concilio constantiam ad excommunicandum Regem viderant, illum benigne suscepit; atque illius manum tenens, in secretum oratorium duxit; & solus cum solo, magna parte diei, colloquium habuit. Deinceps vero illum ad palatium reduxit, eique officium quod interdixerat, [& benigno a Papa remittitur.] in communi audientia benigne reddidit. Dehinc Bernardus, accepta ab eo benedictione, Pictavium rediit, monasteriumque suum per aliquot annos in pace tenuit.

[56] Verum monachi, illius magisterio coacti teporem vitæ in rigorem mutare disciplinæ, ac dissolutionem conversationis in districtiorem observantiam tramitis regularis; [Multa ab immorigeris subditis patiens] dum sibi [conspiciunt] illicita non licere [& nolunt] assueta relinquere, conati sunt illum e monasterio aliquo modo depellere. Furto enim ab ejus ædibus tritici & vini partem maximam abstraxerunt & absconderunt; ut, cum non haberet unde sibi subditos pauperesque in quibus recreandis maxime delectabatur, pasceret; tædio affectus acquirendi victualia, ad eremi secreta remearet. Sed non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum. Nam dum rei familiaris angustiis illum arctare satagunt, abundantioribus divitiis copiosum reddunt. Canonicus etenim quidam, qui eum pauperum procuratorem piissimum noverat, ei sub eodem tempore tantum frumenti vinique contulit, quantum sibi ad transigendum annum sufficere posse credidit. Divina quoque dispositio in eodem anno frumentum vinumque, quod monachi recondiderant, ei reddidit; sed prius eos pœnis ultricis mortis miserabiliter afflixit. Complices vero illorum qui pœnaliter obierant, nec morte eorum territi, dum sanctum virum hoc modo extrudere nequeunt, alium inquirunt. Cluniacensibus namque monachis suggerunt, sese in auxilium fore spondentes, ut S. Cypriani monasterium suis legibus subjiciant: quia si hoc fieret, Bernardum inde recessurum minime dubitabant. [ne ab officio suspendatur, denuo Romam abit:] Qua suggestionis exhortatione animati Cluniacenses, Dominum Papam iterum adeunt, & ut Bernardum ab officio Abbatis suspenderet, nisi illis subderet monasterium, denuo compulerunt.

[57] Bernardus igitur ex integro resumens laborem, ne gravioris fortunæ ictibus succumberet, metuens peccare, si propter desidiam ac negligentiam suam S. Cypriani monasterium suam amitteret libertatem; iterum Romam veniens, supradictum Papam rogavit, ut utriusque partis causas attente discuteret, & justum judicium faceret. [& a Pontifice rejectus,] Quod ille facere subterfugiens, imperavit, ut aut ecclesiam Cluniacensibus subderet, aut numquam in illa Abbatia officium exerceret. Porro vir Dei, postquam pro certo cognovit, quod in Romana Curia nihil proficeret, nec Apostolicum a suæ voluntatis decreto flecteret, a sublimioris curiæ audientiam appellare compulsus est: quæ quamvis apud mortalium prætoria inveniri nequeat, [provocat ad Christum Iudicem:] unde tamen hanc Bernardo expeti oporteret non latebat. Zelo igitur justitiæ accensus, illud Salomonis secutus, Justus ut leo confidens absque terrore erit, Dominum Papam, & omnes illius in hac re complices, non præsumptuosa audacitate, sed libera magnanimitate, in extremi judicii examine ante Judicium, nullis ignorantiæ tenebris falli, aliquibus muneribus corrumpi nescium, constanter invitavit. [Prov. 28, 1.] Papa autem tanta vocis audita libertate, præ indignatione virum Dei a se discedere jussit: dehinc consiliarios suos, quid super hac re sibi foret agendum, requisivit. Illi autem unanimiter responderunt, quatenus cum tanta hominis sanctitate ante Judicem omnium de causæ hujus controversia disceptare non esset securum, [audito consilio Cardinalium revocatus,] nec alicujus disceptationis contra ipsum se participes ullo modo fore concedunt: imo communis consideratione decreti justum esse astruunt, ut sua illi dignitas restituatur, & de illato labore & injuria ab illo venia postuletur. Joannes vero atque Benedictus, duo Cardinales qui præsentes aderant, virtutum illius magnifica præconia, quæ in Aquitania noverant, audiente Apostolico propalabant; talemque nunc illum Romanis prædicabant, qualem in Pictavensi Concilio, ubi pro justitia paratus fuerat pati martyrium, ipsimet viderant.

[58] Apostolicus autem, tanta viri perfectione cognita, animum ab indignatione compescuit; & ut in concilium remearet, [causam coram Pontifice perorat.] mandavit. Quo ingresso, ut pro se loqueretur concessit, & ut licentius ab omnibus audiretur, silentium indixit. Vir autem Domini sic cœpit: Vestræ sublimitatis excellentiam, Reverendissime Papa, deprecor, ut me pauca nec a veritate discrepantia dicturum paulisper sustineat. Jam ab annis præcedentibus hoc vestra paternitas, & quam plures qui huic sacro conventui intersunt, vitæ & sapientiæ suæ merito multum honorabiles viri hoc non nesciunt, quatenus S. Cypriani ecclesia; quæ nostræ parvitatis regimini commissa est, multorum annorum curriculis sua utens libertate, in magna religione refloruit, antequam Cluniacense monasterium esse cœperit. Nunc vero Cluniacensis Abbas, [suum monasterium Cluniacensi antiquius asserens] juxta Isaiæ b vaticinium, ad uxorem meam hinnire non desinit, & mihi qualicumque Abbati, tamen veluti Archiabbas superba tyrannide dominari appetit; & quod nostra ecclesia ut ancilla sibi famuletur; sua regnet & imperet, efficere satagit; quod genus ambitionis novum & inauditum: nam ab illo [vitio] exordium accipit, [quod] nisi in sua radice stirpitus amputetur, multam virulentæ prolis propaginem emiserit; corruptionisque immensæ seminarium, si oriri permittatur, pullulaverit. Hoc sane tam detestabile malum, quod propter magnitudinem vestri censura judicii merito abscindet non dubito, novum & insolens dixerim. In litteris etenim divinitus collatis Archiepiscopos, Archipresbyteros, Archidiaconos legimus: [in eoque secundam regulam non agnoscit Archiabbatem.] Archiabbatum vero nomina, in illis necdum invenimus. S. Benedicti regula (cujus ego professor, qui impetor; & ille est, qui me impetit) ut Abbas solummodo jus disponendi omnia in suo monasterio habeat, constituit: de Archiabbate vero penitus tacuit, quia neminem hujus superbæ vanitatis appetitorem in mundo fuisse vel fore credidit. Cujus calumniæ falsitatem ut ostendam, si mihi detur locus defensionis, nostrique monasterii astruam libertatem; excellentissime Patrum, adveni; Romanæque curiæ tanto securius præsentiam adii, quanto certius, sub nostræ considerationis examine, in illa præjudicium & injustitiam nullo modo posse prævalere, cognovi. Nostri igitur loci conventus, cujus legatione fungor, meæque parvitatis humilitas rogat, ut vestræ majestatis præcellens sublimitas, quæ in eminentiori parte locata est corporis Christi, quod est Ecclesia, more capitis ceteris inferioribus membris regimen impendat; totiusque corporis compagem, secundum regulas justitiæ reddentis unicuiq; quod suum est, in pace teneat; membro patienti condoleat, utriusque causam partis attente discutiens; justumque judicium faciat, nullius transitorii commodi considerans emolumentum; sed æternæ retributionis interminabilem fructum.

[59] His luculenter peractis, vir sanctus tacuit: Apostolicus autem causæ Cluniacensium monachorum assertoribus, ut dicerent, imperavit. Sed hi quia veritatis non habentis angulos argumenta, [Ad quæ tacentibus Cluniacen.] quibus [probent] S. Cypriani ecclesiam suis legibus debere esse subditam, invenire nequeunt; per ambages palliatas ambitionibus, & circuitionibus plenas, commenta quædam fingere incipiunt. Quæ dum justitiæ regulis penitus dissentire conventus qui aderat intellexit, [causam obtinet:] S. Cypriani monasterium liberum ab illis esse astruitur: hocque judicium Apostolicus confirmans, sancto viro Abbatis officium, quod interdixerat reddidit, atque multis precibus hoc ab illo obtinere voluit, [& recusato Cardinalatu] ut Cardinalis Sacerdotii dignitatem susciperet, & Romæ secum Ecclesiasticarum causarum negotia tractaturus remaneret. Sed Bernardus in secreto eremi assidua contemplatione cupiens satiari, exterioris solicitudinis implicationem suscipere timuit, atque roganti minime acquievit; [petit reditum ad eremum:] imo ut monasterium quod regebat deserere, & ad solitudinem redire liceret petiit, quod multis supplicationibus vix tandem impetravit. Papa autem tantæ constantiæ tantæque sanctitatis hominem, qui nihil in mundo cuperet, nihil nisi Deum solummodo quæreret, quia secum retinere non potuit, [constituitur Apostolicus prædicator.] ei hujusmodi officium injunxit: scilicet ut populis prædicaret, confessiones acciperet; pœnitentias injungeret, baptizaret, regiones circuiret, & omnia quæ publico prædicatori sunt agenda solicitus expleret. At postquam ei vicem Apostolatus tradidit, nolens ut Apostolorum vicario, quem sine pecunia ad prædicandum destinabat, victus deficeret; monuit ut ab illis cibum corporis acciperet, quos verbo salutis reficeret; volensque a seipso incipere, ad prandium invitavit: & quoniam diu Romæ moratus est, participem suæ mensæ quotidie constituit.

[60] Exivit Bernardus benedictione ab illo accepta: Pictavim rediit, & post paucos dies monasterium deserens, [Reversus discedit in insulam Causeum,] ac multo animi ardore anachoresim sectari cupiens, cum paucis discipulis Causeum insulam (eo quod remota esset ab omnibus) intravit: ibique diutius immorari cupiens, non potuit. Piratica namque multitudo prædonum, prædictæ insulæ littoribus applicuit, qui altaris ecclesiolæ illius vasa ac indumenta sibi diripuerunt; atque in ipsius præsentia turpiter tractaverunt. Ille autem res sacratas conspiciens viliter dehonestari, tanta animi commotione ac indignatione hanc dehonestationem fieri indoluit, quod non post multum temporis, [sed redit ad silvas spoliatus a piratis:] hujus rei causa, insulam, ad eam deinceps non rediturus, deseruit; & ad silvas remeans, in illis habitavit. Voluit etenim Dominus hanc a piratis fieri deprædationem, ut a septo illius insulæ Bernardum extraheret, & ad mediterranea loca c reduceret: in quibus non soli sibi, sed aliis quamplurimis prodesset. Monachi vero S. Cypriani, videntes quod eum amplius non haberent, cum ipsius consilio & benevolentia alium sibi Abbatem constituunt. Transactis deinde aliquot diebus, aquatici raptores, quorum paulo superius mentionem fecimus, qui virum Dei & res altaris ipsius dehonestaverant, jussu sui Principis, Heoboldi nomine, piratarum omnium ferme crudelissimi, dum naves insequuntur, quas deprædari cupiunt, marinis fluctibus infelices absorpti sunt. Nec mirum, si submersionis morte pereant, qui innumeros fideles eodem mortis genere interire coëgerant. Ad horum vero obitum innumerabiles exercitus dæmonum, in corvorum specie, convenientes, tetra caligine aëris spatia repleverunt; tubisque buccinantes horribili sonitu, sub carnali effigie, [dæmonibus exequias eorum facientibus.] animos prope navigantium graviter exterruerunt. Hi, quia, Sacerdotes deerant, eorum exequias celebraturi, convenerunt: hi miserrimas eorum animas susceperunt, non ut eos ad paradisi gaudia transveherent, sed ut ad ima barathri loris igneis pertraherent: exitus autem vitæ eorum tales animarum commendatores habuit, qui ministros Ecclesiæ Christi habere non meruit.

[61] In diebus illis necdum Bernardus aliquam congregationem adunaverat, necdum aliquod monasterium facere inchoabat; sed anachoresim ardenter sectari sitiens, in loco, qui Quercus-docta dicitur, cum paucis discipulis latitabat. Comperto autem, [Ad Quer cum doctam habitanti] fama referente, quod ille ad S. Cyprianum ultra non rediret, nec ad insulæ mansionem, omnibus inamabilem propter difficilem ingressum & exitum, remearet; multi ad eum confluere cœperunt, cupientes ejus eruditionibus institui, [adjunguntur Discipuli:] vitæque exemplis roborari. Sed non habentibus illis unde viverent, nisi labore manuum acquirerent; ipsa necessitas insistere laboribus imperabat, ac multiplex prolixitas familiarium Psalmorum, quos tunc temporis dicebant, eos magna parte diei ab operis studio detinebat. Quamobrem Fratres sanctum virum adeunt, & quid de hac re decernat, requirunt. Quibus ille respondit: [quibus ob psalmodiæ prolixitatem ægre victum comparantibus.] Psalmos quidem, qui per omnia fere monasteria ex more decantantur, nisi Dominus aliquid revelet, vereor omittere: ipsa tamen necessitas vos iubet studiosius laborare. Sed hoc videtur idoneum, ut Deum interim attentius precari studeamus, quatenus nobis aliquo modo innuat, quid super hac re facere debeamus.

[62] Post octo itaque dies consummata oratione, in subsequenti nocte tantus sopor cunctos oppressit, etiam virū Dei Bernardum, qui ante ceteros in profunda nocte semper solebat surgere, ut nullus a somno sese emergere posset, donec lux clara diei illorum oculos perfunderet: qui surgentes regulari tamen modo Officium incipiunt, quod transacta ferme media parte diei vix peregerunt. Quæ soporis oppressio revera fuit relinquendi supradictos Psalmos divinitus missa revelatio, præsertim quia nox illa hiemalis erat, ad cujus usque vix medium aliquis eorum dormire solebat. Domnus autem Bernardus ab illo tempore hos Psalmos dicere prætermisit; & discipulis suis, ut ab illis deinceps quiescerent, imperavit: [eam ut omittant indulget:] dixitque se pro certo scire, quod Deus malebat illos laborando sibi victum acquirere, quam tam multiplicibus Psalmodiis insistere. Porro quidam nobilis, Radulphus Fulgeriensis videlicet, cujus hæc quam incolebant silva erat, timens illam per agriculturam eorum extirpari, ferre non potuit; eo quod Fulgeriis castro suo vicina consistebat, & eam quam maxime diligens, ut feras suis venatibus retineret, vallo circumdederat. Quapropter aliam silvam eis dedit, Saviniensem videlicet, [migrat cum suis in silvā Saviniensē.] multo meliorem, solo terræ fertilem, fluminibus iucundam: sed a castro suo sex milliariis longius altera remotam: in qua sibi congruam habitationem fecerunt ac construxerunt, & ibi labore manuum victum acquirentes, paucis in priori loco Fratribus relictis, per annos aliquot habitaverunt. Domnus autem Vitalis, de quo mentionem fecimus, in eadem silva cellam sibi fabricaverat, distantem ab istis, duobus fere stadiis, in qua postea cœnobium construxit. Sed quoniam divina dispositio duo tam magna luminaria insimul cohabitare noluit; unum illorum ibi remanere fecit, alium ad alias perlustrandas regiones destinavit.

ANNOTATA.

a Hæc eadem, & eisdem pene verbis hinc desumptis, habet Ordericus Vitalis lib. 8.

b Imo Ieremiæ, cujus hæc verba sunt cap. 5, dum Iudæorum libidinem & intemperantiam perstringit: Equi amatores, inquit, & emissarii facti sunt. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

c Loca hic indicata apud Normannos in Abrincensi diœcesi haud procul Britannia Armorica fuisse, certum est ex monasterio Saviniaco solis decem vel octo milliariis distante, de cujus exordiis mox agetur. Consule dicta 8 Ianuari ad Acta B. Vitalis.

CAPUT VIII.
Monasterium in Perchensi Comitatu extructum: beneficia accepta, & in alios collata.

[63] Commovit igitur divinæ nutus providentiæ mentem sui famuli Bernardi, omniumque discipulorum ejus, ut ad alias migrarent regiones, & longinquas adirent solitudines. Quapropter minorem ex discipulis suis misit ad inquirendam alicujus eremi vastitatem, [Aliam habitationem roquirentes] in qua sibi tam amplam fabricarent habitationem, quæ omnes simul capere posset, ut nullus eorum cogeretur absque ipso habitare, quia hoc erat illis molestissimum ferre. Tantam etenim ex verbis ejus & præsentia habebant consolationem, ut mallent cum ipso gravissimæ paupertatis onus sustinere, quam sine illo divitiis abundare. Qui cum nullam talem invenissent, & ad eum cum nullo laboris fructu remearent; intimatur eis

Cȩlitus, ut redeant properanter, & ut loca quærant,
Congrua Bernardo, cælo quandoque locando.

Nam cuidam illorum talis in somniis apparuit visio, Angelico monstrante ministerio: [per Angelum monentur petere a Comito Perchensi;] videbatur etenim sibi, quod quidam juvenis, splendidus aspectu, niveoque decorus amictu, manum suam super ejus caput poneret, taliaque verba depromeret. Festinanter a somno surgite: ac ad a Rotrocum b Particensem Consulem, vobis quod quæritis daturum, iter vestrum dirigite, Qui protinus evigilans, quod viderat sociis enarravit. Illi vero parvipendentes visionem, ad Magistrum redeunt; & quod nullam adeo sibi idoneam invenissent mansionem, referunt. Postea autem ex discipulis ejus duo, post multam inquisitionem non inventæ habitationis, memores relatæ a socio visionis, tandem ad prædictum Comitem perveniunt, & quid quærerent exponunt. Ille vero petitioni benignissime acquiescens, pollicitus est se postulata daturum.

[64] Possidebat siquidem idem venerabilis Princeps quoddam territorium, quod Arcissiæ nuncupatur, a Novigento c castro suo uno milliario sepositum, solo terræ fœcundum, silvis ab omni latere contiguum, fontibus & aquis irriguum, pratorum amœnitate conspicuum, vinearum culturæ ac domorum ædificationi congruum, [qui locum Arcissiæ ei; donat,] omniumque rerum usibus opportunum: in eo antecessores sui oratorium construxerant, atque stagnum fecerant & virgulta plantaverant. Ad quod demonstrandum illos duos monachos sine aliqua dilatione perduxit, illudque sancto viro Dei Bernardo ac monachis ejus perpetualiter possidendum concessit. Quo discipuli suscepto læti, omnium Datori bonorum grates debitas ipsique Principi detulerunt, & visionem, quam a sodali perceperant, veram fuisse, tam prospero tamque celeri eventu certificati, minime dubitarunt. Qui a Comite redire jussi abierunt, & ut ipse mandaverat Magistrum adduxerunt. Quem quidem Consul debita diligentia venerari studuit. Sed quorumdam deceptus consilio, atque maternis jussis obtemperans, donum quod fecerat ei retraxit. Prædictum tamen Dei famulum ad aliud suscipiendum territorium diligenter invitavit. d Beatrix namque mater ipsius, sanctum virum illis in diebus a vicinia Novigenti removere magnopere satagebat, quoniam ex affinitate illius, Cluniacensibus monachis aliqua suboriri incommoda formidabat, [sed postea donationem retractat,] quorum quam plures in prædicto oppido adunaverat. Porro Bernardus, qui quibuslibet ictibus fortunæ resistebat immobilis, qui nulla rerum accidentium incommoditate poterat perturbari, nihil hac in re similiter commotus, sed ut semper erat mente serenus ac vultu hilaris, quod Consul jam sæpefatus offerebat non respuit, sed ad illud explorandum duos in crastino discipulos transmisit. Qui ductore prævio ad locum veniunt, qui e Tyronus dicitur: quem diligenter inspicientes, [& Tironium offert.] eodem die ad Magistrum regrediuntur, referuntque quid de demonstrato sibi loco videretur, Vidimus enim, inquiunt, cui fere cuncta usibus humanis necessaria desunt: dumque incassum se laborasse conspiciunt, animo consternati, unde venerant in crastino redituros disponunt.

[65] Sequenti itaque nocte super territorium quod a Consule accepturus erat,

Pendula vicinas inflammans lumine terras
Lampada, [quem lumine cælesti excitatus Bernardus] Bernardo cœlo monstrata sereno,

tanto radiorum jubare coruscabat, ut a luce illius ignicoma per circuitum rutilaret tota provincia. Quæ nimirum tibi revelatio,

Admonet; imo jubet; Comitis ne dona refutes

Et dum mane facto discipuli remeare ad propria pararent, ipse intulit se prius locum visurum quam recederent. [lustrat & acceptat.] Qui veniens ad silvam, quæ Tiro dicitur, eam studiosus peragrare curavit: & sibi situs & loci facies sic placuit, quod ab ipso postea mens ejus avelli non potuit. Non tamen sibi ita animum illius adglutinavit, vel amœnitas regionis vel amplitudo possessionis, vel pratorum aut fluviorum jucunda speciositas, aut vinearum copia, vel frugiferi soli fertilis fœcunditas; sed divinæ dispositionis per præmonstratam revelationem imposita necessitas. Accepta itaque a Consule hac possessiuncula, vir Domini Bernardus, ad discipulos suos; qui in Normanniæ ac Britanniæ finibus remanserant, remeavit, ut illos ad se colligeret, collectos ad locum, quem acceperat, secum festinantius adduceret.

[66] Hic dum a Novigento f Mauritaniam tenderet, miles quidam, g Paganus de Tilleio nomine, eamdem carpens viam, illum in asello residentem duosque ex discipulis suis, qui secum pedites incedebant, assequitur: quos sub eremiticis pannis subobsitos conspiciens, ex ipso humilitatis & paupertatis habitu, bonæ conscientiæ viros ac mundi contemptores existimavit, simulque labori eorum compatiens, quo tenderent requisivit. Cui vir Dei Bernardus, illa die, se usque Mauritaniam ituros, si possent, respondit. Quod ille audiens, se ejusdem villæ habitatorem esse asseruit, & ut secum hospitari dignarentur, [Militi Bernardum hospitaliter excipienti] supplici devotione rogavit. Vir autem Domini hospitium, quod sibi caritas offerebat, nequaquam refutavit: sed cum debita gratiarum actione suscepit. Dehinc hospitem suum in viæ spatio, pane verbi Dei reficere curabat, & salutaris doctrinæ monitis imbuebat. Paganus itaque Mauritaniam perveniens, virum Dei ad domum suam deducit, eique totius humanitatis officia cum maxima animi alacritate & solicitudine impendere cupiebat, ut versa vice illum pasceret, a quo cælestis refectionem sapientiæ in itinere accepisset.

[67] Sed humani generis inimicus omniumque bonorum æmulus, alterius caritati, alterius vero invidens refectioni; suscipientis atque suscepti hospitis lætitiam interturbare cupiens, armigerum ipsius Pagani, malitiæ suæ veneno adeo usque infecit, [equus furtim abductus] ut in crepusculo noctis equum Domini sui h dextrarium per latrocinium abduceret. Quo paganus cognito, tristis efficitur, qui equum maxime diligebat, utpote quem ad sui tutelam corporis pernecessarium noverat: erat enim tunc temporis non mediocris guerra inter Belismenses i, atque Mauritanienses. Verum ne festivȩ hospitalitatis lætitiam tristitiæ suæ tenebris obnubilaret, hilarem vultum foris exhibuit, tristitiamque suam dissimulans, hospites suos ut pranderent alacriter monuit. At vero virum Dei damnum & mœstitia sui hospitis latere non potuit, ejusque animum consolatoriis verbis lætificare studuit, & quia non multum pro re transitoria dolere deberet rationabiliter ostendit. Sed divinæ bonitatis pia dignatio, voluit declarare, cujus meriti hospitem Paganus hospitio susceperat;

Dum fur ducit equum, tantus stupor opprimit illū,
Nescius ut redeat deinceps, & furta reducat.

Nam ita sensus & intelligentiam latronis excæcari permisit, [ab ipsomet fure reducitur,] ut loca, vias, villas, in quibus ab ipsa sua infantia nutritus fuerat, minime cognosceret; sed Mauritaniam Belismum esse existimaret; & e converso de Belismo Mauritaniam in animo faceret: & factū est, ut tota illa nocte Belismum, quasi Mauritaniensium hostilem terram, devitaret; & ad Mauritaniensem villam, quasi ad tutum Belismi latibulum, confugeret.

[68] Hac itaque excæcatione deceptus, Mauritaniam rediit, & ante ostium domus illus Pagani assistens, in loco, ad quem cum equo fugere intenderat, se esse exstimavit. Qui tenens, & interrogatus qua de causa sic redierit, ipse veritatem non reticens, quod divina sic potentia coegerat, ut eadem nocte remearet, respondit.

Sic Bernardus agit precibus, sic perdita reddit.

[cum magna illius admiratione.] Hæc sunt tua, Christe, magnalia: hæ tuæ sunt, Christe, virtutes: hoc perpulchrum pro amici tui merito mundo præbes spectaculum, quatenus furem sic ebrium & amentem malitia sua redderet, ut a quibus equum per furtum abduxerat, ad illos quasi ad susceptores furti reduceret; & quos reatus facinoris sui devitare sub capitis sui periculo commonebat, ad illos velut ad fidos vitæ suæ defensores festinaret. Quod Paganus mente considerans, virum Dei ab illo tempore mirari & amare studuit, non quantum voluit, sed quantum potuit; & monasterio ejus multam postea pecuniam contulit.

[69] Bernardus vero, itinere quod cœperat consummato, discipulos suos collegit, & secum Tironum adducens, ibi cum eis deinceps habitavit. [Incipit monasterium anno 1109,] Anno igitur incarnati verbi millesimo centesimo nono, aggregatis discipulis, accepta benedictione a bonæ memoriæ Domino k Ivone, Carnotensis Ecclesiæ tunc temporis Pontifice, primam Missam celebravit in die sancto Paschæ in monasterio ligneo jam ædificato, in possessione, quam sibi memoratus Princeps Rotrocus donaverat. In hac vero solitudine multum sibi dilecta, eo quod divinitus fuerat præmonstrata, vir Dei constanter viriliterque agebat, Fratresque ad ædificationem loci studiose incitabat, [excitat discipulos ad virtutum exercitium?] & cælestis vitæ disciplinis atque eruditionibus studiosius informabat, dicens: En, Fratres carissimi, nunc eremum, locum satis nobis competentem, satis apertum, silentio ac quieti congruum, divinisque meditationibus & orationibus opportunum. Hic Christi crux est bajulanda: hic immarcessibilis vitæ corona promerenda, quam diu quæsivit vestra devotio, quam vobis postmodum conferre dignata est divinæ largitatis pia dignatio. At si vobis displicet, quod usibus hominum non congruit ejus habilitas; vel hoc placeat, quod viris tantummodo religiosis atque solitariam vitam quærentibus ejus est competens solitudinis opportunitas. Hoc insuper conferet vobis hujus loci asperitas, quod falsorum fratrum, bonos mores pravis colloquiis ac sinistris exemplis corrumpentium, vel propter ipsam rerum inopiam, diutius non erit vobis conficta societas.

[70] Tunc temporis causa cujusdam eluviei pluviarum, quæ in antecedentibus annis præcesserant, solo terræ non valente reddere fruges, tanta fames erat, ut multa millia hominum l panis inopia cogente morerentur. [In publica fame] Multitudo autem monachorum, quæ cum Bernardo erat, annona penitus, sed & pecunia unde emi posset carebat; & tamen, Euangelico obtemperans oraculo, regnum Dei attentius quærebat, nec cetera sibi deneganda formidabat. Illis itaque de divina largitate minime diffidentibus, atque precibus & labori perseveranter insistentibus, [a Comite Nivernensi] ille qui misertus famulo suo Danieli, per Abacuc de Judæa prandium transmisit in Babyloniam, idem ipse m Willermi; tunc temporis Nivernensium Consulis, animum provocavit, ut viro Dei Bernardo, [vas aureum accipit,] in abditissimis Pertici silvarum solitudinibus latitanti, quem necdum nisi fama cognoverat, ingens vas aureum de n Burgundia mitteret; quo vendito annona comparari posset, quæ monachis illo in tempore secum habitantibus, nec non & mendicis sufficeret. Tali igitur præsagio divinitus animati, atque viri Dei crebris admonitionibus confortati, [ædificat monasterium;] ad ædificationem loci sese accingunt, laboribus insistunt; ita tamen quod orationis & silentii religionisque studium non postponunt.

[71] Erant namque sanctitatis fervore succensi, quodlibet paupertatis onus ferre parati, habitatoribus illius patriæ penitus ignoti, [subditos vilissimo habitu vestit;] habitum quidem monachi habentes, sed vilem, incultum, villosum, a ceterorum habitu monachorum valde dissimilem, ovibus ipsis a quibus sumptus fuerat valde consimilem. Paupertatis etenim imperium, quæ vilius possent comparari, eos habere indumenta compellebat; a quo & S. Benedicti Regula, cujus professores erant, minime discrepabat. Porro hujusmodi habitum rudes atque bestiales homines, in illis partibus habitantes, quia antea non noverant, abhorrebant; nec monachos eos, sed Sarracenos, per subterraneas cavernas ad explorandos cives suos advenisse existimabant. Quo rumore permoti affines indigenæ, mittunt exploratores: qui protinus accedentes, considerant homines imbelles atque inermes, nihil mali machinantes, cellas modicas texentes, non castra aut turres erigentes; qui non bella fremerent, sed Psalmos hymnosque ruminarent.

[72] Redeunt spe meliora reportantes, reaque pectora tundentes, [vicinos confluentes instruit,] renuntiantque suis, non Sarracenos, sed Prophetas novos, a Deo missos resedisse in deserto. Quo divulgato, ruunt populi, divites & pauperes pariter, videre cupidi. Vir itaque sanctus conspiciens tantam multitudinem adventare, prodit ad publicum, affatur populum, docet quem timere cuive debeant servire: hortatur eos cælestia terrenis præponere, transitoria pro æternis commutare. Dum igitur ad se confluentes sic instrueret, & quam gloriosum atque mirabile sit hominem deificari participatione summi boni declararet, quam misera ac transitoria sit vitæ hujus felicitas demonstraret, & quam dira atque permanentia tormenta apud inferos peccatoribus post mortem maneant comprobaret; multi territi atque compuncti, seculo renuntiabant; monachicumque habitum assumentes, magisterio illius sese submittebant.

[73] Nostra quoque pagina, quasi vilipendendo quædam minima, non negligat enarrare, per quæ summa providentia sui militis sanctitatem diligenter voluit propalare. Vir itaque Domini, dum Tironiæ solitudinis incola novus exist eret, contigit ut Pastor bucularum illius, quadam forte die negligentius agens, vitulum in silva derelinqueret: quem se deseruisse comperiens, silvam peragrando studiosissime quæsivit, [vaulum in silva relictum,] nec invenit. Vir autem Domini post biduum, extra cellulæ suæ portam, cum aliquot Fratribus sub umbra cujusdam arboris residens, ab opacitate silvarum lupum conspicit egredientem, lento passu vitulum deducentem; & ne a quadam semita, [a lupo ad se reductum recipit.] quæ a silva usque ad cellam viri Dei per quamdam camporum planitiem tendebatur, exorbitaret, caudæ suæ [verbere] leniter minantem. O mira res!

Fit vituli custos mordax lupus atque reductor,
Et reprimit dentes jejunos atque rapaces.

Qui cum recto itinere propius accederet; monachi, qui cum servo Dei erant, vitulum esse suum, quem pastor eorum amiserat, recognoscunt; lupinæque rabiei rapacem ingluviem, non solum ei pepercisse, sed etiam illum custodisse atque reduxisse, stupore mentis attoniti, ultra quam credibile sit, admirati sunt. Lupus vero, ob præsentiam monachorum conspectumque nihil territus, ferme usque ad viri Dei pedes propinquare non timuit: atque blandienti vultu illum conspiciens paulisper substitit, demissoque capite illi, quasi vitulum suum commendans, ad silvas remeavit. O sanctissimi Bernardi potentem innocentiam! O humilitatem imperiosissimam! quæ sic belluinam ferocitatem alligat, ut sibi non queat obesse, imo cogatur prodesse.

[74] [ad monachatum recipit quoscumque petentes:] Porro vir Dei Bernardus, divinæ caritatis visceribus diffusus, atque de Dei bonitatis largitate confisus, exemploque ipsius corroboratus, dicentis, Eum qui venit ad me non ejiciam foras, nullum excludere volebat; sed ut omnes Christo conformes redderet, verbo & exemplo satagebat. [Ioan. 6, 37.] Multi etiam monachi, viri sancti ac religiosi, ex diversis monasteriis, fama sanctitatis illius permoti, ad eum concurrere festinabant, ut novum Antonium in eremo residentem viderent, atque paupertatis illius vestigiis inhærerent. Plerique etiam nobiles undique conveniebant, ac omnipotentis Dei tirocinio seipsos applicantes, ejus cohabitationem expetebant. Nonnulli etiam filios atque propinquos suos, Domino, per ipsius magisterium instituendos, offerebant; quorum plures ad magnæ perfectionis culmen, servi Dei exemplo & institutionibus, pervenerunt; qui postea ad regendas ecclesias assumpti, diversorum cœnobiorum Abbates extiterunt.

[75] [super quos cælum rosas videtur pluere.] Quadam itaque die, dum vir Dei Bernardus monachos benediceret, quidam monachus, Ligerius nomine, vir religiosus atque Sacerdos affuit, qui ab alto aëris flores rosarum, super

Quos sibi consociat monachos habituque figurat,

descendere conspexit. Voluit namque Dominus ostendere, per exterioris miraculi signum, sive sui Confessoris meritum, sive quod ad florigeram sanctitatis vitam conscientias renovaret hominum. [alias rorem & nives.] Transacto deinde unius anni curriculo quidam monachus, cui Antiquillus nomen, vir magnæ simplicitatis atque innocentiæ, qui aderat, vidit quod.

Quosdam Bernardus senior, non ad bona tardus,
Dum superis offert, & verba precantia profert,
Nix & ros pariter super hos eadit, atque patenter
Ex alto flores simul adveniunt, & odores.

Tali etenim ostensione prodigii placuit divinæ voluntati sui militis declarare privilegium, vel vitæ monasticæ puritatem, atque cœlibatum.

[76] Quadam die, dum vir Domini Bernardus in oratorio contemplationi esset intentus, Fratribus in alto laborantibus, ignis verno tempore aridam silvam invasit: qui flatu ventorum vehementi impulsus, usque ad maximam densitatem veprium, [incendium in silva ortum,] qua undique cellula eorum cingebatur, pervenit: quæ veprium densitas, flammis correpta, omnes officinas eorum fere concremabat. Fratres autem impetum ignis, multum diuque luctati, extinguere conantes, minime potuerant. [& ad cellas usque progressum,] Qua propter desperantes cellam ingrediuntur, & omnem supellectilem suam ad planiciem camporum deferunt, totamque habitationem suam, quam mox ab igne comburendam existimabant, lacrymantes relinquunt. Servus autem Domini tumultum illorum audiens, [aqua benedicta sistit.] de oratorio exiit, moxque,

Ut videt ingentem ventum, miseratus & ignem,

aquam benedictam contra flammas, jam pene officinas invadentes, aspersit, sicque

Flammæ fervorem reprimens, flatusque furorem,
Ne ruat introrsum precibus facit ire retrorsum.

Namque ignis aspersionis illius metas transire non præsumpsit; sed contra venti impetum reflexus, & in seipsum refractus, ad nihil usque resedit. O magni meriti virum, cujus ad arbitrium ipsa etiam reprimuntur elementa!

ANNOTATA.

a Rotricus filius Gaufridi II, Mauritaniæ Comitis & Castriduni Vice-Comitis, circa annum 1100 mortui, præclaras victorias de Saracenis in Hispania & in Terra-sancta obtinuit, & vixit usque ad annum 1143. Consule Ordericum Vitalem lib. 13, Matthæum Parisium ad an. 1096, Guilielmum Tyrium lib. 1 Hist. Hierosol. cap. 17 & lib. 6 cap. 17 & alios: de eo iterum infra agitur.

b Perticus seu Perticum aut Particum, vulgo le Perche, cujus Rotrocus etiam Consul seu Comes dicitur, est regio inter Carnotenses, Cenomanos, Vindocinenses & Ebroicenses.

c Novigentum Rotroci ab amplo Comitatu dictum. Quam appellationem invidisse dicitur Henricus Borbonius Condæus, & nominasse Anguianum Gallicum, sed prævaluit antiqua denominatio. Nogentum in Pertica dixit Ordericus lib. 13. Est etiamnum caput Perchensis inferioris.

d Beatrix mater Rotroci filia Rupifortis Comitis, Orderico lib. 13, aliquibus filia Hilduini Rußiacensis Comitis.

e Aliis solitudo Tironi dicitur. Erat autem uterque locus in parœcia Brunella.

f Mauritania vulgo Mortaigmi au Perche, ad diœcesin Sagiensem spectat. Sedes & castrum Regale est, ubi Præses Perchensis domicilium habet.

g Tilleium, vulgo le Teil, sex stadiis versus Occidentem a Nogento dißitum.

h Dextrarius equus, pro strenuo & ad seßionem idoneo apud auctores sumitur. Ita 22 Ianu. in Vita B. VValteri de Birbeke num. 9 dicitur equus pulcherrimus, in quo species optimi dextrarii erat. Alia exempla tradunt Souchetus hic & Voßius de Vitiis linguæ pag. 407. nunc Sellarius diceretur a sella equestri, ad distinctionem eorum qui curribus trahendis aut ferendis oneribus destinantur, quos tractorios & summarios vocant.

i Belismum, antiquus Comitatus ditionis Perchensis, urbs ea æque distat a Nogento & Mortania, parum versus Occidentem sita. Ordericus lib. 13 ad an. 1100 ait, inter Rotronem & Robertum Belismensem consobrinos, magnam seditionem exortam esse pro quibusdam calumniis, quas iidem Marchisi faciebant pro suis limitibus fundorum: unde atrocem guerram vicissim fecerunt in terris suis. Partes autem Rotonis seu Rotrici tenebat cum Mauritaniensibus Paganus.

k Ivo ipse in Epistola 229 sic ait. Rotrocus nobilis & strenuus Mauritaniæ Comes humilitatis nostræ præsentiam adiit, postulans ut consecraremus cujusdam cœnobii cœmeterium super fluvium, qui Tyron vocatur, in usum quorumdam religiosorum monachorum & c.

l Epist. 204 ad Paschalem Papam asserit, ex sterilitate terræ fame pauperes affectos. Mejerus ad annum 1110. Sterilitas, inquit, terræ hujus gravis, gelu diuturnum cum nive. Matthæus Parisius ad annum IIII. Mortalitas tunc erat animalium maxima, fames valida in Normannia. Chronicon S. Maxentii ad annum 1110. Mortalitas & fames magna, & sal carus nimis.

m In Vita 2 B. Roberti de Arbrisellis 25 Februarii num. 17 dicitur Guilielmus Nivernensis religiosus Comes, exigentibus vitæ suæ meritis, carus extitisse utrique, B. Roberto scilicet & B. Bernardo. Hic ad extremam fere senectutem pervenit, &, teste monacho Altißiodorensi, anno 1147 relicto seculi principatu, & omni honore calcato, Carthusiam petiit; ibique digne Deo in humillima paupertate conversans, infra annum conversionis suæ felicem terminavit cursum vitæ.

n Burgundiæ Ducatus seu regni olim partem extitisse Niversium seu Nivernum paßim omnes notant. Subest iamParlamento Parisiensi, & provinciam separatam efficit. Vrbs sita est ad confluentiam Ligeris & Nivernis fluviorum.

CAPUT IX.
Monasterium ad fluvium Tyronum constructum. Beneficia Comiti Rotroco præstita.

[77] Sub eodem tempore, ne militi Christi Bernardo pugna laboris atq; tribulationis deesset, a monachi, quorum jam mentionem fecimus, ipsius terræ quam præfatus Consul ei dederat, decimas, & corpora mortuorum sui b juris esse dixerunt. Qua compulsus calumnia, [lite pro decimis mota locum deserit,] quæ discipuli summo cum labore fecerant, ædificia deseruit: aliudque terræ solum, in quo sibi habitare liceret, quærere intendit. Illius igitur celeberrimæ Carnotensis Ecclesiæ, in honore sanctæ semperque Virginis c Mariæ dicatæ, venerabilem Episcopum, prædictum scilicet Ivonem, atque Canonicos tunc temporis adiit, & ut sibi aliquam portiunculam prædii illius, quod suæ possessiunculæ contiguum habebant, ad monasterium suum fundandum darent, petiit. Erat enim quædam villula prædictorum Canonicorum, [alioque fundo impetrato,] terrulæ quam Consul viro Dei dederat conjuncta, nomine Sarzeia. Illi autem famulum Dei debita veneratione suscipiunt, clementi bonitate exaudiunt, & secundum magnificentiam suȩ nobilitatis & munificentiam largitatis, plus terræ quam postulaverat, concedunt. Facta equidem donatione d chartam faciunt; atque Dominum Gaufridum, ejusdem Ecclesiæ Canonicum & ipsius territorii e Præpositum, cum quibusdam personis ad ostendendam terram dirigunt. Qui postquam ad prædictum f prædium pervenerunt, ex decreto Capituli, juxta rivulum qui g Tyronus dicitur, ad faciendas officinas sui monasterii, [prope fluviū Tyronum] terram quam petierat, ita h liberam sicuti ipsi tenuerant, tribuunt.

[78] Porro quædam matrona i Regali stirpe progenita, Adela videlicet, Blesensium Comitissa, eo tempore S. Bernardo latiores terræ amplitudines, ad monasterium suum construendum, & loca multo utiliora offerebat; quæ tamen refutabat, malens cœnobii sui sedem locare sub protectione B. Mariæ semper Virginis, quam sub advocatione qualiscumque secularis personæ. Prædicti vero Canonici, suscepto tanto hospite in fundo suæ Ecclesiæ, [monasteriū construit,] non mediocriter gavisi sunt; eumque omni tempore vitæ suæ nimio pietatis affectu dilexerunt, atque illi plurima beneficia nec non ecclesiastica ornamenta contulerunt, rebusque monasterii ipsius pervigili studio protectionis suæ patrocinia adhibere curaverunt, & contra quosdam infestantes clypeum suæ defensionis solerter opposuerunt. Bernardus siquidem fundata habitatione sua, in possessione beatæ Dei Genitricis, tanto eam deinceps venerari affectu studuit, ut ad honorem ipsius specialem Missam de ea, [& quotidie sacrum pro benefactoribus fieri] pro salute omnium monasterio suo beneficia impendentium, & maxime supradictorum Canonicorum, singulis diebus perpetuo celebrari instituerit, quæ usque in hodiernum diem solenniter celebratur.

[79] Interea factum est, ut sæpedictus Consul Rotrocus, quo neminem mortalium sanctus Domini Bernardus plus diligebat, [Rotrocum Comitem,] a Fulcone, Andegavensi Consule, de hinc k Hierosolymitanorum Rege; de potestate cujusdam, qui eum l vinctum detinebat, violenter abstraheretur; non quod eum liberare disponeret, [a Fulcone Andegavensi venditum Roberto Belismensi,] sed ut maximam causa ipsius pecuniam de Roberto Belismensi, immanissimæ m crudelitatis bellua, extorqueret. Qui Robertus prædictus Consulem a jam dicto Fulcone ingenti dato pretio comparavit, non quod ullam ab eo redemptionem vellet accipere, sed ut eum diversis tormentis in suis carceribus faceret interire. Tanto siquidem odio illum habebat, utpote a quo in bello publice cum suo exercitu n devictus atque fugatus fuerat, [atrocibus catenis vinctum,] ut non magis sibi prosperam vitam, quam illi miserabilem mortem exoptaret. Jussu itaque præfati tyranni machinatur & paratur, qualiter generosi pedes Principis cruciatu ligneo constringantur; tibiæ quam pluribus annulis & compedibus circumvolvuntur, manus & brachia chirothecis ferreis damnantur, immensa ferri ac diversarum pondera catenarum collo suspenduntur. Ex hinc brevissima atque urgente tectura, ad hoc solerti industria fabricata, [& tetro carceri inclusū,] curvus ergastulo non amplius inde extrahendus retruditur; & ne citius deficiat, addidit, ut bis tamen in hebdomada utcumque sustentetur.

[80] Quod postquam Consuli innotuit, matri suæ atque nobilibus suæ potestatis per o legatum mandat, ut se jam quasi mortuum judicantes, alium sibi Dominum constituant. Viro quoque Dei Bernardo per ipsam suam matrem intimari petiit, ut pro salute animæ suæ intercederet, & pro ereptione corporis sui, quæ amodo fieri non poterat, jam solicitus nequaquam existeret. Quod vir Dei audiens mox lacrymis perfunditur: ac deinde prophetico spiritu repletus, [prædicit liberandum, & Robertum puniendum:] talia nuntiantibus admonet, ut de Dei misericordia præsumant, & de illius liberatione minime diffidant. Adjungens quod ipsa adversitas Rotroco in prosperitatem? Roberto vero in maximam commutaretur adversitatem. Quod & factum est. Nam sola illius provida dispensatione, qui sapientes novit in sua astutia comprehendere, brevi satis transacto dierum curriculo, ut vir Domini prædixerat, Consul liber & incolumis patriæ restituitur, & p Robertus in ipsis quæ prædiximus vinculis, jussu Henrici Regis, in Angliam transportatus, usque ad diem mortis suæ perpetuo carcere religatur. O virum excellentissimo præconio dignum! cujus lacrymis ipse fons pietatis commovetur; cujus monitis viduata patria roboratur; ad cujus vaticinium captivo liberato, tyrannus ipsis quos tetenderat laqueis irretitus, exilio mancipatur.

[81] Consul itaque patriæ ac prosperitati pristinæ restitutus, castrum q Belismum nec non & adiacentia illi territoria mox obtinuit, [suis redditū instituit ad pietatem,] atque tam sibi quam suis heredibus deinceps possidenda subjugavit.r Ex hinc quam citius potuit ad virum Dei Bernardum, cujus meritis & orationibus liberatus fuerat, pervenit, grates quas debuit, non tam verbis quam lacrymis ac subsequentibus indiciis, retulit: quem tanto affectu postea dilexit, ut ei in multis obediret, a rapinis & crudelitatibus ejus doctrinis se temperaret, vitam suam in melius reformaret; & ne tanto ingratus beneficio appareret, plurima illi donaria contulit, quæ dinumerare dissimulamus, ne devotis lectoribus fastidium inferamus. Si enim singula, quæ in multimodis ecclesiæ ornamentis, quæ in gemmis, quæ in aureis sive argenteis vasis, quæ in terrarum vel prædiorum sive silvarum amœnitatibus, [& quam plurima ab eo dona accipit.] quæ in stagnorum seu vinearum aut molendinorum dominationibus, in decimarum diversarum redditibus, monasterio nostro donavit, disserere velimus, non jam sancti viri gesta describere, sed quamlibet historiam texere comprobabimur. Territorium etiam, quod, ut præmisimus, quorumdam consilio deceptus beato viro abstulerat, s reddidit; ibique quamplures monachorum illius, idoneis constructis mansionibus & quamplurimis deputatis redditibus, ampliavit. Supradicta vero Beatrix, ejus cognita sanctitate, [nec non ab ejus matre & sorore.] castrorum suorum habitationem deserens, Tironii ædificatis ædibus, quoad vixit, deinceps habitavit; ibique ingentem Basilicam, multis expensis pecuniis, fabricavit; cui ab hac vita decedenti t Juliana ejus filia, maternæ probitatis heres, successit: quæ pluribus distractis sumptibus, officinarum nostrarum partem non modicam diligentissime postea consummavit.

[82] Dum igitur Bernardus monasterium suum ædificaret in Francia, u Robertus Abreselensis suum construxerat in Aquitania, nempe Fontis-Ebraldi, [perficit monasterium, uti alii tunc alibi.] Radulphus Fusteiensis in Britannia, Vitalis vero de Mauritonio suum fabricabat in Normannia, nempe Savinejum in diœcesi Abrincensi, quod postea Domno Bernardo cessit cum monasteriis x inde pendentibus y. Quos supernus Arbiter longe a se positos, & in diversis regionibus separatos manere voluit: quia tot & tanta unusquisque illorum monasteria construxit, ut una eos regio minime caperet, una provincia congregationibus ab illis adunatis minime sufficeret. Porro Christi miles Bernardus, postquam cœnobii sui sedem locaverat in prædio, quod ipsius Senitrix sibi per manum Canonicorum suorum dederat; nulla eum inde expulit calumnia, nulla potuit illinc dimovere procellosæ tempestatis adversitas; quia Christo inhæserat, qui est immobilis stabilitatis firma soliditas.

ANNOTATA.

a Monachi Cluniacenses, Novingenti ad S. Dionysium degentes.

b Spectabat Brunella parœcia, in qua monasterium erat constructum, ad dictos monachos, qui ibidem munia Parochorum obibant.

c De Ecclesia Carnotensi & cultu Deiparæ (cujus ibi indusium creditur asservari) & variis miraculis, agit libro particulari, Parisiis anno 1609 excuso, Sebastianus Rovillardus.

d Chartam donationis ex Chartophylacio Carnotensi edidit Souchetus, factam III Nonas Februarii anno 1113 nobis 1114, in qua conceditur Domino Bernardo venerabili Abbati cum grege sibi commisso, carrucata terræ una super rivulum, qui dicitur Tiro, infra Gardiensem parochiam, ad ædificandum monasterium & claustrum, & cetera usui Fratrum necessaria.

e Præpositus Fontaneti dicebatur, forsan quod in ea præpositura fontes Ledi & plurimorum fluviorum essent, Erant tres alii sub Episcopo Carnotensi Præpositi, scilicet de Belsia, de Nongento Fisci, & de Amilliaco; penes quos omnium Capituli redituum administratio erat. Exauctoratos autem esse sive commutatos anno 1193 charta a Soucheto edita ostendit.

f Ordericus lib. 8 ista habet de B. Bernardo: Post plures circuitus, ad venerabilem Episcopum Jvonem divertit: & ab eo benigne susceptus, in prædio Carnotensis ecclesiæ cum Fratribus quibusdam constitit, & in loco silvestri, qui Tiron dicitur, cœnobium in honore sancti Salvatoris construxit.

g Rivulus hic Tironus prope Illerium in Ledum defluit.

h Charta citatæ donationis: Donamus terram quietam, & immunem a synodo & circada, ab omni consuetudine parochiali, & ab omni exactione; salva obedientia, quæ Episcopo juste debetur.

i Adela, Guilielmi Conquestoris Angliæ Regis, filia; tunc vidua Henrici-Stephani, Comitis Blesensis & Carnotensis; Comitatus pro liberis rexit, & postea in Marsiniaco cœnobio feminarum. Ordinis Cluniacensis, in agro Lugdunensi, vitam egit ab anno circiter 1128.

k Fulco, ducta filia unica Balduini Regis Hierosolymorum, ei ut gener & heres succeßit anno 1131, mortuusanno 1142.

l Rotrocus captus videtur anno 1113 aut sequente; in bello inter dictum Fulconem & Henricum I Regem Angliæ, cujus aciem dirigebat, dum victoria mansit penes Fulconem, qui eum apud aliquem e suis captum & vinctum abstraxit. Consule Souchetum, qui hoc bellum late prosequitur.

m Crudelitatem Roberti Belismensis exaggerant Willelmus Gemmeticensis lib. 8. Hist. Normann. cap. 35, Ordericus lib. 8 & alii.

n Ordericus lib 8 de Roberto ait: Plurima contra collimitaneos prælia init … Hoc feliciter experti sunt Goiffredus Mauritaniæ Comes & Rotrocus filius ejus. Aliquas contentiones supra indicavimus.

o Hildebertus Episcopus Cenomanorum epist. 39 ista habet. In turre Cenomanensi Comes Rotrocus in vinculis tenebatur. Ad eum metu mortis trepidum vocatus accessi. Deinde mihi confessus, domui suæ disposuit, testamentum fecit, Ecclesiis distribuit. Quod ut illibatum permaneret, submissis precibus a me impetravit, quatenus ego ipse matrem ejus adirem, de testamento exhiberem testimonium … Mater Comitis in osculo me suscepit, applausit testamento, gratias agens quod Comiti accessissem.

p De Roberto, vincto in Angliam abducto, agunt Ordericuslib. 12 Malmesburiensis lib 5 de Gestis Henrici I. Wigorniensis & alii.

q Gemmeticensis lib. 8 cap. 35. Roberto in vinculis posito, in quibus & defecit, Rex Henricus nobilissimum oppidum Belismum cepit, & illud Rotroco Comiti Perticensi genero suo dedit.

r Consule Souchetum, qui nonnulla ex antiquis chartis donaria recenset.

s In supra citata Arcissia, sub paroecia Brunella, tunc extructus fuit Prioratus monachis Tironensibus, ac postmodum anno 1225 in Abbatiam erectus a Guilielmo Episcopo Catalaunensi. Chartam donationis habent Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 75. postea diplomate Pontificio Virginibus ceßit.

t Meminit Ordericus lib. 8 hujus Julianæ, nuptæ Gisleberto de Aquila oppido, quæ Rotroco fratre in Hispania morante, rexit Perchensem Comitatum.

u De his jam sæpius actum. Aquitaniam Ligeris a Francia proprie sumpta distinguit. Aquitani vivebant secundum Leges Theodosii Imperatoris & Romani habebantur: At Franci secundum leges Salicas: ab his vero etiamerant distincti Britanni, Normanni & Burgundi, quod sub propriis Ducibus aut Regibus degerent.

x Souchetus universim numerat 58 monasteria tam per Gallias, quam Anglicanas ditiones, quæ suberant Saviniaco, quod monasterium quomodo sub quarto suo Abbate Serlone cum omnibus suis filiabus transierit ad Ordinem Cisterciensem, traditum in manus S. Bernardi Abbatis Claræ vallis, diximus 17 Martii in Proleg. ad Acta S. Patricii num. 21. Idem Souchetus monasteria 63 recenset, quæ monasterio & Ordini Fontis-Ebraldi suberant.

y Addebatur in ecgraphis de Vitali postea: quod ex margine in textum videtur irrepsisse.

CAPUT X.
Revelatio de salute æterna 2 monachorum. Miracula alia.

[83] Quadam nocte, dum Fratres in oratorio nocturnalis synaxis psalmodiam decantarent, [Mortui fratris funus] contigit, ut quidam Frater ad extrema perveniret. Ob quam causam juxta ritum percussa tabula, Fratres convenerunt. Qui dum defuncti jam Fratris obsequium expeditius vellent consummare, & ad oratorium, ut quod supererat intermissæ psalmodiæ persoluerent, remeare; aliter quam intenderant accidit: quia cujusdam mora retardationis intercedens, ibi diutius eos, quoniam res exigebat, detinuit. Infirmarius namque, non habens aquam qua defuncti fratris artus exanimes ablueret, eum non poterat sepelire, [tardant demones ablata quadam clavi,] eo quod ostii cujusdam, per quod erat exitus ad fontem, clavem non valebat invenire. Quapropter vehementer conturbatus, ut ostium confringeret, securim arripuit. Sed sanctus Dei Bernardus motum perturbationis illius leviter compescuit, eique clavem a diabolo sublatam, quam diu quæsierat nec invenerat, reddidit. Et sic demum peractis exequiis ad ecclesiam redierunt, divinæque servitutis pensum, quod nondum compleverant, peregerunt. Porro Fratribus in crastino inter se de hac mora colloquium facientibus, Christi miles Bernardus quemdam Fratrem exequiis interfuisse asserebat, [quia salutem non potuerant impedire:] qui tantam dæmonum multitudinem ad accusandum Fratris animam venisse conspexerat, ut totam vallem, in qua monasterium situm est, replerent. Sed quia illi salutem auferre, ut conabantur nequiverunt, hoc impedimentum retardationis sepulturæ illius intulerunt. Verum quia illum falsa dixisse, nec aliquem obsequio affuisse, præter illum, qui hæc viderit quæ protulit, pro certo cognovimus, quia de seipso dixerit minime dubitamus.

[84] Sub eadem tempestate, dum corpus cujusdam Fratris, qui valde religiosam duxerat vitam, [animam Deo commendans,] monachi sepulturæ tradere præpararent, & debitæ psalmodiæ pensum persolverent; homo Dei Bernardus, ut secretius oraret, ad oratorium secessit, ibique defuncti Fratris animam diutine Deo precibus commendavit. Quem superna pietas gratanter, ut in subsequentibus declarabitur, exaudivit, atque protinus, ne de ipsius salute in aliquo hæsitaret, benigne certificari voluit. Frater namque, cujus corpus erat in feretro, albis indutus vestibus, manipulum habens in manu, [videt illam jam gloriosam,] illi, ut prædiximus, orationibus insistenti, admodum splendidus apparuit: petensque ab eo benedictionem, ad colloquium intravit: & ut ex parte sua confratres salutaret, & quod jam requie potiretur, ipsis intimaret, diligentius exoravit.

[85] In Vicinia nostri monasterii miles quidam, a Robertus de Moteja nomine, habitabat, qui necdum tunc temporis rerum affluentia, [Robertum de Moteia,] ut postea experti sumus, redundabat. Diutina namque penuria, nec sine admiratione vicinorum premebatur; licet perplurimis villarum atque prædiorum redditibus ditatus videretur. Ipse egestatis suæ infortunia plus ceteris admirabatur, maxime quia res suas solerti industria ac circumspecta prudentia disponere a cunctis dicebatur. [rogatus in visit,] Quapropter bona comitatus fide ad virum Dei veniens, cujus jam familiaritatem obtinuerat, quatenus domum suam propria honoraret præsentia, devotis precibus exoravit, & ut apud se unius noctis spatio hospitari dignaretur, addere præsumpsit. Bernardus vero, ut erat benignissimus, illius piæ petitioni gratanter acquievit, ad domum pervenit, hospitium suscepit. Quid plura?

Divitiis plenus, sed census non pereuntis,
Militis hospitium novus hospes ut intrat, egentis
Pauperiem fugat hinc ex munere cuncta replentis

Tanta namque copia, sicut post in propatulo claruit, ab illo tempore domum prædicti Militis subintravit; [& ex paupere divitem reddit,] ut non jam Dei famulum, sed ipsum totius largitatis ac bonitatis Dominum in suo se hospitio suscepisse gavisus sit. Qui postea, tantam exteriorum opulentiam ad illius ingressum se obtinuisse non immemor, nequaquam ingratus extitit; sed exinde, prout potuit, ipsi incessanter ministravit; ac nobis post ipsius excessum nonnulla beneficia contulit, atque nostrum monasterium quamplurimis Decimarum redditibus ampliavit.

[86] Apud b S. Leobinum de Quinque-Fontibus quidam puerulus erat, cui carnosus tumor superaccrescens totum oculum ab ipso nativitatis die cooperuerat: [Puerulum altero oculo cæcum] Cujus mater audiens, quod vir Domini Bernardus per eamdem villam transitum haberet; quam citius potuit se suamque sobolem ipsius obtutibus præsentavit; & ut suo unico filio manum imponeret, cum lacrymis extorquere curavit. Tunc maternis clamoribus compassus, ac circumstanti populo satisfacere acquiescens,

Comparet ut laudem Christo cæcoque salutem;
Ex quem vidit morbum depellit, quem vidit orbum, [signo Crucis sanat:]
Vir sanctus dignū Crucis aptans cum prece signū

Quem tam celeri sanitati restituit, ut omnis morbus cum signo Crucis evanuerit.

[87] Confluebat itaque ad Dei famulum hinc inde tanta multitudo hominum, [habet sub se 300 Monachos,] mundo renuntiare cupientium, & ejus se eruditionibus subdere desiderantium, ut infra triennium c quingentorum monachorum Pater extiterit. O mirabilem virum, non sibi soli, sed omnibus natum! Videte quod non sibi solum laboravit; sed & omnibus exquirentibus veritatem. In hoc solum placitum erat Spiritui sancto, quæ teste Salomone sunt probata coram Deo & hominibus, concordia Fratrum & amor proximorum. [Eccli. 25, 2] Quorum trecentos secum retinuit; ducentos vero alios, [ex his 200 alio mittit;] per diversas mundi partes, in cellis duodenos vivere statuit. Quibus nimia paupertate depressis, divinæ pietatis larga dispensatio, quæ volatilia cæli pascere non desinit, benignissime providebat; & propter fidem sancti viri eis victualia ministrabat. Multis tamen diebus ita panis deerat, ut necesse esset panis libram inter duos, [in magnapenuria cibi, potus,] & nonnumquam inter quatuor dividi. Aliquando & penitus pane carebant; sed herbis tantum & leguminibus vitam suam sustentabant. De vino autem melius puto silere, quam aliquid dicere. Vinum non habebant: [ac vestimentorum lætos,] vinum habere minime tunc temporis appetebant. Porro in ipsa asperrima hieme multi sine pelliciis & etiam plures sine cucullis erant, quando mortalium fragilia corpora, præ nimia algoris immensitate, vix vivere etiam sufficienter vestita sustinebant. Et cum tanta rerum temporalium penuria premerentur, immensæ paupertatis onus se pro Christo ferre non mediocriter lætabantur. Pro magna etenim temporalium bonorum erat eis sufficientia, sanctissimi patris sui Bernardi plena divinæ consolationis præsentia. Quia dum ipse in medio residens cælestibus doctrinæ verbis mentes eorum reficeret, [quos visitatione sua alacres reddit.] tantus amor divinitatis inerat discipulis, ut magis in talis doctrinæ affectione gauderent, quam si transitoriarum rerum illo absente copiis abundarent. Enimvero quando panis eis omnino deficiebat, herbis solummodo, ut diximus, vel leguminibus refecti, adeo viri Dei consolatione ac præsentia corroborati erant, ut solito alacrius gratiarum actiones Deo referrent, seque ab ipso visitatos atque consolatos crederent. Major autem eis inerat in cibo vel in potu atque in vestibus abstinentia, quam S. Benedicti [Patris] ac institutoris monachorum præcipiat Regula, vel alicujus alterius scripturæ jubeant instituta.

[88] [Energumenum signo Crucis sanat.] Sub eodem tempore quemdam Fratrem dæmoniaco spiritu repletum, Odonem nomine, vir Domini Bernardus pristinæ restituit sospitati, signum ei Crucis opponens; atque a vinculis, quibus ob hoc ligatus fuerat, exolvi præcipiens. Qui solutus, illico ita quietus redditus est & pacificus, ac si nulla prius insania laborasset. Huic miraculo aliud etiam adjungamus, per quod Christi militem Bernardum spiritu claruisse prophetico pandamus. Ob cujusdam namque causam negotii d Carnotum ille perrexit die quadam: sed antequam illud tractare inchoasset, sociis suis qui secum ierant mirantibus, [absens novit monachum a dæmone esse obsessum,] ad monasterium ex improviso remeavit. Cumque a Fratribus requisisset, si; postquam discesserat ab eis aliquid incommodi contigisset, nuntiaverunt quemdam Fratrem, nomine Gervasium, maligno spiritu agitatum, in infirmorum cella teneri obligatum. Quod statim vir Dei, dum esset Carnoti, & se cognovisse, ac idcirco tam celeriter remeasse, nobis qui illuc conveneramus, intimavit, [& liberat:] & ut solutus a vinculis ad se adduceretur imperavit. Qui adductus signo Crucis a servo Dei sibi impresso continuo pacificus resedit, postquam divina benignitas pro sui merito Confessoris illum ab insania liberavit.

[89] Æstivo itaque tempore, cum Fratres ad fœnum coadunandum operam darent, atque plaustris ac aliis vehiculis intra septa monasterii recondendum conveherent; illius nimirum permissione, sine cujus nutu nec folium ab arbore defluit, [Puerum rotis onusti carri contritum,] quoddam quadam die infortunium contigit, quod nihilominus mentes perturbavit: Namque quidam puer parvulus, cui nomen erat Amelinus, dum cuidam carro (quod adeo fœno videbatur onustum, ut vix a e decem aut eo amplius traheretur) succurrendi gratia caute minus appropiare maturaret, retrorsum corruit, atque mox imminentium e latere rotarum ponderosa volubilitate præventus, quousque extemplo per eum pertransirent, resupinus succubuit. Cumque circumstantes eum fere extinctum crederent; ac de sola illius sepultura debere tractari judicarent, quassata membra in pala, quæ vulgo ventilabrum nuncupatur, cum lacrymis collegerunt, [valetudini restituit,] atque ad infirmorum cellam seminecem vixque palpitantem detulerunt. Quod postquam Bernardus, in oratorio de more constitutus, animadvertit, inconsideratis gressibus ad grabatum, quo miserandus decubabat tirunculus, quantocius festinavit; ac imprimis, Dominici non immemor oraculi, cum beatæ Crucis signaculo præfatam cellulam verbis salutare pacificis non postposuit. Mira res! qui velut exanimis putabatur, ejus voce expergefactus, ad ipsius introitum oculos aperuit; moxque ut idem Dei famulus manum sibi imposuit, eo usque convaluit, ut qui illuc aliorum manibus quasi ad sepeliendum delatus fuerat, propriis pedibus exurgeret, ac exterorum (nobis videntibus, & super hoc Dominum magnificantibus) consortium incolumis repeteret.

[90] Itaque quamdiu vir Dei mortales tenuit auras, nullus discipulorum suorum otiosus erat: sed quisque, nisi detineretur incommodo, horis statutis propriis manibus laborabat. Erant etenim inter eos plures artifices, qui singulas artes cum silentio exercebant: quibus semper custodes ordinis præerant, qui jubente Patre districtionem regularis observationis diligenter observarent. [præscribit labores in silentio peragendos,] Si quem vero inevitabilis necessitas loqui compelleret, multiloquia & vaniloquia devitabat: quia institutio illorum hujusmodi impunita non dimittebat. Venerabilis equidem Pater, quamvis custodes ordinis, ut diximus, singulis imposuisset; ipse tamen cunctos circumiens, illud recolens Apostolicum, Qui non laborat, non manducet; neminem otiosum esse permittebat. [2 Thess. 3, 10] Tanta porro cordibus eorum, per exemplum viri Dei, accreverat humilitas, quod & quælibet vilia propriis manibus certatim peragerent, ligna suis humeris a silva deferrent, coquinam sine aliquo servientium adminiculo ex ordine facerent, [inserit animis humilitatem] rebellionem & inobedientiam, aut contumeliosum verbum penitus ignorarent. Ad tantæ etiam caritatis fastigia viri Dei exemplum illorum mentes erexerat, ut sese sine dissimulatione diligerent, honore certatim prævenirent; [& caritatē.] voluntates proprias relinquentes, alienis subservirent; commoditates suas postponendo, alienas complerent; & omnimodis fraternis miseriis condolerent.

ANNOTATA.

a Robertus de Moteja inter testes habetur in donationibus, Tyroniensi monasterio & Nongentensi S. Dionysii factis. Erat ejus dominium in loco de Monteja vulgo les moteis, in parochia de Culdreia vulgo Coudray; haud procul Nongento versus Meridiem. Consule Souchetum.

b Vulgo S. Lubin de Chassant haud procul Tironio: quam parochiam dictus Robertus de Moteja, & Gaufridus ejus filius, dimiserunt Gaufrido Episcopo Carnotensi, qui dedit Tironensibus monachis. Colitur S. Leobinus EpiscopusCarnotensis 15 Septemb.

c Willelmus Malmesburcensis lib. 1 de Vita Henrici I Angliæ Regis, cum de B. Roberto de Abrisellis egisset, hæc de Bernardo addit: Alter famosus paupertatis amator, in saltuosum & desertum locum, relicto amplissimarum divitiarum cœnobio, cum paucis concessit: ibique, quia lucerna sub modio latere non potuit, undique multis confluentibus, monasterium fecit, magis insigne religione monachorum & numero, quam fulgore pecuniarum & cumulo.

d In supracitata Vita B. Roberti num. 13 indicatur fuisse discordiam gravem, inter Iuonem Episc. Carnotensem & Bernardum seu Bernerium Abbatem Bonæ-vallis; ob quam Robertus, consecrato sibi Bernardo Abbate religioso, accurrit Carnotum. An hic ea occasio, an alia sit intelligenda, nescimus divinare.

e Apud Souchetum adjungitur bobus, quæ vox deest in nostris MSS. ut videatur carrus a decem hominibus tractus.

CAPUT XI.
Hospitalitas. Spiritus propheticus. Fama sanctitatis.

[91] Quidam ex discipulis viri, noviter monachum professus, admirari cœpit, secum vehementer attonitus,

Cur sequerentur eum tantæ præconia famæ,

quem non videret a morte defunctos excitare, [Noctu videtur ambulare,] leprosos mundare, cæcos illuminare: minus attendens, quod patratio miraculorum non conferat sanctitatem vitæ, sed operatio lucis atque justitiæ. Qui dum per longioris spatium temporis ab hac cogitatione non quiesceret, sed vitæ illius sedulus explorator existeret, quadam nocte

Grandem lanternam, radianti lumine plenam,
A nullo ferri vidit, nulloque referri,
Bernardi gressus ducentem sive regressus.

Enimvero consuetudinis erat illi, a numquam ante se lucernam vel a se vel ab aliquo deferri: [lucerna, quam nemo portaret, prælucente.] & cum a nobis moneretur, cur sibi lumen in noctibus deesse permitteret; respondebat, quia, sicut & nos, omnium ostiorum domus aditus cognosceret. Quapropter ille perscrutator

Talem vel tantam stupuit mirando lucernam:

& quam citius in crastino potuit, quod viderat viro Dei exposuit; & qualiter vitam illius eatenus dijudicasset, confiteri non erubuit. Sanctus vero Bernardus, quod oculi ejus falli potuerunt, asseruit; & ne ulterius super hac re falleretur, interminando prohibuit. Patet nimirum quod Dominus per lanternā, itinerantibus luminis bajulam, designare voluit, operum sui Confessoris lucentem copiam, sequentibus illum omnibus præviam.

[29] Hospitalitatem vir Domini Bernardus adeo studiose omnibus adventantibus exhibebat, [omnes cujuscumque conditionis excipit:] ut neminem ab hospitio excluderet; & monachos suos, ut omnes susciperent, edoceret; divites, pauperes, claudos, debiles, infantulos, mulierculas, leprosos, quoslibet morbidos, nullum sexum, nullam ætatem excludebat; sed omnino omne genus hominum in hospitium colligens, omnibus necessitatibus eorum, in quantum poterat, occurrebat, & quanto magis pauperes erant, tanto eis libentius serviebat: victualia ac lectisternia, in quantum facultas illi suppetebat, hilaris dator præparabat. Panem forte multotiens, [Panem e mensa Fratrum ablatum donat,] qui ante Fratres in refectorio positus fuerat, quia alium non haberet, a mensis excipiebat, hospitibusque suis gaudenter apponebat. Omnia omnibus sua faciebat communia, & etiam ut hospitum equos ferraret, suos aliquotiens deferrabat. In asperrima quoque hieme, [in frigore vestes sibi detractas offert,] sibi non superflua indumenta multotiens subtrahebat, quibus pauperum nudos artus misericorditer induebat. Nemo ab eo egentium reversus est vacuus. Spoliabat suos, ut ignotos vestiret, & cunctis succurreret. Quotiens esse debitor voluit, vel quotiens hac de causa ipse nudus sola tantummodo obumbratus cuculla remansit; solus ille, quem nulla latent, novit. Nemo plus dedit pauperibus, quam qui sibi nihil reliquit. Et cum tria sint sine sanguinis effusione martyrii genera, [ipsa in paupertate largus:] castitas scilicet in inventute, abstinentia in abundantiis, largitas in paupertate; quia jam deduobus in Aquitania triūphaverat, ut de tertio quoque palmam obtineret, in Francia quotidie Martyr erat. Quia quamvis nimia paupertate afflictus, quæ habere poterat sibi suisque subtrahens, pauperibus & adventantibus erogabat. Hinc & consuetudo ab illo data & instituta b usque hodie in monasterio nostro retinetur, ut omnes omnino in hospitium colligantur, & eis ciborum atq; lectorum, in quibus facultas suppetit, necessaria subministrētur.

[93] Nemo, Deo teste, mortalium magis illo nostris temporibus caritatis atque largitatis virtute claruit: nemo attentius hospitalitatis ac humilitatis studia tenuit, nemo magis carnis suæ curam postposuit. Tanto namque rigore abstinentiæ seipsum afflixit, [ab omni commoditate in morbis abstinet,] quod numquam corpus suum pharmacorum auxiliis, numquam sanguinis diminutione, numquam balneorum frequentatione curaverit; nec etiam, ut membra sua refoveret, postquam monachus professus est, ad ignem resedit. Vi etenim febrium, dum juvenis esset, gravissima detentus, nec per unius diei spatium conventum deseruit. Deinde jam senex, casu accidente, unius costæ fracturam perpessus, ob hujus tamen infortunii relevationem, nullam sibi medicinam exhibuit: sed nec alicui quod talia detrimenta pateretur, donec sanitatem recuperasset, indicavit. Refectorariorum negligentia, quod in mensa illius aqua minime poneretur (tali etenim poculo utebatur) multotiens contigit: [etiam ab aquæ potu,] & ita per tres dies aut quatuor sine potu comedebat, nec alicui, quod sibi pocula deessent, innuebat. Majoris namque abstinentiæ & afflictionis tormentum, quo se afficeret, invenisse gaudebat; & ministris ob hoc sese accusantibus, ne de talibus deinde loquerentur prohibebat. Si igitur quorumlibet parsimonia, qui illa tantum quæ inebriare poterant postponebant, admiranda cunctis proponitur; quid Bernardo, qui ab ipsa se aqua abstinebat, dignum conferetur? Da mihi aliquem a lautioribus cibis se continentem, pane hordeaceo contentum; do tibi Bernardum crudis herbarum radicibus se utcumque sustentantem multotiens, & in ipsis perparcum. In conventu semper & cum Fratribus comedebat; & sicut sede discipulis, sic abstinentiæ virtute præeminebat. Quælibet [gustus] irritamenta, quæ cunctis generaliter communia non essent, sibi ministrari nullo modo permittebat: imo a quibusdam, quibus alii vescebantur, abstinebat.

[94] Quod suo Confessori Bernardo divina gratia spiritum prophetiæ contulerit, liquido demonstramus, si de multis, [novit in spiritu quemdam furto patrato, fugam meditari,] quæ prophetico spiritu cognoverit, vel pauca referamus. Erat quidam monachus in monasterio ipsius, Vitalis nomine, Sacerdos ordine; qui de rebus Fratrum furtum commiserat, proponens in animo, quod ad secularis vitæ vomitum reverteretur, quem deseruerat: qui dum quadam nocte cum psallentibus in choro astaret, subito corruit. In crastino vero dum Fratres sciscitarentur ab illo, qua de causa tam ignominiose ceciderit; Quia somnus se compressisset, atque se dejecisset, respondit. Sanctus autem Bernardus e contra inferens, Frater, non est ita, inquit, ut asseris: sed revera hac in nocte dæmonem conspexi, qui tibi horrificus insurgens hunc casum intulit; & nisi citius a perpetrato facinore per confessionem conscientiam tuam purgare studueris, [eumque incitat ad pœntientiam,] & a proposito malæ voluntatis, qua adhuc irretitus es, resipueris, ad deteriorem te lapsum impellet.

O vir mirandus, & præcipue venerandus,
Cui mens non celat, quod non sibi lingua revelat,
Cernit & affectus monachi simul & meditatus,
Actus transactos manifestans atque furores:

cui larvales formȩ panduntur dȩmonum, qui peccata cognoscit hominum, quem secreta non latent cordium. Et revera, sicut idem prædixerat, non post multum temporis, ut ipsi vidimus, ita illi contigit: quia monasterii deserens habitum, [sed frustra,] ad pristinam pravitatem rediit; & concubinæ, qua, priusquam monachum profiteretur, abusus fuerat, iterum per quinquennium adhæsit.

[95] Jam igitur sancti viri fama quotidie magis ac magis increbrescens, alarum suarum velocitate insignia virtutum illius per mundum deferens, ita eum auditoribus depingebat, ut illius staturæ mensuram diceret; & simplicis vultus lineamenta, in quo morum bonitas, pietas innocentiæ, animi mansuetudo, ut in sigillo suo apparebat, describeret; rigoremque abstinentiæ ac sanctitatem vitæ, annositatem longævitatis, [Ob famam sanctitatis longe lateque sparsam] canitiem capitis designaret; & ita designando, eum absentem quasi præsentem ante oculos eorum demonstraret; & sic notum & amabilem omnibus faceret. Unde factum est, ut non solum Gallicanæ regionis partes proximas impleverit: verum & Burgundorum, c Alanorum, Aquitanorumque ultimos fines pertransierit: sed & Britannorum, & Normannorum Anglorumque metas obtinuerit, & ad Scotorum Albaniam usque pervenerit: sicut rerum ipsis effectibus postea patuit. [etiam ex Anglia & Scotia advenientes instruit,] Nam de istarum omnium regionum finibus, multi ad eum properabant, ut illius, quem jam sibi fama notificaverat, præsentiam corporalem cernerent, ac salutaris doctrinæ monita ab ipsius ore perciperent, & insignia virtutum suarum per seipsos cognoscerent. Quorum quidam monasterio illius, in rebus mobilis pecuniæ, multa beneficia impendere curabant: aliqui vero, quia illum secum in finibus suis præsentem habere non poterant, de monachis ejus duodenos assumentes, in territoriis suis eis monasteria construebant.

[96] [rogatus, Henricum Regem angliæ adit:] Quorum unus Henricus Rex Anglorum Duxque Normannorum extitit, qui transmissis duobus excellentissimis d Principibus, Theobaudo scilicet Blesensi Comite atque Rotroco Particensium Consule, magnis precibus exorabat, quatenus idem Domini famulus usque in Normanniam veniens, sibi corporis præsentiam exhiberet; excusans se quod propter diversorum accidentium insperatos eventus, finium suorum metas excedere non auderet. Quo annuente, mox ut eum Rex vidit, manus utrasque ad cœlum porrexit, atque ipsius inhabitatori, Christo videlicet, immensas grates retulit; datisque sibi mutuis amplexibus, eum debita cum honorificentia suscepit. Cujus post auditam competentem doctrinam, quamplurima donaria obtulit: insuper & quindecim marchas argenti monasterio suo, [ab eo redditus annuos accepit:] unoquoque anno perpetualiter habendas, dedit. Præ nimia quoque amoris dulcedine, quem ad Christi Confessorem deinceps habuit, intantum monachos illius quoad viveret dilexit, ut unoquoque anno, præter redditum quem diximus, eis sexagenas aut quinquagenas marchas argenti, vel eo plus minusve transmitteret; & ut religio institutionis illius non declinaret, diligenter admonuit. Nostri etiam dormitorii ædes faciendas suscepit, quas multis expensis pecuniis Regia magnificentia consummavit.

[97] Sed & Rex Francorum e Ludovicus, eodem quo supradictus Rex accensus desiderio, [invitatus Regem Franciæ adit, & ab eo munifice honoratur.] postquam cum eo colloquium habuit Cintreiacum territorium, quod hodie usque possidemus, pro munere contulit. Successoribus etiam suis post ejus obitum maximam reverentiam exhibuit, ita ut ab eis liberos suos, f Philippum videlicet ac g Ludovicum, postea Reges, sacro de fonte suscipi vellet; atque in monasterio nostro usque ad diem mortis suæ innumera beneficia conferret. Theobaldus, cujus superius mentionem fecimus, exceptis duabus cellis, quas eo vivente nobis construxit, tot & tanta nostræ ecclesiȩ post ipsius excessum ornamenta aliaque donaria contulit, [accipit varia dona a Theobaldo] ut præ multitudine numerare fastidiosum sit. Habitationem etiam infirmorum satis idoneam de proprio fieri fecit.

[98] Si vero de ceteris, qui ad eum visendum de diversis regnis ac regionibus confluxerunt, eisque plurima donaria atque territoria contulerunt, atque cellas construxerunt, solique Deo cognita beneficia impenderunt, ut verbi gratia de h Guillelmo Duce Aquitanorum, de Fulcone Consule Andegavensium, exhinc Rege Hierosolymorum, de Roberto Comite Glocestrium, de Henrico Consule i Nivernensium, de Guidone Juniore Rochefortis Comite, [& aliis primis Principibus,] de Guillelmo Consule Varvanicensium, de Roberto filio Martini, de k Guichardo Bel-jocensi, de l Gaufrido Castridunensi Vicecomite, de Giraudo Berlay, de Britio de Chillo, atque de multis aliis singulatim tangere velimus; non ab hujus operis implicatione brevi relatione expediri poterimus. Quorum aliqui prius quas construxerant cellas, post excessum viri Dei, ob ipsius reverentiam, amplioribus fiscis atque redditibus nec non territoriorum possessionibus eo usque dilatarunt, ut eorum petitione devicti, [qui varias Abbatias erigunt, huic subjectas.] Abbates ibidem imponeremus; tali tamen conditione, ut tam ipsi quam illorum successores nostris jussionibus per omnia obtemperarent; a nostris consuetudinibus in aliquo non declinarent; sed eodem tenore quo Priores antea cellas rexerant, nostrarum ditionum legibus & institutionibus ex toto subjacerent.

[99] Per idem tempus m Robertus quidam, genere nobilissimus, sanctum virum ab Oceani partibus adiit, [alii monachi in Walliam traducti,] atque tredecim ex ipsius discipulis secum assumens, Normannicos Anglicosque fines pertransiit, & ad ultimas n Galensium regionum metas perveniens, in littore maris Hiberniæ juxta Tevi fluvium, prius quidem cellam; postea vero totidem cum Abbate impetratis monachis, pacto quo diximus, cœnobium omnibus usualibus aptum composuit. Sub eadem tempestate o David Lothoniensium atque Nohantoniensium, postea vero Rex Scotorum, beatissimi Patris nostri adhuc viventis meritorum insignia, [aliis in Scotia novam Abbatiā erigit David Rex,] fama referente, comperiens; per internuntios strenuissimos non modicam discipulorum illius congregationem ad se usque perduxit, & in Latonia, quæ ab uno latere Scotorum Albaniam contingit, ab altero vero latere Nordanhumbriæ finibus jungitur, eis cœnobium juxta p Tuydam fluvium situ congruo fabricavit, quod amplis possessionibus atque redditibus sufficienter ditavit. Enimvero postquam hoc fecerat virum Dei ardenter videre sitiens, ab Arctois oris iter arripuit, & multarum regionum interjacentium finibus transactis, Britannici maris emenso spatio, Normanniæque provinciis transcursis, [qui Tironium veniens, Bernardum mortuum reperit] Tironium usque pervenit. Sed quia sanctus Pater ad superos jam decessisset, illum ut optaverat videre non potuit. Verum ne tanti viri curiæ vacuus vel ingratus appareret, postquam, Regiæ dignitatis posito supercilio, flexis genibus sepulturæ ipsius debita cum reverentia se præsentavit, monasterium quod jam fundaverat amplioribus fiscis atque territoriis dilatavit, atque duodecim monachos cum Abbate ordinis & lege præmissa impetratos, præter illos quos jam habuerat, secum assumens, longissimæ itinerationis confectis laboribus, tandem regni sui provincias attigit.

[100] Quorumdam nomina Regum, Ducum, Consulum, Nobilium, qui virum Dei Bernardum videre, atque ejus monasterium suis augmentare possessionibus curaverunt literis adnotavimus; sed præ multitudine pauca de multis excerpendo perstrinximus. Revera etenim, si cunctos, qui in diversis regnis cellas ei construentes nostrum monasterium amplificaverunt, huic Scripturæ intexere voluerimus; libellus modum excederet, & non dico fastidiosus, Verum studiosus lector fastidium incurreret. Quis etenim q centum cellarum, quas ecclesia nostra, antequam hic libellus componeretur, habuit, ædificationes nominatim exprimeret? Quis tot locorum aut territoriorum situs, in quibus eas possidemus, & nostratibus inaudita vocabula nominando designaret? [Gentum ei subjecta monasteria.] Quis tantæ prolixitatis volumina, si talia scriberentur, quæ tamen narrationis series describi expeteret, legendo revolveret?

[101] Adeo quoque prædictus Dei famulus compassionis affluebat visceribus, ut si quis ei grave facinus confiteretur (veniebant etenim ad eum ob istiusmodi causam quamplurimi) ita se afficeret, [Defectus alsorum, ut suos deflet,] ac si ipse ipsum facinus commisisset, ut & reum suis fletibus ad lacrymas commoveret. Tantam namque ei Spiritus sancti gratia, suæ dulcedinis infusione, constantiam contemplationis orationisque contulerat; [in contemplatione irrigatur lacrymis,] ut in harum assiduitate maximam diei & noctis partem consumeret, tantaque in ipsis redundantia lacrymarum afflueret; ut si quis ejus vultum vellet aspicere, quasi duos rivulos ex oculis ipsius videret emanare. Dulcifluus etenim gustus divinæ suavitatis, stillicidio torrentis voluptatis Dei eum irroraverat, atque superiori irriguo terram cordis ejus fœcundaverat, & sic ad Deificæ beatitudinis desiderium sublevaverat. Et quia vel ad momentum a præsentia illius aberat, præ nimio dolore lamentis sese propriis cruciabat; atque ita, si levia commisisset peccata, plangebat, [aspirat ad cœlestem patriam:] ut illum gravissimorum criminum crederes reum. Vitæ quoque præsentia tædiis mens ejus affecta, prolongationem sui incolatus vehementer deflebat: & quoniam reprobos, more phrænetico lætantes cum male faciunt, & in rebus pessimis exultantes conspiciebat; illorum perditionem fraterna pietate deplorabat.

[102] Et quia redundantia gratiæ tanto affectu & assiduitate mentem illius conjunxerat divinæ menti, ut ait Apostolus, Qui adhæret Domino unus spiritus est; facies ejus, hujusmodi conjunctionis formam trahens, [vultu Angelico apparet] Angelici aspectus in seipso similitudinem præferebat. [1 Cor. 6. 17.] Videbatur enim illum aspicientibus, quod ei vultus Angelicus inerat, & quod facies ipsius cujusdam claritatis suavitate resplendebat; præsertim cum sacrosancta Missarum solennia celebraret, tanta tunc maxime lacrymarum exundabat affluentia, corporali sui Creatoris permotus præsentia, [maxime cum Missam celebraret:] ut etiam perlate madida imbre lacrymarum ipsius indumenta sacerdotalia fierent. Si vero monachos benediceret, seu defunctorum Fratrum Officium perageret, vel aliquem discipulorum ad longinquas regiones transmitteret; fraternæ pietatis perfusus visceribus, non poterat abstinere quin fleret, suisque fletibus alios ad lacrymas excitaret.

[103] Nec mirum si tam larga ei inerat effusio lacrymarum, cui Spiritus sancti gratia omnium contulerat incrementa virtutum. Tanta namque vigebat prudentia, ut quæque cogitaret quæque ageret, [excellit prudentia,] ad rationis normam universa dirigeret, ac nihil præter rectum vellet vel faceret, humanisque actibus, tamquam divinis arbitriis, provideret; mundumque istum & omnia quæ mundo insunt, divinorum contemplatione despiceret; omnemque animæ cogitationem in sola divina dirigeret: non quasi in elatione proficeret, sed quasi sola nosset, & hæc, tamquam nulla alia essent, mente conspiceret, & quadam humanorum fuga solis se divinis insereret. Ex qua virtute sibi gignebatur ratio, intellectus, circumspectio, providentia, docilitas atque cautio. Fortitudo etiam illum adeo corroboraverat, [fortitudine,] ut animum illius supra omnem infortunii metum ageret, nihilque nisi turpia timeret; adversa vel prospera fortiter toleraret; minimeque corporis & animæ dissolutionem exhorreret; desieratque ejus jam virtus fortitudinis vitia non vincere, sed ignorare, ut irasci jam nesciret, nihilque cuperet. Præstabat autem ei fortitudo magnificentiam, magnanimitatem, fiduciam, securitatem, tolerantiam, firmitatem, atque constantiam.

[104] Temperantia quoque sic illum modificaverat, ut nihil pœnitendum appeteret, [temperantia,] in nullo legem moderationis excederet; sub jugo rationis omnia redigeret, quæ corporis usus requirit, in quantū natura patitur; [rationi] omnia postponeret; nec jam terrenas cupiditates reprimeret, sed veluti quadam oblivione illas ex se penitus deleret: unde procreabatur sibi modestia, verecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio, [justitia.] pudicitia, parcitas atque sobrietas. Sed & justitia intantum sibi illum devinxerat, ut unicuique quod suum est redderet; & ad unam sui propositi hujus viam, uniuscujusque virtutis obsequium reflecteret; ita mentis suæ intentionem cum divina mente sociaret, ut illam imitando cum ea perpetuum fœdus iniret: ex qua nimirum sibi virtute proveniebat innocentia, amicitia, concordia, pietas, religio, affectus atque humilitas.

ANNOTATA.

a Nonnumquam habent MSS. nostra, & alia apud Souchetum: apparet, non unquam, esse legendum, sive numquam.

b Addit Souchetus usque hodie ad sua tempora, id est ad annum 1649, idem fieri in dicto monasterio.

c Ita MSS. cum Soucheto, mallemus legere Catalanorum, qui erant trans Pyrenæos Aquitaniæ proximi ad ingressum Hispaniæ: aut Alamannorum; qui pro Germanis a Francis habentur, & Burgundis vicini erant. Nam Alani, qui olim in Gallias irruerant, & inde in Hispanias transierant, jam nullam tunc inibi incolebant regionem, nec nomen eorum uspiam supererat, nisi, ut diximus in Gottalaniæ seu Cataloniæ appellationem conversum.

d Principes dicuntur; quia Theobaudus Henrici Regis nepos erat, ex sorore ejus Adela, de qua num. 91 actum: & Rotrocus ejus gener erat, ob filiam ejus Mathildam in uxorem acceptam. Regnavit Henricus ab anno 1101 usque ad an. 1135.

e Ludovicus Grossus, VI dictus, regnavit ab anno 1108 usque ad annum 1137.

f Philippus, vivo patre in Regem coronatus an. 1129, & lapsus ex equo anno 1131 mortuus.

g Ludovicus Junior, fratre mortuo, in Regem coronatus est 1131 anno ætatis 10; & patre defuncto, regnavit usque annum 1180.

h De his legendus Souchetus: de Guilielmo Aquitano &Fulcone supra actum. Robertus Glocestrensis erat filius naturalis Henrici Regis Angliæ: Guido Rochefortensis, Rufus dictus, anno 1110 Hierosolymitanum iter suscepturus; commendans, inquit, meipsum in orationibus piissimi Patris Bernardi Abbatis Tironii, & ejus conventus, dedi illis unam molam &c.

i Souchetus contendit hic subortum errorem, & Henricum dicendum Consulem Warvamensium sive Warwicensium in Anglia, & mox secutum Guilielmum fuisse Consulem Nivernensium, de quo num. 36 actum.

k Guichardus de Bello-joco aliis vulgo Beaujeu Lucianam filiam Guidonis Rufi Rochefortensis, desponsatam Ludovico Grosso Regi, duxit uxorem, teste Ordorico lib. 8 ad annum 1108. Petrus Cluniacensis lib. 1 Miraculorum cap. 27 indicat in Matisconensi diœcesi Bel-jocum castrum esse, ubi Guichardus monasterium Jugum-Dei prope Villam Francam, ad Rhodanum construxit, de quo infra agitur num. 125.

l Diplomata donationum factarum a Gaufrido, Giraudo & Britio de Chillo refert Souchetus.

m Hunc esse Robertum filium Martini, cujus antea fuerat mentio, probat Souchetus ex diplomate Henrici Regis, confirmantis monachis de Tiron donationem, quam Robertus filius Martini in Wallia largitus est.

n Galensium pro Walensium seu Walliȩ regione dicitur, ubi hic memoratus Tevi fluvius separat Cardiganense Comitatum a Penbrochiensi, & dein in mare Hibernicum influit. Souchetus inter Abbatias subjectas, refert aliquam S. Mariæ de Carmeis, in Wallia & diœcesi Menevensi seu S. Davidis.

o David Malcolmi 3 Regis Scotorum & S. Margaritæ Reginæ (de qua agendum X Iunii) filius, tempore fratris Alexandri I Regis duxit Mathildem uxorem, per quam (si Ioanni Leslæo & aliis Scotis credendum) factus est, heres Northumbriæ & Hundintoniæ. Mortuo Alexandro fratre anno 1121 creatus Rex, vixit usque ad annum 1151.

p Twida seu Tweda terminus est hodiernæ Angliæ & Scotiæ. Hinc Latonia tunc comprehendebat hodiernam Lothianam & Marciam, Scotiæ provincias ad mare Germanicum.

q Hisce cellis seu cœnobiis videntur includi, quæ num. 82 dicuntur a B Vitale constructa, & postmodum B. Bernardo subjecta. Inter proprias filias Savigniacenses fuit tertia Abbatia de Furnesio in Anglia, quæ in Monastico Anglicano pag. 704 dicitur de ordine Savigniacensi, id est Tironensi sub regula S. Benedicti fuisse; & de qua pluribus 17 Martii ante Acta S. Patricii num. 21.

CAPUT XII.
Morbus extremus: duplex ad suos exhortatio. Extrema Sacramenta sumpta.

[105] Bernardus igitur, velut nardus odorisera; quæ non fortuito, sed, ut reor, summi Dispositoris providentia, vocabuli ipsius litteris invenitur expressa; tantarum fragrantia virtutum, mundanæ pravitatis languoribus suavissimi ferebat odoris spiramina, quasi fumi ex aromatibus myrrhæ & thuris per hujus vitæ desertum ascendens virgula, [In ultimum morbum incidit XI die Resurrectionis.] aut velut universi pulveris pigmentarii congesta copia. Sed imminente termino, quo humani generis Creator & Redemptor, suorum munificus agonistarum Remunerator, tot tantisque laboribus ejusdem finem vellet imponere, ad inæstimabilia stipendia, a undecimo hujus Resurrectionis die, corporis invitatur molestia. Quid plura? De divina nihilominus prȩsumens clementia, quippe quem fidentem reddebat mens totius puritatis conscia, [tempore nocturnalis officii,] Dominico (cui cum discipulis intererat nocturnali tempore) dimisso servitio, solus Ecclesiam egreditur, claustrique portam ingressus, nullo accersito solatio, proh dolor! morbo cogente prosternitur, & in gravissimam incidit invaletudinem, imo quod optabat invenit, ut nos amodo desereret. Nonnulli autem nostrum exanimati, quod chorum psallentium non rediens deseruerat, eo quod tale quid antea solitus non fuerat; sequentes eum huc illucque quæsierunt, [cui & aliis spalmodiis semper intererat:] & in præfato loco decubantem invenerunt. Canonicas etenim Horas, tam diei quam noctis quælibet secularis causa alicujusve potentissima persona, licet hac frequentissime quoad vixit inquietaretur, non abstulit, sed nec aliqua corporis molestia tardiorem reddidit; hanc solam excipe, qua felix felicem cursum complevit. His namque primus, vel inter primos, quousque consummaretur, semper interesse summopere satagebat; sicque ceteros plus exemplo quam terrore, ad sui imitationem, [ducitur in proximam ædiculam] debita paternitate provocabat. Qui alta cordis trahentes suspiria eum in ædiculam e regione sitam deduxerunt, animo volventes quæ postmodum contigerunt.

[106] Postremo psalmodia de more peracta, monachorum turba, tanti præsentia patroni in proximo viduanda, [lugentibus monachis,] lacrymosis eum & inconsideratis gressibus hinc inde circuiens, quærebat: quem quia ad votum invenire nequibat, irremediabiliter flebat. O incomparabili desolatione super hujus morte afficiendum cœtum: pro cujus momentanea, ut ita dixerim, absentia, gravi mœrore percipis concussum! Quid, miserande grex, animadvertisti? Quid ploras, quem necdum amisisti? Quis te dolor percussit? quis te secretorum Dei conscium reddidit? Pastor nondum percutitur, & quo diffugias quæris. Nunc siquidem, quia ad horam abest, lamentaris; sed ut rei certitudo innotuerit, ut opinor, omnino desolaberis. Pastorem tuum collige mortalem esse, mortalitatisque jura nullatenus evadere posse. Corporis itaque viribus aliquantum destitutus Pater sanctissimus, imprimis, ipsa ejus jussione, aliorum manibus in Capitulum adducitur, [adductus in Capitulum] filiosque suos inconsolabiliter lamentantes, virtute qua potuit alloquitur, & eorum fletus exornatis ac rationabilibus argumentis moderari conatur. Divinæ eos dispositioni, ob dissolutionis suæ dolorem, contraire ostendebat: sed illorum vis amoris ac doloris rationum legibus reprimi non poterat.

[107] Tamen utcumque luctisonis repressis gemitibus, his verbis incipit Pater sanctissimus: Noli timere pusillus grex, [alloquitur subditos:] quia complacuit patri tuo dare tibi regnum. Si enim meæ memores humillimæ paupertatis, quæ vobis ostenderim exempla, quæ tradiderim instituta, his sectas refutando contrarias, sequi volueritis; non tanta, me defuncto, gravabimini rerum inopia, quanta vos huc usque, Domino permittente, pressit assidua. Sufficiant ergo vobis, dilectissimi, leges, quas invenistis; altiora ne quæsieritis, & majora ne scrutati fueritis; & illius institutiones Catholicas, [hortatur ut institutiones datas observent:] cujus vos pro Christo gratis magisterio subdidistis, adnihilare non præsumatis. Ego namque vos, non vos me elegistis, meque non in vestros, sed vos in meos introisse labores, non postponatis. Universa, quæ necdum nisi auditu percepistis, mihi ut experto credite, mihi aurem præbete, mihi ut debetis, mea viscera, incunctanter acquiescite. Non enim pro pane vobis lapidem porrigo, nec pro ovo scorpionem; sive pro pisce, Deo teste, serpentem appono: & licet vos in quampluribus degenerandos non dubitem, tamen quod meum est persolvo. Non ut confundam vos hæc dico; sed ut filios meos carissimos præmunitos reddere satago. Quocirca vel veterani Patris vestri palpitantem admonitionem ex toto ne respuatis; nisi forte ipsius Christi pauperis & pro vobis crucifixi Sacerdotis imitatores [esse] abhorreatis. Si enim ipsi clamanti, Discite a me quia mitis sum, & humilis corde, obtemperare dedignamini, cum non sit servus major Domino suo, [spondet se in cœlo protectorem fore:] vehementer erratis. [Mat. 11. 29.] Vestris necessitatibus absens magis subvenire potero, quam hic præsens in hujus miserrimæ peregrinationis exilio: meque hoc argumento noveritis potentem in cæli curia, si post meum excessum temporalium vos tanta non affecerit penuria. Quanto namque servus ad sui secreta domini familiarius admissus fuerit; tanto validius conservos apud ipsum juvare poterit.

[108] Desiderabilis exhinc thesaurus, qui in illius ore requiescebat, in commune referatur; superna gaudia, quanta, qualia, quibusve sint præparata declaratur; infernalia quoque tormenta quos maneant, non tacetur; æterna beatitudo, bene quidem inchoantibus promissa, sed non nisi perseverantibus danda, evidenti ratione intimatur; miserationes Domini multæ nec desperandæ suadentur; callida antiqui ac versutissimi hostis machinamenta propalantur; &, ut compendiose colligamus perplurima, nova ac vetera proferuntur; non in quantum poterat facundissimi mens oratoris, sed ut ferre noverat capacitatem lamentantis gregis. Ad extremum ego, inquit, Fratres, animarum vestrarum prospiciens saluti, molestus apud vos forsitan & difficilis extiti: & ideo obsecro vos, [petit veniam si in aliquo offenderit:] ut ignoscat mihi quisquis aliquid dolet: & si severitas nostra modum forsitan transgressa est in aliquo debitum, orate ne hoc mihi Dominus imputet ad peccatum. Cumque talia beato viro lacrymosis singultibus exprimente, cuncti similiter super genua caderent, semper bonum, semper discretum, semper affabilem, & pro omnium salute, prout decuit, invigilasse unanimiter acclamarent; lacrymabili vale dicto Fratribus reducitur, [cum flentibus subditis flet:] & qui Apostolica eatenus auctoritate gaudere solebat cum gaudentibus; fraterna jam compassione, flet cum flentibus.

[109] Enimvero contra spem omnium, Dei misericordiæ prævenientis auxilio gubernatus, ex infirmitate corporis ampliores animi vires capiebat; & tanto abstinentior quanto debilior, de salute perpetua jugiter cogitabat: salutem vero corporis, [in magna abstinentia degit:] Domini arbitrio committebat. Dum itaque corpusculum, quod incredibili abstinentia & nimiis contraxerat jejuniis, vexaretur; his solummodo sustentabatur, in quibus sumendis quidam se abstinentissimos putabant, ut cum his etiam ventrem ingurgitaverunt, totam se obtinuisse pudicitiam suspicentur. Cumque aliis languentibus large præberet omnia, nihilque necessarium pro facultaticula denegaret; nunc quod in alios duritiam, in se clementiam computabat. Nullus juvenum sano & vegeto corpore tantæ se dederat continentiæ, quantȩ iste fracto & senili debilitatoque corpusculo. [lautiores escas non admittit,] Cum vero a multis honestissimis personis, quæ undique ad eum confluebant, rogaretur, ut lautioribus sese alimentis recrearet; Scimus, ajebat, ex epulis vitam solere servari, non sanitatem posse conferri. Nam si ut sanetur infirmitas, explenda videtur gulæ cupiditas, quare & illi infirmantur qui conviviis lautioribus quotidie saginantur?

[110] [aut balneum,] Persuadentibus medicis, ut lavacris balnearibus uteretur, Numquid balnea, inquit, facere poterunt, ne homo mortalis, expleto vitæ suæ tempore, moriatur? Si vere proximat mors, nec aquarum possunt eam calidarum fomenta repellere; cur mihi, obsecro, persuadetis, ut rigorem diu servatæ professionis in fine dissolvam? Fateor in hac re pertinacior fuit, ut sibi nec annosus parceret, ut nulli cederet admonenti. Dicat prudens lector pro laudibus vituperationem scribere. Testor Jesum, cui ille servivit, cui & ego servire cupio, me in utramque partem nihil fingere; sed quasi Christianum de Christiano quæ sunt vera proferre: illius vitia aliorum esse virtutes. Vitia loquor, secundum animum ac omnium desiderium, qui illum diligimus, & absentem quærimus. Non mœremus quod talem amisimus; sed gratias agimus, talem quod habuimus; imo habemus. Ceterum ille complevit cursum suum, fidemque servavit, & nunc fruitur corona justitiæ: sequitur Agnum quocumque abierit: saturatur quia esurivit, & lætus decantat, sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. [Ps. 47, 9.] O beata rerum commutatio! Flevit, ut semper rideret; sitivit, ut fontem Dominum reperiret. Sive dolor affligeret, sive febris incenderet, sive lassitudo dissolveret; inter tot corporalis infirmitatis acerrimas passiones, asperrimis subobsitus vestibus, melioribus mutatoriisve nequaquam usus est; ut nunc albis uteretur, & diceret, Scidisti saccum meum, & induisti me lætitia.

[111] Tolerabat ergo infirmitatem patienter, exercebat abstinentiam satis humiliter. [morbi dolores patientissime fert] Parum namque putans omne quod fecerat, de die in diem melior fieri gestiebat: atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, oblitus ætatis & fragilitatis corporeæ, nec quælibet mollia sibi strata supponi permittebat. Pauperem Dominum ad mortem pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pro ipso pauper effectus. Scimus plerosque dedisse eleemosynam, sed de proprio corpore nihil dedisse: porrexisse egentibus manum, sed carnis voluptate superatos, dealbasse ea quæ foris erant, & intus plenos fuisse ossibus mortuorum. At non Bernardus talis, [in jejunio & strati duritie.] qui in ipso mortis articulo tantæ continentiæ fuit, ut prope mensuram excederet, & debilitatem corporis nimietate jejuniorum ac jacendi rigore contraheret. Hoc cordis ejus propositum miserator & misericors Dominus superni juvaminis adjutorio fulciens, tantam illi constantiam contulerat, quod nec ullum ab eo gemitum igneus stimulus extorquere poterat. Verum ipse crebra transfixione perforatus, ad virtutis cumulum gratias cum lacrymis referebat. Sed quid ago? Narrandi ordinem prætermittens, dum in singulis teneor, ut videtur de multis, non servo præcepta dicendi. Semper virtutes sequitur invidia, feriuntque summos fulgura montes. Nec mirum si hoc de hominibus loquor, cum etiam Dominus Pharisæorum zelo sit crucifixus, & omnes Sancti æmulos habuerint, in Paradiso quoque serpens fuerit, cujus invidia mors intravit in orbem terrarum. Testor ipsam Veritatem, & sanctos ejus Angelos, ipsum quoque Angelum, qui custos fuit & comes admirabilis viri, me nihil in gratiam illius dicere more laudantium; sed quidquid dicturus sum pro testimonio dicere, & minus esse ejus meritis, quem totus prædicat orbis.

[112] b Quinto itaque incommodi die, in ipso quo decubabat sanctissimus infirmus lectulo, itidem in Capitulo evehitur: [die 5 morbi iterum delatus ad Capitulum,] ante venerandum Crucifixi vultum beatus Crucicola demittitur. Exinde coadunatos tirones, inconsolabiliter lamentantes, Advocatique sui erectis auribus extremam admonitionem sitientes, emeritus adorsus; quia ex abundantia cordis os loquitur; quæ inter primas primatum virtutes obtinet caritas, per quam maxime ad procinctum fidei quisque convocatur, imprimis conservanda ab eo sagaciter antefertur. Quia enim non est discipulus super magistrum (quod Christus ad Patrem regressurus summopere retinendum, [inculcat dilectionem,] pridie quam pateretur, valedicendo suis sequacibus innotuit) ne beatus Christicola vel in aliquo ab eo, cujus vices agebat, aberrare videretur, illud idem de mundo discessurus, debita paternitate, quibus debuit, prout decuit, intimavit. Quaslibet virtutes evacuandas præter hanc, ac prorsus destruendas authenticis instruit imbumentis: hanc vero, multitudinem cooperire peccatorum, hanc Deo militantium certius signaculum, hanc divinorum summam consistere præceptorum, testimoniis asseverat perplurimis: hacque sola Christi discipulos ab Antichristi complicibus secernendos, ipsius Veritatis fultus oraculo, astipulatus pro viribus sententiis, luculenter peroravit.

[113] In hoc solo, inquit, cognoscent homines, quia Christi sitis discipuli; non si superstitiosarum observatores traditionum extiteritis, sed si dilectionem ad invicem habueritis. [eamque præfert traditionibus Monasticis.] Illæ namque non tam ædificationem quam prævaricationem generant: has etiam vobis ideo, dilectissimi, scienter dissimulabam, quia non tam profuturas, quam nocituras non ignorabam; utpote quibus non parvo tempore ipse subjacueram, quosque aliis per nonnulla annorum curricula instanter ferendos imposueram. Et licet quosdam ex vobis ad has anhelanter suspirare minime dubitarem; salubrius judicans ut esset quod fortes cuperent, quam ut infirmi refugerent, nullatenus acquievi multotiens; inutiles [vitans] adinventiones, quibus vos prævaricatores redderem: his inhians, quibus ad pernecessaria, quasi pater filios, proveherem. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.

[114] cHujusmodi & simillimis documentis, voce qua potuit solerter instructis, subjunxit: Universæ viam carnis, Domino annuente, ingressurus, aliorum viribus, jam propriis, ut ipsi cernitis, destitutus, vobis, o filioli, valedicturus adveni; [excitat illos ad gaudium de abitu suo,] vestramque desideratissimam mihi præsentiam adii, quoniam jam delibor, meæque tempus resolutionis instat. Sed nequaquam vos, dilectissimi, absentia nostri mœstificet corpusculi: de hac palæstra alacriter egredi permittite, & ad possessiones sidereas plenas delectationibus pervenire. Lacrymæ, rogo, vestræ convertantur in gaudium. Non enim debetis plangere quasi moriturum, quem cum Christo creditis regnaturum. Verum quia nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram; cunctarum excessionum, quas ore, corde, & opere commisi, a lato & inæstimabili misericordiæ sinu, & a vobis veniam posco: quodque cunctis debetur Christicolis, ut mihi reddatis, [veniam delictorum poscit:] suppliciter exoro. Præsentibus invisa, absentibus numquam credibilia, hanc vocem sequuntur suspiria.

[115] De hinc sacra est Unctione de more perunctus: atque Dominici Corporis & Sanguinis perceptione munitus, nobis adstantibus quod petierat, [extremis Sacramentis munitus] impetrato, post lacrymabili vale dicto, gregeque suo summo Pastori non tam verbis quam lacrymis commendato; pius Pastor ad cellam, de qua delatus fuerat, revehitur. [refertur ad cellam,] Quem discipulorum flens & ejulans turba prosequitur: lacrymosæ voces, flebilibus comitatæ suspiriis, in altum extolluntur: atque se miseros, se orphanos proclamantes, irremediabiliter lamentantur. Heu, inquiunt, decedis, Pater sanctissime, cujus tenore valuimus, cujus vigore stetimus, quo procumbente labimur, quo deficiente prosternimur? Cur nos incipientes deseris? cur necdum collectos dispergis? [sequentibus monachis desolatis.] Quis nostræ desolationis modus? quis dispersionis finis? quis destructionis terminus? In quo modo habebitur vitæ consilium? in quo spes? in quo salus? in quo refrigerium? sub cujus protectione refugium? Quis jam truculentam rabiem luporum, sublato pastore, ab ovium, laceratione refrænabit? Quis miseriæ solator? quis utilitatis provisor ultra extiterit?

ANNOTATA.

a Die 5 Aprilis, anno 1117, ut supra probavimus.

b Die 10 Aprilis.

c MSS. In eo cunctis admirabilior, quod magnam vinceret caritatem: quæ verba, nullum rectum sensum facientia, per conjecturam explicuimus.

CAPUT XIII.
Reliqua ad mortem præparatio. Revelationes, obitus, sepultura.

[116] Hæc & hujusmodi quibusdam illorum vociferantibus, aliis in terram spasmo superveniente moribundis jacentibus; vir pietatis executor, quid mallet, in ambiguitatem ire compellitur; nec enim gregem desolatum deserere, nec a summi boni præsentia volebat diutius abesse. O virum nimia compassione pariter ac supernorum spe irretitum! Sublatis ergo cum manibus sursum luminibus; O totius, inquit, pulchritudinis pulcherrime fabricator Deus, ante quem omne desiderium meum, & cui gemitus meus non est absconditus; [Divino placito acquiescit,] nosti quanto desiderii ardore meus mea videre te sitiat, quantove tui amore hujus tædio exilii affecta langueat. Verumtamen si ad tuorum tutelam in agonis adhuc certamine me jubes consistere. [sive ad Deum migret,] non renuo: durosque sudores, quoad usque tibi placuerit, tolerabo. [sive adhuc vivar.] Divinæ itaque voluntatis arbitrio committens omnia, ad imminentis indesinenter felicitatis anhelabat gaudia.

[117] Porro biduo antequam vir Dei cælicas sedes adiret, quædam matrona, nomine Maria (quæ propter pietatis opera, quibus insistebat, eidem fuerat familiarissima) ante multorum pignora Sanctorum, quæ in turre Castri Novigenti tunc temporis continebantur; honoris gratia de more candelam accenderat, [apparet matronæ Novigenti oranti] ac coram ipsis prostrata jacebat in orationibus. Huic virgo filia erat, quam Dei famulus, ut Christo consecraretur, a matre petierat. Eadem itaque, sicut præmisimus, orante, præfata pignora ingentem, qua detinebantur cista, strepitum dederunt, ipsamque admodum perterritam reddiderunt. Et hinc videbatur sibi, quod a nostro monasterio usque ad eamdem turrim, quæ tribus ad minus distabat stadiis, [inter dealbatos monachos,] dealbatorum monachorum multitudo tendebatur, processionis ad instar procedentium, virumque Dei, Sacerdotalibus insignitum vestimentis, præcedentium. Quæ cum inusitatæ visionis exitum tremebunda præstolaretur, eadem subito turris ita intrinsecus resplenduit, ac si ipsi solis radii in ea concluderentur. Quo splendore paulatim crescente, Domini Confessor Bernardus, matronæ perterritæ, omnem sua præsentia pavorem removens, apparuit; eique dixit: Crastina die tuam tecum filiam adducens ad me, [invitatur ad se veniat cum filia:] in proximo ex hoc mundo migraturum, propera; pro certo sciens, quod nisi etiam festinaveris, amplius me, carissima, non videbis. Et hæc dicens, comitante cum quo venerat splendore, disparuit.

[118] Illa vero domum reversa, non sine maxima vicinorum admiratione, per duarum fere horarum spatium permansit velut muta. Tandem sciscitantibus, quid sibi contigisset infortunii, cunctam per ordinem disseruit visionem. Subsequenti igitur die, juxta sancti viri præceptum, comitante filia, quantocius ad eumdem properavit; eique coram eis, qui aderant Tuis, inquit, obtemperans præceptis, mi Pater, adveni: mecum natam, quam jussisti, adduxi. Bene, senior respondit: nam si paulisper; dilectissima, tardasses, [quæ ipsi oblata] utique insalutata remeares. Volo ergo, ut, quod hactenus distulisti, mihi tuam tradere filiam non cuncteris. Tunc mater; Libentissime, intulit: quodcumque tuæ placet paternitati concedo. Quam postquam, cunctis qui adstabant mirantibus, inter manus suscepit; benedicens eis ad propria remisit. [post aliquot dies moritur.] Illa vero non post multos dies, virgineis indubitanter [jungenda] choreis, immaculata quievit; lucemque seculi hujus sempiterna luce, sancti nihilominus viri meritis, commutavit. O funeris gloria, quæ melior habetur quam vita! quia quod terræ surripuit, in cœlum transmisit. Vere, ut ego considero, plus fuit quam resuscitari, sic mori. Certa siquidem salus est, non contaminari peccatis. Quanti cuperent, rebus cum vita traditis, talem transitum comparare, si mercatorem forsitan invenirent!

[119] Fatiscentibus itaque membris & appropiante mortis articulo, imperat vir sanctus, Fratres, qui sibi famulabantur, uti fessos artus dormiendo relevarent, eo quod in ipsius excubiis diutius vigilassent: qui humi se utcumque collocantes, dormitare incipiunt; sed ejus vocibus excitati, illum cum quibusdam colloquentem percipiunt. [in visitur a Monachis sancte mortuis:] Monachorum namque multitudo cum tanta venit gloria, ut Bernardum morientem mox repleret lætitia. Illi autem erectis auribus propius accedentes, quid vidisset, extorquere conantur. O, inquit, quam immensa eximiæ pietatis viscera! quam benigna ejus clementia! Audieram quidem, Domine, quod qui pro te ad tempus humiliatur in terris, a te sublimetur in cælis: sed nunc tua gratia me certificari æternaliter voluisti, quanta sint jucunditate donati, qui se nostræ submiserunt parvitati. Jucunda servitus, quam tanta merces sequitur! Revera tibi servire regnare est.

[120] [intelligit omnes sub eo mortuos esse beatitudinem assecutos,] Cum his & hujusmodi, de sibi cælitus ostensa visione, applauderet Pater sanctissimus; sic demum intulit cum votis lacrymantibus: Certissime, noveritis, dilectissimi, cunctos hujus ecclesiæ professos, de hac mortalitate ereptos, ineffabili jam gloria donatos, de sua salute certissimos esse, de vestra vero quam maxime solicitos. Ipsi namque dealbati hilaresque mihi, paulo post eis aggregando, nunc apparuerunt; atque ad Dominicam cœnam, cum Christo perenniter regnaturum, invitantes, vobis huc modo appropiantibus: valedicendo recesserunt: quorum corusco jubare solares radii reverberantur, quorum fragrantia balsama superantur, quorum pulchritudine lilia rosæque devincentur. Rursum obortis lacrymis; Quam beatæ, [excepto uno in tormentis existente,] inquit, matres quæ genuerunt; quam beata genua quæ sustentaverunt! quam felices mammæ quas suxerunt! Qui aderant memores cujusdam monachi, de cujus dubitabant salute, sciscitantur, si visus fuisset cum aliis. Negavit dicens; Imo est in tormentis. Itidem inquirentes, si ejus miseriæ aliquis imponeretur finis. Pœnis, ait; atteretur gravissimis. Qui denuo expressius perscrutantes, si vel quandoque aliquam consequeretur veniam; nihil aliud extorquere valuerunt, nisi quod multis cruciatibus afficeretur. De quo quia mentionem fecimus, qualiter vixerit vel obierit breviter intimare dignum judicamus.

[121] Hic namque multis implicitus criminibus, insuper nullius sacri Ordinis gradu perfunctus (quod dictu quoque mirum est) multorum annorum curriculo, Sacerdotali usurpaverat fungi officio: [qui absque sacri Ordinis gradu, diu Sacerdotem olim egerat:] & hinc ad Dei virum veniens, habitum monachalem suscepit, nec tamen alicui; quod talia commisisset, detexit. Sex itaque mensibus recursis ad extrema veniens, quod hactenus celaverat, innotuit; benedictionem Coronæ, quam necdum acceperat, cum Viatico accepit, & obiit. Cujus exitum, [in cujus obitu maxima tempestate exorta,] immutata aëris serenitate, subito terribilia subsequuntur tonitrua, fulgura venerunt terrifica, fit immensa pluviæ inundatio, simul & horrendarum flammarum coruscatio; tantaque fuit elementorum concussio, acsi totus aër rueret illico: nec tamen ab aliquibus visa vel audita est hæc commotio aëris, præter illos qui in nostris intererant habitaculis. Nobis vero sequenti die in Capitulo de more coadunatis; Quam intolerabilis, inquit vir Dei, peccatoribus apud inferos manet tribulatio? cum tanta unius miseri causa apud nos ingruerit elementorum perturbatio. Quanta nimirum istius fuerit infelicitas, tempestatis non tacuit immensitas. Revera siquidem hac in nocte dæmones, miserum per fenestram extrahentes, conspexi, nec non inter eos acerrimum pro ipsius anima conflictum conspexi: [& animæ a dæmonibus raptæ salute incertum se fassus erat.] sed quis altercationis finis extiteterit, penitus ignoravi. Talem exitum miserandus sustinuit, qui cum reliquis beatificatus videri non meruit.

[122] Porro vir Domini, prælibata certificatus visione, ac debito exhilaratus gaudio, si quid aliud jam loqui cogeretur, mox ad hæc ejus refluebant verba, nec quidquam vix fari poterat, nisi quæ viderat & audierat. Unde quidam astantium, præ cordiali ipsius resolutionis dolore stimulati, in hæc verba prorumpunt: Hæc relatio nobis non cedit in prosperum; Nam nostrum jam abhorrens consortium, ad illorum quos vidit nihilominus anhelat collegium. Tandem discipulos unanimiter ad se venire mandavit, [Instruit omnes ad se vocatos,] quos secundum singularem districtionem ordinum, prout potuit, identidem instruxit. Sacerdotes ceterosque Dei ministros admonuit, ut sic altari deservirent, quatenus ipsimet hostia viva fierent. Adolescentulos, quos susceperat, quosque paterna pietate educaverat, hortatus est, ut virginitatem suam, quasi thesaurum irrecuperabilem, custodirent, & ut inviolata conservaretur sese sagaciter accingerent. Ad extremum illitteratos commonet, ut quasi pelles & cilicia tabernaculi Domini, purpuram, byssum, hyacinthum a pluviosis procellis protegerent; divinumque, quod administrare nequibant, officium, in exterioribus subserviendo, suum redderent.

[123] Hinc per ordinem, dato cum lacrymis pacis osculo, Ipse, inquit, Pastorem vobis amodo provideat idoneum, qui cunctorum benignissimus consolator est dolentium. Torquebantur viscera, & quasi a suis membris detraherentur, cum dolore pugnabant; in eoque cunctis admirabilior erat, quod magna [cruciatum] vinceret caritate. Inter hostium manus, inter diræ mortis acerbitatem, & captivitatis duram necessitatem, nihil crudelius est quam a filiis separari. Nos, nostram viam dolebamus, & invidere potius ejus gloriæ videbamur: [inter dolores oculos claudit:] hic clausis oculis, quasi jam humana despiciens, usque ad expirationem animæ eos non aperiebat. Quid agis pagina? Cur ad ejus mortem venire formidas? Jamdudum compilatores hæc scribentes corrodimur, atque jam dudum prolixior liber cuditur, dum ad ultima pervenire timemus, quasi tacentibus nobis & in illius laudibus occupatis, differri possit occubitus. Huc usque prosperis navigavimus ventis, & crispantia maris æquora labens carina sulcavit. Nunc in scopulos incurrit oratio, & tumescentibus fluctuum montibus præsens innumerorum intentatur naufragium; ita ut cogamur dicere, Præceptor, salva nos perimus; & illud, Exurge, ut quid dormitas Domine? [Matt. 8. 25, Ps. 34. 23.] Quis enim possit siccis oculis Bernardum narrare morientem?

[124] Non multi fluxerant dies, & ecce servum fidelem bonus Dominus requirebat. Accelerabat transitum, qui vocabat ad gloriam: & fessus a laboribus invitatur ad præmia. Superveniente itaque beatæ ac innumeris peroptatæ suspiriis remunerationis hora, quibus ille agricola, fructum pii laboris a munifico patrefamilias percepturus, ab istis præsentis vitæ laqueis ad æterna deberet conscendere regna; membra, felici annositate confracta & incredibili parsimonia penitus emortua, quia carius pauper Christi non habuit, hereditario jure Tironensi ecclesiæ credidit, cælitus sibi creditum, [cælo spiritum reddit:] cælo spiritum reddidit; talique fine sui cursum incolatus complevit. O felix cursus, cujus bravium paradisus!

O felix finis, sequitur quem vita perennis!
Vita beatorum testis mercesque laborum.

O quam bonum certamen certasti, quam felicem cursum complesti, quam inconcussam fidem servasti, pie Confessor Christi!

Tot rutilans titulis abiisti, non obiisti,
Semper vernantis patriæ conjuncte colonis,
Perpetis ac heres regni Christique coheres:
Quem Syon, urbs pacis placidissima, plena quietis,
Jam fovet & nutrit, nec non sua gaudia pandit.

O quam fidelis, cui proprios labores sudoresque credidisti, quos cum tanta usura jam recepisti; a quo illud desiderabile, illud insigne, illud incomparabile, Euge, audire meruisti. Tibi siquidem, gratissima ipsius voce pietatis, hac in die dictum est: Euge serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui.

O jam sidereis felix sociate choræis,

Tuæ jucundæ navigationis cursus jam supernæ Hierusalem finibus applicuit: cujus navis anchora, fausto directa gubernatore, spe remissionis, æternitatis portus apprehendens,

Jam maris evasit fluctus, mortisque catenas,
Portus speratam jamque tenet patriam.

[125] Exinde Pastor extinctus, indumentis sacris, prout ipsius exigebat excellentia, accurate exornatus, atque a capulo decentissime palliato superpositus, Sacerdotalibus humeris in ecclesiam, [Corpus in ecclesia triduo exponitur] quam ipse fundaverat, est translatus. In qua priusquam sepulturæ traderetur, superfuit tribus diebus totidemque noctibus. Cujus obitum quidam ex discipulis; juxta Rhodanum fluvium in b Belioacensi commorantes territorio, eadem die subsequenti cognoverunt indicio. Nam de illius barba, dum adhuc viveret, pro Reliquiis detulerant; [Pili barbæ, existentes in pyxide, mirificum odorē emittunt] quam in pyxide reverenter positam, pro ægrotantium nonnumquam salute lavabant; ex cujus [lotionis] perceptione incolumes remeabant. Illa vero hora, qua Dei servus ab hac vita decessit, ex præfata pyxide tanta mirifici odoris prodiit fragrantia, ac si diversorum aromatum cum ipsa congesta fuissent genera. Qua Fratres illecti dulcedine, rei veritatem uti se habebat animadverterunt, nobisque tanto lumine orbatis fraterna compassione doluerunt. Eadem etiam hora exequias triumphales ejus vidit in Gallia quidam monachus fieri, consistens in Britannia.

[126] Celerrimis interim alis circumquaque fama volitante, ut compertum est ex hoc mundo migrasse consolatorem hujus patriæ; [maximo accursu fiunt exequiæ,] circumadiacentium civitatum quam maxime condolentes catervatim affluxerunt Sacerdotes & Clerici, Abbates & monachi, Consules & Proceres, & ex omni latere territorii innumera multitudo populi, interesse summopere satagentes memorandis ejus exequiis, [quas] triumphi credebant potius esse, quam funeris. Quem monachorum in eremo latitantem sua cellula tenuit? Quam matronarum cubiculorum secreta texerunt? Sacrilegium putabat, qui non tali viro ultimum reddidisset officium. Nulla quempiam occurrere mora detinuit: non reipublicæ occupatio, non sexus fragilitas, non muliebris pudor, non domestica necessitas; non postremo ullius, quamlibet altissimæ, dignitas administrationis quemquam retinere potuit, quin omnes illuc certatim properarent, quo doloribus dolores adderent, suspiria suspiriis infligerent, lamenta lamentis extorquerent, lacrymas lacrymis cumularent. Festinabant etenim non ad aliquod ridiculosum cum cachinno spectaculum. c

ANNOTATA.

a In aliquibus MSS bacapulo.

b De Belioacensi ditione supra cap. 11 litt. K egimus, & hoc monasterium appellari diximus Jugum-Dei. De quo etiam agunt Sanmarthani.

c Souchetus hic inseruit aliquem sermonem, in quo comparatur cum Patriarchis, Apostolis & Martyribus. Deest hic sermo in utroque nostro ecgrapho, in quo tamen ante num. 128 invenitur hic titulus scriptus, Sermo. Deest etiam in aliis MSS. apud Souchetum, qui ex codice Papiriano supplevit, apud quem legi potest. Videtur autem fuisse exordium, cui consequenter subnectebantur sequentia de Bernardi virtutibus Analecta.

CAPUT XIV.
Analecta de variis in Vita gestis.

[127] [Escas sibi soli paratas, miscet communibus,] Si quis audire cupit quam intoleranter portabat, sibi aliquid melius quam ceteris in refectorio apponi; audiat, quid sæpe fecit. Die quadam ingressus coquinam, vas parvulum cum aliis vidit ad ignem coquere; perquirensque cujus esset, novit suum esse, unde non minimum indignatus arripuit, aliisque infundens immiscuit. Post hæc, qui hoc injussus fecerat, Fratrem vehementer increpavit. Item refectionis hora refectorium ingressus, [panem meliorem dat seniori.] ut pulsaret nolam ad discum accesserat; ibique cernens panem positum aliis candidiorem, clam festinato rapuit, eumque coram a sene quodam abscondens, illius sibi panem tulit. Frater quoque refectorarius b, aquam in scypho ejus mittere oblitus, sæpe provolvit se ad pedes ejus, culpamque confitens, [aqua non apposita, sitim lubens patitur:] veniam cum lacrymis postulabat. Quem levans vir Dei mitissimus, benigne consolabatur, dicens: Ne contristeris super hæc, fili: non enim, ut putabas, hoc tua culpa; sed Dei voluntate, omnia disponente, factum est: qui quia novit me non indigere, superfluum duxit, ut mitteres, te suadere. Nemo etiam tam solicite gastrimargiæ laqueos seu jactantiæ curavit evadere: ne enim vanæ gloriæ telo feriretur, quæque sibi apposita prælibabat; neve gula blandiretur, prælibata citius a se rejiciebat.

[128] De infirmis atque debilibus curam solicitus gerebat, maxime vero animarum morbis succurrere invigilabat. Quod autem personarum acceptor minime fuerit, in sibi grata assiduaque pauperum conversatione clarebat: quorum familiaritati, sibi dulcissimæ, se totum indulgebat. Mores omnium, [Medicus animarum industrius,] vitam & animos scrutator sedulus exquirere non negligebat: infirmitatum namque animarum magis quam corporum se medicum a Deo missum intelligebat. Illas igitur parvipendens dissimulabat: sed diligenter inquirens animarum languores, iis omnino mederi satagebat; quia de animarum salute super omnia gaudebat, non de Prælationis culmine, ut plures; suas, nedum aliorum animas, parvipendentes. Quid plura? Lux hæc cælestis, quam pro mundi illuminatione, ejus misertus, claritatis clemens Conditor accenderat, in hujus eremi obscuritate latere voluerat: sed omnipotens Deus, cujus consilium manens in æternum, immutat consilia hominum, quia aliter disposuerat, jam ejus radios longe lateque diffuderat; tantique luminis splendore orbem irradiabat.

[129] Excitati igitur tam clarissimi viri opinione famosa, diversarum nationum innumerabiles populi properabant ad eum, tamquam ad lumen, sibi in candelabro sanctæ Ecclesiæ a Deo erectum. Quos admirabilis Dei famulus verbi divini gratia reficiens interius, [ut a peccatis homines abducat,] vitæ hujus labilis vanitates & mundanas vecordias declinare præmonebat, dicens, non sanæ mentis hominem esse, qui minima pro maximis, vilia pro pretiosis, transitoria pro sempiternis commutare dubitaret. Dicebat enim fugitivæ brevis vitæ gaudia evanescere, velut somnia; & extremam diem homini insidiari, tamquam hostem; [salubria monendo.] quæ sontes & incredulos in barathrum demergeret, arsuros perpetuo cum diabolo & angelis ejus; Sanctos vero de hujus vitæ exilio amitteret in libertatem gloriæ filiorum Dei. Hæc itaque & consimilia viro Dei proloquente, jam tot illi adhæserant, mundi vanitate relicta, ut de eis bene commutatis non immerito dici posset, Hæc est mutatio dexteræ excelsi. Quid mirum? Ipse namque, juxta quod in Isaia legitur, erat quasi hortus irriguus, & quasi fons aquarum, cujus non deficiunt aquæ. [Isa. 58. 11.] Et ædificabantur in eo deserta seculorum, & fundamenta generationis & generationis suscitabat. Jure ergo vocatur ædificator sepium avertens semitas in quietem. Habitabat igitur in eremo jam quasi quidam magnus cælestis exercitus, excubando, dum veniat Rex eorum, cum hymnis & laudibus.

[130] Dicat qui potest, si unquam aut legit aut audivit, in cujusquam hominis pectore tam inauditam caritatis latitudinem abundasse: [maxima caritate quoscumque suscipit:] ego enim non satis admirari sufficio, nedum possem promere verbo. Neminem namque ad se venientem repellebat, nullum secum cohabitare volentem rejiciebat; non cæcum, non claudum, non loripedem, non gibbosum, non mancum; sed omnes pariter sinu misericordiæ dilatato colligebat: viros cum mulieribus, lactentes suos in humeris gestantibus, suscipere non dubitabat: nullus debilis, aut contemptibilis, nullus pauperrimus abiit repulsus. Quod pupilli & orphani audientes, victum sibi mendicando quæritantes, vel aliena pecora per rura pascentes, cohortabantur sese mutuo, dicentes: Eamus & nos ad portum qui recipit omnes. Cumque sedens eorum medius (non pudeat me, Fratres, dicere nec vos audire, quod illum clementissimum Dei virum non puduit facere: nihil enim pudendum duxit præter peccatum) Dicamus igitur: Cum sederet eorum medius, & videret istos loripedes, illos claudos vel semihomines, sive cæcos aut strumosos, seu mancos vel distortos, tacite secum recogitans, in animo dicebat: Hi fortasse sunt illa vilia, quibus Dominus confringit fortia, & talium dicitur fore regnum cælorum. Infirma enim mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat.

[131] Consolans autem eos hortabatur, vitæ brevis incommoda ȩquanimiter ad modicum tolerare, dicens: Filioli mei, sustinete parumper non deficientes, & confortamini sperantes in Domino, [pauperes docet patienter incommoda vitæ sustinere:] qui numquam derelinquit sperantes in se. Dominus enim solvit compeditos; Dominus illuminat cæcos, Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos; Dominus pauperem facit & ditat, humiliat & sublevat; suscitat de pulvere egenum, & de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum Principibus, & solium gloriæ teneat: Dominus solus est refugium pauperum, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Timete, carissimi, Dominum: nihil enim deest timentibus eum; & scitote quia melius est modicum justo super divitias peccatorum multas, qui thesaurizant & ignorant cui congregant eas. Psallite ergo in cordibus vestris Domino, dicentes: Domine, ante te est omne desiderium nostrum, & gemitus noster a te non est absconditus. Exaudi preces nostras, & educ nos de lacu miseriæ & de luto fæcis. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis vestris, tristitiaque vestra vertetur in gaudium, & satiabimini cum apparuerit gloria ejus.

[132] Tali pane tuos pascebat, O Christe, pupillos iste tuus fidelis servus & prudens, quem constitueras super familiam tuam, ut daret illis in tempore tritici mensuram. Spirituali itaque cibo paupertatis inopiam sæpe temperabat, quæ vehementer, ut supra dictum est, eos nonnumquam opprimebat. Sæpius namque nuntiabatur & panem deesse, infantesque suos victu carere, [& eorum inopiam sublevat:] nec non adventantium turbas adesse, quas venientes de longe oportebat jejunas non dimittere. Quid igitur? Putasne, qui legis fidelissimum Dei famulum, cui panis deerat, & populus pascendus aderat, putas vel ad modicum quasi anxium dubitasse quid ageret? Non dubitavit: non hæsitavit: fides namque ejus mira de Dei largitate præsumere assueverat. Promittebat ergo securus, quod non habebat: quia de Omnipotentis bonitate confisus, se habiturum vere credebat. Si enim aliquando corde solicitus pro turbis affluentibus Dominum rogaverit illud, quod Apostoli cum turbæ properarent ad Dominum, non habentes unde pascerent, rogasse referuntur, dicentes; Domine, dimitte turbas, ut eant in castella & villas emere sibi escas, quia hic in deserto loco sumus; quibus ait Dominus, Vos date illis manducare; Si, inquam, aliquando multitudini diversorum undique affluenti non dissimiliter compatiens, Dominum rogaverit corde contrito, dicens, Domine dimitte eos, ut eam ad ditiora loca, ubi habere possint necessaria, quia hic in deserto & arido loco sumus: continuo intellexit Dominum sibi divinitus inspirando suggerentem, quod ait Apostolis: Tu da illis manducare. [Matt. 14, 15]

[133] Fiducialiter igitur invitabat omnes ad prandium, qui cæli terræque Conditorem habebat dispensatorem. O ter felix anima, templum Dei Patris, sedes Sapientiæ, requies Spiritus Sancti, mansio Sanctissimæ Trinitatis! Credere fas est, quia divina gratia, [necessariis a Deo mire procuratis,] quæ te inhabitabat, ea quæ factura per te erat, antequam fierent tibi revelabat. Qua enim mente qui panem non haberes, adventantes totiens ad prandium invitares, nisi cito adfuturum Domino procurante oculis spiritualibus considerares. Igitur qui dat jumentis escam ipsorum, & pullis coruorum invocantibus eum; putas daturus non esset militi suo stipendium, suisque commilitonibus? Dabat equidem, & ita affluenter, ut mirarentur omnes, maxime autem increduli & infideles. Contingebat namque per sæpe fieri, quod semel factum est temporibus Elisei. Clausa ut legitur in libro Regum obsidione Samaria tenebatur; sed gravius fame afflicta periclitabatur. [4 Reg. 6. & 7] Condolens ergo Rex civibus inopia deficientibus, venit ad Eliseum; qui non ignorans causam adventus ejus, mox ait illi, Audi verbum Domini: Cras, inquit, eodem tempore in porta Samariæ, statere uno modius similæ, & duo modii hordei statere uno. Cui unus de Ducibus, super cujus manum Rex incumbebat, incredulus verbo ejus respondit: Si Dominus etiam cataractas in cælo faceret, numquid hoc esse posset, [cum multorum admiratione.] quod tu loqueris? Videbis, inquit homo Dei, oculis tuis, & non inde comedes! Haud aliter nonnulli, agitati curiositate videndi, accedebant ad virum Dei, redarguentes eum quasi consulendo cur tot ac tales susciperet, qui unde pasceret, minime haberet: cum eis fideli ac constantissima voce responderet, Dominum, non se, illos procuratorem habere: Qui enim, aiebat, bestias terræ cælique volatilia pascit, putatis hominum, ad imaginem & similitudinem suam formatorum, oblivisci possit? Illi autem, tamquam qui modicæ essent fidei, desperabant hoc posse fieri, quod promittebat homo Dei, etiamsi faceret Dominus cataractas in cœlo.

[134] Ne indignemini, Fratres carissimi, de ejus humilitate ac delectatione in paupertate totiens replicanti. Credite mihi multa sunt ac præclara, quæ virtute divina operatus est miracula: [Præ dono miraculorū æstimanda est ejus conversatio cum pauperibus:] quæ quamvis curiosius studuit tegere, quam flagitiosus facinora sua abscondere, non omnia tamen potuit, quia divina bonitas, plurima posteris profutura celari noluit. Sed ego, Fratres carissimi, quidquid sentiant alii, amplius admiror hujus gloriosissimi viri humilem inter pauperes Christi conversationem, quam sibi divinitus datam virtutem, quamtumlibet miraculis coruscantem. Hæc namque de culmine Angelicæ vitæ multos præcipitavit; illa vero humiles quosque ad altiora sublimavit. Noverat hoc homo Dei: ideo illam diligebat, atque colebat; hanc autem, in quantum sibi licebat, exercere fugiebat & declinabat. Sed quid non extorqueret a visceribus caritatis ejus, infirmorum atque dolentium compassio?

[135] Ut igitur, sicut decet, de spiritualibus prius morbis loquamur; quis superbus aut elatus accessit ad eum, & non statim rediit demissus & humiliatus? Quis adulter aut fornicarius? quis avarus aut cupidus? quis invidus aut malignus; [& sagacitas ad sanandos morbos animæ,] eo audito non continuo convertit se & commutavit? Raptores etenim rapere desierunt, crudeles crudelitatem suam deposuerunt, tyranni a tyrannide cessaverunt, scelerati sua scelera omiserunt; divites divitias suas parvi pendentes, pondus sibi fore non subsidium cognoverunt; potentes sublimitatis culmen, non securitatem sibi esse, sed præcipitium intellexerunt; mundi amatores sese vanitati deservivisse compererunt. Quid plura? Cæcorum oculos, mundanæ fæcis pulvere plenos; ut verum solem cernere possent, aperiebat: aures, quas Dominus in genere humano clausas conqueritur, cælesti carmine reserabat: claudorum gressus in viam pacis & justitiæ dirigebat. Si quis haustu pestifero serpentinæ suggestionis venenum susceperat; oraculi divini antidoto curabat: ægrotos in fide, spe & caritate, ut spiritualis medicus, sanabat. Quis est qui fari possit, quot vexatos a dæmonibus potenti virtute liberabat? quot ab antiqui serpentis faucibus extrahebat, Deoque fidelis servus restituebat? Mortuos denique, non biduanos tantum aut triduanos, verum etiam quatriduanos ad vitam revocabat. Nam quos lethalium cogitationum delectatione perniciosa defunctos, adhuc tamen sub pectoris domicilio clausos; aut quos pestiferi operis perpetratione mortifera elatos, seu quos miserrima peccandi consuetudine ligatos, vel opinione fœtenti ceu terra obrutos inveniebat, ad suscitandos omnes de hujuscemodi mortuorum sepultura, cælestis gratiæ virtus divina ei non deerat.

[136] Hæc igitur sunt, quæ per eum Conditor omnipotens divina operabatur miracula, [quæ propria est virorum Apostolicorum virtus.] jure tanto magis admiranda quanto plus salubria. Hæc namque sunt, quæ animam cum corpore a morte liberant perpetua, atque vita vivificant æterna. Hæc igitur illa salutifera mundo potestas, quam Apostolis & Apostolicis viris Salvatorem sermo Euangelicus tradidisse testatur. [Matth. 10, 8] Hanc docuit, hanc exhiberi mundo languido præcepit, dicens discipulis suis: Ite, infirmos curate, leprosos mundate, cæcos illuminate, mortuos suscitate, dæmones ejicite. Igitur si de Domino recte sentimus, plane intelligimus, eum maluisse discipulos suos ista in animabus exercere quam in corporibus. Nam ut alias Euangelium indicat, illis quadam die cum gaudio, quia dæmonia ipsis subjicerentur, redeuntibus ad ipsum; videns illos cenodoxiæ elatione dejectos, quasi indignatus dixit ad illos, Videbam Sathanam quasi fulgur cadentem de cælo. Illis quoque qui de morborum curatione, & de dæmonum expulsione extolluntur, dicturus est in fine: Nescio vos. [Luc. 10, 18]

[137] Cavebat igitur hic beatissimus Dei cultor placere homini, ne displiceret peccatori; taliumque miraculorum gratiam, quam sibi cum reprobis communem intelligebat, [præ gratia curandorum corporum] exercere parvipendebat; imo, ut pluribus noxiam, sicut dictum est, declinabat, nisi omnino miseranda vexatorum atque dolentium cogeret ac compelleret compassio. [Luc. 13, 25] Non enim erat de illis, qui nituntur incedere in magnis & in mirabilibus super se. Quid immoramur? Jam tandem pandamus quæ abscondit, [qua nihilominus claruit Bernardus:] revelemus quæ celari voluit: quia sapientia abscondita & thesaurus invisus, quæ utilitas in utroque? Dicamus ergo, Quis caput vel membrum aliud doluit, & non continuo ad sacræ manus ejus tactum, levamen sensit? O quam plures hoc per semetipsos probasse testantes audivi? Quis perturbatus diabolicis immissionibus, confugiens ad ipsum, confitensque quibus tentationum perurgeretur stimulis, remedium adeptus non statim conquievit?

[138] Frater quidam (cujus quia adhuc superest, nomen supprimo) infidelitatis immissionibus per angelos malos exagitatus, [Monachum rogatus a tentatione molesta liberat:] ad virum Dei perturbatus confugit: animique intollerabilem confessus laborem, sanctissimis ejus precibus sibi subveniri expostulabat. Cujus anxiæ vexationi compatiens misericordissimus Dei servus, Æquo, inquit, esto an mo, fili; non enim hæc, ut metuis, tentatio tibi ad perniciem sed ad probationem, Domino permittente, contigit. Solet namque Conditor piissimus suos milites probare tentationibus. Sta igitur in certamine ut athleta strenuus, de Dei juvamine indubius: quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Cui cum Frater, supra vires suas, ut sibi videbatur, tentatum se cum lacrymis contestaretur; ait ad eum vir beatissimus; Si igitur ista vis carere molestia, vade, confidens quia mittet tibi Dominus auxilium de sancto. Ex illa ergo hora (ut ore proprio mihi Frater reserre solebat) ab impugnatione illa ita quievit, ac si minime umquam tentatus fuisset.

[139] Contigit quoque tempore quodam eum cum Fratribus suis per vicum iter habere: cujus in medio cum mulieri, [oculorum incontinentiam jocose redarguit,] cultu ornatæ composito, obviarent; notavit Dei famulus, ut pastor de ovibus solicitus, quosdam incautius in eam oculos injecisse. Cumque pertransissent, Pulchra, inquit, ad eos mulier illa foret, cui obviavimus, nisi lusca esset. Qui ignorantes cur hoc proposuisset, responderunt ei, non eam esse luscam; sed duobus oculis clare intuentem vidisse. Quibus ipse: Credite, inquit, mihi, Fratres carissimi, quia non multum curare studui, an unum, vel duos haberet oculos. Quo illi audito, tandem se astutissima Dei viri calliditate circumventos intelligentes, erubuerunt.

[140] Si quis iterum audire desiderat quam perite mentes probabat humanas, & probando corrigebat, sequentia audiat. [Discipulos habens tracundum unum,] Dum mundanos fugiens strepitus, in illa resideret insula, quæ mari circumdata, nulli se terræ contigua, prout dudum votis ingentibus captaverat, orationi atque lectioni vacans libere, totus cælesti in contemplatione theoriis divinis indefessus animum satiabat; discipulos tamen, corporale sibi subsidium manuum laboribus procurantes, habebat: ad quos laborantes, post orationum, contemplationem & lectionis meditationem, visendos exibat. Horum unus spiritu mitis; alter vero impatiens erat: qui non simul sed divisim operabantur. Arte ergo tali vir sapiens eorum spiritus probando examinabat. Ad primum veniens, Benedicite, dicebat. Deinde quasi laborare volens, de Fratris manibus ferramentum tollebat; [mitem alterum,] eumque interdum quiescere præcipiebat Cumque fodiens, glebas huc illucque projiceret, nec quo loco vel ordine ponere deberet observare curaret; interrogabat Fratrem, si bene ageret: qui, quia sibi valde placebat, quidquid vir sanctus agebat, illum peroptime facere respondebat. Deinde ad alium vadens cum itidem faceret, ille impatiens, cum glebas negligentius projiceret, docere illum satagebat, quomodo eas ponere deberet.

[141] Videns itaque vir beatissimus, se non posse pro velle Fratris illius quidquam facere, recedens ab eo ad alium revertebatur, docens illum aliquid de Scripturis inter opera laboris. Quod videns alter invidebat, illumque sibi præferre ingemiscebat. [unius exemplo] Qui tandem ad venerabilem Dei virum accedens, conquerebatur cum lacrymis, cur se contemneret, aliumque sibi præponeret; illum consolans, illum docens, illum verbis divinis instruens: illum amplius, se vero minus diligens. Cui vir prudens increpando respondit, dicens: Ad te autem, frater, cur quereris me non ire, cui displicet totum quod possum facere. Tua namque monstrat impatientia, [alterum prudenter corrigit.] me tibi potius nocere quam juvare: illius vero mansuetudo, cui bonum est quod facere scio, me sibi non nocere testatur, sed subvenire. Non immerito ergo te desero, cui noceo; & vado ad illum, quem me, ut gratulans ipse testatur, juvare credo. Ad hæc periti medicamina medici Frater compunctus, ad ejus pedes provolutus, rogavit veniam, culpam confessus; quam non difficile consecutus, deinceps est emendatus. Ecce quam callide pastor eximius oves errantes seu perditas de luporum faucibus eripere non ignorabat.

[142] Lectioni etiam hæc inseramus, quod tacendum minime duximus. [Negat habendos sub sera panes] Servus in obsequio viri Dei Fratrumque quidam famulabatur, qui ut comederet, sicut ab hujusmodi sæpe solet fieri, victualia furabatur. Quo Fratres comperto, victum sub sera ponebant; sed cum sera non valeret famuli manus rapaces arcere, Patri sanctissimo a Fratribus indicatum est. Quibus valde vir Dei iratus ait: Quid est, non Fratres, sed fratricidæ, quid egistis? Cur eum, quem vos ut vosmet ipsos diligere oportuit, in hujus ruinæ foveam homicidæ immisericordes impulistis? Vos, inquam, vos hoc fecistis: vos Fratrem esurientem ad furtum coëgistis, qui panem ne sumeret sub sera inclusistis, cui Christus panis vitæ numquam se denegavit. Vos nocentes atque rei, hujus noxæ culpa tenemini, nisi cito resipiscamini. Quo Fratres audito, paventes atque territi, solo prostrati, veniam postulantes, quid agere deberent, virum sanctissimum obsecrantes interrogabant. Qui, pro ipsis primum precibus ad Dominum fusis, Ite, inquit, serisque omnibus remotis, Fratrem sibi victum sumere licenter permittite; quantum voluerit ut sumat persuadete: hoc vestri illiusque mali; caritate subveniente, solum video remedium O sapientia non humana; sed divina! non terrestris: sed cælestis! non ab homine; sed a Deo! non de mundo, sed de cælo! c

ANNOTATA.

a Id est, eo loco quo senex sessurus erat: habent enim in monasteriis suum singuli locum secundum ætatem professionis.

b Idem plenius attingitur n. 93, unde & ex aliis similiter sequentibus ac supra factis magis confirmamur ad credendum,non historiæ supplementum contineri hoc capite, sed partem sermonis encomiastici: cujus nihilo minus finis quam initium, utpote ad historiam nihilo plus faciens, in jisdem MSS. desit.

c Sequebatur Oratio ad B. Bernardum, instar rhythmi composita, aut instar Sequentiæ, quæ solebat in Sacris recitari: quæ, cum sit apud Souchetum excusa, brevitatis causa hic omittitur.

DE SANCTO BENEDICTO,
FVNDATORE PONTIS AVENIONENSIS.

AN. MCLXXXIV

[Praefatio]

Benedictus, fundator pontis supra Rhodanum Avenione in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Ego te tuli de pascuis sequentem greges: & fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti: fecique tibi nomen grande, inquit Davidi Deus 2 Regum 7. Idem dicere potuisset Avenionensis supra Rhodanum Pontis fundatori Benedicto, [Ejus cultus Avenione,] quem, propter ætatis staturæque brevitatem, Cossetanum vulgus, Benezettum, id est, Benedictulum vocat. Cultum hic suum Avenione habuit, primum quidem in loco sepulturæ supra pontem & in Hospitali ad ejus usum commodiorem instituto: deinde in ecclesia S. Agricoli, postquam dictum Hospitate, auctoritate Ioannis Papæ XXII anno MCCCXXI unitum fuit eidem ecclesiæ, in Collegiatam erectæ: in qua festum ipsius celebrabatur cum officio proprio, cujus ad nos transmissum exemplar. [& a prope Nemausum:] Quin etiam in proxima Nemausensi diœcesi, quatuor ab ea urbe leucis, invenitur oppidulum, vulgo San Benezet del queiron, [nomen adscriptum Martyrologio,] idest S. Benedictuli de saxo dictum: ipsumque loci Patronum esse probat tabula super altare picta, juvenem pastoritio habitu indutum exprimens, qui collo grande saxum portat, quemadmodum hic noster ordinarie pingitur, ex causa mox aperienda. Denique ad usum alicujus Avenionensis ecclesiæ debuit descriptum fuisse Martyrologium Vsuardi, quod Vitæ auctores recentiores citant, ad XVIII kal. Maii his verbis auctum, Benedicti Confessoris, Pastoris in Avenione: quod secutus Ferrarius in Catalogo Generali, non sine errore pastorem ovium in Episcopum transformavit, deinde in Annotationibus ad eum locum errori errores accumulavit, [& fastis recentioribus: non sine mendis.] ita scribens: Corpus in æde Cathedrali conditum est. Is a Ponte cognominatur, quod inde originem duxerit: imo quod ejus faciendi auctor & super eum conditus fuerit. Nihilo cautior Martyrologii Gallicani compilator Saussajus, Ferrarii hallucinationem nova exornavit phrasi; Avenione S. Benedicti Episcopi, ibidem memoria sanctitatis celebris, cujus corpus reverenter in Cathedrali Ecclesia requiescit. Non ita exerrasset ille, si Avenionenses ipsos interrogare, quam peregrino scriptori credere maluisset.

[2] [An canonizatus ab Innocentio 4?] Guilielmus Paradinus Historiæ Lugdun. lib 2 cap. 43, allegat Bullam Innocentii IV, anno Pontificatus ejus II, ex Concilio Lugdunensi datam, absque expreßione mensis & diei, omnibus Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Decanis atque aliis Rectoribus sanctæ matris Ecclesiæ & omnibus fidelibus Christianis. Hanc autem Bullam Gallice exponens, Pontificem facit narrare rem miram, suo tempore gestam, & plusquam mille hominum testimonio comprobatam, a quibus ut oculatis testibus ipse eam acceperit. Sed quam falsum est Pontem Avenionensem constructum fuisse tempore Innocentii IV, tam est suspecta fides Paradini, alias non optima, circa totam bullam; cujus diligenter quæsitæ nusquam potuit inveniri autographum vel saltem exemplum Latinum; & cujus contextus a vere coævorum testimoniis infra producendis haud modice discrepat. Proinde debili nimium fundamento nituntur, quicumque præsumi volunt ex fine, quem talis Bulla habuisse potuit, illam editam esse ad promulgandam S. Benedictuli canonizationem, ab eodem Pontifice in Concilio factam, nulla alia talis canonizationis memoria extante. Neque tamen sanctitas B. Benedicti ejusve cultus publicus ulla ratione vocari potest in dubium: quandoquidem tam multi Pontifices eum Sancti & Beati Titulo honestarunt, variis diplomatibus (quorum infra fiet mentio) & eorumdem Pontificum multi, qui Avenione post S. Benedictulum vita functum sederunt, cum viderent ei impendi cælestes honores, & ecclesiasticum Officium cum Sacro de eo celebrari solenni ritu quotannis in sacra ædicula, qua ejus benedictæ reliquiæ conditæ jacent; tantum abest ut reclamarint ut potius stipendiis sacris, de thesauro Ecclesiæ annumeratis, cultum illum ac religionem studiose promoverint.

[3] Hactenus Theophilus Raynaudus noster, in libello quem de hoc Sancto vulgavit sub hoc titulo, [Ex libello Theophili Raynaudi de hoc Sancto] Ioannes Benedictus Pastor & Pontifex Avenione. Quem titulum cum æmuli ejus tamquam de hæresi suspectum sugillassent, necesse habuit in syntagmate de libris propriis otiosam cavillationem refellere; quod æque facile ei fuit, atque præstruere dicto libello Antemurale, adversus arietes fortium ingeniorum, quatientes historiæ S. Benedicti veritatem. Sed quid opus erat Antemurali adversus argumenta prorsus straminea, adeoque indigna vocari Arietes? Nempe Civitatis Avenionensis tabularium historiam istam multipliciter repræsentat: [edocti ejus Acta authentica extare,] sed nominatim in membrana pervetusta vernaculo primum idiomate hoc est Cossetanico, cujus tunc in urbe usus erat, tum Latino, admodum quidem pingui, sed cui simplicitas fuci expers fidem potius arroget. Cumque anno MD inter Alexandrum VI Pontificem Maximum & Regem Gallorum lis orta esset de jure Pontis controverso; & Pontificii Advocati eam quam dixi membranam, narratione rerum S. Benedicti refertam, Regiis Patronis, tamquam præcipuum causæ suæ firmamentum, objicerent; arbitri utrimque delecti, membranam sigillis & omnibus ad certam fidem faciendam rite firmatam, quamquam juri Regio adversantem, ratam habuerunt, ac sinceram & ab omni suspicione alienam pronuntiarunt. Subnectitur ibidem inquisitio, post Sancti obitum in ejus gesta & miracula juridice instituta, adhibitis fidis ac idoneis testibus quindecim, quorum testificatio compendio ibidem repræsentatur.

[4] [ipsa accepimus extracta e publico Archivio] Talia legentes apud Theophilum nihil duximus antiquius, quam ipsam illam antiquam membranam Avenione describendam postulare; quæ cum diu frustra fuisset requisita, judicarunt Avenionenses satis nobis esse debere, quod ipsius tenorem transmitterent, ex secundo volumine Processus extractionis nonnullorum jurium & documentorum consignatorum per egregium S. D. N. Papæ Procuratorem & Actorem civitatis Avenionis, ex diversis archiviis ac scriniis civitatis prædictæ. Etenim ad calcem ipsius voluminis ita legitur In testimonium vero quod in præsenti volumine (quod in sua prima linea incipit, Processus extractionis nonnullorum &c, & in ultima linea, ultimo folio illius; ultime finit, Domino Petro de Petra &c quod in se continet sexcenta LXVIII folia scripta, præsenti excluso) sit secunda pars processus agitati coram Reverendis & spiritualibus Dominis Papalibus & Regiis Commissariis, [& legitime consignata.] inter Procuratorem S. D. N. Papæ & Actorem Communitatis civitatis Avenionis ex una, & Regium in patria Occitaniæ generalem Procuratorem ex alia, occasione fluminis Rhodani & insularum in eo natarum ac pontis supra ipsum existentis; ego Petrus de Ambianis, Clericus Ambianensis, civis Avenionæ, publicus Apostolica ubique & Regia in regno Franciæ auctoritatibus Notarius, ipsius causæ coram eisdem Dominis Commissariis, una cum honesto viro Mag. Francisco Sorbier, eisdem auctoritatibus Notario subsignato, scriba, hic me subscripsi, una cum sigillis & subscriptionibus prædictorum Dominorum Commissariorum, dictique Mag. Francisci subscriptione & signo.

[5] Ex ita signato volumine, quod hodieque videri potest funiculo sericeo rubro per omnia folia transfixum, & sigillis senis in rubra cera munitum, manu sua propria desideratum exemplar transcribens vir nobilis, idemque S. Benedictulo devotißimus, [cum Vita Gallica recentius edita,] Richardus Iosephus de Cambis Dominus des Fargues, curavit ipsum duorum notariorum manu subsignari, attestantium extractum esse ex originali præfato, ad talem finem de mandato Consulum civitatis per eorumdem secretarium extracto ex archivis, traditoque in manus dicti Domini des Fargues: nequid autem legalitati plenißimæ deesset, de ipsorum Notariorum potestate fidem fecit Iudex Ordinarius curiæ temporalis S. Petri Aven. XVII Iulii anno MDCLXXIII. Idem Dominus des Fargues, cum anno MDCLXX, post recentem sacri corporis Translationem, Vitam & miracula S. Benedictuli sermone Gallico evulgasset, una cum ipsius Translationis historia; ac postea tum in suo illo opusculo (quod non tam sub nomine suo quam sub nominis sui litteris R. I. Disambec aliter ordinatis prodierat) tum in libello P. Theophili nonnulla deprehendisset errata, de iisdem quam diligentißime nos monendos curavit, per R. P. Carolum Faber, societatis nostræ sacerdotem Avenione; cujus studio libenter hæc accepta resero.

[6] Anno MDCVIII, cura, Nicolai Camuzati, ex MS. Pontiniacensi, prodiit Chronologia, seriem temporum & historiam rerum in orbe gestarum continens, ab ejus origine usque ad annum a Christi ortu MCC, auctore Anonymo, [mortuus anno 1184,] sed cœnobii S. Mariani apud Altissiodorum Regulæ Præmonstratensis monacho. Procedente autem impreßione inventum est Parisiis in Petaviana Bibliotheca exemplar aliud, in anno MCCXI finiens, ubi prædicti chronici per annos adhuc quatuor continuator adscripsit, Hucusque produxit Chronica sua Frater Robertus: cujus deinde anno MCCXII mortui longum elogium texitur, propter insignes quæ describuntur virtutes & quia egregie litteratus, in historiarum notitia nulli sui temporis secundus extiterit. Hic tam antiquus auctor ad annum MCLXXVII scripsit verba, qua ab eo sumpsit Papirius Massonus, in descriptione Galliæ per flumina pag. 425. Ipso anno venit apud Avenionem adolescens, nomine Benedictus, dicens se a Domino missum ut pontem super Rhodanum construeret: qui derisus est, cum sumptus non haberet, & cum præ magnitudine nemo crederet hoc facturum: sed populi, ab eo nutu divino commoniti, illud opus citius perfecerunt. Post annos deinde septem sic loquitur idem Chronographus. Ipso anno scilicet MCLXXXIV, Benedictus, Avenionensis pontis auctor, sanctæ admodum vitæ juvenis, obiit; sepultusque est super pontem illum mirificum, magna jam ex parte constructum, ab ejusdem pontis initio septem annis circiter jam decursis.

[7] Non igitur pontem suum absolutum vidit Benedictus (quippe cujus fabrica totos undecim annos occupavit, ut asserit infra Festis XV) multo minus alium similem pontem Lugdum curavit fabricandum, quod eidem affingit Paradinus, aut alterum ad oppidum sancti Spiritus inter Avenionem & Valenciam: quorum hunc anno MCCLV ædificatum, [nec suum perfecit, nec alios alibi pontes struxit:] ex publicis tabulis docet Theophilus Raynaudus: istum ab Innocentio IV, adeoque non ante annum MCCXLIII, esse conditum, probat vetus inscriptio lapidibus incisa, quam apud Papirium Massonum lege pag. 400. Extat vero in tabulario publico instrumentum infra proferendum de anno MCCCXXXII, cui verbotenus inseritur alterum, anno MCLXXXV mense Ianuarii, ubi circa portanagium recipiendum idipsum decernitur, quod fuerat decretum a Domino Pontio bonæ memoriæ Avenionensi Episcopo (Hic autem ante Concilium Lateranense anno MCLXXIX celebratum obierat) & Consulibus, [quos collegit Fratres] qui eo tempore Consulatum regebant in civitate, quando Fr. Benedictus piæ recordationis pontem incepit. Vbi Frater appellatur, quia scilicet ad operis profectum administraticnemque sodalitas quædam coaluerat, cujus ipse Benedictus caput atque superior fuit dum vixit, quomodo etiam in contractu anni MCLXXX, quem puncto 14 allegat Theophilus, Bernardus la Garde profitetur se vendere & venditionis titulo tradere, operi pontis Rhodani & Fr. Benedicto Procuratori ceterisque pontis Fratribus, jus omne suum in portu vel in caudelo portus.

[8] Religiosisne votis obstricti fuerint Fratres isti, disputat loco jam citato Theophilus: & expensis instrumentis variis, confectis in refectorio Fratrum de Ponte, in quorum uno anni MCCVII fit venditio Stephano Priori & Fratribus Pontis ac monasterio; [solum eo mortuo cœperunt habere Priorem.] attento etiam quod interprætatio rerum a S. Benedicto gestarum, ex Cossetana in Latinam linguam, facta dicatur instante Fr. Raymundo Ponsere, Fratre & Donato operis Pontis S. Benedicti: verosimiliter censet, ejusmodi loquendi formulas statum religiosum significare. Imo in ejusdem opusculi recognitione, attenta appellatione Hospitalis sancti Spiritus, communi cum Hospitali Montis-pessulani quod est caput Ordinis S. Spiritus, a Guidone Mon-pessulano instituti sub Innocentio III, & per Italiam Galliam, Germaniam, Poloniam propagati; existimat ad eumdem Ordinem pertinuisse Fratres de Ponte prænominatos. Sed Innocentius III solum suscepit Pontificatum anno MCXCVIII: adeo ut incertum sit, an vel prima ordinis illius semina facta fuerint vivente Benedicto. Iste autem Ordo Hospitalariorum S. Spiritus, Canonicorum Regularium fuit: Avenione autem laici fuere omnes. Qui cum fuerunt ad religiosa vota recepti (uti satis est verosimile ad ea receptos esse saltem post obitum S. Benedicti) pro titulo Procuratoris cœpit usurpari titulus Prioris.

[9] Hunc certe titulum numquam videtur geßisse Benedictus: Actus enim anni MCLXXXVII quo Dominus G Avenionensis Præpositus & ejusdem ecclesiæ conventus ex una, & ex altera parte Ioannes Benedictus, [quorum primus Ioannes Benedictus] tunc temporis domus operis pontis Prior & Fratres inibi constituti, coram D. Rostagno Ecclesiæ Avenionensis Episcopo, amicabiliter inter se convenerunt, ut liceret ecclesiam & cœmeterium habere Fratribus Pontis itemque Capellanum. Hic inquam Actus, ex Actu præalligato anni MCLXXXV, convincitur Benedicti obitu esse posterior, atque adeo ab hoc diversum esse Ioannem Benedictum ibi nominatum. Aliter quidem visum fuit P. Theophilo, qui propterea instrumenti præcitati datam corrigens, notavit annum MCXCV, nec nisi consummato ponte obiisse Benedictum credidit. Sed qui eum in hoc secutus fuerat D. des Fargues, postea inspectis ipsis originalibus, nullam vitiati anni suspicionem præbentibus, mutandæ sententiæ nobis auctor fuit; neque potuit amplius dubitare de accuratione summa chronographi Autißiodorensis, Benedicto coœvi.

[10] Rejicimus ergo Ioannis prænomen, quod primus Theophilus S. Benedicto addidit: [fuit a Sancto diversus.] eoque vocatum credimus successorem ejus in procuratura & sociorum regimine; qui reverentiæ causa nomen Benedicti ad primum coaptarit, sicut S. Cyprianus nomen Cæcilii Presbyteri, a quo erat ad fidem adductus; Eusebius Cæsareensis, Pamphili magistri; S. Petrus, Damiani fratris, & alii quidam aliorum. Ad Paradinum quod attinet, quidquid is in sua narratione habet, non tantum contra, sed vel solum ultra quam certa auctoritas monumentorum antiquorum docere potest, id omne adnumeramus figmentis; miramurque ab iis qui prætensam apud eum Innocentii IV bullam merito non suscipiunt; suscipi tamen quæ idem habet de Benedicti patria & ætate, deque itinere tridui paucis horis emenso & visitatis Apostolorum liminibus ad impetrandas indulgentias, quibus operi cœpto adjutores benefici conciliarentur.

[11] [hujus patria gratis fingitur dicta Almilat,] Patriam ille nominat Almillat, oppidum in Maurienna & veteri Burgundia situm, ac tridui itinere Avenione dißitum: sed repugnant Acta etiam apud ipsum Paradinum, qui Benedictum Avenionem inducens, facit trajicere Rhodanum; quod ex Sabaudia veniens non fecisset. Id videntes alii suspicantur vicini nominis Alvilar, apud Helvios in tractu Vivariensi, substitui debere, servato jam dicto tridui intervallo. Sed neque hoc triduum fundamentum habet ullum extra cerebrum Paradini: neque miraculosæ intra paucas horas translationis argumentum præbent Acta, sed præferunt communem modum iter agendi; quando qui ipso eclipseos die, ac proinde Idibus Septembris, in viam se dedit; ingressus urbem invenit concionantem Episcopum, utique festo aliquo die, atque adeo postridie Iduum in festo Crucis exaltatæ. Deinde quem juvenem vocat coævus monachus, & cui celebrandis contractibus congruam ætatem tribuendam suadent instrumenta anno MCLXXX & deinceps condita; [æque ac 12 annorum ætas cum venit Avenionem.] sociorumque regimen & similia alia; eum facit Paradinus duodecim annorum puerum. Puerum quidem etiam Acta appellant, ex usu vulgi staturam ejus pusillam & imberbe forsitan mentum respicientis. Cur tamen hoc non eo intelligamus modo, quo intelligunt Scripturæ sacræ? Sic David in Regem ungendus, a patre suo vocatur parvulus; & iturus contra Goliath, puer a Saule: cum esset ex Chronologorum omnium & interpretum sensu annorum fere XXII. Similiter filius ejus Salomon, eadem fere qua pater unctus fuerat ætate exorsus regnare, de se ipso dicit, Ego sum puer parvulus; & propheta Daniel, Susannæ causam dijudicaturus, indicatur cum epitheto pueri junioris. Quod vero extremum erat de Indulgentiis, quarum causa Benedictum ivisse Romam somniavit Paradinus, eas omnes post illius mortem concessas evidenter probat Theophilus, qui tamen ipsum tot annis diutius quam nos in vivis retinet. Sed istis omißis Acta ipsa videamus.

ACTA
Ex MSS. Authenticis Archivii Avenionensis.

Benedictus, fundator pontis supra Rhodanum Avenione in Gallia (S.)

BHL Number: 1097, 1098
a

EX MSS.

[12] Anno gratiæ millesimo centesimo septuagesimo septimo pontem puer incepit Benedictus, sicut declarant quȩ infra scripta. In die b quando sol eclipsim passus est, quidam puer, Benedictus nomine, oves matris c suæ regebat in pascuis: cui aperte Iesus Christus dixit tribus vicibus: [In pascuis agens Benedictus] Benedicte, fili mi, audi vocem Iesu Christi. Ben. d Quis es tu, Domine, qui mecum loqueris? Vocem tuam audio: sed te videre nequeo. I. C. Audi ergo, Benedicte, & noli tu expavescere: Ego sum Iesus Christus, qui solo verbo creavi cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Ben. Domine, quid vis faciam? I. C. Ego volo ut dimittas oves matris tuæ, quas custodis: quia es facturus mihi pontem super Rhodanum flumen. [jubetur facere pontem super Rhodanum,] Ben. Domine, Rhodanum nescio, nec oves matris meæ relinquere audeo. I. C. Nonne dixi tibi ut crederes? Veni ergo audacter, quia faciam tibi e regere oves tuas, & dabo tibi socium qui conducet te usque ad Rhodanum. Ben. Domine nihil habeo nisi f tres obolos & quomodo faciam pontem super Rhodanum? I. C. Bene, sicut ego docebo te.

[13] Abiit ergo Benedictus: fuit obediens voci Iesu Christi, quam audiebat, sed eum videre minime poterat. Et obvius ei fuit Angelus in specie peregrini, [& ad flumen ductus ab Angelo] baculum & peram deferens, qui taliter eum allocutus est: Vade post me securus, & ego perducam te usque ad illum locum, in quo pontem Iesu Christo facturus es, & ostendam tibi qualiter facias. g [Modo sunt ad ripam fluvii.] Videns autem Benedictus fluminis h magnitudinem, timore perculsus ait, nullo modo se ibi pontem posse facere. Cui Angelus dixit: Noli timere, quia Spiritus sanctus est in te; & vide navem, in qua transgressurus es: & vade ad civitatem Avenionensem, & ostende te Episcopo & populo ejus. His ei dictis evanuit ab oculis ejus Angelus.

[14] [ipso trajecto] Tunc abiit Benedictus puer ad navem, & deprecatus est navigantes, ut amore Dei & B. Mariæ transmearent ipsum usque ad civitatem, quia habebat aliquid deliberare. Cui respondit nauta, qui erat Judæus. Si tu vis transire, da mihi tres nummos, sicut omnes alii faciunt. Benedictus iterum rogavit, ut amore Dei & B. Mariæ transiret illum ultra. Cui Judæus, Nihil mihi de tua Maria, quia nullam potestatem habet neque in cælo, neque in terra: magis volo tres nummos quam amorem tuæ Mariæ, quia plures sunt Mariæ. Audiens Benedictus, dedit illi tres obolos quos habebat. Judæus vero, videns quia nihil amplius posset extorquere, accepit eos & transvexit illum.

[15] Benedictus vero ingrediens civitatem Avenionensem, invenit Episcopum i sermocinantem k populum suum: quibus voce magna ait: Audite & intelligite mihi: [indicat Episcopo missionem suam,] quia Iesus Christus misit me ad vos hac de causa, ut faciam pontem super Rhodanum. Episcopus audiens vocem illius & respiciens personam ipsius, causa derisionis misit illum ad Præpositum l villæ, ut excoriaret eum, vel abscinderet sibi manus & pedes: quia m pessimus, & gladiator erat. Adiens tamen illum Benedictus, pacifice loquitur: Dominus meus Jesus Christus misit me in hanc civitatem, [a quo ad Præpositum missus] ut faciam pontem super Rhodanum. Cui Præpositus dixit: Tu, cum vilis persona sis & nihil habens, dicis te facere pontem, ubi Deus, nec Petrus, nec Paulus n, nec etiam [Carolus,] nec alter potuit facere? Nec mirum est. Tamen quia scio pontem fieri ex lapidibus & calce, dabo tibi unum lapidem, quem habeo o in palatio meo: & si tu potes vere movere & portare, credo quod tu pontem possis facere.

[16] Benedictus confidens in Domino rediit ad Episcopum, dicens quod taliter sibi fuisset facturus. [grande saxum in opus donatum portat solus:] Cui Episcopus: Eamus ergo, & videamus mirabilia quæ tu dicis. Abiens igitur Episcopus & populus insimul & Benedictus, accepit suum lapidem, quem p triginta homines non possent movere a loco suo, ita facile deferens ac si lapillus manualis esset: & posuit in loco ubi pons habet pedem suum. Quæ videntes, [moxque impetrat multā pecuniam] admirati sunt, quod magnus est Dominus & potens in operibus suis. Et tunc Præpositus primus vocavit S. Benedictum, & obtulit ei trecentos solidos, osculans ei manus & pedes: & in eodem loco lucratus est quinq; millia solidorum. [Audistis, Fratres q … qualiter iste pons ȩdificatus est: [atque miraculis claret.] unde omnes debetis esse participes hujus maximi beneficii.] Et fecit Deus multa miracula eo die, quod per eum illuminavit cȩcos, & surdos fecit audire, & claudos fecit ire, scilicet decem & octo. r

[17] [sepulcri veneratio] Multa quoq; alia miracula dignatus est Dominus ostendere per suum Confessorē, in ejus vita pariterq; post ejus obitum. s Sanctū vero corpus ejus honorifice tumulatum, quiescit in capella ejusdem super prædictū pontem: magnæq; Indulgentiæ a summis Pontificibus sunt concessæ t dictam capellam visitantibus, & devote corpus sanctissimi Confessoris venerantibus.

ANNOTATA.

a In Processu extractionis ita præmittitur: Item etiam consignavit D. P. de Porta, & per nos Notarios commissarios extrahi requisivit duo instrumenta in pergameno: unum verbis vulgaribus, & aliud verbis Latinis scripta, continentia, primam fundationem factam divinitus per S. Benedictum, ovium pastorem, ut in eisdem legitur: quæ ad ejus requisitionem extraximus & instrumentum in vulgari scriptum sic incipit: Anno Domini milleno centeno septuagesimo septimo lo Pont comencet San Benezet &c. aliud vero instrumentum in Latino scriptum incipit sic litteris rubeis. Anno gratiæ &c.

b Anno 1177 frustra eclipsim solarem in Provincia conspicuam quæres: neque vero opus est invenire: quia congruum est ut cœptam anno isto fundationem pontis præcesserint menses aliquot, quos in conquirendis sumptibus & præparanda materia occupatos habuerit Benedictus. Anno autem præcedenti 1176, uti scribit Vincentius Bellovacensis lib. 29 cap. 21, facta est eclipsis solis, hora sexta, Idibus Septembris.

c In Lectionibus Officii proprii, solitis in ecclesia S. Agricoli recitari, quas nobis transmifit P. Petrus Gras S. I.quæque verbotenus fere hoc scriptum continent paucis vocibus omißit, & paucis elegantius nonnihil collocatis; pro Matris legitur patris: & consentit aliud ecgraphum earumdem Lectionum scriptum manu ipsius Domini Des Fargues. Qui tamen, uti & Theophilus noster, adhæret priori lectioni, & matrem viduam appellat.

d Claritatis causa interposuimus dialogismo huic initiales litteras nominum Benedicti & Iesu Christi.

e Exemplis suadere nititur Theophilus, Angelicæ custodiæ fuisse commissum gregem: quod facile persuaderet, si ad eum redire debuisset Benedictus; sicut ad intermissa opera regreßi sunt ii, quorum vices Angelico ministerio suppletas fuisse narrat.

f Vita Gallica sub nomine R. I. Disambec, non habeo nisi tres Michalesios, quæ erat parva ejus temporis moneta: itaque credo in Cossetano instrumento haberi vocem Michales.

g Hæc verba omittuntur in Lectionibus, & videntur occasionem dedisse Paradino, ut tridui spatium emensum fingeret, intra sextam & nonam horam diei.

h Papirius Massonus pontem describens, ipsius simul & fluminis amplitudinem sic explicat pag. 425, Pons Avenionensis mille trecentos quadraginta tres longitudinis passus habet, & decem & octo fornices, sinuosusque est. Quam vero etiam præceps feratur Rhodanus, antiquorum testimoniis declarat Theophilus puncto 6.

i Pontium fuisse sub quo cœptus est pons fabricari, habetur ex Actis an. 1185. ejus autem obitus, qui post tres annos contigit, notatur in Necrologio S. Andreæ Ord. Bened. ad 24 Decembris: utrum autem idem hic fuerit is ad quem in primo hoc suo adventu acceßit S. Benedictus, an vero decessor ejus Raymundus, non habeo unde definiam. Festivus porro scriptor Paradinus, inquit Theophilus, Episcopum in auleten vel tibicinem, ecclesiam in forum rerum venalium, de suo capite transmutavit; scribens sanctum puerum in urbis aditu, confertam multitudinem ad tibicinis modulos hærentem deprehendisse; & conscensa mensa escaria, in qua per lanios carnes in macello prostare ex usu est, silentio imperato contenta voce inclamasse, missum se a Deo ad pontis fabricationem.

k Ipse Theophilus comminisci videtur materiam & causam sermonis fuisse eclipsim solis, quæ populum consternarat: sed nusquam invenio Antistites Christianos concionem convocasse aut preces indixisse ex tali causa, quam ignorarenon poterant pure naturalem esse. R. I Disambec dubitat, Festine an Dominicæ diei occasione sit habitus sermo. Clarum est eclipsim immediate præceßisse festum exaltatæ Crucis: Dominica autem anno illo bissextili 1176, quo litteræ Dominicales erant DC, cadebat in 19 Septembris, ac proinde nimis longe aberat.

l In vulgari habetur Prevost Viguier, id est, Præpositus Vicarius juxta Theophilum: qui conjectat eumdem fuisse ex antiquißima familia de Sade, propterea quod hujus familiæ scutum conspiciatur insculptum pilis substratis primo pontis fornici. Idem cavet ne quis suspicetur intelligi Præpositum Canonicorum ecclesiæ S. Mariæ de Castello: sed supervacanea plane cura, omnia enim hic adjuncta judicem secularem notant.

m Lectiones præcitatæ, comminatione excoriationis & mutilationis dißimulata, habent, misit eum ad Præpositum civitatis, qui erat vir terribilis, ut examinaret eum.

n Eædem Lectiones hanc exaggerationem omittunt. Paradinus pro Deo, Petro & Paulo, Cæsarem Augustum Julium Octavianum nominare maluit: in Latini MS. ecgrapho pro nomine Caroli locus erat relictus vacuus: sed in vulgari expresse haberi Carles monuit nos D. des Fargues, nec dubitat quin intelligendus sit Carolus Magnus.

o Ipsum palatium eo loco fuisse ubi nunc est curia Vicarialis seu Vices-gerentiæ, scribit R. I. Disambec.

p Paradinus, qui totum hunc actum diversißimis vestit circumstantiis, addit lapidem 13 pedes longum, 7 latum, iacuisse sub ulmo, quæ a tali auctore dicta, miror absque alio teste recipi. Simili fide subjungitur Benedictum impreßisse lapidi signum crucis, & dixisse Domine adjuva me. Memoria quoque labitur Theophilus, Paradinum corrigens, quasi parum dixisset negando a triginta hominibus moveri potuisse. Cum antiqua Acta e publico Avenionensi tabulario deprompta affirment, ne centum quidem & triginta homines tantæ moli emovendæ pares fuisse futuros. Nimiam hæc arguunt Theophili præcipitantiam in scribendo: nam neque triginta hominum uspiam meminit Paradinus, neque illos centum ulla exprimunt Acta.

q Supple Carissimi aut quid simile: hæc autem verba omittuntur in Lectionibus, post mortem Sancti compositis: cum jam recitata Acta, vel ex hac ipsa parenthesi, videantur esse scripta vivente ad huc Sancto, primo aut secundo anno ab inchoato opere, idque eo fine ut per ecclesias lecta incitarent præsentes, ad pecunias in opus conferendas.

r Qui sequitur paragraphus habetur ex Lectionibus non ex Actis: ex quo confirmatur quod dixi, ipsa ante mortem Sancti esse scripta.

s Miraculis autem prædictis attestantur Antiphona & Collecta, ex Officio proprio, quæ sunt hujusmodi. O quam, Benedicte, mira tibi refulsit gratia, qui dum patris servares pecora, divino vaticinio miro stemmate pontem construis. Gaudet felix Avenio, tanto ditata pignore, cæcis restitu, lumina, surdis auditum, claudis gressum & languidis sospitatem, qui ad te confugiunt: adsunt plebi prodigia, tua poscenti, suffragia. VER. Ora pro nobis Beate Benedicte: RESP. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui miro Divi Benedicti merito factoque, sidereo pontis hujus stemmate urbem Avenionem perlustrare voluisti: quique cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum, nonnullisque languidis sospitatem ejus precibus adesse jussisti; concede propitius, ut omnes qui ejus poscunt juvamina, salute corporea fruantur, & ad regna æterna pervenire mereantur. Per Dominum N. I. C.

t Theophilus Raynaudus puncto 16 exhibet syllabū Indulgētiarum & spiritualium munerū ab Innocentio IV, Clemēte IV, Bonifacio Vrbano Clemente V item a duodecim Cardinalibus, quatuor Archiepiscopis, tredecim Generalibus Ordinum, e tabulario Comitii fideliter descriptum. Sed hic syllabus solum dirigitur, Omnibus benefactoribus pontis Avenionis & hospitalis: quapropter optandum esset ut verbotenus proferantur bullæ, expressam mentionem facientes venerationis sancto corpori exhibendæ.

DEPOSITIONES TESTIUM.
Ex iisdem authenticis MSS. Archivii.

Benedictus, fundator pontis supra Rhodanum Avenione in Gallia (S.)

BHL Number: 1099

AUCTORE D. P.

[18] In Jesu Christi nomine, incipit notatio B. Benedicti. Isti sunt testes qui eum viderunt. In primis a Guillelmus Chautart, quasi juratus, vidit b Beatum Benedictum; & vidit facere c pontem per virtutem Dei & B. Benedicti: & vidit ponere primum lapidem. [I Testis inchoati pontis] Et fuit ibi Episcopus Avenionensis, & ibi dixit d Officium suum: & inde factus est pons infra undecim annos. Item dixit prædictus Guilielmus Chautart, quod B. Benedictus multis reddidit visum, & auditum, & sanitatem; ponens Crucem super eos; singulis dicens, Fides tua te salvum faciat: & osculabatur eos, & ante finem & post finem [vitæ B. Benedicti] e multi ab eo sanabantur: & post finem dimittebant f crossas ecclesiæ, & recedebant recti: & hæc omnia vidit. [miraculorū] Item vidit B. Benedictum qui dicebat operariis, quando non habebant lapides, Eatis ibi fodere, & invenietis: & per Dei virtutem ita inveniebant. Et vidit Guilielmus, Beatum Benedictum vivum & defunctū: & [erant ibi vota] g sicut in Podio h B. Mariæ: & fama erat magna de virtutibus.

[19] Item Bertrandus Pelar vidit mulierem unam, quæ non videbat; [cæcæ illuminatæ;] cui B. Benedictus reddidit visum super pontem. Et cum ipsa volebat recedere a ponte, amittebat visum, & sæpe eveniebat ei: & servivit in ponte per annum & amplius: postea læta videns recessit. Item vidit hominem unum, [pœnitentis liberati,] & tenebat in manu serram i unam, cum qua metebat in festo S. Petri. Evenit quod non valebat emittere serram de manu nec k bladum: & venit ad sepulcrum. Benedicti, deprecans Deum & B. Benedictum ut eum liberaret: & liberatus est: & ibi dimisit serram & bladum super sepulcrum. [& spiritus prophetici in Benedicto.] Item audivit dici, quod B. Benedictus erat in Burgundia l in quadam ecclesia, deprecans Deum: & inimicus desuper m ruit lapidem magnum, putans eo occidere sanctum Benedictum: sed lapis non tetigit eum, & super pannos cecidit. Tunc iratus diabolus, eo quod non fecerat hoc quod credebat, nocte venit ad pontem, n & dissipavit pilam unam pontis: & iste prædictus Bertrandus vidit hoc. Diluculo mane B. Benedictus in Burgundia scivit hoc factum, & dixit sociis suis, Revertamur, quia inimicus dissipavit pilam pontis, & hoc evenit per Dei virtutem, & nocte una totum evenit. [alii contestes tres.] Item vidit & audivit de infirmis & cæcis & contractis & surdis, sicuti G. Chautard. R. Martinus dicit similiter ut Bertrandus Pelar. Ugo Croucha vidit & dicit ut R. Martinus.

[20] Item Lautardus vidit B. Benedictum euntem per civitatem, [V Testis de sumptu ad pontem conquisito,] dicentem, Deus faciet pontem super Rhodanum. Et gentes irridebant eum, & tamquam fatuum habebant. o Tamen Milites in platea S. Petri & quā plures alii audiebant eum, & inter se dixerunt: Iste bonus videtur esse, eamus cū eo. Et iverunt per civitatem cum illo eleemosynam petentes: & invenerunt a quatuor libris usque sex p: de quibus B. Benedictus emit lapides. De infirmis & aliis sicut R. Martinus & B. Pilar. [contestes quatuor,] Petrus Vasso dixit similiter quod Lautardus. Item Domina Martibula vidit similiter quod Lautardus. Item q G. Niger vidit mulierem, quæ non videbat, nomine Davidia, etc. ut prædictus. Item Imbertus Daura vidit similiter ut G. Niger.

[21] Item Isnardus S. Petri in r Cucodoletz & Ugo Bermundus, in domo sua, quando volebant nocte cubatum ire, respicientes per fenestram unam, [viderunt] super Rhodanum pontem factum, [alii duo de ostensione pentis per visum,] & gaudentes dixerunt, Eamus [visum]. Et non invenerunt, quia Dei ostensio fuit: & istud audivit ab Isnardo S. Petri in Cucodoletz. Item s Guilielmus Gaillard similiter, dicens quod vidit unum hominem contractum, qui non valebat a lecto surgere: [alius de contracto sanato.] & petiit B. Benedictum venire ad se. Sic eo intrante, infirmus statim dixit, Sanus factus sum: & statim sanus factus est. Et fama erat populo magna & nota.

[22] [alius de frequentia peregrinorum;] Item Pons Pajez dixit, quod viderat infirmos complures, contractos, cæcos, & claudos, qui veniebant ad eum, ante finem & post finem, & recuperabant sanitatem: & vidit ad ecclesiam pontis bene duas vel tres t asinatas de crocis: & notum erat per civitatem. Et vidit, multos u Romipetos venire ad ecclesiam B. Benedicti, qui Deum laudabant & B. Benedictum, gratias agentes eo quod, sanati erant ab ipso. [& loco sepulturæ:] Et quando migratus est B. Benedictus ab hoc mundo, Episcopus & Canonici, propter virtutes quas fecerat, crediderunt eum accipere, & in ecclesiam de super Beatæ Virginis ferre. Sed B. Benedictus antea acceperat atque dixerat & elegerat sepulturam suam in tertiam pilam pontis, ubi est adhuc. [contestes duo.] Item Bertrandus Avenionensis vidit & audivit similiter ut Pons Pajez. Item P. Tinellus vidit eum similiter & audivit ut Bertrandus Avenionensis: & erat Pontifex de Margarides nomine x [Rostagnus. Et vidit] contractos homines atque mulieres, cum crocis pergentes, ac postea sine crocis redeuntes, Deo gratias clamantes. Et de aliis infirmis erat notum sicut alii prædixere.

[23] [Testis ultimus de percussore punito & sanato,] Item y Raymundus de Margarides vidit & audivit, quod unus civis in platea portæ z Ferruciæ ludebat, & contra Deum jurabat. Et tunc venit B. Benedictus, & cum baculo suo interfecit aa ludum eorum: & eis fuit in malum. Et tunc unus ex ludentibus dedit ei alapam. Cito visum est os ejus [versum ex] latere: & sic evenit in præsentia sua, dicens, bb Parcat tibi Deus. Tunc B. Benedictus parcens eidem, precatus est Deum pro illo, & illico restituta est facies recta via. Item vidit quod B Benedictus ibat per villam [& post] eum veniebant [clamantes], [deque curatione infirmorum] Domine, veni infirmos istos videre: & tangebat eos, & sanabantur. Et vidit & audivit sicut prædicti: & fama erat in populo: & in terra ei votum erat [sicut] B. Mariæ de Podio. Et de crocis & de aliis vidit in ecclesia B. Benedicti bene duas asinatas. Item audivit a multis, quod in cc Mazano Deus fecit ei de aqua vinum tribus vicibus, [& aqua in vinum versa,] eo quod ipse bibere nolebat de vino: & ipse videns istud miraculum, dixit: Deus vult ut ego bibam de aqua ista: & [multi ex præsentibus] vinum de aqua factum per virtutem Dei diligenter tentaverunt. dd Gratias agamus unanimiter Deo nostro & B. Benedicto: cui est honor & gloria.

ANNOTATA.

a Secutus conjecturam Theophili, scribo nomen integrum, quod alias ex more usitato illius seculi, sed perquam incommodo, scriptum erat hic & deinceps per solam litteram initialem G.

b Ita semper integre & ad longum scribitur, Beatus Benedictus: quod tamen ex nostro usu post hac simpliciter signamus per B.

c Facere neutraliter pro fieri; sicut mox ponere loco poni.

d Hinc infert Theophilus, consuetas Ecclesiæ ceremonias, in positione primi lapidis ad fundamentum alicujus ecclesiæ, hic quoque fuisse adhibitas.

e Ita hic & deinceps supplebuntur voces quædam, quæ festinanti Notario inter describendum exciderunt, & omnino ad sensum integrandum requiruntur, aut saltem subintelliguntur, uti hoc loco satis esset ea subintelligi.

f Crossæ alias crociæ, fulcra subaxillaria.

g Has voces haberi in vulgari, atque adeo hic desiderari, indicavit nobis D. des Fargues.

h Podium B. Mariæ, alias Anicium in Velaunis, celebri peregrinatione notißimus locus.

i Serra hic pro falce usurpatur.

k Bladum id est frumentum, hic sumitur pro manipulo spicarum.

l Burgundiæ nomine Allobrogum Cismontanorum regio universa donabatur, inquit Theophilus; & verosimillimum fit in aliquem Allobrogum Occiduorum seu Vocontiorum Delphinatium locum concessisse Sanctum, corrogandarum, ut existimo, pecuniarum causa. Et hinc forte Parradinus occasionem sumpsit comminiscendi iter Romanum.

m Ruere pro jacere dicitur idiotismo Gallico.

n Pontem jam tum plane perfectum fuisse præsumit Theophilus; nos vero supra ostendimus, nequidem id fuisse cum obiit Benedictus.

o Hic Comminiscitur Paradinus: quod Benedictum ludibrii causa cives attonderint atque ejecerint extra urbem:qui tertia hebdomade post admonitus ab Angelo redierit: rediensque invenerit civem stantem ante ostium domus suæ, qui civis eo conspecto dixerit, Ecce puerum qui dicebat se velle facere pontem. Tunc conversum Sanctum inculcasse mandatum Dei, & subsidium postulasse, oblatumque ei esse lapidem, de quo supra. Quæ omnia Paradinus vel ex suo sumpsit capite, vel ex plebeia narratione, ipsis antiquis monumentis numquam visis.

p Puto legendum a quadringentis libris usque sexcentas conformiter ad Acta num. 16 intelligendo libras Turonenses, totis Galliis nominatißimas. Theophilus, nescio quibus calculis, septuaginta auri libras hic supputavit.

q R. I Disambec, G. Gillenum sive Guilielmum interpretatur.

r Vulgo Condolet, in occidua Rhodani ripa, media fere via inter pontes Avenionensem & sancti Spiritus.

s Nomen Guilielmi rursum accipimus ex conjectura Theophili.

t Asinata onus unius asini: sicut carrata onus carri.

u Romipetus hic generice sumitur pro quocumque ex devotione peregrino: similiter in lingua Hispana Romero peregrinus, Romeria peregrinatio dicitur.

x Nomen supplevimus ex Catalogo Episcoporum Avenionensium apud Sanmarthanos, ubi vocatur Rostagnus de Margaritis, qui adhuc anno MCXCVII vivebat, mortuuscirca MCC; post cujus mortem apparet hæc esse scripta, fortaßis cum cogitaretur de curanda canonizatione.

y Raymundi nomen suggerit Theophilus: in ecgrapho nobis misso hic & superius relictum erat spatium vacuum.

z Superest hodieque nomen plateæ, ut testatur Theophilus, & locus est, inquit, Rhodano propinquus; nunc quidem, post mœnium septa ulterius constituta & amplificatum pomœrium, intra urbem conclusus; tum autem extra claustra muralia jacens ad Rhodani ripam, haud procul a pontis fabrica.

aa Hinc apparet intelligi ludum latrunculorum, qui finitur cum voce Mat, interficio, occido, videlicet Regem: quia hoc dejecto dißipantur omnia.

bb Verba hæc sunt ipsius testis, ad eum qui faciebat injuriam.

cc Massanum, Comitatus Venaßini oppidulum esse haud ita procul Avenione, auctores asserunt: illud credo, quod pari fere quinque leucarum intervallo distat Avenione & Arelato, Mallanum in Mappis scriptum.

dd R. I Disambec addit; alias cum operarios deficeret vinum, voluisse Sanctum, ut phialas suas aqua implerent, quam facto desuper signo Crucis in aquam converterit. Nescio unde id acceptum.

JURA PONTIS
Duobus præcipuis instrumentis contenta.

Benedictus, fundator pontis supra Rhodanum Avenione in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Instrumentum sequens continet donationem factam per Comitem a Forcalquerii Fratribus pontis, quibus donavit & remisit omnia jura, quæ habebat in transitu pontis. Signatum littera C.

[24] [Anno 1332 coram Iudice Avenionensi] Notum sit omnibus, quod anno Domini millesimo tricentesimo tricesimo secundo, die vigesima quarta mensis Januarii, existente Domino civitatis Avenionensis Serenissimo Principe Domino nostro D. Roberto, b Dei gratia Jerusalem & Siciliæ Rege, ac etiam Comitatuum Provinciæ & Forcalquerii Comite; constitutus apud Avenionem in regia curia, ubi jus redditur, discretus vir Ioannes Guifredi, burgensis de Avenione & Rector operis pontis S. Benedicti civitatis prædictæ; in præsentia nobilis & circumspecti viri D. Jacobi de Gappo, Judicis curiæ ejusdem, sedentis pro tribunali; exhibuit & præsentavit eidem, per me Notarium infrascriptum, legiq; fecit & publicari, quoddam instrumentum publicum, scriptum & signatum per manum Petri, Notarii quondam D. Guillelmi, recolendæ memoriæ Comitis Forcalquerii, & sigillo ipsius Domini Comitis pendente roboratum in fine, non cancellatum, non vitiatum, nec in aliqua sua parte abolitum nec vitiatum, sed omni suspicione carens, cujus tenor inferius est scriptus. Verum quia de ipsius instrumenti amissione c dubitatur, propter aquarum inundationes, & ignis incendia, aliaque pericula, [renovatur privilegium] quæ in civitate prædicta frequenter accidunt; petiit lectionem hujusmodi & publicationem, auctoritate dicti Domini Judicis interponi pariter & decretum; & de toto tenore dicti instrumenti, & lectione & publicatione ejusdem, & omnibus prædictis & infrascriptis, sibi fieri publicum instrumentum. Et dictus Dominus Judex, lecto primitus ejus jussu instrumento prædicto & publicato, lectioni & publicationi hujusmodi, sedens pro tribunali, auctoritatem suam Judiciariam interposuit pariter & decretum; præcipiens mihi Ioanni Gauterii Notario infrascripto, ut eidem Ioanni de prædictis omnibus & de toto dicti instrumenti tenore, publicum faciam instrumentum. Tenor vero dicti instrumenti noscitur esse talis.

[25] [quo Guillelmus Comes Forcalquerii] In apicibus litterarum memoria commendatur, ne res penitus oblivioni tradatur. Præsentibus igitur & futuris hoc præsenti scripto cunctis notificetur, quod ego Guillelmus, d Dei gratia, Comes Forcalquerii, auditis miraculis & virtutibus, quas Dominus Iesus Christus in sancta Domo pontis Avenionensis operatur, cupiens bonorum ejusdem Domus esse particeps, & in redemptionem peccatorum meorum; si aliqua jura seu e usatica in transitu jam dicti pontis habeo vel habere qualicumque modo debeo; totum Deo & sanctæ Domui, [remittit ad opis pontis jura sua circa transeuntes,] & in augmento beati operis, quod B. Benedictus Dei admonitu & voluntate incepit, bono animo bonaque mente dono & remitto, in præsenti & in futuro. Insuper vero eodem modo concedo, & si per prata nostra seu per terram ligna vel blada seu aliquæ res ad sacrum opus jam dicti pontis necessariæ transierint; quidquid in his rebus propriis sæpe dicti pontis, per f pedagium vel aliquod usaticum, quærere potero, Deo, ut delicta mea oblivioni tradantur, [& omnia istuc spectantia a gabellis immunia declararat] & sanctæ Domui prænominatæ per æterna tempora remitto. Deinde vero cunctis g Bajulis meis prædictis notifico, quod si qui per castra mea & per villas bladi h bannum teneant, blada, quæ propria prædictæ Domus & operis fuerint, pro banno illo non disturbent, sed libere abire permittant. Domum siquidem illam, omnesque res Domus, & omnia ad ejusdem servitium pertinentia, per terram nostram & amicorum nostrorum, eundo & redeundo in nostro recipimus ducatu & custodia. Datum apud i Manoascam, Dominicæ Incarnationis anno MCCII, mense Novembri. Postea vero, [an. 1202.] toto illo tempore transacto, jam dictus Dominus G. Comes Forcalquerii hujus beneficii & eleemosynæ donationem, apud Forcalquerium propositi, [& 1207.] recognovit & confirmavit, & Petro Notario suo cum hoc plumbeo sigillo hanc cartam approbare præcepit, octavo Kalendas Septembris Indictione X, anno Incarnationis Dominicæ MCCVII.

[26] Lecta & publicata fuerunt omnia prædicta apud Avenionem, præsentibus testibus Fratre Bertrando Rostagni, F. Jacobo Isnardi Donatis dicti pontis, Cabessonio Damiani. Et ego Joannes Gaucherii, Notarius publicus civitatis Avenionis & regius ubique in Comitatibus Provinciæ & Forcalquerii, mandato dicti Domini Judicis & ad requisitionem dicti Joannis Guiffredi, legi & publicavi omnia prædicta, & in hanc formam publicam redegi signoque meo proprio & consueto signavi & bullavi. Simili prorsus modo, [simili modo renovatur conventio] eorumdem rogatu, jussu & manu, atque eodem anno & die, in publicam formam redactum est instrumentum continens tenorem alterius similiter antiquioris instrumenti; quare omißis publicationis verbis per omnia iisdem (nisi quod ad titulos Roberti Regis ibi expressos addatur Comitatus Pedemontii) jam dictum tenorem satis habemus seorsim exhibere.

[27] Expedit ut frequentes & assiduas proclamationes eorum, [de portoriis in transitis pontis solvendis] qui per pontem Rhodani transeunt, ad nos factas de usatico seu portorio, quod ab eisdem exigitur, finem debitum imponamus; sic ut secundum veterem morem & antiquam consuetudinem, Geraldus Amici & Elisiardus & alii Domini portus, portorium suum & usaticum sine contradictione habeant & recipiant; a transeuntibus vero per pontem, per oppressionem seu extorsionem, nihil ultra exigatur, quam vetus antiqua consuetudo portorii seu usatici approbavit. Ideoque qui eo tempore in civitate Avenionis officio Consulatus fungebamur, videlicet Rostagnus de Prato, Umbertus Raymundi, Bertrandus de Fos, Raymundus de S. Michaele, Bertrandus, Lambertus, Multonus, Dalfinus, Domini Rostagni Avenionensis Episcopi consilio requisito, & Rostagni Raymundi qui eo tempore fuerat Consulatus Index juratus; laudavimus & concessimus, ut de singulis k equitationibus II denarios, de asino I denarium, de bove I denarium, de l bacone I denarium, de m curello IV denarios, de singulis peditibus singulos obolos, de singulis porcis singulos obolos, & de omnibus pariter caudelariis, n præsentibus & futuris, qui in civitate Avenionensi morantur aut ultra Rhodanum aut alibi ubicumque degunt, antiquum & consuetum caudelum sine contradictione habeant. De fructibus vero & lignis & piscibus, qui per pontem transeunt, similiter antiqua servetur in caudelo consuetudo. Quod totum ut supradictum est, a D. Pontio, bonæ memoriæ Avenionensi Episcopo & Consulibus, [(prout initio cœpti operis statutum erat)] qui eo tempore Consulatum regebant in civitate, quando Frater Benedictus piæ recordationis pontem incepit, consilio multorum in eumdem modum esse decretum & approbatum fuerat manifestum. Ut autem hæc omnia firma & illibata serventur ad perennem memoriam, jussimus instrumentum memoriale fieri & sigillis nostris signari. Facta sunt hæc, ut superius dicta sunt, recognita & firmata, in camera Episcopi, coram Domino R. Episcopo & Consulibus præmemoratis & aliis multis. Ego Stephanus Notarius Consulum Avenionensium hoc instrumentum composui: & mandato Domini Episcopi & Consulum scripsi & sigillavi, [scripta post mortem Sancti an. 1185.] anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo & octuagesimo quinto, mense Januarii.

[28] Sic ad longum subscripta anni nota legitur, tam in originali libro qui inscribitur Jura pontis Avenionis (ubi hic Actus aliique plures legitime descriptus fuit, anno MCCCXXXII, ad instantiam Rectorum pontis) quam in libro secundo processus, inter Alexandrum Papam VI & Regem Franciæ vertentis, seculo XV exeunte. Atque hæc tam indubitabilis nullique exceptioni aut suspicioni obnoxia temporis signandi forma, convicit Dominum des Fargues, ut recederet a sententia P. Theophili, obitum S. Benedicti usque post absolutionem pontis differendum existimantis; quam, uti & pleraque ejus sensa alia, secutus fuerat in Vita Gallica, sub nominis proprii anagrammatismo edita. [non anno 1195.] Videtur Theophilus non potuisse concipere, quomodo portoria exigerentur a transeuntibus pontem, nondum perfectum; ideoque pro anno 1185 ipse annum 1195 jußit imprimi, ratus errorem transcriptoris sui. Verum monet nos Dominus prænominatus, sicut etiam hodie illa exiguntur, quando (ut mox videbimus) pars una pontis collapsa jacet, pars tamen reliqua servit ut antea usque ad parvam quamdam insulam unde transitur in parata navigia; sic etiam tunc factum fuisse. Etenim istic ubi pons structus est varias parvas insulas format Rhodanus, quæ commoditatem præbuerunt fundandarum pilarum; unde factum ut pons ipse nequaquam rectus, sed sinuosus sit. Nihil igitur absonum dicitur, dum solam unam partem pontis absolvisse Sanctus asseritur; maxime cum omnia antiqua monumenta solum cœpti operis, non etiam absoluti laudem eidem tribuant, utendo semper verbo incepit: & cum auctor coævus, de eodem scribens, distincte asserat, septimo inchoatæ molitionis anno Benedictum obiisse.

[29] [Aliud privilegium R. Comitis Tolosani.] Iam dictus Theophilus puncto 17, relato Guillelmi Comitis Folcalqueriensis privilegio, subjungit aliud, omnino quoad substantiam simile, datum apud Montem-Favum o anno Dominicæ Incarnationis MCCIII mense Septembri in præsentia Domini G. p Vicensis Episcopi, Rostagni de Sabrano Conestabuli, Stephani Prioris Pontis, quo Raymundus q Dei gratia Dux Narbonæ, Comes Tolosæ, Marchio Provinciæ, filius Reginæ r Constantiæ, confirmat privilegium a patre suo Raymundo de S. Ægidio datum, ut in tota terra suæ potestatis Fratres pontis per terram vel per aquam transeuntes, de animalibus vel quibuslibet aliis rebus suis, ad usum operis & Domus pontis, pedagium, s toltam, t quæstam, seu aliud quodlibet usaticum dare non teneantur: sed liberi & immunes ab omni exactione permaneant. Quod quidem Instrumentum loco citato potest totum legi, prout illud anno MCCXXXVII a Raymundo juniore, Dei gratia Comite Tolosæ & Marchione Provinciæ redintegratum, transcriptum & confirmatum est, cum id fieri postulassent Hugolanus Persona, Præceptor u Domus pontis Rhodani Avenionensis S. Benedicti, & Petrus Trinsacius & Petrus Garetis, Fratres ejusdem pontis … quia dictum instrumentum erat antiquum, & etiam fila quædam, in quibus bulla pendebat, erant rescissa, & fere quasi omnia vetustate corrupta.

ANNOTATA.

a Forcalquerium vulgo Folcauquier, oppidum in Provincia, distans Avenione ad ortum plusquam 11 leucis, circa Larum fluviolum; Caput olim totius Provinciæ Occidentalis, ipsam etiam Avenionem comprehendentis, de cujus institutione, prout distinguitur a Comitatu Venascino, dicto simpliciter Provinciæ Comitatu, agit Honoratus Bouche in Historia Provinciæ lib. 8, putatque factam circa an. 950, licet necdum inventus sit aliquis hoc titulo usus ante annum 1027, quando Bertrandus scribitur Comes Fontis-Calquarii; an recte, dubitat Honoratus.

b Robertus, Rex Siciliæ & cetera, coronatus Avenione 1309, titulum illum tenuit usque ad 1343; Siciliæ scilicet cis Pharum sive Regni (ut nunc vocant) Neapolitani, cum insulæ totius posseßionem pater ejus Carolus anno 1303 cessisset Frederico Arragonio, sub titulo Trinacriæ, ad vitam dumtaxat ipsius; sic ut ipsius Caroli heredes succedere deberent: quod tamen non est factum, prævalentibus Arragoniis contra Andegavenses, quorum primus Carolus, S. Ludovici Frater, cum uxore Beatrice accipit Comitatus Provinciæ & Forcalquerii.

c Dubitare timere, Gallice redoubter.

d Guillelmus IV Comes Forcalquerii, filius Bertrandi & Iausserannæ, prout ipse scribit in quodam privilegio, quod Ecclesiæ Avenionensi confirmavit anno 1206 apud Honoratum Bouche; cœpit Comitatum regere ante an. 1162 & obiit an. 1208.

e Usaticum seu portorium generale nomen, ad significandum quodcumque publice usitatum jus circa transvehendas res ac merces: dubites utrum sic dictum ab usu, an vero ab Italico Gallicoque Ussire egredi.

f Pedagium aliis etiam Pedaticum. Voßius de Vitiis sermonis lib. 3 cap. 34 suspicatur dici quod dominis loci persolveretur etiam ab iis qui pedibus iter conficerent: sed apparet, onus hoc non tam personis quam mercibus indictum, tum ex hoc loco, tum ex usu etiam hodiernæ linguæ Francicæ, in qua peage significat vectigal seu portorium.

g Bajulus alias Balivus, id est, Prætor.

h Bannus bladi, tributum frumento impositum.

i Manoasca vulgo Manosque, Durantio flumini adjacens oppidum, 4 leucis a Forcalquerio ad meridiem.

k Equitatio, alias equitatura, accipitur simpliciter pro ipso equo.

l Bacon videtur esse diminutivum a Teutonico & Francico Bac, quod est, vas ligneum quadratum, cujus forte usus erat ad quidpiam humeris bajulandum.

m Curellus, diminutivum a currus.

n Caudelarius (quantum conjectura assequor, nec enim alibi vocem illam adhuc reperi, neque jam tempus est Avenionenses consulendi, dum hæc poscuntur ad prælum) videtur dici, qui tenetur Domino loci caudelum solvere: caudelum autem idem existimo, quod Catelum seu Catallum dicunt alii; estque tributum solvendum ex vel pro quacumque re mobili, animata seu inanimata, quæ etiam Catelum seu Catallum vocatur; nomen, ut nonnullis videtur, detortum a Latina voce capitale.

o An nomen loci recte expresserit Raynaudus, & ubinam situs ille sit, libenter ex earum regionum peritioribus discam.

p Sic Uticensis civitas & Episcopus in variis medii ævi scripturis invenitur apud Catellum de Comitibus Tolosanis; antiqui Ucetiensis scribebant, vulgo Uzéz sub Metropoli Narbonensi, 6 leucis ad occasum Avenione distans, cujus urbis Episcopum Guillelmum, Catello ignotum, a se ex MSS. erutum gloriantur Sammarthani, ut qui anno 1203 Episcopatu cesserit. Atqui hoc ipso anno nominatur in præsenti privilegio: ceßit ergo post Septembrem, vel etiam post ceßionem titulo uti perrexit. Eum anno 1183 præcesserat Bertrandus.

q Hic est ille Raymundus Comes Tolosanus, Albigensium fautor, eoque in historiis ecclesiasticis merito infamatißimus.

r Constantia, filia Ludovici Großi Francorum Regis, semper se Reginam scripsit: non quia Regis filia & soror: sed quia primis nuptiis juncta fuerat Eustachio filio Stephani Regis Angliæ, & ad regni succeßionem designato: cur autem Tolosani ac Barcinonenses hi Comites matris nomen toties adhibeant, præter aliorum Principum morem, causam putat fuisse Catellus, quod multiplicatis præter aliorum morem Comitum istorum conjugiis, utile videretur nomen matris exprimere, illos ab aliis eodem patre genitis discreturum.

s Tolta, vectigal, videtur esse participium barbarum a verbo tollo: Franci voce composita Maltault dicunt: quod ex decreto Malli, id est conventus publici, exigatur.

t Questa, æque barbarum participium a quæro; sicut ab eadem voce quæstor & quæstus derivantur.

u Notat Raynaudus puncto 14, minime otiosum videri, quod cum Stephanus, Hugolani decessor, solum vocetur Prior, ut fuerat ab initio institutum; ipse Hugolanus appelletur Præceptor: & hinc elicit id usurpari cœptum a Fratribus Pontis, quo se aptarent usui aliorum Ordinum Hospitalariorum, eo titulo utentium, pro quo nunc paßim usurpatur titulus Commendatoris.

TRANSLATIO CORPORIS,
Ex Gallico Domini des Fargues.

Benedictus, fundator pontis supra Rhodanum Avenione in Gallia (S.)

EX RELAT. GALLICA.

[30] Quæ malum! infelicitas nostra est, inquit in fine opusculi sui P. Theophilus Raynaudus, [Frigescente Avenionensium erga sanctum cultu,] quod solenni humanarum rerum omnium vitio, pietas quoque erga Cælites sensim deteratur, ac tandem exolescat, & in nihilum recidat? Ita plane circa S. Benedictum & religiosum cultum, ei per longa tempora apud Avenionenses impensum, accidit. Ubi enim pridem fervebant & ardebant omnia, nunc acris hiems viget, & torpor ac rigor omnes stringit ac tenet. Vix est qui de liminibus, quibus ad sanctum tumulum aditur, religiose adeundis annotina cogitatione tangatur: rari qui sancti viri subsidium sibi apprecentur, eumve ad opitulandum in necessitatibus interpellent. [cessant miracula] Siccatio ista est divinorum beneficiorum, quæ ex his fontibus & olim uberrime manarunt, & nunc quoque non minus copiose profluerent, si esset qui elices & incilia admoveret. Certe ignaviæ isti adscribi debet, & torpentibus & frigentibus in pietatis studio animis, quod justæ asinariæ sarcinæ complures, e fulcris ægrorum persanatorum, non sint jam pridem confectȩ: quod cæci, surdi, elingues non egrediantur e sancti viri conditorio, [& pons labem patitur:] benedicentes Deo, ob depulsa ejus meritis incommoda, quibus gravati accesserant: quod pontis adeo insigne opus, non uno fornice minutum, labet in reliquis, & ruinam plenam præcellentis fabricæ, crebris & patentissimis rimis, veluti clamet.

[31] Hæc Theophilus in sui opusculi puncto 22, quod est Parænesis ad Avenionenses, [primum an. 1602.] de torpore in S. Benedicti cultum excutiendo. Annus agebatur præsentis seculi XLIII, cum ista Avenione primum excusa sunt, typis Iacobi Bramereau: ejusdem vero seculi hujus anno secundo cœperat admirabilis ille pons, qui annis quinis supra quadringentos inconcussus steterat, labem pati ex ruina fornicis unius. Cui reparandæ opera cum non esset abhibitatribus aliis fornicum ruinis succeßive cumulatum est damnum; veluti id agente Deo, ut per partes ingesta calamitas civium animos subiret efficaciori dolore, ad graviora mala urbi imminentia avertenda valituro, [eaque non instaurata iterum iterumque;] ac tandem ipsos ad S. Benedicti cultum innovandum ex suscitaturo: prout tandem ex Theophili aliorumque piorum voto factum est his novißimis annis, quando sub manibus erat hic noster labor de Sanctorum Actis Aprilem impleturis. Modum inventi translatique corporis Actuarius publicus, ipso in loco rei gestæ retulit in tabulas: quas rudi illo notariali stylo descriptas, si nobis usui futuras credidisset Dominus des Fargues, haud dubie eadem promptitudine nobis transmisisset, qua transmisit Acta antiquiora: & nos ex vulgari gallica fecissemus Latinas, pari simplicis veritatis satisque per se placituræ ingenuitate. Sed properantibus adeo prælis, ut hæc ipsa vix potuerint ad præstitutum diem parata haberi, contenti erimus ea relatione, cum qua finitur Vita Gallica, per eumdem nobilem virum mox descripta impressaque, solo verborum nitore, ut credimus, a tabulis prædictis differente.

[32] Hiemis asperitas, anno MDCLXIX exeunte, tam inclementer sæviit tota Gallia, ut ex ligatis multo gelu fluminibus ingentes glaciei moles distractæ, [anno 1669 sic denique labefactatus,] dum per Rhodanum ex ingenio fluminis rapidissime pervehuntur, tam immani impetu in pilas pontis Avenionensis adhuc stantes impegerunt, ut iis prostratis duæ fornices una in undas præcipites ruerint: aliæ autem propiores ruinæ vehementer fuerint labefactatæ, ac nominatim ea cui inædificatum erat sacellum olim S. Nicolao dicatum, tunc vero ab eo cujus corpore honestabatur, S. Benedicti solitum appellari: [ideoque visum est inde auferre corpus Sancti,] etenim a suis fundamentis abjuncta jam pila transmittebat aquam. Igitur Rectores Hospitalis a ponte cognominati, penes quos sacelli & redituum eo spectantium cura est, timentes corpori ipsius Sancti, ne quandoque involveretur pilæ ejusdem & fornicum incumbentium ruinis, consultum duxerunt, vacante tum Sede Avenionensi, Archiepiscopalem Vicarium adire, rogareque ut pateretur pretiosum istud depositum transferri ad ipsius Hospitalis ecclesiam. Horum precibus cum accessisset solicita commendatio Promotoris Fiscalis Archiepiscopatus Avenionensis in Aquitania, idem per litteras admonentis, decretum est ut ea translatio quam secretissime perageretur, electa ad id die XVIII Martii anni MDCLXX.

[33] Itaque ad dictam diem, circa horam decimam matutinam, [quod an. 1670, 18 Martii,] ingreditur sacellum S. Benedicti magnus Vicarius, una cum Dominis Rectoribus, Thesaurario & aliis officialibus præfati Xenodochii, nec non cum Advocato fiscali & uno Graphiario Archiepiscopali, testibusque & fabris necessariis. Ibi præmissa de more oratione jussit Vicarius, ut Graphiarius quæ fierent describere, fabri tumulum reserare inciperent. Tegebatur sepulcrum grandi petra, cui per longum incisa erat crux & circumducti tres circuli ferrei, ipsam cum saxeo sarcophago connectentes: qua autem parte fuerat Sancti nomen incisum, eam incuriose latomi complanarant, ad inaurationem sepulcri commodius faciendam. Trium dictorum vinculorum medium inferne dissectum & sursum reflexum fuit: [perfracto sepulcro apparuit incorruptum,] tum rumpi cœpta facies anterior: moxque apparuit sudarium candidum, quo sacrum corpus erat obtectum. Hoc sublato visum est corpus omnis expers corruptionis & suave redolens. Itaque solicitiori jam cura, apertum est totum istud sanctæ tumbæ latus; & propius inspectum corpus, visum est vestitum indusio lineo circa collum corrugato, neque ullatenus adherescenti ad carnem: & sudarium quidem tendebatur supra corpus a capite usq; ad pedes, caput autem velatum erat tenui linteo ad collum adstricto: in quo linteo, mox sublato apparuit expressa forma totius vultus perfectissima, adeo ut ipse quoque pupillarum castaneus color discerneretur.

[34] Idem caput jacebat modice flexum in latus: facies adeo cernebatur integra, [& ferme viventi simile,] ut ipsa pene lineamenta viventis singula conspicienda daret: sed rasa erant omnia, ut nec capillus in vertice, nec pilus in mento superesset. Dexter oculus clausus operiebatur palpebra: sinister semiapertus notabatur. Nasus ex compressione sudarioli tortus aliquantulum in partem unam: os modice apertum reductaque labia, subridentis instar, extremam dentium supernorum infernorumque aciem denudabant; atque inter eos cernebatur lingua, ejusdem fere quæ viventis esset spissitudinis & coloris, qualis est rosæ siccatæ. Sub eodem capite cumulus quidam inventus est, creditusque ex corona florea fuisse relictus, [capite & ventre pleno.] quia in eadem tumba inventæ sunt etiam myrteorum foliorum reliquiæ: sed alii arbitrabantur frusta esse pergameni, cui inscriptum fuerit quidpiam: quod difficulter discerni potuit, quia in pulveres redierant omnia. Cranium & corpus neque evacuata fuerant neque condita balsama: ideoque venter, æque ac vivi hominis plenus, cedebat ad tactum, seque rursum ad primum reducebat statum; uti etiam omnis caro venerandi corporis.

[35] Manus apertæ integerrimæque erant, sub quarum cute distingui poterant nervi, [manibus aptissime compositis,] & in digitis ungues satis longi, non tamen prominentes ultra summitatem eorumdem digitorum: quibus sinistra manus dextræ innitebatur mamillæ, sic ut brachium absque alio fulcimento penderet in libero aere: dextera autem protensa tegebat umbilicum. Crura & pedes seorsim ab invicem: digiti autem pedum, nihil contracti in dexteram partem vertebantur. Color totius corporis haud multum a naturali differebat; mensura non excedebat sex palmos. [& ipsis etiam vestibus integris.] Indusium & sudarium, ex tela fere æqualiter rudi contexta, istic ubi propius contigerant membra, melius erant conservata: eorumque contextus adeo istic firmus, ut non posset lacerari magis, quam si recens foret; sed opus esset forficibus eum incidere. Quæ omnia tanto admirabiliora visa sunt, quanto diutius jacuerant in loco, semper ab assurgentibus e Rhodano vaporibus humido: adeo ut circuli ferrei, quibus diximus circumductam fuisse tumbam, ferrugine obsiti & quadamtenus corrosi essent.

[36] Sub meridiem extractum e tumba est sacrum corpus, a duobus viris, [quod ex saxea tumba in capsam ad id paratam repositum,] uno per caput altero per pedes ipsum apprehendentibus, quod tamen inflexum circa medium non fuit. Tum curata est capsa translationi idonea, intra quam ipsum repositum est bombycino involutum panno. Latitudini tumbæ duobus palmis commensuratæ proportionata altitudo erat, locus autem colli atque capitis intra petram excavatus, ubi ad latus dextrum intra eamdem petram excisa erat concha pro aqua benedicta; & supra ipsam procurrebat spatiolum, aptum lychnulo sustinendo. His accurate notatis distributæ sunt inter adstantes particulæ quædam sudarii atque indusii & aliarum reliquiarum: [deponitur in sacristia Hospitalis,] circa decimam autem horam sero vespere quatuor Presbyteri capsam cum corpore S. Benedicti deportarunt, usi ad hoc cingulis sacrificalibus, comitantibus prænominatis Officialibus, quorum pars cereas præferebant faces. Ad ingressum portæ occurrerunt eis Domini Consules; secutique sunt intra ecclesiam conventus prænominati: ubi cum finis impositus esset scribendæ relationi, capsaque signata, ad sua omnes se recepere.

[37] Postero die Dominus Vice-Legatus aliique plures, quos inter etiam ipse unus fui, [& aptato mox congruo loculo,] ad sacrum corpus visendum se contulere: quod paulo post inclusum fuit intra sacrarium ipsius ecclesiæ, lateribus & calce obturata loci illius porta; usque dum intra ecclesiam dignus tam sancto pignore loculus aptaretur: quod & fieri mox cœpit. Nam intra murum ad cornu epistolæ, e regione ejus loculi, intra quem una spinarum Coronæ Dominicæ reverenter servatur, excavatus est alius, octo palmos longus, & altus duos, munitusque asseribus & ceruleo floridoque satino circumductus: qui capere posset paris mensuræ capsam cupressinam, [10 Maii transfertur in ecclesiam,] simili serico convestitam interius, & minus altam ante quam retro. Ex simili quoque serico composita est culcitra, & pulvillus ex tela aurea, ejusdem materiæ limbo circumductus. Hic collocatum est S. Benedicti corpus decima die mensis Maii, sic ut jacentis caput altare respiciat, pedes versus portam protendantur. Loculus crate ferrea, pluribus seris instructa, clauditur; cui prætensa cortina, & ostium ex ligno nucis, sera firmandum. Duodecima die mensis cœptum est corpus exponi spectandum concurrenti quotidie multitudini maximæ: [12 exhibetur spectandum,] in qua ne turbetur quidpiam visum est admovere Helvetorum custodiam, ex iis qui Dominum Vicelegatum stipare consueverunt.

[38] Hactenus libellus Gallicus, die XXIII sequentis Aprilis in lucem datus, sub nomine R. I. Disambec alias Richardi Iosephi de Cambis, Domini des Fargues; qui addit, jam tunc fuisse quam plurimos ex undique accurrentibus, qui receptæ gratiæ monumenta reliquerint in prænominata ecclesia: [consequentibus miraculis,] in observationibus autem MSS, recens submißis, dicit, illuminatos cæcos, contractos recto donatos statu, & multos infirmos sanitati redditos eo tempore, quo intra urbem corpus mansit: atque inter alios curatum infantem qui tertiam jam hebdomadam a nativitate exegerat, absque materni lactis usu eo quod sugere illud non posset. Chirurgus incurabilem judicans, eo quod justo brevior lingua esset, jubebat eum pro desperato haberi: sed cum parentes abiissent ad ecclesiam Hospitalis, curaturi istic dicendum sacrum in honorem S. Benedicti, indeque revertissent; invenerunt infantis linguam productiorem, & lacti attrahendo idoneam: qua de re post paucos dies publicas egerunt gratias. Nec hoc omittendum, quod nos P. Carolus Faber docuit, viri illius nobilis insignem erga S. Benedictum devotionem, eique conjunctum ejus honorandi zelum ex eo natum, quod existimet ipsi se vitam debere, utpote ex parentibus suis genitus, post votum pro obtinenda prole Sancto nuncupatum; qui Sanctus vicißim affectum ejus gratum se habere ostendit, dato eidem post libelli impreßionem filiolo, cui Benezetti seu Benedictuli nomen est inditum.

[39] Post hæc anno MDCLXXII Christianissimus Rex, quemadmodum idem Dominus ad nos scribit, [an. 1672 refertur in locum pristinum] mandavit per litteras Archiepiscopo Avenionensi, ut corpus sancti deponendum curaret in ecclesia Cælestinorum Avenionensium. Qui respondit, jussu suo inspectum fuisse pontem & capellam ipsius Sancti, quem judicaret illuc referendum, prætensis consilio isti rationibus. Quibus cum Rex annuisset, secundȩ translationi faciendȩ elegit Archiepiscopus diem primum Maii: verum non remittentibus sese toto illo die pluviis, dilata est pompa in diem tertium, duxitque eam Archiepiscopus pro tunc Vice-Legatus, cum universo seculari Clero; cives autem lacrymabantur, quod tam cito se viderent privatos sacro isto pignore, antehac cum tantis gratulationibus intra urbem recepto. Repositus est autem Sanctus intra primam suam arcam, circulis ferreis circumductam: [die 3 Maii.] cui, qua parte rupta fuerat, obtensa est craticula ferrea, cum ostio ligneo tribus clavibus reserando. Non defuerunt qui hanc actionem improbarent, & invidiæ arguerent Archiepiscopum, qua Cælestinos, quibus parum benigne afficiebatur, noluerit tanto pignore ditari. Ut ut sit, obiit eodem anno Archiepiscopus, sexto post ablatum corpus mense, die XVII Novembris.

DE S. HADVVIGE VIRGINE,
MAGISTRA COENOBII MARENSIS ORD. PRÆMONSTRAT.

CIRCA AN. MCC.

[Commentarius]

Hadwigis Virgo, magistra cœnobii Marensis, Ordin. Præmonstratensis (B.)

AUCTORE GODEF. DE LICHT.

Plurimas hoc opere celebramus familias, ex quibus tam parentes quam eorum liberi sunt Sanctis adscripti. Harum aliquas ut proferamus, in femineo sexu nobilißimas, S. Paula notißima est apud Romanos cum filiabus suis sanctis Eustochio & Blæsilla. Inter Anglas regia progenie exortæ sunt S. Ermenilda Regina ejusque filia VVereburga: [Plurimæ Sanctæ matres cum suis filiabus] S. Hereswida etiam & quinque filiæ sanctæ, Setrida, Sexburga, Ethelreda, Ethelburga & VVitburga. In belgio similiter floruerunt S. Amalberga & tres filiæ sanctæ, Gudila, Pharaildis & Reinildis: item S. Rictrudis ejusque tres filiæ, scilicet Eusebia, Clotsendis & Adalsendis; imo & S. VValdetrudis cum duabus filiabus, SS. Adeltrude & Madelberta. Harum & aliarum exemplo vixerunt in Ordine Præmonstratensi B. Hildegundis Comitissa, fundatrix cœnobii Marensis in ditione Coloniensi, ejusque filia B. Hadwigis, post matrem ejusdem monasterii Magistra. Illius Acta deduximus ad diem VI Februarii, tunc polliciti ad hunc diem XIV Aprilis nos daturos Acta B. Hadwigis: [ita & B. Hildegundis cum S. Hadwige,] de qua fatemur nos pauca, quæ illic non dedimus, potuisse obtinere. Aliqua suggeßit R. D. Godefridus de Licht, in celeberrimo S. Michaëlis cœnobio Antverpiensi Præmonstratensis Canonicus, nunc Pastor in Duren prope Antverpiam, sedulusque antiquitatis Ecclesiasticæ, potißimum quæ ad hunc candidum Ordinem spectat, scrutator, & sunt ista.

[2] Nomen Hadwigis celebre est in Norbertina vita, & in ipso Norbertino seu Præmonstratensi Ordine, ob matrem sancti Patris Norberti, quæ hoc nomine vocabatur. Natalem B. Hadwigis Virginis hoc die habet liber memoriarum ecclesiæ Marensis & alii. De eadem in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis Amplißimus D. Ioannes Chrysostomus vander Sterre, ecclesiæ S. Michaëlis Antverpiæ Abbas, ejusdemque ordinis in provinciis Brabantiæ & Frisiæ Vicarius generalis, [inscripta hæc Natalibus Ordinis Præmonstratensis] ita habet: XVIII Kalendas Maii. In Marensi Cœnobio B. Hadwigis Virginis, Ordinis Præmonstratensis: quæ B. Hildegundis Comitissæ & fundatricis Marensis filia, post matrem huic Cœnobio cum opinione sanctitatis Magistra prima præfuit. De eadem tum ex Hagiologio MS. prædicti D. vander Sterren tum ex fragmentis R. D. Petri Rostii Canonici Steinfeldensis, ad eundem Chrysostomum transmißis, decerpsi & collegi sequentia.

[3] Beata Hildegundis Comitissa Marensis, ex marito suo Lothario Comite de Are, viro præstantißimo, [habuit fratrem Præpositum Cappenbergensem,] præter Hermannum filium (qui in Cappenberga Ordinem Præmonstratensem professus est, ejusdemque monasterii Præpositus fuit) filiam etiam suscepit, quam nomine Aviæ maternæ, id est matris suæ, Hadwigem nominavit. Mater namque B. Hildegundis Hadwigis vocabatur, eratque (ut quidam eam vocant) Comitissa Clivensis: quæ tribus aucta filiabus, cum juniore filia Gertrude, in Dunewaldense Præmonstratensis Ordinis Cœnobium, Deo servitura seceßit. Hildegundis altera filiarum, matris exemplum secuta, [aviam & materteram sanctimoniales,] velut altera Paula cum Eustochio, & ipsa cum filia sua Hadwige, idem Præmonstrati Ordinis candidum institutum amplexa est, in fundato a se Marensi cœnobio ut ad VI Februarii dictum est, eidemque cœnobio prima ipsa Priorissa præfuit. Post matrem vero idem Cœnobium filia Hadwigis rexit, ut tradit Rostius, estque prima quæ Magistræ nomen accepit. Petrus Merssæus Cratepolius, in catalogo Episcoporum Coloniensium, in Arnoldo XLI Archiepiscopo, hæc ait: [præest monasterio Marensi,] fundationem Cœnobii Maris reperio factam anno Domini MCLXVI, sub Friderico primo Romanorum Imperatore atque Arnoldo Archiepiscopo Coloniensi, a generosa Comitissa de Meer & Aer, nomine Hildegunde, quæ habuit filiam nomine Hadwigem: quæ in erecto novello collegio prima facta est Magistra Virginum ecclesiæ Maris. Hæc ille.

[4] Sed, ut recte observat vander Sterre, in Hagiologio agens de B. Hildegunde ad VI Februarii, si Cratepolius tantum significare velit Hadwigem, Cœnobio præfectam post Matrem, primam Magistræ nomen prætulisse; bene id quidem: sin vero velit, matrem ante filiam cœnobio non præfuisse, neque geßisse saltem munus Priorissæ, non satis veritati conformiter loquitur; & plus hac in parte deferendum erit industriæ D. Petri Rostii, qui in Marensi Cœnobio aliquando quando Sacellanum egit, ejusque archiva studiose perlustravit; quam Cratepolio, qui in pluribus satis leviter procedit. Nam B. Hildegundem habitum & Ordinem Præmonstratensem assumpsisse, [post matrem.] & Virginibus suis præfuisse, clarißime patet ex bulla Alexandri III, quæ incipit Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Hildegundi Priorissæ ecclesiæ S. Mariæ de Meere, ejusque Sororibus tam præsentibus quam futuris, canonicam vitam professis. Cum infirmioribus membris &c. Hanc bullam vide ad longum citatam post vitam B. Hildegundis VI Februarii. Item antiquum sigillum monasterii & antiquæ picturæ eam in habitu Præmonstratensi exhibent: & in libro memoriarum Steinfeldiensium, additur nomini fundatricis ecclesiæ Marensis titulus Sororis nostræ. Male tamen Chronica Cliviæ MSS, & VVernerus Teschenmakerius citati in Commentario prævio vitæ B. Hildegundis n. 3 & 4 eamdem Abbatissam vocant: cum constet monasterium Marense nunquam habuisse Abbatissas.

[5] Igitur postquam B. Hildegundis, bonorum operum receptura mercedem, [& sanctæ vitæ exemplis præfuit:] hanc vitam mortalem cum immortali mutasset; piißimæ matri non degener filia Hadwigis in regimine succeßit: quæ postquam sanctæ vitæ exemplis concreditis sibi Sororibus præluxisset, matrem ad cælestem patriam subsecuta est. Quot autem annis præfuerit, & quo anno obierit, non constat: quia plurima monasterii Marensis monumenta bellorum injuriis perierunt. Hadwigem autem ut Beatam habitam fuisse testatur Rostius: unde, ut ipse ait, Ossa ejus majores nostri reverenter involuta proxime summum altare asservarunt. [Beatæ titulo honorata,] Eamdem Beatam nominant Ioannes le Paige in Bibliotheca Præmonstratensi, Ioannes Chrysostomus vander Sterre, Petrus de VVagenaere Prior furnensis, Ludolphus van Craywinkel Canonicus Tongerloensis & Pastor in Oelegem tomo I. Legendæ Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, & alii: item D. Ægidius Gelenius, vir in rebus Patriæ suæ apprime versatus.

[6] De Hadwige, Hadwigis nostræ avia materna, quæ in Dunwaldensi cœnobio obiit, [Avia Hadwigis vixit in cœnobio Dunwalaen.] in obituariis habetur annotatus dies obitus XI Kal. Martii, postridie S. Pantaleonis. De Dunwaldensi cœnobio hæc scribit Cratepolius: Anno Domini MCXVII (notat Vander Sterren hic esse errorem in numero & legendum vel MCXXVII vel MCXXIX) initium habuit monasterium Virginum nobilium Ordinis Prȩmonstratensis, quod ab exciso nemore Dunwalt, ab altera parte Rheni, nomen habet. Fuerunt siquidem tunc temporis optima secula, ita & optimi homines: qui portionem patrimonii sui in divinos usus, ut suis temporalibus æterna bona lucrarentur, distribuerunt. Ædificato itaque parvo conventu, statim ubi puram didicerunt innocentiam, Principum accessit liberalitas. Quare D. Fridericus Archiepiscopus, & Arnoldus Comes de Monte, & D. Conrardus Præpositus D. Petri Coloniæ, fraternitatem hanc adjuverunt & non parum promoverunt. Anno autem Domini MCCCCXC jussu Ducis Montensis, Collegium hoc per R. D. Reinerum Abbatem Steinfeldensem reformatum est & conclusum, cum antea esset liberum. Ejusdem monasterii fundationem Mauritius du Pre, in Annalibus brevibus Ordinis Præmonstratensis, refert ad annum MCXXX.

DE SS. IOANNE, ANTONIO ET EVSTACHIO,
MARTYRIBVS VILNÆ IN LITVANIA.

POST AN. MCCCXXVIII.

[Praefatio]

Ioannes, Martyr Vilnæ in Lituania (S.)
Antonius, Martyr Vilnæ in Lituania (S.)
Eustachius, Martyr Vilnæ in Lituania (S.)

G. H.

[1] Horum Sanctorum Acta ex antiquis MSS. Livonicis & Rutenicis, in Latinum fideliter versa, ad nos Vilna misit Matthias Casimirus Sarbievius nostræ Societatis Sacerdos, & Lyricæ poesios suo tempore princeps; [Acta martyrii] eaque Illustrißimus Georgius Tyskevicius, tunc Methonensis Episcopus, ut Suffraganeus atque Administrator Eustachii Vollovicii Episcopi Vilnensis, dein ad Episcopatum Samogiensem ac tandem ad Vilnensem promotus, ut edi possent muniverat chirographi sui sigillique fide publica. Albertus VViiuk Koialowicz ex eadem Societate Iesu Sacræ Theologiæ Doctor, & almæ Vniversitatis Vilnensis Procancellarius, inscripsit anno MDCL dicto Tyskevicio, tunc Episcopo Vilnensi, Miscellanea rerum ad statum Ecclesiasticum in magno Lituaniæ Ducatu pertinentium: ac primo proponit Patronos proprios magni Ducatus Lituaniæ, quorum alii sunt ex ritu Latino, alii ex ritu Græco, & inter hos, prædictos Sanctos celebrat hoc elogio.

[2] [horum compendium:] Sancti Joannes, Antonius, Eustachius Martyres, Olgerdi, magnæ Lituaniæ Ducis, Aulici cubicularii, nobiles Lituani, populariter vocati Kukley, Mihley, Nizilo: a familia Christiana ipsius Ducissȩ Russæ ad fidem conversi, a Nestorio Christiano Presbytero baptizati, ob constantiam in religione suscepta, prȩsertim quod vetitos cibos statis diebus comedere recusarent, jussu Olgerdi necati sunt: Joannes suspensus XXIV Aprilis, Antonius XIV Junii, Eustachius denique post multa alia tormenta, ac prȩsertim verberationem, crurium confractionem, cutis capillorumque (quos sibi Ethnico more radi non permittebat) violentam detractionem, XIII Decembris suspendio vitam hanc finivit. Passi sunt Vilnæ post annum Christi MCCCXXVIII, sepulti Vilnæ in templo Sanctissimæ Trinitatis, ritus Græco-Russi uniti, a quibus memoria illorum recolitur ad XIV Aprilis. Relati in numerum Sanctorum sub Alexio Metropolita Kiioviensi unito. [cultus 14 Aprilis.] Hæc dictus Albertus, & confirmant Acta, in quibus Antonius dicitur passus XIV Januarii & Eustachius XXXI Decembris. Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum eosdem dicto hoc XIV Aprilis celebrat his verbis: Vilnæ in Lituania sanctorum Martyrum Antonii, Joannis & Eustochii. Citat in Notis monumenta ejusdem monasterii Sanctissimæ Trinitatis: ubi non Eustochius sed Eustachius tertius fratrum nominatur. Fallitur autem, dum a Tartaris interfectos scribit. Colunt eosdem non solum Lithuani, sed etiam Moschi: nam in sæpe laudatis Kalendarii Moscovitici Tabulis, apud Cl. V. Laurentium vander Hem Amstelodami conspiciendis, videre est eos aulico in habitu, [etiam apud Moschos. ] cum cruce martyrii signo, & gladio nobilitatis tessera, depictos. Et Antonius quidem atque Ioannes pileos capitibus gestant: Ioannes quoque juvenili specie imberbis inter Antonium & Eustachium bene barbatos stat medius; quem tamen ex Actis scimus utroque majorem natu fuisse: quod ipsum videtur locus dignior indicare. De Eustachio constat juvenem omnino fuisse: itaque vel nominum ordo in Tabula vel situs subjectarum nominibus imaginum mutandus fuit. Est porro Vilna urbs Lituaniæ primaria, ad Vilnæ (a qua nomen accepit) Viliæque confluentes. Acta memorati Alexii Metropolitæ Kiioviensis dedimus XII Februarii; quando ejus obitus etiam in prædictis tabulis depictus cernitur, sicut & inventio vel Translatio corporis. Olgerdus, [Olgerdus Dux pater Iagellonis.] Magnus Dux Lituaniæ fuit pater Iagellonis, & præfuit ab anno MCCCXXIX usque ad annum MCCCLXXXI, quando relicta numerosa prole mortuus est: cujus res gestas & plurima ab eo bella gesta describit ante indicatus Albertus VViiuk Koialowicz par. 1 Historiæ Lituaniæ lib. 8.

ACTA MARTYRII
Ex MSS. Livonicis & Rutenicis.

Ioannes, Martyr Vilnæ in Lituania (S.)
Antonius, Martyr Vilnæ in Lituania (S.)
Eustachius, Martyr Vilnæ in Lituania (S.)

[1] Hi fuerunt natione Lituani, similiter ut alii nationis ejusdem homines, [Baptizantur Antonius & Ioannes,] Igni servientes. Antonius igitur & Joannes fratres fuerunt; tota autem anima Christianismum & Catholicam veritatem amantes. Dum in Lithuaniam quidā Presbyter, Nestorius nomine, venisset, ab eo divinum percipiunt baptisma; in quo annis prior, Joannes; illum autem subsequens, Antonius nominati sunt.

[2] Post baptismum itaque vitam Christianis competentem suscipiunt: in obsequiis autem Principis Lituanorum degunt, occultant tamen se esse Christianos. Verum quoniam impossibile erat omnino tegere id quod omnibus modis contrarium erat institutis, moribus, & vitæ aliorum, qualia sunt tondere caput & barbam, carnes comedere, atque alia; interrogati itaque nonnunquam a Principe, constanter se Christianos esse confessi sunt. Coguntur ergo abnegare Catholicam veritatem, & appositas Principis mensȩ comedere carnes: fuit autem dies jejunii. [qui recusantes comedere carnes, mittuntur in carcerem.] Qui quoniam noluerunt, in carcere tenebroso clauduntur: quem illi læti & hilares intraverunt, quoniam pro Christi nomine digni habiti sunt talia pati: putarunt enim ad regimen potius quam ad carcerem duci.

[3] Cum autem elapsus est annus, concidit omnino Joannes; expavescens tormenta, misit rogatum ad Principem liberari de carcere, promisitque se omnia facturum quæcumque jussus fuisset a Principe: [paret Principi Ioannes,] quod & factum est. Clarus itaque hoc ipso est factus, atque in omnibus similis aliis, præterquam quod Christianismum in pectore tenuit, quem profiteri propter tormentorum formidinem non est ausus. Eo igitur tempore Antonius quoque de carcere educitur, & manet uterque liber; sed Antonius non occultabat fidem sicut Joannes: [Antonius jam liber eum increpat.] imo palam faciebat, & fratrem increpabat, atque pro viribus suis corrigebat. Tempore autem quodam, cum pro more adstaret Principi, Joannes comedit carnes, Antonius autem jussus renuntiavit, seque Christianum esse confessus est: quamobrem iterum carceri traditur.

[4] Joannes autem & a Christianis spernitur, & a Gentilibus sæpissime opprobriis afficitur, quoniam neque paternam neque postea adamatam servavit fidem. [& iterum conjectus, in carcerem] Venit igitur ad prædictum Presbyterum Nestorium, rogatque eum intercedere ad fratrem, ut in consortium ejus reciperetur. Quod posteaquam audivit Antonius, nulla ratione se assensurum renuntiavit, nisi prius frater publice confessus fuisset fidem. Mutatus itaque de toto quæsivit idoneum tempus, [renuit apostatam fratrem recipere.] quo publice confiteri potuisset Catholicam veritatem. Quondam ergo adstans Principi, & pro consuetudine ei in balneo ministrans, audacter se Christianum esse confitetur. Sed Princeps, quoniam solus erat in balneo, non est ausus iram monstrare, nec quidquam facere Joanni. Sed ille iterum multis jam præsentibus Christianum se esse confitetur, [hic rursum fidem confitetur.] & continuo ab omnibus qui aderant pugnis & fustibus cȩditur, atque tractus in carcerem abducitur. Quo cum pervenit, ineffabilem fratri effecit lætitiam. Manserunt ergo uterque in carcere laudantes Deum. [& fustibus cæditur:] Non multos autem post dies, participes facti sunt Sacrosanctæ Eucharistiæ.

[5] Post, aliquot autem annos, suspendio adjudicatus est Antonius: qui cum jam latum fuisset decretum, noctem eam totam insomnem duxit, laudans Deum, simulque fratrem confirmans & ad martyrium incitans, & primum lapsum commemorans, atque prædicens eum simili morte decessurum. [& fratre suspenso] Primo autem diluculo, uterque Corporis & Sanguinis vivifici Christi Dei participes facti sunt. Cum vero dies eluxit, suspendio necatus est Antonius XIV Ianuarii. Joannes autem, [suspenditur etiam ipse.] cum elapsi sunt prædicti ab Antonio dies, similiter suspendio adjudicatus, vitam finivit XXIV Aprilis. Venerabiles autem Reliquias eorum nonnulli fidelium accipientes devote sepelierunt.

[6] Eustachius autem juvenis erat, & adhuc in flore ætatis positus fortis & formosus, [Eustachius baptizatur,] non anima tantum sed & corpore. Toto pectore, & iste amplexus est Christianitatem, baptizatusque a prædicto Nestorio. Mansit exinde ut Christianus, vitam ducens castam & Deo gratam, in jejuniis atque aliis virtutibus. Quodam autem tempore dum sequeretur Principem, in Lituania tunc degentem; vidit Princeps crescentes crines in capite & barba ejus intonsos. Mos enim fuit adorantibus Ignem, traditos a dȩmone, tondere capitis & barbæ capillos. Eustachius vero, quemadmodum impietatem eorum, ut iniquam & ab omni ratione alienam, respuit; ita quoque crines intonsos servavit: quos cum Princeps habere eum conspexit, [& fidem professus,] Christianusne esset quȩsivit. Cumque se Christianum confessus fuisset, ira & dementia commotus Princeps, Sanctum a recta fide abducere in propositum induxit, atque in primis hunc quoque comedere carnes cogebat: quas ille nulla ratione comedit: fuit enim feria sexta & vigilia ad Nativitatem Christi Domini. Cum ergo advertisset Princeps, eum neque oculis aspicere carnes; primo jussit eum verubus ferreis cædi sine ulla commiseratione. [acriter cæditur,] Quod dum ageretur, & carnifices acrius instarent, Sanctus nec gemitum ullum nec lacrymam emisit; sed potius laudare Deum visus est, qui eum talia pati dignum effecit. Atque ideo majori ira & furore commotus Princeps, [varieque cruciatur] jussit ferri frigidam & Sancto in os infundi. Quod cum factum est, nullo modo assensit ut comederet carnes. Quare etiam majora ei attulit tormenta Princeps: ossa pedum ejus confregit atque contrivit, a planta usque ad genua: postea capillos una cum cute, capiti ejus decerpi jussit, similiter etiam nasum & aures abscindi. Quæ tormenta tribus diebus, tamquam non sentiens ea, passus est: in quibus etiam alloquebatur Christianos, tormenta ejus deflentes & lamentantes.

[7] Sic pene exanimatum mandavit Princeps lictoribus, ut in eadem quercu, [& suspenditur.] in qua primi duo suspensi sunt, suspenderent. Sanctus itaque, quamvis contrita crura traheret, tamquam nihil mali passus, ducentes non modo alacriter, sed & supernaturaliter sequebatur. Qui cum venerunt ad prædictam quercum, imposito circa collum fune Sanctum necarunt, sicque animam tradidit Deo XXXI Decembris. [intactus a feris post triduum sepelitur.] Quoniam ibi autem pendens tribus diebus nulli, ferarum accessibilis, servatus est intactus, a fidelibus inde acceptus, honorifice sepultus est.

[8] Fit autem & miraculum, Deo glorificante Martyres suos. Post eorum enim necem, nemo damnatorum in ea quercu pendere adjudicatus est (fuit autem locus ille supplicii publici) sed convenientes Christiani petierunt a Principe dari sibi locum illum: [ædificatur ecclesia.] qui libenter locum concessit, & exædificata est ecclesia. Nonnihil autem reliquiarū sacrarum translatum est ad Cathedralem quoque ecclesiam: Ipsa autem corpora Sanctorum jacent apud Basilianos, in ecclesia sanctissimæ Trinitatis nominata, Deo trino & uno gloria & honor in secula seculorum, Amen.

DE B. LIDWIGE SIVE LIDWINA
VIRGINE SCHIDAMI IN HOLLANDIA,

ANNO MCCCCXXXIII

Commentarius Prævius.

Lidwigis sive Lidwina, Virgo, Schidami in Hollandia (B.)

BHL Number: 4927

AUCTORE D. P.

§ I. Nomen, cultus, Vitæ auctor Fr. Ioannes Brugman.

Qvamquam admirationis habeat plurimum vicennalis ab omni nutrimento corporeo abstinentia, quæ Angelicam vitam venerabilis Solitarii Nicolai de rupe, [Tricennali inedia,] ad XXII Martii a nobis laudati, tota Heluetia vicinisque Germaniæ superioris provinciis, celeberrimam reddidit, seculo XV exeunte: multo tamen admirabilior apparuit Deus, eodem seculo intrante, in hac nostra inferiori Germania, per eam, de qua nobis nunc sermo instituitur, Virginem; quæ nihilo minus diuturnam, & æque probatam abstinentiam tenuit; tanto autem magis stupenda quam Nicolaus, [mirabilis Virgo] quod huic, corporum glorificatorum impaßibilitatem in mortali hac vita quadamtenus assecuto, uti decedebat nihil, sic nec necesse erat per cibum potumve restaurari quidpiam; isti vero, inter acutißimos omnigenarum ferme infirmitatum dolores, vitalia pene omnia cum incredibili copia humoris sanguinei egerenti, & tamen impastæ semper, non modo non deficeret per tot annos cruciatuum materia, sed etiam abundaret caro, quam ignis sacer, ulcera plurima, & vermes centeni quotidie subnascentes depascerentur, per annos triginta ac plures.

[2] Verum hæc famam illi, Deo honorem conciliaverint; nobis utilitatem majorem afferet admirabilis illius in perferendis morbis patientia, [sed magis morborum patientia,] cui nescio an similem viderint ulla preterita secula, aut quæ sequentur visura sint unquam. Cum igitur illius nomen, quod integre Lidwich sive Lidwin pronuntiandum scribendumque fuerat, vulgo Lidwy pronuntiaretur, & vulgari tunc atque nunc lingua Lyden idem esset Belgis, quod Latinis pati; factum est, ut paßim homines nominis ejus etymon a patiendo ducendum inculcarent, & quidem absque mensura ac modo, quod particula Wy sive Wyd id est, [ita ut hinc nominata crederetur,] Latus, Late, in fine nominis occurrens, indicare videbatur. Hanc vulgi acceptionem secutus in prima ejus Vita Brugmannus, Lydwyd perpetuo scripsit: in secunda, ad veram nominis scriptionem attingens propius, Liedwich notavit; in tertia etiam Lidwinam posuit sic tamen ut vulgari illi ad Lyden & wyd allusioni, in explicando nomine maluerit utrobique inhærere. Interim uti nomen ipsum pro Virgine hac non fuit noviter excogitatum, cum notione vocis secundum vulgi sensum male ominatæ; sed a majoribus per manus traditum, ex usu Tentonicæ antiquitatis, felicißimi ominis vocabula nuncupandis liberis excogitantis: sic veram virginei nominis etymologiam scire qui volet, ab antiqua Tentonica lingua similem ei quærat necesse est, quam quæreret nominibus aliis a Lid cœptis & quomodo Lidbertum Litorum seu vassallorum aut populi principem; [(licet alia sit vera nominis notio)] Lidericum, vasallis populoque divitem aut potentem, interpretaretur; ita Lidwigem, populi propugnatricem; Lidwinam, populi delicium vel populo dilectam, ex nominum institutione inveniet significasse: quamvis pridem apud nos in usu jam esse desierint Wigghen, pugnare; Winne, dilectus; voces alioquin usurpatæ a VValeramo Abbate, ante annos fere mille Canticorum Salomonis Belgica lingua paraphraste, & in antiquis Saxonicis monumentis notæ.

[3] [sacello post mortem honorata] Mortua est anno MCCCCXXXIII, tertia feria Paschali: cum autem sepulcrum ejus multis visitationibus & diversorum oblationibus honoraretur (qui, uti addit Thomas a Kempis, se a variis languoribus & infirmitatibus curatos asserebant,) Rectores ecclesiæ S. Ioannis Baptistæ parochialis Schiedami, sequenti anno capellam lapideam cum altari, [colebatur feria 4 Paschæ;] super tumbam ejus construxerunt, uti plenius infra num. 151, Vitæ prioris legetur. Lucem hæc accipient ex Molano in Natalibus sanctorum Belgii, cujus verba ad reliquum ejusdem Sanctæ cultum explicandum hic transcribimus: Sacellum habuit honorificum intra parochialem ecclesiam, & in medio sacelli tumbam marmoream, Historia etiam in tabulis depicta cernebatur. Annue preterea sacellum illud & Virginis tumba exornabatur, non die XIV Aprilis, sed die quarta Paschatis, & festum ejus celebrabatur cum solenni Sacro & Officio de Trinitate (eo quod in Canonem Sanctorum relata non sit a Romano Pontifice) cum concione tamen sub Sacro de ejus vita & passione. Ita Molanus ex litteris D. Cornelii Goudani, cum ex Schiedamo exturbatus, migrasset Trajectum ad Pastoratum civilis ecclesiæ.

[4] Moritura Sancta, ut dicitur num. 366 Vitæ posterioris, omnes tam præsentes quam absentes fuerat instanter deprecata, [corpus per annos 30 a morte immotum,] quatenus infra trigesimum annum post sepulturam suam se non moverent. An quia tamdiu corpus suum, ipsa in morte juvenili integritati mirabiliter restitutum, in eadem integritate sciebat toto illo tempore conservandum, idque maluit mortales oculos humilis Virgo latere? Novit ipse qui incorruptam fecit a morte, & quamdiu voluit potuit servare absque corruptione in sepultro. An etiam post triginta illos annos reserata sit tumba, & quo in statu inventum corpus, ignoramus; quia qui post annum MCCCCLXVII vitam ejus Latine ac Belgice imprimendam dedere, nihil tale addere curaverunt. [an postea reiectum?] Videtur tamen aliquando tumba reserata fuisse, in eaque sacra ossa, jam carne soluta (qualia nunc Bruxellis servantur) sic fuisse composita, ut peregrinis advenientibus possent spectanda exhiberi: id enim colligitur ex Fr. Laurentii Surii annotatione MS. ad Vitam apposita, pro conservanda memoria eorum, quæ circa prædictum altare atque sacellum sibi retulerat Fr. Jacobus de observantia, qui dicebat easdem se Reliquias ibidem aspexisse.

[5] [Domus versa in monasterium:] Eadem Sancta optaverat vivens, ut si quis in loco isto, in quo jacebat ægra, & præ quo oblatas ædes ampliores recusabat, pro hospitandis pauperibus post discessum suum domum extruxerit, eleemosyna in sinum suum non rediret vacua: quod inquit num. 77, Vita posterior, cernimus esse completum. Frater autem Iacobus, de quo supra, asseruit Surio, quod succedente tempore erectum sit monasterium Grisearum Sororum, ibi a se visum: id vero licet altari atque sacello supra sepulcrum erectis conjungat Surius, prout videbatur intellexisse: de domo tamen S. Lidwinæ paterna esse intelligendum, apparet ex præcitato Ioanne Molano, ubi sic prosequitur suam narrationem. Habuit quoque conventus Sororum S. Francisci altare consecratum in honorem S. Lydwyd Virginis, versus Occidentem, eo in loco ubi lecto decumbens Deo in hac vita serviisse fertur. Sed hæc omnia hostes fidei & omnis pietatis funditus everterunt anno septuagesimo secundo. Conventus hic, ut ex VVaddingi Annalibus liquet, nomen habebat a S Vrsula, & sub annum MCCCCLXIX, quædam obtinuit privilegia, ex quibus colligi datur, post S. Lidwinæ mortem ibi fundatum esse: etsi ipsa vivente Schiedami, sed alia forsan in domo, Tertiarias aliquot sorores convixisse, habeatur ex Vitæ Prioris num. 37. Nunc Monasterium illud, quod hodieque in Damno urbis superest, & Dominarum vulgo dictum fuisse ex Schiedammensibus comperi, conversum est in orphanotrophium ab iis, qui sacellum templo parochiali adhærens funditus everterunt, sepulcrum aboleverunt, & quo tegebatur lapidem in aliam templi partem transtulerunt, inversum tamen, ne posset Sanctæ memoriam posteris renovare; deinde penitus submoverunt.

[6] [Vita scripta a Io. Brugman,] Vitam scripsit venerabilis Pater Fr. Ioannes Brugman, Ordinis Minorum de Observantia, vir, ut in nostro MS. laudatur, verbo & vita valde spectabilis; ut VVaddingus in libro de scriptoribus Ordinis Minorum, alia ejus scripta recensens, divini verbi concionator egregius; ut Aubertus Miræus, in libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. 522, Noviomagi anno MCCCCLXXIII, mortuum asserens, Concionator suo ævo celeberrimus. Denique ut Annales Minoritici, clarus spiritu prophetiæ (cujus etiam nunc multa inter Catholicos Hollandiæ circumferuntur exempla quadamtenus impleri cæpta) & ardens amator paupertatis, [viro sancto] unus e primis provinciæ Coloniensis fundatoribus. Hunc tantū virum nefas erat præteriri ab Arturo, Martyrologii Franciscani compilatore, quorumcumque nomen celebre invenisset, in ordinem Sanctorum aut Beatorum adscribente: & quoniam diem mortis notaverat nemo, elegit XIX Octobris; eadem illa sua Pontificia auctoritate, qua Beati Confessoris titulum ei dare præsumpsit.

Fuit tamen Brugmannus Neomagensi conventui in veneratione aliqua: [& per Dionysium Carth. laudato.] testatur enim in Annalibus waddingus num. 113 an. 1455, caput illius, una cum capite Theodori Leuti, postea a Geusiis occisi, prope summum altare decore servatum fuisse, usque dum iidem Geusii sacra ibidem omnia profanarunt. Inscripsit illi Venerabilis Dionysius Carthusianus libellos duos de doctrina & regulis Vitæ Christianorum, qui in collectione Coloniensi anni 1559 opusculorum ejus eatenus ineditorum primum locum tenent, & in eorum Præfatione sic ipsum alloquitur: Est ergo hujus editionis intentio breviter tangere, ad quid omnes teneantur Christi fideles communiter, ad quid diversi specialiter: ad quod declarandum ac prosequendum parvitatem meam obnixis precibus instigavit caritas tua, religiose ac devotissime Pater, atque in Christo prædilecte Confrater, Ioannes Brugman: qui juxta nominis tui interpretationem recte vocaris Ioannes, utpote vas gratiæ Dei; nec minus apte vocaris Brugman, hoc est, Vir pontis; qui indefesse ac sapienter cunctis fidelibus fabricas, idest exemplis & verbis ferventibus pandis & exhibes pontem, quem transeundo pertingant, ab amaritudinibus & inquietudinibus hujus procellosissimi maris magni, ad suavissimum ac quietissimum portum æternæ salutis: in quo Angelico opere, fervori tuo congratulor; verumtamen hoc unum unice hortor ac precor, ut fervor te excitans sancta semper discretione regatur, ne fractum corpus ruat sub onere.

§ II Vita semel iterumque a Brugmanno Latine scripta, hujus epitome edita per Thomam a Kempis.

[7] [Vita I brevior nec satis perfecta.] Scripsit Brugmannus S. Lidwinæ Vitam tertio quemadmodum in præfatione postremæ compositionis, & ad calcem ejusdem clare testatur. Prima Vita, mox ab ipsius sanctæ Virginis obitu, videtur ex iis concinnata quæ constantiori Schiedamensium relatu, scripturis quibusdam vernaculis extemporalibus, & ex paucis cum ejus Confessario colloquiis, discere auctor potuit; quam proinde breviorem atque succinctiorem esse, nonnullisque in locis emendationi post factæ obnoxiam, nemo mirabitur. Periisse illa credebatur: sed extat inter historias plurimorum Sanctorum, quas Molanus, in notationibus ad Vsuardum XXV Iulii de S. Magnerico agens, appellat Legendæ partem secundam, forsan Lombardicam historiam pro prima parte Legendæ accipiens. Prodiit autem Coloniæ primum anno MCCCCLXXXIII; ac biennio post Lovanii recusa, in Musæo nostro servatur. Non legitur istic quidem auctoris nomen: [2. ex Belgica Io. Gerlaci, Latina & aucta] sed cum verba & periodi quandoque integræ reperiantur eædem quæ in secunda occurrunt compositione, quam Brugmanni esse nullatenus dubitamus; cumque propter non exiguam narrationis diversitatem dici nequeat ipsa hujus quam Priori loco dabimus, Vitæ esse epitome; consequens fit, ut fuerit prima compositio auctoris, necdum plene informati. Quam licet huic operi inserendam non iudicemus; non pauca tamen ex ea nobis indicanda venient in Annotationibus aut Appendice. Vitæ autem istius primæ, absque ullo Prologo scriptæ, hoc est principium: In Hollandia quædam civitas sita est, nomine Schyedam, portum habens, quo & Mosa mediantibus, navium classes intrant mare Occidentale.

[8] Quo tempore hæc scribebat Brugmannus, conscriptum est Schiedami, ad piæ plebis satisfactionem, opusculum de eadem materia accuratius, vulgari lingua: quod quandonam primo fuerit prælo subjectum divinare non possumus; impressum tamen sat cito fuisse, colligimus ex miraculo, circa unum ejus exemplar facto, & ad calcem secundæ editionis anno MCCCCXLVII Delfis factæ adjecto relatoque ad Appendicem Vitæ, inter hic dandas primæ. Editionem hanc accepimus beneficio Ioannis Baptistæ Horenbekii, insignis e nostra Societate in Rotteradamensi vinea operarii: quæ quamvis Auctorem nullum præferat, non dubitamus tamen quin is fuerit Beatæ cognatus, Ioannes Gerlaci, infra a Brugmanno citatus. Concluditur autem Belgica illa Vita hoc modo: Item signa & miracula multa facta sunt & quotidie fiunt, ex quibus bene magnus liber fieri posset, quæ post mortem ejus acciderunt, & hic scripta non habentur, nunc autem de his satis. Deus sit cum nobis omnibus semper. Amen. Deinde additur: Hic expliciunt quædam puncta de vita Lidewy: verum scito quod hæc sit minima pars eorum quæ de ipsa scribenda fuissent. Missa hæc ad Brugmannum mox sunt, ut ipse, qui stylo Latino videbatur posse aliquid, nec minus sanctæ Virginis causa velle, Latinam Vitam inde componeret: quam vulgaret loco primæ illius, nimium succinctæ atque imperfectæ, ad tam eximiæ sanctitatis exemplum etiam exteris nationibus manifestandum.

[9] Accinxit ille se continuo operi, & ante annum (ut putamus) MCCCCXLVIII, ex hac Belgica & sua illa prima, aliisque Schiedamo acceptis informationibus Vitam composuit, quam ex duabus potioribus ac dignioribus hic legis; [datur ex MS.] priorem vocabimus, dabimusque juxta exemplum ejus antiquum, quod habemus in nostro MS codice, scriptam & completam anno Domini MCCCCXCIX circa principium ejusdem anni, per P. Iacobum de Colonia, alias de Aldenrade, Professum Carthusiensem, & seniorem domus S. Albani Martyris prope Treviros, duobus appositis berillis, præ senio caligantibus sibi oculis: qui & eodem anno aliis circa festum S. Martini, annos habens ætatis fere octoginta, ordinis circiter quinquaginta duos: cujus anima requiescat cum sanctis in pace. Amen. Ita rubrica ad calcem scriptionis posita. In principio Vitæ hic titulus legitur a prænominato scriptore Iacobo compositus, Incipit Vita cujusdam sanctæ Virginis nomine Liedwich, nostro fere tempore, in civitate Shiedamensi Hollandiæ, multis afflictionibus diversarum infirmitatum probatæ, multisque patientiæ coronis clarificatæ; circa quam Dominus mirabiliter operatus est, diversis eam consolationibus spiritualibus refovendo, non solum pro ipsa, sed & pro ædificatione omnium fidelium, ejus vitam audientium vel legentium, quam conscripsit originaliter venerabilis P. Fr. Ioannes Brugman, [an tunc Hollandiæ Provincialis Brugman?] Ordinis Minorum de Observantia per Hollandiam Provincialis; vir verbo & vita valde spectabilis. Vbi intelligendus est minus proprie dici Provincialem Hollandiæ, quasi ea per se Provinciam constituerit; cum universum Belgium uno Provinciæ Coloniensis nomine contineretur; uti patet ex Catalogo Provinciarum anni MDXVI, quem Franciscus Haroldus subtexuit Epitome Annalium VVaddingi: qui idem VVaddingus cum ostendat Noviomagensis conventus exordia spectare ad annum MCCCCLV, Capitulum autem Provinciale, in quo electus Vicarius Brugmannus est, dicat ibidem celebratum; sequitur (nisi ante hac etiam Provincialis Brugmannus fuerit) in hujus secundæ vitæ Titulo Provincialem dici per prolepsim; ex eo scilicet munere, quod aliquammultis annis suscepit post fundatum illum conventum, imo & post absolutam ultimam, de qua infra, scriptionem.

[10] Hæc secunda Vita dividitur in capita quadraginta quinque, [quanta hujus Vitæ fides?] iisdem fere quibus Belgica titulis, sed ordine capitum multum diverso; prout eorum syllabus, Prologo subjectus, clarum faciet. Stylus aliquanto plenior quam Belgicæ cultiorque, sensus utriusque idem est, sed rerum materia multo copiosior, accepta pro majori parte, ut in Prologo dicitur, ex ore D. Joannis Walteri de Leydis, qui octo fere annis Confessarius istius Virginis fuit, atque hæc ipsamet revelante didicerat, partim ex scriptis Belgicis scilicet jam indicatis Joannis Gerlaci cognati ejusdem Virginis, qui multis annis in domo ejus commoratus est; partim vero ex littera quam, anno MCCCCXXI, Rectores civitatis Schiedammensis, in testimonium infirmitatum ejus, tradiderunt D. Joanni Angelo de Dordraco, Curato ecclesiæ ejusdem civitatis: pauca vero ex ore aliorum fide dignorum: omnia tamen per correctionem vel approbationem præfati D. Joannis Walteri & Joannis Gerlaci. Quæ nos cum Belgica Vita conferentes, quidquid super eam addebatur in hac secunda, discrevimus signo [ ] uncorum hujusmodi, [quomodo collata cum Belgica?] initio ac fine cujusque augmenti additorum; itaque effecimus ut vernaculæ illius originarius textus non poßit magnopere desiderari. Hanc vero vitam sic notatam nuncupabimus Priorem, respectu tertiæ quam Posteriorem appellabimus.

[11] Viderant & legerant illam Religiosi Fratres Canonici Regulares monasterii S. Elisabeth, prope Brielas in partibus Zelandiæ constituti, [ex hac 2 epitomen fecit Thomas a Kempis] memoriæ Virginis Schiedamensis devotißimi, quibus rogantibus Thomas Malleolus a Kempis vita & scriptis venerabilis, vulgo Fr. Thomas Hamerken, in Domo Montis S. Agnetis (quæ extra muros oppidi Swollensis versus orientalem plagam sita est) eamdem Canonicorum Regularium vitam professus, utque ipse semet in Præfatione indigetat, pauper peregrinus. Hic, inquam rogantibus illis, libellum de vita sanctæ & patientissimæ Lidewigis Virginis perlegit: &, sicut diu desideraverant, eumdem breviori ac planiori stylo compositum, ex caritate ad legendum transmisit: quia, inquit, ad hoc faciendum, consilium venerabilis vestri Prioris accessit & me animavit. Totam autem materiam libelli in duas partes distinxit, quarum prima agit sub brevitate, de multis infirmitatibus & doloribus hujus Virginis, nec non de gratiosis misericordiæ ipsius operibus, & miraculosis quibusdam gestis, ut dicitur in Prologo partis secundæ: hæc autem tractat de spiritualibus donis ejus & divinis consolationibus & frequentibus raptibus. Singulis vero partibus (uti in præfatione prima auctor prosequitur) propria capitula prænotavit; [in duas distinctam partes] plura etiam de consilio quorumdam Religiosorum omisit inserere, quæ forte quibusdam simplicibus dubitationem aut quæstionem intricatam ingerere videbantur. Elegi ergo, inquit, ex multis ea potius scribere & colligere quæ mores instruerent & humilem imitationem legentibus liquido demonstrarent. Sunt tamen fere omnia omni admiratione digna, meam experientiam excedentia, quæ majoribus judicanda committo: spero autem quod vota humilium Deo & ipsi sanctæ Virgini magis grata erunt & complacebunt, quam altiora scrutari & de secretis Dei insipienter fabulari.

[12] [quæ extat in MSS.] Hactenus in prologis Thomas a Kempis, cujus compositionem & apud Crucigeros Coloniæ extare in MSS. comperimus, & ex Hubergensi Patrum Guillelmitarum monasterio utendam habuimus, completam per Fr. Arnoldum Schuylen, monachum Presbyterum in Porta-cæli juxta Buscum-Ducis (quod fuit ejusdem Ordinis Guillelmitici cœnobium) eadem fere tempestate, qua satellitium Ducis Geldriæ, in Hollandiam impetuoso facto incursu, expilavit pagum dictum den Haghe, multis inde florenorum millibus asportatis, anno videlicet XXVIII supra MD. Ipsum Thomæ autographum habuit Henricus Sommalius noster, [& cum operibus impressa.] indeque jam dictam epitomen de Vita S. Lydwigis transtulit in collectionem operam ejusdem Kempensis, anno 1600 iterumque 160 a se vulgatam Carthusiani vero Colonienses, qui anno 1618 Surianum opus ordinatius auctiusque ediderunt, & Vitis quarum stylum mutaverat Surius prætermißis, primigenias qua licuit substituerunt; usi sunt Sommalii editionibus, uti in margine profitentur. Ita cusa atque recusa cum extet epitome illa, nihil autem contineat quod non plenius certiusque contineat Vita, de qua hactenus (nam postrema in manus Kempensis non pervenerat dum hæc elucubraret) nihil est cur eam hic putemus desiderandam: satis erit si quæ ipse sub finem Vitæ subjunxit miracula tria, fide certißima sibi comperta, in appendicem jam sæpe dictæ Prioris Vitæ transferamus.

§ III Vita tertia Schiedami impressa authentice, abbreviata a Surio aliisque.

[13] Cvm ii qui fuerant Sanctæ Virgini pie devoti & viventi familiares, [Ad 3 Vitam uberius scribendam] multa etiam in secunda Brugmanni compositione desiderari dolerent; neque satisfaceret iisdem simplex illa narratio, absque ullis eloquentiæ ad inflammandam voluntatem moresque formandos idoneis ornamentis; Confessor Virginis Ioannes VValteri, qui ad Priores scriptiones aliud non contulerat quam vivæ vocis instructionem, coactus fuit calamo manum admovere, & quæ insuper noverat scripto tradere, Brugmanno communicanda. His autem novis adjumentis, ut apparet ex num. 194 instructus Brugmannus, tunc temporis, [usus etiam Confessaris scriptis Brugman an. 1456.] id & anno MCCCLVI in Conventu Audomaropolitano Lector, tertiam, quam posteriorem nuncupabimus, Vitam, secundum tres gradus perfectionis tripartitam, composuit; stylo a priori compositione diversißimo: quæ quantumcumque sit rebus ac verbis copiosior multo, destituitur tamen plurimis earumdem rerum circumstantiis, quas auctor in Vita priore accuratißime annotaverat. Quocirca novo exemplo, & numquam fortaßis per totum hoc opus redituro, congruum duximus duas ejusdem Sanctæ Vitas ab eodem auctore compositas dare: quandoquidem alterius vices neutra integre posset supplere.

[14] Auctor tertiam translationem vocat eo, ut arbitramur, sensu, quod uterque Ioannes, [fuit ea Schiedami an. 1498 excusa,] Gerlaci scilicet & VValteri, quorum scriptis usum se Brugmannus fatetur, idiomate Belgico memorias suas exararint. Exemplum ex impreßione Schiedamensi anni MCCCCXLVIII attulerat ad nos R. P. Alexander Calwart: sed quod dolebamus summopere, ut inventum erat, initio ac fine mutilum: alterum in Corsendonkano Canonicorum Regularium prope Turnholtum monasterio inventum, quia nec ipsum plenum erat, licet dimidiam partem lacunarum expleret, quo propius abesse nos ab integritate faciebat, eo ardentius solicitiusque requirere cogebat quod inveniendum supererat. Sed diu frustra fuit omnis per Hollandiam Flandriam atque Brabantiam labor. Tandem Suriani operis supplementum, ejusdemque septimum atque auctori suo posthumum tomum legentibus, & in eo videntibus Vitam Lydwinæ Virginis (prout eamdem ex postrema Brugmanni scriptione, omissis quæ sine historiæ detrimento omitti potuerunt, ipse Surius ad annum usque MDLXXVIII superstes, stylo suo contraxit) mens injecta est, Coloniæ, apud RR. Patres Carthusianos, [a Surio contractius edita,] conquisitorum a Laurentio monumentorum custodes fideles, inveniri posse, quod nobis deerat. Ab ipsa Sancta eam mentem fuisse declaravit eventus; nam eam in se curam suscipiens R. P. Iacobus Kritzradt, pro veteri suo erga Sanctos zelo, misit eo confestim qui inquireret, inventoque libro, curavit describenda quæ optabamus: postmodum vero & apud Franciscanos Lovanii & in Bibliotheca Adm. R. D. Auberti vanden Eeden Archidiaconi Antverpiensis reperta alia exemplaria sunt, quæ antea quærentium diligentiam fugerant.

[15] Porro ut hæc Vita prodiret ornatior, curaverant Rectores Schiedamenses pictas viginti tabulas (quæ circum capellam Virginis appensæ, [& ornabatur figuris ligneis] oculis spectandas exhibebant partes Virgineæ vitæ præcipuas) totidem tabellis ligneis excipiendas, eo quod ætas ac locus ille dare poterat artificio. Harum præcipuas duodecim, in brevius contractas spatium, Heribertus Rosweidus noster mandavit, elegantißimo Hieronymi VVirixii celo, in æs sculpi, atque collocari circum imaginem ipsius S. Lidwinæ [quarum pars postea æri incisa circum imaginem Sanctæ.] quam Schiedamensium librorum frontispicia docuerant pingere specie prorsus gloriosa, passos decenter capillos redimitam rosis, cum crucifixo in manu altera, florido in altera ramo, fluidaque in veste: & hanc imaginem dedicavit Adm. R. D. Gaspari Louway, singulari S. Lidwinæ cultori. Talis effigiei limbique in historias duodenas distincti typus æreus, VVirixianæ chalcographiæ prælo subjectus, multitudine exceptarum inde figurarum haud paulo magis notitiam admirationemque sanctæ hujus Virginis sparsit per orbem Christianum, quam quæ inter paucorum manus detrita periere Vitarum, toties a Brugmanno innovatarum, exemplaria. Secuti autem sunt alii aliique in Belgio ac Gallia sculptores plures; Virginem, nunc corpore toto, nunc dimidio; nunc solam, nunc Angelo suo comitatam, varia forma & magnitudine exprimentes, sed habitu & gestu semper eodem.

[16] [Gallice reddita Suriana epitome, primum contractius] Interim solis Latine peritorum manibus ferme tenebantur a Kempensi Surioque composita Virginalis vitæ compendia. Sed Suriani laboris notitia, una cum ejus opere, pervagata est latius. Ergo, ne tanti exempli fructu diutius privarentur homines illitterati, primus omnium Michael d'Esne, Bettencurii Dynasta, Philippi II Hispaniarum Regis ephebus honorarius, ad quietum primo inter musas otium, deinde ad Ordinem Presbyteralem transgressus, cum Duaci, quam suo secessui sedem legerat, vertendis in sermonem Gallicum Sanctorum variorum Vitis, sibi aliisque prodesse studeret; Vitæ S. Lidwinæ synopsim elegantem ex Suriana epitome collegit, quæ inter Sanctorum Vitas in unum volumen collectas, Duaci typis Bellerianis prodiit anno MDXCVII; quo ipso anno exeunte consecratus est idem Michaël, Tornacensis Episcopus; cum eoque titulo inscriptus legitur eidem Virginis Schidamensis Vitæ, seorsim in forma minori apud Duacenos excusæ anno MDCVIII. Primo autem seculi istius anno tota Suriana epitome, absque ulla restrictione, Gallice prodierat ibidem Duaci, [deinde integre prodiit,] una cum Vita S. Euphrosynæ Alexandrinæ, ex ejusdem Surii opere traducta, studio D. VValrandi Caoult Presbyteri, & dedicata fuerat illustri Matronæ D. Mariæ de Renty, Falcobergensi Comitissæ, nuptæ D. Gasconi Spinola, Ducatus Limburgici ac partium Transmosanarum pro Belgii Principibus Gubernatori.

[17] [alia compendia Latine] Anno MDXCVIII collectas a Surio Vitas in compendium Latine redegit Franciscus Haræus, & inter ipsas Vitam S. Lidwinæ, rursumque in opere auctiori vulgavit anno MDCV. Hispanice idem præstitit in Floribus Sanctorum, toties cusis ac recusis, & in omnes pene linguas Europæas traductis, Petrus Ribadineira ex nostra Societate. Secuti sunt alii aliiq;, & imprimis Heribertus Rosweidus noster Belgice, [Hispanice, Belgice,] in Vitis seu elogiis Sanctarum Virginum. Sub annum MDCXXXVII, amicus noster R. P. Guilielmus Thiersaut S. I. collatis inter se Surii atque Kempensis scriptionibus, & additis quæ Molanus atque Myræus suggerebant, novo & eleganti stylo & idiomate Gallico, [alia Vita Gallica ex Surio & Kempensi.] Sanctæ nostræ Vitam vulgavit typis Sebastiani Chapelet, quæ nunc Parisiis piorum manibus paßim teritur. Ignoscendum autem eidem est, quod nescius unde sua Kempensis accepisset, dixerit in Præfatione, & hunc & Brugmannum ex antiquiori aliqua, quæ perierit, transcripsisse suas Vitas, rejectis & decurtatis dumtaxat superfluis; quod se fecisse profitentur soli Kempensis & Surius. Ignoscendum quoque eidem est quod Vitæ suæ cap. 3 judicaverit auctorem istius antiquioris Vitæ fuisse Ioannem Gualteri: cum jam docuerimus eam non a Ioanne Gualteri; sed a Ioanne Gerlaci, Virginis cognato atque domestico, compilatam credi posse. Denique anno MDCLVII Ludovicus Iacobi, nostræ quoque Societatis Sacerdos, postremam Brugmanni compositionem a se Belgice redditam, ejusdem cujus hæc nunc excuduntur typis commisit vulgandam sub titulo Speculi virginalis, [& Belgicæ ex Brugmanno.] una cum Vita B. Isabellæ Francicæ ex Gallico Nicolai Causini in eamdem Belgicam linguam traducta, de qua XXXI Augusti pluribus erit agendum.

PRIOR VITA
Ex Teutonico M. S. Ioannis Gerlaci, Virginis cognati & domestici,
Latine reddita & ex aliis documentis aucta,
a Joanne Brugmanno Ord. Minorum, tunc per Hollandiā Concionatore synchrono.
quæ habetur in nostro Codice MS.

Lidwigis sive Lidwina, Virgo, Schidami in Hollandia (B.)

BHL Number: 4923, 4927

PER IOAN. BRUGMAN EX MSS.

PROLOGVS.

[1] Venite & videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram: quia ecce, ait Dominus, ego operor opus in diebus vestris, quod non omnis qui audierit credet. [Ps. 45, 9.] a Quamvis ad profectum vitæ spiritualis, morum quoque institutionem sufficere nobis deberent priorum exempla Sanctorum, qui intuentes conversationem Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi, imitatores ejus effecti sunt. [Deus animis corporibusque prospiciens,] Quia tamen idem Salvator ait, Pater meus usque modo operatur, & ego operor, non solum videlicet corporalia quælibet, in usum humani corporis; sed etiam spiritualia, in usum spiritus & animæ: dignum profecto est, ut qui singulis annis divinitus renovata beneficia corporalia, per incrementa frugum & fructuum, ad necessaria corporum sustentacula colligimus; multo studiosius divinitus procurata, oblata & propinata solicite, animæ & spiritus ædificativa nutrimenta quæramus, mentis in horreo recondenda, scripturæque ad posterorum ædificationem & profectum recommendemus; eo quod saluti spiritus, cum sit nobilior quam corpus, major utique solicitudo est adhibenda quam saluti corporis. [Ioan. 5, 17.]

[2] Horum autem vitalium ac spiritualium alimentorum animæ seminaria, cælestis Agricola, qui eadem multifarie multisque modis olim operatus est in utriusque sexus Sanctis novi & veteris Testamenti, copiosissima valde multitudine novissimis his temporibus plantavit in duplici agro, [in utroque excoluit Liduinam,] videlicet corporis & spiritus cujusdam Virginis: corpus quidem ejusdem, vomere quodam inauditarum a seculo tribulationum & infirmitatum, circumfodiendo & arando expurgans, ut fructum multum afferre posset in patientia: spiritum autem ineffabilibus divinis consolationibus, tamquam irriguo superiori, perfundens, ne ipsa spiritu pariter & corpore, in tantis tribulationibus spiritualibus pariter & corporalibus, deficeret. Quæ utræque, videlicet tam tribulationes ejus quam etiam consolationes, tantæ ac tales fuerunt, quod non solum non effari, sed nec æstimari valeant vel cogitari: quibus etsi multi simpliciter fidem & credulitatem adhibeant; nonnulli tamen (qui secundum carnem ambulantes & secundum carnis [sapientiam] abundantes, non percipiunt ea quæ sunt spiritus Dei) corde & voce contradicunt. [ultra quam capere possit carnalis sapientia.] Unde & non immerito propter tales supra dictum est, Venite & videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram: quia ecce, ait Dominus, ego operor opus in diebus vestris, quod non omnis qui audierit credet: non quidem quia omnes non credent; sed tantum, quia secundum rationem carnis judicantes, non credunt, quia quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

[3] [non huic,] Nec mirum si in Virgine hac, ea quæ divinitus facta sunt, non credunt: cum etiam, ut Venerabilis Beda dicit, turbis, quæ minus doctæ videbantur, Domini facta mirantibus; scribæ & Pharisæi eadem semper vel negabant, vel quæ negare non poterant blasphemabant: unde & in Euangelio Joannis dicitur, Numquid aliquis ex Pharisæis aut ex Principibus credidit in eum? [Ioa. 5, 48] sed turba, quæ non novit Legem; maledicti sunt. Ut autem creduli horum mirabilium in fide confirmarentur, [sed fideliter credituris] & increduli ad fidem invitarentur; pius Dominus, qui facit mirabilia magna solus, mirabilibus eam signis & miraculis, ante oculos etiam ejus proprios & aliorum, glorificare dignatus est: quasi opere videretur dicere: Si ipsi non creditis, saltem operibus meis circa ipsam patratis credite. Non solum autem, sed etiam nonnumquam de celestibus demandare dignatus est; quatenus fides & credulitas adhiberetur donis ejus, quæ circa eum divinitus operabatur, [hæc scribuntur, ad excitandam devotionem,] sicut infra patebit. Quamvis igitur propriæ devotionis stimulis agitatus, horum mirabilium, quasi delicatorum ferculorum, pauca, & vere valde pauca, in hoc opusculo collegerim: non tamen hoc feci, ut mihi meæque devotioni solummodo satisfacerem; sed ut legentibus cunctis vel audientibus, de consideratione divinæ bonitatis & ineffabilis pietatis Christi Domini, erga hanc humilem suam creaturam, materia præstaretur & incitamentum devotionis: quatenus Christi bonitate considerata, ad melioris vitæ gratiam & spem consequendæ misericordiæ provocarentur.

[4] [ex testimoniis & documentis fide dignissimis.] Noverint autem qui hæc lecturi sunt, me eadem percepisse pro majori parte ex ore Domini Ioannis Walteri de Leydis; qui octo fere annis Confessarius istius Virginis fuit, atque hæc ipsamet revelante didicerat; partim ex scriptis Ioannis Gerlaci cognati ejusdem Virginis, qui multis annis in domo ejus commoratus est; partim vero ex littera, b quam Rectores civitatis Schiedamensis, in testimonium infirmitatum ejus, tradiderunt Domino Ioanni Angeli de Dordraco, Ordinis Præmonstratensis de c Marienwart, qui pro tunc erat Curatus ecclesiæ civitatis ejusdem; pauca vero ex ore aliorum fide dignorum: omnia tamen per correctionem vel approbationem præfati D. Ioannis Confessoris hujus Virginis, & Ioannis Gerlaci. Quæ autem secundum veritatem conscientiæ eorum percipere potui, cautius, ut valui, scripto commendavi, rogans sancti Spiritus bonitatem & æternam divinamque veritatem, quatenus, si quæ minus consona veritati sunt scripta, ipsa publice deleat & corrigat; ne falsa veris misceantur, ac vera falsis confundantur.

ANNOTATA.

a Respicit ad locum istum Habacuc 1, 5. Quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur; quia ecce suscitabo Chaldæos &c. Hæc autem præmittuntur Prologo instar thematis explanandi.

b Hæc epistola huic Vitæ inseritur: sed interpolata: præfigitur autem pura & integra Vitæ posteriori.

c Situm est monasterium Mariewardense seu Insulæ S. Mariæ ad Lingam fluvium, inter Culenburgum ad Leckam, & Bommeliam ad Vahalim posita oppida.

INDEX CAPITULORUM.
Primus numerus Romanus, hujus Vitæ titulos, ut sunt in MS. secundus Barbarus, titulos Capitulorum Vitæ Teutonicæ, huic Latinæ respondentium, designat.

I De mirabili nativitate ejus præ aliis liberis parentum ejus: & de probitate avi ejus. Cap. 1
II De imagine B. Mariæ Virginis, & reverentia quam habebat ad illam 2
III De initio infirmitatis ejus, & statu trium primorum annorum,& homicidio apud eam prohibito. 3
IV De refectione ejus per sequentes fere sedecim annos. 4
V De statu & infirmitatibus ejus post tres primos annos, usque ad annum Domini 1421 in profesto B. Mariæ Magdalenæ. 5
VI Testimonium Mag. Godfridi de futura hydropisi ejus, & qualiter extraxit intestina ejus: & de reliquis ejus intestinis, & carentia somni. 6
VII De reliquis infirmitatibus, eius & tertiana febre. 7
VIII De infirmo crure ejus, quod a Domino impetraverat. 8
IX De morte matris suæ, & cingulis cilicinis, quibus abhinc usque ad mortem utebatur 9
X De statu ejus post mortem matris, & de D. Woromboldo, ac de mutua prophetia mortis utriusque 10
XI Qualiter Dux Willelmus, Comes Hollandiæ, subvenit paupertati patris hujus sacræ Virginis: & de incendio in lectulo eiusdem Virginis exorto, atque per eamdem extincto; de illusione quoque diaboli circa patrem eius. 11
XII De initio consolationum eius per exercitia Dominicæ Passionis, & per sacram Dominici Corporis communionem. 12
XIII De raptibus eius in generali: & de modo eorum atque initio. 13
XIV Quod etiam corporaliter rapiebatur, & de hoc diversa exempla. 14
XV De mirabili claritate divina & suavitate, quæ apud ipsam in cella sentiebatur. 15
XVI Quod in nocte & hora Dominicæ nativitatis, pluribus vicibus & diversis annis, virginea ubera ejus fuerint lacte repleta: & de mirabili visione, qua hoc contigit. 29
XVII De virga, quam a flavio anterioris portæ Paradisi allatam, Angelus sanctus ei dedit, pro amissa stipula canopi. 30
XVIII Qualiter quadam vice privata ad tempus Angelica consolatione, postea ad purgatoria & cælestia loca rapta, prætiosum sertum de cælestibus reportavit. 31
XIX De cineribus quibus tertio vel quarto anno ante mortem eius, feria quarta in capite Ieiunii, Angelus Domini eam signavit. 32
XX De benedictione & gratia quam divinitus in eleemosynis suis acceperat; & primo de vino sibi divinitus in amphora proviso: & de epileptica quadam. 18
XXI Sequitur brevis recapitulatio prædictorum.
XXII De multiplicatione pecuniæ in bursa. 21
XXIII De armo porcino pauperibus largito, & de alio pro illo divinitus procurato. 22
XXIV De multiplicatis carnibus & pisis. 23
XXV Item de eleemosynis ejus, & de gloria Beatorum in paradiso terrestri, & qualiter coram eisdem videbat eleemosynas repræsentari. 34
XXVI De martyrio ejus quod a Picardis sustinuit: & de corona gloriosa sibi præparata, per idem martyrium consummata. 24
XXVII De morte Patris ejus, & neptis suæ Petronillæ; & de revelationibus quas pro tunc habuit; & de substractione solitæ consolationis, post mortem neptis & fratris sui. 25
XXVIII De Fr Gerardo eremita & quibusdam peregrinis. 26
XXIX De liberatione viri & feminæ a fovea & periculo desperationis. 20
XXX De duorum Presbyterorum morte & a pœnis liberatione, & unius per eam ad Dominum conversione: de locis quoque pœnarum & inferno. 27
XXXI De quodam sacrista sive custode ecclesiæ in villa Ouderschie, & aliis pluribus defunctis. 28
XXXII De cautela responsionis ejus circa revelationes statuum defunctorum.
XXXIII De statu Communionis ejus: & qualiter quadam vice vidit corporalibus oculis puerum crucifixum, qui coram ea transfigurabatur in similitudinem Hostiæ sacramentalis cum quinque cicatricibus. 16
XXXIV Qualiter hæc Virgo declaravit modum Incarnationis Verbi, ad hoc arctata per adjurationem cuiusdam Doctoris Theologi ex Ordine Prædicatorum. 17
XXXV De morte D. Andreæ Curati in Schiedam. 19
XXXVI De calculo, quem usque ad mortem patiebatur. 34
XXXVII De febri quam fratrueli suo Balduino puero procuraverat, pro memoriali eorum quæ circam eam idem puer viderat & audierat; & de febre D. Ioannis Confessoris sui. 35
XXXVIII De gratia divinæ suavitatis, quam Prior quidam apud eam experiebatur, & de gratia quam in nocte Paschali habebat. 36 & 37
XXXIX De morte eius. 38
XL De mirabili dispositione brachiorum eius post mortem. 39
XLI De ultimo cingulo eius cilicino, & de involutione corporis ipsius post mortem. 40 & 41
XLII De mirabili gloria corporis eius post mortem. 42
XLIII De concursu visitantium corpus eius. 43
XLIV Qualiter attactu immundorum hominum vivens & defuncta maculabatur.
XLV De sepultura eius. 44

CAPUT I.
S. Lidwinæ ortus, devotio erga Deiparam, voluntas servandæ virginitatis.

CAP. 1.

[5] In Occidentali parte Hollandiæ sita est civitas quædam, nomine Schiedam, a quæ etiam in Occidentali parte sui portum habet, qui mediante b Mosa tendens in mare Occidentale, transitum pandit in universas mundi partes. [Schiedami in Hollandia,] In hac civitate, tempore Ducis Alberti, c Comitis Hollandiæ, qui fuerat filius Lodovici d Imperatoris, erat vir quidam nomine Petrus: qui etsi nobilis erat secundum seculi dignitatem & militari progenie exortus, ad tantam tamen pervenit inopiam, quod tempore Ducis Wilhelmi, e filii præfati Ducis Alberti & successoris ejusdem in Comitatu, nocturnas vigilias civitatis custodiendo, necessaria vitæ sibi quæritaret. Pater autem hujus Petri, Joannes nomine, post obitum uxoris suæ, plus quam quinquaginta annis permanens in hac vita & viduitate, [avo Ioanne viro religiosissimo,] videlicet donec fere nonagenarius effectus est, tantam continentiam & abstinentiam exercuit, ut mulierem numquam cognosceret, ac duabus vicibus in pane & aqua per hebdomadam jejunaret, f [& semel tantum in hebdomade, Dominica scilicet die in prandio, carnibus vesceretur. In cujus morte sathanas cernens quod ei appropinquare non posset aut nocere, tantum tumultum in aliis partibus domus suscitabat, ut vasa testea frangerentur, absque tamen detrimento & effusione butyri, quod in uno eorum servabatur.]

[6] Hujus vero Joannis filius, nomine Petrus, cum secundum communem modum secularium annos vitæ suæ simpliciter & in multis laboribus, [patre Petro, matre Petronilla,] pro vitæ necessariis acquirendis, expendisset; accepit uxorem, nomine Petronillam, feminam utique virtutis, de villa g Ketel prope Schiedam: de qua primo genuit quatuor filios, [genere nobili sed tenui fortuna,] deinde unam filiam, de qua specialiter intentio nobis est in hoc opusculo, ac consequenter iterum quatuor filios. [Quia vero voce Dominica dicitur, Omnis qui se humiliat exaltabitur; ipse autem secundum permissionem divinam simpliciter sustinuit amittere celsitudinem dignitatis terrenæ, genuit ex ea filiam nomine Lydwich, sive Lidiam, natam tunc temporis in die Palmarum, in hora ipsa, qua in ecclesia Passio Domini cantabatur: cujus sanctitatis merita multo majorem eum reddiderunt Deo, quam dignitas humanæ generationis mundo: nam per eam nomen ejus scriptum est in libro vitȩ, cujus carnalis dignitas tantum erat abolita coram seculo.] [Matt. 23, 12]

[7] In quorum omnium partu cum mater eorum tantam difficultatem pateretur, [nascitur in die Palmarum,] quod quasi per singulos, duobus aut tribus circiter diebus, laboraret: in hujus tamen filiæ partu nullam penitus difficultatem patiebatur. Nam in die Palmarum ecclesiam ingressa, dum sibi tempus pariendi sentiret instare, cum celeritate reversa domum, & quasi sine magno dolore, tempore Missæ, cum Passio Domini, [ut prædictum est] in ecclesia decantaretur, filiam hanc peperit, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo, decimo quinto h Kalendas Aprilis. i [Non autem sine grandi mysterio tale nomen est sortita: vulgariter enim nomen ejus Lydwyt, [& Lydwy vocatur] ex duabus videlicet syllabis est compositum, scilicet LYD & WYT, quod significare videtur, Patere late, id est, in passionibus vel patientia dilatare: & hoc propter multitudinem utique tribulationum, quæ ex ordinatione divina super eam erant venturæ. Merito etiam Lydia Latine vocatur, quia spiritualiter & per imitationem operum beatos Apostolos hospitio quotidie suscipere meruit, quos Lydia, [sive Lydia.] illa Purpuraria Thyatirenorum quondam in Actibus Apostolorum corporaliter legitur hospitio suscepisse.] [Act. 16, 15.]

CAP. II.

[8] Ante ejus nativitatem contigit k anthropoformitam quemdam, civitatem Schiedamensem ingressum, deferre secum ligneam imaginem quamdam B. Mariæ Virginis, [imaginem B. V. Schiedami celebrem] quam navi impositam volebat transferre ad nundinas l Antverpienses, ut illic eam venderet. Et ecce navem ipsam dum vellent nautæ a littore vel a terra removere, invenerunt rem plenam miraculi. Nam cum imago tantæ levitatis esset, quod eam etiam unus portare posset; ceteris quoque temporibus nautæ navem quocumque vellent sine difficultate dirigerent; nunc tamen eam viginti viri sive plures, totis conatibus laborantes, movere non poterant. Unde & considerantes finaliter, præsentiam imaginis fore causam difficultatis, admoneri quoque se per hoc quasi eadem imago locum illum eligeret, ut ibidem habitaret; anthropoformita ille, consilio inito, absque multa deliberatione, minus condigno pretio vendidit Rectoribus ecclesiæ civitatis ejusdem. Qui locum ei deputantes in ecclesia, singularem chorum colligatorum hominum utriusque sexus successu temporis aggregaverunt: qui nunc usque singularem reverentiam imagini eidem, in honore beatæ & gloriosæ Mariæ, exhibent devote.

[9] [octennis pia consuevit visitare,] Cum igitur hæc Virgo septem vel octo annorum esset, adeo magnam devotionem & affectum gerebat in corde ad eamdem imaginem, quod cum duobus fratribus suis scholas frequentantibus jentaculum ferret, antequam domum rediret ingressa ecclesiam, eamdem imaginem per Angelicam salutationem honoraret, prout poterat. Cum ergo a matre de mora reditus corriperetur; respondit se intrasse ecclesiam ac beatam Virginem salutasse, illamque sibi vicissim arrisisse: quo audito, mater ejus contenta quievit. Transactis igitur annis infantiæ, cum pueritiæ ævum ageret, tanta corporis pulchritudine & animi industria ceterisque naturæ donis divinitus collatis cœpit pollere, ut cum duodecim esset annorum, a multis in conjugium peteretur. [duodennit nuptiarum mentionem rejicit,] Ad quod cum pater suus eam hortaretur, mater vero propter teneritudinem puerilis ætatis suaderet potius ne molestarent eam; ipsa patri constanter respondit, quod eam ad hoc nullo modo posset inducere; quin imo, si alium modum evadendi non inveniret, seipsam ita tractaret, quod eam nullus in conjugii consortium postularet. Unde rogabat quotidie Dominum, quatenus omnem carnalem & noxium amorem a corde suo tolleret, ut ipsum solum, Deum & Dominum suum, puro corde & corpore diligere posset.

CAP. III

[10] Cujus orationem exaudiens omnipotens & misericors Deus, qui eam ab æterno sibi in sponsam elegerat, mirabili & inaudito a seculis modo, [& formæ suæ deturpationem precibus exorat.] quod in ea hominibus videbatur amabile & utile, illis quidem despicabile reddidit & inutile, sibi autem amabile & appetibile, [ut in ipsa quoque profiteretur verum, quod Apostolus ad Corinthios scribit dicens: Quæ infirma sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia; & ignobilia mundi & contemptibilia elegit Deus, & ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. [1 Cor. 1, 27.] Hoc autem & interpretationi nominis ejus aptissime congruit: interpretatur enim Lydia, Nata ei, scilicet Domino; m vel, Ædificatio ejus, hoc est, Domini. Recte enim Nata Domino dicitur, quæ mundum hunc ingressa, non humano more, nec humanis usibus & voluntatibus, sed solis divinis usibus vixit & voluntati: unde & veraciter dicere potuit cum Apostolo: Vivo ego, jam non ego; vivit vero in me Christus. [Gal. 2, 20.] Ædificatio quoque Domini congruentissime dicitur, quia non nisi divina virtute, tanta in ea mirabilia tribulationum & patientiæ ac consolationum perpetrari poterant.]

ANNOTATA.

a Thomas a Kempis addit: Ab adjacente rivulo, Schia videlicet sive Schieda, Schiedam nuncupata, quasi agger ad Schiam, quomodo & totus ager cis eumdem fluvium, circa Delfos exorientem, vocatur Schielandia.

b Qui tamen Mosa, objectu insularum multifariamsectus, hac sui parte (quæ nunc deserto veteri alveo longe potior est) Merwa dicitur, nomine accepto ab ea quam preterlabitur insula, quæque aliquibus putatur nomen dedisse Merovæo, progenitori Regum Francorum primæ stirpis.

c Vita Belg. Ducis Bavariæ, Comitis Hollandiæ & Zelandiæ: qui Albertus provincias, ob amentiam fratris VVilhelmi, cum titulo Tutoris obtinuit ab anno 1358 ad 1377, deinde mortuo VVilhelmo ut Dominus absolutus eas rexit usque ad annum 1404.

d Electus fuit Ludovicus in schismate contra Fredericum Austriacum, anno 1314, cujus uxor Margareta filia VVilhelmi III, & per fratris sui VVilhelmi IV mortem, in prælio Staverensi obitam anno 1345, Provinciarum heres, jus ad Bavaros transtulit.

e Vixit VVilhelmus hic V, usque ad an. 1417.

f Reliqua hujus numeri desunt in Vita Belg. quod ne sæpius monendum nobis sit, deinceps quæ Vitæ isti deesse invenerimus [ ] uncis inclusa notabuntur.

g Ketel oppidum dimidio milliari Hollandico distat trans canalem, quo nunc breviori via ex Schida in Merwam Delfenses naves commeant; omisso, qui faciendus esset, per Schiedamum circuitu.

h Cum Pascha caderet in VIII Kal. Aprilis. Ergo hicanni non more Gallico a Paschate, sed a Kalendis Ianuarii numerantur. Addit Thomas a Kempis, In crastino Gertrudis Virginis tempore Urbani Papæ VI, anno Pontificatus ejus 4, præsidente in Episcopatu Trajectensi inferiori Reverendo Præsule Florentio, tam Clero quam universæ plebi accepto. qui Vltrajectinas Infulas adeptus in Novembri anni immediate præcedentis, usque ad Parasceven anni 1393 easdem tenuit.

i Sequentia partim Vitæ Belg. desunt partim sic breviter efferuntur: eamque nuncupavit Lydwy, in signum quod dilatanda esset in passionibus, id est, multa pro Dei amore toleratura. Veram nominis etymologiam jam ante exposuimus.

k Rectius & uniformi compositione dixisset Anthropomorphitam: intelligit autem statuarium, qui humanas formas effingit.

l Fiebant eæ nundinæ circa festum Assumptæ Virginis, mense Augusti; & adhuc annue publicantur, in gratiam eorum, qui alias sibi a creditoribus metuentes venire & negotiari non auderent: quod fere nunc solum earum vestigium superest. Nam alia omnis celebritas, qualis alibi nundinarum esse solet, usque adeo cessat, ut plerique civium ne nomen quidem Antverpiensium nundinarum noverint, nedum tempus quo habendæ sunt; aut cum præsens est, sciant adesse.

m Ita Bedain Hebraicorum nominum Interpretationibus.

CAPUT II.
Infirmitatum Liduinæ initia & progressus, cibi potusque abstinentia mirabilis.

[11] Cum igitur, impleto quartodecimo a ȩtatis suȩ anno, jam decimumquintum attingeret, [Morbo attrita, & utcumque sanata,] videlicet Incarnationis Dominicæ millesimo trecentesimo nonagesimo quinto, ægrotabat quadam infirmitate, de qua tamen conualuit. Et circa festum Purificationis lectissimæ Virginis Mariæ, in fine videlicet quintidecimi anni ætatis suæ (nam circa Dominicam Palmarum, sicut prædictum est, erat anniversaria dies nativitatis ejus) glaciali tempore, invitata a sodalibus suis virginibus, & a patre obtenta licentia, egressa est cum eisdem posticum domus suæ, b soleis ligneis sufferratis, prout ibidem moris erat, [in glacie labitur: fractaque costa,] ad discurrendum super glaciem, pedes induta. Ubi dum quædam puella de consodalibus suis, cursu rapido transiens super glaciem, veniret ad istas ibidem stantes; & gressum ibidem figere volens, nec tamen ut volebat valens, apprehendisset hanc virginem Lydiam; ipsa Lydia cecidit super acervum quemdam fragmentorum glacialium adeo vehementer, quod minor costa dexteri lateris ejus frangebatur: ex qua fructura multa ei incommoda provenerunt. Et primo quidem apostena validum circa præfatam costam excrevit, [pro cujus curatione quamvis parentes ejus exponerent multa, non tamen poterant ei obtinere sanitatem quam optabant.

[12] Affirmabat hoc ipsum medicus quidam de Delfft, magister Andreas nomine, & quasi prophetico ore prædicebat, quod si multam summam exponerent, [apostema incurabile patitur:] nihil tamen circa ejus sanitatem obtinendam proficerent. Ajebat quoque idem c medicus, quod talia & tanta supernaturalia Deus operaturus esset circa eamdem puellam, quod optaret, pro pondere sive tanta quantitate auri, quanta caput ejus ponderari posset, quatenus ipsa esset filia sua. Cum autem præfatum apostema a nemine curari posset, ac multo tempore de loco ad locum, de lecto ad lectum, exigente magnitudine infirmitatis transferretur; tandem sextodecimo anno ætatis suæ] in vigilia Nativitatis S Joannis Baptistæ, [cujus demum rupti pus evomit;] patre ejus accedente ut eam consolaretur, ipsa de loco in quo jacebat exiliens, ruit super genua ipsius patris sui. In quo saltu rupto apostemate, sanies inde profluens, per os ejus, mediante vomitu, tam copiose decurrebat, quod etiam scutellis mensurabatur & in cacabum æneum transfundebatur. Cujus lapsus & vomitus occasione in tantum debilitata fuit, quod quasi mortua putabatur.

[13] [& vehementer debilitæta,] Ex hinc jam cœpit continuis infirmitatibus laborare, in quibus, antequam inciperet spiritualia gustare, necessitate miseranda cogente, consolationes corporales, licet miserabiles, mendicabat. Nam primo triennio (in quorum duobus primis in sancta solennitate Paschali ad ecclesiam pro sacra communione ducta vel portata fuit) quamdiu vel pedibus incedere poterat, vel postquam officio pedum destituta baculo vel scabello uti poterat, [solam aquam appetit.] domi vel foris serpendo, quodammodo solatii gratia circuibat: fossæ nonnumquam appropinquans, aquam, quamvis turbidam & fæculentam, copiose potabat, sed mox bibitam evomebat. Ad ignem quoque veniens, si caldariam juxta ignem vel cacabum cum tepida aqua reperisset, mox inde quantum poterat bibebat, quam tamen statim per vomitum effundebat.

[14] Non autem hæc initia dolorum ejus absque miraculis extiterunt; [ab inimico quæsitum ad mortem] infra hoc namque triennium contigit duos viros, contra se invicem concitatos, unum alterum evaginato gladio prosequi, ut eum læderet vel necaret; alium vero fugere in domum vel cellulam hujus Virginis, ut persequentis manus evaderet. Quem alter insecutus, cum a matre Virginis Petronilla furibundus inquireret, utrum domum suam intrasset; illa volens mendacio suo salvare fugientem, & alium a sanguine præservare, respondit, non intrasse. Deinde irrumpens cellulam ægrotantis filiæ, interrogavit, si illuc intrasset: ipsa vero respondit simpliciter, quod sic. Super quo commota mater dedit alapam filiæ, tamquam quæ miseriæ, quam propter infirmitates suas patiebatur, etiam proditionem superaddidisset. [eidem invisibilem facit.] Tunc filia constanter respondit, se propterea veritatem dixisse, quod speraret, quod veritas occultaret eum: quod & factum est. Nam qui quȩrebatur, ante quærentis se oculos stabat, sed videri penitus non poterat. Quo viso mater sua, magnifice præferens fidem filiæ fidei suæ, & amplius cœpit affici ad eam, & tolerabilius infirmitates ejus sustinere; gratias agens quod tantum malum conceptum, tali fuerat judicio prohibitum.

CAP. IV.

[15] Post hæc in tantum invalescebant & multiplicabantur infirmitates ejus, quod omnibus viribus corporis destituta, tandem lectulo penitus decumbere cogeretur, [denique lecto affixa] ita quod in spatio triginta trium annorum ante mortem suam, terram numquam tangeret. Interim vero usque ad nonum decimum ægritudinis suæ annum, a principio, pauco valde & incredibili satis alimento utebatur; interdum scilicet modico fragmento de pomo, ad spissitudinem hostiæ, quæ pro communicandis consecratur in altari, quod tamen in d tenella solet calefieri ad ignem: aliquando valde parum de pane cum modico e sorbello sive haustu cerevisiæ spumantis; nonnumquam vero parum dulcis f lactis. Postquam vero præ debilitate talibus amplius uti non poterat, [perparum cibi ac potus admittit,] per aliquot annos utebatur in hebdomada modico vino puro, ad mensuram quartæ partis unius g quartæ, sine admixtione aquæ: quod tamen postmodum per aliquot annos oportebat cum aqua misceri. Interdum sumebat modicum h zucaræ vel cynnamomi aut dactylorum sive muscatæ. Post hæc cum his amplius non poterat uti, vel comedendo vel bibendo, solam aquam sumebat, videlicet quartam partem unius mensuræ aquæ Mosalis in hebdomade, quæ per singularem Dei gratiam tantæ suavitatis ei erat, quod omnem saporem vini excedebat, super quo & Domino gratias agebat. [Habebat quoque tunc temporis tantam gratiam a Domino, quod ex solo gustu discernebat inter aquam Mosæ defluentem ac refluentem: nam quia Mosa illic mare influit, juxta defluxum vel refluxum maris, ipsa quoque Mosa ibi defluere i vel refluere videtur.]

[16] Et hæc solummodo refectio sua erat a primis tribus annis, usque ad decimum nonum fere suæ ægritudinis annum ab initio inclusive: [quod pro parte testatur littera, quam Rectores civitatis Schiedammensis in testimonium infirmitatis ejus tradiderunt; [& annis 19 omnino nihil,] scripta quoque Joannis Gerlaci cognati ejus; & postea D. Joannes Walteri de Leydis, Confessor hujus Virginis, qui hoc ab ejus ore plenius audivit.] Ab hinc usque ad mortem suam nullo penitus cibo corporali utebatur vel potu, sicut ipsa de semetipsa perhibuit. [Dicebat autem anno Domini millesimo quadringentesimo k vigesimo secundo post Exaltationem sanctȩ Crucis quatuor Fratribus nostris Minoribus de l Brielis, quod pro tunc in octo annis non comederat nec biberat. Qui anni computati cum his qui restabant usque ad mortem ejus, quæ erat anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo tertio simul faciunt circiter decem & novem annos.] Eo quoque tempore dicebat m eisdem, quod pro tunc in viginti tribus annis non viderat solem neque lunam, neque pedes ejus terram calcaverunt: qui etiam computati cum residuis usque ad mortem ejus simul faciunt plusquam triginta tres annos. [Ex quo autem terram non tetigit usque ad mortem, vix usa est pane ad valorem unius grossi.]

CAP. V.

[17] [Ut autem prosequar infirmitates ejus & statum post tres primos annos, adjiciam reliqua prædictæ litteræ, quæ de iis loquitur usque ad annum Domini millesimum quadringentesimum vigesimum primum in profesto B. Mariæ Magdalenæ. [vermibus a corpore ejus scaturientibus,] Igitur secundum illam litteram, quæ in hoc satis concordat cum prȩcedentibus, infra septem illos ultimos annos, scilicet] ab anno Domini millesimo quadringentesimo decimo quarto usq; ad annū Domini millesimū quadringentesimum vigesimū primū, nulla re corporalis refectionis usa fuerat, nec dormierat infra præfatos annos quantum duarum noctium spatium capere poterat. Jacebatque ita miserabiliter, quod amittebat etiam intestina sua, & multi grisei vermes, pleni grisea aqua, habentes grossitudinem [extremæ partis] n unius fusi, quo mulieres utuntur in filando, & longitudinem quasi articuli humani digiti, comedebant carnes ejus; [omni pene motu privata,] nec tamen ex hoc aliquis fœtor generabatur circa eam. Et si quando moveri sive verti eam in lecto necesse erat; tunc oportebat corpus ejus circa scapulas, cum mappa vel alia fascia, ligando firmari: alias enim periclitabatur membratim dissipari.

[18] Præfato autem decimo quarto anno Domini usque ad vigesimum primum, [annis 17 decumbit resupina,] nullo modo moveri aut verti poterat; sed jacebat ipso septennio & ultra resupina, scilicet in dorso, usque ad mortem: nec aliquot membrorum movere poterat, excepto capite suo cum sinistro brachio & scapula. Ex eo autem tempore parco corporis sustentaculo & cibo usa est: & postea, cum nullo penitus utebatur, multum frequenter emisit sanguinem, per os, & nares, o & aures, ac per ceteros meatus corporis. Quem sanguinem cum per os propter aliquam difficultatem evomere non poterat, [copiosum sape emittit sanguinem,] eumdem per occultos corporis meatus in tanta copia nonnumquam emittebat, quod totus lectus ejus quasi sanguine perfusus videbatur. [Unde & honestæ matronæ, quæ frequenter lectum ejus circumdabant, eumdem sanguinem vestibus suis nonnumquam conabantur operire; malentes ex eo maculari, quam tantum fluxum ejus ad aspectum hominum pervenire.]

[19] Laborabat autem eadem Virgo prædicto septennio, [febres tertianas patitur,] videlicet ab anno Domini millesimo quadringentesimo decimo quarto usque ad vigesimum primum, ultra hoc etiam gravissima tertiana febre [de qua infra dicetur capitulo VII] cujus accessus primo habebat cum indicibili quodam calore, quem similiter sequebatur indicibile frigus; deinde sequebatur prædictus calor, & postea iterum frigus: quæ vicissitudo durabat fere per medium annum. Postea vero habebat eamdem febrem primo cum magno & indicibili frigore ejus, postea cum magno calore; qui durabat, donec hujusmodi febrium quassatio penitus cessabat. Cessante autem febre, [cum alienatione a sensibus:] ita insensibilis quodammodo permanebat, quod seipsam penitus ignorans, nec audire poterat nec loqui. p Cum enim sentiret abcessum febrium imminere, aptabat se ad exercitia Dominicæ Passionis, suasque passiones illius passioni commendabat: qui eam per excessum mentis adeo a corporalibus, alienabat, quod, sicut dictum est, nec se nec cetera quælibet sciebat. Durante autem eadem febre, rubeam quamdam aquam per os in tanta copia evomebat, quod ejus quantitas infra biennium ad duo vasa taxari poterat.

[20] [Interrogata autem, nonnumquam, unde sibi tanta ac talis materia proveniret, [fatetur corpus suum piis meditationibus refici;] cum tamen nullum penitus cibum aut potum acciperet; illa econtra interrogabat, unde tanta proveniret humorum abundantia in vite, quæ tamen hiemali tempore videtur penitus arida & mortua. Dicebat enim quod tantum confortabatur in corpore de aliqua bona meditatione, quantum aliquis confortari posset, cum pretiosissimis & delicatissimis ferculis vescitur. Dicebat quoque quod nisi hominum præsentia & infirmitates suæ obstitissent, non mirata fuisset, si propter abundantiam divinæ gratiæ, quam experiebatur, ad capacitatem vasis q Hamburgensis carnes nutrivisset.] Circa annum vero Domini millesimum quadringentesimum duodecimum, [intestina evomit nil grave olelentia.] ex vehementia infirmitatum suarum particulatim evomuit pulmonem & hepar cum pluribus intestinis, absque tamen ullo fœtore: imo quicumque ea manibus attrectasset, adeo suaviter manus ejus fere per diem redolebant, quasi species aromaticas tetigisset, sicut multi eo tempore experti sunt.

ANNOTATA.

a In Vita I perperam erat excusum XII pro XIX.

b Thomas a Kempis Sandalia, quidam Calopodia vocant; parum apte quærendo apud Græcos aut Latinos nomen rei, ipsis penitus ignotæ & inusitatæ. Auctor hic aptissima utitur descriptione: ferrum autem quo sufferrantur hæ soleæ, pedi calceisque arctißime adstringendæ, dimidii pollicis latitudinem, longitudinem duorum palmorum vel cubiti unius habet, atque in rostrum molli flexu desinit, tantamque præstat celeritatem, ut avium volatum prævertere faciat, & hora una spatium trium horarum emetiri: quo exercitio indifferenter uterque sexus sese in Hollandia recreat, pene ab infantia. Vocantur autem soleæ istæ a Belgis Schrick-schounen, a schoun calceus, & schricken divaricare crura: ita Schrick-finniivocantur Finnorum Borealium quidam, quod super nives velocißime discurrant duobus longioribus lignis ad pedes simili modo aptatis.

c Hic & a Kempensi vocatus Andreas, in Vita Belg. vocabatur Joannes; errore haud dubie postea agnito correctoque. Porro non eidem, sed alteri famosiori, Godefrigo ab Haga infra nominato; cognomento Sonderdank, prophetiam sequentem tribuit Vita posterior, priores duas cum iisque Kempensem in hoc corrigens.

d Tenella, Latinis forceps quod nomen uti a foris capiendo sumitur, ita istud est a verbo Teneo: unde & Italis Tanaglia, Francis Tenaille Hispanis Tenazza.

e Lac sorbellum intelligitur lac minutum, per butyri separationem, vulgo in Brabantia Botermelck: quod quia rusticanæ plebi in Hollandia Frisiaque pro usuali potu est, a suypen sorbere, etiam dicitur diminutive suypken, sorbellum.

f Acoris aliquid habet lac minutum: cum ergo genuinum lac volunt Belgæ a minuto distinguere, illud a dulcedine nominant Sute-melck.

g Cyatho fere Latinorum quarta pars poculi Hollandici respondet, neque plus, continet quam uno haustu plerique bibant: quantulum igitur fuit quod ipsius quartæ quartam non excederet, & pro tota una hebdomada sufficeret?

h Vide quæ de Zucaro diximus 9 Martii ad Acta S. Franciscæ Romanæ num. 10 lit. m.

i Ea est vel angustia ostiorum Mosæ, ve! rapiditas fluminis, ut mare (a quo haud multo plus quam duabus leucis Scheidamum distat) sistere quidem decurrentem fluvium poßit, ad octo aut decem pedes; salsuginem tamen suam eidem non immisceat, nisi ad spatium dimidiæ leucæ: unde Roterodami perpetuum dulcis aquaest, itemque Schiedami, nisi forte in plenilunio, quando subinde dicitur salsugo aliqua Schiedami apprehendi. Differentiam tamen aliquam posset fortaßis gustus notare uni aquæ potui assuetus, ut hic fecisse Lidwina dicitur.

k MS. MCCCCXXXII. Sed apparet ex supputatione mox sequenti denarium unum abundare. Cœpit igitur hæc ejus inedia ab anno 1413.

l Briela oppidum in Vorna insula, ad Mosæ ostium, munitum valde & mercatu frequens, den Briel.

m Scilicet Fratribus Minoribus. Vita Belg. dißimulat cujus essent Ordinis, & simpliciter dicit quosdam spirituales.

n Hæc verba ex Kempensi accepta, licet in nostro MS. desiderentur, addi tamen debuisse probat Epistola Schiedamensium, ubi dicuntur vermes grossi velut fusum in fine; & Vita Belgica, ubi eorum ex craßities comparatur capiti unius aciculæ.

o Addit Vita I, quod fluebat semel sanguis tam multus, quantum duæ parvæ pelves capere possunt.

p Addit eadem: Omnibus aliis horis, scilicet quibus patiebatur febres & alios dolores, pie & prudenter respondebat ad singula quæsita omnibus visitantibus eam. tum sequitur, Cum autem sentiret accessum febrium; sed correximus abscessum: quia de eo agi patet ex alienatione sensuum hic inculcata.

q Prima maximaque aridorum ac liquidorum mensura communi nomine Teutonico Vat dicitur: quoniam vero Hamburgum, Hanseaticarum urbium caput, frumentario negotio maxime tunc florebat & floret etiamnum, ideo malo hic eam mensuram intelligere quæ Romano Modio respondit.

CAPUT III.
De vermibus ex corpore S. Liduinæ scaturientibus, hydropisi, & ceteris ejus infirmitatibus.

[21] Habebat quoque in corpore suo tria foramina, fere latitudinem palmȩ habentia; [Vermibus per grande ventris foramen scaturientibus] ex quorum uno, circa ventrem posito, copiose interdum prædicti vermes fluebant. Supponebatur autem huic vulneri sive foramini emplastrum, compositum ex melle & recenti similagine tritici, ut ex illo prædicti vermes sugerent: alias enim corrosissent eam usque ad mortem: si autem idem emplastrum compositum fuisset ex veteri similagine, vermes non suxissent ex eo, sicut experientia docuit. Miscebatur quoque supradictis, in emplastri confectione, a crema lactis vel arvina de albis anguillis vel corpore: ex quibus simul mixtis composito emplastro, superponebantur eidem cineres antiquæ carnis bovinæ, in furno vel clibano siccatæ & in cineres comminutæ.

[22] [Occasione hujus emplastri contigit aliquid circa eam, [adhibetur emplastrum, cui necessaria negans quidam,] quod dignum arbitror memorari exempli gratia, contra tenaces & gulosos. Dominus Andreas Ordinis Præmonstratensis, Curatus ecclesiæ Schiedammensis, de quo infra dicetur capitulo XXXIII & XXXIV, quodam die circa carnisprivium mactaverat quinque vel plures capones, quibus Rectores civitatis ejusdem reficeret, quos ad prandium invitaverat. Cum ergo idem Curatus ingressus fuisset ad eam, ut audiret confessionem ejus, cœpit eum Virgo rogare, ut sibi daret adipem de uno capone, pro compositione prædicti emplastri. Quod cum ille recusaret, dicens eosdem capones satis fore macilentos, nec sufficere omnem adipem eorum ad impinguandum eos dum assarentur; nihilominus Virgo petiit instantius sibi unum dari; promittens se pro illa sibi reddituram unam mensuram butyri pro impinguatione eorum. Illo autem adhuc renuente, respondit Virgo, [ipsa a muribus consumpta reperit,] Donet Deus ut omnes a muribus comedantur. Cujus imprecationis celerem effectum paulo post cum gaudio renuntiavit Virgini D. Joannes Pot Presbyter, qui etiam ad tempus fuerat Confessarius ejusdem Virginis. Habebat quoque ipsa Virgo ulcus quoddam, cui remedii causa superponi solebant incisiones pomorum, qui dicuntur Metzers, quorum copiam habebat idem Curatus. [& deinde cavet talia negare,] Cum ergo quadam vice ad se ingressum rogasset Virgo, ut sibi aliqua de illis pomis daret, pro præfata necessitate sua, illeque dubitative quodammodo respondisset, an videlicet ea haberet, eo quod eis invite careret; reversus domum, cum se plura ex iis comperisset habere, virgoque nuntium pro pomis misisset; ille memor prioris maledictionis, quam circa adipes suorum caponum incurrerat, Dabo, inquit ei ex iis aliqua, ne a gliribus comedantur. His igitur per digressionem interpositis, ad id revertamur propter quod digressio facta est.]

[23] Quando ergo hujusmodi emplastra propter mutationem auferebantur, remanebant in eis pauci vermes grisei, cum nigris capitibus, longitudinem fere unguis humani digiti habentes: nec emittebant hæc emplastra vel vermes aliquem fœtorem, [Foramine illo curato hydrops succedit,] sed magnam potius suavitatem, prout multis notum est. [Eo tempore erat in diœcesi Coloniensi medicus, qui fama ægritudinis ejus pertractus, pro curatione præfati foraminis misit ei quamdam aquam, quæ in nemoribus prædictæ diœcesis tempore siccitatis cælitus rorata, de singulari quadā herba colligi solebat. Ex hac igitur aqua, cum aqua b cyndouwe permixta, cum aliqua fecisset emplastra, & prædicto foramini per aliquantos annos superposuisset; foramen illud curatum fuit & redintegratum: post cujus curationem tantos dolores ex hydropisi sensit, [& putrefactio intestinorum:] quod libenter foraminis cicatricem cultello resecasset, si relevamen eorumdem dolorum recipere potuisset.] Erat quoque eadem Virgo in inferiori parte putrefacta, unde & oportebat eamdem partem obturari cum quodam cussino sine sacculo, magnitudinem manus habente, ad hoc aptato & repleto cum molli lana: [alias enim intestina ejus penitus dilapsa fuissent. Tales autem & tantæ tamque mirabiles & magnæ & multæ erant circumstantiæ infirmitatum ejusdem Virginis, quod nec plene nec lucide verbo aut scripto poterant vel possunt explicari. Et hæc quidem ex prædicta littera, cum quibusdam superadditis, verbotenus expressa, quantam considerationem requirant, qui legit, intelligat.]

CAP. VI.

[24] [Cœ pit igitur fama infirmitatum ejus longe lateque dispergi.] Eo autem tempore quo [sicut supradictum est capitulo IV] modico adhuc aquæ poculo utebatur, [quam explorans medicus,] intrabat ad eam famosus quidam medicus sive chirurgicus: Godfridus c de Haga, medicus prædictorum duorum Ducum Alberti & Wilhelmi, missus ab eodem Duce Wilhelmo & uxore ejus Domina d Margareta Comitissa Hollandiæ, quatenus si posset scrutaretur causam & radicem præfatæ putrefactionis viscerum ejus, salubreque remedium apponeret. Qui quantum sibi & sexui illius licuit, visu & tactu appropinquans eidem, primo quidem non putrefacta intestina ejus, [invenit e spinadorsi procedere.] prout poterat, in pelvi recepit; deinde scrutatus interiora ventris, invenit prædictos vermes ex putrefacta medulla spinæ dorsi ejus affluere, causari vero putrefactionem judicio naturali, eo quod nullo uteretur salso. Quo facto videns se non posse in aliquo proficere, reposuit intestina ejus in ventrem sicut prius: putrefacta autem aliquam multis annis ante mortem ejus sepulta erant in cœmeterio: [aliqua vero pendebant apud eam in pertica. [ejus intestina putrefacta suaviter fragrant.] Ex quibus postea desiccatis & cum aliis prioribus sepultis, cum particula quædam arefacta, quam apud se in pyxide reservavit, aromaticam quodammodo, sicut priora, de se fragrantiam odorantibus spargeret, & ob hoc visitationes multas & concursus volentium eamdem particulam odorari pateretur, attædiata eorum frequentia, jussit & petiit a fratre suo, ut eamdem pyxidem cum prædicta particula circa alia intestina in cœmeterio sepeliret.]

[28] [Hujus Magistri Godfridi instantia, medicus Coloniensis, [præfati medici pro Sancta solitudo,] de quo supra in præcedenti capitulo dictum est, mittebat huic Virgini aquam illam quæ de nemoribus ejusdem diœcesis colligi solet, de qua & ibidem dictum est: aliam vero, scilicet cyndouwe, ipse tribuebat: & ut post mortem suam ei non deesset, magistro Nicolao Reineri apothecario, genero suo, [& prædictio quædam,] supplicabat, ut illi ejusdem copiam semper procuraret.] Dicebat quoque idem magister Godfridus, eam infra dimidium annum hydropicam futuram, nec amplius bibituram, quando humores ejusdem ægritudinis terminos linguæ ejus per vomitum transirent. Quod & factum est, & incurrit hanc hydropisim fere decem & novem annis ante mortem suam, in quibus etiam nullo cibo, nec potu, nec somno utebatur. Quemadmodum autem ipsa nullis naturalibus alimentis utebatur, ita & nulla naturalia superflua per secessum aut urinam emittebat. Agnoscatur in his operata divinitas.

[26] Causa autem carentiæ somni hæc erat. [More ceterorum hominum, [Superata semel generose somnolentia,] qui vel propter infirmitatem vel diabolicam tentationem, potius a somnolentia tentantur tempore divini Officii quam alio tempore; ipsa etiam eodem] tempore, quo vel exercitiis suis spiritualibus intendebat, vel divinum Officium summæ Missæ in ecclesia celebrabatur, plus solito a spiritu pigritiæ vel somnolentiæ solebat tentari. Cum igitur tunc temporis valde parum dormire posset, & graviter super hujusmodi tentatione doleret, nec ei auderet consentire; Confessor ejus, timens periculum sensuum ejus; suasit ei ne amplius resisteret, sed in quacumque festivitate sibi adveniret, quocumque tempore vel hora, se ad dormiendum aptaret. In quadam itaque festivitate Paschali, cum ab eadem tentatione sub summa Missa gravaretur, [numquam deinde dormit Lidwina.] ipsaque e diverso eidem violentissime resisteret; [quemadmodum in prima illa tentatione cælesti, quæ Angelos eidem consentientes de cælestibus ejecit; alii qui resistentes in humilitate perstiterunt, ne amplius peccando cadere possent divinitus confirmati sunt; ita & ipsa peracta hac una victoria de somnolentia,] divinitus ita contra eam roborata est, quod usque ad mortem nec dormiret, nec a somnolentia tentata fuerit.

CAP. VII.

[27] Alias quoque quamplurimas patiebatur infirmitates; videlicet dolores capitis excessivos usque ad mortem, & dolores dentium multiplices. Sæpissime etiam usque ad mortem febres patiebatur diversas, [Patitur dolores capitis, dentium,] & sicut prædictum est hydropisim plusquam decem & novem annis ultimis usque ad horam mortis. [Sed & epidemiæ morbum, [hydropis,] cujus simul & semel quadam vice tria habebat apostemata.] Calculum quoque prægrandem ante mortem [cum quo, sicut infra capitulo XXXIX, moriebatur. Quantum vero crescebant in ea corporales ægritudines & corporaliter ab iis deficeret, [calculi,] tantum augebatur in ea fortis ut mors dilectio Dei & proximi; adeo ut, præ abundantia dilectionis, ausa sit Deum precibus quodammodo provocare, quatenus eas super se multiplicaret. Nam] cum [quindecim fere annos ante mortem suam, regnante pestilentia, ipsa ante omnes] duo apostemata pestilentia haberet, [unum in inguine, & aliud in pectore circa cor] petiit a Domino, [apostematum duorum pestilentium,] ut [si hæc ab illo & de beneplacito ejus forent] tertium quoque sibi superadderet, ob reverentiam sanctæ Trinitatis: cujus preces Deus exaudiens, destinavit ei tertium in gena. Per triennium autem vel amplius ante mortem ejus aliud pestilenticum apostema supervenit sibi in inguine, quod introrsus adeo computruit, quod fragmenta carnium plura frequenter ex eo traheret. [quibus tertium addipetit;] [Hujus apostematiæ reliquias in interioribus corporis sui reservavit usque ad mortem. Et ut paucis multa perstringam, omnibus generaliter infirmitatibus, quibus communiter homines gravari solent, laboravit, quas mirabili & inaudita a seculo patientia sufferebat, amore Domini nostri Iesu Christi pro se crucifixi, qui multo plura pro salute generis humani pertulerat.

[28] [rupturam in fronte & labio,] In quoque habebat fracturam, tendentem usque circa medietatem nasi; similiter & in inferiori labro & mento; qua nonnumquam adeo gravabatur ex coagulatione sanguinis in ea facta, quod perfecte loqui non poterat. Dexter oculus ejus omnino cæcus erat: sinister vero adeo debilis fuit quod non poterat materiale lumen sustinere vel videre: quare etiam non utebatur eo, neque per diem neque per noctem, sed continue in tenebris jacebat. [Si quando enim materiale lumen contingeret eam videre, quod altari quod erat in cellula ejus resplendebat, [visus impotentiam,] vel ob nimiam apertionem cortinæ lectuli ejus, sive propter amotionem asserum parietis ejusdem cellulæ suæ (quod factum fuit tempore incendii, de quo infra capitulo XVII, quo quasi tota civitas illa combusta fuit, ut per foramen parietis illius de domo auferretur, si eam incendium invasisset) statim, propter hujusmodi qualecumque lumen, oculi ejus vehementer cruentabant].

[29] Per decem & septem aut per decem & octo vel plures annos ante mortem suam, per annum patiebatur febrim e triduanam: quo facto interrogavit eam Angelus suus, [febrim tertianam, idque pro animabus Purgatorii.] an haberet affectum amplius eamdem febrem patiendi, & hoc ad liberationem amicorum suorum qui in purgatorio erant. Cumque ipsa paratam se fore usque ad mortem responderet, dixit Angelus, quod eam passura erat usque ad mortem, sic tamen quod per eam liberaret de purgatorio omnes usque ad nonum gradum consanguinitatis sibi attinentes & alios innumerabiles. [Dicebat quoque idem Angelus, quod omnes quos sic vel suis precibus de purgatorio liberaret, vel verbo exhortationis aut orationibus ad emendatiorem vitam reduceret, in futura vita sub ipsius protectione futuri essent, [interim pollet pleno sensis,] atque ipsa eis tamquam princeps & domina præesset]. Patiebatur igitur præfatas febres ita pœnaliter, quod nulli hominum comprehensibile erat aut effabile: quartanas quoque [& interdum quotidianas. Licet autem tantis gravaretur infirmitatibus, tam plenum tamen habebat sensum, rationem quoque tam vivacem & memoriam, quod cum multi etiam de longinquis partibus gratia devotionis aut consilii frequenter eam visitarent, raro tamen quis ab ea recederet, quin sanum consilium reportaret].

[30] [Non solum autem in spiritualibus sed etiam in corporalibus quasi per medicinalia, [& gratia sanitatum,] quæ nescio unde didicerat, multis subveniebat: multasque feminas, partu gravatas & periclitatas, consiliis suis relevabat. Inter hæc autem non inflabatur, nec magni aliquid de se vel sua in presenti statu vel futuro gloria præsumebat; [cum fructu se visitantium.] sed in humilitate gressum mentis figens, patientissime quoque omnia ex caritate ferens, quasi post hanc vitam purgatorium adhuc passura esset, valde timebat. Tantam apud Dominum obtinuerat gratiam, quod, sicut domestici ejus ex ore ipsius referebant, Angeli sancti numerare solebant eorum vestigia, qui causa devotionis eam visitabant. Quapropter cum visitantes eam nonnumquam hac de causa se causarentur lassari, illa consolans eos hortabatur ne super hac fatigatione dolerent, propter causam prædictam.]

CAP. VIII

[31] Instante quadam vice sacro Quadragesimali tempore, cum feria tertia ante f caput jejunii, secundum morem temporis illius, auditu perciperet homines circa cellam suam in platea lusibus & dissolutionibus vacare; orabat Dominum, ut, [novum in crure dolorē impetrat.] si sibi bene placitum foret de ea, vel ipse ea quæ patiebatur circa ipsam operaretur; hoc sibi per signum aliquod novæ ægritudinis ostendere dignaretur. Quam orationem ejus Dominus exaudiens, tradidit ei novam quamdam molestiam in uno crurium ejus; cujus incommodo adeo vexata fuit usque ad proximum tunc Pascha, quod conscia propriæ infirmitatis, non audebat amplius postulare augmentum suarum infirmitatum. Solita tamen erat dicere in quotidianis infirmitatibus suis, quod adhuc eas vellet continuare libenter per quadraginta annos, imo usque ad finem mundi, pro conversione cujuslibet peccatoris, aut pro liberatione cujuscumque animæ de purgato rio.

ANNOTATA.

a Florem seu cremorem lactis alii vocant, pinguiorem ejus substantiam, recenti lacti aliquantum consistenti supernatantem, Francis Creme, hic Crema.

b Ita MS. vereor ut satis sincera lectio sit: videtur autem nomen esse detortum a Centauria, quam botanici nostri corrupte Santorie, Centorie & Cintorie appellant, estque tantæ efficaciæ herba ad leniendos membrorum internorum externorumque dolores, sananda vulnera &c, ut sint qui putent ipsam esse famosam illum Poëtarum Panacen, & a Germanis appelletur Thausent gulden-kraus, herba mille florenorum, quasi nullo satis pretio æstimanda.

c Vita Belgica itemque posterior Vita vultari agnomine eum vocant, Godefridum Sonder-dank, ex eo quod pro curatione dicentibus, Grooten dank, Magnas gratias; in more haberet respondere Sonder-dank, Absque gratiis. Transiit autem cognomentum ad ejus filium VVilhelmum, de quo infra in appendice ad hanc Vitam, & in Prologo ad Vitam posteriorem fit mentio, ut qui fuerit Virgini devotißimus.

d Margarita Philippi Audacis Burgundiæ Ducis filia, VVilhelmo VI, per mortem Mariæ Francicæ viduo, nupta anno 1395, eidem sub annum 1417 extincto haud diu superstes fuit.

e MS. Quartanam. Sed apparet ex num. 19 supra, & ex mox infra sequentibus sphalma esse liberarii. Tertianam habet Vita Belg. ex qua hoc mendum correximus.

f Ab Italis hæc accepta locutio; sic etiam illis capo d'anno dicitur, initium anni.

CAPUT IV.
Quid occasione matris ac patris sui pertulerit Liduina. Tempus mortis suæ a pio Sacerdote intelligit, eique vicissim indicat quando sit moriturus.

CAP. IX

[32] Transactis ab exordio ægritudinis suæ octo annis, scilicet anno Domini millesimo quadringentesimo tertio, [Morituræ matri omnia sua merito offert,] mater ejus Petronilla ægritudinem incidit, de qua & mortua est. Cum igitur morti appropinquans conquereretur se minus juste vixisse, diceret tamen se libenter velle mori, in tantum quod nollet ne minimum quidem vermiculum pro se mori, ut ex hoc ipsa mortem evaderet; petiit ipsa a filia sua, quatenus ipsa meritis & intercessionibus suis sibi post mortem subveniret. Quo audito filia compuncta, & matris cordialiter compassa, hortataque eam ut flagellum Domini patienter ferret, & mortem; obtulit & tradidit atque resignavit eidem, pro subventione ejusdem, quidquid vsque tunc in virtutum exercitiis & laboribus ac tolerantia patientiæ meriti consecuta fuisset. Quod cum mater ejus gratanter accepisset, ipsa videns, vel potius putans, [& quasi damnum restauratura cingulo cilicino induitur:] se evacuatam omnibus operibus bonis quæ prius habere poterat, accinxit se quodam cingulo cilicino, trium pollicum latitudinem habente, quasi ad inchoandam novam pœnitentiam. Quo post aliquot annos, propter humores hydropicos, corpus ejus & cutem penetrantes, satis attrito & ideo deposito; alio rursum, & successive pluribus aliis, prioribus putrefactis atque rejectis, accingitur; donec cum ultimo eorum de hac vita migraret.

[33] [de quo mira quædam memorātur:] [Horum unum, sicut infra dicetur capitulo XXIX, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, cum posita apud infernum videret Ioannem Angeli de Dordraco, quondam Curatum ecclesiæ Schiedammensis, in tormentis; præ terrore & angustiis quas ibidem patiebatur, a corpore ejus crepuit; non in vinculis ligaturæ, sed in medio & in integro loco. Ultimum vero, a D. Ioanne Walteri Confessore suo comparatum, quo fere per triennium accincta fuerat, post mortem ejus solutum quidem a corpore, sed integrum ex omni parte & in vinculis ligaturæ, miraculose apud eam repertum est. a De his cingulis in singulorum locis dicetur] Utebatur etiam ad tempus camisiis laneis, a sororibus tertii Ordinis sibi factis, quarum manicis vestiri solebant brachia ejus, interiori vero parte anteriora corporis ejus operiri, posterior autem pars in cervice & colle ejus relinqui. b

CAP. X

[34] Post mortem autem matris suæ, relicta sibi ab ea c clenodia argentea & alia quælibet utensilia, propter necessitatem, [matris clenodia distribuit in pauperes,] valde minus condigno pretio vendidit; pretiumque pecuniæ inde sumptum tam large pauperibus erogabat, quod ad extremam paupertatem devenit. Nam quamdiu poterat, utebatur quidem lecto de plumis; sed cum per multitudinem vulnerum eumdem ferre non posset, eo quod, consumpto pulvinari plumarum tegumento, eædem plumæ adhærentes indurarentur in vulneribus ejus; ablato lecto, jacebat ad tempus super nuda stramina; & etiam per triennium nudo dorso super durum d asserem de fundo vasis sumptum. [sustinet acerrimum frigus.] In illa quoque valida & asperrima hieme, quæ circa annum Domini millesimum quadringentesimum octavum in tantum invaluit, quod multorum præcedentium & sequentium annorum hiemes, tam temporis longitudine quam frigoris acerbitate, excederet; ex vehementi nimis frigore & nuditate, frequenter in tantum obriguit, membraque adeo nigrescebant, quod quasi truncus emortuus sine sensu & congelatus videretur: oculorum quoque ejus lacrymæ ex gelu in glaciem stringebantur, adeo quod videre non poterat nisi mediante igne resolverentur: aliaque quamplurima incommoda patiebatur, ob quæ, nisi Auctor naturæ supernaturaliter eam rexisset & gubernasset atque aliter de ea disposuisset, indubitanter mortua fuisset.

[35] In quibus omnibus & hujusmodi multis necessitatibus, cum ipsa juxta vocem Apostoli pauperum semper memor esset, adeo quod, per subtractionem propriorum necessariorum, eorum necessitatibus succurreret; divites tamen hujus seculi & qui in deliciis ac opibus suis gloriabantur ejus penitus obliviscebantur. [Heb. 13, 2] [Ad eam in visu cognitam,] Eo tempore inter multos religiosos Patres, gratiæ spiritualis expertos, affectu caritatis familiaris ei erat venerabilis Pater D. Woremboldus e, quondam Confessor & Rector Sororum tertii Ordinis ad S. Cæciliam in Trajecto [qui etiam pro cordis sui puritate crebris divinarum revelationum consolationibus ferebatur visitari. Ad hujus autem Patris notitiam non humano indicio pervenerat, sed divina revelatione]. Nam cum ipsa, circa medietatem fere temporis ægritudinis suæ, in festivitate Dominicæ Annuntiationis & Incarnationis, ad cælestium contemplationem raperetur; contigit eumdem D. Weremboldum eadem hora ad eadem similiter rapi: atque ex hac simul & semel utrique facta contemplatione, mutuam cognitionem, quam prius non habebant, conceperunt.

[36] [accedens D. Woremboldus,] Unde & idem venerabilis Pater, cupiens eam etiam corporaliter agnoscere & videre, quam ita in spiritu cognoverat; ingressus ad eam, oculoque cordialis compassionis intuitus calamitatem ejus, primo quidem dedit ei triginta circiter grossos pro duobus linteaminibus emendis; ac deinde ingressus ecclesiam, conscenso ambone, in sermone quem loquebatur ad populum, gravibus increpationibus tenaciam & immisericordiam eorum castigavit; utpote qui de sua abundantia tali creaturæ Dei, in tanta necessitate degenti non subvenirent. [intelligit se usque ad Pentecosten victurum,] Et merito: probata namque virtus corripit insipientes. Hic igitur reverendus Pater, transacto fere medio tempore ægritudinis hujus sacræ Virginis, ingressus ad eam, cum inter cetera mutua colloquia diceret, sibi ante Pascha divinitus quodammodo revelatum, quasi ante idem Pascha transiturus esset de hoc mundo ad Patrem. Illa e diverso respondit, expectandum sibi potius fore usque ad futuram Pentecosten [quodque ipse eam post Pascha esset visitaturus. Quod quia verum fuit rerum postea probavit eventus: nam obiit in vigilia Pentecostes.]

[37] [prædicitque ipsi passionis suæ tempus dimidium superesse.] Deinde cum ipsa conquereretur se gravari ex prolixitate infirmitarum suarum, ille respondit, oportere eam adhuc earumdem patientem tolerantiam amplexari, eo quod forsan medium temporis earum implesset. Et quidem hoc ita utrimque contigit futurum, prout rei postea probavit eventus. Dicebat autem eam in cælestibus fundamentum valde latum & amplum collocasse, cujus structura superædificanda brevi tempore non poterat consummari. [Defunctus autem prædictus venerabilis Pater post novem fere dies, dilatus est ab f aspectu gloriæ divinæ faciei, sicut huic Virgini revelatum fuit] Qui cum adhuc ægrotaret, Sorores quædam de Schiedam in Vigilia Pentecostes ad hanc ingressæ Virginem, dicebant se velle transire Trajectum, ad visitandum Patrem suum sic ægrotantem. Quibus illa respondit, quod quantocyus properarent, si eum vellent videre viventem. Cum ergo de vespere g Trajectum intrarent, audiebant solenniter pulsari campanas, pro exequiis illius quem venerant visitare.

CAP. XI

[38] Pater quoque hujus sacræ Virginis, Petrus præfatus, ad tantam, sicut prædictum est, [Patri Sanctæ, inopiam fortiter toleranti,] inopiam pervenerat, quod ut sibi vitæ necessaria procuraret, seipsum ad custodiendas nocturnas vigilias civitatis Schiedammensis pretio qualicumque exposuerat: non enim volebat eleemosynas filiæ devorare, quas dicebat esse peccata hominum; sed potius ut ipsa eas in pios usus expenderet. [Vnde & in prædicta valida hieme, de qua in præcedenti Capitulo dictum est, adeo aggravatus fuit hujusmodi vigiliis, quod contractionem majoris pedicæ h dexteri pedis sui ex frigore reportavit.] Quo tempore intravit prædictam civitatem præfatus Dux Wilhelmus, Comes Hollandiæ, cum uxore sua Domina Margareta Comitissa & alia multa comitiva: qui Dux, comperta paupertate ejus, compassione motus propter reverentiam sanctitatis filiæ ipsius, jussit ei [ut, quantum sibi sufficere putaret, pro annuis expensis & necessitatibus, fiducialiter peteret ab eo. Cum igitur ille simpliciter postulasset] duodecim coronatos Franciæ; [Dux ipse miratus modestiam petentis, [Dux Wilhelmus sustentationem concedit;] postulatos coronatos jussit ei] singulis annis dari; [asserens se etiam paratum ad duplicandum eos,] ne tantæ necessitati subjaceret vel miseriæ. [Et primo quidem fideliter, successu vero temporis tepidius dati sunt ei.]

[39] [incendium circa se ortum] Cum autem post mortem matris ipsius sanctæ Virginis, pater ejus adhuc vigilias civitatis perageret; quadam vice absente patre de vespere, frater ejus (qui & ipse post patrem vigilias noctis in civitate observabat) posuerat candelam ardentem secus caput lectuli ejus, in eminentiori loco anguli. Quæ decidens in stramina, cum magnam partem straminum, in quibus jacebat, combussisset, ipsa Virgine suis devotionibus & exercitiis facie tecta intendente; cum crepitantibus incendiis ad se reversa, apertis oculis in medio ignis positam se cerneret, nec adesse qui extingueret, manu sinistra omne incendium excussit extinxitque, [illæsa ipsa restinguit.] absque tamen læsura manus ejusdem, admirantibus cunctis, qui mane facto ad eam ingressi, ex combusto pulvinari & lecto i videbant quæ facta fuerant, ipsam vero in nullo læsam. Quamvis hic mentio lecti fiat, cum tamen supra dictum sit non eam in lecto sed in straminibus jacuisse, non ipsa hoc lecto utebatur, sed vel filius vel filia fratris ejus, qui ei diu noctuque successu temporis serviebant; ipsa vero circa lectum in straminibus jacebat.]

[40] [senem patrem in obeundis ecclesiis assiduum,] [Igitur præfatus Petrus, pater hujus Virginis, mediante eleemosyna a prædicto Duce Wilhelmo sibi concessa obtento victu & vestitu, iisque contentus, desertis vigiliis frequentabat ecclesiam, ceterisque suis devotionalibus prout poterat intendebat: quod cernens sathanas & ejus devotioni invidens, commenta nequitiæ suæ illi parabat. Cum enim jam præ senio tantæ debilitatis effectus fuisset, quod vix incedere valeret, quin ob modicam occasionem cadendo frequenter læsus rediret domum; ita tamen ferventer visitabat ecclesias, quamvis contra voluntatem filiæ propter frequentes hujusmodi lapsus & læsuras, quasi ætatem adhuc juventutis & adolescentiæ perageret. Quadam igitur vigilia Pentecostes, reclamante filia, egressus est ut transiret ad Vesperas: & ecce obviam habuit diabolum, in hominis specie sibi noti, qui invitabat eum ut paululum pariter irent spatiatum extra civitatem, quasi satis tempestive adhuc venturi essent ad Vesperas. [a dæmone in fossam proturbatum audiens,] Cumque ille vere crederet eum esse hominem, nec adverteret diaboli nequitiam, consentiretque ei; venerunt simul extra portam civitatis, ad locum qui dicitur k Damlaan. Et ecce subito diabolus irruens, in eum, ipso nec vidente nec sentiente, projecit eum in fossam & disparuit. Ubi cum mergi inciperet, contigit quemdam aurigam sibi notum, præter consuetudinem suam cum curru per eamdem viam de agro redire ad civitatem: [vehementer consternatur.] qui videns Petrum in fossa jacentem, & sibi ipsi in nullo subvenire valentem, extractum & currui impositum vexit in civitatem; statimque cunctorum aures percelluit rumor, quasi Petrus esset submersus & mortuus. Quæ fama cum ad aures quoque filiæ pervenisset, in tantum conturbata fuit, quod semper hanc vigiliam Pentecostes, ob miseriam patris, in memoria habuit.]

CAP. XII

Hæc igitur & valde breviter, imo quasi nulla in comparatione omnium quæ corporaliter passa est, dicta sunt simpliciter: [quæ quanti ponderis sunt, [Tot ejue afflictionibus] qui poterit, attendat.] Nunc vero ad considerationem spiritualium charismatum, quibus eam Dominus, Deus & sponsus suus, ungere dignatus est, [& tribulationes ejus lenire præ participibus suis, quemadmodum eam præ illis flagellavit, pauca nihilo minus & vere valde pauca de innumerabilibus colligendo,] transeamus. Sed ad hæc enarranda quis idoneus? [respondit consolationū multitudo.] Initium tamen spiritualium ejus consolationum erat in exercitio Dominicæ Passionis & in sacra Dominici Corporis communione. [Nam ne in tantis tribulationibus infirmitatum suarum præ impatientia deficeret, pius Dominus, verus paraclitus & mœrentium consolator, multifarie multisque modis, diversis videlicet consolationibus divinarum revelationum, quasi lævigativis unguentis, die noctuque dignatus est eam reficere; ut sicut scriptum est, secundum multitudinem dolorum quæ erant in corpore ejus, etiam consolationes divinæ lætificarent animam ejus.] [Ps. 93, 19]

ANNOTATA.

a De hoc cingulo Michael d'Esne, Episcopus Tornacensis, in sua epitome Gallica Vitæ, sic loquitur sub finem. Servatur illud adhuc, (scilicet post initium hujus seculi quo scribebat) admirabili fragrans odoris suavitate. Equidem propriis manibus ipsum contrectavi, & cognovi experientia dæmones ipsum maximopere formidare.

b Quia scilicet, ad illam partem sub jacente componendam, attolli ipsa ne tantillum quidem poterat.

c Vox omnino Teutonica est Clenodia, & in genere quidem accipitur pro quacumque ex auro, argento, gemmis pretiosiori supellectile; in specie autem & propriißime pro mundo muliebri, ad rem vestiariam pertinente; dubites an kle-nood vestitui necessaria, an kleyn-nood cum kiliano, id est parva necessaria seu parum necessaria, etymologice exponi debeat. Vita 1 scribit Cleynodia.

d Vita Belg. pro assere de fundo dolii, notat corticem arboris, quæ lævis interius, haud paulo commodius excipere ægrum corpus potuit: fortaßis uterque cubandi modus succeßive valuit.

e Woremboldus, Hic videtur esse Magnus ille multarum devotarum congregationum utriusque sexus propagator Dominus Wermoldus de Buschoep, laudatus in Chronici Hildescheim. l. 1 cap. 40. superest autem etiamnum Vltrajecti murorum ac nomine tenus monasterium S. Ceciliæ, cujus dicitur fuisse Confessarius. In Vita, additur quod fuerit Tertii Ordinis S. Francisci generalis minister, & scribitur Werenboldus.

f Ita MS. in autographo fortasse fuit, delatus est ad aspectum &c. sensu plane contrario & magis verosimili, alias enim videtur dicendum fuisse, quomodo Liduina conata fuerit ingressum ad gloriam ei maturare.

g Expeditas valde fuisse oportet, quæ decem circiter Hollandicarum leucarum iter uno die confecerint, mane Scheidamo egressæ.

h Qui pedicam pro halluce vel calcaneo dixerit hactenus alium non reperi.

i Vita 1. Ante eam erat lectus parvulus quem ipsa non attingebat, sed eam visitantes super eum sedebant.

k Ita etiam locum appellat Kempensis, nomine ex laan (quod, Kiliano teste, Frisiis, Geldris, Hollandis vicum diverticulumve significat) & dam composito, quasi dicas Vicum-dammi. Is modo, deducta ad Occidentem latius urbe, intra mœnia continetur, & simpliciter Dammus, sive den Dam appellatur, quem fossa non magna pervadit.

CAPUT V.
Initium & modus divinarum consolationum & raptuum S. Liduinæ.

[42] Transactis itaque tribus vel quatuor annis ab exordio infirmitatum suarum, [Primi triennii infirmitates molestissime ferens;] cum adhuc more ceterorum infirmorum potius sanitatem corporis affectaret, quam ita languere, & super præsentibus tribulationibus nonnumquam murmuraret; videndo quoque consodales puellas, quæ gratia visitationis interdum ad eam intrabant, sanas & incolumes atque gaudentes, se autem languere; ab hinc adeo nonnumquam dolebat, quod etiam amarissime fleret, nec aliquam consolationem a quocumque posset admittere. Ingressus ad eam Confessor suus D. Ioannes Pot, qui eam bina pro tunc vice per annum communicare consueverat; cum nec ipse eam quibuscumque consolationibus posset inducere, ut ab hujusmodi se lacrymis & doloribus temperaret; [docetur solatium petere ex Dominica Passione:] suasit ei ut se divinæ voluntati conformaret, & in Dominica passione se exercitaret; spondens quod ea mediante faciliter consolationem reciperet. Sciscitata igitur modum hujusmodi exercitationis, & ab eodem Sacerdote modo accepto, cum se secundum traditum modum exercitare vellet, nec farinam Propheticam eidem inesse gustaret, quasi mors in olla fuisset, irruente statim fastidio, quidquid acceptaverat, a corde, quod est meditationum sedes, abiecit.

[43] [quod primo difficile,] Deinde cum ille [quemadmodum B. Hieronymus dicit, Labor improbus vincit omnia] eam hortaretur ut sibi ipsi aliquam violentiam in his faceret, qua fastidium hoc superare posset, illaque suadenti consentiret; tandem per violentiam inducta consuetudo successu temporis tantam ei generavit suavitatem, quod dicebat, quia si per unam salutationem Angelicam potuisset sanitatem corporis recuperare, [deinde usu factum est ei facillimum.] non tamen fecisset aut optasset. Unde & suavitate Dominicæ Passionis illecta, historiam ejusdem Passionis, secundum modum septem Horarum Canonicarum in septem partes divisam, statutis temporibus diu noctuque cogitando retractabat: in cujus exercitiis, sicut dictum est, tanta suavitate replebatur & gaudio, ut jam non ipsa, sed ille cujus Passionem recogitabat, versa vice videretur sustinere, quæ ipsa hactenus videbatur pati. [Mat. 10, 20] [Et vere sic erat. Nam quemadmodum ipse ait, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis: ita & de eodem scriptum est, Agnus qui occisus est ab origine mundi, id est, ab iis & pro iis qui fuerunt ab origine mundi. [Ap. 5, 12] De hoc quoque supra dictum est in Capitulo V, & infra dicetur in Capitulo XIV de statu raptuum ejus. In quibus exercitiis Dominicæ Passionis & ceteris orationibus suis tam indeclinabilem & infallibilem quodammodo consuetudinem acquisierat, quod quemadmodum per horologium, ita & ipsa per eadem certitudinaliter discerneret nocturno tēpore.]

[44] [similiter Communicare utiliter docta,] Eodem quoque tempore præfatæ ariditatis suæ, cum eam idem Sacerdos communicaturus esset, ostendens ei sacram & incontaminatam Hostiam, inculcabat ei seriose satis & affectuose, quatenus aspiceret & susciperet eum, quem in manu tenebat; sciens pro certo quod ille foret Dominus Deus & Creator suus, qui pro ipsa fuerat incarnatus & passus & mortuus, quodque omnem quam patiebatur tribulationem copiose esset remuneraturus: quibus illa verbis adeo compuncta fuit, & quasi quibusdam igniferis amatoriis jaculis vulnerata, quod, quemadmodum prius præ dolore cordis & impatientia, ita & nunc per quindenam fere vel amplius non poterat abstinere a lacrymis compunctionis & amoris, [deplorat priorem suam impatientiam:] dolens & flens pro cæcitate præterita & stoliditate, in qua ita impatiens fuerat: in tantum quod nec matris nec cujuscumque consolationem admittere poterat, nec saltem causas lacrymarum indicare. Ex hinc jam cœpit frequentibus consolationibus, licet non per raptum contemplationis, divinitus tamen refoveri; nec tamen interrogantibus valebat causam tantarum lacrymarum suarum patefacere. Utebatur autem per divinam dispensationem hujusmodi consolationibus octo ferme annis, antequam extra sensus corporeos extatice rapi inciperet.

[45] [& duobus hisce mediis] [His igitur duobus, id est, Dominici Corporis sacra communione & ejusdem Passionis exercitatione, quasi duobus quibusdam brachiis amorosis amplexata pro parte Dilectum, per patientiæ ejus imitationem; ex hinc fiducialiter dicere poterat, quod in amoris Canticis sponsæ voce dicitur; Fasciculus myrrhæ Dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. [Can. 1, 12] Nam quia more myrrhæ, quæ mortuorum cadavera præservat a putrefactione, ita & ipsa se virtute hujusmodi sacræ Communionis & exercitationis Dominicæ Passionis ab impatientia & murmure, quibus spiritualiter corrumpi poterat, sanari sentiebat; non immerito eadem, tamquam efficacissima suæ ægritudinis medicamina, secum deferre & commorari in cordis hospitio curabat.]

CAP. XIII

[46] [Cum igitur secundum mensuram divinarum consolationum, [ad summam proficiens tolerantiam] proportionaliter etiam in patienti tolerantia, imo & in amore adversitatum proficeret; ad eum usque gradum divina miseratione perducta est, ut de illorum numero fieri mereretur, de quibus fortissimus in tribulationibus & excellentissimus cælestium contemplator Apostolus Paulus ait; Sive sobrii sumus, vobis: sive mente excedimus, Deo.] [2 Cor. 5, 13] Rapiebatur enim in extasi & excessu mentis, [cœpit frui divinis raptibus,] sed non erat in ejus raptu rara hora vel brevis mora. Cum enim die quadam ingressus esset ad eam Religiosus quidam; interroganti eam super statu suo & super patientia tribulationum suarum, respondit sese excessive satis & super vires suas gravari, ita ut facile deficere posset, nisi pius Dominus eam baculo consolationis suæ sustentaret. Dicebat autem se quasi omni nocte, per longum spatium temporis, videlicet, interdum unius horæ interdum plus vel minus, rapi ad cælestia: quorum deliciis adeo reficiebatur, quod non solum tolerabilis, sed etiam delectabilis sibi foret amarissima, quam patiebatur, amaritudo.

[47] [etiam ad loca diversa:] Rapiebatur autem & ad diversa loca, scilicet ad gaudia regni cælestis & paradisi, ad purgatoria quoque loca & infernalia, ut videret & videndo compateretur, compatiendo quoque pœnitentiam ageret pro iis, qui ope ejus indigebant. Ad diversa etiam loca orbis terrarum rapiebatur, loca videlicet Terræ-sanctȩ, Urbis Romæ, & ad alia plura loca sacra & monasteria, ut Reliquias Sanctorum illic constitutas devotionis affectu visitaret: nec solum unum aut duos vel tres, sed fere viginti quatuor annos, & quasi omni nocte, in his raptibus continuavit. Certis tamen ex causis aliquoties hujusmodi ad divina raptibus carebat, sicut infra dicetur capitulo XXVI & XXVII. a [Quorum raptuum occasione cognoscebat multas etiam ecclesias & monasteria, dispositionem & modum structuræ earum; personas quoque religiosas, quas numquam ante viderat, etiam nominatim cognoscebat, & qualia circa eas divinitus acta fuerant, aliis nonnumquam referebat. Quod ut clarius pateat, aliqua referam, quæ ab iis quibus & de quibus eadem dixerat, percepi.]

[48] [quo fiebat ut multa absentia sciret.] [Priori cuidam aliquando dixerat, quod ita cognoscebat monasterium ipsius & ecclesiam sicut ipse. Eidem quoque quadam vice dicebat, quod ipsa per noctem, dormientibus Fratribus, solebat visitare monasterium ipsius & dormitorium; quodque fere per singulorum Fratrum lectos singulos Angelos sanctos stantes videbat. Erat quidam juvenis Henricus nomine, de Haga b oppido Hollandiæ, quem ipsa corporaliter numquam viderat, qui divina gratia inspiratus, nescientibus parentibus, habitum sanctæ religionis in monasterio Carthusiensium c prope Diest susceperat: cujus pater, Wilhelmus nomine, nesciens quid circa filium suum factum fuerat, ingressus domum hujus Virginis, audivit eam se ex nomine & cognomine reverenter satis vocantem, prospera filio suo imprecantem, ac super iis quȩ divinitus circa eumdē filium ejus facta fuerant quodammodo congaudentē. Super quo ille admiratus, cū eam interrogasset causā hujus congratulationis, illa stuporem stupori ejus superaddens, respondit, eum in supradicto monasterio sanctȩ religionis habitum induisse. Hoc ego ipse ab ejusdem Fr. Henrici ore precepi. Erat alius Religiosus, natione Dordracensis, professus in d Eemsteyn, quem vice quadam cellulam Virginis hujus ingressum, ipsa Virgo gratiose satis & ex proprio nomine salutavit; cum eum, licet prius semel vidisset, nunc tamen corporaliter non videbat. Super quo ille admiratus, cum eam interrogasset, unde se adesse nosset; illa simpliciter: Quia Dominus donavit hoc. Istud ego similiter ab ore ejusdem Religiosi audivi.]

[49] [ducebatur autem illuc ab Angelo suo,] [Cum autem, sicut dictum est, ad talia loca raperetur, complebatur in ea divinitus quod Moysi & filiis Israel, ex Ægypto ad Terram promissionis properantibus, a Domino dictum est: Ecce ego mitto Angelum, qui præcedat te & custodiat semper, & sit ductor itineris tui]. [Ex. 23, 20] Visitabatur enim sæpissime & tangebatur ab Angelo suo sancto, quem ita personaliter cognoscebat, sicut amicus amicum suum. Similiter cognoscebat Confessorum suorum Angelos, aliorumque familiarium suorum & multorum hominum. Apparebat autem idem Angelus diversimode, & interdum in forma viri pulcherrimi, semper autem in magna claritate. Nonnumquam claritas illa tanta erat, quod si mille soles invicem lucerent in virtute sua, non tamen possent æquiparari vel assimilari claritati ejusdem Angeli. Interdum vero minor erat hæc claritas: [quo utebatur familiariter,] semper tamen præferebat in fronte vexillum Dominicæ Crucis, ne ab angelo sathanæ, qui sibi frequenter apparebat transfiguratus in Angelum lucis, deciperetur. Si vero propter frequentiam visitantium se aliquando turbabatur, & ob præsentiam atque attactum quorumlibet hominum inhonestorum puritas ejus, [etiam ad labeculas quasdam expiandas.] ut assolet, maculabatur; propter hujusmodi qualescumque maculas & inquietudinem, privabatur Angelicis visionibus & raptibus divinis. [Interdum etiam, si spiritualibus quibusdam atque solius divinitatis oculo aut Angelico cognitis defectibus, qui apud homines defectus non sunt, occulte gravabatur, & earumdem occasione a consuetis raptibus eam impediri necesse erat; de eisdem Angelo sancto ductori suo confitebatur, sicque purgata ab eodem, ipso precedente, ad quæ ducebatur loca, sequendo procedebat.]

[50] [corpore interim velut exanimi remanente;] Quando ergo primo rapiebatur, in illa indicibili nobis separatione spiritus ab animali corporis vigore, tantam circa vitalia pectoris & corporis sentiebat angustiam, quod vix prævalens trahere anhelitum, putabat se morituram: postea autem in hujusmodi raptibus propter consuetudinē assuefacta, non sentiebat tales augustias. Et cum spiritus ejus ad prædicta loca raperetur, corpus ejus quasi mortuum & exanime remanebat in lectulo, adeo quod siquis illud tetigisset, ipsa non sensisset. Deinde Angelus nonnumquam apprehensa manu ejus, primo ducebat eam ad altare chori Beatæ Virginis ecclesiæ Schiedammensis: ubi cum orasset aut Beatam Virginem salutasset, statim post orationem ducebat eam versus Orientem, per amœna loca, rosarum & liliorū ac aromatum atq; [quandoque per loca amœnissima rapiebatur,] omni genere florum consita & respersa. Quibus locis cum appropinquasset, & ut ea ingrederetur ab Angelo invitaretur, illaque propter eorumdem reverentiam non auderet intrare, scilicet ne eadem pedibus conculcaret; tandē illo affirmante quod a se non forent conculcanda; illa, sicut admonebatur & invitabatur ingrediens, præcedentem quocumq; ibat sequebatur. Interdum autem iidem flores rosarum & liliorum tantæ altitudinis erant & densitatis, quod dum ipsa quodammodo causaretur se eos non posse penetrare, apprehensam eam [sicut quondam Habacuc Prophetam] Angelus transferebat per eosdem, & transponebat in eum ad quem pergebantlo cum.

CAP. XIV

[51] [Beatus Apostolus Paulus, loquens de raptibus contemplationis suæ, ad tertium cælum & in paradisū, quāvis asseveret se audivisse arcana verba quæ non licet homini loqui; affirmat tamen se nescire, utrū in corpore vel extra corpus ad eadē raptus sit: hȩc autem Virgo sancta, [& ad loca sacra etiam corporaliter;] quæ etsi præ invaletudine incedere in oculis hominū nequibat, diversis tamen modis quodammodo certificari meruit, quod] etiam corporaliter ad diversa loca rapi meruit. [2 Cor. 12, 4] Dicebat autem quod ita sicut jacebat in lectulo sive straminibus, præ vehementia mentalis elevationis, etiam cum ipso lectulo & corpore nonnumquam ultra solarium cellulæ, in qua jacebat, sursum elevabatur. In exercitiis quoque Dominicæ Passionis, interdum ab Angelo sancto etiam corpore rapi solebat ad loca illa Terræ sanctæ, [in quibus idem Salvator, nascendo, conversando, patiendo, sacramenta salutis humanæ operatus est. Ubi cum, sive in monte Calvariæ vel in aliis locis, ad oscula Dominicæ crucis aut vulnerum ejus admissa, pro refocillatione tribulationum suarum, fugeret mel de petra oleumq; de saxo durissimo; perventoque sive ad amplexus pedum Crucifixi, sive ad exspirationem sponsi sui crucifixi, exemplo illius commendabat spiritum suum in manus ejus: [ubi mirabilibus consolationibus fruita,] licet frequenter a vulneribus carnis, quia compassive conjuncta erat, transierit cum sponsa in amoris Cantico, ad penetranda per contemplationis raptum abyssalia foramina, in intima divinȩ petræ & cavernas materiȩ, id est, profundissimas divinorum invisibilium theorias; ita quod præ abundantia suavitatis spiritualium charismatum, a sensu pœnarum corporalium penitus deficiens, dicere posset cum Sponsa; Ego dormio, per soporationem & defectum corporalium dolorum, quibus gravari solita eram: & cor meum vigilat, in cognitione & gustu ineffabilium occultarum divinarum suavitatum.] [Cant. 2, 14, Cant. 5, 2]

[52] [Tantis interim novis infirmitatibus divinitus flagellabatur, [varias inde læsiones reportat,] ut etiam] aliquando reversa ab illis osculis Dominicæ crucis aut vulnerum ejus, in labiis suis impressa quædam ulcera reportaret: [quatenus non solum secundum multitudinem doloris in corde suo, divinæ consolationes lætificarent animam ejus; sed etiam secundum multitudinem divinarum consolationum, tribulationes quoque ejus & flagella contristarent eam & humiliarent.] Tunc ait Angelus ei, Hæc ulcera propterea in corpore tuo suscepisti, ut scias te etiam in corpore fore raptam. Alia quoque vice, cum supradicta transiret amœnissima loca, accidit quod præ lubricitate qualicumque (quæ ibi forsitan erat) gressum figere non valens, lapsum pedis dextri (quem & se corporaliter sensisse dicebat) pateretur, & ex ipso lapsu pedis ejusdem divaricationem tantam, ut in exteriori talo inflationem & denigrationem ac dolorem reportaret, quod pluribus diebus ex eo torqueretur. Similiter cum quadam vice rapta fuisset ad urbis Romæ loca sancta, atque inter visitandum ecclesias quasdam principales ambularet inter arbusta & spineta, &, ut moris est per similia euntibus corporaliter, hinc inde brachia quodammodo ventilando, incederet; susceptam ex iisdem arbustis spinam in digito reportavit: de cujus incommodis, sicut de aliis infirmitatibus suis, per biduum fere non modico querebatur se affligi dolore.

[53] [in testimonium veri raptus corporalis.] Propter has igitur corporales læsuras, quas sic reportabat, solita erat dicere secundum verbum Angeli, quod putabat se etiam raptam fuisse in corpore. Qualiter autem hoc fiebat, novit Angelus, qui hoc fieri in corpore testabatur, & in ejus testimonium læsuras corporales eam recepisse in raptibus ipsis perhibebat. Verosimiliter quoque videtur eam corporaliter raptam fuisse, quando sertum illud [florigerum,] de manu Beatæ Virginis capiti suo superpositum reportabat, de quo infra dicetur capitulo XVIII. Interdum quoque ipse Dominus noster Iesus Christus, cælestium civium vallatus agminibus, ingressus est in cellulam ejus; & quemadmodum Rex aut Imperator, cum Principibus suis, ad mensam se ordinate collocavit: ita ut ipse circa lectulum ejus, deinde ceteri in circuitu ejus, secundum ordinem suum, circa salvatorem Dominum se collocantes, celestibus eam & divinis epulis copiosissime reficiebant.

ANNOTATA.

a Addit Vita 1. Interdum propter visitationes hominum & eorumdem inquietudinem raptibus præfatis & Angelicis visitationibus privabatur: de eisdemque Angelo suo confitebatur, & ab eodem docebatur, quomodo & qualiter quotidianam confessionem suam faceret.

b Hollandorum Comitum olim, nunc Senatus Ordinum fœderatorum sedes, Haga est.

c Alias Diesthemium, & qua in collem assurgit, Distpargum sive Distbergum, Francorum Regum, Mosam transgressorum prima in Taxandria sedes regia, ut est, ostensum 1. Febr. ad Acta S. Sigeberti num. 9. Huic, mediæ leucæ intervallo ad Orientem, adiacet Zelhemium sive Saliorum vicus, in eoque Mons S. Ioannis Baptistæ, in monasterium Carthusianum erectus anno. 1328.

d Eemstein monasterium Ordinis Canonicorum Regularium, ut patet ex Chronici Hildesheimensis lib. 1 cap. 11. Nescimus an loci nomen adhuc supersit; quod castrum ad Emam sive Ameram sonat, & in Amersfordiæ territorio fuisse oportet, quia non longe ab ea urbe exortus fluviobus, Eem vulgo dictus, post paucas leucas absorbetur a vasto illo sinu maris, olim per cultißimas hic terras effusi, quod Australe nuncupant, per quod etiam iter compendiosius fuisse, ex VVindesheim in Eemstein euntibus fratribus, ex citato chronico apparet. In tabulis Geldriæ nunc notatur 'thuys ter Eem, id est, Domus ad Emam, insigne castrum.

CAPUT VI.
De cælesti claritate ac suaveolentia circa S. Liduinam; uberibus ejus in Natali Domini lactescentibus, virgaque ipsi e Paradiso delata.

CAP. XV

[54] [Venerabilis Doctor Hugo de S. Victore, in libro de a tribus diætis, loquens de spiritualibus charismatibus, [Deo per contemplationē unita,] quibus contemplativi non solum mentaliter, sed etiam corporaliter nonnumquam unguntur, sic dicit: Dum de intimo divinæ contemplationis secreto revertimur, quid nobiscum afferre poterimus? quid, inquam, nisi lucem de regione lucis portamus? Hoc enim & decens & necessarium est, ut cum de regione lucis venimus, ad fugandas tenebras nostras nobiscum lucem apportemus. Et quis scire poterit quod ibi fuerimus, si illuminati non redimus? Si vidimus Patris potentiam, apportemus nobiscum lucem timoris: si vidimus Filii sapientiam, apportemus lucem veritatis: si vidimus Spiritus sancti clementiam, apportemus lucem dilectionis. Potentia excitet torpentes ad timorem; sapientia, ignorantiæ tenebris excæcatos illuminet: clementia, caritatis calore frigidos inflammet. Hæc quidem Hugo.]

[55] [cælesti lumine etiam corporaliter circum funditur.] [Sed hæc quoties & qualiter mentaliter & corporaliter circa sacram hanc Virginem divinitus perficiebantur, quis novit? Excepta quippe mentali ejus illustratione, quam etiam magni & litterati viri, atque in spiritualibus studiis & exercitiis fundati & eruditi, qui cum ea frequenter locuti, ipsam non intelligentes, mirati sunt;] tanta sæpius diurno & nocturno tempore divina claritate, cum vel ab Angelo visitaretur, vel a supernorum contemplatione reverteretur, a condomesticis circumdari & circumfundi reperta est; quod eam videntes, vehementi timore perculsi, non audebant ei appropinquare. Cum enim semper in tenebris jaceret, eo quod materiale lumen oculis ejus infirmis intolerabile valde foret; divinum tamen lumen eisdem valde erat amabile & tolerabile: quo, etiam nocturno tempore, sæpius tam excellenter perfundebatur, quod cella ipsa, in qua decumbebat, plena materialibus luminaribus vel incendio putaretur. Quod cum aliquoties, etiam ipso anno obitus sui, videret filius fratris ejus Balduinus puer, qui ei die ac nocte in necessitatibus serviebat, turbatusque vellet aufugere; illa econtra territum consolabatur, ac ne timeret vel aufugeret hortabatur.

[56] [Divinam claritatem tam perspicue contemplata fuerat, [& Christum in carne conspicuum habet:] quod ab ea tantum distare dicebat plenitudinem hujus materialis solis, quantum minimus radius ejusdem solis, per cacumina montium transiens ad abdita vallum, differt a pleno lumine ejus. Non ergo mirum si divina claritate etiam corporaliter perfundebatur, quæ juxta vocem Apostoli, revelata facie gloriam Domini speculando, quotidie in eamdem imaginem transformabatur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.] [2 Cor. 3, 18] Prȩterea vice quadam, in festo Conceptionis B. Mariæ Virginis, apparuit ei Angelus Domini cum magna claritate, prædicens quod infra decimum septimum annum ægritudinum suarum, Salvatorem in carne corporalibus oculis esset visura: qui & postea, in die ante Vigiliam S. Thomæ Apostoli, de vespere, crucifixus & vivus illi apparuit, [cum magna claritate in specie hominis, in similitudine crucis qua inungūtur ægroti: qui & ab ea postulatus, in signum & testimonium præsentiæ suæ, Hostiam albam, paulo majorē iis quibus vulgus cōmunicatur, cum quinq; cicatricibus rubeis & sanguineis super lectum ejus reliquit. De hoc infra dicetur in Capitulo XXXIII de statu sacræ Communionis ejus.]

[57] bNec solum divina claritate solita erat sic circumfundi, sed & mirabili suavitate, [mira quoque sua veolentia.] cum vel ab Angelo sancto visitabatur aut tangebatur, vel cum a paradisiacis illis & cælestibus areolis & hortis ac apothecis revertebatur, tam ipsa quam cella ejus inventa est redolere: ita ut qui intrabant, putarent in eadem cella diversas species aromaticas fore reconditas. Qui suavissimus odor non solum in odoratu, sed etiam in gustu percipientium redundabat, [ita ut quasi gingiber vel gariofilos aut cynamomum comedissent, fortis quidam, [circa ipsam sentitur.] aut, ut vulgo dicitur, ardens sapor cum suavitate linguam & palatum quodammodo remorderet]. Et cum corpus ipsius Virginis vulneribus & hydropisi tumeret, ac vermibus (ut predictum est) scateret, pro fœtore abominando, qui potius exhalasset, fragrantia miræ suavitatis inde prodiit: & præcipue a manu, cum per eam ab Angelo sancto ad superna gaudia perducta & inde reducta fuisset. [Quis tam aromatici corporis præsentiam non totis præcordiis affectaret? quem hujus mundissimæ pariter & redolentissimæ carnis aspectus non delectaret? Hæc igitur de mentalibus & corporalibus raptibus ejus, ac de divinis charismatibus, per eosdem circa eam cælitus effusis, in generali dixisse sufficiat Nunc ad considerationem specialium transeamus.

CAP. XVI

[58] Anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo octavo, [Post incendium urbis] [nautæ quidam de Schiedam pro halecibus capiendis mare intraturi, more talibus consueto, cœnam magnam fecerunt cum sociis & amicis suis, in die sanctorum Frederici Episcopi & Martyris c & Arnulphi Confessoris, qua valedicerent eis. Peracta cœna, ignem, quo fuerant usi circa parietem canneum, sub modio taliter recondiderunt, quod de vespere (qui & Dominica erat) orto ex eis incendio circa undecimam horam, [vidua quædam Liduinæ cohabitans,] per reliquum noctis,] quasi tota civitas, cum ecclesia & domo Sororum ecclesiæ proxima, combusta est. Post hoc igitur incendium intrabat domum hujus Virginis, ut habitaret cum ea, quædam vidua boni testimonii, Catharina nomine: cui anno ante præfatum incendium quadam vice, per aliquot dies ante sacratissimam illam solennitatem Nativitatis Dominicæ, per visionem somni indicatum est, quod ejusdem Virginis ubera, in nocte tunc proximæ Nativitatis Dominicæ, lacte forent implenda, quodque ipsa Catharina vidua idem lac esset suctura. Quod cum vidua ipsa eidem Virgini retulisset, & illa in vera humilitate fundata, quod dicebatur latere malens, quodammodo negare niteretur; vidua eam super hoc corripuit, cur auderet negare, quod sibi ab Angelo sancto revelatum fuerat.

[59] Tunc Virgo necessitate compulsa, præcepit viduæ, [ex ea intelligit qualiter in natali Domini ubera ejus lactescerent,] quatenus ad gratiam tantam recipiendam se disponeret, admonens simul ut observaret tempus noctis Nativitatis Dominicæ sibi deputatum; quatenus, si sibi quod promissum fuerat ab Angelo contingeret, ipsa parata foret tantam gratiam recipere. [Adeo enim vidua hæc frequenter molesta erat Virgini, ad hoc videlicet ut scrutaretur vitam ipsius, quod eam sæpius impediebat a refectione panis cælestis: similiter & D. Ioannes Confessor ejus, & quamplures alii utriusque sexus: unde & Virgo in hoc ipso & aliis pluribus se illi plus quam volebat affabilem exhibebat, ut vel sic frequentia ejus carere posset.] Cum igitur ipsa vidua prædicta, secundum admonitionem Virginis, operam daret præparationi præfatæ; ecce in ipsa sacratissima Dominicæ Nativitatis nocte, Virgo in spiritu rapta, vidit innumerabilem multitudinem Virginum feminei sexus, (quibus, tamquam princeps & domina, adstitit Regina Virginum, sanctissima Dei Genitrix, perpetua virgo Maria) seque ad earumdem Virginum chorum admissam. Adstabat quoque Virginibus ipsis innumerabilis multitudo Angelorum sanctorum, veluti pedissequi & eunuchi, qui eisdem, tamquam cognata sibi virtute florentibus, devotum obsequium exhibebant.

[60] Instante igitur hora Dominicæ Nativitatis, vidit hæc Virgo omnium illarum virginum ubera, [D. Virgine cum choro virginum ipsi apparentibus,] similiter & sua, præ lactis abundantia intumescere, tantumque lactis habere, prout ab Angelo suo didicerat, quantum beata Virgo, quando Salvatorem peperit, in virgineis uberibus suis habuit, id est, ad similitudinem illius, omnium ubera lacte repleri, in signum quod omnes illæ Virgines ad lactandum Dominum erant aptæ. Tamque inenarrabilis erat ibi gloria; ut ipsa testabatur, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; ita quod nec lingua exprimi, nec littera scribi posset. Interim vidua, ingressa cellulam Virginis, [ex iisque lac sugit.] admonet eam præfatæ promissionis: Virgo manu ubera fricat, tantaque suavitate ex abundantia lactis, quod trino labiorum tractu suxerat, vidua satiata est; quod, nisi Virgo jussisset, pluribus diebus faciliter & absque fastidio & desiderio comedendi a cibo corporali abstinuisset. [Hoc quidem anno millesimo quadringentesimo vigesimo septimo contigit. Post hæc alio quodam anno, Virgo eamdem gratiam & eodem modo acceperat, obtinueratque ab Angelo suo, quod Confessarius suus lac sugeret: sed dum ille propter solennitatem intrasset ecclesiam, sicut horam statutam non servavit, sic nec gratiam promissam gustavit. Alio quoque similiter anno vel duobus, Virgo visionem eamdem & contemplationem habuit, & lac in uberibus: sed, sicut anno præcedenti, ita & istis nemo suxit.]

[61] [Incendium prædictum ipsa præviderat:] [Constat autem, Virginem hanc præfatum incendium longe ante scivisse, eo quod priusquam contingeret provisionem asserum fieri jusserat, quibus, ut aiebat, si subitum incendium oriretur, ipsam exportare & trans fossatum, quod extra posticum domus suæ erat, transferre possent d: certumque habent plures homines prædictæ civitatis, incendium propter peccata quorumdam hominum contigisse. Inter quos erat quædam femina, nomine Hasa Goswini, satis dissoluta; post cujus mortem Presbyter quidam, nomine Ioannes de Berst, huic Virgini satis familiaris, petiit ab ea ut, si fieri posset, ipse certi aliquid de statu ejusdem feminæ perciperet. Dum igitur Virgo vice quadam oraret Dominum, pro eo quod ille postulaverat; idem Presbyter, in visu noctis raptus ad infernalia loca, videbat præfatam feminam, catenis igneis ligatam, detineri in inferno: quod & huic Virgini cum stupore renuntiabat.]

CAP. XVII

[62] Habebat autem hæc Virgo virgam quamdam de stipula e canobi, qua vel æstivo tempore, propter nimium æstum refrigerandum, [& occasione eius amissa virga cannabina] vel ob aliam quamlibet causam, cortinam lectuli sui solebat removere vel retrahere; aut pro qualibet necessitate pulsando aliquem advocare, si cujus adjutorio indigebat. Cum igitur, sicut supra dictum est, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo octavo, incendium illud fere totam civitatem devastasset, ac domui hujus Virginis adeo appropinquaret, quod vicini & domestici ejus timentes eamdē domū etiam comburi, asseres deponerent apud quos jacebat, ut si incendiū domū invasisset, Virginē extrahere potuissent; tandemq; divina miserantegratia extincto incendio, auferētes velū, quod pro defensione oculorum Virginis ab aspectu diurni luminis oppansum erat, quatenus eosdem asseres iterum affigere possent, eo quod claritatem diei sine multa sanguinis effusione per oculos Virgo ferre non posset; [qua ad varias necessitates utebatur,] contigit eam ex hac agitatione, quæ circa vel propter ipsam fiebat, propter præfatum incendium, prædictam amittere virgam, sed nescienter.

[63] Postea ergo in noste f S. Apollinaris Martyris, dum præ æstu anhelitum vix trahere valens, suffocari timeret; virgam quæsivit, ut velum amoveret, nec invenit. Turbata est ergo, eo quod nec ipsa sibi subvenire posset, nec qui sibi succurreret adesset. Statim igitur assistens Angelus Domini, contristatam super hoc, sponsione alterius & melioris virgæ consolatur. Nec mora, paulo post deficientibus majoribus doloribus febrium quas habuerat, [ab Angelo aliud lignum accipit,] circa tertiam horam post mediam noctem recessurus Angelus, ipsa sentiente, licet satis leviter, ponebat quoddam lignum super eam, longitudinem fere unius ulnæ habens, protensum super latitudinem pectoris ejus, sicque recessit. Tunc ipsa extensa manu apprehendens lignum, ipsumque cernens informe satis, quodammodo parvi pendit, dicens materna lingua, g Nu byn ik wel bekûst, secundum proprietatem idiomatis Hollandrini; eo quod tam tortuositate inæqualitatis, quam ponderositate, longe a virgæ prædictæ levitate differens, sibi non bene portabile foret & dirigibile.

[64] [quod inter dolandum] Rogat ergo ipsa die S. Apollinaris Martyris D. Ioannem Confessorem suum, quatenus iret ad aliquem h carpentarium, faceretque sibi lignum illud dolabro suo lævigari ad modum ulnæ. Paruit ille deprecanti, ingressusque est domum cujusdam carpentarii, qui ex omnibus instrumentis suis ab incendiis vix unum dolabrum, & huic operi satis ineptum, reservaverat. Quo cum illud lignum lævigare cœpisset, & aliquoties ita valide infixisset dolabrum, ut vix a fractura præservaretur; tantus ex eo suavitatis odor evaporavit, tantoque decore i cæruleo, ad modum ceræ videlicet, enituit; ut quamvis ipsum lignum in superficie satis indecorum fuerit & deforme, propter odorem tamem & internum decorem affirmaret esse cupressinum. [invenitur esse cupressinum,] Super quo utrique admirati, cum D. Ioannes Confessor ejus carpentori rationem reddere non valeret, cujus generis esset hoc lignum aut unde Virgini provenerit; certatim illis diripientibus abscissas ligni reliquias, consentiente & suadente carpentario; Confessor virginis cum ligno ad alium & habiliorem carpentarium se contulit. Ubi dum, præ admiratione coloris pariter & odoris ligni, similia inter utrumque agerentur, ac finaliter præ reverentia & novitate reliquiæ raperentur; Confessor Virginis non sustinens illud amplius minui, reversus ad Virginem, reportavit ad eam. Quam cum interrogasset, unde sibi provenisset, aut cujus generis fuerit; illaque se nescire quidditatem aut qualitatem ejus responderet, modum acquisitionis ejus, sicut prædictum est, simpliciter indicavit.

[65] Post hoc in festo k S. Cyriaci Martyris reversus Angelus Domini, more solito perducit eam ad amœna Paradisi gaudia: [& sibi e paradiso allatum in visu cognoscit.] intra cujus anteriorem partem cum pervenisset, tamquam corripiendo inculcans ei verba prædicta, quibus lignum illud quodammodo vilipenderat, ostendit ei fluvium circa eamdem portam & super fluvium arborem cupressinam, unde quasi præcipitanter frangendo illud abruperat. Deinde post raptum reversa ad se, indicat Confessori suo id quod ab Angelo perceperat, dolens quod illud ita minorari jussisset. [Cum igitur, volante rumore illius ligni, frequentes propter illud visitantes pateretur, & advenientes illud videre vellent ac tangere; contigit ut propter attactum hominis cujusdam amisit fragrantiam sui odoris, quam habuerat, & ideo ipsa Virgo doluit se illud alteri ostendisse. Solita autem erat dicere, quod per lignum istud diabolus esset castigandus, sicut ab Angelo sancto audierat.] Post hæc eodem anno, in profesto S. Nicolai Episcopi, rapta in Paradisum, videbat arborem palmam, eximiæ pulchritudinis dactylis plenam, cujus lapides instar crystalli pellucidi videbantur.

ANNOTATA.

a Inter opera ejus, prælo Ascensiano edita Parisiis 1526 ac deinde Moguntiæ 1616, nullum hujus tituli opusculum nominatur: quod fortaßis ad huc alicubi latet.

b Id est, ut clarius explicat Vita posterior, instar magnitudinis earum quæ cum sacra Unctione deferuntur ungendis infirmis. Pro quo notanda est consuetudo, etiamnum in pluribus Geldriæ Catholicæ pagis servata, juxta quam in unaquaque parochia plures habentur Cruces duorum circiter pedum, planæ ac rubræ, Christique morientis imaginem desuper pictam habentes: quarum unam proximus inungendi consanguineus accipit portatque postSacerdotem, & ad lecticam ægrotantis appendit, ibi mansuram donec vel cum defuncti corpore ipsa referatur ad templum, vel sanatus æger eamdem propriis manibus illuc deferat, gratias pro recepta sanitate acturus.

c Coluntur SS. Fridericus & Arnulphus 18 Iulii. Captura halecum incipit in Festo Nativitatis S. Ioannis Baptistæ 24 Iunii, & finitur in Decollatione ejusdem Sancti 28 Augusti. Egressuri autem solent etiam nunc solennißime valedicere suis, eo in loco, unde ad capturam egressuræ sunt, collectæ ex variis locis, naves.

d Asser unicus poterat ad hoc sufficere. Ergo aliam & veram asserum huc comportatorum causam accipe ex Vita Posteriori num. 206: ex qua etiam apparet, præscivisse Virginem, quod ignis ad se non esset perventurus.

e In titulo canopi: quod an ita tunc a Latine loquentibus fuerit usurpatum pro Cannabi (herba ea est assurgens in altitudinem cannæ a qua exsiccata detrahitur materia funibus faciendis idonea, minus subtilis candidaque quam linum) an vero auctor antiquitatem affectaverit, ratus a Canopo Ægypti urbe rem nomenque fluxisse, nihil attinet indagare. Belgis Kennep & contracte Kemp dicitur.

f Colitur S. Apollinaris M. 23 Iulii. Vita Belg. habet, In nocte festum S. Mariæ Magdalenæ subsequente quod eodem recidit, cum hæc colatur 22 Iulii ejusdem.

g Verbotenus, Jam bene virgata sum, id est, Jam enimvero bene mihi de virga provisum est. Est autem kuyse, kuse, kudse (teste Kiliano) Saxonibus, Frisiis, Hollandis, Geldris, clava seu virga nodosa, unde hic participium posseßivum bekust, quomodo ex quovis substantivo, ejusmodi posseßiva verba participiaque formari proprium est linguæ Teutonicæ: quæ derivationum variarum, universaliter ex quavis radice ad quamvis significationem formandarum, facultate & facilitate alias minus antiquas Europæ linguas superat.

h Ita fabros lignarios Franci appellant. Vita Belg. dicit, primo ad vietorem deinde ad scriniarium itum fuisse pro virga dolanda, & rem totam brevius narrat. Kempensis quoque conformiter ad Vitam Belg. ait itum primo fuisse ad domum cujusdam cupificis; quem tamen paullo post generico nomine appellat carpentarium,

i Videtur auctor hic & alibi Cæruleum pro flavo colore (nam hic proprius ceræ est) usurpare.

k Colitur S. Cyriacus 8. Augusti, cum SS. Largo atque Smaragdo.

CAPUT VII.
De serto quod S. Liduina e cælesti raptu in terras detulit, aliisque favoribus ei factis.

CAP. XVIII

[66] Hoc eodem anno, scilicet millesimo quadringentesimo vigesimo octavo, [hæc circa hanc Virginem contigerunt. [Iussis omnibus e cella exesse,] Habebat cognatum quemdam Nicolaum nomine, quem quodam die festo ire præceperat ad ecclesiam ut Missam audiret, atque ut post consummationem summæ Missæ ad prandendum rediret. Qui reversus, peracta refectione prandii, cum Confessore illius ingressus cellulam, longiorem quam ei placuit apud eam moram fecit. Quæ indicans eis, quod libenter duabus aut tribus horis in cella sola esse vellet] rogabat eos quatenus ad tempus irent spatiatum, sperans se, propter præsentem interiorum suorum ad contemplationem dispositionem, in illorum absentia aliquid gratiæ cælestis accepturam: [specialiter autem Nicolao supplicabat, ne ante tertiam vel quartam horam post meridiem rediret. Illo igitur quod rogatus fuerat simpliciter perficiente,] Confessor regressus, ipsa ignorante, [redit clam in eam Confessor Virginis,] latenter intravit cellam ejus, ibique delituit, ad explorandum quid circa eam fieret, cum sola esset.

[67] Putans itaque Virgo se solam esse in cella, disponebat se per devotas orationes ad percipiendam gratiam quam optabat. Ecce transacto fere unius horæ spatio, post meridiem, more solito ingressus ad eam Angelus Domini, circum volabat circa eam, infra a lectisternium in quo jacebat, sed amplius ei non appropinquabat. Videns ergo gaudio præsentiæ ejus non posse perfrui, conturbata flevit amare, interrogans eumdem Angelum, [& hac curiositate sua impedit ejus extases.] utrum aliqua culpa sua Deum offendisset, ob quam hac gratia perfrui non valeret. Tunc Angelus, Nequaquam, inquit, sed propter præsentiam ejus, qui sedens in cella tua nititur scrutari & experiri gratiam tibi dispositam. Quo dicto discessit Angelus ab ea. Tunc Virgo vehementius contristata cœpit amarius flere, ita quod ad tempus extatice non raperetur, licet sæpius frueretur solita gratia Angelicæ visitationis & consolationis. Audiens igitur Confessor ejus eam ita flentem, surrexit & indicavit ei se fuisse præsentem. Quo audito per amplius conturbata est, quam si alius præsens fuisset; eo quod frequenter satis indicaverat sibi vitam suam, quatenus absque exploratione crederet gratiæ divinæ, quæ circa eam operabatur.

[68] Cum igitur post hoc ab hac turbatione pacem & tranquillitatem recepisset, [Tandem rursum rapitur ad videndum Purgatorium,] pius & misericors Dominus misertus ejus, sicut prius frequenter fecerat, ita postmodum quadam vice, primo extatice rapuit eam ad loca purgatoria: ubi inter ceteras animas, quas multifarie multisque modis torqueri videbat, vidit etiam plures animas amicorum suorum graviter puniri, pro quibus ipsa postea graves in corpore suo sustinuit cruciatus, quatenus eas ab hujusmodi pœnis relevaret ac liberaret. Pervisis igitur tam istis quam aliis pluribus pœnalibus locis, in quibus animæ pro demeritorum diversitate diversimode puniebantur, perducta fuit ad contemplanda vitæ æternæ gaudia. [& cælum] Ibi videbat qualiter omnipotens Deus in semetipso fruebatur gloria sua, qualiterque sancti Martyres & Confessores atque alii Beatorum ordines, singuli gloria sua fruebantur in semetipsis, ac præ deliciis nimiis per alterutrum effluere videbantur. Quibus gaudiis perspectis, plures Sancti familiariter alloquentes consolabantur eam, atque ad tolerantiam patientiæ adhortantes dicebant: Quid nunc hic in gaudio existentibus obest, quod in mundo constituti diversa incommoda perpessi fuerunt?

[69] Tunc accessit ad eam sanctissima Dei genitrix virgo Maria, cum magna gloria, atque amicabiliter alloquens, interrogabat eam dicens: Quomodo, [ubi a beata Virgine familiariter excepta,] mi carissima filia, sic venisti nudo capite & non ornato. Cui humiliter Virgo respondit: Carissima Domina mea Maria, sic est voluntas Domini Dei mei, & sic ductor meus adduxit. Post multa igitur familiarissima & dulcissima colloquia Dei genitricis cum ea, adveniente tempore quo secundum voluntatem Domini remitti ad corporeos sensus debebat, dicit ad eum mater Domini nostri Jesu Christi: Carissima filia, viriliter age & confortetur cor tuum in tolerantia patientiæ, quia pro iis quæ nunc pateris mirabilem gloriam recipies. Addensque beata Virgo; [sertum accipit,] Visne, inquit, sertum super caput tuum. Tunc hæc Virgo, Ego, inquit, non possum hic habere voluntatem meam. Cum autem aspexisset Angelum ductorem suum, videreturque consentire quodammodo quod acciperet; Accipe, inquit beata Virgo, hoc sertum super caput tuum, quod non nisi septem horis poterit esse super terram; & trade illud in manu Confessoris tui, dicens, quod ego demando sibi, quatenus de cetero credulus sit donis omnipotentis Filii Dei, & ut idem sertum ponat super caput imaginis meæ, quæ est in ecclesia.

[70] [quod sibi reddita penes se invenit,] His igitur dictis, hæc Virgo reversa est ad corporeos sensus: cumque, ut sui moris erat, gratias egisset Domino super hac contemplativa consolatione, nec tamen sciret se corporaliter sertum tale suscepisse; tandem casu vel necessitate qualicumque manum capiti suo superponens, detraxit sertum, quod ex odore suavissimo recordabatur capiti suo per manus beatæ Virginis impositum; tenebatque illud penes se quasi usque ad septimam horam post reditum a prædicta contemplatione, donec videlicet septimam horam intrasset. Erat autem hoc sertum cerulei coloris & rugosum, emittebatque de se tam miræ suavitatis fragrantiam, quod illud apud se tenebat quamdiu poterat. Ante autem ipsam septimam horam jussit excitari & celeriter ad se venire Confessorem suum. Quo veniente & interrogante quid desideraret; respondit illa se interfuisse cuidam festivitati, & beatam virginem Mariam, matrem Domini nostri, tradidisse hoc sertum ut illud deferret ad terras, & sibi in manus daret, atque demandasse quatenus credulus persisteret in donis Dei.

[71] Deinde tradidit illi Virgo sertum illud in manus, præcipiens ei, [jubetque imponi imagini B. Virginis] quatenus celeriter illud portaret in ecclesiam, quæ tunc temporis etiam combusta erat; & superponeret capiti imaginis B. Mariæ Virginis, quæ ibi erat. Hoc autem Virgo propterea jussit Confessori suo, ut plura adhuc circa eam signa videret. Caussante Confessore, quomodo ecclesiam posset intrare, cum adhuc non esset dies; illa respondit: Ite cito, & a custode eam vobis aperiri petite: quia tempus instat, quo sertum ipsum oportet referri, unde ego illud detuli. Et ille, Quommodo illud sertum, inquit, capiti imaginis superponam, quæ in tam alto loco sita est? Cui Virgo dixit: In majori choro & in tali loco invenietis scalam, quam assumatis, [per suum Confessarium:] & ad imaginem ascendendo superponatis illud capiti ipsius imaginis, prout beata Virgo Maria fieri præcepit. Tunc ille, accepto tali signo, egressus & ad custodem accedens, rogabat eum ut cito surgeret & ecclesiam aperiret. Quod cum ille libenter faceret; Confessor Virginis ingressus chorum, inventa scala in loco designato, ascendit ad imaginem. Quod ut vidit custos, interrogabat quid ibi facere vellet. Cui respondit Confessor: Quod ego facio modo scire non potes: sed Dominus donare poterit quod postmodum scias. Quam ille responsionem quodammodo parvipendens, eo quod facti hujus mysterium ignorabat, recedebat. Porro Confessor Virginis, [quo facto ipsum ab Angelo recipitur.] superposito serto capiti Virginis, cum scalam ad priorem locum reportasset, atque flexis genibus orasset & adorasset, antequam egrederetur ecclesiam, Angelus Domini retulit idem sertum ad eum locum, unde illud Virgo attulerat: sicut ipsa Virgo postmodum præfatæ viduæ Catharinæ retulit. Habuerat autem hæc Virgo prædictam gratiam in nocte & de mane advenientis decimæ octavæ mensis Novembris, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo octavo.

[72] Ante hoc vero tempus cum repararetur ecclesia Schiedamensis, translata fuerat imago præfata beatæ Virginis ad domum & cellam hujus sacræ Virginis, sicut ipsa optaverat, & sibi per visionem apparuerat. Super cujus præsentia non solum ipsa intime gavisa fuit, sed & imago speciem quamdam formosiorem induisse quodammodo visa est, tamquam super præsentia Virginis exultasset. Sed postquam imago ad ecclesiam, quæ tunc erat parvum tugurium, reportata est, Virgo gratiam de serto præfatam habuit. [alias oblatum non suscepit:] Priori quoque tempore duabus vicibus rapta fuerat ad præsentiam beatæ Virginis: a qua cum similiter rogata fuisset, cur ita nudo & non ornato capite venisset; illa quoque, ut supra dictum, respondisset, Quia sic Deo & ductori meo placuit; beata Virgo, sicut hac quoque vice, interrogabat eam, si vellet habere sertum pro ornatu & velamine capitis sui. Cumque illa eodem fere modo, sicut nunc, respondisset; ac intuita Angelum ductorem suum, notaret eum sibi non consentire ut susciperet, reversa est absque serto; propter maculam forsan proprietatis & inordinatæ inclinationis, pro susceptione b pepli, quam in ea conspexerat Angelus.

CAP. XIX

[73] Solita erat feria quarta in capite Jejunii, more ceterorum fidelium, suscipere sanctificatos Cineres, de manu D. Joannis Walteri Confessoris sui, [Benedictos cineres accipit ab Angelo.] quos ille ab ecclesia secum deferebat. Cum ergo quodam tempore Quadragesimali, in eadem feria quarta Cinerum, Confessor ejus prædictus ingressus ad eam interrogasset, an vellet secum cineres de ecclesia portare, Virgo respondit dicens: Potest bonum esse quod ita faciatis, verumtamen jam mihi Dominus providit de Cineribus. Fuerat enim tunc paulo ante apud eam Angelus Domini, & eam de eisdem signaverat. De quo ut Confessor ejus certificaretur, illa apprehensam manum ejus posuit super verticem suum & frontem, ubi ille manifeste sensit Cineres ab Angelo superpositos. Non solum autem, sed & ipsa permittente & jubente, ille frontem suam fronti ipsius superposuit, ut sic aliquo modo tantæ gratiæ particeps fieret. [Docebatque eam Angelus, quod omnes suscipientes sacros Cineres cum lumine & cruce eos susciperent; c lumen videlicet deferendo in cereo ad altare, & crucem in denario oblationis: sicque semetipsos cum lumine fidei offerrent Deo, per veram subjectionem & mortificationem.]

CAP. XX.

[74] [Eo tempore, quo (sicut supra Capitulo IV dictum est) per hebdomadam modico adhuc vino utebatur, [vinum pauperi datum] anno Domini millesimo quadringentesimo, tale signum apud eam contigit. Epileptica quædam femina, videlicet morbo caduco gravata, ostiatim potum mendicabat: cui cum quasi omnes, præ horrore illius infirmitatis, ostia clauderent; percepta calamitate ejus hæc Virgo, appropinquantem domui suæ jussit vocari, & ad se introduci. Ingressa igitur illa cellam Virginis, petiit eleemosynam potus. Tnnc Virgo compassa petenti & patienti, cum se diceret ei non posse subvenire nisi cum modico vino, quod apud eam stabat; demonstravit ei amphoram super asserem stantem; Accipe, inquit, filia, amphoram illam, & quod in ea repereris vinum, ebibe. [divinitus ei restauratur,] Quo hausto cum illa adhuc amplius peteret, nec haberet Virgo, vel sciret quidquam amplius esse de potu in domo; tradidit ei denarium quemdam, dicens ut iret in tabernam & pro eo cerevisiam emeret. Qua egressa & jam vespera appropinquante, cœperunt Virginis labia præ siti arescere. Petebat ergo a patre suo quatenus afferret dimidiam pintam vini, ad refrigerandum ariditatem sitis suæ. Qui cum responderet, Libenter; & manu extenta caperet amphoram, ut quod postulabatur perficeret; perfudit se vino, haud dubium divinitus in ea procurato. Quod ut retulit filiæ, eo quod amphora vino plena esset, illa admirans, divinæ bonitati gratias egit devote.]

[75] [optimum diuque sufficiens.] [Erat autem hoc vinum rubicundum, & adeo in sapore temperatum, quod non commiscebatur ei aqua, quemadmodum alteri vino, quo solebat uti, fieri consueverat. Durabat vero idem vinum a tempore prænotato, scilicet circa festum S. Remigii, usque circa festum Conceptionis B. Mariæ Virginis. Quo tempore intrabat ad eam quædam femina, scilicet Catharina uxor magistri Simonis barbitonsoris, quæ ex singulari devotione ministrabat ei, & procurabat omne vinum, quo solebat uti: quæ fastidio tacta quasi super nimia vetustate vini illius, cum diceret se illud velle effundere & recens afferre, Virgoque diceret illud sibi satis conveniens esse satisque sufficere sibi; illa mysterii ignara vinum illud totaliter effudit, ut quasi præ reverentia novum procuraret: sicque non est amplius usa benedictione illa. Erat autem vinum illud tam bonum, quod hæc Virgo diceret, se numquam simile gustasse.]

CAP. XXI

[76] [Igitur hæc sancta Virgo (sicut Capitulo I dictum fuit) nata anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo; [Chronotaxis morborum,] anno millesimo trecentesimo nonagesimo quinto, circa finem quinti decimi anni ætatis suæ, videlicet circa festum Purificationis B. Mariæ Virginis, exordium infirmitatum suarum sumpsit, sicut habetur supra Capitulo III: in quibus cum annos fere quinque peregisset, usque ad mortem suam solem non viderat neque lunam, neque pedes ejus terram tetigerant, sicut habetur Capitulo IV. Refectio autem ejus post tres primos annos, usque ad decimum fere nonum ægritudinum ejus ab initio exclusive, qui est annus Domini millesimus quadringentesimus decimus tertius, fuit ad modicum tempus fragmen vel cȩsura de pomo, ad spissitudinem hostiæ parvæ, [abstinentiæ] quæ pro communicandis consecratur in altari; aliquando vero valde parum de pane, cum modico sorbello sive haustu cerevisiæ d spumantis, nonnumquam autem parum dulcis lactis: deinde per aliquantos annos infra hebdomadam media pinta vini puri sine admixtione aquæ; interdum cum modica aqua admixta, aliquoties modicum zuckaræ vel cynnamomi aut dactylorum sive muscati. Ad extremum per hebdomadam media pinta Mosalis aquæ, quæ super omnem vini saporem singularem ei suavitatem dabat: de quibus omnibus Capitulo IV dictum est. A decimo quinto autem anno ægritudinum suarum, qui fuit annus millesimus quadringentesimus & decimus, etiam usque ad mortem, ad valorem dimidii grossi, pane non utebatur, sicut ibidem dicitur.]

[77] [Initium spiritualium suarum consolationum cœpit, [& consolationum S. Liduinæ.] transactis annis fere quatuor ab exordio infirmitatum suarum: initium vero contemplationum & raptuum, transactis ab exordio quasi duodecim annis, sicut habetur supra Capitulo XII. Ab anno autem Domini millesimo quadringentesimo tertio usque ad mortem suam, utebatur cingulis cilicinis, sicut dicitur Capitulo IX. Ab anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo particulatim evomuit pulmonem & hepar cum pluribus intestinis, & brachium ejus dextrum a junctura scapulæ quasi solutum fuit: viditque puerum crucifixum coram se, in similitudinem. Hostiæ transformatum, ut habetur infra Capitulo XXXII; atque suscepit vinum miraculose in amphora, ut jam dictum est Capitulo præcedenti. Ab anno Domini fere millesimo quadringentesimo decimo quarto, patiebatur febres tertianas & interdum quartanas & quotidianas, sicut dicitur Capitulo VII. Eodem quoque tempore incurrit hydropisim, quam & continuavit usque ad mortem, nec ullo utebatur vel cibo vel potu vel somno, sed nec naturalia superflua corporis emittebat, præterquam per vomitum, ut habetur Capitulo VI & VII.]

ANNOTATA.

a Intelligit lecticam: quales more gentis instar majoris& altioris, capsæ fabricantur, forma quadrata ex asseribus, ita ut sola pars anterior ad ingressum pateat.

b Quod antea sertum, & quidem num. 53 Florigerum dicebatur; hic peplum & in Vita posteriori velum vocatur, & capitegium, atque ex lino confectum describitur: quæ res nos dubios fecisset de hnjus cælestis doni forma, nisi in MSS. de S. VVernhero puero Martyre dandis 19 Aprilis num. 9, peplum ex serico multiplicatum vocaretur, quod deinde num. 19 dicitur Vitta coccinea vulgarius sertum de serico. Coronam ergo ex vittis corrugatis contextam supra circulum ligneum, quales in antiquis picturis sæpe videmus, utrobique intelligo.

c Hujus ritus nullum nunc (quod sciam) vestigium superest, sed simpliciter Cineres capitibus excipiuntur. Fortaßis hortatu S. Liduinæ, ab Angelo instructæ, cœpit hoc Schiedami practicari, nec ultra exemplum istud pervasit.

d Intelligit cerevisiam modice calefactam, sic ut alba quædam spuma ei incipiat supernatare, vulgo gheklotert bier.

CAPUT VIII.
De eleemosynis Lidwinæ divinitus probatis, & corona patientiæ per injurias Picardorum perfecta.

CAP. XXII

[78] Post hæc anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, defunctus frater hujus Virginis, nomine Wilhelmus Petri, reliquit debita quædam, quæ liberi ejus persolvere nequibant. Quod cum ipsa comperisset, [Fratris mortui debita solventi,] quidquid sibi superesse poterat de clenodiis & hereditate matris suæ, vendi fecit; & pretium pecuniæ, quod inde provenerat, octo scilicet libras Hollandiæ vel paulo plus, in denarios unius monetæ quam melius cognoscebat per mutatum, per D. Joannem Brest Presbyterum, cui pecunias easdem mutuaverat, penes se collocabat in bursa. Quodam itaque die advesperascente, advocans cognatum suum Nicolaum, qui cum ipsa morabatur & in cella ipsius consueverat dormire; misit per manum ejus ad singulas domos, ubi sciebat commorari creditores fratris sui, [reposita in bursam pecunia numquam deficit,] tantum pecuniæ quantum ille singulis debebat. Persolutis igitur omnibus quæ noverat persolvenda, præcepit Nicolao ut inspiceret siquid remansisset in bursa: a [qui cum respondisset, multam in ea pecuniam remansisse, jubet illa ut numeret eam. Quod cum faceret, inventæ sunt octo libræ in bursa, ut prius integræ, & adhuc præter illas superesse amplius: quod cum Virgini retulisset, illa prohibuit eum amplius numerare, gratiasque egit Domino super hoc tam admirabili dono suo, promittens quod illa bursa deinceps bursa Jesu vocari debebat, [& etiam ad eleemosynas abundat,] & de ea in reliquum pauperibus distribui fecit. Sed hoc non nisi quando alias pecunias non habebat: si vero interdum aliquas pecunias habebat, vel proprias undecumque vel eleemosynas susceptas, illas primo dabat: quando autem alias non habebat, ex hac bursa pauperibus adeo liberaliter ac large distribuebat, quod, quantum poterat experiri tactu, parum in ea remansisse videretur: providebat tamen omnipotentis Dei misericordia, quod semper ad usus pauperum omnis in ea sufficientia erat.]

[79] Nonnumquam hæc Virgo alicui de amicis suis tradidit eamdem pecuniam numerandam: qui cum ipsa jubente secundo ac tertio eam adhuc numerasset, semper inventa est ipsa pecunia per tres aut quatuor denarios multiplicata, ut scilicet per tale miraculum firmam fidem haberent in donis Dei, [per annos omnino quinque,] quæ circa ipsam fiebant. Solutis itaque debitis fratris sui, sicut prædictum est, ex hac bursa; plusquam quadraginta libras ex eadem distribuit pauperibus, sicut aliquibus secretissimis amicis suis revelaverat. Atqui post hanc revelationem adhuc fere quinque vel sex annis permanens in hac vita, largiter ex ea pauperibus usque ad mortem suam donabat: postquam vero migravit ad Dominum, inventi sunt in ipsa bursa de iisdem denariis, qui computati cum iis quos adhuc aliqui habebant, qui apud eam esse solebant & quibus ipsa easdem dederat, fecerunt medietatem prioris pecuniæ sive summæ, quæ ab initio fuerat in bursa reposita, & ultra.

CAP. XXIII

[80] Adeo misericors & larga erat in pauperes, præsertim eos qui domi residentes non poterant mendicare, quod quidquid habere poterat, [pro perna ad usus pauperum cocta & distributa;] sive lineum sive laneum, sive pisces aut carnes vel panes, seu quidquid eis utile noverat aut necessarium, hoc eis procurare solebat & mittere. Cum ergo quadam vice percepisset in duobus aut tribus locis pauperes domi residentes, qui multo tempore non comederant carnes, seque pro tunc carnes non habere; mittens ad domum cujusdam amici, petiit quatenus bulliret unum armum porcinum, sibiq; transmitteret. Quod cum ille libenter fecisset, postulatamque carnem Virgini transmisisset, illa in partes divisam misit pauperibus, quos noverat indigere. Omnipotens autem & misericors Deus, qui novit omnium corda, [ei qui dederat restituitur alia melior.] hanc vicissitudinem rependit caritati illius, qui Virgini prædictas carnes transmiserat; quod ingressus domum suam, cum casu suspiciens aspiceret carnes suas pendentes, videbat, in loco ablati armi Virginique dati, alium pulchriorem & meliorem pendentem. Quod cum videret & ceteri qui audiebant, gratias egerunt omnipotenti Deo, & inposterum magis erant affecti ad eam, ita quod quidquid desiderabat ab eis Virgo vel postulabat sibi fieri, vel de caseis vel de lacte vel de butyro, ad usus pauperum, citius obtinebat.

CAP. XXIV

[81] Tempore quodam autumnali jussit hæc Virgo emi quartam partem junioris vaccæ, mediam quoque partem mensuræ, quæ vulgo dicitur b achtendeil pisarum; [carnes & pisæ pro eisdem emptæ,] ut ex iis provideret hiemali tempore prædictis egenis domi residentibus, in majoribus necessitatibus eorum. Cum igitur præ nimia caritate, qua circa pauperes afficiebatur, misisset ex prædictis ad egenos, fere per triginta sex domos; reversus nuntius ait cum admiratione, se tantum quasi de carnibus distribuisse pauperibus, quantum primo in vase salierat, & adhuc valde parum imminutas fore: simili modo distribuerat pisas, quæ & valde parum videbantur minoratæ. Quo audito Virgo gratias agens Deo super tam amicabili gratia & bonitate ipsius, ait nuntio: O quam magna est potentia Domini Dei nostri! o quam merito pauperibus eleemosynas libenter dare debemus! [tota hieme sufficiunt.] In hoc enim quod omnipotens Deus modo fecit, indicat manifeste, quod iis qui libenter & bono corde pauperibus largiuntur, & in futura vita multiplicem mercedem retribuet, & in præsenti vita pauperiores non erunt. Tota autem hieme semel, & interdum bis in hebdomada, jussit coqui magnam ollam cum pisis, & similiter cum prædictis carnibus, & pauperibus distribui.

[82] Raro vero quidquam talium mittebat eis, quin cuilibet eleemosynæ superadderet unum denarium, [eleemosynæ Liduinæ largissimæ,] parvum aut magnum, nisi quando pecuniam non habebat. Panem autem non dabat, nisi & superadderet ferculum aliquod cum pane comedendum, vel pecuniam qua tale aliquid posset emi. Interdum dabat panem album vel similagineum, quem reputabat quasi panem & aliud ferculum; quem & secundis c feriis mittere solebat, & cum eo ova. De prædictis autem carnibus & pisis comedebant etiam quotquot in domo ejus erant. Adeo autem Dominus benedixerat carnibus & pisis, quod peracto Pascha fere media pars adhuc supererat; largiebaturque ex eis pauperibus, donec major pars æstatis transisset. Liberalissime quoque solita erat mittere pecunias, & cerevisiam cum magnis amphoris: ova quoque & panes ac butyrum pauperculis feminis in puerperio constitutis; solicitabaturque pro eis juxta vires suas, donec sibi ipsis possent subvenire. Nonnumquam etiam vinum pauperibus cum sobrietate & modestia mittebat, quibus hoc necessarium erat; & interdum lac amygdalinum. Ut autem perficeret quod scriptum est, Omni petenti te tribue; non solum pauperibus, sed etiam divitibus, quando petebant, eleemosynis suis subveniebat. [Luc. 6. 30.]

[83] Illa quoque quæ eleemosynaliter accipiebat, tanta consequenter liberalitate & hilaritate pauperibus mittere solebat, quod hoc quasi volanti corde facere videbatur. [eidem in paradisi mensis oppositæ exhibentur,] Mittebat autem de penuria sua quæcumque habere poterat, scilicet panem, carnem & pisces assos; cerevisiam quoque cum amphora, quam mater sua moriens sibi reliquerat; & si amplius quid divinitus concedebatur. Et cum hæc mitteret, ipsa vacabat devotis orationibus, gratias agens bonorum omnium Largitori, quod aliquid in usus indigentium largiendum sibi concesserat. Unde & cum raperetur in Paradisum, videbat frequenter primo quidem mensas pretiosas collocari, ac sericeis mensalibus viridis coloris venustissime operiri: deinde suas eleemosynas, quasi de cælestibus apothecis depositas, super easdem mensas collocari; nec aliquando minui, sed potius augeri. Cerevisiam, quam in amphoris lapideis vel fictilibus consueverat largiri, videbat in amphoris pretiosis, ad modum crystalli perlucidis, repræsentari. Pisces quoque assos, quos pro nepte sua Petronilla, quæ erat filia fratris sui, de qua dicetur infra Capitulo XXV, erogaverat, etiam post tres vel quatuor annos largitionis, intuebatur apponi. Hæc partim contigerunt tribus vel quatuor annis ante mortem suam.

[84] Videbat quoque gloriosum illum conventum Beatorum, [accumbentibus velut in convivio Sanctis,] veluti regalem comitivam de palatio, ita de abditis quibusdam locis, tamquam tempore & causa refectionis, procedentem ad mensas ipsas. Procedebant autem distincti per gradus & ordines suos. Singuli quoque Presbyteri in ordine suo portabant calices erectos, & ceteri quoque singula vasa sive armaturas dignitati suæ congruas. [Habuerat autem fratrem nomine Balduinum, qui ante plures annos, videlicet post mortem matris, defunctus, apparens ei, & eam de neglectu sui quodammodo corripiens, tandem precibus ejus a pœnis miserante Deo liberatus est: hunc videbat similiter in ordine Presbyterorum, portare quidem calicem, sed versum; eo quod a parentibus ad Presbyteratum dispositus fuerat, sed ex propria negligentia non erat ordinatus, licet competenter litteratus.] Deinde appropinquantes mensis, vidit singulos ad easdem in ordine suo collocatos sedere, seque interdum assistere & ministrare, vel vescentibus considere, potumque assidentibus & sibi ministrari; [omnes vero ineffabili gaudio & jubilo repleri sicut scriptum est, In voce exultationis & confessionis sonus epulantis; ac jucundari super tanta caritate, sibi ab ea exhibita. [Ps. 41. 5.]]

[85] Si quando vero in mensis illis nihil videbat repræsentari quod ipsa largita fuisset, [ipsaque & aliis indidem refectis.] vehementer stabat confusa, tamquam singuli symbolas suas portassent, ipsa autem nihil: unde & tam pro gloria eleemosynarum suarum, quas ibi viderat, augenda; quam propter confusionem, quam pertulerat, festinabat eleemosynas multiplicare. Nonnumquam autem Angelus ductor suus ducebat eam seorsim ad separatam quamdam ac speciosam cellam, in qua refectionem suam sibi ministrabat. Quam refectionem etsi dicebat fore inæstimabilem, prout tamen exprimere poterat, ajebat fore cæleste quoddam & divinum lumen, quo divinitus reficiebatur & inebriabatur. Interdum obtinebat ab Angelo suo, ut aliquem de familiaribus suis & sibi dilectis adhuc assumere posset: qui etsi tale aliquid in somnis speculando circa se sentirent actitari, longe tamen aliter & inferiori modo, quam circa ipsam fiebat.

[86] Dicebat quoque paradisum ipsum tres habere portas, intra quarum tertiam quicumque intrasset, [Rapitur ad paradisi ingressum,] exire non posset: ad quam cum ipsa quadam vice admissa fuisset, & introrsus introire vellet, ab occurrente sibi avo suo Joanne (patre videlicet patris sui, de quo supra Capitulo I dictum est) repulsa, retrorsum ire compulsa fuit. Quam repulsam cum ipsa, utpote ab avo suo, qui eam potius introducere debuisset, sibi factam, molestissime pertulisset; ille consolans eam dicebat, tempus illius illuc introeundi nondum advenisse; sed oportere eam potius redire; atque succurrendo iis qui in pœnis Purgatorii constituti sibi ipsis subvenire non poterant, ampliorem vitæ fructum proferre. In festivitatibus quoque plurimorum Sanctorum, frequenter rapiebatur ad contemplationem diversorum Sanctorum, interdum Martyrum, interdum Virginum aut aliorum Sanctorum. [& Sanctorum variorum aspectum atque alloquium:] Interdum rapta ad gaudia paradisi terrestris, videbat sanctos Patres Augustinum & Hieronymum, Gregorium & Ambrosium, Franciscum & alios diversos Sanctos, de celestibus sedibus, quasi de quodam occulto palatio, in paradisum ad suum colloquium descendentes. Quadam autem vice, in die conversionis B. Pauli, tribus forsitan vel quatuor annis ante mortem suam, videbat eumdem Apostolum, inæstimabili nimis gloria circumamictum, videlicet quasi chlamyde quadam pretiosissima ex gemmis & auro composita, & adeo solida atque forti, quod videbatur non posse complicari, sed potius fixe & erecte stare.

[87] [ex quibus aliquando intelligit casum cujusdā reservatum.] [Erat quædam femina de d Ouderschie, cujus confessionem vice quadam audierat sæpe dictus D. Joannes Walteri, Confessor hujus Virginis, in qua invenerat quemdam casum Episcopalem, propter quem eam remiserat ad habentem ejusmodi auctoritatem. Sed cum illa non obedisset præcepto ejus, prædicta Virgo quadam vice rapta in spiritu, videbat occurrentes sibi sanctos Doctores supra memoratos Augustinum, Hieronymum, Gregorium atque Ambrosium; sibique præcipientes, quatenus dicat D. Joanni Confessori suo, ut feminam prædictam super hac negligentia corriperet, ac ad perficiendum eam admoneret. Quod cum ille fecisset, & obedientiam a sanctis Patribus sibi injunctam perficeret; illam, quodammodo suam admonitionem vilipendentem, judicio divino dereliquit.]

CAP. XXVI

[88] Quadam vice rapta in spiritu, vidit gloriosam valde coronam, sibi præparatam; quam, post vitæ præsentis patientiam & labores, [Coronam sibi paratam] a Domino erat perceptura; in qua tamen plurima videbantur & erant imperfecta. Restituta ergo sibi post illam contemplationem, memor illius coronæ, rogabat instanter Dominum, quatenus dignaretur secum & circa se operari, ut illa corona perfici posset. Eodem quoque tempore petierat a Domino, quatenus intromitteret eam per vestigia sua, per imitationem videlicet conversationis ejus, atque intromissam in ipsa ab eisdem expelleret. Dum hæc igitur frequenter & ardentissime postularet a Domino, [cum perfici petiisset, id impetrat,] anno videlicet Domini millesimo quadringentesimo vigesimo quinto, contigit ducem Burgundiæ Philippum, Picardorum & aliorum multitudine constipatum, Hollandiam ingredi, ac compellere civitates Hollandiæ, ut ipsum in Dominum e ac Rectorem susciperent. Quo in pluribus locis peracto, ingressus etiam Schiedam, circa festum Beatorum f Gereonis & Victoris, etiam ibidem susceptus est.

[89] Post refectionem igitur g prandii, quidam de familia ejusdem Ducis, [a Picardis, Ducis Philippi famulis,] [ut dicebant, medici & chirurgici,] exegerunt a Curato ecclesiæ, D. Joanne Angeli de Dordraco, Præmonstratensis Ordinis de Marienwaert, quatenus eos ad domum hujus Virginis introduceret: qui nihil mali suspicatus, fecit quod petierant ab eo. Ingreditur igitur Curatus ad Virginem, & illi pariter cum eo, [subsequentibus famulis eorum, domum & cellam ejus post se claudentes.] Quos cum plusquam decet tumultuantes & eam molestantes niteretur compescere, illi eum indignanter expellentes, seorsim stare fecerunt, dicentes eam esse concubinam ipsius, [& ideo eum hæc pro defensione illius agere. Mansit tamen Curatus in cella prope altare. [indignissime habita,] Illi vero perversi, ut eam melius perviderent, cortinam removent, candelamque oculis ejus satis intolerabilem accendunt; deinde ablato operimento, quo Virgo tecta erat, corpus ejus penitus denudant. Quod cum videret filia fratris ejus virgo juvencula, [decem & septem fere annorum] Petronilla nomine, objiciens se voluit eam defendere. Maligni autem illi arreptam puellam, irreverenter & graviter satis projectam, allidunt ad scabellum, quod erat ante altare in eadem cella constitutum; adeo quod circa renes aut inguina non mediocriter læsa, claudicaret usque ad mortem.

[90] [Sed nec ista sufficiunt. Ut enim tam in illa sancta Virgine quam in istis adimpleretur, quod in Apocalypsi dicitur, Sanctus sanctificetur adhuc, & qui sordidus est sordescat adhuc; [convitiis vexata,] nullo cibo corporali utentem per undecim annos,] dicebant nocturnis h epulis & conviviis vacare. [Apoc. 22, 11] [Virginem quoque castissimam, ac juxta vocem Apostoli mente & corpore sanctam,] mentiebantur nocturnis fornicationibus deditam quatuordecim liberos procreasse: & [ut manifestius, quid bestialitatis intus habuerint, ostenderent] unus eorum, qui lumen tenebat, [inter Angelorum & Beatorum choros quotidie conversantem, [& tribus locis vulnerata:]] bestiam appellabat. [1 Cor. 7. 34] Inter hæc & his similia plurima verba contumeliosa, [etiam ad facta proruunt ignominiosa. Cum enim propter humorem hydropicum totum corpus ejus in tantum intumuisset, quod cutis superducta ad modum chordæ in cythara extensa videbatur, ipsi eamdem cutem, propter extensionem nimiam attenuatam & valde debilem factam,] manibus pollutis attrectantes & pungentes, in tribus locis vulneraverunt: ex quibus sanguis adeo copiose profluxit, quod oportebat eum cum pelvi haustum de lectulo removeri.

[91] Quo scelere perpetrato egressi laverunt manus suas; regressique, pro verbis veniæ, quam potius postulassent, in contumeliosa, sicut prius, verba linguam laxabant. Tunc Virgo [quæ, [prohibet reos: deferri:] sicut ovis ad occisionem ducta, jacens hæc sustinebat], his tantum verbis vel similibus convitiantibus respondit: Cur non timetis ita sinistre interpretari Divinitatis opera in me & dijudicare, qui nescitis quale vobis judicium divinitus imminet? Eadem hora, recedente Duce, illi similiter sequuntur, statimque cunctorum aures percellens hic rumor, adduxit Rectores civitatis: qui cum ad eam pervenissent, inter verba consolatoria quasi pro consolatione comminabantur, quod illa quæ gesta erant Duci vellent conqueri, quatenus contra tanti sceleris auctores vindictam exerceret. Tunc illa memor verbi Domini, dicentis, Mihi vindictam & ego retribuam, prohibuit quidem humanam petere vindictam, asserens, quoniam Deus esset eam vindicaturus. [Rom. 12, 19] Quod & factum est.

[92] Nam unus eorum, qui lumen tenuerat & multa ei convitia intulerat, eodem die prope i Rotterdam, scilicet in portu, navigio veniens, [qui tamen omnes male pereunt,] ab una navis parte ad aliam quasi valido turbine jactatus, ac deinde a principe tenebrarum projectus in k mare atque submersus, confracta cervice mortuus est extractus. Secundus prope l Zirk-zee in furiam conversus, ac ne præsentes læderet de navi in scapham projectus, mortuus est & in civitate sepultus. Tertius militaris, in bello m de Brouwershaven, percussus interiit. Quartus, qui & medicum se fatebatur, prope n Slusam apoplexia percussus, ita quod nec loqui poterat, admonitus a famulo suo, de eo quod cum aliis contra Virginem in Schiedam fecerat, & an de eo doleret sciscitatus; postulanti per tactum manus & gestum oris qualecumque signum doloris & pœnitudinis dedit, & defunctus est. Famulus autem ejus reversus Schiedam, pro magistro suo veniam cum lacrymis a Virgine petiit & obtinuit. Flebat autem Virgo sancta multo tempore quod in se factum fuerat, non solum sua vulnera, sed eorum perditionem plangens: omnes enim valde breviter mortui fuerunt, videlicet in eadem hieme.

[93] [Rectoribus imminens discrimen prænuntiat,] [Consistentibus autem adhuc apud se Rectoribus civitatis ait ipsa Virgo: Ego quidem nunc hæc passa sum: sed vobis imminet judicium quod ignoratis. Nec multo cum post accusantibus quibusdam, quasi proditionis civitatis rei o assecurati essent, ita quod timerent a Duce capitali sentētia se plectendos; dixerunt: Ecce hoc est judicium quod Leydwigh dixit nobis futurum.] Post hanc igitur passionem Angelus Domini sanctus apparens ei, ac Sororis nomine appellans, indicavit, qualiter, sicut petierat, per irreverentem illum tactum, a Picardis sibi factum, posita fuerat in vestigiis Salvatoris; [intelligit suam coronam perfectam,] ac per opprobriosa verba, quæ ab eisdem audiverat, margaritæ, quæ restabant, perfectæ erant in corona sua. Sequenti anno, scilicet vigesimo sexto, circa festum Gereonis & Victoris, regresso Duce cum Picardis; rursum a militari quodam, qui civitati Schiedam præerat, deputati sunt sex ex eis, ut observantes diu noctuque scrutarentur, an aliter vel alia, quam quæ rumor vulgaverat, circa eam invenirentur. Qui cum nihil quam quod rectum erat experirentur, iterum adveniente Duce in Rotterdam, disponebant quidam citare & advocare D. Joannem Walteri de Leydis, qui eodem anno effectus erat Confessor Virginis, atque ipsum adjurare, quatenus diceret, an quæ de ipsa dicebantur ita secundum varitatem forent, sicut ferebatur: quod etiam fecissent, nisi divino nutu superveniens p nuntius, de Hollandia recedere compulisset.

ANNOTATA.

a In Vita Belgica sic brevius sequentia memorantur. Tantumque inventum supra priorem summam in marsupio est, ut esset unde Deo gratias ageret Sancta, juberetque deinceps marsupium illud Jesu marsupium vocari, ex eoque dari pauperibus, quoties quod daretur aliud suppeteret nihil. Quod cum benigne ac liberaliter fieret, adeo ut subinde vacuum marsupium videretur, semper tamen reperiebatur in eo quantum petenti tunc pauperi erat satis.

b Id est, pars octava, scilicet modii seu vasis.

c An quia tunc tales solebant distribui pro defunctisex legato aut alias; quemadmodum eo die Ecclesia præscribit Officium defunctorum certis anni temporibus recitandum?

d Id est, antiquior Schia; alias Overschie, trans Schiam, dimidia fere leuca a Schiedamo ubi bifariam divisus Schia, altero suo brachio, Rotta dicto, Rotterdamum petit.

e Occasionem dederat Iacoba, VVilhelmi VI filia, quæ vivo secundo suo marito Ioanne Brabantiæ Duce, in Anglia Hunfrido Duci Glocestriæ nupserat, eumque in Hannoniæ posseßionem induxerat. Post cujus in Angliam discessum, Brabanti, auxilio Burgundi, ex VVilhelmi prædicti sorore nati, & factione Cabillaviorum adjuvante, non tantum Hannoniam pleramque recuperarunt, sed etiam Iacobam tandem coëgerunt eidem Philippo, tamquam suo heredi, anno 1438 cedere Provincias, quarum Procurationem jam inde ab anno 1425 sibi idem Philippus arrogaverat; Houkiis nequidquam pro Iacoba, e Philippi manibus elapsa, certantibus.

f Colebantur SS. Gereon & Victor in diœcesi Vltrajectina 10 Octobr. quando & in Romano Martyrologio eorumdem & Sociorum Martyrum Thebeorum fit mentio.

g Sequens historia in Vita 1, valde diffuse deducitur ab auctore, præcipuas personarum ac temporis circumstantias necdum satis edocto: quo factum ut nulla parte magis eguerit correctione quam hoc loco. Nam primo fama Virginis attractitres illi venisse Schiedamum, non occasione Ducis ibi tunc præsentis in hanc mentem explorandæ Virginis venisse dicuntur: deinde tribuitur illis quod per octiduum omnem ejus cellam scrutati sint, quod alii modestiores postea fecere; horum autem petulantia brevißimi fuit temporis: tertio qui die eadem abivere cum Duce, dicuntur post octiduum citatis nuntiis ad curiam ejus vocati, & alia plura quæ ex certiori relatione corruunt.

h Ad hæc explicanda, prolixa Militis petulantis oratio inseritur Vitæ præcitatæ.

i Solum enim uno milliari Hollandico Schiedammum Rotterdamo distat.

k Merwam intelligit, qua scilicet parte Mosa, salsis maris fluctibus jam misceri incipiens, & plusquam alibi latior, quamdam maris speciem exhibet.

l Zirikzea in una insularum Zelandiæ, Scaldia vulgo Schouwen dicta portus & emporium munitum ac famosum.

m Pugnam hanc, propter ter mille Anglos, in auxilium partium Iacobæ missos acerrimeque pugnantes difficillimam, Idibus Ianuarii 1426 initam, describit Meyerus. Est autem Brauwers-haven seu Portus Braxatorum, in eadem, in qua & pugnatum est insula, ex parte ejus Boreali; cum Austrum sere Zirikzæa spectet.

n Slusa primus & celeberrimis Ordinum Fœderatorum in Flandria portus ad Cadsandiam.

o Assecurati. I. manifesti, certoq; convicti: alias verbum assecurare sumitur fere pro spondere.

p An nuntius Bellici apparatus, a Glocestrio reditum adornante facti in Anglia, vel conventus pro pacificatione habendi excedere Philipum Hollandia fecit? an vero hæc facta dicemus anno 1427, quando circa pascha, mortuo Ioanne Brabantiæ Duce patruele suo, ad ineundam Brabantiæ posseßionem vocatus fuit? Primum videtur verosimilius, quia in Vita Belgica dicitur subito Dux regressus in Flandriam.

CAPUT IX.
S. Liduinæ in ferenda suorum morte imbecillitas, substractione consolationum divinarum castigata: desperabundi adjuti.

CAP. XXVII

[94] [Post prædictum martyrium hujus Virginis, cum in profesto Conceptionis B. Mariæ Virginis, [Morte patris prævisa] prȩfatus D. Joannes, postea Confessor ejus, iter disponeret versus Ouderschie, ut ibidem celebraret; ipsamque Virginem super hoc consuleret, utrum die ipso illuc iret, an in crastinum differret; ipsa propter patris sui exequias, quas dicebat crastino futuras, suasit ut potius ipso die illuc pergeret, ne sequenti die circa paternum funus aliqua contingeret negligentia.] Dicebat enim se a patre suo audivisse, quod beata Virgo fœdus societatis cum eo inisset, eique spopondisset, quod ipsum circa festivitatem hanc de hoc mundo a vocaret. Post quȩ verba mors patris mox ipso die secuta est, [& de salute ejus certa,] videlicet in profesto Conceptionis beatæ Virginis. Post cujus mortem cum ipsa certificata fuisset de salute ipsius, nihilominus dȩmones interdum eam in tantum contristabant, dicentes ejus patrem secum in damnationis suæ societate habere, ut, quasi verum fuisset quod a dæmonibus audierat, inconsolabiliter fleret. Unde & domesticis ejus, causam lacrymarum sciscitantibus, respondit: Ego scio quod cum patre meo valde bene agitur, & tamen dæmones dicunt quod sit damnatus. [turbatur tamen a dæmoniie, damnatum objicientibus,] Cum enim vice quadam ab Angelo suo duceretur ad amœna paradisi gaudia, dæmones iter ejus obsidentes, transfiguratum quemdam dæmonem in similitudinem patris ejus irridentes & affligentes, ostendebant ei dicentes: Ecce habemus patrem tuum. Tunc illa cognoscens diabolicam illusionem, non veritatem, dicebat eum non esse patrem suum: statimque velut fumus illis evanescentibus, ipsa cœptum iter Angelo duce perficiebat.

[95] Post hæc in die B. Pontiani b obiit præfata Petronilla, neptis sua, filia fratris sui; [que eo quod hanc sacram Virginem, cum a Picardis, ut prædictum est, [Nepti suæ morienti ut extremum loquatur,] ita irreverenter tractaretur, defendere volebat, ab eisdem ad altaris scabellum cum impetu elisa, graviter & ipsa læsa fuit.] Ante cujus obitum cum rogasset Dominum, quatenus ita ordinaret febres suas, ut eidem ante mortem ejus loqui posset; pius Dominus misertus morituræ, prævenit eas per spatium fere sex horarum; ita quod quæ per frigus accedere solebant hora undecima circa meridiem, mane accedebant hora quinta; calor vero qui de vespere accedere solebat, accedebat hora undecima circa meridiem, & terminabatur de vespere: sicque temperato calore febrili, cum omnium qui aderant admiratione, [impetrat sibi febrim anticipari,] recepit competentem facultatem alloquendi & consolandi morituram. [Quia vero voce Dominica dicitur, Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; ista vero puella Petronilla in prædicta persecutione hujus sacræ Virginis, ut ibidem dictum est, sese totam pro defensione ejus exposuit, & contumeliam atque læsuram corporalem pro & cum patiente accepit; libet hic annectere visionem, quam hæc Virgo sancta, paucis ante mortem illius diebus, habebat. [Matt. 10, 41]]

[96] Tempore quodam nocturno, posita in excessu mentis, [& futuram ejus gloriam in visu contemplata,] videbat solennem quamdam processionem celestium civium, in qua, sicut moris est & in processionibus ordinari solet, distinctis ordinibus & choris singuli incedebant; videlicet patriarchæ invicem, & Prophetæ invicem, similiter Apostoli & Martyres, Confessores & Virgines, Sacerdotes & Clerici, singuli in suo ordine ac dignitate. Procedebant autem de ecclesia civitatis Schiedamensis, præcedentibus more solito crucibus & luminaribus, ut sol splendentibus, usque ad ostium domus suæ; de qua sumentes funus, deferebant ad ecclesiam: ipsa autem sequebatur funus, datis sibi tribus coronis, quarum unam gestabat in capite, reliquas singulas in singulis manibus. Cumque restituta sibi ipsi verbotenus diceret, suspicando quasi mors ipsius in hoc præfiguraretur; finaliter tamen dicebat, quod designabant mortem præfatæ suæ neptis Petronillæ; quæ & statim post hanc visionem moriebatur, in festo S. Pontiani de vespere hora decima. Præcepit tamen ex hoc tempore seriosius præparari necessaria sepulturæ suæ.

[97] [immodice tamen luget defunctam,] Itaque post Petronillæ neptis suæ mortem, quæ ei die ac nocte assistens in necessitatibus ministrabat, c sancta Virgo tam perniciosam incidit tristitiam (quasi super destitutione illius, quam, utpote se cordialiter diligentem, ipsa vicissim ita affectuose dilexerat) & ejus tristitia in tantum Domino displicuit, quod in vindictam ejusdem tristitiæ, usque circa festum d Præsentationis B. Mariæ Virginis, solita privata fuit contemplatione & consolatione divina. Cum igitur die noctuque fleret amarissime, [ideoque amissam gratiam] non solum super morte neptis suæ, sed peramplius super amissione solitæ gratiæ, propter inordinatam illam tristitiam sibi subtractæ; tandem causam earumdem lacrymarum percunctantibus respondit: Cur non flerem? ecce proximis undecim annis nihil petivi a Domino quin sine contradictione impetrarem, & nunc in tanto tempore nullam penitus consolationem accipio.

[98] Circa festum autem Præsentationis beatæ Virginis tantam divinæ gratiæ superabundantiam recepit, [vix demum post aliquod intervallum recuperat.] quod per novem vel decem fere dies quasi in continua jaceret divinorum & cælestium contemplatione, fruitione, gustatione & jubilatione; adeo quod ingredientes ad eam per eosdem dies sentirent odorem suavissimum, quem sicut solito more ita nunc quoque de cȩlestibus areolis & apothecis reportabat. A quibus interrogata, unde proveniret talis odor tam suavis; ipsa quæ ex humilitate silere maluisset, tandem devicta eorum importunitatibus, sicut Dominus manifestaverat odorem illum, [idem in morte fratris patitur:] ita ipsa ejusdem causam (unde scilicet eumdem reportasset) indicavit: dicebat enim se non posse celare, quod Dominus jam prodidisset. Simili modo ante aliquot annos, defuncto fratre suo, de quo supra dictum est Capitulo XXII, tristitiam magnam incidit: super qua tantum obstupuit, quod dicebat se hactenus ignorasse, quod adhuc fuisset tam humana: propter quam etiam multo tempore solita carebat annona divinæ consolationis, sicut revelatum fuit cuidam eremitæ, in partibus Ægypti constituto, de quo dicetur in sequenti mox Capitulo.

CAP XXVIII

[99] Erat quidam juvenis, de diœcesi Coloniensi oriundus, [quod eremita cuidam, ab ipsa in Ægyptum directo,] nomine Gerardus: hic solitariæ vitæ & conversationis desiderio stimulatus, fama trahente primo venit ad hanc Virginem, ut ei præsens votum suum exponeret; atque iter tam arduum nimirum aggressurus, se precibus ejus commendaret; quatenus divina gratia opitulante, in eo quod mente conceperat, posset perseverare. Cujus illa proposito congaudens, prophetico spiritu prædicebat a se recessuro, quod primo triduo ingressus ejus in eremum penuriam pateretur; simul & exhortans eum ad constantiam, quod ante finem tertiæ diei refectionem esset accepturus: quod & postea factum est. Nam advesperascente fine tertiæ diei, cibum cælestem, scilicet manna, percepit: prædictos autem sibi a Virgine tres dies ipse ita constanter peregit, quod paratus erat eos propter promissionem ipsius etiam cum periculo transigere. Post magnam collocutionem & in mutuis orationibus recommendationem, atque mutuæ fraternitatis obligationem, ille egressus, paragratis partibus superioribus, transito mari, superiorem ingreditur Ægyptum: cujus deserta penetrans, invenit cellam, per gradus in arbore, propter lupos & alias feras, elevatam. Adduxerat & duos secum socios, ejusdem conversationis gratia; qui paucis, post aggressam eremiticæ conversationis militiam, diebus peractis, ad vomitum reversi sunt, ipso in incepto proposito permanente.

[100] Decursis itaque in hac solitaria & eremitica conversatione fere decem & septem annis, contigit Episcopum quemdam de Anglia cum duobus sociis, [ibique annis 17 absque humano cibo viventi,] gratia visitandi sancta loca, adire Hierosolymam, ac deinde montem Sina ad Reliquias B. Catharinȩ Virginis & Martyris. Qui etiam memores sanctorum Patrum, qui quondam in Ægypto fuerant, ipsam Ægyptum ingressi sunt; & usque ad superiora ejus observantes discurrerunt, ut inquirerent si forte, ut prius, aliquos eremiticæ vitæ Patres invenirent. Reperiuntque tandem cellam quamdam, non longe a terra in arbore constructam: cujus ostium cum pulsassent, eo aperto viderunt hominem, vultu quidem Angelicum, sed corpore adeo crassum, ac si non in eremitica abstinentia, sed inter seculi delicias & carnis voluptates versaretur. Inter mutua igitur colloquia discunt ab eremita in spatio duodecim annorum & ultra eum hominem non vidisse. Interrogatus vero ab iis, quonam alimento uteretur, unde ita crassus effectus esset; respondit se sola divina gratia nutriri, scilicet manna cælesti, cujusmodi filii Israel utebantur cum egrederentur de Ægypto, quod cellulæ ejus influens colligere solebat & comedere.

[101] Consequenter illis sciscitantibus, an adhuc aliqui alii possent inveniri inter homines qui absque cibo humano vitam agerent sicut ipse; respondit, [in contemplatione solita innotescit;] in partibus Hollandiæ in civitate Schiedam fore Virginem, quæ multis jam annis diversis infirmitatibus divinitus flagellata, nullo uteretur alimento corporali; quæ etiam ad tantam perfectionis celsitudinem pervenit, quod ipsum centuplo plus excederet vitæ sanctitate: ideoque cum soliti essent simul rapi ad cælestium contemplationem, singuli de locis suis & in singularibus scalis; illa tamen ipsum, sicut & vitæ merito, ita & contemplationis excellentia superascenderet. Unde & mirari se asserebat, cum de transitu ejus nihil perceperit, quid ei acciderit, quod eam in prȩfata scala contemplationis multo tempore non viderit. Fertur tamen eremitam causam assignasse, e quod nimis inordinate super morte propinquorum suorum dolere solebat; atque ideo quamvis prius ipsa eum conversationis sanctitate & patientiæ magnitudine & contemplationis excellentia excederet; modo tamen ipse eam excederet. Quod in morte fratris ejus patuit, dequo prȩcedenti capitulo dictum est; qui eodem fere tempore obierat in Schiedam, quo predicta peregrinis illis recitabantur in Ægypto.

[102] Quapropter eremita rogat peregrinos ipsos, quatenus regressuri ad propria, prius intrent Hollandiam & civitatem Schiedam ac domum Virginis, eique tres has ex ore suo & parte sui proponant quæstiones. [qui ipsam per peregrinos Anglos visitari jubet,] Primo quot annos ipse solitarius in hac eremitica vita peregerit: secundo quot annorum ipse erat quando transivit ad eremum: tertio quid causæ sibi occurrerit, quod eam jam multo tempore in contemplatione solita non viderit. Post hæc valedicentes eremitæ, peregrini reversi veniunt in Hollandiam & Schiedam; ubi hospitium ingressi rogant hospitem, quatenus ducat eos ad domum Virginis. Quod cum factum fuisset, intrantes ad eam, cum causam adventus sui & personam eremitæ eos ad se mittentis designassent; illaque, sicut semper ita & nunc ex humilitate latere mallet, [ad propositas interrogationes manifeste respondere recusavit, & hoc tantum primo quȩrentibus de tempore habitationis eremitæ in solitudine responsum dedit. [& hujus defectus ad moneri,] Quomodo ego illud scire possum? Dominus est qui hoc novit. Ad quod dum illi respondissent, se hoc non a se, sed ex ore eremitæ interrogasse;] respondit, eum septem & decem fere annos in solitudine peregisse. Ad secundum respondit, eum decem & novem annorum fuisse, quando ad eremum perrexit. Ad tertium autem respondit, se in medio hominum conversantem diversimode maculari; illum vero ab hominibus segregatum, & inter Angelos quotidie conversantem, incontaminatam puritatem continue conservare: & ideo non mirandum, si ipse eam contemplationis celsitudine excederet.

[103] Dicebat quoque Virgo, eremitam illum tantæ fuisse crassitudinis, [anno 1426 sancte mortuus.] quod pinguedo colli ejus pendebat per superiorem partem sive capitium vestimenti ejus; & ob hoc tam debilem extitisse, quod nec stare posset nec sedere, sed tantum flexis genibus quietem & cetera corporis sumpsisse vel egisse necessaria. Obiit autem idem eremita anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, Octobris die duodecima: quod & huic Virgini fuit revelatum. Rapta namque in paradisum in hora transitus ejus, videbat animam illius corpore exutam ab Angelis deferri ad paradisum, [atque in fonte limpidissimo ablui, qui adeo serenus & clarus existebat, quod, ut sibi videbatur, per unum fere milliare fundum ejusdem fontis videre poterant.]

CAP. XXIX

[104] Civis quidam in civitate Schiedam, Scabinatus f officio pro tunc fungebatur: hic suggerente diabolo graviter tentabatur, ut semetipsum laqueo necaret. [Civem de suspendio sibi inferendo tentatum,] Habebat autem idem Capellanum quemdam, nomine Joannem Pot, de quo in superioribus dictum est Capitulo V, qui coram eo Missas celebrare solitus erat: qui, quoties eumdem civem de suspendio sibi ipsi inferendo tentari noverat, arguendo, obsecrando, consolando circa eum laborans, vix persuadere poterat vel cohibere ne sibi tam crudelem mortem inferret. Sed cum ille nec violentiæ tentationis resistere valeret, nec Confessor tentatum cohibere posset; ingressus idem Confessor ad Virginem, interrogavit quid sibi circa tentatum suum faciendum esset. Tunc illa, de gratia Dei secura, sciens diabolum sustinere mon posse quod arma malitiæ suæ verterentur in arma salutis, [liberandum docet Liduina,] suasit Presbytero quatenus, si tentatus suggestioni resistere non valeret, injungeret ei pro pœnitentia, quod diabolus suggerebat ad ruinam. Quo audito Confessor nimium timuit, nec audebat facere quod illa consulebat, ne causa perditionis illius fieret. At illa econtra instabat, jubet ut fiducialiter id ageret in conscientia sua.

[105] Acquievit Presbyter consilio ejus, & postmodum ad se denuo revertentem hominem tentatum consolans, cum eum ab hac mala intentione semetipsum suspendendi revocare non posset; [si hoc ipsum facere pro pœnitentia jubeatur,] injunxit ei pro pœnitentia, ut hoc faceret. Quod audiens tentatus, flexis genibus procidens, gratias egit, quia quod diu desideraverat jam saltem obtinere meruisset. Statimque reversus domum, fune trabi alligato & collo circumposito, sedem ut se suspenderet ascendit. Dæmones autem videntes & invidentes tali eum sibi morte auferri, apprehensum laqueum vehementer abrumpentes & dicentes, Non vos modo suspendetis; post tergum cujusdam cistæ;, videlicet inter cistam & parietem, projecerunt; & adeo arcte detruserunt, ut per trium horarum fere spatium multum quæsitus, ac tandem cum admiratione inventus, non nisi per cistæ ablationem extractus est, & deinceps a tentatione liberatus.

[106] [Mulierem objectu criminis pridem confessi vexatam] In eadem quoque civitate Schiedam femina quædam erat, quam diabolus in desperationis baratrum precipitaverat; objiciens ei sæpius per somnum scedulam cum peccato quodam ab ea commisso, quasi necdum divinitus dimisso nec dimittendo; cum tamen ipsa illud sacramentaliter sæpius confessa fuisset, & absolutionem suscepisset, & pœnitentiam injunctam peregisset. Cum ergo sui cordis angustias huic Virgini crebrius exponeret, illaque desolatam benignis consolationibus refoveret, nec tamen quantum volebat circa eam proficeret, eo quod princeps mortis feminam sicut prius terroribus per somnum conturbaret, dicens, Nequaquam manus meas evadere poteris, quia litteris his te mihi confirmatam & subjugatam habeo; contigit ut Virgo ipsa vice quadam extra se raperetur, & inter cetera videret eumdem dæmonem, chartam ipsam manibus gestantem, sed manu g B. Mariæ Virginis de ejus manibus violenter ablatam dirumpi. [solicitudine liberat.] Quod postmodum ipsa Virgo, sensibus corporeis restituta, D. Joanni Walteri Confessori suo retulit, feminamque prædictam ad se revertentem, ac ut prius querimonias desolationis suæ coram ea deponentem, benigne consolans (suppressa tamen chartæ comminutione) præcepit ei ut secura deinceps esset, nec quidquam sibi mali eventurum super illo formidaret; simul & obsidem offerens se pro conscientia sua in die judicii: sicque trepidantem liberam reddidit & pacatam, ab omni præhabita mentis anxietate.

ANNOTATA.

a Narratur hoc in Vita Belgica tamquam narrari solitum a Beata, ideoque ibidem omittitur connexio enim, quæ hanc partem cum priori ibidem omissa conjungit, tantumque dicitur revera tali die mortuus pater.

b Colitur celeberrime in diœcesi Vltrajectina, ob reliquias illuc translatas S. Pontianus Martyr 14 Ianuarii, ubi de ea solennitate egimus. Ne quis autem S. Pontiani Papæ Martyris diem 19 Novembris intelligat, cavet Vita posterior num. 340 expresse diem nominans qua sanctus Martyr in diœcesi Trajectina veneratur: idemque hic suadet Festum Conceptionis 8 Decembris, S. Pontiani Papæ festum non præcedens, sed subsequens: & Vita Belgica expresse annum 1426 notans. Vita 1 addit quod Petronilla sub horam decimam vespertinam mortua sit.

c Belgica Vita etiam ipsam commendat, quod particeps esse solebat gratiarum, quas illa divinitus percipiebat.

d Imo usque ad festum Visitationis: dies enim pauci inter 14 Ianuarii & 2 Februarii, non possunt longum tempus dici. Itaque se corrigit auctor ipse in Vita sequenti num. 348, expresse signans spatium quinque mensium continuorum, & num. sequ. solennitatem Visitationis, quæ colitur 2 Iulii.

e Clarius Vita Belgica: Aliqui tamen dicunt quod satis illam causam novisset, & dixerit peregrinis, solitam eam immodice tristari &c.

f Scabinus pro judice seu assessore judiciali sæpe invenitur in Capitularibus Caroli Magni, Legibus Longobardicis &c, Belgis molliori dialecto dicitur Schepen, eoque nomine designantur Senatores, qui 12 aut 24 cum Consulibus judicant civium caussas. Nominis etymon sumendum a verbo Scheppen creare, cujus participium nobis etiam nunc est præposito augmento, gheschapen, creatus: & tales, etiam in Italia ac Lombardia, novimus appellari Creatos sive Electos.

g In vita Belg. dicitur quod ipsa Liduina, per Dei gratiam, dæmoni schedam eripuit, reversa deinde ad suos sensus dedit epistolam D. Ioanni Confessario suo legendam & lacerandam: estque credibile, ipso D. Ioanne suggerente id in hac Vita 2 esse correctum.

CAPUT X.
Variæ revelationes factæ S. Liduinæ circa status defunctorum.

CAP. XXX

[107] [Cum occasione suavissimi odoris, quē propter visitationem Salvatoris vel Sanctorum aut attactum Angeli sancti hæc Virgo reservabat, [Sua veolentiæ miraculosæ experientia allectum ad se Curatum Schiedam.] vel quem de paradisiacis & cælestibus gaudiis rediens secum portabat, ut prædictum est Capitulo XV, multas hominum visitationes pateretur, eo quod reliquiæ suavitatis istius sæpius apud eam remanerent; contigit anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, feminam quamdam, in vicino D. Ioannis Angeli de Dordraco tunc Curati commorantem, crebrius eam ceteris visitare. Quod ille videns causamque sciscitatus, tale responsum a femina audivit: O Domine, si sciretis qualia ego apud eam experior, utique sicut ego eam crebrius visitaretis: invitabatque eum quatenus ad eam visitandam similiter accederet. Quod cum ille fecisset, insolitam suavitatem admiratus (visitaverat enim eam sæpius, sed nil tale antea senserat) interrogabat eam, an aliqua penes eam odorifera forent reposita. Tunc illa simpliciter respondit: Non utique, sed gratia Domini est.]

[108] Ab hinc ergo crebrius eam visitans & seriosius confessionibus ejus intendens, [qui verba ejus ante neglectim exceperat,] super novitate eorum stupefactus interrogabat, an talia prius experta fuisset. At illa: Imo, inquit, Domine: nam & vobis secreta mea sæpius revelavi. Ille vero ait, Quidquid mihi dixisti, tamquam rosæ fuerunt ante porcum quadrupedem projectæ. Dicebat autem hoc de semetipso: erat enim idem Curatus adeo lubricus, quod non veritus judicium Dei, contra reverentiam Ordinis sui tam sacerdotalis quam monastici, cum uxore cujusdam, secundum carnem satis turpi, fornicaretur.] Super quo a cum a pluribus coram hac Virgine accusaretur, illa tamen accusantibus non credidit, eo quod crebrius illam visitaret, & Missas coram ea celebraret. [utpote homo impuræ vitæ,] Vice tamen quadam ad se ingresso illi quod audierat obiecit, simulque arguit eum quod tale peccatum [cum ligata] committeret. Sed illo cum juramentis & execrationibus objectum sibi crimen negante, virgo quasi accepta satisfactione excusantem se cum pace dimisit. [Rursum quasi de iterato peccato coram ea accusatur: accusatum, sicut prius, ipsa reprehendit: sed ille veritus fateri veritatem, juramentis & execrationibus, ut ante, se excusat.]

[109] [de crimine quo infamabatur interrogatum & negantem,] Post hæc igitur Virgo, more solito ad supernorum rapta contemplationem, videbat eumdem cum prædicta femina in atrio quodam obscœnis actibus occupatum. Unde cum die quadam ad se ingressum [ut quæ a præfata femina occulte perceperat nova, etiam cum eadem circa se experiretur] sicut prius, quasi ex aliorum relatu, super eodem crimine corriperet; illeque, ut ante pertinaciter contradiceret: Cur, inquit, Domine, tam pertinaciter negatis, cum tali die & hora in excessu mentis posita, in illo vos viderim loco cum ea turpiter occupari. Tunc ille vehementer confusus (sciebat enim se deprehensum) Qui, inquit, hoc tibi de me manifestavit, etiam alia plura revelare potuit: egressusque per posticum in hortum flevit amare. Deinde repressis lacrymis reversus, fatebatur vera esse quæcumque illa dixerat, [confundit Liduina,] promittens se eadem numquam amplius iteraturum. Illa vero videns eum radio divinæ veritatis illustratum; Non solum, inquit, illud peccatum commisisti, sed etiam alia tria vel quatuor obiecit crimina, exhortans eum ad emendationem; [simulque celerem ei mortis horam prædicens, tam salubri compunctionis jaculo mentem ejus vulneravit, ut eorumdem confessione coram ipsa quantum decuit facta, legitimos insuper Confessores quæreret, seque ab eis a peccatorum suorum nexibus ecclesiastica auctoritate absolvi postularet.]

[110] Quo impetrato, cum pro commissis peccatis pœnitentiam ageret, [pœnitentem que monet,] transactis postmodum octo fere hebdomadibus, pestilentiæ morbo percussus est. [Ingressus igitur ad Virginem interrogat, an se per sacram Unctionem ad mortem præparare debeat. Consentit illa. Et primo quidem communicatus est; deinde ingravescente morbo in tantum debilitatus est, quod pro inunctione sua consilium Virginis audire cupiens, sed non valens, [de extremis sacramentis suscipiendis:] ad eam se cum carruca vehi flagitaret. Sed & illud cum præ debilitate convenienter fieri non posset, mediante nuntio sciscitatur, quid pro inunctione sua consuleret. Remandat illa, quod parum cerevisiæ cum pane comedat, quod si per unius horæ spatium intra viscera retinere posset, sciat se nec moriturum nec inungi oportere. Sumit ille imperatum cibum, & per tria fere quartalia horæ infatigabiliter sustinens, quasi jam non moriturus, exultat. Sed rursum subitanea nausea provocante] suspicatus se mori, vocat Sacerdotem: inter cujus inungentis manus defunctus in die b Nativitatis Beatæ Virginis, anno Domini prænotato, scilicet millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, ad locum, a divina justitia sibi misericorditer præparatum perductus est.]

[111] Cum ergo indesinenter pro eo Virgo Dominum exoraret, [deinde animam ejus intelligens] sequenti nocte vel infra triduum ad infernalia & purgatoria loca rapta, interrogabat Angelum suum, ubinam esset Dominus suus, non pridem defunctus. Qui ostendit ei puteum: cujus horrorem mirata interrogabat, utrum jam foret infernus. Qui ait, eum non quidem infernum esse, sed inferno proximum; atque in eo deputari eos de quibus dubitatur c utrum damnandi sint an salvandi. Alium quoque extrinsecus videbat locum, omnibus antea visis horribiliorem, muro nigro & alto nimis circumdatum: quem Angelus dicebat esse infernum. In quo tantos dæmonum & damnatorum hominum audiebat clamores & vlulatus, clangores quoque & quasi tinnitus pelvium, quod eis totius mundi clamores & strepitus non possent comparari. Prope præfatum puteum, [prope infernum cum incertitudine salutis positam,] secus infernum videbat Angelum quemdam satis tristem & quasi mœrentem: quem cum ex aspectu illius cognovisset fore Angelum dicti Curati, de quo dictum est, qui paulo ante mortem suam fuerat in cella ejus conversus; interrogabat Angelum ductorem suum, cur frater ille Angelus ita mœstus foret. Qui respondit, animam, quam regendam acceperat, ob peccata quæ perpetraverat in eumdem puteum submersam esse, & necdum sententiam sperandæ salutis accepisse; sed datas ei inducias novem dierum, infra quos definitiva sententia daretur: & ideo hunc Angelum ejus tristari, quod nesciebat utrum salvari debeat vel damnari.

[112] [eidem commune purgatorium impetrat:] Cum ergo Virgo animam illam desideraret videre, jubente Angelo ductore suo apertus est puteus; ascenditque anima ad superficiem putei, tota ignita ad instar candentis ferri; & exclamabat ad Virginem dicens: O carissima mater Lyduwa (sic enim consueverat eam appellare) o purissimum divinitatis speculum, patere quæso ut me speculer in te. Tantus itaque horror invasit animam hujus Virginis, ex iis quæ circa animam hanc videbat, quod præ nimietate ejus rumpebatur cingulum cilicinum, quo corpus ejus jacens in lectulo accinctum erat: rumpebatur autem non in nodis vel juncturis ligaturæ, sed illis integerrimis remanentibus, in loco integro & sano. Perduxit autem hæc Virgo animam illam orationibus & meritis suis, ab illo privato puteo, ad commune purgatorium & locum pœnitentium.

[113] [pro alio similiter in pœnitentia defuncto,] Erat quoque alius Presbyter, Petrus nomine, in Schiedam, secularis satis & minus honestæ conversationis, qui tandem divinæ pietatis respectu compunctus, & familiaritatem hujus Virginis adeptus, ante plenam satisfactionem defunctus, sententiam suo statui debitam acceperat. Peractis igitur quasi duodecim annis post mortem ejus, contigit hanc Virginem, more solito apud purgatoria loca consistentem, audire vocem quamdam satis lamentabilem, de puteo quodam procedentem: quam cum tam ex proprio auditu quam ex verbis Angeli cognosceret esse vocem præfati D. Petri, [post duodennium pati aliquid consentiens,] mirata est quod adhuc erat in purgatorio. Interrogata est igitur ab Angelo, an pro liberatione illius aliquid sustinere vellet. Qua respondente quod sic; ostendit ei Angelus locum quemdam in vicino, ubi videbatur quasi quædam cataracta, ante quam erat tanta teterrimarum aquarum copia, quasi omnes totius mundi aquæ in unum congregatæ fuissent, & per eamdem cataractam fluere viderentur. Hortatur igitur eam Angelus, ut si eam videre vellet & liberare, per eamdem cataractam transeat. Quod cum illa trepidaret aggredi, Angelus autem econtra eam ad constantiam transeundi animaret, ipsa transito flumine quod fluebat per cataractam, videbat animam Presbyteri, candidam ad modum d cygni, de puteo ascendentem ad altitudinem aëris, [eumdem videt liberatum.] & inde descendentem velut in quemdam fontem: ubidum quasi novo baptismate quodam purgata fuisset, & refrigerata ab incendio quod sustinuerat; vidit eam volantem ad requiem & gaudia beatorum. Tantam autem fatigationem sustinuerati in transitu fluminis illius, quod etiam reversa ad sensus corporeos, inventa fuit quasi tota sudore perfusa.

CAP. XXXI

[114] In villa, cui nomen Ouderschie, erat quidam dictus Balduinus vanden Velde, [alium ipsa qua moritur nocte,] custos ecclesiæ ejusdem villæ; qui infirmitate præventus in nocte conversionis S. Pauli, tunc obiit, anno videlicet Domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto. Eadem nocte hæc Virgo, more solito rapta a sensibus corporis, venit ad quemdam montem, ad cujus radicem videbat hominem, prius & tunc sibi incognitum, volentem montem ipsum ascendere, [visa est laore summo montem stare:] sed præ invaletudine non valentem. Quem cum, ab eodem rogata, humeris suis impositum sursum portasset, mirata ponderositatem ejus, interrogabat, quo vocaretur nomine. Qui respondens dixit vocatum se Balduinum vanden Velde. Mane facto Confessor Virginis ingressus in cellulam ejus, invenit eam, quasi præ lassitudine post laborem magnum, graviter anhelantem & præ defectu anhelitum vix trahere valentem. Interrogata causam, respondit, se a radice cujusdam montis usque ad verticem ejus portasse virum, nomine Balduinum vanden Velde, id est, de Rure denominatum, sibi penitus incognitum prius: qui tantæ ponderositatis fuit, quod ipsa nunc sibi restituta, vix subsistere posset. Super quo Presbyter miratus, recordabatur custodis ecclesiæ in Ouderschie, qui Balduinus quidem vocabatur, sed cognomen ejus ignorabat. Post biduum autem idem Confessor veniens ad villam Ouderschie causa celebrationis, interrogabat feminam quamdam de cognomine & statu ejusdem custodis: quæ cognomen edixit, sicut Virgini fuerat revelatum; simul & eadem nocte defunctum asseveravit, qua eumdem Virgo de radice montis ad ejusdem cacumen portaverit.

[115] [sæpius adducta ad videndos sic laborantes,] Alia quoque vice, more solito rapta, venit circa quemdam montem, juxta quem videbat diversos diversimode oberrantes: alios videlicet circa radicem ejus, alios altius, & alios adhuc in eminentiori loco montis ejusdem; volentes quidem montem ascendere, sed non valentes; nec qui adjuvaret ut ascendere possent, habentes. Cum instarent autem aliquæ præcipuæ festivitates, per aliquot dies ante talia festa, rapiebatur ad loca purgatoria, ut videret calamitates indigentium auxiliis aliorum, nec sibi ipsis subvenire valentium, quorum voce loquitur B. Job dicens: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei: quia manus Domini tetigit me. [Iob 19, 21] Reversa deinde, cum pro eorum liberatione e quotidianas febres sustineret, amarissimeque plangeret & assidue divinam misericordiam exoraret; in ipsis festivitatibus rursum rapta, [plurimos eorum juvat,] pro eorumdem agnita redemptione tanto gaudio tripudiabat, quod se vix capere posset. Licet autem ceteris diebus plures frequenter eriperet, in præcipuis tamen festivitatibus multo plures & in majori copia. Adeo autem acriter plorabat super miseriis eorum, quod frequenter in ea naturales lacrymæ, id est aqueæ, deficerent, & supernaturaliter lacrymæ sanguineæ succederent: quas super genas ejus coagulatas successu temporis D. Ioannes Confessor ejus, [etiam lacrymas sanguineas fundendo.] cum naturalibus lacrymis emollirentur, abradens, in sacculo conditas in scrinio penes se reservabat, atque sub capite illius post mortem illius, sicut desideraverat, reponebat.

CAP. XXII

[116] [Post mortem Ducis Wilhelmi Comitis Hollandiæ, cum audisset uxor ejus D. Margareta de marito & domino suo, [de statu Wilhelmi Ducis mortui subterfugit respondere,] quod hæc Virgo dixisset eum jam fore salvatum; misit ad eam unum de famulis suis, ut investigaret rei veritatem. Audierat etiam quod hæc Virgo fuisset mortua per triduum, & revixisset. Interrogata igitur super utroque ab ipso nuntio, ad unum quidem ita respondit: Si triduo mortua fuissem, Schiedamenses diu me sepelissent. Ad aliud autem, sicut ridiculosum judicabat quod interrogabatur, ita & ridiculose quodammodo respondit, dicens: Si ille esset in vita æterna, tum Dominus injuriaretur mihi, quæ jam decem & septem annis gravissimis infirmitatibus detenta, de lecto non descendi nec terram tetigi: quapropter peto ne occasione mei peccetis: sicque qui incertus venerat, incertior recessit. Contigerunt autem hæc anno Domini millesimo trecentesimo decimo septimo, in quo & defunctus Dux Wilhelmus defunctus fuit. De pluribus tamen religiosis defunctis certam nonnumquam dabat sententiam, quod essent salvati & ad gaudium Domini sui introducti. [uti & de tempore ventuis Antechristi.] De novissimis quoque temporibus & de adventu Antichristi dicere solebat, quod ipsa neuttum eorum esset visura. Caute tamen de talibus loquebatur, & quasi ex libris audivisset, quos tamen materiales vel corporales corporaliter fortassis numquam viderat vel audiverat. Dicebat autem signum quoddam futurum in regione ubi Antichristus nasciturus est, & quod ipso anno quo nascetur herbæ & arbores sanguinem stillarent, & hoc tria stillicidia per singula folia].

ANNOTATA.

a Vita Belg. omißis præcedentibus, dißimulat quod fuerit hujus Presbyteri peccatum, inferius tamen satis indicat, peccatum fuisse cum complice.

b Eadem, In Vigilia, & breviter dicit, consilio Virginis sacro Viatico & extrema Unctione munitum fuisse.

c Suspensa scilicet non quidem Dei de ipsis sententia, sed sententiæ ipsius elocutione: quam esse aliquarum animarum in purgatorio pœnam præ ceteris gravißimam scriptores nonnulli Catholici satis verosimiliter tradunt.

d Ita corriximus ex Vita Belgica, cum exemplar nostrum haberet, agnum, facili lapsu, ob similitudinem litterarum, ci & a,

e Eadem quartanas febres.

CAPUT XI.
Quomodo Liduina Eucharistiam usurparet & eam semel cælitus missam acceperit, post Christi crucifixi apparitionem.

CAP XXXIII

[117] Cum sane Virgo ista a principio ægritudinum suarum parco valde & superhumano uteretur cibo, [Alterius cibi potusque impatiens Liduina,] & ad extremum nullum penitus cibum corporalem vel potum per plures annos usque ad mortem suam sumeret, vel etiam sumere posset; solum erat venerabile Sacramentum Corporis Christi, cujus frequenti susceptione non solum spiritualiter, sed etiam corporaliter sustentari videbatur. Et cum neque panem neque quemlibet alium cibum corporalem, [Eucharistia fere sola sustentatur,] quantumcumque parvum, a medio fere tempore suarum infirmitatum usque ad finem vitæ suæ, aliquatenus sumere vel glutire posset, istum tamen celestem panem quoties percipiebat, singulari quadam gratia & dulcedine facillime deglutiebat.] Hinc quantum per corporales infirmitates corporaliter deficiebat & corporalem cibum minus sumebat; tanto per hunc sanctum & supercelestem cibum amplius in spiritu confortabatur & spiritualiter vivebat. Unde & desiderium, amor & devotio ad ipsum sanctum Corpus Domini tantum in ea crescebat, quod diutius abstinere ab ejus perceptione non poterat a [Itaque in principio sui morbi, solebat quotannis semel in festo sancto Paschæ sacram sumere Eucharistiam; bis autem post initium spiritualium consolationum ejus: ac denique, circa mortem matris ejus expleri desiderium ejus non potuit, nisi quinies sexiesue quotannis sacro epulo reficeretur.]

[118] Ecclesiam Schiedammensam b anno circiter millesimo quadringentesimo septimo vel octavo regendam Curatus susceperat D. Andreas, [id credere nolens novus Curatus,] Ordinis Præmonstratensis ex Marienward. Hic cum minime crederet Virginem sine corporali cibo eatenus vivere posse, ipsique per aliquot tempus Corpus Domini satis invite porrigeret, anno tandem millesimo quadringentesimo duodecimo cœpit animo concipere, quod eam tentaret, si ex sola gratia Dei, ut dicebatur, viveret. Quod quidem Angelus Domini præsentiens, ipsi Virgini nuntiare atque eamdem præmunire non distulit. Itaque circa festum nativitatis beatissimæ Virginis Mariæ, eumdem Curatum Virgo per nuntium rogavit, ut ad se deferret Corpus Domini ad communicandum eam. Qui statim venit ad ipsam, & audita ejus confessione, porrexit illi loco sacræ Eucharistiæ hostiam quamdam non consecratam, reputans quod cum illa posset contentari. [eam tentat per hostiam non consecratam;] Sed [frustra jacitur rete ante oculos pennarum: nam] Virgo, cum eamdem hostiam nequaquam posset insumere vel deglutire, deprehendit ex hoc certissime hostiam illam non fuisse consecratam, nec ibi contineri Corpus Domini; unde ipsam protinus expuit ex ore suo.

[119] Quod ut vidit Curatus, ipsam quasi commotus corripuit, [quam illa expuit,] tamquam Corpus Domini per industriam expuisset. Cui virgo respondit: O Domine, putatis me ratione privatam, ut nequeam discernere inter Corpus Domini & simplicem panem non consecratum? cum tamen Corpus Domini facillime sumam & deglutiam, panem autem simplicem nequaquam deglutire valeo sed evomo illum. Quibus verbis confusus Curatus (sciebat enim se deprehensum) surgens cum c Sacramento, ipsa non communicata ad ecclesiam reversus est. Remansit itaque Virgo in gravi mœrore, tum propter carentiam sacræ Communionis tum etiam propter duritiam & incredulitatem ipsius Curati: atque in eodem mœrore fuit usque ad festum Conceptionis B. Mariæ.

[120] In ipso autem die Conceptionis B. Mariæ, cum celebrarentur in ecclesia primæ Missæ, [& promissum ab Angelo accipit] Angelus Domini de mane cum magna claritate Virgini apparuit, ita quod tota cellula ejus nimio splendore refulgeret: qui & Virginem blande consolans prædixit illi, quod in proximo Dominum salvatorem suum, pro se mortuum & in cruce suspensum, indubitanter visura esset in carne & sanguine; eo quod Curatus sic illam contristasset, simplicem panem porrigendo pro Sacramento Corporis Domini. d Eadem autem hora quidam aderant in exteriori camera, [Christum in carne videndi:] qui pro consilio & curatione ægrotantis pueri ad Virginem venerant, & accepto consilio jam egressi fuerant: cum autem viderent tantam claritatem in cella Virginis, putantes incendium, ingressi sunt ut illud extinguerent: quos illa consolans, excusato incendio, a se dimisit.

[121] [qui ipsi in specie pueri crucifixi apparent] Post hoc vero secunda feria ante festum S. Thomæ, quæ tunc erat immediate ante Vigiliam ejusdem Apostoli, de sero tarde inter octavam & nonam horam, iterum intravit in cellam Virginis magna quædam claritas. Cujus irradiationem cum clausis, oculis occupata in exercitiis suis, sentiret; mox oculos aperiens, videbat secus pedes lectuli sui crucem quamdam, ad similitudinem & magnitudinem earum quibus inunguntur infirmi, ac in eadem cruce pendentem affixum, quasi puerum viventem in carne & sanguine, cum quinque vulneribus: quem ipsa judicabat esse verum Deum & hominem Iesum Christum, pro nobis crucifixum. Cum quo dum dulciter loqueretur & gratias ageret illi, e protinus is qui apparuit, quasi volens recedere, ascendit cum cruce usque ad solarium, sub quo Virgo jacebat. Tunc illa ferventi amore accensa, clamabat dicens: O Domine, si vere tu es, & jam vis recedere a me; obsecro te, ut saltem aliquod signum mihi relinquas, quo scire queam quod tu veraciter hic fueris, & unde tui recordari valeam.

[122] Statim ergo qui recessurus ascendere videbatur, descendens super eam, [pro se relinquit Hostiam quinque locis sanguinam,] transformabatur quasi in Hostiam, majorem quidem iis quibus vulgus communicat, sed minorem iis cum quibus Sacerdotes celebrant, circumdatam veluti quodam circuloso diademate ex luminosis valde radiis; pendebatque ante oculos ejus in aëre parum ultra genua ejus, supra mappam, qua pro parte erat operta. Habebat quoque eadem Hostia, ad instar Domini crucifixi, quinque cicatrices sanguineas, scilicet in manibus ac pedibus & latere dextro; atque in ipso latere erat sanguis coagulatus ad magnitudinem quasi dimidiæ pisæ. Ad cujus aspectum nimirum cor Virginis tanto gaudio tripudiabat atque saltabat, quod præ vehementia horum saltuum circa vitalia pectoris adeo angustiabatur, quod putabat se morituram: ideoque pro refocillatione illius angustiæ, quam ex tali gaudio conceperat, [quam videre quotquot tunc in domo erant.] oportebat cor ejus manu Catharinæ, uxoris Magistri Simonis barbitonsoris honestæ feminæ, quæ tunc vocata advenerat, quodammodo refrænari, ne ex vehementia saltuum corporaliter deficeret. Porro Hostiam ipsam, quæ, ut præfertur, in quinque cicatricibus guttis sanguineis consignata erat, alii quoque nonnulli qui advenerant aperte viderunt, & præcipue pater Virginis ac etiam Wilhelmus frater ejus: sed & supradicta Catharina barbitonsoris, & neptis ejusdem Virginis, ac Margareta, ac Ecketgen, f ac Wynen honestæ feminæ: quarum aliquæ viderunt eam in quatuor locis cruentatam, aliquæ in quinque g.

[123] [Curatus accersitus] Hæc autem cum fierent, miserat Virgo fratrem suum, significaturum Curato ea quæ accidebant: ipse vero hæc audiens non credidit, surrexit tamen e strato, & illotis manibus properanter venit. Ac primo quidem omnes e cubiculo expulit, deinde eo firmiter obserato, adjuravit Virginem per judicium Dei viventis, ut nemini quæ contigerant diceret. [Videbat quidem & ipse Hostiam eamdem, cum quinque cicatricibus sanguineis signatam; sed tamen nullatenus credidit, eam divini muneris gratia cælitus a Domino Iesu Christo ipsi Virgini, ad consolationis & devotionis incitamentum, ostensam & exhibitam; sed potius illusione diaboli, ad deceptionem Virginis procuratam.] Rogavit autem eum Virgo obnixe, ac vehementer desideravit, ut sibi hanc Hostiam porrigeret sumendam. [ægre adducitur ut eam ipsi ministret,] Tunc ille, Si vis, inquit, communicare, ministrabo tibi Eucharistiam de ecclesia, quam scio veraciter esse Corpus Domini; de ista autem dubito quid sit. Sed cum Virgo instantius peteret sibi hanc Hostiam ministrari, ille tandem consentiens tradidit eam sibi; quamvis minime crederet ipsam esse alicujus gratiæ vel virtutis. At vero Virgo eam summa cum reverentia suscepit, ut verum Corpus Domini nostri Iesu Christi. [In cujus sumptione hoc mirabile sibi contigit, quod cum Hostias non consecratas vel alios panes consimiles, quantumcumque exiguos, sæpius oblatos, nullo modo potuisset deglutire; hanc tamen Hostiam facillime deglutiebat: quæ & vertebatur in ore ejus, ac deinde ad interiora dulciter transibat], per omnem modum quem experiri solebat in sumptione sanctæ Eucharistiæ.

[124] [publice declarans Liduinam a diabolo deceptam,] Postera die sub sacrificio matutinali, admonuit Curatus collectum in ecclesia populum, ut pro Virgine singuli unum Pater-noster & Ave-Maria recitarent, velut quæ non satis mentis suæ compos, ea nocte fuisset diabolicis tentationibus impetita, ut ab illusione libera, constans in tolerantia permaneret. Tunc sumpto Venerabili Sacramento abiit ad domum Virginis, & multus eum populus cum admiratione secutus est. Ingressus autem in cellam Virginis, jussit ut omnes flexis genibus unum Pater & Ave recitarent, ad Dei gloriam & Virginis salutem, atque ita omnes affatus est: Scitote, carissimi, quod hac nocte fuerit hic diabolus, Virginem hanc tentans, qui apud eam reliquit profanam hostiam, quæ non erat Deus: pro cujus rei testimonio paratus sum vivus comburi: sed & pro eo quod in hoc Venerabili Sacramento vere sit Homo-Deus, in carne & sanguine. Hoc autem dare ei volo, ut deinceps diabolicis tentationibus viriliter possit resistere: [eidem Christi corpus ex ecclesia defert.] vosque rogo ut rursus unum Paternoster velitis dicere, quatenus ad animæ suæ salutem illud suscipere mereatur. His dictis assedit prope eam: quæ cœpit eum amice alloqui & dicere: Domine, non recte locutus es: neque enim quod factum est, diaboli opus fuit. Etenim priusquam id accideret curavi monendum te, quod hoc mihi Angelus Dei prædixisset, ut & tu facilius crederes: sed & alia multa secretorum meorum revelavi tibi, ut gratiæ Dei in me operanti fidem dares. Itaque te rogo, ut ne amplius dicas diabolicum tentamentum aut opus hoc esse. Post hæc Curatus, in sua opinione pertinax, Virginem hortatus est ad patientiam, eamdemque Dominici Corporis communione impertiit, & sic ad ecclesiam rediit.

[125] Interim gliscere cœpit in populo tanta contra Curatum indignatio, [hinc contra Curatum plebs commovetur,] ut non auderet ab ecclesia domum reverti. Venerunt autem ad ipsum Scultetus & Scabini civitatis Schiedammensis in cœmeterio, volentes rei quæ acciderat veritatem ab eo discere. Qui dixit, diabolum accessisse ad Virginem illudendam, ipsique Hostiam quamdam reliquisse, quam ipse Curatus igni combusserit. Sed ea cum ex Scabinis audiret populus, magis etiam indignari cœpit; & dixit eum loqui præter veritatem, prout viri ac feminæ fide digno testimonio veraciter asseverabant. Tunc reversi dixerunt Curato, populum adversus eum vehementer commoveri, [qui non valens reddere asserti rationem,] eo quod veritatem celaret, ideoque suadebant ut non palam in populi conspectum veniret. Priora igitur verba sua commutavit Curatus, & dixit se Hostiam prædictam in aquas conjecisse. Crescente autem vulgi tumultu etiam extra oppidum Schiedamense, D. Ioannes de Clerck Provisor Schielandensis, & D. Matthias suffraganeus Episcopi Trajectensis, [audito tanto miraculo divinæ bonitatis circa hanc Virginem divinitus ostenso], venit Schiedam circa idem tempus, cum aliis quibusdam viris honoratis & industriis, certius scire cupiens rei veritatem: ipse enim Dominus Episcopus dicebat, quod ad hoc esset in somnis admonitus. h

[126] [auxilium petit a Liduina:] Hæc videns Curatus, conturbatus est animoque dejectus: & quia nullum satis utile sibi ipse poterat invenire consilium, clam misit ad Virginem, qui pro amore Dei supplicarent, ut ignorantiam suam prudenter excusare, ipsumque e præsenti periculo vellet eximere. Episcopus autem & Provisor, assumpto secum Curato multum lacrymante, in comitatu multorum Ecclesiasticorum & laicorum, iverunt ad sacram Virginem, volentes ex ea veritatem discere. [hæc Curati impunitatem pacta,] Verum negavit illa dicturam se quidquam, nisi imposita sibi per expressum Episcopi mandatum loquendi necessitate, obtentaque ab ipso & cunctis circumstantibus per Dei judicium adjuratis fide, quod nemini quamdiu esset in vivis revelarent hujus sui secreti mysterium, neque Curato suo id unquam fraudi esset, sine in corpore sine in honore suo vel officio: sed quidquid fassura esset, velut Confessionis sigillo obsignatum haberent. Quod cum Episcopus & Domini omnes promisissent, rogavit Virgo, ut ad leniendam Curati verecundiam, laici omnes exesse juberentur.

[127] Tum Virgo, præfata quod esset parata mori in testimonium veritatis, quam esset palam elocutura, [rem omnem Suffraganeo aperit,] dixit; Dominus noster Iesus Christus hic in fine lectuli spectabilis mihi adstitit in carne & sanguine, formam habens pueri crucifixi, cum cicatricibus quinque & splendore magno. Cum autem mihi videretur discessurus, sic ad eum locuta sum: O Domine mi, si prorsus hinc abire certum est, relinque mihi signum aliquod memorativum tui. Tunc rursum descendens ille ad me, commutavit sese in formam Hostiæ, minoris paulo quam Sacerdotalis, intraque pectus ac genua mea stetit erecta; quam volenti mihi sumere D. Andreas Curatus dedit. Quare vos rogo indulgete ei, siquid perperam dixit aut fecit. Hæc illa cum dixisset, advocati sunt, coram magistratu Schiedamensi, Pater & frater Virginis & aliæ prædictæ mulieres, [qui auditis testibus miraculum probat.] firmiterque sub attestatione jurisiurandi asseverarunt ita esse, sicut per Virginem audierant; seseque oculis suis eamdem sacram Hostiam, in quinque locis, ut præfertur, cruentatam, certissime vidisse. Acta sunt hæc in anno millesimo sexcentesimo duodecimo, feria sexta post festum S. Thomæ, id est ante Vigiliam Nativitatis. [Idem autem suffraganeus Deum magnifice collaudans, de tam ineffabili pietate divina huic Virgini in tam mirifico signo exhibita; mappam ipsam, super quam eadem sacra Hostia divinitus apparens jacere visa fuit, in usum altaris ac celebrationis de cetero habendam, ob reverentiam tanti signi consecravit.] i

[128] [Ex hinc adfrequentiorem Communionem Virgo accenditur,] Eodem anno, scilicet ex vehementia doloris, particulatim evomuit pulmonem & hepar cum pluribus intestinis [sicut dictum est supra Capitulo V] & brachium ejus dexterum quasi solutum fuit a junctura scapulæ, de quo infra dicetur. Post hæc; [sicut habebatur in littera Rectorum civitatis Scheidammensis conscriptum] tanto amore divino & desiderio sacræ Communionis cor hujus Virginis accendebatur, quod pluribus annis per omnem quindenam sumeret venerabile Sacramentum Eucharistiæ de manibus Sacerdotis: quem etiam ad hoc multa oportebat uti subtilitate & providentia, quod alias non potuisset illud insumere vel deglutire: postea porrigebat ei parum aquæ pro ablutione, qua etiam tantam difficultatem patiebatur in gutture, quod vix poterat eam deglutire. Interdum tamen non porrigebat ei aliquam ablutionem, propter nimiam difficultatem, quam exinde patiebatur. Et hic quidem status Communionis ejus fuit usque post annum Domini millesimum quadrigentesimum vigesimum primum. [quam denique sumpsit quoties libera erat a febri,] Ab hinc autem usque ad mortem suam, communiter patiebatur febres quartanas, & interdum quotidianas, pro sublevatione animarum in purgatorio. Quo tempore tanto divino amore flagrabat, quod communiter, quando quartanæ febris accessum non patiebatur, duobus diebus conjunctim communicabat, de manibus Confessorum suorum, scilicet D. Ioannis Angeli de Dordraco & D. Ioannis Walteri de Leydis.

[129] [maxime tempore desolationis.] Interdum quoque tempore subtractæ solitæ divinæ consolationis, quæ sibi erat refectio tam corporis quam animæ, in tantum corpore debilitabatur, quod propterea, quasi sine refectione spirituali subsistere etiam corporaliter non valens, pro sustentatione utriusque, corporis scilicet & animæ, hoc sacrosanctum Dominici Corporis epulum (quando, sicut dictum est, non patiebatur accessum febrium) crebrius sumebat. In cujus sumptione tanto divino lumine frequenter intrinsecus illuminabatur, quod quemadmodum corporalibus oculis corporalia, [Quomodo intus per eam illustraretur.] ita & ipsa hoc supercȩlesti perfusa lumine, omnia sua interiora oculo mentali perspiciebat. Hoc & ceteris temporibus frequenter ei contingebat in præsentia luminis contemplativi: unde postea tempore derelictionis & ariditatis suæ, cum hanc illustrationem per divinam dispensationem non sentiret, memor præteritorum dierum suorum cum gemitu dicere solebat: O ubi sunt nunc dies illi, in quibus interiora mea interno oculo, sicut corporalia corporali oculo solebam intueri. [Sicque perficiebatur in ea quod scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum: & in die malorum ne immemor sis bonorum. [Ecli. 11, 27]]

ANNOTATA.

a Reliqua hujus numeri non deficiunt in Vita Belgica, sed econtra ex illa huc translata sunt.

b Annos etiam hic & paulo post notatos, accepimus ex eadem Vita.

c Non illo ficto, quod evomuerat Virgo: sed vero: plures enim hostias in hierotheca deferre Curati solent quoties ad ægros Eucharistiam ferunt, tum in omnem eventum alterius quæ occurrere per viam posset neceßitatis, tum ut habeant secum quod obviam venientes redeunti adorent.

d Addit Vita Belgica: Quod Virgo continuo jussit significare Curato, ut deinceps melius crederet gratiam Dei, in se mirabilia operantis.

e Addit eadem. Sedebat pater Virginis, cum hæc fiebant, ante cellam ejus observans illam: itaque ut videret, quis cum illa loqueretur ingressus est. Tum vero sursum ad solarium &c. ac Paulo post, Patre autem ejus ingrediente in cubiculum quærenteque num quid vellet, respondit dicens: Amove te a lecto, care pater: habeo hic enim jacentem juxta me Dominum crucifixum. Surrexit autem ille admodum stupefactus, & ante ipsam vidit positam Hostiam.

f Id est Agatha ac Wivina: & huic ultimæ soli tribuit Vita Belgica Hostiam quinque locis cruentam vidisse, aliis cruentam videntibus tantum in locis quatuor.

g

In eadem Vita, tota, quæ sequitur, historia distinctius multo & prolixius narratur, idioque ipsam hic Latinam facere, atque inserere maluimus; ejus, quam alioqui sequimur, Vitæ contextu huc ad notas rejecto, qui est talis:

Porro Curatus prædictus, a Virgine per Nuntium accersitus, videbat quidem & ipse Hostiam eamdem,… sed tamen credidit… deceptione diaboli, ad deceptionem Virginis, procuratam: quod & publice coram multis hominibus non est veritus pertinaciter affirmare. Ob quam etiam causam maximam civium pariter & Rectorum ac totius populi Schiedamensis, ad quos rumor tanti miraculi jam pervenerat, indignationem incurrit, ita quod in publicum vix audebat procedere: indignabantur enim omnes, & juste quidem, quod tantum Dei domus ipse diaboli ludificationibus ausus fuisset adscribere. Sed & ipsa quoque Virgo secretius eum ac benigne super hoc corripuit dicens, eum male fecisse taliter loquendo vel sentiendo de tanto Dei munere, illud satanæ operationibus deputando. Rogavit autem eum Virgo obnixe ac vehementer, ut sibi hanc Hostiam porrigeret sumendam. Deinde post paucis expositam sumptionem ipsius Hostiæ, sic prosequitur hæc eadem Vita. Preterea Domnus Mathias suffraganem Episcopi…venit in Schiedam… Cum ergo assumptis secum pariter nonnullis religiosis ac secularibus viris, intrasset ad Virginem, & ab ipsa prout requirebat de veritate signi supramemorati idonee ac veraciter informatus fuisset; simul etiam aliis tam viris quam feminis fide dignis asseverantibus ita esse… Deum magnifice collaudans… mappam supra quam Hostia jacere visa fuit in usum altaris consecravit.

h Vita 1, Quinque vel sex vicibus per somnum dixit vocatum se & monitum ut iret in Schiedam.

i Hactenus Vita Belgica, nisi quod ex Latina compendiosius, ut diximus, rem totam referente, accepta sint verba [] inclusa, quæ in Belgica non reperiebantur.

CAPUT XII.
Alia Dei opera circa S. Liduinam usque ad mortem ejus.

C. XXXIV

[130] Eo tempore, quo, sicut prædictum est, Hostia sacramentalis apud hanc Virginem reperta fuerat, [Adjurata explicare Incarnationis mysterium] erat quidam Doctor sacræ theologiæ in civitate Trajectensi, de domo Ordinis Fratrum Prædicatorum: qui cum hoc tam mirabile quam alia plura, quæ circa eam fiebant, audisset & indies audiret, atque hæc a diversis diversimode interpretari; nec tamen, eo quod sale discretionis esset conditus, auderet parti negativæ consentire; [quemadmodum quondam Regina Saba ad Salomonem, ita iste] ut de iis certificari posset, venit tentare eam in ænigmatibus. Ingressus igitur in cellam ejus, inter cetera colloquia interrogabat eam, per quem modum factum fuerat a beatissima Trinitate opus Incarnationis Verbi. Cumque illa, utputa in vera humilitate fundata, latere malens quam se ostentare, multiplici excusatione & verborum circumvolutione id se nescire quodammodo affirmaret; ille eam adiuravit per tremendum Dei judicium, quatenus, si nosset, veritatem non taceret. Tunc Virgo vehementer lacrymata, adeo quod etiam Fratrem illum ad lacrymas provocaret, similitudine convenientissima mirabilem hanc operationem, necessitate compulsa, declarabat.

[131] Sumebat autem similitudinem hanc a corpore solis, [aptissima similitudine sensum suum aperit.] quasi ex ipso sole tres distincti radii procederent, qui in unum radium per unitionem redacti, circa ipsum quidem solem latitudine amplissima diffusi: extremitatem suam in subtilitatem acuminis sive radium acutum ad modum lanceæ terminantes, mediante ipso acuto radio sive acumine domus interiora penetrarent. Per solem igitur intelligebat summam & æternam Deitatem; per tres radios a sole procedentes, operationem trium Personarum in Verbi Incarnatione; per unitionem trium radiorum in unum radium, identitatem & inseparabilitatem operationis significari dicebat trium divinarum Personarum in ejusdem Verbi Incarnatione: acumen horum radiorum, sive acutum radium ex tribus conjunctis radiis procedentem, appellavit personam Verbi sive Filii incarnati, cujus Incarnationem tres divinæ Personæ inseparabiliter sunt operatæ; qui & ad interiora virginalis uteri penetrans, de purissima substantia illius sumptam particulam sibi in unitate personæ univit. Quo audito Prædicator ait, se numquam quidem talem similitudinem in Scripturis legisse vel reperisse, verumtamen hanc Christianissimam fore: & ideo non audebat de cetero de hac Virgine, nisi quæ recta sunt & bona, dicere vel credere aut cogitare, tamquam de vera famula Dei. Rogabat autem eadem Virgo Fratrem prædictum, ne quod ipsa ei dixerat, alicui, quamdiu ipsa viveret, revelaret.

C. XXXV

[132] Post ea quæ supra dicta sunt de Hostia, quæ apparuit super lectum hujus Virginis, & pauco tempore ante mortem D. Andreæ Curati in Schiedam, [Pestilentia laborans,] de quo supra dictum est; eadem Virgo infecta erat morbo epidemico pestilentiali, multique ex eadem peste tunc temporis ex dicta civitate moriebantur. Quadam ergo vice, desiderio sacræ Communionis accensa, mittebat fratrem suum Wilhelmum ad ecclesiam, supplicans quatenus adduceret Curatum cum Sacramento, ut eam communicaret. Qui quamvis sciebat eam infectam præfato morbo (habebat enim tunc in brachio suo duo vel tria ejusdem pestis apostemata nigra) nihilominus tamen venit cum Sacramento: ingressusque cellam ejus, resedit circa lectum ejus, ut audiret confessionem ejus: qua audita, tradidit ei Corpus Domini. [Curato suo prædicit, quod sit ante ipsam moriturus;] Deinde conversa Virgo videbat, qualiter idem Curatus obstruebat os suum & nares, quasi timuisset ab ea infici. Dixit ergo ei: O Domine, nec vos nec alius quispiam suscipiet mortem occasione mei. Cui respondit Curatus, Carissima filia, utinam tamdiu vivere possem, donec viderem terminum vitæ tuæ. Cui illa ait: Domine, vos non videbitis finem vitæ meæ, sed ego brevi videbo finem vestrum: quapropter supplico, quatenus vos ita disponatis, sicut ante tribunal Domini vultis apparere.

[133] Erat tunc Curatus sanus, nec quid quam sentiebat infirmitatis, & ideo non ponderabat verba Virginis. Modico autem transacto tempore cum incurrisset infirmitatem, recordatus est verborum ejus; [frustraque de restitutione admonitum] & mittens unum de amicis suis, supplicabat quatenus sibi dimitteret quæ contra eam commiserat (sciebat enim se non egisse cum ea sicut debuerat) atque ut pro se oraret ad Dominum, quatenus sibi quæ saluti suæ necessaria erant, concederet. Tunc Virgo, quæ semper ex corde compatiebatur hominibus & specialiter infirmis, demandavit ei quatenus se per veram Confessionem præpararet, & ut injusta quæ in domo sua habebat Dominis ac possessoribus suis restitueret. Qui excusans se cum remandasset, se nihil injusti in domo sua habere; illa rursum demandans, ostendit ei loca in quibus ea reposuerat, [videt in inferno torqueri.] & personas quibus pertinebant; supplicans insuper quatenus eisdem sua propria quæ abstulerat redderet, si vellet habere partem in regno Dei. Erat autem idem Curatus, ut dicebatur, ita infectus avaritia, quod parvipendens verba Virginis nolebat injuste possessa restituere; atque sic tam cum isto peccato quam cum aliis defunctus est. Post hæc more sibi solito rapta fuit hæc Virgo ad loca, in quibus animæ tormenta suis peccatis debita patiebantur: ostenditque sibi sanctus Angelus ductor suus, in quibus & qualibus pœnis prædictus Curatus erat constitutus, & quomodo dæmones animam ipsius de pœna ad pœnam projiciebant, [sicut in libro Job scriptum est, Ibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. [Iob 24, 19]] Successit autem huic D. Andreæ D. Ioannes Angeli de Dordraco, ejusdem Conventus & Ordinis, [de cujus conversione & morte supradictum est Capitulo XXX.] a

C. XXXVI

[134] [His & aliis quamplurimis signorum prodigiis, pro divinitus inflicto sibi vulnere præfatarum tribulationum, [Ad priores ejus infirmitates,] a misericordi Patre coram hominibus est glorificata: tales quoque vicissitudines gratiæ spiritualis, hominibus ignotæ, pro relevatione earumdem infirmitatum experiebatur per annos fere viginti quatuor ante mortem suam, videlicet usque ad annum Domini millesimum quadringentesimum trigesimum tertium, ante Purificationem beatæ Virginis, quæ erat terminus trigesimi octavi anni ab exordio ægritudinum suarum.] Ab hoc autem tempore, scilicet circa festum Purificationis beatæ Virginis, usq; ad festum Paschæ, cum aliis infirmitatibus quas prius habuerat, tanta molestia calculi, quantitatem ovi columbæ (ut ipsa dicebat) habentis, gravabatur; quod ipsa dicebat, [accedit molestissimus calculus,] quod idem calculus mortē sibi erat allaturus. In tantum enim molestia illius calculi angustiabatur, quod frequenter duabus vel tribus vicibus in una hora quasi exanimis jacens, non poterat loqui. Qua angustia cessante, & cum vehementi dentium stridore & morsu ad invicem, absque tamen verbis impatientiæ, vix transacta; paucissimis verbis uti poterat. Eo quoq; tēpore divinitus ita raro visitabatur per internas consolationes, quod se D. Ioanni Confessori suo quodammodo derelictam a Domino, prȩ solito, cum multis lacrymis conquerebatur.

[135] Habebat autem apud se filium fratris sui, Baldewinum nomine, puerum duodennem, fere continue sibi ministrantem: [quo cito se extinguendam prævidens,] qui ut memoria retineret quæ circa eam, scilicet amitam suam, fiebant mirabilia; tali gratia & miraculo procurabat ei infirmitatem, per quam, ut ipsa dicebat, recordaretur eorumdem mirabilium. Utebatur idem puer amphora, ex qua solebat libere. Circa festum igitur Nativitatis beatæ Virginis, hoc præsenti anno obitus sui, præcepit hæc Virgo eidem puero de vespere, ut amphoram ipsam semiplenam tenui cerevisia in cella sua circa lectulum ejus collocaret. Quod cum ille fecisset, ipsa Virgo facto mane puerum advocans, præcepit illi tollere amphoram & bibere. Cum ergo accepisset, invenit eam plenam novo quodam poculo, [nepotulo suo febrim immittit,] divinitus præparato, quasi ex mixtura cynnamomi & aliarum specierum suaviter redolentium confecto. Sicut autem hæc sancta Virgo, secundum multitudinem tribulationum quibus quotidie flagellabatur, divinis etiam consolationibus refovebatur; sic e converso prædictus puer, accepto & potato quantum volebat de prædicto poculo, statim eodem die cœpit languere, & successive diversis febribus inquietari, usque circa natale B. Martini Episcopi ejusdem anni.

[136] [per potum miraculosum aliisque innoxium.] Ex eodem quoque poculo miraculoso diversi potabant, non tamen incurrebant aliquas infirmitates, sicut puer præfatus. Similiter & diversi liquores, in prædictam amphoram b missi, potantibus saporem præfati suavissimi poculi præbuerunt. Curato autem prædicto puero a febribus suis, D. Ioannes Confessor hujus Virginis incidit in febres quartanas; quas & eodem die, quo ipsa Virgo, easdem sustinebat, patiebatur. Quo tempore naturalis soror D. Ioannis, Sela c nomine, interrogabat hanc Virginem, [Confessori suo vitam impetrat longiorem:] quamdiu febres fratris sui essent duraturæ. Quæ respondit, eum ab his liberandum fore Dominica prima Quadragesimæ anni sequentis: quod & factum est. [Retulit ipsa sancta Virgo pluribus annis ante obitum suum cuidam Fratri Ordinis nostri, scilicet Minorum, sic tamen quod ille quamdiu ipsa viveret nemini diceret; qualiter videlicet cum idem D. Ioannes gravi infirmitate usque ad mortem laboraret, ipsa precum suarum instantia eidem & mortis dilationem & vitæ prolongationem impetravit: diligebat enim eum cordiali affectu, quippe quem sibi secundum Deum satis unanimen experta fuerat.]

[137] Ipsa autem sancta Virgo continuabat infirmitates suas usque ad mortem: [indicat se in Paschate morituram,] quam & longe ante præscivit. Nam & Prior quidam ab eadem demandatus cum venisset ad eam sabbato in Quinquagesima ejusdem anni, scilicet in profesto Cathedræ B. Petri Apostoli, sequenti die summo mane, circa quartam horam ejusdem Dominicæ, admonebat D. Ioannes eumdem Priorem, ut intraret cellam ejus, si quid gratiæ spiritualis circa eam vellet experiri. Cum ergo cellam ipsam intrasset, tantam in ea fragrantiam suavis odoris sensit, quam ipsa beata Virgo, pro tunc a Domino visitata & ad loca cælestia deducta, reportaverat, quasi in eadem cella diversæ species aromaticæ repositæ fuissent. Post mutuum itaque colloquium habitum de iis propter quæ venerat, recessurum Priorem admonuit ipsa Virgo, quatenus in diebus Paschalibus ad se rediret, ad conferendum adhuc de eisdem; postulans ab eo, quod si non inveniret eam, oraret pro ea. Ex quibus verbis satis patet, hoc eam de morte sua dixisse, licet ejusdem mortis mentionem non fecerit.

[138] [Inter alias res admirabiles quas hæc sancta Virgo solebat videre in paradiso, vidit ante mortem suam ter vel quater in anno rosarum plantam; exilem primum, sed progressu temporis valde excrescentem, sub qua solebat requiescere: de qua arbuscula dicebat ei Angelus, non prius quam percrevisset & rosæ ejus omnes ad maturitatem venissent, [quod cælo matura esset in visu edocetur.] ipsam Virginem morituram. Id cum ex ea intellexissent D. Ioannes Walteri Confessarius ejus & vidua Catharina prædicta, hæc eam sæpe interrogabat, numquid jam maturuissent omnes ejus rosæ; nec aliud responsi referebat, quam adhuc multum deesse. Ast tribus ante obitum mensibus dixit Virgo, jam plene adultam videri arborem, omnesque ejus rosas esse apertas, ideoque sperare se quod non diu esset futura in vivis: prout reipsa contigit]. d

[139] Adveniente autem solennitate Paschali, in ipsa sancta nocte Dominicæ Resurrectionis, [& in ultimo suo raptu,] circa quartam horam, prædictus D. Ioannes e Confessor ejus ingressus ad eam, tam ex odore manuum ejus quam ex verbis ipsius animadvertit, quod fuerit more solito ab Angelo sancto visitata: [tantam enim, ut mihi dicebat, apud eam suavitatem sentiebat, quod putabatur diversorum aromatum unguentis peruncta. Super quo cum ille, ei congratulans, [audit celeste Alleluia,] Domino gratias ageret,] ipsa ad se reversa, post tunc habitam visitationem, fatebatur se divinitus quidem consolatam, pœnas tamen asserebat sibi gravissimas instare, quas per eadem festa Paschalia erat passura. Dicebat quoque se in eadem nocte audivisse in cælis Alleluia cantari, ac sperare, quod idem Alleluia cum cælestibus civibus breviter in majori gaudio & consolatione esset canitura; leviusque se habituram ab illis gravaminibus, postquam festa transissent. Quod etsi putetur dixisse ac prædixisse de morte sua, non tamen indicavit se breviter morituram. Singulis tamen diebus dicebat, quod pœnæ, quas illis tribus diebus, scilicet ipso sancto Paschæ die feria quoque secunda & tertia patiebatur, non diu essent duraturæ: sicut postea rei probavit eventus.

ANNOTATA.

a Addit Vita Belgica, qui Virgini admodum benevolus & officiosus extitit.

b Addit eadem: per integram septimanam.

c Id est Cæcilia, Brabantis Celi.

d Visio & prædictio, hoc numero relata, accepta est ex Vita Belgica: quam merito miramur in hac auctiori Latina omissam fuisse: quo fit ut etiam apud Kempensem desit.

e In Vitam 1 error irrepsit, ubi pro, D. Ioannes Confessor ejus, ponitur, D. Ioannes præ dictus Prior.

CAPUT XIII.
De morte ac sepultura S. Liduinæ, & miris circa eas notatis.

C. XXXIX

[140] Feria autem tertia infra octavas Paschæ, rogabat D. Ioannem Confessorem suum, [Iussis omnibus exesse] de mane ad se ingressum, quod nec ipse nec aliquis diligentium se visitaret eam ipso die: quod & factum est, excepto præfato puero Baldewino, qui ipsi usque ad mortem serviebat. Itaque a septima fere hora ejusdem diei de mane usque circa horam quartam post meridiem, qua moriebatur, fere viginti vicibus vomuit materiam satis viridem, quam de felle putabat exivisse. Dixit autem mihi præfatur Confessor ejus, quod, [sola, ut petierat, moritura,] per quatuor vel quinque annos ante mortem ejus, audiverat eam Dominum rogantem, quod non nisi se solo & ipsa sciente moreretur; quodque pœnas & infirmitates suas multiplicaret, diesque suos abbreviaret, & horam mortis suæ acceleraret. Quod & factum est: nam omnibus absentibus [& prædicto D. Ioanne legente Vigilias pro Matre Sororum de Schiedam, die præcedenti circa horam Vesperarum defuncta], obiit.

[141] Dum autem frequentes illos vomitus, sicut prædictum est, [post magnas angustias,] pateretur; præfatus puer porrigebat ei testam, in quam vomebat, & effusa per vomitum exportabat. Adeo autem angustiabatur in ipsis vomitibus, quod conquerendo dicebat puero, ministro suo: Carissime fili, utinam sciret Dominus meus quantum gravor. Dicebat autem hoc de prædicto D. Joanne Confessore suo. Cumque turbatus interrogaret eam, an D. Ioannem vellet advocari; tandem adveniente ultimo vomitu, tantam in eo difficultatem patiebatur, quod materiam in gutture collectam non valens ejicere, cœpit ex ea suffocari. [invenitur subito defuncta;] Quod cernens præfatus puer, suspicatus eam statim morituram, flens cucurrit & nuntiavit D. Ioanni ac ceteris domesticis. Qui cum similiter flentes accurrerent, invenerunt eam jam agonizantem. Tunc D. Ioannes, apprehensa manu ejus, petiit ab ea signum an viveret, vel an vellet inungi. Cumque illa reticeret, accenso lumine ac mediante lucerna applicato a posteriori parte capitis ejus (putabat enim eam adhuc vivere, & ideo non posse sufferre lumen) invenit eam jam defunctam. Ab instanti autem quo ultimo loquebatur usque ad exspirationem ejus, vix intercessit tantum temporis, quo bis vel ter Psalmus, Miserere mei Deus, legi potuisset.

[142] [14 Apr. 1433.] Obiit autem XVIII kalendas Maji, videlicet feria tertia infra octavas Paschæ, post Vesperas, circa quartam horam, anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo tertio, ætatis vero suæ anno quinquagesimo tertio, [qui secundum cursum festivitatum completus fuerat in die Palmarum ante mortem ipsius. Et convenienter satis in festivitate Paschali obiit, ut quæ particeps fuerat passionum Christi, etiam cum Christo, in sancta festivitate Resurrectionis ejus, ad æternæ vitæ gaudia transiret. Obiit vero completis ab exordio ægritudinum suarum triginta octo annis, in principio anni trigesimi noni.]

CAP. XL

[143] Post mortem autem ipsius, mirabilia quædam inventa sunt circa eam. [& brachium, quod pene immobile fuerat,] Nam per multos annos ante mortem ejus, dexterum brachium ipsius omnino mortuum erat, ita quod non poterat illud movere; adhærebatque junctura scapulæ ipsius, ut putabatur, mediante unico nervo vel consimili modo satis debili. Quo tempore intrabat ad eam chirurgicus quidam, fama mirabili, quæ de ipsa volitabat, attractus. Qui [consideratis circumstantiis ejusdem brachii & divina confisus misericordia, dicebat se scire remedium pro curatione ejusdem brachii; sic tamen quod oporteret eam pro læsura superiori ipius brachii, recipere aliam inter cubitum & manum ejusdem brachii. [statui naturali redditur,] Quod cum illa gratanter acciperet (malebat enim salva voluntate divina læsuram habere a chirurgico prædictam, quam antiquam, ut saltem aliquo modo posset uti manu illa) chirurgicus supradictus] superposuit illi juncturæ duo emplastra, de balsamo, ut creditur, confecta: quibus eadem junctura successu temporis est solidata. [Habebat quoque fracturam in inferiori labio oris, de qua supra dictum est Capitulo VII: quæ etiam duobus aut tribus emplastris ex eodem unguento curata est.]

[144] Suscepit autem pro primo incommodo brachii aliam læsuram, sicut chirurgicus prædixerat, inter cubitum & manum ejusdem brachii: adeo tamen molestam, quod ipsa idem brachium dextrum sive manum ejus, cum sinistra manu sua apprehensum, [(prout ante mortem futurum sperarat)] difficillime poterat movere. Solita tamen erat dicere, se sperare quod adhuc ante mortem suam Deum erat laudatura cum utroque brachio extenso: quod & factum fuit, sicut apparuit post mortem ejus. Nam [cum brachium ejus dextrum multis annis immobile jacuisset, nec nisi vix per tres homines moveri potuisset; postea autem per translationem læsuræ aliquantum mobile factum fuisset: post mortem tamen ejus nudato corpore, contra omnem spem, & nemine sciente quomodo id factum fuerit], inventa sunt ambo brachia ejus quasi complicatis manibus & digitis circa pectus ejus; unum videlicet brachium cum manu ejusdem ab una parte pectoris, & aliud cum alia manu ad alteram partem pectoris, digitis utriusque manus incurvatis.

CAP. XLI

[145] [Sicut supra dictum est Capitulo IX] multis annis ante mortem suam; [cingulum cilicinum mirabiliter ablatum.] videlicet fere triginta annis, usa fuerat ad carnem pluribus cilicinis cingulis; quorum ultimo, a præfato D. Ioanne comparato, circa triennium accincta fuerat. Cum ergo defuncta esset & nudata, ut pro sepultura revestiretur, invenit idem D. Ioannes & qui cum eo aderant, circa scapulas ejus prædictum cingulum cilicinum, solutum quidem a corpore ejus, modo hominibus ignoto; sed integrum, & rotundum, & non solutum a vinculis ligaturæ ejus. Petierat etiam, multo tempore ante mortem suam, a sæpe dicto D. Ioanne, quod non pateretur eam post mortem suam longam facere moram super terram; sed statim procuraret eam vestiri & sepeliri secundum modum ab ea dispositum. Quod cum ille libenter fecisset, [Obstantibus ne statim sepeliatur Rectoribus urbis,] exigente tamen violentia Rectorum civitatis (præceperant enim sub pœna bonorum & capitis, ne eam de loco moveret) corpus remansit in straminibus, sicut fere per viginti annos jacuerat vivum, usque mane feriæ quartæ; quando erat more solito vestitum & in sarcofago ligneo reconditum, ac in eodem loco ubi jacuerat repositum.

[146] Vestitum vero est idem corpus venerabile, more religiosarum Sororum, in tunica lanea, [corpus de center indutum,] desuperque accinctum cingulo cilicino, cujusmodi in vita ad carnem uti solita erat: posito supra caput ejus pileo sine mitra quadam de a franceno, in cujus ambitu cum incausto nigro scripta erant gloriosa nomina, IESUS & MARIA, pluries; quorum radiis corda depicta, quasi jaculis sive sagittis transfixa erant. [Hæc autem omnia, scilicet sepulturæ suæ necessaria, pluribus annis antea circa se præparaverat, sicut supra dictum est Capitulo XXVI b]. Sub capite vero ipsius, [sicut desideraverat] positus est sacculus quidam cum lacrymis ejus sanguineis, suaviter redolentibus, quas rosas appellaverat: [quas ex oculis ipsius successu temporis defluentes, & super genas ipsius coagulatas, D. Ioannes Confessor ejus, cum communibus lacrymis emollirentur, abradens, in sacculo reconditas, in scrinio penes se reservaverat.]

CAP. XLII

[147] Prædixerat vero, quod, sicut omnes ceteri, cum maximis pœnis moreretur, [& omnibus morbi vestigiis abolitis speciosissimū] & quod nulla contingerent miracula in ejus morte: quod & factum est. Facies tamen ejus nullum mortis pallorem seu colorem prætendebat; sed quasi oleo vel vernicio c linita fuisset, tanto splendore & recenti albedine radiabat, ut neque facies communis hominis mortalis aut defuncti mortalis videretur; sed, ut aspicientes dicebant, quasi similitudo hominis glorificati: ajebant enim numquam tam speciosam imaginem vidisse. Unde licet multi pluries accesserint ad eam videndam, tamen, ut dicebant, non poterant ejus aspectu satiari. Similiter & totum corpus ejus eadem albedine similique splendore radiabat, [atque integerrimum,] prout a sorore præfati D. Joannis, Sela nomine, accepi: tantaque gratia sanitatis & decenti carnositate refulgebant omnia membra ejus. Fractura videlicet frontis ejus [de qua supra dictum est Capitulo VII,] pedes quoque & crura, manus & brachia, collumque rugosum, ac totum corpus ita integrum apparebat, quasi numquam quidquam infirmitatis in eis fuisset vel læsuræ; excepto quod in vulnere seu læsura dextri brachii ejus, & in uno vulnerum quæ sibi Picardi intulerunt, cicatrices, parvæ ad modum fili, apparebant. Habebat autem prædictus D. Joannes tres naturales sorores, quæ dum cum aliis quibusdam hoc venerabile corpus custodirent, ex aspectu illius & præsentia, tanta gratia replebantur, quod toto hoc tempore, videlicet a transitu illius usque ad sepulturam, nec fame nec siti nec somnolentia gravabantur; sicut a præfata Sela accepi, quæ erat una ex eis.

CAP. XLIII

[148] Comperta autem morte illius, ac fama gloriæ corporis ejus, [magno undique concursu visitur,] de qua prædictum est, longe lateque volante, toto hoc tempore quod intercesserat a transitu ejus usque ad sepulturam, etiam usque ad mediam noctem, tantus concursus hominum fiebat ad eam de Rotterdam, de Delft, de Leidis, & de Brielis, ac de aliis circumjacentibus civitatibus & villis, quod, propter diversitatem taxantium eorumdem numerum, non audeo millium numeros explicare. Pueri quoque trium aut quatuor annorum, quasi ad ambulandum procincti, tam affectuose currebant; quod etiam homines provectæ ætatis incitabant ad visitandum tantas Reliquias. [etiam puerorum:] Ingressi autem domum, in qua funus erat, quia statura pusilli erant nec erigere se poterant, ut corpus sanctum in lecto vel in loco in quo positum erat viderent; vociferantes quam plurimi dicebant, Nonne ego videbo Virginem hanc, pro qua videnda de Rotterdam vel Delft, &c. veni? Tunc adstantes levaverunt eos ad videndum eam, ac postquam vidissent, cum eleemosynis albi panis remiserunt ad propria. Sed & matrona quædam cum parvulo suo, ætatis unius anni & trium mensium, cum advenisset; infantulus ille, manibus complicatis & facie ad funus conversa, oculos suos ita reverenter & seriose in illud retorsit, quod ii qui ipsum funus custodiebant, devotionem infantuli videntes & admirantes, movebantur in lacrymas.

CAP. XLIV

[149] [Propter patientissimam tolerantiam eorum quæ continuo patiebatur, [sed ad contactum immundæ personæ aliquid splendoris amittit.] & quotidianam cum sanctis Angelis familiaritatem, atque in cælestibus conversationem, ad tantam hæc beata Virgo puritatem pervenit, quod quemadmodum qui tangit picem inquinabitur ab ea; ita & ipsa immundorum hominum manibus plerumque attrectata, visibiliter maculabatur. Nam cum adhuc ipsa vivente nonnumquam talium manibus manus ejus tangerentur, per biduum vel triduum nigræ maculæ, prius in ea non visæ, in manibus ejus remanserunt. Sic & post mortem ipsius, cum, sicut dictum est, facies ejus tanto splendore radiaret; accedens quædam femina cum aliis visitationis gratia, quinquagenarium suum, quod vulgo Pater noster dicitur, super faciem ipsius ex devotione, ut putabat, circumduxit: statimque illa facies ex illo contactu successive notabiliter est obscurata. Quapropter cum corpus ejus in ecclesia positum, ad adstantium aspectum, per apertionem sarcofagi, postularent quidam manifestari; ceteri, qui hujusmodi noverant, aperiri prohibuerunt; timentes ne, si amplius obscurata fuisset, alii scandalizarentur.]

CAP. XLV

[150] Tandem feria sexta infra prædictas octavas Paschæ, quarta videlicet die transitus sui, post celebrata devotissime solennia Missarum diei, sepulta fuit, hora duodecima in meridie [(exemplo Salvatoris, [Sepelitur feria 6 post Pascha,] qui completo cuncto mysterio redemptionis humanæ, feria sexta parascenes in meridie, defunctus fuit, & eodem die advesperascente sepultus) suadente & adhortante populum Priore, de quo Capitulo XIII XXXVIII dictum est, ut pateretur eam sepeliri, atque ab eodem sarcofago ante sepulturam firmiter obserato. [honesta in tumba supra terram,]] Sepulta est autem in Australi plaga cœmeterii ecclesiæ S. Joannis Baptistæ in Schiedam, in fossa, desuper opere lapideo a cæmentariis operta: nec fuit sanctum corpus ejus terra desuper opertum, nec etiam inferius terram tetigit, sed positum erat super trabes quasdam sive ligna in fossȩ latitudinem intrinsecus extensa. Petierat enim ante mortem suam, ut quemadmodum ipsa in triginta annis terram non tetigerat, ita nec ipsam defunctam terra tangeret aut operiret. Superior autem pars sepulcri ejus, quæ scilicet supra terram est, opere lapideo duobus fere cubitis elevatur, & saxo rubeo operitur. Tumba autem ipsa interius satis decenter ornata fuit, videlicet rubeis crucibus, quales in ecclesiis dedicandis solitum est fieri.

[151] Post sepulturam ejus, cum sepulcrum ejus multis visitationibus & diversis diversorum oblationibus honoraretur; d Rectores ecclesiæ consilio inito, [supra quam altare & sacellum struuntur.] sequenti anno scilicet millesimo quadringentesimo trigesimo quarto, capellam lapideam, circa festum decem millium e Martyrum fundatam, cum altari super tumbam ejus construxerunt, tendentem a choro, inter duo pilaria seu columnas ecclesiæ, ad sepulcrum.

[152] [Hæc pauca de multis & quasi innumerabilibus modica dixisse sufficiat. Nam (ut verbis ipsius, [Epilogus auctoris,] quibus de his ipsis quæ circa eam divinitus gesta sunt dicere solebat, secundum veritatem utar) omnia quȩ de quocumque statu ejus dici poterant, quasi folia sunt de arboribus fluentia, quarum radices videri non valent: sunt & veluti spicæ, quas Sancta Ruth post terga metentium & manipulos ligantium colligebat, quæ revera valde paucæ sunt respectu manipulorum. Ut enim ex præcedentibus patet, post novemdecim quasi annos ægritudinum suarum a principio, quibus tam parco & superhumano cibo potuque utebatur, [cum synopsi excellentium ejus virtutum,] per reliquos fere novemdecim nullo cibo vel potu utebatur, nec corporalia superflua nisi per vomitum emittebat. Et hoc quanti ponderis sit quis explicabit? Sic & divinas consolationes ejus, quas per contemplationem experiebatur, in quibus fere per viginti quatuor annos quotidie quasi in paradisum & ad cælestia gaudia, ad purgatoria quoque & infernalia loca rapiebatur, quis enarrabit? Ineffabilis quoque erat caritas ipsius, qua, cum Apostolo supplens ea quæ desunt passionum Christi in corpore suo, tanta pro redimendis animabus a pœnalibus locis patiebatur. [Col. 1. 24] Sed & ipsis quoque qui in hac vita paupertate vel squallore variarum miseriarum vel infirmitatum ac tribulationum premebantur, quantum compassionis affectum & opem pietatis pro posse exhibuerit, satis liquet ex præcedentibus. Unde pro his omnibus copiosa mercede, multipliciter a Patre misericordiarum in cælis jam recepta, remunerari non ambigimus: quin etiam eamdem voto quo possumus merito rogare debemus, [& invocatione Sancta,] quatenus pro nobis pauperibus & infirmis Dominum exorare dignetur, ut & nos ad misericordiam Domini pervenire post excessum miserabilis vitæ hujus valeamus. Quod nobis concedat, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat Deus in secula. Amen.]

ANNOTATA.

a Francenum, id est, Membrana Francica, quæ Belgis Francyn, estque candidior, elegantior & tenuior vulgari.

b Videtur indicari quod juxta formam coronæ, quam sibi præparatam sed adhuc imperfectam vidisse dicitur initio citati capitis seu num. 88, jusserit hanc, velut coronam, atramento depingi: nam alias toto illo capite nec alibi uspiam ulla hujus apparatus apparet mentio.

c Vernix gummi seu lacryma juniperi, quo picturæ statuæve inductæ novum fulgorem induunt, a verno quo fluere solet tempore, inquit nonnemo. At prius quam vocem hanc latinitate donaret, quærendus ei fuerat auctor Latinus probatus, qui ea usus fuisset. Quid si Francis, Italis, Belgis atque Germanis communem nunc dictionem, dicamus ab ipsa origine barbaram, compositam ex duabus radicibus Teutonicis Nisch madidus, humidus, apud Kilianum in etymologico Teutonico; & fer pulcher, quod adhuc ex Saxonica veteri apud Anglos usurpatur?

d Addit Vita I Dicentium se per vota, Deo & Virgini huic facta, a febribus, calculo, aliisque morbis liberatos fuisse.

e Coluntur Sancti X mille Martyres 22 Iunii, & in Breviario Vltrajectino an. 1518 invenitur valde solenne de iis Officium, cum oratione, lectionibus & Antiphonis ad Magnificat propriis: an ratione insignium Reliquiarum ex Oriente huc translatarum?

APPENDIX
Tria miracula, ad invocationem S. Liduinæ facta, & per Thomam a Kempis descripta.

[153] Sed jam ad comprobandam hujus virginis sanctitatem, dignum omnino videtur, in fine libri adnectere de multis signis tria notissima miracula, ad honorem Dei & istius sacræ virginis laudem: quæ ex fide dignorum, perhibentium testimonium sanctitati ejus, verissima probantur, & per ora multorum referuntur, breviter Deo cooperante in Hollandia facta.

[154] Fuit in civitate Delfensi virgo quædam, quæ octo annis continue lectum tenens, [Incurabilis agritudo] graviter ægrotavit. Hanc quatuor magistri, in medicina periti & famosi nominati, visitabant; & humana pietate permoti, magis autem amore Dei inducti, succurrere ei cupiebant. Erat autem ægritudo istius Virginis, prædictis jam magistris omnino occulta; nec aliquis eorum poterat dare aliquod remedium, quod potuit ægrotanti prodesse. Inter quos unus magistrorum, magister Wilhelmus Sonderdanc, Doctor approbatus, multum admirans dixit Virgini prædictæ: Tu nondum tanto tempore passa es tantos dolores, sicut felix illa virgo Lydewigis: propter cujus merita, jam Dominus facit multa miracula in partibus nostris. Virgo igitur ægrotans hæc audiens, ex propria devotione, aut potius divina inspiratione accensa, legit tot orationes Dominicas, [Sancta apparente sanatur.] (Pater noster vulgariter dictas) quot sunt membra in corpore hominis, ad honorem Dei & istius sanctæ Lydewigis virginis. Contigit ergo post hæc, quod felix Lydewigis virgo apparenter visitavit virginem languentem, dando ei remedium artis medicinæ, & veraciter curata surrexit sana, ambulans, comedens, & opera sanarum virginum exercens. De quo magister supradictus valde stupefactus, hoc ipsum verissimum esse testatur.

[155] Secundum miraculum contigit a Goudæ, in notissima civitate Hollandiæ. [+ibia contracta] Erat ibidem in claustro Virginum monialis quædam, quæ habebat contractionem nervorum in una tibia: cujus tibia fuit ita incurvata & contracta, quod ire non poterat, nec eam quovis modo ad longitudinem alterius extendere ad spatium duarum palmarum. Ista libenter visitasset medicum istum magistrum Wilhelmum Sonderdanc prænominatum (qui antea unam de eadem domo in Delft sibi transmissam, cum remediis artis suæ & Dei gratia auxiliante, in spatio octo septimanarum curavit) sed a Superioribus suis non poterat licentiam obtinere. Contristata igitur flevit amare pluribus diebus, quia clauda maneret omnibus diebus vitæ suæ, ut æstimabat, sic existens male contenta. [restituitur:] Tandem venit felix illa Virgo Lidewigis de nocte, loquens cum ea & dicens: quod impetraret a Sororibus, ut quælibet monialis illius domus legeret quinque Pater-noster & Ave-Maria, ad honorem Dei & ipsius virginis Lydewigis; atque in Dominica die in propriam ecclesiam se portari faceret, sicque sanitatem tibiæ claudæ recuperare deberet. Quod incunctanter actum est. Nam licentia a Confessore suo obtenta, portata fuit ad ecclesiam, ut Lydewigis ei per revelationem dixerat: & sub Missa subito perfectam sanitatem tibiæ suæ acquisivit; per semetipsam lætissime exiens, ac gratias maximas Deo referens, qui per merita hujus felicissimæ virginis Lidewigis istud miraculum operatus fuerat.

[156] Tertium vero miraculum Leydis contigit, in oppido celebri partis Hollandiæ. In hac populosa civitate fuit virgo religiosa, quæ habuit in collo duritiem cancrosam, ad quantitatem magni pomi; sic quod nec bibere aut comedere poterat, aut se inclinare, quin volebat b suffocari, ex nimia angustia anhelitus. [Cancrosa colli durities emollitur.] Ista venit nudis pedibus & sine lineo ad sepulcrum prædictæ sanctæ Virginis, pro auxilio impetrandæ sanitatis: quo non obtento recessit cum magna tristitia, ignorans quæ bona sibi essent ventura. Nocte sequenti post recessum suum a sepulchro, & somno habito expergefacta, fuit plene curata ab illa cancrosa duritie, quam passa fuerat octo fere annis, sicut notum est multis. Hanc virginem miraculose curatam, supra memoratus magister Wilhelmus Sonderdanc, Doctor in medicinis, oculis suis vidit, & collum ejus manibus tetigit: qui etiam testimonium fidelissimum perhibet scriptis suis de omnibus præmissis, dicens: Testor Deum, quod ista tria acta sunt in brevi tempore: sed & alia plura, quæ vidi oculis meis, longum esset enarrare. Hæc supra scripta miracula contigerunt, Deo innovante signa in diebus nostris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo: præsidente in sede Apostolica sanctissimo Papa Nicolao quinto, Pontificatus ejus anno secundo.

[157] Hactenus Thomas a Kempis, quibus adde paulo recentius unum, postquam aliqua Vita jam impressa manibus vulgi terebatur, adjectum ad calcem Vitæ, quæ fuit Delfis in Hollandia completa anno Domini MCCCCLXXXVII, die III Martii. Ipsum est tale. Accidit ut frumentaria navis ab Orientalibus c partibus ingressa mare d Meridionale vela facere, sicut aliæ, non posset: [liber Vitæ ejus miraculose servatur.] inquirentibus in causam nautis, conspectus est liber S. Lidewigis fluitans supra mare; quam cum ejecta situla ad se attraxissent, recepissentque in navim; continuo illa prævolavit ceteras Amstelodamum, unde liber Schiedammum missus est.

ANNOTATA.

a Gouda, ad cognominis sibi fluvii in Isalam influentis ostium sita, quatuor fere horarum itinere distans Schiedamo.

b Teutonismus est, quo per antiphrasim utimur in rebus maxime involuntariis, ut sunt mors, suffocatio, disruptio, submersio &c.

c Orientales partes intelliguntur regiones circa mare Balthicum, quod quia e Belgio in Septentrionem navigantibus ad Ortum est, Oost-zee iisdem dicitur. Hinc civitatum Hanzeaticarum Societates mercatoriæ, aliæque eorumdem tractuum, vocantur Osterlingi; & quam Antverpiæ communem sibi extruxere augustißimam domum, 300 familiarum capacem, het Oosters-huys. Præcipuum autem commercium fere in frumento huc advehendo consistit, quo toto Belgio olim istæ societates fuerunt celeberrimæ.

d Mare Meridionale vocatur amplißimus maris sinus, Hollandiam Frisiamque disterminans, Australis sive de Zuder-zee dictus, respectu Oceani Germanici, qua Hollandiam & Frisiam ad Septentrionem alluit, de Noord-zee nuncupati.

VITA POSTERIOR
Auctore eodem Ioanne Brugman.
ex veteri impresso Schiedamensi an. MCCCCXCVIII.

Lidwigis sive Lidwina, Virgo, Schidami in Hollandia (B.)

BHL Number: 4926
a

PER IOAN. BRUGMAN EX MSS.

PROLOGVS.
in Vitam almæ Virginis Lydwinæ

b

[1] [Aliis vana & secularia scriptitantibus,] Præclara sunt præconia veraque testimonia piarum Scripturarum, quoniam mirabilis sit Deus in servis suis, desiderabilis in filiis, gloriosus in Sanctis. Multa nimis, sed non credibilia, de diis mortalibus, utpote Jove, Saturno, Mercurio, Junone, Pallade, nec non fallacis pulchritudinis Venere confixere Poëtæ. Super magnitudine magni quondam Herculis, Hectoris, Troyli, Julii Cæsaris, utriusque Scipionis & aliorum, quos solum ardor inanis gloriæ ac futilis honoris claros ac famosos effecit, nonnulli scriptitantes, membranas librosve repleverunt, Deo deorum ac Regi regum minime deferentes. Nos autem oraculis, miraculis, imaginibus ac speculis certius, quæ lucent in rebus creatis, edocti, Regi seculorum immortali ac invisibili, soli Deo vero, gloriam & honorem dantes; quam mirabilis fuerit in electis suis, humili stylo, pro modulo virium, in medium proferamus.

[2] [alii rectius & utilius Sanctorum Acta describunt,] Clara quidem nimis atque modulosa valde priscorum extitere patrum nostrorum scripta, quibus non modo virtutes ipsas laudabiles agnoscimus, quin imo & ipsos virtutum, tam intellectualium quam moralium, opinatissimos possessores, nobis admirandos, venerandos pariter & imitandos comperimus. Operæ pretium siquidem ad futurorum memoriam semper extitit, & ad gloriam Altissimi, cujus Spiritus operatur, ubi, qualiter, quantum & quando vult, virtuosos quosque commendare, viros illustres extollere, & trophæa victorum depingere, Sanctorum describere actiones: quibus ante luciferum genitus in splendoribus Sanctorum, domum suam illustrare dignatur etiam a principio. Felix nimium aurea patrum priscorum ætas, [quorum numquam deficit copia & varietas.] plurimis virorum clarissimorum ornata fulgoribus, novis jugiter inserta coronis, vernantibus insita gemmis! Innovat agrum magnus agricola Deus, nunc liliis, nunc rosis, nunc violis. Vineam suam respicit, videt & visitat vitis vera Christus Dominus. Depulso longius Aquilone, flat & perflat Auster ille, videlicet Spiritus sanctus, ubi, qualiter, quantum & quando vult, hortum suum, & fluunt aromata illius odorifera valde. Nunc ex viris viros eligit; nunc ex mulieribus mulieres elicit; nunc ex parvulis parvulos colligit; ut fortia quæque confundat: suscitat de terra inopem, & de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus: quoniam pusillum & magnum, marem simul & feminam, puerum ac senem creavit Altissimus, imo æqualis est ei cura de omnibus.

[3] Postquam Sanctus Sanctorum ad nos descendere dignatus est, numquam cessavit unctio ejus, [quomodo nunc data est hominibus Lydwina,] quin unguentum ejus, quod ad superabundantiam in Christo capite nostro est, descenderit in barbam, barbam Aaron: descenditque in oram vestinienti ejus. Et quidem currunt filiæ regum in honore, in odorem unguentorum ejus: currunt & filiæ Tyri cum muneribus, & filia Babylonis misera: quia scriptum est, Memor ero Raab & Babylonis scientium me. [Ps. 86, 4] Nequaquam peribit jam Sanctus de terra, nec deerit rectus in hominibus. Et ne mentiar, de mulieribus nostri temporis unam reperi, quam ut lumen in vase fictili, in sexu fragili, in choro puellarum humili, vergente mundi vespere, militantis Ecclesiæ tam viris quam mulieribus, tamquam memoriale suorum mirabilium, mirabilis & omnipotens Deus in lucem produxit. Sane, diebus istis novissimis, Pater misericordiarum & luminum specialem sibi sponsam elegit Lydwinam: quæ nos, in quos fines seculorum devenerunt, velut sidus vespertinum, sua puritate respargeret; quæ nos suæ patientiæ speculo, quasi luna in medio nebulæ, dirigeret; & quæ nobis, ut sol oriens in Altissimis Dei, tympanistriarum juvencularum in medio, flammivoma caritate refulgeret.

[4] Contuentibus plane vitæ Virginis hujus cursum, habet virgo quo oblectetur, [ex qua omnes proficiant,] habet humilis quod admiretur, habet zelator perfectæ sapientiæ quod sequatur. Porro invenit in ea reus quod præstet fiduciam, justus quod augeat justitiam, perfectionis æmulator quo charismata meliora velut primitias spiritus æmuletur. Ad videndam igitur Dei bonitatem in Virgine præclara, in puella tam mirabiliter ex millibus electa, vocentur parvuli, sugentes Christi ubera; conveniant pervenientes ad congratulandum sponsæ, introductæ ad Christi connubia. Venientes, quæso, venite & videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, [& Dei opera stupenda mirari discant.] quique terrigenæ & filii hominum, simul iu unum dives & pauper. Veniant astrologorum agmina, Ptolemæus cum ceteris; accedat medicorum acies, Hippocrates, Galenus cum sequacibus; & assumpta veridica narratione de tenera virgine hac, indicent, secundum facultatem suam, vitæ Virginis hujus, si potuerint, rationem. Profecto causam non assignabit delusor fidei nostræ Averroës, non Avicenna naturalium scriptor optimus, non Plato metaphysicus, non physicorum concio tota, nisi supernaturali lumine illustrentur: unde frequenter hoc Virginis nostræ Lydwinæ deficientibus scrutinio, fuit commune quo adjunxit quod diceret; Scio, inquit, scio, quoniam vani filii hominum, varie circa me perscrutari moliuntur operum Dei rationem, ut eam capiant, captamque in scriptis redigant: sed supervacue dixerim fieri scrutinium hoc, quoniam quanto scrutantes scrutati fuerint, tanto magis magisque scrutando tabescent.

[5] Erat revera clarissima mulier hæc quasi altera temporis nostri Ruth, [Hanc Virgine, præclaris mulieribus comparandam,] colligens spicas post terga metentium: erat plane mulier fortis, procul & de ultimis finibus terræ quæsita; quæ instar Abisag, inter filias regni, Regis in domum, tamquam Sunamitis, primum introducitur; quæ nacto nocturnæ quietis silentio, sedere permittitur cum Maria; quæ tandem ingresso Principis celsi solio, conregnat ut Regina. Felix insuper terra nostra, quæ benignitate a Domino suscepta dedit fructum suum. Protulit mater Ecclesia, diversas per orbis provincias, turbam Sanctorum vernantem: nunc Apostolos de Judæa mittens, nunc ubilibet sanguinem sanctorum Martyrum colligens, nunc Doctores radiosissimos universo mundo distribuens, nunc Anachoretas ad deserta dirigens, nunc Cœnobitas sparsim conjunctimque conglutinans, nunc Euangelicæ vitæ professores ad reformationem desertæ Christi vineæ parturiens: unde congruum fuit ut Hollandia, quondam sterilis, felicem hanc rosulam, omni virtute conspicuam, inter lilia & violas, quibus affluit inter ceteras mundi nationes, Domino parturiret.

[6] [Hollandia, regio laudatissima, edidit;] Ipsa quippe, ut vidi, Hollandia regio fertilis, in Germaniæ finibus inferioribus sita est: regio, inquam, palustris, aquis fluviorum Rheni atque multorum irrigua ceterorum; locus uberrimarum pascuarum, armentorum & pecudum; nutrix opum & negotiationum imperterrita: cujus incolæ proceri sunt & elegantes, viri ejus fortes & robusti; populus audax animo, venustus facie, pulchrior & honestior moribus & maturior. Plebs ejus communiter devotissima Deo, fidelissima hominibus; prædarum & rapinarum minus avida; victis misericors, & in hostes ferox valde. Hæc siquidem parva mundi portio, nequaquam minima in millibus Germaniæ; [nulla re gloriosior quam hac sua alumna,] quia ceteris Ecclesiæ partibus infirmantibus, hæc summe cernitur multæ religionis mater, virtutum ac virtuosorum ferax, reformatarum quarumlibet zelatrix personarum, hospitalium ac domorum pauperum promotrix, virginum ac continentium viduarum speculum, omnium Ordinum vitæ regularis tutrix egregia, esurientium & sitientium in vicinis & remotis eructans promptuarium, honestissimæ viduitatis parens fœcunda, columbinæ simplicitatis plus quam serpentinæ calliditatis amatrix sincera, ecclesiarum insuper sumptuosa constructrix & ornatrix indefessa, Christianæ vitæ atque contemplativæ societatis admodum præ multis gentibus & provinciis superplena.

[7] [quæ ut cedrus inter virgines,] Porro plantulam hanc, ex utero almæ matris Ecclesiæ, ex matrice diœcesis Trajectensis, in gremio Comitatus Hollandiæ, quasi campiductricem ac primiceream, moderator temporum ac rerum omnium Deus eduxit in lucem gentis suæ: quatenus esset ut cedrus sublimata in monte Sion, montem dixerim a perfectione Confessorum; uti palma exaltata in exercitu Martyrum; [ut palma inter Martyres,] quemadmodum plantatio rosæ in senatu Patrum & Apostolorum; tamquam oliva speciosa in cœtu Patriarcharum; quemadmodum platanus in cuneo Prophetarum, sicuti cynnamomum & balsamum aromatizans in choris Angelorum. Et quid mirum? numquid puellarum & virginum collega, erat ut cedrus alta Libani, [ut rosa inter Apostolos, ] quæ sancta fuit, casta fuit, & integra corpore & spiritu? Numquid non cypressus redolens, erecta in medio Confessorum, quæ universæ virtutis & justitiæ norma fuit? Numquid non palma in exercitu Martyrum, quæ totam vitam in cruce dolorum innumerabilium, ut speculum patientiæ, ultronea peregit? [ut oliva inter Patriarchas,] numquid non rosa rubens in senatu Apostolorum, quæ tanta penuria tantaque paupertate spiritus, tantaque caritate plus quam triginta annis Christo Jesu animas lucri fecit? Numquid non oliva speciosa in cœtu Patriarcharum, quæ nedum sua, sed sese, corpus videlicet & animam, tamquam duo minuta cum vidua tenens, vivis & defunctis libenter, imo & frequenter, superimpendit? Numquid non platanus in cuneo Prophetarum, [ut platanus inter Prophetas] quæ non modo futura præscivit, verum absentia tamquam præsentia cordiumque arcana, personis, locis & temporibus opportunis, revelavit? Numquid non cinnamomum & balsamum aromatizans in choris Angelorum, [ut balsamum inter Angelos fuit:] quæ veluti amica amico, facie ad faciem, Angelis loquebatur, & sicut homo homini congratulabatur? Procul dubio.

[8] De Præclaris mulieribus pleraque descripsit Bocacius, de viris illustribus plurimi codices depinxerunt, & præsertim illustrior Hieronymus: sed, teste conscientia, timeo ne præ altitudine hujus mulieris, improbus & indignus laudator inveniar. [quam auctor veteris Testamenti matronis præferens,] Quid dicam? pertimesco. Commendatur, & merito, per sacram Scripturam Sara, quia filium concepit Angelica revelatione præventa: hæc autem non mater, sed virgo, Angelis familiarior. Commendatur prudens Rebecca, quæ Haalma dicebatur, id est, Virgo abscondita, quia argumentosa pro salute filii: hæc autem triginta tribus annis sub tugurio jacuit, pro salute filiorum Dei argumentosior. Commendantur sorores Lia & Rachel, Lia, quia fœcunda, Rachel quia decora: vere gratiosa Lydwina, fuit in prole fœcundior illa, & in conspectu Regis, cujus gloria queritur intus, ista venustior. Laudatur Ruth humilis atque grata, hæc in humilitate & paupertate hilarior. Laudatur Abigail, a discretione verbi; & mulier Thecuitis, quia ad placandum suavis: hæc in auferendo iram Dei a populo, & iram viri a viro, multo suavior atque doctior. Laudatur Abisag, quia caniciem Regis fovit adolescentula: hæc in ministrando crucifixo Regi, grabatulo decumbens, ferventior. Judith prædicatur, quia ad orandum pro populo sancta: & hæc ad intercedendum efficacior. Prædicatur c Sara filia Raguel, quoniam [convitium ancillæ suæ sustinuit: & hæc] ad opprobriosa & alia quævis illata patientior. Prædicatur Regina Saba, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: & ecce mentis affectibus, non corporis gressibus, Regem pacificum laudare pariter & obaudire solertior.

[9] Quid plura? sitit cum Samaritana, sed potatur uberius: clamat cum Chananæa, [& mulieribus in novo laudatis comparant,] sed de side non commendatur minus: ministrat Christo cum Martha in membris ejus, nec perturbatur interius: sedet ad pedes cum Magdalena, nec frustratur rore intrinsecus: stat juxta Crucifixum confixa cum Maria, quemadmodum & de fructibus ejus satiatur medullitus. Itaque tamquam mulier timens Deum, ipsa digne laudatur: tamquam mulier sensata & pudorata, invenit gratiam: tamquam mulier, gratia præ multis velut Esther adornata, gloriam accepit & coronam. Hæc est Hesperus, septentrionalibus terræ pontique regionibus lucem sparsura clarissime, quam Dominus de imo transuexit ad summa: ut quemadmodum prius claruerat in terris per humilitatis, virginitatis, pudicitiæ & patientiæ summæ speculum, sic postmodum suo suffragio imperialis facta in cælis, cæcis lumen, aridis gratiam procuret & salutem. Haud dubium quin pluviam voluntariam, nobis summopere necessariam, suo tempore super sicca vehementer corda, ex alto dabit Dominus per illam; quam quasi suo in gremio requiescere fecit, quam sic pane suo tam tenere pavit, quam calicem tantorum dolorum bibere voluit, quam ultra triginta annos quasi pedissequam, suorum vulnerum pariter & dolorum statuit bajulam fieri.

[10] Et quis putas fidelis & prudens in hac materia concipietur servus, qui dignam Christi famulam condignis tollat laudibus? [negat digne a se posse laudari,] Numquid cæcus judicium sanum dabit de coloribus? Numquid mentis inops, ignavus, inutilis, muliem fortem ut gigantem commendabit? Numquid præco mutus, religionis expers, in peccatis natus totus, laudem, perfectionem & patientiam ejus eructare sufficiet? Vellem, utique vellem, o Doctor optime Wilhelme, qui cognominaris Sonder-dank, arte medice, quod sicut me sæpius induxisti ad opus hoc, quod supra vires meas est, conscribendum hujus ad honorem; ita sumptus qui necessarii sunt addidisses. [qui vivam numquam cognoverit;] O utinam de superabundantia benedictionis tuȩ vel unam tantum mihi dedisses ex omnibus; qui nedum te templum Christi sponsæ dedicasti; sed ex tugurio, quo languens jacuit, ecclesiam ex cæmento, latere, ligno & lapide construxisti: qui nonnullos exemplo tuo in amorem cælestis hujus margaritæ succendisti: qui oculis carnis ipsam vivam vidisti, videns alloquentem & respondentem audisti, manu forsan manum virgineam contrectasti; suasque infirmitates, ni fallor, agnovisti: qui sentis in spiritu dilectam tuam, si verum fatearis insuper, quamquam jam defunctam.

[11] [tamen ex relatu fideli cognita] Sed per hoc quid innuere velim quæris? Virginem non vidi, viventem non audivi, nec defunctam sentio: & testimonium perhibere adhortaris. Si quid habeo, illud maxime a te habeo, illud ex scriptis Confessorum Virginis ipse concipio, id ex libellis hinc illicque trajicio, & ex relatu fide dignorum fideliumque virorum ac devotarum mulierum disco. Et quia fides mea ex auditu, secundum fidem meam sic ad eam fertur amor meus: & ut totum dicam, ex fide quam gessi ad eam ab annis pueritiæ meæ, & quam adauget Dominus usque ad hunc diem, ardens factum est cor meum, & venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagenas novas disrumpit. Verum tamen dum me caritas scribere compellit, imperfectum meum, quod vident oculi mei, me retrahit: siquidem sane in veritate cum Psalmista loquar, tota die verecundia mea contra me est, [premere non potuit.] confusio faciei meæ cooperuit me. [Psal. 43, 16] Nosti tamen, dilectissime virorum, quid tibi, dum apud te tua in domo essem, dixerim. Væ mihi, inquam, si tacuero (quamquam non viderim oculis carnis, quam predicaturus ero) si non magnificaverim in populis, quam tanta gloria laudabundam non diffido desuper in excelsis. Timeo ne, cum tacuero, clamabunt per aëra spiritus, per plateas infantes, in parietibus lapides; ex quo jam tertio scribere efficacius, commonitus sum.

[12] [excusat lectori tenuitatem suam,] Oro tamen quemlibet pium lectorem, ut perlectis in toto vel in parte, quæ Deo duce jam tertio compingere potui ad laudem hujus sacratissimæ Virginis, oblique non judicet; non dente, sed linea fraternæ correctionis moderetur; non contemnat rei veritatem, si rhetoris eloquium non adsit; non adscribat præsumptioni, quod caritativa ratio compegit; non retorqueat in personam laudatam vitium aut imperfectum laudatoris. Suscipiat quæso caritas schedam hanc, quam descripsi tripliciter, multiplici licet barbarismo contextam: in qua, juxta morem incipientium, prima pars dabit Virginis ad servitutem Dei ingressum; secunda pars, [& opus suum in tres partes dividit.] secundum formam proficientium, ejusdem Virginis ostendet progressum; tertia vero pars, secundum exemplar perfectorum, dilectæ Lydwinæ describet egressum: quia incongruum mihi visum est secundum ordinem temporum procedere, ne confunderem materias ulteriores: quin imo, pro consolatione spirituum devotorum, fasciculos myrrhæ, prout ex verbis & gestis sponsæ Christi colligere valui, sic in ordine collocavi. Satis enim mihi est, ut benedictam Domini sponsam, juxta competentiam virium, humillime pronuntiem generationi omni quæ ventura est: nam & annuntiabunt cæli justitiam ejus. Et si minus veneranda videatur genti peccatrici, filiis sceleratis; reverenda nihilominus videbitur, per ea quæ scribo, saltem populo humili, qui nascetur, quem formabit Dominus.

ANNOTATA.

a Prima libri facies insculptam habebat S. Lidwinam cum lilio, in suprema vero imaginis ora designabatur ipse Brugman, in habitu Franciscano, ad mensam sedens & scribens in libro hæc verba, Schiedam in Hollandia.

b Addebatur in impresso: Et hæc est transltio tertia per Venerabilem P. Fr. Joannem Brugman &c. ut infra in fine Vitæ.

c Perperam irrepserat nomen Annæ & deerant quæ uncis inclusa supplevimus.

LITTERA TESTIMONIALIS,
quam, laborante ipsa Lydwina Virgine in ægritudine conscriptam, ad robur veritatis, Judices Schiedamenses sigillo suæ Communitatis munierunt, in hac forma.

Nos Ballivus, a Scultetus, Burgimagistri, b Scabini, & c Consules oppidi Schiedam, sub Ducatu Hollandiæ, sub diœcesi Trajectensi, notum facimus universis, quod vidimus & legimus, in anno Domini MCCCCXXI die XII mensis Septembris, litteram sigillo nostri oppidi sigillatam, continentem de verbo ad verbum prout infra.

[13] [Ex obligatione veritatis testandæ] Universis & singulis Christi fidelibus, spiritualibus & secularibus, majoribus & minoribus, nobilibus & ignobilibus, utriusque sexus hominibus & personis, cujuscumque status, gradus aut conditionis extiterint, in civitatibus vel extra, in terris vel in aquis, aut ubicumque alias moram traxerint, aut sua domicilia seu loca habitationis habuerint, ad quos præsentia pervenerint, Ballivus, Scultetus, Burgimagistri, Scabini & Consules oppidi Schiedam in Ducatu Hollandiæ, sub diœcesi Trajectensi, humiles salutationes semper prævias cum agnitione veritatis: quia recta ratio hoc judicat, justitia exigit & requirit, quod res & causæ veraces evidenter ad aures intimari, propalari & manifestari possunt, imo merito propalari, ad aures intimari & manifestari & testificari debent; præcipue tamen istæ, in quibus laus, honor, & gloria Dei inesse possunt ac relucere.

[14] [certificant quod Lydwina] Certificamus igitur & innotescimus, & scire desideramus omnes & singulos Christi fideles præscriptos, propalamus, ad aures d intimamus & testamur in veritate in his scriptis, de factis & rebus mirabilibus valde & inauditis, quæ in memorato nostro oppido contingunt & facta sunt, & quotidie adhuc in quadam Virgine, [annis 23 ægra decumbens,] Liedwy Petri nominata, fiunt & contingunt. Hoc est intelligendum, quod eadem virgo & puella, infirma valde fuit, & in lecto suo permaxime torquebatur, in quo etiam jacet & jacuit bene viginti tribus annis, in festo Purificationis B. Mariæ Virginis ultime præterito. Et infra idem tempus numquam usa est neque recepit nisi unam dimidiam pintam vini, per septimanam vel quasi, cum aqua modica vel parum de sucaro vel cum valde pauco cynnamomo bene trito: excepto quod infra tres primos annos suæ infirmitatis, [cibo potuque abstineat & somno,] aliquoties & inter tempora, modicum de pomo vel pane accepit, & quandoque de dulci lacte parum comedit vel potavit: sed infra septem annos ultime præteritos nullo omnino cibo vel potu usa est, neque utitur pro præsenti.

[15] Non dormit, neque per omnes supra scriptos annos unquam dormivit, nisi parum valde, & vix per duas noctes, omnibus simul computatis. Et jacet jam adeo lamentabiliter & miserabiliter, quod intestina sua perdit & privatur eisdem. Et vermes grisei, aqua ejusdem coloris pleni, grossi velut fusum in fine, [scateat vermibus] longi sicut articulus est unius digiti (quod cum licentia & reverentia omnium scribimus) carnes ejus comedunt & corrodunt, absque fœtore aliquo & sive odore malo inde proveniente. Et quando præteritis temporibus moveri vel tractari consueverat, [membris pene omninibus dissoluta;] tunc oportuit ut corpus ejus superius circa scapulas, cum institis aut cum manutergio vel consimili aliquo fortiter ligaretur; alias totum corpus in partes minutas cecidisset, & penitus fuisset dissolutum. Sed modernis nunc temporibus nullo modo potest moveri, neque unquam potuit infra septem annos ultimo transactos, per quos semper jacuit & adhuc jacet in suo dorso, & non potest movere nisi caput & brachium unum.

[16] Et aliquando per temporum intervalla de ore ejus, [magnam sanguinis vim ejiciat,] naso, auribus, aliisque meatibus multum sanguinis emittit, super hoc quod nullo cibo utitur vel potu, nec usa est nisi secundum superius exaratum. Et eadem virgo & puella infra eosdem septem annos præscriptos habuit & adhuc habet de tertio in tertium diem, unam magnam & gravem febrem tertianam, quæ ei primo advenit cum enarrabili calore: & non longe post hoc venit inextricabile frigus: [diras febres patiatur,] & tunc iterum calores & frigus vicissim. Et hoc sic bene per unum dimidium annum duravit: sed post hoc tempus habet semel calores per tempus durantes, & postea frigus. Et quando ab hujusmodi febre liberatur, tunc de seipsa nihil scit infra decem vel duodecim horas. Et quando febres prædictas habet & patitur, tunc evomit per os seu emittit per noctem multum de aqua rubea, sic quod ex illa quarta pars vasis plena resultat per septimanam: & de hujusmodi aqua, etiam præter hanc, infra annum adhuc bene duo vasa plena evomit & emittit.

[17] Habet etiam præfata virgo & puella in corpore suo tria foramina: [tria grandia in corpore foramina habeat.] quorum quodlibet bene adeo magnum est sicut interior concavitas & fundus unius scutellæ communis, & adeo nigra sunt sicut pix, uti introspicientibus & videntibus apparet. Et ex uno eorum, quod stat in ventre illius virginis & puellæ, currunt & scaturiunt per temporum intervalla de vermibus supradictis ducenti quandoque simul: & super illud ponitur emplastrum quoddam, de melle & recenti simila vel farina ex adipe frumenti factum & confectum: & ab illo vermes ipsi sugunt, & fomentum suum accipiunt, alias deberent eamdem usque ad mortem torquere: & si hujusmodi farina vel adeps antiqua esset & non recens, vermes illi emplastrum illud non sugerent neque eo uterentur. Omnia ista probata sunt, & per experientiam sic inventa: & foramina jam clausa sunt.

[18] In qualibet etiam quindena memorata virgo & puella recipit sacratissimum & venerabile Eucharistiæ sacramentum: [singulis quindenis communicet idque difficulter,] & oportet ut Sacerdos ipsam communicans subtilitate utatur & solertia, cum eam communicat; quia alias ipsa Eucharistam neque sumere neque deglutire posset. Et tunc dat sibi valde parum de aqua: quam etiam non bene trajicere seu deglutire potest, sed primo per tempus in gutture ejus gargarizantium ad instar eructuat: & interdum nullam aquam sibi dat, propter trajiciendi eamdem seu intus sumendi difficultatem. Insuper ista virgo & puella ab inferius usque ad ventrem est omnino & totaliter putrefacta: & oportet quod cum quodam cussinulo impleto lana, ad quantitatem manus, ad hoc specialiter facto, obstruatur: alias intestina ejus ac inferiora deberent penitus excidere. [& inferius omnino putrefacta sit.] Et sic in veritate mirabilia & portenta, quæ in virgine & puella memorata facta sunt & adhuc quotidie fiunt, nimis magna & adeo multa sunt & varia, quod clare & ad plenum scribi seu calamo reserari non possunt. Fuit etiam sæpe dicta virgo & puella quatuordecim annorum, quando infirmitas ei primo accidit & advenit.

[19] Et quia nos Balivus, Scultetus, Burgimagistri, Scabini & Consules supradicti, bene & ad plenum sumus de omnibus particulis antescriptis informati & certificati, imo quotidie bene percipimus & certificamur; idcirco præsentes litteras pro evidenti & veraci testimonio, sigillo nostro, quo ad causas utimur, extrapendente, sigillamus, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo, in Vigilia B. Mariæ Magdalenæ, mensis Julii vigesima prima die.

Explicit copia litteræ testimonialis, quam, laborante devotissima virgine Lydwina in ægritudine, [cur hæc epistola hic ponatur.] ad robur seu testimonium veritatis, bona fide Judices seu Domini reipublicæ de oppido Schiedam, conscriptam, sigillo suæ communitatis munierunt: quam ut perspexi, legi & contrectavi, necessarium de verbo ad verbum hic annectere præcogitavi. Utique testimonia mirabilia hæc, quapropter & scrutata est ea anima mea: sed testimonium Domini, omnibus his majus, est acceptabilissimum usquequaque. e

ANNOTATA.

a Ballivus ex parte Principis, Scultetus ex parte communitatis constituuntur ad justitiam exercendam.

b Burgimagistri bini aut quaterni civilibus deliberationibus aut actionibus præsunt.

c Non sunt hi distinguendi a Scabinis, hic autem dicuntur Consules, respiciendo ad etymon vocis a consulendo ductum.

d Ita exprimitur vis Belgicæ vocis Oor-konden.

e Addit impressum: Sequuntur capitula primæ partis, ut facilius inveniat lector, quod quærit, subnotatum. Nos ipsos titulos invariatos cum servamus; nihil opus putamus eos hic colligere: quod idem de duabus aliis partibus dictum intellige.

PARS PRIMA
Inceptiva vel ingressiva Vitæ almæ Virginis Lydwinæ.

CAPUT I.
De ipsius origine & conversatione in puerilibus annis.

[1] Igitur Lydwina nostra de Comitatu Hollandiæ traxit originem; de populo gravi, [Schiedam in Hollandia,] & domo religiosa valde. Claruit autem singulariter singularis hæc Virgo, congruentius virago vocitanda, quodam in oppido Schiedam, ubi flumen quod Mosa dicitur ad Occidentalem decurrit plagam, ubi quoque diversorum fluviorum voragines maris orificium præstolari videntur in vicinis. Hujus nempe Virginis memoriale in benedictione manet; quia Dominus illam suæ dulcedinis benedictione præveniens, de nequam seculo puellam clementer eripuit, quasi filiam paternis visitationibus erudivit; nec non veluti sanctificationis lapidem vividum, in fabricam domus suæ, tamquam sapiens architectus, collocavit. Nomen patris ejus Petrus, [parentibus Petro & Petronilla,] matris vero Petronilla: quibus hoc divinitus virtutis infuit præclarum insigne, quod de labore manuum pariter & sudore vultus victitantes, in mandatis Domini ambularent sine querela, quemadmodum & a progenitoribus acceperant vias vitæ.

[2] [avo Ioanne,] Quippe Petri hujus, laudabilis vitæ vir Joannes, genitor extiterat; vir utique rectus ac timens Deum; qui sua defuncta uxore viduus perseverans, corpus attenuabat abstinentiis; adeo ut biduanis ac triduanis observatis per sabbata singula jejuniis, in pane tantum & aqua, vix effœto præ senectute corpusculo necessaria sumeret; Domino fideliter serviens die ac nocte; pro impretiabilis continentiæ margarita conservanda, carnem subigens & castigans. Quantæ autem virtutis veteranus ille fuerit, [magna sanctitatis viro,] nedum probat corporalis exercitatio, quæ ad modicum utilis est; verum insuper pietas, quæ ad omnia valet, virum hunc adeo sui juris effecerat, ut liquefactiva quadam dulcedine mentis, efficacia orationis indefessæ proficeret; frequentia confessionis de sabbato in sabbatum se purgaret; & quasi monasticam vitam ducens, de quindena in quindenam ferventissimo amore communicaret. Probant quoque senis hujus venerabilis multiplicem virtutum multiplicia bella; cum procul dubio felicibus actibus ejus invidentes dæmones sæpius domumculam ejus & quæ in ea continebantur evertere niterentur; & ubi viro Dei nocere non poterant, nonnumquam domesticos suos, ut canes rabidi, de domo terrore nimio deturbabant.

[3] Ex hujus ergo claræ memoriæ Joannis stipite, velut ramusculus virtutis admirandæ, nec non flosculus suavissimi odoris, Lydwina nostra, tamquam ex avo caniciei venerandæ, pullulavit, ut arbor bona fructus bonos faceret, [facili præter solitum puerperio] & radix sancta fructum sanctificationis afferret. Disponente igitur illo, qui oleum de saxo & mel de petra produxit, viro suo Petro Petronilla mares octo, feminam vero hanc solam peperit: quos in laboribus & ærumnis, plus quam dici possit, cum ingenti vitæ periculo per singulos annos in lucem edidit; atque cum sudore multo, paupercula cum esset, una cum mariti sui solertia pervigili, ad cultum Dei omnipotentis enutrivit. Cumque salubrem hanc filiam mater gestaret in utero, vehementer timuit, ne forte consueto discrimine partus periclitaretur de vita: orabatque attentius Dominum, quatenus vita comite, salubrius quam pridem, ipsam in partu expediret.

[4] [in die Palmarum nascitur:] Completis deinde diebus ut pareret, instabat Palmarum solennitas, hora præsertim summæ Missæ, qua Passio secundum Mattheum legi solita est. Nesciens autem felix mulier, quod de proximo dolores in januis essent, prægnans, ut potuit, accessit ad ecclesiam. Sed mox ut Passio Domini legebatur, superveniente dolore domum revertitur; ubi mira facilitate, subveniente Dei misericordissimi clementia, felix felicissimam hanc plantam enititur: factoque cunctis vicinis exinde a gaudio, sacro baptismatis lavacro nata renascitur, nomenque illi cogruentissimum Lydwina vel Lydwya imponitur. [& in bastismo Lydwina nominatur:] Quod quidem nomen apud Germanos latæ patientiæ significationem complecti dignoscitur: Lyden, quippe Teutonice sustinentiæ vocabulum est; Wy, vero latitudinis notam præfert. Non autumet autem quis id actum frustra ut tale renata sortiretur nomen: quoniam, ut rei postmodum eventus demonstravit, quæ desunt passionum Christi suo in corpore, tamquam filia gloriosa omnipotentis Patris, multifariam multisque modis, pro subsidio vivorum pariter & suffragio defunctorum, flagella toleravit. Nimirum quæ tempore recitatæ Passionis Palmarum die nascitur; quæ tanta facilitate præter morem solitum in partu matri formidulæ divinitus conceditur, quæ tot tantisque in regione mortalium castigationibus pro multorum adminiculo fidelium eligitur; ipsa congruum nominationis barbaricæ vocabulum, diffusæ ac universalis patientiæ significativum, merito sortitur.

[5] Revera quidquid maternis visceribus, pia dispensatione, tempore parturitionis, [infans patitur dolores calculi.] de calice putatur subtractum, id ut ita dixerim, benedictæ proli ebibendum infinitius propinatur in futurum. Siquidem ætas illa quæ solo lacte pascitur & strictis fasciis cingitur, ab infirmitatum xeniis libera non permittitur. Quin imo cum parvula motaretur in cunabulis, diro torta cruciatu, post infantiles vagitus & lacrymas, calculos non paucos emittebat: talibus enim dolorum præludiis, quæ virorum etiam fortissimorum animos, ut videmus, dejiciunt; infantula, belli dolique nescia, vagiens inter ubera, ad eam quæ se manebat armabatur pugnam, quæ solam pro scuto sanctam patientiam habet cum caritate. Et nostræ Lydwinæ quidem in fescenninis primitialis tolerantia sic se habuit: qualiter autem felix infans, feliciorem in mulierem paulisper creverit, attendamus.

[6] [Pie affecta erga imaginem D. V.] Cœpit exinde, velut inter spinas rosa, Christi Jesu, parvula sponsa, quantum prima illa patitur ætas, pedetentim, sub instructione piorum parentum, ea quæ Dei sunt, velut nova testa, solerter bibere: cœpit & præsago quodam spiritu futurorum mirabilium, Virginis Matris jam primitiva munuscula sentire: cœpit & balbula læto quodam animo salutationem Angelicam proferre, Sanctorum jam locorum limina quærere: cœpit & jucunde Reginam misericordiæ, ipsiusque imaginem ubi poterat suaviter salutare. Ob quod haud dubium quin ipsa mater gratiæ Maria, tamquam spiritualis prolis avida, in dicto Schiedam oppidulo locum sibi specialis unctionis elegit: de quo quidem parum digressive dicamus.

[7] Negotiator enim quidam illic imaginem quamdam Beatæ Virginis, [quæ ob miraculum circa eam factum] causa vendendi eam in nundinis Antverpiæ, secum detulerat: quam cum in navi posuisset, & nautæ navigationi operam darent, statim divino nutu navis ipsa immobilis facta est. Mirum dictu! apponuntur manus, adjiciuntur instrumenta; sed non proficiunt, admirantibus cunctis: confluunt omni ex parte tam viri quam mulieres, rei fama diffunditur, vertitur aspectus in stuporem, venitur ab risu in laudem, credentibus cunctis quod a Domino foret negotium istud, [Schiedami in veneratione erat,] procurante illa, cujus ibidem tenebatur imago. Desperantibus autem universis, qui juvare venerant mercatorem, rogare cœperunt, ut attento miraculo, imaginem illam, sumpto competenti pretio a magistris fabricæ, illic relinquere velit. Mox requisitis ecclesiasticæ fabricæ magistris fit de pretio dando pactum altrinsecus, fit apud venditorem cupida devotio de necessitate virtus coacta; fit imago reverenda populis, & in ecclesia venerabiliter sistitur quantocius, videlicet Baptistæ Salvatoris: crescit demum eamdem ob imaginem amor & devotio; fit tam sexuum quam statuum quorumlibet fraterna congregatio; fit ex tunc eodem in loco, ut vidi, quotidiana b laudis Mariæ solennizatio; fit conventus jubilantium in gloria Sanctorum.

[8] Cumque igitur his rebus ita se habentibus, ab incolis Virgo in imagine veneraretur, [eamdem furtim invisere consuescit,] & puella nostra Lydwina ferme septimum ageret annum; parentum imitata vestigia, tamquam quæ sortita esset animam bonam, docilitate spiritus & devotione socias contemporaneas ultra modum jam præcedebat. Bibebat ex tunc de Petra Petri filia, pro lacte guttatim salutaris sapientiæ aquas: crescensque indies seipsa maturior, lasciviæ puellaris jam exosa, consortium horrebat & ludum. Porro cum, propter puellare ministerium, ubique levandi puras manus in oratione facultas non patuisset, quo id aptius faceret in loco sancto, pio furto satagebat. Nam cum frequenter a matre ad fratres, causa deferendi jentaculum vel hujusmodi, transmitteretur; iens & rediens clam intrabat ecclesiam. Ibi quoque in cælum tensis manibus, coram dicta Virginis Matris imagine, [sibique arridentem videre:] non tam jaculatoriam, quam inflammatoriam sui ipsius oratiunculam cordialissime promebat. Et si quandoque mater, diutiori mora prægravata, quæreret, ubinam gyrovaga moram protraxisset aut iter; respondebat: Moleste ne tuleris quæso, bona mater, quia pulcherrimam Dominam nostram Mariam salutavi, & ipsa mihi salutanti gratissime arrisit. Quo audito, mater tacite rem considerans, obmutuit; æstimans sane quod spiritus Dei simplex loqueretur in ea. Nempe dulcis puellula dulcissimæ Virgini Matri parabat cordis sui vasculum; & ipsa, Domino desuper fundente oleum lætitiæ, tamquam canale, liberaliter infundebat.

[9] [paulo adultior, sed supra ætatem prudens,] Ceterum hæc de pueritia Lydwinæ dicta sufficiant. Superveniente proinde primævæ juventutis, utpote vernantis adolescentiæ, tempore; cum insolescere magis magisque consuevit natura pubertatis; aforis enitescere cœpit quid lateret in homine; cœpit & in lumine clarescere lumen, quod hactenus sub modiolo latuerat. Videns enim juvencula totum fere mundum in maligno positum, collactaneas quoque suas per abrupta periclitari vitiorum; ne candidum vestimentum, quod in sacro fonte susceperat, vel paululum macularet per voluptatis incendiolum, properavit aufugere de medio iniquitatum. [cœpit mundum aspernari:] Cœperunt undique amatores mundi hujusmodi Virgini, satagente humani generis inimico, suadere carnis delicias, ad caducas divitias invitare, nec non & ad mortalis sponsalitii leges animum provocare. Illa quidem forti animo superinduta, Dominum exorabat dicens: O Domine Deus meus, aufer a me amorem scilicet corruptum omnis creaturæ, insuper & ab amore corrupto creaturæ mortalis me præservare quæso ne desistas. Ex quibus verbis liquet luce clarius, quam nec amari nec amare peroptabat, amore inquam qui Deum excludit.

[10] Porro cum esset formosa corpore, statura elegans, [& ad opulentas nuptias invitata] in rebus domesticis tractandis (quamquam duodennis) expertissima, modestia disciplinæ admodum grata, & ob hoc etiam a dignioribus ditioribusque ad conjugium a patre peteretur; tandem pater importunitate precum victus, pauperculus cum esset, quasi c eufortunium nactus, inquisivit glorianter, super iis quæ sibi offerebantur, filiæ voluntatem. Quæ respondit: Non est in voluntate mea, peroptime pater, ut virginitatem meam pro conjugio mortali exponere velim: thesaurum habeo in vase fictili, quem amittere non proposui. Qua ex re te deprecor, ne amodo mihi sponsum commemores, si natam, quam genuisti, velut genitor ames. Cum autem hæc & similia verba inter patrem & filiam tractarentur, [constanter renuit.] affuit mater ejus, secreti filiæ conscia, & ait: Frustra, marite, super facto conjugii filiam alloqueris: nam prohibet hoc nedum ætas juventutis, prohibet nedum pietas voluntatis: quin imo unica filia cum sit, unico Deo, si velit maxime consecranda est ejus libertas virginitatis. Quibus a matre prolatis prudens Virgo, constanti simul & pudibunda facie, gemens adjecit: Ad hoc, inquit, carnale connubium spontaneam me non alliciet homo vivens: &, si vim passa fuero, talem in corpore mihi deformitatem imprecabor a Domino, quo de cetero ad sponsalitium non coarcter. Quo audito cessavit quassatio, cessavit eam ex tunc angariare pater; quid Pater misericordiarum in filia sua disposuerit, patienter expectans.

[11] Sciens Lydwina quam inter latrunculos necesse haberet interdum conversari, [seculi vanitates fugientem] & quam opus esset propter vepres & spinas ac saxa declinare vias anfractuosas ac latas; cœpit custodire vias duras; cœpit ex tunc magis ab hominum simul & coætanearum aspectibus se subtrahere; cœpit simpliciter domi consistere; cœpit insuper & virginitatis propositum gemebundis precibus Deo commendare. Verum cum se ab omni tumultu secularis vanitatis & turbinis sequestraret, succrevit in solitudine simplicitas, in simplicitate devotio, in devotione dilectio flammescere cœpit. Ignorabat adhuc tenella Virgo cælestis allocutionis arcanum, donec facta manu Domini super eam disceret humiliari, & in vivida carne terrestris hominis scoria compurgari. [porro expurgare Deus morbis aggreditur.] Videbatur enim adhuc informe quoddam chaos ad divina degustanda; quod cura paternæ domus ex toto sibi necdum viluerat. Sed hic qui pauperem facit & ditat, humiliat & sublevat, adolescentulam suam paulisper emundando deduxit ad hæc; & quidem Spiritus Domini bonus in pauperculos respicit & contritos spiritu atque trementes sermones ejus. Ut igitur ad Spiritus sancti persuavissima susurria coaptaretur anima ejus, visitans visitavit eam oriens ex alto Dominus, ita ut dicere posset illud Psalmi, Castigans castigavit me Dominus, & morti non tradidit me. [Ps. 117, 18] Enimvero multiplicatæ sunt infirmitates ejus, ut acceleraret, accelerando Dominum quæreret, quærendo Patrem inveniret, inveniendo Deum possideret.

ANNOTATA.

a Ne otiose hoc dictum putes, cum simplici allusione ad Lucam in describenda Baptistæ Nativitate; notanda antiqua Belgarum consuetudo, etiam nunc inter rusticos perseverans, maxime in provinciis Transmosanis,qua omnes certo intervallo vicini, etiam pueri, ad baptismale symposium invitantur: quo fit ut etiam nunc vici singuli dividantur in districtus, quos vocant kerstspel.

b Cum Antiphonæ Marianæ, quas persoluto divini Officii Completorio subnectit Ecclesia, in plerisque Belgii ecclesiis, ubi sacellum vel altare B. Virginis erat, solennius decantari quotidie cœpissent, cœpit etiam plebs devota ad eas frequentior convenire, quæ alias operi suo intenta prolixori Officio Vesperarum haud ita commode interesse potest. Et hoc est quod apud Teutonice loquentes vocatur Laus D. Virginis, apud Gallo-Belgas vero Salve, a dictarum Antiphonarum præcipua, a Trinitate usque ad Adventum usurpanda. Accesserunt postea Salutatio Angelica, & Letaniæ Lauretanæ, aliaque in honorem D. Virginis cantica, primo nomine semper remanente.

c Εὐτυχίαν aut Bonam fortunam diceret, qui voce integre aut Græca aut Latina uti vellet.

CAPUT II.
De principio infirmitatum ejus & quomodo a medicis derelicta sit.

[12] [Duodennis diuturno languore deformatur:] Porro ætatis suæ anno decimo quinto vel circiter, aggravata est manus Domini super ea: nam dejecta prolixi languoris gravedine, facta est facies ejus squallida, recessit decor ejus primus, adeo ut spernerent eam qui prius nimio amore capti fuerant, faciente illo qui pulcras animas in corporibus deformibus non abhorret. Cumque despicabilis admodum esset cunctis effecta, factum est una dierum tempore hiemali, [a quo relevata,] cum stridentes campi præ algore communiter inhorrescunt, & flumina, præsertim in partibus Aquilonis, in glaciem constringuntur, & Virgo nostra Lidwina stratum infirmitatis nuperrime dimisisset, ecce recreationis gratia veniunt & reliquæ sociæ virgines, invitantes eam, quatenus paululum solatii super glaciem, more adolescentularum regionis Hollandiæ, accipere dignaretur. Illa vero, velut altera Virgo Sara, quæ numquam cum ludentibus se miscuit, omne humanum solatium detestans, ob Dei reverentiam pariter & corporis invaletudinem, [& ægre a sodalibus persuasa] ire non consensit. Tandem molestantibus illam coæqualibus suis, ut saltem vel modicum secum super lubricam glaciem, a longe ceteras prospectura, conscendat; finaliter acquievit.

[13] [glaciem conscendere,] Ascendit igitur cum vicinis super aquas, glaciei lubricæ se debili corpusculo exposuit, cursitantes hinc illincque coætaneas pariter & jocantes tantum a aspexit, &, pro dolor! morulam vix fecerat, & ecce una puellarum rapido cursu veniens, seseque ab impetu cursus cohibere non valens, in Lydwinam casualiter impegit, impactamque super fragmina glaciei dira collisione dejecit, sicque dejectæ costam unam intrinsecus frangi coëgit. [in ea unam costarum frangit.] Illic igitur obortæ sunt lacrymæ, illinc invaluere clamores: quæ cum gaudio super glaciem adducta fuerat, cum incredibili virginum ploratu, desperabiliter læsa, manibus amicorum deportatur. De lecto doloris ejus vix die illo descenderat, & ecce, numquam incolumis descensura, rursum ascendere, haud dubium Domino volente, compellitur. Stupebant autem qui videbant; admirati sunt omnes qui casum tam subitum audierant. Itaque, prout in gente stulta & populo barbaro consuetum est, aliis ex pietate in lacrymas resolutis, alius sic, & alius quidem sic de Virgine, quam manus Domini tetigerat, loquebatur. Viri autem illi, quibus pudentissima Lydwinæ vita innotuerat, & quibus mens sanior erat, rem tacite intuentes, dixerunt; Quia manus Domini fecit hoc. Quod & plane rei successus edocuit.

[14] Adducuntur omni ex parte & pretio ac prece medici, [mal huic nil proficientibus medicinis,] confluunt & chirurgicæ artis viri expertissimi, ut suis adolescentulæ periclitanti de vita succurrant medelis, suis putrescenti Christi sponsæ subveniant pretiosis unguentis. [Ecli. 38. 1] Quid dicam? Numquid artem medicinæ aut chirurgicæ confundemus? Absit ut confundamus eos, quos sacrȩ Scripturæ honorandos commemorant. Sed quid dicam? Numquid non defecerunt scrutantes scrutinio? & quidem non defecerunt in Virgine prostrata? [succedit apostema internum,] Sed vere digitus Dei erat illic: neque physicus locum habet aut chirurgicus, ubi solus Dominus vulnerat & medetur. Succrescunt exhinc labor & dolor, multiplicantur in pectore simul & sub costis passiones infinitæ: accessit rupturæ gravissimum apostema: fiunt semper, judicio physicorum, novissima pejora prioribus: consumuntur paternæ, quamvis tenues, in procuranda filiæ cura facultates: desperatur ex integro de salute.

[15] Erat autem illis in diebus archimedicus regionis Hollandrinorum, vir philocalus, ac devotorum pauperum zelator magnus, nomine Godefridus b, cognomine Sonder-dank. [quod incurabile pronuntians quidā] Hic cum audisset & vidisset quæ quantave Dominus operari cœpisset in Virgine, digitum ori imponens ait, Infirmitas hæc, carissimi, nostram transcendit facultatem: quamobrem in veritate dico, quod si tot aureos quot sidera cælum continet, pro cura Virginis hujus accipere voluerimus, incassum laborabimus: altioris enim indaginis opus est principibus nostris Galleno, Hippocrati, & Avicennæ medicis famosioribus prorsus ignotum. Dico vobis, inquit, carissimi mei, quod judicio meo, auctor naturæ Deus tot & tanta facturus est in hac adolescentula, quod & quanta forsan a seculo in una eademque mortali creatura non sunt audita. Et utinam filia mea foret, pro tanto pondere fulvi auri, [mirabilem futuram prædicit.] quantum caput ejus æqua lance pensare potest. Sane quodam præsago mentis oculo cernebat, quod apud Dominum condita erat simul vita & mors Lydwinæ nostræ, & signata foris in thesauris ejus.

[16] [Rupto apostemate.] Omnium igitur medicorum destituta solamine Virgo dolorosa, in sola spe Dei viventis, furente dire apostemate circa regionem læsuræ costarum, huc illucque motabatur, nusquam sibi requiem reperiens. Accedit propius pius vetulus pater ejus Petrus; & quo potuit modo consolabatur unicam filiam suam. Verum cum increscerent puncturæ corporis Virginis, concrevere simul & miserabilissimi gemitus, invaluere suspiria; reddebatur angustus omnis locus, absorbebatur præ nimia stimulatione animus omnis. Victa tandem torturarum voragine, sui ipsius nescia, de grabatulo quo se involverat, in sinum senis miserentissimi se deiecit. Unde mox apostematis apertura subsecuta est, & humore profluente intrinsecus, cum exitus non pateret aliorsum, statim accedente pœnosissimo vomitu, membratim discindi videbatur; plorantibus qui aderant quod mors in januis esset.

[17] [succedunt alii atque alii morbi,] Ab illo denique die aperti sunt oculi domesticorum, ut viderent quod solus Dominus opem ferre posset illi, & quia universum stratum ejus versaturus sit Dominus in infirmitate ejus. O quam gravis futurarum ægritudinum arrha! o tortionum dira præludia! O si ex tunc vidisses electam, sed misellam adolescentulam viribus omnibus destitui, membrorum omnium beneficio privari, genibus solis & manibus super humum reptare, monstro similiorem quam homini; nunc trunco, nunc scabello per angulos domus motari, interdum instar vermiculi huc illucque moveri, [quibus tota deformis facta,] & siquandoque tempore Paschali communicatura foret, aliorum manibus comportari; utique a lacrymis te continere non potuisses. Quis enim non fleret videndo virginem, adolescentulam speciosam, adeo deformari? quis non condoleret omnibus amabilem, omnibus desiderabilem quondam, jam ab omnibus aspernari? Nempe cibo & potu, somno, jocis delectantur hujusmodi homines; in spectaculis & choreis, in ornatibus & cantilenis puellæ.

[18] Sed de Lydwina ipsa quid dixerim? Omnem escam abominabatur anima ejus, quam vel plusculum sumens, discrasia stomachi statim enomere cogebatur. Omnem pretiosum potum similiter exhorrebat: nam fastidiosus stomachus, [& stomacho debilitata,] instar prægnantis feminæ, sæpius de lebetibus tepidam aquam, quandoque vero de canalibus fœtidam aquam appetens, hauriebat. Stomacho vacuo somnus ei modicus vel nullus, ut ita loquar: lacrymis rigare stratum per singulas noctes. Solum erat ei solatium; & ab omnibus monstruosa reputari, & a collactaneis tamquam mortua derelinqui, felix illi fuit exercitium; & in absynthio multiformis amaritudinis, comitante paupertate spiritus, cum Job ulceroso gratias Deo agere, illi mansit ad bravium. Quanta enim amaritudine spiritus, quantave corporis cruciatione, [despicabilis redditur.] quanta quoque utriusque hominis dejectione tribus annis primis vitam transegit, soli Deo notum est, & illis quibus hoc placuit revelare. Latebat autem Virgo in domo fictili dispicabilis omnibus, gravis quodammodo facta universis.

[19] Qualis tamen fuerit in oculis Dei quæso videamus. Nam interea dum sic famula Domini sub manu Domini tamquam pila rotaretur, [hominem a gladio. Hostis fugientem,] factum est ut duo viri in platea rixarentur, & post verba ventum esset ad verbera: unus autem eorum, altero vel infirmior vel vecordior, fugam sumens, domunculam, in qua Virgo jacebat, ut in ea salvaretur, ingressus est. Statimque apro furentior hostis fugitivum suum adversarium subsequitur, [adse intrasse fatetur, ac salvat,] & matrem Petronillam spumanti ore alloquitur dicens: Ubi est filius mortis iste? Nonne ingressus est domum tuum? At illa, videns quod gladio extracto vir virum, quasi sanguinis sitibundus, insequeretur, continue virum intrasse tremula negavit. Ille autem quasi furibundus ad camerulam filiæ currens, simili modo ut prius, an illic hostis ejus esset quæsivit. Quæ respondit: Vir quem queris, ut reor, hic est. Mirum dictu, tamquam cæcitate percussus, circumquaque respiciens, neminem vidit: sed in mansuetudinem mutatus ex Virginis responsione, discessit, & vir qui quærebatur liber abiens, de salute gratias egit. Mater autem humanum aliquid passa, cum filiam suam virum prodere putasset, [alapa interim a matre percutitur;] & sic sua responsione perimendum timuisset, obiurgatoriis verbis cum alapa cœpit increpare crucifixam filiam dicens: O vesana & impia, quid est, quod dixisti? cur prodis virum, impiissimi hostis gladium fugientem? Hoc autem decebat pietate naturali victa mater, putans quod suo officioso mendacio obsequium gratissimum Domino præstitisset. Illa vero, cum patientia multa matris alapam suscipiens, ait: Fides mea talis fuit, o mater, quod potens esset veritas animam viri salvare, qui confugerat ad me. Ex quo verbo quievit mater, & salvatus est sanguis innoxius in illa die: etenim dextera Domini fecit virtutem, fortiorque fuit muliere veritas: quippe propter veritatem & mansuetudinem & justitiam, hoc initium signorum in sponsa sua facere Dominus noster Jesus Christus dignatus est.

ANNOTATA.

a Priores Vitæ ipsaque imago ante hoc caput impressa, Virginem repræsentant etiam sufferratis soleis, ad cursum cum aliis pariter ineundum, indutam. Prima autem expresse ait: quod sic eundo vel transeundo, incaute pedes regens, cecidit.

b Hujus agnominis rationem dedimus in Vita Priori, ubi vocatur Godefridus de Haga.

CAPUT III.
De confluxu aliarum gravium ægritudinum in corpore, & de ebullitione vermium in ventre.

[20] Prodiit igitur, ut antea dixi, propter fracturam costæ, apostema prorsus ab hominibus incurabile; quodque postmodum facta violenta ruptura, fluenteque per diversa membra peccante humore, diversimodas attulit ægritudines. [Computrescentibis intestinis,] Cœperunt in primo, ex illo, tamquam radicali principio, contigua seu vicina computrescere membra; cœperunt proxima conmarcescere ventris intestina; & cœperunt insuper vermes horridissimi, modo quodam inaudito, de profundo corporis ebullire: qui quidem ita multiplicati sunt & adeo invaluerunt super numerum, ut in uno eodem utero ternam aperturam post corrosionem viscerum facerent, & morsibus eorumdem ac humorum marcedine sese mutuo ad terebrandum juvantibus, in Virginis corpore foramen unum ad latus dextrum, aliud vero ad sinistrum, tertium vero circa declivium ventris patebat. Forma trium harum aperturarum mirabilis, & figura tendens ad orbicularitatem; color omnino niger, [per tria ventris foramina vermes scaturiunt,] aspectantibus incutiens stuporem simul & horrorem; magnitudo vero quantitatem fundi scutellæ communis (quemadmodum & ab iis accepi qui viderunt) continebat. Vermium autem sic ebullientium numerus, interdum centum, interdum ducenti, communius autem ultra centum per singulos dies. Aspectus eorum horribilis, color quoque eorum griscus, materia quodammodo aquea, spissitudo vero juxta grossitudinem extremæ partis fusi communioris; longitudinem articuli digiti manus protendebatur. Modus quidem hujusmodi vermes evocandi extrahendive vivos hic erat. Fiebat malagma ex adipe frumenti & melle optimo, pinguedine caponis electi simul commixtis: [provocati malagmata quodam,] quod super aperturam virginalis alvi positum, vermes sua dulcedine attrahebat, ne more solito vitalia membra contingerent; ne vivi vivam tanto cruciatu contorquerent. Talibus namque vermibus tabernaculum virgineum quotidiana domus erat, tales fructus per aperturam ventris parturiebat: qui priusquam venirent ad partum, omnia vitalia membra circuire credebantur.

[21] Porro facti hujus occasione contigit novum quod referam. Curatus quidam erat illius temporis, parochialis videlicet ecclesiæ supradicti Schiedam oppidi, professione Religiosus, [ad quod adipem negans avarus Pastor,] Andreas nomine, & ipse dives. Hic cum deliciosum facturus esset convivium, non pauperes & claudos, non cæcos & debiles invitavit, secundum Evangelium; sed potentes & divites, nobiliores & magnates, secundum seculum convocavit. Pro horum igitur convivarum magnifica reverentia, lautiora sibi comparaverat altilia diversarum specierum; capones præcipuos, multa pinguedine longa enutritione confertos. Res hæc Virginem non latuit, quinimo, pauperrima cum esset, per internuntium & postmodum per seipsam, pro obtinenda modica caponum arvina, ut pasceret rodentes vermiculos uteri sui, velut dictum est, humiliter Curatum postulavit. Quid plura? Negat ille, quemadmodum & dives epulo marcenti Lazaro micas; allegat mendax caponum suorum maciem, plus timens temporalis gloriæ perdere laudem, quam Christum in paupercula filia de tantillo consolari. [eum postridie invenit a catto abesis.] Cui & illa dixit: Rogavi te, Pater, & non exaudisti me: oro cælestem Regem, quia pro reparatione corporis ulcerosi pauperi, tantillum de superfluo tuo semota caritate negasti; ut devoret cattus, quod non accepit Christus. Quod, ut pie creditur, divino nutu factum est. Advenit statuta dies convivii, aptantur capones, extrahuntur de singulis adipes, & ponuntur in promptuario, ubi parata omnia: sed quod accuratius de sero putatur custoditum, totum de mane invenitur abesum, & quasi a bestiis omnino laceratum. Placuit enim miserantissimo Deo ridiculoso signo, quamquam notabili, servum suum in modico fidelem cautiorem efficere, ne cultores Bel & ventris adeo veneraretur, quo minus & ipsa Crucis amica, pro suis miseriis relevandis, pietatis oculo de particulis superfluis provideretur. Hoc autem per digressionem dixerimus, ad propositum nostrum redeamus.

[22] Oportebat itaque in domibus divitum, contra prædictos vermes, [dissoluta scapula] materialia quærere, quibus defenderetur vita Virginis, atque vorax rabies scatentis continuo vermis compesceretur. Cœpit exinde dextera scapula computrescere, adeo quod non nisi fasciis vel mappulis ad hoc aptis in aliam poterat gyrari partem; alioquin compago membrorum fuisset prorsus dissoluta. Quamobrem usque ad diem mortis suæ resupina jacebat, quo & cælum apertius respiceret, ceteris membris corporis tanta invaletudine dejectis, ut solum caput cum sinistro brachio liberius posset permovere. Dextrum quidem brachium ignis, quem vulgus sacrum nominat, usque ad ossa consumpserat, ut nervi chordarum instar in cithara positarum libere plecterentur: [brachium sacro igne consumitur.] & hoc idem brachium tempore multo, uno tantum nervo firmiore pendulum, reliquæ massæ corporis cohærebat. Caput ejus punctionum aculeis & malleationibus affligebatur sursum: frons vero ejus antrorsum, fissura longa lataque, ad modum anfractus deformabatur: [frons & labrum finduntur, ] similiter & mentum ejus fissura usque ad labrum divisum, cum coagulo sanguinis, tumefacientis loquelæ membra, sæpius loqui prohibebat.

[23] Oculorum passiones inexhorribiliter pertulit: quorum altero penitus extincto, [obtenebrantur oculi,] reliquo lumen naturale ferre sine sanguinis effusione novoque cruciatu non valebat. Dolores vero dentium frequentes, pleno dominio per hebdomadas sæpe ac per menses, [accedunt dolor dentium,] aliquando sine cessatione, ad insaniam usque eam provocabant. Guttur ejus sæpissime squinancia ceterisque passionibus innominabilibus præfocabatur: [squinantia,] adeo quod vix interdum Corpus Dominicum trajicere posset. Tam copioso fluxu sanguis per nares, os, aures & oculos versabatur, ut & videntibus nedum horrorem incuteret, verum etiam devotulos quosque ad profluvia lacrymarum permoveret. [copiosus vomitus humoris sanguinei,] Habebat interea sæpissime rubentis aquæ vomitum, in tanta copia, quod interdum in uno mense vas magnum vix suffecisset capere fusum liquorem, quantum conjuncti bono modo duo viri communiter possent portare. Et siquando a curiosis aliquibus super hoc interrogaretur, unde tantus liquor sibi adventare posset, cum nil alimenti sumeret ut ceteri homines; respondebat, Dicite & vos mihi, o sapientes, unde viti tantus liquor accrescit; quæ tamen in hieme flantibus ventis frigidis, arida videtur & mortua? Sicque sapienter indocta doctis satisfaciebat.

[24] [defectus intestinorum,] Quid ulterius multis immoror? Virgo Christi pulmonis penitus & hepatis partes quasi frustatim (ut audivi ab eis qui viderunt) amisit. Igitur ubera ejus ineffabilibus pustulis atque apostematibus, ut plerumque, [calculus,] saniem emittebant. Calculi tortura mirabilis eam vexans ad mortem usque perduxit: & hic magnitudinem ovi columbæ prætendebat, continui vicissitudinem martyrii suscitans, stimulis atrocioribus sæpissime sensum cohibens & loquelam. Et hac quidem infirmitate præcipue se mortem incursuram prædixit. De ulceribus epidimiæ ne tacuerim, [pestilentia ulcera,] cum illi fuerit donum singulare nonnumquam, in communibus plagationibus & castigationibus Domino super populum terræ illius Hollandiæ, cujuscumque infirmitatis ac pestilentiæ primitias in corpore pati. Intestinorum magnam partem (ut inferius) pendulam suo in conspectu diu tenuit: unde marcentibus cunctis partibus inferioribus ventris, sacculus lana plenus, ne prorsus effluerent, supponebatur. [marcor tibiarum & pedum,] Tibiarum & pedum sensibilitate privata, vitam miserabilem annis multis cucurrit: &, si super naturam a Domino per intervalla sensibilitas ad tempus modicissimum præbebatur, id non ad solatium, sed ad nova genera passionum suscipienda, mira dispensatione fiebat.

[25] [febres diversæ,] Cujuslibet speciei febrium, diversis tamen temporibus, paroxysmos passa est: nam hecticam, tertianam, quartanam sustinere contubernale fuit. Nunc simplici, nunc composita, nunc ephemera, nunc acuta fatigari, ludus putabatur quotidianus. Ultra quid protraxerim? Nempe in corpore non erat membrum, quod xenia dolorum inauditorum evaserit. Non in latitudine medicinalis facultatis ægritudo memoratur, cujus donativum non persenserit: non in venis gutta sanguinis, [omnis generis morbi:] quæ subterfugerit virgam Dei paternaliter castigantis. Noverit tamen pius lector, quod harum ægritudinum aliquæ fuerunt permanentes usque ad extremum vitæ; aliquæ vero perseverantes in Virgine ad tempus, certorum scilicet annorum, mensium, hebdomadarum, dierum, horarum. De sanitate verumtamen naturali annis triginta octo novit minime: de gratia vero Domini nostri Iesu luculenter valde.

[26] [quorum intio aliquid humanum passam Lidwinam] Sed de hac materia nedum ad propositum: quandoquidem cum initio passionum harum a Domino est prostrata, humanum aliquid obrepsit animam ejus per hunc modum. Factum est una dierum ut audiret ridentes simul & jocantes iuvenculas, vitularum more, quemadmodum post epulas genus illud consuevit: quapropter sui ipsius oblita, cœpit amarissime lacrymari, tamquam quæ absque ulla spe recuperandæ sanitatis quasi compedibus detenta jacebat, & a coætaneis oblivioni data esset, mortuaque a corde. Quis sanæ mentis, novitiam querelari cohibeat, sub ferula tam gravis disciplinæ, quæ mœrorem habet, sic prostratam? necdum spiritus unctione delibutam? nondum scuto patientiæ Christi communitam? cujus in dolore vita, [mirum videri non debet.] cujus anni in gemitibus? cujus turbatus est oculus, cujus turbatus animus? cui non est in carne sanitas, nec pax ossibus ejus? Quis ex Sanctis omnibus, propriis naturalibus derelictus, cui vivere mors & cui mori vita, præ tædio non esset passus aliquos pusillæ patientiæ motus?

[27] Nempe ad consolandum Job convenerunt amici, cujus sathan carnem tetigeret: & nihilominus patienter impatientis, & mira loquentis spiritum Dominus in solido posuerat ne peccaret: sic quoque nostra Lydwina, in primis quatuor annis humiliationis suæ, secundum interiorem hominem necdum a pigmentario Christo plenius delinita, secundum exteriorem hominem patiebatur impatiens. Quapropter molestum erat omne quod videbat, molestius omne quod tolerabat; molestissimum quod ab eo qui vulneraverat eam ulcere pessimo, quamvis spiritum ejus aliquatenus in gratia stabilivisset, nondum tamen illi per abundantiam redundare desuper in vires inferiores extitit concessum. [cum primis quatuor annis necdum adessent divina solatia.] Unde factum est quod ipso tempore querulosi ploratus, cum sic lacrymaretur, supervenerint parentes vetuli, ut consolarentur natam suam; venerunt & quædam collacteneæ, ut confortarent sociam; venerunt propinqui & noti ejus, ut verbis recrearent consanguineam: sed molestus efficitur consolator omnis & gravis, cum non est qui medeatur vulneribus, non est qui prostratam a Domino relevet, non est qui spiritum consolari possit ex omnibus caris ejus. O, inquit, me miseram inter viventes! O me abiectissimam inter morientes! Quare facta sum in opprobrium vicinis meis, & timor notis meis? facta sum velut vas perditum, velut abiectio plebis. Sed qualiter hanc Dominus solus consolari dignatus fuerit, animadvertamus.

CAPUT IV.
De virtute patientiæ sibi divinitus concessa, & qualiter cœpit in ea proficere.

[28] Suscitans igitur suscitavit Dominus spiritum hominis Dei, [Ioannes Pot] cui nomen erat Ioannes, cognomentum vero Pot, quod Teutonice, Olla, dicitur (& merito, quia mors in olla Lydwinæ cum esset, propter colocynthidas passionum; hic, tamquam missus a Deo farinulam protulit, scilicet diem consolationis) qui ita Virginem affatus est dicens: Noli, filia, noli amittere confidentiam tuam, quæ magnam utique habet remunerationem. Patientia tibi summopere necessaria est, [virginem animat ad patientiam,] ut voluntati Dei tuam conformans, vitæ perpetuæ repromissionem accipias. Christo etenim in carne passo, & tu ipsa, quæso, eadem cogitatione armeris. [Phil. 2. 5] Nonne Apostoli verba sunt hæc? videlicet, Hoc & sentite in vobis quod & in Christo Iesu. Quis in mundo contemptibilior aut in plebe? [exemplo Christi,] quis illo in universis convitiis contumeliisque patiendis patientior? quis in flagellis mansuetior? quis in tormentis omnibus constantior? quis usque ad mortem, mortem autem crucis, pati obedientior? Vide igitur humilitatem ejus, laborem, sudorem, vide denique dolorem & angorem. Respice in faciem Christi tui & sponsi, qui sic te elegit sibi famulam, ut sua imiteris vestigia, ut suppleas ea que desunt passionum ejus.

[29] [cujus Passionem meditari hortatur:] Hæc & similia pius Dei Sacerdos ex caritate docuit eam, concludens tandem, quod in recordatione paupertatis Iesu, quam pertulit in hoc seculo, similiter & absynthiosæ Passionis, diem ac noctem transigeret, dum posset. Nempe sine meditatione hac non æstimabat vir Dei, virginem adolescentulam horas pariter & languores æquanimiter posse pertransire. Spopondit illa se facturam ita: verumtamen cum necdum spiritum illum acceperat, cœpit pedetentim tamquam inexperta cogitare facta Salvatoris. [ex quo illa primum proficit nihil;] Sed cum de farinula Elisæi viri Dei, qui Christus est, in ollula sua necdum acceperat, amarum & insipidum videbatur esse omne quod sic in animo volvebat. Reditur ad querelas: Etenim mors in olla. Itur ad lamentabile carmen, ut prius, cum deest farina. Quam dulcia sunt eloquia Domini in faucibus devotorum, palatum mentis non percipit: quam dulcis sit vox turturis, auris obturata non advertit: donec rursum qui prius venerat, secundo veniat, Dominus scilicet Ioannes Pot, directurus pedes ejus in viam pacis.

[30] [& hoc ipsum ingenue fassa,] Hic ergo cum venisset, perquirere cœpit, quantum in libro caritatis profecisset. Cui respondit: O pater, inquit, studium optimum, sed ignotum consuluisti: jugum grave, quamvis studiosis suave, persuasisti: sed quia super me tumentes fluctus dolorum aggravantur, insulsum redditur omne quod de Christo Salvatore meo recogito. Cernens autem in Virgine vir Dei bonam voluntatem, gaudens, ait: Carissima filia, labor improbus omnia vincit. Mitte manum ad fortia: esto quasi virago. Necesse est, tibi ut vim inferas. Depone prius ab amygdalo corticem: contere testam, ut eruas nucleum. Non enim, o filia, [docetur perseverare in hoc exerciti] Moyses ad primum ictum virgæ suæ aquas excussit de silice. Persevera & vinces. Cui filia, Quomodo, inquit, faciam, Pater? quoniam præoccupant me gemitus mortis, dolores animi & corporis circumdederunt me adeo, ut quod agere volo non possim. At vir Dei Ioannes rursum. Video afflictionem tuam, perpendo satis dolores tuos: sed quid hoc si teneritudinem, innocentiam, nobilitatem, acredinem, si acerbæ mortis processum attenderis dilectissimi Domini tui, qui crucis in statera pro te pependit? Desine igitur amodo æmulari in salientibus, nec æmulaveris facientes iniquitatem: noli ponderare florem inventutis fatuarum sociarum, quæ tamquam olus herbarum cito decident: quia parum aut nihil pulchritudo formæ confert, ubi de anima sordida & deformi quæretur judicium. Quid nunc obest existentibus in cælo, quod fortitudine sua propter Christum privati sunt per martyrium aut ægrotationem; quod jocis, deliciis atque divitiis voluntarie caruerunt, dum viverent solo contenti Sponso, quondam infirmi nunc accincti robore; ubi quondam egentes, [addita consideratione æterni præmij.] nunc divites ac locupletati sunt? Dudum etenim tristes, nunc autem gaudentes; olim esurientes, nunc vero satiati; claudi & impotentes, nunc sicut cervi saliunt. O carissima Lydwina, hæc erit portio tua, quæ perducet te in terram viventium, esse videlicet mitem & humilem corde. Scio quoque quod proprio conatu virtutes has nancisci non vales, nisi adjutorem illius habueris, qui dixit: Sine me nihil potestis facere. [Joa. 15, 5] Hunc revera si aspiciendo in cruce perseveraveris, in veritate doceberis; si audiveris, sapiens fies; si toleraveris, requiem invenies; si subsecuta fueris, refectione suavissima perfrueris.

[31] [ac denique sumpta communione] Cœpit igitur ex tunc Virgo manum ad fortia mittere; cœpit denique intellectu & affectu de torrente Passionis in via sitire: cœpit e schola cælestis magisterii humilis discipula primum alphabetum describere. Quid igitur plura? Contigit ut idem Sacerdos iterato veniret, Corpus Dominicum secum ferens reverenter, ut moris est ad languentes ejusmodi, ut ipsa tunc temporis erat: quo sumpto de reverenti manu, tertio jam cum paterno affectu Virginem cœpit ita affari dicens: Alias tecum de Domino Deo, ut te ad Passionem ejus inflammarem, feci sermonem, & jam ipse te alloquitur, dilectam, ut credo, filiam, gloriosus Dominus Deus tuus, qui pro te & propter te passus est, crucifixus, mortuus & sepultus: qui, [interius immutatam se sentit:] sibona & fortis æmulatrix fueris, merces tua erit magna nimis. Mirabile dictu Vix Sacerdos verba finierat, & ecce percussit Dominus cor lapideum, & fluxerunt aquæ largiter. O mutatio dexteræ Excelsi! o bonitas Dei immensa! Quid aliud canit Psalmista? Emittet, inquit, verbum suum, & liquifaciet ea: flabit spiritus ejus & fluent aquæ. [Ps. 147, 1] Nempe diebus quindecim vix a lacrymando potuit contineri.

[32] Ab illo die cœpit oculos mentis aperire, cœpit increscente infirmitate robur spiritus concipere, cœpit omne amarum carni spiritui dulcescere; [& fructuose assuescens Passioni meditandæ,] adeo ut nil ei saperet nisi solus Iesus, & hic crucifixus. Proinde septem in partes ipsius Passionis ordinem distinxit per dies singulos, quo nec ullum temporis momentū transeat supervacue, quin absynthium Passionis revocaret ad mentem: sicq; tali exercitio se dedicavit, ut sæpius vigilans per dies & noctes, horologiū temporis distinctim habere in mente putaretur. Ex flammifera meditatione crucis Christi in tantum inflammescere cœpit, ut nō se sed Christum Dominū in se pati diceret, tanta caritate jam victa. Jis igitur exercitationibus docta Christi discipula, crevit in utroque homine, donc annum suæ visitationis in grabatulo attingeret octavum.

[33] Ceterum amplius & amplius excrevit in corpore putredo, [suas ægritudines etiam amare incipit:] scaturies vermium in dies concrevit, viscera cōmarcuere magis; & velut concha stilla roris, hericeus spiculis, ita Virgo passionibus replebatur. In omnibus his non peccavit labiis suis, nec stultum quid, vincente amore, cogitavit: sed in atrocissimis dolorū aculeis, quibus sæpissime usq; ad stridorem dentium necessitabatur, Deo non modo gratias referebat, verū etiam ipsas ægritudines augeri magis quam minui peroptabat. Interrogabant eam pleriq; si ejusmodi ægritudinibus omnino carere vellet: respondebatque, Posito quod unica salutatione Angelica omnes a me facillime possem repellere quas dicitis passiones, minime vellē: [earumque incrementū aliquando petens] usq; adeo in flagella Domini parata sum, ut malim esse relicta sub pœnis, quam penitus privari eisdem. Contigit semel tempore carnis-privij, quo populus Germaniæ plus studet comessationi quam devotioni, plus calicibus epotandis quam pauperibus refocillandis; revolvendo amarā Passionem, revoluit ipsa & populi Christiani multam ingratitudinem, dicendo ad Dominum: Domine mi Deus, omnipotens & clemens, tuam pietatem deprecor, quatenus mihi novo quodam ægritudinis ostendas indicio, [semel gravissimum cruris dolorem,] quod tu ipse sis, & nō alius qui castigationes istas super me permittis & immittis. Novū valde! Dedit illi tantū dolorē in uno crurium, tantamq; patiendi materiā ab illa Quinquagesima usq; ad Paschale festū inclusive, quod amodo tale quid tā instāter petere formidaret, sicut ab eis accepi qui familiarius ei adhærebant quoad vixit.

[34] In proprio corpusculo percipiebat, ut superius cōmemoravi, si quȩ propter peccata populi Dominus immissurus esset flagella Provinciæ, unde semel factū est quod narro. Instante quandoq; tempore pestilentiali, tamquā sedula mater, [alias pestilens ulcus impetrat.] inter iratū Patrem & reos filios se mediam posuit: quæ mox bino percussa est ulcere, in gutture videlicet & sub corde. Unde cum gratias humiliter Deo ageret, cum lacrymis addidit & rogare Dominum, in honore Trinitatis semper benedictæ, pro tertio. Quod & statim, quasi telum de stridenti arcu, uni genarum ejus inflictum est: de quo, tāquam victrix de aurea fibula, & velut sponsa de signo in facie ab amatore posito, magnopere lætabatur. Unum autem illorū pestilenticorū ulcerū, utpote quod in inguine fuerat a Domino inflictū, adeo infistulatū est, ut ceteris divinitus curatis, pro monili una cū prioribus vulneribus jugiter ei cohȩreret. Patet igitur ex hoc, quomodo in amica sua speciali dederit Dominus metuentibus se significationē ut fugiant a facie arcus.

CAPUT V.
De febribus ejus ac hydropisi, ac de intestinorum ejus extractione, & subtractione cibi & potus & somni.

[35] Talibus igitur visitationibus crescens patientissima Christi vernula Lydwina, stigmata Domini Jesu jugiter in corpore suo gestabat: quæ artifex subtili artificio novisque malleationibus dietim reformabat. Erat enim quasi lutum sub manu figuli, quod in factorem non remurmurat: erat sicut argentum in conflatorio, quod sub argentario purgatum clarius sonat: eratq; velut aurum in camino tribulationis, quod probatum gratius custoditur. [Cum febres pene continua essent,] Calores & ardores febriles, ut dixi, domesticos habuit: talisq; modus febrium fuit ei. Præcededat in primo calor quidam gravis & innaturalis, quem frigus & horripilatio vehemens mox sequebatur, Post modum mutabatur vicissitudo, ita ut præcederet frigus intolerabile, quod in exorabili caumate finaliter claudebatur. Hujusmodi febris adeo gravis erat, ut stante fervore paroxysmi rationis expers fieret, similiter vim loquēdi perderet, uti voce & scripto accepi ab iis qui viderunt multoties sic æstuantē. Raro vel numquā, omni tēpore quo decubuit Virgo, sine aliqua febre permāsit, etiam ad horā: sed ista specialiter dilectā probavit prȩceteris, quasi in camino ignis, supra quā dici possit.

[36] Videntes rursū amici ejus quod plus solito gravaretur in corpore, addiderunt adhuc medicos cōsulere, [& aggravarentur infirmitates;] quid facto opus sit, si forte sit spes. Volat usq; ad aures Comitissæ Hollandiæ, quæ Margarita dicebatur, patientiæ nostræ Virginis fama: quæ sumpto secū proprio medico, quantocyus illuc festinare cœpit, ubi Virgo lāguebat: & visa ea cōmota sunt omnia viscera ejus, tugurio, persona, languoribus, ceterisq; compensatis. Accessit igitur expertus medicus, nomine Godefridus; & extractis arte sua de corpore intestinis, reverentius ut potuit, marcidis seorsim positis & sanioribus reservatis; cōperit quod de spina dorsi vermes supradicti suā traherent originem, eo, ut asseruit, quod nullo salso multo tempore usa fuisset. [medicus ejus intestina scrutatur;] Insuper & hoc locutus est: Adhuc modicū tempus, & hydropisis replebit Virginē hanc: & ex tunc nullo liquore fomentabitur vel potu. Cujusmodi rei veritatem futura protestata sunt. His igitur seriosissime per medicum peractis, valefecit amicis & Virgini; partim mœrebūdus, quod patientis dolores auferre nō potuit; partim vero gaudēs, quod verū se dixisse cernebat, de Domino in adolescentula, utpote quod magna & inaudita facturus esset mirabilia. De intestinis autem illis pars quædam, ut fertur, condita est jussu Lydwinæ ipsius; pars vero reliqua suspensa coram ea, quam & multi vivētium propriis adhuc oculis perspexerunt.

[37] Tracti sunt exinde plurimi de remotis, ut & ipsi vas dominicæ sāctificationis inviserēt: [alius ei suecos quosdam applicat:] in quibus herbarius quidā astutissimus venit, putans quod suis resolutionibus aquarū in Virgine proficeret: sed quamquam omni studio, rore cæli super chartas odoriferas herbarū observato, eodēq; super foraminibus prædictis applicato, paulisper claudēdo unū, videretur proficere; [sed curationem sequitur hydrops.] proh dolor! mox turgēte hydropisi in parte illa, fiebant novissima pejora prioribus. Virgo quippe patientissima, ne pusillos scandalizaret (quāquam sane nosset a Domino fieri quod sustinebat) ne videretur de se præsumere, aut Dominū velle tētare, cuncta quȩ suasu simpliciū consulebantur, patiebatur simpliciter. Nihilominus post omnem hominū solertiā, duplicatis doloribus, mēte & spiritu redibat ad eum, qui medendo vulnerat, & vulnerando medetur quos amat.

[38] Constat præterea animal quodlibet perfectum, [interim agræ omni pene cibo abstinet,] sumpto cibi potuq; pro cōtinuatione vitæ indigere: cōstat etiā ex putridis humoribus, præsertim ubi vermes oriuntur & scatent, fœtorē simul naribus olfactuive aggenerari. Veritatē autē dicam: Lydwina etenim nostra annis triginta & amplius panē nō comedit, quantum vir sanus & incolumis pro tribus diebus necessarium vitæ habet: sic nec somnum cœpit, qui sano sufficeret tribus noctibus competenter. Prȩterea de odore idem dixerim, [nec gravem ullum de se odorem emittit.] quod in omni tempore quo vermes ebullire visi sunt, quo compago membrorum cœpit dissolvi, nil fœtoris in iis omnibus percipitur, nil infectivi exhalatū, nil olfactui aut naribus offensivi ab ea prȩsentatur. Domus ejus nihilominus erat bassa & humiles nimis, camerula ejus sepulcro defunctorū similior quā thalamo. In tot annis terram non calcavit. Sicut nec multis annis nil sumpsit, ita nec superfluum a se rejecit. Immobiliter fixa & resupina jacet in stratu suo. Solis & lunæ beneficio non gaudet quamdiu jacuit: quippe tamquam quæ collocatur in obscuris, inter mortuos seculi anxiatur vita ejus. Quis umquam talia percepit auribus? quis, nisi similia perspexissemus in diebus & finibus nostris, crederet hæc? Nempe per ea quæ vidi & video, compellor etiam credere quæ non vidi.

[39] Proinde de subtractione victus ejus parcissimi sermonem habere operæ pretium est. In ipso siquidem primorum initio annorum sumpserat saltem interdum modicum pomi fragmentum, ad spissitudinē parvæ hostiæ: quod etiam inter ferreas tenellas candentesque compressum, insipidum omnino reddebatur: [modico ad huc liquore utens,] & siquando buxellulam panis cum modicissimo liquore lactis ac cerevisiæ deglutire contingeret, hoc pœnose atq; difficulter valde trajiciebat Successu vero temporis, juxta prognosticationem Magistri Godefridi Sonder-dank, derelicto etiā illo solido pabulo, modico cynnamomo ac dactylo rarissime usa est. Ad ultimū vero quovis cibo privata, vino sobriissime sed lymphato, cum liquida zucara sub quantitate mediæ pintæ, mensuræ Comitatus Hollandiæ, potius stillandi quā bibendi causa, per integram hebdomadā sustentabatur. Quid autē Dominus in suppletionem vini operatus sit, eo tempore quo sic raro vino parūper utebatur, dicetur in secundo capite secundæ partis, scilicet profectivæ, ubi de supplectione defectuum sermo prolixior habebitur.

[40] Parentum quidē sæpius ob inopiam, aquā fluvialē afferri faciens, an defluxu aut refluxu sumpta foret, quasi physica discernebat: [aquam salsā experitur suavem:] & quamquā ex vicinitate sinus marini importunitate ventorū vel procellarum aquæ fluminis salsedine maris confundebantur; cooperante illo qui cooperatus est Moysi & Elisæo super aquas amaras, adeo dulces reddebantur, contra naturæ morē; aquæ prædictæ ut tamquā vino cōdito, uteretur illis ad tempus. Sane quoq; cū ablatione corporalis alimoniȩ pari forma somnus prorsus ab ea auferretur, [appetentia somni tempore Missa vexata,] & consueto more vocali seu mentali devotioni operā daret, satagente spiritu torporis & desidiȩ, mirabiliter cœpit in suis exercitiis præpediri. Et quia signanter tempore Missarū (quo toto conamine, absens licet corpore, spiritu tamen præsens esse satagebat, nec posset) consuluit suum super hoc Confessorē, quid agendū suaderet. Confessor vero discretus, hostiles nequitias depræhendens, quatenus vel ad relaxationem spiritus aut ad turbationē saltem interioris animi ab amoris vel meditationis fructu retardari posset; vidensq; quod quanto resisteret tanto plus vexaretur, suasit omni tempore dormiendū quo facultas adesset, etiam quacumq; temporis hora tentator adventaret Sumpto Patris consilio successit dies festivitatis eximiæ, videlicet Paschæ, quo etiam qui peccatis mortui fuerunt conantur per gratiam resurgere: & ecce somni meditatio supra modum orantem gravare cœpit: [tandem ea necessitate prorsus liberatur.] quem ob reverentiam festi declinans, capitis manusq; quam movere poterat diligentia vigiliq; violētia, ex tunc cōfuso tētatore, diem mortis adusq; sine dormitione quacumq; coronāda perseveravit. Et hoc de subtractione cibi ac potus & somni dixisse satis est.

[41] Amodo scripturus vitā ejus, locorum & temporis ordinem congrue servare nequiens, [variis ad Virginem videndam accedentibus,] ad compactas veritatis materias (ut manifestētur opera Dei in Christi famula) luculentius, licet simplicius, me converto. Confluxere plurimi videre virginem, boni videlicet & mali, sapientes ac insipientes, tam simplices quam curiosi: hi ut ædificent & ædificentur; alii vero ut videant & judicent, mordeant & detrahant, quærant & insidientur. Venientes autem illi nihil viderūt formȩ speciosæ forinsecus, nisi vas fictile, vas lacerum atque confractū, vas monstruosum, imaginē mortis: sed cognoverunt intrinsecus in deformi formosum, in fictili vase cæleste donū, in confracto vasculo sanctificationis balsamū, in mōstro singulari mirabilem Dominū, in mortis imagine auctorem vitæ speciosum præ filiis hominum. Quærit curiosus unde sibi materia febris, quæ nihil sumeret alimenti. Miramini, inquit, fratres, unde mihi tanta febrium mearum materia? [neque satis quæ gerebantur in ea capientibus,] miror ego potius cur per menses singulos ad quantitatē dolii magni non exuberem. Vos crucem meam judicatis, quam videtis exterius: unctionem autem non judicatis, quia non videtis quod interius latet. Quasi velit dicere, quod secundum multitudinem dolorum erat & multitudo consolationum, quas ipsorum curiosorū deliciis, quantūcumq; splendidis, præponebat.

[42] Sicq; cursitantes properabant ad eam protervi nonnulli scioli, protervi garruli, cæci de quibus ad Timotheum loquitur Apostolus, quia devitandi sunt: quos tamen virgo pudibunda, tā quam signum ad sagittā posita; fugere minime poterat nec fugare: [alii sinistre,] quorū os ponebatur in cælo, & lingua transibat in terra. [2 Tim. 3, 5] Nēpe taliū insensibilitatē detexisse videtur Apostolus cū dicit, Animalis homo non percipit ea quæ Dei sunt. [1 Cor. 2, 13] Talibus namq; tamquā incredulis, opera Dei potius naturæ quā gratiæ tribuentibus; cum vidissent Christi sponsam tā despecto loco in obscuro tuguriunculo positam; [alii bene sentiunt.] blasphema lingua labiisque iniquis resolutis dicebant, quia vorax est, potatrix vini, vel quia dæmoniū habet, & ejusmodi multa ut audivi. Alii autē quibus mens sanior erat, Deo dātes honorē; dicebant, quia vere a Domino fiunt hæc, & sunt mirabilia in oculis nostris. Quippe spiritualis homo dijudicat omnia. Si quis tamen blasphemos istiusmodi sequi velit, dicat impossibile apud Deum omne verbū; aut, quod instrumentū testimoniale, quod a Iudicibus oppidi dicti Schiedam per manum tabellionis exaratum est sigilloq; Cōmunitatis communitū, falsum sit: in quo tamen mirabilia, quæ fecit Dominus in Virgine, describuntur: cujus copiā de verbo ad verbū proposui operis hujus in exordio: quod eatenus feci, quatenus habeat pius lector quo gaudeat super veritate, aut detractorem Virginis ad veritatis agnitionem perducat; ipsus autem met protervus, quo compescatur a morsibus & latratibus. Habes & aliud testimoniū efficax ab inimicis, utpote stipendiariis Capitanei temporis illius in Schiedā, qui sex numero novē diebus & totidē noctibus ambierunt lectulū Virginis, quemadmodū suo loco disertim ac congruentius describetur.

[43] Beatissima igitur Virgo Lydwina, velut odor vitæ bonis & sanis, odor vero mortis facta malis, sub humili tugurio, velut Job in sterquilinio jacebat: [Non ferens concursum ad suaveolentiam intestinorum suorum,] quȩ tamen velut astrum matutinum, corā Deo spiritu lucebat, facta velut apotheca cælestium aromatū, effecta velut cella suavium pigmentorum; quamvis revera frustatim vitalia, tā pulmonis quā hepatis quam etiā viscerum seu intestinorū, integritati corporis necessaria, longo marcescentia cruciatu diroq; vomitu perdidisset. Hæc tamen omnia, sic amissa particulatim, pro fœtore, merorum instar electuariorū aut aromaticarum specierum de se præbebant odorem: & qui propriis manibus confricarunt atq; contrectarunt, testimonium perhibent de his. Porro propter cōcursum devotorū ac devotarum, rem tam mirabilem videre, tractare & odorare cupientium, ne forte applausu hominum perderet thesaurum gratiarum quem cumulabat, & ne favoralis auræ flatibus retardaretur ab iis quæ cupiebat; nihil finaliter eorum, quæ sic frustatim emiserat, passa est reservari: [iubet ipsa sepeliri.] sed universas & singulas intestinorum particulas, tam siccas quam humidas, tum etiam reservatas in pyxide modica, fodi jussit in terram. Sane igitur Lydwina, tunsionibus variis expolita, cibi, potus & somni beneficiis destituta, luminis corporalis gaudio privata, vili domuncula quasi in ergastulo, mira Domini dispensatione, sub manu summi fabri adhuc malleanda, vino & oleo piissimi Samaritani quandoque perungitur, & secundum verbum Apostoli, aliis odor vitæ ad vitam, aliis vero odor mortis in mortem, reservatur. [2 Cor. 2, 16]

CAPUT VI.
De morte matris Lydwinæ & de paupertate ipsius Virginis Lydwinæ maxima.

[44] Porro quia de infirmitatibus Virginis nostræ dixerim generaliter; descendere libet amodo, quemadmodum & prætuli, ad specialia quædam. Erat quippe mater Petronilla mulier senex facta, sed laudabilis & timens Deum. [Morituræ matrianxiæque,] Hæc cum processisset in diebus suis, ægritudinem incurrit, de qua & mortua est. Cumque deploraret dies adolescentiæ, non sine juvenili vanitate, satis tamen, ut putabat, infructuose peractos; tandem in hæc verba flendo prorupit: En, inquit, morior paupercula, cum nihil boni fecerim cunctis diebus vitæ meæ: nihilominus pro dilatatione vitæ hujus transitoriæ, [omnia sua merita transcribit Lydwina;] nollem vel minimum vermiculum debere occidi. Sed utinam, unica filia mea quam ubere meo lactavi, pro delictis & ignorantiis meis intercedere digneris ad Dominum: & læta moriar. Quod cum audisset miserantissima ejus filia, nimia compunctione superfusa, matrem de profundo sui cordis ita affatur, dicens: Constanti animo esto, mater mea, & manum Domini sustine patienter: in januis est Salvator, qui contritum cor tuum ac humiliatum non despiciet. Preterea si mea minima, sicut Dominus pietate sua facere dignatus est, opera, tua fieri velis: en tibi quantum possibile fuerit, ea in caritate prorsus tribuo: labores & dolores, ulcera & plagas, torsiones & vermes, vigilias & lacrymas, oratiunculas & exercitia quævis recipias: eo pacto tamen ut te per omnia divinæ voluntati resignes, nihil hæsitans quoniam ipsi de te cura est summa, tamquam salvari potenti & valenti.

[45] Audiens autem hæc mater ejus, expansis in cælum manibus, [& pro restauranda jactura cingulum cilicinum sumit:] quasi securum naulum nacta, gratias Deo retulit, qui talem sibi fructum consequi concessit in filia. Migrat igitur ad Dominum pia mater: & quasi nihil jam meriti possideat, nudata propriis, ut autumat, humilis filia; quasi grandia factura, manum mentis & corporis ad fortia mittit: denique cingulum latum, grossum & hispidum, de pilis equorum contortum emi sibi procurat, ut eo tamquam balteo succingatur. [peculium in pauperes distribuit,] Quod super marcidum corpus stricte renodans per omnes dies vitæ suæ, propter marcedinem corporis, qua marcebant etiam cingula, ipsa incessanter portabat. Cœpit modicam substantiolam, quam vivens adhuc ante obitum commiserat mater, distrahere; distractam in pretium, minus tamen debite, commutare; commutata pauperibus distribuere: divinum fœnerādi modū pro acquisitione margaritæ cȩlestis invenire. At ipsa cū manum aperuisset inopi, cœpit egere præ cunctis magis ipsa.

[46] Verum quod felix mediatrix dietim cum Maria matre apud diversorium Bethleemiticum pernoctabat in spiritu, [in paleis & assere jacere instituit,] tanti regis ac sui regalis stabuli zelatrix, cum adhuc culcitra superesset, eam jussit auferri. Et quidem præter hunc zelum causa satis miserabilis aderat & multiplex; tum quia secretas patiebatur infirmitates aliquas; tum quia lintei panni cum culcitra putruere subter ea præ marcore corporis & humorum; tum quia putrefacta culcitra plumæ adeo marcido corpori adhæserunt, ut nullatenus arte vel ingenio, de medio plagarum suarum sine novis stimulorum cruciatibus valerent auferri. Ob hujusmodi, ut corpori sublata est lecti mollities; & suppositis paleis simul suppositus est miserabilibus membris ejus asser durior; super quem resupina semper jacens, dies & noctes cum Christo ducebat insomnes. Hæc sine lacrymis quis referat? Nusquam mihi hodie tale speculum, nusquam mihi tale pietatis exemplar. Optimum Virgini, super asserem sic dejectæ, memoriale dabatur per hoc ejus qui nudus pependit in cruce, ac clarissimum vulnerum ejus repræsentaculum, sic assidue jacere cum dolore.

[47] Et ecce diebus illis supervenit hiems valida nimis, [sustinet dirissimam hiemem,] qua nulla in memoria mortalium illius temporis extitit vehementior, ut præ prolixo gelu frigoreq; nivis extensæ, vulgari vocabulo, longa hiems, per excellentiam acceperit nomē usq; in diem hanc. Jacebat igitur Virgo; quasi in diversorii præsepio, in frigore & nuditate, in stridore & calamitate, adeoq; sæpissime in extremis membris frigida & rigida, in mediis vero penitus impotens inveniebatur. Non sinebat substerni plumas tumens hydropisis: desuper operiri duplicibus negabat coacta simul & voluntaria pauperies: ad invisendam dilectam, permittente Domino, friguerat caritas multorum: tantaque livedine, [& sanguine lacrymatur.] præ gelu intenso, superfundebatur corpus illud virgineum, tantoq; tumore reddebatur invalidum, ut vix calefactura vel adminiculo quovis ad pristinas & communes ægritudinum reduci posset species. Genis etiam sæpius adhærebant sanguinis guttæ, fluentes ex oculorum alveolis; & sæpissime aquæ, quæ forti forinsecus formante gelu, tenacius congelabantur. Haud dubiū quin solo more humano defecisset, si nō Dominus in iis omnibus mortuus mirabiliter mortuā conservasset. Deniq; si quid ei dabatur, superfluū sibi extēplo fore formidās, quasi alieni juris foret, magis egētibus suo judicio trāsmittebat. Dominus enim dux ejus esse voluit, qui nō derelinquit sperātes in se.

[48] Eo tempore vir magnus quidam erat, venerabilis ætate senex & vitæ immaculatæ, nomine Wermoldus, [sanctitatem ejus in raptu edoctus D. Wermboldus,] vir utique magnæ famæ ac timens Deum, reveritus a multis: hic ad Virginis nostræ notitiam hoc ordine pervenit. Factum est dispensatione divina, quod in solennitate Dominicæ Annuntiationis, spiritus utriusque, tam dicti Wermboldi quam etiam Virginis Lydwinæ, mysterium Dominicæ Incarnationis meditando similiter, agente Domino convenirent; modo siquidem mirabili, spiritibus existentibus in corpore, an extra corpus, nescio, Deus scit. Hi ergo cum uno exercitio unove voto circa dictum sacramentum, ad quod solvendum a magnus Baptista Ioannes se indignum protestatur, humiliter sese dedicassent; factum est ut corporibus semotis, spiritus mutuo in tertio cælo convenirent, tantoq; caritatis vinculo se vincirent; ut redeuntes ad id quod animale est, quis comes raptus hujusmodi, & qualis, ubive moraretur, nosse corporaliter anhelarent.

[49] Pervenit igitur ad aures viri Dei Virginis diffusa notitia: ad quam invisendam illico, [eidem a se visitatæ] seclusa mora, concito itinere properavit. At ubi domunculam intravit, cernens domus inopiam, audiensq; rei gestæ flebilem ordinē; attendensq; faciem tumorosam, fissam & lividam; corpusculum putridum, sed non fœtidum; scatentem vermibus, sed spirantem bonis odoribus; cæcam oculo, sed & fissam labio; præ admiratione vir pietate plenus flere cœpit: insuper telo virginalis æquanimltatis perfossus & transfixus, [eleemosynam largitur;] fit inter eos gratissima de divinis collatio mutua, sermo vero ultimus de necessitatibus corporis ejus (ut pote sine quibus subsistere vita viatoris non potest) altrinsecus habebatur. Misertus est igitur verecūdȩ pauperiei paupertatis amator prȩcipuus: de marsupio suo mox argenteos triginta protulit: atq; ita valefacto Virgini, in crastinum ad usque illic vir Dei & Virgini devotus permansit.

[50] Altera quidē die vir spiritu Dei plenus, cognita crudelitate incolarū oppidi, [arguit duritiem Schiedamensium,] qui virgineis miseriis misereri non didicerant, quasi zelator alter Elias, locū prædicationis conscendit: tantoque fervore verbi Dei feralia corda ferire cœpit, ut quasi novum hominem adversus saxeos viros crederes suscitatum. Reverebatur autem non immerito Virginem Christi vir sanctus, sanctitatis amator; quapropter venientibus sæpius ad invisendam eam [testabatur] quoniam Deum in eam tamquam in tabernaculo novo mirabilissima facere cognoscebat; unde quoque & verbum hoc de ea locutus est: [diu certaturam prædicit,] Magnum revera & amplum hæc Virgo fundamentum posuit, cujus ædificium nequaquam ad perfectum in brevi tempore poterit fabricari. Quod utique futurorum multorum præscius aperte prædixit: quoniam, ni fallor eo tempore nondum Lydwina nostra medium sui cursus languendo cucurrerat: & si parum distaret a medio, longe tamen adhuc distabat a termino, quem constituerat sibi Dominus.

ANNOTATA.

a Cornelius a Lapide super cap. 3 Matthei vers. 11 corrigiam calceamenti, quam se indignum soluere profitetur apud Lucam Baptista, ex SS. Gregorii atque Hieronymi mente interpretatur Incarnationem Christi. Videri possunt Interpretes alii.

CAPUT VII.
De tribulationibus ejus novis, & variis angustiis animæ ejus, ac modo se consolandi.

[51] Pensatis a cordintimis viri Dei supradicti sermonibus, nondum ad occasum sol venerat in Virgine nostra Lydwina, [Pauper pater Lydwinæ,] sed adhuc scandere videbatur ad meridiem. Quid igitur? Paulo post ærumnas jam dictas, cœpit Virgo in viduo patre ac veterano novos haurire dolores; utpote qui jam edentulus & pauper, de b laboritio manuū vivere nō poterat: quia [ire] ad custodiendas vigilias noctis in oppido, sicut assuetus fuerat, amodo minime posset: quandoquidem & ipse in supramemorata jam hieme, quæ solito asperior inhorruerat, una cum filia sua miserias ineffabiles habuit, discurrendo per vicos & plateas oppidi, juxta exigentiam officii, noctu; adeo ut pedicam dextri pedis emortuam haberet atque contractam. Hic sanæ mentis vir, quamquam paulisper in dies incolæ de necessariis providebant filiæ; [& de filiæ eleemosynis juvari nolens,] noluit tamen ipse, quantumcumque veteranus, ad necessitatem accipere de oblatis; sed tremulus aiebat, Non licet senem hunc devorare filiæ pauperis eleemosynas, cum pretium sanguinis & peccata hominum sint; sed sufficit mihi paupertas mea ut Dominum lucrifaciam.

[52] Venit interea Dominus Wilhelmus, Comes illustris Hollandiæ, in Schiedam: hic cum audisset quod Dominus operabatur in famula sua Lydwina; [annua 12 aureorum pensione contentus,] misertus venerandi senis, vocato eo dixit: Ob reverentiam filiæ tuæ postula a me quod vis, ad sustentationem senectutis tuæ. Qui respondit: Divitias seculi, o gloriose Princeps, huc usque non possedi, nec in præsenti cupio quomodolibet affluere: duodecim aurei mihi sufficient pro competentia vitæ. Princeps vero illustris, viri senis simplicitatem advertens, accersito thesaurario jussit duodecim aureos annuos viro dari, qui dicuntur scuta monetæ veteris Francicæ. Ne quoque simplici vetulo fraus ac dolus fieret, cautione præstita securum effecit. Esto, inquit pius Princeps ad senem, æquo animo, nec paveas: quoniam si duplos aureos amplius tibi necessarios videris, [& totus vacans pietati,] ipse jam dicito: quoniam ad inopiam tuam relevandam te vocavi. Factus est igitur pius senex ex devoto devotior, & ex timorato factus timoratior, Deo gratias agens atque pro benefico Principe ferventius orans, Missas audiebat. Si quid superfluum ei esset, pauperibus distribuebat abunde. Quantumcumque decrepitus & deficiens visu, ecclesiam tremulus atque cæcutiens frequentabat. Precabatur eatenus filia humilis patrem seniorem quatenus domi subsisteret, veritus quod accidit quodque prænoscebat, quamquam taceret.

[53] Una igitur dierum, senum more, domo relicta, [a dæmone proturbatur in fossam,] peditans ad Vesperas, obvium intinere diabolum habuit qui sub specie cujusdam viri sibi noti, mentiens ita senem aggreditur: Quid, inquit, agis? aut quo tendis? Eamus extra portam ut parumper recreemur. Credit vir simplex dæmoni, quem hominem fore credit amicum, & comitatus est illusorem. Qui mox senem extra urbem in foveam quamdam, plenam aquis, pepulit atque disparuit. Cumque periculum esset in mora, & senio impotens periclitaretur in aquis; adstitit a dextris statim pauperis, qui salvos facit filios pauperum: cujus nutu auriga quidam supervenit, per viam non tritam currum ducens insolito, & ut pie creditur, a Deo missus; qui statim obrigescens contremuit, [sed Deo providente eripitur.] & mergentem vetulum ad littus traxit; atque hunc genitorem Lydwinæ, quamquam facie mutatum, agnovit. Tractum igitur super currum suum vexit in oppidum: unde suscitato rumore per urbeculam, proh dolor! ad aures Virginis pervenit, quod pater ejus in aquis præfocatus esset. Qua de re nimirum naturali quodam compassionis gladio transverberata, extemplo astutiam dæmonis cogitabat: atque in allatione patris, mixto dolore gaudio, quod viveret, Deo gratias egit.

[54] Alio quoque tempore addidit & crudelissimus hostis adurere filiam senis, scilicet Lydwinam, [Lydwina ardentes lecti sui paleas,] hoc modo. Frater quidam Virginis candelam quamdam ardentem, in angulo supra caput lecticæ, in qua quiescebat soror ejus, ne læderetur in visu, minus caute posuerat: quæ, Virgine circa mysteria Passionis occupata, deorsum cadens, parte supellectilium adusta, in palearum strue jam acerrime crepitabat, priusquam Virgo tam horrendi periculi cladem deprehenderet. Proinde cum ipsa sic in mediis flammis atque crepitantibus expositam se perciperet, [per se restinguit manu illæsa:] nec esset qui adjuvaret; lævam manum, quam solam levare potuit, ad comburentem atque flammantem materiam posuit, atque sic ignem manu unica extinxit confricando: quo extincto manus eadem prorsus illæsa permansit. In crastino autem admirati universi & stupore concussi, soli Deo, qui sic filiam suam in flammis periclitantem præservaverat, cum diffusione tanti miraculi, gloriam reddiderunt.

[55] Sane quoque, quemadmodum filiis Israel Dominus, quamdiu in solitudine cucurrerunt, manna mandare non distulit: ita sponsæ suæ, [fatetur se divinis consolationibus sustentari:] non in incertum currenti sed in stadio, panem consolationis internæ non negavit. Cujus rei gratia nonnulli Religionum variarum devoti viri, cum manum Domini super Virginem modo inviso gravari cernerent, pie sentientes de Domino, sub tam patulis vulneribus simul & unctionem impertiri suspicati sunt. Unde sæpius dicebant ei: Latere nos non poteris, o soror carissima, quin Dominus tanta tibi flagella tribuens in corpore, spiritualia misericorditer tibi sua munuscula subministret. Quæ ait. In insipientia mea, fratres mei, dico, quod unctiones quamquam immerita, fundente desuper misericordissimo Domino, interdum suscipio: quoniam sine micis cadentibus de mensa dominorum meorum, catula misera subsistere non possem in tam dejecto corpusculo: sed quas qualesve quandoque suscipiam, tam vili tamque indignæ caniculæ Christi dicere nequaquam interest. Solis enim timoratissimis atque secretioribus domesticis charismatum suorum donaria sobrie, quantum divina gloria vel fraterna caritas exigebat, revelare consuevit.

[56] Suspendebat autem interdum Dominus ubera consolationis, [quibus quandoque cessantibus,] quo Virgini nil gravius poterat infligi: adeo ut duplicari sibi flagella corporis maluisset, quam sic ab uberibus miserationis paternæ spiritu ablactari. Plane quoque spes quæ differtur affligit animam: qua de re tædio fatiscens, post omne consuetum exercitium in stimulationibus corporis, & Deo derelicta, pro deductione temporis fructuosa, quasi præsentem haberet, Angelum mentaliter alloquebatur: O frater, inquit, mihi nunc loquere, ne pigriteris nuntiare mihi de sponso meo super omnia dilecto, an forte in domum suam traducere me differat: [cum Angelo suo amantissime queritur,] qualis sit ejus apparatus thalami, mihi quæso nunc indica: quid agat, quid intendat, & quomodo se habeat, mihi quoque certius revelato. Nonne dilectus meus de me sciscitatur interdum & loquitur? O, quousque me in hac valle lacrymarum relinquit? Quid si sic? Quid faciam nescio: quid eligam ignoro: nam & jaculo dulcis sui amoris transfixit me, & præ incendio suæ flagrantissimæ dilectionis vulneravit me. En quia morior. Igitur, o frater Angele, nuntia dilecto, dicite sponso, quia amore langueo: impatiens loquor, amore victa: & quomodo languore deficientem me non curat, sed affligit? qui tamen misericordiam in tristes quosque servare me docuit. Ego nullatenus, o mi frater, talia sibi responderem, si mei juris foret, ut sui ego sum. O si dilectum de sublimibus ad ima, veluti & ipse me de imis ad sublimia, trahere possem: profecto non quiescerem, proculdubio non dormirem, quin potius traherem illum, quin complecterer brachiis, quin trajicerem in visceribus, quin counirer intimis ejus.

[57] O sincere mi frater, o fidelissime paranymphe, festina, [cumque ad Sponsum ac Sanctos pro se allegat.] discurre, nuntia dilecto, dicito sponso ardorem cordis mei, desiderium animæ meæ, præcordia intimorum meorum. Unicum quæso ab eo defer responsum, verbum saltem unum, reportato: saluta eum in penetralibus cordis ejus, & dic ei, quia ad mortem fidelis ei persevero, ac quatenus præter ipsum intra hospitium cordis mei nullum amatorem admittam. Salutabis & mihi secundo summe colendam genetricem ejus Mariam: salutabis & meos omnes fratres & tuos, spiritus Angelicos, qui coram Deo meo ministrant: salutabis denique cœtum Patriarcharum, chorum Apostolorum, exercitum Martyrum, agmina Confessorum, insuper & sorores meas in Domino sanctas Virgines, & reliquos Dei Sanctos omnes: & dicito eis, quatenus & ipsi pro me dignentur intercedere, quo & in earum collegio collega fieri merear; & ad choreas suas, soror quamvis parvula, citius admittar. Atque in hunc modum tempus deducebat; Si quando manna divinæ consolationis nimium famelica, certas ob causas Deo notas, ad votum non susciperet, quasi modo genita lac concupiscebat: quam ad solidam escam captandam Dominus coaptabat, ei tamquam parvulæ in Christo primo lac dandum erat, non esca: quamvis haud dubium spiritu, altero illorum numquam, ut pie creditur, caruerit.

ANNOTATA.

a Familiare huic scriptori adjectivum, unde & adverbium cordintime, nescio an ab alio quopiam usurpetur.

b In Visione 69 S. Franciscæ Romanæ y Martij Lavoritium: in Vita autem B. Iustinæ de Aretio 12 Martij laborerium.

CAPUT VIII.
De responsione sibi ab Angelo in mentis thalamo data, nec non de, visitationibus realibus Angelorum sibi factis.

[58] Hæc cum apud se tranquilla mente sic formaret, ac tacito modo quasi legationis suæ nuntium reduntem aspiceret, [Angelus languentem animat,] reviviscens quodammodo responsum adjungebat: O, inquit, electa Domini mei sponsa, sponsus tuus ineffabili fervore dilectionis, vice reciproca te salutat, & ne tædio vel pusillanimitate coruas, cordintime mandat & hortatur; quo sui reminiscaris: & quia tuum ob amorem ipse plus quam triginta annis humanarum ærumnarum particeps extitit, esuriendo videlicet & sitiendo, in fatigationibus, in laboribus, in vigiliis, [exemplo patientis Iesu,] in aporiis, in algore & æstu, in fuga & in persecutionibus, in contumeliis & blasphemiis, in flagellis, in pressuris, in tormentis, in puncturis, in sudoribus & in effusionibus sanguinis, in tunsionibus & extensionibus, in confossionibus & plagationibus manuum & pedum, in spineo diademate, in derisionibus, in sputis, in morte turpissima, in derelictione discipulorum, in derelictione paterna, in crucis protelatione simul & affixione, in pœnis ultra modum; vult ut memor ejus fias, sæpius saltem ad mentem reducas.

[59] [citamque ei consolationē promittit:] Ipse nihilominus cito veniet, indubitanter te feret in sublimi, in cubiculo genitricis suæ te conducet, in thalamo Patris te collocabit. O felix sponsa, utique Rex tuus veniet tibi, desideratus tuus apparebit tibi, sponsus tuus obviabit tibi. Ecce quia præcinxit se ut occurrat, ut medeatur & consoletur. Ipse ad manum præsto est ministrare tibi, cum universa curia cælesti, cum benedicta Matre sua, Virginibusque suis sacratissimis, cum Angelis & Patriarchis, cum Prophetis & Apostolis, cum Martyribus & Confessoribus, & supernæ Hierusalem habitatoribus cunctis. Amplius iis quid requiris? An forsan adhuc fluctuas? an forsan in expectatione confunderis? Aula ejus regalis ornata tapetiis: jam thalamus ejus collocatus est, cortinæ ejus appensæ, lectulus ejus floribus respersus, ostia ejus vallata liliis, fenestræ vero rosis repletæ, mensæ ejus sericis opertæ, deliciosæ quævis epulæ præparatæ sunt, promptuaria ejus plena eructantia ex hoc in illud: vasa quidem pretiosa diversi generis, aurea simul & rutila: hortus ejus amœnus floribus, consitus arboribus: aromata vero fluunt undique. Hæc omnia, imo in infinitum plura atque majora, parata sunt, o soror. O quam ad introducendum te veniet lætus totus; & gratiosus totus dicet: Veni nunc, dilecta mea; veni de Libano, amica mea; veni de Libano; veni coronaberis. Tunc Angeli coram te cantabunt laudem, jubilabunt coram te filii Dei, ministrabunt quoque dicentes, Comede nunc, soror nostra: bibe nunc, amica nostra: inebriare nunc, Domini Dei nostri sponsa carissima.

[60] [ita confortata:] His atque aliis internis elogiis divinitus docta, nec non a religiosissimis viris, quibus multo tempore Hollandia pollet, exhortata, animi sui tædium propellebat; excitans se ad patientiam, cordis sui affectum provocabat ad ignitam caritatis flammam; corporisque positi sub pressura torcularis excitabat torporem, ad sustinendum quodvis dominicæ castigationis flagrum. Unde post hæc dicebat: Eia nunc, anima mea, confide: quia venit salus tua, & sanitas tua quantocyus orietur. Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: psallam tibi in gloria tua. Super lectulum igitur doloris sui talibus exercitationibus, dum domitaret anima illius; quandoque præ tædio, cum Angelo sic loqui erat assuefacta; ut prærogativa quadam speciali etiam alloquium, [& familiaritate Angelorum dignata] consortium pariter & obsequium Angeli sui visibiliter haberet, Spiritus ipsos plurimos distinctim nominaret, & quorum hominum custodiæ divinitus deputati essent apertissime cognosceret. In specie pulcherrimorum juvenum sibi apparebant: Crucis splendiferæ signaculum in fronte ferebant, tanto fulgore rutilantes in facie, ut solis pulchritudinem claritatemque multo transcendere viderentur. Propter differentiam enim spirituum tenebrarum, qui se quandoque transferunt in Angelos lucis, Lydwina nostra spiritus lucis Cruce signatos in frontibus affirmabat.

[61] [puritati conscientiæ servandæ intendit:] Retardabatur quandoque tali beneficio, sicut certis probatum est indiciis, propter adventantium hominum frequentiam: quapropter sæpius, si quid pulveris ex mundanorum hominum colloquiis contraxisset, statim struduit confessione detergere, ne suavi sanctoque Angeli sui contubernio privaretur. Docebant spiritus illi hierarchici, quorum interest illuminare, quatenus ipsa sponsa suos defectus suamve miseriam agnosceret, agnoscendoque patefaceret; ne scilicet quo sæpissime fruebatur solamine, sua culpa exigente, careret; & ne animæ, pro quibus patiebatur, suo relevamine frustrarentur. Nempe propter animarum expiationem, ut apertius suo loco dicam, ultronea miranda patiebatur. Proinde solita erat, juxta sanctæ Matris Ecclesiæ morem, die statuto Cinerum, Cineres de manu alicujus Sacerdotis accipere: & dum Sacerdos venire tardaret, Angelus minister salutis, in talibus vices suas in Virgine supplebat. Sane cum semel Confessor ejus dictus D. Joannes Walteri, vir bonus, venisset ad eam, quærens an Cineribus sacris signari vellet; protinus respondit: Gratias Deo modo totis præcordiis ago, [allatis ab Angelo Cineribus aspersa,] Pater: qui per Angelum suum Cineribus suis me signare prævenit. Stupente illo & admirante quis sermo hic esset; adjecit illa; Extende, Pater, manum tuam & experimento disce, an ita sit. Quod & fecit: unde non modo signatam manu tetigit; sed quo aptius scivit, abstersis cineribus, frontem suam eisdem communivit. Docuerat etiam eam Angelus reverenter ab Ecclesiasticis Cineres sacros sumere, atque ad hoc idem faciendum amicos Dei fideliter invitare. a Doctrina namque Angeli, ut dixit, hæc erat; [modum eos pie suscipiendi docet:] ut Christi fidelis quisque Cineres accepturus, candelam ceream accensam, imposito denario crucem habente, humiliter gereret: non quod de necessitate, sed congruitate id requireretur; ut & fides exprimeretur in lumine, caritas in ardore, & mortificatio carnis significaretur in numismatis cruce.

[62] Aliud quoque mirabile valde narro de Virgine nostra: habebat enim Virgo ipsa virgulam quamdam de stipula b canopi, aptam æstus tempore aut febrium ad trahendam vel pellendam cortinulam, [Cannabinum virgam, incendio deperdi tam,] quæ stratui ejus appendicia fuit. Eo etiam tempore grave fuerat in urbecula illa incendium, adeo ut ex pietate impotentem Virginem eripere de voragine flammarum plurimi vicinorum convenirent: illa vero sciens quæ ventura erant, & quomodo Dominus proposuerat conservare vitam suam, confidens prohibuit vicinis apponere manus tuguriolo ejus: sed non obtinuit. Nam cœperunt irrumpere vicini cellulæ Virginis asseres. Nihilominus rogati ut desisterent, pro asseribus primis pannos appendebant, eo quod lumen solis ferre non posset. Cumque per moram sine dictis aseribus jacuisset, mox sanguinem effundere cœperunt oculi ejus: ob quod & illico ligna pristina apposita fuerunt. Perditur interea stipula, supervenit horribilium, quam superius tetigi, [in magna anxietate non invenienti,] febrium rabies, concurrit solstitii æstivalis calor excessivus: quibus omnibus tamquam in clibano Virgo decoquitur, & post discessum paroxysmi febrilis, quasi de longe ad se reversa, solam se fore ab omnibus derelictam, tempore nocturnali, proh dolor! experitur. Tandem cum præ suffocatione conclusi fervoris intrinsecus non esset ei respiraculum aut halitus, manum more solito ad virgam mittere putans, non invenit. Flevit igitur Virgo febribus fatigata, quia non erat respirandi facultas: flevit, quia non reperit virgam, quam cupivit: flevit, quia non esset homo, qui destitutam adjuvare posset.

[63] Sed quod non valuit absens homo, effecit præsens statim Angelus ejus: [lignum aliud afferi Angelus:] & ecce detulit ei Angelus informe quoddam frustum ligni, quod transversaliter super corpus positum seu relictum invenit. At illa lignum asperum atque grossum perspiciens, protinus admiratur, eo quod pro tractabili stipula & levi, tale quid informe supra se invenerit. Noctem igitur ut potuit, cooperante illo qui fecit medium fornacis ardentis quasi ventum roris flantem, patienter transegit. Mane facto statim petit Confessorem suum, Dominum videlicet Joannem Walteri, quo absque alio rumore simpliciter uti consuevit. Tandem rogat, ut de tali ligno per manum artificis alicujus virgam tractabilem & levem coaptari faceret, [cujus fragrantia inter dolandum comperta,] nihil ei dicens quis attulerit, unde venerit: sed tantum ut instrumentum ad depellendam cortinulam suam exinde fiat constanter exoptat. Exiit ergo voluntarius Pater ut quærat artificem: sed cum in flammis incendii omnium carpentariorum aut artificum periissent aptiora instrumenta, vix materiale quoddam dolabrum grossum potuit invenere; invenit tamen unum, quo & lævigare lignum cœperunt. Mirum dictu! spirabat lævigatum lignum odorem mirabilem, cujusmodi antea numquam sensisse dixerunt qui aderant: speciem tamen ligni non cognoverunt. Rapiunt exinde scissas & rasas undique partes, fitque pia lis inter artificem & Sacerdotem Joannem, ut quisque plus retineat. Non erat minima particula ligni, quam præ suavitate odoris auro fulvo non compararent.

[64] Currit Sacerdos relicto primo ad secundum c fabrum lignorum, rapinam detestans: sed ut prius ita & posterius fit quæstio, [diripiuntur assulæ,] quis tulerit & unde venerit, & multa similia. Diripiuntur pia rapina abrasi ligni particulæ, virgulaque ad quantitatem gracilis ulnæ formatur. Rediens autem Confessor attulit secum virgulam lævigatam uti poposcerat Christi Virgo, quam & sibi tradidit in manibus, & unde venerit prædictum lignum inquisivit. Cui Virgo respondit: Dominus noverit, Pater mi, ego nescio. Ignorabat enim donec per Angelum suum postea in paradisum terrestrem transvecta, ab eodem didicit, [ipsa virgo illud e paradiso allatum,] quod ab anteriore porta paradisi abrupisset illud. Ecce, inquit Angelus ejus, quia de porta hac abrupi lignum quod attuli tibi: super quo tantum admirabaris, eo quod informe foret ac grossum, quandoque lævigari procurasti: cujus tamen præsentiam, tamquam flagellum & supplicium, dæmones tempore suo formidabunt. Quod ut audivi, & ipsemet expertus sum corporalibus oculis, in obsessis hominibus comprobatum est. Nam vidi oculis meis dæmonium habentes, clamore pariter & stridore valido contremiscere, dum dicti ligni portiuncula præsentabatur. Postquam autem Angelo revelante, [& dæmoni futurum formidabile discit,] Lydwina Christi vernacula virtutem ligni cognovit, indoluit, eo quod minus appretiata fuerit donum Dei, quod sibi sic allatum fuerat; atque quia minorari procurarat, quod tanto mysterio futuris temporibus, pro refrænandis malignis spiritibus, servari decebat. Mox, ex tunc volante rumore per vicos, ligni virtus & redolentia celari non poterat: sed confluxere nonnulli, videndi, tangendi, & odorandi gratia: inter quos vir quidam lubricus importune se tacturum ingessit, & ex tunc solitam fragrantiam pro magna parte, ut fertur, non sine multorum stupore protinus amisit.

[65] Prȩterea cum de visitatione Angelica sermonem habuerimus, quantam ex præsentia bonorum spirituum delectationē & refectionem habuerit balbutiendo disseramus. Contigit quamdam venerabilem viduam pulsare Virginis aures, [impetrat familiari suæ] ut saltem, si possibile foret, venientem Angelum suum in specie assumpta, veluti sibi apparere consueverat, videre mereretur. At illa: Orabo Dominum quatenus, possibile si fuerit, fiat. Orans igitur Lydwina Dominum, obtinuit quod poposcit. Ait viduæ Virgo: Clauso [ostio] siste paulisper, & juxta devotiunculam tuam videbis quem desiderat anima tua. Parum illa penes Christi sponsam quieverat: & ecce Angelus in specie adolescentuli pulcherrimi advenit, cujus facies ineffabilem candorem, vestes vero nitorem nivium prȩtendebant. Oculi micantes in capite velut astra radiantia coruscabant: [ut illa quoque Angelum videat:] caput vero pileum mirandi decoris habere videbatur. Replebatur cor viduæ jubilo, adeo ut quid diceret aut quid cogitaret ultra non haberet, prorsus absorpta. Videbat quasi innumerabiles manus juxta Virginem, instar pauperum eleemosynas petentium, faciem autem nullam videbat. Dixit igitur ad Angelum Lydwina: Ne spreveris, frater mi Angele, sororem meam, sed oculos quæso lucifluos in eam converte. Quod & fecit tam jucundo tamque suavi modo spiritus ille sacer, quod non modo vidua illa mentis exultationem inde sumeret, verum etiam pro cordis incendio a lacrymosis gemitibus, cum detestatione corporalium ciborum, se continere per tempus non valeret. Dicebat autem familiaribus quandoque Virgo: [quantum aspectu ejus recrearetur indicat,] Non, inquit, sub sole est pœna, non dolor, non molestia, non cordis angustia, non tristitia quævis mihi nota: quæ, si solita pietate Domini vultum Angelicum mihi contemplari concedatur, quasi stilla roris absumitur a solis præsentia, ita suo in aspectu non absorbeatur. Penset unusquisque qualis sit ipse fons vitæ apud se & electos suos in patria, si ii qui ministrant ei tanta gloria, propter jugem ipsius visionem, adeo mortalem delectant creaturam.

[66] [& quomodo ab eo duci soleret in raptu:] Ceterum siquando eam erat ducturus, in spiritu vel extra spiritum nescio, Deus scit, Angelus ejus hunc communiter modum cum ea servabat. Apprehendebat enim manum ejus, & usque ad Virginis Mariæ sæpe dictam imaginem, stantem in ecclesia Baptistæ Salvatoris, quasi licentiandam ab eadem, perducebat: qua salutata, mox versus orientem, ad Regionem quamdam amœnissimam floridissimamque, visibus humanis in accessibilem, ubi liliorum quasi vernantium, rosarum & florum aromaticorum ceterorumque delectabilium & virentium, tanta videbatur ubertas & fragrantia, ut ibi nullus stridor Aquilonis gelu causare, aut ardor Austri quidpiam urere putaretur. In omnibus autem vera sanctæ obedientiæ filia studebat Angelo ductori suo parere. Illo quidem præcedente ibat, illo stante stabat, illo redeunte redibat. Erat interdum hujuscemodi florum & virentium arbustorum celsitudo & densitas tanta, ita ut sibi videbatur quod penetrare non posset: sed ab Angelo suo instar Abacuc ferebatur in eum, quem petebat locum. O delectabile consortium! o gloriosum Virginis cum Angelo colloquium! Angelis enim cognata est virginitas.

[67] Orationem autem consuevit ad eum dirigere qua dicebat: Dilecte frater & Angele Dei, [oratio ejus ad suum Angelum,] ob cordialem quam in te gero fiduciam, humiliter & obnixe te deprecor, ob reverentiam Domini nostri Jesu Christi, quatenus in conspectu Sponsi mei pro me intercedere digneris, ut remittat mihi universa delicta mea, & me in omni bono opere confirmet; vitam emendare concedat, atque ad salutem perducat; ubi suo jucundo gaudeam aspectu, suo inebrier gustu, vita perfruar sempiterna. Ad hos igitur Angelos, Dei ministros, venerandos, inducebat familiares, [& exhortatio ad cultum beatorum Spirituum.] tamquam eos qui die noctuque circa nos invigilant, quamquam sint natura excellentiores, intelligentia perspicaciores, facultate liberiores, contemplatione tenaciores; attamen in multis nobis familiares, spiritus administratorii, ut adsint, præsint & prosint, iis præsertim qui redempti sunt pretioso sanguine Jesu Christi. Hæc & alia multa inculcabat Virgo Deo devota, suadens prudenter ambulare in conspectu eorum, de quibus scriptum est, Qui facit Angelos suos spiritus & ministros suos ignem urentem. [Ps. 103, 4.]

ANNOTATA.

a Modum quem Sancta docuit, Surius maluit dißimulanter omittere, veritus forte ne, periculoso illo seculo, esset alicui offendiculo ritus, ab Ecclesia Romana non institutus.

b Id est Cannabis: vide notam e ad cap. 6 Vitæ præcedentis.

c Abhinc usque ad num. 76 magna est in impresso perturbatio per incuriam typothetæ, pagellas ternionis f perperam colligentis: nam qua secunda esse debuerat pagella, decimo loco posita invenitur, & a tergo primæ pagellæ invenitur impressa quo debuerat esse decima, similique modo commiscenter intermediæ aliæ; itaque finis primæ & initium secundæ partis confunduntur. Hic omnia ordinate, ut debent, leguntur.

PARS SECVNDA
De Virginis Lydwinæ virtuoso profectu.

CAPUT I.
De profectu Virginis in virtutibus quibusdam generaliter tangendis.

[68] Sane dum Christi famula velut aurum in fornace probaretur, velut hortus irriguus flante Austro germinare flores virtutum non destitit, aliisque ad serendum semina exemplorum copiosa monstravit. Et quandoquidē caritas incipit a seipsa, posuit in fundamento lapidem angularē timorem Domini, in timore voluntatem bonam, in bona voluntate dijudicationē sui, in dijudicatione humilitatē, in humilitate patientiam, in patientia taciturnitatem, in taciturnitate obedientiam, in obedientia sanctam paupertatem, in paupertate sobrietatem, in sobrietate mentis & corporis puritatem. A timore Domini, Domino præparatura perpetuum habitaculum, dilecta Christi sponsa, sicut dictum est, [In timore Domini fundata,] cœpit domum mentis ædificare, sciens quod si quis in timore Domini steterit, de difficili subvertitur domus ejus. Hoc enim in extremis angustiis quasi ad manum semper extitit verbum, quod diceret: O bone Domine Jesu Christe, miserere mei. Sane timoratæ hujuscemodi oratiunculæ jaculum gerebat semper in vocis oraculo: quoniam timere Deum finaliter & amare secum ab infantia creverat in corde.

[69] Quam bonæ fuerit voluntatis arbor, fructus indicat: quia omnis arbor bona fructus bonos facit. Suam quidem in Domino ita fixit voluntatem, tamquam radicem ex qua originaliter ceteræ gratuitæ virtutes simul & morales prodeunt: [huic bonam superstruit voluntatem,] ut nihil cogitare, dicere, vel facere præmeditate liberet, quod divinæ putaret volitioni displicere. Unde verbum hoc, cum patientissimo Job & B. Francisco, bonæ voluntatis alumna sæpius dixisse virtualiter fertur: Hoc mihi, Domine, acceptissimum erit, ut affligens me dolore non parcas: cum tuæ voluntatis adimpletio sit mihi consolatio superplena. [Iob 6, 10.] Circa discussionem sui invigilabat attentius, [suique discussioni invigilat:] quæ semper propter minutissima quæque sistebat quorumlibet judicio; tum Dei, cujus flagellatione dignam se profitebatur; tum Angelorum, quorum in præsentia plures culpas suas deflendo lamentabatur; tum seniorum hominum, in quorum discretioni se sacramentaliter spiritualiterque committebat; tum etiam inferiorum, quorum conspectu atque comparatione se vilissimam omnium reputabat. Erat enim ei sæpe in animo quod ait sanctus noster Citharœdus, Quoniam, inquit, iniquitatem meam ego cognosco, & peccatum meum contra me est semper, [Psal. 50, 5.] & rursum: Quoniam ego in flagella parata sum, & dolor meus in conspectu meo est semper. [Psal. 37, 18.]

[70] Omnibus ex hoc se subdere per humilitatis collatam sibi gratiam non horruit, [humilitate excellens] quoniam & vilem se affectuose reputabat, sic quod se ab omnibus vilem credi, æstimari, dici atque diffamari etiam non refugit. Sicut & in familiaribus domus paternæ sæpius compertum est. Erat enim frontosa quædam mulier, fratris sui uxor, procax & garrula valde; quæ tanta clamositate Virginem, permittente Deo, vexabat, ut alteram uxorem Job crederes: nemini quantumcumque præcellenti aut patienti parcens: cujus ex labiis raro non nisi mordacia verba procedebant. Contigit autem Joannem de Bavaria Ducem, quadam vice sub habitu dissimulato Virginem Christi clanculo visitare: [fratriæ clamores] cumque clamorosa femina garritus sui relaxaret habenas, ignorans quoniam tantus Princeps cum Lydwina de secretis animæ suæ conferret; tandem commotus Princeps ex importunitate tam molestæ garrulatricis, ait: Et quomodo, inquit, o Virgo, talem hirundinem in domo tua vales sustinere, quæ sine fræno totam domum conturbat? Quæ respondit: Æquo animo, Domine mi, sunt fragilitates & imperfectiones talium tolerandæ, vel ut exemplo alienæ patientiæ corrigantur, [& aliorum imperfectiones dissimulat.] vel ut sint exercitio virtutis iis quos talibus indigere novit Altissimus, aut saltem ne furori talium magis debacchandi atque turbandi detur occasio. Ex quibus verbis non mediocriter vir ille magnus ædificatus, de bursa sua extractam loquaci mulieri dedit pecuniam. Qua recepta parumper refrænata est lubrica lingua ejus, sed an ex toto mitigata est non affirmo.

[71] Patientia siquidem ex iis radicaliter pullulans adeo Virginem nostram suis loris adstrinxerat, [convitia illata sustinet patienter,] ut ex iis quæ dicta sunt non solum virgo, sed virago; non Lydwina, sed S. Patientia merito debeat appellari. Venit tempore quodam mulier quædam, ut timendum est, de filiabus Belial, fremens & furens; quæ innumeris B. Lydwinam cœpit lacessere convitiis, injuriis, contumeliis, & exprobrationibus: quæ acsi nil aliud in corpore quam cor fellitum & venenum aspidum sub labiis possideret, & studiose pauperculam martyrem Lydwinam ad iracundiam provocare transmissa veniret; cum se minime verbis calumniosis & venenosis profecisse nosset, cœpit execralibus sputis faciem venerandam deturpare. Sed nec iis Virginem permotam videns, cœpit tandem clamoribus & maledictis, quasi vim passa foret, vicinos concitare. [sputis ingestis] Virgo vero patiens furente potentior, animam suam, in omnibus his nec paulisper mota, in patientia possidebat, ita ut mirarentur universi. Nec moram passa felix nostra Lydwina, benedictum pro maledicto reddidit, officium pro convitio, gratiam pro contumelia, caritatem pro calumnia, salutem pro mortifero, beneficentiam pro sputorum illitione, protinus, eodem videlicet vespere, eidem mulierculæ refudit. Misit autem illi per internuntios clam benedictionem cum munere, sic congerens carbones super caput ejus, [beneficium reponit.] dicens: Nonne ipsis me beneficam impendere teneor, qui mihi caritatis viam dilatare non cessant, qua me distendendo merear? Illis debitricem me sentio, procuratricem confiteor, qui viam mandatorum Domini (quorum plenitudo dilectio est) currere me compellunt.

[72] [inediam ejus fictam reputantibus,] Quid plura? Nemo tam auri pretiosi vel mundanæ gloriæ cupidus, quantum illa contemptus & despectionis: sciebat enim quoniam patientia opus perfectum habet. Quædam quoque de meribibulis mulierculis venientes ad eam, dicebant: Non est in conscientiis nostris quod credere possimus tibi, mulier, quod absque cibo corporali vita comite transire possis: qua ex re suspicamur de te hypocrisim & illusionem. Quibus illa patiens patienter ait: Neque per hoc, sorores meæ, si non creditis, incredulȩ estis: discredere tamen nolite, quod operatus sit Deus. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Nonne pie creditis, quod in deserto paverit utramque Mariam, [modestissime respondet:] Magdalenam scilicet & Ægyptiacam? De me, si non creditis, parva cura est; eo salvo quod credatis quod operatus sit Dominus. Cur enim in conspectu mortalium, manducantem me negare velim, aut non manducantem affirmare? quippe cum manducare nequaquam vituperium sit; & non manducare, quantum ex parte ipsius hominis est, gloriæ nihil habeat: & quidquid loquuntur homines, gratiam, quam in me operatur Dominus, omnino negare non possum. Tacere quidem possem, si desistendo ab inquisitione tacuerint homines.

[73] [sermo ejus rarus, modestus, gravis.] De taciturnitate ipsius quidem sermo si exigatur, præsto sum. Vox ejus, ut communiter, audiebatur dulcis & sonora: non dono ægritudinis, sed solius ut credo gratiæ. Unam diem de tribus aut quatuor, ut communius, quæ ad pacem sibi post febres importunas sibi a Domino relinquebatur, ad consolationem Christi fidelium in loquendo fructuosius expendebat. Nemo cachinnantem eam vidit, ridere vix umquam ex levitate percepit; serio tamen lætabunda, juxta congruentiam materiæ collocutoriæ, nec non & personarum, sæpissime visa est. Juxta doctrinam Sapientis, tempus loquendi & tempus tacendi solerter observans, in maturitate verborum & sensus gravitate, metam non excedebat. [Ecle. 3, 7.] Bonum, ut dicebat, est colloquium, quod bonum silentium excellere debet. Quapropter detractorum omnium horrebat colloquium, sciens quia hoc genus sanguine pascatur & dolo: & quoniam sepulcrum patens est guttur eorum, qui linguis suis saniem lingunt, etiammet defunctorum.

[74] [obedientiam amans ipsa,] Obedientiæ suæ laudes describere non reor, nisi fortem illam, quam hominibus propter Deum servabat, in qua se illis tamquam mortuum quoddam cadaver & vermiculum quemdam, qui pedibus calcatur, cordialiter mancipavit. De obedientia, quam exhibuit fratri suo Angelo, nihil scripserim, præter id quod lectum est: ad cujus tamen minimum pavebat nutum, insuper & tremebat. [eam commendat Religiosis:] Illam tamen sanctam, quam Religiosi suam per professionem devovent, obedientiam, vivacissimis suadelis commendabat illis, dicens: Dilecti fratres mei, cum omni mansuetudine studeatis sanctæ obedientiæ observare jugum: quoniam maximi præmii obedientia est, quam vobis Dominus suo exemplo, tamquam coheredibus hereditariam reliquit, factus obediens usque ad mortem crucis.

[75] Contigit quemdam Religiosum Ordinis Cisterciensis eligi ad onus Prælaturæ: ad cujus executionem difficilem se reddidit; & si quo modo curam animarum, sibi canonice superpositam, ex caritate declinare posset, Virginem consultum advenit. Et quia verebatur agnosci, quasi de alio loquens exorsus est in hunc modum. [nec probat quietis studio] Noveris, inquit, carissima Soror, quemdam ex nostris electum ad officium Prȩlaturæ, ad quod, cum sibi videat plurima pericula imminere, difficilem & involuntarium se reddidit; sentiens quia minus apte posset explere, quæ ad hujusmodi officium merito requiruntur. Cui Lydwina mox respondit: Optime Pater, timeo ne subterfugia Fratris illius frivola sint & nulla: nam sub potestate constitutus est monachus: honorem fugure potest; onus tamen, si vires ei suppetant, abnuere non debet. Formidandum denique est illi, ne fugiens periculum minus, incidat in majus. Quasi dicere vellet,

Incidet in Scyllam cupiens vitare Charibdim.

Etenim propter obedientiam, animæ levius esse sperabat in Prælatura, [recusari onera Prælaturæ,] non procurata sed imposita, quam deposito jugo militare sub propria voluntate. Quid ad hæc? Contemnit Monachus consilium Virginis, onus abjicit, Prælaturam pro libertate declinat: sed juxta oraculum Virginis, quod minus verebatur, id accidit. Nempe (ut audiverunt aliqui ex ore ejus) tantos tribulationum anfractus incurrit vir ille religiosus, juxta verbum feminæ Dei; quod mallet incomparabiliter periculum oneris cum honore subiisse cum humilitate, quam periculosissimi otii sectatus fuisse dispendium ac mentis evagationem.

[76] [vel locum i aliquo prætextu mutari:] Hæc itaque salubris doctrina nedum religiosis onagrinam libertatem sectantibus, sed & quibuslibet devotis necessaria est, suadente Virgine ipsa cunctis atque dicente: Qui lucrum animæ suæ petit, & non damnum, stabilis stabilem figat locum; ibique in abdito, cordis sui secretarium nactus, sibi construat inclusorium; & absque dubio in brevi, sibi Dominum sentiet fieri placatum. Summe hoc genus hominum execrabatur, qui pro lubitu suæ volubilitatis dant commotioni pedes suos: Non, inquit, sanctificat locus, quantumcumque mutetur: quia quorsum se gyraverit homo, semper secum portat semetipsum. Secularibus autem verbum istud de obedientia solitum erat: [Secularibus suadet ut confessario pareant.] Quisquis optat ut in eo spiritus Dei operetur, sanctæ matri Ecclesiæ obediens sit, ac in ea suo Confessori, a quo magna salus illi dependet, tamquam a vicario Jesu Christi: Nam sic faciens requiem inveniet, nequaquam aliter.

[77] Paupertatis etiam rerum & pauperum zelatrix erat præcipua, quod ita fore attestantur tugurium, stratus, [Paupertate spiritus excellens,] & rerum penuria: sed paupertatem spiritus insuper commendant in ea contemptus laudis, & sui ipsius abnegatio viscerosa. Si quando quæreretur ab ea tempore necessitatis, an scilicet abundaret; respondebat, Abundo satis. Cum tamen ex hoc a mulierculis argueretur, quibus innotuit penuria ejus; humilis Christi famula dicebat: Satis abundat, qui in eo quod habet contentatur. Quamvis enim mihi, ait, cum hominibus non sunt communes divitiæ & deliciæ, sunt nihilominus mihi pauperies & miseriæ cum iis communes; aque iis abundans, Deo gratias agens, conquiesco. Oppidanus quidam e Flandria veniens, vidensque abjectam domumculam patris Lydwinæ, obtulit ei adhuc viventi de divitiis suis construere domum solennem, in qua magis honeste quiescere posset, si vellet: [recusat domum honestiorem:] cui paupercula respondit: Mihi vita comite, dilecte frater, domum ampliorem non construes: sed si quis in loco isto, pro hospitandis pauperibus, post decessum meum domum extruxerit, oro cælestem Dominum ut eleemosyna in sinum suum vacua non redeat. Quod etiam duce Deo, per bonæ memoriæ supradicti magistri Godefridi Sonderdanck filium ac medicum nomine Wilhelmum, post obitum Virginis, cernimus esse completum.

[78] [rigore vitæ] Parcimoniam non nisi prioris ætatis in Virgine commendare, minus necesse duxerim; cumq tugurium illi fuerit palatium; stratus stramineus aut ligneus, lectus eburneus; cingulum cilicinum, balteus regius; ulcera putrentia, pretiosa monilia; horridæ plagæ, optata solatia; multæ lacrymæ, novæ deliciæ; tribulatio mundana, consolatio mira; vermes scatentes, sociales convivæ; dolores & angustiæ corporis, velut epulæ lautæ. Suadebat quippe corporalem abstinentiam, ita tamen ut lima rationis & sale condiretur; sciens quoniam corporalis exercitatio, sine comite tali, periculum facit, insuper ad discrimina ruinosa quæque disponit.

[79] [& candore pudicitiæ summa fuit.] Castitas virginalis ceteras inter virtutes tantum illi dabat insigne, ut excellentia quadam vulgo Virgo nominetur usque in præsentem diem, quamvis defuncta. Veniebant nonnulli flammiferis ignibus interdum vexati libidinis, quos lamentabiliter ob hanc miseriam lacrymantes, purissima suis consiliis, precibus ac pœnis de faucibus voraginis eductos, ad munditiam tam mentis quam corporis reducebat. Exigente porro necessitate corporalis molestiæ, matronis honestis corpusculum contrectandum exhibuit: super nudo tamen tangi vix ab honestissimis unquam permisit. Optimum sciebat antemurale virginitati fore pudorem, & firmum repagulum esse castitati a nemine tangi: quamquam inter virgines velut astrum matutinum refulgeret & velut in latebris lumen, abscondita crucifera facie viris quibuslibet non pateret. Vere igitur pulchri sunt gressus Virginis hujus, tamquam filiæ Principis, quæ velut castrorum acies intrinsecus his virtutibus ordinata, in medio juvencularum tympanistriarum graditur, innixa super formosum Dilectum.

CAPUT II.
De quibusdam operibus misericordiæ ac de suppletione defectuum & spiritualibus refectionibus ejus.

[80] Sanæ mentis Virgo, cum nullo pastu cibi corruptibilis indigeret, [Erga pauperes liberalissima] ob devotionem tamen quorumdam, qui Deum in ea venerabantur, eleemosynas, pro suis & aliorum necessitatibus distribuendas, quandoque retinebat; sibi parcissima semper pro his quibus foris indigebat, aliorum pauperum se matrem fieri cordialiter studuit. Nulli negabat manum, quamdiu superesset quadrans aut obulus: & quibus non poterat extendere manum, compassivum præbebat animum, blandumque offerebat de thesauro pii cordis verbum; cibosque coctos, interdum crudos, transmittebat. Si quando præ incuria per internuntias circa deportanda quæque neglectum aliquid esset, patiens dicebat: Quod meum est, feci; quod bonum est, ipsi decernite: [optat eis destinatas eleemosynas prompte dari;] sed utinam primo ex desiderio meo, quemadmodum suasi vobis, fecissetis. Hoc autem dicebat, quoniam de paupere tantum illi cura fuit: quia eis, quasi de Regibus & Principibus Christi in regna cælorum futuris, vel ad horulam, consuetam annonam distrahi aut retardari non vellet. Noverat siquidem ex nomine pauperes & habitatiunculas eorum, ut quamvis jaceret in latebris, omnia tamen videret; omnia distincte & sensibiliter solita percipere, ut quasi cum hominibus conversari crederetur.

[81] Pro iis quoque salire carnes in hieme jubebat: salitas decoqui cum leguminibus, [annona divinitus pro eisdem multiplicata] utpote pisis, procurabat: coctas Christi pauperibus cum benedictione mittebat. Unde factum est quadam vice, ut portio quartæ partis vaccæ, cum quibusdam vicinis, ad pascendos pauperes in sortem ei cederet: de qua cum ministræ illius coxissent cum pisis certam quantitatem, & ad saturitatem triginta domos recreassent; affuit qui diceret, [modeste lætatur:] Lydwina, juxta imperium tuum, triginta pauperum domos de carnibus & pisis tuis ad satietatem providimus; sed nec olla adhuc videtur minuta. Ad quæ statim respondit: Non meis meritis, sed sua bonitate id fecit Deus. Nonne promisit Dominus, Date & dabitur vobis? [Luc. 6, 38] Nempe, mirum dictu! manducaverunt de his carnibus domestici, simul manducaverunt venientes peregrini; & cunctis præ admiratione concussis, manum Domini adesse protestantur, qui farina pauperculæ viduæ quondam repleverat hydriam, oleumque non deficere dedit in lecytho. Non verebantur divites quandoque de buccellulis jacentis nostræ Virginis petere, & hoc quidem pro devotione: nec illa differebat omni pro amore Dei petenti tribuere: [cuivis petenti largitur ut potest,] quinimo quidquid sic in nomine Domini mittebat de eleemosynis, pennis sanctæ orationis, quibus magis redolerent coram Altissimo, sedula præmuniebat. Oratio enim, eleemosynæ pius comes est, & in refectione viscerum optimum est, corda filiorum Christi gratia stabilire.

[82] Illos quoque maxime pauperes pascere simul & potare secreto modo studuit, [solicita tamen maxime pro clam egenis.] quos de mundana felicitate prolapsos ad miseriam noverat, quosque præ pudore non audentes mendicare cognovit. Clanculo, ne proderetur eorum inopia, victus necessaria mittebat, mendicans & ipsa, si quando carnes pro pauperibus deficerent. Unde quodam tempore vinum devotum poposcit, quatenus pro reficiendis visceribus pauperum quorumdam, armum porci, si haberet, coctum destinaret: [pro perna his divisa restituitur alia:] quod & vir fecit: sed mox, quam grata sit Deo manus ad dandum porrecta, protinus emicuit. Vir iste (ut ipsemet confessus est paulo post) in eum locum, unde unicum & solum armum acceperat, oculos attollens; statim alium, multo majorem, pendere in eodem loco vidit: quapropter familiam suam diligentius interrogans, an quis illorum illuc tale quid carnium attulisset & dicentibus illis quod non; de manu Domini allatum esse, sicut facto opus erat, ratus est. Fit non immerito vir Virgini devotior, fit pauperibus & ipse ad dandum paratior, fit crescente pietate pauperum amicus Deo conjunctior.

[83] Tempore vero, de quo superius commemoratum est, [Epilepticæ sitienti] videlicet quo modicissimo vino vel aqua ante adventum hydropisis utebatur; contigit novum quoddam, non tam mirabile quam miserabile & imirabile, quod dicere propono. Mulier quædam epileptico morbo laborabat, quæ ob horrorem casus gravis erat ad videndum, gravior autem ad hospitandum, gravissima autem ad convivendum: quæ, tamquam abortivum contemptibilis & contempta, sæpe corruebat in plateis. Hæc igitur in angustia spiritus tugurium Virginis eleemosynariæ statim cum intrasset, potum sibi dari poposcit. Cumque de modico vino, quod supererat, Virgo minime cogitaret, cum sola tunc esset, aquam ægrotanti bibendam monstravit, quæ illic reposita in quodam vasculo continebatur. Bibit ergo & ebibit sitibunda totum quod invenit: sed quid hæc inter tantas angustias æstuanti? Ardet & exardet languida: [datum vini modicum] instat ut amplius accipiat. Venit igitur tunc in mentem ancillæ Dei, quod modicum vini superesset, quod & digito mox indicavit eidem ut biberet: ebibit rursum & aliud modicum quod invenit. Addidit petere tertium mulier epileptica; non habensque liquorem protulit Virgo denarium, dicens ei: Vade nunc, filia, cum isto denario emere tibi & quantum tibi necessarium est bibe; vasculum autem quod evacuasti loco suo repone. Reponit vasculum, gavisa de denario, sitibunda nimis muliercula; & confestim, juxta verbum sibi datum, ut extinguat sitim tabernam petit.

[84] Tempore vero febrium superveniente, instat Virgo apud patrem suum, qui tunc adhuc vivebat, [pleno vasculo redditum invenitur,] quod porrigeret illi modicum vini, tantum ut labia tingantur, quæ sicca erant vehementer: non enim recordabatur ea hora quoniam epileptica totum ebibisset. Porrexit igitur pater filiæ vasculum: sed quod propter Deum evacuatum fuit, cȩlitus a Deo impletum vino optimo mox invenitur. Mirabile valde! stupet Virgo, memor pietatis exhibitæ mulieri: vinum naturalissimum, quo nullum præstantius liberat, mox degustat: quod quidem suum colorem rubeum & saporem optimum numquam perdens, patri stuporem ingerit. Nihilominus Virgo secreti sui conscia, unde venetit, nullatenus pro tunc indicavit. [ipsoque indeficiente diu utitur Lydwina.] Tandem cum multo tempore vinum illud de vasculo non deficeret, incuria mulieris cujusdam effusum est. Doluit Christi famula, cum tempore illo adhuc, quamvis tenuissime, uteretur vino: doluit autem magis, quia nemo hominum sibi unquam convenientius vinum attulit: quia sine aqua commixta cetera vina numquam bibere potuisset; hoc solum purum & impermixtum bibebat. Qua ex re patuit quam misericors ad pauperes Christi nostra virago extiterit, quæ feminam epilepticam de vasculo suo bibere jussir: ob quod haud dubio de cellario præpotentis Dei vinum electum accepit.

[85] [exolutis mortui fratris debitis,] Ad hæc quidem diffusæ pietatis opera multiplicanda, copiosa donorum Dei affluentia provocari protinus videbatur. Accidit semel ut fratre suo Wilhelmo migrante e seculo, filii ejus, debitis innumeris obligati, ad extremas miserias deducerentur, quæ nullatenus humano modo refundere poterant. Cumque non tam sanguinis propinquitate quam spiritus caritate, pro relevandis miseriis desperantium filiorum, clenodia quædam vendi fecisset; venditorumque pretium sub certo denariorum numero similiter congregasset, permutatis ex eis aliquibus ut unius essent usitatioris numismatis, omnes in unam bursam reposuit. Jussit igitur singulis creditoribus, per Nicolaum consanguineum suum, satisfieri usque ad quadrantem novissimum; & his factis, siquid de bursa superesset, fideliter sibi repotari. Quid plura? satisfactum est ex octo libris monetæ regionis illius singulis creditoribus, [integræ manent libræ octo, prius in bursa positæ,] juxta Virginis optatum: numerantur ex bursa denarii qui reliqui fuerant; sed cum trina vice renumerando jussu Virginis, singuli denarii in bursa in sua præsentia digito distincte revoluerentur; tot libræ totve denarii ab ipso Nicolao reperti sunt, quot primo manu Virginis summatim positi fuerant. Quod cum tertio, sic ea volente, contigisset; indicto silentio cunctis qui aderant ne forte cui dicerent quod viderant, de cetero bursam ipsam cum denariis bursam Jesu censuit appellandam. Expendebat illa postmodum de bursa pauperibus Christi magnifice, & ipse Dominus abundanter infundebat.. Et cum numerari dictum æs, post ejusmodi expensas sic factas contingeret, perceptibiliter incrementum supplementumve divinæ largitatis innotescebat.

[86] [ex eademque ultra 40 libras promuntur.] Quærebant aliquando sibi cordialiores, quantum post obitum fratris sui Wilhelmi de marsupio Domini Jesu distribuisset: quibus ait: Ex quo gloriam Domini vos in hac re latere non video, dico vobis veraciter; quod de octo libris ultra libras quadraginta in pios pauperum usus expendi, prȩter eas quas pro debitis fratris mei creditoribus suis reddi feci. Sex annis ante obitum Virginis multifariam multisque necessitatum modis, in pios egenorum usus, dicta pecunia distributa & iterum a Domino multiplicata est, & post transitum Virginis pars media ejusdem speciei monetæ & figuræ in eadem bursa Jesu reperta. Similiter de aureis denariis positis, coram tribus fide dignis contigit illi, quod tertio renumerati, non sine stupore assistentium visibiliter adaucti sunt. Duo igitur minuta, corporis videlicet & animæ, Virgo nostra tantum habens, super lectum doloris sui, pro holocausto medullato dedicaverat, & quidquid præter illa conquirere potuit, velut paleam æstimans, propter Christum Dominum in coheredes & commensales illius prodigaliter expendebat. Porro juxta verbum veritatis pro simplo centuplum, pro terrenis cælestia, pro temporalibus sempiterna, pro his omnibus gustanda dedit illi Dominus: ex quibus unum, ceteris reservatis in posterum, enarrabo.

[87] Profecto cum nonnumquam in paradisum exultationis seu voluptatis, [suæ eleemosynæ ei exhibentur in paradiso,] prout Deo placuit, efferretur; vidit vice quadam claritatem mirabilem e cælo splendescere, præsertim super animas viatorum, quas ibi cernebat secum singulari raptu elevatas; viditque in illo splendore tamquam exercitum Sanctorum pulcherrimum confluere, inter quos notanter cælorum Reginam & Dominam discernebat. Videbat quoque mensas interea sericis ac pretiosis vestibus sumptuosius operiri, & eleemosynas quoque, quas diebus illis pauperibus erogaverat, quasi de cælo delatas, perapte collocari. Cernit illic & pocula, quæ fictilibus vasis sitibundis propinarat, in crystallinis aureisque hydriis reverentissime præparari, & alia quæ dederat egenis multa satis. Accedebat & gloriosus, ut videbatur, & clarissimus cœtus sedere ad mensas prȩparatas. Videbat etiam singulos singularis militiȩ suæ deferre signaculum: [accumbentibus Christo & Sanctis ministratæ.] erant tamen illic quidam Sacerdotali ornati vestitu, sed calices orificio eorum deorsum deferentes; inter quos unum fratrum suorum defunctum olim, nomine Balduinum cognovit, qui ab utero matris devotione parentis utriusque ad Sacerdotium fuerat oblatus, sed sua negligentia, postposito charactere Sacerdotali, matrimoniali vinculo alligatus, hac de causa inter ceteros calice deorsum verso in terra minoratum. Et quod plus est audiebat illic sonum quasi ad mensam epulantium, se vero ministrantem illis lætanter illic agnoscebat. Ob quod sane cum ad se rediret, miro modo consuetas eleemosynas ampliare plurimum postmodum conabatur. O quam salubris est igitur cogitatio pios oculos a paupere non avertere, esurientem animam non despicere, inopem verbo non exasperare; sed admodum præstantius atque salubrius hujusmodi pascere & potare, quatenus fœnerando pie, Dominum Christum in paupere fœneremur, dicentem, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matt. 25, 40] Enimvero per Sapientem dicitur: Rogationem tribulati ne despicias, & ne avertas faciem tuam ab egeno. [Ecli. 4, 4.]

CAPUT III.
De visitatione infirmantium & in puerperio jacentium, ac de vestitione nudorum.

[88] [Pro his solicitior Virgo,] Sed & plane numquam de viragine nostra sufficienter dixerim, nisi & de visitatione facta puerperis & ægrotantibus ad memoriam reduxero pauca quæ sequuntur. Parientium nempe & infirmantium mater & sancta obstetrix esse videbatur, ex sedula cura quam gerebat. His quoque ut dignum erat delicatiora, tamquam debilibus, fercula parari faciebat, præsertim iis qui recta fide catholicam agebant vitam. Cujus rei gratia contigit ut mulier quædam, Christi famulæ devota, [& piæ viduæ ministerio utens,] secum ad tempus moram traheret, secum conversaretur, secumque propter ejusmodi ægrotantium visitationem familiarior tempore multo haberetur: maxima enim consolatio erat ei, paris sexus & voti habere amicam & sociam, cui animi pietatem detegere posset. Qua ex re dictam feminam huc illucque, prout opus erat, juxta impetum spiritus compassivi mittere solebat: verumtamen ut amplius comprobaret spiritum ejus, profusa semel plus solito, quasi cum cordis exultatione, advocans eam, dixit: Rogo te, soror carissima, ut jam venas pietatis pandere velis, quas geris ad miserabiles personas, vadasque ad forum piscium emptura delicatiores pisciculos, quos poteris invenire, pro debilibus & infirmis; & optimo condimento para illos, sicut manducare velle tales infirmos nosti.

[89] Fecit itaque devota femina illa, ut Martha, quod jusserat sancta Virgo. Interim ista, quasi ut Maria, ferventer pro bajula sui ministerii, quod poposcerat, [jubet eam optare quod volet,] Dominum precabatur. Vix illa domum intraverat, & hæc nostra Lydwina spiritu exultans ait: Fecistine, dilecta, quod dixi? Nonne fecisti? At illa; Feci quod aptius potui. Cui Lydwina, Rem, inquit Deo gratissimam, o carissima, fecisti: jam pete a Domino quod tua conscientia dictaverit pie fore petendum; & apud Dominum, ut petita accipias, elaborabo. At illi mulier ait: Si dictis facta compenses, optima mihi soror & mater eris. Oro quatenus peccatorum meorum veniam consequar, & perseverandi gratiam: reliquum tuæ caritati relinquo. [eique perseverantiæ domum,] Cui Lydwina, Rem grandem petisti, sed salubrem: quia veniam & gratiæ perseverantiam. De eo vero, quod mihi relinquis, solus misericors Dominus sua pietate providebit. Vade, inquit, vade nunc & tu, orans pro me.

[90] [nec non occultum animi votum impetrat.] In his igitur verbis mulier, quæ tristis antea fuerat, quasi sarcinam gravem deposuisset, miro modo abiit consolata: qua ex re colligitur nostram viraginem in lumine Thearchico vidisse, quod explicite proponere non licuit: quodque flammifera prece pietatis ministram, ob amorem Christi ministrantem, misericordiarum Patri commendaverit, quæ tanta spiritus lætitia plus solito securitatem petendi proposuit, proponens fiduciam de misericordia dederit, sane credens non mentitum qui dixit: Beati misericordes quoniam & ipsi misericordiam consequentur. [Matt. 5, 7.] Et quidem Ambrosius ait: Ardentium criminum globos benevolentiæ suæ fonte refrigerat eleemosyna, & quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum: ut, quamvis criminibus provocatus, cogatur liberare animas eleemosynis, quas punire disposuerat, Pater ipse pietatis: cogitur a nobis quodammodo, cum compellitur pro actibus nostris, mutare sententiam, & in uno eodemq; homine nunc severitate judicis permoveri, nunc patris pietate blandiri. Rursū Sapiens ait: Qui pronus est ad misericordiā, benedicetur. [Prov. 22, 9.] Quid immoror his amplius? Consuevit Christi Sponsa suum Angelum deprecari, quatenus domesticis suggerendo suaderet, in pauperes Domini servare pietatem.

[91] Sedentibus quadam vice devotioribus atque sibi magis domesticis ad mensam, [monet Angelum fuisse qui tertio ut mendicus accesserat:] affuit quidam ad ostium, miserantissimo quodam ut videbatur affectu, eleemosynam poscens. Confessor autem Virginis admiratus super insolito petendi more, concito gradu prosiliit ad ostium: sed nec ullum invenit. Residente illo mox clara voce servataq; prima modestia, quidam iterum eleemosynam petendo auditur: & idem Sacerdos, velut antea fecerat, subito surrexit: sed secundo fraudatus, resedit. Venit & alter tertio petens eleemosynam: surgit e contrario Presbyter ille: sed is cui festinus obviare studuerat (cum tamen patulus pateret oculis vicus, nec esset divertendi angulus) nusquam velut prius comparuit. Quamobrem turbati valde, ad Virginem ipsam concurrentes, factum ipsum per ordinem enarrarunt: quȩ respondit: O tardi corde ad surgendum fratri vestro Angelo! utinam ipsum magis venerati fuissetis de cordibus vestris! Ad hoc venit, ut probaret vos, si inter epulas quas sumpsistis, memores Domini creatoris vestri essetis.

[92] Proinde Virgo nostra Lydwina, sicut veros mendicos, palam seu secreto mendicantes, sustentabat: sic etiam e contratio detestabatur eos, [fictos pauperes aversatur:] qui de pietate quæstum faciunt & rapinam. Tales etiam socios furum, hypocritas fictos, parietes dealbatos vitandos affirmabat: qui verorum pauperum devorant eleemosynas, sua voluntate non necessitate dicentes se egenos; coram Deo sæpius inventi lupi rapaces. Contigit enim, proh dolor! ut mulier specietenus religiosa, intrinsecus tota fictitia & lupina, domos circumcursitaret eorum, quos magis pietati deditos nosset, [talis una, ex mendaciis consuta,] maxime quos didicerat abundare. Ut igitur liquefactivæ compassionis beatam hanc Virginem esse percepisset, properavit illo ire, non quia divitem, sed potius pauperem rebus æstimaret eam, sed maximam pauperum zelatricem; ob quod & ipsa extremam pauperiem mentitura, largam quoque benedictionē se recepturam arbitrabatur. Jacebat autem eo tempore Virgo gravissimis fatigata febribus, ita ut nulli etiā domesticorum verbum loqui valeret. Lugubri veste igitur induta desuper, domesticam quamdam Catharinam nomine casu reperit, profunda quasi de cordintimo suspiria traxit, tremulam vocem ac tenuem formans, cœlibem se vitam secreto ducere dixit, & hac de re amicis & parentibus despicabilem factam, adhibitis diris gemitibus allegavit. [cum eleemosynam abstulisset ab ejus confessario,] Æstimans autem Catharina quod verum diceret, duxit eam pro tunc ad Confessorem, Dominum videlicet Joannem Walteri, quoniam & ipse verus Israelita erat. Qui statim auditis querulosis verbis fictæ feminæ, largam quam quȩrebat eleemosynam porrexit. Postera quidem die, cum a febribus libera foret Lydwina, mox jussit advenire Catharinam jam dictam, & dixit ad eam: Quamvis, [Lydwinam non latuit.] soror carissima, jacuerim heri sub manu Domini, sicut consuevi: non tamen latet jam me quomodo illa mendax mulier ad te venerit, & quatenus verbis deceptoriis atq; fictitiis fefellerit te & Patrem Confessorem meum: & quomodo de bonis Domini præsto fueritis dare illi. Igitur amodo ad dandum hujuscemodi viæ hominibus esto tu cautior: nam ut dicit Scriptura, Est qui nequiter se humiliat, & interiora ejus plena sunt dolo: rursumque, Non omni spiritui credendum est. [Ecli. 19, 23, Joan. 4, 1.]

[93] Satagebat plerumque nudos, cum adjutorio devotarum lanificarum, induere, quamquam ex devotione salubre propositum non aderat, pro lino byssum, pro lana purpuram, pro laboritio requiem comparare. Cumque panni utriusque substantia tam lini quam lanæ augerentur in manu ejus (ut unum ex multis referam) accidit ut Sacerdos quidam vestiendus esset. [panni sub manibus ejus crescentis exemplum.] Cumque congruus Clericalis decentiæ pannus non reperiretur, affuit mulier quæ dixit, pannum aptavi mihi novum & nigrum: sed quid hæc inter tantos? sex enim tantum ulnæ sunt, & filia mea mihi molesta est, petens sibi fieri de dicto panno caputium; & quid ego pro usu meo servabo? Quid plura? Cui Lydwina: Afferto, inquit, mihi quæso pannum illum quem aptasti, & Dominus providebit. Mirum dictu! affertur pannus ad manum Virginis, quæ quasi mensurare vellet, ducit ad os pannum & manum: & mox faciente Domino, longitudo tanta sequitur, quod & Sacerdoti de decenti vestitu, juxta honestatem Clericalem regionis illius usque ad talos provisum est; & cum post hoc tam matri quam filiæ de superfluo affluentissime superesset quod petebant; stupebant omnes super hoc facto, nec cessabant inquirere unde ita factum sit. Quæ respondit: Credite mihi, inquit, ministerio Sancti Angeli pro pace vestra id factum est, ne privaretur pius Sacerdos necessaria sibi veste, vos autem optato commodo ne frustraremini. Sic ergo Virgo nudum operuit vestimento, sane suo nos exhortans exemplo, ut sequamur vestigia ejus.

CAPUT IV.
De gratia informationis & consolationis ad omnes.

[94] [Congrua singulorum conditioni monita dare solita,] Sapientibus & insipientibus debitrix facta, cum litteras non didicisset, unicus ei codex fuit liber vitæ crucifixi Jesu: ex hoc, tamquam exemplari correctissimo, discipula sedula mirabili aviditate studebat haurire; adeo ut peccatoribus desperantibus pœnitentiam, justis disciplinam, adolescentibus obedientiam, senibus sapientiam, Prælatis vigilantiam, Religiosis perseverantiam, Sacerdotibus castitatem & sanctimoniam sufficienter inculcan