Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

18. April


XVIII APRILIS.

SANCTI QVI XIV KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Calocerus Brixiensis, Martyr Albingauni in Liguria.
S. Eleutherius, Martyr Romæ.
S. Anthia mater, Martyr Romæ.
S. Parthenius, Martyr Romæ.
S. Calocerus, Martyr Romæ.
S. Febus, Martyr Romæ.
S. Proculus, Martyr Romæ.
S. Appollonius, Martyr Romæ.
S. Fortunatus, Martyr Romæ.
S. Crispinus, Martyr Romæ.
S. Expeditus, Martyr Romæ.
S. Mappalicus, Martyr Romæ.
S. Victorinus, Martyr Romæ.
S. Gagus, Martyr Romæ.
S. Apollonius, Senator Romanus, & Martyr.
S. Septimus Diac. Martyr Salonæ in Dalmatia.
S. Victoricus, Martyr Salonæ in Dalmatia.
S. Hermogenes, Martyr.
S. Dionysius, Martyr.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Pamphilus, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Ianuarius, Martyr in Africa.
S. Micion, Martyr in Africa.
S. Domnus, Martyr in Africa.
S. Turemunus, Martyr in Africa.
S. Syricus, Martyr in Africa.
S. Priscianus, Martyr in Africa.
S. Venustianus Proconsul, Martyr, Tuderti in Vmbria.
Ejus uxor & filii, Martyres, Tuderti in Vmbria.
S. Eusebius, Episcopus Fanensis, in Italia.
S. Lasreanus sive Molassius, Abbas Lechglinensis in Hibernia, postea Episcopus & Legatus Apostolicus.
S. Wicterpus Ep. August. in Germania.
B. Herluca, Virgo, in Germania.
S. Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio.
S. Aia Comitissa, montibus Hannoniæ, in Belgio.
S. Cosmas Confessor, Episcopus Chalcedonensis, in Bithynia.
S. Euthymius Thaumaturgus, apud Græcos.
S. Ioannes, discipulus S. Gregorii Decapolitæ, monachus Constantinopoli.
S. Perfectus Presbyter, Martyr Cordubæ, in Hispania.
B. Idesbaldus, Abbas Dunensis, Ordinis Cisterciensis in Flandria.
S. Galdinus, S. R. E. Cardinalis, Archiepiscopus Mediolanensis, & Sedis Apostolicæ Legatus.
S. Nicus, Eremita Besutii, in agro Mediolanensi.
B. Iacobus de Oldo, Presbyter tertii Ordinis S. Francisci, Laudæ in Insubria.
B. Ioannes Epirota, Martyr Constantinopoli sub Turcis.
B. Andreas de Monte-Regali, Ordinis Eremitarū S. Augustini in Aprutio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Iustinus, Episcopus Theatinus in Aprutio, dicitur a Paulo Regio parte 2 de Sanctis regni Neapolitani pag. 380 & sequentibus ex hac vita decessisse anno MCXXXII. die XVIII Aprilis. Regium secutus est Ferrarius in utroque Catalogo. Verum alius est Theatinorum sensus, asserentium eum fuisse primum Ecclesiæ suæ Episcopum, vixisse seculo Christi quarto aut quinto, ac mortuum esse ipsis Kalendis Ianuarii; quo die duæ cantabantur Missæ, scilicet de Circumcisione & S. Iustino. Paulus Tolosa, creatus anno 1616 Archiepiscopus Theatinus, in Synodo diœcesana Festum S. Iustini, quod die Circumcisionis solenni ritu celebrari nequiret, transtulit in XIV Ianuarii, & mandavit observari in civitate & diœcesi Theatina universa, uti testantur Vghellus, Hieronymus Nicolinus in Historia Theatina, Audrianus Canonicus Theatinus & alii. Nos ergo quæ collegeramus de S. Iustino, & seposueramus, ut ad hunc diem edenda, cum Ecclesia Theatina celebraturi ejus Festum, seponimus in Supplemento ad diem XIV Ianuarii.
S. Agnetis, Virginis & Martyris, susceptio reliquiarum Parisiis, inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaji. Vitam ejus cum variis reliquiarum translationibus dedimus XXI Ianuarii.
S. Florentinus, Regis Scotiæ filius, in vico Bonnet prope Ionvillam diœcesis Tullensis celebri peregrinatione colitur, præsertim pro stultis. Eum hoc die consignat Camerarius. Dempsterus in Ianuario eum collocat, & Vitam 19 capitibus extare dicit. Hanc cum nacti necdum simus & ad huc speremus obtinere, differimus de eo agere ad supplementum XXIV vel XXVI Ianuarii.
S. Ammon, Abbas in Ægypto, absque alio elogio memoratur in MS. Florario: forsan est, quem cum Græcis retulimus, XXVI Ianuarii.
Osuinus, discipulus S. Ceaddæ Episcopi in Anglia, refertur in Martyrologio Anglicano utriusque editionis, & a Ferrario. Deinde, tamquam si alius esset Owinus, iterum in Martyrologio primæ editionis, celebratur ad diem XXIX Iulii; ast in posteriore editione cum aliis, quando & nos ejus Acta deduximus, memoratur IV Martii.
S. Oliva, Virgo Martyr Brixiensis, a Bernardino Fayno notatur in Martyrologio ecclesiæ Brixiensis, profitente se monumenta ecclesiæ S. Afræ secutum. Egimus de ea ex Martyrologio Brixiensi MS. V Martii.
S. Victor, Martyr, officio Ecclesiastico sub ritu duplici colitur in Archimonasterio Antoniano diœcesis Viennensis, ob sacras ejus reliquias ibidem asservatas. De eo aliisque Sanctis, qui ob similem causam ibidem coluntur, egimus XIII Martii.
Mathildis Comitissa memoratur cum titulo Beatæ, in sacro Gynæceo Arturi a Monasterio; uti iterum, quando inter Prætermissos de ea ex Arturo egimus XXIII Martii.
S. Acacius, Episcopus Melitines, memoratur cum longo elogio in MS. Synaxario Pariensi collegii nostri Claromontani. De eo egimus XXXI Martii.
S. Sabbas Gothus, Martyr, memoratur hoc die a Græcis in Menæis, Ephemeride metrica, & Menologio Sirleti, eorumque exemplo a Galesinio nec non in Tabulis Kalendarii Muscovitici. Vitam ejus dedimus XII Aprilis.
S. Ardalion, mimus, Martyr, celebratur in MS. Synaxario Parisiensi collegii nostri Claromontani cum elogio, quale dedimus, quando etiam celebratur in Martyrologio Romano XIV Aprilis.
Engratia, Virgo & Martyr, Cæsaraugustæ in Hispania, memoratur a Galesinio, Canisio & Ferrario. Vitam ejus dedimus XVI Aprilis.
Petrus, Diaconus & Confessor, memoratur a Greveno in Auctario Vsuardi. Forsan est Diaconus S. Gregorii Magni, cujus Acta dedimus XII Martii.
aut Petrus Diaconus Martyr, Antiochiæ socius S. Hermogenis XVII Aprilis.
S. Anthusa, filia Constantini Copronymi Imperatoris, cum illustri elogio memoratur in MS. Græco Synaxario Parisiensi collegii Claromontani. Istud dedimus, quando in aliis refertur, XVII Aprilis.
S. Donani, Abbatis in Buchonia, elevatio, indicatur in Menologio Scotico dempsteri. De eo egimus XVII Aprilis.
Sanctorum Martyrum Catulini, Ianuarii, Florentii memoria inscripta est antiquo Martyrologio Casinensi, forsan ob corpora Sanctorum ex Africa eo delatorum. Porro inter Martyres Afros ad hanc diem refertur Ianuarius, ad XXIII Catulinus, quibus facile aliquis Florentius adjunctus est.
Lycii & Iuliani nomina inter Martyres hujus diei interseruntur in MS. Martyrologio Tamlactensi, quod hic indicare voluimus.
S. Placidi Martyris Romani festum agitur in Eremo Deiparæ, vulgo Einzidlensium apud Helveticos, propter corpus (quod pueri circiter duodennis esse probat exilitas oßium) ex cœmeterio S. Calepodii anno 1650 die 20 Augusti extractum, & in prædicto monasterio solenniter exceptum 1654, die 24 Martii. Huic sacro deposito cum esset speciosus ac pretiosus ornatus ab religiosis illis viris comparatus, tandem anno 1659 die 14 Septembris in Dominicam incidente, & cum memoria annua dedicati ibidem ab ipso Christo Domino sacelli Mariani concurrente, facta est solennißima Translatio: utque ipsius sancti anniversaria festivitas hoc die ageretur, quo nullus alius Placidus Martyr in sacris Fastis nominatur, fuit prudenter institutum, uti litteris inde datis didicimus, & hoc loco indicasse satis habemus.
Felix, memoratus infra in Actis S. Eleutherii Episcopi & Anthiæ matris, cum illis ut Martyr refertur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, Acta præcitata indicant ejus conversionem, de Martyrio nullam faciunt mentionem.
S. Corebus Præfectus, qui per S. Eleutherium conversus ad fidem, gladio percussus est, adscribitur Martyribus Romæ paßis in hodierno Romano Martyrologio, ex fide Actorum jam indicatorum: verum hæc talia esse ostendimus, ut quamdiu nullum aliud Corebi Martyris indicium profertur, vix credi poßit aliquando vixisse, nedum annuam habuisse in ullis ecclesiasticis fastis memoriam, ut infra ostendetur.
S. Primitia, Virgo & Martyr, memoratur a Masino in Bononia illustrata. Ejus corpus sub Gregorio XV anno MDCXXII Romæ obtentum, asservatur in ecclesia S. Mariæ di Galliera.
Cheren, Collunchile, Lacerii & sociorum memoria inscripta est Kalendario Aquileiensis Ecclesiæ, quod Romæ apud Patres Congregationis Oratorii reperimus: maius lumen forsan alius adiiciet.
Apollonius; pater 500 monachorum apud Hermopolim, Apollonius in pauperes & languentes officiosus, occasione S. Apollonii Senatoris Romani & Martyris adjunguntur a Petro de Natalibus libro 4 Catalogi capite 63 & 64, & hunc secuto Maurolyco. Priorem etiam referunt Grevenus, Canisius & Ferrarius. Nos certiora monumenta venerationis Ecclesiasticæ desideramus.
Cogitosi Episcopi depositio Turonis, legitur in MS. Tornacensi & pridie in Lætiensi; ubi diximus, cum nullus apud Turonenses fuerit Episcopus Cogitosus, nos non posse assequi, quis hic intelligatur. Colganus arbitratur, Cogitosum scriptorem Vitæ S. Brigidæ hoc die coli, & memoratur in Martyrologio Tamlactensi hoc die Cogitosus sapiens. Reliqua ignoramus.
Naucratius, Præpositus Studitarum Constantinopoli; exilio ante & carceribus probatus, mortuus est hoc XVIII Aprilis anno DCCCXXVIIII: cujus virtutes referuntur 4 Februarii in Vita S. Nicolai studitæ, ubi dicitur hic una cum B. Naucratio depositus ad dexteram partem in gloriosissimo ac sacro Martyrum sacello, quod a dextris delubri Præcursoris situm est. Interim non reperimus sacris Fastis inscriptum,
Monindus senex de monasterio, Molassus Lethglinnensis, Eugenius Episcopus. Lassara filia Egani de Maigin, Vt Sancti Hiberni, sunt inscripti Martyrologio Tamlactensi: de quibus certiora libenter addiscemus.
Wilgisus, Episcopus Moguntinus, memoratur in MS. Florario cum titulo Sancti. Mortuus est pridie S. Matthiæ Apostoli, absque ulla ad dictum diem mentione in Martyrologiis: servatur ejus casula in Ecclesia Moguntina cum celebri sanctitatis eius memoria.
Rotulphus, monachus Fuldensis cœnobii, vir in divinis scripturis eruditissimus, & valde insignis prædicator verbi Dei fuit. Unde ab Hungaris occisus, glorioso coronatus Martyrio, ad cælum evolavit. Ita Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 322, non indicato anno aut die martyrii. Wion eum ad hunc decem retulit, citans Kalendarium suum Germanicum, quod quale sit ignoramus. VVionem sequuntur Dorganius, Menardus, Bucelinus, & hic allegat Annales Fuld. Brovveri, forsan voluit hujus Antiquitates Fuldenses indicare: in quibus lib. 2 cap. 6 agit de Hungarorum irruptione, & incendio Fuldensis basilicæ, sed absque mentione dicti Martyris. Libenter certiora monumenta accipiemus.
S. Eduardus, Episcopus Aberdonensis, memoratur in Menologio Scotico Camerarii. Miramur de eo non agi in Breviario Aberdonensi.
Henricus, Dux & Confessor ordinis nostri, memoratur in MS. Kalendario Carmeli Mechliniensis. Quis ille sit necdum scimus.
S. Iubinus, Episcopus & Confessor, cujus corpus requiescit Lugduni supra Rhodanum, memoratur a Molano in Auctario Vsuardi, & a Ferrario in Catalogo generali: qui citat in Notis Breviarium Ordinis Vallumbrosani. Est etiam nomen Tubini in aliquibus Kalendariis: sed nihil de eo reperimus apud Raynaudum in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, neque apud Locatellum de Sanctis aut Beatis Vallis umbrosæ.
Bartholomæus, Conversus Ord. Vallumbrosani, citatis Tabulis Vallumbrosanis hodie inter Beatos nominatur a VVione: ejus elogium aliquod invenias in hist. Vallumbr. Eudoxii Locatelli lib. 2 cap. 43. Nullam alias ejus notitiam Vallumbrosæ reperimus, neque nomen in MS. Hieronymi Radiolani. Obiit seculo XV in monasterio Montis-scalaris, quod an hodieque supersit, & an aliquis ibi eius cultus, hactenus ignoramus.
Iacobus, Abbas Cisterciensis XXI, dicitur hodie obiisse in Kalendario Ordinis Cisterciensis, Divione anno 1617 excuso; & in Menologio Henriquez & Bucelini, cum titulo Beati: a Chalemoto Pius Pater appellatur, & a Saussajo inter Pios refertur.
Everardus, Conversus in Hemmerode, memoratur cum titulo Beati in Menologio Henriquez, Chalemoti & Bucelini, quia honorifice de eo loquitur Cæsarius lib. 10 Dialog. cap. 14.
Iulia Certaldina, inter Ordinis Augustiniani Beatas refertur ab Herrera & Crusenio; diciturque hoc die anno 1307 ad cæli gaudia victrix ascendisse; nobis de cultu ejus nil constat.
Maria de Incarnatione apud Pontæsiam, sanctimonialis Conversa Ordinis S. Mariæ de monte Carmelo memoratur cum insigni virtutum elogio a Saussaio in Martyrologio Gallicano: sed solum inter Pios. Arturus in suo Gynæceo sacro Beatam appellat.
Reginaldus de S. Ægidio, Ordinis Prædicatorum, a Deipara apparente visitatus, inter Venerabiles seu Pios refertur in Martyrologio Gallicano Saussaji.
Voislaus Belga anno 1570 occisus, Bonaventura Bastiæ, Leo, in Corsica, Alphonsus Ordōnezius, in Mexico, Andreas Hibernon in Hispania, Franciscus Æsinus, Joann. Bapt. Nursinus, Capucini Maria a S. Francisco, in Hispania, Ordinis Sancti Francisci, memorantur ut Beati in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio: & in hujus Gynæceo etiam refertur ultimo nominata Maria a S. Francisco.
Maria Iosepha Navarra, Virgo Carmelitici instituti, Cæsaraugustæ mortua an-no: 625, cum opinione sanctitatis, & cum titulo Beatæ memoratur in prædicto Gynæceo Arturi a monasterio.
SS. Expeditus & Fortunatus, Martyres Melitenæ in Armenia, referuntur in MS. Patriciano, quod Neapoli inter libros Caraccioli reperimus. Coluntur hi cum plurimis aliis sociis XIX Aprilis.
S. Georgius, Episcopus Antiochiæ in Pisidia, qui ob cultum sacrarum imaginum in exilio mortuus est, memoratur in Menologio Basilii Imper. synaxario Taurinensi & altero MS. apud Combefisium Parisiis: sed in Menæis & Martyrol. Romano XIX Aprilis.
S. Victor, S. Zoticus, S Zeno, S. Acyndinus, S. Severianus, S. Antoninus, Martyres sub Diocletiano. Ex his quinque primi memorantur in Menologio Basilii Imperatoris. Aliis adjunguntur in Menæis MSS. Taurinensibus Ducis Sabaudiæ & alibi. In menæis excusis & Martyrologio Romano XX Apr.
Oda, Virgo & Sanctimonialis, instituti Præmonstratensis in Hannonia, cum titulo Sanctæ memoratur a Saussaio in Appendice Martyrologii Gallicani: at Miræus, Raißius, vander Sterren referunt eam XX Aprilis.
S. Anastasii Papæ primi elevatio memoratur in MS. Florario, & ejus mentio est apud Grevenum. Dies ejus natalis est XXVII Aprilis.
SS. Parthenius & Calocerus, Martyres Romæ, memorantur in Martyrologio Notkeri, in Romano & aliis XIX Maji.
Maildulphus, teste Cambdeno in VViltoniensi Comitatu, Scoto-Hibernus, vir summa eruditione & singulari vitæ sanctitate, cum eremiticam vitam duceret ac postea ludum aperiret, cum auditoribus monasticæ vitæ se devovens, cœnobiolum ædificavit Maildulfelburge, & contracte Malmesbury dictum Is inscriptus est Martyrologio Anglicano secundæ editionis. Extat Tomo 1 Monastici Anglicano pag. 50 carta de origine dicti monasterii per Maildulphum, qui numquam Sanctus appellatur, sicut Aldelmus discipulus & successor, ad cuius Vitam poterit de Maildulpho agi XXV Maji.
S. Mariæ Magdalenæ translatio indicatur in MS. Martyrologio Montis-sancti. Colitur XXII Iulii.
S, Athanasia, vidua ac Sanctimonialis in insula Ægina, cum longo elogio celebratur a Græcis in Menæis & Menologio Sirleti & Tabulis Kalendarii Moscovitici. In Actis Græcis dicitur mortua esse pridie festi Assumptionis Deiparæ Virginis; acproinde Lipomanus eius Vitam, uti & sacram memoriam Martyrologium Romanum hodiernum, retulerunt XIV Augusti.
Aleydis, matris S. Bernardi, translatio memoratur ab Arturo a monasterio in Gynæceo sacro. De ea inter Prætermissos egimus IV Aprilis, latius acturi in Vita S. Bernardi XX Augusti,
Eleutherius, Pater monasterii B. Marci Euangelistæ in pomeriis urbis Spoletinæ, Romæ mortuus, refertur hoc die ex monumentis Ecclesiæ Spoletinæ apud Ferrarium in utroque Catalogo, & ex libro 3 Dialogorum S. Gregorii cap. 33. Sed idem inscriptus est hodierno Martyrologio Romano VI Septembris.
S. Maternus, Episcopus Trevirensis, memoratur in MS. antiquo Martyrol. Vsuardi optimæ notæ, MS. Florario & aliis nonnullis. Sed iterum in eisdem & aliis plerisque XIV Septembris.
S. Agapetus, Papa Romanus, inscriptus est MS. Synaxario Parisiensi collegii nostri Claromontani, aliis Græcis pridie. At Romani colunt XX Septembris.
S. Florentius, Episcopus Tungrensis, annotatur a Carthusianis Bruxellensibus ad Grevenum. Habetur hic ejus memoria XVI Octobris.
SS. Nunilonis & Alodiæ Virginum Martyrum Inventio & Translatio, ad monasterium Legerense diœcesis Pampelonensis in Navarra, hodie ibidem recolitur: Martyrium vero in Martyrologio Romano ponitur XXII Oct.
S. Stephani Protomartyris dedicatio altaris Autissiodori, inscripta est variis antiquis Martyrologiis MSS. & ex iis etiam apud Molanum in Auctario Vsuardi: quod indicasse sufficit. Colitur S. Stephanus III Augusti & XXVI Decemb.

DE S. CALOCERO BRIXIENSI,
MARTYRE ALBINGAVNI IN LIGVRIA.

ANNO CXIX

[Praefatio]

Calocerus Brixiensis, Martyr Albingauni in Liguria (S.)

G. H.

Illustrem Martyrii palmam sub Adriano Imperatore adepti sunt quinque athletæ, magno amicitiæ mutuæ vinculo conjuncti. Horum primi fuerunt Brixienses fratres, per Ecclesiam universam notißimi, SS. Faustinus & Iovita: quos cum leonibus, leopardis & tauris objectos & non læsos vidisset S. Calocerus, [Socii Martyres, SS. Faustinus &] unus ex præcipuis Adriani Imperatoris ministris, de quo hic agimus, fidem Christi amplexus est. Acta varia SS. Faustini & Iovitæ dedimus XV Februarii. Tertius est S. Marcianus Episcopus Dertonensis, de quo egimus VI Martii. Hic per S, Secundum, ut infra constabit, [Iovita, Marcianus, Secundus,] curavit ex carcere pacem suam portari fratri suo in Christo Calocero. Quartus est S. Secundus urbis Astensis vir primarius, a S. Calocero in fide instructus: cujus martyrium illustravimus ad diem XXX Martii. [Calocerus: Acta Martyrii ex MS,] Quintus & ultimus est S. Calocerus: cujus acta hic danda descripsimus ipsi in Burgundia, in celeberrimo monasterio Cisterciensi, ex Codice secundo de Vitis Sanctorum. Pleniora Acta inserta sunt Vitæ triplici SS. Faustini & Iovitæ, a nobis ad XV Februarii illustratæ: & quæ ibidem tertio loco datur, eam pro S. Calocero edidit Mombritius. Nos quia judicavimus ipsam esse partem uberiorum Actorum circa SS. Faustinum & Iovitam, ibidem dedimus, neque hic repetere volumus, cum istic legi poßit: [Excerpta ex Vita S. Secundi.] sed hujus loco subjungimus aliqua excepta ex Vita S. Secundi: atque ita arbitramur exhiberi a nobis plenam notitiam S, Caloceri,

[2] Inter libros MSS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ reperimus Adonis Martyrologium, apud Brixienses olim auctum, & dein pro Ecclesia Tolonensi in Provincia circa annum MCLXX sub Petro ejusdem urbis Episcopo transcriptum: ex quo hæc ad XV Kalendas Maii inserta descripsimus: Natalis S. Caloceri Martyris, qui, ut superius in XV Kalendas Martii dictum, prædicantibus beatissimis Martyribus Faustino & Iovita in civitate Brixiana sub Adriano Imperatore, videns constantiam atque virtutes, quas adjuvante Domino coram Adriano Imperatore faciebant, per prædicationem eorum baptizatus est cum suo Officio, usque ad duodecim millia, ab S. Apollonio Episcopo Brixiensi, & præcipiente eodem Imperatore multa & varia tormenta passus est: & in Albingana civitate truncatione capitis, Christi Domini omnipotentis Martyr effectus est, ibique prius sepultus est, nunc in monasterio Clavadis nostro tempore conditus requiescit.

[3] [sepultura,] Est Albinga, antiquis Albingaunum, urbs Episcopalis maritima Liguriæ inter Savonam & Vintimiliam, [translatio,] de qua consule Vghellum tomo 4 Italiæ sacræ, qui tradit, S. Calocerum extra civitatem prope littus maris, e regione civitatis & insulæ Gallinariæ, pro Christo martyrium passum esse: fortaßis ibidem aut in vicinia prius sepultum, & ut Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 298 addit a fidelibus juxta ipsam civitatem: nde ad monasterium Clavadis delatum. Videtur autem intelligi monasterium aliquod in oppido Pedemontii vulgo Chiavas appellatum, Clavasium Ferrario, juxta Padum 12 milliaribus infra Taurinum. Porro teste eodem Vghello, Lanfrancus Episcopus XXVIII Albingaunensis, anno MCCLXXXVI transtulit e subterraneo monumento confessionis corpus S. Caloceri Martyris ad honorem ejusdem Sancti magnifice erectum, Ut hæc subjecta carmina præcipue declarant.

Mille gerunt anni cursum simul atque ducenti,
Octoginta quidem sex & sociantur eisdem,
Quando fuit facta translatio vel celebrata
Caloceri sancti, solenniter hic tumulati.
Præsul Lanfrancus translator noscitur hujus,
Cujus & inventor fuit Abbas ipse Ioannes.

At modo dicuntur Sacra ossa S. Caloceri Albigauni in monasterio Sanctimonialium Ordinis S. Claræ esse. [Reliquiæ Brixiæ:]

[4] Habemus dono ejusdem Vghelli aliquod Martyrologium recens Ecclesiæ Brixiensis, in quo illud elogium habetur: Brixiæ S. Caloceri Martyris, qui a SS. Faustino & Iovita ad fidem conversus, sub Adriano Imperatore, Sapricii Præfecti jussu, cruciamentis tortus, ex Christi Iesu confessione constantissimus, egregie coronatus. Ejus sanctum corpus habetur in ecclesia S. Afræ una cum sanctis Martyribus Marciano & Severino. Aliud elogium habet Bernardinus Faynus in Martyrologio Brixiano: qui in Notis addit, magnam partem corporis hujus in altari majori inferioris ecclesiæ S. Afræ asservari; ut in Rogito authentico habetur, huc ex Albingauno a Sapricio translatam, ut habet quædam antiqua Chronica manuscripta & inscripta, Martyrium Brixianorum. At Chronica ista fabulosa est. Quis autem Sapricius? num Præfectus, cujus jussu fuerat occisus? Certiora sunt fundamenta Albingaunensium. [Variis fastis inscriptus 18 Aprilis, 15 Februarii & 19 Martii quo occisus] Ejusdem S. Caloceri sacra memoria inscripta est hodierno Martyrologio Romano, uti olim Kalendario antiqui Breviarii & Missalis Ambrosiani, item Martyrologiis Bellini, Maurolyci, Galesinii, Canisii; Greveni & Molani in Auctario Vsuardi. At XV Februarii Martyrologio Anglicano Witfordi; & XIX Martii Martyrologiis Vsuardi, Bellini, Molani, Galesinii & in pluribus MSS, cum Petro de Natalibus, qui addit corpus ejus cum honore humatum esse decimo quarto Kalendas Aprilis: quo die Acta ejus habent eum passum esse, [an. 119,] atque dies XVIII Aprilis esset ob Corporis translationem assumptus Passum vero esse anno CXIX, ex iis quæ ad Acta SS. Faustini & Iovitæ & potißimum S. Secundi diximus, manifestum est.

PASSIO.
Ex MS. Archimonasterii Cisterciensis.

Calocerus Brixiensis, Martyr Albingauni in Liguria (S.)

BHL Number: 1530

EX MS.

[1] Cum a Adrianus Imperator Italiam peragraret, occurrit ei Comes Rhætiarum, Italicus nomine, ad flumen quod dicitur Addua: qui adorans Imperatorem ait: O invictissime Rex & Romanorum triumphator, subveni tuo imperio, & nostrorum deorum injuriam vindica. Sunt duo viri quadam in urbe, quæ Brixia dicitur, Faustinus videlicet & Iovita, [Italico Comite incitante,] qui Deum vivum & verum esse in cælis prædicant, deosque nostros non esse adorandos, sed quasi nihilum contemnendos esse asseverant: & ob hoc non paucam jam populi multitudinē seduxerunt, ut deos vestros deserant, & ad cultum unius Dei, quem ipsi prædicant, se transferant. Audiens vero Adrianus Imperator, quod prædictus Comes plurimum deos diligeret, dedit ei licentiam ut non solum Faustinum & Iovitam, sed etiam omnes deorum contemptores pœnis afficeret. Qui Italicus Comes adveniens mandavit prædictis Martyribus, per Tiberium consiliarium suum, Adriani Imperatoris definitionem super deorum suorum contemptores. Cui Beati Faustinus & Iovita dixerunt: Principis vestri non obediemus præceptis, ut Deum vivū deseramus, & idola manufacta colamus. His Italicus Comes auditis, [SS. Faustinus & Iovita capti,] nimia indignatione turbatus præcepit, ut Faustinus & Jovita comprehensi, carceralibus tenebris traderentur, quousque Imperator Brixiam devenisset. b

[2] cFactum est autem ut die quarto Brixiam Imperator ingrederetur, & Italicus Comes ea, quæ gesta fuerant super Faustino & Jovita, eidem intimaret. Quod cum Imperator audisset, & interrogasset ex qua progenie ipsi prædicti Martyres essent, [ad Adrianum Imp. ducti,] eique responsum fuisset, quod pater ipsorum caput Senatus in eadem civitate fuerit; respondit; Homines isti nobis plurimum necessarii sunt, ut per eos plurimi ad Deorum nostrorum cultum convertantur: unde in præsentiam suam adductos ita alloquitur: Nobiles habuistis parentes, qui cum grandi veneratione Deos nostros coluisse narrantur: quos bonum est sequamini, ne degeneres habeamini. Cui Faustinus & Jovita dixerunt. Parentes nostri nefanda fallacia sunt decepti ut Deos aureos ligneosque colerent, in quibus non est sensus vel aliqua virtus. [spernunt cultum Deorum.] Quibus Adrianus dixit: Estne alius Deus præter solem, aut est aliquis melior illo? Cui respondit Faustinus & Jovita: Stultam rem dixisti, ut meliorem diceres solem quam creatorem ipsius solis: [& solis:] est enim Deus qui fecit solem ad illuminandum diem, & lunam ad illustrandam noctem, qui etiam cuncta creavit ex nihilo, quem colimus, & in quo spem nostræ salutationis locavimus: nam Deos tuos contemnentes pro nihilo ducimus. Tunc iratus Adrianus jussit ut adducerentur ad templum solis: erat autem statua solis ex auro perfusa, habens in capite radios ex auro puro: quibus Adrianus dixit, Videtis gloriam invicti solis: accedite & sacrificate, ut gloriosi in conspectu solis inveniamini. Ad hæc sancti Martyres dixerunt: Homines rationabiles sumus, Deum adoramus, qui nos ad imaginem suam creavit. Denique Sancti, ad statuam solis conversi, dixerunt: Scito quoniam nos adoramus Deum, qui fecit omnia, & qui est in cælo & in terra & ubique: [hujus statuam verbo deiiciunt, & gloriam auferunt.] unde præcipimus ut claritatis tuæ falsa species convertatur in nigredinem picis, & radii aurei in similitudinem carbonum mortuorum convertantur. Et hȩc cum dixissent, mox statua solis in conspectu populi corruit, & gloria ejus subito disparuit, sanctique Martyres dixerunt: Vide, Adriane, quid factum sit de Deo quem colis.

[3] Tunc Imperator ira repletus, præcepit Italico Comiti suo, ut introducerētur feræ sævissimæ, leones scilicet vel leopardi, a quibus subito sancti Martyres devorarentur: quos non solum non devoraverunt, sed etiam statuam Saturni ad imperium ipsorum confregerunt, [His illæsis inter leones, leopardos] & ad nihilum deduxerunt, ita ut Italicū & Orphitum Sacerdotem, fratrem Adriani, cum omnibus Sacerdotibus Saturni pariter etiam interfecerunt. Quibus gestis jussit Imperator ut introducerentur quinque tauri miræ magnitudinis, [& tauros,] ut sanctos Martyses interimerent. Sancti vero Martyres signum Crucis fecerunt, & statim tauri ante pedes eorum in terram se projecerunt. Quod populi videntes una voce exclamaverunt: Magnus est Deus Christianorum. Ad quos Adrianus dixit: O populi Brixiani, quare Christum magnificatis, quem Judæi crucifixerunt. Ad quos sancti Martyres dixerunt: Videte, cives mei, quanta Dominus mirabilia per servos suos fecerit, & nolite perfidia Adriani seduci: [3 millia convertuntur,] ex quibus fere tria millia crediderunt, & ab Episcopo Apollonio gratiam baptismatis perceperunt. Tunc sancti Martyres dixerunt, Vobis dicimus oves Dei, quæ estis feræ, ut exeatis & neminem lædatis. Populi vero videntes feras mansuetas factas egredi, timore nimio perculsi sunt. Adrianus autem videns quod factum fuerat, dixit ad ministros suos: Videtis quanta Faustinus & Jovita per magicam artem faciunt, recludite eos in carcere. Qui postmodum educti cum diversis pœnis cruciarentur, Faustinus fertur dixisse: Impiissime, multum te sentimus delectari in pœnis Christianorum. Qui cum a ministris vehementissime torquerentur, ad cælum oculos levantes, nemini loquebantur. Quod videns unus de ministris Imperatoris, Calocerus nomine, ingressus ad Adrianum, dixit. [& S. Calocerus,] Vere magnus est Deus Christianorum, quem Faustinus & Jovita colendo prædicant, quique magna beneficia in se credentibus præstat. Cui Adrianus respondit: Quare insanis, Calocere? attende & prospice, ne tuus sanguis cum ipsorum sanguine fundatur. Calocerus respondit: Bone Imperator, ob quam causam præparas eculeos, aut quos vis torquere in eculeis? Adrianus dixit, Faustinum & Iovitam. Calocerus vero dixit: Falsa deciperis visione. Ministri etiam clamabant: Iam deficimus torquendo, sed ipsi nullo modo sentiunt pœnas.

[4] Calocerus vero videns hoc, doluit valde, exiensque foras vehementer flevit: cui apparuerunt Faustinus & Iovita dicentes: Calocere, quare doles de nobis? accede ad Adrianum, & vide quid agant ministri. Quibus respondit Calocerus: Non recedam a vobis quousque detis mihi signum Christi; per quod liber salvusque efficiar. [petit instructionem a Martyribus,] Quem Faustinus interrogans, dixit: Confidenter spera accipere signum Christi, per quod diabolus effugatur. Et ille inquit, Utique obsecro vos ut dignus esse merear ad sanam fidem tantamque claritatem, vobis intercedentibus, pervenire. Cui Iovita dixit: Fidem O Calocere, tuo serva Creatori, animæque tuæ Redemptoris exempla sequi curato. Denique Calocerus ante Adrianum veniens, vidensque ministros adunare quasi super Martyres Christi carbones; scidit chlamydem qua erat indutus, & exclamavit: Vere magnus est Deus Christianorum, quem tu Adriane denegas, [arguit Imperatorem] & eos qui ei deserviunt persequeris. Cui Adrianus respondit: Calocere ista dicendo vanus capite factus es: atque Calocerus, Vere, inquit, caput tuum vanum est, quia sensus rationabilis in te esse nullus videtur, cum contra Deum cœlique Creatorem agendo statuam manufactam colere non erubescas. Audiens autem Adrianus vociferationem Caloceri, jussit ut foras mitteretur, dolens quia per eum nomen Domini magnificaretur. Beati siquidem Martyres, cum essent in carcere reclusi, mediæ noctis silentio divina visitatione relevati sunt. Erat in carcere lux magna nimis, & odor suavitatis fragrans, ita ut custodes carceris ad domum Caloceri, curam habentis palatii, fugerent: cui cuncta quæ gesta fuerant in carcere retulerunt. Ad quos ait Calocerus, Ambulemus usque ad carcerem, ut videam utrum vera sint quæ narratis. [accedit ad carcerem noctu illuminatum,] Qui dum issent, nullo modo poterant propter splendorem appropinquare carceri, sed tantum Calocerus fidei dono roboratus, accedens ad ostium carceris dixit: Mementote mei Martyres Christi, obtinendo a Salvatore, ut in numero ovium suarum me non dedignetur recipere: quatenus calliditatibus diaboli resistere possim. Moxque facta est ad eum vox dicens, Callocere, [voce cælesti animatus:] cognosce exauditam esse orationem tuam: crastina enim die venies cum Martyribus meis ante Adrianum, ad exprobandam ac detestandam ipsius perfidiam. Et quia Calocerus usque mane permansit ad ostium carceris, mane facto venerunt ad eum ministri, dicentes: Ecce Adrianus vadit ad templum Martis audire Faustinum & Iovitam.

[5] Tunc conversus ad officium suum Calocerus, dixit: Usque hodie dæmonibus sacrificavi: ab hinc non idola manufacta, sed Deum vivum & verum fideliter colam: unde moneo ut me audiatis, & mei consortes efficiamini, quoniam militia hujus seculi, non solum damnum, [convertit officio suo subjectos:] sed etiam mors est animæ. Firmissime igitur credite magnum esse Deum in cælis, quem BB. Faustinus & Jovita colunt. Hoc ideo dicebat, quo ipsi fortes effecti, cum ipso decollati, palmam martyrii percipere possent. Nam cum omnes qui ex Officio ejus erant, dixissent ad eum; Unde nobis, ut possimus ad tantam gloriam pervenire; & illum Deum, quem gloria vestra præfert videre? Calocerus fertur respondisse: Si ex toto cordo vestro Deum quæritis, gratiæ ipsius dono mentes vestræ illuminabuntur, ac dabuntur vobis habitacula quietis æternæ. Ad quæ omnes uno animo responderunt: Domine, hactenus fuimus sicut oves sine pastore, non habentes rectorem: nunc anticipet nos misericordia tua, ut illuminentur corda nostra, quatenus non timeamus Adrianum Principem iniquitatis; sed potius te, qui es auctor totius veritatis. His sane dictis misit Adrianus ad Calocerum, ut veniret ad templum Martis: cui Adrianus: Num paratum est quod jusseram ut faceretis? Calocerus dixit: Ad confusionem vestram hæc loqueris, ut iniquitas vestra confutetur. Adrianus dixit: Calocere, dignum te honore inter omnes habeo: sed quia ita pro Faustino & Jovita loqueris, inimicum me reddis animæ tuæ. Cui Calocerus dixit: Nequaquam iniqua propitiatio tua animam meam usque ad mortem perducat.

[6] Cum igitur Angelo nuntiante d S. Apollonius Episcopus, Beatos Faustinum Presbyterum & Jovitam Diaconem ordinasset, [baptizatur,] ipsique multitudinem credentium in Domino baptizarent; venit Calocerus cum omni Officio suo, [cum subditis,] & prostratus in terram deprecans ait; Miseremini mei, quoniam apprehendit me timor Domini, qui in altis habitat & humilia respicit in cœlo & in terra. Quem S. Apollonius Episcopus inhianter baptizari velle prospiciens, dixit ad eum: Calocere, credis quod Deus te resuscitare possit a mortuis? Respondit Calocerus: Utique credo, quod & nunc fonte baptismatis animæ resuscitentur, & post corpora de terræ pulvere divino jussu resuscitata vivificentur. Omnes etiam ex Officio ejus interrogati dixerunt: Credimus unum Deum & Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Tunc B. Calocerum suscepit S. Apollonius, & catechumenum fecit, ac baptizavit in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Omnes vero ex Officio ejus baptizaverunt Faustinus & Jovita, cum illis qui ex populo crediderunt. Erant autem omnes qui baptizati sunt quasi fere duodecim millia hominum: [& aliis ad 12000,] quod gestum est circa duodecimam horam. Et quia altare non erat in quo mysteria Corporis & Sanguinis Domini consecrarentur, divinitus procuratum est, [& cum illis sacra Eucharistia reficitur.] ut in sindone Corpus & Calix sanguinis Domini quasi super altare ostenderetur, quo baptizati confirmarentur: insuper etiam quatuor luminaria visa sunt ad tenebras noctis depellendas. Siquidem confirmati cælestibus Sacramentis, secuti sunt omnes S. Apollonium Episcopum. e Beati vero Martyres redeuntes ad carcerem, & intrantes ad Sanctos Martyres salutaverunt eos, [& ultro carceri inclusus] atque dixerunt: Ecce confirmati sumus Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi, ut & noster sanguis pro confessione nominis ipsius fundatur. [voce cælesti confortatus,] Qui cum pariter orarent, audierunt vocem dicentem sibi: Forti animo estote, quia oratio vestra exaudita est: tu vero Calocere, noveris te a Deo omnipotente missum ad incredulos, ut per te convertantur, ab idolorum cultu ad Deum vivum & verum: quatenus pro ipsorum salvatione fructum perpetuæ salvationis recipias. Sed cum Calocerus hæc audiens ad exemplum Pauli se peccatorem pronuntiasset, & indignum ad aliorum operandam salutem dixisset, admonitus est ab Angelo, ne desperaret: quia divinitus daretur ei virtus populo prædicandi, & constantia patiendi, quo martyrii coronam percipere posset.

[7] Denique cum Adrianus ad carcerem misisset, gratia inspiciendi utrum signaculum annuli ipsius salvum esset, aut aliquis ad sanctos Martyres intrasset; inventus est annulus integer, & Calicerus repertus est cum Officio suo intus cum sanctis Martyribus. Quod cum Adriano nuntiatum fuisset, [coram Imperatore fidem profitetur:] admirans valde, jussit ligatos ad Circum duci, & proloquens ait: Calocere, quid fecisti, quare te infirmum reddidisti, qui clarus in palatio meo fuisti? Ad Officium vero ipsius ait: Et vos qua insania estis decepti, ut cum Faustino & Jovita mortem desideretis? [& subditis ex officio capite plexis,] Illi vero una voce dixerunt: Adriane, non timemus mortem carnis, quia habemus adjutorem qui regnat in cælis. Quos cum Adrianus interrogasset; unde scirent Deum esse in cælis, responderunt, Fonte baptismatis illuminati intelligimus Deum, quem prius ignorabamus. Tunc jussit Adrianus, ut ligatis post tergum manibus capita eorum truncarentur; Calocerum vero cum Faustino & Jovita ferreis vinculis constringi præcepit, quos etiam post triduum Mediolanum proficisci ab urbe Brixiana jussit: qui illico profecti sunt, Deum laudantes. [ducitur cum SS, Faustino & Iovita Mediolanū,] Adrianus vero Mediolanum post triduum veniens, eos alloquitur: Ecce translati estis sub custodia ab urbe vestra, vel modo convertimini ad deos meamque facite voluntatem, ut liberi a pœnis esse possitis: sacrificate Herculi & Saturno, & eritis nobiles in Italico regno. Calocerus vero dixit, O tyranne, Christianorum persecutor, non sacrificamus diis: quia colimus Deum, cæli & terræ Creatorem.

[8] Adrianus vero respondit: Citius videbo, si Deus vester vos liberare possit. Tunc præcepit ministris, ut afferrent eculeos videntibus populis; & suspensos cruciarent, quo usque animas redderent. Ministris vero ita eos torquentibus, B. Calocerus clamabat: O Sancti Dei, obsecro vos, [in eculeo suspensus petit preces:] orate ut in his tormentis non deficiam, quia graviter me diabolus tentat. Cui Faustinus ait: Sustine modicum, ecce enim Angelus Domini veniet tibi in auxilium. Moxque Calocerus respondit: Orate; video enim Dei auxilio me superasse diabolum, qui mihi dolores inferebat: ecce pro nihilo duco Adriani tormenta, quoniam divino sum auxilio roboratus. Tunc Adrianus præcepit ministris ut afferrent ante Martyres lampadas, & ponerent circa latera eorum, Ut sentiat, inquit, Calocerus, sententiam nostram. [admotis ad latera lampadibus,] Calocerus vero clamabat: Adriane, nondum est hora tertia: & quomodo tenebræ comprehenderunt te, ut lampadas tibi afferri præciperes. Adrianus dixit: Calocere, mihi videtur, quod adhuc ignem non sentias. Ad quem Calocerus: Vere tibi dico, quod pro nihilo duco tormenta tua. Tunc Adrianus jussit ministris ut adferrent stuppam, resinam & oleum, & ponerent circa eculeos, & supponerent ignem, quo cum ipsis eculeis cremarentur. Erat quoque flamma ignis circa eculeos: sed Sancti Dei ab igne minime sunt læsi; unde Calocerus de igne clamabat: Adriane, idolorum cultor, [manet illæsus.] præpara aliam pœnam: siquidem hæc nos lædere non valet. Hæc audiens Adrianus, dixit ministris: Augete stuppam, resinam & oleum, ut sentiant calorem deorum. Faustinus dixit: Adriane, vides quia in media flamma stamus: mox videbis confusionem tuam. Erant autem statuæ Saturni & Herculis, ubi Adrianus sedebat: ad imperium vero ipsorum Sanctorum, ita statuas ignis combussit, ut mox velut cera defluerent. Adrianus vero hæc videns, fugit foras: quem Beati Martyres prosecuti, dixerunt ad eum: Ubi nunc sunt minæ tuæ, Adriane? confundet te Dominus Deus noster; & pœnas, quas nobis adhibes, pro nihilo ducimus.

[9] [cum illis frustra alligatus ad tauros,] Tunc Adrianus dixit ministris: Adducite tauros indomitos, & auferte istos maleficos. Ministri vero jussa complentes, tulerunt Faustinum Jovitam atque Calocerum, ligantes eos post tauros indomitos, & in desertum educentes dimiserunt in silvam. Tauri vero ita steterunt in silva quasi ad præsepe ligati, jussu quoque divino reversi sunt tauri in civitatem cum Sanctis Martyribus. Quod audiens Adrianus, iratus valde, præcepit ut in præsentiam ejus sancti Martyres introducerentur, & cum eos tauri sequerentur, [redit: ad Imperatorem,] prohibebantur a custodibus palatii; sed ipsi ostia palatii fregerunt, & quoscumque invenerunt occiderunt, quousque ad Martyres Christi pervenerunt. Adrianus vero mirabatur sævitiam taurorum circa alios, & mansuetudinem erga Martyres, & ait, Calocere, video in vobis esse gratiam magnam Dei nostri Silvani, [ridet Deum Silvanum,] in tantum, ut tauri, quos vobis quasi leones feroces adhibuimus, facti sint tamquam agni: accedite ergo & sacrificate Deo magno Silvano: quia liberavit vos, ne a tauris occideremini. Cui respondit Calocerus: Quem dicis Deum Silvanum? cujus similitudinem pueri sibi de frondibus faciunt, & ignem supponunt & nusquam comparet?

[10] Cum ab Adriano hortarentur ad cultum deorum, priusquam morsibus ferarum traderentur, Calocerus respondit: Non audimus Adriane, consilia tua; sed si aliquod habes genus pœnæ paratum, adhibe; ut qui non viderunt, videant. Tunc Adrianus ait ministris: Videte quanta per magicam artem faciunt. Populus vero clamabat: Tolle magos de medio fratrum. Ad quos Calocerus dixit: Audite nos cives Mediolanenses, intendite veritati, & nolite sperare in mendacio Adriani. [Adhortatur Mediola nenses ad fidem Christi] Et subdidit: Ubi sunt minæ tuæ, Adriane? tauri vel ursi sævissimi, quos ad nos devorandos emiseras, ecce mites jacent in conspectu tuo. Deinde Calocerus Mediolanenses hortatur, ut a cultu deorum se transferant ad venerationem unius Dei: qui liberat sperantes in se, & punit æterna suos contemptores damnatione. Tunc facta est vox ad B. Calocerum dicens: [voce cælesti docetur, quæ futura sunt,] Tibi dico, Calocere, hodie traderis in manu Judicis, ut per deserta loca ducaris, quoad usque ad civitatem pervenias: in qua multi per tuam prædicationem a tenebris infidelitatis liberabuntur: ibique desideratam Martyrii coronam accipies. Dum hæc vero agerentur, jussu Adriani ductus est Calocerus ad palatium atque traditus Antiocho Præsidi. Antiochus autem suscipiens Calocerum, tradidit eum suis ad custodiendum: [valedicit SS. Faustino & Iovitæ:] Calocerus vero Faustinum atque Jovitam deosculans, rogavit eos jugiter pro se orare, quo diaboli insidias superare posset. Quem alloquens Faustinus ait: Calocere Frater, vade in nomine Domini, & præpara nobis habitaculum; quoniam grave tibi instat certamen, & nos quoque cursu peracto te sequemur, perpetue lætaturi tecum in regione viventium.

[11] Tunc dixit Antiochus: Calocere, exi foras. Qui cum ad palatium fuisset a ministris Antiochi deductus, dixit ad eum Adrianus: Calocere, vide, quod magica arte a nobis recesseris, cum dux nostri palatii ordinatus fueris. Deinde Antiochus Præses rogat, ut jussu Imperatoris ei secretarium præparetur, quo aut superarentur Dei Martyres, aut diversis suppliciis extinguerentur. [raditur cuidam Antiocho,] Tunc jussit Adrianus in capitolio secretarium Antiocho præparari, ut Faustinum atque Jovitam audiret. Calocerum vero ad f Alpes Tuscias procedere jussit. Qui cum Antiocho dixisset; Martyres, si converti possent, sibi esse necessarios; ipsumque secum proficisci debere; Antiochus respondit: De Calocero vero quid erit, quam ad Alpes Tuscias procedere injunxisti? Ad hæc; inquit Adrianus, mittemus, aliquem in vice tua quamdiu tu nobiscum fueris. Moxque Antiochus respondit: [dein Sapricio:] Hujuscemodi vestra pietas ordinet, qui contemptores legum vestrarum crudelissime puniat. Et ob hoc quemdam virum crudelem, Sapricium nomine, qui militabat in palatio eratque princeps Candidatorum, Adrianus direxit, ut vices ageret Antiochii, deditque ei præceptum, ut quoscumque Christianos invenisset, gladio interemisset. Cum vero Sapricius urbem g Astensem intrasset, ait ad B. Calocerum: Calocere, sacrifica diis ut possis indulgentiam consequi. Calocerus dixit: Sacrificabo Deo meo & adorabo in conspectu ejus. Sapricius dixit: Quare dicis Deum, quem nemo videt? [Asta in fide constans,] nam dii quos colimus videntur ab hominibus, & quæ postulantur ab hominibus, eadem hora præstantur. Quapropter sacrifica diis, priusquam adhibeantur tormenta, quæ parata sunt. Calocerus vero respondit: Me servum Dei non videbis in aliquo contristari, sed tristitiam incurres æternam. [illæsus a pice, resina,] Tunc jubente Sapricio attulerunt ollas ministri, cum pice & resina; & cum super caput ipsius mitterentur, super ipsos resiliebant ipso permanente illæso. Iterum vero jussit afferri liquamen fervens, [& liquamine ferventi,] & in os ejus mitti præcepit. Qui ita delectabatur in Domino, cum hæc agerentur, ut cum gaudio elevans vocem diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel & favum ori meo. Tunc conversus ad populum dixit: Fratres ne vos seducat Sapricius, siquidem tormenta quæ ab ipso ingeruntur nullo modo me nocere possunt. Quapropter hortor vos, [adhortatur Astenses ad fidem:] ut respiciatis Creatorem vestrum; & convertimini ad eum, qui omnia creavit ex nihilo: & non adoretis deos aureos ligneosque & lapideos, in quibus manifestum est nullam esse salutem.

[12] Audiens verba hæc Sapricius, jussit Calocerum fustibus cædi, & in carcerem recipi: furore quoque nimio correptus hanc in eo dedit sententiam, ut mox, quo Albinganium fuisset perductus, decollaretur. Qui cum extra muros civitatis Astensis exisset, [Albingauni decollatur, Angelis psallentibus:] hanc precem fertur fudisse: Domine Deus, concede mihi tuo famulo, ut Faustinum atque Jovitam videam in conspectu tuo. Tunc accepta sententia ductus est Albinganium, ut hujus vitæ finem acciperet. Qui cum capitali sententia puniretur quievissetque in pace; subito venit non parva multitudo psallentium Angelorum. Sapricius vero cuncta quæ gesta fuerant erga Calocerum Christi Martyrem, transmisit ad Principem Adrianum. Quæ cum omnia relecta fuissent in conspectu ejus, valde lætus effectus est, ita ut juberet Faustinum & Jovitam adduci; quibus & dixit: Quare non mihi præbetis assensum, ut sacrificetis diis, & reddamini liberi? Cui Sancti Martyres respondentes dixerunt, Non sacrificamus nisi Domino nostro, qui regnat in cœlis. Tunc Adrianus dedit sententiam, ut punirentur. Qui responderunt dicentes: Agimus gratias Domino nostro Jesu Christo, cujus sanguine pretioso sumus redempti, & pro cujus nominis confessione sanguis etiam noster funditur. Passus est beatissimus Martyr Calocerus h quarto decimo Kalendarum Aprilium, regnante Domino Nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Quæ num. 1 & 2 hic leguntur, videntur contracta ex capite primo Vitæ primæ SS. Faustini & Iovitæ, & ibi explicantur pag. 809. & 810.

b Aliqua sunt contracta ex cap. 2 dictæ primæ vitæ,

c In 3 Vita, a Mombritio edita (unde sequentia sunt contracta) dicitur: vidisse Faustinum & Jovitam stare extra Capitolium, & eculeos vacuos & ministros torquere.

d S. Apollonius colitur 7 Iulii, traditur Episcopus factus anno 116, & diutißime vixisse.

e In Vita apud Mombritium. Beati Martyres redierunt ad carcerem. Mane facto venit Calocerus ad carcerem cum Officio suo, & intrantes &c.

f In alia Vita Alpes Cottiæ dicuntur, & adhuc circa Pedemontium ita appellantur: dein Apenninus per Liguriam & Tusciam sive Etruriam continuatur, ut vel ideo Alpes Tusciæ poßint dici.

g Asta urbs Liguriæ mediterraneæ ad Tanarum fluvium, de qua egimus 30 Martii ad Vitam S. Secundi, per S. Calocerum conversi, uti infra in Excerptis ex ista Vita constabit,

h Erat XIII Kalendas Aprilis, sed facili errore pro XIV Kalendas Aprilis; ut ex Vsuardo & aliis Martyrologiisconstat.

EXCERPTA
Ex Vita S. Secundi Martyris Astensis, excusa die XXX Martii.

Calocerus Brixiensis, Martyr Albingauni in Liguria (S.)

EX VITA S. SECUNDI

EX MS.

[13] Erat in civitate Astensi quidam illustris, nomine Secundus, [S. Secundus, instructus in fide a Calocero,] qui magnopere idola venerabatur. Hic multa a S. Calocero didicerat; quia ad eum frequenter in custodiam veniebat… Et cum invenisset opportunitatem, ingressus est ad Calocerum in carcerem, & sic eum alloquitur: Calocere, ora pro me Deum tuum, qui est in cælis, ut possim videre gloriam ejus. Calocerus dixit: Secunde, tu vade, & Dominus cæli tecum sit: & sicut speras accipies baptismum Christi, & venies in civitatem tuam, & percipies coronam martyrii. Tunc Secundus est osculatus manus B. Caloceri, dicens: Modo merui manus tuas osculari. Cum autem regressus fuero, merear pacem tuam percipere. Cui valefacto abiit Secundus… in civitatem Terdonensem… Tunc acceptis vehiculis Secundus abiit cum duobus servis suis Mediolanum: Angelus vero Domini abiit ad carcerem, & dixit: Faustine & Jovita, Fratres & Consortes nostri, venite mecum: quia venit ad vos vir sapiens, ut accipiat baptismum Christi: est enim eruditus valde a Calocero.

[14] Faustinus & Jovita dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine, quia visitasti nos; & misisti ad nos salutem tui servi Caloceri. Tunc surrexerunt cum Angelo ad locum ubi erat Secundus… & ecce subito apparuit tamquam columna nubis, emittens aquam. Tunc dixit Angelus Domini: [baptizatus a S. Faustino,] Ecce aquam, Faustine, quam desiderabas. Videns itaque Faustinus, quia Dei præceptum adesset, quod Secundus venisset; apprehendit Secundum, & posuit eum sub aquam fluentem, dicens; In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti baptizo te. Et elevans eum de fonte, [accipit Eucharistiam, etiam ferendam ad SS, Marcianum & Calocerum.] consignavit. Tunc tradidit ei Corpus & Sanguinem Domini, dicens: Vade, sustine, & accipe palmam justitiæ in civitate tua. Et data ei pace dixerunt: Audiamus de te bonum cursum consummationis fidei tuæ. Et dederunt ei denuo pacem dicentes: Corpus commixtum in Sanguine Domini porta ad fratres nostros, Calocerum & Marcianum teque per fontem Domini renovatum esse sciant… Angelus autem Domini deduxit B. Secundum per totam noctem, usquequo pervenisset ad civitatem Terdonensem: Tunc Angelus duxit cum ad locum ubi B. Marcianus erat in custodia. Cum vero ingressi fuissent carcerem, salutaverunt B. Marcianum dicentes: Gaude & lætare sapiens, & cultor Dei. Secundus dixit: Ecce quod tibi Dominus transmisit, mittentibus Faustino & Jovita. Accipiens vero Marcianus Corpus & Sanguinem Domini, sumpsit sibi dicens: Corpus & Sanguis Domini custodiat animam meam in vitam æternam. Amen. Et osculatus est eum dicens: Pacem meam portabis fratri Calocero, & gaudentes pariter psallebant cum Angelo usque ad lucem.

[15] Tunc Sapricius videns, quod B. Secundus confidenter Dominum invocaret, [post varia tormenta in carcerem Dertonæ inclusus,] jussit eum fustibus cædi: cumque cæderetur Secundus, sic clamabat: Saprici, quare tantam insaniam pateris circa servos Dei? Nihil est quod mihi facis: nec aliquid in corpore meo sentio, quia Dominus mihi adjutor est. Ministri autem cædentes eum, defecerunt: sanctus vero Martyr nihil sentiebat. Tunc ait Sapricius administros, dicens: Tollite eum, & recludite usque mane, ut in isto satietur anima mea. Ministri vero tulerunt B. Secundum, & miserunt eum in custodiam. Ubi cum pervenisset, facta est in carcere lux præclara fulgens. [ab Angelo Astam ducitur ad S. Calocerum,] Et ecce Angelus Domini venit ad eum, dicens: Surge, Secunde, & succinge lumbos tuos, & veni, ducam te ad Creatorem tuum. Tunc B. Secundus dixit: Altissimo Deo gratias refero. Cumque exisset una cum Angelo foras carcere; assumpsit eum Angelus secum, & posuit in custodia, ubi erat B. Calocerus & Salvator cum eo. Videns autem eum B. Secundus, projecit se in terram & adoravit dicens: Domine, libera animam meam de isto seculo: ut inimicus in me non habeat potestatem. Tunc ait Salvator: Noli timere, Secunde, quoniam ego sum Dominus Deus tuus, qui eripiam te de manu Sapricii, & faciam ut cum Calocero coronam accipias. Tunc benedixit eos & ascendit in cælum. Erat autem Secundus gaudens cum Calocero in carcere.

[16] Cum Sapricius venisset in civitatem Astensem, jussit secretarium sibi parari, & adduci B. Calocerum. Ministri vero cum pervenissent ad castrum, ut Calocerum adducerent; invenerunt cum eo S. Secundum. Qui cum magna festinatione renuntiaverunt Sapricio, dicentes: Secundum esse in carcere cum Calocero. Hoc audito, Sapricius jussit ambos adduci. Cumque starent ante conspectum Sapricii, Sapricius dixit; Secunde & Calocere, vere sciunt dii nostri vos suos esse contemptores: ideo non faciunt vos singulos mori: modo vero aut sacrificate aut certe simul moriemini. Secundus dixit: Ego sum servus Domini mei Jesu Christi qui mihi hoc præstat, ut mortem istius seculi non timeam. Nam certum tibi dico, Saprici, quia in pectore nostro nihil poteris prævalere. Sapricius dixit: Sacrificate, ut possitis indulgentiam consequi. Calocerus dixit: [Ambo constantes in fide spernunt cultum deorum:] Sacrificamus Deo nostro, & adoramus ubiq; nomen sanctum ejus, quia suavis est laudatio ejus. Sapricius dixit: Dicis Deum esse, quem nemo vidit; nam hi sunt dii, quos nos columus, & omni hora videntur; & quæ ab eis postulata fuerint, ea hora præstantur. Secundus dixit: Qualem stultitiam in te video, Saprici, ut tu coæqualem facias Deum tuis lapideis & ligneis, qui veterascunt, & cadunt in terram, & immutantur. Nam certe homo pauper, cum viderit Deum suum putrefactum, facit de ipso focum, & postmodum cogitat, ut faciat eum novum. Nos autem Dominum nostrum Jesum Christum adoramus, qui est ab initio Deus verus, & erit sine fine.

[17] Audiens hæc Sapricius, jussit ministris, ut remitterent picem & mitterent supra resinam. Sapricius dixit ad sanctos Martyres: [a pice & resina fervente,] Calocere & Secunde, priusquam vobis adhibeantur tormenta, quæ sunt præparata, consentite mihi & sacrificate, liberi eritis a pœna. Calocerus dixit: Non nos videbis in aliquo contristari. Tu vero vade retro: quia non valebis servos Dei lædere. Sapricius dixit: Afferte, ut videant præparata sibi tormenta. Attulerunt ministri ollas cum pice & resina. Tunc jussit Sapricius super capita eorum fundi. [non læduntur:] Cumque ministri funderent, resiliebat ab eis, & Sanctos Dei penitus non tangebat. Iterum fecit afferri liquamen fervens, & in os eorum mitti præcepit. Cumque ministri funderent, delectabantur & exultabant gaudio magno, dicentes: Quam dulcia faucibus nostris eloquia tua, Domine. Calocerus vero dixit ad populum circumstantem: Fratres, videte ne vos seducat Sapricius per pœnas quas nobis infert; nam omnino non sentimus ejus cruciamenta: vos vero respicite ad Creatorem vestrum, & convertimini ad eum, & adorate eum, qui est in cælis, qui fecit vos; & nolite adorare Deos lapideos & ligneos, in quibus non est salus, Audiens hoc Sapricius, [avellitur a S. Secundo S. Calocerus,] jussit S. Calocerum fustigari, & in carcerem recipi; Beatum vero Secundum capitalem jussit subire sententiam. Qui Secundus apprehendit Calocerum, & osculatus est eum, præsente Sapricio & populo. [Albingauni occidendus,] Quod videns Sapricius, furore commotus, dedit Calocero sententiam, ut ipse mox Albingano finem mortis acciperet. Tunc exierunt foris muros civitatis, & elevantes oculos ad cælum dixerunt: Domine fac cum servis tuis misericordiam, & præsta, ut ante conspectum tuum videamus Faustinum & Jovitam, sed & fratrem nostrum Marcianum. Et fecerunt sibi vale.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS,
ELEVTHERIO EPISCOPO ET ANTIA MATRE EIVS, PARTENIO, CALOCERO, FEBO, PROCVLO, APOLLONIO, FORTVNATO, CRISPINO, EXPEDITO, MAPPALICO, VICTORINO ET GAGO.

[Praefatio]

Eleutherius, Martyr Romæ (S.)
Anthia mater, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)
Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Febus, Martyr Romæ (S.)
Proculus, Martyr Romæ (S.)
Appollonius, Martyr Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Romæ (S.)
Crispinus, Martyr Romæ (S.)
Expeditus, Martyr Romæ (S.)
Mappalicus, Martyr Romæ (S.)
Victorinus, Martyr Romæ (S.)
Gagus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Hieronyminianorum omnium exemplarium consensu magno, [Nomina Fastis inscripta:] decimæ octavæ diei Aprilis inscribuntur hæc verba, a ceteris deinceps martyrologis transcripta; Romæ natalis SS. Eleutherii Episcopi & Antiæ matris. Solum in scribendo matris nomine leviter variatur, ita ut quæ in ecgrapho Corbejensi, æque ac Menæis & Synaxariis quibusvis, tamquam si Græcum nomen sit, scribitur Anthia, in Lucensi vocetur Anchia, in Epternacensi Antea, in Blumiano, uti & in Mss. Siculis ac Reatinis; Antia, in aliis Actis Latinis Ancia. Et quoniam ea ex illustrißimo genere, & Consulis, imo ter Consulis Romani uxor fuisse fertur; suspicatur Octavius Cajetanus, ex eadem gente prognatam, quæ sub Domitiano extraordinarium Consulem C. Antium dedit, Iulii Quadrati collegam. Metaphrastes solus appellavit Euanthiam.

[2] Sequuntur in prædictis antiquißimis Martyrologiis nomina Sanctorum Parthenii, [an ejusdem societatis omnia?] Caloceri, Febi, Proculi, Apollonii, Fortunati, Crispini, Expediti, Mappalici, Victorini & Gagi, idque rursum absque ulla ecgraphorum diversitate, nisi quod Victorinus seu Victurinus desit in Ms. Corbejensi. Sequuntur autem Sancti illi, post priores duos filium ac matrem, quasi pariter cum ipsis aut eodem saltem loco ac die, martyrium subjissent: unde ipsis cum hodierno Romano Martyrologio conjunctos proponimus, quamvis de nonnullis, & maxime de Apollonio atque Calocero, merito vereamur; ne hic sit Brixiensis Martyr, iste Romanus quidem, sed passus sub Commodo: de quibus, hoc ipso die propriam venerationem habentibus, seorsim agitur. Apud Notkerum, Eleutherio & Antiæ. Romæ paßis, junguntur Parthenius, Calocerus: in Ms. Richenoviensi, tertius additur Appollonius: in Casinensi & duplici Romano Cardinalis Barberini atque Ducis Altempsii, soli nominantur Proculus & Apollonius; & urbe Roma non expressa, in Ms. Augustano S. Vdalrici atque Parisiensi Labbæi, pro ipsis nominantur Crispinus, Mappalicus, Victorinus: in perantiquo autem Ms. Trevirensi S. Maximini Fortunatus & Crispinus. Romanum denique, Martyrologium omnibus iis Antesignanum præponit Corœbum: qui cur a nobis sit prætermissus, jam data est ratio.

[3] [S. Eleutherii cultus C. P. celebris 15 Decembris.] Atque hæc de istis, qui ex solis Martyrologiis absque distinctiori notitia proferuntur, satis dicta sint. Eleutherium & Antiam sive Anthiam celebris insuper variis in locis cultus illustrat, sed longe celeberrimus Constantinopoli & in omnibus ecclesiis Græcis, nunc eos solos libros usurpantibus qui Constantinopolitanis in usu sunt; adeo ut in Ephemeride metrica mensis Decembris (nam ad hujus mensis diem XV festivitas S. Eleutherii agitur apud Græcos) tamquam præcipuus eo die Sanctus proponatur hoc modo:

Θειον Ἐλευθέριον δεκάτῃ πέφνε φάσγανα πέμπτῃ.

Ensis Eleutherium decima quintaque trucidat.

Celebritatem cultus hujus exaggerat, non tantum totius illius diei Officium ecclesiasticum in Menæis ordinatum, sed etiam Canon duplex; quod alias rarum, nec nisi in celeberrimis Sanctis inveniendum. Accedit ejusdem cultus antiquitas: asserit enim Georgius Codinus, [propter ejus ibi templum erectum ab Arcadio,] libro de originibus & Antiquitatibus Constantinopolitanis, templum S. Eleutherii tempore Arcadii Imperatoris, atque adeo haud diu post annum CCCC, ædificatum fuisse: quod credimus illud esse Martyrium seu Confessionem, cujus Menea meminerunt, atque docent prope Xerolophum, id est Collem-siccum extitisse; cujus dedicati anniversarium diem crediderim XV Decembris recurrere.

[4] Hinc porro intelligitur, minime vacuum fuisse templum, S. Eleutherio dedicatum, sed ipsas ejus reliquias ibidem honoratas: id enim subindicat Martyrii nomen. Multo autem clarius idem confirmant Canonum prædictorum verba: nam unius Ode VIII Martyrem glorificat; quia, inquit, Tuatheca rivos sanitatum & miraculorum flumina profundit utentibus; [& allatas istuc Roma reliquias,] Vnde autem allatæ Constantinopolim Reliquiæ. Vtique ab urbe Roma, juxta quam, communi studio Illyricorum (quibus fuerat Episcopus consecratus) ibidem paßionis tempore præsentium, & Romanorum Christianorum, sacra corpora condita fuisse indicat Metaphrastes, ex aliis antiquioribus Actis; in hoc, quod primæ sepulturæ locum & Episcopatum Illyrici attinet, fide dignioribus, quam alia quæcumque: eo quod Latina omnia, de quibus mox, originem Græcam haud obscure præferant.

[5] Quare omnino existimamus, tunc cum sacra corpora primum refossa sunt (quod circa tempora Theodosii senioris factum arbitramur, [una cum qualicumq; Vitæ & Passionis notitia:] aut saltem sub imperio filiorum) nulla dum scripta paßionis Acta extitisse: ipsis vero jam refoßis, cum pars eorum Constantinopolim esset dirigenda, translationis futuræ auctores vel curatores solicite collegisse, quidquid de tormentis Sancto illatis, deque ætate ejusdem ac natalibus memoria fidelium retinebat, idque Græce scripsisse: sed Græca fide, id est cum majori admirationis ciendæ quam veritatis stabiliendæ cura. Reatinos autem, quibus alia corporum sacrorum pars cesserat; ipsa Græca Acta postmodum nactos, reddidisse Latine. Atque utinam uti facile est in iis observare deductionis Græcæ formam, [ex qua primum Græce scripta sint,] tam etiam prope ad vero similitudinem exprimeretur auctorum coævorum modus ac stylus in rebus visis auditisque narrandis, tales enim inducuntur in Mss. Reatinis conscripta a se Acta sic concludere. [quæ sub nomine duorum coævorum] Hæc nos duo fratres… Eulogius & Theodulus scripsimus, qui ab eo Eleutherio ordinati sumus: sed hortationibus ejus adjuti semper cum ipso perseveravimus; & ea quæ viderunt oculi nostri & audierunt aures nostræ, omnibus Christianis nota fecimus; credentibus nobis, & de ædificatione vestra qui legitis, & de eorum profectu qui audiunt, apud Dominum misericordiam invenire.

[6] [Latina habemus ex Mss. Reatinis,] Hæc Acta, ex duplici antiquo Ms. Reatino descripta habemus, sub nonnulla sed levi lectionum discrepantium varietate; & quoniam ipsa ex Græcis Actis, quæ necdum reperimus, verbotenus fere translata esse credimus; consequens etiam est ut credamus, quod Græcorum originalium defectum melius poßint supplere, quam illa quæ apud Lipomanum Suriumque Latine exstantia & hic ad finem libri Græce legenda, stylo proprio composuit Metaphrastes, uti censet Allatius. Quia tamen eadem Reatina Mss. multimodis mendosa & quadamtenus fabulosa sunt; non possumus ea alio loco habere, quam SS. Theodori & Georgii Acta, sub nominibus Pasicratis & Augari famulorum, tamquam testium oculatorum, vulgata. Ex Actis porro Reate descriptis concinnata putamus Acta alia, [quæ alibi quoque extant mutata phrasi,] quæ S. Eleutherium faciunt Episcopum Æcanensis in Apulia urbis, pro qua ibidem postea Troia stetit. Est enim phrasis partim diversa, partim eadem verbis, & quidem talibus subinde ut nequeant utraque ex Græco immediate translatacredi; ut cum utrobique dicitur Eleutherit pater ter candidam edidisse. Deinde Mss. Reatinorū contextus facile apparet altero antiquior etsi uterque sit valde vetustus. [ubi dicitur fuisse Episcopus Æcanæ.] Posteriora hæc Acta Latina, habemus edita in Mombritio, & descripta in antiquo legendario monasterii S. Maximini prope Treviros; eademque censuimus esse cum iis, quæ inveniuntur in Ms. Codice S. Huberti in Arduenna, & alio Collegii nostri Duaceni in Gallo-Flandria: item cum visis Neapoli apud Olivetanos, & Florentiæ apud Carolum Strozzium: nec non cum contractiori epitome, ex Vltrajectino S. Salvatoris Paßionali accepta.

[7] [quod secuti multi satis mendose:] Eadem posteriora Acta habuisse videntur qui in Galliis atque Germania scripserunt Martyrologia; & quænam esset Æcana Apuliæ ignorantes, urbis istius ac regionis nomina varia torserunt, ac multis dederunt errandi occasionem, puta Vsuardus, Ado, Notkerus, Rabanus, prout infra apparebit. Omnibus illis cautior & antiquior Florus Lugdunensis, hoc solum ex Actis illis elogium texuit: Romæ passio S. Eleutherii & ejus genitricis Antiæ, qui sub Adriano Imperatore passi sunt. Quorum Eleutherius in craticula missus, [at Florus Prudenter.] prunis superpositus est; postea in clibanum ardentem projectus; & non consumptus, alligatus est quatuor equis indomitis; nec etiam sic per frusta divisus, sed ab Angelo solutus, novissime jussu Imperatoris gladio est percussus. Anthia vero mater ejus, cum se supra corpus filii projecisset, confessa se Christianam, mox capite plexa est. Quibus verbis de Sanctorum ipaßione ea fere continentur omnia, quæ ut vera aut verosimilia merentur recipi: si tamen Episcopi gradum addas; a quo videtur abstinuisse Florus, quod in Actis diceretur Eleutherius ultra vigesimum annum adeo non provexisse ætatem, ut etiam puer & puerulus appelletur.

[8] [alia ex MS. Syracusano edita] Præter Acta hactenus commemorata, alia quædam ex Ms. Ecclesiæ Syracusanæ habuit Octavius Cajetanus, forsitan ex Italico aliquo Ms. transcripta, quod facile esset cognoscere, si ea verbotenus edidisset. Sed ipse immediate ex Græco accepta esse præsumpsit, & quia interpres haud satis feliciter vertisse videbatur, dictionem immutavit, quamvis nullo Græco textu prælucente, paucis rebus, & ut ipse putat levibus recisis, quas quivis castigandas censuerit, & pro quibus ad Metaphrasten lectores remittit. Idem Reatinum Ms. habuit, [minus sincera.] ex eoque in Annotationibus proponit quædam a Syracusani sui Codicis sensu discrepantia, & textui ex Apulia accepto tam similia, ut verosimile fiat ex eodem transumptum esse Syracusanum exemplar: cujus sententiam non solum truncavit Cajetanus, inter alia omittens quæ ibi de Æcanensi Episcopatu deque ablatis Roma reliquiis legebantur, sed etiam commutavit pro arbitrio. [cur aliqua hic edantur?] Non est tamen quod magnopere doleamus, non exhibitum sincere fuisse Syracusani illius Ms. ecgraphum, quandoquidem neque in ipso neque in Æcanensi ullo codice, ac ne in Reatino quidem, putemus sinceram posse inveniri historiam. Quod tamen ne severius quam fundatius dici, quis æstimet; age ipsum qualecumque est exhibeamus fideliter, & expendamus mature, ac tum demum ad ea quæ sunt certiora transeamus, de Reliquiarum translationibus.

[9] [cultus Reate.] Quam levi indicio persuaserit sibi Cajetanus, Messanensem Episcopum fuisse S. Eleutherium, ex infra dicendis apparebit, nullus certe illius cultus apud Messanenses unquam fuit: & si nunc est aliquis, solius nititur Cajetani auctoritate. Reatini, uti sunt in antiquißima posseßione Reliquiarum, quarum Translatio infra datur; ita etiam religione celeberrima Sanctos istos suos Patronos venerantur hoc die. [& Terracinæ,] Ecclesia quoque Cathedralis Terracinæ in Campania, inter suffragia Sanctorum (ut Chorus loquitur) Collectam recitat, sanctis omnibus suis Patronis communem; ubi inter alios nominantur SS. Eleutherius & Ansa, quæ videtur Antia esse. Dabitur ea Collecta integre ad diem XIII Maji, ante Acta SS. Domitillæ, Euphrosynæ & Theodoræ. Verum quo titulo susceptus sit a Terracinensi Clero cultus ille, necdum didici: suspicari licet etiam ad ipsos aliquam Reliquiarum partem olim venisse, ob quam ita constitutum usurpatumque fuerit.

[10] Præter Acta Græca, quæ Metaphrasti attribuenda Allatius censuit, ut diximus supra, invenimus Parisiis apud P. Franciscum Combefis aliquod S. Eleutherii encomium Græcum, hoc principio, [encomium Græcum,] Μαρτυρικὴν ἔνςαςιν ἐπαινοῦμαι. Non putavimus tunc quidem illud esse describendum, quia auctor ignotus erat, & ejusmodi encomia plerumque recentiora sunt Actis. Nunc vero licet illud etiam habere vellemus, tamen propter difficile hoc bellum, quo nostra cum Francis commercia dirimuntur, non videtur operæ pretium esse pro eo multa moliri, tam exiguam spem habentibus, aliquid ibi reperiendum, unde tenebris Sancto isti offusis lux aliqua obveniat. Itaque judicium tale ipsi P. Combefisio dimittemus, qui hisce lectis definire poterit utrum pro futuro operis Supplementi ipsum nobis describi mereatur.

ACTA APOCRYPHA Eulogio & Theodulo, ut coævis, afficta.
ex duobus veteribus MSS. Reatinis.

Eleutherius, Martyr Romæ (S.)
Anthia mater, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)
Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Febus, Martyr Romæ (S.)
Proculus, Martyr Romæ (S.)
Appollonius, Martyr Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Romæ (S.)
Crispinus, Martyr Romæ (S.)
Expeditus, Martyr Romæ (S.)
Mappalicus, Martyr Romæ (S.)
Victorinus, Martyr Romæ (S.)
Gagus, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 2450, 2451

EX APOCR. MSS.

EX MS.

Auctore D. P.

[1] aa [A vidua matre Christiane educatus,] Vigesimo quinto anno Imperii Adrianus Imperator, dum ab Oriente Romam veniret, pervenit ad auditum ejus de beato puero, cui nomen est Eleutherius. Hic namque unicus erat matris suæ viduæ, Antiæ nomine, quæ viderat in corpore B. Paulum Apostolum; virum autem habuit illustrem nomine Eugenium, qui tertio Candidam Romæ ediderat. Quæ ejus relicta, ut diximus nomine Antia, mater Eleutherii, prima omnium matronarum, nutriebat filium suum in religione sancta, & doceri eum fecit sacras litteras ab Episcopo Christi Dynamio. Qui videns eum fortiter in eruditione sancta proficere, [Et Episcopus ordinatus,] XVI ætatis suæ anno fecit eum Diaconum; XVIII promovit eum ad Presbyteratum. Quem videns sanitatem infirmis reddere & dæmones effugare, XX anno fecit eum Episcopum. a

[2] Tunc Adrianus Imperator audiens hæc, misit ad eum Felicem Comitem suum cum ducentis militibus, & jussit eum ad se perduci. Qui Felix cum venisset ad eum, [Felicem Comitem contra se missum,] invenit eum ingentem populum docentem. Quem intuens B. Eleutherius dixit ad eum Quid est quod cum tanta tyrannide ingressus es ad nos? quasi nostra virtute possimus vestram potestatem obligare? Deus, qui dat cunctis virtutem, adest mihi servo suo: ipse extinguat iram tuam. Ad hanc vocem Felix contremuit, quod tanta cum tyrannide ingressus fuisset; & [dixit quod] missus fuerat ab Imperatore Adriano, & quod ad exhibendum ipsum venisset. Cui respondens S. Eleutherius; Numquid nos latere posset, [convertit ad fidem;] quod missus es ad nos? Nihil est quod ignorari possit ab his qui Spiritum sanctum acceperunt: ipse enim credentibus in se nota facit, non solum quæ sunt & quæ fuerunt, sed etiam quæ ventura sunt. Et cum plurima sancto sermone repeteret, procidit ad pedes ejus Felix Comes, dicens: Eleutheri, famule Dei, da mihi talem intellectum, ut ego credam cui tu credis. Facta igitur oratione imposuit illi manum, & euntes ibant Romam cum omnibus militibus.

[3] Carpentes autem iter, de adventu & resurrectione Domini nostri Jesu Christi sermo comitabatur. [& in itinere Romam versus,] Cumque venissent ad fluvium sederunt sub arbore: & cœpit eos hortari S. Eleutherius, ut refectionem sumentes ita fluvium transirent. Tunc dixit ei Felix Comes: Vivit Dominus, cujus cultores, quod non capiam cibum & potum nisi me feceris Christianum. Cui S. Eleutherius dixit: Si credis Jesum Christum esse filium Dei vivi, & credis quod in nomine ejus tinctus in hoc flumine remissionem consequeris omnium peccatorum, possunt hæc fieri. [baptizat:] Cui respondit Felix Comes: Non ego te ultro rogarem, ut me facias Christianum, nisi ex toto corde meo crederem Christo. Tunc Eleutherius Episcopus, apprehensa manu ejus, tulit eum in partem, & invocato mysterio Trinitatis, baptizavit eum. Post hæc benedixit super caput ejus dicens; Domine Jesu Christe, ita illumina cor ejus, sicut illuminasti cor Eunuchi per Philippum Apostolum tuum, & ostende ornamentum fidei super eum. Hæc & his similia cum dixisset, reliquit S. Eleutherium Felix, & vadit ad fratres suos, indicans eis omnia quæ facta fuerant circa eum: qui & ipsi cum magno gaudio crediderunt Christo b.

[4] Cumque ingressus esset S. Eleutherius palatium, nuntiatum est Adriano Imperatori a militibus. [Interrogatus ab Imp. Adriano.] Jussit itaque sibi poni tribunal, & sedens jussit eum in conspectu suo præsentari; & interrogans eum Adrianus Imperator, ait: Dic mihi, Eleutheri, quo modo, illustrissimæ vir libertatis existens, tradidisti teipsum insanissimæ superstitioni, & credis hunc Deum, qui ab hominibus crucifixus est. Beatus vero Eleutherius, silentio studens, adstabat. Iterum interrogans eum Adrianus Imperator, dixit: Eleutheri, responde ad hæc quæ te interrogo. [fidem profitetur:] Tunc S. Eleutherius respiciens in cælum, facto sancto signaculo quod in Christo est, ita cœpit loqui: Libertas illustrissima & vera hæc est, cognoscere & colore Factorem cæli & terræ & omnium Creatorem. c Adrianus dixit: Acquiesce mihi, & ad Deos meos cultor accede, & faciam te magnum in palatio meo. Cui S. Eleutherius dixit: Verba tua dolo & amaritudine plena sunt.

[5] [super æreum lectum urendus extenditur,] Fremens itaque Adrianus Imperator, jussit afferri lectum æreum, & expoliari S. Eleutherium, & nudum per quatuor partes tendi, ut disjungerentur delicati artus membrorum. Omnis itaque populus Romanus cucurrit ad hoc spectaculum tanti certaminis, in quo clamabant omnes, Ingenuum & sapientem & nobilem virum vult interficere Imperator. At cum transisset hora, jussit solvi S. Eleutherium, [a quo illæsus descendit,] sperans eum arsisse: erat enim sub ipso lecto æreo ignis copiosissimus accensus. Mox autem ut solverunt manus ejus ac pedes, exurgens cœpit deambulare coram omni populo, & extensa manu dixit: Viri Romani, audite: Verus, magnus, & unus Deus omnipotens; & non est alius nisi hic quem prædicarunt Apostoli Petrus & Paulus, per quos multas virtutes & sanitates ipse Deus fecit in populo, & Simonem in magicis artibus suis gloriantem prostraverunt, & idola muta & surda, quæ colit Adrianus Imperator, suis pedibus conculcarunt.

[6] [itemque a craticula,] Tunc Adrianus Imperator jussit afferri craticulam, & perunctam oleo super carbones ardentes poni: dixitque ad S. Eleutherium: Per invictum solem, quia sicut filium te habebo, si deos meos adoraveris: si autem nolueris, in ista assabo craticula. S. Eleutherius dixit: Lupe rapax, & dii tui & sermones tui sint tecum in perditionem: me autem scias nec Dominum meum relinquere, nec tuam craticulam ignitam formidare. Statimque ut est impositus, ita ignis extinctus est & craticula refrixit, ut in ea tepor ignis qui accensus fuerat, non remaneret. Adhæc insaniens Imperator Adrianus jussit sartaginem immanissimam repleri oleo, & dum ebulliret & inundaret, [& sartagine.] dixit Eleutherio: Miserere nobilissimæ tuæ juventuti, ne iram Deorum incurras, & quasi unum lopadium d in ista sartagine exfrigaris Ridens S. Eleutherius dixit, Cum sis curiosus omnium, miror quomodo non potuisti adhæc pertingere, quod tres pueri Hebræi missi in caminum flammæ ardentis, cujus altitudo cubitis quadraginta novem elata, stridentibus pabulis picis, resinæ & sarmentorum ferebatur, in medium hujus flammæ jactati, cantando potius quam gemendo permanentes, perambulabant illæsi, quia Filius Dei perambulabat in medio eorum, quem ego colo, cujus sum ego exiguus servus & indignus Sacerdos. qui me numquam deseruit ab adolescentia mea e.

[7] [tyranno ad defectionem solicitanti,] Tunc Adrianus Imperator quid ageret, Deus, circa famulum tuum Eleutherium? Insultabat in oleo sartaginis posito (hanc enim sibi virtutem Dominus in sartagine præstitit, ut ignis subtus flammas evomeret, & oleum frigidissimum permaneret) insultans ergo Adrianus Imperator Eleutherio dicebat, Antequam decoquaris promitte te sacrificare diis, & liberabo te. Respondens S. Eleutherius dixit: Hoc dii tibi præstant, quod ipsis metallis natura concessit: sicut enim oculos habent & non vident, sic & tu cæcus remansisti & orbus: nam lectus æneus accensus, & craticula tua, & sartago tua tantum mihi refrigerium præstant, ut algere potius potuerim quam ardere. Sed oculi tui, caligine incredulitatis obtenebrati, [insultat:] non possunt videre quæ Dei sunt. Aperi oculos tuos, Imperator, & considera verum Imperatorem Dominum Jesum Christum. Non vides quomodo ad ejus imperium algeat ignis? tamquam in fonte frigido, ita in oleo sartaginis tuæ non concalesco. Age ergo pœnitentiam de tua ignavia, & verum Deum te non coluisse jam plora.

[8] Ad hæc Adrianus tanta ira accensus est, ut in angustiam & anxietatem illum transferret. Tunc Corribon f Præfectus videns angustiari Imperatorem, dixit ei; [Præfectus urbis suggerit fabricandum clibanum] Domine Imperator, ab oriente usque ad occidentem totus mundus tuo imperio subjacet, & universæ gentes tuæ jussioni famulantur: hic unus puerulus in conspectu nostro contemnit regnum tuum. Jubeat majestas tua recipi eum in carcerem: ego jubebo clibanum æreum fieri, cum sudibus & cooperculo; in quem ardentem cum fuerit missus & coopertus, ultra non insultabit. Tu autem surge lætus, & requiesce hodie: crastina vero die in conspectu populi totius Romani, in meo amphitheatro, videbis de eo triumphum. Audiens B. Eleutherius dixit: sic credo & hæc fides mea, quod triumphum de me videat, non suum, sed Dei mei Jesu Christi.

[9] Alia vero die Corribon Præfectus, invitato omni populo Romano ad amphitheatrum, [quem sibi propositum contemnit Eleutherius,] g primo ad delectationem populi fecit a venatoribus aliquantas feras interfici; circa tertiam vero horam fecit Eleutherium ingredi, & positus est in conspectu ejus clibanus magnus & candens, & intrinsecus erat sudibus ferreis instructus: & dixit ad eum Corribon Præfectus: Omnes gentes majestatem Domini nostri Adriani Augusti venerantur: tu solus juvenis, superbus es contemptor jussionis ejus: quapropter aut audi jussionem ejus, & deos deasque quos colit adora, aut scias te in istum clibanum mitti. Dicit ei S. Eleutherius: Audi, Præfecte Corribon: Tu habes Regem tuum, qui te Præfectum fecit; & ego habeo Regem meum, qui me fecit Episcopum: unus ex his duobus Regibus qui vicerit, ipsum adorari oportet & a me & a te. Si enim vicerit clibanus tuus fidem meam, recte adoro Regem tuum: si autem victus fuerit a Rege meo clibanus tuus, tu adora Dominum meum Jesum Christum.

[10] Tunc jussit Adrianus Imperator, ut in clibanum S. Eleutherius mitteretur. [ex eoque illæsus egreditur:] Respiciens autem in cœlum S. Eleutherius dixit: Gaudium nostrum & verum lumen omnium animarum credentium in te, tu scis quia omnes passiones pro nomine tuo mihi suaves sunt: sed ut ostendas contendentibus contra te omnia elementa esse contraria, non concedas me famulum tuum in isto clibano consumi. Cum hæc dixisset & jactatus esset in clibanum; illæ sudes ferreæ, quasi ligna fuissent, ita consumptæ sunt, & intus limpida omnia ac frigidissima sunt effecta: & per gyrum quidem clibani aqua frigidissima redundabat ad refrigerium Justi, ex ipso autem clibano clamabat dicens, Transivimus per ignem & aquam, & induxisti nos in refrigerium h.

[11] [quo viso conversus Præfectus,] Tunc Corribon Præfectus exclamavit voce magna Imperatori, dicens: Sacratissime Imperator, credamus hunc Deum, qui cultores suos ita liberat. Iste namque Sacerdos Dei est: tentemus Sacerdotem Jovis aut Junonis aut Herculis, & mittamus in tales flammas, & tunc videamus si dii possunt liberare eos. Tunc Adrianus Imperator dixit Præfecto Corribon: [confitetur Christum,] Numquid auro aut argento a matre impii istius redemptus es? Ego tibi Præfecturam & potestatem dedi, ut auri & argenti facultates exhiberent tibi: sed majora si volueris, ego dabo tibi. Tunc Corribon dixit: Iste honor a te datus temporalis est: tamdiu ego erravi, quamdiu ad veritatem pervenire non potui. Si in contemptu perseverare vis, tu videris: ego autem ex hac hora Christum credo Deum esse, & nego universa idola deos esse: hunc autem unum Deum esse assero, quem Eleutherius prædicat, quia ipse solus est qui ex multis periculis liberat colentes se.

[12] Tunc erepto S Eleutherio, jussit mitti Corribon, qui dicebat: Vir Dei, ora Deum tuum, [& a clibano similiter illæsus egrediens,] quem hodie confessus sum verum Deum solum; & da mihi signaculum, sicut dedisti Felici Comiti, ut ego insultem Adriano Imperatori: Orante autem cum lacrymis S. Eleutherio, repletus est Corribon Spiritu sancto: & cum missus fuisset in clibanum, ita omnis ignis evanuit, ut nec signum ibidem alicujus teporis remaneret. Videns autem Imperator quod etiam Corribon vinceret, [capite plectitur,] jussit eum in conspectu omnium decollari: Sanctum vero Eleutherium jussit iterum in medio ignis incenso clibano mitti, & desuper operimento æreo operiri. Post autem fere duas horas aperiri clibanum jussit. Stabat autem S. Eleutherius invictus, flore primæ juventutis velut Angelus fulgens, ita ut nec capillus capitis ejus esset ab igne combustus. Tunc omnis populus Romanus dabat gloriam Deo, qui talem virtutem dedit credentibus in se.

[13] Contristatus vero Imperator & iratus vehementer, quod victus esset a puero Dei; [Eleutherius, diuturno, jejunio robustior,] abstulit purpuram suam, & ingressus in palatium fremens, convocavit Comites suos ad consilium, quærens qualiter Eleutherium posset interficere. Cumque esset B. Eleutherius in custodia multis diebus, cibum non accipiens, columba i ei cibum portabat ad satietatem. Refectus autem his, Deo gratias referebat, dicens: Benedico te Domine Deus, qui nutrivisti me a juventute mea: tu enim es qui Eliam in deserto pavisti, & Danieli inter leones constituto prandium transmisisti; & nunc, Domine, servum tuum non deseruisti, sed satiasti me cibo cælestiali; laudem refero nomini tuo, & benedico gloriam tuam in secula seculorum. [equis indomitis raptandus alligatur,] Tunc Adrianus Imperator, videns eum pulchriorem factum, cum eum deficere existimabat k; jussit adduci indomitos equos, & jungi ad currum, in quo B. Eleutherium retrorsum ligaret, jussitque fieri stimulos, l acutos, per quos percussi equi ex ipso curru, currum violentius raperent; atque per inculta & aspera currentes, ejus delicata membra disrumperent.

[14] [ab eisque solutus,] Eadem autem hora Angelus Domini suscipiens B. Eleutherium, solvit eum, & fecit eum sedere super currum: equi vero duxerunt eum in montem excelsum, ubi erat fons irriguus & arbusta pomifera. Gratia autem Dei erat subsequens eum: nam cum adscendisset in montem, statim jugaturæ equorum dissolutæ sunt, & equi ipsi abierunt. Sanctus vero Eleutherius, sedens in cacumine montis, benedicebat Deum. Congregabantur autem ad eum omnes feræ silvarum, & affectu quodam juxta per gyrum adstabant: jacebant quasi agni leones, & velut oves jacebāt ursi, m adjungebant se pardi & omnia ferarum genera, & cum omni mansuetudine ad ejus faciē attingebant: nullam ibi leones prædam sitiebant, nulla ursi rabies apparuit, [feras sibi mansuetas habet:] ubi Christus mansuetudinem adduxit. Igitur cum hæc agerentur n venerunt venatores feras capere, quæ muneribus erant eo tempore necessariæ. Et videnter oculis suis S. Eleutherium inter feras, nuntiaverunt Imperatori: qui statim missis militibus jussit eum ad se adduci. Venientibus eis, feræ impetum faciebant in eos. Videns autem vir Dei tantum bellum pro se committi, ait ad omnes feras: Adjuro vos per nomen Christi Domini, ut nullum ex his contingatis sed unaquæque vestrum ascendat ad locum suum: ad cujus vocem omnes feræ cum omni mansuetudine abscesserunt.

[15] [missos ad se capiendum convertit:] Aperiens autem os suum S. Eleutherius, cœpit dicere militibus. Filioli mei, ecce feræ agnoscunt Deum; quanto magis vos, quos ad imaginem & similitudinem suam fecit, debetis cognoscere Creatorem vestrum, & non lapides sculptos & dolata ligna deos credere, & illum qui in cælis est & vitam vobis tribuit denegare. Vos ipsi scitis quia in ejus nomine confidens pœnas evasi. Sic etiam vos, si credideritis in eum, non solum ipse diliget vos, sed etiam fovebit & rectificabit & diriget ad gloriam sempiternam. Verumtamen, a quo venistis, eamus viam nostram. Igitur cum descenderent, baptizati sunt plus quam o sexcenti octo viri, inter quos erant Comites tres nobili genere, qui pedes ejus osculabantur, dicentes, ut abscederet quo vellet. At ille ait: Iram suam in vos Adrianus Impreator, & in filios vestros, & in conjuges vestras retorquebit: sin autem constanter stetero, & meam coronam obtinebo, & vestrum gaudium non amittam.

[16] [theatrales feras in se dimissas,] Tunc nuntiatum est Imperatori quod Eleutherius adductus fuisset: jussitq; fieri ludum ferarum, & spectari eum jussit in medio. Cum primum dimissa esset leæna, immaniter rugiens, agnoscens hominem Dei, cucurrit ad pedes ejus plantasque lingebat. Et cum stupescerent omnes videntes tanta mirabilia; jussit in eum leonem ingentem mitti, cujus fremitu omnis populus tabescebat. Dimissus autem leo cucurrit ad B. Eleutherium, [habet obsequentes:] & tamquam pater filium post multum tempus videns, ita coram omnibus flebat in conspectu ejus, & manus ejus ac pedes ejus lingebat. Tunc omnis populus Romanus variis vocibus clamabant; alii nocentem, alii cultorem Dei dicebant, qui auxiliatus est Petro & Paulo contra Simonem: & habentes inter se ipsos contentionem pro infidelitate invicem p laniabant.

[17] [tyranno insultat,] Tunc Adrianus Imperator, vocans ad se S. Eleutherium, dixit: Quamdiu faciunt pro te dii nostri, & tu non obtemperas eis? Tunc S. Eleutherius exclamans voce magna, dixit: Abominatio desolationis, gladius carnifex, & interitus mortis æternæ, tu ausus es imputare dæmonibus, quæ Christus ad laudem nominis sui præstare dignatus est, quique mihi virtutem ad hoc præstitit, ut tuam contrariam virtutem prosterneret? Ecce enim Deus auferet a te regnum quod injuste gessisti, & pœnas quas in Christo confidentibus contulisti, animæ tuæ ad supplicium revocabit. [& plumbo quo erat tundendus liquato,] Tunc habebis pœnitudinem infructuosam & vanam, eo quod non credideris Christo, & non posueris potestatem tuam in misericordia ejus. Tunc Adrianus Imperator jussit massa plumbi os ejus contundi. q At ubi sumpsit unus ex ministris, plumbum liquatum est in manu ejus, & arsere digiti ejus. Tunc anxiabatur Adrianus, quod non posset pertingere ad interitum B. Eleutherii. Videns igitur S. Eleutherius nullum dolorem in corpore suo dominari, expavit; ne dum non sentiret ullum tormentum martyrii, ejus amitteret fructum. Tunc expandens manus suas, elevans vultum ad cœlum, dixit: [orat Deum ut suum agonem coronet,] Domine Jesu Christe, largitor gloriæ, gubernator animarum in te credentium, Verbum ante Luciferum ex Patre genitum, per quem creata universa; deprecor, ne me patiaris hodie sine corona de isto stadio exire: & hæc dicens faciebat in toto corpore suo signaculum Crucis. s

[18] Tunc accesserunt duo percussores, & interfecerunt eum. Quo facto audita est vox de cælo ingens, [& cæpite plectitur ipse] vehementior tuba, clamans ac dicens, Veni, Eleutheri, famule Dei: aperta est tibi porta civitatis quæ est in cælis, & Angelus Dei stans expectat te. Multos autem hæc audientes invasit tremor. [& mater ejus.] Tunc S. Antia mater ejus posuit faciem suam super corpus filii sui flens & colligens in linteaminibus sanguinem ejus, [& sepulturæ] aptabat corpus ejus cum esset inhumatum t. Tunc missi sunt ab Adriano Imperatore, qui & ipsam matrem interfecerunt gladio. Videns Adrianus Imperator corpora eorum inhumata, reliquit ea: venientes u autem nocte sancti viri, rapuerunt corpora eorum: & una cum Episcopo, nomine Primo, venerunt ab urbe Roma in campum Reatinum, [corpora juxta Reate sepeliuntur,] juxta ipsam civitatem Reatinam milliarium unum, & ibi sepelierunt corpora eorum, in prædiolo quod est Episcopi x Primi, in campo Reatino, in loco qui nominatur Urbanianus, qui est ab urbe Roma milliariis XLI juxta civitatem Reatinam, quique est in via Salaria. In ipso vero prædicto loco, ubi corpora eorum recondita fuerunt, vnam SS. Eleutherii & Antiæ matris ejus fabricaverunt ecclesiam, in qua operantur sancti Martyres multa beneficia. Usque in hodiernum y diem, ad eorum corpora ægri veniunt & sanantur, energumini veniunt & liberantur.

[19] [Acta finguntur a familiaribus scripta.] Hæc nos duo Fratres… Eulogius & Theodulus scripsimus, qui ab eo ordinati sumus, & hortationibus ejus adjuti semper cum ipso perseveravimus: & ea quæ viderunt oculi nostri & audierunt aures nostræ nota fecimus; credentibus nobis & de ædificatione vestra qui legitis, & de eorū profectu qui audiunt, & de meritis [Martyrum qui laudantur] apud Dominum misericordiam invenire. Ipsorum natalitia celebranda sunt VIII Kalendas z Decembris, [præstante] Domino nostro Jesu Christo, cujus est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

aa [Acta apocrypha cur hic] Quisquis in opere nostro versatus attentius legit editas a coævis scriptoribus Vitas, eum non facile decipiet extrema hæc clausula, ut paßionis historiam, deductione poetica explicatam, & tot circumstantiis theatralibus auctam, credat oculata fide scriptam esse, aut omnino habere speciem historiæ. Oportuit tamen eam hic producere, ne concinnior & modestior deductio Paßionis, per Metaphrasten descriptæ, firmiorem obtineat fidem, quam hæc unde ipsa accepta est: atque ut etiam ibi sciat Lector discrete ambigere. Eodem consilio studiose transcripsimus prolixißimas duas S. Gregorii Armeni & S. GregoriiAgrigentini vitas Græcas, hanc pro XXIII Novembris, sub nomine Leontii Abbatis Sabaitæ scriptam: istam pro XXX die Septembris Agathangelo coævo attributam, utramque de multa fabulositate suspectam, ut cum fons ipse publico expositus fuerit, non nimium fidenter bibatur ex rivo, quem inde traduxit Metaphrastes: [& alias quandoque danda,] vir sane magnus, sed cujus hic solum scopus fuit, ut quæ in ecclesiis quibusdam Græcis ob rusticitatem aut prolixitatem styli, non sine stomacho prudentium legebantur; ea proprio ipsius stylo brevius concinnusque deducta minus displicerent. Alius nobis in hoc opere propositus scopus est, ad ipsa scilicet cujuscumque circa Sanctos narrationis fundamenta penetrare, cum veri falsiq; discrimine tanto, quantum studio & meditatione obtineri potest. [sed cum liberiori quā antehac censura.] Quæ exercitatio cum usu ipso perficiatur, fit etiam ut quandoque judicemus nonnulla in præcedentibus lucubrationibus nostris indulgentius dißimulata fuisse, quam nunc faceremus, si rursum Acta S. Martinæ (quam Græci Tatianam vocant) I Januarii, S. Eudociæ I Martii, & pauca quædam alia ad examen revocare liceret. Erit ea posterorū nostrorum cura. Nunc priusquam progrediar ad reddendas rationes censuræ nostræ, de præmißis S. Eleutherii Actis; libet, ad pleniorem fidem, postea faciendam, conferre hæc ipsa qualiacumque cum aliis supra indicatis Actis, tam MSS. apud nos quam editis apud Mombritium (Æcanensia appellare liceret, quatenus ab Æcanensi ecclesia derivata fuerunt) nec non cum Græca Metaphrastis paraphrasi.

a De anno Imperatoris deque ætate Sancti, cum ordinatus & mortuus est, infra videbimus: hic notandum initium Actorum aliorum quod tale est. Eleutherii nobilissimi viri fama nos oblectat, & animat ad fidei veritatem veneranda concertatio. Hujus etenim pater, cum primus fuisset Senatorum ac ter Candidam edidisset; recedens de corpore, parvulum Eleutherium dimisit matri suæ, & unicum reliquit Anciæ filium. Quæ eum postmodum offerens Deo, cuidam sancto tradidit Episcopo sacris litteris edocendum. Eleutherius vero crescebat in fide & ætate & gratia Domini erat plenus. Cum esset annorum decem & septem ad Diaconatus eum provexit officium (Mombritius habet annorum duodecim). Eleutherius vero, adjuvante Dei gratia, magis crescebat in fide. Factus itaque annorum decem & octo, Presbyterii gradum accepit: Dominus autem majora ei gratiæ largitus est dona. Et cum esset annorum viginti, videns sanctus Episcopus, cui fuerat commendatus, multa signa per eum fieri, & spiritus immundos expelli; petentibus multis sæpe eum, Episcopum ordinavit, atque in Apuliam civitatem Hecanam destinavit: Dominus autem semper erat cum Eleutherio. Tunc Adrianus Imperator, adveniens Romam de partibus Orientis, audiens famam B. Eleutherii, quod tanta signa & tantas virtutes, in urbe & in loco quo fuerat destinatus, demonstraret; mittens Felicem Comitem cum ducentis militibus, eum exhiberi præcepit. Adveniens vero Felix Comes cum equo in Æcanam civitatem, ingressus est in ecclesiam. Hæc satis ad specimen, tam styli quam discrepantiæ, quæ fere in hoc principio tota est posita: cetera deinceps cum Reatinis MS, maxime conveniunt quoad sensum, nec raro etiam quoad verba. Pater Sancti, qui hic utrobique dicitur ter candidam edidisse, (phrasi tribus primis Christianis seculis ignota; & nescio an vel post uspiam inventenda.) a Metaphraste vocatur Τρισύπατος, id est, ter Consul, quales toto eo tempore, de quo sermo esse potest, non inveniuntur in fastis consularibus alii præter Imperatores, quam Titus Virginius Rufus anno 97, Cajus Sosius Senecio anno 102, & Lucius Licinius Sura an. 107. Horum aliquis, ad fidem Christianam conversus, potuit pro Romanis nominibus (quod tamen eo ævo placuisse vereor ut poßit per satis certa exempla doceri) sibi ac filio nomina assumpsisse Græca, quibus inter Christianos uterentur, simulque melioris ingenuitatis solidiorisquelibertatis per baptismum obtentæ recordarentur; Eugenius enim, ingenuum ac nobilem; liberum significat Eleutherius. Interim quid sit candidam edere necdum assequimur, fortaßis intelliguntur ludi Circensis; quibus & tunc & proximis aliquot seculis initium dabat novus Consul, missa seu explicata mappa: qua de re vide Alexandrum Wilthemium in Diptycho Leodiensi. Sed Silvius in Laterculo tres mappas uni attribuit Consulatui VII Idus Ianuarii, ipsis Idibus & XIII Kalendas Maji. Ideoque ab ulteriori conjectura abstinemus. Sufficiat dixisse Consulum imagines ita effectas inveniri, ut elata dextra mappulam stringant. Quod ad Episcopum attinet, cui oblatus puer & a quo ordinatus Episcopus Eleutherius fuerit, eum Metaphrastes nominat Romanæ Ecclesiæ Archiepiscopum Anicetum. Ast hic solum iniit Pontificatum anno 12 post mortem Adriani: Octavius Cajetanus suspicatur, Anacletum legendum: sed hunc ostendemus vivere desiisse plus quam 20 annis ante ejusdem Adriani initia.

b Hæc in mombritio & aliis MSS. multo contractius narrantur.

c Eleutherii responsionem prolixa oratione extendit Metaphrastes.

d Lopadium videtur esse diminutivum a Græca voce λοπὸς cortex, unde in alio sensu formantur λοπάς & λοπάδιον ollula, patella. alibi non invenitur hæc similitudo.

e Alia MSS. partem hujus § & proximum totum, quad paulo aliter sic absolvunt: Sanctus vero Dei famulus Eleutherius, juvenis ætate, senex vero sensu, ut vidit sartaginem bullientem super ignem, insiliens in eam dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi ascendo. Sanctus autē vir requiescebat super eam, quasi super rorem, qui de cælo descendit in herbam; & dixit ad Adrianum. Tyranne, ubi sunt minæ tuæ & potentiæ tuæ? ecce quantum possunt qui credunt ex fide in Dominum Jesum Christum, qui prosternere habet tyrannidem tuam sub pedibus meis, sicut & patrem tuum diabolum prostravit. Mombritius Tyranne, nonne sepulcrum sic carnem desiderat & sanguinem rerecipere? recipe resticulam tuam, sicut pater tuus, qui dicitur diabolus.

f Alibi Consibon & plerisque Corribon, Metaphrasti Coremon, Nicephoro Cerabor, Rabano, Correvus, Notkero Correnus supposititio Bedæ Correus, Baronio Corebus: quo nomine aliquem Romanæ urbis Præfectura, non nisi nobilißimis Romanis conferri solita, functum esse, ægre ex hujusmodi Actis persuadebor.

g De Amphitheatro alibi altum silentium: indicantur tamen publice gesta omnia.

h Metaphrastes non dicit S. Eleutherium tunc missum esse in clibanam: sed finita oratione (cui in aliis Latinis MSS. satis importune finguntur Christiani præsentes acclamasse Amen) ait propius Martyri acceßisse Corremonem, soloque intuitu ejus immutatum, & Martyres innocentiam professum, immissum ejus loco in clibanum fuisse: hoc autem innoxie egresso & capite minuto, injectum denique esse Eleutherium.

i Etiam Metaphrastes columbæ meminit: alia autem MSS. solum dicunt, quod Spiritu Dei nutriebatur.

k In aliis MSS. hæc interponuntur: Post hæc vero procedēs Imperator, furore repletus, eum sibi offerri præcepit, dixitque ad eum: Adhuc quamdiu patiens ero? consenti nobis, ut vivas. Eleutherius respondit: Miror quod non erubescis a tantis superatus virtutibus, etiam a famulo Dei Corribone, quem in sinu Abrahæ credo requiescere, per cujus bonam confessionem ignis extinctus est.

l Alibi Ferreos, tacet de stimulis Metaphrastes, solum indicat, equos indomitos eo consilio junctos currui, ut ipsius currus insueto fragore consternati equi Martyrem distraherent violentius.

m Mirum est nihil hic hæsitasse Metaphrasten, qui facile scire poterat circumjectos urbi Romanæ montes, nec leones nec leopardos alere. Alia MSS. insulsius aliquid, a scriptore Reatino providentius omissum, sic addunt. Sanctus autem Eleutherius docebat feras ut laudarent & benedicerent Dominum, At ille, cum aliter non posset laudare Dominum, elevantes dexteros pedes suos benedicebant Deum cæli & terræ, qui omnia creavit. Similia habet etiam Metaphrastes.

n Eadem MSS. paucißimos hic dies interjiciunt.

o Moderatius Metaphrastes & alia MSS. solum indefinite dicunt conversos esse plurimos ex iis, & tacent de oblata Martyri libertate.

p Eos qui vociferabuntur, quod magus esset Eleutherius & impostor, invisibili plaga percussos scribit Metaphrastes, alia MSS. & contendentibus multis interfectæ sunt animæ plus quam quinque millia. Quis credat?

q De hoc novo irritoque tyranni conatu nihil legitur apud Metaphrasten & in aliis MSS.

s Addunt eadem MSS. se gladio percuti petit: audiens autem hoc Adrianus, qui in tantis tormentis fuerat superatus, gavisus est, & eum gladio percuti jussit.

t Eadem martyrium matris sic prolixius describunt: Cum mater ejus assidue ac sæpius cohortaretur ac confortaret in Domino, ad instar matri Machabeorum, gavisa est in ejus passione, eo quod digna fuerat ex fructu ventris sui Domino munus offerre. Tunc se manifestavit Adriano Imperatori, jactavitque se super corpus filii sui dicens: Memor esto mei, fili, quæ te genui, cum veneris in requiem, quam tibi Dominus dare promisit, Videns vero Adrianus eam, requisivit quæ esset: nuntiatumque est, ipsam esse matrem Eleutherii. Quam interrogavit, quæ diceretur. Respondit, Ancia. Dixitque Adrianus ad eam: Quid desideras, quod super corpus filii tui te jactasti. Ancia respondit, Si mereor, cum ipso vivere in perpetuum, nec ab eo unquam separari. Sicque ad eam Adrianus dixit: Ecce quod desideras nunc facio, ut non sis ab eo separata: & sic eam gladio percuti præcepit. Quæ glorificans Dominum, quod eam ad confessionem sui nominis dignam judicavit, reddidit spiritum.

u Reliquum hujus paragraphi contextum additum fuisse ab interprete Reatino, prout majorum ferebat traditio, vix dubitamus: Metaphrastes, ex veteri textu Græco, hunc suis verbis sensum reddidit: Qui vero ex Illyrico aderant religiosi viri, sublatis diligenter reliquiis, cum Romanos viderent de eisdem requirendis solicitos, ipsas indicarunt ubi essent; atque ita communi utrorumque studio conditæ aromatibus, congruo cum honore sepultæ fuerunt, indeficiens thesaurus Christianis, morbo autem vel dæmone gravatis malorum omnium præsens remedium. Æcanenses ut apud se depositos primum Sanctos persuaderent, descriptam apud se Legendam finivere sub hac forma: De civitate autem illa Hecana, in qua fuerat S. Eleutherius Episcopus ordinatus, multi secuti sunt eum. Postquam autem venerabile complevit certamen, occulte per noctem tulerunt reliquias eorum, & transmiserunt in patriam suam. Romani vero altera die cum requisissent Reliquias Sanctorum Martyrum, & non invenissent, turbatio magna erat inter eos. Tunc confessi sunt illi dicentes, Quia nos tulimus Reliquias sancti Episcopi nostri Eleutherii & ejus genetricis Anciæ: & sic mitigata est furia Romanorum. Acta sunt autem hæc circa Sanctos Dei Eleutherium Episcopum & Anciam matrem ejus apud vrbem Romanam, die quartadecima Kalendas Majas, sub Adriano Imperatore, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, virtus, & gloria in secula seculorum. Amen.

x Latent Episcoporum Reatinorum nomina, usque ad S.Probum; qui videtur circa annum 570 obiisse, ut diximus 15 Martii. Hic dubitari posset an Episcopus; Sanctorum corporum tumulator; vero nomine vocatus fuerit Primus; an autem primus in serie Episcopali, a posteris, verum nomen ignorantibus; ita ceperit tamquam proprio nomine appellari.

y Hæc verba non tantum plenam Ecclesiæ pacem, erectis palam templis ornatam indicant; sed etiam seculi unius alteriusve decursum, post ædis Vrbanianæ constructionem.

z Fuerit dies non mortis (de quo ex Hieronymiano Martyrologio certius nobis constat) sed dedicatæ primum in Vrbaniano ecclesiæ, vel translatarum intra urbem reliquiarum ad ecclesiam S. Ioannis Euangelistæ; de quo infra. An autem 24 Dec etiam nunc festivum habeant Reatini, an vero hunc præsentem Aprilis non comperimus.

CENSURA ACTORUM.

Eleutherius, Martyr Romæ (S.)
Anthia mater, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)
Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Febus, Martyr Romæ (S.)
Proculus, Martyr Romæ (S.)
Appollonius, Martyr Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Romæ (S.)
Crispinus, Martyr Romæ (S.)
Expeditus, Martyr Romæ (S.)
Mappalicus, Martyr Romæ (S.)
Victorinus, Martyr Romæ (S.)
Gagus, Martyr Romæ (S.)

Auctore D. P.

[20] [In his Actis displicent præsens ad omnia Adrianus,] Nvnc mihi animum ad verte, Lector, atque considera, totis hisce Actis induci Adrianum Imperatorem, eo plane modo, quo in comœdia ageret tyrannus aliquis theatralis; quasi is suppliciis omnibus, non tantum decernendis sed etiam inferendis præsens, infimi cujusque iudicis aut carnificum præfecti partes egerit: sicut in aliis quibusdam Martyrum historiis, multa post secula imperitius scriptis, omnia & dicere & agere finguntur ipsi Imperatores, quæ ipsorum Præsides judicesq; procul ab eorum præsentia notitiaque egere Christianos juxta Imperialia decreta torquendo. Observa deinde quod occidendo Eleutherio quater adhibitum dicatur ignis elementum, idque haud multum dißimili modo; quod est ab usu & ratione alienum. [quater resumptum ignis supplicium,] Cum enim magicis artibus adscriberent gentiles, quod ab igne illæsi permanebant Martyres: cui verosimile fiet fuisse tam amentes, ut in quo elemento victores illos semel iterumque experti fuerant, seipsos tertio ac quarto vincendos ridendosque propinarent; & non potius alium inferendæ mortis modum excogitarent, si forte hoc essent superabiles, quos magia sua contra ignem armabat. Arbitror ego, quod unis lectus ignitus erat, id aliis craticulam esse dictam; neque sartaginis oleo bullientis supplicium, distinguendum esse a supplicio clibani candentis: sed quia alii hæc, alii ista ex majorum traditione nominabant, quadruplicatum fuisse supplicii tentati modum, quem satis erat geminari, uti prudentior Florus fecit.

[21] [equi in observati] Equis deinde aut curribus alligari vel distrahendos quadrifariam vel raptandos per aspera viarum Martyres sæpe legimus: sed numquam sic illud concepimus fieri, ut equos aut currus observaret nemo, quomodo hic legitur inobservatus Eleutherius subiisse cum suo curru in montem, ibique delituisse donec a venatoribus inveniretur; & iis quidem venatoribus, qui, non assueta Italicis silvis animantia, sed leones ac pardos pro theatralibus spectaculis capturi advenerant. Non adeo parabiles feræ illæ erant, quas maximis sumptibus ex Asia atque Africa tales in usus advehi solitas, [leones & pardi in Romanis silvis,] Romanarum rerum periti novere. Quid igitur? Objectum feris Martyrem, easdem habuisse obsequentes ferebatur: id satis compilatori fuerit, ut in geminam scenam ipsas induceret, semel ut divinitus adductas ad Eleutherium, alias ut a tyranno immissas. Nihilo minus displicet, quod ad hominē unum, inter feras considentē, Romam reducendum & Imperatori sistendum, nondico apparitores plures sed plures integræ cohortes cum suis tribunis mißi significentur, quando ii, [multitudo militum ad Sancti comprehensionē missorum,] qui ex tota multitudine in Christum credidere, visa quam Eleutherius in feras exercebat potestate, dicuntur fuisse plusquam sexcenti octo viri, inter quos erant Comites tres nobili genere. Simile offendiculum in prima comprehensione occurrit dum usque ad urbem, cui Episcopus consecratus fuerat Eleutherius (in Illyrico scilicet vel in Apulia) misisse narratur Adrianus Felicem Comitem cum ducentis militibus, & additur quod hic ecclesiam ingressus cum suis omnibus, Episcopum invenerit concionantem: neque enim adducendo uni reo tantus fuit apparatus necessarius, neque alibi tale quid leguntur Romani Imperatores fecisse. Iubebant illi ut scriberetur ad Provinciarum vel urbium Præsides, qui iis quos jußi fuerant transmittere Romam, paucos aliquos custodes adjungebant. Sic Apostolo Paulo miles unus adhæsisse dicitur: sic Ignatius Episcopus Antiochenus gloriatur ire se Romam, alligatum decem leopardis, id est militibus se custodientibus, tamquam ultra morem multis. Idem Ignatius aliique sancti Martyres plurimi, [Clibanus igneus in Amphitheatro,] in amphitheatro bestiis objecti leguntur; eratque hoc inter alia spectacula, populo exhiberi solita, frequens; occasione sumpta ab iis quos cum bestiis committi moris erat. At quod Correbon Vrbis Præfectus simili modo, post feras aliquot voluptatis causa cæsas, dicatur produxisse Eleutherium, in ardenti clibano consumendum, non puto probari posse exemplis aliorum vel reorum vel Martyrum, quasi ejusmodi supplicia aut tormenta pars fuerint publicorum spectaculorum.

[22] [tanta Eleutherii juventus,] Transeo ad notas temporum in Actis signatas. Hic primum quidem S. Eleutherii mater Ancia, dicitur in MSS. Reatinis viventem in corpore B. Paulum Apostolum vidisse (quod abest ab aliis Latinis MSS.) a Metaphraste autem laudatur, ut quæ fidem edocta sit Apostolicis divini Pauli adhortationibus: deinde Eleutherius, anno ætatis suæ vigesimo jam Episcopus, inducitur sub Adriano passus, idque anno imperii XXV. Nos SS. Petri & Pauli Martyrium ad annum vulgaris æræ LXV pertinere ostendimus; Adrianum vero constat, anno dumtaxat CXVII cœpisse Imperare: demus igitur anno ipsius non dico XXV (nec enim tot annis imperavit) sed anno saltem XV, quando Arabia, [cum tanta matris senectute;] Ægypto Asiaque peragrata Antinoum inter deos retulit; demus, inquam, revertentem de partibus Orientis Imperatorem de Eleutherio inaudiisse, ut dicitur in Actis, fuerit is annus CXXXI. Quod si eo anno vigesimum ætatis agebat Eleutherius, quam grandævam oporteret fingere matrem, quæ eum peperisset circa annum CX & ante annum Christi LXV ejus fidem ex Paulo didicisset?

[23] Tum vero cui satis probari poterunt præmaturæ istæ, & Ecclesiæ usui contrariæ, ordinationes? Torquet se in iis Cajetanus, [Episcopatus an. 20 ætatis collatus] & exempla conatur invenire in S. Timotheo Ephesiorum Episcopo, sanctisque Gregorio & Athenodoro; quorum hos admodum adolescentes Episcopos in Ponto creatos asserit Eusebius; istum nondum tres & viginti annos natum existimat Vgo Cardinalis: sed neque ea certa sunt, neque satis intentum probant, ut etiam vigesimo anno credatur Episcopus consecratus. Tutius fuerit perfectæ ætatis virum Eleutherium opinari: eamque solam causam fuisse, cur adeo juvenis ac pene puer ordinatus credatur, quod martyrii comitem habuerit matrem, cui verebantur anilem adscribere imbecillitatem. [a Romano Pontifice.] Hoc autem posito potuerit Eleutherius puer a matre sua fuisse ad ecclesiæ ministerium Pontifici Romano, non quidem Aniceto (quod librarium sphalma esse & nec somnianti quidem Metaphrasti credimus in mentem venturum fuisse) sed Anacleto Romanæ urbis Archipræsuli, qui usque ad annum æræ nostræ XCVI vixit, fuisse oblatus. Quod si liceret pro Adriano Trajanum decessorem substituere, posset adolescentior Eleutherius etiam ante annum ætatis trigesimum martyrio coronatus censeri.

[24] His ita deductis, non vereor, ne arguar temeritatis, quod noluerim S. Eleutherii Acta in opere nostro aliter extare, [Quiatamē inter tot fictiones veritas aliqua latere credenda est,] quam ut apocrypha: quibus nulla firma poßit credulitas superstrui circa martyrii ab eodem tolerati seu tempora seu modos: quia tamen de ipsa martyrii veritate constat, nec minus de gradu episcopali, neque cetera omnia in jam expensis Actis credi debent omnino gratis conficta; age vel palpando quæramus, quod verum fundamentum ista, sic a posteris perturbate congesta, habere potuerint; sua cuique libertate relicta; alias quas magis probaverit conjecturas sequendi. Ego puto, & res & tempora sic potuisse ordinari, ut Antia mater, annorum forte duodecim puella cum S. Paulus moreretur, & postmodum viro Consulari nupta, (pro cujus ignoto sibi nomine Actorum auctor Eugenii nomen substituerit, ipsa sui interpretatione magnam nobilitatem significaturum) filium Eleutherium eidem pepererit, non diu post annum vulgaris Æræ LXX: [suspicamur natum Eleutherium circa Christi an 70, & Clero adscriptum an. 80 Romæ,] quem apud se Christiane educatum usque ad ætatis suæ annum XII aut amplius, tradiderit Pontifici Anacleto, ab eoque susceptum & Clero adscriptum transmiserit in Apuliam ad Æcanensis urbis Episcopum Dynamium (nisi hoc quoque nomen ad virtutem & probitatem viri significandum, loco proprii quod ignorabatur nominis, suppositum est) ad Dynamium, inquam, Episcopum transmiserit sacris litteris imbuendum: qui ipsum ætate congrua Diaconum Presbyterumque consecrarit, ac denique Romam miserit, ut sibi futurus successor consecraretur Episcopus a Romano Pontifice, puta a Telesphoro, si sub Adriano martyrium pertulit Eleutherius, [eodem ex Apulia rediisse sub Trajano vel Adriano,] jam quinquagenario major, matre ad annum ætatis septuagesimum accedente: vel (si pateris Adriano Trajanum substitui) ab Alexandro Pontifice, solummodo tricenarius, adeoque inter confinia ætatis adolescentis ac plenæ, cum mater esset quinquagenaria. Pontifex vero, ad quem tunc forte Illyrii accesserant, Christianæ fidei doctorem aut etiam ecclesia viduatæ Episcopum petituri, ipsis tradiderit Eleutherium, quo ad usque ecclesia Æcanensis addictum sibi Pastorem reposceret.

[25] Ea omnia cum propter insignem generis nobilitatem, & matris inter Romanas matronas notißimæ famam, zelum item fidei tuendæ propagandæque ferventem in Eleutherio, & subsequentem miraculorum gratiam, non possent usquequaque manere occulta gentilibus delatoribus; verosimile est quod retractus sit ab itinere, [euntemque in Illyricum cum potestate Episcopali] quo in Illyricum tendebat, Eleutherius, & Romam reductus; atque post varia incassum tentata mortis genera, capite plexus una cum matre, palam profitente se Christianam esse: quorum corpora tum ipsi illi qui comitabantur Illyrici, rum Romani condiderint sepelierintque, haud procul ab urbe Roma; & ea ibidem pie coluerint, donec vel Ecclesia pacem adepta sacros Martyres de terra sustulit, præsente ad eam rem aut forte etiam divinitus accito Reatino Episcopo; qui suæ, [in urbem retractum, cæsum & juxta eam sepultum fuisse.] tunc primum forsitan institutæ, diœcesi patronum optaverit Eleutherium, & bonam corporum partem obtinuerit, parte altera Constantinopolim missa. Verum hæc, non ut historiam, sed ut conjecturam proposuisse sufficiat: ad certiora, & quæ ipsis monumentis rerum ac litterarum probari poßint, transeamus.

TRANSLATIO RELIQUIARUM Reate in Sabinis
Ex Monumentis Ecclesiæ Reatinæ.

Eleutherius, Martyr Romæ (S.)
Anthia mater, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)
Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Febus, Martyr Romæ (S.)
Proculus, Martyr Romæ (S.)
Appollonius, Martyr Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Romæ (S.)
Crispinus, Martyr Romæ (S.)
Expeditus, Martyr Romæ (S.)
Mappalicus, Martyr Romæ (S.)
Victorinus, Martyr Romæ (S.)
Gagus, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 2453

Auctore D. P.

[26] Vrbem Reate, Deum matri Rheæ sacram, ab eaque nuncupatam fuisse, antiqua est incolarum opinatio; ejusque ibidem statuam religiosißimo cultu habitam ac celeberrimo stetisse loco, donec Christiana religione jam pridem stabilita, prope ipsam in quo statua stabat aream ædificata ecclesia est. Ea injuria inhabitatorem statuæ dæmonem putatur excitasse in vindictam de civibus jam Christianis exigendam, Deo id permittente, [Ad compescendum dæmonem] ut suorum Martyrum corpora, in Vrbaniano condita, intervallo unius milliarii, ad se recipere propius Reatini decernerent, itaq; & ab infesto dæmone liberarentur, & recens condita ecclesiæ patrocinium adderent. Habet illa etiam nunc in suo archivo veterem Codicem, ante annos CCCC & amplius exaratum, in quo post Acta supra descripta sequebatur prædictæ Translationis historia: sed liber folio uno evulso mutilus, historiæ initium, Actorum finem deesse sibi indicat; damno quidem ex una parte leviori, eo quod Acta in codicem recentiorem transcripta una cum augmento de prima sub Episcopo Primo Translatione, integrari ex eo potuere: ex altera vero parte irreparabili, quia nullum aliud exemplar superest, unde jam dictæ historiæ recipiatur initium. Proinde, [ex Rheæ statua, ut creditur,] quæ de occasione & causa translationis secundæ diximus, mera nituntur conjectura, fundata in eo quod temporis edacitatem superavit fragmento, & tale est,

[21] Imbecilles horribilibus aspectibus invadebat, dæmon videlicet, ex quo mulieres gravidæ, præ timoris angustia plerumque patiebantur abortus: viri quoque transitum formidabant: sicque civitas ipsa, [cives infestantem] nefandi hospitis domicilio fatigata, tamquam obsessa periculis, nequibat ab hujus hospitis incursibus respirare. Igitur Episcopus & cives Reatini, confidentes in Domino, qui sperantes in se minime derelinquit, prædictorum Sanctorum corpora (Eleutherii & Antiæ) in Ecclesia B. Joannis Evangelistæ quæ circa prædictam statuam constructa fuerat, [transferuntur Reliquiæ in ecclesiam S. Io. Evang.] in crypta Sanctæ ipsius ecclesiæ subterranea, cum reverentia collocarunt. Volens autem Deus, eorumdem Sanctorum meritis, civitatem & homines prærogativa prosequi speciali, ac Sanctorum cultum dignis ampliare miraculis, dæmonem effugavit: qui ab ejusmodi collocationis die cum suis versutiis statim evanuit, nullo unquam tempore reversurus: & ex tum cum Propheta dixere: Transivimus, & ecce non erat: quæsivimus, & non est inventus locus ejus. [Ps 36, 36] [& cessat vexatio.] Itaque Reatini, a tanto servitutis laqueo liberati, Dominum in cymbalis bene sonantibus laudaverunt, & ad eamdem ecclesiam S. Joannis, ubi prædictorum Sanctorum corpora requiescunt, tanta erat hominum confluentium multitudo, miraculi fama longe lateque diffusa, ut eadem ecclesia amplis munerum copiis pullularet.

[28] Hactenus fragmentum istud, in quo si nomen saltem Episcopi adderetur, per quem Translatio curata est; possemus quadamtenus definire ipsum illius tempus: nunc iterum ad conjecturas recurrendum est. Qui nobis hæc omnia submisit amicus Reatinus, significavit videri sibi; quod hæc omnia evenerint paucis annis post primam sub Primo Episcopo Translationem, ante quam vix ullo medio temporis inter vallo præcesserit ipsum Sanctorum Martyrium. [res acta videtur seculo 6] Nos in diversam omnino partem potentiori impellimur ratione: licet enim Sanctorum corpora in agro, non Romano, sed Reatino primum fuissent condita (quod tamen nobis diximus non probari, imo contrarium ex Metaphraste suaderi) exigit tamen lacinia ista, in Reatinorum favorem Actis prænotatis assuta, cujus unius testimonio nititur veritas primæ Translationis, ut pariter credamus in Vrbaniano Episcopi Primi prædio fabricatam fuisse ecclesiam: hoc autem ante Constantini Magni imperium & pacem rei Christianæ datam factum esse non debet nec potest gratis credi. Exigit etiam eadem lacinia, ut in eadem ecclesia seculis aliquot perseveraverit Sanctorum corporum cultus, priusquam ista scriberetur: cum dicantur Sancti Martyres in eo loco multa beneficia operari usque in hodiernum diem, quomodo loqui non solemus nisi post temporis longi decursum. Itaque non refragabimur ei qui suspicaretur S. Probum, [& forte sub S. Probo Ep.] supra ad litt. X memoratum, fuisse auctorem corporum intra urbem transferendorum seculo Christi VI, quando adhuc multæ variis in locis permanebant statuæ, monumenta superstitionis avitæ. Certe oportet hunc Probum fuisse S. Eleutherio per quam devotum, quandoquidem puer morienti aßidens, & candidatorum quorumdam splendidißimorumq; virorum ingressu conterritus, hæc ab eo verba audivit; Noli timere, quia ad me S. Juvenalis (vicinæ scilicet Narniæ Episcopus & Patronus) & S. Eleutherius Martyres venerunt. Quidquid autem de eo sit, constabit ex infra dicendis num. 31 sancta corpora postmodum fuisse sub illius ecclesiæ altari reperta, præsente S. Petro Compostellano Episcopo, qui X die Septembris colitur, & floruit post annum DCCCCL.

[29] Sequitur in prædicto fragmento, quomodo Reatina civitas a Rogerio Siciliæ Rege destructa, ac deinde a civibus restaurata sit. Vtrumque Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ factum scribit sub Adenulpho Episcopo, qui anno MCLXXXVIII electus, anno MCCIX deceßit Cathedra, factus monachus Cisterciensis in monasterio trium-Fontium de Vrbe. Sed quoad primam partem vehementer fallitur: Rex enim Rogerius, qui anno MCXXIX regnare cœpit, non ultra MCL annum prorogavit vitam: [Circa an. 1143 a Rogerio Rege Siciliæ] quo mortuo, & septimo desolationis anno necdum elapso, cœpta est civitas restaurari: neutrum proinde potuit ad Adenulphi Episcopatum pertinere. Ipsa fragmenti verba hæc sunt. Adveniente vero Rogerii Regis Siculi sæva tyrannide, qui contra Reatinos, nulla præcedente causa, concipiens odium, civitatem ipsam cum ingenti comitatu equitum & peditum, obsidione mirabili circumcinxit; licet eadem obsidione plurium annorum curriculis premeretur, [eversa civitas Reatina] tamen viriliter regali potentiæ resistebat. Idem vero Rex odium conceptum evomens, ac erga Reatinos compassionis spiritum non requirens, domos & ecclesias & ornamenta destruxit; factaque est vidua quæ prius uxor erat. Sic homines civitatis ipsius fere per septennium extra lares proprios exularunt: redeuntes autem dicere poterant, Jam seges est ubi Reate fuit.

[30] [post ejus mortem vestauratur.] Tandem Dominus Jesus Christus memorsuorum fidelium, dicto Rege mortis debitum adimplente, viam paravit incolis Reatinis, ut civitatem eamdem sine alicujus obstaculo reintrarent; peste, fame, & aliarum tribulationum angustiis, hominibus pro majori parte consumptis. Intrantes autem & reædificantes domos & ecclesias, felicis recordationis Dominum Innocentium Papam III (Præfuit hic Ecclesiæ ab anno MCXCVIII ad MCCXVII) Innocentium inquam, [an. 1298 Innocent, 3] Papam III cœperunt totis affectibus exorare, ut civitatem Reatinam sui præsentia visitaret; ut tantorum periculorum immemores, umbra Christi Vicarii foveret; & damnum, quod exterminatio ipsorum intulerat, sui præsentia compensaret. Annuens ergo summus Pontifex petitionibus populorum, civitatem ipsam advenit: ibique aliquandiu moram contrahens, juridica relatione percepit. [decernit translationē faciendam ex veteri in novam cryptam:] sæpe dictos Martyres innumeris coruscasse miraculis. Unde dum quidam civis, pro remissione peccatorum suorum, in dicta ecclesia cryptam aliam, subter altare majus, fieri fecisset; de crypta anteriori disposuit præfata corpora, de consilio Dominorum Cardinalium, translatari: ut eorumdem Sanctorum renovaretur devotio, quæ longi temporis inter vallo esset deleta, memor illius verbi Prophetici, Mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna quæ præteriit. [Ps, 89, 4]

[31] Et quoniā non extabat memoria, in qu aparte cryptæ anterioris dicta Corpora requiescerent, idem summus Pontifex mādavit diligenter reinquiri. Quibus Sanctorū corporibus reinventis, ad indiciū cujusdā imaginis ibi pictæ digito ipsa corpora ostendentis; [quæ fit magna cum pompa] eadē cum reverētia qua decuit exhumata, ipse Dominus Papa, Domini Cardinales, Archiepiscopi & Episcopi in Curia commorantes, in novam cryptam cum hymnis & canticis transtulerunt: in qua structuræ nobilis altare propriis sumptibus ædificari mandavit: & volens ut Reatini populi devotio cresceret, omnibus vere pœnitentibus & confessis, & qui in dicto loco in die hujus translationis manus porrexerint adjutrices (sicut a majoribus nostris audivimus) tres annos & tres quadragenas de injuncta eis pœnitentia relaxavit: [& annue recolitur 16 Aug.] quam Indulgentiam prædictus Dominus Papa & Domini Cardinales, Archiepiscopi & Episcopi posuerunt in ipso loco perpetuo duraturam. Prædictæ quoque Translationis festivitas sequenti die post festum Assumptionis B. Mariæ celebranda est, ad honorem B. Eleutherii & Antiæ matris ejus Martyrum, & B. Ioannis Evangelistæ, quibus sit honor & gloria in secula seculorum. In cujus rei fidem & ad memoriam posterorum: imposita sacræ arcæ est lamella, [facta 13 ejusdem.] cujus hanc inscriptionem recitat Vghellus tomo 1 col. 113 * ✠ In nomine Domini. Anno Dominicæ Incarnationis MCXCVIII mense Augusti die XIII, tempore Innocentii Papæ III, ipso assistente in civitate Reatina, hic recondita sunt ossa Sanctorum Martyrum Eleutherii & Antiæ matris ejus, in præsentia Domini Sofredi Presb, Card. tit. S. Praxedis & Mag. Petri Diac. Card. S. Mariæ in Via-lata, & Adenulphi Episcopi Reatini: quæ reperta sunt sub hoc altari (sicut antiquus repertus titulus, historia & fama publica indicavit) Petro quondam Compostellano Archiepiscopo præsente.

[32] Quod ad Vrbanianum attinet, sunt qui ibidem jam olim fuisse monasterium asserant, ipsumque esse cujus, ut juxta Reatinæ urbis mœnia constituti, meminit S. Gregorius Magnus Homilia 35 in Euangelia, multis laudibus extollens S. Stephanum, suis diebus istius monasterii Patrem, [ex suburbana ecclesia S. Eleutherii] & lib. 4 Dialog. cap. 19 felicem ejus obitum describens; ob quod ad XIII Februarii ecclesiasticis inscriptus Fastis, a nobis quoque commemoratus suo loco est. Id si verum est, vel monasterii illius fundatione prior fuit Reliquiarum translatio ad ecclesiam S. Ioannis Euangelistæ, vel ejusdem desolatione per incursus barbarorum subsecuta posterior: nec enius verosimile est, quod locum, religione & disciplina florentem, sub tam sancto Abbate aut ejus successoribus proximis, voluisset aut potuisset Episcopus eo quo subsistebat & servabatur patrocinio spoliare. Vt ut sit; prima illa S. Eleutherii ecclesia, [Vbi in Abbatia circa an. 1300 fundata] in Vrbaniano restaurata, seculo XIII aut XIV aucta fuit insigni Benedictini Ordinis Abbatia, cui jam dicto seculo XIV exeunte Abbas præerat Ioannes, frater Ludovici Episcopi Reatini; cum eoque propter vitiorum exterminandorum & disciplinæ restituendæ zelum in odium populi adducto, occisus fuit a conjuratis, dum sacris ambo officiis intersunt, in æde primaria oppidi, Civitas-ducalis dicti, [habebantur reliquiæ S. Antiæ:] & octo circiter milliariis Reate distantis. Hunc Ioannem ab Episcopo fratre credo obtinuisse partem Reliquiarum S. Antiæ, de quibus superiori seculo inventis & in urbem relatis mox dicere aggredior.

[33] Prædicta Episcopi & Abbatis cædes, quæ anno MCCCXCIX contigit, tanta Romanum Pontificem Bonifacium IX indignatione commovit, ut populum sacris, ecclesiam dignitate Episcopali privarit. Ursit etiam rebelles Renaldus Alphanus, qui uti ex illius temporis scriptis narrat Vghellus, ferro flammaq; succinctus, conspiratorum fortunas opesque dire depopulatus est, ita ut nec corporibus eorum parceret qui aliqua affinitate rebelles contingerent. [eadem post Abbatiæ desolationem,] Ea calamitas quin ipsum S. Eleutherii monasterium etiam afflixerit, orbatum Abbate, & verosimiliter non penitus a factiosis aut factiosorum consanguineis vacuū, quis poterit dubitare? Fortaßis ex tunc in eam commendæ servitutum decidit, qua paulatim attritum exhaustumq; ad nihilum denique devenit, remanente ecclesia; sed adeo desolata, ut anno MDLXII otiosi homines, prohibente nemine, pavimentum illius ipsaque altaria suffodere non formidarint, aureæ argenteæve suppellectilis aliquid inveniendum sperantes. Invenerunt autem meliorem opinione & spe sua thesaurum, ut testatur sequens instrumentum. [an. 1562 transferuntur ad ecclesiam Cathedralem,] Die Dominico XII Aprilis MDLXII, cum esset notorium in civitate Reatina quod nuperrime inventæ fuerint Reliquiæ Sanctorum Martyrum Eleutherii Episcopi & Antiæ matris ejus, subtus altare majus ecclesiæ S. Eleutherii, sitæ extra civitatem per milliare unum, heri pro hodie, de mandato R. D. Vicarii (Nam Episcopus Ioannes Baptista Osius aberat, præsens Concilio Oecumenico Tridenti) Canonicorum & Capituli ecclesiæ Reatinæ, supradicta die, hora XXII vel quasi, Vicarius & Canonici & Confratres cujuslibet Confraternitatis, cum eorum confalonibus, crucibus & insigniis, & cum luminaribus, associante majore parte Populi Reatini & hominum utriusque sexus, accesserunt magna devotione, & cum orationibus & litaniis ad dictam ecclesiam S. Eleutherii; & ibi invenerunt reconditas Reliquias, ut supra, Eleutherii & Antiæ matris, in quadam capsula marmorea, super qua erat lapis quadratus cū cooperculo & litteris, Ossa S. Antiæ matris S. Eleutherii. Et dictæ Reliquiæ sic inventæ, traductæ & translatæ fuerunt processionaliter, & populo sociante cū luminaribus a supradicta ecclesia S. Eleutherii ad ecclesiam Cathedralem Reatinam. Circa quas Reliquias hoc solum tenendum arbitror, quod solum indicabat titulus marmori inscriptus, S. Antiæ, non etiam S. Eleutherii eas fuisse, & utrasque ex more vulgi conjunctim antea nominarit Notarius, ista describens.

[34] [videlicet novam D. V. Assumptæ,] Dum autem hic nominatur ecclesia Cathedralis, non intelligitur ea quæ fuit restaurata ab Adenulpho, sub titulo S. Ioannis Euangelistæ, quæq; hodie in Rectoralem commutata superest: sed alia amplior atq; augustior, sub titulo Virginis Assumptæ nescio quando excitata, non prius certe quam indulgente Martino V an. MCCCCXIX Reatinis supplicibus solutum est anathematis vinculum, & jus Episcopi habendi redditum. Non fuerunt autem cum Cathedra, translata etiam Sanctorum Patronorum corpora, [in veteri S. Ioan. Euang. an. 1597 ipsa corpora inveniuntur,] sed in sua S. Ioannis ecclesia relicta; nam in præcitatis instrumentis ita subsequenter legitur: Die vero XVI Februarii MDXCVII, die Dominico in aurora, in crypta S. Joannis Euangelistæ, in platea Reatis, ab Archipresbytero D. Antonino de Fabris, tunc temporis Rectore dictæ ecclesiæ, fuerunt repertæ duæ capsæ plumbeæ, una latitudinis unius palmi & longitudinis unius pedis, altera ejusdē longitudinis & latitudinis; in unaq; earum erat scriptum Rel. S. Eleutherii, in altera Rel. S. Antiæ: quæ conditæ erant in una capsa lapidea, subtus altare majus dictæ cryptæ, super qua capsa lapidea in operculo ipsius erat scriptum litteris majusculis, ✠ Rel. SS. Eleutherii et Antiæ matris eius,

[35] [unde acceptus articulus S. Eleutherii] Neque dubites, quia Reliquiæ solum nominantur, id de præcipua corporum prædictorū parte intelligere: ecce enim testimonium Augustini Vivaldi Rectoris Collegii Societatis Iesu Genuæ, XXIII Ianuarii MDCXII Romæ scriptum. Cum admodum R.P. Carolo Scribani, Rectori Collegii Antverpiensis, unum ex articulis unius digiti S. Eleutherii Episcopi & Martyris, filii S. Antiæ Martyris, (quem ipsemet Reate ex ecclesia S. Joannis, ubi ejus matrisq; sacra corpora honorifice reservantur, extraxi an. MDC) cum facultate Reverendis. D. Horatii Gentilis, in ea civitate tum Vicarii Apostolici, donaverim; ac præterea partem ossis unius ex sociis S. Placidi Martyris, [servatur Antverpiæ apud Patres S. I.] quorum corpora Messanæ divinitus inventa S.D.N. Paulus V declaravit esse vere ipsorum corpora; ne hujusmodi sacræ Reliquiæ debito honore frustrarentur, de præmissis omnibus, his litteris, mea manu subscriptis ac sigillo Societatis munitis, fidem facere volui. Servantur eæ Reliquiæ nunc Antverpiæ, cum variis sanctorum Pontificum & Martyrum lipsanis, aliisque Martyrum non Pontificum, in sacrario domus Professorum, intra hierothecas elegantißimas ad eum finem confectas. Vtrum vero progressu præsentis seculi mutatum sit aliquid apud Reatinos, non indicat qui superioria documenta suppeditavit; solum de ecclesia Cathedrali hodierna sic loquitur, tamquam ibi sit capsa, ubi sunt condita corpora dictorum Sanctorum.

APPENDIX.
De Æcanensi S. Eleutherii Pontificatu, ortisque ex ejus ignoratione erroribus. An ibi ejus Reliquiæ?

Eleutherius, Martyr Romæ (S.)
Anthia mater, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)
Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Febus, Martyr Romæ (S.)
Proculus, Martyr Romæ (S.)
Appollonius, Martyr Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Romæ (S.)
Crispinus, Martyr Romæ (S.)
Expeditus, Martyr Romæ (S.)
Mappalicus, Martyr Romæ (S.)
Victorinus, Martyr Romæ (S.)
Gagus, Martyr Romæ (S.)

Auctore D. P.

[36] Fecit solennitas, præcipui cultus, quem Constantinopoli antiquißimum habuit S. Eleutherius Episcopus, [S Eleutherius Ep.] Antiæ matronæ Consularis filius; ut iis a quibus primis scriptam putamus qualemcumq; eorumdem Sanctorum legendā, ex inventa eorum apud Romanos notitia, hoc quoq; inter alia credendum putemus, ipsum statim a sua consecratione datum fuisse Illyricis: nec enim alio titulo Græcis notus est quam Episcopi Illyricorum. Favent horum juri in suis Martyrologiis Rhabanus, Notkerus, & auctor supposititii Bedæ, dum Aquilejæ ordinatum Episcopum scribunt: [Illyricis fides præco datus] quia ut Ausonius Poëta cecinit Aquileja ad Illyricos objecta montes, Illyrico quamdamtenus accenseri potuit. Quia tamen Actorum, quæ Æcanensem Episcopum faciunt, quamvis, ut cetera, apocryphorum, antiquitas maxima esse probatur, ex consensu vetustißimorum martyrologiorum illa Acta sequentium; putavimus Æcanensibus posse concedi, quod apud ipsos sacris litteris imbutus Presbyterioque ornatus, ab eorumdem Episcopo, eum sibi successorem optante, missus sit Romam ordinandus, ab eo qui tunc Petri Sedem obtinebat Pontifice; nam ab hoc omnis fere Italia, etiam primis seculis, suos accipiebat Episcopos. [ad petitionem Æcanensium potuit ordinatus fuisse] Certe si mater Antia unicum & adhuc puerum filium suum, qui propter generis claritatem non potuisset Romæ sic educari ad ecclesiæ ministerium, quin incurreret in oculos persecutorum; securioris institutionis causa in Apuliam dimisit, exemplū iis temporibus usitatum secuta credi potest: quandoquidem ex Actis S. Sebastiani habeamus, Cajum Pontificem auctorem fuisse Christianis, qui minus fortes ad Martyrium essent, ut in Campaniam recederent: ubi, uti & in vicina Apulia, quietem habebant Christiani, si non perpetuam, saltem rarioribus & minus vehementibus tempestatibus inter turbatam, etiam cum persecutio Romæ & in Romano agro ferventißime æstuabat.

[37] [Eorum civitas nunc Troja dicitur.] Hoc posito; aut citra plenam probationem indulgentius concesso, explicandum venit, quænam Æcana fuerit. Dedimus nos XI Februarii ex variis Mss duplicem S. Secundi Episcopi inventionem, quem Troja, urbs Apuliæ Episcopalis in hodierna Capitanata, Patronum colit, unæ cum SS. Eleutherio & Pontiano Pontificibus atq; Martyribus & Anastasio Confessore: ad eumq; locum pluribus egimus de prædicta urbe Troja, explicantes qua occasione fuerit a Græcis condita, & a S. Henrico Imperatore intercepta; docentes autem hoc potißimū quod (sicut ibidem Guaiferius monachus Casinensis n. 4 tradit) prius fuerit dicta Ecana, aliis Æcana, Hecana & Ecananum, tum quos Plinius l. 3 c. 11 Æcanos nominat, esse hujus loci oppidanos, deq; eisdem legi in antiqua inscriptione hæc verba. Cur. Reip. Æcanorum: [Pro Æcana] imo Ferrarium docere, in antiquo Itinerario Antonini & Tabulis Peutingerianis dici Æcas, sive Escas. Non sunt ea nunc iteranda aut confirmanda prolixius: sufficiunt enim sic breviter indicata ad intelligendum, quomodo S. Eleutherius in Actis ad litt. a citatis dicatur in Apuliam civitatem Hecanam, destinatus: & rursum in iisdem Actis ad litt. u dicantur de civitate illa Hecana, in qua (verius pro qua) fuerat Episcopus ordinatus, multi eum secuti, & reliquias SS. Eleutherii & Anthiæ in patriam suam transmisisse. Quo loco apud Mombritium legitur de civitate Henechum ubi erat Episcopus. In MS. Paßionali montis Oliveti apud Neapolitanos, dicitur fuisse Episcopus in civitate Equa in Apulia, aut certe Equo ut traditur in MS. Syracusano. In Historia Translationis nominatur S. Eleutherius Æcanæ urbis Episcopus, quæ nunc Troja dicitur.

[8] Hinc qui in Gallia & Germania scripserunt Martyrologia, cum dicta urbs aut non amplius extaret, [nomine perperam scripto.] aut quæ Hecana, Æcana vel Equa antiquis dicebatur, tunc Troja appellaretur, facillime errarunt, & alios in majores tenebras abduxerunt. [invenitur apud aliquos Nesanum,] In MS. Divionensi, quod est Bedæ genuini aliquod supplementum, & in alio MS. Romano-Francico Parisiis a nobis obtento, adscribuntur Nesano Apuliæ pro Hecana Apuliæ. Alii magis distorte Mesænam, Misanam, Mesenam, Messanam, Apuliæ civitatem dixerunt. Ita Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Grevenus, Canisius, Molanus; aliique. Sed omissa mentione Apuliæ, Galesinius cum hodierno Martyrologio Romano Messanæ attribuit. Alii contra, omisso nomine urbis Episcopalis, scripserunt in Apulia Episcopum ordinatum, [Messana Apuliæ] & cives Apuliæ corpora ad eorum civitatem transtulisse: ita cum nonnullis MSS. Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 61. Quis autem scit utrum apud eos quoque, qui Aquilejæ Episcopum ordinatum Eleutherium scripsere, non irrepserit nomen Aquilejæ pro eo quod forte legerant Apuliæ, aut corrupte Apulejæ? ita censuit Cardinalis Baronius in notis ad Romanum Martyrologium. Maurolycus Siculus in suo Martyrologio, [aut Misenum Campaniæ.] apud Misenum Campaniæ: sed ex conjectura, inquit Baronius, eo quod Misenum in Campania situm sit, & non in Apulia: sicut & qui Messanæ legentes, intelligi putaverunt de Messana nobili in Sicilia civitate, quos hallucinatos manifestum est: nam neque Miseni in Campania, neque Messanæ in Sicilia aliqua est ejusdem Eleutherii Episcopi mentio. Si igitur consensu omnium Latinorum locus ponendus est in Apulia; cum nec Misenus nec Mesana in ea provincia possit reperiri; conjectura ducimur, ut loco Messanæ legendum sit Messapiæ, quod est oppidum prope Tarentum. Hæc Baronius. Verum Messapia non tam oppidum est, quam regio Salentinorum ab Apulia distincta. Quid autem est opus conjectura, cum Æcana in antiquis MSS. clare indicetur & quænam hæc sit jam constet ex dictis?

[39] [apud aliquos Cannam] Alius error obrepsit quibusdam, deductus ex etymo nominis Eleutherii; quod enim Græce est. ελευθερος, Latinis dicitur ingenuus, liber, liberalis; unde effecerunt S. Liberalem, eique omnia plane Acta S, Eleutherii attribuerunt. Ita fecit Petrus de Natalibus lib. 2 cap. 20, qui scribit fuisse Cannensem in Apulia Episcopum, scilicet, quia Æcana & Canna parum differunt. Secuti Petrum sunt, & ad diem XXX Decembris, quo ipse S. Liberalem Cannensem retulerat, eumdem suis Martyrologiis cum eodem elogio inscripserunt, Grevenus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Ghinius. Edidit Vghellus tomo VII Italiæ sacræ Episcopos Cannenses, sed nullum reperit Liberalem dictum, utique qui nullus alius est quam hoc loco memoratus Eleutherius, Æcanensis, non Cannensis Episcopus. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, forsan ut effugiat dictam objectionem, scribit Canusinum Episcopum; sed in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano postmodum scripto, [aut Canusium.] iterum scribit Cannensem Episcopum, citatis etiam Paulo Regio & Davide Rhomæo de Sanctis regni Neapolitani. Verum hi, absque ullo examine, secuti sunt Petrum de Natalibus, & cum errante voluerunt aberrare. Interim Ferrarius rem aliis discutiendam dimittit, cum Scriptorum copia non suppetat; quæ non deerit hæc nostra legenti.

[40] [quidam Messanam Siciliæ assumunt,] Poterat totius controversiæ finis esse, nisi Bonfiglius, in Historia Sicula & Messanensi; Melchior Inchofer, in Veritate Epistolæ B. Mariæ Virginis ad Messanenses vindicata cap. 36; Octavius Cajetanus, in Martyrologio Siculo & in Vitis Sanctorum Siculorum; ac Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, eumdem adscriberent Messanæ Siciliæ; idque tanta cum fiducia, ut videatur dubitari de eo non potuisse. Verum Rocchus Pirrus, in Notitia Ecclesia Messanensis pag. 254 & sequentibus, late rejicit horum auctorum opiniones: quod visa hac nostra elucubratione, paucioribus poterit alius præstare. Ostendit Pirrus primum Messanensibus Episcopum datum Eucarpum circa annum Christi quingentesimum; & ridet eos qui S. Eleutherium dicunt esse eumdem qui aliis Bacchylus est. Nobis eorum sententia tanto magis infirma & minus digna refutatione videtur, quod ipse Bacchylus, æque ac Eleutherius, ignotus semper fuerit paulo antiquioribus Messanensibus. Certe si alterutrius, tamquam Messanensis Episcopi notitia aliqua fuisset in vetustis ecclesiæ tabulis aut quibuscumque aliis monumentis, non prætermisisset eorum nomina tamquam Episcoporum Messanensium, Martyrologio suo inserere, Messanensis Abbas idemque patriarum rerum diligentißimus perscrutator Maurolycus, neque Eleutherium ad Misenum Campaniæ, ut supra diximus, transmisisset. Reliqua apud Pirrum legi possunt.

[41] [Corpora Martyrum neque Æcanæ,] Maneat ergo, si pro aliis quam pro Illyriis ordinatus Episcopus Eleutherius est, quod Græci nec negant nec affirmant, pro Æcanensibus ordinatum fuisse: quorum aliqui eum Romam comitati, credi possent eodem revexisse corpus, ut in Actis apud ipsos descriptis legitur, nisi ea Acta judicio nostro accepta essent a Reatinis & per hos a Græcis, utrisque Eleutherii corpus sibi vindicantibus, & antiqua posseßione probantibus potius quam Actorum fide, quæ exigua est. Hanc ergo posseßionem gratis sibi arrogarunt Æcanenses, sui urbis nomen substituendo pro nomine Illyrici, quod solum apud Græcos legebatur. [nec Reatæ, sed in agro Romano primum sepul.] Ceterum cum iidem Græci aliud non dicant quam corpora clam ab Illyricis a loco martyrii rapta, ab iisdem atque a Romanis communi studio fuisse tumulata; nec Reatinis quidem potuimus assentiri, primam Martyrum sepulturam alibi quam in agro Romano fuisse: ex quo postea, in plena Ecclesiæ pace, refossa, partim Constantinopolim partim Reate avecta sint: de quibus etiam, vel tunc vel postea, [postea cum variis communicata sunt:] provinciæ aliæ participarint; imprimis Campania, ubi apud Terracinenses SS. Eleutherii & Antiæ patrocinium diximus vigere: ubi & Mons-Virginis est inter Capuam & Beneventum, uti nos docuit Beatillus noster (quem in tabulis Geographicis non invenimus, nisi forte sub nomine S. Mariæ della grotta) & in eo corpus, id est reliquiæ S. Antiæ. Simili modo facile crederem portionem aliquam dictarum reliquiarum Æcanensibus quoque obvenisse, nisi eas S. Eleutherii Reliquias, quas nunc Trojani poßident & Æcanensis Episcopi esse putant, non haberent tamquam antiquitus apud se depositas, sed ut Tibure allatas anno MCV.

[42] [quæ tamen S. Eleutherii reliquiæ nūc habentur Trojæ] Habemus historiam Translationis, tam de ipsis quam de Reliquiis S. Pontiani Papæ & S. Anastasii Confessoris, scriptam ab oculato teste Roffredo ecclesiæ Trojanæ Præcentore: qui nihil dubitavit, quin is, de quo agitur, fuerit Æcanensis Episcopus. Sed cum nullo indicio poßim deprehendere quod de hujus corpore aliquid aliquando possederint Tiburtini: & justa causa occurrat suspicandi, quod non minus quam S. Pontianus, Pontifices Romani fuerint S. Eleutherius & S. Anastasius, quorum lipsana Tibur allata sunt ab urbe Roma; cogor vereri, ne solus affectus erga eum, qui Æcanæ, nunc Troiæ, educatus ordinatusque credebatur, [Tibure allatæ an. 1105] persuaserit Trojanis, eum, cujus ossa aliqua Tibure acceperant, suum esse Eleutherium absque alia ulla probatione.

[43] Tiburtinus fuit S Simplicius Papa, anno CCCCLXVII ad sedem Apostolicam evectus, de quo II Martii egimus, ejusque Reliquias Tiburi conditas asserit Baronius, quod facile de toto corpore intellexerim, quando nulla ecclesiarum Romanarum ipsum sibi vendicat. Ab eo in ecclesia sua Cathedrali dedicatam Salvatoris imaginem credunt & colunt cives. Quidni eumdem suspicemur de patria sua, per sacras Reliquias locupletanda, [videntur esse Romani Pontificis,] fuisse solicitum? maxime si ibidem sepeliendum se ordinavit ipse? eas autem assumpsisse ex corporibus Predecessorum Pontificum Eleutherii, Pontiani & Anastasii? Reliquiæ certe, postmodum Trojam delatæ, vix aliter appellantur in decursu historiæ præcitatæ quam SS. Eleutherii & Pontiani Pontificum & Martyrum, & Anastasii Confessoris, ut supponitur Pontificis, nam Fratrem & Coepiscopum Eleutherium dicitur cum Pontiano in Translatione comitatus. Neque refert quod Anastasius Papa mortuus putetur XXVII Aprilis, Troiani vero festum celebrent, prout a Tiburtinis celebrandum accepere, XII Septembris: hic enim dies translationis fuisse potuit. Non tamen hoc mense Aprilis dictæ Translationis Historiam dabimus, nec etiam XXVI Martii ad memoriam S. Eleutherii Papæ; sed servabimus eam pro die XIX Novembris, quando colitur S. Pontianus, de quo nec ipsi quidem Troiani aliter quam nos sentiunt: habent autem reliquias ipsas in statuis ligneis deauratis, cum capitibus & manibus argenteis; eoque facilius fatebuntur, quas ipsi vocant corpora, partes dumtaxat corporum, & forte permodicas esse.

DE SANCTO APOLLONIO.
SENATORE ROMANO ET MARTYRE

CIRCA AN. CLXXXV

[Commentarius]

Apollonius, Senator Romanus, & Martyr (S.)

Auctore G. H.

Evsebius Pamphili libro quinto Ecclesiasticæ historiæ caput XXI ita inscripsit: Quomodo Apollonius Romæ Martyrium passus est, & dein qua occasione martyrium subierit sic describit: Eodem tempore, Commodo Imperium Romanum obtinente, [Sub Commodo Imperat. pax Ecclesiæ data.] res quidem nostræ in tranquilliore statu versabantur, pace per Dei gratiam cunctas orbis terrarum Ecclesias complexa. Atque interim salutaris Dei sermo ex omni genere hominum quam plurimos ad religiosum summi Numinis cultum pertrahebat: adeo ut multi ex iis, qui in urbe Roma genere atque opibus eminebant, simul cum universa domo ac familia, salutem consecuturi accurrerent. Verum infestissimus bonis omnibus dæmon, & suopte ingenio invidus, istud ferre non potuit: rursus igitur varias adversus nos machinas commentus armatur. [S. Apollonius delatus.] Denique Romæ Appollonium quemdam e numero fidelium, qui in humanioribus litteris & in Philosophia eximius habebatur, in judicium adduxit, suscitato ei accusatore, homine quodam perditissimo: qui ad hujusmodi flagitia idoneus inprimis minister dæmonis videbatur. Sed miser, intempestive suscepta accusatione, cum ex Imperatoris edicto capitalis pœna in eos qui talia detulissent esset constituta, confestim fractis cruribus occiditur, Perenne ejusmodi adversus ipsum sententiam pronuntiante. Martyr vero Deo acceptissimus, cum Judex multis eum precibus obsecrasset, petissetque ab illo, ut coram Senatu rationem fidei suæ redderet; elegantissima oratione pro defensione fidei suæ coram omnibus pronuntiata, [post orationem in Senatu habitā capite plectitur] capitali supplicio a Senatu damnatus est. Quippe veteri apud eos lege sancitum erat, ut Christiani, qui semel in jus vocati fuerant, nisi a proposito suo discederent, nequaquam dimitterentur.

[2] [Acta Præsidialia scripta perierunt,] Porro cuncta ab illo in judicio dicta, & quæcumque Perenni interroganti respondit, & orationem illam, quam pro fidei nostræ defensione in Senatu habuit, quisquis nosse voluerit, ex antiquorum Martyrum Passionibus a nobis collectis poterit percipere. Hæc ibi Eusebius: at quas allegat antiquorum Mattyrum passiones a se collectas, nos inprimis cum omnibus sacræ antiquitatis amatoribus deploramus periisse. Hoc ipse in proœmio libri quinti appellat ἀρχαίων Μαρτύρων συναγωγὴν. Multa hinc inde superesse colligimus ex lib. 4 cap. 15. ubi curiosum lectorem, [collecta ab Eusebio:] ut quæ S. Polycarpo in ultimo certamine contigerunt, plenius cognoscat, ad epistolam de illius martyrio uberrime conscriptam amandat, quam in opere de priscis Martyribus, quorum passiones collegit, se ordine suo inseruisse testatur. Hanc epistolam & Grece edidit Petrus Halloix tomo I de Vitis illustrium Orientalis Ecclesiæ Scriptorum, & nos ex Latinis antiquis MSS. illustravimus ad diem XXVI Ianuarii: & alia similia monumenta undequaque conquirimus: ast de S. Apollonio non potuimus ulla nancisci hactenus.

[3] [Aliud elogiū ex Ruffino Presbytero.] Ruffinus Presbyter eadem attingit in sua historia Ecclesiastica lib. 5 cap. 21, quam habemus ex recensione Ioannis Schalli editam Mantuæ anno MCCCCLXXIX, & ubi priora sub Commodo Imperatore gesta indicavit, sic pergit: Primo in urbe Roma [Apollonii Martyris defensionem fidei, apud Græcos passionis ejus historiam, cognovi satis eleganter concionasse de superstitiosa pravitate hominum]. Apollonium quemdam virum, & in fide nostra & in omnibus Philosophiæ eruditionibus illustrem, ad judicium pertrahit accusator ejus, citato quodam infelicissimo & desperatæ salutis homine: quique, (quoniam lex, quæ oblatos puniri jusserat Christianos, in delatorem prius animadvertendum censebat) a Perennio Iudice, ut ejus crura comminuerentur, sententiam primus excepit. Tum deinde exoratur B. Apollonius Martyr, uti defensionem pro fide sua, quam audiente Senatu atque omni populo luculenter & splendide habuerat, ederet scriptam. Et post hæc secundum Senatus-consultum capite plexus est: ita namque a prioribus lex iniquissime promulgata censebat. Hæc in illa editione Ruffinus: at quæ sub initium uncis [ ] inclusa sunt, desunt in editione Lugdunensi anni MDXXVI, facta ex recensione Goffredi Boussardi.

[4] [S. Hieronymo,] S. Hieronymus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 41, pauca, sed additis nonnullis circumstantiis, ita refert: Apollonius, Romanæ urbis Senator, sub Commodo Principe a servo Severo proditus, quod Christianus esset, imperato ut rationem fidei suæ redderet, insigne volumen legit: & nihilominus sententia Senatus pro Christo capite truncatus est, veteri apud eos obtinente lege, absque negatione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum judicium pertracti essent. Hæc S. Hieronymus: ex quo sua elogia formarunt Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus & alii posteriores cum hodierno Martyrologio Romano: in quo ista leguntur primo loco: [& variis Martyrologiis.] Romæ B. Apollonii Senatoris, qui sub Commodo Principe & Perennio Præfecto, a servo proditus quod Christianus esset, jussus ut rationem fidei suæ redderet, insigne volumen composuit, quod in Senatu legit: & nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatus est. In MS. Vaticano S. Petri memoria ejus relata est ad diem sequentem XIX Aprilis.

[5] Hic inquiri posset quomodo Senator urbis Romanæ dicatur a S. Hieronymo, cum id non referat in sua Historia Eusebius: nam quæ apud nonnullos inseruntur in Eusebii Chronico a S. Hieronymo Latine reddito, absunt in viginti codicibus tam manuscriptis quam excusis apud Pontacum, qui tamen ipsa, sed alio charactere, inseruit ad annum VIII Commodi hoc modo: [An referatur in Chronico Eusebii?] Apollonius, urbis Senator, lecto Senatui insigni volumine, quod de Christi fide composuerat, capite ob Christi fidem truncatus est. Desunt illa in illustri nostro codice MS. uti apud Miræum & Scaligerum tam Græce quam Latine. Sed esto hæc sint olim intrusa, ex ejusdem S. Hieronymi loco citato; eumdem confirmat idem epistola 84 ad Magnum Oratorem Romanum: in qua recenset scriptores Christianos, & inter alia habet ista: Hyppolytus quoque & Appollonius Romanæ Urbis Senator propria opuscula condiderunt. [Quia Senator reddidit coram Senatu rationem fidei.] Potuit id S. Hieronymus scivisse ex Actis martyrii S. Appollonii, quæ testatur Eusebius fuisse conscripta, & se inter alias Paßiones Martyrum collegisse. Hac sane de causa Perennis, qui erat Præfectus Prætorio & ex Equestri ordine, videtur S. Apollonio Senatori imperasse, ut coram Senatu rationem fidei suæ redderet. Hunc scilicet honorem Senatus ei deferre debuit aut saltem voluit, ut hominem Senatorii ordinis non prius damnaret, quam Senatus ipse de ejus crimine cognovisset. Senatus igitur cum Apollonium audisset, hominem juxta legum præscripta respondit esse judicandum: quod Perennis ex Senatus sententia peregit.

[6] Obscurum etiam est in citato elogio S. Hieronymi, quomodo sit S. Appollonius proditus a servo Severo, [a quo servo delatus fuerit?] num Severus fuerit nomen servi; imo an etiam servus S. Apollonii, uti videtur Christophorsonus locū Eusebii intellexisse, ubitantū legitur ἕνα τῶν ἀυτοῦ διακόνων, quod cum Valesio retulimus ad malorum incentorem dæmonem, de quo ante actum fuit. Sophronius locum S. Hieronymi vertit Græce, παρὰ τοῦ δούλου παρὰ Σεβείρῳ προδοθεὶς. quasi S. Apollonius esset a servo delatus apud Severum Iudicem; qui erat Perrennis, non Severus.

[7] Baronius in Notis ad Martyrologium, miraturo forsitan lectori quod dicatur Ecclesia Dei sub Commodo quievisse, quem & publico populi clamore appellatum esse Nerone crudeliorem, & Domitiano impuriorem scribit Lampridius ex Marco Maximo antiquo historico; respondet, [sub Commodo Imp. quies Ecclesiæ redempta:] id non clementiæ vel pietatis ergo, sed commodi sui causa fecisse Commodum: ut qui teste Lampridio venderet suppliciorum diversitates &c. Quæ clariora redduntur ex iis quæ Tertullianus scribit de Fuga tempore persecutionis dum ait: His temporibus Dei Ecclesiam pacem redemisse, cum Ecclesiæ tributum fisco penderent, ut tuto agerent Christiani. Quem usum improbabat Tertullianus, Montani tunc hæresi imbutus. Plura possunt videri apud Baronium, & apud Lampridium; qui mortem Perennis, & alia mala subsecuta indicant. De edicto Imperatoris contra delatores, supra ab Eusebio indicato, egimus XIII Aprilis in Vita S. Iustini Philosophi, ubi cap. 3 profertur ipsum Antonini Pii edictum. [Edicta circa delatores] Quod tamen legis veteris sanctione punirentur Christiani in jus vocati, videtur factum ex rescripto Trajani Imperatoris ad Plinium Secundum, [& Christianos in jus vocatos.] quod cum hujus epistola edidimus ad Vitam S. Ignatii Episcopi Antiocheni primo die Februarii § V.

[8] Nicephorus Callistus, lib 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 26, de S. Apollonio egit: sed perperam existimavit eumdem esse cum illo Apollonio, qui adversus novam Montani prophetiam scripserat: quos S. Hieronymus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis optime distinxit, qui de illo cap. 40; [Apollonius alius scriptor.] de S. Apollonio Senatore, ut diximus, cap. 42 agit.

[9] Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano celebrat hoc die S. Apollonium, quod ejus sacrum caput Roma delatum sit tempore Pauli V Pontificis. & collocatum in Sanctuario Eborensi Patrum Carmelitarum Discalceatorum: [An caput Eboræ, & corpus Bononiæ?] at Masinus in Bononia perlustrata asserit corpus S. Apollonii cum capite asservari in Ecclesia S. Francisci, obtentum Roma anno MDCXXII sub Pontificatu Gregorii XV. Quæ an satis sint probata, viderint ipsi. Os magnum S. Apollonii Martyris asservatur in ecclesia Domus professæ Societatis Iesu Antverpiæ, & indicatur etiam dies XVIII Aprilis.

DE SS. SEPTIMO DIACONO ET VICTORICO,
MARTYRIBVS SALONÆ IN DALMATIA.

[Commentarius]

Septimus Diac. Martyr Salonæ in Dalmatia (S.)
Victoricus, Martyr Salonæ in Dalmatia (S.)

G. H.

De urbe Dalmatiæ olim celeberrima Salona, & de Salonitanis a S. Tito fidem Christi edoctis, deque S. Domnio Episcopo ad eos a S. Petro Apostolo destinato, egimus late XI Aprilis: eo quod S Domnius cum novem sociis militibus occisus, referatur isto die in antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani, quæ ipsa hunc diem a duobus Martyribus prænominatis sic auspicantur XIV Kalendas Maji. Salona civitate natalis SS. Septimi Diaconi, Victorici, seu Victurici, & corrupte in MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato Victuri. Ambo etiam celebrantur in MSS. Rhinoviensi & Leodiensi S. Lamberti; & absque loco martyrii apud Grevenum in additionibus ad Vsuardum: item in MSS. Augustano S. Vdalrici Parisiensi Labbæi, & Tamlactensi in Hibernia sed loco Victorici, legitur Mauritii in Augustano. Notkerus ista habet: In Salonica civitate nativitas S. Septimi Diaconi. qui etiam solus inscriptus est MS. Trevirensi S. Maximini valde antiquo. Inter milites, cum S. Domnio Salonæ XI Aprilis martyrio coronatus, est aliquis Septimus; quem ab hoc Diacono diversum arbitramur. An fuerit dicti Domnii Episcopi Diaconus quem nunc colimus, septimo die post illius Martyrium occisus, in defectu Actorum non potest certo statui.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
HERMOGENE ET DIONYSIO.

[Commentarius]

Hermogenes, Martyr (S.)
Dionysius, Martyr (S.)

G. H.

Relatis duobus Martyribus Salonæ paßis: in vetustißimo Martyrologio S. Hieronymi; quod ex libris Epternacensibus habuimus, additur, Et alibi Hermogenis, at per contractionem in MSS. Lucensi & Blumiano Hermonis. Socius ei datur in MS. Corbeiensi Parisiis excuso, his verbis: Et alibi Hermogenis & Dionysii. Refertur & Hermogenes in MS. Tamlachtensi. Plura ad hunc diem de his non legimus, Colitur XVII Aprilis S. Hermogenes Martyr, minister S. Petri Diaconi, cum hoc Antiochiæ coronatus. Iterum XIX Aprilis S. Hermogenes refertur cum pluribus aliis in Armeniæ passus, a quibus potest alius esse hoc die relatus Hermogenes.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
VICTORE, PAMPHILO, DONATO, IANVARIO, MICIONE DOMNO, TVREMVNO, SYRICO, PRISCIANO.

[Commentarius]

Victor, Martyr in Africa (S.)
Pamphilus, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Ianuarius, Martyr in Africa (S.)
Micion, Martyr in Africa (S.)
Domnus, Martyr in Africa (S.)
Turemunus, Martyr in Africa (S.)
Syricus, Martyr in Africa (S.)
Priscianus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

[1] Hi novem Martyres Africani tertio loco referuntur, in quatuor apographis martyrologii Hieronymiani, his verbis: In Africa Victoris, Pamphili, Donati, Januarii, Micionis, Domni, Turemuni, Syrici, Prisciani. Loco Pamphili, legitur in uno Ms. Pamphilici: pro Turemuno habetur etiam Turemonus, Turimunus & Turemimus. In Ms. Tamlachtensi apud Hibernos sunt expressa nomina Victoris, Pamphili, Donati, Januarii, Micionis, Domni, Turini, Mumi, Sirici, Prisciani & aliorum XV. sed aliis Turini, Mami, unius Thremuni nomen est Notkerus Victorem proferre contentus, reliquos ita præteriit: In Africa Victoris cum sociis suis. Ex his aliqui proponuntur in antiquo Ms. Reginæ Sueciæ, quod Holstenius laudavit: In Africa Victoris, Pamphili, Sirici, Prisciani. Ex his, Sirico dempto, tres reliqui leguntur in Ms. Romano Cardinalis Barberini, ex quo & aliis dedimus Martyrologium genuinum Bedæ, quod hoc die vacat. At Florus in Mss. Atrebatensi & Lætiensi ista habet: In Africa natale SS. Victoris & Donati. In Ms. Rhinoviensi legitur: In Africa Victoris, Pamphili. His additur in Ms. Richenovionsi; Donatæ, qui aliis Donatus est: & seorsim absque aliis memoratur apud Grevenum in Auctario Vsuardi, in Mss. Augustano S. Vdalrici atque Parisiensi Labbæi. Hæc sunt quæ de Martyribus istis Afris hactenus assecuti proferre potuimus.

DE S. VENVSTIANO PROCONSVLE, CVM VXORE AC FILIIS MARTYRIBVS,
TVDERTI IN VMBRIA.

AN. CCCXI.

[Commentarius]

Venustianus Proconsul, ejus uxor & filii, Martyres, Tuderti in Vmbria (SS.)

AUCTORE D. P.

Civitas Tudertina, apud Vmbros antiqua & Episcopalis, [Factus Tusciæ Proconsularis Venustianus,] die XIII Augusti veneratur S. Caßianum, Antistitem suum ac Martyrem egregium: Ex hujus Vita, ad dictum diem danda, habemus, fratrem ei fuisse Venustianum, quem avus suus Chromatius; in demortui Ablavii patris, Tusciæ Proconsulis locum substituendum curavit, ut ubicumque Christianos invenisset, puniret. Ergo Venustianus venit Mediolano Romam (ut ibi dicitur) acceptoque Proconsulatu Thusciæ in civitatem Tudertinam deductus est, [Tuderti fratrem Cassianum cum discipulis cruciat,] ibique sedens pro tribunali, fratrem suum Cassianum sibi præsentari jussit, ad lignumque ligari præcepit, faciebatque eum cædi a quatuor tironibus: sed & discipulos ejusdem Marcum, Cletum & Tudinum … in eculeum levavit. Qui dum diu traherentur, venit nuntius Roma Venustiano, dicens ut eat in civitatem Assisinatem: quia nuntiatum est ibi esse sacrilegum & seductorem, Sabinum nomine. Eadem hora fecit de eculeo deponi dictos scholares, tradiditque eos ligatos Præfecto, ipse vero post paucos dies Assisium pergens, præcepit fratrem suum fame in carcere perire.

[2] [Assisiï necat SS. Marcellinum & Exuperantium,] Hactenus illa S. Caßiani Acta, quæ, prout infra ostendetur, sic intelligenda sunt, ut inter Venustiani promotionem (si vere ea est auctore Chromatio facta) & S. Cassiani martyrium anni circiter viginti quatuor intercesserint. Reliqua de eodem Venustiano ex S. Savini Actis VII, aut XXX Decembris dandis, consequenter discimus, videlicet quod Aßisium appulsus, post varie tentatam Sancti Præsulis ejusque Diaconorum Marcelli & Exuperantii constantiam, horum quidem tormentis immortuorum corpora jactari præcepit in fluvium, Savinum vero Episcopum manibus truncum retrudi in carcerem … Post triginta duos dies indoluerunt oculi Venustiani Præsidis Tusciæ, [Sabinum Ep. manibus truncat:] & præ nimio dolore nec cibum nec somnum poterat percipere, ita ut nullus medicorum dolorem ejus mitigare potuisset. Eodem tempore nuntiatum est Venustiano Præsidi Tusciæ, quod S. Savinus cæcum illuminasset. Misit ergo uxorem suam & duos filios suos ut cum honore rogarent S. Savinum Episcopum. Id ubi dictum est S. Savino Episcopo in carcere, dixit, Gloria tibi, Domine Jesu Christe, qui dignaris me vocare inter servos tuos, & statim perrexit ad domum Venustiani.

[3] [sed cæcitate percussus,] Tunc levaverunt eum in manibus, & projecerunt eum ante pedes S. Savini Episcopi, quem ut vidit lacrymatus est & voce clara dixit: Illuminet te Christus, qui cæcum natum illuminavit. Respondens Venustianus cum uxore sua & filiis, cum fletu dicebant: Peccavimus in mundo isto. Respondit S. Savinus & dixit: Si credis & pœnitentiam agis, omnia tibi ministrabuntur… Respondit Venustianus: Credo ex toto corde: sed peccatum quod in te exercui, ipsum mihi cruciatum ostendit. Respondit S. Savinus & dixit: Mea demerita hoc fecerunt, tu vero innocens demonstraberis a me: sed hoc te admoneo ut pœnitearis, & credas in Dominum Jesum Christum, & baptismum percipias, & salvus eris. Venustianus respondit, Baptiza me in nomine Jesu Christi, & percipiam promissa tua. [& a S. Sabino fidem edoctus] Tunc S. Savinus genibus positis oravit, & manibus abscissis catechizavit eum cum uxore & filiis; & benedicens aquam, baptizavit eum dicens: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondit, Credo. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum? Respondit, Credo. Et in Spiritum sanctum? Respondit, Credo. S. Savinus dixit: Et ego te baptizo in nomine Patris, & Filii, [baptizatus,] & Spiritus sancti, qui te illuminet in vitam æternam; & peripsum qui venturus est judicare vivos & mortuos & seculum per ignem, in remissionem peccatorum & carnis resurrectionem. Venustianus respondit: Credo Christum filium Dei, qui me illuminet.

[4] [illuminatusque,] Eadem hora levatus est de pelvi, & aperti sunt oculi ejus, ita ut nullum dolorem post baptismum sentiret. Et tenens Venustianus pedes S. Savini Episcopi, lacrymis rigavit dicens; Ora Dominum Jesum Christum, ut dimittat mihi quod in te exercui. Respondit S. Savinus Episcopus: Ego, fili, propter infidelitatem peccatorum meorum pertuli omnia, tu vero non peccasti. Et habitaverunt simul. Hoc autem factum nuntiatum est * Maximiano Augusto, quia Venustianus baptizatus fuisset: & iracundia plenus misit Tribunum suum, [gladio necatur cum suis:] & inscriptione simul damnavit Savinum Episcopum, & Venustianum, & capite truncari præcepit. Vinciens autem Lucius Tribunus sine auditione ipsum Venustianum, cum uxore & filiis, capite truncavit in civitate Assisinate: quorum corpora abscondita sunt, & numquam potuerunt reperiri.

[5] [colitur Tuderti 18 Aprilis] Ecclesia Tudertina S. Venustianum colit XVIII Aprilis sub ritu Officii duplicis cum. lectionibus novis propriis, a Congregatione rituum approbatis anno MDCXXV, teste Iacobillo, ad hunc diem in Vitis Sanctorum Vmbriæ. In Romano Martyrologio memoria S. Venustiani die XXX Decembris notata invenitur hoc modo: Spoleti Sanctorum Martyrum Sabini Episcopi, Exuperantii & Marcelli Diaconorum, ac Venustiani Præsidis, cum uxore & filiis; deinde explicatur quomodo singuli diversis temporibus consummati sint, [ab aliis 30 Decembris relatus.] secundum Acta quæ Ms. habebat Cardinalis Baronius. Hunc autem mirum est in iisdem Actis non etiam observasse, quod solus ex omnibus Savinus passus sit Spoleti: sed præiverant exemplo Vsuardus & Ado, quorum Martyria conjunctim legerant etiam nomina conjungendo, & locum Martyrii apud Spoletum notando. Habuerunt vero etiam hi alios quos sequerentur antiquiores: nam Ado, postquam S. Sabini acta in epitomen satis prolixam contraxisset, dixissetque sepultum eum esse VII Idus Septembris, subjungit, festivitas tamen ejus & supra nominatorum Martyrum tertio Kalendas Januarii agitur: & sic etiam invenimus in Divionensi ad Bedam supplemento, nec non in Ms. Martyrologio Coloniensi ecclesiæ S, Mariæ ad gradus.

[6] De Tempore quid dicemus? S. Tiburtius Martyr, de quo plenißime in Actis S. Sebastiani XX Ianuarii, vir, ut dicitur num. 77 Scholasticissimus, ut autem num. 62 juvenis sapientissimus, nondum, susceperat fori negotia, promittit autem renuntiare soli susceptionis voluntati; ut multum sit si annum ætatis XXX attigerit, quando Pater Chromatius, viduus quidem, sed Baptismi suscipiendi gratia Præfecturam urbis abdicavit, [sub an, 287, admotus regimini a Diocletiano,] una cum duabus concubinis post uxoris mortem receptis. Quod si Chromatii filia, Ablavio Tusciæ Proconsulari nupta, jam tum habuerit filios Proconsulari dignitati vice patris mortui administrando idoneos, Caßianum atque Venustianum, quorum uno quia Christianus erat recusante, alter ex commendatione avi adhuc gentilis factus sit Proconsularis, uti dicitur in S. Caßiani Actis, oportet omnino eos, si non majores ætate, saltem pares fuisse Tiburtio: atque adeo, si hic sub annum CCLXXXVII martyrium subiit, circa annum CCLX natum fuisse Venustianum: ut proinde mirum non sit si conjugem & filios adultos habuerit, quando a S. Savino illuminatus fidem Christi suscepit. Nec enim eam suscepit nisi post annum Christianæ Æræ CCCIX; quando Maxentio II & Romulo II Consulibus, [& an. 310 novis mandatis stimulatus a Maxentio,] III Kalendas Novembris declaratus est Præfectus Urbis Aurelius Hermogenes, uti legitur in veteri Præfectorum Vrbis Catalogo, apud Bucherium usque ad annum CCCLIV perducto, Hermogenianus appellatus in S. Savini Actis.

[7] Hermogeniano siquidem Vrbis Præfecturam gerente, & duodecies repetitos in circo clamores populi, ut Christiani tollerentur, XV Kalendarum Majarum intimante; Maxentius Imperator (Maximianum perperam scribunt S. Savini, Acta, propterea quod ab eo & Diocletiano indictam persecutionem hic Maximiani gener Romæ continuarit) publice exorsus in Christianos sævire, [non nisi anno sequenti occubuit,] X Kal. Majas enuntiavit, concedi a se Præfecto facultatem, ubi inventi fuerint Christiani, teneantur. Deinde pridie kalendas Majas, idem per litteras mandavit Venustiano Tusciæ Augustali, ipsum titulo Parentis honorans. Annus igitur agebatur CCCX, & ejusdem anni mensis Majus, quando fratrem suum Caßianum, cum discipulis comprehensunt, Venustianus excarnificabat Tuderti; & acceptis Maxentii mandatis indicioque de S. Sabino, fratrem dimittens in cartere, perrexit Aßisium, ubi Sabinum tenuit mutilavitque; deinde ab eodem conversus ad fidem est, ipso fortaßis tempore quo frater suus Tuderti occidebatur, ut hoc ejus precibus impetratum intelligeretur.

[8] Exinde pax aliqua Christianis per Vmbriam & Picenum fuit, Venustiano apud Sabinum commorante, donec re ad Tyrannum delata, subrogatus eidem est quidam Lucius, sub quo si XVIII Aprilis martyrium pertulit Venustianus, pertulit illud anno CCCXI: quo etiam anno, sub die VII Decembris, occisus est Sabinus. Neque dilata diu fuit Maxentio exercitæ jussæque crudelitatis pœna, siquidem sequenti anno a Constantio victus vitam imperiumque amisit.

[9] [Tusciæ simul & Vmbriæ Præfectus.] Aliam hoc loco movet difficultatem Ferrarius in Annotationibus, quomodo Venustianus, quem constat Tuderti Aßisiique jus dixisse, appelletur Proconsul & Augustalis Tusciæ, cum istæ urbes accenseantur Vmbriæ. Sed facilis est responsio ex antiqua Imperii Romani notitia, sub Honorio Imperatore conscripta sæpiusque cusa ac recusa; Italiam scilicet universam inter octo Præfectos divisam, qui Honorii tempore Consulares dicebantur, primus Venetiæ & Histriæ, II Æmiliæ, III Liguriæ, [atque Italiæ Vicarius.] IV Flaminiæ & Piceni annonarii, V Tusciæ & Umbriæ, VI Piceni suburbicarii, VII Campaniæ, VIII Siciliæ: neque causa est suspicandi aliam Præfecturarum divisionem fuisse sub gentilibus Imperatoribus, quamvis earum Præsides tunc dumtaxat Proconsulares dicerentur: adeo ut una semper fuerit Tusciæ & Umbriæ Præfectura, a nobiliori parte communiter Tusciæ appellata. Idem etiam Venustianus in præcitatis S. Sabini Actis identidem appellatur Vicarius: qualem cum Italia solum unum habuerit, consequens foret eum hoc titulo ceteris Italiæ Proconsularibus præcelluisse ac præfuisse.

[Annotatum]/center>

* imo Maxentio

DE SANCTO EVSEBIO
EPISCOPO FANENSI IN ITALIA.

POST ANNUM DIII

[Commentarius]

Eusebius, Episcopus Fanensis, in Italia (S.)

Auctore G. H.

Fanum urbs Italiæ antiqua & Episcopalis in littore maris Adriatici, sita est inter Pisaurum & Senogalliam, civitates Ducatus Vrbinatis: sed olim paruit Malatestis & Sfortiis Principibus, ac dein devenit ad Pontifices Romanos, sub quibus aliquot seculis permansit. Nos anno MDCLX fuimus Fani humanißime a Matthæo Galletto Canonico Pœnitentiario excepti, & antiqua monumenta Ecclesiæ Cathedralis perlustravimus, unde quorumdam Sanctorum Episcoporum Acta ipse rogatu nostro descripsit, [S. Eusebii Patroni urbis cultus,] atque ad nos Romam transmisit. S. Eusebii Episcopi nulla extabant propria Acta: quem interim cum aliis tribus Sanctis Episcopis ut Protectorem urbis suæ venerantur Fanenses, & Officio Ecclesiastico colunt hoc die XVIII Aprilis, ac sacrum ejus corpus, [reliquiæ.] una cum corporibus SS. Fortunati & Vrsi ibidem Episcoporum, marmoreo sepulcro inclusum, [Sacellum] in Sacello eorundem nomini consecrato, asservant. Hinc colligimus S. Eusebium ita doctrina & vitæ sanctitate excelluisse, ut præ aliis pluribus qui eumdem Pontificatum gesserunt, ipse inter Sanctos & Patronos habitus, ab Ecclesia Fanensi tanta cum solennitate celebretur.

[2] [virtutes ejus,] Edidit Vitas Sanctorum quatuor Episcoporum & Protectorum Fanensium Vincentius Nolfi, laudatque in S. Eusebio eximium amorem erga Deum, ardentem in proximos caritatem, & rigorem pœnitentiæ ad seipsum: in eo extitisse omnem bonitatis, & sanctitatis plenitudinem: in corde ejus non respirasse alium anhelitum, quam ut illud pium, immaculatum & sanctum conservaret Deo Creatori suo: adhibuisse omnem vigilantiam, qua ipse Pastor, in populo ac grege sibi commisso, excitaret majorem fidem & devotionem. Extabat adhuc sacellum, quod ad honorem S. Petri Apostoli olim istic dedicaße traditur S. Apollinaris Episcopus Ravennatium, in quo S. Eusebius fundavit collegium Clericorum. Verum cum illud ob numerum eorum auctiorem nimis foret angustum, [Collegium Clericorum erectum:] alteram scribitur fundavisse ecclesiam eidemque Apostolo Petro consecravisse, quæ etiamnum S. Petri Episcopi ecclesia nominetur. Ad hos Clericos dicitur B. Petrus Damianus scripsisse opusculum XXVII libri tertii, [ecclesia S. Petri dedicata:] de Communi vita Canonicorum ad Clericos Ecclesiæ Fanensis, cum inter hos orta esset contentio, aliis volentibus vivere seorsim sibi, aliis bonis Ecclesiæ in commune collatis; hortaturque eos, ut deposita omni contentione, Apostolorum & primitivæ ecclesiæ sequantur morem: neque enim posse esse unionem animorum, inter quos est facultatum dissensio.

[3] [Interfuis Synodo Romanæ anno 503] Tempus Sedis ejus videtur posse colligi ex eo, quod Vitalis decessor interfuerit & subscripserit Synodo Romanæ primæ sub Symmacho Papa anno CCCCXCIX habitæ; ac postea Synodo Romanæ quintæ sub eodem Symmacho anno DIII celebratæ interfuerit Eusebius. Vterque dicitur Episcopus Fanestrensis: more antiquo, quo describitur a Pomponio Mela lib. 2 de Situ orbis cap. 4, ubi ista leguntur: A Pado ad Anconam transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris Colonia, Flumen Metaurus atque Æsis; & sic transitur Anconam. Quæ omnia oculis manifesta sunt. Quamdiu postea vixerit S. Eusebius non constat. De S. Eusebio agunt præterea Vghellus in Episcopis Fanensibus, Ferrarius in Catalogo generali, & alio Sanctorum Italiæ: Brautius Episcopus Sarsinæ, hoc eum disticho honorat, in Martyrologio suo Poëtico:

Fanensis Pastor Fano, quasi lumen ab alto,
      Fulsit, & ad lumen currere fecit oves.

Hic verbulo (si forsan vita nostra, aut Fanensium quibus obstricti sumus, non perduraret, usque dum de aliis Sanctis Fanensibus erit agendum) liceat gratias agere Ioanni Baptistæ Alferio Episcopo, Ioanni Baptistæ Marcolino Præposito, Lucæ Amiano Canonico Theologo, & memorato Matthæo Galetto Canonico Pœnitentiario dictæ Ecclesiæ Cæthedralis Fanensis, qui sigillo apposito testati sunt, quas desideravimus describi Vitas Sanctorum, de verbo ad verbum ex tabulis, publicis instrumentis, ac membranis pergamenis extractas fuisse.

DE S. LASREANO SIVE MOLASSIO
ABBATE LETHGLINENSI IN HIBERNIA,
POSTEA EPISCOPO ET LEGATO APOSTOLICO.

AN. DCXL,

[Praefatio]

Lasreanus sive Molassius, Abbas Lechglinensis in Hibernia, postea Episcopus & Legatus Apostolicus (S.)

AUCTORE D. P.

Mvltum Hibernis debuit Ædanus, Scotorum in Britannia Rex gloriosus, quod eum, post infaustam patris sui Gebrani cædem, a patruis regni invasoribus profugum, cum matre exceperint foverintque annis quadraginta & pluribus, ac demum paterno regno restituerint per S. Columbam: [Ex Ædani Scotorum Regis filia] qui quem ipse divino admonitu in Iona insula coronaverat Regem, anno Christi DLXXVIII non est veritus ad Kynnatillum adducere, cum spe recipiendi ab eo regni, effectuque intra biennium secuto, quemadmodum Hector Boetius narrat rerum Scoticarum lib 9. Nec minus beneficum Columbam, licet absentem, sensit idem Ædanus Rex, quando precibus ejus adjutus retulit unam alteramve insignem de Saxonibus victoriam, anno DXC & DXCI, [natus in Hibernia Lasreanus;] ipso eamdem in spiritu cognoscente & adstantibus significante, ut in S. Columbæ Vita narrat Adamnanus. Plus tamen quam ab Hibernis acceperat Ædanus, iisdem reddidit per filiam suam Gemmam, quæ ipsi in Hibernia exulanti nata, & principi in Vlidia viro desponsa, ibidem S. Lasreanum, seu ut aliis nomine diminutivo Molasium, peperit, insignem postea sanctitate Abbatem in monasterio Lethglinnensi in media Lagenia: cujus deinde monasterii occasione, super propinquum fluvium Barrovum, excitata est ejusdem nominis urbs ampla, titulo episcopali insignis, Lechlin vulgo nuncupata.

[2] [inscriptus fastis] Refertur hujus Sancti nomen in Hibernicis Martyrologiis, die, quo & mortuus est, XIV kalendas Maji. Et in Tamlachtensi quidem omnium antiquißimo his verbis: Lasrenus, idest Molassius, Abbas Lethglinnensis. Apud exteros eodem die additur ad Vsuardi Martyrologium, Lubecæ & Coloniæ anno 1490 excusum, memoria S. Laceriani Episcopi & Confessoris. In editione Coloniensi altera anni 1521, relato, ut dictum est, Laceriano Episcopo & Confessore, rursum (interjecto Petro Diacono & Confessore) ponitur, [etiam externis.] in Hibernia natalis Lafriani Abbatis & Confessoris. Quæ certum est de uno eodemque esse intelligenda. In eumdem errorem impegit auctor Florarii Ms. qui primo nomen refert Lafriani Abbatis, non addito loco: deinde errorem geminavit cum scripsit, In Anglia Lasseriani Episcopi & Confessoris. Henricus Fitzimon in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ, in priori quidem Alphabetico Lafrianum Abbatem nominat, XVIII Aprilis colendum; in posteriori vero, per menses digesto, scribit Lasrianum. Habet quoque eumdem cum titulo Abbatis & Confessoris, sub nomine Lafriani in posteriore Germanici Martyrologii editione Canisius, ut colendum in Hibernia, seu, ut alii inquiunt, in Hispania. Iberiam fortaßis alicubi legerat, unius litteræ omißione ex Ibernia factam.

[3] [Vita ex Ms,] Vita ab incerto auctore, & probabiliter Anglo, scripta est post seculum XI, cum jam Scotiæ nomen paßim ei parti Britanniæ tribueretur, in qua novum imperium Scoti, ex Hibernia illuc ante plura secula transgreßi, devictis Pictis stabilivere. Eam nos in Ms. nostro Salmanticensi habemus, sed parte posteriori mutilam: eamdem, mutato paululum stylo ornatiorem & aliquantulum interpolatam, exhibuit nobis ex suis Mss. Henricus Fitzimon. Priorem integram fortaßis habent dabuntque Minoritæ Lovanienses Hiberni: nos hic contextum posteriorem, nihil vel parum in substantia discrepantem præeligimus. Ea Vita ex Hibernicis antiquioribus Mss. compilata videtur: est certe ejusdem fere cum ceteris generis, in miraculis pene tota, in historiis confusa, in fide non ubiq; secura: quod maxime de infantiam comitantibus prodigiis, quæ eadem fere de omnibus narrantur, dictum intellige. Eget ergo correctione non modica, quam annotationes nostræ dabunt.

[4] [duodennis circiter in Scotiam ductus post an. 580.] Vitæ seriem ordinaturi, necesse habemus pro fundamento ponere regnum Ædani, quo constituto filium puerum in Albaniā duxit Gemma mater: unde post quinquennii aut septennii moram ad maturiorem provectus ætatem, remeavit in Hiberniam & monasticum institutum amplexus est sub S. Fintano cognomento Munnu, S. Columbæ in Hiensi monasterio antea discipulo. Narrat Beda l. 1 c. 34, quomodo Æthelfridi Nordbanhumbrorū Regis profectibus motus Ædan, Rex Scotorū qui Britanniam inhabitant, contra eum venit cū immenso ac forti exercitu: sed cū paucis victus aufugit an. ab Incarnatione Domini DCIII. Exinde, ut asserit in Scoti-chronico apud Vsseriū Fordonus, continue mœrens tantis seipsum afflixit doloribus, quod anno secundo post fugam annorum octoginta pene metas attingens, apud Kentyre obierit, videlicet anno DCV æræ Christianæ. Ab hoc anno si sursum ascendas per annos plenos XXIV, quot regno ejus tribuit Poëta Scotus XI seculi (quo nullum certius monumentum Scoti Albanii habent, ut vidimus in Appendice Patriciana num. 29) ad annum DLXXX pervenietur, quo Kynetillum Ædani decessorem obiisse scribit præcitatus Fordonus, & annum ætatis LVI agebat Ædanus, jam tum ex filia Gemma avus Lasreani.

[5] [Romam abivit circa 598,] Fuisse hunc XII aut XIV annorum adolescentulum, cum ductus ad avum in Albaniam est, verosimiliter existimamus, atque adeo natum esse sub annum DLXVI, quando, quem postea magistrum habuit, Fintanus jam monachum in Iona insula agebat, utpote eo profectus statim post S. Columbæ egressum ex Hibernia, anno circiter DLXIII imputandum. Quamdiu sub hujus disciplina vixerit Lasreanus, non exprimit Vita, nec item quamdiu eremum coluerit, antequam Romam prima vice proficisceretur: ubi S. Gregorio Pontifici carus, post quadriennii moram (annos quatuordecim perperam habet Ms.) ab eodem remissus est euangelizandi causa, ordinatus ibidem Diaconus & Sacerdos, annum ætatis XXXIII jam egressus, & Apostolico idoneus muneri, nec non regimini animarum; quarum tamen numerum præcipue auctum credimus, quando ei Lethglinnensem locum S. Gobanus ceßit, puta circa annum DCXIV aut etiam serius.

[6] [eodemque remissus propter quæstionem de Paschate,] Postea gravis inter Hibernos moveri cæpta est de Paschate controversia, cujus occasione Romam quidem repetiit Lasreanus, una cum aliis adhoc deputatis a Clero: non tamen, quod habet Ms. ivit Ædani Regis aut S. Columbæ inductione (illi siquidem jam pridem obierant, & quidem decennio fere ante Ædanum Columba) sed legationis hujus mittendæ auctor præcipuus fuit Cumineus, Hiensis Abbas a Colgano ad XXIV Februarii inter Sanctos relatus. Patet hoc ex epistola, quam ipse super ea re scripsit Hiensibus monachis, iis se excusans, quod contra ipsorum sententiam Pascha Romanum teneret. Etenim, cum re mature examinata, Synodum in campo Lene convocandum impetrasset; sed decreto istic condito, ut Pascha cum universali Ecclesia in futuro anno celebrarent, interceßisset quidam (S. Fintanum indicari suspicamur, pro Hiberniensium traditione zelantißimum) visum est senioribus causam ad caput urbium referendam. Misimus ergo inquit, quos novimus sapientes & humiles, & prosperum iter in voluntate Dei habentes, & ad Romam urbem aliqui ex eis venientes, tertio anno ad nos usque pervenerunt … & ante Sancta testati sunt nobis, quod in uno hospitio cum Græco & Hebræo, Scytha & Ægyptiaco, [vidit an. 630 ab omnibus uniformiter celebrari contra Vsum Hibernorū,] in ecclesia S. Petri simul in Pascha (in quo nos integro mense sejuncti sumus) fuerunt, & per totum orbem terrarum hoc Pascha celebratur.

[7] Annus hic indicatur DCXXXI, quando ceteris Pascha suum XXIV Martii celebrantibus, Hiberni ac Britones quidam, suo Quartadecimano Cyclo tamquam a S. Columba accepto pertinacius inhærentes, ipsum agebant XXI Aprilis. Legatis autem ipso eodem vel sequenti anno reversis, celebrata est Synodus Lethglinensis, utique præsidente S. Lasreano, Romæ interim Honorii Papæ jussu Episcopo ordinato, & cum titulo Apostolici Legati remisso; [& Ep. ac Leg. Apostolicus factus pro eo in Synodo Lethglin, laborat.] quemadmodum expresse habent hæc Vitæ illius Acta, & persuadet ipse locus ad quem vocati Patres convenere. Sed obsistente S. Fintano, & ad miraculorum experimenta provocante; cum S. Lasreanus ex una quidem parte magistri sui revereretur sanctitatem, ex altera non putaret in re clara certæque auctoritatis provocandum esse ad miracula Deum; conclusit S. Fintanus, unusquisque ergo faciat sicut credit, & rectum sibi videtur. Anno itaque DCXXXV, ut ait Beda, scripsit ad Hiberniæ Antistites Honorius, exhortans ne paucitatem suam, in extremis terræ finibus constitutam, sapientiorem antiquis sive modernis, quæ per orbem terræ erant, Christi ecclesiis existimarent: quibus effectum est ut, Septentrionalibus in suo errore manentibus, ii qui in Australibus insulæ partibus morabantur Pascha canonico ritu observare cœperint. Obierat anno præcedenti S. Fintanus, secundum quod ex suis Annalibus Hibernicis notat Colganus, utique ad decrepitam annorum circiter nonaginta ætatem provectus. Neque diu superfuit Lasreanus, [videtur obiisse an. 640 in festis Paschalibus.] sed anno DCXXXIX mortem etiam ipse obiit, uti ex similibus Annalibus tradit Vsserius pag. 938, Annales Vltonienses sive Senatenses intelligens, de quibus Annalibus alibi apud ipsum aut Colganum legisse videor, quod Æræ vulgaris annos, uno anno præcurrant, sic S. Lasreani mors vel saltem illius sepultura, anno DCXL adscribenda, accidisset tertia feria Paschæ, die XVI Aprilis celebrati apud Lagenios, juxta Canones, tam ferventer operoseque ab eo propugnatos, ut ab ipsa temporis festivi circumstantia accidentali ejus gloriæ accederet aliquid.

VITA
Ex Ms. Henrici Fitz-Simon S. I.

Lasreanus sive Molassius, Abbas Lechglinensis in Hibernia, postea Episcopus & Legatus Apostolicus (S.)

BHL Number: 4727, 4726

EX MS.

CAPUT I.
Sancti pueritia & adolescentia miraculis illustrata, regnum repudiatum.

[1] [Regio genere natus,] Inter supernæ cives Hierusalem, quos in solio gloriæ suæ rerum Opifex collocavit, gloriosum sidus Lasreanus meritis virtutum dignissimis, eminentis excellentiæ sedem sortitus est: qui de Occidentalibus extitit procreatus. Regali siquidem germine, patre de Ulidia exortus est, a mater autem ejus, virtutum meritis & nomine Gemma, Ædani b Regis Scotiæ filia, Regisque c Britanniæ neptis fuit. Cujus vitæ merita quanta largitor gratiarum prævenerit gratia, ipsa ejus nativitatis primordia protestantur. Nam ut partus est profusus, suscipiens eum obstetrix, [& in ipso sui ortu mire clarificatus,] quæ se prius sterilem tristis agnoverat, divina inspiratione admonita, manu ejusdem suum signavit uterum, & se postea sensit lætificata fœcundam.

[2] Non multo post cæcus d quidam a nativitate, aqua eadem qua fuerat infantulus balneatus, sibi fortuitu faciem lavit, & in ipsa ablutione lumen oculorum, grato cælestis gratiæ dono recepit. [in Scotia adolescit,] Postmodum in natalem e sui patriam, scilicet Albaniam, mater cum puero transfretavit: ubi f quatuor annis enutritus, signorum prodigiis nonnullis enituit. Contigit namque ibidem nutricem ipsius venenoso serpentis morsu in manu vulnerari: quæ mox ad puerum accurrens, manui suæ manu pueri signum sanctæ Crucis tangendo impressit: totusque subito virulentus tumor ita evanuit, ut in ea nullum remaneret læsionis vestigium.

[3] Reverendus igitur Pontifex g Blaanus, ejus avunculus, [ubi eum visens avunculus suus] totum eum corruscare gratia relatu plurium accipiens, videndi eum causa ad ipsum est profectus: & cum ab ejus nutritoribus exultanter susciperetur, unus equorum ejus furto sublatus est. Quod cum sibi nuntiatum esset, quasi h jocando ait: Oportet puerum, quem visitamus, aut nostrum restituere, aut alium nobis conferre. Et ecce non multum post, adest fur, strepero cursu eumdem reducens equum; [equum amissum mirabiliter recuperat,] & tremula voce pueri Lasreani protectionem clamitans & præsidium, Episcopo sciscitanti ejus causam, ait, Regis milites me prosequuntur i: sed egressi qui aderant, neminem eum insequentem viderunt. Intelligens igitur Præsul, ad gloriam pueri hoc divinitus agi, de virtute miraculi lætus, laudat Dominum, & cum equo suo revertitur ad suæ mansionis locum.

[4] Post hæc Angelico præcepto per visum admonita mater, puerum in Hiberniam reduxit, & sancto Abbati k Munno edocendum tradidit: [in Hiberniā reductus & S. Munno commendatus,] cujus tam doctrina quam moribus plenius informatus, sapientia, ætate & gratia apud Dominum & homines indies proficiebat. Etenim facto in eadem cella molendino, cui æstivo tempore aquarum fluenta defecerunt, jubente magistro suo, qui gratiam divinæ virtutis in puerum abundare perpendit, monasterium egressus, [aquam miraculo elicit,] cespitem cum baculo fodit secus aquæ cursum, quæ ad molendinum effluere solebat: tantaque subito aquarum copia ibidem erupit, ut abundanter sufficeret, ut & famulantes Deo in eodem monasterio Fratres gaudenter dicerent alterutrum, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei.

[5] [prædones coercet:] Renuntiato postea in eodem loco marinorum incursus prædonum advenire, adolescens Lasreanus divina suggerente clementia, qui in patriæ liberatione gloriam Dei dare disponebat, ob hoc in vigiliis & orationibus in monasterio devotus pernoctabat. Piratis igitur, illucescente aurora, terram ingressis, campus monasterio circumadjacens armatis militibus apparuit plenus, l & terga vertentes, armis projectis, navigio effugere gavisi sunt. Quidam etiam viatores a latronibus spoliati sunt: sed latrones mox in se divisi ab invicem interempti corruerunt, & sic spoliati latronum spolia cum propriis acceperunt, & servo Dei gratias agentes itinere suo processerunt.

[6] Cum igitur sacra Lasreani fama longe lateque claresceret, [ne Rex a Vlidiis eligatur,] & annos pueriles non tamen pueriliter decurrisset, universus ibidem populus (sicut & ei jure hereditario competebat) affectuose sibi eum postulavit in Regem. Verum juvenis inclytus, ejus inhians famulatui cujus regnum æternum est, renuit caducum. Cujus rei occasione solum natale relinquens, quamdam maris insulam, [vitam eligit solitariam.] inter Britanniam, & Albaniam constitutam, ingressus est: ubi m sanctæ conversationis merito, Domino amabilis, & totius regionis incolis apparens venerabilis, plura suæ sanctitatis miracula complevit.

ANNOTATA.

a Salmantic. Ms. hoc exordio inchoatur. S. Lasreanus, Apostolicæ Sedis Legatus, & Letglinensis Ecclesiæ gloriosus Antistes, secundum seculi dignitatem ex nobilissimis fuit procreatus genitoribus. Pater ejus Cairellus de nobilioribus Aquilonaris plagæ Hiberniæ oriundus. Quæ ut cum priori textu concilies intelligendumVltoniam dici patrem Hiberniæ Borealem: cujus tamen partis occiduum latus teneat Vlidia, Patriciano sepulcro nobilis, Duni Comitatus vulgo dictus. Colganus 1 Febr. de S. Caddano agens Annot. 12 recitat hoc ipsum quod ex Salmanticensi dedimus Vitæ initium, sed pro Cairello, Catellum legit.

b Regnavit annis ut minimum 24, S. Columbæ opera & auxiliis Hibernorum, apud quos cum matre ac reliqua Gobrani Regis prole exulaverat, in regnum inductus circa an. 580, cum annum ætatis fere 56 ageret.

c Mortua prima uxore Erca Hiberna, ex qua S. Blaanus, infra memorandus, hujus S. Lasreani avunculus; alicujus Britannici Reguli affinitatem ambivisse Ædanum, qua recuperandi regni paterni spem firmaret, haud incongruum fuit.

d Sennachum appellat Ms. Salmant.

e Scilicet ex qua oriunda, licet in Hibernia nata: temporis enim ratio exigit, ut sub tempus recuperati a patre regni matrem fuisse dicamus, & quidem filii jam forte duodennium prætergreßi.

f Ms. Salmantic. septem, certe vix ante an. ætatis 17 crediderim positum in monasterio gravioribus studiis informandum.

g Refertur a Martyrologiis Hibernicis 10 Augusti, teste Colgano ad Vitam magistri ejus præneminati Caddani, Annot. 9 & in indice vocatur Episcopus Dunblanensis urbis, appellatione ab ipsomet sumpta, cujus urbis alibi notitia nulla occurrit, nedum tituli Episcopalis in ea conservati.

h Ms. Salmant. quasi per signum aliquod excitando puerum.

i Idem Ms. Regis Cairrelli milites me persequuntur, & ideo sub patrocinium filii ejus confugi. Non placet: quia Cairellus formidandus in Albania non erat, sed Ædanus pueri avus maternus: nec scimus Cairellum pervenisse ad Regnum, licet id filio ejus jure hereditario oblatum, forte per mortem proximi consanguinet improlis infra legatur.

k Ibidem Mundo, absq; titulo Abbatis. Colganus 9 Ian. agens de S. Foilano Abbate Annot. 8. Floruit, inquit, in Hibernia circa an. 626 & circa an. 634 decessit S. Mundus, filius Tulchani, vir celebratissimæ sanctitatis; qui celebrem sanctumque 234 discipulorum cœtum legitur habuisse, ut constat ex Martyrologio Tamlactensi ad 21 Octobris. Est hic S. Fintanus cognomento Munnu, cujus vitam dicta die dabimus, qui post an. 563 in Hiensi insula monachus sub S. Columba factus, anno 631, in grandi valde ætate, S. Lasreano Romanum Pascha introducenti cum reliquis senioribus multum restitit.

l Salmanticense in hunc modum rem narrat: Cumque aurora finē daret nocti, ecce prædones illi crudeles terram ingressi, campum circumjacentem monasterio repleverant: sed orante eo cum aliis, quasi a facie persequentium terga dederunt, & relictis spoliis velut amentes ad suas naves fugerunt, quæ magis placent, uti & quod sequitur: Alio etiam tempore cum quosdam deduceret sua protectione viatores, ecce adveniunt nefandi latrones, qui nec Deum timentes, nec suum servū honorantes, eosdem inhumaniter despoliaverunt. Sed vindictam retribuit Deus in hostes servorum: nā mox ut spolia diviserunt, inter se rixantes propria cæde corruerunt, ac cū spoliis eorū ac rebuspropriis, hi qui cum Sancto erant, gaudentes ac Deum in Sancto suo laudantes ad locum desideratum pervenerūt.

m Idem, ubi eremiticam vitam ducens plurimis claruit miraculorum signis. Araneam porro insulam in freto Dunbritannico, an monam intelligemus? malim priorem, itaque Britanniæ nomen extendere latius, quam nunc pateat nomen Angliæ, ut ad Clutam usque includat ea quæ nunc Scotiæ adnumerantur.

CAPUT II.
Roma in Hiberniam reversus Sanctus Lethglinense monasterium acquirit, in eoque miraculis claret.

[7] [Romam profectus,] Postmodum, cum jam diutius ibidem fuisset commoratus, scientiæ perfectioris cupiens eruditione fundari, ad Apostolicæ Sedis urbem profectus est: ibique per annos a quatuordecim moram faciens beato Papa Gregorio exponente, utriusque Testamenti volumina & ecclesiastica instituta intenta aure percepit, & fideli memoria commendavit. Videns autem sanctus Pontifex divinam in eo gratiam clarius elucere, Diaconatus ei Ordinem conferens, [& Sacerdos ordinatus,] in brevi postmodum ad gradum Sacerdotii promovit, sicque sacris sublimatum Ordinibus, Euangelizandi gratia verbum Dei per Hiberniam direxit: cui & in dilectionis signum textum Euangeliorum contulit, & cum benedictione abire permisit.

[8] Viro ergo sancto Hiberniam versus iter agente, adjunxit se ei virorum illustrium, Anglorum, b Britonum & Scotorum numerosa multitudo, affectans informari conversationis ejus exemplo. Cumque in Hiberniam pervenisset, [in Hiberniam redit:] & ejusdem regiones prædicando perlustraret; nutu divino contigit, eum ad sanctæ aggregationis pervenire cœnobium, in eodem loco ubi nunc est civitas Letghlinensis constitutum: cujus monasterii Abbas, nomine c Gobanus, vitæ sanctitate celebris & famosus, obviam ei processit, & salutatum reverenter suscepit.

[9] [occisum resuscitat,] Pervenientibus eis ad januam monasterii, ecce mulier quædam decollati tunc a latronibus filii sui corpus cum capite ferens in ulnis, Lasreanum per nomen Dei obnixe flagitat, quatenus filium suum sibi vivificando restituat. O fidem mulieris laudabilem; inaudito prius & inusitato postea miraculo laudabilius remuneratam! Ut apposito corpori capite fudit orationem Lasreanus, surgit de funere juvenis redintegratus. d In cujus miraculi memoria manet in eodem loco Crux terræ affixa, Hibernice Kroken, idest, Crux capitis appellata.

[10] [Lethglenn. locum accipit a S. Gobano,] Lasreano itaque in cunctis venerabiliter ibidem exhibito, æternum sanctus Abbas pepigit fœdus cum eo, datoque ei monasterio, sibi & suis cellam alibi fundavit. Commissum igitur sibi exercet opus, ubique celebris, ubiq; coruscus. Pullulat exterius plebs Christicola, imbre sacræ prædicationis ejus irrigata, & augetur interius gratia: factusq; est ibi servorum Dei, tanti magistri vestigia imitantium, [& 1500 discipulos colligit,] numerus mille quingenti: quorum vitæ rigor & virtutum potentia, tam suavi fragrantia totius Hiberniæ partes perfudit, ut in eorum odore unguentorum currentes æternarum mererentur hortum introire deliciarum.

[11] [juxta prophetiam S. Patricii,] Impleta sunt igitur divinorum præconia vatum, decurso prius tempore grandi de illo prænuntiata. Cum enim beatus Præsul Patricius, verbi Dei disseminandi officium gerens, per viam vallis Letghliniensis iter ageret; & stans e regione trans flumen e Barrovo versus cœnobium Letghlinense aciem dirigeret; vidit in eodem loco condensari maximam multitudinem Angelorum; & astantibus sibi viris religiosis ait: Post f quinquaginta adhuc annos habitabit ibi peregrinus quidam servus Dei fidelis, nomine Lasreanus, cujus sanctorum tantus erit numerus discipulorum, quantus eorum est quos videtis Angelorum. O felix collegium, [& S. Cainechi,] cujus præsignandis virtutibus militiæ cælestis apparuit exercitus. Sanctus etiam Cainechus g Virginibus quibusdam, ut ejus se committerent pastoralitati ad eum profectis; Futurus est inquit, qui & vester & plurimorum sit Pater, Sanctus videlicet Lasreanus.

[12] [a S. Barro visitatus,] Itaque confluebant ad eum viri sancti quam plurimi, loquendi cum eo & societatis dextras jungendi desiderio accensi. Hac occasione contigit beatum Pontificem Corcagiæ h Barrum, Romam profecturum, ipsum prius adire: qui cum susceptus hilariter, triduo cum eo moram fecisset; & recedentem illum Lasrianus, aliquamdiu moraretur per viam; [corylum facit frustificare in vere,] fœdere inter eos amicitiæ perpetuæ firmato, ait S. Barrus; Gauderem plurimum nostri pacti memoriam aliquam hic relinquere. Respondit Lasreanus, Pete & dabit tibi Deus; Imo tu, inquit, pete, quoniam te nos adivimus. Orat igitur Lasreanus, & cum vernum tempus tunc esset, ecce ibi corylus orta est subito de terra, avellanis ornata: de qua & Crux juxta eum posita, Krocuill Hibernice, id est, Crux coryli nomen est sortita.

[13] [ei maledicentes terra absorbet] Tanta etiam ibi divini favoris dicitur effloruisse gratia, ut [quisquis advenisset] ab eo doloris sui remedia petiturus, recederet consolatus: nullus etiam vel leni obtrectationis sibilo, præsumeret eum attrectare qui non sine mora defleret damni communis supplicium. Unde tres quidam, qui se poëtica scientia jactabant, ad eum aliquid accepturi accesserunt; & si nihil daret, ex condicto verbis ipsum mordacibus [lacessere] decreverunt. Quibus ad eum venientibus, Lasreanus inquit: Non his & hujusmodi ego, sed Deo & pauperibus ejus deservio. i Qui frustrati petitione abeuntes, ei detrahere cœperunt; & eadem mox qua Dathan & Abiron morte perierunt. Beneficiorum autem ejus gratiam avus ipsius, scilicet Albaniæ Rex Ædanus, inter alios expertus est. Cum enim de regno expulsus, & in Hiberniam fugatus, ad virum Dei k Lasreanum confugisset, sonipes ejus nimio cursu & labore ad mortem est fatigatus. Lasreanus igitur orationem Deo fudit, & equum extinctum confestim excitavit.

ANNOTATA.

a Tempus non exprimit Ms. Salmanticense: vereor tamen ne pro quatuor irrepserit 14 sive quia tot annis Papa fuit S. Gregorius, sive alia quacumq; ex causa. Si porro ab eodem Sancto Pontifice Sacerdos ut hic dicitur ordinatus & in Hiberniam est destinatus Lasreanus, non potuit Romæ diutius mansisse quadriennio; siquidem haud diu ante finem seculi 6 eodem appulit, ut supra dictum est, & S. Gregorius obiit 604.

b Ms. Salm. Cumq; transiret per Angliam & Britanniam, adjungunt se ei, &c. de Anglis vereor ne sit ab Anglo auctore adjectum: nā cū his nihildum commune habebant Britones Scotiq; sed eos ut hostes capitalißimos oderant.

c Colganus, 26 Martii de S. Gobano Dairensi agens, suspicatur, sed absq; ullo fundamento, quod ipse sit hic Abbas Lethglinensis: vero similior est conjectura, quod hic sit celebrisille monachorum mille pater, qui VI Dec. nominatur in Calendario Casselensi S. Gobanus de Killamruidhe juxta montem Sliab-na-mag-sionn dictum, in Ossoria: quo scilicet migraverit Lethglinnensem locum relinquens Lasreano, versus Austrum & Mumoniæ confinia recedendo.

d Hæc de Cruce absunt a Ms. Salmanticensi.

e Super Barrow fluvium Lethglinnensis civitas ædificata est: tacet de loco Ms. Salmant.

f Novo hoc exemplo discas quam incerti sint prophetiarū Patricianarum numeri. Non nisi seculo 7, forte per 10 aut plures annos inchoato, locum hunc obtinuit Sanctus, & Patricius mortuus est an. 460: quamvis autem cum vulgari errore 30 annis ferius mortuum dicas, manet tamen enorme mendum. Si annorum numerum expreßit Patricius crediderim 150 aut 160 annos definivisse.

g Colitur S. Kainechus, XI Oct. uti diximus ad Vitam S. Mochœmoci 13 Martii, ubi n. 34 dicitur habuisse monasteriū Achadbo in Ossrige. mortuū asserit Colganus an. 598.

h Est Corcagia urbs Episcopalis in Mumonia, ubi 25 Sept. colitur S. Barrius seu Finbarrus, quando inquiremus in annum hujus peregrinationis. Fuisse S. Maidoci Fernensis coætaneum, jam in Martio diximus ad Vitam S. Davidis Menenensis: Maidocum autem vult Colganus obiisse 624.

i Addit Ms. Salm. Histrionibus enim dare est dæmonibus immolare.

k Enormis anistoria, ex eo probabiliter orta, quod quo tempore necdum natus erat hic Sanctus, ejusdem nominis alius Lasreanus Daminisensis Abbas floreret in Vlidia, de quo agemus 12 Sept. quemque Colganus an. 563 obiisse scribit: hujus autem potuit fuisse hoc miraculum.

CAPUT III.
Iterato Romam profectus Sanctus, ordinatur Episcopus & Legatus: novisque miraculis illustratus in Hibernia moritur.

[14] Beati postea Columbæ a Regisq; prædicti Sanctorumq; Septentrionalis Hiberniæ rogatu, [Iterum Romam profectus,] cum sanctis videlicet viris Apostolicā Sedem adiens, circa Alpes hominem quemdam anxium & gementē obvium habuit, & causam percunctanti tristitiæ, ille respondit: Viginti familiares mihi habenti sustentandos, de solo mihi victus est vomere, qui hodie ruptus est, nec ad reparandum eum suppetit mihi facultas b. Vir igitur iste sanctus ligneum incontinenti vomerē ei facere præcepit, & factum benedicens ait: Hoc, [vomerem ligneum facit præstare vicem ferrei] inquit donec revertar, si voluntas Dei est utere. Et Romā profectus, anno & semis ibidem est demoratus, & interim semper vomer duravit. Et facta est ibi patrifamilias tanta messis abundantia, quantā in fertili solo optimus agricola posset acquirere.

[15] Romæ commorantem summus Pontifex c Præsulem consecravit, & revertenti legationis in Hibernia officium commisit. Sed quanto majore sublimari videbatur honore, [ordinatur Episcopus, & Legatus:] tanto se in omnibus humilians, minora de se sentiebat. Verum quoniam juxta Salvatoris sententiam, non potest civitas abscondi supra montem posita, quo se gerebat humilius, eo magis eum Dominus miraculorum luce clarificabat. [Matt. 5, 14] [discipulum in lapide per mare transmittit:] Cum igitur in Hiberniam reversus esset, & juxta Dublinum applicuisset, revocans ad memoriam Euangelium se fuisse oblitum [in loco in] quo navem ascenderat, sancto d Mochomet pro ipso redire præcepit. Qui cum mox obtemperaret; Quoniam, inquit, mandatum libenter suscipis, ut tua obedientia multis sit in exemplum, lapide trans æquora veharis. Supersedit igitur discipulus sibi ostenso lapidi, & petra navis obsequium adimplente, æquora transivit, & Euangelium afferens remeavit, quod eidem denique Lasreanus tribuit.

[16] Ceterum vir insignis, Legationis suæ per Hiberniam fungens officio, [Regis pedem cancrosum sanat,] concessæ auctoritatis gratiam signis sequentibus confirmavit. e Felani Regis Lageniæ pedem cancrosum suæ orationis potentia reddidit sanitati: & dæmoniacam quamdam expulso dæmone liberavit. [alterius rapacis pœnā prædicit,] Contigit aliquando Cothinum Regem cujusdem monachi jus deprædando violare; & adenuti eum ob hoc S. Lasreano, cum diebus aliquot inde satisfacere differret, vir Dei de imminente Regis ultione Hibernico versu prophetavit, & sequenti nocte Rex spiritum exhalavit. Ad hæc cum in curiam Regis Lageniæ Felani quandoque advenisset, [aquam sibi negatam evanescere facit.] accidit ut missus a Rege minister ad fontem, poscenti servo Dei potum aquæ, negaret. Cumque serviens perveniret ad Regem, nec quidquam Rex in vase reperit, nec reversus nuntius aliquid aquæ in fonte invenit, nec ab illa die quidquam potuit invenire.

[17] [ingentem arborem, a pluribus expetitam,] Erat in Lagenia taxus quædam immensa, ad nulla conveniens opera ecclesiastica: quoniam cum totius Hiberniæ viri sancti ad ecclesiam inde construendam sibi singulatim eam optarent obtinere; tanta erat eis fraternæ caritatis reverentia, ut nullus sibi arborem auderet præscindere, quam alterius voto nosset amplexam fuisse. Ne tamen robur tam nobile frustra videretur excrevisse, statuerunt ut cum suis unusquisque discipulis ad illam accedens, jejunium Deo cum orationibus exsolveret; quatenus ejus vice devotionis caderet, cujus vitam Dominus digniorem judicaret. Singulis autem apud arborem illam jejunantibus, movebantur singulæ radices illius, & Lasreano cum suis jejunante illa corruit. Dubitantibus autem ceteris, utrum tota Lasreano deberet cedere, eo quod ipsis jejunantibus radicum motus ruinam ejus videretur præparasse, [sibi miraculo vindicat;] sancti Pontificis ac Regis tunc Cranmali f judicium elegerunt: qui indicavit, captis venatione cervis duobus arboris tabula imponeretur, & quo ipsi tenderent illuc tota deferretur. Factum est ita, & dirigente Deo cervi tabulam sibi impositam admonasterium Lethlinense detulerunt, & reliquum arboris illuc allatum est. [alioque miraculo oratorium ex illa struit.] Cumque ad faciendum ibidem oratorium architectus, quæreretur, pastor quidam ait: Utinam ego artifex essem, quoniam illud gratis componerem. Et Lasreanus respondit: Facile potest te Deus instruere, si placuerit bonitati suæ. Et apprehensas manus ejus benedicens, arte illa eruditum ipsum reddidit: qui & oratorium excellenter fabricavit. Quod oratorium cum Lasreanus esset dedicaturus, super illud cives Hierusalem nocte dedicationis cecinerunt: quorum suavissima concentus melodia plurimorum auribus procul insonuit.

[18] Beatus igitur Lasreanus his & aliis, quæ non sufficimus enarrare, prodigiis templum sancti Spiritus evidentissime divinitus ostensus, [pie moritur.] suorum suscepturus præmia meritorum, XIV [Kalendas] Maji ad æternæ lucis vocatus est mansionem: ubi divinæ claritatis gloria circumfultus, omnibus eum pie venerantibus fiducialiter implorat clementiam Salvatoris, Jesu Christi Domini nostri, cui cum Patre & Spiritu sancto est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mortuus erat S. Columba an 597. Ms. Salm. S. Kieranum habet, sed & hic pridem obierat, neq; Rex Albaniæ Ædanus supererat, cum hæc agerentur circa an. 628: quæ omnia scriptoris imperitiam arguunt.

b Hic nos deserit Ms. Salmantic. reliqua parte mutilum.

c Honorius hic fuit ab an. 626 usque ad annum 638 Romanus Pontifex.

d Non videtur hic esse S. Mochœmocus sive Pulcherius cujus vitam dedimus 13 Martii: hic enim (moriente amita sua S. Itta annorum 20 adolescens) ipso Lasreano fuit senior, si vere Itta mortua est anno 569. Ceterum miraculum hoc ex eorum genere unum est quæ in plerisq; Hiberniensium Vitis occurrunt, & nuspiam merentur magnam fidem.

e Colganus 15 Ian. ad Vitam S. Berachi Annot. 10, Foilanum Colmani Lageniæ Regis filium quartum & ultimū appellat, asseritq; patre sub an. 576 moriente puerum fuisse, & post tres fratres unumq; nepotem, regnasse usq; ad an. 665.

f Idem in Annotat. 12 ad Vitam 6 S. Brigidæ, inter filios Colmani prædicti hunc Cranmal tertium numerans, initium regni aßignat in an. 610, quo mortuus est ejus frater secundus Ronanus, relicto filio Crinthanno, Foilani patrui sui junioris decessore & hujus Cranmali successore: quo autemanno obierit non notat. Est igitur hæc historia prior tempore ea quæ immediate præceßit, nisi forte Felanus ibi anticipate Rex nominetur.

DE SANCTO VVICTERPO
EPISCOPO AVGVSTANO,
ET B. HERLVCA VIRGINE.

ANNO DCLIV ET CIRCA MCXLII.

[Praefatio]

Wicterpus Ep. August. in Germania (S.)
Herluca, Virgo, in Germania (B.)

AUCTORE G. H.

Matthæus Raderus, tomo 1 Bavariæ sanctæ pagina 49, in illustri pictura exhibet S. Wicterpum, Episcopum Augustanum, & B. Herlucam Virginem; ac dein præclarum elogiū utriusque subjungit, in titulo priore vocans S. Wicterpum, cultorem Eptatici, in quo loco apud sacras ejus reliquias vixisse B. Herlucam annos plus minus triginta sex, [Simul referuntur a Radero.] testatur infra in ejus Vita n. 13 Paulus Bernriedensis, qui cum illa vixit, & plus quam viginti annis exploravit & investigavit signa sanctitatis ejus, ac tertio depositionis anno in notitiam posteritatis protulit: [Vita B. Herluca] ut ipse in Prologo præfatur. In hac Vitæ capite tertio, secundum nostram divisionem, indicantur variæ apparitiones & beneficia, a SS. Laurentio & Wicterpo præstita B. Herlucæ; ex qua occasione, capite quarto & ultimo, [Acta S. Wicterpi ex illa] indicantur varia de vita & translatione S. VVicterpi: ubi Paulus scriptor conqueritur se nihil de S, Wicterpo scriptum reperisse; quam illa, quæ in Vita S. Magni seu Magnoaldi conscripta sunt; [& Vita S. Magni,] & hanc, ex membranis monasterii S. Magni ad pedem pontis Ratisponæ, vulgavit Henricus Canisius, tomo 1 antiquæ lectionis, ubi auctor præfigitur Theodorus monachus S. Galli & discipulus S. Magni, sed a posteris interpolatam. Extat S. Magni Vita apud Goldastum; sed ab Ermenrico, Elewangensi monacho, emendata & distincta. Nos ad XVI Ianuarii dedimus Vitam S. Tozzonis Episcopi Augustani & successoris S. Wicterpi, [cum aliis analectis.] ex dictis Actis S. Magni decerptam: ubi plura de Vitæ scriptoribus diximus, quæ posteri nostri poterunt latius deducere VI Septembris, quando colitur S. Magnus. Hisce autem ex Actis B. Herlucæ & S. Magni indicandis, præmittenda sunt ex variis quæ S. Wicterpus egit, potißimum ante Augustanum Pontificatum.

[2] Mortuus traditur in Actis S. Magnus VIII Idus Septembris, [S. Wicterpus mortuus est an. 651,] circa horam nonam diei ipsius Dominici, anno DCLV, quando, Cyclo Solis XX littera Dominicali D, dictus dies VI Septembris incidit in Dominicam; cum eodem anno aut proxime præcedente, defunctus esset S. Wicterpus Episcopus, XIV Kalendarum Majarum, ut indicat Vita S. Magni, & diem obitus confirmant infra Paulus num. 51, [18 Aprilis] Gaspar Bruschius in Episcopis Augustanis, Petrus Cratepolius de Sanctis Germaniæ, Auctor elogiorum ad imagines Sanctorum Augustanorum Vindelicorum æreis tabellis expressas anno MDCI, sive is fuerit Marcus Velserus aut alius, & ante memoratus Matthæus Raderus, aliique. At Bernardus Hartsfelder, in Basilica SS. Vdalrici & Afræ, tamquam aliquid indubitatum proferre volens, asserit diem obitus XVI (XIV voluit dicere) Kalendas Maji notatum reperiri. [non 16 aut 8 Aprilis,] Antonius Monchiacenus Demochares, de Divino Missæ sacrificio, proferens Episcopos Augustanos, dat ex ante indicato Bruschio elogium S. Wicterpi, & quem hic asserit obiisse decima octava Aprilis, ipse aut certe amanuensis scripsit, obiisse 8 Aprilis: & mox citato Demochare retulit Arnoldus Wion obitum ad diem VIII Aprilis, eumque secuti Dorganius, Menardus, Ferrarius; imo, quod magis mirandum est, Bucelinus, malens arripere errores exterorum recentium, quam antiquitatem domesticorum. An autem S. Wicterpus ante Episcopatum fuerit monachus, infra quæretur.

[3] Raderus S. Wicterpo adjunxit B. Herlucam; ideoque & quia dies ejus Natalis non exprimitur, [B, Herluca proposita 18 Aprilis,] alii similiter eam ad hunc diem XVIII Aprilis retulerunt. Inter hos est Heribertus Rosweidus noster, qui edidit anno MDCXXVI Vitas Sanctarum Virginum, quæ sacrum castumque cælibatum in seculo coluerunt, quibus apponitur vita & imago Herlucæ Virginis, ac paßim Sanctæ titulo honoratur; uti etiam fecit idem in Legenda Sanctorum Belgice recusa anno MDCXXIX, in qua, post Rosweidi obitum sæpius recusa, eadem Vita legitur. Editum quoque est Insulis in Gallo-Flandria Menologium Virginum, Gallico idiomate, anno MDCXLV, in quo ad eumdem hunc XVIII Aprilis retulit auctor Franciscus Laherius Vitam Herlucæ Virginis, addens ei titulum Sanctæ, obitumque hoc XVIII Aprilis signans. Eamdem Ferrarius in Catalogo generali, citatis monumentis Ecclesiæ Augustanæ, ita hoc die refert: Augustæ memoria B. Heruliæ (imo Herlucæ) Virginis. Quæ eadem ex Ferrario retulit Arturus a Monasterio in sacro Gynæceo: qui Herlucam, ut ab Herulia diversam, ante retulerat XVIII Martii primo loco istis verbis: Apud Boicam S. Herlucæ Virginis, quæ dono orationis ac lacrymarum fervebat, [& 18 Mart.] ac postea in Notationibus plurima de Vita ejus ex Paulo Bernriedo & Matthæo Radero enarrat. Paulus Bernriedensis paßim absque ullo titulo Herlucam scribit, at num. 1 Vitæ beatissimam Virginem Herlucam, in Prologo Beatam Herlucam Virginem, num. 36 Vitæ Sanctam Herlucam compellat. [ab antiquis Sancta & Beata appellata.] Raderus in Bavaria sancta Beatam Herlucam, at par. 3 Viridarii Sanctorum cap. 3 de Cæcis Sanctis num. 11 Sanctam Herlucam proponit. Nos malumus solum titulum Beatæ tribuere: si quis autem majorem ei honorem deberi æstimet, huic nolumus repugnare. Quod ad ætatem B. Herlucæ spectat, floruit ipsa sub finem seculi XI, & magna parte seculi XII. Fuerat diu a vanitate mundi avocata, & in vita spirituali exercitata, antequam in Eptaticum venit; ubi annos plus minus triginta sex continuos vixit, & postmodum in loco Bernriedo usque ad obitum perseveravit. Vnicus character temporis videtur in Prologo innui, dum Waltharius Episcopus Rauennas (qui deceßit anno MCXLIV) tamquam Sanctus & miraculis decoratus comparatur cum Herluca, [mortua circa an. 1142.] tunc tertio anno depositionis defuncta: ut videatur post annum saltem MCXLII e vivis migrasse.

[4] De loco Eptatico, in quo S. Wicterpus fuit sepultus, & B. Herluca diu morata est, Carolus Stengelius in Commentario suo de S. Wicterpo ista scribit: Diu investigavi, [Eptaticus locus,] num adhuc locus ille, Eptaticus, in Vita S. Magni & B. Herlucæ vocatus, extaret: pagum nunc Eppach dici inveni. De ecclesia non ita constabat. Inquisierunt eumdem locum, cum in Vita S. Wicterpi legissent, eximii quidam viri, illuc forsan transeuntes; sed nihil hujus tituli se invenisse testati sunt Incidi tandem in hominem rusticanum, quem diligentius examinans, num quid ecclesiarum sub titulo B. Mariæ Virginis & S. Laurentii extaret; respondit: In pago Eppach nullam quidem ecclesiam hujus tituli extare, cum duas tamen habeat: itinere vero unius horæ non longe a Lyco flumine, loco omnino solitario & inculto, superesse parvum omnino sacellum hujus tituli. Quo responso omnino in eam deveni sententiam, ut mihi persuaderi paterer, hanc ipsam esse ecclesiam, qua delectatum fuisse B. Wicterpum legimus, ubi & postea Herluca vitam egerit. Hæc Stengelius. Addit Raderus Eptaticum fuisse fundum S. Wicterpi, inter Schongaum & Lanspergam situm, sive, ut in Vita S. Magni traditur S. Wicterpus Episcopus ipsi Magno dixisse, Bene vocatur iste locus Eptaticus, quia in medio constat inter monasterium S. Afræ, quod est Augustæ, & cellam tuam, sive Fauces Julias, sive Fussen oppidum; utrimque videlicet ἑπτὰ, id est septem communibus milliaribus Suevicis seu decem Gallicis dißitus.

[3] [& Beronica seu Bernried.] Alius locus, ultima habitatione, morte & sepultura B. Herlucæ illustratus, est Beronica seu Bernried, supra Monachium quindecim circiter millia passuum propter Verrem lacum, vulgo Wirm see: ubi monasterium Canonicorum Regularium S. Augustini fundavit in honorem S. Martini Otto Comes de Vallay, cum conjuge sua Adelhaide, ibidem cum fratre ac sorore sepultus. Fundationem confirmavit Callistus Papa II, pridie Idus Novembris, anno Pontificatus sui IV, Christi MCXXII. In hoc cœnobio recens fundato Paulus, Ecclesiæ Ratisponensis Canonicus, ab Henrico Imperatore schismatico in exilium actus, habitum Ordinis Canonicorum Regularium suscepit, & scripsit Vitam S. Gregorii Papæ VII, a nobis ad diem XXV Maji illustrandam: deinde res gestas B. Herlucæ Virginis quas hic damus. Nam & hæc Eptatico expulsa huc venit, vixit, & moriens voluit in cœnobio Bernriedensi, seu Beronicensi, sepeliri, cujus tumba adhuc conspicitur in media ecclesia, uti habet Wigulæus Hundius in Metropoli Salisburgensi, tomo 2 de monasteriis per Bojariam pag. 149 & sequentibus: quorum nonnulla attingit Ioannes Aventinus, lib. 5 Annalium Bojorum.

VITA S. WICTERPI
Ex variis collecta.

Wicterpus Ep. August. in Germania (S.)
Herluca, Virgo, in Germania (B.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Res gestæ ante Pontificatum Augustanum.

[1] Minime omnium videntur a vero aberraturi, qui dicerent nihil sciri posse de rebus gestis S. Wicterpi, [Nihil certi de rebus ante Pontificatum gestis habetur:] antequam fuerit ad Sedem Pontificalem promotus; imo de rebus in Pontificatu gestis solum sciri, quæ in Actis S. Magni continentur: atque ita recte dixisse Paulum in Vita B. Herlucæ, nullatenus se aliam ejus mentionem vel audiendo vel legendo suscepisse. His non obstantibus quid ab aliis excogitatum fuerit, judicamus necessaria indicari debere. Antiquißima ejus mentio fit apud Gasparem Bruschium tam in Catalogo Episcoporum Augustanorum, cum aliis Episcoporum provinciæ Moguntinæ anno MDXLIX excuso, quam in Centuria prima monasteriorum Germaniæ præcipuorum, biennio post in lucem data. Hic ergo auctor ita scribit in Catalogo Episcoporum Augustanorum: S. Victerbus, aliis Victerpus, primum monachus ac monachorum pædagogus, [a Bruschio dicitur monachus & Abbas Elwangensis fuisse] postea Abbas Elefancensis cœnobii, ab Hariolfo quodam Lingoniensi Episcopo fundati; eligitur tandem in Augustanum Episcopum a Rege Galliarum Pippino. Præfuit ibi laudabiliter, ac summo Christianæ pietatis promovendæ & ampliandæ studio, annis sedecim. Ad hunc Victerpum venit S. Magnus, S. Galli discipulus, petens ab eo veniam ac potestatem ædificandi pro se ac discipulis suis cœnobii, quod sumptibus Regis Pippini in hujus Episcopi auxiliis construxit magnificum, ad Lycum amnem in Alpium Sueviæ faucibus: unde Faucense, & hodie adhuc parum immutata voce, Fussense cœnobium ac oppidum id appellari solet. Obiit Victerbus decima octava Aprilis, [mortuus an. 752.] anni a nato Christo septingentesimi quinquagesimi secundi. Consecravit templa monasteriorum, Cambidonensis, S. Magni, & Benedicti Purrhensis. Hæc ibi: In quibus Hartolfus Lingonensis Episcopus dicitur fundator cœnobii, in quo S. Victerpus fuit Abbas. De eo Episcopo ista habet Iacobus Vignerius, in Chronici Lingonensis epitome paginæ 51. Apud Lingones pessime prodigo Pastori subrogatus est fidelis ac prudens & frugi dispensator Erlulfus, sive Herulfus, [Fuit Hariolfus fundator Elywangensis] alias Hariolfus, natione Germanus, ex Ducibus Sueviæ & gente Comitum Elwangiæ procreatus, atque olim cum junioribus Clericis monachos inter educatus. Fuit is carus Carlomanno, Burgundiam cum Austrasia sub annum DCCLXIX administranti, [adhuc anno 769 Episcopus Lingonensis,] nec non Carolo Magno ejus fratri: quo anno sese stitit Lateranensi Concilio Herulfus, unus ex duodecim selectis Galliarum Episcopis, nec inibi sedit postremus. Verum solitudinis amans post annos paucos in Elwangense fraternæ ditionis monasterium concessit, Arnulfoque, seu fratri seu nepoti, baculum pastoralem resignavit. Videtur ille auctor extitisse ejus fraternitatis seu societatis, quæ tum fuit inter Canonicos Lingonenses & Sangallenses, de qua nos suo loco. Hactenus Vignerius. Bruschius, agens de monasterio Elwangensi, sive Elefancensi, asserit fundatum an. DCCLXIV ab Hariolpho Episcopo Lingonensi, Abbate primo sui monasterii. Succeßit secundus Victerbus, factus Episcopus etiam Augustanus. Obiit anno Domini DCCLII. Id est annis duodecim, antequam fundaretur ipsum monasterium. Verum esto ibi fuerit secundus Abbas, nomine Wicterpus, alius plane est ab Episcopo Augustano, & plusquam integro seculo junior. De eo in epitaphio Hariolfi, absque ulla mentione Episcopatus, ista leguntur:

Clauduntur tumulo hoc Hariolphi Antistitis ossa,
      Hunc qui fundavit jure locum proprio. [ideoque est alius Victerpus, 2 Abbas Elwang.]
Pluribus erexit felix feliciter annis,
      Victerboque pius liquit honoris opus.

En quiæ adhuc erat anno DCCLXX Episcopus Lingonensis, pluribus postea annis monasterium rexit, cui subrogatus Victerbus forsan dicendus obiisse anno DCCCII. [forsan anno 802 mortuus.]

[2] Alibi hunc suum errorem corrigit ipse Bruschius, dum de S. Galli Abbatia agens, hanc ait cœptam fundari anno DCXXX, [S. Gallus a Bruschio dicitur mortuus anno 640,] ipsumque S. Gallum anno DCXL obiisse. At post hujus obitum triennio elapso, cum sepulcrum ejus fuisset ab impiis Ducibus violatum & fractum, sed a Bosone Episcopo Constantiensi restitutum; discesserunt inde S. Magnus, & Theodorus; acceptoque duce itineris S. Tozzone, postmodum S. Wicterpi in Episcopatu Augustano successore, transeuntes Brigantiam, venerunt Campidonam: ibique relicto Theodoro, SS. Magnus & Tozzo venerunt Eptaticum ad S. VVicterpum, tunc Episcopum Augustanum. [triennio post discessit S, Magnus] Annus erat ex calculo Bruschii DCXLIII aut sequens. Reliqua ex S. Magni Vita capite proximo proferentur. Verum ante ab his S. VVicterpi gestis eximantur ista Bruschii verba, quod fuerit primum monachus, [ad S. Wicterpum:] ac monachorum pædagogus, postea Abbas Elefanensis cœnobi, i ab Hariolfo quodam Lingonensi fundati, eaque tribuantur alicui Victerbo, centum quadraginta aut pluribus annis juniori.

[3] Ejusdem farinæ arbitramur esse, nisi accuratius probentur, quæ, Carolo Stengelio ad marginem citato, [An fuerit hic Neuburgensis Episcopus?] dicto Abbati Elefancensi adduntur apud Raderum in Bavaria sancta: Et quia inquit, ille Abbas se hoc modo modestius gerebat, quo altius ascenderat, non destitit fama nomen ejus celebrare, quoad eum in Neuburgensis Pontificis cathedra collocaret, ut publicam vitæ sanctioris lampadem mundo exempli causa ostenderet. Sed quis iste Pontificatus Neuburgensis? num is, qui in urbem Misniæ Nauburgensem, post annum Christi millesimum, ex Sede Citizensi seculo decimo erecta, fuerat translatus? Si alius hujus nominis locus Pontificali sede fuerit honoratus, cupiunt nobiscum etiam alii edoceri. Sed progrediens Raderus, Nec hic finis, inquit, honorum: in Imperatoria demum urbe Vindelicorum Augustana, supremam illi Antistitis Sedem, velut Germaniæ oculo, [Alia traditur Augustæ fecisse,] virtus adsignavit … qui mox ut Pontificatum suum exorsus est, ab Arianæ pestis late per orbem adhuc grassantis extirpatione initium fecit, nec ullam quietis partem sibi permisit, quoad fœdissimam luem ab ovibus suis aboleret. Quin & D. Afræ, per Hunnorum populationes pene alterum rogum passæ, ædem sacram, nondum civitate donatam, sed extra pomerium sitam, in pristinum aut majorem etiam splendorem restituit. Religiosis viris asceteria, nova partim a fundamentis erexit, partim instauravit, partim initiavit. Hæc ibi, & hæc sunt quæ Carolus Stengelius longa seculorum caligine sepulta, in lucem revocavit: verum optaremus ea antiquorum scriptorum auctoritate confirmari. Hinc progredimur ad ea, quæ in Vita S. Magni traduntur de VVichterpo, a posteris hinc inde inepte interpolata, & forsan ab iis qui ignorarunt, ante Pippinum Regem & patrem Caroli Magni, alios Principes extitisse nomine Pippint, illique attribuerunt, quæ sub B. Pippino Duce, istius abavo, contigerunt: cujus Acta deduximus XXI Februarii.

CAPUT II.
Excepti SS. Magnus & Tozzo. Dedicatæ ecclesiæ Waldenhovensis & Faucensis.
Ex Actis S, Magni decerpta.

[4] Campidona profectus est B. Magnus, accepto secum conviatore & duce itineris Tozzone Presbytero, relinquens cum Theodoro cæcum qui visum receperat. [S. Wicterpus moratus Eptatici,] Itaque cœpto itinere transitoque fluvio perrexit recto tramite, sicut eum viator ducebat: sicque venerunt ad locum, qui dicitur Eptaticus, & invenerunt ibi Episcopum sanctæ Vindelicensis Ecclesiæ nomine Wicterpum. Tozzo igitur, propter notitiam quam in Episcopo habebat, præcessit B. Magnum; venitque ad præfatum Episcopum, & narravit ei omnia de sancto viro quæ viderat & audierat. [ex S. Tozzone intelligit virtutes S. Magni:] Præfatus autem Episcopus interrogavit, de qua regione esset. Et respondit Presbyter: Domine, sicut audivi a Theodoro, qui nunc est relictus ad Campidonam, de Hibernia provincia est ortus. Ut autem audivit Episcopus ejus bonam famam, suscepit eum benigne, cœpitque cum eo loqui, atque cum honore fovere, & moratus est cum eo paucos dies, sciscitans ab eo quotidie de B. Columbano & Gallo, & de itineribus eorum & conversatione & fine vitæ eorum, & de virtutibus quas fecerunt. Deinde interrogavit eum ubi voluntas ejus esset proficiscendi. Respondens B. Magnus, dixit: Domino disponente directus sum ad locum, qui vocatur Fauces, ubi prope sunt fontes Alpium Juliarum, [cupientem Faucense cœnobium inchoare] & ubi draco fuit, qui jubente Narcisso Episcopo a diabolo interfectus est: quatenus annuente Domino, quidquid boni ibi ædificare potero, faciam. Nunc igitur paternitas tua decernat, quomodo voluntas tua sit me agere, quoniam ad tuum imperium prompto animo debeo agere, sicuti Dominus revelaverit mihi per os tuum. Ego jam senex & grandævus, cupio in ultimo meo tempore illum locum invisere, & Deo ad serviendum præparare, exemplum sequens Dominorum meorum Columbani & Galli. [opponit difficultatem:] Ad hæc Wicterpus Episcopus respondit: Locus ille valde angustus est & inhabitabilis, & jam diversæ feræ ibi morantur, id est cervi, apri multi, plurimi ursi, & propter illorum multitudinem Domnus a Pippinus ad suam venationem exercendam saltum illum tenet. Vermes etiam plurimi & diversi generis ibi morantur. B. Magnus arripiens statim boni pastoris initia, dixit: Pater, tale ministerium habuerunt Magistri mei Columbanus & Gallus: & quando ad talia loca venerunt, Dominus noster Jesus Christus feras diversi generis & vermes per orationem illorum illico expulit ab illis locis. Similiter ego credam, quod Dei misericordia non permittet eos manere in ipso loco dum advenero. [abituro dat cibaria & duces itineris:] Acquievit autem verbis illius Wicterpus Episcopus, & dedit ei solamina ciborum, præbens ei conviatorem Tozzonem Presbyterum, & duces itineris, qui eum perducerent ad locum, a Deo sibi destinatum …

[5] Facta oratione, venerunt per viam juxta Lycum flumen, ad locum speciosum, qui non habebat b nomen: erat autem planities bona. Habebat autem B. Magnus Diaconus pendentem in collo Crucem, in qua continebantur Reliquiæ beatæ Dei Genitricis Mariæ, & de ligno sanctæ Crucis, atque sanctorum Martyrum Mauritii & sociorum ejus, nec non beatorum Confessorum Columbani & Galli. [in Waldenhofen,] Invenit ergo supra præfatum flumen locum valde honestum & formosum, inque loco arborem stantem pomiferam valde decoram; suspenditque Cruciculam in ipsa arbore, & vocavit Tozzonem Presbyterum, atque prostraverunt se pariter coram Crucicula in orationem … Finita vero oratione cœperunt construere fundamentum, [erectam ecclesiam] & ædificaverunt ecclesiam. Qua constructa invitaverunt Wicterpum Episcopum, ut veniret & eam Domino & S. Mariæ dedicaret. Venit ergo præfatus Episcopus ad illum locum, admirans valde quomodo illuc pervenire possent nisi per gratiam Dei: [dedicat in honorem S. Mariæ & S. Floriani,] Genitricis Mariæ, & S. Floriani c Martyris Christi: & sic administrare cœperunt ad laudem Christi in illo loco divina officia. Igitur cum fama virtutum, quas Dominus per beati Confessoris sui merita pie quærentibus exhibere dignatus est, longe lateque circumpositorum mulceret aures populorum; cœperunt undique alacri devotione ad tanti Patris suffragia postulanda concurrere, eumdemque locum ab suæ dignitatis memoriam Cellam S. Magni nuncupare, & multiplicious substantiæ seu possessionum amplificare donariis. Cumque res, hac largitate fidelium collatæ accrevissent; secessit vir beatus propter multitudinem populorum; & perrexit ad vicina loca, quæ vocantur Fauces; quatenus ibi familiarem locum, Domino annuente, sibi construeret ad manendum; relinquens, [& aliam in Faucibus in honorem S. Salvatoris,] præfatum Presbyterum Tozzonem in ecclesia ad populum illuc venturum custodiendum … Beatus vero Magnus cum Presbytero Tozzone regressus est ad præfatum locum, & ibi construere cœperunt oraculum parvissimum: accersitusque est a Tozzone Wicterpus Episcopus, & dedicavit ipsum oratorium in honore & sub nomine S. Salvatoris.

ANNOTATA.

a Addebatur Rex ab interpolatore: cujus loco in sequentibus reposuimus nomen Ducis, omißis aliis, quæ de Pippino Rege erant instrusa: ipse est autem qui anno 624 persuasit Austrasiis, ut se subjicerent Regi Clothario, cujus mox infra fit mentio, quique obiit an. 646, annis 12 post dictum Clotharium.

b Waldenhoven a posteris dictum, ostendimus 16 Ianuar. ad Vitam S. Tozzonis cap. 2 litt. e.

c Florianus Martyr Laureacensis, colitur 4 Maji.

CAPUT III.
Vectigalia pro S. Magno apud B. Pippinum Ducem impetrata: Ecclesia Campidonensis dedicata: obitus S. Wicterpi & S. Magni.
Ex Actis S. Magni excerpta.

[6] [Dat S. Magno Clericos:] Igitur cum fama virtutum per Confessoris sui merita, quas Dominus in illo loco exhibere dignatus est, venerabili Episcopo nota facta sunt quosdam religiosos Clericos in discipulatus ejus memoriam commendavit: qui divino amore succensi, obsequia præbentes ad laudem Christi, die ac nocte, horis atque momentis, jussu suo administrabant. Relictis igitur Patri venerabili, quæ necessaria erant ibi degentibus, profectus est præfatus Episcopus Wicterpus ad gloriosum Ducem Pippinum, [proficiscitur ad B. Pippinum:] secum epistolam portans B. Columbani quam ad Chlotharium direxit, pro sanctis viris Gallo & Magno, in regno suo consistentibus, ut eos benigne per amorem Domini foveret, eisque familiaria loca, prout opportunum foret, in sua mercede tribueret. Sed hoc Clotharius minime implere valuit, propter diversorum inimicorum Dei infestationes … Cum autem gloriosus Princeps accepisset epistolam, diligenter exquirere cœpit, qualis ille locus esset, quem præfatus Episcopus postulasset. Tunc Dux, nomine Gunzo, ex provinciis Augustiensi & Rhætiæ, respondens dixit: Vere, Domine, ille locus tenuis quidem facultate est, sed optimus si impeditio vermium deesset, ad venandum: quia ibi plurimi cervi, damulæ & hinnuli ibicesque diversi morantur, ursorum quoque ac luporum multitudo plurima. Tunc Episcopus cœpit narrare de virtutibus beati viri, [indicat virtutes S, Magni,] quomodo Domino adjuvante draconem interfecit, & ceteras virtutes quas Dominus per merita ipsius & orationes in illis locis ostendere dignatus est, & quomodo a vermibus locus ille mundatus est. Hæc audiens gloriosus Dux Pippinus, commotus valde animo dixit: In veritate comperi, quia quamvis locus tam tenuis sit facultate, tamen pro meritis tanti viri, celebri erit diffamandus rumore, sicuti auditum habemus jam locum esse, ubi corpus B. Galli requiescere videtur. Inqusivit ergo a præfato Gunzone, quomodo in vicinis locis potuisset tributarios invenire de eodem pago, qui vectigalia annuatim redditibus regiis inferre deberent. Et invenit in ipso vicino loco pagum, qui vocatur * Keltinstein sibi per omnia annuatim tributa persolvere. Inter cetera ergo munificentiæ suæ dona, quæ impertivit beato viro, dedit ei totum ipsum saltum cum marcha, firmitatemque in epistola sua fecit conscribi, & vectigalia centum & tredecim, quæ ex præfato pago inferri debeant annuatim; quatenus pro memoria beneficiorum ejus perpetuo ibi permanerent … His Wicterpus Episcopus adornatus solatiis & sublimatus honoribus, impertitisque donis optimis B. Magno a Duce Pippino, [regressus confirmat Ordinem Canonicæ vitæ:] lætus ad patriam regreditur, tribuens beato viro ea cum omni diligentia: dansque ei potestatem, ut in loco sibi commendato, ad supplendas B. Mariæ excubias & S. Afræ, omnem ordinem canonicæ institueret vitæ. Ex illo tempore ipse locus, a beato viro Magno exordium sanctitatis accipiens, augmentatus autem & sublimatus a Pontificibus Augustensibus, Christi nomen usq; hodie laudabiliter dilatare non desinit.

[7] His prælibatis, Theodorus, qui apud castrum Campidonense morabatur, cœpit properare partes in illas, & narravit innumerabilia quæ passus est a Paganis Hilargaugensibus; sed tamen ædificasse se ecclesiā parvam super littus Hilaræ, quam postulabat ut apud Wicterpum Episcopum impetraret, quatenus illuc proficiscens, ipsam basilicam Domino in honorem S. Mariæ Genitricis ejus consecraret. Venerunt quippe ambo ad locum, [excipit in Eptatico S. Magnum & Theodorum:] qui dicitur Eptaticus; repereruntque ibi supra scriptum Episcopum in oratorio suo sedentem & orantem. Ergo ut obtutibus ejus adpræsentati sunt, narravit ei B. Magnus Abbas de Theodoro, qualiter cum magno labore ecclesiam construxisset in loco Campidonensi; & quomodo deprecabatur, ut ipse illuc pergeret & ipsam ecclesiam Domino dedicaret. Audiens hæc venerabilis Episcopus, respondens dixit ad eos: Dicam prius, vobis venientibus quæ cogitabam: & sic congruo tempore, Domino annuente, proficiscar. Vere carissime Pater Magne, nunc hic sedens cogitabam, ut quia jam te Deus omnipotens ita magnificatum habet in illo loco per multa miracula ejus, [S. Magnum vult Sacerdotem consecrare.] accersirem te proximo venturæ, solennitatis jejunio septimi mensis, & ad sacerdotii dignitatem favente superna gratia te promoverem. Inclinato denique capite B. Magnus inquit: Cur hanc objectionem asseris, Pater? Peccatorū meorum squalloribus & flagitiis fœtere me video. Idcirco vita mea non est talis, ut amabilis paternitas tua me ad tantam dignitatem promovere queat. Ergo noli deprecationem nostram pro peccatis abjicere: sed Domini provocatus mandatis, incipe salubre iter, viamque veritatis desiderantibus aperi. Postea mihi servo Dei indigno, quando paternitati tuæ placuerit, secundum benignitatis munus impende, ne refutare videar, quæ a Domino disposita sunt super servo suo. Et cum hæc diceret, viderunt ambo, Wicterpus Episcopus & Theodorus, coronam splendidissimam adhærentem capiti suo, in modum rotæ circa solem in nubibus fulgentem. [videt super ejus caput coronam splendidam] Continuo autem surgens amplexatus est eum, & osculans oculos & os ejus, dixit: Deus omnipotens, qui per potentiam majestatis suæ in te tantam virtutem ostendere dignatus est, ut pro ejus amore patriam suam derelinqueres, & præcepta eius conservares; ipse te faciat locum tibi a Deo destinatum custodire & sublimare, cooperante gratia Spiritus sancti tecum. Respondit Theodorus: Amen. Ad hæc iterum inquit Episcopus: Bene vocatur iste locus Eptaticus, quia in medio constat inter monasterium S Afræ & cellam tuam: [disponit de Eptatico hereditate sua:] ideoque scias, quia per meum discessum hanc hereditatem permanere cupio ad S. Mariam & ad S. Afram: quatenus quasi mediator sit locus ipse successoribus nostris, inter monasterium tuum & civitatem sanctæ Augustensis Ecclesiæ.

[8] His dictis surrexit venerabilis Episcopus, & profectus est ad castrum Campidonense: descenditque cum eo B. Magnus, [dedicat ecclesiam Campidonensem:] comitante simul cum eis Theodoro, & venerunt ad castrum. Convocata autem multitudine populi in die solenni dedicationis Ecclesiæ, vir venerabilis Episcopus prædicationis dulcedine avidorum corda refecit: sicque jussu suo B. Magnus, postea quam ipse dixerat, tanta sapientiæ luce vestivit populorum corda, ut summa cum gratulatione auditus, & ineffabili veneratione a cunctorum ordine sit ornatus. Biduo itaque ibidem manentes cum gratiarum actione, populusque benedictione tanti Patris armatus, & ab Episcopo osculo pacis tributo, ad sua reversi sunt venerabilis Episcopus & sanctissimus Abbas, relinquentes Theodorum ad custodiendam Ecclesiam Campidonensem. Beatus Magnus post susceptam benedictionem Sacerdotalem docuit populum, & convertit ad fidem Christi … Et Dominus illum locum per merita tanti viri sublimare dilatareque dignatus est. [moritur 18 Aprilis,] Wicterpo Episcopo defuncto, XIII Kalendarum Majarum, Tozzo, per electionem B. Magni, ad Pontificatus honorem deductus est in ultimis diebus suis. Beatus autem Pater Magnus ægrotare cœpit, atque infirmitate febrium languescere, & per dies tredecim laborans, in die Sancto Dominico & in octavo Idus Septembris, [& S. Magnus 6. Septembris die Dominica.] commendans se Domino & venerabili Pontifici Tozzoni, in senectute bona, circa horam nonam ipsius diei Dominici, sanctam animam Deo reddidit, de hujus vitæ liberatus ergastulo.

[Annotatum]/center>

* al. Gestinstein impetrat pro eo vectigalia.

CAPUT IV.
Sacri corporis sepultura, inventio, translatio Augustam.

[9] [Corpus Eptatici sepultum & honoratum,] Sepultum fuit sacrum S. Wicterpi Episcopi corpus in Eptatico, loco hereditario, ibique Sacra ejus memoria conservata. Ex primo sepulturæ loco post annum nongentesimum transpositum est corpus retro altare S. Laurentii, dein ab Henrico Episcopo Augustano circa annum DCCCCLXXX ad proprium ejus oratorium relatum, postea miraculis claruit. Tum Hermannus Presbyter, ob sacrilegium in libris S. Wicterpi commissum, lumine oculorum privatus, meritis ejus visum recepit; tum B. Herluca, visitatione S. Wicterpi sæpius recreata, a seculo revocata, ad virtutem incitata est. [translatum Augustam.] Leguntur hæc omnia in subjecta Vita B. Herlucæ capite 3 & 4, secundum eam, quam nos fecimus divisionem: atque ibi legi possunt.

[10] Fuit postmodum sacrum S. Wicterpi corpus Augustam Vindelicorum delatum: quod an. Christi MCCCCLXXXIX in sacrario illustrissimi monasterii SS. Vdalrici & Afræ repositum esse docet Gabriel Bucelinus, [& in templo S. Vdalrici expositum,] in suo de hoc Sancto Episcopo ad VIII Aprilis elogio. Bernardus Hertfelder, dicti monasterii Prior, edidit anno MDCXXVII librum de Basilica SS. Vdalrici & Afræ, & repræsentat parte 2 pag. 62 Aram Sacristiæ, sacris corporibus Martyrum octo & Confessorum Pontificum quatuor conspicuam; inter quos primum in latere dextero positum conspicitur corpus S. Wicterpi, excepto capite, quod integrum seorsim exponitur cum mitra Pontificali, multis unionibus auro & gemmis artificiose distincta, quam pro suo erga Divos dicti templi Patronos affectu, generosam & illustrem matronam, Dominam Veronicam Fuccarinam, Baronissam in Birchberg & Weissenhorn, Dominam in Weldon, fieri curavisse testatur dictus Hertfelder pag. 89. Fuimus nos anno MDCLX Augustæ sacras hujus Ecclesiæ reliquias ipsamque dictæ sacristiæ ornatißimam aram venerati, & in bibliotheca repertum antiquum Martyrologium, quod sæpius allegamus, ipsi descripsimus, atque hic pro benevolo suo affectu religiosißimis monachis quam maximas agimus gratias.

VITA B. HERLVCÆ
Auctore Paulo Bernriedensi Presbyt. teste oculato.

Wicterpus Ep. August. in Germania (S.)
Herluca, Virgo, in Germania (B.)

BHL Number: 3835

AUCTORE PAULO

PROLOGUS.

Pusillo gregi Beronicensis Cœnobii Paulus Frater, indignus vocari Presbyter, bonorum collectione magnificari & eorum virtutibus glorificari. Plusquam viginti anni sunt, dilectissimi, quod animus meus voto scribendi obligatus, [Vitam B. Herlucæ a 20 annis exploravit Paulus,] explorare cœpit, & investigare quædam signa sanctitatis de conversatione B. Herlucæ Virginis; quæ hactenus conservata & collata in corde meo, nunc demum, tertio depositionis ejus anno, in notitiam posteritatis ejus proferre volo: primum quidem ad commendationem divinæ gratiæ, [& anno 3 post mortem hanc scribit.] secundo ad consolationem caritatis vestræ. Cupimus enim animam Herlucæ, non in seipsa, sed in Domino laudare; & mansuetos, de quibus estis & vos, hæc audituros lætificare. Testor autem Deum omnis gratiæ, numquam me tanta ipsius dona in aliqua feminarum a innotuisse. Proinde frequentatum est hoc verbum inter me, & Gebehardum alumnum meum, numquam nos suavius gustasse Deum ex ore viri, quam ex ore b Waltharii Ravennatis Archiepiscopi; numquam ex ore feminæ, quam ex ore Herlucæ. Vere de Pontifice, quamvis sancto & miraculis decorato, humanis tamen studiis nihilominus exercitato, non adeo mirandum; mirandum infemina, prorsus litteraturam non cognoscente, multo evidentius fuit miraculum inspirationis divinæ. Sed jam propositum iter aggredior. c

ANNOTATA.

a Innotescere hic ponitur pro cognoscere: alias sepius invenias accipi pro significare.

b Waltharius sive Gualterius, fuerat ante Canonicus Regularis, & (quod hinc colligimus) cum Paulo scriptore in eodem forsan conventu familiarius vixerat. Electionem ejus in Ravennatem Archiepiscopum ratam habuit anno 1119 Gelasius 2 Papa, Decessit Idibus Februarii anno 1144, cum Ecclesiam suam, inquit Vghellus, summa prudentiæ laude administrasset. Rubeus etiam lib. 5 Historiæ Ravennatum virum maxima religione & innocentia præditum laudat pluribus.

c

Subjicimus titulos Capitum prout sequebantur, quæ in numeros rejicimus, facta alia more nostro capitum divisione: sunt autem ejusmodi.
I De stirpe, & tempore nativitatis B. Herlucæ Virginis.
II De adolescentia ejus tertio divinitus percussa, & ad propositum sanctitatis conversa.
III De restitutione unius admirabilis oculi per suffragium Martyris S Cyriaci.
IV De solicitudine ejus circa pauperculos infantes exhibita.
V De vigiliis ejus cum Adelhaide Comitissa, ubi terrores diabolicos ambæ viriliter superaverunt.
VI De simili eventu apud Beronicam, ubi in rivulum molarem a diabolo detrusa est.
VII De improperio diaboli pro reparatione unius denarii.
VIII De improperio S. Felicitatis pro quodam mendacio, licet pio.
IX De miraculo cujusdam Virginis, mentiri nolentis.
X De differenti visione Herlucæ, inter supra dictam Adelhaidam & sorores ejus sanctimoniales.
XI De Wilhelmo & Theokario, venerandis Abbatibus.
XII De adventu Herlucæ in Eptaticum, & patrociniis B. Laurentii & B. Wicterpi.
XIII De consilio prædicti Wilhelmi, & mora Herlucæ apud Eptaticum.
XIV De societate Doudæ, & consilio Sigebodi Ratinbuchensis Eremitæ
XV De perpetuitate castimoniæ ejusdem Doudæ.
XVI De caritate ipsius erga Herlucam.
XVII De prophetia prioris obitus sui, quam Herlucæ.
XVIII De obitu Fratris Adalberti, secundum præsagium Doudæ, & quod solam filiam pie fefellerit.
XIX Quod huic falsitati, licet piæ, spiritus propheticus contradixerit Herlucæ.
XX De patientia Doudæ, & jocunda invectione in Herlucam.
XXI De falsis criminationibus Doudæ, ad coronam sustinentiæ ipsius commemorandam.
XXII De apparitione Domini nostri Jesu Christi, & allocutione B. Wicterpi.
XXIII De melioratione Richardi Presbyteri
XXIV De miserabili obitu Adelhardi Presbyteri.
XXV De igne excommunicationis.
XXVI De cælesti jucunditate.
XXVII De gratia convertendi & lucrandi Deo animas.
XXVIII Qualiter Judita, filia Rudberti, conversa sit ad propositum conservandæ virginitatis.
XXIX De sancta Douda vidua, ovinam tunicam huic Virgini promittente.
XXX De consecratione & ægrotatione ejusdem Juditæ & alterius virginis.
XXXI De obitu Juditæ, & gloriosis apparitionibus.
XXXII De Agna, filia Ottonis Comitis.
XXXIII De visione, quam simul viderunt in Epiphania Herluca & Douda.
XXXIV De prophetia & obitu Doudæ.
XXXV De collectore & conscriptore beneficiorum B. Laurententii Martyris.
XXXVI De familiaritate S. Laurentii ad S. Herlucam, & de reliquiis Sanctorum Buridunum translatis.
XXXVII De Berga, ubi Herluca vidit maximam multitudinem Sanctorum in celebrationibus Sanctorum.
XXXVIII De Arnoldo & Paulo, & quid uterque retulerit.
XXXIX De perlustratione templorum Romæ, B. Laurentio ductore.
XL De præscientia adventuum Pauli.
XLI De visionibus & allocutionibus, non solum B. Laurentii & Wicterpi, sed etiam Dei Genitricis Mariæ.
XLII De causa majoris dilectionis in Paulum, quam in alios mortales.
XLIII De comitatu Gebehardi ad Herlucam, responso B. Laurentii contra separationem.
XLIV De conventione Pauli & Gebehardi ac Herlucæ in Beronica, & expressione prædicti responsi.
XLV Item de responsione B. Laurentii.
XLVI De imaginatione S. Wicterpi.
XLVII De ordinatione S, Magni per B. Wicterpum.
XLVIII De inquisitione corporis B. Wicterpi.
XLIX De inventione corporis ejusdem, & miraculo gravitatis.
L De illatione corporis in oratorium & positione subtus altare.
LI Quare Sanctorum numero sociatus, nondum sit digne glorificatus,
LII De sacrilegio, cæcitate, & illuminatione Hartmanni Presbyteri.
LIII Quod B. Wicterpus Herlucam corripuerit, eique pœnitentiam imposuerit.
LIV De consimili B. Altonis in sanctimonialem suam correptione.
LV Qualiter intelligenda sit responsio B. Gregorii Papæ ad Augustinum.

CAPUT I.
Locus natalis. Conversio ad vitam spiritualem. Discessus in Eptaticum.

[Nata in Suevia circa S. Ioannis Baptistæ.] Igitur beatissima Virgo Herluca, ex Alamannorum, seu Suevorum stirpe progenita, diem natalem habuit in feria sexta circa Nativitatem S. Joannis Baptistæ; quod in præsignationem futuræ illius parsimoniæ sagaces allusores dixerunt accidisse, nimirum propter tempus abstinentiæ. [a vanitate mundi avocari cœpta triplici morbo.]

[2] Verum pubertatis annos adorsa, libenter volebat ingredi vias seculi: sed, Deo gratias, retenta est in manu forti. Gravi namque & longa corporis ægrotatione confracta, inter patiendum quidem vanam esse judicavit adolescentiam & voluptatem: sed tandem convalescens iterum cœpit conformari dilectoribus hujus mundi. Rursum durius prostrata, tardius quidem, sed tamen in spem vanitatis resurrexit. Tertia vice amborum luminum [cæcitate] percussa, digitoque Dei tacta, perfecte mutavit mentem pariter & vestem.

[3] [meritis S. Cyriaci invocati recipit visum:] Posthæc in visione commonita, ut pro restitutione unius oculi orbem cereum dirigeret ad memoriam pretiosi Martyris a Cyriaci, obsecundavit, & acutissimam aciem usque in finem perseverantem impetravit; in hoc valde mirabilem, quod neque plurimis lacrymis, neque subtilissimis operum studiis cederet.

[4] [juvat pauperculos infantes:] Ex tunc habere cœpit solicitudinem infantium, ut matres & nutrices, in lavandis eorum capitibus, & consuendis eorum vestibus, aliisque necessariis exhibendis.

[5] [cum Adelhaide Comitissa pernoctans in oratione] Adelhaidis uxor Manegoldi Comitis Palatini, de castello quod Moropolis dicitur, mulier valde religiosa, utpote sectatrix sororum suarum electarum Christo Virginum, quarum una Wielica, altera vocabatur Hiltiburgis, quarum etiam mira post obitum gloria B. Herlucæ divinitus ostensa est. Hæc, inquam, eamdem Herlucam sibi assumpsit in adjutorium pernoctandi in oratione Dei. [terrores dæmonis superat:] Quadam ergo nocte malignus spiritus volens eis pavorem immittere, & sacris vigiliis illudere, tetra, sicut eum decebat, indutus specie, exstinxit lumen, quod unicum erat in oratorio: quod cum Herluca reaccendisset, iterum exsufflavit. Illis vero vehementius orationi incumbentibus superari se dolens inimicus, tanto cum fragore discedens permovit castellum, quod funditus eversum iri timeretur: & seculares quidam repentino sonitu expergefacti, & nimis attoniti, diversas opiniones tam in ipsa nocte, quam in sequenti die super insolita quassatione conferebant. Porro sanctæ vigiles se quidquam inde scire dissimulabant: tametsi Herluca signum periculosi tumoris acceperat in facie, ex maligni spiritus afflatione.

[6] [uti alias in rivulum dejecta.] Similiter ei ante paucos annos etiam Beronicæ contigit: quando more suo Canonicas vigilias præoccupans, ecclesiam singularis expetiit; in rivulum quoque molarem, vel tunc vel alia vice, ab eodem maledicto detrusa.

[7] [alias ob denarium sepositum:] Quodā etiam tempore exprobravit ei idem adversarius, quod gazophylacium suum fecisset in foramine muri: ubi certe non nisi unum denarium reposuerat, quem in caritate a quadam matrona acceperat.

[8] [a S. Felicita e reprehenditur ob leve mendacium:] Acceptabilius improperium fecit ei b S. Felicitas, mater septem filiorum, super quodam mendacio, licet pio: quo videlicet protexerat ancillam quamdam ab ira dominæ suæ. Male, inquit, fecisti, polluendo labra tua qualicumque mendacio. Non enim sufficit virgini sola abstinentia viri, nisi quantum sapere potest, abstinens esse velit omnis mendacii. Nam, ubi veritas corrumpitur, corporalis integritas non magni penditur.

[9] [quod evitatum miraculo in alia confirmatur.] Opportunum hic videtur introducere narratiunculam ipsius Herlucæ, de quadam virgine penitus mentiri nolente. Hujus itaque fratri assultum quadam die facientes inimici, fugere eum compulerunt in ædem, quæ forte posita erat juxta sororem. Porro illi opinione ducti magis quam visione, venerunt ad eamdem sororem, eamque interrogaverunt, si præcurrens homo illuc intrasset. At illa, nec pro fraterno periculo mentiri volens, Intravit, inquit: ipsi vero exultantes in spe pessima, intraverunt ad perdendum eum. Sed Christo, qui Veritas est, propitiante, & sui dilectionem in germani tutela honorante, cum omnia præter ipsum cernerent, ipsum non solum lædere, sed etiam aspicere, divinitus prohibiti sunt.

[10] [vidit Adelhaidis & sororis gloriam:] Nec hoc prætereundum, quod ipsa Herluca narravit, se in spiritu vidisse dictam Adelhaidam, Palatini Comitis uxorem, in amœna quidem regione degentem, sed longe ab illa virginali, quam præsignavimus, sorore ipsius, claritate differentem: nam & pauxillum nebulæ videbatur habitaculum ejus aspergere, ad designationem videlicet transactæ conversationis mundanæ.

[11] Habebat tunc temporis Herluca probatissimos sacri propositi monitores, Beatum scilicet c Wilhelmum, Hirsaugiensis monasterii Abbatem ac patrem; [habet monitores illustres viros] ejusque discipulum d Theocarium, quem post e Abbatiam S. Georgii, f Metensem Episcopatum sanctitate & doctrina illustrasse cognovimus, ipsumque post obitum Cluniaci sepultum g miraculis claruisse comperimus. Adhuc enim in eorum compitis ultra Danubium commorabatur.

[12] [in Eptaticum venit:] At postquam nobiles h alumnos suos Rutbertum, & Hadiwigam forte comitata, devenit in ripam Lyci fluminis ad locum magnæ antiquitatis, qui vocatur i Eptaticus, tantam suavitatem protinus degustavit in patrociniis beatissimi Levitæ k Laurentii, cujus inibi ecclesia est, & S. Wicterpi, Augustensis quondam Episcopi, cujus ibidem corpus in Oratorio sanctæ Dei Genitricis Mariæ sub altari locatum quiescit; ut prædictis alitoribus suis ad propria revertentibus, nullatenus cum eis redire consenserit. Irascebantur quidem carnales patroni, nec residue quidquam disponebatur alimenti: sed spiritualis consolator Wicterpus apparens, ei blandiebatur dicens: Mane hic mecum, filia, & ego, quidquid te offenderet, removebo.

[13] [ibidem moratur 36 annos.] Præfatus quoque Wilhelmus Abbas consilium ei dederat, ut in quocunque loco divinam magis experiretur dulcedinem, in eo quam maxime longam faceret conversandi stabilitatem. Tales ergo duces secuta, continuavit habitationem suam Eptatici plus minus triginta sex annos.

ANNOTATA.

a Celebris fuit S. Cyriaci Martyris in Augustanæ diœcesi memoria, & ad ejus honorem extructum ibidem monasterium Weisenstaignense: de cujus fundatione anno 861 facta agit Martinus Crusius, lib. 2 Annalium Suevicorum par. 2 cap. 10 & 11. Inter XXV Martyres Augustanos, qui 12 Augusti coluntur, primus est S. Quiriacus, cujus & aliorum reliquiæ ibidem asservantur.

b Fuimus ipsi anno 1660 in Franconia in monasterio hujus S. Felicitatis, cognomento Schwartzach ubi vidimus eam depictam, septem filiorum capita gerentem. Colitur ipse 23 Novembris, at 7 filii 10 Iulii.

c Hic Abbas Guilielmus mortuus est anno 1091, die 5 Iulii, quo cum titulo Sancti adscriptus est Martyrologiis monasticis. De eo agit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, & libro de 2 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 102.

d Theocarius, aliis Theogerus, & Dietgerus, frater Folmari Comitis Metensis.

e Abbatia S. Georgii in Hercinia silva: sed monasterio inibi locorum desolato degunt monachi cum suo Abbate in oppido Villingensi.

f Episcopus Metensis 53. circa annum 1118.

g Hinc Menardus eum ad 22 Aprilis suo Martyrologio Benedictino adscripsit; & Ferrarius in Catalogo generali, 29 Aprilis.

h Alumnus active sumit, infra alitores vocat seu nutritores.

i Etiamnum Eppach dicitur, inter Lanspergam & Scongajum.

k Esse etiamnum S. Laurentii parvum sacellum, sed in loco in culto, a pago Eppach itinere unius horæ distante, supra diximus.

CAPUT II.
Vita B. Herlucæ ab accessu Doudæ usque ad hujus obitum. Vtriusque virtutes & visiones. Cujusdam Iuditæ obitus.

[14] [Accipit sociam Doudam,] Sociavit ei Deus inprimis mulierem indigenam, nomine Doudam, excellentissimæ pietatis, & castitatis æmulam, utpote Sigioodi Reytenbuchensis eremitæ neptem atque discipulam. Nam cum adhuc virgo ad eū salutaribus monitis instruenda venisset; ille quidem se dixit optare, quatenus possibile foret, in virginitate permaneret; sed, quia minime speraret a propinquis ejus hoc toleratum iri, consilium se dare, jugiter per septennium abstinendi a concubitu maritali, ex quo se primum sensisset imprægnari. Nam, ex quo filiam, nomine Charopolim, devotā Christi Virginem, [matrem Charopolis] quæ nunc spiritualis matris Herlucæ sepulcrum die noctuq; lacrymabunda obambulat, feliciter se concepisse persensit, septennem continentiam, consentiente marito, complevit: eidemq; denuo copulata, postquam filii sui, nomine Walterii gravedinem in utero deprehendit, [& Walterii,] ad torum conjugis ulterius, ut creditur, non repedavit.

[15] Juvit castimoniæ perpetuitatem primitus falsa suspicio mariti de crimine incestuosi adulterii; cujus purgationem subsecuta est tanta infirmitas ejusdem viri, [postea perpetue castam:] ut tempus longe fiendi ab amplexibus facile posset agnosci.

[16] Hæc igitur in solatium derelictæ Herlucæ divinitus accersita, tam stricte eam caritatis ulnis amplexata est, ut ei sincerum matris affectum, & filiæ vocabulum mira cum suavitate impertiverit.

[17] [Douda se citius Herluca morituram prædixit] Si quando asperiori vestimento Herluca vestiri voluisset ad carnem, parcens ei Douda, suis illud potius castigationibus adaptavit, prædixitque satis eam mature talibus usuram; longe se prius, quam illam obituram; quod quidem ita evenit.

[18] Verum cum in multis manifeste prophetiæ spiritum habuerit, [& obitum fratris,] verbi gratia, in obitu fratris Adalberti de Reitenbuch, qui cum ab ipsa bene valens discessisset, secundum præsagium ipsius, in proxima hebdomada migravit ex hac vita; in hoc putamus pietatem ejus libenter prudenterque fefellisse, [sed falsa est in obitu filiæ prædicendo:] quod filiæ suæ Herlucam dixit superstitem fore, ne videlicet eam supra modum torqueret longa præscientia desolationis suæ.

[19] Hoc ita se habere cum sæpe Herlucam audierimus dicere, non arbitrati fuimus eam prophetare, sed optare: numquam enim vidimus illam nisi cupientem dissolvi, & esse cum Christo.

[20] In tanta vero patientia possidebat animam suam mitissima Douda, ut interdum Herlucæ videretur esse magistra. Nam, quod relatu jucundum est, dum quadam die de ecclesia exisset Herluca, [modeste corrigit Herlucam,] & algore turbata minus serenum vultum repræsentaret, imo repertos in foco titiones huc, & illuc velut irata disjectaret; consuetis eam blandimentis excepit, dicens: Ubi fuisti filia, & unde venis? In ecclesia, inquit, fui, & inde venio. Respondit: Non credo: quia, si ibi fuisses, & inde venisses, suaviorem orationis fructum inde retulisses.

[21] [falsis criminationibus notatur:] Piget vero, & pudet dicere, quantis criminationibus tanta innocentia Doudæ pulsata sit; quas omnes, veluti medicinas animæ, stupenda æquanimitate sustinuit, Tamen, quia pro veris criminibus graviter notandus est continuo Presbyter Eptatici Richardus, dicatur & hoc ad coronam Doudanæ sustinentiæ, quod falso dictus est cum tam sancta femina stuprum frequentasse.

[22] Hic est enim, cujus & in vita Gregorii VII a talem fecimus mentionem, quod videlicet Dominus noster Jesus Christus ejus denotans incontinentiam, [Herluca a Christo apparente] Herlucæ vigilanti & forte singulariter in ædicula sedenti, clara die cum vulneribus sanguine manantibus apparuit; nihilque dicens post momentaneam stationem evanuit. Secutus eum fuerat beatus Præsul Wicterpus; qui paulo diutius subsistens, interrogavit eam dicens: Numquid exhorruisti cruenta vulnera Salvatoris? Vere, inquit, exhorrui. Ait: Non vis eum unquam taliter videre? [docetur non audire Missam improbi Sacerdotis.] Respondit: Nolo Domine. Noli ergo, inquit, ulterius audire Missam Richardi Presbyteri.

[23] Posthæc tamen adeo melioratus est idem Sacerdos, per assiduas increpationes & exprobrationes Herlucæ, quod in fine suo magnas ei gratias egit de spe liberationis suæ.

[24] b Illud etiam in gestis Prænominati Papæ commemoratum non pigritabor hic repetere, [videt animam mali Sacerdotis deferri ad inferos:] quod videlicet quadam die, præsente Domina Hadewiga, dum forte per fenestram prospectaret Herluca, subito percutiens pectus suum, dixit: Væ, Væ, Væ, quod unquam creatus est homo. Contra quod, Domina ait: At at, quid habes? Anima, inquit, Adelberti Presbyteri de c Rota cum magna dæmonum violentia ducitur ad supplicia. Cumq; non hoc ita esse optaret hera; Mittatur, ait Herluca, & probetur. Missum est, & exitum ejus visioni convenisse probatum est.

[25] [videt supplicia inferorum:] Vidisse eam aliquando ipsa quoque supplicia Tartari, inde conjeci, quod pro certo dixit, nullum apud inferos ignem ardentiorem esse, igne excommunicationis.

[29] [& gaudia cælestia:] Porro quod de cælesti jucunditate nonnihil præviderit, ferventissimum desiderium ejus ostendit. Audivi eam invocare Deum testem, quod numquam tam atrocem alicujus Martyris passionem comperisset, quin eam libenter pateretur, eo pacto quo dissolveretur & esset cum Christo.

[27] [habet gratiam lucrandi animas:] Quantam vero gratiam in convertendis & lucrandis Deo animabus habuerit, nullus sermo explicare poterit: Supradictus Rudbertus, Hadewigæ maritus, & ipse tandem per crebras exhortationes ejus una cum conjuge ad cœlibem vitam conversus, affirmare non dubitavit, numquam præter sanctam Mariam, sibi & suis aliquam feminam tam utilem fuisse, quam Herlucam.

[28] [juvatur a cælitibus in inducenda Iudita ad servandam Virginitatē,] Habuit idem Rudbertus filiam pulcherrimam, vocabulo Juditam, quæ hujusmodi occasione conversa est ad propositum conservandæ virginitatis. Cū diu blandita fuisset ei Herluca, quatenus immaculatam se custodiret ab hoc seculo & nuberet Christo, sed ipsa nihil ad beneplacitum respondisset; forte contigit, ut post Septuagesimalem Vesperam, in qua plurimi dimittere solent, Alleluia; egressis omnibus, ipsæ duæ remanerent in ecclesia, & audirent suavisona beatorum spirituum cantica nihilominus cum Alleluia: qua de re vehementer exultans puella excurrit annūtiare Dominæ Hadewigæ, quatenus & ipsa festinaret particeps fieri cælestis harmoniæ. At illa, unde, inquit, ego peccatrix digna fieri possem tam d herili auditione? Tu potius filia velociter revertere, & beatis auribus Sanctorum jubilationes diligenter percipe. Quid multa? Dum finirentur superna modulamina, finita sunt pariter & infima felicis Juditæ desideria, omnemq; speciē seculi parata relinquere, & Sanctū sanctorum toto corde diligere, dixit Herlucæ: O Herluca, quidquid amodo volueris & jusseris, libentissime faciā.

[29] [quæ tandem] Tardante autem desiderium ejus Hadewiga super mutatione habitus ejus, ventum est ad piissimam & religiosissimam viduam, nomine Doudam, cujus filius erat Udalricus de Corninga, vir spectabili genere, fortitudine, & proceritate) hujus ergo cognoscens virginalem affectum, ex dulcedine cælestis melodiæ conceptum, Non sit, inquit, tibi filia, curæ, quod Hadewiga supersedit tibi sacrum mutatorium dare: quia ego te vestiam ovina tunica valde bona.

[30] [sacrum velamen accipit ab Vdalrico Episc. Pataviensi:] Qua protinus Judita non multo post sacro velamine a venerabili e Udalrico Pataviensi Episcopo, tunc apud Reitenbuch hospitante, & f Henricianam persecutionem declinante, communita, eodem anno usque ad mortem est infirmata. Cumque & ipsa, & alia virgo, nomine Luikardis, quæ fuit Herlucæ neptis, languore invalescente, decubuissent in lectulis; audita est inter eas altercatio jucunda de prioritate migrandi ad cælestia regna. Utraque enim obtendit qualemcunque causam, quare præire deberet sociam.

[31] [mortua apparet Herlucæ gloriosa] Interea Judita defuncta, in cœmeterio monasterii, quod g fons Wessini dicitur, est sepulta, & exinde apparuit Herlucæ cum magna gloria.

[32] Denique semel interrogavit eam, si qua viveret futura compar ejus in tanta claritate. [similis cuidā Agneti:] Vivit, inquit, Agnes, Comitis Ottonis de Daninga, in Admontensi Cœnobio Virginum conclusa.

[33] Præsens festivitas Theophaniæ monet me revelationem in Theophania factam repetere, quam & hodie locutus ad plebem commemoravi, & post agnitum Herlucæ transitum Karopoli scriptam destinavi. Cum adhuc felicis memoriæ Douda, mater Karopolis, viveret; ipsa & Herluca sanctissimam noctem Theophaniæ quadam vice perviligem in orationibus duxerunt. [Herluca a S. Laurentio intelligit fratrem in cælo esse.] Tum vero beatissimus Levita Laurentius, vultu splendidus, veste rutilus, cum magna Sanctorum multitudine introiens in Oratorium Dei genitricis Sanctique Wicterpi Confessoris, approximavit Herlucæ, eique blandiens ait: Noli filia deinceps esse solicita super Baldeberti patris tui animam: quoniam precibus tuis adjuta, luce fruitur perpetua. Posthæc cœperunt inter se pia humilitate contendere, & neutra sibi, sed altera alteri meritum visionis attribuere.

ANNOTATA.

a In Vita S. Gregorii VII apud Gretserum pag. 245 Paulus scribit: Felicis namque recordationis Virgo Herluca, cui familiares erant visiones & revelationes Domini, cum infirmitatibus Apostoli, fideli relatu nobis insinuavit, quod ipsa vice quadam, dum solitaria resedisset in cellula sua, subito viderat Dominum Jesum ad se introire, comitante B. Wicterpo Augustensis Ecclesiæ quondam Præsule; habitoque paulisper silentio subsistere, & vulnera tantum sua cruore manantia ostendere. Cumque horripilasset a timore visionis insolitæ, affatus est eam Episcopus ita dicens; Abhorresne, Soror, a cruenta specie Salvatoris? Ait: Etiam, Domine. Vis eum, inquit, taliter ulterius non videre? Respondit: Volo, Noli, inquit, ergo amodo Richarii Presbyteri Missas audire, qui debitam tanto officio castimoniam non vult custodire. Sic enim vocabatur Presbyter, qui illi Ecclesiæ indignus præerat, juxta quam Virgo Deo dedita manebat. Ex tunc eum publica vitatione confutavit, & exemplo suo plebem, ut idem faceret, animavit.

b Hoc Paulus ibi pag. 246 ita indicat: B. Herluca inter socias Virgines & viduas quadam die ex more sedebat, & operi manuum juxta consuetudinem suam diligenter incumbebat: cum ecce subito per fenestram prospiciens, miserabiliter lamentari cœpit & vociferari, dicens: Væ, væ, melius homini illi erat, si natus non fuisset. Cumque nimis attonita quædam illustris femina, nomine Hadewiga, interrogasset eam, quidnam vidisset, unde tantum commota fuisset; Mortuus est, inquit, infelix Presbyter ille de Rota, & anima ejus ab angelis sathanæ sublata portatur ad inferna. Vidi enim eos prætereuntes cum insultatione, & animam comitantem cum ejulatione. Illa optante hoc verum non esse, Mittatur, inquit, qui veritatem inquirat. Missus nuntius familiam lugentem invenit, & eadem hora comperit mortuum, qua beata Virgo spiritum ejus viderat a malignis spiritibus asportatum.

c Ecclesiam de Rota ad alteram ripam Lyci in Noricis fuisse dicitur in Vita S. Gregorii pag. 246.

d Celebri phrasi Germanica, Herlich sive Herlucæ significat rem gloriosam atque eximiam.

e Udalrici hujus virtutes describit Paulus in Vita S. Gregorii VII pag. 251. Mortuus est anno ætatis 105, Christi 1124, uti indicat Hundius in Metropolo pag. 307, qui eum in Terram-sanctam etiam profectum tradit.

f Postquam S. Gregorius VII in Concilio Romæ anno 1080 habito Imperium Henrico III Imperatori, seu Regi IV, ex solenni formula excommunicato, abrogavit.

g Vulgo Wessebrun in superiori Bavaria, haud procul Lyco flumine & Eptatico.

CAPUT III.
Beneficia B. Herlucæ præstita a SS. Laurentio & VVicterpo. Notitia & affectus erga Paulum Scriptorem.

EX MS.

[34] [moritur Douda.] Ex tunc præsagire, & omni studio pietatis præmunire finem suum Douda cœpit; qui eam in proximo festo S. Matthiæ Apostoli paratissimam, Deo gratias, invenit,

[35] [Beneficia a S. Laurentio collecta:] Libet autem occurrentia memoriæ beneficia prænominati Martyris in unum colligere, eaque dumtaxat, quæ videntur ad instantem materiam respicere; quo si forte in manus Romani Collectoris hoc opusculum pervenerit, cum ante paucos annos Romæ positus, pollicitus sum additum ire, in promptu habeat collectam promissionis meæ. Erat enim tunc in agro Verano, ubi videlicet corpus præclarissimi Martyris requiescit, novitius quidam collector, & conscriptor beneficiorum ejus, quæ modernis temporibus accidisse compererat in diversis mundi partibus.

[36] [ducit Herlucam ad sacram communionem.] Itaque tantam familiaritatem exhibuit S. Laurentius S. Herlucæ, ut rar o se dixerit absque ipsius apparitione atque deductione Sacramenta Dominici Corporis, & Sanguinis accepisse. Hujus tamen dicti prima occasio data est in loco, qui dicitur a Berga, ubi nuper multas & magnas Reliquias invenit, & in eremum asportavit Henricus b Bureburgensis Præpositus, annuente Ottone c utriusque habitationis defensore. Pater namque ejus Adalbertus, d vicinæ munitionis Dominus, a qua dicebatur Iringopolitanus, vehementer effloruerat in gratia quarti Henrici, diu pessime regnantis propter peccata populi; ideoque apud Præsules & Abbates impetrabile ei fuit, quidquid expetiit. Tanto itaque collectore non mediocriter ditatus est Sanctorum cineribus & ossibus locus ille.

[37] Illuc ergo conducti caritate ad curandam sepulturam, Gepæ, sororis invite tunc absentis Cunradi eremitæ, qui auctor extitis Buribergensis cellæ, præfatus videlicet Henricus & Domna Bertha mater Ottonis [convenerūt]. Ego quoq; Paulus, & Gebehardus alumnus meus, occurrentem nobis magno cum gaudio suscepimus suavissimam Herlucam: quæ cū non solum pro tractatu funeris contristaretur, sed etiam pro festo S. Jacobi, quod tunc instabat, spirituali nobiscum lætitia jocundaretur; interfuit Missarum celebrationi, quæ agebatur in veneratione ejusdem Apostoli. Cumque ventum esset ad Canonem, candentem videre cœpit spirituum justorum multitudinem, ut non solum ecclesiam, sed etiam tectum ejus & atrium repleri cerneret, sacerdotalibus quoque vestibus nonnullos insedisse conspiceret.

[38] Et hæc quidem insinuare curavit Arnoldo Paulostatensi, religioso viro & nobili, per quem & ego cognovi, intendens ei commendare personam multorum derogationibus addictam: mihi autem nihil horum, sed hoc tantum discessuro a se, quasi pro viatico retulit, [in festo S. Iacobi:] quod & ipsa die & multotiens antea B. Laurentium sacræ communionis ducem habuerit.

[39] Eodem etiam ductore perlustravit in spiritu, quadam vice, quidquid templorum est Romæ.

[40] [Herluca præscit adventum Pauli scriptoris.] Olim cum plus integro anno demorarer cum venerabili Sigeboto, tunc Eptatici Presbytero, postea vero Beronicensi Præposito; post secundam visitationem meam præscire cœpit in nocte, & suis contectalibus primo mane prædicere, quotiescumque Lycum transiturus, & ad eam venturus eram in die. Adhuc enim habitavit hospes meus in Norica ripa fluminis, eo quod in ipsa minus sustineret a supervenientibus importunitates.

[41] In duabus autem hujuscemodi visitationibus meis reminiscor, Herlucam visionibus & allocutionibus, non solum B. Laurentii & Wicterpi: [indicat visitationem S. Mariæ & SS, Laurentii & Wicterpi:] sed etiam gloriosæ Dei Genitricis Mariæ lætificatam fuisse, & audisse quædam oblivioni tradita, quædam propter infirmas mentes silentio velanda. Verumtamen ex tunc cœpit me peccatorem vehementer, ut ipsa juravit, in Christo diligere, & nulli mortalium plus quam mihi de secretis suis credere, magni faciens quod per adventum cæcitatis & surditatis, nequaquam fraudata fuisset tantarum revelationum suavitate.

[42] Ego jam dudum animadverti, hanc, illa nesciente, rationem fuisse tantæ erga me dilectionis suæ ex occulta divinitatis instigatione, [amat eum ut vitam scripturum:] quod præ omnibus declaraturus essem ipsius sanctitatem. Talis præsignatio caritatis extitit erga Severum Sulpitium in B. Martino, erga Adalbertum Ratisponensem Inclusum in moderno e Udalrico Cluniacensis attinentiæ apud Suevos Præposito, quorum alter precem, materiam, sumptumque dedit ad componendam vitam sui dilectoris.

[43] [pro eo responsum accipit a SS. Laurentii & Wicterpi:] Tertia visitatione mecum ad Herlucam [perrexit] Gebehardus alumnus meus, jam mihi per quinquennium domi forisque sociatus, & apud eam protinus, tamquam in spiritu prævisus, invenit gratiam: perrexit autem præter voluntatem meam, quoniam separationis consilium capessebam. Nimis enim gravatus eram Ratisponensium Clericorum infestationibus, qui me, velut auctorem molestiarum suarum, odio habebant, propter irreprehensibilem vitam & linguam veridicam. Vix ergo & tarde solitariam adeptus Herlucæ conventionem rogavi eam, quatenus divinam mihi precibus suis perquireret voluntatem. At illa vigilantius orans, subito vidit sibi approximare B. Laurentium, comitante B. Wicterpo, audivitque dicentem: Adhuc nolo te discessionis consilium dare. Hoc autem dixisse B. Laurentium, latuit me usque ad quartum decimum annum.

[44] f Tunc enim & prædictæ societatis biga, quinti Henrici persecutione Ratispona depulsa, [simul conveniunt Bernriedæ Herluca & Paulum,] & Herluca sceleratorum rusticorum furoribus ab Eptatico decussa, convenit in Beronica; egoque retractans, quod firmiter mihi dissuasisset prænotatam disjunctionem, & nullam reddidisset rationem, supplicavi ei, usque ad prædictæ visionis expressionem: sponte vero sua narravit, quod subjungo.

[45] Dum forte oraret pro quodam familiari suo. in adversitatibus posito, [iterum responsum accipit a S. Laurentio.] quo citius eum Deus clementer eriperet ex hoc mundo, apparens ei B. Laurentius subintulit: Oportet eum prius majora pati.

[46] [& S. Wicterpo:] Insequenti die rursus oranti, apparuit sæpe dictus Wicterpus Episcopus; & velut exponens, quod pridie dixerat B. Laurentius, præsignati hominis repræsentavit imaginem talia patientem, qualia & leguntur de g Jacobo Interciso, & referuntur de Theodomaro Juvaviensi Episcopo, quorum videlicet uterque membratim cæsus fuisse memoratur: ille h temporibus antiquis; iste modernis.

ANNOTATA.

a Berga est aliquod monasterium sanctimonialium diœcesis Eystettensis, inter hanc urbem & Neoburgum: fundatum an. 976; sed num intelligatur hic, non definimus.

b Bureburg seu Peilberg monasterium Canonicorum Regularium esse annotavit Gretserus. Meminerunt ejus Hundius & Miræus, citati a Pennotto in Historia tripartita Ordinis Clericorum Canonicorum, par. 2 cap. 39 num. 9.

c Fundatio Bureburgensis traditur ab hoc Ottone facta an. 1100 confirmata a Calisto II Papa 1121.

d Castri Iringi, vulgo Irinspurg.

e Udalricus, in Vita S. Gregorii pag. 249 beatæ recordationis Odalricus Prior de Cluniaco, ubi dicitur cum S. Altmanno Episcopo Pataviensi (cujus Vita danda est VIII Augusti) & memorato supra Wilhelmo Abbate Hirsaugiensi, & Sigefrido de S. Salvatoris Cella, Rector fuisse quadraturæ seu quadrigæ a S. Gregorio VII inchoatæ in defensionem Ecclesiæ, uti in hujus Vita latius est explicandum 25 Maji.

f Henricus 5 Rex seu 4 Imp. adhuc vivo patre invasit regnum anno 1105, eoque anno sequenti mortuo, tenuit usque ad annum 1125 quo obiit. Hic contra Gelasium 2 Papam anno 1118 rite creatum, Burdinum, Gregorium dictum, Antipapam assumpsit, & dire ecclesiam vexavit, usque ad annum 1122, quo pax Ecclesiæ reddita est.

g Coluntur S. Jacobus intercisus 27 Novembris, & S. Theodomarus sive Thiemo Archiepiscopus Saltzburgensis 28 Septembris.

h Jacobus circa an. 420, Thiemo anni 1101.

CAPUT IV.
Vita & translatio S. VVicterpi.

[47] Nunc stylus noster singulariter vertendus est ad B. Wicterpum, [S. Wicterpus ordinat S. Magnum Presbyterū,] si forte compensare possim aliquam negligentiam majorum. Nam a diebus S. Magni Confessoris, quem idem Præsul apud Eptaticum primitus vidit cælesti lumine coronatum, & paulo post ibidem gratulabundus ordinavit a Presbyterum, nullatenus ejus mentionem vel audiendo vel legendo suscepimus, usque ad tempora S. Herlucæ, excepta dumtaxat translatione, quam senes, qui viderant, ipsi Herlucæ sic referre solebant.

[48] bHenricus Augustensis Episcopus, indicens triduanum jejunium, [Corpus ejus Eptatici depositum,] congregavit maximam multitudinem Clericorum, monachorum, & laïcorum: & veniens Eptaticum cum Crucibus Reliquiisque Sanctorum, aperuit Beati Pontificis sepulcrum: sed non invento corpore, contristatus est valde. Tandem percunctatione habita, repertus est, qui diceret, se suspicari furtive sublatum fuisse a quodam Presbytero malæ conscientiæ, propter offensam tantæ sanctitatis contremiscente, retroque altare S. Laurentii collocatum esse: eo quod ipse puerulus patrem suum villicum & eumdem Presbyterum nocte quadam secutus fuisset, ac tale quid molitos audisset.

[49] [nequit indie exportari:] Verum cum per hanc indaginem prænominatus Antistes antiquum prædecessorem suum lætissimus invenisset, & versus Augustam ducere cœpisset, tanto pondere fixus est repente, ut penitus moveri nequiverit a tanta quæ aderat, multitudine. Nolebat enim antiquam familiam suam comitialis præsentiæ solatio destituere: quamvis eam, dum vixit de suo, transfuderit in dominium sanctæ Dei Genitricis Mariæ.

[50] Quod etiam translator animadvertens, reduxit eum in Eptaticum, [velatum ad ejus oratorium:] miraculo c inlevitatis converso in miraculum, illatumque Oratorio, quod prænotatus miserabilis Presbyter nefanda pollutione profanaverat, & ideo sanctum corpus extulerat, & imposuerat vasi lapideo, cujus usus accommodatus fuerat baptismo; super quo illud altare constructum dedicans, totam domum debita purificatione sanctificavit.

[51] Itaque Sanctorum numero sociatus beatus Præsul Wicterpus, [Collocatur sub altari,] utpote sub altari, secundum Apocalypsin B. Joannis Euangelistæ, Martyrum Christi collocatus, propter exilitatem tamen loci, & imperitiam sacerdotii, nondum digne est glorificatus. [Apoc. 6, 9] Quidam enim nec depositionis ejus diem hactenus agnoverunt, cum aperte legatur in vita S. Magni, quod obierit in quarta decima die Kalendarum Maji,

[52] Ex hac imperitia vel incuria processisse puto, quod Hartmannus Presbyter Eptatici, [ob libros S. Wicterpi ablatos cæcus factus,] idemque Præpositus apud Augustam Canonicorum S. Mauritii, sacrilegium non timuit in libris B. Wicterpi committere, unde eum & lumen oculorum contigit amittere. Verum de hoc magna Dei miseratio, magnumque meritum sancti Pontificis enituit: [ejus meritis illuminatur:] quod quamvis alienata volumina nec restituere, nec recompensare valuisset; cum ex corde pœnitenti, & oculis lacrymosis, Deo suoque Confessori supplicando satisfecisset, præsente Herluca visum recepit & gratias egit.

[53] Quadam etiam vice corripuit ipsam Herlucam B. Wicterpus in visione, [Herluca ab eo in visione objurgata:] eo quod naturalem infirmitatem, quamvis rarissimam & brevissimam, experta, sanctuarium fuisset ingressa, licet missa a Domina Hadewiga, pro re nescio qua: imposuitque ei ante introitum Oratorii tres Dominicæ orationis recitationes, & totidem geniculationes:

[54] Pro simili delicto severius se vindicavit in quadam sua Virgine d B. Alto, a quo nomen est e Altonis monasterio: nec immerito. Nam cum ei per nocturnam visionem interminatus fuisset, ut tali tempore chorum non intraret, si judicium ultionis evadere desideraret, post primam, & nisi fallor, secundam admonitionem inobediens reperta, f in tenebras exteriores, ad hanc vitam dumtaxat pertinentes, missa est.

[55] Ex his conjectari potest, Responsionem B. Gregorii Papæ ad Augustinum super infirmitate, non fuisse generalem totius Ecclesiæ regulam, sed specialem solius Anglorum gentis in novella Christianitate misericordiam. [lib. 12 Regesti ep. 32]

ANNOTATA.

a Ista omnia, ex Actis S. Magni 6 Septembris illustrandis excerpta, supra dedimus.

b Henricus Comes a Geysenhausen (natus patre Burchardo matre Adelheyde filia Henrici Ducis Bavariæ, qui erat filius Ottonis I Imperatoris) creatus Episcopus circa annum 974, profectus cum Ottone II in Apuliam, ibidem circa an. 982 occisus est.

c Inlevitas pro ponderositate seu gravitate.

d Colitur S. Alto 9 Februarii, ad quem diem etiam de ejus monasterio late actum. Dedimus ejus Vitam seculo 9 scriptam, in eaque legimus signa & miracula litteris tradita, fuisse furtive ablata: quæ tamen Paulus videtur habuisse.

e Annotat hic Gretserus, Exempla hæc esse extraordinaria, nec trahenda in consequentiam.

f Reliqua, de obitu potißimum B. Herlucæ, desunt. Gretserus ait subire alterutrum suspicari, aut Paulum cœptæ relationi alia de causa extremam manum non addidisse, & vel certo consilio vel necessitate compulsum, in hac scriptione progredi noluisse; aut certe progressum, sed nobis ob imperfectum exemplum id non constare.

DE SANCTO VRSMARO,
EPISCOPO ET ABBATE IN BELGIO.

ANNO DCCXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

Auctore G. H.

§. I Vita & Miracula a variis scripta. Tempus vitæ & translationis Binchium.

Lobium, seu Laubium aut Laubacum, præclarißimum Belgii monasterium, suam originem debet S. Landelino, qui inde discedens Crispinium, illud S. Vrsmaro tradidit incolendum & perficiendum: quod teste Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, ad tantam pervenit rerum temporalium benedictionem, ut feratur possedisse villas centum & quinquaginta tres: [Lobium monasterium olim dives, ex patrocinio S. Vrsmari.] nec mirum, inquit, quando in eo vigebat dignitas Episcopalis, & quotidiana erant Sanctorum Ursmari & collegarum patrocinia. Situm est ad Sabis fluvii sinistram ripam, e regione Tudinii oppidi, quod antiqui Abbates ad tuendam Abbatiam magnis sumptibus munierant. Spectat Abbatia ad diœcesim Cameracensem, quamvis sit territorii Leodiensis. Vltimus ex Abbatibus, qui simul erant Episcopi, [Vita ante an, 776 scripta ab Ansone Ab.] fuit S. Theodulfus: qui, tempore Pippini Regis ejusque filii Caroli Magni, dicto monasterio præfuit mortuus DCCLXXVI. Huic succeßit Anso Abbas, vir bonus & Sanctus, & pro capacitate ingenii sui litteris studens. Extat libellus Vitæ S. Ursmari ad prædecessorem ejus Theodulfum Episcopum ab eo conscriptus; item & S. Ermini alius: in quibus veritas historiæ; quantum a simplicis eloquentiæ viro describi potuit, amplectenda est, uti tradit Fulcuinus Abbas Lobiensis, de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 9. [viro Sancto,] Nos utriusque Sancti Vitam habemus ex eodem Ms. codice Vltrajectino S. Salvatoris & utrobique Erminon appellatur, qui aliis est Erminus: quam autem de hoc Vitam scripsit Anso, damus XXV Aprilis, collatam cum Mss. Audomarensi S. Bertini, Leodiensi S. Iacobi, & Hubergensi Guilielmitarum. Quam vero hic damus de S. Vrsmaro contulimus cum Ms. Trevirensi monasterii S. Maximini. Tomo 6 Spicilegii Acheriani post Fulcuini Chronicon additur Continuatio, ad nostra usque tempora, excerpta ex antiquis Lobiensis ecclesiæ monumentis, quorum primum finitur ante mortem Abbatis Arnulfi, atque adeo ante annum MXCIV; narrat autem quomodo ipsius tempore Præpositus Oibaldus, dum Presbyterii restaurandi vetus pavimentum aperitur, inter cetera Sanctorum corpora, quæ sicut inventa sunt reliquit, sanctæ memoriæ Ansonis Abbatis corpus reperit… & juxta muri structuram in imo recondidit: sed clam atque secreto, non quasi ad venerationem; confirmatur tamen etiam hinc, quod in magna sanctitatis opinione vixerit & obierit Anso prælaudatus.

[2] [eadem carmine ab Herigero Abbate, creato an. 990.] Mortuo sub annum DCCCXC Fulcuino succeßit Harigerus, Abbas Lobiensis XX, qui scripsit Gesta Pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium; hæc autem edidit atque illustravit Ioannes Chapeavillæus, Canonicus & Vicarius Leodiensis. Scripsisse eumdem Harigerum metrico stylo Vitam S. Vrsmari testatur Continuator Fulcuini de Gestis Abbatum Lobiensium. Hoc poëma habemus ex antiquißimo Ms. codice Ecclesiæ Gemblacensis transumptum, in quo nihil historicum de S. Vrsmaro reperitur, quod non contineatur in Vita ex prædictis Mss. codicibus hic a nobis danda. Quapropter, & quia poema illud stylo liberiori evagatur, [cum hoc exordio prologi,] ne ultra neceßitatem crescat operis moles ipsum omittimus, libenter daturi cuicumque volenti ipsum publici juris facere. Præfatio sic incipit:

Primo supremum mira vertigine cælum,
Afflans cuncta, Dei fecit sapientia summi,
Quo locat Angelicam, quam condidit ipse, choreā.

Atque ita proponit lapsum Angelorum, creationem mundi & Adami, hujus lapsum reparationemque per Christi adventum & triumphum in cruce. Deinde progreditur ad Euangelium per Apostolos & viros Apostolicos annuntiatum orbi universo ac potißimum vicinis regionibus: & post versus CXC cum illustri mentione S. Landelini & monasterii Lobiensis finitur prologus, Vitæque historia hoc exordio datur.

Ursmarus Sanctus, [& historiæ] meritis & honore coruscus,
Nobilitate cluens, morum probitate nitescens,
Commendans almæ gestis præconia vitæ.

Ibi, post patriam descriptam, hæret Poëta in visionibus matri factis ante S. Vrsmari nativitatem, & quidquid fabularum de diis ethnicorum confictum est attingitur, atque post versus facile quadringentos nativitas S. Vrsmari ejusque gesta explicantur per versus altos quadringentos, ex quibus centum quinquaginta quatuor extant editi par. 2 sec. 3 Benedictini. Sunt simul versus pauci ultra mille, qui cum S. Vrsmari sepultura ita desinunt:

Namque monasterio memorato vallis in imo,
Sancti in honore Petri posito, [& fine Vitæ,] mons præminet altus,
Cujus in excelso fundatam vertice ab ipso
Ecclesiam pia Virgo simul Theotoche tuetur.
In hac busta Patris venerandi sancta reponunt,
Thesaurumque sacrum votis tumulant reverenter,
Quo Deus assidue monstrat sua signa decenter,
Ut quivis facili valeat deprehendere sensu,
Quanti sint illic meriti lipsana reposta;
Ejus pro laude, qui vivens regnat ubique. Amen.

[3] Laurentius Surius edidit Vitam, hinc inde latiori phrasi amplificatam, cum præfatione Ratherii, olim monachi Lobiensis, tum Veronensis Episcopi, qui asserit se Vitam ab Ansone scriptam reperisse apud Comenses; additque, eam continentia rerum auro obrizo topazioque præferendam, locutionis vero solœcismis ita pro sui modulo refertissimam, [Vita alia apud Suriū comptiori stylo a Ratherio Ep. Veronensi exornata:] ut deprehendere difficile fuerit, utrum scriptoris negligentia, an dictatoris id contigerit insipientia. Hæc Ratherius, qui bis Veronensis, & toties Leodiensis fuit Episcopus, ac pulsus quater, vitam egit denique privatus & clausit, vel infelix vel principatui parum aptus, uti de eo scribit Bartholomæus Fisen lib. 6 Historiæ Ecclesiæ Leodiensis num. 25 ad annum Christi 951. Nos contenti veritate historiæ, simplici, sed non adeo contemnenda eloquentia, ab Ansone Abbate descriptæ, illam Ratherii comptiorem, (quia apud Surium legi potest, & quia nihil nisi phrases prolixiores continet) omittimus. Eadem Vita posterioribus temporibus a quodam monacho Lobiensi plurimum aucta est, [alia postmodum aucta ex Fulcuino; Appendices] variis laciniis hinc inde insertis ex Fulcuini historia de Gestis Abbatum Gemblacensium, quam Vitam olim nobis communicarat Aubertus Miræus, Ecclesiæ Cathedralis Antverpiensis Decanus & studiorum nostrorum amantißimus: ex illa autem Andreas du Chesne nonnulla edidit tomo 1 Scriptorum historiæ Francorum pag. 688. Nos aliqua attingimus in Notationibus; [cum historia elevationis.] reliqua rejicimus in Appendicem ad hanc Vitam; cui subjungimus Appendicem secundam, in qua alia de Gestis S. Vrsmari a Fulcuino indicata damus, eique subjungimus historiam elevationis ejusdem S. Vrsmari, ab eodem descriptam.

[4] [Historia miraculorū a variis composita.] Historia miraculorum S. Vrsmari est in unum quasi corpus collecta, & ex Ms. Lobiensi nobis communicata. Hujus pars prima est a Fulcuino Abbate descripta, quam in tria capita distinguimus; eadem vero in præcitata Fulcuini historia de Gestis Abbatum Lobiensium continetur. Quæ sequuntur capite quarto, tempore dicti Fulcuini & forsan ejus jussu sunt conscripta. Quæ quinto & sexto capitibus proponuntur, ab alio multo juniore sunt composita. Vltimo loco datur Itineratio S. Ursmari, qua inter Flandrenses voluit glorificari, & sub isto titulo proferuntur miracula, quæ contigerunt, dum sacrum ejus corpus circumferretur, ab oculato teste compilata.

[5] Qui ad hæc tempora proximi accedunt sunt Sigebertus Gemblacensis, & Baldricus Episcopus Noviomensis. [Creatur Abbas an. 698] Ex his Sigebertus tempus S. Vrsmari suo Chronico inscripsit, ac primo ad annum 698 ita habet: S. Ursmarus, per interventum Hildulfi Ducis, Lobiense cœnobium a Pippino Principe ad regendum suscipit. Verum hæc ad annum præcedentem ut minimum sunt conferenda, [aut potius 697,] quod in exordio regiminis XVII Kalendas Septembris anno DCXCVII a Fulcuino dicatur dedicasse ecclesiam monasterii Lobiensis, ut infra ex Appendice 2 constabit. [moritur an. 813,] Iterum Sigebertus ad annum 713 ista habet Sanctus Ursmarus Episcopus & Abbas Lobiensis cœnobii obit, eique S. Erminus in regimine succedit. At Baldricus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 37 & 38, ista tradit: Secessurus S. Landelinus Laubiis, eo loci præfecit beatum virum Dei Ursmarum, piis moribus præditum, in functoria tantum prædicatione creatum Episcopum. Hoc doctore, & dein B. Ermino succedente, effloruit locus; & ad Dei gloriam, ut usque in præsens apparet, mos plene adolevit ecclesiasticus. Horum itaque beatorum Dei Confessorum dormitionis habitaculum subjungamus. [sepelitur in ecclesia parochiali in vertice montis,] Erat namque Ecclesia parochialis, subjacens prælibato cœnobio, quæ juxta, scilicet in vertice montis, sita est: ubi ipsi monachi, sed & omnes collimitanei circum & circa degentes, tumulandi ferebantur. Ad hanc beatissimi viri Ursmarus atque Erminus, cum defuncti sunt, portantur humandi: quorum meritis declarandis divina pietas multa miracula est dignata operari. Postquam vero ambo ad remunerationem vocati, in jam dicta parochiali ecclesia tumulati fuissent, tot & tantis munificentiis locus ille donatur, ut modernis temporibus monasterio facto Canonici mitterentur. Hæc Baldricus. [ubi Collegium Canonicorum institutum:] Extat etiamnum vetus illa parochialis ecclesia, in eaque aut cœmeterio adjuncto sepeliuntur Abbas, monachi & incolæ Lobienses. Ceterum, bellis in agro Leodiensi sævientibus anno MCCCCVIII, Collegium Canonicorum ex dicta ecclesia Binchium, [an. 1408 Binchium translatum,] quod est vicinum Hannoniæ oppidum, se transtulit. Quo factum est, ut Guilielmus Bavarus, Hannoniæ Comes, instanter peteret, ut sedem ibi fixam ac perpetuam vellent figere. Quod & fecerunt, Martino V Papa consentiente & approbante. Eodem tempore, ex prædicta Lobiensi ecclesia, corpora SS. Vrsmari, Ermini & aliorum sex Binchium sunt translata: [cum aliis corporibus sacris.] quæ diversis octo feretris argenteis inclusa ibidem asservantur, & quotannis mense Iulio ineunte, magno hominum concursu, solenni supplicatione per oppidum pie circumferuntur. Huic supplicationi exornandæ Albertus Princeps Belgarum varias ex auro, argento ac serico umbellas & alium ornatum pretiosum dono dedit; & ipsa sacra lipsana ab Archiepiscopo Cameracensi Francisco Burchio, ceremonia insigni, se præsente, visitanda curavit: uti Autbertus Miræus in Chronico Ordinis S. Benedicti, & Fastis Belgicis describit, ipsique ibidem sacra lipsana, sumus venerati: intelleximus etiam quod M. Ægidius Waulde Binchiensis Pastor anno MDCXXVIII Montibus Hannoniæ curaverit Gallice imprimendam Vitam & miracula S. Vrsmari atque aliorum septem Patronorum Binchiensium una cum Chronicis Domus Lobiensis.

§. II. Cultus sacer variis diebus, Monasteria & templa constructa.

[6] Lobienses & Binchienses, ut primum & præcipuum Patronum, [Colitur 18 Aprilis in Breviariis] solennißimo ritu colunt S. Vrsmarum hoc XVIII Aprilis, quo vita functus. Quo item die Officio trium Lectionum celebrat ejus festum Ecclesiæ & diœcesis Leodiensis. At nobilis Ecclesia Collegiata S. Waldetrudis in urbe Montensi colit hoc die ritu duplici S. Ayam cum commemoratione S. Vrsmari, ut præscribitur in Officiis dictæ Ecclesiæ propriis, anno MDCXXV excusis. Verum olim Officium de S. Vrsmaro factum fuisse indicat antiquum Breviarium secundum usum dictæ Ecclesiæ S. Waldetrudis, in quo ista præscribitur Oratio: Deus qui nos, devota B. Ursmari, Confessoris tui atque Pontificis, instantia, ad agnitionem tui sancti nominis vocare dignatus es: concede propitius, ut cujus solennia colimus, etiam patrocinia sentiamus. Eodem modo Ms. Martyrologium Lobiense, sub nomine Adonis, [& Martyrologiis:] primo loco ista hobet: XIV Calendas Maji Laubaco transitus S. Ursmari, Episcopi & Confessoris: Sunt eadem sub finem rejecta in Martyrologio Adonis, a Mosandro & Rosweido in lucem dato, cui plura adduntur in Ms. Adone Leodiensi S. Laurentii, sed potißimum de visione matri ante ejus nativitatem facta. In Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, ex quibus edidimus genuinum Martyrologium Bedæ & Flori, ista leguntur: Eodem die Lobiis natale S. Ursmari Episcopi. In Ms. Bruxellensi ecclesiæ S. Gudilæ primo loco ita refertur: In Laubiaco S. Ursmari, Episcopi & Confessoris: qui præparatis ad usum monasterii necessariis, cœnobium Lobiense, quod Ladelinus fundavit, a Pippino regendum suscepit. Eumdem suis elogiis celebrant Martyrologia Mss, Leodiense S. Lāberti, Centulense S. Richarii, & alia: item Grevenus, Canisius, Galesinius, Ferrarius, & potißimum Molanus in Auctario ad Vsuardum triplicis editionis, [in nonnullis 19 Aprilis.] & Indiculo atq; Natalibus Sāctorum Belgii: pro quo Vsuardum allegat Baronius in Notis ad XIX Aprilis, quo die inscriptus est hodierno Martyrologio Romano, aliisq; Maurolyci & Felicii; quo etiam die, multa fulgidum sanctimonia objisse scripsit Mejerus in Annalibus Flandriæ; & eo die officium de eo faciendum invenitur in antiquis Breviariis Antverpiensi, Bruxellensi, & aliis.

[7] [Elogium Trithemii] Ioannes Trithemius, l. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, cap. 157, hoc elogium habet: Ursmarus, ex Abbate Lobiensis cœnobii Episcopus Bobiensis, vir doctus & sanctus, diviniq; verbi prædicator insignis, qui prædicans temporibus Dagoberti in provincia Flandrensi multas construxit ac construi fecit ecclesias. Hujus Vitam Herigerus Abbas luculento sermone descripsit. Claruit anno Domini septingentesimo: cujus festū celebratur IX Kalendas Maji. Hæc Trithemius, non absq; mendis. Nam primo nulla ejus mentio fit in ullo Martyrologio nono Kalendas Maji, [emendatur.] sed decimo quarto Kalendas Maji, deinde anno DCC nullus regnabat aut vivebat Rex Dagobertus, sed Dagobertus tertius Rex Francorum, cœpit puer anno DCCXI regnare; sub quo S. Vrsmarus mortuus est anno DCCXIII. Præterea non est ex Abbate Lobiensi factus Episcopus Bobiensis, scilicet in Italia, ubi Bobium monasterium a Columbano seculo Christi VII est constructum in eoq; Sedes Episcopalis erecta anno MXIV, & Atto primus Episcopus ordinatus. Fuit autem S. Ursmarus simul & Abbas Lobiensis & Episcopus, sed in functoria tantum prædicatione, ut supra ex Baldrico diximus: de quo ejus Episcopatu infra in Appendice latius agitur. [nomen in fastis Benedictinis,] De Vita ejus, metrico stylo ab Herigero conscripta, jam egimus. Arnoldus Wion meliori eum encomio celebrat, sed ad XIX Aprilis. In cœnobio Lobiensi, inquit, depositio S. Ursmari Episcopi & Confessoris, qui prædicationis munere permultos ad fidem Christi perduxit, & miraculis clarus quievit in Domino. Wionem sequuntur Dorganius & Menardus. At longiore encomio ornat eum Bucelinus, ad hanc XVIII Aprilis. Aberrat plurimum Wion, dum in Notis ait, S. Ursmarum successisse in regimine Abbatiæ & Episcopatus S. Hidulpho, Duci & Abbati Lobiensis cœnobii: solum enim (ut supra ex Sigeberto diximus) per interventum Hildulphi Ducis suscepit regimen cœnobii Lobiensis. Colitur S. Hidulphus Dux XXIII Iunii: [& Canonicorum.] de quo nonnulla hoc die dicimus ad Vitam B. Ayæ uxoris. Constantinus Ghinius eumdem S. Vrsmarum inter Canonicos recenset, & magno eum elogio commendat ad diem XIX Aprilis, in Natalibus Sanctorum Canonicorum.

[8] Inter alias solennitates prima censetur festum elevationis factæ an. DCCCXXIII, [aliæ solennitates 26 Martii,] quæ celebranda XXVI Martii refertur in Ms. Adone monasterii Lobiensis, item a Molano in Auctario Vsuardi & Natalibus Sanctorum Belgii, Canisio, Ferrario, Saussajo, Dorganio, Menardo, Bucelino. Sed ea solennitas, tum impedita tempore Paßionis Christi aut Resurrectionis, transfertur in Dominicam ante Natalem S. Ioannis Baptistæ. Proxima festivitas est ob commemorationē meritorum SS. Vrsmari & Ermini, quando per eorū patrociniū liberati sunt Lobienses ab incursione Hungrorum, & celebratur secundo die Aprilis, indicata infra cap. 1 Miraculorum, [2 Aprilis,] quæ per Fulcuinum descripta sunt. Memoratur etiam in Ms. Adone Lobiensi, & aliis jam indicatis. In Florario Ms. celebratur XV Aprilis depositio S. Vrsmari, [15 Aprilis,] & XVIII Aprilis translatio sive Elevatio. Sed alia solennitas est Binchii Dominica secunda post festum S. Ioannis Baptistæ, ob translationem SS. Vrsmari, Ermini & aliorum Sanctorum in oppidum Binchiense, factam XX mensis Iunii anno MCCCCIX, [20 Iunii,] & inscriptam Auctario Molani ad Vsuardum, Martyrologiis Saussaji, Canisii & aliis monasticis, ad diem secundum Iulii: quæ potest esse secunda Dominica post festum S. Ioannis. [2 Iulii,] Denique in Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum annuntiatur aliqua commemoratio ad XIV Octobris, [14 Octob.] ob translationem dictorum Sanctorum in novum feretrum, sub Episcopo Cameracensi Ioanne de Burgundia, qui dicta Ecclesiæ præfuit ab anno MCCCCXL usque ad ann. MCCCCLXXIX.

[9] [construxisse dicitur monasteria Alnense & Waslarense;] Traditur B. Vrsmarus multas ecclesias ac cœnobia fundasse, præter primarium Lobiense. Ex his infra Appendice 2, ex Fulcuino data, censentur Alna sub Lobiensibus, quæ non procul distat, & nunc cœnobium est Ordinis Cisterciensis; ac Waslare versus Theoraciæ saltum in finibus Faniæ, cui Dodonem præfecit; colendum XXVIII Octobris. Appellatur S. Vrsmarus a nonnullis Apostolus Tirasciorum; Flandrensium & Menapiensum: idque propter oppidum Aldenburgum, Brugas inter & Neoportum situm, sed magis vicinum Ostendæ: de quo agens Antonius Sanderus, tomo 1 Flandriæ illustratæ pag. 316 & sequentibus, ex Chronographo Aldenburgensi ista habet: Reverendissimus Antistes Ursmarus infernalem hanc maxime Flandriam, [Aldemburgi] idololatriæ adhuc cultui, non sine multo tristioris animi argumento, deditam cernens; veræ fidei mox ardore succensus, temporibus Childeberti Francorum Regis, ob baptismi gratiā prædicando perlustravit: multisq; in ipsius pagi Flandrensis locis, maxime autem Aldenburgi, fidei Christianæ fundamenta locavit. Habitationis autē sibi locum in urbe quondam illa nobili, sed tum temporis plane lugubri Aldenborch, ob pristinæ ejus dignitatis recordationem eligens, cum suis commilitonibus eo primum accessit: ubi & euangelizabat Jesum, rudisque gentis pectoribus Christianæ religionis dogmata inserebat. Regnavit Childebertus ab anno DCXCVIII usque ad annum DCCXI, cui tunc succeßit Dagobertus filius, de cujus licentia templum D. Petri in Aldenborch consecravit S. Ursmarus: [ecclesiam S. Petri,] quod diuturna stabilitate viguit, longa ætate senuit, & prolixa vetustate corruit. Post multa vero annorum curricula, id est anno MLVI reinceptum est a Rabodone Episcopo, & consecratum prima Maji MLXX; qui condonavit Arnulpho Suessionum Episcopo, illique canonicam de ea fecit investituram. Qui Arnulphus eam donavit in Abbatiam & congregationem monachorum Ordinis S. Benedicti, anno MLXXXIV, & præfuit eidem annis tribus, mortuus anno MLXXXVII in solennitate Assumptionis B. Mariæ; qui Sanctis adscriptus colitur postridie. At Ratbodo Noviomensis & Tornacensis Episcopus creatus est anno MLXVIII, mortuus an. MXCVIII. Præterea traditur curialis ecclesia Aldenburgi, B. Mariæ Virgini inscripta, [& S. Mariæ;] peristyliis & laqueari excelso conspicua, a S. Ursmaro sodalitio Clericorum honorata fuisse.

[10] [in Singulfi-villa conventum 12 Canonicorū:] In Schedis quoque Binchio ad nos mißis ista habentur: Singulfi villa, nomen est fundi, nunc Zeclesen prope Aldenardam in Flandria, & in eo memoria SS. Petri & Ursmari, in quo tunc Canonicorum duodecim conventus habebatur, ab eodem S. Ursmaro institutus, qui locus a Nordmannis est destructus circa annum DCCCLXXXI. In terra quoque, quæ Lata-quercus dicebatur, ubi ecclesia Affligemiensis sita est, [ecclesiam circa Affligem.] ejusdem Sancti industria ecclesia ædificata est, & monasterio Lobiensi acquisita, & ab incolis proprie S. Ursmari possessio nominabatur. Verum post variam depopulationem, præfato loco a quibusdam sub obtentu eremiticæ vitæ occupato, Leonius Abbas XXVIII jus suum publice sæpius reclamando, demum apud S. Petrum Gandensem, quorumdam Flandrensium persuasu & interventu, spontaneus cessit.

VITA
Auctore Ansone Abbate Lobiensi V.
Ex MSS. Vltrajectino & S. Maximini.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

BHL Number: 8416, 0000

AUCTORE ANSONE EX MS.

PROLOGUS AUCTORIS.

Domino meo & vere Domino, Domini servo Christique electo Theodulfo, Episcopo perfectorum virorum comparabili, Ansus, servus inutilis servorum Domini, salutem. O pie Pater, mi Domine, sera est inquisitio tua, & tarde data est mihi optio scribendi Vitam S. Ursmari Episcopi, cujus opus explere mihi injungis: de cujus virtutibus multæ labefactæ sunt a memoria, ob transita nonnulla annorum curricula. Sed quamvis ex plurimis pauca queam prodere, quæ a quodam scripta reperi, [Ab alio scripta tradit:] gravatus pondere peccatorum fari vereor, metuens illud Propheticum testimonium: Peccatori autem dixit Deus? [Ps. 49. 16.] Quare tu enarras justitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Tamen ne inobediens appaream, tutus tuis sanctis orationibus vallatusque, Vitam præfati jam Sancti scribere exordiar; primitus siquidem quidnam, quod matri ejus fuerat revelatum de illo priusquam nasceretur, vel quid ipse gesserit in Episcopatus fastigio sublimatus. Quamvis enim ad omnia illius nequaquam potuerim pervenire; at ea in quibus ipse conscius tantum fuit nesciuntur: quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluit. Nos autem sufficere credimus, si tantum excellentiora notamus: simul & legentibus consulendum est, ne quod his pariat copia congesta fastidium. Obsecro autem eos, qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, [eaque probata & comperta,] neque me quidquam nisi compertum & probatum scripsisse arbitrentur: alioquin melius est tacere, quam falsum dicere.

CAPUT I.
Visiones factæ matri S. Vrsmari: vita privata & Episcopalis.

[1] Beatus Ursmarus Episcopus, dignus laude bonorum, in pago Hainau vel a Theorascensi, in villa quæ vocata est b Fleon, oriundus fuit. Qui a Deo electus est e cælo per perdestinationē priusquam nasceretur per originem. Gravida namque matre ejus de eo, apparuit ei quidam senex in visu noctis, in manu sua tenens quemdam puerulum. Tunc ait ad eam senex: Accipe puerum hunc, [Visione matri facta:] nutriesque eum. Incubuerat itaque fames tunc magna in illa regione, respondensque mulier ait seni: Unde istum nutriam, Domine, cum mihi desit ob magnitudinem famis quam patimur in hac terra? At ille dedit in manu ejus panem candidum, & dixit illi: de hoc pane nutries eum. Quæ cum accepisset illum, crevit inter manus illius magnus valde. Tunc gaudens eadem mulier ait: Hoc quid est quod video, vel quid significat? [indicatur magnus coram Deo futurus,] Respondens autem senex ait illi: Filium es paritura, qui de regno c magnam sustinebit partem. Qui ita demum prædicando adultus sustinuit: siquidem tantam a Domino gratiam est consecutus, ut omnes pabulo verbi Dei reficeret, qui ad eum gratia colloquendi veniebant.

[2] [& iterum alia visione] Iterum autem mater ejus depressa somno, aliam vidit, visionem. Scala quippe super terram contra se stabat, cujus cacumen cælos tangebat: & ipse puer ascendens per eam, cœlum ingrediebatur. Sed & ipsa mulier ascendens post eum usque ad cacumen scalæ, ad illum tamen penitus pervenire non potuit. Tunc demum mulier ad se conversa illico cognovit, veraciter hæc omnia suum figurari in filium, quem clausum adhuc detinebat in utero. Hæc enim & similia de proprio mater cognovit filio ante nativitatem. Unde exultans aiebat: Scio prænoscens per misericordiam Dei, quia magnus erit filius meus coram Domino,

[3] d Editum proinde puerum adultumque genitores doctoribus sanctarum Scripturarum ad imbuendum tradiderunt. Qui litteris sacris est instructus, [sacris litteris imbuitur:] divinaque lege non mediocriter est imbutus, minime seculariter sed monasterialiter ac regulariter. Ab ipso enim pueritiæ suæ tempore cor gerens senile, ætatem moribus transiens, mentem ad astra suspendens, minime in voluntate ambulabat propria, sed in voluntate Dei. [stricte adhæret legi divinæ:] Quocumque autem illum lex divina constringebat, illic toto annisu applicari curabat, manu cordis indefessus. Crescens quippe ætate, pollebat virtutibus. e Erat quidem corpore castus, mente devotus, amabilis cunctis, aspectu pulcherrimus; prudentiæ, temperantiæ, fortitudinis, justitiæque possessor; longanimitate perfectus, eleemosynis largus; patientia, mansuetudine, humilitate, ac pietate solicitus; caritatem habens perfectam. [excellit virtutibus,] Sed & has omnes virtutes decorabat sapientia, quæ est creatrix omnium elementorum. Sermo illius juxta Apostoli dictum semper erat sale conditus. [Col. 4, 6] Qui ita per multos annos in sanctis actibus vitam duxit, non cessans promere viam salutis: & ad instructionem fratrum de ore velut favus mellis dulcedo redundabat. Si quando opportunum tempus loquendi videbat, sine ædificatione proximorum horam transire minime sinebat. Terrena quoque omnia despiciens, Domino adhærebat; illi soli vacare desiderans, orationious frequenter incumbens, cum lacrymis & compunctione cordis deprecabatur Dominum, quatenus sibi tutamen largiretur, ut illa erogaret vel meditaretur opera, quæ in conspectu divinæ majestatis essent accepta. Dominus autem, qui scrutatur renes & cor, pias illius exaudire dignatus est preces.

[4] Denique cum Episcopus fuisset ordinatus f, tantam illi gratiam divina pietas concessit, ut pene omnes anteiret mortales, [Episcopus creatus,] & multi exemplo illius vivere optarent: quo ob magnitudinem suæ sanctitatis spiritalis effectus est Pater multorum, Scripturarum Doctor, monasteriorum constructor, Pastor ecclesiarum, [pastoralem curam adhibet:] custos animarum, nutritor orphanorum ac viduarum, atque redemptor captivorum; siquidem a Pippino potestatem redimendi captivos acceperat. Gregem vero sibi commissum ita dilexit, sicut veritas ipsa docuit, Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis. [Ioa. 11, 11] Si enim in sancta Ecclesia persecutionis rabies exorta fuisset, mori ob causas Dominicas minime trepidasset. Vir quippe iste sanctus dissimilis fuit hominibus quos cernimus temporibus nostris. Non audivimus quemquam nostris temporibus qui in corpore tam prolixum pertulerit martyrium, aut qui tantam cruciationem sustinuit in vita præsenti. Nec sumus idonei evolvere qualis fuerit vita illius, [vivit in mirabili abstinentia,] præsertim cum novem annis & decem hebdomadibus absque alimento vixerit panis, ob egritudinem corporis. Prorsus de cibario, quem sumebat, nullum arbitror hominem carnalem vivere posse, nisi per sanctum Spiritum, qui ipsum alebat. Omnes autem qui eum videbant ambulantem aut audiebant loquentem, mirabantur valde quod tam efficaciter loqueretur vivens absque alimonia panis. Fons aquæ erat ejus poculum & refrigerium. Cibus ejus talis erat quem sumere absque officio dentium valebat. [& patientia,] Tanta erat ejus patientia in suis tribulationibus, ut compararetur beato Job: sicut enim ille non peccavit labiis suis murmurando contra Deum, sed laudes Domino concinebat; sic & vir sanctus indesinenter Dominum benedicebat, sicut Propheta dicebat, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. [Job 1, 22., Psal. 33, 2] g

ANNOTATA.

a Ms. S. Maximini. Threcacensi, in pago Hainau, scilicet in hodierna Hannonia: sed aliis in Tirascia, forsan latius extensa, collocatur.

b Fleon nunc Floyon, prope Avesnas, quo in loco Antonius VVinghius Abbas Letiensis Oratorium in S. Vrsmari honorem erigi curavit. De ecclesiola lignea a S. Vrsmaro ibi constructa, agit Fulcuinus infra in miraculis num. 13.

c Mabillon aliquam sustinebit partem. Surius, aliquam Christo lucrifaciet partem.

d Natus traditur 23 Iulii anni 644 aut sequente.

e Hæc virtutum enumeratio deest apud Mabillonem & in Ms. S. Maximini: apud Surium latius explicatur.

f In Lobiensi Ms. & a Chesnæo edito ista interponuntur, ex Fulcuino de Gestis Abbatum Lobiensium descripta. Post discessum Laubaco Sancti Landelini (quem recedere ab eo loco gratia illuminandi Crispinium, ubi nunc requiescit, suaserat Spiritus Domini) B. Ursmarus, cui Laubias locum Apostolatus & exercitii sancti delegerat Dominus, verbo prædicationis & virtutum meritis clarus, accersitus a Pippino Seniore (sub quo regnaverunt Theodoricus ab eodem Principe in Textricio villa devictus, nec non & filii ejusdem Theoderici Chlodoveus & Childebertus, filius quoque Childeberti Dagobertus) idem monasterium suscepit regendum per Hidulphi interventum, qui erat unus ex Principibus Regis majoribus: ubi etiam pastorali inthronizatur cathedra, tanta Domini sublimatus gratia, ut pene omnes &c. Hæc ibi. De dictis Regibus alias egimus, & ostendimus hunc Dagobertum puerum obiisse. De S. Hidulpho hoc die agimus ad Vitam B. Aiæ, ejus uxoris: colitur ipse 23 Iulii.

g Sequuntur in Lobiensi etiam hæc: Mentior si hæc ejus exercitia usque ad nostra non decurrunt tempora. Non, ut prætermittam eos quos aut viva voce instruxit, aut quos vicinitate temporis per eos qui viderunt aut audierunt illud silentio &c. Sunt ea, ex Gestis Abbatum Lobiensium per Fulcuinum, desumpta.

CAPUT II.
Varia S. Vrsmari miracula: obitus.

[5] Illud quoque silentio non est tegendum, quam inclytus fuerit virtute ad purgandum energumenos. Erat quoddam monasterium quod vocatur Malbodium a, haud procul a Laubaco cœnobio suo, in quo erant sanctimoniales. Itaque cum unam ex eis arripuisset spiritus malignus, cœpit eam graviter vexare, & per os ejus turpia fari. Tunc omnes illic commorantes pavor invasit, ita ut confiterentur se numquam pertulisse talem pavorem: tenentesque patientem consorores, dicebant ad dæmonem; Quomodo ausus es vexare ancillam Christi: & dicebant; Impurissime dæmon, exi ab ea. Quibus ille respondens ait: Non exeam, priusquam Ursmarus veniat; ipse enim compellet me exire b. Altera vero die, ordinante Domino, affuit Ursmarus Episcopus. Cumque Sorores dixissent de ea quæ a diabolo torquebatur, jussit eam exhiberi. [Sanctimonialem, a dæmone obsessam liberat solito, exorcismo.] Quæ cum fuisset adducta, ille de sua virtute minime præsumens, cum Dei auxilio armavit se contra diabolum; ac deinde accipiens librum, exorsus est legere exorcismum super energumenæ caput, ut per conjurationem Divini nominis exire compelleretur: sicque sanctum benedictionis sumens oleum, linivit oculos naresque ejus & os. Quo facto protinus spiritus immundus aufugit ab ea. Ita demum ab ipsa passione famula Dei est sanata, ut ulterius spiritus malignus ad eam non ausus fuerit accedere. Pavor tamen, quem prius malignus inter Sorores seminaverat, adhuc post liberationem puellæ inter eas esse videbatur. Tunc vir Dei Ursmarus præcepit sibi salem & aquam deferri, quibus benedictis spargi jussit per monasterium, & sic pavor cum suo discessit auctore.

[6] Alio quoque tempore adducta est ad eum puella secularis, dæmonio plena: c quam jussit sibi in oratorium deferri. Quo facto præcepit eam vinculis, [aliam energumenam sanat tactis baculi;] quibus tenebatur, absolvi: cœpitque Dei potentiam super caput ipsius invocare: ipsumque lemurem nigerrimum, ut a plasmate Dei vivi recederet, increpare. Mirum in modum hostis ille antiquus cœpit continuo anxiari ac fremere, diversasq; ac diras voces emittere. Sanctus vero Ursmarus jussit eam extra oratorium trahi, ipseque subsequens, tetigit eam bis vel ter baculo, quem in manu gestabat: & confestim exiit ab ea spiritus immundus, ac si ipse corporaliter cæsus fuisset. Deinde perungens eam oleo sancto, sospitem remisit ad domum parentum.

[7] Sanctus autem vir habebat neptem in præfato monasterio, quam d S. Aldegundi commendaverat. Quæ postquam adulta crevisset, nata est infirmitas in collo ejus sæva nimis e. Et dicebant medici quod non posset adipisci sanitatem, nisi caro incideretur a ferro, & sic cum uncino ferreo foras traheretur. Hoc autem cogitantes facere, contigit illuc advenisse S. Ursmarum, & invenit neptem suam graviter ægrotantem. Et ille vocans medicum, dixit illi: Dic mihi utrumne vales salvare illam? Et ille: Nequeo, nisi cum uncino ferreo incisa carne foris morbum traham. Hæc vir Dei agere non permisit, quia tenere eam diligebat. Imponens itaque manum suam sæpius die illa super vulnus, dicebat illi: Vide filia, ne patiaris tibi ferrum imponi: credo enim in Deum quod ipse te curabit ab hac infirmitate. [neptem suam ab infirmitate colli sanat,] Nocte vero eadem Sanctus uberrime preces fudit ad Dominum: jamque illucescente die altero, puella a strato sospes surrexit in tantum, ut nec vestigium infirmitatis in ea remaneret.

[8] Alio quoque tempore in eodem monasterio alia ægrota jacebat tam pessimo languore obsessa, ut qui eam viderent, recuperari posse sanitatem omnimodis desperarent. Quæ cum audisset tanti viri adventum, cœpit virtute qua poterat dicere: Obsecro, ut rogetis illum venire ad me: confide enim in Deo, me recuperaturam sanitatem quantocius, si eum videre meruero. Quod cum B. Ursmaro fuisset indicatum, confestim properavit ad domum, intuitus febricitantem, elevans manum, [& signo Crucis febricitantē:] signum Crucis super eam edidit, & febre decedente, illico convaluit. Quæ palam prædicabat omnibus, se sancti viri sanatam fuisse orationibus.

[9] Post hæc S. Ursmarus suam cernens crescere infirmitatem, & diem vocationis suæ imminere, curam egit non modicam, ne grex sibi commissus relinqueretur orbatus. Tunc auctore Deo, optantibus cunctis, f S. Arminni discipulo suo curam injunxit pastoralem, studuitque eum commonere, [æger constituit S. Erminum successorem:] ut vigilanti studio pasceret oves sibi creditas: quod idem postea devotissime egit. g Miracula etiam sui magistri opere metrico, juxta elementorum summam, versificator optimus edidit. Nec multum post anno Domini septingentesimo decimo tertio S. Ursmarus beatæ memoriæ Episcopus resolutus est de ergastulo corporis, [moritur anno 712,] & officio Angelorum evectus ad æthera, modo remuneratus cum Angelis triumphat in gloria. Cujus discipuli exequias devote celebrantes, sepelierunt eum honorifice in Laubaco monasterio suo, in ecclesia quæ sita est in cacumine montis, [sepelitur in ecclesia S. Mariæ:] ad cujus radices situm est monasterium. Et ædificata est ibi ecclesia in honore sanctæ Mariæ semper Virginis Dei genitricis, [claret miraculis,] ubi præstantur virtutes & beneficia, ad laudem & gloriam nominis Domini Jesu Christi, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Surius duodecim millibus, scilicet passuum, distans a Laubaco, ad Sabim fluvium versus Occidentem.

b Hic multa apud Surium de dæmonibus & potissimum ex sacra Scriptura interponuntur, quæ ibi legi possunta Ratherio adjuncta; desunt autem in Ms. S. Maximini & poemate Harigeri.

c Hæc ex Ms. S. Maximini inseruimus, quæ paucioribus habentur in Ms. Vltrajectino.

d Acta fundatricis monasterii Malbodiensis dedimus 30 Ianuarii, ubi etiam de Malbodio pluribus actum.

e Additur in Ms. Lobiensi, quæ dicitur gutteria Francilogo, aut sermone Gallico uti est apud Surium. Quæ videntur melius abesse in utroque Mss. Est Gutteria aliis dirus articulorum dolor, Gallice la goutte. Hic sumitur pro vitio gutturis, quod etiam gutturnositas dicitur. Colvonerius in Notis ad Chronicon Cameracense Baldrici lib. 1 cap. 16. hunc locum adducit, sed perperam de Sancta Aldegunde dictum arbitratur.

f S. Armino seu potius Erminus colitur 25 Aprilis.

g Hoc S. Ermini poema hactenus cum magno veræ historiæ detrimento periit anno 1546, in bibliothecæ Lobiensis incendio. Vt tradit Wauldæus in Vita S. Ermini cap. 12.

APPENDIX I.
Ex Ms. Lobiensi & ab Andrea du Chesne excuso.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

BHL Number: 0000

Quantæ autem virtutis sit & famæ, non magnopere nostrum est commendare. a Scit hoc magna pars Galliæ & Flandriæ, ubi variis molestiis vexatos, orationibus & meritis suis sanos reddidit quotidie. Per quem cum in partibus Galliæ, in b Fania scilicet & Theoracia, multi conversi fuissent, & constructæ quæ adhuc supersunt ecclesiæ; sicut erat lucrandis animabus semper intentus, se ad prædicandum Flandriæ contulit versus Menapum fines, qui adhuc detinebantur ritu gentis vanis superstitionibus. Cujus miraculis multiplicibus compuncti, [In Flandria multos convertit:] & prædicatione assidua ad fidem conversi, ex magna parte prædiorum heredem eum statuunt sibi, & eam quæ est in Laubias Christi Ecclesiam. Ipse etiam provinciæ Dominus, Aldo nomine, B. Ursmari prædicatione ad fidem Christi conversus, donavit de suo dictum vocabulo c Aldeburch vicum, & mille passus undique per circuitum: in quo construxit atque consecravit Ecclesiam in honore Petri Apostoli: [& maxime Aldenburgenses:] de qua postmodum dotavit Laubiensium Ecclesiam: quatenus ipse beatus Apostolus, cui a Domino ligandi atque solvendi collata est potestas, patrocinaretur Flandrensibus atque d Menapibus, qui de diversis idolorum cultibus revocati, facti erant una Ecclesia Christi. Sunt autem loca in circuitu vici Aldeburch dicti: in quo etiam loco ecclesiam, quæ adhuc superest, ædificaverunt in honore S. Ursmari. Ubi crebro quæ & quanta Deus per eum operatus sit miracula, sola illius colligit scientia, quæ ab initio Verbum Patris constat & sapientia. Et quia locus se obtulit reddendæ dubitantibus & quærentibus rationis, cur scilicet dictus sit Episcopus, cum Lobia non sit Sedes Episcopalis; e pro tempore expediendum est paucis. Quia enim, [Qua de causa sit Episcopus creatus,] ut præfatum est, intentus erat semper lucrandis animabus, & quia multi barbaricæ gentis, ut supra dicti Flandrenses, adhuc detinebantur vanis idololatriæ superstitionibus, prædicandi tantum gratia, sicut competebat rudimentis fidei novellæ, est ordinatus Episcopus: quod factum quoque de S. Amando legimus. A quo etiam locus Lobiensis tantam dignitatem est adeptus, partim ab hoc partim quia locus regius f regia munificentia est constructus, ut nulli committeretur, nisi primum esset ordinatus Episcopus, quæ dignitas etiam perduravit in multos successores, qui leguntur fuisse Episcopi & Abbates. de qua tantum adhuc superest in eo loco, ut Abbati liceat uti sandaliis, tunica Subdiaconali, habere potestatem ligandi atque solvendi, atque ubique uti annulo aureo & chirothecis.

ANNOTATA.

a Hæc desumpta sunt ex Fulcuino sub finem capitis 2.

b Fania ad fluviolum Waslerum ditiuncula versus Tirasciam.

c Alii melius quasi vetus castrum dictum volunt, & tempore Attilæ Regis destructum. Consule Mejerum in Annalibus Flandriæ ad an. 453.

d Menapii hi vixerunt in diœcesi antiquæ Tornacensi, a quibus & a Morinis Flandri distincti, detinebant olim partem Flandriæ maritimam in hodierna diœcesi Brugensi, uti alias sæpius docuimus.

e Mejerus ad an. 668 sub finem ista habet: Eadem tempestate in pago Flandrensi de religione verba fecit Ursmarus Episcopus Suessionum, atque Abbas idem Lobiensis in Nerviis, qui Aldenburgii præcipue versatus, templum ibi ex materia excitatum Principis Apostolorum honori dedicavit. Mejero citato Demochares Ursmarum eumdem cum Autcharo facit, sed hic integro seculo citius vixit. At seculo 7 vixerunt Episcopi S. Ansericus,Bettolenus & potißimum S. Drausius, qui traditur circa an. 654 Episcopus creatus, vixit post annum 675. Consule quæ ad ejus Vitam diximus 5 Martii. Hinc nullo modo censemus credibile S. Vrsmarum fuisse Episcopum Sueßionensem, in summo antiquorum scriptorum silentio.

f Hæc contracta ex Fulcuino, qui addit, scilicet Liptinus: ubi palatium regium, in quo S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntinus Synodum celebravit præsente Carolomanno anno 743. Hodie Lestines dicitur, locus prope Binchium.

APPENDIX II.
Ex Fulcuino de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 4. & 5.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

Beatus igitur Ursmarus in exordio regiminis sui ecclesiam, quæ ante id temporis erat inconsecrata, consecravit: [Dedicat ecclesiam Lobiensem anno 697] dedicans illam Domino in honore Principis Apostolorum Petri, simulq; Doctoris Gentium Pauli & omnium Apostolorum Christi, cumulans templum donis & altare multiplicibus Sanctorum patrociniis. Facta est autem hæc dedicatio anno, qui est sexcentesimus nonagesimus septimus Dominicæ Incarnationis, [16 Augusti,] decimo septimo Kalendas Septembris, Domino in perpetuum regnante, Pippino autem Francis principante. Quam ecclesiam nequaquam passus pollui cadaveribus mortuorum, fecit aliam in honore S. Mariæ in vertice montis, cui subjacet prædictum monasterium: [extruit aliā in monte. cum cœmeterio.] ubi cœmeterium constituit esse fidelium, & ad quam conflueret populus: nam illicitus, ut nunc quoque nisi certo tempore, apud aliam erat feminarum accessus. Monasterium quoque in Alna ipse construxit, [construit monasteria Alnense & Wassariense] & Lobiis subjecit. Monasterium quoque Wassare, versus Theoraciæ saltum, in finibus Faniæ ædificavit: cui & Dodonem præfecit, virum admodum sanctum, utpote a se instructum: qui aliquantisper inibi demoratus, eremum concupivit, extructaque in eodem Faniæ saltu cellula, cum permissu pii Patris & licentia, vita vixit in ea theoretica, ubi postea multis virtutibus clarus migravit ad Dominum … Beatus igitur Ursmarus, virtutum omnium commerciis plenus, officio sibi credito fideliter administrato, locoque priscis monasteriis regia munificentia constructis coæquato, solvitur carnis ergastulo, & cælesti introfertur paradiso: ubi nunc & semper, nostri petimus memor, feliciter fruatur Domino. [obit an. 713] Obiit autem anno septingentesimo decimo tertio Dominicæ Incarnationis, [creato ante successore S. Ermino.] nobis in perpetuum Domino Deo regnante, & Pippino agente in sceptris. Qui antequam decederet, fractus longa molestia, se vivo S. Erminum successorem sibi substituerat: in quem familiaritate quadam speciali se totum transfuderat, utpote in dilectum heredem & gratissimum successorem.

HISTORIA TRANSLATIONIS.
Ex dicto Fulcuino cap. 9. & 10.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

Abbatia Lobiensis pervenit ad Dominum Folradum, piissimum Abbatem, tempore Domni Ludovici Imperatoris … His diebus lucernam suam Dominus, quam justificando igniverat, ignitam beatificaverat, beatificatam miraculis clarificaverat, nolens diutius delitescere; sed ad majorem venerationem cunctis hominibus propalare, prædicti Abbatis cor tetigit, & ut sancti & venerandi & cum omni amore nominandi Ursmari corpus de sepulcro elevaret, accendit. [Elevatur corpus anno 823.] Quæ elevatio facta est jussu & permissu ejus, qui tunc erat Cameracensis Episcopus, agentibus Clericis utriusque Ordinis, cum frequentia magna populari. Expleta itaque elevatione diem illam festivam duxere, nobisque & posteris celebrem esse sanxere. Facta est autem hæc elevatio anno Domini octingentesimo vigesimo tertio; ab ipsius vero Sancti non dicam obitu sed natalitio, quo vere cœpit vivere in Christo, decimo post centum exacto. Abhinc ergo cœpit beati viri celebris fama crebrescere, [plura miracula patrantur.] & confluentibus, languentium turmis ad diversa sanitatum genera miraculis coruscare: quæ multa prædecessorum nostrorum seu ignavia seu imperitia ad tempus jacuerunt, & studio litterarum sunt prætermissa. Nos ea quæ vidimus aut audivimus, excellentiora tantum notantes, suis in locis ponemus, & hoc faciemus ordine servato, cum Deo donante ad nostri temporis fæcem pervenerimus.

HISTORIA MIRACULORUM
Auctore Fulcuino Abbate & aliis. Ex MSS. Lobiensi.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

BHL Number: 8420, 8421, 8422, 8423, 8424

EX MS. LOBIENSI.

PROLOGUS.

Multimoda & magnifica, quæ omnipotentis Dei virtus ac sapientia in electis suis undique locorum multotiens operatur magnalia, nonnullorum disertorum operatores, pro quantitate suæ facundiæ calamo perstringentes, pluribus ecclesiis tradidere; [Conscripta miracula excitant ad alia impetranda:] eisdemque præcipue in quibus sanctorum corporum tumulata servantur pignora, beatæ inde immortalitati restituenda; quia frequentior illic imbecillium curatio, scribendorum miraculorum datur occasio. At nos stolidi & inertes, totius ingenii sale carentes, tum corda mole peccaminum pressi, tum voluptatibus carnis miseræ delibuti, curis seculi sensus hebetati, stertimus segnes, præstantissima, quæ in nostris patribus Ursmaro & Ermino quotidie gerit Deus magnalia, reticentes: quandoquidem manu subducta ferulæ, tramitem illico, pro dolor! liquimus disciplinantis scientiæ; solicitudinum temporalium & voluptatum sentibus suffocantes ipsum tenuissimi fomitis igniculum, qui ingenio instantium magistrorum in nobis multo conamine videbatur elaboratus. Videlicet marcescimus steriles, alicujus utilitatis fructum minime referentes. Tandem ergo fructificemus aliquando ne utique illo dominicæ animadversionis notemur erga infructuosam ficulneam cauterio: [resumuntur:] extirpentur ocius corda, inanium solicitudinum dumetis obducta; impinguentur inanima, mille cophinis nectarei stercoris, Sanctorum cultorum nostrorum Ursmari & Ermini solertia admotis: in quo aliquanto meliusculus labiorum nostrorum fructus Deo redditus, loquitur filiis hominum gloriam magnificentiæ & virtutis ejus, quam meritis præfatorum Patrum, evidenti indicio, plurimorum sæpe obtutibus notificavit & auribus. [& ultimis temporibus facta describuntur.] Et licet inumera & manifesta istorum Patrum merita, universorum etiam prudentium rhetorum superent facundiam: ne quis tamen nos fabulosum quiddam creperumve susurret cudisse, non veternosa monumenta cujuslibet compilationis, sed hesterna mirificæ virtutis opera clamabit omnino cœpti sermonis calamus.

SYLLABUS CAPITUM.

Subjungimus capita, quæ proponebantur hisce titulis, quoque in numeros commutavimus substitutis more nostro aliis capitibus
1 Quomodo Laubienses ab Hungris liberati sunt, per merita sanctorum Confessorum Ursmaii & Ermini.
2 Quomodo per merita eorumdem cælum pluviam emiserit.
3 De quodam cæco, in restauratione ecclesiolæ S. Ursmari devoto, & ejus meritis sanato.
4 De cæca, quæ ad tumulum ejus sanata est.
5 Quomodo mulier quædam manum contractam per baculum ejus sanam habuerit.
6 Quomodo mulier quædam dæmone plena curata sit.
7 Quomodo dæmoniacus quidam curatus sit.
8 Quomodo contractus quidam erectus sit.
9 Quomodo quidam, ad memoriam ejus aliis portantibus lapides, portare renuens, omni fortitudine sit dissolutus; sed pœnitentia ductus, sanitati restitutus.
10 Quomodo multitudine populi pons fractus sit, & cadentibus omnibus in aquam, nullus perierit.
11 Quomodo Comes quidam cum caballo montem Sanctorum ascendere tentaverit, nec valuerit.
12 Quomodo in ecclesiola quadam, in memoriam ejus consecrata, claritas cælitus ostensa sit.
13 Quomodo Presbyter quidam, ita paralysi dissolutus, ut nec loqui posset, virtutem receperit.
14 Quomodo idem Presbyter, dum Missam celebraret, vinum in calice missum divinitus repererit.
15 Quod numquam monachi, si montem Sanctorum pro aliquo damno reclamaturi ascenderint, remaneant inulti.
16 Quomodo quædam contracta, dum præmissa oratione candelam offerret, subito erecta sit.
17 Quomodo quædam mulier, cum infante in puteum, qui est retro altare, cadens, cum eodem infante illæsa retracta sit.
18 Quomodo Joannes Belmontensis, Lobias deprædatus, nec pœnitentia ductus, arreptus a dæmone, miserabiliter obierit.
19 Quomodo quidam miserabiliter a dæmone pervasus, mirabiliter curatus sit.
20 Quomodo Clericus a dolore dentium liberatus sit.
21 Quomodo circumlatis Reliquiis Sanctorum, segetes a depopulatione murium liberatæ sint.
22 Quomodo latrones, thesaurum Ecclesiæ furati, comprehensi sint.
23 Quomodo bubulci. cum bobus & plaustro onusto vino, in aquam fracto ponte ceciderint; & omnia illæsa conservata sint.
24 Quomodo quidam prædo, Ginardus nomine, quibusdam monachis nostris in Franciam boves abstulerit, & bubulcos in carcerem miserit; & postea tremefactus, metu divino eis omnia restituerit.
25 Quomodo S. Ursmarus cuidam matronæ in somnis apparuerit, & se in auxilium suorum ire prædixerit.
26 Quomodo quidam Anselmus villam nostram cum viginti quatuor complicibus prædatus fuerit: & quomodo illi postea occisi fuerint.
27 De quodam pistore, qui se in clibanum vivus projecit.
28 De eversione castri Grummaci: & quomodo Isaac, qui in eo morabatur, a S. Ursmaro territus in somnis, aufugerit.
29 Quomodo Lobienses per Sanctos Petrum, Ursmarum, & Erminum ab incendio liberati sint.
30 De quodam hydropico, qui per merita eorumdem Sanctorum sanatus fuit.
31 De quodam rustico, qui alteri rustico indulgere noluit.

CAPUT I.
Lobienses in irruptione Hungarorum liberati.

[1] Gens quædam ripam ulteriorem insidet Danubii, provinciam incolens quam Pannoniam vocaverunt antiqui; ex qua Hungri venientes, [Hungari post irruptionem sub Rege Henrico Aucupe factam,] ante a nobis sunt insita sibi & naturali barbarie comperti, quam origine cogniti. Quorum insatiata crudelitas sub a Henrico Rege transgressa terminos b Morahensium, quos sibi non longe antea impia usurpavit licentia, plerasque c provincias regni ejus ferro & igne longe lateque vastavit. Postea sub d Ottone filio ejus orta tempestate, facta est dissensio regni (dormiente credo Jesu in pectoribus vigilum, [sub Ottone,] ante fores domus Domini excubantium) ita ut quidam socii sathanæ Regem conarentur extinguere: sed cassato per Dei miserationem hoc per serpentinum sibilum concepto consilio, nequitiæ suæ virus per totius regni viscera diffuderunt. Erat in ea conjuratione Princeps, ipsius Regis filius, e Liudulfus, spectabilis adolescens & unice clarus, [conjurantibus Lindulfo filio Ottonis,] si seductoribus non credidisset, & heres esse non proditor voluisset: atque cum eo, quasi quidam stimulus, Cono, Dux paulo ante fortissimus: quibus (ut ita dicam) omnia erant in manibus, [& Conone Duce,] sed agendo ut plus haberent, omnimode effecerunt ut nihil haberent. Hi Hungros, antiquam quam prædiximus pestem, solicitaverunt, ut regnum in seipsum divisum invaderent: arbitrantes hoc modo solicitudinem qua premebantur, aut penitus adimi, aut aliquatenus posse minui. Hac, ut dicere instituimus, occasione sæva Hungrorum gens, & qualem numquam terra nostra sensit barbariem, a perversis civibus illecta, [invadunt Germaniā,] transitis Germaniæ & plerisque provinciis Galliæ, cui jam nobilis ille Francorum populus insederat, omnia ferro & ignibus vastatura se totam infudit. In hac acie Cono, quem prædiximus, cum suis sequacibus militavit. [& Belgium,] Sed ubi Trajectum ventum est quam Mosa alluit, incertum qua factione ab eis dissidium fecit. Hungri Hasbaniam igne & rapina aggressi, Carbonariam petunt. [Hasbanium. Carbonariā,] Fama ad nos perlata, mittitur e collegio nostro Hucbertus, Frater patiens laboris & fugitans quietis, & semet impendere paratus ob amorem loci & sanctæ religionis, pacisci cum ilis. [& non obstante pactione facta,] Facta pactione de solidis ducentis, revertitur post hæc, obsidibus ab eis acceptis. Sed nostri non satis creduli (quæ enim vel quanta fides esse potest infideli) munire f Thudinium tentant, quod non multo ante, suspectam habens Leodiensem militiam g, Raginerus destruxerat; sed ab eodem misso rursum milite prohibiti sunt munitionem restruere; Deo, ut postea compertum est, maxime id agente, ut ostenderet, non in homine, sed in se & in Sanctorum suorum patrocinio, defensionem illos sperare debere. Sublata itaque spe Tudinium potiundi, & crebrescente fama deprædationis & incendii, nullaque extante fiducia in re militari. (siquidem laudata illa & cunctis seculis prædicata Lothariensium militia, justo Dei judicio in Hungrorum adventu hebetata, suis passim munitionibus erat inclusa) nostra quæ residua erat Deo dilecta monachorum turma, & sibi satis fida ecclesiæ nostræ familia, id quod verum est rata, [aliquibus monachis in montem fugientibus] quod numquam videlicet desit divinum ubi humanum cessat auxilium; montem, ubi Sanctorum Ursmari & Ermini corpora venerantur, diu deliberans scandit, & de Dei fisa adjutorio, cum plaustrorum vel quorumcumque surculorum vel sæpium impedimentis in modum munitionis cingit. Jamque advenerat Paschalium dierum sancta celebritas, in completione octavarum ipsius quæ erant h quarto Nonas Aprilis: ecce subito in exordio matutino densaverat aërem equorum nebula, & quasi ex abditis terræ finibus emergebant loricarum & galearum millia. [2 Aprilis an. 954 Lobium invadunt,] Expavescere nostri & mortem sibi præmeditari. Qui agiliores erant, non dico munitionem, sed simulacrum munitionis scandunt; imo veram munitionem, per Sanctorum Dei intercessionem. Reliqui, qui impeditiores erant ætate aut gravitate, infra monasterii claustra substitere. Qui substiterant capiuntur: [ibi repertos monachos detinent captivos:] obsiduntur alii, nulla inter captos & obsessos distantia, nisi quod secundum quemdam gravior est expectata quam illata mors. Obtruncantur in aspectu aspicientium Theodulphus & Theumarus, qui inter captos visi sunt excellentiores; [duos occidunt,] reliqui flagellati captivitati reservantur. Interea urgentur obsessi, nec ulli telorum aut tormentorum parcitur generi: nostri econtra pro viribus resistere, & conglomerato plebium & clericorum ipso etiam monachorum agmine (quamvis illicitum sit huic ordini arma tractare) quoniam pro anima illis erat res, eniti obnixe. Ubi eo ventum est ut desperaretur omnino, tantum audiebatur, Kyrie eleyson, & S. Ursmare adjuva, more gentis usitato. Jam irruptionem timentibus, jam in mutuis osculis hærentibus, [irrupturi in montem, divinitus impediuntur] jam plerisque deditionem pangentibus, ecce ex respectu miserationis Dei duæ ex adytis templi columbæ evolant: quæ terna circuitione acies obsidentium vallant. Subsecuta est illico pluvia prægrandis, quæ gentiliciam illis sagittandi artem cordarum distensione frustravit. Pavor quoque ac timor tantus in eos irruit, ut maturarent fugam, & Principes ipsi uterentur flagris in eos, qui volebant subsistere. Abducunt autem eos quos infra ceperant. Ecclesiam S. Pauli & ambitum claustri ignis consumpserat, dormitorio illæso & monasterio tentato, sed miseratione Dei salvato. Thesaurum ecclesiæ Theoldulfus alius, partim secum ad munitionem quamdam transportaverat, partim in ecclesia ne inveniretur terra obstruxerat. Dictum postea est & putatur verum, quod a quodam capto pusillanimitate sufferendi sit proditus; denique effossus & exportatus est. In commemoratione autem tam mirificæ liberationis, diem illam festivam sanxere sibi & posteris. Et hæc est celebritas quæ ita inscribitur in nostris martyrologiis; [annua celebriias 2, Aprilis.] Quarto nonas aprilis, commemoratio meritorum i Ursmari & Ermini, quo meruerunt Laubienses ab Hungrorum obsidione eripi. Nec tacendum, quod etiam hi qui fuerant capti, [captivi etiam sunt reversi,] in brevi omnes reversi sunt sani & læti. Sed & ipsam gentem perfidam nequaquam passus est Deus impune istud egisse: siquidem anno k subsequente; cum jam prope esset summa dies & ineluctabile tempus, quo propitius Deus terræ populi sui, [Anno 955] ultus sanguinem servorum suorum, retribuere vellet vindictam in hostes eorum; aggravata est ultra modum & omnino intolerabiliter superbia ferocissimæ gentis Hungrorum, seducta credo anni superioris successu: siquidem ut veracissime dictum est; ante ruinam exaltatur cor, & ibi ceciderunt omnes, qui operantur iniquitatem. [Prov 16, 18., Psal 35, 13] Prævenit imminentem hanc pressuram ecclesiæ pax, in placito regali, quod in l Arnestat habitum fuit, [reversi Hungari,] ex integro condicta, ex magna jam parte per Imperatoris nostri fratrumque ejus sapientiam confirmata; [ab Ottone Rege] & revera tribubus & linguis innotuit, quia non est Deus dissensionis sed pacis, nam hujus initio operatus est salutem in populo suo. Imperatoris quidem spiritus agitabatur in ipso, quia non erat tempus exercitum congregandi: sed fiduciam habuit per Christum ad Dominum, qui potens est salvare in paucis sicut in multis. Aderat ibi Cono, [pugnante pro eo Conone,] non jam Dux, sed miles, toto ut putabatur animo conversus ad pacem, quam paulo ante atrociter impugnabat, cilicio membra domans, Deum gemitibus ut fertur exorans, ut si sic sancta voluntas ejus existeret, permissa Regi nostro & exercitui ejus victoria, eum ab impiis, quibus se prius male conjunxerat, permitteret trucidari, ut possit in perpetuum ab eorum consortio liberari. Imperator indici sanxit jejunium in ipsam [noctem] quæ tunc erat vigilia S. Laurentii Martyris, [indicto pridie jejunio] per cujus interventum sibi populoque suo ipsum Deum poposcit esse refugium, & propositum suscepti operis urget expedire. Bellum primo sanctæ m festivitatis diluculo susceptum, vix dum crepusculo vespertino, Deo misericorditer dispensante & pro suis pugnante, [in festo S. Laurentii debellantur.] satis feliciter peractum [est. Taceo] miserandum post victoriam n Cononis interitum; gloriosissimum Imperator is triumphum; Regem ipsum barbarorum, duces & principes captivatos; trophea per totam illius regni latitudinem usque ad ejusdem gentis fines frequentissima, quæ omnia proprii industriam operis ad laudem & gloriam Dei omnipotentis expectant.

ANNOTATA.

a Henricus Auceps, qui Conrado Regi Germaniæ 23 Decembris anno 919 defuncto succeßit.

b Morahenses aliis paßim Moravi dicuntur, de quibus egimus 9 Martii ad Vitam SS. Cyrilli & Methodii, qui dictos populos ad fidem Christi seculo 9 converterunt.

c Continuator Reginonis: Anno 926 Hungari Franciam, id est Franconiam, Alsatiam, Galliam & Alemanniam igne & gladio vastaverunt.

d Mortuo 2 Iulii anni 936 Henrico Aucupi succeßit Otto I postea Imperator.

e Anno 954 in Quadragesima; Hungari, transito Rheno pervadentes Galliam, inaudita mala in Ecclesia Dei fecerunt: ita Continuator Reginonis, sed, inquit ducentibus inimicis Regis, scilicet Ludulpho filio Ottonis & Conone hujus Duce. aliis Chunrædo, de quorum se ditione ante egerat.

f Thudinium proximum ab altera parte Sabis castrum, ab Abbatibus ante magno sumptu ad tuendam abbattam munitum, sed a Francone Episcopo Leodiensi ablatum: mortuus hic est anno 903.

g Hic est Raginerus II Hannoniæ Comes, anno 959 in exilium pulsus.

h Et recte: nam dicto anno 954 littera Dominicali A, Pascha inciderat in 26 Martii, & Dominica in Albis hic indicata in 2 Aprilis, Sigebertus ad annum sequentem ait, virtute Dei apud Lobias contra eos ostensa, ultra prodire prohibiti, impune redeunt.

i Recolitur quotannis officio 12 lectionem teste Molano.

k Anno 955 Hungari cum tam ingenti multitudine exierunt, ut non, nisi terra eos dehisceret vel cælum eos obrueret, ab aliquo se vinci posse dicerent. Ita dictus Continuator. Verum de eis prædixit victoriam S. Vdalricus Episcopus Augustanus, ab iis cum sua civitate obsessus, ut late dicendum est 4 Iulii in ejus Vita.

l In Arnestat a populo & Clero Moguntino anno 954 electus est in Archiepiscopum Moguntinum Wilhelmus filius Ottonis Regis.

m Schafnaburgensis. Anno 955 Otto Rex Hungaros, cum magno periculo sui suorumque magna clade, prostravit in Lechfelt, in natali S. Laurentii,

n Continuator Reginonis. Cunradus quondam Dux ibi occiditur, & ab exercitu Regis apud Lichum fluvium tanta cæde, Deo præstante, prostrati sunt Hungari, ut numquam ante apud nostrates victoria talis audiretur aut fieret.

CAPUT II.
Pluvia obtenta: cæci illuminati: dæmoniaci liberati: contractus sanatus.

[2] Arebat a quodam tempore terra, & denegatis, pluviis, sole desuper coquente, Eliæ timebantur tempora. [in magna siccitate] Omnis plebs & tota provincia cucurrit ad nota sibi & sæpius comperta suffragia, Sanctum utique Ursmarum, patronum ad Dei gratiam repropitiandam in hujusmodi anxietatibus assuetissimum. Rogant Abbatem, ut prolatis Sanctorum pignoribus more letaniarum circumferri ea permitteret. Rem Abbas ad fratres refert: laudant devotionem plebis, dicunt eis satisfacere deberi. Indicto igitur generali jejunio, [indicto jejunio,] plebs tanta confluxit, quantam in unum conglobatam vix aliquis unquam vidit aut nemo. Producuntur in feretris composita Sanctorum corpora, [exponuntur corpora Sanctorum,] non sine multo populi luctu permixta lætitia: & quia tanta erat populi multitudo, ut eam in unum aliquis campus quamvis latissimus nequaquam caperet, & omnes nihilominus ad salutanda Sanctorum corpora populari fremitu impingerent; proposuerunt ut his b qui ab ulteriori parte Sambræ erant, [in summo populorum accursu:] primum salutanda deferrentur. Locus ubi deponerentur provisus est in monte supra nominato: ubi quam alacris fuerit Deo digna populi devotio, quam munifica, quam jucunda, non potest prosequi scripto. In eodem autem loco designata illico ecclesia ex sumptibus, quos largitus est populus, cœpta est; de reliquo, quando & a quo erit perficienda, in Dei est providentia. Delata sunt post hæc & citra Sumbram: & hic tanta erat populi frequentia, ut capacitas cujusvis amplitudinis illi esset angusta multitudini. Ostendit etiam Dominus approbasse se hujus fidei devotionem; nam ipsa die, obnubilata cæli serenitate, factus est sonus subsecuturæ pluviæ: [& sequitur eodem die abundans pluvia.] quæ postea tam larga profluxit, ut satis sufficeret, & anni ipsius copias fertilissimas redderet. Et quia ad nostri temporis fæcem, sicut proposuimus, Deo donante pervenimus, & nunc se occasio obtulit, ut paululum hoc de virtutibus Ursmari prægustaremus; [Narrantur deinde quæ auctor vidit aut ab iis, qui viderunt habet.] libet uberius aliquantulum in fine opusculi nostri in ejus virtutum miraculis immorari: ut qui fuit initium, sit & clausula libri. nam sic sponsionis nostræ memores fœnus persolvimus, sed & ipsi percipimus. Dicemus igitur non ea quæ plura ab antecessoribus nostris aut neglecta, aut obliterata sunt: sed ea quæ ipsi vidimus aut ab his qui viderunt audivimus.

[3] Fundus est, quem villam c Reliam vocant: hic nobis vicinus est & in eo memoria S. Ursmari. [In Relia villa,] Ferunt eumdem virum Dei, dum corpore exularet, & Regem Liphtinis commorantem crebrius inviseret, (quia locus contiguus viæ est) illic solitum requiescere: [altare S. Vrsmari, ubi dens ejus est] ibique dentem, qui ei illic forte nimio dolore deciderat (qua valetudine ille plurimum laborabat) ibidem infodisse. Locus ille ecclesia sacer est, sed negligentia civium destructa erat, tantum altare idque incultum remanserat. Cæcus quidam ibi morabatur, cui sedit in mente, [sepire volens cæcus.] ut altare viminibus cingeret, ne pecoribus seu canibus adibile esset. Qui puero præduce in silvam perrexit: dumque attractam virgam ad se applicat, ut eam cum ferramento d capularet; in ipso conamine oculi ei ita restituti sunt ut clare videret. At lætior redditus, [illuminatur,] in recompensatione beneficii, ex facultatula sua illam reædificare cœpit, gratias agens Deo, [& ecclesiam construit;] qui S. Ursmarum in pluribus miraculis mirifice mirificavit.

[4] Abbas Alethrannus, ut diximus, paralysi laborabat. Cæca tunc quædam, [cæca elemosynis Abbatis sustentata,] eleemosyna Tredesendis, illius quæ Stephano nupserat, alebatur. Hæc quodam die orandi causa ad memoriam S. Ursmari venit: & dum montem, cui supra est ecclesia posita requiei ejus, scanderet; in intercapedine, quam quercus antiqua disterminat, ex adytis templi, [ad corpus S. Vrsmariilluminatur:] quasi per tenuissimas rimulas, aliquantulum luminis se versus vibrare persensit. Progressa demum ad sancti Patris nostri tumulum, visui plene restituta est. Quod factum, Cozberto nuntiante Fratribus, fit jucundissimum & in Dei laudibus speciosissimum,

[5] Frater Robertus, nostro tempore ecclesiæ S. Ursmari ædituus, baculum recurvum (quem plerique cambuttam, e alii petalum vocant) quasi a S. Ursmaro gestatum & sic proprium, argento fabricavit; petiitque a nobis, [Dum baculus S. Vrsmari] ut aliquantulum de corpore ipsius, ad majorem populi venerationem, baculo illi insereremus. Fecimus quod petierat, quæsitis & sumptis de concineratione Sanctissimi corporis in sepulcro ejus duobus dentibus; quibus immissis, [cum ejus reliquiis defertur,] ab inferiori ad superius monasterium perlatus est. Anus quædam ibi erat, quæ interdum ecclesiæ stipendiis, interdum fidelium eleemosynis alebatur: [contracta manus subito sanatur.] cujus manus dextra ita erat contracta, ut ungues digitorum volam palmæ viderentur perforasse. Hæc in ingressu ejusdem baculi (Missæ autem celebrabantur, eratque Dominica Quadragesimalium dierum tertia) in ecclesia loco suo stabat. Cum subito intremuit, & insperante illa cœperunt se nervi digitorum extendere, & manus ad officium suum redire. Mirata illa & perterrita ecclesiam vocibus complet. Plena erat ecclesia, subsequuntur omnes: Deo gratias, Deo laudes, nemine tacente, in commune dicuntur. Curritur ad me ubi eram, in ecclesia forte majori, [auctor ad miraculum evocatus adest.] atque unus post alterum rem actam, quasi non prius esset dicta, rumigerulus nuntiabat. Nos illico ad ecclesiam superiorem scandimus: invenimus illam præ miraculi stupore stantem & trementem, attamen sanam: laudavimus Deum, & sic discessum est.

[6] Mulier quædam plena dæmonio, a parentibus ad sancti viri sepulcrum attracta est potius quam adducta. [Energumena] Pedes, manus, & colla arctabant vincula; gutture solum & lingua horribilia quædam promebat & fœtida. Audires interdum canum latratum, sibilum serpentium, taurorum mugitum, quasi in uno essent cubili diversa monstra ferarum. Dies erat festivitatis ejusdem Patris, [infesto S. Vrsmari præsens,] quo jerant ad festa plus solito populi. Illa ibi jacebat, tam terribiles voces emittens, ut vix Missæ audiri possent in die tam celebri. Festivitate peracta, ubi illuxit dies crastina, Fratres condolentes illi ecclesiam S. Ursmari petunt, pro ejus ereptione deprecaturi. Proposuerant Letaniam prostrati agere, cujus recitatio mihi injuncta est. Ubi ergo, [postridie in Letaniis legendis transpositionem reprehendit:] post recitationem sanctorum nominum, ad locum perventum est quo dicere deberem; Per adventum tuum libera nos Domine; vocibus ejus perterritus anticipavi dicere; Per nativitatem tuam. Tunc illa, imo ille quo misera illa torquebatur, Mentiris inquit & præpostere loqueris. Expavi, fateor, & pene extra me effectus sum. At ubi me recepi, Letaniam sum prosecutus: cœpique mecum agere tacitus, quod idem apostata spiritus, Dei judicio tortus, vera tunc quoque dixerit coactus & invitus. Peccatis nostris agentibus, tunc nihil actum est: unde desperati parentes ejus eam reducere tentant. Sed ubi ad Sambram ventum est, in pontis medio unus illorum respiciens ad ecclesiam, Eia, inquit, Sancte Ursmare, placetne tibi ut a te tam tristes abeamus, frustrati a te de longinquo quæsita sospitate hujus? [& dum reducitur, liberatur,] Vix verba compleverat, cum subito illa in eodem pontis loco corruit, & aliquantulum illic mortuo simillima jacuit. Quid plura? Miseratione Dei, per merita S. Ursmari, post paululum resedit: quæ circa se agebantur inquisivit, ciboque sumpto omnique sanata incommodo, peste caruit; miraculumque suum ipsa postea circumtulit.

[7] Nuper quoque quidam æque energumenus ad supradictam memoriam est delatus: quem Clerici ecclesiæ, [dæmoniacus curatur.] nobis alia curantibus, per se tentant increpare: immissumque in aqua consecrata, exorcistarum more, exorcizavere. Sed inter manus exorcizantium subito in altum rapitur, ita ut per plantas vix manibus teneretur, & magno satis cum conamine deorsum reduceretur. Instantibus nihilominus Clericis orationi & increpationi, sanatur hic quoque ad Dei laudem, per merita S. Ursmari.

ANNOTATA.

a Incipiunt hic miracula excusa cum tali exordio: Ecclesia trans Sambram in monte, quem nos, Sanctorum; vulgus, Pulcrum vocat, ejus tempore cœpta est, occasione hujusmodi. Arebat &c.

b Excusum: qui ultra Sambrum erant.

c Ita incusum: in Ms. est Villam Præliam: sed clarum est legi debere Villam-Reliam; vulgo enim Vellereille dicitur prope monasterium Bonæ-spei ecclesia est S. Vrsmaro dicata.

d Id est, incideret. Lex Salica tit. 31 § 2 Si quis pedem alterius capulaverit & ibi mancatus remanserit. Voßius lib. 4 de Vitiis serm. a gladii capulo factum putat. Sed Capulus a Capio dictus videtur, & nihil ad hanc significationem facit: malim igitur credere, radicem ejus verbi, de quo est quæstio, esse apud Teutones, quibus Kappen est findere, securi, cultro, gladio, cæsim impacto.

e Cambuttæ nomen in Ianuario ac Februario habuimus aliquoties, Πέταλον bracteum significat Græcis: quod parum facit ad rem, nisi etiam pro cornu vel ramo accipiatur, quod est verosimile.

CAPUT III.
Contractus & paralyticus sanati: obtrectatores puniti: alia miracula.

[8] Atho quidam erat in servitio fratris mei Godescalci, sutoriam artem agens: quem a puero contractum omnes cognovimus, ita ut progredi quoquam, nisi cum scabellis nequiret. Hic quadam die ad sepulcrum S. Ursmari vota soluturus accessit, ferens secum cerea munera, candelas videlicet geminas; petiitque ab ædituo, ut eum ibi pernoctare sineret. Concessit ille: pernoctavit iste. Statim in ipso conticinio, [Contractus erigitur,] orante illo & Dei potentiam præstolante, cœperunt se tibiæ complicatæ reducere, & tali pedum a diutina cohæsione natium, non sine magno patientis incommodo, sejungere; usque dum plene erectus, custodibus mirantibus, in pedes stetit Sed præ nimio dolore & indissuetum progrediendi usum, ambulare non potuit. Qui præ nimia gratulatione quodammodo visus est fuisse ingratus; dum insciis omnibus mane ecclesiam egressus, nec tunc laudes Deo dicere fecit; & ipse, ubi plene doloribus caruit, a Ragenerianæ rebellioni se satellitem miscuit.

[9] In territorio quoque Villare b, nobis deserviente, quidam fuit nuper colonus; qui cum ceteris, [irridens pro Sancto laborantes,] votive ad constructionem transsambrinæ quam prædiximus ecclesiæ lapides subvehentibus, insultaret, seque id servitium subiturum nullomodo diceret; [membrorum officio privatur:] repente omni membrorum officio debilitatus est. Sed ut reatum suum sero licet cognovit, vota accumulavit; [pœnitentia ductus sanatus:] & sanus illico effectus, plus ceteris ceteros accendens, quo potuit devotionis ardore confricavit.

[10] Kalendæ erant Augusti, qui est dies celebris apud nos pro commemoratione Vinculorum S Petri: Sambra forte tunc plus solito excreverat, & populus confluens ad festa festinabat. Inter agendum dum celebrantur Missæ, [multis ponte fracto,] & ad eas Transsambrini globatim maturarent accelerare; pons, quem subierant, multitudine prægravatus decidit: immersosque quos acceperat alveus longe fluvio suo traxit Facta igitur conclamatione turbatur ecclesia, [cadentibus in aquam,] egressi pene omnes dum anxiantur ad cadavera solum requirenda, mira Dei potentia cuncta illa immersorum examina sospita obviavere & læta. [nullus periit.] Dicat hic quis quod vult, nos liberationem hanc Deo adscribimus: cui proprium est & singulare Sanctos suos ubique magnificare, & fidentes in illis ope misericordiæ suæ in periculis eorum meritis sublevare.

[11] Gislebertus, ex quatuor Comitis Roberti filiis unus, nuper cum aliis qui c Mathildem Comitissam stipaverant, apud nos hospitatum venerat. [oblocutus monachis] Qui intercœnandum, monachico ordini, quasi minus profuso, utpote improvise ipsis venientibus, cœpit detrahere: licet pro opportunitate temporis illis sufficientes administrarentur copiæ. Mane facto, [montem Sanctorum equo nequit ascendere.] montem oratum eques scandit: sed in ipso transgressu graduum, per quos ascenditur ad superius monasterium, equus sub ipso labitur: qui calcaribus multoties cæsus non erigitur. Putaverunt quod morbo, ut fit, sonipes urgeretur. Tentatum est iterum & tertio: quadrupes proculdubio immobilis jacet. Persuasum est illi ab amicis & comitibus, maxime a Bosone nostro Advocato, ut si quid forte teste conscientia transgressorie egisset, votum vovens, Deo & ecclesiæ ejus satisfaceret: & hoc quantocius posset, promisit; & descendens, equum quidem sanum reperit, sed nisi deorsum montis insidere nequivit.

[12] Nec tantum in loco felicis ejusdem Patris requietionis fiunt a Domino ejus interventu hæc specialiter mira: sed etiam in remotis ejus memoriæ dicatis locis persæpe ostensa sunt plura miraculo digna. Thudinium denique, nobis adjacens castrum, [Thudinii in ecclesia S. Vrsmari,] locum habet ecclesiæ S Ursmari memoria sacrum: in quo quodam tempore, ea videlicet quæ erat Cœna Domini nocte, (sicut audivimus Bosonem Advocatum nostrum, qui interfuerat, referre) dum more solito in matutinali synaxi, Euangelio finito, astantes terræ prosternerentur; tria stillicidia, in modum illorum quæ videmus de porcinȩ carnis pinguedine ardentia stillare a summo tecti in pavimento distillavere; [tria stillicidia, quasi ecclesiam accensura aut illustratura,] adeo ut aliquibus ecclesiam incendere, aliquibus illustrare viderentur. Quod cum omnes viderent, cuidam tamen Tietbergæ nobilissimæ matronæ, oratione inibi procumbenti, [prope piam matronam cadunt:] vicinius & in ipso pene occipitio visum est distillasse. Et hoc quare factum sit, nobis quidem est incertum: nihil autem in terra sine causa fieri quia legimus, non est dubium. Ternarius siquidem numerus unde sit sacer, Catholicis patet & ignem Dominum esse, non ficte, sicut a poëtis Vulcanus ignis dicitur; sed vere, ut Apostolus sensit, tam ex ipsius verbis, ubi Deus noster ignis consumens est; quam in eo quod spiritus sanctus, verus in Trinitate perfecta Deus, in igneis linguis super Apostolos descendit, orthodoxus quisque intelligit. [Heb. 12, 23] Hanc igitur ternam igneamq; distillatione Trinitas sancta, vtrum pro alicuius astantis approbanda devotione, egit, quam eadem forte tunc igniverat (ut ostenderet foris, quod intus agebat) aut propter commendanda Sanctorum patrocinia (quod magis credibile est) quæ ibi populus devote frequentabat; nos quidem latet: sed ei qui omnia facienda prævidet, & facta moderatur & regit, procul dubio patet.

[13] Presbyter est, quem Osingerum nominant, sed & hic adhuc superest: qui ita paralysi erat dissolutus, ut cervix ipsa a iunctura resiliret. [Presbyter paralysi dissolutus,] Quid dicam? loqui non poterat, cui omnium membrorum officia, solo spiritu anhelante, defecerant? Hic in hac valetudine annum explens, alterius solatio, eleemosynis fidelium sustentabatur. Iacebat autem in villa Fleon dicta, [in ecclesiola S. Vrsmari in Fleon] cui vicina est illa nativitatis S. Vrsmari ministra, in qua erat ecclesiola lignea, quam ferunt eundem proprijs manibus compaginasse & in prædio suo dedicasse. Quadam die, euntibus quibusdam cum plaustris in Augusta Viromandorum mercandi gratia, rogavit virtute qua poterat, ut superpositus plaustro ad supradictam ecclesiolam duceretur. Factum est: positus est in ecclesiola, & ibi pernoctavit. Mane autem facto, voluit tentare, confisus de Dei misericordia & S. Vrsmari intercessione, [pernoctans,] utrum per te in ipso grabato posset sublevatus residere. Fecit: miratus est rem: deinde paulatim reviviscentibus membris, [sanatur:] mirum dictu! erexit se, & ambulavit, gratias agens Deo & patrocinatori suo. Nos postea frequentibus eius Missarum celebrationibus in eodem loco fruiti sumus. Sanus ipse de reliquo manet, præterquam quod cervix, quæ resilierat, parum retorta videtur: puto propter commemorationem tam mirifici beneficij, ad propalandum omnibus quantum valeat in conspectu Domini meritum Sancti sui.

[14] Retulit idem Presbyter nobis, quia dum quadam die in ipsa ecclesia, cui in recompensatione beneficij iam dicti deserviebat, [idem missā celebrans] Missas ageret; lecto Euangelio, vas, quod consuetudinaliter iuxta altare cum vino pendebat, in calicem versat: sed vinum ita erat congelatum, [calicem vino plenum reperit] ut nec gutta proflueret. Dat vasculum Clerico ministranti, ut glaciem igne resolvat: ipse interim Officium percelebrat. Dum tardat ille, respexit ad calicem, qui plenus vino inventus est, adeo ut pene excresceret.

[15] Magnitudine seu enormitate suscepti operis evicti & enarvati, plura prætermittimus: unum hoc ultimum & omnibus prædicatum, [iniuriam inferentes puniti.] pluribusque sui comperto notissimum, dicemus: quod videlicet nullus, qui ecclesiæ illi unquam intulit damnum, gloriatus sit in annū. Et si forte pro quolibet, ut assolet, iniuste illato damno, monachi ex maiori monasterio, quod quidem inferius est, montem S. Vrsmariscandunt reclamaturi; creditur, nec vana spes est, numquam inultum iri. Experti sunt hoc plerique, & sero licet ingemuere. Nimirum locum, quem rexit corpore vivens, tuetur meritis, cum Christo regnans, & in ipso gaudens d.

ANNOTATA.

a Scilicet, quando Raginerius III Comitatum Hainoensem, patri ablatum, recuperavit, anno 953 apud Flodoardum in Chronico

b Villare parochia inter Lobium & Binchium.

c Mathildis vxor Raginerij 4 Comitis Hannoniæ. An Robertus sit alijs Rosbodus Comes Namurcensis, pronepes exmatre Raginerij non satis liquet.

d Aduitur in excuso. Huc usque Fulcuinus.

CAPUT III.
Beneficia præstita contractæ, lapsæ in puteum, a demone obsesso. Pœna raptori illata.

[16] a Bermereias nomen est fundi qui nostro fert opem victui, quo quædam muliercula, contractis ægritudine crurum ac renum nervis, [misere contracta & incurva,] quoniam recta cælum nequibat, solum cernua & incurva spectabat. Hanc itaque quandoque iter carpentem in sella rusticana, sibi vterotenus supposita, cerneres quadrupedem potius repentem quam gradientem. Nisu interim licet lento, itinerantium suppeditata auxilio, ad Sanctorum Patrum Ursmari & Ermini basilicam, quæ octo millibus a fundo jam dicto aberat, curam & victum oratum venerat. Hospitam sibi domum mansionis ante fores expetierat basilicæ, memorias eorumdem Confessorum frequentans quotidie, flebiles ibidem singultus pretium dans pro salute. Nō multo post supervenit dies, quo Sanctorum Confessorum meritis, eius Dominus mederet doloribus. [subito sanatur.] Nam ea quæ ante Septuagesimam habebatur Dominica, vrgente solito acrius ægritudine, basilicam, cum jam frequens populus afforet, invecta; cancellos, vbi Sanctorum erant memoriæ, orans tenuerat; cum subito surrexit; & candelam quam attulerat, quo fomentum ignis fieret, erecta porrexit. Stupefacti sane qui aderant, insperato tantæ divinæ potentiæ miraculo, in recompensatione vicissitudinis reddunt grates benedictionis & laudem Altissimo; alacres animis, quod sese Dominus tantorum Patrum dignatus sit ditari præsidiis. [tempore Fulcuini Abbatis.] Forte tunc reverendus nostri cœnobij Pater Fulcuinus b, nostri ævi temporibus sat probissimus, utilitate quavis loci equitaturus, sese ut moris est, accomodarat equitatui; verum solito maiore stipatus frequentia populi, qui benedictionem ab illo petiturus iam exultantis aulæ terebat atria: cum ecce offendit nos eiusdem basilicæ ædituus monachus noster, Albricus nomine, anhelus huiusce novellæ magnitudinis gerulus. Ex templo prosilivimus, [scriptor cum aliis te Deum cecinit,] ceterorumque spectantium laudibus hymnum Te Deum canentes nosmet iunximus, ac inter canendum tantæ virtutis spectatione sat oculos pavimus. Nam stabat eadem ægra iam sana, curvum ante modicum gressum, spectantibus ostentans erectum; tanto maiores referens gratias, quanto maiores eiusdem ad Patris reliquias exigebat sospitas. Itaque spatio aliquanti temporis adhibetur ei, jussu prælibati Abbatis, copia cibi sufficientis: scilicet ut quam iam cælestes nostri Patres medicamento animaverant sanitatis, hic corpulentiorem carneis redderet alimentis. [ac culpat desidiam negligentium scribere miracula.] Innumera siquidem & alia in SS. Ursmaro & Ermino ante hac deica virtute operata miracula scriptorum desidiæ, oblivioni quam memoriæ maluerunt tradere; flocci-pendentes talenti sibi creditam quantitatem defossam occulere, dum fefellit eos mentio id culpa caruisse. Magnorum enimvero voluminum replessent paginas, si minime oblivionis attigissent latebras. Nam ut hæc signorum eorum miracula pretermitamus, que nos, nutantis iam seculi fæces facti, oculis & auribus hausimus; ereptionem scilicet mirificam nō solum Laubacensium a cæde Hungrorum, sed etiam complurium qui ad eorum auxilium timore prescriptæ cædis quaquaversum confugerant exterorum; crebram expulsionem dæmonum ab obsessis, illuminationem cuperationem debilium; diversorum quoque vidimus recuperationem infirmorum, & (ex quibus aliquot sequuntur) innumeras diversitates signorum.

[17] c Paschalis solennitas celebrabatur, ecclesia a populo frequentabatur, non tantum pro solennitate, verum pro percipienda sacrorum mysteriorum communione, quod ea potissimum competebat die. Parochia villæ est eadem ecclesia, qua requiescunt SS. Ursmari & Ermini pignora: [in ecclesia SS. Vrsmari & Ermini in solennitate Paschali,] plena erat convenientium & ad id Sacramenti qua poterant devotione properantium. Vix locus erat Sacerdoti sacrosancto altari astanti, ita ab undique circumdabatur frequentia populi. Mulier quædam, in ulnis gestans puellulam, quam cupiebat participare mysteriis, quibus & ipsa; dum hac illacque impellitur a comprimente turba, [mulier compressa,] [cum puellula incidit in profundum puteum,] subito in puteum est delapsa, qui viginti fere pedum altitudinis situs est inter duo altaria. Res ad præsens latuit, quia tunc unusquisque sibi magis erat consulens, quam alterius eventui providens. Finita celebritate Missarum discessum est. Regressi domum quorum erat illa familiæ, cum de ea requisissent ubique, nullius indicii signum potuerunt invenire. Reditum est ad monasterium, nec angulus remansit ad inquirendum. Postremo, ut est humana curiositas, [extracta illæsa,] quidam ad puteum accedit; introspicit; vocem exaltat; appellat; respondet ab intus illa: funes adhibentur, extrahitur; quid passa sit sciscitantur; respondet numquam se in tanta tranquillitate fuisse, [supra aquam detenta.] aquam nec ipsis vestigiis sensisse, sed veluti supra durissimum silicem superstetisse. Miraculi magnitudo omnibus notificatur; fama quaqua versum diffunditur, Deus in commune glorificatur, Sanctorum veneratio augmentatur.

[18] De Joanne Castellano d Belmontensi, quid a senioribus nostris audiverim, referam sub exordio cavendi. Hic ubique crudelitatis suæ edens exempla, quadam die cum hostili manu Lobias ingressus, prædam agens ex ea, domum repedabat velocius. [deprædatus domum Lobiensem,] Nec semimilliario abscesserat, cum ecce facie conversus ad eos, quorum tam impius visitator extiterat, vidit super turrim superioris ecclesiæ quemdam residentem, veneranda decorum canitie; [divinitus percutitur:] qui baculo quem manu gestabat in eum directo, pulsavit eum ictu durissimo. Hac tremefactus visione, instabat cœptum iter perficere, cælesti eum vindicta perurgente. Subsecuti sunt quidam ex monachis nostris, ex ratione & justitia; si forte patrocinaretur aliquis; sin autem, saltem precibus ablata extorturi: sed fefellit eos utrimque spes. Ille enim audita eorum ratione, [ablata negat restituere;] omnino ex his omnibus quæ acceperat, ne caudam quidem juravit se redditurum. Jam quippe damnatus in obduratione cordis sui, etiam reverentiam abjecerat impendendam ministris Dei. Sic omni spe amissa recuperandi ad monasterium monachi sunt regressi, Patronorumque suorum, Sanctorum scilicet Ursmari & Ermini, decreverunt auxilium expostulari tanto obnixius, [implorato SS. Vrsmari & Ermini patrocinio,] quanto necessarius. Videbant enim, si illatam injuriam pateretur inultam Deus esse, in multam despectionem locum ipsum futurum. Sed quando avertit Deus aurem a justa petitione? [furore corripitur & perit.] Die actæ deprædationis tertia, subito Joannes arripitur insania; & qui misereri aliorum noluit, in semetipsum iræ Dei vindex crudelissimus, membra dilacerando dentibus, miserabili morte sinivit vitam. Nec satis ingratum monachi duxere prædam illam amisisse, quos uno hoc incommodo plurimis constat liberatos fuisse. Plurimis enim applausisset fiducia, similia audere; si illi hoc impune agnovissent cessisse: quod pro exemplo ad nos usque multis accepimus fuisse.

[19] e Liphtinas nomen est fundi in pago Hainoënsi, olim sedes Regia, cum adhuc pax & justitia sibi obviarent in terra; nunc in beneficium plurimis distributus, vix sufficit annuis reditibus unius. Ex hoc quidam mente captus, [Energumenus] ad memoriam Sanctorum supradictorum a propinquis est adductus. Quid dicam adductus? super carrum ligatus, attractus est potius quam adductus. Tanta quippe in eum erat infestatio dæmonis, ut vix ullis domari posset vinculis: si enim funibus quamvis recentissimis ligatus fuisset, [mira fortitudine pollens.] satis sibi commodatæ virtutis oblitus fuisset, si non in momento pessum dedisset. Credo si aliquando ei collibuisset, ut quercum aliquam eradicavisset; quamvis abysso tenus radicibus hæreret, tamen quoquomodo id elaborasset. Ipsa etiam effigies hominis, intuentium mentibus ingerebat quiddam horribile sui habitatoris. Quid plura? Hic talis, ut dictum est supra, ad memoriam Sanctorum attractus, in medio monasterii scalæ est alligatus. Nec sic loco poterat quiescere, quin hac illacque agitaretur volutabri more. Nullus ei accedere erat ausus, quoniam illico publicabatur conscientia ejus. [& cuique obvio sua peccata improperans,] Nam cum ante eum venisset quidam juvenis, Eia, inquit, sodalis, quid ante modicum egeris nonne reminisceris? Ego sedebam super palum, cum tu, sepe exturbata studiosius informator chirothecarum tuarum, festinabas ad quod scis scorti diverticulum. Erubuit ille, conscientia convictus; Presbyteroque advocato, quid egerat est confessus: rediensque protinus sciscitabatur ab illo, an aliquid in se cognosceret ex prioribus. Ille furibunda facie, torvis in eum oculis directis, Tu inquit, quis sis noveris; mihi autem cum obstrusus sit aditus omnis, quid me interrogare quæris? Continua igitur agitatione debacchatus, cum jam placuisset Deo per merita Sanctorum misereri ejus, subito in somnum est resolutus: [liberatur:] exsurgens autem jam sui compos effectus, de omnibus quæ egerat a Deo & Sanctis veniam precabatur, cum lacrymis & gemitibus. Scandunt actutum monachi, ut eis est nuntiatum, ab inferiori ad superius monasterium; & vocibus devotionem mentis insinuantibus Te Deum laudamus, concelebrant hymnum. Nec ingratus ille redditæ sibi saluti, votum vovit, æquiparationem sui in eadem ecclesia soluturum quotannis: quod devote implevit quoadusque vixit.

ANNOTATA.

a Bermeria prope Florennam oppidum ditionis Leodiensis, tribus leucis distans Lobiis.

b Vixit Fulcuinus usque ad annum 990. Hujus jussu videntur hæc ab aliquo ejus monacho scriptæ.

c Extat adhuc puteus in interiori sacello, ubi S. Vrsmarus fuit sepultus.

d Bellus-mons, seu Bellomontium, vulgo Beaumont, oppidum Hannoniæ, Lobiis versus Meridiem duabus leucis distans, etiamnum arcem insignem cum Comitatus titulo obtinet.

e Nunc Lestines prope Binchium, de quo supra actum est.

CAPUT V.
Dolor dentium sublatus: mures a segete abacti: Fures capti. Bubulci cum bobus & vino a submersione servati.

[20] Boso quidam Clericus a Soghneis habitabat, gravique dolore dentium laborabat. [Clericus laborans dolore dentium,] Contigit quemdam peregrinum in hospitium ejus divertisse, cum solito gravius hujus incommodi angustiaretur dolore. Compassus hospes homini, Si, inquit, crederes consiliis meis, forsitan invenirem tibi remedium salutis. Ille, cui erat votum angustia caruisse, Dic inquit, dic: probabis me jam credisse, si tamen fuerit possibile. Subsecutus est peregrinus: Memorabilis in hujus incommodi suffragatione quidam habetur Sanctus, nomine Ursmarus: in cujus honore si deinceps spoponderis te Missam celebraturum quot diebus, [& acceptans obligationem celebrandi Missam] spondeo & ego tibi quod omni hoc incommodo carebis protinus. Ferunt enim & ipsum simili laborasse dolore, & idcirco compatitur deficientibus hujusmodi morbo, si illum ex prompta animi requisierint devotione. Pertractans Clericus prudenter ante se dicta; Impossibile est, ait, me per omnia parere consilio; non quod desit devotio, sed quia obstat fragilitas humana quotidie, ut dicis, huic accedere mysterio. Spondeo tamen haud me executurum ulterius diem, quin intercedat memoria ejus. Dictum comitatum est factum, & sic dolore caruit juxta fidei suæ affectum. [sanatur.] Ad commemorationem autem voti ne quando subriperetur oblivione, in modum cicatricis quiddam remansit illi in ipsa quondam doloris possessione, quod menstruo recursu solet reviviscere, sine aliqua tamen patientis incommoditate.

[21] Monachus quidam noster, ex Clerico Conversus, anno millesimo quinquagesimo, Mosomagensis b pagi indigena, amore compatriensium a Domino Abbate c Hugone, ex Reliquiis Sanctorum petiit donari sibi aliqua. Poposcit & accepit: Presbyteroque parochiæ olim suæ per se ipsum, [Per reliquias in Mosomensem ditionē delatas,] cum libello vitæ Sanctorum, habenda detulit. Sævissima pestis murium, radicitus segetes devastantium, populabatur in omnibus confiniis regionum illarum. Decreverunt communi consilio Sanctorum reliquias circumferre, si forte meritis eorum mererentur conspectum divinæ clementiæ. [mures segetem depascentes abiguntur:] Circumtulerunt, nec spe frustrati sunt: intra paucissimos enim dies omnis illa pestilentia ita est penitus sedata, ut nulla ulterius regioni illi intulerit damna. Parum est illos in vicino facere virtutes: credite quia multa operantur apud longe positas gentes, quamvis nostras minime attingant aures.

[22] d Fames prævalida quoquo locorum desæviebat, nonnullos ad latrocinium compellebat, quamplures ad id sceleris cupiditas inflammabat, quæ nequaquam veniabilis erat. Tres in hujusmodi discordia concordes, Quadragesimæ diebus Lobias venerunt, & apud cujusdam indigenæ domum demorati sunt. [tres fures] Frequentabant quotidie ecclesiam Sanctorum, sub obtentu religionis conspirantes ad ictum fraudis: jam enim conceperant dolorem, ut denuo parerent iniquitatem. Quid plura? Ipso sacratissimo die Paschæ, qui feriatus etiam inferis creditur esse ob lætitiam Resurrectionis Dominicæ, [post diem Paschæ,] ut a Missis est discessum, concesserunt hospitium. Epulati non in azymis sinceritatis, sed crapulæ & ebrietatis, unaque collocuti abscedunt in proximam silvam, competentia nequitiæ tempora operturi. Et jam solari fulgore terræ subducto, tenebræ profusius occurrerant cælo; cum ecce illi, faventis protecti beneficio noctis, a latibulis surgunt, dispectos diu monasterii aditus adeunt; [per fenestrā ingressi ecclesiam S. Vrsmari,] & per fenestram declivem ingressi, per altare suppositum descendunt. Pro nefas? Temeritas semel impunita, ipsa sui licentia efficitur iniquitas condemnanda. Primo tabulam paratam invadunt, argentum omne excudendo comminuunt: deinde quidquid altari suppositum erat apparatus: exigebat enim honor festivitatis nihil haberi intus. Sic in minimis fortuna favente, subibat cupiditas majora audere; siquidem tentabant sacrorum etiam corporum ornatus diripere. Cum subito fragore signa, [ablaturi ornatum sacrorum corporum, turbantur campanis ultro sonantibus:] in ecclesia eadem dependentia, insonuere; quod a multis auditum sæpissime, nec hac vice tantum, in maximum cessit miraculum, tunc autem illis in magni terroris augmentum, ut vix ex tribus jam putarent superesse ullum. Vigiles profundissimus sopor sepelierat, nec voluntas divina in hoc deerat, quæ Sanctos suos clarificare destinabat. Incondite ergo accelerato exitu, versus Montem iter dirigitur: quem ab effectu nomen sortitum, satis patens est indicium, vocant siquidem eum Castri-locum. [fugiunt Montes Hannoniæ:] Cumque jam fugatis cooperatricibus noctis, dies adesset serenissimæ lucis; illi toto ipsius viæ conductu quasi in tenebris sibi palpare videbantur. Tandem summa difficultate ventur, quo voluerunt jam fuisse. Hospitii diversorium accepere apud quemdam trapezitam, nomine Walcherum. [cum trapezita hospite] Inter cœnandum multa eis ad invicem conferentibus; Si velles, inquit ad trapezitam eorum unus, nostris par esse consensibus, posset non modico lucro tuæ artis prodesse profectibus: [de commutatione agunt:] argenti enim & auri non mediocre pondus est nobis, quod ex asse conquirere poteris, si ad æquilibrationem semilibra responderis pecuniæ. O lingua faucetenus evellenda! par ei quæ terdenis numismatibus, quasi vile mancipium, vendens eum cujus non erat precium, præ cupiditate suum sibi furata est lucrum. Illo ergo fidem faciente dictis, trapezita miratus quantitatem venæ splendentis, recognoscit ex qualitate operis cujus rei tenerentur criminis. Non vacat, ait, [ab eo dissimulante;] tempus jam nocte ad hoc commercium: crastina die ad invicem ex ratione habebimus consensum, pro ut sors obtulerit faciendum. Sic itum est dormitum. Intempestæ silentio noctis, [& noctis terroribus incitato,] eo loci quo rei recubabant cœperunt exaudiri voces confusæ multitudinis, mugitus taurorum, hinnitus equorum, balatus, pecorum, dissone imitantes. Qui infra domum quiescebant perturbari, jam jamque sibi mortem meditari: sed paulatim recedentibus tenebris, recedebat & magnitudo timoris. Matutinus trapezita consurgit; Magistratus adit; [proditi in carcerem conjiciuntur:] rem per ordinem pandit. Actutum illi capiuntur, vinculis vinciuntur, in carcerem jussu Comitis e Herimanni truduntur. Jamque præveniens fama desperatos Lobienses hoc recreaverat rumore, comprehensos, quos nusquam putabant apparere. Communi igitur consilio legati illuc diriguntur, reosque sibi tradi, [Thesaurus ablatus recipitur.] & quæ abstulerant reddi obtinuerunt precibus. Revertentibus procedit obvia utraque congregatio, Monachorum scilicet & Clericorum, Te Deum laudamus excelsissime concinentium, & hac modulatione usque superius monasterium scandentium. Sic recepit ecclesia res amissas, finemque debitum accepit consummata iniquitas.

[13] f Ercliacus villa est in pago Laudunensi, olim S. Ermini possessio, nunc autem deserviens Ecclesiæ Laubiensi, quam scilicet idem S. Erminus usibus monachorum eo tempore concessit, quo in Episcopatu S. Ursmaro meritis & honore successit: [Plaustra viui ex ditione Laudunensi.] ubi etiam condonavit amplissimam possessionem vinearum, quarum liquor per singulos annos deducitur Lobias, non sine grandi tormento boum & hominum: [Lobias solito advehuntur] via enim gravis est & longa, utpote distans a Lobiis leucis non minus triginta, omnimoda difficultate nulli usquam comparanda. Nuper igitur eodem vindemiarum mense, quo g Henricus Imperator decessit humanis, [anno 1056.] ea videlicet vini sterilitate, quæ fuit ubique, e vineis regionis sexdecim tantum ibi h carratæ vini fuerunt, quæ cum magno labore Lobias perductæ sunt. Luna quippe pluvialis difficiliorem effecerat viam, [ex his unum ob vias pluvia redditas difficillimas,] quæ numquam est facilis, usque ad juga boum & sellas equorum exundantibus mille torrentium rivulis. Cumque Lobias pervenissent, & portu tutissimo omnes angustias se evasisse putarent; Sambram offenderunt tantæ exundationis, ut si unquam, raro fit visa grandior ab incolis. Quid ergo facerent? Nihil periculosius si navibus transitum tentarent, cum istud & omne consilium transeundi, excepto uno, amplitudo & impetus aquæ dissuaderent. Sed pons erat per medium aquæ, qui licet vetustus, integer tamen in superficie, omne periculum transeundi videbatur excludere. Qua fiducia nihil hæsitantes, sed absque dubio primi, secundi, & tertii per medium carrucantes, Dei nutu transierunt incolumes. Cumque decimum plaustrum venisset in medium pontis, ubi altior erat a terra pene duabus hastis; statim vetustas illa, [& Sabis pontem confractum,] tantum pondus non ferens, dissolvitur; & quantum pontis bubulci, boves, & plaustrum occupabant, cum magno sonitu liquescit & funditur. [cum bobus & bubulcis ruit in fluvium:] Sed cui pontem & ripas permeabant, ex utraque parte clamantibus, S. Ursmare succurre eis, super i plancam, quæ vix vacua sistebat, plaustrum cum tonna pependit: ulterioribus rotis & bobus, qui conserti erant plaustro, natantibus super aquam, & eorum cornua fortiter tenentibus bubulcis. Quibus cum tanta materies ruentis pontis incubuisset, [servantur bubulci,] neutrum animal est repertum, quod alicujus læsionis notam incurrisset. Statim insilientibus naves qui ad hoc exierant spectaculum, ut si non possent vivos, eriperent vel cadavera mortuorum; Dei misericordia invenerunt incolumes; & susceptis hominibus, incisis loris, solverunt & eduxerunt boves: [boves,] deinde incidentes ligaturas tonnæ, cadentem in aquam tenuerunt, & deduxerunt absque damno vini unius k deneratæ. [& ipsum vinum.] Ita magnifice liberatis omnibus, non est hæc ab aliquo computata Dei & Sancti sui virtus; sed, qui aliquando solet contingere, rerum pereuntium & non pereuntium casus. Deus vero qui tantam virtutem dignatus est monstrare, voluit etiam pro quibus & per quem id egisset manifestare; non alicui in eadem regione manentium, sed ut latius opera ejus clarerent, cuidam longe in Vimiacensi scilicet pago commorantium. Denique apud S. Walaricum l vice Christi fungebatur & fungitur Abbas m Wazo, quem etsi in vita sua laudari prohibet sapientia favore humano, [Wazo Abbas S, Walarici,] tres tamen sorores ubi notus est laudant eum, & prædicant sub silentio; caritas scilicet, humilitas, & discretio Qui cum sequenti nocte in monasterio S. Walarici, quod ipse novum decenter construebat, ante matutinos aliquamdiu pernoctasset, & ad conclusionem orationis suæ diutius Letaniam continuaret; ad eum locum & ordinem pervenit, ubi post victorias Martyrum, [in Litaniis in vocat S, Vrsmarum,] Confessorum gloriam invocare debuit; & invocatis quos voluit cum reverentia & devotione, S. Ursmarum, Lobiæ Pontificem, sed incolam cœli, habebat ordine suo invocare. Statimque reducens ad memoriam monasterium ejus, ubi sæpe Missam celebravit, in ejus contemplatione, quasi eumdem ipsum videret, prolixius lacrymabiliter hæsit: quousque sæpius eum invocando, inter singultus, lacrymas & fletus, paulisper obdormivit. Cui mox in visione apparens S. Ursmarus, orationis ejus utique non surdus auditor effectus; Age, inquit, quod agis; [& ab hoc apparente addiscit ejus protectionem] operare quod operaris: quia non est vacuum omne tempus orationis. Oratio fidelium assiduas facit apud Deum orationes Sanctorum, quatenus semper avertant pericula servorum suorum. Ego ipse ita meos consuevi protegere, ut semper adsim eis in omni angustia & tribulatione; & nedum eos, sed neque bubulcos eorum aliquando permiserim perire. Et ne sis dubius in verbis meis, cum veneris Lobias super pontem, experimento probabis, qualiter ibi hodie profuerim bubulcis meis. His dictis evanuit: [etiam in prædicto casu,] ille quoque bonus somniator statim evigilavit, & admirans visum, devote, ut cœperat, Letaniam peregit: peracta, surrexit; surgens, signo Crucis se signavit. Stabat ergo hærens, residuum noctis & diei quæ viderat perpendens; &, ne phantasticum quis diceret, cuidam referre timens. Erat autem tempus, quo, sicut omni anno solebat, in regnum Lotharii ad villas S. Walarici erat iturus, & eodem mense ad eundum jam erat paratus. Habuit per Lobias transitum, [quod veniens Lobias narrat.] valde enim caritati suæ complacebat caritas nostrorum, & non modica veneratione dignabatur eumdem locum. Ubi officiose susceptus (quis enim non magni penderet humilitatem ejus) post mutuas collationes & relationes, prædictus Abbas visionem suam apposuit Abbati nostro inter multas circumlocutiones. Nos autem ubi audivimus, vix verbum prolatum ex ore ejus rapuimus, & virtutem, quam putabamus casum aut fortunam, exposuimus. Ostendimus ei pontem noviter restructum, & ad confirmationem rei de eodem vino dedimus ei pleniter potum. Certa enim fuit per S. Ursmarum liberatio, & certa fuit ejusdem liberationis & aliarum multarum visio. Numquam enim ascendimus ab inferiori ad superius S. Ursmari templum pro aliqua tribulatione, quod non citius sit multata, aut vindicta, aut correctione. Sed fiat dicendi terminus: ne dum volo esse lectori officiosus, omnia quæ dici possunt dicendo, fiam incuriosus.

ANNOTATA.

a Sognesiæ aliis sive Sogniacum, Baldricus Sungejas appellat, oppidum Hannoniæ inter Montes & Bruxellas, vulgo Soigny.

b Mesomagum urbs munita ad Mosam inter Sedanum ac Satanacum, nunc Mesomus dicitur; de ea egimus 9 Februarii ad Vitam SS. Victoris Martyris & Sasannæ Virginis.

c Hugo fuit Abbas ab anno 1032 usque ad annum 1053. Sub quo traduntur floruisse studia litterarum inter monachos, e quibus aliquis hæc miracula scripsit.

d Bertoldus Constantiensis in Appendice Hermanni contracti tradit an. 1052 & sequente frugum penuriam factam fuisse non modicam.

e Hic est Hermannus Saxo, cui nupserat Richildis filia Raginerii IV, dein nupta Balduino VI Comiti Flandriæ.

f Nunc villa S. Ermini dicitur, ac fuit Prioratus Lobiensium.

g Hic est Henricus Niger, filius Conradi Salici, mortuus 5 Octobris anno 1056.

h Carrata vini, id est plaustrum vini. Ita 13 Febru. in Vita B. Godefridi Cappenbergensis num. 62 Carrata vini dicitur, at Carraria vini in Vita B. Ioannis Abbatis Gorziensis num. 75

i Planca, tabula plana, in Vita utraque S. Marcelli Papæ 16 Ianu. S. Romualdi 7 Februarii & alibi, vox Italis, Francis Teutonibusque communis.

k Denerata, seu Denarata, pretium denarii. Consule Voßium pag. 406 de Vitiis linguæ.

l Vitam S. Walerici illustravimus ad I diem Aprilis, ubi etiam de ditione Vimiacensi vulgo Vimeux actum.

m Wazo Abbas, nonnullis Walo, solennitati revelationis reliquiarum S. Bertini anno 1052 adfuisse dicitur.

CAPVT VI.
Varii prædones puniti: incendium sublatum: hydropicus sanatus.

[24] Longo post tempore, a Adelardo Abbate, quidam ex monachis ad hoc missi, deducebant de eodem Ercleaco vinum ad usus Fratrum. Permiscuerunt se in eorum comitatu quidam oppidanorum nostrorum, cum carris suis, ut Sanctorum patrocinio irent ac securi redirent. Ventum est ergo ad castellum in medio situm transitu; sed Givardus quidam, pestifer & immanissimus prædo, cum stipendiaria multitudine locum invaserat: [Monachis aliisque a prædone detentis,] & de præda Sanctorum, quos secum habebat satellites, ditabat. Is ergo, nihil veritus justitiam, transeuntes invadi jubet; omnia rapit, primumque ipsos boves, in prædam suis dividit, bubulcos & ceteros comites ferreis nodis in carcerem constrictos tradit. Monachi, qui nullo alio armorum usu contenderent, ad medium deducti, agebant precibus cum pollicitatione pretii, ut permitterentur abire liberi. Sed ille, saxo durior, nec precibus nec pretio ullo modo flecti poterat. [invocatur ab uno S. Vrsmarus,] Unus ergo ex monachis, Joannes nomine, fidens meritorum S. Ursmari, cucurrit ad fida presidia. In medio conspectu terræ prosternitur, pectus tundit, & omnibus audientibus, Piissime, ait, Patrone S. Ursmare, succurre, adiuva tuos in periculo hoc. Mira dicturus sum. Vixdum verba finierat, & ecce mirabili tremore castrum omne concutitur, carri erectis temonibus violento impetu oppositum montem conscendere, quanta vi aut arte humana numquam impelli potuissent; adeo ut qui erant de numero S. Petri septem tantum, aliis qui præter eum numerum erant incurrentes, non sine ingenti strepitu pene omnes protererent. [& mox liberantur reliqui.] Quo viso, clamor omnium tollitur, ac virtus divina etiam ab invitis prædicatur: sicque edomitus ille contumax, non homines tantum, verum boves cum vino abire permittit, retentis his qui extra eum numerum erant. Testabatur autem idem Joannes Deum & Sanctos omnes, vidisse se ad unumquemque carrum duos boves copulatos tantæ magnitudinis, ut ab uno cornu usque ad aliud cubitum latitudinis æstimaret: quod tamen solus ipse videre poterat. Satisque evidens fuit illa die, S. Ursmarum suis auxilio fuisse, qui numquam pie invocantibus deest, quod ab hinc colligitur.

[25] Matrona quædam, Liedrudis nomine, ea nocte quæ periculum præcedebat tota fere pervigil, cum post hymnos Matutinales in ecclesia, qua Sancti corpus requiescit, paulisper obdormisset; videt ipsum S. Ursmarum, Episcopali more alba & stola atque cappa indutum, monasterio velle exire: cumque secus eam transiret, quasi bene cognitum & omni tempore visum, compellat eum. Quo, inquit, Domine mi, iturus es? Quam ille blande respiciens, Vado inquit, quibusdam fidelibus meis auxiliari, quia hodie maxime mea indigebunt ope. His dictis, celeriter pertransivit. Hoc visum illa multis retulit: & re vera compertum est, ea nocte accidisse, qua sequenti die beatus Confessor miraculum, quod prædictum est, exercuit.

[26] Gruduracus nomen est castri, quod situm est ad occidentem Laubiensis oppidi milliario minus quam dimidio. [idque, apparente S. Vrsmaro, ostensum est cuidam matronæ.] In hoc commorabatur cum prædonum manu quidam Anselmus, scelere ante omnes immanior, cædibus & incendiis & prædis intentus, & omni bestiali feritate crudelior. Is etiam cum multis & magnis damnis Laubiensem locum afflixisset; ad ultimum villam eorum, quæ Strata dicitur, cum vigintiquatuor complicibus suis fregit, & in ipsa ecclesia villicum cœpit, quarto die exeunte Aprili, qui erat sequenti Majo toto serviturus. Permotus hoc sinistro nuntio Abbas cum aliquantis monachis, ascensis equis tendit ad castrum, quo captus villicus servabatur: aggreditur ipsum prædonem, injuriam S. Ursmari & Fratrum necessitates coram conqueritur, &, ut quem ceperat redderet, obtestatur. Ille abnegat, frustraque omnis labor consumitur. Confusi abinde redeunt tam Abbas quam monachi: nec quid agerent, [prædo nolent villicum S. Vrsmari a se coptum reddere,] quo se verterent, consilium erat. Tandem venit in mentem, piissimi Patris ac protectoris nostri S. Ursmari memoria: apud ipsum orationibus die noctuque perpetuant. Summo igitur diluculo, ultima die Aprilis, cum sanctissimo corpore iterum ad locum precaturi accedunt: ille, ubi stratis excitus videt rem inopinatam, metu divino, horrore nimio corripitur, [cogitur allato corpore S. Vrsmari,] & vellet nollet sine mora quod petebatur reddidit. Sed non in longum ultio divina quievit. Post aliquantos dies cum idem & viginti quatuor complices, de vicino Belli-montis castro, prædam suo more rapuissent; permoti injuria facti incolæ repente irruunt, & uno omnes momento crudeliter prosternunt ac perimunt. Atque ita contigit, [& omnes paulo post interimuntur.] ut una omnes die crudeliter extincti referrentur Laubacum, qui ad injuriam Sanctorum villicum eorum ceperant, & sanctissimum corpus ante fores suas delatum viderant.

[27] De eodem castro, tempore, quo bellum inter eos & Tudinienses agebatur, cum aliis pluribus quidam pistor Laubias venerat, fæces b ad conficiendos panes petiturus; aderant etiam aliquanti de Tudiniensi clientela, & ex verborum iniuriis, ut fit orta est inter eos gravis seditio. Irruunt alteri in alteros, & ut quemque casus armaverat, permixtum vulgus desævit. Fugiunt Tudinienses, [confugientes ad S. Vrsmarum] & in ecclesia S. Ursmari, velut tutissimo proteguntur asylo: at vero ille pistor correpto arcu, dum unum illorum intra monasterium telo appetit,[conatur pistor lædere sed frustra,] nutu Dei volans sagitta ianuæ infigitur. Sedata contentione ubi ab utraque parte discessum est, ille miser confectis panibus, clibanum solito amplius succendit: cumque per convacum loci illius totis viribus dominaretur incendium, sanguineam volvens aciem, revinctis manibus a tergo, in medio flammarum, [& in clibanum se projiciens perit 1.] diabolo instigante, præcipitatur: talique morte, temeratus Vrsmari injuriator miserrimam vitam finivit, vindicante Deo Sancti sui injuriam.

[28] Tempore etiam c Balduini senioris Comitis, cum in eodem castro moraretur Isaac, [Isaac perturbator Lobii,] unus ex nobilibus Haynoensium, & frequentibus incursibus ipsos Tudinienses & totam ulteriorem Lotharingiam vastaret; Laubienses, in confinio utrorumque siti, pene ab his consumpti erant. Omni hora necesse erat fugere, festinare, & velut imminente morte trepidare. Noctibus clangor liturum ostridorque tubarum, non solum homines sed ut ita dicam, Sanctos in Laubiis quiescentes absque ulla reverentia inquietabat. Longa igitur permoti iniuria beati Patroni nostri Petrus & Vrsmarus, tam sibi quam nobis consulere parant. Medio cujusdam noctis silentio, cum ille in lectulo jaceret vigilans, [a SS. Petro & Vsmaro in visione territus.] repente videt vtrosque coram se consistere, furibunda & minaci facie: & B. Vrsmarus, armatam habens manum præacuta sede, dum mortiferum vibrat ictum, ferientis dexteram B. Petrus sustinuit, & clementer. Parce, ait, frater parce huic, & hoc habeat beneficium, pro eo quod in urbe Roma adiit meum sepulcrum; sed caveat ne amplius hic moretur, neque mihi vel tibi ulterius sit molestus; alioquin mortem, quam modo differimus, [fugam arripit.] satis graviorem persolvet. His dictis, visio disparuit. Rapit ille quantocius corpus e lectulo, totamque horrorifico clamore fatigat domum. Inclamat socios, primusque ipse ascenso equo fugam iniit, sua omnia subsequi jubet: veniensque ad Balduinum Comitem: [Gruduraco castro paulatim collabente:] non sine multorum admiratione, quod viderat, quodque passus fuerat retulit. Ex illo tempore castrum illud fluere ac retro referri cœpit, donec tandem funditus euersum, & nobis pax perpetua ex eo facta est. d

[29] Quid illud quantoque miraculo est prædicandum, quod nuper, cum populi adiacentium provinciarum divino flagrarent incendio, Laubienses solito more confugerunt ad patronos suos Petrum, Ursmarum, & Erminum. Communi namque habito consilio corpora Sanctorum efferunt; & cum processione ac Litania fines suos circumeunt. Mira res. Cum omnem viciniam lues eadem vastaret, tamen intra habitum circuitionis illius, [Lobienses ab igne sacro liberantur.] velut opposito limite, ingredi non ausa, ibi tantum desævire permissa est. Quid in illa processione acciderit referam.

[30] Hydropicus quidam, de oppido Soniacas dicto, cum populo aderat: cuius venter in modum utris distentus, totaque cutis interlucente pessimo humore in modum ceræ videbatur. Cum ergo una cū aliis subter scrinia Sanctorum remedij causa ransiret; [Hydropicus sanatur.] repente Dei virtute eorumque precibus curatus, semetipsum miratus est, quis fuerit, vel quis esset: adeo ut tunicam suam, quæ pro infirmitate sua tensa fuerat, cunctis laxam pro miraculo ostenderet. Quod factum in magna populi multitudine celari non potuit.

[31] Ibidem cum quidam rusticus alteri rustico, quem pro mortali facto infensum habebat, ut sibi indulgeret, ad pedes cecidisset; & ille obstinata mente, ut est id genus hominum, omnino abnueret; transeuntibus coram eo qui Sanctorum reliquias ferebant, [non condonans petenti fit cæcus.] subito visum perdidit. Tum demum coactus hoc verbere, discalceatus & eiulans, primum illi ad pedes cecidit, quem contempserat: dein Sanctis satisfaciens, visum repente recepit, & quod postulabatur, libenter annuit. Sunt & alia multa & stupenda, quæ nostris temporibus contigerunt, miracula.

ANNOTATA.

a Adelardo, supple adhuc Abbate, qui Hugoni anno 1053 mortuo subrogatus vixit usque ad annum 1076.

b Cerevisiarias scilicet, quibus pro fermento utuntur Belgæ.

c Hic est Balduinus VI Comes, maritus Richildis, ut supra dictum.

d Continuator Fulcuini primus tom. 6 Spicilegii Acheriani, ita loquitur: Castrum quod dicitur Gruniacum a quo magna capiebamus detrimenta, virtus S. Vrsmari in solitudinem habuit: nam ad tantam desolationem redactum est, ut eiusdem Castellanus, noctua visione per S. Ursmarum horribili terrore perculsus, aufugerit, & cum nullus deinceps in castro morari auderet, tandem a Leodiensi Episcopo dejectum est. Idem immediate antea nominat ecclesiam de Griaco seu Gruminiaco: nec scio an diversorum locorum aut unius sit nomen tam diversimode scriptum: nam in ecgrapho nostro prius legebatur Grumucacus.

HISTORIA MIRACULORUM
In circumlatione per Flandriam.

Vrsmarus, Episcopus & Abbas Lobiensis, in Belgio (S.)

BHL Number: 8425

EX MS. LOBIENSI

CAPITULA IN MS. PRÆFIXA.

1 Qualiter Ursmarus a Laubaco delatus sit in Flandriam.
2 Quomodo quasdam partes Brachbatensium a plaga mortis liberaverit.
3 Quomodo venerit ad castrum quod Insula dicitur.
4 De noverca quæ privignam suam verberavit.
5 Quomodo quosdam inter se discordantes reconciliavit,
6 Quomodo quemdam militem, qui iuvenem quemdam dolo interfecerat, S. Ursmarus a morte liberavit.
7 De quadam puella, quæ quadraginta diebus assidua sanguinis profusione laboraverat, meritis S. Ursmari sanata.
8 De quodam monacho a dolore dentium sanato.
9 De qui busdam discordantibus per, merita S. Ursmari reconciliatis.
10 De quodam puerulo cæco sanato.
11 De candela in manu cujusdam Clerici divinitus accensa.
12 Item de alia quorumdam discordantium confœderatione.
13 De quadam matrona cæca sanata.
14 De quodam puerulo a febribus sanato.
15 De quodam reo a morte per S Ursmarum salvato.
16 Qualiter apud Litfengiam terra, tribus mensibus præ siccitate, sterilis, interventu ipsius inundatione maximæ pluviæ madefacta sir.
17 De quodam milite claudo sanato.
18 De quadam puella a dolore lateris & brachii sanata.
19 De quadam vetula, cui oculus restitutus est supposito pastorali baculo S. Vrsmari.
20 Qualiter apud Finiam ianuæ templi apertæ sint S. Vrsmaro divinitus.
21 Dc quadem muliere a dolore pedis sanata.
22 De quodam rustico Tudiniensi sanato a cæcitate.

Nos capitulis hisce in numeros commutatis totam historiam more nostro in pauciora Capita dividimus.

CAPUT I.
Occasio peregrinationis. Iter Insulas & Casletum. inimicitiæ sublatæ, sanitates collatæ.

[1] Licet non sit speciosa laus in ore peccatoris; laudare tamen Deum in Sanctis suis, adeptio est quodammodo ipsius speciositatis. Si enim opera Dei bonum est prædicare, virtutes utique Sanctorum, quæ sunt opera Christi, malum silere, in quibus voluntates suas gloriose dignatur mirificare. Unde & si dehortatur jniustitia, exigit res & hortatur obedientia, ut posteris studeamus litterare, qualiter inter Flandrenses S. Ursmarus comitante Deo voluit itinerare. Ea ergo tempestate, a qua inter Henricum Imperatorem & Balduinum Comitem iustitia oppugnata & expugnata non potuit in terris regnare; Lobia fuit in capite, [Lobiæ per bella destructæ] quod nobilitatis suæ titulum coacta est amittere. Perierunt cultores, fugerunt habitatores, nihil residui fuit antiquitatis, præter lapides & aliquos situs, qui adhuc possunt revocare memoriam posteritatis. Sed post quam Henricus Imperator decessit b humanis; licet falsa, visa est tamen justitia redisse terris, & voluissent noluissent, regnavit pax etiam in hominibus malæ voluntatis. Cessaverunt rapinæ, visa sunt Saturnia regna redisse: &, licet cum paupertate, recepit unusquisque sua ex libertate: Ecclesia vero Laubiensis, quæ oppressa & vastata erat præ omnibus aliis, animum Rectoris sui, Abbatis scilicet Adelardi, graviter angebat ea pacis adeptione, si quando se & sua revelare posset ex tanta dejectione. Qui habito consilio cum suis, non nisi divinitus præponderavit succurrendum talibus ex Sanctorum meritis. Erat enim gravis casus & non una occasio: templum enim S. Petri, quod in pace dejectum & refundatum fuerat, magis aliqua vetustatis ruina videbatur quam renovationis fundatio: & partim guerra partim negligentia majorum diminuta erat ecclesialis possessio, maxime autem in Flandriis: ubi cum c Menapenses, Wasiacenses & ipsos Flandrenses S. Ursmarus convertisset ad Dominum ab errore gentilitatis, multas terras acquisivit S. Petro gratia suæ prædicationis, quas incuria priorum pene amiserat ecclesia, præ longitudine itineris. Cum igitur tot & tantæ res vel importunæ essent vel opportunæ deessent, [concipitur peregrinatio instituenda:] utriusque d Comitis senioris scilicet & junioris consultu, hortatu & petitione, e Episcoporum licentia & benedictione, S. Ursmarus effertur, non solum sua redimere, sed etiam rerum suarum dejectioni succurrere. Qui elatus cum honore & digna veneratione suorum, nullum pene diem voluit præterire absque signis miraculorum. Nulla potuit dominari ante eum dæmonis infestatio, nulla inter discordes regnare disceptatio, nulla infirmitatis prævalere passio. Sed ne omnia videamur communiter proferre, singula singulatim studeamus determinare.

[2] Perveniente ira Dei super filios incredulitatis, laborabat eo tempore & deficiebat genus humanum pestilentia mortalitatis: quæ cum plurimas occupasset regiones, in tantum desolabat quasdam f Bracbatensium partes, [Brabantenses a grassante pestilentia,] ut non una sed utraque manu viderentur rumpere fila sorores. Regnabat mors per omnes ætates & sexus; & si quos impune transisset, hos vitæ desperatio affligebat & intolerabilis metus. Non enim ruebant consuetudine moriendi, sed adhuc sani communionem accipientes, & sua disponentes, & etiam cum amicis convivantes, quasi licentia abeundi vivos catervatim occupabant officio se sepeliendi. Tandem subvenit eis Dei providentia per S. Ursmarum: [liberantur ope S. Vrsmari.] ubicumque enim Sanctus Confessor per eos habuit progressionis suæ transitum, tanta reliquit vestigia suæ salutis, ut nemo eorum postea incurreret ex ea pestilentia periculum mortis.

[3] Exinde progressi, Castrum quod g Insula dicitur, altera die venimus cum frequentia populi. Ubi quantus amor erga sanctum Confessorem, [Insulis mulii sanantur,] & quantus fuit populi affectus, ipse postea erga eos satis patenter ostendit, pio apud Deum pro eis interventu sui: nullus enim inter eos aliqua fuit infirmitate circumventus, qui antequam exisset non sit Dei manu visitatus. Cumque egrederemur in crastino, totius oppidi virorum ac mulierum, juvenum & seniorum, [etiam ad Crucem erectam, ubi corpus S. Vrsmari quieverat.] exiit nobiscum multitudo. Quorum petitione cum in trivio corpus Sancti extra villam deposuissemus, notaverunt diligenter sibi locum, ut ibi erigerent Crucem in honorem ejus. Quam cum erexissent, ut ipsi postea retulerunt, quicumque infirmi illuc venientes in eo loco dormierunt, quanti meriti foret apud Dominum, qui ibi depositus fuerat, recepta sanitate persenserunt.

[4] Puella quoque quædam ea die exivit cum aliis; quam, quia speciosa erat, amore sibi devinxerat quidam ex nobilioribus juvenis. [noverca quædam] Habebat autem novercam, quod genus mulierum solet pessimum esse; quæ cum voluisset post Sanctum exire, videns privignam suam præcessisse, non ausa domum solam relinquere, remansit domi invita quidem, sed tantis verberibus afflixit puellam redeuntem, ut octo diebus surgendi a lecto non haberet valetudinem. Cui etiam exprobrans amorem præfati juvenis, meretricem eam millies vocans, Non existi, ait, [quæ privignam secutam Corpus verberarat,] causa alterius devotionis, nisi ut illum videres qui uritur flamma tam pessimæ meretricis. At illa, non diu ferens verba exprobrantis novercæ, Judicet, ait, pessima mulierum, S. Ursmarus inter me & te; & si ego eum non ea qua dicis secuta sum intentione, [languore brachii punitur:] percutiat manum quam super me erexisti pessimo languore. Oravit puella & exoravit: statim enim tantus languor brachium novercæ invasit, ut per quadraginta dies illud ad caput suum erigere nequiverit. Quam rem omnes oppidani noverunt, & cuidam nostrorum per eos transeunti postea pro miraculo retulerunt.

[5] Cumque cœpto itinere deambularemus, ad villam quamdam, quæ nova Basilica dicitur, secus h Strate selam devenimus: [in Strazela,] ubi quidam milites ita inimicabantur ad invicem, ut nullus mortalium in eis posset componere pacem: surrexerat enim præteritis annis inter eos tanta seditio, ut patres filios, filii patres, fratres amitterent fratres instinctu diabolico. Cum igitur ad Sanctum populi confluerent undequaque, contigit & illos omnes ex suis partibus convenisse. Ceteris vero, [pars pacem non admittens,] qui immunes erant ab ea seditione, rem nobis intimantibus, segregatos ab invicem cœpimus convenire alternis vicibus, ut Deo & Sancto donarent hanc contentionem, ne plus accresceret interfectorum numerus. Assenserunt quidam, licet inviti, pro timore Dei & Sancti amore: minor autem pars omnino cœpit contraire. Quos cum nullo modo potuissemus inclinare ad consensum, Eia, inquit Balduinus Decanus, circumferamus Sanctum, ut aut consentientes pareant nostro consilio, aut dissentientes sequantur ducem suum diabolum, divisi a nostro consortio. Cumque Sanctum a terra levassemus, & ut omnes in ambitu processionis includerentur, caute & psallendo deambularemus; statim exilierunt solummodo pacis contradictores, ignari omnino quid inter se tractassent nostrates: hæc enim fuit consilii summa, quia tanta erat Sancti, quem sequebamur, fiducia, ut si possent intra processionem includi aliquando, postea non prævaleret apud eos potestas inimici. Nec mora: & ecce patuit diaboli stropha. Transiens enim inter nos & eos nigerrimus canis, ostendit se duce discedere eos a nobis. Quibus etiam ducatum suum non subtraxit, donec post tres ferme menses eos omnes in pugna composuit, [misere perit.] a qua de omnibus contradictoribus nec unus vivus superfuit.

[6] His itaque, quia vinci non poterant, pacem imprecando discessimus; & eam per totum iter nostrum interventu Sancti inserentes multorum cordibus, post aliquot dies apud castrum quod i Blarengehem dicitur hospitium sortiti sumus. Ubi seu casu duceremur seu Dei providentia, incertum nobis fuisset, nisi propalasset lux crastina. Præerat ibi quidam juvenis, Hugo nomine, non minus nobilitate morum prædicandus quam nobilitate generis, qui ea die judicium erat agitaturus; quod non absque multo sanguine potuisset fœderari, nisi per Dei clementiam prævenisset S. Ursmarus. Habebat enim in sua familia duos milites, qui aliquando disceptaverant inter se verbis asperioribus, utpote iuvenes. Non latuit ea contentio Dominum, qui accitis militibus suis, requirens super illis duobus judicium, confecit pacem inter eos usque ad osculum. Sed alter eorum, qui amplius fuerat læsus verbis, male fundans in corde suo osculum confectæ pacis, dissimulavit quidem ad tempus, non diu tamen, nisi quousque sibi suppeteret locus: [post homicidium patratum] erat enim minor genere, sed major militis nomine. Et quia, dolus an virtus, in hoste requiritur a paucis; non defuit ei locus licet inlaudabilis. Expectans quippe post biduum Dominum suum Hugonem abesse, illum sibi non caventem pro confecta pace, quesivit, & invenit securum in hypogæa sedentem; cui dolo transfigens pectus lancea, pro uno verbo intulit mortem. Insecutus est clamor & tumultus: ille statim intravit ecclesiam, multis non valens resistere solus. Quem cum milites voluissent in ecclesia interficere; miles quidam, quem post Hugonem habebat Dominum, datis vadibus eduxit eum hac ratione, ut sub præsentia Hugonis restitueret eum in eadem ecclesia cum armis quinta decima die. Contigit ea nocte ad ecclesiam adventus Sancti Confessoris, nocte scilicet anniversaria Dominicæ Ascensionis. Mane ergo facto, convenit cum armis ex utraque parte maxima militum multitudo: hi, ut si non possent ratione, [reus extrahendus ex ecclesia & occidendus cum periculo multarum cædium,] vi eum eriperent: Hugo & sui, ne inferiores facti reum sibi rapi permitterent. Rubebat scutis totum atrium, repercussione matutini solis splendebat acies armorum, confusior erat fremitus & hinnitus equorum. Stabant Hugonenses evaginatis gladiis circa ecclesiam, unius peccatoris sitientes fundere sanguinem. Tandem nos per medium eorum ecclesiam intravimus: miserum illum, iam morti simillimum, ante altare prostratum invenimus: Missam pro cunctis fidelibus in primis celebravimus: Letaniis & omnibus modis lacrymabiliter divinam clementiam pro tanto periculo imploravimus. Post hæc albis & cappis induti, utpote principalem Missam celebraturi, processimus: Hugonem in primis humiliter convenimus, ne pro unius peccatoris sanguine tot arma militum permitteret confligere. Sed nihil valuerunt preces nostræ, cum verba excusantis contra Sanctum & contra nos interrumperent singultus & lacrymæ. Intravimus ecclesiam: iterum sanctum corpus, ignorantibus eis, detulimus in medium eorum. Stupuerunt, oculos humiliter omnes demiserunt, & quis inter eos delatus fuerit, etiamsi nescirent satis patenter ipsa sua continentia ostenderunt. [præsente S Vrsmari corpore liberatur.] Fluebant lacrymæ ab oculis omnium: pugnabant pietas & ira in cordibus nostrorum. Tandem vicit pietas in Hugone, & miserum illum, vita, membris, & etiam gratia sua donatum abire permisit. Huius autem rei occasio, centum ferme inimicitiarum, inter milites qui illic convenerant ea die, fuit confœderatio. [aliæ inimicitiæ sopiuntur.] Ibi fuit miles quidam clarissimus, nomine & opere Bonifacius: cui duo fratres abstulerant castrum suum, & interfecerant uxorem eius noviter nuptam, & nondum unius anni filium: ex quibus postea unum interfecit, alter vero a facie eius fugit. Sed modo, audita Sancti opinione, quam per se & per suos non audebat requirere, absque alicuius mortalis conductu, per S. Ursmarum præsumpsit misericordiam expetere. Quæsivit & invenit, nec aliquis ea die a Sancto infœderatus redivit: ex quo enim fuit ad terram in medio eorum depositus, tanta pietas irrepsit omnium cordibus, ut nulli posset esse dubium interfuisse gratiam Sancti Spiritus.

[7] Digressi inde, k Cassellum-montem tendimus conscendere. Paravimus Sancto locum infra suum papilionem: nobis autem hospitium apud quemdam cauponem. Erat ibi puella, quæ in medium frontis sibi fecerat incidi venam, evitandæ cuiusdam infirmitatis causa: [Casleti sistitur fluxus sanguines] sed dum parat infirmitatem effugere, mortem omnino debuit incurrere. Quadraginta enim dies transacti erant ex integro, ex quo ab ipsa plagella non cessavit sanguinis effusio. Cumque iam pene deficeret (non mirum: nec enim quisquam tam virilis, nedum fragilis sexus, qui hæc tamdiu ferre posset) cœpit requirere a nobis, si quid aliquis nostrum ad sanguinem stagnandum nosset, pro Dei amore sibi intimaret. Nihil inquam, scimus, neque præter S. Ursmarum quisquam nostrum est medicus; ipsum require, quia talibus & in talibus misericorditer succurrere consuevit. Ad hæc surrexit, & sustinentibus se quatuor mulieribus requisivit Sanctum: ubi statim tanta effusio sanguinis profluxit, ut quasi mortua extra papilionem delata sit. Tamen postquam paulisper respiravit: candelam sibi fieri poposcit: quam cum ante Sanctum statuisset manu sua, ita effusio sanguinis cessavit, ut nec postea una sanguinis guttula exierit. Quæ statim rediens ad nos, nobiscum pro benedictione cibum sumpsit, nobiscum curatorem suum laudavit. O medicum non avarum pecuniæ; qui pro candela vix unius oboli, magis tamen pro fidei devotione, tantam voluit salutem conferre!

ANNOTATA.

a Hæc in Continuatione de Gestis Abbatum Lobiensium pag. 594. ita exponuntur in Adelardo Abbate: Turbata imo perdita prorsus pace inter Henricum Imperatorem, & Balduinum seniorem Comitem, qui invaso Haynault rebellabat; Lobia in ea parte mali posita, cultoribus & habitatoribus destituta, ad extremam pene desolationem redacta est.

b Anno 1056, 5 Octobris.

c Menapii in diœcesi Tornacensi Gandavum usque; Wasii, inter Gandavum & Antverpiam; Flandri, ut ab, his distincti, in diœcesi Brugensi.

d Balduinus 6 Flandriæ & Hannoniæ Comes anno 1070 21 Iulii moritur, & Balduinus eius filius, qui Hierosolymitanus dictus, deinde imperavit.

e In supra citata Continuatione dicitur, consilio Episcoporum & Principum, sed non indicantur Episcopi: quos credimus fuisse, per quorum diœceses progrediebantur,& sunt Cameracensis, Tornacensis, ac Teruanensis.

f Bracbatenses tunc hodiernæ Hannoniæ & Flandriæ partem continebant, & eorum limites fluviis Rupela, Senna, Haina, & Scaldi fere concludebantur: videntur autem monachi per eorum fines progreßi, dum circa Condatum oppidum Scaldim transiissent.

g Insulæ metropolis Gallo-Flandriæ in diœcesi Tornacensi, quam altera die, post relictos ad Scaldim Bracbatenses, attigerunt.

h Strat zele parochia territorii Casletani, inter Hasbrucam & Belliolum; nunc in diœcesi Iprensi, olim Teruanensi.

i Blareghem in eodem territorio parochia prope Novam-fossam quæ Aeria ducitur Audomarum.

k Cassellum, aliis paßim Casletum, oppidum in alto monte cum illustri territorio.

CAPUT II.
Cæci & varii ægri sanati: Odia varia sublata.

[8] Post hæc a Comitem & Comitissam apud Bergis conuenimus, injustitiam quæ nobis fiebat de terris Sancti declamavimus, a quibus reverentia, qua decuit Sanctum, suscepti; Sanctus in templo, nos in b claustro hospitium sumus sortiti. Monachus quidam ibi laborabat dolore dentium quem satis graviter ferebat spatio penetrium annorum. Et quia infirmis semper optabile est quodcumque remedium, [Bergis S. Winoci dolor dentium curatur,] cœpit requirere a nobis, si quod exinde nossemus medicamentum. Nos nihil quidem, sed dedimus ei vitam Sancti legendam, in qua refertur novem annis & septem hebdomadibus eamdem sustinuisse passionem. Fuit ea nocte solennitas adventus Spiritus Sancti, [nocte pentecostes:] id est quinquagesimus dies a resurrectione; & quia præ dolore vix parum poterat dormire, statuit ea nocte cum candela sua ante Sanctum vigilare: ubi non sine precibus & lacrymis diu vigilavit, sed paulo post paulisper somno oppressus, Dei gratia sanus surrexit, & Matutinis cum reliquis Fratribus incolumis interfuit.

[9] Nos ibi solennitatem diei percelebravimus: in crastino autem exivimus prosequente Comite & Comitissa, & cum eis duobus Episcopis, c Londoniæ scilicet Anglorum & d Teruannæ, cum totius Flandriæ optimatibus: vixque egressis oppidum, fixit pietas gradum, quia voluit Deus magnificare Sanctum suum in conspectu Principum. Deposita quippe tanti thesauri sarcina, facta est mentio concordiarum & pacis in omnium audientia: [Pax & concordia inter multos Optimates conciliatur.] recitatum etiam quanta in his eo itinere sibi affuisset divinitus gratia. Deinde ad pacem invitati, & ut erant inter se inimicantes, sigillatim adnominati, tantam inierunt voluntatem & gratiam pacis componendæ, quantam eis S. Vrsmarus a Domino voluit impetrare. Nullus siquidem fuit ex cunctis optimatibus, qui ea ausus fuisset absistere pacis admonitionibus: sed tanta & tantarum rerum facta est inter eos confœderatio, quantam nullus mortalium potuisset conficere pro totius mundi auro, testante qui hæc eadem protestatus est coram omnibus Comite Balduino. Nullus denique remansit infœderatus, nullus abiit inosculatus; sicque confecta pace, cum tanto Patrono digressi sumus.

[10] Sequenti nocte hospitio nos recepit Castellanus Furnensis, [filiolus Castellani Furnensis] apud quamdam villam, iussu Comitissæ; qui auditis miraculis quæ fiebant per S. Vrsmarum, cum haberet filium parvulum vix quinque annorum, sed iam tribus annis lumine privatum: [cæcus illuminatur:] misit eum ad nos, ut interpellaremus pro eo Patronum nostrum. Tantus autem tumor excreverat in oculorum loco, ut non oculi viderentur, sed tumens caro. Qui ea nocte ante Sanctum collocatus, in crastino est reductus; & ante tertium diem & lumine & venustate oculorum integritati restitutus

[11] Egressos inde excepit nos Brugia debita devotione; ubi conveniendi metata statione, Sanctum locavimus decenter in suo papilione, & statutis custodibus nos e regione hospitati sumus. Cumque sederemus ad manducandum, [Brugis lumē extinctum] flante vento lucernæ sunt extinctæ ante Sanctum. Post cibum vero rediens custos, cui commissum erat ea curare; cum vidisset lumen abesse, Clerico, quem in sui loco dimiserat, cœpit vehementer irasci, cur deesset lumen ante corpus Sancti. Multoties, inquit, ille iam reaccendi, sed spiritum flantis venti papilio ferre non potest. Accipe, ait custos, lampadem: & cave ne deinceps inveniam sine lumine papilionem. Paret ille & egreditur; sed non ex toto egredi a Sancto permittitur. Nondum enim egressus papilionem, candelam respicit in manibus suis ardentem. Miratur, stupet & clamat, & omnes qui aderant adhuc inscios eius rei clamore suo turbat. Habeo, ait, lumen divinitus missum, glorificate Dominum mecum; cuius rei illico fuerunt testes & predicatores, [ultro accenditur.] quotquot infra papilionem aderant ea hora presentes; lumen divinitus missum, divinitus & est servatum, usque dum post mensem pervenimus Gandavum.

[12] Taliter ergo itinerando, numquam a curatione febricitantium, dentes dolentium, & multis modis infirmantium cessante S Ursmaro, e Osburg ingressi sumus, præeunte & subsequente cum laudibus innumerabili populo. Præmissis legatis Osburgenses obviam venerunt. [Osburgi] Nobis subeuntibus templum, & de templo, mansionis nostræ hospitium, tribus diebus non cessavit funiculus populi euntium & redeuntium. Ubi in quantum fuerit necessarius adventus Sancti, testis est Deus, cuius dispositione & prudentia eo die convenimus. [erant odia fatalia,] Ibi erant enim in eo oppido quadringenti ferme militum, inter quos tanta erat tempestas inimicitiarum, ut nisi exercitu coacto egredi domum aut regredi auderet eorum nemo. Exigebant ab invicem interfectiones parentum, & vindicando magis augebant vltionis cumulum, quia in ea primo semper habetur mos pugnandi, numquam tamen copia vincendi. Sed cum seipsos iam non possent ferre, datis obsidibus ad tempus pro servanda fide, ad justificationem sibi convenerant eo die. Convenerant non animo, [& induciis unius diei factis,] sed conventu: jactantia se ostentandi, non pacis affectu; & ideo male cessit, quia debita pax non intercessit. Nulla tamen peior res interfuit, quam cupido: quia hic vult vendere mortem fratris, ille se defendere sacramento, dum mavult omnino se peierare, quam thesaurum suum dissipare. Itaque alii Sacramenta accipiendo, alii decem libras, alii viginti, alii triginta, alii centum & eo amplius deponendo, divisi sunt ea die, redituri in crastino; ut si non interveniret concordia, ardentior fieret ultionis repetitio. Convenerunt quidem in crastino, sed melius cessit quia S. Ursmarus mediator interfuit: [coram corpore S. Vrsmari pax plena perficitur:] quos iam male divisos ab invicem, & paulo post pessime redituros cum armis ad itidem, medio illorum illatus, ad tantam subito revocavit concordiam & pacem, ut omnino f exfestucatis inter se redemptionibus & sacramentis, supra corpus iurata pace, ad oscula currerent projectis armis. Deinde cum Sancto introgressi lætanter ecclesiam, ut animabus defunctorum, pro quibus hæc fiebant peteremus a Deo absolutionem & misericordiam, ipsi pariter inceperunt hymnum Te Deum laudamus: & decantantibus nobis cum sonitu campanarum, Patrio more laudabat Deum uterque sexus.

[13] Erat ibi matrona dives & nobilis, sed privata lumine oculorum iam quinque annis, & mente & corpore prætristitia semper sedebat in tenebris. Quæ audiens Sanctum adesse, [cæca illuminatur:] surgit festina, & faciens se deduci ad ecclesiam cum candela, nocte & die sedebat ante Sanctum, quasi ad pedes Iesu cum Maria. Aliis ridentibus ipsa flebat, aliis cantantibus ipsa lugebat; & cui deerat usus videndi, abundabat fluvius lacrymandi. Movebat omnes ad pietatem, & maxime nos qui suspensi eramus ad ejus illuminationem. Aliis euntibus manducatum, ipsa jejunans iuxta altare perseveravit: aliis dormientibus, ipsa semper orans vigilavit. Ea autem nocte, quæ hospitalitatis nostræ fuit ultima, quasi sub galli cantu exclamans mulier illa Chananæa, Erigite me & collocate ante Sanctum, ait ancillis suis: sentio quippe auxilium summæ pietatis. Vigebant in ecclesia plusquam quingenti utriusque sexus, qui omnes tenentes lucernas in manibus, hymnizabant Deo, non quasi femineis, sed quasi canonicis laudibus. Qui omnes statim accurrentes, & mulierem in modum crucis prostratam circumvallantes, expectant orantem & pro ea erant; intendunt lacrymantem, & ipsi suspirant. Quæ cum diu orasset, surrexit; & profluente ex oculis quasi albugine ovi, licet non ex integro, se videre clamavit: & in crastino sine duce secuta Sanctum, curationis suæ testis fuit.

[14] Post hæc nos fama præveniens, prænuntia erat ubique adventus nostri; sicut facta ita & infecta de actibus Sancti comminiscens: cuius opinione ex omnibus vicis certatim nobis satagebant occurrere. In villa autem, cujus nomen excidit, qua ea nocte nobis erat hospitandum, mulier habebat filium vix adhuc quinque annorum: qui tribus annis febrium vexatus languore, [febris pueruli curatur.] ea hora qua venturieramus projectus in terra, surdus & mutus jacebat in agone. Cumque villā intrassemus, miseranda mater accipiens puerum in manibus, subtus scrinium Sancti deportavit tribus vicibus; & sic rediens domum projecit eū ubi jacebat prius, & currens post nos ad ecclesiam petiit a nobis benedictam aquā, cui intingens sancti confessoris pastoralem baculum, parvulo citissime detulit potum. Quo hausto, cœpit paulisper respirare; & matrem appellans, absoluto sermone illam aquam dixit sibi magnam suavitatem intulisse. Postea cibū interrogavit, delatum manducavit, confortatus cibo statim surrexit; ubi paulo post venientes nobis emere necessaria (erant enim in ea domo venalia) invenimus puerum cum pueris laudentem, matrem autem Deum laudantem.

[15] Die tertio miles quidam, Baldradus nomine, nos suscepit hospitio: erat autem uno pede claudus, mente autem & intentione eo rectior nullus; juvenis nobilis, [Hospitis familia infirmatur.] & ex ditioribus; sapiens, & ex perfectioribus; miles, & ex melioribus; Consiliarius Comitis, & ex prioribus: qui quanto erga Sanctum exarserit amore, satis patenter ostendit in nostra susceptione, & in Sancti ex muneribus suis honorificatione. Nec perdidit præmium, licet S. Ursmarus ex eo nobis exhibuerit ludum satis jucundum. Cum enim illuc venissemus, omnes erant sani, ipse scilicet & uxor ejus & duo filii: & post biduum, excepto eo omnes sunt infirmati. Veniens autem currendo ad nos tertia die, uxorem & filios cum lacrymis & contritione cordis a Sancto cœpit exigere, & ut pro eis oraremus satis dulciter nos exorare. Sic accepta licentia reversus est domum, & restituta suis sanitate, invenit apud eos pleniter operatum fuisse S. Ursmarum.

ANNOTATA.

a Balduinus VI Flandriæ & Hannoniæ Comes, & Richildis Comitissa, de quibus ante actum

b Monasterium S. Winoci, a quo civitas Berga S. Winoci appellatur.

c Robertus Foliensis, Episcopus Londinensis, multas habuit difficultates cum S. Thoma Cantuarensi, ut in hujus Vita legitur.

d Drogo, ex monacho S. Winoci Episcopus Tervanensis, scripsit Vitam S. Godelevæ Martyris, dandam 6 Iulii.

e Osburg ultra Slusam ad 2 milliaria ad Orientem, seu versus Zelandiam, olim emporium celebre. Consule tomum 1 Flandriæ a Sandero illustratæ pag. 298.

f Exfestucare, abdicare jus, posseßionem aut dominium, virgæ aut festucæ arreptione & traditione sive abjectione. Meminit hujus verbi Galbertus in Vita B. Caroli Boni Comitis Flandriænum. 62. Consule ibidem annotata litt. a.

CAPUT III.
Reus servatus: pluvia data: claudi, cæci, & alii sanati: ostium ecclesiæ ultro apertum.

[16] Nos vero apud villam, quæ a Liswege dicitur, hospitantes, mane facto cœpimus ad concordiam, propter amorem Sancti, invitare discordes: erant quippe nos secuti plusquam quingenti milites, alii discordes reconciliare volentes, alii per Sanctum pacē sibi ab inimicis requirentes. Quos cum omnes per Dei gratiam reconciliatos habere putassemus, quidam furtim per turbam intromissus, projiciens se cum forcipe & scopis ad pedes cujusdam nudus & discalceatus, ante pedes ejus in modum crucis jacendo, centies misericordiam inclamans veniam petebat, quia interfecerat in uno die duos milites germanos ejus. [ob duplex homicidium reus prosternit si ante fratrem occisorum:] Erat autem ille Robertus, juvenis & potens, militia ducentorum ferme militum præeminens. Qui novitate rei perculsus, partim præ stupore, partim præ dolore super milites cadebat supinus. Flebant omnes suppressa voce: quis enim tam lapideus cui ea hora deessēt lacrymæ. Tandem miles ab aliis erectus, iterum prostravit se nostris precibus. Nobis ea res admodū gravis visa, & pene usq; ad desperationem difficillima, sed non absq, Patroni nostri fiducia. Tamē convenimus juvenē, in omnes preces descendimus apud ejus sublimitatem: ille vero econtra prætendere plenam doloris piissimam excusationē. Restitit ille contradicendo, nos perstitimus precando: [misericordiā propter S. Vrsmarum petit:] reus autem jacebat in medio, semper propter Deum & propter Sanctum sibi misericordiā imprecando. Ad hæc juvenis cœpit flere & tacere, multos colores inducere, modo pallere, modo rubere, & dētibus stridens contradicendo pene insanire. Quid plura? si suppetisset locus & hora, lapsus fuisset fuga. Nos interim a prece destitimus, & dissimulando, accipientes scilicet S. Ursmarum ante pedes ejus supra palliū intulimus. Stupuit juvenis valde, & proruens cū fletibus in facie, miserū se clamans, mordebat terrā præ dolore. Prostrati ibi erant tres simili & dissimili modo: S. Ursmarus, quasi veniā petens pro reo; reus, pro semetipso; juvenis apud Sanctum, quod ante se prose delatus esset veniā petendo. Erat ibi pietatē videre; quia nullus erat sonitus, nulla vox nisi lacrymæ: manabant fletibus genæ & barbæ militū, & ita flendo triū horarūm spatio inter nos duravit silentiū: non enim erat aliquis nostrū, qui sibi præ fletu & singultu posset elicere vel unū verbum. Tandem vicit S. Ursmarus, [fumo de scrinio S. Vrsmari exeunte,] & mirabili signo perstringens omniū animos & aspectus, a terra, qua forsitan non sponte jacebat, fecit se levari citius. Fumus, mirum dictu! procedens ex scrinio, omnes exanimavit horrore magno: qui statim corruerunt in facies suas, pectore sua pugnis tundendo. Nos vero levantes Sanctū non sine magno timore, reposuimus festinanter super altare. [absolvitur reus.] Ante quem adductus juvenis veniam petebat cū lacrymis: quam ut mereretur accipere, reo suo veniam dabat; sacramento & osculo confirmata pace.

[17] Quibus omnibus exeuntibus nobiscū, apud villam, quæ b Liffengia dicitur, accepimus diverticulum hospitalitatis. ibi autē laborante natura rerum, cælum & terra per tres menses expectant S. Ursmarum. Terra sterilis erat præ siccitate; cælū, nisi interventu Sancti, nolebat aquam deponere. [pluvia concessa.] Cumque processisent nobis obviam, letaniis & cantibus suis per Sanctū imprecando pluviam, tanta absq; mora subsecuta est pluviæ inundatio, ut nulli dubiū fuerit, quin deposita sit interventu Confessoris & merito. Prius tamen permisit nos ecclesiā intrare, nolens suos impluere, & ea aqua, quæ caderet super nos, terrā frustrare. Tota nocte pluit; surgens aurora serenum reduxit. Mane surreximus: Missam celebravimus: quotquot voluit. Deus fœdera solito more composuimus; invitis rusticis, quia volebant nos retinere, discessimus.

[18] Hæc & his similia diatim opërante Sancto, tam pulchris muneribus hospites suos remunerando, Gandavum venimus die Dominica. [Gandavi] Ruunt nobis obviam ut examen apum oppidani sexus utriusq; & in primis introducti c castrum, [cum benevole essent excepti,] apud S. Pharahildem orare [cœpimus]. Concordatis ibi plusquam viginti discordibus, transivimus ad monasterium d S. Joannis Baptistæ. Ibi ea nocte hospitati, misimus ad e Blandinienses, inquisitum, si nos in crastino susciperent gratia quiescendi: eramus quippe ex itinere fatigati. Susceperunt Sanctum debita veneratione, nos debita caritate. Nos quidem vacavimus otio: sed S. Ursmarus operatus est pro nobis & pro semetipso. Puella quippe quædam, Deo ducente ingressa templum, venit ante altare, [puella] super quod Sanctus jacebat, oratum. Erat autem ita præmortua in sinistra parte, ut non caro sed carbo videretur præ nigredine: brachium quoque hærebat costis, [mire contorta,] & manus mamillulæ, thorus vero & brachium simul hærebant, ad modum f duciculi transmisso osse. Cumque perorasset, surrexit; & astans seminuda, erat enim pauper & mendica, puellariter se signavit; & ecce brachio a costis, manu a mamilla separata; os, quo thorus & brachium confixa erant, [sanatur:] ante altare exilivit, & ex ipso vulnere sanguis abunde profluxit. Cecidit puella quasi mortua, mirabile & miserabile visu: & statim ex integro recepta sanitate momento omnis nigredo sinistræ partis abscessit, sancti Confessoris interventu. Vesperi sonabant campanæ: monachi & laici per plures aderant: Vesperas, cantavimus, & postea confluente populo hymnum Te Deum laudamus. Puella quoque usq; Laubias secuta, Sanctum, non narrando sed se ostendendo, perhibebat suæ salutis testimonium.

[19] Visum est indecens nobis præterire orationes S. Bavonis: decrevimus ire cum monachica processione, Missam iterum celebravimus apud ecclesiam S. Joannis Baptistæ. Affuit inter Missas cum aliis multis mulier, veterrima quidem, sed orbata plurimis annis unius oculi lumine: orabat sibi superponi Sancti baculum pastoralem. Cœpimus ridere, quia etsi non ex infirmitate, vel per ætatem a viginti annis visum poterat amisisse: [oculus vetulæ restituitur:] sed condoluit ei S. Ursmarus. Cum enim baculum ei superposuissemus, gratias agendo oculum digito extendens, exclamat se nunquam vidisse clarius. Alii præ pietate flebant, alii quia ita oculum extenderet ridebant: omnes autem oppidani se eam nosse confirmabant. Peracta Missarum celebratione, versus g S. Bavonem processimus, frequentia populari comitante; ubi tanta veneratione suscepti sumus, quod si omnes Sancti fuissemus, non fuisset major.

[20] Et accepta licentia egressi die altero, ad villam quæ h Finia dicitur pervenimus post dies octo. Erat autem gravis æstus, & laborabat præ calore populus. Præmisimus ad Presbyterum, ut aperiret ecclesiam, & pararet nobis hospitium. Vocabatur Presbyter Paulus, Paulo male conformatus, nisi dum adhuc esset Saulus: qui statim obseratis omnibus ostiis ecclesiæ fugit, [Presbytero cum clavibus ecclesiæ aufugiente,] & claves secum tulit. Nos ergo accedentes stetimus ante ostium, & requisitis clavibus audivimus aufugisse Presbyterum. Cumque papiliones nostros cœpissemus in atrio stabilire; patefactis januis contra Sanctum, obicem vidimus & audivimus volasse cum grandi sonitu in medium ecclesiæ. [ostium ultro aperitur:] Intravimus omnes cum gaudio, Deum & janitorem nostrum laudando: Presbyter vero rediens non parum confusus, veniam petebat a Sancto & a nobis, lacrymis suffusus, satisfaciens quibus poterat gemitibus. Mane facto, iterum prostratus ante Sanctum, veniam petebat coram omni populo, & absolutus a nobis, quomodo sibi evenisset Theutonice enarrabat populis.

[21] i Jamque accelerando iter nostrum, redeundo venimus Bruxellam. Die octavo concurrente turba, affuit inter ceteros mulier quædam clauda, unoq; [Bruxella] suspenso pede, quasi tripes fustibus sincedens, tarda sequebatur a longe, quia ceteros non poterat convenire. Tamen Sanctum ut gradiebatur sola pie invocando, & paulatim in gressus enitendo sensit sibi adesse Dei & Sancti auxilium: [clauda sanatur,] & projecto uno baculo retinuit alterum: quo se sustentans summis articulis terram tangendo, statim venit post nos ad ecclesiam Deum laudando, & recuperationem salutis suæ omnibus prædicando. Erat autem omnibus nota: fuerat quippe mima, sed vita & moribus casta. Confecta iam multorum cordibus pax est: nullus enim, postquam osculatus fuisset volens aut nolens baculum Sancti, poterat contradicere. Ab his discedentes, & per alios incedentes gloriose, in vigilia Apostolorum venimus Lobiis, decimo scilicet die; & quia festivitas erat, apud principale templum illuc detulimus Patronum nostrum: ubi etiam per aliquot dies mansit nobiscum.

[22] Ea autem nocte, postquam reddita luce reponendus erat in monasterio suo; venit quidam homo Tudiniensis ad ecclesiam cum filio parvulo, nescio qua occasione per annumvisu oculorum orbato. Quem collocans ante Sanctum, vigilabat & orabat usque ad crepusculum. Nocte nihil profecit: [Lobiis cœcus illuminatur.] referentibus autem nobis in crastino Sanctum; puerum secum tulit. Cumque reponeretur in loco suo, bacellum quem manu tenebat projiciens, Sanctum invocando, Curre, ait, fili, & refer mihi quod illuc projeci modo. Statim recuperato visu cucurrit puer, & videntibus nobis retulit bacellum, quem projecerat, pater. Homo vicinus noster est: puer adhuc Tudinii est, ubi multa non sua videt, nec enim ex ditioribus est: sed quibuscumque egeat, Deo gratias & S. Ursmaro, lumine oculorum dives est.

ANNOTATA.

a Liswega, parochia inter Brugas & Oceanum, fere ad medium iter.

b Liffinga ad fossam, Neoportum inter & Aldenburgum.

c Castrum seu arx Comitum, prope Ecclesiam collegiatam S. Pharaildis, Hujus Vitam dedimus 4 Ianuarii.

d An ecclesia jam Cathedralis intelligitur? erat hæc olim Parochialis, in qua Parochus cum 38 subsidiariis Sacerdotibus olim rem divinam procurabat: qui tunc cœnobialiter simul videntur habitasse. Facta est Collegiata anno 1537, & Cathedralis anno 1559 assumpto nomine S. Bavonis.

e De Blandiniensi monasterio, a S. Amando constructo egimus ad hujus Vitam 6 Februarii.

f in Vita S. Vrbani Episc. Lingonensis num. 4 Ligamina vasorum gladiis præsciderunt, duciculosque abstraxerunt: id est spinulas quibus immißis clauduntur siphones & eductis aperiuntur ut effluat liquor in vase contentus: extabat igitur extra juncturam cubiti capitulum ipsius oßis sicut spinula extat e vase.

g Monasterio hoc destructo, est castrum constructum. De eo etiam actum ad Vitam S. Amandi.

h Wauldæo Fimia: locus haud dubie inter Bruxellam & Gandavum medius circa Alostum, nunc desolatus: quia nominis nullum apparet vestigium in accuratißimis tabulis chorographicis hodiernis.

i Additur: felix finis. Jam finem tetigi, quem multum desideravi. Fuit hic codicellus X Kal. Aprilis feliciter Laubiis exaratus.

DE S. AYA COMITISSA
MONTIBVS HANNONIÆ IN BELGIO.

SEC. VII.

[Vita]

Aia Comitissa, montibus Hannoniæ, in Belgio (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Cultus sacer. Lectiones ad Matutinum recitatæ.

Inter Martyrologos primus hujus Sanctæ Matronæ meminit Ioannes Molanus, diligentißimus antiquæ venerationis Sanctorum indagator. Hic in prima editione Vsuardi anni 1568, absque ulla mentione Ayæ, refert ad diem XXIII Iunii ejus maritum Hydulphum, Ducem Lotharingiæ, Binchii. Verum in secunda & tertia editione ejusdem Vsuardi, [Memoria in Fastis,] annis 1573 & 1583 adornata, ad hunc diem XVIII Aprilis sub finem ista adjunxit: In Montibus, Ayæ Comitissæ Hannoniæ, tam sanguine quam vita præclaræ, cujus memoriam facit Ecclesia Montensis in Litaniis. Idem Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii, sub finem dicti Martyrologii edito, Aya, inquit, conjungitur marito suo S. Hidulpho. In hujus dein elogio ista addit: Meminerunt ejus, Hidulphi, Annales Hannoniæ, & Ayæ uxoris ipsius, quæ Montibus Hannoniæ est sepulta, sed non elevata. Invocatur tamen in Litaniis Montensis Ecclesiæ. Eadem inde descripsit Arnoldus Wion in Martyrologio Monastico ad hunc XVIII Aprilis. Quæ a Molano indicantur Litaniæ Ecclesiæ Montensis, extant cum Officiis propriis Sanctorum Ecclesiæ Montensis S. Waldetrudis anno 1625 Duaci excusæ, [Nomen in Litaniis.] sub hoc titulo, Antiquæ Litaniæ Ecclesiæ Montensis; & in iis invocantur S. Dominicus & S. Franciscus, & post sanctos Confessores referuntur S. Maria Magdalena, S. Maria Ægyptiaca, S. Waldetrudis, S. Aldegundis, S. Gertrudis, S. Aya, & deinde aliæ mulieres usque ad viginti novem.

[2] [Reliquiæ visitatæ & approbatæ.] S. Ayæ reliquiæ, ut tradit Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 546, modo fidelium devotione ac concursu pie venerantur: quæ & nuper a Reverendissimo Domino Francisco Buisseret Antistite Namurcensi, postea Cameracensi Archiepiscopo, visitatæ & approbatæ fuerunt. Creatus est dictus Franciscus in Episcopum Namurcensem anno MDCII, & sequenti consecratus die X Februarii. Inde anno sequente mortuus est die secunda Maji. In antiquo Breviario secundum usum Ecclesiæ S. Waldetrudis Montensis, quod in pergameno exaratum extat in bibliotheca Insulensi Societatis Iesu, præscribitur hoc die Officium Ecclesiasticum de S. Vrsmaro Episcopo, absque ulla S. Ayæ mentione. Verum Romanus Chocquet, de quo infra, profert statutum anno MCCCXIV cum consensu Episcopi Cameracensis (qui tunc erat Petrus de Mirapice) in Capitulo factum, quo cum aliis Sanctis præscribitur cultus S. Ayæ ritu semiduplici ac lectio recitanda de viduis: Mulierem fortem quis inveniet?

[3] [Officium Ecclesiasticum.] Hic cultus, si forsan temporis lapsu omissus fuit, post sacras ejus Reliquias approbatas innovatus est & auctus indicto Officio Ecclesiastico sub ritu duplici, præscriptisque Lectionibus propriis in secundo Nocturno ad Matutinum recitandis, quas olim cum Oratione propria legi solitas fuisse asserit dictus Romanus Chocquet. In tertio Nocturno legitur Homilia S. Gregorii super Euangelio, Simile est regnum cælorum thesauro abscondito, & Lectio nona est de Vrsmaro, cujus etiam in primis Vesperis & Laudibus fit Commemoratio. Extant eæ Lectiones cum Oratione inter Officia propria peculiarium Sanctorum nobilis Ecclesiæ collegiatæ S. Waldetrudis oppidi Montensis, ad normam Breviarii Romani conformata, & primum a sacræ Theologiæ Doctoribus Vniversitatis Duacensis examinata & approbata: quod postmodum anno MDCXXV die III Septembris Franciscus Vander Burch Archiepiscopus Cameracensis ratum habuit, utque tam privatim cum publice ab Ecclesiasticis personis, tum præfati Capituli quam aliis illius diœcesis, recitari, decantari, celebrari, atque ad earumdem personarum commodum & usum separatim a Breviario Romano imprimi libere ac licite poßint & valeant, conceßit & indulsit. Præscripta vero Oratio est ista, Omnipotens sempiterne Deus, [Oratio] misericordiam tuam ostende supplicibus tuis, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, intercedente B. Aya electa tua, non judicium tuum, sed indulgentiam sentiamus. Per Dominum. Lectiones hæ. [Lectiones.]

[4] Beata Aya, tam sanguine quam vita præclara, matrimonio juncta fuit nobili pariter viro & in armis strenuo, S. Hildulfo Duci Laubiensi, qui unus erat ex proceribus & majoribus regni Lotharingiæ, sub Pippino Principe. Ejus sacrum corpus Laubiis sepultum fuit, ex quo loco, una cum septem aliis Sanctorum corporibus, Binchium est translatum. [Donata a S. Waldetrisde,] Huic Ayæ consanguineæ suæ Beata Waldetrudis, videns filios suos & filias terrena despicere & cælestibus inhiare, principatum Ducatus, qui ad ipsam jure paterno devenerat, dereliquit. Quæ vicissim, [& vicissim a S. Aya.] ut se Deo & B. Waldetrudi non ingratam ostenderet, allodia sua propria, Comas, Nimy, & Braniam Willoticam ecclesiæ B. Waldetrudis, cum omni libertate donavit, [sepultura Montibus:] & in ejusdem ecclesia urbe Montensi sepulturam elegit: ubi & sacræ ipsius Reliquiæ, jam olim de terra elevatæ, fidelium devotione & concursu pie venerantur: quæ & nuper ab Reverendissimo Domino Episcopo Namurcensi, qui postea fuit Archiepiscopus Cameracensis, visitatæ fuerunt. Porro miraculum, quod ratione prædictæ donationis contigit, non est silentio prætereundum. Defuncta beata Aya, multis post ipsius decessum annis, improbi quidam allodia illa, quæ ipsa ecclesiæ S. Waldetrudis contulerat, invadere & sibi usurpare præsumpserunt, dicentes ea hereditario & propinquitatis jure ad se pertinere. Post longam vero inter ecclesiam & illos litem, ipsius ecclesiæ conventus de jure suo non diffidens, [iis ab eā pridem mortua decisa,] qui in Domino spem suam collocaverat, testimonio S. Ayæ, quæ jam multos annos ibidem sepulta jacuerat, rem totam commisit. Quæ de sepulcro suo, utraque parte audiente, testata est, se allodia illa juste donasse ecclesiæ S. Waldetrudis, suamque donationem ratam habere. Sicque omnia illa allodia eadem ecclesia pacifice possedit, quousque major pars Braniæ Willoticæ ad Comitem Hannoniensem ex permutatione pervenit.

CAPUT II.
Vita gallice scripta. Varia inde relata.

[5] Romanus Chocquet, ordinis Fratrum Recollectorum S. Francisci ex Provincia S. Andreæ, ut honorem & venerationem S. Ayæ amplius promoveret, late Vitam eius capitibus XVIII deduxit, montibus Hannoniæ anno MDCXL typis Gallico idiomate vulgatam; ac primo capite natam scribit patre Brunulpho, filio secundo genito Walberti III Principis excellentioris virtutis, e stemmate Regum Pharamundi & Clodionis. [Nobilis prosapia S. Ayæ] Matrem eius appellat Dominam Vraiam, filiam Comitis Boloniensis supra mare. De hac familia egimus ad vitam B. Idæ Comitissæ Boloniensis XIII Aprilis, de primis autem Regibus Francorum ad vitam S. Sigeberti Kilendis Februarii: sed nihil hactenus quo dictam S. Ayæ genealogiam comprobimus, potuimus reperire. [consanguinea S Waldetrudis.] Dein consobrina traditur fuisse SS. Waldetrudis & Aldegundis, quasi harum parens Walbertus IV, fuisset frater primogenitus supra dicti Brunulphi, patris S. Ayæ. Vitam S. Aldegundis dedimus XXX Ianuarii, & S. Waldetrudis IX Aprilis, in qua S. Hidulfus dicitur per coniugem suam ei propinquus extitisse. Huius etiam vitam Scripsit Philippus Harvengius Abbas Bonæ-Spei, ubi de nobilitate generis parentum & Sancti Belgii, qui septimo Christi seculo floruerunt, plurima interserit quæ apud eum possunt videri.

[6] Auctor vitæ quatuor proximis capitibus varias in juventute exercitas virtutes describit, [væriæ virtutes.] ac potissimum jeiunia, abstinentias & similes corporis afflictiones & mortificationes, tum magnam animi demissionem & contemptum sui, & singularem pietatem & misericordiam erga pauperes, apposita imagine ipsius elemosynam pauperi largientis; apposuit etiam insignia hinc Ducum Lotharingiæ, inde Comitum Hannoniæ, & hæc inferius additur inscriptio: S. Agia, sive Aia, Ducissa Lotharingiæ, Comitissa Hannoniæ &c. Uxor S. Hidulphi Ducis Lobbiensis, vixit temporibus Dagiberti Regis Francorum. Sed quænam tum temporis erat Lotharingia? cujus nomen primum audiri cœpit post aliquot secula ab obitu S. Ayæ, [An tum nota Lotharingiæ] quæ mortuo Lothario Iuniore, in divisione regni illius inter Carolum Calvum & Ludovicum Regem Germaniæ, primum appellatur regnum Lotharii-vulgo Lotherijck; unde posteri nomen Lotharingiæ formarunt. Eodem modo pluribus seculis post mortem S. Ayæ cœptum est audiri nomen Hannoniæ, [& Hannoniæ nomina] & in dicta divisione Hanoium appellabatur: atque ita in diplomate Ludovici Germaniæ Regis anno DCCCCVIII dato, quod Chapeavillus tomo 1 rerum Leodiensium recitat, nominatur Sigehardus Comes Hainuensis: & Baldricus lib. 1 Chronici Cameracensis cap. 73. memorat Amulricum Comitem ex pago Hainou, qui Isaaci Comitis Camuracensis duxerat uxorem. Ita multi olim potentes viri per tractum Hannoniæ, & in aliis provinciis titulo Comitum aut etiam Ducum usi fuerunt. Quod autem insignia apponantur, quæ tunc nusquam usurpabantur, excusari potest per communem pictorum licentiam, ut magna eorum nobilitas indicaretur.

[7] Auctor Vitæ cap. 6 & 7 describit matrimonium S. Ayæ cum S. Hidulpo & sanctam horum conjugum vitam, quasi toto ejus decursu castitatem servassent, adducta auctoritate Thomæ Gozei Doctoris Lovaniensis, [Matrimonium.] qui in Notis ad vitam Beatorum Walberti & Bertiliæ anno 1553 editis, tradidit hoc nonnullos putare & asserere; & nominatim Hieronymum Mordam, Religiosum Villariensem, in suis Annalibus attribuere illis duplicem coronam, virginitatis scilicet & conjugii. Hinc notatis in margine Annalibus Iacobi Guisii & monasterii Lobiensis, sed loco non indicato, asserit Auctor vitæ, hos duos Sanctos, mox atque fuerant conjugati, alias non habuisse cogitationes, quam ut Christum in suis pauperibus heredem constituerunt. Quamobrem se serrorum & ancillarum Christi patrem & matrem & nutritores effecisse, arbitratos monasteria fore suos Ducatus, Comitatus & Baronatus; hospitalia vero, sua dominia; Religiosos utriusq; sexus, legitimos heredes; & pauperes & orphanos eorum, suos infantes & liberos. Quæ auctor cap. 8 iterum confirmat, ubi mutuo consensu eos separatos fuisse tradit, & ex Chronico Lobiensi ista allegat: Anno septingentesimo septimo, Hidulphus Dux obiit Lobiæ. Hic sub B. Ursmaro sua pariter & seipsum Lobiensi loco conclusit. Verum ea non habentur in duplici apographo nostro Lobiensis Chronici, neque in eodem Chronico tomo 6 Spicilegii Acheriani excuso, sed cap. 2. traditur, S. Ursmarus idem monasterium regendum suscepisse per Hidulphi interventum, qui erat unus de Proceribus regni maioribus. Fuit autem S. Ursmarus Abbas creatus anno DCXCVIII, mortuus anno DCCXIII hoc XVIII Aprilis, uti ex vita iam relata constat.

[8] Auctor vitæ eodem capite 8, ex Thomæ Gozei Annotætionibus, addit ista: [divitiæ a mariti morte obtenta.] Quæ & quantæ fuerunt Hidulphi divitæ & nunc videre licet. Nam quidquid eorum fuit, hoc S. Aya, marito dicto superstes, totum Ecclesiæ S. Waldetrudis tradidit. Quæ deinde totum patrimonium in usum sacrarum Virginum S. Waldetrudis donavit: ornamenta, quæ habebat regalia, ecclesiarum decori dedit; prædia vero ac possessiones infinitas, donatione publica tribuit ad opus militantium in basilica tunc S. Petri, nunc Waldetrudis; nihil sibi retinentes præter vile vestimentum monialium Ordinis S. Benedicti. Explicat dein Auctor vitæ cap. 9 & 10 quomodo S. Aya, relicta mundi pompa, ingressa fuerit sacrum Collegium Canonissarum, & semet in omni virtutum genere exercuerit; digna, quæ S. Waldetrudi vita functæ in regimine Parthenonis succederet; uti prosequitur ipse cap. 11 & cap. 12. ubi scribit eam habuisse familiarem conversationem cum Angelis; & ideo in secunda imagine cum Angelo depingitur in veste Canonissarum, cum hac inscriptione. S. Aya sive Agia Canonissa primum, deinde Abbatissa nobilissimi Collegii S. Waldetrudis montibus Hannoniæ: obiit plena meritis & miraculis circa annum DCCLXX XVIII Aprilis: & cap. 13 asserit hanc communem opinionem esse. Verum si ad annum DCCXXX pervenerit, ad satis magnam senectutem videtur pervenisse. Mirum vero est in Lectionibus propriis nullam fieri mentionem vitæ cœnobiticæ & regiminis, si eius astruendæ aliquot habetur fundamentum in antiquis monumentis, aut ex traditione satis solida.

[9] Capitibus 14 & 15 de eius cultu & veneratione agitur, adductis testimonis Molani, Wionis & aliorum. Quorum loco ex Martyrologio Gallicano Saussaji hoc damus elogium, non absque mendis conceptum hoc modo. Item in montibus Hannoniæ, tunc sub Præsulatu Noviomensi (corrige sub præsulatu Cameracensi) depositio S. Ayæ Comitissæ, admirandæ pietatis & caritatis feminæ, quæ B. Hidulphi Toparchæ Lobiensis conjux, inito cum eo Christi se dedicandi consilio, cum is vitæ religiosæ professus, meritorum splendore micans, Abbas Episcopusque eiusdem loci factus esset; ipsa monasterium Castrilocense, quod consobrina B. Waldetrudis condiderat, ingressa, non modo censu auxit, sed & virtutis eximiæ ornamentis illustravit: sicque piis operibus intenta, & in Sancto religionis propositio perseverans, immaculatam ab hoc seculo Deo reddidit animam. Cuius memoriam Montensis Ecclesia colit, opemque invocare consuevit in Litaniis. Hæc Saussaius, qui ultima de S. Aya descripsit ex Molano: priora de S. Hildulpho hausit ex Trithemio, de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti libro 3 cap. 303 & lib. 4. cap 232; ubi dicitur, Hildulphus, ex Duce monachus Lobiensis, ac postmodum Abbas ibidem & demum Episcopus Lobiensis. Verum erroris arguitur Trithemius, in Notis ad Natales Sanctorum Belgii Molani, in editione Duacensi anni MDCXVI. Quod pluribus ostendetur ad ejus diem natalem.

[10] [Privilegium Philippi Boni.] Quæ supra in Lectionibus refertur donatio Ducatus a S. Waldetrude derelicta consanguineæ Ayæ, & hujus mutua liberalis oblatio allodiorum suorum, eadem continetur apud Auctorem Vitæ in Privilegio Philippi Boni Ducis Burgundiæ signato XIV Ianuarii anni MCCCCLVIII: allodia Gallice ita efferuntur, Quesme, Nimy, Masieres, & Braine la Wihotte, ubi etiam dicitur inter alia corpora sacra adservari corpus S. Ayæ, de quo cap. 16 illud antiquum testimonium profertur his verbis: Tota thesauria S. Waldetrudis ter reducta fuit in cineres, [Reliquia ab incendio servatæ.] & Reliquiæ Sanctorum permultæ, & inter præcipuas S. Ayæ cum feretro arserunt. Annum ultimi istius incendii fuisse duodecimum supra millesimum & centesimum asserit idem Auctor, & magnam partem reliquiarum S. Ayæ fuisse singulari Dei providentia servatam.

CAPUT II.
S. Ayæ patrocinium in litibus, gratiæ variæ. Reliquiæ & cultus Antverpiæ ac Bruxellis.

[11] Citata jam sæpius Vita Gallica, clauditur insigni illo miraculo, quo S. Aya ex ipso sepulcro locuta fertur, atque testata, quod ipsa ecclesiæ S. Waldetrudis donasset allodia sua; [Colitur patrona in litibus,] sicut etiam refert Iacobus Guisius parte 2 Historiæ Hannonicæ lib. 11 cap. 4, & confirmatur in Lectionibus præmißis. Ea ratione quia terminata creditur actio, intentata Capitulo ab adversariis; ideo cœpta est Beatæ haberi Patrona eorum, quorum justæ causæ sub forensium contentionum ancipiti aut diuturna discußione periclitantur; vel probandæ justitiæ necessaria documenta infeliciter deperdita, aut fraudulenter subducta non sperantur posse recuperari humana diligentia. Neque frustra: efficax enim auxilium sensere & sentiunt multi, postea testati gratitudinem, curando solenne sacrum in honorem Sanctæ adjutricis cantari: sicut testata est nobis Domicella Margarita de Iausse, dicta de Mastaing, ex præcipuis ac senioribus Capituli una, litteris suis super hac materia scriptis XIII Novembris MDCLXXI, quibus tum alia varia, tum imprimis expreßit favores quosdam in B. Ayæ patrocinium a piis Montensibus relatos, ab anno MDCXX, quo multiplicatis ejusmodi beneficiis, recaluit affectus devotionis erga Beatam.

[12] Quidam, inquit illa, Ordinis Minimorum religiosus asseruit mihi, [& varias variis gratias præstat,] matri suæ, ab annis viginti tabe hectica deficienti, apparuisse Beatam atque dixisse, bono ut esset animo, quoniam ventura esset brevi, ipsamque ad se acceptura, propterea quod singulariter sibi semper fuisset devota; & intra octiduum expirasse. Gratiam eamdem meruit quidam hujus urbis portarius, simili tabe consumptus, & similiter B. Ayæ devotus: quæ ipsi se manifestans dixit, ut se ad mortem disponeret, per quam ab omni molestia cito erat liberandus. Quidam hujus Montensis urbis civis, jam jam causa casurus, propter cujusdam instrumenti amissi, & per omnia scrinia frustra quæsiti defectum; vovit octo continuas Missas in sacello S. Ayæ curandas, & desideratam chartam reperit in quadam tabula, ubi nihil hujusmodi positum fuisse constabat. Alius simili in casu, similiter curanda promisit sacrificia aliquot prædicto in loco: & mox intravit domum puer parvulus, qui quod quærebatur supra baculum pro vexillo gestabat cantillans. Personam novi, ipsi Beatæ singulariter devotam, cui angina fauces ita strinxerat semel & iterum, ut chirurgi manum ferrumque postera die præstolaretur: quæ Beatæ auxilium invocans, promptum sensit; postbrevem somnum malo omni libera: & hoc accidit anno seculi hujus septuagesimo. Aliam scio fuisse, quæ ab incurabili quoque morbo intolerabiles patiens cruciatus, sanitatem commeruit, vovens Octavam Missarum, cum anathemate sacro ad Beatæ aram appendendo.

[13] Atque hæc aliaque, licet coram sacris judicibus necdum legitime testata probataque, [Reliquiæ Antverpiam delatæ.] sed bona referentium fide simpliciter credita, satis fuere efficacia, in suis neceßitatibus multi recurrerent ad B. Ayam; nec deessent qui Montibus eam experti propitiam eam sibi aut suis, etiam ad exteros tam laudabilem religionem propagarent. Harum una fuit Domicella Anna Breyel, viri senatorii filia, virgo Deo devota, quæ quid petierit obtinueritque Reverendißimo nostro Antistiti Antverpiensi probavit hoc instrumento. Zacharias Maes, Archipresbyter Montensis, [cum legitimo testimonio,] & Parochus S. Elizabeth ibidem, omnibus præsentes inspecturis salutem in Domino. Cum perillustris Domicella de Mastaing, Canonissa Prior Capituli S. Waldetrudis, plurimum apud nos institerit, quatenus vellemus aperire thecam Reliquiarum S. Ayæ, & ex illa partem aliquam extrahere, ad consignandum alicui piæ personæ Antverpiensi, ut illam inibi exponere posset veneratione fidelium cum Superiorum permissu; illius præfatæ Domicellæ precibus acquiescere volentes, procuravimus nobis auctorisationem legitimam a Reverendis admodum Dominis Vicariis generalibus Sedis Archiepiscopalis vacantis, quæ data vigesima secunda Aprilis anni MDCLXIX, modo adjungerentur duo Presbyteri. Vocatique fuerunt Reverendi Domini F. de la Barre dit de Manissart, & P. Gualtier Notarius Apostolicus: in quorum præsentia aperuimus præfatam thecam, ex eaque extraximus tres particulas, quas in unam coalescere fecimus, confidendo, quod prædicta Domicella, pro suo singulari zelo ac devotione, procurabit ut in debito honore habeantur. Quæ quidem omnia supra dicta verissima esse attestamur, & pro fide facienda litteras præsentes dedi, propria manu & præfatorum Presbyterorum subsignatas, nec non sigillo nostro munitas. Montibus Hannoniæ XXXIX Aprilis, anno reparatæ salutis MDCLXIX. Z. Maes decanus. F. de la Barre de Manissart. P. Gualtier not. His subjuncta est approbatio Ambrosii Capello Episcopi Antverpiensis his verbis. [& approbatione anno 1669.] Concedimus ut præfatæ Reliquiæ S. Ayæ in Diœcesi nostra Antverpiensi publicæ fidelium venerationi exponi possint. Datum Antverpiæ XXIII Julii MDCLXIX.

[14] Est Antverpiæ majorum platearum una, Cæsarea dicta; in qua sodalitas Pannitonsorum habet sacellum, [in sacello platea Cæsareæ.] pro modo suo sublime ac spatiosum, ex quadrato saxo a fundamentis eductum, ubi sacra ac miraculosa Deiparæ virginis imago, bellorum Hollandicorum tempore ex suburbanis agris intra muros illata, hospitium plurimis annis habuit; crebrisque beneficiis ita accendit animos, non vicinorum tantum, sed longius etiam positorum civium, ad invocandum ibidem cum summa voti obtinendi fiducia Deiparæ auxilium; ut pace agris Brabanticis reddita, cum suum in locum, qui S. VVillibrordi campus dicitur, relata esset prædicta imago, collatis certatim eleemosynis, ad retinendam bene constitutam ibidem religionem, effectum sit, ut brevi multo quam ante ornatior frequentatiorq; esset ædicula illa; magis etiam postquam ibidem præsidet pius Sacerdos D. Petrus de Louwe, quotannis nova adinveniens argumenta, quibus suam probet, alienam excitet pietætem, [honorantur.] tum erga præcipuam loci Patronam Mariam Virginem, tum erga sex alios illustres Sanctos, variis in neceßitatibus corporalibus aut spiritualibus invocandos. Harum autem una ut esset B. Ayæ, illatæ in prædictum sacellum sunt memoratæ Reliquiæ, ipsiusque ibidem imago proposita & festum institutum, tamquam in Litibus difficilibus Patronæ, uti videre est in libellis imaginibusq; vulgatis per prælaudatum Dominum Petrum, divini honoris ea parte augendi studiosißimum.

[15] Hoc Antverpiensium exemplum etiam Bruxellenses movit, ubi non ita pridem duæ Deo devotæ Virgines Margareta de Nymay atque Anna du Bois, ipsi S. Ayæ pie effectæ, [Aliæ Bruxellas deportatæ an. 1673] obtinuerunt anno MDCLXXIII Reliquias S. Ayæ, Ladislai Ionnaert Archiepiscopi & Ducis Cameracensis sigillo munitas, quas idem Præsul testatus est die XXIII septembris, ex ipsius feretro, in insigni ac collegiata D. Waldetrudis ecclesia Montibus asservato, esse desumptas. Has sibi die IX Octobris exhibitas cum recognovisset Alphonsus de Berghes, Dei & Apostolicæ sedis gratia Archiepiscopus Mechliniensis, easdem approbavit sub tenore, sequentium litterarum. Notum facimus, quod nos die datæ præsentium, aperuerimus parvam pyxidem ligneam, fideliter Montibus transmissam, ac in ea invenerimus Reliquias S. Ayæ, juxta litteras testimoniales Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Archiepiscopi Cameracensis, his nostris transfixas. Quas quidem Reliquias in aliam pyxidem rotundam, [& approbante ordinario] ex cupro affabre confectam & deauratam, crystallo prælucente, super rubro serico affixas & sigillo nostro obfirmatas, reposuimus & inclusimus; easque, ut veras & legales præfatæ S. Ayæ Reliquias, servatis iis quæ a sacro Concilio Tridentino servari debent, recognovimus & approbavimus, nec non publicæ Christi fidelium venerationi in diœcesi nostra exponi posse decrevimus, & harum tenore decernimus: concedentes omnibus & singulis utriusque sexus fidelibus, dictas Reliquias devote visitantibus, & ante eas in spiritu humilitatis & animo contrito pias preces fundentibus, aut quinquies Pater & Ave, iuxta finem Ecclesiæ & pro malorum patriæ imminentium aversione, recitantibus, in ipso festo dictæ S. Ayæ singulis annis, decima octava mensis Aprilis recurrente, ac per totam eius Octavam, nec non singulis primis feriis cuiusque mensis, quadraginta dies de vera Indulgentia, in forma ecclesiæ consueta.

[16] [seolenniter expositæ an. 1674] Curaverant prædictæ duæ Virgines, priusquam hæc circa Reliquias agerentur, ipso die natali S. Ayæ, speciosam ipsius imaginem exponendam in ecclesia Parochiali Deiparæ, Capella S. Mariæ dicta: ipsas vero Reliquias ipsarumq; exponendarum facultatem, ut dictum est, nactæ, dederunt initium maioris solennitatis, quæ hoc ipso anno MDCLXXIV peracta fuit, annuo Sanctæ festo recurrente: per quam primum illæ fuerunt exposita super altari, ad hoc in media ecclesia erecto insigniterque ornato; ubi & steterunt per totam octavam insertæ in basim inauratam inauratæ atq; elegantis statuæ, sæpe dictam Sanctam representantis. Auxit fidelium devotionem atque concursum Indulgentia plenaria, a Clemente Papa X impetrata; libellus item de vita atque miraculis S. Ayæ vulgatus ibidem, & Principis Vaudemontii uxori dedicatus; quæ religiosißima matrona, Lotharingicæ Domui per matrimonium innexa, crediderat esse officii sui erga Sanctam istam (ut paßim nunc appellatur) Lotharingiæ Ducissam, primum exponendarum Reliquiarum actum sua honorare presentia. Dicti porro libelli exemplum ac reliquam rei hactenus narratæ notitiam, libenter acceptam referimus R. P. Fr. Iosepho Ignatio a S. Antonio Carmelitæ Discalceato, tunc cum hæc agerentur Bruxellis præsenti, & sua manu discribenti diplomata a prænominatæ ecclesiæ Parocho humaniter exhibita.

DE S. COSMA CONFESSORE
EPISCOPO CHALCEDONENSI IN BITHYNIA.

SUB ICONOMACHIS

[Commentarius]

Cosmas Confessor, Episcopus Chalcedonensis, in Bithynia (S.)

Menologium Imperatoris Basilii Porphyrogeniti hunc sanctum Episcopum primo loco proponit cum hoc elogio: Die decima octava eiusdem mensis Aprilis, [Elogium ex menologio Basilii Imp,] memoria Sancti Cosmæ Confessoris. Cosmas sanctissimus, Antistes & Confessor Christi, ex vrbe Constantinopolitana fuit oriundus. Ab ineunte vero ætate Deum amore prosecutus, mundum reliquit: & abiens monasticam amplexus est disciplinam. Ac cum seipsum rerum divinarum exercitatione ac reliquis virtutibus clarum effecisset, Deique plane domicilium evasisset, Chalcedonensis Episcopus ordinatus fuit, quo tempore impii iconomachi dominabantur. Idcirco propter orthodoxam fidem plura sustinuit certamina. Iussus enim ab imperatoribus iconomachis, abnegare venerationem sacrarum & pretiosarum imaginum, cum id reculasset, in exilium relegatus est, & plurimas pertulit calamitates. At denuo ab exilio revocatus & vehementer compulsus ut cum ipsorum hæresi conveniret, cum ipsos audire constanter respuisset, multiplicibus ærumnis subjectus fuit una, cum B, Auxentio, cum quo eadem subivit certamina: atque ita laboribus hisce & erumnis vexatus, ac tandem victor evadens, emigravit ad Dominum. Hæc ibi quæ eisdem verbis leguntur in Synaxario Græco ms. Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, ubi sub finem post phrasin parum variætam additur, [synaxario Parisiensi.] corpus eius in sacra æde Apostolorum conditum fuisse, scilicet Constantinopoli, quam Constantinus Imperator una cum Helena matre sua extrui curavit & exornavit, ut scribit Georgius Codinus in Originibus Constantinopolitanis pag. 38 & 73.

Græci in menæis excusis eumdem Cosmam celebrant sed Carthaginensem Archiepiscopum faciunt, facili apud Græcos errore: cum Καρχηδών sit Carthago & Ξαλκηδών sit Chalcedon: sed hic error emendatur in duplici Ms. Mediolanensi bibliothecæ Ambrosianæ. Est elogium in menæis prædictis a præcedenti variis rerum circumstantiis diversum, quod addimus, sub hac forma. [aliud ex meneis] Eodem die memoria Sancti patris nostri Cosmæ Archiepiscopi Carthaginensis, imo Episcopi Calcedonenses. Ab incunabulis hic studuit integritati corporis & animi, religioseque disciplinæ deditus, & abstinentiæ temperantiæque lacte enutritus, templum Dei factus est. Hinc Sacerdotii honore auctus, & pastor a Deo electus, armis cælestibus pectus munivit, ad omnia propugnacula eorum evertenda & fastum deprimendum, qui divinam Christi imaginem contemnere aut contumeliose tractare audebant: quam ille & pie coluit & colendam aliis proposuit, indeque confessionis coronam sibi contexuit. Nam pietatem, quam a puero complexus erat ad ultimam senectutem (numquam somno negligentiæ correptus) custodivit. Quin & ad portum tranquillitatis internæ aspiravit, & cum Auxentio Sapiente, se in virtutis stadio exercuit ac decertavit, Sabbatumque demum ad cælestem quietem profectus celebrare cœpit: unde & corpus eius in sanctorum Apostolorum æde conditum servatur. In Menologio Sirleti solum ista verba habentur: Eodem die Sancti patris nostri Cosmæ Archiepiscopi Cartaginis, & in margine adjicitur, alia lectio habuit Calcedonis, quæ certa est. Quis B. Auxentius Sapiens sit nedum legimus. Floruit seculo Christi quinto S. Auxentius Presbyter, Archimandrita in Bithynia, cuius vitam illustravimus die XIV Februarii; ut mirum non sit, si posterioribus seculis illud nomen pluribus commune fuerit in ista regione.

DE SANCTO EVTHYMIO,
THAVMATVRGO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Euthymius Thaumaturgus, apud Græcos (S.)

G. H.

[1] Difficileadmodum est ut recte dijudicemus, dum sæpius Sancti ejusdem nominis occurrunt, & Acta eorum non adduntur, num unus idemque sæpius collocetur, an diversi sint constituendi. Exemplum damus in præposito Euthymio Thaumaturgo, qui variis diebus Aprilis celebratur. Ms. Synaxarium Græcum Parisiense Collegii Claromontani Societatis Iesu, [Cultus 2 Aprilis,] ita auspicatur secundum diem Aprilis: Memoria sancti Patris nostri & Thaumaturgi Titi: & certamen sancti Patris nostri Euthymii Thaumaturgi: & certamen sancti Martyris Polycarpi cum sociis suis. En triplex modus proponendi hos Sanctos: ex quibus primus Titus Memoriam habet, de quo egimus dicto II Aprilis. Fuit is monachus & Hegumenus, ac Sacerdos consecratus & hæreses iconomachorum oppugnavit, & ob varia miracula patrata Thaumaturgus appellatus. De tertio scilicet S. Polycarpo & sociis ibidem egimus, cujus certamen cum martyrio proponitur quod is Alexandria sub Maximiano est passus. Qui inter hos collocatur Euthymius Thaumaturgus, is & sanctus Pater noster appellatur & certamen indicatur, quasi hæreses oppugnasset forsan cum S. Tito, ideoque carceres aut exilium esset passus, & inter Confessores fidei numerandus.

[2] Hunc Euthymium inter Prætermissos ad dictum diem retulimus, & ad hunc XVIII Aprilis lectorem remisimus: quo die in eodem Ms. Claromontano istæ leguntur: [& 13 Apr.] Eodem die memoria sancti Patris nostri Euthymii Thaumaturgi. Omnia eadem sunt excepto primo verbo, cum die secundo legatur ἄθλησις, certamen, hoc loco μνήμη memoria. Eumdem S. P. N. Euthymium Thaumaturgum referunt etiam Menæa Mss. Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ, signata littera O num. 148 & littera N num. 378, item Mss. Menæa Parisiensia conventus Patrum Prædicatorum Congregationis S. Ludovici. In aliquibus ad diem præcedentem refertur.

[3] Multum dubitavimus aliquando num forsan hic foret S. Euthymius Magnus & vitæ solitariæ in Palæstinæ Magister: cujus Acta valde illustriæ explicævimus XX Ianuarii, verum cum is non appellaretur ita solenni nomine Thaumaturgus, tunc quidem maluimus diversos opinari; postea pene certam nobis opinionem hanc reddidit Eruditißimus Vaticanæ Bibliothecæ Custos Leo Allatius, in Diætribæ de Simeonum scriptis pag. 92, laudans Gregorii Cyprii Encomium, in S. Euthymium, [videtur fuisse Episcopus] Episcopum Madytarum, Thaumaturgum, hoc Principio, Ἐπιτιμᾷι δικαίως οἶμαι τῶν ἁπάντων οὐδένα, εἰ καθάπέρ τινες: in indice autem pag. 264 appellat Gregorium Cyprium Archiepiscopum Constantinopolitanum. Florui: Gregorius iste Cyprius sub Andronico Imperatore, mortuus anno Christi MCCXC, a cujus eleganti calamo habemus encomium sancti Megalo-Martyris Georgii, quod ad XXIII diem dabimus; & credibile est plures alios Sanctos simili operæ exornasse. Si quæ ille de hoc Madytatum Episcopo scripsit aliquando in manus nostras veniant, facilius erit de ejus ætate atque obitu judicare. [Madytarum in Hellesponte.] Μαδυτὸς, seu Μάδυτα, urbs Hellespontia, nominatur apud Stephanum ne Vrbibus: quæ sub Andronico prædicto, cum antea inter Metropoles, Patriarchatui Constantinopolitano adscriptas, locum LXVIII tenuisset, remota est usque ad LXXX; tempore autem Leonis Sapientis, qui uno post Andronicum seniorem seculo imperavit, censebatur Sedes LXIX uti scribit Aubertus Mireus, in Notitia Episcopatuum orbis lib. 1 & 3, ex Catalogis tunc confectis. Verosimile est autem aut corpus aut corporis partem notabilem Constatinopolim esse delatam, quæ Patriarchæ occasio fuerit dicti encomii scribendi; atque ita poterit ex duobus diebus supra assignatis, alter obitus, alter Translationis credi.

DE SANCTO IOANNE
DISCIPVLO S. GREGORII DECAPOLITÆ CONSTANTINOPOLI.

CIRCA AN. DCCCL.

[Commentarius]

Ioannes, discipulus S. Gregorii Decapolitæ, monachus Constantinopoli (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Palæstinæ regio olim erat decapolis, a decem quas continebat urbibus, appellata. Seculo Christi nono alia Isauriæ regiuncula idem nomen obtinuit, [S. Gregorii decapolitæ Isaurici.] & locum natalem S. Gregorio præbuit, ideo Decapolitæ dicto, in cujus Vita Græca, ad diem XX Novemb. danda, dicitur patria ejus μία τῶν τῆς Δεκαπόλεως, τῶν πρὸτῆς ἰσαυρὶας, πόλις, ᾗ ὄνομα Εἰρηνόπολις, una ex urbibus Decapoleos in Isauria cui nomen Irenopolis; & in Menologio Basilii Imperatoris appellatur Gregorius Decapolita Isauricus. Hujus S. Gregorii discipulus fuit S. Ioannes, de quo hic agimus, cujus etiam meminit auctor vitæ illius restis oculatus. Erat, [discipulus S. Ioannes,] inquit, S. Gregorii discipulus Joannes, vir omni reverentia ac pietate exornatus: qui cum plurima certitudine nos agnoscens, [memoratus in Vita illius,] inquirebat, unde tam mane ambularemus; & simul quomodo contigerit, me per aliam viam adeo aberrasse, & non longo intervallo ante S. Gregorium appulisse. Nulla deinde mentione Ioannis discipuli facta, describuntur reliqua Acta cum obitu & miraculis S. Gregorii.

[2] [& S. Iosephi hymnographi,] Inter familiares amicos ejusdem S. Gregorii fuit S. Iosephus hymnographus, cujus Vitam dedimus III Aprilis, in qua num. 23 dicitur ipse Iosephus, a sua captivitate Cretensi liberatus S. Gregorium mortuum reperisse & luxisse; ac dein num. 24 de S. Ioanne discipulo ista leguntur: In eodem loco Josephus constanter perseveravit, in quo divinus Gregorius inclusus philosophica sese in palæstra exercuerat: [hic simul cum illo vixit.] elegitque sibi socium laborum suorum Joannem quemdam, qui magni Gregorii discipulus erat atque æmulator: cum quo multo tempore vitam traducens, videbatur sibi Gregorium ipsum videre, ac multa dabat & accipiebat virtutum documenta. Etenim Joannes etiam plurimas in lingua charites residentes habebat. Postquam autem iste, similiter jejuniis vigiliisque corpore edomito atque consumpto, ad Deum emigravit; divinus Joseph, loco illo derelicto, in magni atque aurea lingua præditi Joannis templo libenter conversabatur, in quo tamquam thesaurum quemdam, [& mortui reliquias tulit ad adem S. Chrysostomi] sacratissimas Gregorii reliquias ejusq; discipuli collocavit. Multis autem ad eum concurrentibus, ut ab eo regerentur solertiq; cura dirigerentur, & linguæ illius mellitissima arcana audirent, angustia loci eos excludebat. Unde cum locum undequaque desertum non procul inde invenisset, ibi sedem suam, curarum scholam, collocavit: in qua & discipulorum multitudinem distribuit, & ante omnia, tamquam inviolabile quoddam monumentum, magni Gregorii & ejus discipuli corpus collocavit. Hactenus dicta Vita S. Iosephi Hymnographi.

[3] Menologium Basilii Porphyrogeniti Imperatoris eumdem hoc elogio celebrat: Eadem die XVIII Aprilis memoria S. Joannis discipuli S. Gregorii Decapolitæ. Joannes sanctus Pater noster, a primis pueritiæ annis mundum odio prosecutus, [Cultus apud Græcos,] & Deum amore complexus, ad magnum Gregorium Decapolitam accessit, & sub eo monachus factus, imposterum una cum ipso vitæ certamina sustinuit, in omnibus Deo famulatus. Usque adeo autem in obedientia celebris, & in humilitate obsequens fuit, ac religionis verissimus evasit cultor, ut magnus Gregorius de ipso longe lætaretur & Deum ultro glorificaret. Quæ eadem habentur in Novo Anthologio Antonii Arcudii, & ad sequentem diem in Ms. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani. In Menæis excusis idem elogium ponitur die XI Aprilis, cum hujusmodi disticho:

Ἰωάννη σκίρτησον ὡς Ἰωάννης,
Οὐ γαστρὸς εντὸς, ἀλλὰ τῆς Εδὲμ ἔνδον.

Exulta Joannes sicut Joannes;
Non intra uterum, sed intra paradisum.

Verum quæ in dictis omnibus libris annectuntur de discessu ad Veterem Lauram, [sed distinguendus a S. Ioanne Palæolaurita] ad alium Sanctum etiam Ioannem appellatum spectant, de quo ad diem sequentem agemus. Porro optime uterque distinguitur in Typico S. Sabæ, Horologio duplici Græcorum & Menologio ibidem incluso, Kalendario Græcorum a Genebrardo edito, Menologio itidem Sirleti, & Molano in additionibus ad Vsuardum: in quibus ad hunc XVIII Aprilis memoratur S. Ioannes discipulus S. Gregorii Decapolitæ, & proximo XIX Aprilis S. Ioannes in Vetere-Laura.

[4] [quia in diversis regionibus & seculis, ambo vixerunt & obierunt,] Locus & tempora optime utrumque distinguunt. Mortuus est S. Gregorius Decapolita Constantinopoli circa annum DCCCXLI, aut sequentem. Nam post mortem Theophili Imperatoris, cum pax Ecclesiæ sub S. Theodoræ & filio Michaele esset reddita, reversus S Iosephus Constantinopolim, & intellecto obitu S. Gregorii, adjunxit se S. Ioanni, eique convixit usque ad hujus mortem Constantinopoli, quam circa annum DCCCL contigisse possumus conjectare. Contra alter Ioannes deceßit in Palæstina & eremo sanctæ civitatis, in Laura S. Charitonis, forsan aliquot seculis citius, cum Palæstina necdum a Saracenis devastaretur, multo minus seculo Christi nono, quando pleraque monasteria ibidem erant destructa: uti satis constat ex iis quæ de viginti monachis Lauræ S. Sabæ, anno DCCXCVII a Saracenis martyrio coronatis diximus XX Martii.

[5] Tabulæ Muscovitici Kalendarii sæpius citatæ proponunt hoc die S. Joannem aliquem, sed in habitu Episcopali, qui facile imperito sculptori obrepsisse potuit pro habitu monachali. Putamus ergo hunc ipsum esse. Decapolitæ discipulum: eumdemque in Kalendario Ruthenico apud Possevinum in Apparatu hodie quoque notari cum titulo Sancti Patris.

DE S. PERFECTO PRESBYTERO,
MARTYRE CORDVBÆ IN HISPANIA.

ANNO DCCCL.

[Praefatio]

Perfectus Presbyter, Martyr Cordubæ, in Hispania (S.)

G. H.

[1] In Mahometana apud Cordubenses persecutione Protomartyr occubuit S. Perfectus Presbyter anno DCCCL die XVIII Aprilis feria sexta. Erat ea feria sexta post Dominicam in Albis, sive primam post solennitatem Paschalem, [Tempus martyrii.] quæ dicto anno, cyclo Lunæ XV, Solis XIX, littera Dominicali E, inciderat in diem sextum hujus mensis Aprilis. [Acta a S, Eulogio scripta.] Acta martyrii damus a S. Eulogio Archiepiscopo Toletano, & postmodum in hac persecutione Mahometana Martyre, descripta lib. 2 Memorialis Sanctorum cap. 1, ex quo reliqui sua desumpserunt: atque inprimis Vsuardus, qui tunc vivebat; & in suo Martyrologio, quod Carolo Calvo Regi Francorum, Imperatori constituto inscripsit, ista habet: [Nomen in fastis sacris:] Cordubæ S. Perfecti Presbyteri & Martyris; scilicet a Mauris, quod in Mahometis sectam inveheretur, perempti, uti additur in hodierno Martyrologio Romano: quibus similia paßsim habentur in aliis Martyrologiis manu exaratis & impreßis, etiam Benedictinis, & Ghinii Natalibus Canonicorum Regularium. Benedictinos oppugnat in Martyrologio Hispanico Tamajus Salazar, & hoc illum exornat elogio: Cordubæ S. Præfectus Presbyter & Martyr, qui cum nostram Catholicam extolleret religionem, & perversam Mahumetis sectam, falsam exclamaret, martyrii laurea coronatus est. [memoria apud alios scriptores.] Agunt de eodem paßim alii Scriptores, maxime Hispani, & inter hos potißimum Martinus de Roa de Sanctis Cordubensibus hoc die, Marietta lib. 3 Historiæ Sanctorum Hispaniæ cap. 65, Ioannes Basilius Sanctorius, Alphonsus Villegas, Petrus Ribadineira & alii cum Ambrosio Moralez Cordubensi in suis ad S, Eulogium Scholiis, in quibus adducit quemdam auctorem Indiculi Luminosi, & ex eo hoc quod subjicimus de S. Perfecto Presbytero elogium.

[2] [Elogium ex indiculo Luminoso.] Et primum Sacerdotem intueamur Præfectum, gentilitio zelo peremptum, fidei constantia decoratum, martyriali gloria infulatum, & vere in Electorum numero aggregatū: & quo pacto ad occisionem venerit, sinceriter proferamus. Nempe ad aliud pergentem, aliisque secularibus operibus intendentem, nihilque, de quo gestum est, pertractantem, dæmonicolarum incursionibus [contigit] impulsari. A quibus ille caute & circumspecte, ut istis videtur; ut vero mihi, timide fidem petit: & ne ex responsionibus propriis impediretur, oravit dicens: Multa erant mihi, ex quibus abundantissime vestras poteram confringere nænias, vel destruere anilis historiæ fabulas, si vestræ ultionis non vererer ultrici gladio currentes ultro citroque incurrere sententias. Cui cum fidem dedissent, & ei, ut quæ sibi videbantur exponeret, juramento anteposito imperarent; ille accepta dicendi fiducia, & eorum pro juramento vero sumens mendacia; post varia & multa sententiarum certamina, prophetæ eorum voluptuosam lasciviam & lenocinationis luxuriam, sermone quo potuit exprobravit, & oratione splendida comprobavit. At illi, aliqua super ejus meretricationis subsannium vel conjugatorum adulterii colludium, habita conflictatione verborum, frendentes dentibus & caninis sævientes rictibus, ore vipereo sibilantes & leonum ferocitate frementes, abire eum, propter datum noviter juramentum, permiserunt illæsum. Sed post aliquanti temporis cursum, dolorum semper pectoribus retinentes venenum, & quasi vetustate temporis reputantes abolitum prius illi injectum infidum pactum, dolo eum circumvenientes, apprehensum judici sævissime mendacio inhiantes, quasi destruentem fidem illorum & ritum impie protulerunt; eumque maledicentem eorum vatem suo testimonio vilissimi homunculi firmarunt. Ille inopinato casu perterritus, & inusitata circumventione perplexus, illorum fraudulenta ignorans consilia, quæ contra eum instruxerat commentatio fraudulenta; se hoc penitus non dixisse, infirma satis prosecutione retexuit. At ubi in carcerem missus in se extat conversus, audaci proposito & virili congressu cœpit ipsorum totam legem infringere, & non solum, quod pridie dixerat, quæ super eum imperitiæ factio asserebat, verum etiam alia potiora ingerere; mortisque magis gloriam, quam interitum expectare. Tunc eductum in ipsum diei sui horrendum Pascha, quo soliti sunt pascuis frui carnalibus, & ventri libidinique alimenta ministrare satura gladio vindice peremerunt. Et quasi victoria hostium potiti, ad orationis conventiculum, obsequium Deo se præstare credentes, elati, & innocentis cruore perfusi, ritum suum perficiendum, ut soliti sunt annue, pervenerunt. Hactenus Indiculi Luminosi auctor, quem varii censent fuisse Alvarum, S. Eulogii familiarem, a quo hujus Vitam scriptam edidimus XI Martii.

VITA
Auctore S. Eulogio Episcopo & Martyre.

Perfectus Presbyter, Martyr Cordubæ, in Hispania (S.)

BHL Number: 6631

AUCTORE EULOGIO.

[1] [Sub Habdarrahaman Cordubæ,] In nomine Domini. Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, anno Incarnationis ejus octingentesimo quinquagesimo, Æra octingesima octogesima octava Consulatus autem a Habdarrahaman b vicesimo nono. Cujus temporibus, rebus & dignitate gens Arabum in Hispaniis aucta, totam c pene Iberiam diro privilegio occupavit: Cordubam vero, quæ olim d Patritia dicebatur, nūc sessione sua urbem regiam appellatam, summo apice extulit, honoribus sublimavit, gloria dilatavit, divitiis cumulavit, cunctarumque deliciarum mundi affluentia (ultra quam credi vel dici fas est) vehementius ampliavit: ita ut in omni pompa seculari prædecessores generis sui Reges excederet, superaret & vinceret. Dumque sub ejus gravissimo jugo Ecclesia orthodoxorum gemens, usque ad interitum vapularet; venerabilis memoriæ Perfectus Presbyter, Cordubæ natus, & sub pædagogis basilicæ e S. Aciscli clara eruditione nutritus, plenissime ecclesiasticis disciplinis imbutus, [natus S. Perfectus Presbyter eruditus,] & vivaci educatione litteraria captus, necnon ex parte linguæ Arabicæ f cognitus, totam pene juventutē in prædicto transegit cœnobio.

[2] Quodam vero die, dum ob rei familiaris necessitatem iter perageret, [Christi divinitatem profitetur,] & rerum domesticarum commodis consulens, per urbem ingrederetur; quorumdam Gentiliū sciscitationibus de fide Catholica exploratur: suumq; coram eis de Christo & propheta Mahomet testimonium proferre jubetur. Qui continuo diffuso ore Divinitatis Christi potentiam profitens, & esse Deum super omnia benedictum in secula præconans: Vatem (inquit) vestrum, qualiter apud Catholicos habeatur, exponere non audeo, quia gravi molestia propter hoc vos vulnerari non ambigo. Verum si fœdus intercesserit amicabile, & pacificam fidei pactionem accommodatis, dicam quo Euangelii testimonio denotetur, vel qua veneratione a Christicolis excolatur. Illico fraudulenter fidē spondent, & quidquid de illo apud religiosos tenetur, omni pulsa formidine enarrare compellunt. Ad hæc prudens Sacerdos Arabice illos reciprocans, pseudoprophetam illum & falsissimum dogmatistam, quia plures seduxerit, ex Euangelio protulit, dicens, Multi pseudoprophetæ venient in nomine meo, [detestatur Mahometi maleficia,] & multos seducent, & dabunt signa magna & prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. E quibus inter ceteros summus hic propheta vester, hostis antiqui præstigiis occupatus, dæmoniorum figmētis illectus, maleficiorum sacrilegiis deditus, multorum parvipendentium corda lethali veneno corrumpens, æternæ perditionis laqueis mancipavit. Sic nulla spiritali discretus prudentia, principi sathanæ eorum fidem accommodat, cum quo ipse asperrima inferorum luiturus tormenta, vos quoque sequipedas secum arsuros inextinguibilis camini deputavit incendiis. [adulteria,] Nam quo pacto inter Prophetas reputabitur, aut quare non maledictione cœlesti plectetur, qui Zeinab uxorem vernaculi sui Zaid, specie decoris ejus obcæcatus, jure barbarico auferens, sicut equus & mulus, in quibus non est intellectus, adulterina sibi copula nexuit, seseque ex jussu Angeli hoc egisse prædixit. [& legem impuram.] Multa deinde B. Perfectus de fœditatibus & libidinibus, quæ lege Mahometica præcipiuntur, superaddidit, & tandem finem his verbis fecit. Sic fautor immunditiæ & libidinum voluptatibus serviens, omnes vos perennis luxuriæ impuritatibus dedicavit. Alia etiam plura, prout noverat, de ipsius nefandissima doctrina eis exponens, multaq; auditui exosa coram omnibus denuntians, licet non tunc illum superbo oculo impetierint, accensum tamen ultionis furorem in corde ad perniciem ejus reponunt.

[3] Perficit Dei famulus sibi hinc necessariæ rei utilitatem, & expleto sui itineris cursu, propriæ quietis cellulam repetens, securus aliquamdiu permansit. Ceterum post non longam digressionem temporis, dum occasio familiaris necessitatis eum aliquo ire compelleret, casu per eosdem, cum quibus dudum conflictum gesserat, [comprehensus,] habuit commeatum. Quem æmuli venientem ab eminus contuentes, æternum adversus eum sub pectore vulnus servatum, in apertum produnt incendium, [judici offertur:] & in vindictam sui vatis circumastantium hoc modo hortantur conventum: Ecce, quem temeraria pridem impellente insania, tanta coram nobis adversus vatem (psallat Deus super eum & salvet eum) maledictionis verba protulit, quanta nullus vestrorum auditus potest perferre. Hoc autem genere benedictionis semper ad honorem ejus utuntur, Zalla, Allah, Halla, Anabi, V, A, Zallen: quod Latine dicitur, Psallat Deus super prophetam, & salvet eum. Et ita quasi apes stimulatæ, tota illa cohors perditionis in eum furibunda consurgens, apprehensum sub omni celeritate, Judici, vix plantis solum tangentem, offerunt, atque hujusmodi de eo testimonium proferunt: Hunc, quem tuis reverentissimis tribunalibus, Judex, attraximus, maledixisse prophetam nostrum, ejusque custoribus exprobasse comperimus. Quæ vero sententia tales ausus compescat, furiamque retundat, melius tua novit prudentia cogitare.

[4] [vinctus carceri includitur:] Tunc Judex iniquitatis ergastulis futurum Dei Martyrem tradit: ferroque vinctum importabili pondere vinculorum coarctans, victimandum in eo die differt, quo profanis ritibus festivum Paschæ gaudium apud eos excolitur. Vicit miles Christi, exultantibus animis abdita carceris petens; lætusq; illum reorum specum, quasi ad epulas invitatus, ingreditur. Ubi summa timoris & sanctimoniæ reverentia præditus, vigiliis, orationibus atque jejuniis inserviens, fertur suam sententiam, quam dudum ante Judicem formidine mortis negaverat, fortiori mente in virtute sancti Spiritus confirmasse. [prædicit mortom Nazat eunuchi.] Et priusquam foro plectendus educeretur, tradunt prophetico vegetatum spiritu de quodam eunucho vocabulo Nazar, Claviculario Proconsule (qui eo tempore totius rei in Hispaniis administrationem gerebat) dixisse: Hūc quem hodie super omnes Iberiæ primates fastus principatus extollit, & cælo tenus gloriosa potestas in hac parte occidua sublimavit, revoluto venturi anni curriculo, ipsum, quo me prosterni die decrevit, non attinget. Quod ita divina virtus, ut Confessori suo jam quidem per squallores carceris elimato revelaverat, implere non distulit.

[5] Exactis igitur non multis in carcere mensibus, post expleta jejuniorum suorum tricena diecula, in quibus gastrimargiæ crapulis & fluxu libidinis propensius solito insistunt, illucescit Martyri ceteris temporibus gloriosior dies: ille, ille scilicet, quem solenni veneratione summoque tripudio ritu vanæ legis gerunt dicatum. In quo se magnum Deo suo præstaturi arbitrantes obsequium, eductum ex antro gladio vindice trucidarunt, confitentem Christum in gloria Deitatis manentem, & Ecclesiæ Catholicæ inimicum liberis vocibus exprobrantem atque dicentem: [Martyr occumbit,] Prophetam vestrum & maledixi, & maledico, virum g dæmoniorum, magum, adulterum, [sed ante repetita professione fidei contra Mahometem:] & mendacem, sicuti professus sum, & profiteor. Profanationes sectæ vestræ commenta diaboli esse denuntio. Vos quoque cum ipso duce tenebrarum, æterna luituros tormenta protestor. Turba Gentilium, quæ intuitu tantæ festivitatis in eamdum ultra pontem fluminis, in parte ab urbe Australi situm, h latissima planicie ad exorandum processerat, ovans præpeti regressu ad necem Martyris contemplandam sese divertit. Quæ jam prostratum ante fores prætorii suoque se volutantem sanguine cernens, illitis quoque ipso extincti Sacerdotis cruore vestigiis, aucta jucunditate, ad exolvendum sacrilegium voti compos regreditur. Nihilominus commoda se facilius potitura confidens, quæ tanti hostis sanguine combinatis gressibus incedebat.

[6] [navi inversa 2 Mahometani submerguntur.] Sed ad propositum redeamus, & qu idad laudem sui Martyris ipso die, quo decidit, divina pietas fuerit operata, sicut plurimorum fideli relatione comperimus, referamus. Nam celerem ad vindicium sui militis ultionem effundens, nonnullos de pessimorum caterva gurgite fluviali immersit. Regredienti namque vulgo, a loco orationis, quo ritu sacrilego irrita vota persolverat, plerique ascensis navibus dorso vectantur æquoreo: sectoque carinis & præpeti navigio amne, domum revertunt. Inter quos una fluctuatione undarum eversa navicula, quæ octonis homunculis vehiculum inter fluctus præstabat, gremio interioris abyssi reconditur. Vix inde nando sex evadentibus, bini naufragio perierunt. Ut non esset vacua Scriptura, quæ dicit: Ego Dominus dabo impios pro morte tua, & divites pro sepultura tua. [Esai. 53, 9] Unum enim in cælum crudelitas persequentis præmisit, & duos inferis sæva tempestas fluminis dedicavit. Corpus autem sancti Martyris, piis religiosorum officiis, dignoque Præsulis & Sacerdotum obsequio, in basilica B. Aciscli, [sepelitur in S. Aciscli ade.] in eo titulo, quo felicia ejus membra quiescunt, humatur.

[7] Illud prophetismum divinitus ore ejus prolatum de Proconsule eunucho claviculario Nazar, ita (Deo dispensante) impletum est, [Nazar eunuchus misere perit.] ut carcere adhuc religatus convinctis prædixerat. Nam priusquam in anno altero profanæ solennitatis paschale gaudium perituris occurreret, multis ante diebus eunuchus idem occubuit. Ignita namque febre intrinsecus viscera ejus adusta, & (ut nonnulli ferunt) toxica potione corrupta, ante obitum, dum urgente corporali necessitate ad purgādum alvum secretius cubiculum peteret, disco effusa sunt, & interiit. Sicuti quidam i poëta Christicola, Arrii finem describens, heroice lusit, dicens,

Visceribus fusis, vacuusquoque ventre remansit.

Sic namque Dominus utroque miraculo militem suum glorificans, magnæ spei solatiis fidelium vota corroborat, impiorumque sacrilegam vanitatem stupore vehementi exturbat. Hæc nos per pauca ex gestis beati Martyris dixisse sufficiat, quæ viris Catholicis referentibus, qui ejus contuberniis a principio in vinculis adhæserunt, sed & ipsorum ethnicorum relatione, vera esse cognovimus; dum nos tempore compeditionis nostræ omnes, cum quibus ille Martyr futurus morabatur, vix paucos solutos reperimus. Consummavit autem vir Dei cursum agonis sui in pace quartodecimo die Cal. Majas, sexta feria, Æra qua supra adnotatum est.

[8] [multi ejus exemplo Martyres occumbunt,] Res vero tanti facinoris in Sacerdote commissi, multos, otio securæ confessionis per deserta montium & nemora solitudinum in Dei contemplatione fruentes, ad sponte & publice detestandum & maledicendum sceleratum vatē exilire coëgit, majorisq; ardoris fomitem moriendi pro justitia cunctis ministravit. Et quod ab isto uno infida persecutorū executio primitus violenter extorsit, & quod in hunc callida circumventione suadendo ulciscitur, postmodum in plurimos ultro se tali discrimini offerentes ex horruit. Adeo namq; terrore nimio ethnicorum universitas in horum progressu concussa est, ut perditionem reipublicæ regnique sui excidium jam imminerearbitraretur, ac nostros athletas ab hujusmodi intentionibus inhiberi suppliciter exoraret.

ANNOTATA.

a Quatuor paßim censentur hujus nominis Reges Mahotani Cordubæ habuisse sedem regni, quam primus Abderrahamen ibidem collocavit. Sub secundo S. Perfectus aliique paßi sunt: ad ultimum ab Ottone primo Imperatore missus est B. Ioannes Abbas Gorziensis, de quo ad hujus Vitam egimus 27 Februarii.

b Ergo cœpisset regnare anno 821, aliqui citius incipiunt regnum ejus, & multo citius finitum tradunt: sed hic datur optimus character.

c Excepta illa parte, quæ ad Septemtrionem & Oceanum Cantabricum sita est.

d Patricia, seu Colonia Patricia, ut ex nummis & aliis monumentis tradit Ambrosius Morales Cordubensis, in descriptione Cordubæ, & aliis antiquitatibus Hispaniæ p. 109.

e S. Acisclus ejusque soror S. Victoria, paßi Cordubæ in persecutione Diocletiani 27 Novembris, & præcipui Patroni Cordubenses habentur.

f Morales hic Hispanismum admittit, quo significatur Hispana phrasi, insignem Arabicæ linguæ cognitionem qua pollebat, causam extitisse, ut notus Mauris esset & in pretio habitus.

g Forte dæmoniosum, uti aliqui volunt legi, qua voce in Apologetico suo usus est S. Eulogius.

h Hanc planitiem nunc dici Campum veritatis tradit Morales.

i Hic est Cælius Sedulius. lib. 1 Carm.

DE BEATO IDESBALDO
ABBATE DVNENSI ORDINIS CISTERCIENSIS IN FLANDRIA.

ANNO MCLXVII,

[Praefatio]

Idesbaldus, Abbas Dunensis, Ordinis Cisterciensis in Flandria (B.)

G. H.

[1] Magna Belgii Catholici & vicinarum regionum admiratione, inventum fuit, an. MDCXXXIII, corpus B. Idesbaldi Abbatis incorruptum, & sequenti anno authentica Episcopi Iprensis inspectione examinatum, nec non variis miraculis mox divinitus illustratum. Non defuerunt, qui occasione hujus Inventionis describerent etiam priorem aliam cum nonnullis Actis ejusdem Abbatis: [Varia a variis scripta:] inter quos fuit Theodorus Pybes sacræ Theologiæ Doctor, & dicti monasterii Dunensis religiosus, edito Brugis tractatu præclaro, anno MDCXXIV, sed variis amplificationibus de incorruptione corporum & aliis rebus exaggerato, [hic dantur selecta ex Compendio Chronologico Caroli de Visch,] Vivebat tum in eodē monasterio Carolus de Visch, vir admodum eruditus, ac pluribus libris editis clarus, & intima nobis amicitia junctus. Hic anno MDCLX ejusdem monasterii Prior, edidit in lucem Compendium chronologicum exordii & progressus Abbatiæ clarissimæ B. Mariæ de Dunis, ac postmodum anno MDCLXVI plenus dierum & meritorum XI Aprilis mortuus est. Ex hoc Compendio, verbis ejus servatis, excerpimus, quæ benevolo lectori proponimus de monasterii Dunensis exordio, B. Idesbaldi vica ac pio obitu, ejusdemque corporis duplici inventione. subjungimus aliquot miracula, authentica approbatione firmata, prout ab eodem Carolo de Visch Flandrico idiomate conscripta, [cum miraculis ex Flandrico translatis,] visuntur prope Mausoleum seu loculum B. Idesbaldi appensa; quibus addimus alia aliquot miracula Latine scripta: una cum alio rerum gestarum & duplicis inventionis compendio, sed admodum contracto, quale nobis submisit Rev. Dominus Edmundus Schipman, ante annos quinquaginta noster in litteris humanioribus discipulus, nunc a pluribus annis ejusdem monasterii Prior, ex quo nonnulla in Notis observamus, ac miracula priora Latine reddidimus, omißis tamen duobus ultimis: eo quod in posterioribus Latinis num. 5 & 9 plenius explicata habeantur. Invisimus ipsi sæpius dictū monasterium, ac sacras ejusdem B. Idesbaldi reliquias venerati sumus; & anno MDCXXVI, die IV Septembris in ipso antiquo monasterio Dunensi, dein anno XXX, ac XL ejusdem seculi in translato ad urbem Brugensem monasterio, ac subinde posterioribus annis: assecuti etiam insignem particulam cucullæ B. Idesbaldi, in qua annis quadringentis quinquaginta septem sepultus jacuit: novißime autem an. MDCLXI, quando accuratiori etiam studio consideravimus tabellas votivas circa sanctum corpus appensas. Dies ejus natalis censetur hic XVIII Aprilis; & teste Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, olim sollenniter & officio Ecclesiastico colebatur: [Cultus antiquus,] licet, antiquitatis injuria & bellorum ac temporum vicissitudinibus, hoc intermissum fuerit; tamen usque in hodiernum diem sacrum celebratur in honorem ipsius, de Communi Abbatum, ejus nomine in Orationibus superaddito. Addit memoratus Edmundus in suis ad nos litteris, idem adhuc licitum credi, ex informatione data ab eximiis Doctoribus Ioanne Caramuele Lobhowitz monacho olim Dunensi, & Rudesindo Barbo Benedictino Anglo in Vniversitate Duacensi. Verum ne qua posset oppositio fieri, in festo B. Idesbaldi cantatur solennis Missa de Sanctißima Trinitate, [& hodiernus,] exponitur Venerabile Sacramentum pridie & in ipso die, & tunc de Virtutibus & miraculis habetur concio, fitque per ambitum supplicatio cum Venerabili Sacramento, uti in similibus festis more Belgico solet fieri. At totius anni decursu colitur cum magna populi accurrentis devotione: invocatur ipsius patrocinium pro salute mentis & corporis impetranda, eumque in finem ad ipsius honorem accenduntur luminæria, suspenduntur varia anathemata argentea & cerea, quibus debilia languentium membra repræsentantur. Arnoldus Raißius, in suo Auctario ad Molani Natales Sanctorum Belgii, elogium B. Idesbaldi retulit ad diem XXI Aprilis.

VITA
Ex Compendio Chronologico Caroli de Visch,

Idesbaldus, Abbas Dunensis, Ordinis Cisterciensis in Flandria (B.)

Auctore car. de Visch.

CAPUT I.
Monasterium Dunense constructum. Cisterciensibus tradicum, tertius Abbas B. Idesbaldus.

[1] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septimo, vir quidam, pia & religiosa conversatione clarus, nomine a Ligerius, natione Gallus, [Anno 1107 Ligerius in vallem Dunensem venit:] patria Bituricensis, professione monachus Ordinis S. Benedicti; obtenta ab Abbate suo licentia in Flandriam venit occidentalem; ubi in Furnensi territorio, intra Duynkercam & Neoportum, vallem reperit, arenarum collibus (quos incolæ Duynen vocant) undique cinctam. Hanc intentioni suæ accommodam judicans, ibidem tuguriolum erigens, habitaculum fixit. [monasteriū erigit:] Cum jam longo tempore solitariam hic duxisset vitam, Angelicam magis quam humanam, intercessorum precibus victus, oratorio aliisq; locis Religiosorum functionibus necessariis erectis, juvenes aliquot sibi associavit. Cum dein didicisset, per b B. Vitalem institutam Savigniacensem Congregationem plurimum efflorescere, ejusdem legibus & observantiis se una cum conventu suo subjicere decrevit: quod anno MCXXII executioni mandaverunt, [Savigniacensi congregationi adjungit,] approbante & adjuvante Reverendissimo Morinorum Episcopo c Joanne, loci Superiore & Diœcesano, in cujus præsentia peracto probationis anno, vota sua renovantes, [anno 11: 3.] anno sequente MCXXIII prædictæ Congregationis Savigniacensis strictioribus constitutionibus sese adstrinxerunt. Quo etiam tempore idem Reverendis. Dom. Episcopus oratorium a Ligerio extructum, in honorem beatissimæ Virginis consecravit, una cum cœmeterio: ipsumq; monasterium erexit in Abbatiam, in quo Ligerium constituit & confirmavit Abbatem. [Fulco successor an 1138, habitum Cisterciensem assumit:] Porro in Savigniacensium habitu & observantiis remanserunt Dunenses usque ad annum Domini MCXXXVIII, quo venerabilis d Fulco, Ligerii successor, in Clara-valle monasterium suum S. Bernardo tradidit, ipseque resignata Abbatiali dignitate ibidem habitum Cisterciensem induit. Interim maturo habito consilio, [Abbates 1 Robertus,] S. Bernardus Dunensibus Abbatem designavit, virum non minus sanctitate & doctrina, quam natalium splendore illustrem, Dominum Robertum, patria & gentilitia stirpe de Brugis, cui aliquot alios adjunxit Religiosos, qui Dunenses monachos Cisterciensia instituta docerent. Anno MCLIII Sanctissimo Patre Bernardo ad Superos translato, Robertus eidem subrogatus fuit, Dunenses suos filios deserere coactus. Peractis installationis & confirmationis solennitatibus, carissimorum suorum filiorum Dunensium recordatus, [2 Albere,] Abbatem illic constituit venerabilem Alberonem, Religiosum etiam Claræ-vallensem, virtutum æque ac sanguinis nobilitate conspicuum, quem chronographi asserunt fuisse nepotem vel cognatum Theodorici Comitis Flandriæ. Qui postquam biennio præfuisset, resignavit onus, rediens ad Claram-vallem, unde directus fuisset.

[2] Anno e MCLV B. Idesbaldus, resignatione Alberonis & confratrum suorum electione, designatus Abbas, [3 B. Idesbaldus, anno 1155.] postmodumq; a f B. Roberto confirmatus, & ab Episcopo Morinensi benedictus, serio impositum sibi onus perpendere cœpit, simulq, in memoriam revocare prædecessorum suorum sanctitatem, quo sic efficacius eorū virtutes & gubernandi normam imitari posset: id quod etiam tam exacte assecutus est, ut de eo specialiter scriptum sit, quod esset vir in religione strenuus, & in rebus agendis circumspectus. Siquidem in Prælatura vigilantiam, in judiciis suis æquitatem, [eximius in omni virtutum genere,] in correctionibus discretionem in convictu pacem, in dictis fidem, in laboribus constantiam, in omnibus deniq; actionibus circumspectionem & prudentiam mirabiliter semper exhibuit. Unde & hoc consecutus est, ut cuncta, quæ suscipiebat agenda, ad votum ei succederent. Quod advertentes Religiosi, singulari eum amore & obedientia colebant. Sed & externi, quocumque pergeret, omni reverentia & honore prosequebantur: imo g Theodoricus & Sibylla Flandriæ Comites, illorumque filius Philippus, eum tamquam patrem venerabantur, & præcipuorum quorumcumq; negotiorum consiliis adhibebant.

[3] [creditus Flander origine,] Cujas autem fuerit hic Idesbaldus, scriptum non reperio. Communis & probabilior opinio est, illum fuisse natione Flandrum, ex nobili familia Vander-Graght, per totam Flandriam olim clarissima, & ante ingressum religionis Canonicum h S. Walburgis in civitate Furnensi, ac de familia Comitis Theodorici, [& ex Canonico Furnensi monachus,] & jam ætate maturum intrasse religionem; ubi intra paucos annos tam illustre virtutis & sanctitatis specimen edidit, ut resignante Alberone concorditer electus fuerit in Abbatem, postquam per annos aliquot Cantoris officio functus fuisset, tanta assiduitate & strenuitate, ut sæpius etiam oblitis vel spretis necessariis naturæ suæ fomentis, visus fuerit ad divina cantica solus recurrere, [& Cantor] iisque diebus sæpe integris vacare: de quo aliquando a Fratribus rogatus, quomodo non lassaretur; respondit se majorem delectationem percipere ex divino Officio & canticis spiritualibus, [addictissimus divino officio.] quam ex cibo & potu corporali. Ad quæ alludens celeberrimus Chronographus noster Dunensis i Joannes Brando, a Meyero aliisque Flandriæ Annalistis sæpissime citatus, exclamat. O Angelica vox! O egregia summi Regis buccina, Beate Idesbalde! Quam pulchre suavissima tua harmonia Domini tui aures demulsisti, ut miraculorum donum & gratiam in hac vita pro salario tuo recipere promeritus sis, & in futura æternam pro mercede coronam! Mirificum sanctitatis tuæ argumentum carissimis Fratribus tuis ultimo reliquisti, quando in ipsa sacra corporis tui translatione, ex veteri monasterio ad novum, non ipsam solummodo sacratam tuam undique tumbam inaudita suaveolentia decorasti, sed totum etiam iter & postea domum tuam fragantissimo quasi myrrhæ suffitu roseoque odore in tantum replesti, ut mortales te sequentes & venerantes, gratissimumque illum odorem percipientes, immortalitatis tuæ se participes clamarent. Hæc Brando apud k Adrianum Mesdach in Collectaneis suis & etiam in Chronico. Eidem beato viro sequens posuit epigramma ipse Adrianus Mesdach

Vivis, avesque mori: sic spes tua spirat Olympum.
      Signa patras: at sic vivere, nolle mori est.

ANNOTATA.

a Ligerius cum titulo Beati, memoratur ad diem 15 Septembris in Menologio Henriquez, Bucelini & Chalemoti.

b De B. Vitale ejusque monasterio Savigniacensi in Normannia & Congregatione dependente egimus 7 Ianuarii. Hujus 4 Abbas Serto opera S. Bernardi, habitum & regulam Cisterciensem suscepit.

c Vitam B. Joannis Morinorum Episcopi illustravimus 27 Ianuarii. Huic anno 1131 succeßit Milo hujus nominis primus, qui B. Idesbaldum consecravit, usque ad annum 1158 superstes.

d Fulco cum titulo Beati refertur ad 31 Maji in Menologio Henriquez & Chalemoti.

e Erat annus 1156, sed errore typographico, excusus, ut ex sequentibus patet.

f Robertum etiam cum titulo Sancti referunt ad 29 Aprilis Henriquez & Bucelinus, cum titulo Beati Menardus & Chalemotus: in Calendario Cisterciensi ad 15 Maij memoratur.

g Præfuit Flandriæ Comes Theodoricus Alsatius, ab anno 1168, quando ei succeßit Philippus filius, ex Sibylla 2 uxore prognatus. De Theodorico evocato ad Comitatum Flandriæ plurima ex MSS. dedimus 2 Martij in Vita 2 B. Caroli Boni Comitis Flandriæ cap. 20 & duobus sequentibus.

h Varia Acta S. Walburgis dedimus 25 Februarii, & § 6 prævio egimus de hac ejus apud Furnenses ecclesia.

i Joannes Brando mortuus est anno 1428. Ejus Chronicon MS. extat Lovanij in Collegio Atrebatensi.

k Mortuus est Adrianus Mesdach anno 1650, Magister in Theologicis studiis Caroli de Visch.

CAPUT II.
B. Idesbaldires gestæ: pius obitus: prima corporis inventio.

[4] [S. Guthagoni elevationi interost:] Anno MCLIX B. Idesbaldus Abbas Dunensis, a Gerardo Tornacensi Episcopo invitatus, V Nonas Julii interfuit, una cum Abbatibus de Oudenburgo & de Eechout, elevationi reliquiarum a S. Guthagoni quondam Regis Scotiæ, in Oostkercka territorii Franconatensis juxta Brugas. Anno MCLXIII Philippus Comes, Flandriæ Gubernator, [varia beneficia impetrat a Philippo Comite,] absente patre Theodorico, Dunense visitat monasterium; ibique existens absolvit a jure & onere feudali terram novam, non longe a Neoporto, quam in feudum tenuerat Folcranus Valdach, & quam dederat ecclesiæ Dunensi consentientibus filiis suis. Eodem diu dedit ecclesiæ Comes Philippus circiter tres mensuras terræ, apud Hem citra & ultra slusam, quæ erant pars feudi Lamberti Lusci & cohæredum, ipsis annuentibus & condonantibus. Insuper & plures alias donationes, ante hac monasterio factas, etiam a parentibus suis, de novo confirmavit. De quibus omnibus extant authentica instrumenta. Anno MCLXV, VI Idus Februarii, Alexander V Pontifex scribit B. Idesbaldo totique Conventui Dunensi, [& ab Alexandro V Pontifice.] concedens iisdem varia privilegia. I Suscepit monasterium Dunense sub B. Petri & Sedis Apostolicæ protectione. II Confirmat monasterio omnes possessiones, usque ad illam diem acquisitas & postea acquirendas. III Prohibet ne quis a Dunensibus exigat decimas, sive frugum sive terrarum quas ipsi colunt, aut animalium quæ nutriunt. IV Prohibet ne quis Religiosos aut Conversos Dunenses suscipere audeat aut retinere. V Prohibet ne quis, intra clausuram monasterii aut grangiarum, hominem, animalia aut quidquam aliud capere possit. Prohibens omnia jam dicta sub pœna anathematis &c. Eodem anno Philippus Comes, Gubernator Flandriæ, dat Idesbaldo & Conventui Dunensi aquam quæ venit a Sintenes & Mardica, & transit slusam Sintenensem, & sic pergit ad mare cum jure piscationis; approbantibus dictam donationem Waltero & Hugone de Formesele, Dominis de Sintenes. Anno MCLXVI Philippus Comes memoratus donat ecclesiæ B. Mariæ de Dunis & S. Nicolai Furnis centum & circiter octoginta mensuras terræ incultæ, jacentis in ea solitudine, quæ vocatur Voormour, cujus terminus ad Austrum est aquæ ductus, qui vocatur Hannekens-leedt, ad Aquilonem vero Arenæ-dunarum, sub onere dicendi quotidie Missam de Requiem.

[5] Anno MCLXVII Idesbaldus, jam ætate & laboribus fractus, [moritur anno 1167,] postquam duodecim annis in omni virtutum perfectione, verbo & exemplo commissum sibi gregem rexisset, ex hac vita in æternam subtractus est, cum summo omnium filiorum suorum mœrore, qui ob eximiam illius sanctitatem, contra morem Ordinis, in locello plumbeo eum sepelierunt, [sepelitur in locello plumbeo:] fuitque primus omnium Abbatum Dunensium in hac ecclesia sepultus. Hæc omnia collegi ex b Budsio, antiquo chronographo nostro, qui in Chronologia sua hæc habet: Tertius Abbas de Dunis, Domnus Idesbaldus, vir religione strenuus & in agibilibus non piger, factus est anno Domini MCLV. Hic duodecim annis præfuit, intra quos ampliavit plurimum in possessionibus monasterium vetus, in arena & sabulo constructum: in quo primus ipse Dunensium Abbatum sortitus est ecclesiasticam sepulturam &c. Et iterum in Supplemento: Anno MCLV successit Domnus Idesbaldus Cantor, tertius Abbas de Dunis, qui præfuit duodecim annis, & primus in veteri monasterio, & ob ejus sanctitatem in locello plumbeo, sepultus est, anno Domini MCLXVII. Hunc eumdem annum obitus B. Idesbaldi expresse etiam asserit c Ægidius de Roya, Budsio adhuc antiquior nonnihil & celebrior, his verbis: Anno MCLXVII mortuo Idesbaldo, tertio Abbate de Dunis, quartus præest Walterus dictus de Dickebusch, annis duodecim. Defuncti Patris memoriam mœsti ejus filii sequenti epitaphio prosecuti sunt.

Mœstus, [honoratur hoc epitaphio.] Idesbalde, grex & plebs anxia valde
Tristatur, plangit, dum te mortis mola frangit.
Sed refovet rite melioris adeptio vitæ,
Qua patriæ civis felici fœdere vivis.
Id tibi concedi persuadent plurima credi,
Haud veneranda parum virtutum gesta tuarum.
Nam sibi Doxa Patris te sumpsit ab ubere matris:
Et tua verborum mens fonte refecta suorum,
Ardenter cœptis instans, non hæsit ineptis.

[6] Anno MCCXXXII electus Abbas, Domnus Nicolaus de Balliolo, [sub Abbate Nicolao de Balliolo.] rexit domum Dunensem viginti & uno annis, omnibus prædecessoribus suis excellentius. Habuit sub se simul viventes monachos professos centum viginti, Conversos autem seu Fratres laicos ducentos quadraginta octo, in omnibus fere mechanicis artibus exercitatos: quorum opera plura egregia & sumptuosa ædificia, tam in monasterio quam foris in d grangiis, construxit; nominatim templum, a predecessoribus suis inchoatum, plurimum promovit; & ad eam redegit formam, ut postea perfectum ex pulchrioribus fuerit totius Flandriæ. [anno 1239,] Anno MCCXXXIX, completis jam totaliter locis regularibus novi monasterii Dunensis, juxta vetus constructi, benedictisque Capitulo, claustro & cœmeterio ad sepulturam tam religiosorum, quam aliorum, qui ibidem sepeliri vellent; Abbas conventum suum, ex dicto veteri monasterio, in novum hoc sollenniter introduxit, ipso cum Venerabili Sacramento præeunte. Volens autem vetus illud paulatim destruere, ut materialia aliis usibus adaptarentur, prius busta ac ossa majorum suorum exinde asportare statuit, ut ea convenientibus locis in novo monasterio sepelirentur. Ecce autem inter alia corpusculum B. Idesbaldi, [corpus repertum integrum,] jam annis septuaginta duobus humatum, incorruptum & integrum, repertum fuit: quod mox tantam suavitatem naribus adstantium ingessit, ut balsamo aliisque pretiosissimis liquoribus & unguentis perfusum dixisses: ubi tamen nihil appositum cernebatur, quam nonnihil vivæ calcis, qua ossa a putore carnium citius solverentur. Rem gestam ipsis verbis referam antiqui chronici, cujus auctor Budsius agens de B. Idesbaldo, ait: Hujus ossa a veteri monasterio, cum aliorum Fratrum exuviis, anno Domini e MCCXXXIX, ad novum monasterium translata sunt, & domui capitulari illata: ubi sancti viri Idesbaldi locellus apertus miram suavitatis fragantiam naribus adstantium inflavit: non tamen corpus, ut conservaretur, aromatizatum erat; sed divino munere signum sanctitatis apparuit. Hæc ille. Viso inexspectato hoc miraculo, Deo munifico Sanctorum suorum remuneratori cum lætitia & exultatione grates debitas referentes, flosculis aliisque odoriferis herbis collectis corpusculum ornant; [sepelitur in novo Capitulo.] ac in eamdem plumbeam tumbam, calce ex parte rejecta, recondunt: apponentes eidem ad latera sex ansulas ferreas deargentatas: quibus commodius ac decentius, ubi res exigeret, transferri posset: sicque in Capitulo novo (ordinaria Abbatum sepultura) denuo terræ mandant. In cujus honorem perpetuo anniversario, ab omnibus successoribus, ejus memoria multo tempore celebrata fuit. Atque hæc prima fuit beati viri translatio.

ANNOTATA.

a Colitur S. Guthagonus dicto 3 Iulij, quo die corpus est elevatum.

b Adrianus Budsius vixit seculo 15, mortuus anno 1488.

c Ægidii de Roya Annales Belgico, ab Andrea Scotto nostro ex MS. Dunensi erutos, edidit typis Francofurtensibus anno 1620 Franciscus Swertius, cum Annalibus Gerbrandi a Leidis & Reineri Snoyi. Præfiguntur, quæ Adrianus Budsius discipulus, de Ægidio Magistro suo scripsit.

d Grangias pro horreis, villis & prædiis sumi sæpius diximus, uti 4 Februarii ad vitam S. Gilberti Simpringhamensis litt. b.

e Hinc anno 1239 hæc contigisse colligimus, & correximus errorem typographicum, quo scribebatur anus 1237.

CAPUT III.
Nova corporis B. Idesbaldi inventio, & authentica attestatio incorruptionis.

[7] [Sub Abbate Bernardo Campmans, viro strenuo,] Quadragesimus monasterii Dunensis Abbas. anno MDCXXIII, concordibus Religiosorum votis expetitus, & a Principe nominatus, fuit Rever. Dominus a Bernardus Campmans, vir pariter undequaque præstantissimus: qui ante promotionem suam a duobus prædecessoribus suis diversis functionibus, tam spiritualem quam temporalem statum concernentibus, applicatus, talia strenuitatis & industriæ suæ specimina edidit, ut etiam Serenissimi Principes nostri aliquot commissionibus honorificis illum honoraverint. Vix Abbatialem consecrationem acceperat, quando Clerus diœcesis Iprensis illum elegit, ut nomine suo Statuum Flandriæ collegio adsideret: in qua functione illum postea etiam continuavit Clerus diœcesis Brugensis. Paulo post, auctoritate Summi Pontificis & Reverendissimi Domini Clarævallensis, creatus fuit Vicarius & Visitator generalis Ordinis Cisterciensis per Belgium. Ob quas tamen functiones proprii monasterii negotia non neglexit. Nam inprimis antiqui Dunensis jampridem diruti, lateres magnis expensis ad alium locum avehi curavit, ne paulatim arenis sepelirentur, sed novo construendo cœnobio inservire possent. Huic operi dum sedulo incumbit, singulari industria B. Idesbaldi tertii Abbatis Dunensis b corpus detegit, & integrum repertum magna cum lætitia ad novum templum defert: [corpus integrum repertum] ubi ab Iprensi Episcopo, loci Ordinario, adstantibus diversis Prælatis, aliisque primæ dignitatis personis, nec non magna promiscui populi multitudine diversarum conditionum, visitatum, & vera ac firma carne præditum esse comprobatum fuit, prout publico & authentico instrumento idem Reverendissimus Episcopus testatus est, quod sic sonat.

[8] [ab Episcopo Iprensi an. 1624 visitatum,] Anno Domini MDCXXIV, mensis Aprilis XXI, Dominica II post Pascha, Reverendissimus in Christo Pater ac Dominus D. Antonius de Hennin, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Iprensis, ad instantiam Reverendi in Christo Patris ac Domini, D. Bernardi Campmans, [coram 4 Abbatibus,] Abbatis monasterii S. Mariæ de Dunis Ordinis Cisterciensis & Conventus ejusdem; præsentibus etiam Reverendis in Christo Patribus Carolo ab Argenteau, Abbate monasterii S. Winoci in oppido Bergensi, Ordinis S. Benedicti; Domino Christiano Druve Abbate monasterii S. Nicolai in oppido Furnensi, Ordinis Præmonstratensis; Domino Remigio Zaman, Abbate monasterii SS. Petri & Pauli, in oppido Loënsi agri Furnensis, Ordinis Canonicorum Regularium S Augustini; & Reverendis Dominis D. Francisco vander Eecke, [3 Canonicis dignioribus,] Decano & Canonico Ecclesiæ Cathedralis Iprensis; Domino Guilielmo Zylof, S. Theologiæ Licentiato, Archidiacono & Canonico ejusdem Ecclesiæ Cathedralis; Domino Judoco Dixmudde, similiter Canonico; Venerabilibus Fratribus. Antonio Andries, Priore; Antonio Sale, Paschasio du Jardin, Philippo Bonte, Benedicto vander Vinck, Nicolao de Buissons, Venantio le Bailly, Petro du Corron, Ægidio de Raedt, Leone Geux, [in Religiosis Dunensibus 22.] Cornelio Queval, Petro de Crequy, Joanne Bernardi, Guillielmo de Jonghe, Carolo de Visch, Adriano Meuleman, Presbyteris; Bernardo Joannis, Diacono; Hieronymo de Guyse, Subdiacono; Jacobo Molin, Francisco de Guezere, Ambrosio Mystere, & Gregorio Icx, Religiosis, conventum monasterii Dunensis præfati constituentibus; celebrato prius Missæ officio in Pontificalibus paramentis, aperuit loculum quemdam plumbeum: in quo erat integrum corpus, quod ex veteri monasterio jam destructo prædictus Domnus Bernardus Abbas exhumari & adferri jusserat, XIII Novemb. anni MDCXXIII ad chorum moderni monasterii.

[9] Quod corpus (ut cognoverunt tam ex sepulchrali titulo, quam Annalium domus indicio, & continua seniorum monasterii traditione) erat B. Idesbaldi, tertii Abbatis præfati monasterii de Dunis; cum summa sanctitatis opinione defuncti anno MCLXVII. [Vestes, involucrum, funes integri,] Eratque idem corpus vestitum veste religiosa, alba inferiori, & nigra superiori, adhuc prorsus firmis & integris (quæ tamen scissæ fuerunt ad inspectionem capiendam) cum herbis odoriferis diversi generis, rosmarino, absynthio, calicibus rosarum & alijs, quæ ex forma optime nosci poterant: ac præterea uno magno involucro ex tela cerata, omnino forti, ligato funibus cannabinis: qui quod essent omnino integri & firmi, scissi fuerunt ad inspectionem ut supra.

[10] Ex qua inspectione deprehensum est caput integrum, [partes corporis integri descriptæ,] adhuc munitum capillis, inter quos eminebat corona religionis, frons integra, oculi suis tecti palpebris & ornati superciliis, nasus aliquantulum fractus, violento quodam ictu, quo, ut dicebant & Prælatus testabatur, in eumdem impegerant, ejus integritatem exploratam non habentes, dum funem cum linteo quo involutus erat, frustra vi in partes detrahere tentarent. Genæ integræ, labia integra, coloris aliquantulum lividi; os parum patens, ita ut duo aut tres dentes in ipso aliqua sui parte videri possent. Barba valde copiosa, quam quis ab octo aut novem diebus rasam judicasset; tia tamen firma, ut præsentibus nobis fortiter pili ejus a chirurgo tracti, evelli non possent. Tota vultus constitutio, tamquam dormientis, in sinistrum latus versa: collum adhuc ductile & prorsus integrum. Humeri & brachia omnino integra, sicut & manus, in quarum læva adhuc parvi vulneris vestigium apparebat: pectus adhuc valde crinitum & integrum. Venter præterea cum coxis, genibus & tibiis prorsus integris & pilosis, ipsis etiam musculis prominentibus. Pes sinister integer & justæ magnitudinis: dexter vero sicut & dextera manus paulo contractior, ita ut videretur adhuc in vivis existens, paralysi, spasmo aut apoplexiæ malo laborasse. Tibialia omnino integra, ita ut etiam futuræ omnes dignoscerentur. Insuper retulerunt præfati Religiosi, plumbeum loculum, cruce, circulis & ansulis ferreis deargentatis decoratum, nulla sui parte corruptum aut exesum fuisse; cum tamen vicinus alter loculus, æque plumbeus, diversis in partibus exesus, ossaque aliorum inibi sepultorum magna sui ex parte corrupta & in pulverem redacta, inventa fuerint. Qua inspectione facta, curavit idem Reverendissimus Dominus loculum præfatum decenter claudi. In quorum omnium præfatorum fidem & testimonium præsentes per Secretarium litteras signari, & contra-sigilli sui jussit & fecit appensione muniri, anno mēse & die prædictis.

De mandato Reverendissimi Domini præfati,
Oud. l'Oste, Secret.

[11] Anno MDCXXVII, idem D. Bernardus Abbas, considerans locum residentiæ Conventus Dunensis expositum esse Hollandorum excursionibus, & nimis vicinum montibus arenosis, qui vetus monasterium oppresserant; eumdem Conventum suum III Maij ejusdem anni transtulit ad refugium Thosanum in civitate Brugensi; [Monasteriū Brugas translatum.] ubi coëmptis aliquot ædibus & fundis vicinis, anno sequenti MDCXXVIII sub finem Aprilis, novi monasterii fundamenta jecit; ex quo plura perfecit loca regularia, tanti splendoris, ut pauca in toto Ordine nostro reperias splendidiora. Adeo ut non nisi templum cum quarterio hospitum restent ædificanda: quorum ædificationem mors intempestive superveniens impedivit, dum anno MDCXLII, XX Decembris virum sustulit.

ANNOTATA

a Hujus Abbatis humanißimam benevolentiam expertus fui Dunis anno 1626 & Brugis anno 1640.

b Corpus detegit, quod quasi in oblivionem venerat quiæ totum monasterium fuerat ab hæreticis vastatum & incensum; & obrutum erat sepulcrum ruderibus, laterum & aliis sordibus; imo & aquis stagnantibus quæ ex circumsitis montibus affluebant; uti indicatur in appensa tabula, ab eodem Carolo de Visch confecta.

HISTORIA MIRACULORUM
Ex Flandrica tabella a Carolo de Visch scripta & in templo appensa.

Idesbaldus, Abbas Dunensis, Ordinis Cisterciensis in Flandria (B.)

[1] Puella quædam Furnensis, nomine Gerarda Richart, filia Claudii, opificio fabri, annos circiter viginti nata; a diabolo in corpore suo obsessa, [Sanantur energumena] postquam sæpius; sed absque fructu, apud Patres Capucinos fuisset exorcismis subjecta; e consilio alicujus e dictis Patribus vovit recens inventum B. Idesbaldi corpus tertio invisere, & procurare ut ibidem Missæ sacrificium offerretur. Quibus peractis, [ejecto bufone,] ex ore suo expuit terribilem bufonem. nec postmodum ullas diaboli molestias experta est. Ita juridice coram Magistratu Furnensi testatus est Pater Capucinus, nomine Bertinus Stenfordiensis; ac jurejurando confirmarunt dicta puella, ejusque pater & mater Furnis habitantes: de quo publicum scriptum a Magistratu Furnensi confectum est, deputatis ad id duobus Scabinis & Domino Zannequino Notario.

[2] Eodem anno MDCXXIV, alia puella Furnensis, nomine Maria de Portere, filia Matthæi, [ex continuæ febri deposita,] ancilla Reverendi Domini Sebastiani de Wien Canonici S. Walburgis ibidem, correpta ardente febri continua; atquead extremum mortis periculum deducta, cum nullis medicamentis nequiret adjuvari, facto voto visitandi resiquias B. Idesbaldi, subito sanata est. Quod miraculum legitime examinatum, & sicut præcedens est approbatum.

[3] Petrus Otgerus, opificio scriniarius Furnis, ibidemque valde notus, eodem fere tempore apud dictum Magistratum sub juramento declaravit, [alius puer,] aliquem ex suis liberis, quatuordecim solum mensibus natum, a febri, qua per integrum mensem fuerat vexatus, fuisse subito sanatum, cum particulam vestis B. Idesbaldi collo ejus appendisset.

[4] Jacoba van Torhout, filia Henrici, Ipris nata, uxor Antonii de Menin, residens in pago Bevere prope Rusbrugas, confessa est XXIV Augusti anni MDCXXV, coram duobus approbatis Notariis, [vexata angustiis pectoris & dolore capitis,] se integro quinquennio vexatam fuisse magnis & difficilibus angustiis pectoris, exoriri solitis e catarrhis, continuo e capite defluentibus, ac frustra variis medicamentis usam, tandem ubi ad loculum B. Idesbaldi accessit, sanitatem esse adeptam.

[5] Domina Maria Briois, Religiosa parthenonis Markettæ in agro Insulensi, oppressa morbo e judicio. [epileptica,] Medicorum incurabili, aliqua scilicet specie epilepsiæ, cum continuo capitis dolore, memorato anno MDCXXV, intercessione B. Idesbaldi, sanata est; postquam die secundo. Octobris hujus reliquias devote visitasset, ibidemque Sacramentis pœnitentiæ & sacræ Eucharistiæ animam corroborasset: quod cum illa testati sunt D. Iacobus Bart, dicti monasterii Confessarius; Domina Margarita du Chastel, Abbatissa; Domina Maria de la Haye, Priorissa; & Domina Maria Cresel, Iubilaria.

[6] Catharina Dyserin, filia Francisci, Insulis nata, & professa Ordinem S. Birgittæ, tribus annis vexata vi morbi incogniti, [phthisi laborans,] qui videbatur in phthisin tendere, cum intollerabili dolore lateris; cum nullis medicinis posset adjuvari, per suos parentes anno MDCXXVII, die XXX Martii, peregrinationem instituit ad locum, in quo B. Idesbaldus quiescebat, & sanitatem consecuta est. Quapropter plurimum exhilarati ejus parentes, denuo cum tota familia reversi, Deum omnipotentem in Sancto suo cum plurima gratiarum actione laudarunt, & mnemosynon alicujus picturæ in dicto sacello appenderunt.

[7] Joanna van Happiot, vidua Maximiliani Briois, Toparchæ Sailly; Catharina Ghery relicta Joannis Herring; Magdalena Massart, filia Nicolai; & Anna Oghe, [gravi morbo vexata,] comparuerunt anno MDCXXX, die XVI Maji, coram Notario, ex certa scientia declarantes & attestantes, quomodo Maria de la Perte, filia Guillielmi, Insulis habitans, per annos duodecim fuerat oppressa morbo interiore, medicis omnibus incognito, & proinde insanabili, qui sæpe tantam ei infligebat molestiam ut in terram decideret & deliquium animæ pateretur; & quomodo intercessione B. Idesbaldi non absque miraculo fuerat sanata.

[8] Maria Waudre, uxor Ludovici Lardis, residēs Insulis in parœcia Sancti Salvatoris, per annos duodecim misere in corpore a malo genio obsessa fuit, & sæpius sacros exorcismos apud varios viros Ecclesiasticos experta, [item energumena,] sed absque ullo subsidio. Unde in tantam delapsa est debilitatem, ut non nisi furcillis axillaribus nixa posset progredi. Hæc tandem cū multa beneficia, quȩ Deus intercessione B. Idesbaldi præstiterat variis ægris intellexisset, & ipsa pervenit ad locum ubi dictus Beatus quiescit: ibique plenam sanitatem adepta, sua fulcra reliquit, ac domum reversa, nullam amplius diaboli molestiam sensit. In gratiarum igitur actionem attestationem transmisit, confectam anno MDCXXX die XVII Maji, subsignatam a Parocho ejus Ioanne Huchon, sacræ Theologiæ Licentiato; Nicolao Mollet, Sacellano; Juliano Mochet, Locum-tenente, & sex aliis.

[9] Adam Staubs, civis Brugensis, opificio coriarius; ejusque uxor Maria, filia Victoris vanden Berge; coram Notario aliisque testibus sub juramento declararunt, [& epilepticus.] XXX Octobris dicti anni MDCXXX, quomodo eorū filius, etiam Adam nomine, per longum tempus laborarit morbo epileptico, ab eoque liberatus sit, postquam cum eo B. Idesbaldum devote visitaverint.

ALIA MIRACULA
Latine ab Emundo Scipman Priore submissa.

Idesbaldus, Abbas Dunensis, Ordinis Cisterciensis in Flandria (B.)

EX MSS. LATINIS.

[1] [Carolus vander Plancke Ordinis S. Francisci,] Ego F. Carolus vander Plancke, Religiosus S. Francisci Ordinis Recollectorum in civitate Dixmudensi, sub initium hujus æstatis anni MDXXXV, existens in consortio sex vel septem Religiosorum Conventus nostri, simul coastantibus R. Patre Confessore monasterii de Hemelsdael & Domino Subpriore, utroque monasterii de Dunis Religioso, qui de beati Patris Idesbaldi insigni memoria nec non & de quibusdam miraculis ipsius meritis a Deo factis colloquentes, etiam quorumdam radiorum, qui instar auroræ consurgentis super dictum monasterium & locum in quo beatus Pater sepultus erat, affulserant & a variis visi fuerant, mentionem fecerunt; [audiens radios iucit affulsisse supra tumulum B. Idesbaldi.] sed ut referebant nullam aliam attestationem, præterquam communium quarumdam personarum, vicina loca incolentium, quæ eosdem radios sæpius se vidisse testabantur, auspicari poterant. Quæ ego audiens, in memoriam rediit, quod mihi olim acciderat propriisque oculis conspicere datum est, quod & ipsum prefatis Religiosis narravi. Re vero plenius digesta, me rogarunt dicti Domini, an hujus relationis a me factæ ipsis attestationem relinquere mihi liberum non foret: quibus respondi quod sic, mediante primum Superiorum meorum consensu, & ut id præstarem a R. Domino præfati monasterii Abbate non semel sum requisitus. Ego igitur F. Carolus, in fide Sacerdotii mei, certifico ac declaro, quod anno MDCVII, me in Conventu nostro Dunkercano Vicarii officio indigno fungente, ad dictum nostrum Conventum venerunt certorum negotiorum causa Pater Marcus Geneveus, Dixmudani Conventus tunc temporis Vicarius; [testatur se quoque & alios duos idem vidisse,] & Pater Michael de Corte, Sacerdos & Prædicator ejusdem Conventus: qui peractis negotiis suis vesperi circa quintam Dunkerca egressi sunt, itinerique se accinxerunt: erat autem initium quadragesimæ. Ego vero, ut ipsis viæ comes fierem in Zuytcote usque, a Patre Guardiano obtinui. Quo ut appulimus, cœpimus ex itineris labore somnolentia premi. Verum quia sequenti die summo mane Neoporti esse ipsis necesse erat; denuo ex Zuytcote nocte Luna clarescente, inter decimam & undecimam horam, egrediuntur: me vero ut ipsis comes fiam quamprimum instigant & orant: quibus & lubens acquiesco, ea tamen conditione ut mihi currum quem promiserant, pro reditu meo, altera die procurarent. Devenimus tandem ad eum locum, qui vulgariter Boggaerde vocabatur: quem aliquo usque prætereuntes, inter eum & Oostdunkercke pagum, somnolentia pressi substitimus, atque in Dunis sedentes, ad spatium circiter mediæ horæ dormivimus. Ego interim primus expergetactus, Confratres meos pariter excitavi; indicans ipsis claritatem diei jam vicinam esse, & hoc ea occasione, quod supra veterem domum Dunensem lucem clarissimam, ad instar auroræ surgentis, [media nocte.] radios suos lucidissime vibrantem, videremus: & quia ea lux nobis satis vicina erat, putabamus nos urbem Neoportuensem clare intueri, & jam nos illi vicinos esse. Quare illuc tendimus, & ubi loco appropinquamus, a via non parum nos aberrasse deprehendimus; viamque priorem repetentes, tandem ad portam civitatis ad quam tendebamus pervenimus; portam autem minime patentem invenimus, hora enim erat præmatura nimis & quasi quarta. Præstolantes vero diei adventum, porta jam patente, civitatem ingressi sumus, in cujus rei veritatem huic nomen meum apposui.

[2] Cornelia vander Halle, pia ac honesta vidua Joannis Francque, pene septuagenaria, Dunkercæ oriunda & jam a decem fere annis in nostro Dunensi Cænobio deserviens, hodieque superstes; sexdecim ab hinc annis verrucæ cujusdam imcommodo torqueri cœpit, quæ ei sub oculo dextro ad tantam grossitiem succreverat, ut omnem illi oculo ad operas visus potentiam adimeret. Sæpius sæpiusque naturalia medicamina adhiberi curat; sed frustra, imo grossior quam antea deprehenditur: [Verruca supra oculum, visum auferens, collitur.] quare a talibus medicamentis omnino cessandum putat. Eodem vero tempore, quo solennis & canonica B. Patris Idesbaldi visitatio ab Episcopo facta est, eumdem in peculiarem sibi Patronum adscivit, singularique devotionis affectu in ejus cultum ferri cœpit. Perpaucis vero ab inde diebus, partes vestium, ab habitu Beati Patris abscissas, sed ex calce & luto nimis maculatas, a Domino Subpriore mundandas accepit; quas nesciens unde & quid essent, lavit. Lavit vero, sed inaniter: nam præfatas maculas non dicam auferre, imo vero etiam variis adhibitis mediis nihil in eis immutare potuit. Miratur illa, & inanem suam operam dolet, variaque animo revolvens, particulas indumenti Beati Patris suspicatur. Quas ut esse deprehendit, ait: O si Beati illius Patris meritis ab hoc verrucæ incommodo queam liberari, & pristina videndi libertate gaudere! Quo dicto, vovet se spatio novem dierum cum eadem aqua & particula vestium prædictam verrucam abluturam, singulareque eidem Sancto totidem diebus devotionis spondet obsequium. Abluit primo, secundo, & altero die: nocte vero tertia subsequente, prædicta verruca ita decidisse absque ullo dolore visa est, ut solum sui loco rubeum illudque parvulum reliquerit vestigium, quod ad aliquot usque dies permansit; inde vero ita evanuit, quasi in eodē loco nulla unquā verruca fuisset.

[3] Eadem mulier octodecim & amplius annis miro brachii, dolore, eamque mirum in modum affligente, vexata fuit. Variæ interim chirurgorum super hoc opiniones generantur: alii ex descensu catarrhi provenire judicant, [curatur vehemens brachii dolor,] alii ex nervorum frigefactione arbitrantur, alii aliter; juxtaque diversorum judicium diversa adhibentur medicamina, sed frustra; multisque in medicos erogatis expensis, sic manet misera. Dies quidem operibus, quibus valet, transigit; noctes vero insomnes, non solum sibi, sed & toti familiæ suæ singulis noctibus non parum molesta: apud nos vero, ratione illius doloris, sæpius ab operibus ordinariis ita præpedita, ut interdum brachium inflexibile habere videretur. Illa vero memor primæ curationis suæ, totam denuo spem suam in Beati Patris meritis reponit, sacrumque Missæ Sacrificium in illius honorem se fieri curaturam vovet, novemque dierum ablutionem cum prædicta aqua & vestis particula adhibet, & alia devotionis obsequia spondet & exolvit. Quibus peractis, ita se sanam reperit, ut inposterum quiete & absque omni difficultate somnum capiat, & ad quaslibet operas idonea sit; laudās & benedicens Deum in Sancto suo.

[4] Guillelmus de Grave, filius Henrici, ex oppido Furnensi oriundus, [& febris:] annos natus circiter viginti, tribus ferme hebdomadibus vehementissima febri laborarat, quæ illum singulis vicibus fortius vehementiusque invadere videbatur. De qua cum apud sorores suas conquereretur, ab eisdem ei consulitur, ut potui suo pauxillum ex herbis, in loculo circa ac supra corpus Beati Patris Idesbaldi repertis, immisceat; voveatque se sacras ejus reliquias, expositas in choro Ecclesiæ Dunensis, visitaturum. Quibus cum annueret, potum taliter mixtum sumpsit, subitoque convaluit, nec ad eum ultra febris rediit; liberque a morbo factus, ab obligatione voti cōtinuo se liberat.

[5] Antonia Parment, miro tibiarum dolore pluribus annis afflicta. [ex vulneribus tibiarū clauda;] frustra remediis naturalibus sibi mederi conabatur: nam uno in altera tibiarum curato vulnere, duo in altera oriebantur, ita ut sic diu misere divexata eo devenerit, ut absque baculorum ope nullatenus incedere valeret. Dum autem supremo dolore vexaretur: contigit illam in Dammensi civitate juxta Brugas, in qua tum annua solennis supplicatio habebatur, ad aliquot dies demorari: ubi Beati Patris Idesbaldi famam & in patratione miraculorum singularem gloriam audiens, de misericordia Dei optime confidens, sacras Beati Patris reliquias se visitaturam promittit. At eam peregrinationem tali in statu minime perficere valet. Quid igitur, agat? Nummum sumit, quem cum magna devotione se Beati Patri oblaturam spondet: atque ut desideratam sospitatem citius consequatur, prædictum nummum aquæ immergit, ac deinde cum eadem aquasemel & iterum tibias lavat: taliterque sanari cœperunt, ut duobus tribusve abinde diebus dimisso altero baculo iter arripuerit; atque cum uno solo, qui illi ad incedendum adhuc necessarius erat, ad ecclesiam nostram venit; devotioneque peracta, ita se sanam reperit, ut absque alicujus baculi adminiculo mox ad propria redierit; bacūlumque, quo adveniens usa fuerat, una cum oblatione nummi promissi, ante Beati viri tumbam reliquit.

[6] Religiosa quædam tertii Ordinis S. Francisci, in Oppido Neoportuensi, pergravi oculorum dolore laborabat, unde potentia visiva non parum præpediebatur; quæ cum curam puellarum, [Sanantur, visu impedita] in eodem Conventu scholas frequentantium, haberet, unam præ ceteris, ob impeditum auris organum, dure valde audientem advertit: in qua sola instruenda plus negotii sibi esse arbitrabatur quam in ceteris omnibus, [& alia surda,] illa scilicet minus bene vidente, hac durius audiente. Audita Beati Patris fama, totam se illius devotioni addicit; ac cum prædicta discipula peregrinationem ad ejus sacras Reliquias promittit, ac persolvit: ipsaque suo oculorum dolore libera, pristinam videndifacultatem; discipula vero integramaudiendi potentiam receperunt.

[7] Antonius Torrel, Coxidanus, nobisque vicinus, agriculturæ deditus, jam annum circiter quinquagesimum agens, pergravi hæmorrhoidum dolore vexari cœpit, ita ut nec incedere nec domum egredi ullatenus valeret, [Tolluntur hæmorrhoidum dolores,] ipsius tamen præsentia in cultura agrorum & aliis operibus requiritur. In die festo dum ad sacrum audiendum proficisci parat, vehementior solito dolor eum affligit, miserque quo se vertat nescit. Habet penes se particulam vestis Beati Patris Idesbaldi, quam a nostris acceperat: illius ope ardentius implorata, particulam præfatam aquæ immergit, partesque affectas cum eadem aqua rigat & lavat subitoque dolor omnis abscessit, nec unquam simile quid inposterum sensit.

[8] Hujus proles manus verrucis plenas habebant, quæ manibus maximam deformitatem adferrent; cum eadem aquæ, præmissa Beati Patris invocatione, [verrucæ manuum,] manus laverunt; ac paulo post ita verrucæ illæ evanuerunt, ut ne una quidem remanserit; aut sui loco vestigium aliquot reliquerit.

[9] Mulier quædam conditionis non infimæ, Atrebato Dunas sacrum Beati Patris corpus visitatura venit: [maleficium trium annorum:] hæc cum trium annorum spatio extraordinario quodam morbo seu potius maleficio affligeretur, jamque tandem deficeret ac pene exanimis videretur, relictis omnibus medicinis naturalibus, ad Beati Patris opem & merita confugit (illius enim fama jam omnes partes illas pervaserat) ardentiusque orat; addito voto peregrinationis, si ab ea infirmitate curaretur. Non illam fefellit spes sua: nam aliquanto post tempore se integre sanam reperit. Nec peregrinationem differt, nam aliquot ab inde diebus ad nos venit, sacraque mysteria in beati Patris honorem & gratiarum actionem fieri jussit: cereos accendit, & pro oblatione partem quadraginta octo assium reliquit, factaque Sacramentali peccatorum suorum confessione, Dominicis munita Sacramentis, ad propria gaudens rediit.

[10] Juvenis quidam, ex Civitate Insulensi, vehementi admodum febre correptus, [febris,] peregrinationem ad Beati Patris Reliquias promittit, promissionemque suam non obstante morbi vehementia explet, ut igitur ad ecclesiam nostram pervenit, vehementiori quam antea febri torquetur: qua non obstante sacrum Missæ officium integrum audit; atque de Beati Patris ope confidens, sacrum ejus loculum accedit; nobisque videntibus, peracta devotione sua, liber prorsus ab omni infirmitate abscessit.

[11] Laborarat sæpius acerbo lateris dolore, F. Ambrosius de Mystere, domus nostræ Religiosus; qui dolor quasi quamdam pleuresis speciem præ se ferre videbatur; [dolor pleuriticus,] qui quidem, variis adhibitis medicamentis, interdum remitti videbatur, numquam tamen ȩx integro sanari. Contigit autem illum acerbius solito divexari, ita ut etiam ex eo medicis operam daret. Verum advertens varias inter eos super hoc opiniones formari, ad beati Viri opem auxiliumque confugit: brevique post tempore dolor omnis, absque ulla medicamentorum naturalium applicatione, ita evanuit, acsi numquam eum persensisset, nec unquam tale quid inposterum ei accidit; aut a choro (quod antea vehementia morbi constrictus agere cogebatur) aut altero quovis officio absens repertus est. Hactenus MSS. illa Latina: quibus accedat ex Archivio Dunensi deprompta.

[12] Epistola Insulensis Pastoris Philippi d' Hure, Amplissi ne Domine Præsul aut Reverende Prior. Quia Dei nostri magnalia, Sanctorumque ejus præclara merita revelare & confiteri honorificum est, hinc est, quod ego requisitus a Maria Bocque, honestis & Christianis parentibus nata, ut veritatis testimonium darem, vobis notum facio & attestor in verbo Sacerdotis; quod licet supradictæ Mariæ, cum Dei gratia & superioris licentia, [energumena liberatur.] per consuetos Ecclesiæ exorcismos & Sacramentorum administrationem, succurrere studuerim, quinque mensium spatio; plenam tamen libertatem, veramque a dæmonio liberationem, non sit assecuta, nisi postquam in festis Pentecostes, monasterium vestrum; & sacellum ubi sacrum B. Idesbaldi corpus requiescit, devote visitavit, suasque ad Deum preces fudit, ut Beati Idesbaldi meritis intervenientibus a dæmonio liberaretur: quod per Dei misericordiam, se in eodem loco consecutam esse, & ipsa sensisse, & itineris comites animadvertisse confessæ sunt. A quo tempore tam pacifice & quiete vixit, ut ad pristinum vitæ statum rediisse & sanitatem recuperasse videatur; quod parentes ejus & vicini, & ego ejus confessarius & ex opposito vicinus testamur. Quare cum itineris labores & molestias iterum suscipiat, ut Deo Optimo Maximo, Beatæ semper Virgini, ac B. Idesbaldo gloriam reddat, testari & subscribere volui. Actum Insulis XXVIII Augusti MDCXXXIII.

DE S. GALDINO S. R. E. CARDINALE,
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI, ET SEDIS APOSTOLICÆ LEGATO.

ANNO MCLXXVI.

[Praefatio]

Galdinus, S. R. E. Cardinalis, Archiepiscopus Mediolanensis, & Sedis Apostolicæ Legatus (S.)

G. H.

[1] Inter Acta Synodorum diœcesanarum,quas in Ecclesia Mediolanensi S. Carolus Borromæus celebravit, extat tabula Archiepiscoporum Ecclesia Mediolanensis, in qua recensentur Antistites Sanctorum catalogo adscripti quatuor & triginta: [Sancti Episcopi Mediolanenses 35.] quibus acceßit ipse S. Carolus quintus supra trigesimum. Inter hos floruit seculo Christi duodecimo S. Galdinus, de quo hic agimus, Sanctæ Ecclesiæ Romanæ etiam Cardinalis, & Sedis Apostolicæ Legatus. Vitam ejus, olim non diu post obitum conscriptam, damus ex codice pergameno monasterii Blaburensis Ordinis S. Benedicti, in diœcesi Constantiensi, prope Vlmam Imperialem Germaniæ civitatem, quam inde nobis submisit Ioannes Gamansius, [Vita S. Galdini datur ex MSS. & Mombritio.] sua ibidem manu exscriptam. Eamdem habemus, a ducentis circiter annis excusam, in collectione Ionini Mombritii tomo I de Vitis Sanctorum. Ioannes Petrus Puricellus, sacræ Theologiæ Doctor, & Ecclesiæ Laurentianæ apud Mediolanenses Archipresbyter, in Monumentis Ambrosianæ Ecclesiæ & monasterii, eamdem S. Galdini Vitam reperit apud monachum Mediolanensem, nomine Hilarionem, & plurima ad confirmationem suæ historiæ ex eadem allegat. Vt autem hanc Vitam illustraremus, videbatur opus Annotationibus aliquanto longioribus, [adduntur Analecta.] quam quæ singulis capitibus commode annecterentur: quare sub finem Analecta in suos paragraphos distincta conjungimus, & temporum seriem accuratius explicamus.

[2] Cultum & venerationem indicant, cum hodierno Martyrologio Romano, Molanus Ghinius, Galesinius, Ferrarius, aliique; [Cultus sacer ex Martyrologiis, Breviariis, Missalibus.] sed potißimum antiqua Missalia & Breviaria Ecclesiæ Mediolanensis. Ex his in Kalendario Missalis anno MDLX excusi refertur sequenti die, & notatur festum ejus celebrari Dominica secunda post Pascha: ex istis hanc de ejus virtutibus & miraculis desumimus Præfationem, in Missa recitari solitam: [Illustre elogium ex Præfatione Missæ,] O æterne Deus: in festivitate Beati Galdini tuæ magnificentiæ gloriam collaudantes, quem mira fidei operum sanctitate magnificum ostendisti, magnificis merito præconiis extollendum. Hic namque Metropolis Ambrosii Archilevita & Cancellarius, ardens zelator fidei adeo extitit & pugil Ecclesiasticæ unitatis, ut patriæ relictis liminibus mallet exul vivere, quam schismaticis, inconsutilem Domini tunicam scindentibus, obedire. Hic Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, Pastor Mediolanensium pervigil, lupos rapaces ne gregem dilanient arcet hæreticos, egregius prædicator. [synopsis virtutum.] Hic caritate fervens, humilitate præeminens, pietate affluens, vocem præveniens petituri, egentes relevat, puellas dotat inopes, senes nutrit, viduarum tutamen, pater & refugium orphanorum. O quam felix hujus beati viri sanctæ vitæ progressus! O quam felicior est egressus: qui confutans hæreticos, [& miraculorum:] cum verbi Dei convivio populum refecisset, ad convivium introducitur Angelorum! O quam claris miraculis hic coruscat! Ad ejus enim tumulum cæci lumen, claudi gressum recipiunt, sanantur infirmi, dæmones effugantur, per Christum Dominum nostrum, per quem Majestatem tuam &c. In orationibus, quæ de eodem Sancto singulares recitantur, laudatur Deus, qui B. Galdinum Pontificem misericordiæ operibus sua gratia decoravit, & qui B. Galdino Pontifici tantam fidei constantiam contulit, ut peregrinari potius elegerit, quam schismaticis consentire, hostibus Ecclesiasticæ unitatis, alibi veritatis. [Corpus in ecclesia Cathedrali,] Mortuus est & sepultus in ecclesia S. Theclæ, in area Cathedralis templi constructa: verum anno MDXLVIII ea destructa & complanata, corpus S. Galdini cum aliis Sanctis Episcopis fuit depositum in dicto templo Cathedrali, [reliquiæ Bononiæ.] in altari Sanctuarii sub majori altari. Aliquas ejus reliquias, dono S. Caroli Borromæi acceptas, Gabriel Paleottus Cardinalis & Episcopus Bononiensis deposuit anno MDLXXXII in Metropolitana sua: cujus sacram memoriam recolit Masinus in Bononia perlustrata.

VITA
Ex MS. Blaburensi & Mombritio.

Galdinus, S. R. E. Cardinalis, Archiepiscopus Mediolanensis, & Sedis Apostolicæ Legatus (S.)

BHL Number: 3232

Auctore G. H.

[1] Galdinus vir Mediolanensis, civis egregius, ortus e stirpe nobilium Valvasorum de Sala, [Enobili familia] civitatis Mediolani portæ orientalis, ab infantia sacris litteris eruditus, in majori ecclesia Mediolanensi constitutus & ordinatus, eousque venit, ut in eadem ecclesia Archidiaconatus dignitate & officio a Cancellariæ fungeretur. Qui cum postea suo prædecessori, [Archidiaconus, tempore Schismatis] Huberto de Pirovano Archiepiscopo, fideliter ac devote adhæreret, schismatis tempore sub Alexandro Papa tertio & Frederico Imperatore facti; cum suo Domino ac aliis quibusdam ex urbe sua b egrediens, ejusdem schismatis rabiem & suæ civitatis periculum fugiens, ab Alexandro c Papa, eamdem schismatis rabiem fugiente, [eum Archiepiscopo fugit ad Alexandrum 3,] cum Domino suo amice, gratanter & officiosissime susceptus est. Exilium igitur B. Galdinus & non modicos labores, cum Pontifice suo prædictoque Alexandro Papa d & aliis quibusdam, perpessus est.

[2] Cum circiter quadriennium in Gallicana exulassent ecclesia; demum navigio e Palermum, multis fluminum latronumque periculis, [degit in Gallia,] ad Regem Siciliæ f pervenerunt. Is vero multo honore eos suscipiens, aliquantis diebus studiose curavit: [navigat Panormum;] & deinde eos a se dimittens, multis donavit muneribus. Deinde cum, juxta dispositionem præfati Apostolici viri, [venit Beneventum,] Beneventum pervenissent; paulo post vir Dei Galdinus, Archidiaconus simul ac Præsulis sui scriba, ab Alexandro summo Pontifice vocatus, [Romæ creatur Cardinalis:] Romam de concessione ejusdem Archipræsulis sui proficiscitur: ibique suis sibi suffragantibus meritis, in Presbyterum g Cardinalem S. Sabinæ ordinatur.

[3] Ibi eo aliquantulum morante, cœpit jam dictus Hubertus Archipræsul gravi detineri infirmitate: [mortuo Archiepiscopo Beneventi,] jamque sui laboris & certaminis cursu peracto, de hac luce in pace h migravit; omnibus relinquens exemplum, pro fide & unitate Ecclesiæ, se morti & periculis dare, ac pro Domino vitam ponere. Procurata autem digne ejus sepultura, dignisque sibi exhibitis funeralibus exequiis in i ecclesia sanctæ Sophiæ, quæ in Beneventana est civitate, [multum dolet:] corpus ejus summo cum honore tumulatum est. Beatus itaque Galdinus, tanto Patre orbatus, tantoque destitutus solatio, multas pro carissimo Patre & Domino lacrymas fudit; compluribus pietatis suæ præbens exemplum: metuens nimirum, ne tanto Patre ex hac luce migrante, Mediolanensis periclitaretur Ecclesia, [diruta tunc urbe Mediolano,] præsertim cum eo tempore civitas diruta jaceret, & populus sub jugo captivitatis & duræ servitutis detineretur. Sed & Sacerdotes & Clerici, [& Clero misere distracto,] qui fidem & unitatem servantes Summum Pontificem Alexandrum invocare audebant, variis a schismaticis afficiebantur suppliciis; multique suarum rerum damna perpessi, quasi vitæ metuentes, ad detestabile juramentum urgebantur. Sed Deus omnipotens, qui quos diligit castigat, suarum memor misericordiarum, neque sustinens tam sanctam ac nobilem perire Ecclesiam, & dignum sibi providit Pastorem, & civitatem post aliquantum tempus in virtute brachii sui restauravit.

[4] Memoratus enim Alexander, de obitu Confratris paterno dolens affectu, [consecratur ab Alexandro 3 Papa Archiepiscopus,] & Ecclesiæ suæ secundum quod poterat, cupiens providere, (quia Mediolanensis Ecclesia, quæ quasi dispersa fuerat, de Pastoris electione tractare nec poterat nec audebat) Argisium Cimeliarcham ex Pirovanorum familia, & B. Galdinum aliosque, quos in partibus illis de Clero Mediolanensi potuit habere, mature admodum vocans, supradictum Galdinum, virum sanctissimum multisque præditum virtutibus, ad preces Fratrum qui aderant, in Episcopum k cōsecravit. Hic, licet, propter exilium & labores quos pertulerat, corporis debilitate laboraret, nec tantum onus voluntarie susciperet; animo tamen constans, [pro restitutione urbis solicitus.] caritate fervens, assiduis precibus & crebris suspiriis Dominum exorabat, ut aliquando civitas lapsa surgeret, Ecclesia restauraretur, & tam Clerus quam populus secum pariter ad proprias remearent sedes.

[5] Modico igitur elapso tempore, Lombardi ob similem casum sibi providentes, memores roboris & fortitudinis memoratæ civitatis, clam inierunt consilium, & eam in munimentum ac aliarum civitatum defensionem instaurare statuerunt. Porro etsi quidam, antiquum foventes odium, dissentirent; divina tamen superabundante gratia, Sanctorumque Martyrum & Confessorum suffragantibus meritis, factum est, ut plures Lombardorum, [Civibus Mediolani reductis,] memores pristinæ societatis & amoris, ad ipsam armata manu accederent civitatem: ut cives, qui in quatuor partes dispersi fuerant, ad civitatis introitum hortarentur & confirmarent: Primitusque l Bergamenses Milites decem, cum decem vexillis, venerunt; Brixiensesque & Cremonenses, [auxilio vicinarum civitatum, anno 1167 27 Aprilis,] Mantuani quoque cum Veronensibus, cum iis qui Marchiam incolunt Tarvisianam, Mediolanenses introduxerunt in civitatem, anno Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo, quinto Kalendas Maji. Tunc fuit videre populum de Babylonica captivitate redeuntem, viros præ gaudio flentes, parvulos & mulieres præ lætitia clamantes. Ferebantur voces in cælum: festinabat quisque ad propria.

[6] [factus Legatus Apostolicus,] His ita peractis, Galdinus civitatis suæ restitutionem audiens, provide suscepta Apostolicæ Sedis legatione, iter ad patriam arripuit: & præcavens inimicorum m insidias, quæ in plerisque locis sibi tendebantur, mare navigans, in peregrini habitu Venetias, ingentibus periculis, tamen incolumis, pervenit: ac deinde Lombardiam attingens, suscepto Episcopali habitu insignibusque Pontificalibus, Mediolano factus est propinquior. [Venctias, inde Mediolanum tēdit] Occurrerunt summa exultatione universi cum toto Clero cives: eumque digna veneratione, ut par erat, suscipientes, usque ad B. Ambrosii basilicam cum hymnis deduxerunt, anno natalis Dominici millesimo centesimo sexagesimo septimo, quinto die Septembris. [solenni ritu exceptus 5 Septembris] Facta est igitur in civitate, de tanti Pastoris adventu, ingens lætitia; & exultaverunt omnes, videntes omnia sibi cooperari in bonum. Cesserunt autem universi Ecclesiæ impugnatores: & alii quidem veniam postulantes, alii vero post abeuntes, a persecutione destiterunt.

[7] Suscepit igitur vir ille piissimus Ecclesiam, & eam intrepidus gubernans, prædia & patrimonium Ecclesiæ, [Patrimoniū Ecclesiæ recipit: palatium restaurat:] quod in prædam & rapinam multorum datum erat, de faucibus eorum quantocius eripuit. Sed & palatium, quod inimici funditus diruerant, longe excellentius miroque decore & ornatu reparavit. Cumque in his omnibus crebris & fere assiduis ureretur corporis infirmitatibus, in suo tamen ita pervigil existebat officio, ut quicumque circa eum fuerant, [in officio vigil,] Clericos psalmodiis & vigiliis atque orationibus fatigaret. Nihil deinde in hoc seculo sciens tutum vel durabile, de morte semper cogitabat, memor Sapientis, dicentis: Pone ante oculos tuos diem mortis tuæ, & in æternum non peccabis. Sed & loquendi tantam a Deo gratiam receperat, [orator eximius:] ut cum ad populum de divino cultu loqueretur, non homo sed Dei spiritus in eo loqui videretur. [Eccl. 7. 40]

[8] Cura autem pauperum præ cunctis mortalibus ei fuerat: & licet in aliis impensis & oneribus quotidianis humana eum tangeret cupiditas; circa pauperes tamen ita erat profusus, [curator pauperum,] ut nihil sibi sed omnia eis se possidere existimaret; adeo ut non sibi, sed pauperibus Christi vivere crederetur. Sed & non minus eorum causa solicitus erat qui inopia & paupertate laborarent, eleemosynamque petere erubescebant. Enimvero vocem petituri præveniens, omnibus misericorditer compatiebatur & tribuebat. Tantæ quoque fuit humilitatis, [humilis] ut a quibusdam pro sua humilitate contemptibilis videretur. Verumtamen superbis & elatis in virtute spiritus resistens, [superbis resistit:] malos in bono vincere studebat. Pro defensione quoque & exaltatione Ecclesiæ suæ tantam curam & solicitudinem gerebat, ut non quorumlibet minis vel blandimentis moveretur. [mansuetus & benignus,] Porro ita se mansuetum & benignum omnibus exhibebat, ut sua sanctitate & benignitate pietatis & misericordiæ formam omnibus præberet & exemplum. Denique omni præditus virtute, tantæ erga domesticos erat jucunditatis, ut cum solus esset cum illis, quasi unum ex eis sese existimaret, cognoscens se, tamquam & ipsos, mortalem esse.

[9] Igitur cum omnes fere Suffraganeos suos suis consecrasset temporibus, jamque civitas & Ecclesia, sua, [Suffraganeos consecrat,] Domino faciente, ad pristinum statum esset restituta; cœpit hæresis n Catharorum in civitate pullulare, distractionis & schismatis præcedentis causa: quæ usque adeo peccatis exigentibus creverat, ut multi ipsam hæresim aliosque errores ausu temerario publice prædicarent, [Catharos hæreticos solide confutat.] & multæ simplicium animæ laqueis diabolicæ fraudis caperentur. Huic igitur sævissimæ pesti vir sanctus se opponens, multis sermonibus prædicationibusque populum suum ab illo stulto errore & vesania retrahebat; atque eum rudimentis Catholicæ fidei, quantum poterat, instruens, verbo proficiebat & exemplo.

[10] Cum autem decennium in suo explesset Pontificatu; eodem die quo consecrationem accepit, celebrata Dominicæ resurrectionis solennitate, secunda post Pascha die Dominica, in hæreticos zelo Dei accensus, [Dominica 2 post Pascha, in Ecclesia S, Theclæ, sub sacrum] S. Theclæ ecclesiam petit, de more divina in ea officia peracturus. At quia corporis multa debilitate laborabat, Missarum solennia a supramemorato Cimeliarcha, qui postea successit, celebrari præcepit. Ipse vero, confessione cum Fratribus facta, priusquam Euangelii lectio populo recitaretur; pulpitum ascendens, contra præmemoratos Catharos eorumque complices præclarissimam habuit o orationem, [concionatus contra Catharos,] eorum errores multis argumentis & rationibus apertissime & quantum oportebat confutans, fidemque Catholicam multis sanctorum Patrum exemplis & Euangelicis comprobans scripturis.

[11] Posteaquam vero finem dicendi fecit; consummato sui certaminis cursu eam corporis cœpit sentire molestiam, [deliquium passus,] qua anima separatur a corpore. Mutationem itaque vultus ipsius Fratres tenebant, considerantes eum paulatim deficere: eum itaque ibidem levi motu deposuerunt. Perlecto autem Euangelio & peractis Missarum solenniis, cum ipse in eodem pulpito jacens, [in pulpito moritur.]nutibus quibus poterat, Fratribus qui adstabant animam suam commendasset; multo adstante Clero & populo, spiritum Deo reddidit: quo factum est ut & Fratribus & Ecclesiæ non modicam relinqueret tristitiam.

[12] Ipse vero assumptus in cælum pro populo suo, ut pie credendum est, non cessat ad Dominum interpellare. [claret miraculis,] Quod multis & manifestis signis & indiciis declaratur: nam ad ejus tumbam veniunt ægroti, vota promittunt, referunt salutem: curvus, erectus redit; & retorti membra, sanatis membris mirantur: dæmon expulsus fugit, & corpus oblessum meritis beati viri derelinquit, atque tormentum sibi demonstrat esse defuncti Præsulis honorem. Tanta Galdini meritis clarescunt miracula, ut nunc seculum Petri Apostoli rediisse videatur ac sociorum. Ergo nos sanctum veneremur Pastorem, quem nobis Dominus Patronum dedit: ne fidem lædant Cathari serentes dogma nequam, quod a Catholica Ecclesia explosum p sequuntur. Curaverunt autem sepulturam ejus Fratres ipsius Ecclesiæ, [sepelitur,] & corpus ejus sub eodem pulpito in lapideo mausoleo multo cum cultu sepelierunt. Porro Divina providentia factum est, ut post aliquantum temporis consilio Fratrum ad altiorem locum ex alia pulpiti parte transferretur, [in altiorem locum transfertur.] ibique sanctissimum corpus ejus in pretioso conditum sarcophago usque in præsentem celebretur diem. Obiit autem B. Galdinus anno natalis Dominici q millesimo cētesimo septuagesimo sexto, Aprilis decimo octavo.

ANNOTATA

a Fuit Cancellarius duorum Archiepiscoporum, Riboaldi seu Ribaldi, qui fuit anno 1134 Archiepiscopus factus; & Huberti sive Oberti, qui priori succeßit ab anno 1145, unde de ætate ejus potest aliquid judicari.

b Sub finem anni 1164, aut initium sequentis, ut ex infra dicendis constabit.

c Alexander 3 Papa venerat Genuam 21 Ianuarii, anni 1162.

d Inter hos ex Mediolanensibus erant Milo Archipresbyter, dein Episcopus Taurinensis & Algisius Cimeliarcha, post S. Galdinum Archiepiscopus Mediolanensis: ita Tristanus Chalcus in Historia Mediolanensi lib. 10 pag. 211.

e Simul cum itinere ab egressu ex urbe Mediolanensi, usque ad adventum in urbem Romanam sub finem anni 1165, quadriennium fuit.

f Hic est Willelmus primus, qui cum patre Rogerio cœpit regnare anno 1150, eoque mortuo regnavit solus ab anno 1154 ad annum 1166.

g Anno 1165 mense Decembri, non in Gallia anno 1163 ut scribit Ciaconius.

h Die 28 Martii, anni 1166.

i Est monasterium Ordinis S. Benedicti.

k Dominica 2 post Pascha anni 1166, ut infra probatur.

l Sunt hæ civitates in Lombardia seu Gallia Cispadana celeberrimæ & notißimæ.

m Insidiæ fuerunt ab exercitu Frederici Imp. qui 24 Iulii anni 1167 Romam occupavit.

n Cathari in Belgio & circa Coloniam exorti, sub annum 1160, cum bellis & schismate in Mediolanum venerunt, de quibus late acturi sumus 29 Aprilis ad Vitam S. Petri Martyris Ordinis Prædicatorum, ab ejusmodi hæreticis occisi: in cujus epitaphio, a S. Thoma Aquinate facto, dicitur,

Verbi gladius, gladio cecidit Catharorum.

Si in illa hominum ineruditorum fæce aliqua Græce linguæ fuisset peritia, videri possent ipsos se vocasse Καθάρους, id est puros, sicut Calvinistæ in Anglia Puritanorum nomine gloriantur. Credibilius est a vulgo Germanico, propter nocturnas coitiones contumeliæ causa dictio Caters, id est feles seu lemures; vel ex obsoleta jam, sed apud Othfridum invenienda voce Quaten, Quetten, garrire factum eis esse nomen: quod hodie omnibus in Belgio ac Germania hæreticis commune manet, ut Ketters dicantur, sicut, etiam nunc ab ista eadem radice usurpamus verbum Quetteren, in eadem cum primitivo significatione: quo tymo nihil potest esse vanißimo & loquacißimo isti hominum generi convenientius.

o Ripamontius tomo 2 Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis lib. 2 concionem, quasi tunc habitam, efformat.

p Ex his patet auctorem fuisse coævum, cum adhuc dicta hæresis pullularet.

q Sunt hæc apud Mombritium expressa: anno MCXXVI, omisso numero L, Aprilis XVIIII, ubi abundat dies unicus, quæ ex infra dicendis optime corrigentur.

ANALECTA

Galdinus, S. R. E. Cardinalis, Archiepiscopus Mediolanensis, & Sedis Apostolicæ Legatus (S.)

AUCTORE G.H.

§ I. Calamitas urbis Mediolanensis ab anno MCLIX usque MCLXVII. Exilium S. Galdini, & ejus creati Archiepiscopi adventus.

[1] Afflictißimo Ecclesiæ universæ & maxime urbis Mediolanensis tempore vixit S. Galdinus, primo Archidiaconus, tum Archiepiscopus Ecclesiæ Mediolanensis. Origo hujus calamitatis cœpit anno MCLIX, [Odia Frederici Imp. in Mediolanēses an. 1159 aucta,] & duplici quidem ex capite. Primo quod mense Ianuario Fredericus Ænobarbus Imperator, qui tunc in Lombardica ditione degebat, Mediolanum Legatos miserit Rainaldum Archiepiscopum Coloniensem, & Othonem Comitem Palatii, ut novos urbi Consules crearent. Verum id adeo libertati suæ contrarium arbitrati sunt cives, [ob Legatos ejus male acceptos,] ut ad ejiciendos ab urbe Legatos concurrerint, tumultu ipso pene obtritos. Hi ad Fredericum reversi, illatam sibi injuriam retulerunt, & conceptam ante in Mediolanenses indignationem plurimum auxerunt, uti pluribus explicat Tristanus Chalcus, libro 9 Historiæ Mediolanensis pag. 189. Eodem anno Kalendis Septembris mortuo Hadriano IV Papa, mox legitime substitutus est Alexander hujus nominis tertius: contra quem, auctore præsertim Frederico Imperatore, intrusus est Octavianus, assumpto nomine Victoris: quando misso ad Mediolanenses Ioanne Anagnino Cardinale, Alexander Papa fœdere cum Mediolanensibus icto XXVIII die Martii anni MCLX, Archiepiscopum ac Consules Sacramento fidelitatis obstrinxit, [& ob fœdus cum Alexandro 3 Papa ictum. contra Victorem Antipapam.] uti ad dictum annum late exponit Sigonius de Regno Italiæ. Et hæc altera occasio fuit Frederico Imperatori bellum ardentiore animo cum Mediolanensibus gerendi. Florebat tunc Mediolani S. Galdinus Archidiaconus, qui cum suo Archiepiscopo Oberto, aliis Huberto, & Archipresbytero Milone, mense Februario, concordiæ initæ inter Abbatem Morimundani in ripa Ticinensi cœnobii, & Præpositum de Rosate subscripsit: cujus concordiæ documentum vetus edidit Vghellus in Archiepiscopis Mediolanensibus columna 213.

[2] Anno proxime sequente MCLXI, Victor Antipapa, Archiepiscopum & Consules Mediolanenses eorumque fautores, [Mediolanæ obsesso] in Conciliabulo in urbe Lauda coacto, excommunicavit; & Fredericus Imperator, novis e Germania copiis auctus, urbem Mediolanensem sub finem Maji obsidione cinxit. [a fine Maji ann. 1160] Inter has Italiæ calamitates Alexander Papa, ut Ecclesiæ consuleret, Roma disceßit sub finem hujus anni; & mare ingressus apud Genuam, applicuit XXI Ianuarii anni sequentis MCLXII; ibidemque ultra duos menses substitit, & contra prohibitionem Frederici Imperatoris ab universo Clero & populo cum honore & gloria susceptus est: sicut ex ejusdem Papæ Actis constat apud Baronium ad præsentem annū num. 2. [& fame presso an. 1161, ] Cum vero tunc temporis Mediolani esset gravißima cibariorum inopia, & tumultus ac jurgia, quod Archiepiscopus Alexandro Papæ adhæsisset, concitarentur; Archiepiscopus, cum S. Galdino & nonnullis aliis, Genuam ad Alexandrum Papam se recepit. [S. Galdinus cum Archiepiscopo Genuam fugit ad Alexandrum 3,] Tunc simul omnes Dominica Paßionis Genua discesserunt, & in Galliam Narbonensem navigarunt, ac primo Magalonam inde in urbem Montis-Pessulani pervenerunt. Eadem Quadragesima Mediolanenses fame coacti fuerunt se dedere Imperatori Frederico, qui mandavit, ut omnes intra octo dies ex urbe abirent. Tunc ipse urbem ingressus direptioni excidioque eam tradidit: ac celebrato ibidem Palmarum festo, Papiam profectus, diem Paschæ egit.

[3] Iacuit ergo urbs Mediolanensis absque habitatoribus, in suis fere cineribus, usque ad annum MCLXVII. [urbe eversa degit in Gallia,] Alexander vero Papa, & S. Galdinus cum suo Archiepiscopo ad quartum usque annum manserunt in Gallia: & inter res alias ibi gestas, Alexander Claromonte Victorem ac Fredericum eorumque factionem sacro rursus anathemate perculit, & anno MCLXII I Concilio apud Turonenses IV Kalendas Iunii habito interfuit, una cum Ludovico VII Francorum Rege, Cardinalibus XVII, Episcopis CXXIV, inter quos Archiepiscopus Mediolanensis, Abbatibus CCCCXIV, & aliis cum S. Galdino: qui acta Papiensis ac Laudensis conciliabulorum, ab Imperatore Frederico convocatorum, resciderunt. Mortuo anno MCLXIV Victore Antipapa Kalendis Aprilis, ei substitutus est Guido Cremensis & Paschalis dictus. Anno proxime sequente MCLXV civitates Lombardiæ de fœdere ineundo contra Imperatorem agitare cœperunt: & Alexander Papa, urgentibus Romanis, reditum e Gallia paravit; [an. 1165 navigat in Siciliam,] atque infra Octavam Assumptionis B. Mariæ Virginis, una cum S. Galdino ejusque Archiepiscopo, ex Monte-Pessulano ad naves venit; ac mare ingressus Panormum navigavit, ut acta S. Galdini habent. Messanam tamen appulisse tradunt acta Alexandri Papæ apud Baronium ad hunc annum num. XI. Inde Alexander Romam profectus, solennißimo ritu inductus est XXI Novembris. At S. Galdinus cum suo Archiepiscopo Beneventum profectus, eo venit sub initium dicti Novembris; [creatur Cardinalis mense Decembri] unde mox Romam evocatus, mense Decembri creatus est Cardinalis S. Sabinæ, quod ad hunc annū etiam indicavit Sigonius.

[4] Mortuo anno MCLXVI Beneventi Archiepiscopo Mediolanensi Oberto sive Huberto XXVIII Martii, solenni ritu ab Alexandro Papa inauguratus est Archiepiscopus Mediolanensis S. Galdinus, [ordinatur Archiepiscopus Dominica 2 post Pascha, an, 1166]eodem die, quo postea e vita disceßit, secunda post Pascha Dominica die, uti Acta num. 10 habent. Cum autem dicto anno MCLXVI Pascha inciderit in diem XXIV Aprilis, consecratio hæc fuisset peracta VIII Maji, die Apparitionis S. Michaelis, quando Evangelium Dominicæ proponit bonum pastorem, qui animam suam dat pro ovibus. Alii consecrationem rejiciunt in diem XVIII Aprilis, qui conveniebat in proximam feriam post Dominicam Palmarum. Verum Acta ipsa obstant, & tempus amplius requiritur, ut post notitiam de morte Oberti, potuerint Romæ colligi aliqui de Clero Mediolanensi. [restaurato Mediolano an. 1167] Interim dum S. Galdinus Romæ permanens, suum Archiepiscopatum etiam absens administrat; colloquium habuerunt Lombardi, ex pluribus urbibus collecti, in Pontidensi monasterio, Mediolanum inter & Bergomum, XXVIII Martii anno MCLXVII: & mox, constituta die singulæ civitates Præfectos Frederici per tumultum urbibus exegerunt; & creatis Consulibus Rempublicam veterem restituerunt; ac deinde XXVII Aprilis die Iovis Mediolanenses in urbem suam, desertam ac pene deletam, rediverunt. Fredericus interim a Paschali Antipapa solicitatus, Romam aggreditur; eademq; (sed Alexandro Papa per fugam Beneventum elapso) potitur XXIV Iulii, [& Roma a Frederico occupata & relicta,] & Kalendis Augusti ab Antipapa Paschali coronatur Augustus. Sed postridie, exercitu ejus repentina pestilentia correpto ac magna ex parte pereunte, & ipse Imperator Romam deseruit, & per Etruriam proficiscens in Lombardiā, XI Septembris Papiā intravit. Discesserat jā ante Roma S. Galdinus, suscepta Sedis Apostolicæ Legatione, in habitu peregrini, ac mari Venetias venit; indeque per Lombardiam Mediolanum versus perrexit, & in monasterio Clarævallis moram traxit: [venit Mediolanum 5. Septembris.] ubi a mediolanensibus paratum equum sandalio coopertum ascendit, & inde in ecclesiam B. Ambrosii, postea ad ecclesiam majorem, pallium super caput habens auratum, quod cum quatuor hastis a Confaloneriis portabatur, pervenit die quinta Septembris, uti ex Catalogo Metropolitani Archipresbyteri & Secretarii urbis narrat Puricellusin Monumentis Ambrosianæ Ecclesiæ & monasterii cap. 493.

§. II. Provincia Mediolanensis abolito schismate reducta in obedientiam veri Pontificis.

[5] Fredericus Imperator, ab XI Septembris Papiæ degens, civitates sibi rebelles proscribit; [Frederico fuga in Germaniam elapso anno 1168,] multa quoque tentat hostilia, & in Mediolanenses potißimum; sed incassum, cum hos S. Galdinus foveret & animaret. Cum dein Lombardicæ civitates contra eum prævalerent, ipse nec Papiæ neq; alibi in Lombardia tutus, in Germaniam, sumpto servi habitu fugit, mense Martio anni MCLXVIII. His ita peractis, quo ardebat zelo S. Galdinus, mox ostendit. Rem gestam ex Acerbi Murenæ Continuatore in Laudensi Historia, ejus verbis qui omnia vidit, sic narrat Vghellus in Laudensibus Episcopis col. 914. [S. Galdinus mittit Laudem Pompeiam suos,] Interea Dominus Galdinus de la Sala, Mediolanensis civis & Clericus, & qui quondam Cancellarius Domini Ribaldi & Domini Uberti de Piravano, Mediolanensium Archiepiscoporum, per multos annos fuerat, & in locum jam dicti Uberti ad Archiepiscopatum Mediolani fuerat sublimatus a Domino Alexandro Papa, in Lombardia ipsius Papæ tunc Legatus constitutus, suos Nuntios, scilicet Abbatem S. Ambrosii & Abbatem S. Vincentii de Mediolano, misit Domino Alberto de Cazano, majoris Ecclesiæ Laudensis tunc Præposito, ceterisque Præpositis, Abbatibus, Presbyteris & Clericis & etiam Consulibus de Laude, dicendo atque monendo quod ipsi partem Papæ Paschalis & Domini Frederici Imperatoris omnino relinquerent, [mandat ut Alexandrū Papam agnoscant, & alium Episcopum eligant.] & parti Papæ Alexandri faverent, & ipsi Papæ de injuria sibi facta satisfacerent, atque Episcopum Catholicum eligerent: & nisi hoc facerent, ab officio & beneficio Ecclesiastico abstinerent. Dictus vero Præpositus ceterique Clerici hoc audientes, mœsti valde fuerunt; tum quia magna pars eorum mandato Imperatoris juraverant, se Papam Paschalem pro Papa in perpetuum tenere; tum etiam quia omnes fere fidelitatem juraverant Domino * Alberico Merlino, tunc temporis, ut eis videbatur, Laudensi Episcopo Catholico, nec adhuc canonice jure deposito: & ideo hoc facere timebant valde, & sibi in maximum dedecus reputabant.

[6] [post longam disceptationem] Inter se etiam conferentes, quod si etiam dicti Papa Paschalis & Imperator victores adhuc existerent; ipsi in perpetuum eos damnarent, & quilibet eorum dignitate & gratia privarentur; formidabant nimis mandatis supradicti Galdini obedire. Hoc etiam recusare quod eis mandaverat dictus Dominus Galdinus, stupebant plures: tum propter Papam Alexandrum & secundum Dominum Galdinum Archiepiscopum; qui quasi tum illis partibus victores existerent; tum propter civitates Lombardiæ, fere omnes insimul conjurantes: quia sciebant quod si de Laude expellerentur, in Lombardia habitaculum aut locum, in quo se possent reducere, non haberent. Tandem dubii, angustiis hinc inde satis diu revolutis, cum nullam misericordiam a dicto Archiepiscopo invenire possent, [impetrat postulata.] nisi quod eis mandaverat adimplerent; eligentes potius vivere quam mori, magisq; etiam stare in sua patria, quam in aliena vagari; in Papam Alexandrum credere, ejusque parti favere, & Episcopum novum secundum voluntatem Archiepiscopi eligere disposuerunt. Igitur die Jovis sancto, qui fuit tunc quarto Kalendas Aprilis, Indictione prima, in anno millesimo centesimo sexagesimo octavo, suprascriptus Dominus Albericus Laudensis Ecclesiæ majoris Præpositus, [electo in Episcopum S. Alberto.] communicato insimul consilio tam Laudensis civitatis Abbatum, Præpositorum, Presbyterorum, aliorumque Clericorum, quam etiam illorum, qui extra civitatem in Episcopatu Laudensi fuerant, ad honorem Dei & beatissimæ Virginis Mariæ atq; beati & pretiosi Confessoris Bassiani, Dominum Albertum, tunc temporis Ecclesiæ de Ripalta Præpositum, virum honestum & religiosum, elegit in Laudensem Episcopum & Pastorem: Proximo vero die Mercurii post Pascha, Laudenses Abbates, Præpositi, Presbyteri aliique Clerici multi, Consules etiam Laudenses multique Iudices & sapientes de Laude, Bergamum, ubi tunc Dominus Electus aderat, iverunt: & ipsum insequenti die Jovis proximo Laudem cum ineffabili gaudio conduxerunt: qui ibi honorifice nimis ab omnibus tam Clericis quam laicis est susceptus. Hactenus verbis Continuatoris Murenæ Vghellus: qui reliqua Acta & felicem obitum ejusdem Alberti Episcopi prosequitur: quem postea Sanctis adscriptum, ut suum Patronum, Laudenses colunt IV Iulii.

[7] [Depositis variis Episcopis, bonos ordinat per diœcesim,] Acta superius num. 9 affirmant omnes fere Suffraganeos a S. Galdino fuisse consecratos: ex quibus dictus S. Albertus videtur primus fuisse. Proximus forsan fuit Otho, Albensis Episcopus, anno MCLXIX ordinatus; cum decessor ejus Petrus ab Alexandro Papa fuisset excommunicatus & Episcopatu multatus. Eodem modo Gerardus Episcopus Bergomensis, quia Frederico Imperatori & Antipapæ adhæsit,anathemate ictus, devolutusque de Sede, etiam de civitate exire coactus est, Galdino Archiepiscopo Mediolanensi, ac Cardinali Legato Alexandri Pontificis factiosißimum hominem persequente. Quo Legato præsente & electionem ratam habente, Clerici Bergomenses evexerunt, anno MCLXX die XXVII Ianuarii, Gualam, S. Alexandri Canonicum. Eodem anno MCLXX apud Vercellenses ordinatus fuit Episcopus Guala Bondanus, ante Præpositus, cujus decessor Vgotius fuerat Frederico Imperatori percarus. Cremonensibus duo consequenter dati Episcopi. Nam mortuo anno MCLXIX Oberto, qui sub Imperiali protectione vixerat, creatus primo est Emanuel, ex Ordine Cisterciensi monachus; & hic post paucos menses clarus miraculis dicitur mortuus esse anno sequente MCLXX, XXVII Februarii, ad quem diem inter Prætermissos de eo egimus. Emanueli autem substitutus est Vnfredus sive Offredus, vir summa pietate præditus. Apud Astenses, Anselmo, XXVII Novemb. dicti anni MCLXX vita functo, successit Willielmus; Amizone vero Episcopo Taurinensi extincto, subrogatus est anno MCLXXI Milo, ante S. Galdini in Ecclesia Mediolanensi Archipresbyter. Quo etiam tempore Guilielmo Faceto, a Frederico Imperatore in Novariensem Sedem intruso, successit Bonifacius; & anno MCLXXIII Raymundo Episcopo Brixiensi, IV Augusti mortuo, successor datus Ioannes Flumicellus. De prædictis Episcopis consulendus est Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ: sufficit enim hæc paucis collegisse, ut S. Galdini Legati Apostolici industria ac zelus fidet orthodoxæ intelligatur. Præterea ut in Alexandri Papæ Actis legitur apud Baronium ad annum 1175 num. 12, Alexander Papa in ecclesia Alexandriæ, ad postulationem Mediolanensis Archiepiscopi & Comprovincialium Episcoporum atq; Rectorum civitatum Lombardiæ, Episcopatum constituit: in qua fecit in Episcopum eligi Arduinum, Romanæ Ecclesiæ Subdiaconum, a Mediolanensi Metropolitano tamquam suum Suffraganeum consecrandum. Sed hic dicitur ante consecrationem obiisse.

[Annotatum]/center>

* al. Alberto.

§ III. Illustria facinora Mediolani gesta. Tempus mortis.

[8] [Curam prepriæ Ecclesiæ gerit:] Non minorem curam impendit S. Galdinus propriæ suæ Sedi & urbi Mediolanensi administrandæ, & ad majorem Dei cultum incitandæ. Vnas damus litteras, a Puricello cap. 512 editas; quibus circa annum MCLXX scriptis, antiqui Metropolitani Capituli honores confirmantur, & sunt ejusmodi. Galdinus, Dei gratia Mediola Ecclesiæ Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis Legatus, dilectissimis Fratribus M. Archipresbytero, V. Archidiacono, & universis Mediolanensis Ecclesiæ Presbyteris, Diaconibus & Subdiaconibus atque Notariis, tam præsentibus quam futuris in perpetuum. Suscepti cura regiminis, quam Divina favente gratia licet indigni gerimus, nos admonet & compellit, justis & honestis petitionibus vestris gratum præstare assensum: & cum aliquod a nobis postulatis, quod rationi & æquitati concordare videtur, [æquitati studet,] ita nostram impendere auctoritatem, ut desiderium vestrum affectu prosequente compleatur. Eapropter, dilectissimi Fratres, jura & honores vestros in omnibus servare cupientes, præcaventes etiam, ne quorumlibet æmulorum temeritate vel importunitate, juri & dignitati vestræ inposterum possit in aliquo derogari, aut aliquid ab aliquo in injuriam & contemptum vestrum ullo unquam in tempore præsumi; antiquas consuetudines seu Patrum traditiones, [antiquas traditiones proponit observandas,] quas Mediolanensis Ecclesia ab antiquis retro temporibus servavit, secundum quod nostris vidimus diebus in eadem servari Ecclesia, nostra comprobamus auctoritate & præscripti scripti pagina confirmamus: statuentes videlicet, ut vobis solis, [circa Missam,] exceptis monachorum congregationibus, in civitate cum Diacono & Subdiacono Missam celebrare liceat. Primam vero, Tertiam, Sextam vel Horam Nonam & Completorium, [Horas Canonicas,] nullis nisi vobis, in hiemali ecclesia ullo unquam in tempore liceat publice cantare. A dedicatione quoque usque ad Parasceven Matutinas vivorum in eadem ecclesia vos soli cum Lectoribus & ceteris Clericis cantetis. Matutinas vero mortuorum soli Lectores eodem tempore cantent, nisi forte in Anniversariis vobis illisque communibus.

[9] [custodiam ecclesiæ,] Ecclesiam per vos solos vel per nuntios & custodes vestros aperire & firmare, Cruces portare, campanas & campanile vobis tantum habere licet. Sedes autem & stadia Sacerdotum vel Diaconorum ad vos solos spectare decernimus: adeo ut vel ipsis sedibus, [sedes & studia,] vobis præsentibus, nulli Decumanorum sine vestra jussione sedere liceat: nec ad stadia cum Missam cantant, iidem Decumani ascendere præsumant: nec similiter cum Missam cantant, per medium chorum ante facies vestras transeant: sed more solito post sedes vestras ad altare ascendant. Cantata vero Missa officia mortuorum in majori choro nec celebrent, nec cum psallenda ad aliquod altare, nisi S. Ambrosii, eis unquam processionaliter ire liceat. Hæc igitur firma & illibata in perpetuum servari præcepimus, & ad majoris robur firmitatis & omnium in posterum memoriam scripti præsentis patrocinio communimus: decernentes ut nulli nostræ jurisdictionis Clerico vel laico contra hujus nostræ sanctionis & confirmationis paginam temere liceat venire. [pœnis in contravenientes statutis,] Si qua igitur Ecclesiastica secularisve persona, in nostro manens Archiepiscopatu, contra ea, quæ diximus, venire, aut hujusmodi nostri decreti paginam infringere conata fuerit, & commonita non resipuerit; iram & indignationem omnipotentis Dei & B. Ambrosii Patroni nostri sentiat, ac totius sui honoris incurrat periculum, & nisi suo destiterit proposito, in laqueum cadat anathematis, & cum Juda proditore pœnam sentiat æterni judicii. Omnibus vero hæc eadem servantibus sit pax & gratia Domini nostri Jesu Christi. Amen. Ego Adobadus Domini Galdini Archiepiscopi Mediolanensis, Apostolicæ Sedis Legati, scriba, ex mandato & vice ipsius, subscripsi. Datum per manum Domni Algisii Cimeliarchæ & Cancellarii. Ego Adobadus Lector ex mandato ejus scripsi. Hactenus S. Galdini constitutio, quam direxit ad Milonem, tunc Archipresbyterum, dein Episcopum Taurinensem, & Vbertum Archidiaconum dein Archiepiscopum Mediolanensem, S. R. E. Cardinalem, & Papam Vrbanum III dictum: qui per litteras M & V designantur.

[19] [alia documenta corā ipso data an, 1171,] Dein anno MCLXXI, XII Kalendas Octobris, præsente & consentiente Domino Galdino, Dei gratia sanctæ Ecclesiæ Mediolanensis Archiepiscopo, atque Romanæ Sedis Legato, conventionem quamdam fecit Amizo Abbas monasterii S. Ambrosii, cui, ex mandato Domini sui Galdini Mediolanensis Archiepiscopi, pro eo subscripsit Wifredus. Integrum documentum edidit Puricellus cap. 522. Erat Wifredus monachus & Diaconus dicti monasterii. Aliud documentum habetur cap. 536 actum in civitate Mediolani, in Palatio Domini Galdini Archiepiscopi, anno MCLXXIV, Indictione VII, die X Aprilis, [& 1174,] coram Domino Galdino, Dei gratia sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ Archiepiscopo & Apostolicæ Sedis Legato, quo Dominus Satropus, Præpositus ecclesiæ S. Ambrosii, confitetur se pecuniæ summam accepisse ab hujus monasterii Abbate Ioanne, propter Milonis Taurinensis Episcopi transactionem, confirmatam ab Alexandro Papa: cujus diploma profertur cap. 533, in qua dicitur transactio facta de mandato venerabilis fratris nostri Galdini, Mediolanensis Archiepiscopi, Apostolicæ Sedis Legati. Aliud documentum habet Vghellus, signatum anno MCLXXIII, VI Octobris.

[11] [quo iterum irruit in Lombardiā Fredericus Imperator,] Dicto anno MCLXXIV Fredericus Ænobarbus, ad suggestionem Papiensium & Marchionis de Montisferrato, ut tradunt sæpius indicata Acta Alexandri apud Baronium ad dictum annum num. 1, cum ingenti exercitu reversus in Italiam, Susam diruit, Astam subegit, Alexandriam obsedit, aliquot civitatibus ultro se dedentibus. Verum Mediolanenses aliique fœderati Alexandrinis succurrunt, & anno sequente Papiam aggrediuntur: quo Imperator se recepit, ac fraudulenter de pace agitare cœpit. Erat Papia Petrus Toscanus Episcopus, qui Frederico adhæsit, & ideo ecclesiasticis censuris fuit involutus: post reconciliationem vero Frederici suæ dignitati restitutus, superfuit ad annum MCLXXVIII, [dicitur Papiam S. Galdinus subjecisse interdicto:] quo illi suffectus est S. Lanfrancus, cujus dies natalis XXIII Iunii recurrit. Civitatem Papiensem interdicto Ecclesiastico a S. Galdino subjectam fuisse, docent elogia Archiepiscoporum in Actis Synodalibus S. Caroli Borromæi. Quod ei attribuatur translatio corporis S. Baßiani Episcopi Laudensis, non admittimus: cum illa facta sit anno MCLXIII a Victore Antipapa, [non transtulit corpus S. Bassiani,] quando S. Galdinus adhuc Archidiaconus degebat exul cum Alexandro Papa in Gallia. Consule a nobis dicta XIX Ianuarii ad Vitam S. Baßiani. Non attingimus etiam Ordinem Humiliatorum, quem a S. Galdino jussu Summi Pontificis comprobatum multi recentiores habent: quia eum Ordinem, [nec videtur Ordinem Humiliaterum approbasse.] sub Lucio III Pontifice Alexandri successore, cœptum fuisse, scribunt Silvester Marulus seu Maurolycus, in Mari Oceano sacræ Historiæ omnium Religionum lib. 3 pag. 180 & sequentibus; & Paulus Morigia Mediolanensis, in Historia Originum cujuscumque Ordinis Religiosi cap. 29. At Tristanus Calchus, & ipse Mediolanensis, Historiæ Mediol. lib. 6, Humiliatorum Originem facit multo antiquiorem, initia ejus referendo ad annum Christi MXIX.

[12] [mortuus 18 Ap. Dominica 2 post Pascha, an. 1176.] Mortuus est S. Galdinus XVIII Aprilis, Dominica secunda post Pascha, qua etiam Dominica ante decennium consecrationem acceperat. Congruunt accurate hi characteres, in Actis indicati, cum anno MCLXXVI; quando cyclo Lunæ XVIII, Solis IX, litteris Dominicalibus D C, Pascha incidit in diem IV Aprilis, & consequenter Dominica secunda post dictum festum in XVIII ejusdem mensis. Agebatur olim anniversaria S. Galdini celebritas in ecclesia Mediolanensi, dicta Dominica secunda post Pascha, in quemcumque illa diem incidisset. [ejus festum olim dicta Dominica,] Cujus consuetudinis vestigium, teste Puricello cap. 544, hactenus cernitur, quod primis ejusdem Dominicæ Vesperis, Clerus urbanus quotannis, a Metropolitana basilica, plenariam in sequentem usque diem Indulgentiam deferat ad carceratorum ædes, in aurificum vico sitas, & S. Galdini patrocinio devotas. At S. Carolus Borromæus, cum Breviarium Ambrosianum a se reformatum anno MDLXXXII in lucem ederet, [nunc 18 Aprilis.] anniversariam S. Galdini celebritatem a dicta Dominica ad XVIII Aprilis, quo ad Saperos evolarat, traduxit. Hæc adeo clara sunt, ut videatur nihil opponi posse. Interim Vghellus ad elogium S. Galdini opponit duo originalia monumenta, vetustate pene exesa, ad se missa, confecta anno MCLXXIII die II & XVI Novembris: quibus post alios subscribit Algisius Mediolanensis Archiepiscopus, qui S. Galdino succeßit, & antea tamquam ejus Cimeliarcha & Cancellarius supra allegatis litteris subscripsit. [ad documenta Vghelli respondetur,] Ad quæ respondemus ea, licet vetustate pene exesa forent, quod humido forsan loco essent adservata, tamen nullo modo esse originalia, sed postmodum transcripta: quia vero Algisius postea fuit Archiepiscopus, ideo majoris auctoritatis causa, loco Cimeliarchæ aut Cancellarii, substitutum honorificentiorem titulum a monachis Morimundensibus, instrumenta ista ex originali transcribentibus. Etenim si illis conficiendis adfuisset & subscripsisset Algisius, jam tum Archiepiscopus, fuisset in principio documentorum honorifica ejus facta mentio, sicut factum reperitur in S. Galdini litteris supra relatis, quas nomine ejus subscripsit Adobædus scriba. Sæpius nos deteximus errores similes in diplomatis antiquorum Regum & Episcoporum, etiam ante annos septingentos rescriptis: quibus addita nomina Episcoporum diu ante mortuorum, & anni Regibus aliquot post eorum obitum attributi; & ideo putamus caute procedendum esse in istiusmodi quæstionibus, ex fide transcriptorum diplomatum definiendis. Præterea dedimus documenta coram S. Galdino anno MCLXXIV, die X Aprilis confecta, quæ confirmant cum Actis antiquis & traditionibus Ecclesiæ Ambrosiana omnia quæ de die, mense, & anno mortis S. Galdini a nobis statuta sunt. Quæ alii ex mera conjectura de tempore obitus dixerunt, eum ad annum quintum, septimum, aut octavum supra millesimum centesimum & septuagesimum referentes, commemorare non lubet, quoniam ex ante dictis efficaciter & evidenter subvertuntur.

HYMNUS
Ex antiquo Breviario Ecclesiæ Mediolanensis.

Galdinus, S. R. E. Cardinalis, Archiepiscopus Mediolanensis, & Sedis Apostolicæ Legatus (S.)


Felix felici Præsule, Ambrosii Ecclesia,
Confessoris eximii Galdini dic præconia.
Almi tui Pontificis festivum natalitium
Concelebra solenniter, urbs Mediolanensium.
Cujus sancta sunt opera, excellens sanctimonia,
Fides, spes atque caritas, cum ingenti constantia.
Prædicator egregius, hic verbi semen seminat:
Ut fornax vasa figuli, quem Dominus examinat
Hic corpus suum macerat, vacans orationibus,
Jejuniis, vigiliis & genuflexionibus.
Galdinus fuit Pontifex, benignus, mitis, humilis,
Hic & virtutum artifex, pius, prudens, affabilis:
Hic honestatis speculum, justitia mirabilis,
In tribulatione gaudens, constans, fortis & stabilis.
Cum multa patientia hic & misericordia
Migrat ad cæli gaudia, beatus nunc per omnia.

DE S. NICO EREMITA,
BESVTII IN AGRO MEDIOLANENSI.

[Commentarius]

Nicus, Eremita Besutii, in agro Mediolanensi (S.)

G. H.

Nicus eremita apud Besutium, oppidum agri Mediolanensis, a Mediolano ad quadraginta millia passuum recedens, vitam egit solitariam. [Elogium ex Ferrario,] Cumque debitum universæ carnis persolvisset, miraculisque claresceret, honorifice apud illud oppidum conditus est ac venerationi esse cœpit. Ejus corpus a S. Carolo Borromæo, titulo S. Praxedis Presbytero Cardinale & Archiepiscopo Mediolanensi, anno Dominicæ Incarnationis MDLXVI, translatum, & in proprio sacello reconditum fuit, Sodalitio de Pœnitentia nuncupato ibidem instituto. Festus dies Besutii XIV Kalendas Maji celebratur. Ita ex monumentis Ecclesiæ Besutiensis Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & paucioribus in Catalogo generali, citata Vita S. Caroli Boromæi, quæ erit illustranda ad diem IV Novembris. Porro in ea, quam scripsit Ioannes Petrus Giussanus lib. 2 cap. 11, dicitur S. Carolus magna cum diligentia corpus quæsitum, [& Vita S. Caroli Borromæi.] reperisse sub terra, in pulverem & cineres redactum, in sarcophago lapideo conditum: sacros cineres reverenter collegisse, & alteri aræ decenter impositos, in altari ejusdem oratorii, ad eum finem adornati, inclusisse; & ex accursu hominum ipsum oratorium in ecclesiam satis capacem auctum esse. De eo ista habet Brautius Episcopus in Martyrologio Poëtico.

Ignotus quondam Nico latitavit eremo:
Cujus ubique modo nomen honosque viget.

De Vita, Miraculis & Cultu antiquo si quis plura nos doceat, ex monumentis ecclesiæ Besutiensis vel constanti traditione incolarum, optatam materiam suggeret supplemento post faciendo.

DE B. IACOBO DE OLDO,
PRESBYTERO TERTII ORDINIS S. FRANCISCI.
LAVDÆ IN INSVBRIA.

ANNO, MCCCCIV.

[Praefatio]

Iacobus de Oldo, Presbyter tertii Ordinis S. Francisci, Laudæ in Insubria (B.)

AUCTORE D. P.

Michael Angelus Seghitius, Laudensis Episcopus, quem tomo 4 Italiæ sacræ laudat Ferdinandus Vghellus, quia nihil unquam omisit quod gregi sibi commisso usui esset futurum, [Cultus] inter ceteras Pastoralis officii curas primam duxit, Synodum idiœcesanam celebrare; ex cujus decreto compactus est Sanctorum ac Beatorum Laudensium Catalogus, ubi inter alios legitur. B. Jacobus Oldus tertii Ordinis S. Francisci. Anno deinde sui Episcopatus sexto Christi MDCXXI idem Præsul, civitatis suæ ecclesias lustrans, decrevit: Ossa Jacobi de Oldo, [& elevatio corporis,] fundatoris ecclesiæ S. Juliani, quem publicis documentis & antiquis imaginibus capite radiatis, Beati nomine hactenus insignitum fuisse compertum est, leventur e depresso pavimenti situ, quo ex antiqua æde translata leguntur; & decentiori loco secus altare constituantur intra sex menses, sumptibus obtinentium tutelares hujus ecclesiæ portiones, servato ritu Provincialium Conciliorum, circa Reliquiarum sacrarum compositionem præscripto. Ita ex informationibus authentice ad se mißis Waddinghus in Annalibus an. 1404 num. 11, ubi simul ad se missam ait vitam, ab ejus Confessario Sebastiano Dardadone Minorita anno MCCCCXXIII descriptam: ejusque compendium suis annalibus inseruit ad cum quo Beatus obiit annum MCCCCIV.

[2] [Vita a Confessario composita,] Eamdem, tali indicio cognitam, ut ipsi quoque obtineremus, actum est apud Laudenses per nostræ Societatis Sacerdotem Franciscum Castillionæum, ad cujus nunc vita functi instantiam, ipsam extraxit ad verbum, etiam quoad ortographiam, D. Joannes Petrus Villa nova; Doctor Legum, & Capellanus portionarius ecclesiæ S. Juliani Laudensis, ab ipso B. Jacobo cum duabus capellaniis fundatæ, sub patronatu Nobilium laicorum de Villanova, Carrada, & Cadamosta: extraxit autem ex originali, per ipsum Fr. Bassanum scripto, quod extat apud D. Hieronymum Sommativa, Doctorem medicum & Decurionem dictæ civitatis. Ita manu sua prænominatus D. Ioannes Petrus, [datur ex originali Italico,] in titulo ecgraphi ad nos mißi, quod per Archangelum Portaluppum Notarium solita Notarialis Collegii attestatione, sigillo, subscriptione firmari fecit anno MDCLXXIII, die XIX Februarii. Stylus auctoris, lingua vulgari scribentis, non valde cultus & inutilibus digreßionibus laciniosus subinde restringi interpretando debuit, ornari non item: quia sicut simplex veritas fucum non exigit, ita nec petit verbatim reddi singula, cum liquidior sensus haberi paucioribus potest. Sententiam ergo invariatam damus; si resecamus aliquid, ut superfluum & historiæ filum importune abrumpens, omißionis causam reddimus in Annotatis, itaque credimus fidelis interpretis vices explevisse.

[3] Annum, quo Vitam scriptam dicit Waddinghus, accepit ipse ex num. 24, ubi dicit Fr. Baßianus, quod sæpe rogatus scribere quæ de Beati sancta vita obituque felici norat, distulerit obsequi postulantibus, concionibus domi forisque habendis impeditus; usque dum anno MCCCCXXIII propter dolorem dentium coactus cessare, otium aliquod ad scribendum habuit. Verum quidquid illud est quod tunc scripsit, ei extrema manus adhibita non est ante annum MCCCCXLVIII, in devexa ipsius auctoris ætate, ut patet ex num. 18, [scripto an. 1448,] & iis quæ de Indulgentiis Laudæ præpositis deque miraculis Beati collegit post Vitam, quæque nobis caput 4 faciunt. Alius postea eidem scripto fecit per Aurelium Rubeum Notarium ex publicis Actis apponi ad calcem primo Seghitit Episcopi præcitatum decretum, dein aliud documentum hujus tenoris: Nos infrascripti Guardianus & Fratres Sacerdotes, [& nonnullis appendicibus aucto an. 1633.] Ordinis Minorum observantiæ S. Francisci de familia, Conventus ejusdem Ordinis in civitate Laudæ, fidem facimus & juramento attestamur, in nostra ecclesia S. Francisci dictæ civitatis Laudæ, scilicet in prima & tertia columna, a dextra ingressus in dictam ecclesiam, inter diversas vetustas Sanctorum ac Sanctarum effigies, reperiri duas antiquas imagines, cum habitu quo utuntur Fratres pœnitentes Tertiarii S. Francisci, capite undique radiatas, cum inscriptione Beatus Jacobus Doldus. [cultus imaginum ejus,] Subscribunt autem attestationi XIII Maji anni MDCXXXIII Fr. Archangelus Forettus Guardianus & undecim Fratres sigillatim; ac denique Aurelius Rubeus Notarius prænominatus. Tertio denique sub ejusdem Notarii fide describitur exemplum Testamenti, X die Aprilis a B. Iacobo infirmo paulo ante mortem conditi, quod damus pro Appendice.

[4] Sed neque ex hoc neque ex ullo Vitæ loco certo habetur dies mortis. Waddinghus mensem Aprilem expreßit, cui Arturus in Martyrologio Franciscano diem XX adjecit: utique ex sua conjectura. Verum hanc evertit auctor Vitæ cum ait num. 22, anno MCCCCIV sub horam noctis XI, quodam die Veneris mense Aprili, [obitus 18 vel 25 Apr.] obiisse Beatum: atqui anno isto, habente litteras Dominicales F E prima feria VI post diem X Aprilis fuit die sequenti XI ejusdem mensis, tum XVIII ac XXV; e quibus eligimus XVIII, tamquam inter extrema duo medium. Nec enim proprium sibi statumve festum Beatus hic habet, imo ne festum quidem ullum, & tota illius veneratio intra terminos Beatis indultos consistit. Fuerat scilicet defuncti corpus, [Elevatio an. 1412,] post honestißimas exequias, in sua S. Iuliani æde sepultum ante ipsum altare; cumque miraculis ibi claresceret, curante Flordonina matre refossum ab humo integrumque repertum, post annos septem, conditum est altius a terra, intra monumentum fabricatum addixteram altaris prædicti.

[5] [præsens suus corporis,] Inde translatum alio cum testaretur decretum Episcopale, quæsivimus ex prædicto Ioanne Petro quando & an decretum esset executioni mandatum: ipse vero respondit: Decretum Reverendissimi Fratris Michaelis Angeli Seghitii, Episcopi Laudensis, fuit executioni demandatum a me, uti Capellano Beneficiato dictæ ecclesiæ: & juxta illius decreti dispositionem, corpus B. Jacobi nunc reperitur reconditum in capsa lignea, posita supra terram, intra parietem tamen, prope altare a cornu Euangelii intra septa Presbyterii; cum hac inscriptione incisa in lapide sepulcrali marmoreo, supra capsam posito: Jacobi Oldi ossa, ab antiqua S. Juliani æde, quam ipse fundaverat, vetustate collapsa, in hanc S. Ægidii ecclesiam, quæ S. Juliani nomen accepit, [cum memoria translationis facta an. 1587.] anno MDLXXXVII translata hic requiescunt. Sub hoc scilicet lapide, humi strato, sacra ossa jacebant ante prædictum Episcopi decretum; & sub hoc posuerant illi, qui ecclesiam S. Ægidii, sub novo S. Juliani titulo a fundamentis restaurarunt, Faustus Rebalius civis Laudensis & Capellanus Beneficiatus ejusdem ecclesiæ ac postea civitatis Suessæ Episcopus, & Ludovicus Calamitus pariter civis Laudensis, & Capellani ibidem nec non Archidiaconi in ecclesia Cathedrali ejusdem civitatis Laudæ; nihil ausi amplius, ne quid contra recentia Concilii Tridentini decreta peccaretur; ac ne titulum quidem Beati, pro jure præscriptionis jam debitum, usurpandum rati. Quorum nimiam hac in parte religionem non probans Episcopus, ad antiquum statum reduci jußit quod sine neceßitate mutatum fuerat; ex ejusque mente posita est supra capsam lapidemque prædictum Beati effigies, coloribus expressa, cum hac epigraphe: [& elevationis factæ an. 1630.] Fr. Jacobi Oldi Laudensis, tertii Ordinis S. Francisci, in synodo Laudensi tertia inter Beatos Laudenses recensiti, Institutori juris Patronatus laicorum in antiqua S. Juliani æde anno MCCCCIV, huc ea diruta cum ejus corpore legitime translati anno MDLXXXVII, coruscantem effigiem, ad vetussa exempla, in ampliori templo S. Francisci Laudensis proposita, Joannes Petrus Villa-nova I. V. D. hujusque ecclesiæ Compatronus & Rector conformari curavit, anno salutis nostræ MDCXXX.

[6] Interim si Franciscanum Martyrologium recudat aliquis, [auctores alii de eodem Beato sub die 20,] poterit vel ad hunc vel ad XXV diem transferre Arturi verba, memoriam Beati hujus sic facientia; Laudæ B. Jacobi Oldi Confessoris Tertiarii; qui misericordiæ & caritatis operibus jugiter intentus, dono prophetiæ ac miraculorum gratia extitit sublimatus. Enumerat Arturus in Annotationibus scriptores varios, qui in suis lucubrationibus ejusdem Beati cum laude meminerunt; sed cum sint recentiores omnes, ad rem nostram nihil faciunt. Faceret eo Iacobus Thielmannus, ibidem citatus, tamquam si duos tomos scripsisset de Vitis Sanctorum Seraphici Ordinis, siquidem hic aliquando editus in manus nostras veniat, vel necdum editi Manuscripta ubi sint indicetur. Cornelium Thielmannum hac nostra ætate novimus, ante annos necdum quinquaginta defunctum, qui ex Latino Belgice reddidit, tum alia multa, tum plures Sanctorum Vitas, quæ inter scriptores Ordinis Minorum laudantur a Waddingo (cui ejusdem cognominis Iacobus plane ignotus fuit) sed titulos legens ibi enumeratos nullum B. Iacobi vestigium invenies. [& 16 Apr.] Præterea Iacobus Raps, Conventus Bruxellensis Guardianus, S. Francisci Vitam cum Vitis Beatorum Tertiariorum vulgavit Belgice Bruxellis 1655, in quibus ex Latino Waddinghi accepta, quæ ille de hoc Beato habet, ubi ad marginem notavit diem XVI Aprilis; utique nihilo felicior conjectator quam Arturus, quia æque nullum habebat quo niteretur fundamentum.

VITA
Per Fr. Bassianum Dardadone ex Ordine Minorū, ipsius Beati Confessariū.
Ex veteri Ms. Italico Originali.

Iacobus de Oldo, Presbyter tertii Ordinis S. Francisci, Laudæ in Insubria (B.)

AUCTORE BASSIANO EX MS. ITALICO.

[Prologus]

Ate, Jesu Christe, nostro Redemptore,
Qui mori voluisti ad nos salvandum,
Peto devote, ut pro tuo amore
Mihi des gratiam, ad bene narrandum
Vitam Angelicam civis nostri Laudensis,
Fratris Jacobi de Oldo San-Julianensis.

CAPUT I.
B. Iacobi conversio a Vita seculari ad profeßionem tertii Ordinis.

[1] In nova Laudensi civitate, quæ in Lombarbardia partibusque Liguriæ juxta fluvium Adduam ædificata est, [Patre Marchesio Laudæ natus,] vivebat vir quidam honestus, nomine Marchio sive Marchesius; vere talis, ut qui marcham auream, quemadmodum audituri estis, de se produxit. Huic ex uxore a Flordonina, sui quoque nominis significationem explente, quia flos erat & speculum omnis virtutis, natus est filius qui solis instar resplenduit, bene appellatus Jacobus, quia juxta nominis sui rationem supplantavit diabolum, carnem contempsit, unaque mundum & quidquid mundus magni facit. Is patre mortuo totum se mundanis vanitatibus dederat, [ac primum deditus vanitati,] in cultu vestium, in exercitio musices tam voce quam fidibus, in corporis agilitate per choreas ostentanda, juxta patriæ suæ usum nulli in his secundus: quibus facile invenit similibus sibi moribus uxorem Catharinam, vanissimam etiam ipsam. Contigit autem quadam nocte Jacobo cum uxore sua dormienti, ut somniaret grandem a se thesaurum repertum sub terra, eo in loco cui scrinium insistebat. Statim ergo ac mane facto exurgens de lecto conjux ipsius, una cū socru domo erat egressa ad Missæ sacrificium; ipse quoque de lecto exilivit, sublatoque scrinio terram fodere cœpit: [& somnio illusus,] sed neque aurum, neque argentum, neque aliquid ullius pretii reperiens, doluit quod fidem somnio habuisset, deque ejusmodi culpa pœnitentiam egit, qua tentationi stultissimæ succubuerat.

[2] Interim uxor illius Catharina gestabat uterum, debitoque tempore, regnante sanctissimo in Christo Patre Urbano Papa VI, anno millesimo trecentesimo octogesimo septimo, filium peperit, cui nomen Antonii positum est. Aliquamdiu post Laudensem civitatem pestilens aer infecit, civesque contagionis metu in villas suas vicinaque loca egressos disparsit: [occasione pestis foras egreditur,] inter quos d. Jacobus cum sua uxore recepit se ad S. Marcum prope b Laudem-veterem, ubi commorabatur socer suus, Dominus Joannes Bocchone, prædictæ mulieris pater: qui generum omnemque familiam ejus amantissime suscepit, & magno cum honore apud se habuit. Jam ibi nonnullo tempore manserat, quando domesticæ clausuræ tædio subrepente allocutus socerum, capiendi aeris liberioris facultatem sibi ejusque filio Bassano petiit, obtinuitque; sed ea lege, ne vel tabernam ullam ingrederentur, vel ad aliquam hominum frequentiam accedederent, ubi contagii metus foret Exierunt ergo Laudem-veterem versus, & circumjectam planitiem pervagati, tandem venerunt in ecclesiam sancti sepulcri, ubi Jacobus cognatum intuens, Volo, inquit, experiri uter fuerit longior, Christus c an ego; [& super Christi sepulcrum recumbens,] seque intra ipsius sepulturæ cavitatem extendit.

[3] Vix id fecerat, cum veluti si ferrum candens in aquam frigidam missum fuisset, ita interius mutatus est, Spiritu sancto operante, ut restincto penitus priorum vanitatum æstu, totus alius assurrexerit, atq; ad S. Marcum reverterit. Ibi jam mente illuminatus, [subito commutatur interne.] diversissimam ab eo quam solitus erat vitam instituit. Non erat jam illi amplius cordi cithara sua, delicias ei tot facere solita: sed in ecclesia S. Marci erat frequentior, ubi depinxit Crucifixi imaginem adstantibus Sanctis Maria atque Joanne: totusque divino amore succensus, vacabat operibus devotionis, cum tanta humilitate, ut socero, uxori & notis omnibus maximam admirationem incuteret tanta & tam repentina conversio morum. Voluit deinde reverti in urbem, ubi matrem cum duabus filiabus reliquerat, visurus quomodo se haberet, & uxorem Catharinam filiumque Antonium socero commendavit. Sed domum ingredi non permisit mater, ostium ei claudens, dixitque, Ne mireris, fili te hic non recipi: verum scito, [patienter fert mortem filiarum,] quod ambæ filiæ tuæ heri mortuæ sint, quas ego sepeliendas statim curavi, quia pestilentia extinctæ fuerunt. Ast ne ea res te conturbet tristemve efficiat: sed foras regredere, ibique jucundate.

[4] [vacat operibus pietatis.] Talibus auditis rediit ad S. Marcum Jacobus, ibique devote mansit usque dum cessaret mortalitas, quotidie Sanctorum imagines pingens, quia in hac arte valebat plurimum. Postea Laudem regressus cœpit quotidie Missam audire, qua finita occupabatur in lanificio pectens vellera, eoque labore se exercens totos dies, idque cum lorica supra nudam carnem, juxta verbum S. Pauli Apostoli, Castigo corpus meum & in servitutem redigo, spiritui videlicet id est animæ ipsum subjiciens cum omni humilitate. [1 Cor. 9, 27] Hanc ille vitam annis totis septem egit, d quorum tres vixit absq; ullo carnalis consuetudinis usu, quamvis in eodem cum uxore lecto dormiret. Interea vero ad monasterium S. Martini Laudensis accedens, apud quemdam Religiosum, [discit divinum officium,] qui Petrus Andreas Bononi dicebatur, diligentem fecit peccatorum suorum confessionem; ibique per aliquod dies mansit, ministrans dicto Sacerdoti (qui propter quamdam gravem infirmitatem de lecto se movere non poterat) cum tanta humilitate & caritate, ut verbo scriptove satis nequeat explicari: hic vero vicissim docebat eum divinum Officium, licet parum idoneus videretur, utpote modicissime litteratus, nec alteri quam vulgari linguæ assuetus. Et sane non caruit admiratione quod adeo cito perdoceri potuerit, eo id præstante qui dixit, Dabo vobis os & sapientiam, & Spiritus est qui loquetur pro vobis.

[5] [cupientem ab uxore divertere,] Sic instructus significavit uxori, quod propositum sibi esset mundum hunc fallacem variisque imposturis plenum dimittere, atque ad Deo melius serviendum inire tertium Ordinem S. Francisci. Verum hoc ejus propositum aliquamdiu impedivit mater Flordonina. Verita enim ut nurus sua Catharina, ætate juvenis, tam facile posset refrænare concupiscentias carnis, uti eas superabat filius suus, eamdem obfirmabat quantum poterat ne in hoc consentiret viro, ad plenam vitæ conversionem aspiranti, more insipientium matrum, suorum liberorum commoda plus nimio amantium. [impediens mater] Igitur pientissimus Dominus, volens Jacobi propositum porro urgere propter ejus bona ac fructuosa opera, visionem quamdammatri ejus obtulit, qua optime exprimebatur vanarum fallacis mundi pomparum natura: quæ vere aliud non sunt quam fumus quidam inanis. Quadam nocte sub auroram visa est sibi filium intueri, intra domus suæ cameram quamdam clausum, [se filio injuriam esse per visum docetur,] luctari cum densissimo ac molestissimo fumo, atque intercluso pene spiritu clamare, Heu me! quia fumo enecor. Ipsa vero videbatur circum cameram currere in auxilium filii, si qua parte ei vel per ostium vel per fenestram exitum facere, posset: sed frustra; cum hȩc fortissimis munita cratibus esset, nec illud ulla vi posset reserari. Compatiensq; filio putabat morituro, vices ejus suasque lamentabatur, quæ calamitatem illius, quam sublevare non poterat, spectare cogebatur; ipse vero ad crates ferreas sese applicans, easque convellere nitens dicebat, Certo esto, cara mater, quod ipsa mihi sis causa mortis, in hoc tenebroso ac fœtentissimo fumo obeundæ.

[6] [Post ejus & nurus suæ continentiā triennio probatam,] Ad has voces exterrita mulier evigilare cœpit, & visionis sibi factæ seriem modumque commemorans, absq; mora surrexit e strato, ut eamdem narraret Domino Joanni Bocchone filii sui socero: dixitque quod nullo amplius modo se vellet opponere sanctis filii desideriis, quibus divinam conjungi voluntatem satis certo probassent pii conjuges, toto triennio a carnali copula abstinentes etiam in communi thoro, quo nullum certius firmæ continentiæ experimentum haberi potest a conjugibus, in juvenili adhuc ætate constitutis, & illud Apostoli sapientibus, Si secundum carnem vixeritis, [consentit ut ambo 3 Ordinem profiteantur.] moriemini. [Rom. 8, 11] Hic intellectis nihil opposuit socer, etiam ipse judicans, neminem esse retrahendum ab eo quod melius esse constaret, aut impediendum quo minus totus serviat Deo cui servire regnare est. Marito vero consentiens Catharina similem suscepit habitum, tertii scilicet Ordinis S Francisci, uti & mater Jacobi: cujus ab uxore sejunctio legitime facta fuit per Episcopum e loci, cum consilio virorum quorumdam religiosorum; hinc Flordonina pro Jacobo filio, inde pro Catharina Joanne patre spondentibus. Atque ita Jacobus factus est devotissimus Frater, quemadmodum jam estis audituri.

[7] Prima autem cura eidem fuit, utramque mulierem collocare in quadam suæ proprietatis domo, ipsi quam inhabitabat domui vicina, ubi honestissimam vitam ambæ duxerunt. Deinde cameram suam convertit in ecclesiolam, quæ etiam nunc superest, f S. Juliani nuncupata: atque ita completa fuit prophetica visio, [quo fæcto ipse domum suam vertit in ædem S. Iuliani.] somniantis sub scrinio thesaurum ingentem repertum: ipso enim ubi scrinium steterat loco, in media videlicet camera, erectum fuit altare, in quo pretiosissimus omnium thesaurus, ipsum scilicet Dominici corporis sacrificium, quotidie tractaretur. Ad ejusdem sacrificii usum convertit Catharina suum omnem ex argento ornatum, pulchrum calicem inde fabricandum locans, ejusque velo g intexens gemmas quibus antehac usa fuerat; vestes autem sericas in paramenta Sacerdotalia & pallia altari prætendenda commutans. [Luc. 18, 22] Ipse vero possessionem quamdam suam vendidit & mille quadringentas libras ex pretio confectas distribuit in pauperes, [& possessionem venditam distribuit in pauperes.] attendens vocem Christi dicentis; Vade & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo; illud item, Tolle moras, semper nocuit differre paratis. Alteram vero possessionem post suam mortem legavit h dicto oratorio S. Juliani, ad sustentationem duorum Sacerdotum. Dum autem vixit ipse ac mulieres prædictæ, omnem fere illius proventum atque aliorum redituum suorum pauperibus Christi satagebant dividere, in victum, potum atque vestitum, prout cujusque exigebat necessitas. Quin etiam ipse Jacobus per se consueverat obire hospitalia & pauperum lecto affixorum tuguria, impendens eis misericordiam uberem, quia meminerat professum esse Christum, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Mat. 25, 40]

ANNOTATA.

a Waddingho minus recte Flordimina.

b Lauda-Vetus, Vghello teste, tribus dumtaxat milliariis distat a nova.

c Etiam in ecgrapho nobis misso satis imperfecte & obscure expressum est Christi nomen, quin ipsum tamen legi debeat dubitari non sinit ipse contextus, manifeste agens de eo quod ibi honorabatur sepulcro, ad similitudinem Dominici sepulcri facto, qualia paßim in ecclesiis Sancti sepulcri spectantur: ut mirum sit quomodo Waddinghus intellexerit amici sepulturam, supra quam jacuerit Iacobus.

d Hinc colligas ejus conversionem & jam dictam mortalitatem pertinuisse ad annum 1397; adeoq; ann. 33 ætatis expleverat, quando in ordine ad Sacerdotium instrui se fecit.

e Fuit hic Bonifacius Butigella, ex Ordine Eremitarum S, Augustini assumptus 1393, & eodem quo Beatus anno vita functus, duobus ante ipsum mensibus 5 Februarii. Videntur autem pii conjuges in ejus manus emisisse votum continentiæ perpetuæ.

f S. Julianus, primus Laudensis Episcopus, colitur 4 Octobris, ex usu istius ævi S. Ziliano scriptus.

g Italice fece fare un bel amito, quod licet videætur a latina voce Amictus sumi, non potest tamen hic aliud quam velum calicis intelligi; huic enim, non lineo capitis Sacerdotalis amictui, quadrant gemmæ.

h Ipsum testamentum infra dabimus, haud multis ante mortem diebus confectum, quo Antonio filio si absque heredibus moriatur, substituitur hæc S. Iuliani ecclesia: videtur autem ille, mox ut ætatem congruam habuit; ad Sacerdotium aspirasse, uti insinuatur num. 22.

CAPUT II.
B. Iacobi conversatio cum proximo, commoratio in suburbanis ecclesiis, vitæ rigor.

[8] [Sacerdos consecratus Iacobus,] Didicerat, ut supra indicavi, Officium divinum recitare, prænominato Sacerdote S. Martini religioso instructore usus: didicerat autem adeo bene, ut idoneus fuerit ad Ordines sacros suscipiendos. Ergo non diu post consecratus Presbyter cœpit publice Missas celebrare, cum tanta devotione, ut eamdem aspiraret præsentibus omnibus, utens ad hoc ministerio socii sui quem habuit, Fr. Francischinum nuncupatum. [socios sibi aliquot allegit.] Cumque laudatissimæ vitæ quam ducebat fama, per totam Laudensem civitatem & circumjecta oppida & reliquam Italiam, paulatim diffunderetur; ad eum brevi se aggregaverunt socii novem. Eorum autem qui spiritualis instructionis causa eum identidem invisebant, tam secularium quam religiosorum, ex Franciscano Ordine aliisque, maximus erat numerus; qui omnes recedebant optime ædificati exemplo humiliatis tam absolutæ: præsertim cum intelligerent, quemadmodum a mundi vanitate, quam sectabatur, ad Dei famulatum conversus fuerit: nec ab ejus vultu mœstus recedebat aliquis, sed veluti si angelico aspectu alloquioque fuisset dignatus, hilari prorsus animo atque tranquillo.

[9] [Mirandulæ Dominam adreligionem traducit.] Inter hos fuit matrona quædam nobilissima, Mirandulæ Domina, quæ cum insigni plurium virorum ac decem pedissequarum comitatu Laudam adveniens, atque ad ecclesiam S. Juliani se conferens, postquam locuta fuit cum prædicto Fratre, & insignem illius sanctimoniam penitius introspiciens admiraretur, decrevit mundo valedicere; petitaque facultate ingrediendi a monasteriū Clarissarum Laudæ, eo tantum fine ut modum vivendi inibi observare solitum cognosceret intimius, eum probavit summopere; & postquam totam S. Claræ b Vitam sibi describendam curasset, revertit Mirandulam, res suas dispositura; deinde Mediolanum commigrans, ordinem S. Claræ instituit in monasterio, quod c S. Ursæ dicitur; & sanctimonialis facta, multas nobiles puellas atque mulieres ibidem congregavit; quarum Abbatissa facta sic eas regebat instituebatque, ut disciplinæ exactissimæ odore, quæ ibi observabatur, observaturque ut audio etiam nunc, allecti quam plurimi nobiles, ipsam ejusque monachas visitatum venirent… d

[10] Tam bonis successibus nō defuit invidia dæmonis, tentare soliti eos qui sese divinis obsequiis tradunt: sed fidelis est Deus, promittens in Euangelio auxilium & dicens, Non permittam e vos tentari supra id quod potestis; [per invidiā Franciscanorum] quasi diceret: Prompte atq; alacriter in meum transite famulatum, quotquot virtutem diligitis: neq; enim patiar ut a mundo, carne vel diabolo impugnemini vehementius, quam sustinere ac superare valeatis adjuvante gratia mea, cum magno meritorum vestrorum incremento, Sciendū enim quod dæmon admodum infirmus sit, nec vincat nisi eos qui vinci volunt, delectationi peccaminosæ consentiendo. Hic ergo talis etiam Fr. Iacobum tentaturus, immisit in cor Fratrum Franciscanorum, in vicinia ecclesiolæ S. Iuliani cōmorantium, ut dicerent inter se, Quid facimus? quia Fr. Iacobus, per illam tantam suæ virtutis ac sanctitatis famam, omnes ad se trahit: metuimusq; ne cum suo illo novo f Ordine & exacta Regulæ Franciscanæ observantia, crescat in damnum nostrum, atq; ejus respectu notemur vulgo tamquam minus religiosi & observantes; atq; ita deseratur ecclesia nostra, & quæ nunc parvula ædes est dilatetur in maximam amplitudinem. Quid ergo? Accusabimus eum apud Generalem aut Provincialem Ordinis, dicemusque non convenire ut intra eamdem civitatem sint duo Ordines ejusdem Regulæ.

[11] [cogitur cum suis discedere.] Dictum factum: accersunt ex remotioribus partibus Provincialē aliquē cum nonnullis Religiosis, & coram eo mensi distantiam intra ædes SS. Francisci & Iuliani, paucis passibus minorem quam jura patiantur, effecerunt ut juberetur Iacobus extra urbem migrare. Hoc vero cum intellexissent cives Laudenses, negarunt permissuros se ut a se divelleretur. At ipse prætendens obedientiam a Regula S. Francisci præscriptam, cum in proposito migrandi perstaret, rogatus ab eisdem est, ne saltem extra Laudense territoriū abiret. Quod rogantibus benigne & libenter annuit; seq; Laudem-veterē recepit ad ecclesiam g S. Bassiani juxta h Selleram: ubi quotidie Missā dicebat cū larga profusione lacrymarum & multa admiratione præsentiū. Ibi fecit Crucifixum ligneum, ac postea alium in cœmeterio collocandum, qui nunc est ad S. Joannē extra portam regiam juxta viam Mediolanensem, [ad suburbanam ecclesiam S. Bassiani,] ubi jam degunt Fratres Franciscani de Observantia Fr. Bernardini. Tertium quoque Crucifixum fecit, qui modo spectatur supra altare ædiculæ S. Juliani, estque pulcherrimus; atque in hujusmodi piis sanctisque operibus tempus transigebat.

[12] [inde migrat ad aliam S. Mariæ,] Post aliquod temporis spatium, dimisso loco S. Bassiani, transiit ad vicinam S. Mariæ ecclesiā trans Selleram: ibique prædicando Dei verbo cœpit intendere, tam solide utiliterque, ut ad eum audiendum non solum ex Laudensi, sed etiam ex Ticinensi ac Mediolanensi districtibus concurreretur, dicentibus populis, O quanta mutatio dexteræ Excelsi! Quis vidit, quis audivit unquam tale? Vere applicari potest huic sancto Religioso, quod de seipso scribit ad Galatas Paulus, Notum facio quod expugnabam Dei ecclesiam supra omnes coætaneos meos: [cum magna omnium ædificatione,] cum autem placuit ei qui me segregavit ab utero matris meæ, & vocavit me per gratiam suam, non acquievi carni & sanguini; sed considerans quod si sectari vellem mundanæ vitæ pompas, damnandus essem ad infernum, & interno sancti Spiritus actus afflatu, elegi fieri prædicator & amplificator ecclesiæ ipsius. [Gal. 1, 15] Nempe recordabatur devotissimus hic Frater dictum istud verissimum, Non itur ad astra deliciis: proinde sanctam Mariam Magdalenam aliorumque Sanctorum in Scripturis nominatorum austerissimam vitam sibi proposuit imitandam.

[13] [in summa austeritate vivent:] Ex quo tempore habitum S. Francisci assumpsit, numquam carnem, numquam vinum gustavit: pro potu autem habebat aquam cum myrrha & thure decoctam, cui bullienti, cum pars tertia decessisset, admiscebat ipse pauxillum mellis, ad temperandam aliquantulum myrrhæ amaritudinem: & hoc ipsi pro vino erat. Postquam vero rupta fuit lorica, qua supra carnem induebatur; ejus loco assumpsit cilicium, ex nodosis contextum funiculis; quod ipsum tribus chordis circum corpus ductis adstringebat, in honorem sanctissimæ Trinitatis; Harum autem chordarum una compacta erat ex porcorum setis admodum acutis, altera ex equinæ, tertia ex caprinæ caudæ pilis, ut magis affligeret ac castigaret corpus, illudque in spiritus servitutem redigeret. Stratum ejus ex sarmentis compositum, pro cervicali habebat durum ac frigidum marmor, in honorem nostri Salvatoris, qui in cruce pendens, & corona spinea transfixus, non habebat ubi reclinaret caput. Atque hunc vestiendi cubandique modum tenuit, quamdiu in terris vixit, ut posset cum Paulo dicere Christo confixus sum. [Gal. 2, 29]

[14] [institutum integræ Quadragesimæ jejunium,] Proposuit aliquando totam unam Quadragesimam absque cibo corporali transigere, & reipsa primos octo dies sic egit, sola Dominici corporis susceptione contentus: quo tempore recordatur Fr. Francischinus, illius socius, quod comedentibus Fratribus cibum quidem manu sumeret & velut ori admoveret, non tamen ori ingereret; quandoque etiam se reciperet ad hortū, quo sequens eum ipse Fr. Francischinus, cum diceret quod ejus præsentiam desiderarent Fratres; mox adfuturum se respondebat Jacobus, iterumque vocatus humiliter imperabat, ut absque ullo suo respectu pranderent: quo facto impransus ipse auferebat mensam, velut omnium minimus omniumque minister. Videns ergo Fr. Francischinus quod omnino non comederet, timere cœpit ne fame moreretur. [matris imperio octava die solvit,] Interim ipsius Jacobi mater Indulgentiarum causa Laudem veterem advenit, atque de hac filii abstinentia inaudiens, timensque etiam ipsa ne deficeret, reprehendit eum. Qui cum maternæ reverentiæ intuitu promitteret facturum se quod præciperet illa; ipsa pultem eidem composuit; quam ex obedientia sumere acquievit, sic tamen ut delicatum ejus saporem dilueret admixtione suæ myrrhatæ aquæ.

[15] Finito prandio surrexit Francischinus, & Laudam adveniens narravit Episcopo, [deinde jubente Episcopo,] quam abstinentiam orsus esset Jacobus, & quomodo eam ex matris imperio interpolasset esu pultis myrrheo liquore temperatæ. Episcopus autem, ejusmodi rebus cum admiratione auditis, jussit ut Fr. Jacobus continuo accerseretur. Eo autem humiliter obediente ac veniente, mandavit Episcopus ut semel in die cibum sumeret deinceps. Cumque excusaret sese humiliter Jacobus, oraretque ne tam severo imperio cogeret copiosiorem, quam revera opus erat, refectionem suscipere; quoniam confideret a Deo sibi adfuturas vires, [ter in hebdomade cibum sumit:] ad abstinentiæ cœptæ rigorem continuandum; voluit Episcopus & præcise mandavit ut saltem ter in hebdomade reficeretur. Et huic præcepto paruit humiliter Jacobus, talemque vescendi modum tenuit, non solum illa Quadragesima, sed per omnem suam deinceps vitam, sola Dominica tertiaque & quinta feria manducans, sed citra carnis ac vini usum; ut posset istud Aristotelis usurpare, studium me fecit ingeniosum, abstinentia vero castum.

[16] Erat porro Fr. Jacobus incessu, aspectu, loquela, & omni actione moderatus; animum semper erectum & hilarem præferens, [tempus utiliter occupatum habet,] atq; aliis præbens virtutum exemplum: in corrigendo suavis, in docendo placidus, numquam impetu furoris iracundiæque abreptus, sed caritate fervens, nec nisi cum honestis aut religiosis personis conversationem habebat. Quia autem monitum S. Hieronymi est, Semper aliquid boni facito, ut diabolus inveniat te occupatū; Jacobus modo orabat, modo Patrum Vitas legendo volutabat, modo hærebat in contemplatione rerū divinarū defixus; a qua ne impediretur importuno nimioque confluxu civium, non raro sese intra sacristiam recludebat, [solitudinis amantissimus.] ibique insistebat divinis laudibus beneficiisq; Creatoris in creaturas sparsis considerandis, Hæc utique ei erat cella, de qua loquitur Basilius in libro de Vita solitaria, dicens: i O cella sanctarum mentium delectatio & intimi gustus inexhausta dulcedo! Cella nempe est paradisus deliciarum, ubi tamquam redolentium species pigmentorum, vel rutilantes flores aromatum, sic fragrantia spirant odoramenta virtutum.

ANNOTATA.

a Italice ingrediendi ordinem, non ut eum solenniter professura; sed dumtaxat ut sub ejus habitu aliquamdiu victura; quare censui substituendam phrasim magis huic loco propriam. Exstat autem apud Waddinghum bulla Benedicti XI, an. 1303 mandantis Laudæ institui monasterium Clarissarum, fundationem offerente Antonio de Fuxiraga: unde corrigendus Gonzaga, in Provin. Mediol. monast. II sic de eo loquens, quasi illud usque ad an. 1459 Tertiariarum dumtaxat fuisset.

b Non hoc intelligo de historia vitæ; sed de formæ vitæ seu regula quam Clarissæ Laudenses observabant.

c Ita Ms. fortaßis ex usu vulgi: nam integre scribendum S. Ursulæ: Gonzaga in Prov. Mediol. monast. 3 cum narrasset quomodo ea domus anno 1341 sub Regula S. Augustini instituta fuisset, ita loquitur: Cumque successu temporis hujusmodi domus omnimodam minaretur ruinam, atque ejus Sororibus summa laborantibus inopia nulla ejus resarciendæ spes affulgeret, ejus calamitati summopere compatiens piissima simul ac dives quædam vidua, ex Mediolano oriunda, nomine Catharina, ad ejus reædificationem se ex promissione adstrinxit, si illius habitatores in primam B. Claræ regulam transire vellent. Quibus denique annuentibus atque Innocentio VII assensum præbente, & domus pristino nitori restituta fuit, & ipsa viduasimul cum ceteris monialibus in prætactam Regulam verba religioso de more fecit. Contigit autem id anno Innocentii illius primo, prout ex ejus diplomate, in archivio hujus loci asservato patet; adecque anno 1404 post mortem Beati, diploma illud cum facile haberi potuerit, miramur a VVaddingho fuisse neglectū.

d Describit hic per digreßionem auctor, quomodo camera, in qua uxor ac mater Beati commorari solebant, ipsi ædiculæ S. Iuliani contigua, modo serviat ingressui sub eodem communi fornice, augendæ ecclesiæ addita per venerabilem Religiosum Patrem Gerardum de Mayocchis, Rectorem & Beneficiatum ibidem anno 1435, idque ex testamento ipsius Iacobi, volentis ut post dictarum mulierum mortem ipsa camera sic uniretur. Hanc digreßionem, quia interrumpebat contextum historiæ, ab ea eximere placuit; atq; hic ex ea inferre, quod præter testamentum infra dandum, ubi de tali camera nihil dicitur, debeat intelligi codicillus aliquis postea adjunctus: deinde quod dictæ mulieres ambæ ante annum jam notatum obierint, vel saltem jure ususfructus cesserint.

e Lapsus hic memoriæ est, adscribentis Christo ea verba in Euangelio, quæ sūt Apostoli, 1 Cor. 10, 13, Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.

f Non erat quidem proprie novus Ordo, ac ne Ordo quidem stricte dictus; cum ejus professores non fuerint proprie religiosi; & Tertiariorum institutio sit a S. Francisco: sed erat nova sodalitas, sub observantia Regulæ rigidiori quam esset ipsorummet Franciscanorum, ut hinc apparet.

g S. Bassianus, Episcopus Laudensis, de quo fuse egimus 19 Ianuarii.

h Videtur esse nomen rivuli in Adduam influentis.

i Opusculum hoc nemo hactenus Græcum vidit, & an S. Basilii sit merito dubites: extat Latine excusum in editione Parisina Frontonis Ducæi an. 1618.

CAPUT III.
Reversus Laudam juvat captivos, indeque contracto morbo, moritur: corpus elevatur.

[17] [Flagrantibus Italiæ discordiis,] Instigante diabolo Deoque permittente, per universam Lombardiam ingens exarsit discordiarum incendium, propter enormia peccata, ex pertinacibus odiis nata, inter eos quibus non fuit cordi hoc vulgare dictum:

Si bonam vis vitam & opinionem,
Ne sequere partes juxta a Salomonem:
Pars enim Guelfa & pars Ghibellina
Castigabuntur virtute divina,
In hac vita cumulo suspiriorum,
Apud inferos pœnis martyriorum.

Igitur prædictus Fr. Jacobus, [prædicit inferendam agro Laudensi vastitatem.] divina inspiratione præsentiens ingentes qui imminebant motus, quodam die festo prædicans ad populum, cœpit dicere, O nobiles cives, o matronæ, o cujuscumq; ætatis & conditionis homines, sive indigenæ sitis sive exteri, rogo atq; obtestor quantum possum, ut dimissis agris recipiatis vos ad vestras civitates, castella & oppida, priusquam vos comprehendant tanta quanta imminent mala: neque contemnite id quod vobis dico, dico enim ex Dei mandato. Ne quæso velitis mori ante tempus, sed ipsius Christi exemplo, cum vellent eum Judæi lapidare, abscondentis se quia nondum venerat hora passionis ejus, vobis ipsis consulite, dum licet & potestis.

[18] [& aliis fugiendi exemplum daturus,] Videns autem quod se non commoverent neq; metuerent propter hujusmodi admonitionem, rursus alta voce dixit: O fratres mei, o sorores, si vos nunc abire non vultis cum tempus habetis; ego cum Fratribus meis Laudam discedo: & concione dimissa, nihil ultra moratus, una cum suis proficisci cœpit. Accurrentibus autem inquilinis ipsius vici, atq; rogantibus ut secum maneret, quia munituri erant ecclesiam adversus quascumq; subitas irruptiones; noluit acquiescere, sed abiit quo cœperat. Populus igitur tanta fugæ acceleratione perterritus, cœpit etiam ipse vasa colligere, onerare currus, se suasque familias Laudam transferre: [Laudam se cum suis recipit:] quidem autem perstiterunt in loco, quos brevi suæ incredulitatis pœnituit, quando spoliati sunt & comprehensi ab hostibus, omnibus extra mœnia domibus eversis incensisve; quæ durantibus bellis in ea desolatione manent in hunc usque annum MCCCCXLVIII, neque ulli extra urbis portas vitæ erat aut libertatis securitas: quos autem periculum comprehendit, in varias & longinquas captivitates abducti fuere; vicissimque ex hostico multi adducti sunt Laudam, & in carceres dati.

[19] [addicit se obsequio captivorum,] Tum Frater Jacobus ac Fratres sui, nominatim Fr. Francischinus, infelicem captivorum conditionem miseratus, circuibant per domos potentiorum civium, & eorum quibus displicebat sæveritas contra miseros exerceri solita, & pro Dei amore colligebant eleemosynas inter ipsos distribuendas, manticam panibus, œnophoros vino plenos, cum carnibus coctis portantes, & propriis manibus ministrantes iis, qui manicarum catenarumque pondere impediti, aut plagarum enormitate debilitati, suis se manibus juvare non poterant. Atque in hoc caritatis humilitatisque Christianæ exercitio dies toti a mane in vesperam traducebantur, [cum summa humilitate & caritate,] cum interim vestes infelicium illorum ipse Jacobus emundaret a vermibus, suis ipsos vestimentis operiens tantisper, unde haud levem proprio corpori-cruciatum referebat domum, undique materiem quærens carnis affligendæ. Non potest satis explicari verbis quanto in his ardore versaretur vir sanctus, istud Euangelicum semper habens præ oculis, ubi in persona Christi dicitur, In carcere eram & venistis ad me. [Matt. 25, 36] Tantum autem hac ejus solicitudine proficiebatur ut nulli captivorum quidquam deesset rerum ad vitam necessariarum; cum nunc has, nunc illas domos adiret, prout in variis locis vincti solent servari, quemadmodum experti norunt, quotquot inter hujusmodi bella aliquando vixerunt.

[20] [pluriumque salute ærumnis alias extinguendorum] Contingebant porro nonnumquam ut inter captivos infirmarentur aliqui, quos Jacobus, exoratis per multas preces custodibus, portabat ipse ad nosocomium, ibique curabat. Quod si gratis id obtinere nequiret, sed unum & quandoque duos ducatos exigerent inhumani milites; circuibat per ædes devotarum & opulentiorum personarum, usq; dum emendicasset quantum satis erat placandæ militum avaritiæ: & hac ratione multos eximebat e squalloribus carcerum. Inter hos unus fuit, quem ad nosocomium S. Elisabethæ deportandum curarat, cui cum tibia horribiliter affecta pene tota computruisset, & vix solis nervis reliquo hæreret corpori, jussit pro eo confici argenteum quoddam instrumentum, adeoque dextre tractavit infirmum, ut resecta parte incurabili, reliquum servaverit hominem: qui exinde non desinebat laudare Deum ac famulum ejus Jacobum, cujus misericordia fuerat in vivis retentus.

[21] Longo tempore duraverunt calamitates istæ; quæ cum quotidianos maximosque labores Jacobo parerent, [hinc contracto morbo,] nullus dubito, quin ea in quam decidit infirmitas eorumdē laborum fuerit fructus. Gravis autem infirmitas fuit: sed ipse pacato eam animo hilarique ferebat: & cujuscumq; conditionis ac sexus homines, ad se visitandum accedentes, læto excipiebat vultu. Venit etiam aliquando ad eum præstigiatrix vetula, dixitque Sivis, Frater Jacobe, faciam tibi signum quo sanitatem recuperes. [oblatam per incantationes sanitatem recusat:] At ille, Apage, inquit, malo enim justus mori quam vivere injustus: atque ita loqui debet quiscumque secundum Dei legem vult vivere, itaque in ejusmodi casu S. Bernardus respondisse fertur alteri vetulæ, simile remedium morbi offerenti: nec satis culpari possunt ii, qui incantationibus diabolicis vitam sic credunt corporis, ut æternam animæ salutem perdere flocci pendant. Quæ vero ad se venientibus monita dabat Jacobus, ea fere ad mutuam cariatem spectabant, cum identidem inculcaret istud Pauli, Omnes sumus Fratres in Christo: [socii sui mortem prædicit] & hæc monens ridere videbatur, adeo ut vultus serenitatem tantam in corpore infirmo mirarentur omnes, cum dolores quos patiebatur considerarent: nempe cor gaudens exhilarat faciem, Salomone teste; & Jacobus totus gaudebat in Domino. [Prov, 15, 7] Tristabatur nihilominus Francischinus ejus socius: quare consolari eum volens Jacobus, Ne quæso, inquit, mœreas Frater; te enim æque ac me invitat Dominus. Nec vana hujusmodi admonitio fuit: quia paucos post dies dictus Frater morbo correptus est, eoque obiit, infirmitatis suæ die tertio, & apud Fratres Minores in eorum claustro sepultus requiescit.

[22] [ipsequeetiā pie obit] Tandem Jacobus etiam ipse, post diuturnæ & miræ patientiæ exercitium, in quo nullum unquam doloris vel molestiæ signum dedit, numquam vultum contractiorem prætulit, suscepit Ecclesiæ Sacramenta quanta potuit devotione ac reverentia, qualemq; verbis nemo valeat explicare, coram numerosa multitudine tam secularium quam religiosarum personarum circumstantium, anno MCCCCIV, sub horam noctis XI quodam die Veneris; mense Aprili. Postea cœpit omnes confortare qui aderant, [1404 feria sexta.] sublatisque in cælum oculis ac manibus dixit, Dirupisti Domine vincula mea; atque hoc dicens expiravit, eadem vultus hilaritate etiam post mortem permanente, qua veluti subridere videbatur omnibus ad spectaculum accurrentibus: quorum postero die mane maximus fuit numerus, cum mortui corpus in atrio domus in habitu religioso, ut talium mos est, spectabile supra feretrum jaceret. Nec erat qui non crederet, tam decoram venustamque speciem & viventi simillimam, argumentum esse ejus beatitudinis, quam anima jam tunc possideret in cælo. Inter cæteros autem qui venerabundi advenere fuerunt mater & uxor defuncti, cum filio ejus Antonio b ad Sacerdotium aspirante.

[23] [honestissime exæquiæ mortuo fiunt:] Tunc ego Fr. Bassianus Dardadone, ex Ordine Fratrum Minorum S. Francisci & Confessor devotissimi Fr. Jacobi, coram omni populo manibus meis elevans manus defuncti, ostendi eas per omnes digitorum articulos sic tractabiles mobilesque quasi integra adhuc vita animarentur, in signum maximæ sanctitatis ejus. Nec multo post adveniens. Clerus, cum multo honore ac reverentia, eumdem sepelivit sub terra, ante altare S. Juliani in propria ejus ecclesia. Quia autem dixit Deus Apostolis suis, Prædicate Euangelium omni creaturæ, annuntiantes virtutes ac vitia; ego de virtutibus mortui sermonem habui. Porro in isto primæ sepulturæ loco corpus per annos septem jacuit: [corpus post annos 7 elevatur integrum.] postea vero mater ejus Religiosis quibusdam & secularibus dixit, quod filii corpus vellet de terra elevandum curare, in monumentum ad hoc fabricandum; quod & fecit, juxta altare prædictum ad manum dexteram. Refossum autem corpus suavissimum de se spiravit odorem, velut si copiosis aromatis refertus fuisset locus: & quidam ex præsentibus elevarunt manus ejus, ac rursum æque ac prius invenerunt tractabiles mobilesque, licet consumpta carne sola pellis obducta esset ossibus, firmiter inter sese hærentibus.

[24] Quæ omnia cum certum præberent testimonium excellentis sanctimoniæ, quam vivens fuerat consecutus, sæpius fui rogatus a matre aliisque pluribus ego Fr. Bassianus Dardadone, ut vitam ac mortem ejus beatam describerem. Sed iis morem gerere non potui, cum nullum otium haberem a concionibus in conventu nostro & extra civitatem per varias ecclesias habendis; donec anno MCCCCXXIII, gravi dentium dolore coactus a prædicatione cessare, potui scriptioni attendere, & litteris consignare hæc pauca, quæ mihi de eo suggerebat memoria: nihil dubitans quin alia multa scriptis dignissima ab eodem sint acta, quæ ad meam non venerunt notitiam. Multa etiam sunt quorum memoriam senectus obliteravit: experior enim eamdem mihi factam esse valde labilem; communi senilis ætatis vitio… c Considerans porro cunctis moriendum esse semel, sive in juventute sive in senectute, extremum hoc monitum cunctis adjungo; Quidquid voluisses fecisse in hora mortis, id facito dum corpore sanus es, declinans a vitiis & exercens virtutem, si vis in vitam æternam ingredi. Deo gratias: id est, Ego Fr. Bassianus ago gratias Deo, qui dignatus est mihi concedere gratiam ad commendandum scripto hanc benedictam Legendam, pro Dei honore & ædificatione quorumcumque volentium bene vivere, sicut vixit hic devotus Religiosus, scilicet Fr. Iacobus de Oldo: cum eoque sine fine gaudere in secula seculorum. Amen, … d

ANNOTATA.

a Salomonis nomen hic promiscue accipi videtur, pro Sapiente quocumque, talis dicti auctore.

b Natus anno 1387, ut dicitur supra num. 2, dumtaxat agebat annum 18 ætatis quando obiit; qui in suo testamento nihil simile insinuat de filio, ut hoc videri poßit per prolepsim additum.

c Hinc excurrit auctor in defectus, quos grandior ætas inducit corporis facultatibus; ut discat homo corpus suum non nimis æstimare: quam digreßionem placuit hinc, ut superfluam, rescindere.

d Explicatæ jam Vitæ subjungit auctor longißimam narrationem de Indulgentia quadam, ad altare S. Baßiani concessa anno 1414. cum Laudæ simul essent Ioannes Papa XXII & Sigismundus Imperator, quorum hic Ioannem de Vinea, qui jam inde a tempore B. Iacobi usque tunc Laudensibus simul ac Placentinis gloriose dominabatur, Equitem auratum creavit; iste vero die 29 Octobris conceßit plenissimam Indulgentiam prædictam pro festo S. Baßiani, incipiēdo a primis Vesperis, in perpetuum duraturam, idque coram testibus hic & in tabula ibidem appensa nominatim expreßis, quorum unus fuerit D. Presb. Petrus de Mayorano, tunc solum Diaconus & Secretarius sive Custos ecclesiæ Cathedralis, nunc autem, id est anno 1448, Præpositus ecclesiæ SS. Naboris & Felicis: quam Indulgentiam idem Pontifex, e Confeßione S. Baßiani transgressus ad Capellam S. Mariæ ad Nives, pro eadem capella & die 5 Augusti iterari voluerit. Præfatur autem hujus privilegii conceßioni se præsentem fuisse: & deinde fuse excusat quod propter bellicos tumultus de eodem non fuerit nec habeatur expedita bulla. Postea proponit bullam alterius Indulgentiæ, centum dierum, pro festo & ecclesia S. Iuliani Laudensis, concessa a Gerardo tit S. Mariæ in Transtiberim S. R. E. Presb. Cardin. Comano vulgariter nuncupato, Apostolicæ Sedis Legato sub data XX Iunii, anno Nativitatis Domini MCCCCXL Pontificatus Eugenii IV anno X: cujus Bullæ Latinus textus vulgari postea lingua summatim proponitur. Post quæ omnia, brevitatis causa hoc loco omissa, sequitur titulus novus, Infrascripta sunt aliqua miracula laudabilia dicti Fratris Iacobi de Oldo, eaque continuantur prout jam sequitur.

CAPUT IV.
Miracula post obitum B. Iacobi patrata.

[25] [Sanatur stomacho dolens amita Beati,] Hic volo describere quædam miracula, facta per devotum Fr. Jacobum de Oldo in civitate Laudensi post mortem ejus: quorum hoc sit primum. Cum adhuc in feretro staret spectabile corpus, quædam Antoniola, mater Presbyteri Ugonis de Menna, quæ annis duodecim passa fuerat gravem stomachi dolorem eratque amita ipsius Fr. Jacobi, talem ad eum fecit orationem: Fili mi, si tanta gratia apud Deum vales, obsecro ut me liberare velis ab hoc quem patior stomachi dolore: & suæ petitionis compotem sese sensit priusquam terræ mandaretur corpus, neque amplius dolor iste repetiit perfectissime liberatam,

[26] Fuit etiam vir quidam de sub S. Nicolino Laudensi, paralysi a correptus ab annis duobus, qui cum in lecto noctu non dormiret, [item paralytieus,] sed cogitabundus jaceret, vidit accedere quemdam ad se qui dixit: Mane facto vade ad ecclesiam meam, & cura ibi dici tres Missas, postea sanus eris. Respondit ille: Atqui nescio ego quæ tua ecclesia sit. Ipse vero dixit: Sum Fr. Jacobus de Oldo: vade ad S. Iuliani. Rursum ille: Quomodo autem ibo qui gradi non possum? Ibis, reposuit alter. Et facto mane ivit qui fuerat paralyticus; Missasque, ut jussus erat, curavit dicendas, ac domum rediit ex toto sanus.

[27] [& moribundus,] Fuit & alter civis Laudensis, D. Bassianus de Gorgonzella nominatus, habitans in burgo portæ Cremonensis in vicinia S. Pauli: qui ex gravissima infirmitate lecto decumbens, motu non solum corporis sed & linguæ privatus, cibi fere omnis ac potus expers, pro deposito a medicis habebatur, propinquam ejus mortem præsagientibus: ideoque domestici ejus, postquam ut mortuum deplorassent, eidem sepeliendo curaverant sandapilam fieri. Notandum autem quod prædictus infirmus adeo se gravatum sentiens, per Dei gratiam fuerit recordatus benedictæ animæ prænominati Beati Fr. Iacobi de Oldo, cujus viventis fuerat aliquando socius, eumque intra se affari cœpit in hunc modum: [qui corde invocans B. Iacobum] O anima glorificata B. Fr. Iacobi de Oldo; quam certissime credo coram Deo omnipotenti assistere, obsecro quam possum cordatissime, ut velis pro me intercedere apud Christum benedictum, quatenus, siquidem ad animæ meæ salutem conducat, restituere mihi dignetur sanitatem corporis: & ego vicissim eidem promitto, quod reliqua omni vita mea, quantum humanitus possibile erit, adnitar ut omnia peccata caveam: quæ sane promissio, si eam subsequatur effectus, Deo carior est alio qualicumque voto, quod vir autmulier posset nuncupare Deo. Addidit etiam prædictus D. Bassianus certas quasdam devotiones & oblationes, a se faciendas in ecclesia S. Iuliani.

[28] His taliter actis, sequenti mox nocte circa infirmi lectum apparuit beatus Fr. Iacobus de Oldo, [ab eodem apparente] griseo tertii Ordinis mantello amictus, & tertio nomen jacentis inclamavit, dicens O Bassiane. O Bassiane. O Bassiane. Multum is quidem tunc gravabatur: interrogavit tamen quisnam esset qui suum nomen sic iterabat. Cui ille: Fr. Iacobus de Oldo sum, qui magna tua devotione & ferventi deprecatione permotus, supplicavi pro te altissimo Deo, ab ejusq; gratia ac misericordia obtinui ut ex hac infirmitate non moriaris, atque ita implere valeas tuam bonam voluntatem, easque devotiones ad quas, te ipsum Deo mihique, id est ecclesiæ meæ, sincera mente obligasti. Confortare igitur & esto certus, [factum in se miraculum jubetur publicare:] quod brevi liberaberis ab hac, quam modo pateris, infirmitate & angustia omni, cum magno omnium gaudio. Iubeo autem, ut, quam primum poteris gressum formare, accedas ad meam S. Iuliani ecclesiam, & quidquid tibi nunc accidit palam enarres; idque sub Missæ sacrificium, quando frequentior ibidem est populus, ut occasione hujus benedicti miraculi, gloriosus Deus, pro nobis passus mortuusque in cruce, semper & in æternum laudetur.

[29] [prout post 4 dies facit in ecclesia S. Iuliani] Sciendum proinde, quod quarto abinde die, prædictus D. Bassianus accessit ad ecclesiam S. Iuliani, eadem hora qua Frater quidam Franciscanus sacra induebat vestimenta Missam dicturus. Hac autem finita, D. Bassianus rogavit ipsum Fratrem, ut convocaret omnes qui ibidem erant, deprecans ne quis egrederetur, & dicens quod ei narrare vellet pulchrum miraculum B. Fr. Iacobi de Oldo, quod ipsi sibi noviter acciderat: cœpitque minutim exponere singula supra indicata; nec modice auxit præsentium omnium erga Beatum devotionem. Sciendum præterea quod populo magna cum satisfactione digresso, [& ducitur ad cubiculū Beati videndum,] D. Flordonina mater dicti Beati ipsum D. Bassianum manu prehensum duxit in domum ejus, id est cubicellum, ubi ipse Beatus solitus erat die & nocte orare, ac libros de vitis sanctorum Patrum diligenti contemplatione evolvere; ibique ei monstravit in angulo quodam stratum ex colligatis sarmentis compositum, ac durum marmor quod filio fuerat pro cervicali, nec non cilicium ejus & chordas tres quibus illud adstringebat corpori… Prædictum autem miraculum in persona D. Bassiani contigit quarto post mortem Beati anno: ipse autem postmodum vixit per annos quadraginta duos. b

[30] [sterili matrons proles impetratur.] Matrona nobilis, nomine Aloysia, uxor Aloysii de Vinea nobilis civis Laudēsis, cū marito annis quatuor sine prole vixerat: & spem quoque illius concipiendæ jam deposuerat, quamvis adhuc juvenis esset. Verūtamen audita fama hujus devoti Religiosi, quasdam devotiones instituit facere, atq, ex intimo cordis affectu orare eum cœpit ut sibi a Deo secundum bene placitum ejus filios aut filias impetraret. Completa autem quam assumpserat devotione, filiam mox concepit, & alios postea ex ordine liberos: asseruitq; suas preces omnes a Beato semper exauditas fuisse.

[31] D. Joanna de Paternis, matrona Laudensis, dolenter ferebat filium suum Danielem incurabili phthisi consumi & exarescere, [convalescit puer phthificus] adeo ut morti esset quam vitæ proprior. Quodam autem matutino tempore, ad audiendum sacrum egressa domo, eamdem Cometæ filiæ suæ commendavit; postea reversa, invenit filium ita jacentem in lecto ut caput extra eum penderet. Quare mortuum existimavit (neque enim vel anhelitum ejus ullum percipiebat) & caput supra cervical reposuit. Sed ecce experrectus parvulus, queri cœpit de matre, dicens, importune id ei accidisse: Jam enim, inquit, aderat mihi Fr. Jacobus de Oldo, dixitque quod tibi domnm reversuræ dicerem, ires ad ejus ecclesiam, ibique cereum infantem offerres, ita fore ut convalescam. Fecit mater ut filius monuerat: & exinde tam bene valuit puer, ac si mali nihil unquam passus fuisset.

[32] Altera etiam Joanna, Laudensis mulier, diebus aliquantis tam male affecta fuerat, ut somnum nullum oculis caperet. [& mulier, ambo post visum in somnis Beatum.] Huic fuit frater, Otto dictus, ex ordine S. Dominici, in Theologia Magister; qui postquam Ioanni Patarino moribundo adfuisset usque dum spiritum redderet, sacras super eum preces recitans, in reditu ad monasterium divertit ad visitandam & consolandam infirmam sororem; quæ quomodo valeret interroganti, responderunt domestici, quiescere aliquantum. Tantisper ego ibidem præstolatus, & postea infirmæ cameram ingressus, ipsam quoq; de suo statu interrogavit: quæ respondit dormivi nonnihil: dormienti autem adfuit Fr Iacobus de Oldo, monens ut assumerem habitum tertii Ordinis: idemque sæpius inculcanti, cum hoc promittere detrectarem, tandem dixit me sanandam; in ejusq; rei certitudinem signum dedit dicens, quod ipso eodem tempore mortuus esset Mag. Ioannes Patarini. Verum id esse confirmavit frater, neque dubitavit quin id divinitus intellexisset soror, quandoquidem ipse adfuisset morienti, nullaque interposita mora accessisset ad infirmam, adeo ut nullus interim ad ipsam nuntius de ejusmodi obitu potuerit penetrare. Veritatem denique visionis illius comprobavit sanitas, intra modicum tempus consecuta.

[33] [puer poste contactus subito sanatur.] Cuidam Bartholomæo de Fasulis, mortalitatis tempore dormienti cum matre, ut pueri solent, gravis febris advenit, pestilentemque tumorem procreavit. Ille expergefactus, seque oppido gravatum sentiens, & manum versus coxam protendens, sensit insolitam tumefactionem; & matrem ejulans inclamavit. Quæsivit illa quid ei deesset; & suspicata tali tēpore quod res erat, cœpit palpando explorare filioli corpus; nec malum levius quam metuebat deprehendit. Verum quia magnam animo alebat fiduciam in Deum & beatum istum virum, votum fecit, quod si a periculo isto liberaretur puer, bonorum suorum partem aliquam oblatura esset. Neque pluribus opus fuit: quia primo mane locum antea affectum inspiciens, sanum prorsus & absq; macula ac tumore invenit, febri sublata, & puero tam alacri ac si nihil mali passus fuisset. c

[34] Alia femina, dicta Facina de Longhis, uxor Ioannis Galli, decumbebat periculose, novem grandibus plagis affectum habens corpus, quarum curationem medici desperabant. . d Sic igitur jacenti & mœstæ, ac pene extra usum rationis positæ, [item mulier exulcerata;] visi sunt adstitisse duo Fratres, alter griseo, alter nigro colore vestitus; quorum unus ipsam nominatim cōpellans, Surge inquit, Facina. Neganti se posse surgere, reposuit ille; Eja, manum mihi porrige; manuq: apprehēsam visus est circumducere per cameram. Sub hæc expergefacta mulier, intimæ cuidā amicæ suæ narravit visionē. Quæ confessa est, quod ejus causa multū solicita instanter supplicasset Beato Fr. Iacobo, quia hunc experta fuerat præsentem in quavis necessitate advocatum. Exinde vero de die in diem melius habere cœpit infirma, usque dum plenam recuperavit sanitatem, Deum & servū ejus Iacobum collaudans.

[35] [alia a bilis ad caput elevatione & urinæ obstructione,] Domina Bartholina de Somaripis, ex bile per corpus diffusa gravissime infirmabatur, noxiique humores ad ejus sublati caput ita ipsum tumefecerāt, ut muliebrē speciem in eodem ita grandi vix daretur agnoscere. Accessit obstructio urinæ pertinax: & his duobus afflicta malis, ad Deū devotumq; Fr. Iacobū de Oldo, cui pie semper affecta fuerat, invocandum se vertit, oblationem aliquam ei faciendam promittens, si gratiam faceret sanitatis. Vix votum emiserat, quando ita se persanatam mirata est in instanti, quasi nullum incommodum passa fuisset.

[36] [item moribundus an. 1438] Civis quidā Laudensis, Martinus Galli appellatus, post gravē annorū octodecim infirmitatē eo reductus erat, ut præter modicā e zuccaro confectionē nihil omnino caperet alimenti, & a medicis depositus haberetur. Sic jacenti aderat quædā ejus cognata, nomine Thomasina, dixitque, Volo pro te, cognate mi, orare Fr. Iacobum de Oldo, ut si qua valeat apud Deū gratia, sanitatem tibi restituat. Hoc admonitu etiā ipse pro se sequenti nocte tota eādem gratiam postulavit; votum addens de cereo capite ad Beati ecclesiam deferendo si convalesceret. Die autem sequenti cognatā cum cereo capite ad ecclesiam misit, & subito sanus assurrexit. Contigit hoc anno MCCCCXXXVIII.

[37] Tomasina delli Bocchoni, honestissima ac pientissima matrona, filia nobilis viri Ioānis & cognata e ipsius B. Fratris Iacobi de Oldo, [& an. 1445 cognata Beati sana menti redditur.] sub annū MCCCCXLV in talem decidit ægritudinem, ut eam sibi ignotā esse faterentur medici, & quoniā nihil apte loquebatur, sed rem unā pro altera, credebatur a maligno spiritu possessa. Adhibiti ergo a Sacerdotibus exorcismi sūt: cumq; nec his quidquam proficeretur, cœpit tandem haberi fatua. Ita affectam videntes filii ejus aliiq; domestici, & quod de die in diem amentia cresceret, atq; omnem demū rationis usū infelici sustulisset, desperabant unquā sanæ mēti restituendā: sed duabus ejus neptibus major in Deū Sanctūq; ejus fiducia fuit, cœperuntq; amitam suā blandissime solicitare, ut spē aliquam poneret in isto devoto Fr. Iacobo, cui toties & tam devote supplicare consueverat. Cumq; idem etiā suggererent mulieres domesticæ aliæ, nec finem facerent talia iterandi simul & orandi pro infirma; huic eatenus mens sana rediit, ut dicere potuerit, O Domine, Fr. Iacobe, Dei famule, dignare mihi auxilium ferre in hac mea afflictione: deinde sensibus omnibus ita sana fuit in momento, ut nullum pristinæ passionis vestigium in ea esset animadvertere: atque ita laudavit Deum & prædictum Fr. Iacobum.

[38] [Matrona cancrum patiens in mamilla,] Aliæ imulieri, D. Dariæ dictæ, uxori nobilis civis Laudēsis Iacobi de Fissiraga, incurabilis cancer advenit in mamilla dextra, qui intra bienniū ita ipsam corrosit, ut ad magnitudinē hostiæ pateret plaga, eiq; implēdæ opus esset pluribus panni linei frustis in orbē sectis, interim dum circa ipsius plagæ labra medicinæ applicabantur. His vero non modo profectum est nihil, sed crescentibus semper cruciatibus cum proserperet indies malum latius, negaverunt medici aliam curationis superesse rationem quam ipsius mamillæ rescissionem, siquidem vitam conservatam vellet, nisi forte per expressum miraculum succurreret ei misericors Deus. Ita sentiebant Mag. Ioannes de Bergomo, Mag. Christophorus Bocchonus, Mag. Martinus de Cassino, Mag. Aloysius Pauli; Mag. Ioannes Gamba, Doctores medici & Ioannes Parasso chirurgus. Tali eorum sententia audita, mulier, quæ pridem multa cognoverat de devotissima & sanctissima vita B. Fr. Iacobi de Oldo, [quam absscindendam medici judicabant,] potius quam in rescissionem mamillæ consentiret, maluit humanis omnibus medicinis rejectis fiduciam totam collocare in eum, qui quatriduanum Lazarum suscitavit de monumento, eumdem sibi sperans propitiandum per intercessionem B. Iacobi.

[39] f Sciendum est autem, quod inter eas quæ D. Dariæ persuaserant ut ad B. Iacobum invocandum se converteret, fuerit D. Thomasina, ipsius Beati viri cognata. [prædictæ Cognatæ suasu Beatum invocat,] Quoties enim ad D. Dariam visitandam accedebat, inculcabat ei devotionem erga suum Cognatum, a quo etiam ipsa antea beneficium sanitatis fuerat consecuta. Hujus igitur suasionibus instructa D. Daria, cum eo rem adductam vidit; postquam ex sua parte nihil prætermiserat quod esset ad animæ & corporis salutem expediens… g extremam denique hanc anchoram arripuit; pieque invocans B. Iacobum, votum fecit cujusdam oblationis ad ejus ecclesiam offerendæ: ipsoque instanti sensit a sua mamilla velut igneum quemdam calorem abscedere: & cœpit, tamquamde adepta sanitate jam certa, gratias agere Christo omnipotenti ac matri ejus & B. Iacobo: deinceps autem visa est ipsorum oculorum experimento quotidie proficere ad sanitatem perfectam. Quod vero miraculum auget, hoc est. Ferebat uterum prægnans Daria, [& una cum partu liberatur a morbo,] dixerantque medici quanto propinquior fieret partui, tanto magis aggravandum & irritandum eum quo rodebatur cancrum: prorsus autem contrarium accidit, ut quantum maturescebat in utero fœtus, tantum diminueretur malum; adeo ut cum tempus pariendi advenit, omnino libera ab eo extiterit, solis prioris plagæ relictis vestigiis, absque ullo penitus doloris sensu. Atque hoc evenit Dominicæ incarnationis anno MCCCCXLVIII aliquantis ante Domini natalem diebus. Atque ita finitur præsens miraculum: h laus Deo, pax vivis, requies defunctis. Amen.

[40] Ad laudem & gloriam Dei Omnipotentis, ad exaltationem nominis B. Fr. Iacobi de Oldo, qui præsentem S. Iuliani ecclesiam erigendam curavit, fiat omnibus manifestum, quod dictus B. Fr. Iacobus per merita sua noviter i operatus sit grande miraculum, in persona nobilis viri Mag. Ioannis de Populo civis Laudensis: [item vir cancrum in ore ferens,] idque in hunc modum. Patiebatur prædictus Mag. Aloysius gravem infirmitatem, quam medici litteraliter nominant Ad colla malignus, estque species quædam cancri, quæ ipsi Mag. Aloysio enata erat intra ipsam buccam ad partem sinistram. Eo cum graviter affligeretur, neque rem procul a mortis periculo medici abesse iudicarent, inter amicos qui ad infirmum visitandum conveniebant, cœperunt aliqui narrare miraculum, quod in matrona nobili simili fere morbo laborante operatus fuerat B. Fr. Iacobus de Oldo, ab eadem devote invocatus. Non surdis auribus eam narrationem excepit Mag. Aloysius, sed, mente ad Deum ejusque famulum erecta, vovit, quod si similem ipse impetraret gratiam, [ad simile votum subito sanatur, anno. 1449,] curaret Missam celebrandam & cereum caput offerendum in honorem Beati. Et ecce, nulla interposita mora, crepuit interius pars male affecta, expuitque Aloysius marcidæ carnis frustrum ad magnitudinem grandioris nucis, & simul totum quo gravabatur malum, nullo ejusdem vestigio remanente. Quapropter hoc quoque visum est non fuisse silentio prætereundum, ut omnium devotio ac reventia erga B. Iacobum augeatur, velut erga alium quemvis e Sanctis Dei, qui per ipsius merita similiter miracula operetur, & deinceps possit velitque operari in pluribus personis ipsum devote invocaturis. Res autem facta est anno MCCCCXLIX die XII Februarii.

ANNOTATA.

a Paralysin intelligo, quæ hic vulgari phrasi dicitur mal di corpo, quasi morbus corporis.

b Hæc videntur addita post annum 1450, incertum an ab ipso auctore.

c Ita ex ipso jam adultiori videtur auctor intellexisse.

d Causa exulcerationis hæc additur in vulgari, e questa infirmita vienne per una sua pajolata de uno fantino, quod Laudensibus explicandum relinquo: suspicor autem indicari quod morbus fuerit ex puerperio relictus.

e Cognatus, Cognata, Italicæ phrasi significat Fratris aut Sororis maritum vel uxorem.

f Italice Doviti sapere; quæ phrasis in vita identidem usurpata ab auctore, & similis ubique stylus, nos certos faciunt, ab eodem esse etiam totum hoc caput.

g Omitto fusius hic dicta de confessione, contritione, & satisfactione, in periculo mortis a quovis bono Christiano adhibendis sicut & alia quædam, verbosius ab auctore dicta in hujus miraculi narratione, ad pauciora contraxi.

h In eodem, unde hæc transumpta sunt MS. invenitur Protestatio facta per ipsam nobilem D. Dariam, filiam nobilis viri Bertholini Zanaboni, & uxorem nobili viri D. Iacobi de Fixiraga civis & habitatoris civitatis Laudæ, viciniæ ecclesiæ S. Nicolini, qua dixit & protestata fuit, quod ipsa D. Daria; per annos tres proxime præteritos vel circa, passa fuit magnam & intolerabilem infirmitatē cancri incurabilis, & quod facto certo voto B. Fr. Iacobo, ob ejus merita liberata fuit & est a dicta infirmitate. Coram testibus & Notario ibidem expreßis MCCCCXLIX Indictione XII die XIV mensis Februarii, in ecclesia S. Iuliani: quod satis est hic indicasse, cum res plenius habeatur ab auctore descripta, prius forte quam instrumentum istud conderetur.

i Hoc quoque ab eodem auctore esse credo, quamvis post totius Legendæ completam descriptionem ædjectum.

APPENDIX
Testamentum ipsius Beati ex MS. Originali Latino.

Iacobus de Oldo, Presbyter tertii Ordinis S. Francisci, Laudæ in Insubria (B.)

[41] [De rebus suis volens mature disponere] In nomine Domini. Amen. Anno nativitatis ejusdem MCCCCIV Indictione XII die X mensis Aprilis, in civitate Laudæ, in domo habitationis infrascripti testatoris, videlicet in ejus camera cubiculari, posita in vicinia ecclesiæ S. Ægidii: præsentibus D. Ottino de Fissiraga &c… a Quoniam mors & vita in manu Dei sunt, & quia melius est cum metu mortis vivere, quam spe vivendi ad mortem subitaneam pervenire; & alibi dicit scriptura, Omnes stabimus ante tribunal Christi, rationem reddituri de factis propriis quæ gessimus in hac vita, sive bonū sive malum, quodcumq; fuerit illud; & alibi dicatur; Dum in statu sanitatis cursus vitæ revolvitur, debet homo sapienter etiam bona & negotia disponere & ordinare, ut dum D. N. Jesus Christus illum migrare voluerit, non de negligentia reputetur ut impius, sed de bono opere laudetur ut pius. [Rom, 14, 10] Idcirco venerabilis & religiosus vir Fr. Jacobus de Oldo, filius quo D. Marchesii, civis Laudæ, b Frater tertii Ordinis Pœnitentiæ Fratrum Minorum Conventus S. Francisci Laudensis, [testamentum condit infirmus 1404 10 Aprilis] sanus mente & intellectu ac bonæ dispositionis & memoriæ, quamvis suo corpore aliquam patiatur infirmitatem, volens & cupiens testari & sua bona disponere & ordinare taliter, quod inter superviventes, ad quos ea vult pervenire & spectare, nulla lis seu discordia post ejus testatoris decessum possit oriri; fecit & facit hoc suum præsens nuncupativum testamentum seu ultimam voluntatem, quod seu quam voluit & vult perpetuo & omni tempore valere & tenere…

[42] In primis namque d. testator cassavit, irritavit & annullavit… c omnia alia testamenta, codicillos &c,… in omnibus autem suis bonis mobilibus & immobilibus, [quo heredem instituit filium,] nominibus & juribus nominum & actionum, ubicumque sint & esse reperiantur, sibi heredem universalem instituit Antonium, ejus testatoris filium legitimum & naturalē, ore proprio nominādo, sub hac conditione, quod si d. Antonius decederet sine filiis legitimis a se legitimo descendentibus & superviventibus Dominabus Flordonina matre ipsius testatoris, & Catharina uxore legitima d. testatoris, quod d. Dominæ potiantur & utantur tota hereditate & bonis d. testatoris ipsis viventibus: & post mortem ipsarum Dominarum tota hereditas & bona ipsius testatoris pervenire debeant in ecclesia S. Iuliani, [eoque ante matrem & aviam sine liberis moriente] patronalem & fundatam de proprio patrimonio ipsius d. Fr. Iacobi, ut dixit, sitam in civitate Laudæ, in vicinia, ecclesiæ S. Ægidii: & eam ecclesiam, eo casu superveniente, heredem d. Antonio ejus filio substituit. Volens tamen & ordinans, quod d. Dominæ, toto tempore vitæ ipsarum, teneantur & debeant manutenere unum Capellanum seu Presbyterum, qui omni die celebret & celebrare debeat Missam unam in dicta ecclesia, sumptibus fructuum bonorum d. hereditatis. [post ipsarum mortem, ecclesiam S. Iuliani,] Post mortem vero d. Dominarum vult, statuit & ordinat, quod per Laurentium de Corradis, Ottobellum de Cagamostis, Fr. Antonium de Populo, & Bettinum de Villa-nova, cives Laudæ, quos elegit & legit in patronos d. ecclesiæ, manu teneri debeant duo Capellani, qui omni die residentiam faciant in dicta ecclesia, & qui celebrent & celebrare debeant Missam in d. ecclesia, in casu quo facultates d. hereditatis ad prædicta suppetant… d Item legavit d. ecclesiæ S. Juliani d. ejus filio vivente & vitam laicam ducente, florenos decem auri omni anno, ad rationem solidorū triginta duorum imperialium, pro quolibet, causa salariandi Capellanum unum seu Presbyterum unum, qui omni die celebrare debeat Missam unam in d. ecclesia. Et hæc est ejus testatoris ultima sua bona voluntas… e

ANNOTATA.

a Nominantur hic octo testes & duo notærii, quorum nomina prætermitto.

b Ex hoc loquendi modo apparet, Tertiarios istos vixisse sub directione Fratrum Minorum: non fuisse autem veros religiosos probat proprietas posseßionum usque ad mortem servata, & per testamentum in heredes translata.

c Omitto usitatas & prolixas juris formulas.

d Hic vetat omnes contractus, quos in fraudem testamenti faceret filius.

e Sequuntur subsignationes duorum notariorum. Additur etiam fides Aurelii Rubei, qui anno 1637 testamentum hoc transcripsit in librum, unde hæc omnia accepimus, fidem pro eodem faciente Propicario Generali.

DE B. IOANNE EPIROTA,
MARTYRE CONSTANTINOPOLI.

SEC. XV

[Praefatio]

Ioannes Epirota, Martyr Constantinopoli sub Turcis (B.)

D. P.

[1] Historia sacra, ex magnis Ecclesiæ Græcæ Menæis deprompta, Latine facta, observationibus emendata, [Raderus historiam Græcam ex Menæis paraverat,] explanationibus illustrata, a Mattheo Radero, Societatis Iesu Presbytero, typis parata fuit jam inde ab anno MDCXXXI, & honestum in folio tomum implevisset, cum eidem etiam accederet Auctarium omnium Sanctorum, ex omnibus fere omnium ecclesiarum Fastis, Martyrologiis, Breviariis propriis ab eodem auctore collectum. Hic erat operi titulus, magnificus sane, & vasto viri diligentis voto magis par, quam rei paratæ modulo. Nam historia quidem aliud non continet quam elogia Sanctorum, ex Meneis collecta, qualia paßim inveniuntur in iis libris quos Menologia aut Synaxaria vocamus, absque Canonibus sive. Odis Contaciisque & Tropariis ad proprium cujusque Sancti Officium pertinentibus, quæ in Menæis insuper inveniuntur. Auctarium vero nudus est Index nominum, ordine Alphabetico sic digestorum, ut inproximis columellis Status, Laurea, Locus, Tempus, Dies, Mensis, & Auctor adnotentur ad singulorum nomina aut omnia aut aliqua, prout istarum circumstantiarum notitiam assequi Raderus potuit.

[2] [quæ hactenus servatur MS.] Defuit qui molem tantam, quantam prima fronte continere videbantur octo codices chartacei, susciperet in Bavaria imprimendam; & requisitus Typographiæ Plantinianæ heres, Ioannis Moreti filius Balthasar propatruus illius Balthasaris qui modo ipsam tertius hoc nomine poßidet, exigebat ut Latinæ versioni Græcus adderetur contextus, prudenter conjectans haud aliter ab eruditis appetendum. Interim Monachii extremum diem obiit auctor anno MDC XXXIV exeunte, atque inter manus Bollandi nostri hæsit autographum, judicantibus Superioribus haud alibi utilius deponendum, quam apud eum, qui eamdem Spartam excolendam suscepisse sciebatur. Hactenus tamen exiguo nobis usui res illa fuit, [cum Annotationibus,] habentibus ipsos fontes & quidem longe copiosiores, non tantum in libris impreßis, quos solos Raderus habuit, sed etiam in scriptis quamplurimis. Annotationes Raderi contigit citari aliquoties: nunc autem primum offertur occasio proferendi existo labore aliquid, alibi nuspiam repertum, & tamen lectoris cognitione dignißimum.

[3] Scribit ergo in prælaudata Historia ad diem Aprilis XVIII Raderus: Eodem die S. Ioannis Iunioris Epirotæ Martyris: deinde in Observationibus ita notat: Hic Ioannes abest a totis Menæis & Menologiis: [in quibus historia Ioannis Epirotæ,] quem tamen non iudicavi silentio prætermittendum, cum hoc die in Anthologia seu Florilegio totius anni, ejus vita & mors & martyrium prolixe descriptum Græce extet, ex qua tibi ipsum una cum prologo Latinum sisto. Fuerit hæc Anthologia, Constantinopolitanum aliquod ævi recentioris MS. quale Chisfletianum est; una alterave prolixiori historia, brevioribus aliorum Sanctorum elogiis admixta, auctum. [ex quodam Synaxario CP. sumpta,] Nam quod Clementis VIII jussu ab Arcudio collectum prodiit anno MDXCVIII Anthologion novum nihil tale habet, utpote instar Latini Breviarii contractißimum, ad usum Græcorum iter agentium, quibus ad manum non sunt viginti volumina, totum Græcanicæ Ecclesiæ officium continentia. Ævi autem recentioris fuisse dico; quia Mahometani, sub quibus pro fide Christi mortem Constantinopoli Ioannes pertulit, regiam illam urbem anno dumtaxat MCCCCLIII occupaverunt. Quin etiam verosimile est, pro aliqua Græcorum unitorum ecclesia, qui Peræ inter Genuenses habitabant, conscriptam fuisse Anthologiam illam: neque enim schismatici Græci hominem Epirotam, atque adeo Romanæ fidei & unionis tenacem, qualem fuisse Ioannem non dubitamus, isto affecissent honore, ut ejus martyrium inter Sanctorum Vitas legendum proponerent.

[5] Calumnia Ioanni, ab ejusdem quod ipse profitebatur opificit sociis structa apud Magistratus Turcicos, [Martyrii causa & occasio sub Turcis CP.] quasi aliquando a Christi fide ad Maliometi superstitionem transiisset, eadem prorsus est; quam Damasci ab hero suo pertulit Heliopolita Elias apud Saracenos; cujus Martyrium ex Cancellarii Parisiensis codice transcriptum, quia ad Kalendas Februarii pridem editi spectabat, commodavimus Francisco Combefisio, ut una cum Hyacinthi Amastrensis & Bacchi Iunioris Actis Græce Latineque vulgaretur, quod factum est Parisiis anno MDCLXVI. [qualis Eliæ Heliopolitæ Damasci sub Saracenis.] Hoc quoque inter Eliam & Ioannem commune est, quod ut istum accusavit herus a fide Christiana apostata; sic Ioannem haud alii accusasse videantur quā schismatici aut ad Mahometismum prolapsi Græci (nam penes hos fere solos Constantinopoli erat omnis artium civilium quæstus, Turcis uni militiæ vacantibus) quorum invidiæ, in Actis notatæ, stimulos additos crediderim ab odio Latinæ unionis, cui Epirotæ inhærebant, saltem ab eo tempore quo fortißimus Scanderbegus omnem eum tractum, a Turcica servitute vindicatum, armis suis asseruit, & orthodoxis conjunxit.

[6] [Patria Ioannina] Patria Martyri fuisse dicitur Joannina, Epiri veteris urbs præcipua, quam multi volunt fuisse Cassiopen antiquis dictam; quod autem & Pyrrhi regia fuerit, nolim sustinere; cum plures hanc prærogativam Ambraciæ tribuant. Hoc certum, quod circa annum MCCC, imperante Andronico Palæologo seniore, Joanninorum urbs, cum esset Episcopatus Naupacti Metropolitæ subjectus, honore Metropoleos affecta fuerit, ut dicitur in ordine Episcopatuum Patriarchæ Constantinopolitano subjectorum tunc condito, [urbs Episcopalis Epiri] qui apud Myreum lib. 3 Episcopatuum orbis cap. 2 proponitur, ubi illa LIII inter Metropoles numeratur. Partium earum Geographicæ tabulæ trans Pindum montem Jannam exhibent, amplam urbem in medio lacu, inter Triccam Thessaliæ ad Boream, & Ambraciam Epiri ad meridiem: sed ita ut Thessaliæ quam Epiro potius eam tribuere videantur, utramque Pindo monte discriminantes, quod fortaßis non ita semper fuit. Ferrarius in Lexico suo Geographico, urbem etiamnunc Archiepiscopalem esse statuit, & Turcici Præfecti sedem.

ACTA
Ex quadam Anthologia Græca Eruta a Mattheo Radero S. I.

Ioannes Epirota, Martyr Constantinopoli sub Turcis (B.)

EX MS.

Natus est hic in urbe dicta Joannina, quæ olim erat Regia prisci illius Regis Pyrrhi in veteri Epiro; ut consensu tradunt rerum scriptores. Postea ultimorum Dominorum fuit sedes; appellata est autem ita a quodam Ioanne, [Ioannina a quodam suo Domino dicta] illarum partium Domino, qui nomē urbi a suo nomine per ambitionem indidit, ut Ioannina diceretur; sicut Byzantium Constantinus Magnus Constantinopolim, & Adrianus in Odrysiis Adrianopolim dixit, idemq; multi a alii Reges factitarūt. Ioannina autē celebrabatur olim maxime a pietate & Catholica religione, aliisq; infinitis bonis; & rerum & optimorum virorū & maximorum Christi cultorum copia & multitudine florebat & abundabat. Sed nihil æque ex omnibus illam exornabat & illustrabat, [patria hujus Ioannis] hodieq; exornat, quam hujus alumnus & civis Ioannes, inclytus Christi Martyr: qui annis quidem admodum adolescens, sed subitis pro Christo exantlatisque, certaminibus senex magnusq; & fortiter factis nobilissimisque facinoribus ad Dei laudem petpetratis facile inter suos primus fuit.

[2] Et tali quidem cive nobilitari coliq; meruit illa: Ioannes autem parentes etiā pios ac singulares Numinis cultores amatoresq; [qui CP, manuum labore victitans,] sortitus est, fortuna mediocri & sobria contentos. Patre dein prope puer adhuc destitutus, Constantinopolim se contulit, ubi artificio sibi victum parabat. At enim b vicini ejusdemque artis consortes & opifices, illi, velut peregrino, odiorū stimulis incitati, magnopere invidebant. Utebatur enim adolescēs in dicendo sincera libertate, sineque omni metu apud omnes, quod res erat eloquebatur, & quamdam quasi audaciam cum magna fiducia præ se ferebat, quod etiam magis illorum invidiam accēdebat. [æmulorum in eodem opificio sociorum invidentia,] Itaque aucupari occasionem & tamquam feri leones in insidiis excubare, siquam saltem in speciem apparētem causam per calumniam arripere possent, qua velut c nexibus quibusdam adolescentem implicarent: quod & re ipsa perfecerunt, quemadmodum in progressu narrationis apertius ostendetur.

[3] [periclitari se intelligens] Ioannes ubi sibi ab illis insidias strui animadvertit, ad quod illi ruebant, pulchrū ratus ipse pro Christo oppetere, primum ad Patrem Spiritualem abit, (erat is magnus Protopapa d Calothetus) & quia agebatur tum magnus dies Parasceves, peccata sua illi per exomologesim exposuit, simul etiam insidiantiū sibi malitiā, suumq; fidei profitendæ consiliū. Verū sensit eum non admodum inclinare ad hujusmodi consilia, [rem aperit confessario,] sed monentem potius ut parceret sibi & attenderet, suspectasque haberet insidias diaboli: Solet enim, inquit, ille multis hujusmodi sæpe cogitationes suggerere, quibus illos instiget ad martyrium, ut eosdem demum deficientes toti mundo ridendos propinet, ut qui non potuerint illi ad finem usque resistere. Tum adolescens: Ego vero, inquit, fretus Christo meo, [suumque desiderium martyrii,] plane spero futurum ut ille non patiatur me hostibus meis, ut ais, ludibrium fieri: sed suppetias ibit mihi, ut ille turpiter a me vincatur, & ego de illo triumphem, & nobile trophæum reportē. Ad hæc Ioannis dicta rursus ille vir religiosus: Attende, inquit, fili mi, quod spiritus quidem promptus sit, caro autem infirma, uti sanctissima sacræ paginæ oracula docēt, quodque ejusmodi res indigeant præparatione quadam, [qui jussus mature deliberare] & alacritate mentis & corporis. [Matt. 26, 41] Desiderant assiduum jejunium, indigent perpetuis precibus, quibus pietatis studiis si ad abstergēdam omnem ab animo labē usus fueris, ab ipso Deo tibi significabitur, quid facto opus, solet enim se Deus puris ita mentibus insinuare. Attende ergo tibi, & vade in pace, precorq; Deum uti te omnibus hostibus tuis, hominibus inquam qui in oculos incurrunt, & diabolis qui non apparent, superiorem & victorem omnium faciat, & cum his dictis illum dimisit.

[4] Adolescens postridie ad religiosu Patrem sereno vultu reversus; Reverende Pater, inquit, [& nocturno animatus visu] scito me in mediis flammis, per nocturnum in somno visum, exultasse & tripudiasse; non secus ac tres pueri olim in Babylone fecerunt. Proinde plenus optimæ spei sum fore ut cælesti ope adjuver, resque felicem finem & exitum sortiatur. Sed & te rogo ut me tuis precibus obarmes. Deus, inquit religiosus Pater, te, fili, confirmet, uti tartareum e lupum, draconem inquam inaspectabilem, possis vincere, & pro Christo martyrii palmam referre: itaque cum fausta apprecatione adolescentē dimisit. Quē ad suam officinam reversum ut illi invidi viderunt, collatis inter se verbis: Nonne, inquiunt, iste est, qui Triccæ (Thessaliæ urbs est) Christū palam ejuravit & negavit? [Christum animose confitetur:] quomodo ergo nunc iterum se Christianum exhibet, & est, & apparet? Hic adolescens illos atroci vultu respectans: De me, inquit, an alio: aliquo talia dicitis? Et illi: De te, inquiunt, & non alio & nōne vera loquimur? Absit, inquit ille, ut me Deus unquam deseruerit ut Christum meum negarim; neq; Triccæ, neq; alibi, nec ullo unquam loco ejuravi: absit hoc a me ut unquam fecerim. In Christo enim vivo, & vivam semper, sed cum ipso & pro ipso lubens volens mortem oppetā.

[5] Quibus illi auditis, damnata ejus loquendi libertate, quasi non ex confidentia in Christum, sed imprudentia id dixisset, statim omnes ex officinis suis consurrexerunt; seseque mutuo cohortati, conjuratione inter se singillatim, ut solent, facta, tamquam artem quamdam & fraudem commenti, adolescentem arreptum vi pertrahunt ad Iudicis tribunal. Sed ille, si verum & fatendum traxitpotius quam trahebatur, adeoq; læta frōte illos sequebatur, ut ad nuptias potius quam ad crucem vocatus videretur. Atque illi quidem calumnias seu criminationes pro argumento proferebant, ipsi simul, ut hoc genus hominum solet, accusatores, [accusatur falso:] testes, & judices. Post accusationes vero simulabant se commiseratione rei commotos illius vicem dolere, & placatis valde mentibus conabantur illū eo deducere, uti se reum & mutatum confirmaret, suadebantque uti fateretur se Christum ejurasse. Postquam autem suam ab ipso amentiam refelli viderunt, testantem & obtestantem, [ut se reum agnoscat] nunquam se cultū & fidem in Christum exuisse aut abjecisse. Tum vero illi ad minas, & secundum illas ad convitia, probra & contumelias conversi sunt. Quæ omnia generosus ille athleta penitus contempsit.

[6] Sed illi a verbis ad tormenta progressi, atrocissime illum excarnificarunt. [urgetur verbis & tormentis,] Cum autem nihil proficerent, toti erant in excogitandis suppliciis occupati, interimque illi spatiū deliberandi concesserunt, & in carcere concluserunt. Postera autem luce eductū rursus interrogarunt, an mentem mutasset? Cumq; constantē in proposito viderent, nihilq; a priore mutatū, tum illum asperis virgis, quas duplices appellāt, iterū cædi immanes illi præcipiunt. Lictores ergo verbera sine fine ingerūt: [sed frustra:] ille vero, velut indomitus adamas, adeo tacitus plagas sustinebat, ac si alius non ipse diverberaretur. Interea generoso & interrito pectore seipsum hortabatur, & ad certamen pro Christo subeundum quasi athletam, Deum silentio precatus, inungebat; taliaq; intra se ut par est credere dictitabat: Confirma me solus potens Deus: [Deum tacite precatus,] Da mihi virtutem, da vim & robur, & porrige manum auxiliatricem de sancto habitaculo tuo. Et hæc ille forsitan tacitus ad Deum. Ad hostes vero suos, quis pro dignitate respōsa illius, cum summa prudentia & libertate conjūcta, exponat? aut quomodo supercilia & fontes retuderit atque ora obstruxerit truculentorum adversariorum suorum, in ipsum frementium ut innocentem deglutirent. Me, inquit, nihil eorum quæ in mundo sunt, seu bona seu mala censeantur, [protestatur perseveraturum se,] a proposito meo avertere unquam poterit. Absit ut ego unquam aliud sentiam, quam quod sentiunt Christiani. Absit ut vel adulationibus cedam, vel minaciis terrear. Quod vobis videtur, facite, & me quam primum ex hac vita eripite, ut hoc celerius ad æternam illam transmittatis. Servus Christi sum, Christum sequor, cum Christo morior & vivam.

[7] [reducitur in carcerem] Hic Iudices quoque furore correpti, illum quā-primum ab se abripi præceperunt. Apparitores vero arreptum raptabant, & capillis huc illuc trahebant, genas colaphis multabant, & quid demū non dicebāt? quid non factitabant? Iterum in vincula abreptū cavea includunt, quæstiones postridie repetituri. Rursum altera luce eductū rogant, quanam re fretus tantam præ se ferret pertinaciam. Postquam perinde ac prius constanter respondentē audierunt, & eadē quæ ante dixerat iterantem; rursus crudeliter cædi imperant. Tum velut latronē humi sternunt, immaniterq; cædunt. [postridie nova tormenta sustinet:] Atq, lictores quidem illum quanta poterant vi verberabant, ipse vero mente oculisque in cælum sublatis, humi jacens, illud Ecclesiæ solenne carmen decantabat: Surrexit Christus, & quæ ibidē sequūtur. Et corpus quidem illius erat videre totū flagris concisum, pavimentū vero sanguine inundatū. Generosus vero ille revera juvenis, capite sæpius sublato, idētidem carnifices compellabat: Cædite, inquit, cædite, & pro viribus verbera ingeminate: me vero numquam a mente deducetis, & vestræ sententiæ aut voluntati unquam subjicietis.

[8] Cum ergo illius in perferendis suppliciis patientiā & invictum animū cernerent, [denique diebus aliquot maceratus] se quidē ab adolescēte victos erubescebant, prætextu tamē religionis magis efferati, in præsens quidem rursum in custodiā retrudunt, omnibusq; carceris incommodis affligunt, ut longa saltem mora malorū animum ejus inflecterent, sibiq; obnoxiū redderent, & cedere tandem cogerent. Post aliquot ergo dies cum e carcere eduxissent, rursū ejus experimentū capturi; eumdemq; qui ante fuerat, constantem & in sententia perseverantem viderent, illum per rogum flammasq; morti addixerunt. Proinde traxerunt illum velut pecudem, [damnatur ad ignem:] imo ut rectius dicam tamquam innocentem agnum ad victimam, Christo immolandū ad mortem duxerunt, interimq; per viam contumeliis immaniter lacerabant, verberabant colaphis, onerabant convitiis.

[9] [in quem ultro prosiliens] Ubi ad locum supplicii ventum est, pyrā incenderunt, illumq; ad rogum admovent, in quem juvenis ultro exultabundus exiliēte pede insiliit. Sed insilientem in flammas, parsuri illi, catenis ipsis quibus innexus erat, retraxerunt. Ille vero id ægre ferens: Quare, inquit, non relinquitis me in flammis? quare non dimittitis me ut Christo meo in holocaustū & gratum sacrificium offerar? Iudices vero, [retrahitur invitus] quamquam scirent flāmarum supplicium & grave & acerbum esse, tamē tamquam ipsi igni parsuri, utpote ignis, Persarum more, ut videbantur, cultores; ne Christiano sanguine irrigatus pollueretur, uni ex lictoribus nutu significarunt, [& capite plectitur,] ut gladio caput innocentis demeteret. Corpus truncum humi concidens, [corporis exusti reliquias colligunt Christiani,] in rogum una cum capite est conjectum, penitusq; in igne velut holocaustum exustum est, inventis paucis una cum capite reliquiis in cinere, quas religiosi quidā ex piis Christianis legerūt, & cum magna pietate & veneratione coluerūt.

[10] Atq; hunc quidem in modum iniqui Magistratus iræ suæ litarunt: [sequutur in cælo Angelorum plausus] adolescens autem finem quem optarat consecutus est. Ego vero existimo penitusq; persuasū habeo, animā ejus ab Angelis velut priorū etiam Martyrum assumptā, & cum ingenti applausu, gaudio & tripudio in cælum deductam. [Luc. 15, 7] Si enim, uti Christus ipse dixit, Angeli gaudēt super uno peccatore pœnitentiā agente, quomodo non exultarent propter Martyrē pro Christo mortuūm, & præsertim ita generose stadiū Martyrii in prima juventa decurrentē & absolventem. Næ illi omnibus gaudiis incesserunt, Martyri applauserunt, Christumq; qui Martyri vires suppeditavit, omnibus laudibus & hymnis celebrarunt. Ego vero & hoc affirmarim, [in terris optimi exempli] quod exemplo suo & virtute multos commilitones ad martyrium incitarit, posterisque maximum animi robur ad subeundam pro Christo mortem sua morte addiderit, regnique cælestis occultos, ut ita loquar, heredes effecerit. Multi enim e nobis excitati sunt, & hujus exemplo confirmati corroboratique, ne tam facile, ut ante, religionem nostram ejuraremus. [ad confirmandos languidiores.] Proinde Christo Deo nostro gratias debitas persolvimus, qui talia in hoc adolescente effecit; ipsique adeo sancto huic Martyri Joanni, per quem nostris his plane dissimillimis temporibus tanto beneficio affecti sumus: per cujus preces, clemens & benigne Deus, nostri miserere.

ANNOTATA.

a Locum hunc plurium exemplorum enumeratione exaggerat Raderus, quibus in re paßim obvia opus nihil esse credidimus.

b Huc faciunt adagia quæ Raderus adscripsit margini, Κακὸς γείτων κτῆμα κὰκιστον, Pessima possessio malus vicinus, & Κεραμεὺς κεραμει, Figulus figulum.

c Ex nota Marginali disco Græce scriptum fuisse, σακοῖς τιστο ᾕ νάκοις: qua barbarum aliquid nobis sonant, nescio an ex vulgari seculi 15 usu. Alias σάκκος saccus est, νάκη pellis caprina, hic utraque vox tricas videtur significare: nam qui sic intricatus est ut expedire se nequeat, adagio populari in sacco esse dicitur.

d Protopapas, idem qui Latinis Archipresbyter, adaram & in regimine Cleri primus a Patriarcha: vide Codinum cap. 1 & Gretzeri in eum Notas cap. 10 num. 4

e Græce erat λυαῖον, quod Bacchum significat; ideo mendum censuit Raderus & λύκον legit.

DE BEATO ANDREA
ORDINIS EREMITARVM S. AVGVSTINI.
MONTE-REGALI IN CONFINIIS UMBRIÆ ET APRUTII.

AN. MCCCC LXXIX.

[Praefatio]

Andreas de Monte-Regali, Ordinis Eremitarū S. Augustini in Aprutio (B.)

D. P.

Ambrosius Coriolanus sive Coranus (utroque enim nomine appellatur a scriptoribus) Ordinis Eremitarum Prior Generalis electus Romæ anno MCCCCLXXVII, & ibidem officio ac vita defunctus anno ejusdem seculi LXXXVII, [Annus mortis] parte 2 Chronicæ apud Herreram & alios ita scribit, ad annum MCCCCLXXIX, B. Andreas de Monte-Regali nostris temporibus multis signis & miraculis evidentissimis claruit: in Iure Canonico, Philosophia, & Theologia doctissimus: in monendo, in consulendo pauperibus, in sufferendis injuriis omnique patientia maximum sanctitatis ostendit exemplum. Annum quidem MCCCCLXXX, ut Beato huic mortualem, notat Epitaphium sive epigraphe subjecta imagini ejus marmoreæ: sed is numerus omnino videtur acceptus ex autographo miraculorum instrumento, in quo juxta Notarialem ejus temporis stylum, [quomodo dicatur 1480?] in Vmbria atque Hetruria usitatum, uti jam alias hoc mense observavimus, anni communis initium prævertitur novem integris mensibus, velut a die Annuntiationis seu Incarnationis Dominicæ exordium numerorum sumendo. Cum autem Sanctus obierit die Octava Paschæ, quod anno istius seculi LXXIX celebratum est die XI Aprilis, [quis dies?] congruum est, ut certo alicui diei anniversarium illius, quod alias est mobile, volentes affigere, sumamus diem XVIII. Est quidem qui X Kalendas Maji notet, ut viro Beato mortualem; sed nescio quid ille secutus fuerit, cum annus LXXX seculi quem assumit, Dominicam in albis habuerit non X Kalendas Maji, sed V Idus Aprilis.

[2] [Vita edita an, 1580,] Vita primum prodiit impressa Perusii anno MDLXXX apud Andream Brixianum, auctore Sanctio Riccetelli quam olim habuit Nicolaus Beatillus Societatis nostræ Sacerdos, & ad veterem suum amicum Ioannem Bollandum misit excerptam ab ea epitomen MS. Ipsam longe gratius fuisset accipere: ideoque eam Perusii & alibi quæri jußimus, accepimusque opera nostrorum Laureti Pœnitentiariorum Hectoris ab Albada & Christophori Grini: sed recusam anno MDCXIV Pisis apud Ioannem Fontana, per Angelum Carezzanum de Tortona, cum approbatione Baptistæ Astensis tunc Generalis. [omissis recentioribus,] Simplicianus a S. Martino, in Vitis Sanctorum sui Ordinis, Tolosæ vulgatis anno MDCXLI, ex ea se accepisse profitetur quæ scribit. Simpliciano usus est Cornelius Dielman, qui Gandavi anno MDCXLVIII in 8 edidit Vitæ monasticæ normam, in aliquot Viris Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini scientia & vitæ sanctimonia illustribus delineatam: [Latinedatur.] unde nos, quia Latine scripsit, acceptam Vitam prælo paraveramus, additis ex Simpliciano Analectis, & nostris Annotationibus de more: sed integram historiam ex antiquiori & originali Italico nacti, omisso Dilmanno, ipsam maluimus Latinam facere. Hoc vero agendo, didicimus in Archivio conventus ipsius adhuc servari publicum instrumentum,, [desideratur instrumentum de miraculis.] de viginti septem miraculis, intra primum a Beati obitu mensem patratis, pro impetranda canonizatione oblatum Sixto Papa IV, qui B. Andreæ annis dumtaxat quatuor supervixit. Itaque scriptis denuo litteris exemplum petiimus illorum aliorumque posteriorum, si talium etiam memoria extaret. Responsum autem est, Processum illum esse in manibus Illustrissimi Domini Antonii Mariæ Ricci, cujus pater diu laboravit in causa Beatificationis dicti sancti viri; sed morte præventus hoc tantum obtinuit, ut altius elevetur. Apud istum postea sæpius atque instanter actum est, tum a R. P. Priore Augustinianorum Carolo Mevii, tum a duobus Patribus nostris qui istuc Mißionum causa excurrerant; sed nihil potuit impetrari ab homine, haud satis intelligente quam parum officio sibi a patre relicto congrueret tam indiscreta custodia monumentorum, non ad aliud creditorum, quam ut B. Andreæ sanctitas Ecclesia universæ fieret notior, ejusque cultus ac honor promoveretur. Spem tamen necdum deponimus saltem pro Supplemento hujus operis impetrandi exemplum, & siquando illum contingat in horum tomorum lectionem incidere, putamus ultro missurum libenter, quod nunc rogatus imprudenter negavit.

[3] Ioseph Pamphilus Episcopus Signinus, in chronica Ordinis Romæ excusa anno MDLXXXI, sub annum MCCCCLXXXIV ista habet. Andreas de Monte-Regali, Umber, Theologus, & in jure Pontificio haud mediocriter eruditus, vitam miraculorum signis inclytam duxit: [Status corporis incorrupti] cujus corpus, cum veste qua tegitur, extat adhuc quasi hac hora fuisset defunctus. Sequuntur Herrera in Alphabeto, Creusenius aliique scriptores Ordinis, post Vitæ auctorem; qui agens de monumento Mag. Sanctii Alexii, a se erecto; indicat intra chorum Religiosorum proprium esse ipsius B. Andreæ sacellum. Qui autem Mons-Regalis hic ubique dicitur paßimque sic vocatur etiam hodie; is in tabulis tam Vmbriæ quam Aprutii (nam ad hoc pertinet, & in istius confiniis situs est) Civitas-regalis nominatur, [oppidi situs] inter Reate & Asculum via fere media, ac pari fere duodecim milliarium intervallo distans ab Aquilana urbe, eidem ad Euro-Africum vicina, habetque in suo districtu Masciuni vicum, qui fuit ipsius Beati patria.

VITA
Ex Italico Sanctii Ricetelli.

Andreas de Monte-Regali, Ordinis Eremitarū S. Augustini in Aprutio (B.)

EX ITAL. RICCETELLI.

CAPUT I.
Historia vitæ in Ordine Augustiniano ductæ.

[1] In quodam Montis-Regalis oppidulo, Masciuni dicto, ex probis piisque parentibus natus est Andreas anno Christi a MCCCXCVII, sub Pontificatu Bonifacii IX, atque in fortuna tenui, [Ab ovibus pascendis] quæ puerum patris gregi parvulo pascendo addixit. b Melioris autem vitæ, ad quam ab æterno destinabatur, cupido, viam illi aperuit divina Majestas, curando ut obviaret ei quidam Pater ex Ordine S. Augustini, tunc Prior in hoc nostro monasterio, Augustinus c Interamnensis nuncupatus: ad cujus prostratus genua dixit: Placeat obsecro, Pater, facere me Fratrem ejus habitus, quem portas; & ego promitto tibi, quod cum Dei gratia S. P. Augustini Regulam exacte observabo. Ad hæc motus Prior, vel quia tantam ingenuitatem videbat in puero, [ad ordinem Augustinianum transgressus,] vel quia interius movebatur a Deo, qui ipsum illumque fecerat convenire, secum assumpsit Andream anno MCCCCXI; tempore illius calamitosi schismatis, quo Dei Ecclesia vacillabat inter tres simul dictos Pontifices, Joannem XXIV, Gregorium XII, & Benedictum XIII, velut qui errorum discussurus erat tenebras, & exstirpaturus schismata, a tenebrarum principe in agro summi patris-familias sata.

[2] [post egregium in litteris ac virtute progressum,] Annum agebat ille ætatis decimum quartum, quando sacro Eremitico habitu indutus, cœpit summa cum diligentia incumbere studiis litterarum pariter & virtutum; tribus per hebdomadam diebus in pane & aqua jejunans, feria scilicet quarta, sexta, & septima, & brevi aliquod sanctitatis & doctrinæ nomen inter coævos adeptus est. Postea sub annum Christi, MCCCCXXI, Martini autem V quintum, ipse annum agens ætatis XXV ordinatus est d Sacerdos; ac denique anno Domini MCCCCXXX, ejusdem Martini Papæ V ultimo, [Doctor Theologiæfit,] (quo ipso anno jam dictus Pontifex concessit Ordini corpus gloriosæ matris Monicæ, Ostia Romam transferendum) in Capitulo Generali Mon-pessulano, ex consensu Magistri Augustini Romani, tunc Generalis, & Patrum Definitorum, Doctor & Magister in sacra Theologia est creatus, annum agens XXXIII. Tantopere autem profecit doctrinæ & virtutis ejus fama inter nostri Ordinis Patres, ut in Capitulo Reatino anni MCCCCXLIV, annum VIII sedente Eugenio IV, [& Provincialis Vmbria.] communi omnium suffragio factus sit Provincialis e Umbriæ, & Definitor pro Capitulo quod Avenione celebrandum erat, sed postea translatum Biturigas est, ibique celebratum est anno MCCCCXLV, cum ipse annorum esset XLVII.

[3] [sanctam vitam ducit.] Prædicavit Dei verbum ad animarum salutem, magna cum efficacia; non solum in Italia, sed etiam in Francia, per annos continuos quinquaginta. Grandi & horrido ex setis equinis cilicio super nudam indutus carnem, circulo ferreo habebat accinctos renes, eumq; nec die neq; nocte dimittebat a se. Quot noctibus sæviebat in suum corpus aculeatis flagris, & duro lapide percutiebat pectus, nec nisi super stramineum saccum dormiebat, caput suffultus lapide: majorem autem diei ac noctis partem transigebat in ecclesia orationi incumbens. Et vero omne suum tempus partiebatur orando, prædicando, docendo, aut alias juvando proximum: quo fiebat, ut vulgato de ejus sanctimonia rumore, populus quasi infinitus ad ipsum concurreret, auxilium & solatium postulans referensque. f

[4] Numquam ille aut ad spectacula visus accedere aut ridere conspectus est. [prophetiæ spiritum habet,] Pertinaces in malo conterrebat auctoritate, & pœnitentes recipiebat amanter benevoleque. Prophetico etiam spiritu donatum eum fuisse apparuit: nam diem & horam mortis suæ prædixit; & conversus ad Patres circumstantes obtestatus est dicens: Conservate omnes libros & scripta mea: brevi enim veniet post me quidam, futurus arca scientiarum. Quod probavit eventus: trigesimo enim circiter anno aggregatus est Ordini R. P. Mag. Sanctes Alexii; qui vere talis in doctrina fuit, qualem Beatus prænuntiavit; & peculiare in templo nostro g monumentum meruit, anno MDLXI vita functus.

[5] [& pie moritur.] Porro meritorum plenus Beatus ægrotare cœpit, & sacramentis Ecclesiæ religiose munitus, septimo infirmitatis die, quæ fuit dies octava Paschatis, præclarum ad circumstantes Patres sermonem habuit, exhortans eos ad vitæ Christianæ & regulæ Augustinianæ observantiam. Deinde lacrymantibus oculis recitavit septem Pœnitentiales Psalmos; iisque finitis tradidit spiritum, hæc verba pronuntians, In pace in idipsum dormiam & requiescam; anno Domini MCCCCLXXX, Sixti quarti IX, ætatis suæ LXXXIII. Dicunt autem seniores nostri, audivisse se ab iis qui morti illius præsentes adfuerunt; quod in exitu illius cantus Angelici fuerint auditi, & campanæ movente nullo per se ipsas sonum dederint totis viginti quatuor continuis horis.

[6] Corpus defuncti per triginta h dies expositum venerationi publicæ in templo stetit, [corpus ultra 30 dies insepultum,] nullo conditum balsamo: & tamen odore sano semper ac colore vivido, ciebat non tantum admirationem accurentium, sed etiam miraculis coruscabat. Postea intra capsam ferream collocatum fuit in quodam sacello chori. Anno autem MDLXVIII, [& anno 1568 translatum.] ut a cunctis commodius posset conspici, in aliam capsam translatum est atque depositum sub altari majori, ubi conspici etiam nunc potest, tam integrum quam primo a morte die: quamvis anni centum elapsi jam sint. Binis per annum vicibus ipsum ostenditur populo numerose affluenti octava scilicet die Paschæ & festo die S. Hieronymi i Septembrem mensem finiente.

[7] [Vestium reliquiæ,] Tunica ejus pro Reliquia servatur & monstratur in terra k Vixi. Cilicium, ad infirmos energumenosque delatum, operatur mirabilia: unde factum ut ex eo non tantum ad omnes fere civitates Italiæ, sed in ipsam usque Ulissiponem, Portugalliæ metropolim, delatæ particulæ l sint, solaque pectoralis pars ægre nobis remanserit integra. Imago ejusdem depicta cernitur Bononiæ, Perusii, Patavii, [& imagines,] Venetiis, ac multis aliis locis, nominatim vero in Monte-regali ante frontem ecclesiæ S. Mariæ in foro, & in choro nostri templi, cum majori parte miraculorum circum picta & hoc epitaphio. B. Andreæ Ordini Eremitarum S. Augustini de Monte-regali, magnis & innumeris indies miraculis integrum hic quiescit corpus: qui vitæ sanctitate, [cum elogio,] corporis asperitate, doctrina catholica & melliflua prædicatione, miraculorumque magnitudine, in totius Italiæ Galliarumque urbibus fulgendo, dilectus Deo & hominibus, Religioni honori, patriæ ornamento, proximo utilitati, & seculo per quinquaginta annos continuos Verbum Dei prædicans, magno fuit estque juvamento. Obiit anno Domini MCCCCLXXX, ætatis vero LXXXIII.

ANNOTATA.

a Melius forte notaretur annus 1396: sed nolumus mutare numeros ab auctore subductos, quamvis suspicemur eos supputari ab anno mortis juxta Notarios 1480, qui revera ut diximus tantum fuit 1479.

b Simplicianus, vitam latius deducens, suaviter hic exponit pios affectus, quos cura & conspectus ovium potuit commovissi: Masciunum autem ubi natus Beatus oves pascebat, abest a monte Regali circiter sex passuum millia circa fontes Vmani fluvii.

c Pamphilus in Chronica duos hoc nomine illustres viros sui Ordinis indicat, alterum anno 1491 cum auctoritate Apostolica in Hispaniam missum, alterum creatum Generalem anno 1505: sed istum apparet utroque seniorem fuisse.

d Episcopus Interamnensis tunc erat Ludovicus Masancollus, Vghello teste.

e Herrera quatuor annos numerat, quibus ipsum eo munere functum comperit, videlicet 1444, 1457, 1471, & 1472. Preterea, juxta eumdem Regens & Prior Senarum fuit anno 1459, & Vicarius Generalis in conventu Nursino an. 1452 & 1455. Hic autem, scilicet Nurciæ, in beatum virum orta est tempestas & a civibus & a Fratribus anno 1461 & 1462: sed qui fluctus permiserat intumescere, imperavit ventis & mari, & facta est tranquillitas.

f Addit ex Simpliciano Dilmannus: amplißimos dignitatum ecclesiasticarum gradus sæpe oblatos constantißime recusasse, solitum dicere, quod præ illis omnibus malles S. P. Augustini tractatus in Ioannem.

g Monumentum hoc ad dexteram sacelli, quod B. Andreæ dicitur, ponendum curavit Vitæ auctor, una cum epitaphio quod hic sequebatur, & apud Herreram etiam extat nec non apud Simplicianum & Dielmannum: eoque fidentius ipsum prætermisimus, velut quod apud illos legi semper poßit.

h Dielmannus tres dies posuit, & de more sic stetisse ait: nos neque morem triduanæ expositionis mortuorum agnoscimus in Ordine; neque expositionem Andreæ tam arcto spatio possumus definire, contra expressum textus originalis sensum, quem videntur confirmare miracula intra illos 30 imo 35 dies notata, absque ulla indicio sepulturæ aut sepulcri: quibus ex parte relatis prius dictum explicat aut corrigit Dielmannus, agnoscens corpus, non tribus tantum, sed triginta diebus mansisse insepultum.

i An quia tunc corpus, sub altari est repositum, an. 1568?

k Vissi, oppidum Marchiæ Anconitanæ.

l Idem sic loquitur, tamquam totum ibi cilicium esset, illudque ibi ait continua quotidie præstare remedia cæcis, surdis, claudis, mutis, febrientibus, paralyticis, energumenis, ut continuata, inquit, apud eos populos traditione receptum est.

CAPUT II.
Miracula XXVII, intra primum ab obitu a mensem notata.

[8] aAprilis die XXIII, cum mortui corpus suo in feretro spectandum prostaret, [mortuus elato brachio devotæ sua benedicit.] mulier quædam devota, Martomima Capacchii dicta, Ordinis S. Francisci Tertiaria, cum aliis multis viris mulieribusq; assistens sancto corpori, multum doluit quod ei numquam esset de suis peccatis confessa, quamvis interiori impulsu sæpius ad id se agi sensisset. Itaque lacrymantibus oculis negligentiæ hujus veniam a defuncto postulans, oransque ut sibi suorum peccatorum remissionem impetraret a Deo, ad ejus pedes osculandos accessit. Cum ecce spectantibus omnibus visus est mortuus elevare brachium, & supplici suæ consueto more benedicere. Nec mora: quotquot aderant publicavere miraculum, Misericordia, Misericordia inclamando.

[9] [sanat diuturnum dolorem,] Clamor hic, tota personans villa, ad aures cujusdam civis allabitur. Joannellus ei nomen erat: qui causam clamoris ab uxore quærens, intelligensque moveri eum propter miraculum quod ipsa hora fecerat B. Andreas; ipse qui diuturno affligebatur cruciatu, magna cum teneritudine animi ad Beatum se convertit, dicens; Eia, Sancte gloriose, ora Deum pro me: & ego promitto quod ibo visitare corpus tuum, & ceream ad illud offeram imaginem. Dixit, & ab omni malo liberatus subito, sic ut erat, de lecto egrediens, discalceatus & solo indusio tectus, ad ecclesiam venit, una cum sua uxore, conclamans, Misericordia, Misericordia.

[10] Die XXVI Aprilis, b Mariniani, uno ex oppidulis nostris, mulieri cuidam Sanctiæ Nicolai de Cascia, filum ducenti, [manam læsam,] in dexteram manum sic impacta est fusi sui acus, ut non solum de amittendo manus illius usu, sed etiam de vita periclitaretur, ex judicio D. Ludovici de Augustinis expertissimi medici, Etenim, ex nervorum ossiumque ea in parte concurrentium læsione, nati dolores convulsionesque augebantur continuo. Sed ipsa ut inter ejusmodi cruciatus oculos ad cælum, mentem ad Beatum convertit, ac nomen illius invocavit; in momento reddita est sanitati.

[11] [oculos debiles,] Julianus de Impaccia Marinianensis, diu infirmus jacuerat multumque minutus visu, cujus reliquias magis magisque deterebat morbus, sic ut jam fere cæcus esset: sed ipso quo prædicta mulier curata est die, & hoc & alia miracula facta audiens, quosdam consanguineos suos rogavit, ut se ducerent ad ecclesiam, ubi sacrum corpus expositum stabat. Mox autem ut pedibus Beati fixit osculum, cœpit eminus cominusque videre quam qui optime: & gratiæ Deo redditæ sunt ab omnibus circumstantibus.

[12] [detrahentem sibi punit,] Eodem die per templum S. Augustini transiens Lucianus Matthæi de Verrico, unus ex quatuor Prioribus oppidi nostri, & tantam circa defunctum videns vulgi compressionem, contemptim dixit: Quid circa corpus istud conglomeramini: numquid ipse æque ac nos homo fuit? quare ergo non sepelitur? Nocte autem sequenti decumbens in lecto, a malignis spiritibus extra eum raptatus misereque habitus, revocavit in memoriam, quid præcedenti die adversus honorem Beato impensum effutiisset: veraque cum pœnitentia ad eumdem conversus, [& liberat pœnitentem.] ipsum sibi conspicuum habuit: qui dispulsis præsentia sua dæmoniis, manu apprehensum reduxit ad cubile, & verbis suavissimis consolatus est. Mane autem primo venit ille ad visitandum corpus, & Misericordia, Misericordia clamans, coram testibus plus quam centum enarravit, quidquid sibi ea nocte acciderat.

[13] Vulgata fama miraculorum ad Beati sepulcrum crebrescentium, [sanat brachium aridum uni.] mulierem quamdam Albanensem excitavit, ut ibidem brachio dextero, cujus usum amiserat, remedium quæreret. Nomen mulieri fuit Clara Gentilis. Venit: & facta oratione, brachium, inutile hactenus, movere atque extendere cœpit, quasi nullum umquam passa incommodum.

[14] [alteriquo;] Sequenti die qui fuit XXIX mensis præfati, Jacobus Damiani de Saviniano, venit ad sepulcrum cum cereo brachio; quod se oblaturum promiserat, ut similiter amissum dexteri brachii usum reciperet, & voti compotem se factum asseruit in ipso templi nostri ingressu. Marianus Prosperi de Colle, ab ipso suæ nativitatis principio cocles, [puerum coclitem] non levi patrem afficiebat mœrore: a quo statim ac ductus est ad S. Augustini ecclesiam B. Andreæ corpus honoraturus, illuminari cœpit obscura eatenus pupilla, æque ac magis quam sinistra; & hoc contigit ultimo die Aprilis.

[15] Die V Maji, in quodam contra Sgherros conflictu deprehensus Santillus, ex comitatu c Acumulensi, a quodam istorum inimicorum suorum plagam tam luculentam excepit in brachio sinistro, [graviter in brachio vulneratum,] cultri ictu læsus, ut sistendi sanguinis copiose effluentis nulla ratio inveniretur. Monitus igitur invocare B. Andream de Monte-regali, cujus fama toto Aprutio celeberrima esse cœperat, eidem se devovit; & mox somno captus ipsum Beatum videre sibi visus est, qui signum Crucis brachio læso imprimens; non tantum sanguinem stitit, sed integram reddidit sanitatem.

[16] [energumenam,] Petruccia Nicolai, a malignis obsessa spiritibus, per suos consanguineos ad præsentiam sacri corporis adducta fuit: & exeuntem de illo virtutem sustinere non valentes impuri illi, coram omni multitudine coacti fuere hospitium occupatum dimittere, magnoque cum fœtore recedere.

[17] [artriticam] Eodem die sanata in membris pluribus fuit Marinuccia Cervelli de Saviniano: quæ non modo eorum usu privata per arthriticos dolores erat, sed etiam vitæ diuturnioris spem amiserat ex judicio medicorum. Votum autem a consanguineis pro ea factum salutem attulit misellæ, & Beati gloriam amplificavit.

[18] [capite & oculis dolentem,] Eodem die Sanctes Buccii, de Labia, comitatus Montis-regalis, voto ad Beatum facto liberatum sese est fassus ab omni molestia, quam dolor capitis vehemens per quinque continuos annos attulerat, cum totius pene visus detrimento, quem deinceps clarum & expeditum habuit.

[19] [tibia male affecta,] Christophorus Benedicti, Reatinus civis, decem continuis annis passus erat humores quosdam frigidos ac dolorificos, adeo ut tibiarum alteram velut post se trahere cogeretur cum ambulabat: auditis autem miraculis Beati, quæri sibi equum jussit cum quo in Montem-regalem veniret, eoque appulsus die vigesimo Aprilis, sanitatem recepit, statim ac sacris pedibus dedit osculum.

[20] Quarto d Maji mensis die D. Antonella Marini, de Aglione comitatus Montis-regalis, [toto corpore debilem,] magnos toto corpore dolores passa per annum integrum, adeoque ut induere ipsa se vestibus neque exuere posset, ac ne duos quidem passus gradiendo formare, vovens se mox a recuperata sanitate ituram ad corpus Beati visitandum; ipsam recepit statim ac verba complevit: & lecto surgens continuo se voti ream exhibuit.

[21] Eodem die grande miraculum & memoratu dignum accidit in Nicolao Spechioli de Mariniano, [pleuriticum,] quem pleuritis immedicabilis eo reduxerat, ut lectis a Parocho commendationibus animæ, jam jam expiraturus crederetur. Sed cum lacrymabundi parentes eum B. Andreæ commendassent, mox oculos, in morte vicina jam clausos, aperiens; hilari cum risu respexit mœrentes, dixitque in illis angustiis visum sibi esse Beatum, & dolores omnes abstulisse: quæ verba excepit communis adstantium conclamatio, Misericordia, Misericordia ingeminantium.

[22] [fistulosas mamillas,] Sexto die prædicti mensis D. Pascha, de Cagnano Aquilani comitatus, mamillas adeo tumidas infistulatasque habens, ut non modo non posset lactare filium, sed propter spasmos convulsionesque frequentes de vita pene jam desperaret; mox atque Beato sese devovit, sibi filioque accepit opportunum solatium.

[23] [incurabili morbo decumbentem,] Sequenti, id est septimo die, Petrus Colucciæ de Marano, comitatus Montis-regalis, ex diuturno atque immedicabili morbo decumbens, promisit se discalceatum ad Beati corpus iturum si convalesceret; & subito sanatus exiliit e lecto, omnibusque totius oppiduli inquilinis comitatus, votum suum explevit.

[24] Stephanus, nobilis Albanensis, sed e Asculi habitans, diuturnos capitis cruciatus cum perpetuo aurium stridore patiens, [dolore capitis tabescentem,] eo erat adductus ut audiendi, videndi, quiescendi facultatibus deperditis, magis mortui quam viventis speciem, vultum ejus considerantibus, exhiberet. Verum cum X die Maji sociis comitantibus venit ad Beati hominis corpus, seque ei devovit, statim in vultum color rediit, omnisque sensuum hebetudo, capitis dolore pulso, recessit.

[25] Bartholomæi Bucciarelli, ex comitatu f Mopolini, miserabilis filius, totum corpus lepra infectum habebat, [puerum leprosum,] a talis ad verticem, adeo ut non extraneos solum sed & domesticos horribilis ejus species alienaret. Pater autem ejus, die XIII mensis præ nominati, firmam obtinendæ filio sanitatis spem concepit per merita B. Andreæ, seque illum ad corpus ipsius ducturum vovit: ipsoque instanti vidit pueri carnem mundari ac restaurari, quasi nihil mali passus esset.

[26] Surdus omnino erat eodem tempore quo priora contigerunt Nicolaus Petrucilli g Fanensis: [virum surdum,] & ad corpus B. Andreæ ductus a suis, subito apertis auribus cœpit audire tam integre quam alius quisquam. XXI die mensis supradicti delatus ad præsentiam sacri corporis, [alium ignoto morbo captū,] ut melius ferri potuit, Bernardinus Mei, de h Pizzolo Aquilani comitatus, convaluit coram omnibus ab inaudita quadam infirmitate, quæ ossa ejus omnia concutiens faciebat ipsas instar nucum resonare.

[27] Eodem tempore D. Justa Petri Pauli de Paganica, i ex Forcone comitatus Aquilani, [dexteram mancam,] quæ manus dexteræ usum amiserat, ut miracula B. Andreæ narrari audivit, nullam interponere moram voluit, ne tantillam quidem ut domum suam reverteretur: sed e vestigio venit in Montem regalem, suæ manus restitutionem petens coram sancto corpore, & continuo etiam exaudiri meruit.

[27] D. Pina Dominici, de Castello k S. Mariæ comitatus Nurciensis, sic tenebatur sortilegiis obligata, [veneficio vexatam;] ut primo cujusque mensis die per modum omnem instar dæmoniacæ agitaretur; oculis scintillans, ore spumans, vultu ac collo turgens, voce ejulans, seque humi volutans. Passa sic fuerat annis triginta, quando in mentem venit voto facto visitare Beati corpus: fecit, & exinde libera fuit.

[29] [cephaleia laborantem,] Eodem mense Majo D. Gentiluccia, Joannis Dominici de Verrico, comitatus Montis-regalis, continuum capitis dolorem passa integro uno anno, & nullum inveniens medium quo vel exiguam mali remissionem acciperet; ad votum Beato faciendum se vertit, atque exaudita in continenti fuit. [brachio impeditum,]

[30] Grandis quædam ac diuturna infirmitas, quam passus erat Sanctes, filius Joannis Paschini Aquilani, sic eum abhinc biennio dimiserat, ut brachii sinistri usu privatum reliquerit. Hic igitur ut sermonem de miraculis B. Andreæ gliscentem audiit, ad sanctum corpus accurrit, oravit, & gratiam retulit desideratam.

[31] Eodem quo iste sanatus est die, D. Nicolaus Benedicti Assisias, [veneno potatum,] quem hausto veneno esse incurabilem pronuntiarat medicus expertissimus Mag. Dominicus de Camerino, tum quia jam tota cutis amisso nativo colore defluere incipiebat, tum quia jam cordi appropinquabat malum virus, eumque ad celerem mortem trahebat; remedium tamen & vitam promeruit voto ad Beatum facto, & subito convaluit. [& oculo cæcum.]

[32] Denique die XXIII Maji, D. Antonella Montanara de Verrico, eidem Beato sese ex animo vovens, cum stupore omnium in templo adstantium, lumen oculi dexteri recepit, quo penitus privata vixerat annis omnino sex.

ANNOTATA.

a Primum, voco; non præcise incipiendo a die quo obiit, sed a mense: alias ultimum miraculum quod 23 Maji contigit, evenisset die 35 a morte. Quod auctor vitæ de his loquens solum numeret triginta dies, eo factum puto quod æstimaverit primum hic notatum 23 Aprilis, immediate post diem mortis accidisse; non advertens infra num. 19 notari aliud citius factum scilicet die 20 Aprilis.

b Neque hic vicus neque alii quidam hic nominati, in tabulis Aprutii chorographicis exprimuntur: sed forte ibi pro Marignano male scribitur Marano, media fere via inter Montem-regalem & Aquilam, & si etiam infra num. 23 pro Marano legendum esset Mariniano.

c Acumoli oppidum solis 4 aut 5 passuum millibus distat a Monte-regali.

d In Italico est ejusdem mensis: quod relatum ad miraculum immediate præcedens Aprilem indicaret, & falleret, aut pro quarto legi deberet 24: malui credere, hujus unius extra ordinem interjecti nulla habita ratione, alia præcedentia ac subsequentia spectanda esse, quæ omnia Majo mense accidere.

e Abest Asculum fere 20 M. P.

f Mon-polino sive Mons-Paulini idem forte locus qui in tabulis notatur S. Poleno, prope lacum Fucinum.

g Ne Fanum intelligas, nobilem apud Vrbinates civitatem, prohibet alterum in Aprutio Fanum, 5 aut 6 P. M. a Monte-regali versus Aquilam situm.

h Pizzoli ad Boream Aquilanæ urbis, intervallo trium fere milliarium.

i Paganicum ad Aquilanæ urbis latus orientale invenio, Forcone nuspiam.

k Castellum S. Mariæ inter Nurciam & Montem-regalem situm, utrimque fere abest P. M. 6.

CAPUT III.
Epilogus auctoris & de recentioribus miraculis Appendix.

[33] [De his miraculis instrumenta publica,] Hæc viginti septem miracula, a me ordinate descripta, contigerunt intra illos triginta dies, quibus defuncti corpus publicæ venerationi expositum stetit in templo nostro; concurrentibus vicinorum ac remotorum locorum habitatoribus: de quibus omnibus miraculis sigillatim ex mandato magnificæ Universitatis nostræ & reverendi nostri monasterii rogatum est publicum instrumentum, ab egregio Notario Jacobo de Laurentiis de Monte-regali, coram Jacobo Antonio Santis, Alexandro Rentii, Nardo Notarii Gabrielis, Judicibus ad contractus deputatis, cum subscriptione testium, quando miracula ipsa facta sunt præsentium. Quæ publica instrumenta, in membranis ab eodem Notario descripta, [Sixto 4 oblata,] cum subsignationibus dictorum Judicum testiumque, a nostra Magnifica Universitate missa sunt Romam ad S. D. N. Sixtum Papam IV, ad hoc ut intuitu tam evidentium signorum dignaretur Andream adscribere Sanctorum catalogo. Verum cum sua Sanctitas eo tempore gravissimis Ecclesiæ negotiis impediretur, huic rei attendere non potuit animum; ipsoque moriente remansit originale in Cancellaria Pontificia: ubi cum illud reperisset felicis memoriæ Episcopus Telesinus admodum Rev. P. Mag. Cherubinus de Cascia, [habentur,] ipsum ad Montem-regalem retulit anno MDLX: ubi servatur in archivio, ut cuicumque inspicere ac legere desideraturo possit exhiberi.

[34] [alia infinita tacentur.] Idem Beatus & gloriosus Andreas alia infinita fere miracula fecit, & adhuc facit quotidie; non tantum in hoc oppido nostro, sed in omnibus iis locis in quibus ejus nomen celebratur; quæ si vellem referre omnia, pro parvo, quem scribendum suscepi, tractatulo, ingens volumen nasceretur. Cogor tamen adhuc duo addere, quia me cum aliis multis præsente acciderunt.

[35] [curatur puer paralyticus.] Anno MDLIX, die III Aprilis, Joannes Vincentii Paulucii, de Monte-Regali, inveniebatur per duorum annorum morbum gravem omnibus debilitatus membris, & usu tibiarum plane præclusus, ut nec stare posset nec ambulare. Malum autem non tantum esse extra spem remedii judicio medicorum, sed indies proficere in pejus, videntes mater ac pater pueri, Vincentius & Martha, recordati sunt B. Andreæ, atque ad arcam corporis detulerunt parvulum, voventes eum albis vestiendum in memoriam beneficii, si sanum eum mererentur referre. Dictum, factum. Stetit subito in pedes erectus puer, & populus omnis qui aderat, Misericordia, misericordia conclamavit; cum vidit puerum suis pedibus domum remeare.

[36] [malleus campanæ citra noxam cadit.] Eodem die, quo sic in momento convaluit jam dictus puer, & per totam ecclesiam oppidumque Miraculum, miraculum, audiebatur; cum nobis Fratribus junioribus, qui tunc quatuor eramus, ad pulsandas campanas concurrit magna puerorum multitudo, quæ totum sub campanili locum implevit. Cum ecce dissolutus campanæ malleus fulguris instar deorsum fertur, obvia quæque comminuens; atque inter nos quatuor ita medius cadit, ut duos ex nobis fuerit occisurus, si tantillum in alteram partem se flexisset: quod autem mirabilius etiam fuit, tam multa lignorum, tabularum, laterumque fragmina, quot comitari necesse etat ruinam ejuscemodi, omnia hæserunt in ultimo nobisque vicinissimo fornice: atque ita indemnes cuncti abivimus, innovantes majori cum fervore jam cœptos clamores, Misericordia, Misericordia.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 19. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 18. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 18. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.