Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

17. April


XVII APRILIS.

SANCTI QVI XV KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Anicetus, Papa Romanus & Martyr.
S. Isidora, Soror, Martyr, Leontinis in Sicilia.
S. Neophyta, Soror, Martyr, Leontinis in Sicilia.
S. Petrus Diac. Mart. Antiochiæ.
S. Hermogenes, Mart. Antiochiæ.
S. Fortunatus, Martyr, in Africa aut Antiochiæ.
S. Marcianus, Martyr, in Africa aut Antiochiæ.
S. Mappalicus, Martyr, in Africa.
S. Barucus, Martyr, in Africa.
S. Quintus, Martyr, in Africa.
S. Victoricus, Martyr, in Africa.
S. Donatus, Martyr, in Africa.
S. Ianuarius, Martyr, in Africa.
S. Macorus, Martyr, in Africa.
S. Gallus, Martyr, in Africa.
S. Theodora, Martyr, in Africa.
S. Iulianus Presb., Martyr, in Africa.
S. Meceonus, Martyr, in Africa.
S. Miginus, Martyr, in Africa.
S. Diomedes, Martyr, in Africa.
S. Filippianus, Martyr, in Africa.
S. Fortunion, Martyr, in Africa.
S. Credula, Martyr, in Africa.
S. Firmus, Martyr, in Africa.
S. Ventus, Martyr, in Africa.
S. Fructus, Martyr, in Africa.
S. Martialis, Martyr, in Africa.
S. Ariston, Martyr, in Africa.
S. Innocentius, Episcopus Dertonensis, in Liguria.
S. Pantagathus, Episcopus Viennensis, in Gallia.
S. Donanus in insula Scotiæ Egga occisus.
LII discipuli in insula Scotiæ Egga occisi.
S. Landricus, Episcopus metensis, Abbas Sonegiensis & Altimontensis.
S. Anthusa Virgo, filia Constantini Copronymi Imperatoris, Sanctimonialis Constantinopoli.
S. Potentiana, Villanovæ, in Hispania Bœtica.
S. Elias Presbyter, Martyr, in Hispania.
S. Paulus, Monachus Martyr, in Hispania.
Isidorus, Monachus Martyr, in Hispania.
S. Donanus, Abbas in Scotia.
B. Geruinus, Abbas Aldenburgensis, in Flandria.
S. Stephanus, tertius Abbas Cisterciensis, in Gallia.
B. Eberhardus, Præpositus Marchtallensis, Ordinis Præmonstratensis, in Suevia.
B. Rodulphus puer, a Iudæis occisus, Bernæ in Heluetia.
B. Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Honoratæ, Virginis ac sororis S. Epiphanii Episcopi Ticinensis, translatio, hoc die facta indicatur a Spelta de Episcopis Papiensibus, pag. 95. De ea actum est in ejus Vita XI Januarii.
Ammon in Ægypto, pater multorum monachorum ac vir incredibilis abstinentiæ, memoratur in Viola Sanctorum, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in Auctario Greveni & apud Canisium. In nullis antiquis fit ejus hoc die mentio. Consule dicta hesterno die inter Prætermissos, & dicta de quodam Ammona Abbate in Thebaide XXVI Januarii
S. Brinolphi, Episcopi Scarensis in Suecia, Canonizatio facta anno 1416, memoratur in Kalendario Mariano Balinghemii. Vitam dedimus VI Februarii,
S. Nicephorus, sub Valeriano & Gallieno, in Oriente, ob Christi nominis confessionem, martyrio coronatus, celebratur in aliquibus MSS. Vsuardi & aliis, item in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & apud Grevenum atque Molanum in Additionibus ad Vsuardum. Est is celebris Nicephorus, passus Antiochiæ, in Oriente, ut Latina Acta habent, quæ aliaque dedimus IX Februarii
Jobitæ Martyris & aliorum trium decollatorum memoria est inscripta MS. Florario, Auctario Greveni ad Vsuardum & Martyrologio Germanico Canisii. Quis ille sit non satis assequimur. Forsan est S. Iovita Brixiensis, qui cum S. Faustino est capite plexus: in quorum Actis referuntur varii Officiales S. Caloceri capite plexi, ut dictum est. XV Februarii
S. Walfridus, Abbas Palatioli, refertur a VVione, Dorganio, Menardo, Ferrario in Catalogo Generali & Indice Sanctorum Italiæ, cujus etiam eo die festum agi tradit Trithemius lib. 3 de Viris illustr. Cap. 281. Vitam ejus dedimus die, quo obiit, XV Februarii
S. Alexander, Patriarcha Alexandrinus, hoc die objisse dicitur apud Eschellensem. Vitam dedimus XXVI Feb.
S. Gervinus, Abbas Centulensis, memoratur a Saussaio in Supplemento Martyrologii Gallicani. Vitam ejus dedimus III Martii,
S. Acacius, Episcopus Melitenensis, refertur in variis Menæis Mss. & a Molano in Additionibus ad Vsuardum. Molanum secutus Thomas Peßina a Czechorod Metropolitanæ Pragensis ecclesiæ Decanus & Officialis in Diario Reliquiarum suæ ecclesiæ, S. Achatium Ep. hoc die nominat, cujus ibidem pars de capite & aliud insigne frustum de brachio & aliud minus asservetur: sed hujus ea esse quis divinando asseruerit? Nos vitam dedimus XXXI Martii
S. Domninus, Martyr, memoratur in Ms. Martyrologio Barberiniano, & Italiæ adscribitur; diciturque unus ex LXXII discipulis in Ms. Pragensi, & a Greveno in Auctario Vsuardi, & illud secuto Canisio in Martyrol. Germanico Forsan est S. Domnius Episcopus, qui traditur a S. Petro Apostolo in Dalmatiam missus, & ibidem Martyr objisse, cujus corpus dicitur postea Romam translatum. De eo egimus XI Aprilis.
S. Sabas, Gothus, Martyr, memoratur cum elogio in Ms. Synaxario Claromontano, quod cum Actis martyrii dedimus XII Aprilis.
S. Ardalion, mimus Martyr, celebratur in Menologio Basilii Imperatoris cum insigni elogio; quod cum aliis dedimus XIV Aprilis.
S. Basilissa, S. Anastasia, Matronæ Romanæ, memorantur in Ms. Claromontano, cum elogio, quod dedimus XV Aprilis.
S. Silvester, Abbas in monasterio Reomaensi, memoratur in Ms. Kalendario Ordinis Benedictini. Vitam dedimus XV Aprilis,
S. Leonides, S. Chariessa, S. Nice, S. Galena, S. Calis, S. Nunechia, S. Basilissa, S. Theodora, Martyres, Corinthi in mare projectæ referuntur in Ms. Synaxario Græco Parisiensi collegii Societatis Iesu: de iis egimus XVI Aprilis.
S. Irene, post alia tormenta capite plexa, inscripta est eidem Synaxario: ab aliis etiam XVI Aprilis.
Calixtus & Carisius, cum aliis VII, apud Corinthum in mare mersi, celebrantur in Ms. Vaticano S. Petri. De iis egimus XVI Aprilis
S. Adrianus Martyr, celebratur in Menæis & Menologio Sirleti. De eo egimus etiam XVI Aprilis,
S. Vasius, Martyr apud Santones, in Gallia, memoratur a Saussajo in Martyrol. Gallicano Acta illustravimus XVI Aprilis.
Helenus, in Ægypto, Paulus, in Lybia Abbates, ex Heraclide memorantur a Petro de Natalibus, lib. 4 cap. 59 & 60: item a Maurolyco, Felicio, Witfordo, Canisio, Ferrario, sed illius exemplo. Silent antiquiores & Græci & Latini.
Eochadus Lismorensis, Adamus, Lugadius, Filius Garvani, Lugadius filius Druchtæ, Memorantur inter Hibernos in MS. Tamlachtensi. Aliquis etiam Lugadius Presbyter refertur in Vita tripartita S. Patricii par. 2 num. 44. quem aliquem ex hisce arbitratur Colganus.
Wandoni, Presbyteri & Abbatis, depositio in Fontanella monasterio, absque titulo Beati aut Sancti adscripta fuit Martyrologii Hieronymiani apographo, & inde inserta editioni Lucensi. In Chronico Fontanellensi, tomo 3 Spicilegii a Luca Acherio editi, res ejus gestæ descriptæ habentur. Intelleximus in ipso monasterio nullam habere cultum Ecclesiasticum: hinc etiam non est inscriptus Martyrologiis monasticiis tum aliorum tum Menardi, & Gallicano Saussaii, qui ambo Parisiis scripserunt.
Cogitosi Episcopi depositio Turonis, legitur in MS. Lætiensi, & iterum in MS. Tornacensi. Sed quia nullus apud Turonenses fuit Episcopus Cogitosus, difficile est assequi quis hic notetur.
Marianus Scotus, Chronographus, inscriptus cum titulo Sancti Martyrologio Anglicano primæ editionis, quod secuti sunt Ferrarius in Catalogo generali, & Fitzsimon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ. At re melius discussa omissus est in secunda editione præfati Martyrologii Anglicani: quod nos etiam fecimus XXX Ianuarii, qua die erat relatus in Menologio Scotico Camerarii.
Rabodo, Canonicus Ecclesiæ Parcensis juxta Lovanium, Ordinis Præmonstratensis, memoratur a Chrysostomo Vander Sterre in Natalibus Sanctorum dicti Ordinis cum titulo Beati: absque illo, cum illustri elegio, ab Arnoldo Raizzio, in Auctario ad Molanum.
Gerardus Bredanus, Carthusianus, ex Chronico Dorlandi & Bostii refertur hoc die in Auctario Raizzii sed absque titulo Beati.
Jacobi de Cerqueto, Eremitæ Augustiniani, corpus, Perusii in quadam arca dicitur religiose custodiri: nos ibi de eo nihil singulare cognovimus, multo minus quod hoc die, quo a Iacobillo refertur, cultum habeat aliquem.
Maria a Christo, Fonsalidæ in Hispania, Abbatissa Clarissarum constituta an. 1538:
Anonymus Frater, Angelico cantu post mortem honoratus in territorio Dertosano, circa an. 1584:
Franciscus Simbronus, magno sui relicto desiderio defunctus in India Occidentali, an 1574:
Paulus a S. Magdalena Londini in Anglia fidei causa publico judicio interfectus, an. 1643; in Martyrologio Franciscano referuntur ut Beati, ipsa temporum, Vrbaniana constitutione comprehensorum, novitate obstante: quid quod tribus prioribus dies hic ex solius Arturi arbitrio aßignetur? quemadmodum ab eodem hoc die notatur, Conradus, aliis Amadeus a Stongle, Kyriis in Saxonia, dum res ibi Catholica staret, nonnulla sanctimonia notus, sub annum 1369.
S. Eleutherius, Episcopus Romæ, memoratur in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, indicatis in Supplemento Bedæ. Est is haud dubie filius Anthiæ Romæ passus, de cujus Episcopatu & Martyrii tempore plene agetur ad eum quo paßim colitur diem XVIII Aprilis
S. P. N. Euthymius Thaumaturgus memoratur in Menæis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, in aliis XVIII Aprilis.
S. Roberti, primi Abbatis Cisterciensis, Translatio inscripta est MS. Kalendario Ordinis Benedictini, & MS. Carthusiæ Bruxellensis. Natalis est XXIX Aprilis.
S. Simeon Episcopus, S. Abdellas Presbyter, S. Chusdazat, S. Phusec, & alii MCL, S. Jacobus Presbyter, S. Azes Diaconus Martyres in Perside, sub Sapore Rege, memorantur in Menæis Græcis & Menologio; eorumque primus videtur poni in Kalendario Ruthenico, & tabulis Moscoviticis sæpe citatis: duo vero ultimi ponuntur etiam in Synaxario Claromontano, & in Martyrologiis Galesinii & Canisii. De iis agemus, cum Martyrologio Romano, XXI & XXII Aprilis.
S. Benedicta, mater SS. Alphii, Philadelphii & Cyrini, dicitur Martyr & a Ferrario adjungitur SS. Isidoræ & Neophytæ, ad quarum Acta hoc die de S. Benedicta agimus, reliqua seponimus ad natalem filiorum X Maji,
S. Majolus Abbas, Pater multorum cœnobiorum, qui requiescit in loco Silviniaco memoratur in Martyrologiis Florentinis editis & manuscriptis. Dies ejus natalis est XI Maji.
S. Parthenius, Martyr Romæ, inscriptus est apographo Vsuardi auctiori, quod fuit in bibliotheca Reginæ Sueciæ. Colitur XIX Maji.
S. Hadulphus, Episcopus Atrebatensis & Cameracensis, memoratur a Ferrario; ab aliis XIX Maji.
S. Hyacinthi Ordinis Prædicatorum, Canonizatio, facta anno 1599, refertur in Kalendario Mariano Balinghemii. Colitur XVI Augusti.
Bernardus, monachus Villariensis in Brabantia, aliqua post obitum revelatione clarus, Cum titulo Beati refertur a Saussajo, Chrysostomo Henriquez & Bucelino, Citatur etiam Raizzius in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii, sed cum hoc, si quid certi de Ecclesiastico cultu constet, poterit agi XX Augusti.
S. Neophytus, Episcopus Leontinus in Sicilia, hoc die mortuus dicitur in Lectionibus propriis a Paulo V probatis: sed festum ejus translatum publico ritu celebratur, quando de agetur I Septembris.
S. Agapetus, Papa Romanus, celebratur a Græcis in Menæis & Menologio a Romanis autem juxta Martyrologium colitur XX Septembris
S. Thomæ, Episcopi Herfordiensis Translatio, memoratur in Ms. Florario & alio Carthusiæ Bruxellensis. Colitur II Octobris
Villici & Arnoaldi, sanctorum Confessorum pariterque Pontificum, depositio Metis: Ita legi in Martyrologio Ecclesiæ Metensis tradit Meurißius, in Historia Episcoporum, in Actis utriusque. Villicus etiam refertur a Ferrario cum titulo Sancti, qui ei non tribuitur a Claudio Roberto aut Sanmarthanis, utique neque a Meurißio in titulo aut descriptione rerum a Villico gestarum: ejusdem etiam non meminit Saussajus, nisi quando agit de Arnoaldo VII Octobris.
SS. Leoberia & Jolana, quæ Roma in Galliam advenientes, signis & virtutibus præfulserunt in Veromanduis, memorantur in Gynæceo sacro Arturi du Monstier. At cum S. Benedicta Virgine & Martyre, præcipua itineris ductrice, coluntur in Martyrologio Gallicano Saussaji, VIII Octobris.
S. Tanchæ Virginis translatio Trecas, inscripta est Ms. Martyrologio Carmelitano, Coloniæ asservato, & Gynæceo Arturi a Monstier. Ejus dies natalis traditur esse X Octobris.
Potentiani, Episcopi & Martyris, translatio Aureliis, inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaji. Hic est Potentianus Episcopus Senonensis, habitus etiam Apostolus Aurelianensium & colitur communiter die XXXI Decembris.

DE SANCTO ANICETO
PONTIFICE ROMANO ET MARTYRE

AN. CLIII

[Commentarius]

Anicetus, Papa Romanus & Martyr (S.)

AUCTORE G. H.

Perplexa satis & intricata primo intuitu apparent, quæ a variis de tempore & ordine Pontificatus S. Aniceti scribuntur: in quibus difficultatibus regulas aliquot, a Cardinale Baronio præscribi solitas, nobis præfigimus sequendas. [Lux ex Romanis Catalogis] Harum prima esto, quod in his, quæ sunt Ecclesiæ Romanæ, major fides sit adhibenda ejus alumnis, quam ceteris. Ita annotat Baronius ad XXVI Aprilis, contra Irenæum, Eusebium aliosque, qui S. Cletum non numerarunt inter Romanos Pontifices, uti late ad Acta S. Cleti deducimus. Altera regula est ejusdem Baronii, quod tempora adnumerata per Consules libentioribus sint accipienda auribus, [& Consulibus annotatur,] cum ceteris illa frequentior, liberalior & verior noscatur esse chronographia, atque in usum frequentiorem accepta, quæ a fastis deducta est Consularibus; & vetera monumenta Consulibus consignata, magno afficiant gaudio, perinde ac si in tenebris oberranti fax aliqua exoptata præfulgeat; ita ille in Annalibus an. 69 num. 36. Quæ aliaque plenius explicamus in Commentario prævio ad Catalogos Pontificum Romanorum seorsim editos: inter quos præeminet, quem S. Damasus a S. Hieronymo rogatus eidem misit, addens gesta Pontificum, quæ potuerat reperire in Sedis suæ studio, se ad eum gaudenter dirigere. Est hic Catalogus deductus usque ad Siricium decessorem S. Damasi, in plures distinguendus partes, quarum prior fuit cum S. Vrbano, anno Christi CCXXXI Martyre defuncto: & hanc partem forsan collegit S. Anterus, postmodum Pontifex Romanus; hic enim gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivisse tradatur. Sed quod dolendum est in aliquibus Pontificibus est hiatus: & sic Consules attribuendi S. Aniceto, simul cum decessore Hugino proponebantur.

[2] [S. Hyginus sedit] De hoc ista solum habemus. Hyginus annis duodecim, mensibus tribus, diebus sex: Consules referuntur in proximo Catalogo, in eoque dicitur fuisse a Consulatu Magni & Camerini, usque Orfito & Prisco. Idem Consules aßignantur apud Anastasium & Luitprandum, in Vitis Pontificum, itē in libro Pontificali & Mss. Gestis Pontificum ad Martinum V deductis. [ab an. 138] Fuerunt autem Consules Quinctius Niger Magnus & Sulpitius Camerinus anno CXXXVIII; quo etiam anno mortuus est XII Iulii Hadrianus Imperator, eique substitutus Antoninus Pius. Alii Consules Corn. Scipio Orfitus, & Q Nonius Priscus fuerunt anno CXLIX, [ad 149:] quo Antoninus Pius incepit annum XII Imperii, & superfuit S. Hyginus ad X aut XI Ianuarii anni sequentis, ad quos dies memoria ejus celebratur in variis Martyrologiis, & in hodierno Romano ista habentur: Romæ S. Hygini Papæ, qui in persecutione Antonini gloriose martyrium consummavit. De Martyrio ejas nihil legitur apud prædictos auctores. Molanus in Notis ad Martyrologium Vsuardi, & Onuphrius ad Platinam, opinantur, Martyris titulum ei dari, quod multa pro Christi confessione fuerit passus. Forsan verius dicendus est Martyr, quod quadriennio integro carceri inclusus vitam finierit, quo tempore S. Pius, ut infra constabit, ejus Vicarius Ecclesiam rexit. Interim post obitum S. Hygini constitutus est S. Anicetus XI Pontifex, [& substitutus S. Anicetus,] S. Pio morbis aut exilio impedito, aut alia causa id exigente, nobis in silentio antiquorum incognita. De Pontificatu S. Aniceti ista colligimus ex ante indicato hiatu Catalogi prioris. Anicetus annis … Fuit a Consulatu Gallicani & Veteris usque Præsente & Rufino. Iidem Consules continentur in altero Catalogo seculo Christi sexto confecto: item apud Anastasium & Luitprandum, in Libro etiam Pontificali & ante citatis Mss. Gestis Pontificum, denique in antiquis Breviariis Romanis manuscriptis & excusis anno 1470, 1490, 1522 & 1524, quæ penes nos habemus: & sic aberrantibus lux magna & exoptata præfulget. Fuerunt Consules Romulus Gallicanus & Antistius Vetus anno Christi quinquagesimo supra centesimum, [præfuit adhuc an. 153] & Brutius Præsens II & M. Antonius Rufinus anno Christi CLIII. Hinc liquet S. Anicetum non nisi ad quartum annum in suo Pontificatu sedisse, ab anno Antonini Pii duodecimo usque ad decimum quintum, & videri ab aliis annos Hygino decessori detractos fuisse & ad S. Anicetum translatos. [tunc S. Pius olim Vicarius,] Aniceto succeßit S. Pius XII Pontifex, qui in antiquiore Catalogo dicitur præfuisse temporibus Antonini Pii, a Consulatu Clari & Severi, usque duobus Augustis. Præfuerunt Sext. Erucius Clarus & Cn. Claudius Severus anno CXLIV, quando tempore S. Hygini, forsan, ut diximus, carceri inclusi, factus est ejus Vicarius sive Chorepiscopus S. Pius; quo tempore viguisse Valentinum hæreticum ex Irenæo tradit Eusebius lib. 4 Hist. Eccles. cap. 11. Pontifice dein Aniceto videtur permansisse Episcopus Apostolicus, aut Aniceti Chorepiscopus, ac tandem eo vita functo, verus & ordinarius Pontifex constitutus, sedisse annos octo, & ideo cum hisce Catalogis S. Pium postponunt S. Aniceto Optatus Milevitanus lib. 2 de Schismate Donatistarum, & S. Augustinus epistola 165 contra eosdem Donatistas. Præfuit deinde S. Pius usque ad Consulatum duorum Augustorum. [sedit usquo ad annum 161,] Hi sunt Marcus Aurelius Verus Cæsar, & L. Ælius Verus Cæsar fratres, in suo Consulatu anno CLXI Augusti Imperatores facti: His Consulibus proximo anno substituti Q. Junius Rusticus & Vettius Aquilinus, [postea S. Soter,] a quorum Consulatu describitur initium Pontificatus S. Soteris, uti ad hujus Acta die XXII Aprilis plene confirmabitur.

[3] Stabiliunt hanc nostram resolutionem, præter Optatum & S. Augustinum, tum Consules prænominati, tum Imperator Antoninus Pius, sub quo ad S. Anicetum Romam venisse S. Polycarpum tradunt S. Hieronymus & Eusebius. [S. Anicetus qui sub Antonino Pio] Verba S. Hieronymi lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 17 sunt ista: Hic propter quasdam super die Paschæ quæstiones, sub Imperatore Antonino Pio, Ecclesiam regente Aniceto, Romam venit, [excipit S. Polycarpum,] ubi plurimos credentium, Marcionis & Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem. Hæc S. Hieronymus, in istis Chronicon & Historiam Eusebii secutus, qui lib. 4 Historiæ cap. 14 sub initium ista habet: Temporibus modo demonstratis Antonini Pii Imperatoris, dum Anicetus Romanæ Ecclesiæ præerat, Polycarpus, qui etiamnum superstes erat, Romam venisse ob quæstionem quamdam, quæ de Pascha inciderat, & cum Aniceto colloquium habuisse, tradit Irenæus. Quam benigne tunc a S. Aniceto exceptus fuerit S. Polycarpus, scribit S. Irenæus in epistola nomine fratrum, qui in Galliæ erant, ad S. Victorem Papam missa, cujus epistolæ partem Eusebius refert lib. 5 cap. 24, ex qua aliqua decerpimus, quæ ita narrantur: Cum beatissimus Polycarpus Aniceti temporibus Romam venisset, atque inter illos de quibusdam aliis rebus modica esset controversia, statim mutuo pacis osculo se complexi sunt, de hoc capite (super die Paschæ) non magnopere inter se contendentes. Neque enim Anicetus Polycarpo persuadere unquam poterat, ut observare desineret, quippe qui cum Joanne Domini nostri discipulo, & cum reliquis Apostolis, quibuscum familiariter vixerat, eum morem perpetuo observasset. Neque item Polycarpus Aniceto persuadere conatus est, ut observaret; cum Anicetus eorum, qui ante se fuerant, Presbyterorum morem sibi retinendum esse diceret. Quæ cum ita se haberent, communicarunt sibi invicem; & Anicetus in Ecclesia consecrandi munus Polycarpo honoris causa concessit, tandemque cum pace a se invicem discesserunt, tam iis qui observabant, quam iis qui minime observabant, pacem communionemque Ecclesiæ totius retinentibus. Hæc ibi, quæ pluribus XXVI Ianuarii ad Vitam S. Polycarpi produximus. Ceterum quia Eusebius S. Pio postposuit Anicetum, hujus obitum retulit ad tempora M. Aurelit Veri, & L. Ælii Veri, quem varii secuti sunt, etiam relictis Consulibus ante prænominatis, qui tenebris expulsis lucem veritatis apertam contulerunt.

[4] [Nomen in Martyrologii to Aprilis:] Dies obitus sive martyrii S. Aniceti aßignatur ab Anastasio & in aliis Catalogis XII Calendas Maji, sive XX Aprilis, quo die Rabanus ante Anastasium ista habet: Romæ Aniceti Papæ & Martyris, qui constituit in Ecclesia, ut Clerus comam non nutriret: est sepultus in cœmeterio Callisti. Memoratur etiam in Martyrologio Flori. Eumdem referunt antiqua Breviaria Romana Martyrem obiisse XII Calend. Maji, [17 Aprilis] & tamen proponunt venerationem ejus ad XV Kalend. Maji sive diem XVII Aprilis, ad quem diem legitur in Anastasio Ms. Regis Christianißimi obiisse Martyrem S. Anicetum, idemque scribunt in Vitis Pontificum Luitprandus, Ioannes Stella, Onuphrius. Ciæconius, & paßim recentiores: & sic ipsum retulerunt in suis Martyrologiis Bellinus, Maurolycus, Galesinius, aliique cum Petro de Natalibus, & Martyrologio hodierno Romano. [& 16 Apr.] Ast pridie sive XVI Aprilis celebratur ejus memoria in multis antiquis Martyrologiis Mss. ut sunt S. Cyriaci a Baronio sæpius laudatum, Barberinianum aliquod, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Neapolitanum Clericorum Regularium, Leodiense S. Lamberti, item Martyrolog Adonis Mss. Laubiense, Leodiense S. Laurentii, & aliud Reginæ Sueciæ, cumque iis Notkerus, & auctor Bedæ Suppositii.

[5] Paulus Aringhus libro 3 Romæ subterraneæ capite II agens de celebri Callisti cœmeterio, [sepultura:] in quo sepultus fuit S. Anicetus, num. 10 ista scribit. At vero cœmeterium hoc omni quidem veneratione dignum, uti Pontificibus Maximis dum inter vivos degerent optatissimum aliquando domicilium præbuit. Complures enim ibidem pio fidelium obsequio tumulati quiescunt: inter quos præcipui adnumerantur Anicetus, Soter, Anterus, Pontianus, Fabianus, aliique duodecim ibi nominati. Ioannes Angelus Dux ab Altaemps cap. 13 Vitæ S. Aniceti a se editæ, asserit credi S. Anicetum sepultum esse ab Eleutherio ejus Diacono, qui post Soterem ad Pontificiam dignitatem ascendit, & cap. 14 hæc de Inventione corporum S. Aniceti & aliorum Sanctorum tradit: Cum requievisset corpus ejus in cœmeterio Callisti annos MCCCCXXIX, piæ recordationis Clemens VIII Pontifex Maximus, zelo & pietate motus, [corpus inventum,] curavit exhumari [Sanctorum ibi sepultorum corpora] ut decenti in loco collocarentur, majorique devotione a viris coli possent: & ut pluribus petentibus satisfaceret, fecit ut diligenter inquireretur in eodem cœmeterio Callisti; & tandem reperta sunt quadraginta quatuor corpora Sanctorum Martyrum. Quæ quidem exhumata fuere a quodam pictore nuncupato Joanne Angelo, vulgariter nominato Toccafondo: & sciendum hunc virum in hujuscemodi cœmeteria & cryptas descendendi; corporaque illic existentia indagandi, fuisse peritissimum. Hæc Sanctorum Martyrum corpora in palatii Apostolici sacrarium delata fuere, & inde distributa pluribus reverenter expetentibus, ac inter ceteros alios, ego humiliter petii, Aniceti corpus, quod notum mihi erat inter ea esse: atque eo majus illud habendi desiderium me tenuit, quia in Officio divino fit de eo commemoratio, atque in Pontificia dignitate se optime gessit. [& Duci ab Altaemps donatum,] Prædictus vero felicis recordationis Clemens VIII, amoris ergo petitionibus meis benigne annuens, corpus S. Aniceti Papæ & Martyris mihi concessit: quod XXVIII die Octobris anni MDCIV a Reverendissimo D. Angelo Rocca, Augustiniano Tagastæ Episcopo, ejusdem sanctissimi sacrarii Præfecto mihi allatum, in Confessione electis marmoribus contenta, sacello in meis ædibus a fundamentis ad hoc erecto, in thecis, argentea, cupressina & plumbea, ac in labrum flavi marmoris, olim Alexandri Severi Imperatoris sepulcrum, via Appia, [in sacello ejus conditum] tertio ab Urbe lapide repertum, hoc addito monumento pie reponi jussi.


MARTYRIS OSSA ANICETI PAPÆ,
AB ARENARIO QUOD POSTEA CALLISTI
COEMETERIUM APPELLATUM EST, [cum hac epigraphe.]
AUCTORITATE CLEMENTIS VIII. TRANSLATA,
JOANNES ANGELUS AB ALTAEMPS DUX
SACELLUM OBTULIT,
CORPUS EJUSDEM MARTYRIS
IN LABRUM QUOD ALEXANDRI SEVERI IMP.
SEPULCHRUM FUIT, COLLOCAVIT D.
ANNO DOMINI MDCXVII.

Quem ideo precor, sit defensor, protector & patronus perpetuus hujusce meæ domus Si divinarum rerum cognitio, vita immaculata, & martyrium pro Christi nomine, ut omnes fatentur, virum gloriosissimum in hoc terrarum orbe reddere valent; quid erit existimandum de Aniceto, in quo hæc simul omnia eminenter enituere?

[6] Hæc ibi Dux ab Altaemps, qui sub finem cap. 13 de ejus post martyrium corona adepta ista habet. [encomium ab eodem editum.] Hic fuit præclarus finis vitæ sanctissimi Pontificis & invictissimi Martyris, imo initium perennis beatæque vitæ. Fidelis Domini dispensator, tam provide administrata Christi familia, cui præpositus fuerat, e terris transfertur in cælos, meritas laudes præmiaque consecuturus a Domino. Innumeris perfunctus laboribus, persecutionibus fatigatus; tot difficultatibus, quas in regendo Dei populo passus est, superatis, pacis gloriæ tandem præparatumsibi locum invenit. Invictus Martyr gladii vim non timuit, mortem non exhorruit: ipse Caput Ecclesiæ suum caput libentissime obtulit amputandum. Huc eum perduxere eximiæ insignesque virtutes, quibus decoratus in vita floruerat. Resplenduit sicut sol in diebus suis: non obscuratus est, sed splendidior enituit in occasu: & modo ejus anima regnat in cælis. Magnis multisque miraculis ipse a Domino illustratus est. Hæc Dux ab Altæemps, qui late Vitam S. Aniceti deducit, cum rebus memorabilibus, quæ eo Pontifice in Ecclesia sedente contigerunt, ex Baroninianis Annalibus potißimum eas desumens.

[7] [Reliquiæ Bononiæ,] Masinus in Bononia perlustrata tradit aliquas S. Aniceti Papæ & Martyris reliquias esse Bononiæ in ecclesia S. Stephani, & S. Francisci & S. Pauli Barnabitarum. Colitur idem S. Anicetus sub ritu duplici in ecclesia Societatis Iesu Monachiensi in Bavaria, [Caput Monachie.] eo quod habeant caput integrum cum testimonio Romano, quod utinam submissum fuisset. Si obtineamus poterit ad calcem hujus tomi excudi.

DE SS. ISIDORA ET NEOPHYTA
SORORIBVS, MARTYRIBVS LEONTINIS IN SICILIA.

CIRCA ANNUM CCXXXVI.

[Commentarius]

Isidora, Soror, Martyr, Leontinis in Sicilia (S.)
Neophyta, Soror, Martyr, Leontinis in Sicilia (S.)

G. H.

Leontinorum urbs in Sicilia Episcopalis memoriam servat variorum Martyrū Christi: ex quibus ad hunc diem celebrantur duæ sorores, in Martyrologio Siculo Octavii Cajetani, his verbis: Leontinis sanctarum Martyrum, [Martyrium ex Cajetano,] Isidoræ & Neophytæ sororum, sub Armato Siciliæ Consulari. Cajetanum secutus Ferrarius easdem retulit in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ. Idem Cajetanus tomo I. de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 43 aliquanto latius earum martyrium explicat. Isidora, inquit, & Neophyta, Martyres Leontinæ, sorores fuere stirpe nobiles, altera B. Theclæ mater, altera S. Neophyti Leontinorum Episcopi. Cæsaribus Ecclesiam persequentibus, Armato Siciliæ Consulari, Christianæ religionis accusatæ comprehensæq; cum nulla atrocitate tormentorum adduci possent ut diis sacrificarent, profusa vita, illustre fidei testimonium Iesu Christo dixere. Hæc ibi. Acta aliqua S. Theclæ Virginis dedimus X Ianuarii, at S. Neophyti, licet hoc die mortui, ut lectiones propriæ habent, Vitam seposituri sumus usque ad Kalendas Septembris, quo die Ecclesia Leontina festum translatum celebrat, & publico ritu sacrum illi officium recitat: uti testatur Rocchus Pirrus, tomo I Notitiæ Siciliensium Ecclesiarum pag. 445 & sequenti. Nomen S. Neophyti ante fuisse Alexandrum habent Lectiones propriæ & Vita MS SS. Alphy, Philadelphi & Cyrini, fratrum & Martyrum Leontinorum, ad diem X Maji illustranda.

[2] [& Actis SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini.] In hac dicitur S. Thecla, occasionem nacta, de Christo & fidei mysteriis verba cœpisse facere Alexandro, & valde eum promovisse. Erat enim ei sanguine propinquus: Neophyta siquidem illius mater, soror erat Isidoræ, matris Theclæ, quæ quidem duæ sorores, ambæ pro Christo multa perpessæ, gravissimis tormentis vitam finierant sub Armato, qui Leontinorum villam rexerat ante Tertyllum: quæ conditæ sunt in Antianis, quod ipsarum erat suburbanum. [sepultura:] Sub Tertyllo referuntur paßi Mercurius & XIX socii, quorum memoria celebratur X Decembris. Tunc Thecla, pecuniis ad Tertyllum missis per Alexandrum, [translatio in ecclesiam:] eduxit e lacu Sanctos, eosque lineis involutos in suburbano suo Antiano condidit. Et post obitum Tertylli ecclesiam superædificavit: in quam intulit quoque Isidoram & Neophytam, quæ sub Armato ut dictum est, passæ sunt, appellavitque Ecclesiam sanctarum Martyrum viginti. At multis interpositis Alexander, [invocat it,] qui & Neophytus dicitur, procurrens ad sepulchrum B. Neophytæ matris suæ, & Isidoræ sororis suæ, matrisque Theclæ, lamentabatur & eiulabat dicens: Hei mihi, Domina mater, intercede pro me apud Christum, pro quo sanguinem fudisti ut salvet animam meam, sicut & B. Isidora soror orat pro Thecla filia; dataque est illi gratia hospitalis & eleemosynæ. Hactenus illa Acta.

[3] [Tempus martyrii.] Tempus martyrii SS. Isidoræ & Neophytæ arbitratur Cajetanus cadere in sextam persecutionem, motam sub Imperatore Maximino Thrace, creato XVIII Martii anni CCXXXV, & occiso mense Octobri anni CCXXXVII: tuncque Siciliæ Præfectum Consularem fuisse Armatum, eique succeßisse Quinctianum, sub quo in persecutione Decii passa est S. Agatha; & huic subrogatum esse Tertyllum.

[4] [an jungenda S. Benedictat] Adjungitur hisce sororibus a Ferrario, in Catalogo Sanctorum Italiæ & iterum in Catalogo generali, S. Benedicta, citatis tabulis Ecclesiæ Leontinæ & officiis ejusdem Ecclesiæ a Paulo V approbatis: quæ omnia indicantur a Cajetano absque mentione S. Benedictæ, tam in Martyrologio Siculo, quam in Indice Sanctorū Siculorum, topographico & chronologico. Dicitur illa fuisse mater SS. Alphii, Philadelphii & Cyrini, quare ulteriorē de ea inquisitionē remittimus ad præcitata eorū Acta.

DE S. PETRO DIACONO ET S. HERMOGENE MINISTRO EIVS
MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ.

[Commentarius]

Petrus Diac. Mart. Antiochiæ (S.)
Hermogenes, Mart. Antiochiæ (S.)

G. H.

Celebris est memoria horum Martyrum in solis Martyrologiis, absque ulla Actorum notitia. Apud Rabanum ista leguntur: In Antiochia natalis Petri Diaconi & Hermogenis; Addit Ado titulum Sanctorum. Vsuardus plura de Hermogene tradit his verbis: Antiochiæ sanctorum Martyrum Petri Diaconi, & Hermogenis ministri ejus. His similia leguntur in quamplurimis Martyrologiis manuscriptis & excusis quibus plane conformia habet hodiernum Martyrologium Romanum. At sicut Hermogenes dicitur minister ejus, scilicet Petri, ita in Mss. nonnullis dicitur minister Petri, & sic habet Ms. codex Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudatus, & alter Ms. S. Cyriaci a Baronio sæpius citatus. Verum omisso verbo ministri, tamquam distinctus Martyr præponitur Petrus in Martyrologio Notkeri, & quidem cum duobus aliis sociis, his verbis. In Antiochia nativitas SS. Petri Diaconi & Hermogenis, Petri, Fortunati & Martiani. Quatuor apographa Martyrologii Hieronymiani, quæ hactenus obtenta sæpius citamus, ab his Sanctis hunc diem ita auspicantur: XV Kalendas Maji. In Antiochia natalis SS. Petri Diaconi & Hermogenis ministri Petri; Fortunati & Marciani. Quæ eadem in alio Martyrologio Ms. monasterii Corbeiensis leguntur. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbei nostri ista habentur: Antiochiæ Petri, Ermogenis, Martiani. Eadem absque loci mentione traduntur in Mss Aquisgranensi & Tamlachtensi. In Mss. Casinensi & Altempsiano ea sic explicantur: In Antiochia Petri Diaconi & Ermogenis ministri Petri, Fortunati. Nos absque ullo præjudicio rejicimus Fortunatum & Marcianum in sequentem classem: quia etiam cum SS. Petro & Hermogene additur in alio Ms. Casinensi Isidorus, qui infra ad Cordubenses Martyres remittitur, aut Julianus, qui ad Africanos Martyres spectat. Petrus Diaconus in antiquo missali, ante annos 600 exarato, memoratur ad diem XX Aprilis. Omittimus etiam secundum Petrum apponere, quia ut in aliis Hermogenes scribitur minister ejus, scilicet Petri, ita in aliis omisso verbo ejus videtur adjunctum nomen Petri. Apud Grevenum sequenti die celebratur Petrus Diaconus: sed Confessor dicitur.

DE SS. FORTVNATO ET MARCIANO
MARTYRIBVS IN AFRICA AVT ANTIOCHIÆ

[Commentarius]

Fortunatus, Martyr, in Africa aut Antiochiæ (S.)
Marcianus, Martyr, in Africa aut Antiochiæ (S.)

G. H.

Fluctuamus dubii cui potius regioni hos Martyres oporteat aßignare. Rabanus relatis Martyribus Antiochenis, de quibus jam egimus, hos sejungit istis verbis: Et in Africa Fortunati & Marciani. Eadem habentur in MS. Rhinoviensi: & subjunguntur in MS. Richenoviensi alii Martyres Africani, de quibus in proxima classe agimus. M S. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbei Marcianum Petro & Hermogeni conjungunt; Fortunatum vero ab eo separant hoc modo: In Africa, Baruti, Donati, Macedoni, Fortunati. Vterque vero simul ab his illisque discretus, seorsim Africæ attribuitur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso: quo aliisque recentioribus citatis in Martyrologio Romano, cum actum esset de aliis Martyribus Africanis, istæ adduntur: Ibidem in Africa, sanctorum Martyrum Fortunati & Marciani. Interim in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiam & aliis duobus, scilicet Romano Cardinalis Barberini, & Corbejensi & apud Notkerum, ambo cum martyribus Petro Diacono & Hermogene, in priore classe relatis, tribuuntur Antiochiæ. Nos locum martyrii indecisum relinquimus iis, qui certiora monumenta pro alterutro sint collaturi. Nullo apposito loco memorantur ambo in Ms. Martyrologio Tamlachtensi in Hibernia & Marcianus in Auctario Greveni ad Vsuardum: at Fortunatus in Mss Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, inter Additiones ad Bedam a nobis ante tomum 2 Martii excusas.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
MAPPALICO, BARUCO, QUINTO, VICTORICO, DONATO, JANUARIO, MACORO, GALLO, THEODORA, JULIANO PRESBYTERO, MECEONO, ITEM MIGINO, DIOMEDE, FILIPPIANO. ITEM FORTUNIONE, CREDULA, FIRMO, VENTO, FRUCTO, MARTIALE, ARISTONE.

POST AN. CCL.

[Commentarius]

Mappalicus, Martyr, in Africa (S.)
Barucus, Martyr, in Africa (S.)
Quintus, Martyr, in Africa (S.)
Victoricus, Martyr, in Africa (S.)
Donatus, Martyr, in Africa (S.)
Ianuarius, Martyr, in Africa (S.)
Macorus, Martyr, in Africa (S.)
Gallus, Martyr, in Africa (S.)
Theodora, Martyr, in Africa (S.)
Iulianus Presb., Martyr, in Africa (S.)
Meceonus, Martyr, in Africa (S.)
Miginus, Martyr, in Africa (S.)
Diomedes, Martyr, in Africa (S.)
Filippianus, Martyr, in Africa (S.)
Fortunion, Martyr, in Africa (S.)
Credula, Martyr, in Africa (S.)
Firmus, Martyr, in Africa (S.)
Ventus, Martyr, in Africa (S.)
Fructus, Martyr, in Africa (S.)
Martialis, Martyr, in Africa (S.)
Ariston, Martyr, in Africa (S.)

BHL Number: 5221

G. H.

CAPUT I.
Epistola IX S. Cypriani ad Martyres & Confessores de Mappalico.

Cyprianus Martyribus & Confessoribus Jesu Christi Domini nostri in Deo Patre Salutem. Exulto lætus & gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide ac virtute vestra, in quibus mater Ecclesia gloriatur: gloriata & nuper quidem, cum confessione perstante suscepta pœna est, quæ Confessores Christi fecit extorres: [Lætitia Ecclesiæ ob constantiam Martyrum,] confessio tamen præsens, quanto in confessione fortior, tanto clarior & major in honore est. Crevit pugna, crevit & pugnantium gloria. Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis estis ad aciem provocati. Fortes & stabiles ad maximi certaminis prælium prompta devotione prodistis. Ex quibus quosdam jam comperi coronatos, quosdam vero ad coronam victoriæ proximos: universos autem, quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in divinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei coronam non blanditiæ decipiant, non minæ terreant, non cruciatus ac tormenta detineant: quia major est, qui in nobis est quam qui est in hoc mundo: nec plus ad dejiciendum potest terrena potestas, quam ad erigendum tutela divina. Probata res est certamine fratrum glorioso, qui ad tormenta vincenda ceteris duces facti, exemplum virtutis ac fidei præbuerunt, congressi in acie, donec acies succumberet victa. [qui vita excesserunt,] Quibus ergo vos laudibus prædicem, fortissimi fratres? Robur pectoris vestri & perseverantiam fidei quo præconio vocis exornem? Tolerastis usque ad consummationem gloriæ durissimam quæstionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt. Finem dolorum, quem tormenta non dabant, coronæ dederunt. Laniena gravior ad hoc diu perseveravit, non ut stantem fidem dejiceret, sed ut homines Dei ad Dominum velocius mitteret. Vidit admirans præsentium multitudo cæleste certamen Dei, spiritale certamen, prælium Christi: stetisse servos ejus voce libera, mente incorrupta, virtute divina, telis quidem secularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. Steterunt torti torquentibus fortiores: & pulsantes & laniantes ungulas pulsata ac laniata membra vicerunt. Inexpugnabilem fidem superare non potuit sæviens diu plaga repetita; quamvis rupta compage viscerum torquerentur in servis Dei jam non membra sed vulnera. Fluebat sanguis, qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas & ignes gehennæ glorioso cruore sopiret. O quale illud fuit spectaculum Domino, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac devotione militis ejus acceptum, sicut scriptum est in Psalmis, Spiritu sancto loquente ad nos pariter & monente: Pretiosa est in conspecta Domini mors justorum ejus: pretiosa mors hæc est, quæ emit immortalitatem pretio sui sanguinis, quæ accepit coronam de consummatione virtutis. [Psal. 115, 19] Quam lætus illic Christus fuit: [Christo in eis vincente:] quam libens in talibus servis suis & pugnavit & vicit protector fidei, dans credentibus tantum, quantum se credit capere, qui sumit: certamini suo adfuit, præliatores atque assertores sui nominis erexit, corroboravit, animavit. [Matth. 10 119] Et qui pro nobis semel vicit, semper vincit in nobis. Cum vos, inquit, tradiderint, nolite cogitare, quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

[2] [exemplo S. Mappalici] Documentum rei præsens prælium præbuit. Vox plena Spiritu sancto de Martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos Proconsuli diceret, Videbis cras agonem. Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit. Agon cælestis exhibitus, & Dei servus in agonis promissi certamine coronatus est. [Esai. 7, 14] Hic est agon, quem Propheta Esaias ante prædixit dicens: Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus præstat agonem. Et ut ostenderet quis hic agon futurus esset, addidit dicens, Ecce virgo in utero accipiet & pariet filium, & vocabis nomen ejus Emanuel. Hic est agon fidei nostræ, qua congredimur, qua vincimus, qua coronamur. Hic est agon, quem nobis ostendit beatus Apostolus Paulus, in quo oportet nos currere, & ad coronam gloriæ pervenire. Nescitis, inquit, quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? [1 Cor. 9, 24] Sic currite ut occupetis. Omnis enim qui agonizat, in omnibus continens est: & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam. Item suum certamen ostendens, & hostiam se Domini cito futurum esse promittens, ait: [2 Tim 4, 6] Ego jam delibor, & tempus instat assumptionis meȩ. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi. Jam superest mihi corona justitiæ, quam mihi Dominus reddet in illa die, ille justus Judex: non solum autem mihi, sed & omnibus qui dilexerunt adventum ejus. Hunc igitur agonem, per Prophetas ante prædictum, per Dominum commissum, per Apostolos gestum, Mappalicus suo & collegarum suorum nomine Proconsuli repromisit. [& collegarum ejus,] Nec fefellit in promisso suo vox fidelis: pugnam, quam spopondit, exhibuit; & palmam, quam meruit, accepit. Istum nunc beatissimum Martyrem, & alios participes ejusdem congressionis & comites, in fide stabiles, in dolore patientes, in quæstione victores, [invitat alios ad perseverantiam,] ut ceteri quoque sectemini & opto pariter & exhortor: ut quos vinculum confessionis & hospitium carceris simul junxit, jungat etiam consummatio virtutis & corona cælestis: ut lacrymas matris Ecclesiæ, quæ plangit ruinas & funera plurimorum, vos vestra lætitia tergatis; & ceterorum quoq; stantium firmitatem vestri exempli provocatione solidetis. Si vos acies vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter; scientes vos sub oculis præsentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire: qui non sic est, ut servos suos tantum spectet, sed & ipse luctatur in nobis, ipse congreditur ipse in certamine agonis nostri & coronat pariter & coronatur. Quod si ante diem certaminis vestri de indulgentia Domini pax supervenerit, [quorum voluntas deficiente martyrio coronatur.] vobis tamen manet voluntas integra & conscientia gloriosa. Nec contristetur aliquis ex vobis, quasi illis minor, qui ante vos tormenta perpessi, victo & calcato seculo, ad Dominum glorioso itinere venerunt. Dominus scrutator est renis & cordis, arcana perspicit & intuetur occulta. Ad coronam Dei promerendam sufficit ipsius testimonium solum, qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres carissimi, sublimis est pariter & illustris: illa securior, ad Dominum victoriæ consummatione properare: hæc lætior, accepto post gloriam commeatu, in Ecclesia laude florere. O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinæ dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus Martyrum sanguis illustrat. Erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in Martyrum cruore purpurea: floribus ejus nec lilia nec rosæ desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem, ut accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In cælestibus castris & pax & acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere & nostri meminisse. Valete.

Locus Isaiæ supra citatus secundum versionem LXX sic habet, Μὴ μικρὸν ὑμῖν ἀγῶνα παρέχειν ἀνθρώποις καὶ, πῶς Κυρίῳ παρέχετε ἀγῶνα; quod ex nescio qua versione haud modice alteratum accepit Cyprianus.

CAPUT II.
Memoria horum Martyrum in sacris fastis.

[3] Integram epistolam S. Cypriani præmisimus, [Memoria in sacris fastis] ut facilior fiat memoria S. Mappalici & collegarum ejus, qui hoc die creduntur victoriam gloriosam obtinuisse. De iis in Tabulis Martyrologii Romani ista leguntur: In Africa natalis B. Mappalici, qui, [S. Mappalici & sociorum,] ut scribit S. Cyprianus epistola ad Martyres & Confessores, cum aliis pluribus martyrio coronatus est. Eadem plane & eisdem verbis referuntur apud Vsuardum, Bellinum, & in multis manuscriptis Martyrologiis. Ado etiam & Notkerus dictis verbis addunt quam plurima ex præfata epistola, quæ nolumus repetere: VVandelbertus S. Mappalicum cum SS. Petro & Hermogene (de quibus supra egimus) his versibus celebrat. Mappalicus quinta decima, Hermogenesq; Petrusq; Conlucent, merito, virtute & sanguine clari.

[4] Collegæ priores decem in titulo ita in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani proponuntur: [horum classis I,] In Africa Baruci, Quinti, Mappalici, Victorici, Donati, Januarii, Macori, Galli, Theodoræ, Juliani Presbyteri & Meceoni. At loco Theodoræ in unico apographo legitur Theodori, ut loco Macori etiam Maconi. Ex dictis Martyribus quatuor referuntur in Ms. Romano Cardinalis Barberini, & sunt isti; In Africa Juliani Presbyteri, Baruci, Theodoræ & Maconi. In Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio æstimato memorantur, Victuricus, Januarius & Meconus. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi, Barucus & Donatus: at plurimi in MS. Richenoviensi, & sunt isti, Quintus, Mappalicus, Barucus, Victoricus, Donatus, Gallus, Julianus. Grevenus in Auctario Vsuardi habet Donum & Magnum, pro quibus videntur Donatus & Maconus seu Macorus restituendi. In Ms. Tamlachtensi notantur nomina Quinti, Baruci Mappolici, Galli, Victoricii, Donati, Januarii, Maconi, Ministri, Jacobi, pro Meceono forsan & Juliano.

[5] Alii tres dictis Martyribus junguntur in Ms, Corbejensi Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso, & sunt isti: Miginus, Diomedes, Filippianus: de quibus alibi nihil legimus.

[6] [tertia;] Vltimos septem, in titulo adjunctos, proposuit in suo Martyrologio Galesinius: In Africa, inquit, beatissimorū Martyrū, Mappalici, Fortunionis Credulæ, Firmi, Venti, Fructi, Martialis, Aristonis, & aliorum, qui fidei vinculo & carceris hospitio juncti, una etiam animorum consensione ad omnem cruciatum confirmati, congressionis, quam constanter susceperant, cursu confecto, præclaræ virtutis & confessionis socii ad sempiternum præmium abeunt in cælum. Horum nomina pleraque reperiuntur in epistola Luciani ad Celerinum, quæ est XXII apud S. Cyprianum, ubi sic scribit Lucianus: Saluta Numeriam & Candidam, quæ secundum Pauli præceptum & ceterorum Martyrum, quorum nomina subjicio, Bassi in pejerario, Mappalici in quæstione Fortunionis in carcere, Pauli a quæstione, Fortunæ, Victorini, Victoris, Herenæi, Credulæ, Herenæ, Donati, Firmi, Venti, Fructi, Juliæ, Martialis & Aristonis, qui Deo volente in carcere necati sunt. Hæc ibi. In antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani indicatur Bassus cum aliis XX in Africa XIX Martii passus, sed num is sit qui hic indicatur, non possumus judicare. Ex aliis relatis coluntur XXII Februarii, Paulus, Fortuna, Victorinus cum pluribus aliis: uti Hirenæus vel Hirena XXV Februarii. Nomen Donati sæpius repetitur. Demum Cyprianus, epistola XXIII ad Clerum Romanum scripta, asserit, Mappalicum Martyrem cautū & verecundū, legis ac disciplinæ memorē, nullas, contra Euangeliū litteras fecisse; sed tantum domestica pietate commotū, matri suæ & sorori, quæ lapsæ fuerant, mandavisse pacem dari.

[7] Petrus de Natalibus l. 4. Catalogic. 58, horum martyriū asserit peractū esse in civitate Tagastensi. Est ea in Numidia, S. Augustini patria. Sed quidni potius in ipsa Proconsulari Africæ provincia, cujus caput est Carthago, dicantur paßi: cum ipsum Proconsulem inter cruciatus generose allocutus fuerit S. Mappalicus. Tempus martyrii statuitur a Baronio in persecutione Decii, [locus & tempus Martyrii.] post ejus cædem continuata: in qua ipse Cyprianus sub Valeriano & Gallieno occisus est, anno CCLVII. Pejerarium, in quo Bassus objisse dicitur, locum esse in quo clauduntur perjuri censuit P. Gerardus Gontus Societatis Iesu, in suo Lexico ecclesiastico rariorum vocum ex Patribus collecto: cujus Lexici autographum penes nos Ms.; viri autem diligentißimi elogium impressum extat apud Alegambe in Bibliotheca, ubi Gonchus nominatur.

DE SANCTO INNOCENTIO,
EPISCOPO DERTONENSI IN LIGVRIA.

CIRCA AN. CCCL.

[Praefatio]

Innocentius, Episcopus Dertonensis, in Liguria (S.)

G. H.

Dertona, urbs Liguriæ antiqua, sub Archiepiscopo & Ducatu hodierno Metropolis Mediolanensis, primarium Patronum veneratur S. Marcianum, primum suum Episcopum, sub Hadriano Imperatore & Sapricio Præfecto martyrii laurea decoratum: [sollennitas S. Innocentii 17 Aprilis:] cujus Acta illustravimus ad diem VI Martii, adjunximusq; historiam corporis inventi a S. Innocentio, ibidem tempore Constantini Magni Episcopo constituto, de quo ad hunc XVII Aprilis diem ejus natalem, celebratur officium Ecclesiasticum sub ritu duplici in tota civitate, tamquam de secundario aliquo Patrono.

[2] [Vita a Celso Diacono scripta,] Vitam hujus Sancti scripsit Celsus ejus Diaconus: sed libri hujus præcipuum autographum per Gentilium incursiones periit, cum magno detrimento eorum, quæ ad hunc Sanctum pertinebant. Alius dein auctor pauca ex dicti libri fragmentis & aliis notitiis collegit, [ab alio collecta,] quæ ex antiquis Mss. chartis edidit ante ducentos circiter annos Ioninus Mombritius tomo 2 de Vitis Sanctorum a se collectis. Adservatur etiamnum in choro Cathedralis Ecclesiæ liber Antiphonarius antiquus, [a Mombritio edita,] in pergameno exaratus, in quo Antiphonæ & Responsoria continentur propria de S. Innocentio, [confirmata in Antiphonario,] respondentque historiæ Vitæ, quam ex Mombritio a nobis illustratam damus. In tabella Episcoporum sacræ Dertonensis Ecclesiæ, quæ habetur in fine Synodi Dertonensis anno MDCLIX habitæ, continetur aliqua Vitæ S. Innocentii epitome, [& Actis Synodi Dertonensis,] ex qua in Annotationibus nonnulla observamus. Inspici possunt Acta S. Marciani a nobis collecta, in quibus dedimus duplicem epitomen ejus, aliam dictis Actis Synodi subjunctam, aliam ex Ms. Antiphonario desumptam: quales hic possemus edere, sed cum pleraque sint in Vita quam damus, brevitatis causa istas omittimus. [Dertona nobis missis:] Interim hic agnoscimus humanißimam benevolentiam Illustrißimi Domini Caroli Septala Episcopi Dertonensis, & eximii viri D. Ioannis Baptistæ Chapuis Canonici Theologi Cathedralis Dertonæ; qui jam indicata documenta nobis submiserunt.

[3] [memoria in sacris fastis:] Aliqua Vitæ S. Innocentii compendia ediderunt Ferdinandus Vghellus in Episcopis Dertonensibus, & Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad hanc XVII Aprilis: quo die eumdem referunt Kalendaria antiqui Missalis & Breviarii Ambrosiani, item Grevenus & Molanus in Additionibus ad Vsuardum, Galesinius, Canisius, Ghinius, cum Tabulis Martyrologii Romani. Eundem Masinus in Bononia perlustrata recolit, [Reliquiæ & imago:] eo quod aliquæ ejus Reliquiæ adserventur ibidem apud Canonicos Regulares Lateranenses. At Dertonenses examinatis anno MDXCV sacris suæ urbis Reliquiis, inter eas numerarunt corpus S. Innocentii Episcopi Dertonensis, cujus quidem in Cathedrali pars corporis insignis, reliquum in S. Stephani templo honoratur. In Episcopalis palatii aula majori, inter pictas Episcoporum Dertonensium imagines, conspicitur etiam hujus S. Innocentii. Festum aliquod translationis corporis S. Innocentii adnotatur in antiquis Kalendariis Ecclesiæ Dertonensis, [Festum translationis & ordinationis.] & celebratur etiamnum officio Ecclesiastico sub ritu duplici, uti etiam festum Ordinationis ejus XXIV Septembris, & utroque die dictæ solennitates memorantur a Ferrario in Catalogo generali.

[4] [tempus Sedis, & totius vitæ.] Quo anno Christi S. Innocentius vita functus sit non indicatur in documentis, solum indicatur annos viginti octo in Episcopatu sedisse. Vghellus asserit abiisse ad superos anno CCCLIII, adeoque diceretur ordinatus circa annum CCCXXV, & septuagenario major obiisse, natus circa annum CCLXXX, ut qui anno CCCII explerat annos duos & viginti, in atrocißima Diocletiani & Maximiani persecutione: si quis eum aliquanto citius e vita exceßisse probaverit, non displicebit.

VITA
a Ionino Mombritio ex MSS. edita.

Innocentius, Episcopus Dertonensis, in Liguria (S.)

BHL Number: 4281

EX Mombritio.

CAPUT I.
Encomium Quintii patris. Captivitas & tormenta illata S. Innocentio, & e carcere eductio.

[1] Ad laudem gloriamque Domini nostri Jesu Christi referre curavimus, quæ per ipsum facta cernimus: ne oblivione futuri populi pereat gratia, quam suis concessit fidelibus. Fuit apud civitatem Dertonensem illustris Quintius, qui de stirpe Romana descenderat, [Pater S. Innocentii Quintius] vir prudens, & cui divitiæ ac facultates erant multæ: & hic habuit uxorem, nomine Innocentiam, civem Lucanam. Habebant autem auctoritatem a a Valeriano & Gallieno ceterisque b Imperatoribus, ut sine ulla persecutione Christianæ legis cultores essent: [Christianus & in persecutione liber,] ut nemo Imperatorum molestus fuisset generi illius. Habitabat autem prope templum Jovis, sed propter culturam idolorum frequenter manebat cum omni familia sua in villa, quæ appellatur c Jata, non longe a civitate Dertonensi, prope fluvium Golubum, sub potestate Adriani, quæ d nunc appellatur Vallis S. Innocentii. Facta itaq; persecutione temporibus e Diocletiani & Maximiani Imperatorum, solus erat absque persecutione? Hoc enim præceperant, ut omnes ecclesiæ clauderentur aut destruerentur. Comprehenso itaque f Marcellino Presbytero, jusserunt eum gladio puniri: Sacerdotes vero alii exilio, [sepelit corpora S. Marcellini & aliorum Martyrum:] alii diversis perpessis tormentis vitam finierunt: quorum corpora absconsa rapiebat Quintius, & nocte sepeliebat, sedensque scribebat certamina singulorum. Scripturas vero divinas, quæ fuerant ecclesiæ, apud se absconsas habebat: ecclesias autem & libros omnes igni [persecutores] cremaverunt. Relictus autem solus est g Julianus Presbyter & Maliodorus Diaconus, qui in abdito apud Quintium latitabant, & secrete in domo ipsius extra civitatem sancta mysteria celebrabant. [& S. Iuliani Martyris.] Post menses autem sex nuntiatum est Leoni Præsidi, Julianum Presbyterum apud Quintium latitare. Jussit ergo eum inquiri, & comprehensum in abdito jussit h eum duci foras portam i Ticinensem, fecitque eum decollari. Noctis autem tempore rapuit Quintius corpus ejus, & sepelivit procul a domo sua, non longe a fluvio Golubo. Maliodorus vero Diaconus permansit in abditis, & non inveniebatur. Cessavit autē Episcopatus annis k quindecim.

[2] [S Innocentius,] Quintio vero Christianissimo viro erat unicus filius annorū quindecim qui derivato a patre vocabulo Quintius appellabatur: nomine autem proprio, quod in baptismi gratia acceperat, [S. Innocentius,] Innocentius dicebatur: & filia una parvula nominabatur Innocentia, sicut & mater ipsius. Ipsa autem tempestate, nimio zelo inimici [agitatus], vocatus ad Dominum Quintius, [post mortem parentum,] a vita subtractus est, & sepultus extra terram l Marineam. Septimo vero die defuncta est Innocentia conjux ejus, & cum eo posita est in uno sepulcro: erat autem tunc Innocentius annorum duorum & viginti. [annos natus 22,] Post mortem vero genitorum ipsius, præsumpsit Leo comprehendere Innocentium, vallans domum ejus. [comprehensus,] Et cum comprehensus esset, duxerunt eum ad prætorium, & elevaverunt sacerdotes idolorum vocem, dicentes: Si non incendis domum Quintii & semen ejus perit; tota Derthona, quæ fuit filia Romæ, effecta est filia perditionis propter domum Quintii, & dii nobis irati sunt. Tunc Leo jussit B. Innocentium extendi & fustibus cædi, dicens: Diu est quod tu & omnis domus tua sacrilego more vixistis: sacrifica diis. [carceri includitur:] Cæsum autem jussit in carcerem mitti, dicens: Dic, ubi sunt thesauri patris tui & scripturæ quas scribebatis per noctem? Ipse vero respondit, se nescire. Tunc impius Leo jussit omnem substantiam eorum Imperatoris fisco devenire, & gesta omnium Christianorum, quæ apud eum inventa sunt, incendi. Jussit porro iniquissimus Præses iterum B. Innocentium recludi in carcerem ad portam quæ dicitur m Vercellina. Misit autem quæstorem suum, dicens: Considera nobilitatem tuam & possessionem tuam: immola diis, & ostende thesauros patris tui, & vives: si non ostenderis, morieris. Respondens autem B. Innocentius, [constans in fide] dixit: Præcepta Imperatorum habeo, ut Deo meo serviam: deos tuos non adoro, nec thesauros ostendo. Tunc impius Præses jussit eum fustibus cædi, [fustibus cæsus] & cæsum in carcerem recipi: mandavitq; Maximiano Imperatori omnia quæ gesta sunt. Maximianus autem Imperator præcepit: Substantiam Quintii suscipe in prætorium; filium vero ejus, si non sacrificat, igni consume: nobilitas ejus veneat, [adjudicatur igni:] in opprobrium omnium Christianorum.

[3] Nocte autem eadem apparuit ei pater ejus, dicens in somnis: [a Quintio patre apparente] Fili exi hinc, & vade Romam: ibi salvus eris in propriis tuis: nondum enim de nobis sensit Diocletianus. Et hoc scias, quia hoc anno ambo n morientur, & pax reddetur Ecclesiæ. Expergefactus autem a somno, vidit januas carceris apertas, & exiit foras, dicens: Deduc me, Domine, in viam tuam, [e carcere liberatus] ut ingrediar in veritate tua. Custodes vero carceris dormiebant & stertebant. Tunc ivit B. Innocentius in domum suam in Floriaca, cœpitque tres pueros suos, & perrexit Romam. Sororem vero suam commendavit tutoribus ejus, [abit Romam ad S. Melchiadem.] dicens: Prope est ut transeat tempestas hæc: nolite timere. Ipse autem perveniens ad S. Melchiadem o Episcopum, honeste receptus est. Eodem anno Diocletianus & Maximianus vitam finierunt.

ANNOTATA.

a Cœperunt Valerianus & Gallienus imperare ab anno 254 sub finem vergente; & post Valerianum anno 259 a Persis cæsum, regnavit Gallienus usque ad annum 268.

b Hi fuerunt Claudius 2, Aurelianus, Tacitus, Probus, Carus, Carinus & Numerianus: qui simul regnarunt annis 16.

c In Actis Synodi Jaca.

d Ita locum emendavimus, in eisdem Actis Synodi erat, quæ tunc appellabatur villa Innocentii. Golubum vero putamus dici fluvium qui Dertonensi urbi ad Occidentem fluit, & in mappis hodiernis Scrivia nominatur.

e Diocletianus sumpsit Imperium an. 284, & socium Imperii accepit Maximianum anno 286.

f S. Marcellinus Episcopus habetur octavus, ab anno 277, & post 17 annos Martyr effectus anno 294, cum qua concionibus, qua exemplis fidelium mentes ad omnem religionis partem inflammare institisset. Optione vero a Præside data ut thus idolo adhiberet, vel sanguinem vitamque perfunderet; ad hoc detestatus tyranni impietatem, & gratulatus sibi martyrii occasionem, post varia pœnarum genera, gloriosum vitæ finem sortitus est. Ita in Actis & apud Vghellum in Episcopis Dertonensibus.

g S. Julianus 9 Episcopus habetur, diciturque omnem movisse lapidem ut rem Christianam promoveret.

h Imo, in templum abductum jussit thus offerre Herculi, quod strenue negavit se unquam facturum; & sic securi percussus est, cum annum in Episcopatu non complevisset. Apud Vghellum legitur præfuisse ad septem annos; forsan menses legendum. Est ibidem parochia seu pagus S. Iuliani versus Alexandriam, an ab hoc S. Iuliano Episcopo & Martyre?

i Ticinum, nunc Papia, distat Dertona versus Boream 25 millibus passuum.

k Ab anno circiter 296 ad annum 311, quando S. Melchiades factus fuit Pontifex Romanus.

l Inter Dertonam & Alexandriam, duabus ab hac milliaribus notant chorographicæ tabulæ vicum Marengo, qui hic videtur Marinera villa nuncupari.

m Vercellensis urbs versus Occidentem distat circiter 30 millia passuum.

n Imo, relinquent Imperium, quod est civiliter ab Imperio mori: & hoc contigit anno 305.

o Melchiades creatus est Pontifex Romanus anno 311, sed potuit S. Innocentium ante excepisse, & detinuisse secum usque ad obitum suum, id est ad 10 Decembris anni 313.

CAPUT II.
Episcopatus S. Innocentii: variæ ecclesiæ extructæ: inventio corporis S. Marciani.

[4] Postmodum autem Maliodorus Diaconus, a S. Materno a Mediolanensi Archiepiscopo creatus est Episcopus: mansit vero in Episcopatu usque ad conversionem Constantini Imperatoris. Eunte autem ad Dominum S. Melchiade Episcopo, b Silvester Episcopus factus est, Innocentium vero ordinavit Diaconem. [sub S. Silvestro Papa] Cœpit autem Constantinus toto orbe persequi Christianos, pro qua sententia lepra percussus est: quo post baptizato a Silvestro Episcopo jussit privilegia restitui Christianis. [& Constantino Imperatore Christiano,] Petiit autem pius Silvester a Christianissimo Imperatore toto orbe baptizari credentes, restitui ecclesias, constituere Sacerdotes. Quæ postulatio placuit Imperatori, & jussit Imperiali auctoritate manu publica per universum mundum restitui ecclesias. Eodem namque tempore Maliodorus Episcopus migravit ad Dominum: quo audito, clementissimo Constantino patefactum est a S. Silvestro. [mortuo Maliodoro Epis. succedit S. Innocentius.] Et dum ei omnia de S. Innocentio per ordinem nuntiata fuissent, nobilitas generis & abundantia divitiarum; præcepit Constantinus omnia restitui, quidquid occultum fuerat. Et ordinavit eum Episcopum, deditque ei apicem, qui ei omnia restitueret, & ut omnes Gentiles seu Judæi Christum Dominum adorarent, & qui contempserant exilio destinarentur, & omnis substantia eorum Ecclesiæ Catholicæ permaneret. Accipiens itaque B. Innocentius missum vel præceptum Imperatoris, venit in civitatem Dertonensem, domumque suam tam intus quam foris eversam invenit cum ecclesiis: seditque in Episcopatu, c octavo Calendas Octobres. Cœpit colligere Christianos, & baptizare credentes, inquirere pecunias tam Ecclesiæ quam suas.

[5] [occupavit sedem 24 Septemb.] Tunc S. Innocentius omnem substantiam suam per scriptum sanctæ Ecclesiæ confirmavit. Sacerdotes templorum, qui baptizati sunt cum uxoribus & universis substantiis in ecclesia venerunt: qui vero noluerunt baptizari, exilio destinati sunt, & omnem substantiam eorum Ecclesia suscepit. Judæi vero, qui habitabant in parte portæ Ticinensis, [& bona obstinatorum sacrificulorum & Iudæorum:] nolentes baptizari, per singulas provincias dispersi sunt. Everterunt Christiani una cum Papa suo synagogam, & ædificaverunt ecclesiam, ubi Episcopi moram trahunt; feceruntq; baptisterium & fundaverunt aliam ecclesiam secus baptisterium; [ecclesias construit] quo in loco resederat Marcianus vel parentes ejus. d Everterunt templum Martis & Jovis, & ædificaverunt cuncta manu basilicam sancti Martyris Stephani, ecclesiamque e Apostolorum. In vertice castri prioris constituerunt basilicam f SS. Xisti & Laurentii. Sorori vero suæ, [& monasterium sorori.] quæ a tutoribus fuit nutrita, condidit g monasterium in utraque montis [parte], in medio ascensu civitatis cum tutoribus. Fecit puteos, & eduxit aquam ab antiqua cisterna per cloacas & aquæ ductus, per omnem cellam monasterii: inferius & superius fecit cloacas, in quas decideret aqua, ne occuparet civitatem. Cœpit multa signa facere in nomine Domini Jesu Christi, [claret miraculis,] illuminare cæcos, surdis restituere auditum, claudis gressum, fugare dæmones. Evertit aras & lucos, & omnia loca idolorum destruxit: & factus est omnis populus civitatis Christianus, quia primi milites & robusti habitabant in ea: contra h Marcomannos ipsi dimicaverunt, ita ut minime hi possent contra Romanum imperium caput levare. [stabilit religionem Christianā,] Gratias Domino Jesu Christo, qui per Sacerdotem sanctum renovavit mundum, & illuminavit & erexit Ecclesiam: in statu constituit Sacerdotes & Clerum: fecit tonsuram in Clericis, sicut a sancto didicerat Silvestro. Factum est autem, ut media pars civitatis Dertonensis, una cum omnibus suburbanis, Ecclesiæ permaneret: quia & res antiqua Ecclesiæ reddita est, & pecunia Judæorum & Sacerdotum Gentiliumq;, quæ multum ampla esse videtur, omnia ad Ecclesiæ jura firmata sunt.

[6] [S Marciani corpus inquirit:] Cum vero legeret quotidie Acta & certamina S. Marciani Martyris vel prædecessorum ejus B. Innocentius; enixe orabat die noctuque, ut Dominus ostendere dignaretur sepulcrum ejus. Cumque consummasset omnia publica, virtute & manu populi, septimo decimo anno Episcopatus ejus expleta sunt omnia ædificia. Dum vero aliquando beatus Jacobus Presbyter observaret vicem suam in i ecclesia S. Mariæ, per visum k dictum est ei: Veni, ostendam tibi ubi est sepulcrum S. Marciani. Et ducens eum foras portam civitatis ostendit ei locum, dicens: [visione cælesti invenit,] Vade, dic Innocentio Episcopo: Ecce ubi positum est corpus Marciani Episcopi. Excitatus autem a somno confestim nuntiavit Episcopo: quo eunte ad locum, ostendit ei: & erat super sepulcrum ejus sambuci arbor condensa nimis. Accersitis vero Celso & Gaudentio Diaconibus, cœperunt fodere: evellentes autem arboris condensa quasi ad pedes tres, invenerunt sepulcrum latere coopertum: & hæc erant scripta in latere: Hic requiescit corpus S. Marciani Episcopi. Tunc B. Innocentius convocavit Sacerdotes & Clerum simul & populum, euntesque ad locum psallentes & aperientes sepulcrum, invenerunt corpus ejus simul, & vas vitreum ejus sanguine plenum, & spongiam l qua collectus fuerat sanguis ejus. Et accipientes eum, cum omni gaudio tulerunt foras, munieruntque sepulcrum & posuerunt lapidem: & verba, [adificit illi basilicam.] quæ fuerunt in latere, scripserunt in lapide. Ædificaverunt basilicam per totum spatium anni. Beatus autem Innocentius Episcopus consecravit eam ipsa die inventionis ejus, tertio decimo Calendas Novembres. In quo loco & die multi infirmi salvi facti sunt: & fiunt quotidie merito sanctitatis ejus.

ANNOTATA.

a S. Maternus colitur 18 Iulii, in cujus Actis, Mediolani a nobis descriptis, dicitur Dertonam venisse, dispersum ac pene annullatum Cleri ordinem reformasse, & una cum consensu plebis præelectum ex Diaconis Maliodorum, summæ sanctitatis Levitam, Episcopali ministerio decoravisse, plebique poscenti Pastorem tribuisse.

b Anno 314, seditque usque ad 31 Decembris anni 335, ad cujus Vitam erunt reliqua de Constantino illustranda: ex quibus videntur hic aliqua a posteris intrusa.

c In Calendariis antiquis signatur Officium Ordinationis S. Innocentii sub ritu duplici, 24 Septemb. sive 8 Kalend. Octob.

d Acta Synodalia: Comminutis Jovis ac Herculis simulacris fanum ritu Christiano consecravit, Divique Stephani nomine dedicavit.

e Eadem Acta: Singulis quoque Apostolis duodecim ecclesias ære suo ædificandas curavit.

f S. Systus Papa mortuus est 6 Augusti, die Transfigurationis Domini. Hinc 7 Augusti sub ritu duplici fit Dertonæ officium de S. Systo Papa & Martyre, ut Patrono minus principali: & sunt ibidem aliquæ ejus reliquiæ

g Dicta Acta: In colle, cui Divæ Euphemiæ vocabulum, ad urbis muros & ab arce nova parum distans: sed ob militares excursiones, sanctimoniales ad novum monasterium, in meditullio civitatis excitatum, transiere.

h Marcomannicum bellum valde atrox duravit per triennium sub Marco Antonino Vero, quando siti aliquando laborantem exercitum Christiana legio, impetrata de cælo pluvia, recreavit anno 174. Integro fere seculo junior fuit S. Polyeuctus Martyr, adhuc in legionem Fulminatricem, (nam ita appellabatur, & nomen suum retinuerat) postmodum admissus: ita potuit perseverasse nomen Dertonensium, qui in isto aut simili contra Marcomannos bello decertarant. De S. Polyeucto egimus 13 Februarii.

i In Actis Synodi dicitur ecclesia B. Mariæ ab ipso extructa, tanta celsitudine, ut non privata sed plane regia videretur ecclesia. Longitudo constabat triginta supra centum cubitis, respondebatque non dispar amplitudo, viginti ferme columnis affabre elaboratis immanibusque substructionibus tota innitebatur moles: aderantque ex opere musivo & aliis picturis expressæ imagines; omnia nitebant ex auro & gemmis. Turrim habebat cælum ferientem, quæ fulminis impetu percussa anno 1609 una cum templo collapsa est.

k In Historia Inventionis excusa 6 Martii, dicitur ab Angelo dictum ei.

l In eadem Historia: Qua B. Secundus Martyr inclytus ejus sanguinem collegit, & juxta corpus ejus collocavit. Plures aliæ illustres circumstantiæ ibidem leguntur. Acta varia Sancti Secundi dedimus 30 Martii.

CAPUT III.
Iter Romanum: miracula: obitus.

[7] [Proficiscitur Romam, Ravennam,] Facta est pax Ecclesiarum Dei: quia quo veniebat Episcopus, benedicebat. Tunc demum constitutum est, ut Episcopus Romam pergeret. Beatus autem Innocentius, expletis omnibus, perrexit Romam orationis causa & solicitudine pecuniæ suæ, quam habebat in urbe Roma vel per singulas civitates, sive in Luca sive in a Liguria: (quia, ut legimus, magna substantia est Ecclesiæ Dertonensis) simul & per universam Tusciam, quia Romanus vir illuster uxorem Lucanam habuerat: in Ravenna vero & universa b Pentapoli diversæ pecuniæ Quintii. Quando igitur B Innocentius perrexit Romam, Etruriam vel Pentapolim, mulier quædam nobilis vidua, jam pluribus annis bonis operibus dedita, eleemosynis & orationibus vacans, infirma longo tempore, spem habens in Domino, quotidie orabat dicens: Domine, ne permittas me mori, donec videam S. Innocentium. Dum hoc dixisset, nuntius appropinquans dixit: Dominus Innocentius jam Ravennæ est. At illa magis clamabat: Domine miserere mei, non permittas me mori, donec videam servum tuum Innocentium. Cumque appropinquasset civitatem Placentinam, [Placentiam,] nuntiatum est ei: Festina, quia c Perpetua filia tua te expectat, valde anhelans & anxie te videre desiderans. Surgens itaque primo mane perrexit. At ubi ingressus est civitatem, invenit eam mortuam: statim abiit domum ejus, quæ ante ecclesiam Domini erat. Ivit ad feretrum & lacrymatus est, quia diligebat eam: quippe quæ Dei erat ancilla. Et inclinans se dixit: Filia, cur insalutata recessisti? Quare absque commeatu abisti? [ibi mortuam resuscitat:] Aut cur a me viaticum non petisti? Statim illa aperuit oculos, quasi a somno excitata: & protinus exiliens cecidit ad pedes ejus, dicens, Gratias ago Deo meo, quia merui videre te. Tunc cuncti admirati sunt, & præ gaudio fleverunt, & benedixerunt Deum: ipsi vero narrabant omnia, quæ cognoverant.

[8] [alia patrat miracula,] Hæc & alia multa mirabilia per eum Dominus operatus est: erat enim vigilans & orans frequenter: eleemosynas multas, sicut pater suus, exercebat. Lætabatur in eo omnis plebs & vicinia urbium: eo quod non solum prædicatio, sed & signa procedebant virtutum. Nos pauca quæ ob memoriam ex libro Celsi diaconi ejus didicimus, scribere curavimus, qui a Gentibus deperiit, quas peccato operante super nos Dominus induxit: [scripta a Diacono.] qui liber omnibus patuit.

[9] Fuit igitur quædam mulier d Senatrix, filia Prosperi, uxor Sabini Scribæ: quæ tantum duos annos fuerat cum viro suo. Cum autem obiisset vir ejus, in tanta castitate permansit, ut videretur Anna esse, quam Euangelista commemorat in vigiliis, in jejuniis, in castitate & eleemosynis degens: habitabat autem ante atrium B. Mariæ, tantumque vigilans ut nemo ante eam ingrederetur ecclesiam, [liberatur detractione,] solumque sanctum Pontificem inveniebat aliquoties ante ingredi: ipsa vero reficiebat lampadas: scoparum diligentiam non solum ecclesiæ sed & porticubus exhibebat Dum autem pluribus annis hoc ageret, etiam propriis manibus Pontifici exhibebat obsequium. Cumque cum ea Episcopum frequenter e Clerici nocturno tempore inspexissent; cœperunt mutuo dicere: Quid est quod juvenis mulier & vidua hæc & sine filiis, ejus deservit officiis? [ob conversationem cum pia vidua,] quia consuetudinem posuerat in baptisterio manere propter calorem: qui ibidem consueverat esse tempore hiemis. Illi autem dum in hoc opere eos perseverantes quotidie vidissent; non divinæ virtutis potentiam credebant, sed solam concupiscentiam carnis existimabant. Cumque hanc famam de eo populo detulissent, cœperunt & ipsi mala colloquia inter se quotidie de eo invehere. Tunc cogitans Pontifex, hujus rei detractionem tacendo voluit diminuere. Quadam vero die Dominica, dum resedisset Pontifex in ecclesia S. Mariæ, coram populo innuit ipsi Dei famulæ, ut sibi ad pedes calefaciendum prunas deferret. Quæ velocius ivit, [illa prunas ardentes vestibus illæsas ferente,] & ardentes prunas vestimento detulit illæso, & ante Pontificem ad calefaciendum obtulit. At ille porrectis pedibus ad prunas per horam unam vestimento permanebat illæso: quo viso omnis Clerus & populi universi mirabantur valde. O quam gloriosum & admirabile nomen tuum, omnipotens Deus: qui etiam Sanctos tuos a labiis iniquorum & a lingua eorum dolosa superari non permittis: quia nec falsitas in conspectu tuo proficit, nec lingua dolosa ante te dirigetur. Sit nomen tuum, Deus, benedictum in secula. [& Clericis detractoribus morte percussis.] Unde factum est, ut eos, qui hanc infamiam excitaverunt, repentinus vastaret interitus: & inter eumdem annum Clerici, qui hoc commiserunt, f elephantino morbo percussi, mortui sunt: crevitque timor in omnes & glorificaverunt Deum: & omnes submisso collo Pontificem rogaverunt, ut oraret pro eis, qui evaserant, ne similis eis interitus eveniret.

[10] Per idem vero tempus virtutes plurimas & miracula per eum Dominus operatus est coram populo, [clarus miraculis obit 17 Aprilis.] quæ non sunt in hoc libello scripta. Transiit autem idem beatissimus vir Innocentius Episcopus g quinta decima Kalendas Majas: & sepultus est a Christianis cum omni diligentia, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic erat mendum aliquod amanuensium & pro Liguria legebatur Sicilia, & mox dicitur Quintius habuisse uxorem Siculam, quæ erat Lucana sive Hetrusca.

b Pentapolis, ut ex nomine patet, continebat quinque urbes, Ravennam, Cæsenam, Classem, Forum-Livii, Forum-Pompilii, ita Hieronymus Rubeus lib. 4 Historiæ Ravennatum ad annum 655. nam eo tempore fuit vox illa in usu, non tempore Constantini Magni.

c In Actis Synodi, dicitur Perpetua virgo, nobilitate & sanctimonia insignis.

d Ibidem dicitur nomine Senatrix.

e Additur in eisdem Actis: Dum a flagitiosa vita multos revocare studet, eorum invidiam conflavit atque iracundiam. Inde illibato ejus honori ac pudicitiæ labem inspergere non dubitarunt.

f In Antiphonis dicuntur auctores infamiæ non evasisse illæsi, qui lepra fœda contacti, spiritum exhalarunt inviti, tali fine condigni criminatores Sancti.

g Additur in Actis Synodi: Post annos 28 in Episcopatu transactos.

DE SANCTO PANTAGATHO,
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. DXL

[Commentarius]

Pantagathus, Episcopus Viennensis, in Gallia (S.)

G. H.

[1] In antiqua Notitia dignitatum Imperii Romani, sub dispositione Præfecti prætorio Galliarum, numerabantur Provinciæ Galliarum septemdecim; quarum primæ erat Viennensis, eaque Consularis; & hujus nobilißimæ Provinciæ metropolis erat Vienna, Sede Episcopali cum aliis urbibus Galliarum adhuc sub Ethnicis Imperatoribus decorata. Hujus Sedis quamplurimi Episcopi Sanctorum catalogo adscripti leguntur: inter quos ad hunc diem suam habet venerationem S. Pantagathus, [Cultus præscriptus in antiquis Breviariis:] quem solitum officio Ecclesiastico coli indicat Breviarium Viennense, anno MDXXII Viennæ excusum, in quo præscribuntur omnia de Communi Pontisicis & Confessoris, cum prima oratione Da quæsumus omnipotens Deus &c. Eadem confirmant antiqua Mss. Kalendaria ex Breviario & Missali excerpta, quæ penes nos habemus, cum alio Catalogo Sanctorum Episcoporum Ecclesiæ Viennensis. Ado Episcopus Viennensis ante octingentos annos ista suo Martyrologio inscripsit: [& Martyrologiis.] Apud Viennam S. Pantagathi Episcopi. Secuti deinceps alii, interque illos auctor Bedæ supposititii, quod est Martyrologium ex Adone potißimum collectum. Ejusdem meminerunt Mss. Leodiensia S. Lamberti & S. Laurentii, Bruxellense S. Gudilæ, Ms. Florarium, Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum, Grevenus in additionibus Vsuardi, Canisius aliique, & cum us Tabulæ Martyrologii Romani.

[2] Subscripsit Concilio Aurelianensi III, proximo post S. Lupum Lugdunensem loco, [Concilium 3 Aurelianense, cui subscripsit, habitum anno 536,] his verbis: Pantagathus in Christi nomine, Episcopus Ecclesiæ Viennensis, juxta id quod omnibus Coëpiscopis meis, qui mecum subscripserunt, placuit, subscripsi. Conditi in eo Concilio fuerunt triginta tres canones, de his, ut dicitur in Præfatione, quæ per longum tempus, observatione cessante, fuerant intermissa, quibus nova pro causarum vel temporū conditione addenda crediderunt. Dicitur illud Concilium habitum VII Maji anno Childeberti XXVII, qui nobis est annus Christi DXXXVI.

[3] Ado Episcopus Viennensis in Chronico suo, ætate sexta, elogium aliquod edidit de S. Pantagatho, sed temporibus ejus non satis ordinatis. Nam cum tempora indicasset Iustiniani Imperatoris & mortem Chlotharii primi Francorum Regis, quæ contigit anno DLXI, proponit Justinum juniorem annis undecim regnasse, qui imperavit ab anno DLXV usque ad annum DLXXVIII, ac dein tradit ista: Joannes Ecclesiæ Romanæ Pontifex ecclesiam Apostolorum Philippi & Jacobi perfecit & dedicavit; quam decessor ejus Pelagius cœperat extruere: sed illi operi immortuus anno DLIX, cui succeßit Ioannes III, [elogium ex chronico Adonis:] qui superstes præfuit Ecclesiæ usque ad annum Christi DLXXII, Iustini Iunioris VII. His præmißis ista addit Ado: Pantagathus Viennensis Ecclesiæ Episcopus floruit: hic Consularibus fascibus primum sublimis, sed Christi humilitate * primus, postmodum quinq; annis Episcopalem Sedem fidelissime rexit: sub Consulatu Paulini junioris & Basilii vita functus est: cui successit in Episcopatu Isicius, qui & ipse sub Justiniano floruit. Quatuor fratres filii Chlotharii regnum inter se dividunt. Hæc ibi: in quibus Ado transit a Iustino juniore iterum ad Iustinianum, sub quo & nos mortem S. Pantagathi necessario notamus: sed diu ante ordinati ut qui Consilio Aurelianensi III interfuit. [tempus sedis:] Et quamvis concedamus non solum quinque quod infra, epitaphium habet, sed decem aut duodecim annis Episcopatum rexisse, necessario tamen e vita exceßit antequam Aurelianense V Concilium haberetur, V Kalendas Novembris anno XXXVIII Childeberti Regis, sive anno Christi DXLVII, quando Isicius, sive Esychius, successor, dicto Concilio subscripsit. Quod autem dicatur vita functus sub Consulatis Pæulini junioris & Basilii, non caret suæ difficultate, cum ii non fuerint simul designati. Præfuit Basilius solus anno DXLI; ac deinceps numerati fuere anni post Consulatum Basilii: ita etiam ante numerati sunt anni post Consulatum Paulini, & dictus annus DXLI fuisset annus VII post Consulatum Paulini, quo Basilius fuit Consul creatus: potuerunt vero sequentes designari post Consulatum Paulini & Basilii, quod in re, tam obscure ab Adone proposita, nonnihil elucidandæ, potest aliquid conferre. Hæc de tempore Sedis ac mortis.

[4] [Elogium ex Martyrologio Saussaji:] Saussajus in Martyrologio Gallicano ita ejus virtutes depingit: Viennæ S. Pantagathi, Episcopi & Confessoris; qui, quod nomen præfert, Omnibonus reipsa fuit: summa enim cum prudentia ac pietate docendo, concionando, gubernando, provinciam sibi commissam administravit: & in summa integritate commendabilis, postquam Concilio tertio Aurelianensi, inter præclara Galliæ sidera, verum religionis lumen ac columen interfuisset, lætus abiit ad Dominum. Ioannes le Lievre in Antiquitatibus Viennensibus cap. 20 de Pantagatho agit, & in Martyrologio Ecclesiæ Viennensis a se reformato necdum excuso istud elogium profert: XVII Aprilis, Viennæ S. Pantagathi Confessoris, vicesimi secundi Archiepiscopi, [& Viennensi,] qui ex sublimitate Consulatus Pontificale adeptus est fastigium doctrina sua & meritis. Hic interfuit secundo (imo tertio) Aureliano Concilio cum B. Lupo Lugdunensi Archiepiscopo, in quo tria & triginta capitula Ecclesiæ utilissima ordinata fuere, eodem B. Pantagatho Præside per omnes Galliæ Ecclesias promulgata. Paulino & Basilio Consulibus quiescit, plenus miraculis ac piis operibus, in oratorio B. Georgii juxta basilicam Apostolorum. [Reliquia:] Addit idem in Antiquitatibus Viennensibus, sanctas hasce reliquias tempore diuturno fuisse honoratas in dicta Apostolorum ecclesia, sed modo cum aliis reliquiis immistas adservari in eadem ecclesia, post furiosam hæreticorum irruptionem in ecclesias Viennenses factam anno MDLXVII.

[5] Extant etiam antiquitates Viennenses ad calcē bibliothecæ Floriacensis, inter quas est antiquum epitaphiū S. Pantagathi, [Epitaphium antiquum:] etiam inter vetera epitaphia, ex Ms. codice bibliothecæ Alexandri Petavii eruta ab Andrea Chesnæo, tomo 1 Scriptorum historiæ Francorum excusum, quod est ejusmodi.

Sanctorum Vitas, transactis cursibus ævi
      Scriptas, posteritas cernere magna cupit:
Ut valeat similis sanctis consistere viris,
      Atque procul tendat vivere post obitum.
Hoc igitur Sancti conduntur membra sepulcro
      Pantagathi, Patris Pontificisque pii:
Cujus vita fuit gemino sublimis honore,
      Fascibus insignis, religione potens.
Arbitrio Regum Quæsturæ cingula sumpsit,
      Stemmate præcipuus, plus probitate cluens,
Dans epulas primis, & largo munere gazas
      Pauperibus, dein cælica regna petens.
Ingenio solers, integro dogmate fulsit:
      Orator magnus, vates & ipse fuit.
His igitur studiis primævo flore juventæ
      Inter Summates esse prior studuit;
In sobole felix, divisam munere vidit;
      Pars sacrata Deo, pars genitura manet.
Post matura viro quam gessit tempora vitæ,
      Culmen Apostolicum contulit alma fides.
Sic linquens mundum, cælestem possidet arcem,
      Qui sit præsidium, celsa Vienna, tibi.
Bis senum vitæ complevit tramite lustrum,
      Annis quinque super specula nostra valens.
Inquibus æternæ contemplans gaudia vitæ,
      Lucem perpetuam promeruitque suæ.

[Annotatum]/center>

* al. prior aut parvus:

DE SANCTO DONNANO ET LII DISCIPVLIS HIBERNIS
IN INSVLA SCOTIÆ EGGA OCCISIS.

CIRCA AN. DC.

[Commentarius]

Donanus, in insula Scotiæ Egga occisus (S.)
LII discipuli in insula Scotiæ Egga occisi (SS.)

G. H.

[1] Thomas Sirinus Hibernus, Ordinis Fratrum Minorum strictioris Observantiæ in Lovaniensi collegio S. Antonii de Padua Provinciæ Hiberniæ, sacræ Theologiæ Lector Iubilatus, cum apographo Martyrologii Tamlactensis pro mense Aprili submisit nobis, quæ hic damus de S. Donano, referenda ad XVII Aprilis: ac primo quæ reperit in Appendice dicti Tamlactensis Martyrologii in pergameno scripti, indicat his verbis: Ega nomen fontis in Aldafain Cattaibh, [memoria horum in Appendice ad Martyrologium Tamlacten.] in boreali Albania: & ibi Donnanus cum sua familia martyrium subjit, quod sic contigit. Quædam mulier dives illic habitabat ante Donnanum, & ibi pascebantur pecora ejus. Hæc ergo propter invidiam, quam circa illos habebat, quibusdam latronibus persuasit, ut interficerent Donnanum. Sed cum illi latrones illuc venissent, invenerunt eos in Oratorio psalmodiam cantantes, & ibi non potuerunt eosdem interficere. Dixit autem Donanus discipulis suis: Eamus in refectorium, ut hi possint interficere nos, ubi vivere carnaliter solebamus: quia quamdiu sumus ubi Deo sategimus placere, mori non possumus: ubi vero carni benefecimus, carnis dispendium solvemus. Sic ergo in refectorio in nocte Paschæ occisi sunt: quinquaginta duo autem passi sunt simul cum ipso Donnano. Hæc ibi. Sed perperam legebantur LIV, cum solum essent LII.

[2] In ipso Martyrologio Tamlactensi ad hunc XVII Aprilis de iis ista leguntur: [& in ipso Martyrologio:] Donanus magnus cum suis monachis, duo supra quinquagenos erant ejus cœtus; & piratæ Oceani venerunt ad insulam, in qua ii erant, & omnes simul interemerunt. Ega nomen istius insulæ. Adduntur hæc singulorum nomina, Ædanus, Jarloga, Maricus, Congallius, Lonanus, Maclasrius, Joannes, Arnanes, Erninus, Baithinus, Rothanus, Andrelanus, Carellus, Rotanus, Fergussanus, Rectarius, Connidius, Endeus, Macloga, Guretius, Junetus, Coranus, Baithanus, Colmanus, Jernludus, Lugadius, Luda, Gruundus, Cucalinus, Cobranus, Conmundus, Cunminus, Balthianus, Senachus, Demanus, Cummenus, Fernlugus, Finanus, Finnchanus, Finnichus, Conanus, Modomma, Cronanus, Kieranus, Colmanus, Navinnus, Remanus, Erninus, Ailchuo, Donnanus. Noluimus hæc nomina in titulo exprimere, non tam quia veremur ne plura perperam scripta sint, quam quia suspicamur a posteris excogitata; ne pii isti monachi, propter justitiam occubuisse crediti, remanerent anonymi. Kalendarium Casseliense de eisdem ista habet sic Latine reddita: [Kalendario Cassiliensi,] S. Donnanus Martyr cum multis sociis ad Britanno-Hibernos profectus, missis a Rege satellitibus, qui eum interficerent, tantisper ad ejus preces expectarunt donec Missam finiret. Qua finita ipse S. Donnanus cum suis Martyrio est coronatus in eodem loco. Hæc ibi, quæ in Martyrologio Ængußii ita indicantur: Cum trophæo gloriosi expirat martyrii, [martyrologio Ængussii:] cum suorum miti cœtu, Donnanus Egæ frigidæ: Quæ verba illustrans Maguir, S. Donanus, inquit, in Ega insula cum sua familia, scilicet quinquaginta duobus, [& Maguiri,] a piratis interfectus est. Ega autem insula est in Albania, & in ea colitur Donnanus, scilicet in Cataibh, & ibi Donnanus Sanctus cum sua familia obiit. Donnanus hic profectus est ad Sanctum Columbam-Kille, ut eum acciperet animæ suæ Consultorem seu Confessarium. Cui S. Columba ait: Non ero Confessarius seu Director cruento martyrio decessuri: tu enim cruentum martyrium sustinebis, & tua pariter familia. Quod impletum est. [Egga insula,] Nam postea Donnanus cum suis ad Britannos Hibernos profectus est, & mansionem fecit in qua villa oves Reginæ illius Reginæ pascebantur. Quod cum Reginæ denuntiatum esset, ait: Omnes illi occidantur. Id infidele facinus foret, inquiunt præsentes. At postea quidam ad eos trucidandos accedunt Tunc autem vir Dei Missæ sacrificium offerens, ait ad illos: Parcite tantisper donec Missa finiatur. Annuerunt illi, & postea omnes occiderunt. Hæc ibi, & hæc sunt monumenta a prædicto Thoma Sirino indicata. Mortuus est S. Columba Abbas anno circiter DXLVI, ut eodem tempore floruerit S. Donnanus.

[3] Videtur autem Ega sive Egga, una esse ex insulis minoribus Æbudis, quæ cum Ruma, Muza, Canna, & Soabretilla, inter Mulam & Shiam insulas majores, Scotiæ fere adhærentes, ad plagam Occidentalem interjacent: ex quibus Egga satis fœcunda, anseribus marinis abundat. Est autem respectu Hiberniæ sita in Boreali Britannia, quæ Hiberno-Britannia & Hiberno-Scotia dicitur, ab Hibernis potißimum habitata, quibus & idioma Hibernicum in usu est. Meminit S. Donnani Martyris, referendi ad hunc XVII Aprilis, Ioannes Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ VIII Martii, [memoria apud Colganum,] in Notis ad Vitam Sancti Senani num. 23. Vt videamur prudenter hæc inserere posse: quamvis in Martyrologiis externis eorum memoria non habeatur.

DE S. LANDRICO EP. METENSI,
ABBATE SONEGIENSI ET ALTMONTENSI IN HANNONIA.

CIRCA AN. DCC.

[Praefatio]

Landricus, Episcopus metensis, Abbas Sonegiensis & Altimontensis (S.)

BHL Number: 8673

AUCTORE G. H.

Celebravimus hactenus in hoc opere nostro duas Sorores, quæ in Belgio nostro floruerunt, nobilitate generis & sanctitate vitæ eximiæ, ambæ Parthenonis religiosißimi fundatrices. Harum altera Aldegundis, virgo permansit, & suam venerationem potißimum habet die XXX Ianuarii, [SS. Waldetrudis & Vincentii filius S. Landricus:] quando late de ea egimus: Altera est S. Waldetrudis, quæ in suo matrimonio hanc habuit gratiæ prærogativam, quod & sanctißimum nacta sit maritum, & quos ex illo suscepit liberos, secum simul & cum marito glorietur Sanctis adscriptos: imo quod post hos susceptos liberos ambo vitam monasticam amplexi fuerint, & singuli pro se monasteria fundarint. Colitur S. VValdetrudis IX Aprilis at maritus S. Vincentius Madelgarius XIV Iulii. Ex liberis primogenitus habetur S. Landricus, & ejus sacra memoria hoc XVII Aprilis celebratur: [inscriptus antiquis Breviariis] de quo antiquum Breviarium in pergameno exaratum, cujus usus olim in nobili opdi Montensis ecclesia collegiata S. VValdetrudis fuit, ista habet in præfixo Kalendario, XV Kalendas Maji, S Landrici Confessoris & Episcopi: & hæc postmodum præscribitur scribitur oratio. Deus, qui nos B. Landrici Confessoris tui annua solennitate lætificas, præsta quæsumus, ut pro nobis pius intercessor existat, qui tui nominis devotus extitit prædicator. Eadem oratio etiamnum ibidem recitatur in officio ecclesiastico, quod sub ritu duplici sit, lectionibus propriis secundi Nocturni ex Vita desumptis. In Ms. Florario Sanctorum hoc de eo elogium legitur: [& Martyrologiis:] Natale S. Landrici Episcopi & Confessoris, de stirpe Karolidarum; extitit enim filius B. Vincentii Comitis Hannoniæ, & S. Waldetrudis conjugis ejus Molanus in suis ad Vsuardum additionibus ista habet: Sonegias natalis S. Landrici Episcopi & Confessoris. Idem in Indiculo Sanctorum Belgii ac postmodum in Natalibus Sanctorum ejusdem Belgii, illustre encomium profert, ex lectionibus ecclesiæ Canonicorum & Dominorum oppidi Sonegiensis in Hannonia, [Reliquiæ Sonegiis,] inter Bruxellas & Montes metropolim Hannoniæ; ubi sacrum ejus corpus in capsa argentea adservari, observat Miræus in Fastis Belgicis. Eumdem referunt Canisius in Martyrologio Germanico, Saussajus in Gallicano, Willotius & alii in fastis Belgicis, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus in Martyrologiis Benedictinis. Martyrologium Ms. Bruxellense S. Gudilæ eumdem nominat die XVIII Martii. At translationem corporum SS. Landrici Episcopi, & Dentlini pueri fratrum, [Translatio indicata 4 Octobris,] & filiorum S. Waldetrudis, inscripserunt suis additionibus ad Grevenum necdum excusis Carthusiani Bruxellenses. De S. Dentlino agunt alii ad XIV Iulii, quando recolitur festum S. Vincentii patris.

[2] Vitam S. Landrici, hactenus ineditam, damus ex quatuor codicibus Mss, scilicet Sonegiensis Ecclesiæ, quam Canonici in novem distinctam lectiones solebant ad Matutinum recitare; [Vita ex Mss. editur,] tum cœnobiorū, Rubeæ-Vallis prope Bruxellas, Bethleemici prope Lovanium, & Corsendoncani prope Turnhoutum, quæ sunt Canonicorum Regularium S. Augustini. In his Actis allegatur num. 6 Vita S. Vincentii Madelgarii, ut quæ censeatur diu ante scripta, ex qua mox damus quæ ad S. Landricum spectant. Aliquod hujus Vitæ compendium habetur in Officiis propriis peculiarium Sanctorum Ecclesiæ Collegiatæ urbis Montensis, in tres lectiones, ad secundum Nocturnum recitandas, distinctum. Heribertus Rosweidus inseruit Legendæ Belgicæ de Vitis Sanctorum totam fere seriem Actorum, ex prænotatis Mss. translatam.

[3] Restat dirimenda aut saltem indicanda controversia de S. Landrici Episcopatu: quem plane abnegat, & quidem solus, quantum hactenus scire possumus, Carolus le Cointe, in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum 677, ubi cum num. 13 de obitu S. Vincentii egisset, ista subdit: In administrationem monasterii successit Landricus, [Perperam abjudicatur omnis Episcopatus:] ejusdem Vincentii filius; ex Waldetrude legitima uxore natus. Meldensis Episcopus a Vincentio dicitur, Metensis Episcopus a Molano. Neutrum illorum Episcopatuum gessit, Abbas ex monacho factus est. Metenses infulæ penes Clodulphum, Meldenses penes Wandelbertumerant. Hæc ibi. At quæ ab antiquis tradita in contrarium sint videamus.

[4] [Metensis tribuitur in Actis ejus & S. Vincentii patris:] Relicto Episcopatu præpositum fuisse monasteriis dicunt ceteri; sed quis ille Episcopatus fuerit non æque liquet. Ac primo in quatuor apographis Vitæ S. Landrici supra indicatis dicitur in Cathedra Metensis Pontificii a Domino sublimatus. Sed hisce Actis antiquiora multo esse Acta S. Vincentii patris supra diximus: quorum aliqua habemus, quæ olim descripsit Heribertus Rosweydus ex MS. vetustissimo D. Preudhomii Canonici Cameracensis, uti ipse adnotavit. [cum hoc elogio:] In his de S. Landrico filio ista omnia narrantur: Non post multos itaque dies concipiens venerabilis Waldetrudis, peperit filium, vocavitque nomen ejus Landricum, & adultum tradidit eum Clericis doctis, ad imbuendum litteris: qui eum instruxerunt fidem Domini nostri Jesu Christi diligenter, & imbutum remiserunt eum ad genitorem. At ille genibus patris advolutus, secundum dispensationem Dei humiliter petit, ut sibi comam capitis dignaretur abscindere, Clericumque se fiendum fore gratanter optavit. Quod pater admiratus est valde, & parum contristatus ait: Primogenitus, inquit, erat mihi, ideoque volebam eum conjugio copulare. Sed si eum Dominus ad suum dignatur adscire servitium, illius magis quam nostra voluntas fiat. Et advocans amicos & consanguineos suos, indicavit eis petitionem filii. At illi dixerunt: Si Dominus non inspirasset puero hæc, minime talia posceret: fac igitur prompte voluntatem Dei, & non resistas ei ullo modo, ne te & domum tuam cælestis ira consumat. Dixit ergo Madelgarius felix: Secundum admonitionem vestram curabo obsecundare edictis ejus, & adjecit: Quidquid nobis puer Deo inspirante suggesserit, adimplere necesse est. Tunc advocans B. Madelgarius & conjux Sacerdotes venerabiles & Deum colentes, benedicens Deum in omnibus, puerum Clericum fecit. Erat enim isdem puer egregiæ sanctitatis, & tamquam senior nihil adverse appetens, a jocis se etiam juvenilibus cohibebat; lectioni incumbens, se assidue delectans jejuniis, & abstinens se multum a cibis: floruitque postmodum multis virtutibus, rexitque Ecclesiam Metensium in Episcopatu diebus multis cum pace. Hæc ibi, quibus similia habemus in aliis Actis ejusdem S. Vincentii, quæ habemus ex Ms. codice Sonegiensis Ecclesiæ, [& aliis Actis S. Vincentii:] & in alio illustri codice nostro, ubi inter alia leguntur de S. Landrico ista: Virtutum quoque ejus & signorum potentia, qua clarificatus est postmodum in Dei dextra, cum ubique palam luce fit conspicua, tum præcipue in Metensium Ecclesia:

Cujus Episcopio longo clarissimus ævo,
Post carnis metam, cæli migravit in aulam.

[5] Hæc ibi. Quod in morbo S. Vincentius eidem filio ad se vocato commiserit suos monachos, in utrisque Actis legitur; Idem ex posterioribus Actis descriptum submiserunt RR. DD. Philippus Froymont & Franciscus Selpin, Altimontenses monachi, prout legebatur in codice sui monasterii, anno MCLXVII a suis olim monachis exscripto, unde ista pauca damus: Accersito deinde venerabili prole sua Landrico, haud mediocris gloriæ viro, Te Rectorem, [a moribundo patre revocatus,] ait, suis, amantissime fili, superna clementia providit, teque sacræ hujus militiæ Ducem idoneum elegit. Confortetur itaque manus tua: erit enim Dominus fiducia tua, & in hac divini gregis custodia tua viriliter desudet opera. In innocentia cordis tui pasces illum, & in intellectu manuum tuarum educes eum. Cumque monitis nostris obtemperanter consensum dederis, & vices summi Pastoris efficaci solertia compleveris, laudem & gloriam a Domino mereberis, & regni beatitudine in finem sublimaberis. His & aliis quam maxime instructum, in excubias Domini assumpsit virum sanctum, & in eo justitiæ documentum & virtutis animadvertit exemplar futurum. Quo in negotio quam fulserit opere perspicaci, probat experientia laboris eximii, quo se exercuit in Cathedra Pontificali & adornavit tempora Sacerdotii sui. Hæc ibi. In Ms. erat quo se postmodum exercuit: sed expunximus vocem postmodum, [relicto Episcopatu Metensi,] eo quod in Vita S. Landrici sic legatur: Cum B. Vincentius infirmitate laboraret, imperat ad se vocari beatissimum Landricum, qui, ut supra memoravimus, cum magnæ Dominicæ servitutis conatibus Metense regebat Pontificium, & dein: Post cujus obitum almus Landricus postpositum Episcopium non repetivit… Rexit itaque utrasque Abbatias a genitore constructa, Sonegiensem scilicet & Altimontensem: [regit Abbatias Sonegiensem & Altimontensem.] De hac egimus XVI Ianuarii ad Vitam S. Marcelli Papæ, cujus ibidem corpus asservatur.

[6] In Martyrologio Bruxellensi ecclesiæ S. Gudilæ, quod in pergameno exaratum habemus, [Metensis Episcopus habetur in Martyrologiis,] ista leguntur ad XV Kalendas Aprilis: Mettis S. Landrici Metensis Episcopi & Confessoris: qui fuit filius SS. Vincentii & Waldetrudis, ac B. Gudilæ Patronæ nostræ Consanguineus. In Martyrologio Gallice Leodii edito anno MDCXXIV dicitur etiam Episcopus Metensis: quod idem factum a Ghinio, Wione, Menardo, Bucelino & Ferrario: uti etiam a Molano in Indiculo Sanctorum Belgii excuso anno MDLXXXIII: qui Molanus postmodum in Natalibus Sanctorum Belgii editis anno MDXC movit dubium, quod non numeretur inter Episcopos Metenses & suspicatur fortassis solum fuisse Coëpiscopum ad infidelium conversionem, ut multi alii per ea tempora Episcopi: At quorsum non suspicatus est catalogos Episcoporum Metensium fuisse valde imperfectos? imo quod verosimilius est, [nomen diptychis Metensibus cur non inscriptum?] quia reliquit suum Episcopatum, nomen ejus non remansisse inter Episcopos, in diptychis notari solitos, ut defunctorum memoria in sacrificio Missæ recoleretur? uti adhuc seculo Christi nono in ecclesia Cenomanensi factum fuisse colligimus ex Vita S. Aldrici Episcopi, ad VII Ianuarii ex Mss. in supplemento edenda.

[7] Quod autē tempus aßignabimus Episcopatui S. Landrici? Carolus le Cointe asserit infulas Metenses fuisse penes Chlodulphum. [Tempus Sedis,] Paulus Warnefridus, Diaconus Forojuliensis in Italia, scripsit aliquod Chronicon de Episcopis Metensis Ecclesiæ, ad Angilramnū Episcopum, vita functum XXV Decemb. anno DCCXCI, uti ex Chronico Morssacensi constat. Hic de Chlodulpho & successoribus ista solū habet: Chlodulphus, B. Patris Arnulphi genitalis filius, [post Chlodulphum,] Anchisi quoq; (a quo semen propagatum est regiū) germanus; ad Episcopale culmen, ob paternæ sanctitatis gloriam, tricesimus atq; secundus ascendit: de quo nihil ad nos amplius, præter quod a tali radice exortus est, fama perduxit. Quo decedente, fidelem populū moderaturus, tertius atq; tricesimus Abbo ascitus est: post quē Aptatus, deinde Felix gregi fideliter Dominico Pastores extiterunt. Dehinc Sigibaldus generosis ortus natalibus &c. Hæc sunt, quæ fama ad Paulum Diaconū perduxit. Extat Chronicon Episcoporum Metensium insertum tomo 6 Spicilegii Acheriani; in quo si spectentur Pontifices Romani & Imperatores postea adjuncti, esset Chlodulphus ad seculum VIII removendus: sed his ineptiis omißis, tempora certiora examinemus. Sigebertus ad annum DCXL ista habet: S. Arnulphus, ex Majore domus Mettensiū Episcopus & ex Episcopo solitarius, dormit in Christo. Chlodulfus filius ejus, post Mettensis Episcopus, sanctitatē patris imitatur. Quādiu postea vixerit Chlodulphus non constat. Ad eum, circa an. DCL aut sequentē, a S. Remaclo Episcopo Trajectensi Metas missus S. Trudo plurima bona Ecclesiæ S. Stephani legavit, uti diximus I Februarii ad Vitam S. Sigeberti Regis § 10. Vixit dein S. Chlodulphus cum Gisloaldo Verdunensi, Ebroino Tullensi & Numeriano Trevirensi, sub Childerico Rege: cujus regni initium alibi ostendimus auspicandum ab an. DCLIX. Acta Ms. S. Chlodulphi sed ex fama tenuiter collecta ad diem VIII Iunii illustranda, habent, eum per multa annorum tempora Deo omnipotenti deservisse: quæ cœpta ab ante indicato an. DCXL, & ducta usq; ad tempora Childerici, facient XIX annos: sed si his adhuc octo aut decem anni adjiciantur, erit etiam sic tempus sufficiens, quo potuerit S. Landricus Episcopus fuisse usq; ad obitum S. Vincentii Madelgarii: quem consignat Carolus le Cointe anno III Theodorici Regis, qui nobis foret annus Christi DCLXXVII. Verum videtur S. Vincentius multo diutius superfuisse quod suo tempore examinabitur. Objici posset annos Chlodulphotribui a Carolo le Cointe quadraginta. Ita scilicet persuasus fuit a Catalogo, qui subjungitur Chronico Pauli Warnefridi. Verū respondetur primo, etsi ab anno circiter DCL usq; an. DCXC per annos quadraginta Chlodulphus sederit, adhuc supererunt anni septem, quibus potuit Landricus præfuisse, cum ipse Cointius initium S. Abbonis referat ad an. DCXCVII. Colitur Abbo XV Aprilis. Respondetur secundo, quia solū citatur appendix alterius hominis, minus ipso Warnefrido accurati, qui Pappolum decessorem S. Arnulphi etiam omisit: ut non mirum sit si S. Landricus fuerit omissus, quia relicto Episcopatu Sonegias disceßit.

[8] [Episcopus Meldensis dictus a Colvenerio,] Favet etiam Episcopatui Metensi præ Meldensi (de quo jam agemus) quod dictus Episcopus Metensis, una cum Cameracensi & huic subjecta Hannonia, fuerit in eodem regno Austrasiorum; cum Meldensis ditio fuerit sub regno Neustriæ. Interim Georgius Colvenerius edidit Chronicon Cameracense & Atrebatense, a Balderico Noviomensi & Tornacensi cōscriptum, & ex tribus codicibus inter se diligenter collatis excusum, an. MDCXV, in quo l. 2 c. 46 dicitur, in villa Sungejas, aliis Sonegias, B. Vincentius sepultus cū filio suo Landrico Meldensi Episcopo: ita legi in duobus codicibus; in altero addi, alias Metensi: [perperam citato Demochare.] ac pro confirmatione istius lectionis assumit Catalogum Meldensium Episcoporū in tabulis Democharis, ubi XXIV Episcopus scribitur Landricus seu Lendicus; quem ait Colvenerius floruisse in Episcopatu circa an. DCL, & ætatem convenire. Verum opponit Carolus le Cointe, Episcopatum gessisse Walbertū, XIX Episcopum, saltem quo tempore esset substituendus S. Landricus. At mortuo Walberto substitutus est illi frater ejus S. Faro, consentiente Chlothario II Rege Francorum & superfuit ad tempora Chlotharii III, cujus anno VII, Christi DCLXII subscripsit Privilegio libertatis, quod monasterio Corbeiensi concesserat Bertefridus Episcopus Ambianensis, mortuus XXVIII Octobris, circa an. DCLXXII aut sequentem, regnante post Chlotharium Childerico. Et hæc sunt tempora, quibus S. Landricus fuisset Episcopus Meldensis. Interim sub S. Farone Episcopo institutus fuerat S. Hildevertus, eidemque in Episcopatu subrogatus dein successerunt Hellingus, Pathasius, Ebrigisillus, quibus a Demochare enumeratis tandem apponitur Landricus seu Lendicus hoc nostro S. Landrico, multo junior. Corruit ergo tota confirmatio Colvenerii, si solum, quod factum est, dicatur, urbem Meldensem ab amanuensis vitio pro urbe Metensi collocatam fuisse. Mirum interim est Colvenerii sententiam absq; ullo examine arreptam fuisse, a Claudio Roberto & Sanmarthanis in Episcopis Meldensibus, a Miræo in Fastis Belgicis, Saussajo in Martyrologio Gallicano & aliis: quod antehac etiam in Notis ad Vitam S. Gudilæ insinuavimus.

[9] [tempus mortis:] Quamdiu postmodum vixerit S. Landricus, non reperimus indicatum. Forsan eo vivo mansit Sedes Metensis ab alio Episcopo vacua, & sic Abbo statuitur a Meurißio, in Historia Episcoporum Metensium factus Episcopus anno DCCIII. Non etiam videtur tam diu Chlodulphus vixisse: sic enim centum annos vivendo explevisset, & ultra quinquaginta rexisset suum Episcopatum. Ceterum remittimus lectorem ad nostram Diatribam de tribus Dagobertis, [& errorum excusatio.] cui adjunximus librum quartum, in quo ostendimus errores variorum, dum Episcopos, qui dicto seculo septimo floruerunt, etiam ad integra secula aberrando collocarunt, & memoratum Chlodulphum ex Sede Metensi perperam ad Archiepiscopatum Trevirensem transmiserunt. Quidni denique, si Dagoberti II nomen fuit per mille annos oblivione sepultum, potuerit aliquod nomen alicujus Episcopi, qui sub ipso floruerit, abolitum fuisse.

VITA Ex IV Codicibus MSS.

Landricus, Episcopus metensis, Abbas Sonegiensis & Altimontensis (S.)

BHL Number: 4718

EX MSS.

[1] Cum constet B. Madelgarium, cognomine Vincentium, [inter liberos SS. Vincentii & Waldetrudis,] flore tam jocundo utriusque nobilitatis pollere, ut proculdubio ab initio gestorum ejus res cognita, armario teneri debeat indefectivæ memoriæ; non dubium est, quin scrutator vitæ ipsius invenire debeat, quot filiorum & filiarum sideribus ornatus coruscat: [Sanctis adscriptos,] qui omnes in adorandorum Sanctorum numero adscripti cum agnoscantur; sine ambiguitate B. Landricus, a cujus præcipua memoria lætari expedit, inter ceteros veluti quodam majoris honoris privilegio præferendus censetur, quia primus ab utero beatæ matris, [primogenitus S. Landricus,] almæ videlicet Waldetrudis, nativitatis exordium sumpsit; & postea pervenisse illum ad magnæ dignitatis culmen, non modica fama conversationis ejus in mundo perdocuit b. Prius ergo vitam ipsius paucis explicabimus & consequenter gesta virtuosa c sanctarum sororum ejus succincte ac breviter continuabimus.

[2] [Imbutus litteris,] Sanctissimus itaque Landricus, jam illius ætatis puer factus quæ pueros reddit erudiendos ad cujuscumque ministerii destinandi sint usus; commendatur a patre ac matre Clericis Doctoribus; non tamen ea ipsorum intentione ut fieret Clericus, [petit Clericis adjungi:] sed, ut nobiles decet, quo post litterarum eruditionem ad militiam transcenderet secularē sapientius deducendam. Sed bonæ indolis puer, cujus non possunt ad plenum enarrari operationis bona; cum jam in ipsa cui inhærebat disciplina talia caperet documenta, quo experimento cognosceret, summam libertatem esse Domini Dei gerere famulamina; appetivit potius documentum, quod in scholis ceperat, ad Clericatus prosequi honorem, quam tradere oblivioni ad copiam se vertendo militarem. Et cum hac sine dubio a Domino inspirata voluntate genitorem humili pulsavit petitione, ut abscissis capitis comis, secundum Clericalē institutionē, Canonica frueretur d communitate.

[3] Pater igitur audiens non gratam sibi filii petitionem, talem decrevit illi reddere responsionem: Desiste ab hoc animi tui puerili proposito, [S. Vincentio patre se opponente,] fili, & me potius audi, qui melius quam tu providere calleo tibi. Gloriare in spe succedendi mihi lege hereditaria, & verte consilium tui consensus ad nuptialia vincula. Non ignoro Clericos quanto sanctioris ordinis sunt, tanto majorem fiduciā cælestis regni acquirendi habere: sed etiam multos laicos bonarum virtutum, fide certum est ad supernum regnum pervenisse, ac perventuros esse. Gaudeo te Domino velle famulari, sed nolo ut degeneres nec priveris ab hoc officio, [persistit constans in proposito:] quod usque modo vidisti mihi tuo inesse genitori. Qui, ut erat non fragili sed firma aspiratione afflatus, nullo modo sivit a primæ petitionis conatibus avertere velle suum. Considerare est operæ pretium quanta stabilitatis experientia puer hic ceteros pueros antecessit, quibus nunc repentina voluntate animi aliquid libitum ad perpetrandum in mentem incidit, & statim in momento eadem res vilis facta displicere incipit. Hic autem quadam virili constantia, quod semel de servitute Dei gerendum cogitaverat, nec a patre prohibitus, nec puerili tædio desuetus abnegaverat.

[4] Tunc pater intelligens in filio divinæ inspirationis hortamentum; [post adhibitum fidorum amicorum, consilium,] non ausus fuit, sicut erat Deum timens, ulterius differre instantiam petitionis ejus, quin ad effectum perduceret impetrationis. Et convocans amicissimos suos, ad tam fidum consiliū dandum tutos; per omnia patefecit eis quam instanter filius peteret, & quam invitus ipse annueret. Illi autē expiscantes certo præsagio mentis, hoc non absq; nutu electionis dominicæ fore; salubre consilium, nil cunctantes decreverunt dare; Quamquam tibi displiceat juvenilis hujus adolescentis intentio; recogitanda est virtus Dei, ex qua sine dubio tali incenditur voto. Hæc vere est timenda, cujus rebellatores nulla subsistunt potentia. Dominum non tæduit tibi filiū dare, nec te pœniteat eumdem si reposcit ad e servimen ejus representare. Ad hæc hortamenta, absq; dolo a f parentibus conflata, pater se parere respondit per omnia, similis scilicet Abrahæ, qui unici filii dilectionem postposuit timori Domini; [impetrat consensum patris:] & maluit placere Domino, quam in servanda vita filii proprio uti desiderio. Jussit etenim accersiri Sacerdotes, probatissimis moribus religioni vacātes, ut in tonsura juste poscentis prolis manus administrent, & admisceantur juste imponentium Sacerdotū sacramenta benedictionis. O ætas puerilis & lasciva voluptas carnis, honorifice superata a viribus animi internis! Ad hoc ministeriū, [in Clericum tondetur:] ad quod inviti multi propter crebrā verberantiū magistrorū passionēcoguntur; hic puer ultroneus, etiam dum pater parat resistere, properare molitur.

[5] [crescit in doctrina & virtute:] Beatus igitur Landricus, diu optato eventu potitus, si, antequam fiduciam obtineretse Clericum futurū, sacræ lectioni incubuit; nunc centupliciter magis assuetum studium exercere cœpit. Nobilitatē generosorum parentum flos corporeæ pulchritudinis in illo insinuabat, & precellentiorem animi generositatem frequens bonorum operum usus non occultabat. Sic utrimq; munitus, initium pretiosorum morū ad tales perduxit exitus, ut simul cum ætatis profectibus in bonis accresceret actibus. Quid plura? sic gradatim virtutū acceleravit iter scandere, ut in Cathedra g Metensis Pontificii dignaretur eum Dominus sublimare. Cum autem per decus Episcopii, [fit Episcopus Metensis.] quod merito contigit sibi, terrenarū divitiarum copia major pullularet; non absorbuit eam turpiter recondendo, sed per eleemosynarum distributionem Domino, [addictus eleemosynis, jejuntis,] de cujus munere venit, reddendo. Jejuniorum inedia corpus castigabat, per excubias orationum oculos exercebat, asperitate raræ ac duræ commessationis gustū exacerabat, sacrarum scripturarum admonitioni auditum intendebat, dominici odoris fragrantiæ nares admovebat; [mortificationi sensuum:] quodque dignum foret ad offerendum Domino tangebat; & ut breviter dicam, per quinque sensuum officia Domino ministrabat.

[6] [a S. Vincentio patre,] Postea quippe B. Madelgarius, agnomine Vincentius, præfati Antistitis Landrici genitor elegantissimus, cum jam vergeret proclivus ad senium, & congruum cerneret de quibuscumq; [post constructum ab hoc monasterium Altimontense,] præteritis delictis pœnitentiale tempus; in villa suæ proprietatis, quæ dicitur Altus-mons, monasterium cum monasticis officinis construxit; in quo ipsemet monachus factus, posthabita seculari militia, Deo militare cœpit. Qualiter autem idem monasterium Angelo h ducente præsignavit non ignorat qui scripta ipsius gesta rememorans legit. Aliud quoque fundavit templum in prædio suo quod vocatur Sonegias, ubi, [& templum Sonegiense,] sicut narrat præfata Vita, ipse sepultus miraculorum sæpissime demonstrat potentias. [in morbum gravem delapso vocatur,] Cum jam denique viam totius carnis initurus, in supradicto monasterio Sonegias, infirmitate laboraret B. Vincentius, imperat ad se vocari beatissimum Landricum: qui, ut supra memoravimus, cum magnis dominicæ servitutis conatibus Metense regebat Pontificium. Sanctus vero Landricus, [adest moribundo.] patrem revisens carissimum, duplici passione percussum habuit animum; lætitia videlicet de præsentia mutuæ collocutionis, tristitia de periculoso conspectu invalescentis infirmitatis. Et cum visum foret ei a quo cuncta videntur, ut de terrenis exemptus B. Vincentius, cælestibus civibus jungeretur; moritur ut aiunt præsenti seculo, & ad revocanda animæ natalitia invehitur futuro.

[7] [Remanet Sonegiis:] Post cujus obitum almus Landricus postpositum Episcopium non repetivit, sed propter indissolubilem dilectionem patris eidem loco Sonegias vocitato inhæsit; [utrique præest monasterio:] ut grex ante a morigero educatus Pastore, postmodum non degeneraret, hereditario privatus successore. Rexit itaq, utrasq; Abbatias, veluti supradiximus, a genitore constructas, donec ad ultimum feliciter vitæ præsentis cursu peracto, patri in vita, patri in morte adhærens, decimo quinto Kalendas Maji spiritum reddidit: [moritur 15 Aprilis.] Tumulatur autem in ipso quod Sonegias prænominavimus cœnobio. Qualiter autem a circummanentium notitia virtutum ejus insignia pullularunt, animadvertentibus, secundum veridicorum narrationem, dictamina nostra reserabunt.

[8] Est pagus in Taxandriæ partibus i Fellepa nomine, quondam B. Vincentio tradita hereditaria distributione eleemosynaria: [Raptores bonorum monasterii Sonegiensis,] quo singulorū annorum tempore constituto proficisci solent Fratres de Sonegiensi monasterio, receptoque statuto debito census, remeant æquas dividere portiones remanentibus ad Dei servitium Fratribus. Quodam denique anno noxio casu contigit, quod Advocatus illius villȩ per vim ad proprios usus annonam rapuit, eodemque tempore commeantes Clerici secum ultionis causa tulerunt corpus Antistitis Landrici: qui paternæ hereditatis pervasores intantum corripuit, [allato corpore S. Landrici puniuntur:] ut hi quorumcumque venter, sive militum sive equorum, deprædatam annonam voravit; aut per insaniam turpiter reddendo vomerent, aut alicujus ultionis illata sibi contumelia injuste se accepisse recognoscerent: sicque factum est, ut quod fortis armatus, injustus scilicet Advocatus, auferendo turbaverat; fortior armatus superveniens B Landricus superaret, qui non alia quam Dei virtute pollebat.

[9] Hoc etiam non prætermittendum conjicio, quod quadam die advocationis causa ad suprafatam villam transferendum corpus almi Landrici, [ejus feretrum ab indigni humeris resilit:] cum efferretur de templo; quidam in limine, nomine Willebertus, portitoribus occurrit; de quibus unum ut ipse onus subiret admonuit. Sed ab humeris taliter accedentis feretrum resiliit, & absque sustentatoris ope in aëre pependit. Ille autem virtute, quæ fiebat, stupefactus, corruit in terram cernuus, donec ad ultimum resurgeret decantatis a fratribus hymnis & laudibus. Hæc, ut reor, ideo sunt gesta, quia non prius meritum conscientiæ suæ ille ponderavit in trutina, quam dignum se consideraret ad subeunda tam sacri Præsulis membra.

[10] [immobilem antea lapidem facit levem:] Cum mentem voluntarii auditoris nullo deceat dissuescere tædio, si recensetur virtus fidelium Dei repetita crebro, non vobis auditores, fastidium generetur si adhuc accumulavero aliqua; cum plura sint viri Dei insignia miraculorum. Beatus hic noster Partonus, cum vice quadam ut sæpe solebat, ad supradictam villam Fellepam deportaretur, quo ab eo portarentur ipsi, si incurrerent occasionem alicujus periculi; contigit incolas loci illius in quodam loco laborasse, de quo ad altare Deo faciendum lapidem miræ magnitudinis satagebant effodere; sed non æquiparabatur eorum virtus, ad sublevandum tam grande pondus. Ad quorum officinas, multimodis artibus desudatas, cum pervenissent Clerici ex itinere fatigati, fessa membra volentes dare quieti, sacrum corpus eidem superposuerunt lapidi. Ubi per aliquod diei spatium corpora sua requie foventes una cum operariis B. Landricum precibus postulant, supplicantes, ut propter præsentiam ejus in melius proficerent laborantes. Surgentibus autem Clericis, & ad perveniendum quo tendebant alacrius iter ingressis; fossores lætius operi sese accingunt, quod ad effectum producere multo melius quam ante confidunt. Cujus auxilio freti, tam pretiosum finem imposuere labori, ut lapidem, quem vix multi juvenci gementes plena cervice traherent, pauciores viri moderato nisu eradicarent. Non opus est interrogato, si tunc laus sancti Antitistis inter illos plus solito viguit, de cujus beneficio venit quod diu tentatum opus modo ad effectum perductum extitit. k

[11] [Lapsu temporum ignoratus dies festus,] Hactenus (quocumque sermonem vertimus de sæpenominato Pontifice) omnia, quæ de eo calamus indicavit, justo se habuerunt ordine: sed nunc quoddam offendiculum occurrit, quod supremus Arbiter, qui in se sperantes non patitur vilescere, ad melius restituit. Scimus quia nil terrenum stabile, quin vetera semper aliqua mutentur novitate. Conventus ergo ille Sonegiensis Congregationis, cum primum a B. Vincentio locaretur, monachica vita functus esse perhibetur: qui locus prius a monachis cultus, postmodum canonice institutus, deinde a sanctimonialibus innovatus, intantum cognoscitur esse transmutatus, ut cum suppellex ecclesiæ, librorum scilicet ceterorumque ministeriorum tali modo inde subtraherētur; per multos annos Kalenda festivitatis S. Landrici oblivionis rubigine tegeretur. Ignorabant qui eam libenti animo celebrarent, qua die indicium ejus invenire possent. Quapropter annorum multorum labente curriculo, ceteris rite celebratis nullum reboabat festum B. Landrico: sed cum tanti esset meriti, ab aliorum quasi distabat officio. Incongruum ergo fuit ut dæmoniaca voluntas, quod declinare & toto nisu quo poterat impedire volebat, omnino declinaret; & Domini gratia, quod restituere placebat, non restitueret. [aliquibus revelatur.] Jam jamque post multa tempora, per cujusdam noctis silentia, visa sunt ædituo monasterii somnia in hæc verba: In negligentia a vobis omnibus positæ sunt meæ Reliquiæ, cum constet dies transitus mei hodie; quem sicut & ceteros, absque memoria nominis mei, apposuistis deducere. Qui sive negligens sive quia treugam postulans, primam apparitionem publicare non præsumens, nullum veritatis indicium dedit, quo die viri Dei excessus ab hac vita extiterit. Alius quoque ejusdem monasterii Sacerdos vidit somnium; in quo multa querela de eadem festi negligentia dixit se inculpasse B. Landricum. Tunc solicitissimi fiunt Fratres ad inquirendum, donec revolutis Kalendis, & Nonis, & Idibus, decimo quinto Kalendas Maji justi viri reperiunt transitum.

ANNOTATA.

a In Ms. Sonegiensi, Cujus præsenti festo lætamur.

b Hic desinit Prologus in dicto Ms.

c Sunt hæ SS. Aldetrudis & Madelberta Virgines, post S. Aldegundam materteram Abbatissæ Malbodienses; & his S. Aldetrudis colitur 25 Februarii, ad quem diem Vitam dedimus huic olim subjunctam: at S. Madelbertæ festum incidit in 7 Septembris cujus itidem Acta Mss. habemus, ad dictum diem elucidanda.

d Mss Bethleemicum dignitate. Idem, inspirationis.

e Servimen pro servitute etiam accipitur in Vita prima S. Erardi Episcopi 8 Ianuarii lib. 2 cap. 2, qui amore divini serviminis deposuit curam regiminis secularis: ita supra famulamen ponitur pro famulatu.

f Id est consanguineis, ut sæpius ex phrasi Gallica in Vitis Sanctorum legitur.

g Ita in omnibus Mss. legitur Metensis. Colvenerius Meldensis, quod supra rejecimus.

h Hæc ita in pervetusto Ms. Vitæ S. Vincentii leguntur: Ecce Angelus Domini apparuit ei in visu, jussitque ei ut pergeret in municipium, quod vocatur Altusmons supra fluvium Sambræ, construeretque ibi ecclesiam in honore S. Petri Apostolorum Principis, demonstravitque ei locum in ipsa visione, exposuitque modum basilicæ, arundineto, quod manu gestare videbatur, &c.

i Molanus ad hunc diem. Felep, olim hereditaria ecclesiæ S. Vincentii villa: item Dorne & Erp nunc territorio Ravenstein annumerantur: & refrigente inter multos fide & caritate, parum emolumenti inde percipitur. Est Felep seu Velp ad Mosam, parum ultra Graviam oppidum. Vbi hoc tempore Patres Capucini aliquod monasterium extruxerunt, quod cum ipsa Gravia, potius Mosacis, Masegavis vel Maselandis, quam Taxandris annumerandum est: Erp vero & Dorne Pelandiæ & territorio Silvæducensi sunt inclusæ.

k Reliqua desunt in Ms. Bethleemico, forsan postea adjuncta.

DE S. ANTHVSA VIRGINE,
FILIA CONSTANTINI COPRONYMI IMPERATORIS.
SANCTIMONIALI CONSTANTINOPOLI.

SUB FINEM SEC. VIII.

[Commentarius]

Anthusa Virgo, filia Constantini Copronymi Imperatoris, Sanctimonialis Constantinopoli (S.)

G. H.

Leoni Isaurico Imperatori Orientis, hæretico patri ac nefario, succeßit peßima soboles Constantinus cognomento Caballinus; qui quod baptismo insans admotus, stercore aquam infecisset, vulgo Copronymi cognomen accepit. Huic nupta fuit anno DCCXXXII Irene, [S. Anthusæ parentes,] Chagani Regis Avarorum filia, quæ Christianis imbuta litteris, ac pietate illustris, Leonis & Constantini impietatem arguebat, constans in sincera & orthodoxa religione retinenda. Genuit hæc viro suo anno DCCL, Indictione III success rem regni Leonem Chazares; [genus vitæ,] sed aliquot forsan annis citius hanc sanctam Virginem Anthusam, eamque in orthodoxa fide educavit: quæ dein vixit sub imperio Leonis fratris, ac Constantini nepotis, qui sub tutela matris suæ (Irene etiam hæc vocabatur gesto per se Imperio clara) anno ætatis suæ X Christi DCCLXXI Imperium iniit. Ab hac Irene fratris Leonis uxore rogata S. Anthusa, ut una Imperium administraret, maluit sibi ac Christo suo vivere; cui ut arctius adhæreret, a S. Tarasio Patriarcha (qui eam dignitatem anno DCCLXXXIV suscepit) attonsa est, [tempus obitus.] & inter sanctimoniales in monasterio Eumeniæ velata est; cumque universim vixisset annos duos & quinquaginta, sanctißime mortua, sub finem, quantum colligimus, seculi octavi.

[2] [Acta an conscripta?] Acta piæ conversationis & mortis hujus gloriosißimæ Virginis olim conscripta fuisse non dubitamus; sed quia industria Simeonis Metaphrastæ non fuit extensa ad Acta Sanctorum Aprilis colligenda, facilius plura particularium Sanctorum Acta interciderunt. Eorum loco damus illustria encomia in Synaxariis variis Græcorum asservata: ac primo in Menologio Græco, [elogium antiquissimum ad 17 Aprilis:] quod cura & præcepto Basilii Porphyrogeniti Imperatoris fuit seculo decimo concinnatum, ad XVII Aprilis hoc elogium habetur.

[3] Sancta Anthusa, cujus memoria agitur XVII Aprilis, fuit filia Constantini, cognomento Caballini: a quo jussa cum viro conjugium inire, non assensit. Post ejus vero obitum omni metu libera, & securitatem adepta, [largitas in eleemosynis dandis:] divitias omnes suas distribuit: alias siquidem pauperibus dispersit, alias ecclesiarum & cœnobiorum incolis donavit, alias in captivorum redemptionem impendit. Vestes vero aureas, quas ipsa habebat, in ecclesiarum ornamentum erogavit. Fuit insuper plurium orphanorum mater; abjectos enim & destitutos infantes simul congregans, [vita monastica,] eos educabat & instruebat. Præterea eos, qui moriebantur, Deo commendabat: eos vero qui in senio supererant, in iis locis, ubi pauperes senes aluntur, collocabat. Sæpissime autem vocata a religiosissima Irene ejusque filio Constantino, ut una cum ipsis imperaret, constanter recusavit; sed a S. Tarasio in monacham velata, in monasterio Eumeniæ ad Dominum emigravit. Hæc in dicto Basilii Imperatoris Menologio habentur, ubi sub finem ita legitur: Ἐν τῇ μονῇ τῆς Εὑμενίας πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν: quod monasterium dictum arbitramur ab aliqua illustri Eumenia ejus fundatrice. Eodem die XVII Aprilis, celebratur memoria S. Anthusæ, filiæ Constantini Copronymi, in Mss. Menæis Græcis Cardinalis Mazarini, [celebritas in aliis Mss. die 17 Aprilis,] ac aliis adservatis Mediolanis in bibliotheca Ambrosiana & signatis littera O num. 148 & littera N num 3 8, additis etiam elogiis, quæ non descripsimus. Eodem die celebratur in Menologio Gallico Virginum Laherii, & appellatur Floria,

[4] Die XVIII Aprilis in Ms. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani Societatis Jesu tale elogium legitur. [18 Aprilis in Synaxario Ms.] Memoria S. Anthusæ, filiæ prognatæ Constantini Imperatoris, cognomento Copronymi. Sæpenumero hæc a patre urgebatur ad nuptias cum viro contrahendas, [Spretæ nuptiæ,] quas semper recusavit. Postquam autem pater e vita discessit, libertatem adepta, quæcumque sibi relicta ex hæreditate bona fuerant, ea omnibus pauperibus & ecclesiis & sacris ædibus impertivit, facta omnium pupillorum mater, viduarum & pupillorum propugnatrix. Multis sæpe adhortationibus ab Irene Augusta illustrissima rogata & prope coacta, ut secum habitaret unaque imperium administraret, [& imperiū ab Irene Attrica oblatum:] exorari numquam potuit, nec precibus unquam cessit. Quamdiu autem in paterno palatio vixit, regio quidem cultu extrinsecus ornata incedebat, intus autem cilicium gestabat. Omnis autem victus ejus erat, [Vita ejus sancta in aula regia,] sicut illorum qui Deo in solitudine serviunt, & pro potu aquam bibebat. Natabant in oculis lacrymæ, & laudes hymnosque Dei lingua promebat. Tandem monasticam vitam amplexa, manibus S. Tarasii Patriarchæ detonsa est in monasterio Eumeniæ. Ex eo tempore numquamilla ex monasterio pedem extulit, uti neque aliæ ex Sororibus faciunt. Numquam ab Ecclesiasticis muniis abfuit, corpore deficiens nullas unquam preces neglexit: oculi ejus numquam a lacrymis stillandis cessabant Humilitas illius omnem fere modum excedebat: [& in monasterio cum summa humilitate,] Sororibus omnibus serviebat, ecclesiam exornabat, aquam apportabat, mensæ adstabat & inserviebat. Cum ergo hunc in modum omne vitæ suæ tempus peregisset, cum virtutis manipulis ad Dominum translata est, absolutis vitæ annis duobus & quinquaginta.

[5] Alia reperimus Mss. Menæa in membranaceo codice Congregationis S. Ludovici PP. Prædicatorum Parisiis, item in bibliotheca Cardinalis Mazarini, quorum alterum exemplar convenit cum dicto codice S. Ludovici, & in utrisque elogia referuntur S. Anthusæ filiæ Constantini Copronymi Imperatoris ad diem XXI. In Menæis excusis ejus veneratio proponitur die XII Aprilis, & idem fere encomium refertur, quod jam ex Synaxario Parisiensi Latine transtulimus, sed quod in aliis indicatur monasterium Eumeniæ, [solennitas ejus 21 Aprilis:] seu Græce μονὴ τῆς ἐυμενίας, appellatur μονὴ τῆς ὁμονίας, quod posset explicari monasterium Concordiæ: sed antiquiora exemplaria magis placent. In Menæis additur distichon, facta allusione ad nomen Anthusæ, quod Latine Florentia diceretur, & est ejusmodi.

Ρἵζης δυσώδους καρπὸς ἐυώδης μάλα
Ἀνθοῦσα σεμνὴ, γῆς ἀπανθεῖ και βίου.

Florere desiit & terræ & vitæ Anthusa,
Flos fœtidæ perquam suaveolens radicis.

Eodem die XII Aprilis celebratur ejus memoria in Mss. Menæis, quæ Divione nobiscum communicavit Petrus Franciscus Chifletius noster. Maximus Episcopus Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων suum elogium ex Menæis excusis descripsit. In tanta dierum, quibus colitur, varietate, maluimus amplecti diem XVII Aprilis, quod antiquiora monumenta eum diem illius venerationi aßignarint, & iis proxime accedat Synaxarium Parisiense, in quo dies XVIII præscribitur.

DE SANCTA POTENTIANA
VILLANOVÆ IN HISPANIA BOETICA.

[Commentarius]

Potentiana, Villanovæ, in Hispania Bœtica (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Ioannes Tamayus Salazar, in suo Hispanico Martyrologio, præsentem diem ornat hujus sanctæ Virginis memoria, sic scribens: In territorio Iliturgitano, apud oppidū Villanova nomine, [Elevatio corporis,] elevatio sacrorum pignorum S. Potentianæ: quæ ibidem texturam exercens, vitam laudabiliter egit, & post annorum multorū curricula honorificentissimo loco condita, laude populorum, miraculorū illustratione, & totius veneratione provinciæ, debitam solennitatem promeruit. Ad quorum confirmationem explicationemque majorem, eorum omnium quæ de ipsa hactenus comperta habentur compendium satis dilucidum profert idem Tamayus; usus, ut profitetur, Historia Gienensi Mag. Francisci Ruspuerta Tom. 1 seculo 12 cap. 1 de eadem Sancta agentis; & P. Francisci de Bilches, S. I. Historia Sanctorum Giennenstum, ubi de ipsa tractatur cap. 49, & Ms. Memoriali Sanctorum Giennensium, quod a Martino de Ximena Iurato compilatum, & sibi jussu Cardinalis infra nominandi commodatum, scribit. Ipsum compendium tale est.

[2] Non procul ab Iliturgi, veteri Bœticæ & celeberrima urbe, [in veteri eremitorio honorifice conditi,] adhuc oppidum, vulgo Villanueva, ex adverso Bœtis fluminis æstuario invisitur. Ibidem juxta molendinum Beltranense, turris antiquitatem redolens perseverat, circa cujus collapsam molem, eremitorium, titulo Sanctorum etiam vetustissimum, a Gothorum, ut creditur, temporibus extructum, inspicitur. Illic sepulcrum, ad Euangelii latus, in tumuli formam elevatum, & tessellis coopertum, ab immemoriali conspexit antiquorum & præsentium vicinorum invariabilis veneratio. Ergo inter tessellarum vermiculatas picturas, pelta emblematibus variegata albescebat, in cujus glabro, Gothicis, licet patentibus literis, hæc perlegebatur epigraphe: ✠
I H S
Benedictus Deus. Laudate Deum.
Timete Deum. Servite Deo.
Hic jacet corpus S. Potentianæ. Hic vero venerabilis sepulturæ locus, tanta a circumjacentibus circuli populis est habitus veneratione, ut undique orationibus & symbolis conflueret catervatim in necessitudinibus indefessa devotio: quæ in omnium viscera crescebat, quia nullius præcamina retardabat.

[3] [facta a Card. Sandovallio,] Hac fide bona, fere decem seculis, Potentianam Virginem & locum honoravit humilitas. Sed ne tanti absconditi thesauri divitem venam obtegeret tessera, Eminentissimus & Reverendissimus Dominus D. Balthasar de Moscoso & Sandoual, S. R. E. Cardinalis, tunc Giennensis Episcopus, nunc Archiepiscopus Tolentanus, Hispaniarum Primas, zelo caritatis accensus, tumulum propriis manibus aperire constituit; & indictis jejuniis & orationibus, eremitorium adiit, ubi, innumeris adstantibus, tessellatam discindens capsam, aliam gypsatam, intermediis aggeribus, invenit. Istam itidem destruxit ligo, sub cujus textamine, alius aggeris cumulus repertus est; quo remoto, quadratus lapis, duabus longitudine, & una latitudine constans ulnis, qui totum thecæ hiatum complebat, ex omni latere absque ulla immixtione conflatus apparuit. Illo elevato, urna lapidea cognoscitur, in cujus cavo ossa omnia integraque humani corporis, suavissime redolentia, conspexit affectus; quæ prout erant tenuissima, protinus de feminæ cadavere illa qualificavit inspectio. Honorifice ergo extracta, & in capsam noviter elaboratam recondita omnia, in depositum collocata sunt: & protinus ad probationum examina, circa Virginis vitam, acta, venerationem, & alia quæ elevationem respiciebant, [post diligens examen antiqui cultus,] Eminentissimus Dominus Cardinalis juridice processit. Illis demum per totius populorum circumstantium viciniæ ambitum conflatis, innumera ad oculum demonstravit sedulitas patrata miracula, quæ interposita sanctissima Potentianæ deprecatione Deus Opt. Max. in diversis languoribus, natura mirante, peregit. Post hæc comprobatione constitit efficaci, de antiquitate venerationis, de continuatione circa dona, novemdialia, festivitates, sacrificia, quæ ab antiquissimis seculis, ut hujus sacræ Virginis auxilium imploraret, consuevit usurpare devota necessitas deprecantium oppidorum.

[4] Pervetustas etiam iconas secessus, [etiam vetustis imaginibus ejus,] ubi imago S. Potentianæ inter BB. Bartholomæi & Ildephonsi, illius eremitorii compatronorum, effigies conspiciebatur. In nonnullis picturis, sacra Virgo, cum textrina & aliis ad texturam instrumentis pertinentibus invenitur, ex quo (& constans illic traditio est) hanc Virginem in eodem loco & vitam egisse & texturæ officium exercuisse, fatendum est. Apud Forum-Julium antiqua enituit imago, in qua ad dextram S. Euphrasius, ad lævam S. Potentiana; ille infulis, ista palma insignis, uterque urbem manibus sustinens, ceu illius Patroni & Tutelares, invisitur, & in tabulæ vertice inscriptio: Anno a Nativitate Domini XLV S. Euphrasius, Martyr Apostolicus, Episcopus Iliturgitanus, Potentianæ collega sanctissimæ, vixit. Hæc Tamayus, qui quo auctore Iliturgim vocet Forum-Iulii, non disquiro: [una cum S. Euphrasio pictæ,] imago ut antiqua sit, inscriptionem novam judico & hoc seculo conditam. Commodiorem sensum faciunt versus, quos nescio an ut picturæ olim adscriptos exhibeat Tamayus; an velut explicationem novam accommodatam vetustiori tabulæ, certe non indignam hic legi:

Tuta sub Euphrasii manibus Iliturgis haberis:
      Potentianæ & Virginis:
Te docet ille pii primus mandata Tonantis,
      Illa sepulcro consecrat.

Colitur S. Euphrasius, juxta Vsuardum Episcopus ab Apostolis consecratus, XVIII Maji, quando de eo agemus: huic non ætate, sed patronatus jure, comparem statu S. Potentianam credimus, [& confraternitate probati,] ideoque de tempore quo vixit & floruit nullum præsumimus ferre judicium, ac ne conjectare quidem. Potius Tamayum ausculto cetera sic prosequentem: Olim erat Confraternitas celebris huic sanctissimæ Virgini dicata, quæ apud ecclesiam S. Mariæ per aliquot extitit conservata tempora; donec refrigescente devotionis affectu, in paupertatem redacta, fuit Hospitio & Confraternitati de la Caridad aggregata, ea conditione & pacto, ut quotannis anniversaria festivitas S. Potentianæ sine intermissione perageretur. Quod & obtinuit, & observavit affectio.

[5] [per litteras publicas,] His, & aliis depositionum & traditionis, per Eminentissimum perpensis adminiculis, & doctorum hominum judiciis intellectis; elevationem sacrorum pignorum efficaci propensione decrevit, ut ex tenore apparet sequentis autographi: In Oppido, quod vulgo Villanueva de Andujar dicitur, XI die Mensis Maji, anno Domini MDCXXXVI, Eminentissimus & Reverendissimus Dominus D. Balthasar de Moscoso & Sandoual, S. R. E. Presbyter Cardinalis, Titulo S. Crucis in Jerusalem, Episcopus Giennensis Regiusque Consiliarius, &c. Visis, examinatis, & perpensis probationibus, informationibus; & instrumentis, quæ de ejus mandato Doctor Joannes de Acuña del Adarve, ipsius Oppidi Parochialis Ecclesiæ Prior, totiusque Episcopatus Generalis Visitator, gessit, compulsavit, & auctoravit, tam in urbe Iliturgitana quam in Oppidis de Cazalilla & Higuera & aliis, circa vitam, acta, miracula, famam & traditionem S. Potentianæ Virginis, quæ olim sepulta jacebat in eremitorio, quod Sanctorum vocant, in territorio prælibati oppidi de Villanueva, & in adversa Bœtis fluminis ripa ædificatum agnoscitur; ex quibus constat fuisse & esse traditionem immemorabilem, uniformem, constantem & perpetuam, per omnes vicinorum oppidorum accolas, quod prædicta famula Dei, ab antiquissimis temporibus, in quorum origine memoria hominum evanescit, uniformiter prout Sancta fuit & est habita, invocata & culta: ideoque ad ejus tumulum, continuo devotionis affectu, universi circumstantium regionum oppidani, in ipsorum & suorum afflictionibus, infirmitatibus & periculis, novendiis, [jubentes eumdem cultum continuari,] vigiliis, sacrificiis & donariis accesserunt, accedunt, confluxerunt & confluunt, absque ulla de recipiendo auxilio veraciter diffidentia; ex quarum imprecationum remediis innumeri mirabiliter, quidquid efflagitavit devotio, efficaciter sunt adepti. Item constat ipsam sanctissimam Virginem publico, solenni & continuo fuisse & esse veneratam cultu, in totius circuli Iliturgitani & Episcopatus Giennensis territorio: sub cujus Virginis Patrocinio Confraternitatem olim extitisse & adhuc extare, ejusque sanctam effigiem, in festo sanctissimi Corporis Christi, solenniter portari a Confratribus consuevisse. Quæ omnia examinata, discussa & rimata, per aliquas graves, doctas, & timoratæ conscientiæ religiosas personas, præcepit, decrevit & ordinavit idem Eminentissimus Dominus (ne in totum tam pius affectus & innata deperiret devotio) quod sanctissima B. Potentianæ pignora, in sublimiorem locum eleventur, in eodem eremitorio in capella quam ipse Dominus suis sumptibus fabricari facit: & quod deinceps eumdem ipsum cultum, quem olim eidem sanctissimæ Virgini ejusque lipsanis fideles concorditer conferebant, dent, porrigant, & efficaci conferant devotione; quatenus in hujusmodi decreti executione adfuere omnia requisita, quæ sancti Concilii Tridentini placitum, & Bulla S. D. N. Urbani divina providentia Papæ VIII, [an. 1640.] noscitur postulare. In cujus rei fidem hocce fieri jussit autographum, manu propria signatum, & a Notario Apostolico infrascripto roboratum, ad perpetuam rei memoriam. Cardinalis Sandoual. Mandato Cardinalis Domini mei, Petrus Fernandez Bahemonde. Notar. Apostolic.

[6] D. Martinus de Ximena in suo Memoriali Ms. hanc refert elevationem, brevibus, licet gravibus verbis: quam perfectam fuisse fatetur XV Kal. Maji, anno Domini MDCXL, præsente & auctorante D. Eminentissimo Cardinali, astantibus in consistorii forma, prout moris est, Iliturgitanæ Civitatis Decurionibus, qui baldachini perticas pretulere. Hactenus Tamayus: qui deinde ne quid intactum relinquat, examinanda seu verius explodenda sibi sumit argumenta sex, quibus Hieronymus de Pancorvo Carmelitanus, in Synopsi de hac Virgine scripta & Cardinali oblata, conatus est persuadere, [male eam cum S. Pudentiana Romana confudit aliquis.] Potentianam hanc de qua agimus, non fuisse Hispanam origine, sed Romanam, Pudentis filiam & S. Praxedis sororem, Martyrologio Romano inscriptam XIX Maji. Ob quæ Sophistam ipsum appellat, qui potius volsellis pugnet quam gladiis; maxime autem & majori jure exagitat opinionem asserentis, quod credibile sit S. Euphrasiam Roma Iliturgim attulisse sacra dictæ Virginis lipsana, cum Romana S. Praxedis soror Martyrium fecerit circa annum CLXII, plusquam integro post Euphrasii mortem seculo nata. O si omnes hujus farinæ ac longe etiam insulsiores fabulas, quas a Pseudo-dextero ejusque sequacibus excogitari potuisse miramur, nedum invenire approbatores, a suo Martyrologio pari severitate resecuisset Tamajus! Sed vir bonus, in eo quo Hispaniæ suæ tantillum videtur detrahi oculatißimus; in ceteris, quæ aliquam laudis umbram continent, admittendis magis cæcus est quam Tiresias.

[7] Est tamen quod ex Pancorvo, [videtur ipso in loco solitaria vixisse.] per calamum accusatoris sui, discamus; videlicet, scriptores aliosque omnes, quorum suffragiis motus Cardinalis est ad curandam Corporis elevationem, discordibus inter se variare sententiis; dum alii Virginem, alii Martyrem, nonnulli nec Virginem nec Martyrem, plurimi Anachoretam fuisse dicunt. Ideo non audemus eam certæ alicui Sanctarum claßi adscribere: sed non propterea vocamus in controversiam id in quo totius nostræ rei cardo vertitur, titulum videlicet sanctitatis, tam diuturna possessione firmatum, ut interim memoria aboleri potuerit quæcumque alia distinctior generis, ætatis & profeßionis. Virgo an Vidua, nobilis an plebeia fuerit, sub Romanis Gotthisve floruerit, non divinamus. Ipso in quo sepulta est loco eremiticam duxisse vitam, hoc solum est quod videtur posse conjectura non rudenti proponi: stante autem incertitudine circa tempus quo vixit, posuimus eam inter S. Anthusam Copronymi filiam, & Martyres in Hispania sub Saracenis paßos.

DE SS. ELIA PRESBYTERO, PAVLO ET ISIDORO MONACHIS
MARTYRIBVS IN HISPANIA.

ANNO DCCCLVI.

[Commentarius]

Elias Presbyter, Martyr, in Hispania (S.)
Paulus, Monachus Martyr, in Hispania (S.)
Isidorus, Monachus Martyr, in Hispania (S.)

G. H.

Corduba Regum Saracenorum olim in Hispania sedes, inter alios Martyres, qui sub illis fidem Christianam sanguine suo cum vita effuso profeßi fuerunt, hoc die venerantur officio Ecclesiastico sub ritu semiduplici tres, quos hoc elogio prosequitur S. Eulogius, testis oculatus, lib. 3 Memorialis Sanctorum cap. 15. Præterea Helias Presbyter, [Elogium ex S. Eulogio,] jam senex, ex provincia Lusitania, cum Paulo & Isidoro monachis, adhuc juvenili ætate florentibus, sub priorum professione perempti sunt XV Kalendas Maji, Æra DCCCXCIV; quorum corpora patibulis elevata, post multos dies Bœtico sinu conduntur. Hæc S. Eulogius, qui & ipse Æra DCCCXCVIII, die XI Martii, non integris quatuor annis elapsis martyrium paßus est sub eodem Rege Mahemado; qui Habderamo, Æra DCCCXC misera morte extincto, successerat. Martyres ergo hi tres occubuerunt anno Christi DCCCLVI, & post hos S. Eulogius anno DCCCLX. Florebat eodem tempore Lutetiæ Parisiorum Vsuardus monachus S. Germæni, & Martyrologio suo quod Carolo Calvo Imperatori & Regi Francorum dicavit, [nomen in Martyrologiis,] eos ad hunc diem inscripsit his verbis: Item in Corduba sanctorum Martyrum Heliæ Presbyteri, Pauli & Isidori monachorum. Secuti mox quotquot Martyrologia concinnarunt Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, aliique cum hodierno Martyrologio Romano. Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico tali eos elogio ornat: Cordubæ sanctorum Martyrum Eliæ Presbyteri, Pauli & Isidori monachorum memoria perseverat: qui ob Christi fidei exaltationem, nullis territi suppliciis corpora in manus inimicorum ejecerunt, & spiritus coronati in ulnas Christi commendarunt. [etiam monasticis,]

[2] Eosdem suis Martyrologiis monasticis inscripserunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus: sed contendit Tamajus Salazar Eliam Presbyterum, non monachum fuisse: verum potuit & Presbyter & monachus extitisse. An Ordinis Benedictini, non æque liquet. Nolumus tamen hoc negare, maxime si id asserentes aliquid congruæ probationis attulerint. Non etiam Eliam hodiernis Portugalensibus concedit Tamajus, cum Lusitania omnem fere Extremaduram comprehenderit, ex qua potuerit esse oriundus: quod etiam Martinus de Roa in suo opere de Sanctis Cordubensibus adverterat; qui Paulum & Isidorum censet fuisse Cordubenses. Interim Georgius Cardoso Hagiologio suo Lusitanico incripsit Eliam, quem Presbyterum & monachum appellat. Agunt de iisdem (sed verbis ex dicto encomio S. Eulogii sumptis) reliqui historici Hispani, & cum iis Coria & Alegræus in Historia Carmelitica, quos inter Eliades connumerari debere, jure ab illis autumari censet Ioannes Baptista de Lesana tomo; Annalium Carmeliticorum pag. 422. Sed hos refutare operosius, nedum sequi, non est hominis satis prudentis. Prudentior Thomas de Herrera in suo Alphabeto Augustiniano, ad nomen B, Heliæ, quem auctor Theatri triumphalis Ordini Augustiniano inseruerat; hunc, inquit, quo prætextu referat inter nostros, ignoro: quod Antonius a Purisicatione, in Chronologia monastica Lusitana anno 1642 Vlysipone edita, denuo fecit.

DE SANCTO DONANO,
ABBATE IN SCOTIA.

SEC. XI.

[Commentarius]

Donanus, Abbas in Scotia (S.)

G. H.

[1] Breviarium Edimburgi, urbe Scotiæ regiæ, excusum anno MDIX, in usum Ecclesiæ Aberdonensis & reliquæ Scotiæ, deducit nos in certißimum cultum & venerationem S. Donani Abbatis in Scotia, dum ad diem XVII Aprilis præscribit, ut ad Matutinum novem Lectiones fiant de Communi unius Confessoris & Abbatis, [Cultus sacer & Breviar. Aberdonensi,] & hic in Ecclesia de eo dedicata, cum infra passionem Domini evenerit: sin autem post Pascha, fiant de eo tres tantum Lectiones, cum regimine chori Paschalis temporis. Omnia de communi cum Oratione sequenti. Omnipotens sempiterne Deus, quia ad te animas erigimus, nostræ juventutis delicta obliviscere, quæsumus, intercessione B. Donani Confessoris tui & Abbatis; sic quæ negligenter delinquimus, clementer ignoscere digneris. In titulo dicitur vixisse sub Rege Machabio anno 640, imo 1046 aut circiter.

[2] [Elogium ex Camerario:] David Camerarius hoc ei in Menologio Scotico concinnavit elogium: S. Donanus Abbas Tangladiæ, qui in religiosa palæstra tantum brevi temporis spatio in schola Christi profecerat, tantoque ardore cucurrerat Christi viam, ut virtutum omnium cumulo æquales suos longo post se intervallo relinqueret; submittebat se omnibus, & hoc se beatum arbitrabatur, si despiceretur ab omnibus: nec ulla ejus auribus vox dulcior quam objurgantis & reprehendentis: longeque ardentius S. Donanus contumelias & ignominias, quam ceteri gloriam & sui nominis honorem, sitiebat. In edomando etiam & macerando corpore nullus apud Donanum finis. Et ut erat infirma valetudine, in ipsis etiam morbis, in quibus fractior esse solebat animus ægrotantis, & constantiam & animi æquitatem sic semper tenuit, ut nec acerbioris morbi frangeretur incommodis, nec usitata pietatis & devotionis munia desereret. Fuit Donanus Sanctus magno in pretio ob virtutum ornamenta apud Duncanum Scotorum Regem; qui, Donani Sancti exemplo, admirabili fuisse dicitur lenitate animi, & ad ignoscendum paratissimus. Ad superos abiit Donanus Sanctus Christi anno MXLIV. De eo vide Regium in Calendario & alios.

[3] Ejusdem Regii Kalendario citato, [& Dempstero,] ista in suo Menologio Scotico habet Thomas Dempsterus: Donani Abbatis in Achterles, cujus baculus circumlatus cuilibet languori medebatur. Idem Dempsterus lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ Gentis Scotorum num. 377 ista habet: S. Donanus Abbas, aureo illo Sanctorum seculo, incomparabili vitæ sanctitate fulsit: baculum hæretici corruperunt, qui circumlatus febri & morbo regio medebatur. Vixit anno DCXL. Colitur die XVII Aprilis. Breviarium Scoticum. Patronus in Achterles, Thomæ Dempsteri Baronia, cujus sanctæ Reliquiæ elevatæ XVIII Aprilis, & nundinæ frequentes toto eo tractu. Hæc Dempsterus cum indiculo librorum ab eo editorum, quem ut supposititium omittimus. Ferrarius in Catalogo generali eumdem Donanum celebrat, & in Notis aliqua ex Dempstero allegat.

[4] [Tempus vitæ] Hæc dicti auctores. Citatus supra Rex Machabius, aliis Machabæus, statuitur a Ioanne Leslæo regnasse ab anno XLVI supra millesimum, usque ad annum LXI ejusdem seculi. Successerunt Malcolmus III, Donaldus VI, tunc Duncanus I ab anno MXCIII ad MCIX, apud quem dicitur a Camerario S. Donanus in magno pretio fuisse. Hæc autem procul absunt ab anno DCXL, quem Dempsterus ex vitiosa impreßione Breviarii desumpsit. Num autem gratus fuerit Duncano jam Regi, an potius adhuc juveni (quod postremum magis congruum esset priori relationi) arbitrio lectoris relinquimus.

DE BEATO GERVINO,
ABBATE ALDENBVRGENSI IN FLANDRIA.

ANNO MCXVII.

[Commentarius]

Geruinus, Abbas Aldenburgensis, in Flandria (B.)

AUCTORE G. H.

Aldenburgum, oppidum Flandriæ est haud procul Ostenda, de cujus antiquitate, quæ a variis sparguntur, collecta legi possunt apud Antonium Sanderum tomo 1 Flandriæ illustratæ pag. 316 & sequente. Id inter illustres verbi divini prædicatores veneratur S. Vrsmarum, Episcopum & Abbatem Lobiensem, cujus Acta illustramus ad diem sequentem XVIII Aprilis. Est ibidem monasterium Benedictinum, [Acta antiqua deperdita.] a S. Arnulpho Episcopo Sueßionum (ut dicendum erit XVI Augusti ad ejus Vitam) usibus monachorum aptatum; cui succeßit alius Arnulphus, prædicti Sancti ex sorore nepos, mortuus anno MXCV. Huic subrogatus est Gervinus, de quo hic agimus; & multum soliciti fuimus ut antiqua de eo monumenta, per Hariulphum successorem scripta, obtineremus, sed frustra: quamvis omnem diligentiam adhibuerit Ignatius de Meyer, Societatis nostræ Sacerdos, qui Brugis urbe satis vicina degit. Damus ergo quæ apud Ioannem Molanum in Natalibus Sanctorum Belgii habentur ad hunc XVII Aprilis sub hoc titulo.

De Beato Gervino secundo Abbate in Aldenburg.
Ex libro obituum, & Vita per Hariulphum successorem scripta.

[2] [Elogium vitæ ex Molano:] Decimo quinto Calendas Maji, obiit Dominus Gervinus, quondam Abbas secundus cœnobii in Aldenburg. Fuit natione Flandrensis, genere mediocris, bis Hierosolymam ex ardore fidei adiit; Romam & alia sancta loca invisit. Cumque vitam ejus innocentem & piam affines & propinqui non recte intelligerent, secessit ad monasterium S. Winoci, ubi ad Presbyterii gradum sub Teruanensi Episcopo ascendit. Imploravit etiam S. Nicolai opem, cum eum negotiatores Barum transtulerant. Habitavit in silva Abbatis Corbejensis, deinde reclusus sub basilica S. Petri in Aldenburg, quia locus ille per dignitatem S. Petri miraculorum signis illustrabatur. Postea sedes fixit penes montem Cassel, donec a Fratribus Aldenburgensibus, qui ejus in sanctis actionibus vitam noverant, electus est in Abbatem. Quibus tandem electus cessit, benedictionem accipiens Gandavi a Lamberto Episcopo Tornacensi. Dæmoniacos & lunaticos sæpe sanavit: In prophetia clarus erat. Quadraginta annis a carne & pinguedine abstinuit. Munera potentum, qui iniquitate prævalebant, accipi non sinebat. Ceterum Abbatiali vitæ præponens solitariam, ea resignata, ad hanc rediit, secedendo in Wasiam ad silvam Cosfort, ubi ædificavit ecclesiolam: apud quam obiit anno millesimo centesimo decimo septimo. Quæ omnia a nobis ignorarentur, nisi extarent ad Wilhelmum Dorovernensem Archiepiscoporum dialogi Hariulphi de Miraculis S. Petri Apostoli in Aldenburg, & de Vita Gervini sui antecessoris.

[3] [memoria in aliis fastis:] Hæc Molanus, quem describunt Miræus in Fastis Belgicis, Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ, primum Antverpiæ anno MDCXXV excuso, dein Insulis anno MDCXXXIX recuso; Ferrarius, in Catalogo generali; Hugo Menardus & Gabriel Bucelinus, in Martyrologiis Benedictinis; Balduinus Willotius, in Martyrologio Belgico Gallice edito, qui elogium Menardi descripsit, uti in fastis habetur his verbis. In Wasia, silva Cosfort, depositio Beati Gervini Abbatis Aldenburgensis. Reliqua habet Menardus lib. 2 Observationum. Edita est Coloniæ anno MDCLX Vita B. Gervini Confessoris & Abbatis monasterii Aldenburgensis in Flandria Ordinis S. Benedicti, collecta & edita per F. Gervinum Oeckhoven Coloniensem Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini Presbyterum, [Vita aliqua Coloniæ edita,] ad Amplissimum virum D. Gervinum Meinersthagen, Juris utriusque Doctorem ejusdemque in Alma Ubiorum Universitate primarium Professorem, nec non liberæ & Imperialis urbis Agrippinensis Syndicum. Hæc prima fronte; dein subjungitur imago cum hac subscriptione: S. Gervinus Abbas Aldenburgensis, Flandrensis, annis XL a carnibus abstinuit, dæmoniacos & lunaticos sanavit, secessit in Wasiam ad silvam Cosfort: ibi obiit anno MCXVII, die XVII Aprilis. In deducenda ejus Vita multa nobis parerga habet auctor, additque in monasterio S. Winoci, ubi monasticen professus est, extare ejus effigiem radioso capite, & haberi ibidem uti & Aldenburgi pro Sancto sive Beato, & secure hunc titulum præberi; atque concludit cum precatione ad B. Gervinum hoc modo: Oramus te supplices, Domine Deus, Pater omnipotens, suscipe servorum tuorum orationem; ut Beati Gervini memoriam recolentes, ejus meritis & intercessione, a cunctis adversitatibus liberemur in corpore, & a pravis cogitationibus mundemur in mente. Per Dominum nostrum &c. Saussajus in Martyrologio Gallicano inter Sanctos eum collocat his verbis: Eodem die, in Aldenburgensi cœnobio, depositio Sancti Gervini, ejusdem loci Abbatis secundi & Confessoris, viri religiosæ vitæ exemplo ac prophetiæ spiritu clarissimi. Submisit nobis R. D. Amandus Belver Religiosus Benedictinus in Abbatia S. Winoci, ex Memoriali Benedictino suo conscripto elogium ejus hoc exordio: Beatus Gervinus Casletensis, communi loco natus, in adolescentia sua bis Romam & Hierosolymam devotionis causa profectus. Reliqua omittimus, in elogio Molani contenta.

DE SANCTO STEPHANO,
TERTIO ABBATE CISTERCIENSI IN GALLIA.

ANNO MCXXXIV.

[Commentarius]

Stephanus, tertius Abbas Cisterciensis, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Ortus, Vita monastica: peregrinatio. Accessus ad Molismum & Cistercium: ejus Prioratus.

Præcipui auctores Cisterciensis Ordinis fuerunt S. Robertus, B. Albericus, & jam indicatus S. Stephanus, quem Romani Martyrologii tabulæ hoc die memorandum proponunt. Vitam S. Roberti Abbatis Molismensis, & fundatoris habiti Ordinis Cisterciensis, damus die XXIX hujus mensis Aprilis, ubi latius primordia Ordinis totius examinamus: [Varia de eo scripta,] atque allegamus varia de S. Stephano, hic non nisi obiter attingenda, ad quæ, ne moles operis accrescat benevolum Lectorem remittimus. Vitam B. Alberici, sed ex Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis a Chrysostomo Henriquez collecto, dedimus XXVI Ianuarii. Habebat illam lib. 1 distinct. 2, eique subjunxit distinct. 3 Vitam S. Stephani, quam curiosus Lector ibidem reperiet. Nos ex variis, & potißimum ex libro utroque Exordii Cisterciensis, præcipua seligimus.

[2] De origine S. Stephani Angelus Manrique, in sua introductione ad Annales Cistercienses cap. 2 num. 4, ita loquitur. Stephanus, cognomento Hardingus, [Nobilis Anglus, in patria monachus,] genere nobilis, natione Anglus, professione fuit monachus; quod vitæ genus ab adolescentia sectabatur, ad Shirburnense monasterium induto habitu. Ex Anglia studiorum causa primum Scotiam, inde in Galliam Parisios transfretaverat. [Parisiis studiis imbutus,] Ibi profanis litteris libatis, sacras penitus hausit disciplinas; labore assiduus, ingenio profundus meditatione præcipuus: & in quo (ut Malmesburiensis lib. 4 de Regibus Anglorum verbis utar) scientia litterarum cum religione quadrabat: sermone comis, facie jocundus, animo semper in Domino lætus. His solidioribus jactis fundamentis, post aliquot annos Romam proficiscitur, [Romam peregrinatus cum Clerico] sacris liminibus visitandisvenerandisque, Clerico studiorum sibi socio adjuncto. Mirum in juvene, quamvis religioso: quo minus integrum Psalteriū singulis diebus devotus decantaret, nullis occupationibus distractionibusve, nullis negotiis potuit impediri: [Psalterium quotidie legit:] inter ipsa etiam viarum incommoda, naturæ obsequia, & quæ hominē trahebant erga proximos opera pietatis utriusq, tabulæ, decantando Psalterio tempus & locus fuit, eodem Clerico alternis respondente, fideli socio & prompto ad omne bonum. Ita Exordium magnum Cisterciense lib. 1 c. 27, seculo duodecimo a monacho Claravallensi scriptum: ex quo asserit idem Manrique ad an. 1106 cap. 1 n. 5, S. Stephani historiam summe illustrari. At n. 5 cap. 2 in Introductione ista addit:

[3] Post visitata Romæ loca sacra, crediderim & perfectioris adhuc vitæ ab Stephano Hardingo conceptū votum, lætus uterq; Gallias repedabat; cum ecce pervium Lingonense territorium, & in eo Molismus recenti fama ad monachos divertendi occasio fuit. Sensit Stephanus se deberi novæ fabricæ, novo cœnobio, sive quod verius dicam futuro Ordini: [Molismi adjungit se S. Roberto & B. Alberico,] & Roberto Albericoq; deerat tertius, triplici illi funiculo texendo, rumpendo numquam, tot homines cælestibus vinculis ligaturo. Non tamende fuit ferventi tunc Spiritui, sub validiore pietatis specie, acris tentatio: vetus societas solvenda dirimendaque, [tristis ob Clerici discessum:] tum primum Clerico ab ipso dissentiente, nec acquiescente remanere apud Molismum. Parentes olim fratresq; dimissi, relictæq; opes, gloria mundi spreta, oblectamenta & deliciæ superata, minus negotii facesserunt viro Dei, quam unius probi ac probati amici jactura imminens, vel tot Sanctorum compensanda. Sed vicit tandem animum hærentē occulta vis, quæ Stephanum Cistercio præparabat. Auxit Molismensem conventum recens hospes, lætantibus Angelis, tabescentibus dæmonibus, Roberto Albericoque, Abbate & Priore, & ceteris Fratribus suis æque gaudentibus.

[4] Deformata postmodum Molismus præ abundantia, nec corrigibilis, a S. Roberto deseritur, cura B. Alberico relicta: sed hic, [discedit cum Alberico in eremum,] verbera & carcerem perpessus, cum S. Stephano in eremum, cui Vnicus nomen erat, seceßit. Verum ad Molismum omnes revocati multa reformarunt: quia tamen non possent omnia, [reversus Molismum,] novum cœnobiū construere meditantur, & ad id facultate a legato Apostolico impetrata, Cistercium eligunt, auctore potißimum S. Stephano: de quo in allegato supra Exordio cap. 10 lib. 1 ista leguntur: Cum verbum innovandæ religionis motum fuisset, ipse Stephanus primus inter primos ferventissimo studio laboravit, [Cistercium cum utroque & aliis abit:] ac modis omnibus institit, ut locus & Ordo Cisterciensis institueretur: cujus postmodum, ordinante Deo, Pastor ac Doctor erat instituendus. Forsan etiam ad Odonem Ducem Burgundiæ, auxilium petitum, missus fuit. Quæ omnia ad S. Roberti Vitam deduximus.

[5] [anno 1098] Cœptum ergo incoli cœnobium anno millesimo nonagesimo octavo a die XXI Martii, sub S. Roberto primo Abbate: sed hoc jussu Pontificis sequenti anno reverso Molismum, B. Albericus in Abbatem promotus, [Prior sub Alberico Abbate,] & S. Stephanus ab eo Prior suffectus est: qui simul cum eo vigorem disciplinæ auxit, confirmationemque monasterii apud Paschalem promovit, juvitque in primis Cistercii statutis formandis: & sic initium reformationis Cisterciensis datum, [anno 1109 mortuo.] atque vestis alba assumpta est. In obitu B. Alberici, ab hac vita anno MCIX subtracti, habitum a S. Stephano sermonem fuisse, aliqua traditio est: & is, cum reliquis Alberici Actis, habetur XXVI Ianuarii.

CAPUT II.
Abbas creatur: prima ejus statuta. Paupertas domus divinitus sublevata. Attentio ejus in oratione. Humilitas.

[6] Avctor Exordii magni Cisterciensis lib. 1 cap. 27, a Manrique citatus ad annum 1109 cap. 2 scribit: Post mortem vero secundi sui Pastoris, Cisterciensis Ecclesia adhuc pauper & modica convenit de electione Abbatis sine personarum acceptione tractare. Et mediante gratia Spiritus sancti, [Constituitur Abbas,] elegerunt virum bonum, nomine Stephanum, natione Anglicum, qui cum eis de Molismo exierat; virum conspicuæ sanctitatis, omniumque virtutum gratia decoratum, eremi amatorem & ferventissimum sanctæ paupertatis æmulatorem. Quod cum donante Domino, sicut præfati sumus, factum fuisset, tamquam fidelis & prudens dispensator, cœpit illico devotissima mentis intentione tractare, qualiter Ordinem suum noviter fundatum, & adhuc in multis vacillantem (quippe nondum perfectis & meram paupertatem redolentibus excultum) in melius proveheret & extolleret, [aliqua cum suis statuta condit:] talique moderatione roboraret, ut Domino Jesu fructum plurimum adferre valeret. Convocatis itaque Fratribus suis, & habito cum eis consilio, tam ipse quam Fratres ejus interdixerunt, [circa accessum Ducis,] ne Dux terræ illius seu aliquis alius Princeps curiam suam in aliquo tempore in ecclesia illa teneret, sicut antea in solennitatibus agere solebant. Deinde ne quid in domo Dei, in qua die ac nocte Deo servire cupiebant, remaneret quod superbiam aut superfluitatem redoleret; aut paupertatem virtutum custodem, [paupertatem] quam sponte propter Deum elegerant, aliquando corrumperet. Confirmaverunt etiam, ne retinerent cruces aureas vel argenteas, sed tantum ligneas coloribus depictas, neque candelabra, præter unum ferreum; neque thuribula, [& supellectilem sacram.] nisi cuprea vel ferrea; neque casulas, nisi de fustaneo vel lino sive panno, sed sine auro vel argento; neque albas vel amictus, nisi de lino, similiter sine auro vel argento. Pallia vero omnia & cappas atque dalmaticas tunicasque ex toto dimiserunt. Calices non aureos, sed argenteos, & si fieri posset deauratos; fistulam argenteam, & si possibile sit deauratam; stolas quoque ac manipulos de panno tantum, sine auro & argento, haberi voluerunt. Pallæ quoque altarium, ut de lino fierent, & Planæ sine pictura, statuerunt: & ut ampullæ ad ministerium altaris sine auro & argento essent.

[7] [3 Ducum ibi sepultura] Hactenus ex citato Exordio, in quo indicati Duces terræ illius, erant Duces Burgundiæ, a Roberto Rege Francorum prognati; ex quibus Roberti ipsius pronepos Odo primus, fundator hujus monasterii, obierat anno MCII; & tunc vivebat filius Odonis Hugo, mortuus anno MCXLII; cui succeßit Odo secundus, disti Hugonis filius, qui superfuit usque ad annum DCLII. [Ritus communicandi sub utraque specie,] Horum trium epitaphium extat Cistercii in sacello ecclesiæ ad dexteram. De sacris vestibus, potißimum rejectis & non admittendis inposterum, varia inquirit Manrique, & pallia videntur potißimum generice sumpta, sub quibus quasi species palliorum sumuntur cappæ, de choro scilicet, seu pluvialia, pro Presbyteris; Dalmaticæ, pro Diaconis & Subdiaconis; & tunicæ, pro thuribulario & ceroferariis. Fistula in usu erat pro iis, qui præter sacrificantem hauriebant Sanguinem Christi. Quem ritum adhuc in solennibus sacris vidimus observari apud Cluniacenses: & Cajetanus par. 1 quæst. 80, art. 12 qu. 3 indicat, in Ordine Cisterciensi alicubi communionem fieri sub utraque specie: quod etiam ad sanctimoniales ejusdem Ordinis pertinuisse, vidimus XIII Aprilis in Vita Vener. Idæ de Lovanio lib. 3 num. 10.

[8] De Ordinis sub S. Stephano paupertate usque ad mendicitatem, ista habet dictus auctor Exordii l. 1 cap. 23 & ex eo Helinandus monachus Cisterciensis (qui circa annum MCCXII in Monte-Frigido floruit) apud Vincentium Bellovacensem lib. 26 Speculi historialis c. 2. Memini me audivisse Magistrum Petrum Cantorem Parisiensem, virum justissimum atq; doctissimum, referentem de Abbate isto Stephano Cisterciensi, [S Stephanus panem ostiatim mendicat,] quod cum ei quadam die nuntiatum esset a suo cellario, nihil haberi in monasterio unde vel una die Fratrum necessitas sustentari possit; respondit: Sternite nobis duos asinos. Qui cum strati essent; fecit secum ascendere Conversum unū, & jussit ei ut in quodam vico panem ostiatim mendicaret, & ipse similiter in alio faceret; & postquam sic fecissent, ad unum locum, quem ei designaverat, convenirent. In loco prædicto sibi jam redeuntes obviabant, cum ecce Abbas vidit sacculum Conversi multo pleniorē, quam suum: & subridendo ait. Ubi mendicasti? ut video in crassiori platea collegistis quam ego. Respondit Conversus: Presbyter ille, quem vos optime nostis, sacculum meum implevit. Quod audiens Abbas, ingemuit & ait: Væ vobis, quare ibi aliquid accepistis? Nesciebatis quod Presbyter ille simoniace ordinatus sit? [acceptum a Presbytero simoniaco:] & quod accepit est lepra & rapina? Vivit Dominus, quia de omni, quod dedit, nihil gustabimus. Absit quo peccatum illius comedamus, & nobis incorporetur. Convocatisque pastoribus ovium, qui non longe erant, totum Conversi sacculum in sinus eorum evacuavit. [distribuit aliis,] Hæc ibi, quibus similia plura narrat auctor Exordii, & lib. 1 cap. 31 ista dicit:

[9] Instabat sancta solennitas Pentecostes, & in ipsa sacratissima die vix tanti panes in eadem domo inveniri poterant, qui Fratribus sufficerent. Tū vero Fratres vehementer exhilarati, tamquā si de ipsa paupertate sua, quā propter Deum sustinebant saginarentur, Missam tantæ solennitatis cum summa devotione in jubilo cordis cantare cœperunt. Et ecce necdū finita Missa, [annonam ex insperato accipit:] de promptuariis gratiæ Dei largā benedictionē repente, unde non sperabant, sibi transmissā cū multa gratiarum actione susceperunt. In his & similibus vir Dei perpendens, quam veraciter Scriptura dicit, Quoniam nihil deest timentibus eum; largitatem & miserationem Domini super se & super Fratres suos admirans, magis ac magis in sancta religione proficiebat & beatæ paupertatis angustiis gloriabatur sicut in omnibus divitiis. [Psal. 33, 10] Dein cap. 34 sequentia, his subnectenda, tradit idem auctor Exordii.

[10] Quodam tempore cum domus Cistercii magna fuisset paupertate adstricta Ven. Abbas Stephanus vocavit unum ex Fratribus suis, & loquens ad eum in spiritu Dei dixit: Vides, carissime Frater, quia magna coarctati sumus inopia, & prope est ut Fratres nostri fame & frigore ceterisq; molestiis periclitentur. Vade ergo ad nundinas Vercelliaci, quæ proxime instāt: & compares ibi quadrigas tres, & earum singulis ternos equos fortes atq; [mittit monachum ad nundinas ut emat necessaria,] tractores, quibus maxime egemus ad onera nostra portanda. Cumq; quadrigas illas pannis & alimentis aliisq; rebus necessariis oneraveris; adduces eas tecum, cum gaudio & prosperitate revertens ad nos. Respondens autem Frater dixit: Paratus sum, Domine Pater, ut tuis jussionibus obsequar, si pretiū dederis ad illa subsidia comparanda. Cui venerandus Abbas, in paupertate sua de misericordia Dei magnifice præsumens, respondit: Vere Frater scias, quia cum solicitus & anxius quærerem, unde necessitatibus Fratrum nostrorum subvenirem tres tantum denarii isti in domo ista reperti sunt: hos si volueris tolle: [pro pecunia addicit misericordiam Christi,] reliqua vero quæcumq; defuerint, tibi Domini nostri Jesu Christi misericordia providebit. Securus itaq; vade: quia mittet Dominus Angelum suum tecū, & prosperum faciet iter tuum. Profectus itaq; Vercelliacum Frater ille, a quodam viro fideli & timorato, hospitio receptus est. Qui dum itineris ejus causas & Fratrum indigentiam agnovisset; abiit in instanti ad quemdam locupletissimum virum vicinum suum, qui desperate languens ac pene jam moriturus, [quam expertus,] facultates suas pauperibus erogabat. Cumq; Cisterciensiū monachorum, quorum jam in partibus illis sanctitas celebris habebatur, eidem infirmo penuriā indicasset: vocatus est ad domū ejus supradictus Frater, tantam pecuniæ summam ab ipso moriente recepit, ut cuncta quæ injunxerat ei Abbas, sufficienter ex ea compararet.

[11] Acceptis itaq; tribus rhedis cum novem quadrigariis equis, ornavit atque oneravit eas cunctis, quæ Fratrum usibus opportuna esse cognovit. Et ita qui vacuus venerat, secundum prophetiā Abbatis, plenus & gaudens ad suos remeavit. Cumq; Cistercio appropinquaret, nuntium misit, qui Abbati ejus significaret adventum pariter & proventū. Quo audito venerabilis Pater exultavit in Domino vehementer, & convocatis in unum Fratribus, ait: Deus miserationum Dominus, Deus miserationum libere ac liberaliter egit. Vere nobiliter, vere eleganter fecisti, Procurator & Pastor noster, aperiens manum tuam, [redeunti monacho occurrit cum processione:] & implens benedictione tua penuriam nostrā. Tunc ordinata processione occurrerunt obviam venienti Fratri usq; ad portam, ita ut ipse Abbas procederet indutus vestibus sacris cum pastorali virga, ministris præcedentibus eū cum Cruce & aqua benedicta. Exceperunt ergo solenniter & cum multa gratiarum actione eleemosynam, non ut ab homine præstitā, sed tamquam cælitus missam a Domino & misericordiā a Deo salutari suo. Porro vir iste prudens & spiritualis, sicut intelligi datur, in hac tam celebri susceptione beneficii, filios suos tam præsentes quam posteros admonere voluit, ut hujus miraculi gratiā jugi meditatione retinerent, atq; [docet suos fiduciam in Deum,] ex eo discerent in cunctis necessitatibus suis pia confidentia præsumere de misericordia Dei; qui nūquam deserit sperantes in se, sed est semper pauperum suorum piissimus consolator, atq; adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Hactenus auctor Exordii apud Manrique ad annum MCX. Huic annectimus quæ eidem Stephano ægro post apertam venam contigerunt ac referuntur lib. 2 Exordii cap. 30 his verbis.

[12] Minuerat aliquando sanguinem propter Christum pauper Abbas Stephanus, [æger post venam apertam,] & propter inopiā domus cellarius, cui ex præcepto regulæ pauperū & infirmorum cura incumbit, nihil ad manū habebat, unde pauperi & infirmo Abbati suo lautius aliquod edulium præpararet. Et sincera caritate Abbatem suū diligens, discurrebat si forte alicubi aliquid inveniret: unde caritatē, qua intus ardebat etiam foris ostenderet. Cum ecce avis quædam grandis advolat, non mediocris quantitatis piscem unguibus ferens in quem continuo coram mirantium oculis projecit & recessit, copiosam prædam cellario relinquens, [piscem ab ave allatum pro cibo accipit:] unde Abbatis sui minutioni sufficeret ac provideret. Sed ex libro 1 ejusdem Exordii addendum illud, quod cap. 32 narratur.

[13] Ceterum quam non surdus Stephanus fuerit auctor sanctæ regulæ, præcipientis, ut sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostræ, ex eo quod subdimus liquebit. Mos erat ei, ut lecta collatione cum ecclesiam intraret, ostium ecclesiæ manu teneret, & digitos firmius quasi pro signo premeret: [excludit a se distractiones inter orandum.] sicut solent homines signum aut modum facere, quatenus per hoc admoniti, memoriæ arctius imprimāt, quod oblivisci nolunt. Cumque hoc frequenter faceret, quodam die unus de Fratribus, cui familiaritas ausum præbuit, interrogavit eum cur hoc faceret. Cui Pater sanctus, Omnibus, inquit, cogitationibus meis, quas ex injuncto officio pro dispositione domus per diem admittere cogor, dico ut foris remaneant, nec prorsus ingredi præsumant, sed expectent usq; cras, ut dicta Prima hic eas inveniam. Hæc ibi, [vixit absque fastu:] quibus similia de S. Bernardo narrantur; qui potuit illud a S. Stephano suo Abbate didicisse. Dein cap. 33 ista adduntur: Quantȩ vero humilitatis fuerit, quamq; odio habuerit omnem fastum superbiæ; ferula pastoralis ejus, cum qua in festivis processionibus incedere solebat, satis indicat: quæ usq; hodie in Cisterciensi sacrario ob reverentiā tanti Patris conservata, & in magna veneratione habita, non multum a communibus sustentatoriis, quibus senes & debiles inniti fere solent, distare videtur.

CAPUT III.
In tædio deficientis posteritatis consolatio ab apparente monacho defuncto, & a visione moribundi. Adventus S. Bernardi & aliorum.

[4] Gvilielmus Abbas S. Theodorici lib. 1 Vitæ S. Bernardi cap. 3 ista scribit: Eo tempore novellus & pusillus grex Cisterciensis, [in tædio, ne locus deficientibus novitiis decideret,] sub Abbate viro venerabili Stephano, cum jam graviter ei tædio esse inciperet paucitas sua, & omnis spes posteritatis decideret, in quam sanctæ illius paupertatis hereditas transfunderetur, venerantibus omnibus in eis vitæ sanctitatem, sed refugientibus austeritatem; repente divina visitatione tam læta, tam insperata lætificatus est, ut in die illa responsum hoc a Spiritu sancto accepisse sibi domus illa videretur: Lætare sterilis quæ non pariebas, & clama quæ non parturiebas: quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, de quibus postmodum visura es filios filiarum usque in multas generationes. [Isai. 45, 1] Hæc ibi. At quomodo in ea desolatione moribundum monachum sit allocutus S. Stephanus, ita narratur in Exordio magno lib. 4 cap. 28. Vides carissime, in quanto tædio & defectione mentis versamur, quia arctam & angustam viam, quam in regula beatissimus Pater Benedictus proposuit, utcumque ingressi sumus. Sed utrum hæc nostra conversatio Deo placeat, [cupit a Monacho moribundo post mortem edoceri num ea ratio vitæ placeat Deo:] non satis constat nobis: præsertim cum ab omnibus vicinis monachis, tamquam novarum rerum adinventores, & scandali schismatisque incentores dijudicemur. Super omnia vero mœroris acerbissimi jaculo transfigit cor meum paucitas nostra: quoniam singuli morte interveniente quotidie tollimur e medio; & sicut valde pertimesco, nobiscum pariter hæc nova cœpta religio finem accipiet: quoniam personas industrias, & ad humilitatem sanctæ paupertatis idoneas, usque ad præsens Dominus associare nobiscum nequaquam dignatus est, per quas hujus nostræ institutionis formulam ad posteros transmittere valeamus. Quapropter, in nomine Domini nostri Jesu Christi, pro cujus amore arctam & angustam viam, quam in Euangelio sequacibus suis proponit, ingressi sumus, & in virtute obedientiæ tibi præcipio, quatenus post obitum tuum (tempore & modo, quo ejusdem Domini nostri gratia decreverit) ad nos redeas, & de statu nostro, quantum ipsius misericordia voluerit, nos certos facias. [Matth. 7, 13] Ad quem infirmus, Faciam, inquit, libenter, Domine Pater, quod præcipis, si tamen tuis precibus adjuto, mandatum tuum licuerit adimplere.

[15] [ab illo apparente in gloria,] Quo mortuo pauci fluxerant dies, & venerabilis Abbas cum conventu Fratrum in labore positus, sicut moris est, pausandi dederat signum: ipse quoq; paululum remotus ab aliis, orationi insistens, caputio coopertus caput, sedebat. Et ecce Frater ille defunctus, magna claritatis gloria perfusus, coram ipso adstitit, ita tamen ut magis in aëre levari, quam in terra consistere videretur. Requisitus quomodo se haberet, vel qualiter sibi esset, respondit, Bene, optime Pater, bene mihi est: bene sit & tibi, quia per doctrinam & solicitudinem tuam, illius interminabilis gaudii, illius incomprehensibilis pacis Dei quæ exuperat omnem sensum, particeps esse merui, pro qua adipiscēda duros novi Ordinis nostri labores patienter & humiliter sustinui. Et nunc juxta tuum præceptum redii, gratiam & misericordiam Domini nostri Jesu Christi tibi Patri & Fratribus tuis annuntians. Quia vero præceperas de statu vestro vos certificare debere; omni scrupulo dubietatis excluso certum teneatis, [intelligit conversationem istam placere Deo] quod sancta & Deo placens est vita & conversatio vestra. Porro mœror, qui de non relinquenda posteritate præcordia tua nimium depascitur, quantocius a te repelletur, & in jubilum & exultationē evadet. Quoniam adhuc dicent filii sterilitatis tuæ in auribus tuis: Angustus est nobis locus, fac spatium ut habitare possimus. Ecce enim jam ex hoc tempore magnificavit Dominus facere vobiscum, mittens vobis personas multas: inter quas erunt nobiles & litterati viri plurimi qui ita domum istam replebunt, [& locum multiplicandum:] ut hinc, tamquam examina apum æstuantia & redundantia, evolantes, plurimas mundi partes penetrent; & de semine Domini, quod in hoc loco coaluit, multiplices sanctarum animarum manipulos, ex universis mundi partibus collectos, [& alia monasteria extruenda:] cælestibus granariis inferant. His auditis Abbas sanctus, gaudio & exultatione repletus, divinæ pietati gratias ex intimis medullis cordis retulit, felici experimento probans, quam veraciter Scriptura testatur. [Psal. 33, 23] Quoniam non derelinquit Dominus sperantes in se.

[16] [rogatus dare benedictionē] Parabat interim nuntius cælestis abire; sed sine benedictione Patris spiritualis, quod mirum dictu est, minime præsumpsit. Dixit itaq; Abbati: Tempus est, Domine Pater, ut revertar ad eum, qui me misit: & propterea peto, quatenus benedictione tua firmatum me dimittas. Cui stupens & pavens Abbas, respondit: Quid est quæso quod loqueris? [primo abnuit,] Tu de corruptione ad incorruptionem, de vanitate ad veritatem, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam transisti; & a me, qui sub his omnibus adhuc miserabiliter gemo, benedictionem petis? Hoc contra omnem juris & rationis integritatē esse videtur. Ego potius a te debeo benedici, & propterea obsecro te, ut benedicas mihi. Cui ille: Non ita convenit, Pater: tibi enim a Domino collata est benedicendi potestas, utpote in apice dignitatis & spiritualis magisterii constituto. Mihi vero discipulo tuo, qui per salutarem doctrinam tuam hujus mundi inquinamenta devitavi, benedictionem accipere optabile est: neque enim prorsus hinc recedam, nisi benedictionem tuam meruero. [dein quasi coactus facit:] Abbas vero stupore & admiratione repletus, neque ausus ultra pertinaciter reniti, elevata manu benedixit ei: sicque illa sancta anima disparens, speciem visibilem quam assumpserat, secretis invisibilibus restituit.

[17] Altera vice, cuidam ex Fratribus viam universæ carnis ingressuro, apparuit in visione innumera multitudo hominum, prope oratorium ejusdem ecclesiæ, [idem intelligit ex visione facta alteri moribundo:] juxta fontem quemdam lucidissimum, lavans vestimenta sua: & in ipsa visione dictum est ei, quia fons ille fons Ennon vocaretur. Quod cum indicasset Abbati, protinus intellexit vir magnificus, per hoc divinam consolationem significari. Hactenus auctor Exordii, ex quibus ultima leguntur in Vita S. Bernardi citata cap. 3, additurque: Et multum quidem tunc Abbas de promissione sed plurimum postea de exhibitione lætatus egit gratias Deo per Jesum Christum. S. Hieronymus in locis Hebraicis, Ennon, inquit, ubi baptizabat Joannes, sicut in Euangelio scriptum est, & ostenditur nunc usque locus, octavo lapide Scythopoleos inter Salim & Jordanem. [Ioan. 3.]

[18] Guilielmus præfatus ita auspicatur caput IV Vitæ S. Bernardi: Anno ab Incarnatione Domini MCXIII, [excipit S. Bernardum cum 30 sociis.] a constitutione domus Cisterciensis XV, servus Dei Bernardus, annos natus circiter viginti tres, Cisterciū ingressus cum sociis amplius quam triginta sub Abbate Stephano, suavi jugo Christi collum submisit. Ab illa autem die dedit Dominus benedictionē, & vinea illa Domini Sabaoth dedit fructum suum, extendens palmites suos usque ad mare, & ultra mare propagines suas. Hæc ibi, quibus consonant quæ in Exordio parvo (quod traditur anno MCXX a primis Patribus Cisterciensibus fuisse compositum) cap. 18 his verbis proferuntur. Ergo istis temporibus Dominus visitavit locum illum. Nam tot Clericos litteratos, & nobiles laicos, etiam in seculo potentes & æque nobiles, uno tempore ad illam Dei gratia transmisit ecclesiam; ut triginta insimul in cellam novitiorum alacriter intrarent, ac bene contra propria vitia & incitamenta malignorum spirituum fortiterque decertantes cursum suum consummarent. [& horum exemplo alii,] Quorum exemplo senes & juvenes diversæque ætatis homines, in diversis mundi partibus, animati (videntes scilicet in istis possibile fore, quod antea impossibile formidabant) illuc concurrere, superba colla jugo Christi suavi subdere, dura & aspera regulæ præcepta ardenter amare, ecclesiamque illam mirabiliter lætificare & indeficienter corroborare cœperunt.

CAPUT IV.
Varia sub eo monasteria constructa. Statuta nova. Charta caritatis dicta.

[19] Qvomodo Ordo Cisterciensis cœperit extra primum domicilium propagari ita legitur apud Manrique, verbis ex Tabulario Firmitatis depromptis: Tantus erat numerus Fratrum apud Cistercium, [Ob multitudinem quærit alium locum:] quod neque substantia quam habebant eis sufficere, nec locus in quo manebant eos convenienter capere posset. Placuit itaque Fratribus, ut locum alium quærerent, in quo pars ipsorum, ab aliis corpore non anima separata, Deo devote & regulariter deserviret. Quem locum dum Abbas Stephanus solicite ac studiose perquireret, ad notitiam Domini Gualteri Cabilonensis Episcopi & Canonicorum ejusdem civitatis, nec non ad aures duorum Comitum, Gauderici videlicet & Guillelmi, aliorumque illustrium virorum, ista pervenit discussio. Qui vehementer inde gaudentes, & terram suam undequaque perlustrantes, Deo volente tandem locum idoneum prædictis monachis, ad Deo serviendum & regulariter vivendum, [anno 1113, invenit locum Firmitatis.] invenerunt. Quibus inibi collocandis duo supradicti Comites partem silvæ, quam incolæ loci illius Bragne appellant, læto animo præbuerunt. Piæ posteritati ergo notatum sit, quod decimo octavo mensis Maji, anno Domini millesimo centesimo decimo tertio, monasterium Firmitatis supra Grosnam situm, prima filia Ordinis Cisterciensis, in diœcesi Cabilonensi, ab Illustrissimis Comitibus, Ganderico videlicet & Guillelmo, fundatum est. Cujus quidem ecclesia beatissimæ Mariæ Virginis per Reverendissimum Gualterum Episcopum Cabilonensem, præsentibus Joscelino Lingonensi Episcopo, dictis venerabilissimis Comitibus, aliisque viris quamplurimis conspicuis pietate, [eo adducit 16 Maji monachos 13] consecrata fuit. Quo decimo sexto Maji, vigilia dedicationis ejusdem, venerabilis Pater Stephanus, Abbas tertius Cisterciensis, sese conferens; Fratrem Bertrandum cum aliis duodecim religiosis, propagandæ religionis causa, secum adduxit. Hæc ex Tabulario Firmitatis, quibus similia habentur in Exordio magno lib. 1 cap. 33 & dein ista subjunguntur: Nec dubitamus, quin prius solicitudine paterna Stephanus eis, non dico pretio, sed virtutum odore locum ipsum cum ædificiis acquisierit, atque etiam ex Cistercii patrimonio Reliquias, calices, ornamenta, [& necessaria confert:] vestimenta, libros ad divinum officium, ad mensam & ad lectionem claustri necessarios, ceteraque ad religionis statutum, juxta morem per ipsum in suo Ordine institutum requisita, ministraverit. Distat hoc cœnobium Cabillone circiter decem passuum millibus.

[20] [mittit alios Pontiniacū anno 1114,] Acceßit anno sequente MCXIV alterum cœnobium, Pontiniacum dictum, quatuor leucis ab urbe Autißiodoro distans, in cujus diœcesi fundatum est: atque hæc est secunda Cistercii filia, cui circiter centum monasteria traduntur subjecta, uti Firmitati triginta, At tertia filia Claravallis in diœcesi Lingonensi, a qua urbe quinque leucis distat, præesse aut saltem præfuisse traditur octingentis circiter monasteriis. De hujus origine ista habet Guilielmus lib. 1 Vitæ S. Bernardi cap. 5 Cum autem complacuit ei qui eum segregavit a seculo & vocavit, [dein Claram-vallem S. Bernardum, Abbatem creatum, cum aliis,] ut ampliore gratia revelaret in eo gloriam suam; & multos filios Dei, qui erant dispersi, per eum congregaret in unum; misit in cor Abbatis Stephani, ad ædificandam domum Claræ-vallis mittere fratres ejus. Quibus abeuntibus ipsum etiam Dominum Bernardum præfecit Abbatem; mirantibus sane illis, tamquam maturis & strenuis tam in religione quam in seculo viris; & timentibus ei, tum pro tenioris ætate juventutis, tum pro corporis infirmitate & minori usu exterioris occupationis. Hæc ibi. Fuimus nos anno MDCLXII per plures dies Cistercii, & cum veneratione adivimus oratorium, in quo S. Bernardus cum aliis novitiis pia exercitia egisse dicebatur. Fuimus tunc etiam in monasteriis Firmitate & Pontiniaco, ubique benevola caritate excepti, & in Vitis Sanctorum colligendis adjuti. In veteri monasteriorum chronologia ista leguntur: Anno ab Incarnatione Domini millesimo, [& alios Morimundum anno 1115,] centesimo decimo quinto, septimo Calendas Julii, fundata est Abbatia Claræ-vallis: eodem anno & eodem die Abbatia Morimundi. Quæ de dimißis a Stephano ex Cistercio ad dicta cœnobia monachis videntur esse intelligenda. Est autem Morimundus quarta Cistercii filia, in Lingonensi etiam diœcesi sita, in confiniis Lotharingiæ & Comitatus Burgundiæ. [alia circumquaque erigit monasteria persuos:] Subsecutæ sunt constructiones plurimorum monasteriorum, quæ Carolus de Visch in Bibliotheca Scriptorum Cisterciensium, ex antiquißima Chronologia, recenset ultra nonaginta tempore S. Stephani erecta, non solum per omnes Galliarum provincias, sed etiam in Italia & Hispania, in Anglia, Germania & Suetia; atque ita, ut supra dictum est, Ordo extendit palmites usque ad mare & ultra mare propagines suas. Verum infra, solum erecta fuisse viginti indicatur.

[21] Ex istis illustris est Bona-Vallis, a Guidone Archiepiscopo Viennensi, postea Summo Pontifice, [anno 1117 invitatus a Guidone Archiep. Viennensi, dein Callisto II Papa,] Callisto II dicto, fundata, ut ex Chronico Bonavallensi his verbis refertur: Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo decimo septimo, cum Dominus Guido sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legatus, Viennensis Ecclesiæ Archiepiscopus, nunc autem Papa Catholicus, rediret a Concilio, quod apud Divionense castrum, cum multorum Episcoporum & Abbatum aliarumque religiosarum personarum conventu celebraverat, veniens ad novum monasterium, quod usitato vocabulo Cistercium nuncupabatur, rogavit Dominum Stephanum Abbatem illius loci, ut in Viennensi suo Archiepiscopatu monasterium construeret: ubi monachi sub regula & Abbate viventes, pro se & omni Clero & populo sibi commisso misericordiam Dei devote exorarent. Cujus petitioni idem Abbas, [Viennam profectus, erigit Bonamvallem:] communicato monachorum sibi commissorum consilio, annuens venit Viennam; & consilio & auxilio præscripti Domini Papæ Calixti, in valle quadam cœpit cœnobium ædificare, quod Bonam-vallem idem Papa dictavit vocari. Et sciendum, quod omnes sumptus ad hoc opus necessarii ejusdem Papæ providentia seu administratione provenerunt. Hæc ibi.

[22] Cum ita monasteria inciperent fundari & Ordo Cisterciensis dilatari; Stephanus Capitulo Cistercii celebrato, insignes leges seu statuta, (Chartam caritatis appellant) suis præscripsit. [in Capitulo generali edit statuta, Chartam caritatis dicta,] Considerans autem (uti in utroque Exordio legitur) hæc statuta nequaquam inconsulta Sedis Apostolicæ auctoritate firma esse posse, prædecessoris quoque sui imitatus exemplum, cum convenientia Abbatum & Fratrum suorum, Romam misit: a Domino Calisto secundo, tunc Apostolicæ Sedis Pontifice, suppliciter petens, quatenus ea quæ cum Coabbatibus & Fratribus suis ad roborandam monastici Ordinis disciplinam statuerat, auctoritate Apostolica rata & inconcussa fore decerneret. Cujus petitioni Summus Pontifex clementer annuens, ad confirmationem Ordinis decretum promulgavit, decimo Kalendas Januarii, Indictione XIII, Incarnationis Dominicæ anno MCXIX, Pontificatus anno primo. Hæc ibi. Continet autem hæc Charta caritatis Capitula triginta, qua ad dictum annum apud Manrique legi possunt cap. 4, ubi ex manuscripto Clariloci cap. 5 ista adduntur: Venerabilis Pater Stephanus, sagacitate pervigil ac mire providus, ad præcidendos schismatum surculos, qui succrescentes exoriturum mutuæ pacis præfocare poterant fructum, eximias leges condidit; & scriptum illud Chartam caritatis competenter voluit vocari, quod ea tantum quæ sunt caritatis, tota ejus series redolent: ita ut nihil pene aliud ubique prosequi videatur, quam nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. [a Callisto Papa approbata.] Quæ quidem charta, sicut ab eodem Patre digesta, a præfatis Abbatibus confirmata, sigilli quoque Apostolici auctoritate munita est. Hæc ibi. Ipsum Pontificis diploma habetur cap. 7. At quæ deinceps a S. Stephano statuta sunt, a morte ejus in unum collecta fuerunt: eademque in capitula LXXXVII distincta edidit idem Manrique ad annum 1134 cap. 6. Quæ omnia apud cum videri possunt.

CAPUT V.
Onus Abbatiale depositum: morbus, obitus, cultus.

[23] Cum beatus Pater Stephanus (uti in Exordio magno lib. 1 cap. 37 legitur) officium sibi commissum, secundum veram humilitatis Domini nostri Jesu Christi regulam, strenue administrasset; longo confectus senio, ita ut caligarent oculi ejus, & videre non posset; curam pastoralem deposuit. Successit itaque ei quidam indignus, [Senex curam pastoralem deponit:] nomine Wido; qui donis externis, adinstar sepulcri dealbati. non mediocriter pollens, interius erat putredine vitiorum sordens. Cum in ipso promotionis suæ primordio Fratrum de more professionem reciperet; [successorem novit indignum,] idem Dei famulus Stephanus vidit in spiritu immundum spiritum ad illum venientem, atque in ejus os ingredientem. Vix mensis præterierat unus, & ecce revelante Domino, [& alium accipit:] denudata est impuritas ipsius, & eradicata est mox de Paradiso plantatio spuria, quam Pater celestis non plantaverat; & substitutus est vir sanctißimus Raynardus.

[24] [ager decumbit:] Instante tempore, quo emeritorum laborum senex in gaudium Domini sui introducendus, & de ultimo paupertatis loco, quem secundum consilium Salvatoris in hoc mundo elegerat, ad summi Patris familias convivium ascenfurus decumberet; convenerunt Fratres quidam, etiam ex Abbatibus Ordinis sui (quorum numerus eo tempore usque ad viginti excrevisse traditur) ut amicum fidelem & Patrem humillimum repatriantem devotissimis obsequiis & precibus prosequerentur. Cum vero jam in agonia constitutus, morti approximaret, cœperunt Fratres inter se loquentes, tanti meriti hominem beatificare, dicentes eum secure posse pergere ad Deum, qui tantum fructum in Ecclesia Dei temporibus suis fecisset. Quo audito, & recollecto prout potuit spiritu, quasi increpantis voce dixit: [præ humilitate non agnoscit aliquem a se fructum factum,] Quid est quod loquimini? In veritate dico vobis, quia sic trepidus & solicitus ad Deum vado, quasi qui numquam aliquid boni fecerim. Nam si aliquid boni in me fuit, vel si fructus aliquis per parvitatem meam provenire potuit, cooperante gratia Dei; timeo & valde contremisco, ne forte minus digne minusve humiliter gratiam apud me detinuerim. Hoc ergo perfectæ humilitatis scuto, [pie moritur:] quæ in ore sonabat & in corde vigebat, munitus, hominem exuit: & omnia nequissima adversarii tela, quamvis ignea, quamvis sulphurea, potenter repellens, aërias tempestates securus pertransivit, & ad portas Paradisi coronatus ascendit. Sacræ corporis ejus exuviæ, juxta prædecessoris ejus reliquias, [sepelitur apud B. Albericum:] venerabiliter conditæ sunt: ut quibus in hac vita unus fuerat spiritus & una fides, sic etiam in æterna beatitudine non dispar esset gloria. Hactenus dictum Exordium.

[25] Tabulæ antiquæ Cistercienses produnt eum objisse anno millesimo centesimo trigesimo quarto, [anno 1134, 28 Martii,] die vigesimo Octavo Martii: ad quem diem eum referunt Henriquez & Bucelinus in suis Menologiis, & Saussajus in Martyrologio Gallicano, cujus hoc est elogium: [quo die ejus memoria recolitur:] Item ipso die depositio S. Stephani, tertii Abbatis Cisterciensis, viri conspicuæ sanctitatis omniumque virtutum gratia decorati: qui sanctæ paupertatis æmulator ferventissimus, & eremi amator cupidissimus, feliciter exacta religiosæ professionis militia; postquam multos in Christi castra tirunculos, & in his aliorum ducem S. Bernardum transcripsisset; ovans ad supernæ gloriæ evocatus est bravium: cujus beata memoria sacris Ecclesiæ tabulis inscripta, fulget inter Sanctorum Natalitia insignis, decimo quinto Kalendas Maji. [& 17 April.] Ad præsentem diem XVII Aprilis, ista leguntur in Martyrologio Romano: Cistercii in Gallia S. Stephani Abbatis; qui primus eremum Cisterciensem incoluit, & S. Bernardum cum sociis ad se venientem lætus excepit. Eodem die paßim in Martyrologiis monasticis celebratur. Visitur hodie sarcophagum ad ingressum Ecclesiæ Cisterciensis, versus claustrum Capituli, cum hac inscriptione: Sancti & venerabiles Patres, Abbates monasterii & Ordinis Cisterciensis fundatores & amplificatores, [sarcophagi inscriptio,] hic simul reconditi sunt, D. Albericus, D. Stephanus, D. Raynardus, D. Gozowinus, D Fastradus &c. quorum felices animæ, omnipotenti Deo viventes, nostri semper memores existant.

DE BEATO EBERHARDO,
PRÆPOSITO MARCHTALLENSI,
ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS IN SVEVIA.

ANNO MCLXXIX

[Praefatio]

Eberhardus, Præpositus Marchtallensis, Ordinis Præmonstratensis, in Suevia (B.)

D. P.

Marchtallum, seu (ut antiqua Teutonum lingua protulit, ac pervetustus manuscriptus codex habet) Marchtel, [Monasterii situs,] ad ripam Danubii australem & pagum ejusdem nominis, quem ad distinctionem alius inferioris Ober-Marchtall nominant, supra eminente petra in Suevia superiore, Riedlingam inter & Ehingam urbes Austriacas, situm, ad Canonicorum Præmonstratensium Ordinem devenisse constat anno Domini MCLXXI, & quidem sequentes ob causas: quas, tum ex Annalibus nostris tum litteris fundationis infra ponendis exceptas, [& chronica,] propter primum hujus Ecclesiæ nostræ Præpositum D. Eberhardum, qui nomine sanctitatis ac beatitudinis, usque ad præsens anni millesimi sexcentesimi seculum, apud nos posteros suos audiit, cum vita ipsius breviter, ad Dei gloriam & Ordinis nostri Præmonstratensis decorem, in publicum dandas colligere adlibuit. Hactenus Reverendißimus D. Nicolaus, anno MDCLXVIII, quo hæc parabantur Abbas dignißimus, [ex quibus hic danda excerpuntur,] a R. P. Georgio Muglino, Collegii nostri Augustani Rectore, rogatus denuo describenda curare ea quæ nobis in Addendis ad II Ianuarii præluxerant circa B Odinonem sive Ottinonem, hujus Eberhardi, ut plurium est opinio, germanum fratrem; & a R. P. Daniele Feldnero Constantiensis Episcopi Confessario tunc submissa, periisse putabantur. Fecit autem abunde quod rogabamus, non enim eadem tantum, ut prioribus post inventis patuit; sed etiam memoriis quibusdam haud inutilibus auctiora, & Annotationibus eruditis illustrata misit, cujus insignem gratiam libenter agnoscimus, & ad aliorum excitamentum prædicamus. Præter appellationem Beati, constantem atque perpetuam, & sacri corporis elevationem translationemque de qua infra, nihil Marchtalli agitur eorum quæ vulgo Sanctis aut Beatis fieri consueverunt, nedum ut cultum habeat toto Ordine diffusum: imaginem tamen illius, quales Beatorum esse consueverunt, Reverendißimus D. Abbas Ioannes Englerus, [Titulus Beati cum imagine,] æri curavit incidendam, & Illustrißimo Principi Ioanni Episcopo Constantiensi dedicatam evulgavit: quæ si Amplißimo D. Chrysostomo vander Sterre, Abbati Antverpiensi, Natales Sanctorum Candidißimi Ordinis Præmonstratensis scribenti, venisset in manus, una cum supra citatis & infra proponendis monumentis, haud dubie locum ei dedisset inter sui Ordinis Beatos. Nos quamvis hoc in genere simus abstinentiores, maxime circa professores quorumdam Ordinum, quos novimus liberalius Sanctorum ac Beatorum, non modo appellationem, sed etiam cultum tribuisse quamplurimis; adeo ut nisi præsens aliqua ac publica veneratio adsit, non recipiamus omnes quos illi quomodocumque Beatos nuncupant; [corporis translatio.] dandum nihilominus aliquid putavimus summæ ac pene nimiæ antiquorum Præmonstratensium hac in parte modestiæ; ne paucis illis, quos accepta a majoribus traditio constanter Beatos prædicat, præsertim quorum corporæ religiosius collocata atque a communi ceteris humo elevata fuere, subtrahamus titulum Beati, & posteritatem fraudemus monumentis circa eosdem submißit.

ACTA
ex MSS. Marchtallensibus.

Eberhardus, Præpositus Marchtallensis, Ordinis Præmonstratensis, in Suevia (B.)

EX MSS.

[1] Marchtallense Monasterium, circa annum Domini millesimum, Duces quidam Sueviæ, vicinam montem a Altemburg incolentes, fundatum vel restitutum, [Desertum a Canonicis secularibus Marchtallum:] septem Canonicis secularibus sub Præposito viventibus tradiderunt. Sed cum successu temporis septem Præbendæ, pro totidem Canonicis fundatæ, in hominum etiam secularium manus devenissent; quod Canonici, pinguiores boves macilentis præferentes, ipsique de Cathedralium proventibus largius viventes, consanguineos ex Marchtallensibus alerent; factum ut successu temporis cultus divinus eo loci plane jaceret. Dolebat hoc plurimum nobilissimæ feminæ Elisabethæ, filiæ Rudolphi præpotentis Comitis de Brigantia. b Hæc quod Hugoni potentissimo Comiti Palatino de Tuwingen nupsisset, [rogatu uxoris Elizabethæ] ad quem hereditate Marchtallum & cum eo aliquot ex prædictis præbendis devenerant; assiduis maritum precibus pulsabat, ut locum divino cultui consecratum, sed qui multo tempore jam negligeretur, aliquibus viris religiosis conferret; qui ibidem in laudibus divinis assidui, dispersa congregarent & congregata conservarent. Hujus petitioni Hugo benignus tandem annuens, consideransque quod Ordo Præmonstratensis in breve multum coram Deo & hominibus profecisset; ecclesiam prædictam, cum quibusdam possessionibus obtulit Rothensi ecclesiæ, petens ut Ordinem inibi propagarent, etiam hoc a se gratitudine, quam Deo debebat ob victoriam contra hostes c obtentam, exigente; uti professus est litteris tam privatis quam publicis in hunc sensum datis.

[2] [Hugo Comes Tubingensis,] Prædilectis sibi in Christo Fratribus, Ottenoni Præposito & Conventui Monasterii Rotensis, Hugo Comes Palatinus de Tuwingen, salutem & ad sua beneplacita anhelare. Cum nos auxilio Divinæ gratiæ de hostibus nostris; qui nos & terram nostram obsidione vallaverant militari, victoriam reportaverimus peroptatam; & per litteras nostras vobis intimaverimus nostri desiderii voluntatem, quod ad laudem & honorem nominis ejus, qui nos de inimicis nostris concessit triumphare, de gremio vestri Monasterii, viris utique in religione famosis & virtutum sectatoribus, vellemus Deo concedente monasterium in Ordine Præmonstratensi construere & fundare: Vosque ad operis hujus consummationem promptos invenerimus & paratos; ita tamen quod Conventui locato in locum Marchtallensem, qui nobis jure & titulo proprietatis a nostris genitoribus obvenit, [transfert in Ordinem Præmonstratensem,] in quo monasterium collapsum & vacans erat, & in quo de novo monasterium fundare intendimus & construere, redditus competentes & libertates, ipsi loco & Ordini necessarios, conferremus, & quod ad majorem ipsius monasterii gloriam & profectum, omni juri nostro quovis nomine nuncupato renuntiaremus. Nos considerantes vestrum desiderium fore consonum rationi, & quod Frater Eberhardus Præpositus, quem nostræ novellæ plantationi in Pastorē præfecistis, cum addito sibi Religiosorum contubernio Clericorum, de vestra congregatione assumptorum, dulci fama bonæ vitæ ac discretionis eximiæ, terrestribus se quasi Angelus repræsentat: Ad honorem S. Petri Apostolorum Principis, Monasterij Marchtallensis præfati Patroni, Ecclesiā in Bilningen cum omni jure in dotem ipsius Monasterij designamus & designavimus specialē, Ecclesiam quoque Parochialē in ipsa villa Marchtel, cum Ecclesia in Wachingen & Ambra, cum omni jure quod nobis competiit, & competere videbatur, [Quam liberrimo jure.] cum dote universali earumdem ecclesiarum; piscationem quoque in fluvio Danubii ipsum Monasteriū præterfluentis a Nuinburch usque Hohenwarth, & alia quæ privilegium fundationis specialiter continet, in quotidianos usus & expensas Deo militantibus in prædicto monasterio donavimus & donamus: renuntiantes, pro nobis & nostris heredibus universis, omni juri & exactioni, omni repetitioni & exceptioni, omnique advocatiæ & temporalis commodi obsequio, quod nobis in Monasterio præfato ac in omnibus prænominatis competit, competiit, & competere videbatur; protestantes nos pure, simpliciter, & præcise, ad honorem Dei & reverentiam S. Petri, ista omnia resignasse, omnique juri nostro liberaliter renuntiasse, nomen Fundatoris nobis solummodo reservando. Insuper siquis de nostris ministerialibus, hominibusve plebeis monasterio Marchtallensi sæpe dicto sponte aliquid vel pretio accepto voluerit conferre ac donare, in remissione suorum peccatorum vel pro commutatione meliori: nostræ licentiæ ac auctoritatis plenitudinem sibi collatam noverit per præsentes. Datum & actum in Lustenowe anno Domini MCLXXI, VII Idus Iulij, Indictione XIV. Et hæc ut permaneant firmiora, præsentē chartulam exinde conscribi fecimus, & nostri sigilli robore communiri.

[3] In nomine sanctæ, & Individuæ Trinitatis. Notum esse cupimus omnibus, [Et fundis attributis large dotat.] tam præsentibus quam futuris, qualiter ego Hugo Comes Palatinus de Tubingen, cum dilecta coniuge mea Elisabetha, & filijs nostris, pro remedio animarum nostrarum, successorum, & parentum nostrorum, Ecclesiam in Marchtall, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, videlicet, Hubis, decimis, curtilibus, ædificijs, mancipijs utriusque sexus, terris cultis & incultis, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarum decursibus, molendinis, vijs & invijs, exitibus & reditibus, rebusque quæsitis & acquirendis; nec non & ecclesiis quatuor, una in ipsa villa Marchtal Parochiali, secunda in villa Bilringen cum omnibus ad ipsam pertinentibus, tertia in villa Wachingen cum omnibus ad ipsam rite pertinentibus, quarta quoque in villa Ambra cum suis decimationibus, & aliis ad ipsam spectantibus, prebendam quoque 50 mar cis comparatam, Deo & sanctæ ejus Genetrici Mariæ, & præcipue B. Petro Apostolorum Principi, & aliis Sanctis quorum ibi Reliquiæ continentur, & Patribus inibi Domino sub regula B. Augustini in Ordine Præmonstratensi militantibus, perenniter in proprium donamus. Prædium quoque in Schalstetten, villulam etiam in Bettenkofenck, præsentibus confirmamus & donamus; adiicientes, quod omnia superius scripta & nominata liberaliter prædicto Monasterio elargimur, nullum nobis ac nostris heredibus dominium vel jus & nomen advocatiæ aliqualiter reservantes; sed quidquid dominij vel juris nobis in his prætaxatis competit vel competere videbatur, pure propter Deum resignamus, ac præsenti instrumento renuntiasse omnimode profitemur. Acta sunt hæc in Tubingen anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo septuagesimo primo, Indictione decima quarta d, Alexandro Papa tertio Romanam Ecclesiam feliciter gubernante, regnante gloriosissimo Imperatore Friderico, Othone Episcopo Constantiensem Sedem regente, præsentibus nostro sigillo æternaliter roboratis.

[4] Primus itaq; Prælatus D. Eberhardus institutus ibidem, [Sub Præposito Eberhardo,] esse dignoscitur de nobili progenie Wolffeggi exortus. Hic multis divitiis in seculo relictis, quippe Archidiaconus fuerat potens & dives, Rothensibus jam multis annis erat tam habitu quam sanctissima conversatione associatus: qui pii patris Ottenonis exempla secutus, per omnia laudabilem vitam gerebat; obedientia, caritate, humilitate, ac ceteris virtutibus prefulgens; unde multorū precibus, ac maxime obedientia bonæ memoriæ Ottenonis, cum non solum præesse, sed etiam prodesse potuisset, convictus, primus, ut dictum est, Marchtallensem Ecclesiam regendam suscepit, una cum duodecim personis Clericis & Laicis conversis. Eamdem ingressus, possessiones promissas libere possedit; Ecclesiæ nostræ bene præfuit ac profuit; unde & Fundatoris gratiam large promeruit, ita ut alias quoque literas eidem, ejusdemque Conventui traderet e.

[5] Anno autem Domini MCLXXIX f gravissima infirmitate correptus, cum omni integritate sensus, plenus Spiritu sancto, XV Kalendas May quievit in Domino; nec enim, ut ait S. Augustinus, [Cujus anno 1179 mortui] poterat male mori, qui tam bene vixerat: sepultusque est in porticu in quodam sarcophago, pro temporis ac loci opportunitate. Ceterum sexennio elapso, cum B. M. Eberhardi successor Vdalricus, IV Kalen. Martii pariter decessisset, & in eodem cum antecessore sarcophago a Fratribus includi vellet, aperto sarcophago inventum fuit corpus B. M. Eberhardi suavi odore repletum; manus insuper eius dextera, cum qua verus Christi Sacerdos Corpus Dominicum conficere & plebi sibi subiectæ benedicere solebat, tribus prioribus digitis sursum elevatis, posterioribus in volam reductis, apparuit; tamquam astantibus filiis, hoc quoque miraculo attonitis, [Corpus incorruptum.] paterna benedictione dolorem amissi patris leniret. Porro corpus huius sancti Patris (quem Hugo fundator cælestem Angelum vocare non dubitavit, & super morte dulcissimi patris mœstissimos filios securissimos esse, consolationem debitam resumere, & in bonorum omnium retributore confidere iussit, certus pro vita religiosa, quam in hoc seculo gessisset, [Transfertur adoratorium S. Ioannis an. 1204.] dilectus existens Deo & hominibus, coronam recipere immarcessibilem) translatum g fuit e porticu in Oratorium S. Joannis Baptistæ, anno Domini MCCIV, Idibus Aprilis, presentibus Adm. RR. DD. Amplissimis Præsulibus, Zwilfaltensi Abbate Hermanno; Rothensi, Augiensi, Roggenburgensi Præpositis ac fratribus Clericis cum Decano suo, aliisque multis tum ex Clero tum Laicis.

ANNOTATA.

a Visuntur adhuc in hodiernum usq; diem reliquiæ & rudera cuiusdam castri olim, & nunc Altenburg dicti, quod monti impositum iactu lapidis supra profundam vallem, occidentem versus a mœnibus monasterii distat; atque ad præmemoratos Sueviæ Duces pertinuisse Annales nostri testantur.

b Aliunde habemus eamdem ex sorore Welfonis Ducis prognatam, ac Friderici Barbarossæ consobrinam fuisse, atque etiam ex stirpe Henrici Ducis Noricorum aliorumque Principum processisse.

c Bellum enim inter Hugonem ac Welphonem prædictum, quamvis tam propinquo sanguine iunctos, atrox ac sævum exarserat, propter dotem memoratæ Elisabethæ, idque ad Tubingam gerebatur.

d Qui hasce litteras in Annalibus & Privilegiis nostris transcripsit, unius numeri aut vocis omissione, Indictionem IV pro XIV posuerat, quod corrigere placuit.

e Eæ litteræ adhuc exstant inserta prædictis Privilegiis & Annalibus nostris, quarum copias describere non libuit, ne fasciculus in terram longinquam mittendus nimis accresceret.

f Videtur hic errore lapsus Chronista noster, qui postquam ecclesiam Marchtallensem anno Domini 1171 fundatam esse, atque hunc Eberhardum octo annis præfuisse scripsit; ejus obitum tamen in annum 1183 usque extendit, quo pacto necesse foret illum annos omnino 12 regimen tenuisse. Convincitur autem temporis supputationi non diligenter attendisse, vel aliunde seductus esse; primo per litteras, quas sæpe dictus Fundator Hugo ad D. Vdalricum secundum, [Tempus obitus B. Eberhardus,] Ecclesiæ nostræ Antistitem, immediatum B. M. Eberhardi successorem 1179 in privilegiis nostris tradidisse legitur. Deinde per manuscripta D. Joannis Haber-kalt Abbatis nostri, Antiquitatum nostrarum perdiligentis compilatoris, qui gubernaculum ecclesiæ nostræ tenere cœpit anno 1515 22 Iulii.

g De hac translatione alibi sic legitur: Manegoldus, quartus hujus Ecclesiæ nostræ Præpositus, in Domino defunctus, cum sacris vestibus indutus in oratorio B. Ioannis Bapt. sepeliretur; etiam alii tres primi Prælati antecessores, de porticu supra dicta translati, in uno eodemq, sepulchro ibidē cum eo sunt collocati. Hæc ibi. Porro sicut multa in annalibus nostris de Oratorio S. Ioannis præcitato legimus, ita modo ubi illud fuerit, sat evidentibus vestigiis deprehendere non possumus, [Novissima inventio corporis an. 1660.] propter multiplicem ædificiorum ac temporum, Monasterio Marchtallensi damnosam, mutationem: credimus tamen illud ad exitum refectorii moderni stetisse, narrantibus id senioribus Conventus nostri Patribus, qui id olim ab antecessoribus suis audiisse se dicunt: inter quos maxime R. D. Conradus Kneer, ecclesiæ hujus Abbas XIII, qui plusquam septuagenarius, anno Domini 1660 defunctus, fatebatur, se audiisse sæpius, memorato in loco olim id sacellum fuisse. Cum enim sub prædicto Reverendissimo Abbate, ad testudinem quamdam seu scalam educendam, fundamentum ibi foderetur, fossor subito in officulum miri odoris incidit, quod sublatum aliis Patribus Conventus nostri, ac Fr. Converso Franciscano Reformato, Zacheo nomine, porrexit; qui eamdem suaveolentiam & perceperunt, & adhuc vivi percepisse se testari possunt. Itum ergo profundius in viscera terræ, ac inventa quatuor corpora, uno in loco jacentia: quæ quatuor primorum Præpositorum, ob locum in quo reperta, suspicati sumus: quare in unam collecta cistulam honeste deposita sunt. Fuit itaque Ecclesia nostra Marchtallensis ab anno fundationis suæ, usq; ad annū 1440, a Præpositis triginta quinque gubernata, quorum trigesimus sextus, [Propositi in Abbates mutati an. 1440.] Abbas primus factus Henricus nomine, eamdem & tituli amplioris dignitate, ac rebus bene gestis evexit: ita ut usque adhunc annum numerentur Abbates præfuisse quatuordecim ac modernus omnino sit decimus quintus Hæc ipsis, quibus ad nos missa sunt, verbis, addidisse sufficiat.

DE B. RVDOLPHO PVERO
A IVDÆIS OCCISO BERNÆ IN HELVETIA.

Circa An. MCCLXXXVII

[Commentarius]

Rodulphus puer, a Iudæis occisus, Bernæ in Heluetia (B.)

AUCTORE G. H.

Celebrantur hisce diebus tres adolescentuli, a Iudæis in odium Christianæ religionis occisi: horum alter Wernerus nomine, VVesaliæ ad Rhenum in diœcesi Trevirensi occubuit anno MCCLXXXVII, ad XIX Aprilis, quo late Acta martyrii ejus deducimus. Secundum Albertum in Polonia, accepimus circa XX occubuisse, anno MDXCVIII. Tertius, eodem quo primus anno MCCLXXXVII aut sequente, Bernæ in Helvetia interemptus est hoc XVII Aprilis, & is Rudolphus appellatur, de quo modo agimus. Petrus Canisius e Societate Iesu, [Nomen insertum Calendario.] vir eximia doctrina & sanctitate illustris, inter alias lucubrationes edidit. Martyrologium Germanico idiomate anno MDLXII & MDLXXIII Dilingæ excusum cum Kalendario præfixo, in quo singulis diebus unicus fere Sanctus venerationi publicæ proponitur, atque is est ad hanc XVII Aprilis Rudolphus Martyr Bernæ, ad diem XIX vero Wernerus Martyr Wesaliæ. [Et Martyrologio Canisii.] Rudolphus ibi celebratur his verbis: Item Bernæ sancti pueri Rudolphi, qui ab impiis Iudæis martyrio coronatus plurimis miraculis claruit.

[2] [Ferrarii,] Canisii exemplum secutus Ferrarius ab hoc Sancto auspicatur hunc diem in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt Martyrologio Romano inscripti, & ista habet: Apud Veronam in Helvetia S. Rudolphi Martyris. Vbi Veronam appellat, quæ aliis Berna dicitur, urbs inter Helveticos conventus potentißima, sed hæresi jam deformata. Petrus Cratepolius, in suo tractatu de Sanctis Germaniæ, anno MDXCII Coloniæ excuso, ista de nostro Martyre tradit: S. Rodulphus Martyr adolescens, [& Cratepolii] quem impii Judæi ob Catholicam religionem interfecerunt, anno Domini MCCLXXXVII. Requiescit Bernæ in Helvetiis. Eumdem martyrii annum notarunt Petrus Canisius in margine & Ferrarius in Notis, asseritque illum ab aliis in diem sequentem reiici, quo die in Martyrologiis monasticis refertur aliquis Rodulphus, sed Monachus Fuldensis Ecclesiæ, de quo ibidem inter Prætermissos agimus.

[3] [Acta ex Chronicis Bernensibus a Murero prolata.] Henricus Murerus, Carthusianus Lucernensis, in sua Helvetia sancta Germanice anno MDCXLVIII in lucem edita, De B. Rudolpho puero & Martyre aliquod elogium profert pag. 299, & præter jam memoratum Canisti Martyrologium allegat Chronicon M.S. Bernense usque ad annum MCCCCXL deductum, & aliud recentius Chronicon a Michaele Stettbero anno MDCXXVII Bernæ excusum, ex quibus salva Catholica religione aliqua excerpsit: & capite primo agit de Iudæorum perfidia, & odio in Christum & Christianos, & crudelitate in interficiendis Christianorum pueris, & dein cap. 2 & 3 ista prosequitur.

[4] Cum Ecclesiæ Romanæ præesset Honorius IV Papa, & Romanum Imperium gubernaret Rudolphus I, & urbs Bernensis a sua constructione centum annos perstitisset; Iudæi, quorum plurimi degebant in ea urbe, [Crudeliter occiditur.] innatam invidiam & crudele odium adversus sanguinem Christianum effuderunt, dum anno MCCLXXXVIII Bernæ furto abstulerunt puerum nomine Rudolphum, & in domum cujusdam divitis Iudæi abductum in hypogæo seu cella subterranea plurimis tormentis cruciatum trucidarunt, inque odium Christi martyrio coronarunt. Verum sanguis innocenter profusus vindictam apud Deum exegit, adeo ut ipsum crudele facinus, quamvis omnem industriam crudelis latro & homicida, ut celaretur, adhibuisset, tamen palam continuo innotuit. Corpus ergo, vulneribus confectum & mortuum, est inventum, & a suis maximo animorum sensu assumptum. Quia dein Rudolphus in consilio Sacerdotum & aliorum sapientum virorum Bernensium, [Honorifica sepelitur.] judicatus est innocens puer & verus Dei Martyr, in ecclesiam primariam delatus est & prope altare sanctissimæ Crucis sepultus: quod postmodum altare S. Rudolphi est appellatum, ob multiplicia miracula, senibus ac juvenibus, viris ac feminis præstita; [Miraculis claret.] quibus Deus omnipotens omnibus manifestavit, quam divinæ suæ misericordiæ gratus acceptusque fuerit hic innocens puer & martyr suus.

[5] Postquam vero dictum homicidium cognitum atque perspectum esset, Iudæi, tanti maleficii rei & complices, [Iudæis aut occisis aut in exilium actis.] iussu Senatorum urbis comprehensi sunt; precipui auctores rotæ impositi & secundum meritum neci traditi; reliqui quod hujus sceleris notitiam haberent, eique consensissent, in exilium acti sunt: ac iussu Senatorum edictum est, ne ulli inposterum Iudæi in urbem Bernensem admitterentur, ob prædictum homicidium & plures alias urgentes rationes. Anno postmodum millesimo quadringentesimo & quadragesimo dicta ecclesia parochialis destructa est, [Corpus anno 1440 altari impositum] & alia multo major & pulchrior ædificata: quo tempore corpus hujus Martyris exhumatum, fuit plumbeo tumulo impositum, atque altari sanctissimæ Crucis inclusum; quod summa in veneratione habitum est, non solum a civibus, sed aliis procul inde habitantibus, qui illud magna cum devotione nec minore fructu invisere solebant. Verum cum anno vicesimo octavo supra millesimum & quingentesimum fides orthodoxa Catholica aboleretur, [sed anno 1528. ab hæreticis terræ mandatum,] ac nefaria hæresis introduceretur; altaria dejecta fuerunt; imagines destructæ & ornamenta sacra ablata; ac tunc sacrum hujus Martyris corpus, cum suo plumbeo loculo, est terræ mandatum.

[6] Cur has infantium cædes perpetrent nefarii homines, variæ afferuntur caussæ. [Causa variæ ob quas puerorum sanguinem expetant Iudæi,] Antonius Bonfinius rer. Vngaricar. dec. 5. lib. 3. de iis sic scribit: Cum a senibus caussas tanti patrandi facinoris per tormentorum cruciatum eruerent, quatuor eas esse reperiebant, quibus Tyrnaviæ tum, & alias sæpe in aliis regionibus, eo se Iudæi flagitio adstrinxissent. Unam, quod ita majorum auctoritate persuasum haberent, Christiani hominis sanguinem præputiis in circumcisione appositum, sistendo sanguini opportunum esse remedium. Alteram, quod eumdem ad conciliandum inter se amorem plurimum valere, in cibo datum, existimarent. Tertiam, quod cum viri ac mulieres æque apud eos fluxu menstrui laborarent; sanguinem hominis Christiani epotum, idoneam ad id morbi esse medicinam experti erant. Quartam, ut vetus apud se, sed reconditum, decretum exequerentur, quo quotidianis sacrificiis in aliqua regione Christianum Deo sanguinem libare coguntur: quo factum esse dictitabant, ut in eum annum ea sors Judæis Tyrnaviensibus obtigisset. Thomas Cantipratanus lib. 2 cap. 29 art. 23. Certissime compertum est, inquit, quod omni anno in qualibet provincia sortes mittunt, quæ civitas vel oppidum, Christianum sanguinem aliis civitatibus tradat, Ac deinde significat contra fluxum sanguinis id adhiberi remedium; ex maledictione enim parentum currere adhuc in filios venam facinoris, per maculam sanguinis: ut per hanc importune fluidam proles impia inexpiabiliter crucietur, quousque se ream sanguinis Christi recognoscat pœnitens, & sanetur. & subdit: Præterea audivi quemdam litteratissimum Iudæorum, nostris temporibus conversum ad fidem, dixisse, quemdam quasi prophetam eorum in extremo vitæ prophetasse Judæis, dicentem: Certissime vos inquit, scitote, nullo modo sanari vos posse ab illo quem patimini verecundissimo cruciatu, nisi solo sanguine Christiano. Quod verbum cæci semper Judæi & impii rapientes, induxerunt omni anno in omni provincia fundendum sanguinem Christianum, ut tali sanguine convalescant. Hactenus Cantipratanus: alii alias causas addunt seu potius nequißimæ gentis inventa, ad superstitiosas suorum mentes patrando sceleri aptandas facilius, & Christiani nominis injuriam odiumque crudele alicujus neceßitatis utilitatisque prætextu dißimulandum; puta, quod negent absque eo sanguine fieri posse ut feliciter pariant Hebreæ matres, difficillimos alios labores passuræ.

[7] [Plura crudelitatis ejusdem exempla per Germaniā, tum aliis annis,] Si vero plura quærantur exempla, legantur quæ die XXV Martii deducimus ante Wilhelmi Norvvicensis Paßionem. Quamquam quid opus est peregrinis: cum sola Germania multa suppeditet? Nam eodem die XXIX Iunii, quo anno MCCLV Lincolniæ passus est S. Hugo, passus etiam est S. Henricus Weissemburgi in Alsatia anno MCCXX, cujus adhuc sepultura in medio templo ibidem spectari dicitur, & haberi historia Paßionis; ideoque libentius hic ejus meminimus, ut prædictæ historiæ copia nobis fiat ab eo qui poßidet, vel ab aliis qui norunt ubi sit indiceretur, qua ratione obtinere illa poßit. Memorantur etiam a Bollando nostro in quodam Commentariolo, Anonymi aliquot prope Fuldam in Franconiæ Haßiæque confiniis anno MCCXXXVI necati, quorum corpora Hagenoam translata sunt. Item puella septennis Forcheimii diœcesis Babenbergensis in Franconia anno MCCLXI, & anno MCCLXXXVI puer anonymus Monachii in Bavaria, cujus meminit Stero ad annum 1288; aliusque novennis puer MCCXCII Constantiæ in Suevia, [tum 1345 in Henrico] de quo Annales Colmarienses ab Vrstitio editi. Hos vero ideo nunc commemoramus, ut si quis de eorum cultu ac paßionis vel commemorationis annuæ die, noverit aliquid id nobis curet significare. Idem dictum velim de S. Henrico, de quo sub annum MCCCXLV Monachii interfecto nihil se legisse fatetur in Bavaria sancta Raderus, nisi apud Aventinum; ne hoc quidem observans, quam inepte is eonsignaverit notam temporis, VI Kal. Iunii, post ascensum Christi in cælum die Sabbathi, Forte VI Kal. Iunii & annum MCCCXLVI Aventinus legit, quando Pascha celebratum fuit XVI Aprilis.

[8] Addantur his tres ex Turingia, Bohemia, Hungaria De primo scribit Siffridus Presbyter Misnensis, in Epitome quæ initio mutila & ab anno CCCCLVIII incipiens habetur inter scriptores Germanicos a Pistorio collectos editosque, & finitur cum anno MCCCVII. Scribit autem Siffridus iste de Conrado Martyre, quod Anno MCCCIII Judæi perfidi, [& 1307 in Conrado pueris,] effusioni sanguinis Christiani assueri, scitum quemdam puerum scholarem, Conradum nomine, filium cujusdam Militis in Weisenseha civitate Turingiæ, multis cruciatibus affligentes, & sectis omnibus nervis & venis totum sanguinem ejus elicientes, ante festum Paschatis crudeliter occiderunt. Sed Deus omnipotens, qui gloriosus est in Sanctis suis, innocentis pueri necem occultari non sustinuit, & homicidas perdidit, & martyrium innocentis multis miraculis decoravit. Cum enim dicti Iudæi puerum occisum occulte per plura loca Turingiæ ducerent ad tumulandum, Deo disponente nusquam abscondere valuerunt. Unde ipsum reducentes ad prædictam civitatem Weisenseham, in quadam vinea suspenderunt. Tandem tam crudeli homicidio prodito & rei veritate comperta, Milites de castro prosilientes & cives ejusdem civitatis reliquumque vulgus, una cum Marchione Friderico filio Landgravii Turingiæ Alberti, repugnantes turmatim occiderunt.

[9] Hæc siffridus: de secundo, sed Anonymo, Ioannes Dubravius sub finem lib. 18 Historiæ Bohemicæ loquitur, in rebus anno MCCCV aut sequenti gestis. Iudæi sacra die Parasceves facinus in hominem Christianum atrocissimum designarunt. Nempe in locum abditum pertractum, in cruce nudum suspenderunt; circumstantesque alius in illum expuere, alius virgis cædere, alii denique cuncta illa repræsentare, quæ quondam Christus a gente illa immanissima atque impiissima est passus. Hanc Iudæorum carnificinam, cui ad crudelitatem odiumque in Christianos nihil adjici potest populus Pragensis, quanta crudelitate valuit, novis etiam suppliciis excogitatis, ultus est; monumentumque novo Martyri ex Iudaicis spoliis posuit. [& 1494 in quodam Hungaro.] De tertio testatur in hunc modum Bonfinius libro & capite præcitatis. Anno, in quit, MCCCCXCIV Iudæi ingenuum adolescentem, Tyrnaviæ in Hungaria occulte captum atque in proximas ædes abductum, obstructis repente faucibus misere strangularunt, & adapertis venis sanguinem ejus, dum animam sensim & singultim efflaret, partim absorbuerunt, partim aliis asservarunt; corpus autem membratim dissectum, membratim humi defoderunt. Vtrum hi aliquem habeant suis in locis cultum, nescimus dicere; occasionem inquirendi damus aliis; qui hoc indicio excitati, forsitan dignabuntur nos aut posteros nostros instruere plenius.

DE B. CLARA GAMBACORTA
ORDINIS S. DOMINICI PISIS IN HETRVRIA.

ANNO MCCCCXIX

[Praefatio]

Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria (B.)

D. P.

Gambacortarum familia, inter Pisanas prænobilis, geminam XIV seculo extulit utrique sexui facem; [Petri Hieronymianorum fundatoris forte proneptis,] cujus splendore excitati, hinc viri, inde mulieres, vitæ austerioris propositum sequerentur. Etenim Hieronymiana Eremitarum Congregatio, quæ teste Maurolyco in Oceano Religionum fol. 345 per conventus quadraginta sex divisa fuit, principium suum refert ad Petrum Gambacortam, unde & nomen retinet ut S. Hieronymi & B. Petri de Pisa dicatur, itaque distinguatur ab altera simili congregatione dicta Eremitarum S. Hieronymi de Fesulis. Observantiæ autem Regularis in Ordinem S. Dominici reducendæ occasionem præcipuam & exemplum dedit B. Clara Gambacorta; ipsius fortaßis Petri ex fratre proneptis Petrus siquidem iste, post vitam primum solitariam in desertis Vmbriæ atque Etruriæ actam, collectis aliquot ejusdem vitæ sociis, in Montebello haud longe ab Vrbino vivere desiit, anno MCCCXL, ut scribit Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ col. 544, viginti duobus annis citius, quam Clara nasceretur ex altero Petro; postea Pisarum Domino, quem ita ex nomine patrui appellatum conjectare poßis.

[2] [Pisis colitur ut Beata,] Iste, licet Beatus dicatur, an tamen aut Venetiis ubi mortuus, aut alibi in suo Ordine habeat habueritve cultum aliquem Beatis deferri solitum, hactenus ignoramus. De Clara dubitare non siverunt ea, quæ de corporis elevatione supra altare, & veneratione linguæ per miraculum incorruptæ, continuatisque miraculis leguntur apud Seraphinum atque Silvanum Razzios, in libris de Sanctis & Beatis Ordinis Prædicatorum atque Hetruriæ. Quare operam dedimus, ut vitam haberemus descriptam, prout ea dicebatur Pisis apud Reverendas Matres conventus S. Dominici per Claram fundati asservari, sermone Italico in codice vetusto; quod obtinuimus interceßione viri amicißimi atque eruditißimi, D. Antonii Magliabechii, [ubi scriptam a coæva Vitam hic Latine vertimus,] & diligentia nobilißimi equitis D. Francisci Mariæ Ceffini. Auctor videtur sanctimonialis aliqua coæva, siquidem num 21 allegat propriam experientiam, qualis non nisi a domestica haberi posset; imo & plurali numero utitur, quasi totius conventus vice loquens. Eodem modo etiam loquuntur eæ per quas scriptæ sunt Appendices geminæ ad hanc Vitam: [cum triplici appendice.] quæ tamen non integra exstat in Codice isto Pisano: nam hoc certum faciunt loca duo, num. 24 & 27, promittentia quædam inferius dicenda, de quibus nunc invenitur nihil. Addimus tertiam appendicem ex Razziis, de gloria B. Claræ variis revelata: in qua etiam fit mentio plurium miraculorum, publici Notarii manu scriptorum signatorumque; quæ, æque ac Vitæ integer originalisque contextus, fuere cum aliis monasterii monumentis, aut injuria loci quo servabantur consumpta, aut earum incuria monialium quæ nimis facile aliis credidere thesaurum istum. Si tamen postmodum ea adhuc inveniri contingat, rogamus ut nobis mittantur, usui futura in supplemento operis.

[3] [Viro desponsa impubes Clara,] Vitæ compendium ex Razzio traduxit Michael Pio in librum 3 de personis Illustribus Ordinis Dominicani § 6. quod Abrahamus Bzovius in suis Annalibus an. 1420 § 31 Latinum fecit. Bzovium transcripsit Arturus a Monasterio in Gynæceo sacro: qui omnes, unus post alium, scribunt anno ætatis VII desponsam, & XII traditam marito fuisse. Desponsam sic fuisse constat ex Vita: in sponsi domum fuisse deductam, ibique sub socrus futuræ potestate fuisse ab anno XII ætatis, atque de obitu sponsi nuntium accepisse intra triennium, indidem novimus: maritum nusquam appellat Vita, nusquam contracti, nedum consummati matrimonii meminit: & Vitæ ad nos transmissæ titulus expresse Claram appellat Virginem. Eum ergo titulum nos quoque retinebimus eo libentius, [numquam tradita fuisse videtur.] quod sponsus extra Pisas mortuus; videri poßit peregre vixisse dum sponsa adolesceret; Deo sic ordinante, ut forsan ipse quoque viribus imbecillior, abstinendus tantisper a conjugali amplexu fuerit, dum valetudo corroboraretur: itaque virginitati conservandæ servierint pacta sponsalitia; quæ nisi fuissent ab impubere contracta difficulter caveri potuisset, ne primis pubertatis annis nuptui a patre traderetur.

[4] Mortua & in nostro MS. & ab utroque Razzio, dicitur Clara Feria II Paschæ die XVII Aprilis anni MCCCCXX. [Obiit 17 Aprilis 1419.] suspicari poteram MCCCCXXX scribi debuisse, quando Pascha in XVI Aprilis cadebat: sed ne id suspicarer obstitit tempus annorum LVII & XXXVII, quos in vita & monasterio egit. Nam eorum LVII, quos egit in vita, [secundum Pisanos 1420] initium duci debet ab ab anno MCCCLXII: siquidem annum septimum ætatis numerabat illa, quando pater ejus obtinuit dominatum Pisanum anno MCCCLXIX. In his hærenti succurrit Ceffinus, docuitque Pisanos, eo quod ab ipsa Incarnationis die instituerint anni numerandi initium facere, totis novem mensibus prævenire solitos Æram communiter nunc usurpatam, incipientibus a Kalēdis Ianuarii. Sic enim qui nobis est annus MCCCCXIX a Ianuario ad Ianuarium, ipsis, a XXV Martii vel saltem a Paschate præcedenti, incipiebat dici MCCCCXX. Hanc Ceffini doctrinam evidenti postea testimonio nobis confirmavit Breve Chronicon Pisanum, ab anno MCI ad MCCLXVIII pertingens, & inter Pisana Chronica tertio loco editum ab Vghello tomo 3 Italiæ sacræ, ubi col. 895 dicitur quod Rex Conrardus II, quondam alterius Regis Conradi, intravit civitatem Pisanam cum primo venit de Almannia, MCCLXIX, Indictione XI, die Sabbati sancti, intrante VII mensis Aprilis. Indictio XI & Sabbatum sanctum cum die VII Aprilis concurrens, indicant annum nostrum MCCLXVIII: & tamen hic LXIX numeratur, respectu ipsius Incarnationis, circumcisionem Dominicam, unde nos incipimus, novem mensibus prægressæ.

[5] Porro cum ratio ista numerandi annos, non a Nativitate aut Circumcisione Christi, sed ab Incarnatione ejus, quæ Dionysii exigui inventum est, quæque quoad rem abolita, quoad nomen apud plerosque perseverat; olim toti Hetruriæ aut saltem pluribus in ea urbibus communis fuerit; patet solutio nodi, qui nos tam implicatos habuit in Martio ad Acta B. Ambrosii Senensis, ut definiverimus mortuum eum esse anno MCCLXXVII, quamvis inde consequeretur Honorium Papam IV, solum diebus quindecim supervixisse Beato, [quem stylum etiam Senenses tenuerunt.] & tamen adhuc ante suam mortem mandasse, ut Beati Vita conscriberetur. Apparet enim publica Notariorum instrumenta, paucis post obitum beati viri mensibus confecta, mense scilicet Majo & sequentibus, quæ nos duxerunt in errorem, ideo habere MCCLXXVII annum adnotatum, quia Senenses ab Incarnatione, id est novem mensibus citius quam vulgo nunc fiat, eum inchoabant, incipientes a Paschate vulgaris anni MCCLXXVI sive a die XIV Aprilis. Apparet etiam quod annuum festum ejusdem B. Ambrosii non ideo affixum sit Feriæ VI, ante Dominicam Paßionis, quia sepultura seu depositio incidit in talem feriam, cum inciderit in Feriam V infra Hebdomadem tertiam Quadragesimæ: sed quia in talem VI Feriam incidit primum anniversarium jam dictæ depositionis, quando ex conceßione Papæ Honorii, qui per integrum annum & quindecim dies Beato supervixit, pro prima vice celebratum est festum. Patet denique ratio, cur quatuor illi Fratres, qui ex mandato Pontificis Vitam in Romana Curia præsentandam compilaverunt, sequentes stylum ejusdem Curiæ, istic ordientis annum ubi finiebant Pisani & Senenses, scripserint B. Ambrosium obiisse anno MCCLXXXV. Ex quibus mutata & correcta optamus, quæ ex suppositione anni MCCLXXXVII scripta a nobis sunt in Commentario prævio Notisque ad Acta, nec non in tractatu de Gloria postuma sæpe dicti Beati. Similem correctionem faciendam XX Martii notavimus XIV Aprilis agentes de S. Benedicto Anenionensi.

VITA Per Sanctimonialem Coævam.
Ex Italico MS. Monasterii S. Dominici Pisis.

Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria (B.)

Auct. coæva ex ms. ital.

PROLOGUS.

[1] Cvm mundus quasi ad extrema tempora jam sit deductus, de quibus Prophetatum legitur, quod abundante iniquitate refrigesceret caritas; paucique inveniantur ambulantes per semitam arctam, [Ad excitandam pietatem languentem,] qua itur ad vitam, plerisque aberrantibus ab ea, & largam peccatorum tenentibus viam; videtur ab omnibus oblivioni data moriendi necessitas ineluctabilis, promissique a Deo æternitas præmii. [Matt. 27. 12.] Hinc sit ut quamvis variis humanum genus castigetur afflictionibus, majori tamen parte homines vera luce privati, hærent in salebris peccatorum & vanitate desideriorum suorum, quibus veluti immortui computrescunt; pauci vero inveniantur, qui discrimine suo agnito recurrant ad fontem pietatis, Jesum Christum scilicet, semper vocantem nos benigneque invitantem & gratiose recipientem, neque tantum peccata grandia condonantem, sed etiam copioso donorum suorum ac gratiarum affluxu cumulantem eos, qui requirunt ipsum in veritate, eique soli placere desiderant.

[2] Rebus sic se habentibus, mundo nata lux nova est, [data est divinitus B, Clara.] non minus factis quam nomine clara, venerabilis inquam Mater B. Clara, Priorissa & Fundatrix Monasterii S. Dominici, sub regula Prædicatorum Pisis, siti in fronte vici a S. Julio nominati: quo in monasterio vitam duxit illa & gloriosa morte finivit: quemadmodum ex parte intelligi dabitur hoc libello, in quem colligere proposui pauca de multis, quæ vitam ac mortem ejus reddidere mirabilem. [Vita ejus qua fide scripta,] Etenim ea solum hic referam quæ vel propriis oculis vidi vel audivi a testibus fide dignissimis, cum eadem a prima ejus infantia versatis: idque non alio respectu, quam ut alteri diffusius ejus vitam scripturo viam quodammodo ad hoc sternam, ex singulis aliqua delibando, quemadmodum ex infra scriptis capitulis apparebit.

INDEX CAPITVLORVM.


I. De infantia & natalibus eius.
II. Quomodo duodennis, sponso terreno conjuncta, mundum cœperit vilipendere.
III. Quid post sponsi sui mortem fecerit.
IV. Quomodo fugerit ad monasterium S. Martini, indeque extracta fuerit.
V. Quomodo a fratribus data in custodiā sit, & quid ibi egerit.
VI. Quomodo ingressa sit monasterium sanctæ Crucis.
VII. De eo quod egit post mortem suæ matris, deque secunda patris uxore, & quomodo eam iuverit.
VIII. Quomodo cum quatuor sociabus initium novo monasterio dederit.
IX. De mirabili virtute hujus beatæ Matris, & quomodo facta sit Priorissa dicti monasterii.
X. De caritate quam exercuit erga exposititios, in Hospitali sancti Spiritus Pisis recipi solitos.
XI. De morte patris atq; fratrum ejus, & magnanimitate illius.
XII. De fine ex hac vita decedentis, deque ejus visione.
XIII. De felici ipsius transitu.
XIV. De sepultura ejus.
XV. Quam sinceri cordis fuerit, quantæque in discernendis spiritibus experientiæ.
XVI. Quam multæ orationis, mansuetudinis atque humilitatis.
XVII. Quomodo vir quidam, eidem se commendans, a gravi desperatione fuerit solutus.
XVIII. Quomodo mulier, nomen ejus invocans, liberata fuerit.

CAPUT I.
B. Claræ pueritia & adolescentia sancta: fuga in monasterium post obitum sponsi.

[3] [A patre Pisano gubernatore] Fuit vir quidam Pisis, Petrus Gambacorta dictus, qui propter negotia status multo tempore absens ab urbe, illuc tandem reversus est sub annum Domini millesimū trecentesimum sexagesimum nonum, urbisque & comitatus Capitaneus atque defensor factus, annis circiter viginti quatuor Pisanam rempublicam administravit a. Huic præter filios filia quoque fuit, cui baptizatæ Christiano ritu nomen b Thora impositum fuerat. Annum ea agebat ætatis suæ septimum, quando in patriam genitor ejus rediit, maxima totius urbis gratulatione ac plausu: qui ad communis lætitiæ augmentum, ut pacis atque amoris inter se ac cives suos pignus certissimum, filiam prænominatam despondit nobilissimo inter Pisanos juveni, Simoni de Massa nominato, admodum opulento atque famoso. Erat puella ipsa gratiosissima, [septennis desponsa juveni nobili,] ingenio prompto atque alacri, sed tamen ad religionis ac devotionis exercitia in tenella ista ætate sic addicta, ut in iis studium omne poneret, orationique frequenti ac jejuniis intenderet. Et tamen fassa est postmodum ipsa, [jejunat severius.] jejunium sibi molestissimum fuisse, adeo ut aliquando vacui stomachi tormenta vix sufferens, scamno alicui obnixius incumberet, cujus angulo pectus apprimens, latrantis stomachi orificium coarctabat, atque ita famis sensum acutioris doloris sensu elidebat. Multa quoque etiam tunc erat in lectione librorum piorum, atque ita ad ætatis annum duodecim pervenit.

Cap. II.

[4] Duodennis effecta, supra quam ætas illa ferat, divinitus illustrata præventaque apparuit; in eumque caritatis fervorem exarsit, [Duodennis solum Christis sponsum cupit,] ut admirabilis omnino esset sensus tenerrimæ pietatis & lacrymarum, quibus suas condiebat orationes. Et quoniam solius cælestis Sponsi tenebatur desiderio, terrenum sponsum nihili faciens, in morem assumpserat, quoties ante Crucifixum oraret aut adoraret sublatum in Missa Sacramentum, cum ardentissimo suspirio dicere: Domine mi Deus, nolo alium sponsum quam te: & in hujus suæ voluntatis testimonium externum, detrahebat digito suo annulum sponsalitium, velut sponso terreno renuntians, utpote quæ nihili ullam faceret dignitatem, sive opes possessionesque terrenas: ideoque ad eleemosynas tam profusa erat, ut socrus ejus ab ea sibi cavere cœperit, arcas obserando; ac sæpe ei diceret, Profecto video omnia te elargituram. Verum illa fervens atque devota soli Deo curabat placere, [larga est pauperibus,] & ad ejus amorem cultumque coætaneas qua posset ratione invitare. Ergo sæpe cogebat cœtus juvencularum, quas circum se considere faciens, prælegebat eis aliquid ex libro quopiam pio; itaque ad pietatem incitatas, [pietati cum coætanis vacat,] nunc Dei laudes secum cantare jubebat, nunc flexis genibus Rosarium dicere aut alias preces; nec aliud fere noverat exercitium, quam quo inflammabatur erga Deum devotio; alia non frequentabat loca, quam unde lucrum spirituale sperabat.

[5] [vestitur cilicio,] Teneram carnem macerabat cilicio, & quando oportebat eam pro sui status decentia, cultiori ornatu uti, sub eo abscondebat habitum, divinis dumtaxat oculis placiturum; reddens hoc modo quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo. Accidit autem aliquando ut eam nova pretiosaque in tunica fratrum suorum unus intuens, jocando diceret, O pulchram vestem! quam bene conveniret tibi sub ea cilicium! quod illa, ut ab ignaro rei dictum, [appetitum domat,] suavi excipiens risu, id quod erat caute dissimulavit. Jejunii & abstinentiæ leges tam arctas sibi imposuerat, ut nec unius quidem pomi esum indulgeret sibi, quamvis fructuum esset natura appetens, & eorum copia appetitum acueret: quem illa tamen refrænabat, laborem quemlibet levem ducens, præ desiderio placendi Creatori suo. Tantæ etiam erat erga proximum caritatis & compassionis, erga pauperes præsertim infirmos, ut nihil factura fuisset libentius quam visitare singulos, iisque servire si sua id pueritia permisisset: etenim ætatis annum decimum quartum necdum excesserat, adeoque non erat par caritati facultas.

[6] Vivebant tunc Pisis mulieres aliquot devotæ: inter quas provectioris ætatis una, [Et aliarum exemplo,] Donna Vannuccia dicta, neptem habebat domi suæ, & ipsam devotissimam & habitu S. Francisci indutam. Iisdem eadem in domo convivebat altera, Donna Margarita cognominata; & cuidam Domno Stephano, viro valde spirituali ac famæ optimæ nupta: ipsius autem Vannucciæ maritus grandævus artritico morbo sic constringebatur, ut assurgere ex lecto non posset, omniaque ossa videretur locis suis emota habere. Sed velut parva aut nulla hæc esset exercendæ caritatis materia, receperant prænominatæ mulieres in suam domum feminam, [Mulieri putrescenti inservit.] morbo adeo horribili laborantem, ut vultu penitus corroso nulla amplius appareret forma oculorum, & ex putrescentibus genis vermes scaturirent. Huic illæ cum pro Dei amore famularentur obsequentissime, earumque amicitiam Thora studiosius coleret; cœpit etiam ipsa eamdem infirmam frequenter visitare, eidemque suis ministrare manibus, abstergere saniem, atque ex animo compati, usque adeo ut etiam vultum suum vultui eius horrendo superimponeret, velut ejus dolores in se transferre cupiens; talibusque obsequiis delectabatur magis, quam puellaribus ludis aliæ.

[7] Iam annum decimum quintum expleverat, quando in gravem incidit ægritudinem, eo ipso tempore, quo Pisis absens sponsus c suus etiam ipse morbo tenebatur: [Quindennis sponso suo viduata,] domum ergo suam traduxit infirmam pater, & cum interim mortuus esset iste, prius quam ipsa convaluisset, neque domesticorum aliquis auderet hoc ei nuntiare, accessit ad filiam consolandam pater ipse: sed prævenit sermonem ejus Thora dicens, quod mortuum sponsum suum suspicaretur, quia campanarum pulsum solito majorem audierat; & addidit: Equidem ad omnem Dei voluntatem contentissima sum, sit ille in omnibus benedictus. Postquam autem sanitati suæ restituta, a mundi vinculis sese solutam vidit cœpit multo quam antea ferventius cælesti suo sponso servire; cui servire, ut norat optime, regnare est.

Cap. III.

[8] Læta igitur adolescentula, quod oblatam sibi facultatem videret, [capillos resecat mundo contempto:] ejus quod tantopere semper optaverat, seque Creatori suo intime conjungendi; suos ipsa capillos resecuit, aliisque in rebus omnibus omnimodam quærens abjectionem, multa cœpit agere coram domesticis, quæ nonnullam emoti cerebri debilitatem ostentabant, scientibus quam semper prudenter sapienterque se habuisset: de quibus cum a fratrum suorum uxoribus argueretur, contemptim ac veluti nihil ista curans respondebat, quod vellet commodo suo vivere. Pater autem & fratres, puerili simplicitati potius quam insipientiæ eadem adscribentes, [neque ad alias nuptias.] de aliis nuptiis eidem conciliandis agitabant consilia; non parum hac ei de causa molesti blanditiis minisque. Ast illa, ut vera Christi ancilla, nec minis nec blanditiis moveri, arripere scutum orationis, piis operibus insistere, & eleemosynas palam quidem quantas poterat elargiri, clam vero omnia quæ habebat expendere, usque ad ipsis suas vestes. Arguebat eam sæpe mater sua, negans ejusmodi nuditatem & cultus convenientis neglectum decere genus suum honestatisque & verecundiæ eam commonebat: sed ipsa magistri sui Christi discipula docilis, nihili faciebat ejusmodi verecundiam, respondebatque, satis vestitam esse se. [Aut cultum elegantiorē suduci potest] Et illa quidem eiusmodi responsis irritata, duriter inclementerque habebat filiam; hæc vero sævitiā ac blanditias ejus sus deque habens, proficiebat de virtute in virtutem, semper in dilecti sui Sponsi amore ferventior, quem rebus creatis omnibus præhabebat.

Cap. IV.

[9] Utebatur hæc dilecta Dei sponsa perquam familiariter cubicularia quadam sua, eique multum fidens, mittebat ipsam occulte ad monasterium S. Martini d Ordinis S. Claræ: [Recipit se in cœnobium S. Martini.] & ea mediante clam recepta ad Ordinem internuntiæ quoque suæ impetravit receptionem, utpote cui consultum non erat domum absque Domina sua, post talem operam ipsi impensam, reverti. Ambæ igitur eo se contulerunt opportuno tempore; maximoque cum gaudio receptæ a sanctimonialibus istis, sacro vestitæ sunt habitu inter consuetas cerimonias; & ipsa Thora deinceps Soror Clara, ut petierat, nuncupata. Restabat ut parentibus, [Re intellecta mœret pater.] rerum omnium ignaris, quid factum esset nuntiaretur. Id negotii susceperunt in se Fratres Minores duo, patremque in e Aula obambulantem nacti, rem omnem ei exposuerunt. Attonuit tam improvisus nuntius hominem, itaque affecit, ut veluti extra se positus præ doloris vehementia, non cessaret ingeminare has voces: Ergo perdidimus, ergo amisimus eam. Apud sic turbatum quia nullum consilio solatiove locum esse viderunt prædicti Patres, ab ejus conspectu confestim recessere.

[10] Notavit vehementem admodum soceri dolorem nuruum una, & causam tantæ afflictionis ignorans, [Fratres ad vim præcipites,] cum solum audiret perditam lamentari, æstimabat ipsa de alicujus munitioris arcis amissione allata esse nova quæ sic turbarent hominem; non tamen audebat interrogare, ecquam ille jacturam doleret. Ergo misit qui aliquem ex filiis Petri accerseret, quorum major Andreas confestim adveniens, interrogavit prædictam suam f fratriam, Thomassiam nomine, quid accidisset. Ipsa e contra quærit ab eo quidnam esset amissum, cujus causa sic lugeret pater. Nihil, inquit hic admiratione plenus, quod ego quidem noverim. Tum patrem adit, & reverenter precatur, ut ne causam doloris sui occultet filio, & quid jacturæ factum sit indicet. [sororem reposcunt & impetrant,] Ægre ille potuit effari quod erat, adeo grandis mœror animo incubuerat. Verum Andreas, Ne ea te, inquit, res commoveat, pater, cito ego eam ad te reduxero. Dictum factum: congregantur amici, armantur milites, tantoque numero atque furore ad monasterium curritur, ut grande aliquod malum civitas tota timeret: quibus portarum effractionem, domorumque incendium minitantibus nisi restitueretur sibi puella, maximus incussus est sanctimonialibus timor. Quare vim ulteriorem minime expectandam sibi ratæ, continuo illam reddere festinarunt: & sublatam brachiis, per scalas extra claustrum deposuere inter manus suorum, qui in templum S. Martini sororem deduxere.

[11] [Quæprimum usu pedumprivata,] Hic medios inter armatos & promiscuæ multitudinis homines deposita Clara, omnem gradiendi ac pedibus insistendi facultatem subito sibi ereptam mirata est: atque conversa ad circumstantes, eisque silentium indicens; Quidnam hoc, inquit, prodigii est, quod pedibus meis insistere nequeam? Obsecro vos, ut cuncti in genua prostrati singuli ter Pater & Ave recitetis in honorem sanctissimæ Trinitatis, oretisque pro me ut gradiendi facultas mihi restituatur: & ego promitto vobis quod absque contradictione ulla secutura sim, quoniam nefas est Dei voluntati resistere. Paruere mox omnes, pusilli ac magni, [& post orationem restituta,] factaque oratione, ipsa se in pedes erexit & secuta ducentes est, in eodem quem induerat habitu: nec enim permittere voluerat ut hunc sibi auferret quispiam. Renuntiatum deinde patri est eductam esse e monasterio filiam: sed hic videre ipsam tunc noluit, tantum dixit credere se quod satis ei animorum esset, ut invento demum quocumque effugio vel Romam usque fugeret, ubi ejusdem observantiæ monasterium g inveniret. Id enimvero ne facere posset curaturos se dixerunt fratres, [ne porro fugiat,] confestimque sororem captivam cameræ incluserunt, clavis obfirmando fores, & fenestellam dumtaxat exiguam relinquendo, per quam ei ministrarentur victui necessaria. Acta sunt hæc mense Junio, in festo Sanctorum Apostolorum: quo die cum domo esset egressa prætextu adeundi ecclesiam S. Petri, [cameræ includitur:] nemo domesticorum fugisse suspicabatur, quam credebant, pro diei reverentia, prolixiori orationi insistere; & ideo ante adventum prædictorum Fratrum quæsita nulli fuerat, quæ reipsa S. Petrum secuta dimiserat omnia, ut Christum inveniret.

ANNOTATA.

a Pace inter Pisanos Florentinosque sancita, cum Carolus Imperator in Italiam venisset, ibique res Ecclesiæ & Imperii contra Barnabovis Mediolanensis tyrannidem curaret, Pisanis præsidebat Joannes cognomento Agnellus, ut scribit S. Antoninus p 3 tit. 21 cap. 10 § 1, qui Lucam ad salutandum Carolum profectus, cum ibi casu prolapsus costam fregisset, delatus confestim Pisas rumor, alios spe, alios metu concitavit; totaque civitas fuit in armis: prævalenteque diversa factione, Petrus Gambacurta: qui ad eam diem exularat, favore suorum receptus, gubernationem reipublicæ suscepit. Ita ille, qui postea valde laudat dictum Petrum, ut infra videbimus. Fratrem Petrus habuit nomine Gerardum: cujus filius Lottus an. 1382 ex Canonico Pisanæ Ecclesiæ factus est Archiepiscopus, & post gentis suæ exterminium, de quo infra, translatus est ad Tarvisinam ecclesiam, uti scribit Vghellus tom. 3.

b Contractumne ex Theodora? ita crediderim.

c Maritum appellat uterque Razzius: sed, ut dictum, nihil est in tota Vita, quod persuadeat ultra sponsalia rem esse progressam.

d Fuerat Pisis hoc nomine Prioratus, quem anno 1131 Ioannes XXII univit monasterio Clarissarum ibidem fundando a Bonifacio Comite Donoratico, uti tradit Waddingus in Annalibus.

e Vox hæc ita generice sumpta, deberet significare locum publicum aliquem, sic antonomastice dictum; puta aulam sive atrium curiæ ipsius: estque id subjectæ materiæ congruum: interim Razzii, non attendentes ad vim articuli, ubi habebatur la sala, posuerunt una sua gran sala, & sic deberet intelligi quod hominem domi suæ convenissent.

f Iidem Razzii uxorem faciunt. Hæc autem aliaque similia hic notamus, non quod ipsam rei substantiam magnopere varient, sed ut intelligatur quam facile exerret eorum calamus, qui licentiam sibi sumunt aliena scripta novo stylo ornandi, quantoque purius ex ipso fonte hauriatur veritas: quod toto hoc in opere intendimus.

g Puto indicari monasterium S. Silvestri de Capite, de cujus reclusione insignique disciplina egregium testimonium præbuit an. 1322 Prædictus Papa Ioannes XXII Fr. Deodato jus visitationis ibidem in perpetuum confirmant, in bulla quam vide apud Waddinghum.

CAPUT II.
Quinque mensium Carcere probata Clara in monasterium sanctæ Crucis inducitur, & egregie proficit.

CAP. V.

[12] In carcere posita adolescentula, & facta Reclusa quæ Monacha esse desideraverat, [Primis 15, diebus solatiis internis recreata,] nihil hac mutatione indoluit; sed hilaris admodum alacrisque remansit, omni, quod optaverat maxime, humano solatio commodoque destitutam se videns; nec enim providere curaverant fratres ut vel lectus illuc inferretur, in quo requiesceret; aut aliud quippiam, quod lecti vicem captivæ præstaret. Jacebat artriticis doloribus afflicta mater: & circa eam occupata familia obliviscebatur non raro filiæ inclusæ: idque eo facilius quod in omnibus patientissima, numquam illa quereretur quippiam deesse sibi aut defuisse: sed solus ac verus amator ejus, qui omnes dilectæ suæ noverat necessitates; eam non modo consolari sed etiam ad futura certamina corroborare volens, per dies quindecim continuos tanta illam spiritus suavitate replevit, ut etiam corporei sensus eadem abundarent, & cuncta eidem dulcia in suo carcere viderentur: quo fiebat ut in fervore dilectionis erga Jesum Christum, sponsum animæ suæ dilectissimum, magis indies exardesceret.

[13] Elapsis quindecim illis divinæ consolationis diebus, [postea variis tentationibus exercetur;] placuit Altissimo ablactatam ab ubere pascere cibo solidiore; permittereque ut afflictionibus ac tentationibus undequaque circumdata, nullum uspiam solatium inveniret quam in sola propositi sui recordatione: cui firmiter inhærens, dulcissimum Jesu nomen ore & corde identidem invocavit, certabatque viriliter adversus machinationes diaboli & crudelitatem suorum domesticorum. Hæc autem tanta erat, ut nulli omnino permitterent ad ipsam accedere, a quo solatii spiritualis vel consilii quidpiam posset nancisci. Uni tamen Domno Stephano, [muliebrem mundum tradit pauperibus distribuendū;] Donnæ Margaritæ viro (cujus supra facta mentio est, & infra magis ex proposito fiet, tamquam adjutoris in fundando novo monasterio, cui & duas filias suas dedit) soli, inquam, Stephano visendæ & alloquendæ illius quandoque dabatur facultas: qua sic usa est, ut cum forte intra eamdem, in quam fuerat conclusa cameram, remansisset capsula, mundi sui muliebris custos; per illius manus emitteret foras pretiosiora quæque, quorum pretium fideliter distribueretur pauperibus.

[14] Accidit præterea aliquando ut similis potestas concederetur Fratri cuidam ex Ordine S. Francisci; cui fidere se posse existimans Clara, tradidit ei gemmeam suam zonam, orans ut ejus pretium, quam fieri posset secretissime, dispensaret in pauperes Jesu Christi. Accepit hic fidei suæ commissum cimelium: postea tamen, sive patris ac fratrum iracundiam veritus, [morbum sustinet patienter;] & scandalum ab iis suscitandum si res innotuisset, sive alio quocumque respectu, prætermisit facere quod ipsa volebat, & zonam prædictam ad patrem detulit, tamquam donum ipsi a filia missum: quod animum ejus non modice conturbavit, videntis quam firma in proposito suo persisteret puella a. Ipsa autem, inter tot adversitates & calidioris tempestatis loco tam angusto molestias, gratias agebat Sponso suo dulcissimo; eumque benedicebat, quod dignam habuisset pro nomine & amore suo talia tolerare.

[15] [semel permittitur ad Missam egredi,] Jubebat aliquando dici matronis istis præmemoratis sibique familiaribus, agerent cum matre fratrumque uxoribus, quatenus sibi a patre impetrarent indulgentiam exeundi, semel saltem in anno, ad suscipienda Confessionis atque Communionis sacramenta, & Missam unicam audiendi. Itaque die quadam, cum Pisis forte abesset pater, & S. Dominici dies ageretur, accessit ad ipsam e fratriis una, dixitque, Siquidem nobis promiseris quod nobiscum huc reditura sis, ad audiendam Missam ducemus te. Promisit illa, ab iisque deducta ad ecclesiam, Missam audivit; & facta interim confessione, ex manibus ejus qui coram ea celebraverat Sacerdotis, Corpus accepit Dominicum, multis cum lacrymis & devotione exaggerata; indeque ad carcerem suum obscurum reversa, & istum & reliquum diem impendit agendis Deo pro tam singulari beneficio gratiis. Talibus intenta exercitiis audivit pauperculam quamdam, [vestem suam pauperidonat.] misere quiritantem in platea, unde per fenestram aliquam lumen carceri suo infundebatur. Hujus ergo necessitati ex animo compatiens, eidem, ut melius potuit, advocatæ monitæque rem secretam habere, vestem suam projecit per eamdem fenestram: sed ipsa insperato perfusa gaudio, non potuit quin multas agendo gratias, benefactricem suam faceret omnibus audientibus manifestam.

[16] [Alphonsus Ep. vocationem ejus explorat,] Ita quanto rebus terrenis spoliatior, tanto erat ad divina consectanda habilior. Cumque hebdomadem integram aliquando in pane & aqua jejunasset, Deum rogans ut sibi concederet vitam in aliquo regularis observantiæ monasterio ducere; cælesti revelatione didicit, observantiæ quidem regularis monasterium sibi indulgendum, non tamen sub regula S. Claræ, sed S. Dominici. Advenerat circa idem tempus Pisas Alphonsus b Episcopus, olim S. Brigittæ Confessarius, qui Petro Claræ patri olim Hierosolymis familiariter notus, cum esset ab eodem humanissime exceptus, significavit ei Petrus, quid sibi circa filiam suam dilectissimam accidisset, oravitque ut suadere eidem vellet, paternæ voluntati morem gerere. Suscepit in se libenter Alphonsus quod rogabatur: [eamque S. Brigitiæ exemplo animat.] sed puellam allocutus & constantem ejus fervorem expertus, ac summum uni Deo famulandi desiderium; non modo abducere eam a sancto proposito conatus non est, sed etiam ad ejus prosecutionem hortatus, proposito S. Brigittæ exemplo; quod ut ipsa cognosceret melius & imitaretur ardentius, vitæ ejus descriptam historiam eidem reliquit. Acceptavit gratanter donum & consilium Clara, exindeque erga Sanctam pientissime affecta, eam cœpit habere & colere specialem suam advocatam; multisque ab ea gratiis cumulata, prima instituit ut de S. Brigittæ vita atque virtutibus sermo Pisis publice haberetur; & in ejus monasterio usque hodie celebratur quotannis ipsius festum.

[17] [Mater filiæ compatiens,] Confortata igitur, & in pio fervore atque amore cælestis Sponsi provecta ancilla Christi, perseverabat crescebatque in exercitio virtutum & bonorum operum. Quam ejus constantiam considerans mater, & intelligens insuper non modo invaletudine gravi, ex incommodis carceris nata, tentatam fuisse valetudinem filiæ; sed etiam triduo integro aliquando fuisse absque cibo derelictam, oblitis necessaria ferre domesticis; omnino decrevit prius ipsam exinde educere, quam Pisis discederet ad experienda balnea sibi ægrotanti præscripta. [persuadet patri ut ei concedat monasteriū.] Inito ergo cum filio natu majori consilio, tum ipsi tum cives alii ex propinquis per ipsos rogati, multis apud Petrum egere, ut si clausam servare filiam vellet, servaret in aliquo monasterio. Cumque ei proponerent sanctæ Crucis monasterium, velut in quo monachæ aliquot c raræ virtutis ac spiritus essent, non modo non abnuit pater, sed intelligens absque habitu ibi non retinendam, & filiam tandem solari volens, sanctimonialibus dixit: Tradere eam vobis cupio, sub hac tamen conditione, ut quandocumque voluero d ædificare monasterium observantiæ regularis, possim ipsam educere, & istic collocare. Illis porro consensum suum ad hoc præbentibus (modo ejusdem cujus ipsæ erant Ordinis, videlicet S. Dominici, monasterium foret) addidit Petrus quod tunc ei vellet accipere quatuor socias: [Itaque admissa apud Dominicanas,] & in hoc quoque consentientibus sanctimonialibus, de his publicum instrumentum confectum estifesto S. Andreæ, ad quem usque diem, jam inde a festo SS. Petri & Pauli, tenta in suo carcere fuerat vera crucis amatrix.

CAP. VI.

[18] Induta porro fuit sacro habitu magna cum pompa lætitiaque, tam adstantium quam sua, [solitarium locum sibi comparat,] quæ nunc demum arbitrabatur Deo deservituram ex integro sese; dataque est in disciplinam sanctimonialis cujusdam magni spiritus, cui nomen Soror Andrea. Hæc vero sicut amabat Claram, supra quam dici possit, ita vicissim amabatur & observabatur ab ea: videbat enim quod mirabile orationis & lacrymarum donum adepta puella, nihil duceret potius orandi studio. Et huic ut vacaret liberius attentiusque, locum ei solitarium intra ipsum monasterium aptari frater Andreas curaverat, parvæ instar cellæ; ad quem, dum poterat licebatque, sese oratura recipiebat, etsi alias per noctem communi cum ceteris dormitorio uteretur. De ipso autem loco prædicta ejus magistra testabatur, quod in eo sæpe miram sensisset suaveolentiam, imprimis autem vice quadam, hac, quam jam describam, occasione.

[19] [in quo cælestem odorem ejus magistra percipit.] Ægrotante quandoque magistra, vix unquam ab ejus lecto recedebat Clara, omni cum caritate & diligentia ipsi serviens: cum autem aliquantum melius illa valere, neque ejus opera tantopere videretur egere; redivit illa ad cellam suam, & moram ibi longiorem traxit. Interim nominatim eam appellans magistra, nec ullum responsum audiens, egressa est ipsa, visura num forte in cella illa sua esset. Invenit autem in oratione fixam, ac penitus instar columnæ immobilem; & quia appellando eam proficiebat nihil, tandem manu tangens ad se revocavit, velut e profundo somno expergiscentem. Qua assurgente, subito incredibili odoris cælestis fragrantia perfundi se sensit Magistra; ita ut dubitare non posset, quin illo in loco sponsus Claræ Jesus adfuisset.

[20] [summæ paupertati studens,] Paupertatis amatrix & zelatrix præcipua, vestes dumtaxat viles resartasque gestabat; velum grossum & inconcinnum, calceos detritos ruptosque, quos aliæ Sorores dimiserant: ipsaque semel indutos exuebat numquam, ne quid in iis solvendis dissolvendisque temporis amitteret. Cumque illi sic rupti ingratum auribus streperent, erat sæpe audire Sorores, præ commiserationis affectu indignabundas. Ne autem a rigore dilectæ paupertatis vel tantillum deflecteret, nihil unquam voluit possidere: & sæpius eam dicentem audivi, quod non satis capere aut probare potuerit, votum illud Salomonis dicentis, Mendicitatem & divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria; existimans nullam esse paupertatem, cui nulla adesset necessariorum penuria. [Prov. 30, 8] Postea vero, quando totius ejusque numerosæ familiæ onus ei incubuit & cura infirmarum Sororum, dicebat, nunc demum se verborum sensum capere atque probare.

[21] [vitam communem agit cum aliis septem,] Non erat quidem in monasterio isto stabilita religiosæ disciplinæ observantia, neque ad communis vitæ rationem tenendam Sorores adstringebantur. Septem tamen ex omni numero sine proprio in communi vivebant;e quarū una, Soror Maria dicta, (ipsa quæ postea ad novum monasterium venit, & post B. Claræ mortem eidem successit in Prioratu) ceterarum curam prudenter gerebat. Quantæ qualisque virtutis hæc fuerit dicere supersedeo, tantum dico quod solita fuerit Sorori Claræ in victum præparare baccas Persicas, inter duo panis segmenta: qua cibi cruditate non contenta, quandoque etiam cinerem aspergebat eidem, nec raro ciborum reliquias ab aliis dimissas colligebat edebatque devote & quamvis naturaliter esset nauseabunda, quemadmodum in ejus morbis satis experiebamur, faciebat hoc tamen vincendi sui causa. Quotidie etiam scutellas lavare delectabatur, aliisque vilibus exercitiis occupabatur libenter, Deo interim laudes canens.

[22] [vitia magno zelo redarguit.] Quid dicam de zelo honoris divini quo hæc ancilla Christi flagrabat? Tantus is fuit, ut quamvis admodum juvenis esset ipsa, non dubitaret tamen absque aliquo cujuscumque personæ, dignitatis vel auctoritatis respectu, veritatem enuntiare. Quod si de viro aliquo religioso audivisset aliquid reprehensione dignum, simulabat se ei velle confiteri; eaque occasione ingerebat admonitiones tam vivas & efficaces, ut admodum confusi formidarent rursum ejusmodi castigationem mereri.

ANNOTATA.

a Addit de suo silvanus Razzius, quod exinde etiam arctius quam antea filiam suam habuerit pater, sed tantam animi duritiem non indicat Vita hæc primogenta.

b Mentio ejus fit in vita apud Surium 23 Iulii: dabimus eam primogenio stylo 8 Octob. Fuit autem Alphonsus Episcopus, non Genuensis in Sabaudia (ut perperam crediderunt aliqui) sed Gienensis sive Gianensis, vulgo Jaen, sub Regno Castellæ: qui permissu Vrbani V sub annum 1367 Episcopatui renuntians, transiit ad OrdinemS. Hieronymi, tunc in Hispania pullulantem: qua occasione adjunxerit se socium S. Birgittæ, alibi quæretur. Constat ex donatione facta conventui S. Bartholomæi de Lupiana, cujus in Theatro Ecclesiarum Hispaniæ meminit Gonsalvus d' Avila, cum Romæ fuisse anno 1378, quando 15 ætatis annum agebat Clara: ut congruum sit in de revertentem, Pisas divertisse. Obiit Genuæ apud Hieronymianos, & in eorum Ecclesia sepultus fuit an. 1388.

c Septem eas fuisse infra num. 21 dicitur: interpres Seraphini Gallicus nimium stylo indulsit, cum scripsit plurimas ibi fuisse magni spiritus virgines.

d Vterque Razzius vertit quandocumque voluerit, ipsa scilicet Clara: at Italicus textus clarus est, quando io volessi, quando ego vellem.

e Hujus Vitam apud Razzios habes: extabatque in antiquo pergameno Latine scripta in Conventu S. Dominici Pisano, quam (si ejus nobis copia aliquando obtingat) dabimus in supplemento Ianuarii, cujus die 22 natalem ejus celebrari nos docuit Ceffinus.

CAPUT III.
Fundatur novum monasterium S. Dominici, in quo Clara primum Suppriorissam ac deinde Priorissam agit.

CAP. VII.

[23] Eodem anno a quo monasterium, ut dictum est, ingressa erat Dei sponsa dilecta, abiit ex vita cara ejus mater; & paulo post etiam frater ejus major natu, [secunda patris Petri uxor,] qui videbatur sancto ejus desiderio favere. His defunctis elanguit in proposito pater, neque de alio monasterio extruendo videbatur amplius cogitare. Interim secundam uxorem duxit, adolescentulam nobilem, filiam cujusdam Domini b Andronii Legum Doctoris, nomine Oriettam. Celebratis autem nuptialibus festis atque in domum Petri traducta nova nupta, [privigna amore capta,] cum multa admiranda audiret de illius filia, magna cum devotione accessit ad ipsam visitandam, stupuitque ut vidit in adeo vili habitu veloque contempto, puellam hilarem ac gratiosam; magis autem ut loquentis prudentiam affabilitatemque experta probavit. Clara vero occurrens novercæ eamque stricte amplexa, dixit: Domina mea, [operam ei suam addicit,] misit te Deus mihique dedit matrem, ut te tuoque conjuge mediantibus obtineam monasterium, ubi extra hominum conspectum positæ, ab his mundanis distractionibus liberæ, vivere possimus vitam communem ac regularem. Cui illa respondit: Est sane quod tui respectu verecunder, quæ matrem habens spiritualem & totam virtuti deditam, siverim me mundi laqueis irretiri; cum tu extricare te potueris ex tot impedimentis: promitto autem quod apud patrem tuum allaboratura sim, ut desiderato solatio potiaris.

[25] [evincitque ut novum ei struatur monasteriū:] Dixit: neque minus quam dixit fecit; adeo instanter orans, tamque solicite preces suas iterans apud maritum & privignos, ut tandem emptus locus sit; cum illa finem non faceret intercedendi, præ desiderio juvandi & consolandi famulam Jesu Christi, in qua cognoverat adeo accensum fervorem, ad serviendum cælesti Sponso in clausura & observantia sanctæ religionis. Quin imo marito suo Petro promisit, quod si post ipsum viveret, numquam rediret Geniam, sed in ipsum quod fundaret monasterium ingrederetur: quemadmodum & fecit, uti suo loco c videbimus. Porro vix unus a visitatione prædicta annus abiit, quin rebus omnibus ordinatis transirent monachæ in monasterium novum, in mense Augusto, festo decollationis S. Joannis Baptistæ, cum in priori monasterio Clara annos quatuor demptis tribus mensibus egisset. Venerunt autem in locum qui situs est Pisis, in parte civitatis posterioris, cui Chinsica nomen, in fronte vici S. Ægidii d qui locus hodie nomen proprium habet a S. Dominico.

CAP. VIII.

[25] Volens igitur misericors & omnipotens Deus implere famulæ suæ desiderium, juvit eam quomodo suæ placuit bonitati. [in quod cum 4 sociabus deducta,] Fuerunt autem sociæ illius quatuor, videlicet soror Philippa Domini Albizi de Vico, soror Maria Ser. Bacciomei, cujus supra facta mentio est; soror Andrea de Porcellinis, cognomento Casati, magistra B. Claræ; & soror Agnes de Buoncontis: ipsa autem Clara tunc agebat ætatis annum vigesimum, currente Christianæ æræ anno MCCCLXXXII. Ordinabat vero omnia Magister Dominicus de Pecciolis, sacræ Theologiæ Doctor & concionator insignis; qui & quamdiu vixit monasterii Confessarius fuit. Hujus consilio, tamquam fugitivæ propter metum alicujus rumoris bellici, intra urbem e venere prædictæ sanctimoniales, quo minus novitatis earum adventus haberet; ingressæque in locum destinatum sunt die vigesima nona Augusti; præsentibus Domina Orietta & Domina Tomasia, aliisque multis nobilibus ac devotis matronis, quæ (nam festinatus adventus fuerat) aptandæ domui manus adjutrices admoverunt.

[26] Voluit B. Clara, una cum sororibus aliis, ut ante craticulam poneretur incerata tela; quatenus ad externorum venientes colloquia, neque viderentur ipsæ, neque viderent quemquam: [sub arctissima clausura,] insuper ut tribus clavibus clauderetur porta, intra quam absque præcisa monasterii necessitate nemini sub excommunicationis pœna licitum esset ingredi, ne Fratribus quidem, excepto casu Sacramentorum morientibus ministrandorum. Idem eis in principio licebat, quoties velandæ monachæ essent: sed postea comperto id fieri posse absque eo quod claustrum ingrederentur, sublata illa exceptio est. Modo autem neque Magister Generalis, neque Provincialis ingredi illuc possunt, nisi semel in anno, quantumcumque alias vellent, idque Pontificia Bulla est confirmatum. Constituerunt etiam ad satisfactionem consanguineorum, ut bis omnino conspici Sorores possent a patre, matre, fratribus & sororibus carnalibus: primum quidem, siquidem ita velint parentes, antequam faciant professionem: deinde postquam velatæ fuerint; idque per modum consuetudinis servant, etsi alias ad eam neminem adstringi velint sub alicujus pœnæ interpositione, sed solum per modum puræ cerimoniæ.

CAP. IX.

[27] Inchoato in hunc modum monasterio novo, cœpit sancti Spiritus gratia in Sororibus tanto cum fervore operari, ut visu audituque mirabile cunctis esset, viderenturque Angeli quidam terrestres esse. [primum suppriorissa,] Cum autem etiam numero crescerent, (non tamen continuo sed paulatim) Priorissam sibi constiturunt, admodum Reverendā Matrem sororem Philippam (de cujus virtutibus satis dicere lingua mea non sufficit, quare eas pro nunc silentio prætereo, aliquid de ipsa inferius dicendum f reservans) Suppriorissam vero fecere B. Claram. [nimio in seipsam rigore utitur,] Quæ cum esset zelo religionis ardens, magnoque pœnitentiæ rigore uteretur, adeo ut numquam sibi satisfaceret quin amplius & amplius desideraret, præ desiderio placendi divinæ majestati; succubuit tandem spiritus fervori impar corpusculum, fuitque per obedientiam adacta contusi pulli carnes sumere. Postea autem, prout divinæ placuit bonitati, pristinis sensim viribus restituta, majori cum ardore nitebatur Deo soli servire, cui servire non esse aliud quam feliciter regnare, identidem inculcabat, nihil magis desiderans quam ut in ejus amorem quamcumque animam accendere, & ad ejus obsequium omnes posset attrahere.

[28] Studebat pro sua latissima caritate omnes ad bene faciendum vivendumque attrahere; [multisque exemplo prælucet] & quoties loquebatur de Deo, loquebatur autem de eo fere semper, non tantum stupori cunctis audientibus erat, sed etiam utilitati magnæ; cum nemo ab ejus colloquio recederet non mutatus interius. Viri feminæque quamplurimæ, ejus exemplis monitisque instructæ, partim religiosum statum amplectebantur, partim retento habitu seculari vitam instituebant spiritualem & sanctam: unde fiebat, ut in omni ordine ac statu multos filios ac filias spirituales haberet; [ad strictiorem disciplinam capescendam,] cum absque ullo propriæ utilitatis respectu in solam animarum salutem intenderet animum. Confundebantur viri, cum viderent sese in virtutibus superari a feminis. Etenim tempestate illa nullus erat conventus, in quo vigeret communis vitæ observantia; atque ita religiosi Ordines defecisse videbantur, quando nova hæc lux mundo apparuit, digno nomine Clara dicta. Hujus vero sanctimonia audita, devoti quidam Fratres, inter quos Fr. Joannes Dominici g Fr. Thomas de Senis h, aliique sancta quadam æmulatione moti, [etiam viris.] inceperunt Venetiis instituere conventum observantiæ regularis, cujus bono odore atque fama multi facti sunt religiosi: cuncta ordinante ac disponente Fr. Joanne, magnæ virtutis ac scientiæ viro, ac postmodum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali. Qui postquam conventum virorum ad normam vitæ communis reduxisset, de novo ibidem Venetiis ordinavit Conventum sanctimonialium, Corporis Christi dictum, ad exemplum ejus cujus ductrix erat B. Clara. i O quis numerare posset animas, ipsa mediante ad Deum diversimode reductas!

[29] [Priorissa facta,] Mortua Priorissa k, suffecta in ejus locum Clara est, in eoque dum vixit perseveravit, tanta cum caritate erga omnes, ut videretur nullius querelas posse sustinere: quodque magis admirandum est, cum paucos admodum haberet reditus, familiam tamen sic sustentabat, ut nihil cuiquam rerum necessariarum deesset. Infirmis jubebat quam copiosissime prospici: quod si eis subvenire nequiret quomodo putabat eis opus esse, convertebat ad orandum sese cum multa animi afflictione: nec videbatur optimus Deus famulæ suæ lacrymis posse resistere, quin continuo subveniret per eleemosynas, [& in re tenui Deo nixa,] aut aliter eam consolaretur. Et vero familia ei ampla erat, atque adeo multarum rerum indiga; utpote multiplicata usque ad quadraginta tres aut sex: qui numerus diu in hoc statu mansit, aliis morientibus succedentibus aliis. Cum autem ipsa diem suum obiret, quadraginta quatuor sorores numerabantur, absque Commissis l aliisque familiaribus extra claustrum constitutis; quibus omnibus licet providere Priorissa deberet, numquam tamen voluit Clara ut pauperes, ad petendam eleemosynam venientes, [liberalitatem in pauperes,] absque solatio dimitterentur: sed jubebat omnibus stipem dari: mittebat etiam quot hebdomadis, qui carceres cum eleemosyna visitarent.

[30] [caritatem erga omnes,] Omni industria satagebat consolari quascumque personas pauperes ac tribulatas, orando pro eis, & alios ad similiter orandum excitando: quo fiebat ut multi per ejus amplissimam caritatem varias divinitus factas sibi gratias profiterentur. Inprimis autem compatiebatur eis quos in tentatione constitutos noverat. Cum soror quædam juvencula graves a tentatore pateretur molestias, ipsaque sæpius ad se eamdem accerseret; contigit ut quadam vice ipsa pro afflicta orans, [præsertim tribulatos exercet,] caput Sororis lacrymantis seque amplexantis pectori suo apprimeret; statimque ex eo tantam suaveolentiam afflicta persensit, ut cognosceret evidenter illius pectus esse cameram & habitaculum Spiritus sancti: idque ego audivi ex ipsamet sorore, fide dignissima & post mortem Beatæ superstite. Similes alii eventus plurimi ad testandam ipsius caritatem colligi possent, siquidem tota ejus vita perpetuum erat caritatis exercitium: sed omissis ceteris unum dico; faciem ejus semper hilarem fuisse, nisi quando per compassionem erga proximum turbabatur.

ANNOTATA.

a Cum paulo infra dicatur annos quatuor minus tres menses in monasterio sancta Crucis explevisse Clara, inde egrediens anno 1382 exeunte Augusto; sequitur annum hic notari 1378.

b Arondonium appellant Razzii: & filiam ejus vocant Orettam. Nomen hoc esse diminutivum ab Oria sive Aurea eo facilius crediderim, quod Ceffinus moneat ex quarumdam membranarum reliquiis probabile sibi fieri, eam Genuensem fuisse ex Familia Aurea sive Doria, quæ primas etiam tum Genuæ tenebat.

c Nihil hac de re infra dicitur, quia, ut monuimus desidia transcribentis deficiunt in Codice Pisano quædam, & nominatim elogia primarum istius cœnobii Priorissarum: quas inter quarta fuit Orietta, mutato nomine dicta Maria, & annis 10 monasterium rexit, sicut nos docuit Ceffinus.

d Italice: In capo della Carraia di S. Giglio.

e Hinc colligas, ipsum S. Crucis monasterium extra urbem fuisse.

f Neque de hac quidquam ultra reperitur nisi nudum nomen num. 35: sed quæ hic omissa fuere, ea Ceffinus reperit Latina, in veteri membrana agglutinata antiquo cuidam psalterio, quæ ne pereant post ceteras appendices dabimus.

g Razzii minus recte vocant Joannem Dominicum. Vitam ejus scripsit Ioannes Carolus Florentinus, quæ extat apud Leandrum Alberti & apud nos Ms. ex codice Florentino. Fundavit monasterium S. Dominici Fesulis, ex ejusque disciplina S. Antoninus aliique prodiere. Eum Gregorius XII Cardinalem a se creatum tit. S. Sixti tanti fecit, ut ad ejus potißimum persuasionem Papatu se abdicarit in Concilio Constantiensi: inde abductum in Hungarians (erat enim Episcopus Ragusinus) secum ad res fidei constituendas habuit Sigismundus Imperator; ac Budæ anno 1420 mortuum multa miracula illustrarunt, Vix dubitamus quin ab Hungaris fuerit pro Sancto habitus & cultus: sed Turcis urbem obtinentibus difficile est aliquid certi de eo scire, maxime cum neque vita diem notet ad quem referri in hoc opere poßit.

h Agit de hoc Michael Pio l. 2 § 80 de viris Illustribus Ordinis Prædicatorum, & an. 1415 mortuū scribit: ast Razzius in Vita B. Mariæ Venetæ per eum descripta, notat an. 1430.

i Addunt Razzii conventus Fabianensem & Asculanum eodem modo fundatos aut reformatos, & multis exaggerant deformationem monasteriorum illius temporis, præsertim muliebrium, inducto ubique proprietatis vitio, prætexta monasteriorum paupertate.

k Anno ut infra constabit 1395, 12 Martii.

l Intelliguntur famuli rei temporalis procuratores: quales habuisse conventū apparet infra ex nu. 42, ubi dicuntur viri duo de familia exteriori intro vocati ad fodiendū sepulcrum.

CAPUT IV.
B. Claræ caritas insignis, & in ferendis adversis animi magnitudo.

CAP. X.

[31] Non videtur prætereunda silentio, quam erga exposititios infantes exercuit caritas. Matrona quædam, [Exposititiorum domui] Domna Cea nuncupata, magna cum caritate longoq; tempore rexerat exposititiorū a hospitale, in quo pauperculi illi, a suis parentibus destituti, educabantur; moriens vero familiam prædictam commendavit Priorissæ S. Dominici. Hæc ergo magna cum solicitudine requirere cœpit personam idoneam, ad prosequendum opus ejusmodi misericordiȩ: neq; facile inventura videbatur, siquidem infantibus istis ablata erat domus, quam habuerant ad portam S. Marci. Non tamen animos despondit Clara, sed per se perq; totum conventum suum orationes ad Deū fundebat, quatenus providere dignaretur familiæ orbæ idoneum caput. Tandem animum in omnes partes versanti, occurrit vir dives atque devotus, nomine Joannes, Tinellarius b ab opificio suo nuncupatus; qui cum haberet uxorem superadultam ac sterilem, pro magna qua Priorissam prosequebantur reverentia, eidem atque ejus conventui destinabat quidquid habebat aut in futurum lucraretur.

[32] [Curatorem invenit,] Hunc ergo inspirante Deo ad se accersens, rogavit num vellet curam dicti hospitalis suscipere. Cumq; hic alieniorem sese a tali consilio exhiberet, eo magis quod uxorem sciret ab eodem fore alienissimā; convenit ut utrimq; super ea re oraretur Deus, ipso interim monēte ut de alio Clara cogitaret. Postea rediens atq; interrogans num aliquem invenisset: invenisse respondit. Lætus ille, interrogat quē. Cumque ipsummet nominaret: [propria utilitate postposita:] Atqui, inquit ille, jam dixi tibi hoc fieri non posse: quia omnia mea legare volo monasterio tuo: quod, si illuc ivero, fieri non poterit. Beata vero, plena caritatis, non quæ sua sunt sed quæ Jesu Christi quærentis, maluit obventura sibi carere pecunia, quam pauperes Christi opportuno necessarioq; præsidio; neq; prius suadere ac precari destitit, quam Joannes susciperet regendum prædictum hospitale, quod nunc juxta ecclesiam S. Georgii est. Quidquid autem boni Joannes hactenus ibi fecit & adhuc facturum se continuo sperat (quemadmodum novit civitas universa) debetur eximiæ caritati Claræ, similibus pietatis operibus juxta consilium Euangelicum intendere & delectari solitæ.

[33] [multas absque dote recipit,] Quando sibi offerebatur aliqua, desiderans monasterium ingredi, nihil considerabat prius quā virtutem ac bonam voluntatem postulantis; deinde jubebat ut ipsa per se cuncta exploraret scrutareturq; attentius, tum faciebat ipsa, & a conventu fieri jubebat orationem, priusquam aliquid definite responderet; ac deniq; si firmam in proposito reperisset, admittebat absq; ulla dotis adferendæ mentione: quod autem ultro adferebatur seu multū seu parum, volebat omnibus esse commune: ita quædam absq; ulla omnino, quædam cum dote admodum modica sunt admissæ. Quoniā vero, propter Sororū numerum & angustias loci, [dilatat angustias monasterii,] maxima Sanctimoniales patiebantur incommoda; quantū ex eleemosynis aut aliunde acquisitis subtrahere poterat necessitati frugali, seponebat ad amplificationē ædium, quibus modo hoc, modo illud curabat adjungi adaptariq; prout facultas aderat. Etenim vehementer angebatur ipsa, cū videret propter prænotata incommoda infirmari plurimas, multas mori: ideoq; omni curabat solicitudine amplificationē domus, faciebatq; Sorores pro ea laborare; ac tandē eo rem deduxit, ut potissimā operis partem absolverit; & quamvis non plene, satis commode tamen ædes dilatatas reliquerit, cum hinc in cælum evolavit.

CAP. IX.

[34] Postquam Dominus Petrus, pater B. Claræ annis viginti quatuor civitatem rexisset, [Occiso patre] populari furore & proditorie occisus est die gloriosæ Societatis sanctissimæ Ursulæ, anno MCCCXCIII, XXI Octobris, quemadmodum credo ab aliis satis esse descriptum. c Dies hic Pisis, dies turbinis & procellæ, dies mœroris & amaritudinis fuit. Occiso autē patre & ambobus fratribus læsis; eorum junior, Laurentius nomine, vulneratus ut erat, fugere in monasterium Sororis voluit: hæc vero noluit eum admittere, magis animæ quam corporis periculum reformidans in illo, qui ne sic quidē securus de vita, certum incurrebat excommunicationis periculum. [fratribusque,] Magni etiam referebat statuere in eo exemplum ad proximos, ne quis deinceps ibi refugiū peteret, ubi ipsa illud fratri proprio negasset in tali articulo: proinde nemo impietatis crudelis factum accuset. Fratres igitur deprehensi & in hostis sui domū deducti, ibi mortui sunt: quo modo, novit Deus. Succedens autem qui mori ipsos fecit, non diu rempublicam tenuit, haud diu post etiam ipse mortuus.

[35] Cum vero regimē urbis suscepisset, egregiæ virtutis Clara exemplum dedit, clarissimeq; demonstravit, nullum in animo suo odium aut inimicitiæ sensū residere contra eū, a quo familia sua eversa dejectaq; erat: noverat enim cum Beato Job, non queri de Deo, quo permittente ista acciderant; cum eoq; dicebat, Sit nomen Domini benedictum. Ei autem qui tot malorū vel causa fuerat vel instrumentum, [auctorem cædis] ex animo omnem condonavit injuriam, pro eoq; orabat. Ut autem excellens Claræ in hoc genere virtus fieret manifestior, contigit ipsā infirmari graviter, neq; dubitare quemquam quin ex animi mœrore, quem videbatur in suorū cæde debuisse concipere, morbus hic ei obvenisset. Cum autem cibum omnem stomachus fastidiret, [non aversatur;] rogavit eā Soror Philippa, tum adhuc in officio Priorissæ vivens, num quid esset cujus appetitu teneretur, quodq; crederet se posse comedere. Respondit Clara: Si mittatis domum Domini Jacob id Appiano, ut mihi velit mittere panem ac cibum mensæ suæ, quemadmodum mittere solebat pater meus, credo equidem me comesturam. Attonuit omnes responsum ejuscemodi, neq; quisquam e famulitio externo fuit, qui ire vellet; judicantibus omnibus præceptum prorsus incongruum esse. Tandem eunte aliquo, obstupuere ad inexpectatam petitionem Dominus Jacobus ejusq; filius Joannes d; eiq; per dies plurimos mane ac vesperi per suos ministros misere cibos mensæ suæ, ex quo comedens Clara sibi paulatim restituta est.

[36] Vere malitia parvulam, adeoq; regno cælorum idoneam se ostendit hoc actu, magis autem eo qui sequitur. Mortuo prædicto Domino Jacobo & filio ejus Joanne, cum tradita Lombardis e civitas esset, timebant quam plurimi ne direptioni quoque daretur cum universali civium exterminio. [ejusque viduam ac filias ad se recipit,] Imprimis autem formidabat male uxor defuncti Domini Jacobi, cui tamquam viduæ ac peregrinæ, non tantum consilium solatiumque impendit Beata; sed etiam, quod aliis permissura non fuisset, indulsit ut una cum geminis filiabus intra monasterium reciperetur, juxta dulcis sui magistri mandatum, bonum pro malo rependens, & implens quod Psalmista dixit, Pupillum & viduam suscipiet; absque ullo injuriæ receptæ sensu easdem consolans recreansq; ut melius poterat. [Psal. 145, 9] Apparuit in hoc summa animi celsitudo, quam & in toto vitæ suæ decursu constanter exhibuit, cum incredibili pene patientia humilitateq; conjunctam, maxime circa finem dierū suorum insolitis agitata persecutionibus, in quibus ostendit semper quam nullam sui ipsius haberet rationem, sed solius Dei honorem in omnibus intueretur.

ANNOTATA.

a Italice Trovatelli id est, Inventitii.

b Id est, victor; a tonna, tinna, tinnela, dolio.

c S. Antoninus p. 3 tit. 22 cap. 3, § 17 rem prolixe narrat. Summa hæc est; Iacobum Appianensem Petrus ut filium educaverat ab adolescentia, ascitumque in scribam habebat omnium arcanorum conscium; hic paulatim in Galeatii Mediolanensis partes, Florentinis quibus favebat Petrus contrarias, flexus, clientelis sese cœpit armisque munire, pretextu Landfrancorum adversariorum suorum, quos, quamvis amicos Petri, domi suæ occidi fecit. Nec tamen adhuc mali quidquam suspicabatur Petrus, neque permisit pro se cives armari: ergo ingressus urbem imparatam Iacobus, occidi fecit proditorie Petrum juxta domum suam, duosq; filios ejus vulneratos & captos veneno extinxit, & pro parte Gibellina dominium urbis arripiens, sumpsit sibi nomen Capitanei & Defensoris Pisarum. Hæc pluribus ille, & quidem satis pathetice pro Petro, viro, ut ait, bono & modesti animi ac Florentinorum amico.

d Idem Antoninus duos Iacobo filios aßignat, qui pariter cum patre fuerint creati equites: quorum minimus natu Gerardus, mortuis anno 1398 fratre Ioanne ac patre Iacobo (ipso patre antequam moreretur Pisanos inducente ad eum eligendum) succeßit in regimen civitatis.

e Pergit Antoninus § 30 Gerardo Appianensi non id animi erat, ut tantæ moli rerum sufficere crederetur, & timebant multi ne ad Florentinos declinaret. Ea occasione invitatus Mediolanensis ad Pisas capiendas animum convertit, & modo promittendo, modo pericula ostendendo effecit, ut, retento sibi Plombino & pecunia accepta, Gerardus Pisas Duci traderet. Vterque Razzius, fingunt sibi hic nobilem inter Pisanos Lombardorum familiam, factionis contrariæ Appianensibus: nos Mediolanum Lombardiæ caput, & Mediolanenses Lombardos hic dici non dubitamus.

CAPUT V.
Obitus, sepultura, virtutes, miracula.

CAP. XII.

[37] Voluit tandem justus atque misericors Dominus mercedem fidelis obsequii famulæ suȩ reddere, [Inter extremos morbos,] post longos labores & corporales pœnas, post infirmitates item longosque morbos, quos illa suo in corpore pertulit. Itaq; ad perficiendam coronam patientiæ ejus, gravissimus catharrus in capite, quod inde cum intolerabili pene frigore vehementer intumuit, accessit ad alia priora incommoda, puta dolores lateris, ipsi admodum frequentes; & sibi invicem contrarios morbos, quibus proinde remedium ferri nullum poterat. Erat interim tranquillo semper animo & fronte serena, ut ipsam videntibus & audientibus solatio esset magno, dicentibus videri in ea S. Paulum loqui, [piis colloquiis intendit,] utpote quæ de Deo rebusque divinis loquens, ostenderet se res usu & propria experientia cognitas sermocinando tractare. Ut vero pars media Quadragesimæ transiit, subito gravi febre correpta est; quæ ne letalis foret metuebant Sorores, eo quod ipsamet ante annos duos quibusdam earum secreto dixisset, non diu se cum ipsis fore; non tamen addens unde hoc sciret, quia in ejusmodi arcanis revelandis admodum parca verborum erat.

[38] [cuidam in visu ostenditur,] Accidit interim ut Soror quædam videre sibi videretur ecclesiam parvulam, in eaque bene ornatum chorum Sanctimonialium: Et hæ, inquiebat, ex nostris sunt: nullam vero distincte cognovit, quia facies habebant nigro velo obtectas, a quibus tamen absistebant splendores radiantes, quos notabat ab aliis aliisque magis ac minus claros procedere. In harum porro medio videbat constitui pulcherrimam sedem, [facie candidissima,] supra quam collocabatur & ab omnibus multum honorabatur formosissima mulier, & facie supra nivem candida; de qua hoc insuper dici audiebat: Hæc est nostra Priorissa. Ast illa sibi, Non est, inquit: nostra enim colore fusca, hæc candidissima est. Est tamen ipsa, respondit vox eadem. Cognovit igitur evigilans Soror, instare mortem Priorissæ, ipseque morbus signa de se dabat vitæ cito finendæ.

CAP. XIII.

[39] Post aliquot ingravescentis infirmitatis dies, cum videret Clara adesse tempus transitus sui, [susceptis pie Sacramentis] petiit Dominici Corporis communionem; qua bis intra quinque dies refecta fuit, cum maxima spiritus devotione. Postrema autem ejus Communio fuit ipso mane festivitatis Paschalis, quando eam accepit in Viaticum peregrinationis suæ; ac postmodum sacro inuncta Oleo, continuo pejus habere visa est. Demum in agoniam deducta, apertis in crucem brachiis sæpe dicebat, Jesu mi, ecce me in cruce positam: addebat & alia similis fervoris ac devotionis verba, quamvis intermortuis vocibus, nec sine magna difficultate prolatis. [moritur feria 2 Paschæ:] Ipsa quam præferebat spiritus efficacia & cordis lætitia ad lacrymas commovebat adstantes atque dolentes filias, quæ illam amabant tenerrime, & reverentissime honorabant. Tandem ad extremum vitæ adducta articulum vultu resplenduit, facieque ad cælum versa risit; ac suam præsentibus absentibusque filiabus benedictionem largiens, quiete atque tranquille animam reddidit Creatori, postridie Dominicæ Paschalis die, decimo septimo Aprilis, anni millesimi quadringentesimi decimi noni, cum vixisset in hoc mundo annis quinquaginta septem, triginta septem in monasterio.

[40] [corpus resq; ejus omnes,] Sacrum ejus corpus in terra nobis relictum est, admirabili ac suavissimo fragrans odore: qui odor etiam ex vestibus ejus omnibusque utensilibus ac vasis, quorum in ipsa vel circa ipsam usus aliquis fuerat, diffundebatur, durabatque per dies multos, etiam in ipsa ejus cella: quantoque plus circumcidebantur res istæ, tanto vehementior emanabat fragrantia; nominatim vero ex illius pannis ultra mensem, etiam postquam sæpe explicati & ad aerem expansi fuissent. Quo fiebat ut multæ ex Sororibus, [suavera spirant oderem,] non tantum ex devotione erga demortuam Matrem, verum etiam propter delectationem sensibilem, recurrerent identidem ad eosdem amplexandos & naribus applicandos; quamvis aliæ quædam aut nihil aut perperam odoris sentirent, quæ ex parte incredulæ, tamquam de re nec visa nec audita, loquebantur. Quod equidem non absque Dei providentis permissione atque mysterio factum puto: qui permisit ut etiam resurrectionis suæ tempore de ea dubitarent aliqui & credere recusarent, ceteris eamdem absque ambiguitate credentibus atque recipientibus.

[41] [Psallentibus pro ea, loco Requiem occurrit Gloria,] Nunc vero, ut historiæ seriem pertexamus, decet exponere quid circa sepulturam sacri corporis acciderit. Nempe stantibus circa illud Sororibus & secundum Ordinis usum psallentibus, redibat semper sub finem cujusque Psalmi, Gloria Patri, pro, Requiem æternam: & quantumvis ipsæ se mutuo admonerent, & memores redderent clausulæ mortualis; quoties tamen ad finem psalmi veniebant, prius quam illius recordarentur, inchoatum erat, Gloria Patri. Tantum præterea se consolatas sentiebant singulæ, quasi non mortuam vidissent sed dormientem, adeo formosus apparebat in feretro vultus ejus, Quapropter non potuerunt persuaderi ut cubitum se nocte illa conferrent, sed in ecclesia pervigilarunt omnes, exceptis paucis senioribus & infirmis, quas oportuit præcepto adigere ad requiem in cellis suis capiendam. Tenebatur autem in feretro corpus vestitum, & chlamyde sui Ordinis indutum, cum multis circumcirca luminibus.

[42] Cœpere postea Sanctimoniales eædem ipsi corpori aliquid rerum suarum imponere vel admovere, aliæ quidem scapulare, [corpus viventi simillimum,] cingulum aliæ aut velum suum, vel aliquid istiusmodi. Erat præterea idem corpus omnibus membris molle atque flexibile, non ut mortuæ sed dormientis; quodque majorem cunctis stuporem adducebat, instar eboris candidum, licet alias fusco fuisset colore. Imo tempore notabili ex ore ejus sanguis vivus rubeusque manavit, usque dum sepeliretur: quando etiam candor iste adventitius ex parte cessavit, & in vultum color rediit naturalis. Eadem vespera intra claustrum admissi sunt e familia exteriori viri duo, fossam corpori sepeliendo facturi. Qui cum assueti non essent id facere, non excavarunt illam loco consueto, sed in ecclesia ad pedem altaris, ubi tunc expositum feretrum stabat: permissi autem sunt opus prosequi, cum intentione ibidem successu temporis sepulcrum fabricandi.

[43] [sepulturæ aptatur;] Dum autem fossa prædicta fieret, pleræq; monialium a virorum conspectu subduxerūt se, pauculis senioribus apud corpus remanentibus; quod etiam ex communi consensu, vestibus suis multa cum reverentia & honestate exutum, aliis involverunt pannis. Capillos quoque, quamvis brevissimos, resecuerunt: & hæc omnia diligenter custodienda seposuerunt: ex quibus deinde parum quid primum singulis intra monasterium, deinde civibus quoq; accolisq; e longinquo etiam, memoriæ & venerationis causa petentibus aliquid sibi dari, distributum est. Neq; id solum factum est ejus pannis, sed etiam precatoriis granis quæ sacrum corpus atrigerant, ut vel sic fieret satis quampluribus, magno numero petentibus tale aliquod suæ devotionis incitamentum.

Cap. XIV.

[44] Die Martis mane ingens populi omnis ætatis sexus & conditionis multitudo accurrit ad S. Dominici, [& populi conspectui expositum,] & ecclesiæ Cathedralis Capitulum voluit exequiis interesse: deinde petiit permitti sibi corpus extra claustrum sepeliendum: quod cum Sorores omnino negarent, rogarunt ut ipsum saltem videre possēt. Tum habito inter se consilio aperuerunt Sorores fenestellam, quæ supra altare est, perquam elevatum in Missa Sacramentum spectari ab illis & adorari consuevit, atque ex adverso collocaverunt feretrum; reductoq; ab ipsa fenestra velo exierunt ab ecclesia, paucis senioribus in ea sic relictis, ut tamen spectari non possent. Itaque per longum temporis spatium plena cunctis advenientibus facultas fuit spectandi mortuam, illi autem fuere plures quam quinq; millia. Vespere autem facto, [tandem humatur fer. 3,] decreverunt prosequi sepulturam: cumq; continuo alii aliiq, affluerent spectandi gratia ex territorii Pisani villis, dicebant: Videamus Sanctam istam, quæsumus, priusquam sepeliatur. Postea autem venerunt ad monasterium, qui dicerent supra quindecim millia venientium fuisse: & nisi a spectato corpore revertentes dixissent sibi occurrentibus eam esse sepultam, longe major fuisset numerus. Multi autem ex spectatoribus illis, puro corde se ipsius intercessioni commendantes, varias gratias recepere. Neq; mirandum quod Deus sic voluerit honorari famulam suam, in qua sic abundavit illius gratia, & dum ad vixit vacua numquam fuit; quemadmodum Apostolus docet electis Domini usu venire.

CAP. XV.

[45] Fuit B. Clara magnæ in loquendo sinceritatis & puritatis; [animi sinceritas,] adeo ut putem numquam ei verbum ullū duplicis sensus excedisse: habebat nihilominus ingenium subtile atque perspicax, ut facile cognosceret num ea quæ sibi dicebantur ex invidia aut caritate aliove malo aut bono affectu procederēt. In tentationibus expertissima & compatiens (quippe quæ etiam ipsa fuerat tentata in multis) sæpius ex solo vultutentatas cognoscebat, [discretio spirituum,] absq; eo quod illis loquebatur; & interrogata quibus indiciis niteretur; fatebatur, ad talium occursum terrefieri se interius, nec raro ante ipsas videre nigrā quamdam umbram. Sæpe etiam ipsas tentationes, quæ & quales essent, Sororibus manifestabat: quæ cum intra arcanas cogitationes consisterent, apparet docente Spiritu ipsas cognoscere debuisse. Verumtamen de ejusmodi rebus parcissime loquebatur, neq; facile erat tale quidpiam ex ore ejus elicere, nisi forte præsens necessitas aut grandis proximi consolatio exprimeret quidpiam.

CAP. XVI.

[46] Excellebat orationis & lacrymarum dono, omnesque actiones suæ, seu parvæ seu magnæ, [orationis domum,] precationis condimento terminabantur, unde & fuerant inchoatæ: similiter auxilii vel consilii causa venientibus ad se dicere solebat, Ora, & ego prote orari faciam. Nullam unquam admisisset ad monasterium pro qua non fuisset sæpius facta oratio. Numquam Capitulum instituebat, quin longa oratione ad illud se parasset: & facile erat ex ejus sermone cognoscere, quam vicina semper esset ardenti amoris divini fornaci, unde & verba ejus erant ferventis caritatis plena, adeo ut rarissime accideret quemquam non mutatum interius ab ea recedere. Prolixior forem, si ad explicandam ejus humilitatem, mansuetudinem, [comitas erga afflictos,] caritatem procedere vellem. Mirum est quanta cum dulcedine confortaret eos quibus officiū aliquid vel onus imponebat, quanta cū teneritudine affectus reprehenderet delinquentes, aut pro meritis pœnitentia imposita castigaret. Sed hæc pauca sufficiēt in principio, quæ poterit alius aliquis diffusius extendere si luerit, multaque de ejus virtutibus adjungere, stylo meo præterita, ne forte evaderet longior quam par sit, hæc præsens narratio. Deo gratias. Amen. a

CAP. XVII.

[47] [Quidam vir ingenti mærore liberatur,] Ipso sepulturæ die accessit illuc, ab amicis monasterio familiaribus ductus, homo quidam nomine Mag. Joannes b Picchia-pietre, propter filii sui mortem adeo mœstus afflictusque, ut abundantibus præter modum lacrymis gemitibusque parum videretur abesse a desperatione. Qui devote ad sanctum corpus orans, & intolerabilis quo cor suum opprimebatur doloris levamen aliquod per merita ipsius Beatæ postulans, tantam subito interius sensit mutationem, ut sibi omnino alius ab eo qui fuerat videretur: ex eoque tempore factus monasterio amicus singularis, & dolens quod viventis Sanctæ amicitia non fuisset dignus, eidem cum multa devotione sæpe impendebat laborem suum, & moriens in signum gratitudinis magnam facultatum suarū partē ipsi legavit.

CAP. XVIII.

[48] [& a terrifico spectro mulier.] Mulier quædam, Donna Nanna c nuncupata, uxor Antonii de Aretio, filiam in monasterio habēs, mihi dixit, quod quandoque vehementer perterrita spectaculo rei ad supplicium ducti, tantum horrorē servaverit animo suo impressum, ut quocumque se domi suæ verteret, præsentem semper intueri miserum videretur, cum magna angustia animi & cordis palpitatione insolita. Quodam autem die cameram suam ingressa, cum rursum funestum spectrum suæ obversaretur imaginationi, & majori quā alias horrore eam percelleret, exclamavit: O B. Clara, adjuva me. Vix verba finierat, quin per cameræ medium pertransire vidit Sanctimonialem, magno circumfusam splendore: ex eaque visione confortata consolataque remansit, durante per dies plures lætitia; & prioris horroris causa numquam sibi deinceps renovata est. d

ANNOTATA.

a Hic quidem finitur Vita: miracula tamen duo sequentia ab eadem manu esse adjuncta probabile nobis facit syllabus capitum: forte etiam voluit auctor plura ex ordine consequenter describere.

b Gallicus Seraphini interpres vertit Maistre Jean Masson: quasi non cognomine proprio, sed appellativo opificii Ioannes hic dictus fuisset, Picchia pietre: quod tamen non cæmentarium fabrum, sed latomum significaret, si vocis etymon potius quam usum velimus considerare.

c Razzii legunt Nannina d' Antonio da Reggio, quasi Regiensis non Aretiensis fuisset Antonius: placet nostri Ms. lectio d'Arezzo quia hoc in Hetruria vicinum, istud in ultima Calabria remotißimum. Seraphini interpres Antonietam Nanninam appellat mulierem: quod nescio unde acceperit.

d Sequentem Appendicem, diu post ab una Sanctimonialium scriptam esse, fiet clarum legenti: ideoque ipsam & cetera omnia ab antiquioris vitæ contextu separavimus.

APPENDIX
Elevatio corporis: lingua incorrupta.

Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria (B.)

Cap. XIX.

[49] Cum sacrum corpus hujus gloriosæ Sanctæ, prout dictum superius, annis tredecim sepultū jacuisset subtus gradus altaris ecclesiæ nostræ; [Post annos 13 refosso corpore] & Matres, quæ tunc in monasterio aderant, vellent ejus ossa habere reverentius; devote ac religiose aperuerunt sepulcrum; unde continuo mira processit suaveolentia. Et vestes quidem una cum carne prorsus consumptæ in cineresque redactæ apparebant, ossa vero integra solidissimaque; in capite autem inveniebatur lingua tam integra & sana quam ipso quo mortem oppetierat die. Magnam ea res admirationem, magnum devotionis excitamentum attulit, [lingua integra reperitur,] & Matres illas ad lacrymas movit; considerantes quod Deus, cum summo ipsius Sanctæ honore, tanto post mortem tempore linguam illam conservasset, quæ tantorum bonorum in vita causa & instrumentum, tot afflictos solata fuerat, tot delinquentes correxerat, tot ignorantes instruxerat, tot litigantes pacaverat, tot peccatores ad Deum converterat, eumque pro necessitatem patientibus toties oraverat, toties in operibus suis laudaverat, seipsam confitens humilem ejus vilemque creaturam. Accipientes ergo Matres præfatæ multa cum reverentia benedictam illam linguam, [cujus lotura mundatur leprosa.] imposuerunt eam vasi aqua pleno, ex qua omnes sanctimoniales biberunt, vultus manusque eadem tingentes. Una autem inter ceteras cooperta lepra, nullis medicinis per annos multos curabili, subito ut ista aqua se abluit, omnem pariter abluit infectionem. Sorori nomen Matthea erat, cognomen leprosa; ita nota passim omnibus infirmitas ejus fuit.

[50] Alia plura miracula hac occasione facta sunt, quæ registrata non sunt, sanctimonialibus nimia devotione & gaudioso fletu impeditis huic rei attendere, neque curantibus eadem ad notitiam externorum deducenda colligere; & eo, quod habebāt præ manibus sentiebantque, plus satis occupatis. Postea vero reverenda ossa, sublata de terra, collocata sunt in capsula cypressina, ac supra altare majus infra imaginem S. P. N. Dominici collocata: ex quibus unum sæpe cum magna devotione accipitur intingiturque aquæ, [& plura deinceps miracula fiunt:] magna quantitate benedicendæ & distribuendæ personis devotis, frequentissime pro eadem ad monasterium venientibus, & opportunum suarum infirmitatum remedium in ipsa se habere profitentibus: adeo ut etiam his nostris temporibus plurima audiantur videanturque mirabilia istius aquæ usu patrata, non tantum foris sed etiam in ipso monasterio nostro: vidimus enim aliquas Sorores nostras, graviter ægras, epota ejusmodi aqua, subito sanatas. Fuit autem inter ceteras una, cujus fauces sic angina constrinxerat, ut jam nihil posset deglutire amplius, nec nisi per quam difficulter loqui; hæc prædictam aquam deglutivit facillime, & mox sana egit Deo libera voce gratias. Alia tonsillarum morbo laborans nec remedium inveniens, seque prædicta aqua lavans, non modo morbi vim repressit, sed etiam sustulit omnem inflationem deformitatemque sub gula apparentem.

[51] [ipsa in vase crystallino religiose servatur,] Beata illa lingua collocata fuit in vase crystallino, quod etiam loco prænotato asservatur, estque etiam nunc sana, & salva, sed aliquantulum sicca, & pro insigni Reliquia honoratur, ad gloriam Dei & sanctæ Matris nostræ B. Claræ, claræ nomine & factis, claræ miraculis in vita & post mortem: de quibus sit semper benedictus ab omnibus ille, qui ipsam in mundum venire fecit, & nobis tam insigne donum est largitus, quam gloriari possimus habere matrem, protectricem, advocatam apud Deum; Defensionem, tutelam, arcemque munitissimam contra diabolum; exemplum sincerum vitæ sanctæ, speculum abstinentiæ & patientiæ, lumen & splendorem religionis, magistram humilitatis, scholam virtutum, magisterium omnis perfectionis, confortationem in quavis afflictione, consolationem & refugium in tribulatione; ac denique, quo vota nostra extremum tendunt, scalam atque funem, quibus scandamus trahamurque in cælum, ubi ipsa nos exspectat, cum ipsa intraturas lætaturasque in regno Sanctorum ac Beatorum, in secula seculorum. Amen.

APPENDIX II.
Crucifixus miraculosus viventi allatus; motus ossium in capsa index mortis alicui Sororum imminentis.

Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria (B.)

EX MS. ITALICO.

[52] Non erit extra propositum in hisce residuis foliis describere singularem favorem, quem B. Claræ facere dignatus est Dominus Jesus Christus, transmittendo ei figuram suæ humanitatis expressivam, & commemorativam amarissimæ suæ passionis, mortisque obitæ in ligno crucis: quemadmodum & scriptum reperitur in quibusdam nostris antiquis chronicis, & Matres nostræ seniores a pluribus fide dignissimis audivisse se meminerunt. Magis autem impellimur ad calcem Vitæ adnotare gratiam nostro monasterio in hoc factam, non solum ad notitiam & memoriam posterorum, sed etiam ut cum tali memoria servetur ipsa quoque devotio, erga rem tam venerandam, ad gloriam Dei & Sanctæ ejus, cujus meritis illa impetrata est nobis, hodieque perseverat. Prius tamen referendum aliud, quod est tale.

[55] Narrabat sæpe beata nostra Mater cum viveret (secundum fidelem Matrum nostrarum relationem) quod instantissime petierit a Domino, [Oravit Clara nequa ex suo monasterio damnaretur;] ut nulla earum, quæ ad Deo serviendum hoc monasterium ingrederentur, æternam incurreret damnationem: quod eam obtinuisse usque ad præsentem diem credibile est. Etenim ante uniuscujusque Religiosæ mortem, per unius alteriusve ut summum mensis spatium, audiuntur ossa B. Claræ, non quidem a Sanctimonialibus promiscue omnibus, sed a quibusdam ad hoc a Deo electis; audiuntur, inquam, ossa, super altari in capsula reservata, seipsa commovere, quasi exultantia in felici transitu ejus quæ proxime moritura est. [& voti compos facta videtur:] Durat autem motus & sonus ille intra capsam per spatium brevioris Psalmi, adeo clarus distinctusque, ut nemo, nisi prorsus ignorans rerum domesticarum, dubitare possit quid eo signo indicetur. Contigit igitur Reverendam Matrem Sororem Archangelam a Gambacurtam, cum aliis aliquot Sororibus junioribus ac senioribus orationi insistentem eo loci, coeuntium inter se ossium audire strepitum; nec ad id quod subinde ab antegressis per traditionem majorum narrari audiverat applicantem sese, interrogare quid rei hoc esset. Responsum autem eidem est: Ossa hæc sanctissimæ Matris nostræ sunt, quæ sese commovent exultantque, in signum quod intra unum alterumve mensem moritura sit aliqua ex nostris Sororibus internis. Ipsa vero cum diem & horam hujus motus diligentissime observasset, inventa est prædicta ostensio, præcucurisse mensibus duobus non integris mortem devotissimam Sororis Vincentiæ Malaspinæ, tum adhuc sanæ vegetæque. b

[54] [Eadem divinitus monita ire ad portam ecclesiæ,] Nunc porro convenit alium eximium commemorare favorem sacræ imaginis Crucifixi, qui etiamnunc in monasterio servatur. Primis annis quibus B. Clara officium gerebat Priorissæ, id est, circa annum Domini MCCCXCVIII, cum illa post Matutinum perseveraret orans in choro circa altare majus, audivit vocem clare distincteque dicentem sibi: Surge, eia, & vade ad portam monasterii, ubi Sponsus tuus te expectat, ut intret huc & maneat tecum, cumque Sororibus tuis præsentibus & futuris. Hac voce obstupefacta atque attonita, quia neminem intra ecclesiam videbat, prosequebatur orationem suam; quando iisdem rursus verbis ad suas aures allapsis, cognovit voces Angelicas esse; apertis igitur fenestris, ut videret num illuxisset, accepit claves monasterii, & duabus Sororibus comitata, juxta optimam hujus loci consuetudinem, aperuit ecclesiam. Et ecce reperit eo jam appulsum Magnificum Dominum Galeatium de Senis, [invenit ibi Galeatium Senensem cum magno comitatu.] in comitatu multorum civium Pisanorum & nonnullorum e Canonicis majoris ecclesiæ. Habebant autem parvū sed reverendæ effigiei Crucifixum, qui aspicientibus omnibus viscera commoveret ad compatiendum doloribus mansuetissimi Christi, cuius illic effigies tenebatur: quemadmodum de facto apparebat in iis qui ante ipsum genua humi inclinata tenebant, cum singularis silentii observantia.

[55] Videns ergo ante portam sui monasterii Clara spectaculum tam venerandum; [qui inventam a se Crucifixi imaginem,] postquam illud humo prostrata adorasset, his verbis a Magnifico Domino Galeatio præventa ipsa est: Venerabiles Matres, scitote quod cum Senis agerem propter aliqua negotia mea, contigerit me transire per ecclesiam, propter præterita bella semirutam: juxta quam cum equum agerem, famulis aliquod meis pone gradientibus, eique me reverenter inclinarem; vidi eminus hunc Crucifixum, collocatum intra cavum obmuratæ fenestellæ, mihique clarissima voce dicentem: Portate me ad monasterium S. Dominici Pisis, noviter ædificatum, ubi magna cum devotione servabor. Ego vero his auditis, formidine quidem trepidus, [ut jussus erat,] sed tamen devotione fidentior, pro honore Domini mei, descendi una cum sociis ex equo; sanctum Crucifixum accepi, & iter retro legens, tamquam propter negotium aliquod urgentissimum, una cum fœderatis mihi amicis veni ad te tuumque monasterium, & nunc ipsam iconem in manus tuas consigno, tantummodo rogans ut coram ea pro me velitis orare. Accipe igitur, reverenda Mater, tam pretiosum donum, quod ipse donorum bonorum largitor hodie tribuit: & hoc dicens porrigebat Crucifixum multis cum lacrymis, [Clara tradit,] in terram prostrata tenens genua.

[56] Ipsa vero, cui pariter copiosæ fluebant lacrymæ præ dulcedine teneritudinis interioris, haud satis idoneam se solam æstimans quæ reciperet munus, quod Sororibus omnibus præsentibus atque futuris fieri intelligebat; tacito nutu admonuit socias, totum ut conventum pulsatis campanis convocarent, & omnes cum luminibus accensis adesse facerent. Quæ dum ordinantur, ipsa aptissima oratione ad præsentes usa, eique devotas ad Deum preces intermiscens, primum gratias egit D. Galeatio de tam prompta adimpletione divini mandati, deinde Dominis Canonicis aliisq; Senensibus ac Pisanis civibus de honorabili ac fideli comitatu, quam Domino suo in terris exhibuerant. Interim adfuit monacharum chorus, [Crucifixus in ara majori collocatus,] & Clara imaginem sanctam excipiens manibus, eamdem extulit versus præsentes; quos genua flectentes, tundentes pectora, suspiriis personantes, cum benedixisset, ipsa imagine eos signans ex porta; convertit se ad Sanctimoniales suas. Quibus hymnum, O crux ave spes unica, aliaque de Passione Domini idonea cantica concinentibus, occlusa post eas porta monasterii est; & post longam per cœnobii ambitus processionem, cui pedibus nudis omnes intervenere, hymnos & cantica lacrymis & suspiriis interpolantes, supra altare majus locatus Crucifixus est, & velis aliquot coopertus, ubi in hodiernum usque diem cum multa servatur reverentia.

[57] [multis ibi miraculis claret.] Dicuntur varia deinceps miracula facta in eorum gratiam, qui ad venerationem adorationemque hujus Crucifixi in suis necessitatibus devote recurrerunt; quod faciunt non solum Pisani cives, sed etiam frequentes exteri, quibus ipsa imago videnda exhibetur per craticulam ex adverso altaris positam; per quam etiam conspici potest ingens multitudo votivorum donorum seu anathematum, in signum receptarum gratiarum. Pro quibus omnibus reddendæ sunt gratiæ infinitæ bonitati Domini nostri, qua dignatus est nostrum monasterium honorare, non solum insigni B. Claræ claritate, & conservatione miraculosa linguæ ejus, venerandaque ossium sanctorum præsentia, sed etiam sacratissima imagine sua; ut hac ratione ditatæ & nobilitatæ Sorores, sequantur vestigia suæ Matris; ejusque magisterio institutæ inveniant, tamquam filiæ genuinæ, conformitatem cum Christo, cum eodem in cruce patiendo; atque ita cum eadem sua Matre etiam pertingant ad gaudia regni cælestis, Deo igitur & Jesu Christo sit gloria infinita & benedictio in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Plures hujus familiæ ac nominis monasterio præfuerunt: nam in Appellatione facta anno 1582, quæ Vitam hujus Beatæ apud Seraphinum præcedit, invenitur subscripsisse Suppriorissa soror Clara Gambacorta, deinde ex Ordine aliæ 56, inter quas signat decima tertia Soror Archangela Gambacorta, & immediate ante hanc Soror Jakelina Malaspina. Vnde judices de ætate hujus Appendicis.

b De lingua asserit Ceffinus ipsam quoque subinde similiter commoveri; omnesque moniales, talibus prodigiis ab una alterave earum observatis commonitas, sese tamquam illico morituras præparare ad exitum precibus oblationibusque.

APPENDIX III.
Ex Seraphino Razzio de Sanctis & Beatis Ordinis Prædicatorum.

Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria (B.)

EX MS.

[58] [Post obitum videtur instar sponsa deduci,] Venio ad visiones, quibus gloriam ejus manifestare dignatus est Deus, Soror quædam admodum religiosa, nocte beatum Claræ obitum prægrediente, vidit in somnis magnam multitudinem illustrium personarum, inter se colloquentium de comitatu præstando sponsæ magni Imperatoris. Videbat autem viam, qua transeundum erat, pulcherrime ornatam ac tapetibus vestitam. Cum ecce adduci per eamdem videt, sponsam juvenculam, ætatis annorum quindecim, instar solis formosam, cujus pulchritudinem mirabantur. Deinde cognovit hac similitudine repræsentari animam B. Claræ propter insignem ejus candorem & puritatem.

[59] [cuidam sorori dubium solvere,] Alia quædam Religiosa a B. Clara adhuc vivente petierat, ut quando in cælis foret, dissolveret ei dubium aliquod, non exprimendo quale ipsum esset. Igitur post mortem ipsi apparens, dixit, animam suam a corpore separatam nulli omnino pœnæ fuisse obnoxiam, sed a sanctis Angelis susceptam deductamque ante thronum sanctissimæ Trinitatis: quam dum adoraret, cognoverit statim illius dubium; cujus consequenter solutionem eidem aperuit disparuitque; plenam gaudii & solatii devotam filiam relinquens.

[60] [monasterium suum pio sacerdoti ostendere,] Sacerdos quidam grandævus, solitus ex devotione particulari Missas in monasterio celebrare, dum B. Clara in vivis superesset, nocte quadam post Officium matutinum recitatum in oratione persistens, obdormivit, viditque B. Claram in medio duorum formosissimorum Angelorum, magna gloria circumdatam: quæ ipsum videbatur ducere in monasterium, illudque ei ostendere: nullam tamen Religiosam vidit, præter unam admodum senem, quæ ipsis videbatur portam aperuisse. Toto autem visionis tempore tenebat B. Clara pulchram atque purpuream crucem manu, & in capite gestabat coronam valde splendidam, pretiosis lapidibus margaritisque distinctam.

[61] Alia Religiosa, in sua cella orans, noctis tempore oculis vigilantibus, [cuidam religiosæ colloqui,] vidit B. Claram ingenti splendore circumfusam, qua apparitione conterrita primum, tum ipsius ancillæ Dei voce recreata, sumpsit animos, atque de pluribus eam rebus interrogavit, magno cum solatio suo, eo quod se dignatam videret salutari ejus alloquio: quæ etiam post multa utilia monita dixit ipsi, quod gloriam cælestem possideret Tandemque Beata, præfatæ Religiosæ benedicens, disparuit, & gaudio spirituali cumulatam discipulam dereliquit.

[62] Genuæ morabatur mulier, vitæ spirituali addicta, quæ pridem desideraverat B. Claram videre: [& piæ matronæ Genuensi,] cum igitur post ejus mortem sacro Missæ Officio in ecclesia interest, & sub elevationem venerabilis Sacramenti genu flexa, amanter quereretur quod suo desiderio frustrata fuisset, vidit ante se stantem monacham, in cujus manu crux rubea tanti splendoris, ut pyropus clarissimus videretur. Tunc ad ipsam accedens fidenterque alloquens de multis rebus cum ea prolixe est collocuta, & benedictione accepta, interna suavitate refecta mansit: exindeque tantopere erga B. Claram ejusque monasterium affecta fuit, ut filiæ cuidam suæ persuaserit ipsum ingredi: quam Pisas deducens, quæ sibi acciderant, narravit Religiosis, Deum in Sanctis gloriosum laudantibus.

[63] [ac Venetiis agretanti sanitatem reddere.] Plurima ejus narrantur miracula Notarii publici manu scripta & signata, quæ brevitatis causa præteriens, unum excerpo. In conventu Corporis Christi Venetiis monialis erat adolescentula, quæ graviter infirma mortique proxima, adeo ut jam usum vocis amisisset, per quamdam sociam commendata fuit B. Claræ, quæ paucos ante dies obiverat: quo facto melius mox habere & loqui cœpit, & quæ moveri de lecto non potuerat, ultro surrexit bene sana, Deum ac B. Claram Pisanam glorificans.

APPENDIX IV.
De Philippa prima monasterii Priorissa ex membranaceo Chronicæ antiquæ fragmento eruta a Franc. Maria Ceffino, Equite.

Clara Gambacorta, Ordinis S. Dominici, Pisis in Hetruria (B.)

EX MS.

[63] Soror Philippa filia quondam fuit D. Albici de Vico, judicis egregii, & in nostra civitate præcipui. Consimiliter habuit unum filium, insignem virum & doctorem in legibus, [Magnorum Legistarum filia & mater,] miro modo famosum, & consilio naturali circa rempublicam atque circa reliquos cives: qui & in scientia & doctrina nonnullo quidem tempore legit Jura, & erudivit adolescentes plurimos nostræ civitatis: & quidem de illo taceo, & de aliis germanis atque de prole ipsa, ad alia tendens, & intendens dicere de ipsa sorore Philippa. Hæc nupta duobus majoribus civibus civitatis nostræ Pisanæ, [duobus maritis viduata,] primo uni militi de Gualandis, qui erat caput illa vice ejus nobilis familiæ: quo de hac vita vocato data est in consortem D. Raynerio Tempanello, qui excessit in hac urbe Pisana, tam in facundia mirabili quam in scientia incredibili, quam etiam conscientiæ puritate: quod raro suis similibus evenire suevit.

[64] Hoc etiam subtracto de medio, cœpit desiderium suum ipsa præfata Domina amplius zelo animæ suæ succendere; ita ut, nescienti germano & aliis de domo sua, (quæ erat de primis & majoribus, [recipit se ad cœnobium S. Grucis.] regentibus & gubernantibus civitatem) non curans nec de deliciis mundi hujus, nec de pompa illius aggrediens [corde] mundo viam Dei, monasterio Dominarum sanctæ Crucis de Fosse-Bandi, (de quo dictum est supra) summa securitate se clausit; ibique divitiis [spiritualibus] plena, ipsas, præ timore gloriæ inanis & vanæ, humilitate semper profundissima custodivit; misericordia & caritate præpollens, ut nulla in illo Cœnobio infirma ejus servitio fuerit derelicta. In parvo tempore legere, scribere, & notare didicit plene, sic ut pro miraculo putaretur; officio divino indesinenter intenta, semper in choro orationibus indeficiens, [inde translata in novum,] suspiriis & lachrymis inundantibus in copia. Sed ut breviloquus existam, dimitto quædam quæ dictu essent digna & perpetuo memoranda. Venio nunc ad temporis plenitudinem, quia Deus providit, quod istud a monasteriū fundaturæ b sex illa vice sorores, de auctoritate Ordinis & ordinatione summi Pontificis Urbani Papæ VI, meditatio sibi c sanctissima fuit divinitus inspirata. Sed & mihi d pariter cogitanti, quo titulo hujusmodi monasterium vocaretur, ambo pariter a Deo confirmati elegimus, ut titulo Beatissimi Patris Dominici, nostri Ordinis Fundatoris, nominaretur & ecclesia fundaretur; quod prædictus nobilis illustris Miles e stupenda cordis lætitia incredibli gaudio acceptans (sit Deus auxilio) fundavit & fecit, [& Priorissa electa,] cum in civitate Pisana non esset ecclesia sub ejus nomine titulata. Quo facto, providentia divina veniunt [ad electionem,] & ipsa [quæ prius fuerat] facta Vicaria, fuit electa in Priossam & Matrem monasterii & Sororum, & celeriter confirmata a Papa super eas.

[65] De constitutionibus Patrum, de ingressu Fratrum de silentio stricto, de vita communi, de negata valde penitus visione tacendo; [ante] omnia decrevi [dicere] qualiter rexerit monasterium. A puellis dilectissima, ad mediocres discrete austera, ad seniores, [sancteque, ut vixerat mortua,] quæ de seculo jam provectæ ætatis ad Ordinem confugerunt, reverens & compatiens fuit totius visceribus caritatis. De Deo & in Deo confisa [tam] in spiritualium quam temporalium necessitatibus spem in alium non habere [se dicebat]. Si audivisses verba [& sermones ejus, spiritum] divinum comperisses: & si de Deo locutus fuisses, audivisses altiores mugitus, intimo cordis contentos, in cælestia desideria promoventes. Paupertatem super omnia diligens, Christum pauperem, & hominem sanctum & devotum, indefesso calle sequi totis nisibus conabatur, usque quo MCCCXCV in Festo sancti Gregorii f de hac terra ad divina fuisset assumpta. Die autem octava a suo decessu felici, una de sororibus, quæ cum ipsa fuit de sancta Cruce translata, nomine Maria, g qui nitidius Deo semper in omnibus complacere studebat, [Sorori de monasterii orbitate solicitæ.] ætatis provectæ tam seculo quam in ordine, quamque piissimus Deus pluries quibusdam revelationibus consolatus est, ut ab onere carnis abstracta quædam videret forte incredibilia, nisi quia Deo non est impossibile quidquam; dum hora tertia noctis in sua cella orationibus pernoctaret, plorans de tantæ matris amissione (utpote quæ quasi oves remanserant sine pastore) & meditans illius virtuosam vitam & innocentissimam conversationem; in illa meditatione lacrymosa erexit cordiales preces ad Deum, ipsam h scilicet obnixe rogando, ut a Christo gratiam impetraret sibi, ut inciperet sequi sua sancta vestigia. Et similiter, ut de se ipsa narravit i, gaudio & dolore tangebatur: Dolor inerat inquit super ea, quia ab eis fueram separata, quemadmodum schola discipulorum Christi de ejus recessu dolebat; cum hoc etiam lætabar de gaudio sibi parato, & ut certe putabam jam ei dato. [& illius in cælis gloriam meditanti,] Et dum maxima fiducia super adepta ejus gloria fixius cogitaret, filiasque suas omnes illi ardentius commendaret, ut pro illis preces emitteret ante Deum, iterum augebatur meditatio sua in hoc, scilicet quatenus anima in illa æterna & summa luce transformatur, & fit felicissime deiformis. In hoc meditationis augumento sic dicebat. O Priorissa mea, & vos estis transmutata in solem illum justitiæ, ut in nobis ipsa solum Deum, & nihil aliud, videatis. Cogitate esse de creatione hominis, [atque in extasim raptæ,] & de nobilitate rationalis animæ, quod & Deus voluit nos similes sibi creare, & ipse etiam voluit fieri similis nobis, ut homo fieret pro nostra salute.

[68] Tunc super hac parte accidit sibi cordis commixtio quædam sic quod omnia ejus viscera interius miscebantur, velut caldaria dum ferventissime bullit ad ignem. k Incepit [inquit] sudare, iterum intentius, deinde gelare, in memet defeci, ut spiritus corporis mihi non inesset, & in tali statu cum esset, repentinus splendor sibi fuit ostensus, sole isto lucidior: & in illo splendore [dixit] ostensam fuisse sibi Prioram cum sororibus tribus, tali videlicet modo. Vestimentum erat ei prout moniales deferunt, & nigrum velamen, nec fuit sibi, ut referebat, possibile cognoscere de vestimento, an esset laneum, vel de materia alia, quia splendor oculos, & adspectum præ excellentia lucis impediebat, [apparet magno in splendore,] & præpediebat acumen; tantum potuit de illo comprehendere, quod indumentum omnem albedinem excedebat. Tunica sive stola descendebat ultra plantas duo brachia fere, lapis vero smaragdinus in suo pectore rutilabat, super caput vero ipsius posita erat corona, [inter duos Angelos,] & a duobus Angelis hinc illinc lucentibus tenebatur, unum caput ab uno, aliud ab alio, quasi essent partiti eamdem ponere super caput: erant ad mensuram unius brachii eminentes, Vultus autem quasi Seraphim apparuit.

[68] Et cum ipsa apparuerunt duo viri in habitu religionis fratrum Prædicatorum [cum uno Episcopo. Primus erat B. Dominicus] l sub cujus cura vivimus & disciplina; alius cum ipso, erat eximius Doctor S. Thomas Ordinis præfati; tertius autem cum illis erat habitu Pontificali vestitus, [quem] diligenter intuens clare cognovit ipsum fuisse B. Augustinum, [cum S. Augustino,] cujus Regulam ptofitemur. Habebat autem B Dominicus in manu sua apertum librum, [S. Dominico.] in quo erant hæc verba scripta, quæ legit, scilicet, Caritatem habete, humilitatem servate paupertatem voluntariam possidete: quasi significaret aperte, hæc omnia ab ipsa fuisse servata. Erat insuper B. Dominico stella fulgida nimis in fronte, sic quod sol iste, quem modo videmus, ejus comparatione videbatur obscurus; quare Pater Dominicus ipsam Priorissam sic alloqui cœpit: Sponsa Christi Jesu, filia vero mea. Et hoc dicto vertit versus eam, quæ ista videbat, faciem suam; & dixit: Facias, quod Frater Dominicus de Peccioli, cui a majoribus vestris fuit cura commissa, faciat de hac re memoriam per scripturam, & de hujus [gloriæ] visione. [S. Thoma Aquinate] Sanctus autem Thomas de Aquino prædictus, librum in manu sua tenebat, in quo scriptum erat, Cantica m Canticorum. nCum Priora nempe erant tres Sorores vestitæ habitu monachali, non tamen ut ejus erat tam pretiosum illarum indumentum atque solenne, nec in tam sublimi gradu erant prout ipsa levatæ; eo quod Priorissa, quantum unius cannæ mensura in aëre collocata, & illæ tres in inferiori erant loco, de quibus non fuit esse nec nomen revelatum In hac autem visione spatium quinque horarum meo visu duravit & quando ad se fuit reversa, [& tribus sororibus.] invenit me cum vultu super terram; sic me [enim] posueram, ut orarem. Hæc autem illa mihi fideliter scripsit, & verbo significavit: quare in hanc scripturam redegi ad laudem Altissimi Dei; & ut sit [perfectis] in profectum, cæteris in exemplum vitæ perfectæ.

ANNOTATA.

a Novum scilicet intra urbem, cujus chronica hic texebatur.

b In Vita B. Claræ num. 21 septem dicuntur vixisse in communi: sed soror Maria omnium directrix hic non numeratur, quia vel non consensit in principio vel non potuit monasterium sanctæ Crucis dimittere, ideoque Vicariam sibi aliam debuerunt eligere.

c Sensus solœcismo non uno turbatus & ex parte mutilus videbatur hoc modo restituendus atque supplendus: Deus providit quod sex simul sorores monasterium istud fundaturæ, de auctoritate &c. [Vicariam sibi eligerent sororem Philippam: cui sanctissima cogitatio fuit inspirata, quod S. Dominicus novi monasterii patronus esset.]

d Merito suspicatur Ceffinus, hunc qui loquitur, adeoque chronicæ unde ista sunt accepta, auctorem, fuisse ipsummet Fr. Dominicum de Pecciolis, quamvis infra in parenthesi de auctore velut in tertia persona loquatur: hic enim ut supra num. 25 dicitur totam rem ordinabat.

e Scilicet D. Petrus Gambacorta, B. Claræ pater.

f Ita legendum credimus quod, ex vitiato codice accepimus, di hac tertia adi nona.

g Supra num. 25 Soror Maria Ser-Bacciomei.

h MS. Vt de ipsa narratur: quod quia non habet quo referatur, suspicati mendum esse antiquæ membranæ, in congruum magis sensum convertimus.

i Expunximus, quia sensum turbabant sequentia: In hæc verba, vultu humiliter in terra: exciderint fortaßis aliqua, ad Confessarium referenda, qui eodem loco & tali situ etiam ipse orabat, ut infra ipsemet dicit.

k MS. Sic habebat. Incepit sudare & in memet defeci: quem modum a tertia ad primam personam transeundi, in fine excusavit auctor, hac clausula. Et ne mireris lector, quod quandoque loquor ut ipsa, quandoque de ipsa (scilicet cui visio facta est) unde aliquando locutus sum in tertia, aliquando in prima persona: quam clausulam, ne Lector confunderetur, huc rejecimus; & levi mutatione sustulimus inconcinnitatem, propter quam ea apposita fuerat Sic etiam paulo inferius. In tali statu cum essem visus fuit sibi splendor, posuimus, cum esset.

l Hæc uti & cætera omnia, quæ [ ] uneis inclusa & a nobis apposita sunt, aut alia similia verba excidisse, liquido apparet ex contextu totius narrationis: apposuimus autem tuo commodo, Lector, ne festinanti necesse feret ad nostras observationes recurrere.

m Vel quia is est titulus ultimi opusculi, quod in Fossænovæ monasterio decumbens sanctus Doctor paulo ante mortem dictavit; sicut verba inscripta libro, quem gestabat S. Dominicus, videntur continere totam substantiam Constitutionum ab eo relictarum: vel quia, sicut præcepta illa B. Dominicus, vivens observavit Philippa; sic mortua fruitur deliciis cælestibus, quas in Canticis Canticorum mystagogice designari S. Thomas docuit suo illo commentario.

n Delevimus parenthesim (De quo in principio hujus Chronicæ facta est mentio) eo quod officeret claritati sensus: cum videatur ipse auctor Chronicæ hæc scribere.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 18. April




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 17. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 17. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.