Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

15. April


XV APRILIS.

SANCTI QVI XVII KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sancta Basilissa, Martyr Romæ.
S. Anastasia, Martyr Romæ.
S. Maro, Presb., Martyr in Italia.
S. Eutyches, Presb., Martyr in Italia.
S. Victorinus, Presb., Martyr in Italia.
S. Messor, Martyr in Italia.
S. Proclina, Martyr in Italia.
S. Messites, Martyr in Italia.
S. Iocundus, Martyr in Italia.
S. Theodorus Presb., Martyr, in Europa provincia Thraciæ.
S. Pausilipius, Martyr, in Europa provincia Thraciæ.
S. Olympiades, Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Maximus, Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Crescens Martyr, Myræ in Lycia.
S. Archelaus, Martyr in Mesopotamia.
S. Cyprianus, Martyr in Mesopotamia.
S. Comatus, Martyr in Mesopotamia.
S. Veronica, Martyr in Mesopotamia.
S. Acuta, Martyr in Mesopotamia.
S. Diogenes Diac., Martyr in Mesopotamia.
SS. duo fratres, Martyres in Mesopotamia.
S. Prosducus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Veronica, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Dionina filia, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Octavia, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Potamia, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Prudentia, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Focus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Syrus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Lucianus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Quoamalius, Martyr, in Galatia vel Galæcia.
S. Archelaus, Martyr, in Galatia vel Galæcia.
S. Potamius, Martyr, in Galatia vel Galæcia.
S. Donatella, Martyr, in Galatia vel Galæcia.
S. Eutychius, Martyr Ferentini in Hernicis.
S. Leonides, Episcopus Athenarum, in Græcia.
S. Paternus, Episcopus Venetensis in Britannia Armorica.
S. Rodanus, sive Ruadanus, Abbas Lothrensis, in Hibernia.
S. Silvester, Abbas Reomaënsis in Gallia.
S. Abbo Episcopus Metensis.
S. Mundus Abbas, in Argathelia Scotorum provincia.
B. Petrus Gonsaluez, a vulgo nautico dictus Sant-Elmo, Ordinis Prædica-torum, Tudæ in Galæcia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Septadii Presbyteri & Confessoris translatio, memoratur in apographo Vsuardi, aucto in MS. Parisiensi S. Victoris & alio Reginæ Sueciæ: sed quis sit ejus dies natalis necdum comperimus. Si Eptadius sive Aptadius Episcopus foret; conjiceremus oculos in S. Aptadium Episcopum Metensem, de quo in appendice egimus ad diem XXI Januarii.
S. Reginaldus seu Reinaldus, a VVilhelmitis Belgis colitur hujus diei officio, toto de communi: est medicus, cujus, post S. VVilhelmi obitum, Alberto ejus discipulo adjuncti, mentio est in Vita parte 2 num. 25. Rogatus Prior Alostanus, quo fundamento coleretur ut Sanctus, respondit seniores monasterii adhuc meminisse, quod quidam ejusdem monasterii Prior, Cruleus nomine, ex Germania revertens, retulerit istic eum coli, & ea de causa hic etiam sic coli cœpisse. Refert ipsum inter Cistercienses Henriquez, inter Augustinianos Herrera. Nos eum Ordini suo proprio relinquimus. Refertur a Saussajo inter Pios, cum titulo beatæ memoriæ. Silent de eo Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & altero generali, & Silvanus Razzius de Sanctis Hetruriæ. Quæ de eo videntur sciri posse, habentur in Vita S. Guilielmi par. 2. cap. 5 & 6 X Februarii.
S. Oswaldi, Episcopi Wigorniensis & Eboracensis, corpus elevatum est hoc die, anno 1002; & ejus memoria a variis invenitur hoc die relata, uti diximus ad Vitam XXVIII Februarii.
S. Wilhelmus, puer Norwicensis, a Judæis occisus, hoc die inscriptus est Martyrologio VVitfordi; quo die ob inventionem corporis solenniter coli diximus ad Vitam XXV Martii.
SS. Irene, Agape & Chionia, Sorores Martyres, elogium hoc die habent in MSS. Synaxariis Claromontano & Mazariniano: egimus de illis III Aprilis.
S. Casilda, Virgo Toletana, refertur in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar. De ea egimus IX Aprilis.
S. Sabas Gothus, Martyr in Cappadocia, habetur hoc die in Menologio Basilii Imperatoris, & in MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ, uti dictum est ad Vitam XII April.
S. Euphemia, Virgo & Martyr, est inscripta MS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri, uti diximus, quando a pluribus refertur XIII Aprilis.
S. Hermenigildi natalis in Hispania memoratur in illustri MS. Vaticano ecclesiæ S. Petri. Ejus Acta dedimus XIII Aprilis.
B. Jacobus, eremita Camaldulensis, inscriptus est Martyrologio monastico VVionis & aliorum. Vitam dedimus XIII Aprilis.
Hilduinus, primus Abbas S. Victoris Parisiis, refertur cum titulo Beati a Ferrario in Catalogo generali. Aliis dicitur Gilduinus, de quo inter Prætermissos egimus, die quo obiit, XIII Aprilis.
S. Aristarchus, S. Pudes, S. Trophimus, referuntur in Menologio Basilii Imperatoris & in Menæis MSS. nec non in Kalendarii Moscovitici tabulis: Aristarchus vero solus in Kalendario Ruthenico Possevini, sed errore forsan typographico scribitur Aristarcha: at apud Latinos coluntur variis diebus, quos aßignavimus inter Prætermissos XIV Aprilis.
Maximus, Episcopus Constantinopolitanus, tempore Gratiani Imperatoris doctrina celebris, refertur a Greveno & Molano primæ editionis in additionibus ad Vsuardum, & a Canisio, de eo inter Prætermissos egimus XIV Aprilis.
S. Domnina, cum Sociabus Martyribus, Interamnæ in Umbria, refertur a Ferrario in utroque Catulogo, & dicitur hoc die coli. Egimus de illis & aliis Martyribus, ibidem simul occisis, & ab aliis relatis XIV Aprilis.
Crucis geminæ susceptio, Elnone in monasterio S. Amandi, celebratur a Molano in additionibus ad Vsuardum, quem lector consulat.
SS. Castus & Larius, Martyres, memorantur in Kalendario Breviarii Ambrosiani, anno 1539 excusi. Desunt in Kalendario Missalis Ambrosiani, impreßi anno 1522. Hinc aliunde huc translatos arbitramur.
Orintiæ Virginis & Martyris reliquiæ aliquæ sunt Florentiæ apud S. Franciscum, & apud S. Gabrielem in Ravegnana, uti observat Maßinus in Bononia perlustrata. Aliud de ea hactenus non scimus.
Filii Drageni de Kill-roa, Grellanus, filius Rotani, Dubta, Sarnata de Dain-inis, Cætna, inscripti sunt Martyrologio Tamlachtensi.
Leo V, e monacho Benedictino Cardinalis, hoc die anno 903 electus, post mensem & dies decem coactus abdicare, & vitam monasticam repetere, qui paullo post præ dolore animi periisse creditur, quod ab eo potissimum honore spoliatus fuisset, quem ipse ut lupum domi aluerat. Ita Ciaconius: quo citato eum, cum titulo Beati, ad hunc diem retulit Bucelinus.
Petrus, ex monacho Cardinalis, promotor Psalterii B. Mariæ Virginis, refertur a Bucelino cum titulo Beati.
Silvester; Episcopus Rotomagensis, S. Evodio subrogatus, cum titulo Sancti memoratur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Nullus inter Episcopos Rotomagenses refertur Evodius; sed Innocentio traditur Subrogatus Silvester: neuter vero ullam habet venerationem.
Christina Virgo, in Monte S. Walburgis pie mortua, celebratur cum titulo Beatæ apud Henriquez, Bucelinum & Chalemotum; ut pia & venerabilis in fastis Coloniensibus & Martyrologio Gallicano.
Nidgarius, ex monacho & Abbate Uttenburano Episcopus Augustanus in Germania, cum titulo Sancti memoratur a Menardo in Martyrol. Benedictino & a Ferrario, ob hanc Sepulcri inscriptionem: Beatissimæ memoriæ requiescit hic Nidgarius Episcopus. Omnes legentes orate, ut pius Deus illi misereatur. Obiit beatus XVII Kalendas Maii. An hæc pro canonizatione sufficiant, judicent alii.
Geraldus monachus Cluniacensis, B. Petri Abbatis discipulus, Prior de Alto-jugo, miraculis clarus, nominatus a VVione & Menardo in Appendice eorum, quorum obitus est ignotus: at relatus a Bucelino ad hunc diem. Certiora de eo expectabimus in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini a Mabillono edendis.
Volbertus sive Fulbertus, primus Abbas Tuitiensis, & Administrator monasterii S. Pantaleonis, hoc die mortuus traditur a Gelenio, de Coloniæ Agrippinensis magnitudine p. 364, ubi, sicut & in Florario Sanctorum, Beatus appellatur: omittitur interim in Fastis Agrippinensibus ejusdem Gelenii.
Godwinus, ex monacho Benedictino monasterii Aquicinctini, factus sub S. Bernardo Ordinis Cisterciensis in Claravalle, & ab hoc sanctus filius appellatus, cum titulo Beati refertur ab Henriquez, Chalemoto, & Bucelino: quem cum titulo Sancti celebrat Saussajus. Verum si talis in Ordine haberetur & coleretur, non eum auctor Kalendarii Sacri Ordinis Cisterciensis. Divione anno 1617 excusi, omisisset aliquo saltem anni die nominare.
Waltmannus, a S. Norberto primus monasterii Præmonstratensis in urbe Antverpiensi constitutus Abbas, cum titulo Sancti inscriptus est Martyrologio Gallicano Saussaji, & Fastis Agrippinensibus Gelenii. Verum a Chrysostomo Vander Sterre dicti monasterii Priore, dein Abbate, in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis solum appellatur B. P. Waltmannus. Habemus Litanias de S. Norberto cum approbatione Beyerlinck editas, ad cujus calcem habetur Commemoratio de B. P. Waltmanno Abbate, cum oratione propria: sed hæc particulari devotioni subserviunt. Sunt omnia, quæ de eo sciuntur annexa Vitæ S. Norberti, ac sic de utroque VI Iunii agemus.
Cæsar de Bus, institutor Patrum Congregationis doctrinæ Christianæ, cum illustri elogio refertur a Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani, sed inter Pios, cum titulo Venerabilis Patris.
S. Invelta Virgo, Officio 9 Lect. colenda, notatur in quibusdam veterum Kalendariorum excerptis, ad nos ex Gallia mißis, veluti sumpta ex Breviario antiquo Leonensi quod necdum habemus. Tacent de ea Saussajus in Martyrol. Gallicano, & Albertus le Grand in opere de Sanctis Britanniæ Armoricæ: itaque & nos eam differimus, donec aliunde major lux affulgeat.
Petronella Nella, Virgo Dominicana, Florentiæ in monasterio S. Catharinæ Senensis, cum opinione sanctitatis mortua anno MDXXX, refertur cum titulo Beatæ in Sacro Gynæceo Arturi du Monstier.
Huva in Alsatia, cum titulo Beatæ, refertur a Ferrario in Catalogo generali, annotante ipsam haberi ex Kalendario regionis ejusdem: & ab Arturo du Monstier in Sacro Gynæceo, citante dictum Ferrarium. Nos de ea nihil potuimus hactenus scire. Forsan est ex Vrsulanis, licet nomen apud Crumbachium non repererimus.
Fr. Joannes a Monte-Politano, Ordinis Minorum, Cayri Babyloniæ anno 1345 a capite deorsum per medium discissus, lauream martyrii adeptus, refertur a Francisco Haroldo in Epitome annalium Ordinis Minorum, absque titulo Beati, quem ei ad hunc diem tribuunt. Arturus in Martyrologio Franciscano, & Ioannes Baptista Ferrarius in Fastis Senensibus, ubi Joannes Martinozzius appellatur.
Petrus a S. Andrea, in Calabria, Laurentius Panormitanus, Benedictus a Valentia Barcinone, Franciscus a Stronconio in Umbria, Aloysius a Gulionisio, in Apulia, Agnes ab Ortega, in Hispania, Ordinis Minorum, referūtur ut Beati ab Arturo du Monstier in Martyrologio Franciscano, & Agnes etiam in ejus Gynæceo sacro, & Franciscus a Stronconio a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ, citato dicto Martyrologio.
Martyres octodecim Cæsaraugustani, suis nominibus indicati, sed cum nonnulla diversitate, referuntur in 4 apographis Martyrologii Hieronymiani, item apud Adonem, Notkerum & alios. In Martyrologiis Vsuardi, Romano, Hispanico & aliis ponuntur XVI Aprilis.
Felix, Fortunatus, Silvanus, Lucianus, Gomalus, Parcilaus, Leonides, Mica, Gallienus, Marcianus, Faustinus, Lucianus, Martyres, subjunguntur Martyribus Cæsaraugustanis, sed hi sunt in Ponto paßi, & referuntur, etjam in eisdem Martyrologiis & aliis, XVI Aprilis.
Eugatia, Virgo & Martyr, inscripta est additionibus Greveni ad Vsuardum, & ex eo Canisii Martyrologio Germanico. Videtur esse Engratia sive Encratides referenda XVI Aprilis.
S. Ursmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, inscriptus est Florario Sanctorum. Vitam ejus dabimus XVIII Aprilis.
S. Georgius Martyr memoratur in 4 apographis Martyrologii S. Hieronymi, & in MSS. Augustano Parisiensi, Maximiniano, & apud Grevenum. At solenni veneratione XXIII Aprilis.
S. Quiricus Episcopus, qui Crucem Domini invenit, refertur in MS. Adone monasterii S. Laurentii apud Leodienses, & Florario Sanctorum, item apud Bellinum, Grevenum & Molanum in Auctario Vsuardi, Maurolycum, Canisium & Ferrarium. Ab aliis idem censetur cum S. Quiriaco IV Maii.
B. Suentoslaus, inter Beatos Poloniæ Patronos apud Martinum Baronium vigesimus primus, Mansionarius ecclesiæ B. Mariæ circuli Cracoviensis, in medio choro illius sepultus honorifice anno 1489, 15 Aprilis, laudatur prolixe capite ult. tract. 2 de Vita S. Stanislai Cracoviensis Episcopi, edita per Ioannem Dlugosch Canonicum Cracoviensem anno 1465, dum Suentoslaus adhuc viveret; idque occasione visionis, quam habuit de gloria ipsius S. Stanislai: quæ visio cum sit præcipua pars vitæ scriptæ, & Romæ, ut nobis significatur, impressæ, poterunt quæ de illo dicenda supersunt in Annotandis ad præcitatum Dlugoßi tractatum commemorari, maxime si de aliquo illius publico cultu magis interim nobis constiterit, id est ad diem VII Maii.
S. Modoaldi, Episcopi Trevirensis, translatio corporis, inscripta est Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item MS. Florario Sanctorum; apud Grevenum etiam & Canisium. Dies ejus natalis celebratur XII Maii.
S. Isidori Martyris, Translatio corporis ex Chio insula Venetias, ex Tabulis Ecclesiæ Venetæ, Galesinio & Ferrario. Natalis ejus celebratur XV Maii.
S. Ortarius Abbas in Normannia obiit hoc die, quando & cultum in sua Lavallensi ecclesia habuit, uti constat & lectionibus antiquis: postea ob elevationem aliquam corporis, uti existimamus, in festis Pentecostalibus factam, cœptus est paßim aut ipsis in festis coli, aut die XXI Maii.
Lebaudi capitis ostensio indicatur a Saussajo in Martyrol. Gallic. Est hic aliis Leobaldus Martyr & colitur VIII Augusti.
S. Helenæ Imperatricis transitus memoratur in Additionibus Greveni, & Martyrologio Canisii, & Adone MS. S. Laurentii apud Leodienses & in Archidiœcesi Salisburgensi colitur officio proprio cum tribus Lectionibus de Vita. In Martyrologio Romano & aliis XVIII Augusti.
S. Juliani Martyris, Brivate apud Arvernos, dedicatio altaris inserta est quibusdam apographis Martyrologii Hieronymiani. Natalis est XXVIII Augusti.
Frontonis, Episcopi & Confessoris, nuda memoria his verbis celebratur a Greveno in Auctario Vsuardi: & videtur Fronto Abbas esse, relatus XIV Aprilis. At Molanus in prima Vsuardi sui editione loco Confessoris posuit Wormatiensis, apposita littera q, indicans se ex quibuscumque accepisse. Omisit dein in secunda & tertia editione, seipsum modeste corrigens. Arripuit interim occasionem Canisius, & hac eum phrasi profert. Item Wormatiæ sancti Frontonis Episcopi & Confessoris. Vtroque autem citato ista habet Ferrarius: Wormatiæ in Germania B. Franconis Episcopi. Habemus Breviarium VVormatiæ anno MDLXXVI excusum, in quo nulla Franconis fit mentio. Gaspar Bruschius in Catalogo Episcoporum VVormaciensium censet Franconem Episcopum XXIV, & in elogio asserit Romæ mortuum anno DCCCCXC, die, quando poterit de eo agi si de veneratione constet, IV Septemb.
S. Memorii Levitæ & Martyris, reseratio corporis facta Trecis, memoratur a Saussajo in Martyrol. Gallic. Ejus Natalis est VII Septemb.
B. Martini Abbatis, Hortæ in Hispania, Ordinis Cisterciensis, elevatio corporis facta anno MDLV, memoratur a Chalemoto & in Kalendarie Ordinis Cisterciensis Divione anno 1617 excuso. Natalis ejus est XVI Septembris.
S. Dionysii & Sociorum ejus, dedicatio Ecclesiæ Ambianis, refertur in MSS. additionibus ad Grevenum. Coluntur hi Sancti IX Octobris.
S. Winon, ex monacho Corbeiensi Archiepiscopus Bremensis nonus, memoratur in MS. Kalendario Antverpiensi Ordinis S. Benedicti. A Molano, Canisio & aliis XXI Octobris.
S. Ebergisi Episcopi, in Trajecto Superiore, & Confessoris memoria celebratur in MSS. additionibus ad Grevenum. Rejecimus alias ejus Acta in XXIV Octob.
Ingenocus Abbas, discipulus S. Winoci, Bergis in Flandria refertur cum titulo Sancti a Bucelino, citaturque Menardus, qui eum in secunda appendice ponit cum solo titulo Beati, fateturque natalem diem ignorari. Poterit de eo agi, quando agendum erit de S. VVinoco, VI Novembris.
S. Othmari, Abbatis monasterii S. Galli, translatio celebratur apud VVionem, Menardum, Ferrarium. Natalis incidit in XVI Novemb.
S. Eusicii Abbatis Inventio, Cellis Biturigum festive agenda notatur inter officia propria dicti monasterii, excusa anno 1649. At Natalis cum Octava celebratur XXVII Novembris.
S. Joannis Euangelistæ Reliquiæ, conditæ sunt Autissiodori, in baptisterio juxta ecclesiam S. Germani Episcopi & Confessoris, cujus baptisterii dedicatio hodie solita peragi refertur inserta Apographis Martyrologii Hieronymiani. De dictis reliquiis agendum erit XXVII Decemb.

DE SS. BASILISSA ET ANASTASIA
MATRONIS ROMANIS ET MARTYRIBVS.

AN. LXVI.

[Commentarius]

Basilissa, Martyr Romæ (S.)
Anastasia, Martyr Romæ (S.)

G. H.

[1] Avspicamur cum Martyrologio Romano hunc decimum quintum Martii ab hisce Matronis, de quibus antiquißima memoria extat in MS. Menologio Græco Imperatoris Basilii Porphyrogeniti his verbis: [Elogia ex Menologio Basilii Imp.] Certamen sanctarum Martyrum Mulierum Basilissæ & Anastasiæ. Basilissa & Anastasia Christi Martyres, prognatæ quidem erant ex magna urbe Roma nobiles & divites; sanctorum vero Apostolorum discipulæ. Post horum autem mortem, cum nocte venerandas eorum reliquias sustulissent, & funeris exequias procurassent; detectæ fuerunt, & tamquam Christianæ denuntiatæ impio & dementi Neroni: qui illico comprehendi illas, & catenis vinctas coram se adduci mandavit, eisque jussit, ut Christum abnegarent. Verum cum illud non valuisset persuadere, detrudi eas in carcerem præcepit. Postea vero e carcere eductas multiplicibus tormentis excruciavit: etenim ubera earum exscindi, & linguas recidi, & suspensas cædi, & facibus aduri, ac demum veneranda ipsarum capita abscindi mandavit.

[2] [Menæis,] Hæc ex Menologio MS. Basilii Imperatoris. Cui reliqua Menæa Græca, tam manu exarata quam excusa, cum Actis Sanctorum Maximi Episcopi Cytherorum satis conveniunt, uti etiam quæ in antiquo Synaxario Parisiensi collegii Claromontani ad XVII Aprilis habentur: [Synaxario,] ex quo, in confirmationem prioris elogii, aliud nonnihil diversum adjungimus, & est ejusmodi: Certamen sanctarum mulierum Basilissæ & Anastasiæ. Erant hæ ex magna urbe Romana prognatæ, illustres genere & divitiis: factæ vero sanctorum Apostolorum discipulæ, post horum mortem venerandas eorum reliquias per noctem collegerunt, & sepulturæ tradiderunt: detectæ propterea & ad impium Neronem delatæ fuerunt: & hujus imperio in carcerem deductæ. Postmodum vero eductæ, cum ne quidem Imperatoris hortamento persuaderi possent, sed publice profiterentur se in Christi fide & confessione constanter perseveraturas, suspensæ verberantur, & lampadibus aduruntur, ubera & linguæ abscinduntur, & tandem gladio capitibus eorum ablatis, coronas certaminis sui acceperunt. Hæc ibi. In Menæis dicuntur earum etiam manus & pedes præcisi.

[3] [Menologio Sirleti.] Ex illis Cardinalis Sirletus hoc elogium extractum suo Menologio inseruit, his verbis: Eodem die sanctarum Martyrum Basilissæ & Anastasiæ, quæ cum essent ex magna urbe Roma genere & divitiis illustres, discipulæ Sanctorum Apostolorum, illis martyrio coronatis, cum eorum sanctas reliquias nocte sublatas curavissent, delatæ sunt Imperatori Neroni. Itaque in carcerem conjectæ, & paullo post eductæ, cum in Christi confessione se permanere professæ essent; suspensæ sunt, mammis, manibus, pedibus & linguis excisis, capite obtruncatæ sunt.

[4] [& Romano Martyrol.] Græcorum exemplo Galesinius easdem Martyres suo Martyrologio inseruit, eumque secutus Canisius, aut quisquis Martyrologium Germanicum ex illo auxit. At Baronius citato Menologio, Sirleti videlicet, ita hunc diem auspicatur: Romæ SS. Basilissæ & Anastasiæ, nobilium feminarum; quæ cum essent Apostolorum discipulæ, & constantes in fidei confessione persisterent, sub Nerone Imperatore lingua pedibusque præcisis, percussæ gladio, martyrii coronam adeptæ sunt. Hæc ibi. Romanæ nativitatis indicium nullum in Romano Martyrologio inveniens Pseudodexter, arripuit occasionem eas adscribendi Hispaniæ, his verbis ad annum 66 num. 3. [Perperam Hispanæ finguntur,] Sanctæ feminæ Virgines Basilissa & Anastasia Hispanæ, ex urbe Setabi in Edetanis, secutæ sunt Apostolum Paulum, cujus & Petri corpora curantes, a Nerone Cæsare hujus rei gratia præclaram coronam obtinent. Quæ pluribus conantur probare Franciscus Bivarius, in suo Commentario ad Dextri Chronicon pag. 129 & Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico. Sed omnia corruunt ex elogiis Græcis, quæ licet fere eadem, [cum sint Romanæ.] singula tamen integre protulimus. In Menologio Basilii Imperatoris ita Græce legitur: Ὑπῆρχον ἀπὸ τῆς μεγάλης πόλεως Ρὥμης. In aliis eadem sunt, sed verbo composito μεγαλοπόλεως. Apud Maximum Cytheræum, hodierna lingua Græca, ita explicatur. Ἁῦται ἦσαν ἀπὸ τὴν μεγαλόπολιν Ρὥμην.

[5] Deinde non placet quod absque ullo vetustatis exemplo Virgines appellentur. [non Virgines sed Matronæ.] Rectius Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, in suo de iis elogio, Romanas Matronas appellat: idem faciunt Silvanus Razzius, tomo 2 de Illustribus sanctitate feminis pag. 146; & Antonius Gallonius, in Historia Sanctarum Virginum Romanarum, qui cum de S. Anastasia Virgine, quæ colitur XXVIII Octobris, egisset, Annotatione tertia, agit de hisce Matronis, solenniorem haud dubie locum iis daturus si Virgines fuisse existimasset. Vtinam extarent Acta, quæ nos de ipsarum Vita & conditione plenius edocerent, quæque apud Græcos extitisse aliquando vix dubitamus! Distichon quod Græco elogio de more præmittunt Menea, Agnas vocat cum quadam allusione ad Agnum Dei. Sed hunc quamvis titulo speciali sequantur Virgines, invenimus tamen nuptas innuptasque indifferenter ἀμνάδας dici, in sacris sanctarum Mulierum encomiis: quare neque hinc moveri scrupulus potest. Distichon autem tale est.

Ἀμνοῦ Θεοῦ σφάττουσιν ἀμνάδας δύο
Ἀναστασίαν καὶ Βασιλίσσαν ἅμα.

Anastasiam & Basilissam simul
Mactant, Dei Agni scilicet agnellas duas.

[6] [Tempus martyrii.] Martyrium suum absolverunt hæ sanctæ Matronæ post necem SS. Petri & Pauli, quos alibi ostendimus passos P. Silvio Nerva & C. Iulio Attico Vestino Consulibus, anno Christi LXV, die XXIX Iunii. Cum autem ipsarum dies natalis referatur in XV aut XVII Aprilis, necessario requiritur annus proximus LXVI.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
THEODORO PRESBYTERO ET PAVLISYPIO.
IN EVROPA PROVINCIA THRACIÆ.

SUB HADRIANO IMPER.

[Commentarius]

Theodorus Presb., Martyr, in Europa provincia Thraciæ (S.)
Pausilipius, Martyr, in Europa provincia Thraciæ (S.)

G. H.

Evropa, Orbis antiqui tertia pars, ab Asia in Occidentem, ab Africa in Septentrionem recedens, nomen suum debet particulari provinciæ Thraciæ: nam in antiqua Notitia Imperii Romani Thraciæ præerant duo Consulares, Europæ scilicet & Thraciæ: & metropolis hujus provinciæ Europæ, [In Europa provincia.] erat Heraclea ad Propontidem sita. In hac provincia arbitramur cæsos esse hos duos Martyres: de quibus hoc elogium extat in Menologio Græco Sirleti: Eodem die sanctorum Martyrum Theodori & Pausilippi, Hadriano Imperatore & Precio Præside Europæ, [sub Hadriano Imper. passi.] pro Christiani nominis confessione gladio cæsi, spiritum Deo commiserunt. Imperavit post mortem Trajani Hadrianus, ob anno CXVII usque ad annum CXXXVIII, ut & tempus & locus martyrii horum Sanctorum inde habeantur.

[2] Menea excusa & quædam manuscripta eorumdem Sanctorum Martyrum nudam memoriam proponunt cum hujusmodi disticho

Παυσιλυπίῳ καὶ Θεοδώρῳ θύτῃ
Δῶρον τὶ παυσίλυπον ὄντως τὸ ξίφος. [gladio cæsi.]

Pausilypio & Sacerdoti Theodoro,
Donum vere pausilypon gladius fuit.

Placuit retinere vocem Græcam, qua significatur id quod animi dolorem ac molestiam eximit seu cessare facit; ut sic facilius intelligatur vis allusionis ad nomen utriusque: quorum alterum varia scriptione depravatum, Pausilippus a Sirleto, in Menæis Pausolypius scribitur; Maximus autem Episcopus Cytherorum ἐν βίοις Ἁγίων, nudam memoriam istorum faciens ita habet: SS. Theodori Presbyteri & Pausalypii Martyrum. In Martyrologio hodierno Romano ista leguntur: Item sanctorum Martyrum Theodori & Pausilippi, qui sub Hadriano Imperatore passi sunt. Maluimus veram scriptionem assumere: non tamen improbaturi, si Pausilypum scribere aliquis velit.

[3] Menologium namque Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, ad diem VIII Aprilis S. Pausilypum nominat, [Elogium S. Pausilypi 8 Aprii.] de eoque solo ista habet: Pausilypus Christi Martyr fuit sub Imperio impii & iniqui Hadriani. Delatus autem quod Christum coleret, & in ipsius nomine palam doceret; deprehensus, vinculis astrictus, ad Imperatorem adductus est, & interrogatus num Christum Deum profiteretur. Qui libera animi fiducia ipsum prædicans verum Deum & Creatorem universi, missus fuit ad Præfectum provinciæ Europæ, & crudeliter virgis cæsus est verberibus trecentis. Hoc autem tormento liber, denuo jussus est Christum negare, & idolis sacrificare. Quod cum nollet facere, vinculis aliquibus solutus, ad locum supplicii adductus est, ut ibi caput ei abscinderetur. Vinculis autem reliquis in itinere disruptis, fugam arripuit, & sic ne gladio periret, liberatus est. Cum vero in locum quemdam incolumis pervenisset, assiduas Deo preces offerens, vere Martyr alacri animo Deo spiritum reddidit, coronam adeptus immarcessibilem ac vitam immortalem. Eadem paulo contractius continentur in Synaxario MS. Claromontano & in MSS. Menæis triplicibus bibliothecæ Ambrosianæ, & duplicibus Taurinensibus Ducis Sabaudiæ: & Præses Europæ in unis Priscus, in aliis Praïcus dicitur: & ubique Pausilypus scriptum invenitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
MARONE, EVTYCHETE ET VICTORINO PRESBYTERIS, ITEM MESSORE, PROCLINA, MESSITE, IOCVNDO,
VARIIS LOCIS ITALIÆ.

SUB FINEM SECULI I.

[Commentarius]

Maro, Presb., Martyr in Italia (S.)
Eutyches, Presb., Martyr in Italia (S.)
Victorinus, Presb., Martyr in Italia (S.)
Messor, Martyr in Italia (S.)
Proclina, Martyr in Italia (S.)
Messites, Martyr in Italia (S.)
Iocundus, Martyr in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Res præclare gesta horum Martyrum, ac potißimum trium primo nominatorum in titulo, insertæ sunt Actis Martyrii SS. Nerei, Achillei & Domitillæ: quæ habemus in quamplurimis, iisque valde illustribus codicibus MSS. ex quibus hæc excerpimus, dum integra plenius illustrentur ad diem XII Maii. [Rescribunt Marcello:] Scripserat Marcellus ad dictos Martyres Nereum & Achilleum litteras, sed quod hi tunc essent martyrio coronati, respondent illi Sancti his verbis:

[2] Eutyches, Victorinus & Maro, servi Domini nostri Jesu Christi, Marcello. Cum venerunt litteræ tuæ ad SS. Nereum & Achilleum, jam transierant triginta dies, quod pervenerant ad coronam. Flavia etenim Domitilla, Virgo illustrissima fuit, imo Christianissima: cum isti sui eunuchi docuissent eam credere Christo & ipsi suam virginitatem servare, [indicant ei martyrium SS. Nerei & Achillei] Aurelianus sponsus ejus contemptus ab ea, fecit eam Christianitatis titulo in hanc insulam Pontianam relegari. Ipse vero Aurelianus veniens huc, cœpit Nerei & Achillei animum attentare, putans se per ipsos Virginis animum commovere. Sancti vero execrantes dona ejus, & magis Domitillæ fidem corroborantes, ideo verberibus ab eo gravissimis attrectati sunt; atque ad Terracinam depositi, Memmio Rufo Consulari sunt traditi. A quo cum eculeo & flammis compellerentur ad immolandum idolis, & dicerent se a B. Petro Apostolo baptizatos, nulla ratione posse idolis immolare, capite cæsi sunt. Quorum corpora rapuit Auspicius discipulus eorum, nutritor sanctæ Virginis Domitillæ: [& horum sepulturam.] qui etiam naviculæ imponens adduxit, & in prædio Domitillæ in crypta arenaria sepelivit, in via Ardeatina, a muro Urbis milliario uno & semis, juxta sepulcrum, in quo sepulta fuerat Petronilla, Apostoli Petri filia. Hæc nos ipso Auspicio referente cognovimus, qui eorum corpora & rapuit & sepelivit: Erat caritatis tuæ solicite circa nos agere, & aliquem ad nos talem dirigere, qui & nos de tua & te de nostra sospitate faciat lætiores. Dies natalis eorum est quarto Idus Majas. [Frater Marcelli degit, cum Marone & sociis.] Accepto hoc scripto Marcellus germanum suum misit ad insulam Pontianam, qui fuit cum his Confessoribus Christi per annum: postea vero ad Marcellum reversus hæc retulit.

[3] Cum Aurelianus post martyrium Nerei & Achillei ageret, ut ad Domitillæ posset pervenire consensum; dictum est illi a quodam, [contemnunt minas Aureliani:] quod majorem haberet caritatem cum Eutychete & Victorino & Marone, quam habuerat cum eunuchis suis Nereo & Achilleo, qui eam docuerant Christo credere. Unde factum est ut a Principe Nerva peteret eos sibi donari, si sacrificare noluissent. Qui cum viriliter agerent, Eutyches videlicet, Victorinus & Maro, atq; minas Aureliani penitus nō curarent; deposuit eos de insula Pontiana, & quasi servos per sua prædia singulos dimisit: [despersi per varia loca terram fodiunt:] Eutychen in sexto decimo ab Urbe milliario, Numentana via; Victorinum vero in sexagesimo, via Salaria; Maronem autem in centesimo trigesimo, in eadem Salaria via: jussitque eos terram fodere per totum diem, ad vesperum vero cantabrum manducare. Sed Deus omnipotens dedit eis gratiam in locis peregrinis: nam Eutyches Conductoris loci filiam a diabolo liberavit; [clarent miraculis:] Victorinus vero Vicedominum loci paralyticum, per tres annos de lecto non surgentem, fecit orando incolumem; Maro vero morbo hydropis laborantem, Procuratorem urbis Septempedæ liberavit.

[4] Interea facientes sermonem ad populum, docuerunt multos Christo credere: & facti Presbyteri populum credentium ampliarunt. [Presbyteri facti multos convertunt:] Tunc diabolus replevit ira mentem Aureliani, & misit qui vario genere pœnarum eos interficeret. Nam Eutychen in media via tam diu cædi jussit, [Occiduntur Eutyches diu cæsus,] quam diu exhalaret spiritum: cujus corpus rapuit populus Christianorum; & cum honore magno sepulto, in Christi nomine super eum basilicam fabricavit. Victorinum vero apud eum locum qui Cotylias appellatur, ubi putentes aquæ emanant & sulphureæ, in ipsis capite deorsum per horas tres teneri jussit, & iterum suspendi. Hoc per triduum pro nomine Christi passus Victorinus, [Victorinus suspensus super aquas sulfureas] migravit ad Christum. Jussit autem Aurelianus corpus ejus non sepeliri: & cum uno die apud Cotylias jacuisset; venerunt Amiternenses populi Christiani, & rapuerunt eum; & in suum territorium transtulerunt, atque ibi sepelierunt. Maronem vero, misso amico suo Turgio, jussit duci & pondere saxi ingentis opprimi: sed protegente Domino in nullo eum lædere potuerunt. Unde factum est, [Maro post ingentem petram portatam,] ut immanissimam petram, quam vix ad trochleam septuaginta homines pensare potuissent, super humeros ejus ponerent. Ipse autem S. Maro, quasi leves paleas portavit per duo milliaria sanus: & in eo loco posuit, in quo orare consueverat. Et hoc factum omnis provinciæ populus admiratus, credidit Christo, & baptizatus est. Consularis autem, accepto ab Aureliano præcepto, [interfectus.] interfecit eum. Populi autem excavaverunt petram, quam humeris portaverat, & ibi sepelierunt eum: & ecclesiam Christi fabricaverunt in nomine ejus, in qua præstantur beneficia Domini, ad gloriam nominis sui, usque in hodiernum diem.

[5] Hactenus Acta horum Martyrum, ex quamplurimis optimæ notæ codicibus MSS. unde colligimus, [Videntur variis diebus occisi,] eos non eodem loco aut tempore fuisse interemptos, neque etiam eodem loco aut sepultos fuisse, aut extructis ad illorum honorem ecclesiis honoratos. In S. Victorino res clare apparet. Hic enim apud lacum prope urbem Sabinorum Cotyliam, septuaginta stadiis Reate distantem, suspensus inter aquas putentes & sulphureas martyrium complevit. [Victorinus 5 Septemb.] Corpus autem ejus sublatum est ab Amiternensibus, & in illorum territorio sepultum. Fuit Amiternum urbs eorumdem Sabinorum in confiniis Vestinorum, quibus subinde adscribitur, non procul ab Aterni fluvii fonte: ex cujus ruinis creditur Aquila, urbs hodierni Aprutii celebris, accrevisse: in hujus autem territorio visitur oppidulum S. Victorini, ab hoc Sancto denominatum: & dies illi dicatus est ipsis Nonis Septembris: sed quia Presbyter creatus populum credentium sua prædicatione ampliasse dicitur, hoc elogium adeptus est apud Vsuardum: [inscriptus Martyrologiis Vsuardi] Romæ B. Victorini Martyris, qui sanctitate & miraculis præclarus, Sacerdotium Amiterninæ urbis, totius populi electione adipiscitur. Inde postmodum sub Imperatore Nerva jussus est suspendi capite deorsum, ubi putentes & sulphureæ emanant aquæ. Quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, gloriose coronatus victor migravit ad Dominum. Ado longißimo eum prosequitur elogio, sed hunc Victorinum & alium, S. Severini Septempedani fratrem, [Adonis,] qui VIII Iunii colitur, in unum eumdemque virum conflavit: quæ autem in dicto elogio ad hunc S. Victorinum spectant, sunt ista: In suburbano Romæ B. Victorini Martyris … Electus deinde ab universo populo, Amiterninæ Urbis sacerdotium adipiscitur. Inde postmodum sub Imperatore Nerva, cum aliis Dei servis Eutyche & Marone, ab Aureliano Judice primo relegatus in sexagesimo milliario ab Urbe via Salaria, deinde apud eum locum qui Cotylias appellatur, ubi putentes aquæ manant & sulphureæ, in ipsis capite deorsum per horas tres suspensum teneri, ab impio Judice jussum est. Quod cum per triduum pro Christi nomine passus fuisset, gloriose coronatus victor migravit ad Dominum. Cumque una die jussu Aureliani corpus ejus inhumatum jacuisset, venerunt Amiternenses populi Christiani, & rapientes in suum territorium transtulerunt, & honorifica sepultura condiderunt Nonis Septembris. [& aliis:] Ex Adone sua elogia contraxerunt Notkerus, auctores Bedæ supposititii & Martyrologii hodierni Romani. Quæ ex allatis supra Actis desumpta fuisse manifestum est, & Sacerdotium non continuo pro Episcopatu, sed Presbyterio hic sumendum fuisse. Nec dubium quin S. Eutyches etiam proprium diem & mortis & venerationis habuerit: [Eutyches die non satis indicato.] certe plurimi nomine Eutychis & Eutychii Martyres celebrantur toto hoc opere nostro.

[6] S. Maronem credunt Reatini cives apud se sub eodem lapide sepultum fuisse, quem per duo passuum millia gestaverat, cum ipso ante urbem deposito animam reddidisset, [Maro Reate 15 Apr.] ut inde ad nos perscriptum est. Festum certe agunt XV Aprilis, & ecclesiam habent sub ejus nomine consecratam anno MCLIII, ubi ossa ejus servari creduntur. Est ea ecclesia extra portam Arcorum, in vertice excelsi sed commodißimi montis, uti asserit Pompejus Angelotti in descriptione civitatis Reatine edita anno 1635: & locum nunc obtinent Patres Capucini, qui eum insigniter excoluerunt. Credibile est eas particulas quæ de S. Maronis corpore, & partem insignem quæ de capite ejusdem asservatur inter Reliquias Metropolitanæ ecclesiæ S. Viti Pragæ, allatas esse Reate, quamvis, donationis antiquo instrumento deficiente, nunc ignoretur, unde eæ habeantur. Porro quia ejusdem S. Maronis factum miraculosum omnis provinciæ populus admiratus fuisse legitur, conjectura haud improbabili dixeris aliquos ex iis Martyrio coronatos esse, de quibus intelligi poßint fortaßis hæc verba in apographis quatuor Martyrologii Hieronymiani primo loco: XVII Kalendas Maii. Piceno in Aureo-monte Maronis, Messoris, Proclinæ, Messitis. [cum 3 aut 4 sociis,] Additur in Corbeiensi codice Martyrologii Parisiis excusi, Jocundo. Loco Piceni legitur etiam Picino, Piscino, Piccino, Picano & Cipino. Et ita huic regioni solus Maro adscribitur in quodam MS. Corbeiensi, & veteri Kalendario ante opera MS. S. Isidori: at Maro & Messor referuntur in MSS. Richenoviensi, Rhinoviensi & Neapolitano Antonii Caraccioli: hisce autem duobus jungitur Mosites in MSS. Augustano. S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi: quibus Proclina additur in MS. Tamlachtensi. Montem aureum suspicatur Florentinius jam dici Montem sanctum, haud procul a Septempedæ ruderibus & S. Severino.

[7] Sociis Maronis prætermißis, hoc die etiam Eutyches & Victorinus ei junguntur apud Vsuardum his verbis: In Italia beatorum Martyrum, Maronis, [cultus SS. Maronis, Eutychetis & Victorini 15 Aprilis.] Eutychetis & Victorini, qui primo apud insulam Pontiam in Christi confessione longum ducentes exilium, postmodum sub Principe Nerva, cum convertissent plurimos ad fidem, jussi sunt variis interfici pœnis. Longiore cum encomio ex Actis supra indicatis eosdem habent Ado & Notkerus, & exilium statuunt cum B. Flavia Domitilla, & martyrium illatum sub Principe Nerva: sub quo Imperatore eos passos tradunt etiam Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius. In Martyrologio Romano hodierno dicuntur, sub Principe Nerva in persecutione Trajani, a Valeriano Judice jussi interfici. Verum Acta habent Aurelianum sponsum B. Domitillæ eos petiisse a Nerva Principe, & tandem jußisse interfici. Imperavit Nerva a Septembri exeunte anni XCVI, usque ad XXVII Ianuarii anni XCVIII, quando illi succeßit Trajanus. Reliqua examinabuntur ad Acta SS. Nerei, Achillei & Domitillæ. De horum trium Reliquiis Metas a Theoderico Episcopo translatis egimus XXIV Ianuarii post Acta S. Feliciani Episcopi Fulginatis pag. 588. Memoria SS. Eutychetis & Victorini Martyrum inscripta est Kalendario antiqui Missalis & Breviarii Ambrosiani.

DE SS. OLYMPIADE ET MAXIMO
MARTYRIBVS CORDVLÆ IN PERSIDE.

AN. CCLI.

[Commentarius]

Olympiades, Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Maximus, Martyr, Cordulæ in Perside (S.)

AUCTORE G. H.

Acta SS. Olympiadis & Maximi continentur in Vita S. Laurentii Martyris, ex variis & antiquißimis MSS. primigenia phrasi ad X Augusti danda: ex ea decerpimus quæ ad hos Martyres spectant, & sunt ejusmodi:

[2] [Decius Imp. obtinet victoriam de Persis:] Orta tempestate sub Decio Cæsare, multi Christianorum in urbe Roma necati sunt. Præsidente in urbe Roma Galba, pergit Decius ad Persas, cum bellum urgeretur Persarum. Veniens in civitate, quæ cognominatur Ponticum, sedit in ea, bellum tamen agebatur. Ascendit Decius in montem Medorum, & facto conflictu pugnæ cum militia Romana fecit victoriam, & interfecit Persarum multitudinem: & obtinuit civitates has, Babyloniam, Bactrianam, Hircaniam, Cordulam, Assyriam: ubi etiam invenit multos Christianos, quos suppliciis & afflictionibus necavit … Veniens autem Decius in civitatem Cordulam, [venit Cordulam:] cum furore jussit sibi præsentari Presbyteros & Diaconos … Eodem die traditi sunt Decio Olympiades & Maximus, nobilissimi viri Christiani. [a quo jubentur hi Sancti fustibus cædi,] Qui dum præsentati fuissent Decio, non interrogatos eos jussit fustibus cædi, dicente Decio: Isti digni sunt morti tradi, nec audientia debet ab eis requiri, qui Deos deserunt, & colunt hominem mortuum. Respondit Maximus, dicens: Bene dixisti mortuum, sed quia resurrexit, quare non dicis? Tunc dixit Decius ad eos: Pandite nobis facultates rerum vestrarum. Olympiades dixit: Nostra facultas, aurum & gemmæ vel argentum Christus est. Nam disce, miser, quia corpora nostra tibi tradimus, [indicant mysteria fidei.] amissa facultate terrena & peritura. Nam si confiderares, quid tu ipse es, humiliares te Creatori tuo Deo, & Filio ejus Domino Jesu Christo. Nam divitiæ & honores sunt ad tempus, aliis pro gloria, tibi vero pro æterno supplicio. Tunc dixit Decius ad milites suos: Cædite eos fustibus, quia isti mente alienantur. Et cum defecissent cædentes, clamabat Maximus dicens: Gloria tibi, Domine Jesu Christe, quia dignatus es inter servos tuos nos ipsos dinumerare. Decius furore plenus fecit eos plumbatis cædi sub voce præconia dicens: Deos plasphemare nolite. [inter verbera laudant Christum.] Et cum cæderentur, magis confortabantur, & vultu alacri clamabant, dicentes: Fac quod vis: noli cessare: munda quod sordidum est.

[3] Decius dixit ad milites suos: Levate eos a terra, & date lectos ferreos in oculis eorum, [Spernunt oblatas dignitates & minas.] & linteamina & aquam ut sacrificent, & cura eis exhibeatur: aut extendantur in lectos ferreos super prunas, & sic deficiant. Et tradidit eos Vitellio Anisio Vicario. Vitellius Anisius dixit ad eos? Cognitum est vobis, quid jusserit præcellentissimus Decius Cæsar, ut siquis sacrificaverit, & custodierit præcepta Principum, honoretur & sit amicus Principum, & ditetur divitiis & honoribus & dignitatibus: qui vero non consenserit, diversis pœnis tormentorum maceratus exhalet. Respondit Maximus & dixit: Tormenta vestra momentanea sunt & cito transeunt: sed & vos ipsi postea exhalabitis. Nos tormenta vestra non pavescimus sed desideramus: [capitibus securi tunsis moriuntur:] nam tormenta æterna metuimus, quæ vos torquere habent cum patre vestro diabolo. Vitellius Anisius Vicarius furore plenus, jussit ut cum securibus capita tunderentur. Et cum diu cæderentur emiserunt spiritum.

[4] Et jussit Vitellius Anisius, ut corpora eorum canibus relinquerentur: [corpora a canibus illæsa sepeliuntur.] ubi etiam jacuerunt quinque diebus. Venientes autem canes mugitus emittebant, & non contingebant corpora sancta. Post quintum diem venientes quidam Christiani, ex genere Abdon & Sennen nobiles, collegerunt corpora, & collegerunt ea in domo sua, duodecimo Kalendas Aprilis.

[5] Hæc Acta illorum ex antiquis monumentis, in quibus sub finem legendum duodecimo Kalendas Maii, [cultus sacer:] aut saltem sic in suis scriptis legerunt, qui eorum martyrium ad decimum septimum Kalendas Maii ediderunt. Certe Beda in genuino suo Martyrologio ex hisce Actis ista edidit: In civitate Cordula, natale Olympiadis & Maximi; qui jubente Decio fustibus cæsi & deinde plumbatis, ad ultimum eorum capita securibus tunsa sunt, donec emitterent spiritum. Quæ eadem leguntur apud Rabanum, Vsuardum, Adonem, Notkerum & reliquos recentiores; apud aliquos horum additur in Perside, uti in hodierno Martyrologio Romano, in quo non fit mentio civitatis Cordulæ, [locus] ab aliquibus Cordubæ dictæ: pro qua mallet Baronius Corduenam legi, ut in Notis observat: quod in nullo MS. reperimus. Multa loca Persidis & aliarum regionum sunt quæ non fuerunt ab aliis auctoribus observata. De bellica expeditione pluribus egimus die XVII Februarii ad Vitam S. Polycronii Episcopi Babylonis, tunc etiam martyrio coronati, ubi in Notis fatetur Baronius, tempora Decii remansisse obscurissima, eaque tantum perspicua esse, quæ de persecutione ab ipso in Christianos excitata produnt Christianorum scriptiones, [& tempus martyrii.] & Acta sanctorum Martyrum. Annos Imperii & Consulatus Decii ordinavimus V Februarii ad Vitam S. Agathæ § 1. Arbitramur autem hos Martyres anno Christi CCLI martyrio fuisse coronatos.

[6] Saussajus in Martyrologio Gallicano de hisce Sanctis ista tradit: Macloviopoli in Armorica, nec non Legiæ Eburonum, [An reliquiæ & veneratio horum sit Maclovii & Leodii.] veneratio sanctorum Martyrum Olympiadis & Maximi; qui genere clari ac fide magis illustres, in Hispania jussu Decii virgis cæsi, plumbatis contusi, demumque securibus in capite collisi, beatas animas in Christi glorificatione efflaverunt. Horum pignora diu in honore conservata, postea sub Saracenorum incursione in Gallias traducta ac dispersa, variis in locis, maxime autem in præsignatis urbibus, cultum condignum receperunt. Hæc Saussajus non absque aliquo, uti veremur, errore. Paßi hi sunt in Perside, & civitate Cordula, pro qua in nonnullis Actis legitur Corduba, qualis est plurimum nota urbs Hispaniæ, cui aßignat horum martyrium: quod hactenus a Tamajo-Salazar aut aliis Hispanis non reperimus factum. Habemus plura Breviaria & Missalia Leodiensia, intra ducentos annos excusa; uti & officia propria Ecclesiæ Macloviensis, sed absque ullo vestigio venerationis horum Sanctorum; neque etiam Raißius meminit, dum reliquias ecclesiarum Leodiensium in suo Hierogazophylacio Belgico enumerat.

[7] Ferrarius in Catalogo generali sexum horum Martyrum mutat, & ita hunc diem auspicatur: XVII Kalendas Maji. [An SS. Olympia & Maxima Cordubæ tribuendæ?] Cordubæ in Hispania sanctarum Martyrum Olympiæ & Maximæ, & in Notis allegat Tabulas Ecclesiæ Cordubensis: additque hoc die agi in Martyrologio Romano de Olympiade & Maximo in Perside Martyribus. Quasi securus esset priores ab his distingui. At valde mirandum foret de istis feminis Martyribus, si qua ipsarum esset notitia Cordubæ, nullam notitiam potuisse nancisci Martinum de Roa, qui tam accurate de Sanctis Cordubensibus scripsit, nullam etiam fieri mentionem in Ordine recitandi Officium divinum toties Madriti recuso, in quo Sancti Cordubenses seorsim exhibentur. Ioannes Marietta in Indice Sanctorum Hispaniæ, per menses & dies distributorum, ad XV Aprilis collocat SS. Olympium & Maximum Martyres sed nulla indicata pagina, ubi de iis agatur: ideoque suspicamur in ipso opere de industria omissos fuisse, quos ad Persidem non ad Hispaniam pertinere asserebat Romanum Martyrologium.

DE SANCTO CRESCENTE
MARTYRE, MYRÆ IN LYCIA.

SUB ETHN. IMPERAT.

[Commentarius]

Crescens Martyr, Myræ in Lycia (S.)

G. H.

Lycia Asiæ regio, ultra Rhodum insulam ad mare mediterraneum, a quo haud procul distat hujus regionis metropolis Myra, per orbem Christianum vel ideo notior, quod S. Nicolaum habuerit Sedis suæ meritißimum Episcopum qui primo Concilio Oecumenico contra Arium Nicææ habito interfuit: [Myræ situs,] ante cujus tempora ibidem sub Ethnicis Imperatoribus martyrii palma coronatus est S. Crescens, de quo hic agimus: [tempus martyrii.] ac primo proponimus elogium decerptum ex MS. Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, in quo celebratur ad diem XIII Aprilis: [cultus 13 Aprilis.] quod Latine translatum est hujusmodi.

[2] Certamen sancti Martyris Crescentis. Crescens Christi Martyr ex civitate Myra, pietate simul & senectute reverendus, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] cum multos idolorum cultores cerneret, in medio ipsorum exurgens, adhortabatur illos, ut veterem errorem detestarentur, atque ad Christum accederent, & sic propriæ saluti consulerent. Quo cognito Præses illum comprehendi & coram se adduci præcepit: & percunctatus est ab eo genus, patriam & nomen: cui nihil aliud respondit, nisi Christianus sum. Præses vero dixit: saltem externo habitu sacrifica diis, corde vero & animo adora Deum tuum. Sanctus vero id minime approbavit: sed magna voce Christum confessus est, idola rejiciens ac contemnens. Idcirco primum quidem in ligno suspensus, diu multumque percussus est, & facibus latera adustus. Deinde vero e ligno descendere coactus, denuo idolis sacrificare jussus est. Quod cum noluisset facere, in ingentem ignis fornacem projectus, [& aliis MSS.] suum Deo reddidit spiritum. Hæc ibi. Quo etiam die XIII Aprilis refertur in Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, signatis littera O num. 148, & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ.

[3] [cultus 15 Apr. in Menæis.] In Magnis Menæis Græcorum ad hunc XV Aprilis colitur S. Crescens, & hæc historia martyrii refertur: Die XV mensis Aprilis celebritas sancti Martyris Crescentis, Myræ in Lycia passi. Hic erat ex urbe Myra in Lycia nobili genere prognatus, & ætate maturus. Aspiciens vero impietatem exultantem, [hortatur ad fidem Christi] cultumque idolorum triumphantem, & multos huic errori cum misera servitute addictos, qui carentibus anima idolis divinitatem tribuebant, & adorationē; progreditur in medium, adhortans omnes, ut rejecta idolorum vanitate ad Deum reverterentur, a Christianis coli solitum, utpote solum rerum omnium conditorem, omnisque vitæ ac spiritus auctorem. Tunc Præses hunc Sanctum appellabat cacodæmonem, quod sponte sua sciens & volens ferretur in deteriora. Contra testatus est Sanctus, summam esse gloriam, [pro quo pati gloriosum.] summamque felicitatem pro Christo pati. Rogatus deinde, unde domo, quod ipsi nomen, qua fortuna & statu esset; pro omnibus nihil aliud respondit, quam se Christianum esse. Suadebat Præses ut corpore & externo cultu in speciem saltem fingeret se idola colere. Verum se id facturum negavit, asserens corpus esse ministrum animi, quodque animus decerneret, corpus sequi debere, ut quod ab animo moveretur & ageretur: proindeque Deum corpore & animo perfecte colendum & confitendum. Idcirco suspensus verberatur & aduritur: deinde ad incensum rogum damnatur: in quo, quamvis intactus ab illo, ut nec capillus quidem læderetur, Deo spiritum reddidit. [& in ignem conjectus, moritur.] Hæc ibi: quæ etiam habentur in MS. Synaxario Græco Parisiensi collegii Claromontani, & in variis Menæis MSS. Item in novo Anthologio ab Antonio Arcudio Clementi VIII dicato, & apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων: ex quibus aliquod extractum legitur in Menologio Sirleti: [Cultus in aliis Græcis officiis,] quo citato ista inscripta sunt hodierno Martyrologio Romano: Myræ in Lycia S. Crescentis, qui per ignem martyrium consummavit: quæ fere eadem habet Galesinius. Præcipuum hujus diei cultum eidem deferri testatur Ephemeris metrica, solum ipsum nominans: [& apud Latinos:] sicut etiam de solo est Canon Officii Ecclesiastici, cujus hæc ultima Strophe: Hodie civitas Myrorum festum tuum splendidissime agit, labores, luctas atque certamina tua hilariter concinens. [miracula ad corpus.] Invocatur etiam in penultima ode, tamquam gratiam consecutus solvendi morbos dæmonesque fugandi: & Ode VI tamquam multis signis, miraculis & prodigiis clarificatus ab eo qui se glorificantes glorificat: quin immortalia dona affluenter largiri fidelibus ad se accedentibus dicitur Ode V: & Stichariorum ad Canonem præviorum secundum, meminit Sacrarum reliquiarum ejus, quas omnis populus reverenter adorat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MESOPOTAMIIS
ARCHELAO, CYPRIANO, COMATO, VERONICA, ACVTA, DIOGENE DIACONO, ET DVOBVS FRATRIBVS.

[Commentarius]

Archelaus, Martyr in Mesopotamia (S.)
Cyprianus, Martyr in Mesopotamia (S.)
Comatus, Martyr in Mesopotamia (S.)
Veronica, Martyr in Mesopotamia (S.)
Acuta, Martyr in Mesopotamia (S.)
Diogenes Diac., Martyr in Mesopotamia (S.)
Duo fratres, Martyres in Mesopotamia (SS.)

G. H.

Altera hæc est claßis Martyrum, eodem numero & nominibus relata in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, his verbis: In Mesopotamia Archelai, Cypriani, Comati, Veronicæ, Acutæ, Diogenis Diaconi, [Nomina in antiquis Fastis 15 Aprilis] cum duobus fratribus. Pro Archelai, legitur etiam Arcelai & Arcillai, & loco Comati etiam Comatis. In illustri MS. codice Cardinalis Barberini, post Martyrologium genuinum Bedæ, quod ex illo & aliis monumentis edidimus, ista leguntur: In Mesopotamia Archelai, Cypriani, Diogenis cum duobus fratribus. Eadem, absque mentione fratrum, habentur in antiquis MSS. Romanis, altero bibliothecæ Vaticanæ charactere Longobardico & signato numero 5949, altero bibliothecæ Ducis Altempsii. In MS. Martyrologio monasterii Richenoviensis referuntur Cyprianus & Comatus. At solus Comatus in MS. Rhinoviensi, & Mesopotamia martyrii palæstra statuitur. Absque loco indicantur Archelaus, Diogenes, Veronica in MS. Parisiensi Labbæi & Augustano S. Vdalrici, sed Veronicus in ultimo scribitur. In MS. Tamlachtensi apud Hibernos celebratur memoria SS. Archelaii, Cypriani, Diogenis Diaconi, Acutæ. Apud Grevenum in auctario Vsuardi invenitur. Carcellajus, loco Archelai, & Diogenes. Pridie hujus diei memorantur in MS. Martyrologio Ecclesiæ Pragensis Archelaus, [etiam 14 Aprilis.] Cyprianus & Diogenes Diaconus. Ex quibus omnibus confirmatur antiqua ipsorum veneratio in variis Ecclesiis.

DE SS. PROSDVCO, VERONICA, DIONINA, OCTAVIA, POTAMIA, PRVDENTIA, FOCO, SYRO, LVCIANO.
MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

[Commentarius]

Prosducus, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Veronica, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Dionina filia, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Octavia, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Potamia, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Prudentia, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Focus, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Syrus, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Lucianus, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)

G. H.

Hieronymiani Martyrologii Lucense apographum hanc tertiam classem Martyrum ita proponit: In Antiochia Syriæ Prusduci, Vironicæ, & Dioninæ filiæ ejus, Octaviæ, Potamiæ, Prodenti. Iidem sunt in MS. Blumiano; sed filia appellatur Deonina. In Antiquißimo MS. Epternacensi, quo nos hactenus usi fuimus, ita proferuntur nomina: In Antiochia Syriæ Prosduci, Veronicæ & Dominæ filiæ, Octaviæ, Pomiæ, Iraditi. In MS. Corbeiensi Parisiis excuso, filia Dionina appellatur, post Octaviam autem referuntur nomina Potamiæ, Prudenti, Foci, Syri. In MSS. Martyrologiis Augustano & Parisiensi Labbæi referuntur Prosducus seu Proslucus, & Veronica seu Veronicus, sed hujus fecimus mentionem in classe præcedenti. In MS. Richenoviensi refertur, Prosduca in Antiochia Syriæ, sed aliis Prosducus. In MS. Trevirensi S. Maximini valde antiquo habetur memoria Luciani in Antiochia Syriæ. In MS. Hibernico cœnobii Tamlachtensis ex his memorantur nomina Dionicæ, Potamicæ, Prudentii, Luciani, nisi hic pertineat ad Martyres Cæsaraugustanos, in Martyrologio S. Hieronymi hoc die relatos, de quibus agemus sequenti die. Relinquimus sane prioribus adjunctum nomen, tamquam ab istic nominato diversi, ob antiquitatem Martyrologii Maximiniani.

DE SS. QVOAMALIO, ARCHELAO, POTAMIO, DONATELLA,
MARTYRIBVS IN GALATIA VEL GALÆCIA.

[Commentarius]

Quoamalius, Martyr, in Galatia vel Galæcia (S.)
Archelaus, Martyr, in Galatia vel Galæcia (S.)
Potamius, Martyr, in Galatia vel Galæcia (S.)
Donatella, Martyr, in Galatia vel Galæcia (S.)

G. H.

Martyrum hæc quarta claßis est Martyrologii Hieronymiani; sed satis obscure in variis apographis proposita. Ex MS. Lucensi ita excusum est: In Audia Galati, Quoamal, Arcilati, Potami, & Florentinius in Indice Galatum Martyrem nominat. Ex MS. Corbeiensi ita Parisiis excudit Lucas Acherius: In Taudia Gallitiæ Quoamali, Arcelai, Potami, Donatellæ. At Florentinius ex variis lectionibus Dufresnii ita legi accepit: In Taudia Galliæ Quoamali, Arcelai, Potamiæ, Donatellæ. In Blumiano codice legitur In Taudia Galaciæ. In codice Epternacensi, pro palestra martyrii, nomina Martyrum præcedenti claßi innectebantur hoc modo: Taidi, Agalatiæ (pro Taudia Galatiæ) Quoamaliæ, Archilai Potami: Pro Agalatia videtur nomen Agathæ haberi in MSS. Augustano & Parisiensi supra citatis. Florentinius addit in Notis se facilius in aliquem locum Galatiæ propendere, ubi frequentiora antiquitus Martyrum certamina fuerunt, quam in Galæcia: sed aliorum codicum auxilio vel emendandum vel explanandum locum. Pro Galæcia facere videtur Taudia hic nominata, eadem fortaßis quæ Ptolemæo Τοῦδαι, Tude aliis est: de qua urbe pluribus agemus hoc die ubi de B. Petro Gonsalvo.

DE SANCTO EVTYCHIO
MARTYRE FERENTINI IN HERNICIS.

[Commentarius]

Eutychius, Martyr Ferentini in Hernicis (S.)

G. H.

De Ferentino, urbe antiqua Latii in Hernicis, egimus VIII Aprilis, ad Acta S. Redempti, ejusdem urbis Episcopi; & quæcumque sciri possunt de hoc Sancto Martyre Eutychio, istic protulimus ex lib. 3 Dialogorum S. Gregorii cap. 28, scilicet quadam die, dum parochias suas visitaret Redemptus, eum pervenisse ad ecclesiam B, [Apparitio ejus facta S. Redempto Episcopo.] Eutychii Martyris, & stratum fieri sibi voluisse juxta sepulcrum, atque ibi post laborem acquievisse: cum nocte media, ut asserebat, nec perfecte vigilare poterat, nec dormiebat, sed depressus ut solet somno, gravabatur quodam pondere vigilans animus: atque ante eum beatus Martyr Eutychius adstitit dicens: Redempte vigilas? Cui respondit. Vigilo. Qui ait: Finis venit universæ carnis, finis venit universæ carnis, finis venit universæ carnis. Post quam trinam vocem visio Martyris, cum omnipotentis Dei gratia, quæ mentis ejus oculis apparebant, evanuit. Inscriptus est hic Sanctus Martyrologio Romano ad hunc diem istis verbis: [cultus sacer.] Ferentini in Hernicis S. Eutychii Martyris. Meminit ejusdem S. Eutychii Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, addito ex prædictis S. Gregorii verbis aliquo elogio. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hos de eo panxit versus:

Martyris Eutychii populus feriata quot annis
      Festa Ferentinus cum pietate colit.

DE SANCTO LEONIDE,
EPISCOPO ATHENARVM IN GRÆCIA.

[Commentarius]

Leonides, Episcopus Athenarum, in Græcia (S.)

G. H.

Notißima urbs Atticæ, imo totius Græciæ clarißma, Athenæ fuerunt; quippe quæ ceteris urbibus prudentia & doctrina præstare censibantur. [Athenæ palæstra doctrinæ,] Primus earum Episcopus apud Eusebium lib. 4 cap. 3 dicitur S. Dionysius; huic successor datur apud eumdem Eusebium S. Publius Martyr, cujus Acta dedimus XXI Ianuarii. Fuit ibidem S. Aristides vir doctißimus qui pro fide Christiana concionem habuit. Cum postmodum sub Imperatoribus Christianis Romanum Imperium floreret, summi Doctores Ecclesiæ Basilius Magnus & Gregorius Nazianzenus ex Asia Athenas petivere, [ibi S. Leonides Episcopus excelluit,] ibidemque fuerunt litteris exculti. Floruit ibidem S. Leonides Episcopus, tanto virtutis & doctrinæ splendore, ut per ejus obitum viderentur Athenæ aliquem squallorem induisse, quod in Menæis excusis indicat hoc distichon.

Σκότος συνέχε τὰς Ἀθήνας ἀθρόον,
Δυνάντος ἀυτᾶις ἡλίου Λεωνίδους.

Densæ tenebræ tunc Athenas obruunt,
Dum solis instar occidit Leonides.

Ceterum ejus Acta, quæ olim conscripta arbitramur; videntur intercidisse, & sic nuda ejus memoria extat in dictis Menæis excusis, & variis MSS: [& colitur 15 Aprilis.] ex quibus annotavimus ea, quæ Mediolani in bibliotheca Ambrosiana, Parisiis in Mazariniana & alia Patrum Dominicanorum, & Divione apud Chifletium nostrum reperimus, itemque apud Maximum Episcopum Cytherorum: & hæc fere verba ubique leguntur: τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Λεωνίδους, Ἐπισκόπου Ἀθηνὥν. Eodem die sancti Patri nostri Leonidis, Episcopi Athenarum.

DE SANCTO PATERNO EPISCOPO,
VENETI IN BRITANIA ARMORICA.

CIRCA AN. DLX.

[Praefatio]

Paternus, Episcopus Venetensis in Britannia Armorica (S.)

G. H.

Gvilielmus Cambdenus, in Britannia a se illustrata agens de Ceretica sive Cardiganensi Comitatu, asserit tertiam Dimetarum regionem esse, & Cereticam a Carataco quodam Rege credi dictam, at Cardigan oppidum prope Tivium fluvium, postmodum nomen ei dedisse. Inde versus Septentrionem in mare Hibernicum exonerantur, loco satis vicino, flumina Ystwich & Ridol, ubi & oppidum totius Comitatus copiosissimum Aber-Ystwith. [Episcopatus & ecclesia S. Paterni in Wallia] Huic, inquit, adjacet Lhan-Badern-Vaur, id est, Fanum Paterni-Magni, qui ex Armorica oriundus Cereticorum (ut habet ejus Vita) ecclesiam & pascendo rexit, & regendo pavit. Cujus memoriæ templum, sedemque Episcopalem hic consecravit posteritas. Verum Episcopatus, ut scribit Rogerus Hovedenus, quia Parochiani pastorem suum interfecerant, olim obsolevit. Hæc Cambdenus. Eamdem S. Paterni Vitam hic citatam, asserit Vsserius de Britannicarum Ecclesiarum Primordiis pag. 529 se vidisse in Cottoniana bibliotheca: [Vita olim scripta:] at pag. 527 tradit S. Paterni Vitam descriptam extare in Sanctilogio Britanniæ Joannis Tinmuthensis, indeque in Joannis Capgravii Nova Legenda Angliæ, ex qua nos eam hic damus, notationibus necessariis illustratam. Vixit cum S. Paterno in eadem VVallia S. David Archiepiscopus Menevensis, in vicina provincia Penbrochiana, [familiaris notitia cum SS. Davide & Teliao:] cui contigua est provincia Caër-maridunum, & deinde versus Cornwalliam Glamorganensis Comitatus, in quo Landavensis Episcopus fuit S. Teliaus, alter familiaris S. Paterni. Coluntur S. David Kalendis Martii, & S. Teliaus IX Februarii, ad cujus utriusque Vitam multa ex fama vulgi, sed mendose, a posteris videri adjecta deploravimus. Aliqua similia huic etiam Vitæ, sed pauciora forsan, inserta sunt.

[2] Meminerunt Ecclesiæ, dicto S. Paterno dicatæ, Silvester Giraldus in Itinerario Cambriæ lib. 2 cap. 4, Ioannes Spedus in Theatro Imperii magnæ Britanniæ lib. 2 cap. 9, [Cultus sacer die 15 Aprilis apud Anglos.] Nicolaus Harpfeldius in Historia Ecclesiastica Anglicana in sex primis seculis cap. 28, ubi illustre Vitæ compendium habet, asseritque decessisse XVII Kalendarum Maii, quem etiam obitus ejus diem aßignant Acta omnia infra recensenda, in Anglia conscripta. Sequuntur alii Scriptores Anglicani, & inter illos Hieronymus Porter in Floribus Sanctorum Angliæ, citato Ioanne Anglico, quem cum Ioanne Tinmuthensi eumdem arbitramur. S. Paternum circa annum MCCCLXVI floruisse putant Richardus VVitfordus, in Martyrologio Londini Anglice anno MDVI excuso; & Ioannes VVilsonus in secunda editione Martyrol. Anglicani, eoq; citato Michael Alfordus in Indice Sanctorum Angliæ post tom. 3 Historiæ Anglicanæ annexo. Interim quia S. Paternus in Britannia Armorica & natus, & in eam reversus, urbis ibidem Venetensis Episcopus creatus est; ideo ejus aliquam Vitam, sed pluribus forsan fabellis corruptam, edidit Albertus le Grand, in suo tractatu de Sanctis Britanniæ Armoricæ, anno MDLXXXVII vulgato, [& 16 Aprilis apud Armoricos,] & diem obitus atque venerationis aßignat XVI Aprilis; quo die mortuum esse referunt Breviaria urbis Venetensis & Corisopitensis prioris editionis. Nam in editione Proprii Sanctorum hujus Ecclesiæ anni MDCXLII, sublatum dicitur Officium, quod ad diœcesim non spectaret. Eumdem diem XVI Aprilis pro obitu ejus assumpsit Augustinus du Pas, in sua Historia Britanniæ in Episcopis Venetensibus, & horum intuitu ad Acta SS. Davidis & Teliai notavimus cum Ferrario in Catalogo generali pro S. Paterno diem etiam XVI Aprilis. Colitur dicto die S. Paternus Episcopus Abrincensis, [quo S. Paternus Abrincensis colitur.] in vicina Britanniæ Armoricæ Normannia inferiore, ut videantur ideo Armorici diem XVI potius assumpsisse: & contra depositio S. Paterni Episcopi, scilicet Abrincensis, & Scubulionis Abbatis, in apographo Lucensi Martyrologii Hieronymiani, olim Fontanellæ in Normannia aucto, memoratur ad hunc diem XV Aprilis: unde colligimus facilem fuisse aber randi occasionem ex XV in XVI Aprilis. Colitur præterea ob Corporis translationem die XXI Maji cum officio sub ritu semiduplici, ejusque tum meminit Ferrarius in Catalogo Generali.

[3] Quod ad tempus vitæ ejus spectat, videtur natus sub finem seculi quinti, [Tempus vitæ indicatum.] circa annum CCCCXC aut paulo serius; & anno Christi DXVI in Britanniam magnam abivisse, factaque excursione in Hiberniam, reversus anno sequente; & ibidem permansisse usque ad annum circiter DXL ac tunc reversus in Britanniam Armoricam, tandem circa annum DLX diem extremum obiisse. Rationes quibus movemur, infra in Notis damus. Hinc colligimus eum non fuisse in Concilio Venetico apud Armoricos, circa annum CCCCLXV celebrato a S. Perpetuo Turonensi Præsule in alicujus Venetensis ordinatione. Nempe quia inter Concilii istius Patres proximus a S. Perpetuo subscripsit aliquis Paternus Episcopus, sed absque dubio alterius Sedis; ea ignorata, paßim crediderunt ipsum esse hunc S. Paternum, cujus pater valde probabili ratione tunc necdum potuit fuisse prognatus. Deinde si tunc aliquis Paternus fuisset ordinatus Episcopus, non continuo ante reliquos Episcopos, multo seniores, nomen ejus fuisset collocatum. De Concilio Parisiensi III, cui ante obitum circa annum DLIX potuit interfuisse, infra agimus. Albertus le Grand obitum ejus differt usque ad annum DXC, sed nullam aßignat sui dicti causam. [probatum ex tempore SS. Davidis & Teliai.] S. Davidem Archiepiscopum Menevensem, S. Paterni familiarem amicium, mortuum anno DXLIV; & S. Teliaum, Episcopum Landavensem, alterum in vita socium, deceßisse circiter annum DLX, probavimus ad utriusque Vitam: ut non videatur diu ultra hunc annum vixisse Paternus. Vsserius ex Vita Sulgeni a filio proprio versibus conscripta profert pag. 90 & 528 de S. Paterno aliquot versus, quos hic subjicimus, & sunt isti.

Hujus ad Arctoas locus est, metropolis alta, [Encomium olim scriptum.]
Antistes sanctus quo duxit jure Paternus
Egregiam vitam, septenos terque per annos.
Omnia quæ mundi sunt vana & lubrica cernens,
Intendens animo cælestia numina toto,
Devovit Christo totum servire per ævum.
Ac etiam sanctum mactans cruciamine corpus,
Semper inexhausto persistens valde labore,
Orans, jejunans, vigilans, lacrymansq;, gemensque:
Esuris alimenta simul, nexisque levamen,
Hospitibus pandens aditum, sitientibus haustum,
Ægrotis curam, nudis miseratus amictum,
Prudens quȩque gerens, perfecit cuncta potenter:
Ac sic lucifluum meruit conscendere regnum,
Cuncti quo Sancti miro splendore beantur.

VITA
Ex Sanctilogio Britanniæ Ioannis Tinnemuthensis.
edita in Legenda Ioannis Capgravii.

Paternus, Episcopus Venetensis in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 6481

AUCT. IOA. TINNEMU.

CAPUT I.
Ortus, vita in Britannia ante Episcopatum peracta.

[1] Paternus autem Episcopus sanctus, terrenam hereditatem derelinquens, ac exilium amans, [Natus in Britannia minore,] summi regni cælestis fieri heres concupivit: qui gente quidem Armoricus fuit, id est de minori Britannia ortus, & de parentibus nobili prosapia procreatis, Petrano scilicet patre, matre vero a Guean: qui uno conventu b utentes S. Paternum genuerunt, [parentibus postea in continentia degentibus,] & postea sempiterno Dei servitio, in castitate manentes, se subdiderunt. Nam Petranus illico Britanniam minorem deserens, Hiberniam petiit: & magna vitæ abstinentia & virtutibus Deo placuit. Gratiosa quippe apparuit nativitas S. Paterni, per quem pater ejus Sanctus effectus est, & mater ejus famula Christi religiosam vitam duxit. c Adolescens autem Paternus factus, interrogavit matrem, [patrem in Hibernia sancte viventem cupit imitari.] quem patrem habuisset? viveret, an non? aut, si viveret, ubi erat? &, cur alibi moraretur, & non potius in propria hereditate maneret? Cui lacrymando mater respondit: Pater tuus quidem vivit, sed plus Deo quam mundo: perrexit autem hinc ad Hiberniam, ubi jejunat, orat, vigilat, meditatur, d genuflectit altissimo Domino. Tunc adolescens e ait: Quo ergo meliori modo potest filius vivere, quam boni patris imitatione? nam si Rex sit pater, illum imitari in regimine filius appetit. Itaque ego moriar, si non assequar patrem meum, per semitas quas elegit.

[2] In illo etiam tempore chorus ecclesiasticus monachorum, minorem Britanniam deserens, [in Britanniam navigans,] Britanniæ majoris oras appetere meditabatur: f hac autem provocatus fama puer Paternus, cum illis pergere festinabat. g Convenientibus itaque ad navigandum cunctis, Paternus mox coactus, dux cohortis efficitur: nam consobrini ejus, h videntes eum ad culmen perfectionis properare, dixerunt: Quoniam Dominus, inquiunt, in moribus te perfecit, oportet ut populo ad exemplum vitæ melioris debeas præesse. Sicque i octingenti monachi & quadraginta septem, [ab 847 monachis Rector eligitur:] Paternum eligentes ducem & eum sequentes, prospero navigio oras insulæ majoris Britanniæ tenent. Cœpit autem Sanctus cum Sanctis locum in ecclesia cognomento k Mauritania, & ædificato ibidem monasterio sub Oeconomo, Præposito & Decano statuit: [ecclesiam condit] & benedictis Fratribus Hiberniam navigavit; & visitato patre suo ac consolato, gratias Deo referebant. [patrem invisit in Hibernia:] l Erant tunc in Hibernia duo m Reges, qui orta inter se dissensione multum discordabant. Vastationes fiunt, rapiuntur prædæ, domus cremantur, consurgunt bella, & multis gladio interfectis, terra desolata in solitudinem redigitur. Tandem misericors arbiter orbis, solita misertus providentia, [Reges dissidentes conliat:] causam insperatæ pacis ad Episcopum cujuslibet civitatis per Angelum suum mittens, dixit: Nisi uterque exercitus vultum sancti viri, nuper ex Britannia advenientis, viderit, Reges malevoli ad invicem numquam placari possunt. Missis statim legatis, Paternum honorifice advocant; & convocato exercitu, Paternus in medio statuitur: & ecce gratia vultus ejus, propulsatis penitus Regum discordiis, inter utrasque provincias pax & unitas perpetuo confirmatur. His autem rite peractis, omnes quasi uno ore Deum in servo suo Paterno benedicunt.

[3] Paternus itaque valedicto patre, Britanniam adiit, & Fratres incolumes invenit: inter quos n Nymannaucum quemdam nomine, nuper advenientem reperit; [excipit super petram per mare ad se venientem.] qui in minori Britannia post Paternum vivere non valens, ad littus maris venit, & quamdam petram inveniens, super eam stetit & ait: Si Domino Deo sunt placita quæ meditor, & si vere Sanctus est Paternus ille quem sequi volo; surgat petra & super æquora natet: solidentur undæ, obduret pelagus, ne lapidem mergat; & ad S. Paternum incolumis vehar. Et ecce dicto citius lapis super undas maris velociter currens, mirabili navigio usque ad monasterium viri Dei ipsum transduxit. Tunc Paternus monasteria & ecclesias per totam Cereticam regionem, quæ Cardiganshire appellatur, ædificavit.

[4] Interea o Mailgunus Rex Borealium Britonum, ad debellandos & deprædandos Australes Britones, cum suo exercitu venit: & quoniam semper tentator erat Sanctorum, duos prædones se præcedere jussit, [accipit in deposito vasa glarea repleta:] ut S. Paternum quovis modo callide tentarent. Qui vasa quædam glarea replentes, regales thesauros ad sanctum se apportasse simulant; & donec Rex prospere revertatur, hos custodire mandant. Annuit Sanctus, deponi jubet; illos inveniendos esse, sicut relicti fuerant, affirmat. Rege itaque pacatis sibi inimicis regresso, venientes prædones, & vasorum interiora scrutantes, glaream deponunt, & Regis thesauros furtim ablatos, & pro eis glareas immissas fore exclamant. Sanctus autem Paternus econtra asseruit, ut dimissos, ita fore inventos. Illi tamen ruinam totius monasterii & depopulationem minabantur, si thesauri non redderentur. A Rege autem antea per Britanniam fuerat edictum, [tamquam si forent thesauri regii,] ut omne mendacium aqua ferventissima deprehenderetur. Tunc in fervore spiritus jubet Paternus aquam in ænæo cacabo, donec ferveret, calefieri; & manum immittens, albam & frigidam, post aliquantulum moræ spatium, extraxit. Coacti etiam posthæc prædones, [aquæ ferventis judicio se purgat,] cum manus suas in ferventem aquam misissent, malitiam mentium manus exustæ declarabant. Cumque toti combusti vitam finissent, Rex oculis excæcatus infirmatur, & propter reatum in S. Paternum inique commissum, se moriturum confitetur. Adductus autem ad virum Dei cum magna difficultate Rex, [& Regem excæcatum sanat.] gemens & pœnitens, flexis genibus indulgentiam petiit; & accepta venia, sanantur oculi ejus & membra.

ANNOTATA.

a Breviar. Corisopitense Guen, Venetense Guena. Le Grand Julita Guenn.

b Additur in Corisopitensi, ut fertur. In Venetensi dicuntur, ab ortu ipsius ambo voto continentiæ se obstrinxisse.

c Additur in Corisopitensi. Convenienti igitur ordine prævisum est a Deo, ut sicut Christus de summo Patre, Deus de Deo, lumen de lumine, ortus est; ita Paternus sanctus ex sanctis parentibus nasceretur. Quæ comparatio, ut parum decens, bene in Vita omissa est.

d Additur in eodem Corisop. Dormit in spiachia.

e Additur ibidem, Spiritu sancto desuper flante confortatus.

f Additur ibidem: Nam sicut hiemale alvearium, arridente vere animos extollens, & augendæ proli prudenter instans, aliud primum [Note: ] [an præcipuum.] principiumque foras emittit examen, ut alibi mellificet: quoque Lætia, accrescente serenitate religionis, catervas Sanctorum, ad originem unde exierant, transmittit sub Ducibus Cuitham, Cathinam & Thetheco.

g Additur ibidem: Quanto junior, tanto ferventior in laborando, ætatem suam religionis moribus transcendebat.

h Ibidem nominantur Cathinam & Theteco.

i Eumdem numerum exprimit Vsserius pag. 528, ubi hoc iter describit, & in Indice Chronologico refert hoc iter ad an. 516.

k Vsserius ibidem: Mauritania non alia hic accipienda, quam Episcopalis illa Ecclesia Llsan-Padern-vaur appellata: in quo vocabulo decomposito priora duo membra fanum Paterni, postremum illud Vaur sive Maur (M enim & V consonans in Cambro-Britannica lingua permutari inter se notum est) a quo Mauritaniæ nomen deflexum videri posset, Magnum denotat.

l In Breviar. Corisopotensi additur: Et tandem simul consident & de cælestis patriæ gaudiis sermocinantur. Et dein reliquis omißis transitur ad ejus obitum.

m Vsserius etiam tradit reconciliatos ipsius interventu duos Reges in Hibernia dissidentes: & reditum refert in Indice Chronologico ad annum 517.

n In Breviar. Venetensi, omisso miraculoso adventu, ista habet. Clarus opere doctrinaque per diversa Tymperiti loca, monasteriis & ecclesiis excitatis, Sampsonem & Minonochon, duces viris piis, ad serviendum Deo congregatis, præfecit.

o Vsserius pag 88 indicat ab hoc Mailguno sive Mailgone erectam Sedem Episcopalem Bengorensem super fluvium Meanath, scribi a Rosso Warwicensi, & postmodum electum fuisse Monarcham Britonum.

CAPUT II.
Vita in Episcopatu, pius obitus.

[5] Cælestis autem a nuntius, ad S. David in b Rosina valle veniens, dixit: Surge & vade in Hierusalem, ut ibi gradum Episcopalem suscipias, & adde tibi duos condignos comites, Paternum videlicet & Teliaum, qui ad eumdem gradum Episcopalem promoveri possunt. [cum SS. Davide & Teliao Hierosolymæ ordinatur Episcopus:] Mox autem missis ad illos nuntiis, sine mora venerunt. Per barbaras autem nationes iter agentes, c gratiam linguarum a Domino acceperunt, unumquemque hominem propria lingua, in qua natus fuerat, alloquentes. Ad urbem Hierusalem tandem accedentes, nobilissime post Apostolos prædicabant, contra Judæos & hæresim ibidem ortam: nam unusquisque in lingua sua eos loquentes intelligebant. Per impositionem postea manus d Patriarchæ, Episcopi ordinati sunt, & muneribus ditati: Paternus quidem e tunica ex auro texta & baculo ditatur. Regressi autem ad patriam, in tres Episcopatus Britanniam diviserunt.

[6] Cum autem Paternus in ecclesia Mauritania præfata post tantos labores quiesceret, [Arthurum tyrannum usque ad collam terra absorptum liberat:] deambulabat quidam tyrannus regiones altrinsecus, nomine f Arthurus: qui quadam die veniens ad cellam sancti Episcopi, & ipsum alloquens, tunicam memoratam aspexit, & zelo confossus invidiæ, petivit eam. Cui Sanctus, Non cuilibet magno, sed Clerico tantum Deo sacrato hæc tunica condigna est. Ille autem indignans monasterium egressus, iterumque regressus est ut eam vi tolleret. Unus autem discipulorum, videns illum in furore revertentem, cucurrit ad S. Paternum & ait: Tyrannus, qui hinc antea exivit, insultando cum furore regreditur. Paternus ait: Imo absorbeat eum tellus. Quo dicto statim terra aperuit os suum, & usque ad mentum Arthurum absorbuit. Qui illico agnoscens suum reatum, incipit Deum & S. Paternum laudare; donec veniam humiliter petens, terra illum sursum emitteret. Tunc Sanctus Regi, flexis genibus veniam imploranti, benigno vultu indulsit.

[7] Illis autem diebus g Caradaucus ultra terminos Britanniæ regnum suum dilatavit, & ad minorem Britanniam veniens, illam dominio suo subjugavit. Incolæ autem illius provinciæ, ad illum venientes, dixerunt: [in Britanniam minorem, petente Rege reversus,] Nisi Paternum nostratem ad nos ex majori Britannia revocaveris, nos tibi placabiles & subjectos invenire non poteris. Tunc Rex, transito prospere mari, obnixis precibus sanctum Episcopum rogavit, ut ad instructionem minoris Britanniæ & populi ædificationem, gressum maturare dignaretur. h Episcopus autem sanctus, secundum Apostoli præceptum, potestati resistere nolens, illuc perrexit, i & magnam persecutionem a falsis fratribus patienter sustinuit. [Rom. 13, 2.] k Sampson autem Episcopus illius provinciæ, quem præcipuum in sanctitate omnes magnificabant, parochias perambulabat, certum censum singulis Ecclesiis Metropolitanæ solvere Ecclesiæ statuens. Cumque veniret ad vicina loca urbis, juxta quam S. Paternus monasterium fundaverat, [ad S. Sampsonem evocatus venit:] unus monachorum Sampsonis ait: Mitte ad Sanctum, ex Britannia nuper venientem, ut probes ejus humilitatem; & præcipe cum nuntio, ut quocumque statu eum invenerit, eodem sine excusatione quacumque properet ad te. Sampson autem consilium simpliciter accipiens, nuntium misit. Nuntius autem ad virum Dei veniens, caligam in uno pede invenit, [ob irrisionem a dæmone obsessum liberat:] altero nudo manente. Servus nuntiat legationem, & Paternus futura prævidens ad Episcopum sine mora perrexit. Malitiosus ille monachus, auctor consilii mali, Paternum semi vestitum pedibus subridet; & statim arreptus a dæmone, cecidit in terram. Mox Sampson, monachum illum auctorem esse tentationis intelligens in S. Paterno, ipsum pacifice salutat, indulgentiam petiit & accepit. Tunc Paternus expulso dæmone fatigatum sanat. Statuit autem S. Sampson, ut quamvis omnis Episcopatus terræ sibi censum redderet, Sancti tamen Paterni Episcopatus liber ab omni hominio fieret. Urbs autem l Guenet Sedes Episcopatus S. Paterni erat.

[8] Post hæc m congregata Synodo, ibi multum ab invidis & falsis fratribus fatigatus extitit, [in Francia obit 15 Apr.] confirmata tamen demum inter ipsum & Episcopos unitate pacis, timens ne per intolerantiam illorum aliquo vel tenui modo irasceretur vel læderetur humilitas ejus, terram illam deserens, Francos adiit; & septimo decimo kalendis Maji in Domino n obdormivit. Tres namque ejus solennitates minoris Britanniæ incolæ festive venerantur & colunt: [colitur etiam 1 Novemb. & 20 Iunii.] diem videlicet qua pax præfata cum Episcopis reformata fuit, kalendis Novembris; & diem qua gradum Episcopatus accepit, XII kal. Julii; & diem obitus sui.

[9] o Post obitum vero S. Paterni, minorem Britanniam atra fames invasit: nam trium annorum spatio post transitum ejus, nec ros nec pluvia de cælo super totam provinciam descendit. Invenerunt tandem incolæ quod S. Paternus, [Os ex reliquiis,] ab injuriosis & falsis fratribus afflictus, terram reliquisset. Inito consilio ad locum sepulturæ ejus apud Francos perrexerunt, ut honorifice Reliquias ejus secum transferrent: [vota illi ecclesia, transfertur.] quod cum assequi nullo modo valerent, unum ex ossibus ejus illis donatum omnis exercitus p portare non potuit. Turbatis igitur omnibus, & quid agerent ignorantibus, supervenit nobilis quidam urbis Guenet, sic dicens: Dum viveret sanctus Pater, postulabat a me sæpius terram meam, ut ibi ecclesiam fundaret: quod itaque privavi eum sua petitione dum viveret, hanc post mortem libens concedo. Surgat itaque, sumat honorem, petitionem accipiat. Hoc dicto os memoratum levissime a terra sustollunt, & ad terram suam secum deferunt, & in ecclesiæ illius honore, in terra illius divitis constructa, cum magno honore collocant.

[10] q Quodam etiam tempore S. Paterno adhuc superstite, dum quidam ejus minister monasterii silvas visitaret, incidens in latrones occisus est: quo audito Paternus silvam adiit, [ministrum jugulatum resuscitat.] & ministrum proprio nomine vocavit, dicens: Respondeas magistro tuo. Tunc caput a cadavere revulsum respondit: Hic adsum Domine. Cum qua voce pervenit Episcopus ad locum responsionis, & videns caput ministri a corpore sectum, elevatis in cælum oculis cadaver benedixit, & capite subito corpori conjuncto vivus surrexit. Hoc audiens quidam potens illius provinciæ venit ad Episcopum, & dixit: Mei sunt malitiosi interfectores ministri tui, & ne ultio divina per commotionem animi tui me anticipet, misericordiam humiliter & veniam peto; & ut mentem tuam ad me placabilem efficiam, partem agri dicabo tibi. Cui S. Paternus, veniam benigne largitus, hoc prænuntiavit, antequam finias vitam tuam Domino placebis, & in cœmeterio cum honore sepulturam mereberis.

ANNOTATA.

a Hæc eadem narratio de itinere Hierosolymitano plenius continetur in variis Actis S. Davidis Archiepiscopi Menevensis, editis a Colgano Capgravio & aliis ex MSS. a nobis illustratis ad diem I Martii, & in Actis S. Teliai Episcopi Landavensis ad IX Februarii: quæ istic videri possunt. Agitur etiam de eodem itinere in Breviario Venetensi, ubi Turianus loco Teliai legitur. Meminit etiam illius Vsserius pag. 528.

b Vallis Rosina sive Menevia prope urbem S. Davidis, in Comitatu Penbrockiæ.

c In Breviar. Venetensi: Benignum adeo divinæ gratiæ lumen affulsit, ut omnium gentium linguas, qua iter facturi erant, & intelligerent & sonarent.

d Patriarcha erat circa illud tempus Ioannes III, qui perSS. Sabbam & Theodosium Cœnobiarcham a communione hæreticorum abstractus, fidem orthodoxam propugnabat. Consule dicta ad Vitam S. Theodosii 11 Ianuarii § 5 num. 25.

e Brev. Venet. Eburneo baculo tunicaque inconsutuli, in qua ipse rem divinam facere solitus erat.

f De tempore regni Arthuri late disputat Vsserius pag. 466 & sequentibus, sed hoc factum non attingit; tempora tamen satis congruunt, etiamsi cœpisset regnare anno DXXVIII. Alii citius auspicantur regnum ejus. Non meminit hujus facti Breviarium Venetense: forsan veritus est auctor, ne hic aliqua hyperbolice essent aucta: quod judicio lectoris relinquimus.

g Hæc de Caradauco Rege narrat Vsserius, in Indice ad an. 540, & in Breviar. Venetensi ita indicantur. Carodoco Britannia subjugata ad Lætaviam, id est Britanniam minorem, quoque debellandam mare transgresso, Britones occurrentes, cum per Legatos respondissent, ultro se, reducto e Britannia receptoque Paterno, in deditionem ejus concessuros.

h Ex Vita S. Paterni, in bibliotheca Cottoniana a se visa, scribit Vsserius pag. 529, Postquam Cereticorum Ecclesiam & pascendo rexisset, & regendo pavisset, a Caradauco in Armoricā revocatur. Cereticos autem per annos viginti & unum eum rexisse & pavisse scribit idem Vsserius ex Vita Sulgeni pag. 90 & in Indice reditum adscribit anno 540.

i In Brev. Venet. additur: Adventanti Clerus, Proceres populusque Venetensis procul obviam progressi, fausta certatim acclamatione plausuque exceptum, atque honorificentissime in urbem deductum, in Episcopali Sede concordibus animis atque sententiis collocarunt: ubi ipse regiam, in urbis sinu recens excitatam, non multo post concessu Regis in ecclesiæ speculum modumque conversam, in honorem Principis Apostolorum Deo dedicavit.

k Colitur S. Sampson 28 Iulii, quæ hic de hujus monacho habentur, referuntur etiam in Brev. Venetensi, omittuntur apud Vsserium, qui reliqua pag. 529 ex Ioanne Tinmuthensi profert.

l Guenet, cui consonat Latine Venetum, nunc Gallis Vennes dicitur.

m Vsserius pag. 530 arbitratur adiisse Concilium Parisiense III, circa annum Christi DLX habitum, cui Paternus cum Sampsone subscripsisse legitur. In Brev. Venet. dicitur Synodus habita kalendis Novembris decreto Provincialium Episcoporum.

n Brev. Venet. In vico quodam delapsus in morbum, cum sentiret corpusculum, ætatis jam incommodis & laboribus exhaustum, sensim dissolvi, sacrosancto Dominici Corporis viatico præmunitus, extensis cælo manibus, decimo sexto kalendas Maji, plurimis clarus miraculis, obdormivit in Domino. In Breviario antiquo Corisopitensi ita obitus describitur: Gravi pulsatus incommodo, convocatis Fratribus dixit se dissolvi corpore, viaticum se velle Corporis Christi accipere. Quo accepto, dataque Fratribus benedictione, extensis in cælum manibus gratias Christo reddens, suamque illi animam commendans, decimo sexto kalendas Maji, obdormivit in Domino. Ast apud Tinmuthensem & Vsserium ex illo, legitur cum textu Vitæ, decimo septimo kalendas Maji obdormivisse.

o Hoc numero relata recitantur in Ecclesia Venetensi, die 21 Maji in festo Translationis.

p In dictis Lectionibus de toto corpore tunc immoto & postea translato dicitur, aëre in rores & pluvias placidius & uberius liquescente: quæ gratia in hoc usque tempus permansit, cum siccitate & æstu laborant, indictisque supplicationibus Paternum deprecatorem invocant.

q Sequentia videntur per modum Appendicis adjuncta, de quibus alibi nihil legimus, & forsan ex fama vulgi adjecta.

DE S. RODANO SIVE RVADANO
ABBATE LOTHRENSI IN HIBERNIA.

SEC. VI.

[Praefatio]

Rodanus, sive Ruadanus, Abbas Lothrensis, in Hibernia (S.)

D. P.

[1] Vitam hujus Sancti dedit Codex in membrana antiquus, ex Collegio Patrum Hibernorum Salmaticensi ad nos delatus. [Vita unde accepta:] Scripta est autem stylo simplici, quali fere ceteras Hibernicorum Sanctorum Vitas scriptas invenias seculo XII aut deinceps; cum ipse Sanctus vixerit sexto seculo, S. Columbæ Hiensi æqualis aut aliquanto senior, ut ex toto Vitæ hujus decursu patet. Eam stylo aliquantum cultiori ampliorique, sed etiam recentiori, habuisse Colganum, apparet ex historia, [omissa recentior alia.] seu verius fabula (neque enim usquequaque carent tanto post scripta monumenta admixtione fabularum) quæ hic sequebatur post num. 16, a nobis autem omissa est, ne scandalum gignat: ipsa autem stylo diverso legitur apud prænominatum Colganum in 2 Appendice ad Acta S. Columbæ, in Triade Thaumaturga cap. 39. Non putavimus nobis magnopere laborandum, ut posteriorem illam Vitam nancisceremur: quia prior antiquiora sectantibus, neque iis veriora ab ætate recentiori sperantibus, satis esse sola potest.

[2] Quod inter illustriorum Hiberniæ Sanctorum Vitas hæc collocetur, [cultus antiqui argumenta,] præcipuum nobis argumentum fuit, ad credendum, hujus quoque Sancti magnum ac venerabile fuisse Hibernis nomen, cum res Catholica apud eos staret. Plura fortasse de antiquo ac solenni ejusdem cultu suggerent Acta Sanctorum Aprilis & sequentium mensium, a Colgani successoribus brevi ut speramus edenda: unicum nunc suppetit antiqui Tamlactensis Martyrologii testimonium, ubi post Sanctos ex Hieronymiano Martyrologio ad XVII Kal. Maji relatos, [Lothrensis monasterii situs,] pene immediate subjungitur, Ruadanus de Lothra: quod fuisse monasterium in Vrmonia seu Boreali Momoniæ parte, docet Colgani index Topographicus, & ex hac Vita satis clare colligitur; etsi ea necdum attentius expensa, dubitaverimus aliquando, num ipsum esset civitas Luthir, quam S. Rodano oblatam fuisse, in regione Carbriæ majoris sive septemtrionalis Conactiæ, dicitur num. 2.

[3] Nomen Sancti varie exprimitur. Codex noster primo Rodanum scribit usque ad num. 10: deinde vero Ruodanus invenitur scriptus, [nomen Sancti varie scriptum,] & semel etiam iterumque Ruadanus: quod amplecti videtur Colganus, & qui nobis Martyrologium Tamlactense descripsit. Nos primam scriptionem, ut faciliorem, retinemus. Occasione autem posterioris scriptionis factum putamus, ut ipsum, minus perfecte exaratum, Carthusianis Coloniensibus, Vsuardi Martyrologium cum suis additionibus anno MDXXI edituris, videretur esse Candanus. Scripserunt igitur, In Hibernia Candani Episcopi: [sed perperam Candanus,] quod Canisius in suo Martyrologio Germanico est secutus, Canisium autem Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum. Sane in omnibus Colgani propriorum nominorum indicibus Candani nomen nusquam legitur, aut aliud ei vicinum ullum, unde moneamur credere ipsum esse Hibernicum.

[4] Ne tamen id absolute negemus facit Henrici Fitzimon præcipuorum Hiberniæ Sanctorum Catalogus, [unde Balli-candan nominetur.] in quo post nomen ex Canisii auctoritate relatum, additur, a quo Balli-candan in Hibernia: quod homini Hiberno pro Baile-Ruadan, sive (ut in hac Vita scribitur) Pol-Ruodan, obrepsisse, difficile est creditu. Ceterum qualiscumque sit is qui Balli-candan nomen dedit, omnino existimamus, eum qui Hibernico Martyrologio locum hoc die nullum habet, nihil ad hunc diem & eum de quo agimus S. Ruadanum, pertinere.

VITA
Ex nostro MS. Salmanticensi.

Rodanus, sive Ruadanus, Abbas Lothrensis, in Hibernia (S.)

BHL Number: 7349

EX MS.

CAPUT I.
Prima Sancti initia & miracula quædam.

[1] Rodanus sanctus, filius Birri, ex nobili genere natus, de Dubrugii nepotum a Duach oriundus fuit. Hic autem Rodanus, [Nobili genere natus,] ex matris vulva Dei electus, ab infantia sua Deum valde amavit: qui instigante sibi Domino, relictis parentibus, exiit ut sanctas Scripturas legeret, & disciplinam ecclesiasticam disceret. Perrexit autem in fines b nepotum Neill, [studet apud S. Finnianū Episcopum:] ibique apud Finnianum c Episcopum Cluana-Hiraird legens, multo mansit tempore. Cum in divinis Scripturis esset eruditus, & in omnibus disciplinis esset perfectus, accepto gradu valedicens Magistro, venit ad fines d Muscrigi: ibique primitus apud e Mac-Cunethin locum sibi constituit, [discedit ad Maccunethin] donec Angelus a Deo missus dixit ei: In hoc loco tua non erit resurrectio. Tunc Rodanus ipsum relinquens, venit ad eum locum, ubi nunc est civitas: ibique aper silvaticus, in hujus adventu pavidus, ex concavo ligno velociter exilivit: [inde Lothrim:] & illic Rodanus suam fundavit civitatem.

[2] Eodem tempore S. f Brandanus Mac-Tualti locum sibi haud procul a Rodano constituit, in illo oppido quod dicitur Tulach-Brendin: & sonus cymbali utrorumque usque ad locum alterius audiebatur. Tunc ait Brandanus: Ego & Rodanus simul habitare non possumus, hanc ergo regionem Rodano relinquamus. Exivitque Brandanus & ædificavit g Cloin-ferte, & benedixit ei Rodanus dicens: Civitas tua non erit infirmior quam mea civitas. Cum autem Sanctus Rodanus Aquilonarem partem Hiberniæ exisset, multas ibi virtutes fecit, & magnam parochiam ibi acquisivit, [tum ad Hiberniam Aquilonarē.] voluitque in illis regionibus locum construere sibi: sed vir quidam in cujus agro ædificare voluit, manum ejus tenens, repulit eum: statimque mare & arena agrum viri illius operuit, & non habitatur in æternum.

[3] Quadam autem die cum venisset Rodanus ad civitatem, quæ dicitur h Snam-Luthir, in regione generis Karbri, in eadem hora Rex generis Karbri, mortuus ferebatur in curru ad civitatem illam, totaque plebs circa illum valde lugens erat. [Regem Carbriæ resuscitat,] Tunc Rodanus illis misertus oravit Dominum, & statim Rex surrexit vivus, & obtulit Rex civitatem illam suam i Luthir, & gentem sibi adhærentem sancto Rodano. Quadam die, cum sanctus Rodanus venisset ad Roys-Enni Hi-crich-archer; invenit ibi turbam magnam plebis, [locum latentis thesauri precibus aperit,] & interrogavit, quid illic agerent. At illi responderunt, dicentes: In hac civitate substantia plebis abscondita est in terra, in mortalitate magna, sed nescimus in quo loco speciali iste thesaurus habetur absconditus. Tunc Rodanus exivit per circuitum civitatis, suum percutiens cymbalum, & benedicens civitatem oravit; statimque terra aperuit os suum, supra illum locum in quo erat plebis substantia. Tunc plebs illa gratias agentes Deo, obtulerunt Rodano ipsam civitatem & gentem quæ est in circuitu illius.

[4] [sororem suam visit,] Post hæc venit Rodanus ab Aquilone ad sororem suam Daroi, in finibus nepotum k Ailella, & ipse fundavit apud eum illum locum qui dicitur Senchue, & locus ille oblatus est a plebe liber Rodano in æternum. Quodam tempore; cum cocus lac a l bocceto in civitatem deferret, intrans per porticum civitatis quotidie, lac effundebatur in terram per septem dies. Quadam autem die S. Rodanus perrexit ad porticum, ut mali istius causam cognosceret: viditque in porticu duos dæmones, [dæmones lac dissipantes coercet:] unum a dextris, & unum a sinistris, habentes in manibus malleos ferreos, & hinc inde percutientes lactea vasa, statim confracta de equo cadebant in terram. Ideo autem dæmones hoc faciebant, quia cocus non erat curialis hospitibus. Tunc misit Rodanus dæmones in profundum maris, ubi nulli hominum nocerent.

[5] Quidam juvenis de m Aradaib-Cliach, volens discere artem medicinæ, postulavit a Rodano ut suas benediceret manus. Tunc Rodanus benedixit manus ejus & oculos, [Medendi peritiam juveni tribuit;] & statim in omni arte medecinali factus est perfectus. In illo tempore Regina Regis Kualain, in finibus n Legensium, insanabili dolore torquebatur; erantque juxta illam quinquaginta medici, qui nil ei sanitatis contulerunt. Tunc Regina illa, [& jussus Reginam ægrotantem curare,] relictis medicis, commendavit se in manus Dei & S. Rodani. Angelus autem Domini ad Rodanum veniens, dixit: Tibi Dominus donavit ut Regina Regis Kualain per te sanitatem accipiat, cujus doloris causam medici nescierunt: habet enim in utero cruentum partum. Quadam autem nocte S. Rodanus ostendit se Reginæ in somnis cum ingenti luce, qui dixit ad eam: Noli timere, [ei apparet medicumque promittit,] quia sanitatem recipies: ego mittam ad te juvenem cum tali habitu, & in tali die, qui te a tua infirmitate curabit: medicosque relinque, qui tibi prodesse non possunt: & recessit ab ea.

[6] Alia autem die vocans ad se Rodans juvenem illum, cujus manus benedixerat, ait illi: Vade ad Reginam Regis Kualain, & sana eam. [ipsum scilicet illum juvenem;] Accipiensque Rodanus vasculum suum æneum aqua plenum, benedixit, & salivam suam projecit in aqua, & juvenis potum bibit. Et ait illi Rodanus: Vade, & sic facies: benedices aquam, & salivam tuam in aqua projicies: potum dabis Reginæ, & salva erit. Exiit ergo juvenis, & fecit ita: ejectisque medicis benedicens aquam; salivamque suam in aquam mittens, [quo aquam benedicente, Regina sanatur.] dedit potum Reginæ: illaque bibens statim genuit cruentum partum & mortuum, quem in utero habebat: & statim sanata est. Juvenis autem, secundum verbum Rodani, munera non accepit, nisi tantummodo lineam Regis Kualain, quæ supra altare Lothri, multo fuit tempore.

[7] Quodam tempore navis Brandani in mari quod dicitur o Livemnech, demersa est in profundum maris, filiusque Regis p Britanniæ erat dormiens in prora navis. Tunc Brandanus q dixit suis: Ite ad Rodanum: [navim submersam e fundo revocat,] illi enim donavit Dominus ut navem nostram de profundis elevet, & filium Regis in ea submersum resuscitet. Euntes autem ad Rodanum, ipse statim cum illis perrexit, oransque in loco ubi navis submersa est, statim illa de imis surrexit, filiusque Regis in ea quasi dormiens, vivus & sanus: [puero intus salvo:] qui dicebat quod S. Rodanus suum cucullum circa illius caput posuisset, ne sentiret aquam.

ANNOTATA.

a In Vita S. Benigni, a Colgano citata num. 26 Appendicis 3 ad Acta S. Patricii, narratur quomodo S. Patricius Duacho cognomento Galach, filio juniori Regis Connactiorum Briani, regnum & copiosam posteritatem prædixerit: ad hujus ergo nepotes credibile est locum Dubrugy, patriam S. Ruodani, pertinuisse.

b Id est in Mediam, cui posteri Nielli, ceteris Hiberniæ Regibus præcellentiores, dominabantur.

c S. Finiani Episcopi. Vitam ejus Colganus 23 Febr. dedit, nos illam in 12 Decembr. distulimus: notavimus autem in Commentario ad Acta S. Kierani Sagiriensis, 5 Martii, num. 12, cœpisse eum docere in Hibernia circa initium seculi 6, non tamen Cluanerardensi in cænobio, cujus posseßionem solum acceperit circa an. 540.

d Regio est in meditullio Mummoniæ, Muscrigia aliis dicta.

e Rectius forte Mac-kinæthum (nam kinæthi nomen Hibernis familiare fuisse apparet ex indicibus historicis Colgani) an autem Sanctis Hibernis adscriptus his Mac-kinæthus sit, necdum comperimus.

f Colitur S. Brandanus 16 Maji: sed Vita eum facit filium Finlochæ: quomodo ergo his dicitur Mac-Tualti? an quia Finlocha fuit filius Athil, ut habet MS. S. Maximini?

g In finibus Conactiæ & Vrmoniæ sita est Cluainferta.

h Colganus in Annot. ad l. 2 Vitæ 4 S. Columbæ n. 34 & 35 docet, Snam-Luthir (in quo postea Sanctus quidam Colmanus, 1 Ianuarii colendus, monasterium extruxit) esse in regione maritima Borealis Conaciæ, Carbre-Gabra aut Carbre-mor dicta.

i Hanc esse ipsum Luthri sive Lothra aliquando suspicati, dubitavimus ad Acta S. Kierani cap. 3 litt. d, an esset S. Rodani monasterium in Vrmonia, ut docebat Colganus, constituendum: quod, vita hac melius expensa, nolumus amplius in dubium revocari.

k Tir-olella alias, cujus, & loci mox nominandi Senchua, mentio est in Vita Tripartita. S. Patricii apud Colganum lib. 2 cap. 35, tamquam trans fluvium Sennanum siti, respectu Mediæ.

l In Vita 2 S. Brigidæ 1 Febr. num. 19 legitur Boekium pro stabulo, quod putamus integre scribi debere Boœkium, ut sit compositum ἐκ βοῦ, βοὸς, & οἶκος domus: idem forsitan hic legendum.

m Colgano in Annot. ad Tripartitam S. Patricii lib. 3 n. 63 Aracliach est regio mediterranea Mumoniæ, Lumnecho civitati ad orientem vicina: ex quo confirmamur in ejusdem Colgani sententia, urbem Lothra constituentis in ejusdem Mumoniæ parte Boreali seu Vrmonia.

n An Lageniensium? Ita arbitramur.

o Forsitan Lumnech: ut intelligatur amplum Senani fluminis æstuarium, infra Lumnech, vulgo Lemrick, civitatem olim & nunc amplam.

p Nemini hoc mirum videatur: quandoquidem Hibernia tunc esset, non solum Britannis vicinis, sed etiam longe positis nationibus religionis ac litterarum schola.

q S. Brandanum, utpote longius positum, oportet hunc casum in spiritu cognovisse: quatridui enim & amplius itinereCluainfertense monasterium a sinu illo abest: cui S. Rodani locus longe erat vicinior, ideoque ad hunc suos discipulos ablegat Brandanus.

CAPUT II.
Quid S. Finniano actum apud S. Rodanum: Rex Dermitius hujus precibus cogitur vinctum innocentem dimittere.

[8] Numerus autem populi S. Rodani erat quinquaginta a ter viri, quibus Deus omnipotens, sine ullo labore, excepto jejunio & oratione, victum donavit mirabilem. Erat enim cum illis in civitate b lignum, cujus prædulci succo in vas quoddam sub se positum stillante, [lignum quo vinum stillabat] quotidie cum suis hospitibus pascebantur: & de isto mirabili liquore, saporem vini habente, suum plenum calicem unusquisque sumebat, oleraque similiter comedebant. Tunc Sancti Hiberniæ, invidia contra Rodanum commoti, [familiæ hospitibusque sufficiens,] murmurare cœperunt, quia monarchi eorum & alumni, ab eis fugientes, ad Rodanum exibant. Perrexerunt Sancti cum tali querela ad Finnianum Episcopum Cluana-Hiraird, qui cum eis venit ut Rodanum ab hac vita libera cessare rogaret, ne invidiam & murmurationem ceteris Sanctis præstaret. [parcius stillare facit S. Finnianus:] Cum autem S. Finnianus in civitatem intrasset, & vidisset illud lignum, elevata manu benedixit illud, & statim lignum manare cessavit, c ita ut in sequenti nocte liquor iste soli tantum familiæ sine hospitibus sufficeret.

[9] Tunc suus cocus ad Rodanum cum istis perrexit querelans. [sed Rodano aquam benedicente,] Cui Rodanus ait: Aquam fontis nostris affunde hospitibus, & vertetur in vinum eis. Cumque cocus pergeret, & aquam de fonte hauriret, subito per lapideum fundamentum laticis prorupit piscis miræ magnitudinis, cujus vestigium usque hodie manet in lapide, & datus est hospitibus: & de aqua in vinum conversa, hospites inebriati sunt, & sopor Dei cecidit super illos. Tunc Sancti Hiberniæ Rodanum rogarunt, ut suos monachos faceret similes monachis illorum, & ipse humiliter obedivit illis. Sanctus autem Finianus dixit Rodano cum suis: [hæc iis in vinum vertuur,] Vos arate, & metite terram vestram, sine ulla cultura ac fimi impinguatione uberes fructus in æternum producet. Tunc S. Finnianus benedixit Rodanum, & locum ejus, & terram illius, & recessit in pace.

[10] Rex Dermitus d filius Kerbuil pacem fecit in tota Hibernia. In illo tempore præfectus Regis Dermitii, & præco ejus nomine e Bacc-Lomm, exierunt in fines Connacht, in regionem generis f Mani. Ipse autem præco a diabolo persuasus, sic ad castella introibat, [Odonem cæso Regis præcone profugum] habens in ore suo hastam suam transversam, ut sic ante illum castella aperiantur. Tunc Odo-Guori, postquam castellum ipsius ante præconem destructum est, ipsummet præconem jugulavit: & præ timore Regis Dermitii, fugit Odo in regiones Muscrigi ad g Episcopum Senachum: mater enim Odonis-Guori & mater Episcopi Senachi duæ sorores erant. [sibique a Senacho Ep. commendatum,] Senachus autem Episcopus Odonem duxit ad S. Rodanum ut defenderet eum. Duæ autem sorores Rodani, scilicet Kyell & Ruadnais, ipsum Senachum nutrierunt. Tunc Odo-Guori a S. Rodano in Britanniam ductus est.

[11] Misit autem Dermitius in Britanniam, ut ibi Odo habitare non posset. Iterum Odo in Hiberniam ductus est ad sanctum Rodanum, [occultat Rodanus,] qui tunc habitabat in loco, qui dicitur Poll-Ruodan, & fuit cum illo absconditus in terra. Hoc autem sciens Dermitius, venit ad Rodanum qui habitabat in Poll-Ruodan: misitque Dermitius aurigam suum in cellam, ut Odonem foras ad se perduceret. Cum auriga in cella introiret, statim excæcati sunt oculi ejus. Tunc ipsemet Rex intravit in cellam, & interrogavit Rodanum dicens, Ubi est Odo? [missosque ad eum protrahendum punit,] Sciebat enim Rex quod Rodanus mendacium non diceret. Cui Rodanus respondit, Nescio illum nisi sub sede sua constet. Tunc Rex egressus foras de cella procul, rememoratus est verbum quod ei Rodanus dixerat, & iterum reversus est in cellam, viditque lucernam in manu ministri ingredientis h ad Odonem. Tunc Rex Dermitius misit virum nomine Donnanum ut foderet terram ubi erat Odo. [atque convertit.] Cumque ille manum cum sarculo elevasset, statim manus ejus immobiliter exaruit, & ipse pœnitentiam agens mansit cum Rodano simul, & ipse qui excæcatus est. Hi sunt duo Sancti qui consistunt in Poll-Ruodan.

[12] [a Rege abductum cum suis prosequitur,] Tunc ipsemet Dermitius venit ut Odonem de terra elevaret. Sanctus autem Rodanus suum percussit cymbalum. Eductus est ergo Odo extra, & duxit eum Rex secum ad civitatem i Temrach, & S. Rodanus cum suo populo similiter cum Rege perrexit, ne Odo occideretur. Adveniens autem Rodanus ad civitatem Temoriam, elevatis cymbalis, psalmos cum populo canebat. Sed in prima nocte Rex parvi pendens noluit audire eos. In illa autem nocte duodecim filii k Regum Temrach, in una hora mortui sunt: & luctus ingens in aula regali ortus est. [ab eodemque suorum mortibus] Tunc Reges illi duodecim dixerunt ad Dermitium, Sanctus iste Clericus nostros occidit filios. Crastino autem die nutritor istorum puerorum, flens & lugens, perrexit ad Rodanum, rogans eum ut pueros Regum revocaret ad vitam. Orante autem Rodano statim pueri resurrexerunt. Alia autem nocte Rex Dermitius somnium vidit, scilicet arborem magnam pertingentem usque ad cælum, [& visione nocturna territo,] & ter quinquaginta viros cum securibus illam arborem succidentes vidit: sonitusque grandis cadentis ligni Regem territum suscitavit a somno: statimque clamor Synodi psalmos jugiter canentis replevit aures ejus.

[13] [frustraque contra Sanctum expostulante,] Tunc Rex festinus ad lucem, perrexit foras ad eos, factoque silentio dixit ad Rodanum: Ego justitiam reipublicæ defendo, ut in omni loco pax fiat, vos malum fovetis & defenditis: sanguinis vindictam a Domino recipies, nam in tota Hibernia tua parochia prima deficiet, & recedet a te. Cui Rodanus respondit: Regnum tuum primum deficiet, & de tuo genere nullus regnabit in æternum. Rex dixit, Tuus locus vacuus erit, & sues in eo habitantes naribus subvertent illum. Rodanus ait A Civitas Temoria multis centenis annis prius vacua erit, & sine habitatore in æternum. Rex respondit: Corpus tuum maculam habebit, & de tuis membris unum peribit, oculus autem tuus excæcatus lucem non videbit. Rodanus ait: Corpus quoque tuum a tuis inimicis l jugulabitur, & tua membra per partes turpiter separabuntur. Rex dixit: Aper ferocissimus suo dente tuam pyramidem perfodiet. Rodanus ait: Femur tuum, quod ante, me elevatum est simul cum tuo corpore non sepelietur: sed vir super m drullam illud in stercore ovium projiciet. Tunc Rex Dermitius dixit ad illos: Vos iniquitatem defenditis, ego virtutem defendo. Vos confunditis Regnum meum: [eumdem recipit lytro soluto.] Deus tamen vos diligit plus. Ite ergo, & virum vestrum portate, & pro ipso pretium reddite. Tunc triginta equi, hyacinthini coloris formaque mirabiles, juxta Pollum-Ruodani de mare fugientes, venerunt ad Rodanum ad civitatem Temoriam: & ipsos equos Rodanus reddidit Regi, & unusquisque eorum probatus velocitate cursus triumphum obtinuit, & ipsi equi Regibus dati sunt. Tunc Rex Dermitius placatus est, & Odo-Guori solutus est. S. Rodanus ad domum in pace reversus est, & post modicum temporis equi ipsi, ad locum unde venerunt, reversi sunt in mare.

ANNOTATA.

a Id est centum quinquaginta: nisi quis putet pro ter legendum tres: qui sane esset exiguus numerus, respectu multitudinis discipulorum aliis Sanctis paßim adhærentium.

b In Vita S. Finniani sequens omnis historia prolixius narratur, ut apud Colganum 23 Februarii legere est, & lignum hoc vocatur arbor Tilia, miraculo tanto majori, quod hujus arboris succus alias satis amarus sit: dicitur autem sic stillare solita, ab occasu solis usque ad horam nonam alterius diei: ut scilicet in tempore solvendi jejunii parata refectio esset. Laborat autem in Notis num. 28 Colganus, ut ne quis fidem miraculo huic deroget. Vtinam non magis incredibilia in Hibernorum Sanctorum Vitis invenirentur: neque enim adeo mirum est Deum ad contrarias sibi invicem Sanctorum Finniani & Rodani intentiones patrasse miracula, quibus utriusque virtutem comprobavit, Finniani quidem discretionem, Rodani autem abstractionem a curis temporalibus, in summa erga Deum fiducia fundatam.

c Eam scilicet portionem, quæ ab hora 9 usque ad solis occasum fluens (quemadmodum in Vita prædicta dicitur) medietatem implebat suppositi vasis, ad usum hospitum ante noctem supervenientium.

d Dermitius Rex alias dictus filius Kervail, ad distinctionem alterius Dermitii hujus nominis 11, filii Sane: Regnavit autem primus iste juxta Quatuor-magistros a Colgano citatos ab anno 539 ad 558: juxta nostram vero chronotaxim § 5 commentarii prævii ad Acta Patriciana ab anno 544 ad 565, ex antiquioribus apud Vsserium catalogis: quod ipsemet Colganus alibi probat.

e Ita MSS. puto tamen scribendum Mac-lomm, visitata Hibernis locutione.

f Huamania vulgo Manach, inquit Colganus in Annotat ad Tripartitam Patricii l. 2 num. 93, est regio Australis Conaciæ: ergo in Tuamonia seu Comitatu Clarensi.

g Ex pluribus Senachis Episcopis, quos enumerat Colganus in Annot. ad Tripartitam l. 2 n. 118, nullus est qui circa hæc tempora poßit credi in Muscragia aut in tota Mumonia floruisse.

h Non ergo, quod supra dicitur, fuit Odo absconditus in terra, sic accipiendum est, quasi miraculum hic foret aliquod; sed de cavea subterranea, cujus ingressu aliquo artificiooccultabatur, unde Rex moræ impatiens, & ex Rodani verbis intelligens sub cella ipsius esse locum, terram istic effodi jußit.

i Temoria alias dicta; Sedes Regum Mediæ (qui per excellentiam Reges Hiberniæ dicebantur) usque ad mortem Diermitii.

k Id est Principum seu Procerum præcipuorum, quorum filii apud Regem educabantur in obsequio honorario, dignis sua prosapia artibus imbuendi.

l Quomodo hæc prophetia impleta sit describunt Quatuormagistri præcitati a Colgano ad Vitam 4 S. Columbæ Annot. 80, his verbis. Diermitius … occubuit per Aidum Nigrum Dal-Aradiæ Regem interfectus, juxta Rathleg, in campo Line; ejusque caput abscissum transportatum est Cluainmucnosiam, ibique humatum; corpus vero Connoriæ sepultum.

m Videtur pala seu bipalium esse: forte trulla a trullæ cœmentariæ similitudine dictum.

CAPUT III.
Reliqua S. Rodani miracula.

[14] Cum autem S. Rodanus venisset a civitate Temoria, ecce quidam leprosi occurrerunt ei in via, rogantes eum. [Currum Sancti subeunt cervi,] Tunc Rodanus equos currus sui dedit illis: statimque duo cervi ex silvis currentes, mites facti, sub curru S. Rodani domita posuerunt colla; erantque sub curru ejus donec Rodanus ad suam domum pervenit. Quadam autem die, dum S. Rodanus cum suis iter ageret in curru, [eodem jubente arbor cæsa erigitur,] invenit arborem magnam transversam in via jacentem. Tunc Rodanus benedixit arborem, quæ statim surrexit in altum, & sic per multa tempora arbor stetit erecta. Alio quoque tempore S. Rodanus monachis suis præcepit, ut in adventu suorum hospitum carnem comederent in diebus Quadragesimæ, [panis in carnem sanguinolentam vertitur.] benedixitque Rodanus carnem istam, & fecit de ea a panem. Erat autem quidam laicus, qui cum Fratribus cœnam istam comedere noluit. Tunc omnes Fratres viderunt panem, quem ipse laicus edebat, quod caro cruda & sanguinea esset. Tunc laicus pœnitentiam egit, & caro ista sanguinea, benedicente Rodano, in panis naturam rediit.

[15] [fons e terra erumpit ad sanandam lepram,] Alio quoque tempore æstatis duodecim leprosi ad Rodanum venerunt, eleemosynam ab eo quærentes. Tunc Rodanus suum baculum in terram pressit, statimque fons aquæ erupit. Et fecit ibi piscinam & in illa piscina lavantes se leprosi, sua lepra mundati sunt. Piscina autem illa vocatur piscina Rodani, usque in hodiernum diem. Quadam autem die, cum vas illud, in quo ignis portatur, prope non esset; S. Rodanus carbones ignis in sinum pueri misit, [illæso sinu prunæ portantur,] ut frigidis hospitibus cito portaret: & non solum vestimenta illius combusta non sunt, sed nec color eorum mutatus est. Cerva quædam de silvis egrediens ad Rodanum veniebat, [cerva lac præbet,] & ad vesperum circa solis occasum mulgebatur ei. Eadem cerva velociter transiens longo terrarum spatio, altera hora scilicet mane, mulgebatur a S. Colmanno-Ela. b

[16] Alio autem tempore, cum S. Rodanus & sui monachi habitarent in loco illo, qui dicitur, [Butyrum miraculose acceptum] Dare-Etnech; misit ad illum filius Darane Dairimoir, corticem magnum, plenam butyro. Cumque cortex iste super duos boves immites mane impositus esset, perrexerunt boves per grunnam a Dairi-moir, & in ista grunna viam valde durissimam & planam invenerunt, [non minuitur:] quam nullus ante aut post ibi invenit. Cortex autem iste apud Rodanum dividebatur, ter quinquaginta viris, ab initio vernalis temporis: & in die Pentecostes plenus sine diminutione cortex inventus est. Quodam autem tempore, cum esset Rodanus in Araib, [suscitantur tres pueri mortui,] quædam misera mater cum lacrymis venit ad eum, rogans eum ut filium suum a morte resuscitaret. Cumque orasset Rodanus, puer surrexit sanus. Alterum quoque puerum in finibus nepotum Lugdech a morte suscitavit: nam cum puer sub casula S. Rodani positus esset, statim surrexit vivus. Tertium quoque puerum Rodanus suscitavit in Hi-Cuillin, in regionibus Hely: & locus, in quo hæc virtus facta est, usque hodie Tulach Ruodan vocatur. Pater autem ipsum filium, cum agro in quo suscitatus est, S. Rodano in æternum obtulit … c

[17] Longitudo autem sancti Rodani, ut periti tradunt VII pedum d erat, ipse enim deforis formam Regis habuit, [virtutum ejus synopsis.] quia Rex erat intus: pulcher deforis, sed intus pulchrior: nobilis secundum homines, sed secundum Deum fuit nobilior: magnus fuit corpore, & magnus gratia: magnus coram Deo & hominis: magnus in præsenti: magnus in futuro: magnus in caritate, major in humilitate: magnus in patientia & misericordia & in ceteris bonis. Pro his ergo bonis moribus S. Rodanus magnum honorem & præmium habet in cælis in conspectu æterni Regis omnipotentis Dei, & Domini nostri Jesu Christi, cui honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur hoc miraculum ob defectum panis patratum fuisse. Similia fere legere est 1 Febr. in Actis S. Brigidæ, Vitæ 1 num. 17, & Vitæ 4 lib. 2 num. 18.

b Habemus Vitam S. Colmanni Ela, dandam 26 Sept. ex qua didicimus, silvam, unde cognomen sumptum, fuisse in terra filiorum Neil, id est in Media; & hunc locum ei datum in quodam conventu Regum, coram Aido filio Ammirei, quem in chronataxi statuimus regnasse ab anno 572 ad 598. Verum in hac vita necdum reperimus cervæ hujus mentionem: neque apparet cur Deus, volens etiam S. Colmanum honorare miraculoso cervæ se mulgendam præbentis obsequio, eadem numero cerva uteretur in tanta locorum distantia, & aliarum cervarum copia.

c Sequebatur relatio de anima cujusdam Odonis Egmech, viri scelerati, a Sancto Odone filio Bric Episcopo (est hic S. Aidus, cujus Vita danda 10 Novembris) S. Columba & S. Rodano ab inferis, ad quos raptanda erat, liberata atque ad cælum deducta: in quo trium Sanctorum congressu, S. Columba pugillares suos reliquerit in manibus S. Rodani, & per discipulum suum Bithin, id est, S. Baithenum, in Hiensis cœnobii regimine successorem 9 Iunii memorandum, receperit.Sed rem totam, ne scandalo foret, ut plenam fabulosarum circumstantiarum omittimus: alio stylo qui legere volet, Colganum adeat in Append. 2 ad Acta S. Columbæ cap. 3.

d MS. XII pedum: verum non forma Regis, sed gigantis hæc fuisset.

DE SANCTO SILVESTRO,
ABBATE REOMAENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. DLXXV.

[Commentarius]

Silvester, Abbas Reomaënsis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Reomaus, aliquibus Reomagus, & Reomus, monasterium pervetustum, in diœcesi Lingonensi & Burgundiæ Ducatu atque Alexiensi Iurisdictione, [Reomai Monasterii situs,] inter Serum & Amantionem, haud longe ab Avalone oppido situm, a S. Joanne in paterno fundo tempore Valentiniani III Imperatoris fuit constructum, unde vulgo nunc Monasterium S. Joannis appellatur, uti pluribus dictum est ad hujus Vitam XXVIII Ianuarii. [S. Ioannis primi Abbatis successor S. Silvester.] Discipulus ejus & in regimine Abbatiali successor fuit S. Silvester: cujus aliquod elogium, sive rerum gestarum compendium, nobis submisit Petrus Franciscus Chifletius, erutum ex MSS. codicibus Acintini & Montis-S Mariæ monasteriorum, Ordinis Cisterciensis in diœcesi Vesontina: quod idem compendium seu Vitæ epitomen edidit Petrus Roverius in Reomao a se illustrata, & est ejusmodi.

[2] Post obitum gloriosissimi Domini Joannis, suffectus est in locum ejus Abbas, Silvester nomine, quem ipse antea vivens Fratrum cœtui præesse præceperat. Qui & religionis forma & regulæ tenore per vestigia Magistri gradiens, [dilectus a Regibus Chlothario & Childeberto,] longævo floruit tempore. Diligebatur autem a Regibus Christianissimis Francorum Chlotario atque Childeberto ob merita ejus sanctitatis. Miracula autem ab illo acta non amplius legimus, nisi de uno tantummodo Clerico, quem contractio nervorum & debilitas manuum totum reddiderat inofficiosum: qui ad venerabilem Silvestrum adminiculo vehiculi est delatus, & ab ipso sanctificati olei liquore perunctus: mox omnis contractio nervorum atq; incurvatio poplitum extenta, & plantæ pedum ejus solidatæ sunt, sanitatique est restitutus: [sanat Clericum pedibus contractum] a debilitate vero manuum per B. Germanum, Parisiacæ civitatis Episcopum, postea meruit curari, sicut scriptum in Gestis habetur præfati B. Germani. Quievit igitur venerabilis Silvester septimo decimo Kalendas Maji: [mortuus 15 Aprilis:] & sepultus est in ecclesia S. Joannis; regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[3] Dictum miraculum, a S. Silvestro editum, describit Venantius Fortunatus, in Vita S. Germani Episcopi Parisiensis, ad diem XXVIII Maji illustranda, quod est ejusmodi. Quidam Clericus, de juxta monasterium B. Silvestri in Tornodorensi, cum die Dominica (ut loquimur) ex consuetudine caligas circinasset, [memoratur in Vita S. Germani Ep. Parisiensis:] debilitatem manuum ac pedum incurrit. Sed per B. Silvestrum gressuum recepit officium: deinde per soporem admonitus, occurrit Parisiis S. Germano, poscens reliquum salutis compendium: a quo interrogatus, causam culpæ confessus est. Tunc imperat Sanctus clamare per populum, ne quis temere die Dominica operaretur: cui quinto die transacto, superfuso oleo palma erigitur, & sic ad propria cum libertate eundi dimittitur. Hæc ibi. Est Tornodorum, vulgo Tonnere, Comitatus caput, olim Burgundiæ tributum cum Senonensi agro cui inseritur, & cujus jurisdictioni olim subfuisse Reomaus traditur. Ceterum S. Germanus præfuit Ecclesiæ Parisiensi ab anno circiter DLVI usque ad annum DLXXVI.

[4] [& in diplomate Chlotharii I Regis Francorum] Memoratus ante Roverius pag. 71 subdit præceptum Chlothari I Regis Francorum, huic, S. Silvestro concessum: quod licet minime habeamus pro genuino, huc tamen transferre volumus, velut antiquæ possessionis documentum minime rejiciendum. Est autem tale: Chlotharius Rex Francorum vir illustris, omnibus Episcopis, Abbatibus, & illustribus viris, magnificis Ducibus, Comitibus, Domesticis, Vicariis, Grafionibus, Centenariis vel omnibus junioribus vestris, tam præsentibus quam & futuris. Si petitionibus Sacerdotum, quod ad profectum Ecclesiarum pertinet, auditum mente devota præstamus, retributorem omnium bonorum Jesum Christum ex hoc nos habere confidimus. Igitur notum sit omnibus, quoniam divæ memoriæ genitor noster Chlodoveus monasterium Domini nostri Joannis ex dono ipsius sub sua emunitate recepit, tenuit & honoravit, suisque posteris Regibus per præceptum hereditarium reliquit. Ita & nos venerabilem Silvestrum, Abbatem ipsius loci & Domini Joannis, [confirmantis donata a Chlodovio I] nostri generis peculiaris Patroni & Oratoris, discipulum ac successorem sub nostra & nostrorum successorum Regum emunitate & defensione recipimus & revocamus, decernentes ut semper sub nobis & Regibus nostris successoribus, tam Abbas quam monachi, quamque omnes qui pro ipsa casa Dei aut ipso Abbate spectare videntur seu in reliquum esse debent, semper maneant & ex suis Abbatem constituant: nullasque requisitiones nec nos nec publici Judices ab ipso loco vel a Dominis ipsius monasterii requiramus. Sumptus vero, quos genitor noster monachis ad vestiendum calceandumque & victum præbuit, [& addicentis sumptus] similiter & nos nostrique successores Reges ex nostra camera vel fiscalibus reditibus Abbati Silvestro ejusque monachis & successoribus liberaliter conferemus, ut pro nobis nostroque progenitore & regno Dominum jugiter exorent. [[illeg.] 5 regni] ✠ Signum inclyti Regis Chlothari. N. ego attuli, obtuli & subscripsi. Datum sub die VIII Kalendas Maji, anno V regni nostri, actum Suessionis.

[5] Hactenus illud Chlotharii I qualecumque diploma, in quo aliud præceptum Chlodovei patris citatum, ejusdem plane notæ, habetur apud Roverium pag. 28 & sequentibus. Quid de utroque censendum sit, & quibus argumentis deprehendi poßit utrumque esse suppositum, patet ex prævio ad hunc 2 Tomum commentario: [apud Austrasios,] non tamen plane ipsum rejicimus, quia ejusmodi diplomata, licet non sint vere eorum Regum, quorum nomina præferunt, sed ex usu posterioris longe seculi scripta; fundamentum tamen habent in veris istorum Regum donationibus, propter traditionem antiquam de tempore & auctore earumdem non disputandis. Arbitramur autem Reomaum monasterium vere subfuisse regno Metensi, postea Austrasiorum dicto, sub Theoderico, Theodeberto & Theodebaldo Regibus, & hoc anno DLV vita functo devenisse in manus Chlothari I, tunc facti Austrasiorum Regis, atque ita annum regni ejus Austrasiorum quintum, censendum annum Christi DLIX, aut certe sequentem DLX. [Christi 559.] Mortuum esse circa annum DXLV S. Ioannem Abbatem diximus ad ejus Vitam, quando illi succeßit S. Silvester, sed quamdiu præfuerit non constat. [Successit S. Ioanni circa an. 545,] Habuit successorem Mummolum, ex Abbate Reomaensi creatum Episcopum Lingonensem anno DLXXX, cum regnum Austrasiorum post mortem Chlotharii I devenisset in potestatem Sigeberti I, & hoc etiam vita functo anno DLXXVI in manus Childeberti, ad cujus usque tempus necessario dicendus est vixisse S. Silvester, si quod, supra in Epitome Vitæ dicitur, ab eo dilectus fuerit ob meritum Sanctitatis: nisi hic pro Childeberto videatur substituendus, ipse ejus pater Sigibertus, eo quod filius ejus Childebertus vix lustro ætatis uno peracto, teste Gregorio Turonensi lib. 5 Historiæ Francorum cap. 1 regnare cœperit, [mortuus aliquamdiu ante annum 580.] adeoque non potuerit æstimare meritum sanctitatis ejus. Mortuus est autem S. Silvester ante annum DLXXX, sed quamdiu non potest sciri.

[6] Ob jam dictum meritum sanctitatis nomen S. Silvestri pluribus antiquis variarum Ecclesiarum fastis est inscriptum, [Memoria sacris fastis inscripta,] scilicet Remensibus ecclesiæ SS Timothei & Apollinaris, Centulensibus S. Richarii, Leodiensibus S. Lamberti & aliis S. Laurentii sub nomine Adonis, nostris sub nomine Bedæ, Bruxellensibus S. Gudilæ sub nomine Vsuardi, item MS. Florario Sanctorum, & aliis MSS. Eumdem inscripserunt Auctario Vsuardi Grevenus & Molanus, eosque secutus Canisius in Martyrol. Germanico: in quibus omnibus eadem paucorum verborum phrasi dicitur, in cœnobio Reomaensi natalis esse S. Silvestri, discipuli S. Joannis Confessoris. At Saussajus longißimo encomio, sed quod fere de communi sanctorum Abbatum dici posset, eum exornat his verbis: In Burgundia cœnobio Reomensi diœcesis Lingonensis, [etiam Martyrologio Gallicano Saussaji.] S. Silvestri Confessoris, B. Joannis viri Dei, primi hujus loci Abbatis, discipuli ac successoris. Hic cum vix ex ephebis excessisset, divino afflatu præsentia fastidiens, cælumque toto pectore anhelans, sub sancti illius Patris disciplina tirocinium religionis iniit: sub quo ingentes virtutum faciens progressus, ejus in se ut sanctimoniæ sensim actus transfudit; sic & eo ad supernas sedes evocato, dignus qui vicem ejus obiret habitus, cœnobium illud eodem spiritu parique virtute gubernavit, quin & sacri cœtus numerosiori caterva, religiosarumque institutionum uberiori decore, ac proprii nominis fama & meritorum accumulatione ampliavit plurimum & ditavit: sicque decursa feliciter sanctæ conversationis palæstra, Cælitis, cujus mores in carne imitatus fuerat, consortium in superna patria demeruit felicissimum. Hæc Saussajus: qui sui non satis memor eumdem iterum celebrat, sed minore elogio, in supplemento ad hunc diem.

[7] Trithemius paßim creditur de hoc Sancto agere lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 275. [& tabulis Ordinis Benedictini.] Silvester, inquit, monachus Noviomensis, vir magnæ humilitatis & obedientiæ, qui velut speculum lucens omnibus virtutum plenum, inter Fratres, multos suo sancto exemplo in Dei amore corroboravit. Ejus gesta habentur: cujus festum agitur XV Kalendas Maji. Trithemii exemplo ad XVII Aprilis celebratur in MS. Kalendario Antverpiensi Ordinis Benedictini, S Silvester monachus monasterii Noviagensis. At VVion, citato Tritthemio, refert eum XV Aprilis his verbis: In Reomago monasterio S. Silvestri monachi, discipuli S. Joannis Confessoris. Secuti Dorganius, Menardus, Bucelinus. Miratur Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum 572 num. 6, Cur ab iis monachus tantum, non Abbas dicatur, curque adscribatur Ordini S. Benedicti, quia S. Joannes monasterium Reomaense condidit priusquam nomen S. Benedicti in Galliis audiretur.

DE SANCTO ABBONE,
EPISCOPO METENSI.

AN. DCCVII

[Commentarius]

Abbo Episcopus Metensis (S.)

G. H.

Meurißius, ex Ordine Franciscano & Doctore Parisiensi sacræ Theologiæ, Episcopus Madaurensis & Suffraganeus Ecclesiæ Metensis, edidit anno MDCXXXIII Historiam Episcoporum Ecclesiæ Metensis, inscriptam Henrico Burbonio Episcopo Metensi: in cujus Præfatione § 6 scribit, sanctitatem Pastorum hujus Ecclesiæ inde apparere, quod triginta & unus numerentur in antiquis Catalogis & Martyrologiis hujus Ecclesiæ, approbati & vere Sancti habiti: quibus nos ad diem XVII Aprilis addimus S. Landricum; sed quem relicto Episcopatu floruisse Abbatem Sonegiensem & Altimontensem ostendimus: in cujus tunc locum successisse Abbonem sive Albonem, [Memoria in in Fastis Metensibus 15 Aprilis.] de quo hic agimus, ibidem dicimus. Ejus sacram memoriam asserit dictus Meurißius in Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis ad hunc XV Aprilis aßignari his verbis: Metis S. Abbonis Episcopi. Saussajus, nescimus quam ob rationem, in Martyrologio Gallicano, sed ante dictam Meurißii historiam excuso, eumdem refert ad diem XVI Maji sub hac formula: Metis S. Abbonis Episcopi & Confessoris, qui hac Cathedra post transitum S. Clodulphi sublimatus, [apud Saussajum 16 Maji.] sanctitatis eam plurimo decore exornavit: factisque & documentis populum in viam justitiæ dirigens, præmium tandem fidelis dispensationis percepit a Domino. Hæc ibi. Colitur S. Clodulphus VIII Iunii, inter quem & S. Abbonem præfuisse aliquamdiu S. Landricum insinuavimus. Saussajum corrigendum monet Carolus Cointius ad annum DCCVII num. XIV ubi ista tradit: Hoc etiam anno Abbo Metensis Episcopus cum diœcesim annis decem, [Tempus Sedis.] mense uno, diebus sex ac viginti strenue gubernasset, ex hac vita migravit decimoseptimo Kalendas Maji, ut codex S. Symphoriani Metensis, a Marco Antonio Dominicii in Ansberti familia rediviva publicatus, testatur: eodemque die in Martyrologio Metensi, quod Madaurensis Episcopus allegat, hæc leguntur: Metis S. Abbonis Episcopi. Unde corrigas Saussajum, qui Martyrologio Gallicano S. Abbonem inscripsit die decimo septimo Kalendas Junii: Hæc Cointius: ex qua relatione constaret electum circa XVIII Februarii anni DCXCVII.

DE S. MVNDO ABBATE,
IN ARGATHELIA SCOTORVM PROVINCIA.

SEC. X.

[Commentarius]

Mundus Abbas, in Argathelia Scotorum provincia (S.)

G. H.

Argathelia, nobilissimo suo Comitatu celebris, lacus Fini extremam partem versus Hiberniam, in peninsula oblonga attingit, [Situs Argatheliæ:] & jam lingua Hibernica, quæ toto hoc tractu in usu est, Cantyre, id est caput terræ, appellatur. In hac provincia vixit S. Mundus, & in Aberdonensi Breviario hoc brevi elogio exornatur: [S. Mundi cultus sacer:] S. Mundi Abbatis & Confessoris in Argathelia, sub Rege Kennedo secundo, anno DCCCCLXII, XV Aprilis. Potuit dicto anno Abbas constitutus fuisse, ac postea sub Rege Kennedo seu Kennetho (quem Ioannes Leslæus tradit regnasse ab anno DCCCCLXXVIII usque ad annum Christi millesimum) extremum diem hujus vitæ obiisse, & sic rectius legitur in alio MS. Catalogo Sanctorum Scotiæ ad diem XV Aprilis: S. Mundus Abbas & Confessor, vixit in Argathelia anno DCCCCLXII. David Camerarius in suo Menologio Scotico eum longiore encomio celebrat. XV die, inquit, S. Mundus Abbas, sanctitate vitæ & miraculis celebris ad hæc nostra tempora, in provincia Argathelia: ubi & ecclesias suo nomini dicatas multas invenire est. [ecclesiæ illi dicatæ.] Varios hic Sanctus in vita spirituali discipulos, magistro non dissimiles, habuit: quibus persæpe commendasse dicitur, ut purum pectus & in amore Dei sincero flagrans perpetuo custodirent. [præcepta discipulis data.] Secundo ut de Deo rebusque divinis dumtaxat cum externis loquerentur: hoc enim seculares homines, multitudine miseriarum hujus seculi oppressos, jure a religiosis exspectare: religiosos vero instituti ratione secularibus hoc ipsum debere: cumque qualis unusquisque sit, sermo manifestum faciat (nam ex abundantia cordis os loquitur) vita & verbo talis debet esse religiosus, qualis a secularibus haberi cupit. Tertio, ut loquendi tempus pariter ac modum præscriberet ipsa necessitas & utilitas, seu propria seu aliena, cum sit tempus loquendi & tempus tacendi. Quarto nihil agere, quod non ante oculos divini conspectus cunctorumque hominum auderent, cum Deus sit instar omnium testis & judex, qui nec falli potest nec fallere. Quinto ut hoc maxime cordi esset, seinvicem sincero non fucato amore diligere, eaque a se quam citissime repellere, quæ a mutuo fraternoque amore divellerent, memores semper præcepti divini, In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis si dilectionem habueritis ad invicem. [Ioan. 13, 35.] Plurima erexit hic Dei famulus monasteria in Argathelia provincia. Ex hac vita migravit circa annum DCCCCLXII. De eo Regius in kalendario & alii. Hactenus Camerarius, a quo si alii, ex quibus hæc S. Mundi monita hauserit, fuissent nominatim indicati, majorem apud nos gratiam inivisset. Eadem ex Camerario edidit Gallice Simon Martin in Sacris reliquiis deserti pag. 298.

[3] Thomas Dempsterus citato Kalendario ejusdem Regii ista in Menologio suo Scotico habet. XV Aprilis, in Orcadibus Mundi Abbatis, sanctitate mirabilis. Verum videtur cum S. Magno, Orcadum Apostolo, qui sequenti die colitur, Mundum unum eumdemque facere; quos melius idem Dempsterus distinxit in Historia Ecclesiastica Gentis Scotorum lib. 3 cap. 854 & 855, [confunditur cum S. Magno.] ubi de utroque agit his verbis: S. Mundus Abbas in Argathelia austeræ admodum & continentis vitæ, scripsisse putatur multa: in his Fascini & veneficiorum disquisitionem lib. 1. Illa optimum Principem Duffum Regem violaverant mirifice & lecto affixerant. Vixit anno DCCCCLXII, colitur die XV Aprilis Breviar. Scotic. Regnavit Duffus ab anno LXVIII supra nongentesimum, usque ad LXXII ejusdem seculi. Dein de S. Magno ita scribit idem Dempsterus: S. Magnus gente Scotus ad Orcades insulas … destinatus, ab improbis paganis martyrio affectus … colitur die XVI Aprilis. [scripta eidem afficta.] Interim in Menologio eum rejicit in diem VI Septembris. De S. Magno illustriora monumenta ad sequentem diem XVI Aprilis damus. Dempsteri chartis usus Ferrarius ad hunc diem collocat etiam S. Mundum in Orcadibus. Forsan uterque opinatus fuit Argatheliam inter Orcades sitam esse. Scripta ejus quæ Dempsterus enumerat, non magis credimus extitisse unquam, quam alios libros plurimos, quibus singulos suæ nationis Sanctos auctores præficit, & quos plerosque arbitramur nec haberi uspiam nec unquam ab homine visos fuisse. Videtur Dempsterus in hac parte, non tam voluisse suæ genti multorum librorum scriptorum laudem obtinere, quam primum locum inter mendaciorum figulos ambivisse.

DE B. PETRO GONSALEZ,
vulgo nautico apud Hispanos nunc dicto Sant-Elmo,
ORDINIS PRÆDICATORVM TVDÆ IN GALLÆCIA.

AN. MCCXL

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus Gonsaluez, a vulgo nautico dictus Sant-Elmo, Ordinis Prædicatorum, Tudæ in Galæcia (B.)

AUCTORE D. P.

§ I Cultus sacer B. Petri Feria II post Dominicam in Albis. Acta miraculorum: annus & dies mortis.

Qva Minius fluvius, hodiernam Portugalliam Gallæciamque disterminans, mari appropinquat, quadragesimo ab ostiis milliario urbs Tude cernitur, Ptolomæo Τοῦδαι dicta, eademque Episcopalis: cujus antiquitates Antistitesque describit Prudentius Sandovallius, ipse quoque Tudensis Episcopus. [An. 1254 Beatis adscribitur,] In hac ostentatur & colitur veneratione præcipua tumulus B. Petri Gonsalvii: de quo Abrahamus Bzovius ad annum 1246 num. 3 ita scribit: Illum Innocentius IV Pontifex Maximus, anno Christi MCCLIV, sui Pontificatus XI, inter Beatos retulit, Prædicatoriæque Religioni indulsit, ut in Hispaniis quæcumquæ cœnobia ejusdem instituti extarent, B. Petri festivitatem anniversariam in ecclesiis suis celebrent, [colitur Feria 2 post Dom. in Albis.] sub ejus invocatione altaria erigant, imaginem depingant, sacrificia incruenta offerant, ceteraque cultus officia exhibeant, tamquam si solenni ritu Ecclesiæ a Romano Pontifice in tabulis Sanctorum relatus fuisset. Optaremus ipsam Bullam habere & hic inserere: interim ex Marietta significamus, quod crebrescentibus ad sepulcrum miraculis, Episcopus & Clerus Tudensis ordinarunt, ut Feria II post Dominicam Quasi modo, seu Dominicam in Albis, ageretur festivitas ejus per totum Episcopatum cum officio Confessoris non Pontificis: nempe quia proprius mortis dies frequenter erat impediendus majoris hebdomadæ vel Paschalis octavæ officiis.

[2] [pro eoque canonizando instatur an. 1500, & seqq.] Duravit usque ad hoc præsens seculum illa divinorum beneficiorum, ad invocationem B. Petri patratorum, claritas & frequentia, quæ delatum eidem jam olim Sancti titulum hodieque conservat. Sed navigantibus præsertim utile ejus patrocinium sentitur: unde ex quodam MS. Victorinæ Bibliothecæ Parisiis, in Vita mox danda, hæc verba allegantur: S. Petrus Gonsalvus, patronus maris Hispaniæ, clarus miraculis. Extat autem, teste Georgio Cardoso Nautici Lusitanorum ordinis supplex libellus, oblatus Clementi VIII per D. Michaelem de Castro Vlisiponensem Archiepiscopum anno MDXCII, die XXVII Augusti; & alius Senatus Bragensis ad Paulum V anno MDCVIII directus, nec non epistola Philippi III ad eumdem Pontificem pro obtinenda canonizatione solenni; quæ omnia magnam illius æstimationem indicantia, utinam habere hic & in lucem dare licuisset, ac potißimum Vitæ Acta, si qua uspiam Latina & antiqua extant. Citat aliqua MSS. Tamajus de Salazar, ex eisque & aliis se dare profitetur quæ leguntur in Hispanico Martyrologio: sed ex ipsa istius MS. conclusione, quam integram exhibet, & nos ex illo, apparet eam Vitam hoc fere seculo fuisse collectam. Quæ vero in omnibus Legendis Sanctorum Hispanicis extant Vitæ a Villega, Marietta, Ribadeneira, aliisque vulgatæ, minus etiam ad nostrum faciunt institutum.

[3] Mentio frequentium miraculorum fit in libro Vitas Fratrum nuncupato, [miraculorum frequentia commendatur in Vitis, Fratrum,] quem Humbertus, anno MCCLIV creatus Magister Generalis Ordinis, compilandum curavit a Fr. Geraldo Lemovicensi, Provinciali Provinciæ, documentis undique conquisitis ex decreto Capituli Parisiensis; Ordini autem eum legendum tradidit idem Humbertus, intra primos viginti annos ab obitu B. Petri. Ibi parte 5 cap. 9 agitur de his qui miraculis claruerunt post mortem, & num. 5 hæc habentur: In Hispaniæ provincia fuit Fr. Petrus Gonsalvi, qui in Tudensi ecclesia honorifice est sepultus: ubi ad invocationem ejus multa fiunt miracula: unde & venerabilis ejusdem civitatis Episcopus, plus quam centum octoginta miracula, per districtos & fide dignos examinata & per testes jurata, sub sigillo suo transmisit capitulo Generali quod est celebratum Tolosæ anno MCCLVIII, inter quæ miracula leprosi quinque mundati, dæmoniaci novem liberati, cæci, muti, surdi, fistulati, gutturnosi, contracti, & diversis febribus sanati quamplurimi referuntur. Adduntur deinde in particulari nonnulla, in Vita commodius proferenda, [quæ an. 1258 fuere authentice descripta.] quæ ipsa tamen ex originali Processu dare mallemus: sed Tudensibus quos rogavimus ad nostras sæpe iteratas preces obsurdescentibus, non licuit eum expectare diutius. Ne quid tamen intentatum dimitteretur, obtinuimus a nostræ ad S. Felicem Residentiæ Superiore, ut hominem diligentem & industrium e suis Tudam ablegaret, apud Episcopum ejusque Capitulum efficacius acturum, ut ex illius ecclesiæ Legendario membraneo Acta illa authentica transcriberet, [& a nobis diligenter petita.] danda ad hujus tomi finem si mature allata fuerint. Interim Patres Prædicatores istarum partium rogamus enixe, ut pro honore Sanctorum suæ patriæ & religionis laborantibus nobis promptius auxilium ferre velint. De S. Gonsalvo Amarantho, cujus memoria ad X Ianuarii recurrit, ea dedimus, quæ sola tunc habere potuimus, ex impreßis auctoribus: postea vero, occasione usi nostrorum Belgarum in Lusitania agentium, ad mercatorum hujatium spirituale subsidium, pro futuro operis Supplemento describendos petiimus integros illos miraculorum libros, quos extare a diceramus ex Ferdinando Castillo. Nec gravatus est dictorum Patrum unus ipsum se transferre ad Amaranthinum conventum, nostraque desideria Priori exponere; sed effectu prorsus nullo. Quod hic ex occasione voluimus indicatum, ut aliorum in eodem conventu ferventiorum excitetur zelus, ad abolendam notam ejusmodi torpore contractam: & ut sciat Ordo universus per nos non stare, quo minus de Sanctis suis proferamus omnia, quæ eorum poßint virtutem probare & augere cultum.

[4] Præcitatum testimonium de Sanctitate & miraculis B. Petri, iisdem pene verbis, sed contractius multo, [non videtur an. 1246 14 Aprilis,] transcripsit S. Antoninus parte 3 Historiarum tit. 23 cap. 10 § 5. Idem fecit Leander Albertus in opere de Vitis Illustribus Ordinis Prædicatorum libro 5 pag. 192 editionis Bononiensis anni 1517. Secuti sunt paßim alii scriptores domestici externique. Tum auctores Martyrologiorum Hispanici ac Lusitanici ad diem XIV Aprilis, quando illum etiam Philippus Ferrarius inscripsit Catalogo Sanctorum Generali his verbis: Tudæ in Gallæcia B. Petri Telmi Ordinis Prædicatorum, additque in Annotationibus. Colitur a Tudensibus uti Patronus: ejusque festivitas agitur Feria 11 post Dominicam in Albis. Obiit circa annum MCCXLVI. Cardosus ipsum hunc annum, præcise definit: sicut etiam Castellus, Maluenda & Tamajus: sed Marietta & Cardosus, cum addunt ipsa Dominica in Albis mortuum, errasse convincuntur, eo quod Pascha tunc fuerit VIII Aprilis, adeoque dies XIV non in Dominicam illam, sed in sabbatum præcedens cadebat. Rectius Castellius & Marietta inter Pascha & Pascha mortuum dicunt: quod tamen minus recte Maluenda & Tamajus, inter Pascha & Pentecosten, reddunt. Nam licet Hispani æque ac Itali soleant omnia majora festa appellare Paschata; non tamen sine addito, cum aliud quam Resurrectionis Pascha indicatum volunt; [sed an. 1240 die 15 obiisse.] cujus dies octava sine Dominica in Albis etiam Paschatis nomine venit, & Teutonibus dicitur Pascha conclusum. Possemus & nos, non tam meliorē quam majorem partem sequendo, ad diem XIV referre hujus Sancti mortē: sed quandoquidē illius festivitas non agatur tali die, verum feria II post Dominicam in Albis, ut supra vidimus; & nihil causæ videamus ob quam auctores prædicti recesserint ab antiquioribus vitæ scriptoribus Didaco de Rosario & Stephano de Sampajo, anno MCCXL, ipsa Dominicæ Resurrectionis die mortuum Beatum asserentibus, isque tunc dies erat XV Aprilis; liberum nobis existimavimus verosimiliorem sententiam sequi: maxime cum etiam anno MCCXLVI Dominica in Albis, qua quidam mortuum Beatum scripsere, similiter XV mensis fuerit celebrata.

[5] Beati viri corpus a Luca Episcopo Tudensi conditum fuit eleganti sepulcro in ecclesia Cathedrali, inter chorum & sacræ ædis majorem portam, uti post Mariettam & alios scribit Tamajus de Salazar: deinde in suis Annotationibus, [translatum corpus an. 1529.] eosdem auctores secutus addit, quod D. Didacus de Avellaneda, Episcopus Tudensis, anno MDXXIX sanctum B. Petri corpus in alium locum transferre curavit: quia monumentum in quo primo sepultum, & ubi occurrentium populorum concursus quiescebat ex voto, transitum precationum, quæ diebus Dominicis & festivitatibus fiebant a Capitulo, interdicebat; ideoque solenniter sacra beatissimi Patris lipsana exhumavit, noviter condidit, & juxta portam septemtrionalem ipsius ecclesiæ, in magnifica capella ad hoc extructa, in arca argentea mirifice elaborata, processionaliter collocavit. Tandem D. Didacus de Torquemada, illius in Sede successor, circa annum MDLXVII Capellam prædictam ampliavit, polivit, & thecam in sublimiori loco reposuit, ubi ab omnibus conspicitur & populi vota ardenter exoluunt.

§ II Patrocinium navigantium; cognomentum Sant-Elmi.

[6] Idem Tamajus circa auxilium naufragantibus exhibitum, nomenque a nautis solitum invocari, addit, in fine sui Codicis MS. haberi hæc formalia verba: Cum Sanctus ille universalis pro omnibus intercessor, [Pingitur ejus imago tamquam patroni navigantium,] ut nos Dei misericordia ab omnibus tueatur malis, sit; maxime navigantibus in naufragio occurrit B. Petrus; ideoque multoties invocatus ab illis, protinus in malo navis, aut in corbe, lucerna apparet cerulea, ad instar ignis sulphurei: qua visa, se a periculo liberatos magnis acclamationibus, & gratulationibus confitentur. A quo originem sumpsit pictura S. Telmi a nautis fieri consueta, ubi S. Petrus visitur in habitu Dominicano, & in manu dextra cereum cæruleum accensum gestans, & fere in omnibus populis maritimis Hispaniæ, & præcipue in oppido Noya, omnes Confraternitatis S. Telmi faces, lychni, & cerei, cæruleo colore pinguntur; inter cujus oppidi incolas hoc lingua patria carmen sedulo repetitur, ab antiquis deductum seculis.

Señor San Petro Gonzales
De navegantes piloto;
Libra nos de terremoto,
Y defende nos de males.

Quæ carmina scripta reperi juxta imaginem S. Telmi depictam in calce cujusdam diplomatis Reverendissimi D. Michaelis Mun̄oz Episcopi Tudensis, in quo continebantur Indulgentiæ & privilegia, ab ipso concessa, omnibus Christi fidelibus, qui suas pro construendo simulacro majoris aræ, ipsius Tudensis ecclesiæ, eleemosynas largirentur.

[7] Hactenus Tamaji Codex, haud sane antiquus: siquidem Michael, cujus hic diploma citatur, [a quibus passim nominatur Santelmo,] ab anno MDXLIII ad MDXLVII rexit Tudensem Ecclesiam, inde ad Conchensem Episcopatum translatus est. Majorem etiam dicti Codicis novitatem probaret S. Telmi nomen, B. Petro attributum, si adsit: quia solum in fine seculi præcedentis id cœptum usurpari, firmiter mihi persuadeo, propter omnium præcedentium scriptorum de eo silentium, qui non aliter quam Petrum Gonsalvi eum nominant; uti etiam fit in ipso illo antiquo versu. Edidit anno MDLXXXV Lusitano sermone, ex mandato Archiepiscopi Bracarensis, insignium Sanctorum historias Fr. Didacus de Rosario ex Ordine S. Dominici, [quo nomine soli recentiores scriptores utuntur,] & pag. 161, citatis Chronicis sui ordinis, ex iis accipere fatetur, quam profert, Vitam: quæ plane sumpta videtur ex Tudensis Ecclesiæ monumentis. In hac Vita ne minima quidem est istius appellationis mentio: uti nec in ea, quam anno immediate sequenti Parisiis Latine publicavit Fr. Stephanus de Sampajo, ejusdem Ordinis, in Thesauro arcano, complectente, variorum Prædicatorum gentis Lusitanicæ gesta. Hanc, velut omnium Latine editarum antiquißimam damus, omissa ea quam anno MDXCVI vulgavit Marietta, aut quam ex Ferdinandi di Castillo Chronica Ordinis Hispanica transtulit in suos Annales Thomas de Maluenda, & transferendo partim contraxit partim interpolavit: nec non ea quam fere ex Maluenda, tacito ejus nomine, accepit Tamajus de Salazar, suoque inseruit Martyrologio turgidam grandioris Latinitatis affectatione quadam, nec tamen a solœcismis repurgatam. [putantque facultas in tempestate apparentes]

[8] Thomas Maluenda in Annalibus, Vitam, ut dixi, ex Ferdinando transferens, prænotata appellatione maluit abstinere; & postea quærere, cur beatus hic vir, communi nautarum ac ferme omnium appellatione (isto scilicet ævo) vocetur S. Telmus: Et quidem exploratum est, inquit, nautas appellare consuevisse S. Telmum, ignes quosdam & luces, post marinas tempestates in velis malisque navium aut in proris apparentes, quod indicium sedandæ jam procellæ certissimum arbitrantur. (Pollucis ac Castoris nominibus utebatur gentilitas) Porro eosdem ignes quidam S. Hermiam, alii S. Hermetem, nonnulli S. Thermum appellant, nec desunt qui S. Anselmum vocent (nempe ut varii varie exponunt nomen) nec alia ratione id factum existimamus, inquit, quam quod nautæ ex ritu Christiano, in discrimine constituti, consueverint invocare aliquem istorum Sanctorum, quos pie sancteque credunt in mari periclitantibus subvenire; depulsaque tempestate, visa illa lumina existiment esse vel præsentiam vel opem certissimam Sanctorum, quos imploraverant. [ab eo quoque nomen accepisse,] Attingens deinde miracula in hoc genere a B. Petro patrata; & quod Castellius dicat, apud S. Sebastianum, insigne Guipuscoæ navale, esse cœnobium Ordinis Prædicatorum, sub nomine S. Telmi dicatum; quod eo titulo vetus ecclesia, ubi monasterium constructum est, antiquitus esset insignita: Hæc inquam attingens, talem tandem conclusionem, insert his verbis, Utcumque sit, nequaquam dubitaverim ignes illos, fractæ tempestatis prænuntios, non ob aliam causam a nautis nautis appellari San-Telmum nisi a beato nostro Petro Gonzalez Telmo, cujus patrocinium & opem sæpius experti, putant, cum ignes illi visuntur, sanctum virum sibi auxilio venire.

[2] Nihil hæc conclusio facit ad id quod quæritur, videlicet, unde fiat, ut B. Petrus ab ipsis vocetur S. Telmus, potius quam proprio nomine Petrus, vel cognomine Gonzalez. Etenim ex iis omnibus quæ ipse deducit, potius sequitur, ab ignibus, antiquitus Santelmi nomine dictis, & ad B. Petri invocationem sæpius apparere visis, agnomen ipsi esse adoptatum, [quasi ipse fuerit ex familia Telmorum.] quam e converso: sicuti nostræ Societatis Patres apud Hispanos, receptarum semel appellationum retinentißimos, in hodiemum usque diem vocantur Patres Theatini, denominatione mutuata a Clericis Regularibus istius nominis, ante Societatem nostram in Hispania cognitis, propter nonnullam vestium & instituti similitudinem. Tamajus quidem allegat D. Franciscum de Sandoval, nobis hactenus non visum, quasi is in Vita S. Antonini Palentini pag. 88 asserat, quod in Fromesta, agri Palentini villa, adhuc patrium stemma B. Petri inveniatur, ex cognatione sancti viri descendens. Telmorum aut Santelmorum aliquam in Hispania familiam inveniri, non magis miramur, quam Sam-pajorum, sic dictorum a S. Pelagio, vulgo Pelayo, & contractim Payo, aliasque similis appellationis familias plures: quod rectius referas ad loca istis Sanctis dicata, unde deducti sint tales, quam ad cognationem cum ejusmodi Sanctis. Putamus etiam in gratiam familiæ, B. Petrum sibi asserentis, factum esse a Castellio & Castellium secutis, ut beatus vir, quem antiquiores auctores fecerunt Asturica urbe oriundum & Asturicensis Episcopi nepotem, ibidemque Canonicum atque Decanum; Fromestæ natus, & Palentini Episcopi nepos, Palentinoque Clero inscriptus dicatur. Sed magnopere veremur ne hæc omnia absque solido certorum documentorum fundamento innovata sint, ideoque antiquioribus scriptoribus fidem potiorem dandam arbitramur.

[10] [sed nomen Santelmo multo vetustius est,] Et quamvis gratis vellemus credere, Telmi cognomen non fuisse paternæ familiæ B. Petri recentius affictum; nemo tamen nobis persuaserit solos nautas, si illi nomini prius non assuevissent ex alia causa, illo usuras fuisse; cum alii omnes tanto tempore Petrum Gonsalvi dumtaxat nominarint. Præterea nihil dubitamus, quin Santelmi nomen, longe lateque notum naviculariis, sive pro Sancto contra tempestates invocando, sive pro ignita exhalatione iis cessantibus apparente, multo sit vetustius ipso B. Petro. Hoc persuadet antiqua illa istius nominis ecclesia apud S. Sebastianum, de qua Castellius, quæ Prædicatorum in ea urbe fundationem præceßit. Item famosißimum urbis Neapolitanæ castrum, a Carolo II Rege circa annum MCCC extructum, & a Carolo V imperatore insigniter restauratum, in supercilio montis, quod vulgariter etiam dicitur, Castel Sant-Elmo. Historiæ Neapolitanæ auctor Io. Antonius Summontius, in indice tomi 1 impreßi anno 1601, vocat Castello di S. Ermo: & pagina 66 ab indice notata, Sant Eramo; haud dubio S. Erasmum Episcopum ac Martyrem designans, [& pro S. Ermo seu Erasmo sumitur,] cujus festum ab omnibus pene ecclesiis usque in ultimum Septentrionem agitur II Iunii, & nomen inter quindecim Sanctos Auxiliatores (de quibus agemus ad XXIII Aprilis, ubi de S. Georgio) tertio post Deiparam loco censetur: quidni autem id fiat propter speciale auxilium navigantibus præberi ab eo solitum, quandoquidem corpus ejus servetur præcipuo honore Cajetæ, quæ principalis est portus Campaniæ felicis, & statio navium toto mediterraneo mari celeberrima? Quanto antiquior ipso castro sit appellatio loci, a S. Erasmo ducta, nescimus; antiquiorem esse vix quisquam dubitaverit, cum Sanctus sub Diocletiano sit passus, templaque habuerit ab antiquißimis temporibus, uti videre licet in Annotationibus Baronii ad Romanum Martyrologium.

[11] Frustra igitur laboravit Malvenda: requirens in Romano aliisque Martyrologiis S. Telmum aliquem, [exponique debet Sant-Elmo, non San-Telmo.] nusquam inveniendum. Nam vulgare Santelmi nomen, unde esset compositum, non intelligens, in eumdem impegit errorem, quo lapsus est Ferrarius ad XXIII Martii, quando S. Otthonem solitarium (qui vulgo Santodo dicitur) nominavit S. Thodum. Si recte dividere scivisset Malvenda, & Elmi nomen ad pristinam integritatem reducere, haud difficulter pervenisset ad notitiam S. Erasmi, brevius Erami & Ermi; ac tandem, per affinium liquidarum frequentatißimam conversionem, Elmi; sic Catalina pro Catharina dicitur; Alma Hispanis, pro Anima; & vicissim Guilermus, pro Guilelmus, atque Igreja Lusitanis pro Ecclesia. Porro cum S. Erasmi, sub nomine Sant-Elmi invocandi, distinctior cognitio decursu temporum apud Hispanos non superesset; nihil pronius fuit, quam ut in ejus locum veniret S. Petrus Gonsalez, recentibus beneficiis notior, & propter faculas, Sant-Elmi dictas, crebriusque ad ejus invocationem apparentes, idem ei nomen adaptaretur: atque ita omnis illa antiqua S. Erasmi apud Hispanos nautas veneratio ad illum transferretur. Quæ prolixius hic deducenda fuerunt, ad subvertendos errores circa hujus seculi principium inædificari cœptos falso intellectui nominis Sant-Elmi, male in San-Telmum divisi, quod factum non fuisset, si voluissent animadvertere idem hic fieri quod in nomine S. Iacobi, a Lusitanis scribi & imprimi solito San Tiago: & hoc usque adeo invaluisse, ut ablato etiam adjectivo, Jacobus dicatur Tiago & Diago: itaque factum ut Erasmus, non solum Elmo sed etiam Telmo pronuntietur a vulgo.

VITA
Auctore Stephano Sampayo Ordinis Prædicatorum.

Petrus Gonsaluez, a vulgo nautico dictus Sant-Elmo, Ordinis Prædicatorum, Tudæ in Galæcia (B.)

AUCTORE STEPHAN. SAMPAYO.

CAPUT I.
Vitæ secularis mutatio & religiosæ initia.

[1] Anno circiter post Christum natum MCXC; Apostolicam a Sedem Cælestino III moderante, & Castellæ sceptrum Alfonso hujus nominis nono, [Astorgæ natus] natus esse fertur Divus Petrus Gonsalvi, in urbe quadam, quæ in nostræ Lusitaniæ & Tarraconensis provinciæ confinibus sita est, Astorga b communiter nominata. Parentes hic beatus Pater sortitus est, non minus illustri fulgentes stemmate, quam divitiis hujus seculi affluentes. Erat autem ejus c avunculus, tempore quo ad puerilem pervenit ætatem, sacer Antistes Astorganus; cujus favore & saluberrimis monitis adjutus, [ibique Canonicus] artes quas liberales vocant, hic Dei famulus non gregarius futurus, sub magistrorum disciplina constitutus, adeptus est. Deinde vero temporis aliquantula intermissa mora, in eadem Episcopali Sede Astorgæ urbis, Canonicatus locum gradumque lætus obtinuit. Non hic illum pedem figere, [mox Decanus factus,] arridens mundus permisit, reditibus jam honoribusque cumulatum; sed ad altiora præcipitii loca, per licita tamen media, evehere nitebatur. Namque cum ille indies majus peritiæ litterarum, & honestæ virtutis clarius specimen præberet; per diplomata summi Pontificis ad eminentem Decani d Astorgani dignitatem promotus est.

[2] Erat ille tunc temporis juvenili floridus ætate, & corpore præstans, atque ceteris omnibus valde conspicuus. Cumque his noviter inflatus honoris infulis, tantæ dignitatis & gradus, immodicam animi lætitiam intra se continere atque occultare non posset; imprudenter illam exterius jactanterque, [dum juveniliter equitando se jactat,] non solum verbis effutire, sed & operibus vanis sibi persuasit ostentare. Atque proinde postquam litteras Apostolicas recepit, quibus in Decanum confirmabatur; juvenili quadam motus vanitate, inter alia ebullientis animi sui indicia, equum pulcherrimum conscendit, atque totam civitatem ovans & jactabundus cursitando perlustravit. In festo nativitatis Redemptoris nostri, hunc mentis excessum rationisque deliquium, ferunt, Divum Petrum fuisse passum. Ille vero cæli terræque Conditor, qui in altis habitat, & in alto collocatus throno in hæc inferiora oculos suos pientissime solet conjicere, atque nostra sigillatim opera considerare, hanc temerariam Decani hujus inflati jactantiam, clementissima dispensatione sua foras erumpere permisit; ut ex subsequenti & inopinato casu idemmet vanitatis amator resipiscens, composque mentis factus, contemptis hujus vani seculi illecebris, tamquam ad anchoram sacram, ad tranquillum religionis Fratrum Prædicatorum portum tute confugeret.

[3] Contigit namque illi, dum per civitatem, ut jam diximus, triumphali pompa incederet, [in cœnum excussus] per quemdam vicum, in quo frequentissimus erat populus, novitatis transeuntium alicujusve ridiculosi otii prospectator, ostentationis ergo, calcaribus acriter subditis & compressis, equum per publicum stadium agitare. Sed extrema gaudii occupante luctu, antequam ad metam victor deveniret, in quemdam cœnosum locum sive potius volutabrum, equo pedibus offendente, [& verecundiæ impatiens,] corruit & decidit. Ac proinde admiratio popularis prospectantis turbæ in derisum conversa est: & in cachinnum vulgus ignobile elevato clamore solutum, sibilis & ludibriis illum impetere atque explodere cœpit. Cum autem vanus adolescens, in opprobrium atque populi abjecti derisum se incidisse notavit; totus verecundia perfusus, erubescentiam suam internumque animi dolorem minime etiam simulare valens, publice in hæc verba prorupit: Quandoquidem, inquit, mundus a suis in ludibrio habitum, me sic illusit, eadem hac die, qua ego me illi magis effrænate devoveram; ego etiam illum tamquam fallacem, sumpta vindicta, post terga penitus relictum irridebo; & ne iterato me ab illo illusum esse contingat; vitam in meliorem frugem commutabo. Ecce divina omnipotentis Dei benignitas, quæ cum summa semper sapientia conjuncta; bona etiam de malis, ut D. Augustinus testatur in libris de civitate Dei, elicere novit & dignatur.

[4] [dimisso seculo] Ab illo igitur inopinati casus vel ruinæ tempore, fallacem mundum cum omnibus suis falsis oblectamentis fastidire incipiens, se suaque omnia, mente sibi divinitus restituta, Deo optimo maximo vovere exorsus est. Quia vero juxta saluberrimum D. Hieronymi consilium, in epistola ad Heliodorum, a cælesti radio illustratis, & pravo huic seculo renuntiare proponentibus, tempus non est exspectandum diuturnum, nec propositum differendum; sed tamquam si in avaro periculosoque portus littore detenti essent, vela ventis laxando, funes quibus immorantur præscindere magis quam solvere debent: hic novus ad Deum transfuga D. Petrus, firmum animi sui decretum, circa status sui mutationem, non diu distulit. [fit religiosus:] Quinimo brevi temporis transacto curriculo, mortalem fugacemque mundi vitam, sub obedientia & paupertatis sarcina, propter Deum transigere eligens, Ordinem Fratrum Prædicatorum, in Hispaniæ regionibus tunc temporis e florentissimum, & ad quem jam ejus propensus animus sponte & devote ferebatur, seculi pompis dimissis, ingressus est.

[5] Conversus igitur in Deum, quem in clericali sanctissimoque statu pristino oblivioni quodammodo tradiderat, [& egregie proficit] & in alterum transmutatus novum hominem; statim, quasi apis solicita, collectos flores omnis virtutum generis in alveare cordis sui recondere satagebat. Neque enim propitia potensque divinæ largitatis munificentia huic sanctæ observantiæ humillimo jam tirunculo (qui non multo ante turgidus eques extiterat) in sancto proposito deficiebat, imo potius indies magis gratiarum donis adaucta in eo videbatur: proinde superne jam oculatus hic Dei famulus, toto imprimis animi conatu, puram nudamque apud Deum conscientiam habere cupiens, ad cælestis mercimoniæ negotiationem intenta mente totus anhelabat. In eadem vero domo religiosa, in qua habitum sumpsit, probationis anno (sic vocant) transacto, regularisque observantiæ voto emisso, omnibus carus cœnobitis, in interioris hominis vita magnos progressus faciebat. Cœpit autem virtutum ejus tam vehemens odor apud omnes fragrare, ut non solum circumcirca, sed in remota quoque loca diffunderetur. Fratres enim, quos sibi, religiosus factus, in Domino acquisierat, de sancta illius conversatione summe lætantes, sibi ipsis silentium minime imperare valebant, ac proinde S. Petri cælestem in solo vitam ubique prædicabant.

[6] [dein Theologiæ studet,] Posthæc autem, cum Dei famulus Ordinem, quem consultissime elegerat, in animarum proximorum salutem institutum esse consideraret; post liberales artes, quas in seculo acquisiverat, Theologiæ sacræ habitum, in religione addiscendo, superaddere menti curavit: atque de licentia Prælatorum sacris litteris operam impendens, tanto animi jubilo atque gaudio interiori afficiebatur, dum sacros evolvebat libros, salutiferas cælestis fontis aquas hauriendo; ut non semel aut bis tantum, totus huic litterarum sacrarum studio intentus, noctes duceret insomnes. Ut autem proximorum saluti, cui totus inhiabat, vigiliis & studiis suis prodesse posset, atque has sacræ Theologiæ salutiferas aquas Christi cultoribus affluenter digneque propinare; ex his quæ legebat selectiora in sui pectoris abditis avide recondebat. Solebat etiam hic sanctus Pater Divi Patriarchæ sui Dominici miram vitæ conversationem, [& Zelo animarum fervens] animarum zelum, mundi contemptum, voluntariam profundamque humilitatem, atque inenarrabilem corporis macerationem, semper præ oculis objectam habere. f Propterea strenuus fidei zelator, frequentis orationis amator, & morum gravitate decenter ornatus, exemplar religiosæ vitæ se omnibus demonstrabat. Instanter etiam a Deo precibus efflagitabat assiduis, ut ei talentum necessarium dignaretur committere spiritus sapientiæ & virtutis, quo dignus efficeretur minister verbi sui Euangelici disseminandi. Nec in hac sua justissima postulatione diu repulsam passus est: namque brevi temporis emenso curriculo (in quo & religionis observantiæ disciplinis, [concionibus habendis,] & litteris sacris operam adhuc tirunculus navabat) considerantes Ordinis Præfecti, illius sufficientiam sanctis moribus fultam, qua jam non infructuose verbum Dei poterat proponere proximis, & illorum arcanas excipere confessiones; auctoritate, qua fungebantur, D. Petrum Gonsalvi ad utrumque munus exercendum publice exposuerunt.

[7] Prædicator igitur & confessor designatus, strenuus Christi servus & paupertatis amator, [& confessionibus audiendis] verbo & exemplo viam cæli omnibus clare demonstrans, Euangelicam doctrinam fructifere ministrabat. Si quando aliquem sacramentali indigere pœnitentia persentiebat, nullatenus illum spiritus caritatis torpere, imo nec quiescere sinebat, quousque hujuscemodi ovem in gregem Dominicum, excepta confessione salutarique pœnitentia injuncta, revocaret, & introduceret. Visus est aliquando e mensa surgere, aliquando in remota loca proficisci, ut oblata lucrandi proximi occasio non avolaret. Nulli denique labori parcens, ut verus filius Patriarchæ sui Dominici, spiritualem proximorum salutem corporali vitæ suæ libentissime præferebat. [gnaviter & utiliter se impendit.] Quando in aliquam domum hospitandi gratia necesse erat illum intrare, quantumcumque magnatis alicujus esset hospitium, tam ipsum patremfamilias, quam omnes illi adhærentes, efficacibus verbis exhortabatur, ut ad sacramentum Confessionis & salutaris pœnitentiȩ antidotum vellent accedere; idque aliis atque aliis exemplis & auctoritatibus devotissime persuadebat. Erat enim & in hoc verus Antesignani nostri imitator, de quo refertur, quod inter loquendum cum secularibus semper de rebus ad cælestem patriam spectantibus aliqua opportune verba intermiscebat. Hac etiam de causa D. Petrus Gonsalvi, de damnis & periculis existentium in peccato mortali, de reproborum æterna damnatione, de resurgentium per pœnitentiam felici statu, hospitibus ad quos divertebat private concionabatur. Quamobrem vix unquam ab aliquo simili egrediebatur hospitio, quin prius, omnium in eo commorantium seorsim confessione excepta, ad pœnitentiam præteritorum & vitæ emendationem translatos dimitteret. Nec mirum, quamvis magnum: erant enim verba ejus a Dei spiritu procedentia, quæ, gratia divina cooperante, vacua minime reverti poterant.

ANNOTATA.

a Ioannes de Rehac de S. Maria, in Vitis Sanctorum Ordinis Gallice vulgatis, tom. 3. numerum hunc erroris arguit, vultque anno ut minimum 1180 natum Petrum, quia, inquit, studuit Palentiæ, quando ibi erat S. Dominicus, adeoque ante annum 1196. Sed primum non probatur studuisse Palentiæ; deinde asserit Lucas Tudensis Episcopus, quod universitas illa sit fundata Præsidente Reverendissimo viro Tellione ejusdem civitatis Episcopo. Hic autem est Tellus Telli de Menesis, quem Gonsalvus de Avila, in Theatro ecclesiarum Hispaniæ, scribit sedisse ab anno 1210 ad 1233. Quod si Tellus iste fuisset B. Petri patruus, vel ex hoc ipso sequeretur, eum cujus sub Episcopo patruo ætas omnino juvenilis describitur, natum non fuisse ante annum hic signatum. De conversatione Petri cum S. Dominico, fatetur Malvenda solum per conjecturam dici, ut mirum sit in eovelut certo fundari chronologiam.

b Fromestam, Palentini agri villam campestrem, 15 p. m. ab urbe dißitam, ponunt omnes recentiores; quia ibi est aliqua Telmorum seu Santelmorum familia: sed fundamentum istud jam ostendimus nihil habere soliditatis.

c Lusitani & Hispani scriptores utuntur voce Tio, quæ indifferenter patruum & avunculum significat. Asturicensium vero Episcoporum catalogus, unde aliquid lucis forsan haberi posset, necdum ad nostram notitiam pervenit: recentiores Palentinum Episcopum fuisse volunt, sed probationem requirimus.

d Tamajus indicat dignitatem que Prioratus dicitur.

e Palentini conventus exordia, cui adscriptum fuisse Petrum scribunt recentiores, asserit ipse Malvenda cœpisse anno 1220, quomodo ergo in illum receptus juvenis, potuit familiaris fuisse S. Dominico, aut etiam cum illo studuisse Palentiæ, antequam is Ordinem suum institueret? Palentini tamen conventus filium fuisse Petrum, dum nemo antiquiorum diversum asserit, nec ego negavero: sed ob id temere assertum credam, quod ante ingressum fuerit Canonicus & Decanus Palentinus, atque adeo Palentini Episcopi nepos.

f Rehac id intelligit & explicat factum per libros, in quibusB. Dominici, ad cælos translati, Vita describebatur: mortuus enim est S. Dominicus an. 1221.

CAPUT II.
Tentationes a B. Petro superatæ, miracula patrata.

[8] Iam per totam fere Hispaniam sancta viri Dei fama splendebat, & vires acquirebat eundo, atque Regiam Ferdinandi Hispani hujus nominis tertii implebat; [In castris S. Ferdinandi R. contra Mauros pugnantis,] quando ipsemet Rex, non levi jam suspicione ductus sanctitatis D. Petri Gonsalvi, eum prope se habere desideravit. Erat hic Catholicus Princeps variis bellorum contra Sarracenos a tunc expeditionibus præpeditus; Hispania adhuc pro principaliori sui parte ab eisdem impiis Christi osoribus occupata; & sancti viri præsentiam sibi necessariam judicabat, ut in bello contra infideles illos gerendo, & precibus D. Petri & consilio salubri juvaretur. Quare sibi pius Rex, tamquam Catholicus, merito persuadens, Christianorum bella, non curribus aut equis tantum, aut vario telorum genere, sed divino potius numini primum inniti debere; protinus sanctum Christi famulum ad se venire jussit. Quantum vero boni attulerit Christianorum militum castris viri istius Apostolici præsentia, [utiliter præens] fusis apud Deum precibus, consilio salubri Regi suo præstito, & concionibus apud milites habitis; faustus felixque rerum eventus satis demonstravit. Namque post ejus in castris assistentiam; non solum gloriosam idem Ferdinandus de Sarracenis victoriam reportavit: sed etiam urbem illam florentissimam, Hispalim dictam, utique totius Bœticæ Provinciæ unicam Metropolim, ab illorum manibus vi eripuit.

[9] His minime perpensis a sinistri ingenii hominibus, contigit aliquando quosdam aulicos magnates in sermonem vitæ & sanctæ conversationis D. Petri Gonsalvi incidere; atque unumquemque illorum in diversas scissum opiniones, [obloquia patitur Petrus:] diversa etiam juxta animi bonam vel sinistram affectionem jactare, sicuti etiam Christo Domino cum Israëlitico semine contigit. Aliis enim vitæ frugalitas, honesta conversatio, & Apostolicus in vitiis redarguendis zelus, laude & reverentia dignus videbantur: aliis vero pravo affectis animo (quia sanctus vir obscœnos illorum mores euangelica libertate reprehendebat, maxime omnium impudicitiam carnisque effrænatam libidinem) illum audacem, temerarium, aliisque detractionis opprobriosis verbis dignum, mutua altercatione judicabant.

[10] Dum hanc illi inter se controversiam otiose discutiebant, lasciva quædam & impudica mulier, ex his quæ Martis castra Cupidinis causa sequuntur, [quem infamare volens meretrix quædam,] cominus eos auscultans, colloquii subjecto & materia percepta, illorum sic verba intercepit: Quonam me munere afficietis, si istum monachum, taliter assectavero, ut hoc ipsum, quod ille in nobis tantopere abhorret atque abominanter reprehendit, amore captus in seipso amplectatur libentissime? Nihil jucundius, opportunius, dulciusve auribus omnium profani illius conciliabuli doctorum, ut ita dicam, afferri poterat, quam hæc perditæ illius feminæ pollicitatio; atque immodica sunt affecti lætitia, hunc tantum virum tamque religiosum, Veneris illecebris devictum fore sperantes, quo & vitia illorum pessima minus sordida, minusq; reprobata, censoriisque judiciis exposita manerent: & D. Petrus Gonsalvi, tanti scandali patrato scelere, indelebilem inhonesti religiosi notam contraheret. Spe igitur pretii hæc diaboli sagena (in qua non nisi turpissimi & immundissimi illaqueabantur homines) vires novas resumens, ad sancti viri mentem seducendam, ex toto animi conatu se accinxit atque disposuit.

[11] Non multo post istam malignam pactionem, occasione expiscata nefario crimini aggrediendo, horam ipsa elegit intempestivam, in qua D. Petrum, a negotiis & hominum frequentia vacantem, alloqui posset. Accedens igitur ad illius hospitium vel tentoria, [& specie faciendæ confessionis] per atriensem illi insinuavit, secretum se magni ponderis atque urgentissimum negotium cum eo pertractandum habere. Hoc ille nuntio audito, nihil omnino inhonestū pertimescens, imo potius aliquid in Dei laudem proximorumq; salutem futurum suspicatus, illam ad se introgredi sincere permisit. Illa vero cameram sancti viri ingrediens, confestim flexis genubus ad illius pedes posita, fraudulentis fictisq; respersa lacrymis, ut suam confessionē exciperet enixe precibus postulavit. Erat jam tunc major diei portio transcursa, atq; solis occasus imminebat: quapropter temporis incommoditas nō longius ullam moram cum muliere faciendam esse D. Petro suasit, quam ut dimissam sequenti die reverti prȩciperet. Quare ad illā conversus, Revertere, inquit, filia, crastina die; quia nunc jam, ut vides, advesperascit, & ego tunc libenter confessionem tuam excipiam. Cui illa, Pater sancte, celebris tuæ virtutis fama ubique satis est nota, & ego etiam certissime scio te magnam de animarum salute solicitudinem gerere; atque ut peccatores resipiscant maxime procurare; ideo enim huc accedere ausa sum: precor ut mihi in quadam urgentissima tribulatione subvenire statim velis: Deum autem obtestor, quod nisi hodie peccatorum meorum exceperis confessionem, si quid mihi horrendum hac nocte contigerit, tu coram illo meæ damnationis rationem reddes.

[12] [in ejus admissa cubiculum] Dum hæc fraudulentæ serpentis verba D. Petrus innocenter excepit, obtestationis appositæ tremendo tactus scrupulo, ad quoddam ejusdem cubiculi diverticulum sive angelum mox secessit, atque illam genibus suis prostratam, ut se Crucis signo ante confessionem muniret, postquam forsitan admonuit; de letali illo crimine, quo magis gravabatur, illam prius interrogavit. Non libenter Crucis signum sathanas ejusque ministri aspiciunt aut venerantur, nec ista etiam, ejusdem factionis tartareæ advocatrix, sancto viro in hac parte (ut licet suspicari) morem gerere curavit; ut nec de peccato aliquo, salutis æternæ desiderio affecta, mentionem fecit. Imo ex abrupto, conceptum cupiens spirare venenum; sanctum Dei famulum audacter sic est allocuta: Mi frater Petre, letale vulnus, quod patior & meum super omnia cor torquet, [ad flagitium solicitat:] tibi denudare non verebor. Noveris, quod tui fruendi amore crucior ardentissimo; & pro comperto habeas, quod nisi meo acquiescas desiderio, minime ultra superfutura sim. His & aliis similibus verbis, tamquam melle lito gladio, venenosa hæc peccati filia, sanctum & honestum Dei famulum D. Petrum, transfodere cogitavit.

[13] Tam inusitato & protervo deperditæ mulieris insultu ausuque, ab illo inopinate audito, mirari satis non poterat; attamen a Dei spiritu instanter illuminatus, & ex venenosis herbis favos etiam conficere cupiens, atque prædam a leonis faucibus eripere; blandis verbis ab omnique penitus animi indignatione alienis, letifero vulneri salutarem medicinam prodigio quodam adhibere curavit. Non, inquit, filia, Deus permittat, ut ego tuæ repentinæ mortis causa existam aut fiam; ne tristeris, quia confestim ab isto vitæ discrimine eris libera; [sed hic igni pallium insternens] sed oportet paululum prius ut expectes, donec lectum, quem adhuc incompositum habeo; possim decenter sternere. Post hæc discedens in aliud domus suæ divortium, magnam lignorum struem coacervans, igni subtus approximato, flammam suscitavit non parvam: deinde feminam, procacitatis plenam, ad ignem accedere invitatam, pallio proprio super flammas injecto aut strato, taliter est allocutus. Quandoquidem tanto mei potiundi amore flagras, ut tua verba sonant; accedamus simul, & in hoc ignito cubemus ambo stratu, ut tuo possim satisfacere desiderio. His dictis supra cappam in rogo stratam se reponens atque recumbens, nullum ab igne passus nocumentum, [de super cubat illæsus,] illæso etiam pallio ibidem veneris suggestricem expectabat vel invitabat.

[14] Adderant occulti speculatores, aulici scilicet milites, qui illius diabolicæ suggestionis fautores prius extiterant, atque rei eventum finemque per scissuras quasdam januæ diligenter rimabantur. Cum vero ad illud cæleste ventum est prodigium, quando ignis inversa natura a combustione approximatæ materiæ abstinuit, tanto miraculo propriis vigilantibusque oculis conspecto, cœperunt pravi illius insidiatores lachrymis erumpentibus compungi; & apertis protinus januis, ad D. Petri Gonsalui pedes prostrati, malitiam suam profitentes, veniam ab illo humiliter postularunt. Illa vero impudica femina viso miraculo, [ipsamque convertit ad pœnitentiam.] de vase contumeliæ, ad Deum per pœnitentiam conversa, translata est in totius pudicitiæ vasculum; atque illius complices, in proposita tentatione, timorato animo a facie viri Dei impetrata venia recedentes; post experimentum illud factum, magis ac magis D. Petrum venerari, quam antea solebant, ac debita deinceps prosequi reverentia procurarunt. In libro, Vitas fratrum dicto, simile quidpiam evenisse legitur sancto Patri Fratri Dominico, b Cubensi ut opinor, qui in Lusitania fundator fuit monasterii Sanctirenensis, quia a curia Regis meretrices omnes & mimos suis prædicationibus expelli fecerat. Vide eumdem librum parte 4, capite 4. c

[15] Expugnata jam per prædictum Regem Catholicum d Hispalensi illa celeberrima urbe, ut diximus; reversus ille in regiam, itineris comitem voluit habere D. Petrum Gonsalui. At postquam in aulam simul pervenerunt, [In Gallæcia] cupiens sanctus vir ministerium sibi creditum fideliter adimplere & constanter prosequi, extra turbam adulatorum & scurrarum, (ne de aliis illius officinæ vanitatis monstris loquar) Regi valedicens, Provinciam Compostellanam, quam Gallæciam antiqui nominarunt, petiit. Hoc tempore Priorem egisse referunt aliqui in conventu Vimaranensi, e in interamni Lusitaniæ Provincia. Postea vero, quasi denuo Deo inservire incipiens, fervore & spiritu duplici resumpto, concionibus totus deditus, indies ad conversionem peccatorum anhelans, evangelicum munus exercebat. Cum autem vir egregius corpore esset præstans, aspectu elegans, [similiter ab hospita solicitatus] eloquio suavis, & virtutem etiam pulchram in corpore pulchro præseferret; mulier quædam, tunc tenus honesta, in cujus domo aliquando D. Petrus hospitii causa venire consueverat, a diabolo seducta atque excæcata, in illius concupiscentiam exarsit. Quid multa? Occasionem satis opportunam nefario operi tentando quæsivit & prosecuta est: sed per Dei gratiam, intentione maligna ab illo olfacta, igne materiali (ut prius) pro armis sumpto, illius sathanici ignis incendia mirabiliter restinxit & effugit. [simili modo ab ea se expedit.] Videns inhonesta mulier miraculum hoc insperatum, tota in stuporem cordisque compunctionem versa, in testes sanctitatis D. Petri, omnes convocare domus suæ familiares non erubuit: qui illæsum sanctum Dei famulum supra rogum cubantem conspicientes, in Dei laudem, rei eventum divulgarunt ubique.

[16] Dum aliquando D. Petrus rediret a suggestu, atque ex itinere lassitudine confectus esset valde; socio etiam ejus similiter fatigato, ad cujusdam mulieris domum, sitis sedandæ gratia, divertit. Femina vero, a qua ad bibendum aquam petierat, responsum illi hujusmodi dedit: Scias, Pater mi, quod intra hanc domum nihil est ad præsens quod tibi propinare possim, nisi tantum parum vini in parva repositi lagena, [Vini pauxillum quod sitibundus biberat,] quod quidam f Sacerdos ad servandum mihi tradidit, cujus pro cibo ministrando sum famula. Tunc D. Petrus, Potens est, inquit, Deus suis subvenire ministris, vini liquore nec exhausto, nec ab ejus domino hoc Presbytero aliqua illius diminutione deprehensa. His devotis verbis emollita mulier, atque in magnam erecta fiduciam, vini portiunculam, in vasculo semivacuo reconditam, fiducialiter & libenter viro Dei & socio ejus obtulit. Sedavit tunc D. Petrus laboriosam sitim, simulque socius ejus, absque aliquo lagenæ ejusdem exsiccandæ timore; atque pia illa Samaritana resalutata, discesserunt ambo. Rediit non post longum temporis spatium supradictus Presbyter, atque vinaceum vas repetitum acceptumque, majori vini portione onustum persentivit quam ante reliquerat, proindeque protinus de hujus rei novitate famulam cœpit interrogare. Illa vero, [copiosius & melius reddit.] lagena iterum appensa & considerata, postquam evidens cognovit miraculum esse factum, elevata voce, tota in admirationem rapta, Sacerdotem a vini illius sumptione abstinere urgentissime postulabat. Deinde vero rei eventu nuda veritate illi exposito, festinus illico Sacerdos post D. Patri vestigia, velociter viam arripuit, quousque recta ad illum pervenit; atque in terram pronus coram illo enixe rogabat, ut plenam refectionem sumpturus, in suam dignaretur domum iterum revertere. Excusavit se sanctus Pater, verbis gratificatione non minus ornatis quam humilibus, & devoto Sacerdoti domum redire jusso, soli Deo dandam esse gloriam suasit; atq; mox iter inceptum prosecutus est.

[17] Cum aliquoties D. Petrus in eadem Gallæciæ regione juxta Minii fluenta concionaretur, vidit multos ex itinerantibus, vadosa fluvii tentantes loca, [Minio pontem insterni curat.] quotidie, eo quod non haberent faciliorem transitum, mortis se periculo multoties exponere: est enim flumen illud profunditatis non modicæ. Quare ex eleemosynis emendicatis, aliqua pecuniarum summa hujus rei causa prius congregata, pontem quemdam in ejusdem alvei ripa g construere cœpit. Multa ibi miracula Deo patrante, hoc tempore contigisse referuntur, non dissimilia iis quæ diximus, cum de vita D. Gondisalui h Amaranthi ageremus, quando pontem alium similem construxit. Speciatim illud narratur contigisse, de piscium multitudine ad oram fluminis ultro se offerentium D. Petro pro novi pontis constructione. Tandem absoluto operis ædificio, ponte jam transeuntibus pervio facto, ad urbem Tudensem, prope eumdem sitam fluvium, se recipiens, indefesse verbum Dei accolis illius territorii prædicabat. Huic Apostolico in hac regione intentus obsequio, reliquum vitȩ spatium cum magno animarum fructu expendere curavit.

[18] Cum igitur in eadem urbe Tudensi jam senio i confectus quiesceret, Deo tamen semper vacans, aliqua miranda prodigia ejus precibus operata est divina majestas. Inter hæc autem, dum famulus Dei D. Petrus quadam die ad mensam jam sederet, ut prandii refectionem sumeret, relatu didicit, quemdam honestum virum, magna sibi necessitudine conjunctum in k loco distanti morbo gravi correptum esse; [sociis famelicis,] unde amicitiæ & caritatis vinculo constrictus, a mensa protinus surgens, illum visitandi gratia, viam est ingressus. Cum vero ad cujusdam montis radices l pertranseundo pervenisset, religiosus quidam juvenis socius ejus, non adeo laboris patiens, fame compulsus, cum quodam alio adventitio itineris socio, submurmurare quodammodo non est veritus. Hic Frater Petrus, inquiebat, quia jam provectioris est ætatis & propterea parco utitur cibo, me robustum juvenem, calore naturali ad excoquenda alimenta satis affectum, eadem mensura victusque parsimonia & tenuitate vult coarctare, atque sic ægre nutritum macerare. Quamvis longius distans, D. Petrus eos præcederet, non illum latuit Deo revelante, hoc socii sui susurrium; atque fixo gradu expectans quousque ille appropinquaret, sequenti miraculo a simili deinceps coërcuit detractione. Ascende inquit, fili mi, si esuris ad illius montis proximi dorsum, & ibidem obsonium paratum invenies quo & famem extinguas, & sufficienter pro nunc reficiaris. Paruit ille dictis, & simul cum alio susurrii complice illuc pergens, in quodam aliquantulum eminenti loco duos albissimos panes mappȩ cuidam suprapositos, [divinitus præbet refectionem:] atque vini lagenam invenerunt quæ omnia reportata, festivi festinantesque statim sancto viro intacta obtulerunt. At ille ambobus sociis, ut quantum illis sufficeret sumerent, invitatis, residuum in eodem loco, ubi viaticum illud offenderant, reponere jussit. Et refectione ab illis tunc sumpta, famelicus frater sociusque illius præcepto parentes, non parum de hac re mirati, illum curiositatis ergo interrogarunt, undenam vel a quo panes illi fuissent in deserto loco apportati? vel, quod etiam nimis eos in stuporem induxerat, quis fragmentorum reliquias residuumque prandii ibidem repositum, abstulisset? Post namque aliquantulum brevis temporis curriculum, quo panis & vini residuum cum mappa dimiserant, in loco ubi antea posita illa invenerunt; atque ad viam communem descenderant; tanquam curiosi scrutatores iterum reversi, nec vestigium quidem invenerunt. Satis est, inquit ille, quod naturæ pensum, laute comedentes & bibentes, soluistis, id vero quod superfuit, abstulit idemmet qui ante attulerat.

[19] [tempestatem a sua concione avertit.] In eadem Gallæciæ provincia maritima concionabatur aliquando famulus iste Dei, apud urbem Bayonam vel Vayonam dictam m, cum frequentatissimo populi concursu: & ecce subito est exorta tempestas: & tam subita aëris inclementia territi astantes populi, quomodo inde tute discederent, sive aufugerent, solum cogitabant. At D. Petrus, illorum cogitationes percipiens atque introspiciens, labantes animos hac exhortatione firmavit: Fratres carissimi, ne paveatis, metum quæso deponite; Ille namque omnipotens Dominus, cui omnia parent & obediunt, hanc procellam ingruentem, quam veremini, antequam nos comprehendat, in aëris tranquillam commutabit serenitatem. Nec adhuc Dei famulus verba finierat, & jam nubes illæ minaces & ventorum turbines, a suggestus omni loco circumvicino divinitus abstinentes, reliqua omnia circumcirca suburbia, quæ oculis astantium comprehendi poterant, horrisono invadentes furore, impetebant.

ANNOTATA.

a Ab anno potißimum 1224 usque ad exitum vitæ, ad 1252 productæ. Colitur autem hic sanctus Rex 30 Maji.

b Idem Sampayus ad finem sui libri pag. 216 in Stemmate Ordinis Prædicatorum duos Dominicos numerat, inter primos socios sanctißimi sui Patriarchæ, quorum priori contigerit id quod hic attingitur; secundus Cubensis, fuerit Santirenensis conventus initiator & ibidem miraculis clarus quieverit. Cardosus in Hagiologio Lusitano 21 Ianuarii, ponit Dominicum Santirenensem, & laicum fuisse vult; die vero 29 dicit in eodem Sanctirenensi conventu quievisse alterum, scilicet Cubensem, quem ait a prima fundatione anni 1225 ibidem continuo vixisse usque ad 1262: virumque laudat a castitate: sed neutri applicat tale factum. Econtra Ioannes de Rehac ita existimat id factum a Cubensi ut censeat B. Petro perperam attributa, quæ illi Cubensi Dominico propria fecit historicorum Ordinis consensus. Sed habet Sampayus assentientem sibi Didacum de Rosario, nec puto pro Cubensi stare auctores antiquos.

c Addit ex Castello Malvenda; Aliquando impudentissimorum scortorum fraudibus ac technis sancta ejus castimonia traducebatur, ut vel eo modo viri sanctissimi auctoritas & clara opinio apud populum læderetur; verum benignissimus Deus, cuncta dæmonis machinamenta dissipabat, servi sui gloriam adaugens.

d Error est manifestus, cum, teste Mariana solum cœperit Hispalis obsideri mense Augusto anni 1247; pridem jam apud Galæciam agente, imo ante annum mortuo, Petro. Errantem Sampayum ceteri fere absq; examine secuti inveniuntur: omnibus autem præivisse videtur Didacus de Rosario; quia scilicet hæc victoria omnium rerum a Ferdinando gestarum nominatißima fuit. Rehac censet pro Hispali ponendam Cordubam, anno 1236 a Ferdinando receptam.

e Bracharensis diœcesis oppidum inter Minium & Durium: sed forte de Gonsaluo Amarantho rectius hoc intelligetur: distant enim Amaranthum & VVimaramus solis 15 P. M.

f Clericum alii, alii Parochum faciunt, adduntque prope Compostellam hæc accidisse.

g Non longe a Ribadavia, inquiunt alii: est autem hæc, oppidum inter Tudam & civitatem Orensem, ad ostium Aviæ, istic se Minio immergentis a Septentrione, cum per meridionalem ripam irrumpat ex adverso Arnoya rivus: qui aquarum confluxus periculum auget. Addit Tamajus: cujus pontis moles hodie adhuc visitur juxta oppidum, cui nomen Castrelo, non procul a cœnobio S. Claudii Cisterciensi. Sed profecto errat: qui enim ibi pons cernitur, supra Aviam stratus est, & a Minio distat facile 6 p.m. Pergit Tamajus. Donec hujusmodi ædificium perficeretur, domunculam ad orandum in montis vicini vertice extruxerat; quæ postea Fratribus Minoribus concessa, facta est celebre monasterium, S. Marthæ dictum; in quo duæ proceræ rupes monstrantur, ita vicinæ ut medium spatium vix hominem capiat, inter quas ille arctissimum somnum capiebat: ad quas visendas, in die festo ejus, undique vicinorum locorum accolæ accurrunt. Hæc ille, quoad sensum, nam barbariem styli lenire placuit.

h Vitam B. Gonsalvi de Amarhanto ex Didaco de Rosario dedimus 10 Ianuarii, ubi num. 22 de isto Gonsalvo eadem fere narrantur, quæ alii hic fuse de Petro Gonzalvio, ut vehementer metuendum sit, ne utrique perperam applicentur quæ sunt alterutrius propria; licet istic alius fluvius, videlicet Tamica, nominetur.

i Non admodum senex esse potuit B. Petrus, qui anno 1190 natus obiit 1240, quinquagenarius dumtaxat juxta ipsum Sampajum, haud satis hic sui memorem. Si de grandiori ætate certius nobis constaret, evidentius etiam probaretur, Placentiæ non studuisse Petrum, aut saltem non sub patruo ibidem Episcopo, neque Palentini conventus filium fuisse.

k Clericum fuisse dicunt alii, & Bajonæ ajunt ægrotasse.

l Similiter Didacus de Rosario pedem montis notat: at Maluenda, Tamajus & alii indicant, summum verticem collis, qui vulgo Bortella de Arzella vocabatur.

m Abest Bayona ab urbe Tudensi P. M. circiter 18, nomen habens ab insigni istic portu uti & aliæ ejusdem appellationis aliæ: addunt alii tunc prædicasse ad pontem Ramalosæ, ad intimum dicti portus recessum: & quidem Tamajus (forsitan ex suo MS, nam tacent de hoc ceteri) etiam dicti nunc pontis structuram Petro tribuit. Rechac locum minus recte nominat Ravalosam.

CAPUT III.
Mors B. Petri & miracula eam secuta.

[20] Igitur, Altissimo doctrinam illius Euangelicam sequentibus sæpe signis confirmante, [Postquam auditoribus suam mortem prædixit,] & senili percurrente jam ætate, in quadam Quadragesimalis temporis dominica die, ramis palmarum benedicendis dicata, cum suggestum a ascenderet, diem sibi jam jam imminere palam prædixit, & jam non amplius illum ibidem ad prædicandum venturum; proinde omnes enixe & humiliter obsecrabat, ut quando ad illorum aures, de instante obitu suo sermo & fama perveniret, precibus suis coram Deo juvarent. Quamvis enim, dicebat ulterius, per Dei gratiam in nullo me reprehendat cor meum, postquam mundo renuntiavi; non tamen illam me conscientiæ puritatem habere existimo, quæ fidelium suffragiis non nimis indigeat. Et post vale dictum omnibus, [Tudæ ægrotans,] in proximam urbem Tudensem se recepit; in qua per illius sanctæ hebdomadæ dies reliquos prædicare non destitit; Christum imitatus, qui in ultimis etiam vitæ mortalis terminis constitutus, templum Salomonis prædicationis causa frequentare dignatus est. Paschali igitur instante festo, a quadam graviter correptus est ægritudine, b propter quam causam ad conventum sibi assignatum Compostellæ redire non potuit, quod maxime habebat in votis. Postea tamen, morbo eodem remissius (ut videbatur) illum vexante & quodammodo in declinationem tendente, resumptis utcumque viribus additoque animo, itineri se accinxit; [nec valens Compostellam pertingere,] quo diem extremum, si fieri posset, inter Fratres suos, in Compostellano conventu, feliciter clauderet. Sed dum ad oppidum, S. Columba c vulgariter dictum, vix & ægre devenisset, morbo iterum ingravescente, in horasque magis invalescente, ulterius progredi non valens, socium qui illum comitabatur sic est allocutus: Opinor d Dei esse voluntatem, mi Frater, ut in urbem Tudensem, a qua discessimus, ibidem moriturus revertar; ideo obsecro ut confestim ad illam properemus. Illuc igitur denuo reversus, ad quamdam hospitii pristini domum declinavit, necdum enim apud Tudenses prædictorum Fratrum Ordo conventum, quem modo habet, obtinuerat.

[21] Igitur mortali invalitudine indies magis ingravescente, hospitem suum ad se accersiri faciens, [hospiti suo relinquit zonam] hæc illi verba ultima fecit: Carissime frater, noveris quod Dominus noster, meorum memor laborum, illis finem imponere dignatur. Ego vero ab illo precibus impetravi, ut huic parceret regioni, cui varium acerbumque, propter inhabitantium crimina, flagellum nunc imminebat. Deinde pro hospitalitatis caritate, qua semper erga me usus es, clementissimus ipse Pater luminum, ut spero, mercedem tibi rependet. Interim tamen, quia aliud non habeo tibi præsentandum, gratitudinis ergo, nisi hanc zonam, qua hactenus præcingebat, illam precor suscipias, quam tibi aliquando profuturam confido. Suscepit pius hospes religiose sancti viri munusculum, non multum pretiosum secundum humanam sapientiam; atque in mundissimo linteolo involutum, magna alicujus adhuc olim adipiscendi boni spe & fide animo concepta, in competenti reposuit loco. Nec vana fides. Post aliquantulum namque spatium, cum prædictum cingulum in duo frustra dividere vellet, ut amico cuidam intimo partem alteram communicaret, e tamquam rem pretiosissimam fidei saltem oculis æstimatam; ferreum illud instrumentum, quo incisionem facere intendebat, [cujus divisio miraculose impeditur:] e manibus ejus exiliens, leviusculo quodam ictu percussum reddidit & reliquit. Existimavit illico vir hic pius, speciali divini numinis concursu & non casu hoc illi contigisse, quasi Deo displiceret divisio cinguli illius munusculique, quod sanctus & apostolicus Pater, in amoris & gratitudinis signum, hospiti suo contulerat; atque religione tactus, non solum integram corrigiam illam, sed & baculum f quo D. Petrus adhuc vivens nixus incedebat, ad ecclesiæ Cathedralis Præfectum, ut ibidem digne atque cum debita reverentia custodiretur, oblatum tradidit.

[22] Postea D. Petrus, hora transitus sui instante, ad quam se a longinquo tempore præparaverat, [juxta ejus tumulum positus tumulus Episcopi Tuden.] in sanctissimo Dominicæ Resurrectionis festo, spiritum Creatori suo reddidit, anno ab ejus incarnatione MCCXXXX g. Ejus funebria obsequia munusque supremum Tudensis h Antistes summa cum veneratione persolvit, qui tanta illum dum viveret devotione semper coluit; ut se juxta tumulum illius sive conditorium, postquam e vivis discederet, sepeliri voluerit; ejus enim tantopere confisus erat suffragiis, ut hoc etiam votum suum suis testamento firmato mandaverit legatariis. Et cum ejus ultima voluntas in hoc olim adimpleretur, atque juxta D. Petri reliquias ejus cadaver sepeliretur, Deo ita disponente mirabiliter, in cujus cælesti aula stella ab stella differt in claritate; imperceptibili separatione, [divinitus removetur.] post aliquod tempus elapsum, visa sunt amborum conditoria ab invicem longe distanter separata, quam a principio extiterint.

[28] Post illius animæ sanctissimæ a corporis ergastulo egressum, piissimus Deus noster miraculis multis, [ex eodem oleum sudat,] fidelibus populis ostendere dignatus est hujus sancti viri ineffabilia merita. Ex illius enim sepulcro dicitur oleum aliquando emanasse, sicut antea legimus contigisse ex seraphicæ illius Virginis, Catharinæ martyris monumento, in quo ab Angelis in monte Sinaï recondita fuit; & ex D. Nicolai mausoleo similiter. i In hujus veritatis evidens testimonium, ostenditur adhuc in eadem ecclesia vas k quoddam vitreum, in quo Canonici, tunc temporis inter vivos agentes, portionem aliquam liquoris illius miraculosi recondiderunt. Cum aliquando de hoc miraculo incredulus quidam homo duræque cervicis, l ad illius sepulcrum accedens, multis narrantibus dubitaret; superaddidit ipse numquam tale quidpiam sibi persuasurum aliquem (nempe quod ex illa lapidea tumba, oleum aliquando emanarit) nisi suis ipse etiam oculis miraculum illud prius experiretur & palparet. Non defuit huic incredulo divina benignitas, sicuti & Thomæ de sua resurrectione dubitanti: & postquam ista diffidenter protulit verba, ecce ex eodem confestim sepulcro oleum resudare visum est, de quo illemet manibus suis vasculum quoddam m implevit; atque in conspectu multorum astantium, gloriosus Deus in Sanctis suis laudatus est,

[24] [& defuncti dens] In eadem diœcesi Tudensi quædam erat illustris matrona, virtutibus etiam non minus insignis, quæ aliquando D. Petrum Gonsalvi hospitata fuerat, non minori, ut creditur, devotione, quam vidua illa Sareptana, quæ Prophetam Helisæum antiquitus excipiebat. Et cum semel ab illo adhuc aura ætherea fruente efflagitaret, ut aliquod sibi pignus & memoriale redderet, ad servandum causa devotionis, subridens Dei famulus illi ita respondit: Tempus aliquando instabit, in quo aliquid, me vivente vel e vivis sublato, in mei memoriam possideas. Cum vero devota mulier de illius transitu certior facta esset; in memoriam, non sine dolore & tristitia, sibi reduxit, promissum munus, quod ab illo petierat dum viveret, [piæ ejus hospitæ cedit.] non impetrasse. Attamen sequenti nocte D. Petrus Gonsalvi, promissi memor, illi in somnis apparens, dixit: Noli, soror carissima, contristari; quamvis enim, dum inter mortales agebam, tuis non satisfecerim votis in eo quod devote a me postulasti; crastina die in meum perge sepulcrum, & ibidem tibi stabo promissis. Nocturnæ revelationis non immemor devota matrona, dilucescente die sequenti, ad ecclesiam Cathedralem, in qua sancti viri sepulcrum erat, devota processit; & postquam se illius precibus devote commendavit paululum, immittens manum per quoddam apertum foramen in idem mausoleum devotionis excitandæ causa, dentem quemdam ex sancto cadavere D. Petri inscia offendit; n quem statim foras extrahens, lacrymis suffusa, omnibus astantibus rei seriem in Dei gloriam manifestavit. Qui omnes satis mirari nequibant, in divinas erumpentes laudes: illa vero thesaurum divinitus concessum, nullo contradicente, in domum suam reportavit.

[25] Canonicus quidam, dum de miraculis D. Petri cum aliis Sacerdotibus confabularetur, [curatur puer paralyticus.] in fide miraculorum ejus dubius persistens, dixit: Etsi ego, illum Sanctum esse & cum Deo in cælis regnare, nisi impie, negare non possim; numquam tamen mihi persuadebo, tam crebra miracula, ut quotidie referuntur apud nos, vera esse; quoniam, postquam ego in hac urbe habito, nullum oculis meis hucusque potui videre, aut experientia facta cognoscere. Hæc illo Presbytero temerarie jactitante, ecce duo homines puerulum paralyticum portantes, causa visitandi eamdem sepulturam D. Petri Tudensis, majorem ingressi sunt ecclesiam; & accedentes prope locum illum sanctum, nondum preces suas orantes finierant, quando paralyticus ille infantulus, stans rectus & sanus, huc atque illuc gressus lætanter dirigere ab omnibus visus est. Fuit autem miraculum adeo manifestum, ut turba multa quæ illic stabat in stuporem versa, laudis clamores protinus in cælum extolleret. Accurrit Tudensis populus, accurrit & ille incredulus Presbyter: dumque quasi suis manibus recens miraculum contrectaret, dubietate pristina in devotionem commutata, mirabilem Deum in sancto suo D. Petro laudare deinceps decrevit, de incredulitate sua non parum pœnitens.

[26] Nauta quidam, in malum navis conscendens, ab ejus summitate, vi ventorum ingruente avulsus, [nautæ periclitantes juvantur.] in mare semel fuit præcipitatus. Qui statim D. Petri Gonsalvi recordatus, quem in mari Hispaniæ Patronum propitium multi experiebantur, illius opem invocare per aëra volans super undas incœpit. Et ecce in habitu Fratris Prædicatoris Dei famulus illi apparens, Adsum inquit, fili mi, quia me vocasti; ne timeas. Atque manum illi extendens, intra navem reposuit, liberum a submersione. o Non abs re erit hic interserere, quod diebus præteritis in quodam antiquo libro manuscripto bibliothecæ S. Victoris reperi. Ibidem enim cum in quodam catalogo Sanctos Ordinis nostri, qui miraculis claruerunt, offendissem; etiam & D. Petri Gonsalvi mentionem factam inter reliquos sub his verbis perlegi: Beatus Petrus Gonsalvus, Patronus maris Hispaniæ, clar. miracu. Ex quibus verbis satis constat, ab antiquo jam & immemorabili ævo periclitantibus in Oceano freto D. Petrum succurrere consuevisse, nec esse apocryphum aut omnino absurdum, ut aliqui irreligiose philosophantes autumant, quod passim navigantes per Oceanum prædicant ac testificantur, D. Petrum Gonsalvi sæpesæpius ab illis, tempestate ingruente, visum esse in mali vertice vel in velorum summitatibus, viridem candelam accensam in manu gestantem, statimque post visionem istam mari stagnante cessare procellam.

[27] Quædam mulier, apud Scallabin p Lusitaniæ urbem, filium habebat pede altero contritum & contusum, [pes contritus sanatur.] graviterque laborantem; a quo jam chirurgi decem octo minutula extraxerant ossa, nec tamen propterea sanabatur. Cum illa igitur de hujus sancti viri miraculis audiret, voto emisso, filii sui sanitatem ab eo efflagitabat. Qui illius orationibus mox aures porrigens, intercessione sua apud Deum obtinuit, ut puer ille desideratam sanitatem impetraret.

[28] In libro etiam qui dicitur Vitas Fratrum, qui maximæ auctoritatis esse judicabitur ab illis, ad quos auctoris ejusdem notitia pervenerit, parte quinta cap. IX, ubi de illis qui miraculis claruerunt agitur, de B. Petro hæc perlegi… q Cuidam, ex percussione fruticis duæ spinæ in oculis remanserunt, [Miracula in Vitis Fratrum notantur.] quæ adeo alte intraverant, quod nullo modo poterant extrahi vel etiam videri. Invocavit auxilium Fratris Petri Gonsalvi, & statim ambæ r spinæ, per se de ejus oculis in gremium ceciderunt; & perfecte curatus est. Item mulier quæ per septem septimanas lac amiserat, unde filium alteri tradiderat, dolens maxime quia paupercula erat, facta oratione ad tumulum Fratris Petri, cum rediret in domum, invenit se lacte repletam, quo filium enutrivit. Quidam nautæ in maris periculo constituti, invocaverunt fratrem Petrum Gonsalvi, qui statim apparuit eis dicens; Adsum, & confortans a fluctibus procellæ eos liberando, duxit ad portum. s Uxor quædam in navi parvula, dum flumen quoddam profundum transiret parvulum filium habens in humero timore concussa cecidit, & quinquies submersa est in profundum; sed invocato, B. Petro, ab ipsa cum cecidit, & a marito qui stabat in ripa, ab ipso periculo evasit cum parvulo suo. Quidam juratus dixit, quod cum per sex menses febribus affligeretur, & esset valde inflatus, ita quod vix posset super baculum ire; apparuit ei Frater Petrus, & dixit: Veni ad tumulum meum, & curaberis. Venit & curatus est. Hæc in libro supramemorato sub hoc stylo exarata habentur, quæ simul cum supradictis, non dubito, quin a pio lectore debita devotione in Dei laudem simplicibus & columbinis oculis conspiciantur: illi gloria & honor in secula, Amen.

ANNOTATA.

a Factum id, ut scribunt alii, in quodam monasterio monialium Ordinis S. Benedicti, cui Tamajus nomen Pesiguero addit.

b Rehac scribit Paschali festivitate transacta, die Jovis incidisse in morbum: diem nescio unde acceperit:de hebdomade sancta rem intelligendam nos judicamus.

c Distat Tudis Compostella fere ad 60 M. P. iter in Septentrionem tenendo: in quo tamen nusquam exprimunt tabulæ ullum oppidum S. Columbæ, ut exiguum & ignobile esse oporteat.

d Revelationem divinam hic adstruit Rehac, de qua nihil alibi.

e Concordat narratio Didaci de Rosario: alii in gratiam Canonicorum Tudensium tentatam divisionem dicunt, & coram iis accidisse miraculum.

f Recentiores addunt etiam, pallium.

g De die & anno jam supra dedimus discrepantes aliorum sententias.

h Alii nomen exprimunt & Lucam vocant, cujus celebre nomen propter scriptam ab eo historiam: electus autem fuit anno 1239 & ad 1250 pervenit, teste Ægidio Gonsalvi d' Avila in Episcopis Tudensibus.

i Arnoldus de Raisse, in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii per Miræum, ad 19 Novembris agens de S. Elisabetha, catalogum texit variorum Sanctorum, quorum corpora salutare oleum stillant aut stillarunt: plura exempla qui volet, operis nostri indices morales adeat.

k Rehac rem auget, & phialas plenas ostendi dicit.

l Joannes Enchannes de Castro nauclerus, hicfuit, ut scribunt alii; venit autem ex voto, in marina tempestate concepto.

m Tubam vocant alii, quam etiam dicunt ad omnes sepulcri partes applicitam, colligendis guttis undique stillantibus; itaque repletam, ut per cornua utrimque effunderetur. Rehac dicit parvam cannam ad hoc sumptam.

n Malvenda ex Castellio scribit, ipsum dentem ultro e foramine egredi visum, & manu exceptum esse.

o Addit Didacus de Rosario: Postea etiam iis qui eadem navi ferebantur, visibiliter apparuit.

p Vulgo Santarem dicitur a S. Irene Martyre, quæ colitur 20 Octobr. est autem civitas ad Tagum fluvium, 15 leucis supra Olisiponem.

q Prætereo verba, quæ supra num. 3 leguntur in Comm. prævio.

r Impressum erat albæ, sed ex ipso libro qui citatur correximus, uti & alia plura sphalmata, variis locis occurrentia.

s Addit Castellius ab hoc miraculo cœptam videri religionem nautarum erga B. Petrum.

APPENDIX
Excerpta quædam ex miraculis anno MCCLVIII a Tudensi Episcopo examinatis, apud Ferdinandum Castellum in Chronica part. 1 lib. 2 cap. 26.

Petrus Gonsaluez, a vulgo nautico dictus Sant-Elmo, Ordinis Prædicatorum, Tudæ in Galæcia (B.)

[29] Tudensis Episcopus, qui Lucæ successit, a animadvertens continua miracula, quæ B. Petrus continuo designabat, publicam & authenticam informationem, ex fide testium juratorum, summa cura & diligentia fieri præcepit, eamque sigillo obsignatam Tolosam misit ad Capitulum Generale Prædicatorum, quod in ea urbe agebatur, anno Domini MCCLVIII. In ea extant citati & examinati nonaginta & septem testes, plurimorum B. Petri miraculorum, quorum hic nonnulla describemus. Michael Nuñez b de Nigris, Tudensis Diœcesis, cum annum integrum leprosus, [Sanantur leprosi duo,] mansisset inclusus in domuncula quadam, ob morbi contagium ab hominum commercio semota; facto voto & donario ad sepulcrum viri Dei appenso, sanus & integer ad suos rediit. Maria Perez de Varcea ex oppido Mera, cum novem menses lepram passa fuisset, & cæca quinquaginta diebus extitisset, ut primum se viro Dei commendavit, amissum lumen recepit: & mox ut sepulcrum ejus præsens venerata est, lepra discessit ab ea,

[30] [cæci octo,] Martinus Perez de Cobelo, Tudensis diœcesis, post gravissimum septuaginta dierum oculorum dolorem, omnino visum amisit: sed voto B. Petro facto, subito cæco refulsit dies. Urraca Domingez, quæ Bajonæ degebat, alterius oculi videndi vim omnem perdiderat, sed voto sancto viro facto mox recuperavit. Petrus Sanzius de Cambeses, oppidi Fragosi, post trimestrem cæcitatem, cum ad sepulcrum P. Petri accessisset, lumen ei restitutum est. Petrus Joannes de Villa-veteri, duobus mensibus ex altero oculo nihil vidit; uxor ejus opem a Sancto poposcit, simulque promisit se virum suum ad ejus sepulcrum adducturā. Ut primum proficisci cœperunt, nonnihil jam ex oculo videbat: sed cum ad sepulcrum pervenisset, fusa oratione, perfecte lumen recepit. Joannes c Laurentius, ecclesiæ Tudensis Canonicus, sinistro oculo penitus excæcato, cum ad sepulcrum viri Dei multa cum devotione cereum obtulisset, plene curatus est. Maria d Salvatoris, duorum mensium cæcitatem perpessa, cum ad sepulcrum viri Dei facto voto procubuisset, visum accepit. Idem omnino evenit Thomæ Martinez, Joanni Perez, & Petro Pato de Coya, qui perditos oculos ope viri Dei recepere.

[31] [dolens capite,] Dominicus Fernandez de Salva-terra, spatio decem mensium intolerabili capitis dolore afflictus, putri materia ex altera aure copiose manante, votum fecit sancto viro, ut si intra octiduum eum liberaret, quotannis sepulcrum ejus oblato donario visitaret. Res mira! Intra triduum integræ sanitati restitutus est. Elvira Alfonsi de Salzeda, [puella contracta & muta,] filiam habebat membris omnibus contractam, malumque illuc accesserat, quod a viginti uno diebus loquelam omnino perdiderat, ut ne verbum quidem efformare posset: adducta ad sepulcrum B. Petri, pedibus suis ingrediens, loquens & gaudens in domum reversa est. Joannes Alfonsus de Valladares, in oppido Fragoso, surdus penitus ex catarrho redditus, [surdi tres,] facto voto viro Dei, plene audiit. Elvira Perez, de Bajona, duobus mensibus ex altera aure surda, promisit, nudis pedibus adituram se sepulcrum viri Dei, si sanitatem reciperet: & exemplo recepit. Elvira Martini, de Rotundela, pro marito surdo eleemosynam & donarium ad tumulum B. Petri misit; quam primum ex ecclesia rediit Petrus de Rotundela, e qui votum detulerat, plene audientem invenit, ac si nihil umquam passus fuisset.

[32] Maria Alegre, ex pago quodam Tudensis diœcesis, [item muti duo,] filiolum annorum duorum & semis, qui nihil adhuc loqui potuerat, ad sepulcrum viri Dei attulit cum donario: eadem die, antequam ex urbe egrederetur, puer prompte & expedite locutus est. Alium puerum septennem, mutum penitus a nativitate, parentes ad sepulcrum B. Petri adduxerant; & facta ibi oratione, illico puer loqui cœpit, visoque tanto miraculo Canonici solennem processionem ad tumbam viri Dei decrevere. [surda,] Urraca Salvatoris de S. Leocadia, quinq; jam mensibusadeo obsurduerat, ut nec intensissimos clamores audiret. Votum viro Dei nuncupavit; sepulcrumq; ejus adiens, statim campanas audire cœpit, indeq; optime usui aurium est restituta. Elvira Martini de S. Christina, [& paralytica.] in oppido Fragoso, quadriennio utraque manu paralysi resoluta, nulli operi eas admovere poterat, insuperque acri dolore torquebatur: ad sepulcrum beati viri veniens, manibusque illud utcumque contingens, mox integram sanitatem recepit.

[33] Petro Perez de Villela, in quodam pago f Compostellanæ diœcesis, [liberantur obsessi quinque] filius erat, obsessus a dæmone; qui undecim continuis diebus neque edit, neque bibit, neque dormivit. Cumque exorcismis adjuratus dæmon respondisset, se inde a nemine expellendum nisi a Fr. Petro Gonsalez; adductus est adolescens ad sepulcrum sancti Patris ligatis manibus (nam aliter ire detrectabat) factaque oratione a circumstantibus, statim dæmon abscessit. Maria Gonsalez de Valladeres, a dæmone acriter vexata, quatriduum sine cibo & potu elinguisque omnino mansit: ut ad tumulum Sancti allata fuit, expulso dæmone integram sanitatem adepta est. Filia Joannis Palaez, apud Tobellum oppidum, biennio dæmonem inhabitantem passa, & singulis ferme diebus excruciata, facto voto viro Dei, confestim liberata est. Petri Joannis de Paramos uxor, annos duos energumena, singulisque diebus bis terve ac quinquies crudeliter afflicta, cum votum B. Petro nuncupassent domestici, dæmon continuo ab ea recessit.

[34] Maria Gonzalez, de S. Petro de Cella, a diabolo arrepta, singulis diebus octies aut nonies atrociter torquebatur: in somnis admonita ut ad sepulcrum viri sancti pergeret, fecit: [& puella in lunæ decrementis cæca.] statimque a febribus & a cruciatu libera mansit. Maria Nuñez de Ruilla; a dæmone obsessa, cum ejus maritus votum B. Petro fecisset, alias dæmonem non sensit. Laurentius Martinez de Samnas, in parochia S. Petri de cella, filiam habebat, quæ per continuos annos singulis mensibus, toto lunæ durante decremento, visum oculorum amittebat; sed luna crescente, paulatim lumen ei reddebatur: quam cum ad sepulcrum sancti viri adduxissent, plene curata est. Nimis longum esset, si omnia quæ in dicti Episcopi Tudensis relatione, ad Generale Capitulum Tolosanum missa, de miraculis S. Petri Gonzalez integra fide habentur, hic intexeremus. Hæc descripsisse satis fuerit, ut lectores, sancti viri aliquam notitiam nacti, eum sibi apud Deum intercessorem & patronum adsciscant.

ANNOTATA.

a Ægidius Perez de Cervera, Ordini pie affectus: quippe qui anno 1271 inveniatur posuisse primum lapidem Conventus Ribadaviæ.

b Rehac pro nomine familiæ, quod hic exprimitur, nomen alicujus pagi in diœcesi Tudensi intellexit.

c Castellius Hispanice habet, Lorenzo Juan.

d Idem Maria Salvador: quod Rehac reddit de S. Salvatore: idem notandum ad miraculum ultimum num. 32.

e Incuriosius hæc transferenti Malvendæ excidit, ut adderet, ejus maritus; fuerit filius aut vicinus. Malvendæ errorem non correxit Rehac, sed dißimulavit, omisso nomine Petri. Consulendus fuerat textus Hispanicus, cujus verba restituimus, & ubi Malvenda scripserat, audire plenissime cœpit, posuimus, plene audientem invenit.

f Ita restituimus ex Hispanico: Malvenda ad nomen Villelæ junxerat per parenthesim (pagus is est Compostellanæ diœc.) cum de Villela hic non loci, sed hominis nomen a loco sumptum sit, saltem juxta Castellium.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 16. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.