Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

19. April


XIX APRILIS.

SANCTI QVI XIII KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Timon, Diaconus ex VII primis, Martyr Corinthi,
S. Hermogenes, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Cajus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Expeditus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Aristonicus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Rufus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Galata, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Mitina, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Arminia, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Rufus alter, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Hilarius, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Aristonicus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Fortunatus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Cajus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Donatus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Mavilinus, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Sericianus, Martyr, in Africa.
S. Donatus, Martyr, in Africa.
S. Helladius, Martyr, in Africa.
S. Sericianus alter, Martyr, in Africa.
S. Hermogenes, Martyr, in Africa.
Alii duo, Martyres, in Africa.
S. Vincentius, Martyr Caucoliberi in Hispania citeriore.
S. Paphnutius, Ep. M. apud Græcos.
S. Crescentius Subdiaconus, Florentiæ in Etruria.
S. Ioannes Palæolaurita, in eremo prope Hierosolymam.
S. Georgius, Confessor, Episcopus Antiochiæ in Pisidia.
S. Tryphon, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Geroldus Eremita, Ordinis S. Benedicti, in Rhetia.
B. Vdalricus, filius, Ordinis S. Benedicti, in Rhetia.
B. Cono, filius, Ordinis S. Benedicti, in Rhetia.
S. Elphegus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia.
S. Leo IX, Pontifex Romanus.
B. Bernardus Pœnitens, Audomaropoli in Belgio.
S. Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi.
B. Conradus Milianus, Ordinis Minorum, Asculi in Picæno.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Odilonis Abbatis, exceptio capitis Cluniaci, celebratur ibidem Officio XII Lectionum, & memoratur in Martyrologio proprio, quod ibidem quoque exscripsimus. Vitam ejus dedimus, I Januarii.
S. Tillo, Episcopus, Confessor Solenniaci, memoratur in Florario Ms. & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item a Greveno & Canisio. Est S. Tillo Paulus, non Episcopus, sed monachus: cujus Acta dedimus VII Januarii.
S. Columbanus, Abbas, inclusus Gandavi, refertur a Camerario in Menologio Scotico. De eo late egimus ad diem XV Februarii.
S. Oliva, Virgo, Martyr Brixiensis, a Ferrario in catalogo Sanctorum Italiæ hoc die refertur, unius forsitan diei errore, cum die præcedenti eam notari in monumentis Ecclesiæ S. Asræ, quæ citat Ferrarius, testetur Bernardinus Faynus. Ex utroque nonnulla dicenda hoc mense fuissent, nisi jam de ipsa egissemus cum Martyrologio Ms. Brixiensi mense præcedenti: quæ supersunt pauca, potius quam semel dicta hic repetamus, malumus servare in supplementum diei V Martii.
S. Thesidius, Martyr, Tuscanæ in Hetruria, memoratur a Ferrario in Catalogo generali. De eo egimus I Aprilis.
Decius, Martyr, nominatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan Decimus est, cujus nominis Martyres dantur XII & XIII Aprilis.
S. Frontonius, Abbas in Ægypto, profertur in Viola Sanctorum Hagenoæ anno MDVIII excusa, Vitam ejus dedimus ad diem XIV Aprilis.
Eleutherius Episcopus & Anthia ejus mater, gladio Romæ percussi sub Adriano Principe, indicantur in MS. Vaticano S. Petri, & Ms. Tornacen S. Martini. Acta martyrii illorum examinavimus & de cultu ac reliquiis egimus XVIII Aprilis.
B. Apollonius, Senator Romæ, invenitur in Ms. Vaticano S. Petri. De eo egimus XVIII Aprilis.
S. Galdinus, Episcopus Mediolanensis, notatur in Missalis Ambrosiani anni 1560 excusi Kalendario, & festum dicitur semper celebrari Dominica secunda post Pascha. Vitam dedimus XVIII Aprilis.
S. Ursmarus, Episcopus in cœnobio Lobiensi, inscribitur Romano Martyrologio, & variarum ecclesiarum Breviariis, prout diximus, XVIII Aprilis.
SS. Angelinus & Orielda, conjuges; Paulinus & Gentilis eorum filii, hoc die nomen & festum habent Brixiæ, tamquam antiqui Martyres, ex tabulis ecclesiæ S. Afræ. Cur tabulis istis fides dari nequeat, satis declaravimus in Propylæo antiquario ad hunc Tomum, ubi excußißimus omnia, quæ de his Sanctis dici poterant, siquidem annumerari Sanctis poßint.
Calasranus, Abbas in Africa, memoratur a Rabano: de eo agimus infra inter Martyres Afros.
Annas Scarsius, Parisiensis, monachus, dein Abbas Divione in Cœnobio Benigniano, tum Luxoviensi, Cardinalis S. R. E. ac Metensis Episcopus, mortuus hoc die anno 1612 laudatur illustri elogio a Saussajo in Martyrol. Gallicanter Pios: Saussajum describit Bucelinus in Menologio Benedictino.
Filii Ercæ de Dermagia. Lassia, Virgo de Cluain-mind, Killenus, inscripti Martyrologio Tamlactensi & Mariani Gormani: nobis ignoti, donec de eorum vita ac cultu aliquid nos doceant, qui post Colganum Acta Sanctorum Hibernicorum prosequentur.
Wernerus, monachus cœnobii Hemmenrodensis, laudatur a Cæsario lib. 11 histor. cap. 3, & ad hanc diem inscribitur Catalogo Cisterciensi Divione excuso, cum titulo autem Beati ab Henriquez & Bucelino laudatur.
Burchardus, Abbas de Balerma, in Burgundia, cum titulo Beati nominatur in Menologio Cisterciensi Henriquez, & Benedictino Bucelini: inter Pios recensetur a Saussajo,
Petrus Cosetus, an. 1560 Martyr, in Santonibus, Joannes a Bovadilia, in Castella 1531, Casulla, Bilbili a castitate laudadatus 1532, Petrus a Garobiliis, in India Occidentali 1540, Clara Catanensis, Tertiaria Panormi 1617, omnes cum titulo Beati referuntur in Martyrologio Franciscano: sed iis annis mortui, ad quos ejusmodi appellationis licentiā extendi non patiuntur decreta Vrbani VIII.
Ataulphi, Episcopi Compostellani, veneranda memoria, cum titulo Sancti & longo encomio inscripta est Hagiologio Lusitano Georgii Cardoso; sed non est inscripta Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar, neque Compostellanis Officiis: hinc arbitramur non habere ullam venerationem publicam.
S. Christophorus, S. Theonas, S. Antoninus, Martyres, ut socii Victoris & aliorum, præcedenti die relatorum, memorantur in Menæis Mss. variis & Menologio Basilii Imperatoris: de iis omnibus cum Martyrol. Romano agemus XX Aprilis.
S. Marianus, Monachus Autißiodorensis, hodie refertur in Martyrologiis & hagiologiis variis: vitam ejus damus XX Aprilis.
Vitalis Martyr preponitur in Mss. Aquisgranensi, Augustano, Labbæano & in Auctario Greveni ad Vsuardum. Varii hujus nominis Martyres occurrunt, forsan hic est, qui inter Martyres Alexandrinos colitur die XXI Aprilis.
SS. Augustini, Melliti & Paulini & ceterorum missio in Angliam, facta a S. Gregorio Magno, profertur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De ea late egimus ad Vitam S. Laurentii Episcopi Cantuariensis II Februarii
Iterum hoc mense acturi de eadem, ad Vitam S. Melliti, dandam XXIV Aprilis.
Et mense sequenti, ad Vitam S. Augustini, illustrandam XXVI Maji.
At S. Paulinus, Episcopus Eboracensis, colitur die X Octobris.
B. Sinanus, Episcopus in Anglia, indicatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videtur Senanus eremita esse, in Martyrologio Anglicano memoratus & a nobis referendus XXIX Aprilis.
S. Carus Episcopus Atinas, profertur hoc die a Ferrario in Catalogo generali: verum ab eodem in Catalogo Sanctorum Italiæ & ab aliis, XXIX Aprilis.
Theodulphi Abbatis translatio memoratur in Vita ejus, quam dabimus die ejus natali I Maji.
Constantinus Magnus, Imperator, indicatur in Ms. Florario, ab aliis XXI aut XXII Maji.
SS. Justi & Clementis Vita XIII Kalendas Maji, cum hoc titulo reperta a nobis Romæ est, in Ms. Legendario Lateranensi. Sunt hi Patroni Volaterranæ Ecclesiæ, & coluntur ibidem. V Junii.
S. Theodericus, Abbas S. Theodorici in Francia, indicatur in scripto Kalendario Ordinis S. Benedicti. Videtur esse discipulus S. Remigii, qui colitur I Julii.
SS. Antonius, Dulcissimus & Carissimus Martyres memorantur in Ms. Florario. Ex his Dulcissimus & Carissimus celebrantur Officio 3 Lectionum, quæ de his recitantur in Breviario Bambergensi anno 1575 excuso. Fuerunt hi discipuli S. Romuli, primi Episcopi Fesulani & Martyris. Quorum Acta erunt illustranda ad diem VI Julii.
S. Canuti, Regis Daniæ & Martyris, translatio celebratur a Greveno & Canisio. Dies ejus natalis celebratur X Julii.
Alethæ, matris S. Bernardi, translatio indicatur a Saussajo. Nos de ea statuimus ad Vitam S. Bernardi agendum esse XX Augusti.
S. Joannis Baptistæ elevatio capitis, indicatur in aliquo Kalendario Molani. Poterit de ea agi in festo Decollationis. XXIX Augusti.
S. Vincentius, Aquensium in Novempopulonia Apostolus & Martyr, celebratur in Supplemento Martyrologii Gallicani a Saussajo, & Ferrario: ab aliis. I Septembris.
S. Mamiliani, Episcopi Panormitani, secunda inventio corporis indicatur ab Octavio Cajetano & Ferrario: at dies natalis est XV Septembris.
S. Theodorus, in cruce suspensus, S. Philippa, mater capite plexa, S. Socrates, S. Dionysius, lictores lanceis transfixi, Martyres Pergæ in Pamphilia, sub Antonino Imperatore, memorantur in Menæis, Menologio Sirleti, & Ms, Synaxario Claromontano, in quo iterum XXI Septemb. & in Menologio Basilii Imperatoris, non additis Socrate & Dionysio, XX Septemb.
At Baronius SS. Socratem & Dionysium hoc die retinuit, non indicato loco. Hinc mox Hispani inseruerunt Chronico Pseudo-Dextri, & Tamajus Salazar suo Martyrologio Hispanico fingentes, Ilurissæ in Vasconibus sub Diocletiano passos cum SS. Victore, Zotico & aliis, XX Aprilis a nobis relatis. Vbi Pseudo-Chronicon rejicimus. Nos quia eadem omnium Acta sunt, & dicuntur Socrates & Dionisius, socii Theodori & Philippi, simul occisi in Martyrologio Romano, etiam simul de illis agemus. XX Septembris.
S. Jonas Propheta colitur hoc die Nuceriæ, propter corpus ex Terra-sancta illuc ab Equitibus S. Ioannis translatum; agemus de eo cum Romano Martyrologio ad diem XXI Septembris.
S. Paphnutius, Ægyptius Martyr, sub Diocletiano, elogium hoc die habet in Synaxariis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ & Parisiensibus Cardinalis Mazarini atque Combefisii: distinguendus ab Episcopo Martyre, qui colitur hoc die; & ab Anachoreta seu Hierosolymita, qui sequenti: de eo agemus cum Menæis & pluribus Mss. nec non cum Romano Martyrologio, XXIV aut XXV Septembris.
S. Baldrici, Episcopi, depositio indicatur in Appendice Adonis apud Mosandrum & Rosweidum, sed ex illo transcripta. Veremur ne aliquo amanuensium vitio aut nomen aut dignitas sit perperam indicata. Coluntur S. Baldricus, sed monachus; uti & Galdericus, sed agricola; ambo XVI Octobris.
S. Floiberti, primi Abbatis Gandensis, translatio memoratur a Molano, Canisio, Ferrario, Saussajo, & in Martyrologiis Benedictinis: dies Natalis recolitur X Novembris.

DE S. TIMONE DIACONO EX VII PRIMIS,
MARTYRE CORINTHI.

SECULO I

[Commentarius]

Timon, Diaconus ex VII primis, Martyr Corinthi (S.)

G. H.

Dvo Diaconi ex septem, quos Apostoli ut traditur in Actis eorum capite sexto, eligendos curaverunt, suam habent hoc mense venerationem: S. Prochorus scilicet IX Aprilis (ad quem diem, docuimus, qua occasione fuerint Diaconi isti creati) & hic S. Timon præsenti die, quo nolumus retexere ibi dicta communiter de ipsorum electione. [Quatuor Diaconi a Græcis coluntur 28 Iulii,] Alii duo sunt a nobis relati mense Ianuario, Nicanor & Parmenas, X & XXIII die dicti mensis: quos iterum cum SS. Prochoro atque Timone, colunt communi Officio Græci unaque solennitate XXVIII Iulii, uti etiam dictum est IX Aprilis; ubi pariter ostendimus, [tamquam Martyres.] illos in diversis locis propter Christianæ fidei prædicationem persecutionem passos, ac tandem martyrii coronam assecutos fuisse. Latini singulis sua loca attribuunt. De S. Timone Ado & Notkerus ista habent: [Latini S. Timonem colunt 19 Aprilis,] Apud Corinthum B. Timonis, de illis septem primis Diaconibus. His similia habentur in variis Mss. Vsuardus latius ejus labores & martyrium exponit his verbis: XIII Kalendas Maji Beati Timonis, Diaconi de septem primis, qui primus apud Berœam Doctor resedit: [Doctorem Berœæ,] ac deinde verbum Domini disseminans, venit Corinthum: ibique a Judæis & Græcis, ut traditur, primo flammis injectus, sed nihil læsus est, [Martyrem Corinthi,] dein cruci affixus, martyrium suum implevit. Vacat hoc die genuinum Martyrologium Bedæ, sed qui aliud sub ejus nomine supposuit, idem fere ex Vsuardo tradit, additque, Et sepultus est apud Corinthum gloriose. Vsuardum secuti Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius ac ceteri recentiores cum hodierno Martyrologio Romano. In Ms. Centulensi S. Richarii ista leguntur: S. Timonis Diaconi de septem primis, qui crucifixus Corinthi quiescit.

[2] [Fuit in insula Cypro,] Est autem Berœa urbs Syriæ primæ Episcopalis, in qua innuitur a Baronio in Notis Timon Episcopus fuisse: vulgo Aleppo dici testantur Zonaras, Cedrenus & alii. Inde ergo cum S. Timon discederet, videtur in insula Cypro verbum Domini disseminasse. Nam ut Acta Latina S. Barnabæ, apud Mombritium & in aliis antiquis Mss. testantur, cum S. Barnabas pervenisset in Cyprum, [per S. Barnabam a febri sanatus.] invenit ibi Timonem & Aristionem, famulos Domini. Timon autem urebatur magnis febribus: cui cum manus imposuisset B. Barnabas, & sacrum Euangelium S. Matthæi Apostoli legisset, per invocationem Domini Salvatoris statim febris fugata est, & adeo curatus est, ut continuo cum gaudio eum sequeretur, Requievit S. Aristion Salaminæ in Cypro XXII Februarii. Permansisse S. Timonem in eadem Cypro usque post martyrium S. Barnabæ, testantur Acta Græca S. Auxibii Episcopi Soliorum ibidem, quæ illustravimus ad diem XIX Februarii: in quibus num. 4 ista leguntur: [& cum S. Marco delituit:] Cum autem Barnabas fuisset martyrii corona Constantiæ redimitus, Marcum quoque scelerati Judæi ad necem perquirebant. At ille fugerat, his Ledras usque insequentibus; iuventoque spelæo in illud ingressus, triduum ibi delituit: quo elapso inde recessit, factoque per montes itinere Limnen attigit. Erant autem cum ipso Timon & Rhodon, qui in pagum abeuntes, ibi B. Auxibium, qui Roma recens advenerat, repererunt. Tunc S. Marcus, cum S. Auxibium baptizasset, Episcopum ordinasset, ac ad urbem Soliorum misisset, profectus ipse est Alexandriam: at S. Timon videtur per Asiam & Græciam disseminans verbum Domini venisse Corinthum, ibique palmam martyrii obtinuisse. Solum ejus ac nudum nomen invenitur in scripto quod sub nomine Hippolyti Martyris, ex Vaticana Bibliotheca habemus.

[3] [alibi Episcopus Bostri,] Alia quæ nobis minus probantur, leguntur in Catalogo septuaginta discipulorum Domini, qui Dorotheo Episcopo Tyri non absque tanti viri injuria tribuitur, & dicitur Timon (illi Simon) ex septem Diaconis & ipse unus, Bostri Arabum Episcopus factus, [Tyri & Sidonis dicitur.] a Gentibus combustus. In alio Catalogo eorumdem septuaginta discipulorum apud Petrum de Natalibus lib. 6 cap. 100 sub nomine ejusdem Dorothei, dicitur Simon ex septem, fuisse Episcopus Tyri & Sidonis. Idem Petrus de Natalibus cum lib. 4 cap. 66 elogium supra ex Vsuardo relatum sub nomine S. Hieronymi indicasset, cap. 67 de alio Timone ista scribit: Timon Episcopus & Martyr apud Arabiam passus est, qui ex Diaconatus ordine ad Pontificatum urbis Vesegorinæ, quæ civitas est Arabiæ, electus est. Qui pro confessione nominis Domini flammis combustus, martyrio extitit coronatus, & in ipsa civitate reconditus. De quibus optamus certiora nancisci. Interim Maurolycus, Grevenus, & Canisius hunc secundum Timonem, ut diversum, ex Petro de Natalibus referunt. Bostrum sive pluraliter Bostra, nunc Bussereth nominari ex Leunclavio docet Ferrarius in suo Lexico Geographico: nomen illud quod in Petro legitur nusquam invenimus, & merito suspicamur esse corruptum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MELITINENSIBVS
HERMOGENE, CAIO, EXPEDITO, ARISTONICO, RVFO, GALATA, MITINA, ARMINIA, RVFO, HILARIO, ARISTONICO, FORTVNATO, CAIO, DONATO, MAVILINO,

[Commentarius]

Hermogenes, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Cajus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Expeditus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Aristonicus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Rufus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Galata, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Mitina, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Arminia, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Rufus alter, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Hilarius, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Aristonicus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Fortunatus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Cajus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Donatus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Mavilinus, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)

G. H.

Optimum consensum Fasti Latini præseferunt circa venerationem primorum sex Martyrū: quos tria posteriora apographa Martyrologii Hieronymiani ita indicant: XIII Kalendas Maji. [Cultus sex Martyrum in omnibus pene fastis sacris,] In Militana civitate Armeniæ, Hermogenis, Gagi, Expediti, Aristonici, Rufi, Galatæ, una die coronatorum. Quæ plane eadem leguntur in Martyrologiis Vsuardi, Adonis, Notkeri, Bellini, Maurolyci, & aliorum recentiorum cum hodierno Martyrologio Romano. Quin & Wandelbertus, Vsuardo & Adone antiquior, eosdem omnes suis versibus ita conclusit.

Gaio, Aristonico, Rufo, Hermogene, atq; Galata.
Tertia cum decima Expedito & Martyre fulget:

Martyrologium Casinense pervetustum omnes, absque loco martyrii recenset: Natalis SS. Martyrum Hermogenis, Gaii, Expediti, Aristonici & Rufi. In alio Casinensi & Altempsiano loco Rufi, scribitur Rugi. Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudatum ista habet: Militana civitate Armeniæ, natalis SS. Hermogenis, Gagi cum aliis quatuor. Ita Gagus, Gajus, & Cajus promiscue hic & alibi scribitur, uti urbs Melitina, Militina & Militana: quæ alibi sæpius observavimus. Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130, num. 123 hæc habet: Hermogenes, Cajus, Expeditus, Aristonicus, Rufus, Galatas, Martyres una die coronati sunt in Armenia, civitate Mylittana, scilicet XIII Kalendas Maji. Celebrant (& forte respectu horum Martyrum) Bononienses S. Cajum in ecclesia S. Iacobi Majoris in platea S. Donati, [an S. Caji hujus Reliquiæ sint Bononiæ?] & in Confraternitate pauperum ad honorem Reginæ cæli, dicunturque a Masino in Bononia perlustrata aliquæ ejus ibidem Reliquiæ adservari.

[2] Hactenus de sex Martyribus actum: quibus in antiquissimo apographo Martyrologii Hieronymiani, (quod ab initio operis citavimus, [in aliis 14 recensentur?] & præ aliis accuratißimum reperimus) alii octo adjunguntur, & in iis deest illa clausula una die coronatorum, sed consequenter omnes ab initio ita indicantur: XIII Kalendas Maji In Armenia, Militana civitate, Hermogenis, Gagi, Expediti, Aristonici, Rufi, Galatæ, Mitinæ, Arminiæ, Rufi, Hilari, Aristonici, Furtunati, Gagi, Donati. Adstipulatur Martyrologium Ms. Trevirense his verbis: In Militana Armeniæ Hermogenis cum aliis duodecim: imo tredecim; cum universim sint quatuordecim. In aliis tribus apographis Martyrologii Hieronymiani post illa verba una die coronatorum, subjiciuntur eadem nomina, sed primum est immutatum, & loco Mitinæ positum Militidæ, reliqua plane consentiunt in apographis Lucensi & Blumiano, sed in Corbeiensi Parisiis excuso in fine additur Mavilani. In Ms. Aquisgranensi celebratur memoria Hermogenis, Gagi, Rufi, Donati. [aut etiam 15.] At Fortunati in Mss. Augustano & Labbæano. In Ms. Barberiniano Rufi & Antonici, in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum Antonii, sed is supra Aristonicus dicitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
SERICIANO, DONATO ET HELLADIO, ITEM SERICIANO, HERMOGENE ET ALIIS DVOBVS.

[Commentarius]

Sericianus, Martyr, in Africa (S.)
Donatus, Martyr, in Africa (S.)
Helladius, Martyr, in Africa (S.)
Sericianus alter, Martyr, in Africa (S.)
Hermogenes, Martyr, in Africa (S.)
Alii duo, Martyres, in Africa (SS.)

G. H.

Apographa Martyrologii Hieronymiani duo, alterum Corbejense Parisiis excusum, alterum Blumianum, ita hos Martyres recensent: In Africa Sereciani, Donati, Heladii, item Sereciani, Hermogenis, cum aliis duobus. In apographis Epternacensi & Lucensi, unicus est Sericianus, qui aliis erat Serecianus; & in Epternacensi sic enumerantur: Et in Africa Donati, Sericiani, Elladi. item Ermogenis cum aliis duobus. Vbi particula item in prioribus melius convertitur cum secundo Sericiano, quē ideo detinemus.

[2] Eamdem lectionem confirmat codex Serenißimæ Reginæ Sueciæ, cujus ista sunt verba, etiam ab Holstenio excusa: In Africa Donati, Siriciani cum aliis quinque, qui numerus ablato altero Sericiano non compleretur. In Ms. Barberiniano notantur: In Africa Sericiani, Heladii, Ermogenis. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi fit mentio Sericiani & Donati. In Martyrologio Rabani aliquod videtur vitium esse, dum, culpa forsan Amanuensium, ista conjunguntur: In Africa Calasrani Abbatis, & Hermogenis & Expediti. Ex his Hermogenes ad hanc classem spectat; & Expeditus ad præcedentem: aut etiam ad præcedentem Melitinensium Martyrum, inter quos est Galatas. An inde Calasranus formatus fuerit, quis dicet?

DE SANCTO VINCENTIO,
MARTYRE CAVCOLIBERI IN HISPANIA CITERIORE.

AN. CCCIII

[Praefatio]

Vincentius, Martyr Caucoliberi in Hispania citeriore (S.)

D. P.

Illiberis, & postea Cauco-liberis,nunc Colibre, oppidum est maritimum ad radices montis Pyrenæi in Comitatu Ruscinonensi. Antiquißima ejus notitia habetur apud Titum Liviū decade 3 lib. 1. ubi dicitur Hannibal cū copiis ex Hispania Gallias ingressurus, Pyrenæū transgressus, ad oppidum Illiberim castra locasse. Quo tempore Galliarum aliquot populi Ruscinonem convenerunt, [Illiberis oppidum antiquum,] ad quorū Regulos Hannibal Oratores misit: colloqui semetipsum velle cum his, & vel illi proprius Illiberim accederent, vel se Ruscinonē processurum. Ut vero Reguli Gallorum, castris ad Illiberim extemplo motis, haud gravate ad Pœnum venerunt; exercitum per fines suos præter Ruscinonē oppidum transmiserunt. At Plinius lib. 3 Historiæ naturalis cap. 4, agens de Narbonensi provincia & occurrentia trans Pyrenæos oppida describens, primo omnium, Illiberis, inquit, magnæ quondam urbis tenue vestigium. Verum ut sunt vicißitudines rerum, refloruit iterum Illiberis, urbs etiam Episcopalis facta. Nam Concilio tertio Toletano, anno regni Riccaredi IV, Christi DLXXXIX Æra Hispanica DCXXVII habito, [Sede Episcopali illustre:] subscripsit XLVI loco Petrus, Illeberitanæ Ecclesiæ Episcopus: a quo alius Stephanus, Eliberitanæ in Bætica provincia Ecclesiæ Episcopus etiam subscripsit XXXI loco, uti XXII Joannes Elnensis Ecclesiæ Episcopus: cui postmodum Illiberitana Ecclesia unita fuit aut certe subjecta. Garsias Loyasa in collectione Conciliorum Hispaniæ tradit pagina 132, Divisionem provinciarum Hispaniæ & earum Sedium, [Caucoliberis dictum, ] prout invenit in codice Hispalensi Divi Laurentii anno Domini DCCCLXII scripto, sed forsan diu ante confectam. In hac Divisione primo loco collocatur provincia Galleciæ, secundo loco provincia Galliæ, & in hac Narbona Metropolis, atque sub ea Caucoliberi, Carchasona aliæque urbes, inter quas ultima Elena. Aliæ dein Divisiones provinciarum subduntur, cum Narbona metropoli & nomine Elnæ sive Elenæ, cui tunc Caucoliberi erant annexi aut subjecti, absque ulla expressa horum mentione. Et hæc de situ urbis & Sedis Episcopalis.

[2] In hac martyrium passus est S. Vincentius, cujus meminerunt paßim omnia Martyrologia, excusa & manuscripta: inprimis quatuor apographa Martyrologii Hieronymiani his verbis: Caucoliberi seu Caucolibri, [S. Vincentius inscriptus antiquis Martyrologiis,] natalis S. Vincentii. Vsuardus ista habet: Civitate Caucoliberi, passio S. Vincentii Martyris. Similia habent Rabanus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, & alii recentiores cum hodierno Martyrologio Romano. Ejusdem S. Vincentii martyrium celebrant Ambrosius Morales lib. 10 Historiæ Hispaniarum cap. 13, [& historiis Hispanicis,] Ioannes Marietta lib. 2 Historiæ Sanctorum Hispaniæ cap. 38, Franciscus de Padilla centuria 4 Historiæ Ecclesiasticæ Hispaniarum cap. 18, Thomas de Trugillo in Thesauro Concionatorum ad hunc diem, & Antonius Vincentius Domeneccus lib. 1 Historiæ Sanctorum Cataloniæ.

[3] Acta ejus olim extitisse aliqua, credibile facit Ms. Martyrologium, ex Centulensi cœnobio S. Richarii, his verbis: Apud Septimaniam civitate Cauco-liberi, S. Vincentii Confessoris, cujus Acta habentur. Septimaniam sæpe accipi pro Narbonensi Provincia satis notum est: Confessoris titulum verte in elogium Martyris: [Acta martyrii.] & aliud non supererit, quam ut gesta requiras, quæ dicuntur haberi. Requisierunt ea nec invenerunt supra scripti auctores: majorem sibi felicitatē obtigisse gratulatur hoc die in suo Hispanico Martyrologio Tamajus de Salazar ita loquens: Ejus Acta penitus evanuisse fatentur universi: eadē apud me in Ms. Segobiensi profuso sermone descripta, dabimus: ut quæ tantis, huc usque fuere occultata doctoribus in publicum prodeant, mei homunculi ministerio & Dei providentia, quæ sæpe sæpius similia occulit proceribus & revelat parvulis: tum ea in Vetusto Codice Legendario, ut ait, sub hoc titulo inventa proponit, Incipit Legenda S. Vincentii Martyris, qui in urbe Hispaniæ Tarraconensis Caucoliberitana ad radices Pirenæi martyrio coronatus est XIII Kalendas Majas anno CCCIII. Ipsa prius legi oportet quam de iis feramus judicium & ad alia veriora antiquioraque quærendæ procedamus.

ACTA SVSPECTA.
Ex MS. Segobiensi excusa a Tamaio Salazar.

Vincentius, Martyr Caucoliberi in Hispania citeriore (S.)

BHL Number: 8656

[4] Quo tempore nefarii superstitionis Idolorum propugnatores, impia, contra pietatem ac Religionem sævientes, per singulas urbes ac regiones edicta proposuerunt, [In persecutione Diocletiani] ut quicumque Christiani deprehensi essent, idolis sacrificare cogerentur; prioribus hujus interminationis auctoribus, & Romanæ iniquitatis imperatoribus, successere Diocletianus & Maximianus orbis tyranni; qui unus in Orientalibus, alius in Occidentalibus mundi partibus nomen Christianum delere totis viribus satagebant. Quod ut consequerentur facilius, per Provincias Romano imperio subjectas, Præsides & Iudices, qui rem sibi commissam ad unguem adimplerent, dimiserunt. Dacianus ergo unus ex electis Præsidibus, ad tantum immane facinus perficiendum, in partes Hispaniæ & Galliæ delegatur. Qui exantlatis Galliæ regionibus, innumerisque per agonum palestram effectis Martyribus, Hispanias ingredi per Pyrenæi Montis juga horrido furore decrevit. Qui cum ad urbem in illo tractu maritimam, [dicitur a Daciano captus,] Caucoliberim vocatam, pervenisset, publicatis Imperatorum edictis, comprehensus est Vincentius illius civitatis accola, magnæ fidei & constantiæ vir, & adductus est ad Dacianum Præsidem. Quo ante tribunal constituto, Præses dixit Vincentio: Age: esto Diis ipsis obediens, & Imperatoriis edictis. Illi autem Vincentius respondit: nemo unquam reprehendi aut condemnari poterit, qui Salvatoris Nostri Jesu Christi præceptis obedierit. Tum Dacianus Præses: Tibi consulo, ut ea eligas quæ sunt tibi utilia, & magnis diis te adjungas, & eis una nobiscum sacrifices. Sic enim quæcumque petieris, consequeris. Apud te ergo considera, id consilii capiens, quod & tuæ conveniat nobilitati & animi discretioni, neque velis iræ nostræ facere periculum, neque discere quantum sit malum impietas. Quod si tu his non parueris, neque meis cesseris suasionibus, necesse erit ut meam deinceps tantam experiaris sævitatem, [frustraque ad defectionem solicitatus] quanta nunc benignitate frueris & mansuetudine: quo tempore etsi ducaris pœnitentia; nihil fortasse tibi proderit. His verbis Martyr respondit: Mihi quidē divitiæ & vita est Christus: mors autē propter ipsum subeunda est mihi vita longe pretiosior: propter quē non aliud, ex his quæ sunt in terra jucunda, mihi jucundum fuit existimatum. Tormenta quæ minaris, ea sunt mihi voluptates potius, quam cruciamina, in illum solum defigenti oculos, & non ea solum pati pro illo cupienti, sed etiam si fieri posset, mori millies. Ergo fac potius id quod est in tua potestate, aut situm est in morum tuorum crudelitate. Nam ego quidem ligneos aut lapideos deos numquam coluerim.

[5] Tum Præses primum plagas ejus genis inflixit: deinde Martyrem, disruptis vestibus, nudum populo demonstravit. [ungulis ferreis laniatus,] Cujus utrumque latus carnifex fodiens, & carnes ungula cruenta propulsans, cito corpus cruentum, humi projectum, repetitis foraminibus sanguinem eructabat. Tunc Dacianus inquit; Quis te, si non pareas, poterit a meis manibus eripere? ego te minutatim dissectum feris apponam agrestibus exedendum. Quale majus dedecus nobili viro, quam nudum hominum conspectibus exponi? Sed si resipiscens, ab ea, quæ te tenet, amentia, ad Deorum accesseris benignitatem, liber & honoribus cumulatus præmia majora recipies, Martyr autem, Mihi, o Præses, non est turpitudo esse vestibus nudū, sed maximus potius ornatus. Nam veteri homine exutus, novum induam in justitia & veritate. Minaris, te mortem mihi esse allaturum: ad hoc tibi præsto sum: hoc enim est mihi optandum. Quod si etiā mea membra dissecueris, tunc me afficies majori beneficio. Me enim totum, quantuscunque sum, [atque in trochleis tortus] debeo Creatori meo; & hoc mihi semper fuit in votis, ut ipse glorificetur in omnibus meis membris, & sistam ante ejus tribunal omnia membra mea, nitentia ornatu confessionis. Tunc Præses, missis adhortationibus, processit ad supplicia; ideo tyrannico furore commotus S. Vincentium in tantum trochleis torqueri præcepit, ut membra ejus a suis juncturis vi durissima solui cogerentur. Post hæc in ipsis in sublime elevatus frequenter, ictuque celeri super silices corporis pondere demissus, & lapidibus acutissimis perfricatus, primam illam quæstionem exegit.

[6] At Dacianus, qui Hispanorum constantiam præcognitam habebat, [tum carcere inclusus:] quorum animi nullis unquam rigoribus cruciaminum, nullis adversantium fortunarum terroribus vinci facile pervaluere, Martyrem in vinculis esse præcepit, donec quid de illo faciendum sit, deliberet. Sanctus autem Vincentius carcerem ingressus, spiritu exultabat, & gratiarum actione Deum prosequebatur: Gloria, inquiens, tibi Domine, qui non confundis sperantes in te. His dictis, in ergastuli profundo angulo detrusus, orationi insistens, & constantiam in reliquis quæstionibus a Domino petens; lux subito spelæi abdita clarificavit, ita ut Martyr, qui supinus & nudus super nudam humum cubabat, insolito splendore recreatus, membrorum compaginibus reluctantibus, sederet. Tunc iterum Deo gratias solvens, protinus sanus, sine vulnere, sine cicatrice, & animo roboratus, inventus est.

[7] [ubi curatum se non a diis falsis] Altera die cum Dacianus Barcinonam profisci decreverat, multo mane ad forum veniens, quo tribunal extructum erat, satellitibus suis furibunda voce præcepit, quatenus Vincētium ad ejus intuitum e carcere, nisi jam mortuum, invenirent, adducerent. Quē cum carnifices detulissent, & illū integra valetudine fruentem cōspexisset, viscerum adustione furiosus, oculorum indignatione laqueatus, hæc ad Martyrem verba direxit: Ecquid his magicis adumbratus figmentis, in mei præsentiam devenire disponis? Forte credidisti, me tuorum amplexari commenta? Infelix tua hæc deliramenta depone; nam si tete liberum, technis postpositis, intueris, apprehendas necesse est, hoc deorum nostrorum beneficio factum, ut tui erroris pertinaciam, eorum adoratione, cognoscas. Cui Vincentius: Nec magicas artes agnosco, [sed a Christo vero Deo ostenderit] nec deos tuos tamquam valetudinis meæ auctores adoro. Dominus meus Jesus Christus, verus Deus & verus homo, qui propter nostram salutem descendit de cælis, & incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, ut caligantis mundi cæcitatem averteret, in mundum lucem suæ claritatis infudit, de quo dictum est: In ipso vita erat, & vita erat lux hominum, & lux in tenebris lucet, & tenebræ eam non comprehenderunt. Et iterum: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum. Iste nempe, o Præses, ut mentis meæ tenebras, inter noctis obscuritatem, clarisicaret, lucem suæ dignationis in medio ergastuli angulo fuit dignatus emittere: cujus lucis cælestis splendore, vulnera sanata conspexi, & ad majora recipienda paratus, & animatus invenior. Ergo non a diis tuis, quos ut stercora æstimo, sed a Deo meo, qui venit in mundum, & Verbum caro factum est, & habitavit in nobis, & vidimus gloriam ejus, meæ sanitatis beneficia profiteor evenisse.

[8] Audiens hæc Dacianus, præcipitibus furiis agitatus, accenso in medio civitatis copioso igne, jussit S. Vincentium, ligatis manibus & pedibus, pœnalibus incendiis cruciari. [ac denique in ignem conjectus obierit] Tum ministri sancti Martyrem mediis flammis ingerunt: qui inter æstuantis pyræ incendia, Dominum confitens, felici martyrio coronatur XIII Kalend. Maji, Anno Domini CCCIII. In quo illud apparet solenne miraculum, quod ligamina manuum & pedum, nec non capilli capitis ejus, nullam ab igne læsionem sustinerent. Vultus autem illius rosei coloris decore micabat, ita ut potius dormiens, quam extinctus putaretur, unde multi ad Deum conversi crediderunt. Ejus corpus Christiani noctu rapientes sepelierunt, quod postmodum honorifice translatum fuit, præstante D. N. Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit & regnat in secula. Amen.

[9] Hactenus Acta, quæ nullus huc usque novit. Nec mirum: [Acta hæc recentius composita sunt,] desumpta enim sunt ex MS. Segobiensi Tamaji, ex qua plura alia sublestæ fidei inserta Hispanico martyrologio, cogimur ab opere nostro rescindere: ipsa tamen integre proferre visum est, ut ex stylo appareret, quam recentis figmenti MS. illud sit, quamque levi judicio ipsum ut vetustum sit amplexus Tamayus. Clamant phrases singulæ hujus aut præcedentis ut summum seculi esse omnia: ut probe intelliget, qui aliquem similium usum ex hujus nostri operis lectione nactus fuerit. Minus in istis versato, scienti tamen quandonam cœperint Hispani dimittere usum numerandi annos suæ propriæ Æræ, annis XXXVIII communem prevertentis; fidem faciet novitatis, adscriptus Annus Domini CCCIII, quamvis eo revera anno sæviisse in Hispania Dacianum ostenderimus ad XVI Aprilis, agentes de Martyribus Cæsaraugustanis. Nobis sic videtur; cum ex Martyrologiis præcitatis constaret aliquem S. Vincentium Caucoliberi adscribendum esse hoc die, [nec videntur aliter quam ex conjecturis scripta.] visum fuisse Legendarii prædicti compilatori recentiori, Acta aliqua componere, qualia fere cuivis Martyri possent aptari; ex aliis Hispanicis Martyriis assumendo Dacianum, crudelitatis fama notißimum; eaque comminiscendo ultro citroque dicta, quæ simili occasione fere dicta legimus; tum ex eo quod pluribus accidisse noverat, addendo tormentorum atque flammarum superatarum miracula: & quia nulla corporis memoria apud Caucoliberitanos supererat, finisse cum hac probabili conjectura, quod illud postmodum translatum honorifice fuit.

[10] Dedimus XXII Ianuarii Acta Sanctorum Vincentii, Orontii & sociorum, [antiquiora & fide digniora sunt] in confiniis Gerundensibus passorum sub Ruffino Hispaniæ Præside, quem in Actis S. Cucuphatis XXV Iulii nominatum quidam suspicantur Datiani fuisse Vicarium; ego ejusdem fuisse in officio decessorem malim existimare, prout insinuatum in præcitato ad diem XVI loco. Acta cum nec in Ebredunensi quidem ecclesia, ad quam olim corpora delata fuerant, haberentur; Ætherii Lugdunensis Archiepiscopi successor Aridius, circa annum DCII institutus, quasdam dictorum Sanctorum particulas nactus, ipsa requisivit a quodam Abbate Hispano, qui Synodali Galliæ concilio (puta Cabilonensi) supervenerat, [quæ initio sec. 6 expolivit Aredius Lugdun.] accepitque valde rustice composita, & expolivit, addens quomodo corpora Ebredunum delata, & particulæ, de quibus agit, a suo decessore Ætherio fuissent impetratæ ac Noviaci collocatæ. Hæc acta esse S. Vincentii, cuius hoc die Caucoliberi paßi antiquißima meminerunt Martyrologia, eo suademur, quod locus paßionis talis describatur, in quo & Provinciæ Præses palatium, & sedem constitutam haberet Episcopus; quod cum nequeat de ipsa Gerunda intelligi, intelligendum est de aliqua celebri tunc temporis & vicina urbe, quæ fuerit Caucoliberis.

[11] [primum ex Gerundensium traditione scripta] Ast inquies patrata istius cædes dicitur in suburbio Gerundensi in Castello Gratianopoli. Ita est, & ob hoc nonnullaque similia, existimo Acta illa, quæ Hispanus Abbas in Galliam detulit, ex Gerundensium traditione, post unius forsitan seculi decursum, scripta fuisse; non sine confusione aliqua, ut fieri assolet; in eo nominatim, quod Victor Diaconus & paulo post Martyr, Sanctorum occisorum corpora ex loco supplicii transferens, cum iis prope Gerundam deprehensus, ipsa dimiserit in dicto castello: aut in pago Iuliano vicino dimissa, ad se receperint Gerundenses Christiani, [& 22 Ianuarii data.] & in suo illo suburbano sepeliverint: itaque obliterata sit memoria Caucoliberitanæ civitatis, quam fidelius conservaverint Martyrologia. Quod autem Ebredunenses sancta illa pignora, ad se delata tempore S. Marcellini Episcopi sui, qui sub Theodosio magno floruit, venerentur XXII Ianuarii, id propter ignorantiam veri natalis, & S. Vincentii Martyris Cæsaraugustani celebritatem factum credimus; sicut postremis hisce seculis Gerundenses, Ebreduno aut Lugduno nacti notitiam ejus qui in Gallia colebatur Vincentii ac sociorum, cum nollent principalis sui Vincentii festum impedire alterius cultu, acceperunt diem Ianuarii XXX, tamquam anno MDXXII, quo decretum hujus cultus condebatur, alio nullo officio impeditum, [auctoris notitia unde accepta]

[12] Ipsa Acta hic non retexo, utpote XXII Ianuarii data & explicata. Ea ibi anonymo cuipiam Episcopo Gallo tributa, cur hic nominatim Aredio Lugdunensi adscribenda putemus, danda est ratio: quandoquidem Ætherius, cui succeßisse se scribit auctor, solum dicatur in MSS. Antinciæ seu Antimiæ Ecclesiæ Antistes: quod Bollandum nostrum dicta Acta illustrantem in varias distraxit conjecturas, cum talis nulla ecclesia totis Galliis nominata fuerit. Observa igitur Actorum auctorem num. 19 quadamtenus indicare se Lugdunensem Antistitem, cum ait se Lugduno ad Principem properasse. Vtique ex loco residentiæ suæ: Lugdunensi autem Antistiti Ætherio, anno VII Regis Theodorici defuncto, suffectus quidem Secundinus est; sed paucorum omnino mensium habuit Pontificatum; siquidem ejusdem Theodorici anno VII Cabilonensi Synodo præsedit Arredius, ante quam immediate alia nulla Synodus scitur celebrata esse in Gallia. Deesse autem profitetur auctor, quod occasione Synodi acceperit ea quibus usus est Acta Sanctorum prænominatorum; ubi putamus pro Antimiæ legendum esse Sanctissimæ ecclesiæ. Primigenia autem Acta prorsus apud Hispanos deperiisse, tot seculorum decursu deperditis plerisque regionum istarum monumentis, nihil miramur; sicuti nec mirandum, quod ex Galliis non alia Acta habeantur, quam ab Aredio ut diximus expolita, auctaque per rerum circa Reliquias gestarum narrationem. Quæ tamen omnia sic proponimus Hispanis, ut si tres sanctos Vincentios, eadem persecutione, in eadem Hispaniæ parte, martyrizatos poßint ostendere, ex solidioribus, quam quibus Tamajus nititur, fundamentis, libenter sumus dimissuri conjecturas, quibus persuademur Vincentium Caucoliberi passum, esse fratrem S. Orontii, cujus & sociorum corpora Ebredunum ex suburbiis Gerundensibus fuere translata, ut dictum est.

DE SANCTO PAPHNVTIO,
EPISCOPO MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Paphnutius, Ep. M. apud Græcos (S.)

D. P.

Sacrarum odarum Canon, hoc die in Magnis Græcorum Mencis propositus, totus insumitur in laudes S. Paphnutii Hieromartyris, qui titulus solorum Episcoporum est. [Ex officio proprio habetur dignitas Episcopalis,] Huic consonat Odæ octavæ stropha ultima, Ὡς ἀληθῶς ὡρᾶιος ἀνιδείχθης ἐν ἀγῶσι πολλοῖς Ιερομάρτυς; ςολὴν ἱερὰν τῷ ἅιματί σου ςολισθεὶς φοινιχθεῖσαν. Vere speciosus apparuisti, o Hieromartyr, sacram stolam tuo sanguine purpuratam indutus. Ne autem stolam simpliciter Sacerdotalem intelligas, sed ut Pontificalem accipias, simulque noveris quo supplicii genere effusus sit sanguis, audi tertiam primæ Odæ strophen. Ἤυγασὰς ἐν δόγμασιν Ἱεράρχα τὸν περιούσιον λαὸν, [supplicium gladii,] καὶ πόμα κυρίου διὰ τὸ ξίφος ἔπιες, ἀθλήσας καρτερώτατα. Sacris dogmatibus illuminasti populum electum, o Hierarcha; & calicem Domini bibisti per gladium fortissime decertans. Alibi multitudo tormentorum, ante capitis supplicium toleratorum, indicatur, & Ode V dicitur, neque gladios, neque feras, neque ignem, nec mortem ullatenus formidasse.

[2] Quo loco ac tempore per suam tolerantiam everterit castra impietatis, uti dicitur in Stichario ad primas Vesperas; [non item Martyrii locus.] & adversariis potestatibus formidabilis verum se Trinitatis cultorem ostenderit, uti gratulatur ei II Strophe Odæ 6 illas delens, illuminans autem fidelium agmina; non est facile assequi divinando. Abest enim ab hac die in Menæis, præter solitum, congrua ipsi Canoni lectio Synaxarii, epitomen historiæ exhibitura; & in omnibus quæ plurima vidimus MSS. nullum hactenus, vel alio ullo die, comparuit elogium, quod posset Sancto hic laudato aptari. Quia tamen nulla uspiam fit mentio hæreseon vel hæreticorum, sed solius impietatis devictæ, tuto videmur credere, [videtur sub gentilibus Impp. passus] ad primitivæ ecclesiæ persecutiones sub gentilibus Imperatoribus martyrium ejus pertinere. Hodierni quidem Romani Martyrologii tabulæ, ex Sirleti Menologio auctæ, sic habent: Hierosolymis S. Paphnutii Martyris. Sed nimis laxa videtur, ea esse interpretatio verborum Sirleti, quæ sic sonant, sancti Martyris Paphnutii Hierosolymitani, [ab eo diversus Hierosolymita.] pietate & rectæ fidei testimonio insignis: cujus elogii pars postrema, quam certe convenit huic de quo est totus diei prasentis Canon; tam certo non convenit ei, cujus die sequenti memoria agitur, absque ullo indicio martyrii, quique solo nativitatis aut habitationis titulo Hierosolymitanus dici videtur.

[3] [Corpus in magna veneratione, forte CP.] Quisquis fuit & quocumque loco passus, celeberrimam habuit annui festi reverentiam ea in urbe, ad quam delatum postea sacrum corpus occasionem, dedit componendi Canonis. Quam urbem vel ipsam regiam Constantinopolim esse vel vicinam aliquam, verosimile faciunt Menæa, quippe excusa ad exemplaria ex Patriarchatu Constantinopolitano allata. Dicitur autem Ode VII exultare Christi ecclesia, quæ velut pretiosum thesaurum sacram reliquiarum Martyris thecam possidet: & Odæ II gloriantur fideles, [oleum salistiferum stillat,] quod adversus dæmones objiciant murum inexpugnabilem, dum inungunt se divino oleo quod ex lipsanis ejus scaturit. Vnde apparet hunc quoque ex Myroblytis Sanctis unum esse, neque metaphorice dumtaxat, sed ad litteram esse intelligendum, quod notat Sticharion tertium ad primas Vesperas hisce verbis, Τῶν λειψάνων σου θήκη, Ἱερομάρτυς Χριςοῦ, ὡς ποταμὸς ἐκβλύσει τῶν ἰάσεων ρεῖθρα. Reliquiarum tuarum theca, o Christi Hieromartyr, tamquam fluvius exundat fluentis curationum.

[4] [invocatur pro Ecclesia pace.] Concluditur autem universus Canon hac strophe, Κατάπαυσον Μάρτυς σαῖς ἐυχαῖς τὸν τάραχον Ἐκκλησίας τὸν κυμαίνοντα, καὶ διαςέφειν τὰς ἐυθείας πειρώμενον τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ὁδοὺς ἐμπνεύσεσιν αἱρέσεων, ἔνδοξε καὶ τὴν εἰρήνην πᾶσιν ἄιτησαι. Seda precibus tuis, tempestatem Ecclesiæ effervescentem, & subvertere nitentem vias Dei nostri rectas inspirationibus hæreseon, o Martyr gloriose: & pacem nobis omnibus posce. Ex quibus colligas, hymnum hunc esse compositum rebus ecclesiæ perturbatis; idque ante tempora Iconomachorum, fortasse sub Zenone aut Iustino, sub quibus in rebus religione plurimum afflicta verias fuit.

[5] In Synaxariis, tam quæ Taurini in Bibliotheca Ducis quam quæ Parisiis apud Combefisium & apud Cardinalem Mazarinum reperimus, [Alius Paphnutius M. Sept. 24] proponitur hoc die alicujus Paphnutii Ægyptii elogium, sub Diocletiano & Præside Arriano crucifixi, cujus etiæm Acta aliqua sub nomine Metaphrastis extant apud Lipomanum, die XXVIII Aprilis. Sed hic in Menæis refertur ad XXV Septembris, ut patet ex elogio, quod isto vel præcedenti die in ceteris omnibus MSS. Synaxariis invenitur.

DE SANCTO CRESCENTIO,
SVBDIACONO FLORENTIÆ IN ETRVRIA.

CIRCA AN. CCCXCVI.

[Praefatio]

Crescentius Subdiaconus, Florentiæ in Etruria (S.)

AUCTORE G. H.

Inter antiquiores Ecclesiæ Florentinæ Episcopos celebris est S. Zenobius, quintus dictæ Ecclesiæ Antistes, qui teste Ferdinando Vghello Florentino, ad id dignitatis fastigiū electus fuit anno fere CCCLXXVI, sibique creditam Ecclesiam administravit usque ad annum CCCCVII; [Ætas S. Zenobii Episcopi.] dieque XXV Maji, plenus meritis ac sanctitate conspicuus, evolavit ad superos. Fatetur interim Vghellus tantam diversitatem esse in perquirenda ratione temporum in iis, quæ ad hunc Sanctum pertinent, ut nisi conjectura veritas indagetur, admodum difficulter videatur posseexplicari. Quod idem videtur dicendum de duobus ejus Clericis, [ejus Subdiaconas S. Crescentius:] Sanctorum catalogo adscriptis. Horum alter est Eugenius Diaconus, ad diem XVII Novembris Martyrologio Romano insertus: alter Crescentius Subdiaconus, cui hic XIX Aprilis sacer est, etiam in Romano Martyrologio notatus his verbis, Florentiæ S. Crescentii Confessoris, discipuli S. Zenobii Episcopi.

[2] De hujus Crescentii vita elogium aliquod, ante secula pauca compositum, damus, sicut illud Florentiæ descripsimus ex Collectione veterum Officiorum Ecclesiasticorum MSS. contenta in codice 691 folio 45, [Vitæ eligiū ex MSS.] apud Illustrißimum Senatorem Carolum Strozzium: cujus sedulam industriam, in antiquitatibus rerum Florentinarum sacris & profanis perscrutandis, non satis mirari potuimus. Fuit autem hoc Vitæ elogium distinctum in novem Lectiones, quæ ad Matutinum recitari solebant. In his dicitur S. Crescentius a Præsule S. Zenobio tumulatus, ut necessario ante eum e vita decesserit. Imo additur ejus transitum fuisse S. Ambrosio Episcopo Mediolanensi litteris S. Zenobii nuntiatū, ergo necessario ante annum CCCXCVII aut sequentem, [characteres, temporis, quo obiit] quo S. Ambrosius vitam hanc mortalem exuit, dicendus est obiisse. Præterea dicitur ad cælestem gloriam transiisse tempore Honorii & Arcadii Imperatorum, qui post patrem suum Theodosium Magnum, Consulibus Sexto Anicio Olybrio & Sexto Anicio Probo, XVII Ianuarii vita functum imperare cœperunt. His characteribus positis, necessario dicendus esset S. Crescentius obiisse, aut adhuc dicto anno CCCXCV, aut aliquo e duobus sequentibus. Non erat tum istorum Sanctorum tempore in usum introducta Æra Christi nati, [male relati ad annos Christi,] quam auctor magis studiosus pietatis quam antiquitatum peritus, subductis peßime calculis adhibuit, dicens obiisse Crescentium anno XXIV supra qudringentesimum: nam ante istum annum desierant vivere SS. Ambrosius & Zenobius, ipsique Imperatores Arcadius & Honorius.

[3] [memoria in sacris fastis:] Interim parachronismus iste transcriptus invenitur in MS. Martyrologio, quod laudatus supra Strozzius communicavit: iisdemque verbis continetur in Martyrologio, per Franciscum de Bonacursiis Presbyterum edito Florentiæ. anno MCCCCLXXXVI, quæ sunt ista: Florentiæ, in partibus Tusciæ, S. Crescentii, Subdiaconi S. Zenobii ejusdem urbis Episcopi, cujus vita virtute & miraculis claruit, anno CCCCXXIV a S. Zenobio tunc ibi Præsule honorifice in Ecclesia Cathedrali sepultus, ac litteris S. Ambrosio Mediolanensi Præsulis nuntiato ejus obitu laudatus. Hæc ibi, quæ confirmant cultum S. Crescentii, & probant vitæ elogium, quod damus, saltem seculo XV conscriptum. Idem extare in bibliotheca Vaticana, scimus ex Catalogo aliquo inde transmisso. Extat apud Surium impressa Vita S. Zenobii, a Ioanne Archipresbytero Aretino circa annum MCCCCXXX composita: in quæ de discipulis ejus præmemoratis acturus auctor, [Elogii auctor Simplicianis] promittit se collecturum de illorum conversatione & vita, quæ a Simpliciano & aliis sparsim conscripta comperit. Opinari possumus Simplicianum istum esse auctorem, tum hujus elogii de S. Crescentio, tum aliorum de Sanctis Florentinis potißimum Zenobio atque Eugenio, similiter in Lectiones ad usum chori distributorum.

[4] Hic vero aut quicumque alii ipsi coævi, unde potuerunt hausisse quæ scripserunt? Vtique ex narrationibus Florentini populi per manus traditis haurire & colligere debuerunt omnia. [post ecclesiæ ineendium] Etenim Laurentius Archiepiscopus Amalfitanus secundus, anno MXXX electus, in ea S. Zenobii Vita, quam Florentiæ scripsit, quamque ex antiquo codice monasterii SS. Vincentii & Anastasii ad Aquas-salvias Romæ accepit ediditque in Episcopis Florentinis Ferdinandus Vghellus, cavet ne minoris esse auctoritatis videantur, quæ a religiosissimis, inquit viris didicimus, qui veridice asserebant, [ex memoria seniorum hausti,] hæc quidem antiquitus fuisse descripta, sed incendio quod casu contigit esse consumpta. Quod si ita actum est cum rebus gestis ipsius magistri, quanto minus debemus æstimare servata fuisse, si qua extra illius Acta fuerunt seorsim scripta, de discipulis?

[5] Nunc quæ de S. Crescentio postea concinnaverunt Constantinus Ghinius, in Natalibus Sanctorum Canonicorum; & Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [recentiorum encomia,] hausta ex Vita S. Zenobii per dictum Ioannem compilata, nihil attinet hic attexere: satis sit dicere, in his aliisque, dum Canonicus vocatur Crescentius, & Canonicorum Florentinorum mentio inducitur, ex sui, non ex antiqui temporis usu loqui auctores. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, in suo Poetico Martyrologio, S. Crescentium hoc disticho honorat:

Crevit in immensum signis Crescentius altis,
      Donec humum corpus, spiritus astra subit.

ELOGIVM VITÆ
Ex Breviario Florentino MS.

Crescentius Subdiaconus, Florentiæ in Etruria (S.)

BHL Number: 1984

[1] [Catholicis parentibus natus,] Crescentius, Florentinus civis, ex honestis & Catholicis viris honorabili prosapia traxit originem: quem cum sui genitores gaudio ineffabili suæ juventutis a Deo sumpsissent, sacri fonte baptismatis regenerari fecerunt; & ut de virtutibus in virtutes procederet, Deum exorarunt; & ut suæ imprimeretur memoriæ, ut Crescentius vocaretur, ordinarunt. Annis infantiæ sub diligenti nutricis cura completis, studio litterarum traditur: [pie in litteris educatur:] in quo brevi tempore mirifice decoratur. Erat enim aspectu angelicus, conversatione illi competenti & a vitiis vacuus: voluntati suorum genitorum obtemperator assiduus, a suorum coætaneorum familiaritate omnino extraneus: discere scientias cupidus, visitare ecclesiam, audire legem divinam præ cunctis solicitus: ab omnibus illis vitiis quibus illud solet implicari hominū genus, omni perfectione subtractus.

[2] Ad notitiam sancti Præsulis Zenobii, civitatis Florentinæ tunc Episcopi, transcurrente fama omnium civium ora, pervenit: pro patre ipsius misit: [traditur S. Zenobio Ep.] ipsum poposcit: sibi concessum benigne suscipit; ut vita & doctrina luceret Christi Ecclesiæ, ad posse curavit. Adolescentiæ suæ primordiis, inexpertis, [carnem affligit:] ut reor, incendiis molestatus, cœpit arcto jejunio, & aspero cilicio corpore super nudo, vigiliisque & orationibus carnem affligere; a Deo instructus ne fieret ancilla servi Domina, & secum egressa ex utero munditia laboraret, pergendo vitiorum nequiter per abrupta.

[3] Quæ dum Præsul Zenobius cerneret, gaudio summo repletus, ipsum ad Clericatum promovit, [fit Clericus, & Subdiaconus:] & statuto tempore Cathedralis Ecclesiæ, suorum Canonicorū assensu, Canonicatus & Subdiaconatus eum diademate coronavit. Præsatus igitur adolescens sanctus, considerans se tam miris vita, scientia & morum compositione Canonicis sociatum, ac sacro Ordini alligatum; cœpit de virtutibus provehi ad virtutes, humili, prudenti, devota & docta conversatione. Statutis temporibus in ecclesia cum aliis Horarum Canonicarum attente & assidue reddebat orationes: ad majores, æquales & minores, juxta statum cujuslibet, obedientiæ, reverentiæ, ac diligentiæ honorabili redditione [se exhibebat; [virtutem amat:] cum] tanta custodia in suæ puritatis observatione, quod numquam sine digno testimonio aliquem seu aliquam recipiebat ad suam locutionem, [ab omnibus ut Augelis habetur:] notitiam, amicitiam seu conversationem: & ubi suspicari posset aliquem, cujuscumque ætatis vel status, suæ fore contrarium honestati [eum relinquebat].

[4] Quem jam Prælati, quem subditi suæ congregationis, nec non concives omnes in tanta reverentia tenebant, [a S. Ambrosiis quis faturus prædicitur:] quod communi locutione ipso absente ferebant, ipsum fore non hominem, sed Angelum de cœlo emissum, in ipsorum exemplum humanatum: quæ ad Deum maxime eum promovebant, & inter omnes consocios & alios continue ad humillimam reverentiam, obedientiam, & honorem exhibendam continue seu Christicolam provocabant.

[5] Cum ex more B. Ambrosius S. Zenobium suum carissimum Florentiæ visitasset, & secum Crescentium invenisset, prima visione divinitus inspiratus, quis esset & quantus futurus agnovit, S. Zenobio per ordinem dixit, & sibi eum affectione permaxima copulavit. Ex tunc S. Zenobius, ipsum secum stare in Episcopio assidue cum Eugenio Archidiacono suo, summæ sanctitatis viro, fecit; & ut moribus Antistitis Ambrosii, [Ejus, S. Eugenii & S. Zenobii virtutes imitatur,] Eugenii, ac suis conformaretur: omni affectione curavit: quod est de eo mirabile, ita eorum mores in omnibus sumpsit, quod in nullo quoad vixit casu aliquo variavit.

[6] O virtutibus adornata vere adolescentia, quæ Sanctorum Pontificum Ambrosii, Zenobii, atque Eugenii meruit jungi consortio! [eorum amat consortium:] Nec immerito. Cernebant enim ejus intellectum ornatum prudentia, voluntatem justitia, in concupiscibili temperantiam, in irascibili constantiam: quibus gradu supremo lucentes, post eos currentem avide assumebant; exemplo Euangelistam Joannem in Apocalypsi assumens, & Archiepiscopum cum ceteris consecratis.

[7] Quodam igitur die, dum cum S. Antistite Ambrosio Mediolani persisteret; & ejus sanctitatis fama hinc inde discurrente, a duo dæmonia habentes labore magno ad eum a multitudine deducti essent; [liberat 2 energumenos signo sanctæ Crucis:] ad preces ducentium orationi se dedit, super eos signum Sanctæ Crucis fecit, sanitati pristinæ restituit, & ut redirent ad propria imperavit. Qui jussa complentes, Deo gratias reddiderunt, & quidquid evenerat ubique divulgabant. Quo viso Sanctus Dei, recepta benedictione a sancto Præsule Ambrosio, Florentiam rediit & nulli quod acciderat nuntiavit. Sed B Ambrosius factum S. Zenobio nuntiavit. Qui gaudio repletus, nihil se scire monstravit, prius quam, cito fama currente, concita tota civitas Florentiæ acclamavit.

[8] Adolescens Florentiam dum redisset, & honorem insolitum ob publicationem miraculorum sibi a cunctis fieri conspiceret, consortia omnium fugiebat, abstinentiæ, orationi, jejuniis ultra solitum morem vacabat; & præter victum parvū & vestitum secundum decentiam sui status, tenere de terra nihil volebat: sed omnia per manus pauperum deferri ad cælestia procurabat. Quadam siquidem vice, cum privatus quidam naturali visu, prætextu languoris ad eum in ecclesia Cathedrali ivisset, & sibi ejus meritis lumē reddi multis lacrymis, ejus provolutus genibus, [cæcum illuminat] flagitaret; motus pietate genu flexit, & orationi erectis in cælum oculis lacrymando se dedit: signū Crucis super oculos ipsius fecit, & confestim lumen oculorum gloriose recepit; & ad propria reversus, quod actum fuit omnibus nuntiavit. b At vero etsi Dominus tantam fore in eo sanctitatem signis evidentibus demonstraret, ipse tamen humiliter latere affabili conversatione volebat: ostendendo nil scire eorum quæ alii veraciter affirmabant, licet celare non posset propter signa vitæ Apostolicæ, quam verbis & factis assidue observabat.

[9] Corpore debilitato exitū suum imminere prænoscens, sanctum Antistitem Zenobium adiit, [munitus ecclesiæ Sacramentis obit.] & affectione maxima facieq; lætissima per ordinem pandit. Ab eodem sanctæ Matris Ecclesiæ summa devotione omnia Sacramenta recepit, & paucis diebus interpositis, astante ante dicto Præsule Zenobio cunctisque suis consociis una cum Eugenio sancto, in stratulo suo decubans seq; consignans signo Crucis, in cælum visum defixit, & animam suam inter S. Zenobii lacrymantis & orantis cū adstanti Clero manus emisit, ac cælica penetravit XIII Kal. Maji anno Domini * CCCCXXIV, tempore Honorii & Arcadii Imperatorum. Tunc Præsul S. Zenobius, honore maximo Cleri & totius Florentini populi, conditum aromatibus in Basilica S. Salvatoris, cum devotione tumulavit, suam vitam publice prædicavit, [sepelitur in basilica S. Salvatoris,] sancto Presuli Ambrosio suis litteris ejus transitum nuntiavit.

ANNOTATA.

a Ioannes Aretinus in Vita S. Zenobii, Plures, a dæmonibus obsessos sua oratione liberavit.

b Idem: Paralyticos aliquot diversis temporibus in civitate Florentiæ penitus curavit, & duobus omnino cæcis, pluribus adstantibus, luminis claritatem restituit.

* Forte CCCXCVI.

DE S. IOANNE PALÆOLAVRITA,
IN EREMO PROPE HIEROSOLYMAM.

[Commentarius]

Ioannes Palæolaurita, in eremo prope Hierosolymam (S.)

G. H.

Celebris est XXVIII & XXX Septembris apud Græcos S. Charitonis Confessoris memoria, quem Magistrum vitæ solitariæ in eremo sanctæ civitatis habitum tradunt: utpote qui sub Constantino Magno Imperatore Lauram inceperit, a posteris ob suam antiquitatem veterem cognominatam. Inter illustres hujus Lauræ viros, [Cultus sacer 19 Aprilis] qui ibidē in magna sanctitate floruerunt, fuit S. Ioannes, a loco exercitationis Palæolaurites cognominatus: quem Græci in Typico S. Sabæ celebrant hoc XIX Aprilis: secuti alii in suis Horologiis, & hisce insertis Menologiis, Genebrardus in Kalendario Græcorum, & Molanus in additionibus ad Vsuardum. De eo istud elogium habetur in Menologio, a Cardinale Sirleto collecto: Eodem die XIX Aprilis Dormitio S. Joannis Palæolauritæ, qui desiderio serviendi Deo accensus, relictis hujus vitæ deliciis, Christi cruce suscepta, venerabilia loca adiit, & ad B. Charitonis Lauram profectus, illic certamen vitæ monasticæ susceptum bene & laudabiliter exegit, & in pace quievit. Aliquanto latius ea explicantur in Menæis Græcorum, [& 20 April.] sed ad XX Aprilis, his verbis: Eodem die sancti Patris nostri Joannis Palæolauritæ. Hic ab incunabulis amore Dei saucius, Deo adhæsit, relictisque mundi voluptatibus & gloria vitæque splendore, relicta patria & domesticis, sublataque Christi cruce, in alienam & ignotam venit provinciam; imitatus Christum, qui in peregrino solo natus, & in peregrinatione vitam peregit. Cumque sacra loca invisisset, in B. Charitonis Laura mansit, & omne virtutum genus præclare exercuit, ac demum ex peregrinis hospitiis, in cælestia, beata, atque æterna tabernacula migravit. Eadem leguntur apud Maximum Episcopum Cythærorum ἐν βίοις ἁγίων, qui in parvo suo Menologio cum aliis retulit ad XIX Aprilis. Distichon in Menæis præfigitur cale, ut nomine Mentium intelligendi sint Angeli.

Νέον τι κέρδος τὸν Παλαιολαυρίτην
Ἰωάννην χαίρουσιν ἑυρόντες νόες.

In vetere Laura lucrum reperiens novum
Angelica turba, gaudio exultat novo.

[2] Simile elogium legitur in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, sed forsan ab aliquo inepte postmodum assutum elogio alterius Ioannis, quem S. Gregorio Decapolitæ discipulum fuisse & Constantinopoli circa annum DCCCL mortuum, [alius plane a S, Ioanne discipulo S. Gregorii Decapolitæ] diximus præcedenti die XVIII Aprilis ex Vita S. Iosephi Hymnographi; qui eidem usque ad obitum in dicta civitate regia convixit, ac sacra corpora SS. Gregorii & Ioannis transtulit ad ecclesiam S. Ioannis Chrysostomi, deinde ad aliam, ubi ipse postmodum vixit. Vitam S. Iosephi illustravimus III Aprilis. Elogium autem in dicto Menologio est ejusmodi. [relatio 18 Aprilis,] Regionem Joannes adivit peregrinam & incognitā, sicuti Christus inter peregrinos natus & conversatus fuerat. Multos tunc labores perpessus, reliquit sacra loca, in Lauram B. Charitonis ingressus; ac seipsum ibi in pluribus virtutis ac pietatis officiis exercuit: atq; ita cum recte in pace vixisset, ad eum quem semper & sincere dilexerat, pacis Deum emigravit. Hæc ipsa, sed alterius etiam Ioannis Actis perperam adjuncta, habentur in Novo Anthologio Antonii Arcudii ad XVIII Aprilis, & in MS. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani ad hunc XIX Aprilis. [& iterum 19 Aprilis.] Quo etiam die Ferrarius in Catalogo Generali celebrat S. Joannem monachum in Palæstina, sed in Notis confundit omnia; asserens in Laura veteri, sub S. Gregorii Decapolitæ disciplina, vitam monasticam professum fuisse: cum discipulus S. Gregorii Thessalonicæ & Constantinopoli ac vicinis locis vitam peregerit. Paleolauritam Ioannem hoc die exprimunt in habitu monastico Kalendarii Muscovitici tabulæ, Amstelodami visendæ, & in Kalendario Ruthenico apud Possevinum habetur nomen S. P. Joannes Eutychii, cujus cognominis causam non assequimur.

[3] Tempus quo vixit, & in Laura veteri mortem obiit, nusquam exprimitur. Potuit id contigisse adhuc quarto seculo, post Lauram illam constructam, aut certe sequentibus Christi seculis potius quam nono, [tempus vitæ,] quo S. Gregorius Decapolita ejusque discipulus S. Ioannes vixerint: tunc enim monasteria Palæstinæ fere desolata & a Saracenis destructa jacebant, atque adeo longe aberant illa pacifica tempora, quæ supra in elogio indicantur. Sic de monachis viginti a Saracenis in Laura S. Sabæ anno DCCXCVII occisis egimus XX Martii, & hinc inde plura de Palæstinorum cœnobiorum desolatione diximus dicemusque pro re nata.

DE S. GEORGIO CONFESSORE
EPISCOPO ANTIOCHIÆ IN PISIDIA.

SEC. IX,

[Commentarius]

Georgius, Confessor, Episcopus Antiochiæ in Pisidia (S.)

G. H.

Celebravimus hesterno die S. Cosmam Episcopum Chalcedonensem, illustrem Confessorem Christi, qui ob defensionem venerationis imaginum in exilium missus est: huic æd dictum diem S. Georgius, Episcopus Antiochiæ in Pisidia, etiam eadem de causa exilium passus, adjunctus est in antiquo MS. Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris cum hoc elogio: [Elogium 18 Aprilis ex Menologio Basilii Imperatoris] Et memoria S. Georgii Confessoris. Etiam S. Georgius Confessor Christi floruit temporibus iconomachorum. Primum ab ætate puerili Deum amore prosecutus, & monasticam vitam amplexus est, ac propter labores multos & certamina, quæ sustulit, Spiritus sancti templum evasit. Deinde Episcopus Antiochiæ initiatus, recte gregem sibi creditum rexit ac custodivit. Postea vero impio diaboli consilio hæresis iconomachorum excitata est, & omnes Episcopi missis epistolis convocati ab Imperatore fuerunt, ut quam primum Constantinopolim advenirent. Accessit proinde & ipse studens Præpositis obedire secundum S. Pauli præceptum, at jussus abjurare venerationem sacrarum imaginum, noluit id præstare. [Hebr. 13 – 17] In exilium mox ablegatus, cum ibidem plures pro orthodoxa fide ærumnas sustinuisset, in pace discessit. Hæc ibi.

[2] Fuisse autem memoratam Antiochiam metropolim Pisidiæ in Asia minore, indicant Menæa Græcorum, in quibus hoc, quod subjungimus, elogium continetur ad diem XIX Aprilis, & est hujusmodi: Eadem die memoria sancti Patris nostri Georgii, [aliud 19 Aprilis ex Menæis,] Episcopi Pisidiæ & Confessoris. Quo tempore hæresis iconomachorum grassabatur, Sanctus hic, qui a puero fuerat Deo initiatus, propter excellentem virtutem suam Antiochiæ Pisidiæ creatus fuerat Episcopus. Postea vero cum impulsu diaboli pessimi consultoris hæresis iconomachorum esset excitata, & omnes undique Episcopi litteris Imperialibus fuissent repente Constantinopolim evocati; Georgius quoque comparuit: sed cum non posset adduci, ut consentiret hæreticis, & abnegaret venerationem sacrarum imaginum; multis ærumnis conflictatus, in exilium ejicitur, in quo mortuus ad Dominum migravit. Hactenus Menæa: quæ eadem leguntur in Synaxario Parisiensi Collegii nostri Claromontani XX Aprilis Sirletus hoc compendium extractum in suo Menologio edidit ad XIX Aprilis: [Menologio Sirleti] Eodem die sancti Patris nostri Georgii Episcopi Pisidiæ Antiochiæ, qui cum illis esset temporibus, quibus pravo instinctu diaboli excitata est hæresis sacras imagines expugnantium, nequaquam persuaderi potuit, ut cum hæreticis conveniret, & Sanctorum imaginum venerationem abnegaret, in exilium missus migravit ad Dominum. [& Martyrol. Romano.] Baronius citato dicto Menologio eum ita celebrat in hodierno Martyro logio Romano: Antiochiæ Pisidiæ S. Georgii Episcopi, qui ob cultum Sanctarum imaginum exul occubuit.

[3] [20 Aprilis ex MS: Synaxario,] Iterum ad diem sequentem XX Aprilis celebratur ejusdem S. Georgii memoria in antiquo MS. Synaxario Græco, Parisiis adservato in Collegio Claromontano Societatis Iesu. Adjungitur elogium, quale jam ex Menæis edidimus. Vbi eidem ex more præmittitur distichon, alludens ad Georgii nomen, ab agricultura sumptum; & ad τὸ γεώργιον, quod agriculturæ fructum, messem videlicet ipsam, significat, hoc modo:

Γεώργιος, ὡς γεώργιον μέγα,
Ἔχων ἀπῆλθεν ἐ͂ιδος ἀρετῆς ἅπαν.

Georgius abit, pro messe copiosa,
Virtutis omne deferens secum genus.

[4] Imperatorem illum, qui Episcopos omnes Constantinopolim accersiit, [Floruit seculo 9] sibique adversantes exiliis carceribusqe multavit, non dubitamus fuisse Leonem Armenum: a quo suscitatam adversus imaginum cultores persecutionem descripsimus XII & XIII Martii, ad Acta Sanctorum Theophanis Hegumeni & Nicephori Patriarchæ, insignium ea occasione Confessorum: Igitur ad seculum IX pertinet hic Sanctus, estque diversißimus ab eo Georgio, quem cognomine Cyprium, una cum S. Germano Patriarcha & Ioanne Damasceno, tamquam jam vita functos, damnavit Pseudo-Synodus, [diversus a Georgio Cyprio SS. Germani & Damasceni æquali.] sub Constantino Copronymo coacta anno DCCLIV, annis fere LX prius quam Leo Imperatorium thronum conscenderet. Idem probari potest ex Nicenæ II Synodi, anno DCCLXXXVI celebratæ, Actis: ubi pro Gregorio Cyprio, cui Pseudo-synodus, ut S. Germani consentaneo & falsario paternarum doctrinarum, anathema dixerat, Epiphanius Diaconus hæc in ejus laudem legit: Et Georgius Patria Cyprius, qui Euangelice vitam instituens, & Christum Deum nostrum, qui dedit nobis normam vitæ suæ, imitans, non contendit, non clamavit; cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; percutienti maxillam vertebat & alteram, angarianti se mille passus apponebat & duplum: tulit jugum a juventute sua, bonum arbitratus secundum Prophetam singulariter sedere & silere. Ex quibus verbis recte colligit Allatius in Diatriba de Georgiis, non modo non fuisse Episcopum qui ibi laudatur; qualis erat quem nunc colimus: sed solum monachum, aut ut summum Hegumenum monachorum: quomodo enim Episcopalem titulum, præ aliis omnibus a Synodo considerandum, laudator Georgii istius omisisset? Erravit igitur Zonaras, qui Constantinopolitanum Patriarcham credidit, eoque erravit magis, quod qui ante Pseudo-synodum Constantinopoli fuere, Georgii Iconomachorum hæresim ætate precesserint, adeoque damnari ab ea non potuerint, velut qui ipsam verbo scriptove oppugnassent. [& a Georgio Syncello.] Ex his porro facile conficies etiam a Georgio Syncello chronographo, qui sub Tarasio floruit, & Synodo Nicenæ II interfuit, diversum fuisse ipsum de quo agere instituimus: an vero alter ille, Cyprius, cui perpetuam memoriam apprecata est Synodus, una cum SS. Germano & Ioanne, quos diximus, aliquem apud Græcos cultum habeæt, uti videtur meruisse, non possumus definire, nullo ejus uspiam apparente vestigio.

DE SANCTO TRYPHONE
PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO.

POST AN. DCCCCXLV

[Commentarius]

Tryphon, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

G. H.

Svb imperio Basilii Macedonis, filiorum ejus Leonis Sapientis & Alexandri, nepotis Constantini Porphyrogeniti, & hujus filii Romani junioris, ultimi ex Basilii progenie Imepratoris, Sedes Constantinopolitana multos habuit Patriarchas, Sanctitate vitæ eximios, [Inter varios Patriarchas sanctos istius temporis] & Cælitibus adscriptos. Horum primus S. Ignatius anno DCCCXXXVIII, sub imperio Basilii vita functus, & ad diem XXIII Octobris Martyrologio Romano inscriptus. Secundus est S. Stephanus, Basilii Imperatoris filius, qui anno DCCCLXXXVIII mortuus, colitur XVII Maji. Tertius est S. Antonius, cognomento Cauleas, cuius illustria Acta aliqua dedimus XII Februarii, quo ex hac vita migravit anno DCCCXCV; & alia æque lectu digna per Nicephorum Gregoram scripta accepimus postea, servamusque proferenda in Supplemento. Quartus censeri potest Antonii decessor Nicolaus Mysticus, qui sede sua pulsus, & iterum restitutus, vixit usque æd annum DCCCCXXX, & diem XV Maji, quo & vicinis diebus est variis sacris Menæis inscriptus. Quintus est S. Trypho, [S. Trypho,] de quo hic agimus: ac sextus S. Polyeuctus, cujus Acta illustravimus ad diem V Februarii.

[2] Mortuo memorato Nicolao, ut dictum est, die XV Maji anno DCCCCXXX, subrogatus est mense Augusto Stephanus II, [creatus an. 933.] ante Amaseæ Metropolita, cui succeßit S. Tryphon anno DCCCCXXXIII. Vivebat tum Constantinopoli Leo Grammaticus, qui Theophanis Chronologiam continuavit usque ab obitum præfati Romani Imperatoris, sive annum Christi DCCCCLXIII, & ista de S. Tryphone scripsit: Mensis Julii die decima octava, Indictione sexta, [sanctus testimonio publico,] Stephanus Patriarcha moritur: tum Decembri mense Tryphonem monachum, pietatis & sanctitatis testimonio insignem, ordinant Patriarcham, donec ætatis metam Imperatoris Romani filius Theophylactus, quem Constantinopolis Patriarcham creare statuerant, attigisset. Pater Theophylacti Romanus Lacapenus, a genero suo Constantino Porphyrogenito in Imperii consortem assumptus, & dein Augustus appellatus, tres filios suos Christophorum, Stephanum & Constantinum ad idem fastigium evexerat: at quartum filium Theophylactum voluit in solium Patriarchale intrudere, sed propter Canones Ecclesiasticos non potuit illud efficere. Electus igitur & ordinatus in legitimum Patriarcham S. Tryphon, ut ex infra dicendis constabit; licet Romanus Imperator tantum intenderit, ut Patriarcha foret, dum filius suus Theophylactus legitimam ætatem obtinuisset.

[3] Permansit S. Tryphon in administratione sui Patriarchatus, pietatis & sanctitatis testimonio illustris, usque ad annum DCCCCXLV, quo invitus & nolens vi illata depositus est: quæ ita a dicto Leone Grammatico indicantur: Tryphonem porro Patriarcham, Augusto mense, Indictione tertia, [& paulo post depositionem suam anno 945 factam mortuus;] deposuerunt; eoque in proprium monasterium se recipiente, & vita functo, annum unum & menses quinque, nondum matura Theophylacti, Imperatoris Romani filii, ætate, Ecclesia pastore viduata permansit. Et nonnullis interpositis additur: Præfatus autem Imperatoris filius Theophylactus, Februarii die Indictione sexta, Patriarcha consecratus est, adstantibus Romani Pontificis Legatis, & tomum Synodalem de ejus ordinatione tractantem proferentibus, eumdemque collocantibus in throno Patriarchali. Annus is fuit DCCCCXLVIII, quando post violentam depositionem S. Tryphonis elapsi erant anni duo & menses quinque; quod consecratio Theophylacti futura debuerit ante in Synodo aut consistorio Romano, sub Agapeto II, examinari. Verum S. Tryphone interim mortuo, concessa fuit facultas ordinandi Theophylactum; quam Legati Roma mißi protulerunt, & ipsum in throno Pontificali collocarunt, & pax Ecclesiæ reddita est. Vis illata ita indicatur apud Cedrenum.

[4] Quæsivit Imperator, quo pacto criminibus intentatis Trypho in judicium vocari, & Ecclesia exturbari posset. Animi dubium, & quo se verteret, non habentem Imperatorem, cernens Theophanes Cæsareæ Episcopus, Chœrinus etiam appellatus, homo nugax, in se recepit conficiendæ rei negotium. Cumque Imperator ejus operam amplecteretur, Tryphonem astu circumveniendum ratus, sic compellat: Multa, Domine, adversum te molitur Imperator, & crimina conquirit, [antea dolose persuasus] ob quæ te de solio dejicere possit: quantumvis autem magno labore, nihil consequitur. Qui enim insontem criminetur! Vnum proferunt, qui te depositum cupiunt, prorsus te esse litterarum inscium: id vitium si amoliri queamus, utique lupi hiantes fuerint omnes, qui tibi insidiantur. Ergo si me audis, coram toto concilio in munda charta nomen tuum & Pontificatus dignitatem scribe, eamque Imperatori mitte, ut certo cognoscens spem istius criminis irritam esse, desinat ista contra te moliri. [ut scribendo publice nomē suum,] Id consilium utile visum. Statim ergo cogitur concilium & Patriarcha tum sic loquitur: Qui me injuste Pontificatu dejicere student, o divini collegæ, frustra multa moliti, ut pobabilem aliquam mei pellendi causam invenirent, extremam hanc excogitarunt calumniam, quod me rudem litterarum dicunt. Proinde jam in conspectu omnium vestrum has exaro litteras, ut videntes sycophantæ, [probaret quod litteras nosset,] certoque convicti, cessent mihi nullo jure negotium facessere. Hæc locutus chartam puram accepit, & omnibus cernentibus hæc scripsit: Trypho Dei miseratione Archiepiscopus Constantinopolis novæ Romæ, & Patriarcha œcumenicus. Et scriptum hoc per Protothronum ad Imperatorem ferendum dedit. Quod is ubi accepit, [cuicū alius attexuisset abdicationis professionem] superne aliam chartam puram attexens, in ea resignationem perscribit, qua Trypho se tanto munere indignum, cedere solium ei cui vellet profitebatur. [vi extrusus fuit.] Ea resignatione in concilio prolata, Trypho ex Ecclesia abductus est, multis fallaciam deplorans, & Protothronum culpans. Hæc Cedrenus, quæ si a Leone essent indicata, majorem adhiberemus fidem.

[5] Ceterum ut verum suum Patriarcham agnoverunt Constantinopolitani, [& colitur in Ecclesia Patriarchali,] & forsan sacrum corpus ad magnam & Patriarchalem Ecclesiam detulerunt asservandum: in qua Ecclesiastico cultu eumdem postmodum fuerunt venerati: quod in magnis Menæis excusis ita testatum reliquerunt: Eodem die XIX Aprilis Sancti Patris nostri Tryphonis Archiepiscopi Constantinopolitani: cujus celebritas peragitur in sanctissima magna Ecclesia. Eadem leguntur in Menæis MSS. & apud Maximum Cythærorum Episcopum ἐν βίοις ἁγίων & sequenti die XX Aprilis in vetusto Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani Societatis Iesu. Ejusdem memoria hoc die etiam extat in Menologio Cardinalis Sirleti, ex quo hodiernum Martyrologium Romanum pene ad singulos dies auctum est; illoque citato Ferrarius eumdem retulit. In Meneis additur hoc distichon:

Θεὸν ποθήσας, τρυφὴν μισῶν Τρύφων,
Θεοῦ παρέςη τῷ κατοικητηρίῳ.

Alludit hymnographus ad nomen ejus Tryphonis & τὴν τρυφὴν, quod delicias, luxum & mollitiem significat, quod ista odio habuerit, [Scelera successoris alibi detecta,] sed Deum sincero affectu quæsiverit, & ideo cum Deo in cælesti habitaculo inter Sanctos lætetur. De mala & scandalosa vita substituti Theophylacti paßim agunt Scriptores, & ex illis nonnulla, quæ honestis auribus potuerunt proponi, diximus ad Vitam S. Polyeucti V Februarii § 1. quibus addimus a Leone Grammatico omnia ista summo silentio præteriri: ut vel ideo arbitremur, omnia circa S. Tryphonem, quæ poterant esse contra familiam Romani Lacapeni & personas in ea regias, fuisse alto silentio sepulta.

DE S. GEROLDO EREMITA, ET BB. UDALRICO ET CUNONE FILIIS EJUS
ORDINIS S. BENEDICTI IN RHETIA.

SEC. X.

[Commentarius]

Geroldus Eremita, Ordinis S. Benedicti, in Rhetia (S.)
Vdalricus, filius, Ordinis S. Benedicti, in Rhetia (B.)
Cono, filius, Ordinis S. Benedicti, in Rhetia (B.)

AUCTORE D. P.

Cvriensis in Rhetia Diœcesis, & Tyrolensis in Alemannia sive superiori Suevia Comitatus consinia, mons Arula disterminat, vulgo der Arlbergh nuncupatus, [In sui nominis Prepositura,] estque Rheticarum Alpium, versus Brigantinum lacum procurrentium, pars ultima. Sub hoc monte vitam eremiticam duxit S. Geroldus, a cujus nomine etiam nunc ibi superest Ordinis Benedictini Præpositura, accuratißime expressa in Alemanniæ prædictæ Geographica Tabula, per Christophorum Hurterum descripta tom. 3 Atlantis Blaviani; in Geographicis tabulis Helvetia, generico dumtaxat nomine monasterioli, vulgo Closterlin, designata. Procuratur ea Præpositura hodie a sex Religiosis, deductis ex Einzidlensi apud Tigurinos Abbatia, ad cujus proprietatem locus ipse pertinet voluntaria ipsius S. Geroldi ceßione, ab eo per cespitis oblationem rite facta, [Sepultus ipse ac duo filii,] priusquam vitam hanc mortalem finiret in suo illo monasterio; quod etiam filii ejus duo Udalricus & Cuno incoluerunt, ut eremitæ quoad, pater vixit, cocnobiticam postea vitam inter Einzidlenses profeßi sunt, ac denique apud patrem tumulati, alter in eadem qua pater æde, alter in S. Antonini sacello.

[2] Dies eorum mortualis nec recolitur annue, neque etiam scitur; [hi ut Beati honorantur,] ut Beati tamen paßim nominantur, pinguntur, sculpuntur & honorantur: proinde eos collocamus hoc die, quo obiit & annuo cultu honoratur pater: quicum censeri possunt communem venerationem obtinere. Etenim in principali novæ ecclesiæ altari, ubi supremum locum occupat S. Geroldi statua, in habitu Ducali expressa, alam utrimque occupant, ad dexteram Sanctus Cuno, ad sinistram Sanctus Udalricus, grandibus radiis cincti caput: & utriusque sepulcrum, seu potius sepulcri vestigium, suo utrumque loco ante annos triginta, ab eo qui etiamnum superest Præposito in modum tumbæ elevatum fuit, absque alio corporum aut reliquiarum honore. Eorum nomina non miramur in martyrologiit monasticis Wionis, Meynardi, Bucelini, fuisse prætermissa aut potius ab eorum auctoribus ignorata; [ipse colitur ut sanctus officio duplici] quippe qui ne quidem S. Geroldi meminerint, licet is non tantum in sua ecclesia & in monasterio Einzidlensi, sed in tota Curiensi diœcesi Ecclesiastico colatur Officio & quidem sub ritu Duplicis cum Lectionibus propriis. Non fuit ille quidem Regulam Benedictinam professus, ut filii, nihilominus annumerandus erat Ordinis Sanctis propter prædictam loci sui oblationem. Edidit postmodum Bucelinus anno 1666 Chronologiam Rhetiæ sacram & profanam: ubi ad annum 978: proposuit breviter historiam S. Geroldi: & locum Friesa dictum, intra quem nobilis Præpositura, de qua agimus, sita est, in Dominio Blumenec collocans, addit, ibi usque hodie sepulcrum & sacra ossa elevata cerni. Recognitor Germanici Martyrologii, post Henrici Canisii mortem, Geroldum, nescio qua ex causa, retulit ad XVI Aprilis, cum ejus anniversarium festum apud Curienses & Einzidlenses hac XIX semper actum fuerit. Martyrologium istud secutus est interim Philippus Ferrarius in Catalogo eorum qui non sunt in Romano, his verbis: Apud Campum ecclesiæ in Rhetia (Rectius scripsisset Ecclesiam Campi: hoc enim sonat nomen proximi oppidi Fildkerck, unde paucis milliaribus abest locus) S. Geroldi, Ducis Saxoniæ & Eremitæ.

[3] Vitæ historiam primus collegit anno MCCCCIV ex tradita per manus narratione, aut antiquioribus & jam deperditis litterarum vel picturarum monumentis, [Vita scripta anno 1404] Albertus Bemstatiensis, Decanus Einzidlensis monasterii, suoque & Palatino sigillo obsignari curavit, reliquitque dicatam Ernesto Electori & fratri ejus Alberto Saxoniæ Ducibus, Thuringiæ Lantgraviis & Marchionibus Misniæ. Ita in fine ejusdem Historiæ, [sæpiusque recusa] a se vel ex Latino in Germanicum versæ vel Germanica phrasi recentiori donatæ, & inter Vitas Sanctorum ac Patronorum Einzidlensium editæ, anno MDCIII, testatur dicti monasterii Abbas XXXIX Augustinus: sub cujus etiam auspiciis anno MDCX editi a Christophoro Hartmanno Annales Einzidlenses pag. 88 ejusdem historiæ synopsim continent: sed eadem antea cum Vita S. Mainardi Italice reddita prodierat integre anno MDCV: rursum vero anno MDCXLVIII ipsam Germanice ac pene verbotenus recudi fecit Henricus Murerus Carthusiænus in sua Helvetia sacra. Primus auctor (cujus originariam phrasim, potißimam si Latina ea est, optaremus superesse) ab eo quo scribebat anno MCCCCIV ad obitum S. Geroldi ascendens annos collegit circiter quingentos: quem numerum officiorum propriorum Lectiones integro fere seculo imminuunt signantes annum circa quem Sanctus obierit DCCCCLXXVIII: quem etiam expressere Hartmannus atque Murerus. Sane Benno Canonicus Argentinensis, sub quo primum cœpit innotescere Eremus, antea S. Mainradi sanguine sanctificata, non ante annum DCCCCVI eo advenit, & primus Abbas Eberhardus dumtaxat creatus fuit anno DCCCCXXXV. Quamdiu tamen non apparet quo fundamento notatus sit annus iste quem diximus, malumus simpliciter seculo Æræ Christianæ X adscribere Geroldi obitū, si forte is accidisset sub Bennonis successore Eberhardo circa annum DCCCCL.

[4] Quam antiquæ sint Curiensis Breviarii Lectiones nescimus: diu ante seculum quo nunc vivimus compositas vix credimus: ipsas tamen, [Lectiones de ipso ex Brev. Curiensi.] tæmquam totius historiæ substantiam continentes, omissa Germanica relatione, solas damus; quod ex ista amplius dici posset subtus adnotaturi: sunt autem hæ. Geroldus ex Saxoniæ Ducum stirpe & familia oriundus, ejusque gentis Dux trigesimus octavus, spretis mundi vanitatibus & illecebris, eo loco proposuit vitam agere eremiticā, in quo deductus secum asellus cum sarcina consedisset. Qui cum in vallem Drusianam, usque ad locum Friesa dictum, ad quercum antiquam pervenisset; ibidem suo Domino, quo institutum suū perficere posset, sub onere quiescens, locum ostēdit. Quem postea ibi commorantem duo filii, Cuno & Udalricus, summo revisendi patris desiderio ducti, longo post temporis intervallo diu multumque quæsitum, tandem miraculis & vitæ sanctitate celebrem, repererunt; idque magno suo bono. Patris enim exemplo sancto provocati; eamdē sibi vivendi rationem indixerunt, ibidemque mundi curis omnibus proscriptis, totos se vigiliis precibusq; manciparūt. Quos tres Dei servitio ita simul addictos, Otto Jagbergæ Comes, ex Montfortium Comitum familia, quondā in venatione canum indicio repertos, summe admiratus amicissimeque complexus, in singulari deinceps habuit veneratione. Cujus etiam liberalitate Geroldus monasteriolum ibidem, hodie ex Sancti nomine Præpositura Sancti Geroldi nuncupatum, condidit. Cum autē S. Geroldus persensit appropinquare sibi vitæ terminum, evulsis aliquot terræ quam incolebat cespitibus & in peram conjectus, comitantibus filiis ad domum Divæ Virginis, vulgo Einzidel, concessit; & ad Altare Deiparæ se, liberos, & fundum de quo cespites erant asportati, sedemque dedit & dicavit: brevique Friesam, unde venerat reversus, ibidem vitam circa annum nongentesimum septuagesimum octavum, decimo tertio Kalendas Maji, terminavit, eodem loco sepultus. Filii postea in eremo, habitu S. Benedicti sumpto, non absque sanctitatis fama mortui, Friesæ uterque, Vdalricus quidem in æde paterna, Cuno vero in sacello Divi Antonii sepultus est.

[5] [Dicitur e Saxoniæ Ducibus natus;] Circa has Lectiones primo observo, admodum incertam videri originem e Saxoniæ Ducibus petitam; ac multo magis incertum ejusmodi succeßionis ordinem, quo Geroldus fuisset Dux gentis Saxonicæ XXXVIII. Nulla Saxonum Chronica, scriptores alii nulli hujusmodi Ducem norunt: quidquid autem sit de illius prosapia quæ potest ex antiquis Saxonibus tracta fuisse, non videtur ipse in Saxonia habitavisse, quando se ad Dei famulatum transtulit. Licet enim id dicat primus Vitæ auctor Albertus, aliique post eum; Geroldus tamen, qui asini ductum sequens, ibi decreverat commorari, ubi fessum animal se cum sarcinula reclinasset, non videtur tam longe advenisse: sed potius vicinum habuisse Dominium, & solum diæta una dißitum a Friesa. In hac vero distantia geographicæ tabulæ duplex Sax offerunt; alterum versus austrum, humiliori situ ad ripam Lanquarti amnis; alterum in occiduo Rheni latere super excelsam rupem, Hohen-Sax propterea cognominatum. Vtrumque crediderim, ut alia similis appellationis plura, nomen suum debere Saxonibus, sub Carolo magno per omnes Imperii provincias sparsis, eoque facilius invalescere potuit popularis traditio, solita Sanctorum titulos gentilitios augere, de S. Geroldi inter Saxones Principatu: quem tenuisse conjectabo in hoc posteriori ad Rhenum, [an quia Saxense Dominum possedit?] utpote & nunc & olim famosißimo, ipsaque S. Geroldi ætate Dominos a se nominatos habente.

[6] Bucelinus in stemmatographia Rhetiæ, exhibet fragmentum genealogicum vetustißimæ familiæ Baronum ab Hobensax, in quo primum locum tenens Fredericus, sub Henrico Aucupe Vngarico bello claruerit anno DCCCCXXXVI, unus ex decemviris, ludorum primorum institutoribus: alter Wolfhardus, cum simili titulo Dominii, interfuerit ludis secundis Rottenburgi celebratis anno DCCCCXLII: qui ambo potuerunt ex filiis S. Geroldi fuisse; [ex eoque descenderunt familiæ a Sax nominata?] inhærendo chronologiæ Alberti Decani, si eum censeamus, pro CCCCLX vel LXX, numero rotundo scripsisse annos circiter quingentos, qui a S. Geroldi obitu usque ad annum MCCCCIV effluxerint. Matthæus Merianus in Topographia Helvetiæ pag. 17 solo liberorum Dominorum titulo utitur, ubi variam castrorum Sax & Forstek fortunam exponit. Infra autem ex Hartmanno nominabimus aliquot Abbates ex Comitibus Saxi, Mesauci Dominis: quibus cum is eadem præfigat insignia, quæ suis Baronibus Bucelinus, facit nos credere & Baronum & Comitum communem esse originem: & utrosque a S. Geroldo posse pari conjectandi jure deduci.

[7] [huic castro proximus Iagbergæ Dominus,] Quod ad Monfortii Comites attinet ex quibus Frisensis monasterioli fundator genus duxit; nomen ii habebant a castro, medio inter Frisam & lacum Brigantinum itinere, in eodem Arulensium jugorum tractu, prope locum dictum Ranck Weiler. [potuit filiis indicasse patrem:] Ipsa vero Jagberga (unde, per anticipationem tituli, ut existimo, Comes dicitur Otto) eamdem esse dicit Murerus, quæ Werdenberga alias nuncupatur: & hoc nomine exprimitur in tabulis ad occiduam Rheni ripam castrum, prædicto castro Sax vicinißimum. Geroldi vetus & familiaris amicus esse potuit Otto iste, si vera est nostra conjectura, eoque propensius eidem favisse, quin & uxori ac filiis Geroldi indicasse quo in loco degeret: & sic nihil mirum erit ex iisdem filiis duos patri se adjunxisse socios; qui si alias in remotiori Saxonia habitassent, haud facile in ejus notitiam venturi fuissent. Eidem Otthoni VVerdenbergæ Domino, socios ad visitandum pie Geroldum adjungit Albertus ex eoque Murerus, Benedictam uxorem ac duos filios: eaque res sic expressa invenitur apud Geroldenses, inter ceteras quæ ecclesiam ipsorum ornant picturas, argumento sumpto ex relatione Alberti, juxta quam in Officio Einzidlensium VI Lectio hujusmodi recitatur.

[6] [occasione ursi a venatoribus suis repertum,] Cœpit postea ædiculam extruere, in qua adeo sancte & innocenter, tantaque in rerum exteriorum penuria vixit, ut Angelorum frui non solum aspectu sed beneficio etiam meruerit, acceptis ab eis non raro vitæ necessariis. Credidit porro tam illustris lucerna sub modio se latere, sed Ottoni Jagbergæ Comiti insperato illuxit, cum doctus a venatoribus suis fuisset, ursum a canibus agitatum ad sancti viri pedes accurrisse; & solo baculi quo utebatur signo a morsu latratuque canum momento tutum fuisse. Quare accurrens Comes, eum arctissime complexus & magna veneratione prosecutus est, data illi non exigua agri sui portione, ad excitandum hominibus Dei domicilium; quod erexit Geroldus, adjuvante imprimis urso, quo ad convehenda ferendaque ligna & lapides ceu famulo deinceps utebatur. Hæc autem omnia picturis ut dixi ac statuis expressa sunt, sub annum MCCCCXC factis. Earum una, visitationem Angelorum & ministerium representans, olim altare S. Geroldi ornavit: nunc in choro supra majus altare conspicitur, ubi Sanctus depingitur ætate senili, longa atque incana barba, flexis genibus ac manibus complicatis cælum intuens. Sub ea statunculus est, eodem tempore sculptus, [qui & miraculis claruit:] sedentis intra cavam quercum; cui accumbit ursus, capite & anterioribus pedibus in viri beati sinum inclinatis. Idem exprimit vitreaquædam fenestra anni MDXVII, ubi Geroldus cernitur, sinistra tenens pedem confugientus ad se ursi, dextera vero baculum erigens adversus duos allatrantes catulos.

[9] Servatur ibidem scyphulus quidam, S. Geroldi dictus, ex quo aiunt Albertus & Murerus febrientibus potum præberi solitum, ipsisque & aliis varie ægrotantibus eo medio sanitatem frequenter redire. Addunt quoque populari sermone circumferri, quod vir beatus solitus fuerit impuros spiritus effugare ab obseßis, surdisque auditum, mutis loquelam, cæcis visum restituere. Quod vero locum suum Einzidlensi obtulerit monasterio, argumentum mihi est nullos ipsum alios vitæ eremiticæ socios habuisse, quam suos illos duos filios; qui mortuo patre illuc sese ad disciplinam regularem tenendam contulere, itaque vixere, ut Decani alter, alter Thesaurarii munera meruerint, sicut habent Einzidlensium Lectiones. [& locum cum filiis obtulit monasterio Einzidlensi;] Cur autem ad illud potius quam ad vicinius Sangallense monasterium se contulit Geroldus? Existimo id factum propter eremiticæ profeßionis similitudinem, & recentis disciplinæ suavem odorem: nec non ob famam sacelli Mariani, quod anno DCCCCXLVIII divinitus fuisse consecratum, cœpit credi propter testimonium S. Conradi Constantiensis Episcopi ad dedicationem faciendam invitati; certoque id confirmarunt copiosa miracula, quibus celeberrimus factus est locus, quæque a Iagbergensi comite aliisque ad se ventitantibus debuit intellexisse Geroldus, siquidem is circa annum DCCCCL obiit. Sin vero longius vitam produxit, potuit eadem ipsemet cognovisse adhuc secularis, posito quod in castro Sax vitam egerit (prout nobis omnino verisimile videtur) exindeque prædicto loco pie affectus mansisse, ejusque incrementis voluisse consulere etiam loci sui adjectione, quem post suam ac filiorum mortem deficionibus successoribus desolandum alias poterat formidare.

[10] Abbates Einzidlenses vicißim S. Geroldi locum post ejus mortem habuere carißimum, atque in Præposituram evexere. Fuerunt inter hos ex Comitibus Saxi, Rudolphus III, in ordine Abbatum XXXI; & Geroldus Abbas XXXIII, qui suo nomine nos admonet, Geroldi nomen in Saxensium Comitum familia non infrequens fuisse. Hujus successor Conradus III, anno Domini MCCCCXCI constituit in Eremo curatorem & Vicarium Barnaba ex Comitibus Saxi, ipse ad S. Geroldum concessit, ob venationis commoditates, [Hujus Abbates nonnulli hic memorandi,] qua supra sui ordinis dignitatem afficiebatur & exercebatur: ibiq; ad finem vitæ mansit, zizaniis interim succrescentibus, & Swinglii sequacibus omnia pro arbitrio miscentibus, cum extrema pene loci olim sanctißimi desolatione: usque dum Prælationem obtinuit Ioachimus Abbas XXXVI, anno MDXLIV electus, qui collapsas Eremi res insigniter resarcivit, & Præposituram S. Geroldi pene ex fundamentis restituit. Ioachimo successor datus Adamus, cum universum monasterium anno MDLXXVII miserabili incendio combustum vidisset, ruinas quidam illius quadamtenus valuit reparare, sed non potuit resistere Suitiorum potentiæ, contra monachorū libertatem nimium invalescenti; itaque in S. Geroldi Præposituram seceßit, ac denique anno MDLXXXV Abbatiam resignavit, reservata sibi sola Præpositura jam dicta: in qua eodem anno, supra Sancti Fundatoris corpus curavit extrui elegans ex secto lapide Mausoleū, quod devotionis causa homines ingredi possent.

[11] [præsertim is sub quo facta translatio corporis an. 1663,] Denique post septem secula ab obitu B. Geroldi, corpus ejus a Placido, hujus nominis primo Einzidlensi Abbate, e veteri sepulcro levatum & in Eremum delatum, atq auro gemmisq; decenter ornatum, anno Gratiæ MDCLXIII, ipso Sancti hujus anniversario die XIX Aprilis, insigni pompa & maximo circumvicini populi accursu, in novam Præposituræ ecclesiam revectum est, uti dicitur in fine Lectionum pro Einzidlensibus impressarum. Mox autem novis miraculis clarescere cœpit venerabile pignus, quorum duo appensis ibidem tabellis testata, atq; ad nos inde perscripta his verbis sunt. [& miracula nonnulla.] Erat quidam puer, afflictus maximis doloribus ex ruptura corporis, duos menses natus: nec cibum capere poterat. Tumescētibus partibus corporis circa genitalia, & ob doloris magnitudinem denigratis, desperatum erat de ejus salute: sed parentibus facientibus votum, puerulus restitutus est, nec ruptura deinceps apparuit, an. MDCLXIII. Sequenti an. MDCLXIV mulier quædam gravissimos dolores sensit in pedibus, ita ut neq; stare neq; ambulare potuerit: sed facto voto, ad S. Geroldi sepulcrum atq; venerandas reliquias, pristinam sanitatem recuperavit. Atque hæc sumpta sunt ex instructionibus quas ab ipsis Præposituræ Geroldinæ inquilinis petiit accepitq; hujus nostri operis studiosißimus D. Iosephus Dietrich, monasterii B. Virginis Einsidlensis professus: qui etiam ad nos misit prædicti Abbatis Placidi expressam a morte similitudinem, ex cujus epigraphe didicimus eum obiisse anno MDCLXX, regiminis sui XLI, ætatis vero LXXVI, die X Julii.

DE SANCTO ELPHEGO MARTYRE,
ARCHIEPISCOPO CANTVARIENSI IN ANGLIA.

AN. MXII.

[Præfatio]

Elphegus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia (S.)

G. H.

Inter illustres Ecclesiæ Anglicanæ viros eminet S. Elphegus, sive Elfeagus. Hic natus in dicto regno circa ann. Christi DCCCCLIV, adolescens habitu monastico assumpto vixit in monasterio Dirhesto. [Natus anno 954,] Dein cum aliquamdiu vitam solitariam egisset in Bathanico loco, factus ibidem fundator monasterii, [Episc. Wintoniensis anno 984, Archiep. Cantuar. an. 1006.] præfuit monachis Abbas. Postmodū an. DCCCCLXXXIV, facta per S. Andream revelatione, consecratus est XIX Octobris Episcopus Wintoniensis; ac tandem anno MVI Archiepiscopus Cantuariensis. Qua urbe a Danis capta & incensa anno MXI, post longam incarcerationem, ab iisdem Danis XIX Aprilis anni MXII, die Sabbato post solennitatem Paschalem, [occisus anno 1012.] fuit interemptus. Claruit is in vita & morte multis miraculis, corpus autem primo delatū est Londinum, & in templo S. Pauli depositum, inde anno MXXIII relatum Cantuariam: ubi adhuc anno MCV repertum est incorruptum. Aliqua mox de rebus ejus gestis scriptura confecta est, [cultus sacer mox adhibitus?] & veneratio Ecclesiastica tamquam de Pontifice Martyre adhibita, & Sanctorum Catalogo traditur inscriptus cum corporis ad Cantuarienses relatione.

[2] B. Lanfrancus, anno MLXX ordinatus Archiepiscopus, apud S. Anselmum, tunc adhuc Abbatem in Normannia Beccensem, postea illius in Sede Cantuariensi successorem scrupulum movit utrum rite coleretur ut Martyr. Anselmi resolutionē indicat Eadmerus in Vita ejusdem, quam infra XXI Aprilis illustramus: hic contenti retulisse, quæ Gervasius in Actis Pontificum Cantuariensium ea de re scripsit. [solennior redditus a B. Lanfranco,] Anselmo, inquit, adscribendum est, quod sancti Martyris Elfegi memoria solenniter celebratur, Cum enim venisset in Angliam, ut sibi commissas visitaret ecclesias, & magistrum suum jam Archiepiscopum videret Lanfrancum; inter alia dilectionis eloquia dixit Lanfrancus, quod Angli quosdam sibi instituissent Sanctos, inter quos & quemdam Elfegum Archiepiscopum, quem Dani occiderunt, eo quod pro redemptione sua homines suos nollet spoliare. Cui cum probabili ratione monstrasset Anselmus, Elfegum, pro justitia passum, verum Dei Martyrem esse; instituit Lanfrancus ipsius memoriam solēniter celebrari. Plura de ejus martyrio congerit Baronius in Notis ad hunc diem, & nos alibi sæpius diximus, paßim omnes Sanctos, qui violenta morte occubuerunt, inter Martyres coli.

[3] Tunc jussu Lanfranci historiam vitæ & paßionis S. Elphegi diligenti studio conscripsit Osbernus, [Vita ab Osberno scripta ex Mss. datur,] Ecclesiæ Cantuariensis monachus: qui præfatur se tradere, quæ de glorioso Christi Martyre Elphego ipse agnovit, & accepit ab his qui viderunt, aut a videntibus habuerunt, aut certe a senioribus, jam ante non incommode scripta invenit. Nos hanc Vitam, hactenus ineditam, damus ex Ms. codice nostro valde antiquo. Extant varia hujus Vitæ compendia, quorum aliquod editum est in Nova Legenda Angliæ, [ejus Compendium apud Capgravium & Surium:] a Ioanne Capgravio Londini anno MDXVI excusa; & postmodum recusum a Laurentio Surio ad hunc XIX Aprilis, præfixo nomine Osberni, quasi is dicti compendii auctor foret: in eoque Surium Secuti sunt Baronius & recentiores. Habemus Ms. Chronicon universale, compilatum a Theodorico Pauli Gorcomiensi: in quo deducuntur res gestæ Archiepiscoporum Cantuariensium, & inter alios titulos hic præfigitur ejusmodi: [aliud in Mss. & apud Bellovacensem:] Originalis Legenda S. Elphegi gloriosi Archiepiscopi & Martyris: vel hinc posset dubitari, num ipsa esset illud scriptum quod Osbernus meminit sibi obtigisse. Potius tamen arbitramur esse Osberni aliquod compendium, a priore diversum, quod in pluribus convenit cum illa S. Elphegi Vita, quam Vincentius Bellovacensis edidit lib. 25 Speculi historialis cap. 1 & septem sequentibus: quæque etiam extat in Mss. Vltrajectino S. Salvatoris, Bodecensi Canonicorum Regularium in Westphalia, & variis aliis.

[4] [S. Elphegum celebrant antiqui scriptores Angli,] Magnifica S. Elphego testimonia præbent antiqui rerum Anglicanarum Scriptores. Ex his sequenti post obitum S. Elphegi seculo floruerunt Florentius Wigorniensis, Willelmus Malmesburiensis, Simeon Dunelmensis, Henricus Huntindoniensis, Rogerius de Hoveden, Radulphus de Diceto, Ioannes Bromton, Gervasius Dorovernensis: qui ultimi vixerunt sub finem dicti seculi, sive circa annum ducentesimum supra millesimum. Iuniores sunt Matthæus Westmonasteriensis & Ranulphus Cistrensis, cujus Chronicon hactenus ineditum habemus: & hi scripserunt seculo XIV sive post annum MCCC. Seculo dein sequente auctor Chronologiæ Augustinensis, in qua Episcopi Cantuarienses recensentur. Hi omnes, res gestas S. Elphegi, ejusque generosum martyrium ac venerationem sanctam recolunt, & sua ex Actis ab Osberno descriptis mutuati sunt, ejusque sæpe verba referunt, maxime Bromton & Gervasius. At Malmesburiensis, lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum, indicat expresse, vitam S. Elphegi, plenam virtutibus & miraculis, ab Osberno scriptam, & lib. 2 plurima inde transcribit. Ipsis autem Anglis fides potius adhibenda, quam externis qui magis aberrarunt, secuti antiquiorem ætate Dithmarum Episcopum Merseburgensem. [aberrat Dithmarus,] Hic enim ex relatu cujusdam Sewaldi multa immiscet a veritate aliena, quæ apud ipsum videri possunt, aut certe refutata apud Michaëlem Alfordum in Annalibus Ecclesia Anglicanæ ad annum 1012 num. 7. Magis sincerum elogium confecit Petrus de Natalibus lib. 2 Catalogi cap. 8. transcribens fere Bellovacensem. [& in die obitus Petrus de Natalibus,] Sed de suo sub finem, non absque magno errore, adjecit ista: Passus est V Kalendas Januarii, die videlicet præcedente festum Thomæ Martyris, ejus in Pontificatu eodem & martyrio successoris. Petrum secuti & alii sunt, videlicet Witfordus, Maurolycus, Felicius, Wion, Grevenus & Ferrarius; qui conjectat diem a Petro notatum esse diem translationis, & hoc asseritur in Martyrologio Anglicano; indicaturq; illam esse corporis Cantuariam relati memoriam. Verum quia, hæc solebat olim recoli XII Martii, ut infra habetur, arbitramur in dicto Martyrologio eam translationem ex mera auctoris conjectura insertam esse.

[5] [sacra memoria 19 Aprilis,] Celebris inprimis est memoria S. Elphegi ad diem XIX Aprilis in Breviario Sarum, ubi hæc præscribitur Oratio. Deus qui Beatum Alphegum, Confessorem tuum, Sacerdotii dignitate & palma martyrii decorasti; concede propitius, ita nos apud te ejus intercessionibus adjuvari, ut cū eo possimus in æterna felicitate lætari. Eadem Oratio habetur in antiquo membraneo Missali Ecclesiæ Anglicanæ: in quo, in Orationibus secreta & post Communionem, appellatur Martyr atque Pontifex. In Ms. Martyrologio Vltrajectino Ecclesiæ S. Mariæ, paßim Sancti Anglicani notantur & ista ad hunc diem referuntur: In Cantia passio S. Elsegi, Archiepiscopi & Martyris, qui a paganis captus & necatus, in Lundonia sepultus est. Similis fere S. Elphegi cultus viget in Dolensi apud Britannos Armoricos ecclesia, uti apparet ex Breviario ad illius usum excuso sub annum MDXIX. Ejusdem nomen inscriptum est Ms. Martyrologio Trevirensi S. Martini, Ms. Florario Sanctorum, item apud Grevenum & Molanum in Additionibus ad Vsuardum, & apud Witfordum, Canisium, Galesinium & alios, cumque iis omnibus in hodierno Martyrologio Romano his verbis: Cantuariæ in Anglia, S. Elphegi, Episcopi & Martyris, Constantinus Ghinius eumdem proponit in Natalibus Sanctorum Canonicorum; Wion vero, Dorganius, Menardus, Bucelinus, & Edouardus Maihew eum adscribunt ordini Benedictino, secuti Trithemium, qui eum refert lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 237 & lib. 4 cap. 113, asserens monachum & Abbatem fuisse monasterii in Anglia, quod Balneum dicitur. Nobis etiam magis verisimile, videtur eum ordinis S. Benedicti fuisse propter alias dicenda circa antiquitatem Regulæ Benedictinæ in Anglia, haud paulo efficacius nobis quam antehac probatam ex nuper edito Bedæ opusculo de Vita & gestis Abbatum, suorum. Osbernus num. 4 ait, ad informandos pietatis studio monachos, talem se tantumque virum sanctum proposuisse, ut nulla qua instruerentur lectione opus esset; sed omnes in vita legerent, quid quisque vitare quidve imitari deberent.

[6] Inter reliquias, quæ olim in monasterio Glastoniensi asservabantur indicatur in Monastico Anglicano pag. 6 fuisse os unum S. Alphegi, [es Glastoniæ,] Archiepiscopi Cantuariensis & Martyris.

VITA
Auctore Osberno, Ecclesiæ Cantuariensis monacho.
Ex Ms. codice S. Mariæ Bonifontis.

Elphegus, Archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 2518, 2519

AUCTORE OSBERNO

PROLOGUS.

[1] Omnibus in fide Christi manentibus, indignus sancta Cantuariensis Ecclesiæ metropolitanæ filius Osbernus: gratia vobis & pax a Deo Patre nostro, & Domino nostro Jesu Christo, & amborum Spiritu sancto. Si cælestis sententia gravem in illum sanxit vindictam, qui acceptam pecuniam sudario reponere, quam mensæ nummulariorum maluit apponere; nequaquam mihi succensendum esse existimo, si hujus sententiæ periculum devitans, [Auctor scribit quæ agnovit,] ea quæ de glorioso Christi Martyre Elphego ipse agnovi, aliis quoque agnoscenda proponam. Erit autem divinæ providentiæ, & me veraciter dicentem, & illos salubriter audientes, ita retributionis suæ beneficio donare; ut neque me laboriosæ aliquantulum narrationis neque illos usurariæ pœniteat operationis, Illud quoque non mediocriter ad dicendum me invitat; quod eos plerumque torporis accusamus; [suis temporibus facta,] qui res quas suis quidem temporibus ad honorem Altissimi factas noverunt, dictitandi officio ad sequentes transmittere noluerunt. Quorum nos desidiam aut certe vituperare non debemus, aut ipsi ea quæ memoratu digna scire potuimus efferre, ne qua in repræcedentes improbamus, in ea a subsequentibus multo maxime improbandi videamur. [aut accepta abiis qui viderant vel a videntibus habuerant:] Sane veritatem rerum ita polliceor, ut nulla me, sublato si quis infuerit splendore verborum, dicturum profitear, quæ non ab his qui viderunt, aut a videntibus audierunt acceperim; & eis fide simul & auctoritate plurimum præstantibus. Quorum quidem vocabula idcirco sponte refugio; quoniam dicendi primitias barbaricis appellationibus decolorare nolo. Aliqua tamen de his rebus non incommode scripta inveni: quorum sententias exinde assumptas, [& scripto commendarant,] præsenti scripturæ congruo ordine inserenda judicavi. Illius itaque freti auxilio, cujus gratuita bonitate sumus quidquid bene sumus; cujus largiflua miseratione sapimus quidquid bene sapimus; tangamus psalterium, tangamus & citharam: ut in altero sempiternam Martyris gloriam exultando prædicemus, in altero corporales ejus passiones imitando veneremur. [in cujus laudem musica quædam fecerat, incitante B. Lanfranco.] Ac quemadmodum præcipiente invictissimo totius latinitatis magistro a Lanfranco Archiepiscopo, musica virum modulatione dudum extulimus: sic cogentibus his quas diximus rationum causis, oratoria eumdem narratione extollamus.

ANNOTATA.

a Eadmerus lib. 1 Vitæ S. Anselmi 21 Aprilis, de B. Lanfranco ista scribit: Historiam vitæ & passionis B. Elphegi diligenti studio fieri præcepit. Quam quidem historiam non solum plano dictamine ad legendum, verum etiam musico modulamine ad canendum, a jucundæ memoriæ Osberno Cantuariensis Ecclesiæ monacho ad præceptum illius nobiliter editam, ipse sua prudentia pro amore illius Martyris celsius insignivit, insignitam auctorizavit, auctorizatam in ecclesia Dei legi cantarique instituit: nomenque Martyris hac in parte non parum glorificavit. Præfuit B. Lanfrancus Ecclesiæ Cantuariensi ab anno 1070 ad 1089: &, ut ex contextu Vitæ S. Anselmi constat, sub initium Archiepiscopatus hic simul colloquium de martyrio S. Elphegi habuerunt: adeoque non diu post procuravit Lanfrancus, ut hæc Vita conscriberetur. Vtinam aliunde etiam prodeant, quæ musice scripta fuisse ex his constat; facerent enim ad servandam memoriam celebritatis antiquæ, quam aliquando restaurandam speramus, pace Anglicanæ Ecclesiæ reddita.

CAPUT I. Ortus, institutio, vita monastica.

[2] Principium nascendi splendidissimis a natalibus trahens Elphegus, magna prudentia & summa humilitate vitam instituit. [Splendidis natalibus exortus,] Cujus animi ingenium simulque innocentiam vitæ parentes admirati, & quasi, quæ per illum Divinitas erat operatura, futurorum presagi; litterali eum scientia & Christianæ religionis sapientia imbuendum tradiderunt. Quorum utrumque cum vehementer adolescens amplexatus fuisset; [studia cum virtute amplectitur:] tum hoc quidem vehementissime quod Christum sibi ostenderet, quod amorem vitæ æternæ in se excitaret. Lectis ergo & perlectis, quæ saluti videbantur sufficientia, totum philosophiæ studium convertit ad diligendum Deum; illum semper nosse, illi parere, illius jugo mancipari desiderans. Sed veritus, ne pio desiderio maternus obviaret affectus (nam pie & unice a matre diligebatur) orabat sedulo Dominum, ut voluntas ejus in se fieret, & omne quod in conspectu illius gratissimum foret, aut per occultam inspirationem aut manifestam revelationem edoceret: pollicens se non patris, non matris, non omnium parentum instinctu omissurum, quidquid Divina bonitas indicaret agendum.

[3] Tactus itaque majestatis spiritu, paternæ hæreditatis negligens, maternum dolorem obliviscens, deserit mundum, intrat monasterum cui b Dirheste vocabulum, [monasterium Dirheste ingreditur:] religionis habitum induit, cum habitu vitam componit. Et quamvis idem locus raro incoleretur habitatore, eos tamen qui ibidem degebant virtus probatissimos reddebat: dum omne quod animos eorum illicere posset vivaci instantia respuerent, atque ad tolerandum singuli se præpararent. Horum igitur humili severitate & severa humilitate, supra quam dici potest, adolescens animatus, cœpit privata desideria ac solitarias voluntates abigere: cunctorum famulatui subjacere: atque (ut cum vulgo loquar) omnium se instrumentum facere: Deum ferventi spiritu infatigabiliter diligere; atque, ut amplissimum ejus dilectioni in se locum exhiberet, [proficit in amore Dei,] multa hanc jejunii & vigiliarum assiduitate comparare: alterius incommodo commodum sibi non facere, imo suo incommodo alienam magnopere commoditatem quærere: [& aliis prodesse studet:] atque, ut sit ad summam dicere, quibuscumque potuit profuit: quibus autem non potuit prodesse, statuit non obesse.

[4] Superatis autem aliquot annis, in plurima religione transactis, cum videret tempus adolescentiæ præterire, parumque reputaret, quidquid laborum propter Deum sustinuisset; arctioris vitæ semitam arripere, & singulare cum maligno hoste certamen inire contendit. Egressus itaque de monasterio, iturus quocumque illum divina gratia deducere vellet; [in Bathan solitarius vivit:] pervenit ad locum, qui lingua Anglorum c Bathan, latina vere Balneum vocatur: propterea quod calida aqua ibidem emergens, balneorum usum pro voluntate utentium præstet. Quo ille perveniens, habitaculum struit; structo sese includit; inclusum rigore incredibili constringit. Nec mora, confluunt ad eum nobiles quique, suarum vulnera animarum detegentes, & cæleste ab eo consilium perquirentes. Qui postquam ea, quæ fama vulgante acceperant, recognovissent; magnis eum beneficiorum donariis honorant, quibus tam se quam omnes sibi adhærentes ab injuria famis & frigoris protegere posset. Alii, seculari ambitione deposita, cingulum solvunt, atque sub ejus disciplina, vitam simul & habitum mutaturi, accedunt. [accipit ad se confugientem turbam monachorū:] Unde factum est, ut non parva monachorum turba brevi ibidem congregaretur: quæ ferina consuetudine propulsa, mansuetissimis rationibus animum tuebatur: eamdem vitæ sinceritatem ubiq; prætendens, eamdem morum rectitudinem per omnia servans. Ad quos pietatis studio informandos, talem se tantumq; vir sanctus proponit, ut nulla qua instruerentur lectione opus esset, sed omnes in ejus vita legerent, quid quisque vitare, quidve imitari deberet.

[5] Culpabat non modicum, qui secularem habitum mutarent, vitam non mutarent. Si enim inquit, hi qui quomodolibet mentiuntur, [inculcat ut dignam habitu vitam ducant:] divino judicio improbantur, dicente scriptura, Os quod mentitur occidit animam; quid de eis fiet, qui calculum veri numquam tenent, sed omni tempore, omnium oculis speciem obtendunt falsitatis? [Sap. 1, 11] An non mendacii plenus tibi videtur, qui quod non est esse se ostentat: cum aliud simulat in veste, aliud gestat in corde? Neq; enim solum motu labiorum salsitas operatur, sed & ostensione signorum. Quapropter hinc colligere sensatus debet, in die perditionis impiorum quantus dolor, quanta eos confusio comitabitur; quos nunc omnium vox justos appellat, tunc autem in oculis totius creaturæ ultionis æternæ sententia premet. Homo scit, crede mihi (nam hic jurandi mos erat viro) satius est vestem non mutare, quam sub veste vitam negligere. Et licet hæc pessimum quempiam, ac suæ professionis vel ignarum aut negligentem respicerent; eos tamen præcipue, qui propter inopiam aut arctiorem disciplinam proprias ecclesias deserentes, & in Anglicam terram venientes, bonarum rerum vacui & miseriarum pleni, huc illucque incertis sedibus vagabantur. Ubi autem amplissima mansione perfecta, sobrietatis legem discipulis indixisset, atque ut carnales appetitus rationis fræno moderarentur edocuisset; ipse in angustissimam sese domunculam tulit, [inclusus degit:] delegato qui eis victualia ferret idoneo Præposito. Summorum tamen negotiorum causæ, ad illum referebantur.

[6] At quoniam sine admixtione malorum vix vivitur in concione bonorum; donec dies illucescat, & quis igni, quis autem horreo aptus sit elucescat; plerique discipulorum, ejus monita parvi facientes, fidei & professionis immemores, [inter immorigeros monachos,] seculi vias iterare disponunt; & quo dispositum opportunius expleant, meditantur. Nihili igitur communem vitam habentes, mediis noctibus furtivos cibos edere, ebrietati operam dare, lascivire, & prorsus quæ inhonesta forent, quantum latens audacia sinebat, operari: nam in scientia Patris ausum acciperet nemo. Sed ira Omnipotentis, [aliquem subito extinctum,] propter virum quem illuserant, nolens illos impune transire; eum qui in scelere capitalis erat, horrendo subitoque judicio exanimavit, involit, occidit. Nocte vero, quæ sepulturæ illius successerat diem, Elphego sacras de more excubias celebrante, & suave Domino sacrificium semet offerente, contigit validas infra ambitum monasterii voces audiri; voces quasi vim inferentium aut quasi illatam sustinentium. [excitato de nocte tumultu,] Ratus autem vir Dei, aut sacrilegos in sacro deprehensos, aut invidia dæmonum Fratres incommodi quippiam dormiendo perpessos, propere surgens, concitato gradu ad monasterium tendit. Cumque pro foribus aulæ, in qua vesci consueverat, transitum fecisset, auditus clamor clarior insonuit. Sistit itaque gradum Sanctus, attonitis auribus sonum captat, verba discernit, dehinc domum irrumpit. Et ecce is qui nuper obierat, [reperit a dæmonio misere Ianuari, & dein auferri:] misere afflictus solo jacebat: super quem horridi aspectus & sordidissimi amictus homines stabant, qui taureis eum atq; ignitis serpentibus flagellabant. Ejulante quidem illo ac præ doloris angustia diros ululatus emittente; hi quos tortores patiebatur, talia illi improperando jactitant: Nec tu Deo, nec nos tibi. Atque eadem sepius repetentes, captivum extrahunt loco.

[7] Tum Sanctus animo deficiens, & totum se in lacrymas effundens, complosis manibus recessit, sicque recedens dixit: O infelicem horam, qua nos nativitas perduxit in lucem! [noctem flendo peragit:] Quanto felicius pecora essemus, quoniam talium exactorum tyrannidi post mortem non traderemur. Pecus namq; dum moritur, cum vita perdit pœnam: hominis dum vivit, continuus est labor; dum moritur, si male moritur, æternus dolor. Dixit: & quod reliquū noctis erat, flens ac mœrens insomne duxit. Jamq; sidera solaris splendor fugaverat, cum Sanctus insimul discipulos compelleret, dicturus quæ manifestante Domino ipse vidisset. Postquam itaq; res in commune audita est, videres alios pallorē faciebus induere, alios flere, quosdam formidine victos veluti insanire, omnes vero trepidare. At hi quos mortui scelus sodales habuerat, dum vident secretorū nihil Patrem latere, [indicat visa aliis monachis,] medii prosiliunt, errorem fatentur, prava gesta postulant ulcisci, ne divinæ ultioni remaneant obnoxii. Requisiti, autem ubi loci conveniendi & convivandi usum habuissent; eum illi designant locum, quo defuncti animam spiritus nequam cruciaverant. [& immorigeros emendat.] Sic pius Deus, propter optima viri merita, dum unius scelus voluit latere, omnium mala noluit detegere; & dum uni noluit parcere, omnium morbos voluit sanare.

ANNOTATA.

a Natus est anno 954, ut qui anno 1006 explerat annos 52. Locus natalis nusquam indicatur.

b Dirhestæ, aliis etiam Derherst, Dierherste, Diherst, Derhorst, Deorhirste, Deorhyrste, addit Malmesburiensis exiguum nomen, nunc inan e antiquitatis simulacrum. Hujus loco nominatur Glasconiæ Prior in Antiquitatibus Britannicis, a nescio quo fabulatore consarcinatis, & Londini anno 1572 excusis: quas recentiores nonnulli describunt.

c Bathan, aliis etiam Bathonia, & ipse Bathonicus & Bathoniensis Abbas appellatur, etiam in Mss. & apud Truhemium Latine solum nuncupatur Balneum. Fuit celebre monasterium Bathoniense in agro Sumersetensi, seculo 7 pro sanctimonialibus erectum, quod dein Canonicis traditum, ubi ævo Edgari Regis monachi erant. Sed in eodemægro Sumersetensi sunt alia loca Bathford, Badtweck, & Bathcombe, uti etiam alibi; ut videatur aliquis similis locus electus, forsan a Danis eversus. VVestmonasteriensis tradit monasterium in civitate Bathonia a Rege Ethelredo donatum. Verum diu ante ejus regnum, cum tempus adolescentiæ præteriisset, ipsemet habitaculum struxit.

CAPUT II. Episcopatus Wintoniensis. Virtutes exercitæ.

[8] Interea felicis memoriæ a Ethelwoldo, b Wentano Episcopo, [S. Ethelwoldo Episcopo Wintoniensi mortuo,] ex hac luce subtracto, atque ad cælestia regna translato, quis relictam Ecclesiam digne regendam susciperet, magnum certamen fuit: aliis aliud hinc inde volentibus, nullis autem ad effectum suæ voluntatis pervenire valentibus. Siquidem Clerici ejusdem Ecclesiæ, sceleratissimam vitam agentes, contra Canonum statuta per omnia viventes, cum a præfato Antistite sæpius correpti pravos mores corrigere nollent, imo quæ prava gesserant pertinaci spiritu defendere vellent; regali sanctione decretum fuerat eos extrudi, [& in locum Clericorum substitutis monachis,] & alios qui digniores essent eorum vice fungi debere. Itaque c Clericis in exterminium datis, timentes Dominum Monachi admittuntur: ex quo factum est ut in electione Sacerdotis, Clerici Clericum, Monachi Monachum, [litem de Episcopo eligendo obortā] utrique suæ voluntatis fautorem, utrique suæ professionis auctorem vellent. Qualiter autem hujus contentionis lis, non humano ingenio, sed divinitatis consilio finem acceperit, postea clarebit.

[9] [dissolvit S. Dunstanus] Eo tempore Dunstanus, sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ Archiepiscopus, universis urbibus in Anglica regione constitutis, nec non & aliis regionibus Anglorum regno suppositis Primas præsidebat; vir quidem per omnia justus, [vir sanctus,] & ultra humanam æstimationem divini amoris igne succensus; quem ante sanctificatum quam genitum, sic omnipotentis gratia provexerat atque protexerat, ut omnem ætatē absque notabili reprehensione transigeret, ipsisq, Regibus ac tyrannis, tū animi virtute, tum sanctitatis auctoritate, potenter imperaret. Non erat is homo, quē potestas deterreret, quem favor illiceret; sed in quocumq; hominum, in quocumq; nobilium divinas injurias conspicaretur, mox in illum sine dilatione acrius vindicaret. Nemo eum a vero & justo unquam detorquere potuit, nemo eum personam alicujus in judicio accepisse vidit: sed omnibus æquabili jure servato, nec pauperi, ut fere fit, propter inopiā contrarius fuit; nec divitem, ut solent, propter substantiam palpavit. Ita terribilis, quidem malis, venerabilis omnibus apparuit bonis. In dandis vero consiliis tāta inerat efficacia viro, ut omniū statuta prudēter dijudicaret; quodque ab illo judicatum fuisset, a nomine postmodum corrigi posset. Testantur ejus consilia & sapientiam bella suo tempore restincta, pax confirmata, largitas divinæ benedictionis, quæ tantam rerum copiam mortalibus effudit, quantam eatenus nemo veteranus vidit. Quis etenim optimas leges sanxit, nisi ille? Quis justas adinvenit mensuras, nisi ille? Quis postremo plenam Ecclesiis Anglorum auctoritatem contulit, nisi ille? Aut quando impius & sceleratus cum illo vivere potuisset, qui nec ipsos bonos præter disciplinam sivisset? Ad hæc cum munditia vitæ facundia concordabat linguæ; ut si abstinentis vitam vidisses, & euangelizantis verba ipsius audisses, quid in homine potissimum mirareris, omnino nescisses: ita ille utriusque rei gratia præditus nec alios docuit & ipse facere neglexit, nec ipse fecit & alios docere nescivit.

[10] Hic itaque felix, comperto quod præfatus Antistes occubuisset, quodq; de eligendo Sacerdote non parva partium dissensio facta fuisset; metuens ne sub tali scandalo plurimarum fieret animarum destructio, [post orationem] ad orationis munus animum intendit; Deum cui futurorum sciētia patet, supplicans, quatenus ea pietate qua cetera dignaretur ostēdere, quis regendæ Ecclesiæ idoneus deberet Pastor succedere. Cumq; illi litē, Dunstanus multiplicaret precem; ecce divini nuntii bajulus adest Andreas Apostolus, tali oraculo usus: Quid, inquit, carissime, cōtristaris? Quidtam lugubres questus lacrymando effaris? Surge ergo, & Elphego Abbati manum impone, eumque sacra unctione perfusum, desolatæ Ecclesiæ Sacerdotem constitue: nec te aliquorum potentia prohibeat; quoniam a non quoquam homine, sed ab omnipotentis Dei ore hæc de illo sententia processit. Ac ne de persona tecum loquentis ambiguum te reddam, [a S: Andrea apparente intelligit S. Elphegum futurum.] Andream me, Filii Dei Apostolum, tuæque salutis dignissimum esse custodem, noveris. Sic dixit, & suam sic dicendo præsentiam subtraxit. Pontifex ergo lætissimus tali oraculo effectus, quæ ex Apostolica relatione acceperat, Palatinis auribus exponit: facit intentos auditores, monet ut partium desinant esse fautores.

[11] [Is eligitur eum gaudio Regis,] Facto itaque conventu omnes transiere in sententiam, clamantes id se velle quod Deus vellet, quodque Dei Pontifex deliberaret. At Regem d Ethelredum non modica duabus de rebus lætitia obtinuit, vel quia talem in regno monachum haberet, qui divino fultus testimonio ad Pontificium posset promoveri; vel quod tanti meriti Pontifex repertus fuisset, qui pro illo promovendo dignus esset exaudiri. Mox accitis Sacerdotibus, qui sacrandi Pontificis studio Cantuariam confluxerant, apprehensum Patrem Elphegum dextra lævaque pertrahunt ad ecclesiam, [consecratur,] & causas electionis ejus, turbis astantibus manifestant, Oritur ingens clamor populi, immensis laudibus quæ illi ostensa sunt magnalia Dei prosequentis. Vivat, clamitant Episcopi, annis innumeris, vivat Deo gratus, vivat hominibus carus. Et sedato tumultu, quæ Præsulis sunt, e Elphego Præsules impendunt. Deinde propriam disponit invisere sedem. Quo accepto, populi Wentani longe remoti, [cum lætitia & reverentia excipitur a Wintoviensibus,] omnes ac si divino magisterio edocti, omnes ac si uno spiritu adducti, obviam prosiliunt, Benedictus qui venit, acclamantes. Æstimabant namque felices se futuros, si quem tantis hominum studiis exquisitum, tam ingenti miraculo ostensum acceperant; eum suæ vitæ Doctorem mererentur habere simul & tutorem. Neq; enim eos opinio fefellit: nam ex quo idem Beatus adeptæ dignitatis thronum ascendit, tam strenue, tam efficaciter se in cunctis agebat, ut nemo dubitaret quin is cordi ejus moderator sederet, cujus ante fuerat electione promotus. Quocirca ubique metus, ubiq; reverentia, nusquam pauperum oppressiones, iniquæ divitum exactiones nusquam: magis autem qui in facienda ejus voluntate promptior fuisset, is felix & sibi & omnibus prædicabatur. Unde populus ab injuria liber, audiendo verbum Dei libere vacabat.

[12] Crescebat indies virtus in viro, de virtute fama, de fama populorum frequentia. Exultant itaque rerum ecclesiasticarum provisores; propterea quod talem illis socium divinitus datum conspicerent; cujus nec scientia bene agendi voluntatem refugeret, nec voluntas scientiæ inopiam accusaret. Lætantur illustres heroum catervæ, quoniam quem in subveniendo sciebant humanissimum, eum regiæ potestati viderent amicissimum. At Elphegus omnium se moribus condonavit, ut & omnibus carus esset, & nemo (quod rarum inter homines est) ejus gloriæ invideret. Cumque omnia in illo esset invenire, quæ virum bonum & sanctum decerent; [aliis benevoliis,] hoc tamen in illo præcipuam populis admirationem præbebat, quod cum in omnes summæ fuerit misericordiæ ac beneficentiæ, in se impius atque crudelis apparebat. Ut enim ad nostram perlatum est conscientiam ab his qui secretorum illius scientissimi fuerunt, hiberno tempore, [sibi durus,] cum tota terra glaciali frigore concreta rigeret, & profundus omnes homines somnus occuparet; ipse clam de strato surgere, [noctes in frigore peragit orans,] atq; extrarium locum petere consuevit. Ibi nudus pedes, simplicem vestem indutus, tam diu orando stetit, quousq; minores stellæ sol oriens fugaret, & ipse veri solis præsentiam adesse intelligeret. f Zetam vero cum veluti pransurus intraret, tam vacuus fere a mensa surrexit, quam vacuus ad mensam accessit: ita ut nec edisse nec non edisse a considentibus redargui potuisset. [nimia abstinentia maciem contrahit,] Unde corpus illius tanta attenuatum est macie, ut tempore sancti Sacrificii, cum manus ecclesiastico more tensas in altum porrigeret, per medias palmarum juncturas claritas aëris perspici posset, si forte præ se fenestram haberet, quam solaris radius clare perfunderet. Quæ res nonnullis nonnullo spectaculo fuit.

[12] Jam vero quanta misericordiæ ac munificentiæ in illo virtus claruit, puto quod nec humanus animus valeat conjicere, nedum lingua explicare. [misericors erga pauperes,] Omni etenim generi hominum suum scivit contemperare sermonem & animum. Verum ad hoc utcumque edocendum satis erit signi, quod neq; parochialiū quempiam publice unquam mendicitati servire siverit, neq; alterius loci pauperem vacuum abire permiserit: immane horrendumq;nefas reputans, si quod natura cōmune instituit, hoc velit homo usurpare privatum. Quapropter nec Dominici corporis membrum esse, qui pauperum indigentiis nollet subvenire, [monet eos juvandos ut membra Christi,] vigilanter disputabat. Nā si patiente uno corporis membro cōpatiuntur cetera, manifestū est ejusdem corporis mēbrum non esse, quod patiente alio compassionis affectum nescit habere. Quod si patiens inopiæ membrum Christi est, qui autem nō compatitur patientis membrū non est, nec itaq; membrū Christi est. Alienum namq; est credere, ad corpus Christi se pertinere, qui qua in re inimicos Christi superare debent, in ea quam maxime ab eisdē superantur, nec modo superantur, verum superati in blasphemiam Christi deridentur. Attende ait, Judæum, intuere paganum, [& in eleemosynis dandis avaros scandalum dare Iudæis:] observa quanto sibi invicē, pro religionis suæ custodia, amore fœderantur; & videbis inter eos rei penuria familiaris neminem laborare, quem non statim congesta in unum pecunia studeant relevare. Qui dum nos ejus virtutis inopes conspiciunt, ad quam hi quidem per naturalem affectum trahuntur, illi vero per divinam eruditionem instruuntur; blasphemo ore impetunt Christum, Christianorum fidem ac religionē, futuræ beatitudinis expectationem. Quos igitur ista blasphemia principaliter respicit, nisi eos qui miseris adesse despiciunt per affectum compassionis? Hisce sermonibus tantum ad largiendas eleemosynas divitiarum possessores animantur, quantum clangore tubarum, quibus committendi bellum animus est, incitantur. Ob quam rem in eadem provincia nemo egenus remansit, sed idem Beatus, tū per se, tum per hujus seculi potentes, [thesauros ecclesiæ, a se comparato, jubet distribui in pauperes.] tum certe per cognationem eorum qui indigebant, omnibus subvenit. Deinde ubi defecissent, quæ ex jure Ecclesiæ ministerio pauperum competere potuissent; thesauros Ecclesiæ, quos ipse multipices paraverat, jubet distribui: docens ad hoc ornatissima quæque Ecclesias possidere ut tempore felicitatis sint honestati, tempore vero necessitatis sint utilitati. Si quem autem sua beneficia ad honorem extulissent, non facile eum pro quavis causa abjicere volebat; grandem in humanis rebus pronuntians prærogativam, si quis operibus & beneficiis faveat suis, nec meritum spectet alienum, sed suæ gratiæ munus intendat. Ergo, ut diximus, viro honestatis omnia habenti, odium in se, pietas in alios quam maxime fuit.

ANNOTATA.

a Colitur S. Ethelwoldus 1 Augusti.

b Wentanus Episcopus est Wintoniensis. Nam Wintonia, teste Seldeno, Venta Belgarum dicitur Ptolomæo & Antonino.

c De hæc Clericorum dissolutæ vita & exterminio agit idem Osbernus in Vita S. Dunstani, 19 Maji elucidanda: ubi etiam de S. Elphego, ob S. Andreæ revelationem creato Episcopo, & aliis illius virtutibus hic relatis agitur.

d Ethelredus regnavit ab anno 979, sed inter multas miserias & exilia, usque ad annum 1016.

e Auctor Chronologiæ Anglo-Saxonicæ cum Beda excusæ, qui tunc vivebat, ista scribit. Anno 984 Episcopus ille benevolus Ethelwaldus Wintoniensis obit: fuitque successoris ejus Alfeagi (qui alio nomine Godwinus dicebatur) XIV Kalendas Novembris consecratio, Sedemque illam Episcopalem, die duorum Apostolorum Simonis & Judæ festo, in Wintoniensi civitate occupabat.

f Zetam sive Zætam pro diæta sumi sæpius diximus, hic videtur pro cœnaculo accipi: ita etiam in Vita S. Thomæ Cantuar. Zeta hiemalis, & Zeta æstivalis cameram 12 conclavium significat: & in Actis S. Sebastiani Zetæ pro tricliniis, Zetarius pro curatore triclinii Imperatorii, accipiuntur.

CAPUT III. Archiepiscopatus Cantuariensis. Iter Romanum-Virtutes raræ.

[14] De signis autem ab eo in Episcopatu perpetratis nihil attinet dicere, cum & virtutes possederit, per quas resplenduerunt, qui signa facere potuerunt; & nostræ intentionis sit ea potissimum narrare, quæ de ejus glorioso martyrio vera potuimus relatione cognoscere: & hæc ordine faciemus, si de ejus Patriarchatu pauca dixerimus, [S, Dunstanus lætatur ob virtutes S. Elphegi:] Præfatus igitur justitiæ defensor Dunstanus, accepto rumore quo magnus & admirabilis in populo prædicabatur B. Elphegus; excelsas omnipotenti Deo laudes libat, qui tanti luminis claritate patrias oras se vivente resperserat. Sed quoniam merita sua, imo Dei dona, mox coronanda esse præsciverat, [orat eum sibi successorem dari,] & Ecclesiam Dei per malorum successionem turbari metuebat, solicitis obsecrationibus aures divinæ misericordiæ pulsat, quatenus Elphegum Patriarchatus sui heredem relinquat. Cui statim exaudito quod postulat promittitur; quamvis haud statim, sed tempore decurso, quod promissum fuerat ad impleretur. Quod ea re dilatum fuisse arbitror, ut & omnibus manifestum fieret quantum Deus Dunstanum diligeret, cui quod viventi tam benigne promiserat, hoc defuncto longe post tam veraciter exhibebat; & Elphegum illa potissimum tempora invenirent, quæ eum ad martyrii gloriam provehere possent. Nam a quinquennio, quo simul vixerant Pontifices Dunstanus atque Elphegus, superato; Dunstano autem cum frequenti Angelorum comitatu, in gaudium Domini sui ingresso; b terni post illum, ex ordine sibi succedentes, Patriarchæ sunt instituti. [qui post tres ante creatos & mortuos,] Qui cum Patribus apponendi supremum arbitrium feliciter incurrissent, universi Anglorum Pontifices cum omni Senatorio ordine sibi invicem occurrentes, quatenus qui omnibus præesse deberet, communi deliberatione tractarent; Elphegi nomen omnes attollunt, Elphegum concordi voce magnificant, Elphego certatim manus dare contendunt. Anno igitur incarnatæ Divinitatis millesimo sexto, [eligitur anno 1006,] indictione quarta, ab adventu Anglorum in Britanniam quingentesimo septuagesimo octavo, Elphegus de Wentonia Cantiam translatus c Archiepiscopus ibi levatus est, annos natus quinquaginta duos; cum jam diutina Ecclesiasticarum disciplinarum exercitatione fuisset emeritus, & quantum hominis est universitate gratiæ repletus. Quis tunc mœror, quod murmur Wentanos invaserit cives, [aum magno, Wintoniensium mœrore,] & me & omnium mentes fugit, nisi qui populum Cantuarinum ovantem vidissent: nam horum lætitia, quanta fuerit illorum mœstitia, multo indicio est: quantum enim isti de suscepto patre lætificati, tantum illi de amisso fuerant mœstificati.

[14] [in Romano itinere,] Paucis admodum diebus evolutis, quibus incogniti honoris moderamina disposuit, Urbem cunctis excelsiorem adire instituit. Jamque Ausoniam ingressus, quod primum occurrit oppidum subintrat. Ubi cum ex itineris magnitudine fessus quiesceret, oppidani hominem incognitum habentes, [spoliatus retrocedit:] suæ avaritiæ consulentes, domum irrumpunt, res diripiunt, ipsumque Sanctum omni suppellectili privatum, verbis tum verberibus exire compellunt. At ille suas contumelias leviter ferens, suorum vero mediocriter dolens, via qua venit regressionem facit. Necdum ab oppido longe secesserat, & ecce horrendæ faces mœnia corripiunt, quæ cinerem ædificiis, jacturam civibus minantur. [sed incendium obortum,] Excitus itaque populus ab igne, strata relinquit, & præceps ad omnia lymphato gressu discurrit. Cumque in immensum flamma excrescens multa pervagasset, nec evadendi incendii spes aliqua civibus infuisset, saniores sensu effecti, qui virum perturbaverant, ne forte ad vindictam ignis ei deserviret, animo pertractant: & exeuntes cum inclytis loci, hominem requirunt, inveniunt, adorant, plorant. Ille vero, [requisitus amovet:] ut semper pietatis animum tenerrimum habens, Redeamus inquit, ut ignem cominus videre valeamus. Stansque Pontifex ignem intuetur, lacrymas distillat, Deum compellat. O potentiam Creatoris! o clementiam Salvatoris! Protinus in aëre ignis suspenditur, perque innumeras domos trajectus, extra loci mœnia invenitur. Ad cujus facti contemplationem omnes, quamvis modicum sensati, experrecti, Angelica sibi ministeria famulata fuisse gloriantur. Sed cognito auctore miraculi, [munera oblata respuit,] omne vulgus per portas, sicut aqua per rimas, effluere; optanda dicere, munera offerre. Quibus Sanctus; Vobis, ait sint vestra, nobis autem sufficiunt nostra. Verumtamen si quod offensa promeruit laxari votum habetis, neminem deinceps de domibus vestris peregrinum perturbetis; quin potius omnes suscipere; susceptis, quæ officii sunt, impendere, curate. Bonorum namque virorum Deus inhabitator est, & idcirco magnopere gratulandum, si quo in homine Deus suscipitur, eum alius æque homo suscipere meretur. Quod si te interdum tua fefellerit opinio, ut quem religiosum putaveris, eum postea animadvertas irreligiosum; non te ea re mercedis alienum existimes: propterea quod non tam quid fiat, quam quo animo quidque fiat, internus arbiter contuetur. Sic fatus sua recepit, [sed sua recipit:] & turbam cum suis redire præcepit.

[15] Perveniens denique Romam, d Romano Pontifici præsentiam exhibuit, colloquia quæsivit. Qui dum omnem loquendi opportunitatem tribuisset, [Romæ a Summo Pontifice benevole excipitur,] tanto inter loquendum sibi fœderati sunt amore, ut eum idem Apostolicus propria Apostolatus sui stola circumdaret, & ad memoriam cælestis clavigeri coram omni Romano Senatu honoraret. Dum hæc ita agerentur; & mutua sermocinatione dies protraherentur; una dierum gravis Elphegum mœror invasit, qui eum consuetudinis penitus oblitum redderet, & omnino ad alios quam habere solebat motus disponeret. Mirati itaque comites insolentiam viri, [revelat absens obitum Episcopi Wintoniensis] vicissim arte succedunt, conantes doloris causas addiscere, animumque illius prudenti consolatione relevare. Sed ille cœptæ prosequens luctum mœstitiæ, Nemo, ait, hodie me hilarem videbit, quoniam is qui mihi successit Wentam e Episcopus hominem exuit. Illi autem nec faciles credendi, propterea quod nemo adventasset qui rem gestam nuntiavisset; nec iterum credendi difficiles, quoniam viro Deum inesse noverant, & ea re mentiri illū non posse credebant; signant diem qui instabat, ut experirentur utrūnam ore fatidico, an sub opinionis ambiguo ista prælibasset. Deinde salutato ac resalutato alterutrū Papa & Archiepiscopo, læti actristes digrediuntur. Jamq; reflexo pede Elphegus superaverat Alpes, cum pleraq; Anglorū nobilitas occurrit, quæ sive orandi studio, seu videndi desiderio allecta, urbem Romam attingere tentat. Qui requisiti super Episcopo, jam pridem a servo Dei conclamato; ea die fatentur hominē vita decessisse, qua die constitit Elphegū flevisse. Quē jam prætereat, quantum divinæ gratiæ hujus Beati fulsit in pectore, qui cognovit patrios motus a patria longe remotus, [eo die mortui,] & Wentani Præsulis animam de carnis habitaculo egressam, dum adhuc sub peregrino nomine incoleret Romam. Cujus rei fama longe lateque in patria discurrens, amplius multo quam de homine æstimari potest, de illo æstimandum persuasit; qui rerum absentium tam facilis cognitor, tamque verus assertor esse potuerit.

[16] [Cantuariam veversus,] Sed, ut virum, unde profectus est, restituamus; Elphegus Britanniam appulsus, atque in Sede Patrum locatus, non modo prioris vitæ statum non minuit, verum etiam incomparabiliter auxit. Ab illo namque tempore frequenter & opportune non desivit f concilia celebrare, orthodoxam fidem Patribus exponere, ne qui aliorum errores tollere deberent ipsi erronei, [frequenter Concilia celebrat:] & a via veritatis devii exorbitarent. Peccantes, ut ad Dominum converterentur, si verbis non posset, beneficiis provocabat. Nil quod sua interesset negligens: [peccatores beneficiis emendat & precibus,] dum quos admonitio verbi non corrigeret, liberalitas beneficii superaret. Omnium peccata ipse deflere, ac pro omnium salute binis per singulos dies vicibus salutarem hostiam offerre. Quod si præcipua solennitas instaret, [in oratione devotus,] in qua illum Sacerdotale pro populo gratiam exhibere oporteret, deductus Sacerdotum manibus in sacrarium, illico se in partem tulit, ac inter hymnos festivo clamore decantatos, privatas Missas tanto devotius, quanto a conspectu populi remotius agebat. Inde plenus Deo ad altare rediens, quod prius inceperat officium peragebat. Ipse autem in vestitu candido, desuper amictus pallio, [vestitu candido usus,] mitra cæsariem constrictus, diem transigebat; quatenus per exteriorem habitum vestis, interiorem conciret habitudinem virtutis; & spectatores sui eo fierent devotiores ad reverentiam, quo illum spectarent decentiorem ad gratiam.

[17] [ecclesiam ornat:] Ornatum ecclesiæ, cujus ipse auctore Christo moderator sedebat, multis ac præclaris opibus ampliabat, quas postea aut Elphegus in usus pauperum expendebat, aut paganus in proprios abusus rapiendo asportabat. Pudicitiæ virtus tantum in illo obtinuit principatum, [pudicitiam colit:] ut nemo in audientia illius obscœnum verbum proferre, nedum in aspectu turpe factum auderet efferre. Dicebat enim hanc esse primam atque præcipuam conservandæ castitatis magistram, ut quos animorum corruptrix temeritas præcipitat, eos morum latrix verecundia compescat. Sed quid meritorum illius cetera prosequar, cum ad sola misericordiarum illius præconia enarranda omnis periti succumbat facetia? Totus erat clementia profluus, totus in lacrymis resolutus; pauperum piissimus consolator, oppressorum promptissimus relevator; liberalis in dando, in accipiendo difficilis; una spes omnibus ad se venientibus; [liberalis in pauperes & afflictos.] unicum refugium in hac terra afflictis. Ex qua re contigit, ut dum nihil superesset, quod de suo proximis largiri potuisset, hoc ipsum quod erat dare non metueret; malens huic vitæ moriendo deesse, quam proximis vivendo non prodesse. Quod nunc in ejus nomine aggrediar dicere, cujus clementi bonitate factum est, ut ista possem discere.

ANNOTATA.

a Imo quadriennio non integro, scilicet a 19 Octob. anni 984, quo consecratus est S. Elphegus, usq; ad diem 19 Maji anni 988, quo obiit S. Dunstanus: sed anni 984 & 988 seorsim vt completi sumuntur.

b Sunt hi, Ethelgarus, ante Australium Saxonum Episcopus, apud Selesejam, quæ Sedes postea fuit Cicestriæ: cui anno 989 mortuo succeßit Siricius, ante Episcopus VViltoniensis; uti etiam huic subrogatus est anno 996 Alfricus, qui vixit usque ad annum 1006.

c Invitus, ut aiunt, quod consueto privatus honore, majore premeretur onere. Ita malmesburiensis.

d Hic est Ioannes 18, creatus anno 1003, 20 Novembris, mortuus 18 Iulii anni 1009.

e Is erat Kenulphus, qui ante Abbas Burgensis, Episcopatum, teste Malmesburiensi, nummis mercatus fuerat: sed non diu sacrilego ausu lætatus, ante duos annos hominem exuit.

f Ex his apud Spelmannum extat Concilium Ænhamense generale sive Pananglicum, hortatu Ælfeagi Doroberniensis & Wulstani Eboracensis Archipræsulum, ab Æthelredo Rege edictum; accersitisque Episcopis & universis Anglorum optimatibus, in die sanctæ Pentecostes celebratum. Statuta Concilii apud Spelmannum videri possunt.

CAPUT IV. Irruptio Danorum in Angliam, & Cantuariam versus. Generosus animus S. Elphegi.

[18] Per idem a tempus piratæ (pessimum genus prædonum, propterea quod illos & egestas audaces, & error investigabiles, & desperatio facit invincibiles) Ducibus Suano & Turchillo, Principibus Danorum fortissimis, [Danos,] nonnullam terræ Anglorum maculam intulerant: sed Suano ab omnipotente Deo b terribiliter occiso, Turchillus malignæ hereditatis Principatum sortitus est. Hoc duce piratæ omnes portus maris oberrantes, & nunc hic nunc illic e navibus prosilientes, magno tam vicinis damno quā longinquis formidini fuere. Non enim erat illa gens inimicorum, quæ pietatem coleret, quæ ante fidem cuiquam parceret: hoc solum inerat boni, promissam fidem nolle mentiri: & hoc interdum. [homines barbaros,] Ceterum cultus Dei apud eos nullus; & si cultus, nulla culturæ religio. Æque etenim omnes anni dies celebrare, æque omnes omnibus vesci; mysteriorum sacra non solum non accipere, sed neque ecclesiam ingredi; legitima conjugia procul spernere, sed quæ sanguine propinquior, ea complexu gratior. Et quoniam actio in eis non prætendebat religionem, minuebatur pietas, crudelitas indies augebatur: proinde quasi lex erat, ut ibi quisque terminum mali poneret, qua potentia deficeret. Igitur cessante obstaculo, [Angliam vastantes,] hostis per omnem Angliam spargitur, & quidquid obstaret, tum cæde, tum incendio comminuit. Deserta itaque extrinsecus ab incolis terra, ad urbes vicinas undique confugitur: jacet interim terra, prædonum furori obnoxia, nullo cultore beata. Rex namque Anglorum Ethelredus, imbellis quia imbecillis, monachum potius quam militem actione prætendebat: homines vero divitiis corrupti, voluptatibus obligati, haud quidquam præter commodum corporis honestum putabant. Quapropter militiam discere, rem aliquam fortiter facere, pro patria mori velle, (ne quod sibi quisque pararat, id eo moriente in jus vicinum transiret) stultum penitus ducebant execrandumque. Ita quisque dum sibi & rebus suis timet, omnes temperabant bello, nemo pro omnium causa certamen experiri tentabat; cum ea re magis certandum esset, ut quod quisque suum esse vellet pro eo quam splendidissime pugnaret. Singuli tamen Principes, quisque sua loca quanta poterant virtute tuentes, frequentes & nobiles de hostibus triumphos referebant: interdum quoque & hostes de ipsis non ignobiliter triumphabant.

[19] [adit:] In tanto igitur rerum discrimine, Elphegus id quod factu difficillimum erat, hostes adire solebat, verbum eis vitæ prædicare, captivos dato pretio redimere, & eos quos fames opprimebat alere. Tantamque placendi hostibus [facultatem] divina illi gratia concessit, ut non solum captivos a temporali, [multos convertit ad fidem,] verum etiam captivatores eorum ab æterna liberaret servitute; dum & fidei expertes, ad fidem vocaret; & quos fides admiserat, ad fidei opera invtaret. Sed cum pleraque populi turba credentium numero addita fuisset, pars tamen non modica infidelitatis errore detenta, sociorum saluti invidebat, auctoremque salutis eorum infanda conspiratione interficere cogitabat. Metuebant namque ne sublatis his, quibus auxiliariis bellandi consuetudinem agere solebant, minorem vel nocendi licentiam, aut resistendi potentiam cum res deposcerent haberent; & ea re dolebant, bestiales hominum mentes in rationabilem transisse qualitatem, [non veritus periculum mortis subire.] crudelitatem religione superari, præliandi negotium meditandi otio commutari. Unde quantum a fideli populo colebatur, venerabatur, diligebatur; tantum itidem ab infideli multitudine contemnebatur, deridebatur, odiebatur. Sed Beatus ille, malens cum Domino, Beelzebub, quam cum Pharisæo, Rabbi vocari, non destitit incepto operi operam dare, fideles in fide confortare, infideles ad fidem vocare, summa cum auctoritate omnia facere. Neque enim fas erat ut aliquorum ille formidini cederet, qui divinum spiritum suæ mentis rectorem, & maximam populi partem suæ voluntatis fautricem haberet.

[19] Sed totius malignitatis magister simul ac minister, diabolus inquam, dum infidelium paucitatem ad injustam justi hominis necem, propter copiam fidelium, impellere non potuisset; aliam patrandi sceleris artem aggreditur: per quam illi, omni sociorum timore sublato, quod nequissime cogitaverant, crudelissime exequerentur. Quemdam namque c Edricum Rex totius imperii sui Præfectum statuerat, hominem humili quidem genere, sed cui lingua divitas ac nobilitatem comparaverat; [Edrico homine perfido,] callentem ingenio, suavem eloquio, & qui omnes id temporis mortales tum invidia atque perfidia, tum superbia & crudelitate superaverat. Hujus igitur fratrem, primo nobilitati Cantuariorum in præsentia Regis gratuiter maledicentem, [ob fratrem a Cantuariis occisum,] deinde ea quæ unicuique ex paterna hereditate provenissent, violenta dominatione invadentem; hujus, inquam, fratrem, lubricum ac superbum, eadem nobilitas aggressum interfecerat, ædes succenderat; justo Dei judicio agente, ut qui in alios injuste exarsisset, ipse juste vindictæ pœnas exsolvisset. Cujus sanguinis, frater superstes ac sæviens, ultionem a Rege postulat. Denegat Rex postulata, jure fratrem peremptum pronuntiat, qui tantam nobilitatem, tanta animi mobilitate regali in palatio impetere præsumpsisset. Præfectus, colorem mutatus, palatium egreditur; junctisque secum decem millibus viris quam optime armatis, occisum fratrem ulcisci conatur. Sed dum conatus suos parum processisse conspiceret, [conspirante cum Danis,] resistentibus his quos importunissimos adversarios habebat, & ingenti virtute contra certantibus; elatus in iram, Danorum conciliabula expetit, auxilia perquirit; non jam ad Cantuaritas solos debellandos, sed ad totius fines Britanniæ invadendos: quorum ignaviam maledictis increpat, quod tot annos laborando nihil effecerint; cum præsertim Rex senio & languore, Principes otio, omnes divitiis ac voluptatibus contabescant. Opus tantummodo esse incepto, cetera rem ipsam expedire. Regnum post victoriam æqua sorte dividendum; se Orientalihus Anglis principari, illos vero Aquilone potiri. Cujus hominis pollicitationibus Principes Danorum arrecti, simul & memores sociorum per doctrinam Pontificis sibi præreptorum, socios se infatigabiles ad quodcumque ducere vellet promittunt, dextras dant & accipiunt, sacramenta exigunt & porrigunt.

[21] Itaque maturato consilio Dani & Angli, Dani (relicta statione quam hyemandi gratia propter Lundoniam ceperant) cum innumera classe & non segniter armata portum d Sandwicum subeunt, [Cantuaria designatur obsidenda:] ea videlicet ratione, quod illum & ad receptionem navium habilem & civitati ad quam tendebant acceperint proximum. At Edricus, cum innumera pedestri multitudine & ipse pedes occurrens, exercitum intolerabilem facit: hostes Pontifici, Præfectus nobilitati, omnes Cantuariæ necem intentant. Cujus rei fama civitas Cantuariorum vehementer permota, propterea quod neque alimentorum subsidia in ea fuissent, nec illis comparandis tempus jam idoneum suppeteret; totas spes atque res suas in manus summi Sacerdotis commendat; templumque Domini, quod excellentissima omnium populorum veneratione ibidem colitur, assidua supplicatione frequentat. Arbitrabantur etenim sese propter loci sanctitatem ibi tutari posse, & omnia magis fieri, quam se violenta inimicorum manu inde avelli. Sed verus ac sempiternus Deus non est ut dii gentium, qui non modo peccandi impunitatem suis cultoribus tribuunt, verum etiam variis eosdem observationibus atque oblectationibus ad peccandum inducunt, dum metuunt indebitos sibi honores ab hominibus denegari, si non eisdem per mortiferas voluptatum execrandarum licentias studuerint placere. Hinc adulatoria comœdiarum figmenta comperta; hinc ludi scenici instituti; & quod prostituendis animabus malignissimi dæmones adinvenerunt, dii adulteri & illiberales, qui nullam sibi culturæ possunt exhibere reverentiam, si non hominibus peccandi tribuerint licentiam. At Deus & Dominus noster, ut in nullo bonorum nostrorum se indigere, ac per hoc se verum Deum esse manifestet; sic culturam exigit, ut vivendi præcepta dare non metuat; sic vivendi præcepta dat, ut ea servantibus præmia, contemnentibus vere supplicia proponat; quodque parum intelligentibus æque videtur asperius, quos præ ceteris familiarius diligit, eorum ille peccata gravius punit. Unde cum regnum David corroborandum promisisset, de posteritate filiorum illius ista subtexuit dicens: Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint, & mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo: ac per hoc nullomodo a bono Deo deseruntur, qui tali modo deseri videntur. [Psal, 88, 32]

[21] [S. Elphegus suadentibus discessum resistit:] Mox universa nobilitas, quæ olim in legis violatorem vindictam exercuerat; universa, inquam, nobilitas lacrymabili quæstu Pontificem circumdat, orat ut urbē exeat, vitæ cōsulat. In vulgi morte damnum quidem esse, sed quovis modo tolerabile, illius vero vitam omnium in terra vitas excellere. Sentiens autem Beatus ille, suasionem, tametsi piam, sua tamen æstimatione indignam; Longe, inquit, mihi alia via gradiendum puto, dum præteritos mecum labores reputans, æternam Dei retributionem cogito. Videmini namque tale mihi consilium dare, ut quod invita jucundius habebam pro minimo contemnam: [Martyrium appetit:] & quod omni semper desiderio a Deo expetebam, id ab eo oblatum sponte projiciam. Sed absit ut gloriam meam ignominia commutem: absit ut immortalitatem, quæ auctore Deo omnibus proposita est, timore mortis evandam. Quod si qualicumque de causa, turpi vel honesta, immortalitas captari posset, esset equidem omnibus elaborandum viribus, ut ad illam quomodocumque pertingere possemus: nunc autem cum tanta moriendi pro Deo honestas existat, ut laudabilior sit qui animam suam perdere voluerit, quam is qui eamdem servare contenderit; quis non ultro se ingerat in mortem, si eum amantissimi etiam sui præpedire velint a morte? [nihil habens cur mortem formidet,] Neque enim sceleratorum maleficia commisimus, ut ex hinc mortis supplicia pertimescere debeamus. An vere illud erit in crimine, quod eorum delectos a paganismi erroribus retraximus, atque ad unius veri Dei agnitionem cultumq; attraximus? Sed beatum me, si tali in causa mori me contingat: pro cua ut morerentur, elaboraverunt omnes Martyres Christi. An forte ibi offendimus, cum gentis nostræ captivos perditæ libertati restituimus; & quos restituere non potuimus, in captivitate pascere non dubitavimus? Sed utinam pro tali offensa tot in me mortis vulnera desæviant, quot in me membrorum varietates natura formavit. Jam vere si inde furoris eorum exarsit immanitas, quod vitam illorum flagitiis ac facinoribus coopertam, quotidiana invectione reprehendebam; illius me coëgit auctoritas, qui sanguinem impii de manu mea dicit esse requirendum, si eidem scelus suum per me non fuerit annuntiatum. Quod si alia non sunt, quæ pro illorum studio in me culpari valeant, & hæc ipsa talia esse noscuntur, ut sui magis dignitate Deum mihi concilient, quam indignitate exacerbent; alienum profecto a meis rationibus esse existimo, [sed animam pro ovibus ponere paratus:] optimis civibus in mortis periculo derelictis, de mea singulari salute, quæ nec salus dicenda est, cogitare. Mercenarius esse potero, si videns oves meas a lupo devorari, ipse incipiam fugam meditari. Proinde quibus Deus inspiravit, ut bona malaque justa perpeti velint, hic quæ nobis præparata sunt pariter expectent.

[22] Postquam accepere ea homines, quibus omnia quam mors & cruciatus corporis cariora erant; citato mox consilio, diversi, alius alio se transferunt, plures vero placandi gratia Danos accedunt, rati se apud hostes tutos fore, qui infra muros civitatis tu ti esse non possent. Sed econtra omnia evenere; & me piget ista narrare. At Elphegus convocatis populi sui pauperibus, hortabatur eos bono animo esse, Deum præ oculis habere, præter eum qui corpus & animam in gehennam perdere potest nihil formidare. Admonebat etiam eos humilitatis Christi ac patientiæ, [subditos, maxime pauperes, confortat:] qui cum Deus esset, & omnia Pater illi in manus dedisset, non solum se de inimicis ulcisci noluit, sed & sævientem Petri amorem ab ultione prohibuit; gladiumque illius, Malchi sanguine cruentum, vagina recondidit. Docebat nihilominus duas esse hominum liberationes, quarum alteram publicus, alteram occultus probaret excursus; nec magno curandum opere, si ea non proveniat, quam humani favoris judicium expectat: propterea quod illam malus quispiam participare valeat, illam vero aliam, quæ divini secreti scientiam fatetur, eo magis optimam atque infestis viribus appetendam, quo ad eam nemo nisi bonus aspirare prævaleat? Ad hæc proponebat constantias Martyrum, & victorias eorum qui fidem non verbis sed tormentis ostendebant, quibus Christiana innocentia non tam honori quam supplicio, quoad viverent, erat. His illos sermonibus institutos, ad quæcumque tormenta persecutor impelleret, [benedictione sua & sacra Eucharistia munit.] Beatus ille paratissimos reddebat: deinde Episcopali super illos benedictione effusa, pacis communione in osculo sancto libata, dum divini epuli omnes participes efficeret, se illis, illos sibi, utrosque autem omnium protectori Deo, commendavit.

ANNOTATA

a Hæc anno 1010 & 1011 peracta sunt.

b Regem Suanum post innumerabilia & crudelia mala, quæ gesserat, 111 Nonas Februarii a S. Edmundo Rege apparente confossum, miserabili morte vitam finivisse, ex libello miraculorum S. Edmundi tradunt Hovedenus, & Westmonasteriensis; & consentiunt Simeon Dunelmiensis, Florentius Wigorniensis, Rodulfus de Diceto, Ioannes Bromton & alii; referentes ejusdem necem ad annum 1014; ut aut hic de alio Suano agatur, quod magis certum videtur, aut certe per aliquam prolepsin hæc sint inserta.

c Edricus Streone, Dux Merciorum, Comes Salopiæ, perfidus proditor, paßim describitur ab Anglicis historicis: apud quos verba hinc desumpta leguntur. Anno tandem 1018 Canutus Rex, Londini in palatio suo, jußit eum occidi.

d Ampla nunc urbs, Comitili insignis titulo, intra octavum a Cantuaria milliarium.

CAPUT V. Cantuaria obsessa & expugnata. S. Elphegus Captus & carceri inclusus. Hostes a morte liberati.

[23] Iamque dies aderat, primos visura tumultus; & ecce tota civitas, hostili agmine a circumvallata, omnem exeundi civibus libertatem negabat. At illi pro muris consistentes, [Obsessa urbs] resistendi audaciam non tam ostendebant, quam simulabant. Vicesimo autem obsidionis die, exhausto quidquid ad usum vitæ paraverant, mittitur a Pontifice, [hostem per nuntios monet:] qui Dano suggerat, ut ab incepto desistat; populum innocenter obsidionem pati; caveret ne divinæ correptionis flagello, pro filiorum castigatione ad tempus concesso, nimis insolenter abutatur; fieri plerumque, ut quem pater heredem vult baculo percutiat, baculum post in ignem projiciat. Sed Angli (nam illi ad impietatem procliviores extiterant) quo amplius cognatum populum afflictari cernebant, eo ferociores instare, vineas agere, turres exstruere, arietibus murum ferire, igneas faces jacere, prorsus nihil intactum habere. Inde feralis per contiguas domos ignis conceptus, horrēdos crines attollit, ac sæviente austro per omnia loca se dilatando spargit. Cernere tibi videreris, [ea incensa] aut Romanas flammas Neronē mirari, aut Troiana incendia Æneam deflere. Tum vere miseranda inter cives cunctatio, utrumnam desertis murorum propugnaculis ad proprias domos convolarent, an eis neglectis munitioni incumberent, Vicit communem utilitatem privata affectio, filiorum dulcis recordatio, tuendæ familiæ innata compassio. Currunt itaque furore præcipites, animositate audaces, neque vitæ memores, neque mori potentes. Rapiunt e mediis ignibus conjuges & caros liberos, hostili gladio statim feriendos. [& vi occupata,] Sed illis ad cineres ædificiorum attentius occupatis, ecce, quod dictu quoque miserabile est, b effracta urbe exercitus ingreditur, terribilis sonitus ex clamore vocum simul & ex clangore tubarum attollitur, adeo ut omnia civitatis fundamenta concuti viderentur.

[24] Quæ tunc facies rerum, quam miserabilis confusio malorum, sub nullius scientiam cadere potest, qui non ejusdem calamitatis spectator affuerit. [gladio mactantem obvios quosque] Alii namque ferro jugulati, alii flammis consumpti, plures vero supra muros præcipites dati; nonnulli vero, quod dicere pudet, per verenda suspensi. Deficiunt Matronæ, quas ceteris clariores nobilitas effecerat, dum thesauros quos non habebant coguntur prodere; capillis per omnes civitatis plateas distractæ, ad ultimum flammis injectæ, moriuntur. Super omnia in minorem ætatem crudelitas desævit, dum parvuli a matrum uberibus avulsi, aut lauceis exciperentur, aut superacto plaustro minutatim contererentur. Jam vero ea quæ sequuntur mala, præ doloris magnitudine vix enarrare valeo. Ecce etenim veneranous Pontifex, non ferens tantam suorum depopulationem, dum forte plangentium turba monachorum in ecclesia Salvatoris circumseptus fuisset, [elapsus ex ecclesia] repente manibus tenentium se lapsus, de ecclesia evasit: currēsque ad locum cadaveribus plenum, inter densissimos hostium cuneos se ingerit, talia geminando inclamitans: Parcite, ait, parcite; & si viros vos esse cognoscitis, innocentem ætatem persequi desinite. Non est ista victoria, qua lactentium perimitur innocentia; nec laudi adscribitur, quidquid in supplices bellando peragitur. [aggreditur & postulat pro suis plecti] Si gloriam de victoria expectetis, hanc vobis potissimum ejus jugulum præstabit, quem cælestis potestas omnibus præesse constituit. En me, qui ut Christianum populum augerem, multo vos milite spoliavi: en qui vestræ impietatis crimina libero ore semper damnavi: &, qui captivos patriæ, horrendo multatos ergastulo, pavi, vestivi, redemi. Si gratuito malos esse delectat, in me præcipue vestra ira desæviat, quem præ omnibus tot peccandi modis vos offendisse constat.

[25] Protinus ergo innumeris manibus fortissimus athleta capitur, ac intercepto gutture vox loquentis præpeditur: vinculis palmæ innectuntur, genæ unguibus dissecantur. Inter hæc servus Dei muto simillimus, ne uno quidem verbo dolorem prodere, [captus ligatur, & cæditur:] sed sancti Spiritus consolatione roboratus, summa tantummodo labia, quasi cum Deo loquens, movere: sicque ad atrium templi, non tam deductus quam impiorum manibus impulsus, jubetur novi flagitii spectator assistere, [ad atrium templi ductus,] quatenus mortem ante mortem videret, nullumque mortis genus existeret, quod illum sive patientem sive suis condolentem præteriret. Accedunt itaque filii diaboli ad templum Filii omnipotentis Dei, [videt templum incendi,] cuppas super invicem positas inflammant, tectum exinde molientes comburere. Jam plumbi materies, a facie ignis resoluta, cœpit introrsum defluere; cum beata monachorum plebs, caput pallio cooperta, amaris lacrymis faciem rigata, in Deum per omnia confisa, [& monachos occidi:] egrediebatur; datura pro Salvatore, quod pro omnibus ille dignatus est impendere. Ad quam ferro excipiendam trux carnifex occurrens, mirabili atque miserabili eamdem cæde devastat. Quid tunc quæso Pontificis agebatur in animo, cum videret totius regni matrem miserandis cineribus involutam jacere, filiorum multiplices catervas per diversas diversarum mortium strages interire, se vinculis irretitum, vulneribus afflictum, saturatum opprobriis, destitutum solatiis? Sufficeret namque ad communem regni perniciem aut sola Pontificis injuria, aut funestum urbis excidium, ne dum utroque Anglia decore privatur, numquam deinceps ad priorem esset statum reformanda. Sed quidquid illud sit quod æterna hoc in facto Sapientia providerit; magnum quiddam ac præclarum esse dignoscitur, quod tam pio, tam excellenti Pontificem martyrio decoraverit, [totam urbem minis cædibusque impleri,] ut alterum esset quod de morte filiorum doleret, & alterum quod mortem ipse sustineret. Igitur ex omni numero, qui ad octo millia hominum prætendebatur; quatuor solūmodo monasticæ professionis, octingentos autem inferioris ordinis viros remansisse accepimus, quos primum beneficii gratia pro decimis computatos, deinde Dani verberibus acriter exaratos, aut pecuniaria redemptione dignos iudicaverunt, aut servilibus mancipandos operibus secum abduxerunt. Quibus ea solum re Danos existimo pepercisse, ut nullis deinceps temporibus deessent, qui cruentam illorum victoriam prædicare possent. Sed qui hominum malis bene utitur Deus, quod illi ad testimonium crudelitatis, hoc ille parabat ad restaurationem posteritatis.

[26] Hactenus urbis excidia deflevimus, nunc ad deflendam sancti viri mortem lacrymas reparemus. Jam populo cælo, jam urbe flammata, denique Christi templo violato, perscrutato, spoliato; extrahitur Sanctus, toto corpore vinctus, furentis populi manibus occidendus. [trahitur ad portam:] Cumque ad portam septemtrionis præcedentiū raptu ac subsequentium impulsu traheretur; ecce hi, quos solos paulo ante ex omni civitatis ruina superfuisse commemoravi, pedes trabibus inserti, sub militari custodia tenebantur. Qui viso Pontifice, & quæ erga Pontificem agebantur malorum indignitate; elatis in cælum manibus cum ingenti rugitu exclamant; Deum tantæ crudelitatis inspectorem fore postulantes. Omnes eum viderunt, & elevata voce fleverunt. [captivos cösolaturus; graviter læditur:] Subsistens autem summus Sacerdos, ut fractos eorum animos oratione firmaret, repente ab impellentibus se gravi per summos humeros vulnere sauciatur, adeo ut profluente sanguinis unda a toto corpore humerus divisus appareret. Exhorrent facinus compediti, exhorrent ipsi Dani, exhorrent quicumque erant animo humani. Nec ille desiit Deum orare, oculos ad cælum, animos vere ad eum qui supra cælum, est infatigabiliter habere. [infœdo carcere 7 mensibus detinetur:] Ducitur itaque hostia Christi de urbe ad classem, de classe ad carcerem, de carcere ad iniquitatis judicem. Carcerem pronuntio, quem horror tenebrarum cæcavit, quem angustia parietum arctavit, quem ranarū importunitas fœdavit. Ibi virum menses septem duodeno milite septum servavere, rati illum Ecclesiæ patrimonia spoliaturum, ac pro sui liberatione eis daturum. Elphegus nihil sane ad hoc intentus, quippe, cui serū videbatur, quod huit mortali vitæ subtractus, æterna Dei præsētia frueretur. Quocirca patiētissime omnia sustinere, passiones Christi pro potestate ibidem celebrare, grata Deo contriti cordis solennia agere.

[27] Interea cœpit ira omnipotentis Dei in homicidam populum adeo desævire, [multis millibus hostium plaga divinitus incussa pereuntibus,] ut parvo temporis intervallo, duobus eorum millibus per diros internorum cruciatus prostratis, cetera quoque multitudo, simili morbo percussa, simile experiretur exitium. Commoniti autem a fideli populo, ut reos se in Christum, templum, ac populum illius agnoscant, dicant, defleant, de cetero autem Pontifici satisfaciant, consilium salutis differunt; opinati, non tam divina voluntate, quam fortunæ instabilitate hoc illis infortunium accidisse. Prævaluit interim clades super omnem carnem, quæ Pontifici intenderat mortem; & nunc denis, nunc vicenis, nunc pluribus his terribili viscerum dolore captis, tortis, absumptis, magnam subeundæ mortis formidinem viventibus incussit. Citato igitur concilio, [ad concilium honeste adductus, ferit in Cœno Domini.] mox ad eum ab omnibus curritur; patratum facinus quamvis invitis lacrymis deploratur, ut ad cæli Regem supplicatio fiat obsecratur. Erat autem solennis ille conciliationis dies, c in quo sanctissimum Corporis & Sanguinis sui mysterium Salvator discipulis commendavit. Tum ille, quem paulo ante malignitas tortorum vehementer angebat, nunc eorumdem manibus ad publicos populi aspectus honorifice delatus, atque in sella gestatoria positus, has de sacra pectore edidit voces. Etsi vestra incessabilis crudelitas nullum sibi promerendæ veniæ locum relinquat; nostri tamen interest officii, non tam quid vos pati conveniat, quam quid nos agere deceat intueri. [explicat mansuetudinē Christi erga ludam proditorem,] Habemus namque maximum hujus speculationis documentum in hodierno Christi Domini facto, qui cum suorum dignatus fuisset lavare pedes discipulorum, non modo illum non exclusit a quo se tradendum esse præscivit: imo etiam sancto pane, [& alios se comprehendentes,] sanctissimis manibus libato, eumdem cibavit. Inde cum ad locum comprehensionis illius ventum fuisset, primo omnes Pharisaicæ impietatis ministros potentiæ suæ verbo elusit; sed confestim pro dignitate beneficii eosdem ipsos erigendo sanavit. Ita omnibus quæ de illo sunt diligenti ratione consideratis, invenimus eum bonitatis suæ clementiam hominibus semper prærogasse, non eorum mala facta per condignam suppliciorum pœnam vindicasse. Quodq; magnæ bonitatis insigne est, quos quotidie mandatis cælestibus pertinaci animo videt resistere, [& ad huc erga infido: homines,] eos in cælo sedens adhuc patitur vivere: Vivere inquam, vivere, immo humanis rebus plurimum ceteris præstare, dum eis & clementia cæli & fœcunditas terræ, filiorum gratia, famulantium clientela, pecuniæ augmentum, ac subjectio arrideat inimicorum. Huc accedit; quod vobis quoque, hominibus quidem, sed canino semper more viventibus, longanimem sui patientiam prætendit: quos olim furoris sui gladio peremisset, si non pœnitentiam quam mortem vestram maluisset. Quapropter quoniam exemplorum illius devotus cupio imitator exsistere, [quo exemplo omnem in juriam condonans,] oblitus incendia civitatis, oblitus innocentium cædes, oblitus, inquam, quæ in me acta est, præteritæ impietatis; sicut ipse Patrem pro suis crucifixoribus, & ego pro meis ipsum tortoribus interpellabo. Afferte ergo panem, statim vobis reddendum salutarem; quatenus ex hoc refecti, & cupitæ salutis beneficium adepti, [tribuit eis panem benedictum:] aut solennes Salvatoris gratias reddatis, aut sceleratiores blasphemi remaneatis.

ANNOTATA.

a Inter Nativitatem S. Mariæ & S. Michaēlis Cantuariam obsessam fuisse, tradunt Wigornienses, Hovedenus & alii, ad annum 1011.

b Per insidias Almeari Archidiaconi (quem S. Elphegus, ne morti traderetur, prius eripuit) pars civitatis incenditur, exercitus ingreditur, urbs capitur. Ita Wigorniensis & alii.

c Aprilis 10: siquidem Pascha anno 1012 bissextili incidit in 13 Aprilis, cyclo Lunæ 6, Solis 13, litteris Domini-calibus FE.

CAPUT VI. Enormis pecunia postulata. Insidiæ a dæmone structæ S. Elphego. Angeli, & S. Dunstani & aliorum apparentium auxilium: vulnera sanata.

[28] Postquam Præsul finem dicendi fecit, invocato mundi auctore Christo, datoque omnibus pane a se benedicto, omnes de exitiali liberavit clade. Qui liberati & ab homine confortati, nihilominus perstiterunt, in quo cœpto constiterunt. Exspectato autem sacrosancto Dominicæ requiei sabbato, cum perfectæ salutis integritatem se recepisse, nec quempiam ex omni populo per totum triduum obiisse conspicerent; legant principes legionum quatuor, qui Pontifice adito, primo quidem pro impenso beneficio gratias exhibeant, [Ad postulata 60 talenta argenti] deinde hujus conditionis alloquium proponant: ut si vita ac libertate velit potiri, sexaginta argenti talenta persolvat, singulis talentis quinquaginta librarum pondere appensis. Præter hæc spondeat se suasurum Regi; ut quoniam impossibile sit absque grandi pecunia Anglos Danis conciliari, [& 200 a Rege procuranda,] ducenta superioris ponderis talenta solvantur, sicque fœdus inter utrosque populos firmum cōstituatur Quo ille accepto nuntio tale fertur responsum dedisse. Legatio, inquit legitima non est, cum id petitur, quod petenti jure denegari potest. Jure autem denegari potest, quod ratione haberi non potest. [negat se aliquid facturū] Ratione vero haberi non potest, quod aut ignis devoravit, aut prædo asportavit. Quod si ad explendam animi vestri dominatricem cupiditatem, ea vos ratione ducimini, ut existimetis me aut ecclesiasticas possessiones exspoliaturum, aut contra patriæ decus Regi suasurum, fallimini: propterea quod Christiani hominis non sit Christianorum carnes paganis dentibus conterendas dare: Ego equidem id faciam, si quod paupertas ad vitam paraverat, vestris hoc morsibus abutendum tradam.

[29] Accedentes autem hi, quorum gratia familiarius utebatur, rogabant eum mitius loqui, sigillo suo scripturam firmari, [nec amicorū consilio ut ea ex templorū thesauro colligantur, acquiescit,] quæ ad deprædandas Ecclesiæ reliquias circumquaque mitteretur; quatenus redemptionis pretium exinde consequeretur. At ille, qui semper erat pater pauperum & invictus patriæ defensor, indigne ferens eos indigna locutos, ita respondit: Si istud mihi flagitium persuadere potueritis, quidquid usquam flagitii est persuadere poteritis. Sed satius est per virtutem emori, quam tali modo vitam mercari: quid namque indignius dici potest, quam ut Elphegus in ultima ætate crudelis esse discat, quem clementiæ ac mansuetudinis virtus ab ipsis infantiæ cunabilis decorabat? Aut quam mercedis gratiam ab æquissimo omnium remuneratore Deo sperabo, si quæ fidelium opera ad honorem Ecclesiæ parata sunt, hæc meo opere distracta perierint? Exciditne animus, quam laudabili ratione beatissimus Martyr Laurentius thesauros Ecclesiæ abscondit, ne illos violenta manus inveniret persecutoris? Quid quod eosdem tam liberali diligentia pauperibus distribuit? Quod si ille quos acceperat thesauros laudabiliter occuluit; ego quos non accepi crudeliter exquiram, crudelius perdam? Et si ille, quæ non habebant egentibus dabat: ego quæ habent eisdem diripiam? Nisi forte mitius sit quod suū est pauperibus auferre, quam quod nostrum est non largiri. Videte ergo quam id impie dixeritis, quod sobrie vos dixisse putabatis. Hæc ille, nec ad hæc illi.

[30] Sed postquam in castris audita fuissent quæ ipse dixisset, tum quidem omne furoris sui venenum spirare, clamorem & dentium stridorem mixtum attollere; & quid de viro statuendum foret, maligna mente tractare. Nihil ergo prior fames, nihil catenæ, nihil militaris custodia valuere: nova omnia cuduntur, & ea multiplicatis tortoribus cumulantur. Eratque miserabilis rerum conditio, & quam non solum muta animalia, verum etiam ligna & lapides expavescerent: dum qua die universa mundi elementa de Resurrectione conditoris lætabantur, [ipsa Paschatis die diro torquetur:] ea ipse inauditis tormentorum quæstionibus puniretur. Sed ille, propter spem quam habebat in Domino, omnibus his malis quasi epulis delectabatur.

[31] Exarsit itaque impius furor maligni draconis, crediditque se diro invidiæ mucrone perire, si suis artibus victus non cederet, quem suorum militum tormentis vincere non posset. Tegit ergo augmentum furoris velamine pietatis; fraude conatur elidere, quem terroris magnitudine non potuit superare: fit virtus specie non veritate, Angelus ore non operatione, Quinta igitur Paschalis festi luce peracta, [feriæ 5 a damone sub specie Angeli a Deo misse] aggreditur filium lucis auctor tenebrarum: mentitur se de supernis sedibus destinatum; quatenus leni vigiles somno demulceat, illum vero ad communem gentis salutem de squallore carceris educat; nec vereretur ignavi militis vocabulo notari, cum neque Petro sublimior, nec Paulo esset robustior, quorum alterum sporta contexit, alterum vero carcerali stridore gravatum Angelus absolvit: Christi quoque venerandos teneret pedes, qui ut lapidantium se manus effugeret de templo exivit, ac fugiendi licentiam Euangelico præcepto suis mandavit. His ille sermonibus veluti unguentis delibutus, carcerem egreditur, illum sequens prævium itineris, qui filium Dei in deserto tentare præsumpsit. Plurimis autem aquarum alluvionibus per obscuras mortis umbras pervadatis, [educitur ad paludes:] is qui ore luciferum agebat, repente disparuit. Tum Sanctus, pestiferi ductoris machinas intelligens, ex imo pectore dolens anhelat, mediisque se paludibus iniectās, cum maximo fletu Salvatorem implorat. O vitæ dator, o stirpis Adam unice miserator, [seductum se agnoscens,] cur senem me tua gratia destituit, quem in florida ætate numquam destituere suevit? Tam diu misericorditer servatum, in extremo vitæ pateris perire abjectum? O totum quod cupio, totum quod frui desidero, quid juvat in prælio longum diem victorem fuisse, si peracto die prædam victus victorem abripiet? Aut quæ laus natandi perito, si medium pelagi naufragus evasit, ad littus vero invisæ mortis naufragium sustinuit? Quotiens te in hujus vitæ naufragio Salvatorē inveni? [Christum invocat:] experiar nunc quæso consolatorem in hac dæmonis illusione, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, Adjutor, inquam, in tribulatione, experiar te consolatorem in hac dæmonis illusione. Carcer a tergo, a fronte flumen, tenebræ in gyrum, auctor earum juxta; Elphegus, omnibus his ærumnis inclusus tibi soli derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor.

[31] Talia vir ille, non clarus Pontificio, sed vilis opprobrio, gemebunda voce commemorans, divinis auribus opplorare non desinit. Sed is qui in mediis tenebris creavit columnam lucis, ut in invio hereditas ipsius viam inveniret; dignatus est erranti viam ostendere, qua loco unde discesserat inclytus bellator redderetur, & coronam cælitus sibi promissam, sine aliquo obstaculo recipere mereretur. Mox igitur cum surgente diei aurora, apparuit vera veræ lucis aurora, juvenis aureo splendore amictus, divini signaculi vexilla præferens, itaque viro alloquium persolvens: Quo te, [ab Angelo apparente docetur fallacias dæmonis,] ait, tui distrahunt pedes? quo impetus fugæ? quo ductoris invidia? Siccine itur ad coronam, fugiendo certaminis luctam? aut potest bravio palmæ fulgescere, qui currendi metas in stadio noluerit perficere? Cui cum retulisset Sacerdos, non se fugere, sed divini nuntii paruisse imperio: Non hoc, ait, imperium fuit divinitatis, sed diabolicæ malignitatis commentum; nec tam te ille de carcere educere, quam extra carcerem voluit seducere. Urget namque illum & præteritæ vitæ tuæ pia operatio, & in tantis tribulationibus præsens semper tibi sancti Spiritus consolatio, cujus præsentia hominibus donat constantiam, constantia victoriam, victoria gloriam; [& coronam sequenti die obtinendam:] & ea re mavult omnia tentare, quam a te confusus abire. Redi ergo ad locum, amice, coronæ cælitus deputatum, sciturus quod te die crastino Pater honorabit in cœlo, honore illo maximo, ut in æternum sis cum ejus Filio. Elphegus igitur ad locum certaminis ab Angelo revocatus, lætus expectabat horam, qua a Deo reciperet coronam.

[33] Sed cum prope fuisset, ut terrificum antrum intrare debuisset, [crudeliter cæsus, fœtidissimo sumo cruciatur:] comprehensus a turbulenta carnificum turba, plagis assicitur maximis; insuper cerebro capitis violato semianimis ergastulo includitur, ubi accenso foco, & quidquid fœtidissimum fumum vel generaret, vel generatum nutriret, per singulas diei horas injecto; valvarum januas claudunt, relicto illo intrinsecus, quem talibus pœnis cruciandum putarunt. Sed Dei agonista, memor eorum quæ pro se filius Dei perpessus fuisset, pro minimo habuit quidquid ipse pro illo sustinere potuisset. Pleraque igitur sequentis noctis parte exacta, cum illucescente Octavarum Sabbato æternum viro Sabbatum præpararetur in cælo; cœpit terrifica domus cælestis gratiæ participium suscipere, æternæ vitæ odoramina spirare, hymnos mellifluis Sanctorum vocibus modulatos personare. [a S, Dunstano apparente cum aliis Sanctis recreatur:] Quos beatus ille in magna cordis lætitia intuitus, Dunstanum quondam Archiepiscopum vultu ac veste gloriosum conspicit assistentem, protensisque ad illum manibus ita dicentem: Ad te, æterni Regis invictissime miles, ad te nostro honorandum obsequio venimus, missi ab illo qui tibi & victoriam præstitit de inimico, & sempiternam coronam præparavit in cælo. En quorum collegio post mortem carnis in perpetuum frueris, civis Jerusalem cælestis ac domesticus Dei, si ea quæ desunt passionum Christi, in carne tua patienter suppleveris. Vidimus namque multiplices urbis labores, templi incendia, filiorum necem, tua cum vinculis opprobria; &, post impensa beneficia, duplicata tormenta. Quod ergo reliquum est, Deitatis potentia vallatus, libens excipe: sciens non esse condignas hujus temporis passiones, [& sanatur a plagis.] ad superventuram gloriam quæ revelabitur in te. Unus namque & hodiernus dies ad supplicium, sed jugis ac sempiternus erit ad præmium. Inter hæc laxantur nodi vinculorum, stringuntur ora hiantia vulnerum, & absolutus ad integrum omnis corporis plaga Elphegus, psallens cum psallentibus, exultans cum exultantibus, incedit.

CAPUT VII. Martyrium: corpus Londinum translatum: miracula.

[34] Pavefacti rerum magnitudine custodes, nuntiant his qui in extremo agmine curabant, locum tremendo quondam horrore damnatum, nunc Deorum excubiis magnifice delectari. Qui celeri cursu turmatim ruentes, [A Principibus Danis adjudicatur morti:] procumbunt innixi parietibus, præsentem Dei virtutem cernere volentes: sed eadem citius dictu percussi, resiliunt. Quod simul atque Principes exercitus accepissent, socios videlicet a se catervatim defluere, atque ad hominem Dei certatim confluere; statim in illum mortis sententiam promulgant; ne illo diutius vivente contra invicem armati procedant, graviusque a se quam ab exteris gentibus occisi depereant. Proinde missa armatorum manu non parva, Elphegus de loco horroris ducitur ad consilium furoris, de domo fœditatis ad judicium vanitatis. [ad eorum concilium ducitur.] Et quoniam pedes illius diuturna religatione olim noverant fuisse exesos, ad maturandam flagitii immanitatem, hanc viro exhibuere humanitatem; ut eum jumento imponerent, & ita ad synagogam sathanæ pertraherent. Planctus ingens fidelium, luctu & lacrymis divinum equitem prosequentium : quorum ille medius, [consolatur propter se plangentes:] spectaculum factus Angelis & hominibus, orat ne sibi adversus mundi principem prælianti, impedimento fiant, sed magis orationum suarum auxilia prætendant. Jam tibi in mentem veniret Filius Dei, aut vili asello residens, aut crucem humeris ferens; plangentium mulierum miserandæ lacrymæ, insultantes Pharisæi, & milites crucifigentes. Cumque adhuc spatio volitantis sagittæ procul fuisset; vasto murmure omne concilium ista infremuit: Episcope, aurum, aut hodie mundo eris spectaculum. At ille suorum manibus reverenter exceptus, primo quidem præ lassitudine paululum siluit; deinde postquam accepto flatu respirasset, ita respondit: Aurum vobis divinæ sapientiæ propono, ut relicta vanitate quam diligitis, ad unum vivum verum æternumque Deum studia convertatis. [prædicit in teritum in infidelitate manentibus,] Quod si consilium Dei per me vobis annuntiatum obstinata mente spreveritis, pejori profecto quam Sodoma morte peribitis, nec in hac terra in perpetuum radicabitis.

[39] Tum vere satellites diaboli, venenato spiritu crudelitatem spumantes, nec jam pondus verborum illius ferre potentes, impetu acerrimorum leonum e sedibus prosiliunt, aversis securibus virum dejiciunt, [apidibus etitur:] deinde alii atque alii a lapidibus eum obruunt. Jamque ad ingressum vitæ erat: cum memor Christi Domini pro omnium salute in cruce pendentis, ac pro inimico populo patrem exorantis, dexterum genu, sinistrum vero pedem telluri impressit, hanc tum pro se, tum pro his qui se infatigabiliter fatigabant, orationem assumens; Altissimi Patris unigenite Fili, Domine Jesu, [orat pro persecutoribus,] qui per uterum intactæ Virginis venisti in hunc mundum peccatores salvos facere; & me in pace, suscipe, & istis miserere. Ac prolapsus in terram iterumque resurgens; denuo sic ait: Pastor bone, pastor singularis, filios Ecclesiæ quam tibi moriens commendo, [& filiis ecclesiæ,] tuere. Accurrens autem b quidam, quem & ipsum de sacro fonte susceperat, cum videret virum in confinio mortis diutius laborantem; impia pietate motus, securim capiti illius infixit: [securi occiditur:] qui statim in æterna pace requiescens, victorem spiritum cum triumpho dirigit ad cælum. Quis, inquam, post eos, qui primi omnium Dominici gregis ductores fuerunt, aut hoc homine innocentius vixit, aut vitam mansuetius finivit? Aut quorum merita ita fuere similia, [similis S, Stephano:] ut hujus nostri bellatoris & Stephani Protomartyris? nisi quod ille divina potuit mysteria conficere, huic vero licuit offerre; ambo namque erogandis Ecclesiæ stipendiis gnari, ambo ad correptionem malorum vehementissimi, in mortis genere pares, in dilectione inimicorum æquales. Sed ecce lapides sanctuarii, pertranseuntium pedibus quondam conculcati, nunc summo angulari lapidi Christo sunt conjuncti; qui illos, quamvis e diverso venientes, unum in se, amore, voluntate, beatitudine, æternitate, facit.

[36] [ne corpus submergatur] At Principes Danorum, cupientes & suum facinus & Elphegi gloriam obscurare, coacti in unum, statuunt corpus illius flumine immergi, rati scelerum enormitatem eo facilius contegi posse, quo ejus ab hominibus memoria tolleretur. Verum quod Danis ad contumeliam, Christus Elphego paravit ad gloriam. [impediunt ii quos converterat,] Protinus namque omnis populi multitudo, quæ illo docente errorem abjecerat, armata procedit; malens cum defuncto pariter occumbere, quam illud corpus cujus ministerio sanctificationis susceperat mysterium, flumineæ voragini absorbendum tradere. Ita vas illud magnificum in quo dum viveret Spiritus sanctus multipliciter operabatur, ab uno ac diverso populo servatum, nec mergebatur nec sepeliebatur. Sole autem vergente ad occasum, utriusque partis Senatores conveniunt, ut tantæ contentionis litem suis rationibus determinent. Factaque est uno omnium assensu ista consilii deliberatio, ut in commune omnes Sanctum deposcant, quatenus si quid valeat in hoc ambiguo, potentiæ suæ virtutem ostendat. [occisi sanctitas miraculo probatur,] Cumque in hoc quæstio terminum inveniret, ut virtutis genus inimici Dani eligere debuissent; Ecce, inquiunt, remus de ramo fraxini, excisus, succo & cortice omnimodis nudatus; si hunc ejus sanguine litum matutina lux virentem invenerit, justum nos & sanctum occidisse constabit, & quo illum honore sepeliatis penesvos erit. Sin vero in pristina lignum arriditate permanserit, errasse vos in ejus amore dicemus; nostri autem arbitrii erit, quid de ejus cadavere statuere velimus. Placuit itaque omnibus statuti conditio: conditionem sequitur facti approbatio. Ut igitur constaret omnibus quod post mortem viveret Elphegus, contra ordinem naturæ aridum lignum sub unius noctis tempore cœpit frondere: [& sepultura in dulgetur,] quod sero Dani tellure fixerunt, & mane surgentes florere viderunt. Nihil ergo contradictionis ulterius habentes Dani, certatim in amplexus defuncti ruere, crebra oscula figere, cervices supponere, lacrymis prorsus & ejulatibus omnia complere. Sublatum ergo cæleste margaritum, bajulantium humeris inimicorum ad arborem ejus triumpho insignem defertur, comitantibus innumeris signorum prodigiis, [sequuntur miracula & Danorum conversio:] potenti Dei virtute cælitus ostēsis, Deniq; mox salus languidis innovatur, cæcis lumen clare perfunditur, audiendi munus surdis tribuitur, linguæ organum mutus recipit, composito gradu loripes incedit. Ibi orationis super illum domo ædificata, pleriq; Danorum magnates ex aqua & spiritu in eadē regenerati, ad gremium sanctæ matris Ecclesiæ convolarunt.

[37] At ubi rumor patratæ crudelitatis Lundoniam volasset, virtus quoque signorum linguas omnium in præconia Martyris solvisset, interposita fide, [corpus Londinam defertur,] Danos, jam pro nova religione mitiores effectos, adeunt, multa pecuniæ summa ac diversis pactionibus id agentes, ut sanctissimi corporis possessores fieri mererentur. Quorum importunitati vix illis acquiescentibus, suscipiunt Lundani thesaurum omni auro pretiosiorem, commeantibus ad portam urbis non minus duodecim millibus Danis & Anglis, & perpetratum facinus amaris lacrymis deplorantibus. Inde cum ineffabili totius civitatis tripudio susceptus, ad ecclesiam Doctoris gentium advectus, [in ecclesiam S. Pauli,] in eadem conclamatus, honoratus, collocatus est. In qua basilica plurimis annis in plurima virtutum claritate perfectis, cum pacis tempora redirent, a magnifico Rege c Cnutone, toto adhuc corpore incorrupto levatus, atque ad ecclesiam Patriarchatus sui, quam vivens semper amore coluerat, [postea incorruptū Cantuariam translatum,] virtute corroboraverat, pro qua etiam & quacum mortem sustinuerat, translatus est. Ceterum autem quicumque Danorum, post mirificum illud virentis arboris miraculum, ad veram Catholicamque fidem converti nolebat, horrendo statim flagello correptus, acerba morte interibat. Possem equidem dicere, qui dæmonica vexatione lacerati, qui cancri ulcere percussi, qui pelago absorpti, qui manu propria interfecti. Et quod plus mireris, si quis illorum aliquas vestimentorum ejus particulas usurpasset, nocturnæ visionis imagine territus, [ibi quoque miraculis claret:] nolens easdem reddebat, reddens expirabat. O fidele veritatis testimonium, ad comprobanda viri merita declaratum, dum ad ejus exequias, & fideles ægri mirabiliter sanabantur, & infideles sani tertibiliter vexabantur. Hæc, inquam, dicere possem, si lectoribus meis fastidio esse non timerem.

[38] Sed jam ista omnipotenti Domino qui facit mirabilia solus commendantes, narrationis cursum ad orationis affectum vertamus. Magni Regis magne miles Elphege, qui lavisti stolam tuam in Agni Dei cruore, [invocatur ab Osberno scriptore,] Filiorum ad te clamantium preces admitte; & quos honorasti tua sancta passione, subleva pia intercessione. Auxilio divino fortis, superasti principem mortis, nos Pater adversus illum robora, atque ut vincamus adjuva. Misertus lapidantium, miserere supplicantium; nec plus obtineat furentium commotio, quam diligentium devotio. Portas mortis & inferni nesciant tui servuli: sed portas paradisi resera, potestate tibi a Salvatore tradita: qui cum æterno Patre & amborum coæterno Spiritu vivit & regnat, unus, solus, & verus Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hovedenus, Wigorniensis, Dunelmensis & Gervasius, lapidibus, ossibus, bovinis capitibus obruunt. Brompton & Dicetus, lapidibus & ossibus bovinis obruunt.

b Westmonasteriensis, Danus quidam, Thrum nomine.

c Anno 1017 Canutus totius Angliæ suscepit imperium, Londini a Livingo Archiepiscopo Cantuariensi consecratus.

CAPUT VIII. Translatio corporis Cantuariam. Per modum Appendicis postmodum adjuncta.

[39] Quia venerandam beati Martyris Elphegi passionem litteralibus quondam monumentis explicavimus; placuit etiam voluntati illorum gratiam præstare, qui quemadmodem sacratissimum corpus ejus de Lundonia Cantuariam translatum sit, ardentissima cupiunt devotione agnoscere. Et quidem quod translatum sit, in fine passionis illius breviter attigimus, sed modum translationis minime exposuimus. Eum ergo nunc exponemus. Anno igitur ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo duodecimo, [Corpus S. Elphegi anno 1012 19 Apr, occisi,] indictione decima, advesperascente sabbato Paschalis hebdomade, & inchoante Dominica die octavarum Paschæ, tertio decimo Kalendas Maji, gloriosissimus urbis Cantuariæ Pontifex Elphegus, gloriosissima pro ovibus simul & cum ovibus sibi a Deo creditis passione occumbens, immarcessibilem æternæ gloriæ coronam suscepit, anno Patriarchatus sui septimo, nativitatis autem quinquagesimo nono. Cujus venerabile corpus, sive gratia seu pretio a fideli populo receptum, de loco martyrii ejus ad urbem Lundoniam delatum, [Londinum translatum claret miraculis,] & in ecclesia beati Pauli Apostoli cum innumeris coruscantis gratiæ prodigiis est humatum. Mox denique salus languidis innovatur, cæcis lumen clare perfunditur, audiendi munus surdis tribuitur, recto gressu claudi incedunt, omnibusque fideliter petentibus divina promptissima beneficia proveniunt. Sed illos qui mortis ipsius auctores extiterant, non sine terribili vindicta vindex Dei ira transire sinebat.

[40] [Auctores necis misere pereunt,] Ut enim pauca de pluribus breviter attingam, propono Ducem Haconem, proprio se mucrone transverberantem; vatem, matheseos disciplinis intentum, gutturi suo stylum infigentem; Presbyterum, collariam Martyris crucem pertinaciter abscondentem, ejusdem Martyris manibus occisum; aliumque ejusdem ordinis virum, sandalia illius temere portantem, a dæmone invasum & quousque de pedibus suis traherentur coram omni Lundanæ civitatis populo dirissime vexatum. Ex quibus rebus tam vehemens cunctos Danorum Principes formido invasit, ut vix eos terra teneret; sed marinis se tempestatibus dantes, existimabant in pelago Martyris iram effugere posse, quos ab ejus ira tellus tueri non posset. [160 navibus submersis & 65 captis,] Sed mox ut in altum spumantibus remis eductum fuisset, centum sexaginta naves, adversis ventorum flatibus actæ, in profundo maris submersæ sunt; quadraginta vero, itemque viginti quinque, ad exteras regiones atque ignotas appulsæ, & quasi quæ insidiarum gratia venissent, ab eisdem miserabiliter interemptæ. Remansit tamen in Anglia male audax princeps malorum Turchillus, pauco tempore prædo futurus, sed in æternum damnati spiritus præda mansurus. [Thurchillus ex Anglia in Daniam remissas,] Nam parvo tempore evoluto, venit Princeps Danorum Cnut, cum multo navigio in terram Anglorum; dissidensque ab illo propter quasdam res male ac perfide actas, quidquid residuum infandi populi esse poterat, sicut tabulæ stylo deleri solent, delevit: ipsumque Ducem, sex tantummodo navibus munitum, in Danamarcum a fugavit. Qui cum ad terram evasisset, [a vulgo occiditur.] suspectus Danorum principibus ne intestina bella moliretur; statim per cuncta regionis illius loca agitatus, ad ultimum ab ignobili vulgo occisus, ferisque & avibus est miserabiliter projectus. Sic ergo de terra & mari sublati sunt, qui virum sanctum & cum honore nominandum, Elphegum Arciepiscopum occiderunt.

[41] At princeps Danorum Cnut, cum videret populum suum ab exercitu Anglorum sine intermissione dirissime cædi, & jam fere propter rerum difficultatem ad deditionem se compelli; accersitis omnibus qui ad se confugerant sapientioribus Anglis; consuluit eos quid causa esset, quod tot sibi adversa contigissent. Qui omnes uno ore respondentes dixerunt; Prophetia est venerandi Martyris Elphegi, qui cum a patribus tuis crudeli interrogatione circumventus fuisset, prædixit eis quod in regno Anglorum perpetuo non essent radicaturi, sed peiori quam Sodoma morte perituri. [Canuto Regi suadetur, ut corpus S, Elphegi Cantuariam transferat,] Nunc ergo si vis illum tuis temporibus placabilem facere, hujus te pollicitationis fœdere apud illum constringe, ut cum felix rerum fuerit successio, venerabiles corporis illius reliquias, de loco in quo conditæ sunt, tollas, atque ad sedem Patriarchatus sui, servato more antiquorum, transferre studeas. Assensit itaque Princeps Senatorum consilio: consilium sequitur divinæ propitiationis declaratio. Non post multos etenim dies Cnut pacem obtinuit, post pacem regni dimidium, post dimidium totum. Cumque ab omni bellorum tumultu b liber esset, accersit c Egelnothum Cantuariensem Archiepiscopum: qui Londinum adveniens, [evocatus Egelnothus Archiepiscopus,] recta ad ecclesiam Divi Pauli perrexit. Quod cum Rex intellexisset, statim venit ad Archiepiscopum, & qua gratia eum accersit, narrat: nimirum ut corpus Elphegi d Cantuariam deferri curaret. Tum Archiepiscopus, ad primam auditionem obstupefactus, suas Regi rationes, tantæ rei conficiendæ non satis provisas & præmeditatas, dicit. Vereri propterea se, ne a civibus Londinensibus discerperetur, qui vita potius, [veretur tumultum civium,] quam tanto thesauro & patrono destitui vellent. Ad hæc, Vides, inquit, nos solos & duos monachos adesse: tantæ vero esse magnitudinis lapidem, quo monumentum clauditur, ut vix aliquot boum paria movere possint. Rex, magna fide armatus, respondet, Dei & beati viri, si iis ea translatio placeret, opem non defuturam. Imponitur igitur hoc onus duobus illis monachis, quorum alter Godricus Pontificis, [amovetur lapis;] alter Alfwardus Dunstani olim familiaris dicebatur. Qui cum alia deessent instrumenta, cæmentum & minores lapides ferreo quodam candelabro, quod forte occurrebat, dissiparunt. Pleni deinde fiducia, qua nixi id quod supra illorum vires erat, sola in Deum & beatum virum spe erecti, flexis genibus aggrediebantur, amovendoque ingenti illi saxo humeros admoventes, levi impulsu in alteram illud partem contorquent: atque mox beatas reliquias contemplantur. Alia tamen adhuc cura eos urgebat, quod lignea tabula, qua corpus ad navem deveherent, deesset: & ecce, [corpus incorruptum ad Tamesin defertur:] dum corpus componunt, & linteis involvunt, conspicantur tabulam, quasi ad eum usum paratam, corpori substratam. Fuit vero corpus integrum & e incorruptum: humeris deinde suis impositum monachi ad ripas Tamesis deferunt, Rege & Archiepiscopo prosequentibus. Disposuerat vero Rex per civitatem & utrosque Tamesis ripas præsidia, adversus omnem (si quis forte accideret) civitatis tumultum. [Cantuariā devectum, excipitur:] Cumque ad ultimas Tamesis ripas delatum esset corpus, navi eductum Rex ipse suis manibus currui imposuit: atque ita honorata pompa magnoque militum cum præsidio Cantuariam devehitur, exceptumque est summo cum honore, incredibilique omnium civium & Cleri lætitia: Et post tertium Regina Emma cum filio Hardecanuto, religiose illud invisit, [claret miraculis.] amplaque donaria obtulit. Nec defuerunt divina miracula, quæ & eo tempore translationem hanc & posterioribus etiam cohonestarunt: habitusque est deinceps non solum pro pio Pontifice, sed & sancto Martyre,

ANNOTATA.

a Anno 1021 ante festivitatem S. Martini, Canutus Rex Turkillum cum uxore sua Egitha expulit Anglia. Ita Dunelmensis.

b Reliqua desunt in apographo nostro: & supplentur ex Historia Ecclesiæ Anglicanæ Nicolai Harpsfeldii, qui seculo II cap. 9 illa descripsit suo stylo; sed materia ab Osberno accepta.

c Ægelnothus, aliis Agelnothus, ordinatus anno 1020, mortuus 1038, relatus in Martyrol. Angl. ad diem 30 Octob.

d Vita Ms. in Chronico Theodorici Pauli. Canonizatus trāsfertur cum magna miraculurū gloria a Lundonia Cantuariā ab Ethelnodo Archiepiscopo Cantuariēsi.

e Eadem Vita: Sanctum corpus incorruptum, & immaculatum inventum fuit, & recens sanguis, & corporis illibata integritas. Cujus trāslationis festum colitur 12 die Martii, qui est S. Gregorio Magno & Anglorum Apostolo sacer; & anno 1027, quo hæc translatio contigit, incidit inferiam 3 post Dominicam 2 Quadragesimæ. Interserit Harpsfeldius, Corpus incorruptum centum postea annos perdurasse; & hoc quasi rem certam narrat Guilielmus Malmesburiensis.In Chronologia Augustinensi cœnobii Cantuariensis traditur corpus S. Elphegi anno 1105 incorruptum fuisse inventum, tunc annis 93 post martyrium ejus elapsos.

DE SANCTO LEONE IX.
PONTIFICE ROMANO,

AN. MLIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Leo IX, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE G. H.

§ I. Acta Varia scripta: Veneratio sacra: Reliquiæ.

Seculum Christi undecimum illustravit doctrina & Sanctitate Leo Papa nonus, ante Pontificatum Romanum Episcopus Tullensis sub Metropoli Trevirensi in Belgica prima, [S, Leonis IX] Bruno appellatus, ex nobilißima Dapsburgensi in Alsatia familia prognatus. Res ejus gestas libris duobus distinctas scripsit Wibertus, [Vita a Wiberto ejus Archidiacono scripta,] ejus apud Tullenses Archidiaconus, qui in Prologo præfatur se de tanto Præsule non tam audita, quam visa, ad ædificationem plurimorum transcribere; utpote quem benignitas ipsius dignata est familiarius sibi jugiter assistere. Quæ vult auctor intelligi de rebus ejus ante Pontisicatum Romanum in iuventute & Episcopatu Tullensi gestis, & libro priore indicatis; quas scripsit cum ipse in Pontisicatu Romano adhuc viveret, volens tunc scribenda Romanis relinquere, quæ dein Papa Romanus egit. Verum mutato cōsilio postmodum ea libro secundo proposuit. Vitam hanc ex MSS. primus edidit Iacobus Sirmondus typis Parisiensis anno MDCXV. [edita a Sirmondo,] Nos eam pluribus locis auctam & emendatam damus ex duplici codice MS. altero ex Imperiali monasterio S. Maximini prope Treviros accepto, altero aliunde transmisso, [& hic cum MS, collata.] & forsan ex bibliothecæ monasterii S. Huberti in Ardenna: ubi scimus extare. Molanus in suis Notis ad Vsuardi Martyrologium indicat, in Gerardi-monte ad S. Adrianum esse Vitam ejus, per contemporaneum duobus libris.

[2] Alius & quidem oculatus testis, descripsit accurate, quomodo S. Leo se ultimo triduo præparavit ad felicem obitum: [Historia dispositionis ad mortem, & miraculorum,] adiungitque illustria & plane miranda miracula, quæ intra sex ab eius transitu hebdomadas ultra septuaginta ad eius sepulchrum Romæ patrata sunt. Damus hæc a nobis Florentiæ anno MDCLXI descripta ex codice Illustrißimi Senatoris Caroli Strozzi, signato num. 690. fol. 201: [datur ex MSS.] & in titulo addebatur ea desumpta esse ex Collectione Officiorum MSS. At miracula plura erant in MS. Hubertino, nobis olim a D. Romualdo Hancart dicti monasterii Priore transmissa, quæ inde edimus, & sub finem ex præfato MS. nonnulla supplemus. Ferdinandus Vghellus tomo VIII Italiæ sacræ, in Beneventanis Archiepiscopis pag. 129, ex Codice Beneventano, litteris Longobardicis exarato, edidit eadem de gestis triduo ante obitum, & nonnullis miraculis, [& Vghelli Italia sacra:] sed contractiora, & hinc inde alia phrasi amplificata, quæ benevolus Lector poterit ibidem reperire. Ex dicto tamen tomo Vghelli damus, quæ ibidem continentur de ecclesia S. Leonis Beneventi, post obitum eius erecta, & nonnullis ibidem miraculis patratis: quorum plura subnectimus ex dicto codice Strozziano. Aliquod ex his extractum compendium describi curavimus Romæ, a Petro Calo factum, quod omittimus.

[3] Inter familiares & fidos amicos habuit S. Leo Hildebrandum, postea Summum Pontificem, & Gregorium VII dictum, [Alia Vita a S. Brunone Ep. Signiense Scripta.] qui præfuit Ecclesiæ ab anno MLXXIII usque ad annum MLXXXV, quo obiit XXV Maji, ad dictum diem Martyrologio Romano inscriptus. Ab hoc sancto Pontifice accepit nonnulla, quæ edidit lib. 3 Dialogorum Desiderius Abbas Casinensis, postea Victor Papa III. Item S. Bruno Astensis, Episcopus Signiensis, Vitam aliquam conscripsit S. Leonis IX, inter reliqua opera eius Venetiis anno MDCLI excusam: quam ne moles excrescat, hic omittimus, cum pauca aliqua ex Actis excerpta, aut a S. Gregorio VII accepta indicentur, quorum in Notis mentionem facimus. Anselmus monachus Remensis (uti indicat Sigebertus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 153) scripsit itinerarium noni Leonis Papæ a Roma in Gallias, [& Itinerarium ab Anselmo Remensi] ad hoc maxime ut notificaret, quanta auctoritate Remis vel in aliis urbibus Synodum celebrarit: quanta justitia & subtilitate examinaverit causas ecclesiasticas: qua discretione peccantes correxerit: quomodo ei virtus Dei cooperata sit. Sunt ea omnia in tomis Conciliorum edita sub titulo Concilii Remensis anno MXLIX habiti, ex quibus nonnulla inserimus, ceteris omißis cum istic legi poßint. Non recensemus alia, & paßim nota chronica, aut alios tractatus, qui ejus meminerunt. Aliquorum suis locis mentionem facimus.

[4] Sacra veneratio cum pio S. Leonis obitu cœpit, ob multiplicia quæ mox contigerunt miracula: [sacra veneratio cœpta ab obitu,] inter quæ recensetur lampas ad illius tumulum sexto post obitum die divino igne accensa, & sequenti mense cereus de tumba ejus acceptus bis ultro accensus. Et non solum Romæ sed Beneventi mox in veneratione fuit, ubi cœpta est ad ejus honorem extrui ecclesia, & annuum festum ejus publice promulgari, & devote colit. Ejus festivitatem in Ecclesia Signiensi celebratam fuisse, testatur S. Bruno Episcopus Signiensis. Memoria inscripta etiam est antiquis Martyrologiis; ex quibus aliquod Vsuardi, [inscripta Martyrologiis Mss,] sed Remis auctum, unde Molanus suum edidit, in quo sub finem antiquo charactere ista addita sunt ad diem XIX Aprilis. Eodem die apud Ecclesiam S. Petri Romæ, depositio Domni Leonis Papæ noni, qui Ecclesiam B. Remigii dedicavit. Cujus elogii prior pars adscripta est Adonis Martyrologio Ms. Leodiensi cœnobii S. Laurentii. In Ms. Bruxellensi S. Gudilæ ista habentur: Eodem die S. Leonis noni Papæ & Confessoris: qui primum Episcopus Tullensis ab Imperatore Henrico ad Papatum promotus, ex hoc conscientiam habens resignavit: & denuo rite electus, post laudabilem vitam in ecclesia S. Petri tumulatur, [& excusis,] clarens miraculis. Ejusdem memoria celebratur in Ms. Romano Ducis Altempsii, & Ms. Florario Sanctorum, item apud Bellinum Parisiis anno 1521 excusum, Maurolycum, Galesinium, Molanum, Saussajum Canisium, & cum iis in hodierno Martyrologio Romano his verbis: Romæ S. Leonis Papæ noni, virtutum & miraculorum laude insignis. Eumdem refert in Natalibus Sanctorum Canonicorum Constantinus Ghinius: Benedictinis monachis annumerant Wion, Dorganius, Bucelinus, Menardus. Sed hic miratur lib. 1 Observationum nullam mentionem fieri monachatus hujus S. Leonis in ejus Vita, [etiam Benedictinis:] & excusat potuisse hoc prætermitti, ut alia multa; quæ ad hujus Pontificis vitam spectant, quæ tamen in aliis historicis reperire est: Sed non indicat quibus. Arnoldus Wion allegat Trithemium in Chronico Hirsaugiæ, & Fratrem Franciscum Yvanez monachum Benedictinum Hispanum in Epitome virorum illustrium Ordinis S. Benedicti. Verum horum auctoritas vacillat: quia Acta ante Episcopatum, accurate a VViberto indicata, aliud suadent. Interim optamus illum Ordini Benedictino, [inserta Breviariis.] ut saltem colant tamquam singularem benefactorem, uti merito eum colunt monachi Remenses S. Remigii & quidem officio duodecim Lectionum. Tullenses per totam diœcesim celebrant festum officio solleni sub ritu duplici: quorum Breviarium habemus anno MDXXXV excusum. Romani in Basilica Vaticana S. Petri etiam officio duplici ejus festum hoc die peragunt, præscriptis in Missa Gloria & Credo, eo quod etiamnum poßideant sacrum ejus corpus.

[5] Sepultus olim fuit, sicut ipse disposuerat, juxta beati Pontificis Gregorii altare ante fores ecclesiæ, [Corpus in basilica Vaticana] uti in fine Vitæ tradit Wibertus. At Romanus Canonicus ejusdem basilicæ, qui seculo præcedenti vixit, in descriptione Vaticanæ basilicæ ista asserit: Leo Papa nonus requiescit infra ecclesiam B. Petri, in pilo marmoreo prope portam Ravennaticam: de quo sunt apud nos multa & magna miracula. Hic condidit privilegium Canonicorum B. Petri de confirmatione suarum Ecclesiarum. Lucius Saccus in descriptione historica Suessæ civitatis (quæ inter Capuam & Cajetam in Campania est sita) refert cap. 7 Corpus S. Leonis Papæ noni fuisse sub Paulo V anno MDCVIII repertum absque altero brachio, [brachium Suessæ:] quod Suessæ asservatur, & tunc fuisse in Congregatione Cardinalium ostensam epistolam, qua constabat per antiquam & indubitatam traditionem dictum brachium Sinuessæ asservari. Aliquas etiam hujus Leonis reliquias esse Bononiæ in ecclesia S. Stephani, tradit Masinus in Bononia perlustrata. [particulæ Bononiæ] Corpora sacra quatuor Leonum Pontificum Romanorum fuisse ostensa Kalendis Augusti anno MDLXXX, & iterum XXV Maji anno MDCVIII dictum est XI Aprilis, ad Vitam S. Leonis Magni pag. 21.

§ II. Ratio temporis, Acta primo anno in Pontificatu Romano. Controversiæ nonnullæ decisæ.

[6] Natus est S. Leo XXI Iunii anno MII; quinquennis ut instrueretur traditus Bertholdo Episcopo Tullensi, ac dein hujus successori Herimanno. [Nascitur anno 1002,] Inde translatus ad aulam Conradi Imperatoris, & Diaconus factus, anno MXXV in Longobardiam militem Tullensem duxit. Anno sequente MXXVI absens in Episcopum Tullensem electus, ex Italia redux Tullum venit die Ascensionis Christi, [fit Episcopus anno 1026,] consecratus die IX Septembris. Et hæc ex ipsis Actis certa sunt atque indubitata. Eo autem Tullensem Episcopatum sancte dirigente fuerunt Pontifices Romani, Ioannes XIX, dein Benedictus IX: quo ex Sede Apostolica pulso, & schismate Silvestri III composito, factus est Papa Gregorius VI anno MXLIV. Verum his tribus depositis electus est Clemens II antea Episcopus Bambergensis anno MXLVI: quo anno sequente MXLVII mortuo, iterum sedit Benedictus IX: contra quem electus est Damasus II ante Episcopus Brixinensis, consecratus anno MXLVIII, die XVII Iulii: sed cum sedisset dies XXIII, extinctus est, ut creditur, veneno. [designatur Papa Wermatiæ an. 1048,] Post hunc eodem adhuc anno designatus in Conventu VVormatiensi, hic noster Episcopus Tullensis, tunc Bruno dictus, qui cum Tulli Natalitia Christi celebrasset, XXVII Decembris iter aggressus est per Germaniam, quando Augustæ Vindelieorum audivit Angelica voce resonare harmonicam modulationem. Inde iter accelerans, ob inundationem aquarum, fuit coactus per septem dies cum suo, comitatu subsistere: & tamen hiemali illo tempore Romam appulit, forsan sub finem Ianuarii aut initium Februarii anni MXLIX, [Romæ eligitur anno 1049, 2 Febru.] si (ut dicitur ab Anselmo in Itinerario) dignitatis Pontificiæ infulis insignitus fuerit in Hypapante Domini, sive festo Purificationis Deiparæ, dein solenni ritu inthronizatus XII Februarii Dominica prima Quadragesimæ, uti in ejus Actis tradit VVibertus. [coronatur 12 Febru.]

[7] Hic aliqua controversia oboritur cum Ottone Frisingensi & aliis eum secutis, [non fuit tunc Cluniaci.] quasi S. Leo ad Sedem B. Petri destinatus, assumpta purpura Pontificali per Gallias iter egisset, & Cluniaci ab Hildebrando redargutus purpura deposita peregrini habitum assumpsisset, & ducens secum Hildebrandum, Romam venisset. Fuit Otto Frisingensis integro seculo junior, mortuus anno MCLVIII. Magis ergo credendum VViberto testi oculato, qui asserit, Tulli, sumpto peregrino habitu, Romanum iter arripuisse, & apud urbem Augustam Angelica modulatione recreatum: neque tempus fuit intermedium, quod itineri Cluniacensi attribueretur. S. Bruno Episcopus Signiensis Hildebrandum VVormatiæ adfuisse scribit, in ipsa designatione S. Leonis ad Summum Pontificatum: Illis diebus, inquit, erat ibi monachus quidam Romanus, [Hildebrandum incomitatum assumpsit Wormatia] Hildebrandus nomine, nobilis indolis adolescens, clari ingenii, sanctæque religionis. Hunc igitur beatus Episcopus vocavit ad se, & rogavit eum ut simul Romam rediret … Et tunc Episcopus Romam veniens, prædictum monachum secum adduxit, multum in hoc ipso B. Petro serviens, quod illum hominem secum reducebat, cujus consilio & sapientia Romana Ecclesia aliquando regenda & gubernanda erat. Hic est enim Gregorius Septimus Papa &c. Hujus sancti Pontificis Vitam scripsit Paulus Bernriedensis auctor coævus, in eaque tradit illum aliquantum temporis moram fecisse in aula Henrici Imperatoris: addit deinde Leonem Papam nonum, hujus laudabilis viri prudentiam & sanctitatem ex corde veneratum, & amplexatum ejus per omnia consilia: & hanc eorum concordiam plurimum in agro Dominico spinis erutis fructificasse: interea illum Subdiaconum ab eodem Papa ordinatum, [creat Romæ Subdiaconū.] monasterio S. Pauli, miserabiliter desolato, prælatum fuisse. Postmodum spiritualis agricola, Sanctus videlicet Leo Papa, [dein Archidiaconum:] considerans & admirans multum fructum palmitis hujus, eo quod ipse maneret in Christo & Christus in ipso; dilatavit in eo mansionem Christi, per impositionem Ordinis Levitici; & ut fructum plus afferret Romanæ Ecclesiæ, Archidiaconum instituit. Hæc ibi. Ex quibus omnibus colligimus S. Leonem non fuisse in dicto itinere Cluniaci, neque inde, sed ex aula Imperatoris adduxisse Hildebrandum; neque hujus admonitione, deposita Cluniaci purpura, assumpsisse peregrini habitum, quem ab initio itineris acceperat. Fuit Hildebrandus primum tergiversatus invitanti, objiciens quia non secundum Canonicam institutionem, sed per secularem & regiam potestatem Romanam Ecclesiam arriperet. Leo vero, ut erat natura simplex atque mitissimus, patienter ei satisfecit. reddita de omnibus sicut ille voluerat, ratione. Hæc Bruno.

[8] Altera controversia desumitur ex Chronico Casinensi Leonis Marsicani Episcopi Ostiensis, [non iuit isto anno ad montem Garganum:] anno MCXV vita functi, qui scribit lib. 2. cap. 81 S. Leonem Pontificem, eodem quo ordinatus est anno, orationis gratia montem Garganum petiisse. Verum id contigisse anno sequenti infra patebit. Videtur auctor hic annos a Paschate incepisse, & sic primum etiam annum S. Leonis inchoasse, & hoc posito, consequenter singula accurate suis annis attribuisse eum, infra ostendemus. Verum, ut Anselmus in ejus Itinerario docet, explevit Romæ Quadragesimalis temporis jejunia, succedentiaque Dominicæ resurrectionis celebravit solennia. Præterea Hermannus Contractus, qui eodem anno quo S. Leo mortuus est, monachus Augiensis, scilicet MLIV, ista scribit: In Quadragesima ordinatus, Leonis noni nomen accepit. Qui in proximo Pascha Udalricum, [consecrat Abbatem Augiensem:] Augiensis cœnobii Provisorem, Romam venientem, Abbatis benedictione consecravit; & ejusdem monasterii privilegia, antiquitus a Sede Apostolica tradita, sua auctoritate confirmavit & innovavit, Indictione II, VII Kalendas Aprilis, id est pridie Dominicæ Palmarum; ergo hanc Palmarum festivitatem non celebravit dicto anno in monte Casino, quod ex Leone Marsicano assumebatur: sed, ut infra dicetur, anno sequenti.

[9] Idem Papa, inquit Hermannus Contractus, in hebdomada post Albas, id est post Dominicam in Albis, Synodum cum Episcopis Italiæ Romæ celebravit. [celebrat Concilia Romæ,] Scilicet, ut VVibertus infra explicat, adversus Simoniacos, & Episcopos tales deposuit; item decimarum usum præscripsit, & incestas nuptias discidit. Varia etiam de hac Synodo tradit B. Petrus Damianus in epistola ad Henricum Ravennatem Episcopum, quæ apud Baronium & in tomis Conciliorum allegatur. Deinde teste eodem Hermanno, idem Papa in hebdomada Pentecostes aliam Synodum Papiæ congregavit, indeque per montem Jovis cum pluribus Romanorum in Transalpinas partes devenit: [& Vercellis,] ac primo, ut scribit Anselmus in Itinerario, adiit Imperatorem, in regione commorantem Saxonica: qui ambo Coloniam Agrippinam advenerunt in Apostolorum Petri & Pauli natalitio: [adit Imperatorem in Saxonia, est Coloniæ 29 Iunii,] ibidemque S. Leo Herimanno Archiepiscopo varia privilegia conceßit; & Herimaro Abbati Remensi cœnobii S. Remigii, istic obviam facto, addixit, se in solennitate S. Michaëlis Archangeli Remos venturum, & in ecclesia B. Mariæ Missarum sacra celebraturum. Festum vero gloriosi Patris Remigii, pretiosi corporis ejus elevationi; & subsequentem diem basilicæ consecrationi, ceteros deinde tres Synodi deputat celebrationi. Ceterum Papa Colonia digressus, Tullum in Exaltatione sanctæ Crucis venit: [Tulli 14 Septembris,] inde circumjacentium regionum Episcopis & Abbatibus litteris suæ auctoritatis mandari præcepit, ut in præfixa die sibi occurrerent ad Synodum celebrandam in basilica præfati Francorum Apostoli…

[10] Denique Domnus Papa, a Leucorum urbe digressus, iter ad Remensem ducens urbem arripuit; in vigilia S. Michaëlis ad Curmolensem villam venit: die vero sequenti ad Sanctum pervenit Remigium, Archiepiscopis tribus comitantibus, [Remis 29 Septemb.] Trevirensi videlicet, Lugdunensi, Vesontionensi, aliisque viris honorabilibus: inter quos erat Joannes Episcopus Portuensis, & Petrus Ecclesiæ Romanæ Diaconus & ipsius Urbis Præfectus. In atrio basilicæ disponitur decentissima processio, Episcopis tribus, Silvanectensi videlicet, Andegavensi, Nivernensi, longe digestos ordines antecedentibus, textumque Euangelii cum aqua benedicta & aromatum odore ferentibus. [30 Sept. celebrat in ecclesia S. Mariæ:] Sic Papam advenientem suscipiunt cum digna modulatione: qui expleta oratione, adstantes lætificavit benedictione Apostolica, & exinde deducitur ad civitatis mœnia. Ibi Remensis Clerus, cum Archiepiscopo suo aliisque Episcopis obviam procedens, usque ad ecclesiam S. Mariæ comitatur. Ibi Sacerdotalibus redimitus insignibus processit ad Missarum celebranda solennia. Die subsequenti ad S. Remigium remeavit, imminentem tanti Patris solennitatem in crastino celebraturus. Quo die circa horam tertiam, redimitus infulis Sacerdotalibus, [1 Octobris elevat corpus S. Remigii:] ad gloriosi Patris Remigii sepulcrum procedit, cum thymiamateriis & crucibus, sociatis sibi Archiepiscopis quatuor, Remensi videlicet, Trevirensi, Lugdunensi, Vesontionensi cum quibusdam aliis, sed & ipsius loci Abbate, Domnoque Hugone venerabili Patre cœnobii Cluniacensis, & illius Ordinis plurimis. Cum quibus litania facta … feretrum Sancti a suo loco paululum removit: & ubi competenter dispositum fuit, cum præfatis Archiepiscopis & Abbatibus, suppositis humeris illud devote lacrymans extulit … Collocato eo in ecclesia sanctæ Dei Genitricis super sanctæ Crucis altare, Archiepiscopus Vesontionensis Missarum solennia de ipsius gloriosi Patris celebravit festivitate.

[11] Diei interea elapso curriculo, nox subsequitur: mane autem Domnus Papa convocatis Episcopis, intra dedicandi monasterii abdita, singulis singula ad consecrandum delegavit altaria, [2 Octob. dedicat ecclesiam:] & Missarum sollennia idem Pontifex ex dedicationis celebravit festivitate. Lecto Euangelio, pulpitum conscendens exhortationis sermonem fecit ad circumstantem populum, multa ex ipsius templi sanctificatione concionatus utilia: diem illam celebrem esse præcepit per Remensis Episcopii confinia… Constituit etiam ut ad altare, quod in honore Apostolorum Petri & Pauli & Clementis & Christophori Martyrum gloriosique Confessoris Remigii consecraverat, & non indiscrete a quibusq; sicut hactenus sacrosancta mysteria agerentur: sed secundum morem Romanæ ecclesiæ septē tantummodo Sacerdotes digniores ad hoc officium deputarentur. Deinde explicitis divinis Officiis, Apostolica benedictione sanctificans populum dimisit. Die vero altera, quæ est quinto Nonas Octobris, [3 Octobris Concilium celebrat,] congregati suntin memorata basilica Episcopi viginti, cum quinquaginta fere Abbatibus & aliis Ecclesiastici ordinis quamplurimis … Quibus residentibus surrexit Petrus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconus, exponens de quibus in Synodo sermo esset habendus: de multis videlicet illicitis, id est, de Simoniaca hæresi; de ministeriis ecclesiasticis & altaribus, quæ a laicis tenebantur; de pravis consuetudinibus, quæ ab eis in atriis ecclesiarum accipiebantur; de incestis conjugiis, & eis qui legitimas relinquentes uxores adulterinis iterum nuptiis implicabantur; de monachis & Clericis, a sancto proposito & habitu recedentibus: item de Clericis, mundiali militiæ studentibus; de rapinis pauperumque injustis captionibus; de Sodomitico vitio & quibusdam hæresibus, quæ in eisdem pullulaverant partibus. Hactenus ex Itinerario ab Anselmo scripto seu Concilio Remensi excerpta; reliqua ibidem legi possunt, & quæ ad elevationem corporis S. Remigit & dedicationem Ecclesiæ spectant, erunt ad Kalendas octobris elucidanda. De Simoniacis tunc depositis agit infra Wibertus. [& adit Moguntiam:]

[12] Remis eum profectum Metas, consecrasse basilicam S. Arnulphi, & responsoria composuisse de S. Gorgonio Martyre, ac dein Moguntiæ Concilium celebrasse, tradit VVibertus in Actis. Adamus Bremensis lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 31 appellat Synodum generalem, habitam præsidente Domno Apostolico, & Imperatore Henrico, [celebrat Concilium aliud:] cum Episcopis Bardone Moguntinensi, Eberhardo Trevirensi, Hermanno Coloniensi, Adalberto Hamburgensi, Engelhardo Magdeburgensi ceterisque Provinciarum Sacerdotibus. In eo Concilio quidam Spirensis Episcopus, nomine Sibico, cui crimen adulterii imponebatur, examinatione Sacrificii purgatus est. Præterea multa ibi sancita sunt ad utilitatem Ecclesiæ: præ quibus Simoniaca hæresis, & nefanda Sacerdotum conjugia holographa Synodi manu perpetuo damnata sunt. Hermannus Contractus asserit fuisse Synodum quadraginta Episcoporum. [Augiæ dedicat Ecclesiam.] Inde S. Leonem adiisse Alamanniam, & Augiæ festum S. Clementis & Dominicam ante Adventum VI Kalendas Decembris egisse. Addit VVibertus ibidem Ecclesiam in honore vivificæ Crucis dedicasse, [est Veronæ 25 Decemb.] & inter Missarum solennia dæmoniacum liberasse. Inde, teste Hermanno, per Augustam Bajoariamque transiens, natalem Domini Veronæ coluit.

§ III. Res gestæ anno ML & MLI.

[13] [Anno 1050] Anno Christi ML Romam regressus, scyphum fractum redintegrat; [Concilium Siponti celebrat,] Apuliam petit, & Beneventi clinicam sanat; & in Concilio Sipontino prope montem Garganum duos Archiepiscopos deponit: quæ in Actis exponit VVibertus. Huc supra diximus referenda, quæ Leo Ostiensis lib. 2 Chronici Casinensis cap. 81 scribit, [montem Garganum petit,] & sunt ista. Sanctus Pontifex Leo, eodem quo ordinatus est anno, orationis gratia montem Garganum in diœcesi Sipontina petiit. Inde rediens, in ipsa festivitate Palmarum, ad hoc monasterium valde devotus accessit; [Casini degit 8 Aprilis,] & reverentissime susceptus a Fratribus, ipso die Missam solenniter celebravit: atque in refectorio cum Fratribus comedens, post prandium in Capitulum venit: ubi maximas Fratribus pro tam honorifica susceptione sua gratias agens, ac pro viribus semper monasterium ipsum exaltaturum spondens, [ecclesias dedicat 9 Apr.] descendit. Postridie vero ecclesiam S. Mauritii apud insulam, quæ Limara dicitur, ab ipso Abbate constructam, & S. Salvatoris in territorio Atinensi solenniter dedicans, Romam reversus est. Ad quem profectus Abbas, privilegium ab eo, juxta suorum prædecessorum morem, honorabiliter sumpsit: in quo idem sanctus Pontifex sandaliorum usum & Dalmaticæ ac chirothecarum in præcipius festivitatibus, [privilegia concedit Casinensibus,] tam illi quā omnibus in hoc cœnobio regulariter promovendis, ob honorificentiā sancti hujus loci Apostolica auctoritate cōcessit. Quo etiam tempore idem Apostolicus monasterium sancta Jerusalem, quod Sessorianum appellatur, intra Romanam urbem situm, jam dicto Abbati cum suis omnibus juribus tradidit: & illi exinde privilegium faciens, solam sibi Abbatis consecrationem (quem tamen Casinensis Abbas eligeret) reservavit. Fuit hic Abbas Casinensis Richerius, natione Bavarius, quem tradunt ante apud Leodienses Abbatem, Conrado Imperatori carum, in hujus comitatu venisse Casinum, & coram ipso electum in Abbatem anno MXXXVIII, obiisse anno MLV, III Idus Decembris. [in Concilio Romæ habito post Pascha,]

[14] Romam ergo reversus Domnus Papa Leo, inquit Hermannus Contractus, post Pascha Synodum item Romæ collegit, ubi, teste VViberto, Gerardum, suæ Sedis, Leucorum videlicet seu Tullensem, olim Præsulem, [Gerardum Ep. Tullensem Sanctis adscribit:] in numero Sanctorum computandum statuit. Secundo, ut B. Lanfrancus, qui dicto Concilio interfuit, scribit, in Commentario contra Berengarium de Corpore & Sanguine Domini cap. 5, cum Leo Synodo præsideret, ac resideret secum non parva multitudo Episcoporum, Abbatum, diversique Ordinis a diversis regionibus religiosarum personarum … ulgata est in Berengarium damnationis sententia, [damnat Berengarium,] privans eum communione sanctæ Ecclesiæ, quam privare sancta Dominici corporis communione satagebat. Dein cum B. Lanfrancus fidem suam exposuisset, omnibus placuit, nulli displicuit. Tertio, uti observat ex scripto Chronico Andreæ Danduli Baronius ad hunc annum num. 3, [concedit privilegia Patriarchæ Gradensi,] Leo Papa decrevit Pallium Dominico Patriarchæ Veneto (imo Gradensi) eidemque privilegium concessit, ut Crucem ante se deferret, Patriarchalemque Sedem approbavit, & Episcopis Venetiæ provinciæ & Istriæ scripsit, ut huic tamquam Primati suo obedirent, eumque revererentur. Verum Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ hæc omnia scribit peracta in Concilio Vercellensi, hoc adhuc anno habito, cui ait dictum Dominicum Patriarcham interfuisse.

[15] [etiam videtur Venetias & ad loca alia profectus:] In Ms. Strozziano supra indicato dicitur S. Leo Papa, pius ac mitis, causa orationis Venetias ad S. Marcum Apostolum & Euangelistam pervenisse, Nam teste Hermanno Contracto, post Concilium Romæ habitum, ultra Romam progrediens, nonnullos locorum Principes & civitates tam sibi quam Imperatori jure jurando subjecit, Beneventanosque adhuc rebellantes excommunicavit … Ipso autem autumno Domnus Papa Synodum Vercellis collegit, & Hansridum Archiepiscopum, pro quadam inter Ravennatem & Romanam Ecclesiam contentione, ab officio suspendit. Ipse Leo, [1 Septembris Vercellis Concilium habet:] in epistola ad Principes Britanniæ, id Concilium Kalendis Septembris futurum scribit: & mense Septembri eodem præsidente Pontifice celebratam esse Vercellis Synodum indicat, qui interfuit, ante memoratus Lanfrancus; idemque confirmat Guitmundus, Archiepiscopus Aversanus lib. 1 de Veritate Eucharistiæ. Mox, inquit, incipientibus his, Berengario eique adhærentibus, audiri, Catholici viri graviter commoti atque intolerabiliter ferentes, præsidente per semetipsum beatissimæ memoriæ Domino Papa Leone Vercellis Concilium ponunt. Ibi (verba sunt Lanfranci) in audientia omnium, [condemnat librum Ioannis Scoti, & Berengarii doctrinam:] qui de diversis hujus mundi partibus illuc convenerant, Joannis Scoti liber de Eucharistia lectus est ac damnatus: sententia Berengarii exposita ac damnata: fides sanctæ Ecclesiæ audita, & concordi omnium sensu confirmata. Ab hac sententia numquam discessit S. Leo in omnibus suis Conciliis, seu quibus ipse præsentiam suam exhibuit, seu quæ per Legatos suos in diversis provinciis congregari instituit.

[16] [Tulli elevat corpus S, Gerardi Ep.] His factis, inquit Hermannus Contractus, Gallias & Episcopatum suum, Leucorum civitatem invisit: & quod indicat VVibertus, Gerardi Episcopi Tullensis sanctos artus cum summa reverentia transtulit. Hujus sancti Episcopi Vitam illustrabimus ad diem XXIII Aprilis. Tunc secum S. Leo ex monasterio S. Mansueti apud Tullenses duxit Humbertum, virum, inquit Lanfrancus cap. 2, religiosum, [Humbertū secum ducit:] fide Christiana & sanctissimis operibus perseverantissime decoratum, scientia divinarum ac secularium litterarum apprime eruditum, & ad prædicandum Siculis verbum Dei Archiepiscopum ordinavit, postea vero sancta Romana Ecclesia Præsulem sibi Cardinalem constituit. Est in diœcesi Tullensi Romaricus mons in Vogeso, haud procul a Mosellæ ripa, ubi S. Romaricus cœnobium Sanctimonialium construxit sub regula S. Columbani: ibi inquit idem Lanfrancus epist. 13, [dedicat ecclesiam Romericensem,] S. Leo, Romanæ Sedis Summus Pontifex, Romericensem se præsente ecclesiam dedicavit, cunctaque quæ ante Missam fieri ordo depoposcerat, sine casula consummavit. Ioannes Ruerus prima parte Antiquitatum Vogesensium lib. 4 cap. 12 asserit, [Canonizat SS. Romari cum Amatum & Adelphum:] Leonem Papam nonum, cum Tullensis Ecclesiæ Primicerium creasset Odonem, cum omni honore, solennitate & reverentia Sanctorum Confessorum Catalogo adscripsisse Romaricum, Amatum, & Adelphum. Erant olim sub Ludovico Pio corpora eorum elevata & translata ad altare, ac postea in loco a S. Romarico apparente indicato deposita: quæ latius erunt discutienda ad dies eorum natales, quibus coluntur, S. Adelphus XI Septembris, S. Amatus XIII ejusdem mensis, & S. Romaricus VIII Decembris. Eodem etiam tempore S. Arnulphi ecclesiam Metis dedicavit, uti habet Chronicon Senoniense lib. 2 capite 18.

[17] Quoniam vero S. Leo permansit in transalpinis & Germanicis ditionibus usque ad mensem Februarium anni sequentis, videntur multa ex iis peracta, quæ Ioannes Trichemius in Chronico Hirsaugiensi ad hunc annum ML attingit his verbis: [varias in Germania ecclesias; consecrat:] Iste sacratissimus Papa Leo nonus multa in Germania bona fecit, ecclesias & capellas & altaria in diversis locis absque numero propria in persona consecravit; & quod Pontificuli plures hodie facere erubescunt, ad quod tamen obligati sunt ratione officii, Summus Pontifex non obligatus facere non despexit. Hæc Trithemius, qui ad dictum annum ML late describit accessum S. Leonis ad Adelbertum Comitem de Calune, [Hirsaugiæ corpus S. Aurelii Ep. elevat:] monasterii Hirsaugiensis Advocatum, quando corpus S. Aurelii Episcopi Armeni, quod Roma olim, cum monasterium extrueretur, eo delatum, & in persecutione Nordmannica sub terra fuerat absconditum, mandato dicti Papæ quæsitum, & in camera subterranea inventum est. Præterea quia Abbatia Hirsaugiensis ab anno MII vacarat, [restitui bona mandat,] S. Leo mandavit Comiti restitui monachos, & omnia monasterio sublata reddi. Quæ poterunt latius ad Vitam S. Aurelii discuti, seu XXV Maji quo die vita functus est, seu XXV Augusti quo corpus istic depositum olim fuerat, aut alio ejus cultui aßignato: post quem S. Leo IX, ob tam illustria beneficia præstita, dicti monasterii alter Patronus colitur.

[18] Habitus dein conventus aliquis est Augustæ Vindelicorum, ad quem evocatus supra memoratus Hunfridus Archiepiscopus, in præsentia Imperatoris & aliorum Pontificum, a Leone Papa qui eum ab officio suspenderat, absolutus est: [est Augusta 2 Febr, anni 1051.] quod factum fuisse quarto Nonas Februarii, ipso Purificationis festo indicat Hermannus Contractus: addens caritative a se invicem discessisse, & Papam Romam reversum esse: ubi inter sacra Missarum solennia die Paschatis dæmoniacam liberavit. [post Pascha Romæ in Synodo excommunicat Ep. Vercell.] Post Pascha Synodum Romæ collegit: ubi inter alia Gregorium Episcopum Vercellensem, propter adulterium cum vidua quadam avunculi sui sponsa admissum, & perjuria perpetua, absentem & nescientem excommunicavit: quem tamen non multo post Romam venientem, & satisfactionem promittentem, officio priori restituit. Ita Hermannus. Creduntur tunc statuta esse, quæ Petrus Damiani in epistola ad Cunibertum Episcopum Taurinensem, inserta opusculo 18 dissertatione 2 cap. 7, [meretrices expellit,] ita allegat: in plenaria plane Synodo sanctæ memoriæ Leo Papa constituit, ut quæcumque damnabiles feminæ intra Romana mœnia reperirentur Presbyteris prostitutæ, ex tunc & deinceps Lateranensi palatio adjudicarentur ancillæ. Romæ etiam positus Primicerium Odonem elegit sibi successorem Sanctæ Sedis Leucorum, uti scribit, VVibertus in Actis.

[19] [Est Casini 29 Iunii] Ad hunc annum spectant, quæ Leo Ostiensis lib. 2 Chronici Casinensis cap. 84 refert his verbis: Sequenti anno prædictus Pontifex rursus ad monasterium venit, & in crastinum & die altero Apostolorum Petri & Pauli Missas solenniter celebravit. Et cum die illo sabbatum esset, ingressus ad mandatum Fratrum, pedes duodecim monachis lavit: & ipse vicissim ab illis lotus, in refectorium quoque cum eis una bibiturus, ingressus est. En festum SS. Petri & Pauli die sabbatino, quod contigit hoc anno MLI, littera Dominicali F. quæ supra a nobis dicta confirmant. Inde perrexit Beneventum, [dein Beneventi,] urbemque ab excommunicatione prædecessoris sui benignus absolvit. Imo ipso anno præcedente Beneventanos adhuc rebellantes excommunicasse narratur ab Hermanno Contracto. Videtur eodem in itinere profectus ad monasterium Sublacense, inventoque monasterio sine Rectore, [& Sublaci:] contristatus est: & habito Concilio ordinavit in eodem cœnobio Humbertum, ductum ex Francia. Sublacianos ad se vocavit, quorum requirens monumenta chartarum, notavit falsissima, & ex magna parte ante se igni cremari fecit. Pontificali itaque præcepto confirmavit monasterium Sublacum & totam Abbatiam. Quæ ex antiquo Chronico monasterii ejusdem refert Baronius ad hunc annum num. 6. [Romæ 22 Iulii.] Idem Papa litteris Apostolicus, signatis XI Kalendas Augusti anno Pontificatus tertio, Indictione IV, & mißis Ioanni Archiepiscopo Salernitano, confirmavit jura Metropolitana ejusdem ecclesiæ.

[20] Hoc eodem anno S. Eduardus Rex Angliæ, facta pace cum Comite Godwino, ex voto Romam profecturus, ob resistentes sibi Proceres regni consuluit S. Leonem Pontificem; [dispensat in voto S. Eduardi Regis Anglia,] qui in voto dispensavit, & alia injunxit pia opera his verbis: Præcipimus tibi sub nomine sanctæ obedientiæ & pœnitentiæ, ut expensas, quas ad iter illud præparaveras, pauperibus eroges, & monasterium monachorum in honore S. Petri Apostolorum Principis aut novum constituas, aut vetustum emendes & augeas, & sufficientiam victualium Fratribus de tuis reditibus constituas: quatenus dum illi assidue inibi Deum laudaverint, & Sanctis augeatur gloria, & tibi indulgentia. Reliqua possunt legi a nobis edita ad Vitam S. Eduardi 5 Ianuarii, cap. 2 & 3.

§ IV Res gestæ anno MLII & MLIII. Felix obitus anno MLIV.

[21] [anno 1052 adit Capuā, Beneventum, & Salernum,] Anno Christi MLII, Pontificatus sui quarto, varia iterum itinera suscepit S. Leo, ac primum videtur indicare Leo Ostiensis citato cap. 84. Altero itidem anno Capuam veniens, rursus Beneventum perrexit, inde Salernum: inde ut Normannos expelleret, Imperatorem adiit militum petiturus auxilia. Aliam itineris ejus postea versus Germaniam suscepti rationem suggerit VVibertus in Actis, scilicet ut Henricum Imperatorem & Andream Regem Hungariæ dißidentes reconciliaret [in Germaniam profectus, pro pace Hungarica,] Sigebertus in Chronico ad hunc annum ista habet: Rex Hungarorum ab Imperatore dissentit: pro quo reconciliando Leo Papa ad Imperatorem venit, sed amicis discordiæ interturbantibus, id frustra fuit. Plura interim in hoc itinere præstita fuerunt a S. Leone. [Ratisponæ 7 Octobris diploma edit de corpore S. Dionysii Areopagitæ,] Nam Ratisponæ Nonis Octobris anno Pontificatus sui quarto, edidit diploma de Corpore S. Dionysii Areopagitæ ibidem existentis, Regi Francorum & aliis ejusdem regni Prælatis & subditis inscriptum. Est hæc ardua controversia a pluribus agitata, maxime ab iis, qui volunt hunc eumdem Dionysium Areopagitum esse, qui Parisiensium factus Apostolus ibidem cum SS. Eleutherio & Rustico est martyrio coronatus. Alii hunc Dionysium Areopagitam asserunt Athenis III Octobris martyrio coronatum; & Dionysium Parisiensium Episcopum, ducentis fere annis serius, Parisiis IX Octobris occisum cum SS. Eleutherio & Rustico; ejusque corpus esse ibidem in cœnobio S. Dionysii: quo etiam misit Innocentius Papa III anno MCCXV corpus S. Dionysii Episcopi Corinthiorum, uti diximus ad hujus Vitam XIII Aprilis. Reliqua ex epistola, S. Leonis haberi possunt, eruntque ulterius examinanda III & XI Octobris.

[22] Solum ex VViguleio Hundio lib. 1 Metropolis Salisburgensis, in Gebhardo III Episcopo Ratisponensi, ista reserimus: Sub eo Leo nonus Pontifex Maximus, ab Andrea Rege Hungariæ pro pace cum Imperatore Henrico III construenda accitus, Ratisponam venit, & S. Wolfgangum in numerum Divorum retulit, [Sanctis adscribit Wolfgangum & Erhardum Episcopos:] similiter & S. Erhardum, nec non ossa B. Dionysii (de quibus diu dubitatum fuit, num haberentur in æde S. Emmerani) vidit, attrectavit, & Apostolico diplomate confirmavit, quod illic servatur, præsente Imperatore Henrico, Gebhardo Episcopo Ratisbonensi, aliisque multis Episcopis & Cardinalibus, quin etiam Parisiorum Legatis præsentibus comprobavit & cōfirmavit. Ecclesiam item S. Emmerani, [consecrat ecclesiam S. Emmerani,] nuper incendio vastatam, cum crypta occidentali consecravit: tabulatum in ejusdem ecclesiæ summitate suis sumptibus fieri jussit; sed & sacellum Simonis & Judæ Thadæi, supra fornicem Capitulo contiguum, in eadem urbe consecravit. Conradus de Monte-puellarum, in Vita S. Erhardi a nobis edita cap. 2, confirmat Leonem IX transtulisse corpus B. Erhardi, temporibus Imperatoris Henrici III, sub anno Domini MLII. Coluntur S. Emmeranus XXII Septembris, & S. Wolfgangus XXXI Octobris, ambo Episcopi Ratisponenses. Sed pergit Hundius. Cum vero Leo Pontifex Ratispona Noribergam proficisceretur, Comites de Swartzenburg illi obviantes rogant, [& eminus sacellum S, Crucis Prugdorffiense:] ut sacellum quoddam in honorem sanctæ Crucis, quod hodie Prugdorffium appellatur, dedicet. Sanctus Pater sacellum a longe visum consecrat. Cum autem morosi interpellatores hac longinqua consecratione sibi illudi existimarent; & ut præsenssacellum consecraret flagitarent; Ite, inquit Beatissimus Pater, & nisi omnia consecratæ Ecclesiæ indicia inveneritis, veniam, & præsens vestram ædiculam consecrabo. Sed cum illi omnia integra comperissent, laudantes Deum acquieverunt. Extant ejus eventus monumenta adhuc hodierno die. Hactenus Wigulejus Hundius, quæ omnia Andreas Bruner parte 2 Annalium Bojorum elegantiori suo stylo exornavit.

[23] Tunc inter ipsum Apostolicum & Imperatorem factam esse commutationem de Benevento & Bambergense Episcopio asserit loco citato Leo Ostiensis, [25 Decemb. accipit Beneventum pro Bambergensi Fuldensi & aliis in Germania locis:] & latius prosequitur Hermannus Contractus, his verbis: Imperator cum Domno Papa multisque Episcopis & Principibus Natalem Domini Wormatiæ egit; ubi cum Papa, sicut dudum cœperat, Fuldensem Abbatiam, aliaque nonnulla loca & cœnobia, quæ S. Petro antiquitus donata feruntur, ab Imperatore reposcens, exegisset: demum Imperator pleraque, in ultra Romanis partibus ad suum jus pertinentia, pro Cisalpinis illi per concambium tradidit. Addit, quæ supra ex Leone Ostiensi retulimus & sunt ista: Cumque idem Papa de Nomannorum violentiis & injuriis, qui res S. Petri se invito vi tenebant, [conscriptum militem educit an. 1053] multa conquestus esset, ad hos etiam inde propulsandos, Imperator ei auxilia delegavit … Ad horum igitur nefaria & inextricabilia scelera illis ex partibus eliminanda, indigenasque ab eis liberandos Dominus Papa intendens, summa cum caritate ab Imperatore Romam reversurus digreditur. Annus tunc MLIII cœperat. Secuti sunt autem eum plurimi Theutonicorum, partim jussu Dominorum partim spe quæstus adducti: multi etiam scelerati & protervi, diversasque ob noxas patria pulsi. Quos ille omnes tum consuetæ misericordiæ nimia compassione, tum etiam quia opera eorum ad imminens videbatur bellum indigere, clementer & gratanter suscipiebat. [2 Febru. est Augustæ,] Transiens ergo per Alemanniam Purificationem S. Mariæ Augustæ egit, Mantuæque Quinquagesima acta, & nonnullis suorum orto inibi tumultu occisis, [21 Febru. Mantuæ,] infra dies Quadragesimæ Romam pervenit. Hæc ibi: incidebat dicto anno MLIII Dominica Quinquagesima in diem XXI Februarii: quando eum Mantuæ Concilium habendum statuisse, sed factione quorumdam perturbatum scribit Wibertus in Actis. Hippolytus Donesmundi lib. 3 Historiæ Mantuanæ pag. 203 hunc accessum Leonis Papæ describit, quasi sacrum Christi cruorem, qui ibidem asservatur, coram adoraturus advenerit, frustraque conatus impetrare Romam auferendum, populi pro eo retinendo in seditionem versi collaudarit zelum; & novam S. Andreæ ecclesiam, [dedicat ecclesiam S. Andreæ] licet non plene absolutam dedicarit, ac modica pretiosi thesauri particula excepta (quam Romam ad S. Ioannis Lateranensis ecclesiam detulit) reliquum cum S. Longini Martyris corpore in præparatum ad id locum deposuerit. [corpus S. Longini & Sanguinem Christi deponit:] De S. Longini corpore, cum sacro Christi cruore Mantuæ reperto, egimus XV Martii ad Acta utriusque Longini § 3.

[24] Romæ post Pascha iterum Synodum habitam esse affirmat Hermannus Contractus: sed qua de re non indicat. [post Pascha Romæ Synodum habet:] Certe non, uti in Conciliorum tomis excuditur, de Canonizatione S. Gerardi Episcopi Tullensis, quod actum est anno ML, non etiam de Primatu Patriarchæ Gradensis, quod eodem anno ML aut Romæ aut Vercellis factum fuisse supra ex Baronio & Vghello ostendimus. [forte ob hæresim Fermentaceorum.] Potius arbitraremur ob Hæresin Fermentaceorum collectum, quam tunc exortam fuisse scribit VVibertus, asseritque libellum luculentißimum adversus eam hæresim a S. Leone scriptum: quæ est in tomis Conciliorum epistola prima, in XLI capita distincta. Direxit etiam Constantinopolim Apocrisiarios sanctæ Romanæ Sedis, Humbertum tunc Silvæ-Candidæ Episcopum, Fredericum post S. R. E. Cardinalem tunc Cancellarium, [adit Casinum:] & Petrum Amalphitanorum Episcopum. Dein Roma Casinum venit, ibique restitui fecit monasterium S. Stephani, supra Terracinam positum, ut pluribus tradit Leo Ostiensis cap. 87.

[25] Movit postea contra Normannos exercitum Leo Papa (verba sunt Hermanni Contracti) Cumque illi pacem petentes subjectionem servitiumque illi promitterent; & quæ prius injuste sibi usurpantes invaserant, ejus beneficio gratiaque retinere se velle dicerent; idque Papa abnegans, ut & injuria captas res S. Petri reposceret, eosque perperam pervaso cedere loco juberet; illi, quia numero longe præstabant, quasi rem injustam sibi propositam refutantes, se potius bello obvium ituros, [exercitu ejus a Normannia 18 Iunii cæso,] armisque acquisitam patriam armis defensuros, vel morte occubituros, denuntiant. Sicque XIV Kalendas Julii valida pugna confligentes, prima acie a Theutonicis pene victi sunt: sed succenturiatis copiis ex insidiis nostros circumvenientes, Italis citius terga vertentibus, Theutonicis maxima ex parte, sed non inulte occumbentibus, occulto Dei judicio; sive quia tantum Sacerdotem spiritalis potius, quam pro caducis rebus carnalis pugna decebat; sive quod nefarios homines quam multos, ad se ob impunitatem scelerum vel quæstum avarum confluentes, contra itidem scelestos expugnandos secum ducebat, sive justitia divina alias quas ipsa novit ob causas nostros plectente, quamvis nimis cruentam hostes adepti sunt victoriam ipseq; [ab hostibus ducitur Beneventum,] Dominus Papa in quodam ab eis castello obsessus, cum ex pugnata jam jamque munitione necessitate coactus, communionem eis prius interdictam reddidisset, acceptus ab eis, Beneventum cum honore reductus est: ibiq; tempore aliquanto detentus, nec redire permissus, scilicet a Beneventanis. Nam teste Leone Ostiensi, Comes Normannorum Hunfridus Pontificem adiit, & in sua illum fide suscipiens cum suis omnibus Beneventum perduxit, spondens quandocumque Romam ire disponeret, ipse illum Capuam usque deduceret. Intravit autem idem Papa Beneventum mense Junio, vigilia S. Joannis Baptistæ: [23 Iunii, inde discedit anno 1054 12 Martii.] mansitque ibi usque ad mensis Martii duodecimum diem: ibique infirmatus, vocato prædicto Comite, ab eo Capuam usque perductus est. Ibi duodecim dies remoratus, accersito tandem Abbate Casinensi sui itineris socio, Romam rediit: [obit Romæ: claret miraculis:] ibique post paucos dies quievit. Ad cujus tumulum Deus plurima tunc temporis signa effecit. Hæc Leo Ostiensis. Hermannus Contractus qui S. Leoni paucis dumtaxat mensibus supervixit in fine sui Chronici addit. memorari eum miraculis claruisse.

[26] Desiderius Abbas Casinensis, Cardinalis titulo S. Crucis, dein Summus Pontifex creatus anno MLXXXVI & Victor III dictus, hoc de eo testimonium profert: Leo vir per omnia Apostolicus, Regali genere ortus, sapientia præditus, religione conspicuus, omniq; Ecclesiastica doctrina apprime eruditus, ac qui (quemadmodum scriptum est) cœpit invocare nomen Domini, quemq; [in omnibus perfectus Pontifex,] etiam vidi, ejusq, familiaritatem habere merui: sæpe etiam, eo in ecclesia Missas celebrante, cum illo ad divinum altare sacris inducus vestibus steti, eique Euangelium legi: a quo omnia ecclesiastica studia renovata ac restaurata, novaque lux mundo visa est exoriri. [Gen 4, 26] Hic sæpe Sacerdotale Concilium advocans, Sacerdotes, Diaconos, & reliquos Clericos non regulariter ordinatos removit, & in eorum locis, ad veri & summi Dei cultum, qui digne ministrare possent, constituit. Quotidie quoque per se suosque discipulos ubique missos populis viam Domini litteris & verbis prædicans, ostendebat: qui per Apostolicam viam semper gradiens, Apostolicos etiā viros in miraculis est imitatus. Hæc Desiderius, ex quo aliqua miracula infra referemus. Concludimus autem hunc prævium Commentarium cum hisce Leonis Ostiensis verbis: Hic sanctus Pontifex, inter innumera suæ bonitatis insignia, [noctu invisit basilicam S, Petri.] quamdiu Romæ remoratus est, omni tempore tribus per hebdomadam diebus a Lateranensi ecclesia usque ad S. Petrum, privato habitu nudisque pedibus, cum duobus aut tribus Clericis, noctu psallendo & orando pergebat.

VITA
Auctore Wiberto ejus Archidiacono.
Ex Mss. codicibus S. Maximini & S. Huberti collatis cum editione Iacobi Sirmondi.

Leo IX, Pontifex Romanus (S.)

BHL Number: 4818

AUCT. WIBERTO.

PROLOGUS.

[1] Viam universæ carnis ingresso Pontifice Herimanno, successit venerabilis Bruno, vir talium prærogativa atque morum elegantia mirabiliter decoratus a Domino: qui licet jam quasi postremus appareat in Pontificalis discessionis catalogo; [De S. Leone] primus tamen enituit ex summi Pontificatus privilegio; & velut Lucifer cæli statione novissimus, sed soli propinquior exiit, dum post longam decessorum seriem, suo Sacerdotio Leucam urbem, immo totum Christianorum orbem illustravit, & verum solem sibi vicinum, errorum fugando caliginem, vivacitate sui candoris ostendit. Nec præjudicium incurrit ex posteritate, qui ante secula divinitus præfixo destinatus est in tempore: immutabilis enim Divinitas, cui cuncta assistunt acta & agenda simul, sic disponit alternationes mutabilium, ut non sibi quidquam serum aut præposterum sentiat in ordine rerum. Nempe, ut de reliquis interim taceatur, redemptio generi humano maxime necessaria in fine seculorum exhibita comprobatur; & qui plus omnibus laboravit Paulus, post Apostolos omnes a Domino de cælo vocatur, unde etiam abortivum semet nuncupasse invenitur. Verum ne diutius hic hæreatur, suscepto negotio stylus reddatur, ut de tanto Præsule non tam audita, quam visa ad ædificationem plurimorum transcribantur. [a se visa scribit auctor.] Siquidem benignitas ipsius dignata est meam parvitatē familiaribus sibi jugiter assistere, unde meum studium effecit, ut plura de eo imitanda valuissem per memet dignoscere: nonnulla quoque veracium & gravium personarum relatione, de quibus quædam vix summotenus perstringo quædam etiam sciens prætereo, [dum is adhuc viveret,] ne aut sim longus plus justo, seu adulatoris noter elogio; aut, quia adhuc superest, impugner illo Salomonis proverbio; Ne laudes hominem in vita sua. [Eccl. 11, 30] Sed quoniam propositum habemus dona Dei laudare in eo, quæ sunt laudanda & in pagano; non hominem laudamus, sed illum a quo & per quem omnis homo veniens in hunc mundum illuminatur, ut aut bona cogitet, dicat, vel operetur. Numquid vero tantum Præsulem protestamur in hac misera vita, quæ utique est tota tentatio, sine peccato aliquando vixisse aut vivere, quod nec unius diei infanti valet evenire? Sed quibus est studii divinas virtutes in aliquo homine impressas ad utilitatem aliorum prædicare, peccata hominis, quæ jam a Deo tecta sunt, nolunt ad ejusdem improperium retegere. Hinc est quod Israëlitæ jussu Dei aurum & argentum in vasa formatum ab Ægypto asportaverunt, effigiatum autem in idola omnino reliquerunt. Unde ab ipsius exordio noster jam ordiatur sermo, in quo plurimum nobis successisse credemus, si ea tantum quæ in Pontificatu Leucorum laudabiliter gessit, ex aliqua parte quovis stylo posteris transmiserimus. Sapientum autem & præcipue Romanorum erit, si quæ ipse Papa Romanus egit, Catholicæ Ecclesiæ fideli pagina non ingrati transmiserint.

LIBER PRIMVS

CAPUT I. S. Leonis genus, nativitas, litterarum studia.

[2] Reverendus igitur Bruno utriusque parentis lineam adeo retinuit generosam, quatenus ab ipsis atavis & supra, quicumque ad nostram potuerunt pervenire notitiam, aut Regni seu Imperii retentaverunt habenas, aut proximas Regibus & Imperatoribus gestaverunt infulas. Procreatus est autem in dulcis Elisatii a finibus, patre Hugone, matre vero Heilewide: [Pater ejus Hugo.] quorum religiositas multorum ora consuevit ad laudem Dei aperire. Et pater ejus, natione Teutonicus, Imperatoris b Conradi consobrinus, in patria lingua atque Latina disertissimus; mater quoque Latina, æque utriusque linguæ perita: quorum c patres & avi a prima indole armis & animis supra modum fortiter compresserunt acies sibi resistentes, [majores militia clari,] se suasque defensando partes; & circa senium, abjecta omni superbia generis & luxu mundi, induerunt humilitatem & paupertatem Christi, patrimonia sua dando Ecclesiis, cœnobia construendo in suis & ex suis prædiis: sicque tandem perfecte secuti Christum, [habitum monasticum sumpserunt:] seipsos etiam abnegarunt; stultaque sapientia seculi omnino posthabita, sapienti stultitiæ Dei atque monastico habitui tota cordis contritione submiserunt, laudabilique per cuncta fine decesserunt. Etenim inter plurima, quæ sparsim divinis distribuerunt templis, d duo monasteria instituerunt ex suis prædiis, scilicet Hissam honori B. Martini Pontificis, [construxerunt 2 monasteria,] nec non alterum e cœnobium venerationi S. Cyriaci Martyris: quin etiam f Lutrense cœnobium patrimoniis suis plurimum ampliaverunt. Quorum devotionem imitatus Hugo Comes præcipuus, & ejus devotissima conjux, parentes utique præfati Domini Brunonis, cœnobium remotæ vitæ aptissimum construxerunt g Woffenheim, penes nobile castrum suum h Engesheim dictum, [Hugo aliud sanctimonialium,] ex prædiorum suorum decimis: in quo ad præsens sanctimonialium congregatio consistit, ad venerationem & gloriam almæ & victoriosissimæ Crucis.

[3] Hi denique ambo tantam tamque honestam exhibebant cunctis conversationem, ut etiam Ecclesiasticæ personæ & diversis gradibus functæ, ab Episcopis usque ad laicos, quiddam imitabile sibi in eis deprehenderent. Nam ut modo de multiplici eorum erga Deum vigilantia taceamus, utrum integre reddidissent rerum suarum decimationem, i sub judicio aquæ: frigidæ perscrutabantur. Per quos dum decrevisset omnipotens Deus Ecclesiæ suæ Præsulem destinare, genitrici gravidæ qualem quantamque prolem in utero gestaret, dignatus est præmonstrare. Nam quadam nocte vir in religioso habitu per visum eidem apparuit, [S. Leo edocta per visum matre,] & quia masculam sobolem magnamque ante Deum futuram concepisset edocuit, atque Brunonem nominari jussit. [nascitur 21 Iunii anno 1002,] Qui undecimo Kalendas Julii, anno videlicet ab humanato Dei Verbo millesimo secundo, Indictione quinta decima, ubi in hanc lucem fusus est, mirabile dictu, totum ejus corpusculum invenitur k charaxatum quasi crucicularum stigmatibus. Cujus rei novitate mater permota, & ex prioris visionis pollicitatione certior effecta, præter suam consuetudinem a nulla alia, nisi a seipsa pertulit eum sustentari lactis alimonia. Quem congruo tempore ablactatum, l Bertholdo sanctæ Tullensis Ecclesiæ Antistiti tradidit jam quinquennem, [instruendus traditur Bertholdo Ep. Tullensi:] liberalitere ducandum litterarumque studiis imbuendum. Qui videlicet Bertholdus, genuinæ honestatis sectator mirabilior præ suis prædecessoribus, Leucam urbem filiis nobilium nobilitavit, in diversis speciebus thesauros ejus & decus valde ampliavit, ædificiis quamplurimis decoravit, litteralis exercitii personis adimplevit, monasteriorum normam intus & exterius restauravit.

[4] Tam idoneus itaque vir infantulum præfatum gratanter susceptum, & litteris fecit erudiri & omni honestate ingenuis pueris competenti. [ingenue proficit:] In quo cum quotidianis corpusculi incrementis, accrescebat egregia indoles mentis, quæ eum præ ceteris consodalibus commendabat cunctis. Sicut enim doctissimus pater Hieronymus attestatur, mollis cera & ad formandum facilis, quadam tractabilitate naturali divinitus formabatur, etiamsi exterioris artificis cessasset manus. Unde cælesti præeunte & subsequente gratia, cunctorum in se benevolentiam provocabat, quia nihil extollentiæ in eo conspiciebant, ex regalis stemmatis atque divitiarum, formæ quoque ac ingenii excellentia, quibus solent carnales supra modum intumescere, moxque detumescere. Erat quippe affabilis omnibus, etiam infimis, aspectu & affatu quoque hilaris; obedientissimus, non tantum majoribus & coæqualibus, verum & suis minoribus.

[5] Ejus quidem collegæ, quamvis eo majusculi, extiterunt duo Adalberones contribules sui: ex quibus prior immaturo est hinc raptus exitu, Ducis videlicet m Theodorici filius, alter autem n Hezilonis Ducis germanus, ac Frederici eximii Principis natus, sub scholarum magistro, magister nepotuli sui Brunonis constitutus, [cum Adalberone,] quia tunc pro tempore habebatur sciolus: qui postea ad Antistitium Mediomatricæ urbis, voto Cleri & plebis magis quam suo assumptus, vir huic nostro temporī refulsit apprime prædicandus. Nam a principio soli Deo placendi cupidus, supra ætatem suam & valetudinem, carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifigere aggressus est; adeo fervens igne divinitatis, ut ab ipsis Christiani tirocinii rudimentis putaretur perfectissimus. [optimo juvene,] Denique ut in præsentia de plurimo ejus cœlibatu, de columbina innocentia, de serpentina prudentia, de discreta acrimonia, deque matura gravitate, in tenera indole taceatur; intantum semet jejuniis & vigiliis affecit, ut illud B. Job etiam historialiter dici possit: Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum. [Iob 19, 20,]

[6] Huic ergo tali collegæ indivisibiliter gemino connexus affectu, spectabilis puer Bruno insistebat litterali gymnasio, [prosicit in studiis & moribus.] deque liberalitate sua sibi congaudebant mutuo. Quibus etsi adhærebant nobilium examina puerorum, ipsi tamen duo omnibus suis consodalibus præminebant, tam capacitate liberalium studiorum quam honestorum excellentia morum. Nempe ut primum competit rudibus, decurso artium trivio, non solum claruerunt prosa & metro; verum & forenses controversias, acuto & vivaci oculo mentis deprehensas, expediebant seu removebant sedulo: denique quadrivium naturali ingenio vestigantes degustarunt, atque non minimum in ipso quoque valuerunt, sicut sequentia ex parte indicabunt. Igitur cum ibidem pariter educarentur prædicti pueri, domini Brunonis genitrix somnio hujusmodi edocetur de futura promotione filii sui. Nam videbat quasi seipsam a parte Pontificalis cameræ venerandam basilicam beatissimi Protomartyris Christi Stephani ingredi, sanctæque memoriæ Præsulem Gerardum o, in vita & post mortem clarificatum miraculis, occurrere divinitus sibi, ac solventem a propria cervice orarium, quodvulgo stola dicitur, eidem reposuisse in manica. Quod filius ipsius non tam Sedis suæ, quam boni studii successorem cælitus prædestinabat. Nam cum quintus a Domino Gerardo reverendus Bruno computetur, ab ipso tantum, & non ab aliquo sequacium ejus videtur præelectus, quoniam Deo annuente eum præ illis est imitatus. Sed quia omnipotentis Dei pia dispensatio consuevit donis suis flagella & tribulationes permiscere (quemadmodum novimus beato Job, atque Apostolo Paulo, & pene cunctis electis contigisse) dicendum videtur, qualiter in ipsius pubertatis ingressu fuerit periclitatus, & mox accedente cælesti medela salvatus.

ANNOTATA

a Prope Lotharingiam hodiernam, ubi Comitatus de Dasborch est, haud procul Salma & monasterio Senoniensi, Consule Chronicon Senoniense lib. 4 cap. 121 tomo 3 Spicilegii Dacheriani.

b Hic est Conradus Salicus, Dux Wormatiensis, a morte S. Henrici Imperatoris, Rex Germaniæ creatus anno 1024, die 8 Septembris; coronatus Romæ Imperator die Paschatis anno 1027; natus patre Henrico Duce & matre Adeleide seu Adelaide: quæ & Hugo pater S. Leonis, erant ex duobus fratribus, Eberardo illa, Hugone hic prognatus: & sic isti erant frairueles; & hic Conradus & Hugo dicuntur consobrini, quod per matrem Imperatoris essent consanguinei. Consule Tabulas genealogicas Alsatiæ ab Hieronymo Vignerio editas: & sic Conradus infra num. 18 suum erga S. Leonem amorem, appellat consanguineum invicem affectum avitæ propinquitatis.

c Vignerius dicti Hugonis patrem & avum appellat etiam Hugonem, & de hoc utroque sequentia intelligit: & ex priore Hugone, per filium Gontrannum, deducitur familia Habspurgica & Austriaca. Quod autem Hugo, Teutonicus, Heileweidis, Latina fuisse dicatur; intellige quoad patriæ linguæ diversitatem. Latina autem lingua tum dicebatur, quæ nunc Gallica, aliis Romana appellatur, cujus tunc usus erat per Lotharingiam & Burgundiam, atque etiam nunc est.

d Hessam monasterium sanctimonialium penes Sareborch appellat Chronicon Senoniense lib. 2, cap. 14. Est vero superius Saraburgum inter Salmam & Vinstringam, cui adjacet Hessa.

e Videtur in dicto Chronico dici Aldorf Ordinis S. Benedicti in Alsatia: & ut observat Bucelinus in Germania sacra, inter amnes Ergers & Breuschium, bello Waltheri, de Geroltseckh Argentinensis Episcopi exustum, neque multo post restauratum.

f De Lutrensi in Burgundiæ Comitatu monasterio egimus 18 Ianuarii, ad Vitam S. Deicoli ibidem Abbatis.

g Lib. 4 dicti Chronici Senoniensis cap. 21 Vuffenhem in Episcopatu Basiliensi.

h Engeisheim, aliis Egenishem, vulgo Ensheim, olim caput superioris Alsatiæ, ubi camera & sedes juridica, Brisgoviæ quoque & Sundgoviæ: in cujus vicinia sunt pagi plurimi, in hem (quod domum sonat) nominis terminationem sortiti.

i Spelmannus in Glossario; ad vocem Judicium Dei, agens de priscis suspectorum examinibus apud Christianos; hoc quoq; aquæ frigidæ judicium attingit, plura promittens ad vocem Ordalium, sed hæc pertinebat ad partem secundam, quam morte præventus vulgare non potuit: interim allegat Ludovici & Lotharii Imperatorum leges ejusmodi judicium prohibentes, quod in eo consistebat, ut si crimē verum esset aut supernatarent gravia aut levia mergerentur: apparet tamen non fuisse culpatum in quocumque casu, quando non ipsi homines sed res aliqua inanima subjiciebatur examini, ut hic indicatur.

k Charaxare a Græco χαράσσειν, sculpere, scribere, pingere. S. Greg. lib. 7 Registri ep. 40 ait notitiam donationis non esse de polyptychis charaxatam.

l Sedisse Bertholdum anno 1005 constat ex Chronico Alberici.

m Fuit Theodoricus Dux Mosellanorum, cujus meminit Sigebertus ad annum 1009: & tempora congruunt:filius ejus prior Adalberto designatus Episcopus Metensis.

n Alter Adalbero, filius Frederici I Comitis Luxemburgensis, factus Episcopus Metensis anno 1047, vixit usq; ad annum 1072, at frater eius Hezelon Dux hic memoratus est Henricus, cognomento Hezelin, Comes Ardennæ & Dux Bavariæ.

o S. Gerardi Ep, Tullensis Vitam damus 23 Aprilis.

CAPUT II. Sanitas e periculoso morbo divinitus collata: Vita aulica apud Imperatorem, militaris in expeditione Longobardica.

[7] Cum jam solito liberiorem a scholari jugo adeptus fuisset cervicem, multotiens parentum suorum invisebat mansionem delectatus non tantum genuina affectione, quantum religiosa eorum conversatione, & liberrima domus suæ in militibus & familia dispositione. Ergo quodam æstivo tempore, dum ex more cum eis apud nobile eorum castrum Eginisheim nuncupatum moraretur, superveniente cujusdam nocte sabati in amœnissimo cubiculo soporabatur. Cujus dexteram faciem venenosa illa rana, quæ bufo nuncupatur sive rubeta, conscendit, eique ex anterioribus pedibus unum in genis, [Dormiens a bufone sauciatur:] alterum autem sub labio, & ex posterioribus pedibus priorem post aurem, alterum vero sub mento affigens, sugere ac stringere immaniter cœpit. Quo dolore expergefactus, horribilis animalis deprehendit faciei suæ incumbere pernitiosum pondus. Tanto itaque tamque novo periculo attonitus, a strato se ocius corripuit, & immodicum non perferens cruciatum, ictu palmæ post aurem libratæ virosum illum in eumdem stratum suum decussit, timens ne si manu medium arreptum extrahere tentasset, acrius irreperet. Tunc nequam ille, licet in suo super lectum casu elisum sonitum reddiderit, tamen capitalem pulvillum denuo conscendere, ipso perspiciente, non distulit: nam lunaribus radiis tunc illustrabatur omne penetral e cubilis. Nec mora famulorum turba repentino dilecti Domini sui clamore excita accurrit, lucernam secum exhibuit, sed pestiferum illud animal sub illorum ingressu nusquam comparuit. Inquiritur passim diligentissima vestigatione vernaculorum, sed omni suppellectili cubilis eversa ac perscrutata, minime fuit repertum. Sed sive illud verum aut phantasticum fuerit, plagas tamen veras & dolores veros reliquit: quibus etiam totum vultum, guttur ac pectus tumefactus, usque ad desperationem aliquatenus recuperandæ sospitatis est infirmatus. Vterque ejus parens omnesque sui super hoc miserabiliter duobus mensibus plenis consternabantur, [gravi morbo laborat,] solum funus jam efferri suspicantes, lugubrem illam exequiarum pompam continuis suspiriis & lacrymis præstolabantur.

[8] Verum benignus Jesus, desperatis rebus succurrere solitus, superplenaria ejus sospitate subito parentes ejus est consolatus; & ecclesiæ suæ per hunc relevandæ secundum propositum suum recordatus. Nam cum jam duobus mensibus a lecto per se minime surgere potuisset; jamque concrescente infirmitatis nimietate, sine loquela octo diebus permansisset; tandem quadam die apertis oculis, supino, ut recubabat, vultu vigilans, conspexit quasi luminosam scalam ab ipso suo grabato per se ipsam erigi, & fenestra ad pedes ejus transita usque in cælum porrigi, [a S. Benedicto apparente,] atque per eam quemdam nimiæ claritatis reverendæque caniciei senem descendentem in habitu monachali, cujus dextera gestabat crucem conspicuam in longo hastili. Qui ad ægrotum ut pervenit, sinistra manu scalam retinuit, dextra vero eamdem crucem primum ori ejus apposuit, deinde loca tumoris ipsa signavit, & totius veneni incoctam putredinem post aurem extraxit; statimque via, qua venerat, [sanatur:] reversus dimisit infirmum habentem se melius. Nec mora denique Adalberonem suum Clericum, tunc tantummodo ejus assidentem lectulo, allocutus, per eum optato nuntio paternam domum cunctam repressit a diutinis planctibus. Post aliquot autem dies omni veneno, pustulæ illius rupta cute, post aurem dexteram ejecto, sospes & incolumis evasit, sub maximo cunctorum miraculo atque gaudio. Qui, sicut nunc usque inter commonitoria colloquia tam evidentem Dei miserationem super se agnitam recitare suis familiarissimis est solitus; profitetur se in præfata ecstasi beatissimum Patrem monachorum Benedictum illico luce clarius agnovisse, ex qualitate vultus & habitus; cujus corporis accidentalem dignoscentiam ita hactenus commemorat, quasi præ oculis carnis adhuc habeat. Porro sequentia lecturi, desinent profecto mirari, hunc potius per S. Benedictum, [postmodum ordini monastico valde addictus,] quam per alium quemlibet Sanctorum restitutum sospitati: ubi volvente sermonis rota perpendere poterunt ex paucis, quanto zelo pii amoris erga Monachorum institutionem & correctionem flagraverit. a

[9] [Herimanno Episcopo Tullensi paret:] Hinc itaque, decedente Domino Bartholdo suo nutritore, succedenti Herimanno non recusavit æque parere: quasi illud beati Papæ Gregorii dictum jugiter præ oculis mētis videretur habere: Præesse nō audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subjectis imperet, quam Prælatis non novit exhibere. Compatiebatur equidem tunc temporis adversa passis, præsertim venerabilibus venerabilis viri b Apri cœnobitis, [compatitur afflictis monachis:] in quos procacissimæ adulatorum & invidorum linguæ supra modum instigabant animum præfati Antistitis. Nunc pro eis murum semet, quantum poterat, opponebat: nunc, quod solum poterat, cum flentibus flebat. Ejus etiam annitente auctoritate & industria, in statu, quem ab idoneis & prioribus Præsulibus acceperat, [Canonicis S. Stephani opitulatur:] integerrime permansit sub Herimanno institutio & præbenda canonica, intra beatissimi Levitæ & Protomartyris c Stephani claustra.

[10] Verum quoniam omnia tempus habent, secundum quod dispensat temporis Conditor, temporis tamen expers, qui per quædam aliena suos perducit ad sua; [degit apud Conradum Imperator.] accidit ut eximius adolescens a parentibus & consanguineis assignaretur glorioso Imperatori Conrado, contribuli suo, ejus educandus in aula, atque excubaturus in basilica. Ubi nondum multis decursis diebus, omnium aulicorum benevolentiam perfecte est adeptus; utpote quem gratiosum exhibebat, [carus aulicis] præco ejus conversationis ac prudentiæ, generis ac formæ decus: unde cum ab eis ibidem Brunones æque vocarentur multi, hic tamen Bonus Bruno meruit prænominari. Quam prærogativam ita in dies augmentando, sine sodalium invidia, vendicabat sibimet, ut & minoribus sese quadam rationabili condescensione aptaret, majoribusque liberali dignitate per omnia congrueret.

[11] Præterea unico & d patrio affectu ab Augusto Augustaque adeo est dilectus, [& ipsis Augustis.] ut etiam in secretissimis eorum consiliis gratanter admitteretur, & sententia ipsius reverenter dulciterque exspectaretur, ac promulgata indubitanter susciperetur. Quem cum quotidie deliberarent, incessanterque ambirent sublimare honore quam maximo, &, ut patenter dicam, donare Pontificio temporalibus copiis supra modum locupletato; ipse jam præmonitus Domni Gregorii irreprehensibili & aureo stylo, cœpit hoc suspectum habere omnino, [præ amplissima Ecclesia] ne sibi divinitus imputaretur, quasi munus ab obsequio: a quo nonnullos consociorum suorum ob aliquantulæ sublimationis spem, nulla corporis poterat revocare fatigatio, nulla rei familiaris annullatio. Unde quia nec ab Imperiali latere recedere sibi licebat, nec taliter obsequi libebat; in animo suo tantum Deo conscio & teste proponebat, ut si cum beneplacito ejus ad quantumlibet pauperrimæ Ecclesiæ invitaretur regimen, alacrior ad id accederet, [mavult pauperrimæ præesse.] quam si eum Majestas regia ad supremæ potestatis & locupletationis dignitatem aliquo carnali affectu impelleret. Quod quidem tanto admirabilius est habendum in levitate juvenili; quanto rarius deprehenditur & in gravitate senili. Sed jam dicendum videtur, qualiter iste humiliari pro Deo cupidus, paulatim ab ipso fuerit mirabiliter sublimatus: sicut in libro Regum per Prophetam testatur, Glorificantem me glorificabo, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. [1. Reg, 2, 30]

[12] Anno igitur ætatis suæ vigesimo tertio, cum jam alteram adolescentiæ hebdomadam fuisset ingressus, & ab incarnato Dei Patris Verbo millesimus vicesimus quintus excurreret annus; [Anno 1025 in Longobardiam] vice sui Pontificis Herimanni, in expeditione præfati Conradi Imperatoris, super Longobardiam & maxim super Mediolanum tunc rebellem, præclarus Bruno est profectus, Levitico officio insignitus. Namque illo suo Antistite annis morbisque prægravato, [militem, Tullensem ducit:] ipse auxiliares militum copias Imperatori venientes a Tullo, ducēdas suscepit, tam ejusdem Episcopi quam Augusti placito: salvo tamen per omnia proprii gradus sacramento. In illius itaque secularis militiæ dispositione, sic repente sagax apparuit & providus, quasi hujusmodi negotiis tantum fuisset hactenus exercitatus. Metabatur castra suis, disponebat stationes cum vigiliis, [sagax in omnibus,] sumptus & stipendia opportunis administrabat in locis & horis, sobria sufficientia apparatas dapes distribuebat suorum singulis: quos sic per assignata & congrua unicuique officia curabat ordinare, ut tantum pro se quique tam nobiles quam privati debuissent soliciti esse. Cujus certe solicitudo, & suis erat tuitio, & hostibus dejectio, & sibi ipsi digna laudatio: taliter suos regens consilio & solicitans præcepto, per eosdem prospere perficiebat, quæ sibi communiter expediebant & procinctui publico. Unde factum est, ut reddendo quæ sunt Cæsaris Cæsari, & Deo quæ sunt Dei, per Apostolum suum præcipientis, quatenus omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, quoniam non est potestas nisi ab ipso, per alienum quantocius ad suum pervenire promeruit. [Rom. 13, 1] Et quia fideliter ac prudenter inservivit exterioribus, ad plenum remuneratus est interioribus, ut super multa constitutus, & Conditori suo adhæreret celsius, & proximo compateretur profundius.

ANNOTATA.

a Hinc videretur colligi eum non assumpsisse habitum Benedictinum: id enim alias hic debuisset indicari.

b S. Aper Episcopus Tullensis colitur 15 Decembris, & cœnobium S, Apri est in suburbio Tullensi.

c Est Ecclesia Cathedralis dicata S. Stephano.

d Ita Sirmundus: at MS. Patricio,

CAPUT III. Electio in Episcopum Tullensem. Assensus Imperatoris tandem impetratus.

[13] Deinde instante anno ab Humanitate Filii Dei millesimo vicesimo sexto, [Anno 1026 mortuo Tullensi Episc. concordivoto eligitur:] Leucus Præsul Herimannus abstractus est carnis ab hospitio, cum Quadragesimali tempore moreretur Coloniæ in quodam suo prædio. Ex templo Clerus & populus provisore orbatus, concordi voto eademque sententia confœderatus, diu sibi desideratum & jugiter dilectum Brunonem consonis & continuatis expetit vocibus.

[14] Hinc totius recrastinationis impatiens, deprecatorios atque contestatorios super tam unanimi electione sua dirigit Imperatori apices. Quorum, ut compendiose dicatur, causa ista fuit. Post præmissam debitæ salutationis reverentiam, nimium compunctam suæ calamitatis exponunt tragœdiam, [& ab Imperatore expetitur:] dicendo se quaquaversum impeti atque inquietari pene quotidianis deprædationibus sive cōcertationibus, utpote in trium regnorum constitutos confiniis, in imperii sui videlicet finibus, in quibus tanto acrius ab hostibus laborarent, quanto longius terrarum spatia ab ejus præsentia eos arcerent. Præterea civitatem suam a Francorum Regibus jugiter reposci, diversis & multis machinationibus: cui damno reipublicæ, ac suo, vexationique suorum, si dignaretur obviare, destinaret eis Pastorem nobilem ac sapientem quam maxime, cujus strenuitas & industria sibi infensam hostium rabiem valeret propulsare. Ad quē utiq; vestigandum non esset valde laboraturus, quandoquidem Cleri & plebis unanimitate delectus, penes ejus Imperialem majestatem consanguineus Bruno haberetur, Deo bonisque hominibus dilectus: eo quod hunc sibi notissimum, utpote suum ipsorum alumnum, & inter ipsos atque ab ipsis liberalium litterarum scientia eruditum, sine querela conversatum, & per singulos gradus Ecclesiæ regulariter ad Leviticum ordinem provectum; hunc non modo cum suburbanis urbani, verum & omnes circumcirca expeterent vicinæ plebes, & comprovinciales Episcopi. Aut concederet ergo eis, cum beneplacito Dei & suo, istum aut nullum: quoniam in promptu haberent illud beati Papæ Cælestini decretum: Habeat unusquisque fructum suæ militiæ in Ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit ætatem: in aliena stipendia minime obrepat, nec debitam alteri sibi audeat vendicare mercedem. Sit facultas Clericis renitendi, si se viderint prægravari, & quod sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare: qui si non debitum præmium, saltem vel liberum de eo, qui eos recturus est, debent habere judicium. Et illud Domni Leonis præclari Doctoris. Nullus invitis & non petentibus ordinetur, ne civitas Episcopum non optatum aut contemnat aut oderit, & fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuit habere quem voluit. Contra tam evidentem & Canonicam auctoritatem si posset eis terrena potestas violentiam inferre; non tamen benevolentiam eorum ab isto suo electo valeret aliquando avertere. Tandem igitur unanimi & præcordiali prece ipsorum moveretur Imperialis ejus Serenitas, & magis in hac parte attenderetur Ecclesiæ Dei utilitas, quam illa quæ secundum seculum pertractabat altius eum sublimare ejus consanguinitas.

[15] Interea & speciales litteræ Domino Brunoni sunt directæ, [& per epistolam invitatur,] quæ totius Cleri, Abbatum, & cunctarum congregationum universique Leucæ diœceseos populi taliter nitebantur desiderium seu negotium perorare; quod viduati Pastore ipsum sibi concorditer solum delegissent, & ab Imperatore exigerent; propter Omnipotentis timorem pariter & amorem, nullo pacto eos inde perturbaret. Ac ne paupertatem illorum, cujus hactenus bene conscius erat, abhorreret; contestabantur ei per illum, qui cum esset dives pauper pro nobis factus est: nec quod tanti præconii tantæque nobilitatis personam ipsi viles & abjecti præoptarent, majoribusque ac suis merito congruis urbibus inviderent, ad injuriam sibi aliqua, quam adhuc in eo non deprehenderant, arrogantia reputaret propter eum qui semet pro nobis humiliavit usque ad mortem. Liceret eis laboris sui fructu perfrui, & versa vice a nutritio suo nutriri: quia secundum Apostolum, laborantem agricolam oportet primum de fructibus suis percipere. [1, Cor. 9,7] Consequens enim foret, ut Ecclesia, quæ talem educare meruisset, talem & sibi mereretur destituta Pastorem: qui etiam pro modulo divinitus concesso mortalibus, illud speciale boni & summi Pastoris dicere posset: Cognosco meas, & cognoscunt me meæ. [Ioan, 10, 14] Non vero eos lateret, quod terreni Principis pietas ad majora eum, merito consanguinitatis & complacitæ illi conversationis, promotum ire deliberaret: itaque si ipsos post se clamantes exaudiendos censeret, continuis precibus de reliquo cælestis Imperatoris largitatem pulsarent, ut ei cælestem ac terrestrem honorem accumularet: si autem contemnendos putaret, quia eminentioris dignitatis apici seculariter inhiaret; divina æquitas contemptus illorum ultrix sic accederet, ut nec ad illum cui intendebat, nec quemlibet alium honorem aliquando ascenderet.

[16] Hujusmodi ergo syllabis a Domno Notberto, tunc laudabilis vitæ monacho, pridem autem sancti Protomartyris Stephani Canonico, atque Liethardo adhuc quidem Canonico susceptis, qui præ sui comitibus itineris alacres & impigri executores tantæ talisque causæ fuerant designati a Clero & populis; plurimo varioque curarum æstu uterque afficiebatur, Imperator scilicet ac Domnus Bruno eidem carissimus. Et Imperator quidem, quamvis gauderet dilectionem, [varios conatus & obstacula Imperatoris,] quam erga ipsum venerabilem Brunonem meram & germanam debito affinitatis considerationeque strenuitatis ejus possidebat, multorum laudibus vel testimonio commendari & approbari; non mediocriter tamen contristabatur, quia illud suum desiderium, quo appetebat illius temporaliter sublimiorem dignitatem, sentiebat præpediri. Timebat ne Deum offenderet, si Ecclesiæ ejus tam unanimi voto repugnaret: dolebat, si tantæ personæ pro meritis non responderet. Quid hic multis hæreo? In tanta mentis fluctuatione deprehensus, per Legatos, a latere suo directos, omnibus ingeniis inde jam sæpedicti Domni Brunonis intentionem revocare est conatus; modo conflictationes creberrimas atque depopulationes illius Ecclesiæ commemorando, & modo paupertatem supra modum exaggerando; modo quod in extremis Imperii sui finibus urbs illa posita, aut numquam aut rarissime æstimaretur digna Imperatoris diversorio; modo quod eumdem nepotem suum, sibi per omnia carissimum, nequiret perferre æquo animo disgregari a se tanto terrarum spatio. Parceret igitur sibimetipsi, & tam suæ utilitati consuleret atque quieti, quam medullitus eum amantis Imperatoris voluntati & perturbationi: potius surda aure illos præteriret, qui suam ipsorum necessitatem seu consolationem, quam ejus salutem & honorem pluris penderent; maxime cui ipse condignam suo generi ac merito dignitatem instanter prævideret. Verum quia multa consilia in corde viri, voluntas autem Domini fiet, ut Salomon ait, longe aliter afficiebant subditum Deo animum Domni Brunonis, [reiicit,] destinatæ sibi syllabæ ab Ecclesiæ populis: quorum unanimi & humili invitatione, sentiebat se ad humilia invitari ab ipso Magistro humilitatis, qui Rex hominum fieri refugit, & ultro ad crucem venit: nec immemor illius sui prioris propositi, quo malebat jugiter omni humilitate, vilitate, & extremitate contentus, Christo famulari, quam temporaliter cum aliqua corruptela integræ conscientiæ, id est quavis venalitate, sublimari, quam trimodam comperaret dictis B. Gregorii, scilicet a manu, ab obsequio, a favore. [Prov: 19. 21]

[17] His utique tribus pedissequis ambitiosæ venalitatis animadvertens Ecclesiasticas dignitates nimis confundi ac subrui nec facile aliquem ab aliqua istarum immunem posse reperiri, nihil sibi tutius fore credidit, quam populari electioni, ad humilia se vel adversa attrahenti, assentiri; & Imperiali suggestioni, [contentus electione ad viliorem Episcopatum:] ad magna vel prospera incitanti, reluctari. Denique laudabile est quemquam pro Deo prospera declinare: sed multo laudabilius constat adversis se sponte offerre. Hinc est quod Moyses ad principatum divinitus vocatus excusat, & se postposito alium postulat, dicendo, Obsecro, Domine, mitte quem missurus es; atque Isaias, ad nuditatis ignominiam multiplicemque passionem, nec nominatim, designatus, ultro se ingerit proclamando: Ecce ego, mitte me. [Exod. 4. 13] His ergo & aliis virtutum incitamentis succensus, & oleo divinæ gratiæ repletus, rectæ intentionis flammam tanto spargebat alacrius, quanto flatibus carnalium affectionum impellabatur acrius: fiebatque ut illa dissuasoria aura a Cæsare veniens & ejus aula, magis augmentaret ac confoveret, quam consopiret aut exstingueret ignem divini sacrificii devotæ mentis in ara.

[18] Itaque illam beati Petri sententiam, qua dicit, Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis, gratanter amplexus, disruptis cunctæ dilationis nexibus, [obtinet assensum Imperatoris.] Imperatori adhuc dissuadenti obtulit syllabas missas sibi a Clero & plebibus, ingenua tamen (ut ita dicam) virgineo pudore ora suffusus. [1. Pet. 3, 6] Apicum autem tenore clarissimus Princeps edoctus, ad lacrymas est permotus, & uberrimis fletibus attestantibus extrinsecus palam fecit, quanti eum haberet intrinsecus. Demum aliquanto interjecto silentio, linguam famine soluit in isto: Meam sententiam super honore tuo, dulcissime mi nepos, jam diu deliberatam superna video sententia impugnari, imo expugnari: cui cogor manus dando, sicut debeo, suffragari; quoniam non sine pernicie nostrum amborum & multorum possum diutius refragari. Pietas Omnipotentis jam nunc tibi in hoc adsit, quæ quid ambobus nobis & omnibus expediat magis novit. Mihi ergo jam libet, quod evitare non licet. Tu tamen gratia Dei contentus, qua sola crederis ad illius Ecclesiæ regimen præelectus, nullo venalitatis modo, nec ipsius conjugis meæ, nec cujusvis mortalium tuæ parti concilies affectus, ne hinc ex te per omnes tibi credendas oves serpat hujus simoniacæ hæreseos nævus. Proculdubio enim qui cœpit in te bonum opus perficiet quantocius. [Psal, 54, 23] In ipsius gratuita pietate tuum jacta cogitatum; & ipse te enutriet, secundum viridicum suæ divinitatis sententiæ promissum. De nostri autem consilii & juvaminis solatio, quantumlibet illud sit, ne fias ullo modo dubius: quia super omnes tui ordinis, de tua re prosperanda semper ero solicitus, quem nobis commendat & indefessus labor fidelis ergo uos serviminis, & consanguineus invicem affectus avitæ propinquitatis. Tantum satage Omnipotenti fideliter deservire, & bonorum morum indolem, quæ in te te a cunabulis laudatur, studeas augmentare. His aliisque verbis a regali dulcedine roboratus venerabilis Bruno, sponte laborioso se submisit oneri, in solo fisus Domino: quippe qui noverat se non vocari ad prosperitatis gaudia, sed ad gravium laborum perpetienda pericula.

CAPUT IV. Pericula subita in discessu ex Italia. Inthronisatio & Ordinatio in Episcopum.

[19] Adeptus ergo donum Pontificalis culminis, in non minimo reliquit contribules aulicæ potestatis mœrore, qui ejus semper innitebantur consiliis salutaribus, quorumque causas sedulo procurabat interventibus strenuis: & licet ei congratularentur de attributo honoris culmine; sibi tamen dolebant, quod carerent ejus contubernalis familiaritatis & affaminis prædulci solamine. Accepto autem ab Imperiali majestate digrediendi commeatu, deferuntur illi nova adversitatis nuntia in ipso itineris procinctu, scilicet nisi præcaveat se fore passurum insidiat a Longobardis patriensibus, qui per id adhuc temporis contra Augustum superbis rebellabant cordibus. Nam illis forte diebus regius exarcitus a Orbam Mediolanensium oppidum oppugnabat, [monitus de insidiis. Longobardorum,] quia inibi infidi infidelitatis apostatæ Imperatori subjectionem denegantes latitabant. Commonetur ergo a familiaribus horum insidias avertendo præcavere, astruentibus fore utilius aliam viam quamlibet longiusculam expetere, quam incaute propter itineris compendium in manus eorum incidere. At ille expers timoris juxta illud Salomonicum, Justus quasi leo confidens absque terrore erit, scuto fidei præmunitus, lorica justitiæ galeaque spei salutis adornatus, taliter se a recto itinere dehortantibus infit. [Prou, 28, 1] Omnipotentis manibus cunctam nostræ salutis curam committamus, quia nemo valet illi nocere, [generose respondet,] quem divina voluerit protectio defensare. Si autem me destinaverit igne tribulationis a peccatorum scoria expurgare, non abnuo voluntati pii artificis me ad informandum committere, quoniam nec debet figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? reclamando dicere. Via regia absque diverticulo gradiamur, & quidquid nobis supernus arbiter præviderit, libenti animo patiamur.

[20] Tali itaque commonitorio suos sagaciter adhortatus, cœptum tendebat iter, de celesti auxilio jam securus. Sed qui erat vas humilitatis dicatum Deo, ne notaretur superbiæ cauterio, si omnino refutaret familiarium uti consilio; partim voluntati eorum obsequitur, scilicet ut a grege comitantium cum paucis disparatus eos itinere præiret diei unius. Interea in cunctis pene mansionum abditis Longobardorum occultabantur insidiæ, [feliciter evadit.] ubi spes erat eum causa corpus reficiendi debere pernoctare, maximeque apud b Iporeium civitatem hujusmodi insidiarum parantur fraudulentiæ. At ipse, ut dictum est, paucis, hoc est, non plus quam quinque comitantibus, poli axe solis calore jam fervente, per medium ejusdem civitatis ingressus, ita secure, Dei annuente gratia, omnem illius urbis popularem frequentiam pertransiit, ut nec in alloquendo quidem ullus ei viam incommodaverit, neque sibi alium alloquendi necessitas ingruerit. Jam autem solis sphæra undas irradiante Oceani, [captis Eporediæ comitibus,] urbem intrant ejus sequipedes comites post terga relicti, moxque ab omnibus insidiarum latebris accurritur, acsi diu quæsita canum præda violenter rapiuntur; in cunctorum vultibus solus Bruno requiritur, sed quē Christi virtus eruerat, inter omnes solus Bruno minime reperitur. Toto noctis spatio fit de eo quæstio, abieritne an veniat, sed nulla veri ratio ejus factum publicat. Nascitur suspicio, quod jam pridem pertransierit: ad quem insequendum celeres diriguntur veredarii. Sed dilectus Præsul, jam ad extremos Italiæ fines pervenerat, locumque qui dicitur ad c Cameram subintraverat, ubi eum mirabili consilio divina providentia liberat. Nam sui pauci comites, longinquo defatigati itinere, ibidem ad recreandum disposuerāt residere: Sed ille præsagus mente, solus uno contentus portas pertransit Cameræ, expectaturus socios parva refocillandos requie. Cum vero ab eis esset ablongatus intra spatium duorum sagittæ jactuum, subito prædicti insecutores anhelo cursu adveniunt, lassos ejus comites jam discumbentes reperiunt, raptos retrogrado itinere celeriter Iporeium reducunt, sperantes se diu quæsitam prædam reperisse, quos Deus jocoso miraculo quodammodo voluit deludere. Tali itaque consilio divina virtus malorum nequitiam propria spe defraudavit; [quos omnes recipit,] sibique fidelem ab ipsornm rabie liberavit, cui etiam mox cuncta sua de integro salva restituit, suppetiante ejus cognata, nepte d Rodulphi Regis Jurensis, conjuge sui germani nomine Gerardi, strenuissimi atque elegantissimi militis.

[21] Auspicato ergo cursu cœptum iter exequitur, a cunctis prætergrediendis urbibus per viam plausibiliter excipitur: a propriis civibus ejus desiderio inhianter attonitis favorabiliter præstolatur. [Tullum venit,] Tandemque die Dominicæ Ascensionis e tertio decimo Kalendas Junii omnium inexplebili gaudio susceptus, præsentibus cunctis Belgicæ Galliæ primatibus electus ac laudatus, a suo consobrino Domino f Theodorico Mediomatricorum Præsule est Pontificaliter inthronizatus. [inthronizatur.] Quique sciens se esse debere in domo Dei lucernam, non sub celante modio, sed super refulgens candelabrum collocandam; solicita studuit vigilantia mox expromere divinæ religionis ignem, quo semper incaluerat, ac sibi subditos ardenter in supernæ virtutis zelo verbis & exemplis accendebat. Et sicuti fertur exemplo seculari,

Quoque magis tegitur tectus magis æstuat ignis, ita cœpit in eo diu clausus cælestis amoris fervor inardere, sicut qui ab ipsius infantiæ bona indole solitus erat Christi inspiratione fervescere. Suum itaq; sagax studium super omnia convertit in propaganda religione monastica, quæ præter sancti Confessoris Christi Apri cœnobium in omni sua diœcesi, jam (proh dolor!) longo tempore refriguerat: g Medianensis namque ac S. h Mansueti monasterii Prælatos, qui posthabito animarum sibi commissarum studio in solo exteriorum dominatu se putabant constitutos, [reslaurat disciplinam monasticam:] deposuit in ipso suæ electionis exordio, atque Domno venerabili Widrico, tunc per id temporis Præposito præfati cœnobii B. Apri commendavit; cujus provisione & solerti industria ordo monasticus, uti adhuc in propatulo est, in eisdem locis ferventer recaluit.

[22] Victoriosus vero Rex Conradus, auditis, fama vulgante, ejus laudabilibus actis, indies erga illum magis magisque ardebat affectibus pleni amoris, præsagiens ipsum futurum vas fidele ad reformandam sacræ religionis normam, & ad augmentandam jam defluentem Romanam Rempublicam. Et quoniam causis instantibus usque insequenti Pascha distulerat sibi a Domno Apostolico Romæ dandam Imperialem benedictionem; itidem etiam isti vinculis perfectæ dilectionis astrictus differri jusserat ejus Episcopalem ordinationem, [non vult in coronatione Imperatoris Episcopus ordinari, a Papa,] uti simul unaque in basilica sumerent utrique ab eodem cæli Clavigeri Vicario prædestinati ossicii consecrationem. At ipse prænominatus Deo amabilis Bruno, custos veræ humilitatis & servantissimus præceptorum Divinæ auctoritatis, cognito quia hic terrenus honor sibi ab Augusto collatus aliquos invido dente mordebat, quoniam Trevirorum Archipræsul prolatione sui cujusdam privilegii huic Regiæ voluntati obstare cupiebat; hic noster mox adiit Regem obnixo precamine, ut a tali desisteret conamine; asserens se libentius honore hujus benedictionis carere, quam in alicujus dissidio contradictionis contra quemquam in futuro remanere.

[23] Vix ergo & cum summo difficilique labore Domnum Augustum ab ea voluntate resipiscere cogens, [sed a Trevirensi Archiepiscopo,] ac ipsius dulci commeatu Belgicam Galliarum repetens, a Domno Archiepiscopo Trevirorum i Poppone, Pontificalem humiliter poposcit benedictionem; atque inter se statuerunt tempus hanc sanctam fieri ordinationem. Trevirim ergo venitur, consuetus ordo consecrationis inquiritur: ubi durus quæstionis scrupulus omnem rem peragendam diutius intricat, ita ut omni imperfecto labore jam dictus dulcis Pater frustratus domum redeat. Nam a prælibato Archipræsule quoddam privilegium promulgatur, [detrectat arduum votū emittere.] in quo hæc lex superflua atque impossibilis a nemine servanda continebatur, scilicet ut quisque suorum Suffraganeornm ab eo ordinandus, prius sub divinæ præsentiæ testimonio spondere debeat, quatenus in cunctis rebus agendis eum sibi ad consilium adhibeat, sublatoque omni excepto, nihil extra suum præceptum aut velle, quasi quidam servus, agere præsumat. Memor itaque divinæ Scripturæ fidelis Bruno: Quia displicet Deo infidelis & stulta promissio, omnimodis se abnegat hujus incongruæ rationis fore sponsorem, ne per impossibilitatis effectum mendacii incurreret offensam. [Eccl. 5, 3] Diuturno autem spatio hujusmodi alternatim perstitit litigium: nostrumque sæpedictum Patrem re infecta contigit a Treviris habere regressum. [quo per Imperatorem mitigata,] Quo cognito divæ memoriæ Conradus Augustus ad suum palatium Wormatiæ utrosque evocavit concitus, ipsiusque innitente auctoritate, tandem vicit Archiepiscopum justæ rationis demonstratio, atque cessit a superfluo quod injuste exigebat professionis voto, tantum requisivit sibi ab eo sponderi, quod in Ecclesiasticis negotiis agendis, ipsius uteretur auctoritate consilii. Hac ergo accepta sponsione, quinto Idus Septembris, [ordinatur 9 Septembris.] cum summa omnium gratulatione, sit sancta ordinatio, atque demum utrique inviolabiliter perstitere in perfectæ amicitiæ soliditate. Hoc vero idcirco tam expresse perstrinximus, ut cujusmodi fuerit humilitatis hic vir liquido panderemus, & ad evitandum mendacii nævum, prout homini sit possibile, quantum extiterit cautus.

ANNOTATA.

a Ortam videtur legendum, quod est oppidum in parte Alpestri, ad lacum ejusdem nominis Ortam.

b Iporeium, antiquis Eporedia, Italis Yvrea, Marchionatus caput, Pedemontio subjecta.

c Vulgo la Chambre in finibus Sabaudiæ p. m. circiter90 distans Eporedia, an valle Mauriennæ intra extremas Alpes.

d Rudolphus Rex successit patri Cunrado, mortuo anno 994, & vixit usque ad an. 1032, ut tradit Andreas du Chesne lib. 2 Regum & Ducum Burgundiæ cap. 24 & 25.

e Imo XIV Kalendas Iunias, nam Pascha fuerat 10 Aprilis cyclo Lunæ 1 Solis 27, littera Dominicali B.

f Hic Sigeberto ad annum 1009 dicitur Deodericus, frater S. Cunegundis, uxoris S. Henrici, uti ad hujus Vitam 4 Martii dedecimus § 3. Mortuus est Theodoricus anno 1046.

g De Mediano monasterio, a S. Hildulpho Archiepiscopo Trevirensi in Vosago constructo, egimus lib. 4 Diatribæ de 3 Dagobertis Regibus Francorum cap. 5, ubi priores Abbates ex Mss. dedimus,

h S. Mansuetus Ep. Tullensis colitur 3 Septembris: monasterium S. Mansueti est in suburbiis Tullensibus.

i Poppo, filius Leopoldi Marchionis Austriæ, creatus anno 1015, mortuus an. 1047.

CAPUT V. Varia gesta & tolerata in Episcopatu. Virtutes & obitus matris.

[23] Igitur ad Sedem propriam repedans, læto cunctorum excipitur tripudio: moxque uti sua erga sanctum ac gloriosum Aprum major erat devotio, Domnum religiosæ vitæ & conversationis virum jam dictum Widricum sub nomine Abbatis eidem præfecit cœnobio, [Widricum constituit Abbatem:] voluntate & petitu a Domini Guilielmi ipsius loci tunc temporibus venerabilis Patris: cujus sancta fama cis mare per cunctos fines orbis extat memorabilis. Hujus Præsulis solatio non minimum sudavit prælibatus pater Widricus in ampliando sui cœnobii decore: quod jam pene labens incepit a fundamentis restruere, cui idem Pontifex triginta librarum supplementum sua contulit largitate. [ei donat 30 libras:] Eumdem etiam delegit Abbatem supra prænominatas Medianensis Sanctique Mansueti Abbatias, quibus, ad augmentandum in eis sanctæ religionis statum, nonnullas tribuit ecclesias. Quin & in Portus suavis cœnobio, a suo prædecessore ex Pontificalibus stipendiis inchoato, sed a se studioso labore ædificiis & sumptibus ad unguem exornato, [sanctimolialibus ædificia extruit:] devotam sanctimonialium constituit congregatione, atque nobilis generis vitæque laudabilis quamdam, nomine Berzennam, ipsi cœtui Matrem ordinavit: cujus instanti solicitudine divini fervor servitii ibidem florescendo crevit, & divina opitulante gratia, in longas post generationes crescendo florebit.

[24] Inerat quoque ei mirabilis & honesta morum elegantia, [excellit mira morum comitate,] adeo ut cū splendido corporis decore (quē illi super cunctos illius temporis contulit Omnipotentis munificentia) quidquid agebat cunctorum animis complaceret, quidquid dicebat omnium corda intimo amoris effectu delectaret. Cum serpentina astutia tantum pollebat in eo columbina, simplicitas, ut ab hujus seculi prudentibus omnium videretur superior in prudentia, & a divina sapientibus mire coleretur pro puræ mentis innocentia. Tanta largitatis abundabat caritate, [pietate in pauperes,] ut pene cuncta distribuens indiscrete, in aliorum opulentia ipsum multotiens contingeret indigere. Eleemosynarum virtuti ante omnia & super omnia insudabat, nec pro ullo seculari impedimento quemquam diem omittebat, quin omni mane ipse per se pauperum turbæ deserviret, ac Christi exemplo eorum vestigia abluendo victum sufficientem tribueret. [cordis compunctione,] Devotione contriti cordis, & compunctione lacrymosorum gemituum inundabat mirabiliter; adeo ut nihil secretæ orationis, nullum divini officii sacrificium superno vultui præsentaret, quin continuo lacrymarum flumine faciem & pectus irrigaret. Tali se holocausto conspectui Divinæ majestatis mactabat assidue, sciens certissime, sacrificium gratum Deo spiritum contribulatum fore. [artium & Musicæ peritia,] Sapientia divinarum humanarumque artium in eo refulgebat amplissima, maximeque delectabatur artis musicæ peritia, qua antiquis auctoribus non modo æquiparari poterat, immo in mellifica dulcedine nonnullos eorum præcellebat. Nam componens Responsoria in veneratione gloriosi Martyris Cyriaci b Sanctique Hidulphi Trevirorum Archiepiscopi, nec non B. Odiliæ Virginis, atque venerandi Anglorum Apostoli Gregorii Doctoris, divini laudes servitii mirifico decore ampliavit. [humilitate & patientia.] Humilitatis quoque ac patientiæ donum ita in eo enituit, ut si forsan aliquem subjectorum pro suæ culpæ noxa increparet, utque fieri assolet, ille impatientiæ motus felle, multa improperiorum convitia arguenti Præsuli irrogaret; iste pro verborum injuriis non verbera, sed lacrymas condolendo impenderet.

[15] His ergo aliisque bonis actibus perspiciens eum cluere humani generis adversarius, ejus piæ religioni modis omnibus contraire nititur. Et licet nō possit eum usquequaque a recto deviare tramite, tamen per suos satagit satellites tentationum & adversitatum spiculis a sancto proposito deterrere. [Patitur invidos] Nam quidam hujus primores patriæ, eum sapientiæ luce fulgere cernentes, & in disponendis regni consiliis apud Imperialem majestatem super cunctos pollere invidentes; dum apud aulicos, quos omnes sibi nimio amore devinxerat, nequeunt ei moliri insidias; apud exteros contra eum tractant artificiosas calliditatum machinas. Itaque Odonem, vicinæ Commarchiæ Francorum Comitem, in beatum Præsulem concitant, [& Odonem Comitem adversariū,] eumque multiplici adversitatum molimine ab Imperialis fidei stabilitate dejicere laborant. Videres fidem in uno Brunone contra multorum fraudes viriliter decertātem, miranda patientia multorum spicula hostium æquanimiter perferentem, præcordiali compassione subditorum sibi dispendia dolentem, ipsis inimicis affectuosa caritate quam facillime indulgentem. Sed non est necesse, quos bellorum motus, quas Ecclesiæ sibi commissæ devastationes, prædas, incendia pertulerit recensere; dum Omnipotentis gratia de cunctis ejus æmulis, in nequitia radicatis, citum dignata est finem imponere, ac sibi fidelem famulum pia consolatione per visum voluit relevare. Siquidem cum adhuc adversitatum angoribus arctaretur, quadam nocte multiplicium solicitudinum fessus laboribus, miseriam sibi subjecti populi revolvendo, lacrymabiliterque suis eam reputando criminibus, soporatur; ac videt in somnis quemdam Angelici vultus præferre sibi sphæram, supra solis splendorem fulgidam, [visione nocturna recreatur:] quæ videbatur in se totius mundi retinere machinam, in qua etiam specialiter ei ostendebantur duo præclaræ formæ homines. Quorum dum nomina discere cuperet, hujusmodi vox suas pervenit ad aures: Hos Mariam Magdalenam, Galienumque noveris esse Episcopum, quorum consortio te frui in futuro lætaberis. Dumque eamdem sphætam lætabundus accipiens manibus, sibi in sinum vellet ponere; præsago futurorum est experrectus sopore. Nec mirum hunc Beatæ Mariæ prædici fore consortem, cum par erga Deum dilectionis affectus, & continuus lacrymarum velut fontanarum aquarum decursus, ejus meritorum illum reddidit participem. Quamvis autem a nobis adhuc ignoretur, quis iste Galienus extiterit, non est tamen dubium magni eum esse meriti, quem divina vox tantæ laudis viro coæquaverit.

[16] [Odone occiso] Quam visionem subsecuta est efficax divinæ gratiæ consolatio, præfato Odone Comite, per bellicosum nostræ patriæ Ducem c Gozilonē, turpiter morti tradito; ac pace por hunc beatum Præsulem restituta, [pacem conciliat Lotharingiæ:] non solum Lotharingæ regno, verum etiam adjacentibus provinciis, Christi annuente suffragio. Nam ejus intercurrente sapientia, legatione & consilio, est Romano adjunctum & corroboratum Imperio regnum Austrasiæ, [regnum Austrasiæ adjungit Imperio:] quod dudum ab origine tenebat Rodulphus Rex Iurensis Burgundiæ: & idem jam dictus Pontifex est directus Legatus, pro pacis concordia inter suprafatum Conradum Romanorum Principem ac Robertum d Franciæ regem. Quam legationem quam honeste compleverit, est testis Francia: quæ adhuc quasi novum refert, [pacem firmat inter Imperatorem & Regem Francorum.] quanta in eo resplenduerit sapientia, quæ humilitas, quæ denique in cunctis cœptis efficacia; quam decorus fuerit habitu mentis & corporis, quam congruus in inferendis verbis legationis: quem cuncti ut patrem nimio amore suscipiebant, quem omnes ut Sanctum summa veneratione excolebant. Itaque tanta firmitate pacem & concordiam inter utraque regna stabilivit, ut quoad vixerunt præmemorati Principes cum sibi succedentibus filiis e utrisque Henricis, nullus quantumcumque fraudulēta arte discordiam inter duo regna serere valuerit.

[17] Sed invidus humani generis hostis, perpendens se nequire ejus piam devotionem per suos satellites a recto tramite deflectere, per se in illum divino permissu insurgens, nimio corporis aggravat languore, [difficili morbo diu æger,] continuatim annali tempore. Aderat tota lugubris plebis multitudo, de ejus sospitate desperans: aderat etiam cœtus medicorum, dolorem desperativis verbis augmentans: omnium rigabant ora lacrymæ, ipsi quoque jam defecerat spes vitæ. Tunc divino admonitus instinctu, jubet se nocturnali hora ante S. Blasii altare ferri, [ante altare S. Blasii sanatur.] confisus se ejus dignis meritis a præsenti angustia citissime liberari. Itaque ibidem raptus in ecstasi, non dico per somnum, qui eum omnino aufugerat, videt quasi S. Blasium, ab altari progressum, sese invisentem, atque modum languoris compatienter exquirentem; cunctisque suis languentibus præcordiis apertis, veluti ipse ea conspicaretur, misericordi manu abluentem, ac medicamine refoventem; omnibusque suo loco restitutis, eo quo venerat redeuntem. De qua ecstasi regressus, sospes de lecto surgens, circumstantes advocat, visionem lætus pandit quam viderat, ac sicut prælibatus Martyr jusserat, responsorium: Quis Deus magnus sicut Deus noster? cum præsentibus in voce jubilationis concinit, & nocturnis impletis officiis, pedibus propriis alacer domum rediit.

[18] Verum quoniam majora exarare stylus properat, videtur congruum, ut quiddam de ejus matre dignum memoratu brevi referat. Nam quanta illi fuerit devotionis sinceritas, quanta usque ad novissimum quadrantem eleemosynarum largitas, quam diutina in divinis orationibus, vigiliis, jejuniisque instantia, [mater ejus sancta,] quam longanimis in carnis maceratione pœnitentia, non est facile promere verbis, cum ipse finis, in quo omnis laus canitur secure, manifeste prodiderit. Siquidem in tantam corpulentiam superflui abundantia humoris ejus corporis quantitas excreverat, ut vix rheda posset vehi, quo opportunitas commonebat. Quæ gravitas ponderis quoniam sibi videbatur intolerabilis, multotiens Christi gratiam profusis exoravit lacrymis, ut sicut unius matris eam protulit alvus mundo; ita unius mulieris ulnis possit terreno mandari sepulcro. Cujus vocem exaudivit Oriens ex alto: nam diutini maceratione languoris ita ad ultimum fuit tenuata, [languore ex tenuata,] ut pene cuncto humore carnis exiccato, sola ossa cute & nervis sese tenentibus viderentur tantummodo cohærentia. [sua pauperibus distribuit,] Itaque ad extremam vitæ metam veniens, cunctis distributis quæ ipsa per se, exceptis mariti reditibus, ex proprio sumptu in usus pauperum expendendo quotidie aggregaverat, sacra Inunctione ac vivificæ Communionis participatione munita, [extremis Sacramentis munitur,] diu exanimis & absque omni vitali flatu jacuit, cuncta ejulante familia, cum pauperum, viduarum atque orphanorum catervis. Quæ subito resumpto spiritu rediens, ac confusum deplorantium clamorem sedari præcipiens, omnes domo eliminari jubet, solamque f Regelwidem cœnobii sanctæ Crucis Abbatissam cum proprio retinet marito. Quibus cum fletu admirantibus, quid sibi vellet ait: Non me lugeatis quasi morituram, quoniam nunc mihi adfuit piisssima Dei genitrix Maria, [invisitur a S. Maria,] quæ me dulcissima affabilitate consolans, promisit secum æternaliter victuram; & in sempiterna gloria feliciter conregnaturam. Unum ergo te, o amantissime conjux, suppliciter oro, ne meæ petitionis verba, quæ dictura sum, molesto feras animo. Cumque ille ignatus futurorum gratanter se impleturum sponderet, quæcumque illa ex prompta voluntate juberet, ait: Precor, ut sicut nuda egressa sum de utero matris meæ; ita me nudam in tumulo suscipiat alvus terræ, & quidquid ornamenti ad consepeliendum mihi paraveras; [petit absque ornatu sepeliri.] in usus pauperum fideliter erogare studeas. Cujus petitioni; quamquam invitus, jam præfatus sponsus annuit: eamque cum summa alacritate mentis hominem exutam, modo quo constituerat sepulturæ tradidit. Hæc autem ideo tam studiose retuli, ut patescat præsentibus & futuris, quantæ fidei & devotionis hæc mulier extiterit, quamque fervens in eleemosynarum largitate fuerit. Sed congruum videtur, hic anchoram nostri navigii figere, quatenus aliquantulū respirantes, reparatis armamentis, cœptum valeamus æquor efficaciter transmeare.

ANNOTATA.

a Quam multas Abbatias hic rexerit aut reformarit patet ex Vita ad I Ianuarii illustrata, ubi num 5 Comm. prævii hæc etiam Tullensis S. Apri nominatur.

b Coluntur hi SS. Cyriacus Martyr 8 Augusti, Hildulphus Archiepiscopus II Iulii, Odilia sive Othilia Virgo ex ejus consanguinitate 13 Decemb. Gregorius Magnus 12 Martii.

c Gozilo seu Gothilo anno 1008 Marchio Antverpiensis, anno 1019 Dux Lotharingiæ inferioris, anno 1034 Dux utriusque Lotharingiæ, mortuus 1044.

d Robertus succeßit Hugoni Capeto anno 997, moritur an. 1031 aut sequente.

e Henricus scilicet primus, Rex Franciæ, vixit usque ad an. 1060. & Henricus II Imperator, Conrado patri anno 1039 mortuo succeßit.

f MSS. Regilindam appellant: monasterium autem sanctæ Crucis intelligitur id, cuius ab Hugone marito in Engesheim fundati mentio fit supra num. 2.

LIBER SECVNDVS.

CAPUT I.
Prævia dispositio ad Pontificatum Romanum: denominatio Wormatiæ.

[1] Suscepti munus operis, Christi suffragio annuente prosecuturi, & qualiter ad Apostolicam dignitatem pervenerit vir beatus, quæque ei ibidem contigerint, immo quæ per eum ejusque temporibus Dominus efficere voluerit, monstraturi, opportunum videtur præcedentes causas ad id pertinentes ostendere, & quomodo superna gratia ei ventura revelaverit notificare. Summa inerat ei devotio Summum Pontificem & primum cæli Clavigerum annuo invisere recursu, [Quotannis invisit limina Apostolorum,] & pro ovibus a Deo sibi creditis ejus juvamen supplici exorare precatu. Itaque quodam tempore solitum aggressus iter, comitante cœtu Clericorum, necnon laicorum quingentorum numerum supergredientiū, qui pro ipsius meritorum dignitate, affabilitate, sanctitate, indivulsum ejus sequebantur comitatum; cunctis surrexit lues dira, Italici corruptione aëris, ita ut nulli hac tabe infecto esset spes in crastinum differendæ mortis. Vir autem Domini, [comites lus pestifera infectos sanat.] immodice mœstus de afflictione sese comitantis turbæ, festinum reperit remedium divina gratia præcurrente. Nam Sanctorum, quæ secum vehebat propria manu tinctis vino pignoribus, maximeque S. Apri articulis, cui se commendabat devotius; quicumque hujusmodi poculum quantulumcumq; libasset, mox convalescebat, quantuscumque languor eum invasisset, si tantum liquoris illius saporem gustare valuisset. Ipse etiam pene dietim toto itinere divini Sacramenti victimam offerendo; & inter Missarum solennia populos astantes ad correctionem morum pœnitentiamque commonendo, cunctos piis hortatibus ad suprema capessenda animavit, & ab imminentis mortis articulo sanctis precibus liberavit. Itaque toto noctis interstitio turba comitum & patriensium, quorum necessitas intererat, ad ejus hospitium cum luminaribus excubias celebrabant, ac mane per Sanctorum merita, ejus annuente suffragio, integram sospitatem reportabant, His ergo causis per cunctas Romanæ provinciæ partes celerrime divulgatis, vir Domini summa veneratione excolitur, ejusque dilectio omnium cordibus funditis inculcatur: quæ ille videns non ad humanam extollebatur auram, sed incessanter Christi prædicabat magnificentiam.

[2] [dormiturus Sanctis se commendat,] Hic autem suus erat mos assiduus, ut nocturnæ quieti membra traditurus, Sanctorum pignoribus sese attentius commendaret; & a secularibus absolutus curis, in sancta contemplatione animū relaxaret; atque in ipsa meditatione, necessarium corpori soporem susciperet. In hac ergo pia intentione quadā nocte soporatus, per visum ad principalem Ecclesiā Wangionum est adductus: ubi contemplatur quasi consistentem infinitam multitudinem albatorum, quorum major pars videbatur esse Sacerdotum, inter quos unum recognoscebat quondam sibi familiarem, [visus communionem dart in servitio S, Petri mortuis,] Bezelinum Archidiaconum, qui ejus comes in Romano itinere exuerat hominem. Quem interrogans quæ esset tanta multitudo, audivit hos omnes mundanam finisse vitam in principis Apostolorum servitio. De hoc intra se miranti, veluti cælorum claviger B. Petrus superveniebat, & illam multitudinem sancta Communione ejus manibus participaturam esse aiebat. Quem pontificaliter indutum idem B. Petrus cum Protomartyre Stephano ad altare prædictæ ecclesiæ, cum ineffabili cantus melodia, deducebant, & sacris peractis officiis omnes de ejus manibus vivificum munus percipiebant. [& ab eo 5 calices aureos accipere;] Visum quoque ei fuerat, quod post sacram communionem ipsi S. Petrus quinque a calices aureos conferret: alteri autem sese subsequenti tres, tertio vero unum calicem tribueret. Hæc ergo suis familiaribus referens, quid portenderent secum mirabatur, sed quis eorum fuerit exitus, in sequentibus suo loco dicetur.

[3] Alio itidem tempore illi per somni quietem videbatur, quod quasi persona cujusdam deformis vetulæ eum importune impereret & veluti familiari, [alias deformē vetulam,] sed tamen sincero colloquio sibi adjungi exposceret. Quæ tam horridi vultus, discissæ vestis, hirsutis capillis atque turpiter erectis visebatur, ut vix quidquam humanæ formæ in ea recognosceretur. Cujus deformitatis horrore nimium perculsus, eam plurimum volebat evitare: sed ipsa tanto magis illi nitebatur insistere. Qua importunitate motus vir Domini, ei signum Crucis in faciem imprimebat: [signo Crucis reddere pulchram, & vitæ restituere visus] at illa ad terram veluti mortua proruens, in admirabilem pulchritudinem denuo resurgebat. Cujus visionis terrore experrectus, ad nocturnas surrexit vigilias: denuoque in hujus rei admiratione sopori tradidit membra. Cui videbatur in somnis adesse venerabilis Abbas b Odilo, quem quasi rogabat sibi portendere quæ esset hujus visionis significatio. Qui lætissimus ei tali respondebat oraculo: Beatus es tu, & tu animam ejus de morte liberasti. Hæc non esse ficta probat idonea virorum ac venerabilium testificatio; Domni videlicet Walteri Leucorum claustri Decani, nec non intimi consecretalis ejus Warneheri, qui asserunt se audisse talia cum lacrymis ab illo referri, & quid signarent quamplurimum admirari. Nec incredibile esse videtur, talia ei a summa divinitate præmonstrata fuisse: cum crebro nocturna in lecto suspiria, & frequentes pectoris tunsiones, ac stratus sæpe a veridicis cubiculariis repertus irrigatus lacrymis, ostendant illum divina visione fuisse dignum. Nulli autem dubium est, quid significet prælibatæ mulieris visio, [monetur decerem Ecclesiæ reddere;] quicumque legit pene simile somnium Magni Constantini pro restituenda urbe Byzantio. Nam certum est horribiliter c extabuisse per diversas orbis partes Ecclesiasticum decorem, immo Christianam religionem; & per eum, Christi adminiculante suffragio, ad pristinum reductam esse honorem.

[4] Interea apud Wangionum urbem, ante præsentiam gloriosi Henrici secundi Romanorum Augusti, [In conventu Wormatiēsi,] fit Pontificum reliquorumque Procerum non modicus conventus. Inter quos hic Christo dignus Præsul convocatur: quippe sine ejus consilio intra Imperialem curiam nihil magni disponebatur. Et repente, [in Papam eligitur:] illo nihil tale suspicante, ad onus Apostolici honoris suscipiendum eligitur a cunctis. Quod officium humilitate commonente diutissime refugiens, dum magis ac magis cogitur, triduanum consulendi depoposcit spatium: in quo jejuniis vacans & orationibus, omnino sine cibo potuque permansit. Cumque denuo repungeretur ad obedientiæ impletionem, spontanee coram omnibus suam dixit confessionem; conatus quasi quadam suorum enormitate scelerum; communem permutare electionem. Quis autem queat ejus inundantiam fletuum referre, quos in publica confessione emisit, cum etiam omnium affectus in nimias lacrymas excitaverit? Unde unanimiter cunctorum ore hæc pia vox resonabat, Nolit Deus, [frustraque reluctatus onus admittii] ut filius tantarum lacrymarum pereat. Videns ergo nullo modo se posse effugere Imperiale præceptum, & commune omnium desiderium; coactus suscepit injunctum officium, præsentibus Legatis Romanorum, ea conditione, d si audiret totius Cleri ac Romani populi communem esse sine dissidio consensum. [sub consensa Cleri & populi Romani,] Sicque ad propriam Leucorum scilicet Sedem repedans, cum summa devotione ibidem Domini celebravit natalem, cum coëssentia quatuor Pontificum, e Hugonis scilicet de Pisa urbe Italorum Legati Romanorum, & f Everardi Archiepiscopi Trevirorum, Adalberonis quoque Metensis, atque g Theodorici Virdunensis Præsulis.

[5] h Inde humilitate magistra, contra omnium Apostolicorum morem, [habitu peregrini Romā abit,] sumpto peregrino habitu Romanum arripuit iter, indefesse sacris orationibus ac divinæ vacans contemplationi, non tam pro rerum commissarum sibi, quam pro cura animarum nimiæ intentus solicitudini. In qua meditatione apud urbē Augustam i suspensus, divinam promeruit cōsolationē, dum in revelatione audivit Angelica voce resonare harmonicam modulationem, dulcissime consonantem, [in meditatione Angelicā audit melodiam,] Dicit Dominus, ego cogito cogitationes pacis & non afflictionis: invocabitis me & ego exaudiam vos, & reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Qua pia consolatione animatus, & de superno adjutorio certior jam factus, cœptum iter perficere aggreditur: utque tāti meriti personam decebat, cum infinita multitudine undequaque supervenientium comitatur. Inter quos quædam religiosæ vitæ ancilla Dei ei adhæret, quæ eum talibus ex præcepto divino admonet verbis: [monetur de dicendis in ingressu Ecclesiæ S. Petri] Mox ut prima vestigia intra valvas Ecclesiæ Principis Apostolorum posueris, ne sis immemor his divinis uti verbis: Pax huic domui, & omnibus habitantibus in ea: quam Dominicam jussionem & humiliter suscepit, & devote adimplevit. Venit ergo cum tanto comitatu super k Teronem fluvium, qui ita crescendo proprium prætergressus erat alveum, ut per septem dies totum ibi cogeret remorari populum. Vir autem Domini mœstus de afflictione plebis diu secum expectantis, cæleste auxilium invocat, [fluvium inundantem sistit,] ac benedictionem ecclesiæ S. Joannis in vicino constructæ inchoat. Sed antequam divinum esset peractum officium cœptæ consecrationis, ita fluvius est mitigatus demissis undis, ut mox securum iter omni transeunti præbuerit: quod omnis præsens multitudo hujus beati viri meritis contigisse affirmavit.

ANNOTATA.

a Per calices infra Pontificatus anni intelliguntur, & sic sedit S. Leo annos 5. At Victor proximus successor tres annos, & dein Stephanus IX vix integrum annum.

b Est hic S. Odilo Abbas Cluniacensis, qui tum recenter cum magna opinione sanctitatis obierat: cuius Vitam dedimus 1 Ianuarii.

c S. Bruno Episcopus Signiensis in Vita ejus, inter alia ait: Omne sal erat infatuatum, neque erat aliquid in quo condiretur. In hac igitur tanta tempestate B. Leo Apostolici culminis Cathedram suscepit &c.

d Idem S. Bruno: Se sub hac conditione facturum esse promisit: Romam vado, ibiq; si Clerus & populus sua sponte me sibi in Pontificem elegerit, faciam quod rogatis. Aliter autem electionem nullam suscipit. At illi gavisi confirmant sententiā & laudant conditionem.

e Hugo Episcopus Pisanus in Catalogo Vghelli dicitur non diu post annum 1030 vixisse, eique succeßisse Actius an. 1031 & huic Opizzus an 1044. quæ vel non subsistunt, vel ab eo diversus fuit qui anno 1048 hic Tulli adfuit Legatus Apostolicus. Quid si erratum sit in urbe? In MSS. enim legitur Cysa & Cyssa urbe Italorum; quam ignoramus quidem, scimus tamen Calabriæ urbem Episcopalem Cassanum, olim diu Cosam; nomina autem Episcoporum usque ad Pontificatum Vrbam II in obscuro latere.

f Memorato ante Popponi, 16 Iunii anno 1047 defuncto, succeßit Eberardus sive Eberhardus, Heselini Comitis Palatini filius, extinctus anno 1066,

g Theodoricus in MSS. & paßim aliis, at Theodorus in Vita excusa: sedit ab anno 1047 vsque ad 1090.

h Disceßisse Tullo 28 Decembris supra diximus.

i Vulgo Avosta, urbs in Pedemontio, prima fere occurrens post transitos montes S. Bernardi dictos.

k An Neram seu Neronem? qui antiquis Nar præcipiti cursu delabitur ex Apennino, & transit Interamnum & Narniam, ac dein in Tiberim immergitur, qui Italis Tevero, dicitur; ut vel inde loco Teveronem possit esse scriptum Teronem.

CAPUT II.
Electio & coronatio in Pontificem.

[6] [Romam nudis pedibus intrat:] Omnipotentis igitur roboratus flamine Romam appropinquat, cui tota urbs cum hymnidico concentu obviam ire parat: sed ipse pedes longinquo itinere nudis plantis incedit, & magis ad mentis devotionem & fletuum inundationem, quam ad laudum delectationem animum inflectit. Quis autem ejus contriti cordis in devota oratione affectus? quis suspiria & gemitus? quis denique referre queat continuos lacrymarum velut rivorum decursus, cum nullius cogitatui sit penetrabile, nedum verbis effabile? Postquam ergo diutissime se taliter Christo mactavit in cordis altari, hostiam vivā, sanctam, [Imperialem electionem indicat:] Deo placentem; etiam astanti Clero & populo divinam, qua plurimum affluebat, aggreditur proferre exhortationem. Imperialem de se electionē in tam laborioso officio brevi sermunculo promulgat; eorum voluntatem (qualiscumque erga se sit) pandere expostulat: dicit electionem Cleri & populi Canonicali auctoritate aliorum dispositionem præire: [Canonicam petit:] affirmat se gratanti animo in patriam rediturum, nisi fiat electio ejus communi omnium laude: ostendit se coactum ad tam grande onus suscipiendum venisse a. Cumque videret unanimem omnium acclamationem; ad correctionem vitæ, cœptam repetit exhortationem, supplex cunctorum expetit orationem atque absolutionem. Itaque divina favente gratia, cunctis applaudentibus consecratur; ac Dominica quadragesimalis initii, pridie Idus Februarii, Apostolicæ Cathedræ inthronizatur. [inthronizatur 12 Februarii.]

[7] Quantus vero fervor devotionis ad Omnipotentis servitium in eo excreverit, quanto solertiæ vigore ad res Ecclesiasticas disponendas enituerit, quis brevi explicare valeat, cum pene nec totus mūdus ad hæc enarranda sufficiat? Non autem sub clavi silentii occulendum æstimo, quantam indulgentiam, ejus dignis precibus, Hugoni ipsius germano divina contulerit miseratio. Nam jam dudum ante ejus ad Apostolatum electionem exuerat hominem, atque hic beatus causa prædictæ ordinationis Romam tendens Populeium advenerat. Vbi ejusdem prænominatus frater cuidam boni testimonii Clerico per visum apparuit, illiusque suffragium apud Domnum Apostolicum supplici oramine depoposcit. [Fratrem suum Hugonem mortuum,] Siquidem videbatur memorato Clerico prælibatus Hugo, in loco ineffabili amœnitate referto, cum multis collætantibus in currulisella residere, sed sine suppedaneo scabello pedes ad ima pendentes retinet. Quem cum prædictus requireret Clericus super qualitate sui status, respondebat bene sibi esse in omnibus, nisi quod ad infima laboriose penderet non firmis pedibus. Petebat quoq; ut idem Clericus fratrem suum hunc beatum, ad Apostolicam euntem consecrationem, exoraret, quatenus in introitu valvarum Ecclesiæ Principis Apostolorum sui meminisset, dicens quod ejus precibus divina pietas sibi indulgentiam concederet. Quam visionem præfatus Clericus sancto Pontifici retulit, ac eum ad Christi gratiam pro salute fratris exorandam animavit. [precibus cælo transcribit:] Qui postmodum per visum eidem Domno Apostolico apparens lætus, innumeras reddidit gratias; quia ejus meritis superna clementia a cunctis eum laboribus absolverat.

[8] Igitur hic Deo devotissimus, mores & vitam Magni Leonis imitatus, cujus & vocabulo fuerat insignitus, immo Leonem de Tribu Juda pro posse secutus, omnibus exemplum bene vivendi fiebat; [Leonis nomē assumit,] lucerna ardens & lucens, non sub modio, sed super candelabrum præminebat; atque verus sal terræ, condimentum supernæ sapientiæ cunctorum mentibus infundebat. Verum licet omnium virtutum gemmis Christi decoraret diadema, hæ tamen splendidius in eo lucebant, misericordia & patientia; celer erga delinquentes in danda indulgentia; mira compassione collacrymans propria confitentibus scelera; [excellit patientia & misericordia,] in eleemosynarum largitate etiam usque ad sui indigentiam indiscrete prærogans omnia. Sed quoniam cunctis divino instantibus servitio solet stimulus supervenire adversitatis, divina scilicet probatio, quæ ostendit cujus fervoris sit erga Deum cujuscumque mentis affectio; hic Pater venerandus, dum in initio sui adventus Romæ commoratur, aliquanto angustiæ & mœroris dolore perstringitur. Nam ibidem adveniens, nihil Pontificalium sumptuum invenerat: jam enim erant in domesticos usus absumpta, immo in eleemosynarum prærogationem, cuncta quæ secum attulerat distributa. Defecerant cunctorum ejus comitum plenæ delatæ crumenæ: [suorum inopiam consolatur,] non erat ulla spes opis, nisi proprias vestes ad minus pretium venderent, & quacumq; secreta arte benignissimum Patrem fugiendo in patriam redirent. Quorum renitendo consilio vir beatus, in divino confidere solatio sagaciter admonebat: sed tamen illorum afflictioni misericordi affectu ex intimis condolebat. Instante autem die, quo cuncti comites ejus disposuerant clanculo recedere, ecce adsunt legati nobilium Beneventanæ provinciæ; [accipit xenia a Beneventanis,] deferentes xenia Apostolicæ congrua dignitati, ejus benedictionem atque solatium suppliciter deposcentes promereri. Quos Deo dignus Præsul: ut suam decebat honorificentiam susceptos, sacra benedictione roboravit, non tam lætus de oblatione munerum, quam Deo rependens grates de devotione fidelium. Dehinc ad præsentes, præ nimia anxietate pridem diffidentes, conversus; continuo caritativa increpatione in eos invehitur, & de Dei misericordia numquam amplius desperare nec diffidere cohortatur.

[9] b Ex tunc beati viri fama divulgatur per populos, & usque ad mundi fines cunctasque gentes ejus pervagatur rumor, [ab omnibus laudatur,] Christi ubique prædicatur gloria in suo admirabili famulo, nomen Papæ Leonis quocūque orbe terrarum reboat ore consono. Nec mirandum rationabilem creaturam in ejus resonare laudē, cum etiam irrationabilia animalia (mirum dictu) illius prædicando nomen, humanam formarent vocem. Nam sicut a veridicis fertur relatoribus, [non sine prodigiis.] apud Beneventum gallus frequenti voce ejus nomen repetebat, & naturalem emissurus sonum, cunctis mirantibus; Papa Leo insonabat. c Dicitur etiam illis temporibus in finibus Apuliæ canis extitisse, qui latrando solitus erat humanis verbis, Deus meus, inclamare. Non autem est incredibile, brutum animal in ea regione Dei misericordiam quocumque modo invocasse, dum certum est Christianam religionem ibidem pene omnino deperisse, incolasque illius patriæ alienæ potestati subditos esse, ut ad invocationem superni auxilii saltem irrationabilis pecudis excitarentur voce.

[10] [venientes ad limina Apostolorum consolatur:] Fama igitur eximiæ laudis ejus usquequaque propalata, præter solitum multos animabat ad visenda summi Apostolorum Principis limina: qui omnes ejus recreabantur consolatione, & roborabantur benedictione. Si quibus autem obstabat impossibilitas ejus frui præsentia, cum fide ei propria dirigebant xenia, recepturi ab eo Apostolicæ benedictionis donaria. Illud etiam habebat consuetudinarium cum aliis bonis actibus; quia si quid Apostolico more suis offerebatur pedibus; nihil patiebatur in suos suorumve expendi usus, [oblata in pauperum usus expendit:] sed cuncta pauperum largiebatur necessitatibus. Inter multos ergo qui ejus ambiebant præsentiam invisere, Rex d Danamarchiæ transmisit illi avem psittacum in munere, in quo quædam divina apparuit gratia, admirabili virtute. Quamvis enim quædam aves humana formare verba discant magistra fame; [recreatur a psittaco dicente Papa Leo,] hæc tamen (ut fertur) nullo cogente, toto itinere, dum ad Domnum Præsulem deferretur, ad Papam vado, recinebat. e Et mox ut ei est præsentata, nemine docente, voce dulcisona, Papa Leo, inclamabat. Si quando etiam hic Pastor venerandus, exteriori dispositione lassatus, sese in secreto conclavi reciperet, aut forte nimiis solicitudinibus afflictum ejus animum aliqua mœstitudo arctaret; hæc avis ægritudinis illius levamen frequenter aderat, & concinne ac recise, Papa Leo, resonans, robur mentis illi excitabat. Nec tamen videatur cuiquam reprehensibile, hunc justum in sui consolatione hujus avis usum modulamine, cum legamus beatum Augustinum, pro exitu suæ matris inconsolabiliter lamentantem, musicam melodiam ad levamen mœroris sibi adhibuisse; Sanctumque Antonium rigori monastico aliquantulum oblectamenti certo tempore concessisse.

ANNOTATA.

a S. Bruno Signiensis, Secundum consuetudinem Romanam cum magnis laudibus a Clero & populo in Pontificem electus est, deinde vero in B. Petri Apostoli cathedram elevatus.

b Scilicet anno 1049, quo cyclo Lunæ 5 Solis 22 littera Dominicali A, Pascha convenit in diem 26 Martii.

c Nomine Populei videtur Forum-Popilii, seu Forum-Pompilii designari, in Romandiola inter Forum Iulii & Cesenam, in ipso itinere ordinario, vulgo Forlimpopli: nisi forte per Liguriam Hetruriamque iter fuit, & Populonii, nunc Porto barrato, navim conscendit Pontifex, Ostiensi via Vrbem intraturus.

d Ita excusum exemplar: at Ms. S. Maximini Dalmaciæ. Ms. aliud Dalamichia:

e Chronicon Senoniense, quod extat tomo 3 spicilegii Acheriani, compositum sesqui seculo post mortem S. Leonis, lib, 2 cap. 14 per auxesim minus verosimilem ita id extollit. Cujus igitur sanctitatis idem Bruno futurus esset, in quamcumque civitatem vel vicum aut villam intrarent, galli earumdem villarum, lingua ejus patriæ per quam transibat, densis clamoribus eum Papam futurum clamabant; Leo Papa, Leo Papa; (cum sibi nomen imponendum omnes ignorarent) & iterum hoc nomen atque iterum reciprocabant, Leo Papa, Leo Papa. Quo audito, qui cum eo erant, eum in summa veneratione habere cœperunt, quæ ex casu semel facto & quidem ipso absente, sic adornata videntur rumore populari.

CAPUT III.
Concilia varia habita: & aliæ res gestæ anno MXLIX.

[11] Quantam autem solertiam in Catholica lege conservanda adhibuerit, [Concilium Romæ colligit,] in primo Romano a Concilio, quod multis Episcopis considentibus habuit, demonstravit: ubi statuta quatuor Synodorum principalium viva voce corroboravit, decretaque omnium antecessorum suorum Pontificum tenenda confirmavit: Simoniacam etiam hæresim damnavit, quæ jam nonnullas mundi partes invaserat; [adversus Simoniacos,] & in eodem Concilio quosdam deposuit Episcopos, quos prædicta hæresis nævo suæ nequitiæ maculaverat. In quo Concilio quid contigerit non congruit reticere, ubi Christus auctoritatem ejus sua dignatus est gratia roborare. Nam Episcopus de b Sutrio, reus ejusdem culpæ accusatus, voluit injuste se excusare, falsis prolatis testibus: [aliquo subita morte punito:] sed peracturus jusiurandum, repente est divinitus perculsus; & inter manus exportatus, non longo post tempore humanis rebus est exemptus. Cunctis hoc audientibus nimius incutitur timor, ne quem in ejus præsentia ad falsum judicium humanus impelleret pudor. Decimas quoque a cunctis dandas Christianis, quarum nec mentio erat apud Apuliam & per quosdam orbis fines, Ecclesiis restituit. [decimarum usum præscribit:] Venditiones altarium sub anathemate prohibuit; sed constituit ut partes decimarum, ad Episcopum pertinentes, aut quisque Præsul sibi teneret, aut cuicumque vellet tribueret: partem autem ad altare pertinentem proprio Pastori Ecclesiæ gratis concederet. Incestas consanguineorum nuptias, [incestas nuptias discindit:] in multis orbis partibus indiscrete habitas, discidit; pluresque nobilium, hoc turpi devinctos nexu, separavit. Alia quoque perplura canonum capitula studuit renovare, quæ, ne fastidium gignant, hic supersedimus recitare.

[12] His sanctis insudans studiis, antiquam c repetit patriam, suscipiturque a totius gentis nobilissimo atque reverendissimo Archiepiscopo Herimanno apud Coloniam: [patriam ripetens,] cujus petitu concessit Dōnus Papa hoc privilegium sedi Ecclesiæ Coloniensis, [Herimanno Archiep. Coloniensi privilegia concedit:] ut ad altare S. Petri d septem Presbyteri Cardinales quotidie divinum celebrarent officium in sandaliis. Dedit ei quoque officium e Cancellarii sanctæ Romanæ Sedis, ejusque successoribus, tribuens illi Ecclesiam S. Joannis ante portam Latinam. Hinc invitatur ab Herimaro, Abbate venerandi cœnobii S. Remigii Remorum Pontificis, ad consecrandam Ecclesiam in ejus honore restructam: [Remis ecclesiam consecrat:] ubi non est dictu facile, quanta multitudo a finibus terræ, Hispanorum, Britannorum, Francorum, f Anglorum, advenerit ejus invisere præsentiam.

[13] In qua frequentia, adfuit etiam non modicus cœtus Pontificum, [a pluribus invisitur,] cum quibus advenit venerandus Chrysopolitanorum g Archipræsul h Hugo, Deo & hominibus amabilis, præ cunctis jucundæ eloquentiæ & affabilitatis: cui in restituendis suæ rebus Ecclesiæ nemo prædecessorum aut successorrum est comparabilis, [in Concilio Simoniaco deponit:] in quo Christi tunc apparuit virtus admirabilis. Nam gloriosus Apostolicus ibidem habito Episcoporum Concilio, quosdam simoniaca infectos hæresi deposuit ab injuste suscepto officio. i Inter quos Hugo Lingonensis Episcopus, multis ac horribilibus infamatus accusationibus, est vocatus ad reddendam rationem: qui prædictum Archipræsulem Chrysopolitanorum, utpote eloquentissimum, [punito unius eorum patrono,] sibi expetiit causidicum ac prælocutorem. Hic igitur coactus a Domino Apostolico, illius suscepit causam dicendam: sed repente obmutuit ante cunctorum præsentiam: ut profecto patesceret, Deum noluisse falsis excusationibus verorum criminum tanti Pontificis inquinari linguam. Lingonensis igitur Hugo hoc miraculo exterritus, noctu, judicium Concilii metuens, aufugit. Cunctis vero pro infortunio Archiepiscopi præsentis afflictis & lacrymantibus, Dominus Apostolicus cum summa contritione cordis ad Christum conversus, suis sanctis precibus ejus impeditam linguam resolvit. In crastinum vero in synodo idem Episcopus requisitus, & non adesse repertus, lecta sententia, tertio vocatus est. Tunc Vesuntionensis Episcopus surrexit, & quomodo eumdem reum conatus defendere, obmutuerit, coram omnibus patefecit. Quod audiens Domnus Papa, hoc miraculum meritis B. Remigii asscripsit: & cum omnibus qui aderant surgens, gratias Deo, inde Domno Sancto Remigio cum magno psallentio reddidit. [& utroque pœnitentiam agente,] Postmodum tamen præfatus Episcopus Lingonensis, divino compunctus instinctu, ad Domnum rediit Papam, & cum ingentibus lacrymis publice crimina confessus, spontaneam suscepit pœnitentiam; & Romam nudis vadens pedibus, ab eodem nostro pio Pastore promeruit absolutionem: & in redeundo nimiis affectus jejuniis, corporisque maceratione, in bona perseveratione vitam reliquit præsentem. [consecrat Metis altare S, Arnulphi:]

[14] Inde per urbem Mediomatricorum remeans, petitu venerandi Abbatis k Warini consecravit ibidem sancti Pontificis Arnulfi basilicam; exorat usque a Domno Sigifrido l Gorziensi Abbate, composuit in veneratione gloriosi Martyris m Gorgonii nocturnalium responsoriorum dulcisonam melodiam. [componit Responsoria de S. Gorgonio,] Hinc generale apud Maguntiam Concilium habuit; in quo Spirensis Præsul Sibicho criminali reatu accusatus, [Moguntiæ Concilium celebrat,] voluit se expurgare terrifico sacramento Dominici Corporis: sed ut fertur maxilla ejus mansit contorta paralysi, quamdiu præsentis vitæ spatium duxit. [sacrilego divinitus punito:] Quod ideo hic breviter volui annotare, ut audientibus fiat notum, quam horribile sit etiam secura conscientia hujusmodi judicium adire, sacra dicente Scriptura, Horrendum est incidere in manus Dei viventis. [Heb. 10, 31]

[15] [Augiæ dedicat ecclesiam,] Demum Domnus Papa apud Augiam in honore vivificæ Crucis Ecclesiam dedicavit, ubi divina pietas in proprio famulo suam gratiam mirifice ostendit. Nam inter sacra Missarum solennia ibidem adducitur catenis nexus dæmoniacus, qui vix a multitudine poterat coarctari; alienaque violentia possessus, [dæmoniacum liberat.] horrendos emittens stridores, clamores atque fremitus, hymnidicam totius Cleri harmoniam suis diris evincebat vocibus. Itaque Christi servus, sacrum incepturus Canonem, non valens hujusmodi pati inquietudinem, utpote ad Deum totam directurus mentem, a longe signo Crucis edito, manu indixit silentium; & citius dicto obmutuit dæmonium; & homo vinculis solutus, sospes, cunctis admirantibus, domum propriam repedavit.

ANNOTATA

a Habitum id est post Dominicam in Albis.

b Kilinum appellatum fuisse ostendit Vghellus tom. I Italiæ sacræ: est autem Sutrium urbsi antiquæ Etruria suburbicariæ seu Patrimonii S. Petri, inter Romam & Viterbum.

c Ratio itineris supra deducta est ex Anselmo in Itinerario ejus, quod sub nomine Concilii Remensis excusum habetur.

d Ita etiam in dicto Itinerario, secundum morem Ecclesiæ Romanæ septem tantummodo Sacerdotes digniores deputati, qui Remis ad altare Apostolorum sacrosancta mysteria agerent.

e Ita epistola ejus XI ad Ioannem Archiepiscopum Salernitanum concluditur. Datum IX Kalendas Augusti per manus Friderici Diaconi, Sanctæ Apostolicæ Sedis Bibliothecarii & Cancellarii, & Domini Hermanni Coloniensis Archiepiscopi & Archicancellarii, anno Domini Leonis IX Papæ tertio, Indictione IV. Præfuit ab anno 1037 usque ad 1055. De Cancellarii officio & dignitate agit Angelus de Nuce in Notis ad cap. 87 lib. 2 Chronici Casinensis.

f Fuisse a S. Eduardo Rege Anglorum directos Ailwinum Abbatem Ramesiensem, & Abbatem monasterii S, Augustini, tradit Radulfus de Diceto: & loco Francorum legitur in Mss. Scottorum.

g Chrysopolis seculo 9 & sequentibus appellata est Vesontio, urbs Imperialis Burgundiæ.

h Hugo I, de Salinis cognominatus, ordinatus anno 1031 mortuus 1070.

i Hugo Episcopus Lingonensis simoniace factus anno 1031, depositus Roma redux, in cœnobio Virdunensi S. Vitoni, cui frater ejus Valerianus Abbas præerat, reliquum, vitæ tempus, pietatis operibus vacans, exegit: uti in Chronico Lingonensi explicat Iacobus Vignerius. Nonnulla de Episcopo Gallo (an hoc, dubium) narrati Desiderius Casinensis, & ex hoc Baronius anno 1049 num. 27, & S. Bruno Signiensis: quæ apud illos videri possunt.

k VVarinus seu Guarinus tunc multa privilegia a S. Leone accepit, pie mortuus 19 Novembris anno 1050.

l De Gorziensi monasterio late egimus 27 Februarii ad Vitam B. Ioannis Abbatis Gorziensis, qui uti hic memoratus Sigifridus omissi sunt in Catalogo Abbatum apud Sanmarthanos; nos ibidem magis sincerum dedimus.

m Corpus S. Gorgonii, a S. Paulo I Pontifice Romano acceptum, ad monasterium Gorziense a se fundatum transtulit S. Chrodegandus Episcopus Merensis, uti in hujus Actis diximus 6 Martii. Colitur S. Gorgonius 9 Sept.

CAPUT IV.
Res gestæ anno ML & sequenti. Varia itinera suscepta.

[16] Romam igitur rediens, plebem de sua diutina absentia mœstam lætificavit: [Romam reversus,] ubi superna gratia ejus mirabile meritum omnibus publicavit. Siquidem prædictus Herimarus, Abbas Cœnobii S. Remigii Remorum Pontificis, ei quemdam scyphum pretiosi a marmoris ob sui memoriam obtulerat, quem vir sanctus pro caritate dantis in proprios usus sibi servari constituerat: [scyphum fractum integritati restituit,] sed quadam vice minister ei potum daturus, in multas partes casu confractum repererat. Cujus particulas electus Domini quotcumque erant sibi deferri præcepit, & nihil tale futurum suspicatus, suo loco quasi delectando reposuit, astantibusque lætabundus dixit; Potens est Omnipotentis majestas in pristinam integritatem has restituere fracturas. Quo dicto, protinus consolidatæ sunt partes, ita ut ad memoriam facti signum fracturæ, ad instar subtilissimi capilli, circumquaque appareret: sed quod magis mirum erat, nihil intra positi liquoris efflueret. Hujus rei adest b testis congruus, venerandus Hugo jam dictus Chrysopoleos Archiepiscopus, qui cum lacrymis se præsentem adfuisse testatur, & devoto furto se illud vas sancto viro abstulisse lætatur.

[17] [pacem & religionis augmentum procuraturus Apuliam petit:] Semper autem memor officii sibi a Deo commissi, ut fidelis servus & prudens, in tempore dispensans mensuram tritici, iter sumpsit peragraturus fines Apuliæ, ut Christianam repararet religionem, quæ ibīdem videbatut pene deperisse: maximeque inter accolas regionis & Normannos concordiam componere satagens, quos dudum adjutores contra exteras gentes susceperant Principes regni, sed tunc sævissimos tyrannos ac patriæ vastatores non sponte sustinebant. In hoc ergo sancto opere solicite intentus venit Beneventum, c ubi aliquamdiu commoratus, cuidam clinicæ divina præeunte gratia vitale præbuit auxilium. [clinicam sanat] Nam per annos fere quindecim diutino confecta languore, de proprio grabato, nisi aliorum deportata manibus, nequibat exire: ita cuncta ejus membra paralysis erant dissoluta ægritudine. Cui per revelationem ostensum est, ut de lympha, qua beatus Pastor sacras abluerat manus, post celebrationem Missarum hauriret, & absque mora sospitatem reciperet. Qua impetrata atque cum fideli spe hausta, in crastinum sospes sacra Missarum solennia adiit, Deo sanctoque Pontifici gratias redditura. Itaque zelo sanctæ religionis fervens Præsul venerandus, apud d Sipontum habito Concilio, duos deposuit ab officio Archiepiscopatus, [in Concilio Sipontino 2 Archiepiscopos deponit:] qui cum mercede sanctum assumpserant ministerium, vitio elationis unus ambiens præcellere alterum. Inde e repetito gressu Romam rediit, ubi superna admonitus revelatione B. Gerardum suæ sedis, Leucorum videlicet, olim Præsulem, [Romæ Sanctis adscribit Gerardum Episcopum Tullensem:] in numero Sanctorum computandum f statuit. Eodemque anno in patriam regressus, ipsius sanctos artus cum summa gloria transtulit. Quæ omnia dilucide sunt exarata in ejusdem vita & miraculis. g

[18] Erat autem huic viro Dei non modica concernatio contra pervasores rerum sanctæ Romanæ Sedis; maximeque contra Ravennatem Episcopum, spiritu repletum contumaciæ & rebellionis: cui nonnulli favebant Palatini, [in S. Leonē contumaces divinitus puniuntur morte Epis. Frisingiæ,] gloriæ invidentes Domni Apostolici. Quorum caput in fomento discordiæ erat h Nizo Episcopus i Frisingiæ, super quem divina virtus hujusmodi horrendam ultionem dignata est ostendere. Nam pro responsis Imperialibus in Italiam directus Ravennam devenit, & in favorem Ravennatis detrectatoria verba contra hunc Beatum proferre cœpit: inter quæ ducto sub gutture digito ad hæc blasphema prorupit: Hoc guttur gladio abscindatur, nisi eum deponi fecero ab honore Apostolatus. Quo dicto, eodem momento ipsum intolerabilis dolor gutturis invasit, & impœnitens die tertio vitam obiit. [& Archiepiscopi Ravennatium,] Archiepiscopus autem Ravennatium ob incorrigibilem præsumptionem est a sancto Papa anathematizatus. Ideoque Imperiali jussu Ausburgiam vocatus, cum justitia redditis quæ perverse invaserat, absolutionem est petere coactus. Qui cum licet corde contumaci ante pedes Sancti stratus jaceret, cunctusque cœtus præsentium Pontificum ei absolutionem peterent, ait vir beatus: Secundum ejus devotionem tribuat illi Omnipotens cunctorum scelerum absolutionem. Ille vero surgens, cum subsannatorie subrideret adhuc superbia tumidus; venerandus Pastor in lacrymas resolutus, inquit secreto circumstantibus, Heu! mortuus est miser iste. Nec mora: ille languore corripitur, & vix in patriam revectus, vita & honore quo tumebat, celeriter k privatur.

[19] [Romæ dæmoniatam liberat,] Magnificus autem Pastor Romanam revisens Sedem, dum Paschalibus solenniis apud S. Laurentium esset celebraturus divini Sacramenti oblationē; inter sacra Missarum solennia ei quamdam obtulerunt mulierem, quæ plena dæmonio sanam amiserat mentem. Quam incessanter debacchantem cernens, fremitumque circumstantium, ac eam vinctam trahi non ferens, econtra vexillo Crucis edito, omnes a longe stare præcepit; sed illam mox immundus pervasor reliquit, & sana mente incolumis ad propria repedavit. Solicitus autem de salute animarum, primum sibi specialiter commissarum, Romæ positus venerabilem Primicerium l Odonem elegit sibi successorem sanctæ Sedis Leucorum, [eligit Odonem Episc. Tullensem,] atque ad eum sibi subrogandum Imperiali Majestati proprium direxit Legatum. Siquidem ob bonorum morum honestatem, sanctæque religionis fervorem, & piæ devotionis intentionisque devotionem, illum hoc officio dignum judicabat; & paterno eum amplectens affectu, proprium filium vocitabat. Sperabat quoque, ejus, prudentia, qua in divinis humanisque affluenter pollet, perfici posse, si quid minus plene peregisset in suæ primævæ Sedis augmentatione. Quod etiam nunc explurima parte fit, Christi annuente suffragio, & ut vere credimus in dies erga Deum accrescet ejus sancta devotio. Sed nunc ejus laudibus supersedendum arbitramur, ne nævo elationis denotemur: in fine, securius cantabitur.

[20] Non modicus quoque ei inerat fervor in augenda Republica. Idcirco Hungariæ Principes, a Romano nuper Imperio dissidentes, multiplicibus legatis adierat, ne detrectarent solita subjectione Imperatori prisca persolvere tributa: [Hungaros dissidentes ut Imperio reconciliet,] quod & consenserant, si præteritorum commissorum eis concederetur indulgentia. Quapropter sancta commonente pietate coactus est tertio antiquam patriam m repetere, & pro reorum miseratione, [Germaniam petit,] qui contra Imperium moverant bellum, persuasoriis precibus Imperiales aures expetere. Sed quia factione quorumdam Curialium, qui felicibus sancti viri invidebant actibus, sunt Augusti aures obturatæ precibus Domni Apostolici; ideo Romana Respublica subjectionem regni Hungariæ perdidit, & adhuc dolet finitima patriæ prædis & incendiis devastari.

[21] [in visione adversa impendentia cognoscit,] Dum autem pro regni pace solicite laborans ibidem aliquandiu moraretur, divina prædestinatio ei in somnis revelare voluit, quid sibi futurum portenderetur. Nam videbatur sibi quod stans in edito familiares suos ad se de periculo confugientes reciperet, eisque sua pluviali veste, quæ Cappa vocitatur, inclusis, sanguine eorum sibi vestes infici conspiceret. Qua visione certus redditus, mœstitudinem sibi suisque affuturam, sicut triticum in area Domini recondendum, ad tentationem sese præparat sustinendam. Itaque repedans in Italiam, [in Concilio Mantuano impeditur tumultu concitato,] Concilium apud Mantuam habendum constituit: quod factio quorumdam Pontificum, severitatem ejus justi judicii timentium, perturbavit. Nam familiæ eorum fautrices scelerum, subitaneum contra Domni Apostolici familiam moverunt tumultum, secure adstantem ante basilicam in qua publicum habebatur Concilium; ita ut vir sanctus cogeretur a medio consessu surgere, & ante portam ad sedandum strepitum procedere. Cujus præsentiam non reveriti Deo odibiles, eo magis magisque in nequitia pertinaces, nitebantur ad eum exarmatos confugientes ante oculos ipsius confodere, & a valvis Ecclesiæ ut ibi tutarentur repellere ita ut impetus sagittarum & saxorum circum ejusdem Sancti aures & ora volitaret, atque quosdam ejus veste defendi cupientes vulneraret. Qui tumultus admodum difficulter sedatus, cœptum rigorem Concilii imperfectum coëgit relinqui. [seditionie auctorem absolvit.] Sed in crastinum cuncti hujus seditionis incentores severa examinatione damnandi, a piissimo Patre sunt misericordi indulgentia absoluti, ne videretur causa ultionis asperitatem in eos exercere judicii.

[22] Videtur etiam indignum sub sera oblivionis occludere, quod ejus temporibus ad divinam laudem apud n Narniam gestum refertur memorabile: cujus rei testes visorii, a minimo usque ad maximum cuncti illius urbis dicuntur extitissē. Nam biennio antequam ibidem hic venerandus Papa Dominicum celebraret Natalitium, [visos plurimos juxta mœnia Narniæ transcuntet,] contigit quodam die æstivo tempore infinitam multitudinem juxta eadem mœnia habere transitum: cujus terrore attonita universa plebs muros ascendit, quasi ob capiendæ civitatis defensaculum. Quæ multitudo infinitum terræ spatium, quantum humanus posset comprehendere visus, implebat, & præ celeri gradu Orientem versus transcurrebat. Videbantur autem cuncti miro candore habitus, vultusque ac capitis canitie venerandi, pene consimilis formæ qualitate decori. Quod miraculum omnes a muris urbis aspectantes stupidos reddidit, & a primo mane usque ad horam nonam excurrere non destitit. Sole autem declinante, cœpit illa admiranda multitudo paulatim rarescere. Unus quoque ex muro spectantium, fidentior reliquis, ausus est extra procedere, & e vicino cum tremore astans, spectabat, si quem eorum posset agnoscere. Tunc inter extremos videt quemdam, sibi olim familiarem, ipsius urbis civem, boni testimonii & devotæ mentis hominem, [a mortem loca sancta circumire intelligit.] qui jam non diu præsentis vitæ excurrerat finem: quem cum divina adjuratione nomine tenus appellans, ad se vocitavit, & quæ esset illa tanta multitudo sibi manifestari depoposcit. Cui inquit: Licet sis indignus divina mysteria cognoscere, tamen noveris nos peccatrices animas, adhuc immeritas cælestis regni gaudia possidere, vice pœnitentiæ loca sancta continuatim circuire, & nunc de S. Martini majori monasterio venientes, ad beatæ Dei genitricis Mariæ cœnobium in o Farfa iter agere. Quo dicto disparuit, ac nimio illum terrore confectum reliquit, quippe integro anno languens recubuit in lecto, & hæc eadem Domno Apostolico retulit ore proprio.

ANNOTATA.

a Anselmus in Itinerario scribit, cum esset in Episcopum designatus, ei missum in munere vas ad bibendum idoneum, intus & exterius auro decentissime decoratum. Desiderius Abbas Caßinensis poculum lignarium; & S. Bruno Signiensis, scyphum ligneum fuisse asserunt. In Mss. hujus Vitæ dicitur scyphus pretiosi marmoris, pro quo excusum mazeris: quid si fuerit pretiosæ materiæ, quamvis ligneæ?

b Huic miraculo interfuisse B. Gregorium, VII ejus nominis Papam, tunc Hildebrandum dictum & sibi narrasse testantur S. Bruno, & Desiderius ante memorati.

c Hoc iter peregit anno 1050, tempore Quadragesimali.

d De Siponto late egimus 7 Februarii ad Vitam S. Laurentii Episcopi Sipontini. Fuit urbs ea Episcopalis, ad radices montis Gorgani: qua eversa ex ejus ruinis est Manfredonia constructa circa an. 1256. Erat tunc Sipontinus Archiepiscopus Vbertus, uti ad Vitam S. Geraldi Abbatis Silvæ-majoris in Aquitania 5 Aprilis dictum. Nomen deest Vghello, qui ex Anonymo Barensi scribit Leonem IX anno 1050 synodum Siponti habuisse. Erant tunc in Apulia & Lucania Sedes Archiepiscopales quinque, quarum Præsules sic enumerat Vghellus, tom. 7 Italiæ sacræ; ut aliquem ex iis in hoc consilio depositum nequeas suspicari, nisi forte Tranensem: horum enim Catalogus hiatum habet hoc tempore, quo sederit Ioannes quidam post annum millesimum, & alius Ioannes circa 1053, forte in locumdepositi decessoris anonymi subrogatus. Plures ejusmodi Sedes in Calabria utraque suggerit Tomus 9, catalogis hoc tempore quandoque hiantibus: & credibile est ad hoc Concilium non Appulos tantum, sed etiam Calabros Episcopos convenisse.

e Tunc reversurus Romam, Casini celebravit Palmarum festivitatem S Aprilis.

f In Synodo Romana post Pascha celebrata.

g De his agemus 23 Aprilis.

h Nizo, Wigulejo Hundio Nicerus & Nitgerus, dicitur etiam ab Hermanno Contracto, jussu Imperatoris Ravennas perductus, subita inibi morte periisse.

i Frisingia urbs Bavariæ Episcopalis, media fere inter Monachium & Lanshutum.

k Hieronymus Rubeus lib. 5 Historiæ Ravennatium Hunfridum vocat, asseritque Ravennam regressum, ibidem veneno, ut plerique suspicati sunt, subito interjisse IX Kalendas Augusti anni 1051.

l Odo, alus Udo, ex illustri prosapia Principum Sueviæ, vixit usque ad annum 1070, cum ante hæc Vita esset edita.

m Varia tunc in Germania peracta, supra deduximus.

n Narnia: urbs Vmbriæ prope Interamnum 40 millia passuum Roma distat.

o De Ferfensi in Vmbria monasterio egimus 3 Febr.ante Vitam S. Laurentii Illuminatoris Episcopi Spoletini.

CAPUT V.
Hæresis Fermentaceorum repressa.

[23] Ea tempestate orta est hæresis Fermentaceorum, [Adversus Fermentaceorum scripta hæretica,] quæ calumniatur sanctam Romanam Sedem, imo omnem Latinam & Occidentalem Ecclesiam, de azymis vivificum Deo offerre sacrificium. Quam calumniam etiam scripto ediderunt a Episcopi Michaël Constantinopolitanus & Leo b Achridanus: pervicaciter exhalantes pestiferas c mephites adversus sanctam & Apostolicam fidem. Hæc quidem calumnia, Græco sermone edita, & d Joanni Tranensi Episcopo in suggillationem omnium Latinorum directa, cum fuisset Trani exhibita Fratri e Humberto sanctæ Ecclesiæ Silvæ-candidæ Episcopo, in Latinum est translata ejus studio, atque delata Domno Papæ Leoni nono. [scribit libellum:] Itaque gloriosus Apostolicus libellum composuit luculentissimum, adversus jam dictas præsumptiones & nimias vanitates eorum, conatus illos ad viam veritatis adducere: sed postmodum incorrectos Ecclesiastico damnavit anathemate. Prædictus etiam Frater Humbertus edidit contra eorum putida scripta responsionem instar f Dialogi, [incorrectos damnat:] ab ipso Latine scriptam Apocrisariatus sui tempore Constantinopoli: & jussu Imperatoris religiosi & orthodoxi g Constantini Monomachi Græce editam, sub nominibus Constantinopolitani & Roma ni, anno Domini millesimo quinquagesimo quarto.

[24] Domnus quoque h Fredericus, tunc Cancellarius, post a Deo electus Romanæ sedis Apostolicus, invective respondit quibusdam objectionibus, [per suos Apocrisarios Constantinopolim missos,] quas ediderat Niceta monachus Constantinopolitanus, qui & Pectoratus, contra Latinam Ecclesiam: quem libellum titulaverat de Azymo, de sabbato, & de nuptiis Sacerdotum. Quæ invectio de Latino translata & publice coram prædicto Imperatore est recitata, idemque Niceta coactus est damnare & i comburere sua scripta: [Nicetam damnantem sua scripta] habita disputatione apud monasterium Studii in urbe Constantinopolitana. Siquidem gloriosus Apostolicus direxerat Constantinopolim sanctæ Romanæ Sedis Apocrisarios, præfatum scilicet Humbertum & k Petrum Amalfitanorū Archiepiscopum, Fredericum quoque tunc Diaconum & Cancellarium. l A quibus Niceta, accipiens perfectam suarum propositionum solutionem, iterum sponte anathematizavit omnia dicta & facta vel tentata adversus primam & Apostolicam sedem, [in communionem recipit.] sicque ab eis in communionem receptus, effectus est eorum familiaris amicus. Michaële autem Constantinopolitano Episcopo præsentiam illorum & colloquium devirante, atque in stultitia sua perseverante, præfati nuntii Domni Apostolici adierunt Ecclesiam sanctæ Sophiæ; [Michaelem Patriarchā obstinatum excommunicat:] & super ejus obstinatione conquesti, Clero ex more ad Missas præparato, jam m hora tertiadie n sabbati chartā excommunicationis sub principale altare deposuerunt, sub oculis præsentis Cleri & populi. Inde mox egressi etiam pulverem pedum suorum excussere in testimonium illis, juxta dictum Euangelii, proclamantes, Videat Deus & judicet. Hinc ordinatis Ecclesiis Latinorum intra ipsam Constantinopolim, & anathematizatis cunctis qui deinceps communicarent ex manu Græci, Romanum sacrificium vituperantis; accepta orthodoxi Imperatoris licentia, in osculo pacis cum donis Imperialibus S. Petro sibiq; collatis, alacres sunt reversi. Itaque Imperator adversus Michaëlem commotus, quod ad Concilium in sui præsentia & nuntiorum Domni Apostolici venire detrectaverit, imo seditionem vulgi contra eum incitaverit; amicos & affines ipsius honoribus privatos a palatio eliminavit, contraque ipsum usque in finem graves iras retinuit.

ANNOTATA.

a Michaël cognomento Cerularius, Latinorum hostis capitalis, sedit ab anno 1043 usque ad 1058, quando de Sede expulsus & in exilium amandatus est.

b Achris & Achrida, metropolis olim Serviæ & Bulgariæ, ita hodierna Albania mediterranea.

c In Ms. S. Maximini, mentes.

d Hic Joannes, Tranensis in Apulia Peucetia Episcopus, cum dictis Græcis colludens, a Nicolao 2 Papa depositus est anno 1059.

e Humbertum tunc etiam Cardinalem fuisse asserunt paßim alii: desiit vivere anno 1063.

f Est hic Dialogus excusus in Appendice ad tomum II Annalium Baronii & Bibliotheca Patrum.

g Regnavit hic ab anno 1054.

h Fredericus, Gozzelonis Ducis Lotharingiæ filius, a S. Leone creatus S.R.E. Cardinalis & Cancellarius, anno 1057 creatus Papa & Stephanus X appellatus.

i Die nativitatis S. Joannis Baptistæ Ind. 7 anno Constantini Imp. 12, Christi 1054. Ita Humbertus in Dialogo, quo tempore a morte S. Leonis Sedes vacabat.

k Sedit Petrus Amalphitanus in Picentinus, nunc Principatu citeriore, Archiepiscopus, sub 7 Pontificibus Romanis; ab anno 1048 usque ad 1070.

l Extat ea ab Humberto scripta.

m Hora tertia tunc Italis & Orientalibus erat ea, quæ transmontanis nunc est hora nona; & hora sexta, semper erat meridies.

n XVII Kalendis Augusti, inquit Humbertus, & recte, anno 1054 littera Dominicali B.

CAPUT VI.
Clades comitibus S. Leonis illata: illi pro Martyribus habiti, hujus pœnitentia & miracula.

[25] [Apuliam petit:] Interea piissimus Pastor, solicitus pro ovibus sibi a Deo creditis, ac clementi condolens affectu inauditæ afflictioni Apuliæ gentis; collecto aliquanto comitatu, rursum movit iter versus Beneventum, nisus omnimodis Normannorum sævissimum mitigare impetum. Non est nostrum lacrymosis expendere verbis, quid sibi in hoc itinere contigerit: dum ipse a brevi scripto Imperatori Constantinopolitano cuncta intimaverit. Ait enim inter alia.

[26] Illa solicitudine, qua omnibus Ecclesiis debeo invigilare, videns indisciplinatam & alienam gentem Normannorum, [deplorat sævitiam Normannorum,] crudeli & inaudita rabie & plusquam pagana impietate adversus Ecclesias Dei insurgere, passim Christianos trucidare, & nonnullos novis horribilibusque tormentis usque ad defectionem animæ affligere: nec infanti, nec femineæ fragilitati aliquo humanitatis respectu parcere; nec inter sanctum & profanum aliquam distantiam habere; Sanctorum basilicas spoliare, incendere, & ad solum usq; diruere; sæpissime perversitatem ejus redargui, commonui, obsecravi, prædicavi, opportune importuneque institi, terrorem divinæ & humanæ vindictæ denuntiavi. Sed quia, sicut quidam Sapiens ait, Nemo potest corrigere, quem Deus despexerit, &, Stultus verbis non corrigitur; adeo obstinata & obdurata ejus malitia permansit; ut de die in diem adderet pejora pessimis. Unde non tantum exteriora bona pro liberatione ovium Christi cupiens impendere, sed superimpendi ipse præoptans, visum est mihi ad testimonium nequitiæ ipsorum nihil sic expedire ad repressionem contumaciæ, quam humanam defensionem undecumq; attrahendam fore: audiens ab Apostolo, Principes non sine causa gladium portare, sed ministros Dei esse, vindices in ira omni operanti malum; & quia Principes non sunt timori boni operis sed mali, & Reges atque Principes missos a Deo ad vindictam malefactorum. [Rom. 13, 4] Suffultus ergo comitatu, qualem temporis brevitas, [& suum comitatum] & imminens necessitas permisit, gloriosi. Ducis & Magistri Argyrei, fidelissimi tui, colloquium & consilium expetendum censui; non ut cujusque Normannorum seu aliquorum hominum interitum optarem aut mortem tractarem, sed ut saltem humano terrore resipiscerent, qui divina judicia minime formidant. Interea nobis eorum pertinaciam salutari admonitione frangere tentantibus, [ab illis oppressum:] & illis ex adverso omnem subjectionem ficte pollicentibus, repentino impetu comitatum nostrum aggrediuntur, sed & adhuc de victoria sua potius tristantur, quam lætantur. Sicut enim tua pietas scribere curavit ad nostram consolationem; pro ista sua præsumptione majorē in proximo expectant sibi superventuram indignationem, post illam quam experti sunt suæ catervæ diminutionem. Nos quoque dīvinum nobis adjutorium affore, & humanum non defore confidentes, ab hac nostra intentione liberandæ Christianitatis non deficiemus; nec dabimus requiem temporibus nostris, nisi cum requie sanctæ Ecclesiæ periclitantis. Et hæc quidem Domnus Apostolicus.

[27] Itaque pessima gens Normannorum, peracta cæde familiæ mitissimi Papæ, non sine magno detrimento suorum, aggreditur oppidum Civitatulam cognominatum, ubi idem Beatus, ignarus eorum quæ acta erant, tardantem suum expectabat comitatum. Qui cum imminentes hostes cerneret, & quid suis contigisset intelligeret; [per medios hostes transit:] cum ea quæ sibi remanserat Clericorum frequentia, cœptum iter versus Beneventum arripuit, & cunctis hostibus attonitis, quasi Leo confidens absque terrore per medium illorum transiit. b Ergo tam admirandam perpendentes confidentiam, mutatis animis, in ejus sunt conversi obsequelam, cujus osculantes vestigia, sibi immeritam deposcebant indulgentiam. Quibus vir sanctus pauca locutus pro tempore, ipsis deservientibus studuit funera cæsorum honorifice procurare, tumulans ea in vicina ecclesia, ab antiquo diruta tempore. Et quoniam cpro amore Christi afflictæque gentis liberatione devotam mortem voluerunt subire, [occisos honorifice curat sepeliri,] multiplicibus revelationibus monstravit eos divina gratia in cælesti regno perenniter gaudere: nam & ipsi diversis modis sese ostenderunt Christi fidelibus, dicentes se nō esse lugendos exequiis funebribus, [ut Martyres habitos,] immo in superna gloria sanctis conjunctos Martyribus. Ab eisdē quoque illorum interfectoribus super ipsos restructa venusto opere basilica, ac concione Deo servientium ibidem aggregata, omnipotentissima Dei virtus multa per eos exercet miraculorum insignia. [& miraculis claros,] Ferocissima vero gens Normannorum his exterrita gestis, crudelitate deposita, populos quibus cohabitabat ex tunc ut compatriotas amicabilius tractavit, ac venerabili Papæ quoad vixit in omni subjectione fideliter deservivit.

[28] Eximius autem Pastor d Beneventum veniens, ipsis Normannis etiam injussis per totum iter obsequialiter illum comitantibus, [Beneventū venit,] non modico illic anni spatio est commoratus, semetipsum sanctis exercens virtutibus, patientia, vigiliis, jejuniis & orationibus. Siquidem omnem lecti molliciem refugiebat: sed sumpto ad carnem cilicio, [dure cubat,] & tapeti terræ in strato recubans, capiti lapide apposito, nocturnis horis paululum somni insumebat, [legit Psalterium de nocte & die,] reliquumque noctis spatium cum integri decantatione Psalterii, ac innumera genuum inflexione excurrebat: idem quoque Psalterium per singulos repetens dies, cum oblatione divini Sacrificii, cursum multiplicium orationum indefesse transigebat. [quinquagenarius Græca addiscit:] Illud etiam erat in eo admirandum, quod ultra quinquagenarius tanto servebat studio, ut divinarum lectionem Scripturarum Græco addisceret eloquio. Et quoniam visceribus pietatis & misericordiæ, [pauperes alit:] supra quam credi potest, affluebat, innumera pauperum multitudo indefesse ad ejus largitatem accurrebat, quibus absque discretione necessaria ministrabat.

[29] His itaque piis insistens actibus, dum quodam sero cuncta ejus familia causa nocturni secessisset soporis, ipse prævio lumine cum puero deambulabat per vacuum sui Palatii spatium, viditq; in angulo jacentem leprosum, [leprosum humeris suis sublatum,] scissis panniculis ac ulceribus obsitum, lurida putredine tabidum: qui nimia pressus ægritudine nequibat gressum movere, vixq; poterat ex effœto corpore verba proferre. Cui venerandus Pater genibus affixis diu est familiariter locutus, & propriis involutum vestibus, suis intulit humeris ad lectum, qui sibi Pontificali more fuerat præparatus: [in lecto suo collocat:] intrinsecusque januis obseratis, ac ministro soporato, ipse solitæ institit psalmodiæ in vicino oratorio. Demum post diutinam horam assueto usu humi cubaturus rediit, [quem requisitum non invenit:] leprosum quem in extructo locaverat thoro minime reperit, excitatum puerum interrogat quorsum pauper abierit. Ille attonitus cunctos circuit angulos domus, ostiorum solicite tentat aditus, sed omnia inveniens obserata, cum summa admiratione regreditur. Hoc ergo facto stupidus Domnus Apostolicus dat fessa soporiferæ quieti membra, [vuli celari miraculum:] & nescio quid divini in somnis cernens, mane puero cum terrifica adjuratione imperat, ne cui quoad viveret ullo modo panderet quod actum fuerat. Credo illi in somnis Christus, ut B. Martino Pontifici, ejus indutus vestibus apparuit; aut, velut e Martyrius Monachus, leprosum de suis exilientem ulnis cælum ascendere vidit: & causa humilitatis, ne sibi pro humana laude virtus surreperet superbiæ, hoc voluit latere miraculum: tamen non absque re sub tanta comminatione jussit hujusmodi celari factum.

[30] Rursus quodam die ibidem solus cum solo Clerico sanctæ psalmodiæ exercitio insistebat: cum ecce quidam rusticus, secum insanam deducens filiam advenerat: quam multotiens pessimo torqueri dæmonio suspiriose proclamabat, ejusque meritis liberari cum lacrymis & gemitu deposcebat. Cujus precibus pius Pater diutius nitens contradicere, jussit eum Sanctorum suffragia, [energuminam liberat,] quorum innumeræ ibi continebantur reliquiæ, supplici voto exorare. Sed rusticus in proposito obstinatus, immo in solidæ fidei stabilitate firmatus, dicebat se exinde non recessurum, donec ejus benedictione divinum promereretur auxilium. Itaque vir sanctus, ipsius importunitate devictus, granum salis in proximo repertum benedixit, ac in os puellæ cum divini invocatione nominis projecit; moxque dæmone cum purulento expulso sanguine, lætus pater cum sospite filia domum repedavit. Possent autem de hoc Sancto plurima admiranda referri, sed studioso est cedendum lectori; vel incredulo auditori, ideoque brevi ejus memorantes transitum, finem cœpto imponamus operi.

ANNOTATA.

a Si quis plura velit scire de infelici hoc bello, legat Leonis Ostiensis Chronicon Casinense, lib. 2 cap. 87.

b Paßim tunc captus ab hostibus traditur, forsan ad breve temporis spatium, detentus carcere, ut infra dicitur.

c Ita Mss. excusum erat pro fide Christi.

d Perductus ab Hunfrido Normano Comite, venit Beneventum mense Iulio anni 1053.

e De hoc Martyrio agit S. Gregorius homilia 39 in Euangelia: De eo egimus 23 Ianuarii, quo die alius S. Martyrius monachus colitur.

CAPUT VII.
Morbus, obitus, sepultura.

[31] Boni ergo certaminis cursu consummato abundantiori supernæ beatitudinis indies æstuabat desiderio, & tamquam cum Paulo diceret, [sæpius Missam pro defunctis celebrat:] mihi mundus crucifixus est, & ego mundo, sic funditus curis hujus vitæ curabat abrenuntiare, ut in corpore adhuc positus videretur beatam Angelicæ conversationis vitam exercere. [Gal. 6, 14] Pro defunctorum quoque requie incorruptorum Sacramentorum celebrationi solito frequentius invigilabat: & quamquam hic labor ei fuisset præcipuus toto tempore sui incolatus, ferventiori tamen studio & copiosiore votorum numero insistebat tam glorioso operi circa diem sui obitus. Et quoniam divinitatis providentia, tum indulgendo, tum verberando, operatur salutem sibi obsequentium, [in morbum incidit:] ad virtutis cumulum eum adeo flagellavit afflictione salutifera, ut perdito omnis cibi desiderio, irrepentis morbi dolor eum continuare cogeret, quæ olim sponte exercebat jejunia, solius lymphæ poculo marcido corpori præbente sustentacula.

[32] Interea evoluto anni orbe instabat ejus ordinationis dies a anniversarius, in quo solito devotius quotannis Christo piis insistebat precibus. [anniversario ordinationis] Quamvis itaque languoris invalescens molestia, fatigati divinis operibus corporis jam debilitaret præcordia; Spiritu sancto tamen roboratus, a quo totus ejus vitæ dirigebatur cursus, [factum ultimum celebrat Beneventi,] cum Apostolicæ dignitatis honore eo die Missarum solennia persolvens, Beneventanos, cum quibus tunc morabatur, gratificæ affabilitatis exhilaravit lætitia. Et hoc fuit ultimum in divinis Sacramentis obsequium, quibus semper se præbuerat dignum. Certificatus autem de suæ vocationis termino, Romam se b ferri fecit lecticæ vehiculo. In quo itinere sic eum conciliavit divinitas non solum suis, [Romam refertur,] verum etiam his qui nuper fuerant inimici; ut copiosa manus Normannorum, quos supra retulimus diu cum hoc viro habuisse dissidiū, [a Normannis deducitur:] totius animi sincerissima devotione se invicem prævenirent ad ejus obsequium. Et decebat utique que fortissimum defensorem Christianæ religionis, ut Regis sui Christi aditurus Palatia deduceretur nobili triumpho victoriæ, præeunte scilicet hostium jam subjugatorum mansuefacta multitudine. Aliquantulum ergo commoratus in Lateranensi Palatio, [ex Lateranensi Palatio,] præstolabatur quid de se statueret interni judicis clementissima dispositio.

[33] Beatus autem Petrus, non immemor diutini sudoris, quo sibi in regendo ovili Ecclesiæ affuerat cooperator hic vir memorabilis, eum sibi vicinius deliberavit conjungere; urpote participem futurum magnifici honoris & gloriæ, quam summi Pastoris præeunte gratia Romanæ impertivit Ecclesiæ. Divina itaque revelatione est edoctus, [revelatione edoctus,] quod non alias eum remaneret carnis resolutio, nisi in locis B. Petri vicinis Oratorio. Nec mora, gratulabundus super tali visione, seque intelligens visitari divini respectus miseratione, lectica denuo subvectus Oratorium B. Petri est ingressus. [vehitur ad Oratorium S. Petri,] c Ibi ex imo cordis fundo lacrymis permanantibus, ad Deum extendens puram mentem cum manibus, diutissime clementiam Domini secretis invocavit precibus. Dein delatus in vicinam Episcopii domum, visitatus est frequentia fidelium, summæ dilectionis gratia ad eum confluentiū. Quorum pia consideratio, perpendens non diutius eum retinendum corporis ergastulo, decrevit ut quoniam plures Episcoporum, Abbatum, ceterorumque fidelium confluxerant turbæ, eis præsentibus inungeretur sacrati olei liquore. [extremis Sacramentis munitur:]

[34] Super quo facto exhilaratus usquequaq; munitusque Dominici corporis & sanguinis communione, Teutonicalingua, ut testati sunt qui adfuerunt, tali cum Deo locutus est oratione: [se Deo committit,] Miserator Domine, omnium Redemptor, unica salvatio, si judicas expedire oculis tuæ majestatis, ut adhuc communi utilitati populorum tuorum inserviam; merear (oro) celeri medicina tuæ visitationis instantis ægritudinis evadere molestiam: sin aliud aliquid deliberat tuæ divinitatis providentia, deprecor Domine, ut quantocius concedatur mihi exire hujus corporis habitacula. Finitis precibus astantes respiciens, singulis pro sibi exhibito obsequio gratias retulit: fessaque membra ad requiem componens, tolerabilius solito se dolorem sentire perhibuit. Credidit circumstantium fidelium multitudo, [& hora a se prædicta moritur:] mox eum depositurum carnis exuvias: suspiriosisque singultibus proficiscēti animæ competentes solvebat exequias. Quorum voces comprimens beatus vir. Hoc, inquit, quod nunc agitur differte in horam tertiam diei crastinæ, expectantes quid de me placeat omnipotentiæ Dei. Vigilantiori igitur affectione postero die adfuit hora tertia copiosa fidelium frequentia, & circa horam nonam resolutum carne spiritum, cælosque petentem, deducunt commendatione devotissima.

[35] Affluente autem totius Romanæ plebis multitudine, cum summo honore ejus celebratæ sunt exequiæ: & sicut ipse disposuerat, sepultus est juxta beati Pontificis Gregorii altare, [sepelitur juxa altare S, Gregorii.] ante fores ecclesiæ. Et merito in decore sepulturæ illi extat conjunctus, quem in divina religione ac sanctæ Ecclesiæ instauratione est fideliter imitatus: cujus vitam & sanctitatem quidam brevi disticho sic est prosecutus.

Victrix Roma dolet, nono viduata Leone:
      Ex multis talem vix habitura Patrem.

Exemptus est autem hic vir magnificus ab hujus vitæ laboribus, ætate quinquagenarius, anno incarnationis Dominicæ d millesimo quinquagesimo quarto, Leucorum Episcopatus vigesimo e octavo, Apostolatus autem sexto: [mortuus anno 1054, Sedis 6,] siquidem Romæ sedit annis quinque, adjectis duobus mensibus & novem diebus, impleta visione quam supra de revelatione calicum retulimus. Nam quinque calices ei a beato Petro collati, signabant quinquennale ejus vitæ spatium: reliqui tres, sui successoris Victoris triennium: sequens unus, beatæ memoriæ Frederici in Apostolatu unius anni cursum. Sed quoniam adhuc restant plurima ad dicendum, quæ ad ejus tumbam fiunt divina pietate miracula, Romanis relinquimus exaranda, [claret miraculis:] in quorum dietim ostenduntur præsentia. Nostrum est ejus merita devotis precibus exorare, ut viscera pietatis & misericordiæ, quibus in præsenti abundabat vita, [invocatur a scriptore,] nunc in superna positus gloria nobis dignetur aperire: quatenus ejus sancto suffragio scelerum nostrorum abruptis nexibus, supernæ mereamur esse participes gloriæ, eo annuente qui in Sanctis suis facit mirabilia, a quibus etiam sibi cantatur laus & gratiarum actio in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Is erat 12 Februarii anno 1054.

b Disceßit, Benevento 12 Martii.

c Qua biduo ante obitum gesta sunt, ea infra ab oculato teste accurate describuntur.

d Erat errore amanuensium in excusis & Mss. notatus annus quintus, loco quarti supra millesimum & quinquagesimum.

e Imo Episcopatus vigesimo nono.

HISTORIA MORTIS ET MIRACULORUM
Ex Mss. Strozziano, Hubertino & Beneventano collecta.

Leo IX, Pontifex Romanus (S.)

BHL Number: 4819, 4820, 4821

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Anno millesimo quinquagesimo quarto Domini nostri Jesu Christi, Indictione VII, decima tertia Kalendas Majas, depositione exultemus Beati Patris nostri Leonis Papæ IX, regnante Henrico Imperatore filio Conradi Imperatoris Romæ. a Ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, & ad memoriam B. Leonis Papæ, certamus hunc intimare laborem certaminis, quem oculis nostris vidimus, omnes Presbyteri & Diacones & cuncti Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Catholici. Sæpe vidimus in ejus vita multam largitatem, [Auctor a se visa scribit.] vel eleemosynas erogantem pauperibus civibus ac peregrinis, ita ut cunctos thesauros Ecclesiæ & cuncta quæ habere poterat plurimam partem viduis, orphanis & Deum timentibus erogaret. Propterea Romanorum perfidia contra eum murmur & bella suscitabat: nam ut inexpugnabilem suæ Ecclesiæ murum Dominus contra dementes hæreticos erigeret, huic viro in litterarum studiis plerique catechizati fuerant. Iste almificus Præsul Leo humilibus suaviter blanditus est, iste superborum colla constringens, iste derogatoribus suæ vitæ necessarium victum subministrans, virginitatem prædicans, matrimonia casta defendens, virtutum certamina gloriosa collaudans, lapsum Clericis, atque monachis pravitatem accusans, etiam ubi res tulit Gentilium exemplæ dulcissima varietate permiscuit: sed tamen hoc non erat suæ voluntatis, sed, ut ita dicam gravissimæ necessitatis, ut probaret ea quæ a sanctis Prophetis ante secula prædicta sunt, tam Græcorum quam Latinorum, & aliarum gentium linguis vel litteris; vere totus explicans, totus exornans, & per di putationis genera semper æqualis incedens. Cum vere dixerimus Catholicam hominis illius scientiam; sana doctrina, quocumq; conversatus est loco, stabilis permanet firmitate fidei b nam ista pauca excerpsimus de ejus vita, plura vero ad magistrorum peritiam dimittamus; & de ejus mirabilibus, quæ vidimus, fideliter doceamus.

ANNOTATA.

a Addebantur plura in Ms. Strozziano: scilicet Monomacho Imperatore totius orbis, & regnante Dominico Contareno Duce Venetiarum & Dalmaticorum, nec non Dominico Patriarcha in civitate Gradensis Ecclesiæ, Venetiæ ad laudem, B. Leo Papa pius ac mitis, causa orationis, ad S. Marcum Apostolum & Euangelistam pervenit, & ibidem susceptus est. Congruunt tempora. Præfuit memoratus Contarenus ab anno 1041 usque ad annum 1069, & Patriarchæ Gradensis Dominici meminit S. Leo in epistola ad Episcopos Venetiæ & Istriæ: quos voluit illi tamquam Primati sub esse.

b In Ms Beneventano apud Vghellum, plurimis omißis, ita concluditur Prologus: Ex multis pauca hujus sancti viri in medium proferamus, & præcipue ea, quæ imminente ejus morte acciderunt.

CAPUT I.
Extrema S. Leonis acta & monita: piissimus obitus.

[2] [die 17 Apr. æger adhortatur Episcopos & alios:] Quinto decimo Kalendas Majas, cum gravi infirmitate longe maceraretur in corpore, idem Dominico die a quinto decimo post Pascha, vocavit omnes Episcopos & Clericos ad se, & ita locutus est eis, dicens: Audite, Fratres mei & Coepiscopi, me enim Dominus de hac vita vocavit. b Memores vero estote Euangelici sermonis dicentis: Vigilate quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. [Matt. 25, 13] Rogo enim vos, carissimi, ut in me aspiciatis, & cogitetis qualiter flores hujus mundi cito marcescant. [in visu a comitibus cæsis invitatus] Nam infelix ego, qui indignus Apostoli Petri honorem suscepi, modo quantum ad corporis partes fere ad nihilum sum redactus. Nam ita mihi obscuratur præsens mundus iste, quasi jam habitem in obscurissima domo: quia in hac nocte in visu vidi illum quo iturus sum mundum; & videor quasi jam non habitem seculum istud, sed potius illud quod in visione prævidi; pro quo timens & timidus nimium sum. Vidi enim multa quæ videre expavi. Verum gavisus sum in nostris Fratribus, qui pugnantes in Apulia pro Deo sunt trucidati. Vidi enim illos c in Martyrum numero, & eorum sicut aurum splendentia vestimenta; tenentes omnes palmæ ramos in manibus suis, plenos floribus immarcessibilibus, excelsaque voce me vocabant dicentes: Veni, mane nobiscum, quia per te hanc gloriam possidemus. Hinc ex alia parte respondendo unius aliam vocem audivi: Nequaquam, sed die tertia in nostro erit collegio: [die 3 se moriturum prænoscit:] quia locus ejus iste est, & sedes ejus inter nos feliciter præparata consistit. Si vero meæ visioni non creditis, probate ea quæ dixi. Si super tres in seculo isto permansero dies, visio hæc cassa & vana deputetur: & si die nuntiata transiero, servanda vobis sunt quæcumque dico. Nunc unusquisque ite ad loca vestra, & aurora lucescente ad me venite. Multis secundum ejus præceptum ad domos recedentibus suas, steterunt quidam cum eo per totam noctem: a quibus dicitur & mire testificatur, quod totam illam noctem, in tanta mole ægritudinis positus, pervigilem duxerit, atque in terra prostratus pro grege sibi commisso in oratione permanserit.

[3] [18 Apr. in ecclesiam portatus,] Mane facto, adveniente omni Clero & cuncto populo Romano, præcepit ut se ad tumulum suum marmoreum ducerent in ecclesiam: quo facto jussit lectum, in quo jacebat, in ecclesiam mitti. Romani vero videntes tumulum ejus ad ecclesiam deportari, irruerunt unanimiter pergentes ad palatium Lateranense ut illud expoliarent, sicut mos illorum erat: sed tale fuit meritum & virtus Beatissimi Leonis, ut nec unus potuerit pergere, nec infra palatium introire. Hæc videntes, omnes confusi & perterriti timore, cum grandi verecundia reversi sunt. Inter hæc Beatissimus Pontifex, cum intra ecclesiam S. Petri suum thorum deportari præcepisset, convocatis omnibus qui aderant ex fidelibus, jussit eos sedere & intentis auribus sua præcepta audire. Quibus residentibus cum summo silentio, dixit d Fratres & conservi Domini nostri Jesu Christi, [salubria monita præsentibus dat,] estote memores præceptorum Dei, & ambulate in bonis actibus, dum adhuc lumen habetis. Præcipio enim ut nullus emere præsumat villam aut vineam seu terram, vel aliquam rem pertinentem ad regimen sanctæ Ecclesiæ per possessionem ad usum suum tenere: qui hoc facere præsumpserit, æterni judicis iram sine dubio incurret. Item præcipio ut usus jurandi vestro deleatur ex corde: multa enim dignoscimini incurrisse perjuria, quæ ego propter Deum vobis dimisi, licet in eadem iterum cecidistis. Præterea contestor vos omnes, ut consanguineæ vestræ non commisceamini. Item præcipio ut advenientibus ex cunctis pene partibus hominibus ad orandum Deum & ejus Apostolum, pro sua & omnium Christicolarum salute, nullus impedimentum exhibeat: etiam præcipio ut ex omnibus frugibus terræ quas vobis Deus dederit, & de animalibus, ei primitias detis; nisi talia feceritis, salvi esse nequibitis.

[4] Hæc & his similia dicens ad populum, vocavit juxta se omnes Episcopos & Clericos, cum quibus veram faciens confessionem & conversus hinc ad partem Orientis, incumbens in lectulo suo respexit sanctam Crucem, [varias preces fundit,] & perfusus lacrymis oravit diutissime; & dimittens peccata eorum, qui canonice fuerant obligati ab illo, absolvit eos: imo & ceteris omnibus; Si servaveritis, inquit, quæ vobis præcepi, de præteritis malis vobis indulgentia detur. Et hæc dicens iterum respexit in cælum, & sic oravit: Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui per Euangelium tuum e hesterno die dicere dignatus es: Ego sum pastor bonus, qui pro ovibus meis pono animam meam? Tu pie Pastor de cælo descendisti, & B. Mariam sancto spiritu obumbrasti, & quem omnis mundus capere non potest in solo ejus utero mirabiliter habitasti, servilemque formam pro nobis peccatoribus induisti, & duodecim Apostolos elegisti, quibus ligandi & solvendi licentiam propriam tribuisti, & Petrum Apostolum fundamentum Ecclesiæ esse fecisti, dicens illi: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum & in cælis; & quodcumque solveris super terram, erit solutum in cælis. [Matt. 16, 19] Tu Domine dixisti: Petite & accipietis, quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis; ideo obsecro clementiam tuam & peto, ut mihi, quem indignum voluisti ejus cathedram sanctissimam residere, [maxime pro statu Ecclesiæ,] petitionem meam tribuere solita pietate digneris. [Matth. 7, 7] Rogo enim ut Ecclesiam tuam Sanctam Catholicam, diffusam per universum mundum, custodias; pacem ei tribuas; a visibilibus & invisibilibus inimicis eam protegas atque defendas, omnemque pravitatem hæreticorum atque perfidiam ab ea repellas. Deprecor quoque clementiam tuam, ut fidelibus tuis fratribus nostris, qui ad defendendam sanctam Catholicam & Apostolicam Ecclesiam sanguinem suum fuderunt, absolutionem tribuas omnium peccatorum, & eos in eo numero sociare jubeas, qui pro tuo nomine suas animas posuerunt; ut fideles omnes cognoscant, quia tu es omnium bonorum fidelis remunerator. Imploro etiam, [conversione hæreticorum & excommunicatorū:] immense Deus, clementiam tuam, ut omnem pravitatem infidelium vel hæreticorum disrumpas, ut cognoscant te verum Deum esse Jesum Christum. Obsecro quoque pietatem tuam, ut omnium, qui anathematizati sunt vel excommunicati, vincula & peccata digneris absolvere, & fac illos ad tuam converti veraciter veritatem, ut cognoscant me non invidia victum egisse, sed ad cōfirmandam fidei veritatem, & benedictio tua super eos piissima ostendatur. Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis. In quamcumque domum aut civitatem intraveritis, dicite, Pax huic domui; rogo pietatem tuam, [paceregionū, in quibus fuit,] ut quamcumque ambulavi civitatē vel provinciam, pacem & concordiam eis concedas qui pro pace & benedictione tua me receperunt, & in nomine tuo mihi obedientiam fecerunt. [Luc. 9, 4] Tu enim dixisti: Qui vos recipit me recipit & qui me recipit, recipit eum qui me misit. [Mat. 10, 40] Domine, qui non meis meritis, sed pietate tua, Vicarium Apostoli tui Petri me constituisti, & ligandi & solvendi potestatem dedisti; dignare benedicere famulos & famulas totius provinciæ, per quam ambulavi: & quos oculis meis vidi & corporaliter benedixi, spiritualiter repleantur & ab omnibus peccatis absolvere eis digneris, & fructifica in eis prædicationem quam prædicavi eis: & perfidiam Judæorum vel hæreticorum recipiscere jubeas, eosque per totum mundum ad te dignare convertere & tuam voluntatem implere: provinciisque omnibus & civitatibus, per quas ambulavit servus tuus, da plenitudinem frumenti, vini. & olei, ut cognoscant quod in tuo nomine ambulaverim, sicut Apostolis præcepisti: Ite in universum mundum prædicate Euangelium omni creaturæ. [Mar. 16, 14] Ego quidem in tuo ambulavi præcepto, docui, obsecravi, increpavi. Tu scis; omnia fideliter fieri: sed quia pius pater es, dignare convertere omnes adversarios tuos ad tuam pietatem, ut te verum cognoscant Deum, qui es benedictus in secula seculorum. Tunc omnes qui ibi erant responderunt, Amen.

[5] In illa hora tantus odor procedens ab altari S. Petri Apostoli totam ecclesiam replevit, ita ut nullus putaret ex hominibus nisi Paradisi amœnum esse odorem. Hoc facto jussit sibi ferri aureum scyphum, f plenum pane & vino. Quo adducto, comedit de eo quantum potuit accipere ore, ac præcepit dari præsentibus Episcopis, qui similiter ex eo comedentes dederunt cunctis adstantibus; [& pro conversione Simoniacorū:] Hoc ita peracto levavit oculos suos in cælum, & oravit secrete quasi unius horæ spatio: & post elevans vocem, leniter dixit: Magne Deus, humani generis Redemptor, qui per Apostolos tuos Petrum & Paulum Simonis perfidiam de alto [cadere] præcepisti invocato tuo nomine: sicut eos exaudire dignatus es, ita exaudire dignare me servum tuum, & ad te converte Theophylactum & Gregorium & Petrum qui in toto pene mundo Simoniacam hæresim solidaverunt: & ita fac eos cognoscere viam veritatis, ut derelinquant errorem suum, & ad te, mitissime Domine, [ad tumulum accedens,] revertantur. Tu enim promisisti dicens: Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur & vivat: revoca illos ab errore, qui convertisti Paulum persecutorem; converte illos, ut te verum Deum cognoscant Patrem, Filium & Spiritum sanctum: & omnes circumadstantes responderunt, Amen. Et iterum dixit circumstantibus: Ite filii unusquisque ad domum vestram, & crastina hora diei prima revertimini ad me. Et mox surrexit de lectulo, in quo jacebat: & perrexit ad tumulum sibi præparatum; & incumbens super illum cum lacrymis dixit: Cernite Fratres, ex tantis divitiis & honoribus, quam parvam & vilissimam mansiunculam expectamus: ego enim tantis usque modo repletus divitiis; & dignitatibus decoratus, ex omnibus hoc solum marmor, quod videtis, exspecto. [profitetur resurrectionem futuram,] Et elevans manum suam signo sanctæ Crucis illud signavit: Benedictus tu inter lapides, qui non mea dignitate sed misericordia Dei, mecum sociari, dignus fuisti: me cum gaudio suscipe, & retributionis tempore præsenta me thoro resurrectionis. Credo enim quod Redemptor meus vivit, & in novissimo die de terra surrecturus sum, & in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Et hoc lacrymans dixit.

[6] [pernoctat in oratione:] g Et reversus ad lectulum suum, benedixit omnes qui ibidem erant: quorum quidam reversi sunt ad propria, quidam cum illo perseverantes postea nobis retulerunt, quod eum tota nocte perseverantem in magnis precibus audivissent, & eum publice audivissent orantem: Domine Deus Sabaoth, respice in me servum tuum, & exaudi orationem meam, & dignare per tuam gratiam omnes te orantes in veritate audire: concede ut prædicatio tua non vacua sit omnibus audientibus eam, sed ostende veritatem tuam in nobis; & ubi invocatum fuerit nomen tuum per me servum tuum, illos qui invocant exaudire digneris de quacumque tribulatione clamaverint: & si fuerint aliqui ex fidelibus qui memoria meum anniversarium pernotare voluerint, sive per ecclesias sive per eleemosynarum distributionem, dignare eis Domine restituere centuplum, & post hoc seculum eis vitam æternam concedas. Non dignitate mea, sed bonitate tua hoc peto; tu enim dixisti: Petite & accipietis. [Matth, 7, 7] Peto incessabiliter ut a te exaudiri valeā, quo ad tuam des fidelibus gratiam. Pulso ut januas mihi tuas aperias. Non quæro secundum meritum meum, sed secundum pietatem tuam: non pulso secundum justitiam meam, sed secundum magnam misericordiam tuam. Non nomen meum peto ut exaltetur, qui meritus non sum talia dona: sed ut Apostolicam Sedem sublimare digneris, propter nomen tuum Domine, qui es benedictus in secula seculorum. Amen.

[7] [invisitur a SS, Petro & Paulo:] Sequenti vero nocte viderunt quidam religiosi viri non dissimilem visionem, duos candidissimis vestitos vestibus viros stare ante lectulum prænominati Pontificis, tenentes chartam in manibus, loquentes cum eo & scribentes, quos h veraciter cognoverunt esse Apostolos Christi Petrum & Paulum. Hoc videntes surrexerunt a somno: & campanæ cœperunt pulsari tempore matutino. Cumque dies illuxisset, congregatis omnibus Episcopis, Presbyteris & Diaconibus, [29 Aprilis] cunctoque Clero & populo Romano in ecclesia B. Petri; surrexit de lectulo, hinc & inde a ministris suis gubernatus duobus, ad ipsum B. Petri sacrum altare: ante quod cum lacrymans prostratus fuisset in terram, oravit quasi spatio horæ unius: & reversus ad lectulum jussit silentium fieri, monens populum sermone brevi. Hinc munivit corpus suum signo gloriosissimæ Crucis Christi, & vocatis Episcopis confessionem fecit, [& sumptæ sacra Eucharistiæ] & jussit sibi ab uno Episcoporum cani Missam: a quo accipiens Corpus Christi & Sanguinem, dixit: Audite propter Dominum, habete silentium, forsitan possem propter modicum accipere somnum: & cum inclinasset caput in lectum, quasi horam dimidiam quievit: in qua quietudine obdormivit in pace. Tunc unus de Episcopis surrexit & tetigit illum, putans, vivere illum: quem cum cognovisset defunctum, nuntiavit ceteris Coëpiscopis qui aderant omnes Dominum exorare. Mira dicturus sum, [pie obit,] quæ Dominus in suis factis dignatus est. Hora qua eximius Præsul suam animam Christo commendavit, nullo ministrorum pulsante, [campana ultro sonante:] a se ipso S. Petri campana sonare cœpit, Qua scilicet hora quidam Albertus nomine, ceteri quinque de Tudertina urbe protestati sunt vidisse se quasi stratam palliis fulgentibus adornatam & innumeris coruscantem lampadibus, [visa anima ab Angelo, inter lampades duci ad cælum,] qua anima ejus ab Angelis i ducebatur ad cælum. Tanta itaque fuit quietudo in ejus obitu per totam urbem Romanam, ut nec arborum frondes aura modicum agitaret. Obiit autem Beatissimus Leo Papa XIII Kal. Majas, feria IV, & sepultus est in pace. Vere enim Deus sua pietate pium Leonem fecit. Sed ne temporis tarditas me comprehendat, ad ea quæ dicturus sum attingam: nam ista pauca detersimus de ejus vita de multis; sed de miraculis, quæ per eum Dominus dignatus est post ejus transitum ostendere, fideliter doceamus.

ANNOTATA.

a Nam Pascha fuerat celebratum 3 Aprilis.

b Hæc latius explicantur in MS. Beneventano, sed fere paraphrasticῶς.

c Hæc & sequentia eadem simili fere phrasi habet S. Bruno Signiensis.

d Sequentia in MS. a scriptore festinante & ad alia tendente omissa excusantur.

e Igitur hæc pridie ante mortem 18 Aprilis acta: nam 17 fuit isto anno 1054 celebrata Dominica II post Pascha, cujus est Euangelium istud ex Ioannis 10.

f MS. Beneventanum, quanta potuit tribus vicibus ore suscipere.

g Idem, Hæc illo dicente, omnis quæ adstabat multitudo conversa est in planctum.

h Idem, In ipsa visione ostensum est eis.

i Desiderius Casinensis: Ab hac instabili luce, ad Christum, qui vera & æterna lux est, cælorum lætantibus civibus, Angelicis subvectus manibus, commigravit.

CAPUT II.
Miracula post mortem usque ad vigiliā Ascensionis.

[8] [Die 20 Aprilis] Altera vero die post ejus obitum, quædam mulier de Tusciæ partibus venit ad Ecclesiam Beati Apostoli: & cum cœpisset per gradus ascendere, cœpit eam dæmon vexare & per os ejus clamare, & dicere, O S. Leo, quare catenis igneis me vinctum trahis? non te læsi unquam. Et cum ducta fuisset ad tumulum ejus, cœperunt adstantes increpare dæmonem & dicere: Dic, maledicte, quomodo huc venisti, [dæmon ex ore energumenæ confessus quomodo homines invadat occulte] aut unde in Christianos tantas vires sumpsisti ad vexandum. Dæmon respondit: Ego & ii qui adsunt mihi, missi sumus subvertere animam hominis, & tamdiu tentare quoad usque nostra faciamus adimplere mandata. Cumque nobis obtemperans consentit servire, corpus ejus quasi domum propriam intramus, quod quidem multo tempore habitamus occulte. Tunc dixerunt quidam de Sacerdotibus: Dic scelerate, & cum occulte in hominis corpore habitatis, quomodo tunc eum primum læditis. Dæmon respondit: Inprimis incipimus in illo mitrere somnolentiam, pigritiam & famem: & dum dormiendo & pigritando quiescit, maximum acquirimus lucrum. Cumque totum corpus ejus nostræ subdidimus potestati, contingit eum adecclesiam ire, & inter bonos & Catholicos viros commisceri: quorum eloquentiam spiritualem non valentes sufferre, [& aperte,] incipimus ira excitati lacerare corpus ejus, eo quod ultra non possumus occultari. Tunc dixit unus de adstantibus Episcopis: Adjuro teper viventem in secula seculorum, ut dicas nobis, si Leo Dei servus & Papa inter Sanctos fruitur aliqua potestate. At ille cum gemitu & suspirio dixit: O malefice, quare nominasti illum adversarium nostrum & seductorem totius provinciæ, per quem tanta gens subversa est, & a nostro collegio separata; nos etiam quotidie expellit & vinculis catenarum constringit, atque ejicit de habitaculis: unde vagi & instabiles ac venales, per deserta & infructuosa loca perambulātes, in nullo unquam requiem invenimus. [ipsa dimissa,] Et Episcopus ait: Non ad ea quæ interrogavi respondes: sed alia videris enotare. Et demon respondit. Leo, vester Papa ac Dominus, vere inter Sanctos est, inter quos magnum obtinet triumphum: qui non cessat quotidie persequi nos, ut nostrum possit nomen evacuare: per quem & hodie de hac domo ejiciendus sum. Talia eo dicente, mulier quædam respondit, inter ceteros mente perfida, dicens a: In hora qua Leo Papa dæmones fugaverit, ego Regina ero; & omnes quos fecit gladio perimi, ego statim resuscitabo. Vix talia compleverat verba, subito a dæmonio crudeliter cœpit vexari; illa autem mulier, [invadit aliā blasphēmam in S. Leonem,] quæ a Tusciæ partibus venerat, eadem hora a demonio est liberata. Tunc omnes populi qui aderant cœperunt præ timore esse perterriti, clamantes unanimiter, Sancte Leo, parce nobis quia injuste egimus.

[9] In illa hora duo viri contracti venerunt ad tumulum ejus, habentes nodosa & contorta genua sua, [sanantur 2 contracti,] quorum calcanei natibus adhærebant: qui venientes, sani reversi sunt, nullum signum habentes pristinæ infirmitatis. Ipso item die hora vespertina, venit quidam vir mutus & surdus, [mutus & surdus,] & sinistrum latus aridum habens, totusque phantasmate quodam maculatus; qui cum fuisset ad sacrum tumulum deportatus, solutus est a vinculis quibus corpus illius tenebatur. Tunc omnes cœperunt Deum salutis auctorem continuatis laudibus honorare, qui tanta mirabili operatur per Sanctum Pontificem suum Leonem. Romani igitur videntes tantas virtutes, currebant certatim cum cereis & oblationibus, gaudentes & exultantes.

[10] Alia vero die venit quidam vir de Francia, qui habebat corpus suum ferreo cingulo coarctatum, [21 Aprilis ferreo cingulo coarctatus liberatur:] ita ut per gyrum corporis sanies multa decurreret in terram: quod videntes qui aderant nares sibi præ nimio pavore & fœtore obturaverunt, deprecantes Dominum, ut per S. Leonis merita misero illi succurrere dignaretur. Res mira! statim ferrum crepuit, & multa fusa sanie homo redditus est penitus sanitati: ex quo gavisi omnes, Deum & servum suum S. Pontificem collaudare cœperunt.

[11] In illa hora dæmon per os mulieris illius quæ superius dixerat, Hora qua Leo Papa dæmones fugaverit, ego Regina ero; & quos ipse fecit perimi gladio, ego resuscitabo; cœpit clamare dicens: Heu heu! quare ingredimur & coarctamur exire cum tormentis? Nihil te læsimus Leo, quare nos non permittis vel una requiescere hora? [obsessa pridie a dæmone,] Tunc Episcopi qui aderant dixerunt: Maledicte, revertere, unde huc advenisti, & exi ab illa. Qui respondit: Non possum reverti unde exivi, quia signata est: nam hesterno die exivi de domo mea, & hanc in commutationem recepi. Dixitque Episcopus: Et quare de ista ultro exis? Ille respondit: Quia Leo mihi eam dedit ad possidendum heri, propter blasphemias quas locuta est in eum: sed tamen ille mobilis est, & sermones ejus non sunt veri: hesterno die dedit nobis, & hodie ejiciet nos de ista habitatione. Tunc dixit Episcopus: Et unde scis quod hodie ejiciet? Respondit dæmon: Vidisti heri, quando mutam linguam resolvit, ipsa hora perrexit cum b Marco Episcopo Apuliæ & cum Marciano Episcopo c Frequentinæ Ecclesiæ Beneventum. Dixit Episcopus: Pro qua causa perrexerunt. Respondit dæmon: Nescio, [multa de S. Leone] sed scio quia in Apulia sunt, ubi pugnam contra Sanctos Normani commiserunt. Ait Episcopus: Vere sunt sancti Alemanni, qui sunt ibidem interfecti? Ait demon: Triginta & quinque sunt sanctificati ex eis, per quos signa & mirabilia fiunt in loco illo, [& occisis in Apulia locuta,] eo quod sponte venerunt & cum fidelitate pro justitia pugnare maluerunt. Ceteri illic tunc mortui in paradiso sunt omnes, sed quia invite venerunt, inter illos minime deputati sunt. Illi quoque triginta quinque propria voluntate venerunt, & gaudentes morti se tradiderunt, propter Deum quem coluerunt: & per ipsos multa mala crescunt in nobis. Ait Episcopus: Venerunt ipsi Sancti Romam? Respondit dæmon: Vere, inquiens, hodie venient cum Papa Leone. Dixerunt quidā de Presbyteris, qui præsentes aderant: Et unde sciemus quando huc venient? aut quando cognoscere poterimus? Dæmon respondit? Citius jam prope Romam sunt: quibus venientibus ego hic stare ultra nō potero. Sunt enim hic & alii fratres mei; dum illi venerint, omnes mecum fugam arripient. Vos autem aspicite in lampade ante signum ejus, & cognoscetis signum adventus eorum. Tunc vere secundum dæmonis dictum, quasi circa horam quartam, odor magnus factus est per totam ecclesiam; & aspicientibus in lampadem, viderunt eam ascendere prope ecclesiæ tegmenta, cum qua & tres ardere lampades visum est. In ipsa hora cœpit dæmon ululare sicut lupus, & modicum vexans mulierē exivit ab ea. [liberatur.] Tūc circumstantes cœperunt laudare Deū & B. Leonē famulū ejus. d

[12] Tertia die post sepulturam B. Leonis Noni Papæ, [Die 22 Aprilis sanantur 2 contracti,] facta sunt duo miracula ad tumulum ipsius, videlicet duo homines, qui diu ante januas Apostolorum Principis jacuerant: contracti, per meritum B. Leonis Papæ abierunt erecti, & hoc pene tota civitas novit, quæ eos contractos antea vidit. Mulier quædam, [& alia 16 annis contracta:] spatio sedecim annorum languens & contracta, jacens in grabato, ejus ad tumulum devecta est: & quia fideliter credidit, sana & erecta illinc rediit: & hæc similiter civibus nota est. Altera vero mulier de Lateranis, Stephana nomine, uxor cujusdam Petri, [liberatur energumena:] dæmonium habens, ad tumulum illius venit: ubi sanguinem vomens & volutans se, tres nigros carbones ore reddidit: cum quibus & dæmonium abscessit, & illa sensu recepto laudans Deum rediit.

[13] In Letania majore, ad tumulum illius lampas divino igne accensa est. Nec hoc semel actum est, sed bis & ter, [23 Aprilis lampas ultro accenditur:] & hoc vidit quæ illa die fluxit ad Ecclesiam B, Petri omnis Romana multitudo. In Merculana e regione quædam mulier, Rogata nomine, habens dæmonium ab ipsa infantia, auditis miraculis ad tumulum venit: [liberatur energumena ab infantia,] ubi jacens immundos spiritus ita reddidit, videlicet prius murem tria capita habentem, secundo ranunculum, tertio lacertam, quarto ranam, quinto f scabronem: & post multam effusionem sanguinis, sanitati restituta est, multis testibus non solum auditu sed & visu probantibus. Mulier quædam, nomine Stephania, habitans trans Tiberim, [alia longo tempore energumena:] dæmonio vexata longo tempore, audita fama beati Corporis venit, & duos carbones una cum multo sanguine evomuit. Quo facto sanitati restituta est, & mente recepta visa est ab omnibus astantibus redire libera. In regione g Arenula, quidam habitabat Joannes nomine, [curatur manus arida:] qui vernis contractis, manum aridam ab utero matris habebat. Hic beati viri veniens ad tumulum, extensam & validam eam reportavit.

[14] [pœnitentes 2 ferro ligati liberantur:] Homo quidam, veniens de longinquis regionibus, in pœnitentia ferro ligatus, ante tumulum stetit: & dum diutius incumbens orationi commissa sua defleret, Divinæ pietatis dono, ferrum, ubi magis solidum fuerat, crepuit. Sanctimonialis quædam, similiter ferro ligata, ad loculum accessit; & eodem modo soluta a ferro, benedicens Dominum qui est in Sanctis suis mirabilis, [sanantur contractus,] ad propria incolumis rediit. In una die restituti sunt duo juvenes sanitati, quorum unus habens os retortum ad aurem dexteram, & manum aridam cum toto latere: quem mater nomine Maria, uxor Joannis Orbitani, deflens scapulis apportavit; sed duplo læta miraculo, gaudens cum filio rediit, & hic est notus omnibus apud S. Angelum morantibus. Alter vero ab infantia officio ambarum manuum privatus, sanitati restitutus, manuum suarum laboribus vivit.

[15] Multis astantibus loquelam recepit mutus quidam, nomine Guido, de Casamala ortus. [mutus & 3 contracti] Puer quidam, Petrus nomine, officium recepit manus dexteræ. Puer quidam de regione Coloseo, habebat manum dexteram aridam, cum toto latere & pede: quem mater, Stephania nomine, deflens ad tumulum ipsum apportavit; & sanitati restitutus est multis astantibus & videntibus. Homo quidam, Benedictus nomine, h Phlebotomator, habitans in regione Septemviis, ulceribus plenus, [plenus ulceribus,] auditis miraculis ad tumulum venit; ibique per meritum beati Pontificis, sanus factus est, ita ut nec signum cicatricis in carne ejus appareret. Quidam vir, Majus nomine, de i Palliano, habitans trans Tiberim, a dæmonio vexatus per annos quindecim, [energumenus annis 15] audita fama beati viri, venit ad tumulum ejus, & duas k blactulas, cum multo sanguine evomuit, cum quibus & dæmonium abscessit. Quidam juvenis, [cæcus, mutus,] Franco nomine, qui cæcus extitit, lumen recepit, nepos ostiarii S. Mariæ de Monte acuto. Juvenis quidam de Civitate Tiburtina, Joannes nomine, filius Joannis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit.

[16] Homo quidam Benedictus nomine, habitans in Campo Martio, habebat filium nomine Gratianum, [contractus pede,] qui sinistrum pedem habebat aridum. Hic per meritum B. Leonis sanitati restitutus, gaudens cum patre rediit. Quidam vir nomine Petrus, [mutus,] filius Nuccii phlebotomatoris, habitator ipsius regionis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. Quædam mulier de Fallari, dæmone vexata, [energumena] ad tumulum venit, ibique liberata est. l Mulier quædam de Aquapendente, manum habens aridam, [contracta manu,] auditis miraculis ad locum venit, & officium manus recepit. Quidam vir, ortus de Tuscanis partibus, manum habens aridam, per meritum B. Leonis restitutus est. Quædam mulier, Maria nomine, habitans in Castro Cornazano, manum sinistram habens aridam, ad tumulum venit: ibique sanata est. Altera mulier, Beatrix nomine, de Apuliæ partibus, manum dexteram habens aridam, similiter sanitati restituta est. Quidam Juvenis ibidem visum recepit per merita B. Leonis. Mulier quædam, Ermengarda nomine, [cæcus,] relicta Petri textoris de Castro vico m, manum sinistram habens aridam, per meritum B. Leonis Papæ, videntibus multis, [2 contractæ manu.] officium manus recepit.

ANNOTATA.

a Plurima ex iis habent Bruno Signiensis & Petrus Calo.

b Sunt hi duo Sancti in magna veneratione Beneventi, S. Marcus Episcopus Lucernensis & Patronus Bovinensis in Apulia, qui colitur 14 Iunii; & S. Marcianus Episcopus Frequentinus, qui colitur 14 Iulii: ambo sub Metropoli Benevento.

c Frequentum vulgo Frigento, Hirpinorum antiquißima civitas, in Principatu ulteriore, 12 mill. passuum Benevento distat.

d Sequentia miracula, in Ms. Hubertino accuratius notantur, quare ea potius inde accipimus, facta collatione cum Ms. Strozziano.

e Nominantur hodie quatuordecim Regiones urbis, vulgo Rioni: sed eæ vel nunc aliter distinctæ sunt quam olim, vel in plures partes subdivisæ singulæ, quarum hæc una fuerit, vel etiamnum sit: nam qua ratione infra nominatur regio Colossæi, id est Amphitheatri (quæ alibi quam Roma quæri non debet, & tamen non est una ex 14 dictis, sed pertinet ad Regionem Montium) ita persuademus nobis alias quoque, hic nominatas, esse ipsius urbis Regiones: quas Romanis civibus relinquimus illustrandas, quoniam chorographorum diligentia ad hasce minutias sese extendere nequit. Ecclesia S. Matthæi, 22 in Regione Montium, S. Matthæi in Merulana dicitur.

f Videtur poni pro Scarabeo majori.

g MS Stozzianaum Ternula.

h Φλεβοτομία venæ sectio, hinc Phlebotomare apud Bedam & alios, pro venam incidere, Phebotomatus, Phebotomator &c.

i Agri seu Campaniæ Romanæ oppidulum est.

k Pro vermibus hic blactulæ dici videntur, quasi diminutive a blatta.

l Vrbevetani territorii oppidum haud ignobile. Falaris autem prænominata urbs olim Episcopalis fuit vicina CivitatiCastellanæ, nunc ejus Episcopo subjecta.

m In Sabinis locus est Vico di Sarrento dictus, quem præ aliis synonymis intelligi persuadet urbis Romanæ vicinia.

CAPUT III.
Miracula patrata a Vigilia Ascensionis usque ultra Octavam Pentecostes.

[17] [Die II Maji sanantur surda, cæca, energumena,] In vigilia Ascensionis Domini, per intercessionem Beatissimi Papæ Leonis, sanatæ sunt tres feminæ: una manum recepit, altera auditum, altera visum. In vigilia noctis Ascensionis Domini, mulier quædam, Berta nomine, famula Petri opificis, qui dicitur de Udo, habitans in regione a Campitello, dæmonium habens, ibi liberata est. In eadem noctis vigilia, [contracta ambabus manibus:] quædam mulier cujus nomen ignoramus, ambas manus, quas gerebat contractas, sanas recepit. Quo facto quoddam miraculum ibi mirifice accidit. Quidam Ioannes de Civitate, habitans in regione Campo-Martio, cereum de tumba ejusdem beatissimi Papæ Leonis accensum in manu accepit & extinxit. Hoc facto, dum secure extinctum teneret, subito accensum vidit. Quem ille non bene extinctum credens, iterum extinxit. Et quis Dei miracula valet perscrutari? Iterum se in manu illius accendit. Hic etiam cereus in testimonium servatus est.

[18] In die Ascensionis Domini sanata est puella b Amata nomine: [12 Maji contracta pedibus, cæca annis 15] patre genita Engelberto. Hi fuerunt ex partibus Campaniæ de Rocca de Risa: hæc autem ita fuit contracta ut numquam pedibus ambularet. Una alia puella, nomine Maria, filia Cicæ, quæ habitabat in regione Arenula, lumen recepit, quæ per annos quindecim non viderat. Quidam puer patre rustico genitus, [contractus latere,] de civitate Ortana, erat ita contractus, ut unum latus in sua potestate non haberet: sed Dominus eum per sanctissimi Pontificis meritum sanavit, [2 cæci,] & latere recepto, cum gaudente patre votum ei vovit, & incolumis rediit. Et fere hora noctis erat media; cum duos cæcos mirifice sanavit: unus Pipo, alter vero Adelbertus dicebatur: Isti enim de c Lama civitate fuere. Et quemdam, Randifium nomine, [vulneratus in pede,] filium Berardi Comitis Mursicani, qui lancea percussus fuit, & ita attractus, quod pedem unum ad terram ponere non valebat; sed jubente Deo, [contracta manibus & pedibus,] per meritum beati Pontificis sanus recessit. Quædam puella omnimodo manibus & pedibus, ita contracta fuit quod nunquam ambulare valebat, nec manum ad os ducere; & per meritum B. Leonis, officium membrorum recepit, & sana recessit.

[19] Proxima die post Ascensionem Domini, duæ mulieres quæ a spiritu immundo vexabantur, [13 Maji 2 energumena:] per sancti viri meritum, sanitati pristinæ restitutæ sunt Investituram Culcitræ, quod est magnum & inauditum miraculum, quædam mulier Amantii Diaconi famula lavare ivit, quæ proprie erat de lecto beatissimi Leonis Papæ. Ex qua dum aquam extorqueret, inter crura sua tenuit, [paralysi & ulceribus plena,] & ita media parte sui corporis stupefacta fuit, ac si paralysim haberet. Sed ad istud malum supervenit aliud: nam ulceribus plena visa est in eadem parte corporis, & hæc venit ad tumulum B. Leonis, & sana recessit.

[20] [14 Maji contracta brachia,] Quædam puella, Rogata nomine, filia Mariæ, feria septima mense Majo intrante, eodem mense die quarto decimo, ad venerabile ejus sepulchrum, sinistrum brachium contractum ferens venit; ejusque sancta suffragatione. sanitatis beneficium consecuta est, & hæc erat de Castro quod vocatur d Stabla. Quidam de civitate Florentina, cum servis suis, ad tumulum ejusdem beatissimi Leonis venit cæcus; & gratia divina comitante lumen recepit, [cæcus,] & præ gaudio magno quod inde habuit, eosdem servos libertate donavit. Quidam Romanus, Adelbertus nomine, [blasphemus in S. Leonem a dæmone liberatur,] dum ferro recideret vineam suam, contigit quod de Domno Apostolico Leone turpiter loqui non exhorruit. Sed istud facinus absque culpa non evasit: quia malignus spiritus, corpus illius repente invasit, & graviter vexare cœpit. Hoc autem vivente illo actum est. Sed divina favente gratia, cum post obitum illius veniret ad sepulcrum ejus, per meritum ipsius sanatus est.

[21] [22 Maji sanantur mutus,] Quidam Grimoaldus nomine, de S. Benedicto, de monte Cassino, in Dominica quæ dicitur Pascha e Rosata, ad tumulum Beati Pontificis ita mutus ægritudine advenit, quod nemo Ioquelam ejus intelligere valeret: sed Dei favente gratia per meritum B. Leonis rectam loquelam recepit. Quidam puer, qui fuit de Verona utroque pede contractus, [contractus pedibus,] Dei comitante gratia, per meritum beati viri ibi sanatus cum parentibus rediit. [energumena,] Quædam mulier de Aqua pendente a dæmonio erepta est, nocte eadem quæ dicitur de Pascha Rosata. Quidam puer, Petrunculus nomine, de Sena, [contractus manibus & pedibus,] cum parentibus ad tumulum venit: hic enim pedibus, manibusque contractus erat. Quem ego dum rogatu Senensium qui pro anima f sua eum adduxerant, ad tumulum Beati Pontificis erexissem; repente me vidente, coram omni populo, officium membrorum recepit. Quidam Presbyter Franco nomine, de Cora g oppido, quinque annis vexatus fuit, & cum in die Dominica quæ dicitur Pascha Rosata, [energumenus] ad tumulum ejusdem Sanctissimi viri adductus fuisset, statim dæmonium per sanguinem evomuit, cadens in terram mortuus. Et cum omnis populus eum asportare vellet, quia exanimem videbant, divina favente gratia, per meritum B. Leonis ad vitam sanus rediit, omni populo qui aderat, Domino & Sancto gratias referente.

[b2] [contracta manibus,] Quidam Benedictus nomine, filiam suam, nomine Bonam, causa recipiendæ sanitatis, ad tumulum beati Pontificis attulit, quæ erat ambabus manibus contracta: sed divina favente gratia per meritum Beati Pontificis recepit sanitatis gaudia. h Fuit in Marsicana villa de Monte, quædam mulier de Civitate Spoletana diu cæca: [cæca,] quæ dum orationis gratia beati viri sepulcrū requireret; in Sabinensi Episcopatu, antequam ad locum ubi corpus ejus requiescit perveniret, per meritum sancti Pontificis lumē recepit, ac iter quod cœperat gaudēs peregit. Quidā puer de predicta civitate, quinq; annos habens, [mutus & clandus,] atque a nativitate gressu & loquela carens, parentum auxilio ad sepulcrum Sancti ductus, per meritum ejus gressum & loquelam simul recepit. [alius claudus.] Item alius ejusdem territorii, septem annorum per tres annos gressu pedum caruit: sed dum ad sepulcrum Antistitis accederet, per meritum ejus subito erectus est. [2 claudi,] Quidam i puer, Leo nomine, de monte Casino, in eadem Dominica claudus ita advenit quod nulla modo absque duobus sustētatoriis baculis incedere valebat: sed per meritum B. Pontificis absq; ductore, abjectis baculis, sanitatem membrorum secum reportavit. Puer quidam, qui fuit duobus pedibus attractus, cernente populo mirifice extensus est: mox ille qui numquam ambulavit, currendo ad arcam S. Petri ire cœpit; & innumerabilis multitudo qui aderant, Domino Deo & S. Leoni laudes immensas reddidere.

[23] Trigesimo & secundo k die depositionis ejusdē Pontificis, [21 Maji mutus;] mutus quidā de Episcopatu Castellano, de quadam plebe ejusdē Episcopatus, quæ dicitur Graciolum, venit ad sepulcrum jam dicti Pontificis: ubi præsente l Episcopo suo & multis qui eum agnoscebant, loquelam recepit, cujus rei testis est Ordinans Episcopus qui bene eum agnovit. Quidam vetulus monachus de Monte Casino, [mutus, surdus, cæcus, & contractus manu annis 9] nomine Joannes, erat mutus & surdus & cæcus & dextra manu attractus: has autem passiones per annos novē portavit in corpore. Sed cum sensisset quotidie divulgari miracula sanctissimi Confessoris nostri Leonis Papæ, votum ei in suo corde devovit, quod si eum orationibus suis beatus Papa salvaret, veniret ad tumulum ejus cum luminaribus. Hæc cum dixisset, subito divina respectus gratia, salutē pristinam recepit sui corporis; itaq; sanus apparuit ac si has infirmitates numquā habuisset. Ut autem se sanum vidit, votum quod Domino ac sanctissimo Confessori vovit, adimplevit, & ad tumulum ejus venit, laudesque ei retulit, & cum omni populo qui ibidem aderat gaudens annuntiavit, qualiter Deus per suum Confessorem ei dignatus est pristinam sanitatem reddere. Quidam Petrus nomine, de civitate Cajeta, filium suum parvum Joannem, qui habebat latus sinistrum cum manu arida per annos septem, ad famam sanctissimi Leonis cum eodem filio causa recipiendæ salutis advenit. [contractus manu & latere.] Cumque filius tumbam oscularetur, & pater lacrymaretur divina respectus puer gratia salutem pristinam recepit, gaudensque cum patre ad propria remeavit.

[24] Quædam mulier vetula, nomine Maria Marsicana, de castello Alvo, [23 Maji 2 energumena,] triginta annos a dæmonio fuit vexata: sed secunda feria, quæ est proxima Pentecostes, hora diei nona, dæmonium in modum muscæ evomuit. Altera autem mulier, Berta nomine, de terra S. Benedicti, eadem die & hora dæmonium cum vomitu fœtido evomuit: gratia sit Deo & sanctissimo Pontifici, qui eam saluti restituit.

[29] [29 Maji cæcus,] Quidam parvulus, qui per multa tempora cœcus fuerat hora nona in octava Pentecostes lumen recepit: pater ejus Arnulfus vocabatur, & erat quidem de terra S. Benedicti. Quidam homo, Lodoicus nomine, de terra de Forcone, [attractus genibus,] cū filio qui erat attractus genibus, advenit ad tumulum beatissimi Confessoris: & dum residerent juxta tumulū, patre orante ac flente, repente noster sanctissimus Papa contulit ei salutis dona. Ita ille, qui numquam absque baculis incedere valuit, abjectis illis, coram omni populo qui aderat, de altare B. Petri firmiter ire currendo cœpit; & laudes cum patre ei reddidit, qui eum per merita B. Leonis sanavit. In eadem die mulier quædā, quæ per multa tempora graviter fuit a dæmonio vexata, [energumena] advenit: quæ cum oscularetur tumbam, statim per vomitum sanguinis antiquus hostis habitaculum corporis ejus deseruit, & salutem recepit. Hæc autem de terra, quæ vocatur m Camerino, fuit. Puella quædam, Læta nomine, quæ fuit attracta manu sinistra, cum matre, Dei comitante gratia, pervenit ad tumulum: & dum Sanctum tetigisset, subito manum, [attracta mana,] quam per paralysim amiserat, recepit sanam.

[30] Erat mulier quædam in urbe Roma, quæ emebat & vendebat piper & thymiama: [mulier ob deceptum veneficio empiorem,] dum quidam simplex vir a partibus Croatiæ venisset, emit ab eadem muliere thymiama, quod de ferret ad tumulū B. Leonis Papæ. Qui adtoxicatus maleficiis mulieris, dedit denariū, visumq; est illi accipere multum: accepit autem nihil. Cumq; perrexisset ad tumulum, prostratus in oratione surrexit, mittensq; [manu a serpentibus vulnerata,] in sacculo manum ut thymiama proferrret, invenit illum nihil habentem. Tunc ille cœpit proclamare magnis vocibus dicens: O sancte Leo, inter Romanos hæreticos voluisti manere: ego si in domum iero propriam, de te plurimam blasphemiam loquar, nisi vindicer ex malefica illa muliere & iniqua. Eodem die, dum ea mulier in porticu esset faciens negotia mala, mittens in suo sacculo manum ut piper venderet, invenit illum serpēticulis plenum, a quibus vulneratam manum produxit. [pœnitens sanatur:] Cognoscens itaque reatum suum, cucurrit ad tumulum B, Leonis, coram omni populo sua manifestans commissa. Tunc videntes omnes qui aderant manum mulieris totam vulneratam a serpentibus, timore magno perterriti stupuerunt. Mulier vero non sufferens dolores, clamavit vocibus magnis: S. Leo beatissime Papa, ignosce mihi iniquæ, & libera me a tormentis horum serpentium. quibus crudeliter crucior. Tunc ille qui emerat ab ea thymiama illud, vidēs hoc, dicere cœpit: Dignus es, beatissime Leo, magnis honoribus, qui ad te venientes protegis, & iniquorum facta cōstringis: gaudeo quidē in virtute tui triūphi: ne quæso irascaris mihi indigno quia iniqua locutus fuero cōtra te: miserere mei. Mulier autem non cessabat clamare: S. Leo succurre mihi, miserere, & libera me ab his tormentis quæ patior: promitto enim nullo tempore pessima quæ gessi negotia exercere. Hæc cum lacrymis illa dicente, & ceteris qui aderant una cum viro illo simplice pro ea orantibus; affuit divina clementia, & mulierem illam a peste liberavit; quæ sanitatem ad plenū recipiens, dedit illi homini tripliciter quod prius tulerat ei: & omnes qui hoc viderunt & audierunt, benedixerunt Deum & S. Leonē famulum ejus.

ANNOTATA.

a Hæc una est ex 14 nominatis, & inter eas prima; nomen a Capitolio, quod complectitur, habens; eo modo corruptum, quo vulgo pro Capitolio Campidolio dicitur.

b MS Strozzianum Amriata.

c Forte Larina quæ est civitas Capitanatæ in Regno Neapolitano, alias in eadem Capitanata est Torre della Lama.

d Istud credo, quod Castel a mare di Stabia vulgo dicitur, ditionis Pontificiæ oppidum ad sinum Neapolitanum.

e Ita Pentecosten nominant Itali: nominis causam reddunt auctores Vocabularii della Crusca, quod eo fere tempore Rosæ floreant.

f Clarius infra num. 36 Pro mercede animæ suæ.

g Vulgo Cori, Campaniæ Romanæ oppidum.

h Duplex Marsicum hodie nominatur in confiniis citerioris atque ulterioris Principatus, aliud vetus, aliud novum: vetus hic designari crediderim, cum novum a Regni Neapolitani Chorographis ad fluvium constituatur.

i In MS. Hubertino quidam pauper: ipsum autem MS. hic desinit: quare cetera dantur ex solo Strozziano.

k Fuisset hic ipsa Vigilia Pentecostes, atque hoc miraculum deberet præcedere quædam antescripta.

l Anno 1033 cuidam Benedicti IX privilegio subscripsit Benedictus. Fallaritanæ & Castellanæ Episcopus (unitæ enim sedes erant, & manserunt, abolito tamen prioris jam tum desolatæ appellatione) postea Vghellus tom I Italiæ sacræ Castellanæ civitatis Episcopos tres, eodem Petri nomine subjungit, nulla rationabili causa distinguendi apparente: nam primus qui anno 1059 Consilio Romano subscripsisse invenitur, per P, primam nominis sui litteram, & ultimum, cujus memoria postrema extat ad annum 1183, solum annos 24 involvunt, qui facile ab uno eodemque homine potuerunt expleri, imo etsi hic esset idem qui hic indicatur, non erit incredibilis annorum etiam 32 Episcopatus.

m Nota Episcopalis urbs in Marchia Anconitana.

MIRACULA BENEVENTI PATRATA.
Partim ex MS. Beneventano a Ferdinando Vghello in Episcopis Beneventanis edita, partim ex MS. Strozziano accepta.

Leo IX, Pontifex Romanus (S.)

BHL Number: 4822, 4823, 0000

EX MSS.

PRÆMONITIO UGHELLI.

[27] Non prætereundum, quod a Walderico Præsule ad cælum evolavit Leo IX Pontifex Maximus: cui post obitum, cum multis claruisset miraculis, [Historia hæc ex MS. Beneventano eruta:] Beneventanus populus sanctissimo viro, & de ejus b civitate bene merito, ejus nomine intra civitatis mœnia ecclesiam ædificarunt, & quolibet anno solenni ritu ac fastu eam incolere cœperunt: cujus & causa ejusdem miracula aliquot in Beneventana regione meritis illius patrata litteris consignari fecerunt. Quæ cum in antiquissimo codice litteris Longobardicis exarata in bibliotheca Beneventana invenisset noster Cælestinus, fideliter conscripsit, mihique transmisit: ut ad augendam pietatem hoc in loco lectoribus exhiberemus. Quod libenter fecimus, cum in iis aliqua contineantur, quæ ab aliis, qui vitam sanctissimi Pontificis litteris demandarunt, omissa fuerint. Auctor anonymus est & Leonis synchronus.

ANNOTATA.

a Valdericus initio Iulii anno 1053 in Episcopum a S. Leone Papa consecratur apud Vghellum: qui addit illustrem bullam tunc ei concessam pro confirmatione Ecclesiarum subjectarum.

b Sunt qui scribant cum Baronio ab Henrico II Imperatore Pontifici Leoni IX Romano oblatum Beneventum, ut annua pensio ab Ecclesia Bambergensi Romanæ Ecclesiæ pendi solita ea ratione compensaretur. Ita Vghellus in Præfatione de Beneventana metropoli: quæ de re & nos egimus hic in Prolegom. num. 23.

HISTORIA MIRACULORUM.

[28] Longe divulgata fama miraculorum beatissimi Leonis, Beneventi cœpta est ædificari ad ejus honorem ecclesia: ut, quem Beneventani cives vivum a Normannis carcere detentum aspexerant, jam mortuum & spatiis cælestibus perfruentem, [Sanantur] venerarentur. Interea accidit a ut Nicolaus quidam de Castello Molliniana & Berardus de loco Carrara, quorum alter perdito brachio dextero, retractis poplitibus & nervis; alter vero frigus & febrim usque ad dysenteriam passus; [contractus & dysentericus] cum uterque se deferre fecissent ad prædictam ecclesiam, quæ construebatur Beneventi, illico omnium judicio desperatam recuperarunt sanitatem.

[29] Rusticus quidam ex oppido b Ordonum cum annualiter votive festum B. Leonis excolere contigit ut præ nimia oppressione laborum, quos in agro gerebat, die Dominica, quando festa annuntiantur populo, minime ecclesiam adierat. Erat autem dies festus S. Leonis in c quinta feria sequenti; quod prædicto rustico erat incognitum. [puerulus a lupo abreptus] Ille itaque valde mane surgens, sumpsit secum unum puerulum, quem filium unicum habebat, & securem rastrumque fossorium. Mox ut applicuit suo agro, dimisit prædictum puerulum suum ad sarcinam: ille vero fodere anxie cœpit. Ex alia parte lupus ore aperto tulit filium ejus puerulum, & fugam arripuit. Quod a longe cernens pater, currere post lupum cœpit, hæc clamitans: [invocato S, Leone servatur incolumis] O Sancte Leo, Patrone mi, adjuva me nunc in præsenti, & redde mihi unicum filium meum. Quæ vix locutus fuerat, cum ecce lupus dimisit puerum ita illæsum, ut in vestimentis nec vestigium quidem appareret dentium lupi, in ea parte qua eum lupus arripuerat. Reversus itaque rusticus ad oppidum, hæc omnia narravit: sentiensque eam ipsam diem esse anniversariam in memoriam B. Leonis, novo se adstrinxit voto, ad eam quotannis solenniter custodiendam. Sicque nedum Beneventi, sed per totam Apuliæ oram, celeberrimum evasit Leonis nomen: Deo sic disponente, ut is in eisdem locis, in quibus paucis ante annis profligato ejus & Ecclesiæ exercitu, ipse captivus detentus fuerat; postmodum ingruente miraculorum ejus fama, iidem qui adversus eum steterant in prælio, supplices & venerabundi ejus memoriam excolerent, & magis ac magis erga sanctam Ecclesiam fideles se præstarent, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, cujus nomen per cuncta secula sit benedictum. Amen. d

[30] Hæc sunt miracula quæ Deus fieri voluit per beatissimum Leonem famulum ejus in Benevento, Joannes quidam nomine, ex castello vocabulo e Serra, contractus dolore capitis ex quadam occasione, [Sanantur cæcus,] videlicet dum in area discuteret fruges hordei, volatu unius grani ejusdem frugis in oculum caligine obsitus lumen videre non poterat; quem Dei virtus & S. Leonis Papæ primum in Benevento curavit, restituto sibi lumine. f Item quidam puerulus, [contractus brachio,] habens brachium ad humerum stupefactis nervis spatio septem annorum, veniendo ad præfatam ecclesiam, quæ construebatur Beneventi in honorem B. Leonis Papæ, Dei misericordia & precebus ipsius, pristinam sanitatem recepit. Alius vero Joannes de cujusdam civitatis regione, vocabulo g Vico, dum esset passus paralysin, perdidit officium linguæ & brachiorum & aliorum membrorum, [paralyticus,] tribus annis, in tantum ut nec quoquam posset, nisi reptans cum scabellis per terram, ambulare: sed in ecclesia eadem pristinam sanitatem recepit. Rursum alius Joannes, de castro nomine h Celone, dum contra Dei legem percussit matrem suam, divina ultione amissis quatuor digitis pedum & duobus manuum ex morsu cancri; [læsus in digitis pedum & manuum,] nervis etiam tibiarum contractis (sic ut non bene erectus, sed flexis poplitibus ambularet Beneventum) in via sanatus est.

[31] Item mulier quædam, vocabulo Uzancia ex Benevento, cujusdam Balzani Clerici, forte casu e lecto cecidit: ruinæ autem lapsu intantum tibia ejus stupefacta est, ut nullo modo ambulans, in lecto tribus annis ægritudine cubaret: [decumbens triennio ex læsione tibiæ] quæ tandem cum invocaret auxilium B. Leonis, statim restituta est, atque confestim ad præfatum locum, ubi ecclesia construebatur in honore ejus, perrexit, Deoque & B. Leoni gratias reddidit. Puella quoque nobilis feminæ, uno anno in lecto infirma cubans, ut nequaquam ingredi vel egredi, nisi brachiis suorum supportata valeret: quæ, dum repertus est i sanguis ejus & deportatus cum hymnis & laudibus in Ecclesia Episcopii, [alia integro anno ægræ:] illuc ducta & prostrata ante altare sanctæ Dei Genitricis, confestim erecta est & ambulavit. Puer quidam, Dominicus nomine, ex castello k Vicari, arreptus a dæmonio, venit Beneventum ductus a matre; [energumenus mutus,] quem sic ablatum ab officio linguæ ut nequaquam loqui vellet nisi nimis fustigaretur, & hoc duo vel tria verba non plus, meritum B. Leonis ita sanus reddidit, ut recte & expedite loqueretur.

[32] Ex territorio civitatis vocabulo S. Agathæ, l quæ confinis est Beneventi, narratur quod adolescens, nomine Nicolaus, [mutus & paralyticus,] dum incoleret transacto mense Maji vineas cum patre & fratre, subito cecidit in terram amisso linguæ officio aliorumq, membrorum omnium: quod accidens pater & frater valde condolentes cœperunt flere: de hinc invento asino imposuerunt illum ibi & seduxerunt eum domum. Die vero alia usi meliori consilio, iterum in lecto illum ponentes, Beneventum duxerunt ad prænominatam ecclesiam, ubi meritis B. Leonis redditus est perfectæ sanitati, in tantum ut qui mutus venerat & alienis delatus humeris, Dei loquens magnalia, sanus & lætus veloci gressu suis pedibus ad propria remearet, castellum videlicet unde venerat, m Torre-licosi vocabulo. Femina quædam ex regione Murronis n civitatis, pluribus a dæmonibus vexata, audiens rumorem miraculorum B. Leonis, assumpsit spem (quæ non frustrata est) quod si ad jam prefatam basilicam veniret, [energumena] a dæmone illo curaretur: quod & fecit quæ dum staret [ante altare] dæmonium, quod decipere illam erat solitum, instar corvi ab humeris ejus avolavit, & nusquam amplius eam vexavit: [sic] Dei favente gratia & intercessione B. Leonis curata est a dæmone.

[33] Quidam oriundus ex civitate o, Confinia nomine, audita fama signorum ejus venit cum aliis ejusdē loci Beneventum; [infirmus,] & per intercessionem B. Leonis Papæ sanitatem quam amiserat consecutus est. Quidā [contractus brachio], [contractus brachio:] cum per dies sex in præfata ecclesia degeret, somno opprimitur: sed a turba hominum coactus est fugere & vigilare. Qui bene vigilās surrexit, opemq; divinam sibi attributam sensit: cœpit enim extendere brachium, quod contractis nervis ad collum ligatum habuerat, & hac illacq; volvere; & quæ solitus erat, expedite cum eo agere. Quod cum viderent qui aderant, omnipotenti Deo & S. Leoni benedixerunt. Rursus unus adolescens & duæ puellæ in festivitate B. Augustini sanitatē ibi consecutæ sunt: quorum una puella ex civitate Monopoli erat, [cæci,] p altera vero ex Frequentina civitate: adolescens vero ex finibus Apuliæ, iste autē & puella quæ Frequētina oriunda fuerat, per quinq; annos oculorum lumina amiserunt: sed largiente Dei misericordia & intercessione B. Leonis, ambo eodem die cœperunt videre sic ut nunquā melius: illa autem quæ ex Monopoli erat, unum latus totum habens perditum, similiter consecuta est sanitatem per merita B. Leonis Papæ. Ad quod spectaculum tota civitas Beneventus confluxit, [habens latus perditum:] horumq; trium miraculorum testis extitit, dum in laudem Dei hymnos & gratiarum actiones altis vocibus personuit.

[34] Quædam mulier, de finibus Beneventi, habens unicam filiam, quæ ab infantia manuum & pedum officio carens, nullo modo contractis omnibus nervis vel ambulare poterat vel opus manibus operari. Hæc cum audisset famam miraculorum quæ in præfata ecclesia Christus per suum servum Leonem sanctissimum dignatus est operari, [contracta manibus & pedibus.] a sua matre super asellum posita, deportata est ibi. Cumque per sex dies perseveraret ibidem jacens, & plurimis sanitati restitutis ipsa nihil boni consequeretur, dixit matri suæ: Mater, quoniam nostra peccata merita Sancti superant, celeriter eamus hinc: indignæ enim sumus consequi sanitatem ab illo: quam mox ejus genitrix asello imposuit, & ad propriam domum ire cœperunt. Vere pius Dominus petentes se numquam repellit, & suos Sanctos omnibus glorificat modis. Nam cum prolōgasset ab ecclesia quasi stadiis quinque, matre paululum remorante, cum asellum in quo sedebat ipsa vellet pausare, vehiculum, quod brachium sustentabat cum manu ejus, in terram cecidit: statimque oblita suæ infirmitatis, quasi sanus vir, post baculum in terram se dedit, ut eum auferret rursum & resideret asellum. Sed dum pedes ejus terram tetigissent, virtutem Christi sensit super se in tantum evenisse, ut veniens ejus genitrix reperiret eam totam sanissimam, juxta asellum expeditis pedibus ac toto corpore stantem, & voce clara cælestem medicum collaudantem. Quæ mox ad ecclesiam S. Leonis Papæ, ex qua egressæ fuerant, revertentes, palam sibi obviantibus Domini annuntiaverunt virtutem, ibique Christi & S. Leoni gratias & laudes egerunt; admirante populo & collaudante ipsius Christi gratiam & gloriam & virtutem qui ut voluerit, suos ubique ita glorificat Sanctos, ut & hominum semper laudes consequi mereantur, & cum illo sine fine in cælo inter Angelos glorientur. Amen.

ANNOTATA.

a Refertur etiam hoc duplex miraculum in MS. Strozziano, & prius castellum dicitur Marca, secundum Carre: videntur juxta Beneventum requirenda hæc loca: alias Carrara & Modigliana ad Hetruriæ Ducem pertinent.

b Forsitan Ortana quæ duplex est: altera ad mare dicta, in Aprutio citeriore; altera in ulteriore, dicta Marsorum.

c Anno forsan 1061 littera Dominicali G. & sic ultimum hoc miraculum post alia, mox est MS. Strozziano subjicienda, patratum foret.

d Hactenus ex Ms. Beneventano: nunc ex Strozziano prædicto.

e Duplex etiam Serra est in Capitanata, altera cognomento Capriola, altera della Castagna, hæc 40, illa 30 circiter P. M. Benevento distans.

f Hic interserebantur miracula supra relata de Nicolao & Berardo seu Bernardo sanatis.

g Forfitan Vito: nam in tabulis Chorographicis inter Trotam & Beneventum notant, oppidum S. Viti. Eædem tamen etiam Vicum notant sed in quadruplo maiori distantia ad extimos fines Capitanatæ versus mare.

h An Celano ad lacum Fucinum, qui nunc ab eo nomen habet in Aprutio ulteriori?

i Nihil alibi de hujus sanguinis inventione legimus: ex venæ sectione reservatus Beneventi ab aliquo fuerit, & in oblivione aliquamdiu manserit.

k Alias etiam Biccaro juxta Troiam, circiter 18. p. m. a Benevento.

l Præter duo huius nominis oppida in ulteriori ac Citeriori Calabria: tertium est in Capitanata, haud longe a Lesina vicinum mari, & multo minus quam duo illa Benevento distans, vix tamen minori intervallo quam 40 M. P.

m Tabulæ chorographicæ simpliciter Torre nominant, estque iam dicto oppido proximum in ipso littore maris.

n Vulgo Morrone, trans Apenninū in Comitatu Molisino.

o Nicolaus Samson in Tabula Alphabetica locorum Italiæ Confidianni castrum nominat, in regno Neapolitano.

p De Frequentina supra egimus ad num. 11 lit. c. Monopolis, urbs quoque Episcopalis est inter Barium & Brundusium ad mare Adriaticum.

MIRACULA DUO.
A Desiderio Abbate Casinensi dein Victore Papa III descripta.

[35] Post obitum beatissimi Pontificis Leonis multa & magna ad ejus tumulum, aliisque in locis per eum, Domino tribuēte, claruere miracula. E quibus, omissis ceteris, duo tantum, ædificationis gratia subnectam, sicut a veridicis viris nobis relata sunt. a Victor Papa, qui in regimine Sacerdotali ei successerat, audita fama miraculorum ejus, quod per eum Dominus talia operaretur, fidem non accommodabat. Sed quia, ut ait Apostolus, Linguæ in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, omnipotens Dominus experimento eum docere voluit quæ audita a pluribus minime credere volebat. [1 Cor. 14]

[36] b Curiensis quidam Episcopus, cujus nomen e memoria excidit, cum supra memorato Pontifice Victore a Germania veniens, ejus in obsequio Romæ morabatur. Hic puerum ab utero matris mutum habebat, [mutus natus sine lingua,] quem pro mercede animæ suæ pascens ac vestiens, quocumque ibat, secum ducere consueverat, in cujus vacuo ore nec indicium quidem linguæ inesse videbatur. Qui etiam Episcopus, ex mirabilibus ad B. Leonis tumulum, similiter ut Papa, incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad Sedem sui Episcopatus, jam accepta licentia, reverti decrevisset; ecclesiam B. Betri Apostoli orationis gratia ingressus, postquam B. Petro se intentius commendavit suis cum clientibus, equis ascensis, puero in eadem ecclesia oblito, [ad tumulum S. Leonis] festinus viam, quæ eum ad suam ducebat patriam, egressus Urbe gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset ab Urbe profectus, repente ei in memoriam trediit, quod mutum puerum in ecclesia B. Petri reliquisset. Qui mox substitit, ac famulos suos, a quibus puer reduci deberet, [loquitur.] quosdam remisit. Igitur cum illi Apostolorum Principis basilicam essent egressi, conspiciunt puerum ante tumulum B. Leonis stantem, atque cum his qui circumstabant, loquentem. Illis itaque mirantibus, & qualiter hoc sibi evenisset quærentibus, puer inquit: Postquam Dominus meus, hac in ecclesia me relinquens, discessit, huc ad sepulcrum B. Leonis me contuli; si forte omnipotens Dominus officium, quo carebam vocis, meritis ejus mihi resti tuere dignaretur. Nec sum meo, quod corde poscebam, voto fraudatus: [lingua accrescente:] sed mox ut ante ejus venerandam memoriam lacrymās aliquantulum prostratus jacui, illico recepta voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi. Ab illa utique die, quod mirabilius est, cœpit in ore ejus lingua, quæ defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore linguam perfecte reciperet, & verba sine impedimento sonaret, c Denique qui missi fuerant. curaverunt puerum ad Episcopum ducere, & quem tacentem reliquerat, B. Leonis suffragantibus meritis ei loquentem adducunt. Regressus igitur Episcopus, Romanum Pontificem adiit: & quod omnipotens Dominus per B. Leonem operari dignatus fuisset, ostendit. Ex tunc cœperūt ipsi ejus venerāda merita cunctis prædicare, qui aliis antea referentibus non patiebantur audire.

[2] Illustris vir Maximus, Romanæ urbis civis, nuper retulit mihi de eodem venerabili Præsule, quæ narro. Bernardus quidam pessimæ mentis miles extitit, qui Apostolicæ Sedi contrarium se in omnibus, quibus potuit, modis exhibebat. Sed in bello, quod a vicinis circa Urbem manentibus, conjurantibus cum d Cadalao Parmensi Episcopo, qui tunc Apostolicam Sedem invadere tentabat, cum militibus, qui Romanam Ecclesiam defendebant, commissum est, justo Dei judicio confossus interiit. Hic igitur audita fama miraculorum, [miles blasphemus in S. Leonem punitur,] quæ omnipotens Deus meritis B. Leonis fidelibus populis exhibebat; non solum non credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat & blasphemabat. Cum denique quadam die in conventu appareret populi; & sermo inter eos de signis & virtutibus B. Leonis exortus esset, cœpit ridere dicens: Si Sanctus est, ut dicis, contrahat mihi digitum meum. Cumque compesceretur ab iis qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur; dimisso conventu discessit. Cum ecce forte canis, qui eum sequebatur, suem in platea inventum invasit. Ille vero, ne porcus discerperetur, festine cucurrit, & injecta manu canem tenere voluit: sed mox porcus hianti ore digitum ejus momordit, sicque ab illa die omni tempore quo vixit digitum contractum habens, nullatenus eum extendere potuit. Vnde factum est, ut qui Dei famulum irridere præsumpserat, ipse contracto digito omnibus derisui haberetur. Hæc de tanto Patre B. Leone dicta sufficiant, quia ad aliorum narranda gesta properamus.

ANNOTATA.

a Hic est Victor 2, creatus, cum Sedes fere integro anno vacasset, die 13 Aprilis 1055; mortuus 28 Iulii anno 1057. At Sede vacante patrata erant miracula supra relata, quando aberat Victor, Eystadii in Germania Episcopus, Gebehardus nomine.

b Diethmarus scilicet apud Rhætos in Alpibus Germanicis, anno 1040 creatus Episcopus, mortuus 1070, cum teste Bruschio laudabiliter & utilißime triginta annos præfuisset. Consule etiam Guillimannum lib. 4 de rebus Helveticorum cap. 2 & alios.

c Idem miraculum narratur a S. Brunone, acceptum ab Episcopo Portuensi,

d Cadalous contra Alexandrum II fuit anno 1061 electus Antipapa, uti diximus 2 Februarii 3 ad Vitam BeatiPetri Damiani § 5.

DE B. BERNARDO POENITENTE AVDOMAROPOLI IN BELGIO.

ANNO MCLXXXII

[Praefatio]

Bernardus Pœnitens, Audomaropoli in Belgio (B.)

G. H.

Antiqui Belgarum populi, Morini, urbem præcipuam incoluerunt Teruanam, sub Christianis Episcopalem: qua excisa tres fuerunt erectæ Sedes, Bononiæ, Ipris & Audomaropoli. Vltimæ huic nomen dedit S. Audomarus Teruanensis Episcopus, cum ante Sithieu appellaretur: quod nomen diu adhæsit monasterio, [In monasterio Bertiniano] ibidem a S. Bertino inchoato, donec eo abolito a suo fundatore nuncupatum est monasterium Bertinianum, certe unum ex præcipuis monasteriis, quæ in Belgio suo antiquitate & splendore excellunt. Floruit in hoc monasterio Abbas Ioannes, [Ioannes Abbas,] hujus nominis quintus, de Ipra oriundus, qui librum Abbatum S. Bertini scripsit anno, ut præfatur, MCCCCXXXIV; & capitulo XLV agit de Domino Simone, hujus nominis secundo & Abbate XLV, [ista tradit de B, Bernardo] atque inter alia parte quarta collocat hunc titulum: De Domino sancto Bernardo pœnitente, & ejus obitu: & dein ista adjungit: Alexandro Papa mortuo successit Lucius Papa III, cujus anno secundo, imperante Frederico II, Francorum Rege Philippo II, Comite Flandriæ Philippo, Morinorum Episcopo Desiderio, Domini quoque Simonis Abbatis nostri anno VII, id est anno Domini MCLXXXIII, sanctitatis sepulcrum & exemplar Dominus Bernardus, vere pœnitens, de confinio Montis-Pessulani civis Magalonensis; post dignos fructus pœnitentiæ, quam tam publice quam private fecerat; post peregrinationes & itinera, quæ Sanctorum patrocinia quærens exegerat; finaliter in hoc monasterio diu conversatus, tandem hic sub Domino Simone Abbate nostro in monachum assumptus; de hoc seculo nequam ereptus, cælicas migravit ad sedes: & in hoc monasterio, a latere sinistro ecclesiæ, juxta altare S. Laurentii, ubi ipse corpore vivens orationibus incumbere solitus erat, cum multa reverentia sepelitur: quem propter multa, quæ tam in vita quam ad tumbam ejus evenerunt, miracula, [ejusque Vita & miraculis scriptis.] collegio Sanctorū aggregatū pietas credit Ecclesiastica. Cujus actus & miracula, in libello qui de his cōscriptus penes nos est, per ordinem continentur. Hæc ibi.

[2] Est hic libellus conscriptus partim dicti Abbatis Simonis imperio, partim aliorū monachorū rogatu; & mox ab obitu Bernardi, qui contigit anno MCLXXXII, non sequente ut supra relatum. Auctor scribit aut a se visa aut fideliter cognita; fuit vero ipse monachus Bertinianus & Ioannes dictus, [a Ioanne monacho,] forsan Simonis successor, Abbas XLVI, qui jam nominato monasterio præfuit ab anno MCLXXXVII usque ad annum MCCXXX. Ipse Bernardum pœnitentem fere semper Sanctum appellat: [teste occulato:] uti ex Actis liquet, quæ ex dicto Bertiniano apographo descripta damus. Erant ad capita Vitæ tituli satis longi, quos omittimus, & eorum loco damus marginalem synopsim. Forsan sub finem aliqua miracula ab aliis sunt adjuncta, ut & duplex homilia de ipso, quam etiam præterimus, unico solum inde excerpto miraculo. Vltimo habebatur officium, quod solebat olim cantari in ecclesia S. Bertini, in depositione S. Bernardi pœnitentis. Erat illud, non de Sanctißima Trinitate, quale modo fieret pro aliquo non solenniter canonizato; sed ex usu antiquo Belgii, olim in talibus servari solito pro omnibus fidelibus defunctis in genere, sub finem Missæ cantabatur Responsorium: [officium Ecclesiasticum dicto 19 Aprilis.] Justorum animæ in manu Dei sunt, Et non tanget illos tormentum malitiæ. Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace, Gloria Patri &c. Finito Responsorio Sacerdos dicebat: Exultabunt Sancti in gloria &c. Dominus vobiscum. Oremus, Propitiare quæsumus Domine, nobis famulis tuis, per Sanctorum tuorum, quorum reliquiæ in præsenti continentur ecclesia, merita gloriosa; ut eorum pia intercessione ab omnibus semper muniamur adversis. Per Dominum &c.

[3] Memoria Bernardi pœnitentis hoc XIX Aprilis cum titulo Beati continetur, [memoria in Martyrologiis.] apud Molanum in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræum in Fastis Belgicis, Menardum & Bucelinum in Martyrologiis Benedictinis, Rosweidum in Legenda Sanctorum Belgice, edita Ferrarium in Catalogo Sanctorum, Saussajum in Martyrologio Gallicano, qui solum tribuit titulum beatæ memoriæ: at Simon Martin in sacris Reliquiis deserti cum auctore vitæ Sanctum appellat. Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico pag. 100, asserit B. Bernardum pœnitentem quiescere in sacello S. Catharinæ. Præponimus hic litteras Episcopi Magalonensis, quarum mox mentio, & explicatio fit capite primo Vitæ: sunt autem ejusmodi. Joannes Dei gratia Magalonensis Episcopus, [Litteræ Episcopi de injuncta pœnitentia] omnibus Ecclesiæ Catholicæ Rectoribus, subjectis, æternam in Domino salutem. Notum sit omnibus vobis, quod Bernardo, præsentium litterarum latori, talem pœnitentiam pro peccatis suis horribilibus injunximus, quod usque ad septem annos nudis pedibus incedat, camisiam non ferat omnibus diebus vitæ suæ, quadraginta dies ante Natale Domini in cibis quadragesimalibus jejunet, quarta feria a carne & a sagimine abstineat, sexta seria præter panem & vinum nihil comedat, in omni sexta feria quadragesimæ, & quatuor temporum præter aquam nihil bibat; omni sabbato, exceptis solennibus diebus & nisi ægritudo intercesserit, a carne & a sagimine abstineat. Quapropter clementiam vestram in Christo suppliciter exoramus, quatenus pro redemptione animarum vestrarum præfatum pœnitentem, quia pauperrimus est, in victualibus & vestibus misericorditer sustentetis, orationibus sublevetis, de pœnitentia etiam sibi injuncta secundum quod ratio exigit benigne relaxetis. Data Magalonæ, anno ab Incarnatione Domini MCLXX, mense Octobri. Usque ad septem annos tantum valeat. Sagiminis nomine apud Casarium aliosque medii ævi scriptores intelligitur arvina & omnis pinguedo carnea, ad ciborum, etiam hortensium, condimentum quandoque solita adhiberi ab aliis qui alias a carnibus abstinent. Vide Voßium de Vitiis sermonis lib. 3.

VITA
Auctore Ioanne monacho Bertiniano,
Ex codice MS. Bertiniano.

Bernardus Pœnitens, Audomaropoli in Belgio (B.)

BHL Number: 1203

AUCTORE JOANNE EX MS.

PROLOGUS.

[Auctor imperio Abbatis annotavit miracula:] Cum S. Bernardus jam ad gaudium Domini sui intrasset; & quid a Domino recepisset, apertis miraculis ostenderet: ne divina opera posterorum cognitioni nostra negligentia celarentur, Domini Simonis Abbatis imperio coactus, Sancti annotare miracula sum aggressus. Unde nonnulli sodalium meorum, sumpta occasione, pro sua quam erga Sanctum habebant devotione, ut de pœnitentia vel conversatione ejus aliquid scriberem, instanter flagitare cœperunt. [& rogatu aliorum scripsit Vitam:] Sed quia hæc forte aliquibus posse displicere putavi, invitus quidem assensum præbui: quia tamen iterum fraternæ caritati non ausus fui contradicere, S. Bernardi, si possem, obsequiis vellem deservire; cum innocente Jona permisi me a fratribus meis in pelagus præcipitari; quo enatato, Dei gratia opitulante, de Ninivitarum utinam possim conversatione gaudere

[2] Considerans autem in meipso tum juvenilem ætatem tum scientiæ tenuitatem, [invocat Deum & B. Bernardum:] Dei Sanctique auxilium invoco, id præcipue exorans, ut ex labore meo & Domini gratiam acquirere, & simplicium possim ædificationi proficere, Sed ne quis me vel præsumptionis arguat vel more balbutientium, qui, quod nequeant, fari semper gestiunt, me ad id ingessisse credat; testor Dominum Sanctique miracula, quod mallem aliena etiam cum verecundia discere, quam mea impudenter ingerere. [permittit suis emendari,] Quisquis igitur vel vitiosa corrigere, vel prætermissa addere, vel etiam superflua reserare intenderit; teste conscientia mea ego non ei indignari, sed ut dignam a Domino remunerationem accipiat, paratus sum deprecari. Libenter enim concedo, ut meo opere penitus abolito, quicumque voluerit, [vel aboleri:] venustius aliquid ad honorem Sancti componat; præsertim cum non intendo gloriam meam in hoc quærere, sed timeo ne miracula propter pluralitatem suam a memoria nostra se valeant elongare.

[3] Primum igitur de pœnitentia & conversatione ejus scribere intendens, testem invoco Deum, [scribit aut visa aut fideliter cognita:] in animam meam, me nihil scripturum, nisi quod fidelium relatione cognitum, vel a me visum fuisse constiterit. Et ne licentia poëtica abuti videar, non solum propria figmenta prorsus exterminare, sed etiam multa; quæ mihi relata sunt, pro removenda incredulitatis suspicione, delibero temperare. Verum quia de causa pœnitentiæ & priore ejus conversatione parum me scire profiteor, si quis post hæc egregius dictator, cognito melius veritatis ordine, de vita Sancti tractare voluerit, mihi non debet pro hac brevi compilatione indignari. Nam, sicut septuaginta interpretum translatio, [ut vel inde ab alio egregium opus componatur.] B. Hieronymi translationem non obscuravit, sed ut clarior fieret quoddam præparamentum fuit; ita, licet a minore ad majus hæc fiat comparatio, hæc mea brevis compilatio rhetoricis tractatibus nil laudis auferre poterit: sed laudem augebit veterem, si quis non pro auctoris dignitate, sed pro sua quem erga Sanctum habuit devotione, hæc legere dignatus fuerit: & si me alicubi a regula artis declinasse perpenderit, mihi quæso indulgere velit, illius saltem exemplo qui S. Bernardo omnium peccatorum suorum indulgentiam tribuit. Nam cum tenuitate scientiæ hoc mihi quoque impedimento fuit, quod illi qui me ut hoc scriberem incitaverunt, præ nimia devotione moras pati nescierunt, unde operi meo in ordine simul & ornatu non modicum detraxerunt.

LIBER PRIMVS
De Vita & obitu B. Bernardi.

CAPUT I.
Natales Bernardi, peregrinationes, pœnitentiæ pia Audomaropoli conversatio.

[4] Initium euangelicæ doctrinæ, ubi Præco vetatis & ipsa Veritas salubriter clamant, [Vitam ejus sanctam indicant miracula.] Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum, quam efficaciter vir laudabilis Bernardus audierit; laus miraculorum, quæ in fine ejus canitur, ostendit. [Matth. 3, 2] De conversatione tamen ejus, qualis in patria sua in annis prioribus fuerit, vel de conversione scilicet, qua ostensionis causa tanto pœnitentiæ rigori se astrinxerit, quia perpauca sunt nobis cognita, stylo brevitatis sunt perstringenda. Venerabilis itaque Bernardus, patre Thoma oriundus, claram quidem a progenitoribus originem traxit, [Natus honestis parentibus.] quam ipse morum provectibus clarior, virtutum titulis adornavit. In regione autem quæ a Provincia dicitur locum nativitatis ejus esse non ambigimus, quodque Magalonensis Ecclesiæ filius fuerit, ex ejus pœnitentialibus litteris verisimile habemus,

[5] Cur tamen exulaverit vel propter quam offensionem tanta austeritate pœnituerit, temere definire non audeo: præsertim cum ipse omnia opera sua, in quantum potuit, [in litteris Pœnitentialibus traditur horribilia peccata patrasse,] occultaverit; & in litteris pœnitentialibus (quas sigillo Magalonensis, sui scilicet Episcopi, & Narbonensis sui quoque Archiepiscopi, signatas secum ferebat) nihil aliud de reatu ejus scriptum fuerit, nisi quod pro horribilibus peccatis suis pœnituerit. Nemo tamen Sanctum horribilia peccata fecisse audiens, audacius ad illicita declinet; præsertim cum forte verius sit, eum nihil enorme, nihil inhumanum perpetrasse, nihil quod nostri temporis peccatoribus videretur horribile; sed Sancti, quia cælestibus desideriis inhiant, omnia quæ mundi sunt horribilia putant. Unde, ut puto, vir iste, quia more pœnitentium melius pro Dei amore se posse exulare credidit, generaliter omnia peccata sua comprehendens horribilia ea vocari voluit. Nam prout rei veritatem melius investigare potui, utque ab eis, qui se patrem & matrem ejus cognoscere asserebant, [numquam aliquo crimine infamatus,] accepi, in patria sua legitime conversatus, numquam ex aliquo criminali peccato fuit infamatus. Hoc tamen præcipue in causa exilii fuisse dicitur, quod in mortem Domini sui, qui injustis exactionibus concives suos opprimebat, cum nobilioribus civitatis conjurationem fecerit, [interfuit occisioni Domini ditionis,] & occisioni ejus interfuerit. Sed cum ex cognitione vel consideratione alieni peccati plerumque etiam justi tententur, & e contrario ex cognitione alterius justitiæ injusti emendentur; viri hujus peccata investigando non multum debemus laborare; sed quid pœnitendo meruerit, pro emendatione nostra studiosius retractare.

[6] [pro pœnitentia septem annu discalceatus, & laneis indutus, debet esse,] Cum jam Dominus igne suo, quem in terram venerat mittere, cor Bernardi succendisset; servus Dei suum Episcopum adiens, & quod in se reprehendebat veraciter confitens (ut in litteris quas secum attulit legitur) hoc ab Episcopo suo accepit: ut septem annis discalceatus & laneis indutus pœnitere debuisset. Sed quia vere pœnitens numquam se satisfecisse æstimat, permissione Metropolitani sui districtiori adhuc pœnitentia seipsum castigat, septennem enim pœnitentiam Archiepiscopali auctoritate privilegiat, & in nonnullis observationibus eam augens, omnibus diebus vitæ suæ sic manere deliberat.

[7] [septem vinculis stringitur.] Præterea, quod quidem in pœnitentiali mandato scriptum non reperimus, sed tamen verum esse non ambigimus, septem vinculis ferreis se ligari fecit: & quasi in palæstrali certamine cum antiquo hoste congressurus, undique a dextris & a sinistris armis justitiæ munitus, processit. Pectus siquidem, lumbos & collum, brachia & crura disciplinari loro castigavit; prudenti nimirum solertia satagens, ut dum omnia peccati instrumenta ferro constringeret, omnem in se peccati effectum enervaret. Sciebat etenim peccati initium, malas scilicet cogitationes, in pectore versari, [in pectore, lumbis, collo, brachiis, & cruribus:] originalis peccati concupiscentiam in lumbis dominari; a collo vero otiosa & nonnumquam etiam criminosa verba egredi; per manus ejus, quæ brachiis adhærent, illicita perpetrari; per pedes quoque, quæ crura sustentant, illicitis operibus in eundo famulari. Hac ut credo consideratione servus Dei, juxta Euangelicum edictum, relictis omnibus Christum sequens, & ut fortis athleta cum diabolo conflicturus, omnia mundi retinacula abjiciens, ultra quam sibi indictum fuerat, ferreis ut dictum est, vinculis se nectens, spontaneum exilium elegit: & gratia communicandi fraternis orationibus, [peregrinatur Hierosolymā tertio,] & Sanctorum patrocinia impetrandi, omnem pene orbem circuivit. [Luc. 5, 11] Hierusalem enim, ubi ille qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, corporaliter visus est, tertio videre & adire studuit: Indiam quoque & quæ ibi sanctus Thomas Apostolus fecit miracula, vidit: & ut generaliter particularia comprehendam, [in Indiam] omnem accessibilem terram, ubi Christiani habitant, ut dicitur, pererravit: ita quod non solum nomina regionum memoriæ commendasset, [& per universum orbē Christianū,] sed etiam Episcopales & Archiepiscopales, quotquot in Christianismo sunt, memoriter nominaret. Quantas interim in fame & siti, in frigore & nuditate incommoditates pertulerit, quis digne æstimare poterit?

[8] Cum tandem ad castrum, quod S. Audomari dicitur, pervenisset; [Audomaropoli habitās arctiorem vitam instituit.] locum habitandi juxta monasterium S. Bertini eligens, ibique vallem lacrymarum in interiori homine faciens, ascensiones in corde suo disposuit, & arctioris adhuc vitæ propositum arripuit. A quodam enim religioso viro, Wilhelmo nomine, prope templum hospitio receptus, omnibus horis, quibus in templum intrandi licentiam habere poterat, interesse non negligebat. Primus illuc veniebat, novissimus semper recedebat, [in templo assiduus] & cum ratio temporis ostia claudi faciebat, ipse multotiens aforis orationi intendebat. Raro vel numquam in templo aliquis eum sedere vidit, sed in æstate in calidioribus, in hieme in frigidioribus locis stationem suam facere consueverat. Dum tamen psalmos suos legeret, continuum standi usum nonumquam prætermittebat, & ut attentius lectioni suæ intenderet, aliquando sedere consueverat.

[9] Præterea, sicut religiosorum tam virorum quam feminarum testimonio comperi, sæpe cum in asperrima hieme nudis plantis super nudam & frigidam humum diu immobilis staret: [cutis pedum frigore terræ astringitur:] cutem plantarum siquando, abire volebat, terræ congelatam relinquebat. Cum etiam ex nimietate frigoris horribiles scissuras in pedibus haberet, mirabili medicinæ genere curam vel, ut verius dicam, combusturam rimis hiantibus adhibebat. Nocte enim cum ratio temporis ad lectum eum vocabat, in secretiori parte cubiculi sui ardenti thyrso b & infusione liquentis ceræ, scissuras illas & læsiones pedum urere consueverat; unde infestæ carni (quod nulli dubium est) plus doloris quam remedii proveniebat.

[10] [Assiduus in divino officio,] Sicque cum paululum sopori indulsisset, ad primum campanæ tactum vel maturius, ad ecclesiam veniebat; auditisque seriatim Matutinis nostris, nec his contentus erat, sed pervigil Clericorum S. Audomari Matutinas expectans, & his quoque interesse non negligebat. Super omnia parochialis sui Presbyteri, qui de luce canebat Matutinas, & omne diei officium audiebat; nec tamen propter hoc horis nostris aliquando se absentare volebat. Quam diligens autem circa honestatem vel religionem extiterit, ex his quæ hic annectere volo, facile animadverti poterit. Altaria enim sanctæ Crucis & S. Jacobi, quæ in exteriori parte ecclesiæ sunt, scopabat: & omnia immunda a sanctis & a templo prope adjiciebat; [loca sacra munda servat:] insuperque si inordinatum quid in templo vel in atrio agi circumspiciebat, hæc magna constantia reprehendebat. Dum etiam ad Matutinas vel aliquo ibat, si lapides in platea inordinate jacere vidisset; non procedebat donec eos competenti & necessario loco nudis pedibus coaptasset. [lapides in platea disponit:] In qua re non solum pium opus commendatur, sed etiam modus operis; quod scilicet nudis & ulcerosis pedibus incedebat, nec unquam vel ablutionem aquæ vel aliud quam quale dixi fomentum læsionibus suis indulgebat.

[11] [indutus cilicio, lorica,] Ut autem de habitu vestimentorum ejus succincte loquar, circa collum & corpus ferro ligatus, & ad carnem asperrimo cilicio & deinde lorica indutus erat: cui etiam, ut instrumenta pœnitentiæ celaret, vel ut ceteras vestes a contactu ferri illæsas servaret, pelleam tunicam superinduxerat: super hac autem duas laneas albi coloris & aliquantulum spissas tunicas habebat: [& cuculla:] super quæ omnia quandam vestem induerat, quæ quidem ad similitudinem nostræ cucullæ omnimodis formata erat, sed colore & spissitudine cum tunicis conveniebat. De vinculis autem jam memoratis semperque memorandis hoc adhuc sciendum esse volo; quod stricti ligaminis austeritas pluribus in locis carni inhæserat, & ex putredine corruptionis exinde vermes scaturiebant. Numquam tamen propter hoc vincula sua detrahi vel relaxari voluit, [aliquot vinculis divinitus solvitur.] donec a Deo, quam remunerationem patientiæ suæ expectavit, tandem solvi promeruit. Apud Coloniam enim in ecclesia B. Petri pectoralis fascia dissiluit: cetera vero omnia, absque eo quod in collo gerebat, ligamina in hac villa confracta fuisse multorum relatione constat ad meam notitiam pervenisse. Verum lumbare vinculum prætermissis aliis reparari fecit: cujus reparatio cum paululum ultra velle suum retardaretur, loricam induitur, cum tamen nec prædictum vinculum nec cilicium sibi detrahi pateretur.

[12] [Psalterium discit:] Litteras omnino nesciebat, sed ex eleemosynis, quas a fidelibus excipiebat, Psalterium comparaverat: discendique amore scholas frequentans, Clericorum magisterio se subjiciens, quotidie modicum quid addiscere non prætermittebat. Et quoniam, ut scriptum est, nulla in dicendo mora est, ubi Spiritus sanctus Doctor adest, quod devote vir Dei incepit, satis strenue implevit: totumque in brevi Psalterium per se legere didicit,

[13] Pauperes & ægrotos summa diligentia visitabat, & quod mendicando acquirere poterat, [mendicando accepta in pauperes distribuit:] caritative mendicis distribuebat. Quidquid boni agebat, occultum semper esse volebat, nec sicut hypocritæ fimbrias suas dilatabat, sed ut melius seculum deciperet, superbo membrorum gestu & hilaritate vultus se magis secularem quam pœnitentem exhibebat. In secreto cubiculi sui secundum Dominicum edictum orare amabat: ibique (quod nulli eo vivente solique Deo cognitum erat) mirabile lectisternium ex acutissimis lapidibus sibi straverat, ita quod post mortem ejus perforata matta, [lectū lapillis sternit:] qua tecti fuerant, in multis locis lapides apparerent. [Matth. 6, 6]

[14] Reclusos quoque & religiosos viros frequenter visitabat: [reclusos visitat,] cum quibus nunc discendo nunc docendo salutis verba communicabat, illum autem Reclusum qui juxta ecclesiam S. Michaelis extra villam S. Audomari sitam manebat, sæpius & affectuosius visitabat: cui etiam ex melioribus cibis, quos invenire poterat, caritativum munus nonnumquam adferebat. Tempore vero nivis cum quadam die ad visitandum eum iret, [nivem intra vestes sinit liquefieri,] dicitur quod in voraginem nivis inciderit, receptamque intra vestes nivem ejici non permiserit, sed gelidum liquorem per tremulos artus colari fecerit. In ore ejus semper Christus, semper pax erat: si quis ei, vel si ipse alicui loquebatur, hoc in ore ejus semper proximum erat, ut Deus nos in bono consummari concederet, vel ut proprie verbis ejus utar, bonum finem donaret.

[15] Et quia innumerabilia sunt bona ejus opera; mihi plerumque incognita, ut breviter de eo concludam, quidquid Deo placere sciebat, incessanter opere implebat. Quam parcus in cibo vel potu fuerit, quis ad scribendum idoneus erit? [arcte jejunat:] Diebus quibus seculares carnibus vescebantur, in domo eleemosynarii nostri permodicum cibi sumebat: ceteris diebus a religiosis viris coactus cum eis comedebat vel omnino abstinebat. At veteris nempe legis institutione jejunium primi, quarti, septimi & decimi mensis observans, quatuor in anno quadragesimas jejunabat: [in anno 4 quadragesimas servat:] in quibus, tribus in hebdomada diebus, panem tantum & aquam ad refectionem sumebat. In omni etiam sexta feria & Vigiliis Apostolorum simili parsimonia abstinebat, vel, ut dictum est, omnino jejunus remanebat. Mirumque in modum cum & a Clericis & laicis & a nonnullis etiam monachis, multo diligentius quam a nobis tractaretur, & ut relicto nostro monasterio, cum eis habitaret affectuosius hortaretur; numquam eis assentiens, hunc locum omnibus præponebat: & ut hic mori posset omni desiderio expetebat. [desiderat apud S. Bertinum manere.] Nec hoc sine magna Dei clementia, & S. c Bertini & aliorum d Sanctorum, quorum vel corpora vel reliquiæ apud nos venerantur, oratione factum esse credo: qui locum istum tanti Collegæ sui & suffragatoris nostri volebant insignire privilegio.

ANNOTATA.

a Provincia, simpliciter pro particulari regione sumpta, est Galliæ Narbonensis pars inter Rhodanum & Alpes maritimas sita: at latius hic sumitur, itæ ut complectatur etiam primam Narbonensem, in qua sub Metropoli Narbonensi est Megalonensis Episcopatus, dein in Montem-pessulanum translatus.

b Ea vox antiquis significans frondosum hastile cujus in sacris Bacchi usus erat: hic pro cerea face accipitur, quam Tortse vulgus Flandricum, Gallicum Torche nominat; estque tractum ab eo quod Intortitium medii ævi scriptores vocant, eratque hastile ligneum cereo funali circumtorto vestitum: postea ad omne funalium genus vox eadem transiit.

c Colitur S. Bertinus monasterii fundator 5 Septemb.

d Sunt hi potißimum S. Silvinus Episcopus, cujus vitam 17 Februarii dedimus; & S. Folquinus Episcopus Morinorum, qui colitur 14 Decembris.

CAPUT II.
Miracula varia in vita patrata.

[16] Ceterum si quæ vivus miracula fecerit, non multum nobis est cognitum: quippe cum ipse, si quid tale fecisset, omnimode celatum esse voluisset. Si quis tamen diligenter quæ scripturus sum inspexerit, eum hanc ærumnosam vitam non penitus absque miraculis peregisse, facile poterit advertere. Quodam tempore succensa domo, in qua famulus quidam manebat, qui cum Sancto, dum ægrotos visitabat, comes ire solebat; Sanctus illuc, quasi pro amore famuli, advenit & mira celeritate incendium omne sedavit. Dum enim utensilia domus exportarentur, & domus, ut contra ignem defendi posset, jam detegi inciperet; omnes qui hæc agebant, ab incepto opere Sanctus jussit desistere, & per domum transiens, [Intendium signo Crucis extinguit:] & signum Crucis super ignem exprimens, omne imminens periculum fecit conquiescere. Tua sunt hæc, Christe, opera, qui omni tempore per Sanctos tuos, quando vis & quomodo vis, tua facis miracula. Qui enim quondam de tuo persecutore fecistī tuum prædicatorem; tu nunc, Domine, de peccatore facis miraculorum perpetratorem: qui tres pueros in igne Babylonico illæsos a combustione custodisti; nunc quoque pro Sancti tui glorificatione hunc ignem mirabiliter extinxisti.

[17] Alio quoque tempore quædam ex nostris velatis Sororibus, nomine Gertrudis, cum intolerabili cruris passione laboraret; vidit per somnium a Sancto crus suum signari, & sanitatem sibi restitui. Sequenti igitur die, cum mulier Sanctum invenisset, quid de eo viderit retulit: & ut cruri suo benediceret, humiles preces intulit. [sanat contractam crure sanctimonialem,] Illo autem hæc de se dici prohibente, & e contrario illa in precibus persistente; elevata tandem Sanctus manu, ægram signavit, & inter signandum ut eam Deus sanare dignaretur oravit. Visionem itaque comitante efficacia, mulier ab omnis incommodi convaluit molestia.

[18] Simili modo quoque homo quidam, Elbodo nomine, cum ex dolore cruris contractus pene fuisset effectus; vidit in visu, quod si Sanctus crus suum tactu manus & signo Crucis confirmasset; sanitas sibi reddi debuisset. Mirum in modum mox sopore finito, homo omnibus membris se alleviatum sensit: unde & quasi tutior de recuperanda salute ad Sanctum venit, [item alium contractum,] & ut sibi secundum visionem suam facere dignaretur, devote rogavit. Ad hæc Sanctus, quia verecundissimus erat, primo contradicens cum illum in petitione perseverantem videret, seorsum in secretum locum illum duxit: & crus nudum nuda manu pertractans, singulis locis ubi patiens dolorem acrius sentiebat, signum Crucis impressit; & ut Deus homini juxta fidem suam faceret subdens, eum abire permisit. Meritis itaque Sancti cum fide hominis operantibus, æger in brevi recte incedendi usum recepit: & ad omnia opera sua facienda, pristina virtute convaluit.

[19] Item alio tempore quædam cephalicam passionē sustinebat, quæ nec aquis nec pontibus appropinquare audebat: quippe si aliquantulum immobilis stetisset, vertigine capitis impellente necessario caderet. Hæc quoque in visu est admonita, ut Sancto caput suum signari faceret, & exinde sanitatem reciperet. Venit itaque ad Sanctum mulier, quia loquelam ejus nesciebat, per mulierem interpretem loquens, [& mulierē vertigine capitis laborantem] quid vidisset aperuit, & ut caput suum manibus illius adstringi & signari deberet oravit. Ad hæc vir Dei, ut erat jucundissimus, in vehementissimum risum prorupit, & se medicum, licet putaretur, non esse dixit. E contrario cum illa a precibus non desisteret, quasi per jocum puellam inter brachia arripuit, & amplexu unius brachii caput vertiginosum aliquantulum firmius astrinxit. In qua re quid aliud notandum: [per jocum amplexando sanat:] quia vir iste fomitem inanis gloriæ, popularem scilicet favorem, in quantum potuit vitavit; qui de se magna dici audivit & erubuit. Ne tamen iterum dum inanem gloriam devitaret, caritatem relinqueret; tam prudenter quod petebatur implevit, ut joculationis gestu hypocrisim declinaret, & benedictionis effectu sanitatem restitueret. Mulier itaque quod fideliter petiit, fugata omni vertiginis inquietitudine, efficaciter obtinere meruit.

[20] [item læsum e lapsu:] Alia quoque vice unus e famulis Camerarii nostri, Bricius nomine, e solario lapsus, & graviter læsus, lecto decubabat, pene de vita desperatus. Hunc cum vir Dei visitasset, & inter verba consolationis dum discederet signasset; mox signaculi effectum æger sensit, & paulatim cedente infirmitate in brevi perfecte convaluit.

[21] Vere virum hunc Apostolis comparare potero, quem in miraculis eis similem esse perpendo. Res quippe, quam refero, in conventu ecclesiæ perpetrata, multorum testimoniis ad nostram cognitionem est perlata. Dum quadam vice, Dominica die, vir Dei in loco stationis suæ orationi intenderet, [puellam aquis suffocatam resuscitat:] puellula in aquis suffocata, magno populi persequentis ejulatu, in templum affertur: quam ille, cum ad stationem suam illata fuisset, inter brachia sua arripuit, & tertio genu flexo tertioque super mortuam signaculo Crucis expresso, illa oscitare cœpit. Cito igitur super altare sanctæ Crucis, ubi prope statio ejus erat, reviviscentem deposuit: & quo secretius potuit, ne de inani gloria tentaretur, a conspectu populi se subtraxit: & in eodem momento, quæ paulo antea mortua fuerat, viva apparuit. Ecce alterum Helizæum video, quem in re consimili similia Prophetæ fecisse perpendo. Sicut enim Helizæus, dum supra defuncti pueri membra incumberet, vivum illum matri suæ reddidit; sic vir iste, dum mortuam inter brachia teneret, & cum Crucis signaculo super illam oraret, ad vitam revocavit.

[22] Ex alterius quoque miraculi perpetratione, prædicti Prophetæ virtutem in hoc beato viro video renitere. Quædam siquidem mulier nota satis, Gerlindis nomine, morbo elephantiæ percussa, ab omnibus qui eam videbant, dicebatur leprosa. Jam enim in facie & nonnullis partibus corporis pestis lepræ, per deformia ulcera erumpens, se manifestabat: adeoque totum corpus interius & exterius morbo infectum erat, [mulierem leprosam & contractam invisens] uti vix vel levem quemlibet manus tactum sustinere posset. Unum etiam brachium, in quo lepra magis apparebat, deformiter distortum erat, & manu per contractionem jugiter clausa ungues digitorum palmæ inhærebant. Quid dicam quod a lecto surgere non poterat, quæ in lecto sine alterius ministerio se non vertebat? Cum vero naturæ necessitas, ut a lecto deponeretur, exigebat: incomparabilem ægritudinem clamor miserabilis & ejulatus indicabat. His tamen omnibus cum molestius sustineret, quod leprosa dicebatur; quia de viri Dei virtutibus multa dici audierat, ad eum misit, & ut ad se venire dignaretur per internuntium rogavit. Ille vero vitandæ causa jactantiæ, ea vice ad eam venire noluit: sed quia in addiscendo psalterio occupatus esset remandavit. Tertio tamen die cum vir Dei ante domum illius transiret, & iterum ut eam visitaret rogaretur; quia tunc declinandi occasionem non habuit, rogantium petitioni acquievit. Ingresso itaque viro Dei domum, illa ulcerosas cicatrices & contractam manum & pedem ei ostendebat: & ut ab illius Sancti manu signari mereretur, rogabat. Ad hæc vir Dei, ut erat compatientissimus, benigne eam consolabatur, & ubicumque eum manus patientis ducebat, [signo Crucis mundat,] signum Crucis imprimebat. His ita gestis (sicut ipsius relatione, quæ hæc pertulit, mihi compertum est) mox omnes corporis maculæ evanescentes, cito redactæ sunt ad nihilum. Ecce comparationis similitudine non multum discrepante, quasi alter Helisæus Naaman a morbo suo curat, dum Deus per viri hujus meritum mulierem ab imminenti lepra liberat. De contractione tamen manus & pedis mulier tunc non convaluit; quam Deus in initio miraculorum Sancti sui, ut in sequentibus patebit, sub feretro mortui sanandam reservavit. Hoc tantum interim causa remedii obtinuit, quod digitos, qui carni infixi erant, a palma sejungere & movere poterat: quod, ut puto, futuræ erectionis præsagium erat.

[23] [segeti incrementum procurat.] Quadam die cum ad visitandos ægrotos pergeret, contigit, ut per agrum, in quo quidam rusticus triticum suum seminabat, iter ageret. Cumq; vir Dei rusticum quid ageret interrogaret, & ille se seminare responderet; elevata Sanctus manu signum Crucis faciens, sementem benedixit: ubi postmodum, sicut asserunt qui rem diligentius consideraverunt, tanta ubertas frugum crevit, quanta antea vix unquam ibidem crevisse potuit. Hæc de miraculis Sancti quæ vivus fecit summatim perstrinximus, multa quæ dicere poteramus propter incredulos prætermittentes; & nonnulla quæ diximus, propter fastidiosos abbreviantes. Si enim omnia scriberem, quæ de eo scribi possent; membranæ mihi prius quam verba de piis ejus actibus deficerent.

In linguas totus si vertar, vel mihi detur,
      Ferrea vox, impar laudibus ejus ero.
Non Maro, nō Socrates, nō docta manus Ciceronis,
      Digne Bernardi scribere posset odas.

CAPUT III.
Morbus: pius obitus: miracula.

[24] Cum jam ultra constitutū terminum a quartum in pœnitentia annum Sanctus perageret, quidam religiosus vir vidit per somnium, eū Sacerdotalibus vestibus indutum, [Ex visione alteri facta] ecclesiam S. Bertini intrare, & tantam canentium & laudantium multitudinem subsequi, ut intra ambitum templi nequaquā omnes possent recipi. Quid hoc signi portenderit post mortem suam melius ipse miraculis, quam ego scriptis, declarare poterit. Hac visione vir Dei deise cognita, subrisisse fertur: rem tamen solicitius examinans, & ex hac vel alia secreta inspiratione de sua celeri vocatione non dubitans, [prævidet se brevi moritutum.] districtius quam eatenus fecerat, seipsum macerare deliberavit.

[25] Veniente enim sacro die b Paschæ, pro reverentia quidem tantæ festivitatis permodica placenta, [in Paschate modicam placentam delibat,] vel ut vulgariter loquar, c Flatonis delibatione quadragesimalē abstinentiam dicitur infregisse, & numquam postea præter panem & aquam aliquid comedisse. Secunda feria cum jam infirmari cœperat, dietam suam in pane & aqua servavit: [feria 2 incipit ægrotare:] quatuor vero sequentibus diebus usque in Sabbatum creditur indubitanter vel omnino abstinuisse, vel si forte aliquibus cibis, [feria 5 valedicit recluso:] non aliis quam prædictis, usus fuisse. Quinta feria, quasi vale familiari amico dicturus, prædictū. Reclusum, quem juxta ecclesiam S. Michaelis manere diximus, adiit: & ut consueverat caritatis ei munus attulit: ibique inter extrema verba, dum amico valediceret, quod numquam antea fecerat, flevit; & quod numquam eum ulterius esset visurus prædixit. Unde constat virum hunc, inter cetera virtutum suarum insignia, spiritum quoque prophetiæ habuisse, cum appareat omnia quæ prædixit irrefragabiliter evenisse. Inter loquendum enim, [vehementius æger,] dum adhuc cum Recluso esset, subitos & solito acriores infirmitatis insultus cœpit sentire, adeoque totus contremiscere ut vix ad hospitium suum posset redire. Prævalente itaque infirmitate, vir Dei in suo nobili lectulo, qui pro plumis, ut diximus, acutissimis lapidibus stratus erat, se collocans, deficientes artus spiritui servire cogebat.

[26] [Sabbato panem & aquam ultimo gustat:] Secunda post hæc die, d Sabbato scilicet Paschalis hebdomadæ, ex familiaribus sibi escis pane & aqua paululum gustavit, nullumque omnino postea corporalem cibum sumpsit; sicque, quod dictu mirabile est, usque ad diem decimum septimum jejunus permanens, cum ad mortem usque infirmaretur, omnia Ecclesiastica Sacramenta solenniter ei exhibuimus. Et primo quidem, ut moris est, Corpore & Sanguine illius, [extremis Sacramentis munitur:] cujus ipse erat membrum, eum munientes; & ut fortem athletam contra aëreas catervas pugnaturum, Oleo sanctificato unguentes, ad ultimum diu desideratum monachicum ei habitum circumduximus: si quid autem in eo culpæ erat, hujusmodi infirmitatis austeritate omnino purgatum fuisse, [habitu monastico induitur.] cum jam ultimum exhalaret spiritum, aperta miraculi ostendit probatione.

[27] [moribundus ægrum tactu manus sanat] Quædam fidelis mulier puerum suum, a pestiferis vermibus in collo perforatum, ad virum Del adferens, & manu jam pene mortui loca infirmitatis tangens, statim ut domum rediit, puerum dormire fecit: quem post dormitionem diligentius intuens, extirpatis vermibus, sedatis inflationibus, nihil in eo maculæ nisi rubeas quasdam e liniunculas in collo reperit, quas in testimonium sanati morbi remansisse facile potuit advertere.

[28] [moritur an. 1182, 19 Apr.] Sanctus interim Bernardus, jam monachus effectus, anno Incarnati Verbi millesimo, centesimo, octogesimo secundo, tertio decimo Kalendas Maji, Deo animam reddidit: & ut post apertius demonstravit, ad cæleste convivium cum Fratribus suis epulaturus intravit. More enim nostro indutus, [sub feretro contractus manibus & pedibus sanatur:] & feretro positus, quia pœnitens, in exteriori parte ecclesiæ est relictus: ut ibi secularibus ad eum veniendi liber daretur aditus. Nec mora, cum multi ægroti sub feretro tanti mortui sanandi jacerent, puer unus anno uno vel eo amplius contractis manibus & pedibus curvus, evidenti miraculo est erectus.

[29] Mox in laudem Dei campanis concrepantibus, & Fratribus Te Deum laudamus devote canentibus, novitas rei per villas & rura diffamatur, & concurrente tam Clericorum quam laicorum innumerabili multitudine, ab omnibus in præconium Dei conclamatur. Corpus quod in forinseca parte ecclesiæ paulo negligentius relictum fuerat, [vestimenta ex devotione auferentur:] accurrentes qui aderant, devotis obsequiis adoraverunt; & quasi pro reliquiis aliquid de eo habere volentes, pene omnia ejus indumenta discerpserunt. Unde propter violentiam vel Clericorum vel burgensium, corpus sanctum in chorum introducentes, nec ibi quidem securi fuimus; donec per vim eliminatis omnibus, quos in dolo excubare putabamus, soli vigilias nostras celebrare potuimus.

[30] Sequenti die, cum solitas pro eo exequias agere deberemus, quia tanta utriusque sexus multitudo advenerat, [in exequiis adest maxima multitudo,] ut non solum intra ecclesiam, sed nec infra omnes monasterii officinas vix recipi possent; hoc quod fidelis vir, ut diximus, de eo viderat, jam impletum esse aperte ostendi poterat. Quis digne scriberet, quanta devotione mortui feretrum omnes osculari studebant? quanta fide corrigias vel quælibet sua indumenta super eum posuisse gaudebant? Quis, quæso, Rex vel Imperator tot devotissimos clientes ad exequias suas conducere posset, quot huic pauperculo & omni tempore vitæ suæ inter vilissimos reputato, ad serviendum etiam nimios esse videres? Glorificanda est in his omnibus Dei clementia, qui quasi de stercore etiam erigens pauperem, cum principibus populi sui apertis miraculis ostendit potentem sedere. Supra memorata enim mulier, Gerlindis nomine, [contracta sanatur.] notissima satis, & ab ipso in vita sua a lepra curata, & multis annis contracta, coram omnibus ibidem est erecta. Vix tandem officio Missæperacto, metuentes ne propter tantæ multitudinis violentiam aliquid offendiculi contingeret, diem sepulturæ quasi in crastinum futurum simulando protelavimus: & sic partim populo imminuto, congruo honore corpus sepelivimus.

[31] [sepulti corpus refossū suave olens invenitur:] Sed quia nihil dignum de reliquiis ejus, visum venientibus ostendere poteramus, habito secretiori consilio, sepultum tumulo retraximus: loricaq; & cilicio & vinculis ferreis, quæ adhuc circa collum & corpus erant, cum magno reverentiæ timore eum exuentes; & corpus in aqua mundissima abluentes, infirmitatibus hæc ad remedium procuravimus; mirumq; in modum corpus, quod anteriori die ex squallore longæ infirmitatis aliquantulū sentiebatur corruptum, nunc cunctis aromatibus suavius redolebat, nive nitidius resplendebat. Quot infirmi gustu aquæ illius, vel deosculatione reliquiarum vel dormitione juxta sepulcrum convaluerint, quis omnes rememorari, numerare, [miracula quam plurima fiunt:] seu scribere poterit? Vere, omni hyperbolica æstimatione remota, si omnia miracula, quæ vel ipsi vidimus, vel relatu fidelium virorum facta esse cognovimus, perfecte scribere vellemus; verborum prius quam miraculorum defectum incurreremus. Hic igitur, quia S. Bernardum præsentem vitā finisse audivimus, primam partem operis nostri fine claudamus hoc a Domino postulantes, qui omnium electorum suorum finis est & consummatio, ut in die ultimo, laboris hujus & nostræ devotionis ipse fiat retributio. Amen.

[32]

Me, Bernarde tibi Laudes persolvere cogit [laudatus ab odore,]
      Dulce tuum nomen: quod quasi nardus olet.
Tu bene ver, versu dicaris tu quoque nardus,
      Nam nobis spiras semper aroma novum.
Suavis odor tua vita fuit, mors auget odorem,
      Succrescitque tibi laus in odore bono. [ab exemplo dat,]
In vita nobis vitæ documenta dedisti,
      Sed Doctor vitæ nunc melioris ades.
Illam nam vitam finiri morte necesse;
      Sed qua nunc vivis, est sine fine manens.
Mira quidem vivus fecisti, sed modo multo
      Plus miranda facis atque stupenda magis. [a miraculis.]
Das claudis gressum, das cæcis lumina, curas
      Ægrotos, mutos promere verba facis.
Auditum surdis, extinctis flumine vitam
      Restituis; quævis morbida membra foves.
Hinc cor, lingua, manus te laudet, cogitet illud,
      Illa tuas laudes prædicet, illa notet.

EPITAPHIUM.

Hic bene pœnituit, quem Christus justificavit:
Hinc jam promeruit quod ei sine fine manebit.
Exemplar fidei fuit & virtutis imago,
Nunc hæres Christi gaudet de perpete regno,
Tresque decemque dies Majas in Aprile Calendas
Cernebant, sedes hoc accipiente paratas.
Debita dat mortis, cælestis præmia sortis
Accipit, eximiis Christi conjunctus amicis.

HYMNUS.

Cōmendemus nos Bernardo, pio patri, suavi nardo:
      Qui redolens virtutibus, Promoveat nos precibus:
Ut ejus intercessio, nostra fiat promissio:
      Et Deus per hunc jugiter nos audiat salubriter.
Per hunc Patrem & Filium, laudemus & Paraclytū:
      Ut qui est personis trinus, nos liberet Deus unus.

VOTUM AUCTORIS.

Hoc modicum qui fecit opus, rogat ut sibi detur,
      Nominis interpres gratia diva sui.
Hoc vice mercedis a te, pie Sancte, requirit,
      Nominis illius finis f S, Ique caput.

ANNOTATA.

a Cœperat hic quartus anno Christi 1181, mense Octobris: & in eo mortuus est, sed anno Christi 1182.

b Die 28 Martii cyclo Lunæ 5 Solis 15, littera Dom. C.

c Flato Flandris Flay, quæ placentæ illis in Paschate sicut ova sunt usitata: notandum est autem, monachis Bertinianis æque ac toti olim oppido, communem fuisse usum Teutonicæ linguæ, qui adhuc in suburbio Altipontano perseverat, postquam urbs reliqua Gallice loqui cœpit. Patet hoc ex num. 35 lib. 2 ubi vocem Græcam juxta Teutonicæ linguæ idioma interpretari nititur auctor.

d Die 3 April.

e Liniunculæ pro lineolis seu lineamentis.

f Joannes, habet primam litteram I, ultimam S. & significat gratiam.

LIBER II.
De miraculis B. Bernardi.

CAPUT I.
Miracula XXX statim post sepulturam facta.

[1] [Miracula quotidie fiunt.] Quoniam favente Domino de pœnitentia & miraculis S. Bernardi, quæ vivus vel in feretro jacens fecit, pro modulo scientiæ nostræ tractavimus; nunc ad ea miracula, quæ post sepelitionem ejus facta per eum esse cognovimus, stylum vertamus. Sed cum quotidiana miraculorum perpetratio nondum me aliquantulum respirare permittat, hoc ad præsens sufficere puto, si genera infirmitatum & modos curationum summatim attitulare potero; ubi nonnumquam, ut miracula melius distingui possint, verba personarum in quibus curatio facta est, interserere delibero. Et quia pondus rei longe vires meas excedere video, auxilium mihi a Domino per tua, S. Bernarde, merita mihi administrari deposco.

[2] Quædam mulier in accessu febris furiosa, fugato morbo tranquillitatem mentis est adepta. Etsi enim multi ex quartanis vel tertianis sint liberati, [sanatur furiosa:] de hac tamen nominatim scribere volui, quia incomparabilis erat hujus infestatio incommodi. Alia quoque mulier in castro S. Audomari, facie & infirmitate satis nota, quæ bis a ad S. Jacobum cæca jerat, ad Sancti sepulcrum venit; [item cæcæ,] & prædictas Sancti exuvias cæcis oculis apponi fecit; & quod nusquam per aliqua Sanctorum patrocinia obtinere potuit, fugatis oculorum tenebris ibi lumen recepit. Scurra b Hospitarii nostri, quatuor annis uno oculo privatus, [cæcus altero oculo] Sancti exuvias super locum incommodi sui poni petiit & obtinuit. Nec mora, torsiones & punctiones quasdam pruriginis in oculo sentiens, manum sano oculo supposuit; excæcatumque aperiens, se vidisse asseruit: albugo, quæ oculum obtexerat, in modum pelliculæ divisa cessit, & in inferiorem oculi partem dilapsa, absque ulla gravedine latuit. [paralytica,] Eodem quoque die quædam mulier, in latere uno paralytica, solidata dissolutione membrorum, est sanata.

[3] Non multo post quidam ex castello, quod dicitur Mons-falconis c, aquatico humore terribiliter turgidus, cum S. d Thomam in Angliam adijsset, nec convaluisset, [hydropicus,] & in præceptis medicorum nihil utilitatis comperisset; statim postquam de prædicta aqua bibit, & secus sepulcrum dormivit, mirabiliter gracilis coram omnibus apparuit. Duo etiam Scoti, sexu & genere infirmitatis disparati, [contracta,] incolumitati sunt redditi. Fæmina contracta erigitur: vir chronica passione diu vexatus, melius se habere experitur. In utriusque autem curatione Sancti merita plurimum deberemus commendare, si non aliorum multitudo miraculorum nos cogeret brevitati studere. Mulier enim dum ad sepulcrum dormiret, vidit albatos viros corpus Sancti in feretro ferentes: quæ aliquid ex vestibus, unde feretrum tectum erat arripere conata est, & in ipso conatu expergefacta, pedibus paralyticis insiliens est erecta. Vir autem morbo illo, quem physici fistulam vocant, [alius decumbens ex fistula,] expositus erat, &, ut dictum est, chronica infirmitate lecto decubuerat: qui contra utrumque incommodum, Sancti meritis gavisus est se percepisse remedium.

[4] Interea Dominus Abbas, a negotiis suis domum rediens, & de his quæ gesta erant, supra quam dici potest gaudens; cum Sancto honorificum sarcophagum facere disposuisset, [Abbas in somno videt sepulcro inscriptos versus:] sequenti nocte se Sancti sepulchro astitisse per somnium vidit, miræque pulchritudinis lapidem desuper jacere; in quo ultra modum radiantibus litteris duo versus scripti fuere, quos se dicit toties legisse, donec eos in hunc modum commendaret memoriæ.

Formam Virtutis tegit hic lapis atque salutis,
      Virtus Bernardi cunctis redolet vice nardi.

Hoc autem non tam somnum quam miraculum fuisse, qui de visione non dubitat, facile poterit conjecturam habere. Rem mirabilem non minus miranda subsequitur. Cæmentarius enim ad inquirendos lapides, unde Sancti sarcophagum faceret missus, competentes satis operi & electiores, quam alicubi in hac terra posse inveniri credidit, in prima telluris apertione invenit. Dum autem major lapidum, quem vix quindecim homines levare possent huc adveheretur, [lapis sepulcralis prægrandis facile movetur:] in itinere pene a curru deciderat: quem suo loco reponere duobus famulis, qui currum regebant, per Sancti merita non fuit difficile. Uno enim illorum ad villas propter adjutores currere volente, alter, quia Sancti lapidem ducebat, de ejus auxilio præsumens, hoc fieri prohibuit, & cum socio ingentem molem accipiens loco suo restituit.

[5] Homo quidam ex oppido e Bergis filiolum suū, nescio qua infirmitate oppressum, [sanantur, puer æger,] huc afferens, licet eum melioratum sentiret, de integra tamen sanitate diffisus ac domum reversus, cum puer de die in diem melius convalesceret, pater pro filio quem sanum recepit, ferreum puerum Sancto remisit. Quædā mulier, in uno latere adeo paralytica, [paralytica,] ut partim curru, partim nave se huc advehi fecisset; statim ut ex sæpe dicta aqua bibit, sicut ab ore ejus ego ipse audivi, visum est ei potionem illam omne latus suum circumire, & quasi pruritū quemdam faciendo insensibilibus mēbris sensum restituere; sicq; cum paululum juxta sepulcrum obdormisset, adeo sanata surrexit, ut pedibus remearet propriis, quæ advecta fuerat alienis. Alia quoque mulier, [hydropica,] hydropico humore male impugnata, potu salutaris aquæ medicata, naturalem gracilitatem est adepta.

[6] Filia cujusdam hominis de vico circa f Casletū, septem ferme diebus nescio quo infortunio excæcata fuerat: quæ ubi iter suum ad S. Bernardum promisit, statim meliorari cœpit Cum ergo in itinere ductores adhuc nil pene videntis, [cæca,] templum S. Bertini se videre dicerent, & Sanctorū ibi quiescentium auxiliū invocarent; aperiens cæca oculos, templum quod nominari audierat, vidit, & manum illo tendens, si illud esset, inquisivit. Admirati omnes qui aderant, & in fletum præ gaudio prorumpentes, cœptum iter peregerunt: & debitas gratiarum actiones S. Bernardo Sanctoq; Bertino persolventes, hæc nobis tali ordine retulerunt. Et quia hoc in die g elevationis S. Bertini factum fuisse recolo, considerans rei ordinem, salvo tamen honore S, Bernardi, S. Bertinum hic cooperatorem esse non ambigo. Et ut miraculi veritas melius patesceret, dicitur quod tertio post hæc fuerit excæcata, semper ad sepulcrum reilluminata. Quædam rursus mulier ad Sanctum secrete veniens quæ esset, quidve pateretur nulli confiteri volens, quia per Sancti merita quod quærebat obtinuit, sequenti die cereos subtulares Sancto remisit.

[7] De h Archas item mulier, contractis cruribus ex multo tempore clinica, vidit per somnium Sanctum lecto suo astitisse, [clinica,] & de recuperanda sanitate spem promittere; effectu autem visionem prosequente, altera die vidimus mulierem, ad reddendum Sancto gratias, lætam & incolumem huc advenisse. Duæ mulieres, quarum altera manus horribiliter inflatas habebat, altera quadam jugi infirmitate laborabat, ad sepulcrum Sancti sunt sanatæ. Hæc pro curatione manuum; quia pauper erat, & manifesta ejus infirmitas, nil nisi gratias obtulit; illa in testimonium sanitatis Sancto baculum suum reliquit. Homo quidam, de vico qui dicitur i Frutine, [æger biennio,] duobus annis lecto ægrotans decubuerat: qui cum adeo melioratus fuisset, ut duobus fultus baculis qualitercumque incedere valeret, ad S. Thomam iter arripuit; & licet laboriose, tamen eo usque pervenit. Sed quia nullam ibi æger meliorationem obtinere potuit, quod scriptum est, honore invicem prævenientes, Sanctos quoque ob servare puto; [hydropicus puer,] dum S. Thomas suum peregrinum sanare noluit, quem a suo collega S. Bernardo sanandum esse præscivit. [Rom. 12, 10] Æger itaque, quasi jam desperans, domum rediens, cum S. Bernardi nomen sicut oleum effusum late odorem suum spargere cœpisset, divertit ad Sanctū, qui sanari indigebat: miraq; velocitate, ubi debitam Sancto ex more reverentiam exhibuit, divinam virtutem in se operari sentiens, abjectis baculis ambulare cœpit. Puer aquatico humore mirabiliter turgens, ad Sanctum venit: qui mirabiliter a Sancto se visitatum esse sua gracilitate ostendit.

[8] [cæca uno oculo, & magnos in eo dolores passa.] Mulier de castello quod, ut superius dixi, Falconis mons dicitur, quatuor fere annis uno oculo nihil viderat. Hæc nuper partu liberata, lecto, ut moris est, decubabat. Cum interim dolore oculi solito gravius eam urgente, S. Bernardi miracula de die in diem gloriosius prædicari audiebat Elevans itaque de lecto, ubi quasi pagana jacebat, ad cælum manus suas, ad Sanctum se adituram mox, ubi more parientium sanctificata fuisset, promisit; & ut a Deo preces suæ admitti possent, Sancti patrocinio affectuosius commisit. Interea in oratione persistens, cum non multo post paululum videre cœpisset; statim, ubi morē suæ purificationis peregit, ad Sanctum una cum viro suo ut devoverat venit; quæ ubi Sancto suam reverentiā exhibuit, adeo clare quam unquam antea viderat se videre dixit. Alia quoq; mulier de k Bourbourg multo tempore incurabili dolore aurium laborabat, [alia a verme aurem ingresso.] in tantum ut per vices & maxime tempore novæ lunæ pene extra semetipsam fiebat. Causa autem hujus doloris erat pediculus ovinus, quem Grammatici l usiā quasi ab urendo vocant, qui casu aurem dormientis intraverat, & nullatenus vel artificio quolibet vel medicina extrahi poterat. Sed ut probaretur Deo nihil esse impossibile, [mirabiliter liberatur.] ubi de sæpe memorata aqua auri suæ ægra imposuit; sequenti nocte cum juxta sepulcrum dormiret, vermis divina quadam virtute ab aure eliminatus egreditur: & per brachium descendens, manum dormientis ingreditur. Mirumque in modum vermis gradiendi licentiam non habuit, donec mulier expergefacta hostem suum invenit, inventumque interfecit. Sicque cum nihil amplius doloris sentiret, facile dignoscere potuit, quod vermem, qui eam indesinenter vexaverat, interfecerit.

[9] Famulus de quodam rure; quod m Energhem vocatur, [hernia laborans.] circa verenda diruptus; materia ruptionis erumpente, cum propter nimium tumorem coxas ad ordinate ambulandum combinare non posset, hoc se voto astrinxit: ut si Sancti meritis convaluisset, numquam de cetero vestem ferret, quæ more secularis fastus subterius incisa esset, quodque quousque viveret semel in anno Sanctum orationis gratia requireret. Ad Sanctum itaque ut devoverat venit, humiles preces profudit, & quod constanter petiit efficaciter impetravit. Nam cum paululum ad sepulchrum orasset, manum inguinibus, dolorem suum, ut consueverat, palpaturus, apposuit: & quod auditu mirabile est, nullum tumoris vestigium invenire potuit. Rem hoc ordine gestam ille, qui incommodum sustinuit, cunctis audientibus retulit. Sciant igitur quicumque hæc legerint, me nil omnino scribere, quod non vel ab his qui curati sunt audivi, vel ex eorum relatione, qui rem se optime scire asseruerunt, comperi. Eo tempore venit homo duo cerea crura offerens, [contractus poplitibus,] qui affirmabat duabus ferme hebdomadibus quadam passione irremissibiliter se laborasse, ita quod juncturas poplitum suorum crederet aut dissolutas esse. aut penitus emarcuisse. At vix quod Sanctum requireret, devovit, & statim meliorari cœpit. Et quia, quod integram sanitatem recepit, ipsum qui dolorem sustinuerat referre audivi, hoc scripto commendare justum putavi.

[10] [misere cruribus fractus,] Eodem tempore homo quidam de Casleto, Gerardus nomine, ad Sanctum venit: per cujus crus duobus fere annis transactis currus transierat, quod ita ossibus demolitis emarcuerat, ut mallet crus penitus abscissū fuisse, quam sua in medicos tam inutiliter expendisse. In duobus fulcris subnixis vix ad sepulcrum usque pervenire potuit: sed ibi nonnullis qui aderant audientibus, crure quemdam sonitum fragoris reddente, quod quasi solidationis nervorum & ossium indicium fuit, æger abjectis fulcris surrexit: ac divina virtute se sanatum esse recte incedendo monstravit. Quidam homo de n Bethune nuper videndi usum amiserat: [cœcus,] qui cum ad S. Thomam pro illuminatione sua fuisset, auditis S. Bernardi miraculis, ad eum divertit; & Dei miserante clementia, ipso die quo primum miraculum contigit, pristinum oculorum officium recepit. Post hæc secundo die duo homines, quorum alter de o Drincham, alter de p Tardinghem erat, ambo non nisi cum q cruccis incedere valentes, [claudi,] ad Sanctum venerunt. Hi dum ad sepulcrum sederent, emendationis auxilium se sensisse dixerunt: idque relictis ibi in signum baculis suis, verum esse probaverunt. Sequenti die mulier, [muta & contracta latore,] tribus annis & eo amplius loquelæ suæ & unius lateris impotens, dum a S. Thoma aliquantulum emendata rediret; si quid imperfectæ emendationi meritis S. Bernardi superaddi potuisset, tentavit: & huc decurrens, secundum fidem suam quod petebat obtinuit. Nam ego eam & satis distincte loquentem audivi: & ut satisfaceret incredulis, manum, quæ paralytica fuerat, volubiliter satis movere & capiti suo supponere vidi.

[11] [cœcus altero oculo,] Homo quidam in nemore nescio quid agens, ictu rami in oculo percussus, unius ferme mensis spatio ejusdem oculi officio fuerat privatus. Ad Sanctū veniens, cum multotiens ore & oculis sepulcrum de osculatus fuisset, & loca læsionis ex pulvere sepulcri perfricasset; statim egrediens, inventis ante fores templi mercatoribus, chirothecas emit; ibique quod emerat diligentius intuens, lumen amissum se recepisse intellexit. Per idem tempus venit ad Sanctum homo mutus, qui mira devotione, nunc sepulcrum amplectendo, nunc terram ejusdem sepulcri comedendo, [mutus,] interdum etiam de sæpe memorata aqua bibendo; cum uno die misericordiam Dei ibidem expectasset, per divinæ virtutis præsentiam tali modo amissam adeptus est loquelam. Sedens ad sepulcrum dum manus & oculos ad Sanctum dirigebat, sanitate redeunte, divinæ virtutis potentiam non ferens, pallidus & tremulus super sepulcrum cecidit; & inter cadendum, soluto linguæ vinculo, S. Bernarde adjuva, tertio clamavit: sicque paulatim melius loqui incipiens, unde fuerit, quidve sustinuerit, quidve nunc Sancti meritis obtinuerit, coram omni populo retulit. Dicebat enim se esse de Castello; quod dicitur r. Lucheu: ubi cum ante annos septem molendinum quemdam servaret; quadam nocte per somnium subita horripilatione percussus, omnium membrorum officio fuerat destitutus: cito tamen passio illa, relictis membris, ad guttur & superiora se collegit, loquendique instrumenta tam præcipitanter hebetavit, ut vix mense decurso penitus obmutesceret. Astantibus quoque nonnullis, qui eum mutum fuisse cognoverant, addebat adhuc ille, ut melius agnosci posset, quod omni tempore, quo mutus extiterat, curiam Comitis s de S. Paulo prosecutus fuerit, ibique infelicem vitam utcumque sustentaverit: plus autem necessitate quam voluntate se hoc fecisse dicebat, tum quia ex labore vivere non poterat, tum quia mendicandi instrumentum amiserat.

[12] Sequenti die venerunt a vico, qui dicitur t Cappella, vir quidam & uxor ejus, [puella submersa reviviscit.] suam Sancto filiolam afferentes, quam dicebant submersam fuisse, sed meritis Sancti revixisse. Præterita enim u Dominica, ut dicebant, interim dum ad Sanctum venerant, contigit, ut filia eorum a famula domi dimissa neglecta, sola juxta aquam luderet & intus caderet; nulloque præsente, qui auxilium ferre posset, suffocata expiraret. Reversis interea parentibus quæstio de filiola oritur: & cum non inveniretur, foras quæri jubetur. Egressa igitur ad requirendam puellulam famula, primo cum eam in aqua submersam videret, canem vel morticinum aliquod existimans; ei qui aquam immundam fecisset maledixit; & ut illud immundum extraheret, aquæ insiluit: & propius accedens, pedem puellæ desuper apparere vidit: quem ad se attrahens, illam quam quærebat puellulam esse cognovit: magnoque ejulatu famula inclamante, pater & mater occurrunt, tristique eventu cognito per immoderantiam doloris in calumniam Sancti prorumpunt, O S. Bernarde, dicentes, talemne a te peregrini tui mercedem recipiunt? Si quid potes redde filiam nostram, quam abstulisti: alioquin non solum nos te omni reverentia indignum dicemus, sed omnes juxta posse nostrum a tua veneratione retrahemus. Non se avertit Sancti pietas a mœstorum petitionibus: quos etsi per dolorem contigerit indiscrete fuisse locutos, sciebat tamen Sanctus nihil per dolum esse calumniatos. Circa mediam denique noctem parentibus corpusculum exanime ut calefieri deberet fricantibus, & ex insperato levem cujusdam venæ in collo pulsum sentientibus, cum auxilium Sancti quasi jam præsumptuosius invocarent, regrediente anima mortua respirare cœpit, & circa gallorum cantum viva apparuit. Hujus rei gratia cum parentibus, qui puerum suum ad Sanctum attulerunt, Deo Sanctoque ejus gratias referamus, & ut semper suam ergo nos misericordiam amplificet, deprecemur.

ANNOTATA.

a Scilicet Compostellam, in Hispania, ubi corpus ejus quiescit.

b Quamvis Audomarenses, ut dictum, Teutonica uterentur lingua, habebant tamen eidem admixta multa vocabula Gallica seu Francica, uti & reliquæ urbes Flandricæ Walonibus finitimæ: horum unum est Garzoun, etiam Brugis usitatum, a Francico Garzon, quod hic scurra vertitur; quasi Latinæ vocis æque ac Francicæ indifferens esset significatio: puerum seu famulum significari intellige. Hospitarius autem, est qui alibi Curator hospitum.

c Mons Falconis, vulgo Faucqueberg, prope Rentiacum oppidum.

d Hic est S. Thomas Archiepiscopus Cantuariensis & Martyr, ob plurima miracula celeberrimus, occisus anno 1170, 29 Decemb.

e Bergas S. Winoci intellige in Flandria, Audomaropoli distantes circiter sex leucis.

f Casletum situm in edito monte oppidum, intervallo fere trium leucarum.

g Elevatum est corpus S. Bertini 2 Maji anno 1052. Erat autem ob obitu B. Bernardi dies 14.

h Archas, aliis Arques, haud procul Audomaropoli versus meridiem.

i An Fruges, media inter Audomaropolim & Hesdinium via circa ortum Lisæ?

k Distat fere horis quinque, alias Brouckborg, versus mare.

l Quinam illi? Plurima habemus Glossaria MSS. interq; ea Bertinianum unum: nihil tamen simile uspiam reperimus.

m Nullum vicum Everghem reperiens in vicinia, dubito an recte scriptum nomen; & num forte legendum sit Ereghem vel Ebbelghem, quorum hoc duabus ad orientem, istud quatuor fere leucis ad septentrionem Audomaropoli abest.

n Bethune Munitum Artesiæ oppidum, pari sex leucarum intervallo hinc Audomaropoli inde Duaco distans.

o Drincham in agro Bruckburgensi, in confiniis territorii Bergensis.

p Tardinghem in Comitatu Bononiensi versus Comitatum Ghisnensem: est & aliud Tardinghem prope Casletum.

q Ita furcas subaxillares vulgo appellant Flandri ac ceteri Teutones.

r Leucheu in Picardia, prope Dourlens oppidum.

s S. Pauli oppidum in Artesia est, media fere inter Audomaropolim & ambianum via: qui eum Comitatum tunc obtinuerit non vacavit operosius indagare.

t Capella in Tirascia ad confinia Hannoniæ, inter Vervinum & Avesnas; vulgo la Chapelle: sed quia vicus appellatur, suspicari merito possumus locum, Audomaropoli viciniorem intelligi; quales chorographicæ Casselensis territorii tabulæ plures exhibent, sed fere cum addito, præter vicinißimum unum duabus ab Audomaropoli Leucis, qua dividitur via hinc veniens, & una quidem sui parte Casletum altera Belliolum ducens, qui Cappel dicitur.

u Prima post Bernardi sepulturam Dominica fuit 25 Aprilis & festum S. Marci: qua accidisse hoc miraculum probabile est, eo magis quod credibile sit, primum festivum diem a parentibus captatum ad novum Sanctum honoraudum.

CAPUT II.
Alia XX miracula. Malevoli & blasphemi in B. Bernardum puniti.

[13] Homo in castro S. Audomari, quinque annis jugi cruris dolore vexatus, eo tempore quo mercatores ad a Provin pergere solent; quia ex eadem arte & eodem loco victum suum quærere indigebat, & impediente infirmitate non poterat; ad S. Bernardi auxilium confugiens, [Sanantur magno cruris dolore vexatus,] hoc se voto astrinxit, ut si opitulante Sancti clementia mercatum suum prosequi posset, auxiliatoris sui de cetero servus existeret. Insuper etiam cum rediret, Sancto crus ferreum afferret. Mirabili modo, sequenti die, homo, qui jacebat clinicus, surrexit, & ad mercatum suum sanus ivit & redivit; & ut promiserat, Sancto ferreum crus attulit. [2 paralytici,] Duo etiam paralytici eodem die sunt curati; de quibus ut breviter loquar, alter eorum erat pedibus debilitatus, alter omni corpore tremulus. Homo quidam de Bourbourg tribus annis quamdam perpetuæ noctis imaginem sustinuerat: [aliquis pene cæcus,] quippe qui non nisi solem & clariora quælibet videre poterat. Is cum pro illuminatione sua multa Sanctorum loca adiisset, nec precibus suis effectum impetrasset; tandem ad S. Bernardum venit, & lumen pene amissum in pristina claritate recepit.

[14] Juvenculus quidam de civitate, quæ dicitur b Ulterius-Trajectum, [contractus membris,] in obsequio cujusdam hominis in has partes advenerat: qui quoniam nuper contractus effectus fuerat, a domino suo abjectus, in quadam villa juxta mare utcumque degebat. Is super genua cum baculo incedens, & miserabiliter curvus ad Sanctum venit; & passione, quam sex hebdomadibus sustinuerat, est liberatus. Mulier quædam de c Blaringhem tribus annis satis contracta extiterat: [contracta cruribus & debilis in renibus,] quippe in renibus & cruribus adeo debilis erat, ut aliquādo non nisi adjutorio mariti vel puerorum suorum a lecto surgere posset; aliquando infirmitate aliquantulum sedata, super genua acclivis & procurva cum baculo incederet. Hæc ministerio mariti sui huc adducta, Sancti meritis sanitati reddita, propriis pedibus domum est regressa. Eodem die hominem de d Witsant, qui sedecim annis infirmitate renum vexatus, [dolore renū vexatus annis 26.] pene omnino incedere non poterat, Sancti pietas sanitati reparat. Hic sine nostra licentia domum reversus, post aliquot dies gravius quam prius infirmari cœpit: qui hoc peccatis suis imputans, quod Dominum de sua curatione laudari non fecerat, consultu Presbyteri sui rediit, & perfectius quam prius convaluit.

[15] Puerulus cujusdam hominis de Bourbourg, dum mater ejus panes coqueret ad furnum, ut tortellum rogaret, per ludum, ut fieri solet, missus, [submersus puer resuscitatur,] in aquam cecidit, & nullo præsente qui auxilium ferrer, suffocatus expiravit. Cum igitur post duas fere horas puer in aqua inventus fuisset, & adhibitis ei omnibus, quæ circa submersos agi solent, nihil in eo vitæ appareret, parentes Sanctum invocantes, hac se promissione adstrinxerunt; ut si puer eorum resurgeret, eum Sancto offerrent, & rationabili æstimatione juxta modum divitiarum suarum a Sancto resuscitatum redimerent. Mortuum itaque post paululum respirare senserunt: & quod S. Bernardus, [& B. Bernardo oblatus redimitur.] quem invocaverant, in auxilium suum advenisset, aperte animadverterunt. Puerum igitur, cum ex læsione aquæ convaluisset, parentes ad Sanctum attulerunt, & ut voverunt sibi eum redemerunt. Sacerdos de e Surkes novem fere mensibus transactis a paralysi percussus, omnium membrorum officio fuerat destitutus; &, quod adhuc gravius sustinebat, loquelam pene omnino amiserat. [Sacerdos a paralysi liberatur, & pene mutus loquelam recipit,] Hic semel ad Sanctum venit, & meliorari cœpit. Venit secundo, & iterum augmentum sanitatis sensit. Venit tertio, & plenissime convaluit. Cujus rei veritatem multi tam Clerici quam laici recognoscunt, qui Presbyterum pene mutum & omnibus modis tremulum fuisse sciunt, quem nunc bene loquentem & satis fortem obstupescunt.

[16] Matrona illa, quæ Sanctum hospitem habere meruit, Ogina nomine, ex Reliquiis Sancti pileum & caligas & multa alia, in quibus sanctitatis aliquid esse credebat, ob memoriam tanti hospitis sibi reservaverat. Ex quibus reliquiis multa miracula facta esse audivimus, & ut diligens lector ex paucis plura intelligat unum eorum hic advertimus. Mulier quædam crus inflatum & ulcerosum & in modum f lanternæ perlucidum habens: quia infirmitatem suam viris ad sepulcrum revelare erubescebat, ad matronam venit; [Crus inflatum attactu caligæ curatur,] & ut ex prædictis reliquiis cruri suo aliquid apponeretur, devote oravit. Accipiens ergo matrona Sancti caligam, mulieris ulcerosum crus ex ea involvit: qua statim retracta, omnis inflatio disparuit, & cutis ex vitio morbi perlucida, ad similitudinem ceteræ carnis est redacta. Pileum quoque Sancti quicumque febricitans super caput suum semel habere meruerit, statim a febre convalescit. Multa præterea in longinquis partibus, nobis absentibus, in ignotas personas miracula facta esse fidelis quilibet dubitare non debet. Retulit enim nobis Clericus quidam de Casleto, [sanantur paralytica mulier,] quod mulier quædam vicina ejus, quam multo tempore paralyticam noverat, Sancti meritis nunc incolumis perseveret. Hæc ad Sanctum venerat, sed antequam sanaretur perfecte, redierat; paulatim tamen infirmitate cadente, ut asserit Clericus, nunc de perfecta sanitate exultat.

[17] Ab oppido Bergis allatus est ad Sanctum puer: quem cum jam ȩtas ad recte incedendum roboraret, [puer paralyticus.] infirmitas paralytica contraxerat: quodque adhuc in eo turpius erat, collum ejus retro supra humeros distortum pendebat. [& obtorto collo laborans, ] Hac necessitate compulsi parentes, ad S. Bernardi auxilium se contulerunt; & quod puerum suum adhuc, adferrent, promiserunt. Ut igitur probaretur non esse localem tanti advocati potentiam, Sancti pietas devote se invocantes prævenit: & antequam puer huc adferretur, quod morbus in eo vitiarat, divina medicatio reparavit. Unde quod multorum relatione comperi, verum esse apparet: quod scilicet quicumque in angustia vel infirmitate aliqua Sanctum invocaverunt, etsi huc aliqua necessitate impediente venire non possunt, Sanctus tamen se ab eorum auxilio non subtraxit.

[18] [Vinum peregrinis dari solitum divinitus augetur.] Quanta autem miseratione & compassione Sanctus ad se venientibus subvenit, quodam tempore tali miraculo demonstravit. Cum ad sepulcrum ejus multi ægroti jacerent, & plures honesti viri, abjecto divitiarum fastu pauperibus permixti, pari devotione ibidem misericordiam Dei expectarent; Frater vinarius, hospitibus de vino serviens, ultimam pene ollæ suæ effusionem egenis direxit: quod multiplici & mirabili usura in Sancto recepit. Ut enim asserit Frater ille, cum post paululum de eadem olla vinum aliud afferre vellet; vas, quod pene vacuum putabat, usque ad diffusionem plenum invenit. In hoc miraculo jure Sanctum istum B. Helisæo comparandum esse puto: quia sicut ille viduam a creditore suo cum filiis suis abstrahendam misericorditer liberans, quotquot mulier habebat vasa divina virtute implevit; ita Sanctus iste vinum, quod suis ægrotis distributum fuerat, multipliciter reddidit. Femina de g Helchy tribus h gibbis in renibus & innaturali tumore ventris non modicum dehonestata, dum ad Sanctum veniret, [varii corporū tumores curantur,] ex fatigatione itineris aucta infirmitate, duæ vesicæ, parum gibbis dissimiles in quantitate, ei super inguina crevere. Sed Deus qui propter se laborantes multiplici mercede remunerare consuevit, laborē & devotionem famulæ suæ satis largiter remuneravit: in qua meritis Sancti sui non solum gibbos renum & ventris tumorem sedavit, sed etiam ortas noviter vesicas ad nihilum reddegit.

[19] Sed necdum antiqua Judaicæ infidelitatis rabies quievit, & vetus Pharisæorum fermentum in calumniam Christi multos adhuc corrumpere non desinit. Fuere enim nonnulli, qui divina miracula in malignam partem interpretari non timuerunt, & nullam Sancto reverentiam exhibentes, hæc non in Christo sed in Beelzebub facta esse dixerunt. [tres juvenes ebrii injuriā Bernardi viventi inferunt:] Quid autem uni ex calumniatoribus Sancti acciderit, ad terrorem malefactorum, laudem bonorum, hic interserere mihi non videtur inutile: & quia fomitem hujus calumniæ Sancto adhuc vivēte initium sumpsisse cognovimus; rem, prout fidelium vivorum relatione comperimus, seriatim referamus. Cum quadam nocte Sanctus adhuc vivens solus per villam iret; tres juvenes curiositati & elationi operam dantes, eum invenerunt, inventumque, quia ebrii erant, graviter calumniantes, vestibus suis eum exspoliare voluerunt. Adhæc vir Dei pedibus eorum advolvitur, & ut absque opprobrio abire posset, humillime deprecatur. [horum duo morte subita extinguuntur:] Illis autem per preces flecti nolentibus & a vexatione insontis non desistentibus, vir Dei tres quos forte habebat nummos proferens, & eis tribuens, quod precibus & humilitate obtinere non potuit, vili satis pretio gulosorum insaniam pacificavit. Sed divina ultione injuriam famuli sui non parvi pendente, duo illorum non multo post, ut dicitur, improvisa morte interiere. Tertius vero, Wilhelmus nomine, de quo nobis hic sermo, in nequitia sua perseverans, malignitatis opera augere non timuit. Post hæc enim quadam die, dum stultus ille puerum de quodam ponte in aquam præcipitare vellet, vir Dei qui forte ibi aderat, inter dissidentes se medium objecit, & stultum illum, ut pro Dei & suo amore a læsione pueri desisteret, humiliter rogavit. Ad hæc ille, utpote semper ebrius, [tertius qui iterum sancto illuserat] indignatione & elatione plenus, virum Dei satis irreverenter a se abiecit, & ut decreverat, innocentem puerum aquæ iniecit. Nec hoc maligno illi sufficere potuit, sed sanctæ Trinitati contrarius, tertium malignitatis suæ opus implere voluit. Alia quippe vice, cum stultus ille in taberna ebrius sederet, [& vinum bibere coegerat,] contigit virum Dei ibi transitum facere; quem ille vi introducens, vinum, quo omnino decreverat abstinere, eum bibere coëgit: & quod stulto magis adhuc timendum erat, irrisionem de viro Dei facere non formidavit. Necdum tamen compungi potuit stulti pertinacia, sed quem mortalem in derisum habuit, impune quoque jam immortalem se posse deridere credidit. Cum enim Sanctus, jam miraculis coruscans, in feretro adhuc inhumatus jaceret; quia omnis fere civitas ad exequias tanti Sancti mortui collecta erat, ille quoque stultus cum quibusdam sociis suis, [dum in exequiis B. ejusdem blasphemat,] plus curiositatis quam venerationis causa, illic advenerat. Omnibus autem debitam Sancto reverentiam & obtentu sanitatis corrigias vel quælibet sua indumenta super feretrum projicientibus; solus ille miser, in sordibus constitutus, & adhuc sordescere volens, injustitiam parturiens, concepit sibi dolorem & peperit iniquitatem. Nam cum tacita cogitatione Sanctum blasphemaret, & quod ipse plus mortuo quam mortuus ei conferre posset, maligno corde diceret; cælesti quadam ultione percussus. [contremiscit & sudore oppletur,] subito totus contremiscere cœpit; & præ angustia, sudore ex omnibus membris ejus undatim profluente, vix pedibus consistere potuit. Et licet miser ille peccatum suum jam manifestum esse sciret, & jam pro vindicta sceleris sui mori se vel subito debere contrahi timeret; non tamen de reatu suo veniam postulavit: sed confusionis & dedecoris plenus, celeriter fugam inivit.

[22] His ita gestis, cum quadam vice aliqui sodalium sæpe memorati miseri ad Sanctum venirent, & ut cum eis veniret rogarent; [arcetur divinitus ab ingressis templi;] ille ne de culpa sua detegi & confundi posset, suasionibus illorum assensit: sed quia nondum vere pœnituit, cum ad illud interius templi ostium, per quod secularibus ad Sanctum aditus patet, pervenit; intrandi licentiam non habuit. Simulata itaque ante ostium privata necessitate, confusus quidem ac tristis abscessit: sed ad modicum compunctus, absque pœnitudine adhuc in peccato remansit. Simili quoque modo secundo ad Sanctum venire voluit, & nec tunc prædictum ostiū intrandi licentiam habere potuit. Tertia quoque vice, dum ad Sanctum venire vellet, nec ecclesiæ quidem B. Bertini appropinquare potuit: sed dum in atrio nostro, inter templum S. Martini & domum illum, in qua Sanctus adhuc in hac vita constitutus manserat, miser ille transiret: subito adeo intremuit, ut ibidem statim se fore contrahendum timeret. Sicque justo satis judicio factum est, ut qui tertio adhuc mortalem in honeste tractaverat, toties quoque ab immortali dehonestari debuisset. Quarta vero vice, dum miser ille juxta feretrum mala cogitaret, tanto citius & severius injuriam suam Sanctus vindicavit, quanto quod immortalis esset jam ostendere poterat: & quia exemplo istius, malitiosis volebat terrorem incutere. Cum igitur Sanctus suam satis injuriam vindicasset, & miser ille manum Dei super se extentam in malo videret; tandem pœnitentia ductus, [donec resipiscens ac pœnitens] tali modo Sancto reconciliatus est. Primo de excessu suo facta confessione, sequenti nocte a thoro uxoris suæ abstinuit; & secum in strato suo quod male egisset retractans, in lacrymas resolutus, ante lectum suum nudus super nudā humum in modum crucis prosternitur: & a Deo & Sancto ejus lacrymabiliter veniam deprecatur. Hic modo totam pene noctem insomnem ducens; [admitti ad sepulcrum obtinuit.] cum mane surrexisset, accepta oblatione sua ad templum ivit: & quia jam compunctus erat, ad Sanctum intrandi licentiam obtinuit. Quantum vero interim iram Sancti expaverit, tremebundo & incōposito gressu aperte demonstravit. Cum tandem ad sepulcrū pervenisset, facta prius oblatione, in modum crucis ibidem se prostravit: & de hoc quod superbe commisit humiliter veniam postulavit. Hinc confundantur & erubescant malevoli, exultent & lætentur benevoli, & ut Deus opera misericordiæ suæ semper erga nos multiplicet, Sancti pietas indignos famulos suos Domino suo reconciliet.

[21] Homo de Callais i, in villa S. Audomari cum falsis nummis deprehensus, in carcerem est retrusus; ibiq; modicum oculorum lumen, cujus vitio in hunc errorem nummorum inciderat, lacrymando & vigilando penitus amiserat. Cum autem ille de fraude accusatus quod pistor esset & quod nummos illos de pane suo accepisset assereret, nullamq; in moneta se fraudem scivisse, cum multis satisfactionibus jurare vellet; [Vir cæcutiens invocato Bernardo calumniam calentas ferri judicio diluit] cogente judice unum e duobus ad eligendum ei est propositum, ut scilicet judicio se purgaret, vel reorum sententia succumberet. Immitis igitur comminatione sentētiæ permotus, in Domino omnē spem suam ponens, promisit S. Bernardo, quod si in hujus necessitatis articulo innocentiā suam defenderet, ipse ei deinceps servus existeret Quid plura? Cæcus ille, Sancti, [& visum recipit:] ut puto, eum docēte prudentia, omnia quæ ad calidum ferrum adjudicati facere solent, satis prudenter implevit, & ab omni crimine liber absolutus abscessit. Veniens itaq; ad Sanctum, quasi pro liberatione sua gratias redditurus, lumen quod amiserat recepit, & pro utroque beneficio ultra quā dici potest Deum & ejus Sanctum glorificans, lætus domum rediit.

[22] Vir quidam & uxor ejus, de supra memorato vico Blarighem, [maritus & uxor a vehementi corporum agitatione liberantur] ex eadem infirmitate languebant: qui manus & pedes & omnia corporis membra tamquā furiosi agitantes, quod inenarrabilē passionem sustinebant, miro & inenarrabili modo se agēdo demonstrabant. Hi quasi mox morituri, cum ad terrā depositi fuissent, totam intentionem suam ad S. Bernardum direxerunt, & ut de tam improvisa & instanti morte eriperentur, voce qua poterant & simplicitate cordis supplicabant. Mox meliorari inceperunt, Sanctique præsentiam adfuisse temperato aliquantulum incommodo suo senserunt: sequenti autem nocte, Sancto eos per visionem visitante, & signum Crucis super eos faciente, omni fugata passione, non multo post perfectam sanitatem recepere. Et quia hi ad Sanctum venerunt, & multis eis testimonium perhibentibus, hæc indubitanter vera esse dixerunt, scripti hujus in causa fuerunt.

[23] [Sanantur vexatus morbo caduco,] Puer parvulus, caduco morbo vexatus, a Bourbourg ad Sanctum allatus, in diebus sanctæ Pentecostes k integram sanitatem est adeptus. Hunc mater ejus absque nostra licentia domum retulit, quem plenarie convaluisse postmodum remandavit. Homo de villa, quæ dicitur S. Vulmari l, novem fere mensibus transactis, dum quadam die in cultura agri sui laboraret, pedem in stipitem offendit, [& decumbens ex pedis læsura & inflatione,] & non mediocriter læsus in gravem infirmitatem incidit. Mox enim pede inflari incipiente, claudicandi vitium incurrit: & procedente tempore adeo processit infirmitas, ut utroque crure debilitato, recte incedendi penitus adimeretur facultas: sicque factum est, ut aliquando jugiter lecto decumberet, aliquando paululum mitigato lāguore cum duobus baculis incederet. Is equo se huc adduci fecit, & domum nullam intrare volens, in vestibulo templi nostri in oratione pernoctavit. Mane autem reseratis foribus, cum baculis suis ad Sanctum veniens, [advectus ad sepulcrum,] dum juxta sepulcrum orationi intentus sederet, & quidam de Fratribus ibidem ad altare S. Nicolai Missam cantaret, divinæ propitiationis auxilium sensit: & relictis baculis surgēs, recte incedendi possibilitatem obtinuit. His ita in conspectu populi gestis, ordinem infirmitatis suæ, ut dictum est, nobis ille retulit: & quia plures testes habuit, omnē dubitationis nubē corde nostro detersit. Unde oculata veritate ostendi potest, quod multotiens me cogitasse profiteor, quia quos magnitudo devotionis huc a remotis partibus adducit, Sancti pietas tanto citius & efficacius eis subvenit, quanto non ficta devotione eos huc advenisse constiterit.

[24] Res, quam scribere volo, celebri est notitia divulgata, & in cōventu ecclesiæ solenniter recitata. Ut enim melius probari possit, quod Sāctum plus offendat quam placet ficta devotio; trahatur in medium cujusdam religiosi Presbyteri cujus nomen est Simō, vera & fidelis relatio. [item puella febricitans] Dum quadam die prædictus Presbyter cōcionaretur in ecclesia, initium sermonis sui a S. Bernardo sumens, incredulitatem eorum & duritiam cordis, quod parum devoti erga Sanctum existerent, increpavit: & de ficta devotione eos convincens, quid famulæ suæ contigerit, in exemplum terroris retulit. Famula, inquit, mea, dum febre vexaretur, S. Bernardo nummum & candelam promisit, & statim convalescens quindecim diebus sana remansit. Sed dum diu nummum, quem necessitate plus quam devotione promiserat, retineret, iram Sancti, [ob voti neglectum relapsa,] ut justum erat, incurrit: & illico amissam febrem recepit. Male igitur retentum nummum secundo promisit: & tunc quoque a febre liberari meruit. Veniens itaque ad Sanctum, quasi pro beneficio gratias redditura, febri quidem sed nō avaritiæ morbo liberata, nec tunc quod promiserat reddere voluit: sed præsumptuosa satis temeritate seipsam justificare credens, de aqua Sancti bibere non timuit. Mox mendacem cælestis vindicta subsequitur, & febris quæ secundo ablata fuerat, quasi cum usura gravius redditur. Jam igitur temeraria illa, se erga Sanctum deliquisse cognoscens, nec ultra mendaciter agere audens: nummū & candelam, ut voverat, Sancto obtulit, & continuo omnē inquietudinē febris evasit, sicque in una & eadē re, cum simulatione, Sāctus cū severitate castigavit, simulatoribus terrorē incutere voluit; & dum pœnitentē recepit, pœnitētibus spē veniæ quodāmodo innuit.

ANNOTATA.

a Provin seu Previn est in ditione Casletana ac silvæ Nipensi, sed alibi sunt similia loca: in quibus non lubet ad nauseam lectoris exactum esse.

b Ulterius Trajectum, & contracte Ultrajectum, caput unius provinciæ Belgicæ inter Hollandiam & Gelriam.

c Blaringhem in agro Casletano versus Ariam.

d Witsandt probabilius portus Iccius, in agro Bononiensi.

e Surque vicus tribus ab urbe leucis Bononiam versus.

f Gallis Flandrisque communis idiotismus pro laterna.

g Helchy infra dicitur in pago Boloniensi esse.

h Hic Gibbus generice sumitur pro quocumque tubere.

i Calais, Latinis Caletum, urbs maritima satis nota, inter Bononiam & Gravelingam.

k Erat solennitas Pentecostes 16 Maji.

l Colitur S. Vulmarus 2 Iulii: de monasterio ejus in Nemore & Silviaco, aut etiam Bosco egimus 13 Aprilis, in Vita B. Idæ viduæ matris Godefridi Bullonii, quæ illud restauravit, in quo plures Comites Bononienses seu Bolonienses sunt sepulti.

CAPUT III.
Alia xx miracula. Corpus B. Bernardi translatum,

[5] Puer de villa, quæ S. Audomari ecclesia dicitur, manum habens aridam ad Sanctum venit: [Curantur manus arida] qui pene tota die manum suam sub lapide sepulcri tenens, eam aliquantulum vigoratam sensit; & Converso, qui sepulcrum custodiebat, id cum gaudio narravit. Sed quia ex longa infirmitate manus adhuc nimis erat gelida, Conversus hoc nobis indicare noluit: sed puerum abire permittens, si stabilis esset melioratio, ut rediret indixit. Puer igitur domum rediens, cito perfecte convaluit, & pia quam erga Sanctum devotionem habebat eum impellente, pro reddendis gratiis, ut jussus fuerat, rediit: & manum suam corā nobis volubiliter movendo, medici sui peritiam demonstravit Eodem die homo de oppido quod a Bella dicitur; [pectoris dolor] a gravi quadam infirmitate ad sepulcrum convaluit: ipse enim, ut dicebat, interius in corpore, & maxime circa pectus tantum dolorem sentiebat, quod vix etiam cum magno labore respirandi possibilitatem habebat. Hunc absque anhelatione satis aperte loquentem audivimus, & quia nullum dolorem in pectore se sentire asseruit, scribendi mihi materiam præbuit.

[26] Sequenti die homo de castro S. Audomari ad Sanctum venit: qui alia vice ad sepulcrum sanatus fuerat, sed quia tunc hoc nobis nō indicaverat, nunc ad supplendum, [pedis inflati cruciatus,] quod minus egerat, devotus redierat. De cujus infirmitate vel modo curationis, ne lectorem suspensum relinquam, quæ ab ore ejus fuisse relata didici, ex ordine revolvam? Hic dimidio vel eo amplius anno, tantum in pede dolorem sustinuerat, acsi veraciter clavo ferreo pedē transfixum haberet: nec tamen aliqua cicatrice pes læsus apparebat, nisi quod modica inflatione a similitudine alterius pedis alienaverat. Si quando pedes ire volebat, non nisi talo terram tangere poterat: & hoc ipsum cum magno labore faciebat. Unde quia mercator erat, & in multis locis necessaria vitæ eum quærere oportebat, equum sibi comparaverat: quem tamen nisi aliquo sublevante ascendere nequibat. Cum igitur peritissimo medico pedem suum ostendisset & quia incurabilis erat, [cum periculo obscissionis,] medicus nullum ei curā adhibere voluisset, sed ut pes abscinderetur consuluisset; tandē æger ad S. Bernardum confugit; & cereum subtularem secum ferens, cum magno labore (quod ex sudore ab omnibus ejus membris defluente apparebat) ad sepulcrum perveniens, quod devoverat obtulit. In secretum vero locum secedens, dū orationi intenderet, pedem terræ forte apposuit, & nullum, ut solebat, dolorem sensit: quod & secundo & tertio fecit, & pedē semper fortiorem invenit. Se ergo sanatum sentiens, lætus recessit, & ad mercatum suum, quo paulo ante equo vix pergere potuit, propriis pedibus ivit. Sed quia hoc nobis indicare noluit, & Dominum in curatione sua laudari non fecit; quod voluntarie debuit fecisse, postmodum coactus est implere. Dum enim quadā nocte redivivos in pede cruciatus sentiret, [& ob miraculum celatum innovatur,] Dominum sibi iratum timens, mane ad Sanctum est reversus; & quod stulte celaverat, coram omnibus est confessus. Notandum igitur quantum Sancti intercessio ad augmentationem bonorum operum nobis conferat, qui dum glorificationem miraculorum suorum celatam esse noluit, in hoc nos gloriæ suæ quodammodo participes effecit. Quapropter nostra devotio debet semper erga eum crescere, quem quotidie experimur pro nobis incessanter orare.

[27] Mulier de b Aria, cephalica passione incomparabiliter laborabat, [Curantur gravis capitis dolor] quippe cum faciei inflatione caput ita obstupefactum habebat, ut tactum quemlibet vel etiam punctionem ferri vix sentire potuisset. Hæc quadam die ab infirmitatis suæ molestia solito gravius agitata, cum per villā tamquam furibunda erraret, occurrente ei quadam vicina sua, quæ a Sancto curata redibat; cōsultu illius ad Sanctū iter promisit: & mox post verba promissionis dolorē suū mitigatū sensit. Postquam igitur promissum iter huc veniendo persolvit tam perfecte convaluit, ut non solū capitis inflationē disparuisse ostenderet; sed etiā nullū alicubi se dolorem sentire sub jurejurando assereret. Eodem die puer de pago Boloniensi, de villa, quæ Helchy dicitur, sanitatem adipiscitur. [duplex gibba & molesta contractio,] Is duobus gibbis ante & retro dehonestatus erat, & circiter duos annos contractus, si quando incedere volebat, una manu genu apposita, cum altera sustentamento baculi debilem gressum regebat. Hujus patiētia per duarum hebdomadarum exspectationem probata, tandē Sanctus, quod petebatur concessit: & sedatis gibbis contractum puerum incolumem & rectum fecit. In crastino autem puella ex c Hesdinensi pago, a caduco morbo, debita laudum nostrarum auxit præconia. Septem enim annis hoc incommodo fatigata, causam morbi in manu gestabat, [morbus caducus,] quam ac si contracta esset clausam habebat; sed accedente infirmitate citato motu aperiebatur: & mox puella morbi sui infestatione impulsa, cadens cruciabatur: sicque fere omni tempore ei contingebat, & infra diem ac noctem quatuordecim vel eo amplius vicibus miserabilem illam passionem sustinebat. Hæc ubi se ad Sanctum ituram devoverat, nullam postea cadendi molestiam sustinuit: & quoniam ad sepulcrum tribus diebus sana perseveravit, & manum quæ quasi pro causa infirmitatis contracta fuerat, sanam & erectam ostendit, de perfecta illius curatione fidelis quilibet non debet ambigere.

[28] Mulier quoq; de d Renynuiescure quinq; annis hydropico humore turgida, semel ad Sāctum venerat, [hydrops,] & nullā tūc sanitatem adepta, domum redierat. Huic autem non multo post per visum Sanctus apparuit, & ut iterum ad sepulcrum rediret admonuit: quodq; in alio quam prius jacuerat loco ex altera sepulcri parte dormitum iret, dictavit. Mulier igitur de recuperanda salute jam secura, secundo ad Sanctum venire cœpit. Sed quia ex diuturno languore ultra modum debilis erat, & non solum in corpore, sed etiam cruribus horribiliter intumuerat; vix tertio die unius & dimidii miliaris itinere peracto, ad tumbam Sancti pervenire potuit. Ibi itaque, sicut a Sancto docta fuerat, dormiendi locum eligens, statim ut a somno surrexit, in omnibus membris valetudinem sensit: & abjecto fuste, quo sustentata advenerat, saltans & exultans, corpus & crura sua satis naturaliter gracilia nobis ostendit. Et quia, quod multa Sanctorum corpora ibidem quiescant, majores nostros frequenter referre audivi, puto quod S. Bernardus ægram suam super alicujus Sancti tumulum dormire fecit, quem in hac curatione honorare & gloriæ suæ participem esse voluit.

[29] Eodem quoque die quidam Scotus, [contractio,] debilitatis renibus contractus, cum duobus baculis ad Sanctum venit: qui accepto lapide, qui unus ex illis lapidibus erat, quibus Sanctus lectum suum substraverat, loca infirmitatis suæ signavit, & statim obdormivit. Cum autem a somno expergefactus fuisset, dolorem a renibus abscessisse intellexit: & dimissis baculis surgens, hæc per interpretem monachum, qui linguam ejus sciebat, indicavit. His tribus miraculis Malachias Abbas sanctæ Trinitatis Scotorum interfuit, quem ideo hic testem apposuimus, quod si hæc aliquando ad Apostolicam Sedem deferri necesse fuerit, hujus Abbatis testimonio veritatem nostram confirmare possimus. Si autem Abbatum istius terræ testimonio eguerimus, omnes finitimos Abbates hujus rei assertores veraciter in medium deducere poterimus, præsertim cum duos Abbates hic sanatos fuisse ex eorum relatione cognoverimus. Abbas enim e S. Joannis de Teruana, [capitis dolor,] dum S. Bernardus noviter tumulatus fuisset, ad nostram dedicationem venit: cui cum Abbas noster sermonem Capituli & officium Missæ injungere vellet, ille utrumque recusavit, & propter dolorem capitis neutrum se posse facere dixit. Quia autem S. Bernardus jam tunc miraculis coruscabat, Abbas ille cum magna veneratione ad eum ivit, & loricam ejus capiti suo apponi fecit; & ut postmodum nobis retulit, nullum ex illa infirmitate dolorem ultra sensit. Abbas autem de f Cappella B. Mariæ per idem tempus in villam S. Audomari adeo infirmus advenerat, [molesta infirmitas,] ut in Abbatiam intrare ausus non fuisset, sed in villa suæ personæ & infirmitati congruum hospitium elegisset. Mittens igitur per famulum suum duos Sancto nummos, humiles preces profudit: & quod tertium, si sanitati restitueretur, ipsemet nummum ei afferret, promisit. Interea familia Abbatis a Sancto redeunte, Abbas dolore suo mitigato, equitandi possibilitatem obtinuit; & quotidie melius convalescens, post paucos dies vota sua redditurus ad Sanctum venit: & ut ipse asseruit, ibidem dum adhuc ad sepulcrum esset, divinæ medicationis auxilium sensit.

[30] Juvenis quidam in oppido g Furnis, in uno latere & lingua a paralysi percussus, cum aliquantis diebus ad sepulcrum Sancti perseverasset; tandem perseverantiæ suæ remunerationem accipere meruit. Cum enim tempus jam se ultra quintum decimum diem protraheret, [paralyticus,] illeque adhuc discedere nollet; remunerator patientiæ illius Dominus devotionem humilis respexit, & cum vivificatione emortui lateris linguam pene in officio suo deficientem ad recte loquendum reparavit. Et quoniam bis illum, sicut de ceteris ægrotis facere consuevimus, semel ad sepulcrum, & in choro nostro coram idoneis testibus, probavimus; omnem dubitationis caliginem ab infidelium cordibus detergere sategimus. Per idem tempus homo quidam de Teruanensi territorio, [furor mentis] ad Sanctum filiam suam attulit, quam dicebat furiosam fuisse, sed per Sancti patrocinium ad sanam mentem rediisse. Dum enim puella furiosa esset, pater ut eam ad Sanctum adduceret promisit: & statim per potentis Advocati interventionem, furiosam suam sanam recepit, & juxta voti sui tenorem eam huc adduxit. Unde apparet quantum iste Sanctus apud incircumscriptam Domini majestatem possit, qui in remotis locis efficacius suis invocantibus subvenit.

[31] Monachus enim quidam de Guasto, Cluniacensi Prioratu, vidit per somnium se in templum nostrum advenisse: qui dum ante altare S. Dionysii, [Monachus visione duplici excitatus,] ubi hospites orationes facere solent, esset, & ad Sanctum ire vellet, nec iter sciret, nullumque qui eum illuc duceret haberet; prospexit subito in illa parte ecclesiæ, ubi Sanctus tumulatus jacet, inenarrabilem claritatem emicuisse; ad quam cum gressum flexisset, contigit eum a somno excuti, & sic visionis summam non contueri. Nocte autem sequenti alia ei de Sancto visio apparuit: in qua se dicebat protensis palmis pro quadam privata necessitate devotas ad Sanctum preces fudisse, tantamque in eadem visione fiduciam habuisse, ut mox iter suum non tardaret huc promittere: [& ob negligentiā voti explendi punitus,] sed dum in redditione voti sui paulo negligentior fuit, paucis evolutis diebus in gravem infirmitatem incidit. Hoc igitur sibi pro neglectu evenisse credens, & cito tomentum accipiens, funiculum ad opus candelæ, quam Sancto afferret, torquebat: quam ubi ad collum suum mensurasset, [sanatur:] sicut nobis sub veritatis testimonio retulit, statim omnis morbi infestatio conquiescere cœpit: sicque in brevi integræ incolumitati restitutus, candelam suam Sancto attulit; & misericordiæ opus, quod sibi exhibitum fuerat, palam fecit.

[32] Eodem tempore duæ mulieres ab oppido, quod h Messines dicitur, ad Sanctum venientes, muneribus devotione magna tumulum ejus honoraverunt, causamque sui itineris indicare non neglexerunt: [Curantur infirmitas 7 annorū,] altera enim illarum infirmitate quam septem annis sustinuerat per Sancti merita se liberatam esse dicebat. Altera vero referebat se acuta febre infirmatam fuisse, & exinde in desperabilem languorem incidisse, [acuta febris,] & sic penitus ut infirmis contingere solet loquelam amisisse; post quinque tamen dies sedata extasi paululum loqui cœpit, & tota mente se ad S. Bernardum convertens, quod eum requireret, votum fecit. In eodem igitur momento Sancti patrocinium experta, ad sanitatem cito rediit: & capitalem candelam & ferreum vinculum huc veniens, Sancto attulit.

[33] Non multo post homo a civitate Atrebato ad Sanctum veniens, [Manus arida:] duobus annis dicebat se manum habuisse aridam: quam cum iter suum ad Sanctum promisisset, recepit sanatam. Hunc præsente i desiderio Teruanensi Episcopo coram Clericis ejus vera dicere probavimus, quippe quem multorum testimonio infirmum fuisse cognovimus. Allatus est ad Sanctum puer parvulus in cunabulis, de cujus mirabili curatione, laude multiplici, Sancti magnificentiam debemus attollere. Mater quippe pueri, qui eum huc attulit, ordinem rei nobis referens, dicebat: quod puer suus brachium fractum habuerat. Sed utrum vel in utero vel postea in cunabulis hoc ei contigerit, nesciebat: nuper enim partu liberata, cum unum pueri sui brachiolum deformiter sub latere ejus pendere conspiceret; [brachium fractum,] frequenter illud erigens, quia, erectum semper enormiter recedebat; tandem mater vitium membri intellexit, & quod fractum esset tangendo comprobavit. Et quia de S. Bernardi virtutibus jam multa dici audierat, promisit quod illa & vir ejus, laneis induti & discalceati, puerum suum secum afferentes, Sanctum requirerent, si debilitatum in puero membrum naturalem vigorem reciperet. Votis itaque supplicum, aspirante Sancti patrocinio, cælesti chirurgia fracti brachioli solidatur læsura. Nam ne aliqua de divinis operibus subrepat dubitatio, cum parentes puerum suum huc attulissent, quidam adhuc in brachiolo nodus tangi poterat, ubi fracturam fuisse dicebant.

[34] Anno Domini millesimo centesimo octogesimo secundo, tertia decima hebdomada post sepelitionem primam, [Corpore 29 Iulii ad novum Mausoleum trāslato,] corpus S. Bernardi iterum a terra retractum, & in honorifico mausoleo, quod Dominus Simon Abbas fieri jusserat, quarto Kalendas Augusti est reconditum. Post hæc autem secundo die, sexta scilicet feria, ad vesperum cum jam structura mausolei erecta esset, novum ibidem miraculum contigit, per quod ut puto Sanctus favorem suum & beneplacitum in hac re demonstravit. Homo enim de Bethune, [postridie curatur infirmitas re num, & pedum:] qui septem fere hebdomadibus infirmitate renum fatigatus fuerat, & unius cruris & pedis vigore penitus amisso, pedem alterum vix terræ apponere poterat; illo die dum mausoleum ædificaretur, illuc advenit: & statim post factam orationem melius se habens, de sanitate spem accepit. Nocte igitur illa in oratione perseveravit, & mane cum se sanatum intellexisset, baculum suum Sancto obtulit; discessurusque misericordiæ opus, quod sibi exhibitum fuerat, nobis indicavit.

[35] Post paucos dies mulier, ex Atrebatensi civitate ad Sanctum veniens, [Sanantur mulier icterica, & vitiosa carne abundans,] infirmitatem, quam in corpore, & maxime circa cor, se pati dicebat, pallida & icterica facie demonstrabat: cujus infirmitatis vocabulum, si quis nosse velit, Physici, ut puto, morbum illum Græco nomine sarcoma, id est vitiosam carnis superabundantiam vocant: quod si vulgariter juxta Teutonicæ linguæ idioma interpretari volueris, mulierem illam k sublardatam fuisse dicere potero. Hæc ubi Sancti exuviis signata fuit, accepto lapide (quem ex illis lapidibus, [supposito capiti lapide B. Bernardi,] ex quibus lectus Sancti stratus erat, unum fuisse diximus) capiti suo illum supposuit, & sic obdormivit. Cum autem post paululum expergefacta esset, multum sibi hanc dormitionem profuisse dicebat: & in hujus rei argumentum, manuum & quorumdam membrorum suorum tumorem resedisse ostendebat. [& postea ad sepulcrum pernoctans,] Sequenti igitur nocte, quia jam meliorari inceperat, ad sepulcrum remorari permissa; suavissimum odorem, omnia, ut sibi videbatur, aromata superantem, tertio ex sepulcro prodire sensit: quæ suavitas omnem a corde ejus dolorem amovit. Die jam reverso, cum se omni corpore diceret alleviatam, & ut credebat sanatam, locum illum unde suavis odor exierat, digito suo adhuc in lapide demonstrabat.

[36] Quidam Frater, nomine Simon, diutino languore vexatus, adeo jam ex nimia infirmitate defecerat, ut nec a lecto surgere, nec ad necessaria naturæ suæ nisi cum duobus baculis & ministri auxilio posset procedere. [& monachus præ debilitate incedere nequiens,] Is more suo cum baculis ad sepulcrum quadam nocte ivit: & ibidem dormiens cum innumeris visionibus ludificaretur, nec aliquid perfecte videret; circa mediam noctem ex alicujus visionis terrore de somno dissiluit; & abjectis baculis, super quibus debilitatos pedes [firmabat, ante sepulcrum] stetit; & de sepulcro baculum faciens, quasi infantulus incedere discebat, & ad ambulandum seipsum portabat. Ibi itaque redditæ sibi virtutis experimentum capiens, ad proxima altaria & per totam ecclesiam absque fulcimine ivit. Et cum aliquantulum ad sepulcrum orasset; lectum repetiturus, baculos suos intra brachia arripuit; & mutata vice eos, qui paullo ante eum attulerant, retulit. Paucis evolutis diebus, [item dysentericus,] homo de marinis partibus prope Wit-Sandt ad Sanctum venit, qui ut asserebat, Viginti hebdomadibus morbo dysenteriæ laboraverat: sed ubi Sancto iter suum promisit, divinæ propitiationis medelam sensit: & abinde huc cum oblatione veniens, se omnino sanatum esse dixit.

ANNOTATA.

a Bella, seu Belliolum, oppidum Casletum inter & Iptas cum sua Castellania, habet Societatis Iesu Collegium & Patrum Capucinorum conventum.

b Vrbs munita, vulgo Arien, Francis Ayre, tribus leucis distans.

c Hesdinum ad Canchiam flumen, distat Audomaropoli leucis circiter novem ad meridiem.

d An contracte Ruyschure? Est is in Casletana ditione prope Audomaropolim, pagus cum castro, vix sesquimiliari, ut hic dicitur, distans.

e Abbatia jam Ipras translata est ad templum S. Nicolai.

f Est hæc Abbatia a supra memorata B. Ida, uti late ad hujus Vitam deducimus, anno 1091 fundata: ibi Deipara Virgo miraculis clara; ibidem B. Ida mortua est.

g Furnæ oppidum cum amplo Ambacto seu territorio, 7 vel 8 leucis distans Audomaropoli.

h Messines prope Ipras monasterium est nobilium Virginum, ab Adela uxore Balduini Pii sive Insulensis Comitis Flandriæ fundatum.

i Desiderius, creatus Episcopus anno 1169, Synodo Lateranensi interfuit anno 1179, mortuus 1194.

k Teutonice onderspekt diceretur: Spek enim hac lingua Laridum seu Lardum est.

CAPUT IV.
Alia XIII miracula. Mirabilis peccatoris conversio: & periclitantium in mari liberatio.

[37] Anglica quoque mulier, quæ sanctos Martyres Thomam & a Edmundum causa remedii adierat, nec convaluerat; in has partes transfretans, ad partes nostras venit: & ab infirmitate pene inaudita, Dei miserante clementia, liberari meruit. Quo quidem vocabulo infirmitatem illius nominem, ignoro: [Quædam a gravi in languore sanatur,] quam incomparabiliter infirmatam fuisse scio, cum nimirum, ac si furiosa esset, indesinenter caput circumagitaret. Cum igitur ad Sanctum venisset, & prope sepulcrum solito acrius a sua passione infestaretur; dolor in saniem collectus per aurem erupit: & sicut nonnulli, qui adfuerunt, testati sunt, [gemino verme ex auribus prodeunte;] duo vermes magni & deformes simul cum sanie ex aure prodierunt: sicque a passione, quam novem hebdomadibus omni die sustinuerat, per misericordiam Dei liberata, ad probandam perfectæ curationis veritatem, septem diebus nobiscum permansit incolumis & sana.

[38] Civis quidam ex castello S. Audomari accipitrem suum amiserat, [alius accipitrem amissum recuperat:] quem uno die requirens, amissum cum non invenisset, promisit S. Bernardo ceream volucrem afferre, si amissam avem posset recipere. Sicque factum est ut post unam fere horam, dum homo Sanctum invocaret, amissus accipiter ante pedes Domini sui advolaret, & captivam aviculam inter ungues afferret. Hæc narratio forte pro ludo æstimabitur: sed nulla hic falsitas deprehendetur. Famulorum namque relatione, qui ceream volucrem a Domino suo missam huc attulerunt, res hæc innotuit: & a multis cognita per totam civitatem celebris fuit. Et ne quis miretur & dicat, Dominum de volucribus non curare; sciat ex divinæ testimonio Scripturæ, quod Dominus nihil eorum odit, quæ fecit: maxime cum legamus eremitas in solitudine circa bestias virtutes multas exercuisse, & quotidie videamus in rebus minimis divina opera gloriosius renitere. [Sap. 11, 23] Licet enim in hac volucre superbia possit notari, de occultis tamen non est nostrum judicare: quin potius si hoc Domini opus est, debemus ei pro sua ineffabili pietate quas possumus gratias rependere.

[39] Homo ex Pontivo, ex castello quod dicitur b Rue, puerum habebat caduco morbo laborantem; qui illico, [Sanantur puer caduco morbo laborans,] ubi pater suus, quod eum ad Sanctum afferret, promisit; omnem morbi sui infestationem puer amisit. Et quia huc pater cum filio suo veniens, in verbo Domini asseruit, quod per tres menses nullam infirmitatis suæ notam senserit, hinc conjecturamus quod omnino convaluerit. [item puella;] Huic simile alii cuidam homini de Bethunia cum filia sua parvula, ipso coram nobis omnibus narrante, contigisse comprobatum est. Prædicta namque filia sua ejusdem morbi infestatione ita per aliquot menses laborabat, ut semper in novolunio fere per octo dies, multotiens quotidie cadendo, humi tamquam mortua jaceret: quam postea pater ad sepulcrum S. Bernardi adductam ibi convaluisse putavit, & domum reduxit. Post mensem vero de sanitate illius plene confirmatus, huc rediit cum filia, Deo Sanctoque Bernardo debitas gratias redditurus. Cum jam odore virtutum beati viri diffuso, [tum mulier surda,] undique populi quasi aquilæ ad sanctissimum corpus illius convolarent; quædam mulier de Aria, aurium officio privata, inter alios ad memoriam ejus accessit: quæ facta oratione, pulverem de Sancti sepulcro propriis manibus surdis auribus injecit; moxque aqua reliquiis ejus sanctificata illis ablutis, statim antiquus audiendi renovatus est usus.

[40] Puer in castro S. Audomari, [puer in cerebro graviter lasus:] cum in cerebro vulneratus esset, quodam die calidum panem comedens, subita passione percussus, fere exanimis ad Sanctum est allatus. Cum igitur tota die pene mortuus ibi jaceret, & imminente verspera Frater, qui sepulcrum custodiebat, circa illud immunditias everri juberet; mater pueri, videns ibidem stramenti inopiam esse, & advenientes peregrinos dum genua flecterent, se in pulvere sedare: S. Bernarde, inquit, si velles mihi filium meum reddere, ego coram sepulcro tuo scirpeam mattam non tardarem substernere. Sicut autem nonnumquam dolentes ad mortuos loqui solent, sic mater post prædicta verba ad puerum fere exanimem coversa, si sponsioni suæ consentiret, requisivit. Et puer, caput elevans, Etiam, respondit. Mammam etiam matris manu accipiens, & ori suo admovens, lactabat, loquebatur & comedebat; & ad omnia quæ anteriori die fecerat, satis validus erat. O mira Sancti virtus, qui pauperis mulieris mattam, adeo acceptam habebat, ut pro illius sponsione morienti puero dignaretur sanitatem restituere. Eadem, ut mihi videtur, hilaritas adhuc miraculis elucescit, quæ olim in eo dum pœnitens esset enituit.

[41] [puella morti vicina:] Filia cujusdam mulieris, de castello quod dicitur Bella, diutino languore vexata, tandem morbo succumbens, nativæ mortis pulsare januam putabatur. Cujus mater tanta vitæ discrimina videns, tandem ad beati viri, cujus miraculorum famam nuper acceperat, patrocinii asylum cum hujusmodi precibus divertit. O, inquit, S. Bernarde, cujus miraculorum mundus repletur odore, succurre filiæ meæ, succurre, quæso, cælesti medicamine; cui, ut datur videri, nec artes nec opes prodesse possunt humanæ: spondeo eam futuram tibi ancillam: comparabis me famulam tibi devotissimam: dum adsis miseræ, in mortis vicinia constitutæ. Mox finem orationis sensus sequitur meliorationis: nam exhinc succrescente de die in diem sanitate, ubi convaluit, huc cum matre venit, & veri ordinem nobis referens, & sanatori suo debitas gratias exolvens.

[42] Rem narramus, quam narrante cui narrata est ab ipso cui contigit, fideliter accepimus. Ipsius quidem propriam personam (cum nec nomen ejus nec notitia nos lateat) rem ipsam, loqui, audire possemus; sed tutius nobis esse duximus secundæ notæ testes inducere, quam juveni, cui res accidit, jam converso & pœnitenti, super peccato suo quæstionem movendo, erubescentiam & offensionem parere; scriptum quippe meminimus, Væ illi per quem scandalum venit. [Matth. 18, 7] Prædictus itaque juvenis, uxori licet fuerit legitime sociatus, [Iuvenis adulter,] extra concessam tamen copulam longius evagatus, cœnosæ militans imperatrici, manibus omnes effudit habenas voluptati. Nam præter innuptarum choros simplices, conjugatorum conjugatus violavit sedes, adeo ut ab eo aliorum conciperent uxores, & tanti parerent sceleris infantes. Sic igitur, ut diximus, totus immunditiæ deditus, equum vixit & mulum, quibus non est intellectus. Sed quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus, homines & jumenta salvas, Domine. [facta peccati confessione,] Surgente itaque Aquilone veniens Spiritus sanctus perflavit cor ejus: suum mox Presbyterum adivit, vulnera nudavit: quibus Presbyter prudenter vinum & oleum infundens, & de perpetratis castigato pœnitentiam indixit, & ut in eadem mente perstaret, plurimis persuasionibus delinivit. Sed pœnitentiæ postmodum oblitus a proposito declinavit. Quid ergo? Culpa magistri scilicet arguitur, sed non est in medico semper curetur ut æger. [Hierosolymam peregrinatur:] Aggreditur autem iter, pro pœnitentia indictum, valde protensum: terras ergo perambulavit, maria transivit, Hierosolymam pervenit, oratum est & domum redivit. Quid ergo? Quid agitur? Peregre quidem profectus es, Crucem bajulasti, sed utinam in corde! [reversus eadem peccata repetit:] Sic sic enim secutus esses Dominum. Bonum autem opus operatus es sed numquid de terris in terras, de regionibus in regiones, & non magis de virtute in virtutem ambulandum, ut videatur Deus Deorum?

Cælum non animū mutant, qui trans mare currunt. Maria transisti, sed de morte ad vitam nondum transivisti: lavisti pedes tuos, quomodo inquinasti eos? Ad vomitum tuum redisti: minutus es vitiis, sed non fugasti. Interea dum adulteria repetuntur, & lenocinia renovantur, ad Sancti memoriam Bernardi oratum venit. Ubi dum oratur, visum est ei vestimenta sua ab inferioribus partibus proserpente flamma undique absumi. Aspicit, miratur, peccatorum recordatur, [veniens ad sepulcrum vestes suas ardere sentit:] timet rem videri a circumstantibus, timet Dominum sibi valde iratum pro sceleribus. Pro confusione ergo duplici & rubore divertens in vicinum angulum, vestes exuit, & ab amico comitante qua se tegeret unam accepit. Oratorium itaque statim confusus exivit. O S. Bernardum! O Virum laudabilem! O pœnitendi scientia instructum hominem! Militem de militia, medicum de medicina, sed Bernardum nostrum consule de pœnitentia: exercitatus est in hujusmodi schola: novit vulnerum species, novit diversas & competentes subventiones. Ecce enim juvenem, quem in infimis aquilo ille totum infrigeravit, dum vestimenta ejus exterius visibiliter ignis accendit, meritis beati viri flamma sancti Spiritus invisibiliter intus accendit.

[43] His ita se habentibus, juvenis sæpe dictus quemdam inclusum haud longe extra burgum S. Audomari degentem, [adit inclusum rursus pœnitens;] S. Bernardo quondam familiarem, continuo petivit, & sicut aquam cor suum ante conspectum Domini effudit. Exponit totum tam rei quam eventus ordinem. Collaudat vir Dominum, in peccatoribus misericordem, & in Sanctos suos mirabilem. Increpavit ergo juvenem pro commissis, obsecravit pro virtutibus acquirendis. Viri auditur doctrina, auditur & amplectitur in omni patientia: renovatur ergo pœnitentia, renovatur & aggravatur; [alium mutatur:] castigatur corpus & in servitutem redigitur; vitia destruuntur, virtutes ædificantur. Hæc mutatio dexteræ excelsi. Paucis ergo evolutis diebus incidit menti ad sanctum sepulcrum redire; & reditur. [inde ad sepulcrum reversus,] Ubi diu humiliter oravit, diu genua flexit, & pro tam pia correptione Sancto gratias egit, & pro incepta usque in finem, suis meritis conservanda correctione devotissime rogavit. Profusa ergo oratione, abire tentavit, sed non valuit: valuit quidem orare, genua flectere, sed nullo modo potuit recedere. [ubi aliquamdiu retinetur occultavi,] Gelidus ergo timor occupat artus: orat tamen, sicut diximus: genua flectit & adorat, ita ut juvenem a Sancto hujusmodi verbis compellari putares amicis: Expecta paulisper, expecta amice, & audi me, quem noveris extitisse intercessorem pro te. Iram quidem Domini pro scelerum enormitate meruisti, & cum descendentibus in lacum deputatus fuisti: sed, Deo gratias, me interveniente evasisti: evasisti dico, si bonum principium, meliori augmento decoraveris usque ad vitæ supremum. Cogita quæso me quondam peccatorem, recogita quæso postmodum pœnitentem: [quasi monendus ad pœnitentiæ constantia Bernardi exemplo.] vide autem pro temporali pœnitentia modo æternaliter coronatum & exultantem. Hic te in oratione paulisper volui detinere, ut contra eum, qui non dormit, sed semper vigilat, circuiens & quærens quem devoret, bellum habens, vigilare discas & orare. Expertus sum quod dico: crede experto. Gratias ergo agens Domino, vade in pace; & ne quid tibi deterius contingat, jam amplius noli peccare. Mox ergo secundum animam sanatus recessit homo ille, & gratias Domino sanctoque intercessori suo Bernardo rependens, religiose vivit usque hodie.

[44] Pretiosa in conspectu Domini hujus sancti viri merita, quanta devotione in arctis necessitatum periculis a fidelibus sint expetenda, non solum omnipotens Dominus ad sepulcrum ejus vel in remotis utique terrarum locis, verum etiam inter tumentes sævientis pelagi fluctus mirifice sua pietate monstrare dignatus est. [Mercatores Audomarenses] Quidam enim Mercatores, villam S. Audomari una cum conjugibus & familiis inhabitantes, negotiandi gratia cum merce multiplici peregre profecti, diversaque terrarum loca peragrantes, tandem antiquam Britanniam, quæ nunc Anglia dicitur, adierunt: ibique merces suas venditioni exponentes, aliasque a patriæ illius indigenis comparantes vel mutuantes, [tendunt in Angliam,] alii in Flandriam repedarunt, alii exteras regiones cum suis mercibus petierunt. Ex quibus duo ad invicem mutua societate devincti, navigio Scotiam adire tentantes, in Britannico mari nimia tempestate quassati, [inde duo in Scotiam navigantes,] inæstimabili ordine atque miraculo inusitato, erga se cunctosque qui cum eis erant, omnipotentis Dei gratiam per hujus Sancti patrocinia mirabiliter cognoverunt. Nam cum in eorum morte procellosis ventis elevati fluctus sævirent, arbore navis una cum velis undis projecta, totum vas nimiis fluctibus quassatum, [jactantur tempestate:] ab omni sua compage dissolutum est. Undis itaque irrumpentibus totum vas usque ad superiora repletur: ita ut non tam navis intus undas, quam undæ intra navem esse viderenter. Quid multis moror? Virium suarum penitus destituti solamine, mox ad divinæ pietatis se contulere subsidia. Dum ergo alii omnipotentem Dominum, ipsius elementi conditorem rectoremque, suppliciter exorant; alii intemeratæ Dei Genitricis & Virginis suffragia deposcunt; atque alii diversa Sanctorum patrocinia, prout eos ducebat devotionis affectus, interpellant; duo prænominati socii omnipotentem Dominum per merita S. Bernardi sibi propitiari instantissima prece salubriter implorant. Quid ergo? [dum invocant B. Bernardū:] Protinus ad tanti viri invocationem, omnipotens Dominus, qui eorum mentes mirabiliter terruit, eorum quoque vitam per merita Sancti sui mirabilius reformavit. Nam navis vi quadam validi afflatus undis eripitur, atque in sublimi quasi ad unius sagittæ jactum vel eo amplius per altum aëra subvecta, trans tumentes oceani gurgites, [navi per aëra subvecta,] in quodam mari tranquillissimo, sed minus profundo, cum maximo omnium stupore defertur: qui ibidem se scopulis allidi periclitarique timentes, remis rudentibusque navem sustentabant, quousque deducerentur in portum voluntatis eorum. [feruntur ad optatum portum:] Dum igitur illi tanta divini terroris animadversione percelluntur, eorum conjuges in Flandriis degentes, de suorum virorum prosperitate solicitæ, quadam die orta tempestate sævissima ceream navem componentes, [uxoribus tum ceream navem offerentibus.] pro ipsorum salute Domino Sanctoque detulere Bernardo. Paucis postmodum evolutis diebus, prædicti viri ad propria reversi, dum de tantæ rei miraculo ad invicem conferrent, & eorum conjuges quid pro eis egerint indicarent; diem solicite perquirentes & horam, ipsam esse comperiunt, qua de naufragio erepti, uxores eorum pro sua salute Domino Sanctoque Bernardo preces & munera obtulerunt O virum mirificum, omni virtutum laude mirifice persequendum, quem Dominus tantis miraculorum signis insignitum mirificavit: cujus merita antiquorum Patrum c Nicolai atque Ægidii meritis coæquavit, quem per hoc ipsis fore consimilem consimili miraculo mire manifestavit.

[45] Miles quidam de terra d Ghisnensi avem suam, quam falconem vocant, [Falco perditus recuperatur.] quatuor circiter dies perdiderat: quam dum quadam die huc illucque quærere studeret; accidit ut aliquot peregrinos de S. Bernardo in instanti venientes videret. Post mutuas ergo salutationes brevesque verborum vices, memoratus miles dixit se falconem per optimum nuper amisisse, & de hac causa illum sic discurrere. Cujus solicitudini unus peregrinorum hoc audientium mox consulens, Ecce, inquit de S. Bernardo, cujus miraculorum famam aures tuas non attigisse credere non possumus, omnes nos, sicut hic vides, simul venimus: illic inter multiplicium signa miraculorum, ad honorem Dei & laudem beati viri juxta sepulcrum ejus dependentium, etiam accipitrem pendere vidimus de cera factum: accipe igitur, si placet, consilium meum, & si falconem tuum S. Bernardus tibi reddiderit, alium de cera factum illi te recompensaturum spondeto. Ad hæc miles, Assentio, inquit, si modo quod memoras fortuna sequatur. Sic ergo dictum & ab invicem discessum est. Contigit autem ut dum prædictus miles non multo post pro foribus suis de more sederet, ubi falconem suum quem perdiderat venientem vidit, solitis eum signorum advocans nutibus, brachium porrexit: avisque advolans super illud resedit. Lætus ergo suum recepit falconem, miratusque eventus ordinem, S. Bernardum sicut promiserat adivit, avemque de cera factam, sponsionis non immemor, ibidem ad miraculi memoriam offerens dimisit.

ANNOTATA.

a S. Edmundus, Rex Orientalium Anglorum, a Danis occisus colitur Martyr 20 Novemb.

b Pontivum regio ad dexteram ripam Somonæ: ubi haud procul a mari est Rue, oppidum hic memoratum.

c Coluntur S. Nicolaus 6 Decemb. S. Ægidius 1 Septemb. in quorum Actis hujusmodi miracula legentu.

d Maritimus inter Caletum & Boloniam tractus, nomen habens ab oppido Guines, octo circiter leucis dissito.

CAPUT V.
Alia XXX miracula: tres mortui suscitati.

[46] Homo quidam de civitate, quæ dicitur a Trajectum, [Ob filium cum mercibus submersum,] Adam nomine, officio mercator, dum cum mercibus suis & pecunia ad transmarinas partes filium suum transmitteret, orta in mari tempestate, filium undis absorptum cum tota amisit facultate. Dum ergo plus æquo prædictus vir ægre tulit foris amissa, sensu præ nimio privatus dolore, [pater in amentiam delapsus,] graviori intus addictus est jacturæ. Cum tandem ad Sancti sepulcrum spe meliorandi pervenit, illud deosculatus, reliquiisque Sancti caput suum signatus; [sanæ menti restituitur:] pristinæ sanitati, sicut speravit, est restitutus. Alius quidam homo, Robertus vocabulo, de villa quæ dicitur Bouelinges, dum quadam die sumendo cibo inhiaret nimis avide, carnesque, ut ita dicam, ingurgitaret multum inhumane; os sumptæ carnis ejus gutturi inhæsit; vicinasque aviditati insidias gulositate seductus sic pertulit. [Ossiculum per 15 dies guttur ocludens] Hic ergo per quindecim fere dies, neque loqui, neque cibum neque potum, osse meatum obturante, valens trajicere; ad memoriam S. Bernardi tandem venit: ibique oranti, ubi aquam Sancti reliquiis sanctificatam gustavit, [qua reliquiarum gustata eximitur:] osse potus virtute inferius dimisso, amissa loquendi reformatur facultas; moxque Dei laudes ore resolvens, Sancto quoque debitas pro sanatione sua reddidit gratias.

[47] Ex oppido Bergensi mater quædam familias filium suum, [Curatur pes inflammatus jam abscindendus.] cujus pedem jam infernalis ignis pene consumebant incendia, per diversa Sanctorum loca circumduxerat: qui nusquam aliquid remedii vel curationis adeptus, novissime burgum S. Audomari, non orationis causa neque meritorum S. Bernardi, quin potius ut pes ejus abscinderetur, adivit. Dum igitur b cireticos domi parentum & amicorum expectat; ad memoriam S. Bernardi simul cum puero mater accessit, suppliciter exorans, ut in conspectu divinitatis pro puero pius intercessor existat, & ne aliquando pes ipsius abscindatur, sua prece apud Dominum clementer obtineat. Non frustratur spe misericordiæ, sed desiderium piæ postulationis subsequitur effectus curationis. Puero, namque ante sepulcrum soporato, sopitur incendium: caro quoque exusta, panniculis circumvolutis adhærens, a sana disiungitur: statimque dolore fugato pristinæ sanitati restitutus cum matre discessit. Vere Dominus ac Redemptor noster sponsionis suæ non immemor, qua dicit, Opera quæ ego facio & vos facietis; ea quæ Sanctos suos seculis venturis facturos spospondit, per hunc Sanctum suum in conspectu filiorum hominum mirabiliter operari non desinit: qui nimirum Salvatoris sui vestigiis adhærens, per vias vitæ & semitas gradiendo justitiæ, lenocinantis mundi blandimenta devitans, tanto liberius præsentis vitæ naufragio transnatavit, quanto districtius illecebrosæ carnis voluptates edomuit. [Ioan. 5, 36] Unde non immerito in illa beatitudine cælesti perpetuæ felicitatis munere ditatus, quam felix, quam gloriosus gloriæ Conditoris assistat, ex his quæ per eum Dominus operatur, liquido manifestatur.

[48] In castro S. Audomari mulier quædam, Christiana nomine, inflatione totius corporis laborabat: quæ a multis sapientibus consilium acceperat, & tamen ab omni sanitatis spe frustrata remanserat. Hæc sub hospita beati viri ancilla extiterat, & cum ea habitando familiaritatem ejus adipisci promeruerat. Huic quadam nocte Sanctus apparuit, &, utrumne dormiret, requisivit. Cumque illa quis sibi loqueretur inquireret; [Sanantur mulier toto corpore inflata,] ille se Fratrem Bernardum esse respondit: & ut ad se veniret indixit. Ad hæc ægrota respondente, se a lecto non posse surgere, & quo illum quæreret prorsus ignorare; Sancti preceptio urgebat, quatenus ad S. Bertinum, ubi ipse corpore requiescit, vel adducta vel advecta veniret, si sanitatem recipere vellet. Mulier igitur visioni non incredula, ad Sanctum se portari fecit. Quæ dum supra sepulcrum procumbens oraret, quidam eructuationis sonus a ventre ejus est auditus, & sic omnis inordinatus tumor ad nihilum est redactus. Factum mirabile non minus mirandum comitatur. [surdus per 4 annos,] Dum enim, pro miraculi novitate, omnis populus in laudem Dei voces attolleret; homo quidam, qui quatuor annis & eo amplius surdus extiterat, ibidem jacens obdormierat: sed ex tanto clamore excitatus, obstupuit, & quid contigisset reddito auditu inquisivit. Duplicato itaque miraculo, duplicatur & clamantis populi gaudium, & per omnia Sancti declaratur meritum.

[49] Femina quædam, Hedewidis nomine, de Villa nuncupata Carbeke, cum duabus aliis feminis, quas quasi in testimonium adduxerat, quinquennem filium ad Sanctum attulit: circa quem Sancti virtutem gloriose effulsisse, multis astantibus retulit. Ante Dominum enim Richardum c Archiepiscopum Cantuariensem & Magistrum d Walerunum Electum Roffensem, Magistrumque e Petrum Blesensem, & alios quamplurimos magnæ famæ Clericos, puer est allatus, & matre referente veritatis ordo in medium est prolatus. Mater siquidem, dum quadam die sedens in domo filium suum abesse conquereretur, [puer aquis suffocatus reviviscit.] frater ejus ad requirendum illum egreditur: quem in aqua suffocatum inveniens, pavitantium more obstupefactus, domum recurrit: & cum ejulatu magno miserandæ matri tristem eventum indicavit. Hoc mater audiens, tremebunda & pene exanimis ad lacum properavit: corpusque filii sui, quod adhuc capite deorsum verso in aqua jacebat, extrahit: sed nulla in eo vitæ signa reperire potuit. Omnes quippe qui aderant, mortuum eum esse dicebant, mortisque argumenta comprobantes, sanguinem, qui ab ore & naribus profluebat, ex cordis & intimorum diruptione profluere affirmabant. Mater tamen de Dei clementia & Sancti patrocinio non diffidens, fidelis advocati implorabat auxilium: spondebatque quod Sancto suum cum muneribus, quæ habere poterat, adferret filium; cum quo & seipsum ad Sancti de cetero deputaret servitium. Mira dicturus sum. Vix mulier verba compleverat, & puer redeunte spiritu singultare cœpit, cælestique fotus medicamine, cito incolumitatem recepit. Hoc ordine, quo nostri styli processit rusticitas, mater filium suum adducens coram memoratis testibus, rei eventum notificavit. Per omnia benedictus Deus, qui Sanctum suum ita glorificare non desinit.

[50] Dum aliquando Hospitarius noster in Anglia pro redditibus suis ivisset, nepos Presbyteri, qui unam parochiarum marinarum tenet, desperabiliter languebat; [Quidam linguæ usum recipit.] præsertim cum & in ore & in lingua ultra modum inflatus esset, & non solum loquendi, sed pene etiam respirandi facultatem amisisset. Cum igitur ex Presbyteri relatione languor nepotis Hospitario cognitus fuisset, S. Bernardi ille incipiens narrare magnalia, suadebat illis ut Sanctum fideliter invocarent, promittens præsumptibiliter, quia sanitatem æger reciperet. Ad hæc cum Presbyter verbis, æger nutu quo poterat, Sanctum interpellarent; monachus reliquias Sancti, quas secum habebat, capillos scilicet ejus, aqua intinxit; apertisque cum cultello ægri dentibus, ex eadem aqua modicum in os ejus instillavit. Mox medicamenti effectu subsequente, æger amissam penitus loquelam recepit, & inflationis & ulcerationis vestigiis evanescentibus, tertio die ad perfectum convaluit.

[51] Juvenem quemdam, Anglicum natione, uno crure claudicantem & baculo se sustentantem, ad Sanctum venisse audivimus, cujus curationis ordinem subscribere deliberamus. Dum coram tumba Sancti clamans ille & tremens procumberet; monachus, qui ibidem pro reddendo responso sedebat, causam clamoris requisivit. [sanatur juvenis a cruris unius cruciatu gravi:] Cui ille, Domine, inquit, indicibilem passionem in crure meo sustineo, & nunc solito acrius morbi mei infestatio me vexat; & ut mihi videtur, quasi vivum animal interius latens, ossa & medullam devorat. Monachus igitur super miserabili incommodo compunctus, Sancti lapide crus hominis signavit, & ad orationem eum exhortans dormire præcepit. Post paululum vero juvenis se melius habere dicens, surrexit, & sedens femur suum discooperuit; & quamdam ibi ligaturam amovens, stuppas sanguine rubentes a carne extraxit. Cerneres itaque mirum in modum stuppas sanguine rubere, & tamen in foramine unde extractæ fuerant, sanguinem nullum apparere. Interrogatus autem de nomine infirmitatis suæ, dicebat, quod ab equo percussus fuerat, & inter saxa lapsus, tum ictu equi, tum repercussione saxorum in multis locis vulneratus extiterit; duobus tamen annis sanatus, nuper vulnera ejus sanie effluere cœperant, ita quod a quibusdam fistulam, a quibusdam vero vermem habere putaretur. Hujus rei causa ad S. Mariam de f Rupe-Madoli & S. Leonardum g peregre profectus fuerat: sed nusquam sanitatem adeptus, tandem ad S. Bernardum venit: & tali modo, ut præscriptum est, se ibi sanatum fuisse ostendit. Sed quia advena erat, publice & privatim eum probare studuimus: qui quoniam a prima assertione deflecti non poterat, & animam suam super veritate sua testem interpellabat, nos procul dubio dictis suis fidem adhibere cogebat.

[52] Audivimus etiam hominem quemdam de Falconis-monte ad Sanctum venisse, [moribundus & scabiosus,] qui se dicebat desperabiliter ægrotasse, jamque secundo pro mortis periculo salutiferis sacramentis communicasse. Dicebat etiam omne corpus suum universali scabie, acsi leprosus esset, obtectum fuisse, sed per S. Bernardi suffragium, quem in auxilium suum invocaverat, tam a lepra quam a mortis discrimine evasisse. Coram populo etenim vestem dirupit, carnem suam ostendit: ubi quidem veteris morbi cicatrices adhuc apparebant, sed pauca vel nulla scabiei vestigia remanserant. Puer quidam manum vehementer inflatam habebat: pro qua mater ejus ceream Sancto manum spopondit: [curatur manus inflata,] & puer, omni tumore & dolore sublato, sanitatem obtinuit. Multa quidem & alia miracula a Sancto facta fuisse audivimus, sed cum sanatorum negligentia ea non publicaverit; ne verbositatis notam incurramus, nec nos scribere voluimus, quod aperte probare non poteramus.

[53] Erat in castro S. Audomari mulier quædam, quæ uno anno vel eo amplius utrasque manus contractas habuerat, [item manus contracta:] sed ad sepulcrum Sancti sanata, dum de modo sanationis suæ probaretur, plures de præterita contractione testes habuit, & quid sibi contigisset tali ordine manifestavit. Dixit namque quod nocte quadam quæ sextam feriam præcedebat, quædam reverendi viri effigies sibi apparuit, & de recuperanda sanitate consilium dans, ad fratrem Bernardum, qui in ecclesia S. Bertini requiescit, ire præcepit. Mane autem facto dum visionem suam retractaret, de salute quodammodo secura erat; iter suum tamen pro debilitate corporis usque in crastinum distulit, Sabbato vero ad Sanctum ivit, & illuc perveniens caput & brachia intra foramina Mausolei ejus posuit, & sic ad orationem procubuit. Dum igitur aliquantulum sic procumberet, manus suas relaxari & digitos extendi sensit: femineæque levitatis impetu agitata, clamans & exultans a foraminibus prorupit; & contractas paulo ante manus, sanas & erectas ostendit. [puer calculo cruciatus,] In territorio Furnensi puer molestia lapidis angustiabatur: pro cujus salute parentes sua vota offerentes, S. Bernardum precabantur: quodque pro lapide, si exinde liberatus esset, æqualem argenti quantitatem offerrent pollicebantur. Pollicitationem itaque, vel ut verius dicam, fidem illorum Sancti interventione prosequente, puer statim lapidem eminxit, & parentum veritas promissam argenti quantitatem fideli Patrono attulit.

[54] [& puella hydropica sanantur:] Puella Audomarensis castri indigena, deformiter inflata, lata magis quam longa apparebat: ad quam multi periti viri & medici accersiti fuerunt, qui unanimem de numquam recuperanda salute sententiam proferebant, quodque naturali hydropisi infecta esset confirmabant. Hujus rei causa parentes filiam suam ad S. Bernardum adduxerunt, & tumorem ventris Sancti vinculis signari fecerunt. Post hæc domum reversi, advocato medico qui discernendarum infirmitatum sciolus erat, cum causam tumoris per phlebotomiam experiri vellent; puella in medium processit, & rejectis vestibus ventris tumorem resedisse ostendit. Taliter res gesta taliterque ad nostram notitiam perlata, multorum testimonio qui parentes & puellam noverant, est approbata.

[55] O veneranda Sancti merita! O reverendus sacer ille locus, ubi tam sancti corporis reconditum habetur pignus! Inter cetera enim miracula rem mirabilem accidisse vidimus, de qua si vera fides populi esse constiterit, absque falsitatis scrupulo affirmamus, quod per hunc Sanctum antiqua Apostolorum miracula restaurata viderimus. Puer siquidem qui credebatur mortuus, [ad sepulcrū delatus,] ad Sanctum allatus, cum super tumbam ejus fuisset positus, vitalis spiritus in eum est reversus. Quapropter monachus, qui ibidem pro reddendo responso aderat, cum ex his quæ acciderant obstupesceret, & utrumne vivus illuc adductus fuisset, vel ibi revixisset ignoraret; ad ejulantes mulieres quæ puerum attulerant se convertit, & vivere eum dicens, increpando, a lacrymis cessare præcepit. Mater igitur, quæ hujus rei causa accurrerat, filium suum vivere audiens, præ gaudio, [reviviscit puer,] ut creditur, exanimis in terram corruit, ita quod nonnullis astantium plus matris exanimatio quam pueri mors terroris ingesserit. Post aliquot tamen horas matre ad seipsam reversa, cum de eventu rei solicitius inquireremus, summam facti ex illorum assertione, qui rei interfuerant, breviter didicimus. Dicebant namque quod puer diu in aqua jacuisset, [qui fuerat submersus:] nullaque, cum ex ea extractus esset, in eo vitæ signa apparuissent: quem nihilominus huc allatum mortuum esse credidissent. Probabiliter ergo fides populi hoc illius meritis factum esse credit, ad cujus tumbam puer prius vivus apparuit.

[56] Mulier erat in civitate Atrebato, quæ dum dormiret subita passione percussa, distorto ore, [deformata ore distorto, & cæcatis oculis,] cæcatis oculis, turpiter fuerat deformata. Cum igitur multa in medicos inutiliter expendisset, post decem hebdomadas, durante adhuc infirmitate, totam spem suam ad Dominum contulit, & fideles internuntios Thomam & Bernardum interpellans, quod eos laneis induta & discalceata requireret, devovit: & in eadem fere hora convalescens, [primum voto facto;] integram cito sanitatem recepit. Verum cum per negligentiam reddere aliquantulum differret, dolor redivivus rediit: quod neglectui suo juste imputans, [deinde eo dilata,] iter promissum arripuit: nec tamen morbi sui infestatione caruit, donec ad Sancti nostri tumulum pervenit. Unde licet utrosque Sanctos, Thomam scilicet & Bernardum in curatione suæ peregrinæ operatos esse credimus, Major tamen veneratio Sancto nostro videtur exhibita, [iterum ad sepulcrum sanatur.] ad cujus memoriam, ægræ sanitas est restituta.

[57] Puer, de villa h Stenfort nuncupata, uno oculo per aliquot dies excæcatus, ad Sanctum venit: qui quia per integram hebdomadam devotionem pro posse suo exhibuit, [Curantur cœcitas unius oculi,] amissi luminis claritatem recepit. Adolescens quoque, hujus loci indigena, Philippus nomine, [paralysis unius lateris,] in uno latere paralysi percussus, quamdam in se mortis imaginem ostendebat: cui nimirum omnia lateris membra officere magis quam officium impendere videbantur: cum ea non sicut sua regere, sed tamquam aliena cogeretur post se trahere. Hic ad tumbam Sancti allatus, mirabili velocitate reddito amissorum membrorum officio, incolumitati est restitutus. Ex eadem quoque infirmitate & similiter in latere puella vexata & insuper pene muta, ad Sanctum est adducta; & ab omni, quod patiebatur, incommodo est liberata. Homo etiam ex Bergensi oppido triennem puerum adduxit, [faciei adustio.] circa quem Sancti pietas quam mirabilis exstiterit, nobis celatum esse noluit. Ait enim, quod puer in ignem vehementer accensum ceciderit, adeoque facies ejus deformata fuerit; ut nec unus oculus nec nasus in ea appareret, magisque semiustæ carnis quam faciei speciem similaret. Cum igitur, inquit, homo ille, de infortunio meo lugerem, ad S. Bernardum, quem suis veneratoribus fidelem esse Patronum multotiens audivi, tota mente me converti, & quod eum una cum puero meo requirerem promisi. Sic igitur de eventu rei timidus, puerum, prout melius scivi, in strato suo reposui: altera vero die dum diligentius inspicerem, talem ut nunc videtis, inveni. Facies siquidem ex præterita adustione paululum rubebat, sed nasus & oculi integri & sani apparebant.

[58] Multas præterea simplicium assertiones de Sancti miraculis audivi: sed sicut seriatim omnia revolvere superfluum videretur & nimis tædiosum; ita nonnulla, [Sanantur mulier ex morbo decumbens,] veritatis testimonio probata, summatim perstringere fortassis non erit inutile. Quidam noster famulus, Lambertus nomine, uxorem longo tempore lecto decubantem habebat, pro qua vile satis munus, crus cereum, Sancto obtulit, statimque mulier sanitatem obtinuit. Puer quoque gravi passione vexatus, [puer æger,] ad Sancti tumbam convaluit. Juvenis item multo tempore unius brachii impotens, dum prope sepulcrum dormiret, [habens brachium pene mortuum,] visum est ei quod vermis superioris doloris loco per brachium in digitos descenderet, quem a se excutere volens, a somno exiliit: & adhuc ex visione territus, brachium quod pene mortuum fuerat elevans, seipsum signavit. Tali ordine homo convaluit, ac omnibus qui rem audiere, [navis amissa recipitur:] mirandi materiam reliquit. Alius item homo navem suam, per septem hebdomadas perdiderat: qui cum Sancto nostro ceream promisisset, amissam reperit; idque Sancti præconiis adscribendum non immerito judicavit.

[59] Puer quoque circa genitalia morbiter inflatus, cum ruptus esse crederetur, [puer ab inflatione molesta liberatur:] parentes ad eum medicum adduxerunt, & inflationis causa inquiri debuerat. Inter hæc mater, naturali affectione magis solicita, S. Bernardum sedulis precibus interpellabat; & juxta filii sui longitudinem ceream candelam faciens, hanc cum magna devotione ei promittebat. Altera autem die, cum causa infirmitatis inquirenda esset, puer omnino sanus erat, ita quod nec aliqua preteritæ inflationis signa in eo remanserant. Multa ejusdem generis miracula brevitati me servire suadent, quia non solum a fastidiosis immo etiam a bevolis lectoribus reprehendi potero, si in pluribus similibus rebus ubique longos tractatus facere voluero. Rem itaque magnam parva oratione concludens, quid in hac nostra insula contigerit, breviter explicabo. Puer parvus in aquam cecidit, [puer submersus reviviscit:] ibique a tertia usque ad sextam jacuit. Post hæc facta inquisitione, in fundo gurgitis, facietenus limo inhærens, est inventus, ac deinde extractus. Hinc cum terra simul & aqua ab ore ejus excuteretur, nec aliquid in eo vitæ reperiretur; mater inter querulos planctus Sanctum frequenter invocavit: & circa horam Nonam mortuus revixit, ac omnibus qui adfuere laudandi atque mirandi causa extitit.

[60] [curatur dolor tibiarū in muliere,] Ex castro S. Audomari femina quædam a S. Jacobo redibat, quæ subito cruris dolore redeundi difficultatem perpessa, dum post comites suos remanere debuisset; in hujus necessitatis articulo S. Bernardum in auxilium suum invocavit: quem mox adjutorem experta, altera die omnis doloris expers, iter cœptum peragere non est impedita. Quodam tempore cum mercator ex præfato castro in Angliam venisset; invenit ibi suæ professionis hominem Fresionem: cum quo cum de artis suæ commerciis mutuam collocutionem haberet, Fresio ille de S. Bernardi virtutibus quærere cœpit, [& duobus conjugibus Frisiis] & quid sibi per Sanctum illum contigisset, argumentis adhuc apparentibus ostendit. Referebat quidem, quod ipse & uxor ejus, uno tempore ambo inflatione & infirmitate tibiarum lecto decubabant: quibus cum Sancti nostri merita jam innotuissent, & ipsi eum in hac angustia invocassent; astitit eis per somnium reverendæ formæ vir, qui præcipiebat quod novo Confessori Bernardo in Flandriæ partibus cereas tibias vel deferrent, vel mitterent, & sanitatem postea reciperent. Exhinc igitur jam de salute non diffidebant, sed ad invocandum Sanctum, qui per visum ostensus fuerat, quotidiana devotione & per devotionem in salute proficiebant. Hæc nobis mercator noster retulit, & in signum hujus rei quatuor tibias de cera factas, quas Fresio incolumis ei dederat, Sancto nostro apportavit.

[61] Novi quemdam in cœnobio nostro monachum, de quo fidelium relatione comperi, [hernia difficilis monachi Bertiniani sanatur,] quod per Sancti patrocinium a magna infirmitate meruit sanari. Quia vero infirmitas nulli nostrum nota, partes secretas invaserat; nomen Fratris ne erubescat subticendo, tantummodo curationis ordinem scribo. Ab annis quidem puerilibus diruptus fuerat: qui cum inter prima miracula quemdam adolescentem ex eadem infirmitate sanatum vidisset; ad tumulum Sancti accessit, & pro familiaritate quam erga juvenem habuerat, audacius cum eo ratiocinando, taliter oravit. O Bernarde, succurre mihi supplici, quia te adhuc in hac mortalitate constitutum diligebam, & cum nihil de tuis miraculis scirem venerabar. Justitiæ namque (prout mihi videtur) ratio exigit, ut me potius quam extraneos cures: quia etsi latitudo caritatis etiam ad inimicos se extendat; affectuosius tamen amicos intra suum sinum congregat. Sic cum orasset, dormitum ivit: qui mane surgens, dum loca infirmitatis suæ consueto tactu confovere vellet, quid sibi Sancti intercessio præstiterit, integram sanitatem adeptus, agnovit.

[62] In pago Bourbourgensi, villa Loon i nuncupata, homo quidam, Walterus nomine, sagitta percussus fuerat, ita quod ferrum per medium faciei transiens, ex altera parte pene usque ad aurem pertingebat. [sagitta sex annis capiti infixa miraculo eximitur,] Sex itaque annis hoc incommodo laborans, cum nulla medicorum arte curari posset; ad S. Bernardum venit: eique promisit, ut si aliquando ferrum, quod in capite gerebat, extractum fuisset; similitudinem illius ex argento factam offerre paratus esset. Tali igitur promissione erga Sanctum astrictus, domum rediit: ac post aliquot dies sagitta ad superiorem cicatricem contra naturam quidem est regressa: tantumque de hastili, ferro adhuc inhærente, extra apparuit, ut forcipibus illud apprehendere difficile non fuerit. Ut autem perpendamus hoc non fortuito, sed miraculo evenisse, ferrum & hastile suum simul extrahi potuerunt; sed mox extracta præ nimia putredine, in manu extractoris dissoluta dissiluerunt. Homo igitur sanus effectus, juxta voti sui tenorem, ferri similitudinem de argento factam Sancto attulit; cujus relatu res ista ad nostram pervenit notitiam.

[63] Quædam mulier ex Atrebato Sanctum peregre requisivit: quæ tres ad tumbam ejus candelas, & ad singula circum altaria singulas apposuit: deprecata est autem Fratrem custodem sepulcri, ut eas quamdiu ardere possent, non extingueret; dicens hoc a S. Bernardo præceptum esse, [sanatur ex inflatione faciei cæca.] quem sibi veraciter apparuisse astruebat, sed utrum vel dormierit vel vigilaverit certum non habebat. Sex enim septimanas præ nimia faciei inflatione cæcata fuerat, cum reverendus vir, qui se Bernardum nominabat, ut dictum est, apparuit & de recuperanda salute consilium dans, sepulcrum suum in ecclesia S. Bertini adire præcepit. Quia igitur, sicut muliere affirmante cognovimus, visionem sanitas est comitata, jure res hæc inter miracula est annumeranda.

ANNOTATA.

a Hic intelligitur Trajectum ad Mosam, Leodium inter & Ruremundam.

b Forte Cirugicos, quomodo sæpedictos medio ævo chirurgos invenies: sed neque sic sensus subsisteret, nisi locoper conjecturam emendato, qui talis erat in ecgrapho nestro, Dum igitur cireticus hominum, parentum & amicorum expectat.

c Richardus, successor S. Thomæ, mortuus est anno 1188.

d Waleranus, Waltero 26 Iulii anni hujus 1182 mortuo, electus, non diu præfuit, mortuus anno 1184.

e Petrus Blesensis, erat Archidiaconus Bathoniensis.

f Ita Latine reddi putavit locum qui vulgo Rocamadoul dicitur, revera autem Rupes-amatoris redditur. De famosi autem illius loci patrona Deipara historicam relationem scripsit noster Odo Gissæius.

g S. Leonardi cultus est in celebri Abbatia ejus in agro Lemovicensi: colitur is 6 Novemb.

h Stenfordia insignis & amœnus locus in agro Casletano.

i Loon ibidem prope mare inter Gravelingam & Mardicum.

CAPUT VI.
Alia XII miracula: e quibus nonnulla a posteris adjuncta.

[64] Ex territorio Furnensi homo, Lambertus vocabulo, de S. Jacobo rediens, quadam nocte, dum ad necessaria naturæ surgere vellet, [Genu & pes collisus curantur:] super crus suum cecidit & pedem ac genu vehementis collisit, ita quod aut crus confractum esse, aut juncturam aliquam a sua compagine dissiluisse non dubitaret. Dum ergo hinc pro sua læsione, inde (quia post comites suos manere timebat) gravi dolore afficeretur; S. Bernardum in hac angustia sibi suffragari poposcit, cui etiam quod pedem & genu ex ferro adferret, voto se astrinxit. Sicque factum est, ut cum homo inter querulas preces obdormivisset, omnis simul dolor consopiretur; & mane reverso, ad peragendum diuturnum quotidie iter, nequaquam aliqua læsione impediretur. Huic veritati perhibet testimonium pes ferreus, cum genu dependens ad Sancti tumulum.

[65] Extitit in pago Tornehem oriundus homo quidam, nomine Nicolaus, in arte carpentaria industrius & peritus: qui dum una die artis suæ exerceret officium, domumque Domino suo, Comiti scilicet de Ghisnes, ædificaret; morbo advolante, unius cruris sui virtute sub momento privatus est. Sagittæ a vero morbo nondum cessante, non diu immoratum est, [ob subitam paralysim, motu omni privatus,] cum admirantibus cunctis qui præsentes aderant, non solummodo cruris virtute, sed etiam a totis viribus suis ab articulorum suorum novissimis pubetenus in una parte sui destitutus est, Percipiens itaque tantam in se morbi rabiem insanire, ad domum propriam & uxorem suam, tum sociorum adminiculo tum baculi sustentamento, quocumque modo divertit. In hunc modum cum dolore gravissimo atque importabili totam diem illam præteriit. Sequenti autem nocte, morbo eum magis magisque infestante, adeo sui utrobique factus est impotens, quod neutrum crurium aliquamve quorumlibet artuum suorum compaginem movere valeret vel flectere. [postquam apud sepulcrū B. Bernardi integra hebdomada mansisset,] His & hujuscemodi ærumnis & cruciatibus per tempus aliquod angariatus, ad S. Bernardum advectus est: cujus inhærens tumulo, oculos a vigiliis, ora a precibus devotissimis, pectus a suspiriis ad astra pertensis, per totam unam hebdomadam non relaxavit, nec voti sui quidquam impetravit. Super hoc nonnulli condolentes monachi & etiam admirantes, timuerunt, ne & ipse eis illuderet, vel seipsum dissimulans sceleris cujuspiam inhiaret insidiis. Ea propter quidam de Fratribus rei veritatem volens extorquere, cœpit illius tibias palpare, contractare, huc illucque distrahere, dicens: Homo expergiscere, sustenta tibias, attenta si vigor earum revixerit. Qui dum attentasset, sustinere eas sine monachi adminiculo non potuit, sed inanes ac si carerent ossibus insimul corruerunt. Tunc quia diuturnis invigilaverat orationibus, & incassum; jussu Fratrum & admonitione ad domum suam reportatus est, nulla Sancti sentiens beneficia. Quo audito Comes de Gisnes ei compatiens, ad Audomarense castrum fecit eum reportari, & ibidem physico fideli & sciolo eum ad curandum commendavit. [frustra experitur medicorum industriam:] Cumque circa eum medicus laborasset per tempus innumerum, nihil ei salutis contulit, nihilque conferre potuit. Similiter & ceteri quam plures physici inutiliter in eo operati sunt. Tunc æger jam a principio prænominatus, contempsit medicos, contempsit herbarum vires, contempsit & carmina, reminiscens quia non est medicus homo quispiam sicut Deus. Et statim Dei misericordiam super se cœpit invocare: & ut facilius apud Dominum impetraret, [denique voto se obligans B, Bernardo,] coadjutorem atque interpretem Sanctum sibi præelegit Bernardum: vovitque nulli medicorum se deinceps committere, nullum habere b opificem præter Sanctum illum, quem jam præelegerat. Sanctum scilicet Bernardum, monasterio Sithiu requiescentem. Ab illo ergo die & sub ipsa etiam die, [sanitatem recipit,] in qua Sancto vovit, Domino miserante & Sancto opitulante, cœpit curari, & in tantum meliorari, quod sub paucis diebus & quasi momentanee pristinæ omnino restitutus est sanitati. Pulsa morbi læsione, tanta sub modio miracula recondere nec ausus est nec voluit. Unde Dominum laudans & Sanctum magnificans, ad nos venire non distulit; & eventus sui seriem retegens, coram omni nostra congregatione & populi secularis multitudine, quemadmodum scripsimus, veritatem istam ipse docuit.

[66] Quanto igitur splendore virtutis, quantaque flagrantia beatitudinis gloriosus noster Bernardus Beatorum redolet universitatem; ad exemplum videlicet, ad eruditionem, ad correctionem; universis Ecclesiæ filiis gustu melius percipitur quam auditu. Unde illud: Gustate. & videte quoniam suavis est Dominus. [Ps. 35, 9] Magnificatus est ergo in conspectu principatus, & data est ei victoria super potestates tenebrarum, quia hic est filius Domino dilectus, in quo ei bene complacuit. Dum enim adhuc aura vesceretur, quam sincerum quam eximium in ara cordis holocaustum cremaverit [occultabat]: sed postquam naturæ solvit debitum, quantis signis, prodigiis, virtutibus elucens extiterit, [Gloria B. Bernardi ex multitudine miraculorum innotescit.] quis arca mentis includere, quis indicio litterarum elucubrare, seu una voce valeat explicare. Civitas enim supra montem posita numquam delituit. Posset itaque beatus iste congrue dicere: Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant qui me noverunt: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, & consolatus es me. Bernardus hic pauper & modicus pluribusque ærumnarum laboribus exhaustus, factus est Domino vivum verumque sacrificium, & templum inhabitationi divinæ dignissimum: recepit enim cum Lazaro in vita sua mala spontaneus, nunc autem consolatur. Multa quidem per eum operatus est Dominus haud perpetuo damnata silentio: verum etiam hoc tantillum succincta brevitate perstringentes, memoriæ applicabimus.

[97] Erat quædam mulier, cui nomen Agatha, in villa vocabulo Thetinghem, c non longe a Bergis remota: quæ dum partu abortivum edidit, balneis, quæ summo desiderio tam ante quam post partum fertur affectasse, se intromitti fecit. Cumque res sic agitur, gravior & ardentior ingruit infirmitas: ita ut eam sine inrermissione in balneis persistere compelleret, & posse & velle sine ipsis esse prohiberet: nam dum semel aut sæpius a balneis cessare tentabat, [delira mulier, in balneis continuo manere affectans] se subito de medio rapi, nisi statim eisdem reciperetur, clamabat. O miram rem & usque ad extremos orbis cardines incognitam! Si quando amici ejus, ab invisa illa aquarum mansione miseram extrahentes, detinere nitebantur, illa tum clanculo aufugit, & fossulæ, quam forte reperit, insiluit, utque ibidem suo insatiabili liberius indulgeret affectui, delituit. Dumque attentius perquiritur, post triduum ibi reperitur; extrahitur, domum, adducitur, & non sine continuo amicorū adjumento & caritativæ humanitatis obsequio (quia egens erat) circiter annos viginti duos & dimidium in hujusmodi miseria perseverare permittitur. Postremo sub imagine somni ei monstratum est, [per annos 22] ad tumbam supra memorati Sancti præsentari, & ibidem ejusdem meritis pristinæ sanitati debere restitui. Quod illa suis narrare non distulit, sciens quod fama Bernardi certis loca pervolat alis, quia virtus Dei exibat de illo, [tandem ad sepulcrum B. Bernardi delata,] & sanabat plurimos. Nec mora, ocius advehitur, nullatenus inde ab assueto liquore sequestrata; ad tumbam sæpius dicti Sancti exponitur: tandem non modica fidei constantia & norma confessionis solidata, balneis extrahitur; & statim tractus suspiriosos extorquens, & quasi rupto filo in fata properans, voce tam querula, tam clamosa malum illud execratur ex animo, non mentiens, donec per sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum divinæ gratia miserationis munitur: sicque factum est, & lecythus olei pauperi mulierculæ non defecit ad incremētum salutis; donec e miserando aquaticæ pestis ergastulo, meritis B. Bernardi penitus absolvitur, & balneis tam continuis ulterius non abuti docetur. Eja respicite, [liberatur.] Fratres, quæso respicite, quomodo divinæ virtutes fidei nostræ munimen conciliant. Videte ergo ut imbecillitati nostræ plurimum proficiant. Reducite ad animos seculi prosperitates, temporum multitudinem, virorum sublimium pompas, matronarum gloriam, divitiarum abundantiam. Attendite & pensate, quoniam hæc omnia quasi nulla sunt, quia qui ista diligit, quasi somnum vigilans videt. Hæc igitur recordatio magna debet esse institutio. Illa ergo sunt appetenda, illa summopere diligenda, quæ inventa non transeunt, nec adepta deficiunt. Sed quia ad horum desiderium anhelare sine divinæ gratiæ misericordia nullus valet, oremus Omnipotentem Dominum, ut nobis & velle exigendi, & posse tribuat obtinendi: quatenus hic in suo vivere timore concedat & post hæc in beati & gloriosi nostri Bernardi & Sanctorum consortio cum gaudio recipere dignum ducat.

[68] Nec minus silendum quod & alio tempore per eumdem Sanctum actum est, quem constituit Dominus redemptionem plebis suæ. [habens alterum pedē aridum sanatur.] Juvenis quidam in Burgundia fuit, cui reliquus pes, debiti vigoris non reminiscens, penitus aruerat, ita ut ipsum laborioso recessu secum traheret, & de cetero duorum solatio baculorum se sustentaret. Contigit ergo ut veniret in loco qui dicitur d Viscamp, sed cui locus iste tam celebris satis innotuit, vulgaribus auris mille aditus ubi plebs famæ peregrina ministrat. Nec latebat inhabitantis Viscamp rumor almicanus Bernardi, Sithiense scilicet cœnobium miraculosis portentis per eumdem Sanctum non modicum clarere, & longo benedictionis obsequio florere. Quibus auditis hilaratus ille, ut saltem divinæ gratiæ portiunculam tenore fidei mercaretur, in Sithiu venire disposuit, & alterum de duobus baculum, devotionis animante affectu, abjecit: reliquo vero contentus vix locum exierat, cum jam offensam pedis, prius mortui impotentique nisu subsequentis humumque verrentis, sentire didicerat. Venit ergo, & monumento Sancti divinæ liberationis obtentu accubuit. Sed & tu homo, tu quis es ut respondeas Deo? Sanctum quidem voce votoque solicitasti; ille vero impetravit, quem dignum in conspectu Principis summi fidejussorem habuisti, quia erexit eum Dominus cornu salutis nobis, in domo Bertini pueri sui. Porro adolescens ille, cælestis medicinæ confectione gratuita in æde B. Bertini reficitur, receptoque pedis officio, baculum sustentatorium, quem solum. ut dictum est reliquo spreto retinuerat, ad testificandum rei exitum populari spectaculo ibidem reliquit.

[69] Illud quoque notandum scriptoque commendandum; quia puer quidam hic mortuus fuerat & revixit. Quædam igitur mulier, cui nomen Anna, venit de Bergis in castrum quod dicitur Audomari, ubi habitabat multis diebus, sortita jam filium, Ioannem nuncupatum, qui nonnullo jam adultus annorum numero, cœpit ad sepulcrum B. Bernardi cum coætaneis suis optativo & celebri studio quotidie currere, [puerulus cereo oblato liberatur morbo:] sedere & ludere, ut lenitas animi puerilis distrahit actus. Mater vero hujus videns memorabili tumbæ tam frequenter, tam diligenter adhærentem, candelam juxtā staturæ ejus longitudinem Sancto vovit; eo quod noverat eum quadam ægritudine graviter torqueri, & ex hac indies deterius irretiri: ipsa tamen, eo quod nulla aut tenuis esset sibi substantia, voti propositum distulit. Post hæc puero flagitante, inquietante, plurimumque pro cereo perseverante, mater demum acquievit. At ille voti debitum solvit, & deinceps omnem corporis sui molestiam sopiri, matri asseruit. Postea vero circa horam diei sextam contigit ut nescio quo casu a ponte præcipitaretur, & ab injurioso torrentis hiatu absorberȩtur: dumque huc & illuc aqua cum impetu diutius inquietaretur, supervenientes quidam reperiunt, extrahunt & deferunt, fatali pridem frigore rigidum, & toto corpore lividum, [& submersus,] nihilque in eo vitæ comperiunt residuum. Cui ut, si possent, aliquo experimento vitalem spiritum excitarent, capite dimisso, ut aquæ defluerent, partibus inguinariis manus firmiter apponunt. Dumque varias in eo astutias expendunt, nec proficiunt; ad tumbam Sancti corpus a matre portatur, & divinæ dispositioni melius commendatur. Illa vero ejulante de interitu filiali & debacchante, [ad sepulcrū reviviscit:] fit concursus urriusque sexus populi, præstolantis beatam spem & adventum gloriæ cælestis. Quid plura? Respexit Dominus in orationem humilium, & viro quodam reliquiis Sancti puerum signante, & dentibus cultrum interponente, & digito subsequente, puer digitum levi motu dentibus tenere cœpit. At ille videns faciem pueri jam rubefactam, testatur salutis accelerare subsidium, & jam mortis nullum habere vestigium. Nec mora, puer levatur, cunctisque admirantibus & de gratiosis virtutum exercitiis gratanter ovantibus, sanus & vivus per merita Confessoris redditur. O Virum ineffabilem! O si quis Virgiliano vel Tulliano dives eloquio adventaret, & ad scribendum de tali & tanto viro operam daret. Parvitas enim nostra non sufficit nec ullus unquam sufficere poterit ex omni natione, quæ sub cælo est. Quippe mulier illa, coram veneranda monachorum phalange & secularium collectione, mœrore prorsus exulante, cum filio læta fronte in medium processit: quæ de circumstantiis rerum interrogata se Brugis oriundam indicabat, & qua insula cœnobii nostri circumsepta vicinat, per multa temporum spatia habitasse, & numquam alias causa Sancti se habitaturam affirmabat: de filio autem omnem rei eventum certis assertionibus exposuit, sicque omnem ambiguitatis nubeculam oculata fidei notitia enncleatius abstersit.

[70] Quædam præterea mulier in vico quem, vulgari Vocabulo Brelum appellamus, Audomarensi castro contermina, ut tradunt, oriunda, dum vice quadam nihil mali in membris suis nihilque molestiæ sentiens, post diurnos labores se pausatum tradidisset, & post sub nocturno silentio, ut fit, sese huc atque illuc in lecto versaret; attonita est brachium suum sinistrum simul & crus ejusdem lateris, omnino non posse moveri. [sanantur mulier contracta brachio & crure] Cumque de inopinato infortunii malo querula hæsitatione quateretur, & illa duo membra, soliti penitus oblita vigoris, tam repente arefieri, stupida recordaretur, memoriæ Bernardus occurrit: & divinæ miserationis subsidium propter Sancti merita anhelo spiritu efflagitare cœpit. Postera autem die ad tumbam Sancti perducta, summæ devotionis intuitu exponitur; oratur; nec sic primo, nec secundo, nec tertio melioratur. Dumque sic decurso diei spatio de profectu fidei nihil ageretur, & a sepulcro propter horæ incompetentiam arceretur; sequenti tamen die revertitur, & instat precibus impetratoriis, Sanctique memoriæ sedula intentione spiritaliter incumbit. Quid plura? Oblata est obtutibus fidelium, quia pristinum in præfatis membris prius arefactis recepit solatium. Memini quamdam mulierculam ad Sanctum venisse, quæ referebat Sancti virtutem se mirabiliter expertam esse: & ut melius dictis ejus fides adhiberetur, commemorabat ex ordine, [& caduco morbo laborans,] unde esset, quid passa fuisset, quidve Sancti meritis obtinuisset. Castri namque, quod e Abbeville dicitur, juxta suam relationem civis erat, & caduca passione jam multo tempore laborabat. Morbi sui incommodum ter omni die sustinuerat: & in aquis & in igne mortis periculum frequenter incurrerat. Cum igitur indesinenti infirmitate & mortis periculo anxiaretur, ad S. Bernardi patrocinium se contulit: & iter peregrinationis devote arripuit. Mirum itaque in modum ex ea die, qua peregrinari cœpit, usque dum ad Sanctum perveniret, nullam prorsus quotidiani morbi molestiam sensit. Et hæc nobis narrans, quia integram sanitatem se recepisse credidit; cunctis qui adfuerunt credendi & laudandi Dominum occasionem adduxit.

[71] Quidam mercator causa mercimonii sui in castrum S. Audomari deveniens, cum gravi febre correptus fuisset, hospitis sui consilio candelam B. Bernardo devovit: sed cura rerum secularium eum alias trahente, votum minime persolvit. [febri correptus,] Sequenti itaque die mitigata febre sponsionis suæ oblitus, mare adiit, [& in eam ob votum delatum relapsus.] & in Angliam transfretans, Cantuariam usque devenit. Ubi cum redivivis morbi sui insultibus acerrime urgeretur, ad S. Thomam auxilii gratia cucurrit: sed nequaquam in prece persistens, ac per hoc forte nec salutem consequi valens, comperta physici præsentia, eum fecit accersiri. Quid plura? Interim cum medicus accersitus fuisset, Sanctus noster in visu febricitanti apparuit, eumque de voti transgressione redarguit, & dulci postmodum consolatione ægrotantem de spe salutis ita lætificavit: Si vis, inquit, salvus fieri, nullam ab homine medicinam quæras: sed spem in Domino constituens, sepulcrum meum adeas, sciens cum votum persolveris ab infirmitate tua liberaberis. Inter hæc homo a dulci somno excitus, jam se convaluisse credebat: statimque medicum & Angliam deserens, in Flandriam rediit; & cum voto suo ad Sanctum veniens, seque sanum ostendens, [pede altero claudus,] hæc de Domini ac Sancti miraculis fideliter enarravit. Homo, Michaël nomine, unum pedem penitus emortuum miserabiliter post se trahens, quadam die prope sepulcrum Sancti spe auxilii se collocavit: quem nequaquam spes sua fefellit. Jacens enim, novas in emortuis membris torsiones sensit; Sanctoque mediate divinum auxilium efflagitans, surrexit, stetit, & ambulavit. In territorio quoque Bergensi mulier utroque debilitata crure, [mulier contracta utroque crure] quorum alterum contractum, alterum paralyticum erat, Sancti meritis incolumitatem obtinuit, & in signum obtentæ salutis baculos, quibus vice pedum nitebatur, Curatori suo devote obtulit. f

[72] Puer de castro S. Audomari, in balneo submersus, satis evidentibus indiciis mortuus esse ostendebatur: quippe quem vitalis reliquerat halitus, pallor & nigredo deformaverat vultus, & rigor per totum corpus occupavarat. [Puer in balneo submersus reviviscit:] Flentibus ergo parentibus qui prolem suum videbant exanimem, fit magnus populi concursus; & vitam quam solus Deus reddere poterat, homines studii sui solertia revocare cupiebant. Nam alii ut, receptum intra corpus aquam ejicerent, puerum per pedes capite deorsum pendebant; alii corpus rigidum nunc faciebant, nunc frigidum calefaciebant. Sed cum omnem studii sui solertiam nil valere conspicerent, & hi qui sapientiores esse credebantur corpus sepeliri juberent; mulier quædam illud inter brachia arripiens, ad Sancti tumulum cucurrit, dicens S. Bernardum tantæ sanctitatis esse, ut Deus ejus precibus mortuum deberet resuscitare. Et quoniam mulier non hæsitavit diffidentia, non fefellit eam fides & erga Sanctum spes sua. Mox etenim ubi corpus exanime supra tumbam Sancti est depositum, sanguis per os & nares mortui exiliit, & revertente spiritu puer oscitare cœpit. Spargitur lætus rumor in populo, & nonnulli qui prius ad clamorem luctus accurrerant, ad vocem lætitiæ concurrentes astiterunt; qui dicerent: quod nequaquam imputarent hoc B. Petrum impetrare a Domino potuisse, unde plus de Bernardo quam de Petri sanctitate se dicebant confidere. Stulta quidem hæc fuit confidentia: sed quia de pia erga Sanctum affectione, potius quam de malitia processit, pie est excusanda; Sanctique virtus pro his & aliis miraculis jure prædicanda. [curatur ignis sacer,] Ad nostram quoque notitiam pervenit, quod homo quidam, infernali, ut dicitur, igne succensus, ibidem per Sancti marita fuerit extinctus. Multa præterea miracula in eodem loco evenisse audivimus & credimus: quæ quia per nostram incuriam sunt neglecta, & de rei gestæ ordine & sanitatum modo non satis docti sumus, eligimus potius silere, quam in aliquo falsitatis notam incurrere.

ANNOTATA.

a Sagittam appellat, celerem noxii humoris & dolorifici motum.

b Chirurgi Græcæ voce dicuntur, eam medicinæ partem profeßi quæ operi a Theoricis præscripto manum admovere docet: hujus autem vocis vim exprimunt Franci & Flandri iis vicini, vocando operatores, quod Latinius opifices dici auctor hic existimavit.

c Scilicet non integra hora intra orbem & littus vicini maris.

d Ita dicitur quasi Fisci-campus, in Normannia celebre monasterium, vulgo Fescam, alias Fiscannum, de quo pluribus actum 9 Ianuarii ad Vitam S. VVaningi.

e De Abbavilla Picardiæ oppido actum 20 Martii ad Translationem S. VVulfranni num. 4.

f Quod sequitur miraculum excerptum est ex una Homiliarum duarum, quas in Bertiniensi codice pariter descriptas inveniri, principio indicavimus: ubi auctor post commendationem aliquam laudabilis pœnitentiæ a Bernardo peractæ, sic transit ad id quod præ manibus est. Verum illa scire volentibus, ad seriem vitæ ejus recurrendum esse relinquamus: & quod nuper ad tumbam ejus accidisse audivimus, feliciter enarremus.

DE S. VVERNHERO PVERO
VVESALÆ A IVDÆIS OCCISO, BACHERACI DEPOSITO, AD RHENVM IN DIOECESI TREVIRENSI,

ANNO MCCLXXXVII

[Praefatio]

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

AUCTORE D. P.

Immane seculis omnibus in Christum & Christianos Iudæorum odium fuit, qui illos quotidie devovent, & atrociter persequuntur, eorum pueros furtim abducunt & crudeliter mactant; [A Iudæis plurimi pueri occisi,] potißimum illis diebus, quibus vel suum ipsi Pascha agunt, vel Ecclesiæ Catholica paßionem & mortem Christi Salvatoris pie solet venerari. Ita S. Simon puer Tridenti, & S. Ioannettus puer in diœcesi Coloniensi, impie a Iudæis occisi, proponuntur in hoc opere nostro ad diem XXIV Martii; item S. VVilhelmus puer, Norwici in Anglia; & S. Richardus, Parisiis ab eisdem Iudæis interempti referuntur XXV Martii: ubi etiam agitur de aliis pueris simili perfidæ gentis rabie interfectis. Eodem modo a crudelißimis illis occisus Rudolphus puer, [& S. Wernherus Wesaliæ in diœcesi Trevirensi.] colitur XVII Aprilis; & S. VVernherus puer, de quo hic agimus, trucidatus est VVesaliæ, diœcesis Trevirensis oppido, in læva Rheni ripa, inter Bacheracum (ubi corpus occisi fuit depositum) & oppidum S. Goaris sito, in veteribus Itinerariis Vosavia scripto, accolis Wesel, ceteris Germanis Ober-Wesel dicto, quod superiorem Wesaliam sonat, ut ab altera VVesalia, in Ducatu Clivensi, ad ejusdem Rheni dexteram sive Germanicam ripam, juxta Lippæ seu Lupiæ amnis confluentes posita, distinguatur.

[2] Acta martyrii, non diu post ejus obitum conscripta, extant, sed contracta, in antiqua Legenda Sanctorum, cusa Coloniæ & Lovanii anno octogesimo tertio & quinto post millesimum & quadringentesimum. [dantur ex MS. Acta martyrii antiqua] Eadem postmodum a Laurentio Surio ex MS. codice descripta sunt, & mutata dictione ad hunc XIX Aprilis rulgata. Nos integra primævo stylo damus, ex vetusto codice in pergameno conscripto, olim collegii Paderbornensis Societatis Iesu, nunc permutatione aliorum librorum facto Domus nostræ Professæ Antverpiensis, & in ea Musæi nostri, in quo vitas Sanctorum prælo paramus. [& Epitome:] Inserta quoque reperiuntur, & pene ad verbum, novæ Historiæ sive Officii Lectionibus: ex quibus supplementum antiquæ vitæ in Annotatis dabimus.

[3] [tum ex Processu ad canonizationē] Ceterum nulla res magis nos iuvit ad gloriam sancti pueri illustrandam, quam insignis Collegii nostri Trevirensis Codex membraneus, sub fide Notariorum septem fidelißime descriptus anno MCCCCXXIX, studio VVinandi Pastoris Bacheracensis, ad B. VVernheri cultum promovendum & solennem ejusdem canonizationem impetrandam, zelosißime satagentis: cujus voti compotem factum persuaderet Legenda recentior, Vesontione post annum MDXLVIII scripta (ubi dicitur VVernherus, sive ut ibi scribitur Vernerius, a Martino V Pontifice maximo in Divorum catalogum relatus) si vel minimum hujusmodi assertionis fundamentum appareret in aliquo vetustiori auctore Tunc autem id factum esse debuisset ultimo anno Martini, qui fuit post mortem Sancti, non CXX annus, ut dicit Legenda illa, sed CXLIV. Dabimus ex ea historiam translati Vesontionem digiti, cujus occasione assumptus ibidem est in Patronum Viticolarum, [datur, ante ultimam inventionem] erecta sub ejusdem nomine Sodalitate: & huic gratificari volens Fr. Eusebius Capucinus Legendam prædictam Gallicæ reddidit, vulgavitque anno MDCXXI. Sed prius quam agamus de reliquiarum in partes exteras avectione, proferemus in lucem multæ illustria documenta, ex dicto codice Trevirensi accepta: rem autem totam concludemus narratione inventi denuo: corporis anno MDCXXI, dum immortalis apud Belgas memoriæ Heros Ambrosius Spinola, Regis Catholici arma per Palatinatum Rheni circumferret. Titulus Ms. faciebat istius narrationis auctorem P. Thomam Sailly Societatis Iesu, Superiorem nostrorum tunc in castris ministrantium. Certe ab eo ejusque socio, [synopsis antiquiorum,] ut gesta res sic & subsignata relatio fuit.

[4] Porro Treverensis, quam dixi, Codex, aliud non est quam Processus, juridice formatus, auctoritate Apostolici Legati, Iordani Cardinalis Vrsini; anno MCCCCXXVIII, prædicti Papæ Martini anno XI; cui verbotenus inseruntur omnia de S. Wernhero monumenta, usque ad illum annum jam inde ab ipsius paßionis tempore, publicis privatisve litteris consignata; ex quibus hoc loco post Historiam paßionis ejusque Epitomen jam indicatam, dabimus primo Synopsim miraculorum nonaginta, intra primos duos a martyrio menses patratorum: [& historia recentiorum miraculorū,] deinde Narrationem detecti anno MCCCCXXVI corporis, atque in novam arculam repositi: quam solennißimam actionem secuta sunt evidentia miracula complura, undecim publicis Instrumentis testata: quæ instrumenta pene integræ damus, & vocamus Historiam miraculorum recentiorum. Ac tandem colligentes initium & finem Processus, interrupti productione tum eorum quæ jam dixi, tum aliorum quæ brevitatis causa omittuntur & in Annotatis dumtaxat indicantur, monumentorum; venimus ad examen ducentorum undecim Testium, [eum depositionibus Testium 211] quod prolixißima deductione medium ferme codicem implet. Nos autē, prout in S. Francisco Paulano aliisq; fecimus, eorumdē depositiones tali digeßimus ordine, quo nihil lateat ad historiam faciens, & caveatur tædium, ex rudi indigestaq; mole lectori proventurum; nec tamen quidquam deficiat mecessariæ auctoritatis, dum ipsis Testium verbis omnia efferuntur, addito cujusque nomine, [Annalium testimonia de passione & miraculis ejusdem,] conditione, ætate ac scientiæ causa.

[5] His ita deductis, quid attinet rei gestæ testimonium ab Annalium scriptoribus petere? Dabimus tamen ex Boemundi Archiepiscopi Trevirensis gestis Mss. illustre compendium Paßionis istius: de qua etiam agunt Henricus Stero Altahensis in Bavaria monachus, in Annalibus a Marquardo Frehero tomo 1 scriptorum Germanicorum editis, tunc cum res gesta est vivens; & Steronis æqualis Siffridus Presbyter, lib. 2, Epitomes inter scriptores editos a Ioanne Pistorio; & Trithemius in Chronico Hirzaugiensi. Accuratißimus inter eos Siffridus ad annum MCCLXXXVII, Hoc anno, inquit, felix adolescens Wernherus excruciatus est a Judæis, & occisus in die Parasceves, ad littus Rheni fluminis, in civitate Wesalia, & in oppido Bacherach sepultus: cujus sanctitatem miracula ibidem protestantur. Trithemius ad eumdem annunt Abbatis Crafftonis anno quinto, Judæi quemdam puerum Christianum, ex villa Wamraid oriundum, furtive rapientes, ad oppidum Wesaliense juxta Rhenum secum abducunt, eumque pro recipiendo sanguine ejus, XIII Kalendas Maji, acubus & cultris pungentes, post longum martyrium crudeliter occidunt. Erravit tamen in eo quod furtim raptum Wesaliamque adductum credidit, qui ultro eo venit suamque operam Ludæis pro mercede locavit: cetera verius, ubi ait: cujus corpusculum in oppido Bacherach humatum usque in præsentem diem, idest, ad annum circiter MD, in quadam capella ostenditur incorruptum, & ab incolis loci pro Martyre veneratur, signisque claruisse multis dicitur. Stero eamdem miraculorum famam pro suo tempore verbis fere similibus expreßit, sed erravit cum Pacherat adscripsit diœcesi Herbipolensi; magis autem cum signavit annum MCCLXXXVIII.

[6] [occisi anno 1287,] Etenim annus martyrii certißimus, nec in dubium revocandus, est millesimus ducentesimus octogesimus septimus, quo Pascha celebratum fuit VI die Aprilis: & consequenter (quod valde notandum est) festum Ascensionis incidit in XV Maji, & festum Pentecostes in XXV ejusdem: qui dies aliique plurimi, cum suis Dominicis & Feriis, accuratißime signantur in Synopsi miraculorum, quæ mox ob obitu ejus sunt patrata, incipiendo a Vigilia Apostolorum Philippi & Iacobi idest ab ultima die Aprilis, quando credimus corpus cum solenni pompa juxta Bacheracum in ecclesia S. Cuniberti depositum fuisse. Historiam vero Passionis legenti apparet, inter diem cædis & diem depositionis prædictæ dies haud multos fluxisse; ut dubitare non poßimus, utrum quod dicitur in fine ejusdem Historiæ, [19 Aprilis;] & omnes alii tam coævi quam posteri scriptores sive in Annalibus sive in Sanctorum Fastis notavere) passus sit S. Wernherus tertio decimo Kalendas Maji. Verum difficultas est quomodo cum hoc consistat, quod in iisdem Actis dicitur idem S. Wernherus, cum in Cœna Domini corpus Christi sumpsisset captus a Iudæis; quodque exinde deductum velut consequens, post annos centum quadraginta, Winandus Pastor Bacheracensis inseruit novæ historiæ seu Officio a se composito, objisse Wernerum ipsa die mortis Christi aut sepulturæ. Miræus, scriptor alias accuratus, nullam hic difficultatem animadvertens, in fastis Belgicis atque Burgundicis scripsit, quod Iudæi anno MCCLXXXVII die Parasceves, qui tunc erat XIX mensis Aprilis, in Vesalia superiore Wernerum adolescentem forcipibus & cultro dilaniarunt. Difficultas autem in eo est quod dicto anno Pascha fuerit celebratum a Christianis die VI Aprilis, atque adeo Cœnæ Domini die ejusdem mensis III. [cum fere ab initio mensis fuisset in manibus Iudæorum,]

[7] Observo igitur Iudaicum Pascha, quod dicto anno MCCLXXXVI celebratum fuerat die XXV Martii Feria III, juxta resolutionem Rabbinorum Amstelodamensium de hac re consultorum, impiis fuisse præteritum, quando in manus ipsorum sanguinolentas venit innocens Wernherus; adeoque eosdem nihil causa habuisse, quo minus destinatam cædem differrent in aliud quodvis sibi opportunum tempus. Distulisse autem illam ad dies saltem quatuordecim, credibile mihi facit, monitus ancillæ indicio Scultetus, & ad eam in qua Wernherus detinebatur domum accedens: qui licet pecunia delinitus in suorum tortorum manibus dereliquerit adolescentem, nequidquam obtestantem ut ejus jussu dimitteretur: non credo tamen id fuisse facturum, si ipsi crudeli carnificinæ superveniens tam immani in scelere deprehendisset Iudæos, a quibus quantamlibet pecuniæ summam potuisset extorquere, ob manifeste designatum licet non consummatum facinus; ipsumque Wernerum metu gravioris mali obligare ad tacendam injuriam sibi irrogatam. Neque vero magnus hic error fuerit, si initium finemque paßionis conjunxerint ii qui rei gestæ seriem, non ex ipsa Iudæorum confeßione, sed ex indiciis panum distinctis cognovere: ipsius autem hanc puto fuisse seriem. Primo redeuntem a sumpta Communione Wernherum (quod utrum ipsa die cœnæ Domini an alia intra Paschale tempus fecerit, puto ex relatione tam parum accurata haud satis constare) conati fuerint eamdem extorquere, suspensum in caput retitinendo aliquamdiu: cum autem id non succederet, servatum adolescentem ad consilia alia postea sumenda: quæ cum ancillæ Christianæ suboluissent, merito formidanti ne primis deteriora succederent, adierit illa Scultetum & significarit quomodo herili in domo Christianus quidam habitus fuisset atq; etiamnunc teneretur, verosimiliter occidendus: [securitatem peragendi sceleris præstolantium.] Iudæi autem ingressum ad se Schultetum præoccuparint, aliam quamvis detentionis causam mentiendo, & sic efficiendo ut ipse externi & pauperis adolescentis, prætensas rationes refellentis, defensionem non satis æquus audierit; ejusque adversariis, periculum excusantibus turbarum si publice a Sculteto educeretur, ac promittentibus illum clam educere, consensum præbuerit, nihil ultra solicitus. Tunc vero dies aliquot expectaverint Iudæi, si forte interim requireretur a consanguineis aut notis: cumque nihil a quoquam moveri viderent, tutumque crederent quidvis audere, rursus convenerint ad eum excruciandum die XVII Aprilis, illaque & sequenti feria VI habuerint in tormentis, sub quibus tandem spiritum beatum efflarit die XIX. Et tunc quidem nihil egerint circa cadaver, ne sacrosanctum suum scilicet Sabbatum violarent, postera autem Dominica die extulerint atque inter vepres abdiderint; ubi prodigiosis noctium aliquot luminibus indicatum vicinis, & Bacheraci in prætorio expositum fuit, donec in sacello S. Cuniberti deponeretur: ad quæ omnia sufficiunt decem illi dies, qui usque ad finem mensis restabant, unde sumitur initium narrandorum miraculorum.

[8] Atque hæc de anno ac die martyrii satis dicta sint: ad Processum præmemoratum, a quo digreßi sumus, quod attinet, totus is potißimum eo spectat, [Imago ut Sancti inter Sanctos depicta.] ut evidentißime comprobetur perpetuus & celeberrimus fuisse cultus. S. Wernheri, tamquam certi ac indubitati Martyris: ideoque inter alia talis cultus argumenta appenditur a Notariis, Processum concludentibus, quod ejus imago in templis depicta conspiciatur cum palma, corona, & diademate, tamquam sanctitatis, virginitatis & martyrii symbolis, & quidem inter alios Sanctos. Igitur etiam in fronte Codicis Trevirensis conspicitur pictura non inelegans, ubi inter SS. Andream Apostolum & Cunibertum Archiepiscopum medius consistit S. VVernherus, in penula rubea, cingulo pretioso adstricta, coronatus serto gemmis distincto, & caput circulo Sanctis omnibus communi circumductus; manu quidem dextera palmam & cultellum, necis suæ instrumentum, præferens; Sinistra vero innixus supra alveum ligneum, figuræ ovalis, tamquam conquirendi victus instrumentum (nam terra egerendæ pretextu ad Iudaicum hypogæum inductus narratur) eodemque facit putatorium ferrum, longiori infixum manubrio, quod prædicto alveolo acclinatum cernitur; quale etiam sepulcro ejus illatum, postea repertum est cum ipso corpore. Similiter in medio codice, ubi Officium Missæ pro S. VVernhero compositum proponitur sub nota, cum Introitu unius Martyris tempore Paschali, Protexisti me Deus, in capite palmaris litteræ P, unde illæ Missa incipit, ipse in eodem schemate aßidet, dextram cum cultello & palma super genu reclinans, sinistra tenens suum illud putatorium, erecto sursum ferro, satis lato ac triangulari; alveolus autem ad dextrum latus jacet, super floridum pratum, asperis rupibus circumcinctum, ut Rheni ripam aliquam videatur pictor exprimere voluisse.

HISTORIA PASSIONIS
Ex Ms. Antverpiensi Societatis Iesu.

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 8860

EX MSS.

PROLOGUS I.

[1] Wernherus dicitur, secundum quod sonat Teutonicum a, [Nominis etymon & mystica ratio:] Abactor vel b Præmonitus, quia a se tres abegit inimicos, & vita sua docet abigendos, vanitatem videlicet mundi, invidiam diaboli, & desideria carnis. Primo a se abegit vanitatem mundi, per virtuosam simplicitatem, & manuum suarum operationem; secundo suggestiones diaboli, per vitæ innocentiam, tertio desideria carnis, per virginalem puritatem: vel quia abegit a se infidelitatem, per fidei integritatem & veram religionis Christianæ confessionem; ambitiosam hujus mundi vanitatem, per sui contemptum & amaram passionem; carnales delicias, per virginalis continentiæ integritatem.

[2] [triplex prærogativa,] Et propter hæc tria promeruit prærogativum triplex, videlicet Martyrum, Virginum, & Confessorum. Primum promeruit per amarissimam martyrii palmam, [Martyrii,] non quidem subito ut multi Martyres, quia triduum puer pius & Catholicus suum continuavit martyrium, martyrium utique novum, stupendum, & singulare. Primo namque iste Martyr inclytus, loco Christi passus est: quia dum Judæi ipsum corpus Christi verum habere non poterant, exarserunt in ipsum corpus mysticum. Secundo in ipso Christus passus est: videntes namque Judæi quod corpus Christi verum ex ipso extorquere non possent, illud tamen venerabile Sacramentum, cui contumeliam inferre intendebant, affecerunt tormentorum contumeliis in ipso puero. Tertio in Christo passus est, quia per illud venerabile Sacramentum fuit ille benedictus puer Christo incorporatus, in Christo manens, & Christus cum eo. Quarto Martyr Christi passus est cum Christo, quia eodem tempore, & eodem die, quibus illud mysterium ab Ecclesia frequentatur c; vel quia realiter per passionem secutus est servus Dominum suum. Quinto pro Christo, quia dum perfidi Christum regnantem in cælis persequi non possunt, persequuntur pro eo Christianum ejus cultorem. Sexto pro Christo, quia sicut Christus passus est, ut fieret & salvaretur Christianus, sic Christianus patitur propter Christum, ut exaltetur fides Christiana, & glorificetur Deus. Beatus ergo qui persecutionem patitur propter Christum. Habes passionis causam. Sileat vel nunc insipiens & stulta lingua, cui opera Dei non sapiunt, privatus sapore sapientiæ prædulcissimo, [virginitatis,] orbatusque lumine fidei serenissimo. Secundum vero promeruit per virginalem puritatem. Tertium prærogativum promeruit per veram fidei ac Christianæ religionis confessionem, tum quia Judici venienti se cum exultationis voce inclinavit, ac si diceret; [confessionis.] Diligite justitiam qui judicatis terram. [Sap. 1, 1] Quam cum Judex impius & iniquus dissimularet, declaravit tam Judici quam Judæis Dei misericordiam, ut eos emolliret, ut se converterent, dicens: Si tu mihi non subveneris, subveniat mihi misericors Deus & dilecta ejus Mater. In quo tamen præcipue Judæorum percussit perfidiam, dum eis gloriosam Virginem matrem Dei dilectam innotesceret, & hoc mirabiliter cum exultationis voce. Quis est tam duro corde, qui hæc audiat, & corde percipiat, non compungatur corde, non spiritu inardescat compunctionis, nec compatiatur tam innocenti & pio puero? Corpus quidem ejus amarissime torquebatur, & spiritus ejus exultavit in Domino. Hæc est vera Sanctorum patientia, in tribulatione gaudere; benignum esse ad suos persecutores, & pro eis orare, exemplo Domini, qui dicebat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

ANNOTATA.

a Non placet etymologia. Est quidem Weren Teutonice, abigere, defendere: sed hinc formatum participiale, abactor, defensor esset Werer non Wernher. Dico ergo nomen esse compositum, & pastoritiæ conditionis puero aptißimum, ex Wer vervex, pluraliter Weren seu Wern verveces, & herr, Dominus: quasi dicas Dominus ovium seu vervecum; sic vervecina seu ovilla caro, Wern-vleisch, communißime vocatur: & Wernfridi nomen, Pax ovium seu ovium pacificator redditur.

b Legenda impressa præmonitus: parum apte: quamvis nec satis apte impressum alibi præmunitus; quasi Weren Teutonice idem sit, quod præmunire; aut quasi in nomine Wernher sit aliqua apparentia participii paßivi. Fuit hic temporis illius stylus, ut Sanctorum Legendas ordirentur scriptores a nominis etymologia, in ea non tam spectantes veram originem (quam plerumque ignorare non poterant diversissimam esse) sed allusionem sive similitudinem aliquam ad voces idoneas instruendæ laudationi, quam animo præconceperant, uti hic factum apparet,

c Sequentia desunt in Legenda Coloniæ excusa: nec vero magni momenti est totus hic Prologus: qui alterius omnino auctoris esse videtur, & postea adjectus, sumpta materia ex sequenti & genuino primi auctoris Prologo: qui tamen a Surio & in antiqua Legenda omissus fuit.

PROLOGUS II.

[3] Wernheri sancti pueri, Christi loco passi, natalitium pertractantes, [Vtiliter memorantur Acta SS:] dilectissimi, quamvis beata vita Sanctorum florida maneat immarcessibili corona æternaliter apud Deum omnipotem, & eorum nomina beatæ vitæ liber adscripta seclusa quacumque oblivione retineat jucundissime nihil tamen Christianæ religioni obsistere æstimamus, si eorum merita mente crebrius revolvamus, gestuque illorum pro nobis commemoramus, & conscripta posteris notificamus, quorum juvamine & precibus nos adscribi speramus in cælestibus. In Sanctis enim suis gloriosus Deus Jesus Christus, & in majestate sua mirabilis (cujus ineffabilis altitudo providentiæ, nullis inclusa limitibus, nullis terminis comprehensa: qui recti censura judicii cælestia pariter & terrena disponit) etsi cunctos ejus ministros magnificet, altissimis decoret honoribus, & cælestis efficiat felicissimos beatitudinis possessores; illos tamen, ut dignis digna rependat, potioribus altioribusque erigit insigniis dignitatum, & præmiorum uberiori retributione prosequitur, quos digniores agnoscit, & commendat ingentior excellentia meritorum. Nostra inde pro salute provenit, ut ipsa quæ de vita ac natalitio beatissimi pueri Wernheri certissima majorum relatione scriptura & ipsius Legenda, [ac præsertim hujus Martyris,] necnon Officio, quasi tripartita verbis & dulcissima melodia transacto ævo redolenter compositis, agnovimus, perlegimus, & diligenter pertractavimus, segniter præterire non debemus. Justum enim & dignum est, illum piis commendare memoriis Christifidelium, in quo Christus, & cum quo Christus, & pro quo Christus passus est; & cujus patientia exemplariter ad æternam vitam erudimur.

NARRATIO.

[4] Electus ergo a Christo Wernherus Martyr & Virgo, fere quatuordecim annorum, de villa a Wammenrait, infra dietam a b Bacheraco, ubi requiescit, oriundus fuit, simplici stirpe rustica, sed cultu Christi nobilissima, religione Christianus, & Christi fidelis; [S, Wernherus rusticus puer,] puer simplex, humilis, pius & timoratus, puritateque virginali redimitus, & rusticalibus se nutriens laboribus: qui quantum vires admittebant, panem suum in labore & sudore quæsivit, de hoc & quantum potuit pauperibus pie erogavit, Felix itaque iste puer legitur, ut c præfertur fuisse simplex & timoratus, & mortem habuisse in his sibi consonam; [vitricum fugiens] sed ambos vitricum persequentem. Unde pius puer, persecutionem vitrici declinans, & arida terra errans, fame sitique fortiter laborasse, & post acceptum panem caritativum a e pastoribus, [fontem baculo elicit:] etiam valenter sitientibus, sui baculi infixione in terram, pro extinctu sitis, beneficium largissimi fontis in Christi nomine, tam sibi quam illis tam ardenter sitientibus dicitur ministrasse.

[5] Post hoc veniens ad Imperiale oppidum Trevericam Wesaliam, [Wesaliæ operam suam Iudæis locat,] in ea laborem, quem quæsivit, invenit. Hunc itaque juvenem perfidi Judæi, in eodem oppido commorantes, callide ad laborem inducunt; ad quem se promptum reddit: sicque ad profundum ergastulum pro portando terram puerum induxerunt. Instante autem solennitate Paschali, dixit puero hospita sua, apud quam hospitabatur: Certe, Wernhere, cave te a perfidis Judæis: quia instat dies parasceves. Sine dubio te comedent. Respondit puer columbina simplicitate perfectionis verbulum, & veræ spei in Christo expressivum; Hoc, inquit, committo Deo. Veniente igitur sacratissima die Cœnæ Dominicæ, puer vere Catholicus & Christo devotus, Confessione sacramentali præmissa, a suo Sacerdote Corpore Christi devotissime communicatus est. Et eodem die a perfidis Judæis caliide ad quippiam operis faciendum in eorum domum f allectus. Et sic die Parasceves, in qua omnis Christianus, compatiendo amaræ morti Christi, se humiliat; hunc sibi perfidi Judæi tamquam aptum pro suo repetunt facinore. [ut Eucharistiam eo die sumptam per os reddat frustra tortus,] Unde absque mora suum ostendunt furorem. Nam primo apprehendentes puerum, obstruxerunt vocem ejus, per globum plumbeum ejus ori impressum, ne vociferaretur. Deinde ligaverunt sive suspenderunt ad statuam g ligneam, ad hoc paratam, per pedes sursum & caput deorsum, ut haberent corpus Christi verum, quod eodem die benedictus puer acceperat.

[6] Sed frustrato eorum studio, se penitus dederunt ad martyrizandum corpus ipsum mysticum, & ad tollendum ejus vitam & sanguinem; & sic cum flagellis varia & profunda in corpus ejus inflixerunt vulnera. Accipientes nihilominus cultrum, [vacuatur sanguine:] quod usque hodie penes ipsum continetur, inciderunt venas ejus per omnem partem corporis; nec non cum forcipibus, in pœnam etiam amarissimam, de venis sanguinem expresserunt in pedibus, manibus, collo & capite, sic quod nulla apparuerat in eo sanitas. Sic perfidi Judæi illum sanctum puerum triduo tenuere suspensum in illa statua lignea donec h cruentare desiit, versando sæpe corpus, modo caput sursum, modo deorsum.

[7] In hac domo Judæi famulam habuerunt Christianam, quæ secreto vidit hoc martyrium; quæ tacta dolore cordis intrinsecus, accersivit Judicem, i Scultetum tunc Wesaliensium, ipsumque adduxit ad locum certaminis, [Deum & Dei Matrē invocat:] non absque ingenti stupore Judæorum. Ipsi tamen muneribus & salario, valde multo liquefecerunt Judicem, ut averteret sensum suum, & declinaret oculos suos videre cælum, neque recordaretur judiciorum justorum. Cumque puer intuitus fuisset Judicem, cum exultationis voce pro sui liberatione temporali se inclinavit. Sed Judex, capta iniquitatis mercede a Judæis, puero in tormentis posito adjutorium negavit. Tunc benedictus ille puer neganti respondit: Si tu mihi non subveneris, subveniat mihi misericors Deus, & dilecta ejus Mater.

[8] [corpus, quod avehi longius non potuit,] Sicque sancto puero a Sculteto derelicto, & a Judæis interfecto, mox cum dies abscesserat, & se cœca nox adduxerat, acceperunt sancti Martyris corpus, suo rubricatum sanguine: & per mœnia clam ascendentes, ut factum nulli panderetur, in aquam festinarunt, & paratas naves intraverunt, ituri ad Maguntiam. Deus autem, cui cuncta patent, eorum destruxit calliditatis consilium, quod ipsi omni sua fortitudine, in hac noctis longitudine, hunc thesaurum ultra unum k milliare non poterant deducere. Cum orto sole ipsorum falsum cor multum tremefactum, & cura ingens illos circumclusit omnes, qualiter ipsum inclytum Martyrem absconderent. Nam artem invenire nequibant, [inter vepres abjicitur:] quomodo illud corpus in aquis submergerent: sed in valle prope Bacharacum parvula cryptula apparuit, septa spinis atque vepribus, ubi nunc S. Wilhelmi l Ordinis claustrum, dictum Wyndesbach, est situm; ibi sancti Martyris corpus projecerunt, & mox inde recesserunt.

[9] [cælesti lumine illustratum,] Sed Dei Filius hoc diu noluit latere, ostendens illico sua miracula. Nam cunctis circum vigilibus, castrorum, claritas luminum illuxit tempore noctium; quod illi non absque admirationis stupore declaraverunt. Inde corpus mox repertum, & adhuc suo rubricatum sanguine, & panis cæli dans odorem: [reperitur,] portatur inde, occisorum m consuetudine, ad aulam Judicialem [oppidi] Bacharacensis: & rei gestæ comperta veritatis serie, & omnibus mirantibus odorem miræ suavitatis ab ejus corpore exhalantis, & claritatem quæ nocte ejus beatitudinem declarabat, cum affectu devotissimo & condigno, deportabatur ad capellam S. Cuniberti n, in colle montis prope parochiam situatam, [honorifice sepelitur, ut Martyris.] ibique fuit interratus, & proprio sanguine convolutus, habens in capite sertum aureum seu vittam, pro signo suæ virginitatis, subtus cussinum sericeum violis repletum; & in capite peplum ex serico multiplicatum, in suæ innocentiæ & sanctitatis signum; nec non de subtus putatorium, pristini laboris sui instrumentum.

[10] Fuit quoque Sanctorum more supra terram ad palmam in tumba quercina solidissima, cum parvula tumbula cedrina, venerabiliter inclusus, & seris fortissimis seratus. Ex tunc cum gloriosis ad locum hunc deponitur ceremoniis, & illico affluunt populorum utriusque sexus diversæ multitudines, [Cædis modus ab oculata teste narratur,] ad tam novæ rei stupendum spectaculum. Quorum gratia etiam Judæorum famula, Christianæ religionis mulier, quæ ea quæ de puero hoc sancto scripta sunt vidit, & compatiendo audivit; aperit modum per ordinem, & gestæ rei seriem, juxta veritatis sententiam, Nihil occultum quod non reveletur, neque opertum quod non sciatur. [Luc. 12, 2] Et dixit puerum triduo pendentem, & globo plumbi ori ejus injecto ipsum sono vociferandi privatum, eculeo, modo quo prædiximus, suspensum, flagellatum, incisum, sanguine ejus in quadam urna congregato, cum summa patientia, & Dei benedictione, Deo spiritum reddidisse: se ipsam quoque in principio tormentorum ad Scultetum oppidi cucurrisse, & illud spectaculum tam miserabile intimasse, & ipsum ad præsentiam tam lamentabilis visionis adduxisse.

[11] His autem gestis fiunt mox o miracula magna & stupenda; cæci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, [sequuntur miracula.] muti loquuntur, aridi, paralytici, monocoli, & quique defectuosi maleque habentes, curantur. Quid plus? Mortui resurgunt, atque multimoda usque in præsens Christicolis miracula Dei clementia per suum Martyrem operatur. Passus est autem sanctus puer Wernherus anno Domini millesimo ducentesimo octuogesimo septimo, tertio decimo Kalendas Maji. p

ANNOTATA.

a Legenda, Wannerayt. Surius Pago Wammerato. Nova Historia, de Villula Wammenraydt.

b Baccaracum oppidum Palatinatus ad Rhenum in Ducatu Sommerensi: quod nugaciter aliqui dici volunt quasi Bacchi ara: sed linguæ ac locorum periti norunt, quod in ejusmodi nominibus ak rivum seu aquam denotet, adeoque Backer-ak idem valeat ac Rivus pistorum, istic scilicet ubi nunc hujus nominis oppidum, in Rhenum influens.

c Nova historia; ut Historia suæ Passionis & Natalitii attestatur, adunatis sibi scripturis circa epitaphium ejus, ipsa die Dominicæ cœnæ, præmissa Confessione receptoque Corpore Dominico devotissime, hoc ordine pro Christo est martyrio coronatus, in Wesaliensi oppido superiori: ac mox (omnibus quæ hic ponuntur omißis) venitur ad facinus Iudæorum exaggeratius explicandum: quod hic simpliciori stylo narratur.

e Eusebius Cappucinus, in Vita Gallica Vesontione edita, pro pastoribus vinitores nominat: qui in Latino, quod secutus, est generice dicuntur Coloni.

f Nova historia: In cellarium gratia exportandi glebulam allectus: Browerus Hypogeum seu penuariam cellam interpretatur.

g Eadem eculeum, Browerus columnam, Bezontionense Ms. stipitem vocat: ipsum lignum adhuc Wesaliæ visebatur, seculo 15 quando condebatur Processus.

h Cruentare idest sanguinem emittere, voce activa neutraliter accepta.

i Latini Prætorem dicerent: in Longobardorum legibus Sculdasius invenitur nominatus, ab exigendis mulctis seu debitis, quasi Schult-haysch: quid ni similiter alia dialecto, Scultetus, quasi Schult het, multam imperans sive indicens? Belgis Schout & Schoutet. Nova historia prætermittit hæc omnia.

k Germanicum scilicet: cui Browerus ægre milliaria quatuor (Italica videlicet) substituere maluit.

l De S. Guilielmo ejusque Ordine egimus X Februarii: ubi in catalogo monasteriorum dicitur Vallis-Principum Wijnsbach juxta Bacharacum: Browerus addit ipsum honori Martyris extructum fuisse; & hoc probant ipsius Conventus ac Prioris testimonia, inferius danda.

m Idem Browerus: ut cæsorum corpora solent, in publico posuere contrectandum a magistratibus: qui mos hodieque obtinet; nisi quod corpora relinquantur in loco, ubi inventa, donec a magistratu inspiciantur: cujus deinde auctoritate, si diutius ignota maneant, transferuntur ad curiam, spectanda a populo, donec innotescant quinam & unde sint.

n S. Cunibertus Episcopus Coloniensis colitur 12 Novembris.

o Infra proferuntur miracula 90 intra duos ab obitu menses patrata.

p

His ita ita expositis adde pro clausula sextam Lectionem ex nova historia, de capella Sancto speciosissime ædificata, quæ veteri narrationi, post hæc verba mortui resurgunt, ita subnectitur: [S. VVernherus claret miraculis:] ut scriptis circa sepulchrum ipsius Sancti, & ejus cista patet; antiquitate omnem viventium memoriam excedentibus. Unde jam recitata, vigore legitimæ præscriptionis, etiam centenariæ, cum fide bona, non minimam habere auctoritatem absque ambagio sunt credenda: maxime his novis nostris temporibus, maximis & stupendis miraculis suffragium præstantibus. Offert his visis non torpens fidelium plebs ad Domini tabernaculum & omnis in lege spontaneus, quod habet aurum & argentum.

Inde odor bonæ famæ, longe lateque penetrans regna, Hungaros, Sclavos, ceterasque nationes diversorum dinguagiorum, remote & distanter positas, licet advenas, ad tam sereni Martyris ducit obsequia. Nec mora: in propria dote Pastoriæ Bacheracensis Ecclesiæ, in monticulo capellæ S. Cuniberti, aptatis omnibus singulisque necessariis, cum debitis fundamentis supra solida inchoatur, ad instar trium rotundorum soliorum, artificiosa nimisque sumptuosa & pulcherrima Basilica; non sine Dei justissima providentia, [basilica cœpta construi.] usque ad præsens nostrum tempus, nondum consummata; sed quasi ad testudinem in duobus choris subtilissime erecta; ubi illud sanctum corpus, quasi incorruptum, visibiliter requiescit; ut bene conveniat, Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, & circumdedisti me lætitia; quia carne mea requiescente in spe, portio mea est in terra viventium. [Ps. 29 12] Causas ignotas nobis, quare tam mirificum opus ecclesiæ nostri Martyris usque ad nos non fuerit opere consummatum, infallibilis altitudo divitiarum sapientiæ Dei (quæ omnes & singulas rerum ab æterno causas præscivit) ignorare non potuit. Sed & cognita potest esse nobis causa: [intermittitur,] quia fuit quidam Archiepiscopus, cui pro tunc gratia pignoris suberat illud territorium: qui dum affluentium hominum, ut aquarum torrentia, congregari cerneret cum muneribus; cupiditatis oculo misere seductus, thesaurum apportatum in Christi gazophylacium, Nabuchodonosorico modo templum incompletum spoliando, hujusmodi Christi thesaurum vi recepit, & in thesauros dei sui asportavit. Inde larga eleëmosyna & aperta manus claudi potuit, ne affluens æque pariter retinenti, debito fine frustraretur. Potuit etiam iis miraculorum quotidiana diminutio, & populi contra Archiepiscopum indignatio fomentum non minimum ministrasse. Tamen alia probabilior videtur esse causa. Forte Deus, non illo, sed nostro tempore [opus cœptum absolvendum decrevit] ut suum Martyrem novis miraculis, [ut postea augustius dedicetus,] antiqua vincentibus, ostenderet relucentiorem; & non uni dumtaxat illi, sed sibi Trino & uni, suæ dulcissimæ Genitrici, utrique Joanni, & omnibus electis, ac illi, voluit & vult illam nobilem Basilicam consummandam consecrari; non a quibuscumque, sed, ordine Salomonici templi, ab illis dumtaxat, quibus ipse Omnipotens hoc de melliflua gratia concesserit: unde circa sancti Martyris epitāphium & mausoleum ita scriptum est,

Trifoliū, speciem gerens imaginis almæ [Trinitatis]
Hoc templum, Domino trino dotatur & uni, [uti circa epitaphium legitur.]
Et tibi Christiferæ, Christo, utro-cumque Joanne,
Cum superis civibus, ut pantn (id est ab omnibus malis) parcere nobis [velit].
Hoc faciet Princeps, (scilicet Christus) gladius cui portitur, id est geritur, anceps,
Et [de quo] dubites minime [quin] facto regnet sine fine.

quod nobis, de generali massa damnationis erutis, concedat fructus beatissimæ virginis Mariæ semper virginis, æternaliter super omnia benedictus. Amen. Hactenus sexta novi officii Lectio; cujus fini insertos versus de trifolii, seu trichori templi (τρικόγχιον Græci dicerent) dedicatione; versus, inquam, male tornatos, ut facilius intelligi possent, propriis verbis additis interpolavimus. Legenda Vezontionensis, de ejusdem templi inchoata ædificatione agens, addit hæc verba: cujus altare, quod proximum est loculo Martyris, Hermannus Episcopus, qui tum Suffragium Pontificatus, Archiepiscopo Trevirensi Apostolica auctoritate suffectus, impendebat, pro more ecclesiæ consecravit, atque honori primorum Patronorum dicavit.

EPITOME.
Ex Mss. Actis Boëmundi Archiepiscopi Trevirensis.

[11] aAnno Domini MCCLXXXVII, Domino b Boëmundo adhuc in Romana Curia existente, puer quidam Christianus & mendicus, [B. VVernheri a Iudeis cæsi.] Wernerus nomine, cum apud Wesaliam, villam Treverensis diœcesis, de cellario cujusdam Judæi cum cophino terram exportaret; hora quadam, dum facultas se obtulit opportuna, inito consilio, perfidi Judæi, Christiani nominis inimici, irruerunt in eum. Qui diversis plagis innocentem puerum afficientes membratim laniabant, & tandem crudeli morte peremerunt, corpusque exanime & exangue longius a villa in dumis & vepribus absconderunt. [corpus invenitur:] Deus autem corpus sui Martyris a bestiis & avibus conservans intactum; inventum est a quodam rustico, qui ibi juxta terram arabat.

[12] Et ad hoc spectaculum vicinis convocatis, exortum est murmur in populo, quod impii Judæi hoc facinus perpetrassent. [fit horum strages:] Sicut etiam ancilla quædam Christiana Judæis serviens testabatur; quæ asseruit se per rimam parietis præmissa conspexisse. Quā ob rem homines illius terræ, longe vel prope positi, furore repleti, in miseros Judæos miserabiliter exarserunt, quosdam suffocantes, alios cum uxoribus & parvulis concremantes, alios submergentes, & plurimos gladio perimentes. [ille capella & miraculis honoratur.] Tantum illi qui se in castris & munitionibus Nobilium recipere poterant ab ejusmodi peste tuebantur. c Corpusque venerabile Martyris translatum est Bachariacum, & statim ibi ad honorem Dei & sui Martyris capella construitur opere sumptuoso: cujus mortem pretiosam in conspectu suo Dominus pie creditur multis miraculis declarasse. Ad cujus tumulum, spe veniæ, peregrinorum turbæ de propinquis & longinquis regionibus catervatim concurrunt. Versus in morte ejus.

Anno millesimo, centum bis, & octuageno
Septeno, Christo nobis de Virgine nato,
Est puer occisus Wernherus; postea visus. d

ANNOTATA.

a Annales Trevirorum Mss, transcribendos ex veteri codice curavit Heribertus Rosweydus noster. Masenius in Additamentis ad Browerum, eorum auctorem facit Ordolphum Secretarium, qui eos jussu Balduini Luxemburgii an. MCCCVII electi collegerit. Alexander Wilthemius, Cononis a Falkenstein (fuit hic anno MCCCLVIII institutus) Chronicon appellat, in epistola citata cap. 1 num 32 Apologiæ præliminaris: sed hi fortaßis solam primam operis partem respiciunt, nam totius collectionis varii auctores esse videntur: quorū primus per libros & capita scriptionem digesserit usq; ad Eberhardum anno MXLVII, vel ad Engelbertum anno MLXXVIII electum. Post hunc, absq; ullo notabili scriptionis discrimine, nisi quod omittatur capitum distinctio, eamdem materiam uberrime continuavit Henricus, monasterii S. Matthiæ Trevirensis Procurator: qui agens de appellatione contra Henricum Trevirensem Electum, facta an. MCCLXII pro Abbate suo Theodorico, ita loquitur. Cum a loco recederemus, ubi facta fuit dicta appellatio, quidam satellites dicti Electi, Mag. Joannem … verberarunt, & ipsum & me dictum Henricum Procuratorem, capere voluerunt: qui & totum hoc opus in ejusdem Henrici morte, anno MCCLXXXVI obita conclusit. Sequuntur deinde extra ordinem Capitula, in quibus continentur omnia, quæ venerabilis Trevirorum Archiepiscopus Joannes Ecclesiæ Trevirensi temporibus suis, divina clementia favente, conquisivit. Extra ordinem dico: sedit enim Ioannes ab anno MCXC ad annum MCCXIII, videntur tamen hæc capitula, ex modo procedendi, esse ejusdem Henrici Procuratoris. Postea incipiunt Gesta Domini Boëmundi, Trevirorum Archiepiscopi, electi post mortem Henrici; his præmittitur invectiva contra æmulos ampla, instar prologi; & narrata electione ac consecratione Boemundi, sequitur longa digreßio, qua suscipit auctor luculento stylo sub mira brevitate perstringere, quare Sancta Trevirensis ecclesia primatum obtineat super Gallos & Germanos; & quare in gestis antiquorum, Trebis secunda Roma, appelletur, a quo condita extiterit, unde gens Trevirorum ortum habuerit, & quomodo a paganismi sordibus abluta fuerit & semina vitæ susceperit; denique quot Pontifices Trevirensem ecclesiam rexerint, a tempore S. Eucharii usque ad tempora D. Boëmundi. [Codici rerū Trevirensiū, usque ad an. 1286 continuato, accesserunt gesta Boëmundi] Auctoris nomen nec dum reper: ipse tamen est, qui suo huic tractatui inseruit Epitomen, cujus causa hæc attigimus. Boemundum excepit Diethmarus Nassovius, ab an. MCCC usq; ad seculi XIV ann. VII, Trevirorum Archiepiscopus: cujus gesta nemo curavit scribere. Sequuntur libri tres, sub mira præfatione & mirabiliori syllabo Capitum sic digestorum, ut singulorum capitum prima verba, per suas initiales litteras, construant hoc nomen, BALDEWINUS DE LUZCELLINBURCH ARCHIEPISCOPUS TREVERORUM. Tum auctor alius & alio stylo Gesta Domini Cunonis describenda suscepit; idemque sive nova præfatione, continuans opus, addidit Gesta Domini Wernheri. Post hæc omnia sequitur Historia præmemorati Henrici Archiepiscopi, per modum Chronici ab anno MCCXLVIII usque ad MCCLXXXVIII deducta. Ac deniq; in ecgrapho nostro absq; ullo titulo ponuntur varia diplomata, [Baldewini & Cunonis, cum vario supplemento.] incipiendo a Privilegio Leonis III, pro monasterio Horreensi, quod ab ipso S. Modoaldo impetratum fingitur, & sic consequenter alia, in Annalibus omissa primum a transcribente, & succeßive addenda usq; ad libri 2 Capitulum 38, pro quo ponitur Privilegium Victoris Papæ II, datum anno ejus III, qui est Christi MLVI. Nunc an primæ partis, quam principio indicavi, Ordolphus aut Conon censeri auctor poßit, viderint qui id asserunt, allegantes verba, quæ dicta prima parte leguntur. Potuit alteruter vel uterque in unum volumen collegisse quæcumq; de rebus Trevirensibus scripta a variis reperit. Sed neuter dici potest auctor totius collectionis, neque illa commode venire potest sub nomine Annalium aut Chronici: ideoque in titulo allegare malui Acta Boemundi. Hæc autem pluribus hic deduxi ad pleniorem notitiam codicis illius, quod ea neq; Browerus in Proparasceve Annalium, neque Masenius in Additamentis explicare curaverint.

b [Boëmundi Archiepiscopi electio & iter Romanum duplex.] Mortuo Henrico die 26 Aprilis, 1286, discrepantibus Canonicorū sententis, tres electi sunt: quorum unus Sirckius pacis causa suo jure ceßit; Egbertus & Boëmundus Romæ causam egerunt, sed Egbertus Romæ obiit, Sede Apostolica etiā tunc vacante, ut habet Vita Boëmundi; utiq; post mortē Honorii III obitā 3 Aprilis 1287. Tunc vero annuentibus Cardinalibus ut Canonici nova suffragia inirent, idē qui prius Egberto adhæserant, Gerardum Eppenstein elegerūt; contra Boëmundum, quem alii retinere nitebantue: & utroq; electo rursum Romam pervolante, causaque & negotio coram D. Nicolao Papa IV nuper creato, hinc inde ventilatis, pependit ea res judicio Domini Papæ reservata; qui tandē considerato periculo ecclesiæ Trevirensis, ex tam diuturna vacatione, Boëmundum ab omnibus fere suffraganearum Sedium Prælatis commendatum ordinavit; eique pallium tradidit Dominica in Albis, cum antea Gerardo, cujus similiscausa agitata ibidem fuerat, Moguntinam Ecclesiam tradidisset Dominica Quadragesimæ secunda. Quibus si addas, Nicolaum Papam (qui utriusq; causam morose dicitur examinasse in prædicta Boëmundi Vita) solum creatū fuisse 1288 22 Februrarii, & secundam Dominicam Quadragesimæ eo anno, quo Pascha 28 Martii celebratum est, incidisse in 21 Februarii; miraberis Browerum in Trevirensibus, & Serrarium in Moguntiacis ita potuisse hallucinari, ut non viderent utriusq; Archiepiscopi confirmationem anno, non 1288, sed 1289 fuisse factam; quod etiam ex Colmariensium Dominicanorum annalibus consirmatur; Henrici Moguntini mortem adscribentibus ipsi an. 1288 XIV Kal. Aprilis. Hæc porro notare oportuit, ut intelligeretur agi hic de tempore primæ profectionis Boëmundi Romam; atque ut tolleretur scrupulus qui circa annum mortis Wernhero illatæ alicui posset ex hoc capite provenire.

c [Iudæi protectionem imp. pecunia eruunt,] In Annalibus Colmariensium Dominicanorum ad annum 1288 hæc leguntur. Retulit Frater Alradus, Prior Fratrum Argentinensium. In Alsatia dicebatur, quod Judæi conquesti fuissent Regi Rudolpho, quod Christiani plus XL Judæos sine causa turpiter occidissent. Christiani autem conquesti fuerunt de Judæis, quod servum atque Christianum in die Parasceve in cellario, occulte atque Christianis ignorantibus, occidissent. Judæi Regi Rudolfo, ut eis de illis de Wesela atque Bopardia justitiam faceret, & eos a periculo liberaret mortis, & ipsorum Rabbi, id est supremum Magistrum, cui schola Judæorum [commissa erat & cui] honores divinos impendere videbantur, quem Rex captivaverat, a captivitate carceris liberaret, viginti sibi millia marcarum promiserunt. Rex Judæorum petitionem exaudivit, Judæum captivum libertati restituit, illos de Wesela atque Bopardia in marcis bis mille condemnavit, & eos a mortis periculo liberavit. Insuper fecit Rex Dominum Archiepiscopum Moguntinum solenniter prædicare, quod Christiani Judæis injuriam maximam intulissent, & quod bonus Wernherus, qui a Judæis occisus communiter dicebatur, qui pro divino a quibusdam Christianis simplicibus colebatur, deberet igne cremari, & cinis corporis ejus in ventum dispergi, & ad nihilum dissipari. In hac prædicatione Domini Archiepiscopi plusquam quingenti Judæi in armis sederunt, ut si aliquis Christianus in contrarium dicere voluisset, [& an. 1288 ob simile facinus iterum affliguntur,] ipsi eum suis gladiis occidissent. Hæc an satis fida relatione habeantur, non dijudico: tantum addo, licet ex parte Dei justa fuerit in perfidam & crudelem gentem vindicta; injustam tamen fuisse exparte vulgi, nulla legitima auctoritate contra sontes æque ac insontes armati. Vt ut sit, protectio illa qualiscumq; non ad deponendam, sed ad confirmandam malitiam Iudæis valuit: quare rursum anno sequenti, scilicet 1289. Clamor validus pene omnium Suevorum nobilium contra Judæos invaluit … Et quia cognoverunt perfidos puerū cujusdā nobilis & potentis viri, quasi in contemptum nominis Christiani, impie jugulasse; surrexerunt Suevi, & virum quemdam nobilem dictum Ruisfleis eligentes in principem & ductorem, congregatoq; exercitu maximo, Judæos ferociter invaserunt, nulli parcentes; elevatis signis & vexillis bellicis, per diversas terras transeuntes violenter, civitates, munitiones & castra, in quibus Judæos esse cognoverant potenter infringentes; & ita per loca diversa multa millia Judæorū occiderunt. Ita auctor gestorum Boëmundi præfati, haud multo post cædem S. Wernheri narratam. [eodem circiter tempore etiam alibi persecutionē passi:] Longum esset omnes recensere clades, quas ob hujusmodi scelera pertulit natio infelix & obstinata; utque solum perstringam propiora temporibus S. VVernheri, constat ex Hirsaugiensi chronico Trithemii, quod anno 1282 Cives Moguntini, seditione facta in Judæos, multos interfecerunt, & reliquos omnibus bonis spoliatos ejecerunt de civitate, moxq; generalis Judæorum persecutio in Alemannia tota secuta fuit. Ad annum 1288 notat Stero, quod anno Wernheri cædem præcedente Judæi, in Monacho civitate Frisingensis diœcesis, puerum quemdam Christianum pro simili causa occiderant: propter quod populus ejusdem civitatis, non expectato judicio vel sententia, omnes Judæos illius civitatis, in domum unam confugientes, ignibus suppositis concremavit. Anno denique 1349 in omnibus fere Borealibus provinciis, nullo sexus aut ætatis discrimine iidem Iudæi mactati immanißime sunt, ut ipsum Romanum Pontificem Clementem VI oportuerit edita constitutione cavere, ne innocentes injuria afficerentur, uti ex vetustioribus ad eum annum narrat Spondanus num. 1.

d Canticum vulgare de S. VVernheri paßione, quod in Mss. Carthusiæ Confluentinæ & nostri Collegii Trevirensis invenitur, Latine antiquitus redditum a VVinando Pastore Bacheracensi, non est visum hic dare, propterea quod verbotenus acceptum sit ex prima, quam attulimus, narratione quæ autem de corporis inventione & honore expreßius ibi habentur, ea præstat in Processu & Actis Vesontionensibus legere.

MIRACVLA XC.
intra duos ab obitu menses patrata.
Ex a Tabula triplicata appensa ad sepulcrum.

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 8862

[13] aAnno Domini millesimo ducentesimo octogesimo septimo, [Anno 1287 sanantur 30 Aprilis,] in Vigilia Apostolorum Philippi & Jacobi, scilicet in die b B. Quirini Martyris hæc miracula facta sunt in Bacheraco, per Dei misericordiam, & per merita suæ Genitricis Virginis Mariæ, & omnium c Sanctorum suorum. In ipsa vigilia cæcus puer, [cæcus,] Eberhardus de Diepach, in uno oculo visum recepit. Item in eadem die mercator quidam bonæ vitæ & bonæ famæ, [contractus.] contractus in brachio curatus est. In crastino Apostolorum Philippi & Jacobi, quod est d feria sexta, [2 Maji tres contracti.] scholaris de Wesalia, contractus in brachio & pede, redditus est sanitati. Item eodem die, puer de Tittelbach, contractus in brachio, redditus est sanitati. Ipsa die, quædam mulier de Wesalia, dicta Heydentrut, quæ sex annis in lecto ægritudinis contracta jacebat, curata est. Sabbato, scilicet in Inventione sanctæ Crucis, [3 Maji cæca,] mulier quædam de Erbach, per multos annos cæca, visum recepit. Ipsa die, Henricus de Welmmeche contractus in cruribus, curatus est. [4 contracti.] Eadem die, Stacia, relicta Domini Ottonis de Schonenberg, contracta in cruribus, sanata est. Ipsa die quædam puella de Liebenshuysen, contracta in cruribus, sanata est. Ipsa die, puella de Wesalia, contracta in cruribus; [4 Maji cæca,] curata est. Dominica sequenti, qua cantatur e Cantate Domino, puella de inferiori Heymbach, cæca, illuminata est. Eadem die, quidam de Langhenscheit, [3 contracti.] contractus in cruribus, curatus est. Ipsa die, quidam de Wesalia, contractus in cruribus, sanatus est Eadem die, puer quidam de Wilmechen, contractus in cruribus, sanatus est.

[14] [5 Maji 7 contracti,] Feria secunda sequenti, Henricus de Germersheym; contractus in cruribus, sanatus est. Ipsa die, Theodricus de Palentina, contractus in cruribus, sanatus est. Ipsa die Henricus de Comeda, contractus in cruribus, curatus est. Ipsa die, Elizabeth de Rudensheym, contracta in brachio, sanata est. Eadem die, mulier quædam deBuly, contracta, in brachio, sanata est. Ipsa die, Gertrudis de Bodenbach, cōtracta in brachio, sanata est. [6 Maji contracta,] Eadē die, Joannes de Leythert, contractus in cruribus, sanatus est. Feria tertia sequenti, quod est Joannis ante portam latinam, Ysendrut de Seitehelt, contracta in brachio, [cæca,] sanata est. Ipsa die, Elizabeth de Moguntia, cæca, illuminata est. Eadem die, Rudewinus de Werlen, [submersus.] submersus in Rheno, & de vita sua desperatus, de profundo evasit vivus. Feria quarta sequenti, [7 Maji 3 contracti.] Clementia de f S. Goare, contracta in cruribus, curata est. Ipsa die, Theodricus de Bickenbach, contractus in cruribus, curatus est. Eodem die, Methildis de Pingwea, contracta in cruribus, sanata est. [N… erat contracta in cruribus] & in brachiis, [8 Maji contracta.] quæ per multos dies jajacens in lecto ægritudinis, curata est. Feria quinta ante Servatii, [9 Maji energumena contracta,] Ermetrudis de Navray, contracta in cruribus, sanata est. Ipsa die, Aleydis de Kesteln, obsessa a dæmoniis, scilicet Flamma & Exkin, liberata est. [surdus & mutus,] Eadem die [N…de] Markenscheit, contracta in brachio, curata est. Ipsa die, Joannes de Mastereshusen, [contractus.] surdus & mutus, curatus est. Ipsa die, Gerhardus de Badenachen, contractus in cruribus, [10 Maji cæca.] sanatus est.

[15] Sabbato ante Dominicam g Vocem jucunditatis, Sophia de Confluentia, uxor Conradi Rectoris, [11 Maji contracta,] cæca, illuminata est. Dominica qua cantatur Vocem jucunditatis, Elizabeth de Arwiler, contracta in brachio, sanata est. Ipsa die Conradus de Boperdia, cæcus in uno oculo, [cæcus, 3 contractæ,] illuminatus est. Eadem die, Gertrudis de Buckenheym, contracta in cruribus, sanata est. Ipsa die, Patze de Confluentia, contracta in brachio, curata est. Eadem die, Kunnegundis de Buthen, contracta in brachio, curata est. [cæcus.] Ipsa die, Henricus de Redershagen, cæcus in uno oculo, illuminatus est. Feria secunda sequenti, [12 Maji 4 contracti.] Feria secunda sequenti, Wernherus de inferiori Ingelheym, contractus in cruribus, sanatus est. In ipsa die, Hildegundis de Maguntia, contracta in crure, sanata est. Eadem die, Beatrix de Boperdia, contracta in cruribus, curata est. Ipsa die, Alheidis de Leychert, contracta in brachio, curata est. Feria tertia sequenti, Gerlacus de Titerbach, [13 Maji 2 contracti.] contractus in manu, sanatus est. Eadem die, Otto Trevirensis, contractus in cruribus, sanatus est. Feria quarta, scilicet in vigilia Ascensionis, Getza de Wilren, contracta in crure, sanata est. Eadem die, Demud de Spanheym, contracta in cruribus, sanata est. Ipsa die Henricus de Aspenheit, contractus in cruribus, sanatus est. Eadem die, Aleydis de Wilrenbach, contracta in manibus & in cruribus, curata est. Feria quinta in ipsa die Ascensionis Domini, Christianus de Spanheim, [15 Maji 3 contracti.] contractus in manu & in crure, sanatus est. Ipsa die, Elizabeth de Lostein, contracta in cruribus, sanata est. Eadem die, Heddewigis de Spanheym, contracta in cruribus, curata est. [16 Maji cæca,]

[16] h Feria sexta, videlicet in crastino Ascensionis, Elizabeth de Lutzenburg, cæca per multos dies, illuminata est. Eadem die, [contracta.] Reynendrudis de Brotheim, contracta in cruribus, [17 Maji contracti.] curata est. Sabbato post Ascensionem Domini, Jutta de Maguntia, contracta in cruribus, curata est. Ipsa die, Otto de Kederchem, [18 Maji surda, contracta,] contractus in crure, curatus est. Dominica post Ascensionem Domini, Aleydis de Eltbil, surda, curata est. Ipsa die, Beatrix de Winckel, contracta in brachio, curata est. Eadem die, Conradus de Crucemnachen, cæcus in uno oculo, [cæcus.] visum recepit. Feria secunda sequenti, [19 Maji contracta,] scilicet post Ascensionem, Maria de Thurun in Burgundia, contracta in brachio, curata est. Feria tertia sequenti, Alheidis de Pingwea, surda, [20 Maji surda contractus,] curata est. Eodem die, Gerhardus de Sofernheit, contractus in brachio, curatus est. [21 Maji muta.] In Octava Ascensionis Domini, Alweidis de Loufheym, muta, curata est. [23 Maji contractus] Feria sexta post Octavam Ascensionis Domini, Henricus de Rockenhusen, contractus in brachio, curatus est. Ipsa die Gunterus de Nederen-Hamerstein, [25 Maji contractus, submersus] per multos annos cæcus, illuminatus est. In die Pentecostes, Catharina de Argentina, contracta in crure, sanata est. Ipsa die, Hertliebus de Nassauwe, submersus in fluvio i qui Lan dicitur, & omnino de vita sua desperatus, evasit vivus. [cæcus 26 Maji gibbosa & contracta, cæca,] Eadem die, Wernherus de Pingwea, cæcus in uno oculo, sanatus est. Feria secunda sequenti Agnes de Andernacho, gibbosa & contracta in crure, sanata est. Ipsa die, Benigna de Schonenberg, cæca, illuminata est. Eadem die, Beatrix de Quobery, [contracta, surdus & cæcus cæcus alius:] contracta in cruribus, curata est. Ipsa die, Henricus de Offenbach, surdus & cæcus in oculo, curatus est. Eadem die, [27 Maji mutus & contractus.] Conradus de Maubach apud Waldekech cæcus in uno oculo, illuminatus est. Feria tertia sequenti, Conradus de Confluentia, mutus & contractus in brachio, [28 Maji 2 contracta,] sanatus est. Feria quarta sequenti, Hazecha filia Frederici de Lapide, contracta ab infantia in cruribus, curata est. Ipsa die, Hadewigis de Steyngouwen apud Stoltzenberg, contracta in cruribus per multos dies, [cæcus,] sanata est. Eadem die, Conradus de Breubach, cæcus in uno oculo, sanatus est: feria quinta sequenti, [29 Maji cæca & contracta,] Beatrix de Oppenheym, cæca & contracta in cruribus, curata est. Ipsa die, Catharina de Maguntia, filia Lodewici textoris, submersa, curat a est. [submersa, 30 Maji surda & muta, cæca. 31 Maji 4 contracti.] Feria sexta sequenti, Bertha de Babenberch, surda & muta, sanata est. Eadem die, Margareta de Wormatia, per decem annos cæca, illuminata est. Sabbato sequenti, Hertwicus de Laudinsborch, contractus in manibus natus, sanatus est. Ipsa die, Joannes de Semheit, contractus in cruribus, sanatus est. Eadem die, Jacobus de Loffbach, contractus in cruribus, sanatus est. Ipsa die, Petrus de Enghersha, [1 Iunii hydropicus,] contractus in cruribus, curatus est. Dominica, scilicet post Octavam Pentecostes, Gerhardus de Maguntia, hydropicus, sanatus est. [2 Iunii cæca, surdus & mutus,] Feria secunda sequenti, scilicet Marcellini & Petri, Odilia de Winescheim, cæca in uno oculo, visum recepit. Eadem die, Tielmannus de Sturburch, surdus & mutus, curatus est. Feria tertia sequenti, Alheidis de Moguntia, [3 Iunii cæca,] cæca, illuminata est.

ANNOTATA.

a Extat copiæ Tabulæ triplicatæ, ejusdem tamen tenoris, circa sepulcrum a majoribus suspensæ, sub hoc titulo in Ms. Trevirensi, ex quo hic dæmus. At cujus sint singulæ tabulæ ætatis, infra in Processu Bacheracensi deducitur num. 5.

b Vitam S. Quirini dedimus 30 Martii die ejus natali: at festum Translationis Novesium colitur 30 Aprilis, qui hic indicatur.

c Infra in Processu dicuntur 90 primæva S. Wernheri miracula, at nomen hic non exprimitur, quod non diu esset mortuus, & necdum aliqua auctoritate Ecclesiastica permissum ut ejus nomine publicarentur: & ita modeste supra in Vita num. 10, dicuntur facta miracula, non exprimendo ejus nomen cui tribui debeant.

d Scilicet dicto anno 1287, cyclo Solis 8, littera Dominicali E, incidit dies 2 Maji in feriam sextam, & ita consequenter.

e Est introitus Missæ, Cantate Domino, 4 Dominica post Pascha, dicto anno 1287 4 Maji, quia Pascha fuit celebratum 6 Aprilis, cyclo Lunæ 15.

f S. Goar Presbyter (a quo vicinum VVesaliæ superioris oppidum ad Rhenum appellatur) colitur 6 Iulii. Reliqua loca indicata & fere vicina omittimus indagare & explicare, cum paßim in Mappis geographicis videnda prostent.

g Iterum introitus Missæ Dominica 5 post Pascha & ante dies Rogationum.

h Lanus fluvius præterfluit Nassoviam Oppidum, & supra Confluentiam in Rhenum labitur.

i In fine tabulæ scriptum fuisse eadem manu dicitur in MS. Trevirensi: Anno Domini 1283 passus est Wernherus de Wammerayt, XIII Kal. Maji: sed hæc non habent suam auctoritatem, ut supra monuimus.

INVENTIO CORPORIS
Ejusque in novam arcam translatio.
Ex. Ms. Trevirensi.

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 8863

EX MSS.

[17] aIn nomine Domini, Mediatoris Dei & hominum, Jesu Christi Redemptoris nostri. Amen. Wynandus de Stega, Decretorum Doctor, Pastor Bacheracensis, universis & singulis Christi fidelibus, præsentibus & futuris, præsentium auditoribus, inspectoribus, seu aliis quovis modo cordis oculo speculantibus, salutem in eo, sine quo nulla salus. b Dudum quidem usque in præsens diversi Christi fideles, zelum Dei habentes, diversis vicibus, diversisque & variis introductionibus, [Rogantibus variis,] nostras aures, ut sequitur, propulsarunt. Quidam vero adjutrice veritate conquerebantur, [tum ne corpus Wernheri contactu terræ putrefieret,] exteriorem cistam quercineam, mauseolum B. VVernheri, in capella S. Cuniberti Bacheracensis quiescentis, ad contactum terræ intantum descendisse (quæ tamen supra terram prius quasi ad ulnam posita apparebat) sic quod ejusdem terræ contactu ipsa verisimiliter præsumeretur putrefacta: unde corpus tam beati viri, licet ætate juvenis, faciliter membratim distrahi posset; maxime hoc tempore passagiæ beatissimæ Mariæ semper Virginis in Aquisgrani, præsertim a Slavis & Ungaris, zelum hujusmodi corporis ab antiquo tempore usque in præsens habentibus. Aliis ad hæc asserentibus eumdem juvenem, [tum ut sciretur non esse sublatum totum] Christi testem instar innocentum Christi, scilicet moribus sanctissimum, nō esse in ipsa cista interclusum. Tertiis vero opinantibus eumdem adolescentulum, miraculis attestātibus felicissimum, ibi fuisse positum: sed brachium ipsius & manum dextram in Windsbache fore & esse trāslata. Ut igitur horum omnium & singulorum ambiguitates & pericula tollerentur; [aut ex parte;] fuit nobis a nostris parochianis utriusque sexus valentioribus, & zelum divini cultus præ ceteris plus habentibus, humiliter supplicatum, ut eamdem cistam quercinam, unica simplici sera dumtaxat seratam, certis adhibitis personis, quarum intererat gratia officiorum suorum; nec non Notatariis publicis & Advocatis & aliis juratis Serenissimi Principis & Domini nostri, Domini Ludowici Comitis Palatini Rheni, sacri Romani Imperii Archidapiferi, & Ducis Bavariæ inclytissimi, zelatoris hujus B. Wernheri, & structuræ ejusdem promotoris præcipui, nec non testibus fide dignis, absque vi disserare paternaliter dignaremur; ut comperta veritate, quacumque superstitione remota, vera fides, super montem veritatis posita, staret in cordibus Parochianorum nostrorum infallibiliter inconcussa.

[18] Nos itaq; Winandus, Doctor & Pastor præfatus, hujusmodi justis petitionibus non valentes obdurare aurem surditate constipatam, [Pastor Bacharensis,] ne periculo periculosiora adderentur, ipsorum piis precibus & rationabilibus favorabiliter annuentes; & ne quidquā sinistre suspicari posset, assumptis nobiscum provide & deliberato animo, honorabilibus Dominis Hermanno Bere, Capellano nostro seniori; Joanne de Laudenburg, Notario c Theolonii Bacheracensiū prænotati; Joanne Prume, Connotario ejusdem Theolonii & operis magistro S. Wernheri sepæ tacti; [coram viris honoratis] Stephano Prume, Advocato seniori; & Hermanno Doirenremher, Advocato juniori licet ætatis sene, [& Notariis publicis,] Joanne Seliche & duobus notariis publicis, infrascriptis ut in hac re fide dignis, maturis & authenticis personis, contestibus & Notariis publicis, ipsam cistam mauseolum, aut tumbam quercinam aperuimus & in ipsa comperimus aliam tumbam cedrinam, [tumbam curavit aperiri] per omnia tumbæ similem, in quibus pauperes solent sepeliri, a vermiculis infective corrosam; sed linteo cereo, etiam vetustate hinc inde perforato, præter desuper, consutam seu delinitam. Verum desuper ipsa tumba nec tegmentum neq; linteum habebat; sed terram argillosam, ultra medietatem tumbæ positam, quasi compactam: [invenitur brachium dexterum,] per quam brachium dexterum, a scapulis usq; ad medium, d se eminus ostendebat: & aliæ duæ cannæ ossium ejusdē brachii anterioris partis, licet super terram ipsam deciderint; videbantur tamen nobis se olim extendisse, & compaginatæ fuisse ad manum argento circumamictam, quæ cernitur super tumbam quercinam; cujus manus, infra labium ejusdem tumbæ; adhuc caro seu nervosa compactio palpitatur.

[19] [caput,] Ad hæc nobis incipientibus a parte boreali ipsam terram interioris tumbæ leniter ejicere; comperimus caput ejusdem tam piæ recordationis Christi Athletæ, consertum vitta coccinea, alia & vulgarius serto de serico rubeo, in quo apparebant rosæ argenteæ deauratæ, coralli, & margaritæ. Erat etiam ipsum caput circumdatum sudario sericeo, in quo prima facie antiquissima sanguinis apparebant vestigia. Illud quoque venerandum caput tenaciter annexum erat corpori beato, [corpus in dorso jaceni] jacenti in supino: habuitque ipsum caput de subtus pulvinar serici nigri, repletum violis odoriferis, quibus peroptime convenit tempus suæ passionis; immo, quod spiritualis gaudii est, de subtus iis inveniebamus ipsius egregii pueri putatorium, cum quo vitæ quærens victum ligamina dissolvebat vitium. Post hæc terra leniter sublata, seclusis intestinis totum apparebat corpus, caput, mentumque, & dentes singuli in suo ordine primævæ naturæ debite constituti. Apparebant autem ipsius corporis in dorso jacentis brachium manusque sinistra, [cum reliquis membris] ipsi corpori firmiter & nervose quasi carnea, colligata & ungulosa, & crus, & pes dexter integerrime: similiter & sinistrum crus, cujus pedis caro ossaque solutione patebant; unde ossiculum recepimus satis tenue, ad longitudinem digiti vel ultra modicum se extendens. [integerrimum,] Item eumdem venerabilem in ipsa tumba, ut præmittitur, comperimus, teste veritate, integerrimum, & lineo cerato consutum, quod tamen lineum sua vetustate viluit vetustissima. Insuper comperimus, duo ligna perforata ad longitudinem brachiorum, [cum 2 lignis & canna,] tam præclaræ indolis & ipsius passionis (ut præsumimus) testimonium ostentantia: & unam cannam, ut præsumimus, roseam, unius anni, ad longitudinem ipsius corporis se protendentem, & forte palmam sui martyrii repræsentantem; corrosam tamen, & cineri proximam. Unde ipsam eamdem cum terra cinerosa posuimus in aliam cistam, cui inclusimus terram, seu cinerem, in interiori tumba corporis inventam & extractam.

[20] Quibus omnibus & singulis, ut præmittitur, absque quacumque superstitione seu novæ rei introductione, [reponitur in eadem tumba,] humiliter & simplici corde peractis; ipsum corpus, a pulveribus ceterisque inquinamentis mundatum, in sua tumba licet vetustate quasi consumpta, & sudario, cussino, ac serto sericiis, nec non lineo, prout jacebat, immobiliter jacere dimisimus; ponentes super faciem & corpus tam præclari miraculatoris sericium album & aliud mundum linteum, ne pulveribus novis coinquinaretur corpus, cujus animam cum Christo regnare pie confidimus. Ipsam autem, [sub seris tutioribus] non tumbam interiorem, quam antea clausam non comperimus, sed exteriorera quercinam seris tutioribus communivimus. Clavem quoque ejus ad commune gazophylacium (cujus claves diversæ apud nos diversos deputatæ sunt) providenter interclusimus: [supra terrā collocata.] & ipsam cistam quercinam supra terram, ut videtur, ne ipsius contactu putrefiat, elevari mandavimus; & præmissorum ineffabili testimonio nostrorum sigillorum, & inscriptione Notariorum & testium, robur firmitatis adhibuimus. Unde non est dubitandum, illum Sanctum alibi non esse, aut partem ejus (seclusa pecia pedis sinistri satis parvula) quam in suo sarcophago primævo, nec manum & brachium ipsius alicubi, quam ibi fore venerandum e. In quorum omnium & singulorum evidentissimum testimonium, mandavimus infrascriptis nostris duobus scribis & Notariis publicis, ut una cum munimine nostræ Bacheracensis ecclesiæ sigilli majoris & nostri; [conficitur instrumentum authenticum] ac omnium supra & infra scriptorum testium sigillorum, super iis publicum conficerent instrumentum. Acta sunt hæc anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, die Jovis, [an. 1426, 11 Iulii,] undecima mensis Julii, f hora nonarum usque ad horam Vesperarum, indictione quarta, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris, ac Domini nostri, D. Martini divina providentia Papæ quinti, anno ejus nono, præsentibus ibidem venerabilibus & discretis viris supra præmentionatis Dominis Hermanno Bere, Cappellano seniori; Joanne de Laudenburg, theolonii Scriptore, alias Notario; Joanne Prume, ejusque socio; Stephano & Hermanno Advocatis, nec non Joanne Selig contestibus & instigatoribus, cum eorum sigillis, una cum nostris sigilla præmissa contestantibus.

[21] [a Notario publico,] Et ego Thomas Cube de Bacheraco, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, quia præmissis omnibus, & singulis præsens intersui, & ea sic contractavi, & aperitionem mauseoli, reperitionem B. Wernheri, serrarumque tutiorum communitionem, clavium interclusionem, una cum prænominatis testibus, sic ut præmittitur, fieri vidi, & audivi: ideo hoc præsens publicum instrumentum exinde confeci, publicavi, & una cum sigillis omnium præscriptorum, de mandato prædicti Domini mei Pastoris signavi; signo quoque & nomine meo, solitis & consuetis, subscripsi; & ex superabundanti sigillam meum appendi, in evidens signum & testimonium omnium & singulorum præmissorum ad hoc vocatus specialiter & rogatus,

[21] [alio subsignante,] Et ego Joannes Kese de Bacheraco, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, quia præmissis omnibus & singulis præsens interfui, & ea sic contractavi, & aperitionem mauseoli, reperitionem B. Wernheri, serarumq, tutiorū communitionem, clavium interclusionem, una cum prænominatis testibus sic ut præmittitur, vidi & audivi, ideo hoc præsens publicum instrumentum de mandato prædicti Domini mei Pastoris exinde confeci, publicavi; & per præfatum Dominum Thomam, publicum Notarium, fideliter manu sua propria de mandato Notarium, fideliter manu sua propria de mandato ejusdem Domini mei Pastoris subscripsi, signoque & nomine solito & consueto una cum sigillorum appensione omnium, & singulorum præscriptorum signavi, specialiter ad hoc vocatus, rogatus, & requisitus in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum g.

ANNOTATA.

a In Ms. Trevirensi hic titulus præponitur. Processus compertionis & novæ repositionis B. Wernheri cum nota. Si Pastor Bacheracensis se in nomine purificat, non pro ostentatione suæ personæ facit: sed ut evidenter sciatur, eum se solo nil fecisse, sed cum aliis a Principe deputatis. Nec quem moveat B. Wernherum hic nominari Sanctum, Beatum, aut Bonum: cum sic multi adhuc mortales sint a Patribus nominati; præsertim cum sic hic nominetur sub optima forma suæ felicitatis, absque temeritate: cum etiam Dominus Cardinalis ipsum statim infra in suis litteris nominet S. Wernherum.

b Alia historia hujus Inventionis in lectiones IX distributa, sic incipit. Oculo cordis circumspiciendum, quod calamo compingimus. Hoc anno Domini 1426, post festum Paschæ, apud bonos & graves surrexit conscissa sententia.

c Theolonii vox semper in hoc codice scribitur, pro Telonio, ab ævi medii scriptoribus magis usitata.

d Alia historia: se erigebat versus suam manum: quæ argento recondita super epitaphiū quercinū cernebatur, quæ nunc in pretiosa ministrantia carnea (uno digito ptæ quinquaginta annis, ut dicitur, ab Ungaris zelosis ipsius B. Wernheti cultoribus, furato, dumtaxat excepto) Christi ostenditur fidelibus.

e

In Historia ejusdem inventionis præmemorata sequebatur summarium quoddam miraculorum deinde patratorum, quam hic adnectimus his verbis.

LECT. IV., LECT. V., LECT. VI.

Quamvis ille puer beatissimus, illico potitus victoria passionis, plurima fecerit stupenda miracula, sub Euangelica veritate contenta, in cæcis, claudis, aridis, surdis & mortuis; & post hæc lapsu temporum, quasi silenter multa similia (ut in Domino Joanne Humzerich venerabili Presbytero paralytico præ duodecim annis claruit) Omni potens tamen & mirabilis in Sanctis suis Deus, iis temporibus post ipsius novam Repositionem, numerosius, generosius, jucundius, & gloriosius per suum Militem dilectissimum coruscat miraculis, quanto a desiderio servitii, [Plurima patrantur miracula,] & structuræ suæ basilicæ flagrantius in solertiam inardescimus. Unde infra proximi dimidii emergentis anni spatium, quemdam grandævum virum de Lorch, phreneticum, triginta annorum spatio patientem, sanavit. Hydropicos de Mannebach, masculum & feminam, jam prope spiritus exhalationem positos, citissime curavit. Claudum quadriennalem utriusque partis corporis sanitati restituit: & mulieri de Heymbach hoc idem beneficium impertivit. Cæcam surdamque filiam cum cæca matre de Diepach sanavit: nec aliquem puerum, peccato non submersum, debilem aut infirmum sine sanitatis beneficio dimisit. Insuper filiam Sculteti antiqui Bacheracensis a morbo caduco Christi gratia liberavit. Crebisz, oppidanum Bacheracensem, in arido brachio reformavit; & filium Georii, magistri fabricæ S. Wernheri, in agone constitutum, pristinæ sanitati reddidit. Sartorem in Deipach residentem, longo tempore in crure dolentem, sanum lætificavit: & quemdam mercatorem divitem, de Novomagio in Pinguia, in rotūdum tibiæ periculose clavo, vnlneratum, citissima sanitate ditavit. Liberalis valde nimis, quæ sequitur, subventio. Quidam nobilis se hic nominare formidans, [Irrisor Sancti liberatur a periculo submersionis] ipsum beatissimum Puerum sanctum aliquando derisui habuit: qui a suis inimicis in Mosellam fugatus, & inundatione ab equo in abyssum armis prementibus evulsus & immersus, sanctum Puerum invocavit; Puer affuit, & sibi adjutricem manum porrexit, ad salutis portum educendo. Et quod dulcius est, equus dominum sequitur: quo adscenso ipsum adoptatum deportavit delusis hostibus habitaculum: qui cum cerea imagine trium florenorum ipsum Sanctum humiliter, absque sui nominis expressione, visitavit. Liberalior & dulcissima parentum, [2 mortui resuscitātur:] licet pauperum, consolatio. Duos pueros, diebus diversis & locis, in Perscheit scilicet & in Bupach, mortuos, & glaciali frigiditate exanimes, invocatus a parētibus, vitæ restituit. Et hæc sunt pauca de multis conscripta, ut patet pluribus instrumentis publicis, sigillis multorum fide dignorum, & testimonio veridicorum hominum, & aliis scriptis, circa epitaphium ejus Sancti positis. Ecce post hoc jam recentissime venit quidam opilio, nomine Ioannes, opilio in Commede prope Semery; & produxit filium suum cum oblationibus, nomine Nicolaum: quem, per Baptismum & fidem suam, asseruit, jam recenter fuisse infirmatum usque ad mortem, & diu positum in extasi; [moribundus sanatur:] ipsum & matrem quoque ejus de ipsius decennis pueri vita penitus desperasse: unde in planctu constitutis accurrentes feminæ, eis compatiendo persuaserunt, ut filium cum quarta libræ ceræ ad S. Wernherum voverent; ita quem æstimabant mortuum, Dei gratia Sancti precibus reviderent vivum: quod, & factum est, & illico juvenis oscitavit, & infra duas horas restitutus est integerrimæ sanitati, quem talem multi vidimus.

LECT. VII

Gratia devotionis si quis iis ulteriora videre voluerit, videat ejus quasi tripartitam Legendam cum dulcisonis Responsoriis & Antiphonis, post ejus jam novam Repositionem, [blasphemus punitur,] non absque admiratione antiquis & litteris compertam, cum nota quod tempore jam scripti miraculi, jam recentissime, quidam famulus cujusdam sartoris, dicti Loschin, in Trisz super Mosellam opposito Cardonis (prout nobilis & veridicus vir Ioannes de Senen & alii nobis notissimi retulerunt) in S. Wernherum verba blasphemiæ protulit; mox furore arreptus, post paucos dies, diem suæ vitæ clausit furiosus. Adhuc quemdam adolescentem Bavarum de Strabingin, [moribundus curatur & cæcus,] in Germersheim in Rheno submersum, voto adstantium post tres horas in vitam revocavit. Insuper adolescentem alium, cæcatum auræ flatu mirabili, facto voto, octava nocte mirabilius illuminavit…

LECT. VIII

Tempore hujus anni quo Reverendissimus prædictus Pater & Dominus, Jordanus de Ursinis, [conceduntur Indulgentiæ] Episcopus Albanensis, Cardinalis &c. in dote Bacheracensi, cum suis Episcopis, Doctoribus & familia resedit, & ipsum Sanctum cum suis vidit, precibus & muneribus honoravit, in mundam tumbam poni videndo mandavit; concessisque per ipsum, suos Coepiscopos domesticos, ac Archiepiscopum Bizuntinum ducentis viginti Indulgentiarum diebus, scilicet anno Domini MCCCCXXVI, in crastino Assumptionis, tunc inundarunt nova, ut conscriptum est miracula, in laudem summæ majestatis…

LECT. IX.

Quæ, ultraomni aquæ dicta sunt apparent in sanatorū oblationibus variis, diversis, [anathemata plurima offeruntur:] distinctis & multiplicibus. Est enim verum & notissimum, quod præter notabile aurum & argentum ac cuprum in ollis excessive ponderosum, hoc dimidio præsenti anno, tantum in cera est oblatum manu fidelium, quod non obstante fixa luce cerei unius aut plurium, plus quam tria millia cereæ peciæ circa sarcophagum ejus pendent, crescentes ultra ignis consumptionem quotidie…

f Congruunt characteres: nam dicto anno 1426, Cyclo solis 7, fuit littera Dominicalis F; & Martinus Papa Creatus fuerat XI Novembris anno 1417.

g

[Decernunt Bacheracenses] In Codice Trevirēsi, primo sequitur testimonialis littera, quomodo supra & infra scripta [repositio] nulla temeritate, sed Domini Cardinalis Legari dë latere, & per consequens Apostolica fuit gesta auctoritate; & eadem auctoritate pro tempore ostendantur Reliquiæ B, VVernheri. Est ea tota scripta Germanice, nomine Henrici VVolf a Spanheime, Burcgravii Bacheracensis: Altmanni Bettendorffer, Armigeri; Nicolai Germersheim, Cubæ; & Joannis a Laudenburg, Bacheraci Scribarum theolonii; Stephani Prume & Joannis Prume filii ejus: Hermanni Dornkemher, Stephani Bruningh & Henrici Busze fratrum: Ewaldi Kremher & Ghelmanni Lorze, Ioannis Seliche & Emerici Hunne, civium Bacheracensium; attestantum, quod D. Legatus, cum duobus assistentibus sibi Episcopis, dederit Indulgentias, de quibus mox; jusseritque in novam capsam transponi corpus coram D. Joanne Schallerman Judice Curiæ Romanæ & Capellano Pontificio; D. Angelo de Prato-Ioannis, [ex ordinatione D. Legati] & D. Paulo de Capollanis, V. I. Doctoribus; mandaveritque ut Dominus Pastor ipsique præfati. & illius ipsorumque successores. exteriorem S. VVernheri arcam recluderent, quatuor vicibus per annos singulos, quamdiu durabit fabrica capellæ; & postea semel aut bis in anno: ita ut interior arca clausa ac citreis specularibus operta maneat, & a manu laica non moveatur; rursumque claudatur, postquam fuerit populo spectare volenti factum satis: quodque ipsi præfati, de consensu. Legati, elegerint ad istam aperiendæ arcæ ceremoniam, [quibus diebus populo debeat ostendi corpus,] quatuor festa, videlicet S. Bartholomæi Apostoli; Stephani Martyris, immediate post Natalem Domini; Dedicatationis. Bacheracensis diem posterum, id est Feriam II post Dominicam Quasi modo, ac solennitatem SS. Petri & Pauli Apostolorum. De quibus factum sit hoc publicum instrumentum, ipsorumque sigillis munitum, anno 1426; postridie Assumptionis B. Mariæ: quam diem, ex ritu consecrandi herbas, per Adrhenanas & Admosanas provincias etiam nunc usitato, nominant Consecrationis herbarum. Factum est autem hoc Instrumentum ad S, Wernherum coram testibus reverendis Sacerdotibus, D. Jacobo Mantel & D. Joanne Beseher, Vicariis in Bacheraco, Joanne Himpurg ludimagistro Joanne Kannegeiszer & Joanne Moir civibus Bacheracensibus, ad hoc vocatis.

Sequuntur II Indulgentiæ centum & LXXX dierum, quas Dominus Jordanus Cardinalis & Legatus de latere, [summarium Bullarum Card. Vrsini, & duorum Episcoporum] ac sui Episcopi, Iacobus Vrbinas, & Bernardus Cavallicensis, hi quidem dies quadraginta singuli, iste centum, dederunt; suis quique sigillis firmantes diplomæ, Spiræ, sub anno a Nativitate Domini MCCCCXXVI, Indictione quarta, die vero Mercurii decima mensis Julii, &c.

III Qualiter altare S. Gabrielis est consecratum in honorem Annuntiationis, & Sanctorum Vincentii, Apollinaris, Etheriique sponsi S. Ursulæ, B, Wernheri & aliorum Sanctorum, quorum Reliquiæ reconditæ sunt in eodem altari per memoratos, Legatum & Episcopum Cavallicensem, ipsum altare coram Legato consecrantem, anno 1426, die Lunæ, quinta mensis Augusti, in qua fuit festum Nivis: qui iidem voluerunt, dedicationem ejusdem altaris fore & esse singulis affuturis annis, in jam tacto festo Nivis, nec non ipsa die Annuntiationis Christiferæ beatissimæ; concesserintque in festis Assumptionis, Purificationis, Annuntiationis B. Mariæ, Nativitatis D. N. J. C. & Octava ejusdem, Epiphaniæ & ejus Octava, Palmarum, Paschæ & per ejus Octavas, Ascensionis, Pentecostes, Corporis Christi & Octavas eorumdem, Trinitatis, Joannis Baptistæ, Michaelis Archangeli, Omnium Apostolorum singulariter, quatuor Euangelistarum & quatuor Doctorum, Laurentii ac SS. Mariæ Magdalenæ, Margaritæ, Catharinæ, & in festo Omnium Sanctorum, Legatus centum, Bernardus quadraginta, & Iacobus Episcopus Vrbinas etiam quadraginta dies Indulgentiarum; & præmissas Indulgentias, in præmissis festivitatibus, ad ecclesiam S. Petri Bacheracensis, nec non capellam S. Annæ Stegensis ejus filiam, prorogarint; publico instrumento desuperconfecto, anno & die quibus supra, per Thomam Cube, ut alibi, Notarium.

IV Indulgentiæ Archiepiscopi Bisuntini dierum quadraginta, [Theobaldi Archiep, Bizuntini.] primum quidem ad prætactam capellam S. Wernheri, diebus quibus supra & utriusque sanctæ Crucis, concessæ ac prorogatæ ad capellam S. Annæ nec non B. Wernheri (utique aliquam a principali in Bacheraco diversam) Bacheraci die S. Michaelis Archangeli: postridie autem, ibidem Bacheraci, anno Domini MCCCCXXVI, ipsa die S. Hieronymi, multipliciter amplificatæ, per tenorem qui sequitur.

V Theobaldus de Rubeo-monte, Dei gratia Archiepiscopus Bisuntinus, omnibus Christi fidelibus, cum subscriptorum notitia, salutem in eo qui est omnium Christi fidelium vera salus. Beatissimi testis Christi, Martyris Wernheri, heri Reliquias integre positas, devotione qua poteramus cum nostris videndo; ipsius sanctitatem, ex merito vitæ & signorum miraculorumque congerie multiplici (de quibus testimonio fide digno, ut apparet, fuimus sufficienter avisari) in Domino collaudantes; Iudulgentias nobis possibiles suæ ædificandæ capellæ, ad honorem Dei & prædicti Sancti, nec non humiles preces D. Winandi de Stega, Decretorum Doctoris, Pastoris Bacheracensis, amici nostri in Christo carissimi, elargiti fuimus, certis anni festivitatibus, quas etiam ad alias capellas prorogavimus. Nunc autem matricem ecclesiam S. Petri Bacheracensis, ad instantiam etiam ejusdem Domini Doctoris, præ ceteris honorare cupientes; easdem quadraginta dierum Indulgentias, omnibus diebus scriptis in ipsis litteris prætactis, nec non aliis quibuscumque quibus agitur de Apostolis, Martyribus, Confessoribus, aut Virginibus ac Viduis, nec non per totam Quadragesimam ac Domini Adventum, & singulos dies Quatuor temporum, ad ecclesiam S. Petri prædictam, nec non B. Mariæ Virginis in inferiori Heymbache, ac S. Petri in castro Stegensi, capellas præfatæ ecclesiæ Bacheracensi subjectas, præsentium vigore misericorditer prorogamus. Supervixit autem Theobaldus iste adhuc annis tribus. Romæ mortuus anno 1429, 16 Septembris.

[& Henrici Card. de Anglia:] VII Heinricus miseratione divina tituli S. Eusebii sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis, de Anglia vulgariter nuncupatus (utpote exRegum Anglorum sanguine a Martino V assumptus anno 1426) per universam Germaniam ac Hungariæ & Bohemiæ regna Apostolicæ Sedis Legatus, considerans, quod fabrica capellæ in oppido Bacheracensi…laudabiliter inceptæ & ultra medietatem jam elaboratæ (prout Altmannus Bettendorsser, ejusdem fabricæ magister, sua petitione monstravit) sit adeo sumptuosa, quod ad illius consummationem Christi fidelium subsidia sint plurimum opportuna; omnibus qui per festa sæpe supra nominata eorumque Octavas capellam præfatam devote visitaverint, & ad fabricam & consummationem hujusmodi manus porrexerint adjutrices, singulis festivitatum & celebritatis diebus centum, Octavarum vero & sex diebus festi vitatum Pentecostes immediate sequentibus, quadraginta dies pro injunctis pœnitentiis misericorditer relaxat; per litteras perpetuo valituras, datas Heidelbergæ, Wormatiensis diœcesis, III Nonas Januarii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini D. Martini Papæ V undecimo: qui fuitChristi 1428.

HISTORIA MIRACULORUM.
Publica auctoritate descriptorum, anno MCCCCXXVI & duabus sequentibus.
Ex MS. Collegii Trevirensis.

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 0000

EX MSS.

INSTRUMENTUM I.

[1] [Anno 1426] In nomine Domini, Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quod anno a Nativitate ejusdem millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, indictione quarta, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, D. Martini divina providentia Papæ quinti, anno ejus nono, prima die mensis Augusti, hora Vesperarum vel quasi, in cœmeterio ecclesiæ S. Petri parochialis Bacheracensis, Trevirensis diœcesis, in præsentia venerabilis, & circumspecti viri, [ceram Pastore Bacheracensi, 5, Presbyteris, & aliis 4,] Domini Wynandi de Stega, Decretorum Doctoris, Pastoris Bacheracensis, nec non honorabilium Dominorum, Hermanni Bere, Hermanni Corbache, prædicti Domini Pastoris Cappellanorum; Arnoldi Kornhere, Joannis Kelnhere, Jacobi Mantel Presbyterorum Ecclesiæ Bacheracensis prædictæ; Stephani Prume, Joannis Gerkin, Stephani Bruning, Joannis Seliche, ad sigillandum subscripta; testiumque infrascriptorum, ad hoc vocatorum & rogatorum, meique Notarii publici, subscripti, etiam ad hoc legitime requisiti, personaliter comparuit honestus vir Gerlacus Gingke de Breytscheid Trevirensis diœcesis prædictæ: [Gerlacus Gingke sub juramento testatur,] qui pro præclara indagatione nudæ veritatis a prædicto Domino Pastore solenniter conjuratus, ut per fidem in Baptismate receptam, & sub obtestatione divini judicii ac perpetuæ damnationis & æternæ salvationis; sibi & omnibus circumstantibus diceret nudam & claram veritatem, quid gestæ rei circa eum paulo ante acciderit; deliberato & gaudente animo respondens, in hanc prorupit vocem: Ego olim Dei permissione tactus morbo caduco, cadens in terram, pedem unum in ignem stravi: sensu tactus non utens, ignis fervorem non percepi; [quod ante 3 annos tactus morbo caduco, & lapsus in ignem, atque in pedelasus.] & sic adeo læsus fui in eodem pede ab æstu ignis, quod me solo, in tribus sere annis, & absque sustentamentis gradi per aliquem passum numquam potui: & horum annorum medio, nullo medicamine per quemcumque sanari valui, immo me unquam sanari quodammodo desperavi. Iis autem diebus, cum alios utriusque sexus homines sepulcrum B, Wernheri visitantes, divina manu opitulante, intercessione ejusdem B. Wernheri martyris, a diversis audierim languoribus curatos; vovi & ego, me sepulcrum prædictū visitaturum, & munus oblaturū. Modici spatii intervallo translapso, surrexi cum sustentamētis; [adductusque ad sepulcrum sanatiis sit.] & conducentium juvamine gravissime ad sepulcrum ascendi: cunctorum circa sepulcrum astantiū, ut gratiam invenire mererer, precibus invocatis, & ibidem per me & eos orationibus ad Deum fusis; statim melius in pede meo habui: & relictis sustentamentis, absq; conductione, solus de monte gradatim [descendens] cerā oblationis comparavi: & iterum solus ascendens, in laudem Dei Omnipotentis & honorem B. Wernheri, ante ejus sepulcrum juxta promissum obtuli. Hæc acta sunt anno, mense, hora &c. quibus supra; præsentibus magistro Joanne Loley scholarium Bacheracensium Rectore, [veritatem attestantibus 13 personis.] Paulo Kempen, Petro Cranenmeyster, Conrado Eleszeszer, Petro Gruszer, Joanne Sureszig. Joanne Ginglre, Petro Gingk, Gutta & Catharina Reyensteynes, Nesa Scrits, Agneta Rachen, & Agneta Kempen, oppidanis Bacheracensibus, testibus ad præmissa vocatis, pariter & rogatis.

[2] Item anno Indictionis, & Pontificatus quibus supra, mensis Augusti die tertia, coram eodem Pastore & ceteris, comparuit discretus vir, Magister Georgius, pro nunc in Heidelberga domicilium habens, Illustrissimi Principis Domini Ludowici Comitis Palatini Rheni lapicida, conjuratus ut supra, dixit, suum filium Wentzlaum, tunc astantem, in sinistro pede tanto languore gravatum fuisse, [2 laborans immedicabili dolore pedis, curatur:] quod ipse putaret illum pedem gehennæ incendio incensum; & omnes physici & chirurgici eum medicare denegarent. Tandem diversis habitis medicationibus, puerum B. Wernhero ad suum sepulcrum, oblaturum pedem cereum, unius libræ portantem, vovit; statim melius habuit, & sanatus est. Item comparuit Jeckel Emer, [3 lite vincit.] de die Paschæ; referens se in litis pendētia, ad unius anni spatium, suspensum fuisse & impeditum; sic quod, licet ex justis sciverit se procedere, triumphare tamen nequaquam potuit: B. Wernhero votum vovit, & proxima die juridica intentum obtinuit & triumphavit. [parturiens liberatur,] Item Catharina Petri Ythers, de Bacheraco, bis prægnans, non nisi abortivum parere potuit; sed tertio in partus angustia constituta, votum S. Wernhero vovit; & sic puerum vivum parturiit, qui Baptizatus in cælum meavit.

[3] Item mensis Augusti die octava, circa forum, prope domum Joannis Selig. hora Nonarum vel quasi, comparuit Conradus Emicher de Comede, [5 Contractus utraque manu sanatur:] laicus triginta annorum, retulit, se contractū in ambabus manibus fuisse: votum B. Wernhero vovit, & duas cereas manus obtulit, & sanatus est, præsentibus pluribus suprascriptis & honestis viris, Henrico Fuedersacke de Stega, & Joanne Buysze; Dominis Henrico Mannedache Vicario Bacheracensi, Henrico Richehre, Joanne Auspurg Clericis, Bambergensis & Mogunticensis diœcesis, testibus ad præmissa vocatis pariter & rogatis. Et ego Thomas Cube de Bacheraco, Clericus Trevirensis diœcesis, [omnia juridice consignante Notario.] publicus Imperiali auctoritate Notarius, quia prædictarum personarum conjurationi, admonitioni & examini, omnibusque aliis & singulis, una cum prænominatis testibus, dum sic, ut præmittitur, præsens interfui, & sic fieri vidi, & audivi: ideoque hoc præsens publicum instrumentum, sigillis plurimarum personarum superius scriptarum sigillatum, exinde confeci, scripsi, subscripsi, & in hanc publicam formam redegi, publicavi, signoque & nomine meis solitis & consuetis, una cum appensione sigillorum majoris Ecclesiæ Bacheracensis, Domini Pastoris & personarum præscriptarum consignavi, in fidem & roborem omnium præmissorum, ad hoc vocatus & requisitus.

INSTRUMENTUM II.

[4] In nomine Domini… omnium Christi fidelium pateat seculis, quod … vigesima quarta die mensis Augusti… hora Nonarum vel quasi, in aula habitationis venerabilis & circumspecti viri, Domini Winandi de Stega decretorum Doctoris… comparuerunt honestæ matronæ, Elizabeth VVernheri, & Catharina ejus filia, uxor Jacobi Ortim, de Perscheit, Trevirensis diœcesis; producentes ibidem puerum legitimum jam tactæ Catharinæ, [1 Resuscitatur mortuus puer.] ætatis unius anni & sex septimanarum, nomine Jacobum; asserentes, eumdem precibus B. VVernheri miraculose a mortuis resuscitatum. Ipse autem Dominus Pastor, tamquam vir prudens & jurium tritus, nolens omni spiritu credere, asserens scriptum, Spiritus probate, unde pro præclara indagatione nudæ veritatis hujus facti, easdem honestas mulieres, fide dignas & toti territorio notas, solenniter conjuravit, ut per fidem in Baptismate receptam, & ob attestationem divini judicii ac perpetuæ damnationis & æternæ salvationis, sibi dicerent & omnibus circumstantibus claram, nudam, ac apertissimam veritatem, quid gestæ rei circa hunc acciderit puerulum. [1 Ioa, 4, 1] Quæ deliberatissime responderunt, quod idem puerulus, nomine Jacobus, jam quindecim elapsis diebus proximis, certo languore ingravescente, fuit maxima infirmitare gravatus, & tandem a morte superatus, & revera mortuus, omnibus juncturis a vita dissolutis, vere vita carens, infrigidatus; & separata anima, cadaver, per horam & ultra, ad sepulturam faciendum, seorsum extiterit sepositum. Quibus stantibus, ipsa tristis mulier, Catharina nomine quo supra, nullum subterfugium, nisi Omnipotentis Dei & ejus beatissimi Martyris S. VVernheri habens; illud corpus, imo ex fide tamquam puerum corpore animatum, vovit ad ejusdem S. Wernheri sepulcrum, cum quarta parte ceræ libræ, tanquam paupercula, nesciens quid ultra faceret, firmiter credens ejus precibus ipsum revicturum. Quo voto facto, ad planctum matris revixit filius, ut ipsa cum matre testabantur: & omnium vicinorum, non rumor, nec sola fama, sed mera veritas hoc famabat, & famat de præsenti. Puerum omnes vidimus incolumem; matrem, aviam, & alios testes olim mortuum testificantes.

[5] Ad hæc eisdem die, & hora, & loco. Elsa, ejus filia, uxor Joannis Fredeman de Nedern die Paschæ comparuerunt: & simili obsecratione & fide dignorum testimonio veritatem fecerunt, se ambas fuisse surdas; [sanantur surda duæ, altera etiam cæca, altera paralytica.] & Elsam matrem cæcam, & Elsam filiam paralyticam: & ad votum visitandi S. Wernherum, luce meridiana se probaverunt ab omni infirmitate surditatis, cæcitatis, ac paralytici morbi perfectissime sanatas; & votum reddiderunt cum media libra ceræ. Hæc facta sunt præsentibus prælibato Domino nostro Pastore, & honorabilibus viris, Dominis Hermanno Bere, Henrico Salhert Capellanis, Jacobo Mantel, Joanne Trutmanne Vicariis ecclesiæ Bacheracensis; nec non Joanne de Laudenburg Notario Theolonii Domini Ducis, Joanne Selig, & Emmerico Hunne, Ioanne Tzingk Campanatore, Henrico Kynne oppidanis Bacheracensibus testibus ad præmissa vocatis per Dominum Pastorem præfatum, & alias ad hæc deputatis & legitime requisitis. Et ego Thomas Cube, &c. ut supra, quod semel hic monitum, suppleatur mente, etiam post cetera quæ isequuntur Instrumenta; quemadmodum & verba in principio punctis signata, ex primo Instrumente petenda. Nota autem in sequentibus semper scribi Epilenticus pro Epilepticus.

INSTRUMENTUM III.

[6] In nomine Domini… Pateat quod… vigesima nona die mensis Augusti… in monte S. Wernheri, ante capellam S. Cuniberti… comparuerunt, primo, Petrus Scholteisz, & Catharina uxor ejus, de Mannebach, ad requisitionem prædicti Domini Pastoris, [sanatur hydropica incurabilis,] seriosissime & conjurative factam, sub bona fide & per vim Christianæ religionis, recognoverunt, ipsam Catharinam per triennium & ultra hydropicam, nec valentem quocumque medicamine sanari: votum vovit S. Wernhero, visitaturam sepulchrum ejus cum tribus libris ceræ; & eadem nocte in ultimum examen vitæ deducta est: sed obdormiens quievit; & mane facto evigilans, se bene habere sensit. Unde quæsita a marito, qui in ea penitus quasi desperavit, ipsa læte respondit. Bene habeo; sed aqua undiq; perfusam me sentio. Et compertum est foramen recens super umblicum, unde ex corpore vice una tria quartalia aquæ & ultra; & altera etiam nunc vice, quæ erat feria tertia post festum B. Mariæ Magdalenæ, quiete dormiens, nocte alia, aquæ magnam copiam dixere effluxisse. Illam vidimus coram nobis suprascriptis sanam, & honorabilibus viris Dominis Hermanno Bere Capellano seniore, Ioanne Kese juniore, Stephano Prume, Engelman Lotze, Joanne Busze, Henrico Krunge, Joanne Bruning, Joanne Prume, Joanne Selig, Joanne Tzingk, Jacobo Magistro hospitalis, Petro Truden, ac multis aliis utriusque sexus personis fide dignis, testibus ad hæc vocatis & rogatis. Item eisdem die, hora, & loco, quibus supra, dum hæc fierent, a casu supervenit Ermetrud, uxor Petri Sculteti in Bupache, Trevirensis diœcesis, cum aliis honestis viris, & sub fide & Baptismate per Redemptorem suum professa est; quod filius suus, puer quatuor annorum, die hesterna, hoc est vigilia decollationis B. Joannis Baptistæ, recalcitratu equi ad cor percussus sit, tam forti ictu, quod etiam lignum flagelli in duas dissipatum fuerit partes, & cor fractum, & puer interfectus, [& suscitatur puer mortuus,] mortuus & infrigidatus ut lapis, per duas hotas. Quibus elapsis, mater invocavit B. Wernherum; & post hæc planctu magno in B. Virginem & B. Wernheri adjutorium firmiter confidit: & puer duarum horarum exanimis, ad vitam rediit incolumis. Hoc miraculum heri gestum, hodie veritatis fama deducitur, præsentibus, quibus supra, testibus.

[7] Insuper eisdem die, hora, loco, quibus supra, comparuit Joannes Criebesz sutor, oppidanus Bacheracensis, referens se in brachio dextero contractū fuisse per unum annum cum medio: [sanantur 1 contractus] apud sepulcrum B. Wernheri voto reddito, sanatus est; præsentibus testibus quibus supra. Porro retulerūt honorabiles viri Domini Hermannus Bere, Hermannus Corbache, Hēricus Salhart, Capellani prædicti Domini Pastoris; se nomine ecclesiæ Bacheracensis, in præsentia multarum honestarum mulierum de Rudisheym, recepisse manifestissimum signum & testimonium a Joanne Snabel, sartore de Asschaffenburg; [2 æger insanabili morbo,] quod ipse ab insanabili vulnere (pro quo sanando triginta florenos dedisset libentissime) solutione sui voti & intercessione B. Wernheri, plenissimam recepit sanitatem. Simili confessione Geruse, de Heymbache nata, in ambobus cruribus contracta, [3 contracta,] apud sepulcrum B. Wernheri confessa est se esse sanatam. Tandem, eadem die, nobilis puer Otto, Ottonis Feyszt de Schonenburg filius, mortiferum pectus habens, * stranguineavit; candela suæ longitudinis oblata, intercessione B. Wernheri liberatus est. Item eadem die Catharina, olim a surditatis & cæcitatis infirmitatibus, [4 surda & cæca,] intercessione B. Wernheri liberata, obtulit puerum (a sanitate tantum destitutum, quod non putabatur ipse, sed alius fore) B. Wernheri sepulchro cum certa cera: [5 puer valde æger,] statim est liberatus præsentibus testibus pluribus supra cum aliis inscriptis, & Domino Jacobo Schieszer Vicario ecclesiæ Bacheracensis, Joanne * Cantarifusoris, & Joanne Serratoris, etiam testibus ad hæc vocatis.

[8] Et finaliter penultima Augusti, cum ante venerit rumor, fama & veritas de prole Wolf, quondam Sculteti Bacheracensis, scilicet, quod idem puer epilepticus fuerit, & ceciderit valde multis vicibus: ideoque votus fuerit bipartita vice ad B. Valentinum in Kedriche Maguntinensis diœcesis, nec desideratus voti secutus sic est effectus: votumque fuerit emissum B. Wernhero pro eodem epileptico, & statim sanatus; prælibatus Dominus Pastor & Communitas, [6 epilepticus] hujus rei veritatem explorare carissime desiderantes, quamvis sibi sufficientissime facta fides fuerit; nihilominus tamen suos speciales familiares, & subditos Hermannum Corbache Capellanum, Joannem Trutman Vicarium, Joannem Loley Magistrum scholarium Bacheracensis ecclesiæ, & me Notarium publicum subscriptum ad utrumque prædicti epileptici parentem misit, ad negotium fidelissime explorandum. Et quamvis plenissima fides de hoc miraculo Domino Pastori prælibato facta fuerit; cupivit tamen invenire, qui Deo gratias ageret; licet non erat masculus, qui faceret. Nam intrantes domum, ipsa honestissima mulier Catharina, omnia per ordinem enarrare incepit, asserens ipsam prolem in Kedriche valde multis vicibus cecidisse; nec illud votum, sed S Wernheri iuvisse. Et ipsa pro laude Dei narrante supervenit vir nomine * Lupus, tamquam Nabal Carmeli, & nos omnes inhoneste licentiavit; nec gratias Deo de hoc beneficio egit, præsentibus Presbyteris duobus, magistro scholarium, & me Notario præscriptis. In horum omnium testimonium præsens instrumentum ad honorem Dei, gloriosissimæ Christiferæ, omnium Sanctorum, & B. Wernheri, de mandato & requisitione præfati Domini Pastoris, est confectum, & sigillis ecclesiæ Bacheracensis majore & ejusdem Pastoris honorabiliumque virorum & Dominorum, loco testium suprascriptorum, sigillatum, in majus robur Christianæ fidei, & Dei miraculorum.

[9] Fuimus nos anno 1660 die 14 Augusti in prædicto Kedrich sive Kidrich, [Peregrinatis ad S. Valentinum in Kedrich.] insigni prorsus municipio atque amplo, dum Moguntia ad Erbacense monasterium excurreremus; vidimusque ex eleemosynis, per celebrem ad S. Valentinum peregrinationem affluentibus, magnificum templum; quadratis lapidibus structum; & ipsius S. Valentini Reliquias honoratas argentea grandi herma, cum præclarioribus quas alibi cernere licuit comparanda, & non ita pridem condita ex spoliis defuncti Pastoris; qui protestatus se matute condere testamentum, ne bona a se dimittenda in manus venirent Archiepiscopalium Harpyiarum, commeruit ut ipsum irritum declararetur, & aliter longe quam statuerat ipse expenderentur omnia. Festum autem S. Valentini agebatur XIV Februarii, ubi de variis sanctis Valentinis egimus.

ANNOTATA.

* forte sanguinavit.

* alias Kannengeisser

* Germ. Wolf

INSTRUMENTUM IV.

[10] In nomine Domini… die prima mensis Septembris, ipsa die B. Ægidii Confessoris infra divinarum Missarum solennia, in vestibulo Parochialis ecclesiæ S. Petri Bacheracensis… motu proprio, ad laudem Omnipotentis, suæ Genitricis, Ecclesiæ sanctæ & B. Wernheri Martyris; Hansman Joannes de Cuba, oppidanus in Loirche, sexaginta annorum, [liberatur phreneticus,] & honestæ conversationis & gravium morum, ut prima facie apparere potuit, & libertate plena potitus, fuit publice professus, qualiter ipse proximos continuos triginta annos & ultra, vehementē dolorē capitis sit passus, sic quod putabat fieri phreneticus; quod dormire non potuerit, comedere bibereque non valuerit: sed audiens famam miraculorum B. Wernheri, se cum quarta libræ ceræ ad corpus prædicti S. Wernheri devoverit, votum compleverit; & inde jam plenam sanitatem recepit illius defectus. Supra quibus sic recognitis prælibatus Dominus noster Pastor, una & cum confitente, requisierunt me Notarium publicum, ut desuper cōficerem pro præsentium & futurorum seculorum memoria publicum instrumentum, majoris Ecclesiæ Bacheracensis, nec non prædicti Domini Pastoris, Domini Arnoldi Kurnherz, Joannis Kelnherz, Henrici Salhart, Joannis Anthonii Vicariorum sigillis communitum præsentibus venerabilibus & discretis viris jam sigillantibus; nec non Joanne Kese juniore vicario, & Joanne Loley Licentiato in artibus, Rectore scholarium, testibus ad præmissa requisitis.

[11] Item eadem die, peracta Missa summa in choro Bacheracensi, coram prælibato nostro Domino Pastore, Domino Hermanno Bere, & Henrico Salhart Capellanis, coram meque & subscriptis testibus, se obtulit in medium Petrus Steynbecher, oppidanus in Mannebache, quadraginta annorum vel circa: & requisitus per Dominum Pastorem, [& alius gravissime inflatus per totum corpus.] quomodo tam gravissime fuerit inflatus per totum corpus, & jam præclare sanatus; ipse per fidem respondit: Quod ex quadam flascula potaverit, de qua exierit magna multitudo venenosarum muscarum, vulgariter vermes aurium invasores nuncupatarum; & inde fuerit inflatus per totum corpus maxima inflatione, ut notissimum sit omnibus in Mannebach habitantibus. Sed & ibi fuerit quædam mulier hydropica, nomine Catharina Scolteszen, jam recenter intercessione S. VVernheri sananter liberata. Quo audito, cum ipse jam præ maximo dolore quasi crepuisset, ipse se voverit ad S. VVernherum, singulis annis cum quarta parte libræ ceræ visitādum & illico fuisset sanatus. Super quibus sæpedictus Dominus jussit per me fieri hoc publicum instrumentum: & decrevit una cum aliis hic conscriptis Presbyteris majoris Ecclesiæ Bacheracensis suæ, Dominorum Hermanni Bere, Henrici Salhart, ac Stephani Meyster oppidani Bacheracensis sigillis sigillandum, præsentibus, Domino Joanne Kese juniore, Joanne Schobenrauche Cellerario, Ioanne Auspurg de Meysenheym Camerario & Ioanne Tzingk Campanario prædicti Domini Pastoris, testibus ad hæc introductis, & gestis ad mandatum Reverendissimi in Christo Patris & Domini, Domini Jordani de Ursinis Episcopi Albanensis, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, & ejusdem summi Pœnitentiarii & Legati de latere per totā Almaniam in causa fidei.

INSTRUMENTUM V.

[12] In nomine Domini … prima die Septembris in domo dotis ecclesiæ Parochialis Bacheracensis … personaliter & de proprio motu comparuit magnæ discretionis vir, Gerhardus de Novomagio, per suum Baptisterium recognoscens, quod dum in proximo, gratia mercium suarum, in Pinguia Maguntinen sis diœcesis navim intrare vellet, [In tibia vulneratus curatur:] in tibia sinistri genu vulnus accepisset insanabile, ob vehementem casum in quemdam clavum; & sic descendens per navim, nationis suæ partes petēs, Bacheracum præteriit: tandemque a consedentibus quibusdam suis sit monitus, quod votum faceret B. Wernhero cum munere certo ceræ in laudem Dei, ut intercessione B. Wernheri sanari posset. Ipse autem bona fide censens hoc nō cassum, mox votum fecit; ad Novomagium ultra, unde natus erat, per triginta milliaria in navi descendit, & statim sanatus fuit. Haud multū post venit cū sua oblatione votū completurus, ipsum persolvit; & Dei omnipotentia laudando casum exposuit in mei publici, testiumq; infrascriptorum præsentia, videlicet honorabilium virorum Domini Hermāni Bere, Hermāni Corbache Capellanorū, Arnoldi Korner Vicarii, Magistri Ioannis Luley Rectoris scholarum, Ioannis Schoberauche Cellerarii, Ioānis Meysenheymere Camerarii D. Pastoris ecclesiæ Parochialis Bacheracēsis.

[13] Item anno Pōtificatus ejusdē, Indictione quinta, octava die mēsis Octobris, in medio Curiæ domus dotis Bacheracii personaliter constitutus, honestus vir Ioannes Reuber, de Gauwelscheym Maguntinensis diœcesis, una cum uxore sua, matre, fratre & sorore ejusdem, produxerunt in publicum quemdā suū puerum trium annorum vel circa, quem asseruerunt perdidisse, nec scire vestigium situs ejus: unde fecerunt votum S. Wernhero pro puero inveniendo, ne saltem a bestiis lȩderetur, aut malevolis deportaretur. [puerulus amissus in locis palustri invenitur-] Protracta tamen perditione per diem naturalem & ultra, altera die ipsum puerulum, in loco paludinoso & cannoso infixum, repererunt sanum & illæsum: tamen præsumptio fuit [prius] a feris & bestiis, hominem adultum devorari, quam per viginti sex horas tenerum puerum a læsione sustentari. Hæc confessio facta est præsentibus Dominis Hermanno Corbache Capellano, Ioanne Kelnherz Vicario, Henrico Richehere, Ioanne Auspurg, Ioanne Scobenrauche familiaribus Domini Pastoris ecclesiæ Bacheracensis, Clericis Maguntinensis, Trevirensis, & Bambergensis diœcesis. Item eodem die, in eadem dotis Curia, hora Vesperarum, comparuit Ioannes Hun, de Ockēheym, sacræ Maguntinensis diœcesis, [sanatur crus incurabile.] & recognovit se habuisse crus insanabile infectum letali infectione, sic quod omnis spes medicinæ recessit per triennium: tandem votum vovit S. Wernhero, & plenam sanationem recepit Hanc confessionem sub fide Christianitatis fecit loco quo supra, ubi etiam præsentes erant venerabilis & circumspectus vir Dominus Winandus de Stega decretorum Doctor, Pastor Bacheracensis Parochialis ecclesiæ; nec non nobilis vir militaris Gerhardus Knebel de Katzenelēboghe, Altmannus Bettendorffer Consularis Bacheracensis, & Ioannes de Laudenburg Notarius Theolonii Bacheracensis: ad quorum instantiam, nec non principalis expositoris, ipse Dominus Wynandus Pastor jussit hoc instrumentum inde fieri, & sigillo majoris ecclesiæ Bacheracensis una cum sigillo suo, Altmanni Bettendorffer & Joannis Notarii Theolonii prædicti communiri. Et ego Thomas Cube ut supra.

INSTRUMENTUM VI.

[14] In nomine Domini, Amen. Anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo septimo, [Anno 1427] Indictione quinta, quarta die mensis Aprilis in Bacheraco, circa sepulcrum S. Wernheri, [cæcus illuminatur,] hora Primarū vel quasi… Joannes Furster de Altzeya, quinquaginta annorum & ultra, recognovit & per fidem suā dixit, quod hoc esset notū omnibus suæ civitatis, quod ipse fuerit cȩcus per octo proximos annos; & emisso voto, intercessione B. Wernheri, jam in proximo fuerit illuminatus: & vidit usq; in præsens inclusive. Hæc cōfessio facta est præsentibus Hermanno Advocato, Joanne Selig, Henrico Cloysze, Joanne Moyr, Petro Mauweler, Nicolao Mauweler, Swaven Henne, & Junge Henne oppidanis Bacheracensibus, & multis aliis hominibus utriusq; sexus. Item eadem die & hora & loco Joannes de Bilchin produxit uxorem suā Ursulam, quam per fidē suā asseruit, diu fuisse phreneticam; & intercessione B. Wernheri, [phrenetica sana menti restituitur,] emisso voto, integræ restitutam sanitati. Acta præsentibus Dominis Hermanno Bere Jacobo Mantel Presbyteris, Joanne Prume, Henrico Cloysze, & multis aliis ad præmissa vocatis. Super quibus confectum est præsens publicum instrumentum, una cum sigillis Capellanorum, Jacobi Mantel Presbyteri, Joannis Prume, Hermanni Advocati, & Joannis Seliche oppidanorum Bacheracensium communitum. Et ego Joannes Kese ut supræ.

INSTRUMENTUM VII.

[15] In nomine Domini… die nona mensis Iunii, hora Missarum vel quasi…honesta mulier Hebel Stercken, de Ludenrait, Trevirensis diœcesis, circa sepulcrum S. Wernheri in Bacheraco, ipsa sexaginta annorum & ultra, ducens personaliter ad manus neptem suam, [Puella ex percussione equi mortua reviviscit:] nomine Agnetam; & per Christianitatem suā, recognoscēdo exposuit; quod hoc proximo mense elapso, ipsa exponente equo proprio dante fœnum, in una die, prædicta neptis quinq; annorum vel modicum infra, nesciente avia, cum parvo ligno equum ad posteriores pedes percusserit: unde equus recalcitrans pedibus posterioribus puellam ad mortem percusserit, signāter ad pectus; unde ipsa jacentem prolem lamentabiliter involutam mantello & vere mortuam, infrigidatam, vicinas clamavit: & accepto consilio, fusisque orationibus, ipsam prolem cum oblationibus ad S. Wernherum vovit. Puella illico revixit, vocata Agnes: & ipsam B. Wernhero præsentavit, & hodie vivit sana. Hæc confessio facta est præsentibus honorabilibus viris Domino Iacobo Mantel, Ioanne Provisoris, Vicariis Bacheracensibus; Hermanno Mannebache Advocato ibidem, Ioanne Prume Notario Theolonii Bacheracensis, Engelman Lotze Sculteto, Joanne Busze Scabino, & Magistro Ioanne Monetario, & multisaliis testibus ad hæc vocatis & requisitis.

[16] Item eadem die & loco, hora nona vel quasi, Frantze Sutor Maguntinensis, [ignis sacer curatur:] quinquaginta annorū, simili sub obtestatione suæ fidei profitebatur; quod hoc anno ante festum Palmarum accensus fuerit igne infernali, hoc est B. Antonii: & profusis lacrymis ad Deum, per intercessionem B. Wernheri, citissime sanatus fuerit. Hæc professio facta est præsentibus Ioanne Provisoris Presbytero & Vicario Bacheracensi, Ioanne Selig, Lippen Henne, Auwen Henne, Falkensteyn, & multis aliis testibus ad hæc requisitis, Item eadem hora in eodē loco constitutus, [podagricus sanatur:] Ioannes filius Ioannes Smet, de Maguntia, annorum duodeviginti, & sponte confessus fuit examinatus per fidem Christianitatis, quod fuerit paralyticus seu podagricus, omnino officio pedum privatus; & ad preces B. Wernheri fuerit liberatus, præsentibus testibus jā supra. Item eadem hora, Wernherus Rabender, [liberantur plures ab hostili incursione.] de Heydensheym, quadraginta annorum & ultra; simili sub fide recognovit, quod congregatis hoc anno prædonibus inimicis suæ villæ, & pervenientibus illis ad villā pro ipsius incineratione; & exponentis & aliorum rusticorum sibi vicinorum captione; ipse cū aliis, fusis ad Deum precibus, per intercessionem B. Wernheri, cui votum visitandi emiserunt, nihil mali ab inimicis sunt perpessi; præsentibus quibus supra facta est hæc recognitio, & sigillis hic signatorum testium communita, scilicet, Iacobi Mantel, Ioannis Provisoris, Hermanni Mannebache, Ioannis Prume, & Ioannis Seliche. Et ego Iannes Kese ut supra.

INSTRUMENTUM VIII.

[a7] In nomine Domini… tertia mensis Septembris … hora Vesperarum vel quasi, in cœmeterio ecclesiæ Bacheracensis, in multitudinis Cleri & populi & infrascriptorū testium præsentia, personaliter constitutus Albertus de Straubingen, laicus, Ratisponensis diœcesis, familiaris Ioannis Heydensdorffer, Camerarii Reverendissimi in Christo Patris & Domini, D. Conradi Archiepiscopi Maguntini, non dolo tractus nec vi coactus; sed liberrime & sponte, nullo eum impellente, [Submersus in Rheno] sub Christianitatis fide & salute animæ suæ proponendo recognovit, & dixit; qualiter ipse paucis elapsis diebus, fortuito casu de navi in Gernscheym, in abyssum Rheni ceciderit, ibique juxta tunc præsentium assertionem per alteram dimidiam horam undis vallatus fuerit: quod plus mortuus, & exanimis. tandem fuerit extractus, & ad ignem applicatus, nihil vitæ habuerit: tandem Theolonarius ibidem ipsum cum libra ceræ ad S. Wernherum devoverit; [vitæ restituitur:] ipse quoque exponens facto voto gurgitem aquarum illico evaserit, & restitutus fuerit pristinæ sanitati. Vnde Omnipotenti Deo, Beatæ Virgini, & S. Wernhero debitas agendo gratiarum actiones, cum suo voto venerit, ipseque humiliter persolvit; supplicans quod tantum miraculum, tam publice factum, ceteris annotaretur miraculis. Unde venerabilis & circumspectus vir Wynandus de Stega… tunc una cum infrascriptis testibus præsens, mandavit mihi Notario publico infrascripto, ut super iis conficerem publicum instrumentum quæ acta sunt ut supra præsentibus honorabilibus viris Domino Hermanno Ber Pastore in Dolghescheym, Domino Henrico Salhart Vicario in Lumberschem, Capellanis, Altmanno Bettendorffer Camerario Domini Ducis, Ioanne Nynt, Eberhardo Hebestryt, Iacobo Aurifabri, & pluribus aliis testibus rogatis, & requisitis.

[18] Item eodem anno, ut supra, in vigilia Francisci constituta Styna de Leydeneck prope Kestel, produxit adolescentulum, proprium filium, ut aiebat, quindecim annorum, nomine Nicolaum qui licet simplex & rusticalis, sicut & mater ejus, per Baptisma tamen suum recognovit, quod proxima elapsa septimana, feria quarta scilicet, [cæcus illuminatur,] existens in agro ad laborandum cum equis, quidam aër ad oculos suos volitans, ipsum reddidit cæcum, usque ad feriam tertiam præsentis septimanæ. Et tunc ipsa Styna, cum marito dicto Korbers Henne, voverunt filium cum quarta libræ ceræ ad S. Wernherum: & eadem nocte ipse puer visum clare recepit; & illa die mater cum filio votum solvit. Recognita sunt hæc præsentibus prælibatis Domino Pastore, & honorabilibus Dominis Henrico de Luternbache Capellano, & Ioanne Besyher Vicariis Ecclesiæ Bacheracensis, Magistro Ioanne a Muntzmeyster, Ioanne Selich b Wardino, & aliis utriusque sexus, vocatis & requisitis. Pro quorum majori firmitate jussit prædictus Dominus Pastor per me fieri hoc instrumentum, & sigillum Majoris ecclesiæ Bacheracensis, & Capellanorum ejusdem ecclesiæ, Nobilis viri Altmanni Bettendorffer, Domini Joannis Besyher, magistri Joannis Muntzmeyster, & Joannis Selich communiri. Et ego Joannes Auspurg de Meysenheym Clericus Maguntinensis, ut supra.

ANNOTATA.

a Id est, Monetariæ officinæ Magister, supra simpliciter Monetarius dictus.

b Warde Teutonice pretium valor: hinc Wardinus vocatur is, cujus est munus in jam dicta officina definire valorem cuiusque auri vel argenti, quod signandum offertur, maiorem minoremve, pro maiori vel minori puritate illius.

INSTRUMENTUM IX.

[19] In nomine Domini, Amen. Anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo octavo, Indictione sexta, prima die mensis Februarii, hora Primarum vel quasi, [Anno 1428 mortuus resuscitatur] circa sepulcrum in Bacheraco … Reyntze Ritter, & Catharina ejus uxor, de Nedernberg, Trevirensis diœcesis, præsentaverunt filium suum, & per fidem sibi invicem juratam dixerunt, fuisse spatio trium horarum præmortuum; & emisso voto ab ipsis, intercessione S. Wernheri, puer revixit. Acta præsentibus Domino Joanne Provisoris Presbytero, Petro Dyme juniore, & Nicolao Mauweler, ac multis aliis hominibus utriusque sexus. Item eodem anno in festo S. Lucæ, Hermannus de Wyszely, Trevirensis diœcesis, auriga venerabilis Domini Wynandi Pastoris Bacheracensis, sub fide recognovit, Dominum suum in septimana Paschali præsentis anni fuisse vocatum ad Officialem Confluentinum; & feria sexta post Pascha ipsos inisse per viam reversionis ad domum, & ipsum exponentem sedisse in equo albo Domini sui: & dum pervenissent prope a tercum quemdam magnæ abyssi Rheni, subtus Theolonium S. Goaris; equus, [alius a periculo submersionis liberatur.] stupefactus a quodam trunco ligneo, se cum assessore præcipitanter projecit in abyssum, & tercus aquæ circumduxit eum in flumine validissimo, nunc subtus nunc supra. Et cum non esset spes vitæ, ipse intra se collegit, & S. Wernhero vovit: & post quartam submersionem & magnum circuitum, intercessione B. Wernheri & gratia Omnipotentis, liberatus fuit. Dixit Dominum suum, cum Camerario suo Joanne Hackenberg, præsentes Equestres fuisse, & vidisse: ipse quoque exponens, omnia vestimenta, quibus indutus erat, cum gladio & ocreis, portavit ad S, Wernherum; & pro laude Dei & sui liberatione ibi dimisit. Prædictus etiam Dominus Wynandus Pastor, & Joannes Hachenberg recognoverunt se hæc omnia vidisse & interfuisse; sed de emissione voti dixerunt sibi non constare; sed stupefacti inclamaverunt Deum & Beatam Virginem pro liberatione illius in summo periculo constituti. Pro quorum testimonio Dominus Wynandus jussit sigillum majus ecclesiæ ac suum præsentibus appendi: & pro aliorum fortiore fide, sigillo Domini Joannis Provisoris, hic inscripti communiri. Et ego Ioannes Kese de Bacheraco ut supra

ANNOTATA.

a Intelligitur haud dubie vortex aquarum.

INSTRUMENTUM X.

[20] In nomine Domini… die secunda mensis Aprilis… hora Vesperarum vel quasi, Getza Gehers de Weschoffen, prope Wormatiam, obtulit puerum suum, Matthiam nomine, unius anni & ultra, sanum & elegantem; quem asseruit, conjurata per Crucifixum, [Puer triduo mortuus reviviscit.] hesterna die per tres integros dies mortuum, & ipsam tantum clamasse, quod major campana in Westoffen fuisset pulsata: & congregato toto populo, ipsa inclamasset tota fide humiliter ad S. Wernherum, ut redderet sibi infantem vivum: promittens se non comesturam, quoadusque infantulum cum oblatione viva S. Wernhero præsentaret. Quibus sæpius repetitis, puer revixit; & ipsa cum puero iter arripuit, & votum cum infante implevit. Hæc recognitio facta est ad requisitionem Domini Winandi, præsentibus Domino Theodrico de Gouda, in Artibus magistro, & Rectore scholarum Bacheracensium, Ioanne Carnificis, sociis in divinis ecclesiæ Bacheracensis; Joanne Dunner, Ioanne Kese, & Henrico Doirenkemher, Presbyteris altaristis ejusdem ecclesiæ; Ioanne & Stephano Bruning, oppidanis Bacheracensibus, testibus ad præmissa vocatis & requisitis. Item die duodecima mensis Aprilis, Ruckerus de Lymburg cum Ele Linwedy matre ejus, Trevirensis diœcesis, [illuminatur cæcus unus] coram testibus infrascriptis, dixerunt, quod idem Ruckerus duodecim annorum cæcus fuisset per mensem; votum vovit ad S. Wernherum & sanatus est. Præsentibus Domino Ioanne. Fudersack, Ioanne. Dunner, & Ioanne Prume, oppidanis.

[21] [& alter:] Item die tredecima mensis Maji, Gorge Oswalt de Hilsbache, occasione cujusdam miraculi, sub fide Baptismatis dixit, coram testibus infrascriptis, quod cæcus fuisset per decem & octo hebdomadas: votum vovit ad S. Wernherum, & visum recepit. Præsentibus Domino Joanne Dunner, Domino Henrico Capellano Domini Pastoris, Henrico Richere, Vicariis ecclesiæ ejusdem. Item die decimoseptimo mensis Maji Dominus Decanus, nomine Joannes Buweman de Saulhem, ecclesiæ S. Pauli VVormatiensis diœcesis, [e peste contracta claudus sanatur:] recognovit & dixit coram testibus infrascriptis, quod pestilentiam habuisset, & claudus factus fuisset, quod non potuit ambulare: votum vovit ad S. VVernherum, & sanatus est. Præsentibus Domino Joanne Dunner, & Henrico Mannebache, Vicariis ecclesiæ Bacheracensis; Joanne Selig, Joanne Pistoris laicis. Item die vigesima septima mensis Octobris, Joannes Botz de Lotstad, inter Spiram & Lauda sito, exposuit, Dominam Nesam de Meckenheym, militaris viduam, habere filiam, virginem quatuordecim annorum vel circa, dictam Nopurg, quæ fuerat obsessa intantum, [energumena liberatur,] quod catenis ferreis ligata se dissolvebat, & homines lædebat. Tandem consilio cujusdam Presbyteri Spirensis diœcesis, mater vovit filiam ad S. VVernherum, cum tribus libris ceræ & dimidia: & emisso voto, virgo fuit liberata; & nobilis mulier solvendo suum votum, misit exponentem huc cum ipsa cera, quam realiter obtulit nomine prædictæ virginis: & hæc Dominis infrascriptis per suum Baptisterium exposuit. Hæc recognitio facta est circa mensam Domini Pastoris Bacheracensis, præsentibus venerabilibus viris Domino VVinando Pastore jam tacto, Magistro Joanne Pastore in Hoffen-Margaretæ Coloniensis diœcesis, Henrico Salhart Vicario in Lumberscheym, Theodrico Trutzburg, Capellanis prædicti Domini Pastoris. Super quibus prætactus Dominus Pastor mandavit fieri instrumentum, & sigillari ut videtur. Acta sunt omnia hæc in domo dotis Bacheracensis… Et ego Joannes Auspurg de Meysenheym &c. ut supra.

INSTRUMENTUM XI.

[22] In nomine Domini… tredecima die mensis Novembris, hora nona vel quasi, in Bacheraco … Joannes Pletze de Hernscheyn, prope Wormatiam, per Christianitatem suam recognovit, [Immobilis ob dolores ventris & vicinarum partium sanatur.] quod per quatuor septimanas passus est dolorem ventris & regionis genitalium, sic quod se movere non poterat: votum vovit ad S. Wernherum cum semilibra ceræ, & illico liberatus est: & singulis annis cum consimili, oblatione visitavit S. Wernhernm. In cujus rei testimonium præfatus Dominus Pastor jussit fieri hoc publicum instrumentum, & sigillum majus ecclesiæ Bacheracensis, ac suum appendit, præsentibus honorabilibus & discretis viris, Magistro Joanne Capellano, Hermanno de Gieszin, Jacobo Mantel, Joanne Kese juniore Presbyteris, Magistro Joanne de Lovanio scriptore, Henrico Richel Vicariis Bacheracensibus, testibus fide dignis ad præmissa vocatis pariter & rogatis. Et ego Ioannes Kese ut supra.

[22] His Notarialibus instrumentis, accedat viri nobilis attestatio, de miraculo in se patrato, in Trevirensi codice, circa finem relata his verbis: Ego Ioannes Hoffman, de Heydelbergia VVormatiensis diœcesis, sub juramento, Domino meo naturali Duci Bavarorum præstito, [item crus infectum,] recognosco me per tres & ultra plures menses [habuisse] crus circa tibiam infectum. Et audiens famam S. Wernheri me personaliter vovi ad sepulturam ejus cum muneribus: & statim sanatus, hoc infrascripto die, votum meum Bacheraci personaliter, [& languor diuturnus,] ut potui, persolvi. Imo adhæc frater meus, Petrus Hoffman, de Heidelbergia, toto corpore longo languidus tempore, voto emisso sanatus est; & firmiter & quam cito poterit, votum redimet. In quorum testimonium supplicavi Domino Pastori Bacheracensi, coram quatuor suis domesticis familiaribus, ut has litteras sigillo suæ ecclesiæ communiret. Datum Bacheraci anno Domini MCCCCXIX, in Vigilia Epiphaniæ Domini.

PROCESSUS BACHERACENSIS,
De vita, martyrio & miraculis B. Wernheri.
Ex Codice MS. Trevirensi.

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 0000

EX MSS.

CAPUT I.
Introductio ad causam, & instrumenta ad cultus antiqui præscriptionem probandam.

[1] Antiqua monumenta omnia, ad Historiam paßionis aut miraculorum S. VVernheri spectantia conscriptaque, prius quam D. VVinandus Bacheracensis Pastor publicum plenumque de tota causa processum formandum curaret, [Monumentæ hactenus data, pro fuere in pocessu,] produximus hactenus; pauca si excipias, quæ non putavimus integre danda, & sunt Lectiones, Responsoria, Hymni de S. VVernhero pro vario illius Officio tunc composita, cum non dubitaretur de Canonizatione mox secutura: hujus autem procuratione, ob causam infra indicandam, in longius tempus suspensa, illa in usum publicum introducta nunquam, nec recepta ab Ecclesia fuerunt: ideoque satis habuimus ipsa delibare inter Annotata. Productæ sunt etiam variorum Præsulum Indulgentiæ authenticæ, quasetiam ad longam expansas proponere. non est visum operæ pretium, satis autem esse, si quod in iis historicum est in Annotatis infra dandis exhiberetur. Restat nunc, ut quod in Trevirensi codice est præcipuum, & cujus occasione dumtaxat priora ista inibi reperiuntur descripta, ponatur ob oculos. Processus, inquam Bacheracensis, a quo incipit & in quem desinit liber pulcherrimus, cum hac Rubrica, tituli locum tenente & his verbis concepta: De reverentiali consilio, imo verius mandato reverendissimi in Christo Patris & Domini, a D. Iordani de Ursinis, divina providentia Episcopi Albanensium, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, & ejusdem summi Pœnitentiarii; [formato ex voluntate Legati Ap.] non absque masticatione matura Reverendorum Patrum & Dominorum duorum Episcoporum & in sacra Theologia Professorum; nec non aliorum quatuor venerabilium, licet diversarum facultatum, Doctorum, de familia jam scripti Domini Cardinalis existentium, & cum eodem in Bacheraco aliquam diu in pastorali curia quescentium; ad reverentiam nec non informationem Apostolicæ Sedis ejusque summi Pontificis, & reverendissimorum in Christo Patrum & Dominorum Cardinalium ejusdem, nec non Reverendissimi in Christo Patris & Domini Trevirorum Archiepiscopi, & suæ Sedis sanctæ; ea quæ subscripta sunt diligentissima & exacta diligentia, ut videtur, comite veritate, in unum sunt collecta. Principalissime ad gloriam Sanctissimæ Trinitatis, Domini nostri Jesu Christi, Christiferæ sēper Virginis, & ad honorem utriusque Joannis, omniū quoq; electorū cælestis curiæ, Capellæ B. Wernheri patronorum: succedenteque adhæc jussu illustris Principis & Domini b D. Ludovici Comitis Palatini Rheni, [& Comitis Palatini] sacrosancti Romani Imperii Archidapiferi & Ducis Bavariæ inclytissimi, B. Wernheri zelatoris præcipui & instructionis suæ nobilissimæ capellæ. c

[2] [sub Martino Papa V] Sanctissimo in Christo Patri & Domino D. Martino, Omnipotentis providentia Dei sacrosanctæ Romanæ & universalis Ecclesiæ summo Pontifici; ejusque Confratribus, reverendissimis Patribus & Dominis jam tactæ illibatæ Ecclesiæ in Domino dignissimis Cardinalibus; nec non venerabilissimo in Dei & hominum mediatore, Patri & Domino D. Ottoni Archiepiscopo Trevirensi præclarissimo, osculis manuum præmissis ac pedum summi Pontificis beatorum; [& Ottone Archiep. Treviren.] universis quoque & singulis in Christo Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Prælatis & Clericis, maxime in universitatibus quibuscumque regentibus, & gratiam Apostolicæ Sedis habentibus, illustrissimis Regibus, Ducibus præfulgentibus, Marchionibus, Comitibus, Nobilibus, Militibus, Militaribus, Officialibus quibuscumque, Communitatibus, Civitatibus, Civibus, oppidanis ac rusticis, ceterisque utriusque sexus Christi fidelibus, cujuscumque præeminentiæ fuerint, status, sexus, aut conditionis; in Christi ac propriis meritis feliciter assequi vitam sine fine futuram, & præsentibus adhiberi fidem indubiam. Scilicet quod anno a Nativitate Domini nostri Jesu Christi millesimo quadringentesimo vicesimo octavo, Indictione sexta, [anno 1428 26 Septemb.] Pontificatus sanctissimi in Christo patris & Domini nostri D. Martini divina providentia Papæ quinti anno ejus undecimo, die solis, vigesima sexta mensis Septembris, hora primarum vel quasi, in planitie ambitus majoris capellæ, vulgariter dictæ S. Wernheri, ante chorum principalem, in circumspecti viri Domini Winandi de Stega decretorum Doctoris Pastoris Bacheracensium, meique & subscriptorum Notariorum publicorum, venerabiliumque testium, & magna multitudine hominum ad hoc speciatim vocatorum, & per d pedellum secularem citatorum præsentia personaliter constituti, magnæ circumspectionis viri, Domicellus Henricus Wolff de Spanheim, Militaris, Burggravius & Vice-Dominus territorii Bacheracensium, gloriosi & nobilissimi Principis ac Domini D. Ludovici Sancti Romani Imperii Archidapiferi, Comitis Palatini Rheni, Ducisque Bavariorum potentissimi; nec non Dominus Joannes de Laudenburg, Notarius Theolonii, etiam præscripti Principis præclarissimi; maturis præhabitis declarationibus cum quibusdam articulatis punctis, præsentem materiam positive ambientibus; quæ quidem puncta scriptis historiis, instrumentorum fide, voce publica & fama plene probari laborabant; plura ibi in publicum varia & diversa deduxerunt.

[3] [in quo processis, ad probandum martyrium,] Primo verbo oratorio, prout etiam (ut aiunt) omnibus tum præsentibus & vicinis publicis fama innotesceret, majorum relatione, publicis miraculis, scriptis, munimentis & sigillis, palam, publice & notarie perorarunt; qualiter venerabilis in Christo puer seu adolescens, Sanctus Wernherus, sic ab omnibus vocatus, tentus & reputatus; dudum circa annum Domini millesimum ducentesimum octuagesimum septimum, ipsa die Cœnæ communicatus & munitus corpore Christi vero, a perfidis Judæis, quorum sectam & nequitiam ignorabat, callide fuisset ad ipsorum unam domorum utcumque attractus; ibique ad statuam ligneam triduo suspensus, & tandem cultro incisus diriter interfectus; & hoc in Wesalia superiori Treverensium diœcesis, in hoc ipso loco, ubi nunc est hospitale sancti Spiritus: in cujus Capella & Choro statua ejus lignea, & hoc ipsum cultrum suæ incisionis veneratur a Christi fidelibus. Fuitque idem Deo carus puer, perfidorum Judæorum concurrente & practicante pecunia, sua liberatione frustratus, saltem temporali; licet Judæorum abra illud nefas tunc Sculteto Wesaliensium indicavit. Fuitque idem puer beatus clam per Judæos callido modo supra Bacheracum, in desertum locum, [sanctitatem Beati Wernheri,] ubi nunc est S. Guilhelmi monasterium, absconsus (ut majorum fama publice usque in præsens famat) sub spinis & vepribus, & tandem in sacco & sanguine proprio involutus, miraculosis luminibus Christicolis ostensus, rursumque ad aulam deportatus Bacheracensium judicialem; ibidemque iterum lumininaribus Christianorum turbis, pro puero Deo caro & Martyre, indicatus, Indeque solenni [supplicatione] cum Clero & populo per notabilem, latum, & amœnum ascensum in parvam & antiquam B. Cuniberti religiose repositus capellam, non ut Principes, Prælati, Nobiles, cives, seu rustici subtus terram sepeliri [solent] tumulatus; sed cereo involutus, cum vitta aurea, rosis ornata aureis, in signum suæ virginitatis, cum sericeo cussino violis pleno, & putatorio sui laboris instrumento, in cedrina tumbula modica circumdatus; intra quercinam fortem tumbam, bene munitam & seratam & ferramentis fortissimis retiatam; fuit, Sanctorum more & Dei electorum, religiosissime pro requie inclusus.

[4] Feceritque ex tunc signa multa magna nimis, tot tantaque, [& publicum cultum,] quod non solum proximæ gentes, imo regnicolæ de valde multum remotis locis suis sanctum Puerum visitassent, cum muneribus & pecuniis maximis; sic quod mox destructo altari antiquo, in honorem SS. Cuniberti & Andreæ consecrato, & majori parte illius capellulæ; novum altare, cum novo ædificio illius pretiosissimæ capellæ, in sexto anno ab ejus passione, erectum, & in honorem eorumdem SS. Cuniberti & Andreæ per quemdem Hermannum venerabilem Patrem & Episcopum Sambiensium solenniter reconsecratum, & diversis indulgentiis, tam tunc Domini Petri Archiepiscopi Maguntini, quam plurimorum Treverensium & aliorum duodecim Archiepiscoporum, fuit ditatum; indeque nova & magna Capella cum tribus notabilibus choris, ut hodie cernitur, in petra firmissima, cum viginti longis, largis, & triperticatis & quadruplicatis fenestris, amplis & altis lapidibus pretiosisque quadratis & sectis, ac a partibus ductis bene remotis, fuit cum multorum florenorum summa, Christi fidelium solertia, ferventer instaurata; & ubi abundavit habendorum florenorum copia, in multo superabundavit oblatorum florenorum & pecuniarum summa nimis magna. Indeque crescente avaritia cujusdam Archiepiscopi, tunc terram Bacheracensium nomine pignoris occupantis, maxima pecuniarum summa fuit violenter ab ipso ædificio subtracta, & digna illius sancti pueri, immo verius omnipotentis Dei & suæ Matris vindicta, prope Bacheracum in Rheno (quo nunc imago venerabilis Beatæ semper Mariæ Virginis, inter januas solennes illius Capellæ sculpta, non sine miraculo terribiliter respicit) fuit cum raptoribus indignanter submersa. Indeque illius sancti pueri canonizationem, & tam placidi ædificii consumationem fuisse usque ad nostra impedita tempora; ipsum tamen Sanctum Wernherum passim & lente diversis temporibus & annis diversa fecisse miracula. Et tandem, ad obstruendum ora male loquentium, ipse sanctus puer, præ triennio, luci solis, reseratione majoris tumbæ, de novo fuit expositus; non absque fide digno testimonio & ex mandato supradicti Domini Principis Ludovici: [recentemque corporis retectionem,] & tandem superveniente reverendissimo in Christo Patre ac Domino D. Jordano Albanensium Episcopo, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ summo Pœnitentiario & Legato de latere, cum duobus Episcopis, sexque diversarum facultatum Doctoribus, ostensum fuit illud sanctissimum corpus, recentibus & novis & quotidianis coruscans miraculis. Visum insuper fuit hoc Corpus, per eumdem Dominum Cardinalem in novam & mundam tumbulam positum, quam in antiquam tumbam reponi quercinam, serisque muniri & fortibus repagulis, ut hodie hæc docet dies: & miracula sancta, quæ Deus per ipsum faceret, jussit publicis conscribi instrumentis.

[5] Ne autem præmissa omnia & singula, seu ipsorum aliqua labantur mutabilitate hominum penitus ab humana memoria, [varia instrumenta exhibita:] sed inconcusse de cetero in cordibus hominum conserventur, Deus in hoc glorificetur, Dei Genitrix, uterque Joannes, & omnes Electi Dei illius Capellæ Patroni, cum puero sancto eorum compatrono, condigne venerentur, & Romana nec non Treverica Ecclesiæ, & eorum Pastores facilius ad hujus Sancti dignam Canonizationem subscriptis testimoniis, fama, scriptis, & monumentis lucidius informati, inclinentur. Primo probatione punctorum infra scriptorum super antiquis gestis eorum & fama, produxerant tres, tabulas, præ memoria omnium hominum circa venerabile Epitaphium ipsius S. Wernheri suspensas; quarum una, ultra centum annorum antiqua, magni e textus, continet illius S. Wernheri primæva nonaginta miracula. Quæ quidem tabula habuit quoddam antiquum exemplum sibi per omnia concordans, etiam bonæ textualis litteræ, solenniter conscriptum: & quia in cista S. Wernheri, inter cetera ejus monumenta reconditum est, apparebat tam vetustum; & est tabula venusta, concordans cum præmissis per omnia, textualis litteræ & recentior. Secunda vero antiquior erat prima, continens dies indulgentiarum. Tertia quasi quinquaginta, vel sexaginta apparuit annorum, rythmatice & vulgari, ambiens ipsius Sancti totale martyrium. Secundo principaliter produxerunt unam valde antiquam f historiam, cum antiphonis, responsoriis Canonicarum horarum, non simplicem, immo potius quadruplicem vel quintuplicem, cum notis & diversis melodiis. In cujus historiæ coopertorio ab intra, textuali valde antiqua littera, continebatur factum rei gestæ & causa martyrii cum passione: & hæc littera distincta erat in Lectiones. Item posthac immediate producebant litteras indulgentiales, unam g duodecim Episcoporum, cum transfixo consensus olim h Boëmundi Archiepiscopi Treverensium: aliam i Petri Archiepiscopi Moguntini & consensus ejusdem litteræ Domini Petri: & aliam Domini k Baldewini Archiepiscopi Treverensium. Item litteram Episcopi l Hermanni Sambiensium, reconsecratoris altaris S. Cuniberti post passionem S. Wernheri.

ANNOTATA.

a Iordanus Vrsinus, ab Innocentio VII anno 1405 12 Iunii, cum aliis Cardinalis creatus; electionem Martini V, licet ex æmula Vrsinæ familia Columnensi, valde promovit: variis sub eo & Eugenio IV legationibus functus,obiit 29 Maji 1439.

b Hic est Ludovicus Barbatus, filius Ruperti Regis Romanorum, vir pius & inclytus, qui ut scribit Trithemius in Chron. Spanheimensi, anno 1426 amore Domini nostri Jesu Christi ultra mare ad terram sanctam profectus est, & Salvatoris nostri sepulcrum in Jerusalem cum ingenti devotione visitavit. Reversus autem de partibus transmarinis, barbam, quam in peregrinatione Sancta nutrierat, radi amplius non permisit; sed eam, quamdiu vixit, in memoriam suæ peregrinationis, inviolabiliter conservavit: & ob hoc deinceps a vulgo DUX CUM BARBA fuit appellatus. Ita Trithemius. Ast Hieronymus Henninges, ne sacras peregrinationes a majoribus obitas probare videatur, in genealogia Comitum Palatinorum Rheni tom. 4. scribit in Palæstina militasse. Nota autem in Ms. pro Palatino, haberi semper Palentinum, quod semel sufficit monuisse; & Trevirenses scribi Treverenses.

c Huc usque Rubrica: cetera quæ textus sunt, nigris scripta inveniuntur.

d Pedellus, pro apparitore sumitur; Italis Staffiero, ut his a Staffa, sic aliis a Pedo præferendo magistratibus dictus videtur; Franci aliique Bedellum sere nominant, quod a Bidden, orare, invitare, malunt derivare: est enim Bedelli officium, citare ad Actus publicos, citatis suum aßignare locum pro gradu uniuscujusque.

e Id est, magnis characteribus scripta. Hujus tabulæ tenorem supra dedimus num. 13.

f Huic historiæ (quæ aliud non est quam complexum versuum, Antiphonarum, Lectionum, Responsoriorum, Hymnorum & Collectarum proprium Officium constituentium) hæc præmittitur Rubrica, Sequitur Historia prima; de verbo ad verbum extracta, a primæva S. Wernheri antiqua historia, circa novam Sancti ipsius repositionem, non absque admiratione mirabiliter reperta: continens in seipsa plures & diversas illius Martyris historias, Pindarice, heroice, prosaice & musice compositas notatasque, in eumdem tamen finem formaliter confluentes, ut in ipso eorum fonte & his duobus historialibus profluviis, strictæ scilicet & solutæ orationis, diversa harmonia dulcisonis (nam præter Lectiones & Collectas cetera omnia sub nota scribuntur) limpidissime, non a detractoribus sed Christi caritate inflammatis, possit speculari pro gloria Christiferæ & Omnipotentis.

g Titulus in Rubrica est hic: Littera Indulgentiarum prima duodecim Episcoporum Capellæ S. Cuniberti, [Indulgentia a 12 Episcopis concessa.] in qua corpus S. Wernheri requiescit. Hi in contextu Codicis Trevirensis, post annos 140 a data harum litterarum scripti, fortaßis non correctißime nominantur. Ad dignoscendum veritatem serviet similium Indulgentiarum Bulla hoc eodem anno II Nicolai IV, Christi MCCLXXXIX data Carmelitis Senensibus, quam citat Vgellus in Italia sacra tamquam subscriptam ab Episcopis Italicis quibusdam hic nominatis, scilicet Parentino & Ameliensi. Hic autem nominantur: Petrus Arborensis Joannicius Mokitensis, alibi Joannes Mockytensis & Theoctistus Adranozolensis, Dei gratia Archiepiscopi. Primus in Sardinia, ubi urbs Archiepiscopalis Arborea, hodie Oristagnum dicta: duo alii Titulares solum fuisse videntur; sed titulis adeo corrupte transcriptis, ut nulla verosimili conjectura eos assequi poßim. Ceteri sunt, Bonifacius Parentinus in Istria ditionis Venetæ sub Patriarchatu Aquilejensi, Conradus Tullensis in Lotharingia, apud Sammarthanos nominatus, sed qui ejus successorem Probum jam inde ab anno 1287 nominant, nullo allegato documento; fortaßis uno numero corrigendi, ut scribi debuerit annus Christi 1289 & hujus Conradi ultimus ac primus Probi: Peronus Larmensis, ignotæ nobis Sedis, & forsitan Titularis ac perperam scriptæ: Maurus Ameliensis, sive, ut antiqui loquebantur, Amerinus, anno 1286 sub Honorio 4 creatus, teste Vghello: Guilielmus Callensis, seu potius Calliensis, ab eodem Honorio institutus anno 1285; juxta præfatum Vghellum. Waldebrunus Avellonensis, sorte Avellinensis in Campania, & Latino nomine Benedictus apud Vghellum, anno 1288 promotus: Romanus Crohensis, seu Croiensis in Albania Titularis. Philippus Fesulanus, ex Ordine Minorum assumptus an. 1282: & Hesricus, imo Henricus Tridentinus, hoc ipso anno Romæ mortuus, teste Vghello; eadem gratia Episcopi. Hi omnes, cupientes ut capella prædicta congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus & confessis qui ad dictam Capellam causa visitationis accesserint in festis Nativitatis, Epiphaniæ, Resurrectionis & Ascensionis atque Pentecostes: in singulis festis gloriosæ Virginis Mariæ, sanctæ Crucis, S. Michaelis Archangeli, Joannis Baptistæ, singulorum Apostolorum, SS. Stephani & Laurentii Martyrum, Nicolai & Martini Pontificum, SS. Catharinæ, Margaritæ & Agnetis Virginum, S. Mariæ Magdalenæ, omnium Sanctorum atque Animarum, in die Patroni & Dedicatione ipsius Capellæ, vel in anniversariis ipsius diei, & per Octavas omnium festorum prædictorum; aut qui ad fabricam, luminaria, ornamenta seu alia necessaria ejusdem capellæ manus porrexerint adjutrices; aut in extremis laborantes quidquam facultatum suarum legaverint dictæ capellæ; singuli singulas dierum quadragenas de injunctis sibi pœnitentiis (dummodo consensus Diœcesani accesserit) relaxant. Romæ Id. Aprilis, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono (imo LXXXIX ut mox infra) Pontificatus D. Nicolai Papæ IV anno secundo. Ex quibus colligas seculo illo fuisse in Curia Congregationem quamdam collectam ex Episcopis tum præsentibus, a qua ejusmodi gratiæ peti consueverant: quam hic petitam credimus.

h Confirmatoria prædictæ litteræ, qua adjunguntur dictis indulgentiis quadraginta dies, data apud Montabur diœcesis Trevirensis, anno Domini millesimo ducentesimo LXXXIX, quarta Kalendas Octobris.

i Datum Aschaffenburg V Idus Martii, anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo: quo etiam quadraginta dierum Indulgentia donatur vere pœnitentibus & confeßis, manus adjutrices porrigentibus.

k Duplex hujus Antistitis diploma extat in Ms. Trevirensi; alterum confirmatorium Indulgentiæ per Petrum Moguntinum concessæ; alterum in tabula, circa sepulcrum a majoribus suspensa, cujus scriptura absque lotione legi præ vetustate non poterat, & incipit Nos miseratione Divina Boëmundus & Balwinus, Trevirensis Ecclesiæ Archiepiscopi, sacri Imperii per Galliam Archicancellarii; Petrus Moguntinensis sedis Archiepiscopus, sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius; Petrus Arborensis &c. præmemorati & sic concluditur: Nos Boëmundus & Balwinus, Archiepiscopi supradicti, profitemur publice, ut in litteris nostris patentibus patet luce clarius, præter Indulgentias, quas nos adjecimus Indulgentiis Venerabilium Patrum & Dominorum, Archiepiscoporum & Episcoporum, nos easdem approbasse & auctoritate ordinaria confirmasse. Nos Boëmundus Archiepiscopus supradictus approbamus & confirmamus Indulgentias currentes, sub nostro tempore, anno Domini millesimo CCLXXXIX, IV Kal. Octobris. Nos vero Balwinus, Archiepiscopus prædictus, confirmamus omnes prædictas Indulgentias & approbamus. Datum Treviris anno Domini MCCCXXIV, Pontificatus Joannis Papæ XXII anno octavo. Sequitur in Rubrica: Hæc littera erat manu currentis nobilis: sed in fine, in magna & grossa littera textuali, erant scripta hæc verba: Summa Indulgentiarum præscriptarum hæc est mille quadringenti dies; quot dies hactenus, supputando singulorum indulta, non invenimus.

l Incipit Frater Hermannus Dei gratia Episcopus, quondam Sambiensis (est autem Sambia Prußiæ Ducalis provincia, cujus Episcopus, ante hæresim Lutheranam, in Regiomonte residere solebat, teste Mireo) in spiritualibus vices gerens, venerabilis in Christo Patris D. Sifridi Archiepiscopi Coloniensis. Hic autem omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad capellam S. Cuniberti in Bacheraco, in qua corpus boni Wernheri requiescit, in die Patronorum, scilicet B. Cuniberti ac B. Andreæ Apostoli, ac in anniversario dedicationis altaris ipsius, quod, inquit, de licentia venerabilis Patris Domini Boemundi Treverorum Archiepiscopi ibidem consecravimus, usque ad octavas ejusdem anniversarii causa devotionis accesserint, vel ad fabricam dictæ capellæ, sive in vita sive in extremis, pias eleemosynas fuerint elargiti; quadraginta dies cum una karena, de injunctis sibi pœnitentiis, misericorditer relaxamus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo XCIII, in vigilia Bartholomæi. Et hæc littera inMs. Trevirensi, pro ordine temporis, ponitur post litteram duodecim Episcoporum & confirmatoriam Boemundi.

CAPUT II.
Puncta ad legitimam probationem delata.

[6] Revertor ad Processus jam delibati contextum, Annotatis prolixioribus interruptum, qui talis est: Item produxerunt unam aliam a historiam, non tam antiquam, ex prioribus litteris & historiis extractam; & super ejus nova repositione. [Probandum assumitur,] Et ad probandam illam historiam, statim produxerunt plura & diversa b instrumenta, hic successive inscripta. Quorum punctorum c & ceterorum omnium jam tactorum tenor, de verbo ad verbum, successive sequitur, & est talis:

[7] [quod rusticus puer Wernherus,] Primus, quod circa annum Domini millesimum ducentesimum septuagesimum tertium vel quasi, S. Wernherus, rustica stirpe Christiana Christi fidelis, & in Christo renatus, de villa Wammeraydt, puer simplex & rusticalibus se nutriens laboribus, fuerit oriundus: sic fuit & est publica vox & fama, a majoribus, litteris & historiis ad nos derivata d. Item quod idem puer, sanctus & simplex in vita sua aliqua miracula (scilicet signo Crucis fontem e de arida terra extrahendo) vel in suæ passionis mirabili fecit tolerantia. [fontem miraculo elicuerit.] Quodque illa passio sit celebrata post annum Domini millesimum ducentesimum octuagesimum septimum, tribus diebus f ante Pascha. Item quod idem Sanctus puer Wernherus, ipsa die Cœnæ, fuit a Sacerdote g communicatus corpore Christi: [& post sumptam communionem,] & eodem die a perfidis Judæis in Wesalia, Trevirensium diœcesi, callide, ad quippiam operis faciendi, in eorum domum allectus.

[8] Item, quod idem venerabilis puerilis adolescens ab eisdem Judæis fuerit suspensus ad h statuam deorsum, [a Iudeis suspensus triduo,] ut Judæi haberent Christi corpus i verum. Quo frustrato studio, se penitus dederunt ad martyrizandum corpus ipsum mysticum, & ad tollendum ejus vitam & sanguinem. Item quod iidem perfidi Judæi istum sanctum puerum triduo tenuere suspensum in lignea statua, ejus sanguinem per omnem partem corporis sitienter incidentes, hodie testibus statua in loco suæ passionis, & cultro, sudario, [sanguine copioso extracto,] ac cereo lineo, sanguinolentis, in Bacheraco in loco sepulturæ ejus. Item quod medio tempore passionis ejus, per ancillam k Judæorum Christianam, sancti pueri passio fuerit prodita, & ad Eberhardum, Scultetum tunc Wesaliensem, deducta. Item quod idem Eberhardus l Scultetus venerit ad locum certaminis, & a S. Wernhero exultationis voce fuerit inclinatus pro sui liberatione, [a Sculieto derelictus sit,] scilicet temporali. Item quod idem Scultetus Eberhardus, capta iniquitatis mercede a Judæis, puero in tormentis adjutorium denegaverit, & quod sanctus puer neganti responderit: si mihi non subveneris, subveniat mihi misericors Deus, & dilecta mater ejus. Item quod de præmissis omnibus, & singulis sit publica vox, & fama historiæ, ac diversa cantica.

[9] [& corpus occise inter vepres rejectum,] Item quod puero relicto per Scultetum Judæorum voluntati, & tandem interfecto; ipse fuerit per Judæos utcumque ad locum, ubi nunc claustrum m in Windesbach est, inter vepres & spinas absconsus, propter adventum diei; & ibi miraculosis pansus luminaribus. Item quod ex tunc fuerit deportatus ad domum judicii Bacheracensium, & similibus luminaribus iterum pro Sancto proditus. Item quod inde fuerit ad cappellulam antiquam & parvam S. Cuniberti, [sed lumine celesti proditum] in colle montis prope Parochiam situatam, venerabiliter apportatus. Item quod ibidem [positus sit] in cerata & proprio sanguine convolutus, [deportatum ad sacellum S, Cuniberti,] habens in capite sertum aureum seu vittam pro signo suæ n virginitatis, subtus cussinum sericeum violis repletum, & in capite pepulum o ex serico multiplicatum, in suæ innocentiæ & sanctitatis signa; nec non de subtus putatorium, pristini laboris sui instrumentum. [& more Sanctorum tumbæ cedrinæ inclusum,] [Et quod collocatus] fuerit Sanctorum more supra terram ad palmam; in tumba quercina solidissima, cum parvula tumbula cedrina, venerabiliter inclusus; & seris fortissimis seratus, fueritque hoc gloriosum tumulum ferramentis tutissimis circumcirca retiatum apposito gazophylacio super tumbam quercinam: sitque hoc experientia nunc viventium testium verum, publicum & manifestum.

[10] [atque in novo sacello,] Item quod post præmissam depositionem primam, illico capellula parva S. Cuniberti, cum altari antiquo, pro majori parte fuerit destructa: & una nova capella, immo ecclesia pretiosissima, sectis & quadratis lapidibus, cum novo altari & tribus choris notabilibus & sumptuosis, extiterit erecta: sitque hoc ad oculum verum notorium. Item quod illud altare, situm in dextero choro, tamen minus principale illius ecclesiæ, [in dextero choro collocatum,] præcise ante Sancti gloriosum tumulum, fuerit per quemdam Hermannum Episcopum, pro tunc Archiepiscopi Treverensium Suffraganeum, [altari consecrato,] de novo reconsecratum in honorem primorum Patronorum: quodque hoc pateat litteram p ejusdem Episcopi hodie intuenti. Item quod ad istam capellam a pluribus Archiepiscopis & Episcopis pro tunc fuerint datæ certæ Indulgentiæ, [& indulgentiis honorato,] & eædem pro consummatione illius capellæ novæ a diversis Archiepiscopis Treverensium, ipsorum etiam adhibitis Indulgentiis, confirmatæ q. Item quod ex tunc S. Wernherus, infra modici temporis spatium, [ubi claret miraculis.] nonaginta fecerit miranda miracula, ecclesiam Dei ædificantia.

[11] Item quod post hæc nova capella fuerit usque ad tectum duorum chororum cum magnis expensis fabricata: ut hodie claret ad oculum palam & notorie. Item quod hoc non obstante, [Quod pecuniæ sacræ raptores Rheno mersi sint,] pecunia eleemosynaria superabundaverit in maxima copia: unde Archiepiscopus r quidam Treverensis, tali quali spiritu ductus, illam pecuniam vi cepit: & pecunia cum raptoribus, prope Bacheracum, in abysso Rheni submersa fuerit. Item quod tempore illius submersionis, s lapid ea imago B. Mariæ Virginis, in porticu illius ecclesiæ nobiliter sculpta, [statua Deipara post illos conversa.] quæ pro tunc filiolum in ulnis amabiliter inspiciebat, tamquam Patrona illius capellæ principalis; duriter offensa, se vertendo ab imagine Christi, vindicative post raptores prospexit; non tamquam Virgo placabilis, sed tamquam mulier irata & judex terribilis: quodque adhuc appareat unicuique ad oculum hodie illam imaginem intuenti. [sicque impedita sit Canonizatio:] Item quod hæc subtractio pecuniarum impediverit illius Sancti justam Canonizationem t, & etiam illius ecclesiæ consummationem, per centum viginti annos & ultra usque ad nostra tempora. Item quod post hæc passim iste Sanctus varia & diversa fecerit miracula. Pateatque hoc multis manicis & compedibus u fereis magnis, [& inter alia miracula,] cereis imaginibus x & similitudinibus & pugilum y defendiculis, & aliis insigniis, ab antiquis temporibus usque in præsens in ipsa capella multifariam suspensis. Item quod præ viginti annis idem S. Wernherus in quodam religioso z Presbytero, vita & moribus laudabili, in utraque manu contracto, [sanatum Presbyterum manibus, contractum:] fecerit evidentissimum miraculum, hodie multis hominibus visu & præsentia notissimum.

[12] Item quod nondum quadriennio translapso, illud corpus sanctum integrum, dempta manu in aurea ministrantia posita, [deniq; quod Corpus publice ostensum,] ut præmittitur, in eodem loco positum, fuerit, reserata tumba seris & repagulis, visui hominum ostensum; & cum suæ sanctitatis, virginitatis, & martyrii insigniis inventum palam, publice & notorie. Item quod illud corpus, de mandato Reverendissimi Patris & Domini, D. Jordani Episcopi Albanensium, [in nova tumba depositum,] sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summi Pœnitentiarii, Cardinalis & Legati de latere, in novam & mundam tumbulam positum, in pristinum locum quercinum venerabiliter, adhibitis quam plurimis fidedignis testibus, fuerit tutissime reclusum. Item quod illud corpus, a septuaginta annis supra & citra, [a 30 millibus peregrinorum visitatum sit,] usque a plusquam trecentis millibus, immo innumerabilibus hominibus diversorum regnorum incolarum & exterarum gentium, sit venerabiliter visitatum, & cum muneribus multipliciter honoratum. Item quod ex iis eleemosynis illa aa ecclesia jam fideliter ædificetur, & rota pecunia absque quacumque defalcatione cujuscumque hominis, etiam proprii Pastoris, in structuram illius ecclesiæ, [templumque constructum.] pro laude Dei, suæ dilectæ Matris, utriusque Joannis, & omnium electorum illius ecclesiæ Patronorum ac honore B. Wernheri convertatur, pateatque hoc notorie, testibus & visu, publice & manifeste. Item quod inter hæc ille Sanctus hodie clareat & quotidie coruscet incomparabilibus majoribus & numerorosioribus ac multiplicioribus miraculis, quam fecerit tempore suæ passionis; sitque de iis singulis & omnibus publica vox, fama & veritas, ut patet diversis & variis desuper confectis instrumentis.

ANNOTATA.

a [Novum Officium S, Wernheri] Hænova Historia, similiter ut antiqua (de qua actum capite superiori) notas musicas superscriptas habens, pro iis partibus quæ communiter sic notari solent in choralibus libris. In hac ad Vesperas Collecta ponitur eadem quæ in veteri officio, Deus qui in memoriam Passionis unigeniti filii tui, B. Wernherum ab impiis Judæis mirabiliter pati sustinuisti; concede propitius, ut nos peccatores, qui martyrii ejus merita veneramur in terris, a te Domino Deo omnipotente, gloria & honore coronari mereamur in cælis. Lectiones primi & secundi Nocturni, quæ fuerant in antiquo Officio velut sermo quidam encomiasticus; nunc sunt ipse contextus antiquæ Paßionis (paucis verbis mutatis vel additis) omisso quem dedimio prologo & adjuncta particula illa de ecclesia, quam supra litt. exhibuimus in fine Annotatorum ad ipsam primigeniam Vitam. Euangelium, Ego sum vitis vera, ex Ioanne; & tres super illud Lectiones, ex Augustino, retinentur ut fuerant in veteri Officio; juxtæ commune unius Martyris tempore Paschali. Antiphonæ, Capitula, Hymni, Responsoria, omniæ nova sunt, & aptiora quam antea, ac notis musicis etiam novis instruuntur. Collecta ad Laudes in veteri officio hæc præscribebatur, Domine Deus omnipotens, [cum Collectis,] mirabilis in tua majestate existens, qui famulum tuum Wernherum pauperculum, de miseria labentis seculi eruisti, & per innocentiam passionis gloriosis miraculis extulisti; præsta quæsumus, ut omnes, qui te per ejus martyrium invocant, in suis necessitatibus animæ & corporis, benignitatis tuæ beneficia consequantur. Ast in novo Officio, per Laudes & Horas, eadem quæ in primis Vesperis Collecta præscribitur; in secundis autem nova præponitur hæc, Omnipotens piissime & misericors Deus, qui nullam ætatem a filiorum adoptione excludis, quique B. Wernhero, necdum trium lustrorum, cibo Angelorum satiato, tempore tui triumphi ab impiis Judæis pro te interfecto, dedisti mirabiliter triumphare: præsta quæsumus, ut qui ipsius natalitia colimus, participes tuæ gloriosissimæ resurrectionis fieri mereamur. [& Missa,] Deinde sequitur officium Missæ, quod in veteri Historia non describitur, sed jubetur lector illud per totum requirere in nova: quo fit, ut an mutatum sit aliquid, discernere non valeamus. In hac, Collecta est ipsa, quæ supra ad Vesperas secundas præscripta: Graduale, & Sequentia bene longa nec æquali metro constructa, continent historiam paßionis, Secreta oratio hæc est: Beati Wernheri Martyris tui solennitate tibi munera deferentes, quæsumus, clementissime Domine, ut sicut illum, tui vice & pro te passum, martyrium fecit gloriosum; ita nos ejus intercessio & verbo & opere tibi reddat acceptos. Post communio. Refecti cælesti alimento quæsumus, mitissime Domine Deus, ut sicut benedictus puer Martyr tuus S. Wernherus, eodem cibo potuque munitus, Judaicam rabiem sua vicit morte amarissima; ita & nos eadem refectione sancta, mundum, diabolum & carnē, tua præpotenti gratia superare valeamus. Denique sequitur de inventione & nova repositione S. Wernheri & Lectiones novem, [ac per Octavam.] cum Responsoriis per hebdomadam, tali principio: Oculo cordis circumspiciendum, quod calamo compingimus. Hoc anno Domini MCCCCXXVI post festum Paschæ, apud bonos & graves surrexit conscissa sententia. Substantia narrationis & verba pleraque desumpta sunt ex instrumento publico desuper confecto, & num. 17 superius producto: atque ad calcem illius inter Annotata lit. e dedimus ex hisce Lectionibus, IV, V, VI, & partes Lectionis VII, VIII ac IX, continentes compendium miraculorum paulo post patratorum.

b Sunt illa universim undecim, & ea dedimus superius atq; vocavimus Historiam miraculorum, publica auctoritate descriptorum anno MCCCCXXVI & duobus sequentibus.

c Materiam præsentem positive ambientium, uti supra num. 2. in fine dicitur, quæ scriptis historiis, voce publica & fama plene probare laborabant ij, de quibus ibi actum.

d Pro hoc puncto, de S. Werneri natalibus & conditione, testimonium dixere Testis 10, 47, 79, 83, 117, 118, 140, 155, 157, 181, 183.

e De fonte testantur 5, 12, 126, 183 aliique.

f Scilicet in Cœna Domini, in Parasceve & in Sabbatho sancto.

g Hanc circumstantiam confirmavit Testis 10.

h Ea vox pro erecto stipite seu trabe ædificium fulciente sumi videtur, ideoque a teste 124 vocatur columna: quoautem in honore sit, plurimi testantur.

i Hoc Iudæorum intentum attigerunt Testes 4, 12, & 181.

k Hujus ancillæ expresse meminerunt Testes 8, 17, 124, 155, 159, 167.

l Sic eum etiam nominant Testes 42, 44, 47, 167, & alii.

m De hoc claustro, tum alios multos, tum ipsum Priorem ejusque Religiosos infra audiemus.

n Eamdem Sancti virginitatem, ex tali signo confirmant Testes, 8, 13, 115, 157, 183.

o Alibi peplum, & sudarium.

p Hujus epistolæ meminimus capite superiori ad lit. l.

q De singulis ibidem jam egimus.

r Nisi Testes, 32, 111, 119, 162 Balduinum nominarent, non crederemus eam avaritiam potuisse subrepere tæm laudato Præsuli, ac plurium monasteriorum fundatori, qualis in suis Actis & apud Sammarthanos describitur. Fuerit ea potius ministrorum culpa, Domini nomine abutentium; qui tamen ad reparandum damnum confirmaverit Indulgentias, ante propositas porrigentibus manus adiutrices ad fabricam. Testis 13 in dubio ponit sub eo, an decessore, fuerit commissum facinus; Dietherus Nassovius hic fuit, eo propior tali suspicioni, quod Trevirensibus obtrusus a Papa, cum iisdem perpetuas exercuerit lites; seque etiam bello Confluentinis movendo implicuerit, ac demum ad dicendamcausam evocatus Romam obierit, multa haud dubie pecunia egens.

s Ad hanc visendam appellant Testes varii, specialiter 5, 10, 45, 119, 135, 171, 185.

t Iidem & alii hanc causam impediti operis utriusque adducunt.

u Horum meminere præsertim 1 & 12 Testis.

x De ingenti ceræ quantitate, ad tumulum allata, nominatim deponunt, Testis 76, 141 & 185.

y De his loquitur nemo, neque quid sint satis plene assequitur conjectura.

z Plurimi oculati Testes huic miraculo accessere videlicet 1, 2, 15, 41, 111, 115, 127, 131, 155, 156, 159, 170, 181, 196, 199.

aa Quam fideliter huic rei impensæ sint eleemosynæ testantur in primis Clerici Bacheracenses: ipsa autem ecclesiæ etiam nunc vocatur templum S. Wernheri, uti patet ex oppidi Bacheracensis delineatione, in Topographia Palatinatus Rheni, anno 1645 Germanice excusa a Matthia Meriano.

CAPUT. III.
Ingressus ad Testium receptionem & primi Testis responsio integra.

[13] Monumentis omnibus, supra prolatis aut nominatis; ad punctorum dictorum probationem facientibus, prolixe descriptis in Codice Trevirensi; [Testibus audienuis] venitur ad receptionem Testium cum ipsorum juramentis: qui fuerunt Bacheracenses aut Stegenses inquilini, anno MCCCCXXVIII auditi, die XXVIII septembris & deinceps, usque ad nonaginta sex: tum Cubenses undecim, in ipso Cubensi oppido auditi, IV Octobris ejusdem anni. Admissæ etiam examinatæque fuerunt Matronæ potiores & viduæ parochiæ Bacharacensis, numero triginta octo; tum virgines notabiles, devota, Deo in castimonia servientes, triginta quatuor. Harum examen sequitur processus circa Clerum, & Cleri responsio per testes viginti quatuor: quos sequitur Prior Windesbacensis cum suis quinque Religiosis: ac denique ipse Pastor Bacheracensis, universim ducenti undecim testes: qui quomodo adducti & examinati singuli sint, sequens Notarialis deductio & primi testis responsio palam faciet. Fuerunt autem Notarii septem qui responsa excepere, & suam ad calcem subscriptionem signaque notarialia addidere Processui concludendo; eumdem autem processum, Capitibus duobus primis inchoatum, & tot litterarum scriptorumque productione ac lectione explicationeque interruptum, continuant hoc modo. Item eadem die hora & loco quibus supra; videlicet XXV, Septembris, hora primarum vel quasi, in planitie ambitus majoris capellæ;

[14] Præmissis litteris coram tunc convocato Clero & citato populo, [deputantur Notarii,] omnibus & singulis cum tabulis, ex requisitione prædictorum Burggravij & Notarii (immo verius ex jussu mandatorio præmissi illustris Principis Domini Ducis) per supratactum venerabilem Dominum Winandum, Pastorem & Doctorem, de verbo ad verbum Clero perlectis, & populo vulgarizatis; prælibatus Domicellus Heynricus de Spaynheym, Burggravius, sumpto promissorio juramento a tunc potioribus Consulibus, Scabinis & populo subscriptis, ut per nos Notarios publicos, diligenter, juxta puncta subscripta, examinati, dicerent nudam, veram & sinceram veritatem, quidquid eis constaret seu constare posset, ex scientia, visu seu auditu, de fama & veritate & aliis circumstantiis hoc factum circumcernentibus, neminem habendo præ oculis præter Deum propriamque salutem.

[15] Nobis quoque injunxit, omnibus Notariis infrascriptis, ut eosdem testes approbatos, non excommunicatos, nec aliquo crimine famoso irretitos, cum omni diligentia, [qui jubentur audire etiam matronas & virgines] prout ad nostrum spectaret officium, examinare minime postponeremus, Ad hæc, quod, captis juramentis potiorum matronarum & viduarum Parochiæ Bacheracensis, simili modo faceremus: tertio quod virgines notabiles, devotas & Deo in castimonia servientes & juratas, super prædictis punctis quid sentirent, reciperemus: [tum Clerum & monachos:] & tandem Clericos Ecclesiæ Bacheracensis similiter devotas & Deo in castimonia servientes, & juratas, super prædictis punctis quid sentirent, reciperemus: & tandem Clericos Ecclesiæ Bacheracensis similiter juratos, cum Priore & fratribus Claustri in Windsbach Ordinis S. Wilhelmi, etiam Pastori Bacheracensi subjectis, in præsentia ejusdem Pastoris, diligenti subjiceremus examini: demumque ipsum Pastorem, per juramentum Domino Duci, cujus Consul est, præstitum, diligentius super præmissis (ut cujus principaliter interesset) de notoria fama & aliis circumstantiis nequireremus: [ac denique suum ipsi sensum edicere,] postremo etiam quid nos Notarii sentiremus in iis factis, in nostris inscriptionibus poneremus, neminem advertendo, tam nos quam alii, in singulis præmissis, nisi solum Deum, salutem animarum & sinceritatem fidei Catholicæ. Quibus omnibus, ut præmittitur, mature distincteque gestis, & etiam facta inquisitione per eumdem Domicellum Heynricum, seu interrogatione a Clericis Ecclesiæ Bacheracensis, ut infra ponitur in principio ante examen primi testis inter Clericos, scilicet Joannis Fudersack, ab illo loco recessum est.

[16] [Primus testatur 28 Septembris anno 1428] Primo, Anno jam scripto, die Martis, vigesima octava mensis ejusdem, Stephanus Prume, Advocatus senior, Scabinus sanctæ Synodi Bacheracensis, annorum octuaginta vel quasi, juratus, receptus, admissus & examinatus, quæsitus, dixit, sibi tantum constare, per omnem memoriam suam & parentum suorum, a centum annis citra & supra, [ab annis 100 Sanctum vocatum, & cultum,] S. Wernherum fuisse taliter vocatum, & pro tali veneratum, non solum ab incolis, sed a gentibus remotissimis, scilicet Hungaris & Sclavis. Etiam, per omnia tempora vitæ suæ, vidit eum ab externis & incolis indifferenter cultum: [sacellum constructum] immo quod ista Capella nova sit ipsius nomine fabricata; & altare antiquum Capellæ S. Cuniberti, licet fuerit destructum, & cum novo opere reconsecratum in honore ejusdem sancti Cuniberti; tamen dicit, si B. Wernherus ibi non requiesceret, numquam de hac structura cogitatum fuisset. Immo per se quasi innumerabiles, ante viginti, triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta & ultra notabiliter annos, vidit diversas gentes adventantes, & nomen illius suppliciter invocare.

[17] Immo non solum ab ejus nova Repositione, cui cum aliis interfuit; [credi Martyrem,] sed, ut prædictum est, ante & etiam post, firmissime etiam credit, eum esse sanctum Martyrem Christi, ut Legenda ejus canit: quam veritatem omni dubio secluso, lucis claritate credit circumamictam. Dixit enim, se a parentibus suis, [ac Virginem] Clericis & laicis, audivisse, istum sanctum puerum fuisse virginem, & virginitatis insigniis in proprio sanguine involutum, & in isto pretioso mauseolo, circumcirca ferrato, supra terram (sic quod spatium pedis sit inter terram & tumbam) manifeste ad oculum, positum. Et ex eventu exitus rei hoc compertum est verissimum, quod præsens fuerit, cum Notariis, testibus & aliis melioribus oppidi Bacheracensis, a Domino Duce Ludovico Imperii Electore destinatis; [& ideo corpus mansisse incorruptū:] & cum Pastore & Clericis ibi præsentibus, una cum ipsis, compererit Sanctum in linteamine sanguinolento involutum, cum crinali, quod in istis partibus est verissimum virginitatis signum, nec alicui superponitur, nisi virgo esse sciatur, & alias taliter compertus fuerit, quod nulla ambiguitas est de ejus sanctitate; sed dumtaxat hoc credit interesse, quod (ut Legenda ejus vulgaris & famosissima fama nutrit) post martyrium ejus unus Archiepiscopus Treverensis, [thesaurum furto ablatum periisse] videns tam ingens ædificium ejus nomine fabricari, avaritia ductus, ipsum maxima pecunia spoliavit, quæ etiam subtus Bacheracum submersa fuerit: unde ejus forte Canonizatio impedita fuerit, ut audivit.

[18] [miracula facta:] Quod etiam sæpius perlegerit, ipsum fecisse innumera gloriosissima miracula, ut patet in tabulis inde conscriptis, antiquissimis, in bona textuali littera combinatis; in multis ferramentis, compedibus & manicis, sibi ante multa tempora solenniter a captivis, ejus beneficio liberatis, suppliciter oblatis. Plus dixit, quod præ viginti annis, quidam Religiosus valde Presbyter Bacheracensis, dictus Dominus Joannes Hunczerich, ad Missas legendas valde flagrans, arefactus fuerit in utraque manu, sic quod sua celebratione penitus fuerit frustratus: & dixit, quod ille Presbyter, [contractum Presbyterū a se ductum ad tumulum & sanatum;] flens ejulansque magno cum singultu & multitudine hominum Bacheracensium ad beati Pueri sepulcrum ascenderit. Immo dicit, quod ipsemet & quidam olim Dominus Henricus Bere Presbyter, eumdem Presbyterum Dominum Joannem Hunczerich inter brachia duxerit usque ad tumulum, & communi oratione illius Sacerdotis &, populi facta, mox pristinæ sit restitutus sanitati: publice ibi se vovens peramplius futurum Capellanum S. Wernheri, & ipsum omni die visitare: quodque ex tunc idem Presbyter, per viginti annos & ultra, omni die, ut firmiter putat, ad S. Wernherum ascendit, & Missas in ejus capella semel, bis, ter in hebdomada celebraverit. Et quæsitus unde hoc sciret, dicit, quod sæpissime hoc viderit; cum met soleat omni die ipsum sanctum Puerum personaliter invocare & visitare.

[19] [nefas esse de miraculis factis dubitare:] Ad hæc dixit, se vidisse alia multa plura miracula, quorum multa sunt instrumentata: ubi ipse etiam pro teste sit requisitus: refert se ad illa, & ad ejus historiam, quam credit indubiam; & pro nefas crederet aut alienationem mentis, si quis contrarium sentiret, saltem rem gestam sciens ut ipse: & credit sic etiam a cunctis parochianis ecclesiæ Bacheracensis firmiter credi. Immo adhuc quæsitus de sanctitate, dixit eum tantæ sanctitatis esse, quod etiam remotissimæ gentes, Hungari, Sclavi, &c. hauriant de fonte ejus juxta suam capellam posito, quem secum deportarent, & reversi dicerent, quod idem fons in primo gustu & dulcedine sic remaneret.

[20] [coliut Sanctum etiam a viris primariis:] Quæsitus ipse testis (cum esset litterata persona, & sciret Sanctum non esse canonizatum solenniter per ecclesiam) quare eum pro Sancto coleret; respondit se non esse sapientiorem, altiorem, aut etiam similem Cardinalibus, Episcopis, Doctoribus in Theologia & Jure Canonico, legibus & medicina, Ducibus, Comitibus ac Comitissis, Nobilibus & Presbyteris, de quorum omnium genere oculo viderit quam plurimos, ipsum S. Wernherum suppliciter cum muneribus devotisque orationibus venerabiliter honorare, cum auro & argento, clinodiis ex cera & magnis & ponderosis, etiam centum & triginta & supra & infra, imaginibus. Quæsitus, qui fuerint illi; dicit, quod quidam Cardinalis de Latere Legatus, cum sex Doctoribus, quorum duo Episcopi erant. Quæsitus unde hæc sciverit, respondit, quod apud S. Wernherum in pastoria per tres septimanas pausaverint, & Indulgentias ad structuram dederint, & ipsum sanctum Puerum munde poni jusserint; sic tamen quod de loco non mutaretur: Archiepiscopus quoque Bisuntinus fuerit unus post illos: & quod Comes Palatinus, cum filio & uxore, etiam crebrius Sanctum honorent, cum magnificis muneribus in cera, & magna Florenorum summa: item Comes de Catzenelnboghen cum uxore reverenter ipsum visitent singulis annis: similiter Comitissa de Nassauwe, hodie residens in VVesebaden; quodque similia facere soleant Prælati Doctores & populi: quare sibi in nullo est dubium, ipsum S Wernherum fore canonizatione dignissimum: & quod quidquid hic exposuerit, major pars Oppidi Bacheracensis credat verum.

[21] [& suam explicat conditionem:] Quæsitus de vita propria; excommunicatum se negat, satis divitē dicit in feodis & patrimonialibus; corruptum se negat; nihil munerissperat, nisi vitam æternam; omnem fictionem dicit, non aliquam, nec aliquid esse; sed simpliciter verum, ut deposuit: litteras noscit: Scabinus synodalis est: & multis annis fuit Advocatus civitatis; & magister fabricæ Parochialis ecclesiæ Bacheracensis.

CAPUT V.
Depositiones juratorum testium circa stirpem, martyrium, revelationem & capellam S. Wernheri.

[22] [Testes affirmant,] Ceterum Testium responsiones integras ac singillatim describere, laboris non tantum longi sed etiam fastidiosi esset; lectoribus autem parum grati: quam igitur in processibus de S. Francisco Paulano fabricatis aliisque similibus, tenere cœpimus rationem, hic quoque servabimur; ipsisque testium verbis referemus cuncta, quæ antehac minus plene ac minus clare dicta invenerimus. Et primum ad originem nativitatis quod attinet, Testis LXXXIII Petrus Scholteisz de Mannebach, [in Wammerayt natum,] quinquaginta annorum, dixit quod audivisset ab avia sua, quæ etiam noverit S. Wernherum, quod ipse fuisset natus ex uno latere de villa dicta Constanza, prope Wammerayt, ex alia linea de Wammerayt, Trevirensis diœcesis. Testis XLVII Joannes Crebisz, oppidanus Bacharacensis LXV annorum, adjecit quod ipse & S. Wernherus, de rustica stirpe natus, habuissent communes consanguineos. Testis CXIX Catharina Stumps octuaginta annorum, propter senium ne moriatur recepta, respondit, sibi constare, prout sibi retulerit mater sui mariti, quæ Byel Cruls vocabatur, quod mater S. Wernheri tantam habuerit consanguinitatem cum oppidanis Stegensibus, [stirpe rustica] quod ipsa testis loquens & consanguinei suorum filiorum condiviserint utensilia; & inde pervenerit olla una ærea ad Joannem Smalcz in Stega, quæ fuit matris S. Wernheri. Et ipse Joannes Smalcz LIII annorum, Testis LXXIX, affiniter, ut notum est, S. Wernhero colligatus, dixit se habere dictam ollam … usque ad eum per progenitores descensam; declaravit autem S. Wernherum fuisse Christianum de Christianis; [cujus posteritas adhuc supersit bene Christiana:] idque Elizabeth uxor Joannis Busz Scabini Synodalis & Judicii Bacharacensis, matrona honesta, annorum LX vel quasi, Testis CXL, affirmavit, attestante ejus parentela rustica & consanguineis adhuc superstitibus: quorum aliqui forsitan descenderint ex ipsius Sancti fratre, de quo Testis X Joannes Carst de Mannebach, senior annorum LXXX & ultra, dicit quod sua avia, viduata quadraginta annis, centum annorum, in obitu suo sibi dixit, pluries uterino fratri B. Wernheri eleemosynas dedisse post passionem S. Wernheri. Et Joannes Provisoris, annorum XXXIII, Testis CLXXXIII, dixit S. Wernherum descendentes & cognatos plures habere, scilicet Joannem Becker & Smalcz oppidanos Stegenses, & alios in Wammerayt & in Wesalia. Denique Testis I Joannes Bintreiff doliator, oppidanus Bacharacensis, dicit se in domo neptis S. Wernheri, in Wammerayt villa, unde ortus fuit, aliquando fuisse, & cum illa collocutum fuisse.

[23] Gutta Schieszers, relicta quondam Joannis Gerckens, [ipsum rustico labore victitasse,] annorum LXV vel circa, Testis CXVII, confitetur se audivisse a quodam Joanne dicto Schuring, oppidano Stegensi, quod viderit beatum puerum Wernherum de rure, & ut talem puerum simplicem, rusticalem, fimum cuidam nobili Stegensi, dicto Breytscheit senior, ad vineas portantem, & quod fuisset virtuosus puer. Hoc autem observatum est; est, postquam sanctus puer ex Wammerayt cum parentibus expulsus venit in Urber prope Wesaliam, ut deponit Catherina Hunczerichi, virgo abstractæ vitæ LI annorum & ultra, [optime moratum fuisse] Testis CLV. Testis vero IX Henricus Calart de Stega, annorum LXX, quæsitus an eum pro Sancto habeat & quæ sit causa scientiæ, respondit, quod uxor sua Hilla confessa est, se servivisse cuidam mulieri, quæ serviverat ante tempora alteri mulieri, dicenti se famulam fuisse domus, in qua ipse puer etiam moram traxit: quodque omnibus alloquentibus eum ita hilarem se exhibuerit, & in omnibus operibus & negotiis tam velocem & agilem se ostenderit, cunctisque virtutibus tam decoratum, moribus compositum, actibus sic virtuosum, ut sibi similem putaret numquam vidisse. Porro de unico sancti pueri ante suam passionem miraculo quatuor habentur Testes, inter quos Nesa Strytsacks, Testis CXXVI, vidua LXX annorum aut quasi, [& fontem miraculo excitasse,] sibi dixit constare, quod audiverit veridice, & quod credat, hodie hoc cuidam oppidano Mannebachensi plenius constare, quod ipse beatus puer Wernherus, ante ejus passionem, venerit ad quosdam rusticos, desiderans panem: & quod illi rustici pastores, ex fontis carentia, sibi sancto puero conquesti fuerint econtra ipsorum sitim intolerabilem: quodque tunc puer utriusque partis miseriam miserans, signo Crucis aridam terram siccamque nimis munivit, & inde fons largifluus effluxerit. Quæsita ubi fons sit, dicit, quod in via inter Bacheracum & S. Wendelinum, ut a pluribus audivit: & hodie multi potent de illo fonte, & vocetur fons S. Wernheri.

[24] [Non esse quærenda viventis miracula,] Ceterum Ioannes Provisoris præfatus, unus e Clero Bacleracensi, interrogatus de miraculis in vita a Sancto factis; apte respondit, quod non credit in Martyribus passis, idest manifestis (nam ita sæpius in hoc codice usurpatur vox passus, velut participium a verbo pando) non tam stricte fore quærendum de miraculis in vita, ut in Confessoribus, ut in Felice & Adaucto & quatuor Coronatis. Item quod ejus tolerantiam in passione credit magnum miraculum, a Deo ad Sanctæ Ecclesiæ roborationem sibi instinctum. Hujus autem passionis seriem multi, ut audiverant, narraverunt: ex quibus Elizabeth Weselers LXX annorum, Testis CXX, [in tam manifesto Martyre,] ipsam dicit se audivisse a quodam oppidano Stegensi, dicto Orit Keyser, qui fuit avus Domini Winandi, qui nunc est Pastor Bacheracensis; & a multis aliis qui tempore Martyrii S. Wernheri vixerunt. Getza quoque, relicta olim Joannis Mals, LXXX annorum, sana mente & corpore, Testis CXXVII, recitavit historiam martyrii ejus. Quæsita unde sciverit, dicit ab avo suo dicto Sifrid Amborn, qui tempore illius Sancti vixerit, viderit, audiverit. Similiter Nesa, filia Joannis Morelene senioris, annorum LVI & ultra, virgo, patris sui in domo, licet matre orbata, vitam agens virginalem, Testis CLXIX, quæstionibus sibi factis respondit, se a suis progenitoribus, scilicet patre, qui & ultra a suis valde veteribus parentibus audierit, didicisse. Quin etiam Joannes Ottonis, oppidanus in Cuba & Scabinus, LXXX annorum & ultra, Testis XCVIII; Joannes Sneplok, LXX annorum & ultra, Scabinus Cubensis, Testis XCIX; Joannes Lottringer, Scabinus Cubensis LXX annorum, Testis c; Joannes Fridages, Scabinus Cubensis, LX annorum vel ultra Testis CI, cum essent interrogati, quivis eorum quatuor elegantissime scivit causam martyrii & martyrium cum omnibus circumstantiis, & recitaverunt singuli seorsum, prout habetur in antiquis & antiquioribus B. Wernheri diversis historiis.

[25] Et horum quidem plerorumque testimonia de ipsa serie passionis sic in genere notata sunt: [& cunctis notissimo:] alii plurimi ut de re notissima loquentes, paucis attigere alligationem ad statuam, delationem ancillæ, Sculteti perfidiam, occisi corporis avectionem, absconsionem ac revelationem; quæ ex ipsa historia melius petentur. Hic noto quod Sophia Testis CLXVIII, de qua plura infra num. 56, dixerit quod visio candelarum, in Windspach ad corpus lucentium, prius apparuit vigilibus in castro Furstenberg: & quod Jacobus Smidt LVI annorum, oriundus de Bacheraco & ibidem etiam commorans, Testis XXIII declaret, quomodo in Wesalia domus Judæi in hospitale sancti Spiritus sit mutata; & immediate præcedens Testis XXII Nicolaus Arnoldi de Wesalia, LXXX ann. & ultra, commorans in Bacheraco, [unde Iudai domo Wesalia conversa in Hospitale,] dicit se plusquam viginti annis fuisse in hospitali illius domus, ubi martyrizatus fuit iste Sanctus; & statuam ibi stare in choro asseribus conclusam quod ab advenis infinitis petiis sit multum diminuta: qui etiam gratia statuæ & S. Wernheri, ibi passim obtulerint magnas pecunias, & coluerint statuam propter Sanctum. Et hæc duo puncta de Wesaliensis domus ac statuæ veneratione, alii multi suo confirmavere suffragio; ac nominatim Testis, XX, XXIX, XXXII, XXXIX, XLI, XLII, L, CXII, CLXII & CCV. Specialiter autem Testis XIII Joannes Brunigh, oppidanus Bacharacensis, annorum LII, respondit, maxime ab Ungaris & Slavis honorari statuam, [& trabs ad quam ligatus puer fuit in honore sit.] quæ ab exteris per minutas petias in medium sit multum minorata; & ne totaliter deportetur, fuerit inter asseres concludenda. Ioannes porro Crebisz supramemoratus, cum narrasset quomodo ad pueri agonem adductus ab ancilla Scultetus, opem petenti responderit, Te juvare non potero, cum pecunia mihi pro te data sit notabiliter copiosa; mox addit, quod ille idem Scultetus Eberhardus ex tunc evanuerit infra modicum tempus, quod numquam scitum fuerit de ossibus ejus & carne. Quæsitus autem de causa scientiæ, dixit, se sic audivisse ex matre & avia, quæ hoc tempore vixit.

[26] Joannes Biene centum annorum vel quasi, primo super senectute sua unde tam antiquus sit quæsitus, dixit ex eo quod recordatur Bacheracum circa montes minime muratum fuisse: item recordatur tempus belli inter Trevirenses & Ducales, in quo fuerit … cujus temporis prolixitas scripta est in magno pretioso Breviario ecclesiæ Bacheracensis. Ducalium nomine intelliguntur subditi Electoris Palatini Bavariæ Ducis: verum in Annalibus Trevirensibus Broweri nihil invenio, unde hujus belli tempus definiri poßit, quod proinde Trevirensium rerum studiosis melius investigandum relinquo, & pergo ad depositionem hujus tam annosi Testis XVIII, qui, ut additur, Macellarius est rationis compos, & adhuc hodie laborans in Stega, atque ulterius interrogatus, dicit historiam S. Wernheri & martyrii ejus se audivisse a parentibus suis, [contentione orta de corpore.] & duo præclarissima miracula accidisse immediate post mortem: unum scilicet, dum S. Wernherus per Judæos a Sculteto Wesaliensi Eberhardo fuisset quodammodo emptus; hoc est eorum voluntati derelictus, & ipsi Judæi eum occulte ad Maguntiam ducere vellent; prodente luce solari, ipse fuisset positus inter vepres supra Bacheracum cis Rhenum, ubi nunc est claustrum B. Guilielmi, tunc recenter erectum post mortem S. Wernheri; & dum deferri deberet ad Bacheracum, fuisset contentio inter Bacheracenses & Wesalienses de corpore: & illud fuit expositum libere in Rhenum. Qui licet fluat de Bacheraco ad Wesaliam, [ipsum trans verso Rheno applicuisse Bacheracū,] cum illud perveniret ad Bacheracum, libere descendens impetu aquæ; contra aquæ cursum se posuerit ad littus Bacheracense: & illud dicit fuisse famosissimum, tempore suæ juventutis, ab omnibus scitum.

[27] Idem narrans Testis XLIII Nicolaus Smidt de Stega LXV annorum & notabiliter ultra, dicit se audivisse a quodam Wernhero, Vaszbender dicto, oppidano Bacheracensi tum centenario, ut ille aiebat, quod viderit S. Wernherum hoc modo in Wesalia fuisse passum &c. & tandem controversia inter Wesalienses & Bacheracenses orta, ipsum in medio magni fluminis Rheni positum, ut quo vellet descenderet: & dum ex opposito veniret Bacheraci, non obstante immenso impetu Rheni; ipsum transversaliter in Bacheraco littus petiisse. Item quod viderit eum in domo judicii positum, & candelis passum. Immo dixit Wernherum dixisse, [& ibi variis signis honoratum fuisse,] quod oculis propriis vidisset columbas circa funus granis se pascere; & ipsum corpus non absque miraculis multis in capella S. Cuniberti depositum; cum sæpius tentatum fuerit ipsum alibi deponere frustratorie. Atque hoc ultimum plenius a præmemorato Henrico Callarti, Teste IX, confirmatur: qui addidit aliis a se dictis, quod, cum in judicii domo positum corpus staret, intendebat id alium in locum ponere quam in quo jam requiescit: sed tamen Dei voluntate & mysterio hoc disponente, nec in ecclesia aut hospitali, neque aliis in locis permanere voluerit: & in quemcumque locum ædificium mauseoli delatum fuerit, semper in monte, in quo requiescit nunc, mane repertum fuit. De candelis sive luminaribus, quibus passum, id est manifestatum, fuisse sacrum corpus & hic & alii Testes complures asserunt, specialiter audienda est Lisa Seckelers, virgo LXXV annorum, quæ dicit se audivisse a proprio patre, quod avus ejus uno mane inter vepres ejus reperit S. Wernherum, a Judæis interfectum: & quod ejus sanctitas primo per candelas, tam ibi quam in prætorio Bacheracensi Scabinali fuerit prodita, maxime a tribus virginibus seu beguttis, ante mane ecclesiam visitantibus. Scilicet in Bacherach: nam in Windspach candelas primi videre vigiles Furstenbergici, ut dictum supra.

[28] Aliud miraculum a præcitato Teste XVIII narratum differo in locum commodiorem; [suamque matrem indicasse,] & pro eo substituo alterum, immediatius subsecutum, quod narrat Margareta, Testis CXVIII, uxor Ewaldi mercatoris, quinquaginta annorum & ultra; aliis a se dictis superaddens; quod veraciter audiverit, quod eo tempore quo interfectus in Bacheraco ad judicium deportatus fuit, duæ mulieres filiis orbatæ supervenere, & oraverunt ut indicaret quæ mater esset: qui tunc extenderit manum mortuam matri. Nempe celebritas novi Martyris, alteram illam induxerit, ut ejus se matrem diceret, cujus intuitu copiosa tolerandæ paupertatis subsidia sperare poterat; contra certante, quæ vere mater erat. Fortaßis etiam hac causa fuit cur manus dextera fuerit seorsim a corpore argento ornata, ac supra capsulam posita, prout in Historia inventionis num. 19 dicitur, & infra num. 64.

[29] Exhinc tanta multitudo & evidentia miraculorum exuberare cœpit, [mox de copiosis oblationibus cœptū strui templum,] tot undique peregrinorum catervæ accurrere, tam copiosæ oblationes colligi (quæ singula plerique Testium exaggerant, ad confirmandum quod Wernherus, ut Sanctus, semper & fundatißime fuerit habitus) ut strui potuerit insignis illa basilica: qua quod omnino consummata non sit, a multis expresse imputatur Episcopo, pecuniam ibi collectam sibi vendicare conato. Browerus ad annum MCCCXXXVIII id refert, quo Wesalienses ac Bopardienses a Baldwino Episcopo castigandi fuere, quod privata auctoritate sumptis armis Iudæos interficere, & eorum bona diripere essent aggreßi: suspicaturque Bacheracenses ab hac causa non secernendos, qui aversam hoc tumultu ab Hebræis gazam, [sed pecuniā avertente Archiepiscopo intermissum esse;] in B. Wernheri templum, odio gentis & facti prisci memoria incluserint; inde Balduini jussu pœnæ merito in fiscum abductam. Sed caret fundamento istiusmodi suspicio; potius ad Episcopi excusationem dixerim, ipsum Iudæis compatientem eorumque querelis nimis credulum, persuasum quidem fuisse Iudaica spolia B. Wernhero fuisse oblata; sed Deum submersione prædatricis navis palam fecisse quam falsa fuerit istiusmodi persuasio. Prænominata Catharina Stumps, octogenaria, asseruit fuisse tria vasa diversis monetis repleta.

[30] Quod autem ob hoc facinus illa lapidea Beatæ Virginis imago, quæ in porta nobilissimæ illius capellæ magistraliter est constructa, [prædatores, ferociter post eos versa statua B. V.] & ante habuit directum ante se aspectum aut delectabiliter infantulum de more respiciebat: tamquam irata mulier suæ prædæ invidens, & injuriæ sibi, tamquam principali Patronæ, factæ vindicatrix; iratum vultum & terribilem, a proprio puero aversum, versus raptores in Rhenū direxerit, adeo formidabiliter, ut statim omnes prædones submergerentur cum spolio; & adhuc imago sic videatur facie irata & aversa stare; palam & notorie apparere, [submersos,] dixit Irmetrudis, Testis CLXXI, filia Rupen, olim Scabini Bacheracensis de Diepach, LV annorum virgo, in propria domo commorans: idemque plures testes brevius affirmavere. CLXII ait, subtus Bacheracum immediate submersam navim; CLII prope Bacheracum. Signantißime autem Testis XLV, Joannes Trutman de Stega, annorum LIV, asserit, vertisse se vultum imaginis illa via, quæ fuit inter turrim ripæ & latronum turrim, ubi nunc murus est de turri ad turrim: & ibi submersa fuit pecunia cum omnibus in nave. Adjecit autem Testis XLII, Joannes Herden, annorum LXXV & ultra, [uno solum peregrino salvo:] de Hensch-huysen infra limites ecclesiæ Bacheracensis… quod pauper peregrinus, propter Deum navigare volens, inscius maleficii, tantummodo evaserit: quæsitusq; de causa scientiæ, dicit, se ita audivisse a parentibus suis & progenitoribus, non pro fama tantum, sed pro verissima veritate, quod idem Testis IX præcitatus affirmat.

[31] [aliam omnem pecuniā] Ceterum quam fuit abominabilis cupiditas sacram pecuniam rapientium, tam fuit laudabilis abstinentiæ Pastoris aliorumque, nihil pro jure suo inde decerpentium, sed omnia in fabricam impendentium prout expresse confirmant varii, ac signantißime Testis XCVI, Altmannus Bettendorff, militaris, Ratisponensis diœcesis, unus duodecim militarium Consulum consilii Bacheracensis, & superior Camerarius illustris Domini Ducis Ludovici Comitis Palatini Rheni; qui dicit, quod vidit plusquam viginti millia hominum B. Wernherum personaliter visitasse, [soli fabricæ impendi,] & muneribus & pecuniis venerasse: quæ tamen omnia sint sine defalcatione conversa, pro honore Dei & fidei in fabricam illius ecclesiæ, & augmentum divini cultus: nec etiam præsens Pastor quidquam canonicæ portionis capit. Quæsitus unde sciat, dicit se una cum aliis duobus esse Magistrum fabricæ, sed nihil inde habeat præsidii præsentium, sed speret futurorum. Similiter ejus in ossicio socius Testis III Joannes Prume, filius primi Testis; quadraginta annorum, Connotarius Domini Ducis in Theolonio Bacheracensi, satis dives;… quæfitus quantum emolumenti inde habeat, dicit, penitus nihil; sed habeat laborem, & speret vitam æternam. Imo dixit omnem pecuniam ad structuram converti, nec Pastorem recipere unum obulum de illa. [nec Pastore quidem portionem canonicam accipiente:] Quin Testis CCI Adam, Rector scholarium Bacheracensium in artibus Magister, affirmat, quod erectio structuræ absque dubio damnum sit notabile Domini sui Pastoris & suorum: quia (ut addit Testis immediate sequens Theodericus de Isennach, Capellanus in dote Bacheracensis ecclesiæ, XXXV annorum vel quasi) pauperes, qui ei in confessionibus & oblationibus forte subvenirent, gratia Indulgentiarum ad structuram ponunt, & Testis CCIX Heynricus Salhart, senior Capellanus Domini Pastoris Bacheracensis, concordat cum proximis Testibus dicens, damnum se bene sentire in bursa.

[32] Ceræ, in memoriam beneficiorum acceptorum oblatæ, tanta affluebat copia, [cerea anathemata ultra 5000 intra biennium oblata esse,] ut Joannes Donner, Testis CLXXXV, Altarista Stegensis in capella S. Annæ infra limites ecclesiæ Bacheracensis, custosque una cum matre & familia capellæ S. Wernheri, dicat, quod ejusmodi signa cerea fecerunt plusquam quinquies mille pecies in proximo biennio & cetera: quorum quatuor millia vel quasi, in proximo mense, in domo loquentis Testis; imo verius S. Wernheri, fuerunt in decem massas resolutæ: quarum una per tres homines non absque labore habebat in ipsam capellam suspendi: ultro hoc dimissis circa epitaphium mille peciebus, in signum miraculorum illius Sancti; non obstante quod jugis candela cerea, super corpus Sancti, ad honorem Dei luceat. Quod idem affirmans Hebela, mater prædicti D. Joannis de Cuba, custos cum filio & familia per Dominum Ducem deputata, ad epitaphium custodiendum illius S. Wernheri, LXX annorum & notabiliter ultra, Testis CXLI, dixit, illas imagines sic resolutas infra spatium mensis unius, id est præcedenti mense, ad decem vel undecim centenariorum libras se extendisse, [ad pondus plusquam 1000 librarum,] quarum quælibet pecies singulare portendebat miraculum. Sed & Testis LXXVI, Joannes Lipp, oppidanus Bacheracensis annorum XL & supra, se nutriens labore & arte, iisdem Ioanni & Hebelæ in fundenda cera tunc cooperatus, de mandato Domini Ducis Ludovici & Pastoris Bacheracensis, attestatur, quod unam ex decem magnis maßis præmemoratis ipsemet tertius vix suspendere potuerit; fuderitque ultra hæc ex istis & aliis peciebus diversarum humanarum partium, hominum & brutorum animalium, circa Sancti mauseolum pendentium plures alias massas. Quod ad compedes & manicas atiinet Testis XII Joannes Selig, [& magnam vim manicarum ac compedum.] annorum XL vel circa, vir litteratus, & qui in Bacheraco moram traxit ultra viginti annos, uxorem ibi habens, & magister ædificiorum Archiepiscopi Coloniensis in Bacheraco, dixit se audivisse a Domino Heynrico Beren Presbytero, quod omnia ferramenta fenestrarum duorum chororum illius capellæ, quæ sunt multa & magna nimis, facta sunt de compedibus & manicis ferreis, illi Sancto per solutos a vinculis, Dei & ejus adjutorio, oblatis.

CAPUT V.
Depositiones eorumdem circa cultum S. Wernheri.

[33] [Testantur omnis generis homines undique ad visendum sepulcrum venire,] Mvltitudinem ad sepulcrum Sancti venientium exaggerarunt Testes quam plurimi: & signantißime Testis IV, Emmericus de Waldek, filius olim Emmerici militaris, annorum LXX, dixit, quod per omne tempus suæ recordationis, ante & post usque in præsens, honoratus sit Wernherus pro Sancto, & honoretur ab incolis & exteris, nobilibus & communibus; quodq; vidit Prælatos, Cardinales, Archiepiscopos, Episcopos, Doctores, Principes, Comites & Nobiles venientes ad istum Sanctum de diversis regnis, ut Anglia, Almania, Tuscia, Lombardia, Ungaria, Sclavonia & Burgundia. Testis autem CXI Gutta Schelarts LXX annorum, uxor Joannis Brungins, oppidani Bacheracensis, dicit, [& aquam de fonte vicino haurire] quod vidit exteras gentes etiam flexis genibus capellam circuire: immo fontem prope capellam, pro sancto & ab infirmitatibus liberante, ab Ungaris & Sclavis sæpe in flascula capi, qui etiam fœtori non subjacet. Expreßius autem Testis XII Ioannes Selig præcitatus testatur, quod cum fons, id est aqua illius fontis, portatus fuerit ad ipsorum remotissima loca, post septennium illos acciderit reversos fuisse: & illum fontem fore clarissimum & absque omni infectione suavissimum audiverit declarari. Quæsitus unde hoc sciat, dicit, fontem illum stare prope capellam, & illos homines de septennio ad septennium solere ad Beatam Virginem Aquisgrani transire, & munera apud gazophylacium dimittere.

[34] Transeo ad aliud genus honoris, sacro sepulcro per publicam Cleri ac populi proceßionem solitum haberi, cuius, præter alios, Testis LXXII, Bertolfus dictus Becker, oppidanus Bacheracensis, LX annorum vel quasi, dicit se istum S. Wernherum, [Christi Corpus illac portari in processione,] cum omnibus incolis parochiæ suæ, colere pro Sancto; & ut talem venerari muneribus & honoribus & orationibus; sicq; semper fecit, cum uxore & filiabus & omnibus vicinis, sequens pro tempore Corpus Christi, usque ad altare S. Cuniberti prope ejus sepulcrum: quodque hoc fecerit usque in præsens, & sperat se facturum usque in finem vitæ suæ, ut iste S. Wernherus intercedat pro ea, quia potens est ob ejus præclara merita, quæ valde multis apparent miraculis & ad oculum videri possunt. Catharina Scheiden vidua Bacharacensis LXX annorum, devota & valde honesta, Testis CXXX affirmavit, Corpus Christi, præ quadraginta annis & etiam quinquaginta, processionaliter prope tumbam fuisse deportatum. Elisabeth autem, uxor Petri Humerecht, oppidana in Bacheraco LX annorum vel citra, ait id fieri certis anni festivitatibus.

[35] Est porro circa hanc consuetudinem valde notabile, quod dixit Testis CLXIII; [quod cum semel omissum esset] Catharina de Ebren, Trevirensis diœcesis, virgo & Clusinaria in Clusa B. Mariæ Virginis in Heymbach ecclesiæ Bacheracensis; quæ jam ibi fuit per tredecim annos, in abstinentia & castitate cum ceteris convirginibus vitam ducens communem, manibus cum ceteris quærens inclusa victum, utens cum aliis etiam aliquando pietate eleemosynarum, absque mendicitate publica inhonesta, triginta annorum & paulo ultra. Dixit autem sibi constare, quod præ viginti annis signanter, in hyeme, propter nimis intensum frigus, corpus Christi non fuit portatum ad S. Wernherum contra antiquā consuetudinem, quæ hodie servatur: [commotos fuisse lapides pavimenti,] & ob ib (ut pro tunc a multis audivit) fuit magna confusio & commotio multorum quadratorum lapidum circa venerabile illius Sancti sepulcrum, quod tunc fuit & est supra terram ultra spatium pedis erectum, ferramentis circumcirca circumflexum, & verosimiliter ab omni ejus parte, subtus, supra & in lateribus… Quæsita de scientiæ causa, dicit se ante conversionem cum Cellerario Domini Ducis in Bacheraco habitasse, & commotionem lapidum vidisse.

[36] Simile ante decennium etiam contigerat: nam Nesa Strytzacks. [idemque alias sæpius accidisse,] septuiagenaria, Testis CCXXVI jam ante citata, præ triginta tribus annis, quando præcedens necdum nata erat, vidit lapides planos circa sepulcrum repente in distortum revolutos, sive (ut loquitur Catharina Stumps octogenaria Testis CXIX) quod lapides circumcirca a planicie converterentur in scopulos. aut (ut ait Metza Mulners, virgo annorum LX, oppidana Bacheracensis, Testis CLXXII) quod de planicie se erexerint in asperum præ triginta annis. Ela autem Stuben, sexagenaria, Testis CLXII, lapides quadratos se in magnam inæqualitatem convolutasse, non semel, sed sæpius vidit: quæsitaque quid æstimet per hoc figuratum; dicit tunc homines & se communiter dixisse, quod hoc prodigium indicaret canonizationem. Ejusdem sententiæ fuisse se fatetur Testis præcedens, nec non Testis CXVIII. Simpliciter autem lapidum commotionem a se visam testatur Testis sequens; & Odilia, uxor Oirkins annorum LXX, Testis CXXI; [circa Natalem Domini,] & Elizabetha Goldgins, æque septuagenaria, Testis CXXIII. Eamdem commotionem miraculose factam præ triginta annis, sepulcro & capella quiescentibus, circa nativitatem Domini, testatur oculari fide Joannes Tzing campanarius ecclesiæ Bacheracensis LVI annorum, clericus uxoratus, qui campanator fuit ejusdem ecclesiæ XXXVI annis, Testis CXCIX & addit, quod tota die campana pulsabatur præ miraculi evidentia.

[37] Alias, præ triginta tribus annis, Elisabeth Lauwers, virgo LV annorum, Testis CLII, interfuit & propriis oculis vidit, quod ipse Sanctus in die Circumcisionis cum toto sepulcro, super terram patenter & elevanter posito, moverit, [& in die circumsionis etiam sepulcrum] & ibi suavissimus odor emanaverit. Similiter Testis LV Bartholomæus Rosenbecher annorum LX, oppidanus Bacharacensis, commorans prope Pastorem, præ ceteris dicit, tempore adolescentiæ suæ semel circa festum Circumcisionis maximam motionem fuisse circa sepulcrum illius Sancti, sic quod quadrati lapides capellæ valde dispare se erexerint, quamvis ipsa capella cum glorioso tumulo sit posita in colle firmissimæ petræ. Et Testis CLVIII Agnes Kempen, virgo abstractæ vitæ, L annorum, deposuit, se audivisse a tribus personis, sepulturam illius Sancti ante decennium & vigennium, custodientibus alias ibi companariis, quod sæpe cum magna extasi & stupore fuerit illius sepulturæ supra terra alte positæ commotio; quadratorumque lapidum, prius plane positorum, notabilis inæqualitatis dissolutio; sic quod quasi prærupti se collocaverunt. Similiter, Elisabeth filia quondam Joannis Gercken, virgo XXX annorum, Testis CXLIX, [cum fragrantia suavissimi odoris:] dicit sæpius audivisse a quodamhonesto viro dicto Heynz Gorgel, custodis illius capellæ & Sancti quod ipse Sanctus sæpius exultanter se moverit, & fuisset maxima suavitas odoris, & quod non prætenderit aliud nisi ejus canonizationem. Huic consensit Ella, uxor Joannis Rudissemmers, LXX annorum, Testis CXV: quæ requisita ubi id viderit, dicit se scholarem in monte S Wernheri, una cum aliis virginibus, litteras didicisse. De solo autem odore sæpius percepto, Testis CLXII Ela Struben de Mannenbach, annorum LX & notabiliter ultra, magistra Clusæ in Heymbach in finibus limitum ecclesiæ Bacheracensis, ipsa virgo virginalem in sanctimonia cum ceteris virginibus ducens Deo vitam, quæsita de singularibus causis (quia ipsa Testis cum aliis virginibus sibi colligatis sanctissimæ creduntur esse vitæ) ob quas pro Sancto Wernherum habeat, simpliciter & sinceriter respondit, quod præ XXVII annis & ultra, ipsa sanctum puerum suppliciter adoraverit, & quod immediate ex tumba tam dulcissimus & desiderabilis odor exivit, ultra quod exprimi potest.

[38] Canonizatio quam illo lapidum aut sepulcri motu, in solidissima alias petra positorum (ut asserit pranominata Testis CXV) portendisse est judicata, [non tamen a Clero coli Officio ecclesiastice,] fuit magnifica illa elevatio corporis superius descripta; & auctoritate Legati Apostolici facta: nam ultra processum non est. Ideo Tielmannus Rudiger, Plebanus in Mannebach, XXXV annorum, obedientiarius Pastoris Bacheracensis; Testis CXCV, cum dixisset S. Wernherum ab omnibus progenitoribus suis & aliis innumeris hominibus, magnis & parvis, omnium conditionum & statuum, per omnia tempora suæ memoriæ, fore cultum & veneratum pro Christi Martyre, palam, publice & notorie; seque ipsum & Convicarios & Plebanos, Pastori Bacheracensi subditos, eumdem Sanctum pro ultimo posse venerari; excusavit tamen quod id non faciant publicis officiis; ob reverentiam Apostolicæ Sedis, a qua eam facultatem obtinendam esse scirent. Testis autem CLXXXIII, Joannes scilicet Provisoris sapracitatus, quæsitus, an coluerit Wernherum pro Sancto, dicit, quod licet progenitores sui & ceteri omnes populi, quos noverit, colant eum pro tasi; ipse tamen & alii Presbyteri non colant eum manifeste: & hoc credit provenire ex eo, quod Pastores Bacheracenses semper fuerint litterati viri, curtisani, & ut plurimum Doctores, qui hoc non fecerunt: ergo ipse & sui similes non faciant.

[39] [licet idem sanctitatem ejus pro certa habeat,] Æque bene non dubitat idem Testis, esse eum Sanctum Christi Martytem & Virginem; cum ipse præsens fuerit in apertione tumuli ejus, & viderit eum proprio sanguine & linteo involutum, cum crinali suæ virginitatis, cum cussino sericeo violis pleno, & sudario sericeo in capite ejus sanguinolento: & credit durum esse si quidquam opponatur ejus sanctitati, quam in cælis habet, & a terris centum quadraginta annis usque in præsens possedit. Imo credit quod circa Bacheracum circumcirca sint viginti millia Sanctorum canonizati, qui non fecerunt tot præclara miracula: ut patet in multis ex decem millibus Virginum, & innumerabilibus Martyribus in Treviris, qui uno die in Bacheraco celebrantur, & tamen de evidentissimis non coruscant miraculis, sicut hujus S. Wernheri. Similiter Petrus Tedefusz, LXXX annorum vel quasi, Vicarius in Diepach & subditus Pastoris Bacheracensis, Testis CLXXXVIII, dixit periculum fore in Ecclesia Dei de sanctitate tam præclari miraculatoris voluisse quæstionare, quem jam coluissent per centum & quadraginta annos, [putetque sine scandalo non posse de ea controverti,] omnis sexus, conditio & ætas hominum & statuum, publice & notorie, hoc sciente tam Romana ecclesia quam Treverica: maxime cum signa suæ sanctitatis sint verissima, voce, fama, scientia, scripturis & littera, sequentibus infinitis signis & miraculis. Joannes autem Trutman, Testis CLXXXIX, annorum XL, sub obedientia Pastoris Bacheracensis positus, concordat cum proximo conteste, addens, Utinam vidissent illum Sanctum sic honoratum Dominus Apostolicus & ceteri Cardinales, sicut summus præ tribus annis vidit Pœnitentiarius; & perfefecte vidissent, quæ nos quotidie videmus; condignis honoribus illum Sanctum canonizarent.

[40] [Officium ejus descriptum haberi:] Patet interim, quod alibi monui, abstinuisse Clerum Bacheracensem in divinis Officiis, a facienda publice commemoratione Sancti; atque adeo Historias, inhoc Processu relatas, in ecclesia numquam usurpatas esse: sed tantum mature fuisse compositas descriptasque etiam cum nota, ut essent ad manum quandocumque Sedes Apostolica annuisset. Ferebantur eæ nihilominus per hominum manus: nam Testis XCVII, & inter Cubenses primus, Heynricus Cellerarius Domini Ducis, LXX annorum (qui licet foret alienigena, satis remote oriundus, fuerat tamen his in partibus spatio XL annorum & amplius succentor Bacheracensis) dixit, quod cum responsoriis, quæ S. Wernherus habet propria valde multa, scholares pauperes etiam hodie panem acquirant; iis scilicet vel describendis vel cantandis vicatim.

[41] Popularem quoque & receptißimam venerationem hujus Sancti declaravit Testis LXXXI, Wilhelmus Knebel de Catzenelebogen, [in ejus honorem multos appellari Wernheros;] filius quondam Ottonis Knebel Militis, Burggravius in castro Stegensis Ducatus Principali dicto Stailberg…addens ad cetera argumenta, quod avus suus olim D. Wernherus Knebel, in honorem illius Sancti hoc nomen Wernherus sortitus fuerit: quodque simili modo habuisset patruum, Canonicum ecclesiæ Maguntinæ, pro gloria hujus Wernheri, Wernherum vocitatum: habuissetque etiam patruelem dictum Wernherum, & proprium fratrem, nunc defunctos, pro honore beatissimi Wernheri & protectione taliter nominatos. Similia asseruit Elisabeth, Testis CXLIII uxor præfati Wilhelmi Knebel; eamque immediate præcedens alia Elisabeth, olim uxor Domicelli Wernheri Knebel, similiter in castro Stailberg Burggravii, nobilis vidua, Deo devota; hæc autem addidit non esse mirum quod colatur iste S. Wernherus, coruscans tot tantisque miraculis; [eidem recens natos offerri] cum D.N. Jesus Christus in ipso fuerit interfectus mystice, & ipse pro Christo. Cum ergo venerentur primi infantes & lactentes, quare non iste, qui sui martyrii non solum sensualitatem habuit, sed & intelligentiam maximamque tolerantiam. Denique Gutta Schieszers dicit se S. Wernhero tulisse omnes suas proles, statim post egressum a puerperio, cum candelis & offertoriis. Neque dubium quin eadem fuerit plurium puerperarum pietas, licet pluribus testimoniis in hoc processu non habeatur confirmata.

[42] [in veneratione haberi prædictum locum sepulturæ,] Denique ad confirmatam B. Wernheri sanctitatem, seu potius certißimam fidelium de ea opinionem declarandam, appendunt multi Testes, cum usque ad præsens esse & fuisse honoratum, infinitis muneribus, ceremoniis & orationibus, non solum in loco sepulturæ, sed & statuæ passionis in Wesalia, & absconsionis veprium in castro Windspach, uti deponunt Testis XIII prænominatus, & Testis XXIX Joannes Kesel de Stega, Advocatus Bacheracensis, & inter duodecim cives Consules ejusdem oppidi unus consilii ejusdem, quod integratur viginti quatuor personis ex duodecim nobilibus & duodecim civibus. Itē Wernherus Keyser, oppidanus Bregensis annorū L, Testis XXXII; [etiam locum passionis Wesaliæ;] Joannes Ulenhuser de Stega, annorū LXXX vel quasi, Testis XXXIX; Petrus Hobrost LXV annorum, Testis XLI, aliique. De sua autem VVesalia nominatim loquens Joannes Mews de Wesalia, Clericus Trevirensis Diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, quartus inter eos qui Codicem Trevirensem (quo vtimur) testatus est concordare cum aliis duobus exemplaribus, tunc pariter descriptis; In Sancti, inquit, Spiritus capella, apud nos testudinata de superius & inferius, ubi statua suæ passionis venerabiliter a dextris altaris collocatur, est quædam pretiosa & vetustissima tabula, exterius interiusque pro illitteratorum eruditione sumptuose depicta, in qua super altare posita inter ceteros Sanctos, bine & bine collocatos non absque auri refulgentia, prope cum S. Martino, diademate circumdatus, socialiter est aliis condeputatus: de subtusque locus suæ horribilis passionis in magno cellari assistit.

[43] [& locum absconsionis in Windspach.] De fundatione VVindsbacensi, meretur audiri ante omnes Testis CCV, scilicet Philippus Bruning, Prior claustri seu domus in Windspach, alias domus S. Wernheri, annorum XLVI, qui juratus, receptus, admissus & examinatus, prælectis sibi punctis & intellectis, dicit, nullo modo hæsitandum, quin B. Wernherus fuerit & hodie sit Sanctus, & pro tali a Christiano populo reputatus. Quæsitus de causa, respondit, quod notorium sit eum habere infra unum milliare tria notissima oratoria, unum in Wesalia, quod est sancti Spiritus, inquo veneratur statua suæ passionis; secundum, quod est principale, in loco suæ sepulturæ in Bacheraco; & tertium in loco sui claustri, ubi Prioris officio fungitur. Quæsitus unde hoc sciat: respondit simpliciter: Si S. Wernherus, in sacco suo sanguine involutus, non fuisset ibi absconsus inter spinas & vepres, numquam illud claustrum fuisset ibi erectum: quod quidem claustrum hodie per totam provinciā inferiorem vocatur domus S. Wernheri. Et de hoc legit & vidit antiquum valde librum, in domo sui Ordinis, [ubi monasterium Ord. S. Guilielmi] in oppido Duren Coloniēsis diœcesis contentū.

[44] Quæsitus de ulteriori causa, respondit, quod domus eorum in Windspach, quæ, ut præmittitur, [a Principibus Palatinis fundatum & dotatum,] S. Wernhero intitulatur, originem sumpsit ex martyrio S. Wernheri, ut jam tactum est: & in secundo anno post ejus martyrium, scilicet anno MCCLXXXVIII, tredecimo Kalendas Martii, quidam tunc illustris Comes Palatinus Rheni & Dux Bavariæ, Dominus temporalis illius loci, donasset eis aream veprosam, ut ibi erigerent claustrum. Et adjecit quod ex tunc anno Domini MCCXCII, VIII Kalendas Octobris, quidam alius Dominus, Ludovicus Comes &c. secundam fecit donationem ad illam domum: & quidam Rudolfus filius hujus Ludovici, anno Domini MCCXCIII, Nonis Decembris, fecit tertiam donationem: & ex tunc quidam Domini, Rudolphus & Ludovicus, filii Ludovici Comitis Palatini &c, quartam fecerunt donationem de parochiali ecclesia in Snarbach, & hoc anno Domini MCCCV, in feria tertia, in hebdomada Paschali. Item has omnes donationes etiam olim Nicolaus Papa quartus sic factas, auctoritate Apostolica confirmavit, prout hæc omnia Papali bulla & majoribus sigillis illorum Principum, una cum litteris desuper confectis, quæ in suo examine in publicum produxit, clare ad oculum patent.

[45] Quæsitus quare juravit, cum ipse Religiosus sit; [& subjectum Pastori Bacheracensi.] respondit, quod ipse venerabilis Pastor Bacheracensis pro tempore, ex antiqua & præscripta consuetudine, & antiqua ordinatione Principum fundatorum illius claustri & Provincialium Ordinis, habet jurisdictionem in eos, ut coram eo querulantibus teneantur respondere. Inde provenit quod hic responderit & ita sit deventum in eum & suos, quod ipsi tenentur obedire Pastori Bacheracensi, intra cujus limites consistunt, salvis tamen substantialibus suæ professionis: & hæc ordinata sunt, ne cogantur laicis in vetito judicio seculari respondere, sed potius coram Pastore loci. Inde conclussit, ex quo S. Wernherus fuisset martyrizatus anno MCCLXXXVII, quod clarum sit hæc postea evenisse: & sic audiverit etiam a suo patre viro antiquissimo, qui fuit Scabinus utriusque sedis Bracharensis; & credit avum suum recordatum fuisse martyrii S. Wernheri.

CAPVT VI.
Depositiones Testium circa miracula S. Wernheri.

[46] [Affirmant sanctitatem miraculis testatissimā,] Hæc cum sint, Ioannes Donner Altarista Stegensis S. Annæ Testis CLXXXV, miratur, quod Sanctus tam valde mirabilis, & multos Martyres vincens miraculis, in numero, efficacia & multiplici excellentia, diu non fuerit canonizatus: & dicit quod multa miracula fieri vidit evidentissima, instrumentis publicis consignata; & alia tam multiplicia magna & parva, experta & credita, quod ipsorum signa cerea fecerunt plusquam quinquies mille pecies in proximo biennio. Imo tanta est evidentia suæ sanctitatis, inquit Testis XXIV, Ioannes VVeseler de stega, LXX annorum vel circa, quod firmiter credat, si quis contrarium pertinaciter diceret, ut hæreticus comburendus esset: [non posse sine gravi scandalo adduci in quæstionē.] & Testis L. Ioannes Bintreiff, de ejus sanctitate quasi de dubio quæsitus, propter ejus præclarissima signa, tantum abhorruit, quod dixit: Qui non crederet ipsum VVernherum esse Sanctum, deberet comburi vel submergi. Jacobus autem Ortrud, unus de duodecim Consulibus inter cives consilii Bacheracensis Testis LXXIV, dicit scandalosa rem fore, siquis tam longævæ possessioni sanctitatis S. VVernheri detraheret, quæ possessio limitat omnem memoriam hominum. Vnde non est dubium, inquit, fieri errorem magnum, si contra Deum & ejus sanctum Martyrem quidquam tentaretur sinistri, qui tam longissimo tempore, centum quadraginta annorum & ultra, ab intraneis & extraneis & remotissimis gentibus sit cultus, & colatur hodie, pro sancto Martyre, palam, publice & notorie, concurrentibus tam variis signis & miraculis. Et Testis LXXVIII Hora Swab de Stega, dicit quod hoc non foret aliud nisi Hussonicum introducere in novam sectam, contra paternam legem, in scandalum reipublicæ. Similia dixit, Ioannes Stump, oppidanus Stegensis, Testis LXXX aliique.

[47] Miraculorum præcipua publicis instrumentis consignata exhibuimus: [notissimam esse sanitatē Presbytero contracto redditam;] de eo autem quod ut vulgo notißimum, solum in propositis ad examen punctis invenitur expressum, de sanitate inquam, Presbytero cuidam, utraque manu contracto, ante annos viginti reddita, plurimos Testes nominavimus in Annotationibus ad lit. Z; eique nomen fuisse Ioannis Hunczerich dixit, ante omnes alios idem nomen exprimentes, Testis 1, qui eum inter brachia una cum alio Sacerdote duxit ad tumulum ipsemet, ac postea diu sanum vidit. cui post alios oculatos testes attestans Gutta Schelarts, Testis CXI alibi jam memorata, dicit quod ipsa viderit manus contractas poni supra tumulum S. VVernheri, ipsumque Presbyterum singultando orantem & multum populum complangentem, & met planxerit; & Catharina Hunczerichs, ipsius qui curatus fuerat verosimiliter consanguinea, Testis CLV, dicit simpliciter esse verum & ita factum, quod sibi personaliter serviverit ad annos viginti duos. Testis etiam XV Petrus Dym, annorum LII Scabinus utriusque sedis Bacheracensis, dixit quod sciat miraculum istud verissimum esse, quia viderit, & patruus ejus fuerit dictus Presbyter.

[48] Nunc porro alia particularia miracula, vel gratias S. Wernheri meritis imputatas, lubet consequenter attexere, [servatum vitæ jam inunctum,] ex ore ipsorum testium, eo quo deposita conscriptaque sunt ordine. Testis VII Ioannes Busz, Scabinus Synod alis & judicii secularis Bacheracensis, annorum L…, admirative respondit, quare non deberet coli pro sancto, cum ipsemet testis proximo anno inunctus, in extremo articulo vitæ constitutus, cum omnes de vita ejus desperassent, nec aliquod remedium medicinæ subesse posset; & se vix ad tantum dare posset, quod lingua & corde seipsum cum muneribus S. VVernhero sponderet: quod cum fecit, statim & illico melius habuerit, & se S. VVernhero præsentaverit, & ei pro structura sua tantum de meliori suo vino obtulerit, quod sibi hodie, si adhuc haberet, viginti florenos solveret: addens, qualis fictio possit esse hic, cum ipse hæc in sinceritate fidei fecerit, & de adiutorio principaliter Christi, suæ matris & illius Sancti, illicam sanationem de puncto mortis susceperit: cujus rei etiam testes sunt omnes vicini & pro tunc sibi præsentes.

[49] Testis IX Heynricus Calart, quæsitus an Wernherum pro Sancto teneat & quæ sit causa scientiæ, [curatos dolores dentium,] respondit ex signo jam in ista hebdomade acto in eo; cum enim vehementi dentium dolore se sensisset gravatum, S. Wernhero votum vovit; oblationem ceræ in modum dentis formatæ portavit; & statim sanatus est. Testis XI Ioannes Kremer, [oculos diu cæcatos,] oppidanus Bacheracensis, annorum L vel circa, refert se casu ad domum cujusdam oppidani Bacheracensis venisse, in qua quemdam reperit advenam de diœcesi Moguntina; qui exposuit se fuisse fabrum, & per decem & octo annos in duobus oculis fuisse cæcum: donec de instigatione & monitione sui Plebani votū vovit S. Wernhero, & cum oblatione advenit, offerensque ante ejus mauseolum & orationem suppliciter fundens, visum recepit. Testis XVII Petrus Diecz de Stega, annorum LXXII, aliis a se dictis adjunxit, [morbum caducum,] quod propria filia Margarita habuit morbum caducum; & ad invocationem S. Wernheri, oblato munere fuerit clementissime liberata, & sit sana in præsens. Et huic attestatur ipsius puellæ frater, Ioannes Diecz de Stega, Testis XXX.

[50] Testis XX Ioannes dictus Stayl, annorum LV aliis a se dictis adjunxit quod in præsenti anno filius suus Petrus, decem & octo annorum, [pustulas pestilentes,] habuisset pestilenticas mortales pustulas decem & octo in uno crure; & votum fecerit S. Wernhero cum duabus libris ceræ, & gratiose sanatus statim fuit. [utriusque manus contractionem,] Testis XLVI Ioannes wich, de Nauwen infra limites Bacheracenses, annorum XXXV, dixit, sibi constare, quod propria uxor contracta fuerit utraque manu quinque quartalibus anni & ultra; & emisso voto ad S. Wernherum & soluto, illico fuisset sanata: & hoc notorie constet omnibus, vel pro majori parte, plebisanis ecclesiæ Bacheracensis. Item dixit, [lætale vulnus,] se ex rixa unum familiarem Stephani Pistoris, oppidani Bacheracensis, uno mortali vulnere læsisse, sic quod inunctus & desperatio erat hujus vitæ: testis autem loquens devotum votum secerit S. Wernhero, & statim sic ab eo quasi intersectus melius habuerit, & hodie sanus vivat. Ioannes Crebisz Bacheracensis, Testis XLVII, [sanatos, brachio contractum,] aliis a se dictis, bonum miraculum adiecit. Ipsemet contractus erat in brachio, sic quod manum ad os porrigere non poterat ad longum tempus: tandem se vovit S. Wernhero, & illico liberatus fuit, & hodie est, adjutorio ejus.

[51] Testis LVI, Joannes Rudishemmer Bacheracensis, dicit articulos sanctitatis esse veros & in eo met fuisse comprobatos: [crure infirmum,] ipse enim anno proximo, ut dixit, habuit crus tam pestiferum, quod voluisset libenter abscissum fuisset Quid plus? Inter tormenta votum fecit S. Wernhero cum crure cereo, quod emit pro uno floreno: & cum magno labore fuit a matre propria, dicta Paulina, & ab uxore dicta Ella, & a duobus legitimis carnalibus filiis hodie superstitibus, ad S. Wernherum cum difficultate allatus: sed porrectis precibus & oblatione suspensa, sanus met gradiens recessit, in præsentia matris & uxoris contestium & filiorum & plurimorum hominū: & hodie æque sanus est & incolumis. Hujus uxor, Ella, Testis CXV, mariti dicta confirmat, quia interfuit & vidit: similiter & mater, Testis CXXVIII, videlicet Paulina Ortruds de Stega, annorum LXXX & ultra, habitans in Bacheraco cum suo filio vidua; cujus maritus de numero civium Consularis fuit consilij Bacheracensis.

[52] Testis LXV Engelman Locz, de Lorch Moguntinensis diœcesis, annorum LV vel circa, Scultetus Judicii Bacheracensis, [ter ægrotan tem,] dixit quod ille Sanctus successive a tribus infirmitatibus ipsum testem, suis precibus Christo porrectis, clementissime liberavit. Testis LXVI Nicolaus de Germersheim Spirensis diœcesis, [alium ægrum] Notarius Domini Ducis in theolonio in Cuba, annorum L, dicit, quod licet remote natus sit a sepultura hujus Sancti, tamen idem Sanctus præ centum annis unum de suo oppido clementer curavit. Testis LXXV Joannes Kannengeisser, [graviter lapsum,] LXVI annorum & ultra, dicit se in quodam corporali casu maximo infra triennium, precibus illius Sancti liberatum. Testis LXXXIII Petrus Scholteisz de Mannebach, requisitus de causa cur Wernherum pro Sancto habeat, respondit sufficientem esse causam, [moribundam] quia uxor sua Catharina in quartum annum ægra & in ultimum vitæ constituta, spoponderit se ad S. Wernherum ituram, & eadem nocte fuisset sanata, & hodie vivit sana, & vixisset jam per biennium post votum: ut in instrumento desuper confecto, & sigillis decem sigillato, clare dixit contineri Est autem hoc instrumentum, inter superius prolata tertium.

[53] Testis LXXXIX Gerhardus Fulckwin, oppidanus in Diepach, [hydropicas duas,] Scabinus utriusque Sedis, addit se vidisse apertissima miracula a S. Wernhero facta in duabus hydropicis personis in Mannebach, de quibus sunt sigillata instrumenta, ad quæ se refert. Catharina Kempen, oppidana Bacheracensis LX annorum, Testis CVIII, vidit passim præ multis annis, etiam tempore iuventutis suæ, a S. Wernhero fieri plura signa: [cæcam & contractam,] inter quæ vidit duo evidentissime oculis propriis, unum fieri in sanatione D. Joannis Hunczerich, aliud fieri in uxore cujusdam oppidani Bacheracensis dicti Gauwer, quæ fuit cæca & in cruribus contracta, & asportata ad S. Wernherum, & fuit statim sanata: & pro tunc in utroque signo campana S. Wernheri fuit pulsata. Elisabeth Herdens vidua Bacheracensis, LX annorum, Testis CX addit, quod jam descendit de Francofordia, quod tunc quidam honestus homo secum descendisset cum muneribus suis ad sanctum puerum Wernherum, [duos de vita periclitantes,] dicens se ejus precibus fore a mortis periculo liberatum. Adjunxit quoque quod in jam sæviente pestilentia, quidam notabilis civis Maguntinus, omnibus personis suæ domus, uxore, filiis & filiabus, famulis & famulabus repente privatus; ipse, ne moreretur, se S. Wernhero voverit, & sanitatem receperit, & secum cum muneribus descenderit.

[54] [peste Afiatam,] Testis CXVI Mechtildis oppidana Bacheracensis, LVI annorum, dicit, quod met ulcus mortiferum & pessimum in collo & in inguine habuerit, & illum S. Wernherum humiliter imploraverit, promissisque oblationibus exaudita fuerit, integreque sanata: unde sancto puero annulum de auro puro obtulit. Catharina Keyensteyn, virgo LXX annorum, abstractæ vitæ, in castitate Deo serviens, Testis CL dicit, quod viderit unum Presbyterum de Spira circa ejus tumulum cum offertorio; [& alios duos,] & pessima peste pruritus cum fœtido tumore liberatum: qui & sibi retulerit quod alium virum in maxima infirmitate depressum induxerit, ut votum faceret S. Wernhero, quo facto liberatus fuerit. Elisabeth Lauwers, virgo quinquaginta annorum, Testis CLII, dixit, quod præ proximo anno Nesa virgo abstractæ vitæ, filia Ewaldi oppidani Bacheracensis, [genu incurabiliter tumidum,] habuerit unum crus ut apparebat cum tribus genibus & morbo desperato: quæ se voverit ad S. Wernherum in sinceritate fidei, & illico liberata fuerit: & morbus fuit inveteratus duorum annorum, sic quod spes omnium medicorum ablatafuit. Et ipsa Nesa, filia Ewaldi mercatoris, virgo XXVII annorum & ultra, abstracta in domo paterna, in castimonia Deo serviens, Testis CLIII, dixit, quod ipsa sit illa, de qua jam mentio facta est de crure: & quod desperatum illud crus habuerit, votum fecerit, compleverit, & statim liberata fuerit. Et Testis CLIV Elisabeth, soror jam dictæ Nesæ, virgo XX annorum, cum sorore in domo paterna Deo serviens, miraculum in sorore factum per juramentum profitebatur verum. Et mox citanda Testis CLVIII respondit, quod hoc sciat esse verissimum, quia viderit.

[55] Catharina, filia Heynrici Ycks, virgo virginalem vitam ducens in domo paterna, [peste laborantem,] annorum XXV, Testis CLVII, dicit quod viderit noviter quemdam virum, ut verosimilius credit, Coloniensem, magnæ circumspectionis, qui dixit se precibus S. Wernheri a mortali peste curatum, & ideo projecit duos bonos florenos Rhenenses ad gazophylacium, quod supra mauseolum ad pedes ejusdem Sancti, cum multis clausuris & ferramentis, est colligatum. Testis CLVIII, Agnes Kempen, virgo abstractæ vitæ, annorum quinquaginta, respondit, [puerum emortuum,] quod viderit aliud miraculum circa primam ostensionem corporis S. Wernheri, de quodam puero jam emortuo, alieni viri, honesti tamen, & subito sanato: qui etiam propter maximam pressuram varii populi, ad locum & ad montem sepulturæ ascendere non potuerit. Catharina Kyesels, soror Advocati Bacheracensis, virgo abstractæ vitæ annorum LII, Testis CLIX dixit, puerum fratris sui junioris, [alium scabiosum,] scilicet Emerici, præ quadriennio proximo ad invocationem Sancti Wernheri ab hereditaria scabie capitis & sanie maxima fuisse liberatum.

[56] [moribundā,] Testis CLXVIII, Sophia de inferiori Heymbach, Maguntinæ diœcesis, virgo LXX annorum vel quasi, quæ in hospitali in Heymbach ejusdem Maguntinæ diœcesis per XXXVIII annos & ultra Deo servivit, & pauperibus infirmis ministravit, tandem recepta sed non jurata, quia alterius diœcesis nec superiorem habuit; sed per baptismum suum ad honorem Dei, B. Mariæ, & sanctæ fidei Christianæ, de pura veritate dicenda, solicite super punctis interrogata … adiecit, quod elapso biennio ipsa inciderit in infirmitatem mortis, sic quod ipsa non habuerit spem ulterius vivendi: verumtamen devovit S. Wernhehero imaginem trium librarum ceræ, qua facta & visa fuisset tanto gaudio repleta, quod illam infirmitatem evaserit, & illam imaginem per Hebelam Virginem contestem B. Wernhero miserit, Idem paulo ante affirmaverant prædicta Hebela de Bacheraco, Testis CLXVI, Virgo Clusinaria in clusa B. Mariæ Virginis in Heymbach, cum aliis convirginibus virginalem vitam ducens, annorum quinquaginta; & Testis CLXIII num. 35. præcitata, Hebelæ socia, Catharina de Ebren, quæ pariter Sophiæ ministraverat.

[37] Lisa Seckelers virgo similiter num. 27. præcitata, Testis CLXX, [paralyticam aliam,] dicit seipsam fore per S. Wernheri intercessionem; a paralysi liberatam. Deinde Testis CLXXI Irmetrudis virgo, cujus num. 30 facta est mentio, dicit, quod semel tracta fuerit, ad judicium Bacheracense, & impetita a quibusdam: & quia inconsueta fuerit, de illis paralamentis hominum perterrita vix venit ad ecclesiam, [cruribus debilem] & ibi in tantum fuit debilitata cruribus quod se movere non poterat: vovit S. Wernhero quod illud cœmeterium ecclesiæ non exiret, nisi prius eum in sua ecclesia, quæ contigua est parochiæ visitaret, & sanata fuit. Denique Nicolaus Smidt annorum LXV Testis XLIII, alibi etiam nominatus, signanter dixit, quod in pluribus S. Wernherum devote invocaverit, & sibi nihil negaverit.

[58] [punitos blasphemos varios] Talia fuere quæ divina bonitas in gratiam sui Martyris conceßit hominibus beneficia: videamus nunc quomodo ejus honorem adversus blasphemos similis ulta justitia sit. Testis XI Joannes Kremer, oppidanus Bacheracensis, annorum quinquaginta vel circa, inter cetera dixit, se fuisse satellitem & hominem etiam rapacem aliquando, & audivisse multos blasphemos in S. Wernherum, qui post, retributa malitia eorum in colla eorum, [imprimis subulcum quemdam,] ululantes veniam petierint. Centenarius etiam ille, cujus depositio num. 26 est delibata, Testis XVIII, nomine Joannes Biene, dixit, quod præ quinquaginta annis, quidam ductor suum, in Bacheraco suem deviantem in platea reclamavit cum blasphemia in S Wernherum. Quod audiens quidam faber, zelo Sancti accensus, cum malleo illum jactavit, quod ad terram semivivus cecidit, & sic jacens, ad invocationem S. Wernheri sanus surrexit, blasphemiam emendavit, & sues quo voluit duxit.

[59] Testis LXXXII Joannes Senheym; Militaris, quinquaginta annorum, commorans supra Mosellam navale flumen, [famulum sutoris,] habens multa bona infra limites ecclesiæ Bacheracensis, non juratus sed motu proprio, & zelo, ut dixit, Dei, sub fide baptismatis recognovit & dixit, quod in una villa super Mosellam, famulus cujusdam sartoris verba blasphematoria intulisset in sanctum puerum Wernherum: & statim fuisset arreptus furore sic octo diebus continuo, quod in furore diem ultimum clausit. Hoc vidit oculis & illum novit, & credit etiam suum dictum in Instrumentis publicis fore commendatum. Hic vir nobilis valde bonæ vitæ præsumitur nam licet nobilem habeat uxorem, tamen legit Horas Canonicas, ut Presbyter: hoc nos tres Notarii infrascripti experientia sumus experti. Denique Nesa Pedefusz, [lusores duos.] Testis CLX, virgo in castitate vitam ducens, annorum LV, quæsita de sanctitate Wernheri pueri, dicit quod quidam Pastor ecclesiæ Bacheracensis, dictus Joannes Rummel, Militaris, nobilis genere & moribus, fuit in quadam comitiva ambasiatæ Ducis Gelrensis: & veniendo de Mediolano, inter Pinguiam & Bacheracum, quidam satellitii lusor S. Wernhero maledixerit: & subito orta tempestate Rhenus tantum se inspumaverit, quod spes vitæ navigantium non fuerit: prædictus D. Joannes Rummel votum S. Wernhero voverit, & tempestas cessavit, & ea vidente votum persolvit. Item quod alius lusor in Bacheraco blasphemaverit puerum sanctum; sed infra triduum latera ejus & etiam viscera usque ad pulmonem consumpta fuerunt: & hodie habeat nepotes in Bacheraco.

CAPUT VII.
Syllabus Testium reliquorum hactenus non expressorum.

[60] Hactenus eorum collegimus verba, qui singulare aliquid ad Sancti pueri honorem deposuisse noscuntur: alii solum in genere Martyrii veritatem, sanctitatis certitudinem, perpetuitatem cultus & miraculorum frequentiam testando confirmarunt, quibus tamen ne pereat memoria religioni ipsorum debita, congruum duximus eorum nomina sub aspectum ponere, eo quo testati sunt ordine,
Testis V Paulus Cemp annorum LXV.
VI Gerardus Knebel de Catzenelebogen, filius olim Theodorici Militis, annorum LXX vel quasi.
VIII Petrus Durman, annorum centum vel quasi.
XIV Stephanus Brunig, frater Testis XIII, annorum L vel quasi,
XVI Heymericus de Spangenborg. Maguntinensis diœcesis, doliator, annorum LXII & ultra, moram traxit in Bacheraco per longa tempora.
XIX Joannes Moer senior, alias Morlene, annorum LXXXV & ultra, fere coævus Testi XVIII & fuit secum in conflictu supratacto num. 26.
XXI Joannes Scheleweck, annorum LXV.
XXV Emmericus Haltabe de Stega, LXX annorum.
XXVI Jacobus Seckeler de Stega, senior, annorum LXXIV vel circa.
XXVII Petrus Kune de Stega, LXIV annorum & ultra.
XXVIII Heynricus Fudersach, Militaris, commorans in Stega, quinquaginta annorum & ultra, inter duodecim nobiles consilii Bacheracensis unus.
XXXI Heynricus Elias de Stega, LXX annorum, & ultra, prædives.
XXXIII Joannes Elias, XXX annorum de Stega, Scabinus Bacheracensis.
XXXIV Joannes Salcziger, dictus Port, de Stega, annorum XL & ultra.
XXXV Nadis Swab, oppidanus Stegensis, dives, annorum L vel quasi.
XXXVI Heynricus Keyser de Stega, annorum LX & ultra.
XXXVII Hans Hardube, oppidanus de Stega, annorum LX & ultra, competenter dives.
XXXVIII Nicolaus Ickus de Stega, annorum L & ultra.
XL Petrus Herbord oppidanus Stegensis, LXXX annorum & ultra.
XLVIII Joannes Heynczman de Nauwen LXXX annorum vel quasi.
XLIX Jacobus Seckeler, oppidanus Bacheracensis, filius antiqui Sculteti ibidem, annorum LX & supra.
LI Joannes Duchscherer, oppidanus Bacheracensis.
LII Joannes Cutting, oppidanus Bacheracensis, familiarisque in theolonio illustris Principis Ludovici Comitis Palatini Rheni Ducis Bavariæ &c, LXXX annorum vel circa.
LIII Cumanus Lupoldi oppidanus Bacheracensis, supprovisor theolonii Domini Ducis, annorum LX vel quasi.
LIV Smicz Henselin, de Argentina, oppidanus Bacheracensis, & provisor principalis prædicti Domini Ducis in theolonio Bacheracensi, annorum quinquaginta vel citra.
LVII Joannes Moer, oppidanus Bacheracensis; annorum LX vel citra.
LVIII Wilhelmus Folcz, LX annorum vel citra, oppidanus Bacheracensis,
LIX Crismannus Trutz, oppidanus Stegensis, L annorum.
LX Heynricus Surwin, annorum L & ultra, oppidanus Bacheracensis.
LXI Joannes Pyl, de Altavilla Maguntinensis diœcesis, oppidanus in Nurayt, infra limites Bacheracensis ecclesiæ per XXXVI annos commoratus: Rusticus laborator est.
LXII Joannes de Crucenach, Maguntinensis diœcesis, L annorum, oppidanus Bacheracensis.
LXIII Joannes Sonnenschyn, oppidanus in villa Windespag infra limites Bacheracensis ecclesiæ, concordat cū proximo teste; ultra requisitus, rusticaliter respondit, se non multa curare ultra vasa sui laboris.
LXIV Petrus Widerait, oppidanus Bacheracensis, jam electus per Dominum Ducem in Consularem inter duodecim cives consulares consilii Bacheracēsis.
LXVII Joannes de Schonenburg, XL annorum, Burggravius castri Palatinatus in medio Rheni, inter Cubam & Bacheracum.
LXVIII Petrus Sluch, familiaris in Cubensi theolonio Domini Ducis, annorum XXX & ultra.
LXIX Joannes de Boel, Cellarius Domini Ducis in Bacheraco, ibidem uxoratus, LXIV annorū & ultra.
LXX Ingebrant de Pinguia, Maguntinensis diœcesis oriundus, L annorum & ultra, oppidanus Bacheracensis, satis habens in bonis.
LXXI Petrus Dym, Scabinus tam sanctæ Synodi quam Judicii Bacheracensis,
LXXIII Heynricus Fudersack, Militaris, Armiger, unus ex duodecim nobilibus Consulibus consilii Bacheracensis.
LXXIV Jacobus Ortrud, unus de duodecim Consulibus inter cives consilii Bacheracensis,
LXXVII Jacobus Goltsmit, XL annorum & ultra, oppidanus Bacheracensis.
LXXXIV Ewaldus, oppidanus Bacheracensis, cum loci ditioribus, LX annorum.
LXXXV Joannes Cellerarius Domini Ducis in castro Furstenberg, LX annorum.
LXXXVI Heynricus Busz, oppidanus Bacheracensis.
LXXXVII Joannes Munczenhemmer, Advocatus in Diepach & Scabinus sanctæ Synodi Bacheracensis.
LXXXVIII Nicolaus Norrysz, oppidanus Diepachcensis & utriusque Sedis Bacheracensis Scabinus, tam spiritualis quam secularis.
XC Bombsz de Leyhen, Militaris de Diepach.
XCI Goecz de Mannebach, dictus Geweldiger, Consul unus inter duodecim civiles Bacheracenses, LXX annorum.
XCII Gerardus Henselin de Diepach, Scabinus Bacheracensis, annorum LX.
XCIII Petrus Gysel, septuagenarius, oppidanus in Mannebach.
XCIV Petrus Strack; unus de potioribus & ditioribus Mannebachensibus.
XCV Arnoldus Dieczman, Militaris LX annorum, Scabinus sanctæ Synodi & inter nobiles unus de duodecim Consularibus Bacheracensibus.
CII Hans Zymmerman, Magister fabricæ oppidi Cubensis.
CIII Nicolaus Smidt, oppidanus Cubensis, LX annorum,
CIV Petrus Nesen, oppidanus Cubēsis LXX annorū.
CV Petrus Schyrmer, LXX annorum, oppidanus Cubensis.
CVI Antonius Plecz, oppidanus & Consul in Cuba,
CVII Joannes Dorenkēmer de Mannebach, unus de duodecim Consulibus civibus cōsilii Bacheracēsis.
CIX Catharina Waimpsch, vidua Bacheracensis, annorum XLVI vel circa.
CXII Margareta Kesen, vidua Bacheracensis annorum LVII.
CXIII Margareta Moers, uxor Joannis Moers, LIV annorum vel supra.
CXIV Elisabeth Roictgins, vidua Bacheracensis, LXX annorum vel circa.
CXXII Catharina Trutmās LXVI annorum vel circa.
CXXIV Elisabeth uxor Monachi, laici Stegensis, LXX annorum.
CXXV Catharina Hunnen, LXV annorum.
CXXIX Sophia Militaris uxor nobilis viri Heynrici Fudersack de Stega, XL annorum vel quasi, nata de Hactsteyn Maguntinensis diœcesis.
CXXXI Odilia, vidua Bacheracensis, nata de Heymbach, annorum L & ultra.
CXXXII Elisabeth uxor Altmanni Bettendorff, supremi Camerarii Domini Ducis, &c. inter nobiles duodecim Consulares consilii Bacheracensis, unius, satis annosa.
CXXXIII Elisabeth, uxor Joannis de Boel, Cellerarii Domini Ducis, oppidani Bacheracensis, LX annorum & ultra.
CXXXIV Agnes, uxor Bertolfi dicti Becker, LX annorum & ultra.
CXXXVI Christina, uxor legitima principalis Notarii D. Ducis & ejus theolonii Bacheracensis, XL annorum, honesta & devotoria.
CXXXVII Elisabeth, uxor olim Joannis Dudenhorn, D. Ruperti divæ memoriæ Romanorum Regis Camerarii, & Consulis oppidi Bacheracensis, nunc vidua XLV annorum, laudabilis matrona & vivens de propriis.
CXXXVIII Catharina, uxor Joannis Prum, LX annorum vel quasi, competenter dives, & matrona honesta devotoria.
CXXXIX Catharina, uxor Joannes Selig, XXX annorum & ultra.
CXL Elisabeth, uxor Joannis Busz, Scabini Synodalis & Judicii Bacheracensis, matrona honesta, LX annorum vel quasi.
CXLIV Agnes, uxor Antonii Plecz, XVI annorum & ultra, nata de Stega, filia fratris Domini Pastoris Bacheracensis.
CXLV Margareta Glesers, mulier Deo dedita & devota, quæ sua jam delegavit ad divina post mortem, & est septuagenaria.
CXLVI Agnes Gysels, LX annorum, uxor Petri Gysels, oppidana in Mannebach.
CXLVII Agnes Rathen, virgo in possessione, XL annorum vel supra.
CXLVIII Agnes Wernheri, virgo annorum L.
CLI Catharina dicta in Zendehuse, virgo LXXX annorum.
CLVI Ida, filia Madis Smids, virgo LX annorum & ultra.
CLXI Gertrudis Dorffmans, virgo abstractæ vitæ, LX annorum.
CLXV Margareta de Mannebach, virgo in clusa montis B. Mariæ in Heymbach infra limites ecclesiæ Bacheracensis, communem vitam cum aliis ducens consororibus, XXIV annorum.
CLXVII Catharina de inferiori Heymbach, XXXIV annorum vel supra.
CLXXIII Gertrudis, filia Stephani Prume, Advocati antiquioris, cum patre in decrepita ætate constituto, virgo Deo serviens.
CLXXIV Gecza Stegs, virgo L annorum & supra, de Stega, stans cum propria matre decrepitæ ætatis.
CLXXV Agnes Folmans de Stega, virgo XL annorum vel circa.
CLXXVI Amelia, filia olim Domicelli Wernheri Knebel, admissa absque juramento, quia sanctimonialis.
CLXXVII Domicella Elisabeth, Soror jam dictæ Monialis.
CLXXVIII Domicella Carisma, soror jam scriptarum duarum Testium, virgo stans cum matre, Teste CXLIII: & quia hæ Testes trigesimum non excedebant annum, singulariter singula non sunt ab iis requisita.
CLXXIX Margarita Kelners, virgo LXXX annorum devotoria & eleemosynaria.
CLXXX Barbara Schonweders de Mannenbach, virgo XLVI annorum vel quasi.

CAPUT VIII.
Processus Oratorum circa Clerum; hujus responsa.

[61] Item anno, die & loco quibus supra in principio. In mei & aliorum conscriptorum Notariorum publicorum, venerabiliumque testium, [Ex parte Comitis Palatini.] & magna multitudine hominum ad hoc specialiter vocatorum & per pedellum citatorum præsentia personaliter constituti, magnæ circumspectionis viri Heynricus Wolf militaris, Burggravius & Vice-Dominus gloriosi & illustris Principis & Domini D. Ludovici sacri Romani Imperii Archidapiferi, Comitis Palatini Rheni & Ducis Bavariæ inclytissimi, districtus parochiæ Bacheracensis, nec non Joannes de Laudenborg, Notarius theolonii Bacheracensis, & jam tacti inclyti Principis, & nomine ejusdem, in præsentia venerabilis & circumspecti viri, [interrogatus Clerus Bacheracensis] Domini Winandi de Stega, Decretorum Doctoris & Pastoris Bacheracensis, interrogarunt, quæsierunt diligentius, & inquirebant a subscriptis discretis viris & Dominis, scilicet Joanne Fudersack SS. Petri & Pauli, Joanne Kiese seniore, Joanne Domner S. Nicolai Episcopi Capellæ S. Annæ Stegensis, nec non a Joanne Kelver S. Joannis, Joanne Trutman S. Barbaræ, Heynrico Dorenkemmer B. Mariæ, Joanne Kiese juniore S. Nicolai, Jacobo Mantel S. Michaelis, Joanne Besieher S. Catharinæ, Jacobo Schieszer S. Margaretæ, altarium Ecclesiæ Bacheracensis Vicariis, quisnam eorum esset superior & Judex immediatus. Qui unanimiter & consona voce respondebant; [cujus obedienniæ subsit] quod ex antiqua & præscripta consuetudine, & diversorum antiquorum instrumentorum ex munimine, nec non Regali scilicet Divæ memoriæ Domini Ruperti Romanorum Regis inclytissimi semper Augusti provida de consensu Cleri ordinatione, immo verius nova approbatione vel collaudatione, ipsorum superior & collator omnium ipsorum beneficiorum districtus Ecclesiæ Bacheracensis ordinarius, pro nunc esset prælibatus Dominus Winandus Pastor Ecclesiæ Bacheracensis, [& respondēs quod D. Pastoris,] prout sui antecessores fuissent usque in præsens, a tanto tempore, cujus initium non sit in memoria hominum: habeatque idem Dominus Winandus eis præcipere, mandare, inhibere, & causas eorum, non solum eorum, sed etiam Prioris & Conventus in Windspach infra limites ecclesiæ Bacheracensis, discutere, non solum inter eos, sed etiam inter eos & Laicos; adjuncto sibi, dum caussa Laicos concernit, Burggravio Bacheracensi, prout hæc instrumentis & Regalibus litteris plenius continentur, & de consueto inviolabiliter obtentum sit usque in præsens. Quæ & nos tres Notarii hic subscripti pro nobis etiam recognoscimus, quia altaristæ & subditi supratacti Domini Pastoris, etiam ab ipso Burggravio interrogati.

[62] Qua quidem responsione, ut præmittitur, facta, idem Heynricus Burggravius cum Joanne Notario, loco & vice suprascripti Domini Ducis Ludovici, requisiverunt supradictum Pastorem, [ab hoc compellitur ad juramentum] sub præstitis fide & juramento sæpescripto Domino Duci, quod ipse, super præscriptis punctis, suorum Vicariorum, & singulariter a singulis, ad hæc, ut moris est, per campanarium convocatis, recipiat promissiones & juramenta, de veritate dicenda & falsitate evitanda. Qui quidem Dominus Winandus, præmissa protestatione quod hæc in præjudicium sui diœcesani non faceret, nec facere intēderet quovis modo; sed solum tamquā obedientiæ filius sui naturalis Domini hæc faceret, ad Dei Omnipotentis gloriam & sinceræ veritatis indaginem; recepit a singulis prædictis Vicariis promissiones & juramenta de clara veritate dicenda, [de veritate dicenda præstandum,] quantum eis & quid constaret de inquirendis ab ipsis & ab eorum quolibet. Puncta, autem, per ipsos Burggraviū & Notariū ipsis assignata hæc sunt. Primo quid sciant de vita, martyrio, morte, repositione S. Wernheri, de structura novæ Capellæ ejusdem sancti Wernheri, & de antiquis miraculis, & conscriptione eorumdem, & de novis miraculis etiam quotidialiter coruscantibus ab eodem; & ceteris circumstantiis, ad indaginem hujus facti pertinentibus.

[63] [Primut testatur] Et primo Dominus Joannes Fudersack Testis CLXXXI, juratus, receptus, admissus & examinatus, sexaginta annorum, non excommunicatus, aut crimine irretitus famoso, satis abundans in tēporalibus, nihil lucri seu emolumenti sperans, at solum Deum & ejus gloriam præ manibus retinens; primo dixit, quod non solum esset publica vox & fama; sed tamquam sincera veritas a suis parentibus, & etiam cuncto populo, clericis & laicis, a vita S. Wernheri usque ad eum, & ad tempora divulgata, quod ipse beatus puer S. Wernherus, de Wanmerayt, villa Treverensis diœcesis rustica stirpe fuerit ortus, puer simplex & pius: quodque ipsa die cœnæ Domini in Wesalia fuit communicatus, [S. Wernheri nativitatem] & ab impiis Judæis crudeliter martyrizatus, in eo quærentibus Christi Corpus: verum quod dum habere non poterant, suam sævitiam converterunt in Corpus Christi mysticum, scilicet puerum sanctum, & ipsum suspenderunt ad statuam, quæ hodie in Wesalia Treverensis diœcesis, in capella sancti Spiritus, [martyrium] a cunctis in non modica habetur reverentia: & ibi eumdem sanctum puerum occiderunt, prout hæc in Legenda antiqua ejusdem Sancti, pro tunc in omniū præsentia producta, in primo & ultimo foliis pargameneis, Antiphonis, & valde multis Responsoriis; verusta littera cum dulci harmonia in papyro conscriptis plenius continetur, ad quam etiam se refert.

[64] Quæsitus, quare nominetur S. Wernherus, & unde sciat eum esse Sanctum; respondit, [Sanctum appellarir] quod non sciat nisi ex relatu progenitorum, cum hæc non viderit; sed firmissime credat eum Sanctum, cum pro tali ab omnibus incolis, clericis & laicis, per omnia tempora vitæ ipsius loquentis testis, fuerit habitus, tentus & taliter nominatus. [candelas accendi,] Et semper etiā ante quadraginta annos vidisset positas candelas a probis hominibus supra sepulcrum suum; quandoquidē sepulcrum & structura pretiosissima novȩ capellæ circum capellam S. Cuniberti sint suæ sanctitatis maxima indicia. Quæsitus, unde hoc: respondit, ob id & ex eo, quia in capsa quercina, inter ferramenta securissima supra terra, [corpus esse elevatum,] sic quod etiā canis inter tumbam & terrā currere posset, illud venerabilissimum corpus fuerit venerabiliter positum: & manus ejus dextera deargentata fuerit caute supra tumbam posita, quæ hodie in ministrantia monstratur aurea. Hujus Depositionis honorem non credit alicui Principi factam. Item quæsitus, [sacellum constructum,] unde ex capella nova ejus credat veriorem sanctitatem; dicit ex hoc luculenter apparere, quia ipsa capella post ejus martyrium pretiosissime fuerit inchoata, & ob ejus structuram forte altare minoris capellæ, scilicet S. Cuniberti, fuerit destructum, & de novo, ut ad oculum apparet, cum nova structura erectum, & per Reverendum Patrem Dominum Hermannum Episcopum Sambiensem, in Pontificalibus tunc Domini Sifridi Archiepiscopi Coloniensis Vicarium, [Indulgentias datas.] de novo consecratum; etiam de expresso mandato Archiepiscopi Treverensis, adhibitis consuetis Indulgentiis ad eamdem structuram fiendam, prout in littera prædicti Domini Episcopi consecrantis tenetur; ad quam se refert.

[65] Quæsitus anne alias causas sciat sanctitatis ejusdem S. Wernheri, respondit quod sic. Prima est, quia olim Dominus Petrus Archiepiscopus Maguntinus, circa triginta annos post passionem ejusdem S. Wernheri, ad illam capellam sic erectam & pro ejus consummatione, elargitus fuerit quadraginta dies Indulgentiarum, accedente consensu Ordinarii saltem. Quodque has Indulgentias Ordinarius pro tunc, scilicet Baldewinus Archiepiscopus Trevirensis suis litteris roboravit. Item ex alio, quia ad structuram novæ capellæ ejusdem, scilicet biennium circa post Martyrium ejusdem Sancti, duo Archiepiscopi & decem Episcopi, ut verius credit, ad consummationem ejusdem operis, suas mellifluas porrexerunt Indulgentias; quas etiam Reverendus, Pater Boëmundus, olim Trevirorum Archiepiscopus confirmavit, prout in sigillatis litteris omnium prædictorum Archiepiscoporum & Episcoporum, hodie apud S. Wernherum contentis, clarissime continetur, [miracula facta,] ad quorum tenorem se refert. Quæsitus, anne aliquas alias causas sanctitatis ejusdem beati pueri fore sciat, dicit, quod circa epitaphium S. Wernheri pendeat, valde antiquæ, grossæ, & textualis litteræ, plusquam centum annorum ut credit, tabula; quam etiam viderit ibi pendentem præ quinquaginta annis; in qua, ut credit, nonaginta floridissima miracula diligenter & solicite sint conscripta; & quod illius tabulæ sit exemplum in cista S. Wernheri, simili littera conscriptum, cum tabula in tenore concordans, & ut credit in senectute, licet appareat novius, forte propter ejusdem inclusionem. Item dicit ibi semper pependisse, & hodie pendere unam antiquam tabulam, ejus vitam, miracula & sanctitatem vulgariter continentem. Item quod hodie ostendatur cultellus deargentatus, cum quo ipse puer fuerit occisus.

[66] Quæsitus, [Presbyterum a se visum contractum, & sanatum:] utrumne sciat alia miracula: respondit, quod viderit Dominum Joannem Hunczerich, contractum in ambabus manibus, amarissime plorantem ob id quia Missas legere non poterat, adductum ad S. Wernherum, per Stephanum Prume seniorem Advocatum hodie superstitem, & Dominum Henricum Beren, & Dominum Bertholdum Presbyteros cum multitudine Cleri & populi; mox facta oblatione & oratione integræ sanitati restitutum, & postea omni die ascendisse ad ipsum S. Wernherum, qui ipsum sanum præservaverit pluribus annis, quibus Missis & aliis Divinis Deo fideliter serviverit & S. Wernhero; etiam illud altare ante sepulcrum S. Wernheri usque ad finem vitæ officiaverit. Et etiam retulit de plurimis miraculis, per jam proximum triennium factis, [anathemata appensa.] quæ sunt multa magna nimis, ut in mente retinere non possent; sicque varia, quod de variis ceræ peciebus, miraculorum intersigniis, sint plusquam decem centenarii, immo plusquam quindecim conglobati; luceatque ibi jugis candela, & sint copiosissime circa ipsius Sancti mauseolum cereæ pecies, nec non compedes & manicæ de ferro fortissimæ: immo tam vulgaris sit ipsius sanctitas & sanctitatis possessio, sic ut fas esset dicere, quod ipsa transcenderet omnem præscriptionem, etiam centenariam. [nefas esse si dubitetur de sanctitate.] Immo firmiter credit, si aliquis infra limites ecclesiæ Bacheracensis B. Wernherum astruere vellet non Sanctum, generaret in Clero & populo maximum scandalum; & forte tantam seditionem, quod lapidibus obrueretur, propter tam multiplicia & varia ipsius beati pueri præclarissima miracula, quæ pluribus patent publicis instrumentis, ad quæ se refert. Conductum, circumventum, subornatum, aut alias quovis modo instructum seu coactum se penitus negat; sed hæc simpliciter facere seu deposuisse ad gloriam Dei & ad exaltationem sanctæ fidei; ut sancta Apostolica, nec non Treverensis Sedes, super præmissis se plenius valeant informare.

[67] [Ceteri testes ex Clero,] Huic depositioni congruunt responsiones reliquorum de Clero, ex quibus jam antecedenter nominati a nobis sunt Testis CLXXXIII, V, VIII, IX ac CXCV & CXCIX; tum CCI, III, IV, V; ceteri his nominibus ordinate Testimonium dixere, videlicet
CLXXXII Joannes Kelner, notabiliter ultra quinquaginta annos.
CLXXXIV Joannes Kiese junior, XXVII annorum, Altarista ecclesiæ Bacheracensis.
CLXXXVI Jacobus Mantel, XXXVI annorum, Altarista capellæ S. Michaelis subtus structuram S. Wernheri.
CLXXXVII Jacobus Schieszer, Altarista ecclesiæ Bacheracensis, XXXV annorum vel citra.
CXC Jacobus Sliechtingh, XL annorum, Presbyter Altarista ecclesiæ in Diepach, positus sub Pastoris obedientia.
CXCI Nicolaus Ennelin, L annorum, in Mannebach Beneficiatus, subditus Pastoris Bacheracensis.
CXCII Conradus, Altarista S. Catharinæ in Diepach, de obedientia Pastoris Bacheracensis.
CXCIII Henricus Dorenkemmer, Altarista ecclesiæ Bacheracensis, XXVI annorum.
CXCIV Gemperlin, capellæ B. Mariæ Virginis in monte Heymbach Rector, obedientiarius Pastoris Bacheracensis, non credit excedere XLV annum.
CXCVI Joannes Margborg, Plebanus in Diepach, subditus Pastoris Bacheracensis, L annorum vel quasi.
CXCVII Henricus Richhere, Altarista Bacheracensis, XL annorum.
CXCVIII Joannes Auspurg de Meysenheym, Altarista S. Judoci, sub obedientia Pastoris Bacheracensis, XXX annorum.
CC Joannes Schonweder, de Mannenbach, Presbyter infra limites ecclesiæ Bacheracensis, annorum XL.
CCIII Joannes Cappellanus in Bacheraco, Magister in Artibus, familiaris Domini Pastoris, XL annorum vel quasi.
CCVI Petrus Pistoris de Diepach, Cellarius domus in Windspach sive S. Wernheri annorum XXXVI, [& Fratres ex Windspach,] de mandato sui Prioris juratus.
CCVII Tilmannus Finkeler, Frater Sacerdos ejusdem domus annorum XXXVI & ultra.
CCVIII Jacobus Caldarificis de Diepach, Frater ejusdem domus, annorum XXVI & ultra.
CCIX Joannes Falendail, Frater ejusdem domus, XXII annorum vel circa.
CCX Nicolaus Angeli de Keisersluteren, Spirensis Diœcesis, Frater ejusdem domus, L annorum & ultra.

[68] Finaliter Testis CCXI, D. VVinandus de Stega decretorum Doctor Pastor Bacheracensis, non juratus (cum superiorem adhoc præsentē dixit se nō videre) sed alterius intuitu, [Pastor allegat antiqua Acta.] videlicet Domini Ducis, per Consulare juramentum, quod eidem, tamquam suo vero Domino naturali & in temporalibus Superiori, præstitit: requisitus super singulis punctis, quæ optime novit; respondit seipsum credere illa infallibiliter fore vera. Sic pia veritas se habet erga quam plures Sanctos, [sepulcrum in terræ motu immotum,] de quorum litterali canonizatione non constat. Ipse enim dixit se perlegisse crebrius multas antiquas historias de martyrio hujus Sancti, & remittit se ad illas. Et præ quinquaginta annis vidit terræ motum circa sepulcrum hujus Sancti, Sancto immoto, licet sepulcrum sit supra terram, & terra petra solidissima, cum lapidibus quadratis strata, quæ tamen in prærupta fuissent mota. Item ipse ad dubitationem & instantiam Magnatum cum aliis, quæsivit Sanctum in tumba; & ipsum in suo sanguine reperit, prout desuper historia canit, & plura publica instrumenta. [miracula in Processu conscripta.] Item constant sibi multa miracula, in hoc Processu instrumentaliter conscripta, ad quæ se remisit.

[69] Quæsitus, an ipse eum colat pro Sancto: dicit quod ipse cum suis subditis publice non ipsum colat, propter præceptum Apostolicæ Sedis (& loquitur de suis Clericis) in privato vero honoravit & honorat eum, & credit eum Sanctum, propter Christum in eo quæsitum, in eo passum, & ipsum passum propter Christum. Immo ipse vidit eum honorari plusquam a trecentis millibus hominum, [vidit eum honoraria 300 milli bushominū,] spatio quinquaginta annorum, a Cardinalibus, Archiepiscopis, omnium facultatum Doctoribus, Principibus, Comitibus, Nobilibus, & quod plus est ab omni conditione & sexu hominum. Quæsitus, quid emolumenti habeat inde; dixit hoc fore suum emolumentum, quod ab antiquo consuevit habere sexaginta vel centum florenos in oblationibus Missarum a subditis suis & schola; nunc vix habeat triginta florenos, quia offerant ibi gratia Indulgentiarum. Quæsitus, quid de ibi oblatis loco Canonicæ portionis accipiat; respondit, quod penitus nihil, propter duas causas. Prima est avaritiæ, quia notaretur ab omnibus vicinis, [intendit cultum promovere] & etiam a Principe, sine cujus favore & protectione suum statum ibi tenere non possit. Secunda causa & fortior, si ipse Canonicam habere vellet portionem, statim structura illius nobilissimi operis postponeretur; & sic ipse Pastor frustraretur suo fine, qui est, quod ille, Sanctus, coruscans tot & tantis miraculis prælarissimis canonizetur; summum Altare illius Nobilissimæ capellæ, in honore Trinitatis, B. Mariæ Virginis & Sanctorum utriusque Joannis, ac illius B. Wernheri dotetur; & omni die una Missa cum nota summo mane de Christifera beatissima celebretur; ut ex hac dotatione & aliis jam præmissis ipse Pastor summum finem capere valeat sine fine.

CAPUT IX.
Attestatio magistratus Wesaliensis, & Conventus Wilhelmitarum: & Notarialis Processuum transcriptorum fides.

[70] Processui Bacheracensi confirmando accessere postremum publica duo instrumenta; primum sub hoc titulo, [Communitas Wesaliensis testatur.] Recognitio Communitatis oppidi olim Imperialis Wesaliensis superioris, hujusmodi tenore; Nos Scultetus, Scabini, Magistri civium, & Consules Oppidi & Communitatis Wesaliensis, Trevirensis Diœcesis, tamquam veri Christi fideles & sub fide ejusdem, præsentium sub tenore publice recognoscimus, quod per publicam & notoriam vocem & famam, palam a nostris progenitoribus, a tempore cujus memoria nunc hominum viventium non est, usque ad nos delatum, aperte auditum sit & scriptis manifestatum, beatæ memoriæ Wernherum adolescentulum de villa Wammerayt ortum sumpsisse, [in sua civitate interfectum,] & in septimana pœnosa ab infidelibus Judæis, in nostra prædicta civitate, in quodam cellari prope capellam sancti Spiritus miserabiliter passum & interfectum fuisse: ipsumque deinde deductum usque ad Windspach super Bacheracum, & ibi absconsum rursumque manifestatum, & in Bacheraco (ubi nunc jacet) honorifice sepultum fuisse; [pro Martyre a suis & aliis habitū:] & sub ejus nomine nobilem capellam ibi inceptam. Fuitque idem Wernherus ex tunc, a multis progenitoribus nostris & vicinis circumcirca; ut Hungaris, Sclavis &c. pro sancto & Christi Martyre tentus & veneratus; & sic veneratur in præsens ab innumeris hominibus, non solum in Bacheraco ubi requiescit, sed & in diversis mundi partibus prout communis docet experientia; imo & nostro oppido præfato statua suæ tormenturæ a variis gentibus honoratur, in tanto honore, quod incisa particulatim, multa millia petierum ejus ad diversa regna cum veneratione sunt deportata; & ipsa statua in tantum diminuta, quod nos, ne in totum deportaretur, ipsam asseribus communivimus, ne incidi posset ulterius In cujus rei evidens & verum testimonium, sigillum secretum civitatis nostræ præfatæ præsentibus duximus appendendum, sub anno Domini millesimo CCCCXXVIII die B. Catharinæ Virginis & Martyris.

[71] Posterioris instrumenti (nam signum Joannis Hoffman de miraculo in se facto, quod hic inserebatur, dedimus post Historiam miraculorum) titulus hic erat: Recognitio domus Windspach alias Furstentayl; tenor vero ut sequitur: Nos Philippus, Prior & totus Conventus cœnobii a Furstentayl, prope Bacheracum Trevirensis Diœcesis, alias S. Wernheri, [Prior & Conventus S. Guilielmi in Windspach.] juxta inferioris provinciæ denominationem, Ordinis S. Wilhelmi, pro futurorum memoria sub veritate nostræ professionis, prout ad nos ex antiquo rum relatione, fama, publica veritate, & litteris quam plurimis, per authenticos & sigillatos, quibus etiam stabiliti sumus, pervenit; tenore præsentium recognoscimus, quod B. Wernherus Bacheraci in monticulo in antiqua capella S. Cuniberti, circumdata nova pretiosissima capella requiescens, non multa distantia a nostro cœnobio, huc usque per continuos centum annos & notabiliter ultra, venerabiliter ab omnibus incolis & innumeris exteris pro Sancto & Christi Martyre, [testantur venerationem antiquam tribus locis,] multimodis miraculis & altissimis coruscante, in tribus locis, scilicet in nostro cœnobio, in Bacheraco, & in Wesalia, suæ gloriosissimæ palmæ loco, Trevirensis Diœcesis venerabiliter est veneratus, cultus, & pro tali ab omnibus tentus: prout in Wesalia, ab antiquo Imperiali civitate, litteris ac sigillis ejusdem civitatis, ac statua ejusdem passionis in capella sancti Spiritus, & suum corpus in Bacheraco, & sui corporis absconsio apud nos tempore suæ passionis, notorie & publice attestantur. Imo, quod plus est, nostrum cœnobium ab ejus passione & sanctitate denominationis suæ sumpsit exordium, ut claret diversis litteris præclarissimorum Principum Rheni, Romani Imperii Electorum. Nam anno secundo ejus martyrium subsequente, pro ipsius honore, fundati sumus, & a multis Principibus, ob reverentiam ejusdem Martyris sumus stabiliti, [quæ controverti nequeat,] & tandem per Nicolaum quartum confirmati. Imo firmiter credimus, quod magnum scandalum, seditionem & schisma generaret in Ecclesia Dei, si tam præclaræ sanctitatis signis homo refulgens, in certum poneretur dubiosum: qui pro Christo passus, & Christus in eo tanta sustinuit, quod fere tota Christi Ecclesia, eum etiam longissima præscriptione coluit pro Sancto & tenuit palam, publice & notorie. Nec credimus quod miracula, in vita facta, ruminanda sint in Martyribus, pro Christo, pro justitia aut libertate Ecclesiæ passis, sicut in Confessoribus; cum passionis in his sufficiat humilis tolerantia, ut patet Legendas Martyrum inspicientibus. Unde concludendo credimus & pie profitemur, illum puerum piissimum S. Wernherum, canonizatione Apostolica, propter ejus sanctitatem & miracula præclarissima, esse dignissimum: & si secus fieret (semper salva determinatione Apostolicæ Sedis) formidaremus scandalum in Ecclesia Dei affuturum. Unde nostræ administrationis, prioratus & conventus sigilla sunt appensa, anno Domini MCCCCXXIX, die vero XIV mensis Februarii.

[72] Hactenus præclarißimus Codex, textuali firmæ constitutionis littera totus conscriptus; [Subscribunt Notarii publici Imperiali auctoritate Thomas Cube,] sequuntur propria ac currenti singulorum Notariorum manu exaratæ eorumdem subsignationes, dignæ integre referri, quia singulæ motivum continent speciale: tantum loco signi notarialis substituemus ✠, sic autem sonant. ✠ Et ego Thomas Cube de Bacheraco, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, quia præmissis, solenni perorationi, Cleri & populi congregationi, instrumentorum, monumentorum, & aliarum litterarum authenticarum multifariarum & āliarum testimonialium litterarum ac historiarum successivæ productioni, & pene omnium testium examinationi præsens interfui; & ea omnia, vel maximam eorum partem, cum aliis Connotariis, aut eorum majore parte, ac multis fide dignis testibus, sicut præscriptum est, fieri vidi & audivi, & relationem multorum signorum præclarissimorum illius sancti beatissimi pueri in notam assumpsi; & ipsum pene ab omni genere hominum, utroque sexu, & omni conditione, ac diversis gentibus pro Sancto palam, publice & notorie venerari vidi: ideoque, cum appensione authenticorum sigillorum, Ecclesiæ Bacheracensis scilicet & vallium Rheni, quibus in arduissimis utuntur causis, certa collatione facta omnium monumentorum hic insertorum, & per alium fideliter conscriptorum, riteque & diligenter collationatorum; his codicibus, diligentissimi de folio ad folium b concatenatis, me subscripsi, in fidem & evidentissimum testimonium omnium & singulorum præscriptorum, in laudem Omnipotentis Dei, suæ Matris, totius Curiæ cælestis, & saluberrimum Ecclesiæ Christi Redemptoris incrementum.

[73] [Ioannes Ausburg,] ✠ Et ego Joannes Auspurg de Meisenheim, Clericus Moguntinæ Diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius. Quia præmissis omnibus & singulis secundum modum & formam quam tangit proximus Connotarius suprascriptus, una cum aliis Notariis & testibus præsens interfui, eaque sic fieri vidi & audivi, circumspectissimam collationem omnium feci & verissimam, cum originali concordantem in quibuscumque litteris, historiis & depositionibus: ideo hunc rectissimum codicem sigillis munitum, & per omnia originalibus concordantem per alium fideliter conscriptum subscripsi, signoque & nomine meis signavi (pro gloria Omnipotentis Dei, suæ Matris, utriusque Ecclesiæ Christi, & veneratione beatissimi Wernheri) in fidem & testimonium omnium præmissorum.

[74] [Ioannes Trutman,] ✠ Et ego Joannes Trutman de Stega, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, quia perorationi, diversarum litterarum productioni, miraculorum multorum originali collationi, & quam plurimis aliis ut testis præsens interfui; & eumdem S. Wernherum a Reverendissimis Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, Prælatis, Principibus, Comitibus, & eorum uxoribus, Nobilibus, & omnium conditionum & sexuum hominibus, in multorum millium numero, solenniter pro Sancto religiose coli & venerari vidi & audivi; si in contrarium introduceretur, credo scandalum in Ecclesia Dei generari; ideo hunc codicem, aliunde scriptum, bene tamen collationatum, compositum, & sigillis communitum, subscripsi, pro gloria Dei, legitime requisitus.

[75] [Ioannes Arbis,] ✠ Et ego Joannes Arbis de Wesalia, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius. Quia præscriptorum munimentorum, litterarum ac scripturæ productioni, & exemplationi, & omnium supra tactorum fidelissimæ concordantiæ inventioni cum originalibus, una cum aliis Connotariis & testibus præsens interfui, & in hunc sigillatum libellum transcriptum comperi; ipsumque beatum Martyrem & Virginem S. Wernherum, non solum in Bacheraco ubi requiescit; sed etiam apud nos in Wesalia, ubi statua suæ passionis est venerabiliter collocata, in capella Sancti Spiritus honorari, & ipsum pro Sancto coli ab hominibus innumerabilibus, & pro tali cultum, tentum, & ab omnibus veneratum vidi & audivi… c ideo hunc consignatum libellum, ut præmittitur, collationatum, & originalibus concordantem, aliunde conscriptum, cum aliis Connotariis subscripsi, signoque & nomine meis solitis & consuetis signavi, in fidem & evidens testimonium omnium præmissorum, legitime requisitus.

[76] [Petrus Fabiani,] ✠ Et ego Petrus Fabiani de Henzberg, Misnensis diœcesis, publicus sacra Imperiali auctoritate Notarius; quia præmissorum Venerabilium Illustrissimi Principis Domini Ludovici Comitis Palatini Rheni peroratorum factis, gestis, productis examinationibus, & multis & mirandis miraculis, & multorum testium productionibus & depositionibus præsens interfui; sanctumque Wernherum ab innumeris hominibus, immo innumerabilibus, pro Sancto coli vidi & audivi; imo hodie solennissime colitur permissione d Apostolicæ Sedis, & suis meritis; ita quod contrarium asserere scandalosum in Ecclesia Dei produceret scandalum; ipseque frequenter inter Sanctos Ecclesiæ canonizatos tamquā Sanctus depingitur, in Wesalia loco sui martyrii, in Bacheraco & aliis multis locis cum palma & diademate; adhæc quoque hunc instrumentosum libellum optime vidi collationatum, originalibusque in tenore concordatum; ideo me subscripsi, nomine & signo meis consuetis rite applicatis, pro præmissorum testimonio et fide legitime requisitus.

[77] [Tilmannus Rudigeri,] ✠ Et ego Tilmannus Rudigeri de Bacheraco, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius; quia Sanctum Wernherum inter Sanctos diademate & palma renitentem depictum multifariam comperi; præmissi catenati libelli confectioni in valde multis passibus cum aliis Notariis interfui; ipsumque cum originalibus concordantem vidi, omnes Testes vel quasi, hic receptos, cum tributis testimoniis efficaces & veridicos novi & vidi; ideo hunc codicem diligentissime examinatum & veritate fulcitum (etiam vrgente conscientia, cum dubitare de sanctitate tam præclarissimi Martyris scandalum induceret Dei ecclesiæ scandalosum) subscripsi, nomineque meo & signo signavi, cum appensione duorum sigillorum, legitime requisitus.

[78] ✠ Et ego Joannes Kese de Bacheraco, Clericus Trevirensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, [Ioannes Kese,] quia venerabilium præscriptorum peroratorum e arengæ, propositioni, convocationi Cleri & populi, litterarum productioni, juramentorum receptioni, testium exhibitioni, historiarum ostensioni, juramentorum præstationi, & pene omnium testium examinationi una cum ceteris Connotariis publice interfui, & ea sic fieri vidi & audivi; ideo hunc codicem, licet aliunde fideliter conscriptum, tamen per nos communiter fidelius collationatum, & de folio ad folium certis figurarum litteris f & sensibus concatenatum & duplicatum, ex requisitione prædictorum Oratorum subscripsi, & cum sigillis ecclesiæ Bacheracensis & Communitatis ejusdem munitum, signo & nomine meis solitis & consuetis, pro laude Christi, suæ Matris, & incremento ecclesiæ concernentibus tot altissimis miraculis, signavi & publicavi; (præsertim cum S. Wernherus in possessione suæ sanctitatis per centum annos & ultra fuerit; & inter Sanctos, laicorum g scriptura, sit ut Sanctus multipliciter depictus in diversis locis, cum diademate & palma; & contrarium asserere scandalum introduceret) in fidem & testimonium omnium præmissorum.

[79] Et nos Wynandus de Stega, Decretorum Doctor, Pastor ecclesiæ Bacheracensis Trevirensis diœcesis, [& cum iis Wynandus de Stegæ Pastor,] totumque Consilium ejusdem Oppidi & vallium Rheni, quod ex duodecim constat Nobilibus & totidem civilibus personis; quia nobis limpidissime constat, omnia suprascripta esse verissima, & ipsa omnia & singula coram nobis, aut coram aliquibus non paucis e nobis fore gesta, & ut Notarii conscripserunt facta, conclusa, & perfecta, & in tres h per omnia concordantes codices fideliter conscripta, collationata, subscripta; similiq; fidelitate redacta; constetq; nobis prælucida scientia ipsum sanctum puerum, juxta seriem suarum historiarum, pro Christo, & Christum in eo passum; ipsumque in possessione hujusmodi sanctitatis ultra memoriā omnium nunc viventium hominum, apud optimos & gravissimos, continue immo a die suæ sepulturæ, pacifice, spatio centum & quadraginta annorum usque in præsens, fuisse & esse; eumdem quoque felicem Martyrem ab omni gradu, conditione, genere & sexu insinitorum hominum in diversis locis, scilicet in Wesalia sui martyrii, in Windspach suæ absconsionis; & in Bacheraco suæ magnificæ sepulturæ, vidimus pro sancto Christi Martyre coli & devote venerari, & laicorum scriptura inter Sanctos diademaliter depingi; & multa & miranda ob ejus invocationem quotidie fieri præclarissima signa & stupenda miracula, omnem trepidationem de ejus sanctitate penitus absorbentia; in tantum ut si tam serena sanctitas verteretur in dubium, in Christi Ecclesia, in multis regnis & provinciis, pestilens induceretur scandalum: ideo ad exaltationem fidei & incrementum sacrosanctæ Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ, ad requisitionem supra scriptorum venerabilium peroratorum Heynrici VVolff de Spanheim, Burggravii, &c. ac Joannis Protonotarii theolonii Bacheracensis, nomine Domini nostri Illustrissimi Principis Domini Ludovici, Comitis Palatini Rheni, sacrosancti Romani Imperii Archidapiferi, & Ducis Bavariæ inclytissimi; fecimus cum subscriptione septem Notariorum, tam ecclesiæ Bacheracensis quam præmissi Consilii magna sigilla, ex certa scientia iis coappendi, pro fide præsentium & futurorum, non quærentes nisi bonorum præmium æternorum. Amen. Datum & conclusum, ac sigillatum Anno Domini Millesimo quadringentesimo vigesimo nono, in die Dominicæ Annuntiationis, i quæ fuit tam Christi quam sui Martyris VVernheri passionis.

ANNOTATA.

a Vox hæc significat Vallem-Principum: sed talis appellatio, licet a fundatoribus indita, numquam tamen in usum induci potuit, prævalente priori nomine & S. Wernheri veneratione, ut ex prædictis liquet.

b Concatenatio in hoc consistit, quod ad intimam foliorum concatenandorum oram, uno, duobus aut pluribus locis, majusculæ quædam litteræ sic scribantur, ut pars una litteræ in ora unius folii, altera in alterius folii immediate connectendi ora itidem extrema inveniatur; & nihil auferri vel inferri poßit, quin divulsis partibus fraus appareat, sive litterarum formas spectet quis, seu sensum ex litteris istis colligendum: qui sensus in hoc codice talis nascitur, litteris ordinate collectis, AD LAUDEM IESU CRISTI, REVERENSIAM IOHANNIS ET OMNIUM CRISTI ELECTORUM AC BEATI WERNHERI, HOC STRUXIT OPUS WINANDUS, DOCTOR DECRETORUM. Sunt autem totidem fere folia quot hic litteræ, pauca enim duas habent; sed extrema duo, ut sensus intentus absolvatur, litteris septem concatenatur.

c Quæ hic exempta sunt verba, leguntur supra n. 42.

d Non quidem solenni illa, quæ Canonizatio dicitur: sed alia ordinis inferioris, declarata per Nuntium Apostolicum, post diligens antiqui cultus examen.

e Arenga seu Haranga allocutio est a militiæ ad quoscumque publicos cœtus traducta: est enim Rang Teutonice, ordo sive series maxime militum, cui juncta præpositio An, ad, facit An rang unde Anrangen Ordines alloqui: vel potius ab Her exercitus fit Har-rang ordo militaris, ad quem habitus sermo Haranga dicatur, & Harangeren verba facere ad militem in acie positum, sicut concio dicitur (& hinc concionari) ipse sermo ad concionem habitus.

f Hos sensus jæm expreßimus.

g Eodem modo etiam infra loquitur Pastor, ut intelligatur id non esse factum auctoritate Cleri, hactenus a publico cultu abstinentis, populo tamen permittentis, ut quoscumque Sanctorum honores deferret Beato Wernhero,

h Horum unus haud dubie est Codex hic Trevirensis, ipsi forsitan Archiepiscopo destinatus, reliquorum duorum alterum Romam missum, alterum Bacheraci retentum credibile est. Et hic videtur esse Protocollus cujus infra fit mentio num. 8.

i Siquidem hoc anno Pascha cadebat in 27 Martii, atque adeo dies Parasceves (quo Christus passus est & VVernherus occisus paßim dicitur) in diem dicti mensis 25, quæ eadem est Annuntiationis Dominica.

TRANSLATIO RELIQUIARUM

Wernherus puer, Wesaliæ occisus, Bacheraci depositus, ad Rhenum in diœcesi Trevirensi (S.)

EX MSS.

§ I. Digitus S. Wernheri Vesontionem deportatus.

[1] Ioannes Iacobus Chiffletius, in sua Vezontione parte 2 cap. 85, ita scribit: Anno MDXLVIII Joannes Chuppin, Canonicus S. Mariæ Magdalenæ Bisuntinæ, digitum indicem dextræ manus S. Vernerii, clarissimi apud Trevirenses Martyris, cum parte sudarii ejusdem, ex oppido Baccaracensi Trevirensis diœcesis ad ecclesiam S. Mariæ Magdalenæ detulit, ex Joannis Trevirensis Electi & Friderici Comitis Palatini licentia. Tum Bisontini viticolæ, magna pars plebis, bonis avibus S. Vernerium Patronum sibi cooptarunt, ac sub ejus nomine & patrocinio pia sodalitas erecta est in prædicta S. Magdalenæ ecclesia. Officium ecclesiasticum sumitur de communi Martyris, Lectiones propriæ de ipsius S. Wernheri historia, quibus in ipso ecclesiæ præfatæ Legendario prenotatur, Kal. Januariis, legendas esse. Credo quia hunc diem ut sibi commodiorem Sodalitas ipsa elegit.

[2] Lectionibus conficiendis, prout apparet ex transcripto, per prælaudatum Chifletium ad nos misso, [componuntur Vesontione lectiones novæ,] materiam præbuerunt notitia Treviris aut Bacheraco acceptæ: quas ita secutus auctor est, ut in ipsa historiæ substantia nusquam a vero aberraverit, in circumstantiis quibusdam tenuibus hallucinatus fuerit: primum quidem pro nomine S. Cuniberti, ejus in quam illatum corpus Wernheri est capellæ Patroni, substituendo nomen S. Lamberti, facili primorum ductuum alteratione: deinde eam approbationem cultus quæ anno MCCCCXXVII per Legatum Apostolicum facta, sumendo pro absoluta Canonizatione facta a Martino Papa; cum eam præcise excludat protestatio testium, affirmantium ob tot argumenta in processu allata dignum esse Wernherum qui canonizetur. [non sine mendis,] Dum autem dicitur, anno centesimo ac vigesimo postquam sanctus Martyr Vernerius (sic nomen Bargundis scribitur) a Judæis interfectus, est a Martino Pontifice maximo in Sanctorum Catalogo relatus; geminatur error, eo quod pro CXL vel 140 (quod spatium temporis inter approbationem prædictam & Martyrium Wernheri fluxit) visus fuerit auctor CXX vel 120 legere.

[3] Errorem dico, quia quamvis Bacharacensis Pastoris diligentia, quantam supra vidimus, plenam canonizationem intenderit; & Martinus Pontifex uno adhuc anno vixerit post conscriptum signatumque a Notariis monumentorum codicem: [per certiora monumenta corrigendis,] credi tamen non debet res fuisse peracta, cujus apud Bacharacenses & Trevirenses nullum reperitur vestigium. Simili errore dicitur in iisdem Lectionibus quod singuli tanta liberalitate suas opes in ædificando templo contulere, ut opere perfecto magnificeque constructo ingens pecunia superfuerit; quam tamen Archiepiscopus quidam Trevirensis abstulit: expresse enim Winandus pastor aliique supra causam non absoluti operis in turpem Archiepiscopi rapacitatem conjiciunt. Neque magis credibile est, in tanto Bacharacensium rem eam narrantium silentio, quod dicatur ea pecunia cum raptoribus flumine Rheni mersa ad Bacharacum oppidum tandem pervenisse, id est redivisse eo unde ablata fuerat: magnum enim hoc fuisset miraculi augmentum, nec minus tenaciter inhæsurum memoriæ incolarum; quam aliæ longe minores circumstantiæ ultionis in sacrilegos prædones exercitæ, & a testibus commemoratæ.

[4] Omißis igitur lectionibus Burgundicis, quatenus ex iis nihil discere possumus, quod non certius habuerimus in [Col. 735C] præmißis monumentis explicatum; demus hic earum partem ultimam, [interim ex iis constat] quæ est de digiti Translatione, atque his verbis exprimitur: Hic itaque sanctissimus Martyr Vernerius, cum innumeris miraculis ac prodigiis ad hæc usque tempora gloriosus inclaruerit; illud sane in præcipuis habendum putatur, [cultus sancti etiam sub Lutheranis:] quod ea in provincia, ubi colitur, Lutherana peste laborante, numquam tamen desitum sit, hujus patrocinium publicis privatisque votis religiose requiri. Tantam enim lucem nullæ hæreticorum tenebræ, nullæ sathanæ artes, nulla pravorum hominum perfidia depellere potuit. Quo vero tempore Carolus Quintus Cæsar invictissimus, bello Germanico feliciter gesto, motus illius provinciæ singulari pietate componebat, ac in omnem animi conatum meditabatur, ut vulnus, quod per hæreticorum insaniam acceperat Ecclesia, tandem obduceretur; eo ipso tempore vir quidam bonus ac pius, [cujus index cum particula sudarii,] accensus desiderio propagandæ gloriæ divinæ, quæ in Sanctis fit illustrior, curavit particulam sanctarum reliquiarum Martyris Vernerii donari Ecclesiæ, quæ Vesuntii Divæ Magdalenæ sacra est: qui quantum sive gratia sive auctoritate valere potuit, id, amplissimorum virorum adhibito suffragio, eo contulit, ut ab his, penes quos jus erat impartiendi quod optabat, impetraret. Concessu igitur Legati sanctæ Sedis Apostolicæ, nec non auctoritate Trevirensis Archiepiscopi, Fredericus Comes Palatinus & Sacri Romani Imperii Archidapifer & Princeps Elector liberaliter indulsit, ut e corpore Martyris Vernerii index dexter excerperetur, ac sudarii particula, sanguine ejusdem Martyris tincta, a civibus Bacheracensibus diœcesis Trevirensis donaretur.

[5] Lætus igitur tam insigni munere homo pius, gratulabundus, quanta maxima celeritate potuit, eum digitum cum sudarii particula officiose & honorifice eo transmisit, [Vesuntione reverenter suscipitur.] addita syngrapha ac symbolis ac testimoniis ejusdem Archiepiscopi, Principis & civium. Quod tam præstans munus illius Ecclesiæ Canonici ac Clerus universus summa religione ac alacritate suscepit; ac nihil antiquius habuit, quam ut non modo ab oppidanis & civibus Bisuntinis, sed & tota Sequanorum provincia sanctissimi illius Martyris Vernerii memoria coleretur: idque ut legitima auctoritate procederet, Reverendissimo Patri Domino pro tempore Administratori Ecclesiæ Bisuntinæ supplicaverunt, ut calculo auctoritatis suæ testatum atque comprobatum decerneret, nihil in ea re fictum, aut per fraudem cogitatum, [& publica venerationi exponitur.] sed esse sinceras verasque ejusdem Martyris reliquias. Qui pro sua fide ac religione statuit ac pronuntiavit, nulli post hæc de ea re dubitandum esse. Ut autem daretur occasio fidelibus majori devotione Deum in Sanctis suis honorandi, ac hujus beatissimi Martyris patrocinium deprecandi, de inexhausto Ecclesiæ thesauro Indulgentiæ quadraginta dierum ordinaria potestate conferuntur iis, qui in eadem æde Divæ Magdalenæ, ejusdem sancti Martyris reliquias cultu, eleemosynis & obsequiis venerantur. Deus itaque qui Pater misericordiarum est & Deus totius consolationis, hanc civitatem, quæ jam multorum Sanctorum monumentis ornata, novissime hujus sanctissimi Martyris Vernerii reliquiis locupletata est, benedictione sua fœcundet, concedatq; ut eumdem Sanctum Martyrem ita colamus invocando, ut illius semper præsidia percipiamus orando, per Christum Jesum Salvatorem nostrum.

§ II Corpus S. Wernheri Bacheraco ablatum, transit in potestatem Marchionis Spinolæ.

[6] Totam historiæ in titulo prænotatæ seriem damus ex authentica copia ejus relationis, quam sua manu descripsit P. Thomas Saillius, Superior Missionis in Castris Catholicis sub Excellentissimo Domino Marchione Spinola in Palatinatu belligerante, universæ rei auctor actorq; præcipuus: ipsum accipe. Postquam Excellentissimus Dominus Ambrosius Spinola, Marchio de Sesto, [Marchio Spinola occispato Bacheraco,] Consiliarius status Majestatis Catholicæ, & Capitaneus Generalis in Palatinatu, ad obedientiam Cæsareæ Majestatis, urbeculam, Baccharach nominatam, cum arce, ad Rhenum sitam, die III Octobris, cum pluribus aliis oppidis redegisset; intellexit ibidem reconditas esse Reliquias quasdam adolescentis, cui nomen Wernherus, qui ultimus fuit (ut asserunt viri fide digni) Germaniæ Martyr. Hic cum ibidem ob hæresim Lutheranam primo, deinde Calvinianam introductam jaceret incultus, qui in summo pretio & honore olim habebatur ab Orthodoxis, & ab iisdem tempore persecutionis ibidem fuerat depositus, omnem navavit operam Marchio, ut corpus illud, sacrumque pignus, ex loco obscuro erueretur. Quod ut facilius atque securius, [inquirit de corpore S, Wernheri,] in tanta hostium nostrorum, & fidei Catholicæ osorum perfidia, fieret, Excellentia sua statuit ad Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Nuntium Apostolicum, Coloniæ residentem, a Episcopum scilicet Vigiliarum recurrere, eumque per litteras rogare, ut Canonicos S. Andreæ ad se evocaret, ab iisque intelligeret, tamquam Provisoribus Ecclesiæ istius Bacharacensis, quid scirent, de isto Sancto. Qui humanissimas XII Februarii hoc anno MDCXXI ad suam Excellentiam responsi loco litteras dedit, laudans conatum ejus, quod tam mature atque prudenter in rebus dubiis procederet, [accepta relatione Canonicorum S. Andreæ,] sciens fraudes quorumdam, qui loco verarum Reliquiarum falsas aut minus certas, sæpius venditant; mittens simul b relationem, quam a dictis Canonicis obtinuerat, cum aliis quibusdam testimoniis aliunde haustis.

[7] [& Moguntia unius e Societate Iesu,] P. Martinus Schefferus, jussu Rectoris Collegii Moguntini. P. Balthasaris Haggeri, ad eumdem P. Thomam Saillium responsi loco de iisdem Reliquiis jam antea scripserat XIV Decembris anno MDCXX. Quod ad sanctas reliquias attinet S. Wernheri, hoc habeo ex ore Rectoris, quod fuerint duo nostri Bacheraci, qui dicunt omnino incolas dicere, illius sancti Martyris se habere reliquias, in templo illo adhuc occluso, quod existimant ad honorem illius Sancti extructum: & demonstrari locum, ubi illud quiescat, etsi aliqui affirment illud servari supra fornicem templi. Quæ omnia ipse Gubernator optime intellexit. c

[8] [Commissione data Capitaneo Tourlandt,] His testimoniis confirmatus Excellentissimus Dominus Marchio, commisit Domino Jacobo Tourlandt, Capitaneo peditum, qui nunc est Locum-tenens Illustrissimi D. Principis Chimai, ut secreto servato, in ruinoso illo & clauso templo a multis annis (de quo mentio supra) ad quod per centum gradus a cœmeterio parochialis templi ascenditur, inquireret corpus Sancti, cum licentia Gubernatoris. Qui cum jussisset militibus aliquot fidis, ut sub prætextu inveniendi abscōditos aliquos pecuniæ thesauros, perfoderent totum pavimentū, & scrutarentur ipsos fornices, si forte & ibi aliquid lateret; nihil invenit. Sed duplicans labores, ferreo malleo parietes circūquaque pulsando, deprehendit ex opposito loci, ubi olim erectum fuerat altare ad latus sinistrum, aliquid esse concavum: & ex resonante bombo collegit aliquid ibidem esse reconditum. Quare statim quadratū curavit eximi ex pariete lapidem: [invenitur,] quo ablato caput cōparuit innixum pulvinari serico, herbis bene olētibus repleto, cujus odor adhuc spirat suaviter; ut videre est modo, postquam in alia pyxide, majori decentia a P. Thoma positū fuit; quamquā ob vetustatem, & carnis humiditatē sit perforatum. & nōnihil laceratū.

[9] Quod ubi visum fuit ab illo Capitaneo, qui summo studio sanctum juvenem quærebat; curavit statim loculum reserari, & calce rimas factas obturari, donec Marchioni quod peractum erat significaretur. Is communicata re cum dicto Patre, [mittuntur eo PP. Saillius & Medardus] desideravit ut quam primum ipse Bacharcum proficilceretur, datis litteris credentiæ ad ipsum loci hujus Gubernatorē, quasi aliqua alia negotia tractaturus. Dictū factum. Ipse quippe die octava Martii, cum curru suo, & assumpto socio P. Cornelio Medardo, libens hoc iter suscepit, una cum Capitaneo alias nominato, qui rē totā prius exploraverat. Circa decimam vespertinā dum homines altum dormire solent, [cum Gubernatore loci & aliis de nocte accedunt:] junxit se illis D. Balthazar de Baucen, Gubernator loci, Eques auratus, ut ad locum sepulturæ tenderent. Adfuit & Petrus Lichtermoet, Designator hospitiorū, quē vocant Fourier, & alius Quartiermaester dictus Petrus Mander, viri honorati & Catholici milites; qui adhibitis instrumentis ferreis loculum aperuerunt, [caput a corpore seponunt,] Quo facto dicti Patres, accensis luminaribus, cum debita reverentia sacrum Caput integrū ante omnia a corpore reliquo separarunt, & in cistula adhoc adducta decenter deposuerunt, cum ipso pulvinari cui incubuerat, pleno lavendula, & aliis quibusdam herbis: tum reliqua omnia ossa usq; ad minimas pedum manuumque extremitates exemerunt. [ossa omnia colligunt. ] Ex ipsius cranii dentium aliorumque ossium quantitate, facile apparet, non virum, sed puerum vel adolescentem fuisse, qui ibi ab antiquis Catholicis (cum ob persecutiones forte celeritate opus esset, ne tantus thesaurus ab iconoclastis vel cremaretur vel abjiceretur) depositus fuit, relictis sarcophagis ligneis atq. ornamētis, de quibus supra dictum est Nam & nostro tempore ante quadraginta annos multa corpora Sanctorum ornamentis suis spoliata fuere; & in locis secretis abscondita, paucis consciis: quæ nunc iterum sedata tempestate in Belgio pristino honori restituta sunt, Deo miserante.

[10] Visa autem sunt in hac sepultura aliqua rariora & observatu dignissima. Primo quod in ipso pariete, [Erat sepulcrū ex quadrato lapide,] ex vivis & quadratis lapidibus, iisque durissimis, ap tatum & excisum fuerit sepulcrum, vi ferri & malleorum, non longius nec latius quam ut corpus adolescentis capere possit. Secundo, quod post caput, [calx viva corpori adjecta, eaque lapides liniti:] reliqua pars corporis, (quod forte adhuc integrum erat) perfusa fuerit viva calce. Tertio, apparuere digito rum vestigia, qui corpus illud in calce accōmodabāt, & lapidem circumcirca linebant calce eadem, ut rudior paries ex ictibus, planior appareret & honestior, ut fit quando in rupibus scinduntur loculamenta. Quarto, extabat fenestella, olim fabricata, quæ erat jā calce contecta & obturata sectis lapidibus per quam sanctum illud corpus potuisset videri, [& fenestellæ obturata:] & extrinsecus coli ab adventantibus peregrinis, qui munuscula sua, nummorum, florum, cereorumque offerre soliti olim erant. Quinto quod adhuc inventus sit nummus antiquæ monetæ Francfordiensis argenteus: [ibidem inventa, nummus,] fortassis plures fuere abscōditi in ruinis sepulcri, quos primi milites, qui sepulcrum aperuere, forte invenere & ex devotione vel aliter eos clepsere. Item foliū unum palmæ, Item aliqua quantitas ceræ ad pedes liquefactæ. Hæc enim dona pauperum sunt. Supra caput & reliquum corpus verisimile est aliquam telam fuisse extensam, ut apparet ex quibusdam frustulis adjunctis. Sexto, [folium palmæ, partes ceræ, & carnis.] inventæ sunt multæ particulæ carnis, quam forte calx non attigit, nec consumpsit.

[11] Septimo, quod supra locum parietis exterioris, ubi latitabat corpus, picta fuerit aliqua cassa, per modum templi vel sacelli, ante quam multi flectunt peregrini utriusque sexus, habentes rosaria in manibus, [in pariete erat pictura sacelli, peregrinorum flectentium,] & quasi venerantes dictum sacellum pictum. Paulo supra erat imago picta, Sacerdotem repræsentans, qui more antiquo casulam & stolam indutus, videbatur, elevatis manibus cum hostia, ad altare pictum dicere sacrum; post cujus dorsum videbantur peregrini varie depicti, aliqui flexis genibus, [& sacerdotis celebrantis,] aliqui stantes, orare. In pictura, cum totulo quodam erant aliquot verba expressa, unum ex iis fuit ita corruptum, ut legi non potuerit: alia erant ejusmodi: 1437, feria 6 post Natalem Domini hic effusus & recondiditus. d Existimatur olim aliquis in vicino altari casus accidisse dum Sacerdos quispiam celebraret, vel in Hostia sacra, vel in effusione Calicis, ut videre est in multis Flandriæ oppidis & alibi. Inventa est supra pectus S. Wernheri aliqua Reliquia, serico panniculo involuta, & filo ligata. Quid hoc sit non potest sciri. Imagines illæ figura sequenti adumbrantur.

[12] [Col. 737B] [martyrium in fenestra depictum,] Octavo notandū ad latus sinistrum altaris (quod destructum est ab hæreticis) in pulcherrima & vetusta fenestra expressum esse martyriū S. Wernheri. Nono in ipsa primaria porta templi, affabre & ex durissimo ligno facta, expressa est parva statua illius Sancti cum instrumento ligneo instar lintris, in quo calx præparata a servis fabrorum murariorum ferri solet ad fabricas aut muros extruendos. [statuain porta templi.] Traditio est, bonum adolescentem similibus operibus vel fossionibus victū sibi quæsivisse. [canalis lapideus ex fonte aquam deducens,] Decimo ibidem adhuc extare canalē lapideum, qui ex fonte vicino olim tā alte crescebat, ut per eum deflueret aqua per totum templum in alteram partem nocte & die: nunc vero depressus, & per oculta loca subterranea sese exūdat, nescitur quo. Hac aqua multi infirmi sanari solebant olim; & qui modo ea volunt uti, hauriunt eam situlis estq; limpidissima & insueti saporis. Undecimo notabile quoq; est, quod vir quidam annorum sexaginta, Joannes Lymbor, arte vitriarius civisq; Bacharacensis, coram P. Thoma Saillio & Cornelio Medardo Societatis Jesu Sacerdotibus, testatus fuerit; se a parentibus suis audivisse, Hungaros eo tempore adventasse, & a Palatino Frederico Monoculo, Patre Comitis Casimiri, petiisse unum saltem digitum hujus Wernheri, [Vngari soliti eam aquam efferre.] passosq; repulsam: seque sua ætate vidisse templum hoc integrum visitatumq; ab Hungaris peregrinis illosq; aquam ex eo fonte hausisse; cumq; non esset spes habendi reliquias, saltem lagenas salutaribus undis replevisse, ad succurrendum variis languoribus in sua patria frequentibus. Testatus quoq; est se in eodem templo conciones audivisse, & litteras, ubi in scholam conversum esset, didicisse.

[13] Duodecimo insuper notatu dignum, quod quidam Sacerdos pius, Dominus Andreas Stronck, Canonicus Wormaciensis in D. Virgine, Sacerdos annorum triginta duorum: [columna exprimens martyrium est Wesalia.] qui hoc iniquo tempore exul a sua Ecclesia, inter milites Catholicos Bacharaci Sacellanum agit sub D. Balthasare Bancen Equite, quod hic inquam, civis Wesaliæ superioris asserat; se audivisse a senioribus illius oppidi, in quo natus fuit, istum Wernherum martyrio affectū in Wesel, & ibidem extare columnam in quodam hospitali, cū inscriptione exprimente genus martyrii. Asseruit deinde, seniores illius oppiduli pro certo habere, quod cum corpus martyris sepeliretur, non manserit in terra; sed permisisse Deum, ut extra terram se ejiceret; ac cum currui impositū a duobus bobus traheretur, illi sine ductore ibidem figerent pedes, ubi modo invectum fuit atq; sepultum; nec a loco dimoveri potuerint, donec Sancti corpus deponeretur. Et ipsi Wesalienses in hodiernum diem asserunt, non apud se, sed Bacharaci quiescere. Quod de facto probarunt. Nam soliti sunt quotannis in diebus Rogationum cum variis crucibus (ut moris olim fuit) & processionaliter Bacharacum ad templum illud procedere. [Processio Wesalrensiū Bacheracum] Senex autem quidam adhuc vivens, & per tres annos decumbens, ait se in sua pueritia hunc morem advertisse. Qui autem modo Wesaliæ Prætorem agit, dicitur de familia ejus esse, qui cum audisset Wernherū clamantē pro suppetiis, cum a Judæis opprimeretur, noluit succurrere, corruptus pecunia a perfidis accepta: qui mori non potuit, donec secretū manifestaret. Ille qui modo est Prætor decumbit a tribus annis, sperans se consecuturum sanitatem, si posset sanctum corpus invisere. Extat protocollus quidam Wesaliæ, in quo mira habentur miracula, quæ ad hoc corpus patrata sunt.

[14] Accepit quoq, P. Thomas Saillius litteras antiquissimas, a ducentis annis scriptas in pergameno aut membrana, lingua Germanica, continentes rara miracula, [miracula ex Germanico translata.] quas illi IX Martii misit Dominus Ludovicus Custia, Gubernator modo oppiduli e Kanbiacensis, ex opposito quasi Baccharach ultra Rhenum, ad quem P. Saillius hominem miserat, ut si quid haberet spectans ad hunc Martyrem mitteret; quod fecit Originale litterarum dictarum mittitur cum iisdem reliquiis: ipsas autem curavit Pater in linguam Latinam verti & hic addi.

[15] Exemplar litterarum continentium miracula S. Wernheri, ex Germanica lingua in Latinam translatum. Miracula infra descripta acciderunt a die SS. Petri & Pauli anno millesimo quadringentesimo vigesimo sexto, [a die 29 Iunii 1416,] virtute Dei omnipotentis, ad invocationem S. Wernheri, quarum veritas per f informationem, per instrumenta, per testes super his auditos, confirmata fuit.
I Primo puer quidam unius anni, ex Catharina de Perscheit natus, jam hora integra mortuus erat, quid ad vitam invocatione hujus S. Wernheri rediit. g
II Item Elizabetha Porren surda erat & cæca, & filius ejus Elizabeta h hydropica & cæca, utraque sanitatem recuperavit & visum,
III Item Joannes Snabel i Aschaffenburgi natus, erat incurabilibus plagis affectus, a quibus liberatus est, & valetudinem acquisivit.
IV Item Catharina k Scholteisz de Manbach, cum anno cum dimidio hydropica fuisset, & valde turgida, aut corpore inflata, sanata fuit.
V Item filius Schulteti l aut Prætoris de Buxbach, quatuor annorum, ex calce equi ferocientis percussus, mortuus est & revixit.
VI Item Henricus Kricht, luxatus brachiis ac laborans ex iis plusquā anno, pristinæ valetudini est restitutus.
VII Nobilis quidam, Godefridus de Schoenenburch, laborans angustia cordis, liberatus fuit.
VIII Filius Jacobi Ortwins de Mambach, totus phthisicus, melius habuit.
IX Gerlacus Irmele m de Breitscheyt cum haberet alterum pedem combustum, & igne incensum, nec per triennium curari potuisset, invocando S. VVernherum obtinuit sanitatem.
X Wenceslaus, filius Magistri Gregorii d'Albanil Heydelbergensis, cum in altero pede intolerabili cruciaretur dolore, ac desperatæ esset valetudinis, convaluit invocatione Sancti.
XI Item Catharina n uxor Magistri Petri Chirurgi, cum bis peperisset duos filios mortuos, tertia vice recurrendo ad S. Wernherum, & aliqua munuscula offerendo, postmodum prolem unam peperit vivam.
XII Petrus de Condexens, liberatus fuit a variis suis morbis,
XIII Hospita, quæ habitabat Magontiæ in domo quæ habebat intersigne ovis aureæ, uno anno decubuerat membris luxata, scilicet brachiis, convaluit.
XIV Nobilis quidam Eques, qui obtulerat magnā statuā ex cera confectam, cū inimici ipsum insequerentur, & cogeretur Eques flumē Mosellam intrare, invocavit S. Wernherum, & ad marginē fluminis enatavit salvus.
XV Joannes Biersten ex Walhausen, cum cæcus biennio fuisset, peregrinatus ad S. VVernherum, in ipso itinere visum recuperavit.
XVI Ursula uxor Joannis o de Birchem stulta facta, & absque judicii usu, ad se rediit sana facta.
XVII Joannes Furster de Altzey, octo annorum spatio cæcus, optime vidit.
XVIII Uxor de Hebel Stercken de Ludenrait, habuit cognatam, quæ vocabatur Agnes, p annorum quatuor cum dimidio: percussa equi alicujus calce, inde mortua est, & vitam recuperavit.
XIX Franciscus Calcearius Moguntinus, infernali foco adustus, quem nonnulli vocitant ignem S. Antonii, tandem liberatus est.
XX Filius Henrici Bunder Moguntini, duodecim annorum, utroque pede ita tortus, ut non posset ambulare, nec in pedes stare; sanitatem recuperavit, ita ut recte posset incedere.
XXI Uxor cujusdam Appel Moguntina, adduxit filium suum annorum quatuor cum dimidio; qui utraque tibia ita erat contusus, ut nec stare posset, nec sedere: deinde mutus erat. Cumque Wernherum in auxilium vocasset, integre refectus & sanus effectus est.
XXII Item Petrus Sartor de Wilstain, & uxor ejus nomine Margareta, in festo q S. Kiliani filiam suam Kunigundam annorum quinque, quæ muta fuerat novem diebus, ad Sanctum adduxerunt, & cœpit loqui.
XXIII Laurentius Ryt, & uxor ejus Catharina de Widerborch, adduxerunt ad Sanctum, filium suum Joannem, ætate septem annorum, r qui tribus horis mortuus fuerat, iterum ad vitam rediit.
XXIV Conradus Budeter Moguntinus, casu occiderat parvulum calce equi recalcitrantis: qui iterum usura vitæ usus est,
XXV Anna s Leideneck circa Cestelē adduxit unū ex suis filiis, nominatum Nicolaum, annorum quindecim, qui per tres dies cæcus fuerat, & visum obtinuit.
XXVI Albertus de Straubing, qui in Rheno circa Gerinsheim demersus fuerat, & per horam sub aquis fuerat, iterum vixit, simul atq; invocaverat S. Wernherum.
XXVII Fredericus de Walkalgesheim & Gutilda ejus uxor adduxerunt filiam dictam Margaretam, quæ amplius quam quinq; horis mortua fuerat; simul atque ad S. Wernherum pervenerunt, iterum vitam recepit.
XXVIII Item Joannes Bechman de Wisenburch, multas per annos quindecim passus est infirmitates, qui in die S. Matthæi eo venerat; ubi S. Wernherum pro auxilio provocavit, salutem obtinuit.

[16] Ex his miraculis aliisq; signis præallegatis probabiliter credi potest, hoc corpus quod Excellentissimus Dominus Marchio tanta devotione ex antro illo educi voluit, esse S. Wernheri, cujus precibus & meritis nos humiliter commendamus, & ab eo auxilium, in hoc justissimo bello sperare possumus. Ne autem hæc patria suo plane privetur Patrono, aliquod ossa minora seposita delata sunt, cum licentia dicti Marchionis, [aliquot ossa Moguntiæ deposita.] Moguntiam ad collegium Societatis Jesu mittenda; ut quo casu aliquando Catholica religio restituatur, Bacharaci habeat eadem Ecclesia aliquod sui Martyris monumentum. Hæc ita inventa esse asserit præfatus P. Thomas Saillius & P. Cornelius Medardus, [subscribunt PP, Saillius & Medardus.] qui in omnibus testes oculares fuere; & huic scripto subscripsere manu propria, in Cruzenack, die XII Martii MDCXXI. Hæc relatio approbata & signata fuit a RR. PP. Thoma Saillio & Cornelio Medardo Sacerdotibus Societatis Jesu oculatis testibus. Quod verum esse attestor ego infra signatus, qui & ipsam relationem ex originali excerptam descripsi. F. Medardus Robillartz, Religiosus Sacerdos indignus ordinis S. Benedicti.

ANNOTATA.

a Hic erat Antonius Albergatus, Ludovici Ludovisii Cardinalis Vice-cancellarii patruelis, Nicolai Cardinalis Ludovisit patruus, Vigiliensi Episcopatu in Apulia sub Archiepiscopo Tranensi donatus anno 1609, & postea, potißimum temporeGregorii XV, Nuntius Apostolicus Coloniæ.

b Inserebatur relatio Vitæ & martyrii, ex Surio potissimum contracta, quam omittimus.

c Altera hic addebatur relatio, a priore parum nisi phrasi differens, quam etiam omittimus. Supra abunde relatam.

d Cum delineatio ad nos missa rotulum purum exhiberet, malui purum relinquere in imagine, quam ex conjectura inserere litteras diverso forsitan loco & forma quam reipsa sint: interim ex ipsis residuis verbis, & argumento picturæ jā jam descriptæ, conjectare poßis, verbum in rotulo abolitum fuisse, sanguis Christi, aut aliud similis significationis: & corporale atq; tobaliam illo tinctam inclusam fuisse cū corpore S. Wernheri: & hæc fuerint frustula telæ jam indicatæ.

e In Processu simpliciter vocatur Cuba.

f Mirum est quod hæc informatio non fuerit, si scripta extabat, adducta in Processu: nam licet quædam miracula hic indicentur, de quibus habentur Instrumenta, adduntur tamen hic aliquando circumstantiæ, ibi deficientes; & major hic relatorum pars, nec in Processu quidem a Testibus exponitur. Thomas Saillius in Belgium reversus, Bruxellis e vita disceßit 8 Martii, 1623, cujus illustres virtutes referuntur in Bibliotheca Scriptorum Societatis Iesu apud Philippum Alegambe, & in Imagine primi seculi ejusdem Societatis a Provinciæ Flandro-Belgica anno 1640 edita, potissimum lib. 6. Ab hoc viro fuisse corpus S. Wernheri in arcula decenter collocatū ac Bruxellā transla tū scribit Autbertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis an. 1622 Bruxellis editis.

g De hoc est Instrumentum II num. 4.

h Harum nomen ibidem num. 5 contracte scribitur Elsa; & filia non hydropica, sed paralytica fuisse dicitur.

i Agitur de eo plenius Instrumento III num. 7.

k Ibidem num. 7.

l Ibidem num. 6.

m Vide de hor Instrumentum I num. 1, ubi cognomen scribitur Gingke.

n Ibidem num. 2.

o De hac & sequente cæco est Instrumentum VI, ubi maritus vocatur de Bilchin.

p Vide Instrum. VII de Agnete & sequenti Francisco.

q Colitur S. Kilianus Episcopus & Martyr 8 Iulii.

r Ab hoc miraculo inchoatur Instrumentum IX.

s Instrumentum VIII num. 18 Annam vocat, & precedit miraculum quod hic sequitur.

§ III. Reliquiæ Sancti in Belgio & Italia.

[17] [Domui Professæ S. l. Antv. donatur dens] Cornelius Medardus, cujus supra facta mentio est, tamquam præsentis prænarratæ inventioni eiusque veritatem attestantis, non tam otiose sacræ illi actioni astitit, ut non suæ peculiari erga Sanctum devotioni indulgeret aliquid & navatæ operæ mercedem acciperet venerandi corporis particulas aliquas, quarum unam Domui nostræ Antverpiensi reliquit sub hoc chirographo. Ego infrascriptus, Societatis Jesu Sacerdos, postquam excellentissimus Dominus Marchio Spinola, in Palatinatu cum exercitu regio existens, curam dedisset R. P. Thomæ Sayllio & mihi, conquirendi corpus S. Wernheri, pueri quindecim annorum Martyris, idemque reperissemus; inter ceteras Reliquiarum partes, quas devotionis causa mihi servavi, etiam hunc dentem accepi, quem dono lubens dedi R. P. Jacobo Tirino, Domus Professæ Societatis Jesu Antuerpiæ Præposito, XXIX Junii anno MDCXXI. In quorum fidem hæc manu propria subscripsi & subsignavi. Bruxellæ XIV Julii anni prænotati.

[18] Quonam pervenerint aliæ, quas se devotionis causa servasse Cornelius dicit, [cum approbatione Episcopi.] particulæ, hactenus ignoramus: ipse anno MDCXXIII die XVI Februarii Antverpiæ moriens ad Apostolicorum suorum laborum præmia evolavit: nos dentem ab eo donatum servamus in locupleti sacrarum Reliquiarum suppellectile, intra magnificas, si quæ uspiam lipsanothecas, recondita; quarum alba una insigni opere laborata, cum aliis Sanctorum Martyrum non Pontificum reliquiis ipsum continet. Ejusdem dentis notitiam expressam invenimus in approbatione atque enumeratione Reliquiarum nostrarum, rogatu R. P. Ioannis de Tollenare dictæ domus Præpositi, signata a Reverendißimo Antuerpiensium Episcopo Ioanne Maldero, [Novitiatui Mechlinien, os geniculare] anno MDCXXV, XXX Octobris. In eadem domo nostra etiam nunc habitat Iubilarius senex R. P. Iacobus Libenius qui meminit, quod cum ipse circa idem tempus, quo dens nobis donatus, Mechliniæ novitius Societatis habitaret, eodem advenerit P. Thomas Sayllius, & sacrarum Reliquiarum thesaurum, ad excitandam Novitiorum pietatem pignoribus plurimorum Sanctorum copiose instructum, auxerit oßiculo quodam S. Wernheri; quod ibi etiamnum servari in peculiari pyxide, & esse os geniculare (medici patellam appellant) testatur Collegii illius & Novitiatus Rector R. P. Ludovicus de Camargo, per litteras requisitus, sed nihil ea de re scriptum inveniri.

[19] Mortuo Ambrosio Spinola in obsidione Casalis S. Evasii quo fuerat a Rege Catholico evocatus, [Ex reliquo corpore in Italiam avehendo] filius ejus atque bonorum hæres in Italiam deportari jußit quidquid paterni juris in Belgio remanserat: eaque occasione accidit, capsulam, quæ S. Wernheri corpus continebat, Insulis, Flandriæ opulentißimo emporio, deponi apud spectabilem & eruditum virum D. Joannem Paulum Guidoboni Pessini, Regiæ Majestatis Consiliarium & Magistrum Computuum in sua Camera suprema Flandriæ dignissimum, nec non Thesaurarium Illustrissimi Marchionis Ambrosii Spinolæ dum viveret: cujus Ioannis Pauli rogatu Ludovicus Fardeau, Sedis Apostolicæ Protonotarius atque ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ civitatis Lensensis, [desumpta Insulū costula,] diœcesis Atrebatensis in Comitatu Arthesiæ, Canonicus, proprio chirographo dato Bruxellis XVI Decembris anni MDCXXXIII attestatur, se extraxisse parvulam costam, quam prædictus Dominus Pessini devotionis pietatisque causa sibi sumpsit, ex corpore S. Wernheri Martyris: quod quidem corpus extractum fuit ex urbecula Bacherac, ad Rhenum sita, ex sacello S. Cunberti, quod est in colle prope parochiam dicti loci, cum consensu Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Nuntii Apostolici, atque ex debita licentia Canonicorum S. Andreæ Coloniæ residentium, tamquam Provisorum ecclesiæ Bacheracensis, Illustrissimoque & Excellentissimo Marchioni Spinolæ donatum, dum erat in expeditione Palatinatus inferioris. Authenticum exemplar hujus attestationis (in qua etiam nominatim allegatur scriptum PP. Sailly atque Medardi, tamquam executorum & testium inventi translatique corporis) asservatur Insulis apud Carmelitas Discalceatos, ad quos demum devenit prædicta costula cum notariali instrumento quod ex originali Gallico Latinum addo, & est tale.

[20] [donatur Conventui Carmelit. istius urbis] Coram me notario ac testibus infrascriptis comparuit Domicella Maria Francisca Roberti, uxor D. Joannis Philippi l'Entailleur, Scutiferi, Domini de le Warde & de Haute-porte: quæ ad majorem Dei & S. Wernheri gloriam declaravit, habuisse se os unum, acceptum ex glorioso corpore dicti S. Wernheri: quod os ipsa jam pridem donavit R. P. Petro Thomæ de S. Ludovico, Carmelitæ Discalceato, in residentia Duacena ad præsens commoranti, eo fine ut omni possibili ratione curaret promovere honorem tam venerabilis certæque Reliquiæ. Nunc autem rogata Domicella prædicta fidem desuper habendam corrobare, declarat quod dicta Reliquia, donata præfato P. Petro Thomæ, ac bis sigillata sigillo sui quondam mariti, & fascia rosei coloris obvoluta, accepta fuerit de corpore S. Wernheri, coram Domicella Maria Robillart, [cum reigestæ attestati ons Notariali] matre sua, tunc secundis nuptiis conjuncta cum D. Joanne Paulo Pessini, Consiliario Regis & Cameræ computuum Insulis Magistro: idque cum dictum sanctum corpus esset Insulis in ejus domo, publicæ venerationi expositum, priusquam mitteretur in Italiam ad Marchionem Spinolam, filium ejus qui Generalis Regiorum armorum Ductor in Belgio fuerat: cui cum subacto Palatinatu ingens pecuniæ summa offerretur, ipse quidem eam recusavit; sed ejus vice, propter magnam quam erga S. Wernherum habebat devotionem, petiit & impetravit ipsius corpus; quod cum magna cautela & certitudine in has partes delatum esse, probatur attestationibus authenticis, dicto Petro Thomæ in manus simul cum Reliquia traditis… Actum Bruxellis XX Martii MDCXLIV, coram R. P. Juliano de S. Petro Carmelita Discalceato Residentiæ Bruxellensis, & D. Philippo de Monstreuil Vexillifero, testibus ad hoc vocatis & rogatis, meque Notario Regio Joanne Sdroogen.

[21] [& approbatione Vicariatus Turnacensis,] His aliisque documentis visis, Vicarii Generales Episcopatus Tornacensis Sede vacante, per litteras datas anno MDCXLVII die VII Februarii attestati sunt, quod inspecto & examinato quodam ossiculo, longitudinis circiter medii digiti, extracto de corpore S. Wernheri Martyris in Germania, cum duobus sigillis dependentibus ex bysso coloris rosacei… P. Petro Thomæ de S. Ludovico donato, & per eumdem Patrem Conventui oppidi Insulensis donando, repererint dictum ossiculum veras dicti sancti Martyris Reliquias, easque ut tales recognoverint & approbarint. Quæ omnia nobis quoque probata, sunt submissis authenticis prædictarum attestationum exemplis, beneficio R. P. Petri de matre Dei; qui præterea in sua epistola testatur, donatam sibi esse a Conventus Tornacensis Procuratore particulam exsiccatæ carnis ex corpore ejusdem Sancti, inventam in scrinio cujusdam P. Felicis, qui ipsam a dicto P. Petro Thoma habuerat: de cujus Reliquiæ veritate tanto certius sibi constare scribit, quanto expreßius in historia inventionis dicitur, quod inventæ sunt multæ particulæ carnis, quam forte calx non attigit nec consumpsit, uti habetur num.10

[22] [An. 1644 mittitur Genuam attestatio de antiquo cultis] Reliquo corpore in Italiam delato, cum de eo publicæ venerationi exponendo cogitaret D. Marchio Ambrosii filius, scripsit ad Bollandum anno MDCXLIV nostrorum Patrum Genuensium aliquis, nomine prædicti Marchionis, daret operam, ut per Ordinarium loci constaret S. Wernheri corpus in honore fuisse tamquam Martyris, & hoc illud esse quod ad Marchionem Spinolam detulere P. Saillius & P. Medardus. Fecit luculenter quod postulabatur Bollandus: nam ex iis quæ tum ad manum erant typis excusa aut manu exarata monumentis, collegit Commentarium de martyrio & cultu S. Wernheri, qui nobis etiam nunc adjumento haud modico fuit; fecitque ut minime necessarium videretur, in tanta publicorum scriptorum luce, testimonium Ordinarii requirere: deinde scriptam a dictis Patribus relationem illustravit annotationibus suis; utque relationi illi aliorum etiam testium pondus adderetur, si quod addi posset amplius, scripsit ad Collegii nostri Moguntini Rectorem Ioachimum Hamman, qui varios interrogando, tandem ex Patre quodam nostro, circa Bacheracum nato (cujus nomen non exprimunt Rectoris litteræ VI Augusti anno jam dicto datæ) obtinuit attestationem his verbis scriptam: Memini optime, cum ante tumultus Suecicos Crucenaci in Palatinatu Inferiori sub regimine Hispanico degerem, sæpius me ab eodem Regimine, [& corporis ablatione prædicta] atque ab ipso Confessario Illustriss. Marchionis Spinolæ R. P. Hermanno Hugone P. M. intellexisse, Sanctum Puerum & Martyrem Wernherum Bacheraci in Basilica in honorem ejusdem Martyris extructa quievisse, usque ad ipsam ejusdem oppidi a Marchione Spinola Catholici Regis jussu atque imperio occupationem. Occupato oppido Marchio tantum thesaurum, calumniis Calvinistarum subductum, Regi Hispaniarum sic annuenti, in ipsas Hispanias ablegasse tum dicebatur. Vidi ego non multo post Bacharaci, tumbam ejus lapideam, muro Basilicæ supradictæ, in sinistro aræ summæ latere, inclusam, apertam & vacuam: immo ab incolis ipsismet, licet acerrimis Calvini asseclis, eadem, quæ narravi, intellexi sæpius.

[23] [ipsum nunc Roxani depositum putabatur,] His in Italiam mißis non est inde aliquid ad nos scriptum postea, quo doceremur, an in aliqua & qua ecclesia sacrum pignus depositum esset. Ergo cum jam sub manibus esset Aprilis hic, dedi Genuam litteras ad R. P. Ioannem Stephanum Fliscum, strenuum operis nostri in partibus Liguriæ adjutorem, ut inter familiæ Spinolææ Proceres quæstione habita, ante omnia discere conaretur locum sacri istius depositi, deinde & cetera nancisci conaretur: qui tandem ad quæsita sic respondit. Excellentissimus Marchio Paulus Spinula-Doria, familiæ ab Ambrosio Marchione ductæ caput, procul hinc abest pro Catholica Regis Hispani Majestate apud Augustissimum Cæsarem Leopoldum Legatus Viennæ: non licuit eum convenire, & per ipsum impetrare requisita documenta; interim ex quodam illius domestico accepi sequentia. S. Wernherum, advectum in Italiam, & aliquamdiu habitum domi intra privatas ædes, postremo in æde magnifice constructa, Roxani (quod est oppidum diœcesis Dertosanæ & feudum ejusdem Marchionis) collocatum esse intra capellam, in qua alia nonnulla Sanctorum lipsana recondita sunt, suis quæque loculis inauratis inclusa: ejus vero ecclesiæ curam gerere Franciscanos, ab Observantia cognominatos, & frequentem populum sacras illas reliquias venerati.

[24] [unde petita & promissa documenta] Hac notitia habita ad ipsum Marchionem dedi litteras, ut avitæ pietatis monumenta depromi transmittique jubaret Antuerpiam: que continuo in hæc verba respondit: Accepta epistola Paternitatis vestræ, plena sane tum religionis in Sanctos, tum benevolentiæ in me avumque meum, utrumque dulcissimum ac gratissimum habui: scripsique illico ad Guardianum Roxanensem, ut in sacello sacris Reliquiis dicato, quod est in templo percelebri monasterioque ab eodem avo a fundamentis erecto, perquireret sanctum depositum; meque de eo distinctius faceret certiorem, deque aliis quæ in eisdem lipsanis reperta fuerint, ut ea omnia transmitti curem Antuerpiam. Interim hac benignitate vestra in me singulari & propositi laudabilissimi sanctitate, qua historiam S. Wernheri scribendam suscipis, vel jam scriptam publice præparas, summe devinctus, apprecor operi perennitatem. Viennæ IX Martii MDCLXXXIII. Iam prona mihi sperabam cetera, meque ea manibus tenere credebam; quando venit a Guardiano responsum, quod inspecto catalogo Reliquiarum, quas suus conventus asservat, [necdum haberi potuerunt,] nulla ibi inventa sit mentio S. VVernheri, aut corpus in aliqua sacrarum thecarum. Novis ergo litteris interpellatus est Excellentißimus Marchio; sed is in nihil certi habuit quod responderet; scriptis rursum litteris, quas etiam ipsas subjicio, ut apparrat nullam diligentiæ humana partem a nobis fuisse prætermissam. Verba epistolæ eodem anno die XXX Novembris Vienna datæ hæc sunt.

[25] [propter absentiam Marchionis,] Summe doleo, quod, durante adhuc absentia mea a domestico nihil certi possit afferri de corpore S. Wernheri. Siquidem valde verosimiliter suspicor, quod Avus meus consignaverit illud sacrum corpus, alicui alteri ex suis prædilectis templis. vel monasterio S. Leonardi Genuæ, in quo educabantur ejus fil