Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

16. April


XVI APRILIS

SANCTI QVI XVI KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Callistus, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Charisius, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Leonides, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Christiana, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Galla, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Theodora, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Lota, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Tertia, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Caristus, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Chariessa, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Nice, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Gallena, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Nunechia, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Basilissa, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Calis, Martyr, Corinthi in Achaia.
S. Irene, Martyr in Græcia.
S. Adrianus, Martyr in Græcia.
S. Martialis, Martyr.
S. Vincentius, Martyr.
S. Carissus, Martyr.
S. Cariton, Martyr.
S. Cælesta, Martyr
Alii v. Martyres
S. Marcianus, Martyr.
S. Enianus, Martyr.
S. Felix, Martyr.
S. Hermogenes, Martyr.
S. Vincentius, Martyr.
S. Tertius, Martyr.
S. Cajestus, Martyr.
S. Basilia, Martyr in Mauritania.
S. Martialis, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Felix, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Felix alius, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Faustus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Fortunatus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Silvanus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Lucianus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Gomalus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Parcilaus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Leonides, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Micas, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Gallienus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Marcianus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Faustinus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Lucianus alter, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Iocundus, Martyr in Ponto Asiæ regione.
S. Optatus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Lupercus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Successus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Martialis, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Vrbanus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Iulia, seu Iulius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Quintilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Publius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Fronto, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Felix, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Cæcilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Eventius sive Evotus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Primitivus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Apodemius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
SS. Saturnini IV Martyres, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Cassianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Matutinus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Faustus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Ianuarius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Encratides, sive Engratia, Virgo & Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Cajus, Confessor, Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Crementius, Confessor, Cæsaraugustæ in Hispania.
Sanctus Martyr, Sanctis in Clivia.
S. Lambertus agricola, Martyr Cæsaraugustæ in Hispania.
S. Thuribius, Episcopus Cenomanensis, in Gallia.
S. Turibius, Episcopus Asturicensis, in Hispania.
S. Vasius, Martyr Santonensis, in Gallia.
S. Paternus, Ep. Abrincensis, in hodierna Normannia.
S. Scubilio, socius ejus, in hodierna Normannia.
S. Fructuosus, Archiepiscopus Bracarensis, & multorum cœnobiorum institutor.
S. Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia.
S. Drogo, reclusus Siburgi in Hannonia.
S. Contardus, peregrinus Bronæ in Lombardia.
B. Ioachimus Senensis, Ordinis Servorum B. Mariæ.
S. Guilielmus Politiensis, eremita juxta Castellum-Bonum, in Sicilia.
Vener. Ioannes de Castro Villari, Ordinis S. Francisci de Observantia, Consentiæ in Calabria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Silvanus, Abbas Rievallensis in Anglia, Ordinis Cisterciensis, memoratur a Chrysostomo Henriquez Chalemoto & Bucelino, cum titulo Beati: a Menardo, ad diem V Aprilis, Sanctus appellatur. Quæ de eo indicantur, legi possunt ad Vitam B. Aëlredi decessoris XII Januarii.
S. Agape, S. Irene, S. Chionia, Sorores Martyres celebrantur hoc die in Menæis Græcis, MS. Synaxario, Menologio Sirleti & Tabulis Kalendarii Moscovitici. Eorum Acta illustravimus III Aprilis.
S. Vanebottus, Abbas Trecis in Gallia, memoratur a Ferrario in Catalogo generali, ex Tabulis Ecclesiæ Trecensis. Verum discußis omnibus Scriptoribus, talem non reperimus, sed vix dubitamus, quin sit S. Winebaudus Abbas, ad XVI male transpositus, a die, quando dedimus Vitam, VI Aprilis.
S. Veronica refertur in Auctario Greveni. Ab aliis bis XV Aprilis.
S. Paternus, Episcopus Veneti in Britannia minore, colitur hoc die apud Armoricos, apud alios die qua mortuus in Actis dicitur XV Aprilis.
Geroldus, ex Saxoniæ Ducum stirpe, eremiticam vitam in Valle Helvetiorum Drusiana amplexus, memoratur ad hunc diem in Martyrologio Germanico, auctius post obitum Petri Canisii edito, & ab Hartmanno in Annalibus Eremi Deiparæ Matris pag. 88, & licet non attribuant ei titulum Sancti asserunt tamen a posteris dictam Præposituram S. Geroldi. Suum is nunc cultum habet in monasterio Einzidlensi & in diœcesi Curiensi sub ritu Duplicis 2 claßis, cum Lectionibus propriis, ad diem, quando plenius de ipso agemus, XIX Aprilis.
S. Eustachius Martyr, prope Ferentinum in Hernicis passus, cujus dies profectus 16 die mensis Aprilis intercurrit, memoratur jam allegatis verbis tomo 1 Italiæ sacræ col. 721 a Ferdinando Vghello: qui consuli jubet Martyrologium Romanum ad hunc ipsum diem. Verum neque hoc neque alio ullo die, vel ibi vel in Catalogo Sanctorum Italiæ apud Ferrarium quidquam de tali Sancto potest inveniri. Igitur ab ipsismet Ferentinensibus de tali martyrio cultuque majorem expectabimus certitudinem, nec non Paßionis Acta, si qua extant.
S. Fausti natalis, inscriptus vetusto cuidam in Pireneis Martyrologio, unde excerpta ad Gallias spectantia, Saussajo Martyrologium Gallicum supplenti missa, & ad calcem edita sunt. Fortassis est Martyr Cæsaraugustanus, cujus aliquæ reliquiæ in monasterio S. Savini de Levitania, ubi scriptus est codex, servari credantur.
S. Paternus, Episcopus Pictaviensis, memoratur hoc die in MS. Florario & Auctario Greveni ad Vsuardum: est is S. Paternus, Episcopus Abrincensis apud Pictiones natus: qui etiam
S. Paternus Episcopus Arausionensis dicitur a Ferrario non satis distinguente dictas urbes, Gallice Auranche & Orange dictas, uti hoc die ad Vitam S. Paterni dicitur.
Guarinus, S. Bernardi discipulus, dein Archiepiscopus Bituricensis, memoratur hoc die in Menologio Henriquez, Bucelini & Chalemoti cum titulo Beati, a Saussajo inter Pios recensetur. Vita ejus habetur in Patriarchio Bituricensi a Philippo Labbe edito cap. 66, & dicitur obiisse non XVI Kalendas Maji, sed XVI Kalendas Aprilis, id est XVII Martii: neque ullum alicujus venerationis vestigium indicatur.
Guillermus, Abbas S. Albini, in Clara valle monachus, indicatur a Chalemoto & in Kalendario sacri Ordinis Cisterciensis, Divione anno 1617 excuso.
Sanctimoniales multæ cœnobii Fiscanensis, a Danis seu Normannis cæsæ, inscriptæ sunt Appendici Saussaji & Menardi, quod dies natalis ignoretur: eas sua auctoritate in hunc rejecit Bucelinus.
Stanislaus de Korziis, Ordinis S. Francisci de Observantia, vir patientissimus & profundæ humilitatis, Cracoviæ in Stradam ad S. Bernardinum sepultus, anno 1475, hoc 16 Aprilis refertur cum titulo Beati a Martino Baroronio, inter alios Stanislaos XX, quos eodem modo etiam Beatos appellat. Sed requisiti a nobis de cultu ipsius Fratres dicti Conventus vix potuerunt reduci in memoriam nominis; necdum congruum aliquem cultum demonstrare.
Anna de Camerino, ut vitæ sanctitate & miraculis illustris, laudatur in syllabo Sororum Ordinis S. Dominici post Martyrologium Ordinis, nullo addito titulo, die aut anno. Iacobillus Beatam appellat, & mortuam ait an. 1369 hac die. Hactenus non cognovimus ullum ei tribui cultum in sua patria, ubi eam sepultam quiescere idem scribit.
Matthæus Monfaionius, Joannes Borserianus, Joannes Broserius, In Aquitania occisi.
Alphonsus Sartor, Hieronymus de Yelues, Bernardus a Laredo, Andreas a Guirola, Petrus a S. Bonaventura, Jacobus de Parisiis, Leonora a S. Francisco, In Hispania. Ordinis Seraphici, vixerunt seculo XVI & cum titulo Beatitatis in scripti sunt Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier: & Leonora etiam in ejus Gynæceo sacro.
S. Anicetus, Papa & Martyr, memoratus in MSS. Romanis Barberiniano, Vallicellano, & S. Cyriaci, item in Trevirensi S. Martini, Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, & variis aliis. In Romano & aliis XVII Aprilis.
Fratres S. Adalberti, in hujus odium dicuntur occisi, & aliquem cultum habent Pragæ in S. Georgii templo, ubi conditi sunt. Ita ad nos Bohuslaus Balbinus e Societate nostra, vir libris excusis celebris. De illis agitur in Vita S. Adalberti XXIII Aprilis.
S. Monicæ, matris S. Augustini, Translatio in Ostiam civitatem inscribitur MS. Florario. De ea agemus ad Vitam ejus IV Maji.
S. Gebriani Confessoris Translatio, Remis in archimonasterio S. Remigii, inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaji, & Catalogo Ferrarii, dies ejus natalis est VIII Maji.
S. Gangulphi Martyris dedicatio oratorii, indicatur in Adone post opera Surii excuso, & in Appendice Adonis apud Rosweidum: colitur dictus Martyr XI Maji.
S. Isidorus Martyr, memoratur in MS. Florario & MS. Chamberiensi, item in Ordine recitandi divinum Officium in urbe & diœcesi Venetiarum, in quo additur: Corpus in ecclesia Ducali S. Marci, & fit solennis processio. Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 2 asscrit esse corpus S. Isidori Alexandrini, in Chio insula sub Decio: de eodem agunt Galesinius & Ferrarius. Martyrologio Romano inscriptus est XV Maji.
B. Marcianus, Episcopus & Confessor, inscriptus est Auctario Greveni a Carthusianis Bruxellensibus. Videtur esse Marcianus Episcopus Ravennas & Confessor, inscriptus Martyrol. Rom. XXII Maji.
S. Aigulphi, Episcopi Bituricensis & Martyris, translatio prope Castrum Rodulphi, indicatur in Martyrologio Gallicano Saussaji, qui aberrat dum Martyrem appellat, qui felici fine, requievit in pace & colitur Confessor: dies ejus natalis agitur XXII Maji.
S. Molocus Episcopus, in Hebridibus Scotorum insulis, discipulus S Brendani, inscriptus est Menologio Scotorum Dempsteri & Catalogo generali Ferrarii. Celebratur sub ritu duplicis majoris in Breviario Aberdonensi, & aliis XXV Junii.
S. Albani, Protomartyris Britanniæ, translatio corporis Roma (quo S. Germanus attulerat) Coloniam per uxorem Ottonis I Imperatoris anno 985. Memoratur in MS. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & paßim a posterioribus. Dies ejus natalis est XXII Junii.
Pambo, Abbas Ægyptius, inscriptus est MS. Florario; at Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 38, quem plures secuti sunt, dicit quievisse I Julii.
S. Helenæ, matris Constantini M. festum in Ecclesia Veronensi agitur hoc die, teste Augustino Valerio pag. 22. alibi paßim XVIII Augusti.
B. Madalberta Virgo, filia S. Waldetrudis, inscripta est auctario Greveni. Ejus dies natalis celebratur VII Septemb.
SS. Mauritii & Sociorum Martyrum dedicatio ecclesiæ Ambianis, inscripta est auctario MS. Greveni. Dies eorum natalis est XXII Septemb.
S. Amon, qui cum uxore in continentia vixit, dein in eremo, cujus animam vidit S. Antonius in cælum ferri, refertur in MS. Florario, & cum alio elogio in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, apud Grevenum etiam & Canisium. A Græcis & nonnullis Latinis IV Octobris.
S. Honorata Virgo & Martyr e Sodalitio Vrsulano ob corpus Colonia acceptum in monasterio Sanctimonialium de Aqua Ordinis, Cisterciensis in agro Carnotensi, festivo cultu celebratur, teste Chalemoto. Coluntur dictæ Martyres XXI Octobris.
S. Felix Episcopus, S. Fortunatus, S. Januarius, Presbyteri, S. Septimius, Martyres, memorantur in Menæis & Menologio Græcorum a Galesinio & Ferrario. Ab aliis XXIV Octobris.
B. Archangelus Canetulus, Ord. Canonicorum Regular. S. Salvatoris, hoc die obiit in Castilione Aretino, itaque inseritur hodie a Constantino Ghinio Natalibus sanctorum Canonicorum: & quia Bononiensis, refertur a Paulo Masini in Bononia perlustrata, breviter in prima, prolixius in secunda editione. Nos ejus Vitam antiquam & Processum de fama sanctitatis recentiorem, Latine redditum jam pene ad prælum habebamus paratum, quando ex Lud. Iacobillo didicimus coli Eugubii, eo quo corpus istic reconditum est die, XXIX Octobris.
S. Maxentia Virgo & Martyr, e stirpe regia Scotorum oriunda, in territorio Bellovacensi occisa, memoratur hoc die in secunda editione Martyrologii Anglicani. Verum in Catalogo Sanctorum Hiberniæ per Henricum Fitz-Zimon, & in priore editione Martyrologii Anglicano, & Catalogo Ferrarii ad XXIV Octobris.
In Breviario Aberdonensi ad diem XX Novemb.
In supplemento Martyrologii Gallicani XXIV Novemb.
S. Chrysogonus Martyr memoratur in Menologio Sirleti, dies ejus natalis est XXIV Novemb.
Lupertus seu Lubertus, Episcopus & Confessor, refertur in MS. Florario, & auctario Greveni ad Vsuardum. Est is nobis ignotus. Forsan est S. Luperius Episcopus Veronensis, qui colitur XVI Decemb.
Sunt etiam Sanctis adscripti Liberius Episcopus Veronæ & Liberius Episcopus Ravennæ, quorum dies natales sunt XV Novemb. & XX Decemb.
Davidis monachi in Hemmerodensi cœnobio translatio corporis, facta anno MCCIV, indicatur ex monumentis dicti cœnobii a Chalemoto. Dies ejus natalis incidit in XI Decembris.

DE SS. CALLISTO, CHARISIO, LEONIDE, CHRISTIANA, GALLA, THEODORA, LOTA, TERTIA, CARISTO, ITEM CHARIESSA, NICE, GALLENA, NUNECHIA, BASILISSA, CALI.
MARTYRIBVS CORINTHI IN ACHAIA.

SEC. III

[Commentarius]

Callistus, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Charisius, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Leonides, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Christiana, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Galla, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Theodora, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Lota, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Tertia, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Caristus, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Chariessa, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Nice, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Gallena, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Nunechia, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Basilissa, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)
Calis, Martyr, Corinthi in Achaia (S.)

AUCTORE G. H.

Kalendarium antiqui Breviarii & Missalis Ambrosiani recolit S. Calixtum & socios Martyres. Martyrologium Romanum ab his etiam sanctis Martyribus auspicatur XVI Aprilis his verbis: Corinthi natalis sanctorum Martyrum Callisti & Charisii, cum aliis septem, [Callistus & Charistus cum 7 aliis.] qui omnes in mare demersi sunt: Eadem habent in Notis citati Vsuardus & Ado, sed prior ab isto Calistus, & ab utroque alter Carisius scribitur. Vacat hoc die genuinum Martyrologium Bedæ: in supposititio prior Calistus etiam nominatur. Citatur præterea Petrus in Catalogo lib. 4 cap. 55, ubi ista habet: Calixtus & Carisius, & alii septem consocii eorum, apud civitatem Corinthum passi sunt: qui omnes, pro confessione nominis Christiani in pelago demersi, perpetuas triumphi palmas a Domino percipere meruerunt XVI Kalendas Maji, ut ait Ado. De eisdem ante alios jam memoratos ista cecinit VVandelbertus.

Sexta & dena Chariso Calistoque refulget,
Quos mare septena mersos cum plebe beavit.

[2] [qui sunt Leonides, Christiana, Galla, Theodora,] Eodem cum VVandelberto floruit tempore Rabanus; in cujus Martyrologio quatuor ex sociis indicantur suis nominibus. In Achaja, inquit, Corintho civitate, SS. Callisti, Carissi, Leonidis, Christianæ, Gallæ, Theodoræ, & aliorum plurimorum Sanctorum. Notkerus, Vsuardo & Adone aliquanto junior, hæc ita explicat: In Achaja civitate Corintho, nativitas SS. Callisti, Charisii, Leonidis, Christinæ, Gallæ, Theodori: qui omnes in mare sunt demersi. In MSS. Romano Cardinalis Barberini & in Trevirensi S. Maximini, [Lota, Tertia,] post Leonidis adduntur, Lotæ, Tertiæ, Christianæ, Gallæ & Theodoræ: quibus ad complementum septem aliorum additur Caristi in apographis Martyrologii Hieronymiani: [Caristus seu Calista.] in codice Epternacensi duo ultima nomina scribuntur Theodosiæ & Callistæ, In aliis MSS. pro Carisio seu Charisio legitur Carisa, Carissus & Carissimus.

[3] Græci, in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, de hisce Martyribus hoc eodem die agunt, [Elogium Leonidis & sociorum ex Menologio Basilii Imp.] his verbis: Die decima sexta ejusdem mensis Aprilis, Certamen sancti Martyris Leonidis & sociorum. Hi Sancti ex Græciæ regione erant: ac Leonides quidem, cum in festo Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, in ecclesia cum frequenti populo psalleret, ac festum celebraret; deprehensus fuit ab idololatris, & vinctus catenis Corinthum deductus. Reliqui vero viri ac mulieres aliunde etiam adducti, & provinciæ Præsidi oblati sunt. Qui simul vinculis constricti S. Leonidi adjuncti sunt, & carceri inclusi. Deinde e carcere educti, denuo coram Præside Corinthi jussi comparere, & Christum negare, & idolis sacrificare. Cum vero id recusassent, Leonides super ligno suspensus, crudeliter est cæsus, & lampadibus in lateribus adustus: deinde e ligno depositus, una cum sociis suis, in fundo maris fuit demersus. Hæc ibi quæ plane cum Martyrologiis Latinis conveniunt.

[4] At Græci in suis Menæis dum nomina Martyrum exprimunt, magis dissentiunt, [Alia nomina in Menæis Græcis,] & hæc de iis narrant: Sanctorum Leonidis, Chariessæ, Nicæ, Galenæ, Calidis, Nunechiæ, Basilissæ & Theodoræ. E Græcia oriundi erant hi sancti Martyres. Leonides Trœzeni captus est, dum inciperet spiritualem chorum in festivis diebus sanctæ Resurrectionis Christi, & Corinthum abductus. Chariessa autem & Nunechia, & mater Nunechiæ Basilissa, & Nice & Galene & Calis & Theodora, ex Græcia etiam oriundæ, Corinthum ad Venustum Præsidem missæ sunt. Præses Leonidem reperiens in Christi fide constantem & immotum, imperavit eum suspendi & atrociter cædi, deinde cum aliis in alto mari submergi. Asserunt autem Beatam Chariessam publica voce, quemadmodum olim Maria in submersione Ægyptiorum, cantare cœpisse: Unum milliare cucurri, Domine, & exercitus me prosecutus est, Domine, & te non negavi, Domine: salva spiritum meum. Reliquos autem auscultantes & psallentes ad mare pervenisse, atque in navigium conjectos, trigintaque stadia in altum provectos, deinde saxis alligatos, in undis submersos esse. [& MS. Synaxario.] Martyrium horum perfectum est prima Paschatis die. Eadem fere referuntur ad diem sequentem in Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani. Pro Calis scribitur Callis, & nomen loci, ubi Chariessa psallebat non exprimitur: quem colligimus Corintho vicinum fuisse. In Menologio Sirleti eadem contracta habentur. Egimus X Martii de S. Codrato & aliis Martyribus, Corinthi circa annum CCLVIII paßis, & secundo loco dedimus Acta martyrii eorum, auctore Nicephoro Gregora, qui una adjungit varios alios Sanctos, qui ibidem exemplo S. Codrati martyrium subierunt, & de hisce Sanctis ista refert.

[5] Effulserunt ex eodem cœtu & panegyri plures alii Martyres, quorum certaminibus Corinthus exornata est. Postquam enim pura & sincera jam olim pietatis semina a Paulo suscepisset, latices etiam Codrati ad satietatem imbibisset, [Inter alios Martyres,] ramos protulit Catholicæ Christi Ecclesiæ gloriosos, quos neque infidelitatis hiemes, neque efferati & impetuosissimi venti, quales temporibus illis adversarius, sacræ militiæ gravi cum violentia incumbens, emittebat, ratione ulla evertere potuerunt: cum ipse potius hostis, clade in seipsum versa fractus, & sui sibi mœroris auctor, cum ignominia fugam corripuerit. Ac Tertius quidem ille, qui implere dextram sanguine Martyrum studuerat, morte illi perpetuum exilium indicente, vita pellitur, & tormentis numquam finem habituris addicitur. At mali istius hominis malus successor, [sub Duce Venusto] Venustus nomine, Dux factus, mandatis ab Imperatore sanguinariis contra pios acceptis, Corinthum, plenis, ut ita dicam, velis appellit, ac impietatis facibus quamplurimis accensis, cum multos Christi Martyres faceret, una cum omnibus illis, etiam alios non paucos sacræ Codrati scholæ discipulos comprehendit: [Leonides] ex quorum numero primus Leonides occurrens, in altum quoddam lignum initio elevatus, crudeliter laniatur, & lampadibus ardentibus amburitur. Tum demissus, tantisque excarnificatus tormentis, inhumanum tamen Ducem ad misericordiam adeo non commovit, ut etiam cruciatus illi decerneret longe majores, quasi nullos hactenus tolerasset.

[6] Exutis igitur vestibus, supra ferreos tribulos extenditur, [post plurima tormenta] partes autem corporis superiores virgis immaniter cæduntur, ne superesset aliquid in illo expers doloris: sed inferna quidem membra, aculeis tribulorum ad ipsa ossa penetrantibus, acerbissimo sensu configerentur: superne autem continuis & alternis virgarum ictibus miserandum in modum carnes ejus discerperentur. Nec tamen ipse dolorem (o animam nobilem & generosissimam tolerantiam, ad quam omnis natura, sive terrena, sive cælestis obstupuit!) vel minimo prodebat gestu: gaudebat potius, dum carnem pretioso illo sanguine undique madefactam intueretur, tamquam prætextatus aliquis sponsus, vestem indutus auro intertextam. Verumtamen sacrum hoc & certaminibus dicatum corpus aliis adhuc tormentis exerceri debebat, nec dissolvi, antequam carnificem istum immanemque tyrannum satiasset, ac furorem animi illius impii & belluini explevisset, qui ad pessima quæque consilia semper connitebatur. Et nunc vide mihi, quænam temerarii isti sint ausi, & quales circa Martyrem lusus ediderint. Corpus ejus, cruciatos tantos expertum, supra focum, in quo accensus erat ignis, neglectim explicant, ne omnino diffluat, animoque deficiens fatiscat: sed rivi quidem sanguinis fluere cessent, si quis autem effervescens & putrefactus supersit, omnis quasi in sartagine frixus excoquatur. At cum nihil tyrannus efficeret, [in mare projectus:] sed omnia tentans, in omnibus vinceretur: tandem in mare ipsum jubet projici cum sanctis mulieribus, haud parvo numero, quæ tum certamen idem pro pietate consummabant, & theatri illius Martyrum non minima pars erant, ex virilibus Codrati monitis, tamquam irrigationibus, masculo robore concepto: quarum nomina, quod memoria digna sint, hic juvat addere.

[7] [uti Cariessa, Nunechia, Basilissa, Nice, Cale, Galene, Theodora,] Erant igitur, Chariessa & Nunechia, gratia & mente sobria repletæ. Basilissa & Nice, quæ regie contra impietatem decertarunt, & victoriæ coronis redimitæ sunt. Cale & Galene, quæ aquas vitæ hujus salsas bene transierunt, & in portum appulerunt nulli expositum perturbationi. Theodora denique, donum illud Corintho una cum ceteris a Deo concessum. Tunc enimvero, tunc etiam mare Martyrum illa corpora reveritum fertur absorbere noluisse, sed triginta stadiorum spatio terræ ad instar ipsis ministrasse. Chariessa quoque fluctibus inambulans, canticum hoc Domino, succinentibus reliquis, voce alta cecinisse dicitur: Unum milliare percurri Domine, & exercitum persecutus es Domine, & non negavi te Domine, salva spiritum meum: verba, quibus similia Moysis & Aaronis soror protulit. Itaque lapidibus ad cervices alligatis, Martyres vi in profundum detruduntur, ut cum vinculis & fluctibus colluctando deficientes vivere desinerent, Deoque victimæ perfectæ sisterentur.

DE SANCTA IRENE,
MARTYRE IN GRÆCIA.

[Commentarius]

Irene, Martyr in Græcia (S.)

G. H.

Menologium antiquum Basilii Porphyrogeniti Imperatoris indicat nobis victoriam hujus sanctæ Martyris his verbis: [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] Eodem die certamen sanctæ Martyris Irenes. Sancta quoque Martyr Irene eodem sancti Paschatis tempore, in eadem regione, cum in propriæ domus oratorio cum aliis Christianis Deum glorificaret; ab impiis idololatris apud Præsidem accusata est, ac deprehensa, vinculisque constricta, ad eum deducta: atque interrogata, animo confidenti est confessa, Christum esse verum Deum; ipsumque promulgavit ac prædicavit totius orbis terrarum Dominum, & rerum omnium Conditorem, hominumque Salvatorem & Redemptorem, & idolorum eversorem. Idcirco acriter primum cæsa, deinde in carcerem intrusa fuit, Præside in publicæ curæ negotiis impedito. Eo autem opportunitatem postea nacto, e carcere iterum educta eique oblata est, & pluribus primum vexata, crudeliter est excruciata; tum lingua ejus excisa fuit & dentes effossi, ac tandem caput ense abscissum. Hactenus dictum Menologium: [& Menæis] cui satis consentiunt Menæa excusa & manu exarata: in quibus ista traduntur: Eodem die memoria sanctæ Martyris Irenes. Erat hæc etiam in regione Græciæ tempore Paschali, quando S. Leonides quoque cum suis martyrium subiit, in proprio oratorio una cum aliis Christianis Deum collaudans. Delata igitur ad Præsidem, comprehensa & in carcerem conjecta est: postea cum esset educta, lingua ejus excisa, dentes excussi, & caput a cervice avulsum est. [ac Synaxario.] Eadem ad diem sequentem leguntur in Synaxario Parisiensi collegii Claromontani. Kalendarium Ruthenicum apud Antonium Possevinum in Apparatu nomen ejusdem sanctæ Martyris hoc die resert: sed cum titulo sanctæ Matris, errore forsitan typographico.

DE SANCTO ADRIANO,
MARTYRE IN GRÆCIA.

[Commentarius]

Adrianus, Martyr in Græcia (S.)

G. H.

Progredimur, cum antiquo Menologio Basilii Imperatoris, ad hunc sanctum Martyrem: qui cum præcedentibus videtur eodem tempore Paschali & in eadem Græcia martyrii palmam assecutus: [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] de eo hoc elogium ibidem habetur: Et certamen sancti Martyris Adriani. Etiam Martyr Christi Adrianus erat unus ex illis, qui eo tempore comprehensi in plures & distinctos carceres detrusi fuerant. Cum autem falso nomine Diis habitis assuetus sacrificii impii cultus adhiberetur, Græcique omnes sacrilego errore abducti sacrificarent; vi illata etiam ipse ad aram accedere & thura adolere jussus est. Ipse vero non modo hoc peragere recusavit, sed strenue ac fortiter se gerens aram evertit, & in illa expositas oblationes & victimas dejecit, ignemque dispersit. Cum proinde Præsidem in iram excitasset, & idololatrarum, qui ibi aderant, animos accendisset: apprehensus ab iis fuit ac flagris crudeliter cæsus. Alius siquidem ipsum virga percutiebat; alius lapide os ejus conterebat; alius vero inverso capite ipsum istic dejecit: atque ita suam beatam animam Domino tradidit.

[2] Hactenus dictum Menologium Basilii Imperatoris ad hunc XVI Aprilis: [aliud ex Menæis ad 17 Aprilis.] quo die etiam Martyres Corinthii & S. Irene cum hoc Menologio referuntur in Menæis excusis & manu exaratis. Sed S. Adrianus in sequentem diem, XVII Aprilis transfertur: & post Martyres in Perside passos collocatur, quasi iis apponendus foret: cum arbitremur Martyribus Corinthi paßis & S. Irenæ potius adjungendum: quo die S. Adrianus Martyr absque elogio refertur in Menologio Sirleti. Ceterum quia in priore relatione aliqua circa mortem ejus valde notabilia videntur omissa per incuriam Amanuensis, etiam encomium ex Menæis repetimus, est autem hujusmodi: Hic quoque Martyr Adrianus erat unus ex illis, qui comprehensi in varios carceres conjecti erant. Eductus igitur e carcere, quo tempore Græci falsa religione decepti, diis suis falsa deorum nomina gerentibus sacrificabant, ipse quoque ad aras accedere cogebatur, & thus adolere. Quod ipse non solum renuit facere, sed virili animo & generoso spiritu impulsus accurrit, & aram idoli evertit, omnesque in ea positas victimas & libationes effudit, focumque disjecit. Ergo concitato in iram Præside & populo profano deorum cultore, comprehensus & flagris atrociter concisus est. Hic enim illum virgis cecidit, ille saxis os ejus contudit, alius in caput verbera conjecit: ac tandem cum magnam fornacem accendissent, illum in eam conjecerunt, & sic vitam in Domino finivit. Hæc in Menæis, cum his de igne tolerato versibus.

Ἀρ᾽ οὐκ ἔγνως τίς ἐστιν φλόγος μέσον,
Γνώσῃ λαλοῦντος, Ἀδριανὲ, καρτέρει

Fortasse medio nesciens quis stet rogo,
Age Adriane fortiter, cum audis, scias.

Quibus verbis indicari videtur, hujusmodi vocem cælitus delapsam fuisse, ad Adrianum jam in rogo constitutum, atque a circumstantibus omnibus auditam. Plura dicere non possumus dum latent Acta hujus atque aliorum jam dictorum Corinthiorum Martyrum: quæ præ oculis fuisse auctoribus Menologiorum æque ac ei qui S. Codrati encomium exornavit, non ambigimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
MARTIALE, VINCENTIO, CARISSO, CARITONE, CÆLESTA ET ALIIS QVINQVE.

[Commentarius]

Martialis, Martyr (S.)
Vincentius, Martyr (S.)
Carissus, Martyr (S.)
Cariton, Martyr (S.)
Cælesta, Martyr (S.)
Alii V. Martyres (SS.)

D. P.

Altera turma hæc est Martyrum, in apograhis Martyrologii Hieronymiani relata, & in antiquißimo Epternacensi ita legitur: [Nomine ex Martyrologiis] Romæ in Portu, Martialis. Et in collo Liveris, Vincentii. Item Carissi, Cantonis, Cælesiæ cum aliis quinque. Pro collo Liveris forsan legendum, in collo Tiberis. Certe Martyrologia antiqua, Richenoviense prope Constantiam & Rhinoviense in Helvetia habent: Et Romæ Vincentii. Desunt Martialis & Vincentius Martyres Romani in aliis apographis Martyrologii Hieronymiani: sed ab iis collocatur Vincentius in proxima classe, & deest in priore apographo. At Martialis collocatur in omnibus antesignanus Martyrum in Ponto passorum, de quibus infra agemus. Reliqui ita memorantur in MS. Corbeiensi Parisiis excuso: Caritonis, Cælestæ cum aliis V. In apographo Lucensi legitur: Caritone, Cæleste cum aliis V. In Blumiano, Caritoni, Calistæ cum aliis quinque. In MS. Pragensi, Martialis, Calesti, Cardoni. In MS. Tamlachtensi, Martialis, Vincentii, [Ex his Vincontiue] Caritonis cum aliis quinque. Et præterea pro sequentibus claßibus repetuntur alii Martialis & Vincentius. Alius Vincentius Romæ via Tiburtina milliario decimo nono passus refertur ad XXIV Iulii apud Adonem, & Vsuardum, & in Martyrologio Romano, quem ab hoc diversum arbitramur.

[2] Martialem Romæ passum esse controverti non potest: de Carisso & ceteris non nisi cunctanter possumus opinari, [forsan Caucoliberi passus est] quod eodem spectent: maxime si Vincentius alio pertineat. Nam quis Collum-Liveris aut Tiberis unquam Romæ nominatum legit? Quid igitur si, pro Collo liveris, legatur Cauco liberis? & intelligatur Hispaniæ citerioris seu Galliæ Narbonensis civitas inter Helenam & Gerundam, ab hac 10 leucis dißita & sede olim Episcopali insignis, vulgo Colibre & Colivre dicta? Ita sterneretur via ad conjecturam aliam, qua forsan magis prope attingeretur verus dies natalis illius S. Vincentii, quem cum fratre Orontio in Gerundensis urbis vicinia passum, Ebreduni, quo corpora translata erant, XXII Ianuarii coli scripsit Vsuardus & alii post eum: [& Ebreduni colitur 22 Ianuarii] quam conjecturam magis promovebimus ad XIX Aprilis, quando omnia Hieronymiani Martyrologii Apographa, ceteriq; post Hieronymum Martyrologi, communi consensu expreßisque verbis habent S. Vincentium Caucoliberi passum: qui hic in unico tantum ecgrapho, loco verosimiliter alieno, & nomine Collo-liveris perperam scripto, exprimitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
MARCIANO, ENIANO, FELICE, HERMOGENE, VINCENTIO, TERTIO, CALESTO.

[Commentarius]

Marcianus, Martyr (S.)
Enianus, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Hermogenes, Martyr (S.)
Vincentius, Martyr (S.)
Tertius, Martyr (S.)
Cajestus, Martyr (S.)

G. H.

Tertia claßis Martyrum est hujusmodi in Martyrologio Hieronymiano: Et alibi Martiani, Eniani, Felicis, Hermogenis, Vincentii, Tertii, Calesti. Pro Eniano in codice Epternacensi legitur Antænus, & desunt nomina Vincentii & Calesti. Hic etiam aliis dicitur Caliste. In MS. Tamlachtensi est memoria SS. Marciani, Eniani, Felicis, Hermogenis, Vincentii & Tertii: & confirmatur verior ratio antiquitatis, in aliis tribus apographis Martyrologii Hieronymiani. Et licet Vincentius & Calestus desint in codice Epternacensi, quia Vincentius inter Martyres supramemoratos habetur, & Calestus seu Calista inter Martyres Corinthiacos; tamen hac monitione facta relinquimus in hac classe quod inter illos in aliis codicibus referantur. In uno MS. est Hermonis loco Hermogenis, quod vitio amanuensium contigisse facile omnes admittent.

DE SANCTA BASILIA,
MARTYRE IN MAVRITANIA.

[Commentarius]

Basilia, Martyr in Mauritania (S.)

G. H.

Descriptores Martyrologii Hieronymiani, in eo non omnes æque invenerunt hæc verba: In Mauritania natalis Basiliæ. Itaque in apographo Epternacensi legitur pro natalis, Talis & Basiliæ: In Lucensi codice, Bariliæ loco Basiliæ. Ast aliorum lectio confirmatur apud Notkerum hoc modo: In Mauritania S. Basiliæ. Eadem leguntur in pervetustis MSS. Richenaviensi, Rhinoviensi & Barberiniano, & sunt excusa apud Grevenum & Canisium. In Adone post opera Surii adjuncto ita habetur: In Mauritania Sanctæ Basillæ. Quæ Rosvveidus in Appendicem rejecit. Non addito loco celebratur Basilia in MSS. Tamlachtensi, Pragensi, Augustano, & alio Parisiensi: De alia Basilia Corinthi passa supra ex Græcis auctoribus egimus. Alia Basilia in Africa cum pluribus Martyribus passa colitur XIX Martii. Alia Basilia infra XXII Aprilis recensetur cum Martyribus sed Alexandriæ tributa. Aliæ Matronæ etiam Basiliæ appellatæ occurrunt aliis mensibus. Præterea plurimæ Martyres coluntur Basillæ & Basilissæ dictæ. Nec mirum. Nomen hoc honorificum est visum & suo significatu regium quid spirans; frequens propterea in appellationibus mulierum; quemadmodum inter viros istorum temporum plurimi fuerunt Basilei, Basilii, Basilisci, Basilidæ.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARTIALE, FELICE, ITEM FELICE, FAVSTO, FORTVNATO, SILVANO, LVCIANO, GOMALO, PARCILAO, LEONIDE, MICA, GALLIENO, MARCIANO, FAVSTINO, LVCIANO, IOCVNDO, IN PONTO ASIÆ REGIONE.

[Commentarius]

Martialis, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Felix, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Felix alius, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Faustus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Fortunatus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Silvanus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Lucianus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Gomalus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Parcilaus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Leonides, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Micas, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Gallienus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Marcianus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Faustinus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Lucianus alter, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)
Iocundus, Martyr in Ponto Asiæ regione (S.)

G. H.

Hæc ultimo loco designatur claßis Martyrum in Martyrologio S. Hieronymi: atque ita in codice Epternacensi indicatur: In Ponto Martialis, Felicis, item Felicis, Fausti, Fortunati, Silvani, Luciani, Gomali, Parcilai, Leonidis, Micæ, Gallieni, Marciani, Faustini, Luciani. Consentiunt reliqui codices, sed alter Felix deest; & loco Gomali, legitur Goamali & Gumali. In codice Corbeiensi in fine additur Jocundi, quod frequenter in eo apparet. Sed sub initium legitur In Ponto in Sclacelli sive Inscla celli, aut unica voce Insclatelli, quam vocem quasi esset nomē alicujus Martyris in Indice apposuit Acherius. Verum cum desit in primario apographo, & in aliis duobus videatur aliquis locus martyrii potius designari, omittimus. Et forsan est legendum insula Chelæ ad Pontum Euxinum, post illapsum Sangarii fluminis. Quatuor memorantur in MS. Richenoviensi: In Ponto Martialis, Felicis, Faustini, Luciani: & loco non indicato sunt in MS. Tamlachtensi nomina Martialis, Silvani, Lucani. In Parisiensi Labbæi, Martialis, Felicis, Luciani, Faustini. pro ultimo in Augustano S. Vdalrici incorrecte legitur Jaciani. In MS. Barberiniano Mauritani, id est Marciani, Faustini, Luciani. In MSS. Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, SS. Martialis, Felicis, Silvani: pro hoc tamen legitur etiam Salviani: & hoc etiam modo hi tres referuntur in MS. Florario Sanctorum. In MSS. Atrebatensi & Tornacensi sunt, Faustus & Leonides: & Faustus in MSS. Lætiensi & Aquileiensi. Varii ex his sunt inter Martyres Cæsaraugustanos, de quibus mox agemus, collocati XV die Aprilis, & sunt Felix, Fortunatus, Silvanus, Lucianus, Gomalus, Parcilaus, Leonides, Mica, Gallienus, Marcianus, Faustinus, Lucianus. Nonnulli ad dictum diem referuutur etiam in MS. Tamlachtensi. De Leonide quoq;, Mica, Gallieno, merito dubites an huc non irrepserint ex numero Corinthiorum, cum aliqua nominum corruptela, ut Mica pro Nice, Gallieno pro Galene scriptū sit.

DE SANCTIS OCTODECIM MARTYRIBVS OPTATO, LUPERCO, SUCCESSO, MARTIALE, URBANO, JULIA SEU JULIO, QUINTILIANO, PUBLIO, FRONTONE, FELICE, CÆCILIANO, EVENTIO SIVE EVOTO, PRIMITIVO, APODEMIO, ET IV SATURNINIS, AUT PRO HIS CASSIANO, MATUTINO, FAUSTO ET JANUARIO. CÆSARAVGVSTÆ IN HISPANIA.

AN. CCCIII.

[Praefatio]

Optatus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Lupercus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Successus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Martialis, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Vrbanus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Iulia, seu Iulius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Quintilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Publius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Fronto, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Felix, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Cæcilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Eventius sive Evotus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Primitivus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Apodemius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Saturnini IV Martyres, Cæsaraugustæ in Hispania (SS.)
Cassianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Matutinus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Faustus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Ianuarius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Gloriosus imprimis Ecclesiæ militanti fuit annus vulgaris Æræ CCCIII, quando Diocletianus & Maximianus propositis circa festa Paschalia edictis de subversione ecclesiarum; aliisque deinceps Majo ac Iunio sequenti additis, [Persequenti in Hispanias Christianos] de exterminandis quoquomodo per Imperium Romanum universum Christianis (prout XXIII Aprilis ante Acta S. Georgii plenius explicabitur) ingentem illam excitaverunt decimæ persecutionis flammam, quæ per omnes Romani orbis partes grassata, non abolevit, uti sperabant tyranni; sed supra modum illustravit fidem Christianam. Primus qui edictorum executionem curare in Hispania citeriore cœpit, videtur fuisse Ruffinus Præses Hispaniæ, [Rufino Præsidi] ex Actis S. Cucuphatis Martyris Barcinonensis XXV Iulii notus; quem etiam Caucoliberi, Gerundensi urbi vicina civitate, palatium & tribunal habuisse conabimur probare XIX hujus, acturi de S. Vincentio Caucoliberi passo, & quantum videtur eodem qui Ebreduni ob corpus eo translatum colitur XXII Ianuarii, die S. Vincentii Cæsaraugustani Martyris famosiori cultu notata.

[2] Sed sive remißius ageret Ruffinus, seu alia ex causa, successor ei datus est Dacianus, [succedens Dacianus] qui anno jam in hiemem declinante in Hispaniam appulsus, initium sæviendi fecisse videtur Cæsaraugustæ, quæ totius Hispaniæ Tarraconensis caput erat; ut ibi excitatum sui nominis terrorem tantum, quantum vix alius persecutor obtinuit, circumferret per urbes alias. Hoc tamen ne diu ei liceret, fecisse opinamur abdicationem imperii, XI Kalendas Martii, factam a Diocletiano & Maximiano, videntibus tam vastos contra nomen Christianum conatus prorsus in vanum cedere. Licet enim non continuo cessatum ubique sit a fundendo sanguine, non est tamen credibile in Occidente, ubi rerum potiebatur Constantius Chlorus, Magni Constantini pater, ausos fuisse Præsides adeo promiscua cede grassari, [non videtur sæviisse post Februarium anni 304] qualem Cæsaraugustæ factam referunt antiqua Martyrologia ad diem III Novembris hac fere formula: Ipso die Cæsaraugustæ passio innumerabilium Martyrum, qui passi sunt sub Daciano Præside.

[3] Rei gestæ modum ac seriem a Cæsaraugustano aliquo Christiano, ex fama priscorum & relatione ethnicorum scriptam, excerpsit nobis Nicolaus Belfortius ex MS. Codice Longipontano; eaque usum fuisse Vsuardum in suo Martyrologio adornando vix dubitamus: usi certe ea sunt Vincentius Bellovacensis lib. 12 cap. 130 & Ioninus Mombritius tomo 2 de Vitis Sanctorum pag. 150. In hac sic digerit Martyria scriptor, velut si post S. Vincentii Diaconi mortem, occisi fuissent illi XVIII, quorum causa hanc tractationem suscipimus, tum excarnificata S. Encrates; ac denique ostentata religionis libertate, Christiani ceteri extra urbem pellecti necatique per fraudem. Nobis tamen magis placet ordo, quem tenuit Aurelius Prudentius, prædictis XVIII Martyribus pangens sacrum hymnum, primo loco mox dandum, cum aliorum Cæsaraugustanorum Martyrum commemoratione luculenta. [sed facto Cæsaraugustæ initio Novembri præcedente,] Orditur ille enumerationem ab iis qui numero definiri non poterant, & propter quos populosæ Carthagini, imo Romæ ipsi, audet æquare Cæsaraugustam, cujus omnibus portis sacer immolatus sanguis.

[4] Putamus igitur Dacianum, scientem quam parum profuisset severitas a decessore Ruffino exercita in singulos; sui magistratus terrorem, [primo fecisse cædem promiscuam civium,] ipso illius principio, voluisse incutere Hispaniæ universæ, omnemque servandæ vitæ spem Christianis præscindere, nisi Imperatorum edictis paruissent. Hoc consilio Cæsar augustam ingressum, quo plures & ad destinatam lanienam expositos magis haberet, simulasse mansuetudinem erga illos, modo ex urbe, ubi tolerare eos non posset, in suburbana emigrarent omnes die condicta. Hac fiducia portis omnibus egressos quamplurimos, interficiendos curasse die III Novembris: tum conversum ad perquirendos eos qui occulti intra urbem substiterant, [tum occidisse 18 ex iis qui in urbe manserunt,] invenisse octodecim illos de quibus nunc agimus; quorum quia dies ignorabatur certus, ideo in Martyrologio Hieronymiano relati sunt omnes adeumdem diem quo S. Vincentius, idque non sine confusione loci, & nominum alteratione. Sic enim in apographo Epternacensi vetustißimo legitur: Spania, civitate Valentia S. Valerii Episcopi (qui tamen S. Vincentio superstes & in exilium ablegatus, quo loco, modo, anno & die obierit incertum est, quamvis XXVIII Ianuarii nunc colatur) & Vincentii Diaconi (cujus occasione & priorum istorum hic nomen ponitur) & aliorum XVIII (quamvis Cæsaraugustæ non Valentiæ paßi sint) Quintiliani, scilicet, Cassiani, Matutini, Pulvi, Urbani, Martialis, Fausti, Successi, Felicis, Pauli, Petri, Januarii, Primitivi, Ebori, Cediani, Optati, Frontonis, Juli. In Apographis Corbeinsi, Lucensi, [relatos etiam cum S. Vincentio,] & Blumiano mutatur nonnihil ordo nominum: & sicuti initio scriptum erat Martyresque octodecim cum sociis eorum: sic ad octodecim nomina cum aliqua variatione prolata (ut Eborus, Optativus, Julius, Publius nominentur qui supra Eborus, Optatus, Pulvus, Julus) addunt nomina Januarii, Luperci seu Luberci, Apodimi seu Apodomi, Orionis, Mennonis Hermetis, Januariæ.

[5] Quod ad nomina attinet, ex nullo fonte videmur ea purius certiusque hausturi, quam ex Prudentio atque ex Actis, a quibus hauserunt Martyrologi alii, de quibus mox infra: qui omnes hos XVIII retulere ad mensem Aprilem, nescimus ex quo capite: nam tunc passos, ut dixi, nequaquam possumus nobis persuadere; sed existimamus, post illam confusam omnis ætatis atque sexus lanienam, [quem postremum cœperit duxeritque Valentiam.] studiose conquisitos qui occulti adhuc in urbe remanserant, & e latebris protractos, aut aliorum cineres collegisse deprehensos XVIII illos, Martyrio affectos mense Decembri anni CCCIII: captam quoque cum illis aut post illos S. Encratem, fœdeque laniatam: sed cum interim in manus venissent ipse Episcopus Valerius ejusque Diaconus Vincentius, pro mortua aut cito moritura derelictam a tyranno; qui velut si nihil amplius Christianorum esset Cæsaraugustæ super, par nobile Martyrum secum abduxerit Valentiam, in illis præbiturus exemplum crudelitatis, quam a se expectare deberent Christiani nisi edictis parerent. Itaque perseveravit in tormentis Vincentius usque ad XXII Ianuarii anni CCCIV, uno circiter mense prius mortuus, quam persecutionis auctores Imperio abirent: cujus abdicationis audito nuntio dimisisse Dacianum cornua adeo non dubitamus, ut non audeamus quemquam postea ab eo excruciatum asserere.

[6] Hanc tamen sententiam nostram aliorum judicio libenter permittimus, & transimus ad Martyrologia, Prudentii ætate posteriora. Ex his Ado ad XV Aprilis: In Hispaniis civitate Cæsaraugusta, [istorum nomina a Prudentio accepta,] natalis sanctorum octodecim Martyrum, Optati, Luperci Successi, Martialis, Urbani, Julii, Quintiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Cæciliani, Evoti, Primitivi, Apodemi, & reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati esse referuntur. Eadem leguntur in supposititio Beda, & in Martyrologio Notkeri, & in MS. Trevirensi S. Maximini; in duobus tamen ultimis non Julii, sed Juliæ scribitur. In MS. Pragensi (sed XIV Aprilis) legitur, Julianæ. In hodierno Martyrologio Romano, ad diem XVI Aprilis, hoc numero & elogio celebrantur: Cæsaraugustæ in Hispania natalis Sanctorum decem & octo Martyrum, Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Juliæ, Quintiliani, [apud Adonem,] Publii, Frontonis, Felicis, Cæciliani, Eventii, Primitivi, Apodemii & aliorum quatuor, qui Saturnini vocati esse referuntur. [Notkerum,] Hi omnes sub Daciano Hispaniarum Præside simul pœnis affecti atque interempti sunt: [Martyrol Romanum:] quorum illustre martyrium Prudentius versibus exornavit. Eadem fere leguntur in Martyrologio Bellini, secundum morem Romanæ curiæ: sed loco Juliæ & Eventii, sunt nomina Julii & Evoti. Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico Julium & Eventium scribit: & Cardosus, in Hagiologio Lusitano.

[7] Alibi, omißis quatuor, qui Saturnini vocati referuntur, alia nomina quatuor Martyrum substituuntur: & ita ordine immutato Vsuardus habet: Cæsaraugustæ Sanctorum decem & octo Martyrum, Quintiliani, [apud Vsuardum paulo aliter.] Cassiani, Matutini, Publii, Urbani, Martialis, Fausti Successi, Felicis, Ianuarii, Primitivi, Evoti, Ceciliani, Optati, Frontonis, Luperci, Apodemi, & Julii. Hi omnes simul sub Daciano Hispaniarum Præside pœnis affecti atquȩ interempti sunt. In Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, servato priore ordine usque ad Apodemium, ista subjunguntur, & reliqui quatuor Cassianus, Matutinus, Faustus & Ianuarius. In Martyrologio MS. Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ in locum Matutini legitur Saturninus. In aliquibus non omnes referuntur, aut etiam aliquorum nomina immutantur; quæ non est operæ pretium latius prosequi. Tamajus Salazar ait nomina apud Vsuardum & in hac relatione indicata, in antiquis & recentioribus Sanctoralibus, Breviariis & Historiis reperiri: iis certe inhærent Marietta lib. 2 cap. 103, Truxillo in Thesauro Concionatorum & alii. Tamajus arbitratur hos quatuor habuisse cognomen Saturnini, & a Prudentio cognomen indicatum, ab aliis propria eorum nomina. De Inventione quorumdam ex hisce Martyribus infra, cum de S. Encratide agetur, mentionem faciemus. Eorumdem cultus etiam ad Gallos penetravit: nam in Breviario Bellovacensi anni 1554 Officium de iis cum tribus Lectionibus legendum præscribitur. [Reliquiæ an Bononia?] Masinus in Bononia perlustrata aßignat tres ex his Martyribus, qui ob sacras reliquias asservatas aliquem Bononiæ cultum habent. S. Optatus in Ecclesia Societatis Iesu ad S. Luciam, S. Urbanus apud Patres Prædicatores ad S. Dominicum, & S. Cæcilianus in ecclesia Parochiali S. Catharinæ & apud Patres ministros infirmorum ad S. Columbanum. Sed quamdiu non apparet quo fundamento Reliquiæ istæ præsumantur ex Hispania advectæ: magis inclinamur ut eas putemus esse ex Romanis cœmeteriis recens erutas, & propter nominum identitatem hunc diem fuisse earum venerationi attributum.

HYMNUS.
Auctore Aurelio Prudentio.
Libro Peristephanωn num. 4.

Optatus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Lupercus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Successus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Martialis, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Vrbanus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Iulia, seu Iulius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Quintilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Publius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Fronto, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Felix, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Cæcilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Eventius sive Evotus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Primitivus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Apodemius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Saturnini IV Martyres, Cæsaraugustæ in Hispania (SS.)
Cassianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Matutinus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Faustus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Ianuarius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)

BHL Number: 1502

AUCTORE PRUDENT.

[Præsidium in reliquiis Sanctorum habent urbes:] Bis novem noster populus sub uno
      Martyrum servat cineres sepulcro:
      Cæsaraugustam vocitamus urbem,
            Res cui tanta est.
Plena magnorum domus Angelorum,
      Non timet mundi fragilis ruinam,
      Tot sinu gestans simul offerenda
            Munera Christo.
Cum Deus, dextram quatiens coruscam,
      Nube subnixus veniet rubente,
      Gentibus justam positurus æquo
            Pondere libram;
Orbe de magno, caput excitata,
      Obviam Christo properanter ibit
      Civitas quæque, pretiosa portans
            Dona canistris.
2 Afra Carthago tua promet ossa
      Ore facundo a Cypriane doctor.
      Corduba b Acisclum dabit & Zoëllum,
            Tresque coronas. [hubent precipuæ quæque urbes,]
Tu tribus gemmis diadema pulchrum
      Offeres Christo genitrix piorum
      Tarraco, intexit cui c Fructuosus
            Sutile vinclum.
Nomen hoc gemmæ strophio illigatæ est
      Emicant juxta lapides gemelli:
      Ardet & splendor parilis duo rum
            Igne corusco.
Parva,d Felicis decus exhibebit,
      Artubus sanctis locuples Gerunda:
      Nostra gestabit Calagurris e ambos,
            Quos veneramur.
Barcinon, claro f Cucufate freta,
      Surget; g & Paulo speciosa Narbo:
      Teque præpollens Arelas habebit,
            Sancte h Genesi.
Lusitanorum caput oppidorum
      Urbs, adoratæ cineres i puellæ
      Obviam Christo rapiens, ad aram
            Porriget ipsam.
Sanguinem k Justi, cui Pastor hæret,
      Ferculum duplex, geminumque donum,
      Ferre Complutum gremio juvabit
            Membra duorum.
Ingeret Tingis sua l Cassianum;
      Fessa Massylum monumenta Regum:
      Qui cinis gentes domitas coëgit
            Ad juga Christi. [sed paucorum singulæ]
3 Singulis paucæ, tribus aut duobus,
      Forsan & quinis aliquæ placebunt
      Testibus Christi, prius hostiarum
            Pignore functæ.
Tu decem Sanctos revehes & octo, [at Cæsaraugusta simul octodecim:]
      Cæsaraugusta studiosa Christi,
      Vertice flavis oleis revincta
            Pacis honore.
Sola in occursum m numerosiores
      Martyrum turbas Domino parasti:
      Sola prædives pietate, multa
            Luce frueris.
Vix parens orbis populosa Pœni,
      Ipsa vix Roma in solio locata,
      Te, decus nostrum, superare in isto
            Munere digna est.
Omnibus portis sacer immolatus
      Sanguis, exclusit genus invidorum
      Dæmonum, & nigras pepulit tenebras
            Urbe piata:
Nullus umbrarum latet intus horror:
      Pulsa nam pestis populum refugit:
      Christus in totis habitat plateis:
            Christus ubique est.
Martyrum credas patriam, coronis
      Debitam sacris, [nobilitata Martyribus aliis pluribus] chorus unde surgens
      Tendit in cælum niveus togatæ
            Nobilitatis.
4 Inde,n Vincenti, tua palma nata est:
      Clerus hic tantum peperit triumphum,
      Hic Sacerdotum domus infulata
            Valeriorum.
Sævus antiquis quoties procellis
      Turbo vexatum tremefecit orbem,
      Tristior templum rabies in istud
            Intulit iras.
Nec furori quis sine laude nostrum
      Cessit, aut clari vacuus cruoris:
      Martyrum semper numerus sub omni
            Grandine crevit.
Nonne, Vincenti, peregre necandus
      Martyr, [quibus annu. merandus S Vincentius:] his terris tenui notasti
      Sanguinis rore speciem futuri
            Morte propinqua?
Hoc colunt cives, velut ipsa membra
      Cespes includat suus, & paterno
      Servet amplectens tumulo beati
            Martyris ossa.
Noster est, quamvis procul hinc, in urbe
      Passus ignota, dederit sepulcro
      Gloriam victor, prope littus altæ
            o Forte Sagunti.
Noster & nostra puer in palæstra,
      Arte virtutis, fideique olivo
      Unctus, horrendum didicit domare
            Viribus hostem:
Noverat templo celebres in isto
      Octies partas deciesque palmas:
      Laureis doctus patriis, eadem
            Laude cucurrit.
p5 Hic & Encrati, [triumphæ autem specialiter in martyrio S. Encratidis,] recubant tuarum
      Ossa virtutum: quibus efferati
      Spiritum mundi, violenta Virgo,
            Dedecorasti.
Martyrum nulli, remanente vita,
      Contigit terris habitare nostris:
      Sola tu morti propriæ superstes
            Vivis in orbe:
Vivis, ac pœnæ seriem retexis,
      Carnis & cæsæ spolium retentans,
      Tetra quam sulcos habeant amaros
            Vulnera, narras.
Barbarus tortor latus omne carpsit,
      Sanguis impensus, lacerata membra,
      Pectus abscissa patuit papilla
            Corde sub ipso.
Jam minus mortis pretium peractæ est,
      Quæ venenatos abolens dolores,
      Concitam membris tribuit quietem
            Fine soporo.
Cruda te longum tenuit cicatrix;
      Et diu venis dolor hæsit ardens,
      Dum putrescentes tenuat medullas
            Tabidus humor.
Invidus quamvis obitum supremum
      Persecutoris gladius negarit,
      Plena te Martyr, tamen, ut peremptam,
            Pœna coronat.
Vidimus partem jecoris revulsam,
      Ungulis longe jacuisse pressis:
      Mors habet pallens aliquid tuorum,
            Te quoque viva.
Hunc novum nostræ titulum fruendum
      Cæsaraugustæ dedit ipse Christus: [& in his octodecim]
      Juge viventis domus ut dicata
            Martyris esset.
6 Ergo ter senis sacra Candidatis,
      Dives Optato simul & Luperco,
      Perge conscriptum tibimet senatum
            Pangere psalmis.
Ede Successum, cane Martialem,
      Mors & Urbani tibi concinatur,
      Juliam cantus resonet, simulque
            Quintilianum.
Publium pandat chorus, & revolvat
      Quale Frontonis fuerit trophæum,
      Quid bonus Felix tulerit, quid acer
            Cæcilianus.
Quantus, Eventi, q tua bella sanguis
      Tinxerit; quantus tua, Primitive:
      Tum tuos vivax recolat triumphos
            Laus Apodemi.
Quattuor posthinc superest virorum
      Nomen extolli, renuente metro, r
      Quos Saturninos memorat vocatos
            Prisca vetustas.
Carminis leges amor aureorum
      Nominum parvi facit: & loquendi
      Cura de Sanctis, vitiosa non est
            Nec rudis unquam.
Plenus est artis modus, annotatas
      Nominum formas recitare Christo:
      Quas tenet cæli liber, explicandus
            Tempore justo.
Octo tunc Sanctos recolet, decemque
      Angelus coram Patre Filioque,
      Urbis unius regimen tenentes
            Jure sepulcri.
7 Quin ad antiquum numerum trahentur
      Viva post pœnæ specimen puella, [nec non in Cajo & Crementio.]
      Morsque Vincenti, cui sanguis hinc est
            Fons & honoris.
Additis Cajo (nec enim silendi)
      Teque, Crementi: quibus incruentum
      Ferre provenit decus ex secundo
            Laudis agone.
Ambo confessi Dominum, steterunt
      Acriter contra fremitum latronum:
      Ambo gustarunt leviter saporem
            Martyriorum.
8 Hæc, sub altari sita sempiterno,
      Lapsibus nostris veniam precatur
      Turba, quam servat procerum creatrix
            Purpureorum.
Nos pio fletu, date, perluamus
      Marmorum sulcos, quibus est operta
      Spes, ut absolvam retinaculorum
            Vincla meorum.
Sterne te totam generosa sanctis
      Civitas mecum tumulis: deinde
      Mox resurgentes animas & artus
            Tota sequeris.

ANNOTATA.

a S. Cyprianus, præcipuus Carthaginensium Patronus, inscriptus est Martyrologiis die 14 Septembris, cujus officium Ecclesiasticum fit 16 ejusdem mensis.

b SS. Acisclus & Victoria Martyres, Patroni Cordubenses, coluntur 17 Novemb. & Zoilus 27 Iunii: per tres coronas intelligitur Victoria, quæ totidem cælo delabi vidit, ideoque duobus istis se tertiam adjunxit.

c

Fructuosus Episcopus, Augurius & Eulogius Diaconi, Martyres Tarraconenses, qui in tribus gemmis indicantur coluntur 21 Ianuarii. Sequens versus antea sic legebatur:

Nomen hoc gemmæ strophio illigatum est. Sed meliorem lectionem ex 4 MSS. restituit Nic. Heinsius ex cujus accuratißima editione plura deinceps emendabimus.

d Felix, Martyr Gerundensis, in Catalania colitur I Augusti

e SS. Emiterii & Caligurii Martyrum Caligurriensium Acta dedimus 3 Martii.

f S. Cucufati Martyri sacer est 25 Iulii. In Torrentii MS. apud Heinsium pro freta legitur fœta.

g S. Pauli Narbonensis Acta sunt illustrata ad 22 Martii.

h S. Genesius Arelatensis colitur 25 Augusti.

i Videtur S. Eulalia Virgo & Martyr Emeritensis intelligi, ad Decembris illustranda.

k SS. Justus & Pastor, fratres & Martyres Complutenses, coluntur 6 Augusti.

l S. Cassianus 3 Decemb. colitur. Est Tingis Mauritaniæ Tingitanæ (ad quam etiam spectat urbs Fessa, nunc amplißima Regia) & indicantur forsitan Martyres Massylitani, de quibus agimus 9 Aprilis. Paßim Festa legitur: sed quia sensus exigit ut hic locus aliquis exprimatur, ideo conjecturæ indulsimus. Ipsa Tingis nunc Tangres dicitur, & a Lusitanis ad Anglos nuper est translata.

m Hic videtur intelligi sacra Massa Martyrum, de qua in Actis adjunctis, ob quam cum Punica Carthagine ipsaque Roma mox comparatur Cæsaraugusta.

n SS. Valerius Episcopus & Vincentius Archidiaconus Cæsaraugustani, fuerunt simul comprehensi, sed Vincentius inde abductus Valentiæ Martyr obiit 22 Ianuarii, & Valerius 28 ejusdem.

o Saguntus urbs ab Hannibale expugnata & eversa, haud procul a Valentia sita.

p De S. Encrate mox ad hunc diem agimus: in qua hoc notabile præ ceteris, quod suo ipsa superstes martyrio, patriam suam habitaverit Martyr: & ideo fortaßis rectius in ultimo versu, legitur, Vivis in urbe.

q Heinsius præfert duo MSS. in quibus legitur Evoti: cui lectioni favent alia tria dum scribunt Euvoti; imo & duo alia, licet vitiosius etiam scripta, dum habent Evovoti & Eunoti, est etiam ubi Evantius legitur: nos in tanta scriptionumdiversitate satis habemus hæc indicaße, uti supra diximus etiam in Martyrologiis legi Evori.

r Quia scilicet prima syllaba in nomine Saturnini est longa, quam brevem exigit versus Sapphici ratio.

ACTA MARTYRII.
Ex MS. codice Longipontano.

Optatus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Lupercus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Successus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Martialis, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Vrbanus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Iulia, seu Iulius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Quintilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Publius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Fronto, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Felix, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Cæcilianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Eventius sive Evotus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Primitivus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Apodemius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Saturnini IV Martyres, Cæsaraugustæ in Hispania (SS.)
Cassianus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Matutinus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Faustus, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Ianuarius, Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)

BHL Number: 1506

EX MS.

[1] Priscorum mundialium gesta, quorum obstinatio fuit irrumpere acies bellorum seu etiam tecta domorum, cruoremque fundere innoxium, [Præ militum secularium gestis] non modo Græcorum gymnasia sed etiam studia personant Latinorum. Itaque si sacrilegi homines suorum civium gesta conscripserunt, ut post eorum mortem quibusdam consolatoriis fungerentur auspiciis, quid nos oportet Christianos agere, [referenda sunt Martyrum certamina.] nisi ut militum Christi victorias, digno honore comprehendamus, ad laudem Imperatoris nostri qui milites suos triumphali vexillo perarmavit, ut fortiter dimicarent & vincerent? Resonemus ergo mirifica eorum certamina: quatenus eorumdem passionibus compatiendo adjuncti, meritis ipsorum in æternis mansionibus associari mereamur. Nunc ordinem cœptæ narrationis prosequentes, ad ea gressum extendamus, quæ priscorum fama & relatione ethnicorum ad nos usque delata sunt.

[2] Temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum, sacrilegia jussa per mundi ambitum mandata sunt, [Post edicta Diocletiani in Christianos,] ut conventus omnium Christianorum ex urbibus pellerentur; immo etiam persecutorum quisque licentia potiretur eosdem interficiendi, quotquot imperialia de diis colendis præcepta complere recusarent. Illico turmȩ satellitum implent Principum feralium jussa: recurrunt apparitorum sævientium ministri, velut catuli leonum inedia confecti, & Sanctorum Martyrum corpora dilaniant. Inter quos quidam eorum signifer cunctis pestilentior Datianus, [sævit in Hispania Datianus,] Hispaniarum Præsidis nomen indeptus est, quo rabiem suam erga membra Christi ferocius ostenderet. Cum Igitur Hispaniam properans attigisset; velut leo rabiens cœpit Christianos perquirere, & eorum corpora crudeliter discerpere. Sed Dei actum est providentia, ut plurimi Christianorum locis opportunis quædam haberent domicilia, quibus sacras Deo immolarent hostias, quarum intercessione se tuebantur. Ipse Datianus dȩmoniis libamina non desinebat offerre in urbibus, ad quas deveniebat & cum his sacrilegis officiis Cæsaraugustam civitatē aggrediens, insignem triumphatorem Vincentium nobis dedicavit, [occidit S. Vincentium,] qui de beatissimæ prædicationis apice, non solum eamdem urbem, sed etiam Valentiam civitatem corporis sui illustratione decoravit.

[3] Post cujus necem, fudit Innocentem sanguinem illustrissimorum virorum decē & octo, [dein XVIII hic nominatos,] scilicet Quintiliani Cassiani, Matutini, Publii, Urbani, Martialis, Fausti, Successi, Felicis, Ianuarii, Primitivi, Evoti, [& S. Encratem:] Cæciliani, Optati, Frontonis, Luperci, Apodemi, & Julij: addens etiam huic copioso martyrio sacram Dei Virginem Engratem, purpureo sanguinis sui rore conspersam. Cum ergo sanctam eorum devotionem vincere Datianus nequivisset: ad aliarum argumenta artium Consulem suum diabolus perarmavit. Denique advocatis turbis satellitum, his ad eos verbis usus est: [dolet se generosa Christianorum virtute superari.] Nihil, o milites Principum nostrorum, in hoc certamine laborando proficimus: quia dum cupimus Christianos suppliciis vincere, eorum victoriis affatim deservimus. Sit itaque occultum dispositionis nostræ consilium & nullus contra eos propalator existat. Hæc enim multitudo Christianorum innumerabilium, quæ hujus civitatis ambitu continetur, consilio potius claudestino, quam virtutis atrocitate perimenda est.

[4] Percurrent ergo officia præconum totius spatium civitatis: ut multitudo eorum, quæ parietibus ædificiorum occultatur, [statuit omnes sub figmente libertatis ex urbe ejectos mactare.] ab urbe quantocius propellatur; quasi concessam habeant licentiam utendi legibus suis, & ubicumque voluerint commanendi, ita ut nullus eorum a dominis usque ad servos in urbe remaneat, nostro sociandus contubernio. Vos interim ex locis publicis arma proferentes, latibula quantocius occupate, & ex locis occultis subito in eosdem prosilite. Nos portarum omnium aditus præcipiemus obserari, ut si forte quisquam fugiens redire ad civitatem voluerit, occlusa omnia reperiat, ut nullus qui Crucifixum colere maluit, impunitus supersit.

[5] Itaque percurrunt satellitum turmæ totius civitatis hospitia, præconiaria voce concrepantes, ut cuncti e civitate prodirent, scientes sibi proculdubio attributam esse licentiam servandi jura legum suarum. Reserantur illico portarum occidentalium claustra: catervatim exeunt agmina Christianorum, juvenum vel adolescentum: senum quoque veneranda canicies, vacillantia membra baculis sustentans subsequitur, [Exeunt Christiani læti ex urbe] ne destituatur sodalitio Catholicorum. Mulierum quoque sexus, natura quidem infirmior sed mente robustior, una cum infantibus & servulis, idem non tardat iter insequi: ita ut crederetur, quasi totius civitatis populus emigrare. Quid multa? Exiit turba omnis Christianorum, lætantium & consona voce psallentium, Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Obserantur post hæc ab officiariis portæ civitatis, ne quisquam eorum regrediendi aditum inveniret. [& portis clausis mactantur,] Ex occultis illico prosiliunt cunei armatorum, qui velut agnorum multitudines prosternunt non resistentes sibi, & mortuorum innocentum sanguine insanientes cruentantur. Sed nec sic quoque satiatus feralis Dacianus, præcepit etiam ut ante civitatis totius conspectum, congesta in unum corpora occisorum igni traderentur. Et ne fortasse quispiam Christianorum latitans, raperet cineres Martyrum; jussit produci a carceribus diversorum criminum reos, [corpora eorum adjunctis corporibus reorum comburentur.] eorumque capitibus amputatis infausta cadavera Sanctorum corporibus associari simulque exuri. Concremantur itaque venusta corpora martyrum cum latronum corporibus, capitis scilicet nostri veri Dei & hominis exemplum imitando, qui inter duos latrones pro nostra salute noscitur crucifixus.

[6] Peremi igitur iniquus Judex plebem innocentem, sed feliciter cum Christo regnaturam in cælesti Hierusalem, [Triumphat Cæsaraugusta in sancta Massa Martyrum.] in qua justorum animæ in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum malitiæ. Exultet jam egregia urbs Cæsaraugusta: quæ tot millia Martyrum Domino protulit, & eorumdem sanguine insigniter est circumlita. Congratuletur quoque tantæ civitati nobilissima urbium Roma: quæ cum duobus magnis consulibus Petro & Paulo gestat innumerabilium pignora Martyrum. Congaudeant & totius mundi urbes, quæ pretioso sunt cruore Martyrum respersæ ac decoratæ. Gaudeamus denique & nos tantorum Sanctorum veneratione, qui pro innumera multitudine Sancta Massa nuncupati sunt: suppliciter Christum postulantes, ut qui eis mirabiliter contulit triumphum, nobis præstare dignetur misericordiæ suæ indulgentiam: qui in Trinitate perfecta vivit & regnat Deus, per immortalia secula seculorum. Amen.

[7] [3 Novemb:] Coluntur hi Martyres III Novembris, sub titulo, ut volunt quidam, Massæ candidæ: quia ipso colore discreta fuisse divinitus Sanctorum ossa ab oßibus nigricantibus reorum, posteriores ævi scriptores volunt: quod hic mallemus legere. Res tota ad dictum diem examinari poterit. Romanum Martyrologium satis habet Sanctorum innumerabilium Martyrum memoriam faciendam assumpsisse: audaciores alii numerum determinant & septemdecim millia fuisse dicunt: Nihilo meliori fide asseritur, omnes extra portam unam egressos extra eamdem fuisse mactatos, quæ ab eo tempore dici cœperit porta Cinerea: cum ex Prudentio certius in his Actis indicetur portis omnibus egressa fuisse Christianorū multitudo: quorum lanienam cur prius factam arbitremur quam S. Engratia & octodecim nominati comprehenderentur, licet hic posteriori loco referatur, jam satis in principio dictum est. Quod si cui magis placeat præsens ordo martyriorum; pro simplici conjectura nolumus disputando contendere.

DE S. ENCRATIDE, SIVE ENGRATIA,
VIRGINE ET MARTYRE CÆSARAVGVSTÆ IN HISPANIA.

AN. CCCIV.

[Commentarius]

Encratides, sive Engratia, Virgo & Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Qvæ de hac sancta Virgine & Martyre paucis videntur expediri posse, multis controversiis apud recentiores scriptores implicantur, nos ne errores multiplicentur, quid apud antiquos auctores de ea tradatur hic proponimus, ubi pauca de Martyrologiis fuerint indicata. Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico ita ante Acta præfatur: [Memoria ejus non est in Vsuardo, Adone & aliis antiquis:] Celebris & famigerata ejus memoria apud nostros & exteros scriptores, ut fere nullus sit Martyrologiorum scriptor, qui ipsius & sociorum agonem decantatis elogiis haud luculenter explanaverit. Usuardus, Ado, Notkerus, Rabanus, Maurolycus, Felicius. Hæc ipse. Extant Indices accuratißimi in Vsuardum, Adonem, & Maurolycum excusi; & nos ad commodiorem usum operis nostri habemus Indices in Notkerum, & Rabanum; & ne quidem ullo die anni habetur memoria S. Encratidis sive Engratiæ : cujus etiam ad hosce dies Aprilis non meminit Felicius, & cum hic paßim sequatur Maurolycum, absque ulteriore inquisitione arbitramur in toto ejus Martyrologio non reperiri. Ab hisce auctoribus transit Tamajus ad Martyrologium Romanum: in quo cum actum esset de octodecim Martyribus Cæsaraugustæ paßis, ista subjiciuntur: Ibidem S. Encratidis Virginis & Martyris, quæ laniato corpore, mamilla abscissa & jecore avulso, [est in hodierno Romano,] adhuc superstes in carcere inclusa est, donec ulceratum corpus putresceret. Molanus in prima sua editione Vsuardi nihil adjunxit de hac Virgine, sed in secunda & tertia editione, post relatos verbis Vsuardi XVIII Martyres Cæsaraugustanos, suis verbis addidit: [item apud Molanum] Ibidem Engratiæ sive Encratis Virginis & Martyris. Galesinius ista subjungit: Eadem in urbe Sanctorum etiam Martyrum Caji, [& Galesinium,] Engratiæ Virginis & Crementii, qui semel atque iterum graviter torti, in confessione constantes, martyrii calicem biberunt. Hæc ex Galesinio in secundam editionem Martyrologii Germanici sunt translata. At XV Aprilis apud Grevenum in Additionibus ad Vsuardum fit mentio Eugariæ Virginis & Martyris, [& forte Grevenum 15 Aprilis,] & apud Canisium Euchariæ Virginis & Martyris: quæ de S. Engratia sive Encratide dicta opinamur. Ad diem XVIII Aprilis memoratur hæc Cæsaraugustana Engratia Virgo & Martyr apud Galesinium, [apud aliquos 18 & 20 Aprilis.] Canisium & Ferrarium. In Breviario Eborensi anni MDXLVIII solenni ritu celebratur ejus festum XX Aprilis.

[2] His de Martyrologiorum auctoritate prælibatis, ad antiqua monumenta progrediamur, & sunt ea jam indicata in Actis XVIII Martyrum, tam iis, quæ in Hymno sacro Prudentii, [Martyrium indicatum a Prudentio,] quam aliis Actis adjunctis reperiuntur. Hymnus Prudentii est de dictis decem & octo Martyribus, & sic incipit: Bis novem noster populus sub uno Martyrum servat cineres sepulcro. Et dein indicat præcipuos Sanctos aliarum urbium, Carthaginis, Cordubæ, Tarraconis, Gerundæ, Calagurris, Barcinonis, Narbonis, Arelatis, Emeritæ, Compluti & Tingis, ac mox concludit a singulis istis urbibus paucos enumerari Sanctos, at Cæsaraugusta decem Sanctos revehit & octo, imo ait eam vix cedere Carthagini aut Romæ ob sacram Massam Martyrum, qui tertio Novembris coluntur. Addit Cæsaraugustanum triumphum partum in martyrio Valerii Episcopi, & Vincentii Archidiaconi, & S. Encratis sive Encratidis Virginis. Postea exaltatur Cæsaraugusta dives ter senis Sacra candidatis, ac singulorum nomina exprimuntur. Denique asseritur quod ad antiquum numerum trahendi sint puella Encrates, Vincentius, Cajus & Crementius. Quibus omnibus accurate perpensis, non videtur magis spectare S. Encrates ad Sanctos XVIII Martyres, quam SS. Vincentius, Valerius, Cajus & Crementius. Aliorum Actorum hic titulus erat: [& in Actis antiquis.] Quorumdam Cæsaraugustanorum martyrium: & post indicatam sævitiem Daciani, indicat primo necem S. Vincentii, deinde ista subjungit: Post cujus necem fudit innocentem sanguinem illustrissimorum virorum decem & octo … addens etiam huic copioso martyrio sacram Dei Virginem Encratem, purpureo sanguinis sui rore conspersam: ac dein extremo loco subdit, quod nos primo usurpatum putamus, stratagema Daciani, quo Christiani extra portas educti sint & crudeliter mactati. Eadem habent Vincentius Bellovacensis lib. 12 Speculi Historialis cap. 130 & Monbritius, & hanc Virginem Encratidem appellat Vincentius, Eugram Mombritius: & reliquos Martyres extra portas trucidatos tradunt coli IX Kalendas Septembris. Verum eo die memoratur Massa candida Martyrum Carthaginensium, [an colatur 24 Augusti?] quam ab hac Sacra Massa Martyrum Cæsaraugustanorum in hac veneratione non satis distinxerunt. Est his sacer, ut diximus, III Novembris. An dicto die IX Kalendas Septembris non fuerit olim memoria celebrata S. Engratiæ posset inde dubitari, quod apud Grevenum in Additionibus ad Vsuardum, anno 1515 & anno 1521 excusis, tali die legatur S. Engra Virgo & Martyr cum aliis. Ceterum sive eodem die cum Sanctis XVIII Martyribus, sive alio distincto sit passa; quia reliquiæ, ut mox dicetur, simul inventæ sunt, eodem hoc die simul celebratur ejus & aliorum Martyrum natalis, etiam officio Ecclesiastico sub ritu duplici in Ordine monastico S. Hieronymi. In Breviario Cæsaraugustano, anno MDLXXV, jussu Ferdinandi ab Aragonia Archiepiscopi Cæsaraugustani edito, ad hunc XVI Aprilis ista leguntur.

[3] Passio S. Engratiæ & sociorum duodeviginti Martyrum. Hispania ferax olim regio fuit, [Historia martyrii ex Breviar. Cæsaraug.] non modo earum rerum, quas mirantur historici, sed maxime insignium Chirsti Martyrum. Nulla tamen in Hifpania hujus beatæ messis feracior civitas quam Cæsaraugusta; quæ vere Martyrum genitrix dici potest. Hæc præter innumeros illos, hominibusque nomine incognitos Martyres, quorum triumphis gloriosa decoratur, præter Valerium & Braulionem, Præsulum gloriam & exemplar; præter Vincentium Diaconum, plane Christi ministrum; Engratiam (quæ olim Encratis dicta fuit) cum illis decem & octo Martyribus Christo edidit, quorum nomina Prudentius, vir Consularis, ejusdem civitatis non exigua gloriæ portio, recenset. Ea sunt, Successus, Martialis, Urbanus, Julia, Quintilianus, Publius, Fronto, Felix, Cæcilianus, Eventus, Primitivus, Apodemus, Gagius, Cremiensis, & alii quatuor, quos vir ille non nominat: e quorum tamen numero satis constat esse Lupercium: reliqui suo nomine Christo; nobis gloria tantum cogniti sunt: qui copioso suorum corporum sanguine fuso, Cæsaraugustam consecrarunt. Inter omnes tamen copiosissime beatissima Engratia, quæ, ut idem Prudentius ait, morti suæ superstes fuit. Cum enim multa passa esset pro Christo supplicia, cum latera ejus a sævo tortore lacerata essent, membra omnia discerpta, abscissa a pectore papilla; cumque sic diu in tormentis detenta fuisset, & multæ illius adorandi corporis partes emortuæ; jecoris sancti (quæ amoris divini sedes præcipua erat) parte a laniatore revulsa & emortua, adhuc Eugratia supervivebat: tandem gloriosa migravit ad Dominum, quo jam socii præcesserant, circa annum Domini CCCVI.

[4] Hactenus dictum Breviarium, cujus auctor non satis considerate legit hymnum Prudentii: [in aliquibus explicanda:] in quo secundo loco nominatur Lupercus, & qui inter illos numerantur, Gagius & Cremiensis seu Cajus & Crementius, ab aliis Martyribus sunt separandi, & de iis mox seorsim agemus. At quod annus ibi martyrii annotetur CCCVI, minus placet. Dimisit quidem illius ad extremum usque spiritum torquendæ curam Dacianus, utique alio properans; & SS. Valerium atque Vincentium, veluti Christiani nominis Principes, triumphabundus secum raptans ad terrorem ceterorum. Videtur quoque eadem adhuc vixisse post abdicatum a Diocletiano & Maximiano Imperium XIX Februarii anni CCCIV, imo usque ad XXIV Augusti suum illud martyrium extendisse non gravate credemus, si qua testimonia proferantur: quod enim diuturnius illud fuerit pro singulari suæ urbis privilegio appendit Prudentius ita canens:
Cruda te longum tenuit cicatrix,
Et diu venis dolor hæsit ardens;
Dum putrescentes tenuat medullas
      Tabidus humor.
Hunc novum nostræ titulum fruendum
Cæsaraugustæ dedit ipse Christus,
Juge viventis domus ut dicata
      Martyris esset.
Vt tamen credamus, ipsius jecoris parte revulsa, non tantum per menses duos, tres, aut plures, sed etiam per annos perseverasse in vivis, non satis persuadet Officii adeo recenter compositi auctoritas. De Inventione Reliquiarum in præcitato Breviario hæc habentur.

[5] Inventio reliquiarum Engratiæ & sociorum ejus. Engratiæ Virginis beatissimæ, [Historia inventionis reliquiarum.] ac Lupercii aliorumque decem & octo Martyrum, passionis & gloriæ ipsi consortium, Reliquiæ, diu hominibus incognitæ latuerunt; donec Deo (qui gloriosus est in Sanctis suis, novitque solus omnia momenta temporum dispensare) visum est tempus idoneum, quo tam pretiosus thesaurus, ad gloriam triumphantium militantiumque utilitatem, hoc modo revelaretur. Anno salutis humanæ MCCCLXXXIX, decimo tertio die mensis Martii, cum ecclesia, quæ olim Sanctarum Massarum, nunc Sanctæ Engratiæ titulo insignitur, esset reædificanda, jaciendisque fundamentis terra effoderetur altius, ut talibus ædificiis est necessarium; ecce tumulus magnus isque marmoreus apparet. Quo tantisper omisso, avidius effodientes alterum inveniunt tumulum lapideum, & ipsum bitumine circumlitum: in quo reverenter aperto, duo seorsum erant loculi: quorum alter ossa continebat ad rubedinem tendentia; cum hac inscriptione Engratiæ Virginis. In altero erant, Reliquiæ cinerei coloris cum inscriptione, ut altera incisa; Lupercii Martyris. Denique reserato & illo tumulo prius reperto, decem & octo Martyrum, qui cum Engratia Lupercioque passi fuerant, inventa sunt capita cum ossibus ac massis, quæ vas totum replebant. Ad quod spectaculum tota civitas undique concurrens, in lætitiam effusa & gratiarum actionem, cum pompa tali munere digna, Sanctorum corpora in subterraneam basilicam, in qua jam ante annos mille innumerabilium massæ ac ossa quiescebant, delata sunt, ibidemque honorifice condita, hodieque decenti veneratione coluntur.

[6] Hactenus Cæsaraugustanum Breviarium, ad diem XIII Martii, [an Lupercius S. Engratiæ avunculus?] quo inventio hæc recolitur festivitate annua, etiam a Tamajo in Martyrologio Hispanico, & a Ferrario in Catalogo generali. Historiam plenius describit Martinus Carillus in Vita S. Valerii Cap. 5, secutus Didacum Murillo in tractatu de excellentiis Cæsaraugustanis cap. 33, ubi titulos sepulcrales hos fuisse ait: Beatæ Engratiæ Virginis & Martyris sacrum corpus: Corpus S. Lupercii ejus avunculi Martyris: qui auctor vereor ne pro titulis antiquitus repertis substituerit eos, qui forsan leguntur hodie. Vnde quod de SS. Engratiæ & Lupercii consanguinitate dicitur antiquiori certiorique teste indiget. Ex eo tamen quod seorsim ab aliis speciali sepulcro conditum fuerit S. Lupercii corpus, haud absque verisimilitudine magna præsumitur, eum vel specialiter Sanctæ conjunctum fuisse, vel inter martyrii socios principatum dignitatis alteriusve prærogativæ tenuisse: similiter ex rubeo reliquiarum S. Engratiæ colore fortaßis haud insulse conjectaveris ea balsamo illita aliquando fuisse. [Sanctuarium ejusdem.] Est autem Sanctuarium, in quo nunc reconduntur thesauri prædicti, subterraneus locus ecclesiæ, columnis sustentatus marmoreis, pedes sexaginta longus, quadraginta latus, & viginti altus; ad quem per geminas ex parte posteriori scalas religiosi, seculares per unas ex fronte descendunt. In interiori ejus parte tres aræ sunt: quarum media continet duo sepulcra supra invicem collocata, sic ut supremum habeat corpus S. Engratiæ, inferius sociorum ejus. Ad latus Euangelii super aliam aram est sepulcrum S. Lamberti de quo infra: & ad latus Epistolæ super oppositam aram sepulcrum aliud, continens massas innumerabilium martyrum. Sunt etiam secundum dextrum parietem sanctuarii disposita altaria duo, similibus maßis ditata. In parte deinde exteriori Sanctuarii (quæ, ab interiori clatris ferreis circumductis distincta, promiscui vulgi patet accessui) ad latus dextrum tria & ad sinistrum conspiciuntur quatuor altaria cum sepulcris, sacrarum massarum congeriem continentibus, præter aras geminas in quarum una spectatur antiquum S. Engratiæ sepulcrum. Taceo puteum unum alterumque, plenum, ut volunt, corporibus sanctis, quia de his ad III Novembris agetur opportunius. Solum addo, in dicto sanctuario etiam esse columnam, ad quam alligatam fuisse Engratiam cum torqueretur, habet traditio popularis; ideoque devotio cupientium ex ea sibi partem habere pro reliquiis eo excrevit, ut nisi mature fuisset prospectum, laminas ferreas circumducendo, totaliter fuerit comminuenda. Ardent ibidem continuo duodecim lampades, quarum fumo nullatenus infici decorem fornicis, ceruleo colore stellisque aureis eloganter picti, scribunt Siguença & Murillus. Eæ ad triginta excreverant cum scriberet Carillus: qui de fumo earum, innoxio coloribus fornicis, non nisi ex alieno relatu scribit; propriorum ut credo oculorum testimonio non ausus eorum dicta affirmare.

[7] Loci fundator vel restaurator dicitur fuisse S. Braulius Cæsaraugustanus Episcopus: [Rex Ioannes 2 e gravi infirmitate sanatur.] ejus posseßio ad Hieronymianos pervenit occasione tali. Ioannes II Rex Aragoniæ & Navarræ, pater Ferdinandi Regis Catholici, anno CCCCLIX inciderat in magnam oculorum suorum infirmitatem, & jam videbatur visum plane amissurus. Cum autem tanto incommodo tollendo non superessent humana remedia, accurrit ad cælestia & interceßionem sanctißimæ Virginis Engratiæ. Supererat adhuc clavus, quo creditur caput dictæ Virginis perforatum; quo oculis Regis applicito, statim ejus attactu est sanatus. Rex gratias Deo ob beneficium obtentum acturus, voluit monasterium monachis Hieronymianis construere, ac misso aliquo ad Capitulum generale, quod eo anno celebrabatur, indicavit se velle ecclesiam S. Engratiæ dicto Ordini tradere, ac novum adjungere & dotare monasterium. Sed morte præventus non potuit perficere, quod filius ejus Ferdinandus Catholicus ex voluntate & testamento patris postmodum construxit, & nepos ejus Carolus V Imperator magnificentius ditavit. Corpus S. Fausti unius ex his Martyribus in ditionem Alavam, & ecclesiam Buxandam translatum ejusque festum celebrari postridie Sanctißimæ Trinitatis tradit Marietta lib. 2 cap. 42 & 102, & Cardoso in Hagiologio Lusitano ad XXVI Aprilis.

[8] Hic poterat finis imponi huic relationi de S. Encratide, nisi mota fuisset controversia de loco natali. Eduntur Acta martyrii apud Tamajum & dicuntur ex pervetusto codice MS. desumpta: in quibus Encratis, Virgo, [An hi Martyres Lusitani,] filia Reguli, sive (ut alii habent) Regis Lusitaniæ, consensit desponsari cuidam Limitanei Ducis filio, qui in partibus degebat Ruscinonis: & electis sibi ex totius regni Proceribus decem & octo, quos in fide firmiores esse noverat, proficiscitur. At cum Dei revelatione cognosceret apud Cæsaraugustam ejus martyrii coronam esse paratam, a via discedens in opulentissimam urbem, gressus dirigere disposuit intrepida &c. Similia habentur in Floribus Sanctorum a Marietta, Villegas, & Ribadeneira compositis, & dicuntur etiam in nonnullis aliquarum Ecclesiarum Breviariis contineri. Quibus non obstantibus alii tam S. Encratidem, quam decem & octo Martyres esse origine Cæsaraugustanos contendunt, & ex ipso Prudentio suam opinionem confirmant. Inter illos est Martinus Carillo cap. 4 Vitæ S. Valerii, [an potius Cæsaraugustani sint.] a quo citatus Antonius Nebrissensis in explicatione hymni, a Prudentio de his Sanctis compositi, ista habet: Celebrat poëta patriam suam, narrando duo de viginti Martyres & Vincentium & Encratem, duosque Confessores Gajum & Crementium, ejusdem civitatis indigenas, & de S. Vincentio ait, Qui Cæsaraugustanus fuit & Encrates Virgo & Martyr quoque ex eadem urbe. Eodem modo Maurus Castella lib. 2 de adventu S. Iacobi in Hispaniam cap. 23 asserit, S. Engratiam & reliquos Martyres origine fuisse Cæsaraugustanos. Certe cum Lusitania tunc non habuerit proprios Reges, & in antiquis MSS. jam editis & in Prudentio nullum hujus rei vestigium appareat, censemus potius Cæsaraugustanos fuisse: & citatam Vitam, cum apud Tamajum legi possit, hic omittimus, tamquam figmentum recentius, qualia multa ab eo velut antiqua recipi & prædicari jam sæpe deprehendimus.

DE SS. CAIO ET CREMENTIO, CONFESSORIBVS CÆSARAVGVSTÆ IN HISPANIA.

POST AN. CCCIII.

[Commentarius]

Cajus, Confessor, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)
Crementius, Confessor, Cæsaraugustæ in Hispania (S.)

G. H.

[1] Tertio loco inter Martyres Cæsaraugustanos referuntur hi duo in Martyrologio Romano his verbis: In eadem civitate SS. Caji & Crementii, qui secundo confessi, & in fide Christi perseverantes, martyrii calicem gustaverunt. [Inscripti fastis,] In Breviario Cæsaraugustano, anni MDLXXIII celebrantur hoc etiam die, sed ut supra observavimus, perperam inter decem & octo Martyres, de quibus supra egimus connumerantur. Galesinius inter hos duos interposuit S. Engratiam, & hos duos asserit semel atque iterum graviter tortos, in confessione constantes, martyrii calicem bibisse: sed pro bibisse, quod consummatum martyrium significabat; prudenter substituit Baronius gustavisse, nec enim morte violenta defunctos satis indicat Prudentius in Hymno de Martyribus Cæsaraugustanis supra exposito, unde paucos versus juvat repetere, ubi, post dicta de SS. Encrate & Vincentio num. 7 hæc canuntur.
Additis Cajo, [relati a Prudentio,] (nec enim silendi)
Teque Crementi, quibus incruentum
Ferre provenit decus ex secundo
      Laudis agone.
Ambo confessi Dominum, steterunt
Acriter contra fremitum latronum:
Ambo gustarunt leviter saporem
      Martyriorum.
Confessores igitur eos appellabimus cum Nebrissensi: & primum eorum agonem æstimabimus fuisse sub Præside Ruffino, [ut Confessores.] non sine effusione sanguinis: in quo absit, ut a fide defecisse illos comminiscamur cum Francisco Bivario: quem sequi noluisset Tamajus Salazar, si animum advertisset ad hæc verba Prudentii in prælaudato Hymno,
Nec furori quis sine laude nostrum,
Cessit, aut clari vacuus cruoris.
Secundus agoni, isque prorsus incruentus fuerit sub Daciano, qui lassatus tormentis S. Engratiæ inflictis, timuerit æque frustra in illis torquendis fatigari, ideoque maluerit carcerali ærumna eos macerare, usque in reditum suum: a qua, post abdicatum a Diocletiano & Maximiano Imperium, liberati, quamdiu vixerint, aut quomodo mortui sint indefinitum relinquimus: pro certo tamen habemus, aliquem cultum, tamquam Confessorum, fuisse Cæsaraugustæ, eo quod eorum tam solenniter meminisse Prudentius voluerit.

DE SANCTO MARTYRE, SANCTIS IN CLIVIA.

[Commentarius]

Martyr, Sanctis in Clivia (S.)

G. H.

[1] Vrbs Sanctensis in Ducatu Cliviæ & diœcesi Coloniensi, situ, basilica, Clero illustris, celebrat hoc die hunc Sanctum Martyrem, cujus memoria inscripta est Auctario Molani ad Vsuardum, Martyrologio Germanico Canisii, Gallicani supplemento per Saussajum, Catalogo Ferrarii & Theodori Rhay, ac denique Fastis Coloniensibus Ægidii Gelenii cum hoc elogio. [Inventio corporis] Veteribus sive Sanctis in Clivia, Beati Martyris anonymi, reperti temporibus Philippi primi Archiepiscopi Coloniensis, quem Ecclesiæ istius tabulæ testantur inventum in purpura & calceis, amputata summitate capitis. Nos qui floccellos sanguinis cohærentes pilis in monumento ejus vidimus, scripsimus hæc, ut vos credatis & per anni circulum hoc die & assidue eum in veneratione habeatis. [& veneratio per annos fere 600.] Nec conturbet quod nomen ejus non habetur, cum legenda Thebæorum vix duodecim Martyrum nomina contineat. Ita testis oculatus apud Galenium. Sedit Philippus I Hinsbergius ab anno MCLXVII usque ad annum MCXCI. Hinc veneratio hujus sancti duravit per annos fere sexcentos.

DE S. LAMBERTO AGRICOLA, MARTYRE CÆSARAVGVSTÆ IN HISPANIA.

[Commentarius]

Lambertus agricola, Martyr Cæsaraugustæ in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Hodiernæ Martyrologii Romani tabulæ, post Martyres Cæsaraugustanos, eo relatos ordine quem supra constituimus, ita ut primum nominentur XVIII illi, quos putamus in urbe cæsos, post confusam innumerabilis turbæ stragem extra portas factam; deinde ponatur S. Encratis, suo superstes martyrio; tum Cajus atque Crementius, [in Romano Martyrol. hodie relatus,] gustato martyrii calice commendati; post istos, inquam, tali ordine relatos, addunt, Item ibidem S. Lamberti Martyris. In Annotationibus unicus auctor allegatur Vasæus, in Chronico Hispaniæ ad an. DCVI, pluribus autem in Flore Sanctorum Hispaniæ. Quin suum ille Lambertus antiquum cultum Cæsaraugustæ habeat, tamquam Martyr, nequaquam dubitamus: quandoquidem Martinus Carilius, Canonicus Cæsaraugustanus capite 5 Vitæ S. Valerii dicat, [Cæsaraugustæ colitur 19 Iunii,] Altare & sepulcrum S. Lamberti, in ecclesia S. Engratiæ, ad latus dextrum majoris altaris, S. Engratiæ dicati, conspici. Addit Tamajus in suo Hispanico Martyrologio: Ne tot festivitatum lætitiæ uno peragerentur die, in diversos distinxisse Ecclesiæ circumspectam sedulitatem, & festum S. Lamberti consignasse XIX Junii.

[2] [cum lectione propria] Prudenter sane & circumspecte: sed veremur vehementer, ut eadem prudentia & circumspectione usi sint compilatores Breviarii anno MDLXXIII excusi, quando partim ex propriis suis conjecturis, partim ex incertis quibusdam vulgi narrationibus, aut picturis vel imaginibus non bene intellectis, talem de eo Lectionem, inter divina Officia recitandam, composuerunt, rebus temporibusque confusam. Cum Dacianus impius in Cæsaraugustanum populum virus suæ feritatis effunderet, [qua dicitur sub Daciano] tota urbe præconis tuba sonabat, toto foro, & per compita tyrannicum promulgabatur edictum, ne quis Jesum coleret. Timore itaque suppliciorum prodebat patrem filius, pater filium accusabat, & diabolicis artibus hominum animi affecti tenebantur. Erat autem ea tempestate Lambertus verus Dei cultor, sub cujusdam infidelis dominio degens: qui post crebras verborum cum hero pugnas de Deo vivo contra vanos deos, die quodam cum agriculturæ operam daret, præmonetur a Domino suo, ut deos adoret, aut gladio succumbat oportere. Cumque Christi athleta fortissimus in fide persisteret, iratus dominus, ejus cervicem, jugo Christi assuetam, stricto mucrone præscidit. Sed sanctissimum vivæ hostiæ corpus, caput, ut a cervice revulsum est, [caput fidei causa abscissum] ipsa adhuc lingua in laudem Christi palpitante, propriis tulit manibus, & bobus quibus arabat præeuntibus, firmo gressu ad locum usque perrexit, ubi tunc placida & felix. innumerabilium Martyrum trucidata turba jacebat. Vere gloriosissimus inter Martyres Martyr iste divinus, cujus funus non ferturloculo, non eget bajulo; sed nobili & inusitato exequiarum genere, [tulisse ad cumulum aliorum Martyrum.] caput manibus suis portans, petit locum sepulcri; ipsa statione sua designans, cum quibus debeat sepeliri. Addunt quidam dixisse illa Psalmi CXLIX verba, Exultabunt Sancti in gloria, & lætabuntur in cubilibus suis; sicque cecidisse inter reliqua corpora Martyrum.

[3] [in silentio Prudentii & Actorum,] Si quæ hic narrantur Daciani tempore contigissent; quomodo tam aptam poëmati suo ornando materiam prætermisisset Prudentius? ne eos quidem silentio involuens, qui morte incruenta defuncti, leviter dumtaxat saporem Martyriorum gustarunt? ut appareat solicite nominatos fuisse omnes eos, quorum generosa fortitudo aliquid ad Vrbis suæ commendationem conferre poterat. Quomodo etiam de eo tacuisset Actorum Auctor, Cæsaraugustanus etiam ipse? in unum colligens quidquid de illius ævi Martyribus priscorum fama & relatione ethnicorum ad sua usque tempora delatum erat.

[4] Quod autem hujus S. Lamberti martyrium omnino nequeat ad Daciani persecutionem referri, [& habita ratione nominis Francici] videtur etiam ex ipso ejus nomine colligi, quale in nulla Hispanicæ historiæ parte usquam legas, quamdiu gens illa sub Imperio Romano fuit, imo nec in Provinciis Gallicanis. Quid igitur? Arbitramur, ut nomen, sic & genus Lamberto fuisse e Francis, quodque de provinciis, quas illi in vicina Gallia Narbonensi poßidebant, abductus in servitutem; & Gothorum aut Alanorum alicui adhuc Arriano mancipatus, ipse in patria imbutus Christiana fide, eamdem tenuerit ita constanter, ut hæc ipsi occasio fuerit mortis a crudeli barbaro illatæ. Hujusmodi sequendo conjecturam, posses Martyrium ejus ad seculum circiter VI non incommode referre. [potius videtur sub Arianis aut Saracenis occisus.] Si posteriora magis placeant tempora, quando etiam Francica nomina apud Gothos jam Christianos invaluisse potuerunt, ut Sanctus hic credatur fuisse indigena; tum vero licebit opinari sub Saracenorum tyrannide, quam seculis aliquot passæ Hispanicæ provinciæ sunt, martyrii lauream obtigisse Lamberto: cujus corpus quia vel tunc vel postea fuerit in ecclesia S. Engratiæ sepultum, & Massæ sanctorum Martyrum conjunctum, invaluerit in vulgo opinatio, quod eadem in persecutione etiam ipse suum fuderit sanguinem. Vt ut sit, quia non credimus sub Diocletiano & Maximiano passum esse, non laboramus, ut cum Morello parte 2 Historiæ Cæsaraugustanæ, Carillo in Vita S. Valerii cap. 7, aut Tamajo in Martyrologio explicemus, quomodo corpus ejus non fuerit in cineres redactum, sicut innumerabilium istorum Martyrum, quibus dicitur sociatus.

[5] Fidem quoque miraculosæ illius ad aliorum Martyrum conjunctionis fatemur nobis esse valde ambiguam, [& ut alii similes pictus cum capite in manibus.] tum quia universim persuasi sumus, frequentem illam deportationem capitum, de quampluribus Martyribus ex sola vulgi traditione creditam, nullum aliud habere fundamentum, quam quod capite minuti Martyres paßim sculpi pingique solerent cum capite in manibus, quomodo aliis quoque Sanctis evulsa aut abscissa membra gestantes pinguntur fingunturve, ut genus martyrii cognoscatur; tum quia ad rei tam prodigiosæ confirmationem nullum habetur ab antiquitate præsidium. Franciscus quidem Bivarius in Commentario ad Chronicon Dextri anno 300 num. 14 ait quæ de S. Lamberto referuntur, trita esse apud omnes Hispanicarum rerum scriptores: [plus non persuadet fides auctorum.] ita sane referre de eo Morales lib. 10 cap. 6, Villegas, Truxillum, Vasæum & ceteros:.. Se vidisse prope sepulcrum S. Engratiæ historiam hanc, in marmore sepulcri ejusdem S. Lamberti imaginibus incisam. Sed quid si imagines hoc dumtaxat aut superiori seculo sculptæ sint? Certe auctores quos allegat nullam omnino habent antiquitatem: & solent unus alium transcribere, addentes dementesque ut cuique magis collubitum est, nihil soliciti de primo fonte investigando. Maneat suus sanctis Reliquiis honor: non ideo minor ille erit, si minus antiquus Martyr aliquis judicetur; nec bene fundatis majorum traditionibus quidquam detrahit, qui in earum classem recusat admittere qualescumque narratiunculas, rebus temporibusq; confusas.

[6] [Adrianus VI Sancto devotus] Quomodocumque ista se habeant certum est S. Lamberti de quo agimus cultum apud Cæsaraugustanos insigniter fuisse illustratum ab eo, qui pro Carolo V Imperatore toti aliquando Hispaniæ præfuit tumultuantemque pacavit; Hadriano, inquam, Cardinale, postea ejusdem nominis Papa VI, qui cum esset origine Belga Trajecti natus, atque adeo maxima ferretur devotione erga S. Lambertum Trajectensem Episcopum & totius Principatus Leodiensis Patronum; non potuit non etiam devotißime affici, erga istum eidem in tanto locorum intervallo cognominem Sanctum. [maxillam accipit] Ergo cum anno MDXXII electus ad Petri Cathedram, Cæsaraugustam appulit, nihil prius habuit, quam ad ecclesiam S. Engratiæ accedere, ubi adorato S. Lamberti corpore capsam aperuit, maxillamque & articulos quatuor adhuc carne sua vestitos abstulit, reposuitque in arcam argenteam, eum in finem a Magistratu civitatis oblatam. Ita Iosephus Siguenza lib. 1 cap. 12 Chronicæ Hieronymianæ diffuse narrans totam rei gestæ seriem, ex eoque Carillus in S. Valerio.

[7] [ex qua est illans sanguit reservatur.] Facti memoria inserta mox fuit Breviario, atque ad finem Lectionis supra relatæ addita sunt hæc verba: Adrianus VI Pontifex Maximus, dum Romam tendit, Cæsaraugustæ Sanctorum reliquias lustravit, secum partem maxillæ D. Lamberti dono abstulit; dumque educitur, sanguine manasse ferunt, post annum martyrii millesimum & quod excurrit. Romæ hodie religiose colitur. Neque modicarum guttarum ea stillatio fuit, sed tam copiosa ut in argenteam recepta pelvim, postquam stipatus constitit cruor, in crystallinum receptus reliquiarium hodieque servetur, cum hac inscriptione, Sanguis S. Lamberti civis Cæsaraugustani: quem inquit Carillus vidi & manibus tenui. Ejusdem sanguineæ massæ portio aliqua, una cum radio integro brachii ac testimonialibus litteris desuper confectis, servantur in monasterio S. Lamberti, [eodem approbante conditur monasterium S. Lamberti] quod in eo ipso campo, quem suo sudore vivens & sanguine moriens irrigarat, & ubi pridem eremitorium habebatur, Cæsaraugustanorum pietas excitavit, pro Ordine Sanctißimæ Trinitatis; prout prædictus Adrianus VI exposuit in Bulla, circa eam fundationem expedita Tarracone die XXVI Iunii, qui antea etiam dum Cæsaraugustæ subsisteret (substitit autem a media Quadragesima usque ad Pentecosten) sæpius locum adiisse venerabundus dicitur.

[8] Verba bullæ Carillus hæc recitat: Sane pro parte dilecti filii Joannis Ferrer, Ordinis sanctissimæ Trinitatis Redemptionis captivorum, Professoris in Theologia Magistri, [in loco Martyrii] nobis nuper exhibita petitio continebat, quod postquam alias dilecti filii cives Cæsaraugustani, considerantes maximum devotionis affectum, quem jam diu nos ad sanctum Martyrem Lambertum gerebamus, & gerimus de præsenti, ad dicti Joannis instantiam, certum locum extra muros civitatis Cæsaraugustæ existentem, ubi d. S. Lambertus pro unigenito Dei filio martyrium viriliter sustulit, & prope quem (ut pie creditur) rubus quidam manu ipsius S. Lamberti plantatus invenitur ad effectum ut ibi quoddam d. sui Ordinis monasterium sub ejusdem S. Lamberti invocatione construeretur, pura & irrevocabili donatione (quæ dicitur inter vivos) eidem Joanni unanimiter donaverant.

[9] Non vacat cum Murillo aliisque conjectare, quando & qua occasione ac modo plantatus rubus iste fuerit, [ubi spinus ab eo plantata visebatur] & utrum ex arente virga terræ infixa succreverit: magis luberet cum eodem mirari negligentiam eorum, qui monumentum tam antiquæ, ut credebatur religionis ad nostram usque ætatem superstes, non melius conservarint, ut licuerit incurioso monasterii hortulano eamdem exscindere; nisi credere mallem, aucta celebritate atque frequentia, tum religiosorum qui ad quinquaginta excrevere, tum secularium eo adventantium; & plurimis ex eadem spina particulam aliquam decerpentibus aut petentibus, periculum fuisse, ne tota evanesceret; atque consultius visum exscindere quod supererat, & laminis argenteis convestitum servare. Vti servari scribit idem Murillus, multis prædictum conventum ejusque ornamenta describens. [& instituta est confraternicus.] Ad ejus extructionem plus quam decem aut duodecim ducatorum millia contulisse Cæsaraugustanum Archiepiscopum Ferdinandum Arragonium idem testatur: & inter alia ejus decora numerat ornatissimum in ecclesia sacellum, quod vetus S. Lamberti confraternitas ibidem instituta expolire non cessat, sub invocatione Dominæ nostræ de remedio, cujus ibi imago miraculosa habeatur.

DE SANCTO THVRIBIO,
EPISCOPO CENOMANENSI IN GALLIA.

SEC. IV

[Praefatio]

Thuribius, Episcopus Cenomanensis, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Cenomanum urbs ampla in provincia Lugdunensi III, primum a metropoli sua Turonensi locum obtinet, [Cenomani] sita ad confluentiam Sarthæ & Huinæ fluviorum, ac plurimos habet ex suis Episcopis, qui inter Sanctos relati, per anni circulum suam obtinent venerationem. Ex his quatuor primi fuerunt isti, [Episcopi primi Sancti, ex his 2 Thuribius:] Julianus, Thuribius, Pavacius, & Liborius. Inter posteriores Episcopos est S. Aldricus, cujus aliqua Acta ex Gallico idiomate translata dedimus VII Ianuarii, verum alia longißima & accurate a discipulis ejus conscripta ab aliquot annis nacti sumus, aliquando in Supplemento ad Ianuarium edenda. In hisce Actis est antiquißima memoria primorum Episcoporum, quam hactenus licuit observare, cum certo cultus Ecclesiastici indicio: & ex iis ista excerpimus.

[2] Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXXXVIII, [anno 838] Indictione I, anno XXV Imperii Domni Ludovici Pii Imperatoris, Aldricus, jam dictæ urbis Episcopus venerabilis, invenit quædam corpora Sanctorum, quæ in valde desertis ecclesiis, divinis officiis & luminaribus atque reliquis divinis cultibus negligebantur, quæ una cum consilio Consacerdotum suorum in gremio suæ Sedis ecclesiæ, & in confectione senioris ejusdem ecclesiæ altaris, decenter & rationabiliter collocavit: id est, Corpus S. Juliani, præfatæ urbis Episcopi & Prædicatoris primi; [eorum corpora translata] & S. Thuribii, prædicti Episcopi Juliani successoris; & S. Pavacii, jam dictæ urbis tertii Episcopi & Prædicatoris optimi, … & partem Corporis S. Liborii, supradictæ urbis quarti Episcopi & Confessoris optimi. Antedicta quoque Corpora Sanctorum in ecclesiæ, quam præfatus Aldricus, præfixæ urbis Episcopus, in honore Domini Salvatoris, & sanctæ ejusdem Dei Genitricis Mariæ, [in ecclesiam Cathedralem:] atque sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, sive S. Stephani, simulque & in veneratione omnium Sanctorum solenniter consecravit; & in memorata ejusdem ecclesiæ senioris altaris confectione, prædicta Corpora Sanctorum, ut præfixum est, solenniter decenterque & ordinabiliter collocavit, ea videlicet ratione, ut inibi officia & luminaria & cetera ad divinum cultum & ad honorem Sanctorum pertinentia, pleniter haberent, & postmodum ubicumque necessitas construendorum poposcerit monasteriorum, singulatim præfixa corpora, in unoquoque monasterio collocaret: quatenus ex eorum memoriis, & apertis intercessionibus majorum, cultus cresceret divinus, & laus Dei in melius & multis modis multiplicaretur, sicut in posteris actum esse, Domino annuente, probatur. Hæc ibi, & nonnullis interpositis dicitur, anno DCCCXL solenniter translatum corpus S. Pavacii, [an aliquæ S. Thuribii reliquiæ sint Paderbornam translatæ:] & brachium dexterum S. Liborii in ecclesiam S. Salvatoris. Erat jam ante anno Imperii Ludovici XXIV Christi DCCCXXXVII translatum corpus, id est præcipua pars corporis S. Liborii Paderbornam in Westphaliam. Huic Corpori videntur adjunctæ aliquæ Reliquiæ SS. Thuribii & Pavacii, ut vel ideo VVernerus Rolevinck, lib. 3 de situ & moribus VVestphalorum cap. 8, Grevenus in Auctario Vsuardi ad XXIV Iulii, cum auctore Florarii MS. & Martyrologio Coloniæ & Lube æ anno 1490 excuso, scripserint, eorum Corpora fuisse etiam Paderbornam translata.

[3] Floruerunt eodem nono Christi seculo Vsuardus monachus Parisiis, & Ado Episcopus Lugdunensis, [ejus memoria in Martyrologiis 16 Aprilis.] qui ambo Martyrologia concinnarunt, sed absque mentione prædictorum Episcoporum Cenomanensium, quod eorum Acta, aut necdum essent conscripta, aut saltem vulgo non extarent, & eorum veneratio apud Cenomanenses potißimum retineretur. Inscripta postmodum est aliis Martyrologiis, sed loco Thuribii, litteris inversis scriptum est nomen Tiburtii. Ita antiquum MS. Martyrologium, quod penes nos habemus, a sexcentis annis conscriptum; & aliud Ordinis Carmelitarum, quod Francofurto Coloniam delatum est, & ab annis fere quadringentis exaratum, in quibus ista leguntur: Eodem die natale S. Tiburtii Cenomanensis urbis Episcopi & Confessoris. Eadem habentur in Florario MS, & in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in Auctario quoq; Greveni ad Vsuardum anno 1515 & 1521 impresso, apud Maurolycum etiam & Felicium. At sub nomine S. Thuribii celebratur a Ferrario in Catalogo generali, & a Saussajo in Martyrologio Gallicano, cum longo encomio ex Actis desumpto. Idem S. Thuribius a Ferrario etiam relatus est ad diem XIV Aprilis, [14 Aprilis,] quod Acta ejus a Petro Viello Gallice translata, referantur ad dictum XIV Aprilis. At cum S. Pavacio celebratur ad diem XXIV Iulii, ac primo in MS. Florario ambo adscribuntur Paderbornæ, quod aliquæ eorum Reliquiæ, ut jam diximus, tradantur eo delatæ: Cenomanis vero tribuuntur in citato Martyrologio Coloniæ & Lubecæ excuso, & in auctario Greveni ad Vsuardum, in quo ejus memoria iterum est ad diem XXV Augusti. [& 25 Augusti.] Aliquod ejusdem S. Thuribii sacellum visitur in ecclesia S. Ioannis de Ascis in Decanatu Bellomontano.

[4] Et hæc de cultu & veneratione S. Thuribii sufficiant: nunc de Actis ejus aliqua præmonenda. Ac primo extat libellus, cui titulus est, [Vita ex vetustis codicibus a Morello eruta,] Nomenclatura seu Legenda aurea Pontificum Cenomanorum, per Joannem Morellum Lavallensem, Parisiensis Academiæ Doctorem Theologum & Cenomanensem Canonicum, ex vetustissimis Cathedralis Ecclesiæ Cenomanensis codicibus, in archivis prædictæ Ecclesiæ diu reconditis, in compendium fideliter digesta anno Domini MDLXXII. Hoc compendium de S. Thuribio nos primo loco damus: quod arbitremur dictos codices, ex quibus id excerptum est, a quingentis facile annis fuisse conscriptos, ac citari in Regesto Pontificalis Ecclesiæ Cenomanensis: in quo ultimus Episcopus est Gaufridus de Lauduno, anno MCCLV mortuus. In hoc Regesto pauca admodum referuntur de S. Thuribio, & lector sub finem remittitur ad aliam schedulam, [in Regesto Pontificali citata.] in qua ejus Vita continetur inserta, & ob id omissa. Aliam Vitam damus anno MDCXLIV nobis transmissam a D. Antonio Corvaserio de Courteilles, Rerum Capitalium apud Cenomanos Quæstore. Est autem hæc Vita deprompta ex MS. codice Abbatiæ Belliloci prope Cenomanum, [Alia Cenomanis submissa] studio & opera R. P. Claudii Perrochel, dicti monasterii Superioris: cujus frater Franciscus Perrochel, anno MDCXLV, creatus est Episcopus Bononiensis. Eamdem Vitam reperimus in bibliotheca Serenißimæ Christinæ, Reginæ Sueciæ, in codice MS. signato numero 863. In hac Vita num. 13 citatur Schedula de reliquis virtutibus ejus, tam in vita quam post mortem, cujus jacturam dolenter ferimus: [& in MS. Reginæ Sueciæ reperta.] ibidem etiam allegatur libellus, qui de actibus Pontificum, prædicta Cenomanica in urbe Deo degentium, conscriptus est: quem ideo & nos præmittimus, arbitrati illum esse, aut certe dicti libelli compendium. Ex hoc libello Gallice Vita exarata est a Petro Viello, & inserta Historiæ de Vitis Sanctorum, Lugduni anno MDXCIII & postea sæpius excusa. Eodem idiomate scripserunt memoratus Corvaserius & Ioannes Bondonnetus Historias seu Vitas Episcoporum Cenomanensium: [Vita Gallice edita.] de quibus agit Ioannes de Launoy in sua dissertatione, qua de primi Cenomanorum Præsulis epocha, quid verisimiliter statui possit, ostenditur.

[5] Magna & difficilis controversia agitatur, quonam tempore & Christi seculo apud Cenomanenses sederint primi Episcopi, & a quibus Pontificibus Romanis censeantur mißi. [S. Thuribius non videtur sedisse sub Ethnicis Imperatoribus,] Insitus multis est amor antiquitatis, qua singulæ nationes aliis student prævalere, & ob hunc affectum multi SS. Julianum Episcopum, Thuribium Presbyterum & Pavacium Diaconum, illius dein in Episcopatu Successores, simul ad Cenomanenses a S. Petro Apostolo aut S. Clemente missos volunt: alii ad Decii aut Gordiani Imperatorum tempora ablegant, quasi forent a S. Fabiano aut S. Sixto II Pontificibus ad hanc urbem destinati, & hi habent sibi patrocinantem Lethaldum monachum, qui circa initium seculi XI scripsit Vitam S. Iuliani a nobis ad diem XXVII editam, & S. Iulianum ex sua conjectura adjunxit Gatiano Turonensi, Trophimo Arelatensi & aliis a Gregorio Turonensi lib. 1 Historiæ Francorum cap. 28 enumeratis. Verum Gatianus usque ad annum CCC superstes paucos convertit, nec potuit ullam basilicam erigere, ob severam in Christianos animadversionem paganorum, ideoque & post ejus decessum cessavit Episcopatus annis XXXVII, dum tandem Lidorius, secundus Turonensis Episcopus creatus circa annum CCCXXXVII, primam Turonis basilicam erexit, sed quo Episcopatus anno non constat. Cum vero S. Thuribius tradatur in Vita priore quatuor construxisse monasteria, & alias ecclesias triginta octo consecrasse, Presbyteros octoginta novem, [sed seculo Christi 4] Diaconos quinquaginta, Subdiaconos quadraginta ordinasse, nullo modo dubitamus, quin hæc referri debeant ad seculum Christi quartum: quo huic etiam succeßit S. Pavacius, tertius Episcopus, ad quem quidam ex pago Andegavensi ob serpentem deglutitum periculose æger confugit, [cum successoribus Pavacio,] ante admonitus, cum in urbe Andegavensi iu ecclesia S. Ioannis Baptistæ pernoctaret: atqui hæc indicant quieta fuisse Christianorum tempora, & sub primo Andegavensium Episcopo Defensore, qui electioni S. Martini in Episcopum Turonensem adfuit anno CCCLXXI. Pavacio succeßit S. Liborius quartus Cenomanensium Episcopus, quem ægrum invisit S. Martinus, moribundo adstitit, & mortui exequias celebravit. [& Liborio.]

VITA
Ex MS. Collectione Ioannis Morelli.

Thuribius, Episcopus Cenomanensis, in Gallia (S.)

EX IOAN. MORELLO.

[1] [Ex Archidiacono Episcopus,] Beatus Thuribius, natione Romanus, natalium splendore insignis, vir consummatæ sanctitatis, Archipresbyter a Romano Pontifice a … ordinatus, ad urbem Cenomanicam cum B. Juliano b divino nutu profectus est. Post cujus obitum in prædicta urbe Episcopus electus est, & in seniori ecclesia Pontifex consecratus: quem divus Julianus, antequam animam redderet, sic Pontificali Cathedra sublimandum, Deo inspirante, præviderat, elegerat, & acclamaverat: quippe cui nihil deesse ad curam pastoralem, nihil ad justitiæ plenitudinem, nihil denique ad doctrinæ integritatem noverat. Cui etiam in Pontificali dignitate sublimato non defuit divina gratia: qua commissum sibi populum & spiritualibus erudiret eloquiis, & vitalibus informaret exemplis. Nam cum tempore sui Episcopatus grandis atque sanguinaria persecutio adversus orthodoxam religionem exorta fuisset, [in persecutione suos protegit:] se murum opposuit pro domo Israel, & sævienti lupo, ut bonus pastor, pro ovibus suis animam positurus, occurrit; excubias agens pastorales, ne oves sibi commissæ frementium bestiarum dentibus vorarentur. Inter quos tamen agones, & furentium bestiarum dentes Christi Confessor permansit immobilis. Nec cessabat D. Thuribius, nec ullum tempus vacuum pertransiit, quo vel tamquam Martha, non ministraret populo; vel pro populo, tamquam Maria, non oraret. Et ut ab eis qui fotis erant bonum haberet testimonium, nihil aliud quam quod prædicabat operari nitebatur. Mira ejus fuit circa se affligentes mansuetudo, circa afflictos mira ejus erat compassio: [mænsuetus, & constans in propositis] illatæ sibi injuriæ remissio semper apud eum solis anteibat occasum. Ejus quidem verba, morosa quædam librabat discretio; & inter potentum blanditias & timores permansit immobilis; ut nec illis frangi, nec istis posset aliquando superari.

[2] Unde factum est, ut Gajani cujusdam Pagani infestationes intrepidus sustineret. Cujus uxor, [convertit Savinam,] Savina nomine, beato prædicante Thuribio, Christianam in baptismate susceperat sanctitatem: quod licet vir ejus ægerrime pateretur, ipsa tamen salutiferam nunc audire doctrinam, nunc divinis interesse satagebat officiis. Huic, inde, ut consueverat, revertenti servuli occurrunt: maritum ejus præ foribus ecclesiæ cæcum pariter surdumque assidere nuntiantes. Hoc ea cognito, [sanat Gajanum maritum cæcum, & surdum factum] genibus Pontificis advolvitur, incommoda mariti deplorat, profusis deprecatur lacrymis, ut eum licet immeritum & adventu suo dignetur, & adjuvet interventu. Nec moratus homo Dei supplicantem exaudire mulierem, posito genu sacris orationibus suis & visum Gajano reddidit & auditum. Hoc autem infideli viro collatum est per fidelem mulierem.

[3] At Gajanus, Dei beneficium & Thuribii ejus servi agnoscens, concepto Christianæ religionis desiderio, verbis talibus, [pœnitentem & fatentem se juste a Deo punitum fuisse,] & affectum mentis & causam aperit suæ cæcitatis; Unus beatissime Pater, unus, inquiens, est & verus Deus, cui abjecta simulacrorum superstitione Christiana devotio debitum exhibet famulatum. Is omnia creavit & omnia gubernat: dii gentium dæmonia sunt, eisdem cruciatibus cultores suos affligentes quibus ipsi cruciantur.c Hanc profecto insaniam dum Savina uxor mea saniori detestaretur consilio, indolui, fateor, & cur ad ecclesiam Christi frequenter accederet, quibus ibi teneretur studiis explorare disposui. Dehinc oratorium impudenter ingressus, dum divinis insulto mysteriis, & amittere visum & auditu damnari promerui. Scio autem & confiteor quoniam Deus tuus exaudivit te, quem mortis & crucis ignominiam sustinuisse prædicas, etiam propter me. Ille me misericorditer excæcavit, ut illuminaret; auditum abstulit, ut vel sic ad audiendam provocaret veritatem. Illius itaque misericordiæ debeo, quod errorem abominor, quod amplector veritatem, quod infirmus convalui, quod mortuus resurrexi. Felicem me inquam, si regnaturus inter illos adoptionis filios numerari mereor, quibus perennis hereditas applaudit, quibus perpetuæ servantur divitiæ, [baptizat cum 412 ex familia,] quibus gaudia blandiuntur æterna. His ille dictis ad baptismum convolavit, tanto Christianæ religioni instar D. Pauli devotior, quanto prius in eam majori fuerat debacchatus insania: suam quo que familiam Sacramento regenerationis innovari postulavit. Baptizatis itaque quadringentis duodecim, eorum exemplis Christi Ecclesia & numero multiplicata est & merito.

[4] d Præterea domum suam, quam super Anisolam fluvium sumptuosis construxerat ædificiis, sancto tradidit Episcopo, devoto implorans affectu, quatenus in dominicum consecraretur oratorium: [ejus domum consecrat in ecclesiam S. Petri,] quo fidelis populus conveniens, & salutaribus erudiri monitis, & sacris mereatur interesse officiis. Factum est igitur, sicut tiro Christi postulavit, ejusque domus in ecclesiam commutata est, atque in honore & nomine B. Petri Apostolorum Principis consecrata. Provisæ sunt etiam expensæ, certique reditus dispositi, qui Clericis ibi deputatis divino officio & ad cibaria sufficerent, & superessent ad vestimenta. [& dotat proventibus.] Hujus rei Christiana successio non immemor, Casam-Gajani prætaxatum appellavit locum.

[5] e Erat in eadem regione nobilis & locuples mulier, quæ corporeis viribus amissis, diuturno incumbebat incommodo: [sanat missis eulogiis infirmam familiam,] ejus quoque famuli similibus erant afflicti molestiis. Quæ cum audiisset præsentem adesse sanctum Antistitem Thuribium, directis ad eum nuntiis, ut eulogiarum suarum, id est suorum munusculorum, benedictionem suscipere dignaretur, lachrymantis affectu postulavit. Nec moratus vir Dei supplicantem exaudire mulierem, missis ciborum reliquiis (quas in similes usus pueri servare consueverant) & familiæ consuluit & dominæ: earum quippe gustu, non matrona tantum, sed & domus ejus tota, in pristinam meruit reformari sospitatem. Præterea quidam sua culpa factus cæcus, nomine Julius, [claret miraculis,] ab eo sanatus est, & mulier muta, & puella cæca. Dissipata igitur seu divulgata circumquaque ejus miraculorum affluentia, variis languoribus oppressi beato offeruntur Episcopo, qui omnes integram consecuti sunt incolumitatem.

[6] Is etiam dicitur quatuor construxisse monasteria, unum in vico, nomine f Buxiolo super fluvium g Meduanæ in honore S. Joannis, alterum super fluvium h Idoniæ, tertium in vico i Diablentico, quartum vero ad animas Deo lucrandas super fluvium Anisolam k in Casa-Gajani, [constituit monasteria 4] ubi & l fontes vivos invenit, & vineas uberrimas plantavit, & in ecclesia ibi ab eo constructa Sacerdotem nomine Tyrrum, cum aliis Clericis instituit, & Domino famulari præcepit: de qua ad matrem civitatis ecclesiam (quæ fuit consecrata a B. Iuliano in honore S. Mariæ Dei Genitricis & B. Petri Apostoli) censum voluit solvi per singulos annos, ad luminare prædictæ ecclesiæ, de oleo libras quatuor, & de cera tres; & de vino & de pane, ad usus Clericorum & pauperum, trientē unum seu quatuor denarios: nam triens est tertia pars assis ceu solidi, ut quadrans est quarta pars. Consecravit præterea alias ecclesias m triginta octo in sua diœcesi per diversa loca, ex quibus ad matrē ecclesiam cui præsidebat infra urbem, censuit solvi ad luminaria intertenenda seu fovenda, certas libras ceræ & olei, & custodibus ipsius ecclesiæ, ad eam ornandam; certos trientes: [consecrat ecclesias 38,] scilicet de vico Mortiano, ceræ libras majores duas & olei tres; de Asinaria, ceræ libram unam & olei libras duas & trientem unū; de Concilia, ceræ libram unam, olei libras duas & trientem unū; de Aurionno, ceræ libram unam, olei libras duas & trientē unum, & n sic de reliquis. Fecit etiam ordinationes o septendecim: Presbyteros octoginta novem, Diaconos quinquaginta, [ordinat Clerum,] Subdiaconos quadraginta, & alios reliquos gradus complures.

[7] Sedit autem Cenomanensis Episcopus annis quinque, mensibus sex, diebus sexdecim, p … qui post multos labores, [post annos quinque Episcopatus, obit 16 Aprilis.] & perpessus multiplices persecutiones, obdormivit in Domino, decimo sexto Kalendas Majas q, & sepultus est a discipulis suis honorifice, ultra fluviū Sarthæ, in ecclesia Apostolorū. Hujus sancti Confessoris Domini Thuribii intercessione eruat nos Dominus ab omnibus malis, & æternam nobis concedat beatitudinem. Amen.

ANNOTATA.

a Addebatur B Clemente: sed, ut non satis scienter insertum, omittitur. Ex eadem persuasione videtur infra exaggerari pastoralis ejus cura tempore sævißimæ persecutionis adversus Christianam religionem motæ: quod tamen, sic reliquimus, sed pro Christianam, posuimus orthodoxam: constat enim sub Imperatoribus & multis Episcopis Arrianis, vere Catholicos multa passos esse, etiam in Gallia. Ita rursum num. 2 Gajanus quidam Paganus inducitur, quem potius Arrianum fuisse crederem: habuit etiam tunc adhuc aliquos Paganos Gallia Christianis permixtos: & propterea nihil mutandum censuimus.

b Hæc ita in Vita S. Iuliani referuntur: Sedem sibi a Deo commendatam, cum communi Cleri plebisque consilio, Sancto delegavit Thuribio, quem adjutorē & socium in sanctæ prædicationis eatenus habuerat officio. Idem enim Thuribius Presbyterii officio gloriosus, cum S. Pavatio Diacono, ad revelandam Cenomanēsibus Christi gratiā, ut ab antiquis accepimus, comes & adjutor S. Iuliano a Romanæ urbis Antistite donatus est. Hæc Lethaldus circa an. 1020 scribens.

c Ab hac Savina denominari oppidum Saviniacum supra Brigam monuit nos Corvaiserius.

d Annisola, parvus fluvius versus agrum Vendocinensem, Gallice Anille.

e Nunc esse Ecclesiam collegiatam S. Karilephi tradunt Corvaiserius & Bondonnetus.

f In diplomate Ludovici Pii, signato anno Imperii 19, Indict. 10, anno Christi 832, enumerantur monasteria subjecta S. Aldrico Episcopo eiusque Ecclesiæ Cathedrali, inter quæ sunt monasterium S. Ioannis & S. Trechii in Buxiolo, de quo hic videtur agi.

g Meduana, vulgo Mayenne, in septemtrionali ditione hujus Comitatus exortus, per Meduanam, & dein per vicum S. Ioannis super Meduanam, Lavallium & alia oppida præter lapsus, in ditione Andegavensi Sartha admisso, in Lugerim illabitur.

h Idonia, vulgo Iocine, Meduanæ immiscetur ad sinistram ejus ripam.

i In citato diplomate Ludovici Pii legitur monasteriolum S. Martini in Diablentico. S. Siviardus Abbas Anisolensis, cujus Vitam dedimus 1 Martii, natus est in pago Cenomanico & in parochia Diablentica & vita S. Domnoli Episcopi Cenomanensis danda 16 Maji etiam indicat villan Tridentem, sitam in Condita Diablentica. Hinc a Iulio Cæsare & aliis antiquis indicati Diablenti, videntur constituendi in Orientali parte hodierni Cenomanorum Comitatus, & forsan hic posset intelligi ecclesia collegiata S. Martini in Silvis, in Decanatu Tridente, vulgo Trio dicto.

k In vita S. Innocentii, 8 Episcopi Cenomanensis, 19 Iunii danda, ista leguntur: Supra fluvium Anisolæ reperit S. Karilephus locum solitudinis & amœnum qui ab antiquis Casa-Gajana dicebatur: ubi Divus Thuribius Cenomanensis Episcopus Ecclesiā in honorem S. Petri Apostolorum construxerat, quæ tamen destructa propter imminentes vastationes fuerat, sed adhuc de ipsis maceriis aliqua pars supererat.

l In vita S. Karilephi 1 Iulii, dicuntur ibidem multi fontes frigidas aquas ebullire.

m In Vita S. Hadoindi, 12 Episcopi Cenomanensis, ad 20 Ianuarii in Appendice illustrata, dicitur S. Turibius, secundus Cenomanicæ urbis Episcopus, juxta vicum, qui Aurion vocatur, ecclesiam construxisse, sicuti in Actibus jam dicti Turibii hactenus insertum reperitur. Horum Actuum videtur hic compendium dari.

n Ex his enumerantur in Regesto Pontificali loca 29. apud Corvaiserium 27, quæ nolumus hic repetere.

o Videtur error aut in hoc numero 17 ordinationum, aut mox cum dicitur non integros quinque annos sedisse cum ordinationes tunc solum fierent mense Decembri.

p Inserebantur ista verba tempore Antonii Pii circiter annum Domini 145. a posteris intrusa.

q Additur in Regesto: qui ut fertur martyrio vitam finivit.

ALIA VITA.
Ex duobus codicibus MSS.

Thuribius, Episcopus Cenomanensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 8346, 8347

EX MSS.

CAPUT I.
Adventus ad Cenomanenses. Episcopatus. Conversio Gajani & aliorum.

[1] Tempore illo post obitum S. Juliani, Cenomanicæ urbis primi Episcopi, subrogatoque in loco atque in Sede ejus collocato atque ordinato S. Thuribio, Romanæ nobilitatis atque dignitatis ejus Archipresbyteralis merito, crescente jam Christianitatis vigore eaque ubique jam se diffundente; instigante antiquo hoste, [S. Thuribius ex Romano philosopho Christianus,] & malevolis hominibus suadentibus, bonosque malis opprimentibus, quædam persecutio in ecclesia Christianorum exoritur, & in Christianos grassatur. a Hæc videns prædictus S. Thuribius, qui prius quidem fuit philosophus, postea vero Christi discipulus & a Sede Apostolica in adiutorium S. Juliani ad prædicandum directus, eique comes & adjutor nutu Dei existens, [S. Iuliani Archi-presbyter & in Episcopatu successor.] Archipresbyter est ordinatus, atque post B. Iuliani discessum in sede & plebe sua est subrogatus & Episcopus ordinatus. Qui videns persecutionem, & animos trepidantium quorumdam Christianorum, exhortabatur eos dicens, [Fideles excitat ad fortiter agendum:] Charissimi Fratres, priores nostri perpessi sunt diversa tormenta, ut ad nos incolumis status perveniret ecclesiæ; quanto magis nos desides & negligentes, æquo animo adversa sustinere, & statum sanctæ Dei Ecclesiæ erigere, atque in fide Christi debemus firmiter ipso auxiliante persistere: nam & ipse Dominus noster Iesus Christus pro salute Ecclesiæ passus est, & Apostoli sui patiendo eam erexerunt, & fidem viriliter servaverunt. Nihil igitur timendum est nihilque laborandum, nisi ut cum justitia vivamus, &, quod gloriosius est, pro justitia moriamur.

[2] Fuit ergo prædictus S. Thuribius vir venerabilis, & Romanæ nobilitatis insignis, atque Apostolorū doctrina b sapienter instructus, & prudenter edoctus, atque nobiliter ab infantia conversatus. Nobilis quidem erat genere, [excellit in virtutibus,] sed nobilior fide; seculi dignitate inter suos clarus, sed divinorum munerum gratia præcipuus; humilitate mansuetus, caritate solicitus, longanimitate assiduus, patientia robustus; & ita virtutum omnium robore pollebat, ut sermo illius semper esset sale conditus. Pastor erat egregius & Doctor præcipuus: istud despexit seculum, ut regnum inveniret æternum. Laudes terrenas despiciebat, & munera regalia decusque principis respuebat, ut aulam Christi diligens intraret. Penetravit regna polorum cum Sanctorum millibus lætus; Pastor ovium gaudens fructus supportabat in humeris. Pius itaque Antistes & Doctor erat largus & humilis; qui cum esset ex sanctorum germine, erat decore affabilis, ad congregandum promptus, efficax in opere, omnia sibi commendata a Deo, diligenter, super omnia sua propria, in munus detulit Salvatori.

[3] His & plurimis hujuscemodi floribus pollens, Deo & hominibus bonis placere meruit, malis vero & incredulis displicere non recusabat. Unde factum est ut Gajani cujusdam pagani, acerbæ mentis & indisciplinatæ impietatis, [convertit & baptizat Savinam, Gajano merito indignante,] furorem non pertimesceret S. Thuribius, Cenomanicæ Sedis secundus Episcopus. Nam ex doctrina prædicti sancti viri Thuribii uxor jam dicti Gajani conversa ad Dominum, Savina nomine, Deo sedulum exhibebat obsequium. Tunc vir ejus zelo ductus, insidias tetendit conjugi ad ecclesiam properanti: cumque in ecclesiam (quam dudum consecraverat memoratus S. Thuribius, in condito c Labricinensi, ubi tunc temporis prædictus S. Thuribius ministerium Pontificale condigne agens multos ad Christum convertebat) jam dicta Savina fuisset ingressa, præfatus Gajanus per alium secutus introitum, curiosius agere cœpit, auscultans & intuens quæ illic agebantur. At ubi fusa oratione jam dicti S. Thuribii a populo responsum est, Amen; præscriptus Gajanus statim cæcus effectus est, ita ut nec audire posset nec videre. Erat autem valde dives, & possessiones habebat multas; [hunc subito cæcum & mutum reddit,] propriumque multum habens, ita fortiter inter suos pagenses versabatur, ut Dux haberetur: sicut locus hactenus demonstrat, qui supra fluvium, Annisolam nomine, ab incolis ejusdem loci usque in hodiernum diem, ædificiis & muris multis monstrantibus, Casa-Gajani vocatur. Tum vero, ut dictum est, surdus & cæcus effectus, propter nefandos & illicitos prædictos actus suos, dixit ad servos suos: Tollite me cito inter manus vestras, & de ista Ecclesia foras eijcite; quoniam oculi mei cæci facti sunt, & aures surdæ, ita ut penitus nihil audire nec videre prævaleam. Pueri autem ejus gyrabant cum eo per totam ecclesiam, & inter multitudinem virorum mulierumque orantium, ad introitum, quo ingressi fuerant, pervenire non potuerunt: sic factum, [ex Ecclesia per famulos oberrantes,] ut dum gyrum in errorem converterent, & iterum atque iterum gyrarent, ad præfatam Dominam suam Savinam, ubi Dominum exorabat, cum memorato Domino eorum Gajano pervenirent. Quæ cum videret servos suos cum eorum Domino ita circumire ecclesiam, misso puero inquirere cœpit, quid hoc esset, quod isti servi cum Domino circumirent. Cui responderunt servi dicentes: Dominus noster cum silentio voluit videre, quod ei videre non licuit, & secretum cupivit audire alienum: & non solum cæcus, sed & surdus effectus est. Quo facto nobis imperavit ut eum foras ejiceremus; sed nobis, ut res ipsa manifestat, de ecclesia hac exire minime conceditur. Quod cum devota ejus uxor jam dicta Savina a servulis cognovisset, prostravit se in oratione, & cum lacrymis a Deo petivit, ut exinde vir suus exire permitteretur, & conversa ad pueros qui cum eo erant dixit eis, ite & date manum Domino vestro, [ob preces Savinæ domum relatum,] & ad domum deducite: ego autem cœptam orationem meam non deserens, hostiam meam Domino offerre curabo. Expletisque mysteriis, orabat, ut vir suus sanaretur atque ad Dominum converteretur. Cumq; abissent pueri, dantes manum Domino suo; ut Savina imperarat, egressi, meritis Savinæ, non Domini sui, venerunt domū. Reversiq; nuntiaverūt Dominæ suæ Savinæ, in prædicto Gajano Domino eorū jam dictam cœcitatē durantē, nihilq; penitus audire posse.

[4] Tunc sæpe dicta domina devota Savina, enixis Dominum precibus cum lacrymis orabat, ut suo viro divina misericordia subveniret. Peractis itaque sanctissimis & divinis mysteriis, ac officiis expletis, præscripta amabilis Deo Savina S. Thuribio se ad pedes prostravit, [S. Thuribius,] dicensvirum suum jam dictum Gajanum, volentem curam secretorum Domini nostri Jesu Christi impudenter scire, auditus & visus amissione multatum. Tunc S. Thuribius prorumpens in lacrymas orare cœpit, omnes qui aderant exhortans, simul ut Dominum postularent,[precibus aliorum petitis,] quatenus viro Savinæ & auditum redderet & visum. Confidens itaque S. Thuribius de Deo; post orationem perrexit cum dicta Savina ad memoratum virum ejus Gajanum, & invenit eum apertis quidem oculis, sed nihil videntem, neque sermonis sonum aliquem audientem. Cumque mœsto ululatu familia universa perstreperet, & Gajanus penitus nihil audiret, S. Thuribius, elevatis oculis in cœlum ita cœpit ei veniam impetrare dicens: [facta oratione] Domine Jesu Christe, qui claves regni cœlestis tradidisti Apostolo tuo Petro, eique & successoribus suis ac reliquis successoribus & discipulis, Pontificalem regulam tenentibus, potestatem ligandi & solvendi, & claudendi atque aperiendi, dicens: Quæcumque aperueritis aperta erunt, & quæ clauseritis clausa erunt; tu præcipe, ut aperiantur aures & oculi istius hominis: quoniam tu dixisti: Quæcunque petieritis credentes consequemini, & tua promissio permanet in secula seculorum. [Math 16, 19, Math 18. 19] At ubi responderunt omnes, [sanat:] Amen, statim aperti sunt oculi & aures Gajani: & videns S. Thuribium, timens eum valde, & amens factus, nesciebat quid ageret. Et ait S. Thuribius, coram cunctis astantibus, & actus atque verba ejus valde mirantibus, nunc adimplebitur quod per venerabilem B. Paulum Apostolum dictum est, Sanctificabitur vir infidelis per mulierem fidelem. [1 Cor. 7, 14] Et docebat eum B. Turibius universa quæ ad ædificationem animæ pertinere videbantur.

[5] His ergo rite peractis, credidit Gajanus ante dictus paganus Domino, [& pœnitententem fidemque amplexum,] & corroboratus est. Et cœpit ad genua & ad pedes S. Thuribii advolvi, & dicere: Gratias ago Deo vero omnipotenti, qui me excæcavit ideo, ut videam; & ideo auditum abstulit, ut audiam veritatem, quam ignoranter irridebam. Et hoc putabam falsum esse, quod verum est; & hoc æstimabam verum esse, quod falsum est; tenebras putabam lucem, & lucem tenebras existimabam: illumque laudo & magnifico, a quo purgatus est sensus meus a sordibus idolorum. Nunc enim vere agnosco dæmones decipere homines, ut, qui non credunt Dominum Christum, ipsis dominentur saxa surda & muta, & ceteræ creaturæ. Et mihi modo pudet dicere, quæ antea colebam mihique hactenus dominata sunt. Tunc coram omnibus ait: Ita estis omnes qui non creditis in Deum Thuribii, & Dominum nostrum Jesum Christum. [post oblationem possessionum suarum pro ecclesia,] Hæc & similia Gajano asserente, factum est gaudium magnum in illa die. His ita ab eo dictis, cecidit denuo ad pedes jam dicti S. Thuribii, & in conspectu omnium deprecans ait: Sanctissime Pater, accipe domum meam, quam supra fluviolum Annisolam fabricavi, cum omni supellecti li mea, & fac ibi ecclesiam ad convertendos infideles & animas Deo lucrandas. Insuper accipe omnes meas reliquas possessiones, in quibus & ecclesias facito, & reliqua quæ ad cultum divinum pernent construe: mihi quoque & uxori meæ Deo tuo tecum servire permitte. Et tradidit solenniter prædicta omnia S. Thuribio & Cenomanicæ Matri Ecclesiæ, & stipulatione conscriptionis, propriæque legis delegatione, testiumque subscriptione firmavit. Fecit igitur S. Thuribius ut deprecatus est, & in prædictis possessionibus suis ecclesias construxit atque dedicavit; & in prædicta domo sua, quam supra fluviolum Annisolam habebat, quam etiam plus ceteris diligebat, ecclesiam in honorem S. Petri construxit atque dedicavit; ibique monasteriolum fundavit, & nobiliter in honore Sancti Petri & omnium Apostolorum ordinavit, atque in eo Dei servos communem vitam ducentes & sancte viventes congregavit. Qui locus hactenus Casa-Gajani, propter habitationem & nobilitatem ejus, vocatur. [baptizat cum aliis 412.] Credidit ergo jam dictus Gajanus cum omni domo sua, & proximo Pascha futuro in præscripto monasteriolo proprii sui, supra ante dictum fluviolum Annisolam, a S. Thuribio, ut dictum est, constructo, & in honore S. Petri Principis Apostolorum dicato, baptizatus est. Computati sunt autem hi, qui baptizati sunt de domo ejus, simul viri cum mulieribus & infantibus promiscui sexus, numero quadringenti duodecim. Per hunc autem Gajanum multi nobiles, multi illustres & amici ejus, conversi sunt.

ANNOTATA.

a Inserebantur verba, a B. Clementa Papa, & ante, Christi discipulorum discipulus.

b Addebatur & Apostolorum successoribus, & mox, inter eos.

c In MS. Vita S. Aldrici, allegatur diploma Ludovici Pii, in quo dicitur monasterium S. Karilephi situm in condita Labricense: de eo supra actum. Condita, aliis contrata, vicus, districtus. Conditum locus, ubi frumentum condebatur.

CAPUT II.
Varia miracula patrata. Obitus, sepultura.

[6] Prædictus ergo S. Thuribius, doctrina veritatis repletus, & larga ubertatis suæ affluentia imbutus, [magnam erga Deum fiduciam inculcat:] omnibus ad se venientibus placabilis erat atque amabilis. O quam imitabile erat in beato viro virtutis exemplum, in cujus actibus nec etiam in incessione reprehendi nihil poterat: erat enim abstinentia assiduus, sobrietate continuus, vigiliis deditus, prædicatione assiduus venientibus ad fidem, & jam credentibus: dicebat enim: Cum essetis increduli datum est vobis lumen veritatis, quanto magis credentibus, omnia vobis, quæcumque poscitis jam dabuntur? Divina clementia semper parata est vobis, & eo magis unumquemque gratiæ suæ dono multiplicat, quo mens ejus auctioris fidei susceperit normam. Quadam autem die, cum prædictus S. Thuribius pergeret iterum ad visitandum ante dictum Fratrem Gajanum, in prædicto monasteriolo jam bene conversantem, cultum divinum mirifice amplificantem, & Christum per omnia prædicantem, quod contigit non est silendum.

[7] Erat quædam femina, multas habens divitias & possessiones, sed validam nimis infirmitatem patiebatur cum suis hominibus: [integram familiam morbis variis vexatum] ita enim erant languentes, ut nullus alium posset adjuvare. Quæ monita est in somnis, ut pergeret ad sæpedictum S. Thuribium, & ab eo curaretur ab infirmitatibus suis. Sed præ nimia infirmitate minime ire valuit: tamen compuncta in fide & amore Sancti, missum suum misit, præcipiens illi ut cito pergeret ad prædictum sanctum virum, & posceret sibi transmittere suas eulogias. Hoc credebat ex fide, quod postea cognovit in facto: quoniam ex gustu eulogiarum ejus credebat sanari. Servus cui Domina imperaverat, perrexit: veniens autē ad jam dictū S. Thuribium deprecans ait: Domina mea, vir Sancte & Pastor bone, [missis eulogiis sanat,] valde infirmatur, obsecrat te & petit, ut vestras percipere mereatur eulogias, quia per ipsas se credit percipere sanitatem. Vir autem sanctus misericordia motus, misit de cibo & de potu suo: quibus parumper gustatis, jam dicta mater familias gratias egit Deo, quod de bonis tanti viri gustum percipere meruit. Tunc fideli constans animo, præcepit etiam ex eis familiæ suæ gustandum aliquid dari. Quibus peractis, meritis S. Thuribii, ipsa cum omnibus suis recepit sanitatem; quæ res omnibus claruit. Postea ipsa veniens, cum omni domo sua & parentibus, seipsos ob cuncta propria, pro meritis prædicti S. Thuribii, Dei ecclesiæ sibique commissæ voverunt & crediderunt, & postea multis vixerunt annis.

[8] Crebrescentibus deinceps, prædicti sancti viri meritis & miraculis multis, venientes ad eum debiles & claudos, [sanat varios,] cæcos atque leprosos, vel etiam qui varias habebant injurias cunctos salvabat; & ab infirmitatibus Dei nutu multos liberabat; & cunctis se petentibus pro viribus necessaria dabat. Sequenti vero tempore, quidam cæcus, Julius nomine, reminiscens culpam suam, veniens ad S. Thuribium petiit, [cæcum ad propria remissum,] ut eum adjuvaret. Qui motus misericordia, oravit pro eo; & præcepit ei ut reverteretur ad propria. Ille vero ab eo regressus velociter, impetrata venia, culpam cordis exuit, oculis lucem impetravit, & doctior post cæcitatem jussa servi Dei implevit; ut ex hoc crederetur recepisse lumen mentis magis quam corporis.

[9] Igitur cum quadam vice ad quamdam ecclesiam, in vico cui vocabulum Noviomus est, [mutam Rhedonicam,] causa prædicationis atque confirmationis veniret, allata est in conspectu ejus quædam femina, a civis Rhedonica, eique in oratorio oblata est muta. Ubi S. Thuribio orationem complente, statim mulier longa rupit silentia, nec potuit inimico servire diutius, pro qua liberanda auctor Christus fuit in vocatus.

[10] Quadam autem die, Cenomanica in urbe quidam Presbyter offert ei ancillam suam, a nativitate sua cæcam, deprecans memoratum Sanctum, ut ei lumen redderet: [cæcam ancillam] quia paupertate detentus modicum se testabatur habere solatium. Cui B. Thuribius respondens; ait: Dominus tibi, Frater, adminiculum præstabit, & tuæ ancillæ lumen restituet. Tu vero ora pro ea ut tuis precibus sanetur, [per Sacerdotis orationem,] quia Dei es Sacerdos. Qui jussu Sancti Dominum oravit pro ea, & signo Crucis infra ipsius urbis seniorem ecclesiam dato a S. Thuribio, lumen prædicta ancilla recipere, & clare videre meruit.

[11] [claudum] Sequenti autem tempore quidam ita claudus erat infra prædictam urbem, ut nec per se quoquam ire posset, sed ab aliis bajulabatur, & ad eum veniens deprecatus est, auxilium sibi a Deo præstari. Qui præcepit eum infra domum communem, ubi ceteri fideles recipiebantur, & in qua necessitatem habentibus necessaria præbebantur, a ministris suis recipi, & necessaria ei & suis bajulis præberi, & omni hora ad ecclesiam portari. Quæ omnia jussu viri sancti peracta sunt. Quadam autem die Dominica prædicto claudio infra seniorem ipsius urbis ecclesiam orante, & ante dicto sancto viro infra ipsam ecclesiam Missarum solennia celebrante, dum consecratio Corporis & Sanguinis Domini a prædicto S. Thuribio ageretur, memorato claudo ita, coram cunctis astantibus & videntibus, redditus est gressus, [in Missa tempore consecrationis.] ut ceu alii bene sani & fortes homines, ire posset.

[12] Denique prædicti sancti viri sæpissime atque quotidianis horis, diversis indiciis, claruit fides per opera, & sacra vita per signa. Itaque dum quadam vice Cenomanica in urbe populus, ad docendum & confirmandum, libenti animo conveniret; inter ceteros infirmos, quos Dei virtute sanabat, quidam Diaconus, nomine Lactans, offert nepotem suum S. Thuribio, sine linguæ officio mutum. Tunc S. Thuribius pueri labiorum locamanu contrectans nullatenus aperire poterat b dentium stricturam; [mutum oleo benedicto,] mox benedicens oleum, ubi signavit maxillarum compaginem, reddunt sonum, quasi catenarum fragmenta fuissent collisa; & in ore ejus intincto liquore, interrogabat, quid haberet, quid taceret. Mox inde mutus puer per verba respondit, & pro culpa sua hoc actum fuisse coram omnibus confessus est: & ita deinceps loqui valuit, quasi numquam mutus fuisset.

[13] Reliqua autem gestorum ejus, & consecrationes Episcoporum, Ecclesiarum, Presbyterorum, & reliquorum ministrorum, & acquisitio rerum, ac constructio monasteriorum, & census ecclesiarum, & ceterorum actuum ejus in gestis Cenomanicæ urbis Pontificum partim conscripta sunt; nisi ea quæ de reliquis virtutibus ejus, tam in vita quam post obitum sanctissime gestis, in quadam schedula conscripta legimus, quæ c hic propter prolixitatem & tædium lectoris atque scriptoris non inseruimus. Si quis autem actus ejus, & obitum atque sepulturam scire desiderat; legat libellum, [pie obit 16 Aprilis,] qui de actibus Pontificum prædicta Cenomanica in urbe Deo degentium conscriptus est, & in eo hæc & alia plura, bona & necessaria, invenire poterit. Obiit autem prædictus S. Thuribius Episcopus sexto decimo Calendas Maji in Domino, & sepultus est juxta prædictam urbem ultra fluvium Sarthæ, in ecclesia Apostolorum, [a morte claret miraculis.] ubi virtutes multæ clarescunt per merita S. Thuribii, ibique paralytici & leprosi curantur, & dæmoniaci liberantur, & cæci visum recipiunt; atque cuncta necessaria, quæ fide poscuntur, illic præstantur, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen. d Ego Charus, filius Severi, Dei servus, hanc S. Thuribii Vitam, sicut vidi, & audivi ac veraciter didici, in hac paginula ex parte scribere curavi; sed multa adhuc de eo scribenda remanent.

ANNOTATA.

a Hoc miraculum amplificatum est sumpta phrasi ex Vita S. Paterni Episcopo Abrincensis, quam infra damus, ubi etiam femina muta sanata dicitur civis Rhedonica: supra in priore Vita dicitur solum muta mulier.

b Iterum simili phrasi de muta ancilla leguntur eadem in dicta S, Paterni Vita.

c Ambigas utrum notentur solum omissa ex Actis, an etiam ex schedula: nobis videntur notari utraque.

d In Ms. Cenomanensi sequentia sunt, & desunt in MS. Reginæ Sueciæ.

DE SANCTO TVRIBIO,
EPISCOPO ASTVRICENSI IN HISPANIA,

CIRCA AN. CCCCLX.

[Praefatio]

Turibius, Episcopus Asturicensis, in Hispania (S.)

G. H.

[1] Asturica, urbs Hispaniæ pervetusta in regno Legionensi, celebrat XVI Aprilis, sub ritu duplici primæ claßis cum octava, festum S. Turibii, urbis suæ Episcopi & Patroni: quem etiam hoc tempore coli officio Ecclesiastico sub ritu duplici, in urbibus & diœcesibus Legionensi & Palentina, [Celebritas in Breviariis] indicatur in Ordine recitandi divinum officium sæpius Madriti recuso. Eumdem etiam solitum coli in ecclesiis Burgensi, Segoviensi, Seguntina & aliis tradit, Ambrosius Morales lib. XI Chronici generalis Hispaniarum cap. 26. quibus Franciscus Sandoval in Discursu apologetico, de S. Antonino & S. Turibio, addit Ecclesias Toletanam, Granatensem & Salmantinam. In Breviario Burgensi anni MDII hæc recitatur Oratio: [& Martyrologis,] Deus, qui es sanctorum gloria Confessorum, splendorque animarum sanctarum; vota nostra placatus suscipe: & sancti Confessoris tui Turibii meritis, ab omni perturbatione fac permanere illæsos, atque pervenire ad honores æternæ gloriæ repromissos. Per Dominum &c. Eumdem cultum confirmant tabulæ hodiernæ Martyrologii Romani his verbis: Palentiæ S. Turibii, Episcopi Asturicensis, qui ope S. Leonis Papæ hæresim Priscilliani ex Hispania penitus profligavit, clarusque miraculis in pace quievit. Similia leguntur apud Molanum in Auctario Vsuardi, Galesinium & Canisium, etiam indicata urbe Palentia: quod verbum Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico expunctum mallet; quia alium fuisse iudicat Turibium Episcopum Palentinum, quem ipse celebrat ad diem XI Novembris, sed nixus fabulosa auctoritate Maximi & Iuliani Petri.

[2] Acta S. Turibii Asturicensis edidit Tamajus ex antiquo MS. codice Legendarii Asturicensis, [Vita scripta:] litteris pene Gothicis exarato, eaque genuina & puriora censet: quæ nos hic damus, notamusque Prologum, eis præfixum, conflatum videri ex quinque Antiphonis, ad Vesperas & Laudes usurpari solitis: nec enim continua oratio est. Ediderunt ejusdem S. Turibii Vitam Ioannes Basilius Santorius, Alphonsus de Villegas, Ioannes Marietta, Thomas de Trugillo, citatus ante Ambrosius Morales, & paßim alii: sed ab aliquibus varios ejusdem nominis Turibios non satis distingui, admonet Tamajus.

[3] In dictis Actis dicitur S. Turibius succeßisse S. Dictinno, quem ex MS. carmine sepulchrali antiquo asserit Tamajus deceßisse Æra CCCCLVIII sive anno Christi CCCCXX, IX Kalendas Augusti, sive XXIV Iulii, quo die eum inscripsit suo Martyrologio Hispanico. Hinc ergo si satis certa est carminis illius auctoritas (nam multa hujus generis figmenta recentia Tamajus velut antiqua epitaphia laudat) Episcopatus S. Turibii sumendum esset initium. [Episcopus creatus an. 420,] Scripsit illi S. Leo Papa Alipio & Ardebare Consulibus, aliis Ardaburio & Callepio, anno VIII Pontificatus; hoc est Æra CCCCLXXXV, sive anno Christi CCCCXLVII. Mortuum fuisse anno CCCCLX, tradit Prudentius de Sandoval, in tractatu de monasterio S. Turibii Libaniensi, [mortuus circa an, 460.] ubi asserit S. Turibium pro certo credi oriundum ex urbe Palentina aut ejus vicinia: ejusque sacras reliquias primo depositas in urbe Palentina fuisse, ac postmodum translatas ad dictum monasterium S. Turibii, cujus reliquias enumerat § 9 & ista habet: Asservatur corpus S. Turibii, beatissimi Episcopi Asturicensis, [corpus in monasterio S. Turibii Libaniensi:] Patroni totius Asturiarum ditionis, quem summa cum devotione venerantur omnes vicinorum montium incolæ: & aliquibus interpositis, ibidem esse tradit duos annulos Pontificales S. Turibii, quibus inest virtus sistendi sanguinem, ob onyches gemmas quas detinent. Asservatur præterea ibi corpus S. Turibii monachi, integro fere seculo junioris S. Turibio Asturicensi, quem Tamajus Episcopum Palentinum fuisse asserit negant Sandovallius, & Gonzales Davila, qui in Theatro Ecclesiastico Ecclesiæ Palentinæ hujus Sedis Episcopos enumerat.

[4] Habitum fuit Concilium Bracarense Æra DXCVIII, sive anno Christi DLX, in quo Lucretius, Metropolita Bracarensis, sic alios alloquitur: Credo vestræ beatitudinis fraternitatem nosse, quia eo tempore, quo in his regionibus nefandissima Priscillianæ sectæ venena serpebant, beatissimus Papa urbis Romæ Leo, qui quadragesimus fere extitit Apostoli Petri successor, per Turibium Notarium Sedis suæ, ad Synodum Galliciæ, contra impiam Priscilliani sectam, scripta sua direxit. [cum corpore S. Turibii monachi:] Cujus etiam præcepto Tarraconenses & Carthaginenses Episcopi, Lusitani quoque & Betici, facto inter se Concilio, regulam fidei contra Priscillianam hæresim cum aliquibus capitulis conscribentes, ad Balconium, tunc hujus Bracarensis Ecclesiæ Præsulem, direxerunt. Hæc ibi: quæ de S. Turibio intelligenda esse ipsa Leonis epistola, Actis inserta, indicat: & quo eum, ad ista perficienda, honorarat Pontifex titulo, ut esset Sedis Apostolicæ Notarius, eumdem assumit Lucretius Episcopus. Nec audienda Iuliani Petri fabulosa narratio, [appellatur Notarius Sedis Apostolicæ.] qua eum ut diversum a S. Turibio Episcopo ostentat: quod prolixe defendere conatur Tamajus. Quia autem S. Leo, in dicto Concilio, congregatis Episcopis cupit imminere Idatium & Ceponium, dicitur Turibius Notarius scripsisse ad Idatium & Sponium, eosque Pontifices præsedisse in Concilio Toletano ut legatos Pontificis, & Idatium fuisse Episcopum Bracarensem. Garsias Loaisa, in suis Notis ad Concilium I Toletanum, deplorat duo Concilia, tunc ex voluntate S. Leonis celebrata, non extare. In Idatii Chronico ista huc facientia num. 23. leguntur: Romanæ Ecclesiæ XLIII præsidet Episcopus Leo. Hujus scripta per Episcopi Turibii Diaconem Peruincum, contra Priscillianistas, ad Hispanienses Episcopos deferuntur: inter quæ ad Episcopum Turibium de observatione Catholicæ fidei & de hæresum blasphemiis disputatio plena dirigitur: quæ ab aliquibus Gallæcis subdolo probatur arbitrio.

[5] Quæ vero ante contra Manichæos acta fuerant, ita idem Idatius num. 21. describit: In Asturicensi urbe Gallæciæ, quidam ante aliquot annos latentes Manichæi gestis Episcopalibus deteguntur, [Manichæos expellit.] quæ ab Idatio & Turibio Episcopis, qui eos audierant, ad Antoninum Emeritensem Episcopum directa sunt. Et num. 24 ista diligentiam S. Turibii insinuant. Pascentium, inquit, quemdam urbis Romæ, qui de Asturica diffugerat, Manichæum, Antoninus Episcopus Emeritæ comprehendit, auditumque etiam de provincia Lusitania facit expelli. Hæc Idatius, qui in antiquo MS. Parisiensi collegii Claromontani, apud Philippum Labbe tomo 1 Novæ bibliothecæ manuscriptorum, in Syllabo scriptorum, dicitur Aquiflaviensis in Gallæcia Episcopus, ad Tamarum fluvium, creditur is locus nunc Chaves appellari. At quis Priscillianus fuerit, ex Loaisa loco citato, accipe: Hispanus, inquit, familia nobilis, dives, acer, facundus, multa lectione eruditus, pravo studio corrupit optimum ingenium; ex laico & hæresi infecto, [Quis fuerit Priscillianus,] Abulæ Episcopus clam factus; ex omnium hæreticorum sentina hæresim hausit, præsertim Gnosticorum, contra quem Leo Papa in epistola ad Asturicensem Episcopum, quæ infra datur, & Augustinus lib. de Hæresibus ad Quodvult Deus scripsit. Cæsaraugustana etiam Synodus adversus eum est habita. Demum gladio seculari interiit.

VITA
Ex MS. Legendario Asturicensi.

Turibius, Episcopus Asturicensis, in Hispania (S.)

BHL Number: 8344

EX TAMAYO.

[1] [Præfatio de celebrando festo S. Turibii.] In sancti, ac beatissimi Viri Turibii Episcopi, Fratres carissimi, natalitio die, universa nobiscum lætetur Ecclesia Christi, quam per omnem mundum, & cælestis prædicatio Apostolici sermonis instruxit, & munere salutiferæ doctrinæ decoravit. Fuit enim in hoc sanctissimo viro, cujus diem veneramur, & contra errores diaboli spiritualis sapientiæ plenitudo, & maxime adversus Priscillianos hæreticos, qui pestifera lepra falsi dogmatis sordidabant Christiani pectoris infatigatam constantiam. Hodie, Fratres carissimi, B. Turibii Confessoris Christi annuum festum debitis officiis honoremus, & Christum Regem devotis animis collaudemus, qui illum in præsenti seculo suscitavit, excellentia & sacerdotii dignitate decoravit, & in cælis hodie inter Angelicos choros, æternæ beatitudinis gaudio sublimavit. Hodie B. Turibius Pontifex migravit feliciter a seculo, & a supernæ patriæ civibus honorabiliter receptus est, atque a Domino Jesu Christo, Rege cælorum clarissimam sidereæ regionis mansionem cum ineffabili gaudio recipere meruit. Felix vita ejus, felicem promeruit habere transitum. Transivit enim de morte ad vitam, de mundo ad regnum, de labore ad requiem, de hujus exilii peregrinatione ad patriam, de præsentis vitæ miseria ad æternam beatitudinem.

[2] Fuit igitur hic beatissimus vir, sicut compertum veraciter habemus, [factus Episcopus Asturicensis] natione Hispanus, Gallæciæ regionis indigena, Asturicensis civitatis Episcopus, cultor verus Dei, contemptor sui, religionis amator, Catholicæ veritatis assertor, idololatriæ subversor, & errorum validus expugnator: præcipue Priscillianorum detestabilem hæresim (quæ tunc temporis in Hispania, velut pestifer morbus serpendo, non solum diversarum urbium populos pestifera lepra maculaverat, [hæresim Priscillianorum impugnat:] verum etiam quod magis dolendum est, quorumdam Sacerdotum, qui Ecclesiam Dei regere videbantur, corda invaserat: per quos aliorum error tollendus erat, non sequendus) nisu quo valuit condemnavit, & auctoritate Leonis Papæ, qui eodem tempore Romanæ Ecclesiæ præerat, totis viribus expurgare curavit. Cum itaque præfatus Leo Papa pastorali sui regiminis cura, ad diversarum Provinciarum Episcopos, [a S. Leone Papa laudatus hac epistola,] epistolarum suarum dirigeret scripta, inter ceteros huic beatissimo Viro Toribio, tunc temporis Asturicensi Episcopo, quamdam epistolam, universos errores Priscillianistarum sexdecim capitulis continentem, destinare curavit, in qua sic eum alloquitur.

[3] Leo Episcopus Turibio Asturicensi Episcopo Salutem. Quam laudabiliter pro Catholicæ fidei veritate movearis, & quam solicite Dominico gregi devotionem officii pastoralis impendas, tradita nobis per Diaconum tuum, [qua explicantur sordes eorum] fraternitatis tuæ scripta demonstrant: quibus notitiæ nostræ insinuare curasti, qualis in regionibus vestris, de antiquæ pestilentiæ reliquiis, errorum morbus excesserit. Nam & epistolæ sermo, & commonitorii series, & eloquii tui textus eloquitur, Priscillianistarum fœtidissimam apud vos recaluisse sentinam. Nihil est enim sordium in quorumcumque sensibus impiorum, quod in hoc dogma non confluxerit: quoniam de omnium terrenarum opinionum luto multiplicem sibi fæcem commiscuerunt, ut soli totum biberent, quidquid alii ex parte gustassent. Denique universæ hæreses, quæ ante Priscilliani tempus exortæ sunt, diligentius retractentur, nullus pene invenietur error, de quo non traxerit impietas ista contagium: quæ non contenta eorum recipere falsitates, qui ab Euangelio Christi sub Christi nomine deviarunt, [& dogma de fato] tenebris se etiam paganitatis immersit, ut per magicarum artium profana secreta & mathematicorum vana mendacia, religionis fidem morumque rationem in potestate dæmonum & effectu siderum collocaret. Quod si & credi liceat & doceri, nec virtutibus præmium, nec vitiis pœna debebitur: omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionum decreta solventur: quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse judicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit, & quidquid ab hominibus agitur, non est hominum, sed astrorum. Ad hanc insaniam pertinet prodigiosa illa totius humani corporis per duodecim cœli signa distinctio, ut diversis partibus diversæ præsideant potestates: & creatura, quam Deus ad imaginem suam fecit, in tanta sit obligatione siderum, in quanta est connexione membrorum. [a Principibus secularibus castigatum:] Merito patres nostri, sub quorum temporibus hæresis nefanda prorupit, per totum mundum instanter egere, ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur; quando etiam Principes mundi ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus & plerosque discipulos legum publicarum ense prosternerent. Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam solvi, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Et profuit diu ista districtio Ecclesiasticæ lenitati; quæ etsi Sacerdotali contenta judicio, cruentas refugit ultiones; severis tamen Christianorum Principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent corporale supplicium. Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, & executionem legum tempestates interclusere bellorum; ex quo inter Sacerdotes Dei difficiles commeatus, & rari cœperunt esse conventus; [at per bella innovatum:] invenit ob publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, & ad multarum mentium subversionem his malis est incitata, quibus debuit esse correcta. Quæ vero illic aut quanta pars plebium pestis hujus aliena est, ubi (sicut caritas [vestra] indicat) letali morbo etiam quorumdam Sacerdotum corrupta sunt [corda]; & per quos opprimenda falsitas & defendenda veritas credebatur, per ipsos doctrinæ Priscilliani, Euangelium subditur Christi; ut ad profanos sensus pietate sanctorum voluminum depravata, sub nominibus Prophetarum & Apostolorum, non hoc prædicetur, quod Spiritus sanctus docuit, sed quod diaboli minister inseruit. Quia ergo dilectio tua fideli, quantum potuit, diligentia damnatas olim opiniones sedecim capitulis comprehendit; Nos quoque strictim omnia retractemus, ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile videatur aut dubium. Hic sequuntur sedecim Capitula; postquæ sic:

[4] Habeatur ergo inter vos Episcopale Concilium, & ad eum locum, qui omnibus opportunus sit, vicinarum provinciarum conveniant Sacerdotes, [præscribitur Concilium.] ut secundum ea, quæ ad tua consulta respondimus, plenissimo disquiratur examine, an sint aliqui inter Episcopos, qui hujus hæreseos contagio polluantur; a communione sine dubio separandi, si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint. Nulla enim ratione tolerandum est, ut qui prædicandæ fidei suscepit officium, is contra Euangelium Christi, contra Apostolicam doctrinam, contra universalis Ecclesiæ symbolum, audeat disputare. Quales illic erunt discipuli, ubi tales docebunt Magistri? Quæ illic religio populi, quæ salus plebis, ubi contra humanam societatem, pudoris sanctitas tollitur, conjugiorum fœdera auferuntur, propagatio generis inhibetur, carnis natura damnatur, contra verum autem Dei veri cultum Trinitas deitatis, [scelera hæreseos enumerantur.] negata personarum proprietate, confunditur; anima hominis divina essentia prædicatur, & eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur; Dei filius per id quod ex Virgine ortus, non per id quod ex Patre natus est; Unigenitus prædicatur: idemque nec vera Dei proles, nec verus Virginis partus asseritur; ut per falsam passionem, mortemque non veram, mendax etiam Resurrectio resumptæ de sepulchro carnis habeatur? Frustra autem utuntur Catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt. Possunt hæc credere, qui possunt talia patienter audire. Dedimus itaque literas ad Fratres, & Coëpiscopos Nostros Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitanos, atque Gallicianos, eisque Concilium synodi generalis indiximus. Ad tuæ dilectionis solicitudinem pertinebit, ut nostræ ordinationis auctoritas, ad prædictarum provinciarum Episcopos deferatur. Si autem aliquid (quod absit) obstiterit, quo minus possit celebrari generale Concilium, Galliciæ saltem in unum conveniant Sacerdotes, quibus congregatis Fratres nostri Idatius & Ceponius imminebunt, conjuncta cum eis instantia tua, quo citius vel provinciali conventu remedium tantis vulneribus adferatur. Data XII Augusti, Alipio & Ardebure vv. cc. coss. Pontificatus Leonis anno VIII, hoc est, Æra CCCCLXXXXV.

[5] Qua epistola accepta, protinus Romani Pontificis mandata ad debitum executionis fastigium perducere destinavit; [Concilia congregat.] ex quo aliqua Concilia in totius Hispaniæ finibus indicta, sacrilega Priscillianistarum dogmata condemnarunt; & Beatissimi Leonis doctrinam ut Catholicam, & ab universalis Ecclesiæ capite dimanatam, totis visceribus amplexi sunt. Quo evenit, ut per aliquam temporis intercapedinem flagitiosa hæreticorum perfidia deliresceret.

[6] Cum vero ad Episcopatus apicem, post S. Dictinii obitum, fuerat assumptus, ipso adhuc renuente, Asturicensem Cathedram adscendit quidam ipsius Ecclesiæ Diaconus, Rogatus nomine, qui per varias humanæ conditionis cautelas, insulam tantæ dignitatis ambierat. [Diacono ambitioso resistit] Sed dispositione divina Turibius illius Diaconi machinamenta confregit, ex quo taliter in sancti viri odium debacchabatur Rogatus, ut quocumque tempore se offerebat occasio, illico infidum animi involucrum propalaret. Sed obstinatione devictus, & invidiæ irritamento protractus, ad majora scelerum pervenit conamina: ideoque sanctissimum Episcopum falso de gravi crimine irreverenter accusavit. Qui ut crimen dilueret, suamque innocentiam publice demonstraret, in Deum oculos convertens, & Exurge Domine, & dissipentur inimici clamitans, [accusatus ignem Rocheto illæse portat.] carbonem ignis propriis manibus apprehendens, & in rocheto involuens, sic per Ecclesiæ ambitum totum illum Davidicum psalmum intonans, perlustravit, nec in rocheti albedine aliquod non solum læsionis, imo nec maculæ signum est inventum ignis ardentis. Tanto miraculo omnes confusi, Rogatus imposturam confessus, protinus; ut alter Judas, crepuit medius. Turibius agens gratias Deo in posterum ad opera caritatis animum convertit, sperans donec ejus appareret expectatio.

[7] Denique bonis operibus insudando, obiit XVI Kal. Maji, exultantibus Angelis, terra lugente, [mortuus claret miraculis:] cælo gaudente. Ejus sacrum corpus post ejus obitum divina fecit, Christo operante, miracula. Non solum enim in vita signorum gloria inclytus extitit, sed etiam post mortem, virtutibus maximis & miraculis gloriose refulget. Precamur igitur te, Pater venerande, rogamus Præsul inclyte, obsecramus Confessor egregie, Beatissime Turibi, quatenus nobis peccatoribus famulis tuis, [invocatur.] adhuc in exilii peregrinatione laborantibus, semper subvenias, preces nostras semper exaudias, afflictionem videas, pericula tollas, postulata concedas, animas nostras salves, & post transitum nostrum cum Rege æterno Jesu Christo, Salvatore nostro æternaliter regnare facias; Concedente eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, in secula seculorum. Amen.

DE SANCTO VASIO,
MARTYRE SANCTONENSI IN GALLIA.

CIRCA ANNUM D.

[Praefatio]

Vasius, Martyr Santonensis, in Gallia (S.)

G. H.

[1] Antiqua apud Aquitanos urbs Santonensis est, ubi plures Sanctorum tabulis adscripti reperiuntur illustres heroës, inter quos, circa annum Christi quingentesimum, floruit & occubuit Christi Martyr Vasius; [Cultus sacer:] cujus celebris fit memoria in Ecclesia Santonensi hoc XVI Aprilis, ad quem diem in illius Ecclesiæ Breviario, Pictavii in officina Marnesiorum fratrum anno MDXXXVIII impresso, præscribitur illius festiva veneratio, & hæ de Vita ejus recitantur Lectiones.

[2] In urbe Xantonica, quidam juvenis, Vasius nomine, [compendium Vitæ ex Breviario Sanctonensi:] claris parentibus natus est, qui divitiarum multarum fuerant possessores, quæ omnia suo filio Vasio reliquerunt. Juvenis autem suæ potestati relictus, sanctæ conventum Ecclesiæ frequentare cœpit assiduus. Ibi divinis intentus colloquiis, audivit monita Apostoli dicentis: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt: quoniam qui diligit mundum, non est caritas Patris in eo. [1 Ioan. 2, 15] Quod vir sanctissimus nequaquam surda aure præteriens, cuncta quæ pretiosa habebat vendens, cœpit pauperibus erogare: ingentemque familiam faciens ingenuam, vinculo solvit servitutis, & benignus multis donavit muneribus. Quod moleste ferentes ejus cognati, qui ei ab intestato successuri erant, capitali eum odio prosequebatur, quod hereditate (eam pauperibus largiendo) illos privaret. Ea propter in sancti viri necem conspirarunt, subornatisque cruentis ministris curarunt, ut occideretur: quod & factum est. Ceterum Vasius, terrena illis possessione relicta, cælestem adeptus est.

[3] [memoria in Martyrologiis] Hæc ex dicto Breviario Santonensi ad XVI Aprilis: quo etiam die celebratur ejus memoria in MS. Florario Sanctorum, MS. Martyrologio Carthusiæ Vltrajectinæ, & in Auctario Vsuardi per Grevenum Carthusianum Coloniensem. Ast die sequenti XVII Aprilis longo eum prosequitur elogio Saussajus in Martyrologio Gallicano. [etiam 17 Aprilis.] Acta martyrii damus ex duplici MS. Vltrajectino, scilicet Carthusiani monasterii & Ecclesiæ S. Salvatoris, & potißimum ex MS. Bodecensi Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi, [Vita ex MSS.] in quo omnia luculentius continentur cum hoc titulo: Incipit passio S. Vassii, quæ est XVI Kalendas Maji, sive XVI die Aprilis. Scribitur autem S. Vasius, etiam Vasio, Vassius, Wassius & Bassius.

ACTA MARTYRII
Ex III codicibus MSS.

Vasius, Martyr Santonensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 8500

EX MSS.

[1] In tempore illo, dum Ariana hæresis Gothorum gentes pulsaret, [S. Vasius nobilis & dives,] & terram Galliarum sua perfidia occupasset; erat quidam vir religiosus in pago Sanctonico, nomine Vassius, ortus genere Senatorio: cujus parentes fuerunt valde nobiles, reliquerunt quoque ei divitias multas, aurum argentum & cetera innumerabilia. Cum hic ingrederetur ecclesiam, audivit Apostolicam sententiam explicatam ita intonantem: quia divites incidunt in tentationes & laqueum diaboli. [1 Tim. 6, 9.] Tunc ille reversus in semetipsum, non ut surdus auditor, intelligens mente quæ devotus impleret, [sua bona dat pauperibus:] cælesti repletus gratia, venit ad domum suam: cœpitque vir beatissimus omnia sua pauperibus erogare, & omnem familiam suam laxare liberam, committens se totaliter cultui divino: deinde illuminatus cælesti fulgore orabat pro indulgentia populi.

[2] In his diebus erat quidam vir de a vicinis suis, Proculus nomine, vocavitque filios suos, ex quibus unus vocabatur b Naumancius, qui dixit illi: Audivi de hærede tuo Vassione, quod omnia sua c per suam stultitiam pauperibus dispergere non cesset, & tibi qui heres ejus es nihil reservet: [patitur insidias:] & jam non est amplius super, nisi unus ager ubi manere videtur. At illi respondens filius ait: Si vis ibo, & stultissimum Vassionem ejiciam de hereditate parentum meorum. Placuit quoque sermo Proculo patri ejus. Cognita autem Naumancius voluntate patris sui, venit ad Dei famulum, & dixit ei simulate: Frater Vassio, nonne tu heres meus debes esse? & increpavit eum cur facultates suæ per diversos populos venumdarentur. Cui vir Dei respondit: Tu de hereditate patrum tuorum fac quod vis: ego de hereditate mea cælestem Regem faciam heredem. At ille respondit: [ejicitur e suis bonis:] Ego legem habeo, & secundum legem hodie te ejiciam de hereditate patrum meorum: iratus quoque ei, cum fustibus & contumeliis de domo sua eum ejecit.

[3] Sed dum hoc per suam perfidiam factum fuisset, Vassius confidens in Domino, d ad Alaricum Regem Gothorum, [Alarici Regis mandato restituendus in integrum,] qui tunc temporis regioni Aquitanorum præerat, perrexit; & omnes injurias, quas a Proculo & filio ejus pertulerat, intimavit. Cumque ejus verba Rex clementer audisset, & quia Deus eum ubique protegebat; iratus valde contra Proculum, jussit Notarium cursim litteras conscribere: & dedit eas Vassioni, & præcepit eas ferre Proculo, ut omnem hereditatem ei redderet. Dixit iterum Rex ad beatum virum: Per Dominum meum juro, si omnia tibi, sicut in his apicibus insertum est, a Proculo impleta non fuerint, & tu iterum pro hac re meis conspectibus comparueris; ego in ira mea vindicabo omnes injurias tuas, & mittam servos meos, qui eum interficiant, & omnia tua tibi restituent. [incurrit majus odium:] His peractis vir Dei Vassius, egressus a Regis præsentia, venit ad Proculum, & ostendit ei litteras Regis. Cumque eas revoluisset, dixit crudelissimus Proculus ad Vassionem: Propter te modo habemus offensum Regem: sed ego faciam, ut actus nostros amplius Regi non renunties. Tunc vir Dei Vassius repletus Spiritu sancto ait: Ego non sum magus, sicut asseris, sed Dominum meum Jesum Christum tota mente semper dilexi: tu autem & filii tui, sicut lupi rapaces hereditatem meam præoccupasti.

[4] Ad hæc tyrannus Proculus respondit: Si adhuc stultus iste in conspectu meo steterit, [suspensus dire torquetur,] omnes nos in furorem convertet. Tunc jussit ministris suis, ut eum alligarent, & suspensum tormentis afficerent, faculasque ardentes ad latera ejus apponerent. At vir Dei confisus in Domino, omnia quæ illata sibi fuerant, patienter sustinuit: erat enim plenus Spiritu sancto. Tunc furens Proculus crudelissimus, vocavit filium suum Naumancium, & dixit ei: Quid tibi videtur de homine isto, quia nulla ei tormenta prævalent? Naumancius respondit: Videtur ut eas, [& variis dolis circumventus] & postules ei veniam, ut tribuat mihi indulgentiam: dicesque quod omnes agros suos ei restituam crastina die. Tunc iniquissimi in sinistram partem acceperunt consilium iniquum, ut quando ei reddere debuissent agrum, tunc eum interficerent. Cumque misisset taliter diabolus in cor Naumancii; ad virum Dei, ubi clausus in custodia tenebatur, venit: & narravit ei omnia, quæ pater suus mandaverat. Tunc beatissimus Vassius respondit ei: Gratias ago Deo meo, quia quod mihi promittis reddere modo, modico tempore possidebo in hac vita, tamen in æternum possessurus ero. In hoc namque tempore pauca est possessio mea: non enim habeo unde tibi reddere possim tuas assignaturas: sed tamen non dubito de Dei misericordia. Veniam namque crastina die, & reddam tibi assignaturas tuas propter agrum, quem mihi redditurus es. In crastina autem die venientes ad agrum, sanctus vir Dei Vassius, genu flexo ad Naumancium dixit: [occiditur capite amputato:] Redde mihi agrum meum indeficientem, quem possideam in æternum. Tunc iniquissimus Naumancius extracto gladio amputavit caput ejus: ceteri vero hoc videntes dixerunt: O beatum virum, in quo Spiritus sanctus semper erat, & pro caducis accepit regna æterna.

[5] Eadem hora præfatus Naumancius impius jussit servos suos, ut levarent corpus ejus, [corpus nequit alio transferri,] & in abdito loco projicerent, ubi nullus hominum illud potuisset invenire. Tunc ministri ejus levantes sanctum corpus, & ab hora nona portantes illud usque dum illucesceret; mane facto lassabundi & nimium fatigati, viderunt se in ipso loco esse, unde Sancti ac Beatissimi corpus levaverunt. Dixit quoque unus ex eis: Quid faciemus, quoniam nec stare nec ambulare valemus, ubi est iter quod fecimus. Et dixerunt ad invicem: Vere famulus Dei erat iste. Relinquentes vero corpus suum, reversi sunt ad Naumancium. Ille autem ut eos vidit, lætatus est & ait ad illos: Quid fecistis? At illi respondentes dixerunt: Per totam noctem rotantes ambulavimus, & nihil itineris perficere potuimus, sed in eodem loco, ubi eum levavimus, ibi & deposuimus. Sed infelix Naumancius in iram conversus, Post hæc omnia, dixit, ego ibo, & faciam ignem copiosum, & ibidem corpus ejus concremari faciam. [neque cremari;] Eadem vero hora ingressus locum cremandi corpus miserabilis Naumancius, dum resideret, dixit ad servos suos, deridens beatum virum; Ubi est Vassius, & quare non venit: dixit enim, Reddam tibi assignaturas post prandium tuum. Tunc infelix in vanam lætitiam conversus, [interfectore ejus misere extincto.] in extremo risu omnia interiora sua per posteriora in ipso fœtidissimo loco deposuit, ut juxta merita sua sequeretur eum & pœna: & qui gaudens in seculo aliena diripuerat, sua alioqui miserabilis per judicium omnipotentis Dei simul cum vita perderet: ut omnes cognoscerent crudeli morte necari, qui talem virum necaverat; & digne perpetua in gehenna cruciandus traderetur.

[6] Erat denique vir in tempore illo nobilis & religiosus, [sepelitur,] nomine Franco, qui ipsum corpus pretiosi Martyris summa cum diligentia linteaminibus composuit, & sic prope fluvium e Carontonis, juxta viam publicam, in sepulcro cum hymnis & laudibus deposuit, & pariter dignum composuit tumulum. Post multum vero temporis cum merita sancti viri & virtutis opinio ad ejus tumulum percrebrescerent, [claret miraculis,] a quacumque infirmitate quis detineretur, veniens ad tumulum ejus mox sanatus est. Longum est narrare mirabilia Dei, quæ per servum suum operari dignatus est. Quo cognito Pontifex, qui a Rege Francorum apud Santones Episcopatum acceperat, quod multa mirabilia Deus ibi ostenderet; inito consilio cum civibus, & ibidem totam noctem in Dei laudibus peregerunt, [ecclesia cum monasterio erigitur,] & super ipsum corpus sanctum dedicaverunt f ecclesiam, & ibi Abbatem cum monachis ordinaverunt: & semper usque hodie multa miracula Dominus ibi operatur per servum suum, qui vivit & regnat Deus per æterna secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a MS. Bodec. de civibus suis.

b Ibidem, Naumatius, fortasse Naumachius.

c MSS. Vltrajectina, pia stultitia, forsan legendum, præ stultitia.

d Alaricus Rex Wisigothorum regnavit ab anno 484, usque ad annum 507; quo anno in pugna cum Chlodoveo I Rege Francorum devictus & occisus est.

e Carontonus defluit per Santonicam regionem, & urbem Santonum alluit.

f Ad dexteram ripam Carontoni, versus castrum Tailleburgum: & sub hujus Archipresbytero est Parochia cum Prioratu S. Vasii, vulgo Saint Vaize: cujus Patronus est Abbas Cellensis apud Pictavienses.

DE S. PATERNO EPISCOPO ABRINCENSI ET S. SCVBILIONE SOCIO,
IN HODIERNA NORMANNIA.

CIRCA AN. DLXV.

[Praefatio]

Paternus, Ep. Abrincensis, in hodierna Normannia (S.)
Scubilio, socius ejus, in hodierna Normannia (S.)

G. H.

Abrincis, in Lugdunensi secunda Provincia urbe Episcopali, sub Archiepiscopo Rotomagensi in hodierna Normannia inferiore, haud procul ab Oceano & Britannia Armorica sita, hoc die solenni cultu honoratur S. Paternus, qui seculo Christi sexto ibi Episcopus fuit, ex Abbate Sesciacensi assumptus. [Sesciacum monasteriū;] Vbi Sesciacum, nonnullis Scisciacum, situm sit non æque liquet. Arturus du Monstier in Neustria pia pag. 67 arbitratur insulam maris vicinam Constantino pago, antiquis Cæsaream, nunc Jarsey seu Gersay dictam, [non est in Garseja insula,] & cum proxima insula Garnesaja, dominio Regis Angliæ subjectam. Verum obstant Acta, in quibus dicuntur SS. Paternus & Scubilio constituisse in quamdam insulam ire, sed ab ea mente revocati Sesciacum se contulisse: ubi ambo postmodum sepulti sunt. Nos omnibus consideratis opinamur nomen Sesciacum abolitum, in ejusque locum succeßisse parochiam S. Paterni, [sed est parochia S. Paterni,] ob cujus reverentiam Decanatus S. Paterni, inter altos diœcesis Constantiensis Decanatus, suam est nomenclaturam sortitus, licet sub se contineat Granvillam, urbeculam ad mare munitam, a qua versus Abrincas parum distat dicta parochia S. Paterni, vulgo S. Pair appellata. Ordericus Vitalis lib. 13 Historiæ Ecclesiasticæ ad annum 1137 tradit apud S. Paternum fortissimam munitionem fuisset, a quodam Richardo, cognomento Silvano, congregatis undecumque latronibus firmatam: & vicum S, Paterni contra ipsum a cohorte militum igni traditum. Dictam parochiam S, Paterni a Richardo II Duce Normanniæ subjectam esse Abbati S. Michaëlis in Monte, [subjecta Abbati S. Michaëlis in Monte.] traditur in Neustria pia, ab eoque jure patronatus suos Parochos accepisse. Addit Mabillon in notis ad supplementum, seculi 1 quod ibi visantur usque hodie cœnotaphia SS. Paterni & Scubilionis, ibidemque anno Domini 1664, 1 Septembris inventum esse corpus S. Gaudi Ebroicensis Episcopi, de quo egimus ultima Ianuarii, unde antiqua loci celebritas confirmatur.

[2] [natus S, Paternus circa an. 480,] Fuerunt SS. Paternus & Scubilio contemporanei cum S. Benedicto Abbate Casinensi, & ut ipse potißimum in Italia, sic hi per vicinas diœceses infra numeratas, varia monasteria condiderunt. Nati sunt ambo circa annum CCCC LXXX, quod idem de S. Benedicto censuimus: Scubilio forsan ante dictum annum, at post eumdem S. Paternus. Coaluerunt horum animi in monasterio Enesione in diœcesi Pictaviensi; ex quo in pagum Constantinum discesserunt, & ante præfatum Sesciacum incoluerunt. S. Paternus in Presbyterum consecratus est a Leontiano Episcopo Constantiensi, [Presbyter ordinatus circa 510,] forsan circa annum X aut XII supra quingentesimum, quo tempore dictus Episcopus florebat. Perrexit autem Paternus cum Scubilione in erectione variorum monasteriorum, usque dum septuagenarius in Episcopum Abrincensem est assumptus. Habuit decessorem Ægidium, [Episcopus circa 552,] qui anno DXLVII Concilio Aurelianensi subscripsit, cui videtur succeßisse circa annum DLII, ac dein circa annum DLVI Concilio Parisiensi III interfuisse, tandemque anno DLXV diem extremum obiisse XV aut XVI Aprilis. [mortuus circa an. 565.] Fuerat tunc Pascha celebratum die V Aprilis, cyclo Lunæ XV solis XIV littera Dominicali D. Proxima autem a Paschate die S Paternus disceßit Sesciacum, & morbo correptus est, ad quem S. Lauto Episcopus Constantiensis acceßit, morbi ignarus, atque cum ægro per octo dies mansit, adfuit moribundo, ejusque exequias peregit: quando & corpus S. Scubilionis, eodem tempore defuncti, allatum est; & una cum corpore S. Paterni sepultum. Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum rejicit obitum utriusque in annum DLXIII, quod eo anno littera Dominicali G, decima sexta dies Aprilis inciderit in feriam secundam. Verum in Actis nihil horum dicitur. Cœpit altera die Paschæ ægrotare, ergo dicto anno, quo Pascha celebratum est XXV Martii, per tres integras hebdomadas æger ante obitum decubuisset, quod non colligimus ex Actis: si id aliunde constaret, vel saltem sciremus quo fundamento dicatur Sanctus obiisse XVI Aprilis Feria II, libenter in istam sententiam concederemus.

[3] Vita S. Paterni, in qua res gestæ S. Scubilionis continentur, edita est a Laurentio Surio, qui censet eam satis fideliter, sed valde obscuro stylo conscriptam, [Vita ex MSS. datur,] itaque in gratiam lectoris orationem aliquanto Latiniorem reddidit. Nos eam primogenia phrasi damus in pluribus MSS. repartam, scilicet Trevirensi S. Maximiani, Rotomagensi ecclesiæ S. Viviani, Divionensi bibliothecæ Domini Consiliarii de Bojer, & alio Serenißimæ Christianæ Reginæ Sueciæ signato num. 528, & in his duobus erat integer Prologus Fortunati, qui in ultimo codice Episcopus dicitur. Habemus præterea eamdem Vitam, sed stylo magis obscuro, [a Fortunato Scripta;] ex MS. Bodecensi apud Paderbornenses, ut videatur Surius simili usus apographo. Eamdem Vitam, sed valde contractam, edidit ex codicibus MSS. Lucas Acherius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 1 pag. 152, postea autem integram ex MS. Domini d' Herouval in Supplemento ejusdem seculi pag. 1100 adjecto sub finem tomi 2. Vivebat eodem seculo sexto Venantius Honorius Clementianus Fortunatus, qui relicto natali solo ex Italia in Galliam venit circa annum DLXII, & multis Episcopis admodum carus extitit, & Pictavii unde oriundus erat sedem fixit, ac postmodum Episcopus fuit. Extant hujus duo poëmata ad Paternum, quem Browerus, & hunc alii secuti putarunt sanctum Episcopum Abrincensem extitisse; quod non satis liquet; saltem in titulo nusquam inscribitur Episcopus, sed in priore, [aut saltem emendata:] quod extat lib. 3 cap. 32, dicitur Abbas, quem ut talem non potuit agnovisse, maxime ut illi tunc seni codicis emendationem offerret. Potuit potius scripsisse ejus Vitam, aut ab alio scriptam emendasse, etiam antequam Episcopus Pictaviensis crearetur.

[4] Antiquam venerationem exhibitam fuisse SS. Paterno & Scubilioni, indicat Martyrologium S. Hieronymi, in illustri ad Sequanam fluvium monasterio Fontanellensi a S. VVandregrisilo extructo auctum: [cultus 15] ex quo descriptum fuit apographum Lucense, a Francisco Maria Florentinio cum illustribus Notis illustratum: in quod ad XV Aprilis ista verba leguntur intrusa: Depositio S. Paterni Episcopi & Scubilionis Abbatis. Quæ de his Sanctis sumi, non potest dubitari. Excudimus ad tomum 2 Martii Martyrologium genuinum Bedæ ex octo codicibus MSS. e quibus sunt duo ex MSS. Tornacensi & Lætiensi, in quibus ad hunc XVI Aprilis ista leguntur: In pago Constantiensi depositio S. Paterni Episcopi & Confessoris. Est non solum Sesciacum, ubi depositus est, sed etiam urbs Episcopalis Abrincensis in pago seu jurisdictione Constantiensi. Eumdem ad dictum diem XVI Aprilis referunt MS. Martyrologium Bruxellense S. Gudilæ, Molanus & alii cum Martyrologio Romano. Saussajus utrumque magno elogio, [& 16 April.] ex Actis Surianis desumpto, exornat, arbitratus eum altero die Paschatis, ad sedes supernas vitæque immortalis gaudia translatum, & quidem die XVI Aprilis, quod sub regno Childeberti solum contigit anno DXVIII & DXXIX, & post ejus regnum anno DXCI, quos annos non posse aßignari illius morti ex supra dictis constat. Observant Sanmarthani in Episcopis Abrincensibus complures, in diœcesi Abrincensi ac in Constantiensi, basilicas Deo sub auspiciis Paterni dicatas esse: & in ecclesia S. Paterni adhuc jacere SS. Paternum & Scubilionem, quotidianis miraculis celebres. [ecclesiæ illi dicata, reliquiæ adservatæ.] At Saussajus tradit S. Paterni corpus, ne Danicæ deprædationi pateret, in Aquitaniam transvectum, Eolduni Biturigum conditum esse in proprii nominis basilica, in qua hodie, quemadmodum toto in Abrincensi Præsulatu, sacra ejus memoria celebris cultu debito condecoratur. Num deinde corpus revectum sit, an utroque loco aliquæ ejus reliquiæ asserventur, ipsi inter se disquirant, qui posseßionem prætendunt. Colitur in ecclesia & diœcesi Abrincensi S. Paternus Episcopus & Confessor officio Ecclesiastico sub ritu duplici secundæ claßis. Huic urbi proxime adiacet parochia, vallis S. Paterni dicta, mari vicina.

[5] [cultus apud Pictones,] In MS. Florario Sanctorum & auctario Greveni ad Vsuardum dicitur Episcopus Pictaviensis, qui melius in Litaniis Pictonicis invocatur S. Paternus Episcopus Abrincensis, & Castaneus de la Rechepozay Pictaverum Episcopus, in suis ad dictas Litanias notis, [Aurelianenses,] elogium ejus habet pro XVI Aprilis. In urbe Aurelianensi est ecclesia Parochialis S. Paterno dicata, uti etiam apud eosdem Aurelianenses aliquis Prioratus Ordinis S. Benedicti. [Cenomanos] In Cenomanensi urbe construxit S. Aldricus Ecclesiam S. Stephani, & in sinistra parte Ecclesiæ tertium altare consecravit, & in eo posuit reliquias S. Paterni & aliorum Sanctorum. In diœcesi etiam Cenomanensi haud procul Alenzonio est parochia S. Paterni, & Prioratus S. Paterni. Ferrarius in Catalogo generali, urbi Arausioni prope Avenionem adscribit ad hunc diem etiam S. Paternum Episcopum: sed qui non est alius a S. Paterno Abrincensi, urbibus Gallice Auranche & Orange non satis distinctis. [& Benedictinos.] Sunt ambo SS. Paternus Episcopus Abrincensis & Scubilio Abbas inscripti Martyrologiis Benedictinis VVionis, Dorganii, Menardi & cum longißimo encomio Menologio Bucelini. Vitam etiam ejus, ut diximus, miscuit Acherius Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti: sed in Indice Sanctorum ante primum tomum non præfixit asteriscum eoque significavit eum a se non admitti inter germanos S. Benedicti alumnos, [qui 23 Septembris colitur,] quod ex supra dictis satis liquet.

[6] Alia controversia occurrit an S. Paternus, a variis relatus ad diem XXIII Septembris, sit dictus Episcopus, de quo hic agimus. Martyrologium MS. Vsuardi, quod Parisiis asservatur in monasterio S. Germani de Pratis, ubi is vixit & scripsit, ista habet. In territorio civitatis Abrincæ, S. Paterni Episcopi & Confessoris. Eadem habentur in antiquo MS. nostro, sub nomine Bedæ ante sexcentos annos exarato; & in MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Mariæ, ante quingentos annos conscripto. Verum quia Sesciacum monasterium, in quo obiit S. Paternus Episcopus Abrincensis, fuit in diœcesi Constantiensi, paßim in aliis MSS. Vsuardi legitur: In territorio civitatis Constantiæ S. Paterni Episcopi & Confessoris. Ita etiam habent Bellinus, Molanus, Maurolycus, [non bene dicitur ab hoc diversus & Ep. Constantiensis fuisse.] Galesinius & paßim alii, cum Hagiologio Franco-Galliæ, ex antiquo Martyrologio a Philippo Labbe edito. In MS. Germanico Canisii subjunguntur ista: Item S. Scubilionis Confessoris, & discipuli S. Paterni Episcopi. Quæ eadem de utroque leguntur apud Grevenum in auctario Vsuardi: & cum aliquanto majore elogio de S. Paterno in MS. Florario. Hæc latius deducta sunt, quod citato Vsuardo ista ad dictum XXIII Septembris legantur in hodierno Martyrologio Romano: In territorio Constantiensi S. Paterni Episcopi & Martyris, & in notis ista adduntur: Ponitur hic primus ejus Sedis Episcopus in Tabulis Ecclesiæ Constantiensis, quas descripsit Demochares libro de Sacrificio Missæ. Verum humanum est, subinde inter multa studia memoriam obrui, & in nonnullis aberrare. Extat Catalogus Episcoporum Constantiensium apud Democharem lib. 2 pag. 39, & numerantur Episcopi LXXII absque ullius Paterni mentione; primi autem sunt Ereptiolus, Exuperantius, Leonatus, Possessor, &c. Iidem etiam referuntur a Claudio Roberto & Sanmarthanis in Gallia Christiana, nec meminerunt Paterni; cujus etiam nulla mentio fit in Breviario Constantiensi, quod habemus ibidem anno MDCIX excusum. Saussajus ad dictum XXIII Septemb. ista de unico Paterno scribit: Eodem die in agro Constantiensi repositio S. Paterni Episcopi Abrincensis & Confessoris, cujus colitur beatus transitus die XVI Aprilis.

VITA
Auctore Fortunato Episcopo
Ex variis codicibus MSS.

Paternus, Ep. Abrincensis, in hodierna Normannia (S.)
Scubilio, socius ejus, in hodierna Normannia (S.)

BHL Number: 6477

AUCTORE FORT. EP. EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Domino sancto & meritis venerabili, toto sinu pectoris amplectendo in Christo Patri, a Marciano Abbati, Fortunatus humilis. Magnæ caritatis profert testimonium, cujus curam in amico nec mors subtrahit post sepulcrum. Nam qui famā [habere] amatoris studet ut post obitum, ipsam memoriam fortiter diligit in defuncto: denique affectus viventis toto bibit pectore, quem nec sepultum abstulit oblivio de sermone. Quo voto solicitante, Pater venerandissime, de B. Paterni opinione tam celebri injungere non distulisti, a nobis aliqua loquente pagina promulgari. Qui certe vir Apostolicus nec apud vos in oblivione, nec apud nos absens est in virtute: cum magis sacratis actibus nunc veram vitam possideat, in qua mors non invenit quod extinguat; nec vis habet ultra quod noceat, cum sub pede Justi potius ipsa succumbat, & conteratur calce, quæ quondam fuerat in timore, confidens illi se supplicem, quia in gloriam plaudentis respicit, quem invasit; & magis ordine converso b didicit timere mors mortuum. Quod opus, c licet impar ad istud, quia tu mihi commiseris, tamen ad obediendum libentissime iuvadam & in tua jura transcribam: quia apud diligentem sufficit ipsum velle, si deficit posse: quippe ubi devota est caritas, voluntas major est quam facultas: nam placere vult integre, qui causa obedientiæ etiam suas vires transcendit. Unde quia ultra se tendit & plus quam valet appetit, amor mensuram non habet. Ita quia præ dilectione & in his quæ supra me sunt, debitorem me profiteor, quantum valuero affectuum fœnora solvere procurabo: sed tamen & cum solvero, plus debeo; quoniam caritati numquam totum redditur quod debetur. d Religiosorum hominum gesta prædicabilia, sub crescente virtutis profectu adulta, ac venerandis opibus in cumulum sacræ benedictionis educta, miraculorum fidelium jam transmissi temporis testimonio sunt declarata, ac vivacibus mentis oculis, & si non teneantur in paginis, affixa: quia extrinsecus advena teste non indiget, qui domesticæ gloriæ documentis excellit. Quia tamen corroboratur grex devotus Pastoris suffragio, quoties præmissarum virtutum ipsius recreatur auditu: e quæ ad nostram notitiam perlata sunt de gestis & conversatione beati Antistitis Paterni, ad profectum audientium, utcumque denudare satagimus.

ANNOTATA.

a Marcianus videtur Abbas fuisse Sesciaci aut certe Ansianensis monasterii, de quo mox agitur.

b Addebatur in MS. Reginæ Sueciæ, felicissimo triumpho.

c In MS. Divionensi, licet impar adituri, quam materiei commiseris: alibi, licet impar in re ista dicturi, quam ante mihi commiseris: ut sensus clarus haberetur, dandum aliquid conjecturæ fuit.

d Hinc incipit Prologus in MSS. Trevirensi & Bodecensi, uti apud Surium: Acherius pro hominum, legit, Actuum.

e Sequentes lineæ sunt in MS. Bodecensi.

CAPUT I.
Ortus, vita monastica in patria & Constantino pago.

[2] [Paternus pie educatus] Sacratissimus igitur Paternus Pictavus, civis Aquitanicæ regionis, juxta seculi ordinem generosis parentibus & exterius in administratione publica olim occupatis procreatus, sanctis moribus institutus est. Hic a Julita matre, a fere sexaginta annorum vidua, enutritus; cælesti inspiratione a primis infantiæ annis maturæ vitæ fræna suscepit, & in monasterio b Enesionis jugum Dominicæ culturæ monachicum gestaturus [habitum] expetivit. [fit monachus,] Cui mox ab Abbate suo ad dispensationem cellarii deputatus, in ipso primo gradu dedit indicium, se ad multa gubernanda, distribuente Domino, Pontificem mox futurum. Cujus mater jam converso infantulo cum tunicam vellet facere, orditam telam casu super c tectum posuit. Quæ subrepta ab ave, quæ dicitur milvus, & in nidum suum portata, post expleta unius anni spatia reperta est incorrupta: ita ut stamen ejus nec hiemalis imber nec fervor æstivus filo putrescente solverit; sed integra perstiterat, ac si tunc fuso torquente de manu lanificȩ pendula processisset.

[3] Dum hinc se ad majorem virtutem ab adolescentibus adhuc annis extenderet, [SS. Paternus & Scubilio] ac terminum periculosæ ætatis transiliret, consilio inito cum Scubilione ejusdem cellulæ monacho, propter amorem Christi, relictis parentibus, in Constantino d pago se libenter elegerunt fieri peregrinos pari contubernio, solum deportantes Psalterium. [in pagum Constantiensem discedunt:] Tunc S. Scubilio, licet esset senior, videns S. Paternum suis meritis multum honorandum, ad fratrem sibi coæquandum, suum dimisit e pallium. Cui dum in quamdam insulam, propter solitudinis amorem, ut ibi procul mundo, Deo proximi vacarent, ire constituissent; ab ea mente revocati sunt f a quodam viro sancto, nobili & timorato, qui rogavit eos ut g Sesciacum se conferrent, ut loci populum a superstitione & idololatria sua converterent, [Sesciaci] & eum Jesu Christi fidem docerent. Tunc igitur versus h speluncam euntes, invenerunt cæcam plebem multam, sua ibi orgia & deorum festa celebrantem: quam hortati sunt zelanter idola relinquere, & Deum verum ut salvi fierent adorare, [idololatras docent fidem Christi:] & baptismum suscipere, propter eum qui fecit eos. Sed maledictus ille populus, malitiose occludens aures tam sanctis ac salutaribus monitis, eorum sermonem spreverunt, & cum magna contumacia dæmoniorum suorum horrenda sacrificia perfecerunt. Nihilominus sanctus Paternus & sanctus Scubilio munientes se signo Crucis, armati constantia & scuto fidei, scipionibus suis everterunt ollas & cacabos, [ollas & cacabos evertunt,] in quibus miseri illi idolorum cultores coquebant carnes, quas simulacris dedicaverant. Non timebant enim viri Dei vitæ suæ, sed zelo erga Christianam fidem & Dei gloriam animati, cupiebant sanguinem suum pro Jesu Christo fundere. Tamen, [ad martyrium subeundum parati:] quamvis barbara multitudo esset copiosa, & illos posset occidere facile, nihilominus immisit Deus in eam talem horrorem, ut ad suam cavernam uterque redierit salvus & incolumis.i

[4] Verum attamen est, quod impudica & sine fronte mulier, ut eos pudore afficeret elatis a tergo vestimentis posteriora illis sua monstravit. [punitur mulier in eos contumeliosa.] Quod impune non tulit Deus: quia nates ejus statim ulceribus innumeris putruerunt, quæ sanari non potuerunt, nisi petita a servis Dei venia.

[5] S. Paternus imprimis erat misericors & eleemosynarius juxta posse suum. Nam cum in cellula sua aliquando non haberet nisi medium panem pro se & socio, illum dedit pauperi: unde Scubilio irascens tantisper indoluit, [dato in eleemosynam pane,] quia incipiebat esurire, & nesciebat unde haberet: nec famem pati permisit: sed esurienti victum impertiit. Nam sine mora k Witherius, primus eorum discipulus, inter jejunia sera, intulit xenia copiosa, & multiplicavit cibaria refectione dilata; ac sic intra horæ momentum, id quo indigebant, [accipiunt cibos,] cum magno gaudio receperunt. Itaque refectione peracta aqualis liquor deerat plurimum illum sitientibus: quia tanto magis caro desiderat pocula, quanto plus saturitas exardescit post escam. Mox in oratione profusi Christum precantur, ut suis famulis aquam tribuat in deserto, [& potum ex fonte excitato.] qui dedit in Horeb Israëliticis populis aquam in abundantia de durissima petra. Hinc a divinitatis auribus e vicino exauditis precibus, ut B. Paternus tetigit de baculo humum, fons erupit ab abysso, & ita repente exilivit, ac si Moyses alter virga perforante aquam extraxisset e lapide.

ANNOTATA.

a Surius, jam a duobus annis vidua, at in omnibus MSS. legitur sexaginta fere annorum vidua, quasi ad illum ætatis suæ annum vidua eum educavit per 12 aut 15 annos.

b Aliis Enessione, Enexione, Enixione, Hensione, nunc creditur monasterium S. Jovini de Marnis esse, diœcesis Pictaviensis, de quo agendum erit ad Vitam S. Iovini 1 Iunii.

c MS. Rotom. domum.

d Pagus Constantinus, Normanniæ pars versus Occidentem ad Oceanum Britannicum, vulgo le Coutantin.

e Alias divisit: quærit autem hic Mabillon, cur Scubilio senior, non etiam Paternus, gestaret pallium? & suspicatur quod sicuti apud Græcos novitii non utebantur pallio: sic solos seniores eo uti solitos in Eneßione monasterio.

f Aliqua MSS. vir quidam nobilis, amabilis Deo, timoratus, rogavit, alia MSS. vir quidam, nomine Amabilis, Deo timoratus &c.

g In aliis MSS. & Surius Scisciacum, de quo supra egimus.

h Aliqua MSS. vocant receptaculum cavernæ, circa sinum montis.

i Aliqua MSS. addunt per anni spatium.

k Surius & 2 MSS. Witheus, MS. Reginæ Withenus: aliud MS. Matthæus.

CAPUT II.
Virtutes, Sacerdotium, & miracula S. Paterni.

[6] Cujus rei crescente fama, vir venerabilis Abbas eorum a Generosus, post triennium ad requirendos monachos, [S. Paternus a priore Abbate inventus,] tam bene ad Christum fugitivos, perrexit. Quibus inventis agnoscit S. Paternum in valde arduam vitam conscendisse, ita quod præter panem & aquam, vel olera sale condita, nulla sumebat edulia. Aspectum vero non solum a feminarum, sed etiam ab amicorum removebat præsentia, [in nimia vitæ austeritate,] ut ab omnibus remotus melius expectaret adventus Angelicos, & cresceret in divinitate, quod deesset in homine. Lectulo numquam utens, lectuaria nesciens, in pluma numquam se reclinans, veste una & eadem die & nocte contentus, pro molli lana hirsuto cilicio se induebat: [moderari rem jubetur;] ut inter horas soporis & quietis non esset requies corporis, & mutato ordine adhuc post peractum diem nox succederet in labore. Quod Abbas suus conspiciens esse ultra propositum regulæ, velut impatientem fræni equum b ad moderata revocavit jejunia, imperans ne reclusus esset tam ardue, ut virorum conspectu vel colloquio se fraudaret. Insuper ut cellulas, quas ipse construxerat, c vicariis vicibus visitaret. De quo, quia de bonis parentibus esset, tam a Pontifice d Leontiano quam civibus testificatum est. e Quem in loco commendans, B. Scubilionem revocans ad monasterium secum, parvo intervallo ad fratrem redire permisit.

[7] Dehinc vir Dei Paternus a S. Leontiano Diaconus ac Presbyter factus, [creatur Diaconus & Presbyter:] quantum dignitate creverat tantum virtutibus se honorabat. Gemellis cultoribus tantum in Sesciaco adolescebat gratiæ fructus, de verbi semine genitus, ut fanum profani cultus ereptum hominibus, deputaretur pectoribus, & insensatus locus fieret animalium cultura. Spelunca vero, quæ tales accolas excepit, tam nobilis floris odore fragrare cœpit, ut velut de patris fundamine matrisque alveolo, cum totius Religiositatis nectare nata atque nutrita, [multa condit monasteria:] monachorū plurima funderentur examina. Denique per civitates f Constantiam, Bajocas, Cenomanum, Abrincas, Rhedones, per eum multa Domino fundata sunt monasteria, cujus dominicis indiciis claruit fides per opera, & vita sancta per signa.

[8] Itaque in Sesciaco quadam vice g Arastes quidam offert ei ancillam suam, in officio linguæ mutam. [reddit muta loquelam,] Tunc sanctus vir, puellæ labiorum loca manu contrectans, vidit quod nullatenus aperire poterat dentium stricturam. Qui mox benedicens oleum, ubi signavit maxillarum compagines, continuo redierunt, quasi fuissent catenarum fragmenta collisa. Ergo in ore ejus præfatum liquorem ponens, interrogat quid haberet, quod taceret? Ad quæ, quæ muta tacuit, per verba respondit.

[9] Item cum de Sesciaco abscessit Abrincas, petiit a Fratre Scubilione, ut duos pullos columbarum, [columbas a S. Scubilione negatas,] quos ipse nutriverat, secum auferre permitteret. Quod ille negavit, dicens; Pro tua præsentia vel columbarum tuarum reliquias teneam. Cui Paternus ait: Quem plus amant apud ipsum permaneant. Qui cum ad monasterium fere decem & octo milliariorum spatio pervenisset; [ultro secutas accipit:] altera die ibidem duæ illæ columbæ velociter illi occurrerunt, ut itineris ejus, ubi signa non videbant, sequerentur vestigia. Sic B. Paternum, desiderium ejus adimplentes, aves secutæ sunt: si quidem satis dignum erat, quod spiritualem virum columbæ sequerentur.

[10] Apud Abrincas cujusdam Ursi possessoris ancillæ, morbo contrahente, manus se collegerant, [contractas manus sanat.] nec poterant devolvi: nam fila digitorum erant glomerata. Mox tamen ut orationem B. Paternus explicuit, contractarum manuum se tela distendit: & reddita sanitate cœperunt digiti licia nervorum temperare.

ANNOTATA.

a Ita MS. Rotomag. At MSS. alia tria cum Surio, transpositis verbis vir venerabilis Generosus Abbas. In MS. Bodecensi deest vox Generosus, in aliis non dicitur nomine Generosus, ut poßit censeri appellativum, non proprium nomen. Fuit S. Generosus Abbas Ausionensis; sed qui sequenti seculo dicitur vixisse in veteri Lectionario, nisi sit error: quod ad 10 Iulii erit examinandum, quo die colitur in monasterio Ausianensi, & in ecclesia Prioratus S. Generosi, vulgo S. Generone, in qua ejus reliquiæ servantur.

b Addunt 2 MSS, per imposita fræni pondera. Surius, imposito quodam fræni retinaculo.

c Dicta 2 MSS. in carro vicibus visitaret.

d Leontianus, in MS. Rotomag. Leontinianus, fuit Episcopus Constantiensis: subscripsit Concilio Aurelianensi 1 anno 509. pro quo in Notis Sirmondi, ex Mss. Remensi & Bellovacensi, legitur: Ex civitate Briovere Leontius Episcopus. Briovere teste Sirmondo, vetus nomen urbis, priusquam ibi Castra Constantia figerentur.

e In MS. Bodecensi hæc ita amplificantur: Præfatus itaque Abbas, cum Paternum omnibus Fratribus & mundi Principibus satis commendasset, & in eodem quo degebat loco confirmasset; tum Scubilionem ad monasterium redire præcepit; & in aliquibus correctum, post modicum tempus, ad Fratrem Paternum redire permisit.

f Sunt quinque urbes Episcopales, quarum diœceses intelliguntur: tres in inferiore Normannia hodierna, Constantia, Abrincæ, Bajocæ, iis vicinus ager Cenomanensis, & in Britannia Superiore Rhedones.

g Arroastes etiam & Oroastes scribitur; & Presbyter dicitur & Pastor.

CAPUT III.
Iter ad Childebertum Regem, Episcopatus, Obitus.

[11] Hinc fama percurrente, prece multa a Childeberti Regis compulsus est glorioso Regi Childeberto Parisiis in carro cooperto reclusus occurrere. [Ad Childebertum Regem vocatus,] b Mantela vico, quidam Puer Milevo nomine, a serpente percussus est, quo iam exanimante sanctus vir accessit, [sanat a serpente ictum,] ne puer morte interveniente decederet. Itaque facto Crucis signo, & olei liquore perfuso, penetratum venenum tali curavit antidoto. Quo etiam in loco, ad rerum testimonium, in ejus nomine & Christi basilicam condiderunt. Cujus Spiritualem adventum Parisius immundi spiritus agnoscentes, [& alia signa facit.] de obsessis corporibus in fugam conversi sunt. Pariter autem qui frigoribus torquebantur incolumes effici meruerunt. Nec morbus ullus illic prævaluit, ubi talis medicus unguenta produxit.

[12] De hinc cum Sacerdos pro pauperum remediis aliquid Regi suggessisset, tunc Childebertus c Crescentiano imperat, ad quem cura publica pertinebat, ut quod ei B. Paternus injungeret, expediret. Quod ille promittens implere, [ob sui neglectum] mentitus est: profectusque ad partes Burgundiæ, prædicto sanctissimo nesciente, per biduum Crescentianus erravit excæcatus. Crescentianus culpam reminiscens, unde illum tam repente tenebrosus error invaserit, regressus velociter impetrata venia, [excæcatum illuminat.] ut culpa corde exiit, oculos lux intravit, & doctior post cæcitatem jussa servi Dei complevit, ut ex hoc crederetur, luminaria mentis magis quam corporis recepisse.

[13] Qui cum septuagenarius Abbatis officio cum virtutibus fungeretur, [in visione a 3 Episcopis visus creari Episcopus:] & in cellula sua, quam primum Sesciati ædificaverat, quiesceret, quadam nocte, visus est ei ipse locus claritate magna perfusus, & ad eum venientes in visione qui ad Deum migraverant d Melanius e Leontianus & f Vigor Episcopi, eum per revelationem ordinaverunt Antistitem. Tunc ipse stupefactus, quamvis ea apud se retinens tunc non propalaverit, [ac dein ordinatus Episcopus Abrincen.] post tamen declaravit. Nam nec longo intervallo, ad supplicationem tam plebis g quam Principis, Abrincis Pastore decedente successit, recusare non poterat quod jam secreta Dei dispensatione portentatum fuerat. Igitur effectus Pontifex ita se in ædificatione novarum ecclesiarum vel restauratione exercuit, domorum recuperatione succinxit, culturæ utilitate apposuit, pauperum administratione profudit, ut esset in singulis mirabilis & in omnibus singularis. Illud memoriæ non infraudabitur. Cum quadam vice in h Tendenaco villa, severo comite advenisset, quædam femina, civis Rhedonica, ei in oratione oblata est muta. Tunc a sancto viro oratione completa, statim mulier longa rupit silentia, nec inimico mutitatis servivit diutius. [mutæ loquelam reddit:]

[14] Cum tertium decimum annum vir Dei ageret in Pontificatu, statim altera die Paschæ, cum Fratres in Sesciaco visitare cuperet, in infirmitatem irruit; pariter autem Scubilio, in i Mandanensi Monasterio, in infirmitatem incidit. Dirigunt ergo ad se invicem, ut priusquam de seculo discederent se viderent. Tunc missi sese obviantes in itinere, [eodem quo socius tempore obit] B. Scubilionem monent, ut Fratri suo occurreret, sed brachio maris opposito non valuit nocturno tempore transfretare. Attamen cum sancti fere tria millia spatia interessent, eadem nocte B. Paternus una cum Fratre suo prædicto, glorioso & nobili in triumpho, felici viatico, cum choro Angelico, in cælesti senatu, de terrenis pias animas emiserunt ad Christum seque mutuo in gloria repererunt. Quemadmodum autem k Lauto Episcopus, qui ibidem ante dies octo ad visitandum eum, nesciens ejus morbum, advenerat; ad basilicam in Sesciaco B. Paterno impendit & deduxit exequias: sic l Lascivius Episcopus S. Scubilionem ad eamdem basilicam deducens, funeri alterius accessit, [& eodem loco sepelitur.] & continentes chori in unum nescientes convenerunt: m & sanctissimi viri orationis locum, quem ædificaverunt, pariter eadem die occupaverunt, felici sub transitu: ut nec mortis casus divideret, quos semper una vita conjunxit: ac simul uno momento cum altero alter sepultus est, cum & in peregrinatione alter alterum secutus est. Sic Redemptori nostro, amatori unico, electi de seculo meritis felicibus occurrerunt, miracula facientes post obitum, qui beatis operibus vivunt integri post sepulchrum.

ANNOTATA.

a Childebertus in tetrarch afactus Rex Parisiorum, a morte patris Chlodovei 27. Novemb. anno 509 defuncti, regnavit usque ad 6 Decemb. anni 558.

b In MS. Rotomag. Antela in aliis Mss. magis confuso nomine, Mentelavico scribitur. Sur. Milevico puer. Videtur Mante oppidum esse ad Sequanam.

c Surio & aliquibus Mss. Crescentio & infra Crescentius.

d S. Melanius Episcopus Rhedonensis, cujus Acta 6. Ianuarii dedimus, fuit cum Leontiano in Aurelianensi Concilio anno 509, & vixit ad annum circiter 530.

e Leontianus, etiam in Mss. Leontius, & a Surio Lucianus scribitur, quem Episcopum Constantiensem fuisse supra dictum est.

f S. Vigor fuit Episcopus Bajocensis, colitur Kalendis Novembris. Saltem ante annum 537 mortuus, quia tunc Leucadius Episcopus Bajocensis intersuit Aurelianensi 3 Concilio. Perperam a Surio Beor, in Mss. etiam Vehor & Victor legitur. In Mss. Rotomag. & Reginæ Sueciæ Vigor recte dicitur.

g Is fuit Ægidius, qui anno 547 Concilio Aurelianensi interfuit.

h Ms. Reginæ Teudeciano. Ms. Bodec. Theodeciaco, Ms. Trevir. & Surius Theodesiaco.

i In aliquot Mss. Maudanensi, quod forsan esse S. Michaëlis in Monte supra insinuavimus. Aliter dictum Maduinium, Maduinum, vel Malduinium arbitratur Arturus du Monstier in Neustria pia pag. 68. Sammarthani indicant Macloviense monasterium. Non videtur tam procul abfuisse.

k Lauto, Episcopus Ecclesiæ Constantinæ vel Brioverensis, hac formula subscripsit Concilio Aurelianensi 5. an. 547. Inscriptus est Martyrol. Romano ad diem 22 Sept.

l Lascivus Episcopus, Concilio Parisiensi 3 subscripsit circa an. 556. sed cujus loci fuerit, non indicatur. In Mss. Laudus etiam, & a Surio Lauscius scribitur. In Bodecensi Ms. dicuntur duo e vicinis civitatibus Episcopi, neutro nomine expresso.

m Sequentia sunt ex Mss. Trevirensi & Reginæ. In Rotomagensi hæc solum erunt: & Sanctorum corpora simul cum gaudio inhumarunt.

DE SANCTO FRVCTVOSO
ARCHIEPISCOPO BRACARENSI, ET MVLTORVM COENOBIORVM INSTITVTORE.

ANNO DCLXV.

[Praefatio]

Fructuosus, Archiepiscopus Bracarensis, & multorum cœnobiorum institutor (S.)

G. H.

Hispaniæ viris præcipuis, qui seculo æræ Christianæ septimo floruerunt, merito ac ensendus est S. Fructuosus, qui præter plurima a se constructa monasteria, & Regulam duplicem his præscriptam, creatus est ex Episcopo Dumiensi Archiepiscopus Bracarensis, [Creatur an 656 Archiep. Bracarensis] anno Christi DCLVI; quem unicum characterem temporum, de ejus ætate, habemus in Concilio Toletano decimo, habito die Kalendarum Decembrium, Æra Hispanica DCXCIV. Nam ibidem Episcopi congregati, post Potamium depositum alicujus flagitii reum, [ante Dumiensis Episcopus.] ista subjungunt: Tunc venerabilem Fructuosum, Ecclesiæ Dumiensis Episcopum communi omnium nostrum electione, constituimus Ecclesiæ Bracarensis gubernacula continere; ita ut omnem metropolim provinciæ Gallæciæ, cunctosque Episcopos populosque conventus ipsius, omniumque curam animarum Bracarensis Ecclesiæ, gubernandam suscipiens, ita componat atque conservet, ut & Dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet, & nobis de incolumitate Ecclesiæ ejus gaudium præstet. Hæc ibi. Quamdiu in illa dignitate vixerit potuit ex antiquis monumentis Ecclesiæ Bracarensis collegisse Rodericus a Cunha, ejusdem Ecclesiæ Antistes, qui duos de Episcopis Bracarensibus conscripsit idiomate Lusitanico tomos, & alium tractatum Latinum de Primatu Bracarensis Ecclesiæ in universa Hispania, cui subjungit Catalogum Episcoporum, in quo dicitur Quadragesimus primus S. Fructuosus, [obit an. 565.] & miraculis ac sanctitate clarus obijsse anno DCLXV, colique ejus Festum XVI die Aprilis. Successores collocantur, Quiricus, postea Toletanus; & Leodisius, qui præfuit IV Concilio Bracarensi anno DCLXXV. Quo autem anno consecratus fuerit Episcopus Dumiensis, non liquet: cum solum iste ejus Episcopatus indicetur verbis Concilii Toletani jam relatis. Est autem Dumio monasterium prope Bracaram, a S. Martino, inde Dumiensi dicto, ædificatum (cujus ipse fuit primus Abbas & Episcopus) & ob ejus honorem in Sedem Episcopalem erectum, ut latius diximus XX Martii ad hujus Vitam, & Kalendis Martii ad Vitam S. Rudesindi pariter Episcopi Dumiensis. § 3, ubi enumerantur hi successores S. Martini, Ioannes, Benjamin, Germanus, Pimenius, Recimirus, Aucanchimarus, S. Fructuosus, Vincentius: de quibus & aliis successoribus consule a Cunha prima parte Historiæ Ecclesiasticæ Bracarensis cap 88.

[2] Vitam S. Fructuosi edidit Prudentius Sandoval, sub calcem libri de Fundationibus antiquorum monasteriorum Hispaniæ, [Vitam edidit Sandovallius] acceptam ex membranis cœnobii S. Petri de Arlanza, anno Christi DCCCCXII exaratis; quam recuderunt Tamajus Salazar ad hunc XVI Februarii, & Acherius ac Mabillon seculo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, conquesti mendis prope infinitis refertam esse, [sed mendis refertam:] partim ex amanuensium vitio, partim ex ipsius Auctoris Barbarie. [eam damus ex MS. Bracarensi,] Aliud hujus Vitæ apographum nobis e Lusitania transmissum est multo correctius, prout extat in membranis Bracarensibus monasterii ipsius S. Fructuosi, quod modo spectare dicitur ad Religiosos de pietate; erantque præfixa insignia Iacobi de Sousa Archiepiscopi Bracarensis: quem Rodericus a Cunha appelat, virum inclytum, hujus urbis instauratorem, obiisse anno MDXXXII, cum sedisset annos XXV; ut videatur ejus auctoritate approbata vita illa, aut ejus donatione ad dictum monasterium devenisse. Ambrosius Morales, lib. 12 Chronici Hispanici cap. 35, scribit se Vitam S. Fructuosi accepisse ex antiquo Sanctorali insignis monasterii de Carrazedo Ordinis Cisterciensis in Bergidensi territorio, de quo infra in Vita agitur. [an scriptam a Valerio Abbate?] Eratque hæc Vita juncta cum operibus Valerii Abbatis, unde conjicit ab hoc fuisse conscriptam: quam conjecturam assumpsit Sandovallius, non in præfatione sua ante hanc Vitam, sed in descriptione monasterii S. Petri de Monte, in dicto Bergidensi territorio a S. Fructuoso constructi. Secutus Tamajus Salazar, & sub dubio Ioannes Mabillon; eo quod, inquit, inter hancce Vitam & Fragmentum Sermonis ipsius S. Valerii, in Concordia Regularum cap. 2 § 7 relatum, nonnulla videatur styli diversitas. De Valerio egimus XXV Februarii inter Prætermissos, quod non satis de publica veneratione ejus essemus instructi: sicut necdum sumus per ea quæ scripsit Mabillon, aliquod ejus elogium texens pag. 1042, apud quem ex Gennadio dicitur illud: Insignis meritis B. Fructuosus, postquam Complutense condidit cœnobium sub nomine S. Petri, brevi opere in hoc loco fecit Oratorium; post quem, non impar meritis, Valerius sanctus opus Ecclesiæ dilatavit. Forsan enim sanctum opus legendum. Addit Mabillon, in citata Regularum concordia præfigi titulum de Dictis S. Valerii de genere monachorum: quod iterum ab amanuensibus potest adjectum esse. Fatetur denique se etiam ignorare, an ejus memoria aliqua celebritate colatur. Eodem modo non assentimur continuo, hunc esse Vitæ S. Fructuosi auctorem, [coævus saltem auctor fuit.] cum ejus nomen in nullis autographis reperiatur appositum. Quisquis autem est auctor, fuit coævus; ut qui testes adducit S. Fructuosi discipulos, Benenatum, Iulianum, & Cassianum, a quibus rei narrandæ materiam accepit.

[3] Addimus historiam Translationis sacratißimorum corporum S. Fructuosi, & SS. Silvestri & Cucuphati Martyrum, [Historia translationis Compostellam ex MS.] & S. Susannæ Virginis & Martyris, ex urbe Bracarensi Compostellam, factæ anno MCII, conscriptam ab Hugone Archidiacono Compostellano, qui huic pio latrocinio (ut vocat) interfuit, Iacobo Episcopo præcipuus adjutor. Hanc ex Hispania accepimus ad nos transmissam, & in lectiones, quæ ad Matutinum recitantur distinctam. Tamajus Salazar ex veteri Ms. Breviario Compostellano, vitellinis tabulis exarato, ad diem XVI Decembris edidit aliqua Acta translationis, sed ex prioribus hic dandis plurimum contracta. Lusitanicæ inseruit Rodericus a Cunha secundæ partis Historiæ Ecclesiasticæ Episcoporum Bracarensium cap. 5.

[4] Venerationem S. Fructuosi Ecclesiasticam præterea conservant antiqua Ecclesiarum Hispanicarum Breviaria: [Veneratio ex antiquis Breviariis.] ex quibus allegat Tamajus Salazar, Bracarense, Toletanum, Compostellanum & Hispalense. Habemus nos Eborense, anno MDXLVIII excusum, in quo illud inter lectiones novem traditur ab aliis non observatum: Ex numero discipulorum memorare non pigeat Joannem Monachum, postea Gerundensem Episcopum, virum suo tempore maximis comparandum, sive linguæ tam Græcæ quam Latinæ elegantiam, sive sanctarum Scripturarum eruditionem, sive morum & vitæ sanctitatem, sive contra Arianos pro Catholica fide labores spectare velimus. Hæc ibi. Burgense etiam Breviarium anno MDII editum præscribit hoc die officium de S. Thuribio Episcopo, cum Commemoratione S. Fructuosi Episcopi. De eodem hoc die sub ritu Semiduplici; at XVI Decembris, ob translationem corporis, sub ritu Duplici, præscribitur Officium in Festis propriis diœcesis Compostellanæ, anno MDXCVI excusis. [& Martyrologiis.] In Martyrologio Romano ista leguntur: Bracaræ in Lusitania S. Fructuosi Episcopi. Constantinus Ghinius inscripsit eum Natalibus Sanctorum Canonicorum; & inter Sanctos Ordinis S. Benedicti censetur a Wione & aliis multis.

[5] Extruxit quam plurima monasteria, ex quibus decem in Actis ejus memorantur; at sedecim numerantur a Tamajo Salazar, [Propria Regula: scripta monasteriis a S. Fructuoso extructis.] in Martyrologio Hispanico ad hunc diem. Propriam suis subditis, & quidem duplicem, præscripsit Regulam, ex antiquis monumentis a Luca Holstenio excusam: cujus meminerunt Egbertus Archiepiscopus Eboracensis, in exceptionibus canonum quæ habentur in Collectione Conciliorum Britannicorum Henrici Spelmannis, ad annum 750 cap. 67; Burchardus Episcopus Wormatiensis, lib. II Decretorum cap. 33; & frequentißime Benedictus, Abbas Anianæ, in Concordia Regularū ab Hugone Menardo edita; qui perperam arbitratus est a duobus auctoribus nomine Fructuosis editam esse. Eum erudite refutat Ioannes Mabillon, & in Præfatione ad tomum primum arbitratur, colligi posse Benedictinas leges apud Hispanos observatas fuisse ex S. Fructuosi Regula priore, in qua cap. 8. obedientiam ita definit: Obedientia præceptum est regulæ, ut impossibilibus quoque rebus opere atque affectu ostentetur & teneatur usque ad mortem, videlicet sicut & Christus factus est Patri obediens usque ad mortem: & quod in Regula altera seu communi, nonnulla sint similia atque in Regula sanctißimi Benedicti, cujus nusquam fit mentio. Iudicium penes alios relinquo, cum ipse etiam Mabillon fateatur, paullo explicatiorem sese offerre Regulæ Benedictinæ mentionem seculo VIII apud Hispanos. Optamus hos aliosque quoscumque adscribi posse Ordini Benedictino: non tamen id ipsi audemus facere; nisi cum ad hoc probandum idonea suppetunt argumenta: quæ siquando nobis deesse ingenue fatemur, non timemus, ne æquis rerum æstimatoribus videamur minuere honorem sanctißimi Ordinis; cuie nos inprimis studere, atque reipsa non parum splendoris conferre, negare potest nemo, nisi qui hæc opera nostra aut legere contempserit, aut alio quam par est affectu præoccupatus legenda assumpserit. Sicut Benedictini suis tales adscribunt, sic Antonius a Purificatione in Chronologia monastica Vlysipone anno 1642 excusa, dicit S. Fructuosum ex Ordine S. Augustini fuisse: sed etiam non probat.

VITA Auctore Coævo
Ex MS. Bracarensi & Sandovallo.

Fructuosus, Archiepiscopus Bracarensis, & multorum cœnobiorum institutor (S.)

BHL Number: 3194

AUCTORE COÆVO EX MSS.

TITULUS.
Incipit vita vel memoratio mirabiliorum quæ Deus, pro boni obsequii famulatu Sanctissimi Fructuosi Episcopi, ad corroborandam fidem credentium, statuit ad salutem.

PROLOGVS.

Postquam antiquas mundi tenebras supernæ veritatis nova irradiavit claritas, ut a Sede Romana, prima Sanctæ Ecclesiæ Cathedra, fidei Catholicæ dogmatum fulgurans rutilaret immensitas; [Exercitia SS. Isidori & Fructuosi inter se conferuntur,] atque ex Ægypto Orientali provincia, excellentissima sacræ Religionis promicarent exempla, & hujus Occiduæ plagæ exiguæ perluceret extremitas; præcipuæ claritatis egregias divina pietas duas illuminavit lucernas, Isidorum Reverendissimum scilicet virum, Hispalensem Episcopum, atque Beatissimum Fructuosum, ab infantia immaculatum & justum. Ille namque oris nitore clarens & insignem industriæ sophisticæ artem indeptus, præmicantia dogmata reciprocavit Romanorum: hic vero in sanctissimæ religionis proposito, Spiritus sancti flamma succensus, ita in cunctis spiritualibus exercitatus, omnibus operibus sanctis perfectus emicuit, ut se facile coæquaret meritis antiquorum Patrum Thebæorum. Ille activæ industria vitæ universam extrinsecus erudivit Hispaniam: hic autem contemplativæ vitæ peritia, vibrante fulgore micans, intima cordium illuminavit arcana. Ille egregio rutilans eloquio, in libris claruit ædificationis: hic autem culmine virtutum coruscans, exemplum reliquit sanctæ religionis, & innocuo gressu secutus est vestigia præeuntis Domini nostri & Salvatoris: cujus cum tantum ineffabilia sint virtutum prodigia, quod nostra ea nuncupare non valet inertia; quantum fideli narratione cognovi, pauca de principio vitæ ejus & fine disserendo perstringam.

CAPUT I.
Genus regium, educatio pia, monasteria quinque constructa.

[2] Hic vero B. Fructuosus, ex clarissima regali progenie exortus, [Regis ortus genere,] sublimissimi culminis atque Ducis exercitus Hispaniæ proles, dum adhuc puerulus sub parentibus degeret, contigit ut quodam tempore pater ejus, eum secum habens, inter montium convallia a Bergidensis territorii, gregum suorum requireretrationes. Pater autem suus greges describebat & pastorum rationes discutiebat: hic vero puerulus, [puer cogitat monasterium condere:] inspirante Domino, pro ædificatione monasterii apta loca pensabat, & intra semetipsum retinens nemini manifestabat. bPost decessum igitur parentum, abjecto seculari habitu tonsoque capite, [Clericus ordinatus eruditur a Conatio Episc.] cum religionis initia suscepisset; tradidit se erudiendum spiritualibus disciplinis sanctissimo viro Conatio Episcopo. Cumque aliquanto tempore sub illius degeret regimine, provenit ut quodam die possessionem Ecclesiæ ingressi, ipsius præeuntes c puericelluli, cum ei ad manendum hospitium præparassent; quidam de d sumptoribus scholæ ipsius adveniens, interrogavit dicens: [ab habitaculo se dejici patienter fert,] Quis hoc occupavit habitaculum? Responderunt: Fructuosus. Statim insana temeritate frustratus, jussit ejus sarcinulam foris projicere & sibi ibidem præparare. Quod ille patienter sustinens, siluit. Cum autem intempestæ noctis silentio omnes quiescerent, [Deo injuriam ulciscente:] subito idem hospitium, ab ira furoris Domini veniens ignis succendit: cum intus eodem habitaculo ignis, ut adsolet, minime haberetur. Recto videlicet judicio Domini; ut idem habitaculum, quod typo superbiæ turgidus usurpaverat orante sancto Adolescente cum ingenti perturbatione atque jacturæ tribulatione desereret.

[3] Post hæc ad locum illum revertens solitudinis supra memoratum, devotionem, [Compultense monasterium construit:] quam dudum parvulus elegerat, jam perfectus implevit. Nam construens cœnobium e Compultense, juxta divina præcepta nihil sibi reservans, omnem facultatem suam ibidem conferens, illud locupletissime ditavit: & tam ex familia sua quam ex diversis Hispaniæ partibus, sedule concurrentibus conversis, illud agmine monachorum affluentissime complevit. Et quia, sicut scriptum est, semper sanctitatem æmulatio insequitur inimici, & contra bonitatem pugnat malitia; illico invidus vir, iniquus sororis ejus maritus, antiqui hostis, stimulis instigatus, coram Rege prostratus, surgens surripuit animum ejus, [contra invasorem dotis] ut eadem pars hereditatis a sancto Monasterio auferretur, & illi quasi pro exercenda publica expeditione conferretur. Quod cum huic beatissimo compertum est, statim tulit ecclesiæ vela, & sancta nudavit altaria, ciliciis induit ea, atque scripsit & direxit illi epistolam confusionis & increpationis Dominicæque comminationis: seque convertit in jejuniis & luctu & lacrymis atque prolixitate orationis. [precibus & pœnitentia apud Deum agit:] Cum ita ageretur, statim ipse Sanctorum æmulus & boni operis adversarius, ultione divina percussus, citius vitam finivit: sicque factum est, ut qui oblationes Sanctorum quærebat auferre, ipse crudeliter de hoc seculo absque liberis decederet, [& prævalet illo extincto:] & facultates suas alienis relinqueret, & ipse secum solam perditionem portaret. f

[4] Hic vero Sanctissimus, confirmans cunctum regularem ordinem, constituensque cœnobii Patrem cum ingenti districtionis rigore; [constituto Patre monasterii,] quia rumor gloriæ sanctitatis ejus cunctas peragraverat regiones, cum ex multitudine diversorum occurrentium crebram pateretur inquietudinem; humanam fugiens laudem atque favorem, egrediebatur a congregatione; & nudis vestigiis penetrabat loca nemorosa, densissima, aspera & fragosa; [discedit in aspera loca:] per speluncas & rupes, triplicatis jejuniis & multiplicatis orationibus & vigiliis vacans. Contigit vero ut dum quodam tempore in cujusdam rupis gradibus, meloten ex caprinis pellibus indutus, enixius oraret; adveniens quidam arcutenens, venationibus insidians, cum eum vidisset super unum rupis gradum in oratione prostratum, existimans in rupe esse venationem, [a venatoris ictu servatur illæsus:] tetendit arcum. Et dum libraret arcum ut dimitteret sagittam, providentia divina solicitius erexit manus cum oratione ad cælum. Ille vero intelligens quod homo esset, retinuit ictum. Post hæc ostendit se ei hæc cuncta referens: ille vero beatissimus rogavit eum, ut nemini hoc manifestaret.

[5] [construit monasteria Rufanense,] Post hæc denique in vastissima & arcta atque procul a seculo remota solitudine, in excelsarum montium finibus extruens monasterium g Rufanense, erga sanctum altarium se in angusto & parvulo retrusit ergastulo. Cumque ibidem aliquanto tempore quievisset, egressa est omnis congregatio Compuldensis Cœnobii, & violenter venientes ejecerunt eum de eodem claustro, & ad pristinum reduxerunt locum. Demum iterum egrediens, inter Bergidensis territorii & Gallæciæ provinciæ fines, ædificavit monasterium h Visumense. [Visumense & Peonense] Postmodum ex altera parte Gallæciæ, in ora maris, construxit monasterium i Peonense.

[6] Dum multa illi intentio esset navigandi in mare, in longinquo ponti pelago non grandem reperit insulam; ubi dum concupisceret cum Dei juvamine fundare monasterium, [ingressus insulam maris,] egredientes ad terram, naviculam per quam transfretaverat, per negligentiam incaute solutam nautæ relinquerunt: & dum intente cum discipulis suis sub quadam rupe laboraret, ut aquam dulcem produceret; expleto opere cum transmeare voluissent, impulsu inimici volventibusque procellis, [navem procellis abreptam] vident ipsam naviculam in longinquo maris freto inter undas projectam. Et dum omnes ejus discipuli, facta sibi difficultatis desperatione, se gravi mœrore deprimerent; ipse oratione facta, in tam longinqui maris periculo se solus projecit. Illi autem duplo luctu & ejulatu amarissime perstrepebant, [ambulans supra mare,] & illius periculum formidantes, & suum interitum deplorantes. Et cum jam præ nimia longinquitate ab oculis eorum absconderetur, & in integram ruerent desperationem; post multa horarum spatia procul intuentes, vident ipsam naviculam paulisper appropinquare. [reducit.] Postquam vicinius applicuit, cernunt eum in eadem sedentem: & cum gaudio remeantem cum summa lætitia suscipientes, retransfretaverunt cum exultatione. Ad hanc eamdem regrediens insulam (in qua eum, incipientem sancti operis principium, invidus atque iniquus impedire dudum tentaverat inimicus) cum Dei juvamine sanctum construit monasterium, [in ea insula monasterium condit;] solitoque exercitio illud dedicans, strenue relinquit munitum.

ANNOTATA.

a Bergidense seu Vergidense territorium, Ambrosio Moralez, la tierra del Vierço; inter Gallæciam & Legionis montes ab Antonio Yeprez constituitur.

b Conatius etiam in Breviario Eborensi dicitur, Sandovallio Conantius, qui conjicit cum Morales Acunha & aliis, fuisse Episcopum Palentinum, eum scilicet, qui sub Gundemaro Rege subscripsit Toletanæ Synodo Æra 648, anno Christi 610. Contra Tamajus Salazar arbitratur fuisse Toletanum Episcopum. Quidni alius fuerit Conatius, vicinior Episcopus, cujus & aliorum plerorumque nomina latent?

c Ita Ms. nostrum. Videntur autem puricelluli, ex priore vocabulo contractum.

d Sumptores, qui impensis & sumptibus suorum isticalebantur: qui aliter convictores seu pensionarii vulgo dicuntur.

e Compultense in Bracharensi Ms. & Breviario Eborensi sed Complantense apud Sandovallium, & in Privilegio Chindasuinti Regis, S. Fructuoso adhuc Abbati concesso, apud eumdem Sandovallium: in quo etiam dicitur monasterium in honorem SS. Justi & Pastoris Martyrum constructum. Celebres fuerunt hi Martyres Compluti paßi 6 Augusti: ad quorum etiam honorem extructum fuit monasterium in Bætica, in quo S. Leovigildum sub Arabibus Martyrem vixisse testatur S. Eulogius lib. 2 Memoralis. Colitur S. Leovigildus 20 Augusti. Fuit hoc Compultense constructum sub monte Irago, hoc tempore Rabanal dicto, juxta Molinam rivulum.

f Additur in Breviario Eborensi. Quod sanctus vir pro innata pietate dolenter tulit, tametsi Dominum glorificabat qui eruit sperantes in se; flebat tamen diuque flevit animæ illius interitum.

g Rufanense aliis Ruffianense, S. Petro dicatum, & posteris dictum S. Petri Montanense, Hispanis S. Pedro de Montes: quod monasterium late describit Sandoval, inter alia Hispaniæ monasteria.

h Visumense, seu Visunense quod Tamajus situm tradit in Gallæcia, prope oppidum Villa-franca.

i Peonense, aliis Pheonense seu Feonense.

CAPUT II.
Variæ ejus virtutes & peregrinationes. Miracula patrata.

[7] [Multos ad monasticam vitam attrahit.] Rumore eximiæ sanctitatis ejus enixius crebrescente multas idoneæ ac nobiles personæ & ex Palatio, servitium Regis relinquentes, ad ejus sacratissimam sitienter confugiunt disciplinam. Ex quibus plerique ad Pontificalem duce Domino conscenderunt honorem: inter quos unus sophisticæ intelligentiæ peritiam indeptus, nomine a Theodiselus, opitulante Domino atque sæpe dicti beatissimi suffragante præsidio, in abditissima solitudine, [& Theodiselum conditorem monasterii Cæstri-Leonis:] in locum, qui nuncupatur Castrum-leonis, egregium ædificavit monasterium & in ipso permansit usque ad finis sui terminum. Igitur præfatus beatissimus Fructuosus sese Domino ab ineunte ætate carum exhibuit. Post hæc denique, contemptus lilecebris mundialibus, omnem eximii sui patrimonii copiam Ecclesiis sanctis libertisque suis atque pauperibus erogavit; Deinde ad eremi pertendens loca, monasteria plurima fundavit, in quibus multas animas monachorum per bonam conversationem & sanctam disciplinam Domino dedicavit. Ipse vero dum ibi cœnobiali ritu cunctis commorantibus modum recte vitæ constituisset, & aliquamdiu illic degisset, devitans frequentes populi concursus, abditissima eremi loca petiit; [pro se latebras quærit:] ac frondosis secretisque nemoribus ita se occultare studuit, ut nunc altissimis locis, nunc densissimis silvis, nunc etiam rupibus quæ solis ibicibus perviæ sunt, latebrando latitans, non humanis, sed divinis oculis cerneretur.

[8] Sed dum opitulante Domino idem vir sanctus irreprehensibiliter perageret vitam, eumque multi diligenter crebrissima visitatione requirerent, & non reperissent; idem vir nigras parvasque aves, quas usitato nomine vulgus b graculas vocitat, mansuetas in monasterio habuisse perhibetur; quæ perpete volatu per diversas partes silvarum eo usque volitantes perquirebant; [a graculis proditur.] quo usque repertum cunctis inquirentibus ejus sanctas latebras, suis garrulis vocibus proderent atque omnibus propalarent. Tunc deinde universi ad eumdem virum cum gaudio magno properabant. Deniq; sicut supra diximus, multis miraculorum signis crebro effulsit, & miro virtutum opere, adnitente divino adminiculo, sæpissime coruscavit Ex quibus sacris virtutibus, [miraculis claret:] opitulante Domino, jam nunc aliquid fari incipiam.

[9] Quadam namque die, ut fertur, venantium turba cum canibus damulam persequebatur: jamq; multo spatio victa bestiola, cum campis late patentibus undique mortem sibi imminere cerneret, ita ut pene jam ab ipsis canibus comprehenderetur, sævisque eorum morsibus decerperetur, idem quoque Dei vir iter suum incognitus venantibus peragebat. [damulam venatoribus subductam servat:] Ipsa nimirum bestiola, dum jam nullum uspiam sibi conspiceret adesse perfugium, mox ut virum Dei vidit, illico ab eo sibi defensionem poposcit. ac protinus, pro percipiendo vitæ suffragia, incunctanter sub ejusdem viri Dei amphibalum ingressa est. Quam ille statim ab omni improborum hominum persecutione defendit: mox etiam canes procul abigi jussit, atque ad monasterium eam secum sua sponte venientem perduxit. Quæ ut dicitur, tantum ab illa die mansueta effecta est, ut, ubicumque ille abiret, eam nullus de ejus vestigio disjungere valeret: sed si vel paululum ab eo recederet, numquam balare aut vocibus perstrepere cessaret, quo usque eum denuo revideret. [eam familiarem & sequentem habet:] Nimirum tantæ erat mansuetudinis, ut veniens frequenter in lectulum ad pedes ejus recubaret. Quam ille in silvam monasterio contiguam sæpe dimittere jussit: illa, vero, non immemor tanti beneficii, gratam silvam, quæ eam nutrierat contemnebat, & ad liberatoris sui præsentiam citius recurrebat: in tantum scilicet ut si ille quocumque profectus fuisset, suis eum vestigiis quo usque reperiret, per longum itineris spatium prosequeretur. Cumque diutissime hoc ageretur, cœpit in loco eodem tantæ virtutis longe lateque fama crebrescere. Sed quia antiquus hostis, unde bonos cernit enitescere ad gloriam, inde perversos per invidiam rapit ad pœnam; quidam juvenis, vesaniæ spiritu afflatus, imo potius invidiæ igne succensus, absente sanctissimo viro, ipsam bestiolam morsibus canum interemit. Sed cum post aliquantos dies sanctissimus vir ad monasterium fuisset regressus, [juvenem qui eam curarat interfici,] solicite requisivit, quidnam causæ esset, cur caprea sua seu damula ei solito more tunc minime occurreret. Cui protinus dictum est, quia dum in pascuis silvarum fuisset, egressa, veniens puer ill interemit eam. Qui mox genua sua summo cum dolore in conspectu Domini flectens, semetipsum in pavimentum prostravit. Sed nutu Dei, illico inferre non distulit supplicium præsens divinæ majestatis ultio sævissima. Ipse ille juvenis gravi febrium languore statim correptus, [gravi febri punitum sanat:] mox ab eo flagitare per internuntios cœpit, ut pro se Domino supplicaret, ne juxta suam pessimam temeritatem divina percussus ultione, crudeli exitu vitam finiret. At ille statim ad eum profectus, Domini imploravit misericordiam, ac manum suam super eum imposuit: & illico ægroto ipsi non solum corporis salutem pristinam reddidit, verum etiam simul & animæ ejus infirmitates sacra oratione curavit.

[10] Aliud quoque summæ patientiæ miraculum comperimus, narrante quodam fideli viro, qui nobis retulit, supra memoratum almum virum quadam die dum cum ceteris comitibus sui itineris per loca, quæ urbi c Egitaniæ contigua sunt pergeret, atque provinciæ Lusitaniæ eximiam urbem d Emeritam, ob desiderium egregiæ Virginis e Eulaliæ, peteret, [peregrinatur ad S. Eulaliam:] quatenus inibi sacra vota mentis suæ sacratissimis cordis sui affectibus persolveret, fusis in conspectu Dei dulcifluis precibus, perceptisque Domini Jesu Christi largiflua pietate postulationis effectibus, ad insulam usque quæ in territorii Gaditano sita est properans, adjuvante Domino Deo perveniret. Sed, ut supra diximus, dum in Eguitaniæ partibus viæ suæ carperet iter; accidit ut cuncti, qui in collegio beatissimi viri iter agebant, paululum præcederent: ipse vero subsistens, in abdito nemorum silvarumque densarum secretissimo loco, paulisper orationi incubuit. Qui dum humi prostratus jaceret, [in silva orans] antiquus hostis, omnium bonorum semper invidus quemdam rusticum virum ac plebeium confestim ad locum, quo vir Dei orabat, furibundum perduxit; qui dum virum Dei eminus vidisset, eumque singularem vili habitu, excalciatis nudisque pedibus, inter fruteta conspexisset; ut sese habet rustica mens, eum ex vilitate cultus contemnens, ad eumdem virum temeritate insaniæ fretus propius accessit; eumque fugitivum existimans, procacioribus verbis convitiando lacessivit: ac nihil cunctatus idem rusticus, [a rustico contumeliis & verberibus excipitur:] petulanter multis contumeliis verborum eum objurgavit. Sed dum vir Dei respondens tranquilla mente diceret: Plane fugitivus non sum. Et ille e contrario fugitivum omnibus modis esse perhiberet, eo usque instinctu diaboli irritatus est, ut eum vectis, quem gestabat: manibus, ictu verberaret. Quod cum vir Dei patienter sustineret, & ille percutere non desisteret; [quem a diabolo arreptum] mox ut ei signum Crucis fecit, statim eum dæmon in terra allisit, atque ante pedes sancti viri resupinum corruere fecit, & eo usque debacchando laniavit, quo usque eum in proprio sanguine involutum crudeliter discerpens cruentaret. Sed vir Dei sanctus protinus oravit, [sanat:] & pristinæ eum sanitati absque ulla difficultate restituit.

ANNOTATA.

a Theodiselius aliis Teudasilus.

b Imo Gracus, seu Graculus Latine, Hispanice Grazo. Adagium: semper graculus assidet graculo.

c Egitania, infra Eguitania, aliis Eltania dicta.

d Emerita vulgo Merida, in Extremadura ad Anam fluvium.

e Colitur S. Eulalia, Virgo & Martyr Emeritensis, 10 Decembris.

CAPUT III.
Miracula posteriora: tria monasteria constructa.

[11] Nunc igitur non prisca, sed moderna; non vetera sed novella; non vanis quibuslibet fabulis ficta, sed miracula veritatis judicio declarata, quæ natrante venerabili viro Benenato Presbytero, quemadmodum gesta sunt veraciter comperimus, & hæc in hujus paginulæ serie breviter, sicut ad nos perlata sunt, adnotari omni cum veritatis studio procurabimus. Denique jam dictus fidelissimus vir retulit dicens: Dum de Provincia Lusitaniæ cum sanctissimo viro Fructuoso ad provinciam Beticam pergerem, & imbriferi aëres immensas acjuges pluvias, utpote hiemis tempore, pene multos dies indesinenter exhiberent, & ex multitudine imbrium nimium flumina excrevissent; accidit die quadam puerulum cum caballo, [Codices suos in aquam mersos,] qui codices ipsius viri Dei gestabat, dum transmeare cum ceteris collegis suis nititur, in amnis fluenta profundissima cecidisse, & durissimo barathro gurgitum cum libris ipsis demersum fuisse. Tandem igitur, suffragante Deo, a lympharum discrimine ereptus, crepidine alvei, licet madefactus, pertingere tamen meruit incolumis. Idem autem vir Dei paulo post eos, pede proprio, ut ei semper mos erat, absque vehiculi juvamine properabat. Cumque ad suos pervenisset comites, dictum est illi, quod omnes codices sui in aquam cecidissent. Ille vero in nullo penitus commotus, [intactos recuperat:] sereno vultu hilarique facie absque aliqua mœstitia, ejici de marsupiis & sibi præsentari præcepit. Sed ita eos reperit siccos, ut si illos fluvialis liquor nullo modo contigisset, neque madidos humor vel tenuiter facere potuisset.

[12] Aliud quoq; mirabile factum, quod supra dicto viro referente cognovi, silentio occultare non debeo. Quadam die ipse beatissimus Fructuosus, devotionis implendæ gratia, de civitate Hispalensi ad Basilicam a Hieronymi navigio profectus est: & dum ibidem desiderii sui vota, annuente Domino, devotus persolvisset; nautæ ipsi, qui per longa spatia pelagi navim gubernaverant, fessi a labore navigii, non solum quod vires ad gubernandam navim non haberent, dixerunt; verum etiam quod extrema pars diei jam superesset, cœperunt querimoniari. Quibus ille ait: [navim sublatis remis] Deprecor vos, ut accipiatis paululum cibi ad refectionem; & quia lassi estis, vel pusillulum quiescatis, dum & ego officii mei impleo cursum: nam & hoc quæro ut remos hujus navis tollatis, & sic paullulum dormiatis, Quibus statim obedientibus, & juxta præceptum remos naviculæ auferentibus, vel etiam obdormientibus, illico sanctissimus vir orans, [orando ad alteram ripam transmittit:] & officio sacro cum suis Fratribus perfungens, nullo homine navem contingente, sed Dei sola manu gubernante, ad ulteriorem amnis ripam celeriter transmeavit. Nautæ vero subito expergefacti, supervacuas eidem viro inferebant querelas, dicentes: Transfretemus jam, quia per noctis tenebras non bene possumus navigare. Quibus ille ait: Nolite o filioli, vos fatigare, quia absque vestro labore Dominus nos ubi desiderabamus jam perduxit. Qui cum surrexissent, atque se in altera parte fluminis esse conspexissent, obstupefacti turbatique mirabantur quidnam fecisset Deus.

[13] Nam & aliud retulit, quod omnibus modis verum esse affirmabat, dicens: Quadam Dominica die, dum imbres procellosi inæstimabiliter essent, idem sanctissimus vir de civitate Hispalensi ad insulam, quæ sita est in territorio Gaditano, pergebat. Quem dum multi cives præfatæ civitatis vel etiam Antistes ipsius urbis obnixe ibidem retinere vellent; ut quia Dominicus dies erat, [Hispali abiturus in ditiones Gaditanas,] vel certe quia aëris non esset temperies, si non amplius, saltem usque post Missam inibi sustinere annueret; ille taliter respondisse fertur: Nolite, obsecro, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: sed si pro mea injuria satagitis, & aliquid pro ista pluvia formidatis, certissime sciatis, [prædicit serenitatem futuram:] quia hodie amplius pluvia quam usque ad secundam diei horam non erit. Quod ita gestum omnes viderunt, qui præsentes fuerant: & postquam ille hora secunda navem conscendit, statim pluvia desiit: & usque ad quartum diem, quamdiu ad locum quo tendebat accederet, non pluit; sed tribus diebus, juxta quod prædixerat, multa tranquillitas fuit. Unde cognoscere possumus, quod tamdiu minime pluit, quamdiu sanctus vir navigans ad locum destinatum perveniret.

[14] [cœnobium construit apud Gaditanos,] Cumque præfatam, suffragante Domino, Gaditanam ingressus fuisset insulam, ex alia parte quasi sol oriens illuminaturus Hispaniam; ædificavit sanctum ope Domini monasterium, solitisque cœnobiali ritu regularis id instruxit exercitii rudimentis. Denique in abdita vastaque & a mundana habitatione remota solitudine, præcipuum & miræ magnitudinis egregium fundavit, cum Dei juvamine, cœnobium; [aliud Nonense dictum] & quod ab ora maris novem millibus distet ei nomen edidit Nono. Ibi (sicut a religioso viro Juliano Presbytero, qui in eodem cœnobio ex parvulo adolevit, fideli narratione cognovi, & breviter intimabo) tanto gloriosissimus & incomparabilis vir rutilorum radians exemplo meritorum, ita ardore fidei accendit animos populorum, ut catervatim undique concurrente agmine conversorum, immensus fieret chorus, [accurrentiū multitudine edicto impedita.] nisi Duces exercitus provinciæ vel circumseptus illius, undique confinibus Regni clamassent, ut aliquantulum prohiberetur, quasi fur fuerit proseminis, & non esset, qui in expeditione publica proficisceretur, innumerabilis si debuit congregari exercitus monachorum: ita ut non solum virorum, sed & animi inflammarentur feminarum. Et cum in eodem sanctæ congregationis loco accedendi aditus non esset mulierum, ordine referam quemadmodum facta est congregatio puellarum.

[15] Quædam Virgo sacratissima, nomine Benedicta, claro genere exorta, atque b Gardingo Regis desponsa, [Benedictæ Virgini,] ardore fidei & flamma amoris sanctæ religionis succensa, suos occulte fugiens parentes, sola ingressa est diversa eremi loca deserta: & sic per invia & ignota errando loca, tandem duce Deo appropinquavit ad sanctam cœnobii congregationem. [ad se per internuntios confugienti,] Non audens vero accedere, sed procul in deserto subsistens, suggessit per internuntios sanctissimo viro Dei, ut ovem errantem de luporum faucibus liberaret & in viam salutis dirigeret, & animam quærentem Dominum spiritualibus disciplinis instrueret, qualiter hoc a Domino, qui ovem perditam humeris suis reportavit, reciperet. [cellam parat:] Ille vero hæc audiens, immensas omnipotenti Deo retulit gratias, & jussit ei in eadem deserti silva parvam facere mansiunculam. Et ut præfatus vir referebat, quia de senioribus nullus ad eam appropinquare audebat, sed ex nobis parvulis unusquisque vice sua illi litteras ostendebat & substantiam ministrabat: [& cibos per parvulos deferricurat:] & ita cum multa conjuratione suggessit, ut numquam ei cibus aliquis portaretur, nisi cum beatissimus vir, licet esset medium noctis, reficeretur; & ab eo sanctificatum illi dirigeretur. Hac nempe spiritualibus studiis diligenter intenta, cum ejus fama per diversas terras fuisset laudabiliter propalata, tantus desiderii ardor inflammavit ceteras diversorum filias; [accedentibus aliis virginibus] ut undique alacriter conflueret eximia puellarum caterva, ita ut intra breve temporis spatium octogenarius numerus in congregatione sanctarum Virginum compleretur, quibus in illa solitudine more solito construxit monasterium. Tanta igitur in utroque sexu almifica florebat sanctitas, atque eximia crescebat fama perfectionum, [monasteriū construit.] ut viri cum filiis suis ad sanctam se converterent congregationem monachorum, matronæ vero eorum cum filiabus suis sancto se sociarent consortio puellarum.

[16] Sponsus vero supradictæ Virginis Benedictæ, cum dolore & mœrore ingenti flebiliter adversus eam immissus, perfidi laborans invidia inimici, suggessit Regi: sicque de præsentia Regis levavit judicem, [Benedicta a sponso frustra repetitur.] qui inter eos examinaret judicii veritatem, Comitem nomine Angelatem, qui venit ad monasterium Virginum regia præcinctus auctoritate. Compulsus vero Præpositus Virginum, ut præfatam Virginem de congregatione secernens præsentaret, qualiter sponso responderet; cum illa violenter fuisset egressa, ita oculos in cælum intendens, recitando intra se insistebat, ut faciem illius minime videret. Cumque ille adversus eam assereret; ita, per Domini gratiam Spiritu sancto repleta, eum paucis conclusit verbis, ut ultra quod diceret ei non haberet. Tunc ipse judex dixit: Dimitte eam Domino servire, & quære tibi aliam uxorem. Post hæc eamdem sanctissimam Virginem jussit divina pietas intra breve temporis spatium de hoc seculo c migrare. [& prima omnium moritur.] Ita factum est per ineffabilem Domini electionem, ut quæ in sancta conversatione cunctarum Virginum sanctarum illarum præcesserat chorum, præcederet & in sancta vocatione ad supernam gloriam regni cælorum, per eum qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita Ms. Bracarense, quia vero nomen Hieronymi Hispanis Geronimo dicitur, videtur inde arrepta occasio scribendi Gerontii in Ms. Sandovalli.

b Gardingorum tunc in Hispania dignitatem pluribus explicat Loaisa in Notis ad Concilium Toletanum 8 pag. 465. ubi majoris loci personæ dicuntur Duces, Comites, Gardingi, & creditur iis aliquod ex præstantioribus Palatinorum officiis committi solitum.

c Tamajus Salazar Martyrologio suo Hispanico adscripsit Benedictam die 29 Iunii, quo die refertur inMartyrologio Romano S. Benedicta in territorio Senoniensi: quam is contendit hanc esse Hispanicam Benedictam: & legendum in territorio Nonensi. Verum Martyrologium Romarum habet antiquos defensores Vsuardum, Bellinum & alios quam plurimos: quod latius ad dictum diem 29 Iunii erit discutiendum.

CAPUT IV.
Iter in Orientem impeditum. Episcopatus Bracarensis. Monasteria & templa extructa. Obitus, Miracula.

[17] Cum beatissimus Fructuosus exemplo suæ excellentissimæ sanctitudinis coruscante, splendiflua claritate cunctam illuminasset Hispaniam, [Copiosum in ecclesia fructum profert.] atque per singulas diversarum regionum congregationes monachorum, ad instar innocui cordis sui, & perfectorum enutrisset agmina discipulorum; ita [in iis profecit] ut usque hodie, dum nuperrime convertentes, per ordinem priorem discedentium sanctorum, invicem suscipiunt, illius antiqua quasi hodierna floreant exempla, & usque in finem mundi fructus operis ejus germinet, & gloriosa semper innovetur memoria, atque in regno cælorum gregis ipsius multiplicentur quotidie agmina copiosa.

[18] Postquam autem cunctam operis sui sancti devotionem, suffragante supernæ virtutis opitulatione, ad summam perduxit perfectionem, succendit eum immensus sancti desiderii ardor, ut partem occupans Orientis novam arriperet peregrinationem. Cumque hæc cum paucis electis suis discipulis clam pertractasset, & navem sibi ad subvectionem præparasset, [Orientem clam petiturus,] quam cum omni prædestinatione ascendens transfretaret ad Orientem; ab uno proditore discipulo detectus, egressionis aditum non valuit impetrare. Quid multa? Cum hæc agerentur, pervenit ad Regis temporis illius auditum. [a Rege impeditur,] Formidans igitur Rex & omnes prudentes illi familiariter adsistentes, ne talis lux Hispaniam desereret; jussit eum sine aliqua molestiæ perturbatione comprehendi, & ad se usque perduci. Cum autem eum perduxissent, cum nimia formidine illum custodiebant, nocte (ut fertur) ostium habitaculi, in quo manebat, missis extrinsecus catenatis & seris diversisque duris claustris obserantes; ipsique insuper ibi custodes permanebant. [& frustra custoditur.] Cumque intempestæ noctis silentio expergiscerentur, claustra procul abjecta ostiaque patefacta cernebant. Ille vero per sanctas ecclesias orans, securus pietatem Domini deprecabatur.

[19] Post hæc videlicet, licet invitus, contra voluntatem suam, languoris mœrore depressus, [invitus creatur Metropolitanus,] penitus resistendo a, in sede Metropolitana dono Dei ordinatus est Pontifex. Tanto igitur suscepto honore, non deposuit pristinam conversationem; sed in eodem habitu, in eodem solito abstinentiæ rigore persistens, residuum vitæ suæ tempus in eleemosynarum dispensatione atque monasteriorum consummavit ædificatione. Iterum inter Bracharensem Urbem & Dumiense cœnobium, in cacumine modici montis, b[monasteriū construit.] præcipuum ædificavit monasterium ubi suum sanctum humatum fuit corpus. Tantaq; illi fuit intentio in sanctarum ecclesiarum ædificatione, sicuti viri Dei, Cassiani Abbatis, ejus primi discipuli, relatione, cognovi; ut cum ante multo tempore suum præcognovisset sanctum imminere obitum, & cum multa illi esset cœpta operatio ædificationum, propinquante scilicet vitæ præsentis occasu, [varias ecclesias ædificat:] non solum diurno tempore sine cessatione operabatur, sed etiam nocturnis horis lampadibus accensis in eodem opere perseverabat, ne de hoc seculo discedens, opus sanctum relinqueret imperfectum. Sicque ope divina adjutus, cuncta, quæ fideliter cœperat diligenter consummavit, & fideliter dedicavit.

[20] Finis quippe termino propinquante, febre corripitur: & cum per aliquot dies vi febrium teneretur, [febri correptus,] quadam die supputans tempus, a quo illi finis suus fuerat dudum præsagitus; invenit ipsum instare diem, quo de hoc seculo erat migraturus. Nuntiavit itaque adstantibus. Cunctis autem flentibus solus ille exultabat, quia procul dubio sciebat, quod ad cælestem sempiternamque gloriam properabat. Interrogabant illum si timeret mortem, respondit: Non timeo plane: scio enim, quia, etsi peccator, ad præsentiam Domini mei ambulo. Post hæc jussit se ad ecclesiam deportari, & cum jam omnia domus suæ ordinata haberet, unum servulum suum, nomine c Dicendarium, qui illi bene a parvulo serviverat, residuum habens, [creat Abbatem Turoni monasterii] jussit eum vocari, & imponens ei manum ordinavit eum Abbatem in præcipuo d Turonii Monasterio. Sic denique accepta legitime pœnitentia, non est egressus de ecclesia, sed ibi ante sanctum prostratus jacuit altare, diei illius & noctis percurrente spatio. Exurgente autem lucis crepusculo, expandens manus ad orationem, suum immaculatum & sanctum in manibus Domini tradidit spiritum, qui Sanctos suos coronat per bonam confessionem: cui est virtus, honor, gloria, potestas cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

[21] Ad sacratissimum sancti corporis ejus sepulcrum euntibus cunctis perseverant signa virtutis: nam & infirmi ibi sanantur, & dæmones effugantur, [claret sepulcrum miraculis.] & quicumque mœrens ejus invictum postulaverit auxilium, statim plenum a Domino petitionis suæ consequitur fructum; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & sancto Spiritu vivit & regnat, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Breviario Eborensi ista traduntur: Talium discipulorum magister & instructor Fructuosus, factus & ipse Episcopus cœnobii Dumiensis, quod sanctissimus vir Martinus Bracarensis Episcopus non longe ab ipsa urbe ædificaverat, exigente officio ad Concilium Toletanum decimum perrexit. Ibi pro venerabili & sanctæ memoriæ Potamio, Bracarensis Ecclesiæ Archiepiscopo, omnium Episcoporum electione, ipsius Metropolitanæ Sedis & provinciæ Gallæciæ, totiusque conventus regimen suscepit.

b Montellense appellat Tamajus Salazar.

c Sandovallio, Dicentium.

d Eidem Turonii. Prope Bracaram id esse ait Tamajus.

TRANSLATIO S. Fructuosi & aliorum Compostellam.
Auctore Hugone Archidiacono Compostellano.
Ex Antiquis membranis.

Fructuosus, Archiepiscopus Bracarensis, & multorum cœnobiorum institutor (S.)

BHL Number: 3195

AUCTORE HVGONE EX MSS.

[1] Annoigitur Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo secundo, venerabilis Pater a Didacus, Ecclesiæ S. Jacobi Compostellanæ Sedis Divina præstante gratia Episcopus, [Didacus Episcopus Compostellanus,] secundo Episcopatus sui anno, ecclesias, cellas, & hereditates, quæ in Portugallensi pago Compostellanæ ecclesiæ juris esse cognoscuntur, ut justum est, visitare decrevit. Ad bonum namque pertinet Pastorem, ut tam exterioribus ecclesiæ suæ bonis quam interioribus provideat: & si quid detrimenti vel aliquid inordinatum in eis invenerit, providentia sua restauret & disponat. Assumptis itaque de majoribus ecclesiæ suæ personis, ad Portugallensem provinciam, uti disposuerat, iter suum direxit. Cumque appropinquasset civitati, quæ Bracara dicitur, nuntium suum ad ejusdem civitatis Archiepiscopum præmisit, qui adventum suum ei nuntiaret. [profectus Bracaram,] Ipse vero Archiepiscopus, nomine b Giraldus, vir prudens ac religiosus, audito quod Episcopus S. Jacobi ad suam civitatem veniret, magno repletus est gaudio: & congregans omnes Clericos suos, [a Giraldo Archiep, & Clericis] cum civibus & ceteris ecclesiæ suæ ornamentis, obviam procedens, Episcopum Compostellanum cum magna veneratione in processione suscepit: & Clero cantante, ipse eum manu dextera tenendo, in ecclesiam suam introduxit. Post Missæ vero celebrationem ad mensam refectionis, [in processione suscipitur:] post refectionem quoque ad suam cameram propriam Archiepiscopus Episcopum honorifice comitando perduxit; eique suum proprium hospitium præbens, in aliam mansionem ivit manfurus. Illa itaque die Episcopus S. Jacobi apud Archiepiscopum Bracarensem est commoratus. Sequenti vero die, salutatis ejusdem ecclesiæ fratribus atque benedictione firmatis, præfatus Episcopus ad ecclesiam S. Victoris, cujus juris medietas Bracaræ civitatis esse perhibetur, Archiepiscopo comitante pervenit, & in sua regia palatia ut Dominus susceptus est.

[2] Interim tamen ecclesias suas circuiendo, visitando, & in eis Missarum solennia celebrando, multorum corpora Sanctorum, quæ per eas semisepulta debito carebant honore, intimo progemebat affectu; & pietatis studio pio versabat pectore, quæ postea Divina opitulatione implevit. [corpora Sanctorum absque debito honore comperit,] Ferventi namque studio excogitabat, qualiter pretiosas de inconvenientibus locis margaritas extrahere posset, & ad Compostellanam urbem asportaret. Convocatis itaque suis familiaribus Clericis & consilio probatis, quid inde vel quomodo facere vellet, aperuit dicens: Fratres carissimi, scitis, quia ad has partes ideo venimus, ut si quid in ecclesiis istis seu hereditatibus destructum seu inordinatum esset, præsentia nostra restauraret & ordinaret, & male posita in meliorem statum mutaret. Nunc autem, nostram non latet diligentiam, [& Compostellam transferre cupit:] quod in eis inconvenientia reperiantur. Plurima enim Sanctorum corpora, nullo cultu venerata, sed nuda & publico visui patentia, passim per eas jacere spectatis, quæ debita veneratione carere nec ignoratis. Si ergo vestra nobis consuluerit prudentia, hoc emendare curabimus: & quædam pretiosorum corpora Sanctorum, quibus nullus hic exhibetur cultus, ad Compostellanam Sedem transferre curabimus: occulte tamen hoc fieri oportebit ne forte gens hujus terræ indisciplinata, tantoque thesauro expoliata, in nos subitam seditionem commoveat: sicque quod tentare audemus, frustra nos tentasse doleamus. Hoc autem consilium cum ejus Clerici approbassent, utpote qui consilium Divina inspiratione ortum esse nec respuendum assererent; venerabilis vir Episcopus, maxima mentis jucunditate repletus, respondit & ait: Dominus Jesus Christus, de cujus misericordia confidimus, ipse sua pietate, quod desideramus adimpleat; & propositi nostri devotionem ad bonum finē perducere dignetur.

[3] Deinde ecclesiam S. Victoris ingrediens, ibique Missam celebrans, ad dexteram partem altaris fodi præcepit: ubi arca marmorea mire ac subtiliter fabricata, mox sub terra reperta est: quam cum præsente Domino Episcopo aperuissent, [extrahit ex ecclesia S. Victoris] duas capsulas argenteas intus invenerunt. Eas itaque prædictus Episcopus cum magno timore accipiens, glorificato nomine Domini, cum psalmis & orationibus reseravit: in una quarum Domini nostri Salvatoris reliquias; in alia vero plurimorum Sanctorum ossa demonstravit. Clausas igitur & firmiter sigillatas, suis fidelibus Clericis custodiendas tradidit. Alia autem die ad ecclesiam B. Susannæ Virginis & Martyris, [reliquias Salvatoris & plurimorum Sanctorum;] quæ non longe ab ecclesia S. Victoris remota est perrexit, & summa devotione Missam celebravit. Celebrata autem Missa, ut sacris vestibus erat ornatus, ad Mausoleum SS. Cucufati & Silvestri Martyrum, in eadem ecclesia requiescentium, trepidante animo accessit: & eorum gloriosa corpora, [ex ecclesia S. Susannæ] in munda sindone involuta, de inconvenientibus sarcophagis latenter assumpsit; & cum magna reverentia, [corpora SS. Cucufati, Silvestri] per idoneos ministros atque fideles, ceteris ignorantibus, ad cameram suam deferri & fideliter custodiri fecit. Ad sepulcrum quoque S. Susannæ Virginis cum pervenisset, ejus venerabile corpus cum gemitu ac lacrymis suspirando accepit, & occulte cum aliis custodiendum tradidit. Præterea vir Dei cognoscens Divina pietate esse concessum, [& S. Susanna;] quod per eum Sanctorum corpora honorificanda essent; apposuit ut B. Fructuosi Confessoris atq; Pontificis gloriosam, glebā corporis simili modo transferret, [ex ecclesia S. Fructuosi ejus corpus] atque convenientibus locis collocaret. Post duos vero dies venerunt ad ecclesiam B. Fructuosi, ibique Missam solenniter celebravit. Finita vero Missa ad ejus sepulcrum sacris indutus vestibus accessit. Sed quod S. Fructuosus regionis illius defensor & Patronus erat, cum majori timore ex ecclesia sua, quam ipse adhuc vivens in carne fecerat, eum pio latrocinio sustulit, & sublatum fidelibus suis custodibus servandum commisit. Et quamvis hoc factum omnes lateret, præter Clericos hujus consilii conscios, consequente tamen nocte Episcopus secure dormire non potuit: timebat enim perdere, quod secum gaudebat habere.

[4] At ubi mane facto, quod egerat non esse propalatum agnovit; [abit in villam Cornelianum:] cum gaudio & lætitia suum occultum thesaurum comportans, ad quamdam S. Iacobi villam, quæ c Corneliana nuncupatur, tamquam iniens fugam, accelerando regressus est. In Corneliana igitur rumor populi aures Pontificales percussit, referens ab Episcopo S. Iacobi indignum fieri facinus, qui Sanctos de Portugallensi terra sublatos, patriæ scilicet defensores atque patronos, ad suam conabatur transferre civitatem. Quo audito vir summæ prudentiæ & pietatis eximiæ, veritus, ne qua occasione seu violentia pretiosam sarcinam amitteret; cuidam fideli Archidiacono suo Sanctorum corpora commisit, [curat sacra corpora clam deferri Tudam,] & quomodo ea per occultos tramites ad d Tudensem deferret civitatem, sapientibus verbis instruxit. Pontifice ergo apud Cornelianam remanente, Archidiaconus secundum ejus præceptionem iter faciens, usque ad flumen Minii, quodsecus Tudam defluit, prospere pervenit. Flumen equidem ante tam asperrimis per tres dies inhorruerat procellis, quod nullis navibus transiri posset. At postquam Sanctorum corpora supra ripam fluminis posita fuerunt, [placitum transitum præbente Minio;] eorum reverentiam fluvius sensisse visus est. Nam gravis auræ asperitate submota, aërisque intemperie evanescente, transferendis Sanctis tantam transfretandi facilitatem flumen exhibuisse perhibetur, quantam ipsius pernicitas aquæ subministrare potuit; quæ sedatis fluctibus tam magna ferebatur tranquillitate, ut nec modica fluctuationis unda quateretur. Translatos itaque per fluvii tranquillitatem Sanctos in cœnobio S. Bartholomæi, quod in suburbio Tudæ civitatis situm est, [& deposita in cœnobio S. Bartholomæi,] posuerunt. Archidiaconus igitur fideli custodia & administratione quemdam Diaconum, S. Iacobi Apostoli Canonicum, cum eis relinquens, ad Episcopum in Cornelianam reversus est: eique quidquid accidisset in itinere, & ubi Sanctos Dei dimisisset, referendo patefecit. Deinde Diaconus, quem custodem deputatum esse prædiximus, ex præcepto Pontificis supra dictos Sanctos ad ecclesiam S. Petri de Cella, quam B. Fructuosus fabricaverat, religiose detulit. [dein in ecclesia S. Petri de Cella,] Ibi vero per decem dies Episcopum præstolando debitam venerationem eis exhibuit.

[5] Audiens autem Episcopus quia jam Minium fluvium transissent Sancti, & in tuto loco positi essent (fluvius enim iste Portugallensem terram disterminat a Gallæcia) præparatis omnibus, [cum publica veneratione transfert versus Compostellam:] quæ præparanda erant, ad monasterium, ubi Sancti erant positi, festinando pervenit: & assumptis inde Sanctis, jam manifeste, per villas S. Iacobi cum magna veneratione & lætitia ad Compostellanam civitatem redire cœpit. Cum autem ad villam, quæ Coëgidum appellatur, venisset; nuntios suos Clero & populo Compostellano præmisit, ut eis Sanctorum adventum nuntiarent, & qualiter deberent suscipi, jussione ipsius admonerent. Clerus igitur Compostellanus & populus, audientes quia Divina miseratione permissum esset, quod Sanctorum corpora a Bracara in Compostellanam transferrentur civitatem valde gavisi sunt. [occurrentibus Clericis & populo,] Jntelligebant siquidem, quod tam eorum meritis & intercessionibus, quam piissimo B. Jacobi Apostoli patrocinio, cujus sanctissimi corporis præsentia Compostellana civitas illustratur, ab omni peste seu languore & debilitate liberandi essent. Exeuntes ergo obviam nudis pedibus Clerici, subsequente populo totius civitatis, usque ad locum qui Miratorium dicitur, religiose processerunt. Quo cum pervenisset Episcopus, & qui secum venerant discalceati præcessissent; Clerici secundum ejus dispositionem sacris vestibus ornati, nudis pedibus existentes, post eos venientibus turbis, gloriosa Sanctorum corpora susceperunt: [deponit in ecclesia S. Iacobi,] & Episcopo prætereunte & Clero, in civitatem suam cum hymnis & canticis & pia devotione detulerunt, & in ecclesiam B. Jacobi Apostoli Compostellanæ Sedis collocaverunt.

[6] Corpus vero S. Fructuosi Confessoris atque Pontificis ad altare S. Salvatoris, in majori ejusdem ecclesiæ crypta, positum est. Verumtamen expletis quatuor annis, [extruit S. Fructuoso altare,] iterum præfato Episcopo suisque Clericis melius visum est, ut B. Fructuoso, quem de propria mansione susceperant, proprium facerent habitaculum. In ejus itaque honorem fabricatum & dedicatum est altare, & ab eodem Episcopo consecratum in sinistro membro ejusdem ecclesiæ, in e crypta quæ est inter portam quæ mittit in claustrum, & altare S. Iacobi. Ibi ergo positum est corpus B. Fructuosi & conditum, & tamquam in propria sede requiescit, usque in sempiternum diem, miraculis gloriosum. [Corpora aliorum in variis altaribus deponit:] Sanctum vero Cucufatem Martyrem altare S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ suscepit: & S. Silvestri Martyris corpus sub altari beatorum Apostolorum Petri & Pauli, f in ejusdem Ecclesiæ corpore, conditum est. Beata vero Susanna Virgo & Martyr in ecclesia, quæ in honorem sancti Sepulcri & omnium Sanctorum fundata cognoscitur, in loco quem ante Altarium sepulcrorum appellare solebant, honorifice collocata g requiescit. Translata itaque Sanctorum corpora, ut supra dictum est, collocata fuere h XVII Kalendas Ianuarii.

[7] Hugo ejusdem Compostellanæ Sedis Canonicus & Archidiaconus, prædicti secreti conscius fuit, qui etiam in tanti tamque pretiosi thesauri inventione & inventi administratione fidelissimus consultor & diligens cooperator, [Historia hæc scripta ab Hugone Archidiacono, teste oculato.] corpore præsens & animo devotus extitit, ne oblivionis caligine sopiretur, diligenter scripsit, & posteris in memoriam fideliter tradidit, regnante Domino nostro Iesu Christo: cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Didacus cognomento Gelmirez anno 1120 factus est primus Archiepiscopus Compostellanus. Ejus res gestas late prosequitur Gonzales d' Avila tomo 1 Theatri Ecclesiastici regni Castellani.

b Giraldus sive Gerardus, sanctitate & miraculis clarus, deceßit anno 1109. Colitur ejus festum 5 die Decembris. Acta ejus describit tomo 2 Archiepiscopatus Bracarensis Rodericus da Cunha.

c Cornelham vocari hodie oram totam in fundo Penellæ cis fluvium Limam, indicavit, qui transmiserat hanc historiam.

d Tuda urbs Episcopalis hodiernæ Gallæciæ ad Minium fluvium: cujus antiquitates & seriem Episcoporum descripsit Prudentius Sandovallius tunc ibidem Episcopus.

e Da Cunha tradit esse sacellum Parochiale, & ibidem sanctißimum Sacramentum Eucharistiæ asservari.

f Illi proprium altare dicatum anno 1589, scribit idem da Cunha.

g Fuit olim ecclesia Templariorum, nunc ecclesia S. Susannæ parochialis.

h Eo die celebratur translatio S. Fructuosi: at SS. Silvestri & Cucufatis 9. Aprilis.

DE SANCTO MAGNO,
COMITE INSVLARVM ORCADVM IN SCOTIA.

ANNO MCVI

[Praefatio]

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)

G. H.

[1] Orcades insulæ, ultra Septentrionalem Scotiæ partem sparsæ, Deucaledonium Oceanum a mari Garmanico separant. Harum Patronus est S. Magnus Comes, [S. Magnus Comes, Patronus Orcadum contra hostes,] de quo hic agimus. Ioannes Leslæus Episcopus Rossensis, in Præfatione ad suos libros de Rebus gestis Scotorum, tractans de Orcadibus insulis, pag. 40 asserit, incolas harum insularum Divo Magno suo Patrono proxime post Deum plurimum attribuere quem & contra hostes sibi in summo discrimine positis sæpe apparere in præsidium dicunt. Hector Boëthius lib. 4 Historiæ Scotorum, cum victoriam, quam Scoti de Anglis anno MCCCXIV reportarunt, late descripsisset; ista addit: Creditum est Angelos a cælo missos, [Scotis creditur victoriam nuntiasse:] ac singulare Dei auxilium eo die Scotis adfuisse. Quo die autem pugnatum fuit, eques quidam fulgentibus armis Aberdoniam transiens, victoriam Scotorum maximam dicitur nuntiavisse: idem visus est Pictorum Bosphorum equo trajecisse. Vulgo autem habitus fuit Divus Magnus, Orcadum quondam Princeps. Robertus vero Brusius, fama rei illius motus, Orcadense templum quinque libris sterlingiis, ex portoriis & vectigalibus Aberdonensis oppidi quot annis recipiendis, [vectigal tributum ejus templo] donavit, ad panem, vinum, ceramque sacris faciendis comparanda. Hæc ibi. Situm est dictum S. Magni templum, in medio Orcadum, in parva insula, inde forsan Eglis-eya id est Insula ecclesiæ appellata. [in insula Eglis-eya.] Est hæc bis mille passus fere longa, & mille lata, frugifera, sed glebis vacua: queisque utitur, ex Rausa, vicina insula, scaphis per mare æstu asperrimum exportantur. Hic templum est, cum turri acuminatim ascendente & præalta, ubi S. Magnum, tutelarem Divum Orcadum, fama est esse sepultum: & ædes prope templum pervenustæ. Ita legitur in Nova descriptione Orcadum in Geographia Scotiæ Blaviana pag. 159. Aliqua ex prædictis verbis ita leguntur apud Georgium Buchananum lib. 1 Rerum Scoticarū fol. 13. Ab Occidentali parte Pomonæ jacet Rusa, sex millibus longa: ab ea propius Orientem sita est Eglisa, ubi divum Magnum fama est esse sepultum. Ita ab ipsis heterodoxis deducimur ad notitiam antiquæ venerationis S. Magni. [in qua est occisus.] Eum in dicta insula fuisse occisum infra dicetur.

[2] Excusum fuit Edimburgi anno MDIX Breviarium, in usum insignis Ecclesiæ Cathedralis Aberdonensis, adeoque totius Ecclesiæ Scoticæ: [Vita ex Breviario Aberdonensi:] in hoc ad diem XVI Aprilis præcipitur Festum duplex in solemnitate S. Magni, Orcadum Hæbudumque Apostoli, & Martyris in insulis Orcadibus: & præscribuntur Lectiones novem, sed valde breves ex Legenda sive Vita S. Magni, quas hic damus, cum variis hymnis & antiphonis & orationibus. Est memoria Sancti Martyris Magni Comitis inscripta MS. Florario Sanctorū, [memoria in Fastis recentioribus,] absque ulteriori notitia ullius regionis. Grevenus, in additionibus Vsuardi, Coloniæ anno XV & XVI ultra millesimum & quingentesimum excusi, locum male aßignat his verbis: In Dacia S. Magni Comitis & Martyris. Eadem inde descripta leguntur in Martyrologio Germanico Canisii: quæ Molanus in II & III editione Vsuardi in suis additionibus auxit his verbis: In Dacia S. Magni Comitis Arcadiæ, & Martyris anno MCLV. Citato in Notis Molano, ista solum scribit Galesinius: In Dacia S. Magni Martyris; & in Notis hæc de loco tradit: Dacia, alio nomine Davia aut Dania vocatur, regio Scythiæ Europææ: fidem religionemque Christianam suscepit ab Apostolis, atque adeo ab eorum discipulis: cujus rei præter cetera illud argumento esse potest, [non absque mendis.] quod in Concilio Nicæno priori adfuerunt Episcopi duo Daciæ, Marcus Metropolitanus & Protogenes Sardicensis, aliique Episcopi Dacis vicini. Hæc Galesinius Contra quæ insurgit Ferrarius & hunc diem in Catalogo generali ita auspicatur: In Dania S. Magni Comitis & Martyris, ac late de Situ Daniæ vulgo Danimarcha agit, culpatque eos, qui Daniam cum Dacia, inde longissime distante (est enim Dacia, inquit, nunc Transilvania, Moldavia & Wallachia) cōfundavit, & addit, S. Magnū passum circa annum MCIV, de quo Daniæ Scriptores, inter quos Saxo Grammaticus. Ita boni viri, ex mera conjectura, errores supra errores cumulant. Infra Orcadū insula dicitur Orcadia, unde litteris transpositis videtur Ordacia & prima syllaba sublata Dacia dicta. Adjunxit Molanus Comitis Arcadiæ per Orcadiæ. Non etiam hujus S. Magni meminerunt Saxo Grammaticus aut alius scriptor rerum Danicarū.

[3] Ipsi hodierni Scriptores Scoti non sunt ab erroribus immunes. Thomas Dempsterus lib. 12 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum cap. 855 ista habet: S. Magnus, gente Scotus, ad Orcades insulas (quæ pietatē, quam a SS. Brandano & Machute olim hauserant, exuentes, in priorem infidelitatis statum redierant) destinatus, ab improbis Paganis martyrio affectus: [Dempsterus inepta tradit] scripsit ad Orcadianos monita salutaria lib. 1. Vivebat anno MCIX, colitur die XVI Aprilis. Citat deinde Breviarium Scoticum: quod si legisset, non tam inepta de paganismo resumpto scripsisset. Interim Dempsterus nullā S. Magni in suo menologio mentionem facit ad hunc XVI Aprilis, sed videtur remisisse ad diem VI Septembris, ubi ista habet: In Orcadibus Magni, illarum gentium Apostoli & Martyris, quem Scotum faciunt, addit litteras K C, quibus intelligit Kalendariū Adami Regii, Iacobi Chinæi &c. Colitur dicto VI Septembris S. Magnus sive Magoaldus Abbas, in Alpibus Germanicis ad Fauces Iulias, SS. Columbani & Galli discipulus, quem & Hiberni & Scoti suum gentilem fuisse contendunt. At die XVI Aprilis collocat Dempsterus S. Molocum Episcopum in Hebridibus Scotorum insulis discipulum S. Brendani, qui sub ritu duplicis majoris in Breviario Aberdonensi XXV Iunii celebratur. Ita ad libitum convertit & evertit omnia.

[4] [uti etiam Camerarius, qui Episcopum facit.] David Camerarius in suo Menologio Scotico, non sine mendis, hoc formavit elogium ad hunc diem XVI Aprilis S. Mannus sive Magnus, Episcopus & Martyr, qui fidem Catholicā, quam Sernanus, sanctus Orcadensium Apostolus, in Orcadibus plantaverat, non modo rigavit strenue, sed & sanguinis effusione rigatam confirmavit. Siquidem cum Noruegorum Rex Duncanum Scotorum Regem bello lacesseret, [& a Rege Norwegorum occisum fingit.] & Orcadas pertranfiens, magnam ibi Christiani sanguinis copiam effudisset, S. Magnum Orcadensium Pastorē & Episcopum comprehendi jubet: cui cum mors intentaretur, intrepide respondit: Ego pro Deo meo millies mori paratus, verum ex parte Dei omnipotentis, cui brevi serviam in sanguine, præcipio, ut pusillo gregi meo, sanguine adhuc madenti, amplius non noceatis. Postea carnifici, gladium educenti, magna animi constantia caput submisit, hæc novissima proferens verba: Domine Iesu, tibi, S. Mariæ, SS. Palladio & Sernano, commendo meipsum & gregem meum. Vide Chronica antiqua, Leslæum & alios. Passus est S. Mannus anno Christi MCIV, in insula Orcadum, cui Eglisia nomen est, ubi & miraculorum gloria ad nostra fere tempora celeberrimus, ab Orcadenfibus celebrabatur. Agit etiam de S. Magno Aberdonense Breviarium, quem refert nobilibus ortum parentibus, post laxiorē vitam in adolescentia transactam, totum se divino mancipasse obsequio, coactumque a parentibus uxorem ducere, sed cum eadem annos decem in magna vixisse castitate. Uxore vero mortua mundo vale dixisse, & postea ad sacras infulas evectum, martyrii corona pro fide Catholica redimitum. Quæ omnia pervetusto carmine, apud Orcades cani solito, contenta cernere est.

[5] Illud carmen, in quo Camerarius secundam strephen omisit, ad Vesperas & Matutinum cani solitum infra integrum damus: [quæ rejiciuntur.] sed in eo nulla sacrarum infularum aut suscepti Episcopatus mentio continetur: melius autem in externis Martyrologiis Comes Orcadiæ dicitur. Quæ citat Chronica antiqua, dum nomina silet, non videntur ullam auctoritatem obtinere; maxime cum Leslæus, quem nominat, ei adversetur. Nam hic tradit Duncanum Regem, qui Donaldo fugato cœperat anno MXCIX regnare, mox a Mackpendito occisum fuisse, [Occisus est autem,] & regnum recuperasse Donaldum; & quarto anno recuperati regni, Christi MCIII, animam efflasse: eique subrogatum Edgarum, Malcolmi ex S. Margareta filium, pacifice usque ad annum MCIX regnasse: cui tunc frater ejus Alexander substitutus, feliciter usque ad annum MCXXIV imperasset. Hæc Leslæus absque mentione S. Magni, quasi tunc vixisset, & irruptionis Regis Norwegi; quem asserit sub Donaldo Hebrides insulas, pacti vi deditas, præsidiis impositis munivisse. [dolo Hakonis patruelis,] Verum frustra hæc proferimus cum S. Magnus non jussu Regis Norwegorum qui eum fovit, ob fidem Christianam sit interemptus; sed insidiis & dolo Haconis patruelis sui, ut ejus Comitatum obtineret. Martyr autem colitur, quia ob miracula & sanctitatem vitæ obtinuit venerationem Ecclesiasticam, & sanguine effuso vitam profudit, ut alias sæpius de nomine Martyrum & Confessorum exposuimus. [quo anno?] Dicitur mox in Actis passus B Magnus anno MCIV, XVI Kalendas Maji feria secunda: in titulo autem ascribitur sub Rege Alexandro anno MCIX, XVI Aprilis. Ast feria secunda neutro anno concurrit cum XVI Aprilis, sed is dies utroque anno Sabbatinus fuit. Fortasse qui notatur in titulo, annus elevati corporis fuit, nec ad hunc trahi debet nota feriæ secundæ: forte & pro anno MCIV scribendus fuit MCVI; eoque S. Magnus occisus fuerit sub Edgaro Rege Alexandri decessore.

[6] Aliquæ ejus Reliquiæ Aquisgranum postea allatæ creduntur; ex quibus est pars humeri, [Reliquiæ Aquisgrani & Pragæ.] anno MCCCLXXII Carolo IV Imperatori donata, quæ nunc in Metropolitana S. Viti ecclesia Pragæ servatur cum aliis pluribus illustribus Reliquiis, quarum catalogum, per modum diarii seu kalendarii, Thoma Peßina a Czechorod ejusdem ecclesiæ Decano & Officiali concinnatum vulgatumque, misit ad nos P. Bohuslaus Balbinus Societatis nostræ, ejusdem ecclesiæ Historiographus, promittens ipsum donationis instrumentum, quod vel in appendice daturi sumus, si ipsum mature transcriptum acceperimus.

EPITOME VITÆ
Ex Lectionibus Breviarii Aberdonensis.

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)

BHL Number: 5166

EX BREV. ABERDON.

[1] [Nobili stirpe prognatus] Beatus Magnus, apud Orcadas insulas oriundus, nobilissimus genere & alti sanguinis parentela fuit. Pater, illarum insularum Comes & Dominus, nominatissimus fuisse dicitur, juxta nomina Magnorum, qui sunt in terris, mater vero haud minoris sanguinis propagine decorata. Sed cum multis nobilitas generis parare soleat ignobilitatem mentis; B. Magnus adhuc infantulus, divina instructus gratia, nobilitatem virtutis, sanguinis nobilitatem longe præcellere censuit. Agebat enim senem moribus, annis puer; [maturus in pueritia:] expers lasciviæ puerilis. In gestibus candidus & hilaris, in sermone tam amabilis & affabilis, in incessu tam modestus extitit & gravis; ut nihil appareret in eo, quod posset offendere intuentes, aut pro vitio ab eisdem apprehendi.

[2] Hic omittuntur, quæ seductus in adolescentia patravit scelera ejusque reditus in viam virtutis, continentiaque in conjugio; nam hæc intelligentur ex Hymnis infra recitandis Patre ejus apud Norwegiam rebus humanis exempto, quidam, [patre mortuo] Haco nomine, filius patrui sui, irruens in quemdam procuratorem Regis Norwegiæ, qui partem B. Magni ex parte Regis administrabat, dominium totius Comitatus Orcadiæ sibi subjugabat: cum non nisi pars dimidia totius Comitatus Orcadiæ ei de jure competeret: [ab Hakone patiueli excluditur ab hereditate,] alia enim pars ad B. Magnum jure spectabat hereditario. Nec mora, totius sceleris armariolum prædictus Haco & satellites sui in necem B Magni conspiraverunt. Seditionem igitur cum B. Magno pacifice palliantes, in dolo locuti: [& dolo in insulam Eglise jam evocatus,] scilicet ut B. Magnus & Haco statuto die in quamdam insulam, quæ dicitur Eglissei sive Ecclesiæ insula, cum pari numero armatorum convenirent, fœdus percuterent, pacem prælocutam firmarent, ne in futurum contentionis scrupulus processu temporis reduceretur, & pax firmata defirmaretur nequaquam.

[3] Placuit hoc B. Magno, & ad prædictam insulam, in qua mansio sita erat, cum duabus longis navibus, nullius mali habens suspicionem, pervenit. Imminente vero die inter eos statuto, [ecclesiam adit:] prædictus Hako, cum septem vel octo navibus, viris Sanctorum Christi sanguinem sitientibus onustis, sibi associatis, prædictam insulam applicuit. Seditionem igitur Hakonis comperiens, nec formidine perculsus, ecclesiam adiit: suisque vim repellere volentibus, & Hakonis furori resistere suggerentibus, fertur respondisse: se malle injuriam accipere quam irrogare, sciens quod omnis fraus in se reversa colliditur.

[4] [& Missam audiens.] Erat autem hora, in qua Sacerdos sacris vestibus indutus, in altari Unigenitum Patri sub panis specie & vini in signum humanæ reconciliationis præsentavit: nec ab re illum hoc fecisse credendum est, ut illic hostia fieret, ubi totius mundi Hostia salutaris offerebatur. Missis igitur quatuor apparitoribus, quorum pedes veloces ad effundendum sanguinem erant, qui ad omne opus nefarium ceteris omnibus proniores essent & promptiores, * Christum Dei rapere, & illum sibi præsentari constituunt. O quam dira & inaudita præsumptio! lupi crudelis immanitas, ovem rapere, laniare atque jugulare in Pastorum præsentia non veretur. [extrahitur.] Irruentibus igitur in ecclesiam Dei apparitoribus, justus ab injustis injuste rapitur, extrahitur, & Hakonis præsentiæ præsentatur.

[5] Nec mora, data ab Hakone sententia lictori traditur, ut capitali sententia plecteretur. Eductus igitur hilari mente & intrepido animo, [hilari animo ictum lictoris suscipit,] quasi ad epulas invitatus, agonem suum Domino precibus commendans, securi bis in cerebrum suum vibrata, ictum ferientis suscepit. Sed quem lictor exemit mundo, hunc Christus intulit cælo: corpus solo sternitur, sed anima in cælo sublimatur. Hodie depositis corruptibilibus exuviis ascendit superna, & est ei honor & gloria coram simul discumbentibus; ascendit, inquam, clarus meritis & triumphis gloriosus. Passus est. B. Magnus Martyr, proprio sanguine laureatus, anno Domini millesimo centesimo * quarto, sextodecimo Kalendas Maji, feria secunda.

[6] Nunc ergo dilectissimi sanguinarios affectus propulsantes, & scelesta desideria devitantes, subjugatis vitiorum incursibus, ipsius vestigiis toto mentis desiderio, in quantum nostra fragilitas permittit, inhærere studeamus: ipse sit forma, cui imprimamus exemplar, quod imitemur. Ergo devotionis legibus & debitæ reverentiæ destituti, [ad ejus patrocinium incitantur alii.] ac mole peccaminum nostrorum pressi, beati Martyris præsidium efflagitemus; quatenus ipsius meritis & precibus suffragantibus, coronæ immarcescibilis, quam hodierna die consecutus est, participes effici mereamur, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus.

[Annotata]

* an Virum

* potius sexto

Invitatorium

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Sancti Magni colentes solennia, Regis Regum canamus magnalia.

HYMNUS
ad Matutinum & Vesperas.

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Hymnis perdulcibus Magni præconia
Cordisque vocibus pangamus inclyta:
Ejus mirifica promentes opera,
      Jugi digna memoria.
Hic ex prosapia magna progenitus,
In pueritia vixit divinitus:
Post hoc est factus homo sceleribus,
      In gente nequam alitus. [Conversus a vitiis,]
Vt Paulus Domino Magnus convertitur,
Christum ex animo toto consequitur;
Ardere creditur, sed non exuritur,
      Rubus dum florens cernitur.
Sic in cubiculo sponsus cum virgine,
Insigni titulo pro continentiæ, [& in conjugio continens]
Vixit a Venere divino munere
      Annis decem continue.
De templo trahitur Magnus Dominico,
Repletus patitur ex Sacrificio,
Migrat de prælio rubens martyrio, [post Eucharistiæ sumptionem occiditur.]
      Castoque candens lilio.
Hujus ut passio nostrorum criminum
Fiat ablutio, poscamus Dominum:
Vt nobis gaudium post hoc exilium
      Largiatur perpetuum.
Honor, laudatio per mundi climata
Vni sit Domino, trinoque gloria
In trina machina, qui regit omnia
      Per cuncta semper secula.

ALIVS HYMNVS
divisus in Responsoria. ad IX Lectiones Officii Matutini.

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Per nova mundus resultet gaudia,
Sancti Magni plaudens victoria,
Qua cælestis exultat curia.
Gaude tellus felix, Orcadia,
Novæ lucis resplendens gratia.
      Mali bonos solent pervertere,
Quibus victus primævo tempore
Prædis Magnus cœpit insistere: [Ex prædone]
Sed electum Deus eripere
Non moratur de mortis fœdere,
      Magnus prædo mutatur penitus,
De raptore fit pater inclytus,
Agnus redit ad caulam perditus, [factus vir sanctus]
Sacri plenus afflatu Spiritus,
Gregem regit hic vervex redditus.
      8 Præter carnem in carne vivere
Studet Magnus divino munere:
Miro plane se domans genere, [& uxorem virginem servans,]
Annis decem in toro Virginis
Labe carens mansit libidinis.
      Hako, Magni terras & prædia
Sibi subdens, invasit omnia:
Contra mitem furit insania. [cedit violentiæ Hakonis]
Nulla Magnus fractus injuria,
Cuncta suffert mira constantia.
      Cessit Magnus furentis odio,
Rex Anglorum quem sumptu regio, [& manet apud Regem Angliæ.]
Suo digne fovet palatio:
Anni redit transacti spatio,
Nutu Dei tutus martyrio.
      9 Nova inde regnat perfidia,
Alter Abel fratris invidia
Ruit, victor regnat in gloria: [Invitatur dolose ad pacem firmandam,]
Plangens ista plaudit Orcadia,
Hako Magno sub pacis basio
Mortem parat fraudis consilio.
      Hostes monet Magni collegium
Propulsare & scelus nefarium.
Sanctus retorquens ferre tædium, [consulit suorum saluti.]
Mavult gratis pati martyrium,
Suis pacem lætus obtinuit:
Dum grex abit, pastor occubuit,
      Iesu pie, nos Magni precibus
Noxæ reos absolve nexibus,
Condemnatis carnis operibus;
Ne privemur æternis sedibus.
Mentes nostras illustra moribus;
Pacem dona nostris temporibus.

HYMNUS TERTIUS
distributus in Antiphonas

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)

[Conversus a vitiis,] Magnus ex prosapia magna procreatus
Actu, vita, moribus major est probatus:
Prædis vacans [juvenis] pravorum instinctu,
Vt Paulus convertitur in viæ procinctu.
      Saulus ecce Paulus fit, prædo fit Patronus,
Persecutor factus est plebis Pastor bonus. [excellit omni virtute.]
Vir sanctus in Comitem digne sublimatus,
Carnem per continuos domat cruciatus.
      Justus, pius, humilis, [mitis] & modestus,
Iste suis præfuit exemplis honestus:
Magnus, inter ceteros gratia divina
Plenus, fulget veluti stella matutina.
      Vir Sanctus ad propria reversus, componit
Cum Hakone perfido, qui fraudem disponit: [protractus in locum insidiaruus,]
Expetit ecclesiam, qua fraude comperta,
Vt pararet hostiam se Christo spe certa.
      Hostes turbat Comitis mora salutaris:
Hostia dum refici expectat Altaris, [sumpta eucharistia,]
Sanctum trahunt, templum irrumpentes,
Sacro plenum pabulo extrahunt amentes.
      Hakonis præsentiæ Magnus præsentatur:
Sitit agni sanguinem lupus fere satur, [occiditur Hakonis jussu.]
Protulit sententiam, ut morti tradatur;
Et lictori traditur, ut hanc exequatur.
      Favus stillans frangitur mellis dans dulcorem,
Mala quæque fugiunt cujus per odorem. [& claret miraculis.]
Surdi, muti, precibus Magni reparantur;
Claudis datur sanitas, leprosi mundantur.
      Ferro vincti Martyris ope relaxantur,
Naufragantes nexibus mortis liberantur,
Fit mœstis lætitia, ægris medicina,
Spes firma periculis, salus in ruina.

HYMNUS AD LAUDES

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Exultemus concrepantes sonora melodia,
Sancti Magni venerantes Martyris insignia, [Corpus omnigenis illustratur miraculis.]
Ejus digna prædicantes post mortem miracula.
      Odor manat en unguenti alabastrum frangitur,
Quovis morbo gravescenti salus vera redditur:
Plebs concurrit, fit egenti cuilibet quod petitur.
      Lepram mundat & furorem pellit ab amentibus,
Contuendi dat vigorem privatis luminibus,
Mutis fandi prȩbet morem, gressum claudicantibus.
      Ferro vincti relaxantur, surdi simul audiunt:
Casu fracti mox sanantur, mala quæque fugiunt:
Naufragantes liberantur, dum procellæ sæviunt.
      O quam probat hunc beatum ossis ejus ussio!
Bis ut aurum concrematuros; sed ustum tertio,
Crux fit os ejus, [os ejus tertio in combustum, cruci inseritur.] sacratum tam miro commercio.
      Magne, Pater famulorum tibi supplicantium,
Sordes terge delictorum, fidem firma mentium,
Adeptores præmiorum quo simus cælestium.
      Laus perennis Trinitati, salus, virtus, gloria
Uni decus Deitati, mira cujus gratia
Suæ cuncti Majestati, serviunt per secula.

VERSICULI AD VESPERAS.

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Magne Dei miles, tua festa tuere colentes:
Orcades alme Comes, digne rege te venerantes.
Pelle, Pater, pestes: nostras pius ablue sordes.
Funde preces, tecum regnemus ut omne per ævum.

ANTIPHONA AD MAGNIFICAT.

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Lux dicata Magni martyrio
Instat jugi colenda gaudio;
Qua mutatur grato commercio
Mors in vitam, in plausus passio:
O mors felix, cujus supplicium
Vitæ reddit æternæ præmium.

ALIA PRO TRANSLATIONE.

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Dulce melos in hoc solennio
Summi Regis cantemus Filio,
Hostem vicit cujus suffragio
Martyr Magnus victor sub gladio:
Cujus nobis sit sacra Translatio,
Contra hostes perpes tuitio.

AD BENEDICTVS

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)


Magne Pater conforta flebiles
Ope pia sustenta debiles,
Casu mortis eripe fragiles,
Regno vitæ ne simus exules.

ORATIO AD VESPERAS

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)

Sancti Magni Martyris tui, Domine, merita pretiosa nos tueantur, in quibus Majestatis tuæ opera prædicantes, & præsens capiamus adjutorium pariter & futurum.

ALIA AD LAVDES

Magnus, Comes insularum Orcadum in Scotia (S.)

Deus, cujus nutu absque Sanctorum solatio nullius temporis præterit cursus; tribue nobis quæsumus tua piissima dignatione, ut S. Magni Martyris tui pia interventione, a cunctis adversitatibus liberari, & assidua protectione tuæ magnæ misericordiæ mereamur potiri.

DE S. DROGONE RECLVSO
SEBVRGI IN HANNONIA.

ANNO MCLXXXVI

[Praefatio]

Drogo, reclusus Siburgi in Hannonia (S.)

AUCTORE D. P.

Balduinus, cognomento Magnanimus, Flandriæ & Hannoniæ Comes, primo sui regiminis anno, qui fuit Christi MCLXXI, fratri Henrico dominium dedit oppidi Seburg, & terrarum ab eo dependentium; [In amplæ ditionis oppido Seburgo] adeo amplum atque honestum, ut Philippo Henrici filio, postmodum absque prole mascula decedente & quatuor filias relinquente, Seburgense dominium, inter illas divisum, suffecerit pro sua cuique parte, in congruam honestißimis nuptiis dotem, quemadmodum in Annalibus Hannoniæ, lib. 18 cap. 2, testatur Fr. Iacobus Guisius sive de Guise Minorita, scriptor antiquus, & in anno MCCXLIV finiens historiam suam; quam Gallice redditam, & Parisiis anno 1531 impressam habemus; Manuscriptam autem tribus voluminibus extare in conventu FF. Minorum montibus Hannoniæ asserit wadinghus in libro de scriptoribus Ordinis Minorum; ubi eam requirentes, invenimus quidem, sed Gallice, cum auctor videatur scripsisse Latine.

[2] In eodem Seburgo, & ejusdem Balduini tempore, Reclusus vixit S. Drogo. [mortui Sancti Acta scripta circa an. 1310.] Quo anno obierit, non explicat Vita, quæ ibidem in ecclesia & in nostro quodam Codice MS. legitur, collecta non diu post mortem Comitis Ioannis, anno MCCCIV obitam, & regnante in Francia Carolo Pulchro, adeoque ante annum MCCCXXVIII. Quam Vitam, ut Seburgi invenit, sic prædictus Guisius verbotenus in suos Annales transcripsit, itaque in Gallica translatione nunc legitur lib. 18 cap. 23. & novem sequentibus; idque inter gesta anni MCCLXXXVI, qui fuit annus Balduini XVI, quando Pascha cadebat in XIV Aprilis. [sacris fastis non ita pridem insertum nomen:] Hinc consequens foret, S. Drogonem, (siquidem eo anno vere obiit, uti recentiores ex Guisio collegere) e vivis migrasse feria III Paschæ; obiit enim die XVI Aprilis, uti, habet tabella ad ejus altare dependens, teste Molano; qui exinde in suis ad Vsuardum additionibus sic scripsit; Villa Seburk, prope Valencenas, S. Drogonis Confessoris, qui miro modo calculosis & ruptis invocatus subvenit. Ejus Acta habentur. Molanum Galesinius secutus, In Belgis inquit, S. Brogonis (Drogonis scribere voluit) Confessoris, miraculis clari. Ex utroque Baronius in Romani Martyrologii recognitione hæc conflavit. In Belgis apud Valencenas S. Drogonis Confessoris.

[3] Ingens celebritas miraculorum, copiam evocavit peregrinantium; hæc votivorum donatiorum multam gazam coacervavit: quam Francico bello implicatus Ferdinandus, [cultus seculo 13 celebris.] Hannoniæ & Flandriæ Comes, prætextu solicitandæ canonizationis, ad se traxit sub annum MCCXIV, meritasque mox facti pœnas luit, prælio Bovinensi captus, neque ante MCCXXVII liber dimissus. Eodem anno, Binchio (nam eo absente Comite transferendum corpus Hannoniæ Rectores censuerant) post novennalem istic moram, relatum esse corpus scribit Gallicæ recentioris Vitæ auctor, equum fortasse æstimans ut Ferdinando post receptam libertatem prima cura fuerit S. Drogonem, immani sacrilegio violatum, placare. [& iterum post corpus Binchio reductum.] Quam parum hoc sit probabile mox videbimus: interim hoc certum est, mense Iunio corpus fuisse relatum: quam causam esse suspicatur Molanus in Natalibus Belgii die XIV Iunii, cur aliqui obitum ejus transtulerint ad hunc diem, qui revera fuerit translationis; ipsum, ad celebrandum Sancti festum, præferentibus majoribus nostris, propter impedimenta Quadragesimæ & Paschatis.

[4] Sed cultus diei XVI, etsi non ita celebris, superest Seburgi, teste Vita recentiori usque in hodiernum diem; diei vero XIV Iunii nullus specialis honor ibi nunc impenditur. [nunc feria Pentecostes colitur.] Nam modo, inquit idem Molanus festum ejus celebratur feria tertia Pentecostes a Clero Valencenensi & per octavam. Singulis etiam hebdomadis feria tertia & ferme quotidie, ad devotionem peregrinantium, fit Missæ Sacrificium ad honorem S. Drogonis: & in Collecta invocatur Deus, ut intercessione S. Drogonis amici sui ab infirmitatibus mentis & corporis liberemur, gaudiisque æternis perfruamur. Quod attinet ad Espinoy, Sancti viri patriam, Latine est Spinetum, celebris pagus, Principatus titulo decoratus, habens sacellum in honorem Sanctorum Drogonis & Petri a Lucemburgo dicatum, idque in eo solo extructū quod eidem Drogoni dicitur hereditarium fuisse, & in quo cæso matris utero in lucem est æditus; ubi festum ejus celebratur die II Julii, vel quia tunc fuerit dedicatum sacellum, vel alia quavis ex causa.

[5] Ex his non tantum firmatur conjectura, quod feria III aliqua obierit S. Drogo, quam supra vidimus ipso qui notatur anno cadere in XVI Aprilis: [quæ anno 1272 fuerat 14 Iunii.] sed etiam, Translationem seu verius Relationem corporis Seburgum, factam esse eorum annorum aliquo, qui conjunctim attulerunt Feriam III Pentecostes & XIV Iunii: talis autem toto seculo XIII nullus fuit, præter LXXII, qui Pascha habuerat XXIV Aprilis. Et vero quæ sola post relatum corporis narrantur miracula, cum sint post annum MCCC facta, non cogunt tanto citius relationem istam statuere, quam statuit Auctor iste recentior, [Vixit annis circiter 80.] ex Ordine Fratrum Minorum Recollectorum Provinciæ S. Andreæ, in Vita Duaci impressa anno 1634. Idem auctor in hoc quoque hallucinatus videtur, quod annum quo editus in lucem Sanctus est, statuat fuisse MCXXII; atque adeo ætatis suæ anno LXV eumdem Sanctum obiisse. Manifeste enim longiorem vitam ejus Acta requirunt: nam qui XLV annis Reclusus vixit, & ante suam reclusionem novies Romam peregrinatus est, & prius quam sacra ista itinera jam vir factus aggrederetur, sex annos gregibus-Siburgi pascendis juvenis impenderat; is annorum minimum XVIII erat, cum domum paternam dimisit: aut verius legitimæ tutelæ ætatem egressus ac sui omnino juris erat, ut suis se potuerit bonis abdicare; adeoque vixisse debuit annos minimum LXXVIII aut etiam LXXXIV.

[6] Valentianensis historiæ auctores Henricus & Petrus Doutremanni, [ejus Reliquiæ ad Processionem Valentianensem adferri solitæ,] postquam parte 3 cap. 5 explicuissent originem annuæ circum urbem proceßionis, die VIII Septembris, in gratiarum actionem pro eadem urbe circa annum MVIII a peste liberata, per Deiparam Virginem, visam filum eidem circumducere, quod adhuc servetur: his inquam explicatis, enumerant corpora Sanctorum, ex omnibus circum circa pagis deferri ad eamdem supplicationem solita; iisdemque accensent corpus S. Drogonis, vulgo. San Druon appellati. Potuit hoc pompam illam augustius, ornare, postquam anno MDCXII die II Junii, Joannes Richardotus, Cameracensis Atchiepiscopus, solenniter transtulit sancti viri Reliquias ex veteri sepulcro, in quo tot annis jacuerat, in capsam elegantius ornatam: quæ tamen cum crescenti populorum pietati & oblationum multitudini minus videretur respondere, [hoc seculo novis capsis inclusæ] fabricata est arca alia, argentea quidem, sed magis ab opere & artificio æstimanda; intra quam anno MDC XXVIII mense item Junio, sacra ossa reposuit prænominati Richardoti, post Buisseretium, successor Franciscus Vanderburgius: uti hæc narrat præcitata vita recentior.

[7] Et hæc omnia præscriptionis antiquæ jure facta credimus. Nam quod Molanus in Natalibus suspicatur, Apostolicæ Sedis consensu elevatum jam olim fuisse e terra Corpus; [coram multis Abbatibus.] minime verosimile faciunt acta: in quibus cum capite ultimo bis fiat mentio canonizationis tractandæ, nihil additur ex quo intelligas aliquid apud Pontificem aliquando actum, nedum peractum fuisse. Existimarem etiam superiori seculo Hagiomachorum metu vel insolentia veterem arcam, haud dubie argenteam periisse, ossaque intra sepulcrum terra obruta fuisse a Fidelibus, unde ea Richardotus eruit, uti ad nos sua manu scripsit an. 1636. Antonius Winghius Lætiensis Abbas, significans quomodo posteriori Translationi anno 1628 factæ in capsam, ex argento partim, partim ex ære inaurato laboratam, interfuerit ipse, cum Abbatibus Petro Le Ieusne Altimontensi, Philippo Bosquier Maricolensi, Nicolao Samart Bonæ-spei, Philippo de la Mine S. Ioannis Valencenensis Abbatibus: quibus omnibus an ab Archiepiscopo aliqua sacri corporis particula contributa fuerit, nō possumus divinando asserere, quia Arnoldi Rayßti Hierogazophylacium Belgicum, in quo talia accurate traduntur, ipso anno quo facta est Translatio postrema, & quidem triduo citius quam hæc fieret, scilicet III Idus Iunii, dedicatum prodiit, cum ipsis Idibus peracta sit Translatio: ut patet ex ejus qui præsens adfuit & Reliquiarum partem accepit testimonio.

[8] Ego subscriptus, Ecclesiæ Metropolitanæ Cameracensis Presbyter Canonicus, fidem facio, [Reliquiarum pars Cameraci] his inclusam cranii partem, esse desumptam e sarcophago S. Drogonis Confessoris, Seburgi in Hannonia quiescentis, ab Illustrissimo & Reverendissimo Domino Francisco Vander Burch, Archiepiscopo Cameracensi, dum ejusdem Sancti corpus e veteri Lipsanotheca in novam Seburgi solenniter transferret, postridie Idus Junii, feria tertia Pentecostes, anno Domini MDCXXVIII. Ipsam autem cranii particulam, cum aliis minutis fragmentis, ipse Illustrissimus Dominus Antistes mihi, Secretario & Capellano suo, supplicanti, dono dedit: & ego ipsam eamdem cranii particulam R. Domino Sporckmans, Ecclesiæ primariæ collegiatæ S. Gaugerici Cameraci Canonico, pii affectus ergo donavi. Actum Cameraci anno Domini MDCLIV mensis Augusti die XXII. [inde Boxmeriam translata.]

Foulon Presbyter

[9] Ipse vero qui sacrum donum ab uno ex nobis, Confessario tunc suo rogatus postulaverat impetraveratque, de eodem Boxmeriam al Sacellum Comitum Montensium transferendo, in hunc modum disposuit: Ego infrascriptus Ecclesiæ primariæ collegiatæ S. Gaugerici Canonicus Cameraci, fidem facio me accepisse supra nominatam particulam cranii S. Drogonis a R. D. Foulon, Canonico Metropolitanæ Ecclesiæ Cameracensis, & dedisse eamdem, ad instantiam R. P. Godefridi Henschenii Societatis Jesu, Illustrissimo & Excellentissimo Domino Alberto Comiti de Bergh, Marchioni de Berghes &c. & resignasse in manus Perillustris & Reverendissimi Domini Episcopi Ruremundensis. Actum Antverpiæ XV Septemb. MDCLIV.

Joannes Sporckmans. [aliæ alio.]

[10] Ejusdem calvariæ S. Drogonis partem, pulchram admodum, commonstrant Patres Minimi S. Francisci de Paula, Andelaci juxta Bruxellam, ut scribit Raißius præcitatus in suo Hierogazophylacio pag. 356. & in Lætiensi S. Lamberti Abbatia aliquid similium Reliquiarum servari scribit idem pag. 281, utique vel in prima sub Richardoto Translatione, [quædam ad vicum Gouy in agro Luxemburgensi.] vel etiam citius alia quapiam occasione acceptum. Denique Iacobus Bruvenne, Pastor de Gouy in Ducatu Luxemburgensi, diœcesis Leodiensis, litteris ad nos datis MDCLXXI die V Maji, fidem faciens de Reliquiis ecclesiæ suæ, consecratæ in honorem S. Albini Episcopi Andegavensis, Insuper, inquit, attestor, in capella collaterali ejusdem ecclesiæ altare quoddam erectum & consecratum esse in honorem S. Drogonis ab anno MDCLXVII, cujus etiam pulveres sacros seu Reliquias quasdam, thecæ ferreæ inclusas & quodammodo ornatas, obtentas interveniente R. P. du Sait Societatis Jesu; attestantibus adm. R. D. Francisco Abbate S. Joannis Valencenis. R. P. Roberto de Wavrans Rectore collegii Societatis ibidem, & R. P. Francisco Flamen Rectore Collegii Luxemburgensis, & a Reverendissimo Vicario Generali approbatas, quas singulis annis feria III Pentecostes, cum facultate prædicti Reverendissimi Vicarii, frequenti populo venerandas exponimus. Ad hujus autem Sancti opem hic recurrere solent prægnantes, & ii qui ruptura laborant aut calculo, item qui animalibus suis formidant a peste, præsertim pro ovibus; fuit enim pastor ovium, & laboravit ruptura intolerabili. Hæc ille. Alibi fortaßis etiam aliæ Reliquiæ habentur, quæ nostræ notitiæ necdum occurrerunt. Hæc autem sufficiunt ut de antiquo paßimque recepto S. Drogonis cultu lectori constet. Nunc ad ipsa Acta qualiter in nostro MS. habentur, cum Annalibus Hannonicis Guisii conferenda, transimus.

VITA
Sub annum MCCCXX ab Anonymo compilata, ex nostro MS. collato cum Annalibus Hannonicis Guisii.

Drogo, reclusus Siburgi in Hannonia (S.)

BHL Number: 2337

EX MSS.

CAPUT I.
S. Drogonis natales, & vitæ austerioris initia Seburgi.

[1] Qvi Sanctorum merita factaque rimantur, quorum mors pretiosa in conspectu Domini, [Præfatiuncula.] in exordio suscepti operis eum invocare, laudare & glorificare condecet, qui cunctos condidit Sanctos, cujus majestas nec incipit nec desinit in ævum: qui etiam omnia climata mundi regit & continet, septiformis dona Spiritus diffundens & dividens singulis prout vult.

[2] Igitur in patria, quæ vulgari nomine a Carenibant nuncupatur, villa erat nomine Espinoy, in qua vir erat nobilibus ortus natalibus, [In villa Espinoy] amplissimisque prædiorum, terrarum ac nemorum possessionibus præditus. Vir autem iste ex uxore sua filium concepit: sed priusquam adveniret tempus pariendi, viam universæ carnis est ingressus. Adveniente vero pariendi tempore, mater paritura, diu parturientis diros cruciatus sustinuit. [matri præ mortuæ exectum se] Tunc vero consilio inito obstetrices partum per latus maternum ejecerunt: & sic puer, utroque orbatus parente, solus superstes remansit. Cum autem ad rudimenta fidei Christianæ, baptismi gratiam suscepturus, perveniret, Drogo ex nomine vocatus est.

[3] [intelligens puer, dolet;] Decimo autem ætatis suæ anno vel circiter, relatione coætaneorum suorum didicit, suam genitricem objisse in ejus puerperio. His autem auditis puer obstupuit, & ultra talis ætatulæ modum contristari cœpit. Post vero multa & varia hujus eventus tormenta; [peracta pie adolescentia] tacitus cogitabat quomodo delicti veniam mereretur: ipse enim in corde omne crimen sibi adscribens, flebat uberrime. [Ioan. 12, 26] Cum autem ad pubertatis pervenit annos, de Dei misericordia non diffidens, illud Euangelicum memoriæ condidit: Qui me diligit me sequatur: & ubi sum ego, illic & minister meus erit. [Ioa. 12, 26] Ad ecclesiam solicitus confluebat; & prædicationum verba, cordis armariolo recondebat. Quanto magis corpus ejus per incrementa naturæ crescebat, tanto amplius, ut immaculatum conservaret, jejuniis & orationibus continuis vacabat. His & aliis similibus per aliquot tempus peractis, [patriam deferit,] corpore domato, cuncta quæ consequi poterat pauperibus erogabat. Quid plura puer strenuus, cælesti bonitate refertus, imitator Patriarchæ nostri Abrahæ effectus est: nam reliquit cognationem, agros, prædia, domos & patriam, cilicio & simplici veste sibi reservata tantummodo; atque spontaneam adiit peregrinationem.

[4] [& Seburgum adveniens,] Cumque solus diversa mundi climata perlustraret, ad villam nomine b Sebourc vocitatam, quæ in Hannoniæ finibus consistit, Domino ducente pervenit: in hac vero villa quædam erat matrona, Elisabeth dicta, & cognomine la Haire, c satis benigna ac Deo devota. Hujus vero fidelis matronæ, puer, quamvis nobilis generis esset, pecorum gregem suscepit pascendum, [pascendis gregibus operam elocat.] juxta Psalmographi vocem dicentis, Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es & bene tibi erit. [Ps. 127, 2] Sex vero annis vel circiter in obsequiis dictæ matronæ & aliquorum aliorum villæ fidelis extitit. Cum hoc autem & hæc similia humiliter & benigne solicitus exerceret, tantam gratiam apud ipsos invenit, ut ab omnibus amaretur. Videntes autem multi ipsius modestiam, simplicitatem & obedientiam, multa ei donativa conferebant; ac ipse, retento ut consueverat sibi simplici cibo, reliqua pauperibus erogabat. d

[5] [Inde Romam proficiscitur.] Ad virilem tandem ut pervenit ætatem, acriorem pœnitentiam assumens, peregre profectus est. Tunc ipse dictæ matronæ ceterisque villæ incolis valedicens, peregrinaturus abscessit; & limina BB. Petri & Pauli Stationesque Romanas aliasque famosas peregrinationes visitans, & ad domum dictæ matronæ rediens, benigne ab ea receptus est: quem ex itinere fatigatum refovens, vitæ necessaria ministrabat. At vir Dei per aliquot tempus ibi refocillatus viribusque resumptis, iterato e eadem limina visitavit. Tandem fatigationibus tantis oppressus, ruptisque ipsius ventris pellibus, [ac demum laboribus fractus] intestina ad ima corporis descenderunt: & quia medicamina corpori suo respuit adhibere, ubi peregrinationes adire nequivit, Apostolicum illud, Quando ego infirmor tunc fortior sum & potens: & Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi; sibi perfecte aptavit. [2 Cor. 12, 9 & 10] [cellulam extruit.] Tunc vir Dei soli Deo inhærere desiderans, omnemque posthabens concupiscentiam mundi, cellulam sibi juxta ecclesiam construxit, ut divinis officiis jugiter interesset devotus: in quam non egressurus intravit. Sicque ibidem inclusus, solo pane hordeaceo, f lescivia confecto, ac tenui g aquæ poculo alebatur: & sic his contentus, jejuniis & orationibus vacans, aliquanti temporis spatio, Deo continuum exhibebat obsequium.

ANNOTATA.

a Guisius Careribant. Nempe, ut ditio illa, quæ fluviis Scarpa & Senseto clauditur, Ostrebandt dicebatur, uti die 7 dictum est ad Vitam S. Ayberti, per Ostrebandiensem Archidiaconum scriptam; sic eidem contiguus terræ circulus (hoc enim denotat particula terminativa, bant, Teutonibus, significans vinculum) eidem Sensetto Scaldique inclusus, a Carenio seu Carevio (quod recentior Vita Gallica Carvin reddit), nunc pene ignoto loco, dicitur Care bant: in ejusque umbilico est Espinoy.

b Distat Seburgum Valencenis ad duas circiter leucas versus Orientem.

c Ita Molanus, & Guisius: nostrum MS la Harie.

d Addit Vita Gallica recentior, citatis in margine antiquis tabulis & traditione ecclesiæ Seburgensis, quod eodem tempore, quo apud gregem suum orabat in campis, inveniretursæpe præsens in templo aßistere Missæ sacrificio.

e Eadem Vita asserit novies Romam peregrinatum; quod ex Guisio haustum, hic vero ex traditione habuerit.

f Latini lixivium dicunt, aquam, cui incocti cineres, ad lancium sordes sua acrimonia expurgandas.

g Guisius, non nisi tepidam aquam bibisse, scribit.

CAPUT II.
S. Drogo vivus ac mortuus miraculis illustratur.

[6] [Recusat eadem ardente egredi,] Interea autem in ecclesiæ confinium, nescitur quo casu, flagrans ignis tantam flammarum voraginem immisit, quod nullo præsidio prohiberi potuit. Cum autem ecclesiæ pars totaque viri Dei cellula combureretut, viso tam terribili imminentique incendio, qui aderant clamabant: Drogo, vir Dei, egredere, & salva te incolumem; quia tua cellula adeo est undique succensa, quod tibi nullo præsidio succurrere valemus. Quibus vir Dei respondit: Votum vovi Domino & persolvam: si vero divinæ pietati placuerit quod flammis cremer, fiat voluntas ejus. Vir vero Dei constanti animo in oratione perseverans, immobilis permansit. Combusta autem ejus cellula, [& combusta invenitur illæsus.] & quadam parte templi, vir Dei in hilaritate pristina permanens, genibus flexis, erectis ad cælum luminibus, omnipotenti Deo gratias agebat. At vero ignis eum omnino, velut Chaldea fornax, adtres pedes non tetigit, nec quidquam molestiæ intulit Res stupenda nimis & admiranda! Quis audivit unquam hominem inter flammeas voragines, nisi pietate divina tueretur, inustum permanere? Fidelium autem utriusque sexus ætatisque multitudo, qui ad hoc spectaculum convenerant, videntes quæ facta fuerant, tundebant pectora sua, dicebantque ad alterutrum: O quanta est misericordia Salvatoris, qui hominem hunc inter tot procellas incolumem conservavit.

[7] Post hæc siquidem plebs devota aliam ei cellulam, citius quam potuit, [putrescentibus ex ruptura intestinis] ædificavit. At vir Dei constanti animo permanens, tantum in oratione genibus flexus, misericordiam Salvatoris exoravit, quod intestina, quæ ad ima sui corporis descenderant, femoraque intestinis contigua, olida putruerunt. Multi ex plebe orationi se viri Dei commendantes, multa ei conferebant; quæ vir Dei sic adjuratus in nomine Salvatoris recipiebat, continuo pauperibus largiens: Victum panis hordeacii vel subcinericii (& si quid condimenti, hoc erat sine salis & pinguedinis condimento) sibi tantummodo retinebat. [pie moritur,] Quadraginta quinque annis vel circiter in reclusione prædicta arctam solitariamque vitam ducens, in senectute bona, laborum suorum præmia recepturus, migravit a corpore.

[8] Tunc affines & cognati, qui frequenter eum visitabant, petierunt corpus exanime sibi reddi: quod benigno favore concessum est. Ipsi vero gaudentes, corpusque sanctum super currum ponentes, [Corpus consanguineis redditum] fere usque ad ultima territorii de Sebourc perduxerunt. Cum autem ibidem pervenerunt, currus tanta gravedine est oppressus, quod eū nec levare nec movere potuerunt. Tunc ipsi spe sua frustrati, corpus relinquentes, abjerunt. Incolæ vero cum Cleri multitudine ingentique gaudio, venerabilē ac sanctam apud Sebourc revehentes glebam, ibidem in ecclesia, sub honore B. Martini constructa, [fit immobile,] honorifice sepelierunt. Adhucautem vulgus locum, in quo ponderosum corpus & agile repertum est, vulgari voce appellat, Montem-gaudii S. Drogonis, [& Seburgi sepelitur.] propter eventum rei prædictæ: & quia fere in medio ecclesiæ erat ejus sepulcrum, fontes in quibus sancta Mater Ecclesia, filios Deo paritura, Virgo regenerat, ob venerationem viri Dei ibidem collocaverunt.

[9] Post vero quinquennium mulier quædam in villula de a Sebourc ejusdem parochiæ, fracto brachio a longo tempore, nullo potuit medicaminis fomento sanari: [ruptura brachii incurabili ibidem sanata,] quæ quadam nocte semivigilans, putabat esse in ecclesia, & videre agnum niveo candore renitentem, circuire viri Dei saliendo sepulcrum, & postea in eodem recipi. Mane facto ad domum b Elisabeth, alitricis quondam viri Dei, sperans salutem sibi posse reddi, accedens, visionē per singula enarravit: ipsæ vero pariter ad sepulcrum viri Dei pergentes, omnipotentis Dei sanctique Drogonis devoto affectu flagitabant auxilium. Nec mora: sepulcrum viri Dei adeo est elevatum, quod fontium fundamenta corruerunt, & per quasdam c crepitudines interiora sepulcri patuerunt. Tunc vero mulier ægrotans, brachium in interiora sepulcri trudens, cum sospitate alterius brachii statim retraxit: & sic sana & hilaris ad propria, Salvatoris laudando virique Dei clementiam, remeavit.

[10] Diffamato igitur & divulgato hujusmodi miraculo, [fit concursus infirmorum ad sepulcrum.] de remotis & propinquis partibus plures qui audierunt diversis languoribus oppressi, arenosi scilicet & calculosi, & hi quorum interiora ruptis pellibus ventris ad ima descenderant, veniebant, & sanabantur omnes secundum suam devotionem. Eodem tempore crebrescentibus miraculis, tanta plebium multitudo ad sepulcrum B. Drogonis confluebat, quod non poterant omnes sepulcrum præ multitudine plebis attingere, sed aptatis d cuplis oblationes suas, secundum devotionis suæ magnitudinem, apponebant.

ANNOTATA.

a Guisius diminutive appellat Sebourquiel, Vita recentior Sebourgeau, viculum Siburgo propinquum.

b Admodum vetulam fuisse oportet, si hæc ipsa fuerit quæ ante annos fere septuaginta hospitem Drogonem acceperat: crediderim potius huic Elisabethæ totam caritatem impensam Sancto propterea adscribi, quod eumdem aluerit senem, quem parentes sui exceperant juvenem: vel prioris Elisabethæ ex filio aut filia neptem, alendi sancti munus quasi hereditarium retinuisse.

c Fissuras intelligit.

d Ita corrigo quod in MS. perperam culpis. Est autem Cupla ex copula contractum, Francis couple: diciturque de rebus colligatis: ita Carolus Magnus vetuit ne Cuplas canum Episcopi alerent. Est ergo sensus, colligatas oblationes atque per manus traditas fuisse: quod distincte expreßit Guisius.

CAPUT III.
Corpus Binchium defertur, indeque refertur Seburgum. Miracula post secuta.

[11] His vero diebus Ferrandus, a Regiæ majestati hostis b publicus, Flandrensium & Hannoniensium Comes, [spoliatur thesaurus S. Drogonis,] sciens relatione satellitum ibi innumerabiles thesauros congregatos, veneno avaritiæ seductus, misit præpositum de Aire, cum aliquibus sibi famulantibus, qui venientes omnes thesauros ibi congregatos asportarunt; promittentes se auctoritate Apostolica impetraturos vitam viri Dei suis sumptibus canonizare, si susceptæ guerræ exitus prospere terminaretur. c Postmodum vero qui præerant d in Comitatu Hannonico disposuerunt, quod corpus B. Drogonis apud Binchium, e ut a populo venerabilius coleretur, deferrent. [corpus Binchium transfertur:] Sublato igitur corpore a loco, in quo Angelicam duxerat vitam, & apud Binchium collocato, miracula, quæ ante fiebant in præsentia funeris, omnino cessaverunt: sed peregrini ad locum sepulcri recurrentes, optata beneficia secundum suam fidem obtinebant.

[12] Novem fere annis vel circiter miraculis cessantibus in præsentia funeris, [sed cessantibus ibi miraculis,] percussisque qui consilium hujusmodi asportationis dederant, quod ad locum prioris sepulcri sui referretur, consilium inierunt. Divulgato autem hujusmodi consilio, circum adjacentium villarum utriusque sexus multitudines, catervatim confluentes, gaudentes dum referretur, præibant & subsequebantur; calcatisque frugibus tantorum millium pedibus mense Iunio, [nono anno refertur Seburgum,] omnes de recuperatione desperabant. Crastina vero die, postquam B. Drogonis corpus in priori fuit collocatum sepulcro, omnis annona, pedibus prætereuntium conculcata, priorem percepit fertilitatem, [absque damno segetis conculcatæ.] adeo quod nec pedis vestigium appareret. Et sic convalescentibus atque crebrescentibus miraculis, optata beneficia, largiente Deo, consequuntur omnes, qui accedunt beneficia petituri, præstante Domino Iesu Christo, cui est laus & gloria in secula seculorum. f

[13] In urbe Virdunensi erat mulier calculosa, quæ medicorum nullo poterat auxilio sanari. Hæc mulier, [Liberatur mulier calculosa:] audita viri Dei fama, ad locum sepulcri accessit; quæ cum oraret, lapidem grossum, ad modum ovi anseris, emisit; & sic in signum miraculi lapidem in ecclesia relinquens, sana & hilaris, Deo gratias agens, ad propria remeavit.

[14] Bonæ memoriæ Dominus Ioannes, g Hollandiæ & Hannoniæ Comes, in cujus Comitatu & dominio viri Dei venerabile corpus sepultum est, morbo calculoso quam plurimum vexabatur: [item Ioannes Hannoniæ Comes] quod videntes domestici ejus, dicebant ei: Hactenus morbo tali vexati ad sepulcrum S. Drogonis accessimus, sanitatem meritis ipsius suppliciter petituri: nos autem oratione coram sepulcro facta, pondera h corporum nostrorum ecclesiæ conferentes, subitam recepimus sospitatem; & nos voventes quamdiu vixerimus eadem pondera anno quolibet vel monetam æquivalentem conferre ecclesiæ, credimus a tali passione S. Drogonis meritis nos tueri. Talibus vel his similibus verbis Princeps edoctus, ad ecclesiam, ubi S. Drogonis corpus requiescit, advenit. Ponderato Principe & ad sepulcrum viri Dei accedente, supplicique oratione cum his qui aderant Dei misericordiam virique Dei implorante, [calculis quatuor:] ecce subito prædictus Princeps quatuor i calculos gemellos ad quantitatem avellanæ emisit, quos in signum miraculi ecclesiæ reliquit: ac prædictus Princeps pannum auro textum in ornamenta ecclesiæ conferens, hilaris recessit. Tunc incolæ loci illius accurrentes dicebant: Absurdum est, o Princeps illustrissime, quod venerabile corpus tam sancti viri, per quod tanta miracula coruscant, in Sanctorum numero, prohibente Decretali Apostolica, adscribere mortales non audeant: quapropter precamur, ut amore Dei & sospitate celeri vobis restituta, impetrare satagatis, ut a summo Pontifice canonizetur. Ipse autem pro precibus tantorum inclinatus spopondit.

[15] Miles quidam in Belluacensi diœcesi oriundus, Caroli Regis k secretarius, ad ecclesiam S. Drogonis apud Sebourc advenit, ponderatoque suo corpore & oratione facta, [& Regis Franciæ secretarius] pluribus incolis præsentibus, suæ peregrinationis caussam enarrans, ait: Ego quadam die eram in regali camera, Rege præsente; variaque loquentibus accidit, nescio quo casu, intestina, ruptis ventris mei pellibus, ad ima descendere: Ego autem dentibus stridens ad hospitium, citius quam potui, remeavi. l Tunc vocatis medicis chirurgisque nullo eorum potui auxilio, testiculis remanentibus, sanari. Quid plura? Dies advenit in quo debebam incidi. Contristati amici mei & domestici mihi condolebant; cum ecce quidam armiger advenit dicens, Domine mi, est quidam Sanctus in Hannonia, nomine Drogo, [sanatur ab immani ruptura,] qui habet hujusmodi morbos sanandi meritum. Ego autem ex intimo cordis affectu S. Drogoni promisi, quod si suis meritis suffragantibus pietate divina mererer sospitatem, limina ecclesiæ suæ corporali præsentia visitarem. Mox mirum in modum tam efficaci miraculo celerique ad propria remeans, hilaris sanusque omnino permansi. Postmodum vero regalibus meisque præpeditus negotiis, peregrinationem, promissam in tanta devotione, postposui negligenter. Anno autem curationis meæ elapso, neglectoque meæ promissionis complemento, morbo pristino denuo vexabar. His sic actis in mente mea dixi: Merito hæc patior, ingratus in Sanctum Dei. His consideratis volens satisfacere Sancto, quasi promissionem duplicatam, assumpta mecum uxore, persoluturus, accessi, & iterum sanatus sum, adjuvante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a MS. nostrum Feriadis. Ferdinandus hic est, Regis Portugalliæ Sancii filius, ducta anno 1211 Balduini Constantinopolitani filia majore Ioanna, factus Dominus dictarum provinciarum.

b Caussam aßignat Meierus lib. 8. Annalium Flandriæ, quod Philippus Rex, nuptiarum conciliator, noluisset Ferdinandi homagium recipere, nisi promitteret restituendas urbes Ariam & fanum Audomari, quæ per pacem Peronensem Balduino cesserant: quodque a filio Regis Ludovico fuißet in via interceptus detentusque Peronæ, dum interim ille eas urbes imparatas occupat. Tandem anno 1214 captus prælio Bovinensi, non nisi mortuo Ludovico libertati restitutus est an. 1227.

c Addit Guisius Præpositum cum suis, peracto sacrilegio abeuntem, dißoluto, qui super scaldim Condati structus erat, firmißimo ponte, aquis haustum, sic ut ne vnus quidem superfuerit, qui Comiti nuntiaret quid Seburgi egißent.

d Si hoc sub annum 1263 accidit (nam anno 1272 videtur nobis corpus Seburgo restitutum) loco Guilielmi Bavari, in amentiam anno 1358 prolapsi, Provincias regebat ejus frater Albertus: eoque fere in Hollandia agente, ipsius in Hannonia Præfecti.

e Binchium, Oppidum in ipso Hannoniæ meditullio, securum munitumque magis.

f Hactenus videtur Vita primum scripta fuisse: deinde ab eodem auctore vel ab alio qui prioris stylum mutaverit, adjecta esse quæ sequuntur.

g Hic Ioannes Comes Hannoniæ, Margaritæ Constantinopolitanæ & Burchardi Avesnii filius, matris anno 1280 defunctæ heres, anno etiam 1300 per alterius Ioannis mortem Comes fuit factus Hollandiæ & Zelandiæ: obiit 1304, Valentianis cum uxore Philippa Luxemburgia sepultus.

h Valet mos ille adhuc pluribus locis, ut voti rei, in bilance appensi, pro modo corporis frumentum offerant, aut ejus æquivalens in pecunia.

i Guisius tres dumtaxat ponit, gemellos, id est, ejusdem magnitudinis.

k Fuit hic Carolus Rex ejus nominis IV, cognomento Pulcher, ab anno 1321 ad 1328 regnans: sub quo hæc Acta videntur compilata,

l Hoc extremo capite prolixior Guisius suspicari nos facit quod librarius, deficiente in charta spatio, ne novum quaternum oporteret assumere, paucula omiserit: inprimis quod apud Guisium in fine additur his verbis. Multa alia miracula fecit & facit Dominus noster de die in diem, propter amicum suum S. Drogonem, quæ hic propter eorum prolixitatem non posuimus. Itaque hic tacebimus, tantumque orabimus devote, ut pro nobis intercedere velit apud Dominum nostrum, ut per ejus gratiam donetur nobis salus animarum nostrarum, ad honorem sui nominis, qui vivit & regnat. Vita recentior, ex anathematum maximo numero, multitudinem miraculorum æstimandam proponit.

DE S. CONTARDO PEREGRINO, BRONÆ IN LOMBARDIA.

ANNO MCCXLIX.

[Praefatio]

Contardus, peregrinus Bronæ in Lombardia (S.)

AUCTORE D. P.

Geminas a Quinto Fratre accepisse se litteras, cum Romam venisset, scribit Marcus Tullius Cicero lib. 2. Familiarium Ep. 14, alteras Placentiæ, alteras datas Blandinonæ; ex quo locorum intelligitur vicinia: & hanc esse, quæ nunc in Placentina diœcesi dicitur Brona, non pauci existimant. Est autem (ut scribit in Generali Catalogo Ferrarius in Annotationibus ad hunc XVI Aprilis) pagus agri Ticinensis, apud Padum fluvium, in via inter Placentiam & Derthonam occurrens, a Ticino octo millia passuum distans, Clastidio castro antiquo vicinus. Hunc sacro corporis sui deposito nobilitavit S. Contardus, [Putatur fuisse filius Azzonis & Elisæ Marchionum Ferrariensium,] Atestina sive Estensi familia natus; ad quem quia præcipue spectasse dicitur Ferrariensis Dominatio, & ipse obiisse anno MCCXLIX, quando Ferrariensem Marchionatum poßidebat Azzo, relatis de Ecelino tyranno deque Frederico Imperatore victoriis nominatißimus; consequens esset ut hujus & Elisæ Antiochenæ Principis filius fuerit Contardus, & quidem primogenitus; qui per natum ex Rainaldo fratre filium, Estensis familiæ succeßionem in tuto positam existimans, eodem anno devotionis ergo peregre abierit obieritque.

[2] Ita censuit primusque publico scripto vulgavit, R. P. M. Ciarlinus de Carpis, Ordinis Servorum B. Mariæ, in Vita & Historia S. Contardi, quam diffusißime ornatißimeque descripsit, & Sorori Angelæ Catharinæ Estensi, [non obstante scriptorum, silentio,] in Carpensi S. Claræ monasterio Abbatissæ, dedicatam, impreßit Guastallæ anno MDCXXVII. Occurrit hic pag. 24 & seqq. dubitationi eorum, qui Genealogicam Estensis familiæ arborem auctoresque, circa eamdem absque ulla Contardi hujus notitia versatos, sibi objicerent; ostenditque eam non haberi tam perfectam, quin præsumi poßit plures in ea personas desiderari, eas maxime quæ stirpem non propagarunt; quin etiam demonstrat Tancredum & filium ejus Manfredum, etsi ibidem non nominentur, vere fuisse Marchiones Estenses; idque per testamentum Tancredi conditum anno MCXLV XXVII Februarii, quo filio, si forte absque masculis heredibus moriatur, substituit varia monasteria, in quorum uno, quod Carcerum dicitur estque monachorum Camaldulensium tertio ab Estensi urbe milliario, illud testamentum asservatur. Quin & recentiori memoria, scilicet anno MCCCI, vixisse Leonem Marchionem Estensem, æque in Genealogia præteritum, cui Albertus de Scala Dominus Veronensis filiam suam desponderit, ut scribit Hieronymus Corte lib. 9 Historiæ Veronensis. Iuxta hunc igitur auctorem habuit Contardus sororem & amitam, utramque nomine Beatricem, utramque Beatorum honoribus dignatam; hanc Patavii, de qua agemus X Maji, istam Ferrariæ, de qua jam egimus ad XVIII Ianuarii, plenius acturi in Supplemento, si denuo instanter petitam & tandem promissam Vitam antiquam miserint nobis Sanctimoniales Ferrarienses.

[3] Nos cum ex jam dicto Ciarlino intellexissemus, quod B. Contardi historiam, [ex historia post an. 1376 transcripta] in capita quatuordecim distinctam, & in membranis apud illius corpus Bronæ inveniendam, Dominus Presbyter Petrus de Crosnis, Archipresbyter Plebis S. Petri de Brona, scribi fecit MCCCLXXVI, Indictione XIV: & tempore captionis loci Bronæ, … deperdita fuit & penitus asportata: & considerans idem Dominus Archipresbyter, quod ipsius B. Contardi vita & sepulcrum sine historia nequit competenter admirari; ideo ipsam historiam adhuc rescribi & renovari fecit. Hæc, inquam, cum apud Ciarlinum legissemus, [cujus ecgraphum damus.] tamquam ex ipsius MS. historiæ prologo accepta, pro nostra genuinos fontes assectandi consuetudine, illa quatuordecim Capitula & si quid aliud authentici scripti circa miracula inveniretur mitti nobis petiimus, datis ad Bronensem Archipresbyterum litteris, & petita impetravimus, rem curante ac promovente R. P. Ioanne Baptista Menochio, Collegii nostri Papiensis Rectore anno MDCLXXI; & nunc judicamus dictum Archipresbyterum non esse auctorem istius historiæ primum: sed solum restauratorem scripturæ in capita ordinatæ & ad sepulcrum appensæ. Cum enim, ultra tertiam translationem corporis, in eum ubi nunc honoratur locum, vix unum alterumve narretur miraculum, verosimile nobis videtur, [ex posteriori transumpto:] eam historiam viventibus adhuc qui dictam translationem curavere, esse compositam: sed cum ea penes Archipresbyterum privatim scripta servaretur, hunc eamdem publico exponendam curavisse annis post Beati obitum centum viginti septem: quod autem Bronæ habetur exemplum, inde transcriptum, utinam a peritiori manu foret; nunc præter morem nostrum necesse habuimus mutare nonnulla, quo sanus sensus haberi posset.

[4] [epitome habetur in Lectionibus,] Totius historiæ substantiam (si miracula quædam post obitum facta excipias) complexus est Philippus Ferrarius succincto encomio, quod in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem legitur. Sed majoris auctoritatis est illius compendium, quod pro Lectionibus Officii Semiduplicis, in usum Placentinæ diœcesis, referente Roberto Cardinale Bellarmino, anno MDCIX approbatum a sacra Congregatione Rituum; & anno MDCXXVIII, supplicante Cæsare Estensi, Mutinæ ac Regii Duce, ab Vrbano VIII extensum est ad totum dicti Ducis statum. Lectiones istæ a Petro Maria Campi Canonico Placentino compositæ (uti ipse testatur Historiæ Placentinæ lib. 18, ad annum 1249 easdem exhibens) sunt hujusmodi. Contardus ex Illustri Estensium familia, licet ad summos honores, atque amplissimos gradus se natum agnosceret; humana tamen omnia, quamvis speciosa, ut Christum lucrifaceret, abjecit. Quare paupertatem amplexus, emissoque voto, [narrantibus peregrinationem sancti Compostellam,] cum duobus sociis Compostellam versus peregrinationem instituit. Sed in eo itinere factum est, ut in oppido Brona Placentini Episcopatus aliquantisper vires reficiendi gratia commoratus, vicinum collem ascenderet, cui nomen a S. Contardo in hunc usque diem mansit. Ejus amœnitate captus tacite a Deo contendit, ut si forte in ea laboriosa peregrinatione moriturus esset extra patriam, in eo ipso loco moreretur. Sensit auditas esse preces e sensu doloris, quo repente correptus, & a sociis in proximum hospitium delatus est.

[5] Ingravescente postea morbo, nec jam ullam prope spe relictam evadendi, [morbum Bronæ,] comites illi duo cœptum iter, ipso auctore & hortatore, prosecuti sunt. Contardus igitur aliquot dies vi febrium conflictatus, admirabilem patientiam ostendit: cumque doloris acerbitas indies augeretur, vix ullam quietis partem capere poterat, & querulas voces continere. Hic hospes, incognitum ægrum exosus (non enim suum genus prodi voluerat) & ægre ferens advenas hospitio absterreri, domo sua exegit in quoddam vicini tugurium, ubi modica in palea cubabat. Incredibile est, quanta in eo loco pertulerit, omni spe destitutus. Sed nimirum, cum dolore cruciatuque corporis, crescebat animi fortitudo & patientia. Etenim piis precationibus & divinæ contemplationi jugiter intentus, maxime vero acerbissimam Christi necem recolens, [& mortem gloriosam,] egregium sibi remedium ad morbi vim & acres doloris morsus comparabat. Denique satis probatus & spectatus, tamquam aurum in fornace, obiit decimosexto Kal. Majas, anno post Christum natum millesimo ducentesimo quadragesimo nono. Ejus corpus ibi sepultum est in Æde S. Petri; quod multis deinde miraculis illustratum, post aliquot annos in honestiorem Ædis ejusdem locum translatum est: ubi quotannis extremo Sabbati die mensis Augusti, maximo populorum concursu, singularique pietate invisitur atque celebratur.

[6] Egisse Contardum ætatis annum circiter trigesimum quintum, [quam putatur obiisse an. æt. 35] cum moreretur, Hippolytus conficit ex grandiori Azzonis & Elisæ ætate, maximeque ex jure, quod demonstratum supponit, ad Ferrariensem dominationem præcipuo. Sane si secundo genitus fuerit Rainaldus, & hic, anno MCCXXXIX missus ad Fridericum obses, jam tum matrimonio junctus erat, uti præsumit Hippolytus; haud incongrua fuerit conjectura. Sed neque constat Rainaldum tunc matrimonio junctum fuisse, cui solum post decennium nata est proles: neque jus istud præcipuum Contardi satis efficaciter probatur ex prologo, tanto recentiori quam sit ipsa Historia, in qua solum dicitur de domo Estensi oriundus Beatus. Nullo tamen efficaci argumento in contrarium apparente, sint ista sane haud absimilia vero: [Christi 1249 die Sabbati,] multo minus dubitetur de anno mortis, quin fuerit MCCXLIX, quamvis nec hujus quidem indicium ullum historia præbeat. Invenitur enim in illius transumpto, sive a Petro de Crosnis sive ab alio posteriori, hæc ad calcem subjuncta clausula, Millesimo Ducentesimo quadragesimo nono, Indictione septima, sexta decima mensis Aprilis, B. Contardus decessit. Vnum quod hic reprobare possumus ac debemus, est dies mortis, XVI Aprilis adnotatus: quia potior apud nos est historiæ fides, cap. 6 asserentis, quod spiritum Deo reddidit hora Nonæ Sabbato: [adeoque non 16 Aprilis sed potius 28 Augusti:] atqui anno MCCXLIX littera Dominicalis erat C, ac proinde dies XVI Aprilis non in Sabbatum sed in Feriam VI incidit. Potius crediderim Beatum mense Augusto obiisse: hujus enim mensis ultimo Sabbato, quod anno prædicto cadebat in diem XXVIII, S. Contardus iterum Bronæ colitur, & ab hoc Sabbato sumitur proxima Dominica ad annuum ejusdem festum; in variis, de quibus infra, Italiæ locis celebrari solitum: dies autem XVI Aprilis solum Bronæ celebratur, occasione ut credimus solennis translationis, studio Estensium Procerum, qui visitatum accesserant, celebratæ circa annum fortaßis MCCC. Etenim in Sabbato ut dictum est mortuus, eodemque aut proximo die sepultus, pluribus post replicatis diebus, primum translatus est ad sepulturam peregrinorum juxta ecclesiam, ut dicitur cap. 9; postea, clarescentibus diu miraculis, & tandem cognito genere, postulavere parentes, id est consanguinei, ut corpus in ecclesia celebriter translataretur, prout habetur cap. 11, ad quod sumptuosum sepulcrum subterraneum fabricandum curavere.

[7] Est etiam tertia vice translatum corpus, sed noctu & clausis ecclesiæ foribus, [corpus in ara conditum,] juxta cap. 12, positumque supra terram in novum ex albo marmore sepulcrum; sed huic translationi, ita secreto factæ, nulla est annuæ festivitatis adscribenda solennitas: & prima translatio minus solennis fuit, viri sanctitate necdum per vicinas regiones miraculis crebrescentibus nota; adeoque, si dies XVI Aprilis non mortis sed alicujus translationis fuit, debet credi fuisse secundæ. Marmoreum porro istud sepulcrum, in quo nunc post tertiam translationem requiescit Beati corpus, sic compositum est, ut etiam præstet usum altaris, ad Missæ sacrificium supra corpus Sancti celebrandum: quod etiam ut devote circuiri a peregrinis poßit, relictum fuit congruum spatium inter ipsum & parietes sacelli, variis tabellis, vitam Sancti repræsentantibus, ornati. In limine ecclesiæ hæc nunc legitur inscriptio, relata a Philippo Ferrario in Annotationibus ad Catalogum Sanctorum Italiæ. Viator, siste gradum, reconditumque in arca D. Contardi Estensis corpus gloriosum venerare, [ex adverso B. Parmerii,] quod dextrum hujus templi cornu aureis ornamentis illustrat: quodque in marmorea pyxide reconditum lævam templi hujus partem ornat, ad pedes, Beatissimi Parmerii corpus. Preces hic effundas, ut iter sit faustum ac felix semper. Addit deinde Ferrarius, Parmerium habitu Episcopali depictum conspici, sed quo die festum ejus agatur neque ipse dicit, neque nos alibi reperimus.

[8] Credibile est S. Contardi corpus in suo illo seu altari seu sepulcro adhuc jacere integrum: quandoquidem caput separatum a corpore, incorruptum perseverat; &, ut nobis scribitur, [caput adhuc integrum seorsim servatur.] tamquam si vivum esset, inclusum arculæ ebeneæ, argenteis lamellis ornatæ, atque per interposita specularia crystallina tralucenti: quod cum anno MDCXVIII die XI Iulii conspexissent Carolus Filibertus Estensis Marchio, cum fratre suo Alfonso Equite Melitensi, curarunt pictoria manu accurate exprimendum: eaque pictura, servatur in sacello majori Patrum Capucinorum S. Martini, una cum effigie B. Beatricis junioris, ut notat Ciarlinus pag. 78, sibi plaudens, quod Beatorum istorum germanitatem, quam ipse primus verbis adstruxit, eo facto videatur Deus commendatam voluisse. Vt ut sit, mirabile omnino est, quod de re tam notabili, qualis est incorrupti corporis conservatio, ne semel quidem meminerit historia. Ideoque de tempore separati capitis nihil possumus nisi per conjecturas dicere: per has autem suspicamur; quatuor illos Presbyteros, qui postremam corporis translationem clam peregerunt; cum essent ipsum sub altari clausuri nemini deinceps videndum, quod forsitan antea, dum in ligneo sarcophago quiesceret, facile conspiciendum præbebatur; voluisse caput extra tumbam servare, quod vice totius corporis ostenderetur.

[9] Porro ad cumulatiorem notitiam venerationis, S. Contardo a majoribus decretæ, pertinet, [festum 16 Aprilis cum benedictione panum,] quod Bronæ in die ejus festo mense Aprilis ex antiquißimo usu, secundum formam in Rituali Romano præscriptam, fit benedictio panum ante Missam solennem, postea per Bronenses familias distribuendorum, non sine multiplici ac miraculoso infirmantium solatio. Præscriptis autem a Rituali precibus etiam hæc oratio additur: Salvator mundi Deus, Domine Jesu Christe, qui hodiernum diem Beatissimi Contardi solennitate consecrasti, & diversas creaturas ad salutem hominum creasti, qui ex quinque panibus & duobus piscibus quinque millia hominum satiasti, ac populum Judaicum in deserto miraculose pavisti: ineffabilem misericordiam tuam suppliciter exoramus & petimus, ut hos panes, quos plebs fidelis tibi devote ad sanctificandum attulit, tua pietate bene ✠ dicere ac sancti ✠ ficare digneris; ut qui ex eis comederint vel gustaverint ab omni epilepsia & cephalea & totius corporis infirmitate, meritis & intercessione ejusdem B. Contardi Confessoris tui, plenam recipiant sanitatem; & nos servos tuos ab omni corporis & animæ ægritudine conserves, qui vivis & regnas in secula seculorum. Amen.

[10] Vbi observa, duos hic nominatim morbos indicari, adversus quos frequentius S. Contardi adhibetur patrocinium: unde fit ut a patientibus dolores capitis plurimi pilei linei admoveantur sacris reliquiis, [mos signandi ibidem epilepticos.] & a sanatis referantur appendendi ad sepulcrum. Fit etiam occasione epilepticorum, ibidem signari atque curari solitorum, qui morbus vulgo Bruttura dicitur, ambigua voce etiam ad significandam vultus deformitatem; fit, inquam ut amphibologico joco dicatur, Bronæ signari bruttura, & insigni aliqua deformitate conspicui Bronam ire per contumeliam jubeantur. Porro, ut nos Papiensis Rector per epistolam docuit, [alia Vita recentior.] Vita ejusdem S. Contardi, eleganti stylo denuo scripta & pulcherrimis discursibus moralibus exornata, a Patre Gianoli Capucino, impressa fuit & dedicata D. Lazaro di Corte, dicti Rectoris avunculo; ac nuperrime rursum subjecta prælo, oblataque Jacobo Menochio Regio Mediolani Senatori, Patricio Papiensi ejusdemque Rectoris fratri, æque ac suus avunculus ipsius Sancti devotissimo: quam tamen visum non fuit in Belgium mittere, propterea quod ad historiam addens nihil, ipsis etiam Latinis Actis quoad hoc multo succinctior sit. [& encomiū.] Habemus etiam brevem sed elegantem panegyrim, sub titulo Nobilitatis humilis a Sigismundo Castaldi Congregationis reformatæ S. Bernardi Cisterciensis anno MDCLIV impressam Mediolani, oblatamque Serenißimo Francisco Duci Mutinensi una cū genealogica familiæ Atestinæ arbore, ad quam ejusmodi elegantiarum curiosos remittimus.

[11] [Aliud festum mense Augusti.] Post ultimum Augusti Sabbatum (quo iterum ut diximus Bronæ Sanctus colitur, & quidem cum nundinis publicis) Dominica sequens, in honorem S. Contardi festiva est in ecclesia parochiali Lugagnani & altera Vici Olto, S. Martino sacra, utraque diœcesis Placentinæ, quin & in ipsa Placentina urbe apud ædem collegiatam S. Alexandri, ubi fundata invenitur S. Contardi Capellania. In diœcesi quoque Genuensi, apud parochialem S. Andreæ Foggiensis, in Capitaneatu Rapalli, similis cultus viget jam dicta Dominica, idque a tempore immemorabili: quæ omnia antiquum cultum probant æque ac Capellania circa annum MCCCCX Bronæ fundata, quæ est juris-patronatus familiæ Beccariæ de Monte calvo, ut scribit Ciarlinus pag. 73, ex cujus opusculo prolatæ hactenus acceptæ notitiæ.

[12] His addi potest ex libro Fabricæ Bronensis fol. 125, quod anno MDCXL, [Accessus virorum Principum] XVI Aprilis, Bronam accesserit Serenißimus Princeps Renaldus Estensis, & caput ipsius Sancti, ad publicam devotionem expositum, itemque altare sive arcam ejusdem, tamquam unius ex majoribus suis, longa oratione & splendido munere oblato sit veneratus. Anno deinde MDCLVII, cum Serenißimus Dux Franciscus Mutinensis, Francicarum copiarum per Italiam imperator, Brona transitum haberet cum suo exercitu, in festo Natalis Domini; idem sepulcrum veneratus, securitati ecclesiæ ab insolentia militari severißimis cavit mandatis. Denique anno MDCLXIX Serenißimus Dux Parmensis Raynutius Farnesius, ejusque Serenißima conjux Maria Estensis, cum nobili procerum matronarumque comitatu, die XXIII Aprilis advenerunt ad hunc suum gentilem Sanctum, precibus muneribusque honorandum. Constant ista ex libro, quem dixi, cujus verba ipsa vulgari lingua describi jußit sub fide Notariali, idem qui veterem historiam pari fide transcribi mandarat, ipsius ecclesiæ Bronensis Archipresbyter Petrus Paulus Zoppius, Vicarius Foraneus; in separata deinde charta nos docens, ex muneribus ultima ista visitatione oblatis, mausoleum supra altari positum, cui Turcazzinus sculptor egregius Beati Contardi historiam insculpserat, totum fuisse inauratum. Ac rursum aliis litteris, exeunte Novembri anni MDCLXXIII suggeßit, quod ante hebdomades paucas illuc divertisset Serenißimi Ducis Eboracensis sponsa Mutinensis cum matre. Duce regnante, ac Principe Renaldo, multaque nobili comitiva suum in Angliam iter gentili Sancto commendatura.

ACTA
ex MSS. membranis ecclesiæ Bronensis.

Contardus, peregrinus Bronæ in Lombardia (S.)

BHL Number: 1941

EX MSS.

PROLOGUS.
post annum 1378 in secunda transcriptione additus.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Incipit B. Contardi historia: qui natione & prole dicitur a fuisse de Ferraria, & de stirpe Dominorum Ferrariensium b descendisse, & ad eum Ferrariensis dominatio præcipue spectabat. Qui totaliter Deo deditus, & nolens se de mundanis dominationibus impedire, ipsam dominationem habere penitus recusavit. Et dispositus corpus S. Jacobi præsentialiter visitare, discedens de Ferraria iter arripuit, & processit, ut capitulatim inferius apparebit. Quam quidem historiam Dominus Presbyter Petrus c de Crosnis, Archipresbyter plebis S. Petri de d Brone, ob reverentiam corporis ipsius B. Contardi, jacentis in dicta ecclesia, in hac forma scribi fecit, millesimo trecentesimo septuagesimo sexto, Indictione quartadecima. Et tempore captionis e loci Brone, factæ per gentes armigeras Ecclesiæ Romanæ f, ipsa historia deperdita fuit, & penitus asportata. Et considerans idem Dominus Archipresbyter quod ipsius B. Contardi vita & sepulcrum g sive historia nequit faciliter haberi; ideo ipsam historiam adhuc rescribi, & renovari fecit, in hunc modum h videlicet.

ANNOTATA.

a Prologum hunc totum Latine exhibet Ciarlinus pag. 25; qui quoniam libertatem sibi arrogavit hinc inde mutandi aliquid, veritus Archipresbyter Zoppius, ne de transcriptionis a se curatæ fide fortaßis dubitaret aliquis, qui eam cum Ciarlini editis haud usque quaque convenire deprehenderet; non gravatus est singula Ciarlini verba, quæ ille velut ex originali sumpta allegat, ipsosque eorum apices atque interpunctiones exigere ad fidem MS. membranæ, & ubi vel minimum deflexit, seorsim in charta adnotare. Sed quoniam pleraque leviora sunt, quam ut in iis lector debeat detineri, poterit præmonitio hæc sufficere, cum paucis speciminis causa excerptis. Modum etiam antiquæ scriptionis, qui fidelißime servatus in ecgrapho nostro est, judicavimus absque injuria vetustatis mutari posse in meliorem, & pro Istoria, historia, Feraria, Ferraria, prolles, proles, aliaque ejusmodi plurima sine scrupulo expreßimus, quomodo ea esse exprimenda ortographiæ ratio dictat.

b Ciarlinus absolute, omisso verbo dicitur, habet, fuit, descendit. Non est autem levis hæc mutatio, quia ista restrictio vel maxime probat Petrum Archipresbyterum non esse auctorem, sed solum transcriptorem Actorum, in quibus cap II expresse asseritur de domo Estensi oriundus.

c Idem de Crosinis

d Idem de Brona: sed hic semper indeclinabiliter scribitur Brone: est autem nomen Longobardicum Bron, born, burn in Teutonica lingua, fons, puteus.

e Ciarlinus ipso eodem anno, quo historiam scribendam Petrus curavit, eamdem deperditam sibi persuasit, quandoquidem Bronensem eladem imputet Britonibus, cum Roberto Cardinali Gebennensi 1276 mißis ad continendos in officio Italos, contra Gregorium XI Avenione sedentem sese asserentes in libertatem. Properum id sane videtur, eoque magis inconcinnum, quod adveniens in Italiam Robertus cum Mediolanensi Comite Barnabove, cui etiam Papia atque adeo & Brona suberant, pacem mox sanciverit cum dedecore Ecclesiæ & fidelium civitatum in manus tyranni traditarum injuria. Quid ni potius sub Vrbano VI, Romæ electo & Romæ mortuo,id actum credamus, intra annum 1378 & 1389? quando is Mediolanenses semper hostes expertus, jusque suum contra Antipapam Clementem ac fautores ejus acerrime defendens, per aliquos Duces suos incursionem fecisse potuit in Ticinensem agrum, & tali occasione expilata fuisse Brona.

f Abrasam fere scripturam fatentur Bronenses, magis tamen ipsis videtur scriptum fuisse ipsa, quam vocem prorsus dißimilem quoniam, uti legit Ciarlinus.

g Idem sic legit quod B. Contardi vita & sepulcrum sine historia nequit competenter admirari: at Bronenses asserunt clare in MS. suo sic legi quod B. Contardi Vita & sepulcrum sive historia (id est narratio vitæ & sepulturæ) nequit … liter haberi. Totam vim facit, pro sive substitutum fine: & si prius retineas, eo quem explicui sensu, nihil pronius est quam paucas litteras extritas supplere, uti fecerunt ipsi, & legere faciliter. Sed hinc rursum corruit altera Ciarlini opinatio, id quod sequitur de rescriptione & renovatione historiæ sic intelligentis, quasi Historiæ prioris, longe diffusius scriptæ, jacturam Petrus ex sola suppleverit memoria: cujus Petri etiam putat originale scriptum esse, quod Bronæ servatur. sed non potest originale scriptum censeri, quod adeo mendose exaratum est, uti fidelißimum ecgraphum demonstrat: & verba Prologi aliud non exigunt, quam ut vulgo difficulter haberi seu legi potuerit historiæ ipsius autographum, ideoque rescribendum fuisse exemplar simile ei quale jam perierat.

h Ipsum scilicet dividendo in 14 capitula: quam divisionem etiam nos retinebimus, Capitulis in numeros seu paragraphos versis, & tota historia bifariam divisa.

PARS I.
Peregrinatio; mors, obitus & sepultura Beati.

[1] Capitulum primum, quomodo a B. Contardus volens ire ad S. Jacobum, [Ad S. Iacobum peregre abiens,] ob Dei & Sancti reverentiam, licentiam a parentibus humiliter petens pariter & obtinens (quamquam cum amaritudine cordis) iter aripuit versus S. Jacobum; cum plurium sociorum b & venerabilium copiosa multitudine, non tamen sine fletu & angustia cordis, inito inter ipsos fidelitatis fraternæ fœdere firmiter & sincere.

[2] Secundum Capitulum quomodo B. Contardus, iter humiliter & devote cum suis confratribus continuans, [Bronæ cum sociis subsistit.] orans, jejunans & flens, & Passionis Dominicæ & Apostoli Jacobi merita corde revolvens, per diversa terrarum spatia transiens, cum laboribus & ærumnis, jugum obedientiæ humiliter bajulans, patientiæ clypeum viriliter tenens, ut fortis athleta Christi, ad locum Bronæ cum sociis hospites pervenerunt hora mane. Qui dispendia itineris tam sui quam sociorum, & passiones, ut prudens, jugiter cernens; nolens ipsos in via Domini deficere, sed ut alter Elias eosdem cupiens confortari; decrevit ibidem in loco Bronæ cum sociis per residuum diei commorari, & refici tam corde quam mollis gravedine carnis,

[3] Cupientes vero Domini servi c quid corde profecerint ibidem promere, dum carnis miseræ quieti locum aliqualiter conquassatæ donassent; nec torpentes, sed ferventes animo propter zelum domus Domini, [& ad vicinum montē se recipiens] ad montem ibidë propinquum, velut Moyses Domini præcepta suscepturi, unanimiter conscenderunt. Et videns [B. Contardus] amœnam patriam & uberem, loca & castra vicina venusta, & aëris præter solitum temperiem; in spiritu prophetico Deum suppliciter exoravit, ut ubi providentia divina eumdem in itinere deficere prævidisset, saltem in loco Bronæ, ei jam præstito, corpus ejus tumulo relaxaret, & animam in cælorum sede dignativa clementia misericorditer collocaret: quod utrumque paulo post a Domino exaudiri promeruit. [ibidem infirmitate corripitur.] O miranda res; Vix orationem ore complevit, jussu Dominico cœpit viribus destitui, in tantum quod oportuit, velut Paulus in Damasco, a sociorum scapulis de monte breviter bajulari. Qui mons, post ejusdem transitum carnis felicem, suffragiis ejus meruit mons B. Contardi usque nunc crebrius nominari. d

[4] Bajulato corpore servi Domini per fratres itineris ad locum Bronæ, in hospitio ad quod applicuere, cœperunt gementes confratres eumdem sic infirmitate gravatum in lectulo collocare; [defertur a sociis in hospitium,] ut infirmitati suæ remedium posset salubre deposcere, & iter quod cœperat cum sociis feliciter terminare. Quo peracto, volente Deo, invaluit infirmitas furibunda, & cum doloribus cœpit augeri; ita ut nihilo sumpto quod ad nutrimentum faceret, die noctuque gemitus & suspiria emittebat e pectore. [ibique ab iisdem iter suum prosecutis dimissus,] Quod cernentes confratres ejus & socii, videntes longam infirmitatem & quasi incurabilem, affectantes satisfacere voto quod promiserant, ab eo licentiam recedendi animo gemebundo petierunt. Qui hilari vultu valefaciens, seseque signaculo Crucis muniens, ibidem remansit solus: & ipsi profecerunt ad iter arreptum, promittentes in remeatu ipsum in Domino visitare, & eumdem ad lares proprios prospere & feliciter traducere.

[5] Premebant ergo eum doloros, & ardores pariter desiccabant: cumulabatur pœnæ pæna, [propter morbi molestias,] & dolor supra dolorem dietim crescebat, & mœror tristem aliqualiter hebetabat. Sed ut verus Job nulla fractus pœna, nulla gravitate turbatus omnia æqua laude ferebat: se in cruce dominica glorians, nihil se putabat habere nisi Jesum solum, cujus amore crucem propriam bajulabat. Sed cum in tot angustiis premeretur, hospes ad plenum eidem fraterna non compatiebatur caritate: unde propter inquietationem ejus alii hospites suum denegabant hospitium, nisi is vir Dei sic doloribus cruciatus, [ejicitur ab hospitio,] causa hospitii alio deportaretur: quod & factum fuit. Hinc est quod ad domum cujusdam pauperis villici homo Dei defertur, excubaturus in ergastulo, velut videns, nullum murmur reddens, sed omnia sufferens patienter: secundoque ad aliud pauperioris hominis ergastulum fuit inutiliter pertractatus.

[6] [& in tugurio rusticano moritur.] In tali ergo grabato, velut in præsepe quiescens, nil minus mente in hærens Deo, prementibus angustiis carnis, corporeum solvit carcerem, & dignum Deo spiritum reddidit, hora Nonæ e sabbato, & finem miserrimæ vitæ posuit, Deo se incolumem repræsentans. Tunc cunctis mirantibus, prænominati loci Bronæ campanæ f plebis ædis sacræ, nullo humano juvante præsidio, signum præmortui hominis peregerunt. Invaluit namque talis sonus hora taxata, quod fere omnes agricolæ in arvis circumstantes, cum eorum laboriciis & laborum instrumentis, Brone præcipitanter occurebant, mirantes quid in causa accidisset, & summa cum diligentia indagantes, [concurritur undique ad insolitum campanarum sonum:] unde hic campanarum sonitus plus solito oriretur. Præsentiam denique ecclesiæ prædictæ Rectoris adiere, & hujus tam stupendæ rei causam summa cum instantia postularunt. Quibus Rector motus, arbitratus aliquos insolentes & juvenes in campanilis vertice fore, qui sonitum hunc g trufatice causarent, diligentem h inquisitorem misit usque ad summum instantius explorare: qui cernens nullum fore ibidem, [compertoque eum fuisse miraculosum] stupefactus ad ima rediit, nuntians se vel minimum [non] reperisse:

[7] Jam stupor vicinorum circumstantium corda intrinsecus lacescebat, nec ob hoc cessabat sonus, imo nec humano juvamine poterat coerceri. Tunc omnes quasi uno ore prophetantes & acclamantes dixerunt, Vere, vere aliquis inter nos justus homo, i hac vita peracta, arcem celestis gloriæ perenniter regnaturus, cum Sanctorum & Angelorum agminibus, [suspicantur indicari mortem alicujus Sancti,] hodie acquisivit: in cujus transitu gloriosus Deus in insensibilibus mirabilius operatur. Compuncti igitur corde & anxio spiritu hunc virum sanctū diligentius perquirebant. Statimq; homo ille, qui in k paleaceo tugurio eum exceperat, dixit: Nescio quid sit, unū pauperē l romipetā, debilem & infirmū, jam pluribus diebus hospitor in area mea, cujus patriam penitus ignoro: nescio utrum is ad Dominum migraverit, vel utrū divina lux ei luceat in humanis.

[8] Incunctanter m itaque omnes ad domum hujus properant, quæsituri hunc, quem omnium Rector in mundo rexerat, [inventoque Contardi corpore lucido,] & eum pro meritis in cælorum sublimia transmiserat: veniuntque ad locellum, in quo vir Dei thesaurum suum per patientiæ clypeum velut intrepidus debellator congregaverat: & eum ut rosa inter spinas redolentem; & sicut lilium in tribulis virentem, & sicut gemma in sordibus relucentem, comperiunt, cujus odor suavissimus totam patriam jam repleverat. Festinanterque debita cum reverentia, par se semper pulsantibus campanis, hunc gloriosum ad ecclesiam deferunt, tumulo condendum. O stupor gaudio commixtus! [honorifice tumulant,] Numquam pulsæ cessavere campanæ, quousque defunctorum Officio perlecto, ejusdem beati viri corpus fuit debite & honorifice tumulatum: tunc tamquam obedientiæ jugo subjectæ, immobiles permanserunt.

ANNOTATA.

a Ciarlinus omisit vocem quomodo, ratus eam superfluam: & vere superflua est, si sequaris interpunctiones, ut sunt in MS. Sed cum, punctis & majusculis, pluries tam vitiose positis, ut appareat evidens in librario ignorantia; oporteat, iisdem deletis mutatisve, sensum idoneum elicere, idem hic faciendo, sic ut τὸ Capitulum primum simul & titulus sit & initium periodi, integer habebitur sensus, eritque vox, quomodo, non superflua sed necessaria & hic & initio sequentis periodi. Fateor tamen, quod si cetera etiam Capitula tam brevia essent, ut sunt hæc duo, & similiter per quomodo inchoarentur, omnino assentirer Ciarlino, crederemque Petrum, non veterem historiam curavisse rescribendam, sed ex sola memoria indicavisse punctapuncta illius præcipua.

b Fuerit hæc turba peregrinorum Compostellam euntium, quibus ignotis ignotum se adjunxerit Contardus: quomodo enim, si novissent, eo in morbum prolapso, priusquam ex Italia progrederentur, non curavissent saltem nuntium remittere ad parentes, ut eide necessaria cura & sustentatione prospiceretur?

c In MS. sic habebatur in singulari, Cupiens vero Domini servus quod corde perfecerit idem promere: sed pluralem numerum & nonnuliam correctionem exigebat sensus, quem sequi maluimus, lectore de facta a nobis mutatione admonito, quod idem monebimus cum opus erit.

d Addit Ciarlinus. pag. 69 saxum in quo credebatur S. Contardus quievisse, & uti dictum est oravisse, comminutum paulatim evanuisse, pio fidelium raptu ante annos non multos, ablataque fragmenta multis profuisse ad sanitatem recuperandam.

e Mensene Aprili an Augusto examinavimus supra: saltem non obiit 16 Aprilis, si obiit 1249.

f Italis ipsa ecclesia etiam la pieve appellatur, sicut antiquitus vox ecclesia, ex instituto congregationem fidelium significans, usurpari cœpit pro ipso congregationis loco.

g a trufa jocus, truffare iocari, ludere, trufatice per ludum.

h MS. inquisitionem … Cernensque: nos sensum, ut putamus, veriorem dedimus.

i Relictum erat in ipso originali spatium prorsus vacuum, verbi scilicet alicujus, quod in vetustiori MS. legi non potuerat: unde manifestius probatur quod nunc extat MS. non esse ipsum quod Petrus de Crosnis iterato scribi fecit, sed hujus postea transcripti exemplar. Nos hiatum congrua voce adscita supplevimus.

k Palceo erat in MS.

l Romipetas, ad quæcumque sacra loca peregrinos dici, generico nomine, jam alibi hoc mense observavimus.

m In MS. Percunctanter namque, quod visum est correctione egere, propter sequens verbum properarunt.

PARS II.
Translatio corporis triplex & patrata ad illud miracula.

[9] Pluribus jam post hæc replicaris diebus, nocte qualibet, supra tumulum quatuor luminaria, [apparentibus super tumulum luminibus moniti] miro modo lucentia, intuebantur a pluribus. Nec mirum si lux visibilis ei præter naturam obtemperat, qui supremæ luci firmiter mixtus utiliter serviebat. Qua grandi re inspecta, Rectori ecclesiæ celerius nuntiatur. Ipse quidē quodammodo dubius corde, sese hoc visurum fideliter repromisit; utque tantæ rei affectantius inspiceret veritatem, nocte surgit, & vigil tantum mysterium perscrutatur. Miratur & ipse, & simul qui ei prædixerant. Tunc populo nuntiatur ignaro hujus rei causa. Confestim populus, quasi suam culpam recognoscens, [Corpus trasferunt ad sepulturam peregrinorū,] arbitrabatur se male egisse, eo quod beati viri corpus in peregrinorum sepultura juxta ecclesiam fabricata nō condiderant. Disponunt igitur corpus evellere de sepulcro, & illud immittere in peregrinorum sepulturam. dumque hoc opere complent, subito de novo incipiunt per se pulsari campanæ; & hunc gloriosum virum, innumeris miraculis coruscantem, ad sepulturam peregrinorum traducunt, qui vere peregrinus & advena in seculo vixerat. [iterum sonantibus per se campanis.] Ad hunc adducuntur cæci & subito illuminantur, claudis gressum tribuit, mortuis vitam, leprosi mundantur, tortuosi eriguntur, & variis vexati langoribus hujus sancti viri meritis perfectius redduntur illæsi.

[10] Tunc plurimum prodigiis redolet, tunc Domini servus dignoscitur: jam crescunt opera, [Crebrescentibus ibidem miraculis,] & cælestia munera hominibus propinantur: jam sidus claret, jam sol umbrosis noctibus fulget, lilium candet inter sentes, jam virtus aromatica fragrat, & nova miracula in servo suo Rex regum liberaliter operatur. Ad hunc multitudo populi confluit, hunc frequentant diversarum artium homines: nemo redit vacuus, quilibet desiderio suo gaudet impleto. Per hunc dæmones fugiunt, hujus gloriam fatentur tartareæ regiones. Interea quædam mulier, a dæmonio vexata, quæ in villa a Lidi propius ibidem commorabatur, sicut amens hinc inde vagabatur. Contigit eam per locum Bronæ diutius b ambiendo morari. Cumque una dierum inde frementer transiret, dum prope Beati sepulturam se sentiret proximare, [& dæmone per energumenam nomen ac genus Contardi prodente,] ibi demon ipsius cœpit ore clamare, dicens, Heu! heu! transire nequeo: nam ille Contardus hic sepultus me religatum tenet. Tunc circumstantes plurimi hæc audientes, dixerunt; Transi per aliam viam ex transverso. Quod attentare præsumens, dum prope Sancti sepulcrum propius accessisset, nullatenus poterat pertransire. Tunc omnes qui adstabant, cœperunt eam sagaciter interrogare, quisnam esset hic Contardus, quem tantum formidabat. Tandem nutu divino sathan ejusdem viri vitam, c prolem, patriam, & rem gestam per os mulieris, fere omnibus ignota, cœpit prædicare, cujus metuens merita nequibat ulterius pertransire.

[11] Innotescentibus his populo Bronæ, quæ antea incognita erant, procuraverunt parentibus nuntiare, & ejus merita pariter affirmare. Cumque de prædicta Estensi domo, [accersuntur consanguinei] quæ inter ceteras Italicas domos in nobilitate, moribus & potentia d antiquum in Marchionatu Ferrariæ sceptrum possedit, esset ille Beatus oriundus; tacti medullitus amore sanguineo parentes, & calore divino intrinsecus præcalentes, ad sæpedictū locū Bronæ, saltem ipsum tumulatum visuri, venire procurant, nec minus opere complent. Ceterum cum magno apparatu, ut solent mundi Principes, Bronæ conveniunt: quibus statim tumulus ostenditur. [qui prohibiti corpus Ferariam avehire,] Illi autem eumdem quasi invisum plangentes, multum tamen in Domino congaudentes de ejus vita miraculis præmunita, nobile depositum satagunt Ferrariam facere transmeari. Villicis illis innotuit: & subito ut gens indomita… surgunt, &, sicut veri defensores custodis & patroni, armis & violentia inhibent corpus ibidem transfretari. Subito lux e parentum corda cælitus illustravit; &, ne rumor tanti patris veneranda f commercia præpediret, animo decreverunt, in loco quem Sanctus præelegerat, ejusdem reliquias quietari. Sed ut decentius corpus ejus sic lustratum veneraretur, supplicibus precibus postulavere, ut idem in ecclesia celebriter translataretur. Annuunt precibus, & voto justo consentiunt. Plane g parentes sumptuosum sepulcrum subterraneum operari jubent, [cryptam eidem in ecclesia condunt:] in quo venerandæ reliquiæ possint debite celebrari. Mox sarcophago Sancti disposito, denuo campanæ incipiunt propulsari per se, usquequo cum hymnis, canticis & aromatibus eumdem in ecclesia condiderunt. Ibi non minus solito fulgent præsidia, miracula conferuntur: ibi cantus, ibi melodiosa in Domino solatia in populo exercentur. Condito igitur a parentibus corpore honorifico decore, parentes, ecclesiæ jam dictæ muneribus pretiosis relictis ad honorem Sancti, & pluribus emptis prædiis, versus Ferrariam iter arripiunt: illis tamen de Brone majoribus comitantibus usque ad itineris medium, & ultro plus, si prædictorum Procerum nobilitas postulasset.

[12] Remanet ergo tantis precibus venerabile commercium, & ejus h tumulum per Italiam undique propulsatur. Irruunt quam maxime Longobardorum partes, [in qua cum periculum comprimentis se turbæ augeretur,] & Liguria præsertim annuatim confluit, & more i bidentium ad sepulcrum ægri diversis languoribus confluunt, ut Sanctus opituletur eisdem. Tandem sic languentium invaluit multitudo, ut pene se invicem supra tumulum necarent, quærentes animæ & corporis sospitatem. Videntes ergo ecclesiæ Rectores tantum excidium personarum & periculum mortis horrendæ de proximo imminere, decreverunt Beati corpus supra terram in aere levari, ut frequentantium populorum multitudo, vicissitudinibus non opprimeretur. Placuit igitur eis quemdam marmoreum lapidem, [elevatur supra terram corpus in arca marmorea.] qui alias pro baptisterio in ecclesia servabatur, Sancto Dei utcumque donare, quem vix juga boum decem in plaustris post terga traxissent. Libuit Deo, ob Sancti merita [ut] foribus ecclesiæ clausis nocte quatuor dumtaxat Sacerdotes, in nomine Jesu & Sancti meritis, lapidem tanti ponderis veherent ad locum ubi corpus erat. Et ibidem denuo, in lapide exciso de petra, in quo nullus [conditus] fuerat, vestigia Christi sequens, tumulatus in Domino requiescit. Nuperrime de circumstantibus partibus Sancti reverentiam invalidi perquirentes, subito viso tumulo, a languoribus liberabantur. Inter cetera quidam de k Laude, nobilis & dives, [hydropicus curatur.] fuerat longa hydropisis infirmitate detentus: & audiens civium & populorum ad Sanctum frequentantium reverentiam, corde compunctus ad Sanctum se intime commendavit: statimque voto facto, Sancti meritis ab infirmitate liber extitit. Et ex tunc, antequam biberet & comederet, equum conscendens Beati tumulum visitavit.

[13] Verum nisi gesta Sanctorum miraculosa narrarentur, penitus Sanctos esse ignoraremus; ac etiam divinæ gratiæ, sanctis viris concessæ, modo nullo scirentur. Expedit ergo mira & miracula Beati Contardi procedendo nescientibus nuntiari, [item pedibus cruribusque contractus,] ut ejus pia & mirabilis gratia cunctis fidelibus innotescat. Unde quidam Bassaninus… l de Laude, nobilis progenie, & divitiis mundanis opulentus, dum a nativitate sua semper fuisset pedibus & cruribus deperditus, taliter quod volens gradi semper pro ejus juvamine duobus scabellis ligneis utebatur; tandem audiens infinita miracula Sancti hujus a vulgo narrari, ejusdem tumulum deditus voto præsentialiter visitavit; non tamen oblitus, quod homines firma credulitate repleti, a Sanctis, gratia cooperante divina, misericorditer salvi fiunt. Quo firmiter credito, gressus ipse suos dirigens, scabellos cum sospitate penitus relaxavit, Videntibus hoc innumerabilibus gentibus manifeste: & quousque vitæ suæ diem clausit extremum, semel in anno semper dictum tumulum cum magnis muneribus visitavit.

[14] Dum etiam quædam nobilissima domina m Placentina audiret talia miracula divulgari, lacrymis & suspiriis commota, ad præsentiam Sancti prælibati firmiter vovit se ducturam quamdam ejus filiam strumosam, & facie post terga versa prospicientem. Cum autem precibus cujusdam presbyteri Joannis de Raynerio, [item puella strumosa & faciem in tergus conversam habens.] Canonici ecclesiæ prælibatæ S. Petri de Brone, habitantis in Placentia, coram Sancto filiam suam præsentasset, & etiam simul cum filia, perfectissima devotione, sepulcrum ipsius visitasset, gratiam sospitatis filiæ petens; omnibus astantibus, maximum murmur ossium puellæ, quæ miraculose dirigebantur, notum fuit. Quo murmure ossium completo, immediate sine mora, gratia sospitatis filia gavisa est. Merita hujus Sancti & miracula nullus sufficit enumerare, quæ dietim hominibus clare demonstrat gloriosus in servo suo Contardo Deus, cui omnis debetur gloria, laus & potestas & imperium tribuitur in secula seculorum. Amen.

Millesimo ducentesimo quadragesimo nono, Indictione septima, die sextadecima mensis Aprilis B. Contardus decessit. n

[15] Præsens suprascriptum exemplum extractum fuit ex simili copia, in pergamena existente in Archivio Capitulari Collegiatæ & Parochialis ecclesiæ Terræ Bronæ, [fides transcripti exempli.] Principatus Papiæ & Placentinæ diœcesis; & facta prius debita ac diligenti collatione hujus copiæ cum dicta ut supra existente in prædicto archivio;o inveni Ego Octavius Pisanus, D. Contardi genitus, publicus Papiensis Collegii Imperialique Apostolicaque auctoritatibus Notarius, & in hac parte ut Cancellarius actuarius electus a multum Rev. Domino Juris utriusque & sacræ Theologiæ Doctore, Petro Paulo Zoppio, dictæ Collegiatæ & Parochialis ecclesiæ S. Petri Archipresbytero, eas insimul ad unguem concordare, nullo penitus verbo dempto, addito aut mutato, & servata fideliter manuscripti interpunctione, & ortographia: & ideo rogatus pro fide hic me subscribo, cum meo solito tabellionatus signo.

ANNOTATA.

a Villam-lidi intelligo dictam, quia sit in littore seu ripa Padi, Italice Lido: nisi forte mutilum nomen est, debeatque scribi Limidi, qui est vicus, Papiensi urbi propinquus, Brona distans p. m. fere 12,

b MS. amendo: sed non credo auctorem tam fuisse barbarum, ut crederet amens esse participium ab amere, sicut furens est a furere: cum fere ex idiotismis vernaculis, quorum nullus huc trahi potest, solœcismi deriventur.

c Proles, ut supra in prologo, pro genere seu prosapia.

d De Principibus Atestinis (sic enim appellantur antiquius, ab Ateste, veteri inter Patavium & Ferrarium civitate, brevius Este dicta) libros 8 Historiarum scripsit Ioannes Bapt. Pigna, & jam inde ab anno 970 Thedaldum Marchionem nominat, Ferrariæ dominatum. Fatetur tamen in prologo ad librum 2, non nisi sub Azone IV, circa annum 1242, Ferrariensi Imperium solide vereque Atestinæ familiæ partum fuisse. Sed quomodo hic dicitur de prædicta Estensi domo, cujus alibi nulla quam in prologo mentio? Interpolationem, a Petro de Crosnis factam redolet τὸ prædicta.

e Patrem & matrem intellexit Ciarlinus & ideo intra paucos a morte menses omnia hactenus narrata contigisse credit: sed quomodo tunc non remansisset distinctior Contardi notitia in Familia Estensi, ut ea hoc primum seculo agnita fuerit? Ego Parentum nomine, juxta Italicæ linguæ idiotismum accepto, intelligo consanguineos, etiam descendentes: omnino enim existimem complures annos inter primam & secundam translationem interceßisse. Et si vere Azonis IX filius fuit Contardus, eos qui hic indicantur, ipsius ex fratre Rainaldo nepotes aut pronepotes fuisse dixerim. Sententiæ autem meæ favebit nomen Patris, horum respectu mox datum Contardo: quod respectu genitoris ac genitricis non recte usurparetur.

f Sensus est, ne tumultus ea de caussa suscitandus impediret affluxum peregrinorum ad sepulcrum sancti patrui vel propatrui sui.

g Plane, id est, paulatim Italis piano: & ideo paulo ante loco celeriter quod erat in M S. posuimus celebriter.

h Ita etiam supra neutraliter tumulum pro tumulus scribebatur: sed ibi genus mutavimus obscuritatis vitandæ, hic retinemus antiquitatis servandæ studio.

i More bidentium, id est, gregatim.

k Laus-pompeia, vulgo Lodi, distat Brona p. m. circiter 18.

l Notant Bronenses in ipso MS. spatium vacuum relictum fuisse, scribendo scilicet cognomini istius Bassanini, quod in vetustiori exemplo legi non potuerat.

m Distat Placentia a loco Bronæ p. m. circiter 19.

n Hæc appendicula, ut diximus, non concordat cum historia: ideoque putamus temere additam ab aliquo, opinato eumdem qui festi est mortis quoque diem fuisse, absque ulla reflexione ad diem Sabbati, quo S. Contardus obiisse dicebatur in historia.

o Hoc Notariale testimonium hic addere placuit, ut constaret quanta cum accuratione descriptum sit exemplum nobis transmißum. Facta est autem hæc fides in autumno anni 1671, uti mihi aliunde constat; & vix dubitare possum quin facta sit Bronæ: cum ibidem Octavii pater Contardus signaverit instrumentum mox infra num. 17. citandum. Diem accuratius determinare per conjecturam non licet: sed miramur fuisse in subsignando omissas ejusmodi circumstantias.

APPENDIX
Ex Vita Italica per Hippolytum Ciarlinum edita Guastallæ anno 1627.

Contardus, peregrinus Bronæ in Lombardia (S.)

EX ITAL.

Vetustioribus istis, quæ Acta possunt suppeditare, miraculis recentiora alia addit Ciarlinus, quorum primum ex Italico sic Latine reddimus:

[16] [Placentiæ,] Franciscus Borreri, annorum LXVI, de Curtemajori, diœcesis Placentinæ, villicus monacharum S. Bernardi Placentiæ, [Rusticus sinistri lateris usum præclusum recipit,] gravatus catarrho, qui omnem sinistri lateris usum abstulerat, totoque sesquianno tenebat hominem lecto affixum; post plura in irritum missa de variis sacris locis adeundis vota, tandem Februario mense anni MDCXIX, visus est sibi semisopito audire monentem, ut se per votum commendaret S. Contardo. Mox ut evigilavit, emisit votum de visitando sacro sepulcro, afferendaque ad illud media libra olei: & cum omnium domesticorum, nihil de voto scientium, admiratione, ita cito habere melius & roborari cœpit, ut intra paucos dies redierit ad consuetos agriculturæ operosæ labores. Cumque Bronam venisset voti complendi caussa, Franciscus Calabria, Bronensis Canonicus & Apostolicus Notarius, juratam ejus depositionem publico scripto excepit, die XVI Augusti, coram Domino Roccho Antonio Rocchetta Bronensi Archipresbytero. Ipsum originale instrumentum suis verbis hic dare maluissemus: sed diligenter quæsitum inveniri non potuit, inventum est autem instrumentum proprium alterius gratiæ, secundo loco per Ciarlinum relatæ, cujus tenorem accipe.

[17] In nomine Domini. Amen. Anno ab ejusdem nativitate M DC XX, Indictione III, [& anno 1220 Inquisitor Parmensis] die Dominica, XVII mensis Maji, hora Tertiarum vel circa, in loco Broni citra Padum Principatus Papiensis, in quadam camera superiori domus habitationis Iacobi de Pasotis, sitæ in dicto loco citra Padum, ibique in mei Notarii & testium infrascriptorum præsentia coram Illustri & multum Reverendo Roccho Antonio Rocchetta I. C. Archipresbytero collegiatæ ecclesiæ S. Petri … & Vicario Foraneo ab Illustrissimo & Reverendissimo Domino Episcopo Placentiæ specialiter deputato, comparuit & personaliter se præsentavit & præsentatur adm. R. Fr. Ioannes Maria de Arighis, loci Soncini, distructus Cremonensis. Ordinis Prædicatorum, & Inquisitor civitatis Parmæ, medio ejus juramento, quod posita manu pectori more Sacerdotali præstat, exposuit & dixit & attestatus est, ac ore proprio verba formalia protulit & profert. Hactenus verba Notarialia Latina: cetera ex Italico sic Latine efferimus. [ab arthriticis doloribus coram altari subito liberatur] Domine Archipresbyter hujus loci Broni, coram te & infrascripto Notario ac testibus dico & protestor, quod ad honorem B. Contardi, cujus corpus in ecclesia parochiali hujus loci requiescit, velim haberi obligatus ad deponendum & manifestandum, quemadmodum in præsenti dico, depono & manifesto, quod ante dies aliquot, videlicet III hujus præsentis mensis, transiens per hunc locum ad Capitulum Provinciale nostri Ordinis Dominicani, quod celebratum est Genuæ; statim atque descendi ex equo ad diversorium publicum hujus loci, contuli me ad visitandam ecclesiam parochialem S. Petri: cumque ibi viderem memoriam cujusdam gratiæ obtentæ appensam ad altare ubi requiescit corpus B. Contardi, meque multum sentirem aggravatum dolore arthritico, adeo ut dubitarem an porro pergere possem, ipsum me quam potui affectuosissime commendavi dicto S. Contardo: subitoque dolorem omnem sublatum sensi, neque eo in hanc usque horam amplius fui cruciatus. Ideoque ex obligatione mea notifico omnia, ac rogo ut de iis fiat publicum instrumentum. Ita ille Italice, [prout testatus est publico instrumento.] Et de prædictis omnibus & singulis idem multum Rev. P. Fr. Ioannes Maria rogavit me Notarium, ut ad præsentiam Illustris & multum Rev. D. Archipresbyteri & testium infrascriptorum publicum conficiam instrumentum. Præsentibus multum Rev. Fr. Ioanne Paulo Fiasca Dominicano & Priore monasterii S. Dominici d. religionis in civitate Ferrariæ; Rev. Fr. Hieronymo de Tortona, Ordinis S. Augustini & degenti in monasterio Sanctissimæ Trinitatis Ferrariæ; & multum Rev. Francisco de Lazaris, Sacerdote & Canonico in ecclesia predicta Parochiali S. Petri dicti loci Broni, testibus notis & idoneis. Ego Contardus Pisanus qu. Michaelis &c. fidem autem transcripto feci, anno MDCLXXIII exeunte, Octavius Pisanus D. Contardi.

[18] Idem prorsus casus, inquit Ciarlinus, cum evenisset P. Mag. Eliseo Masini de Bononia, [item alius 1226] Ordinis Prædicatorum, & nunc Inquisitori Genuensi, anno MDCXXVI eunti Genuam ad simile Capitulum, audivissetque referri gratiam Inquisitori Parmensi factam; ipse quoque se commendavit Sancto, eo successu, quem indicat epistola, post solutionem Capituli, scripta Vico-Iriæ vulgo Voghera, die XIII Maji, in hæc verba. Transiens Brona, & a podagra male affectum me sentiens, visitavi sacras reliquias S. Contardi benedicti; meque eidem pro recuperanda sanitate devovi: gratiam autem desideratam nactus, ipso illo die, inter media viarum incommoda; mitto vestræ Reverentiæ parvulam hanc ex argento figuram, ut cum aliis ejusdem anathematis affigatur, in signum meæ erga Sanctum devotionis & beneficii impetrati.

[19] Dominus quoque Antonius Poggius, Sacellanus Capellæ S. Contardi, anno MDCXXI præsens assistens ceremoniis, [& unus a quartana 1221.] cum quibus sacrum caput ostendebatur supplicationi fidelium, ex vico Rena una cum suis Presbyteris & gemino flagellantium ordine Bronam venientium (uti & postea factum est sæpe) ad visitandas Sancti Reliquias, eidem se commendavit devote, & a quartana febri, quæ illa ipsa hora expectabatur, de more recursura, tunc & deinceps semper immunis fuit. Vltimum hoc ex privata dumtaxat ipsius Poggii confeßione videtur accepisse Ciarlinus: neque enim ullam scripturam citat. Adjungo ego posterius aliquod, cujus testis epistola, loci Archipresbytero scripta, servatur in archivo Archipresbyterali, & transumptum apud nos est manu & fide Octavii Pisani supra nominati Notarii publici; eam sic Latine reddimus.

[20] Fatendum enimvero omnibus est, locum Broni esse distributorem gratiarum; [tum anno 1648 Servita Brixiæ] quando earum participes fiunt, non tantum incolæ accolæque, sed etiam ii qui remotiores habitant regiones. Equidem hujus veritatis testem ipse me exhibeo: qui cum ibi pro mea tenuitate cursum. Quadragesimalium concionum peragerem, multos quidem favores & gratias accepi ab omnibus, sed imprimis a Domino meo Archipresbytero, quarum perpetuam servo & servabo memoriam: deinde vero superiori mense, o rem stupendam! hic in meo decumbens lecto, propter frigidum super uno humerorum defluxum, [ab humeri dolore intolerabili.] qui faciebat ut movere eam partem non possem, & grandi dolore per totas viginti quatuor horas cruciarer; inter ea tormenta, quæ mihi letalia videbantur, recurri Bronum cogitatione veloci, gloriosumque Confessorem Contardum in spiritu veneratus, supplicavi cum lacrymis, ut pro mea liberatione apud Deum intercedere dignaretur. Hac oratione finita, non sine voto alicujus oblationis, cœpit intra paucas horas dolor remittere, Deoque & S. Contardo juvantibus pristinam cito recepi sanitatem. Itaque accipies a R. P. Priore conventus S. Mariæ ducatores duos, quos impendes honori ipsius Sancti, cui me obligatissimum profiteor, Brixiæ XX Januarii, MDCXLVIII.

Fr. Ioannes Bapt. Melga Servita Brixianus.

[21] [anno denique 1670] Denique his ultimo præteritis annis conditum est subsequens instrumentum, cujus exemplar transmittens prælaudatus Collegii Papiensis Rector Ioannes Baptista Menochius asseveravit, omnem in partem versatum a seipso esse eum in quo res contigerat, omniaque se reperiße certißima, & non modo citra exaggerationem dicta, sed potius cum diminutione aliqua; dum scilicet circumspectissimi testes, nihil nisi quod certißimo scirent, suo vellent juramento testari: ipsum autem instrumentum hujusmodi est. In nomine Domini. Amen. Anno ab ejusdem nativitate MDCLXX, Indictione XIII, die vero Iovis, XVIII mensis Septembris, hora Vesperarum vel circa, [civis Papiensis sanatum se profitens] in civitate Papiæ, videlicet in apotheca domus habitationis infrascripti Caroli Stavrenghi, fita in porta Pontis, in parochia S. Petri in vinculis; ibique in mei Francisci Hieronymi Canevarii, Collegiati Papiæ Notarii ac testium infrascriptorum præsentia, Carolus Stavrenghus, filius quondā Iacobi, habitator Papiæ, in præsenti domo ibi præsens protestatus fuit & protestatur mihi Notario testibusque infrascriptis, & aliis omnibus præsens instrumentum inspecturis, sicuti sibi de mense Aprilis proxime præterito, laboranti gravissimo & maligno febris acutæ morbo, deperdita omni spe salutis, fuit meritis, inrercessione & precibus Divi Contardi apud Deum restituta pristina sanitas, præter infrascriptorum Dominorum Physicorum & aliorum omnium qui adstiterunt ejus curæ opinionem & expectationem; insuperque etiam idem Carolus Stavrenghus, pro majori certificatione expressorum ut supra exhibuit, præsentavit & consignavit mihi Notario antedicto fidem & attestationem Dominorum Physicorum tenoris sequentis, videlicet.

[22] Carolus Stavrengus, ætatis annorum XXX, in civitate Papiæ degens, [a pessima febri,] artifex canistrorum aliorumque instrumentorum, ex virgultis & viminibus compositorum & unitorum, habitans in parochia S. Petri ad vincula, sub solis ardore perpesso incaluit, doloreque capitis Correptus est die XXX Martii præsentis anni MDCLXX: sequentibus vero statim diebus immediate, febre acuta, sub typo proportione quadam tertianario, quotidie laboravit. Vigil erat: hinc quarta die curationi se subjecit: validiora enim omnia ægrotantem quam maxime urgebant: ideoque hoc tempore me infrascriptum Physicum, vocavit: medicamenta lenientia, præparantia, aliaque præsidia venæ sectionis, juxta indicationes præscripta, suscepit: quibus tamen nec sedabantur nec minuebantur, sed validiora potius reddebantur accidentia, ex morbo magno & maligno, cui vires adjiciebantur quotidie sæviores, cum inquietudine, vigiliis, [symptomatis diris conjuncta,] mentis alienatione primo, postea delirio; & post vigilias, absumptis utilioribus humorum partibus, incrassatisque ex calore iisdem omnibus humoribus, computrescentibus, & caput lædentibus, somnolentia suborta fuit, cum animi & corporis torpore ac virium prostratione; ita ut consequenter natura in omnibus suis muneribus segnis admodum, & quodammodo obruta, pugnam deserens, morboque cædens succumberet, tamquam cum multis pugnatura. Quibus symptomatibus licet satisfactum sit juxta temporis & occasionis opportunitatem, nihilominus omnia in pejus ruebant, ex summa perturbatione & agitatione seu motu putridorum humorum, cum supervenientibus exantematibus & appetitus prostratione.

[23] [& per medicos desperata,] Quare in hujusmodi ægrotantis calamitatibus & evidenti vitæ periculo, cupientes mecum omnes in omnibus satisfacere patienti, aliorum prudentissimorum & doctissimorum virorum consultatio adhibira est; in qua diligenter omnibus perpensis, juxta hujusmodi ægrotantis statum recensitum, salutaria præsidia excogitata adhibitaque fuere; & simul circa futurum morbi eventum existimatum fuit, certissima mortis indicia cum ratione potius prævalere in hoc morbo, quam spem salutis spirantis corporis, cui non nisi vota supererant. Attamen in tanto periculo, dum luctuosa essent omnia & quodammodo spes deperdita, & dum in hoc deplorando statu sopitis sensibus quibuscumque decumberet æger; Dei omnipotentis clementia, ex improviso, medio diei tempore, æger, tamquam a somno expergefactus & excitatus, loqui cœpit, dicens (uti ab eo & adstantibus domesticis habitum est) se fuisse persanatum: [apparente ipsi S. Contardo sanatur miraculose,] & in somno sibi apparuisse S. Contardum, se ipsum ægrotantem manibus benedicentem, consolantem & promittentem sanitatem. Exinde in melius semper pregressus fuit æger; & pie credendum est, S. Contardi meritis apud Deum naturam adjutam, vias sibi parasse & adinvenisse, quibus a nobilibus & præcipuis partibus extruderetur tanti morbi causa pessima & maligna, sicut paulo post secutum fuisse vidimus, per separationem & abscessum factū ad inferas externas & ignobiles partes, & depositionem materiæ malignæ cum mortificatione, ut notum fuit circa nates. Quibus visis & convenienti postmodum curatione adhibita, præsertim chirurgica, & temporis dilatione necessaria, Dei gratia ad pristinam sanitatem fuit æger restitutus. [ut iidem medici confirmavere.] De quibus omnibus pro rei veritate requisitus has feci, & aliena quamvis manu scriptas subscripsi, cum juramento manu propria, Ticini, die XII mensis Iulii, MDCLXX.

Ego Carolus Stephanus Bocchius, ex Ticinensi Collegio Physicus, & in Ticinensi Universitate Theoricæ ordinariæ primarius Professor, affirmo cum juramento.

Ioannes Baptista Belcredius, Physicus, Collegiatus, & primarius Medicinæ practicæ in eadem Regia Universitate Professor, qui ad dictam consultationem vocatus fui.

Paulus Stephanus Annibaldus, Physicus & medicinæ practicæ ordinariæ in eadem Regia Vniversitate secundus Professor, & ad dictam consultationem vocatus.

Præsentibus, Perillustri I. C. Clerico D. Pomponio Sugetio, filio qu. D. Iosephi; D. Petro Ioanne Bentio, filio D. Dionysii Francisci; Ioanne Floro, filio qu. D. Bartholomæi; & Michaele Gandino, filio qu. Balthasaris, notis & testibus.

DE B. IOACHINO SENENSI
ORDINIS SERVORVM B. MARIÆ

ANNO MCCCV.

[Praefatio]

Ioachimus Senensis, Ordinis Servorum B. Mariæ (B.)

G. H.

Ordo Servorum B. Mariæ Virginis, exordium sumpsit Florentiæ, in festo Assumptionis, anno MCCXXXIII; viris septem spiritu divino in sanctam illam Congregationem conspirantibus. [Ordo cœptus an. 1233] Anno ejusdem seculi quinquagesimo, cœptum est construi venerabile templum divæ Annuntiatæ: cujus mysterii imago biennio post Angelorum ministerio depicta est, & hactenus conservatur in sacello marmore obducto ad lævam templi prope ostium; miraculis & accessu peregrinantium celebris. [ab ejus Generali S Philippo Bennitio ad missus B. Ioachinus an. 1272] Eodem tempore cœpit ordo propagari, & Senis cœptum est cœnobium. Anno MCCLIII Ordinem hunc ingressus est S. Philippus Bennitius, cum totius Ordinis maximo fructu in Generalem assumptus anno MCCLXVII. Natus jam ante fuerat Senis, circa annum MCCLVIII B. Ioachinus, de quo hic agimus: deinde circa annum MCCLXXII a dicto Philippo Generale in hunc Servorum B. Mariæ Virginis Ordinem admissus, sanctißime in illo per annos triginta tres conversatus, ex hac vita migravit feria sexta in Parasceve Domini, anno MCCCV, [mortuus an. 1305.] quo cyclo Lunæ XLV, Solis XXVI littera Dominicali C, Pascha celebratum est die XVIII Aprilis.

[2] Hic quia tam in vita, quam in obitu, & post eum claruit miraculis; pauca de ejus vita mox in hominum memoriam redacta fuisse, traditur infra num 26. Hisce acceßit variorum de ejus rebus gestis & miraculis observatio: dum tandem series omnium in ordinem digesta a variis conscriberetur. [Vitam ejus descripsimus Florentiæ,] Cum nos Roma reduces anno MDCLXI mense octobri Florentiam venissemus, & ibidem per quatuor menses subsisteremus, sæpius apud aram Divæ Annuntiatæ sacrificium Missæ obtulimus, humanißime semper a Reverendis Patribus dicti Ordinis excepti, & potißimum a Callisto Puccinello Priore Generale; ibidemque præter variorum Sanctorum Acta nacti sumus Vitam MS. B. Ioachini, quam hic damus a nobis ibidem descriptam. In cooperculo codicis pergameni erant hæc verba exarata: Memoria bella & authentica Vita B. Joachini Senensis, Magistri Pauli Attavanti Florentini Ordinis Servorum, qui obiit anno MCCCCXCIX, ætatis suæ LXXX. At titulus Vitæ erat ejusmodi: Vita B. Joachini Senensis Ordinis Servorum S. Mariæ, per Fratrem Paulum Florentinum digesta, [auctore Paulo Attavanio,] ad Magistrum Christophorum Ordinis Servorum Generalem. Præfuit hic Ordini ab anno MCCCCLXI, mortuus anno ejusdem seculi LXXXVI. Archangelus Gianius in Annalibus Sacri Ordinis Servorum B. Mariæ Virginis, centuria 1 lib. 6 in Annotationibus ad caput 5 asserit, Magistrum Paulum de Attavantibus Florentinum Vitam B. Joachini, quæ habetur MS. in bibliotheca Annuntiatæ, scripsisse ad Pium II Pontificem Maximum. Erat hic Æneas Silvius Piccolomineus patria Senensis, & sedit ab anno MCCCCLVIII, usque ad annum MCCCCLXIV. Potuit tempore hujus Pontificis scripta fuisse Vita, & B. Ioachini, & B. Francisci, etiam Senensis ejusdem Ordinis: sed posteriorem non priorem, fuisse Pio II Pontifici dicatam, tradit Michael Pocciantius Florentinus, in Chronico Ordinis Servorum B. Mariæ Florentiæ anno MDLXVII excuso, [viro erudito] ubi ad annum MCCCCLXXI ista habet: R. P. M. Paulus Florentinus, Theologus jurisque Doctor præstantissimus tum humani tum divini, [ad Christophorum Generalem,] hæc tempora clarissima reddidit, & inter varia ingenii ejus elaborata opera dicit eum BB. Joachini ac Francisci Senensium vitas elegantissime descripsisse, quarum alteram ad Christophorum Generalem Servorum, alteram vero ad Pium II totius orbis Pontificem misit. Virum a styli elegantia commendari mereatur, lectori judicandum relinquimus; nec referre putamus, quam eleganter, sed quam veraciter scriptæ sint Sanctorum Vitæ. Hanc itaque qualiscumque est, quia optima fide compositam putamus, dabimus more nostro distinctam & illustratam: De B. Francisco acturi I Maji

[3] Philippus Ferrarius dicti Ordinis Generalis in Catalogo generali ad XVI Aprilis annotat, inter alios Vitam B. Joachini scripsisse Nicolaum Burghesium, [alii Vitæ Scriptores.] Patricium & Equitem Senensem, anno MCCCCXC. Sed hanc non licuit hactenus videre: si ea alicubi inventa nobis mittatur, agnoscemus beneficium in hujus mensis Supplemento. Postmodum compendium ex hisce duobus edidit in Chronico Ordinis citatus Michael Pocciantius, rursumque, ex Burgesio & Chronico Pocciantii, anno MDXCVII contracta est epitome vitæ Italica, quam legitime recognitam imprimi permisit Fr. Zaccarias Vrceolus de Ravenna, Inquisitor Generalis Apostolicus civitatis Senarum, quamque transcribi fecit & nobis direxit R. P. Sebastianus de Comitibus, qui Fastos Senenses una cum R. P. Ioanne Baptista Ferrario composuit vulgavitque, & in his insigne ipsius Ioachini elogium, citatis etiam Annalibus Servitarum Gianii qui prioribus auctoribus omnibus usus est. Habemus præterea Officia propria Festorum Fratrum Ordinis Servorum B. Mariæ Virginis, a Sancta Sede Apostolica approbata, editaque Romæ ex Typographia Vaticana anno MDCXXXIV, ad quæ Dionysius Bussottus, totius Ordinis Prior Generalis, ita præfatur: Officia in toto nostro Servorum Ordine, tamquam propria, [Officia propria Ordinis excusa:] jam dudum a Sanctissimo Domino Nostro Paulo Papa V, coadiuvantibus eminentissimis San. Rom. Eccl. Cardinalibus, Hieronymo Bernerio ejusdem Ordinis Protectore, & Roberto Bellarmino, cui sacra Rituum Congregatio Vitam BB. Ioachini & Peregrini examinandam præsertim demandaverat, per Reverendiss. Philippum Ferrarium Alexandrinum laudabilis memoriæ Priorem Generalem obtenta, ac etiam nostra diligentia compilata; tandem Sanctissimo D. N. Urbano Papa VIII, ab ipsamet sacra Congregatione (benigne referentibus Eminentissimis DD. CC. Torres, Virili, & Cæsarino, quibus id circo plurimum debet nostra Servorum familia) cognita & approbata, ad vos sub felicissimis auspiciis Eminentissimi Card. Julii Sacchetti Protectoris nostri, per Admodum R. P. M. Angelum Mariam Berardium Perusinum, in Romana curia Procuratorem Generalem, qui nuper elapso anno nobiscum laboravit, typis excusa transmittimus … Florentiæ die XV Decembris MDCXXXIV.

[4] Decretum Congregationis præfatæ divinorum Rituum, pro BB. Ioachino & Peregrino Ordinis Servorum a Ferrario editum, hic addimus & est ejusmodi. Cum ad instantiam R. P. F. Philippi Ferrarii, [pro B B. Ioachino & Peregrino decretum Congreg. Rituum.] Generalis totius Ordinis Servorum B. Mariæ, Sanctissimo Domino Nostro supplicatum fuerit, ut in tota prædicta Religione (sicut olim solebant) possint Religiosi prædicti utriusque sexus de BB. Joachim Senensi, & Peregrino Foroliviensi, ejusdem Ordinis dum viverent professis, libere & licite Officium facere de communi unius Confessoris non Pontificis, cum propriis lectionibus secundi Nocturni ex dictorum Beatorum vita desumptis, nec non ut eorum nomina, sicut olim in nonnullis antiquis, ita nunc in nova Martyrologii impressione annotentur: & idem Sanctissimus Dominus Noster negotium hoc in sacra Rituum Congregatione examinandum commiserit; eademque sacra Congregatio Illustrissimo & Reverendissimo D. Card. Bellarmino commiserit, ut Processum, Acta, & omnia quæ ad dictorum Beatorum puritatem, integritatem & vitæ sanctitatem, & populorum erga eos devotionem & venerationem pertinerent diligentissime examinaret, prout fecit: & tandem audita prædicti Illustrissimi & Reverendissimi D. Card. Bellarmini relatione, attenta sanctitate dictorum Beatorum & antiqua populorum erga eos observantia & devotione, eadem sacra Rituum Congregatio censuit & declaravit, ut de dictis BB. Ioachim Senensi & Peregrino Foroliviensi ab utriusque sexus Religiosis, [de Officio recitando,] dicti Ordinis Servorum B. Mariæ, diebus festis eorumdem Beatorum, sicut olim consueverant, ita nunc & in futurum semper libere & licite Officium de Communi unius Confessoris non Pontificis recitari possit, cum Lectionibus propriis de ipsorum vita, revisis tamen prius & approbatis ab ipsa sacra Rituum Congregatione: nec non nomina prædictorum Beatorum Ioachim & Peregrini in nova Martyrologii impressione suis locis describi & annotari possint & valeant. Ita censuit & declaravit die XX. Martii MDCIX. [& lectionibus approbatis, anno 1609.] Deinde pro Lectionibus hæc data est approbatio. Lectiones præterea de Vita BB. Ioachim Senensis & Peregrini Foroliviensis Ordinis Servorum B. Mariæ, de mandato sacræ Congregationis Rituum diligenter recognitas & subscriptas ab Illustrissimo & Reverendissimo Card. Bellarmino, eadem sacra Congregatio Rituum approbavit, & ut a Fratribus & Religiosis utriusque sexus dicti Ordinis Servorum B. Mariæ libere & licite in Officio divino pro dictis Beatis recitari possint & valeant, licentiam & facultatem dedit & censuit die XXI Martii MDCIX. subscriptum. Dominicus Episcopus Ostiensis Cardinalis Pinellus. Extant hæ Lectiones non solum in dictis Officiis propriis, verum etiam in Catalogo Sanctorum Italiæ a dicto Ferrario edito, [Corpus in veneratione.] sed aliquanto contractiores: ex quibus hæc sub finem contenta repetimus: Senenses, ex publico Civitatis decreto, quotannis in die depositionis illius, ad ecclesiam Servorum, in qua Corpus ejus pie asservatur & colitur, ad illud venerandum veniunt & dona ferunt. Agunt de B. Ioachino Brautius in Martyrologio Poëtico, Masinus in Bononia perlustrata & alii.

VITA Auctore Paulo Attavanto Florentino.
Ex codice Mss. Florentino Conventus Annuntiatæ.

Ioachimus Senensis, Ordinis Servorum B. Mariæ (B.)

BHL Number: 4287

AUCTORE PAULO ATTAVANTO EX MSS.

PROLOGUS.

[1] [Auctor] Operæ pretium est Ioachini Vitam, lectu jucundam & imitatione dignissimam, enarrare: etenim res ipsa me hortare videtur. Quoniam de bonis actibus hoc tempus admonuit paucis supra repetere, ut domi ornatam & in Religione institutam vitam habuerit. [extenuat suam dictionem,] At ego tametsi tale nondum dicendi genus consecutus sim, ut pro rei dignitate tersam scribendi rationem præ me feram; tamen pro virili nitar, ut, vitatis sententiarum ineptiis atque verborum obscuritate, legentibus vitam viri cognoscendam exhibeam. Neque vero id animi nobis est, quidquid hac de re dici potest, complecti: sed pro ingenii tenuitate, [& pauca seligit de eo] simul ne dignissimas aures vestras obtundam, pauca admodum perstringam. Quoties enim ejus mores sanctimoniaque meis auribus intonant, videre videor mortalium omnium parentem, [quem Deus amat,] in eo præ alio suam potentiam ostendere, maluisse. Et quoniam tanta omnibus in rebus modestia, virtuteque usus est, haud falso, illum priscis Sanctissimis viris æquandum, censeo: [aliisque in exemplum proponit,] cum non modo in provecta ætate, sed etiam ab ephebis ita bonas artes virtutemque omnem sectatus sit, ut pro exemplo quodam & morum indice ab omnibus proderetur. Nunc igitur videndum est quam clara quamque sanctitatis plena hujus gesta semper extiterint: quem numquam a sanctæ religionis institutis exorbitasse, exploratæ scientiæ est. Et plane dum illum tantæ virtutis fuisse mecum ipse considero, non abs re putem, providentia divina natum, ut esset qui eam ætatem candidissimis virtutum exemplis & singulari facundia illustraret. Nam cum fere totum terrarum orbem sua incredibili ac divina sapientia illuminaret; [indulsit ei Deus] sanare ægrotos, claudos erigere, mente captos restituere, a dæmonum potestate agitatos liberare, & denique ad lucem pristinam ipsos mortuos revocare: [& miraculis illustrat.] fortunamque & laborem juxta gerere. Et profecto, immortali Deo favente, omnia in eo matura & consummata fuere, doctrinaque & sanctitas admiranda. Is enim non, ut plerique, in vestitu pompa, aut in victu aliqua uti voluptate consueverat: sed Deo ejusque Genitrici, omnibus mundi rebus momentaneis destitutis, sese applicuit.

CAPUT I.
Ortus: pia adolescentia. Cultus Deiparæ.

[2] A teneris igitur annis ingenue a a parentibus educatus, [Ab adolescentia] eloquentiam & studia liberalia sectatus est: tanta morum elegantia præditus & indole liberali, ut de eo summa spes in Republica administranda a Senensibus haberetur. [pietatem cum doctrina imbibit,] Cumque optime in litteris perdiscendis ceterisque bonarum artium studiis operam navaret, non ut plerique solent, divinitatis immemor erat: verum psalmis & orationibus intentus, ceteros condiscipulos ingenio & doctrina longe anteibat. Erat enim jam puer, tenerrimus b divæ Virginis cultor & servus, adeo ut numquam ante ejus simulacrum transiret, quin summa veneratione Angelicam diceret salutationem. Et sane tanta caritate flagrabat, ut, quidquid ex parentum fortunis comparare poterat, [addictus cultui Deiparæ,] Christi caussa pauperibus erogaret. Nam egenum quemdam squallidum, obsitum, ac laceris vestibus rigentem intuens, tanta caritate excitus est, ut ipse se vestimentis, pauperis induendi caussa, [& eleëmosynis,] privaret. In hisce rebus adolescens cum pergeret, patrimonium semper diminuens, & nihil omnino addens, facile parentes ad summam inopiam perducebat. Verum ii, ubi resciverunt animadverteruntque multum ex facultatibus abesse, graviter ac moleste tulere, inceptisque nati statuerunt obviam ire. Quod cum dies multos noctesque æstuantes agitarent, tandem parens ipsum sic affari cœpit: Quæ te insania, Ioachine, aggressa est, ut ea, quæ tot laboribus acquisivimus, tam brevi profundas? Non patiar, nec sinam te deinceps quidquam attingere. Tum ille, Credisne has divitias, parens optime, te beatum effecturas; cum nihil boni, nihilque felicitatis in se habere constet? Atqui jam semper homines agitant conturbantque. Unum denique scias, nihil magis esse quod homines ab suo auctore alienos efficiat, quam opes execrabiles. Hæ enim fluxæ res sunt, [ad quas flectit parentes suos:] & nos quoque mortales. Tandem parentes obstupefacti his rebus a filio dictis (nam omnia Spiritus sancti ore effundi videbantur) cunctis votis cessere. Quippe integerrimæ mentis cum esset, eum omnipotentis Dei nutu omnia agere, animo conceperant.

[3] Sed ubi ex Dei voluntate hoc parentibus visum est, omnibus mundi voluptatibus desertis, una cum filio honestæ sanctæque vitæ sese dedere. [cum iis se Dei servitio tradit,] Quod ubi accidit, Ioachinus ferventius instare cœpit, ac plerosque ad eamdē viam dirigere, tantummodo suis mellifluis verbis. Sed quoniam ea tempestate Senis Ioachini fama clara pollensque erat; illi felices omnium sententia dicebantur, qui ejus tantisper consuetudine fruebantur: [alios ad virtutem alluit:] quippe hujusmodi devota gratia dignus evasit, uti omnes suam habentes consuetudinem ex flagitiis ad bonas artes traduceret; neq; tantum hortaretur eos contra injurias armatos esse, verum etiam in bono malum, ut fidei nostræ lumen testatur, vincere. [Rom. 12, 21] Nam & illi tantum importunitatis habebant, ut servum Dei Ioachinum ad facienda verba impellerent. Talis per id tempus de Ioachino fama erat, ut omnes optimum sanctissimumque prædicarent. Licet annis puer esset, moribus tamen, doctrina ac sanctitate senex videbatur. Numquam præterea domum in die redisset, [ob amorem Deiparæ in magna abstinentia vivit:] quin summa devotione templa visitaret. Ceterum, quæ Virginis gloriosæ caussa a tenera ætate decreverat, summo studio atque caritate efficere [perseveravit, sectandi] ciborum parcitatem, c Sabbati nec non Quadragesimæ jejunia, maximamque in edendo parsimoniam. Quibus rebus cōfectis, plerumque in obscura nocte ingens lumen videre solitus erat, quod quidem eum totum reficeret: etenim vigiliis, jejuniis aliisque optimis facinoribus non bene valebat. Non itaque Ioachinus hæc alicui dicere: verum parens, ubi semel, bis, terve filium invocantem Deum audisset; tandem quid esset scire arbitratus est: qui surgens ad ostium devenit, ac considens, per d cavillam ingentem intuitus est splendorem. Lætabatur enim Ioachinus vehementer, tantam intelligens divinitatem suo in cubili esse erectam: [de nocte cælesti luce illustratur:] at parentem ingens admiratio atque lætitia occupavere. Porro ille diu ambiguus, filium vocans, nihil auribus percepit: qui, cum ad contemplandam illam divinitatem ejus spiritus ivisset, eum tandem reliquit, Postquam id parentibus cognitum erat, plenum Spiritus sancti illum esse ajebant.

[4] Igitur visione probata a parentibus, in cunctis oris prædicari cerneres: ipse vero [pater] omnia ut gesta erant aperit, docens filium suum cunctis in rebus imitandum: ita & affines egere. [fama virtutis dispersa] Post eum diem cum omnia patrata essent, Ioachinus hujus rei inscius, nequaquam per urbem aliquo pergendum dabatur: tanta enim erat mortalium caterva, quod in maximo discrimine eum versari appareret. Nam alter Ioachinum videre, alter vero alloqui cupiebat: plerique eorum qui hæc audierant, [ab omnibus amatur;] aliquid sanctitatis plenum ex ejus ore exeundum optabant: pars laudare, prædicare, & ad sidera usque Ioachini nomen tollere. Denique dilata fama, quisque felix putabatur, qui propinquior Virginis cultori erat: ut ejus exutis pannis, non nisi paupertate fulgentibus, pulchri ac decori ornamenti, ut generi conveniebant, dandi arbitrium esset, qui perfectæ sanctitatis munera eum audientibus impartiret. e Neque familiæ sequendæ voluntas erat: ut omnibus in rebus agēdis pauperes imitari; eosq; sectari posset, qui terrenis calcatis, humilibus despectis, [cupit sanctiores imitati:] neglectisque caducis, ad immortalis Dei speciem cōtemplandam, nec non sanctissimæ Jesu Christi Matris venustatem admirandam sese dederunt. Ipse enim omnium rerum auctor, cum ab exordio suum ostendere fructum inchoaret, Spiritus sancti plenum puerum; ea quæ Divinæ Sanctimoniæ convenirent, admiratione digne efficere voluit. Deinde paucis diebus, cum in quadam illustrium virorum corona versaretur, uti verba haberet, rogatus est. Quare accidit, ut pietatis fontem emanantem, Virginem ejus devotam, pro viribus extolleret: in qua quidem tantam esse in mortalibus recipiendis veniam, [Ad amorem Deiparæ alios excitat.] tantam in egentibus clementiam, tantā denique in invocantibus pietatem asserens, mortalium corda ita invasit, ut omnes voluptate verborum & mirabili in dicendo a Spiritu sancto facundia data, ac regni cælestis consecuturi gaudio, singulari, Genitricis [Dei] radiis [illustrati] flagrarent: & quisque lacrymans oraret cæli Reginam, parentis loco [habere eam] flagitans, obsecransque scelerum veniam, postquam delicti unumquemque pœnitet, & quisque lapsus misericordiam deprecatus est At Joachinus ab omnibus non secus laudari, ob ea verba quæ fecerat, ac si quis de cælo sanctissimus vir cecidisset: ea enim non quæ suæ teneræ ætati conveniunt, quæ olim prisci viri facere in provecta ætate soliti sunt, ostendebat.

ANNOTATA.

a Gianius, Hic matre non minus quam patre fuit generosus. Michael Pocciantius, Ex Pelachanorum nobilissima prosapia originem trahens.

b Idem Gianius: Puer in tenera ætate constitutus, ter quotidie ecclesiam visitare, ter imaginem Christi in cruce pendentis, terque Virginis effigiem simul ferventi oratione salutare studuit. Michaël appellat effigiem Virginis ab Angelo nuntiatæ.

c Idem Gianius: Iejuniis ab infantia assuetus, quinta feria & sabbato a cibis abstinebat. At Michaël ista tradit: Puer bis in sabbato in pane & aqua jejunare periucundum habuit: ob reverentiam scilicet B. Mariæ, in die Mercurii & Sabbati.

d Cavilla pro irrisione iocosa Latine sumitur. Subinde pro clavo ligneo, ut indicatur in Amalthea Onomastica Laurentiana: hic videtur sumi pro clavi lignei extracti foramine. Caviglia Italis clavus est, potißimum ligneus, hinc per metaphoram cavilla pedis dicitur 20 Martii in Miraculis B. Ambrosii Senensis, num. 53 & 86. Consule ibidem dicta. Gianius per rimulam scripsit.

e MS. Florentinum, manu satis imperita transcriptum, scatebat mendis, & defectibus: hos supplere, ista corrigere, ex prudenti conjectura conati sumus. Ita hoc loco scriptum erat, Quæ profecto sanctitatis munera eum audientibus impartire, absque ullo sensu.

CAPUT II.
Ingressus in Ordinem Servorum B. Mariæ. Exercitia humilitatis & caritatis.

[5] Iam vero instabat dies, quo penitus relinquens terrena omnia Divæ Virgini sese dedicaret: qui quamquam, [Incitatur ad Ordinem Servorum B. Mariæ amplectendū,] ex tenera ætate & inopportunitate parentum, votum [suum] nec dum crederet adimplendū; nihilo segnius tamen superna Imperatrix, in eo tantū perspiciens sanctimoniæ, præ omnibus [illum] ad suum exoptare cultum decreverat. Sed cum ea tempestate Fratrum nostri Ordinis pleriq; almi viri, omnium Senensium sententia essent; inter eos Joachinus, quam alibi locare se maluit. Interim noctu diva Mater in somnis Joachino apparens [adfuit], undique Angelis circum septa, tantam divinitatem effundens, quod præ radiis intueri minime daretur. [in somnis a Deipara apparente:] Qui continuo expergiscens genuaque flectens, eam alloquitur: deinde vitia dimittenda orat, neque tantum ei flagitia adscribenda, ut tangi aut saltem videri [se ab eo] non permitteret. Tunc regia Parens, cognita voluntate cordis & visendi desiderio, in hanc sentētiam hujuscemodi [verba] protulit: a Veni, inquit, dilecte fili, ex utero enim ante exitum matris in meum te cultum delegi: te enim omni sanctitate [ornatum] accipio, teque mihi præ omnibus fidum & carissimum censeo. Quamobrem cum te nixis radicibus stabilem in sanctitate perspexerim, inter alios servos computandum sum arbitrata: quo genus, affines ac parentes nequaquam tibi impedimento sint. Interim Virgo Virginum abiit: sed cum Joachinus ejus divinitatis plenus existeret, singula mandata in memoriam gaudio lætitiaque redigere; ipse inprimis nihil aliud dumtaxat agitare, nisi Servorum Ordinem ingredi.

[6] Ceterum [id faciebat,] quia honestam, pudicam, sanctam vitam Servorum Fratres tenere arbitrabatur, partim eorum [persuasus] sanctimonia, partim vero propter ingens sanctitatis jubar, quod in eorum cœtu tunc versabatur, Ordinis ejusdem S. Philippus Generalis: b [desiderium & visionem exponit S. Philippo Generali:] qui quidem tanto decori atque utilitati omnibus erat, ut præ omnibus amandus foret. Igitur Ioachinus decrevit se pauca coram sanctissimo viro Philippo locuturum. Tunc, uti præceptum fuerat, postera die ad Philippum venit: eumque tanta caritate alloquitur, ut cuncta ex Spiritu sancto effundi apparerent. Præterea [quia] singula Divæ præcepta memoraverat, ea res uti in tali negotio, a Philippo aliisque omnibus probata est. Postquam autem Philippus eum immobilem audierat orare, ne ab tantæ Divæ mandatis declinaret, statim confirmare [eum studuit]: itaque sequenti die se Fratrem fore per ambos utrimque decretum est. Denique ex voluntate Philippi se omnia facturum promittit.

[7] Sed quoniam quidam Ioachini parentum familiaris eum ingredientem pariterque exeuntem accepit; Ioachinum Fratrem fore parentibus protulit. Maximum hi ex eo dolorem animis concepere, [parentes mœstos & resistentes] multumque mentibus volvere soliciti, Ioachinū domum redeuntem orare, ne senes eos ita agitatos dimitteret, maximam lacrymarum vim effundentes; obsecrari eum; nō faciendum suadere; imo vero [aiebant, quod] si tanta orationis libido erat, non secus domi ac in religione illud efficere poterat. [Verum] nihil tandē decrevisse [eum ex ipsorum voto] compertum est: [sed] post multa ultro citroque verba, quam pauca sibi respondisse fertur: [conatur solari alloquio suo:] Ad hoc nati sumus, ut inprimis rerum Creatorem audiamus. Ubi vero secundum sententiā inanem mortalium ire libitum fuerit, semper in discrimine errabundi erimus. Quamobrem Deo consulto sese [agere] omnia; diem tempusque se deligere quando religionem esset ingressurus: quoniam Regis talis præceptum fuerat, cui denegare [quidquā] minime fas est. Quæ res ubi ex Joachini ore processit animos senum sauciasse visa est. Lacrymis madentes filium rursus orant, suadentque eo absente vivere diu nequisse. Postquam sicut voluerant locuti [sunt illi], dicit filius se ab diva Regina missum, venisse quæsitum Servorum felicem ordinem. Quod si ipse immortalis & infinitæ potentiæ Deus, tot jurgia, tot cruciatus pro nobis redimendis minime abhorruit: atque omne contumeliarum genus sustinens denique crucifixus est; quid nos sua causa unquam efficere poterimus? quis tantum æs alienum a nobis conflatum, dissolutum puter? numquam profecto, nisi ubi ex voluntate Dei ac Genitricis nos omnia facturos pollicebimur. Quod cum Deo cordi sit, omnes æquo animo ferre vehementer obsecro: plus enim gaudii [vobis cōspectus,] mei in felici habitu versantis dabit, tum quia haud procul abero, tum vel etiam propter effundendas in divinum conspectum pro delictis parentum orationes. Præterea eam quam optatis pacem quietemque dandam, continuo oraturum me polliceor, ut tandem ad optatam Angelorum patriam perducamini: ibi pariter læti ac spei bonæ pleni erimus. Verum ea nocte, quæ proxima erat ante diem [a Ioachino ad ingressum constitutam] in colloquio adhibitis amicis, ut sua immutaretur voluntas, [sed frustra.] tandē postremo parentes decrevere se Joachinum in alias oras missuros, donec ab eo talis recederet opinio.

[8] Eadem nocte Joachinus, per Spiritum sanctum certior factus, sine mora & insciis parentibus foras exivit, petiitque sanctissimos Servorum Fratres. [Iis insciis ad S. Philippum venit,] Ille lætus in almi viri Philippi sedem devenit, & post multa ultro citroque, habitum ex eo instanter [cœpit] flagitare: ac statim signo dato undique Fratres convenere. Cumque is Philippo lacrymas doloresque parentum diceret; ait, nihil dubitandum esse: Nam ipsa, quæ te ad Ordinem colendum direxit, parentes in gaudium quoque diriget: plerumque enim paternæ voluntates vehementes & interdum mobiles sunt. Unum igitur expedit, Deum pium, misericordem, clementemque roges, ut eam quam petunt quietem tribuat. Quocirca Ioachinus, quartum decimum annum agens, [& anno 14 ætatis habitum suscipit:] viduitatis Virginis Mariæ habitum gestavit. Quod si talem in tenera ætate [fuisse] accepimus, quid in provecta credendum est, nisi quod temporibus illis clarissimum sanctimoniæ jubar extiterit. Hæc itaque eo notabiliora erant, quod ipse in coërcendis redarguendisque sceleribus prope excesserat ætatis modum: neque tam parvum quidquam aut magnum fuit virium, quod non abhorrendum diceret: parem moderationem majoribus quoque personis tum virtutibus tum vel etiam sanctitate exhibuit. Quid tandem de moribus suis [dicam]? An dubitandum est [de eo], quem, priusquam religionem ingressus, omne divinitatis opus acciperes imitatum? Ipsum enim Deum, tantæ ceremoniæ morumque modestiæ fertilem intuentem, profecto in utero matris sanctificasse Joachinum constat.

[9] Corpore amplo splendidoque fuit: statura, quæ mediocrem excederet, in cunctis membris corporis congruens: facie hilari honestaque, aspectu jocundo, [honesta corporis forma præditus.] colore erat candido oculis grandibus: quippe qui in cunctis gestibus divinitatem ostendebat, ut omnes admirarentur, & arbitrarentur eum ingens sanctitatis speculum fore. Sed ad rem deveniamus: nam si singula cōnumerare vellem, neminē tantā orationis commoditatē habere arbitror, qui minimā partē digerere posset. Philippus deinde (ut mos est Fratrum, sicut indumentū, victū moresq; ita & nomina mutare) quo nomine vocandus petens; dixit unius diei tempus ad cogitandum [dare] velle. De his quæ hi almi viri locuti fuerint, haud facile cōpertum narraverim: cetera quā paucissimis absolvam. Deinde postquam denominationis dies advenit, utriq; convenere. Ioachinus velle, si posset fieri, inquit, suum explere votum. At contra Philippus: Nihil profecto carius quam tuis subvenire votis. [nomen Ioachini eligit:] Tunc, Ioachinum velle vocari, inquit, nā antea Clarmontensis nomen erat. Sed omnia quæ aut arbitrari aut efficere [poterat] Virginis gloriosæ causa cōfecta cōstat. Quid enim Ioachini nomine egens erat, nisi [ut ostenderet se] Divæ voluntati morem gerere? Quod ubi Philippus cognovit, nullum convenientius sibi atque Virgini probare.

[10] Ceterum postquam tantæ sanctitatis fama per omnē c Tusciam divulgatur, Ioachinum summa veneratione colebant quippe qui non obscura familia ortus, multis virtutibus claruit. Cui quamvis obstaret nobilissimum genus, nihilominus abiectus humilisq; præ omnibus esse: neque ciborum splendore, aut in vestitu pompa, ut alii consueverunt, uti: verū in cunctis rebus gerendis modestiam imitari. Deinde in nonnullis rebus primus esse consuevit: [humillima munia obit:] primo enim ad verrendam domum, lampades purgandas, atque alia hujusmodi peragenda: in reliquis vero novissimus apparere, quibus summam in mortalium cordibus conciperet admirationē. Nam in initio, ad investigandum Fratrum Servorum victum ire, [mendicans locupletibus eleemosynis repletur:] beneficii loco petiit. Deinde tanta erat frumenti, vini, olei & aliarum rerū fertilitas, quam ipse sua eximia fama comparaverat; quod parvo quidem tempore divites atq; locupletes effecti, humanarum rerum abundantiam dedisse virū, immortales gratias agerent. Quod ubi secus procedit, ne quod intenderat efficere posset, magnum animi mœrorem sustinuit. Quidam enim nobilium electi ejus sanctitatem ubiq; sectabantur, ut Ioachinus optatam quietem non caperet. Postquam vero ipse intellexit omnem suam sanctitatem palantem esse, sedē domi exoptare decrevit. Sed quoniam ea tempestate omnes accensi ejus bonis artibus erant, multi Philippum hortari [cœperunt] atque [asserere], Sacramenti gradibus Joachinum dignissimum fore. [ne ad sacerdotium promoveatur, obstat.] Placuit autem Philippo, tum Generali; & uti oraverant, exequitur. Igitur [cum esset] Joachinus talis negotii tentatus, omnium spes frustratus est: nam inter infirmos sedem optare solitus erat. Multa præterea alter ad alterum conferebant: Joachinus autem tandem cōfirmare hoc executurum minime, omnia quam dignitates accipere cupientem; nec quidquam esse, etsi arduum atq; difficile [quod non malit facere, &] nihilominus obvia exercere. Quid igitur, inquit Philippus, respondendum nobilibus censes, qui ne irati manu aut vi in nos inveherentur, [formidavi.] Hoc mihi, Joachinus, relictum sit ait: nam illi pacem concordiamq; volunt. Qui cum animadverterent hoc minime sortiturum effectum, non ulterius prosecuti sunt.

[11] dVehementi itaque Ioachinus amore fervens, ubi ægrotantem aliquem in urbe acciperet, [solatur ægros,] repente visitare, eique persuadere æquo animo id tolerādum esse. Nam quos Deus vehementer diligit, hoc in mundo cruciat, multisque anxietatibus afficit: qua ex re potius gaudendum, quam aliqua ex parte dolendum est. Multa præterea humanitate in eos utebatur, qui omnibus fortunis carentes, [& afflictos:] ad eum tamquam refugium adibant: [docere eos] mentem animumque ad Deum dirigendum esse, ut [qui] eos quemadmodū universum genus humanū [summo amore] amplectatur; & (quod admiratione dignissimum est) quæcumque aliis stomachum gignentia conficere, atque omnipotentē Deum pietatem super illos effusurum obtestari. Quibus [monitionibus] plures mortalium infirmitates [animi & corporis] evaserunt: quippe perbeati illi videri soliti erant, qui optima Joachini consuetudine fruebantur. Sin alicui id parū videretur, hic, qui e almus erat, pro semet ægrotationē, delicti purgādi causa flagitare, Virginemque vehementer interdum orare.

[12] Interim accidit ut omnes laici, Generalis Philippi jussu, terram super humeris transferrent: quam quidem rem vir Dei Joachinus audiens, cū esset subiratus, quia, uti alii, non ad id faciendum accersitus erat; statuit comedentibus illis totum residuum absolvere: [cumulum terræ magnum intra brevissimum tempus transfert:] quod haud secus processit. Tantus autem erat agger, ut [si] quatuor dies una omnes ad removendum laborassent [vix totū transferre potuissent]. Quis talia adolescentem [unum] fecisse censeret, nisi divinitus esset datum? Beatus vero f Fr. Bernardus, quondam Senensis Episcopus, cum eo mane cum paucis nobilium ad visitādum sanctitatis splendorem Philippum perrexisset, plane in itinere aggerem intuitus, redeundo autem nihil videns, summaque admiratione captus, Quis tam valens adeo repente aggerem transtulerit? inquit: & omnes stupefacti invicem, Joachinum fecisse arbitrantur. Igitur unus ex eo numero eum accersit: at contra Joachinus [noluit] id effecisse fateri. Deinde Episcopi aliorumque animos terror invasit, scilicet eum tali ætate ea egisse, in quæ sanctissimi viri omnes suas vires miserunt. Tunc Bernardus, vir sane magnæ sanctitatis, ad ejus Generalem conversus, lacrymans sermonem direxit: Hi atque similes sunt, quibus Servorum Ordo ad sidera usque jactabitur: & erit nomen vestrum clarum, ingensque jubar ubique.

ANNOTATA.

a Gianius scribit Mariam Virginem ista locutam: Veni ad me, dulcissime fili, inspexi enim cor erga me tuum. Quapropter inter meos sectatores jam te ascripsi.

b S. Philippus Bennitius creatus Ordinis Generalis anno 1267, mortuus anno 1285, die 22 Augusti quo colitur.

c Ita correximus: nam per oscitantiam amanuensis erat Africam scriptum.

d Addit Glanius: Ab infirmorum visitatione intempestiva nocte reversus, januam monasterii clausam reperit: cumque maluisset sub dio jacere, quam janitorem a somno exturbare; dum flexis genibus orat, ultro vidit fores aperiri: quemadmodum hujus rei memoria in ejus marmoreo sarcophago incisa demonstrat.

e Hic & alibi in hac Vita videtur Almus idem esse quod Sanctus.

f Bernardus, aliis Bandinus, creatus Episcopus Senensis anno 1273, quod videretur obesse Guelphis & Gaziæfamiliæ, ab hac ad altare inter sacrificium obtruncatus est.

CAPUT III.
Ejus apud Aretinos residentia, & ad Senenses reditus.

[13] Sed Joachinus ubi præ frequenti hominum caterva [Senis se sub, [Ob populi applausum,]] sistere nequaquam posse animadvertit, continuo Generalem alloquitur, & hujusmodi verba habuit: Omnes mortales, qui in seculo relictis fortunis suis atque [parentibus], omnem animum Religioni applicant, in calce vitæ salutem animæ optant, præsertim quibus in seculo opes, honores ac dignitates fuere. Hoc idem mihi providendum est: cui frustra in Religione versari animo minime insidet. Ego sic existimo, dignissime Generalis, [petit facultatem alio discedendi,] omnem populum mihi maximo detrimento fore: quamobrem sanctitatē tuam vehementer obsecro, ut meæ adolescentiæ consulere velit, ne incassum laborasse mortalibus appaream. Post ubi paulatim licentiam adeptus est, devotam Virginem consulere, quonam ei iter dirigendum esset, ut sicuti cupiebat sanctimoniam exerceret. Fratres ex altera parte ægre admodum ferebant: non enim Conventui parvæ tum utilitati tum fructui erat, cujus plane gratia undique effundebantur munera. Denique ut suæ morē gererent sanctitati, una omnes [ut alio mitteretur] opē tulerunt, donec tantus populi a favor alienaretur. Aretium igitur mutatis vestibus profectus est, ibiq; ingenti hilaritate humanitateq; receptus, [Aretium clam petit,] nemini [se] prodendū obtestatur. Ipse vero sæpe interrogatus, de frequentia suorum civium questus est: ea [enim] cordibus eorum a Deo insita [erat Ioachini dilectio] ut ei obtemperandi causa cuncta facillime agerent. [cum luctu omnium Senensium,] Igitur paucis diebus confectis, cognati Ioachinū investigare, affines parentesque interrogare, ac omnes demum lugere cerneres. Sed plerique mortales, rei veritatem arbitrati, fuere qui parentibus dicerent: videndum esse, an expediret ire visum utrum Fratres hi alio filium vestrum miserint. Nullus præterea Fratrum Joachinum prodere ausus [est Senensibus, eo] quod totam civitatem [mœrore] confectam aspicerent, & omnes pariter tristes apparerent. Quisque enim aliquo affectus mœrore, Ioachinum audiens, gaudii lætitiæq; plenus domum remeabat: ipse vero non habebat æqualem in dicendi facundia temporibus suis omnium judicio. Nam tanta erat sermonis commoditas & gravitas sententiarum, quod omnia, veluti erat, ex Spiritu sancto effundi compertū esset. Accedit ad hoc, temporibus illis omnes [fuisse solitos] Servorū Virginis Mariæ templū frequentare, propter Philippū Ioachinumq;, clarissima religionis lumina.

[4] Deinde ubi nonnullos summa cum quiete menses Aretium coluit, [Datus Fr. Acquisto socius,] fortuitu evenit, clarissimū quemdam virum nostri Ordinis Fratrem extra urbem prædicaturum exigi, qui Acquistus nomine appellabatur, & Ioachini amore vehemēter flagrabat. Cum vero ob ingentem in eum caritatem deserere molestum esset, officii loco secum profecturum petiit. At contra Ioachinus humanus modestusque, omnia polliceri, ut non modo eo, verum ad extrema terræ si libitum foret, [& hospitale ingressus,] iturus. Cumque simul ambo pergerent, intrandi oppidi facultas data non est, sed in hospitale propinquum abiere, nam pluvia imminente remanserunt foris. Interim ibi morantes ægrotantem quemdam, a maxima admodum infirmitate detentum, audivere; cui præ maximo dolore vocis retinendæ non erat arbitrium. [ægrum memorē reddit vitæ transactæ:] Ad quem Ioachinus jens ait: Salve carissime frater, nisi toto corde Deum pietatis totius inventorē invoces, numquam tua restituenda sanitas erit: nam propter aliquod scelus aut flagitium talem fers ægritudinem. Fateor, inquit ille, quondam me turpem atque obscœnam traduxisse vitam: & velim, ni tam graviter torquerer, pœnitentiam scelerum polliceri, & eam tenere vitam, quam almi viri observavere. Tum Ioachinus: An, quod sentis, asseris? Tantumdem, inquit ille. Postremo sanctimoniæ vas Ioachinus, ait: Cave omnino: nam Deum decipere nequaquam potes: qui non solum his, verum & majoribus te supponeret cruciatibus b. Et ita genibus flexis orabat Dominum fontemque pietatis: Ego [Te] omnipotentem atque immortalem Deum, [ex ejusque cruciatus in se transferri impetrat:] per eam quam in genus humanum caritatem habes, vehementer oro, per Virginem peccatorum spem, per dignissimum sanctissimumque in patibulo crucis cruorem emersum, iterum obtestor, ut hunc famulum tuum ab ægritudine liberes; me autem eidem supponas, quam ex me auferre nemo nisi mors valeat: ut possim cruciatibus his, si quo pollutus scelere essem, mundari. Vix hæc protulerat verba, ille liberatus, & tunc demum mirabilem viri conspiciens sanctitatem, ad pœnitentiam, retento a vitiis pede, est conversus, Deum pariter ac virum Dei glorificans.

[15] Ubi autem Aretini cives [reducem eum] acceperunt, amore & gratia apud omnes claruit. Cum deinde paucos post dies, in proximam Aretii urbem devenisset liberatus [ille, quod fuit] oculis nostris visu mirabile, recensebat singulis, haud procul virum inprimis sanctissimum affore: civium autem animos omni caritatis genere in Dei cultorem accendebat, non secus ut aliquem de cælo cecidisse virum [sanctum] dicerent. Accedit ad immensum omnium amorem notabilis sermonis commoditas, qua in ægroto liberando usus fuerat; adeo ut cum rediret, eamdem, sicuti Senis, hominum, comitantem copiam haberet, diu noctuque eum agitantem. Sed ea res magnæ initium sanctitatis fuit, quod cum semel in templo Epistolam decantaret, ibique una cum c Episcopo præfatæ urbis adesset [populus frequens]; dum sanctissimum Corpus Dominicum levaretur, ipse Joachinus, d funale tenens, sive raptus in spiritu, sive alia re ingruente, [sub sacro in elevatione, cereum pro eo labente Angelus detinet:] in terram præceps corruit. At repente Angelus Domini adstitit, ac tantum funale tenuit, ut pretiosissimum Christi Corpus absolveretur. Qua de re omnes, tale sanctitatis vestigium intuentes, mirabantur. Tunc Episcopus primum accersiri postulat, neque deinceps Joachino quemquam cariorem habuit: quippe qui eum e secundum in urbe efficere voluit: ad quod totis viribus renuendum obstabat, quia inter reliquos honores hic præcipuus erat.

[16] Verum Fratres sui conventus, a Generali f Philippo admoniti, Ioachinum in patria revocandum, [prædicit horam, qua redusturi eum Senas sint venturi:] Aretium versus adventabant. Novum præterea & inauditum [fuit] Fratribus, Ioachinum scilicet tempus [adventus] eorum pro eo reducendo in patriam diu ante indicasse. Igitur templum ad præfatam horam Fratres ingrediuntur, & neminem videntes admirantur. Denique ad Ioachini cubiculum proficiscentes, servum Dei intuiti sunt orantem: quidam [vero] ex eo numero Ioachinum appellans, neminem respondentem accipit. [raptus in Spiritu, eos non audit:] Nam uti mos spiritus erat, interdum deserto corpore ad contemplandam Dei majestatem tendere; ita [nunc quoque] bis terve pulsans nihil omnino accipere [potuit]. Simulacrum enim quoddam Divæ Virginis a Ioachino erectum erat, quod vehementer intuebatur. g At vero absoluta oratione, ecce plenus sapientiæ & Spiritus sancti Ioachinus illis sese applicuit, sicque hilari caritate amplectitur. Ad hæc audita comitum animi ardent quadam incredibili caritate ipsius in patria fruendi. Exigentibus illis cur responsum non præbuerit, nihil sensisse inquit. Tunc a Spiritu sancto raptum ad Dei speciem contemplandam dixerunt. Postremo alter Joachinum appellans, dixit: Memento, inquit, mei, alme Ioachine, cum in divino Dei conspectu versaberis: ut meipsum agnoscam, [addicit: alteri suas preces:] atque erroribus relictis ipsum verum lumen imiter. Quod Ioachinus, licet indignum, se facturum asseruit. Verum enimvero ille semper Ioachini precibus tanta morum honestate & vitæ integritate affluebat, quod numquam peccandi facultas esset.

[17] [Senas reductus,] Sed postquam Ioachinus cum comitibus Senas pervenit, sine tumultu aut ostensione aliqua domum petit. Tunc omnes eum pergrate recipere. Quod magis mirandum est, paucis, post diebus, Ioachino in quodam templi angulo orante, Fratres h Spiritū sanctum super caput ejus conspexerunt: qui & timentes ne aliquod candelæ residuum cecidisset, propius accesserunt, [Spiritum sanctum supra caput visus est habere:] ac repente ignis ab oculis eorum evanuit: & quamvis ante eum consisterent, haud tamen [eos] conspiciebat: tanta orationis applicatio erat. Et plane quatuor ibi horas mansit, nullum corporis membrū movens: neq; illis in mente Ioachinus erat, nisi quod quidam ex affinibus eum Ioachinum esse asseruit. Id ubi primum propalatum est, non solū cives, sed etiam quodcumq; genus hominum frequentare [eum cœpit]. Eisdē temporibus Senis Ioachini mandata, [ab omnibus ut Sanctus aliquis suspicitur:] quam ea quæ institutis ac legibus erant, observare malebant; ut tantisper suum explerent votum: ita ipsi clari & potentes omnia ex ejus sententia facere, Etenim usque ad extrema terræ virtus famam [ejus] impulerat; & partim voto, partim vero maxima devotione Senas veniebant plerique, ut suis temporibus sanctissimum virum vidisse jactarent. Sed ad rem deveniamus.

ANNOTATA.

a Somniculosus librarius scripserat, furor. Porro Aretium, quo missus Beatus, distat Senis circiter 30 millibus Passuum versus Boream.

b Gianius sic Ioachinum ait locutum: Perfer quæso, mi Frater, æquanimiter morbum hunc tuum, qui tibi per patientiam ad salutem datus est. Tunc æger: Heu bone Frater, longe facilius est alios in infirmitate hortari, quam suam propriam ferre. & sic oratione facta, comitiali morbo oppressum fuisse.

c Idem Ildebrandinum vocat creatum anno 1290, mortuum anno 1313. Sed potius hujus decessor fuit, Guilielmus, qui ab anno 1249 ad 1289 Sedit.

d Idem, cereum appellat, & ait rem contigisse die Assumptæ Deiparæ in cælum.

e Idem: qui eum socium, Coadiutorem & Vicarium constituere, & Episcopatum renuntiare decrevit.

f Gianius in locum Philippi Generalis, substituit Andream Generalem, electum anno 1300 & mortuum an. 1314. Sed potius Generalatum S. Philippi, & Episcopatum Aretinum Guilielmi retinendum arbitramur, & factum intra 13 annos aßumpti habitus.

g Harum duarum & totidem sequentium linearum non intelligibilem sensum, converso earum ordine, clarum fecimus, quam sæpe autem ob eamdem causam verborum ordinem commutaverimus, non fuit opere pretium indicare; satis sit monuisse in genere, præter morem nostrum aliquid licentiæ sumi debuisse, ne in singulis periodis lector cespitaret.

h Idem. Visa fuit flamma super caput ejus, cum quibusdam fulgoribus, ad modum candentium linguarum: Michaël scribit, linguas ardentes in forma ignis descendisse; & ita imago ejus picta est ante lectiones proprias.

CAPUT IV.
Beneficia collata: miracula in Vita patrata.

[18] Ioachinus cibum semel cum aliis sumens, spiritu ad superna raptus est, [Inter comedendum raptus efficit cibos delicatiores:] ita ut reflexus mensam turbaret: & [tamen] nihil epularum sparsum & diminutum est: verum easdem colligentes nihil [invenerunt] pollutum: [sed] perinde ut [si mensa] non ceciderit, ita epulæ incolumes repertæ fuere; neque ejusdem, sed pretiosissimi admodum saporis, qui quamdam divinitatem a præ se ferre videbatur. Interim servum Dei erigentes, non macula cibi aut supplicio aliquo affectum invenerunt: sed majoribus fere viribus valens & splendidior erat. Tantus enim ab præclarissima facie ejus splendor exibat, [splendet facie:] ut oculorum acies talem divinitatem haud sufferre possent. Tunc singuli pariter talia oculis conspicientes, [se ideo ab aliis honorari lacrimatur:] Joachinum affari cœperunt: Felix superque felix, ardentissime Virginis cultor: quam ipse humanarum divinarumque rerum auctor te diligat plane admirabile est: nam quam conspicimus divinitatem [facit ut æstimeris] ab omnibus ut numen b adorandum. Quibus lacrymans Ioachinus ait: Plane admiror tantam vos invasisse vecordiam, cum summa in cunctis rebus prudentia uti soliti sitis: [rogatus oratione Servis verum spiritum impetrat:] nunc autem me colendum censeatis, atque peccatorem felicem dicatis: quæ, inquam, in hoc seculo felicitas inveniri potest? Tu Solus es, respondit Prior qui nos omnes, si libitum est, beare potes. At Ioachinus, talia ægre ferens, seorsum abiit, devotam Virginem obtestans, eorum mentem animumque accenderet, quod jure Servi atque cultores [ejus] dicerentur: & quamquam miracula eos fecisse non inveniam, tamen honestam & pudicam tenuisse vitam, neminem latet: neque enim in eorum moribus quidquam inventum est, quod non summa laude probatum sit.

[19] Interea Ioachinus semel super fornicem c quemdam extra urbis muros deambulans (Nam quid est tam severum tamque forte, [de nocte intra nives & frigora constitutus,] quod assiduum laborem ferre valeat?) ut aliquam corporis quietem caperet; psalmis & hymnis Creatori gratias agens, propter orationum assiduitatem, ibi diu morans, inconsulte clausus ab custode est. Cum autem esset vesper, ibi noctem colere oportuit: & quod maximum est omnium, XVI Kal. decemb. nives ingentes algoraque maxima ubique reperiebantur. Quamobrem Ioachinus hoc explorato genua flectens, [facta oratione,] animumque ad Deum dirigens; Domine, inquit, Pater omnipotens, qui ex nihilo cuncta creasti, qui etiam ex aliquo nihil facis, scio equidem, sicut Ioannes ille Chrysostomus inquit, [misso divinitus igne fovetur:] sicut difficile est arborem juxta viam positam fructus pulcherrimos usque ad maturitatem conservare, sic difficile est hominem juxta seculum viventem, vitam immaculatam usque ad finem custodire: & idcirco, cum tibi libet, me ab his calamitatibus & miseriis erue. Ne quidem absolutis precibus, repente conspexit ignem atque ornatam mensam non a longe: cui adhærens, corpus continuo ab nivibus frigoreque recreat. At contra Fratrum auribus mane hoc intonans; veloces quidam ad Ioachino consulendum ierant, arbitrantes se dumtaxat cadaver comperturos: & sic eorum opinionem frustratam comperio. Nam detrimentum aliquod propter nives aut algores minime tulit: [energumenum fortem ac rabidum,] sed pro his cruciatibus splendidior [apparuit] atque antea fuerat.

[20] Tunc his ad humanam genus impossibilibus cognitis, quantum creverit hominum [in eum] spes, atque vox usque ad tertium cælum Ioachinum jactans [non facile dixerim]. Nil aliud laudare aut prædicare intelligeres, omnes eadem dicere atque probare? quare morum atque miraculorū ejus [fama] universa Tuscia repleta est. [ad varios viros sanctos frustra ductum,] Et idcirco factum est ut quidam a dæmone vehementer dies noctesque vexatus, audiret pudicam, modestam & miraculorum fertilem Ioachini vitam famamque vagantem. Semper antea a malis spiritibus vexatus fuerat: ex qua [vexatione cum] requies aut gaudium capiendum minime daretur; comedendi autē & bibendi facultas tantumdem [ei ablata erat]: nam tanta vi atque impetu in eum [dæmon] prorumpebat, [jussus in virtute obedientiæ,] ut quascumque licet fortes catenas enodaret, ad quem tolerandum ingens hominum multitudo requirebatur. Ipse vero cum omnium ditissimus esset, omnia polliceri: sed [frustra]. Affines [autem] postquam ad viros Italiæ, fama & sanctitate præclaros, eum duxerant, idemque reverteretur in patriam; ad Ioachinum tandem dirigendum statuere, cujus ubique fama reboabat, plane omnes mirari sanctimoniæ clarissimum Ioachini lumen. A tali [tamen] peste detentum liberaturum, [negant alii, quia] haud fieri posse credunt, tantam unico inesse sanctitatem, qua ab omnibus almis viris incuratum sanaret. Nunc autem [cum ille esset] Senas maximis clamoribus adductus; verus Dei atque Genitricis cultor accersitur, & sub sanctæ obedientiæ virtute præcipitur, ut diu vexatum ab omni ærumna absolvat. Cui Ioachinus, divino amore flagrans, Tametsi, inquit, sub obedientia constitutus sim, credisne mortalem quempiam hæc a divina potentia impetraturum? Majora quidem, Adrianus, loci illius Primus, inquit. Igitur cunctis audiens præceptis, suæque morem gerere cupiens voluntati, [invocata SS. Trinitate liberat:] hunc in eum sermonem protulit: Ego tibi per eumdem, quem Trinum & Unum censemus, Deum, inquam, immortalem, verum & æternum præcipio, ut, cujus olim agitandi potestas fuit, eum protinus destituas. Hæc repente spiritus ex viri Dei ore intelligens, abiit clamans ac dicens: Unicus & singularis es, cujus in Dei conspectu sanctitas plurimum pollet: nam tuis ad hæc agenda precibus compellor, nec quisquam majorem in hoc vim habuit. Ceterum per unius horæ tempus in terra [jacens vir ille] nihil, ut aliorum mos est, auribus percepit: atque [ita liberatum] a tali numquam [amplius] morbo detentum constat.

[21] Inter mortales quidam Joachini devotus, cui nomen d Pangnus, [sanat graviter herniosum,] in ea erat infirmitate submersus, qua intestina cuncta in inferiorem partem descendunt: qui nullum corporis membrum movere poterat ob rerum descendentium pondus. Tanti enim momenti erant viscera, ut pectus ipsum dirimere viderentur. Qui labore licet ingenti, divina tandem providentia, ad Joachinum ductus, obtestatur [ut sanitatem sibi reddat]. Quem vir Dei his paucis alloquitur. Vitam profecto sceleribus quondam imbutam traduxisti. Ita [est, respondit æger. Tum] inquit ille: Cave olim Pangne, & liberaberis. Sicque præclaro Crucis signo [eidem benedixit], manus super intestina ponens: [& statim] singula ad proprias sedes reversa comperio. Cum ergo multa ac pene infinita & hominum memoria digna prætermittam; haud hoc silentio transeam.

[22] Quidam erat Servorum S. Mariæ e Frater, diu ab iliorum morbo laxus: qui cum Senis pro quibusdam suis amicorumque negotiis existeret; [alium iliorum doloribus vexatum,] factum est ut ab eadem vexaretur molestia, & infinitos & miseratione valde dignos labores minime tolerare posset. Lacrymans [igitur, seque deinceps] cum honestam tum etiam religionis vitam observaturum pollicens, Joachinum orare non desinit, si expedit, sui misereri non tædeat: nam tantæ ei calamitates inerant, quod omnia quam vivere maluisset. Deinde Joachinus ea miseria atque inopia motus, tum viri bonitate, tum vel maximæ bona in disciplinis fama, summa cum hilaritate ei obtemperare gaudet. Pietatis fontem eo orante, dignus Frater evasit liberatione pestis [illius]: nam [statim recepit sanitatem] esto [quod ejus ex tali incommodo recipiendæ] ut in re parvi momenti, mortales plerumque desperatione teneantur. Qui ad cubiculum ejus currens, nondum ab oratione liberum esse cognovit. Postquam igitur absolverat, in hunc sermonem sese convertit: Primum, sanctissime Pater, gratiæ referendæ mihi facundiam dari peropto: nam tua tantum cum Deo copulata est sanctitas; ut in reliqua Italia tibi similem inveniri non credam. Quotus enim quisque tanta sanctimonia pollet, ut que verbo ait, opere adimpleat [Deus? Quid igitur superest,] nisi ut Patribus nostris, sanctissimis quidem viris, similem te reddamus? Quamobrem immortales tibi ago gratias, quod ex mortis faucibus ad pristinam me lucem revocasti. Joachinus, mundi hujus fumum inanemque gloriam nihil pendens; Heu! quid? carissime Frater, inquit. Da bonorum omnium largitori gloriam. Non enim ego te liberum reddidi: verum ipse infinitæ potentiæ Deus, qui suo arbitrio omnia disponit: & idcirco si me, ut apparet, diligis, non ulterius prosequamur verba hæc: nemo præter [Deum a naturæ viribus] alienum opus sibi ipsi vendicare potest. [Ita ille sanus abiit] postea vero triginta annos vitam traducentem [ac firma valetudine usum, non nisi] in morte tantisper ægrotasse, exploratum est.

[23] Senarum in urbe quædam mulier, summa veneratione Ioachinum colens, decoram atque speciosam filiam habebat, nisi globum carnis in gutture instar pomi teneret, quo universa pulchritudo atque ejus species amittenda erat; [& puellam strumosam] & quod damnosius erat, nemo propter globum carnis loco uxoris frui [ea se posse] censebat: quare eam ad Ioachinum ducere statuit, ut periculum talis rei faceret, videretque utrum sine viro esset moritura; tum etiam, si divinitus daretur tale matrimonium fieri, quod inprimis omnium rerum ductori libeat. Deinde [quia] ubi salus versatur animarum, semper viri Dei mos erat in liberandis [infirmis] maxima uti caritate; partim quia miseratione digna res apparebat, partim vero quia a parentibus omni veneratione colebatur; [benedixit puellæ], itaque carnis globum optime Crucis signo expulit: quæ adeo decora [deinceps] fuit, ut uxoris loco quisque nobilium genere ea frui cuperet, & [quod] absque [dote] quisque capturus [eam esset, auderent matri] polliceri.

[24] Plerumque Ioachinus oculos ad suum Creatorem tollens, [habet bruta sibi obtemperantia.] neminem videre stantem aut audire appellantem visus est. Quin bruta animalia, non secus ut homines, vidimus ei obtemperare, a quo capi & quocumque libuerat, geri se sinebant.

ANNOTATA.

a Divinitas hic alibi in hac Vita, non pro natura Divina, sed pro Divinæ potentiæ ostensione externa accipitur, uti per se clarum est, quomodo dicitur, Mirabilis Deus in Sanctis suis.

b Nec hoc tam crude accipiendum est, ut non poßit commodum habere sensum: quis enim non videat scriptorem religiosum & doctum, ex usu Etruscæ linguæ, hyperbolicis metaphoris assuetæ, sic loqui, ut non aliud quam eximiæ sanctitatis decus Ioachino tribuere intendat?

c Incuriosus librarius scripserat, fornacem quamdam: nihil autem in Italia videas frequentius, quam ejusmodi fornicibus tectas domos, ad inambulandi commoditatem.

d Gianio scribitur Pagnus: rectius forte scriberetur Paganus, nomen in Tuscia non inusitatum.

e Idem conjicit fuisse Lotheringum Generalem, qui Philippo anno 1285 successerat, quod tali morbo sæpe laboraverit: nobis videtur potius fuisse vir secularis, servorumOrdini associatus, ut passim. Tertiarii solent: nam infra promittit se honestam, imo religiosam vitam observaturum, si sanetur.

CAPUT V.
Virtutum eius summarium, obitus & sepultura.

At nunc quis Oratorum maximus gestarum rerum minimam quamdam partem digerere posset? Profecto omnia sanctitatis plena in eo reperi, [excellit omni virtutem genere,] nec quidquam mihi unquam dulcius, aut etiam optatius evenire poterat, quam tanti viri mores, modestia atque sanctimonia. Omnia in hoc absoluta, & nihil boni defuisse invenio: sed bonarum artium singulas imitasse disciplinas expiscor: & ideo suum in hoc seculo martyrium, & in cælesti patria coronas, quam brevissime perstringam. Quod si omnia dicere vellem, magna mihi voluminis prolixitas exigenda constaret: & idcirco clariora atque excellentiora prælibabo, quo altera facilius noscantur, quæ quidem posterius ostendam. Nobiliora quidem hæc sunt: numquam in tenera ætate Ioachinum nugari sive puerile quoddam facere. Verum quisquis eum orantem [esset] intuitus, ægrotos invisentem, atque afflictos [ad suas ærumnas] æquo animo tolerandum persuadentem, [continere se non poterat quin eum ubique & apud omnes laudaret]: itaque indies ejus famam auctam conspicio. Quippe qui propter ciborum parcitatem, morum honestatem, & omnibus in rebus ingentem modestiam, [imprimis rigore pœnitentiæ.] nemini eo tempore in sanctimonia cedebat. Et quoniam ipse sibi martyrium præ asperrimis rebus intulit, corpus affligens inedia, vigiliis, verberibus, cilicioque, ut in spiritu fervens ac vigens esset, & mente numquam ab rebus supernis divinæque majestatis contemplatione raperetur; jam prosperitatem corporis a attriverat, effeceratque quod plerique sancti viri consuevere, quemadmodum de Hieronymo Bernardoque legimus, qui durissimis rebus corpus ad summam imbecillitatem perduxerunt.

[25] Nocte igitur quadam, eadem, quam devotam [ejus] supra denominavimus, Ioachinum orantem aggreditur, [a Deipara visitatus,] undique Angelis circumdata, duas in manibus coronas extollens; alteram videlicet [pro] martyrio assidue hoc in mundo æquo animo b lato; alteram vero, quia Confessor inter mortales extiterat. Quæ postquam dilectum servum vocaverat, inquit: Nunc tibi, carissime fili, consulendum est: te enim inter electos devotosque servos innectere animo est. Nam & summo gaudio Pater Philippus te [expectans] manet. Tunc Ioachinus lætus, sancto Spiritu ardens, atque sincera vita coruscans; quia pridie ejus diei, qua Dominus noster cruci affixus est, hæc res agebatur; petiit, ut postera die ea hora solveretur, [monetur de morte instante:] qua & ipse Dominus noster expiravit. Postridie igitur Joachinus, cum bene valeret, omnes ad se Fratres accersiri postulat, ibique nonnulla verba fecit, quorum exemplum infra scriptum est: Sæpe numero, Fratres carissimi, lacrymans dolensque dico, Heu miserum calamitosumque mundum! [postridie sanus suam mortem indicat isto die futuram.] heu agitatum genus humanum! Nihil denique in te boni aut sancti restitit. Heu miseriarum & calamitatum plena tempora nostra, & omni vitiorum genere fertilia! Infantes, pueri, adolescentes, juvenes, senes, pariterque omnes pro bono, malo; pro [castis] moribus, flagitiis; pro virtutibus denique, malis facinoribus utuntur: quas ob res hoc destituere corpusculum expedit, atque eo accedere, ubi dumtaxat bonum inveniri potest. Quamquam vestra quidem causa discedere doleo; tantas nihilominus [utilitates] hinc nascituras vobis pateat, ut mirum in modum lætabundi sitis. Ego vero pro vestris in me officiis numquam in dignissimo Dei conspectu orare desinam. Sed unum pro innata vestra humanitate obtestor, quod si cuncta erga vos [ex vera] ratione non gesserim, teneræ ætati [potius] quam alteri rei adscribendum statuatis. Iam vero Deo sic libitum est, me ad cælestia regna paullo post revocare: atque ideo Ioachinum vestris in orationibus memoriæ teneatis, obsecro; simulque Ecclesiæ Sacramentis me decorum reddatis, & ab omni delicto longe alienum. Hinc autem quos dolores aut etiam anxietates procreatæ sint memorando, in easdem profecto lacrymas inciderem. Plane hoc numquam Fratres arbitrari; nam [viribus] pollens clarusque habebatur, [& antequam Passio Christi in Parasceue esset prælecta;] quippe etiam omnia ut antea, conficiebat. Eorum [ergo] sententiam [efficacius refutandam sibi esse] ratus Joachinus, coram [omnibus] ait: Exiguam mihi fidem tribui perspicio, nec ea quæ dixi vera censeri. Sed iterum [dico] ut rei veritatem olim credatis, ante Domini nostri absolutam in templo Passionem, vos penitus corpore deseram: [atque ita moritur,] & idcirco quatuor hic Fratres mansuros supplico, ne, hoc accidente, mortalium ora adimpleantur. Quod & factum est, quatuor omni veneratione dignissimos Fratres ibi constitui [voluit Prior: &] cum Joachinus, omnipotentis Dei exemplo, genibus flexis audiret Passionem; ad eum tandem locum deveniens, Et & inclinato capite emisit spiritum, animarum cunctarum Auctori suam, omni sanctitate coruscantem, reddidit: [splendore in templo apparente.] ac statim in templo visus est splendor, quam Fratres Ioachini animam rati, ad ejus cubile currentes tantisper, sanctissimum invenere corpus.

Cumque lugentes singuli redeunt, atque universo Senensium populo nuntiant [quod objerit Ioachinus]; non secus omnes agitatos cerneres, ac si tota subverteretur ex radicibus urbs: omnes enim splendidum in cælo lumen, Ioachinum videlicet, [ob concursum hominum corpus 4 diebus expositum,] parentis haberi loco gloriari [solebant.] Nec [mora:] paucis post diebus pretiosissimum corpus in templum deportant; [ubi] tantam mortalium oculi lacrymarū vim effuderunt, ut [verbis nequeat explicari]. Quisq; suam eam arbitrari mortem, nec cuiquam locus tempusque quietandi dari, omnes sanctissimos pedes oculari. Præterea tanta undique hominum multitudo fluebat, ut mirum in modum almo viro meritorum honorem Deus reddiderit: & antequam sepeliendi suffragiique debiti reddendi daretur potestas, dierum quatuor intervallo, optimum odorem fragans, in templo versaretur. c Tunc Fratres dolore affecti, atque Ioachini privatione compulsi, ejus felicem vitam [tunc quidem scripto] nequaquam digerendam decrevere; [aliqua de vita ejus collecta.] sed cum infinitæ sapientiæ Deo visum est, pauca de eo in hominum memoriam redacta sunt: nam ubi singula Ioachini gesta quisque describere vellet, maximam sibi provinciam imponeret.

ANNOTATA.

a Michaël ista addit: Si carnis stimulus eum colaphis affligebat, hiemali tempore, in locum nivibus plenum; & tempore æstivali, in spinis repletum, se immergere ac projicere curabat.

b In lectionibus propriis ista leguntur: Patiendi cupidus, ut alios suæ ægræ valetudini cruciatus adderet, quo Passionis Dominicæ magis particeps esset, Deum orabat. Quare novum morbi genus, quo caro ejus ab exortis vermibus absumeretur, ei immissum fuit, nec tamen a medicis unquam visitari, aut Deum, quem pro aliis infirmis orare solitus erat, ut a se morbum depelleret, rogare voluit.

c Michaël addit, corpus ejus gloriosum reconditum esse sub ara majori ecclesiæ Servorum de Senis.

CAPUT VI.
Miracula post mortem patrata.

[27] Postquam ex mundi laqueis evanuit Ioachinus, exaltari usque ad novissimum judicii diem dignus evasit. Nam cum in a S. Galgani celebratione multi ad Indulgentiam irent, essetque id temporis, [Occasione Festi S. Galgani] quo algor regnat ingens, plerique ad ignem manentes eos quos Almos cognoverant, multis laudibus extollebant, ac præsertim b Ambrosii c Petrique Senensium miraculis decoram atque fulgentem vitam. Extemplo [autem] vir quidam, [comparatur BB. Ambrosio & Petro Senensibus] bonitate egregius, ibidem existens, Joachinum præ omnibus ad cælum usque sustulerat, ut omnes ejus gestibus mirarentur, dicerentque eum ob aliquod meritum id proferre. d Ægrotus [ergo] quidam ibidem permanens, atque de Ioachino talia audiens, arrectis auribus quæque præclara accipit; ejus scilicet caussa vidisse cæcos, claudos cucurrisse, ac mortuos erectos esse: atque continuo ab invisibili illo morbo absolvi ratus, Ioachinum maxima cum fiducia invocat: [promitteus] quod si ejus meritis dignus efficeretur [sanitatem recipere] non ita ab mortalium memoria ejus lapsuram sanctitatem: insuper diabolicam animam creatarum rerum Inventori redderet, [sanatur morbus incurabilis:] qui semper gulæ, veneri, superbiæ, atque malis facinoribus incubuerat: cujus in virum Dei hæc verba fuere, Si vera sunt, sanctissime Pater, quæ tanta de te ubertate proferuntur obsecro, Domine, mei miserearis, ne tam repente hæc [Acta ejus] sanctitatis plena hominum oblivioni tradantur. Equidem hoc tibi polliceor, ubique locorum tuum nomen sanctimoniamque extollere, eroque tuarum laudum ingens vulgo prædicator. Deinde simulacrum cereum ante dignissimum conspectum tuum erigendum existimes, ut tanti viri gesta non ita deleantur. Igitur postero die eodem medicus ejus adventans, non secus liberum invenit, ac si tali numquam subjacuisset infirmitati.

[28] Post hæc honorandus quidam Senensium Frater, Nichola quidem nomine, re autem vir optimus, prædicator cum esset in die Pentecostes, nonnulla ejus sententiæ congruentia de Ioachino protulit, ac præsertim [de potestate] quam supra dæmonum agitationem in virum divitem [exercitam] diximus. [dæmon ex corpore obsesso suum discessum prædicit.] Erat tunc ibidem mulier quædam, tota vitæ suæ brevitate a pessimo vexata spiritu. Hæc ubi dictum miraculum accepit, statim sathanas in cor ejus ascendit, vocisque maximam vim emisit: Nunc nunc, inquit, tempus advenit, quo mulierem destituere cogar. Tandem omnes pavore atque formidine capti, calcem exitus videre animo conceperunt: & id multis de causis; primo, quia universæ Tusciæ cognita erat, tum etiam quia haud obscuro loco orta. Quas ob res absoluta statim prædicatione eaque ad Ioachini sepulcrum ducta, [& ad sepulcrum B. Ioachini] omnis multitudo convenit. Prædicatore cur tam sæve exclamaret interrogante, ait [dæmon]: Doleo superque doleo, quod meam diu possessam habitamque sedem relicturus sim, & unicum Ioachinum contra me posse, [quod omnes nequiverunt conficere. Rursus interrogatus, cur aliorum virorum fama atque sanctimonia præclarissimorum [interventu] non exjerit ex corpore, Divinam ita decrevisse sapientiam, respondit; ut hic quoque miraculis ornatus, optatam in cælo sibi sedem compararet. [signo dato,] Irritatus tandem populus sui exitus signa flagitat. Denique ægre ferens inquit: Cum corpus hoc destituam, lampadem quamdam lumine privabo, atque mulierem jam felicem, ad unius horæ tempus, velut mortuam in humum prostrabo præcipitem. Neminem autem prætereat, [possessam mulierem] latine ita eruditam fuisse [visam] ut similem in reliqua Italia habere non videretur. Iterum autem spiritus fari cœpit: Exuite eam pannis, pariterque comam disrumpite, alioquin ei dominandi potestas aderit, & omnia miraculi signa ante sepulcrum ponite: ita enim desuper mandatum. Non possumus non annuere votis. Acceptis ergo mandatis omnia exercuere. Ac repente spiritu abeunte, [cum magno boatu abit.] universum reboare templum intelligeres, ut si omnibus fundamentis extirpatum esset. [Omnes tunc] præterea omnipotenti Deo gratias immortales agere, nec non optimo virorum Ioachino, cujus precibus tam magna tamque præclara fiebant. Mulierem vero meliorem unquam habuisse gratiam minime comperimus. Sed usque ad mortem tanta in eum veneratione affectam [fuisse scimus] ut nihil omnino supra.

[29] Nobilium cuidam per viam eunti imbrex desuper [labens] caput infregit, quod ab omnibus mortiferum vulnus creditum est. Huic demum Ioachini miracula in memoriam reducta [cum essent;] anhelitum resumens ait: [letiserum capitis vulnus curatur.] Etsi, sanctissime Pater, meamerita haud tuam gratiam mereri scio, nihilo segnius corde optimo tibi polliceor ubi hujus [beneficii] gratia dignus evasero, tuis semper Fratribus favere; & nullum animi neque corporis laborem effugiam, dummodo eorum voluntati morem geram, nec non simulacrum cereum mei instar efficere statuam. Postero autem die medicus eum curaturus adveniens, sublatis pannis sanatum vulnus intuetur, & summa admiratione motus, circumstantibus inquit: Quis, optimi cives, tam solennis tamque egregius medicus hunc a vulnere liberavit? Singuli vero ignorantes admirationem ostendere. Denique qui tale accepit meritum, Ioachinum colendum atque observandum asserit: is enim sua incredibili humanitate atque sanctitate me ex mortis ore ad pristinam traduxit vitam. Omnes pariter de eo talia audientes, ad sepulcrum profecti sunt, Ioachinum orantes, [ideo gratias agentesi ad sepulcrum,] ut Deum imitandum doceret: ac statim quædam odoris fragrantia & somni voluptas illos invasit, ita ut ante dignissimum ejus conspectum paululum obdormirent, & singuli Ioachinum tam splendidum tamque decorum videre, ut præ divinis radiis [ejus faciem] non ad voluntatis libitum discernerent. Ac paullo post Angelica quædam vox eorum auribus intonuit: Moribus ac virtutibus, filii, navate operam, ego enim numquam vobis deero: [eadem omnes visione recreantur;] verum cunctis [vestris] votis me olim obtemperantem accipietis. Hi statim Ioachini gratia repleti, expergiscuntur, singulique unam & eamdem visionem recensere: ideo partim religiosæ vitæ sese dedere, partim vero seculum colentes pudicam & castam duxere vitam.

[30] Puer quidam erat, panem in manu tenens, quem dum secundum puerorum morem comedebat, sextum ætatis annum agens, obviam ingenti ac rusticano cani sese præbuit. Is repente, lupi instar, fame compulsus & æstu agitatus, puerum aggreditur, ac pariter panem digitumque singularem e manibus eripuit. [digitus pueri a cane præmorsus restituitur.] Quid actum est? Cum parentes viderent nullam esse medelam ad huic ægritudini consulendum, nec medicos, aut etiam [invocatos variorum Sanctorum] favores prodesse. (Erat enim novum atque inauditum, ut quisquam direptum penitus membrum in eamdem pristinam consuetudinem traduceret, ni creatorum omnium Parens manum adjutricem porrigeret) Tunc indies Ioachini miraculis florentibus, parentes maxima veneratione ad eum euntes, lacrymis genas rigantes, ut in restituendo liberi digito opem ferret, obsecrant: eis enim unicus aderat, reliqui vero omnes ad omnium matrem migraverant. Neque adhuc domum redierant, cum puer pollicis restituti [beneficium sentiens], sibi ipsi congratulabatur: nam pulchrior & divinior atque alii apparebat, neque propter pollicis divinitatem aliquid cum eo turpe aut obscœnum tangere pollebat. Sed cum parentes ingratitudinis crimine acculari nollent, una cum libero, Ioachino crebras gratias reddiderunt, & digitum argenteum, creati instar, ante ejus sanctissimum conspectum deposuerunt. Ita indies Ioachini famam atque decus augeri sentio. Multa deinde bona Christi pauperibus, causa meriti tanti viri impertiri Senenses; semper Fratres ejus colere & observare, & ut parentes venerari, omnibusque rebus niti grata cunctis efficere.

[31] Quamvis multa de præclaro atque optimo viro Ioachino dixerimus; [adhuc] pauca quoque, ut ad calcem deveniam, recensenda statui. Quidam vir Senis optimi meri vegetem habens, quam pro suis necessariis annuatim e tutans, ad diem almi Ioachini festum invitatus a comitibus sic respondisse fertur: Nunc vos mente captos perspicio, [irridens euntes ad venerationem B. Ioachini,] quod vobis [libeat] ad illius celebrationem proficisci, quem Fratres, pecuniæ atque alterius rei lucrandæ causa, Sanctissimum prædicant. Equidem domum redire, & merum vendere malo, ut mihi [meisque] opibus consulere possim: vos autem [manete] cum Joachino, ego cum divitiis: & sic eos dereliquit, [ipsum] de obscœnis verbis increpantes. Deinde domum rediens, & manum in vegetem mittens, fœtidum, turbulentum, asperum & forte vinum reperit, cui præ execrabili odore adhærere minime poterat. [vinum suum reperit corruptum,] Tunc valde iratus propter maximum lucrandæ pecuniæ pondus; tum etiam quia pauper, egens & mendicus erat; obscœnorum tandem in sanctissimum virum verborum spurce [dictorum] recordatus, & cordis compunctione tactus, lacrymans ac dolens talia effudisse, vovit quartam temeti partem se Fratribus daturum. [quod voto eidem facto restituitur,] Qui ubi hæc locutus fuerat ad merum rediens, lucidum [& magis] splendidum quam ante inveniens, summas Joachino gratias egit, & quod voverat ad unguem confecit. Quæ cum ita eveniant, opus erit Dei cultores summa cum veneratione observare, & sub illis protegi atque tutari.

[32] Per saltus quidam rusticus pergens, serpentem obvium ingentem habuit, quippe qui æstu & fame compulsus, omnia devorasset: erat enim ab ignibus vexatus, nec ullam escam invenire poterat. Rusticus vero timens serpentem, arrecta cauda [contra se venientem] atque rugientem intuens, alterum eligere cogitur, se scilicet tutate aut a serpente perimi. Arrepto igitur ingenti quodam baculo, serpentis dorsum pro viribus infregit. At repente coluber, veneno accensus pariterque & ira præceps, in eum corruit, & tibiam dextram osse tenus sauciavit. Crus denique inflari conspiciens valde dolebat, [tibia morsu serpentis inflata cum mortis periculo] neque requies aut remedium ullum ei erat, nisi ut quem habebat asinum ascenderet, domumque rediret. Quod ubi factum est, affines & medici omnes eum morti jam tradiderant, nisi pauperum refugium Joachinus ei in mentem venisset: quem summa spe, nec tamen frustrata invocavit, sed melius quam ratus erat evenit. Vix adhuc voverat, cum voluntas quædam dormitandi eum rapuit, & in somnis nostri Ordinis Fratrem ad se venientem ac clamantem accipere visus est, [a B. Ioachino apparente curatur:] Dilecte, inquit fili, tuum mihi crus ostende, ut votum tuum persolvam. Ioachinus ubi hæc dixerat, absque mora evanuit, atque hic enodatus a somno, ante omnia tibiam visitandam decernit. Si gaudium hominisque lætitiam describere possem, jucunditatis totum repletum animadverteres. Exultans igitur cubile reliquit, & indutus, in plateis, quatriviis, & ubique Ioachinum prædicat; gratias immortales tanti officii agens, nec non crus cereum pro suo virili impartivit sanctimoniæ flori Ioachino.

[33] Singularis eodem tempore mulierum cuidam infans erat, parentum oculorum lumen, in quem curam & senectutis spem locaverant. Sed ut Deus semper in extollendis erigendisque magnis viris omnem operam dedit, pueri mater templum adiens, ad audiendam in nostro cœtu Missam, infantem in cubili dormientem destituit, tertium ætatis jam agentem annum. Qui solus domi relictus expergiscitur. Dolens ac neminem videns, descendere cupiebat; & cum conaretur, [brachium & os confractum pueri restaurantur] præceps in terram corruit, brachium pariter & os confringens: atque ibi diu existentem lacrymantemque mater rediens invenit; quæ ejus ægritudinem conspiciens, penitus confractum atque exanimem puerum vidit. Tunc dolore affecta, & viri in itinere versantis causa [metuens] ne quædam verba in remeatu sonaret, medicorum auxilium invocat. Et quoniam accepit non posse, ante viri adventum curari (Nam propter malam liberi curam, quam habuerat, valde timebat) decrevit tandem supplex Ioachini numen invocare. Quem cum orasset, liberum die postero ab omni ægritudine longe alienum cognovit; [qui etiam] pulchrior splendidiorque effectus est. Tunc parens simulacrum cereum ejus altari instituit sublevandum, & puerum Ioachino gratias agens dedicavit.

[34] Cum per Ioachinum tam clara atque sanctimoniæ plena fierent, quidam tunc Senas miles colebat, qui non parvæ venerationis affectu Ioachinum præ omnibus observabat: nec longo post tempore cassatus Senis, Bononiam sese convexit. Huic [erat] equus vastus, ferox & terribilis: sed [quem] ejus speciei decore captus, diligebat. Tandem die quadam hujus equi periculum facere cupiens, famulis ut quoquomodo equum sternerent præcipit. Illi autem nulla ratione ei adhærere poterant, sed nequisse militi sese expurgant. Quare iratus, ipsemet ad sternendum proficiscitur. Repente equus, arrectis pedibus, crudeliter in pectus militem percussit; [costæ ex equi ictu confractæ curantur:] & ideo velut exanimis unius horæ intervallo in humo constitit: erant enim complures pectoris costæ confractæ, ita ut omnium sententia eodem die moreretur. Accersi itaque medicum fecere, cognoveruntque non [quidem esse] defunctum, sed pleramque costarum partem læsam, ut plane nullus jactaret eum a tali peste absolvere. Miles vero paulatim anhelitum resumens, gestuum Ioachini meminit, & speravit suum flagitare auxilium, se desuper equum cereum ante sepulcrum suspensurum pollicens. Tunc ex pessima illa ægritudine paulatim absolvi se cognovit; & quod in rerum natura est inauditum, [etiam invenit] equum, placidum, [& equus ferox, mitescit.] humanum atque mitem effectum, ut pueri, infantes, & demum omnes illum tangerent. Quod autem voverat, ad unguem solvit.

[35] Non ita eadem sed longe majora [expertus est] prædicatorum quidam nostri Ordinis, vir excellens cum fama tum etiam doctrina, ex Florentia originem trahens ex familia haud obscura, cui nomen erat Paulus Antonides, [Hic] in urbe Forlivii sanctum Euangelium prædicans, & in hominum memoriam sanctos viros imitandos redigens, præsertim sanctimoniæ exemplar Ioachinum omnibus præstantem ostendebat, cujus præclaram vitam & miraculis ornatam recensebat. Erat autem tam lenis atque hilaris, atque in dicendi facundia & ratione fertilis, ut ipsius audiendi causa a cibo pene & somno [homines] destitissent. [puer ex alto cadens] Actum est igitur ut iisdem diebus quoddam in foro festum pulcherrimum celebraretur, ad quod non modo cives, sed coloni omnes conveniebant. Unde cujusdam Domini Iacobi filius, quintum ducens ætatis annum, cum sociis ad fenestram celebritatem intuens, præceps per triginta brachiorum altitudinem decidit. Mater vero ut vidit puerum cadentem, sine aliqua temporis dilatione Ioachino commendavit. Currentes tandem, [a B. Ioachino per matrem invocato,] qui eum ruinam minantē viderant, & exanimem inventuros [credebant], eum stantem & ab omni ægritudine vacantem cognoverunt. Cumque ex eo peterent, quomodo res processerit; respondit, suis vidisse oculis quemdam Ordinis nostri Fratrem, coronam in capite valde decoram tenentem, [illæsus humi collocatur:] in cujus manibus retentus nullum corporis detrimentum sustulit, verum leviter ab eo interram positus est: tunc matre se Ioachinum invocasse propalante, ingenti in eum devotione affecti sunt [omnes]. Itaque parens in tribus urbis locis decorum & fere divinum [simulacrum] erigendum statuit; & Senas una cum filio profectus, imaginem ceream fieri mandavit.

[36] Maji mense puer quidam, extra Senensem portam, flores super foveam lymphæ plenam colligens, tantum se pro illis habendis extendit, quod fluctibus submersus vita privaretur; cum sibi ipsi propter latitudinem altitudinemque aquarum minime favere posset. [puer submersus resuscitatur:] Sed ut divinæ sapientiæ visum est puerum non ita sine parentum visione suffocari; eo mater transiit; & cum filium non videret, admirata, paululum ibi stans, gurgites puerum extollentes accepit. At maximis clamoribus propinquum sibi virum appellat (erat enim [ibi] quorumdam circumstantium hortorum olitor) qui repente eo adventans, in aquam, licet indutum, se projecit, ac defunctum puerum arripuit. Postquam vero mortuum parentes cognovere, ad pauperum refugium Ioachinum tulerunt, ejus meritis [ipsum] commendantes. Tunc puer anhelans sic parentes alloquitur: Haud quidquam mihi timeatis, eximium enim Fratrem, sanctissimum jubar Servorum, pro me orantem vidi, & ipse jam denegatam vitam resumere me fecit. Mirabantur omnes, qui a fluctibus aquarum submersum secuti fuerant, ex ore infantium talem perfici laudem: ibi enim mortalium ingens multitudo erat, laudans & glorificans Deum, qui talia sanctimoniæ vacanti dederat.

[37] Urbs urbium florentissima talem illis temporibus virum genuit, Divæ Virgini dedicatum; nomen habentem Lippum, [Redintegratur herniosus:] cui intestina in colorum f marsupium descenderant, ut maximam ponderis anxietatem ex eis irruentibus caperet, ut quietem etiam maximo cum labore inveniret, nam ei corporis residuum obtundi videbatur. Quas ob res Ioachinum obtestatur ejus miserturum; inquit insuper, Pedibus ad te nudis veniam, & funale quoddam ingens fideliter expediam. Quare mane surgens singula ad loca rediisse sua comperit, & cum triginta super viveret annos, nulli unquam ægritudini subjacuisse fertur.

[38] In Masla g oppido maritimo contra jus quidam accusatus, [captivi liberantur:] pleraque tormenta perpessus est: & tandem, quod non fecerat, martyrii causa fatebatur, ita ut ex eo judicum sententia in capitis læsionem incurreret. Ignorans igitur quid sibi esset faciendum, Ioachinum implorat, & statim cum orasset, custodes omnes somnus festinans invasit: & alter alteri custodiam confidens, quieti se exhibuit. Non enim somni voluptatem [queri eorum quilibet] ratus fuerat: sed pariter omnes dormierunt. Captivi vero, hoc explorato, foras simul cum eo exierunt. At cum ille Ioachini causa id effecisse [Deum] diceret pariter Senas profecti, immortales Ioachino gratias reddiderunt.

[39] Plerosque Senensium medicos mulier, h caratteres habens, experta [erat] at omnes [frustra] præter Ioachinum, qui diu ridiculo ipsi fuerat: & sane [invocare eum] nihil pensi habebat. Tamen propinqui in dies Ioachini miracula effundi animadvertentes, [mulier ulceribus plena sanatur.] omnino ad eum caratteratam mulierem ducendam statuerunt. Quibus mulier inquit: Doleo non ei fidem, ut licebat, adhibuisse: [& vereor] ne propter hoc nequaquam mihi aures accommodet. Nequidquam timeas, dixerunt: ipse enim tui afflictionem atque pœnitentiam intuens, non vecordiam; sed fidem animadvertet. Nihili pendenti ista, vir Dei Ioachinus talia in somnis; Mene cognoscis? inquit, At illa: Nescio, ni protuleris, mi Domine. Servus Dei sum, inquit, cujus hactenus miracula pro nihilo habuisti. Illud unum scias, Dei cultores ab omnibus venerandos: neque enim dico [grata tua] hæc sententia est. Age igitur cum libera jam sis, [cura] ut caste atque pudice vivas. Quæ flagitiorum dolens, moribus [suis corrigendis] operam dedisse fertur. i Is ergo (ut exordium finemque juxta faciam) felicissime vixit, qui Ioachinum imitans [secundum] ejus morem agit, eritque particeps illius divini ac sempiterni gaudii: [Epilogus auctoris.] & is qui universum terrarum orbem nutu quodam summa ratione gubernat, in eadem quoque patria colendum dabit: in qua quidem electi mortalium Sancti permanent, gloriam Trinitati reddentes in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Colitur S. Galganus Eremita 8 Decemb. quo die mortuus est anno 1181.

b Est hic B. Ambrosius Sansedonius Ord. Prædicatorum, cujus Acta illustravimus ad diem 20 Martii, quo mortuus est an. 1286 uti dicetur die sequenti ante Vitam B. Claræ Gambacortiæ; non 1287, uti nobis visum in Martio.

c Mirum est non referri hunc Petrum a Ferrario neque in Topographia, neque in ullo ejus Catalogo: est autem B. Petrus Pectinarius, cujus Vitam olim Latine scriptam utinam inveniat aliquis, sin minus ex antiqua versione Italica rursum faciemus Latinam, ad diem 4 Decembris, quo obiit anno 1289

d Miracula sequentia in ara marmorea legi testatur Michaël in Chronico, qui ea in compendium redacta, & alio ordine narrat, & ex eo Gianius.

e Id est, uno integro anno servans reconditam.

f Scrotum intelligit: quod pluribus explicare nil opus est.

g Massa ex edito monte mare prospectat, post excisam Populoniam urbs Episcopalis facta: Senis 40 millibus passuum distat.

h Carattere Italis est, quod Latinis & Græcis character: hic sumitur pro ulceribus, propter pustulas instarsignorum extantes. Michaël habet mulier ulceribus plena.

i Addit Michaël: In hujus memoriam suscepisse fertur habitum B. Mariæ Virginis. In lectionibus post aliquot miracula indicata subjungitur: Multa etiam in dies super comitiali morbo laborantibus signa fiunt.

DE S. GVILELMO POLITIENSI,
EREMITA IVXTA CASTELLVM-BONVM IN SICILIA.

ANNO MCCCXVII, AUT MCCCXVIII

[Praefatio]

Guilielmus Politiensis, eremita juxta Castellum-Bonum, in Sicilia (S.)

AUCTORE G. H.

Politium urbs generosa diœcesis Cephalæ ditanæ, inter duo Himeræ fluminis capita in edito colle sita, patria fuit S. Guilelmi, ibidem e familia Gnoffiorum prognati: hinc cognominatur Gnoffius & Politiensis. Asservatur ibidem in æde matrice pollex hujus Sancti, donatus a Marchione Hieracensi, & statuæ ligneæ affabre factæ inclusus: [Colitur Politii in patria ob aliquas Reliquias.] cujus festum translationis celebratur die tertia Paschatis; uti testatur Rocchus Pyrrus tomo 2 Siciliæ sacræ pag. 477. Idem dicit pag. 481, quod ibidem Politii, in æde S. Mariæ de Partu, imago ejusdem S. Guilelmi colatur. Denique, quod in eremo juxta Castellum-Bonum (ubi postremis vitæ annis diutißime habitavit, & simili titulo S. Mariæ de Partu ecclesiam erexit) magna cum veneratione servetur corpus, in sacello, quod olim ejus cella fuit: [Corpus est in ecclesia S. Mariæ a Partu juxtæ Castellum-Bonum.] & spectantur adhuc, attestante Octavio Cajetano, capiti adhærescentes capilli coloris flavi, affixumque carni cilicium: & suavissimus ex corpore sacro afflatur odor. Ipsum oppidum Castelli-Boni, postquam extincta Sedes Episcopalis, quæ Traynæ fuerat, subest Archiepiscopo Messanensi: ejusque Patronus habetur S. Guillelmus ex antiqua consuetudine, & Natalis publico cultu solemnique proceßione celebratur hoc XVI Aprilis: [Memoria in Martyrologiis.] quo die Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis eum inscripsit suo Martyrologio his verbis: In Sicilia, juxta Castellum-Bonum, sub Marone monte ac Gemellis collibus, in Cœnobio S. Mariæ a Partu, depositio B. Guilelmi Confessoris. Maurolycum secuti sunt Felicius, Molanus, Galesinius, Ferrarius in Catalogo utroque, & Octavius Cajetanus in suo Martyrologio Siculo.

[2] Duplicem hujus Sancti Vitam damus, utramque ex Actis longioribus excerptam: alteram Neapoli reperimus in Collectaneis Antonii Caraccioli Clerici Regularis, viri de Ecclesia Neapolitana, [Vitam damus aliam] cujus sacra monumenta edidit, bene meriti. Hujus Vitæ, quæ tomo 2 de Vitis Sanctorum Confessorum extabat, est hujusmodi titulus: Vita S. Guilelmi Eremitæ Siculi, [descriptam ex Siculis monumentis] excepta e veteribus Siciliæ monumentis, atque enarrata a R. P. Angelo Sangrino, Cassinensi Monacho & Abbate S. Nicolai de Arenis. Dictus locus est prope montem Æthnam, cujus ignibus est anno MDCLXIX subversus, monasterio jam ante in urbem Catanam translato. Servabatur olim in dicto monasterio clavus, quo tradebatur Christus cruci affixus: cujus memoriam celebrat Octavius Cajetanus tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 250 & sequenti, ubi narrat miraculum mulieris a malo genio obsessæ & anno MDXLIX liberatæ dicto Angelo ibidem Abbate cooperante. [ab Angelo Sangrino,]

[3] Alteram Vitam damus, a dicto Cajetano editam, qui ista observat: Officium proprium B. Guilelmi, ab antiquis temporibus incerto auctore compositum, in arca cum ejusdem Reliquiis asservatur. In eo Vita B. Guilelmi est per lectiones distributa, [aliam ex Officio proprio editam a Cajetano.] ex quibus nos, quam damus, concinnata dictione conscripsimus. Hæc Cajetanus De Vita hac stylo mittenda, scripsit nobis Panormo Ludovicus Sportellus noster, asseritque hoc ejus initium esse: Regis Federici secundi temporibus MCCCXL Guilelmus in oppido Politii honestis parentibus familia Gnoffiorum natus est. At finis ejusdem Vitæ iste indicatur: Ejus reliquiæ multis indies miraculis illustrantur, præstante Domino &c. Quæ eadem in hac Vita sunt, exceptis primis verbis de Federico Rege & anno Christi. Desunt autem in hac Vita quæ capite primo prioris Vitæ, & aliqua quæ num. 16 enarrantur: ac reliqua multo exactius hic recensentur: adeoque necessario utramque damus: nam antiqua monumenta ab Angelo Sangrino allegata, & Officium proprium, quo usus Cajetanus, quæ præ utraque Vita desideravißemus habere, necdum potuimus nancisci; quia Ludovicus Sportellus mortuus est, prius quam litteræ, per quinquennium nescio ubi suppressæ, in nostras venirent manus; & quas ipsi Panormum plus vice simplici destinandas curavimus, optato successu caruerunt. Si tamen vel sero ad nos mittantur quæ petimus, suus eis locus erit in Supplemento, faciendo post omnes menses absolutos.

[4] De anno obitus variant auctores: Abbas Maurolycus lib. 1 Rerum Sicanicarum asserit, ad meliorem vitam transiisse anno salutis MCCCXVII. In prioribus Actis traditur expirasse anno Domini MCCCXXXI, in posterioribus vero anno MCCCXXI. [mortis annus 1317.] Verum si dies morbi & obitus accuratius considerentur, cum Maurolyco statui potest annus MCCCXVII, quod sic colligimus ex Actis: Diebus majoris hebdomadæ decumbere cœpit, dein Pascha dicto anno celebratum est die III Aprilis, cyclo Lunæ VII, Solis X, littera Dominicali B. At Feria sexta a Paschate, id est, VIII Aprilis, prædixit, se nono abhinc die spiritum Deo vocanti emissurum, & deinde dicitur expirasse die XVI Aprilis Sabbato, simul concurrentibus dicto anno MCCCXVII. Quod idem dici potest de anno MCCCXXVIII, [aut 1328] quem Caietanus notavit.

[5] Ordini Benedictino hunc S. Guilelmum adscribunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. At Cajetanus Wionem falsum tradit, quod diu post obitum S. Guilelmi ædem S. Mariæ a Partu ab hoc structam erexerit in monasterium Ordinis S. Benedicti Franciscus Iunior Hieracij Comes anno MCCCLXVI. [An fuerit ordinis S Benedicti?] Quod vero Wion in Notis addat, Cœnobium S. Mariæ a Partu aliter vocari S. Mariæ de Burdunari, magis aberrare notatur: eo quod dictum Cœnobium S. Mariæ de Burdunari situm sit juxta Messanam, fundatum anno MCLXX. Ceterum, inquit Cajetanus, B. Guilelmum fuisse secularem eremitam vetus etiam pictura docet: [ejus pictura.] etenim ædem S. Mariæ a Partu ingredientibus a læva imago antiqua B. Guillelmi visitur, qua is tunica sine cingulo amictus, pallio superinjecto: tegumentum capitis demissum, tunica, pallium, tegmen capitis, albi coloris: nudis pedibus; baculum altera manu gestat, altera orarios globulos. Instar veteris hujus imaginis, B. Guilelmus in altera tabula, quæ in eadem ecclesia est, anno MDII depictus est. Hæc Cajetanus, quæ nescio quomodo probent Eremitam secularem, id est (quantum quidem ego capio) solennibus Religiosorum votis non obstrictum. Prioris Vitæ auctor & in monasterio sub obedientia vixisse asserit num. 5, & num. 17 inducit arguentem Fratres, & votum paupertatis, quod fecerant inculcantem: ex quibus colligitur, sic fuisse eremitam, tam ipsum quam discipulos ejus, ut vere essent religiosi, etsi dicere nequeamus cujus Ordinis vel instituti.

VITA
Ex antiquis Siciliæ monumentis collecta ab Angelo Sangrino, Abbate Benedictino.

Guilielmus Politiensis, eremita juxta Castellum-Bonum, in Sicilia (S.)

AUCTORE ANGELO SANGRINO EX MS.

CAPUT I.
Ortus, adolescentia in eremo Galeati, dein apud ædiculam S. Mariæ de Alto, & in Cœnobio Tragudo.

[1] Cum annua beatissimi Confessoris nostri Guilelmi sacra, hodie nobis, Fratres dilectissimi, celebranda occurant; mirabilem ejus vitam eo duxi a cunabulis recensendam brevius, quo commendemus memoriæ tenacius, & ad illius imitationem accendamur ardentius. Guilelmus namque in præclaro a Trinacriæ regno ex Politii oppido oriundus, [Politii in Sicilia natus] quamvis humili ex prosapia traheret lineam, parentes tamen habuit tam honestate pios quam pietate honestos. Hic dum quartum ageret annum, dæmonum tum invidiam tum sævitiam experiri cœpit. Nam sæpe sub variis belluarum formis truculentam inferorum turbam dentibus infantulum appetere, unguibus discerpere, præstigiis suffascinare, mugitibus exterrere, impulsibus elidere, miseri parentes non absque lacrymis prospectarunt. Quod crebro admirati, humano diffisi auxilio, [quadriennis a dæmoniis vexatur] divinamque opem sperantes, quemdam virum Dei adeunt, rem ex ordine pandunt, curam precibus expostulant; quid demum opus sit consulto, quidve facto exactius percunctantur. Quo vir sanctus accepto, nonnihil magni atque divini ex his præludiis alta mente, concipiens, prægrandem fore infantem, si vitam degerit, oraculo præsagivit: quem postremo diligenti cura enutriendum, divinisque ex tempore sanctionibus imbuendum, quo valuit studio, parentes commonefecit.

[2] Liber aliquantisper parvulus ab hujusmodi præstigiis, cum ad Pythagoricum pervenisset bivium, [adolescens deditus pietati] & quartum illud difficile, quod Salomon ignoravit, attigisset; adolescentiæ petulantiam, carnis illecebras, mundi fastus aspernatus, purus, simplex & rectus, aut domi impiger & studiosus delitescebat, aut ecclesiarum limina sedulus & devotus obterebat, tam cælo gratus quam mundo dilectus. Factus namque [maturior] carnis flammas jejunii algore medullitus extinguebat: nam quarta & sexta feria ac sabbato, pane tantum & aqua refectus, ac sæpe his diebus incœnatus, tres in anno Quadragesimas arctissime observabat; in quibus escam potius degustabat, quam sumebat edulium. Pervigil in oratione, in labore strenuus, [vitam valde austeram agit.] vilissimo tegebatur amictu. Perparvo semper usus somno vel humi decubabat vel in nuda assula: nonnumquam vero totam noctem insomnem ductitans, totus invigilabat precibus. Interdum flagellis admotis, perinde lascivientē carnem spiritui suppeditabat, atque rebellem Agar sub manu Saræ. Obversabatur inter adolescentes, atque maturus senex; cum seculi primatibus, tamquam crucifixus mundo anachoreta: omnibus comis & frugi adolescens, omnibus omnia factus, ita humilitate elatos sibi reddebat obnoxios, ut benignitate cunctos devinciret. Aspectu jucundus lepore candidus, incessu gravis, omnibus communis, Deo tantum singularis, nec superstitionem sectabatur, nec laborabat hypocrisi: tam cupidissimus virtutum quam indiligentissimus honorum. Felicem talem dixerim adolescentem, perfelicem patriam, cui tale & tantum morum specimen ac virtutum exemplar cælitus exhibetur ad imitandum.

[3] His quidem Angelicæ vitæ disciplinis conspicuus adolescens Guilelmus, [mundi ac vitæ vanitatem considerans] quo purior divinis institutis operam navabat, eo prudentior, quam vana, quā fluxa & nihil sint, quæ mundus fallax magni pendit, animadvertebat: quam brevi quis vivat, & quā mori possit cito, ita sibi certo persuaserat, ut verum esse non ignoraret, omnia hominū tenui & stuppeo pendere filo, hominē vero bullam, fumum & umbrā esse. Deniq; supercælesti irradiatus lumine, expansos undique per orbem laqueos prospectat, totidemq, quos tranet scopulos intuetur in gurgite vasto. Qua de re pedem in terra sistens, mundo terga vertit; & ubi quietius vivat, [ad eremum se confert] & tutius moriatur, locum explorans, in solennitate Magni Antonii, eremitarum principis, cucullo assumpto, novus tiro vallem eremi b Galeati ingreditur. Hic Deo inhærere, ac unū cum eo fieri spiritum, totis nervis contendebat. Strenuam quoq; sibi patronam, post Christum Jesum, Mariam Virginem devotione prægrandi vindicavit, suum inquam profugium, suam unicam matrem.

[4] [Deipara monitis] Quadam interim nocte, fatiscentibus præ vigilia artubus, vox ei cælitus increbuit: Guilelme, scias velim, te domi meæ posthac inserviturum Domino. Quo edito oraculo, inter gaudium & metum sequester, plurimū in vocis pollicitatione gratulabatur. Verum haud minus expavescebat versipellis satanæ insidias: callebat enim eum crebro effigiari in Angelum lucis. Percepta deinde secunda ac tertia nocte eadem voce, [ad ejus sacellum se confert:] meditatus hanc Dominæ suæ fuisse invitationē, ut rei postea patuit eventu, parvulam ædiculam, de c Alto appellatam Virginique dicatam, lætus adivit: ubi plurima vitæ incommoda perpessus Deo optimo maximo & intemeratæ Virgini Matri se non indignum, per integrum annum, litavit holocaustum.

[5] Advertens quandoque præ loci scabritie ac ingenti nivis intemperie, sibi in socium posse ibi assciscere neminem; recolensque scriptum, Væ soli quia si ceciderit non habet sublevantem; decrevit d Tragudum accedere, [deinde monasterium Tragudi ingressus;] ubi observantiæ rigorem vigere perceperat, ibique sub obedientiæ vexillo Domino militare: quod ut ocius efficiat, voce iterum allapsa admonetur. [Ecle 4, 10] Descendit igitur excitus vir Dei Guilelmus, & obtenta Præsulis venia, in Tragudi claustra ultroneus conjicitur. Hic fortiora arma tractaturus, ita omnes superabat humilitate, ut in observantiæ districtione nulli se redderet secundum. Mutavit quidē præliandi locum, sed non mutavit invidiam præliatoris. Nam psallenti sibi, [ibi infestos sibi dæmones experitur.] intempesta nocte, mille modis artifex dæmon affuit, candelamq; invidus extinxit: qua denuo succensa, cum psalmos propensius modularetur, en mille millium belluarū monstra insperato erumpunt, psallentē juvenē debacchando circumvallant, certatim in eum sævientes, appetunt rictibus, impingunt calcibus, extrudunt cornibus, unguibus allacerant, mugiunt, obstrepunt, tumultuanturque per horam: quibus pervigil psaltes & devotus Christi miles, pectoris obtunsione & Crucis signo adversatus, vertit protinus in fugam.

[6] Dum semel exacta eleemosyna Politio digrederetur, repetiturus cellulā, [ambiguus in via] tanta imbrium procella ingruit, tantumque nivium ninxit, ut exundantibus undique vadis, obstructis potissimum viis, itinereque intercepto, obrui potius crederet quam ad Fratres regredi posse speraret. Inter saxum, ut fertur & [hostiam] stabat undique angustiatus, & quid eligeret ignorabat. Exposcebat inclementia temporis locum tutandi eum; coarctabat zelus proficiscendi, quā habebat in Fratres caritatem. Quo se verteret, [divinitus consilium accipit.] quid ageret cogitanti, mox adstitit matrona quædam, humano habitu longe augustior, & ait: Amice, surge, & tutus matura iter nam Fratres in monasterio fame conficiuntur, & æger socius gravi morbo domi periclitatur. Surge: Dominus erit tecum in via hac, quā ambulabis. Qui e vestigio surgens, statim se incolumem in Tragudum recepit. Hunc dum Fratres recipiunt, audientes quæ ei obtigerant, grates referunt Deo & inviolatæ Virgini, qui non deserunt sperantes in eis.

[7] Tum deinceps virum Dei Guilelmum venerari atque patrem aggredientes, [Prior electus,] cōsilio inito pari voto eum in Priorem asciscunt. Quod humilis & mitis Pater advertens, quæ sua erat comitas enixius obluctatus est, sibi potius conferre dijudicans subesse uni quam præesse multis. Sectari equidem moliebatur eum, qui Rex Angelorum existens exinanivit semetipsum; & formam servi accipiens, venit non ministrari sed ministrare. Quodam autem tempore nonnullos hospites Tragudum ingressos benigni Fratres benignissime excipiunt: ubi ob aëris intemperiem & constipationem nivium postridie etiam hospitati sunt. At cum nihil domi esset quod pransuris digne suppeditaretur; Pater qua præstabat humilitate, [ad hospitum refectionem] acsi alius venator Esau, arcum sumit, & pharetra accinctus silvam, mox exploraturus venationem, ingreditur. En primo, o mirum! aditu, duo ingentes apri ultro accurrunt, quos cælitus directos pari sagitta impetens humi prostravit. Inde exhilaratus Pater ad cœnobium repedat; re Fratribus exposita, [duos aprös capit.] jubet apros domum deferri, delatosque exteris in edulium propinari. O indefessæ caritatis fides infallibilis! pinguior quam coturnicum olim in deserto esca aprorum, gratior quam murmurantium manna cibus timentium Dominum.

ANNOTATA.

a Trinacria olim Sicilia a figura triangula, ut asserunt Dionysius Halicarnasseus lib. 1 Antiquit. Romanarum, & Plinius lib. 3. cap. 8. Resumpta est autem vetus appellatio, quando Fridericus 11 anno 1302 pacem cum Andegavensibus pactus est, ea inter ceteras conditione, ut a Siciliæ titulo abstinens, ipsam insulam aliasque adjacentes cum titulo Regis Trinacriæ poßideret. Quæ novitas quia diuturna non fuit, sed cum ipso Frederico evanuit, posteris eius Siciliæ titulum resumentibus, datur intelligi Vitam antiquiorem, unde hæc sumpta est, statim ab obitu viri sancti scriptam fuisse.

b Sunt loca huic nomini fere congruentia plura in Sicilia. Est Galoti oppidum ad Fitaliæ amnis fontem, sed forte a Politio versus Messanam nimium recedens. Est Hybla parva, Galeotis etiam dicta, non procul a Syracusis, ad mare Siculum. Est & Galeagra turris, sed hæc eremus non videtur ab illis locis dicta.

c Et S. Mariæ de Alto sive de Immariis, a Mazara, urbe Episcopali ad Lilybæum promontorium maritima, mille paßibus distans monasterium, Ordinis S. Basilii, a Comite Rogerio vel ejus Filio seculo Christi XI conditum, de quo consule apud Rocchum Pirrum in Sicilia sacra notitiam sextam Ecclesiæ Mazarensis pag. 533. verum hæc ædicula S. Mariæ de Alto diversa forsan est & in mappis dicitur Donna alta, a Politio versus Orientem 3 aut 4 millibus passuum dißita.

d Tragudum monasterium videtur ex itinere subsecuto prope Politium fuisse, sed cujus Ordinis non indicatur: quia tamen ex mox dicendis apparet, eleemosynis vicatim conquisitis victitasse Fratres, eremiticum aliquod institutum in ea tunc obtinuisse verosimiliter conjectabis; nec non ex titulo Prioris, ipsi ibidem oblato, quod signum saltem est non fuisse locum Abbatialem.

CAPUT II.
Exercitatio Gonati per XI annos: conflictus cum meretrice & dæmonibus.

[8] Expavescens tandem dilectus Dei servus frequentiam hominum, non ignorans Angelorum privari contubernio qui hominum delectatur, [Gonati novum cœnobium erigit.] Tragudum deserere, quod annis quatuor incoluerat; & a Gonatum, sibi cælitus præparatum, adire studet. Quod ubi effecit: perpulcrum ibi sacellum erexit, ac Patronæ suæ Virgini dedicavit; nonnullisque cellulis quantocius instructis, plurimos Fratres domi aggregavit, cum quibus tam lætissime crucem Domini bajulabat, quam clarissime noverat impune sibi insidiari inimicum. Contigit interdum servo Dei Guilelmo superiorem ascendere b Petraliam, exacturo eleemosynam: vbi vicatim & ostiatim mendicantem impudica mulier & frontosa intuita, [Petraliæ in vitatus a muliere in domum] sub pietatis fuco, invitat domum: ingresso mensam parat: pane reficit & aqua, deliciis eremitarum: cœnato demum pausandi locum aperit. Mollem torum improba mulier non dormitura subit: Guilelmus vero post fusas orationum lacrymas, clausurus oculos duro pavimento accidit: dispar cubile, non æqua quiescendi intentio. Hæc namque dum lascivire pergit, jaculo cupiditatis inflicta, perfricto supercilio, facie silicis & meretricis, larva prostrata, effractis casellulæ postibus, pudicum Ioseph nostrum æque ac Ægyptia domina invadit, blanditur, ad nefarium lacessit concubitum: fœda nititur purum temerare, hyæna unicornum, [& ad flagitium postulatus,] sus armillinum. Cui velut virulentæ aspidi prudens incantator adversatus, Exi li, inquit, caput peccati: discede, pabulum mortis, arma diaboli, pestis juvenum, fel senum, lac acre, mel amarum: effuge hinc, vitæ brevitas, janua inferni, castitatis inimica, pudicitiæ venenum, virginitatis latro. An te præterit, temulenta, quod dolor & voluptas sibi invicem succedant, sed brevior voluptas? Si favos componit argumentosa apis, habet tamen improba quod servet aculeum suum: ubi uber, ibi tuber: ubi mel, ibi fel. His tandem & longioribus verbis ter se aggressam meretriculam a se profugavit. [tentatricem a se repellit:] Inde triplici bellua stricto verbi Dei mucrone sauciata, diluculo victor aufugiens in claustra se contulit: ubi circumsidentibus se Fratribus, quid ruinæ evaserit seriatim referens, quam malum sit & periculosum extra cellam evagari, quam optimum mulieris vultum fugere, quid dedecoris illi cohabitare, quibus valet enodatius aperit & verbo & exemplo.

[9] Ceterum mirum est quod subnectendum censeo, audito opus esse reor & consulto. Lubricum quandoque iter est quod currimus, [sed, quæ humana infirmitas est,] & thesauri nostri in vasis sunt fictilibus: laqueis plena sunt omnia; tenaci visco flumina stagnant: nusquam tutus accessus: qui stat, videat ne cadat: ubique foveæ, passim ignis suppositus doloso cineri, periculosæ plenum opus aleæ: mors non nullibi sæva grassatur, nec sathan dormit, quando ut leo rugiens quærit quem devoret: insidiatur tortuosus Leviathan insontibus; per latibula reptans, passim virus effundit. Quorsum hæc tam longis repetita synonymis? Ea est præcipua, quæ sequitur, ratio. [recurrente mulieris repulsa memoria] Cum devotus Guilelmus, aliquando præter morem egressus antro, psalmorum modulationi uspiam incumberet; affuit fornicationis spiritus, mentique suæ memoriam illius mulieris adeo tenaciter & medullitus ingessit, ut nec oratione, nec jejunio, nec quovis verbere, per menses plurimos a mente eam extrudere posset. Devictus tandem, obsessus tamdiu miles, herbam dedit. Proh dolor & gemitus! Quem non devincit forma mulieris? quem non dementat aspectus? Quis namque fortitudine præstantior Sampsone? quis sapientia excellentior Salomone? quis unquam sanctitate antecelluit David? quis denique nostro hoc usque constantior Guilelmo? Hos tamen omnes amore mulierum infatuatos, qui ibit inficias erit nemo. En distracta primum paupere supellectile, collectis sarcinulis, fascinatus miser imagine mulieris, dementatus objectu formæ illius, antrum deserit, Politii iter carpit, [victus succumbit, & eremo exiens] phrenesim curaturus qua debacchatur. O misera hominum conditio! sors fragilis & terrea! Vanitati subjecta est non volens omnis creatura: militia est vita ejus super terram, ludus aleæ, rota tentationum rotæ periculorum impingens: quandoquidem, quæ sententia Pauli est, habemus legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostræ, & captivantem nos in legem peccati, ut non quod vult bonum quis agat, sed quod odit malum faciat. [Rom. 7, 23] Crudele bellum, ubi caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus carnem. Intolerabilis pugna, ubi inimicus hominis domesticus ejus. Infelix regnum, ubi duo sunt capita, quorum discors est imperium: quia omne regnum in se divisum desolabitur. O quam erubescendum est, quod admiror! quam expavescendum, quod eminus intueor! Nonne verum fatear, quia septem tempora mutantur super hominem? Sic molli manu evellitur cedrus e Libano; ita tenui auræ flatu palma in Cades ruit: concidit pro pusillo impulsu comata cupressus in monte Sion: capitur a Dalila meretrice fortissimus Sampson: trahitur ad molam a Philisthæis: effossis oculis ludibrio habetur: tandem [superatur] ab infernalibus histrionibus pauperculus noster Guilelmus. Guilelmum in quam, eum, quem paulo ante nec corporalis præsentia lascivientis feminæ allexit, nec tenella manus inflexit, nec blandula lingua unquam depressit, ut tantillam pudicitiæ rapinam ad momentum pateretur.

[10] Verum numquid justus si ceciderit, collidetur? Non equidem. Nam etiamsi septies in die ceciderit, resurget: quandoquidem Dominus supponit manum suam: & ut non collisus resurgit, [insultantium sibi dæmonum visu terretur:] ita resurgens non amittit nomen & gloriam justi. Proficiscenti itaque justo Dei Guilelmo gratus & amœnus quiescendi locus non procul arridet: ubi mox deceptum & gravi somno sopitum innumera dæmonum turba, sub informibus bestiarum formis, circumdant, constipant, insiliunt: omnes unitis viribus paribusque animis, circum circa præmortuum hominem tumultuantes ululatu, sævientes insultibus, captam prædam certatim devorare moliuntur. Experrectus ilico miserrimus Guilelmus, quid captivus miles ageret, quid pene exanime simulacrum attentaret, hæsitabat: quo se verteret infelix, non videbat; inter acuta cornua, ob scintillantes oculos, ad virulenta guttura, sub rapacibus unguibus, contra calopetas monstrorum plantas. Una omnium erat truculenta rabies, [& ad fanio rem mentē,] dissonus latratus, distincta corporum deformitas, par vindicta animi. Sed quid cum urso agnus? quid ovis cum leone? quid simplex columba cum harpyiis? quid denique inermis ac solus juvenis cum tot dæmonum portentis? Unum dumtaxat in tam gravi luctamine occurrit, quod menti ejus ab alto illabitur, Quia auxilium meum a Domino: & alterum, quod ei plurimum cordi, Invocabis me & ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum & glorificabo eum. Et statim erectis ad æthera luminibus: Adjuva me, inquit, Domine, in tam gravi angustia positum: salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi, & urget super me puteus os suum: factus sum præda inferi, esca mortis, dæmonum pompa & ludibrium: circumdederunt me satellites tenebrarum, & inferorum carnifices animam meam perdere contendunt, quam ad tuam imaginem effigiasti, profusoque unigeniti filii tui Jesu Christi sanguine redemisti, fruituram tandem Angelorum gloria, ad quam ab æterno eam creasti.

[11] [atque ad cellam rediens, pœnitentiam agit.] Quibus dictis continuo, velut tenuis umbra, cunctæ illorum portentorum præstigiæ evanuerunt: Guilelmus vero in Domino exultans Salvatore suo, resumptis viribus, quam citissime ad cellulam regressus est: vbi totum illum diem flagellis corpus suum quasi exanime admonuit, ut incendiorum aculeos flagellorum stimulis medullitus extruderet: per biennium autem adeo se jejunio addixit, quod nec coctum quid, nec lacticinii tantillum degustaret.

[12] [alias dæmones ad desperationem provocantes] Semel quoddam ingressus antrum, duos teterrimos Æthiopes introrsum conspicatur, qui oculis scintillantibus manus post terga retortas habebant. Horum alter Guilelmo perspicacius rimanti, ait: Quid tu hic? insulsissime virorum, caput omni ludibrio dignum. Non proderunt tibi lacrymæ, quas passim effundis. An te fugit, insipiens, quia peccatores Deus non exaudit? Nam nobiscum hereditatis funiculum sortitus, pœnas facinorum tuorum in gehenna lues. Haud his expletis, ingeminat alter: Repete, inquit, repete, miser, avitos lares, ne mortem tibi cruentam in solitudine conciscas. Quid hic tam audax intrusus te paratis leti faucibus injectas? [Crucis signo abigit.] Tum indefessus Christi athleta, impresso Crucis signo, Fac mecum, ait, Domine, signum in bonum ut videant qui me oderunt, & confundantur. Et protinus instar tonitrui evanescentes de specu profugiunt.

[13] Aliud quandoque ingressus antrellum, ita meditationi sedulus invigilavit, ut sequentem quoque diem orationi adjiceret: interim tantum nivis delapsum est, [famelicus miraculose juvatur.] ut cum tertio jam die prodire niteretur, constipata undique mole hujus, nullum digrediendi aditum offenderit. Hinc fame confecto, viator quidam præ foribus transiens, exonerato jumento, panem benigne suppeditavit: quo gratanter assumpto, viator ocius evanuit.

ANNOTATA.

a Sacellum hoc dirutum esse, tradit Cajetanus supra Petraliam.

b Petralia duplex, Superior, olim Petra, & sic indicatur in altera Vita, & inferior, recentius oppidum.

CAPUT III.
Exercitatio ad ecclesiam S. Mariæ a Partu: aliæ ecclesiæ constructæ. Morbus: felix obitus.

[14] Commorato per undecim fere annos servo Dei Guilelmo in Gonati monasterio, [Deipara jubente Gonato egreditur] apparuit matrona quædam omni venustate venustior, & fulgore fulgentior; eique oranti talia exorsa est: Guilelme, surge, & eum locum adito, qui a Mydoniæ montis radicem complectitur, quique vulgo ab omnibus accolis Fabaria appellatur. Hic autem appulsus, templum mihi, ad exemplar quod videtis, ædificato. Surgit e vestigio assecla Virginis, Gonatoque alacer egressus, circumspectare cœpit ubi expostulatam ædiculam fundet. En haud procul, mirabile visu! perpulcrum & ingens atrium contuetur; quo versus innumeram puerorum aciem cernit ab Oriente effervescere, quos candentibus stolis amictos gemmatisque focalibus distinctos, per aera glomerare, illucque tandem ovantes ingredi conspectat. Tali ingredientium pompa exhilaratus, [& juxta visionem in Mydone, oblatam] quam devote decantare cœpit, Salve Regina. Illi autem candidati parvuli, aliquanter ibi gloriati, ad superas auras evaserunt. Hymno deinde dicto, peritus beatæ Virginis architectus ad locum properat: eumque fore præsagiens ubi intemeratæ Matri sacellum erigat, flexis humi genibus supinisque ad sidera manibus, gratias Deo agit. Cumque precibus operam navat, ecce reserato ostio bipatentis Olympi, Dominum intuetur, in solio excelso & elevato sedentem; matronamque sibi toties visam, a dextris effulgentem præcognoscens, senem a sinistris venerandum canicie & insignem decore prospectat, quem magno Antonio similem ex pictura effigiat. Postremo vox ex alto hæc ipsa sibi edita est, Hic habitabis Mydonem. Quo compertum habuit, quod illic gratam Virgini ædem fundaturus esset: quam quidem continuo, [ibi cœnobium erigit,] suppeditante illi partem sumptus illustri & pio Alduino Hieracii Comite, ex amussi & mirifice cum nonnullis cellulis construxit: ibique non paucos Fratres brevi colligens, vitam suam, velut lucernam super montem positam, componebat; sal non tantum factus & lux mundi, sed etiam eremi.

[15] Aliam interim ecclesiam ædificavit, quæ S. Felix b dicitur, Virginique dedicavit. Dum crebram hominum frequentiam non pateretur, [item ecclesiam S. Felicis,] aliam sibi cellulam parare decrevit, ubi remotior ab hominibus diversaretur; locumque de Partu, ob occursantium multitudinem, penitus dimittere. Quod perficere studens, iter montem versus, nomine c Monacum, instituit. Cum autem medium iter ageret, gravi intercipitur ruptura graviorique viscerum angore afficitur: unde respiciens locum pristinum de Partu, eo ut potuit æger reversus, petita imprudentiæ venia, profusis lacrymis aras Virginis adiit; ubi prostratus indulgentiam erroris cum integra corporis sospitate obtinuit: [& S Mariæ de misericordia.] quo deinde sanitatis munere aliam erexit ecclesiam, d quam S. Mariam de misericordia appellari instituit.

[16] Effugiturus quandoq; callidas dæmonum vafrities, arborem excelsam crepusculo ascendebat, ubi stuppeo innixus funiculo pernoctabat. [divinis favoribus illustratur.] Quadam namque die cellula egressus, & secretum mœstitiæ locum & meditationi commodum nactus, supercælesti theoriæ inserviebat. Et ecce ex insperato sublimis arbor suis obtutibus offertur, in cujus comato vertice tres præfulgidas sedes cōspexit: in medioautē duas, unam vero radici affixam conspicatus est. Cujus arboris mysterium perscrutanti, vox ex arbore emissa concrepuit: Medius inter duas medias requiesces. Quo audito omnis illa visio ab oculis statim elapsa est. Quidam aliquando anachoreta Petrus, ex Provincia veniens, viro Dei ramum salviæ, quinque virentibus foliis vernantem, detulit: quem sibi oranti matronam quamdam, spectabili vultu & cultu regio redimitam, dedisse; ac eumdem illi suo nomine donatum ire jussisse, fatebatur.

[17] Cum immane & cruentum bellum e totam pene Siciliam depopularetur, ac longe sævius juxta Gangis oppidum grassaretur, Fratres modicæ fidei ac de crastino cogitantes, [ad corrigendum suorum exiguam fidem] præter Patris voluntatem decem sibi mensuras farinæ pro imminenti fame secreto & clanculo reponunt; & deficiente interim pane, celeres Patrem adeunt, farinamque singulis partiendam importune efflagitant. Quos dum ipse cernit avaritiæ nota inustos & propietatis nævo conspersos, arguit diffidentiæ; communitatique suæ consulens, id contra paupertatis votum attentare, quo valebat fidei testimonio, inficiabatur. Cui totis nervis obluctantibus Fratribus; Pater tandem invitus delatam in medium farinam divisit, divisamque singulis portionem tribuit: portiunculam vero sibi contingentem in vasis asservari jubet, pauperibus ex tempore erogandam. Quam dum Frater quidam vasis effundere moliretur, [farinam multiplicat miraculose.] vasa omnia farina oppleta nanciscitur, usque ad summum. Quo viso miraculo, Fratres inclamavit, & quam ipsis in deserto annonam Dominus paraverat singulis patefecit. Videntes itaque infideles Fratres munera Domini, resipiscentes, divisam in singulos farinam colligunt in unum, & protinus compuncti deferunt Patri, ejusque arbitrio expendendam humiles asservant.

[18] [subito sanatur invocans D. Virginem.] Dum semel in genu atque in secretioribus locis quodam excruciaretur dolore, projectus ante imaginem Virginis, diu ibidem lacrymatur, inde experrectus, incolumis Virgini assurrexit.

[19] Profundo quandoque somno oppressus vir Dei, hircum nocte concubia somniavit damulæ commisceri: quo nefarii & disparis concubitus aspectu perculsus, [in somno admonitus peccatum impedit.] vocem audivit geminantem, Foras pollutum, Foras veneficam. Qua expergefactus, strato desilit, cellulas explorat, Fratrem quemdam, nomine Albertum, cum femina loquentem invenit. Quos ut vidit, durissime increpavit: tum demum improbam mulierem sacris laribus effugans, Fratrem, pro scelere pœnas daturum, pœnitentiæ nexibus obstrinxit. Iterum per quietem Patri una ex quatuor turribus, in montis vertice fundatis, dirui & in pulverem redigi visa est, voce inde personante, Babylon cecidit. Expergiscitur: Fratrum cellulas rimatur: unum ex quatuor f Fratribus, secum conviventibus, Monasterio digressum offendit.

[20] Cum matrona quædam partu periclitaretur, delatam pene exanimem ante Patrem, [in partu periclitantem juvat,] ut miseræ suppetiaretur enixe rogatus, miseratur: at, quod sua non esset gratia, dicens, renuit attentare miraculum. Mox lacrymantium precibus devictus, pene mortuæ adhæret, Virginem Patronam suam pia & humili voce lacessit, decantans, sancta Maria, succurre miseris, adjuva pusillanimes. Ad cujus decantationem integer fœtus & vivus editur, ac enixam mulierem cum pignore incolumem comitibus reddit.

[21] [extremis Sacramentis munitus] His tandem meritis profulgens B. Guilelmus, non sibi, sed Deo & Virgini Matri, vendicabat honorem & gloriam, tanto apud Superos excelsior factus & gratior, quanto apud se despectior & humilior. Cum sibi jam mortis diem superesse conspicaretur, tum febri correptus, tum pectoris angore extortus, lecto decubuit. Sacerdotem ocius accersiri mandat, a quo pluries obtenta peccatorum indulgentia, sacratissimum denique Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi Viaticum tam devotissime suscipit, quam fidelissime semper credidit & humillime adoravit. Deinde cum jam capulo instaret dies, quā præviderat & Fratribus denuntiarat, sexto decimo scilicet die Aprilis, exosculato Crucis ligno, brachiis super pectus cancellatis, Catholicam fidem per articulos confessus, ac se singulis Sanctorum choris cōmendans, Patronæ suæ & unicæ Matri ac singulari Dominæ eo confidentius se commendabat in morte, [pie obit an. 1331.] quo per tot annos obsecutus fuerat diligentius in vita. Postremo fixis in cælum oculis, voce qua poterat exili dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: & hoc dicto expiravit anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo primo.

[22] [Epilogus auctoris,] En jam, dilectissimi Fratres, B. Guilelmi vitam, qua potuimus brevitate, perstrinximus. Reliquum autem arbitror, eam haud secus præ oculis cordis nostri habere, atque præfulgidum cælestis doctrinæ speculum, quo inter cetera virtutum insignia, eam ipsam imprimis humilitatis excellentiam admiremur, atque solidum spiritalis fabricæ fundamentum amplectamur. Deinde callidissimis sathana artibus ibi detectis, quam nobis minime credere, quamque maxime Deo ac Virgini Matri spem nostram committere debeamus, aperto confiteamur. Postremo ex præclaris vitæ hujus gestis, velut ex distincto variis floribus prato, nonnullos virtutum flores excerpentes, immarcescibiles nobis coronas, dum vivimus, intexamus. Ut post fatum inter liliata Angelorum & Virginum agmina, inter purpureas Martyrum rosas, cum vernantibus Confessorum violis, atque inter vernantes Sanctorum Spirituum omnium flores, coronati, in ævum Agno assistamus: quem positis ante thronum ejus coronis, tota Cælitum curia flexis adorat genibus, Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mydonia, incolis Madonia & Madunia: at Plinio lib. 3. cap. 8, & Maurolyco supra Maro mons .dicitur: ubi & Gemelli colles dicuntur a Maurolyco, vulgo Monte di Mele.

b Ecclesia ad S. Felicem in territorio Caccabensi tribus M. P. abest a Ciaminna urbe, æque Panormo ac Politio distante.

c Mons Monacus tribus M. P. a Castello-Bono.

d Hanc Ioannes Hieracii Comes, & primus Castelli-Boni Princeps, in Prioratum erexit.

e Intelligitur bellum gestum anno 1299, quando a Frederico II Aragonio Gangis antiqua funditus delata est, cum ab eo Franciscus Ventimilius ejus Dominus insolenter defecisset. In hujus ruinis dein conditum cœnobium Benedictinum, & nova Gangis in vicinia extructa est.

f Caietanus addit, unus ex quatuor primus Fratribus, & dicit ipsum fuisse præmemoratum Albertum.

VITA ALTERA
Ex Officio proprio, sed dictione concinniori edita ab Octavio Caietano S. I.

Guilielmus Politiensis, eremita juxta Castellum-Bonum, in Sicilia (S.)

AUCTORE OCT. CAIETANO.

CAPUT I.
Ortus, exercitatio Gonati, conflictus cum meretrice & dæmonibus.

[1] Guilelmus in oppido Politio, honestis parētibus, familia Gnoffiorum natus est. [Politii natus] Ingressus adolescentiam, pietatis studio incensus, in solitudinem quamdam se contulit: ubi posteaquam quadriennium egit, B. Virginis æde reparata, in Gonati eremum ab eadem Virgine secedere admonetur. [vivit in eremo Gonati,] Eo in loco socios sibi aliquot adjunxit: seque in virtute exercens, variarum tentationum victor fuit.

[2] Accidit, ut in oppidum Petram emendicaturus aliquando adiret. Acceptus hospitio est a muliere, ut apparebat, [in oppido Petra] pia; re vero improba ac scelerata. Nam cum Guilelmus de multa nocte orasset, ac jam defatigatus corpori quietem, nuda humo stratus, impertiretur; ecce mulier de cubiculo suo exurgens, [a muliere provocatus semel,] adolescentem aggreditur invitamentis atque blanditiis. At vero Dei famulus; Desine, inquit, o infelix mulier, Satanæ vinculis alligata; o mente perdita, impudens & effrons, desine talia dicere, quæ nefarium est etiam cogitare. Hac oratione perterrita atque confusa, pedem retulit mulier. Vbi rursum diabolicis instigationibus accensa, armat se majore audacia; & intempestæ noctis silentio ad certamen iterum progressa, [iterumque resistit:] cœpit manibus dormitantem impudenter tractare. Quam repente cum sensisset vir Dei: O cælo, inquit, expulsa, puteus iniquitatis, radix perditionis, o interitus atrique veneni origo ac fons, ut quid dissipare thesaurum meæ Virginitatis adniteris? Hem, signa te, si vales, signa Crucis signaculo, novissimaque tua, quoniam es moritura, memorare, ne pereas. Scelerata erubuit, seque ad stratum suum fuga corripuit.

[3] Tum juvenis, quia iterum vicerat, depugnatum credidit, & cessaturos insultus hostis toties expulsi. [tertio molestam] Tantisper igitur cum mentis trepidatione somnum oculis admiserat, & tertium mulier ex insperato prosilit, & Alterum, inquit, o juvenis, elige, vel commiscere mecum tacita & volente; vel commisceri te voluisse cum invita proclamabo. Excanduit Guilelmus, & cum indignatione ad mulierem conversus. Recede, inquit, recede a me citissime, filia Babylonis misera, scutum diaboli, legis antiquissimæ rescissio, hominum felicis status eversio; nam, si tuis ego vocibus corporis jacturam facio, coronam mihi puritatis duplicabit Dominus. Cur, misera, dolo me malo in hospitium admisisti? Apage, o mulierum infelicissima, meque ad tantum scelus perpetrandum, quod omnino nequibis perficere, ne ulterius propelle; citius enim liquescet ferrum, quam mea mens ad tam vile facinus delabatur. Cogita, procax hospita, quam momentaneum est, quod delectat; quam, quod cruciat, æternum. Memorare tremendi judicii diem, [severa oratione inducit ad pœnitentiam.] quo die coram Iudice severissimo Iesu Christo cum steteris, neque latere omnino, neque effugere valebis. Tunde, miserrima, pectus, & suspiria altius trahe: & hoc, quod per impudentiam tuam tibi contraxisti, sordidissimum crimen, amarissime plorando ablue: ego, ut peccator sum, bonitatem tibi divinam mitigare contendam. Cras ecclesiam tempestive adi: illic in faciem respice Christi tui: Sacerdoti confitere peccatum; dein regressa domum, eleemosynis illud redime. Quæ audiens miserabilis femina, ad Guilelmi pedes prostrata, cum lacrymis audaciæ suæ veniam postulavit. Cui juvenis: Parcat tibi Dominus, qui te creavit, & spatium tibi ad pœnitendum concedat.

[4] Cum cælum jam luce inalbesceret, Guilelmus aperto ostio exiliit, sublevatisque in cælum oculis, [mane fugit, gratias Deo agens:] Gratias tibi, inquit, ago, Domine Jesu, quod spurcitias hujus feminæ impolluto etiam corde præterii: ne vero me permittas a te separari. Reversus Gonatum, id Fratribus enuntiavit suis; & Recte, inquit, vos scitis, & expertus ego sum, corruptibilis carnis diuturnum esse certamen, integræ vero mentis raram victoriam: & nisi quia juvit me Dominus, paulominus habitasset anima mea utique in inferno.

[5] Multis post diebus de cella egressus, psalmis, uti ejus mos erat, recitandis animum exercebat, [dictæ mulieris cogitatione victus,] cum obtulit sese repente species mulieris Petrææ, adeoque inhæsit menti ejus, ut neque diuturnis jejuniis, assiduisque orationibus divelleretur. Sed cum permultos menses nullum quietis spatium, nullæque tentandi induciæ fierent; quem mulier ipsa toties aggressa non concusserat, is cogitatione ejus de suo statu dejectus in seculum regredi deliberat: venditisque, quæ usurpare eremitis fas fuit, utensilibus nonnullis, ibat, quo cæca dictabat ratio, seque hujus mundi anfractibus implicabat: sed Domino suo servus curæ fuit.

[6] [horribili viso ad solitudinem revocatur:] Fessus de via Guilelmus assidet tantisper, & somnus occupavit: per quietem videt se circumveniri belluarum multitudine varia & incredibili: quarum pars dente, pars ungue sæviret, crudelem in modum: ipse anxius, quemadmodum latera protegere valeret, excitatus; &, Adjuva me Domine, clamans ait, & salvus ero: scio enim ac certus sum, mihi, cum impudicæ feminæ sustinui incursiones, subsidium abs te missum: nunc ergo etiam atque etiam oro, Domine, ne sim descendentibus in lacum similis: animam meam de bestiarum morsibus serva, & de ore leonis unicam meam. Quod si id præstas, ex hoc momento tuis pes meus inhærebit viis, teque, quoad vivam, benedictionibus & laudibus excipiam.

[7] [& pœnitentiam agit.] Hæc cum precaretur, animantium exercitus omnis evanuit. Guilelmus postliminio ad cellam regressus, adeo se integrum illum diem noctemque flagellis acriter cecidit, ut omnem tentationis flammam, verberum cruciatus extinxerint: biennio etiam toto sequenti tam vehementi inedia ab omni se cibo abstinuit, ut neque coctum quid, neque ex lacte aut ovis degustarit.

[8] Per id tempus accidit, ut apud Gonatum speluncam quamdam oraturus ingrederetur. Videt intus Æthiopes teterrimos duos, flammeis oculis, [dæmones] manibus a tergo ligatis: id ut internosceret, cum oculos sublevaret, audit ab eorum altero Guilelmus: O hominum vilissime atque insensate, perparum, imo vero nihil tua te juvat deprecatio: tua enim pars integra in infernis manet: nec, quin condemneris, [ad desperandum incitantes:] evades. Necdum ille finierat; Et revertere, suscipit alter, ad mundum, si sapis & consilium capis: ne in hac solitudine male pereas. Territus vir Dei, precari cœpit: Fac mecum signum in bonum, Domine, ut videant, qui me oderunt & confundantur. Mox signum Crucis addidit. [signo Crucis fugat:] Quo facto, spelunca terribiliter intonuit, & momento Æthiopes sunt effugati.

[9] Antrum etiam aliud ingressus est Gonati, cumque in sequentem diem orationem produxisset; mane, dum exire cogitat, ostium nivibus obstructum offendit, aditumque omnino præclusum. Illic diutina fame pene cruciabatur, nisi ad viatoris cujusdam vocem prodiisset, qui jumentum onustum panibus ducens, [esuriens panes accipit a mox evanescente.] cum servum Dei vidisset, oravit, ut cibum ab se susciperet. Guilelmus gratiis actis, cum panes in antro repositurus ingrederetur, statim deinde regressus, neminem reperit: cognovitque, Deum fuisse largitorem. Hæc postea sociis idem narravit. His in locis per annos undecim propter ædiculam beatæ Virginis ab se reparatam degens, socios ejus vitæ habuit ac discipulos nonnullos, quorum etiam egregias virtutes, miraculorum testimonia comprobarunt.

CAPUT II.
Accessus ad ecclesiam S. Mariæ a Partu. Aliæ ecclesiæ constructæ. Munia eremitarum.

[10] Dum autem in Gonato moratur Guilelmus, apparuit oranti mulier habitu regali; quæ illi, Perge, inquit, ad scaturiginem fontis sub radicibus montis a Nebrodis. Ibi, sicut tibi monstrabitur, ædem extrue. [Rursum a D. Virg. migrare in alium locum jubetur,] Parere cupidus, ad locum properat, præstolatur indicium. Huc illuc non cogitatione solum, sed oculis abeunti, visum ibidem est ubi nunc ædicula Virginis sita, ingens palatium, & pueri de ortu solis ad se maximo numero accedentes, stolis induti niveis, vario decore ac gemmis ornati. Cœpit Guilelmus Virginem asacer salutare, recitantemque Salve Regina, pueri illi, paulisper in palatio commorati, in cælum abeuntes, deseruere. Ergo ad locum accessit, gaudio cumulatus incredibili vir Dei, quo in loco palatium ceteraque providerat: & ecce, secum ipse inquit, locus, ubi Virgini ædificetur ecclesia. Cumque tam de visis quam de commonstrata area grates Deo referret, sublatis in altum oculis, vidit Dominum majestate mirabili; mulierem vero, quæ antea sibi apparuerat, eodem regio ornatu, & senem canitie venerabilem, qui magno Antonio similis videbatur, Domini latera protegentes. [ædem struit D. Virginis a Partu.] Vox vero ad eum missa est: Hic, inquiens, manebis. Ac si diceret: Hæc est toties tibi nuntiata sedes, in qua quoad vives, in Dei obsequio, famulatuque perseverabis. Sed cum fundandæ, struendæque fabricæ nequaquam suppeterent opes; adfuit liberalitas Aldoini Vigintimillii, Comitis Hieracii, cujus eleemosynis adjutus ædem perficit, & in honorem divæ Virginis a Partu dicat.

[11] [ad S. Felicem erigit ædem Deiparæ,] Cum vero animadverteret vir optimus, non multa in ea regione consecrata Deo loca esse, seque operarium Dei pene solum sedere; procul ab ea sede, quam nuper extruxerat, ad triginta passuum millia perrexit, atque in loco, qui S. Felicis dicitur, aliquamdiu demoratus, ædem aliam sanctissimæ Virgini dicatam exstruxit, ibique nonnullos coegit, qui sanctitate morum, ac meritis postmodum claruerunt.

[12] Hoc facto, ad ædem a Partu reversus est: quo quia magna frequentia populus convenire solitus erat, idque amico solitudinis displicebat; in mentem ei venit alterius in honorem Deiparæ fundandi templi, quod procul a commercio esset; constructum vero atque ab ipsa Virgine præmonstratum omnino deserendi. Itaque ad montem, cui Monaci nomen inditum ab incolis est, [aliam in monte Monaco S. Mariæ,] viam faciebat, quæ quam Divæ Virgini non placeret, ita declaratum est. Medio in itinere disrumpuntur Guilelmo viscera, nec progredi ulterius datum. Quod cum accidisse sibi, læsa Virgine sentiret, e vestigio ad locum de Partu cum lacrymis redit. Hic prosternit se coram Virginis imagine, factique veniam petens, sanatum se continuo persentit. Ecclesiam tamen beatissimæ Genitrici, sicut animo constituerat, ædificavit: nomenque S. Mariæ a Misericordia, quod misericordiam ei impetrarat, imposuit b.

[13] [in ea per Quadragesimam degit:] Hac in æde majoris Quadragesimæ spatium integrum, summa cum abstinentia, inclusus cella, variisque dæmonum tentationibus divexatus perduravit. Inde in veterem a Partu reditum facit: hostes tamen insequuntur, & terriculamentis pergunt infestare. Quorum ut fraudes evitaret, maxime nocturnas, in præcelsam arborem noctu ibat, ibique, ne caderet, funibus ad ramos alligatus, frequenter pervigilabat: interdiu vero mentem oratione, aliisque honestissimis curis ita occupabat suam, ut aditus nullus pateret adversariis ad invadendum.

[14] [locum sibi paratum in visu cognoscit:] Sed admirabile est, quod quadam die videre ei contigit. Extra ædiculam suam, secreta in parte, contemplationi rerum divinarum vacabat, oblataque est ejus mentis oculis arbor procera, cælum flagello tangens. Dum admirans tantam altitudinem oculis metitur, ternas in cacumine summo dispositas sellas videt, inusitato splendore fulgidas: binas in arbore media, unicam dumtaxat ad truncum. Exspectabat ergo, quis insessurus accederet. Inter exspectandum, vocem accepit, de arbore prodeuntem: Medius in duabus mediis conquiesces. Ad quam vocem exanimatus ac flens procumbit: tum sublato vultu, neque arborem neque aliud vidit ullum. Incessit autem ejus animum nova ædificandi adhuc in laudem Virginis templi cupido: aggestoque ad fabricam apparatu, cum ea ædificatione lædi posse proximum appareret, maluit de suscepto consilio desistere, donec se melior opportunitas daret, quam ne paulum caritas minueretur.

[15] [publice concionatus desistit:] Ausus est aliquando Guilelmus zelo, quem intra se salutis animorum sentiebat ardentem, publica concione de rebus divinis disserere; licitum sibi, quæ naturæ bonitas erat, id muneris existimans. Sed audito, non nisi iis qui mitterentur, prædicare aliis esse permissum; indoluit factum, ac cessavit. Neque propterea, [privatim exhortatur:] si qua se objiciebat occasio, privatim ad bona opera exhortandi, delabi eam de manibus patiebatur. Sæpe etiam si quos inveniebat, quorum olim publice concionando errores offenderat, verbo minus considerate aut vere dicto, coram iis veniam erroris a Deo postulabat, seque ipse coarguebat. Neque enim, inquiebat, eremitis prædicare convenit; quibus satis est, si Dominum timeant, caritate niteant, [explicat quæ ab eremitis agenda.] Christi fidem ejusq; Ecclesiæ sanctæ complectantur, ejus revereantur ministros, judicii extremum diem intrepidi exspectent, Sacramenta revereantur, sæpius sua peccata per confessionem eluant, Christi passionem contemplentur ac defleant, glorientur in angustiis, secularibus abstineant curis, de sacris Scripturis ne disputent, divinis adsint officiis, humilitatem sectentur, integritatem vitæ tueantur, semper orent, gratias semper agant, veniam suis impetrent erroribus, denique secundum Deum, gloriosissimam Virginem, quantis valent, religionibus promereantur.

ANNOTATA.

a Mons Nebrodes, inquit Fasellus decade 1 lib. 10, vulgo hodie Modonia dicitur (& supra Mydonia) tota Sicilia, præter unum Æthnam, omnium latissimus celsissimusque, mari Tyrrheno prominet.

b Observat Cajetanus duas ecclesias ad honorem S. Calogeri ab eo erectas, alteram quingentis paßibus prope Castellum-Bonum. alteram ab eo sex M. P. Corpus S. Calogeri asservatur in monasterio S. Philippi Pragalensis Ordinis S. Basilii. Colitur 18 Iunii.

CAPUT III.
Farina divinitus obtenta. Morbus pius obitus

[16] [Non timet infernum:] Si qui, ut fieri solet, paradisum Guilelmo exoptarent, iis ipse negabat, infernum ab se, Deo ac Virgine juvantibus, timeri: tametsi, odione an amore dignus esset, addubitaret. Se quidem paradiso indignum, sed ut citius a morte illuc iret, pro purgatoriis suppliciis subiturum se libenter ajebat, quantum vita produceretur, [In Paschate voce cælesti terretur,] gravissimas ægritudinum dolorumque formas. Dies erat Paschatis celeberrimus, quo etiam, ut anni ratio ferebat, Virginis Annuntiatæ memoria celebrabatur. Guilelmus tantum diem orando intra ædem transigebat, accidit, ut eodem quoque die, a Fridericus Aragonius in Siciliæ Regem coronaretur. [multa prædicit de Italiæ, Siciliæque cladibus:] Itaque oranti servo Dei voces de eo cælitus sunt auditæ: ad has Guilelmus cohorruit, & fratribus postea suis enarravit. Adjecit etiam tamquam prophetiæ spiritu multa de Italiæ, præcipueque Siciliæ vastatione, locorumque aliorum eversione. Jamque bellum in Sicilia crebrescebat; & annonæ malignitate, cœperant e proximo castro Gangis deficere ad Fratrum subsidium eleemosynæ.

[17] [arguit fratres ob farinam absconditam,] Ejus rei causa, contra Guilelmi voluntatem Fratres reliqui farinæ modios decem, humana solicitudine commoti, reponunt in vasis: cumque semel in panariis defecisset panis, accurrunt ad eum, pro se quisque trepidi, & ut farina viritim distribuatur, exposcunt: & ille, Cur reservastis eam, inquit? Nonne hoc pacto scissa caritas est? An non melius fuerat, egenorum corpora enutrire viventium, quam custodire corrumpendam & genituram vermes? Sed cum importune insisterent; Misereatur, ait, vestri Dominus, Fratres, [eaque divinitus replet vasa.] qui potens est sine annona ac penu vos alere universos: At illi tandem pervicerunt: distributisque pro portione partibus, suam Guilelmus uni de Fratribus dat in vasa reportandam, ut deinde pauperibus erogaretur. Perrexit is, & farinam cum infundere vellet, vasa offendit farina ad summum os referta, qui, Accurrite, clamans inquit, Fratres, accurrite: copiosam annonam Dominus nostris necessitatibus subministravit. Illi, quod fecerant, cum dolore damnarunt: partesque iterum in commune retulerunt, gratiis Deo peractis.

[18] [liberatur a dolore acerbo invocata Deipara.] Aliquando vehemens, atque acerbus dolor invaserat genu Guilelmi, partesque corporis occultas; quem ille Virginis imagini cum lacrymis proponens, talibus eam est allocutus. Sana me quæso, Mater gratiæ, si expedit animæ meæ, & sanabor. Quod si in famulatu tuo vel momentum temporis offendi, furorem mitiga, extingue iram, peccatum condona, nam sæviora iis quæ patior, peccata merentur atque exigunt mea. Orantem ac fessum dolore, somnus ibidem occupat: experrectus, sine ullo dolore se esse sensit.

[19] [peccatum impedit visu monitus.]bNocte autem quadam, dormienti intra cellam, visa est per somnium damula hirco commisceri. Conjugium adeo dispar obstupescentem cælica vox admonuit, foras veneficam, foras pollutum. Surgit hoc monitu, & cellas perlustrat; offenditque cum muliercula colloquentem de Fratribus unum, cui Alberto nomen: utrumque Guilelmus, dolore cordis intimo tactus, pro merito corripit, dein alteram cum ignominia procul ejicit, alterum rursus increpans monet ut tam gravis atque horrendi sceleris piaculum pœnitendo diluat. Sed frustra: paucis enim post diebus, per somnium iterum Guilelmus vidit, de quatuor turribus, quæ supra verticem montis erant sitæ, corruentem unam, in pulverem redigi: vocem autem accepit talem: Cecidit Babylon, Simul abrupit somnum cognovit, Albertum illum, qui ex antiquioribus quartus in cōsortio erat, turpiter aufugisse.

[20] Interea nomen Guilelmi, propter ejus vitæ sanctitatem, [parturientem liberat,] celebrius in dies ac notius apud omnes erat. Ergo defertur ei ab consanguineis mulier, quæ propter difficilem partum, tantis doloribus angebatur, ut morti proxima videretur. Obsecrant, ut eam precibus adiuvet suis. Id ille, quia peccatorem sese intelligeret, præstari ab se posse negabat. Sed necessariorum mulieris perseverantia motus, accedit ad feminam, & recitare pie cœpit: Sancta Maria, succurre miseris: cumque sequentia verba exciperet, [In hebdomade sanctæ æger de cumbit:] Juva pusillanimes; inter efferendum ea, mulier facillime fœtum edidit, ac sese incolumis erexit.

[21] cSed appetebat tempus, quod opportunum elargiendæ mercedi laborum servo suo Dominus adjudicavit, [extrema Sacramenta suscipit:] quo de hujus ergastulo mundi ad æternam libertatem immarcescibilemque gloriæ coronam, quam ei præparaverat, feliciter invitaret. Itaque majoris hebdomadæ diebus ex pectoris astrictione ac febre decumbit: & quamquam multis abinde annis difficultatem spirandi atque angustias pectoris magno animo superavit; eo tamen tempore multo graviorem, [feria 6 post Pascha oblatum cibum meliorem renuit:] exigentibus id, ut ipse aiebat, peccatis suis, patientissime toleravit. Cum vero sentiret jam destituendum sibi corpus esse, tametsi dum vixit bis in mense, ac, si copia daretur Confessarii, sæpius etiam confitebatur; tunc tamen adduci sibi Sacerdotem enixe postulavit: a quo post peccatorum confessionem, cum dolore ac gemitu, absolutione suscepta, ejusdem etiam manibus sanctissimum Iesu Christi corpus in Eucharistiæ Sacramento, tamquam extremum viaticum, recepit. Cum sexta a Paschate feria propter summam corporis imbecillitatem illi ex carnibus pulmentum, croco intinctum, offerrent; admiratus novitatem coloris, Hic, inquit Fratres, [diem mortis prædicit:] mihi extraneus est valde: auferte, si placet. Sed Fratrum hortatione superatus, frustulum intinxit panis, atque ori admovit; ardoremque piperis aspersi mordicatione linguæ persensit: interroganti causam, edisserunt. Atque ille: Tollite, inquit, Fratres mei, tollite: iis enim sum usus numquam; [16 Aprilis Sabbato,] eduliis autem meis condimentum sal semper fuit, saporis amicum. Sexta hæc feria est, & forte nono ab hinc die spiritum Deo vocanti emittam. Ergo auferuntur dapes.

[22] Sed designatus ab eo cum illucesceret dies nonus, qui Aprilis sextus decimus ac Sabbatum fuit, legumina Fratres ei præparant. Quibus ille, [asserit se mortem non timere.] Cur hæc, inquit, Fratres? ne quæso id agatis. Presbyterum potius advocate, cujus in conspectu, tamquam si Christus esset, de hoc mundo egrediens, viam universæ carnis ingrediar. Accurrens Presbyter, præ amore, quo in Dei famulum ferebatur maximo plorare ubertim cœpit. Cui ille Amice, cur ploras? nonne diu seculo vixi? neque ego, quia morior, [facta iterum Confessione] idcirco pertimesco: sed quia junior fui, ac senui, & nihil dignum in conspectu Dei egisse me recolo. Tempus autem est, ut terræ corpus meum commendem. Sub vesperum ejus diei confessione pie peracta, peccatorumque omnium absolutione & venia impetrata, cum Iesu Christi Crucem amplexus magna animi demissione adorasset, decussatis ante pectus brachiis, ut quam in vita servarat fidem, eamdem moriens patefaceret, cœpit alacer dicere: Ipsi in primis Deo Patri, & Filio, & Spiritui Sancto, tum præcipue Virgini gloriosæ animam commendo meam, deinde gloriosis Angelorum agminibus, fidelissimis Patriarcharum & Prophetarum cuneis, egregiis Apostolorum maxime Principum Petri & Pauli triumphis, [se Deo & Sanctis commendat:] inclytis fortissimorum Martyrum victoriis, præclarissimis piorum Confessorum virtutibus, eximiis sanctorum Doctorum precibus, purissimis beatarum Virginum choris, demum justorum omnium patrocinio & orationibus me peccatorem commendo; [fidem professus,] illam me fidem tenere asserens, quam Sancta & Romana tenet, docet, prædicat & confitetur Ecclesia. Hanc suæ fidei, atque animi contestationem ut perfecit, rursus cum dixisset, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, in Domino expiravit, anno ab humana salute MCCCXXI XVI, Kal. Maji, qui dies ejus natalis, festusque in Castello Bono, cujus est Patronus, celebratur. Ejus reliquiæ multis indies miraculis illustrantur, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu Sancto vivit, & regnat Deus in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Fredericus II fratri suo Iacobo Aragonio succeßit anno 1296, coronatus 25 Martii die Paschatis, cyclo Lunæ 5, Solis 17, litteris Dominicalibus A G.

b De anno obitus supra actum.

c Indicat Cajetanus Indulgentiam plenariam invisentibus ecclesiam a Summis Pontificibus concessam.

DE VEN. IOANNE DE CASTRO VILLARI ORDINIS S. FRANCISCI DE OBSERVANTIA.
CONSENTIÆ IN CALABRIA.

CIRCA AN. MDXXXIII

[Commentarius]

Vener. Ioannes de Castro Villari, Ordinis S. Francisci de Observantia, Consentiæ in Calabria (S.)

D. P.

Postquam anno MCCCCXXXIV antiquißimus S. Francisci conventus, sub ipsa Ordinis initia ædificatus Consentiæ, ad observantioris disciplinæ Professores transivit; adeo egregia sanctitas ibidem effloruit, ut per unius integri seculi decursum, nihilo quam antea studia remißiori culto, illustres hac laude viros quatuor tulerit, Antonium Citrarium, Angelum, & Zaccheum, Consentinos, quorum hic ad XVI Februarii, iste ad X Novembris, primus XI Aprilis ab Arturo nominantur in Franciscano Martyrologio: tum Mattheum Citrarium Sacerdotem, & ipsum pro Beato recensitum XIII Iulii. Qui tamen omnes cum non præcesserint totis centum annis Vrbani VIII constitutionem, [Incorrupti corporis veneratio:] neque de publica eorumdem veneratione quidquam nobis innotuerit, inter Prætermissos relati sunt aut referentur a nobis, donec certiora consequamur documenta. Prætermittere tamen hoc loco non possumus B. Joannem de Castro-villari (oppidum est Calabriæ citerioris ad Cibaris amnis initia) cujus corpus in sacrario prædicti Conventus summa veneratione custoditur, ob ingentia quæ ad ejus invocationem quotidie eduntur miracula: [miracula,] ita ad hunc diem in suis Annotationibus Arturus ex Gonzaga, Waddingho, Barezzo. Collegii nostri Consentini Rector Franciscus Lubellus, anno MDCLXVI rogatus a nobis, indagare veritatem & qualitatem venerationis istius, respondit in hæc verba: Venerabile pignus istius Beati Diaconi duplici arca, altera crystallina, altera lignea reconditur, atque omnino incorruptum eminentiori quodam in loco honorifice quiescit, ad quod etiam Populus Consentinus incredibili fertur devotione, ob tanti Beati Reliquias. Idem ab illius Conventus Patribus requirens miracula, quæ vir Beatus plurima patrasse & patrare indies dicebatur, aliud responsum non retulit, quam non esse opus ea describere, quod ab Arturo & VVadingo abunde & fideliter referantur. Ignoscat hominibus adeo supine negligentibus Deus, cum nec unum quidem miraculum illi referant, ac ne alii quidem, sola nominis designatione contenti: ex quo apparet nec visos quidem ipsis esse, quos citant: & quamvis illi succincte habuissent aliqua, numquid non erat operæ prætium originales memorias, si quæ extant, habere? An dies hic arbitrarie electus ab Arturo sit, an vero peculiari cultu sacer Conventui & Populo habeatur, necdum comperimus: [ætas,] credimus autem ei qui circa annum MDXXXIII adhuc putatur in vivis fuisse, non deferri venerationem adeo publicam, nisi cum consensu Apostolicæ Sedis, alioquin ea fuisset post Vrbani Constitutionem abrogata. Ipsa Decreta, Processusque formatos, & miraculorum relationes si nancisci poßimus, etiam post hac libenter dabimus, vel in Appendice, vel in condendo post absolutionem operis supplemento.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 17. April




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 16. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 16. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.