Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April II           Band April II           Anhang April II

20. April


XX APRILIS.

SANCTI QVI XII KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Sulpitius, Martyr Romæ.
S. Servilianus, Martyr Romæ.
S. Victor, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Zoticus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Acindynus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Zenon, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Cæsarius, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Severianus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Christophorus seu Chrysophorus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Theonas, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Antoninus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Aradius Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Taccius, Martyr Alexandriæ.
S. Servanus, Martyr in Africa.
S. Araicus, Martyr in Africa.
S. Silvanus seu Silvanianus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Ioannes, Martyr in Africa.
S. Honoratus sive Oratus, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Marcia, Martyr in Africa.
S. Gemma, Martyr in Africa.
S. Comelia, Martyr in Africa.
S. Gemina, Martyr in Africa.
S. Cornelia, Martyr in Africa.
S. Fortunata, Martyr in Africa.
S. Vincentia, Martyr in Africa.
S. Silvanus seu Salvianus, Martyr Romæ via Nomentana.
S. Asaiacus sive Aiaricus, Martyr Romæ via Nomentana.
S. Donata, Martyr Romæ via Nomentana.
S. Quinta, Martyr Romæ via Nomentana.
S. Genesius seu Senesius, Martyr.
S. Publius seu Pullius, Martyr.
S. Victor, Martyr Romæ passus.
S. Felix, Martyr Romæ passus.
S. Alexander, Martyr Romæ passus.
S. Papias, Martyr Romæ passus.
S. Marcellinus, Episcopus Ebredunensis, in Gallia.
S. Theotimus, Episcopus Tomitanus, in Scythia.
S. Theodorus Trichinas, in eremo Thraciæ, prope Constantinopolim.
S. Paphnutius Hierosolymita, Eremita aut Monachus apud Græcos.
S. Mamertinus Abbas, Autissiodori, in Gallia.
S. Marianus Monachus, Autissiodori, in Gallia.
S. Wiho, Episcopus Osnabrugensis, in Westphalia.
S. Heliena, Virgo Laurinensis in Italia.
S. Hugo, monachus Benedictinus in S. Martini apud Æduos & Prior Enziacensis in Gallia.
B. Guilielmus, peregrinus, in Bavaria Transdanubiana.
Vener. Oda Ordinis Præmonstratensis, in Hannonia.
S. Hildegundis Virgo Ordinis Cisterciensis, Schonaugiæ in Germania.
B. Dominicus Vernagalli, Ordinis Camaldulensis, Pisis in Hetruria.
S. Agnes de Monte-Politiano, Ordinis S. Dominici, in Hetruria.
B. Simon Tudertinus, Ordinis Eremitarū S. Augustini, Bononiæ in Italia.
B. Ioannes, eremita Massacii, in Piceno.
Ven. Dominicus Leonesius, Ordinis Minorum Vrbini in Italia.
Albertus, puer, a ludæis occisus in Polonia, depositus Lublim in Collelegio Societatis Iesu.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Vincentius & Dominius in socii S. Marcellini Ep. Ebredunēsis, & ab ipso mis- & educti Diniam ubi Ecclesiam rexerunt si facti Dinienses Episcopi, referuntur cum dicto S. Marcellino hoc die a Wandelberto & in variis Mss. & memorantur in hujus Actis: at seorsim colitur S. Vincentius XXII Januarii.
& S. Domninus XIII Februarii.
S. Benedicti cōmemoratio gratiæ & gloriæ, celebratur in Menologio Bucelini. Vitā ejus illustravimus XXI Mart.
Felix de Barbarano, virgo Deo devota, hoc die obiit Romæ; sepulta in ecclesia S. Ceciliæ in monte Iordani, anno 1553. Vitam descripsit Confessarius D. Caccia-guerra in epistola prolixa ad quamdam monialem: quam aliquantulum abbreviatam licebit Italice legere apud Silvanum Razzium tom. 2 de Feminis sanctitate illustribus, sed prudenter titulo Beatæ abstinuit, cum nullum ipsa cultū habeat: rectius quoq; eodem abstinuisset Arturus in Gynæceo sacro, nescio cur, diem eidem signans XXX Martii.
S. Engratiæ, Virginis & Martyris, festum celebratur in Ecclesia Eborensi, ut indicatur in Breviario anni 1548. Vitam eius illustravimus. XVI Aprilis.
Petrus Diaconus, inscriptus est kalendario vetusto Missalis ante annos 600 exarati. Videtur is esse de quo egimus XVII Aprilis.
S. Anicetus Papa Martyr, refertur a Rabano & Floro in Mss. Attrebatensi, Tornacensi & Lætiensi. Acta dedimus XVIII Aprilis;
B. Jacobus de Oldo, Confessor Tertiarius Laudæ, notatur in Martyrologio Franciscano: Vitam damus eo quo potuit obiise die. XVIII Aprilis.
S. Tryphon, Archiepiscopus Constantinopolitanus, refertur in Ms. Synaxario Claromontano. De eo egimus XIX Aprilis.
S. Georgius, Confessor, Episcopus Antiochiæ in Pisidia, memoratur in Ms. Synaxario Parisiensi. In Menæis & Martyrol. Rom. XIX Aprilis.
S. Joannes Paleolaurita, in Palestina & eremo sanctæ civitatis, memoratur in Menæis excusis & nonnullis manuscriptis: in aliis XIX Aprilis.
S. Jacobi Apostoli capitis transpositio, & aliarum Reliquiarum Translatio Atrebati facta, memoratur in Historia Relationis capitis S. Iacobi 3 Ianuarii edita, & celebratur sub ritu Duplicis majoris Dominica 2 post Pascha, ut traditur ab Arnoldo Rayßio in Hierogazophylacio Belgico pag. 303 & sequentibus; ubi Reliquias enumerat, de quarum singulis actum est aut agetur diebus propriis natalibus.
S. Dionysii, Martyris Romani, corpus asservari Montibus Hannoniæ, in ecclesia Carmelitarum Discalceatorum, ejusque memoriam hoc die celebrari, tradit Willotius in Hagiologio Gallo-Belgico.
S. Leontii Martyris corpus Roma acceptum solenni pompa illatum Ratisponā XX Aprilis anno MDCLIII.
Reliquiarū invētio in Stabel forte in Stabuleto explicat Rosw. in Martyrologio vetere, ut arbitratus est, Romano.
S. Marcus Episcopus, in Autissiodoro civitate, memoratur in Ms. Martyrologio monasterii S. Sabini de Levitania in montibus Pyrenæis.Verum quia inter Episcopos Autißiodorenses nullus annotatur Marcus, arbitramur intelligendam, aut Mamertinum Abbatem, aut potius Marianum monachum, qui ambo Autißiodori vixerunt & hoc die coluntur.
S. P. Theodosii nomen inscribitur Kalendario Ruthenico apud Possevinum in Apparatu: sed S. Theodorus vocatur a Moscovitis, qui & Rutheni, in figuratis sui Kalendarii tabulis apud CL. V. Laurentium vander Hem Amstelodami servatis. Putarem quod sit Theodorus Trichinas, de quo hodie Græci, si huic conveniret habitus Episcopalis ibi expressus, forte per errorem pictoris.
Walderedus Episcopus Cæsaraugustanus memoratur cum titulo Sancti in Martyrol. Hispan, Tamaji Salazar, ob auctoritatem Luitprandi: qui in Adversariis num. 109 vocat Sanctū, & dicit obiisse XX Apr. Tamatū sequitur Bucelinus in Menologio Benedictino. Nos quia vacillāt Adversaria Luitprandi, certiora monumenta requirimus.
Cedualla Rex Occidentalium Saxonū, ex insula Britannia Romam peregrinatus, a Sergio Papa anno 689 baptizatus, die XII Kal. Majarum, ut inquit Beda l. 5 c. 7 solutus est a carne, & Beatorū est consortio sociatus in cælis. Verba Bedæ descripsit Westmonasteriensis, ob quæ auctor Martyrologii Anglicani in utraq; editione eum ut Sanctū, & venerationi expositum refert, eumq; secutus Alfordus. Ast Harpfeldus seculo 7 c. 14. ab omni titulo Sancti & Beati abstinet, solum ista dicit: anno 689, XII Kalēd.Maja rum ad Christum migravit. Non meminerunt ejus Witfordus, in suo Martyrologio Anglice anno 1526 excuso; non Porterus, in Floribus præcipiorū Sanctorū Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ anno 1632 impressis. Secutus est Ceduallam in regno Ina, cujus Acta recensuimus, VI Febr. & secuti Martyrologium Anglicanum Sancti titulum ei dedimus, quod jam optaremus non fuisse factum, uti modo in Cedualla non facimus.
Luthardus Ep. Paderbornensis, cum titulo Beati inscriptus est Fastis Westphalicis, nuper confectis & ad nos missis.
Agnes, soror S. Hildegūdis, ab Angelis delata in cælū. refertur in Ms. Florario. Dicta historia infra in Vita S. Hildegūdis refertur, & priore quidē n. 7 at posteriore n. 17
Uda sive Oda religiosa femina, in Brabantia in villa Thorerbais dicta, accepisse sacram Eucharistiam e manibus Christi Domini traditur a Cæsario Heisterbacensi l. 9 c. 35, & Ioanne Gillemans prima parte Noralis Sanctorum Brabantiæ, qui addit sancto fine quievisse. Eam Rayßius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii retulit ad hunc XX Aprilis, quo mortua alia Oda, Sanctimonialis Ordinis Præmonstratensis, cujus Acta infra damus. Addit Rayßius priorem floruisse circa annum 1220, & Venerabilem appellat.
Joannes, ex monacho Benedictino S. Dionysii, Cisterciensis, Abbas Igniacensis & Claravallensis, & Archiepiscopus Mithelenensis, obiit Claravalla 20 Aprilis anni 1240 & cū titulo Beati refertur a Chrysostomo Henriquez & Bucelino: sed in libro sepulcrorum solum Bonæ memoriæ. Eumdem celebrat Chalemotus, sed perperam Abbatem Claravallensem nominari asserit.
Guido, ex Abbate Cisterciēsi, Archiepiscopus Remēsis & S. R. E. Cardinalis, & Sedis Apostolicæ Legatus, Gandavi defunctus, cum titulo Beati relatus est in Menologio Henriquez & Bucelini; uti ad diem XX Maji in Kalendario Ordinis Divione anno 1617, excuso, & hujus exemplo a Chalemoto.
Sanctorum Corporum, quæ per annum in Suessionensi S. Medardi monasterio humi prostrata jacuerant, relevatio & glorificatio, anno 1038 facta, celebratur in Fastis dicti monasterii.
Jacobus de Florentia, Episcopus Zaictonensis, Martyr sub Saracenis in Saracensi in Oriente 1363. Stephanus a Borda & Antonius de Pulchro-visu, In Aquitania a Calvinistis occisi 1565. ab Arturo inscripti Martyrologio Franciscano, quia necdum ab ecclesia vindicati, hic solum indicantur.
S. P. N. Anastasius Sinaita, memoratur cum insigni elogio in Menologio Basilii Imperatoris: ab aliis XXI Aprilis.
Simeon Martyr, post alios hujus diei Martyres adjungitur in Ms. pervetusto Casinensi, quem suspicamur coli XXI Aprilis.
S. Exuperantiæ translatio indicatur in Mss. Parisiensi S. Germani de Pratis, Remensi Ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris, & Divionensi S. Stephani, sed perperam in hoc Exuperiæ scriptum: colitur illa Virgo Trecensis XXVI Apr.
S. Monicæ translatio capitis & aliquot ossium Aroasiam indicatur in Ms. historia, quā dabimus IV Maji.
S. Domitilla Virgo celebratur in Viola Sanctorum, Hagenoæ anna 1508 excusa. Acta dabimus XII Maji.
SS. Senesius & Theopantus, Nicomediæ passi, & in cellam Ratolsi translati, sub finem Ms. Vsuardi a Widone Krantzelin adjuncti; videntur esse S. Synesius & Theopompus, ab aliis relati XXI Maji.
S. Adalarius a S. Bonifacio Erfordiensibus datus Episcopus, memoratur hac die in Breviario Erfordiensi, anno 1518 excuso, ubi officio Ecclesiastico colitur ritu duplici, ob translationem corporis, & refertur in variis Martyrologiis, sed fere recentioribus. Habemus aliquam Translationis historiam & aliam inspectionis Reliquiarum anno 1633 factæ. Quæ omnia more nostro danda ad diem martyrii, quod cum S. Bonifacio subiit, quod cum S. Bonifacio subiit, & in antiquioribus Martyrologiis refertur V Junii.
Baudelius Martyr Zamorensis, sub Diocletiano, anno 288 passus XX Aprilis, refertur a Iuliano Petri in Adversariis num. 321, ubi addit diem natalem celebrari Kalendis Novemb. resertur tamen ad hunc XX Aprilis in Hagiologio Lusitano Georgii Cardoso . At Tamæius Salazar ex poemate Auli Hali contendit festo Apostolorum Petri & Pauli occubuisse, eique ex Chronico Fl. Dextri adjungit Iuliam & alios Martyres, Verum quiæ dicti auctores nobis de suppositione sunt suspecti imo convicti, nihil de iis asserere possumus. Si certiora nanciscamur monumenta, ea poterunt proferri XXIX Junii
aut die I Novembris.
S. Sernanus, Epis. & Ap. Orcadiensium, memoratur a Camerario in Menologio Scotico: ab aliis I Julii.
S. Anacletus Papa, Martyr, indicatur in Ms. Trevirensi S. Martini: colitur XIII Julii.
B. Joannes Agnus, Episcopus apud Trajectum superius, indicatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Dies ejus natalis XXV Julii
S. Georgii Betleemitæ, monachi & Martyris, & S. Venantii Abbatis corporis revelatio apud S. Germanum inscripta est antiquo Martyrologio Vsuardi, in dicto monasterio adservato. Miramur eorum nullam fieri mentionem apud Menardum, qui ibidem monachus vixit aut apud Saussaium, qui Parisiis scripsit. Meminit Menardus XX Octobris Trāslationis reliquiarum S. Georgii monachi ad dictum monasterium S. Germani, & in Indice censet Martyrem Cordubensem, qui colitur XXVII Julii.
Meminit & depositionis S. Venantii Abbatis Turonis XIII Octobris.
S. Victor, Papa, Martyr, refertur ab Vsuardo, Adone, Notkero & aliis recentioribus; ut hoc die dicimus ad Martyres Romanos, Victorem, Felicem, Alexandrum & Papiam. Dies natalis S. Victoris Papæ est XXVIII Julii.
Capitis S. Agapiti Martyris, a Theodosio juniore Vesontionem transmissi nova inventio in ecclesia S. Stephani, hoc die facta recolitur quotannis officio Ecclesiastico, teste Ioanne Iacobo Chifletio parte 2 Vesontionis pag. 196, & Historia inventionis in tres lectiones distributa invenitur inserta Breviario Vesontionēsi anni 1590, putaturque esse S. Agapitus Prænestinus, ideoque quæ de hoc est in Breviario Romano Oratio etiam Vesontione recitanda præscribitur. Itaque quamvis hic dicatur ejus esse Natalis, agemus de ipso, die quo colitur. XVIII Aug.
S. Zachæi Apostoli memoria celebratur in Menæis excusis & in aliquo Ms. At quis ille sit non indicatur neque additur aliquod distichon. Celebratur ab Vsuardo & aliis Zachæus Episcopus Hierosolymitanus X Kalendas Sȩptembris; & additur ab aliquibus Zachæus publicanus, de sycomoro a Christo evocatus, quæsi postea fuisset Episcopus Cæsareæ Palestinæ. Adduntur & alii Zachæi; proinde & hunc transmittimus ad dictum diem XXIII Augusti.
Victor, Episcopus Carthaginensis, refertur a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 70, & ejus exemplo a Maurolyco. Sed is est Victor, Episcopus Cartennensis in Mauritania Cæsariensi, relatus a Gennadio cap. 77. Galesinius loco hujus retulit Victorem, Episcopum Uticensem. Ferrarius dubius de loco, In Africa, inquit, S, Victoris Episcopi. An Victor Uticensis sit Sanctus vindicatus disputat Petrus Franciscus Chiflerius cap. 16 elucidationis in Victorem, quem ipse Vitensem appellat. Quæ erunt latius discutienda, ad diem, quo Victor Vticentis inscriptus est Martyrologio Romano, XXIII Augusti.
S. Cosmæ Martyris Translatio, ex insula Creta Venetias ad ecclesiam S. Georgii Majoris, celebratur ibidem hoc die, & memoratur a Ferrario in generali Catalogo. Dies ejus natalis notatur a plerisque II Sept.
S. Januarius, S. Desiderius, S. Proclus, S. Sosus, S. Pheustus, S. Eutyches, S. Acution, Martyres, referuntur in Ms. Synaxari Græco Parisiensi collegii Claromontan Societatis Iesu. Sunt hi Martyre Puteolani, a Latinis relati XIX Sept.
B. Joannes Prandotha, Episcopus Cracoviensis, in Vita excusa hodie dicitur obiisse; sed Chronicon Episcopale antiquum Ms. in Archivio Ecclesiæ Cathedralis expresse notat diem S. Matthæi Apostoli & Evangelistæ, XVI Sept.
S. Sturmius, Abbas Fuldensis, refertur in Diario Reliquiarum Metropolitanæ Pragensis, propter partem cruris brachiique an. 1361 a Wilhelmo Archiepisc. Coloniensi donatam Carolo IV Imperatori colitur XVI Decemb.
Petrus, ex Abbate Cisterciensi; Episcopus Atrebatensis, mortuus anno MCCIII, memoratur a Claudio Chalemoto cum titulo Beati, qui num illi jure Ecclesiastico recte tribuatur, poterit discuti, ad diem, quo inscriptus est Kalendario Ordinis Cisterciensis, Divione excuso, & Menologio Henriquez ac Bucelini XVIII Decembris.
S. Anastasius, Hieromartyr Antiochiæ, celebratur in Menæis Græcorum excusis, & in disticho adjuncto dicitur gladio cæsus, In Menæis Mss. Chifletianis dicitur Archiepiscopus, & esset ille, qui sub Phoca imperatore a Iudæis fuit occisus estq; inscriptus Martyrologio Romano, quando poterit ea les dirimi ad diem XXI Decembris.

DE SS. SVLPITIO ET SERVILIANO MARTYRIBVS ROMANIS.

SUB TRAIANO.

[Commentarius]

Sulpitius, Martyr Romæ (S.)
Servilianus, Martyr Romæ (S.)

Auctore G. H.

Die XV Aprilis dedimus res gestas sanctorum Martyrum Maronis, Eutychetis & Victorini Presbyterorum, excerptas ex Actis martyrii SS. Nerei, Achillei & Domitillæ, quæ habemus in quamplurimis & valde illustribus codicibus Mss. Interponuntur in iis varii tituli, [Acta horum Martyrum dantur ex Mss, Actis SS. Nerei & Achillei,] inter quos est hujusmodi: Explicit de passionibus Eutycetis, Victorini & Maronis: incipit Domitillæ, & Euphrosinæ & Theodoræ Virginum; & Sulpitii ac Serviliani. Ex his duo ultimi hoc die XX Aprilis coluntur, & quæ ad illos spectant ex dictis Actis excerpta hic dantur.

[2] Factum est autem postquam omnes Dei Sanctos tulit a solatio Domitillæ Aurelianus, [Erant desponsati, adhuc ethnici] dixit ad Sulpitium & Servilianum, juvenes illustres viros: Scio quia conlactaneas Domitillæ habetis sponsas, id est Euphrosinam & Theodoram virgines sapientissimas. Cum ergo Domitillam deponi fecero de insula ad Campaniam, istæ ad illam visitandi gratia vadant, & suasione sua revocent ad gratiam meam animum ejus…, His factis venit Aurelianus cum duobus sponsis ipse tertius, cum tribus organariis, ut quasi uno die trium virginum nuptiæ fierent. Sulpitius autem & Servilianus videntes mutam loqui, & Herodem Theodoræ fratrem illuminatum signo Crucis & precibus Domitillæ, [convertuntur ob cæcam & mutam sanatos a S. Domitilla] crediderunt. Quos cum Aurelianus instanter hortaretur, ut una die simul acciperent sponsas suas, Sulpitius & Servilianus prudentissimi homines dixerunt ei: Da honorem Deo, cujus virtute cæcum illuminatum conspicimus, & mutam loquentem videmus. Aurelianus autem non curans de his quæ illi loquebantur, fecit per potentiam suam includi in cubiculo Domitillam, ut securius faceret violentiam; & positis organis post cœnam cœpit lætus saltare inter eos. Cui saltanti more solito nuptiarum, omnibus autem deficientibus, [& Aurelianum divinitus morte punitum.] ille incessanter tamdiu saltavit per duos dies & duas noctes, quamdiu corruens expiravit: Videntes autem quæ evenerant, omnes crediderunt.

[3] Frater autem Aureliani, nomine Luxurius, petiit ab Imperatore Trajano, [a Luxurio delati,] ut hos omnes ad sacrificandum compelleret: qui si non consentirent, pœnis eos quibus vellet interimeret. Unde factum est ut Sulpitium & Servilianum Præfecto Urbis Aniano traderet: quos Præfectus consessos, [Iussu Aniani Præfecti capite plectuntur,] quod nuper facti essent Christiani, nolentes penitus ultra idolis immolare, decollari eos præcepit. Quorum corpora Christiani posuerunt in prædio eorum; via Latina milliario secundo: in quo loco exuberat virtus eorum usque in præsentem diem. Hactenus Acta ex quamplurimis & optimæ notæ codicibus MSS. His consentanea sunt antiqua Martyrologia, & quod Vsuardus scripsit ita habet: Romæ sanctorum Martyrum Sulpitii & Serviliani, [inscript i Martyrologiis,] qui prædicatione & miraculis Domitillæ Virginis ad fidem Christi conversi, cum nollent idolis immolare, a Præfecto Urbis Aniano capite cæsi sunt. Quæ in hodierno Martyrologio Romano eadem adhuc leguntur. Aliquanto plura ex Actis habent Ado & Notkerus: secuti paßim recentiores in suis Martyrologus Mss. & excusis.

[4] Paulus Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap 4 tradit in prædicto horum Martyrum prædio factum fuisse cœmeterium, vetustißimum præ ceteris viæ Latina, & SS. Gordiani & Epimachi cœmeterio cohærens: cuius meminit Anastasius Bibliothecarius, in Vita S. Hadriani I Pontificis Romani, his verbis: Simili modo & basilicam SS. Gordiani & Epimachi seu cœmeterium ejusdem Ecclesiæ Simplicii & Serviliani, [sepulti in cœmeterio via Latina.] atque Quarti & Quinti Martyrum, & B. Sophiæ, una cum cœmeterio S. Tertulli, foris portam Latinam, a novo renovavit. Et paulo post addit Aringhus: Extat in viridario quodam, juxta ecclesiam B. Michaelis Archangeli, quæ communi omnium voce in Burgo nuncupatur, pervetusta inscriptio lapidi insculpta, quam e celebri eodem cœmeterio illuc advectam credere nobis par est; eamdemque ipsorum Martyrum sepulcro affixam olim fuisse, quæ contemplanti se offerunt, [cum inscriptione,] conjecturæ suadent. Inscriptus autem lapis hujuscemodi tenoris est: Simplicius Martyr, Servilianus Martyr, interposito bis corde flammam eructante. Sed qui hic Simplicius, aliis Sulpitius dicitur & socius Serviliani; pro quo alibi etiam Semiliani legitur, & simul coli dicitur XII Calendas Maji.

[5] [Gorpora an sint Romæ in ecclesia S. Praxedis,] Octavius Pancirolus, in Thesauro abscondito almæ Vrbis Romanæ, regione 2 cap. 42, docet e dicto cœmeterio SS. Sulpitii & Serviliani Corpora translata fuisse ad Ecclesiam S. Praxedis, & istic integra etiamnum asservari. At Gaspar Bruschius, in Chronologia monasteriorum Germaniæ fol. 48, hæc corpora sub dicto Papa Adriano in Germaniam delata fuisse scribit his verbis: Elephanciacum, alias Elefancense, vel ut hodie vocant Elwangense, magnificum Ordinis Divi Benedicti ad Jagistam vel Jaxtum Franconiæ amnem, [ad delata in Germaniam ad monasteriū Elwangense.] in Virguna ho die Virngrundt situm, & a capto ibi tragelapho dictum monasterium; fundatum est anno Domini DCCLXIV ab Episcopo quodam Lingonensi Hariolpho: quem Pipinus & Carolus Magnus Galliarum Reges carissimum habuere, & Patrem salutare soliti sunt Consecutus est Harcolphus fundator privilegia, & corpora SS. Sulpitii & Serviliani Martyrum, a Papa Adriano. Habemus Icones eleganter sculptus SS. Benigni, Sulpitii & Serviliani Martyrum, Ecclesiæ Elvacensis Patronorum, iisdemque subjuncta Vitarum compendia, simul anno MDCXII Augustæ Vindelicorum excusa; ubi de dictis Martyribus sub finem sic habetur: Corpora SS. Sulpitii & Serviliani via Latina primum condita, [sub Adriano Pontifice,] ubi multis claruere miraculis, demum Elvacum in Ecclesiam collegiatam S. Viti, ab ejusdem Ecclesiæ Fundatoribus Beato Hariolpho & Erlolpho, Adriani Pontificis gratia & auxilio, translata sunt: ubi solenni cultu devote honorantur. Hæc ibi, Festum translationis celebratur XXIII Maji: dicitur autem ecclesia collegiata, quia postea factam esse, uti jam visitur, nobile Canonicorum secularium, equestro genere natorum, collegium, scribit Gabriel Bucelinus, tomo I Germaniæ sacræ par. 2; [ab Hariolpho & Edolpho Episcopis Lingonensibus?] ubi ait, monasterium esse fundatum a BB. Hariolpho & Edolpho fratre ejus, Lingonensi Episcopo, anno Christi DCCLXIV, qui & corpora SS. Sulpitii & Serviliani Martyrum eidem intulerunt. Vtrumque fuisse Lingonensem Episcopum scribit Iacobus Vignerius in Chronico Lingonensi. Cœpit præesse Ecclesiæ Adrianus Papa a die X Februarii anni DCCLXXII, usque ad annum DCCXCV, qui obiit XVI Decembris.

[6] Bononiæ etiam Franciscani celebrant hoc XX Aprilis festum S. Serviliani Martyris Officio Ecclesiastico sub ritu duplici, eo quod habeant caput alicujus Serviliani cum corpore, uti constat ex Calendario Sanctorum dicti conventus, [Bononia est corpus alicujus S. Serviliani,] quod nobis tradidit anno MDCLX Innocentius Guardianus apposito figillo suo. Meminit ejusdem S. Servilian Masinus in Bononia perlustrata ad hanc XX Aprilis, asseritque illud Roma delatum esse Bononiam anno MDCXXII, sub Pontificatu Gregorii XV, procurante Mario Antonio Gozzadino Cardinali Bononiensi, [acceptum anno 1622,] ad petitionem Michaelis Miserotti Episcopi Bitectini, Ordinis Conventualis S. Francisci, qui & ipse Bononiensis erat. Videntur hi, accepto corpore S. Serviliani, confugisse ad Martyrologium Romanum, in quo hic unicus Servilianus est & Romæ passus: deinde ex communi atque inveterato errore conclusisse se ejus corpus habere. Addit Masinus aliquas S. Sulpitii reliquias esse in ecclesia B. Mariæ Servitarum.

[7] [Aliud in opp Serviliani apud Picentes,] Est apud Picentes in diœcesi Firmana, oppidum! Servilianum nomine, ad caput torrentis cui tabulæ chorographicæ Læti-mortui appellationem signant, inter Tingam & Asonem fluvios, millibus passuum circiter viginti ab Adriatico mari. Dictum esse a Servilio aliquo, an Serviliano ipsius loci quondam domino (uti & pleraque alia hujusmodi terminationis pene infinita, quibus non præponitur titulus Sancti) puto extra dubium esse debere. Hujus oppidi cives cum in Romano Martyrologio cognominem suæ patriæ Martyrem, & quidem tam illustrem, invenissent; dederunt operam ut aliquas eius Reliquias haberent Roma, ubi passum constabat, Obtinuerunt autē ex Romanis cryptis corpus alicujus S. Serviliani Martyris (an vere in cryptis reperto nomine, an ad arbitrium inventoris indito, nihil attinet quærere)&juxta eum quem supra notavimus communem atque inveteratum errorem, eumdem esse rati, quem Martyrologii signabant tabulæ, anno MDCLXIII magna solennitate intulerunt in ædem Parochialem, [acceptum an. 1663.] ibique ad aræ principis sinistrum latus in altari marmoreo collocavere. Operæ prætium erit inspicere ipsa Romanæ inventionis testimonia; vix enim dubitamus, quin inveniendum sit nomen cœmeterii alterius, ex quo sumptum illud corpus est, quam ejus in quo famosum Martyrem Servilianum tumulatum fuisse constat. Quamvis autem idem cœmeteterii nomen proderetur, certe tamen quod famosi illius corpus adeo diu non delituerit, quodque unius ejusdemque nominis plurimi potuerint imo debuerint, in tantæ Martyrum undique adductorum copia, uno cœmeterio condi; non possemus persuaderi ipsum esse id quod nunc recens est erutum. Mallemus ad vitandam confusionem, in statuendis talium Martyrum noviter inventorum festis, abstineri a diebus illis, quibus nomen in Romano Martyrologio occurrit: non tamen propterea receptum jam usum improbamus penitus & ideo istius quoque S. Serviliani hic facimus mentionem, ex indicio nobis facto a R. D. Francisco de la Grange Sacerdote Gallo, istuc peregrinato, & nunc apud Divæ Virginis Lauretanæ ædem Sacellano.

[8] [particula Antverpis.] Aliquod mediocre officulū S. Serviliani Martyris Habet Ecclesia Domus Professæ Societatis Iesu Antverpiæ, & tāquam huc spectaret appositus est dies XX Aprilis. Allatæ autem Roma fuere anno MDCXXIII a P.Marco vanden Tympel Societatis nostræ, eas ibidem nacto beneficentia Excellentißimi Domini Ioannis Ferdinandi Pacheco, Marchionis Villenæ, anno MDCVI pro Majestate Catholicæ apud Paulum Papam V Oratore: qui P. Marcus ipsas aliasque tunc pariter acceptas allatasque, & a Ioanne Maldero Episcopo Antverpiensi approbatas, dedit Domicellæ Mariæ Hautappels, insigni domus nostræ cum suis sororibus benefactrici: & hæc easdem ad sacelli Mariani ornamentum nobis restituit anno MDCXXVI; postea vero in varias Hierothecas distributæ sunt singulæ, atque ita os Mediocre S. Serviliani, nunc in ea requiescit, quæ inscribitur titulo Sanctorum Martyrum non Pontificum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS
VICTORE, ZOTICO, ACINDYNO, ZENONE, CÆSARIO, SEVERIANO, ITEM CHRISTOPHORO, THEONA, ANTONINO,

AN. CCCIII

[Commentarius]

Victor, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Zoticus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Acindynus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Zenon, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Cæsarius, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Severianus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Christophorus seu Chrysophorus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Theonas, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Antoninus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Hos Martyres in duas turmas distinctos, ad duos diversos dies profert antiquum Menologium Græcum, jussu Basilii Imperatoris Porphyrogeniti seculo Christo decimo ordinatum: ac priores hoc elogio celebrat die XVIII Aprilis. Certamen sancti martyris Victoris & sociorum ejus. [Prior classis refertur ad 18 Aprilis in Menologio Basilii Imp,] Eo tempore, quo Diocletianus impius Imperator maximam illam & terribilissimam persecutionem adversus Christianos excitavit, ac comprehensus invictus Christi Martyr Georgius multiplicibus subjectus fuit tormentis, & longe admirabilia supra vires humanas edidit prodigia; multi hæc videntes Christianæ fidei nomen dederunt: & ex his alii quidem illico capite obtruncati sunt aut igne cremati, alii vero in carceres detrusi, ut postea cruciatus perferrent. Inter priores fuerunt sancti Christi Martyres Victor, Acindynus, Zoticus Zenon & Severianus, qui cum S. Georgium vidissent rotæ alligatum, & nullatenus propterea læsum; fidem Christi sunt amplexi. Idcirco cum in iram exarsisset Diocletianus, primum quidem ipsi pluribus tormentis acriter subjecti fuerunt: demum vero cum idolis sacrificare recusassent, capitibus abscissis martyrium compleverunt.

[2] [& posterior ad 19 Apr.] Hæc ibi. Ad diem vero sequentem XIX Aprilis ista in eodem Menologio continentur: Certamen sancti Martyris Christophori & sociorum. Hi quoque tres Martyres eadem die, qua variis tormentis cruciatus fuit Megalo-Martyr Georgius, astabant Imperatori hastas ferentes: ac cum prodigia vidissent, projectis non modo armis sed & militaribus balteis, coram ipso libere professi sunt Christum. Deprehensi proinde & catenis devincti, in carcerem detrusi fuerunt. At sequenti die e carcere educti, & vinculis onusti, coram ipso Imperatore constituti sunt. Ac primum quidem comminationibus, tum etiam cruciatibus sed moderatis Christum deserere cogebantur: cum vero constantem & immutabilem Christi fidem custodirent; suspensi sunt ac facibus in lateribus incensi, & sic in carcerem conjecti. Posthæc iterum e carcere educti, denuo Christum abnegare & idolis sacrificare jussi sunt. Nolentes autem obtemperare martyrium consummarunt. Hæc Menologium Basilii Imperatoris ante septingentos annos conscriptum. De aliis tunc in carceres conjectis, ac postea coronatis agemus die XXIII & XXIV Aprilis. Hos omnes referunt ad jam citatos dies Mss. Manæa Taurinensia Ducis Sabaudiæ & Parisiensia Cardinalis Mazarini & alia Patrum Dominicanorum in platea S. Honorati.

[3] Iidem Martyres in Magnis Menæis excusis & manuscriptis & apud Maximum Cytherorum Episcopum referuntur hoc XX Aprilis adjuncto hoc elogio: [Vtraque classis 20 Aprilis in Menæis,] Eodem die sanctorum Martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Cæsarii, Severiani, Christophori, Theonæ & Antonini. Hi omnes impio Diocletiano imperitante, martyrii agonem sustinuerunt, quando & multarum palmarum Athleta Martyr Christi Georgius comprehensus torquebatur, & inter supplicia, admiranda plane edebat prodigia. Victor enim, Acindynus, Zoticus, Zeno & Severianus cum viderent S. Georgium in rotam actum & tamen nihil læsum; una simul omnes voce se Christianos esse professisunt, & mox capitibus plexi. Christophorus autem & Theonas & Antoninus erant satellites, hastas ferentes coram Imperatore: qui quodam die dum juxta Imperatorem adstarent, & ab hoc viderent Megalo-Martyrem Georgium quæstionibus crudeliter tractari; qui tamen coram illis mortuum paganum, invocato Christo Deo, in vitam subito revocarat; abjectis statim militaribus cingulis, & in conspectu Imperatoris totiusque theatri armis depositis, Christum verum Deum esse profitebantur. Comprehensi ergo & in vincula ducti conclusique fuerunt: & post aliquot dies ad tyrannum producti, & in eculeo suspensi crudeliterque cæsi, admotis etiam ad latera tædis ardentibus ustulati, ac demum in rogum projecti, martyrii coronam reportarunt.

[4] [in Menologio Sirleti] Hæc dicta Græca Menæa, præterito in ipsa narratione Cæ, quod typothetarum aut librariorum incuria adscribendum putamus. Ex Menæis suo more Sirletus in suo Menologio hoc elogium formavit ad hunc XX Aprilis: Eodem die sanctorum Martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Cæsarii, Severiani, Christophori, Theonæ & Antonini, sub Diocletiano impio Imperatore martyrio coronatorum. [Martyrologio Galesinii,] Galesinius citatis Græcorum monumentis ista tradit: In Græcia sanctorum Martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Cæsarii, Severiani, Christophori, Theonæ & Antonini. Ii Diocletiano fidei adversario, pro Christo Domino dimicatione suscepta varie, torti ac varie item necati, admiranda constantia martyrium obierunt. [& Romano,] Denique Martyres iidem referuntur in Martyrologio hodierno Romano his verbis: Eodem die sanctorum Martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Cæsarii, Severiani, Chrisophori, Theonæ & Antonini, quisub Diocletiano varie tentati martyrium compleverunt. In notis citantur Græci in Menologio, scilicet Sirleti, [an Christophorus melius Chrysophorus dicatur?] in quo & apud galesinium Christophorus dicitur, uti etiam in Menologio Basilii Imperatoris & reliquis Menæis. Verum hic Diocletiani satelles videtur potius Chrysophorus dictus, aut Chrestophorus, & ab aliis Christophorus post martyrium appellatur. Idem Christophorus adjungitur XXIV Aprilis SS. Eusebio,[relatus etiā 24 Apr.] Neoni, Leontio & Longino,ab S. Georgio fidem Christi edoctis, & securi percußis, uti & ipse Christophorus. De mortuo, a S. Georgio ad Vitam revocato, in ejus Actis ad diem XXIII Aprilis agitur: uti & de variis illi inflictis tormentis.

[4] Hic finis foret encomii horum Martyrum, nisi post editum Romanum & Galesinii Martyrologium atque post Sirleti Menologium anno MDCIV, visi fuissent nulli loco aut regioni adjudicati, eo quod in horum encomio non fieret ulla mentio S. Georgii, ac propterea crederentur fore primo occupantis. Vt ergo attribuerentur Hispaniæ, inserti sunt Pseudo-Chronico Lucii Dextri, sub hujus seculo initium conficto, in quo ad annum Christi CCC ista leguntur: Iturissæ in Vasconibus sancti Martyres Socrates, [in Pseudo Chronico Dextri adscripti perperam Hispaniæ:] Dionysius, Victor, Zoticus, Arcadius, Cæsarius, Severinus, qui sub Diocletiano varietorti martyrium compleverunt: quibus additi sunt Christophorus, Antonius, Theonas, qui varie torquentur. Ad quem locum ista annotat Rudericus Carus: De Socrate & Dionysio Martyrologium Romanum XIX Aprilis: de reliquis XX ejusdem tacito martyrii loco. Verum hunc jam demonstravimus esse Nicomediam, ubi coram Dioclesiano præsente palmam meruere. Bivarius ad hunc Dextri locum eosdem dies Aprilis aßignat. At codex Dextri, inquit pro Chrisophoro habet Christophoro, litterula variata. Verum ne omnia sint cum dictis martyrologiis eadem, omittuntur Zeno & Acindynus, & obtruditur Arcadius nescio unde acceptus: qui autem aliis sunt Severianus & Antoninus, huic Pseudo-Dextro scribuntur Severinus & Antonius. Omnium nomina resumpsit Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, ipse quoque eosdem Iturissæ in Vasconia adscribens, atque Iturissam nunc Sanguessam dici conjectans.

DE SS. ARADO PRESB. ET TACCEO
MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ.

[Commentarius]

Aradius Presb. Martyr Alexandriæ (S.)
Taccius, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Antiquißimum apographum Martyrologii Hieronymiani, ante mille propemodum annos exaratum, quo hactenus usi sumus, ab his duobus Athletis auspicatur diem vigesimum Aprilis his verbis: XII Kalendas Maji. In Alexandria Aradi Presbyteri & Taccei. Martyrologia pervetusta monasteriorum Richenoviensis prope Constantiam in Suevia & Rhinoviensis in Helvetia ista habent: In Alexandria Aradi Presbyteri, Silvani. Sed hic in priore apographo & paßim in aliis Martyrologiis refertur ad Martyres Afros sub alio ordine hic consequenter.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS.
SERVANO, ARAIACO, SILVANO SEV SILVANIANO, FORTVNATO, IOANNE, HONORATO SIVE ORATO, DONATO, MARCIA, GEMMA, COMELIA, GEMINA, CORNELIA, FORTVNATA, VINCENTIO.

[Commentarius]

Servanus, Martyr in Africa (S.)
Araicus, Martyr in Africa (S.)
Silvanus seu Silvanianus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Ioannes, Martyr in Africa (S.)
Honoratus sive Oratus, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Marcia, Martyr in Africa (S.)
Gemma, Martyr in Africa (S.)
Comelia, Martyr in Africa (S.)
Gemina, Martyr in Africa (S.)
Cornelia, Martyr in Africa (S.)
Fortunata, Martyr in Africa (S.)
Vincentia, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Est hæc altera Martyrum claßis in prædicto apographo Martyrologii Hieronymiani sic indicata: In Africa Natalis SS. Silvani, Fortunati, Johannis, Honorati, Donati, [Nomina in antiquis Martyrologiis S. Hieronymi.] Marciæ, Gemmæ, Corneliæ, Fortunatæ. In aliis tribus apographis Martyrologii Hieronymiani deerant duo Martyres Alexandrini jim relati, & multo plures recensentur Martyres Afri, hoc modo ex codice Lucensi excepti: XII Kalendas Madii. In Africa natalis SS. Servani, Arajaci, Silvaniani, Fortunati, Joannis, Orati, Donati, Marciæ, Gemæ, Corniliæ, Geminæ, Corneliæ, Fortunatæ. Apograpbum Blumianum loco Arajaci & Corniliæ habet Aralaci & Conciliæ: [varietas in scriptione,] in reliquis consentit. Apograpbum Corbejense Parisiis excusum eosdem Sanctos refert cum aliqua scriptionis varietate; & loco Servani, Orati, Corniliæ, Fortunatæ legitur, Serviani, Oratis, Corneliæ, Fortunati, ac dein additur Vincentiæ: quod nomen in aliis desideratur: & sic tredecim aut quatuordecim sunt nomina Martyrum in posterioribus apographis, cum in antiquißimo Epternacensi sint solum novem: desiderantur namque in hoc duo priora nomina, Servani & Arajaci: dein loco Silvaniani, Orati, Geminæ, legitur Silvani, Honorati, Gemmæ: desunt etiam ibidem alia duo nomina, scilicet Comeliæ, Corneliæ seu Conciliæ, & Geminæ, & adsunt duo ultima Corneliæ ac Fortunatæ, quibus in Corbejensi codice additur nomen Vincentiæ.

[2] [Nomina in aliis fastū] In Ms. codice Reginæ Sueciæ, quod in Animadversis ad Martyrol. Rom. delibavit Holstenius, ista leguntur: In Africa natalis Sanctorum Silviani, Fortunati, Joannis cum aliis octo. Ms. Trevirensi S. Martini hæc prodit; In Africa Silviani Martyris cum aliis decem. In Ms. S. Sabini in agro Tarbiensi refertur passio S. Donati. Vniversim ergo undecim fuisse notantur in dictis Martyrologiis. Ms. Barberinianum aliquos hoc modo indicat: In Africa natalis Servani, Silviani, Fortunati, Joannis. Est & nomen Joannis in Trevirensi S. Maximini parvo sed pervetusto, & Auctario Greveni. Mss. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi tres dumtaxat suggerunt: Africa Serviani, Aricatii, sive Arnati, & Joannis. Nomen Serviani, primo loco traditur in Mss. Aquisgranensi & Corbejensi: at Silvani additur in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi. Omnibus consideratis proponimus in titulo nomina quatuordecim Martyrum; ut lector de omnibus per se ferat judicium.

DE SS. VICTORE EP. FELICE, ALEXANDRO, PAPIA.
MARTYRIBVS ROMÆ PASSIS.

[Commentarius]

Victor, Martyr Romæ passus (S.)
Felix, Martyr Romæ passus (S.)
Alexander, Martyr Romæ passus (S.)
Papias, Martyr Romæ passus (S.)

Auctore G. H.

Tertia claßis Martyrum in sæpius laudatißino apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani his verbis proponitur: Romæ Victoris Episcopi, [Cultus sacer in antiquis fastis.] Felicis, Alexandri, Papiæ. In aliis tribus apographis ejusdem Martyrologii Hieronymiani, scilicet Lucensi, Blumiano & Corbejensi Parisiis excuso, parum auctius ista leguntur: Romæ depositio S. Victoris Episcopi, Felicis, Alexandri, Papiæ. Mss. pervetusta Vaticanum ecclesiæ S. Petri, alia Romana Cardinalis Barberini & Ducis Altempsii, Casinense charactere Longobardico & Richenoviense sive Augiæ-divitis prope Constantiam in Suevia, ultimo omisso, ista tradunt: Romæ depositio Victoris Episcopi, Felicis, Alexandri. Omisso etiam Alexandro, reliqua continentur in Ms. Rhinoviensi. At Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio etiam excusum ista solum habet: Romæ S, Victoris Episcopi. At Romæ Victoris legitur in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. In Ms. S. Cyriaci a Baronio in Notis Martyrologii sæpius laudato habetur: De præsidio Victoris Episcopi: forsitan vitio amanuensium, & scribendum Depositio Victoris Episcopi, uti ea leguntur in Mss. Atrebatensi, Tornacensi, & S. Sabini in agro Tarbiensi. In Ms. Trevirensi S. Martini etiam absque palæstra Victor Episcopus, & in Aquisgranensi Victor memoratur. Et hæc sunt antiquiora Martyrologia confecta aut ante tempora Vsuardi & Adonis, aut certe non habita horum notitia. Iterum XXI Aprilis in quatuor apographia Martyrologii Hieronymiani ista habentur: Et alibi Victoris, Papiæ, Felicis. Quæ, ultimo omisso, traduntur in Ms. Richenoviensi. De quibus dubitamus, num sint iidem, qui hoc die accuratius sunt relati.

[4] Damus toto hoc opere plures Episcopos Romæ, Nicomediæ, Alexandriæ, [An S. Victor fuerit alibi, Episcopus & Romam ductus.] & Carthagine martyrio coronatos, qui non fuerunt istarum urbium Episcopi, sed aliunde ad illas adducti. Ita XVIII Aprilis dedimus classem XIV Martyrum, ex quatuor apographis dicti Martyrologii Hieronymiani, hoc initio, Romæ natalis SS. Eleutherii Episcopi & Anthiæ matris ejus. Quis hic non arbitretur esse S. Eleutherium XIV Pontificem Romanum, si Acta non extarent, e quibus fuisse Æcanensem in Apulia Episcopum, ac Romam martyrii causa abductum constaret? S. Eleutherio Papæ succeßit S. Victor, quem juxta corpus B. Petri V Calendas Augusti sepultum, tradunt cum libro Pontificali antiqui Catalogi Pontificum seculo VI & VII confecti, & ab Anastasio bibliothecario aucti, cum antiquis Breviariis & variis Martyrologiis, ejusque cultus hactenus ad dictum XXVIII Iulii constanter perseverat. Quibus omnibus cum supra memoratis Martyrologiis collatis, videtur haud improbabile Victorem Episcopum, hoc die Romæ martyrium cum sociis passum, aliunde, ut istic pateretur, adductum fuisse.

[3] Potuit interim aliquis sciolus extitisse qui repertum Victorem Episcopum & Romæ Martyrem, continuo nihil ulterius cogitans, iudicarit Pontificem Romanum fuisse: [S. Victor Papa a nonnullis relatus.] & placuit opinio Vsuardo, ita ad hanc diem scribenti: Romæ natale S. Victoris Papæ, qui post B. Petrum quintus decimus rexit Ecclesiam annis decem, & sub Severo Principe martyrio coronatus est. Similia habent Ado, Notkerus, Auctor martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, & ab his dicitur perperam tertius decimus post B. Petrum. Præterea rexit Ecclesiam annos circiter duodecim, uti ex obitu S. Eleutherii, & Consulibus Commodo V & Glabrione, quibus cœpit; & Laterano & Rufino, quibus finivit Pontificatum, alibi stabilimus. Martyrologium pervetustum, quod in monasterio S. Savini de Levitania in Pireneis descriptum extat (unde excerpta ad Gallias spectantia habuit ediditque Saussajus pag. 1248) ita loquitur: Eodem die, XX Aprilis depositio S. Victoris Episcopi, & passio S. Donati Martyris: quorum verborum pars prima etiam legitur in Ms veteri ecclesiæ Vaticanæ S. Petri, & additur Romæ, ut videatur etiam ibi Romanus Episcopus intelligi, de cujus martyrio tacent antiquiores Catalogi: posterior videtur spectare ad S. Donatam, Romæ etiam passam, de qua mox infra: quæ in Corbejensi Ms. Donatus quoque dicitur.

DE SS. SILVANO SEV SALAIANO, ASAIACO SIVE AIARICO, DONATA ET QVINTO,
MARTYRIBVS ROMÆ VIA NOMENTANA.

[Commentarius]

Silvanus seu Salvianus, Martyr Romæ via Nomentana (S.)
Asaiacus sive Aiaricus, Martyr Romæ via Nomentana (S.)
Donata, Martyr Romæ via Nomentana (S.)
Quinta, Martyr Romæ via Nomentana (S.)

G. H.

Nomentana via, quod tenderet Nomentum vetustum Sabinorum oppidum, appellata, celebris olim fuit, tum ob monumenta varia Ethnicorum Romanorum, tum ob varia cœmeteria Christianorum Martyrum in illa constructa. Ms. Vaticanum basilicæ S. Petri, ex quo & ex aliis edidimus genuinum Bedæ Martyrologium, cujus nomen præferebat, ista hoc die habet: XII Kalendas Maji Romæ depositio S. Victoris Episcopi, Felicis, Alexandri, de quibus supra egimus, Et in cœmeterio Martyrum, juxta viam Nomentanam, Salviani, Aragaci. Eadem ex dicto Ms. allegat Paulus Aringhus lib. 4 Romæ Subterraneæ cap. 26. Mss. Casinense & Altempsianum ista suppeditant: In cœmeterio Martyrum, juxta viam Nomentanam, Aralari, Donatæ. Quæ ita leguntur in Ms. Vaticanæ bibliothecæ signato numero 5949. Romæ via Numentana SS. Aralaci & Donatæ. In Ms, Romano Cardinalis Barberini, tres Martyres indicantur: In cœmeterio via Numentana, natale SS. Silvani Aiaraci, Donatæ. Quæ in antiquißimo Epternacensi apographo martyrologii Hieronymiani ita scribuntur: Item Romæ Silvani, Asajaci, Donatæ. Ms. Lucense ista prodit: In cœmeterio militari via Montana, natale SS. Silviani, Aiarici. In Blumiano codice: Via Momentana Natale SS. Salviani & Aiarici. In Ms. Corbejensi Parisiis excuso, nulla facta locorum mentione, indicantur nomina, Silviani, Tiaraci, Donati, Quinti. En quanta in omnibus diversitas. Via Nomentana, seu Numentana, perperam Momentana & Montana dicitur: Cœmeterium Martyrum, seu militare dictum, quod ibi plurimi corona martyrii donati, & inter illos Papias & Maurus milites excelluerint. Martyrum primus Silvanus, Silvianus ac etiam Salvianus dicitur. Secundus maxima varietate, Aiaracus, Alaracus, Aiaricus, Aragacus atque Asajacus scribitur: tertio loco est paßim Donata, ac semel Donatus habetur: Quarto loco in unico Ms. Corbejensi additur Quintus. Ex his memorantur in Ms. Augustano S. Vdalrici Ageracius, Salvianus, Donatus. Horum primus in Ms. Parisiensi Labbæi Aiaracus dicitur: reliquis duobus idem nomen aßignatur: Est Donatus supra relatus inter Martyres Afros, unde facile hoc nomen ejus pro Donata transcriptum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
GENESIO aut SENESIO, PVBLIO seu PVLLIO.

[Commentarius]

Genesius seu Senesius, Martyr (S.)
Publius seu Pullius, Martyr (S.)

G. H.

In apographo Blumiano Martyrologii Hieronymiani sub finem adduntur ista verba: Natalis S. Genesii Martyris: quæ Ms. Richenoviense ita profert: Alibi S. Genesii Martyris. Wandelbertus ante annos octingentos eumdem hoc versu honoravit,

Festaque Senesii celebrantur Martyris almi.

In Wandelberto excuso Synesius scribitur. Scimus Romæ S. Genesiū antea mimum, subito conversum ac martyrio coronatū referri die XXV Aug. Sed cum hic Martyr fere Senesius aut etiam Synesius scribatur, malumus eum hic proponere lectori, quia forsan lumen præbebit aliis plura indagandi. Martyrologium Ms. Trevirense S. Martini Romanum Martyrem facit, & alios adjungit his verbis: Romæ Senesii Martyris, Pullii, Sulpitii & Serviliani. De his duobus ultimis Romæ paßis supra egimus. Ipsis interim, in Martyrol. Ms. Vltrajectino Ecclesiæ S. Mariæ, præponitur nomen Publii Martyris, qui cum in antiquis apographis non exprimatur, hoc loco ejus meminimus, ut vel sic memoria antiquior, si qua latet uspiam, reviviscat. In Ms. Vsuardo a Widone Krentzelin aucto, ista leguntur: In Nicomedia SS. Senesii & Theophanti: hi sunt translati in cellam Ratolfi. Forsan hi sunt SS. Synesius & Theopompus, ab aliis relati XXI & XXIII Maji.

DE SANCTO MARCELLINO.
EPISCOPO EBREDVNENSI IN GALLIA.

SECUL. IV.

[Praefatio]

Marcellinus, Episcopus Ebredunensis, in Gallia (S.)

G. H.

Ebredunum urbs Galliarum antiquißima, juxta Druentiam fluvium, rupi inaccessæ in hodierno Delphinatu imposita, Alpium maritimarum metropolis, creditur aliquod fidei Christianæ lumen a B. Nazario, postmodum sub Nerone Mediolani passo, percepisse, quod erit ad diem XXVIII Iulii examinandum. Verum cum sequentibus seculis dictum fidei lumen inter persecutiones plurimas esset extinctum; voluit Divina misericordia illud resuscitari, cum quarto Christi seculo pax esset Ecclesiæ data, [S. Marcellini I Episcopi Ebredunen.] at tum ex Africa in has Alpes maritimas transmisit cum duobus sociis S. Marcellinum, fundatorem Ecclesiæ Ebredunensis ac primum ejus Episcopum, a S. Eusebio Vercellensi & Cameliano Valentino consecratum. Hujus Marcellini Acta aliqua edidit Ioninus Mombritius, [Acta apud Mombritiū, dantur integriora ex Mss.] in sua de Vitis Sanctorum collectione, ante ducentos circiter annos excusa: quæ eadem Mss. extant in Imperiali monasterio S. Maximini apud Treviros; & multo exactius, cum addito libro secundo (qui nobis Caput 3 erit) miraculorum, in Ms. codice Nicolai Fabri, olim Parisiis ad nos misso; & in veteri Ms. monasterii S. Claudii, quod Petrus Franciscus Chifletius communicavit: eademque Acta nobis etiam Ioannes Mabillon obtulit, vir Actis Ordinis Benedictini editis notus. Auctor hujus Vitæ, facta diligenti inquisitione etiam apud illos qui annum ætatis nonagesimum aut fere centesimum agebant, selegit illa, quæ judicavit maxime veritati consona; eaque posteritati tradidit, adjunxitque miracula, quæ Deus per interceßionem S. Marcellini suis temporibus operari est dignatus.

[2] Hisce conformia sunt, quæ in antiquis Martyrologiis traduntur. [Compendia ejus apud Vsuardum,] Verba Vsuardi sunt ista: In Galliis civitate Ebredunensi S. Marcelli (imo Marcellini) ejusdem urbis Episcopi & Confessoris, qui divino jussu cum sanctis sociis Vincentio & Domnino ex Africa veniens, maximam partem Alpium maritimarum verbo & signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi convertit. Hæc Vsuardus; Ado insuper addit: Ita ut baptisterium, quod ipse apud præfatam urbem condidit, [Adonem,] in sacrosanctis Paschalis festi vigiliis, divina virtute, singulis annis, aquis subitis inundetur; & per septem ejusdem solennitatis dies, gratia exuberante, permaneat. Venerabiles socii ejus apud Diniensium urbem conditi, gloriosis nihilominus miraculis commendantur. Hæc Ado, qui Marcellinum appellat. Hunc describunt Notkerus, [& alios:] Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 69, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, & alii. Vsuardum vero sequuntur Bellinus, Maurolycus, Galesinius & alii cum hodierno Martyrologio Romano. Saussajus in Martyrologio Gallicano, longiore Sanctum ornat elogio, additque ab Adone subjici, beatorum cooperariorum S. Marcellini corpora, post inclytum eorum transitum, ad Diniensium oppidum delata, ibidem condigno cultu quiescere, signisque micare gloriosis. Hæc ibi. Verum Ado, ut verba ejus allata indicant, asserit illos apud Diniensium urbem conditos, non post transitum delatos. Certe Acta infra habent eos a S. Marcellino Diniam missos & eductos. Ex his S. Vincentius traditur coli XX Ianuarii: ubi quia nihil de eo dictum, consule quæ de S. Domnino primo Episcopo Diniensi diximus XIII Februarii: quo colitur. Simul etiam memorantur hoc die & sequenti in Ms. Martyrologio Centulensi seu S. Richarii & nonnullis aliis, nec non in hoc disticho Wandelberti.

Marcellinus, Domninus, Vincentius, æque
Nomine bissena radiant, festoque, fideque.

Gregorius Episcopus Turonensis, lib. de Gloria Confessorum cap. 69 solim ista de S. Mærcellino Episcopo sic scripsit. [elogium ex Gregorio Turonensi.] Habet & Ebredunensis urbs Patronum proprium Marcellinum Antistitem; per quem dum adhuc in corpore moraretur, multa Christus miracula operatus est. Hic enim fecisse dicitur lavacrum ad baptizandum, in quo in die Natalis Domini & Dominicæ cœnæ, aqua dicitur divinitus exoriri. De quo etiam ad aliud lavacrum, in quo consuetudo prisca baptizari instituit, aqua defertur. Non tamen cumulatur, ut de illis fontibus Hispaniæ supra retulimus. Ad hujus Sancti sepulcrum lychnus assidue lumen præbet: sed accensus semel multis noctibus sine ullo additamento perdurat: & plerumque contingit, ut extinctus a vento, divinitus iterum accendatur. Ex quo oleo plerumque infirmi medicamenta suscipiunt. Hæc dictus Gregorius. [oppidum & ecclesia S. Marcellini.] Est oppidum aliquod S. Marcellini in eodem Delphinatu haud procul a dextera ripa Isaræ fluvii. Fuit etiam Ebreduni una ex septem Ecclesiis S. Marcellino dicata, sed ab hæreticis diruta. Caput ejus Diniam translatum, una cum Sanctorum comitum reliquiis, magna in hunc usque diem veneratione coli testatur eruditißimus Petrus Gassendus Præpositus Diniensis in Lectionibus, quas de S. Marcellino composuit. [Caput Diniæ] Colitur autem sub ritu Officii duplicis in Ecclesia Maurianensi, juxta Breviarium anni 1513: & cum Officio 3 Lectionum, quarum ultima erat propria, inveniebatur in Breviario Turonensi anni 1611: sed in posterius edito anni 1635 omittitur memoria hujus S. Marcellini.

VITA
Ex variis MSS. codicibus & Mombritio.

Marcellinus, Episcopus Ebredunensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 5227, 5228

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Inter illustrium Martyrum gloriosa certamina, & beatorum Confessorum clara præconia, ita totus pene mundus Christo est largiente repletus; ut singulæ quæque urbes peculiarium se gaudeant Martyrum patrociniis defensari. Sicque fit, ut quantum illis inæstimabile scribitur virtutum præmium, tanto magis accrescat fidelium gratia populorum. [Auctor auditis S. Marcellini miraculis,] Unde & ego dum singulas delector perquirere testium palmas; ad civitatem usque Ebredunensium veni: ibique invenio virum, multis jam temporibus dormisse in Domino; nunc insignia virtutum a peragere miracula: ita ut quantum fides devota postulat, opere desiderato proficiant. Sed quia hæc singula suis deputanda sunt locis, ad solicitudinem b angoris mei sermonem convertam. Cumque curiosius sciscitarer, [inquirit de ejus vita,] quænam fuisset in pueritia hujus sancti hominis conversatio, quæve patria quantisque signis ac virtutum miraculis ad sublime illud Pontificatus officium pervenisset; omnes quæ postea scripta reliqui, una voce mihi declararunt. c Imo & quos præcipue ætas veternosa pertraxerat; ex quibus nonnulli nonagenos ant fere centenos ducebant annos, una & consona voce id dedere responsi, hunc fuisse ac esse virum, cujus vitam præsens confirmaret gratia virtutum: & non difficile ea in veritate posse consistere, quæ corpore indutus fuerit operatus, cum nova semper gesta priscum videantur semper renovare triumphum. At vero ne fastidium sui lector per longinquitatem sustineat inculti sermonis, jam cum virtutum miraculis nomen beati inseram Sacerdotis. Prius tamen, [& implorat ejus opem:] ut nobis misereatur Deum quæsumus, ut intercessione pii Pastoris trepidationi nostræ veniam placatus impertiatur; quia cum ad bonitatem nominis ejus propinquo, magis magisque intremisco: & conscientiæ terrore detentus, loqui non valeo quod eum memorare cognosco. Memoriam tamen ejus seculis venturis transmittere cupiens, imbecillitatem meam pondus tam Sanctum ferre non posse profiteor. Parcat quæso, & Dominum pro nobis eximius adeat suffragator: ut cum nomen ejus celeberrimum personuerit, ipse in os nostrum pacificatus introeat.

ANNOTATA.

a In aliis Mss. digerere aut elicere.

b ibidem, languoris.

c Hic finit Prologus apud Mombritium.

CAPUT I.
Sedes Ebreduni constituta socii Diniam mißi, fides miraculo calicis redintegrati promota.

[2] Marcellinus igitur, Africanæ provinciæ civis, primus Sanctæ Ebredunensium Ecclesiæ constitutus Antistes, [In Africa natus,] fuit non infimis, ut fertur, oriundus parentibus. Sed qualiter ad culmen Pontificatus ascenderit, lectio succedens demonstrabit. [& disciplinis sacris instructus,] Is ergo cum in adolescentia sacris divinisque insisteret disciplinis, divino admonetur Spiritu, ut Gallias, quas tunc dæmonum cultura fœdaverat, sancta solicitudine visitaret: id sibi laboris a Domino injungi, ut quoscumque Gentilitatis errore deprehenderit sordidatos, per gratiam prædicationum ad viam a virtutis & luminis revocaret. Cumque hoc præceptum divino inspiramine concepisset; [jussa divino] soli Deo notus, ac antiquo serpenti non incognitus repugnator, inconsultis parentibus contubernii sodalem beatum sibi tantum elegit Vincentium; [assumpto socio S. Vincentio,] ad cujus nunc sacratissimos cineres non minimas Dominus dignatur operari virtutes. Itaque ab Africæ portu cum uterque navi solvisset, felicibus prosperisque successibus ad b castrum Nicensium usque perveniunt.

[3] Exinde jam verbo salutis imbutam, aratro Dominicæ Crucis proscindendo culturam; per diversas mundi partes jactus sancti seminis irrigabant; c [Nicææm appulit:] atque inter immensas Alpium rupes humilitas celsa percurrens, velut in rota mundi tonitru oris eorum vox euangelica persultabat: erantque, ut scriptum est, [ambo apud Alpestres verbo Dei seminato,] exultationes Dei in faucibus eorum, & gladii ancipites in manibus eorum, ut alios gratia virtutum, alios admiratione patientiæ, multos etiam sancti Spiritus gladio ab idolorum culturis abscinderent, & d in rudi campo Christi novellam frugem infatigabiles operarii excitarent. [Psal. 149, 6] Qui cum Alpinam illam quæ vocatur maritima, crederent expetendam, tandem ad locum hunc, [Ebredunum veniunt:] qui nunc orationibus numquam irritis frequentatur, perveniunt. Jam hic quales se quantosque præbuerint, non est nostræ facultatis evolvere. Sed ea tantum sufficit explicare, quæ aut recens memoria mandavit Patrum, aut vera loquunrur opera virtutum.

[4] [oratorium condunt:] Primo igitur omnium orationis locum juxta muros urbis condendum statuunt: ubi cum die noctuque in psalmis & orationibus persisterent ac non in solo pane, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei vitam beatam transigerent, jejuniis macerati, fide refecti, florebant. [insistunt orationi & prædicationi] Ex hinc confusio Paganis & non parvus quotidie livor nascebatur: cum illi divitiis ac delitiis opimi, ipso quidem corporis vultu se esse turpiores aspicerent; & illorum lucere aspectum divina gratia mirarentur. Sicque per omnem mundum odor bonæ hujus suavitatis inolevit, ut sicut de Apostolis cecinit David: In omnem terram exivit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. [Psal. 16, 4] [multos convertunt:] Itaque universa cohors idolatriæ ad divinum auxilium confugiens, multi se ab eis effici Christianos devota mente postulant.

[5] Qui cum consecrationem loci, quem constituerant per se implere minime auderent (sed quid non esset sanctum quod a talibus Sanctis fuerat collocatum?) tamen ad venerabilem e Eusebium, Vercellensis Ecclesiæ egregium Confessorem, peculiaris B. Marcellini fama, [a S. Eusebio Ep. Vercellensi,] quæ latere non poterat, rumore est currente perlata. Et cum raros, adhuc fide pullulante, Sacerdotes Ecclesiæ Domini per singulas civitates possiderent; missis epistolis suis a prædicta Ligurum civitate, in solatium sibi B. f Æmilianum, Valentinæ urbis ascivit Episcopum, indicans ea de homine Dei, quæ jam opera virtutum assidue publicant: [& Cameliano Valentino,] adjiciens etiam g digne illum Pontificatus gratia cumulandum. Tunc per ipsos ad Pontificatus officium provectus est. Cui impositioni cum ille indignum se esse omnimodis reclamaret; [consecratur S. Marcellinus Epis.] ab omnibus magis magisque dignior consonis vocibus clamabatur. Et post hæc sic egit suscepti Pontificatus officium, ut divino quotidie participaretur alloquio.

[7] [SS, Vincentium & Domnium,] Nam ille B. Vincentius, cujus supra fecimus mentionem, tanto collega dignissimus, una cum viro venerabili condiscipulo suo Domnino, quem superius pro quadam oblivione mentis pene omisimus, h Diniensium civitatis eligentes partes, plures suo salvaverant exemplo. Nam & ipse non immerito Domninus scripturæ commemoratur eloquio, quem parem fecit beata devotio. Denique usque in hodiernum diem ad venerabiles sepulturas eorum & dæmonia ejiciuntur, & multi sanantur infirmi. Nec enim fas erat, ut in tribus personis non trina dominatetur potestas: ut inseparabilis Trinitas, dum tres in unum connectit affectum, sanctitatis inde efficeret caput. Memoratum igitur Antistitem Ebreduni relinquentes, sese minoris meriti judicabant; nec posse unum absque alio comitari, nisi forsitan illum, in quo Christi perfecta plenitudo ad integrum manebat. Sed hoc beati viri permissu potius quam suo nisi sunt præsumere ausu. Denique vir beatissimus his eos verbis alloquitur, dicens: Ite, inquit, filii, [ultimis monitis instruit,] Domini custodientes præceptum, quoniam ipse misit discipulos suos binos & binos prædicare pœnitentiam in remissionem peccatorum. Vos uno utimini commeatu: ego etsi corpore absens, spiritu semper usque ad diem resolutionis meæ præsens vobiscum manebo. De cetero Domini, ut confido, nos nullatenus dispensatio separabit. Cumque huic præcepto contradicere omnino non possent, vestigia ejus osculantes, vale dicto, profecti sunt. Et cum eos non sine lacrymarum imbre prosecutus fuisset, in civitatem quam elegerat regressus est.

[7] Jam ibi conversans, factus est velut Christi mitissimus agnus: [omnibus omnia factus,] ac intra semetipsum Euangelicum illud assidue Domini præceptum commemorans; Quia ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. [Mat. 10, 16] Sed hanc similitudinem de perfidia dictam sufficiat Paganorum; quoniam universa illa civitas idolorum referta ferebatur ceremoniis. Ipse tamen tanta erat simplicitate columbæ præditus, ut astutiam serpentis per omnia præcaveret. Cumque omnibus omnia esset, ut omnes lucrifaceret; venit dies, ut inter convivas qui ad sancti Sacerdotis convivium fuerant evocati, unus interesset Paganus. [admittit ethnicum inter alios ad convivium,] Quem cum ille allocutione provocaret blanda, nec fastidiret dæmonum cultorem Sancto participari convivio, quem optabat ceteris aggregari fidelibus; primum monuit dicens: Licet, inquit, fili, nos in mandatis acceperimus, mensam cum Gentilibus non habere communem; tamen mirum mihi est, ut cum tota Domino inspirante, salvata sit civitas, ipse solus mente lupina in magno grege ovium dura cervice audeas permanere. Ad hanc ille vocem velut fatigatus, immo confusus, hæc dicitur dedisse responsa: Multa sunt quidem quæ te audio operari: sed si me coram posito tale aliquid feceris, adhuc minime æquari poteris maximo Deo nostro Apollini.

[8] [calicem comminutū,] Quod cum ille spiritu urgente diabolico balbutiens i prompsisset, casu puer, cui pincernæ officium erat, dum calicem plenum Gentili illi ad medium fere convivii obtulisset, de manu ejus corruens totus comminuitur. Cujus fragmenta dum pallidus studet colligere minister, ille Paganus ait: Hic tuæ si possunt, Marcelline, appareant artes. Si fractum resolidare, potueris vitrum: credimus quod ea quæ de te ferunt fabulæ, sic etiam opera signent. Adhæc beatissimus Pastor ait: Licet non tua hoc mereatur, Pagane, perfidia: tamen non defuturam in hac parte Christi credo virtutem. Et ecce confestim fragmenta minister Sancto obtulit Marcellino. Ille clara voce audientibus cunctis, porrectis ad cælum oculis, ait: Domine Jesu Christe, cui subjecta sunt omnia, [precibus suis redintegrat:] cui universa famulantur, cui & sensibilia deserviunt, & insensibilia obediunt; fac hoc vas solidum, sicut fuerat prius. Mox ad vocem ejus omnes illæ particulæ resolidatæ sunt, ita ut per totum illud convivium ac deinceps calix ille usui quotidiano deserviret. Sed nec Paganus ille moram faciens, respondit: Fateor, inquit, tibi, beatissime Papa, quod hoc non faceret noster si ab inferis rediret Apollo. Sed ecce cognosco nullam esse salutem in his diis, quos aut faber conflavit in ære, aut certe sculpsit in lapide. Nunc quoque precor te, [& ethnicum convertit ad fidem,] quia vana sunt quæ huc usque colui, non patiaris me a grege Sanctorum diutius effici alienum. Cumque vir beatissimus professionem hanc auribus accepisset, Crastina, inquit, die, si fidem operibus adornaveris; faciam quæ desiderare te video. Et ecce die Dominica maturius lucescente, [& baptizat:] ille gratia baptismatis consecratur; inter domesticos apostolici viri se adnumerari congaudens, postea discipulus dicitur fuisse perfectus. In viro tamen beato virtus indeficiens permanebat; & ita per ipsum immensæ florebant virtutes, ut maturatæ per universum discurrerent orbem. [omnia Deo tribuit:] Etenim Dominus dabat verbum euangelizantibus in virtute multa. In illum tamen nullam jactantiam, nullum stimulum vanitatis, seminare antiquus ille valuit serpens: sed hæc omnia per gloriam Dei a Domino fieri judicans, nihil propriis suis viribus adscribebat. Non in illius ore nisi modulatio psalmorum: non in illius corde nisi Christus per omnia repausabat.

ANNOTATA.

a Aliis, veritatis & luminum,

b Castrum, aliis Castellum Nicensium, urbs Liguriæmaritima, vulgo Nizza vel Nice aut Nice in Provincia, ditionis Sabaudicæ: Episcopalis sub Metropoli Ebredunensi.

c Mombritius, Divina semina aratro Dominicæ Crucis in diversas mundi partes excolebant.

d Aliis, in viridi Christi campo novellam messem investigabiles.

e S. Eusebius ordinatus est Episcopus Vercellensis circa annum 340, Martyr occubuit Kalendas Augusti anno 371.

f Alibi Camelianus, Mombritio Hemilianus, Ioanni Columbi in Episcopis Valentinis Æmilianus. Forsan is, qui Concilio Valentino interfuit Æmilianus anno 374. De hac Valentina ad Rhodanum urbe agemus ad Vitam SS. Felicis, Fortunati & Achillei 23 Aprilis.

g Ms. S. Maximini cum Mombritio, dignæ Pontificatus gratiæ copulandum.

h Diniensium legendum est. Mombritius litteris turbatis Climentiū, in aliis etiam Ebredunensiū scriptum.

i Alias prorupisset.

CAPUT II.
Alia viventis miracula & opera: pius obitus.

[9] Interea dum secum aliquid Psalmorum volveret & a passu extensiore paululum a civitate fuisset progressus, subito per aggerē publicum legatio velox superveniebat. Et ecce ob nimiam festinationem, dum mulio veredum amplius quam poterat properare certat: ipsa defecit evectio. Nec longe vir beatus aberat. Ille igitur cujus jumentum b defecerat, arreptum pondus quod ante se deferebat in cervicibus Beati ad civitatē deferendum imposuit. Quē ille laborem benigne suscipiens, incunctanter tulit: [pondus grave permittit humeris imponi & defert latus:] ac illi, per quem injuria illata fuerat, sermonem facere hoc modo cœpit: Si Dominus & Salvator noster, o fili, in humilitate carnis suæ vulnera nostra alligare dignatus est, & vinum compunctionis ac oleum misericordiæ adhibuit, curamque ut pius & peritissimus instituit medicus, ac doctor gentium velut stabulario solicitudinem gerendam mandavit; cur ego onera vehiculi tui non deferam? & inter hæc & his similia simul responsorium canebat Domino dicens, Ut jumentum factus sum apud te, & ego semper tecum.

[10] [eoque qui injuriam fecerat a flammis liberato] Sed ubi jam ad civitatem progressi, adhuc impositum onus famulum Dei deferre cogebant; simulque & insanire incipientes, cum juxta domum ipsius, ubi eos opportunitas itineris adduxerat, præterirent; unus ex instantibus, causa humanæ fragilitatis accinctus, ad parietem domus beati viri aquam fundere superbia instigante præsumpsit. Tunc a memorati Sancti parietibus evolavit flammæ globus, qui protinus virum absorbere potuisset, nisi ille se, velut ad Sanctum refugiens, [ceteris veniam precantibus condonat:] ante pedes Sancti quem oneraverat projecisset. Nec prius spiritualis flamma discesserat; nisi onus, quod indigne tanto viro impositum fuerat, a comparibus jacentibus fuisset ablatum. Tunc universi ante vestigia ejus proruentes, omnimodis precabantur; ut eos, injuriarum causas non rememorans, illæsos pateretur abire. Et ille oratione data, respondit; Abite, inquit, filii securi, Dominum pro ignorantia vestri supplicate erroris: & hortor ne talia repetatis, ut ne talia iterum patiamini. Multæ ab eis beato viro dicuntur oblatæ pecuniæ: quas ille velut venenum diaboli respuit, dicens, [pecuniam oblatam respuit:] multos esse per aggerem publicum pauperes, quibus omnis eorum largitio erogari deberet: sibi gratia Salvatoris in eo collata satis abundeque sufficere.

[11] Sed nec multo post alia sequens superbior advenit missa ab Imperatore legatio. Qui cum memoratum beatum virum subito in platea Domino vacantem reperissent stantem; [alterum post similiter injurium sibi,] mox unus consignatos ei veredos custodire mandavit: insuper adjecit, ut flagello, quod manu gerebat, Beatum percutere minime dubitaret. Unde factum est ut citius percussor caderet, quam miles Domini ictum ferientis exciperet: nam a dæmone, cujus hoc instinctu præsumpserat, arreptus, tremere ac stridere non mediocriter cœpit. [& ideo a diabolo obsessum,] Tunc curiosius socii requirentes, quisnam fuisset ille, qui hanc pertulisset injuriam; didicerunt a cunctis Christianorum hunc esse Pontificem. At illi hunc placare sua humilitate nitentes, omnes qui præerant civitati ad Antistitem summum cum grandi devotione miserunt. Qui cum eorum precibus reniti non potuisset magis nec voluisset voluntate sancta, [rogatus a civibus,] cum jam forte domum fuerat progressus, ad corpus pene exanime regressus est. Cumque jam ipsa satis torpentibus membris fila vitæ c laxasset, intonare diabolus his vocibus cœpit. Numquid non suffecerat, Marcelline, quod nos ab Africæ finibus excluseris, ut vel in Galliis nobis quietis habitare liceret? Ille, cum paululum diaboli irrisisset dementiam, percutiens pectus, ac tota mente commotus; [liberat:] ait: Tibi dico, spiritus immunde, qui superbia elatus, super cervicem homjnis hujus residere præsumis, ut in nomine Domini Jesu Christi discedas a famulo Dei, & alienus efficiaris ab eo quem ad imaginem suam plasmare dignatus est. Et adhuc vix fere eloquium hoc ex ore proruperat; jam ille ignem sancti eloquii non ferens, cum ingenti fœtore discesserat. Sicque homo ille redditus sanitati, statim Christianum se effici postulabat.

[12] Tunc cum omnes inspiramine Dei omnino ad fontem salutis properarent; [Majorem permittit construi ecclesiam] cœpit ecclesia Christi undis fœtantibus parturire, & ad unum ovile multi Catholici greges concurrere. Sicque factum est, ut omnes, projectis ante pedes S. Marcellini secundum formam Apostolicam pecuniis, majorem sibi ecclesiam, quæ universam fidelium multitudinem recipere posset, desiderio ardenti fieri postularent: cui adjunctum baptisterium, [cum fonte baptismali,] parvo quidem opere; sed divino omnimodis effulget miraculo. Hic fons precibus Beati, immo ut veridico ore referam, de Domini pietate (securi quia quæcumque fides postulat, impetrasse se gaudeat) irriguus ac indeficiens assidue manat, [continuo manante,] ac in perpetuo Deo ordinante manabit. Talis enim in argento non fulget gratia, qualis in manantibus aquis. Cum ad sacram Dominicæ resurrectionis noctem conveniendum est, Domino largiente, ipse quoque ad mensuram certissimi loci profluit: & septem sanctissimis diebus paschæ in plenitudine sua manens, [& festis Paschalibus exuberante,] octavo die paulatim minui prospicitur; non quod ipse unquam deficiat; sed ut proveniente anno novitatem sui miraculi recrescens ostendat. Ex cujus sacratissimo latice siquis qualibet infirmitate detentus potando sitierit, [ac quoslibet morbos sanante:] omnium suorum statim consequitur sanitatem d morborum: hæcque non solum veterum narrat historia, sed præsens dat testimonium veritati.

[13] [construit ecclesiam procul ab urbe,] Cum inter primitivorum greges Ecclesia fœcunda gauderet, jamque a vicinis locis multitudo fidelium concurreret; in sexto decimo a civitate milliario, propter longinquitatem populorum, ecclesiam Domini propriis viribus credidit construendam. Ad cujus sancta solennia celebranda ipse cum multitudine populi a civitate properans, ad quemdam fluuium cui Consanctio e nomen est, perveniunt: qui enormitate pluviæ ac nivium resolutione tumescens, [ad ejus solennitatem accedens] devotam Deo plebem ad opus desideratum accedere non permittebat. Tunc beatissimus Pastor & cum omni veneratione colendus, conversus ad populum hæc consolationis verba depromit: Æquo animo estote filioli, [per fluvium intumescentem.] quoniam Dominus noster hodie fidei vestræ patefaciet vias: & cum vos ad desiderata perduxerit loca; Paganis non minimam confusionem generabit. Aut quomodo illa inclyta Divinitatis dextera sine virtutibus ac mirabilibus consistere potest, in qua universæ virtutes manere noscuntur? Si enim indissolubiles marinos fluctus Moysi Duci aperuit, ut pedes Sanctorum pulverulentam viam ac lucis peregrinam [ingressi] calcarent saxa profundi; & e contrario inimicam gentem pelago demersit, ut populum justitiæ parem ac æquitatis consortem condigna laudibus suis præconia liberarent; cur nostris non propitietur meritis, & ignoscat peccatis, & nobis per mare seculi istius gradientibus fluminis hujus impedimentum aperiat? Cumque hæc fuisset effatus, elevata dextera vexillum Crucis extendens, [precibus ad Christum fusis,] audientibus cunctis, his vocibus aures divinas nota jam sibi securitate pulsare non desinit: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, qui super creaturam aquæ plantis non desidentibus ambulasti, quique Apostolum tuum apprehensa dextera super f solidos latices sustentasti, ut quid possit fidem sustentare, persuaderes; ad cujus imperium aquæ, originem propriam oblitæ, in vini se saporem converterunt; aperiat nunc nobis, quæsumus Domine, invicta tua dextera viam, atque fluminis hujus post nos revocans cursum, siccum nobis iter adire concede: quia tibi est honor & gloria, virtus & imperium in secula seculorum. [iterpandit:] Cumque omnes respondissent. Amen; ecce & tumidi æquoris fluctus resupinatusque amnis post tergum eorum defluere cœpit; quia nec prius vir beatissimus a supplicatione discesserat, nisi omnis illa multitudo in ulteriores ripæ partes aqua cedente se pervenisse gauderet.

[14] [reliquos ethnicos conversos baptizat:] Hæc jam stirps illa parvissima, quæ remanserat, Paganorum audiens, ipsum iterum remeantem cum laudibus atque devotione plenissima excipientes, omnes uno momento, universa ætas & sexus, gratia baptismatis consecrati sunt. Nam & diversæ infirmitates ab eo sanatæ dicuntur, ita ut claudi reciperent gressum, cæci visum, surdi auditum, & hi qui a spiritibus immundis vexabantur omnes fuerint absoluti g. [miracula patrat:]

[15] His itaque per ordinem atque in veritate compertis, festivitatem ejus duplici gaudiorum remuneratione locupletatam cognovi: [obitus incidit in 13 Aprilis,] ita ut cum transitus ejus die Iduum h Aprilium pro transmigratione veraciter excolatur; post octo, dies, [depositio in 20 Aprilis,] id est XII Kal. Majas depositio venerabilius adimpleatur. Quodsi quando pascha esse contigerit, in his octo diebus paschalis lætitia non deerit. Sed hæc non alia res fecit, nisi quod Episcopi, qui ad Sancti Confessoris exequias interessent, longe positi videbantur: hæc interim breviter atque ut potuimus tenui sermone perstrinximus.

ANNOTATA.

a Alia Mss. passuum cursu extensiore:

b Ibidem, deperierat.

c Alibi, lassasset & lassesceret.

d Mombritius cum Ms. Membrorum.

e Consanctio, in Mss. etiam Cusanctio, Mombritio Sanctio.

f Mss. etiam solutos.

g Sanmarthani in Archiepiscopis Ebredunensibus, dicunt multa & ea quidem acerbissima a Constantio Imperatore Ariano passum in exilio animam reddidisse, de quo nihil alibi legimus.

h Eo die refertur a Galesinio & Ferrario.

CAPUT III.
Miracula post mortem.

[16] Licet superiori libello Vitam S. Marcellini, ut potuimus, tenui sermone perstrinximus; adjacet etiam illa memorare, quæ ad sepulcrum ejus, usque in hodiernum, miseratio divina mirabilia fieri concedit. [Sanantur 2 habentes suas manus pectori infixas,] Quodam igitur tempore uni ex pauperculis, insidia obviante diaboli, manus pectori adhæsit, ita ut etiam ungues interna ejus penetraverint. Cumque ad ipsam animæ sedem ungues crescentes assidue pervenirent, ad sepulcrum Beati devotus advenit. Tunc ex oleo, quod luminaribus illius præerat, fide plenissima ungere cœpit: & ubi infirmitas diuturna vim sancti liquoris accepit, mox absoluta manus pristinæ sanitati ac usui quotidiano restituta probatur. Sed & illud mirabile credidi adjungendum, mulierem quamdam in seipsam incurvata manu, simili fuisse sanatam exemplo.

[17] Quod vero nunc dicturus sum, longe lateque percrebuit, & non solum a fidelibus, verum etiam & ab ipsis Arianorum cultoribus veritas vulgata taceri non potuit. [civitate ab hostibus obsessa] Cum jam ad civitatem memoratam hostilis manus advenisset, necesse fuit ut se incolæ loci intra septa urbis ipsius concluderent; & antequam portæ inimicis infestantibus clauderentur, quasi valedicturi, omnis omnino utriusque sexus & ætatis conditio, ad ejus sepulcrum cum grandi amaritudine & anxietate perveniunt; & cum lacrymis auxilia consueta implorare non desinunt, dicentes; Quid inquam, piissime Pastor, tuis profuit, in pace, tua intercessione tueri alumnos, si nunc eos permiseris inimicorum subjacere periculis? Commove nunc illius tua legatione inclytas aures, [Incolæ ad S. Marcellinū confugientes,] qui juxta est his qui tribulato sunt corde. Per te ad eum nostrarum confessionum deferantur lacrymæ, per quem nobis semper non sunt commemoratæ offensæ. Accipe, si non nostros, quos peccata impediunt, vel parvulorum innocentium gemitus: neque simul pereat justus cum impio; ne tanto auctore manente, indigena esse incipiat peregrinus. Cumque ex more Missarum fuissent celebrata mysteria, ac ipsam Sanguinis Dominici plenitudinem cum imbre lacrymarum perfunderent, in civitatem commendatione celebrata regressi sunt, opperientes quidnam aut eorum obtinuerant preces, aut quæ pietas summi Præsulis largiretur. Et ecce Noë noster, nostris vere renovatus temporibus: qui dum in arca ecclesiæ, inundationem suscepit lacrymarum, beneficia collata restituit meritorum. Etenim talis extitit copia fletuum, quæ deleret abundantiam peccatorum: pugnabat quippe gemitus parvulorum pro salute parentum: & miserandæ matrum lacrymæ, pro quibus primitus funderentur ignaræ, erant quidem ob hoc ne solveretur quod Deus ligaverat, sed & ne periret quod Deus nasci præceperat. Quid inter hæc tu agis, vetustissime ac sanctissime Pater? quid somno deprimeris? quidni tantis ploratuum stimulis excitaris? Surge jam, & nobis illam spiritalem admitte columbam, quæ sub tempora illius arcæ natatilis conditoris, ramum exhibuit viridantis olivæ. In illa etenim hora, [Cruce commota,] cum a basilica ipsa egrederentur, aspiciunt Crucem, quæ cuidam ædificio supposita habebatur, in seipsam totam commoveri, & in rotali turbine gyrum in gyrum convertere, quasi fugam sine dubio admonere, mirantibus eis quid sibi hoc ostenderet signi. Et ecce exercitus qui dudum sperabatur advenit. Sed quando tuas in quibuslibet rebus contines, Christe, virtutes, ut Crux nunc redderet salvos, quos jam antea tenebat redemptos? Tunc omnes recipiunt vires, [& columba apparente,] & non deesse sibi auxilia divina credentes, quos jam stemma Crucis securos ac in totum reddiderat fortes: quia & columba nive candidior, luce rutilans, ea hora a basilica ipsa egrediens, super turrem portæ auxilium erat præbitura. Sed quid mirum si illa omnem curam salvandæ plebis impendat, quæ te Jordanis alveum sanctificaturum ingressum, sancto obumbravit Spiritu? Et veluti his diebus fluenta ejus ad usum demissa consuetum, ante faciem tuam tremefacta refugiunt, ita & hanc similis comitatur cælestis elementi conditio. Denique donec hostium tela pennis insita volitarent, ipsa minime recedebat. [liberantur.] Cumque incassum inimicorum conatus proficeret, ac in seipsos jacula transmissa redirent, vix horæ spatium intercedebat, & ecce pluvia ab æthere aderat ministrata, serenoque vibratos arcus madefaciens, certaminis furorem restinguebat: & ita pharetræ vacuæ domibus itineralibus, inimicis nihil proficientibus, revehebantur: sicque Beato intercedente livor profanus evanuit, ut nihil se inibi profecisse gauderet.

[18] [Furatus ensem a S, Marcellino constrictus, refert.] Illud vero quale judicabitur? Cum quidam religionis ac devotionis studio, ad basilicam ipsam orandi causa venisset; ancipitem gladium, quem manu gerebat, ante postes templi pro reverentia loci exposuit. Et ecce, subito viator alius affuit, qui arreptum gladium furto auferre tentavit. Cumque cursu propero aufugere conaretur, ille oratione completa pro foribus egressus est: & cum requisitum gladium minime reperisset, pede continuato ad auxilium Christi confugit, & dicere voce clara cœpit; O B. Marcelline, quando mihi ligata peccatorum vincula solves, si aufers commendata? aut nescio quo pacto mihi tua largiaris, si non mea prius reddideris. Qui cum paululum rei sustineret eventum, opperiens quidnam Dei servus esset acturus; ecce ille qui scelus hoc furti perpetraverat superveniens, sua crimina confiteri his vocibus cœpit; diaboli se solicitatione fuisse præventum; & ubi is qui perdiderat, aures Beati sua suggestione adire exorsus fuisset, illico se catenis indissolubilibus visibiliter a S. Marcellino fuisse constrictum. [& liberatur:] Et ita reddito ense, non solum crimine sed & dæmone purgatus est.

[19] Sed ne forte dum similes res virtutum edicimus, false ab incredulis judicentur, [Sanantur moribundus,] præsentes hi sunt, quibus id miraculi quod sequitur, pro sua devotione contigit meruisse. Quidam est ergo apud nos, quem jam Presbyterii venustat officium: hujus filius lateris dolore afflictus supremum ducebat spiritum: & cum jam spes desperatæ salutis patri & matri vetaretur, ac irremediabile illud esset quod plangerent, spes quædam materna obsederat viscera: in asylo illo interiori quod corpus sanctum ambit præveniens, a pulveribus Sancti nulla abstrahi poterat ratione; donec & lingua muto, & vita pene defuncto, nec non & parentibus filius redderetur. Paria hæc sunt, o mi Domine, illius quondam Eliæ, qui Sareptæ viduæ unicum sua intercessione restituit filium: & sancto ille suo tepore, innocentis calefecit membra corpusculi, ac diurnæ luci seposita oculorum restituit. Sed Elizæus jam mortuus mortuum suscitans in sepulcro, ostendit non posse mori, tua, Christe, morte redemptum. Sic nobis, quæsumus Domine, istius tanti Præsulis dum vivent merita, numquam sint moritura suffragia.

[20] [alius a contagioso morbo,] Quid inquam loquar, quidve taceam? Si universa complectar, immensum volumen legentibus concitabo: si autem aliqua omisero, miserum fortasse videbitur. Sed quia multa & immensa sunt, quæ de ejus virtutibus lingua paupertatis meæ non valet edicere, sufficere credidi illa præterire, quæ occultis viribus mundo teste clarescunt. Ante aliquot annos dura quædam infirmitatis procella per diversas mundi partes intonuerat: cumque partem populi depopulata fuisset, atque Ægyptiæ illæ vesicæ plagaque ipsa videretur, unum subito ex vernaculis Ebredunensis Ecclesiæ arripuit. Et confestim præsens Pontifex (cujus si tempus requiras, non ignorabitur nomen) ad sepulcrum ejus, velut ad divinum auxilium confugit: & apprehensum (quem sæpius nominavimus) olei sancti liquorem cum omne corpus infirmi fuisset perunctum; ita omnes illæ febrium pustulæ tabuerunt, ut nitidiori quam fuerat cute, statim mundus fuerit egressus. Sicque contagio venenosa a civitate illa cessavit: nec ultra genus hoc morbi, Beato intercedente, in locis illis apparuisse cognoscitur.

[21] [puer moribundus:] Per idem fere tempus infantulus unicus, matri suæ, gravissima infirmitate detentus, pene intra annos lactentes vitæ terminum clauserat. Quem cum mater ejus in sepulchro memorati Antistitis, devota mente projecisset; ubi lactentia membra violentiam sancti pulveris acceperunt, omni sunt infirmitatis vinculo relaxata: & ita mors devicta recedens, intercessor consuetus vitæ gratiam reparavit.

[22] [Vas manui astrictum solvitur:] Additur etiam & illud. Dum puella quædam adolescens, vase apprehenso, ad hauriendam aquam proficiscitur, in se constricta manu ansam ipsius ita strinxerat, ut a validissimis viris nulla potuisset ratione dissolvi. Sed quid humana fragilitas aut solvere valeat, aut ligare? nisi forsitan illius immensa majestas, cui & solvendi & ligandi indeficiens permanet in æternum potestas? Præsertim hoc & beato viro reservatum confidimus; ut inibi diabolus vinceretur, ubi etiam peccata nobis confidenter præsumimus dimittenda. Ut ubi januas basilicæ ejus introivit, confusus victus que satanas, qui hoc genus supplicii intulerat, disce dens,ipsa extensa manu, vas quod adhæserat resolutum reliquit. [sanantur alius pene mortuus,]

[23] Aliud ergo huic simile genus miraculi perclaruit. Cum ad locum sepulcri ejus adolescens quidam fuisset exhibitus, omni ex parte pene præmortuus, ita ut ei usus linguæ, aurium, manuum ac pedum per omnia fuisset ablatus; septem diebus a custode basilicæ, ipsius oleo sancto perunctus, octava die omnia memoratorum membrorum officia, usui sunt pristino restituta. [alius non potens edere, aut manum ori admovere,]

[24] Modo, dum opusculum hoc emendandum relegerem, mirabilem rem, quæ & auribus & oculis nostris patuit, non omittendam penitus judicavi. Homini cuidam panis ab usu ciboque quotidiano fuerat ablatus. A mense ergo Augusto usque ad mensem Martium, qui apud nos primus sine dubio vocitatur, esca superius memorata fuerat illi denegata. Ad limina ergo Sancti convolare, non nisi perfecta fide curavit: cui etiam manus usu ab ore erat retractus. Cumque in basilicam ipsam fuisset ingressus, & panem manducare, & manum ori applicare consuetudine pristina cœpit: sicque gaudens nobis relegentibus supervenit, simulque & rogare nos cœpit, ut opus quod in eo Dominus Sancto intercedente fuerat operatus, opusculo huic inserere deberemus. [Epilogus.]

[25] Hæc interim pro devotione petentium, præ fastidio lectorum breviter credidimus inserenda. Ceterum multa sunt, quæ & operatus est & operari dignoscitur. Vos o quæso auditores, vosque curiosissimos lectores, ut quotiescumque hoc opusculum legere cœperitis, non attendatis inopiam sermonis quam pauper usus præsumpsit, sed magis vestra ad hoc accendatur devotio: simulque sint lumbi vestri prætincti, & spiritales luceant in manibus vestris lucernæ; ut de vobis, si non possunt meliora, vel similia conscribantur.

DE SANCTO THEOTIMO.
EPISCOPO TOMITANO IN SCYTHIA.

SUB INITIUM SECULI V

[Commentarius]

Theotimus, Episcopus Tomitanus, in Scythia (S.)

G. H.

[1] Tomi urbs antiqua est Mysiæ inferioris, in ea Ponti Euxini ora, quæ Scythia Pontica fuit appellata, olim Ovidii poëtæ exilio & carminibus celebrata; ast post susceptam Christi fidem sede Metropolitana Scythiæ autocephala, [Tomis in Scythia varii sancti.] & præclaris aliquot Episcopis & Martyribus magis nobilitata. Inter Martyres dedimus die secunda Ianuarii SS. Argeum, Narcissum & Marcellinum, & die tertia hujus mensis Aprilis SS. Euagrium, Benignum & sex commilitones ibidem nominatos, alios alibi daturi. Inter Episcopos celebravimus XXV Ianuarii S. Bretannionem, & hoc die XX Aprilis colimus S. Theotimum, quem tabulæ Martyrologii Romani reserunt his verbis: [Theotimus 20 Aprilis,] Tomis in Scythia S. Theotimi Episcopi, quem, ob insignem ejus sanctitatem atque miracula, etiam infideles barbari venerati sunt. Ad quem locum varia annotat Baronius. De eo, inquit; item Græci inter quos Sozomenus & Socrates: ac prior ista habet lib. 7 cap. 25.

[2] [ab Hunnis Deus Romanorū dictus,] Eadem memoria Tomitanam & reliquæ Scythiæ Ecclesiam gubernabat Theotimus Scytha, vir in philosophia enutritus, quem ob virtutem admiratione & laude prosequentes barbari Hunni, ac colæ Istri, Deum Romanorum appellabant: nam sane divinas in eo virtutes experti fuerant. Fertur enim, quod aliquando iter per hanc barbarorum terram facientes, eadem via obviam facti sunt iis, qui ad prædationem adequitabant. Lamentantibus igitur ejus sociis, [illorum barbariem mitigat:] perinde ac si jam jam perituri essent, ille descendens ab equo orabat: quo facto barbari neque ipsi, neque comitibus ejus, neque equis quibus insidebant nocuerunt, sed intuiti præterierunt. Cum autem crebris incursionibus Scythas infestarent Hunni, quamvis natura sua essent feri; tamen eos ad mansuetudinem convertit, tum conviviis tum muneribus liberaliter excipiens. Qua quidem ex re vir quidam barbarus opulentum esse eum suspicatus, dolo capere statuerat. Parato igitur ad hoc laqueo ad scutum alligato, sicut in hostes consueverat, illi dum colloquitur, sublata dextra funem immissurus erat, tamquam eum ad se & ad contribules attracturus. [& miraculo dexteræ immotæ emendat.] At vero manus in ipso conatu elevata, in aëre remansit: nec antea barbarus ex invisibilibus istis vinculis liberatus est, quam aliis pro ipso intercedentibus, Theotimus Deum exorasset. Aiunt præterea hunc in coma nutrienda perseverasse, & philosophiæ studium, uti cœperat, prosecutum fuisse, ac tenui victu usum, sumendique nutrimenti, non semper idem, sed cum fame & siti, tempus determinasse: [abstemiusin victu.] Philosophi enim erat ut opinor, his quoque pro necessitate & non pro otio locum dare.

[3] Hæc Sozomenus, quæ cum Baronius retulisset in Annalibus ad an. 402 num. 10 & 11, [an Hunnos ad fidem converterit?] ista addit: Putamus equidem eodem sanctissimo viro auctore factum, ut Hunni illi, quos S. Hieronymus Christo jam credidisse tradit, ad fidem conversi fuerint: etenim ut eos lucraretur Theotimus, omni officiorum genere eos demereri curasse ex Sozomeno vidimus. Porro ejus memoriam ex tabulis Ecclesiasticis XII Kalendas Maji anniversaria die Catholica Ecclesia celebrat. Hæc ingerimus, ut cum tantum virum pro Joanne Chrysostomo stetisse audis, intelligas etsi non justam causam, justos saltem causæ prætextus fovisse Chrysostomum. [adhæsit S. Chrystostomo] Reliqua apud Baronium legi possunt: qui in Notis ad XX Aprilis ista adhuc scribit de S. Theotimo: Floruit temporibus Arcadii Imperatoris, interfuitque Synodo Constantinopolitanæ, stetitque pro Joanne Chrysostomo, in qua actum de abolendis operibus Origenis, fuitque de ea re ejus sententia, ne Origenis scripta tollerentur, quæ esse sinceræ fidei probarentur: in eamdem sententiam scripsit S. Hieronymus epistola LXXV ad Tranquillinum, & S. Augustinus epistola IX, ac denique Gelasius Romanus Pontifex in Canone de Scripturis authenticis apud Gratianum distinctione XV cap. Sancta Romana.

[4] [cum Gelasio Papa] Porro ista scribit Gelasius: Item Origenis nonnulla opuscula, quæ vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus: reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda: & S. Augustinus in dicta epistola ad S. Hieronymum ista habet: [S. Augustino] De Origene autem, quod rescribere dignatus jam sciebam, non tantum in Ecclesiasticis libris ac litteris, sed in omnibus recta & vera quæ invenerimus approbare atque laudare, falsa vero & prava improbare atque reprehendere. [& S. Hieronymo,] Simili modo præcipit S. Hieronymus, ut bona diligamus, vitemusque contraria. Nec enim, propter doctrinam ejus, prava suscipienda sunt dogmata; nec propter dogmatum pravitatem, si quos commentarios in Scripturas sanctas utiles edidit, penitus respuendi sunt. His obiter indicatis, referimus quæ a Sozomeno & Socrate, sed fautoribus Origenis, in hac re de S. Theotimo sunt relata. Ac Sozomenus lib. 8 cap. 14 cum narrasset dißidium inter S. Chrysostomum S. Epiphanium & quæ tunc Constantinopoli gesta fuerant, ita subdit. Et quia consortium habere cum Joanne Epiphanius fugeret, convocatis privatim Episcopis iis, qui Constantinopoli morabantur, ostendebat ea, [sentit aliquos libros Origenis utiles esse,] quæ adversus libros Origenis decreta erant: ac nonnullos induxit, ut cum his ipsis suum suffragium quoque adjicerent, quod tamen plurimi facere detrectabant. Quin Theotimus, Scythiæ Episcopus, Epiphanium in os perstrinxit. Aiebat enim, nequaquam esse fas eum, qui jam pridem esset mortuus, afficere contumelia; neque extra blasphemiam esse majorum censuram calumniari, & quæ ab illis decreta sint reprobare. Hæc cum dixisset, librum quemdam Origenis in medium profert ac recitat, & recitata Ecclesiis utilia esse demonstrat. Ineptum quiddam, inquit, his accidit qui ista vituperant: periculum enim est ne ea ipsa damnent, de quibus hi libri conscripti sunt.

[5] Socrates fere eadem habet lib. 6 cap. 11. Episcopis, inquit, convocatis, Epiphanius decretum quod libros condemnabat Origenis, legit. De illis nihil equidem habeo dicere, sed hoc dico, visum esse Epiphanio ac Theophilo eos condemnare. Ex Episcopis nonnulli, qui Epiphanium reverebantur, illi decreto subscripserunt: complures vero id facere renuerunt: ex quorum numero fuit Theotimus Episcopus Scythiæ, qui Epiphanio ita respondit: Ego, Epiphani, neque hominem jam olim mortuum contumelia afficere volo; neque facinus tam nefandum aggredi audeo, ut eos condemnem libros, quos majores nostri neutiquam condemnarint, [& fidei Ecclesiæ congruentes.] præsertim cum hullam doctrinam malam in illis comprehensam intelligam. Itaque quodam libro Origenis allato, eum legit, scripturæque interpretationes fidei Ecclesiæ congruentes, quæ in eo continebantur ostendit. Deinde adjunxit hæc verba: Qui ista contumeliis afficiunt, illi eas res contumeliis imprudentes afficiunt, de quibus libri ipsi conscripti sunt. Hæc quidem Theotimus, vir, ob pietatem & rectam vivendi rationem, multorum sermonibus celebratus, Epiphanio respondit. Hæc ibi. Colitur S. Epiphanius XII Maji. Palladius in Dialogo de Vita S. Ioannis Chrysostomi asserit, necessitatum Ecclesiarum gratia Asiæ Episcopos Constantinopolim venisse, Metropolitas omnes ac Senes, inter quos dicitur venisse ex Scythia Theotimum, idque tertia decima distributione sive Indictione. Consule Baronium ad annum 400 num. 73. Ex quibus videtur colligi posse Theotimum tunc senem, non valde diu superstitem vixisse.

DE S. THEODORO TRICHINA
IN EREMO THRACIÆ PROPE CONSTANTINOPOLIM.

[Commentarius]

Theodorus Trichinas, in eremo Thraciæ, prope Constantinopolim (S.)

G. H.

[1] Solennißimo officio celebrat hoc die festum S. Theodori Trichinæ Ecclesia Constantinopolitanæ, ut civis sui, & cum hac reliqua Ecclesia Orientalis & Occidentalis. Illustre rerum gestarum compendium damus ex Ms. Menologio, jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris ante septingentos circiter annos collecto, in quo ista habentur: Die vigesima ejusdem mensis Aprilis Sancti Patris nostri Theodori, [Natus Constantinopoli,] qui Trichinas seu Pilosus cognominatur. Theodorus sanctus Pater noster, cognomento Trichinas, Constantinopolitanæ urbis nobile fuit germen & alumnus, divitum parentum filius: quos tamen una cum divitiis & gloria dereliquit, & in solitudinem, quæ ab ipso desertum Trichinæ nuncupatum fuit, discessit, & vitam solitariam monachus egit. Ibi usque adeo rigidæ seipsum subjecit vitæ rationi, [in eremo arctam vitam ducit,] ut prope mortuus cunctis videretur. Tota etenim nocte ac die in frigore & glacie assiduas Deo preces offerre consueverat, unica dumtaxat veste indutus, atque hæc rustica erat & ex pilis contexta: idcirco enim Trichinas, id est Pilosus, vocatus est. [ob vestem ex pilis Trichinas dictus,] Nudis insuper pedibus absque calceis incedebat, neque caput ullo unquam tegumento opertum habebat. Qua propter etiam supra dæmones potestatem exercuit, & plurima alia miracula patravit: [miraculis claret:] & fini vitæ suæ proximus non cessavit miracula facere. Congruas siquidem præstitit medelas singulis, qui ad ipsum accedebant-

[2] Hæc dictum Menologium, quæ eadem leguntur in Ms. Synaxario Græco Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, & nonnulla accuratius exprimuntur; ac rigida vitæ ratio non explicatur solum per σκληραγωγίαν, sed additur κακουχία, qua status in malis, [sub dio vivit.] vexatio & afflictio indicatur. Præterea dicitur αἴθριος stetisse sub dio, & cælo aërique expositus, dæmonum fallacias detexisse: demum a morte ejus sepulcrum distillasse unguentum optimi odoris.

[3] Græci in Menæis aliquod, sed magii contractum, vitæ compendium habent: quod Cardinalis Sirletus in suum Menologium transtulit his verbis: [Elogium ex Menæis & Menologio,] XX Aprilis sancti Patris nostri Theodori, cognomento Trichinæ. Hic propter ærumnas & vitæ duritiam, cui se subjecit, frigore & æstu propter Christum ipsum vexatus, crassa & aspera veste corpus tegebat: ex quo factum est ut Trichinas cognomento appellaretur ob: idque contra dæmones potestatem accepit. Cumque ita vixisset & ad Dominum, quem desiderabat, emigrasset; omnibus fidelibus sanitates confett, unguento ex sancto ejus sepulcro scaturiente. Hactenus Menologium, quo citato his verbis est inscriptus tabulis hodiernis Martyrologii Romani: [& Martyrol. Rom.] Eodem die S. Theodori Confessoris, ab aspera cilicii veste, qua tegebatur, cognomento Trichinas, qui multis virtutibus, præsertim adversus dæmones, claruit: ex cujus corpore unguentum scaturiens, ægrotis sanitatem impertit, Kalendarii Muscovitici tabulæ eumdem repræsentant hoc die in habitu Episcopali, quod sculptoris ignorantiæ ignosci debet.

[4] Deerat in Menologio Sirleti & Martyrologio Romano locus nativitatis & exercitationis eremiticæ: hinc videbatur S. Theodorus posse transferri ad quemcumque locum, quod consarcinator Chronici Pseudo- dexteri ad annum 300 Commentario 3 num. 9 præstitit his verbis, satis modestis. In eremo Metellinensi S. Theodorus Admirabilis. Quid inde? inter tot Sanctos Theodori nomine claros, [perperam transfertur in Hispaniam & Lusitaniam.] quare hic Theodorus Trichinas intelligendus sit non video, nisi dicamus vocem Græcam Trichinas Latine esse Admirabilis. Interim Hispani recentiores Theodorum, de quo hic agimus, sibi ascribunt, quos allegat Tamajus Salazar in suo Martyrologio Hispanico & ipse defendit, ac talem ejus vivendi rationem tradit. Theodorus, inquit, origine dignoscitur Græcus, patria ignoratur; altrix Hispania, cultrix Lusitania, situs Metellinum, secessus ejus eremus. Post primos militiæ ardores, abjecto militiæ baltheo, castra deferuit, & varia credimus perlustrasse loca, quousque apud Coloniam Metelli in Lusitania, XX millibus ab Augusta civitate Emerita dissitam, eremum invenit. Vestem ex caprarum pilis sic asperrimam contexuit, ut deinceps Trichinas vocaretur. Illo ergo vestimenti contactu obsessi liberati, claudi sanitati redditi, & innumerabiles infirmitatibus oppressi, curati: quorum mirabilium operum frequentia ex tunc Theodorus Admirabilis cognominati cœpit. Ad cælestem patriam evolavit die XX mensis Aprilis anno CCC. Hæc ex longa deductione excerpta sufficiunt. At quorsum patria ignoratur, cum constet ex Menologio Basiliē Imperatoris & experantiquo Synaxario Græco, S. Theodorum Constantinopolitanæ urbis fuisse germen & alumnum, ac divitum parentum filium. Quæ Græce ita traduntur in utroque codice, Θεόδωρος ἦν Κωνςαντινοπόλεως καὶ γέννημα καὶ Θρεμμα, πλουσίων δὲ γονέων ὑπάρχων ἡός. Patriam ergo ejus ignorabant fictores chronici, quam illis ostendimus, dicimusque reliqua, quæ apud Græcos non habentur, esse mera deliramenta: quorum loco si legissent odas & hymnos, quos soli Græci S. Theodoro accinunt hoc die eosque Latine edidissent, rem Deo & Sancto gratiorem præstitissent: faceremus id nos, nisi laudes Sancto singulariter propriæ, omnes ex vitæ epitome jam notæ essent; & aliæ, cuivis solitario aptabiles, cum generica virtutum præcipuarum enumeratione, nihil omnino facerent ad historiam. Georgius Cardoso eumdem suo Hagiologio Lusitano inscripsit, eodem Pseudo-Dextri Chronico nixus. Sed omnibus ignoscendum, quia de dictis antiquitatibus Græcis nihil sciverunt. [vixit in Thracia fide Christiana in pace florente.] Notus ergo Constantinopoli est; & in vicino aliquo solitario loco Thraciæ Thraciæ, qui ab ipso eremus Trichinæ dicebatur, vitam sancte peregit; non sub Diocletiano, sed posterioribus seculis; cum fides Christiana ibidem pacifice floreret.

DE S. PAPHNVTIO HIEROSOLYMITA
APVD GRÆCOS

[Commentarius]

Paphnutius Hierosolymita, Eremita aut Monachus apud Græcos (S.)

D. P.

Hierosolymitanum Paphnutium ad diem præcedentem referens Sirletus in suo Menologio, quod levi nimium opera accurationeque non magna ex Græcorum Meneis consarcinavit (unde errores nonnulli etiam in Romanum Martyrologium defluxerunt) ornavit eum titulo Sancti Martyris: [satis distinctus a Martyre diei præcedentis:] cum in Meneis aliud nihil sit legere quam hæc verba, τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ὁσίου Παφνουτίου τοῦ Ἱεροςολυμίτου, Eadem die scilicet XX Aprilis (non XIX, quando alius, ab hoc diversißimus, Hiero-Martyr solenni totius diei officio colendus proponitur in titulo & Canone istius diei) Eadem, inquam, die S. Paphnutii Hierosolymitæ. Titulus Ὁσίου Eremitam aut Monachum Sanctum denotat ex usu Ecclesiæ Græcæ: plus aliquid indicat titulus, [videtur esse idem cum eremita diei sequentis,] huic eidem, ut videtur, additus in Synaxario Collegii Claromontani Parisiis die XXI Apr. Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Παφνουτίου ἀναχορήτου Memoria Sancti Patris nostri Paphnutii Anachoretæ. Peculiarem enim quamdam unius loci cujus est Synaxariū, aut universalem totius monastici Ordinis erga Sanctum aliquem religionem arguit titulus Sancti Patris nostri: suadet tamen vicinia cultus ut eumdem esse credamus, qui pri die, cum titulo Hierosolymitæ, proponitur in Menæis.

[2] [& forte est celebris ille in Vitis Patrum,] Porro scrupulus nobis nullus est quin hic diversus sit, tum ab eo, quem XIX hujus colendum ex Menæis proposuimus, Paphnutio Hieromartyre, gladii pœna consummato; tum ab altero, qui in Ægypto crucifixus meruit Septembri mense potißimum coli: sed quanto ex hac parte solicitamur minus, tanto magis angimur, quod in nullis Græcorum aut Latinorum fastis inveniamus celebrem illum in Vitis Patrum Paphnutium, de quo cap. 62 Palladius his verbis: Vidimus autem locum (Rufinus lib. 2 cap. 16 Monasterium vocat) Paphnutii Anachoretæ, viri magni & virtute præditi, qui haud ita multo ab hinc tempore consummatus est, in regione quæ est circa Heracleotas Thebaidis, de quo multa multi narrarunt, quæ paßim in Vitis Patrum a Rosweido collectis & illustratis occurrent quærenti. Lam enim aliquam Synaxariorum Græcorum notitiam nacti, eaque docti omnes fere celebratæ sanctitatis anachoretas aut monachos, [cui alias nullus uspiam dies assignatur.] qui a dictis auctoribus laudantur, etiam commemorationem annuam habere in sacris apud Græcos officiis, difficulter nobis possumus persuadere, illum præ multis minus memorabilibus fuisse præteritum.

[3] Ne tamen quæ de ipso dici possent, huc, tamquam ad proprium ejus diem, referamus, prohibet titulus Hierosolymitæ, quem præferunt Meneæ, & ex Menæis Maximus Episcopus Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων. [Ast hodiernus cognominatur Hierosolymita.] Iste autem & quicumque alii in dictis Vitis Patrum laudantur, puta Macarii Alexandrini discipulus, & quidam cognomento Scetiotes, atque aliis Cephala cognominatus, nec non Paphnutius ille qui S. Onuphrii vitam scripsit, unus forfitan ex indicatis, Ægyptii omnes fuisse videntur; saltem nihil habent apud auctores, quod suadeat credere eorum aliquem hic notari.

[4] [desideratur Vita aut ejus Epitome.] Quo loco poni debuerat Epitome vitæ, solum invenitur hujusmodi distichon, cuicumque Sancto, præsertim anachoretæ, aptabile.

Τὸν Παφνουτιον τάφῳ κεκρυμμένον,
Ἀπεικός ἐςι καὶ σιγῇ κρύψαι τάφῳ.


Terræ sepulchro conditum Paphnutium,
Silentii sepulcro abscondi non decet.

Vitam aut Epitomen Vitæ si in Ms. aliquo accuratiore quam unde excusa Menæa sunt inveniat quispiam, ipsamque nobis subministret, bene merebitur de Historia Sanctorum, bene de ipsis Sanctis, atque hoc præsertum adeo tenuiter cognito; & tamen, ob mortem in conspectu Domini pretiosam, aliis celebrioribus adnumerato.

DE SS. MAMERTINO ET MARIANO
MONACHIS AVTISSIDORI IN GALLIA.

SECULO V.

[Praefatio]

Mamertinus Abbas, Autissiodori, in Gallia (S.)
Marianus Monachus, Autissiodori, in Gallia (S.)

G. H.

Autissiodorum, antiqua Galliarum urbs Episcopalis sub Metropoli Senonensi, postmodum regno seu Ducatui Burgundiæ inserta, e pluribus quos recolit Sanctis, hoc die veneratur Mamertinum & Marianum, [Cultus utriusque in Breviariis,] & in antiquioribus Breviariis hæc de iis recitatur Oratio: Præsta quæsumus, omnipotens Deus. ut qui sanctorum Confessorum tuorum Mamertini atque Mariani solennia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. Eodem modo in titulo solum vocantur Confessores: at Presbyteri etiam appellantur in variis Martyrologiis, [& in Martyrologiis,] & quidem in antiquo Ms. Serenißimæ Christinæ, Reginæ succiæ (quod olim ad Fuldenses aut vicinos Germanos videtur pertinuisse) hoc elogium extat: Autissiodori depositio sanctorum Confessorum Mamertini & Mariani Presbyterorum, [& dicuntur Presbyteri] quorum primus dum sacrificaret idolis, cæcitatem unius oculi & ariditatem manus pertulit: qui postea mirabili visione admonitus, B. Germanum expetens, ab eo non solum baptismum percepit, sed & sanitatem promeruit: atque congregationi monachorum ipsius se socians, & vitæ sanctitate conspicuus extitit, & Patri monasterii Alodio, qui tunc forte præerat, vitæ meritis successit. Alter vero in eodem monasterio non longo post tempore monachus fuit, cujus & vita miraculis claruit, & mors pretiosa nihilominus miraculis refulsit. Hæc ibi quæ plane eadem extant in vetustißima membrana cœnobii S. Laurentii apud Leodienses, sub nomine Adonis aucta; item, sed aliquanto contractiora, in Ms. Florario Sanctorum. At priora hæc verba, Autissiodori SS. Mamertini & Mariani sive Marciani Presbyterorum leguntur in antiquis Martyrologiis Centulensi S. Richarii, Divionensi S. Stephani, Carmelitano Colonia adservato, & aliis Mss. item apud Maurolycum, Felicium & Galesinium. In Ms. antiquo sub nomine Bedæ, loco Mamertini, per quandam syncopen legitur Martini. De hoc solo sub finem antiquorum Martyrologiorum S. Hieronymi, in codicibus Mss. Lucensi, Blumiano & Corbejensi Parisiis edito, adjuncta leguntur ista: In Autissiodoro depositio S. Martini Presbyteri & Confessoris qui in Mss. Atrebatensi & Tornacensi dicitur Episcopus. ast in antiquiore codice Epternæcensi loco Martini legitur Meriani & videtur Marianus intelligi. De eisdem utrisque ista tradit Saussajus in Martyrologio Gallicano: Eodem die Autissiodori SS. Marciani & Mamertini Presbyterorum, qui nascentis hujus Ecclesiæ cunabula sanctis prædicationibus ac ceteris Sacerdotalibus officiis promoventes, genita Christo copiosa credentium sobole, demum beato fine ad gloriam properarunt. Hæc ille asserit gloriante stylo: sed jam diu ante fides Christiana apud Autißodorenses floruerat.

[2] Seorsim S. Mamertinus Abbas monasterii S. Germani Autissiodori, [Seorsim Marianus Presbyter, aut solum Confessor refertur.] refertur XXX die Martii a Petro de Natalibus, Greveno, Witfordo, Maurolyco, Felicio, Canisio, Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Saussajo: ast solus S. Marianus seu Marcianus, Presbyter Autissiodorensis, celebratur hoc die in Mss. Albergensi, Vltrajectino, Barberiniano, Leidensi, Hagenoensi, Lovaniensi & aliis: item in Martyrologio Basiliensi anno MDLXXXIV excuso. At solum Confessor, apud Bellinum de Padua & Molanum in Auctario Vsuardi, & hujus Martyrologio auctius edito Lubecæ anno MCCCCLXXV, ubi litteris transpositis Maritani loco Martiani legitur. Apud Petrum de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 127 Martianus Confessor Autissiodori quiescit XII Kalendas Maji: adquem die, in Hagiologio Franco-Galliæ a Labbæo edito, dicitur Marinus Presbyter & Confessor. Iterum XXIX Aprilis Grevenus in Auctario Vsuardi ista habet: Autissiodori S. Mariani monachi & Confessoris: quæ habetetiam Canisius in Martyrologio Germanico nonnulla ex Actis infra dandis addens: multo plura ex iisdem Saussajus in Martyrologio Gallicano his verbis decerpsit: [etiam 29 Aprilis] Eodem die XXIX Aprilis depositio S. Mariani monachi, qui a partibus Bituricensium Autissiodorum adveniens, ob religionis amorem, regente monasterium S. Germani viro venerabili Mamertino, ascetarum sodalitio se postulavit sociari: quia idem monasterium, antiquæ beatitudinis retinens statum, odorem suavissimum redolebat. Ubi summa caritate susceptus, arbor frugifera soli fœcunditatem compensans, sanctitatis eximiæ flores & fructus uberrimos emisit: ac demum vitæ præsentis cursu ad Dei beneplacitum consummato, aulæ cælestis adyta penetravit, Beatisque annumeratus, claræ suæ sanctitatis & gloriæ reliquit monumenta: inter quæ nobile est cœnobium, quod prope urbis mœnia ejus in honorem conditum, & nomine & sacris ejus reliquiis hactenus gloriatur. Hæc ibi. [Reliquiæ & monasteriū S. Mariani.] Quia vero feria quartæ Paschatis migravit ad Dominum, ac sepultus fuit in monasterio S. Germani; arbitramur hunc diem esse depositionis, aut saltem translationis ad monasterium ejus jam dictum. Est autem monasterium S. Mariani Autissiodorensis, extra muros conditum sub regimine Clericorum seculo VIII, ac postmodum translatum ad Præmonstratensem Ordinem, in quo ibidem claruit Robertus historiographus, anno MCCXIV mortuus, qui de B. Mariæno ista habet ad annum 473. Hoc tempore apud Autissiodorum, præsulante B. Alodio, & regente monasterium S. Germani viro digno ac venerabili Mamertino, S. Marianus, a partibus Bituricensium adveniens, prædicto monasterio sociari se postulabat; quia idem monasterium, retinens antiquæ beatitudinis statum, odore suavissimo redolebat. Porro hic beatus vir, quantæ sanctitatis extiterit, libellus de vita ejus plene ostendit.

[3] [Vita S. Mariani ex Ms,] Vitæ libellum esse credimus historiam quæ in S. Mariani monasterio habetur Ms. & per Lectiones ad usum sacri Officii distributæ: quas nobis una cum antiquis Breviariis dictæ Ecclesiæ Autißiodorensis transmisit D. Petrus le Venier Canonicus & Pœnitentiarius, cujus eximiam virtutem & doctrinam ipsi coram anno MDCLXII Autißiodori suspeximus, admirati istic raram bibliothecam, quam sibi magnis expensis compararat. Hisce lectionibus inseruimus nonnulla, quæ nobiscum Autißiodori communicavit Reverendus Domnus Georgius Viole, in S. Germani monachus, vir antiquitatis amans, qui nobis licet senio gravis omniæ antiqua ecclesiæ monumenta ostendit, & late exposuit. Eadem nos descripsimus Romæ in bibliotheca Vaticana, ex Ms. codice 1198, & habuimus ex codice Ms. ante memoratæ Reginæ Sueciæ.

[3] Quia autem S. Marianus fuit exceptus in dicto monasterio a S. Mamertino, præponimus qua ex Vita S. Germani contracta de hoc Sancto accepimus a jam memorato Domno Georgio Fiole, & quæ reperimus Romæ a Petro Calo collecta, [Vita S. Mamertini, ex Mss.] a quo addebantur plurima a S. Mariano præstita, quæ alteri adscribebantur; uti eadem in aliquibus Breviariis Ecclesiæ Autißiodorensis plane intricata & confusa recitantur: [an dies natalis 31 Martis.] & in his dicitur tertio Kalendas Aprilis die Parasceves Spiritum emisisse; ad quem diem vitæ functum tradit Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 13, & cum dictis Breviariis utriusque Sancti Acta confusa babet. Eodem die eumdem referunt Grevenus, Maurolycus, Felicius, Canisius, & hoc cum elogio in supplemento sui Martyrologii Saussajus: Autissiodori S. Mamertini Abbatis, qui ad S. Amatoris sepulcrum gratiæ lumine irradiatus, paulloque post a S. Germano baptizatus; exuto veteri homine, ut novum conservaret, & in spiritus novitate coram Deo ambularet, factus S. Allodii Abbatis discipulus, brevi in magistrum perfectæ pietatis & sanctimoniæ se erexit, miraculis & spiritu prophetiæ emicuit, multisq; congregatis Christo filiis, informatis sanctæ institutionis egregiis discipulis, manipulisq; præditus justitiæ, carne excessit, cælumque petens sibi apertum, laborum emeritam est consecutus mercedem. Hæc Saussajus.

[4] [Benedictinis adscripti S. Mamertinus,] Benedictino Martyrologio eumdem ad dictum XXX Martii inscripsit Arnoldus Wion his verbis: Autissiodori S. Mamertini Abbatis, admirandæ virtutis & humilitatis viri, & in Notis, Fuit, inquit, monachus S. Germani Autissiodori sub S. Allodio Abbate, cui in regimine successit. Secutus Wionem Benedictus Dorganius, qui suo Kalendario Benedictino, an. MDCXXII excuso, ista habet: S. Mamertini Abbatis, viri magnæ humilitatis. At Gabriel Bucelinus in Menologio suo Benedictino, an. MDCLV edito, maximum adfert elogium; in quo inter reliqua asserit S. Mamertinum, Autissiodori a S. Germano baptizatū, S. Allodii Abbatis discipulum & cœnobii sui Abbatem creatum. Dein multa ex Actis S. Mariani congerit, uti supra a Petro Kalo, Petro de Natalibus aliisq; factū diximus. Eodem modo ad diem XXIX Aprilis Wion S. Marianum suis Benedictinis abscribit his verbis: In cœnobio Fontaneti in Gallia S. Mariani monachi depositio, qui fuit discipulus S. Mamertini Abbatis Autissiodorensis. Secutus iterum Dorganius S. Marianum Confessorem proponit. Quis ergo auderet negare hos fuisse Benedictinos, & non timeret argui quasi honorem Ordinis Benedictini minueret, quamvis videantur citius obiisse, quam S. Benedictus nasceretur? [sed mortui necdum nato S. Benedicto:] Certe S. Germanus (qui S. Mamertinum jam adultum baptizavit) cum S. Lupo Episcopo Trecensi (cujus tempore dicitur in Actis fuisse,) anno CCCCXXVI in Britanniam a Cælestino Papa missus est: de cujus obitu agunt Baronius & Spondanus ad annum CCCCXXXV. Verum anno CCCCXLVIII migrasse ad Dominum probabilius asserunt alii, quod erit XXX Iulii ad ejus Acta examinandum. S. Germano Episcopatum gerente Abbas S. Allodius instruxit S. Mamertinum, quem & postea, dicto scilicet anno CCCC XLVIII successorem habuit, cum ipse in locum S. Germani subrogatus Episcopatum capeßivisset. Colitur S. Allodius XXVIII Aprilis. [& quibus annis,] Sub hoc monachus factus S. Marianus, postmodum mortuus Feria quarta Paschali die XX Aprilis. ergo si servatus fuit Canon Paschalis Alexandrinorum, aut an. CCCCLXVI aut CCCCLXXVII, quibus an. Pascha celebratum est XVII Aprilis littera Dominicali B. At S. Mamertinus mortuus traditur die Parasceves XXX Martii, ergo aut anno CCCCLXII, aut CCCCLXXIII, quando littera Dominicali G Pascha incidit in Kælendas Aprilis.

VITA S. MAMERTINI
Ex variis MSS.

Mamertinus Abbas, Autissiodori, in Gallia (S.)
Marianus Monachus, Autissiodori, in Gallia (S.)

BHL Number: 0000

EX MS.

[1] Mamertinus fuit tempore S. Lupi Trecensis. Hic cum prius Paganus idola coleret, unum oculum quadam die perdidit, & unius manus ariditatem incurrit. Qui cum se Deos offendisse putaret, & ad templum ad adorandum idola, [S. Mamertinus Paganus, uno oculo amisse, & manus arida,] & ad petendum ab eis veniam pergeret; quadam die obviavit ei quidam, Savinus nomine, tonsus caput, & habitu religionis amictus. Qui dum eū requireret, unde ei tanta infirmitas accidisset; respondit: Deos nostros offendi, & ideo semper eos cum lacrymis rogo, & orare vado ut mihi reconciliati, quæ mihi abstulerunt irati, reddant propitii. Tunc ille, Erras, inquit, quia deos dæmones putas: [missus ad S. Germanum:] sed vade ad S. Germanum Autissiodorense Episcopū; & si ejus consilio acquieveris, continuo sanus eris. Qui statim iter arripiens, venit ad sepulturam a S. Amatoris & aliorum Sanctorum plurimorum; & cogente pluvia, nocte illa secessit ad quamdam cellulam super tumbam b S. Corcodomi collocatam, & cum fatigatus itinere obdormisset, apparuit ei visio mirabilis: [obdormiens super tumbam S. Corcodomi,] scilicet quod quidam vir pulcherrimus venit ad festum, quod c S. Peregrinus & S. Amator cum aliis Episcopis faciebant. Cui ille respondit de tumulo, non possum modo venire; quia hospitem habeo, quem oportet me custodire, [in visione ducitur] ne a serpentibus qui hic sunt occidatur. Abiit ille renuntiare quæ audierat, & reversus est dicens: S. Concordome, surge & veni, & adduc tecum d Vivianum Subdiaconum & e Jovinianum Lectorem sive Acolythum, ut faciant officium suum; Alexander enim, qui tecum est, hospitem tuum custodiet. Visum est igitur Mamertino, quod S. Corcodomus apprehensa manu ejus duxit eum secum, [ad SS. Peregrinum & Amatorem;] & ostendit ei Sanctos Peregrinum & Amatorem, & duos alios Episcopos. Et cum isset ad eos S. Corcodomus, dixit illi S. Amator: Quis est ille qui tecum ecclesiam est ingressus? Qui respondit: Hospes meus est. [& jussu hujus,] Et ille: Expelle eum, quia pollutus est idolis, & nobiscum esse non potest. Qui cum expelleretur, prostratus coram eis, S. Amatoris gratiam impetravit: qui jussit ei, ut ad S. Germanum pergeret festinanter. [S. Germano visa narrat:] Mox igitur evigilans & visione certificatus, ad S. Germanum venit, & prostratus coram eo veniam postulabat. Et cum ei sciscitanti quæ ei contigerant, enarraret; perrexerunt ambo simul cum multis aliis ad tumbam S. Corcodomi, ubi serpentes erant, & remoto lapide, [& serpentibus fugatis.] viderunt serpentes octo, qui f decem pedum longitudinem singuli excedebant, & cum astantes omnes fugerent præ timore, B, Germanus stans immobilis jussit eos illuc secedere, ubi nulli possent omnino nocere: [baptizatus sanatur.] & post hæc Mamertinus baptizatus est & sanatus, & factus monachus monasterii S. Germani, & postea fuit Abbas ipsius Ecclesiæ post S. Allodium g. Ad instantiam Fratrum Dominica Palmarum Missam eis solenniter celebravit, & eodem sero ægrotare incipiens, die Parasceves spiritum emisit, tertio Kalendas Aprilis.

ANNOTATA.

a S. Amator Episcopus Autißiodorensis decessor S. Germani colitur 1 Maji.

b S. Corcodomus, nonnullis Carcodemus, & Concordius S. Peregrini Diaconus Martyr Autissiodorensis, colitur cum aliis sociis 4 Maji.

c S. Peregrinus, primus Episcopus Autißiodorensis, solenni officio colitur 16 Maji. Plurima de hisce tribus leguntur in Vita S. Germani 31 Iunii.

d Acta S. Germani: Jovianum Subdiaconum, in Ms. Carnotensi. Immarium Subdiaconum.

e Petrus Calo Vivianum etiam appellat.

f Vita S. Germani; Primus immanissimus, ceteri vero septem paulo inferiores, & infræ: æstimatus est serpens habere longitudinem septem cubitorum.

g Hic apud Petrum Calo & in Breviario multa interseruntur, quæ ad S. Marianum spectant. Reliqua selegimus ex Breviario.

VITA S. MARIANI
Ex Ms. Officio Ecclesiastico & aliis Mss.

Mamertinus Abbas, Autissiodori, in Gallia (S.)
Marianus Monachus, Autissiodori, in Gallia (S.)

BHL Number: 5523

EX MS.

[1] Tempore beatissimi Allodii Pontificis, Germani reverendissimi successoris, idem monasterium antiquæ beatitudinis retinens statum, odore suavissimo redolebat. Hujus namque inspirationis nectare Marianus illectus, [S. Marianus] ad idem cœnobium afinibus Bituricensibus adventavit. Erant autem tunc temporis horum finium possessorēs Gothi, [relicta patria Bituricensis agri,] Christianæ religionis doctrinæ evidentissimi inimici. Nefariam ergo pollutionem eorum evitans & perfidiam horrens jam dictus vir, præcinctis lumbis & roborato brachio confestim de terra & cognatione egressus, e laribus propriis commigravit. Ibat autem sub peregrini habitu civis cælestis, sub humilitate celsior, sub egestate mundo potentior, sub seculari vero indumento spiritalis gratiæ stola præcinctus. Erat enim divini amoris igne succensus, [venit ad monasteriā S. Germani,] & Euangelicæ perfectionis zelo imbutus. Is ubi ad vestibulum gloriosi monasterii est Dei ductu delatus, de more a seculo discedentium rogare cœpit, ut sub ejusdem monasterii culmine ad habitandum reciperetur. Præsul vero monasterii, vel diversi habitatores, videntes perseverantiæ ejus constantiam (erat enim sæpius repulsam passus, verborumque asperitate & contumeliis tentatus) annuerunt petitioni ejus, quam diu depoposcerat, proponentes ei regulæ severitatem. [sancte vivit:] Illic ergo in domum Dei receptus, & desiderii sui integritate perfruitus, ita constantissime monachorum uti regula cœpit, ut exemplar fuisset bonæ conversationis etiam monachis veteranis.

[2] Admirabantur omnes obedientiæ ejus atque abstinentiæ temperantiam. Mamertinus tunc Abbas diligentissime viri actus volens comprobare, vile ei monasterii commisit officium, pastorem eum constituens bubalorum & bucularum. Beatissimus ergo Marianus, divina pietate præventus, ita cum summa hilaritate jubentis Abbatis præceptum festinavit implere, [fit custos armentorū,] veluti si honores ei cujusdam sublimissimi ordinis largiretur. Proficiscitur igitur a ad locum, cujus vocabulum est Meziclis: in quo præceptus fuerat gregibus boum pastoralem præbere cautelam. Multiplicabatur eodem die grex fœtibus, & proventu lactis mulctralia spumosa exuberabant.

[3] Tanta sanctitate pollebat, quod b & aves silvestres ad se venientes manu propria nutriebat. [aves Silvestres fovet:] Die autem quadam cum esset in nemore, canes aprum latratibus excitantes, cum jam eum gravius perurgerent, fugit ad cellam S. Mariani; [aprum dimittit:] qui ubi canes latrantes audivit, desertis bobus illuc properans, & canes compescuit, & aprum incolumem abire permisit.

[4] Una autem dierum, cum idem vir, beatissimus Confessor, [a latronibus spoliatus,] non procul a pecoribus spatiaretur ecce vis depopulantium inopinate irruit, eumque strictis gladiis circumsepsit. Qui injicientes manus in eum, expoliaverunt, ut nihil vestimentorum reliquerint præter pallium. Cumque expoliato eo abirent, clamavit: Revertimini, c ferocissimi viri, adhuc superest in meo corpore, [ultro dexarium offert:] quod rapinis vestris proficiat. En denarium pallio meo colligatum, oportet etiam ipsum auferre in marsupiis vestris. Qui protinus reversi, cum pallium cum denario rapuissent, eum nudum penitus dimiserunt. Latrunculi vero abscedentes, nitebantur in suas latebras se recipere, ferebanturque per spatium totius diei fatigati; sed Christo procurante, circa solis occasum prope cellulam sunt reverendissimi viri reperti. Quos cum inspexisset, ad cellulam suam eos evocavit, benigne suscepit, [reversos excipit pedes lavat:] detractisque caligis pedes eorum lymphis abluit, cibosque pastorales alimentaque elegantissima paravit, & hospitalitatem quantum potuit ministravit. Unde cunctis facti sui pœnitentibus unus eorum ad fidem conversus fuit, [unum convertit:] ab eodemque baptizatus in clarissimum evasit prædicatorem.

[5] Ursa quædam, siccis sanguine faucibus catulorum suorum propulsa, consueverat nocturnis horis intra septa ad juga boum irrepere, & anniculis vitulis insidiari. Quodam igitur tempore monachi, qui cum eo ad custodiam fuerant deputati; juvenili voluntate ursæ cum catulis ejus insidiabantur, & laqueis capere voluerunt. Cumque illi juvenes Mezicliensium, armati contra eam, cupientes mandare neci, nocte laqueos tetendissent; S. Marianus hoc præsciens, de lecto surrexit, & clam velox dirigit gressus, & pergit ad locum, in quo bestia actu sæviens, pecoribus necem moliens, in laqueos irruens tenebatur. Cumque stetisset coram ea dixit: Quid agis, ursa? quid facis hic, misera? Surge velocius, [ursam captā dimittit:] & insidiosas desere latebras. Tunc ursa cervice reflexa, veluti Deo gratias agens, humiliter & mansuete discessit, nec unquam visa est. Marianus monachos sectantes inveniens increpavit, & ursam incolumem abiissee nuntiavit.

[6] [cum socio abit ad ecclesiam:] Solebat autem singulis Dominicis ad propinquam ecclesiam proficisci Marianus: cui nihil Domino revelante erat absconditū. Qui cum die Dominico ad ecclesiam in vico positam proficisci vellet, unū ex Fratribus, nomine Olinitium, monuit ut comitatui ejus associaretur. Cui monachus ait: Non possum, quoniam sors mea est ad mensam Fratribus ministrare, & alimoniam parare. Tunc illi senior ait: Priora sunt Dei quam hominum necessaria: & cogente imperio sacri viri ivit. [quemfugere domum frustra conatū,] Venientibus illis in sacratissimum locum, impositum est comiti monacho, ut caneret Alleluia. Consummatoque officio, & finito Euangelio, statim cursu rabido foras ecclesiam egreditur: & apprehensis sui equi habenis, ascendens ad domum citius redire nitebatur d…Sed cū equum inde movere non posset, licet eum dure calcaribus perurgeret, intelligens causam, confusus rediit ad ecclesiam. Et finita Missa dixit S. Marianus: [finita Missa admonet:] Dic mihi Frater, perrexisti ubi volebas, qui me relicto discedere cupiebas? Ecce equus obedivit Deo, cui tu repugnabas. Cum autem Missæ fuissent perfectæ, sponte sua equus ad cellulam iter arripuit.

[7] Adveniente die Paschæ rogabant eum Fratres, ut diem Paschæ in Fontaneto e monasterio celebraret: quod cum fecisset, transacto primo die Paschali, sequenti die corripitur dolore febrium, [Pascha celebrans Fontaneti ægrotat feria 4 moritur:] & cœpit stimulis mortis comprimi, & quarta sequenti feria obiens migravit ad Dominum. Cumq; sanctissimum ejus corpus a Mezicliensibus devehebatur ad civitatem, transiens per oppidum Leviaticum infertur. Erat autem in eodem vico vir facinorosus. Cumque urgeret turba, misit ad Canomenum, qui tunc temporis centenariam habebat potestatem, dicens: Absolve eum qui tenetur in vinculis: qui noluit. [captivum solvit;] Adhuc eo loquente de pedibus rei vincula dissolvuntur, scindunturque manuum ligamenta, & coram sacro corpore quod penitus inde movere nequiverant, undique liber, qui fuerat reus, statuitur. Cum vero appropinquassent civitati, f Episcopus qui tunc præerat Ecclesiæ, coadunato Clero & populo, conjunctisq; [solenni cultu exceptus sepelitur in S. Germani.] agminibus, corpus sacratissimum, cū processione solenni exceptum, in loco a Præsule præparato, in ecclesia S. Germani, collocatur: ubi quotidianis momentis innumerabilia curationum miracula demonstrantur, [miraculis claret,] regnante Domino nostro Jesu Christo cui honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alia Mss. Ad villam, quæ erat prope villam, quæ dicitur Mitiglis, id est Mesiglos: fortaßis hodie Merry dictum, media inter Altißiodorum & Fontapetum via intervallo utrimque leucarum trium: nam Fontaneti mortuus, relatus est Sanctus ut infra dicitur, a Mesicliensibus ad civitatem.

b Deerant hæc de avibus & apro in Lectionibus, sed indicabantur in Responsoriis Mss. ex aliis Mss. hic inserta.

c Aliqua Mss. Domini mei.

d Addebantur, quæ nullum sensum facientia expunximus, Institit coram populo, & quanto magis ictui resistit. exciderunt haud dubie aliqua verba, quæ nolumus ex conjectura supplere.

e Fontanetum monasterium in vicina Burgundia sub Episcopatu Augustodunensi, anno 1219 conditum a Cisterciensibus dicitur: nihil tamen prohibet credere multis seculis antea ibidem vetus monasterium fuisse; id enim suadet loci vicinia, solis sex leucis Autißiodoro distantis, & totidem Augustoduno.

f Defuncto Allodio decennium vacavit Episcopatus, &tunc electus S. Fraternus, ipsoque consecrationis suæ die occisus a barbaris successorem habuit Censurium, qui hic videtur designari.

HYMNUS.
Ex Ms. Officio Ecclesiastico.

Mamertinus Abbas, Autissiodori, in Gallia (S.)
Marianus Monachus, Autissiodori, in Gallia (S.)

EX MS.

Exultet omni gaudio devota plebs fidelium, [Ad Vesperas & Matutinum.]
Dum Mariani laudibus instamus & præconiis,
Hic nempe mundi gloriam & cuncta fluxa despuens,
Lares reliquit patrios cum gente Christo perfida.
Admissus in domum Dei, mox caritate præminet,
Et stringit abstinentia serpentis antiqui caput,
Semper quiete providus, pudicus & voti tenax;
Sibi corde mitis, ut brevi exemplar esset ceteris. [Ad Laudes,]
Tuc forte jussus progredi haud vile munus deputat,
Malens obedientiæ quam jura carnis subsequi.
Hinc lacte grex & fœtibus augescit, hinc feræ truces,
Muti canes, aves quoque Sancti ferunt arbitrium.
Nudatus a latrunculis, malo rependit gratiam,
Hos dum lotos cibo fovet; ad fidem Christi vocat.
Jam dum feretro tollitur; mirum, resistit in via:
Donec reus de vinculis per se solutus cernitur.
Nunc Christe Rex piissime, hujus precatu quæ sumus,
Nostros reatus diluas, ferosque mores corrigas.
Laus honor & victoria, Deo Patri cum Filio,
Sancto simulque Pneumati, in sempiterna secula.
Amen.

DE SANCTO VVIHONE
EPISCOPO OSNABRVGENSI IN WESTPHALIA.

SEC. IX.

[Commentarius]

Wiho, Episcopus Osnabrugensis, in Westphalia (S.)

G. H.

[1] Osnabrugum in veterum Bructerorum regione, a Saxonibus postmodum occupata, quæ nunc ad Westphaliam pertinet, civitas insignis, in valle amœnißima, quæ Hasa flumine irrigatur, [Osnabrugi post devictū Wittekindum a Carolo Magno,] sita est. In hac vicinaque Westphaliæ ditione olim Dux Wittekindus dominatus est, & plurima bella adversus Carolum Magnum geßit: a quo tandem devictus, Christianam est religionem amplexus, & vitam sancte peregit: uti latius ad ejus Vitam VII Ianuarii deduximus. Inter hæc bella; inquit Albertus Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 2, [S. Wiho ordinatus Episcopus:] Carolus anno a mundi salute septingentesimo octogesimo, in loco Osnaburga, habitatoribus satis frequente, cum vicinam Wittekindi arcem jam captam imposito firmasset præsidio, ecclesiam exædificavit primam in provincia Episcopalem, eique virum sanctum præfecit Wihonem, primum ejus loci Pontificem, hominem gente & origine Frisium: quod in ea gente per Bonifacium Archiepiscopum Moguntinum, ibi Martyrem, multi jam Christo credidissent. Cui de provinciæ proventibus assignavit, unde cum suo Clero viveret, ad confirmandos recens baptizatos in suscepta Christi religione. Egit vir sensatus, pro zelo sacræ religionis, satis verbo insistens & opere, ut creditas animas & servaret & multiplicaret.

[2] [Officium Ecclesiasticum de eo] Franciscus Guilielmus e Comite de Wartenberg Episcopus Osnabrugensis, Ratisbonensis, Mindensis & Verdensis (ac postmodum ad S.R.E, Cardinalitiam evectus dignitatem) jußit edi anno MDCLII Officia propria Sanctorum Ecclesiæ & Diœcesis Osnabrugensis, & in iis est Officium sub ritu duplici de S. Carolo Magno ad diem XXVII Ianuarii, ad quem & nos Acta ejus edidimus. Ast hoc XX Aprilis fit Officium etiam sub ritu duplici de S. VVihone Episcopo Osnabrugensi & Confessore, & Oratio præscribitur illa, quæ in Missa de Communi Doctorum solet legi: & hæc de eo recitatur quarta Lectio peculiaris: Wiho natione Friso, ob singulares virtutes ac vitæ sanctitatem illustris, cum Carolus Magnus Osnabrugensem fundaret Ecclesiam, ab Adriano Papa primus illius Sedis Episcopus ordinatur. In quo munere sedulus semper fuit ac indefessus zelo animarum in convertendis totius Saxoniæ populis, quorum ipse Pastor erat constitutus. Tandem multas tribulationes perpessus ac laboribus fatigatus, plenus dierum, cum præfuisset Ecclesiæ suæ triginta duobus annis, sancte in Domino obdormivit. Hæc ibi. Similia inserta sunt Martyrologio Osnabrugensi. De tempore fundatorum in Saxonia Episcopatuum agetur a nobis die XXX Aprilis, ubi de S. Suiberto primo Verdensi Episcopo; docebimusque plenam saltem constitutionem eorumdem ad seculi VIII finem aut IX initium pertinere: quo posito ad annum circiter DCCCXXX vitam protraxisset VViho; nisi in horum annorum censum adducere velis eos quibus Osnabrugensem ecclesiam, cum solo Presbyteri titulo fortaßis administravit.

[3] [altare erectum,] Idem Illustrißimus Princeps & Episcopus Osnabrugensis Franciscus Guilielmus quas olim credebatur excitasse scholas Græco-Latinas Osnaburgi Carolus Magnus, restituit & dotavit, Academia ibidem erecta & Carolina appellata: quam & Vrbanus Papa VIII approbavit, & Ferdinandus II Imperator confirmavit anno MDCXXX. Ad ejus auspicia cohonestanda Societas Iesu Osnabrugensis, cujus collegium in dictum finem ab eodem Principe fundatum est, edidit Athenæum Christianum, vario genere doctrinæ illustratum: in cujus hypotyposi, schemate 23 atque oratione subjuncta dicuntur Osnabrugenses ad Christianam mansuetudinem cœpti efformari per Carolum Magnum Victorem, perque primum Ecclesiæ Osnabrugensis Præsulem S. Wihonem, ejus primum Rectorem, magnum virum, hominem sanctum, Frisiæ gentis decus & ornamentum, Carolinæ Academiæ Rectorem, non tam seculari pompa magnificum, quam insigni doctrina modestiaque venerandum. Et hypotyposi 3 (in qua gitur de templo novo, in honorem S. Ignatii Societatis Iesu Fundatoris erecta) schemate 1 inducitur S. Wiho scholarum Carolinarum Moderator, & divæ Religioni carmine aliquo applauditur, & schemate 19 describitur quintum templi altare dicatum SS. Carolo Magno, Carolo Borromæo, Wihoni primo Osnabrugensium Episcopo, ac B. Adolpho vigesimo octavo: cujus Acta illustravimus XI Februarii, & de S. VVihone ista subjunguntur: olim ille majores nostros a Gentilitatis errore vindicatos ad Christianæ libertatis castra ac vexilla traduxit: conflata ex omnibus incolarum domibus idola in medio foro exussit: concreditum sibi gregem ad saluberrima vitæ pascua deduxit: pavit fame pereuntes, lupos insidiantes avertit, contra vim infernalis exercitus obarmavit, ad Christianarum virtutum pugnam incitavit, victoresque secum plures splendidissimis cælorum templis triumphali ritu invexit. Additur plausus S. Wihoni Episcopo I Osnabrugensi, tertii altaris patrono poëmate elegiaco factus: quod istic legi potest, uti aliud hypotyposi 4 schemate 1 excusum, in quo S. Wiho Reginæ Sapientiæ, Osnabrugi denuo triumphanti, applaudit.

DE SANCTA HELIENA.
VIRGINE LAVRINENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Heliena, Virgo Laurinensis in Italia (S.)

BHL Number: 3800

G. H.

[1] PÆstum, urbi Lucaniæ litteralis, rosarum fragrantißimarum præstantia singulari apud Poetas celebris, in hodierno Principatu citeriore, ad sinum Pæstanum sita fuit & sedem olim habuit Episcopalem: quæ nunc exciso Pæsto translata est ad Caput-aquæ, urbem recentem, vulgo Capaccio noevo. In hac Caputaquensi diœcesi sunt varia oppida, ab Vghello tomo 7 Italiæ sacræ columna 663 recensita: interque ea Lauretum, sive Laurianum vulgo Lauriano: [Vita in 3 Lectionet distributa datur ex Ms. Caputaquensi.] ubi nata est S. Heliena Virgo, inde Laurianensis dicta, quæ colitur die XX Aprilis: cujus Vitam, ex Actis Ecclesiæ Caputaquensis descriptam, & in tres Lectiones, quæ in Officio Ecclesiastico ad Matutinum recitari solebant, distributam, nobis olim Neapoli transmisit Antonius Beatillus, Societatis nostræ Sacerdos, & studiorum nostrorum strenuus fautor atque cooperator. Hanc ergo Legendam Sanctæ Helenæ Virginis Laurinensis (nam iste titulus præfigitur) hic damus, & est ejus modi.

[2] LEC. I. Cum in divinis voluminibus inveniatur: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, Beata Heliena, non de eximia prosapia, sed de infimis Laurini parentibus orta est: [Nata Laurini,] tamen ab adolescentia sua in Christi operibus solidata, die ac nocte, sine intermissione, Deo servire non desistebat. [Mar. 6, 4] Parentes sui, & propinqui, & affines, eam existimantes fatuam esse, ludibria & verbera multa ei inferebant; & ipsa fundebat precatum Domino pro eis, dicens: Domine, [a suis vexata,] indulge eis quia nesciunt quid faciunt. Et ne blandimenta hujus seculi obfuscarent eam, & aliquam maculam sibi inferrent, secessum deserti loci appetebat: sed præ sui corporis fragilitate viam arripere metuebat; ideoque omni die Creatorem suum flagitabat, quatenus dignaretur sibi consilium super hoc destinare. [ab Angelo invisitur:] Descendit Angelus Domini de cælo, & vocavit eam: Heliena ancilla Dei. Et illa respondens ait: Domine, quis es tu? Et ille respondit: Ego sum Angelus Dei, missus ad refocillandum te in operibus tuis, [abducta in specum.] & præpatandum iter tuum; Veni, sequere me.

[3] [ab ecclesia alitur,] LEC. II. Et ipsa cum maxima aviditate vestigia ejus sequebatur; & duxit eam ad cryptam, quæ vocatur specus, juxta horreum veteris Rofrani; ubi mansit incognita per unius mensis spatium: [pro hac operatur,] & nihil aliud comedebat, nisi semel in die panem intinctum in aqua, & legumina cruda. Quod postquam venit ad notitiam vicini monasterii, monachi ipsius loci mirati sunt valde, & ascenderunt illuc duo viri religiosi, & ei supplicaverunt, ut ab ecclesia quotidie acciperet alimentum. Annuit eis accipere sub conditione, [claret miraculis.] quod ipsa quidquid operaretur suis manibus, ad opus ecclesiæ cupiebat operari. Viris religiosis faciebat cucullas, & thiaras, & pastoribus operabatur sclavinia. Postquam autem divulgata est fama ejus per totam provinciam, infirmi ex longinguis partibus veniebant ad eam; & ipsa singulis manus imponebat, & cum sospitate ad propria revertebantur.

[4] [in obitu campana ultro sonant,] LEC. III. Finito vero tempore vitæ suæ migravit ad Dominum, & campanæ præsati monasterii cœperunt, sine manibus trahentibus, fortiter pulsari. Prænominati Monachi ipsius loci, magno pavore attoniascenderunt ad eam; & invenerunt ergastulum corporis, [Angelo monente] cupientes illud ad eorum ecclesiam cum magno tripudio receptare. Sed Angelus, qui adduxerat eam illuc, non permisit eis hoc agere; sed festinus perrexit ad Pæstanum Pontificem, & in somnis admonuit eum, [sepelitur Pæsti 20 Aprilis.] ut adduceret illuc honeste & religiose sanctum corpus, eique etiam in somnis demonstravit, ubi sanctissimum corpus jacebat. Et evigilans somno, territus magno pavore, præceptum Angeli cito adimplevit, & cum viris honestis & pudicis duxit sanctum corpus in Ecclesiam suam & cum maximo honore iliud ipse humavit XII Kal. Maji. Anima ejus in Collegio sanctarum Virginum in domo Dei gratulatur, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor in secula seculorum Amen.

[5] Bernardus Iustinianus in Vita B. Laurentii Iustiniani 8 Ianu. num. 24 Sclavinam vocem ita explicat: Cubile habuit vix sex pedes protensum, [Tempus vitæ.] tomento paleari & opertorio, quod veteres centonem, nostri sclavinam vocant. Vtinam tam facile esset explicare, quo tempore Virgo sancta vixerit: quia tamen Episcopus Pæstanus uon Caputaquensis nominatur, verosimili conjectura dici posse videtur, ipsam floruisse ante Saracenorum in patres illas irruptionem, qua eversum esse Pæstum credimus, & ante Principum Normannorum dominatum, sub quibus restauratum translatumque Episcopatum vix ambigimus. Ex Pæstanis Episcopis nomine suo notus est nemo præter Laurentium, quem anno quingentesimo subscripsisse Romanæ Synodo scribit Vghellus: inter Caputaquenses, primus ex Actis publicis designabilis, occurrit Arnulphus apud dictum Vghellum, in quodam Regis Rogerii Privilegio nominatus anno MCXXVI.

DE SANCTO HVGONE,
MONACHO ÆDVENSI ET PRIORE ENZIACENSI.
ORDINIS S. BENEDICTI IN GALLIA.

CIRCA AN. DCCCCXXX

[Praefatio]

Hugo, monachus Benedictinus in S. Martini apud Æduos & Prior Enziacensis in Gallia (S.)

G. H.

[1] In variis Ordinis S. Benedicti monasteriis vitam egit S. Hugo; ac primo a piis parentibus collocatus fuit septennis in monasterio S. Savini in diœcesi Pictaviensi, [Vixit monachus in monasteriis S. Savini,] ab ipsa urbe versus ortum ad fluvium Gartempam novem leucis dißitum: ubi sancte adolevit, & in virum evasit, Diaconus ac dein Sacerdos ordinatus. Inde cum aliis septemdecim trāslatus est ad monasterium S. Martini, in suburbano Augustodunensi olim constructūm. Postea comes factus B. Bernoni, [S. Martini,] Balmense in diœcesi Vesontionensi monasterium adivit, [Balmensi,] illumque juvit ut debita restitueretur disciplina: ac dein ambo Cluniacense monasterium inceperunt: ubi B. Bernone Abbate ordinato, ipse missus est. Enziacum, vulgo Anzi le Duc ad Arrontiam fluviolum, qui paulo post in Ligerim defluit: ubi Prior constitutus usque ad finem vitæ vixit, & teste Bartholomæo, Cassanæo in Catalogo gloriæ mundi part. 12 Consideratione 60, eumdem locum hodiernis temporibus sua sanctissima gleba decorat. Nam hactenus ibidem esse Prioratum conventualem, dependentem ab Abbatia Æduensi S. Martini, indicat Registrum generale beneficiorum diœcesis Augustodunensis anno MDCXLVIII excusum.

[2] [Vita editur ex Mss.] Vitam S. Hugonis, ex Ms. Legendario antiquo Abbatiæ S. Martini Æduensis, erutam, misit ad nos anno MDCXXXVIII Andreas du Chesne, sua doctrina orbi notißimus, cum ante inde pars esset edita in Bibliotheca Cluniacensi pag. 6, ubi in titulo scribitur S. Hugo, Abbas S. Martini Æduensis, cum ibidem tantum monachus fuerit: & ita titulus Vitæ solum habet, quam iterum Augustoduno accepimus, cum hac sub finem subscriptione: Hæc Vita S. Hugonis transumpta fuit ex antiquo Legendario Abbatiæ S. Martini Æduensis, Ordinis S. Benedicti, Congregationis S. Mauri: in cujus rei fidem Domnus Major Prior & Subprior se subsignaverunt, & a Secretario infrascripto sigillo Conventus muniri fecerunt, die nona Septembris, anni a Nativitate Domini millesimi sexcentesimi sexagesimi tertii. Fr. Aleboucher de Flogni, Major Prior; Fr. Joannes Baptista Saulnier, Subprior; Fr. Baptista Cœur-de-Roy, Scriba, de mandato Domni Majoris Prioris. Hæc inde, quæ beneficii præstiti causa grato animo hic recolimus.

[3] Mortuus est S. Hugo hoc XX Aprilis, senio confectus: sed quo anno Christi nusquam indicatur. [tempus mortis] B. Berno socius ejus, cum præfuisset annis sedecim cœnobio Cluniacensi, mortuus est anno DCCCCXXVI, & videtur S. Hugo ad illum annum pervenisse, aut etiam aliquot annis diutius vixisse. Corpus ejus, [translationis] XIII Decembris anno millesimo primo, solenni cum veneratione elevatum est, & in sacello conditum, & annis sub sequentibus sæpius ad conventus seu concilia Episcoporum translatum; [& Vitæ scriptæ.] deinde dicto seculo undecimo Acta, quæ damus, fuerunt conscripta.

VITA
Ex Ms. codice Augustodunensi monasterii S. Martini.

Hugo, monachus Benedictinus in S. Martini apud Æduos & Prior Enziacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4003, 4004, 4005

EX MS.

CAPUT I.
Ordo S. Benedicti in Gallias translatus. S. Hugonis vita monastica, Sacerdotium.

[1] [Intuitu Trinitatis condentis hominem ad imaginem suam] Auctor universitatis benignissimus. manens in simplici Deitate Trinus, hominem formavit propriæ bonitatis instinctu, ne tanto colono viduatus, absque sui intellectu degeret mundus. Sicut enim adimpletio hominis est inspiratio trinæ Divinitatis; ita completio mundanæ dignitatis institio formæ humanitatis… a Summæ igitur Divinitatis essentia opulens, quæ in sese æternaliter triplici constat effigie; suæ formam imaginis propriam vel ideam hominis indidit menti: qui videlicet ab ipso primordio suæ creationis, præ ceteris mundialibus, Auctoris configuratione, pollet indifferenter trina moderatione; nossescilicet & velle nec non & meminisse. [& misericorditer per gratiam reformantis] Totidem quippe donis in eodem clarificatur Conditor, id est, fide, munere & opere; opere conditionis, munere meliorationis, fide bonorum cognitionis proprii Auctoris: cujus gratia ineffabili vacui extiterunt, hi qui pereunt; ac ipsius benignitatis misericordia viguerunt, hi qui salvi fiunt. Et quoniam non obliviscetur misereri, neque abscondet usque in seculi finem misericordiam suam (ut ipsa Veritas promisit suis, manere scilicet cum eisdem, & operari semper cum æterno Patre & Spiritu sancto) idcirco priscorum ac venerabilium Patrum Catholicorum informati roboratique traditionibus & exemplis, [proponit auctor scribere Vitam S. Hugonis,] optamus qualicumque sermone Domni atque religiosissimi viri ac sanctitate præcipui Hugonis, aliquorumque ipsius confratrum & sociorum vitam, nec non & conversationem, pie in Christo viventibus palam facere.

[2] [actam secundum normam S. Benedicti] Constat ergo relatione veridica ac non mediocri auctoritate subnixa, sanctissimum Patrem Benedictum, ubique terrarum notissimum, illorum Fratrum monachorum fuisse pædagogum, quorum educaminis linea enutrivit atque ad perfectionis culmen direxit sanctum ac venerabilem Hugonem monachum illiusque contubernales, in regularissima nec non & sanctissima disciplina: si quidem ideo ista præmisimus, ut a quanta perfectione primitus ejusdem exordium cœperit, religiosorum auribus inculcaremus.

[3] Præterea eodem tempore, quo isdem præcellentissimus Pater jam dictus Casini montis cœnobio præerat, quidam spectabiles viri a partibus Galliacum, divino spiritu acti, ob amorem sanctæ religionis, quam in eo esse fama passim vulgante didicerant, b legationem direxerunt ad eumdem Patrem, qualiter aliquos de suis monachis, regularibus disciplinis imbutos, ad Gallias dirigeret, ut monachile institutum, [a quo in Gallias missus S. Maurus,] quod pene in illis partibus annullatum deperierat, aliquatenus reformare satagerent. Qui Pater sanctissimus illorum petitionibus benigne annuens, protinus eligens de suis duodecim Fratres, quibus etiam præfecit suum dilectissimum alumnum; videlicet sanctissimum Maurum monachum. Illi quoque protinus, cum tanti Patris benedictione & gratia, iter arripientes, licet cum difficultate aliqua & laboris gravamine, ad Gallias devenerunt. Tunc vero aliter valde quam sperare poterant illis dignoscitur evenisse. Tandem quippe in territorio Andegavensi monasterio stabilito, in loco qui Glannifolium cognominatur, ibidem multorum ad eum confluentium Fratrum in brevi tempore facta est congregatio permaxima: quibus etiam, [monasterii Glannifolii erexit:] ut beatissimus Benedictus instituerat, illorum Pater extitit sanctissimus Maurus: floruit enim ibidem sanctæ religionis institutio, quamdiu vixit, ac post ejus obitum c longinquum.

[4] Subsequenti quoque tempore, post aliquorum annorum curricula, occulto Dei judicio, seu propter ultionem plebis peccatricis, d egressa est Normanorum gens a transmarinis partibus; [& hoc a Normannis destructo,] quæ bestiali ferocitate immanissima permaximā Galliarum partem depopulans, latissimas strages dedit. Tunc etiam præfatum cœnobium, cum aliis quam plurimis Sanctorum locis, omni honestate propriæ supellectilis expolians, in eremiticam redegit solitudinem. Quod cernentes monachi ejusdem cœnobii, [monachi fugientes ad S. Savini propagarunt ordinem] arripuerunt fugæ præsidium, cum omnibus quæ secum ferre poterant, usque dum devenirent in Pictavense territorium, ad sancti videlicet Martyris e Savini monasterium; quo in loco resumptis viribus, Deo sibi auxiliante, cœpit longe lateque norma regularis per eosdem Fratres diversis in cœnobiis, bona fruge multipliciter f propagari; multosque etiam simul, quos vita & ambitio secularis irretitos olim retentaverat, sub jugum sanctæ regulæ applicare: qui tamquam ex ferocissimis belluis in mitissimas Christi oviculas subito sunt mutati, ipsius regnum cum sanctis & fidelibus feliciter percepturi. [adjuvantibus Regibus & Episcopis.] Ipsi quoque Francorum Reges nec non & devotissimi totius regni Præsules, a primo g Childeberto Rege, qui B. Maurum ultra omnes suscepit devotissime; semper illos excoluerunt summa veneratione.

[5] [S. Hugo septennis collocatur in monasterio:] Præterea cum ad eumdem locum ex diversis orbis partibus evocatio divina quarumque conditionum viros, ob amorem regni cælestis congregaret; contigit tunc ut clarissimum virum, Domnum scilicet Hugonem, parentes illius, puerum fere septennem, Dei omnipotentis servituti satis devote atque honorifice ibidem applicarent. Fuit enim pater ejusdem vir spectabilis curiæ, atque industria militari insignis, opum vero & latifundiorum largus possessor; mater vero inter matronas egregia, pari dignitate præcipua: ambo ramen cives & natione Pictavenses. [proficit iin in doctrina & virtute?] Qui puer optimæ indolis, scientiæ litterarum efficiebatur capacissimus, humilitatis quoque ac totius probitatis luculentissimus. Elucebant namq; in eodem cum incremento corporis insignia sanctitatis, eratq, tam senioribus quam coævis carus, & amabilis universis. Gesta vero & instituta sanctorum Patrum memoriter retinens, lectioni atque orationi instabat, assiduus potius quam frequens; non enim sibi tantum sed magis Deo vivere gestiebat, publice & privatim, pro Christi amore pariter & timore, honeste ac dulciter cunctis obediens: secularis etenim pompæ cothurnum ita fugiebat, ac si morsu appetisset eum lividus serpens. Non minus etiam vitabat pessimæ detractionis jaculum, [sugit fastum:] a quo taliter avertebat auditum, quasi contra se grassari mortiferum sensisset venenum. [edit detractionem:] A verbis nempe noxiis & inanibus sic custodiebat os suum, ut sermo ipsius statera discretionis moderatus ac spiritali gratia conditus, cunctis esset carus ac benevolus. In abstinentia ergo talis illi erat sobrietatis modus, [deditus abstinentiaæ:] ut triduanis jejuniis laudabiliter præferretur: communis etiam vitæ amor, ac rerum licitarum participatio hujusmodi, h ut nullo modo diligeret in rebus concessis magis partem census quam totum. Munditiam quoque mentis, & castitatem corporis, [& eleemosynis.] simulque largitionem eleemosynarum, indefessus operator, sine interpellatione exercebat: de quavis autem re, a quocumque interpellatus, dabat tale consilium, ut jure crederetur animarum medicamentum.

[6] [decernitur ad sacros Ordines promovendus,] In processu vero temporis, optimis illius exigentibus meritis, ad ministerium sacrorum Ordinum, tam a Patre ejusdem monasterii quam a cæteris Fratribus, promoveri decernitur: ille tamen humiliter renitens, se indignum pronuntiabat, timens illud quod plurimis contigit, qui dum in ulse cupiunt seculi lucrum, incidunt in suæ animæ damnum; & quoniam beatus homo qui semper est pavidus; licet eadem lectio dicat, quod justus quasi Deo confidens absque terrore erit, Utrumque nimirum in uno eodemque homine possibile est fieri; timor scilicet humanæ fragilitatis, confidentia vero fidei puræ sinceritatis. [Prov. 28, 14 & 1:] Tandem quoque vir devotissimus, illius veritatis exempli memor, quod ait, Non veni facere voluntatem meam sed ejus qui misit me, paruit obedienter in cunctis seniorum præceptis: sicque ex more Ecclesiastico, gradatim sacratus processit usque ad i [Acolythi] officium. [Joa. 6. 38] Et licet in minoribus gradibus adhuc constitutus, tamen ipsis reverentissimis Sacerdotibus erat admirandus. Non post multum quippe temporis spatium effectus k vesticeps, ad leviticum promotus est gradum, quo per aliquot annos strenuissime functus, [ordinatur Diaconus dein Sacerdos:] Sacerdotalem indeptus est dignitatem; tam denique omni decore virtutum fuit ornatus, ut nullus tunc temporis in eadem provincia ei inveniretur secundus.

ANNOTATA.

a Expunximus interjecta hæc sensum turbantiæ, & nullum per se habentia: si nutu quoque in didemo Hierarchiæ theorematibus Hellades expressere inquiunt, Notio divina Anthropos in re divina constituta.

b In Vita S. Mauri 15 Februarii dicitur Legatio directa ab Episcopo Cenomanensi, qui Bertichrannus ibidem appellatur: sed is multo junior, Badegisilo anno 586 mortuo succeßit, & mißi dicuntur Flodegarius Archidiaconus & Harderadus Vice-Dominus. Verum uti loco Bertichranni diximus videri substituendum Innocentem sive Innocentium Episcopum, ita forsan alii potuerunt mißi fuisse; personarum enim nomina a Fausto auctore præterita, uti & alia nonnulla interpolator Odo adjecit, non sine erroribus.

c Vsque ad tempora Pippini Regis, ut tradit jam dictus Odo in Translatione S. Mauri, id est per 200 circiter annos. Tunc Gaidulfui, cui Glannofolium a Rege erat traditum, illud evertit, scripta dißipavit, monachos expulit. Sed postmodum sub Ludovico Pio fuit restauratum.

d Circa annum 845, quando corpus S. Mauri translatumfuit in Burgundiam 11 Martii.

e S. Savini monasterium 9 leucu ab urbe Pictavensi ad Gartempam fluvium a Carolo Magno constructum, & postea cum aliquam destructionem passum esset, a Ludovico Pio reparatum traditur in hujus Vita.

f Simili modo quo in Italia contigit post destructum a Longobardis & a Petronace restauratum Casinense cœnobium.

g Melius hic Childebertus aßignatur, quam in Vita S. Mauri Theodebertus, qui Austrasiis præerat: & Chlodomeris Regis Aurelianensis regnum æqua lance diviserant a morte eius, Childebertus Rex Parisiorum, & Chlotharius Rex Sueßionum.

h Ms. Hujusmodi veluti vitæ insitum: Vox vitæ supra deerat, quo ipsam retuli: alias duas, ut inutiles expunxi.

i In altero apographo legitur, natinei, in altera natum ei: apparet ex sequentibus agi de summo gradu inter minores: ideo notum nomen substitui, pro certo mendo.

k Id est, Puber, sic Tertullianus lib. de anima. Ecce obiit verbi gratia infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps; eleganter tres primos humanæ ætatis gradus distinguens: vide quæ multa suggerunt antiquarii de ætate ponendæ prætextæ &togæ assumendæ apud Romanos.

CAPUT II.
Habitatio Augustidunensis in monasterio S. Martini. Monasterium Balmense reformatum. Cluniacense constructum. Oddonis socii sanctitas & miracula.

[7] [Tempore Carole Calvi,] Regebat ergo illis diebus regnum Francorum Carolus Rex, cognomento & habitu Calvus, cum Regina a Chrodechilde ipsius conjuge: utrique Dei omnipotentis timoris pariter & amoris munere insigniti, idcirco igitur totius regni ipsorum partes summa pax & tranquillitas gubernabat. Paganorum quoque infestationes, quæ olim patriam debacchaverant, omni ex parte sedatæ erant. Rex ergo pariter & Regina in restaurandis ecclesiis ac monasteriis, quæ barbarorum hostilitas atque rabies desolaverat, certatim insistebant: totum enim pene sui reipublicæ regni censum in ejusmodi expensis tribuebant. Erat quippe in ipsius Regis palatio tunc temporis Comes quidam, Badillo nomine, [Badillo Comes,] qui veniens ab Aquitaniæ partibus, vir licet in seculari vita positus, correctis tamen & religiosis moribus atque conversatione, sacris viris per omnia consimilis: Extiterat enim opum gratia opulentissimus, & auri & argenti ditissimus. Qui cernens Regem nec non & Reginam in restaurandis Ecclesiis Dei toto conamine inservire, zelo divino & ipse ductus cœpit illorum in hac parte devotus ac pius æmulator existere, Qui inter ceteras Paganorum strages, conspiciens apud civitatem Æduam egregii Confessoris Christi Martini monasterium, [Augustiduni monasteriū S. Martini per Paganos dirutum,] olim a Regina Brunichilde nimium excellenter atque honorifice constructum, tum tamen miserrime dirutum, atque omni supellectili nudatum atque dehonestatum: accedensque incunctanter isdem Comes ad Regem, humiliter petiit, ut sibi ad restaurandum daretur præfatum monasterium. Dicebat etiam spondens se in voto habere, ut post monasterii restaurationem se ipsum ibidem, relictis seculi curis honorumque solicitudinibus, Domino manciparet: quod denique postmodum, annuente Christo, rei probavit eventus. Hoc igitur Rex pariter & Regina comperientes, libentissime assensum præbuerunt, & ut expetiverat concesserunt; insuper & juvamen ei polliciti sunt se impensuros, in cunctis quæ illi expedire cernerent. Statim denique vir devotissimus certatim, [restaurat:] actutum, summa cum festinatione, hujusmodi operis utensilia apta coadunavit: atque instanter labori insistens, usque dum ad perfectum duxit, qualiter potuit totum basilicæ reintegravit opus.

[8] [d olim dotarat Brunichildis, Regina,] Qua prout valuit reformata, atque per Pontificum manus iterum consecrata, cœpit solicite inquirere ejusdem loci possessiones, quæ olim illi largissime per liberalitatem Brunichildis Reginæ seu aliorum Regum privilegiis concessæ fuerant. Fertur enim primitus ipsius cœnobii summa fuisse totius possessionis ad b centum usque millia mansos. Extiterat enim præfata Regina in ecclesiarum basilicis construendis affluentissima, in memoriis plurimorum Sanctorum, & B. Mariæ semper Virginis, Sanctique Petri Apostolorum Principis, [ut alia plura.] nec non & beati Levitæ & Martyris c Vincentii: quamvis vulgi fama illam in quibusdam ex parte fuscaret. Interea beatissimum Martinum Confessorem semper ultra omnes extollere in voto habebat; atque in Dei honore & ipsius Confessoris nomine, ceteris pluriores ecclesias ac monasteria ædificari jussit, & de propriis thesauris nec non & prædiis honorificentius ditavit. Statuerat denique ante suæ mentis oculos, [devota erga S. Martinū,] quoniam Martinus qui partem sui indumenti pauperi tribuit, Christum vestivit. Præ cunctis tamen istud extulerat cœnobium, in quo suæ sepulturæ mausoleum habere decreverat: nam inter cetera donaria quæ illi contulerat, d columnis etiam marmoreis ac trabibus abietinis formosis illud decenter instituit: & musivo opere mirifice decoravit. Habebat enim eadem Regina religiosos ac sanctissimos Præsules, [adjuta a SS. Siagrio] sanguinitate sibi proximos affinesque, Fratrem scilicet germanum e S. Syagrium, Augustodunensem Episcopum, inter Pontifices egregium; & nepotem quoque beatissimum Desiderium, Autissiodorensem Episcopum, [Desiderio Autissiodor & Gregorio Magno.] inter Præsules Pontificem nobilissimum; Sanctissimus denique Papa urbis Romæ Gregorius in tanto amore ac diligentia illam habebat, ut plurimas ei g Epistolas mitteret, atque per ipsam Episcopos & regni Primates de statu Catholicæ fidei & religione Ecclesiastica commonefaceret, gratulans valde devotioni ipsius & largitati, quam in honorificentia omnipotentis Dei liberalissime impendebat. Luponi quoque primo ejusdem loci Abbati propriam direxit h Epistolam, hortans illum qualiter religiositatem gregis sibi commissi custodiret; atque tam Deo quam hominibus, iter justitiæ gradiens, placere studeret. Præcepta etiam regalia nec non & privilegia ipsius loci isdem Pontifex annuli sui impressione sigillans roboravit; locum vero ipsum, sicuti Reges Francorum statuerant, ab omni humana subjectione decrevit esse liberrimum; deinde sub anathemate execratus est omnem invasorem rerum ipsius loci ac transgressorem ejusdem decreti. Quod utique statutum decentissime ab universis custoditum est, usque ad barbarorum invasionis depopulationem: tunc enim cum cetera supellectili edax ignis consumpsit, quæcumque in futurorum notitiam devenire potuissent. Perspicuum enim est quoniam, sicut lux solis constituit diem fugatq; tenebrarum caliginem, ita litteræ illustrant præteriti seculi antiquitatem, & fugant oblivionem.

[9] Sed jam nunc ad narrationis ordinem redeamus. Postquam denique vir illustris Badillo, prout posse habuit, loci restaurationem exercuit; cœpit anxie perquirere viros sancta religione imbutos, qui in eadem domo Dei dignanter eidem servitutis officia persolverent. Qui dum hoc sedule ageret, [adducuntur 18 monachi a monasterio S. Savini,] reduxit ad memoriam beati Martyris Savini cœnobium: in quo olim noverat ceteris honestius districtiusque vigere instituta monachorum regulæ. Pergens quoque protinus illuc, adduxit inde viros numero decem & octo, monachos religiosissimos: inter quos etiam excellentissimum meritis sanctum ac venerabilem Hugonem, in quo pendebat cura ceterorum Fratrum totius moderaminis. Alios quoque duos, [in quibus S. Hugo,] inter ceteros non dispari sanctitate monachos, Domnum scilicet Oddonem, virum sagacem & mitissimum; [Oddo, Ioannes,] atque Joannem, admodum humillimum. At ubi ad præfatum Augustodunense cœnobium devenerunt, instructis regularibus officinis, veluti leges uberrimi soli, cœperunt cȩntuplicatum, Deo agricolante, producere fructum. Claustrorum videlicet munificentiam, silentii taciturnitatem, jejuniorum parsimoniam, nec non & eleemosynarum largitatem, peregrinorum susceptionem cum hilaritate, [viri perfecti,] simulque hospitium universorum; deinde vero in omnibus suis actibus & corporum gestu, in loquela oris & moderati one sermonum, ut per omnia & in omnibus his revera glorificaretur Deus; taliter scilicet, ut quicumque aliquem ex illis cerneret, divinum spiritum in eo esse minime dubitaret.

[10] Tunc etiam cœpit fama loci ipsius circumcirca divulgari, atque sitibundo pectore a fidelibus exoptari. Interea elegerunt sibi unanimes Patrem & Abbatem, vita & moribus probatissimum, [præficitur Arnulphus Abbas,] Deoque & hominibus acceptabilem, Domnum scilicet Arnulphum (cum consensu tamen & voluntate illius protectoris, Domni videlicet Badillonis) virum per omnia, (ut postmodum claruit, & uti expediebat) utillissimum; qui quamdiu in corpore vitam duxit, tam in divinis rebus quam humanis ita omnibus in commune profuit, [usus consilio S. Hugonis.] veluti optimus pater dulcissimis filiis. Hic tamen in cunctis quæ agebat, dictatore & consiliatore præ cunctis Domno fruebatur Hugone; qui gratia humilitatis obediebat patri, vice humillimi i didascali. His vero ita gestis cœpit postmodum vir Dei Badillo de propria salute acrius solicitus esse, qualiter hujus seculi ambitiones & illecebras postponeret; [cujus hortatu Badillo Comesfactus monachus,] semetque in monasterio tonsurare, & monachum fore disposuit. Audientes quoque Fratres, quos a Pictavensi provincia ipse illuc deduxerat, & præcipue Domnus Hugo, cujus hortatu conversus fuerat, gavisi sunt valde. Quod utique dum explesset, quantæ humilitatis quantæque patientiæ atque obedientiæ extiterit, a nemine potest enarrari. Quem etiam venerabilis Hugo speciali amore regularibus monitis benigne instituens, perfectissimum militem Christi reddidit. Habebat igitur idem Badillo nepotem sibi æquivocum, benignæ satis indolis; quem etiam a secularibus negotiis abstrahens, in eodem monasterio secum divinæ servituti mancipavit. Et non minus quidem & ipse, secundus videlicet Badillo, in cultu divino devotus atque perfectus extitit. [quem secuti plures,] Tunc denique fama bonorum operum loci ipsius in longinquū se propagante, multi relinquentes mundi hujus vanitates & pompas, iter mandatorum vitæ perpetuæ arripientes, ibidem convertebantur: in quorum præcipue spiritali gymnasio præcipuus index & institutor datus & semper assiduus extiterat Hugo sanctissimus. Ipsi quoque Francorum atque Austrasiorum Reges ac totius Galliæ Proceres (veluti prisco in tempore ipsius cœnobii constitutionis, ut beati Papæ Gregorii registratum habetur testimonio) tanta veneratione ac reverentia illud cœnobium [habebant] cum omnibus quæ ipsius esse videbantur; ut si quispiam, quiscumque hominum contra jus sese adversus illud ageret, reus majestatis atque sacrilegii reputatetur; res quæ fuerant primitus ipsi loco deditæ, utriusque regni undecumque collectæ, tam cis Ararim quam citra ligerim & insra spatium duorum, integerrime, quantum inquiri posse fuit, restitutæ sunt.

[11] [Oddo S. Hugonis socius, post Matutinū orans,] Inrerea contigit, ut unus illorum Fratrum ex supra taxatis, Domnus videlicet Oddo, S. Hugonis familiaris amicissimus concors, haberet usui, post expletionem matutinalis synaxis (ut beatus permittit Benedictus) in oratorio specularis gratia orationis remorari. Qui dum sedule id ageret, atque cum lacrymarum imbribus & compuncti cordis gemitibus, Creatorem universorum tam pro suis quam pro aliorum peccaminum solvendis nexibus exoraret; ostensum est mirum dictu & insigne miraculum. Contigit ergo una dierum, ut more solito veniens ante signum salutaris Crucis ipsiusque Salvatoris imaginis, quod constat decenter erectum in monasterii medio; dum expansis manibus in mentis jubilo ad cælum oculos dirigeret, visus est a quibusdam (qui speculandi causa prosecuti illum fuerant) in sublime aëris elevatus, [elevatur in aëra, ante Crucem se inclinantē,] spatio fere altitudinis trium ulnarum, alacriter unius horæ spatio immobilis persistere: eademque hora ipsa Jesu Christi Domini ac Salvatoris icona, cruci affixa, visa est ab ipsis speculantibus contra eumdem virum Dei sese humiliter inclinare. Erant autem tam ipse præfatus Abbas quam ceteri qui ista conspexerant nimium paventes; & alta admiratione perterriti, non habebant quid dicerent. Antea nempe jacula plurimorum convitiorum atque irrisionum in eum intorserant, dicentes mussitando, quod gloria vanæ jactationis, post communis persolutionis Fratrum obsequia, solus in oratorio remoraretur: deinceps autem fallaces existimationes & linguas omnes æmuli compescuerunt, virumque sanctitate dignum summo cum honore & reverentia, ut decebat, postmodum venerati sunt universi. Nam & plurimorum infirmorum sanitates per ipsum Dominus fieri contulit, [& plurima miracula patrat:] multisque virtutum miraculis usque in finem vitæ claruit, quæ etiam, si notarentur, maximam voluminis partem operirent.

[12] Tunc per diversa terrarum procul & in vicinis cœnobiis, humiliter exposcentes, rogabant sibi dari, ad regimen suorum correctionemque morum, de personis monachorum ejusdem monasterii, quod utique noverant cunctis excellere in religionis sanctitate. k Balmense igitur cœnobium inter cetera erat tunc temporis omni regulari districtione destitutum: ad cujus regimen invitati, communi consilio delegerunt prætaxati Christi tirones unum, [B. Berno præficitur Abbas Balmensi monasterio.] ex sui vigoris regularis tenore acerrimum ac sanctitate præditum, nomine Bernonem; qui, ut rerum exitus perdocuit, divinitus electus extitit. Qui Abbas constitutus in præfati cœnobii regimine, semper quæ Dei sunt præ oculis habens, magis animarum lucris quam rebus transitoriis insistens, multiplicem in brevi ovilis Christi coadunavit gregem. Cui etiam more solito, ut in ceteris, Domnus Hugo per omnia fidissimus adjutor existens, creditum sibi talentum a Domino ut epibata sagacissimus amplificare studebat. Hoc denique cœnobio domi forisque diversis bonorum copiis referto, plurima ad ipsius exemplum per eosdem viros aut noviter fundata, seu in melius reformata claruere monasteria.

[13] [a Guilielmo Duce evocatus,] Erat igitur tunc temporis Guillelmus Arvennorum Dux & Aquitanorum primorum Celticæ provinciæ liberalissimus; cujus familiares milites sæpius ipsum Balmensem frequentabant locum; qui a præfato Abbate nec non & a Fratribus ejusdem loci affectuose excipiebantur; at ipsi revertentes ad Dominum suum, quidquid boni vel honestatis ibidem conspexerant, oppido diligenter illi referebant. At ille, ut erat vir omni bonitate conspicuus, cœpit mente tractare, si quomodo valeret reperire locum, hujusmodi religionis usibus congruum; qui protinus mittens ad virum Dei Bernonem, mandavit illi, ut ad se quantocius deveniret. Ipse vero illico occurrens ei, devenit ad eum, in locum revera a Deo bonorum omnium largitore præelectum, atque æternæ saluti prædestinatum, cognomento Cluniacum. Ad quem cum venisset, [cum S. Hugone] habens secum clarissimum Hugonem, cujus consultu universa agebat; statim jam dictus Princeps suscipiens eos summo cum amore, patefecit eis suæ mentis desiderium: de constructione videlicet cœnobii, quod optabat explere si Divinitas annueret illi. Qui dum circumquaq; [Cluniacum ductus,] loca circumstantia perspicaciter intuiti fuissent, nullum ad hujusmodi congruentiam tam habilem repererunt locum, sicuti Cluniacum. Sed cum diceret isdem Dux, propter infestationem canum venatoriæ industriæ, quæ ibidem semper morabatur, fieri non posse; fertur Abbas facete ac jucunde, ut erat vir prudentissimus, tale eidem Duci dedisse responsum: Tolle, inquiens, canes exinde, & immitte monachos. Tu enim ipse bene nosti, quod præmium restet tibi canum a Domino, vel quæ merces monachorum. At ipse cum summa exultatione gaudens suscepit verba viri Dei, & ait: Saniore, Pater, prudenter es usus consilio, & sine fictionis fuco: nunc quoque fiat cooperante Christo ut tua hortatur benignitas. Denique protinus cœptum opus est, [ibi monasterium construit,] atque in brevi persecutum, & in honore principis Apostolorum Petri consecratum. l Perparva tamen primitus Fratrum conciola in eodem est constituta loco, quoniam isdem Princeps dominium in promptu non habebat quod daret. Sed quam ingens copiosaque seges ex illo paucissimo semine procedens excrevit, soli Deo notum constat non cuipiam mortalium hominum: optimam tamen loci famam inclyte norūt.

Belgicus & Celtes, Aquitanus, Wester & Auster. Sed jam ad ordinis seriem redeamus. Interea m Gigniaco nec non n Vizeliaco, aliisque quam plurimis ditioni illorum subactis atque strenue emendatis, alacriter in divino proficiebant cultu.

ANNOTATA.

a Videtur Richildis ab aliis dici post mortem Ermentrudis anno 869 nupta, ac tum Regina, postea Imperatrix coronata.

b Ita utrumque apographum, sed forsan error fuit in autographis: cum centum mansi sit præclara posseßio, mille abundans; quid ergo centum millia? Cente mansus est fundus, unde quis se & familiam suam commode valeat sustentare, & censum domino referre.

c S. Vincentii in suburbano Laudunensi: cujus & ecclesiarum in honorem S. Martini erectarum meminit Aymoinus lib. 4 cap. 1

d Has columnas & trabes describit Chassanæus De Gloria mundi par. 12 pag. 332.

e Colitur S. Syagrius 27 Augusti officio 9 Lectionum in Ecclesia Æiuensi, & sex priores in Breviario anni 1534 sumuntur de Vita, prima autem sic incipit: Beatus Syagrius, Brunechildis Reginæ Franciæ, cœnobii S. Martini ad muros Æduensis Fundatricis Frater. Fuit Brunechildis anno 613 occisa, & in dicto monasterio sepulta. Robertus Monachus Antißiodorensis S. Mariani in Chronico pag. 66 etiam asserit S. Desiderium propinquam fuisse Brunechildis Reginæ, illiusque liberalitatem erga ecclesias & monasteria describit. Colitur 27 Octob.

g Extant eæ epistolæ lib. 5 Registri num. 51 & 59, & potißimum quæ huc spectat est epistola 8lib. 11.

h Est ea Epistola 12 libri 11.

i Imo discipuli: διδάσκαλος enim magister est: sed, ut infra apparebit, Græca quidem verba ab aliis audita subinde affectat auctor, ipse vero linguæ ignarus erat.

k De Balma cœnobio Burgundiæ egimus 13 Ianuarii, ad Vitam S. Eutychii ibidem Abbatis, cui Acta B. Bernonis subjungimus, & hic relata explicamus, lateque de Guilielmo Duce Cluniaci fundatore agimus. De hoc & aliis Guilielmis. Ducibus Aquitaniæ egimus etiam 10 Februarii ante Vitam S. Guilielmi eremitæ, potißimum § 2.

l Anno 910.

m B. Berno in suo testamento, relato 13 Ianuarii § 7, præficit Widonem cœnobio Gigniacensi, Balmensi, Æduensi, cum cella quæ dicitur S. Laureni. Colitur hic 2 Novembris.

n Vezeliacum, inter Autißiodorum & Augustodunum, in cujus diœcesi est, constructum anno 846; ad quod dicitur a Badillone monacho translatum corpus S. Mariæ Magdalenæ, anno 849: quod latius discutiendum ad hujus natalem 21 Iulii.

CAPUT III.
Enziacus. Prior S. Hugo. Ejus ibi vita, obitus, miracula.

[14] Subsequenti igitur tempore, Domno a Arnulpho Abbate adhuc in corpore degente, quidam vir spectabilis, in Augustodunēsi diœcesi commanebat, Leobaudus nomine, habens uxorem genere & moribus honestā, vocabulo Altasiam. Uterque Deum timentes & hominibus cari (erant enim illis possessiones ab attavis copiosissimæ & census opum multiplex) qui divino amore conjuncti, accedentes pariter ad B. Martyris Confessoris monasterium, dederūt illi in loco, qui b Enziacus dicitur, hereditariam possessionem in perpetuum possidendam: domū etiam propriam, ibidem honorifice constructā, a se cum ceteris transcribentes, [In Enziaco] omnipotenti Deo in Basilicā Ecclesiæ cōsecrari studuerūt. Ad hujusmodi igitur ministeriū explendū electus est totius boni officiosissimus Domnus Hugo; pergens illuc ex Abbatis imperio & Fratrum obsecratione, [Prior constitutus S. Hugo,] seminarium, uti mos erat illi, sparsurus divinæ mercedis: quod etiam loci cognomen, bene congruens rei futuræ, explicat, c Enziacus namque quasi laudabilis seu laudativus dici potest. Enziæ quippe Argolice, laudes Latialiter nuncupantur: siquidem tam positio ipsius fundi quā fertilitas soli, ejusdē loci vocabulum congruenter asserunt. Condignum igitur fuerat ut tali in loco maneret præco Divinitatis, qui Deo & hominibus universis foret jure laudabilis. [locum incolit,] Transfixum est igitur, ut diximus, ad Sanctuarium a viro devotissimo omne jus hereditarium, cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus; qui cœpit paulatim per incrementa temporis per sanctissimum Hugonem dilatari, ac bonis quibuscumque ad meliora reformari. Ipse vero vir devotissimus, postpositis curis, ac ambitionibus aliorum locorum, [officinas & xenodochium construit:] specialius loco huic impendit laborem atque intentionem suæ devotionis. Construxit enim ibidem, secundum suum posse vel loci mediocritatem, officinalia regularia, usibus monachorum omnimodis apta revera: totiusque loci facultatibus præparatum est Xenodochium Christi pauperibus. Erat etiam viro Dei, inter cetera Largitoris beneficia, unum quoddam singulare specialitatis donum, ex consuetudine proprio vocabulo attributum: nam si quis fortuitu illum in vita nominabat, protinus adjungere mos erat, Domnus, videlicet, Hugo, bonus ac sanctæ regulæ amator. Distat autem prædictus locus a Ligere flumine duobus millibus, a civitate quoque Ædua millibus quadraginta.

[15] Confluebant denique plures utriusque ordinis & sexus e diversis locis ad eumdem locum, [in visitur a pluribus,] expetentes humiliter ac devote viri sanctissimi consolatoria verba, implorantes sese illius orationum, ceterorumque beneficiorum illius, largissimis copiis ac spiritalibus fieri consortes. Si quæ vero in provinciis circumjacentibus ordinationes locorum, Abbatum, seu Præpositorum ex necessitate fieri imminebant; ejus consilio, nutu ac voluntate, dum consultus fuisset, perficiebantur: & quicumque ad eum accessisset, velut ex petra salis, conditus recedebat. Propterea si contigisset in tempore istius Christi Theologi, ut aëris infesta perturbatione tempestas aliqua proveniret (quod manifestum constat propter ferocia hominum corda & eorum brutam conversationem in eadem creberrime evenire provincia) d concurrebatur ad virum Deo devotissimum illico, [tempestates pellit,] tamquam ad veræ Divinitatis cōfugium: qui protinus, assumpta Cruce cum Sanctorum pignoribus, procedebat obviam imminenti cladi: statim vero, ut vir Dei signum Crucis expressisset, continuo illa brumalis aëris coagulatio, Christo Domino miserante, ita diversas in partes dispersa liquefiebat, ut nec vestigiū alicujus obnubilati vesperuginis appareret: & plerumque ipsas grandinum tumultuationes compertum est per eumdem conversas fuisse in suavissimum imbrem. Nec minus interea bonum a totius boni Auctore concessum fuerat tam in diversis infirmitatibus hominum, quam in multimodis cladibus animantium. Quodcumq; igitur homini seu alicui animanti infortunium supervenisset, si dextera signum Crucis illi imponeret, seu ab eodem aqua sanctificata illata fuisset, continuo expulso languore, omnis, dolor aut insirmitas recedebat Multi etiam semina spargenda deferebant ad eumdem virum Dei meliorandi gratia; at ipse benedictione condita remittebat eis: qui copiosa postmodū ab eisdem seminibus ubertate suscepta, Domino omnipotenti ejusque famulo gratias retulerunt. [semina reddit fertiliora] Præstigiorum quoque fascinationes & verborum illusoriorum e apotelesmata (quæ tam in Kalendis Januarii quam in nativitate S. Joannis Baptistæ insipientium multitudo committebant) ita abhorrebat, [fascinationes tollit.] ut sub anathemate, hoc a nullo mortali fieri prohiberet, ut ait quoddam proverbium,

Quamlibet in multis studueris, quam juste tenax sis.
      Nec tamen est virtus ni deteriora refutes.

Sed quid plura? Universis itaq; donis virtutum affabre erat refertus, & e diversis partibus ad ipsu tamquam ad divinæ salutis remedium, pro omni necessitate concurrebatur. Magnopere tibi, Domine Creator seculorum, honorificentiæ gratias & benedictionum laudes agat omnis ordo creaturarum, qui ita famulos tuos, ad honorem tui nominis, exornas claritudine miraculorum.

[16] Jam vero ad ejusdem sancti viri transitum optamus inflectere articulum: [senex ad cælum aspira:] compositis enim ac decenter ornatis, procul & in vicinis circumcirca, nutu & consilio venerabilis Hugonis, cœnobiorum conventibus Fratrum; senio jam confectus, cygnæo capite decoratus, & quasi in procinctu itineris universæ carnis constitutus, decessum suæ mortalitatis præstolabatur securus: jejuniis quoque & orationibus assiduis intentus, in cælum frequenter aspiciebat, quo post paululum sequens Dominum Jesum se credebat iturum: verba tamen salutis quibus poterat erogabat. Commonebat quoscumque paterno affectu pœnitere de præteritis facinoribus, [commonet suos;] vivere in præsentiarum a peccatis, providere futuris humanæ fragilitatis excessibus, præcipue tamen de incorruptione fidei Catholicæ, [in ulcat fidem,] quam pertimescebat aliquotiens in quorumdam pectoribus f vacillari, maxime ob Apostolici præsagii oraculum quod ait, Erunt in novissimis diebus tempora periculosa, & abundabit iniquitas, & refrigescet caritas multorum: deinde a vitiis subtrahendum, maxime vero a cupiditate & superbia, [fugam cupiditatis & superbiæ:] ex quibus pene cetera flagitia oriuntur, sicut videlicet e contrario ex vera humilitate & perfecta caritate copiosa virtutum multitudo exuberat. [Mat. 24, 12] Sæpissime Fratrum memoriæ [inculcabat] actus & præcepta Sanctissimi Patris Benedicti, nec non exemplar obedientissimi discipuli ejus Mauri, [observantiā regulæ,] tamquam cælestis tramitis fidelissimos indices. Asserebat enim sub ostentatione communis & veræ fidei, quoniam si in quocumq; locorum observatus fuerit tenor prædicti Patris regularis institutionis, nullius indigentiæ passuros penuriam qui ibidem habitaverint: [addicens benedictionem temporalem:] quod etiam plurimis in locis in quibus custoditur, hodie dignoscitur expertum; nec minus interea in illis, in quibus frigescendo tepuit, egestas & inquietudo cubile locavit. Multa denique vir illustris, tam in ordine monastico quam in quibusdam ordinibus seculi hujus, futura prædixit, quæ postmodum in tempore subsequente probavit eventus.

[17] In spatio igitur trium annorum ante ejus obitum, cohibuit se ab omni re seculari in prædicta cellula conclusum, [triennio ultimo se continet in cella,] lacrymis & orationibus inserviens, magis assiduus quam frequens. Ibi vere pauper in angusto triumpho regnabat, g præstolans in mentis jubilo adventum Domini nostri Jesu Christi, post discessum hujus mortalitatis cum eo regnaturus in gloria beatæ perennitatis. Adveniente Quadragesimalis observantiæ tempore, artubus frigore lassescentibus, mens illius roborabatur igne sancti Spiritus: Fratres enim secum cohabitātes ac funus illius pertimescentes ita confortabat ut ex mœstitia paulatim redderet gaudentes. Promittebat autem spondens se oraturum assidue pro eis, [sub finem suos animat:] ut quandoq; largiente Christo pariter fruerentur gloria paradisi. Expleto autem sacro Quadragenario, ac supervenientibus gaudiis Dominicæ resurrectionis, attentius præstolabatur diē sui discessus; manibusq; frequenter ad cælum expansis, paululum moventibus labiis, oculis lacrymis perfusis, totus conspiciebatur esse in extasi. Duodecimo nempe Kalendarū Majarum die, [moritur 20 Aprilis,] felix & beata anima ipsius, relicta corporis gleba, migravit ad Christum. Sepultum vero est sacratissimum ejus corpus a devotissimis ejusdem loci Fratribus, quos ipse devote educaverat in spiritalis militiæ virtutibus, [sepelitur in ambitu cellæ] infra ambitum præfatæ cellulæ, quam ipse Deo consecrari fecerat ad percipiendam viam vitæ. Quo in loco, cujus sanctitatis ac meritorum in vita fuerit, signis & virtutibus multipliciter Deo largiente claruit. Nam post obitum illius multiplex infirmantium seu devotorum populi multitudo, [claret miraculis:] ad ejus tumulum devotissime confluēs, quidquid suæ utilitatis ibidem exposceret, absq; ulla difficultate gaudenter reportabat. Quasi enim ex debito requirebant ab eodem Patre dulcissimo, more filiorum, opem salutis, quos statim consolabatur suæ meritis intercessionis. Talibus atque hujusmodi virtutum insignibus præditus fuit Sanctissimus Hugo, Sacerdos & monachus; ut dignum sit credere, quod maneat post carnis depositionem in omnipotente Deo vivus. Jam vero ex parte vita illius & actus atque transitus explicati habentur.

[18]

EPITAPHIUM. h

Vivere post obitum testantur hic ossa Beati,
      Hic cineres produnt vivere post obitum. [Epitaphium:]
Corpora dum melius moritusis spe reparantur,
      Quam prius extiterant corpora dum melius.
Functus amore Dei, præstans pia dona petenti,
      Dat bona credenti, functus amore Dei.
His opibus decorat tumbam pernobilis Hugo:
      Omne quod hunc rogitant his opibus decorat.
Gloria, quem resovet, sibi dat pro munere laudem,
      Omnipotentis ovans gloria quem refovet;
Dic bona verba Deo tumulum qui cernis Hugonis,
      Ut decet omnis homo, dic bona verba Deo.

[19] Contigit igitur post obitum Domni sanctissimi Hugonis, clarescentibus miraculorum signis, ut totius plebis multitudo utriusque sexus & ordinis, pro diversarum sanitatibus infirmitatum, ad illius conflueret sepulcrum. Tunc denique vir quidam adductus est in carruca, trahentibus se bobus duobus, usque ad fluviolum i Arrontiæ: eo vero tempore idem alveus ita excrescens intumuerat, ut non foret cuipiam pediti præter navigium transmeabilis. Erat autem prædictus vir contractis nervorum poplitibus ad nates usque calcaneo tenus, nec jam per tria lustra quiverat in eundo per arvum figere gressus. Qui dum, ut diximus, præ inundantia aquæ alveum transire non posset, misit unum de suis, [contractus sanatur:] qui candelam ad mensuram sui corporis deferret ad sepulcrum S. Hugonis: ipse vero nomen S. Hugonis tandem sæpius invocans, pro sibi reddenda sanitate attentius Dominum precabatur. Die quoque altera mane facto, sensit virtutem Christi in se operatam, per meritum S. Hugonis: nam resolutis poplitibus cruribusque extensis, recepit corpus suum ex medio totum, pulsansque ostiolum k andronæ, quæ super carrucam erat, rogabat sibi aperiri; & voce qua poterat, invocans adjutorium Dei, iterabat nomen S. Hugonis. Foras itaque egrediens, stabat erecto corpore, ostentans suæ sanitatis profectum, & suis gaudium. Qui protinus mittens dedit Sancto unum de bobus, quibus illuc adductus fuerat, pro mercede vel gratiarum actione receptæ sanitatis: qui dum ad monasterium adductus fuisset, Fratres ejusdem loci pietate commoti, jusserunt ut restitueretur suo Domino: Statim quoque nutu divino intelligens animal quid vellent seu quid potissimum expediret; arrepto itinere, absque ullo ductore repedavit, veniens ad proprium Dominum. Ipse vero cognoscens Fratrum benignitatem ac Dei omnipotentis miserationem, jungens illum socio, agensque Divinitati gratias, hilaris ac lætus remeavit ad propria.

[20] Eodem quoque Tempore vir quidam, Theobertus nomine, [ob blasphemiam in Sanctum læsus.] ejusdem loci indigna, habens dolabram in manu, incidebat lignum: tenens pedem super S. Hugonis sepulcri lapidem. Qui dum a circumstantibus moneretur, ut exinde se tolleret alias procedens, sanctoque viro reverentiam exhiberet; ille stomachabundus respondens, dixit: Ego enim non novi Sanctum istum, quem dicitis, aliquando virtutem alicujus rei perpetrasse: idcirco quod cœpi facere instanter peragam. Si tamen illi aliqua potestas ulciscendi esse constiterit, in promptu fuerit demonstrare. Hæc dicens continuo elevata manu dextera, toto nisu illisit dolabram in levam [tibiam,] ita se vulnerans, ut pene mancus illico fuerit. Circumstantes vero stupefacti & admiratione perterriti, sancto viro, ut decebat, idoneum præbuere testimonium. Qui autem vulnus acceperat, [ejus beneficio caratur.] in spatio sex mensium deguit feriatus: tandemque postmodum, per sancti viri intercessionem sanitate recepta, Domino egit gratias, & sanctum virum, ut decebat, excoluit. Claruit etiam multiformiter in sancto viro, diversarum virtutum miraculis, evidentissima fuisse gratia omnipotentis Christi.

[21] [custos ecclæsiæ,] Quidam igitur ejusdem cœnobii monachus, causa obedientiæ, imposita erat custodia ipsius ecclesiæ; qui quasi in futurum providens, ex parte improvidus, circa Sanctum apparuit negligens, ac tenax seu avarus: erat autem ejus vocabulum Hademarus. Cum ergo e diversis partibus ad eumdem locum multitudo conflueret virorum ac mulierum, afferentes copiosissima luminaria candelarum, ac cetera stipendia congruentia usibus humanarum necessitatum; subrepuit in eumdem monachum, ut diximus, nimium tenacitatis studium, Nam statim, ut ponebatur candela sancto viro delata, [exavaritia candelas oblatas extinguens,] illico cam arripiens velociter extinguebat. Hoc autem studebat facere die noctuque, quasi fidissimus rerum custos, absque ulla interpellatione. Contigit vero una noctiū, ut a fidelibus more solito candelæ offerrentur: sed ille avide suscipiēs, excussa flamma ab omnibus, mansit in tenebris locus & ipsemet monachus: qui continuo cæcitate percussus, & ut erat mente, effectus & corpore cæcus, cœpit quoque manibus palpitare, gressu oberrans, nesciens qua parte quær ere deberet aditum ecclesiæ. Tandem ita cæcutiens, reperto ostio inde exiens, convocans aliquos famulorum, [fit cætus;] reaccendens cādelam, rursus ad sepulcrum Sancti jussit se perduci: quo veniens cœpit devotissime orare cum lacrymis Domini misericordiam Sanctiq; Hugonis intercessionem: seseque increpare, se reum & peccatorē esse negligenterq; egisse in officio debitæ servitutis; spondens insuper, si diu viveret, se omnimode emendaturum. Dumque id ageret, subito aspexit quasi per tenuissimam rimulam super sepulcrum Sancti lucidissimam micantem stellam: cujus radiis illius obtundebatur intuitus: ipse vero attentus deprecabatur Dominum, ut per intercessionē præsentis Confessoris, misereretur sui. Sed misericors Dominus differendo quod optabat, intulit ei plenitudinem, ut plenā daret remissionem. [& post annum sanatur] Anno siquidem integro manens acie oculorum debilis, non valuit quod cupiebat, perfecte intueri. Dehinc cognoscens quem metuendus, seu cujus meriti esset vir sanctissimus, & de correptione emendatus, pariterq; ex restauratione visus oculorū lætisicatus, narrare studuit ceteris quod per semet expertus probavit. [uti & alius, Hugo dictus,] Simili modo quoq; contigit cuidam hujus Confessoris æquivoco, dum incaute debita luminaria subtrahens auferret, ut ob ipsius ultionem propria perderet. Sed divina miseratio post expertam viri Dei sanctitatem, & negligentis correctionem, restituit devoto quod subtraxerat noxio.

[22] Testes existunt tam hi, quos superius descripsimus, quam alii perplures, quoniam his diebus tanta multitudo infirmantium ac debilium ob recuperandam sanitate illuc confluxerat, ut incredibilis numerus scabellorum atq; l oscillorum post percepta incolumitatem a redeuntibus ibidem remaneret. Tūc deniq; inter ceteram multitudinem mulier quædam movens a Bituricensi territorio, ut illuc pergeret, devenit usq; Ligeris fluvium: erat autem lunatica, & ut verius fatear, dæmoniaca. [dæmoniaca liberatur:] Quam dum nullus transeutium auderet secum in navim assumere, timentes cuncti ne propter eam periclitarentur; ipsamet intrans navim, absq; nauclero vel remige impulit scapham in undas. Egrediens vero recto tramite impulit in ripam alteram: illico autem retro remeans devenit ad locum pristinum: rursus inde egrediens tantumdē ut optabat pertransiit, arreptoq; itinere pervenit ad sancti viri sepulcrum. Ubi dum corruisset cœpit illā malignus spiritus introrsum lacessere, atq; mente rabida concitare. Conclamans autem alternis vocibus alebat: Propter Martinulum nō exeam, nec pro Hugonculo recedam; hoc sæpius identidem repetens, ut nulli dubium foret quin ab immundo agitaretur spiritu. Altero quoq; mane facto diu multumq; fatigata, evomuit in modum scarabæorum tria reptilia; quorum nihilominus forma nequam spiritui satis condecens esse poterat qui illam possidebat: demonstrat enim in ejusmodi effigiebus divina gratia, cujus vilitatis sit dæmonum species vel forma. Post hæc mulier, sana mente recepta, glorificans Deū, grates egregio egit Confessori; mirantibusq; universis, incolumis restituta est suis. Innumerabilia etiam constant cujuscumq; mortalium signa & prodigia virtutum, quæ Dominus operari dignatus est per sanctissimum Hugonem, famulum suum, tam in viris quam in mulieribus; [plurima miracula fiunt] diversarum infirmitatum concessis sanitatibus, ad sui nominis gloriam & honorem, multis cernentibus. Jam vero qualiter contigerit ut illius ossa, exinde ubi primitus locata fuerant, sint translata, in subsequenti opere Domino largiente relaturi sumus.

ANNOTATA.

a Hinc corrigendæ tabulæ Abbatum hujus monasterii, in quibus collocatur secundus Abbas Arnulphus, & septimus Hugo, contemporaneus S. Bernonis, cujus Hugonis consilio fundatum est Cluniacum. Atqui hic est Hugo sanctus, de quo agimus; & qui non Abbas, sed monachus Æduensis fuit.

b Chassanæo Auxiacus, potius Anxiacus, vulgo Ancii le Duc.

c Ex veteri ante Romanos lingua vel ex latina corruptæ, uti cetera in acum, factum esse nomen (quæcumque primæ partis notio sit) nihil ambigimus: sed quis auctori imposuit, quod Enziæ apud Græcos dicantur laudes? nec in hac nec in ulla significatione vocabulum tale aut simile apud Græcos invenitur.

d Ne longiori parenthesi divulsus sensus fugiat lectorem, ecce tibi alteram dictæ parenthesis partem, exemptam contextui. Licet idem contingat in ceteris pluribus locis, pro facinoribus peccatricis plebis, ut Sanctorum Patrum auctoritas efficacius attestatur: aiunt enim, Nullo modo grata elementorum consocialis positio discors fieret, si non, ad ultionem suimet, humani generis improbitas, Deo judice, fieri mereretur.

e Apotelesmata Græcis proprie sunt operationes seu responsa genethliacorum, quibus prænuntiant, quænam fortuna aliquem maneat, ex eo quem sibi fingunt natalis constellationis influxu. Auctor pro superstitiosis lustrationibus usurpat, quas sæpe extinctas sæpe repullulare, maxime inter vulgus simplex ac rusticum, dolent ii quibus cordi est puritas Christianæ religionis: nam earum quæ hic carpuntur nūc quoque memoria viget, utinam nō etiam usus apud aliquos.

f Vacillari paßive pro labefactari.

g Additur, habere maximum donum, quod claritatis causa expunximus.

h Miracula S. Benedicti simili carminum genere scripta esse a Paulo Warnefridi diximus ante Acta illius 21 Martii num. 5, aliorum opinionem secuti. Sed simile prorsus poëma de S. Mauro, æque eidem Paulo attribuitur, quod tamen post annum 845 compositum esse demonstrat Mabillon sec. 1 ante Vitam S. Mauri, cum Paulus ad annum 832 vivendo non pervenerit; ex quo concludit, poëma de S. Mauro potius tribuendum Laurentio monacho Caßinensi, quem constat versibus Vitam Sancti scripsisse. Quidni igitur suspicemur, scripsisse eumdem sic de S. Benedicto: & circa hunc æque ac circa S. Maurum errasse, qui Pauli nomen præfixerunt.

i Arruntia fluvius, Papiro Massonio Arutius, vulgo Arroux, ipsum monasterium præterlabens.

k Andronam nemo currulem sellam vocavit quod sciam: Andron Plinio, Ioanni Diacono Androna in Vita S. Gregorii lib. 2 num. 29, spatium angustum significat inter duarum domuum non contiguarum parietes: an quia uni soli viro pervium? Ita corrigere malim, quam adherere mordicus alteri ejusdem voci significationi, qua virorum triclinium intelligitur ab aliis, quos tunc secuti sumus.

l Fulcra subaxillaria intelligit, Oscillum autem Virgilio & aliis antiquis funis est, ex alto demissus cujus sinui insidens alterno motu libratur in altum. Statius Petaurum dicere maluit; & hic ludus oscillatio dicebatur: Est tamen aliqua similitudo inter eos qui tali ludo jactantur, & qui corpora super furcillas librata movent, sicque progrediuntur, ut claudi solent.

CAPUT IV.
Corpus elevatum, ad varios conventus seu Concilia Episcoporum delatum. Miracula facta.

[23] Sanctorum voluminum paginis edocemur, miraculisque plurimorum Sanctorum instruimur, ut translationes eorum sincero affectu recolamus. Dum enim per ossa Sanctorum fiunt miracula, constat testimonium efficax animas illorum vivere cum Christo in æterna gloria. Sancti igitur ac beatissimi Confessoris Hugonis translationem, [Cum pergeret clarere miraculis] quam præsentialiter devota plebs excolit & veneratur, qualiter fieri contigerit si evidentius referatur est operæ pretium. Multiplicibus ergo miraculorum signis, est ostensus. Requirebatur enim a multis jam humo defossus in universis necessitatibus, acsi in carne degeret vivus. Et revera vivit Deo, cujus cinis & ossa, plurima pie petentibus præstant beneficia, ac recreant animas simul & corpora.

[24] Circa millesimum igitur incarnati Verbi annum, sub viro Dei a Heldegrino Abbate, erat quidam Frater in eodem cœnobio, videlicet Enziaco, in quo sanctissimus Hugo quiescebat, [circa an. 1000] vita & conversatione monachus, b Emirardus nomine, vir sanctæ conversationis, qui etiam olim Hierosolymam perrexerat ab amorem sepulcri Domini Salvatoris, degens ibidem spatio fere septem annorum; [Emirrado sæpius apparens colloquitur:] indeque rediens delegit sibi præfatum cœnobium, ad fine tenus inibi commanendum. Erat enim Sacerdotalis officii gratia insignitus, ac divinæ servitutis devotione præcipuus; humilitatis obeditione, majorum imperio pronus; coæqualium ac minorum pura dilectione amicissimus: huic denique sanctitate venerabilis Hugo sese frequentissime in visione ostendens, familiari cum eo, ut ipse cum lacrymis solitus c [est referre, utebatur] colloquio. Imminente etiam die solennitatis Dominicæ, solus frequentius cœpit prædicto Fratri venerabilis Hugo in visione apparere: ipse vero attentius, ut tempori ipsi congruit; jejuniis & orationibus se affligens, ei quod magis expediebat, [& videtur in noste Nativitatis psallere cum aliis.] Dominum obsecrabat ut fieret. Ita vero transactis tribus vel quatuor hebdomadibus, ventum est ad sacratissimam Natalis vivifici Verbi noctem; expletisque solenniter a Fratribus ut moris est ipsius noctis solennibus, Missisque devotissime celebratis, retulit prædictus Frater, Domnum Hugonem præsentialiter se vidisse in Dei laudibus psallere cum ipsis.

[25] Quid plura? [deinde luminaria ultro accensa:] Omnibus rite peractis obsequiis officiorum, ventum est ad horam prandii: qui ex consuetudine regulariter in unum convenientes, sumpserunt cibum corporis cum edulio animæ sacræ lectionis. Post refectionem vero Deo concorditer gratiam agentes, ad Ecclesiam repedarunt. Quam dum intrarunt repererunt universa luminaria ejusdem ecclesiæ hilariter accensa, cum nullus mortalium in ea remansisset, de quo dubium fore posset quod ea accendisset: omnia quippe ostia ipsius ecclesiæ pessulis & clave diligenter tota prandii hora a clavigeris obserata erant. Quod cernentes Fratres qui convenerant, magno repleti gaudio, collaudantes Dominum, non habebant quid ultra dicerent. Post hæc vero accedens prædictus Frater, videlicet Emirardus, ad sepulcrum sui consecretalis & familiaris amici, Domni videlicet Hugonis; [& lapis sepulcralis amotus: cernuntur] reperit lapidem, qui superpositus erat, ex omni parte remotum, ac sesqui pede circiter in altum exilientem. Tunc convocans ceteros, ostendit eis eventum rei, innuens quid ex eo sentirent. Ipsi autem stupore perterriti, anxiabantur animo ex geminis & evidentissimis in tam præclara solennitate ostensis sibi miraculorum signis. Divulgata sunt enim hæc circumcirca totius provinciæ, factumque est universis in summa admiratione,

[26] Quod comperiens d Walterius seu Galterius Præsul Augustodunensis, [ab Episcopo Æduensi,] convocavit ad se Heldegrinum Abbatem cum aliquibus Fratribus, diligenter perquirens, qualiter se res haberet, cujus famam compererat: At ipsi narraverunt ei ordinatim quam evidentissimis miraculis pius Dominum famulum suum, Sanctum videlicet Hugonem, [Abbate S. Martini & aliis,] multotiens clarificare dignatus fuerat. Tunc idem Præsul venerabilis, ac reverentissimus Abbas, cum ceteris Fratribus utriusque ordinis, unanimiter decreverunt, ut ossa sancti viri, quem tot signa prædicabant, exinde levarentur; & uti condecens erat, palam ut esset, honorifice conderentur. Quod audientes quique totius provinciæ, tam vicini quam longe constituti, dignum fieri judicaverunt. De hinc anno pene evoluto, idibus Decembris mensis, cum summo apparatu & totius plebis conventu, revoluta sunt ossa sanctissimi viri, [elevantur ossa 13 Decembris,] atque exinde elevata, vinoque & balsamo perlustrata: nec non in locello, ubi nunc adorantur, diligenter sunt condita. Odor autem suavissimus profluxit ab eis, [& in sacello collocuntur:] quamdiu manibus tractabantur, quem sensit olfactu totius populi conventus. [sanantur febricitantes] Tunc etiam multitudo febricitantium aliorumque debilium, qui convenerant, pristina sanitate recepta, collaudans Deum, Sanctumque glorificans Hugonem, remeavit ad propria. [& aliis ægri.] Ex vino quoque, unde sacra ipsius ossa abluta fuerant, multi infirmantium in potu sumpto, illico convaluerunt. Tunc ex longinquis provinciis, diversis morbis & infirmitatibus gravati, simul cum vicinis ejusdem loci illuc advenientes, pernoctantesque biduo vel triduo, dehinc cum summa exultatione, quod fideliter optaverant, absque difficultate consequebantur.

[27] Post hæc vero in subsequenti tempore facti sunt e conventus Episcoporum in plerisque locis, ob studium reformandæ pacis aliquantisper vero propter statum reintegrandum Catholicæ fidei: in quibus conciliorum conventibus obsecratum est a fidelibus, [ossa deferuntur ad Conventus Episcoporum] ut illuc usque deferretur sancti viri corpus. Quo delatum a Fratribus semper claruit cujus esset meriti vir Sanctus sacris virtutibus. Audires ex viis ac domibus & agris, dum in eundo & redeundo transitum per loca haberet, clamare viros ac mulieres pia voce cum exultatione dicentes: Pater Hugo sanctissime, miserere & exora Dominum pro totius plebis salute, ut tuis meritis & precibus eripiat nos a peste & fame, & valeamus post mortem clarius percipere tecum gaudia æternæ vitæ. [omnibus cum invocantibus,] At ubi ventum fuisset ad conventum Concilii Episcoporum & plebis, cernere erat cunctos ut benignum Angelum, omnes ut Dei Apostolum, universos in commune ut Christi amicum suscipere, laudare, & exorare dulcissimis vocibus beatum virum. Sic igitur & nos, quamvis illis inferiores meritis, imitemur pro posse fidem illorum; eorumdemque, Christo nos juvante, sequentes vestigia, recolamus digne sancti viri memoriam, universorum Deum ac Dominum nostrum in eo collaudantes consonis vocibus; & exoremus humillimis precibus, eum qui nobis nostræ gentis & ordinis talem dignatus est largiri Patronum. Ipse enim, post multa alia Ecclesiarum Dei beneficia, locum istum sua consecravit habitatione, & exemplo beavit: per cujus nos suffragia muniamur inter mundi molimina, ut quandoque pervenire valeamus ad æternæ vitæ gaudia; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum æterno patre vivit & gloriatur Deus per omnia secula seculorum. Amen. f

[28] In Lugdunensi diœcesi apud castrum vocabulo g Ansa, ex consuetudine Episcoporum Concilium haberi erat solitum. [Corpus delatum ad Concilium in diœcesi Lugdunensi,] Quodam igitur tempore, dum idem Concilium præpararetur haberi; multa Sanctorum pignora in diversis h apophoretis, ut solitum erat facere, illuc delata sunt a fidelibus, ut Sanctorum gratia, meritis, & precibus, exinde omni plebi oriretur profectus. Contigit autem ut beatissimi viri Hugonis corpus illuc cum ceteris deserretur; ubi dum locatum satis decenter fuisset, maxima pars totius populi qui convenerat, devotissime ad illum confluxit. [claret variis miraculis:] Tunc quicumque gravabantur aliquibus imbecillitatibus, aut ipsimet devenerunt, aut delati sunt manibus alterorum. Narrari non potest quas voces, quos gemitus cum lacrymis daret universus populus, Hugonem Sanctum acclamans. Tunc divina miserante clementia plures a febribus liberati, alii a vexationibus emundati, quam plures vero membris debilibus in melius reformati: quorum singulæ personæ non possunt viritim numerari. Aliis quoque recedentibus occurrebant pluriores prioribus; quibus ad i capiendum erga Sanctum vix inveniebatur locus cunctis tamen subveniebatur divinitus.

[29] [petens in præsentia corporis mori.] Erat quoque in ipsa multitudine populi vir quidam, magna nimis ac plenus pia devotione: qui cernens virtutem Domini in diversarum infirmitatum ægrotis; corde compunctus, venit ante præsentiam corporis S. Hugonis; stansque illic expansis manibus in cælū, illacrymans oculis, hujusmodi proferebat verba: O Sancte Hugo, Confessor Christi, piarum virtutum operator, obsecro te, per gratiam omnipotentis Creatoris: quam meruisti, ut impetres mihi apud ipsum, si ego in spatio hujus anni finem præsentis vitæ ex decreto ipsius sum habiturus, non permittat me hinc abire; sed in præsentia tui corporis, quemadmodum opto, contingat mihi. Stans vero idem homo hujusmodi verba replicans, [ibidem exat.] manebat immobilis: post duarum autem vel trium horarum spatium, leviter flexis poplitibus in terram corruens, spiritum exhalavit: quod cernens ipsa multitudo præsentis plebis virorum ac mulierum, cuncti stupore perterriti glorificabant Deum, in laude sancti famuli sui Hugonis. Sed quid in hoc facto intelligi debet præter illud, quod proverbialiter dici solet, quoniam non potuit male mori, qui bene vixit? Non enim putandum est, quod vir iste ita ad votum suum fuisset consecutus vitæ exitum, nisi primitus ita vixisset, ut hoc a Domino fieri promeretur sibi: & in quantum conjici potest, optabilius fuit taliter miseram istam vitam finiri quam de communi morte ad illam resurgere. Asserunt enim sancti patres nostri, sacræ Scripturæ tractatores, Dominum Salvatorem majus miraculum fecisse in Mariæ Magdalenæ internorum delictorum remissione, quam in fratris ejus Lazari corporis resuscitatione. Interea decretum est a sagacibus viris, & præcipue a venerabili Odilone k Cluniacensi Abbate qui ibidem aderat, [& S. Odilone aliisque ibidem sepelitur,] ut in eodem loco corpus ipsius hominis (Erat autem nomen ejus Andreas) sepulturæ traderetur, quo finem vitæ, S. Hugone intercedente Deoque jubente, perceperat: ibidem dignum judicantes expectare beatam illam resurrectionem, ubi præsentem amiserat vitam. Quo sepulto secundum universorum judicium, constituerunt fideles viri cellulam super eum, ut memoriale hujusmodi miraculi foret per longinquum temporis spatium seculo futuro evidentissimum. Dehinc quique redeuntes ad propria magnificabant Deum, Sanctumque Hugonem ipsius famulum per cuncta prædicabant.

[30] Post expletionem igitur præfati Concilii, dum fuissent exinde exportata ossa beati viri, fama illius circumquaque crebrescente, multi infirmi angebantur pœnitudine,moram sui increpantes tardius illuc devenisse. Tunc cæcus quidam, toto privatus lumine, ex longinquo veniens, S. Hugonem, Christi Confessorem ac Dei amicum, cœpit creberrimis vocibus acclamare. Dum hoc ageret, percunctabatur, [cæcus illuminatur, visitans locum, ubi corpus ante fuerat.] quonam in loco præsentialiter Sanctissimus Hugo quievisset. Quo veniens, flexis genibus, pugnis percutiens pectus suum, simul & lumine vacuos humo defigens oculos, hujusmodi sese increpabat verbis: Væ mihi misero & negligenti propriæ salutis, cui non contigit reperire isto in loco amicum Dei omnipotenris: credo enim ex intimo cordis affectu, quoniam ipsius interventu oculis meis reformasset lumen pius Dominus. Hæc dicens respexit in cælum, & miserante Domino aperti sunt oculi ejus, receptoque lumine cœpit videre clarissime: indeque surgens assiduis clamoribus magnificabat Deum, in Sanctis suis mirabilem, Sanctumque Hugonem suum intercessorem prædicabat mirificum. Hæc & infinita alia miracula, quæ causa brevitatis omissa sunt, operatus est piissimus ac benignissimus Dominus noster Jesus Christus, & adhuc quotidie operatur, in laudem & gloriam sanctissimi nominis sui: qui cum æterno Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hildegrinus Abbas S. Martini Æduensis collocatur a Sanmarthanis, si tamen tabulis eorum fidendum quas vitiosas jam deprehendimus.

b In altero apographo, Euvrardus scribitur.

c Ita correximus pro eo quod habebatur, solitus usum fuisse colloquio.

d Walterius ex Abbate Flaviacensi factus Episcopus, adhuc vivebat anno 1005.

e Glaber Radulphus lib, 3 historiæ cap. 3 monet circa an. 1002 pluribus Galliæ locis habita fuisse Concilia.

f Quæ sequuntur, postea videntur adjecta.

g Ansa, oppidum ad dexteram ripam Araris, infra Villam-Francam.

h Apophoreta proprie sunt munuscula a mensis sublata & ad amicos missa: auctor hicea voce pro feretris utitur.

i Sic Itali Capitare dicunt pro pervenire,pertingere.

k Odilo præfuit Abbas ab anno 994 usque ad anni 1049 Kalendas Ianuarii, ad quem diem dedimus ejus Acta.

DE B. GVILIELMO PEREGRINO
IN BAVARIA TRANS DANVBIANA.

CIRCA AN. MCXL

[Commentarius]

Guilielmus, peregrinus, in Bavaria Transdanubiana (B.)

G. H.

Amplißimum cœnobium Ordinis Præmonstratensis visitur in Boica trans Danubium, qua Bohemiam spectat, Winburgum, vulgo Windperg dictum, haud procul Pogenio; [Prope Winburgum cœnobium,] cujus Comites Albertus, ejusque liberi Albertus, Berchtoldus, Hartwicus dictum cœnobium seculo Christi duodecimo fundarunt; approbante Eugenio Papa III, per Bullam super fundatione ac privilegiis an. MCLXVI signatam. Quæ pluribus legi possunt apud Wigulejum Hundium & Christophorum Gewoldum tomo 3 Metropolis Salisburgensis pag. 488 & sequentibus. Ad hanc viciniam, inquit Matthæus Raderus tomo 1 Bavariæ sanctæ pag. 128, velut ex tempestate & naufragio longæ peregrinationis delatus Guilielmus, [degit in Comitatis Pogiano] atque ex vinculis elapsus, maximisque laboribus & periculis defunctus, hic gratum quietis portum invenit a Luicarde, quam & Hedwigem & Hadewigam dixere, Alberti Comitis Pogiani conjuge, liberaliter adiutus atque annona sublevatus. Rebus divinis solis in locis assidue deditus, multa a Cælitibus didicit, quæ Imperatori ac Imperio imminebant. Præsagiebat bellum & stragem Henrici III, [varia prædicit:] (qui Germanis est quartus) cum Saxonum gente. Alberto Comiti valetudinem restituit, [Comitem sanat:] suam met secuturam mortem prædixit. A morte eidem visus auctor fuit, ut quo loco corpus servabatur, sacellum tamquam sostrum pro recepta sanitate, gratique animi nemosynon poneret. Fuit hic Albertus Winburgensis etiam cœnobii conditor. Guilelmus socium peregrinationis habuit B. Junanum, ex cujus defuncti artubus, divini cujusdam odoris supra omnes Arabiæ liquores, [moritur 20 Aprilis.] fragantiam halasse memorant. Guilelmus vixit XIII Kalendas Maji anno incerto, nec multo tamen ante MCXLVII, quo Albertus decessit.

[2] Hæc ibi Raderus. Addit Handius dictum annum mortis Alberti haberi in sepultura ejus cum V Idus Januarias. Interim notat Bullam Eugenii III, anno MCXLVI editam, testari ipsum fundatorem jam tum defunctum fuisse. Quæ simul possunt consistere, si Bulla non diu post illius obitum ante Pascha aut festum Verbi Incarnati fuerit signata: cum scilicet secundum morem curiæ Romanæ necdum cœpisset annus MCXLVII, jam ab initio Ianuarii apud Boicos inchoatus. Eumdem Guilelmum Peregrinum cum titulo Beati inseruit Catalogo suo generali ad hunc diem Ferrarius. Præclara, effigies B. Guilielmi, in habitu peregrini, radiis cælestibus circumcincti, [effigies sculpta.] & Alberto Comiti ad mortem ægro apparentis, edita est in dicta Bavaria sancta Raderi cum his subscriptis versibus.

Mille per & casus & mille pericula rerum,
      Præbuit, elapso, Boica terra solum.
Senserat Albertus, flexo cui nomen ab arcu
      Depositus medicis omnibus, hujus opem. [templum erectum:]
Cui monitus posuit pro sostris nobile templum,
      Accensus Divis cum Guilielme fores.
Winburgum locus: invideant cui Thessala tempe;
      Sanctus ab æde sacra, sanctior indigenis.

DE VENERABILI ODA
ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS IN HANNONIA.

ANNO MCLVIII

[Praefatio]

Vener. Oda Ordinis Præmonstratensis, in Hannonia (S.)

G. H.

Ordinis Præmonstratensis monasteria, vivo S. Norberto fundata, inter sextum censetur, quod in Hannonia prope Binchium extat, Bonæ-Spei appellatum, circa annum MCXXVI cœptum construi; cujus primum primum Abbatem Odonem, anno circiter MCXXX, Lietardus Episcopus Carmeracensis sua benedictione imoartivisse dicitur. [Oda sanctimonialis Ordinis Præmōstratensis,] Haud procul a dicto virorum cœnobio extructum est aliud sanctimonialium ejusdem Ordinis Præmonstratensis, uti sub initium Ordinis paßim solitum fieri ostendimus V Aprilis ad Vitam B. Iulianæ Virginis, Priorissæ Montis-Cornelii apud Leodium. [sub Abbate Odone & Philippo ab Eleemosynæ vitæ ejus scriptore.] In hoc sanctimonialium cœnobio vixit, sub indicato Odone Abbate, Venerabilis Virgo Oda, dicti monasterii Priorissa, de qua hic agimus. Sub eodem Odone inter viros ibidem floruit Philippus Harvengius, postea Odonis in ipso Bonæ Spei cœnobio successor & Abbas secundus, vir disertißimus & mirifice doctus, pius & Sanctus, ac S. Bernardo familiaris, cujus opera simul edita sunt Duaci anno MDCXX, inter quæ sunt variæ Sanctorum Vitæ & hisce inserta Vita Venerabilis Odæ, tempore hujus Philippi mortuæ: quæ, ut inquit in Prologo, suis temporibus, suis sub oculis, virtute insignis claruit; cujus meritis se commendans, Vitam ex devotione aggreditur balbutire: & in epilogo sperat, quod & sibi, qui illius Vitam studio dilectionis & devotionis rogatuque Sororum sit aggressus scribere; veniam dabit, & ampliorem gratiam impetrabit, & ad optatum portum ducet, ut Deo placere cum illa mereatur in regione vivorum. Ioannes le Paige in Bibliotheca Ordinus Præmonstratensis lib. 2 pag. 486, & sequentibus, exhibet, ut in titulo præfatur, Vitam Beatæ Odæ Virginis, Priorissæ monialium de Rivroelle, [Beata appellatur,] juxta Bonæ-Spei cœnobium, erutam ex ea, quæ est per venerabilem Philippum Harvengium, Bonæ-Spei Abbatem secundum, fideliter libro quorumdam Sanctorum conscripta.

[2] [& Fastis inscripta.] Mortua est hæc Virgo Oda XX Aprilis, die Paschatis Anno MCLVIII, cyclo Lunæ XIX, solis etiam XIX littera Dominicali E. Autbertus Miræus, qui antiquitatibus monasticis illustrandis prima sua studia impendit, & Ordinis Præmonstratensis Chronicon an. MDCXIII vulgavit, post annos deinde decem in Fastis Belgicis ac Burgundicis hoc ejus elogium concinnavit: Aprilis XX die, B. Oda Virgo & monialis, instituti Præmonstratensis in Hannonia: nobilibus parentibus Wiberto & Thescelilina nata in Hannonia, & per Odonem Abbatem Bonæ-Spei in proposito servandæ virginitatis confirmata, carnales sprevit nuptias. Ad quas ne invita a patre traheretur, nasum sibi ipsa præscidit, eo nomine Martyribus merito annumeranda. Vestem itaque monasticam Ordinis Præmonstratensis a dicto Odone accipitur, Virginum cœnobium haud procula Bonæ-Spei Abbatia olim situm (quod nunc desiit) est ingressa, in quo Priorissa, XII Kalendas May anno MCLVIII vivere desiit. Sepulta est in dicto Bonæ-Spei monasterio: certus tamen tumuli locus hodie ignoratur. Vitam illius eleganti stylo scripsit Philippus Bonæ-Spei Abbas &c. Ioannes Chrysostomus Vander Sterre, in Natalibus Sanctorum Candidißimi Ordinis Præmonstratensis, hoc eam en omio exornat: Duodecimo Kalendas Maji. Apud Bincæium, Hannoniæ oppidum, juxta Bonæ-Spei cœnobium, natalis B. Odæ Virginis Ordinis Præmonstratensis. Quæ miro stratagemate mundi elusis amoribus, proque integritatis fide sponso suo cælesti data plurima perpessa, post contextas sibi varias patientiæ coronas, cum Virginibus sacris egregia sanctitate præfuisset, ad percipiendam inviolatæ virginitatis lauream emigravit. Philippus Brasseur in Originibus cœnobiorum Hannoniæ pag. 181 appellat B. Odam Virginem, quæ miro stratagemate sponsam elusit, [a nobis titulo Venerabilis honoratur.] ut alteri, in quem Angeli desiderant prospicere, copularetur. Nos, quamvis videamus eam a citatis auctoribus & aliis Beatæ titulo honorari, malumus tamen cum Arnoldo Raizzio, qui in Auctario Molani aliquod Vitæ compendium habet, solum Venerabilis Virginis titulo uti, sed absque præjudicio aliorum scriptorum. Saussajus etiam in Martyrologio Gallicano eam inter Pios collocat, & beatæ memoriæ appellationem tribuit. Balduinus denique Willotius, in Hagiologio Belgico, Beatam Virginem Odam honoris causa nominat.

VITA
Auctore Philippo Harvengio. Abbate Bonæ-Spei.

Vener. Oda Ordinis Præmonstratensis, in Hannonia (S.)

BHL Number: 6262

AUCT. PHILIPPO AB.

PROLOGUS

Si Poëtas, ineptarum atque anilium conjectores fabularum, qui veritatem nube mendacii obducentes, vitium pro virtute colere statuerunt, [Præ Poetis ethnicis] cæcus error Gentilium magnis studuit laudibus commendare, & eorum nomina clarioribus titulis dilatare; multo magis nostros philosophos, assertores veri, justitiæ & virtutis amantes, decet præcipuis efferre præconiis, qui quidquid usquam vel in sententiis Doctorum prædicabile, vel in gestis illustrium virorum clarum enituit, [laudandi scriptores Christiani,] scripti vinculo diligentius consignarunt; & ad posterorum notitiam legendum & non negligendum, celebri memoria derivarunt. Quorum quidem usque ad nos, per successionem labentium seculorum, prudens invigilavit intentio; ut non solum virorum, sed etiam feminarum, quæ supra sexum virtute mirabiles claruerunt, dignus memoria catalogus texeretur: quatenus si quem tanti rumoris salubris aura perflaverit, ad similiter vivendum pio studio provocetur: & sicin hujus mundi nocte deciduis temporibus, quorsumlibet lampas hujusmodi accensa splenduerit, sub modio non celetur; sed ad lucendum omnibus qui in domo Dei sunt, [maxime qui vitas Sanctorum composuere,] supra candelabrum elevetur. Sicut autem non minimam vituperii notam incurrit, qui vel scientia inflatus, vel corruptus invidia, seu ignavia pressus, quod didicit sibi soli scire eligit, quam ad aures extendere plurimorum; sic laudabilem se constituit & gratiam addit capiti suo, qui dignos laude viros in Ecclesiis attollit & prædicat in capite omnium compitorum. Quod primus Apostolorum facere curavit; cum prohibentibus se Scribis & Pharisæis, ne in nomine Iesu loqueretur, hujusmodi responso eleganter obviavit: Non possumus, inquit, quæ audivimus & vidimus non loqui. [Act. 4, 20.] Nam, ut quidam ait, quodammodo societatem laudis affectat, qui aliena bene vel dicta vel gesta primus enuntiat. Nullius enim boni sine socio jucunda possessio est.

[2] Eapropter, licet ingenii mei grossitiem lima doctrinæ litteralis minus expolierit; [sicut auctor ex devotione scribit Acta Odæ,] licet sophisticam Socratis conclusionem vel enthymema Demosthenis, aut opulentiam facundiæ Tullianæ nullatenus attigerim; devotione tamen magis fretus quam scientia, Vitam cujusdam Virginis, quæ nostris in diebus, nostris sub oculis, virtute insignis claruit, pedestri sermone aggrediar utcumque balbutire: commendans me meritis ipsius, ut in laudem sui os meum dignetur aperire, quatenus debile principium fortuna melior subsequatur: nec verebor æmuli venenum lectoris, [ejus se meritis commendans,] nec garrulum judicem pertimescam; dum in velamento orationum ipsius, securus ab hujusmodi turbine & pluvia, delitescam.

CAPUT I.
Ortus: amor castitatis, fuga secularium.

Sicut nocte media interlucentibus astris grata polus varietate depingitur; & umbrarum vellus horridum lucis beneficio sensim ab orbe detergitur; sic in hujus peregrinationis profunda cæcitate, [Stellis comparati Sancti,] Sanctorum congregatio diverso meritorum fulgore mirifice investitur: quæ dum multiplices per mundum exerit virtutum radios, super omnem stellarum pulchritudinem clarior invenitur. Hujus diversitatis gratia varietas pascit oculum intuentis, quoniam confusum nil novit, dissonum in se nil recipit, sed semper recurrit in idipsum. Sicut in illa supernæ civitatis habitatione, cujus est participatio in idipsum, multæ sunt mansiones, distincti ordines, diversa claritudo: unus tamen Deus omnibus est omnia, lux inextinguibilis, vita non moriens, pax indeficiens, immarcescibilis pulchritudo. In hoc ordine sedium æternarum quidam clarioribus titulis ceteros antecellunt, donati munere beatitudinis potiore: qui videlicet in hujus pressura torcularis pro testamento Dei sua corpora contriverunt, vel qui se sibi abnegantes, carnem & spiritum in tentationum frixorio confrixerunt, [alii aliis clariores,] multis insudantes jejuniis, vigiliis & laboribus. His omnibus castitas virginalis altiore gradu & quadam dignitatis prærogativa merito principatur: Regem gloriæ, Agnum sine macula, quanto consimilius, tanto propinquius, [uti sunt Virgines,] comitatur. Hanc vitæ celsitudinem Oda virgo venerabilis aggredi concupivit: in qua ipse auctor & consecrator ejusdem virginitatis, [& inter has Oda,] votis ejus benigne aspirans, usque ad gloriosum vitæ finem intemeratam custodivit.

[4] Tempore siquidem quo universalis Ecclesiæ currum Papa a Innocentius aurigabat, b Lotharius Romanum imperium in occiduis partibus ministrabat, c Lodovicus Philippi apud Francos jus regium obtinebat, vir venerabilis d Rainaldus Rhemensem metropolim, e Liethardus vero Cameracensem diœcesim providebat, & f Balduinus Hiolendis principatum Haynau possidebat, in prædicto pago, villa quæ vulgo Allodium g dicitur, hæc virgo claris processit natalibus; patre Wiberto, matre nomine Thescelina: qui tam pietate divini cultus, quam nobilitate splenduerunt genuina. Virgo itaque sapiens, nobilem utroque parente carnis trahens originem, [parentibus piis & nobilibus nata,] noluit vita degeneri nativam obscurare claritudinem: sed carnis pruritum, qui mollitiem femineam potenter enervat, in ipso velut germine resecans, se ductibilem mundi blanditiem affectusque illicitos a se penitus relegavit; & in scholam virtutis se totam conferensi, primam ætatem suam castitatis flore & pudicitiæ titulo decenter venustavit. Sentiebat quippe secundum quemdam h Ethnicum, quod sine causa parentum titulis niteretur, [castiatem amat:] nisi propriis iuvaretur. Unde & Boëtius; Splendidum te, inquit, si tuam non habes, aliena non efficit claritudo. [Christo ut sponso se consecrat:] Proposuit igitur in animo suo ac devovit virginitatis suæ privilegium Sponso illi cælesti adhuc adolescentula dedicare: & meditabatur quotidie ut columba, quomodo locis palustribus voluptatis terrenæ derelictis, in montem vitæ sanctioris, aptius ac liberius valeret enatare: & in humilis petræ caverna suum nidulum collocare.

[5] Jamque votis omnibus aspirabat ad illud Cantici Canticorum; Ibo, mihi inquiens, ad montem myrrhæ, & ad colles libani. [Cant. 4. 6.] Videbat namque multos, in planitie vitæ secularis, libertate noxia per morum declivia licentius effrænari: & sciens nisi ad regulam prava non corrigi, ad montem myrrhæ, id est, ad arduam regularis formulæ disciplinam optabat elevari. Et quia lilium castitatis, inter dumeta transitoriæ vanitatis, & vallis lutulentæ proluvia, plerumque cogitur absorberi: ad colles libani, id est, ad religiosarum conventicula feminarum, quæ totius sanctitatis candore gratissimo reflorebant, cupiebat transportari. [aspirat ad vitam monasticam:] Enimuero post factum votum suum, sub custodia parentum usque ad annos pubertatis delituit; & feriato a mundi rebus animo, quod primum compositæ mentis argumentum est, in se recedere secumque commorari instituit. Et ne innocentiæ suæ fama invida aliquo modo novercaretur, conventicula & colloquia puellarum, quibus luxus & desidia cordi erat, velut viperas declinavit: solas ad se i Sabinas admittens, quibus de honestate & amicitia sermo erat, [puellas lascivas evitat] quarum publicum testimonium privata actio non obumbraret. Cujus licet exteriorem vultus speciem color genuinus mirifice investiret, & virgineo moderamine mellita pocula secum loquentibus impartiret, [honestas amat,] omnis tamen decor ejus & gloria ab intus erat: quia Dilectus ejus inter duo ubera sua delectabiliter morabatur, cum quo in secreto conscientiæ velut in thalamo nuptiali jugiter loquebatur. Proinde juvenum lascivos affatus & aspectus verebatur, [juvenum consortium contemnit:] vel potius contemnebat, quorum oculus nuntiat impudica, & os loquitur vanitatem: qui supino pectore incedentes super se inaniter extolluntur, & in omnem præcipites rotantur libidinis voluptatem.

[6] Dum igitur animo illius terrenum nil sederet, dum votis suis quotidie satisfacere deliberat, dum amore concepto irrefragabiliter, sed feliciter, æstuaret; [uni soli secretum revelat:] quemdam cognatum suum præ ceteris sibi familiarem accersivit, & ei sanctos æstus suos, licet pavida, ad unguem expedivit: orans illum multisque lacrymis contestans, ut secretum, quod illi crediderat, parentibus suis summo studio celaretur, & ad optatos effectus ipsius suffragio pervenire mereretur. Verum quia animo cupienti nihil satis festinatur, iterat preces ne præsens votum suum in crastinum differatur: sed ad Dominum Odonem, Bonæ-Spei tunc Abbatem, quantocius deferatur: quatenus ab ipso & sub ipso sanctæ religionis habitum indilate consequi mereatur. Sed quia nusquam tuta fides, nec facile amicus caveri potest, [ab eo parentibus indicatum.] si velit insidiari; dum virgo simplicitate columbina votum suum secretius existimat procurari, ille conversus est retrorsum; nec veritus amicum pectus lædere, ire perrexit patri & matri secretum deoperire, & vice versa ordineque perverso, iter, quod parare debuerat, studuit impedire. Cujus genitores cum de filia rem hujusmodi auribus percepissent; turbati sunt, & commoti super hoc verbo graviter doluerunt: & communicato cum suis consilio, maritali compede castitatis propositum infirmare decreverunt.

ANNOTATA.

a Innocentius II. præfuit a die 24 Februarii anni 1130, usque ad 14 Septembris anni 1143.

b Lotharius, Dux Saxoniæ, coronatus est Imperator 13 Septembris anno 1125, mortuus anno 1137 sub finem Novembris aut initium Decembris.

c Ludovicus 6, Crassus dictus, filius Philippi I, regnavit ab anno 1108 usque 1137.

d Raynaldus seu Reginaldus traditur sedisse ab anno 1124 usque ad 1137.

e Liethardus sedit ab anno circiter 1131 usque 1137.

f Hic est Balduinus III Balduini & Iolentæ, hic Hiolendis, filius.

g Vereor ne addi debeat proprium aliquod nomen, quod exciderit culpa librariorum; nec enim talis nominis vicum in Hannoniæ tabulis invenio.

h

Forsitan alludit ad istud Ovidii Metamorph. 13

Et genus, & proavos, & quæ non fecimus ipsi
Vix ea nostra puto.

i Sabinarum veterum gravitas, Poetarum carminibus nota, occasionem auctori dedit eo nomine appellandi quascumque severioris modestiæ virgines.

CAPVT. II.
A parentibus nuptiæ paratæ. Assensus coram Sponso & Sacerdote rogatus.

[17] Qværitur igitur virgini sponsus, qui genere, moribus, [Ad nuptias destinatur.] divitiis & honore aptus ejus nuptiis invenitur: convocataque hinc & inde multitudine amicorum & proximorum, tractatur de confœderandis ad invicem nuptiis liberorum. Juvenis ille, Simon nomine, oblatam a patre & parentibus sponsam cum suorum pari assensu prono favore suscipit, felicemque se fore tantis nuptiis, bona licet spe, tamen propemodum gloriatur: fidemque promissis quantocius facere admonet, quod & sine dilatione cum jurisiurandi sacramento confirmatur. Dato itaque ab utraque parte fœdere, tandem celebrandæ huic copulæ dies præfixa nominatur.

[8] Interea dum virgo sacra inter spem metumque pendula fluitaret, mentemque ejus diversa ac dubia teneret cogitatio, tristi & insperato hujus rumoris terretur auspicio; dum scilicet secretum, quod in aurem unius celandum deposuerat, audivit ab omnibus in publicum ventilari: & quæ viri thorum in delicto nescire decreverat, [permissa tentari,] suas accepit in proximo nuptias debere celebrari: & quæ jam paraverat egredi de domo patris sui, & expedito itinere ad locum pergere propositæ sanctitatis; gravi præpeditur offendiculo, novoque timore concutitur, ne perdat virgineæ sigillum castitatis. [ut virtus claresceret:] Sed qui non est tentatus, quid scit? Porro non est virtus vel esse non videtur, quam diligens athleta, in tentationum gymnasio, crebro exercitio sudare non compellit; quam vel protervus Auster totis. viribus non urget, vel Threicius Boreas flatu libero frequentius non impellit; quæ nocivo pressa torpore, sagittas hostium toxicatas a se fortiter non repellit. Virtus enim ex eo vocatur; quod suis viribus nitens, non superetur adversis. Virtus autem nil habens in se contrarium, non clarescit: nec splendida sine examinatione fit: non probata vero nec examinata, nec virtus est; nec potest magnos spiritus ad certamen afferre, qui numquam suggillatus est. Eapropter Dominus virtutum, qui suos pugiles sic tentari patitur, ut tamen secundo proventu possit tentatio sustineri; ancillam suam (quam agone triumphali cum hoste confligere disponebat, ut haberet consuetudinem præliandi) in hac palestra diligentius voluit exerceri: consuetudo enim perpessionem laborum faciliorem facit. Permisit, inquam, & voluit eam tentari, non ut infirmitate feminea sub fasce deficiens, ab hoste impulsa versaretur; sed ut mirandum cunctis spectaculum præberetur: dum puella inermis & humilis, contra loricatum & sublimem illum Goliad; ad certamen singulare mitteretur: & congressu virili hostem fortiter expugnando, palma victoriæ digne pro merito potiretur.

[9] Sentiens itaque virgo varios tentationum turbines adversum se commoveri, hostemque totis viribus sibi bella parantem; recurrit in se, suscitatque dilectum, [pretibus fusis,] in humili cordis sui hospitio delectabiliter decubantem; querulasque voces apud eum deponit, & nuntiat hostem pro foribus insidiantem; mittique auxilium sibi de Sancto postulat, & accingi fortitudine lumbos suos, [& Christo sponso invocato,] sciens quia fortitudine opus est contra fortiter dimicantem. Commendat etiam Christo attentius suæ privilegium castitatis, quod illi adhuc ætate parvula consignavit: & ut viam veritatis quam elegit inoffenso pede & calle impolluto possit decurrere, orat vincula disrumpi, quæ illi sathanas in ruinam & scandalum præparavit. Dum sic ad ostium amici grata importunitate insistit, preces iterans; evigilat ille, & ad vocem sponsæ aurem inclinat pietatis, aperitque illi, & mollem diligentis animum benigne consolatur, imprimens osculum internæ caritatis. Et ne timeat a timore nocturno vel ad quoslibet paveat occursus tentationis, pane fortitudinis illam reficit, omne delectamentum habente & omnem saporem suavitatis: seque illi fore præsidio pollicetur in die tribulationis. Hoc percepto divinitus oramate, & velut semine quodam fortissimo in agro fertili recepto, cassas virgo secludit formidines: [confortatur:] & quæ paulo ante ad cujusvis auræ tenuem flatum poterat inclinari, jam stabilis manens ridet ætheris iras, maris sonitus, ventorum turbines. Dum circa eam hostis multiplici intendit aucupio, ut inevitabile flos virgineus incurrat detrimentum; illa conceptum semel bene vivendi propositum ardentiore voto proponit adimplere; liberoque volatu enatat ad petræ solidæ munimentum. In locis itaque munitissimis fixo tentorio, jam non timet millia populi se circumdantis: sed gnara præliandi si consistant adversum se castra, in hoc sperans gloriatur; provocat magis hostem quam ipsa provocatur; secura jam cum Paulo dicere, Quod nec tribulatio, nec gladius, neque mors, neque ulla creatura poterit eam a caritate Christi deducere. [Rom. 8. 3,]

[10] Instat denique nuptiarum dies, & ad aures plurimorum fama celebri divulgatur; domus cultu vario pictisque tapetibus decoratur, solito nitidior ac lætior incedit familia, ornatus multiplex ad cultum virginis summa cura, summo studio procuratur: ipsa tamen non ambulat in magnis neque in mirabilibus super se, neque vultus ejus gravitas in diversa mutatur. Induerat quippe animum virilem, præter quem, ut quidam ait, mirabile nihil est: cui magno magnum nihil est. Animadvertens pater ad cupitum voluntatis suæ propositum filiam nullatenus inclinari, timore nimio perurgetur, ne dum insistit totis viribus invitam desponsari, dolor nimius ejus occupet animum, & morbo incurabili cogatur infirmari; vel certe fugam inire moliatur, de qua non possit facile revocari. Has opinionum quæstiones dum querulo versat in pectore, falso tandem illis occurrere proponit argumento: & incumbente vespera, quæ in diem desponsationis occumbebat, sermonem blandum virginis infert auribus, [intelligit a parentibus diem nuptiarum indictum:] mendacii opertum velamento. Non decet, inquit, filia, ut tuæ flos iuventutis in ipso ortu suo decidat & arescat, ne color genuinus alicujus inficiatur mœstitudinis atramento: sed potius lætare in adolescentia tua, & multa possessione multisque fruere divitiis, & tristitiæ terso nubilo lætitiæ induere ornamento. Omnem quæso ab animo proturba gravitatem, & parentum vultu tristi noli lædere pietatem. Ac ne timeas quod non est timendum, ego diem nuptialis copulæ, quem in crastinum æstimas celebrandum, quibusdam occupatus negotiis prolongavi, in tempus aliud propensius exequendum. Audito illa verbo, quod sibi pater in corde & corde loquebatur, quasi pro omine illud accipiens, falsum pro vero nesciens amplexatur: & ignorans quid superventura pareret dies, quasi primum cornu prælii confractum gloriatur.

[11] Enimvero nocte transacta cum revoluto axe sol diei matutinum radiasset, adest sponsus juxta præfinitum tempus cum multo suorum comitatu: adveniunt & puellæ parentes, multæque virgines nobiles & matronæ, [adducitur ad ecclesiam,] multo comptæ studio pretiosoque nitentes vestium accuratu. Et quia ecclesia haud prope erat, multitudo convenarum in patris puellæ curiam adunatur, ipsa quoque venire mandatur. Quæ quia noverat parentibus obediendum, mandatis parere non cunctatur, & procedit non ut nuptura in atrio, [& post consensum a sponso datū Sacerdote.] sed velut in theatro pugnatura; quantusque castitatis in ejus pectore maneret amor, non solum verbis, sed etiam operibus evidentius ostensura. Cumque Sacerdos (ut moris est) sponsum Simonem, trina interrogatione conveniret, utrum Odam Virginem sibi legaliter copulari voluntarie consentiret, ille se ad hoc venisse respondit, & quæ lex conjugalis præcipiebat, omni studio se impleturum spopondit. At ubi ad virginem ventum est, [rogata silet:] & an vellet prædictum sponsum accipere, secundum morem quæsitum est; illa vultu rubore perfuso & fronte tenera inclinata, quidquid ejus vel oculis vel auribus perstrepebat inane reputans & superbum, non respondit Sacerdoti ad ullum verbum. Hoc ejus silentium cum ex circumstantibus alii arrogantiæ, alii verecundiæ assignarent, & puram ejus conscientiam diversis sententiis lacerarent; una matronarum, quæ lateri ejus familiarius jungebatur, pudori consulens virgineo, blande eam & leniter sic affatur: Non verearis, O virgo generosa, ad ea quæ interrogaris licita jam responsione tuæ voluntatis assensum emutire: quia sicut honestatis & verecundiæ fuit, ut semel & secundo submonita reticeres; sic ignorantiæ & contemptus notaberis, si ubi & quando oportuerit, os tuum vel nescieris vel nolueris aperire. [Ecli. 32, 11] Tempus enim loquendi & tempus tacendi. Et licet a sapientia juveni consulatur, ut etiam in causa sua vix loquatur: ne tamen nimietatis dignam incurrat reprehensionem, cum secundo interrogatus fuerit, initium habere docet illius responsionem. Ne igitur tot & tantorum vultus hominum nimium verecunda confundas; ne in coævas tibi puellas exemplum silendi, imo contemptum respondendi effundas: ad interrogationem Sacerdotis ter prolatam jam quæso generosum os aperi, & responsionem infer gratam.

[12] Ad hæc virgo: Quia, inquit, tantopere quæritis, vtrum animo sedeat hunc habere sponsum, quem mihi nominatis; nec ipsum, nec alium me velle accipere certissime cognoscatis: quoniam illi amore juncta sum, illi soli servo fidem, cui Virgini virginitatis meæ titulum, cum adhuc essem parvula, volui consignari; [carnales spernit nuptias,] a cujus amplexibus nec amore alterius vel muneribus, nec minis parentum aut verberibus, ullatenus potero separari.

CAPUT III.
Amore castitatis nasus præscissus.

[13] Ad hujus responsionis novitatem omnis quæ aderat multitudo admirans obstupescit, Simon autem se contemptum vehementer erubescit: & quærens confusionem suam objectionis alicujus palliare supercilio, illam se nolle mendaciter jactat, quæ muta careret loquendi beneficio. [Sponso discedente:] Cumque pendente supercilio se avertisset, & abiret indignans, &, velut hostis a tergo insisteret, equo veloci domum cum suis repeteret; parentes Virginis, & qui cum ea remanserant, seipsos non minus confusos arbitrantes, adversus eam graviter stomachabantur; & verbum quod de corde puro & conscientia bona & fide non ficta prolatum fuerat, sinistræ suspicionis sermento inficere conantur. Sic nimirum, sic humanus oculus dum libenter inuidiæ lippitudine caligat, minus diligenter in dubiis veri sententiam investigat: & ea quæ plerumque bono fiunt animo, in partem reprobam eligit inclinare, quam sanum habendo oculum de occultis nil temere judicare. Unde cum Anna in templo Dominum fusis lacrymis precaretur, & labiis summotenus palpitantibus vox ejus nulla penitus audiretur, Heli Sacerdos, cujus oculus jam senectute reproba caligabat, os orantis & vultum attentius, ut scriptum est, observabat; & eam non tam loquelam effundere gemitus, quam nimiam ructare potationem senex delirus æstimabat; Digere, inquit, paulisper vinum quo mades. [1 Reg 1, 12.] Verum mentem firma sibi ratione cohærentem, ab status sui rectitudine, non est facile removeri; & pura conscientia, linguis oblatrantium invidorum, non potest deterreri: unde Apostolus Corinthiis, Mihi, inquit, pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die. [1. Cor. 4, 3] Stat itaque Virgo prudens, mente placida & sereno adspectu in medio, ut ita dixerim, Babylonis, nec potest virginitatis arcem concutere flatus vehemens Aquilonis: quia filia Hierusalem, vallo totius sanctitatis & castimoniæ circumsepta, [ad eas cogenda a patre,] luxuriæ porcos & oculum petulantiæ aspernatur: nec habet quid commune cum filiabus Ascalonis. Sed enim pater ejus, veritus ne mendacii vel periurii arguatur, ne nota vituperii ejus nomini inferatur; assumit secum quosdam sibi necessarios, & ire pergit juvenem confusum quantocius revocare: eique filiam suam, velit nolit illa, promisso conjugio copulare. Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

[14] Comperto siquidem illa quid pater adversum se moliretur; dum quæ remanserat turba, super his quæ acciderant murmurans, [in conclavi] turbaretur; nacta occasionem, clam recessit; domumque veniens, in matris thalamum secessit. Firmatoque ostio super se, Deum in adjutorium suum orat intendere: & arrepto gladio, quem ad caput lectuli videt dependere, nasum suum festinat præcidere. Sed manus tremula nec docta in gladio percutere, dum nervotum superiorem duritiem ictu feminino non prævalet excutere; indignata sibi ait: O ensis quam retusæ es aciei, [nasum sibi præscindit:] qui mordaci acumine nequis destruere meæ decorem faciei! Hæc dicens, erexit se contra se, serrumque pressit durius, & obliquo vulnere nares sibi detruncavit, pretiosumque rosei sanguinis rivulum in pelvim distillavit: sicque vultus sui genuinum splendorem admodum deturpavit. O mirandum Virginis pectus! Ut non esset idonea huic nequam seculo conformari, elegit naso vivere pravo; & seductibilis formæ speciem deformari, quam adulterino fuco falsa pulchritudine depingi, & lascivos oculos in se procaciter impingi. Maluit, inquam, ancilla Christi, cute sordida & humili cultu, in domo ejus abjecta manere, & inter ancillas illius David vel ultima reputari; quam ornatu superfluo in modum vulpium caudis pulverem tergere, corpusque meretriciis fovere unguentis, quibus solet adulterorum nausea provocari.

[15] Leguntur quædam sanctæ mulieres, tam nuptæ quam virgines, cum earum ab hominibus impudicis castitas incursaretur, aliæ gladium pectori forti vibramine injecisse, aliæ profundo aquarum se immersisse, nonnullæ ignibus seu præcipitio interisse, & illorum ausus temerarios morte ultronea prævenisse, sicque venerandum martyrii nomen gloriosæ pretio mortis emisse. Videre autem videor Odam Virginem nihil minus illis martyrii pertulisse: quæ etsi carnis suæ tunicam, [ob hanc carnis luctam superatam,] vel suo vel persecutoris ictu momentaneo, non exuit; etsi eam pœnalis tormentorum durities non contrivit; lavit se tamen in sanguine Agni, & candida vestimenta sua, donec de medio fieret, custodivit. Quomodo vero, si necessitas ingrueret, mori subterfugeret pro Christo; quæ sic se pro amore illius defigurans, præter carnem corpore visit in isto? Hoc enim genus martyrii majus puto, omnesque materias excedere tormentorum, siquis in carne præter carnem vivat, si tamen castraverit se propter regnum cælorum. Denique omnibus indicitur sententia generali, ut cum ratio fidel exegerit in mortem animas suas ponant; & huic fundamento non domos, non uxores, non filios, non seipsos anteponant: hoc autem nulla præscribitur lege vel in præceptum trahitur, sed velut summum optimumque proponitur; nec arguitur transgressionis, nisi qui se voto obligaverit vel sponte propria susceptum temeraverit. Qui potest, inquit Dominus, capere capiat. [Matt. 19. 12.] Et Apostolus: De virginibus, inquit, præceptum non habeo; consilium autem do. [1 Cor. 7, 25] Beatus quoque Fulgentius, in quodam sermone virginitatem commendans, Imperari, inquit, virginitas non potest, sed optari. Porro multos iuvenimus magnificos viros, multas vitiorum potentias fortiter superasse, multas adversum se munitiones impugnatione valida expugnasse, quos calor genuinus a totius virore sanctitatis postmodum exiccavit, quos pruritus lumborum propemodum fatigavit, quos ut infirmos & imbelles feminea sibi mollities turpiter subjugavit. Qui vero adversus hanc illuviem, adversus hostem hunc, gratia adiutus prævaluit, nec corruptelæ locum dedit in carne vel in mente sua, dignus laude est, quoniam fecit mirabilia in vita sua. Martyr igitur & virgo Oda est, quia virginitas esse non potest sine martyrio, [Martyr censenda.] quæ incentivam umbilici rebellionem fortis castimoniæ repressit cinctorio; & eam quæ de se sibi displicebat pulchritudinem, ut noxiam abhorrens, gladiali faciem suam signavit cauterio, dicens, non voce, sed opere, illud Agnetis, Posui signum in faciem meam, ut nullum præter Christum amatorem admittam. Sed jam ad propositum revertamur.

[16] Cum hi qui domi tunc aderant, quid namin conclavi puella secreti ageret, suspecti tenerentur, & modo auribus, modo oculis rem curiosius sciscitarentur; vocem secum murmurantis auribus perceperunt, pulsantesque ad ostium, [ostio perfracto] aperiri sibi multa prece, multa instantia quæsierunt. Cumque illa responsum nullum referret, nec vellet aperire; suspicati eam vel gladio vel dolore nimio deperire, in ostium pariter impegerunt, ipsumque in securi & ascia dejecerunt. Videntes autem quod in seipsam tam immaniter desævisset; [invenitur sanguine perfusa] quod eam pene exsanguem multa sanguinis effusio reddidisset; quod pallor gelidus os ejus admodum jam tinxisset; irrugierunt clamore vehementi, & ultra quam dici possit admiratione sunt detenti. Porro genitrix ejus videns vultum filiæ deformatum, [a matre lamentante,] cadit in faciem, pectus tundit, laxis senectute pellibus incurvatum; longaque trahens ab alto suspiria, graves undas effundit lacrymarum; texensque lacrymabilem tragœdiam, se omnium proclamat infortunissimam feminarum. Pervolat ad patris aures, qui tunc aberat eo loci, tactusque dolore cordis intrinsecus domum regreditur equo veloci: intuitusque undam sanguinis a facie filiæ defluentem, anumque sociam canos capitis cum amaritudine fletuum evellentem, [& patre in lacrymas effuso:] totamque domum voce lacrymabili velut mortuæ luctus officium impendentem, ferre non sustinens, prorumpit ad lacrymas & inconsolabili mœstitudine prægravatur, nec virilis animi temperamento dolorem lenit, vel lacrymas moderatur. Vertitur in luctum cithara, & vox lætitiæ in mœrorem, joculatorius ille plausus tristes complodit manus, & gravi intercidente suspirio novum ingeminat dolorem: virginum quoque chorus, festas parans ducere choreas, dulcis melodiæ cantum ponit. mœstosque modos inire cogitur; omnisque nuptiarum ille splendidus apparatus fuligine sordida tenebrescit, & veste lugubri obtegitur: &, quod amplius admirere, flentibus omnibus, ipsa permanet sine fletu; [ipsa constans sine fletu.] velut voti compos, tristes de se querimonias surda transit aure, nec concutitur ullo metu.

CAPUT IV.
Ingressus in Monasterium.

[17] Hæc autem cum certa relatione præfatus Odo Bonæ-spei Abbas comperisset, eumque virtus feminæ tam celebris commovisset; [Invisitur a 2 religiosis Bonæ-spei,] accersivit ad se duos de suis, religiosos viros eosque illo sub obtentu hospitandi destinavit: quibus ut eam piæ consolationis manu refoverent, & quid agere intenderet convenirent, summa cum diligentia demandavit. Quos ad se venientes pater virginis liberalissime suscipiens, super omnia vultus hilares impartivit: ipsa vero missos velut a cælesti sede nuntios venerata, devoto illis ministerio deservivit. Cumque illis clam sciscitantibus votum suum & propositum ad unguem expedisset, & eorum sibi in hoc auxilium præsto esse aure credula percepisset; postulavit patrem suum, ut viam castitatis quam elegerat nullis ultra conjugalis copulæ [vinculis] impediret; sed sibi, jam inutili & quasi jam repudiatæ, exeundi de seculo, benigno favore, licentiam impertiret. Ille petitioni huic nullatenus accedit, sed contradictoriæ negationis objectat repagulum: frivolumque reputat quod voluntariæ paupertatis & religionis arctissimæ quærit angustum subire latibulum; cum multarum hæres possessionum claro nomine potius debeat insigniri, & florida viridisque juventa viro pubertatis suæ lege uxoria couniri. Tunc illa: Si, inquit, vocem deprecationis meæ non admittis; [a patre iterum entata, constans persistit:] nec dimittis me ut ad locum supernæ vocationis jam pede libero valeam proficisci; si bravium, pro quo in hoc stadio currere intendo, te impediente nequivero adipisci; florem, quem dicis, iuventæ meæ, adeo destruam & succidam, ut non solum a nobili quolibet, sed nec a plebejo debeat concupisci: sed & dolorem capiti tuo addam, quem etsi volueris, non poteris oblivisci. Quid me invitam conjugari tanta tamque vana solicitudine contendis? quid mundo mortuam iterum mundo non posse vivere diligentius non attendis? Revera, pater, noveris, quod si votis meis spes non alia penitus arrideret, si mihi, inquam, secundos viæ successus nisi hæc sola conditio responderet, ut te videlicet pedibus meis in cœno quolibet substrato pontem mihi tuo corpore ministrares, si mihi ad transeundum teipsum incurvares; fronte libera fateor, per te transire non tardarem; & te contempto imo conculcato, ad locum quem elegi gratulabunda properarem.

[18] Cum his vel his similibus verbis, pio cum patre litigio decertaret; ille autem se proficere jam penitus desperaret; turbatum est in illo vehementer cor ejus, tandemque, licet tristis, [& accipit licentiam:] annuit votis ejus. Accepta licentia præfatos hospites convenit, & precatur, ut illorum ducatu vel patrocinio de Ægypto festinanter egredi mereatur. Qui petitioni illius aurem benevolam inclinantes, ad monasterium quam celeriter sunt regressi, & Abbatirem seriatim retexere sunt aggressi. Quorum nuntio Abbas lætabundus applaudit, assumptisque secum quibusdam Fratribus virgini festivus occurrit. Quæ videns eum, ad pedes ejus humiliter accurrit, [ab Odone Abbate Bonæ-spei admissa,] eique propositum suum ore satis facundo decurrit. Postquam vero ad invicem pia colloquia miscuerunt; & causam, pro qua convenerant, disposuerunt; valefaciens illa parentibus & seculo, de domo & cognatione sua egressa est; & ab eodem Abbate sanctæ religionis habitum suscipiens, claustrum obedientiæ sub ipso ingressa est; ac monasticæ professionis disciplinam, cum devotis illic feminis, utiliter aggressa.

[19] Quæ quanto fervore sanctitatis & studio in brevi profecerit, [Religionis habitum suscipit:] quanta humilitatis & obedientiæ ceterarumque virtutum in illa fuerit perfectio, dicere non sufficio, sensu pauper, vita, verbis, ingenio. Ut enim bono principio finis optimus succederet, prius sumptus qui necessarii erant sedens computavit, quam ædificandæ turri pedem supponeret: ne si forte cœpto operi sumptus deesset vel materia, cachinnum moveret transeuntibus, & defectum risibilem pateretur inchoata nec perfecta materia; nec tam turris ædificio responderet jactum improvide fundamentum, quam speluncam videretur præbere latronibus, vel aptum recondendis mortuorum cadaveribus monumentum. Ea propter montis cacumen altum bibulasque vitans arenas, [humilitati studet:] in profundæ humilitatis fossa primum statuit pedes suos: utque ædificationis suæ constructio in directum consurgeret, cresceretque in templum sanctum in Domino, ad Euangelicæ institutionis lineam dirigere studuit gressus suos. Quia igitur jugum oneris Christi leve ac suave flexa cervice sibi imposuit; quia decantans canticum graduum, ascensiones in corde suo in valle lacrymarum disposuit; immisit Dominus in os illius canticum novum, quod nemo potest cantare in terra aliena, nisi illa in Apocalypsi ducta sub numero millia Virginum centena. Solarum enim Virginum canticum istud est, earum dumtaxat quæ sequuntur Agnum quocumque jerit. Porro tanta cibi & potus abstinentia carnem suam edomuit, ut motus nativæ rebellionis, in arido, ut ita dixerim, [carnem suam domat.] ventre locum recalcitrandi non inveniret; ut mentem castam & sobriam nec mollities delicata nec distenta crassitudo, ad veneream intemperantiam emolliret. Unde quidam ethnicus. Sine Cerere, inquit, & Libero friget Venus. Siquando autem adversus eam bellicus vitiorum tumultus increbuit, si quando ventus contrarius intumuit; impatientiæ non dedit manus, sed patientiæ fortis ariete suos ad petram parvulos allisit; & serpentis caput, suo insidiantis calcaneo, in terram fortiter elisit. In cujus virtutis officina quantopere studuerit insudare, subsequens indicium evidenter poterit demonstrare.

CAPUT IV.
Separata vita ob speciem lepræ. Electio in Friorissam.

[20] Cum enim, mundialis gloriæ spreto lenocinio, adhuc recens jugo obedientiæ collum flexibile subjecisset; & seposita mollitie vestium, ciborumque suavi edulio, paupertatis ac parsimoniæ, velut quibusdam compedibus, pedem voluntarium injecisset; asper cultus & cibi parcitas corpus tenerum & delicatum attenuaverunt, & a pristinæ valetudinis robore infirmaverunt. Illa namque viridis ac robusta membrorum compactio, indigesta ciborum cruditate, soluta est; & corruptis humoribus, nitidæ cutis superficies maculosis tumoribus infecta est. Attendentes igitur, Sorores virgineæ speciem faciei in pallorem gelidum tam celeriter immutatam; & cutem, quæ fuerat vitro clarior, quibusdam in locis inflatione vitiosa jam rugatam; suscipicatæ sunt eam lepræ contagio prægavari, cœperuntque ad invicem murmurare, quod deberet a ceterarum consortio, velut de castrorum medio, [Leprosa reputata, separatur:] sequestrari. Quod cum jam palam ab omnibus ventilaretur; & a quibusdam, qui sibi prudentiores in hoc videbantur, loco diligentius inspecto, leprosa reputaretur; jussa est illi in partem casula fabricari, & humano lippiente judicio, mente & corpore munda, velut immunda extra ceteras commorari. At vero humilis ancilla Christi, hujus despectionis opprobrium nequaquam ægre tulit; quinimo sciens virtutem in infirmitate perfici, injustam nominis sui reprobationem gratanter sustulit; & his quæ de se falsa suspicio mentiebatur supersedens aliquo modo obviare, in locum denominatum secedere non distulit. Cui dum quædam de Sororibus ætatis præmaturæ in sociam eligeretur, quæ juvenculam materno affectu consolaretur, & necessaria studeret providere; infausta mulier, fronte licet rugata, sed animo irreverenti & infrunito, mandatis renuit obedire; dicens se adeo pusillanimem, sed ut verius dixerim vecordem, ut hujus contactum immunditiæ nullo modo posset pati; seque malle inobedientiæ offensam incurrere, quam illius serre solamen infirmitati. Cujus rebellem contumaciam digna quidem sententia castigavit censuræ regularis: & cui suum cana infantilitas obsequium denegarat, promptum deinceps exhibuit famulatum ætas virginum puellaris. Porro ipsa inter tot adversitatum crepitus non est mota, [in tribulatione patientissima:] quin potius ex rerum difficultate animus illi crevit, & ad summæ sanctitatis apicem per passionum tolerantiam est promota: factaque omnium peripsema & velut domus inutile purgamentum, illius semper formam præ oculis gestabat, qui pro nobi, percussus non habuit speciem vel decorem nec crucis recusavit subire tormentum. Hoc secum loquebatur, hoc sedulo retractabat, in hoc suos reflexerat cogitatus: manum illam sæpius intuens & deosculans, quam tumor occupaverat reprobatus. Noverat siquidem Virgo prudens, quoniam quisquis hanc militiam professus est, patientia illi necessaria est: quia, ut quidam ethnicus ait, Levius fit patientia quidquid corrigere nefas est. Et Apostolus, Tribulatio, inquit, patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. [Rom. 5, 3] Quia; ut ait Symmachus, spes, quæ rerum semper adversarum patientiam suadet, in tuto est. Tanto namque devotius, quanto secretius Dominum exorabat, ut de tot periculis nave solida emergere, tempore beneplacito sibi conferret; nec magni pendebat pro illius amore, siquid grave vel asperum jam sufferret, certa quod laboris & patientiæ fructum vitam æternam referret.

[21] Sed enim postquam in hujus areæ tritura plurimum est ventilata, [Sanata ad communitatem revocatur:] postquam in aspero ejus est ungula probabiliter indurata; ille qui suos tentari non patitur supra id quod possunt, castigationis suæ flagellum temperavit; & vitiosi humoris deleta sorditie, sanam & incolumem in castra cum ceteris revocavit. At vero tam diligenti solertia, tam solerti diligentia, obedientiæ auditorium frequentavit, ut nulli in hac disciplina inferiorem se esse pateretur: cujus legum custodiam adeo est amplexata, ut nil asperum, nil importabile, sed gratum ac leve reputaret, si quid sacere juberetur. Vnde non multo post conversionem suam elapso tempore, a patre jam dicti monasterii in Magistram super condiscipulas eligitur; & quia virtutum merito socias anteibat, quasi pro speculo vel regula ceteris præfigitur Facta autem Priorissa, non inani flatu superbiæ intumuit, [creatur Priorissa:] ob sui fastigium Prioratus; quin potius humiliorem ac devotiorem illam reddidit injuncta cura, & amplioris debitum famulatus. Quæ matrem potius quam Dominam se agnoscens, tanto affectu filias suas fovit, & ad tam sublimem religionis arcem promovit, ut eam timore & amore filiali unanimiter amplexarentur, & ea duce ac prævia, profectu voluntario ad meliora se cogi gratularentur. [præic bona exemplo:] Hujus vita quodammodo sermo erat, quæ matura discretione sapientibus & insipientibus adeo præsto erat: ut ubique par sibi idemque manens se tamen singulis conformaret; non ut tepor noxius vel dissoluta lentitudo tenorem rigoris propositi aliquatenus infirmaret, sed ut eas amore traheret, vinciret affectione, quo ad plenius grata impressione Christum in earum pectoribus informaret. Et quia turpe est, ut quidam ait, aliud loqui, aliud sentire; verbis ejus opera respondebant, & velut in unam percussa formam sibi invicem congruebant: sicque in culpas subjectarum auctoritate magistra invehebatur & regularem exercebat disciplinam, ut abrasa radicitus putredine vitiosa, benignum malagma imponeret, & apponeret sanativam inflicto vulneri medicinam.

[22] Erga infirmos & pauperes, ipsa propter Christum pauper & dolens, [infirmis & pauperibus succurrit:] tantis misericordiæ visceribus affluebat, ut non solum illis necessaria provideret, quibus materna solicitudine præsidebat; sed & siquem circa se positum vel paupertatis vel invaletudinis alicujus nosset incommodo laborare, per quemdam hujus secreti sui fidelissimum vicarium, de suo exiguo illorum utcumque studebat inopiam revelare. Dicebat enim illi, pium hoc esse furtum, quo infirmo misericorditer subveniret, quo Christum in nudo paupere operiret. Denique, ut brevi utar compendio, [omni genere virtutum prælucet aliis,] tanta in vultu illius relucebat sanctitas, in moribus honestas, in consilio maturitas, in verbis utilitas, in carne & spiritu integritas, in diligendis omnibus profusa caritas, ut modum naturæ fragilis magnitudo virtutis excelleret, & normam supernæ illius conversationis in corpore mortali prætenderet. Nec mirum, si imbibitum sapiebat liquorem, quem pleno vase hauserat: quæ suam in cælis esse conversationem cum Apostolo dicere poterat. [Philip. 3, 20] Cujus splendor gratiæ infra parietum latebras non potuit detineri, quin longe lateque vastis eructantibus radiis coruscaret; & fractum in domo obedientiæ optimum nominis ejus unguentum, tanto circumquaque diffusum est odore, ut multos utriusque sexus ad currendum viam bonam in odore unguentorum suorum invitaret. Nec fecit eam celebrem popularis favor, vel secundæ vulgi voces, quæ cum ipso sonitu pereunt; sed probatȩ virtutes animi, quæ possessorem sui, licet in angulo positum, licet absconditum in petra, per virtutum arbitros ad æternam seculorum notitiam deferunt.

CAPUT V.
Vltimus morbus ob itus & sepultura.

[23] Igitur cum complesset numerum dierum suorum, jamque reposita illi esset justitiæ corona, pro merito laborum suorum; placuit ei qui eam vocavit & justificavit, viam peregrinationis suæ post cursum debitum terminare, & ex mundi naufragoso incolatu, ad locum placidæ mansionis, hujusmodi assumptione gloriosa transportare. Corripitur siquidem febre ultima & diutino languore fatigatur, [Ægra febri,] dolorque letifer infra pectoris domicilium crebris punctionibus debacchatur: & jam exhausti longa pœnitentia corporis velut quasdam reliquias duro dente corrodens, circa vitalem spiritum amplius ingravatur: humor subinde vitiosus superioris fistulam instrumenti obducens, [asthmate tussi,] meatum respirandi frequenter intercidebat: tumultumque diræ tyrannidis exercens, infra stomachi vastitatem, tussim importunam ejiciebat: sicque morbus suas pedententim radices inserens & extendens, per dies singulos increscebat. Sic profecto, sic decebat ut hoc conflatorio ejus scoria ad purum excoqueretur, quatenus sic probata, sic excocta, in summi Regis diademate digne insculpi mereretur. Propter quod licet minus habens virium, [patiens] magno tamen animo sustulit hanc pressuram; gratias agens Deo, quod sibi tantum incusserit colaphum, quod eam subire voluerit hanc trituram. Orationi itaque diebus ac noctibus instantius vacabat, [& orans,] faciemque Domini in confessione præoccupabat: & seipsam ante se constituens, causam suam diligenti discussione sub oculis illius districti judicis dijudicabat; & quæcumque de se sibi displicebant, rigida invectione corrigens, pedes ejus cum Maria fletibus irrigabat.

[24] Cumque languor oppressivus eam jam per annum dimidium fatigasset, totisque contractis viribus super lectum ægritudinis penitus incurvasset; dolor redivivus, intima cordis pulsans mordacius, indicavit eam debere in proximo resolvi; & vas suum, quod in sanctificatione & honore hactenus possederat, communi sorte mortalium involvi. Adeo namque virtus naturalis vel appetitiva vel retentiva illam abnegaverat, ut nullum cibum jam appeteret; quin potius stomacho refragante, sumptum protinus rejiceret. Inuncta proinde sacri liquore olei, jam sopitis, [sacro oleo inungitur:] imo sepultis naturæ officiis, sancta ejus anima in corpore semivivo tota cælestibus intendebat; & eorum quæ retro sunt oblita, in anteriora se extendebat: jugibusque orationibus & lacrymis Christo se commendans, cui in vita sua perfecte studuit ancillari, expectabat agonem suum læto exitu consummari. Cumque sanctam Matrem tristes admodum filiæ circumstarent, & ut earum curam gerere translata ad Superos dignaretur, lacrymosis precibus postularent; ipsa morbum jactantiæ declinans, turbata est hoc sermone; & erumpens in lacrymas tali illis occurrit responsione: Quare, inquit, o filiæ, me peccatricem hujusmodi sermonibus compellatis? cur a me quæ nullius momenti sum, quæ vix alicujus boni mihi conscia sum, ea quæ Apostolorum ceterorumq; Sanctorum sunt, postulatis? Parcite vobis quæso a verbis hujusmodi; & meis potius delictis veniam dari implorate: & ut migrantem me hinc sinus ille Abrahæ excipiat, orationibus finem meum, ei cui vivunt & per quem sunt omnia, attentius commendate.

[25] [die Paschatis] Supervenienti denique die solenni Paschæ, cum peracto cursu, ultimo jam palmæ spatio propinquasset, cum vetus corporis ejus fermentum ad purum languor diutinus expurgasset; celebratis sacrosanctis nostræ redemptionis Mysteriis illud salutare Viaticum accepit: [viatico munita] & inclinato die ad vesperum, coram positis Abbate, Fratribus & Sororibus, ejusque exitum ex more orationibus & psalmis commendantibus, duodecimo Calendas Maji, [moritur 20 April. an. 1158.] anno incarnati Verbi millesimo centesimo quinquagesimo octavo, in pace requievit. Quam cum obdormisse sacræ Virgines cognovissent, tanto affectu motæ sunt, tanta cordis mœstitia gravatæ sunt; ut earum vultus tristi admodum pallore obscurarentur, & desolationem suam lacrymis & suspiriis irrefragabiliter causarentur; orationibusque & lacrymis devotas excubias impendentes funeri sancto ejus, sanctam illius animam psalmis & hymnis deduxerunt in montem Domini, & in tabernacula sancta ejus. Ut autem dies illuxit in crastinum, corpus illud sanctum a Fratribus ad Abbatiam deportatum est, ibique in commemoratione ejus sacrosanctis Hostiis ad Deum allegatis, a venerabili Abbate a Alnensi Gregorio, b Philippo ipsius loci Abbate, Odone jam præfato, [21 April, sepelitur:] & a Sacerdotibus multaque Fratrum circumstantia, cum multo, ut decuit, honore sepulturæ mandatum est. Quod licet seminatum fit in infirmitate, credo quod resurget in virtute; seminatum in corruptione, surget in incorruptione; seminatum in mortalitate, surget in immortalitate; seminatum in ignobilitate, surget in gloria.

[26] Felix igitur & beata ejus anima, quæ ea die exire meruit de Ægypto, qua verus ille paschalis Agnus libertatem veris reddidit Israëlitis; qua Christus resurrexit a mortuis, non amplius gustaturus de amaro genimine hujus vitis. Felix inquam & beata, quæ ea die in Galilæam meruit transmigrare, qua mundo primum innotuit novæ gloria resurrectionis; quæ tunc Regem Salomonem in decore suo meruit videre, quando mater sua coronavit eum in die solennitatis & lætitiæ, in die desponsationis suæ. Felix, inquam, Virgo Oda, & secundum nomen suum laude digna est, imo Oda c emphatice laus est: sicut Psalmista memor beneficiorum Dei, non eum misericordem, [Vivit cum Sanctis in cælo,] sed misericordiam per excellentiam appellat; Deus meus, inquiens, misericordia mea. [Ps. 143, 2] Jam profecto videt & gustat pia Virgo quam suavis est Dominus, non tam per speculum & in ænigmate, quæ prima abierunt; sed ambulat in lumine vultus Dei, & in nomine ejus exultat tota die, cum illis Beatorum choris, qui in agone certaminis permanserunt, Dormit felici somno inter amplexus Sponsi cælestis, inebriata ab ubertate domus Dei, nec patitur ut quis eam suscitet vel evigilare faciat, quamdiu somno voluerit indulgere tam beatæ requiei. Quæ licet de sorte suæ beatitudinis sit secura, [& pro suis orat:] tamen pro Fratribus & Sororibus suis ejus semper invigilat pia cura, pro quorum pace & salute divinam clementiam interpellat; orans ut omnes adversariorum impugnationes ab eorum sensibus vel sedibus procul pellat. Unde spero quod & mihi, qui illius vitam studio dilectionis ac devotionis, rogatuque Sororum utcumque scribere sum aggressus, [quod scriptor Vitæ pro se fieri optat.] sicubi in verbo offendi, si modum scribendi licitum sum transgressus, dabit veniam & ampliorem mihi gratiam impetrabit: & laborantem adhuc in maris magni & spatiosi fluctibus, orationum suarum remigio ad [portum] optatum ducet cursu perfacili, quamvis ligno portatum fragili. Ut igitur tandem absorpta morte in victoria, Deo placere cum illa mereamur in regione vivorum; confiteamur nomini sancto ejus, & in laudem ipsius gloriemur, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alnense monasterium ad Sabim fluvium, a Laubiensi monasterio milliari dißitum, a S. Landelino constructum: fuit olim Canonicorum in communi viventium collegium; at tunc Abbatia Ordinis Cisteriensis, ab anno 1148.

b Hic est ipse Philippus Harvengius Vitæ scriptor, cui Odo regimen ante biennium cesserat.

c Ita quidem Græce, Teutonice vero (nam hinc petenda est vera nominis ratio) Ood adjective vacuum, inanem; substantive locum desertum incultumque significat seu etiam novale. Hinc Oodmout submißio animi, Ootmoudich animo demissus, aut superbia vacuus, sive humilis, & nomina locorum varia, ut Frederix-ode Friderici desertum, nunc oppidum non ignobile, aliaque similia. Cum autem humilitas virtutum omnium Christianurum sit fundamentum, hinc inter majores nostros Christianos dumtaxat, velut ad ejusmodi virtutis præsagium inveniuntur nomina Odæ, Odonis, Ottonis ab eadem radice omnia.

DE S. HILDEGVNDE VIRGINE,
ORDINIS CISTERCIENSIS SCHONAVGIÆ IN GERMANIA.

ANNO MCLXXXVIII

[Praefatio]

Hildegundis Virgo Ordinis Cisterciensis, Schonaugiæ in Germania (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Schonaugiæ nomen a situs pulchritudine seu amœnitate sumptum (nam aw vel auge, pratum vel regionem pabulosam; Schoon, pulchrum notat) pluribus in Germania monasteriis datum invenitur: ac primo est Abbatiæ virorum Ordinis S. Benedicti in Silva Hircinia, [Schonaugiæ plura monasteria:] in finibus diœcesis Trevirensis, sub jurisdictione Comitum Nassoviorum, quod etiam S, Florini monasterium solet vocari. Ab hoc monasterio aliud Sanctimonialium, Ordinis etiam Benedictini, sola platea intermedia separatum est: in quo vixit Elisabeth de Schonaugia, multis revelationibus cælestibus honorata, mortua XVIII Iunii anno MCLXIV. Alia duo sunt Ordinis Cisterciensis, alterum nobilium Virginum in Franconia situm; aliud de quo hic agimus, in diœcesi Wormatiensi, in dominio Palatini Rheni duobus circiter leucis ab Heidelberga dißitum, [unum circa Heidelbergam in quo vixit S. Hildegundis.] agnovit Fundatorem Buggonem Wormatiensem Episcopum circa annum MCXLIV, cujus structuram olim splendidissimam furor Calvinisticus evertit, & reliquit solum ingentia ecclesiæ saxa subruta, cum aliquot locis, quæ subserviunt textoribus Gallicis & Wallonicis, qui eo amore hæreseos transfugerunt. Hoc in loco sub habitu virili vixit S. Hildegundis, virum mentita ac Ioseph vocata, vita functa die XX Aprilis anno MCLXXXVIII.

[2] [Vitæ epitomē Cæsarius dedit,] Angelus Manrique tomo 3 Annalium Cisterciensium anno 1186 capite 7 num. 1 de S. Hildegunde acturus ita incipit: Mirabilis virago, sanctitate & miraculis præclara, sed clarior adhuc ipsis ab eventibus, in quibus nihil non singulare, nihil non rarum; & ut aliqua nequaquam imitanda, nihil non admirandum invenitur. Habemus Vitæ ejus duos scriptores, coævum utrumque, Cæsarium Heisterbacensem, qui scribebat anno MCCXXII, nec de aliena provincia sed de propria, & notissimo sibi monasterio; & anonymum alium ejusdem domus, nimirum Sconaugiæ: hunc auctorem, manuscriptum a se inventum, evulgavit Raderus in suo Viridario. Hæc Manrique. [alium Raderus: sed hic ex Ms certissimæ fidei, unde & nos damus,] At Raderus asserit se referre Acta συντόμως καὶ συλλήβδην, quæ prolixe ab auctore sunt perscripta, quodq; certiora ex Ms. codice, quem a Marco Velsero Duumviro Amplissimo acceperat, summatim edidit. Nos eam Vitam integram damus ex dicto codice, excepta foliorum duorum lacuna. Auctor in Prologo dicit se scribere coactum ab aliis, dicentibus, quod nemo dignius & plenius Vitam beatæ Virginis stylo mandare potuisset, quam is, qui eam non aliunde, sed ex ipsius ore Virginis didicisset. [scriptam ab ejus connovitio & magistro,] Etenim Sacerdos ad Ordinem veniens, non mediocri litterarum peritia, rerum etiam politicarum experientia aliqua, & summa morum gravitate præditus fuit; ut merito Hildegundis eum, quamvis adhuc novitium, suum tamen in litteris ac spiritu magistrum, reverenter amarit, suas omnes tentationes eidem aperuerit, & totam admirabilis suæ vitæ seriem eidem cognitam fecerit; ipsum sexus occultati secretum eidem sub vitæ terminum manifestatura, nisi id impedivisset ad vocantem venientis tarditas, & moribundæ prærepta loquendi facultas: ita namque præsumere jubent dicenda num. 34. Sacerdotii indicium habes num. 30 ubi eum Confessarium sibi petit Sancta; experientiam graviorum rerum indicat, quod num. 10, agens de grandi, quæ Coloniæ agebatur controversia, super electione Abbatissæ, dicat se ei causæ sæpius interfuisse, & allegationes partium hinc inde propositas crebrius audivisse, probabiliter ut Magistrum in Iure Canonico aut etiam in alterutro foro causarum Advocatum. Cetera per se palam fient; ex eoque maxime, quod hominem recens professum maximi faceret B. Eberardus de Commeda, homo notißimæ sanctitatis, quam probabit Vita XXX Novembris illustranda.

[3] Vix ille secundum a finita probatione & consecratione monastica suscepta annum absolverat, [ad corrigendos defectus alterius minus accuratæ] quando circa annum MCXC, (juxta dicti Eberardi prophetiam, num. 24 notatam) deducta est in Bebenhausen ex domo Schonaugiensi Colonia nova; & ipse unus ex illis fuit, qui mittebantur ad tale negotium procurandum; ibidemque desperate æger a discipula sua apparente sanari meruit ac multa edoceri, quæ præterire maluit num. 35, nequis propter jactantiam existimaret scripsisse. Ibi dum agit, fortaßis ut Prior aut Oeconomus, videtur Schonaugiensium monachorum aliquis, eo absente Hildegundis, jam fama celebris, Vitam (qualis circum ferebatur inter ora Fratrum, qui partim viderant, partim ex prædicto ejus magistro ac senioribus audierant) suscepisse scribendam. Habemus eam in illustri nostro Codice Ms. de Vitis Sanctorum, qui Collegii Paderbonensis quondam fuit; & primo loco dandam paraveramus prælo: sed postea eamdem accuratius conferentes cum altera judicavimus, quod ubicumq; ab ea deflecteret etiā a veritate deficeret; [& a Cæsario transcriptæ;] non quidem quoad ipsam rei substantiam, quæ utrobique est eadem, sed quoad præcipuas nonnullas ejusdem rei circumstantias: ideoque ut inutilem rejecimus. Interim piæ narrationis novitas, ubique grata, locum ei in Legendariis fecit; ipsamque solam, nec integram, sed prima sui parte mutilam nactus Cæsarius, eamdem 1 libro Miraculorum cap. 40 sic inseruit, ut quæ ibi inducitur ipsa, de suis antequam Schonaugiam ad veniret casibus, narrare Priori, paulo ante mortem semper in prima persona loquens; ea ipse retulerit in persona tertia, addens quædam sibi narrata ab Hermanno monacho, tunc cum res agerentur adhuc puero annorum quatuordecim.

[4] Cum igitur vel hæc scriptio venisset ad manus præfati monachi, [scripsit autē ut ex ore Virginis audierat,] quondam S. Hildegundis connovitii & magistri, ut diximus, vel videret non satis certa post suum discessum a Schonaugiensibus de ipsæ narrati; sed multimodis defectuosa & ex parte falsa (uti solet aqua, quæ per multos ac varios canales transfunditur, vix unquam eadem puritate referri ad fontem) consensit rogantibus ut accuratius ac denuo rem scriberet, ex sua scientia certiori; quam immediate hauserat ex ore Beatæ ipse solus, non autem (quod alii crediderant) Prior; idque forte per sæpius iteratam narrationem, cum ea commemoratio multum faceret ad firmandum in proposito susceptæ religionis perturbatißimum animum, certamque in Deo fiduciam persuadendam. Scripsit autem postquam officio & Vita functus esset Abbas Gothefridus, sub quo ad habitum fuerat admissa Hildegundis, juvenis credita; non sub Theobaldo, immediato forsitan Gothefridi successore, cujus nomen pro nomine istius subrepsit Cæsario, propria personarum nomina, quæ prior Vita non expresserat, supplere conato. Item postquam prælaudatus Eberardus de Comeda migrasset ad Superos, [fortassis intra annum 10 aut 12 ab ejus obitu.] uti constat ex num. 21. Quandonam obierit Gothefridus non constat: sed credibile est haud diu superfuisse Hildegundi, ut eo excusabilior sit Cæsarii lapsus, iique errores qui in Vitam Schonaugiæ scriptam irrepsere. De B. Eberhardo scimus, obiisse illum anno MCXCI ætatis suæ XXVI: Vitam autem esse scriptam eodem anno quo quartus Eberardi frater Norbertus defunctus est, & adhuc in seculo vivebat quintus nomine Henricus, ac Soror Adeleidis cœnobii cujusdam Abbatissa, aliique plurimi familiariter viro beato usi. Atqui jam tum scripta extabat & in monasterio de Comeda legebatur Vita Hildegundis, ex qua Caput integrum inseritur Vitæ ipsius Eberhardi, nosque ad unius lacunæ defectum supplendum integrandamque historiam, alias incorrigibiliter mutilam, adjutos profitemur; putamusque haud improbabiliter credi posse, quod Vita Hildegundis hæc secunda & accuratior, scripta fuerit priusquam Historiam suam ordiretur Cæsarius, etsi eam ipse non habuerit.

[5] Alium quidem titulum Velseri Ms. codex non præfert, quam Vita Joseph; quo scilicet nomine Schonaugiæ cognita Virgo erat: & in Vita Eberardi solum allegatur, Agenda Hildegundis, quæ cognominata Joseph, sub habitu masculino in Schonaugia facta fuerat Novitius. Tamen, tam in prologo quam fine, appellat eam auctor cum titulo Sanctæ Virginis, & B. Hildegundem absolute scribit Cæsarius: mox autem ampliorem cultum, & qui vocari publicus poßit, eidem esse attributum, varia persuadent argumenta. Nam primo in nostro præfato Codice Ms. in quo prior Vita, a nobis omissa continetur, hic præponitur titulus, Incipit Legenda Sanctæ Hildegundis Virginis, [Nomen Sanctæ in antiquo Ms. codice.] XII Kal. Maji: ubi venerationis causa & Sancta appellatur, & dies cultui sacer indicatur: quod a collectore Vitarum, isto codice comprehensarum, casu aliquo aut temere factum non fuisse demonstrant reliquis Actis præfixi tituli, propterea hic commemorandi, qui sunt; Vita S. Hildulphi Archiepiscopi Trevirorum, V Idus Julii; S. Severi Presbyteri & Confessoris, VI Idus Augusti; De beata visione translationis Imperatoris Caroli Magni, VI Kalendas Augusti; Vita & miracula recolendæ memoriæ Margaretæ Virginis, Ordinis Prædicatorum, Regis Hungariæ filiæ, V Kalendas Februarii; S. Romualdi Confessoris & eremitæ, XIII Kalendas Julii; S. Hugonis Episcopi Lincolniensis, XV Kalendas Octobris; S. Morandi Confessoris, III Kalendas Julii; S. Popponis Abbatis, III Kalendas Februarii; S. Lazari Episcopi & Confessoris, XVI Kalendas Januarii; S. Wernheri, XIII Kalendas Maji; Vita Domini & Magistri Alberti Magni, egregii Doctoris de Ordine Prædicatorum, XVII Kalendas Decembris, S. Arnoldi Confessoris, XV Kalendas Octobris, Vita devoti Presbyteri Heymeradi in Hasingun recondita; Vita venerabilis Domini Petri Aroldensis Præpositi; Vita S. Ethburgis Virginis; Historia nova XI millium Virginum; Mirabiles visiones sanctimonialis Elizabeth de Schonaugia; Passio sanctorum Martyrum Ebbekestorp, Kalendis Augusti; Passio S. Simeonis Episcopi & Martyris, XIII Kalendas Martii; Depositio S. Wulfranni Episcopi & Confessoris, XIII Kalendas Aprilis. Hæc ibi, inter quæ decimo loco inserta est Legenda S. Hildegundis Virginis.

[6] Secundo inter Martyrologia varia Vsuardi quæ ad usum variarum Ecclesiarum aucta habemus, [item primo loco in Martyrologio Ms,] est aliquod a Widone Krentzelin anno MCCCCXVII ut ipse asserit, cum quibusdam additionibus suis propter Prædicantes prolongatum: in quo ad hunc diem primo loco ista habentur: XII Kalendas Maji, In Nussia Sanctæ Hildegundis Virginis. Est Nussia antiquis Novesium, urbs diœcesis Coloniensis, in qua aut ejus vicinia est S. Hildegundis natæ, & inter Sanctimoniales educata: in qua etiam mater ejus & soror Agnes sunt sepultæ: ut videatur in dicto monasterio, aut etiam aliis ecclesiis in veneratione fuisse singulari. [& insertum Ms. Florario.] Auctor Ms. Florarii Sanctorum, Canonicus Regularis, de Agnete & Hildegunde ista habet: XII Kalendas Maji Agnetis Virginis, sororis S. Hildegundis Virginis. In Sconavia monasterio depositio S. Hildegundis Virginis præfatæ, quæ animam S. Agnetis suæ sororis, cum penderet ad patibulum, lætantibus Angelis ad cælum ferri audivit. Quæ post sumpto viri habitu, se Joseph nuncupans, in Sconavia monachum professa, glorioso fine quievit, anno salutis MCLXXXVIII. Secuti postmodum plures, inter quos primus censeri potest Grevenus Carthusianus Coloniensis, qui in Additionibus ad Vsuardum ista habet: Item sanctæ memoriæ Hildegundis Virginis, sanctimonialis Cisterciensis Ordinis, quæ & Joseph dicta est. [aliisque Fastis maxime monasticis] Grevenum describunt Canisius in Martyrologio Germanico & Molanus in Auctario Vsuardi, Arnoldus Wion in Martyrologio monastico, ita loquitur: Sconaviæ depositio Sanctæ Hildegundis Virginis, Ordinis Cisterciensis, quæ simulato sexu in monasterio vivens, a Fratribus Joseph appellabatur. Wionem sequuntur Dorganius, Menardus, & cum longo elogio Bucelinus. Item in Menologio Cisterciensi Chrysostomus Henriquez, & ante illum Barnabas de Montalbo par. 1 lib. 4 cap. 13, & Bernardus Brito, qui lib. 5 cap. 31 fol. 363 eam Catalogo Sanctorum Ordinis Cisterciensis adscriptam fuisse testatur.

[7] Præivit hos Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, in quo tale de ea dat testimonium: [& apud Trithemiū.] S. Hildegundis Ordinis Cisterciensis, in monasterio Schonaugiensi anno MCLXXXVIII obiit, duodecimo Kalendas Maji: quæ simulato habitu masculum se fingens, inter monachos ibidem novitiatus habitum susceperat; ac mutato nomine se Josephum appellavit, & usque ad mortem incognita permansit. Hujus Vitam Cæsarius monachus Heisterbacensis conscripsit. Hæc ibi. Cæsarius sub finem hujus historiæ ista in hunc locum reservata tradit: [atque Cæsarium.] Cum ante hos annos consecraretur novum oratorium in Schonavia, ex diversis provinciis ad dedicationem populi confluentes, & prædictas B. Hildegundis virtutes audientes, tumulum ejus frequentaverunt; matronæ maxime sanctis ejus orationibus se commendantes, Deumque super tantis mirabilibus glorificantes. Et nos Fratres cum illis gratias referamus Salvatori nostro, qui hæc fieri voluit nostris temporibus in Ordine nostro, ad gloriam suam & ædificationem nostram, qui vivit & regnat cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen. Addit autem hoc epitaphium.

Omnis homo miretur, homo quid fecerit iste. [ejus epitaphium.]
Haæc, cujus fossa cineres inclusit & ossa,
Mas vivens paret, moriens sed femina claret.
Vita fefellit, morsque refellit rem simulatam.
Hildegunt dicta, vita est in codice scripta,
Maji bissenis est hæc defuncta Kalendis.

[8] [Quædam afficta.] Angelus Manrique, in Laurea Euangelica lib. 3 discursu 7, vult illam multis annis monacham vixisse. in libro 3 Annalium Cisterciensium an. 1188 cap. 8 num. 10 & sequentibus, nonnulla historiæ addit ex Bernardo Brito, & scriptis S. Hildegundis in laudem Ioannis Baptistæ, quæ ne incuriosus videretur, ipse edidit: nos malumus omittere, cum ibi videri poßint, & non sint satis consona veritati: tenuiter enim tinctam fuisse litteris hanc Schonaugiensem Hildegundini, constat ex Vita, & obiisse intræ annum suæ probationis; quo tentationibus gravißimis exercita,credi vix potest scriptitasse aliquid, quod memoriam posteritatis mereretur. Magis optaremus servata fuisse sacri corporis ossa; aut eadem etiam nunc inter ecclesia rudera divino indicio reperiri: nihil enim Schonaugiæ nunc superest, quod S. Hildegundem ibi cultam fuisse doceat, nisi vitrearum quarumdam fenestrarum reliquiæ, quas anno MDCXX lustravit noster Ioannes Gamans, testatus in alio nullo cœnobio vidisse tam insanas & audaces ingentium saxorum & molium substructiones, qua nunc omnes subrutæ jacent.

VITA
Auctore Sacerdote Connovitio, ipsius Sanctæ familiari & magistro.
Ex Ms. Codice Marci Velseri.

Hildegundis Virgo Ordinis Cisterciensis, Schonaugiæ in Germania (S.)

BHL Number: 3938, 3939

AUC. CONNOVITIO EX MS.

PROLOGUS.

[1] [Rogatus Fratrum] Sanctorum Fratrum pia devotio crebris exhortationum studiis conscribere me Vitam Joseph provocarunt; non illius, qui filius fuit Jacob & Rachel, inter Patriarchas duodecimus, & a fratribus in Ægyptum venditus; sed illius, qui sub nomine & habitu virili sexum celabat muliebrem, simulans se esse masculum, quod non erat. Grave satis & perdifficile meis humeris onus imponentes viri virtutum, asserebant tam pretiosam margaritam, auro & argento decenter ornatam, seu monile tam præclari fulgoris, quod manu superni fabricatum foret Artificis, non debere subduci, [auctor hanc Vitam scribit] sed in pectore potius aut in facie sanctæ Ecclesiæ suspendi: quod multorum, qui hoc diligenter essent inspecturi, proficere posset non mediocriter utilitati. Sed hæc, quæ me facilius incitarent, ad hujusmodi laboris studium & disciplinam nihilominus adjicientes, [ad plurimorum utilitatem] aiebant; Lucernam a Domino accensam, non sub modio ponendam sed super candelabrum, ut omnes, qui in grederentur domum, lumine suæ claritatis illustraret. His & hujusmodi rationum & assertionum stimulis, cum me recalcitrantem & renitentem, frustra licet, adhuc reluctari cernerent; oppositione talis argumenti me vicerunt, inferendo, quod nemo dignius ac plenius Vitam beatæ Virginis stylo narrare potuisset, quam is, qui eam non aliunde, sed ex ipsius ore Virginis didicisset, cum ea commorando, convivendo, conversando positus in domo novitiorum, novitius & ipse noviter conversus, [qui una cum illa fuerat novitius Schonaugia:] in loco qui dicitur Sconaugia, ubi domus est Ordinis Cisterciensis famosissima & religiosissima, virtutum divitiis & spiritualium studiorum deliciis opulentissima. Quid plura? Parui, feci, non quod ego, sed quod ipsi voluerunt, qui me minus sapientem suis, ut dictum est, allegationibus ad hujus opusculi confectionem pertraxerunt. Ego quidem tamquam pictor ignobilis colore simplici, quod novi, quod didici, depinxi; quoadusque veniat idoneus magis, qui varietate colorum pingat, condat, & faciat ex vili pretiosum. Obsecro ergo legentes, ut fidem dictis adhibeant, nec me credant aliquid amore vel favore sanctæ Virginis inferre, [ut ab ea intellexit,] quod ab ea non acceperim, quod ab ea non didicerim. Mallem potius (Deum testor) omnino tacuisse, quam falsa jactanter & inconsulte pro veris intulisse.

CAPUT I.
Hildegundis ortus & educatio: peregrinatio in terram sanctam & reditus.

[2] In a territorio civitatis Coloniæ, juxta Rhenum positæ (quæ metropolis est illius provinciæ, civitas utique mœniis,[In Coloniensi territorio.] & munitionibus fortissima, situ loci amœnissima, cultui divino dedita, bonis actionibus præ ceteris secularibus intenta, ubi posita sunt undena Virginum millia) fuit puella quædam progenie quidem nobilis, sed fide nobibilior; [parentes ejus nobiles & divites,] facie pulchra, sed pulchrior vita. Cujus parentes cum non haberent liberos, essentque secundum seculum nobiles, & rebus locupletes; ob hoc solum temporalem felicitatem, [quod prole carerent,] qua præ ceteris pollebant hominibus, minuebant, quod eis heres collatus a Deo non fuerat: qui patrios lares subintrans, substantia sibi reservata suo tempore potiretur; aut quod eorum prosapia genusque decedentibus ipsis, & viam universæ carnis ingressis, terminum postmodum lugubrem sortiretur, prole non progenita & superstite relicta. [pro ea obtinenda instant orationibus,] Pro qua re Dei omnipotentis misericordiam implorandam censuerunt, & ejus gratiam deprecandam: ut eorum vota dignanter intueri dignaretur, & largiri benedictionem prolis optatæ.

[3] Cumque pro hujuscemodi causa crebra suspiria lacrymasque fudissent, & eleemosynarum copiam Deo ferventer obtulissent; [eleemosynis,] Pater quoque devotus sæpius Apostolorum Petri & Pauli aliorumque Sanctorum limina visitasset,[peregrinationibus:] preces fundendo, innumera dona suppliciter largiendo, nihilque proficiendo, uxore propria, non modicum religiosa, adhuc sterili permanente, tandem inspirante Divina gratia ad mentem revocantes, qualiter Anna beata, mater Samuelis, ex voto, quod vovit Deo, non tam filium, quam Prophetam fuerit assecuta; [Exemplo Annæ matris Samuelis,] ambo pariter pari voto, vir & mulier, inito salubri consilio, se constrinxerunt, idipsum solicite facientes, idipsum voventes; [voto se obstringunt,] quod Anna in Silo coram Domino constituta. Gratias Deo, quod devotio non dissimilis, & ratio consimilis, non est frustrata benedictione desiderata. Nam mulier protinus concepit, & peperit non unum sed b gemellas, quod est mirabile dictu,[Nascuntur puellæ duæ & in monasterio educantur.] sub uno partu femellas. Quæ cum fuissent ablactatæ, & quotidianis proficerent incrementis, pater devotus a sancto Spiritu edoctus, ambas in c monasterio sanctimonialium litteris sacris imbuendas, claustralibusque disciplinis instruendas, tamquam thesaurum pretiosum a Deo præstitum censuit deponendas. Ibi, quantum in Dei amore profecerint, quantumque in omni disciplina & omni scientia convaluerint, rerum postmodum probavit eventus: quod in sequenti serie narrationis plenius exponetur.

[4] Sæpe dictus itaque pater, ut Deo debitas gratiarum actiones plenius exsolveret, [Pater iter in terram sanctam concipit;] pro collatis tantis beneficiis mente concepit, ut accepto sanctæ Crucis signaculo mare transiret, sepulchrum Domini visitaret, & ubi steterunt pedes ejus, in omnibus locis adoraret. Sed antequam ad inspiratum sibi cælitus propositum peragendum succingeretur, [mater febri correpta,] bona mulier, quæ ad omne parata bonum, viro semper in omnibus obeditione promptissima se substraverat; quæ etiam corde & animo jucundabatur, quod non tam seculo, [datis eleemosynis,] quam Domino parturierat; interim febre corripitur, lecto prosternitur, & invalescente languoris molestia, accersitis inopum turbis, [susceptis Ecclesiæ Sacramentis,] spe salutis æternæ eleemosynas largas faciebat, pauperes reficiebat: dehinc Sacerdotibus accitis, ut exitus sui transitum efficaciter communiret, accepto sacrosancto Dominici Corporis viatico, Oleoque sancto peruncta, omnibusque rite peractis, quæ secundum fidem Catholicam fuerant exhibenda, in gratiarum actione perseverans, hymnosque Deo cum Clericis qui ejus obitum præstolabantur, decantans, feliciter migravit ad Dominum, sepulta in loco, ubi filiæ eius Domino fuerant commendatæ: cui honor est, [pie obit.] & gloria in secula seculorum. Amen.

[5] His ita gestis, pater liberior & hilarior factus, ea quæ divinitus conceperat, accelerare pro posse satagebat. [Pater profesturus,] Collectis siquidem omnibus, quæ ad usus proprios in peregrinatione fuerant necessaria, filiam illam, de qua sit sermo, secum ducere, viæque suæ conviatricem, [alteram filiam Christo desponsat:] facere, alteramque in monasterio Sponso copulatam immortali, perpetuo derelinquere cogitavit: idque, prout in corde destinaverat, hoc modo studuit adimplere. Proximo igitur d passagio, cum omnes simul [sub suis] signis ad loca marina ituri alacriter & constanter se præpararent, [Hildegundem secum ducens,] & mutuo se caritate divina ferventer exhortarentur; filiolam suam, quam tenere diligebat (quodam secreto Dei consilio, qui ad fortia manum mittere voluit, & sicut scriptum est, certamen forte dedit illi, ut vinceret, & sciret, quoniam omnium potentior est sapientia [Sap. 10, 12]) de monasterio extraxit, ut masculum totondit, habitu maris induit, [sub veste virili & Iosephi appellatione,] nomen ei Joseph imposuit, ut sic securior iens, non feminam, sed marem ducere videretur. Solo etiam contentus fuit mancipio, qui eis deserviens ministraret, res habitas conservaret. Sic sic procodendo, sic sic pergendo, ad maris littora pariter pervenerunt. [navigat Hierosolymā] Ubi dato nauclero navigii pretio, miles Christi cum suo Joseph pontum conscendit, & arridentibus ventorum flatibus, aliquamdiu prospere navigavit.

[6] Sed quamdiu serenitas ista perduravit? quamdiu prosperitas ista perseveravit? Heu, Heu! Miles intrepidus, pater fidelis, & devotus suum Joseph in proximo derelicturus, cui jam vivere Christus erat & mori lucrum, languere cœpit, penitusque deficere. [& morbo gravi conreptus,] Cumque se jam proximum morti conspiceret, & ad vitalia se iam spiritus migraturus colligeret, vernaculum vocavit, Joseph ei fideliter & intime commendavit, aurum & argentum, quod apportaverat, contradidit: Sacramentis Dominicis participans, complosis manibus in modus crucis capite demisso, proh dolor! spiritum exsufflavit. In mare projecto dehinc cadavere, sicut moris est, quantas lacrymas, quales gemitus, quæque suspiria super patris anima Joseph, utroque parente destitutus & orbatus, ediderit, quis edicere queat, quis æstimare sufficiat? [moritur in mari.] Flere magis libet, & dolere cum flente & dolente Joseph, quam dicere.

[7] Ipse tamen cum suo procuratore mare pertransiens, e Hierosolymam venit, [filia invisit loca sacra,] ibique Sepulchrum Dominicum aliaque loca sancta, ubi pedes Domini steterant, invisit; f Acconemque rediit, ubi portus erat navigii. Ibi cum pernoctando requiesceret suo cum vernaculo; miser ille & miserrimo deterior, [a suo mancipio spoliatur:] omnibus quæ fuerant Joseph furtim ablatis, mane surgens fugam arripuit, & non domicellum, quod putabat, sed domicellam, in exilio solum dereliquit. Initia dolorum hæc. Evigilans deinde Joseph, velut a somno gravi tamquam Jacob, amisso sodalitio, [in angustia relinquitur,] solum se reperit, solum se omni jam solatio destitutum invenit. Eia, fratres carissimi, quis modo dolenti non condoleat? quis modo cum flente non fleat? Bone Jesu, tuus Joseph, tuus, inquam, quid agat, quo se modo verrat, non habet. [Ps. 10. 14] Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Hunc versiculum sæpius in dolore replicans, se suamque pudicitiam Domino commendavit. Miserator & misericors Dominus, homo Jesus Christus, [a Christo adiuvanda:] qui neminem vult perire, qui suos novit de tentationibus eripere, numquid poterat ancillam suam, sibi soli cognitam, in tam arcta tentatione positam derelinquere? Ubi est quod scriptum; Adiutor in oportunitatibus in tribulatione? [Psal. 19. 10] Et iterum: Quis speravit in eo, & derelictus est? [Eccli. 2, 12.] Absit ut Christus suum Ioseph, quem talia fortassis pati voluit, ullatenus deseruerit. Absit ut eum suo præsidio destituerit, quem ad partes transmarinas idcirco devenire voluit, ut Terram sanctam, & loca sancta, velut Paula & Eustochium, peragrando perlustraret; cunctaque quæ leguntur in Scripturis, ut divinitus erudiretur, investigaret.

[8] g Superest ergo nunc scire, quid actum sit, postquam dimiserat eam furtim elapsus procurator malignus, & socius infidelis. Ipso nempe die, quo ille declinaverat, abiens retrorsum post sathanam, [adsciscitur in sodalitium pii viri,] qui procurator & ministrator fuerat deputatus; cum jam spes omnis consolationis ei videretur ablata, repentino & quasi inopinato casu supervenit adiutor & pius consolator, a Deo missus, qui eam cibo reficeret & in suum sodalitium reciperet, multimodaque consolatione deliniret, [Hierosolymæ degit apud Templarios:] Hierosolymamque reduceret. Ubi cum perannum stetisset, in domo Templariorum recepta, & omnia loca sancta perambulando per vidisset; cunctaque quæ ei fuerant ostensa, perdidicisset; advenit quidam, [a consanguineo invisitur:] Deo mirabiliter disponente, de partibus Coloniæ propinquus & sanguineus ejus, inquirens de amico, si viveret,an defunctus obiisset. Qui cum perductus foret ad Ioseph, ignorans quod progenies esset ipsius, [reducitur in patriam.] & rescivisset, Ioseph referente quod filius esset ejus, quem requirebat; qui per annum commoratus Hierosolymis post obitum patris, prætolaretur si forte Deus aliquem de sua parentela adveheret, qui eum ad terram, de qua fuerat oriundus, reduceret. Cogitavit homo peregrinus nepotem secum pergentem propriis restituere propinquis & cognatis. [ab illoque moriente instructa viatico.] Proficiscentes ergo pariter, prospereque pergentes, & patriam domosque proprias repetentes; cum jam venissent ad fines provinciæ civitatis Coloniæ, pius ille conductor & procurator ille fidelis, nihilominus,judicio Divino morte præventus, interiit: ibique sepultus, hummos, & argentum, quod habere videbatur, Joseph dereliquit.

[9] Tunc athleta fortissimus, bellator inclytus, miles Deo carus, toties solatio destitutus humano, toties amisso solatio tam necessario, [Deo gratias agit ob pudicitiam servatam.] Deo gratias agebat, quod post tot discrimina & pericula, post tot maria spatiosa laboriose emensa, sine damno suæ integritatis, terram jam suæ nativitatis lætior factus aspiceret, & suæ parentelæ foret in proximo restituendus, non jam gladios, non ignes, non bestias, nec ullas metuens hostium ferocium injurias. Sciens scriptum: Omne solum forti patria est: siquidem jam famem, sitim, gelu, nivem, omnem distemperantiam frigoris & caloris, cunctumque laborem pro Domino plene didicerat sustinere. [& pericula superata:] Cogitabat tamen civitatem Coloniam intrare, ibique post sudores innumeros & labores infinitos aliquamdiu requiescere, & inter honestos viros & matronas Deo devotas, ipse non vir, sed femina, Deo se protegente delitescere. Casu igitur progrediens introivit domum cujusdam Canonici, [excipitur a Canonico Coloniens.] in civitate amplam domum habentis: qui eam credens quod esset peregrinus (quod utique fuit, qui tot terras peregrinas perambularat) benigne suscepit hospitio, fovitque beneficio, non finens abire, sed petens aliquamdiu sibi commanere.

ANNOTATA.

a Novesii sive Nussæ, ut vult Cæsarius, aut certe haud procul inde in vicinia.

b Agnes & Hildegundis dictæ.

c In urbe Novesiensi, uti infra indicatur.

d De Sacris Passagiis ita vocabant expeditione Christianorum Principum transmarinas ad terram sanctam) actum 29 Ianuarii ad Vitam S. Petri Thomæ, Legati sacri Passagii.

e In alia Vita dicitur, In reditu vero pater meus apud Tyrum de medio factus, me meaque omnia ministri sui fidei commendavit; qui avaritia & fraude pessimis consultoribus usus, omnia mea auferens, in domo relicta, clam navigavit. Sed præterquam quod major fides hujus sit, accedit ad confirmationem ejus, quod præter navigata Tyro, Acconem naves semper appellerent, quæ milites & peregrinos ferebant, & ibidem rursus conscendi solerent a redeuntibus. Nam Tyrus proprium habebat Comitem, a Rege Hierosolymitano sæpedißidentem: eique potißimum imputatur quod Hierosolyma non diu post, scilicet anno 1187, intercepta a Saracenis fuerit.

f Accon sive Achaon, ut hic scribebatur, antiquis Ptolomais, celeberrimus tunc portus erat: in qua urbe Patriarchæ Hierosolymitani e Sede sua pulsi diu resederunt. Consule dicta 8 Aprilis, ad Vitam B. Alberti Patriarchæ Hierosolymitani.

g Vita altera minus verosimiliter: Idioma terræ ignorans, in ecclesia cubabam, non habens ubi caput reclinarem: mendicabam, & scholas frequentabam. Transito in ea miseria & mendicitate anno, transfretantibus Alemannis, cum infortunii mei casus cum magno ejulatu eis quererer, quidam nobilis & dives & potens, misericordia motus, in curam suam me suscipiens, revexit in terram nativitatis meæ. Quæ hic certius & distinctius habentur.

CAPUT II.
Iter versus summum Pontificem susceptum. Periculum suspensionis divinitus submotum.

[10] Nec silentio prætereundum, quod Canonicus idem sororem habebat carnalem a in monasterio sanctimonialium; [Contra Canonici sororem Abbatissam electam suscitato schismate,] valde religiosam & devotam, quæ in eodem monasterio tunc temporis fuerat electa in Abbatissam, a majori & saniori parte illius congregationis. Sed & aliam juvenculam corpore, quinque de eodem conventu, nobilem, quidem genere (nam neptis fuerat Domini b Philippi Coloniensis Archiepiscopi) promovere curabant, ut electionem legitimam & authenticam cassarent & impedirent. Ipse etiam Dominus Archiepiscopus, in animæ suæ magnum detrimentum, parti favit infirmiori, quo suam cognatam tanta dignitate sublimaret, contrarius existens omnino Electæ priori. Me quoque contigit huic causæ sæpius interfuisse, & allegationes partium hinc inde propositas crebrius audivisse; ideoque de falsitate scribendi nemo me potest arguere. Quæ causa cum diu ventilata determinari non valeret, Episcopo obsistente; tandem ad hoc ventum est, quod Canonicus memoratus Archiepiscopum citando, Apostolicam Sedem appellavit. Quod ideo duxi memorandum & huic opusculo inserendum, quoniam ad hoc negotium consummandum Joseph pius mirabiliter est adductus & assumptus; quod sequentia manifeste declarabunt.

[11] Ea tempestate c schisma fuit in Ecclesia Trevirensi temporibus Imperatoris Frederici, [& recursis ad Papam per schisma Trevirense impedito.] propter duos Electos, quorum unum, nomine Volmarum, virum magnæ virtutis magnæque prudentiæ, pari voto communique consilio, ferme tota civitas Trevirensis elegerat in Pastorem; alterum vero, nomine Rudolfum, virum æque reverendum, Fridericus Imperator nominavit, paucis sibi faventibus, timore potius Imperatoriæ majestatis, quam amore devotionis & pietatis. Hunc itaque Princeps memoratus, non agens ratione, sed magis utens potestate, intendebat ingerere, & ad Archiepiscopatus apicem evehere, judicans Electum suum potiorem & digniorem, magisque competere Ecclesiæ Trevirensi: ideoque sublimandum, & in cathedra Pontificali censuit ponendū, Volmaro violenter extruso. Quod ita factum est, paucis de plebe plebeja acclamantibus, laudesque decantantibus. Volmaro igitur appellante & ad Sedem Apostolicam provocante, Imperator ausu temerario Deo odibile ideoque contemptibile promulgavit edictum, ut, si quis videlicet Clericorum litteras portans Romam pergere vellet, a suis raperetur, caperetur & teneretur, & suis aspectibus, aut male cedendus, aut acriter trucidandus, præsentaretur d.

[12] [rogata Hildegundis comitari Canicum Romamiturū.] Quod audiens Canonicus Coloniensis, cujus supra facta mentio est, ut suam posset prosequi appellationem, mediis omnibus supplicabat Joseph, ut secum Romam pergeret; plurima dona promittens, & ampla beneficia post laboris expletionem. Vidensque eum juvenem (non feminam) ut putabat, elegantem & expeditum, qui & viam nosset, & loquelam intelligeret; adeoque minus suspectum; magis instabat orando & supplicando. Cumque ille diu reclamasset denegando & abjurando, tandem precibus convictus petentis, laborem reciprocando, magnoque periculo se subjiciendo, consentiendum duxit tantæ importunitati, & constantiæ talia postulantis. Sumunt ad hoc iter necessaria expendenda; simul proficiscuntur, mutuo sibi subserviunt, [eum eodem in viam se dat:] servus & dominus, magister & discipulus. Pergentes ergo, Maguntiam prospere pervenerunt: quæ metropolis est totius Alemanniæ. Inde proficiscentes intraverunt Sueviam, & perlustrantes civitates & oppida in illis finibus posita, pervenerunt ad quoddam oppidum infra Augustanam diœcesim constitutum, nomine e Zusemarhusen, ubi pernoctare statuerunt, & summo diluculo, ne viderentur, civitatem Augustam (quæ prope fuit, duabus tantum leucis distans ab hospitio, quo latebant) clanculo & occulte subintrare. Metuebant enim nimis & verebantur, [perno Haut prope Augustam,] quoniam civitas illa regalis fuerat, ne forsitan ab Imperatoris vasallis, quorum inibi copia multa fuit, deprehenderentur; & spoliati rebus & litteris, quas ferebant, aut contumeliis aut pœnis nimis atrociter afficerentur. Quale vero miraculum omnipotentis Dei benignitate in locis illis acciderit, omnium qui audierint est memoriæ commendandum, & per æterna secula prædicandum. Mane facto, cum ab illo oppidulo, quo tenebantur, se movissent; dominus litteras, [Canonico in equo præcedente.] quas baculo conclusas gerebat, Ioseph commendavit: ipse vero solus equo residens, Augustam festinanter properavit. Quem cum Ioseph, quasi discipulus & scholaris magistrum, pedes iens f subsequi debuisset, & concite nemus, quod erat vicinum, introisset; homo quidam perditissimus, qui nocte eadem furtum commiserat in oppido prænominato, subsequebatur, [pedes sequens Hildegundis,] saccum portans cum rebus quas fuerat furatus. Is cum audisset homines, qui fuerant spoliati, a tergo se insequentes, & eum vellent comprehendere; saccum dedit Ioseph, cum rebus intus contentis, quasi jam reversurus, & itineris ejus conviator futurus. g Quid faceret Ioseph? Saccum recepit; super eo sedit; socius dum rediret, sustinuit; nullum malum suspicans, de bona conscientia securus. Reus autem ille diffugiens se occultabat, donec videret, quid socio nequiter relicto accideret. Subsequuntur homines spoliati; cum multo tumultu venientes, leonibus ferociores, animis efferatis; [pro fure comprehenditur.] Joseph comprehenderunt, laniaverunt, plagis infinitis affecerunt; existimantes illum reum esse, furtumque, quod commissum fuerat, perpetrasse. Cum negaret ille, ut detestaretur malum tam enorme, [& morti adjudicatur:] non audiebatur, deridebatur, contumeliis afficiebatur. Tandem reductus ad oppidum, de morte ipsius, ut condemnaretur sine miseratione, tractatum est.

[14] [petit Sacerdotem pro confessione & viatico:] Igitur Joseph cum se videret damnandum, & impiorum manibus, tamquam latro, perimendum; Sacerdotem requisivit, qui confessionem pereuntis reciperet, & Sacramentum Dominici Corporis & Sanguinis innocenti præberet, ne sine Viatico mortis ad exterminium immunitus abiret. Quod vix tandem & non sine gravi difficultate petentium, qui aderant ad hoc spectaculum, quibus mens sanior & pronior ad compatiendum cum fuisset, obtentum. Sacerdos vocatus venit, Corpus Dominicum attulit, Joseph vinctum a tergo, de facto convenit. Qui cum per ordinem rem gestam, Joseph referente, perdidicisset; & baculum, in quo litteræ continebantur, pervidisset, & cujus habitus, cujus staturæ fuerit homo, qu ei saccum porrexit percunctando singula plene agnovisset; [ab hoc de statu suo & furis qualitate rogatur,] quemdam vagum & lubricum suspectum habebat, qui omnem suam substantiam vorando consumpserat, ne forsan hoc ille malum commiserit, quod & verum fuit. Sacerdos itaque accepta veritate per hujusmodi inquisitiones, exterminans & nihilans omnino factum, Joseph ipsum excusando plebi suggessit, ut ad nemus, quod erat vicinum, redirent, reumque perquirerent. Quod cum factum fuisset, securior factus miserrimus ille, qui hoc furtum commiserat, post innocentis comprehensionem; [hunc adductum agnoscit,] in revertendo h capitur, ligatur, & ad Joseph adducitur. Inquisitus Joseph, an ipse fuerit, constanter asserebat, quod ille veraciter esset, qui ei saccum cum rebus in nemore commendasset. Inficiabatur ille; affirmabat iste. Cumque diutius ab utrisque super hoc fuisset altercatum i, nec facile posset veritas inveniri, [& ferri candentit judicio liberatur,] propositum est a Sacerdote ferri candentis judicium. Quod cum uterque cogente judice, subisset; Joseph, velut Susanna, aut quasi in camino pueri, a falsitate mali perpetrati per Dei gratiam liberatus est: alter, tamquam reus, ferro candente exustus. [reo suspenso.] Quapropter in eum sententia lata, in arbore quadam suspensus est, & Joseph innocens liber dimissus.

ANNOTATA.

a Erat tunc monasterium sive Abbatia sanctimonialium in agro sanguinis seu Vrsulano, dein ad Sanctos Machabæos dictum, Virginum Benedictinarum.

b Philippus de Heinsbergh præfuit ab anno 1167 usque ad aunum 1191. Fundavit anno 1188 Heisterbacense monasterium, occasione cujus sæpius in ejus laudemexcurrit Cæsarius.

c Hæc controversia de Archiepiscopatu Trevirensi, inter Volmarum Archidiaconum canonice electum & Rodulphum majorem Præpositum a Cæsare intrusum, cœpit anno 1183, mortuo tunc Arnoldo Archiepiscopo, & duravit septem annis usque ad mortem Frederici Imperatoris, sive annum 1190. Videri potest Arnoldus Abbas Lubecensis lib. 3 Chronici Slavorum cap. 10 & sequentibus, & ex recentioribus Christophorus Browerus lib. 14 Annalium Trevirensium. In altera Vita res sic narratur, quasi Colonienses, cum suo Archiepiscopo pro Volmaro stantes, legatum cum litteris ad Papam direxerint; ubi apparet causam, ob quam Canonicus ad Papam ibat, confundi cum causa, ob quam suas Iosepho litteras ferendas commisit.

d Eadem dicit, id jam pluribus accidisse, qui ante mißi fuerant; idque scientem legatum sumpsisse comitem Iosephum. Sed minus habet verosimilitudinis, quod periculum istud fuerit Coloniæ præcognitum, cum in viam se dabant.

e Cæsarius & Browerus Zusmarhusium appellant.

f Atque adeo, ut notat Vita altera, minus obnoxius suspicioni & examini futurus, maxime si a domino suo aliquantumiret sejunctus, quasi ad ipsum nil pertinens.

g Ad secessum se ire dissimulans, inquit Cæsarius.

h Altera Vita, Nemore, militibus, retibus & canibus circumdato, fur est comprehensus: quod non videtur fuisse necessarium, cum ille credere potuerit extra suspicionem se fore, quantumcumque a socio, accusaretur, utpote ignoto & peregrino.

i Ipsius altercationis verba pluribus apud Cæsarium deducta lege, prout ille ex altera Vita accepit.

CAPUT III.
Hildegundis a suspendio mirabiliter liberata Romam adit: indeque reversa Spiram, ducitur Schonaugiam: inter tirones probatur.

[15] [Ab amicis suspensi cupta, suspenditur.] Deniq; Sacerdos gratias egit Deo, quod athleta suus tam manifeste, tam celebriter tanti mali ruinam evasisset; datisque quinque solidis monetæ illius, Joseph ad suum dominum pergere data benedictione permisit. Quo discedente, nemusque subeunte, a sathanæ satellites, cognati scilicet hominis qui laqueo suspensus interierat, Joseph comprehenderunt, & in eadem arbore, ubi damnatus juste pependerat, suspenderunt, opprobrio sempiterno tali patrato flagitio se commaculando. Restat nunc videre, quid factum sit de Virgine, sancta mente, & corpore illibata, quæ sub specie maris tanta mala sit passa arboris in ramo; an eam Dominus dereliquerit pendentem, an inde redimendo liberavit? Absit quod pius Dominus aliquando deseruerit, quam de tot periculis erutam ante liberarat; & ne periret, misericorditer in omnibus suis angustiis & necessitatibus conservarat. Non distulit ancillulæ suæ, sic deformatæ, sic dehonestatæ, brachium suæ potentiæ porrigere, & eam potentialiter ab hujusmodi opprobrio liberare. Angelus itaque Domini, [ab Angelo sustentatur] tortoribus abeuntibus, protinus affuit, qui eam sustentans interire non sivit. Sciscitabatur igitur bona virgo, quisnam esset, qui eam teneret, & tam immensa suavitate quasi reficiens, foveret.

[16] [& fovetur:] Nuntius de cælo missus respondit: Angelus Domini tuæ custodiæ deputatus sum: ne timeas, quoniam te liberabo, & quid actura sis, cum abieris, [intelligit quomodo victura & moritura sit,] annuntiabo. Domino quippe te dirigente & protegente, confecto negotio, pro quo sollicita es, propter quod Romam pergis; inde rediens, Spiram venies, & tunc bono Fratre te ducente, Schonaugiam perges ad domum Ordinis Cisterciensis; ubi Inter Dei filios, habitu eorum assumpto & tonsura monastica recepta, priusquam finiatur annus tuæ probationis, viam universæ carnis ingredieris: inde ad cælos assumpta, æternaliter cum omnibus Sanctis Domino felici copulata conjungeris matrimonio, pro sancti laboris mercimonio. Hæc cum cælestium secretorum conscius & interpres pronuntiando prosecutus fuisset, audivit in cælo beata Virgo voces super mel dulces, & melodiam non humani sed Angelici cantus harmoniam. [felicemque sororis ad cælos transitum,] Sciscitabatur ergo dicens, Quid est, quod audio? Sanctus Angelus dixit: Socii mei sunt, deferentes animam sororis tuæ Agnetis, quæ jam expiravit in claustro, ubi commendata fuit; suo, quem dilexit in morte, sponso in cælesti socianda thalamo: sciasque te secuturam infra hoc b biennium, cum eodem jubilo nobis canentibus, hymnosque Deo debitos persolventibus.

[17] [Resin oppido propalatur.] Pervenerat interim rumor ad oppidum superius commemoratum, quod juvenis ille suspensus vitam perdiderit, quem Dominus apud eos de infamia sibi illata liberarat; judicantibus omnibus, morte turpissima condemnandos, qui tam grande piaculum commisissent. Quod beatam Virginem non latuit, eo quod in arbore pendens, quidquid interim homines de civitatula loquebantur, penitus audivit. c Sed & pastores, suum juxta eam gregem pascentes, [ipsa a pastoribus ad sepulturam deposita] & de ejus morte (nescientes quod viveret) conferentes, corpus terræ gremio commendare deliberaverunt. Cumque fossam fecissent, & corpus a ramo, in quo pendere videbatur, caute deposuissent, antequam terram projicerent, in momento duo lupi de luco repentino cursu prodierunt, & gregem illorum rabido morsu invaserunt. Quod videntes pastores accurrebant, ut animalia possent eruere; postpositaque sepultura, pecudes oppido subducere properabant certatim d.

[18] Quibus casu mirabili fugatis, Joseph liber ab omni vinculo, se erigens, Angelum equo candidissimo insidentem intuita est: qui cum diceret: Numquid Dominum tuum videre desideras, quem quasi videbaris perdidisse, ait: Opto, & desidero. Da mihi, inquit Angelus, manum tuam, & ego te equo meo impositam ad ipsum citissime perducam. Quod cum fecisset, [ab Angelo avehitur,] Angelus iterum replicavit verba, quæ prius dixerat: quod Schonaugiam, omni occasione posthabita, esset ventura, ibique certissime moritura. Cumque simul pergerent equo sedentes, Joseph obdormivit: & post breve tempus cum evigilasset, Angelus rursus assumpta sua parabola, dixit: Vides hanc civitatem? Hæc est Verona e, Assumpto igitur baculo f tuo cum litteris, Dominū tuum in illius hospitis invenies hospitio: [Veronam,] memoremque te verborum meorum, donec impleantur, esse volo: ego quoque tuus ero custos in omnibus viis tuis, & quocumque perexeris. Hoc dicto, Angelus disparuit, [ubi Canonicum suum reperit:] & Joseph eum amplius non vidit. Præcedens itaque Joseph, Dominum, sicut Angelus prædixerat, invenit, litteras obtulit, causas impedimenti sui retulit, magnumque gaudium Domino fecit. Pro qua re elevatis in cælum manibus Dominus; Gratias, inquit, ago Deo, quod te incolumem rehabeo.

[19] [& Roma cum illo adita redit Spiram:] Reciprocato rursus itinere, Romam pariter adierunt, omniaque quæ ad causam spectabant, pro qua venerant, determinanda, g consummabant. Denique tanto labore explicato Spiram revertendo devenit: ibique Episcopum h, qui Judex causæ fuerat postulatus, quæsierunt. Quem cum non invenissent, Canonicus ait Joseph: Aut in civitate ista me sustine, donec ad te revertar; aut conducto navigio perge Coloniam, ibique meam lætus, postquam meis locutus fuero judicibus, exhibebo præsentiam. His dictis, [ibidem a reclusa suscipitur.] perrexit Episcopum Spirensem quem sibi demonstrari petebat, indagare; reliquosque judices, quos impetrarat, investigare. Joseph iterum, suo Domino abeunte, cum solus temansisset, i domum cujusdam Inclusæ Mechtildis nomine, [adivit; ab eaque receptus hospitio, scholas cœpit frequentare. Interim divulgatur rumor, quod Reclusa] de omnibus Sanctis, scholarem penes se haberet, juvenem elegantem, decorum forma, vultuque conspicuum. Quod ubi compertum est esse verum, conversus quidam, Bertholdus nomine, quondam miles in seculo, Spiram adiit, [a converso Schonaugiensi] Sanctæ feminæ domunculam intravit: ubi scholaris esset quem hospitio excepisset, & quo nomine censeretur, requisivit. Quæ cum dixisset; Nomen habet Joseph, & in ecclesia k scholas frequentat, legens cum legentibus, studens cum studentibus. Ille caballo in stabulo locato, ad scholas festinus pergebat, si quo modo scholarem sibi demonstratum posset invenire. Quem cum sibi citius oblatum reperisset, verbis eum blandis & ad illiciendum persuasoriis aggreditur, ut secum Schonaugiam Deo militaturus pergat, hortatur. Quod cum ille renueret, & aliquamdiu quasi contradicendo recusaret; tandem victus oratione petentis, memor Angelicæ præfationis, iturum se cum eo pollicetur. Bonus igitur homo, [abducitur Schonaugiā,] postquam ad sua vota pervenit, & iter suum directum vidit, Joseph l assumpsit, Schonaugiam lætus perrexit. A Domino factum est istud & est mirabile in oculis nostris; qui vidimus, & audivimus, & testificamur hæc omnia, quæ facta sunt ab eo, cujus regnum & imperium sine sine permanet in secula seculorum. Amen.

[20] Secretum Regis celare bonum est Dei, vero mirabilia prædicare magnificum est: de quo dicitur, Mirabilis Deus in Sanctis suis. [Psal, 67, 36] Cum sint omnia quæ Deus fecit opera miranda, & admiratione digna, mirabilis tamen in Sanctis suis dicitur, [Mirabili Dei dispositione,] quia mirabiles eos facit, per quos fiunt mirabiia; non solum per viros sexu fortiores, verum etiam per feminas & teneras virgines (quod est mirabilius) sexu fragiliores & infirmiores. Nam si vir, virilem habens animum, facit quid mirabile; multo mirabilius est, quod femina viros opus virtutum faciens prævenit & præcellit, nihilo minus mirabilia faciendo. Quid [magis, mirum quam quod] feminam sub habitu viri latentem, sic abscondi voluit Deus, ut nesciri posset quod femina fuit? Ingressus itaque Joseph Schonaugiam, sub specie scholaris habitum virilem portans, humiliter & devote se gerens, ut inter monachos reciperetur, suppliciter oravit. [ut scholaris petit habitū & impetrat:] Quid faceret Abbas; Prior, reliqui Fratres? Oculi quippe eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Annuerunt votis petentis, nescientes quod pro viro feminam reciperent. Denique, sicut moris est, ad Capitulum introducitur; veniam petens, quid quæreret interrogatur. Qui, cum respondisset, Dei gratiam, petitio admittitur. Hinc ad hospitum domum, paucos ibi dies facturus, deducitur. Hinc, secundum Ordinis consuetudinem, monachi tonsura suscepta, monasticis vestibus, suis depositis induitur: [vestibus monasticis induitur:] in congregatione recipitur; deinceps inter novitios, sub regulari disciplina, moribus & vita claustrali instituendus, deponitur.

[21] Poterit hic aliquis argumentum non irrationabiliter allegando proponere, & dicere, cum scriptum sit: Trepidare virginum est, & ad omnes viri ingressus omnesque viri affatus, vereri; unde huic Virgini animus, tanta fiducia, præsumptio talis, ut sine verecundia, sine reverentia, denique sine pudore, se viris ingereret, ultro se offerret, & hoc ageret, ut monachus videretur? [S. Ambros. lib. de Virg.] [omnia implet ex voluntate Dei:] Quid ad hæc respondeam non habeo, nisi hoc solum, quod ab Angelo educta, quod a Domino confortata, & ut breviter dicam, voluntas Domini fuit, ut ita fieret; qui ejus animo hoc inspiravit ut ita faceret, & non aliter; qui eam mirabiliter usque in finem, ne agnosceretur, ne proderetur, conservavit. Erat igitur ingrediens & egrediens nobiscum, qui simul eramus in domo novitiorum. Ego quoque tunc temporis, consilio & auxilio boni hominis, qui Eberhardus m dicebatur de Commeda, per quem Deus multa fecit mirabilia, [a scriptore hujus Vitæ tunc novitio] quæ silentio non sunt prætereunda, Schonaugiæ fui receptus, & in domo probationis inter ceteros Fratres, qui nihilominus probandi fuerant, positus. Itaque Dominus Abbas n Gothefridus, vas electum, vas omnium virtutum divitiis refertum, [ita exigente Gothefrido Abbate,] lucerna lucens & atdens in diebus suis, qui tunc præerat monasterio Schonaugiensi, audiens Joseph inter Fratres legentem & psallentem, intellexit quod in studio discendi non modicum neglectus fuerit. Ideoque, nescio quo pacto, quo merito, cum ego nuper venissem de seculo, adolescens erudiendus & instituendus, ipsum mihi commendavit; ut infra domum probationis, quoad possem, erudirem, [instruitur:] regerem & instruerem. Feci, quod potui, metuens mihi magis, quam ille. Verum quia multa dixi minus utilia, quæ aut breviter dicenda, aut omnino fuerant prætereunda, brevitatis causa multa prætereo, quæ mihi dicta sunt a meo condiscipulo.

[22] Sic eramus, viventes inter Fratres, legentes, studentes, die noctuque in disciplina regulari, quantum Domino placuit, [præclare omnia munia peragit:] proficientes. Et ut verum fatear, intus & extra ita Joseph se gessit, ut irreprehensibilem se præberet, omnibus amabilem se redderet; corporeæ teneritati non parcens, laboribus durissimis se subjiciens; lapides & onera gravia de silva cum monachis portando, vigilias amando, jejunia sectando, lectioni & orationi frequenter incumbendo; uti merito non mulier, sed vir strenuus reputari posset & robustus.

ANNOTATA.

a In altera vita dicitur Ioseph ex domo Sacerdotis violenter extractus ad suspendium; quod nulla ratione est credibile.

b Ergo tunc annus erat 1186, & dies etiam 20 Aprilis.

c Altera vita dicit sic per triduum pependisse.

d Eadem minus verisimilem fugæ causam hanc scribit: Cumque ut condixerant me deponerent, Angelus, qui sustentaverat, manum subdendo ne caderem, plane me ad terram sospite vita submisit. Respexi, & territi pastores fugere.

e Lucius 3 Papa Romæ pulsus Veronam abierat, ibique mortuus est 25 Novemb. anni 1185, adeoque res istic non est peracta: quod tamen dicit Vita altera, sed ibi Dominum suum Ioseph reperit.

f Et hunc servatum fuisse, peculiare fuit Angelicæ custodiæ argumentum.

g Apud Vrbanum 3 Papam, qui Lucio subrogatus præfuit usque ad 20 Octobris anni 1187.

h Rabodo Episcopus Spirensis, electus anno 1184, mortuus anno 1188.

i Deerant hic aliqua, & fortaßis integrum folium, respondens alteri, quod æque amissum infra dolemus. Sensum hic qualitercumque supplentes, existimamus, Reclusam suscepturamIosephum non fuisse, nisi vel certo cognovisset feneinam esse, ipsamet sexum suum consilii & auxilii causa revelante, vel hoc ei Deus expresse mandasset, volens per occasionem candali in populo suscitandi, viam sternere Virgini ad monasterium, cui ipsam destinabat: quæ distincte narrata facile folium unum implere potuerunt. Vita altera dicit, quod precibus Inclusæ (quæ monasterio nota erat fama non facie) fuerit in Fratrem susceptus.

k Addebatur Mori, & in margine adscriptum: Mauri opinor, quidni potius S. Mauritii, cui in illa urbe est dicata aliqua ecclesia parochialis.

l Cæsarius, qui nescio quo errore Schonaugiensem Abbatem, a quo receptus est Ioseph, vocat Theobaldum, cum infra constet Gothefridum esse dictum, videtur ipsi Abbati ejus deductionem tribuere, dum sic scribit. Putans eam idem Abbas Schonaugiensis scilicet, esse adolescentulum, post tergum suum in eodem equo sedere jussit: quæ cum loqueretur voce feminea & gracili, dixit ei Abbas: Frater Joseph, nondum mutasti vocem tuam? Respondit illa: Domine, nunquam illam mutabo.

m B. Gerardus de Commeda obiit anno 1191 30 Novembris, quando vitam ejus dabimus.

n An is, quem Henriquez cum titulo Beati refert 5 Septembris in Menologio Cisterciensi?

CAPUT IV.
Gravißimis exercita tentationibus Hildegundis, omnes superat.

[23] Videns ergo diabolus, quod Christi novus tiro tantis cresceret virtutibus, & quotidianis proficeret incrementis; invidit tantæ probitatis tirocinio, ipsumque fortissimæ tentationis a aggressus est prælio. Ut enim bellator inclytus, undique divina protectione vallatus, [diabolicis impugnatur tentationibus,] tamquam aurum in fornace probaretur, traditus est ad horam tentatori, qui eum aliquamdiu vexaret, animam tantum servaret, & secretum quod latebat, non proderet. Denique accepta potestate, hæc egit hostis antiquus sua nequissima suggestione, ut mente conciperet, quod habitum claustralem deponeret, [incitatur ad fugam a monasterio] & de monasterio clanculo recederet: quod tamen, ad effectum non pervenit, divina gratia procurante, & prohibente tales demonum insultus & irrisiones. Nam quod ante secula de servula sibi dicata disposuerat Deus, nullo sævientis hostis incursu, nullius tentationis impetu poterat immutari. Stupendum tamen omnibus & permetuendum, quod ille damnatus atque a Paradisi gaudiis exclusus, post tot pœnarum passionem, post eculei suspensionem, indeque liberationem, post Angelicam visionem & allocutionem, demumque post obitus sui denuntiationem, menti tam sanctæ poterat ista suggerere, venenoque pestifero tam castum pectus inficere? Non erit abs re, si modo persequor referendo, bono Joseph quid acciderit, postquam fraudis [suæ venena] malignus protulit; & veteris fermenti conspersionem producens, artificiosa suggestione mentem corrumpere voluit, quæ Dei templum jam fuerat facta. Siquidem propositum, quod conceperat a maligno, mihi primo b

[24] Anno probationis meæ finito Frater Eberardus de Comeda supervenit, [B. Gerardus de Comeda] consecrationi meæ volens interesse, eo quod ipse fuerat cooperator meæ conversionis & procurator deductionis ad Schonaugiam. Ipso siquidem die, quo mihi meoque socio, qui mecum fuerat receptus & ingressus domum novitiorum, benedictio danda fuit ab Abbate piæ memoriæ Godefrido, præsens adstabat; cumque ventum fuisset ad illum locum ubi dicitur, Exuat te Dominus veterem hominem cum actibus suis, raptus est homo Dei, sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit, [postquam in extasi prædixisset novi conventus erectionem,] adstante Abbate & omni congregatione. Mirabantur omnes quid acciderit, vel quid evenerit homini. Post spatium vero trium aut quatuor horarum, cum corpus, ubi ceciderat in choro, quasi exanime jacuisset, Abbate & omni Conventu circumsedente, & præstolante quid sibi vellet casus tam mirabilis, numquam antea visus; cœpit homo loqui verba, non humana sed Angelica, omni corpore immobili permanente. Porro sermonum ejus hoc erat initium: Angelus locutus est in altitudine lætitiæ. Deinde Teutonico utens eloquio verba mystica protulit, tum de nobis qui jam fueramus in monachos consecrati, tum de statu Congregationis & totius mundi tribulationibus: adjiciens nihilominus quod ex illa domo Schonaugiensi nova domus in continenti nasci deberet. Et post annos duos domus, quæ dicitur c Bebenhausen, de domo Schonaugia exivit, ut impleretur prophetia qua dixit: Domus illa proficiet & dilatabitur rebus & personis: & animas innumerabiles, ex hoc mari magno & spatioso, ad illam cælestem patriam, supernam videlicet Jerusalem, perducet.

[25] Quo sermone dicto cum cessaret loqui, spiritus ejus iterum rapiebatur, corpore quasi mortuo jacente. Quo viso Abbas jussit corpus, quod quasi exanime videbatur, [& dæmonum insidias cavendas monuisset,] ad infirmitorium deferri, eo quod ad Sextam celebrandam foret eundum, & Conventus deberet reficere. Quo completo alium item sermonem fecit, de dæmonum insidiis & eorum pugna contra fideles; Monachos, Conversos & omnes advenientes alloquens hoc modo: Isti sunt hostes & inimici vestri, die noctuque vos persequentes, & ut aliquem capiant ex vobis infatigabiliter insistentes: sed ne timeatis eos, quoniam Angeli Dei vobiscum sunt, qui vos omni horatuentur & succurrunt in omni necessitate. Sicque permansit jacens die illo & nocte sequenti, sine cibo & potu; nec pedem nec manum movens. Mane vero surgens cum Missam audisset, & debile corpus aliquo liquore reficere deberet, sedens in coquina monachorum infirmorum, rem vidit dignam, relatu memoriæque mandandam.

[26] [videt in ipsa meridie duplex solare lumen,] Mensula posita fuerat, cibusque præparatus: de quo cum gustaret, inter prandendum sol de cælo radiabat a parte meridiana, & radios suos per fenestras trajiciebat: deinde sol alter non dissimilis claritatis ab Aquilone refulsit, qui totam coquinam suo splendore d replevit. Hoc viso admirabatur, unde sol ille proveniret, & quid sibi vellent duo soles, hinc inde fulgentes. Egrediens ergo de coquina, & intrans domum infirmariam, eodem lumine plenam invenit: Volens rescire unde procederet ille tam clarus splendor, procedens vidit quod egrederetur de monasterio. Subinde monasterium ingressus, quod quasi totū fuerat eadem claritate perfusum; quemdam monachum, nomine Wolframum, [quorum alterum deprehendit procedere a celebranta Missam,] hominem jam decrepitum, qui sexaginta annis & eo amplius in Ordine desudaverat, ad altare Domini Salvatoris Missam reperit celebrantem, de quo claritas ista tota procedebat: cujus facies erat quasi cornuta, sicut de Moyse legitur, præ fulgoris magnitudine. [Ex. 34, 29] Ad quam Missam Angelorum tanta multitudo comparuit, & tam inæstimabilis gloria divinæ majestatis, qualem ante numquam viderat: nam Angelos, & dæmones videre cælitus erat. [eique innumeros Angelos assistere.] Pro visione gratias agens Deo, pronuntiabat mihi dicens: Quod in illa domo parem meritis hominem non esset possibile inveniri. Adjecit & aliud dicens, Quod numquam Missa celebraretur in mundo, in qua non comparerent ad minus duo Angeli assistentes, & servientes suo Creatori. Posthæc egrediens de monasterio ad mensulam rediit, & corpus modico cibo, quem reliquerat, refecit.

[27] Facto prandio benedictionem Domini Abbatis requisivit, eo quod vellet ad claustrum suum reverti, quod ipse mirabiliter Angelo docente fundaverat sibique omnem statum futuræ domus præmonstrante condiderat. Qua percepta cum de infirmitorio procederet, contigit ire me secum. Cumq; [deinde dæmonem qui ignia catena Iosephum tenebat ligatum,] venisset contra ostium domus novitiorum, vidit ibi Joseph sedentem, de quo dixit, quod quidam dæmon ignea catena ligatum foras trahere niteretur; & nisi gratia divina subveniret, esse impossibile quod in illo loco perseveraret. His dictis pariter euntes venimus ad hospitum domum; ibique salutato eo, & vale facto abeunti illi, reversus sum ad Joseph, referens ei quod vir Dei mihi retulerit, quod viderat; & de suo collega, maligno scilicet spiritu. Obstupuit illa, & quasi exsanguis facta, [non tamen secretum ejus cognovit.] existimans quod mihi suum secretum prodiderit, sciscitabatur dicens: Quid est quod vidit? Numquid aliud aliquid vobis dixit? Et ego cum responderem; Non aliud; illa subridens, & jucundior facta; Eja, inquit, Propheta vester non habet oculos ad videndum quod adhuc latet; meum non est ei datum videre secretum. Hoc verbum mihi fuit absconditum, nec intelligere poteram, quod de femineo sexu talia dixit, usque ad obitum suum. Tunc primum hæc, & alia multa, quæ mihi proposuerat sunt declarata: quorum unum exempli gratia duxi referendum.

[28] [ipsa quærit ex auctore quid fieret feminæ inter monachos deprehensa,] Quodam tempore, cum de Scripturis sacris aliqua dissererem, quæ videbantur homini congruere tentato, quæsivit a me dicens: Magister care, si femina, forte sub habitu masculino veniens reperiretur in hac congregatione, & casu aliquo proderetur, & cognitum fieret quod esset mulier, quid facerent monachi de illa? Numquid ejicerent eam? aut in aliqua domo sanctimonialium poneret, ne periret? Cui ego: Quid est quod quæris? Numquam audivi talia. Quæ mulier tam petulans, tam lasciva, tam insana, quæ hoc auderet præsumere? Item alia quæstio: Quid quod monachi cum moriuntur, discooperiuntur, & corpora postea lavantur. Hoc videtur inconveniens & turpitudo quædam, quæ nec deceret seculares. Ad quod ego. Absit, ut ibi nudentur, ubi sunt non videnda. Mallem, inquit illa, [nec probat lavari mortuorum corpora.] hoc mihi post meam mortem non fieri. Tales cum mihi sæpius quæstiones faceret, nequaquam poteram intelligere talia loquendo quid intenderet. e

ANNOTATA.

a Cæsarius, qui Vitam hanc non vidit, Apollonio suo quærenti num aliquas in ordine habuisset tentationes, respondet: De ejus tentationibus nihil audivi: sed quod aliis causa fuerit tentationis satis intellexi. Cum appropinquaret tempus resolutionis ejus cœpit infirmari, & cum præ nimia debilitate ad lectum suum portaretur, monachus quidam eam intuens, juxta se stantibus clara voce dicebat: Homo iste vel femina est vel diabolus: numquam illum respicere potui sine tentatione. Sed nec Vitæ prioris initium potuit habuisse Cæsarius, ibi enim legisset: ingressus vero monasterium habuit durissimam cum diabolo & carne propria luctam: ibi ergo incepit Cæsarii ecgraphum, ubi Ioseph suis verbis vitæ suæ seriem ante mortem texit.

b Sequebatur haud dubie quomodo tentationem illam ipsi scriptori, tum forte & Priori, aperiens superavit: ne plura desideremus, facit Vita B. Gerardi, ubi citata hac ipsa S. Hildegundis Vita, verbotenus describuntur, quæ mox subjungo, quæque in Codice Velseriano sequebantur usque ad num. 28.

c In Vita B. Gerardi notabatur ad marginem, Bebenhausen esse Monasterium Ducatus Wirtenbergensis, de quo pluribus agit Gaspar Iongelingus lib. 2 Notitiarum Ordinis Cisterc. docetque a Rudolpho Comite Palatino Tubingensi circa annum 1181 fundatum esse & Præmonstratensibus in diœcesi Constantiensi deputatum, postea tamen introductos Cistercienses, quorum primus Abbas fuerit Diepoldus.

d Hactenus pertinebat lacuna Velseriani MS.

e Eodem spectat quod refert Cæsarius: Cum esset iuvencula multæ gravitatis, tamen, ne sexus ejus notaretur, quandoque suis sociis in probatione ostendit signa aliqua levitatis: nam absente magistro, monachum, qui hoc nobis retulit, Hermannum nomine, tunc puerum quatuordecim annorum, ad scyphum suum ducens, ait, Consideremus in hoc vino, quis nostrum sit formosior. Et cum relucentes in eo facies attenderent, iterum ajebat: Hermanne, quomodo tibi placet facies mea? Tunc ille: Videtur mihi mentum tuum dispositum sicut mentum mulieris. Tunc illa quasi indignando recessit. Postea pro neglecto silentio ambo vapulabant. Credibile est autemHermannum, cum ista aliaque Cæsario narravit, fuisse perfectæ ætatis monachum, unde supra intulimus conjecturam de tempore quo opus illud suum cœpit scribere Cæsarius. Credibile etiam non tam levitatis notam hic affectatam a Iosepho, quam solicitudinis causa, ne forte in ipso vultu adhuc traluceret sexus, illud ab innocenti puero experimentum petiisse: ejus autem responsio haud dubie valde auxit formidinem ne proderetur, & ideo forsitan prægressas interrogationes magistro suo & connovitio fecit.

CAPUT V.
Morbus, obitus, agnitio feminei sexus, sepultura.

[29] [Tertio fugam moliens fluxu sanguinis impeditur,] Non cessavit tentator, ut supra dictum est, persequi hominem soli Deo cognitum, ut abstraheret, ut tradueret, ut perderet. Tandem, non valēs sustinere dæmonum conflictus, de claustro exivit, ad portam venit, habitum ibi deponere voluit: ubi virtus divina potenter eam revocavit flagello quodā: nam sanguinis fluxum tam vehementer pati cœpit, quod eam redire necesse fuit. Et hoc usque ter factum est. Quod cum fieret tertia vice, tam vehementer est afflicta dolore ventris, quod in infirmitorium est delata, & infirmario commendata. Ubi totam Quadragesimam (Quadragesimale quippe tempus tunc erat) valetudine gravissima detinebatur, & de die in diem deficienti dolor quotidie crescebat & augmentabatur. Tempus quippe aderat, [fertur ad valetudinarium.] quo se a prædixerat morituram, sicut per Angelum antea cognoverat.

[30] In die Parasceves rogavit, ut ego vocater. Vocatus veni: quid vellet inquisivi. [in die Parasceves prædicit se morituram feria 4 proxima.] Ubi cum mihi infirmitatis suæ molestias exposuisset, hoc adjecit, quod sine dubio proxima feria quarta foret ex hoc seculo migratura. Tunc ego. Quomodo pergis? Bene, inquit, & secure: nam scoria mea ad liquidum est a Domino purificata. Tunc ego: Fecisti confessionem? b Faciam, inquit. Cui? c Vobis ait. Non mihi, [inquam] sed Abbati facies aut Priori. [Priori confitetur] Cave ne cæles aliquid: qui enim abscondit scelera sua, non dirigitur. Faciam, inquit, quod vultis, & nihil celabo. Cucurri ergo ego, & vocavi Priorem. Qui veniens, & interrogans de singulis: Numquid, ait feminam aliquam cognovisti? Qui respondit: Neque feminam, neque virum cognovi unquam. [munitur extremis Sacramentis:] Hoc verbum Prior non intellexit: sed ei pœnitentiam, indixit, Dehinc Corpore Dominico sibi dato, sancto eam inungi fecit Oleo. Quo facto; magis ac magis infirmitas invaluit, & languor continuus mortem vicinam denuntiavit.

[34] [Feria quarta sub Vesperam in agoniam adducitur,] Feria quarta in hebdomade Paschæ ante Vesperas, cum jam esset moritura, iterum me vocare fecit ideo puto, quod suum mihi circa finem mysterium revelare voluit. Tandem vocatus veni; quid vellet, iterum requisivi. Sed heu! heu! cum mihi loqui vellet, non poterat: quia me sero veniente, penitus defecerat; & Spiritus jam in agonia positus, ad Dominum, qui vocaverat eam, proficisci properabat. Quid facerem? Flens & ejulans hæc Abbati nuntiare propere festinabam. Interea matta sternitur in medio domus, juxta morem, & super eam corpus deponitur. Cœna facta, tabula pulsatur: nihilominus per campanam tota congregatio convocatur. Adest Abbas cum virga pastoriali, ad obsequium faciendum præparatus. Accurrunt omnes, & statione facta, recitatur psalmodia: dein subfertur Letania. Qua perdicta, cum diceretur, Ut Spiritum famuli tui in sinu Abrahæ recipi jubeas, [& inter preces monachorum exspirat.] te rogamus audi nos; prout certius notare poterant, qui proprius astabant, mirabilis ille Joseph expiravit, flagitatum divinis operibus Deo reddens spiritum.

[32] Deinde corpus sublevatur, & ad lavandum defertur. Quod cum, sicut fieri solet, denudaretur; circa pectus defuncti fascia muliebris est inventa, [Denudatum corpus.] qua constricta fuerant ubera, ne fluerent aut dependerent, ac per hoc posset deprehendi cum viveret, quod esset mulier. Quam cum solvisset infirmarius, ubera vidit, & Fratres astantes, ut & ipsi viderent, adscivit. Qui videntes obstupuerunt omnes, [invenitur esse feminæ.] utrumne femina foret an vir, dubitantes. Tandem infirmarius rei veritatem explorans; ad d Abbatem, qui interim faciebat obsequium, cucurrit: quid viderat nuntiavit; ut Famulam diceret, ubi Famulum dixit, suggessit. Audiens Abbas hæc intimata sibi, non credidit; sed vocat Priorem & quatuor de senioribus: quibus mandat, ut videant diligenter, si ita res sit sibi significata. Vadunt illi, vident, & renuntiant defunctum feminam esse, non virum. Quo audito, lacrymatus est, & tunc primum correxit, quod in orationibus mutandum fuit.

[33] Interim conventus admodum mirabatur, pro qua re fieret ille strepitus & discursus; æstimantes, [corpus feretro imponitur:] quod & verum fuit, aliquod novum accidisse. Denique corpus impositum feretro infertur & in medio ponitur. Finitis commendationibus, Abbas omni congregationi, quod acciderit, retulit. Videtis, inquit, Fratres, corpus, quod coram vobis positum est. [corpus feretro imponitur:] Non est hoc, ut putavimus, viri corpus, sed feminæ. Deus omnipotens apud nos hominem habere voluit, qui nobis usque ad hanc horam omnino incognitus fuit: cujus animam Angeli sancti susceperunt, [Abbas feminam fuisse suu indicat] & ad gaudia vitæ perennis in hac hora sine dubio perduxerunt. Agamus ergo gratias ei, qui nobis hunc thesaurum tam desiderabilem dereliquit; & in cælo talem Patronam habere voluit. Quo dicto, flebant omnes, & præ nimio stupore, nec ad preces Abbatis poterant Amen respondere. Dictis ergo, quæ dicenda fuerant; Cantor imponens Responsorium, Libera me Domine, corpus sublevatur; [eamque sepelit honore condigno.] in choro deponitur, Abbas ut cantent viriliter nutibus & signis hortatur. Deinde Missis celebratis & omnibus rite peractis, beatæ Virginis corpus terræ gremio commendatur honore condigno, ad laudem & gloriam ipsius, qui solus laudandus & glorificandus, per infinita secula seculorum. Amen.

[34] Celebratis denique exequiis, & virgineo corpore deposito in loco sibi competenter aptato, sepultura consummata, scribuntur breves, & more solito perdiversas provincias ad monasteria religiosorum diriguntur, ut ibi commemoratio fieret Ancillæ Christi defunctæ, [Novesio] per orationum suffragia devote Deo pro absolutione animæ impensa. Sic enim scribere decreverunt in brevibus destinandis, Fratres Sconaugienses. XII Kal. Maji N. Ancilla Christi defuncta est, [indicatur nomen Hildegundis.] eo quod nec dum proprii nominis notitiam poterant habere. Qua propter Dominus Abbas Sconaugiensis cum litteris suis nuntium mittere, qui nomen investigaret in monasterio, quo deposita, ut litteris imprimeretur, necessarium duxit, & quæ dicta fuerant de vita, vel moribus Virginis, [fama quaqua versum vulgatur.] indagare. Qui reversus litteras. Abbatissæ de Nusse (sic enim vocatur monasterium in quo cum sorore sua Agneta a parentibus fuerat commendata) retulit in quibus continebatur, quod Hildegunt vocaretur e, & mater, & soror obissent, pater quoque Cruce signatus apud loca maritima cum memorata remansisset: quid autem contigerit ipsis, modo primum rescisse. Unde per totam Coloniæ civitatem, & per universam provinciam fama nominis ejus percrebuit, comperto, quod apud Sconaugienses talis puella inter monachos recepta fuit; & usque ad obitus sui diem delitescens, quod femina fuit, tunc primum fuisset apertum f.

[35] Neque hoc silendo præterire patiar, quod mihi per visionem de eadem mea condiscipula, quoad mortem ipsius, fuit revelatum. Tempore illo, quo Fratres duodecim mittebantur Bebenhausen, ad inchoandam novellam plantationem, de domo Sconaugiensium, unus ex illis ego fueram, qui mittebantur ad tale negotium procurandum. [Scriptori vitæ ægro,] Cumque pariter ad locum venissemus memoratum, quadam valetudine tam gravi me cōtigit vexari, quod inutilis omnino reddebar Fratribus, ut nec legere, nec cantare, aut aliud opus penitus præ dolore facere prævalerem. Cum ergo vires, quas habueram perdidissem, & de sanitate recuperanda nulla spes esset convalescendi; [Hildegundis apparet,] nocte quadam, cum membra debilia sopori parvissimo reficerentur, apparuit mihi Virgo sancta in eodem schemate, quo prius videbatur: & jucunda facie dicebat mihi: Benedicite: Cui cum, Dominus, respondissem; subjungit, Quomodo te habes, care magister? Non bene, sed male, dixi. Tunc illa: Scito, inquit, quod bene habebis, & convalesces incontinenter de hac infirmitate, Nam & ego propter hoc ad te missa sum, tibi talia nuntiare. Quod cum dixisset, [addicit valetudinem,] paulatim velut candida nubecula disparuit. Adhuc quædam narrando revelavit, quæ brevitatis studio prætereo, ne quis propter jactantiam existimet me aliquid scripsisse, [mox subsecutam.] quod veritate non videbatur subnixum Post hanc visionem, Deum testor, ita convalui, quod usque hodie permaneo, sicut tunc per ejus benedictionem sanitati pristinæ sum restitutus. Gratias ergo Deo, qui me, per suam visitare dignatus est ancillam, per cujus gratiam beneficium sum consecutus incolumitatis. Ipsi laus, & honor, & gloria, cujus regnum, & imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

Obiit autem anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII.
O miranda Ioseph, mas credita, Virgo fuisti.
Hic mea tres jungit famulas tibi littera Christi,
Cum quibus ætherias sedes, ut credo, subisti. g

ANNOTATA.

a Cuinam vero? Existimo quod non alteri quam ipsimetscriptori, totius vitæ conscio & solius sexus ignaro; idque ante hunc ultimum morbum. Nihilominus in alteræ Vita inducitur Priori accito omnia præter sexum confiteri, & sic concludere: Et quia hodie effulsit biennium quo percipiendæ coronæ pignus cælitus accepi, scio quod tempus meæ resolutionis instat, & portus tenendi hora appropinquat: & cum migravero, apparebit in me unde stupeatis, & Deo bonorum omnium largitori gratias agere debeatis. His finitis, cum Prior diceret; Frater inaudita refers, ex quo argumento credam te vera asserere? Respondit: Si ea feria qua prædixi obiero, & ante obitum vix spatio unius Missæ legendæ officium linguæ deposuero, quæ cumque dixi vera credatis.

b In Ms. erat Feci: sed mutavimus, quia hoc magis videntur exigere quæ sequuntur: nec videtur prætermissurus fuisse auctor, si æger immediate ante fuisset sibi sacramentaliter confessus.

c Ergo, ut jam supposui, Sacerdos, & forte in studio Coloniensi graduatus ad Ordinem venerat Vitæ hujus scriptor, ideoque ei adhuc Novitio committebatur, ut esset Iosephi non tantum in litteris sed etiam spiritu magister.

d Altera vita simpliciter nominat Sacerdotem.

e Altera vita sic habet, Studiose investigantes, inventa, quadam anu, quæ cognata Beatæ erat, quod Hildegundis vocaretur, compererunt, deinde hæc additur conclusio: Cujus meritis & precibus Deus, qui ei in fragili femineo sexu tam virilem tamq; fortissimum donavit animum; det & nobis spiritum fortitudinis, quo valeamus vincere eumdem fortissimum leonem diabolum &c.

f Tunc primum credo, videns auctor etiam inde confirmari, quæ clam & secreto a vivente audierat de ejus ortu & fortuna; cœpit Fratribus enarrare quæ audierat; sed (ut fieri in narrationibus extemporalibus assolet) minus distincte expresserit quædam, unde est illa dissensio, quam supra notavimus, inter historiam ex ore illius per ora Fratrum vulgatam scriptamque, & inter hanc post, accuratam memoriæ excußionem, ab ipsomet profectam relationem.

g Difficile est divinare utrum hi tres versus auctoris sint an librarii: utriuscumque sint, aliud ex iis non intelligo, quam simul cum hac S. Hildegundis Vita, aliarum trium Sanctarum Vitas fuisse descriptas, vel ab eodem auctore vel saltem ab eodem calamo in uno codice.

DE B. DOMINICO VERNAGALLI
ORDINIS GAMALDVLENSIS PISIS IN HETRVRIA.

ANNO MCCXVIII.

[Commentarius]

Dominicus Vernagalli, Ordinis Camaldulensis, Pisis in Hetruria (B.)

D. P.

Habuit Camaldulensis Ordo Pisis monasteria tria, sub invocatione Sanctorum Michaelis, Fridiani atque Zenonis, nominata in Privilegio Alexandri IV, quo anno MCCLVIII omnes Ordinis posseßiones confirmavit. Horum primum, [In monasterio S. Michaelis] alias in commendam dilapsum, postliminio ad antiquum jus ac libertatem rediit, beneficio D. Severi Volaterrani, Vicarii Generalis S. Joannis Baptistæ de Padua, uti scribit in sua Historiæ Camaldulensis Epitome Silvanus Razzius; qui ibidem annis multis Abbatem egit, & scripturus Vitas Sanctorum ac Beatorum Camaldulensium, multam adhibuit diligentiam, ut sciret aliquid de B. Dominico Vernagalli, cujus corpus in ejusdem monasterii ecclesia perquam honorifice habetur; nec tamen nisi paucißima quædam invenire potuit, partim traditioni seniorum nixa, partim testimonio antiqui cujusdam codicis. Eadem fere reperimus nos comprehensa epitaphio, submisso per Illustrißimum Equitem Franciscum Mariam Ceffinum, [sancte obiit] qui in quodam MS. (ipso fortaßis, quod præ oculis habuit Razzius) notatum reperit, illud fuisse sculptum vel pictum in mensa altaris; ejus utique, quod juxta cathedram concionatoriam eidem Beatæ erectum dicit præfatus Razzius: quod sine dubio factum non est, nisi propter magna & evidentia sanctitatis in vita, & beatitudinis post mortē argumenta; quamvis illa incuriosa ingrataq; posteritas oblivioni mandarit. Epitaphium autem tale est.

Anno milleno cum ducentis & nono deno; [Pisani hospitalis Fundator:]
Migravit ad Christum, qui tumulum possidet istū
Dominicus, Christi sacerdos: qui loco isti
Se subiugavit, & Hospitale fundavit.
      Obiit XII. Kal. Maji.

Hospitale hoc situm fuisse prope monasterium S. Fridiani testatur Alexander IV in præcitato privilegio; quod cum ipso suo Fundatore, jam Sacerdote, ut videtur, transiit in jus Ordinis Camaldulensis: in quo deinde eum diu ac sanctissime vixisse ait Razzius, [corpus sub altari honorifice conditur.] & demortui corpus in pretiosa marmorea arca collocatum, sub eo, quod diximus, altari quievisse. Ibi, inquit, mansit annis quadraginta duobus, magna frequentia Pisani populi honoratum ac visitatum: postea autem, cum amplificaretur ecclesia, translata est illa arca sub pulpitum præmemoratum anno MCCLXII. Sed neque ibi diu relictum est: quia in ultima restauratione ecclesiæ & chori, positum fuit, ubi hodieque est (scilicet anno MDC, dum sua vulgaret)in una capellarum ad latus sacristiæ. Ceffinus, anno MDCLXXI scribens, dicit servari sub ara S. Romualdi; quæ, utpote Fundatoris Camaldulensium, post aram principem dignißima est. Primus mentionem ejus fecit in Historiæ suæ Camaldulensis parte I an. MDLXXV Augustinus Florentinus: eum secutus est Razzius, & Thomas de Minis in catalogo Sanctorum ac Beatorum totius Ordinis Camaldulensis: sed quia eorum nemo diem mortis expreßit, ideo videtur a Bucelino preteritus in Menologio Benedictino. Iidem omnes erraverunt in anno mortis, non advertentes ad stylum veterum Pisanorum, annum suum finientium in Paschate quando modernus annus non nisi in tertii, quartive mensis fluxu est: quo fit ut Pascha anni communis MCCXVIII cadens in XV Aprilis, ipsis inchoaverit annum MCCXIX, sicut ostensum jam est ad Vitam B. Claræ Pisanæ XVII Aprilis.

DE S. AGNETE VIRGINE
ORD. S. DOMINICI MONTE-POLITIANI IN HETRVRIA.

ANNO MCCCXVII.

[Præfatio]

Agnes de Monte-Politiano, Ordinis S. Dominici, in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Raymundus de Capuæ, (quem virgo Deipara S. Catharinæ Senensi magistrum vitæ spiritualis delegit, postea ad totius sui Ordinis Magisterium assumendum) aptitudinis suæ ad animarum piarum directionem prima experimenta dedit eo loco, [Vita scripta circa an. 1350.] ubi B. Agnes virgo sanctißima a se collectum sanctimonialium cœtum, sub Regula S. Dominici, egregiis moribus informatum dimiserat, ad cælos abiens anno MCCXVII; circa quod tempus Raimundum ipsum credimus venisse in lucem. Itaque, recentiori adhuc tam eximiæ sanctitatis memoria, dum ex obedientia sacri Ordinis mei, inquit ipse in Vita S. Catharinæ, num. 195, apud monasterium, in quo sanctum corpus ejusdem Agnetis Virginis requiescit, per tres annos & amplius positus essem pro Rectore, ex quibusdam scripturis, quas ibidem inveni, & ex relatione quatuor Sororum quæ fuerunt ejus discipulæ & adhuc supervivebant, Legendam ejus tempore juventutis meæ, ipse composui. Puta circa annum Domini MCCCL, obiit enim MCCCXCIX, & ista scribebat circa annum seculi XC.

[2] Hæc est illa B. Agnes, de qua revelatum fuit S. Catharinæ præfatæ, [ab eodem qui postea scripsit de S. Catharina Senensi,] quod in regno cælorum cum eadem, idque in eodem gradu locari deberet, ipsamque habere consociam beatitudinis sempiternæ, ut dicitur in ejusdem vita XXX Aprilis danda num. 325. Hæc est, quæ destinatam sibi a Deo consortem gloriæ, mortua tamquam vivens excepit, pedem suum porrigens osculaturæ, ipsamque eodem cælesti manna perpluit, quo fuerat sæpius conspersa dum viveret. Rem prolixe narrat Raymundus in jam citata vita ad finem partis 2, simul & Agnetis elogium texit, ex ea quam junior scripserat Vita: in qua ne mirareris tam insigne miraculum desiderari; ideo nosse te volui, Lector, prius eam scriptam fuisse & multo prius, quam istud contingeret. Sed quamvis a juvene scripta sit; si tamen conferatur cum alteræ S. Catharinæ, ab eodem jam sene composita; apparebit, gravitate ac mæturitate styli vix quidquam unam alteri cedere; & hoc solum interesse, quod de rebus sibi visis deque persona sibi intime nota plenius uberiusque tractarit, quam tractare potuit de auditu dumtaxat lectuque cognitis, deque persona prius forte mortua quā ipse nasceretur. Extat ea apud Montem-Politianum in membranis exarata, unde cum transcriptam accepisset Ambrosius Taëgius, suoque 3 libro de insignis Ordinis Predicatorum, [hic datur ex Ms. Taëgii,] Distinctione 8, folio 146, eamdem inseruisset, omisso caussa brevitatis Prologo: nos anno MDCLXI Mediolani existentes, exemplar sumpsimus; & qui deerat Prologus, eum e Monte-Politiano petentes, impetravimus cura R. P. Gentilis Paganelli, nostri ibidem Collegii Rectoris; & beneficio P. Mag. Nicolai Barberii, a cujus calamo, preter S. Dominici Vitam, etiam BB. Guidonis & Margaritæ Cortonensium Vitæ prodierunt.

[3] Quæ post antiquam istam Legendam poterant ad nostra usque tempora desiderari, suggeßit B. Agnetis Vita Italica, anno MDCVI vulgata a P. Mag. Laurentio Surdini Mariani. Hic in primo sui operis limine, recensens auctores & monumenta ex quibus suum istud opus collegit; allegat, præter Chronicum MS. Conventus Politianensis, ejusdem conventus scripturas authenticas, [Instrumenta Notarialia de miraculis,] in archivio repositas sub hisce numeris, 4. 7. 9. 11. 13. 21. 25. 32. 38. 39. 42. 100. 101. 102, 103. 104. Eæ quoniam continent fidem originalem de miraculis, a Raymundo descriptis, fuerunt etiam a nobis postulatæ, optantibus instrumenta ipsa Notarialia, sicut de B. Ambrosio Senensi ad XX Martii fecimus, integra exhibere: sed pium nostrum votum fraudavit simplex nimium obedientia. Cum enim Reverendißimus P. Ioannes Baptista de Marinis, Magister Generalis Ordinis Prædicatorum, laudabili omnino consilio decrevisset, Archivium generale, in præcipuo quod Ordo Romæ habet supra Minervam conventu erigendum, eoq; originalia quæcumqs monumentæ Conventuum aliorum mitti jußisset; [delata ad Romanum Archivium,] ita prompte obedivere ii, penes quos talia erant, ut nec de eorumdem exemplis authentice describendis, quæ vice originalium servarentur, cogitationem susceperint. Itaque quod saluti esse scripturis istis debuerat, ipsis & aliis multis exitio fuit, dum vel inter manus haud satis ipsas æstimare scientium perierunt, vel in cumulos chartarū minus necessariarum utiliumve conjectæ ita delitescunt, ut ab iis qui Archivii curam gerunt hactenus reperiri non potuisse dicantur.

[4] Ita cum legißemus in Bulla de Canonizatione S. Vincentii Ferrerii, prout V Aprilis apparet, quod mandasset Calixtus Pōtifex processus omnes, super miraculis sancti viri habitos (qui quidem Romam tunc advenerant, scilicet Avenionensem, Venecensem, [modo non inveniuntur, uti & alia plura.] Tolosanū & Neapolitanum) in ecclesia domus S. Mariæ super Minervā de urbe ad perpetuā rei memoriam custodiri, & illorū copiam volentibus exhiberi: cum item legissemus in Prologo ad librum III vitæ querentem Ranzanū, quod processus ex consulto Nicolai V, qui ante Calixtum Ecclesiæ præfuit, Barcinonæ, Valentiæ, & in pluribus aliis utriusq; Hispaniæ, Galliarum & Italiæ locis confecti, opportuno tempore ad Romanam Curiam delati non fuissent; talia inquā, cum legissemus, & de his, saltem postea allatis, Romæ inveniendis spem nonnullam; de istis, fiduciam concepissemus certißimam; idemq; de iis facere intenderemus, quod ad II diem Aprilis fecimus, de proceßibus factis in causa S. Francisci Paulani; utroq; voto nos frustratos doluimus, simili accepto responso. Idem si respondeatur ex Veneto Bononiensique Conventibus, [ibi & alibi male custodita,] de informatione circa sanctitatem & miracula S. Catharinæ Senensis, sumpta a Francisco de Malavoltis Olivetano, & Thoma atq; Bartholomæo Senensibus Dominicanis, ipsius Sanctæ Confessariis, quorum Actorum originalia instrumenta servari in Veneto Patriarchio, exempla vero authentica in prædictis conventibus, scribit qui vidit & habuit Iaonnes Rehac a S. Maria; nemo profecto conqueri poterit, defuisse nobis diligentiam, undecumq; petendi quæ ad Sanctorū istius Ordinis gloriam spectare credebamus. Quod tamen non jactantiæ causa dictum Lector existimet; sed ad eorum zelum solertiamq; exstimulandam, quorum in eruendis & ab interitu aut inerti situ vindicādis ejusmodi monumētis opera utilis esse poterit nobis, paratis vel in Supplemēto proferre, quæ nunc minus haberi potuerint, & interim inveniri mittiq; contigerit.

[5] Sed ad B. Agnetem revertimur. Nomen ejus Martyrologio Romano inscribi voluit Clemens VIII, his verbis: In Monte-Politiano S. Agnetis Virginis, miraculis claræ: adeo ut nihil sit opus privatorum auctorum de Sanctorum memoriis fastos hic commemorare. [Alii de eadem Vita scriptores,] Vitam ante Raymundum anonymus aliquis scripserat, post illum secuti scriptores plurimi vulgaribus linguis, quos enumerare longum æque ac superfluum, cum paßim noti sint & in hoc opere citentur sæpius, tum qui vitas Sanctorum ordinis tum qui chronicas ejusdem collegerunt, aut egerunt de Mulieribus sanctitate claris. Qui de Agnete sola ex professo scripserint, duo nobis per Laurentium innotuere, necdum visi; scilicet Andreas Pisanus, & Raphael de Columbis: a quibus compositas Vitas operosius requirendas non putavimus, cum dicti Laurentii diligentia abunde suppleat, quidquid ultra originalia instrumenta posset a quocumque desiderari.

[6] [Mons Politianus in Episcopatum erectus,] Quod attinet ad Montem-Politianum ipsum, is ad Clanias paludes situs Aretiensi olim diœcesi subfuit, suberatq; cum viveret B. Agnes: variis deinde Italicarum turbarum agitatus fluctibus, & nunc huius nunc illius civitatis subjectus dominio, tandem in Florentinorum tutela feliciter conquievit: & eorum Ducibus Medicæis insigniter faventibus, primum ab Aretini Antistitis jurisdictione exemptus, nullius habitus est diœcesis; ac demum anno MDLXI titulum civitatis adeptus, proprium cœpit habere Episcopum. Hic quamvis præclaros, multos viros protulerit, etiam sanctitate illustres, de quibus infra, nec non Romanum Pontificem unum, Marcellum Cervinum; nullius tamen nomine latius universaliusq; innotuit, quam B. Agnetis; dum ejus sanctitas a sanctissimo Prædicatorum Ordine, toto orbe diffuso, meritis ubiq; celebratur encomiis. Quare quod Ferdinando Vghello, hujus civitatis Antistites descripturo, excidit ut diceret, quod inter præcipua illius ornamenta primo loco numerari debeat, Flos ille sanctitatis, ex Ordine Prædicatorum, Margareta Virgo sanctissima, id exerranti præter auctoris mentem calamo ignoscendum potius quam vitio memoriæ imputandum: evidens enim est pro nomine Agnetis obrepsisse nomen Margaretæ, [maxime inclaruit per B. Aguetem,] quod nullum nisi pro S. Margarita martyre notum apud Politianos esset, si non intra decimum sextum a suo Monte lapidem sita foret Cortona, ibique celebris Margaritæ tertii Ordinis S. Francisci, non Dominici, pœnitens; cujus Vitam dedimus XXII Februarii. Inter Margaritas, quas sanctitate claras, plures habet Ordo Prædicatorum, proxima Tusciæ est Tisernensis, cujus Vitā dedimus XIII Aprilis.

VITA
Auctore Mag. Raymundo de Capua, primum Polit. monasterii Confessar. Postea Ord. Prædicat. Gener. XXIII.
Ex MS. Ambrosii Taëgii Conv. conv. Mediol.

Agnes de Monte-Politiano, Ordinis S. Dominici, in Hetruria (S.)

BHL Number: 0155

AUC. RAYMUNDO CAP. EX MS

PROLOGUS.

[1] Agnus ille immaculatus & innocens, qui de immaculata Virgine sine macula conceptus & natus, nostras maculas, suæ mortis immaculato sacrificio, [Agni cælestis] delere decrevit, cujus deliciæ sunt cū filiis & filiabus hominum; similibus sibi habitans; immaculatas agnas, Sponsas sibi ab æterno elegit, introducendas in suam cellam vinariam, ut ibi gustantes ejus dulcedinem, a maculis omnibus expurgatæ, nobis maculatis & turpibus verbum puritatis & innocentiæ eructarent: sicq: earum munditiam quasi visibiliter speculantes, ipsum invisibilem fontem puritatis & gratiæ, per ea quæ coram oculis nostris facta sunt; intellectu conspiceremus. Quapropter etiam nostris temporibus nos usquequaq; nō derelinquens Agnus ipse mansuetus & pius, nobis suæ sanctitatis imaginē, in quadam sua sponsa & virgine, in partibus Tusciæ, tam mirabiliter quam misericorditer demonstravit.

[2] In qua quidem virgine similitudinem Agni, non solum ex operibus virtuosis inferius inserēdis aspicimus; [sponsa Agnes,] quin imo ex ipso sui nominis (quod Agnes dictum) sono vocali, manifestissime cernimus. Agnes enim proprie derivatur ab Agno, & in omnibus, præterquam in una vocali, hæc duo nomina concordare probantur. Quid igitur Agnes, nisi Agna? & quid Agna, nisi sponsam Agni nobis denominat? Cum enim rebus nomina sint secundum proprietates imposita, consonum Agno visum fuit & congruū, sponsam suam, sibi persperfectionem caritatis unitam, nomine quodammodo suo nomini unito vocare, ut signum proprie concordaret signato: unde sibi merito dici potest illud Propheticum, Secundum nomen tuum sic & laus tua. [Ps, 47. 11] Laus, inquam, quam pura virginitas, fervens caritas, profunda humilitas, morum honestas, pudicitiæ maturitas, & signorum ac miraculorum radiosa luciditas, ei gloriose ac decorabiliter præstitere: nec cessat adhuc Divina clementia, quin quotidie invocantibus eam tam pie quam large auxiliando succurrat.

[3] [de qua merito gaudendum,] Gaudeat igitur castrum Montis-Politiani, tanta felicitate dotatum: sed & Tuscia tota exultet, thesauro tam nobilli decorata. Jubilet etiam felix Ordo Prædicatorum, sub cujus correctione & regula, ex revelatione divina, se tam lucida stella supposuit, prout inferius patefiet. Iucundetur insuper alacriori tripudio & gaudentius ceteris, Collegium Virginum monasterii, per hanc Virginem miraculose fundati: & super tam firmam petram ædificatum, ac tali brachio roboratum, secure securum esse confidat. Sane tanti luminis motus splendore, nec suo motui valens resistere, ego infimus & ignorantissimus Ordinis Prædicatorum, suam Legendam, supra meum ingenium, [& Vita scribenda assumitur: qua fide?] cum confidentia sui auxilii, sum compulsus componere. Et ut fides adhibeatur dicendis, noverit lector quicumque, quod quidquid inferius inferetur, fuit mihi, aut a videntibus ejus magnalia & ab ipsamet audientibus, fideliter & perfecte relatum; aut in scriptis inveni, per manus Notariorum Imperialium vel Religiosorum fidelium, cum testium inscriptione probatum. Inter audientes autem & videntes facta ejus mirāda, fuerunt mihi relatrices quatuor religiosæ Sorores, quæ superstant adhuc, & fuerunt cum ea a suæ juventutis primordiis conversatæ, ac ab ipsa sacræ religionis monitis doctrinatæ.

[4] Suscipe igitur, o lector, cum devota & fideli mente, quod legis; ne radiis hujus solis, si infidelis fueris, obcæceris. Tunc videbis, si æqua lance dicenda libraveris, non esse de miris mirandum; sed potius stupendum, si tantæ sanctitati non adfuissent miranda. Ut autem facilius possis comprehendere quæ dicentur; [Tripartita operis distributio.] noveris hunc librum per partes suas in numero ternario dividi; inquo, secundum fidem & etiam scientiam naturalem, omnis perfectio continetur. In prima quidem de suo ortu & pueritia, ingressuque religionis, ac mirandis operibus, quæ in castro Proceni egit, Domino docente tractabimus. In secunda autem de ejus adventu seu reditu in castrum Montis-Politiani, ædificatione prædicti Monasterii, ac aliis actibus mirabilibus, usque ad ejus obitum, divina gratia instruente narrabimus. In tertia vero de ipsius transmigratione laudabili, & miraculis ac prodigiis subsecutis, usque ad nostra moderna tempora, divino lumine illustrante dicemus. Unum autem opto tibi, lector Christianissime, fore notum, quod juxta meam fragilitatem sua gesta colligere sim conatus: nihilominus tamen, tum propter tædium tui vitandum; tum quia multi & multæ sunt de hac luce subtractæ, quæ melius & perfectius noverant vitam suam quam superstites nunc viventes, multa de virtutibus & mirabilibus ejus omittere sum coactus. Quapropter de multis pauca nunc recipe; & ad saporem istorum, quam sapida fuerint omissa, percipe: illique laudes referas & gloriam & honorem, a quo omnis sapor bonitatis conceditur, qui trinus in unitate & unus in trinitate, est benedictus in secula seculorum. Amen.

TITULI VETERIS DIVISIONIS

PARS PRIMA.

§ I. De ejus progenie, nativitate, prodigiis in ortu ejus ostensis, ejusque pueritia ac ingressu monasterii.
II. De prophetia de ea facta per quamdam sanctam feminam monasterii visitatricem.
III. De elevatione ejus a terra, dum oraret, & sanctis moribus sacræ Virginis.
IV. De visione quam habuit de ædificanda ecclesia in honore Beatæ Virginis.
V. De accessu ejus ad castrum Proceni.
VI. De congregatione Virginum, per eam facta in castro Proceni ac cura monasterii, in anno XV suæ ætatis commissa.
VII De austeritate vitæ ac fervore orationis ejus, deque manna super eam descēdente, maxime in die consecrationis ejus.
VIII. De dulci visione, in qua B. Virgo Maria donavit sibi filium suum D. N. Jesum Christum; & de cruce, quam ei misit.
IX De Communione, quam decem continuis diebus Dominicis de manu Angeli accepit
X. De reliquiis Christi & Apostolorum Petri & Pauli, sibi miraculose donatis.
XI De obsesso a dæmone, ad ejus introitū mirabiliter liberato,
XII De diversis temporalibus rebus, per ejus orationem receptis & augmentatis.
XIII De mirabili quadam visione, & carnium transformatione.
XIV De rosa, in ejus paropsidem de cælo veniente, & quodam peccatore, cujus pœnas viderat, per eam converso.

PARS SECUNDA

§ I De revelatione, quam habuit, de secundo monasterio fundando.
II De ædificatione secundi monasterii in castro Montis-Politiani, sub habitu & cura Fratrum Ordinis Prædicatorum.
III De scala super locum monasterii apparente, quæ sua summitate cælos tangere videbatur, per quam Angeli ascendebant & descendebant.
IV De illuminatione Sororis Mitæ.
V De calice, quem novem diebus Dominicis continuis, de manu Angeli sibi apparentis, bibit.
VI De nonnullis miraculis in introitu balnei factis.
VII De virtuoso exemplo patientiæ & mansuetudinis ipsius sanctæ Virginis.
VIII De aqua in vinum miraculose per ipsius orationem transmutata.
IX De miraculosa liberatione & sanatione vulneris, in genu cujusdam puellæ noviter facti.
X…
XI De cruce, sibi per Angelum Domini miraculose deportata.
XII De virtute ejus, quam habuit contra malignos spiritus.
XIII De gratia & Spiritu prophetiæ, quo claruit.
XIV De ultima ejus ægritudine, felici ejus transitu ex hoc mundo ad cælestem patriam, & de mirabilibus tunc ostensis.

PARS TERTIA.

§ I De mirifico odore, qui de ejus sacro corpore mirabiliter prodibat.
II De salutifero oleo, miraculose de ejus corpore defluente; & diversis infirmitatibus ad tactum venerandi corporis ejus sanatis.
III De miraculis post ejus obitum patratis: & I de furioso quodam & pertinace, qui ad invocationem nominis ejus mirabiliter humiliatus est, & per ejus merita conversus fuit.
IV De puero in balneo suffocato, & per invocationem sanctæ Virginis suscitato.
V De quibusdam letaliter vulneratis, per hanc almam Virginem sanatis.
VI De igne quodam copiose accenso, ad invocationem nominis ejus extincto.
VII De quibusdam cæcis illuminatis, meritis beatæ Virginis Agnetis.
VIII De contractis quibusdam per sanctæ Virginis merita perfectæ sanitati restitutis.
IX De nonnullis mutis, quibus per beatam Virginem loquela miraculose restituta fuit.
X De quibusdam dæmoniacis, meritis B. Agnetis Virginis plenarie liberatis.
XI De nonnullis incarceratis, ad invocationem B. Agnetis a vinculis absolutis.
XII De amentibus, epilepticis, & pleuresi morbo laborantibus sanatis.

CAPUT I.
Agnetis infantia & pueritia magnæ sanctitatis præsagiis & effectibus illustrata, vitæque religiosæ initia.

[5] Agnes virgo, nobilis fide & devotione, ex parētibus a temporalium rerum copia divitibus, ex Monte-Politiano sanctam & inclytam duxit originem. b Quam quidem originem nolens Deus omnipotens præterire sine signorum claritate, spiritualē lucem a Virgine inposterum processuram, [Reeens natæ futuram san Hitatem prænuntiant lumina prodigiosa;] tali ostendit præsagio. Apparuerunt enim statim post suam nativitatem in camera, ubi mater pariens cum quibusdam obstetricibus dominabus se clauserat, quamplures cerei, miranda luce accensi divinitus, qui adstantibus stuporem simul & gaudium ministrarunt. Igitur ostenso per alicujus horæ spatium, quid de puella nata esset futurum, tandem ab omnium disparuerunt intuitu. Quæ adhuc in infantilibus annis posita, cum Dominicam orationem ac Angelicam salutationem didicisset; pullulante devotione in parvula, quæ in adulta copiose germinare debebat, dimissis puellis consociis, puellaribusque jocis neglectis, ex parte posteriore domus secreto secedebat juxta parietem: ibique, quod devote didicerat, flexis genibus junctisque manibus devotius expromebat. [ætate tenera concipit Religionis propositum:] Cumque hæc diutius fierent, cœpit in animo puellæ desiderium religionis succrescere, & appetebat quotidie amplius se totam divino servitio mancipare. Cœpit suum motivum parentibus prodere, attestans puerilibus verbis, quibus sciebat, omnino se sanctimonialem esse debere.

[6] Quæ verba cum ab audientibus levia putarentur, nec puellæ sanctæ desiderio satisfacerent; accidit, Deo mirabiliter ordinante, ea existente circa ætatem annorum novem, & veniente de villa, quæ Gratianum c vetus appellatur, districtus montis Politiani, ad dictum castrum; quod dum appropinquaret ad quemdam collem, prope portam d castri positum (ubi tunc publicæ meretrices sui sceleris habitaculum possidebant, [infestatur a dæmonibus sub specie corvorum,] nunc autem monasteriū Virginum, per ipsam in temporis processu fundatum, sub religionis apice est cōstitutum) de ipso colle quidam corvi nigerrimi, crocitantes furiosissime, exeuntes, ipsam aggressi unguibus & rostris, caput ipsius incisim dilaniare cœperunt. De quo mirantibus mulieribus, cū quibus concitabatur; & cogitantibus, quid sibi vellet tam mira corvorum rabies, super puella tā pura; ipsa conceptus sui non immortale fertur dedisse responsum: Idcircirco, Deo permittente, isti mihi corvi tam crudeliter adversantur, quia non permittitis me sub religionis habitu divino obsequio mancipari. [dum transit lupanar, quod erat in monasterium conversura.] Quod quidem verbum, licet ex sancto puellæ proposito processerit, & parentes ejus voluntati consentire coëgerit; nihilominus aliud mirabilius & utilius illa corvorum sævities indicabat. Prævidebant enim illi maligni spiritus, qui tunc corvorum similitudinem prætendebant, Domino eis ad eorum stimulum revelante, puellam sanctam post aliquod tempus ipsos de turpitudinis loco pulsuram, & ibidem sanctæ castitatis & religionis monasterium fundaturam, sicut rei postmodum probavit eventus: de quo quanto invidiæ torquerentur furore, actibus furibundis & bestialibus demonstrabant.

[7] Quia vero, justo Dei judicio, mala quæ hostis antiquus contra electos opponere nititur, [ipsa, dicens id fieri quia suum propositum impediebatur,] in illorum utilitatem & ipsorum confusionem redundant; hæc ipsa corvorum molestia, qua tortuosus serpens puellam credidit infestare, in perfectionem crevit sancti propositi. Nam cum ante dictum iter reiteraretur quam pluries, nec cessaret infestatio infernalis, & supradicta verba prudens puella repeteret; inclinati sunt parentes & consanguinei ad satisfaciendum suæ petitioni; cœperuntque visa diabolica rabie, verba puellæ venerari, quæ prius tamquam puerilia contemnebant. Dant ergo operam facto, sollicite quærendo, ubi eam possent inter congregationem Virginum collocare decenter & congrue. [collocatur inter Sacchitas,] Omnipotentis Dei judicio in monasterio, quod in dicto castro situm erat, in quo Sorores quæ de e Sacho dicebantur, propter scapulare quod ex humilitate de f Sachino panno ferebant], sanctam Vitginem Agnetem, cum ejus non parvo gaudio, locavere.

[8] [ætatis suæ anno 9.] His peractis videns se Virgo, in ætatis flore, anno videlicet nono, Deo dicatam; cœpit non segniter sese toto tempore, quod humanæ fragilitati & necessitati subtrahere poterat, orationi, lectioni, & obedientiæ supra modum humanum mirabiliter dare. Cumq; esset sub cura & magisterio cuiusdam Sororis tradita, nomine Margaritæ, tanta erat obedientiæ ejus & humilitatis dulcedo, quod magistram suā dulci ad se dilectione trahebat, & de tantis virtutibus in admirationem ducebat. Illo autem in tempore, paucis diebus post ejus ingressum, accidit ut quædam sanctimonialis femina, religione & virtutibus veneranda, quam propter sanctitatis culmen diœcesanus Episcopus g Aretinus pluribus præfecerat Congregationibus Virginum, ut ejus visitatione simul & correctione regulariter viverent, [monasterii visitatrix sancta] ad supradictum monasterium, ubi Agnes noviter ingressa degebat, visitationis gratia, quibusdam religiosis feminis sociata, veniret. Quæ cum de statu monasterii requisisset, dictum est ei inter alia, puellam quamdam monasteriū esse ingressam. More piæ matris eam ad se accersiri fecit, ut sanctis monitis eruditam in religionis proposito confirmaret Cum puellam virginem esset intuita, divino afflata spiritu, ore prophetico ipsam est taliter allocuta: Gaudeo in Domino de te, filia, [prædicet eam fore gloriam ordinis:] quia indubitanter te totius nostræ Congregationis gloriam futuram esse & coronam [credo] Et conversa ad Sororem Margaretam, sub cujus cura tradita erat, dixit: Solicitam curam age circa venerandam hanc puellam: quia ex divina revelatione tibi dico, quod sicut Agnes Virgo & Martyr, cujus reliquiæ Romæ quiescunt; hoc nomen, Sancta Agnes, initiavit in ore fidelium; ita hæc sancta puella, idem nomen in sancta Ecclesia fœcundabit.

[9] Quod quidem dictum sic omnipotentis Dei clementia moderno tempore factis explevit, [quod probat ecclesia, dici solita ejus nomine,] quod cum nondum sit per summum Pontificem Sanctorum catalogo adscripta, ex miraculorum multitudine & evidentia, non solum S. Agnes a fidelibus appellatur, quin immo ecclesiam, per eam sub vocabulo perpetuæ Virginis Mariæ h fundatam, non nisi sub S. Agnetis nomine fideliū devotio hodie vocet. Cumq; a pluribus talis denominatio reprehensa fuerit, tum propter reverentiam Virginis gloriosæ, Matris Dei, tum etiam quia sub nomine Virginis, Sanctorum catalogo nondum adscriptæ, nulla debet ecclesia nominari; quid sibi velit ignoro, quia ipsimet reprehendentes in communi locutione & omnes alii, monasterium & ecclesiam sub S. Agnetis nominatione appellant. In quo nihil aliud video, [licet necdum canonizatæ:] nisi quod fidelis Dominus in omnibus verbis suis, promissionem per famulam suam prophetice factam, in præsentiarum opere complet, quia sanctus est in omnibus operibus suis.

[10] [in oratione sæpius elevatur a terra,] Post hæc admiranda præsagia & futuræ sanctitatis indicia, incipit puella sancta agere, quod multifarie olim Deus de ea ostenderat. Nam taliter & in tantum erat mentaliter cum Deo ex favore spiritus juncta, quod cum in secreto spiritum suum colligens Deum oraret, ex dicto spiritus fervore sæpius in puellari adhuc ætate, a terra per spatium unius cubiti & sine aliquo corporali sustentaculo in aëra elevari, & factori suo subjungi [cerneretur.] Et licet hoc quam pluries ageretur, videntibus quibusdam Sororibus, quæ propter admirationem & exemplum facta ejus curiosius observabant, unum tamen visum est semel per dictas i Sorores, quod stuporem audientibus ingerit pariter & amorem. Dum enim quadam vice, puella Deo devota coram imagine Crucifixi devotius oraret; [& semel usque ad crucifixum supra altare positum.] in tantum eam arripuit amor Sponsi sui, quod relicta terra tam alte fuit corpus suum purissimum sublevatum in aëre, quod ipsi imagini supra altare in eminenti loco positæ se pari situ conjunxit: ubi osculans & amplexans, visa est super Dilectum suum innixa, & ut unionem mentalem, qua cum Christo erat unita interius, maniseste in corporalis imaginis amplexatione vidisses, & mentis elevationem in altum ex suspensione corporis miraculosa conspexisses; postquam suæ ferventis caritatis affectui per actus exteriores, quantum ei licuit, satisfecit, ea levitate, qua in altum ascenderat, descendit ad ima: factumque est ut puella, ætate tenera, moribus cana, ex tantis virtutibus ab omnibus sanctimonialibus, tam iuvenibus quam antiquis, in mira reverentia haberetur.

[11] [14 anno at. præficitur cellario. ] Erat enim obedientia lenis, humilitate placida, oratione fervens, conversatione tractabilis, caritate hilaris, prudentia gravis, & omnium morum compositione placibilis. Propter quod cum ante annum ætatis suæ quartum decimum ei esset per Prælatam monasterii k cellarii cura imposita, ut secundum prudentiam sibi datam temporalia Sororibus ministraret juxta earum indigentiam; tantam ei gratiam contulit Dominus, quod omnes consolans, omnibus hilariter satisfaciens, suæ assuetæ pœnitentiæ rigorem assiduæque orationis fervorem nullatenus per exteriora dimisit. Quod quidem, licet inexpertis facile videatur; si tamen interrogentur qui hæc probando noverunt, non solum difficile, sed quasi impossibile quodammodo apparebit, non tamen illi apud quem nullum verbum est impossibile. Admirantur autem omnes consociæ; & Agnetis actus, [sed nihil de oratione ac pœnitentia remittit.] caritate & prudentia regulatos; sollicitudinemque, modestiam, ac sapientem hilaritatem universæ considerantes ultra quam credi potest stupentes; datori omnium munerum gratias referentes, ipsam Virginem in corde suo affectuosissime rapiunt: ita ut sola Agnes commendaretur, sola laudaretut, & ei quasi per excellentiam omnis virtus tribueretur; ex eo quod ceteræ, quasi stellæ, ejus solaris luciditatis obfuscatione laterent.

[12] Interim quoddam futurorum præsagium fuit sibi oranti ostensum, [accipit a B. Virgine tres lapillos] quod, propter subsecutum opus infra dicendum, silere non debeo. Cum enim puella devotæ orationi & contemplationi esset totaliter intenta, concepit erga matrem Dei singularem & ferventem devotionis affectum. Quapropter, cum crebrius ad eam affectuosissime oraret; quadam vice, dum orando in amorem ipsius Reginæ Virginum mens ferveret virginea ipsa mater Dei, Agneti virgini manifeste apparuit; eamque consolans ac dulciter alloquens, tres lapillos parvos sua venerabili obtulit manu, dicens: Sciens scitofilia, quod antequam de hoc mortali corpore exeas, [pignus fundandæ ab ea ecclesiæ.] ædificatura es ecclesiam nomini meo: in cujus rei signum hos tres lapillos accipe, ac supra petram confessionis fidei Trinitatis excelsæ omnis tua ædificatio roboretur. Quos cum illa cum prompta & humili obedientia accepisset, continuo illa inclyta visio ab ejus oculis disparuit, remansitque sancta puella cum pectoris non parva dulcedine; ac pignus futuræ fundationis sibi tam grate datum, omni tempore reverenter ac secreto servavit.

ANNOTATA.

a Ex familia Segniorum, inquit Sordinus, patre Laurentio, hoc quidem ex illius familiæ scriptis, istud ex antiqua traditione haberi affirmans.

b Anno 1268 quantum, inquit idem, per accuratiorem supputationem temporum sciri potuit. Cur ea non indicatur? Alias, secundum quod dicetur ad caput 4 fuisset solum nata ann. 1274

c Ibi natam & educatam Agnetem, idem scribit.

d Portam Gracciani ipse appellat.

e Alias de Sacco. Iordanus de Saxonia aliique volunt Fratres de pœnitentia Iesu Christi, Saccitas dictos, comprehensos ea eremitarum congregatione & unione quos Alexander IV an. 1256 sub Generali Landfranco & Regula S. Augustini in unum coëgit ordinem, quod nobis ad X Februarii post Acta S. Guilielmi de ista unione agentibus num. 24 probari non potuit. Esto Regulam S. Augustini aut tunc habuerint aut postea susceperint dicti Fratres, & per consequens etiam Sorores ejusdem instituti: quod non tantum in Italia, sed etiam in Galliis floruisse apparet ex Testamento S. Ludovici Regis, 1269 condito: & Celsus Faleonius lib. 3 Memoriarum Bononiensium agens de Episcopo Iacobo Boncambro; qui eis Bononiæ ad portam S. Mamæ locum dedit, dicit ortum habuisse Maßiliæ a quodam Fr. Daniele Ord. Prædicatorum.

f Sacchinus panus, id est rudis, qualis ad saccos conficiendos adhiberetur.

g Guilielmus Vbertinus, circa annum 1248 Episcopatum adeptus, vitam pene omnem in armis egit, finivitq; media in acie pugnans ad castrum Puppii an. 1289. Quem tamen non omnino commißi sibi gregis curam dimisisse, vel ex hac visitandorum monasteriorum cura apparet.

h Sic & in titulo Prologi Ms. dicitur Agnes fundatrix monasterii S. Mariæ novellæ, ad distinctionem haud dubie alterius sub eadem appellatione vetustioris; uti in aliis pluribus Italia urbibus.

i Ioannes Rehac de S. Maria, corā omnibus id factū ait.

k Idem ait constitutam Procuratricem: sed valde diversaista officiæ sunt, tam apud monachas quam monachos: nam Procuratoris sive Provisoris est de rebus temporalibus agere cum externis, advehendo, petendo, emendo, &: Cellarius domi condita distribuit & dispensat in usus communitatis, eorumque conservationi intendit.

CAPVT II.
Abbatissa apud Procenenses constituta Agnes, manna cælesti perpluitur: puerum Iesum visibili specie amplexatur.

[13] Nolens igitur omnipotens Deus tam ardentem lucernam, etiam ad tempus, [Procenensibus, novi monasterii initiatricem petentibus,] latere sub modio; mirabiliter disposuit eam supra candelabrum Ecclesiæ ponere. Unde accidit quod quidam castrenses cujusdam castri comitatus Vrbevetani, quod a Procenum dicitur, audientes famā conversationis sanctæ illarū sanctimonialium, inter quas virgo sancta Domino serviebat, solennes nuntios; ad castrum Montis-Politiani ad domum Sororum de Sacco sollicite direxerunt. Postulant igitur per prædictos nuntios ab eis, quatenus unam earum, & de cujus religione & sanctitate confiderent, ad castrum suum Proceni mittere dignarentur; quatenus ibi fundato monasterio, & congregatis Sororibus, sanctæ conversationis exemplo populum ædificare valerent, ac piis precibus & justis meritis ad Deum terrigenas adjuvare. Quorum votum Ancillæ Domini attendentes, cœperunt inter se quærere, quam possent eis concedere Sororem, quæ melius absque monasterii damno opus illud exequi posset.

[14] [mittitur cum sua magistræ Agnes:] Cum de sancta puella Agnete nulla fieret mentio, propter puerilem ætatem, tum etiam quia maximum damnum de ejus absentia monasterio prætendebant; tandem est, inter eas deliberatum, quod Soror Margarita, magistra & instructrix ipsius Agnetis illuc mitti deberet. Quam cum ad se vocatam caritative monerent, ut ad Dei gloriam & illius populi utilitatem dictum laborem assumeret; illa, instigante Spiritu sancto, respondit, se nullatenus posse tanto labori submittere colla, nisi sua sancta filia & perfecta discipula Agnes sibi in sociam traderetur. Quod illæ renuentes omnino volentes pro se potius pretiosum tenere thesaurum, tandem illorum hominum compulsæ instantia & Sororum ad hoc dispositarum, ipsam sororem Margaritam ad dictum castrum Proceni miserunt, eique pro socia Agnetem virginem tradiderunt.

[1] § Currebant duæ pariter ad opus Dei, viriliter exequendum: [& magno successis opus promovens,] sed Agnes præcucurrit citius, hoc est perfectius Margarita. Cum enim in ipso castro Proceni Sororum Congregationi & monasterii fundationi sollicite & viriliter operam darent, tanta gratia in labiis Agnetis diffusa est, quod dulcibus monitis & suavibus alloquiis ejus nulla virginum resistere poterat, quin post eam in Dei servitio currerent, in odorem sanctorum exemplorum ejus. Cœpit insuper de castris vicinis puellas attrahere; &, sicut veri pastoris vicaria, oves dominicas in loco pascuæ congregare. Dantur ergo laudes Deo a circumstantibus, & tam mirandæ puellæ virtutibus stupefacti, qui prius operi sancto Sororem Margaritam præferebant, postea congregato grege virgineo, Agnetem virginem, puellam tempore, antiquam virtute, sanctitate & moribus venerandam, omnibus Virginibus præficere statuerunt.

[16] Quapropter auctoritate summi b Pontificis, per D. Federicum tunc Ostiensium c Episcopum, qui ejus virtutes noverat, [fit Abbatissa æt. anno 15,] impetrata, Agnes virgo quindennis, propter eminentem ejus perfectionem, illi monasterio præficitur ut Prælata d principalis, & sub ejus obedientia omnes ponuntur. Posita igitur super candelabrum Ecclesiæ lucerna accensa, cœpit omnipotens Deus eam radiosis facere coruscare miraculis: [clarescit miraculis fideliter narrandis,] quæ, quantum mihi audire licuit & legere fuit concessum, fideli & veridico sermone recitare conabor, licet forte ordo temporis miraculorum gestorum in ordine recitationis plene non observatur. Sufficit tamen mihi, & cuilibet vitam scire volenti, si facta ejus fideliter recitentur, omni falsitate semota. Et ut mirandis factis ejus facilius fides adhibeatur, quædam de virtuosis operibus ejus ante omnia prædicemus.

[17] Igitur virgo sancta, videns se tam juvenculam cunctis præpositam, cogitavit corpus suum omnino spiritui subdere (& hoc per parcimoniam cibi & potus aliasque asperitates) spiritumque Deo, [annis 15 jejunatin pane & aqua,humi cubat,] per devotam orationem. Unde in eodem monasterio quindecim in pane & aqua jejunavit annis, & his quidem arctissimis: lectum autem nullum habebat, sed more futuri Patris sui Dominici super nudam humum corpusculum suum inclinabat, habens pro cervicali sub capite petram durissimam. Nec tali vitæ citra mortem terminum posuisset, nisi quia post dictos quindecim annos, gravi & diuturna infirmitate corporea superveniente, de medicorum consilio & Confessorum imperio, cibos & stratum mutare compulsa est. [orationi incumbens manna cælesti perfunditur,] Orationi tam ferventer & ardenter inhærebat, quod si aliquando Sororem contigisset ad eam orantem quacumque ex causa accedere, statim magnis clamoribus expellebat eam, dicens, illos suos esse inimicos & hostes crudeles, qui eam a conjunctione sui Sponsi quomodolibet impedirent. Propter quod, volens omnipotens Deus ostendere, quantum ei sua oratio fuerit grata, sæpissime dum oraret a terra elevans, mantellum quo tegebatur totum manna replebat: locumque ubi virginea genua flectebat, [loco ipso floribus constrato:] floribus cælicis & inusitati odoris summæque pulchritudinis miraculose spargebat: quorum quidam a quibusdam observantibus collecti fuere, & usque ad hodierna tempora illæsi servati.

[18] Sed quod dictum est de manna, super eam orantem veniente de cælo, mihi quatuor prædictæ Sorores ejus olim discipulæ, taliter retulerunt. Ferunt enim sanctam Virginem quandoque post orationem suam de cellula sua exiisse, ut Sorores suas visitans, ne torperent otio in sancto opere, sollicitare valeret: quam venientem intuentes Sorores prædictæ, viderunt ejus mantellum taliter albefactum. Cumque appropinquantes investigarunt, [manna istud habebat formam crucularum:] unde albedo illa procederet; viderunt eam quasi totam coopertam quodam minuto manna in modum nivis, quod dividebatur per multa grana, quorum figura erat in omnibus eadem, scilicet figura salutiferæ Crucis. Ipsis igitur intuentibus, cum ipsarum una simplicior ceteris, ex puerili quadam simplicitate, credens veraciter manna nivem esse, ejus pallium vellet excutere; prohibuit sancta virgo modesto sermone, dicens: Sine, filia, fine: quod mihi ex dulcedine divina concessum suaviter porto, tu noli a me auferre. Quam responsionem advertentes aliæ, quæ erant majoris prudentiæ & ætatis; intuentesque pallium, quod nec nivi nec alicui albo corpori consueverat natura talem dare figuram; manifesto noverunt, opus hoc esse divinum: maxime quia, non nisi quando ab oratione surgebat, ipsam sic dealbatam poterant intueri.

[19] Sed licet hæc quam sæpius visa fuerint, tam in supradicto castro Proceni quam in monasterio Montis-Politiani per eam fundato (ubi nunc sanctæ ejus Reliquiæ requiescunt, ad quod propter continuationem materiæ, prætermisso ordine historiæ, nostrum sermonem extendimus) unum tamen in dicto castro Proceni valde mirabile accidit, quod numquam de alio vel alia memini me legisse. Dum enim Diœcesanus e Episcopus, ancillam Christi suis vellet manibus consecrare, [eoque conspersum invenitur templum in quo erat consecranda,] sanctumque velamen, ut moris est sanctimonialium, ejus capiti cum benedictione imponere; statuta die ad hoc officium peragendum, peractis omnibus necessariis, introeunte Episcopo una cum Clero ecclesiam, ubi virgo Agnes consecrari debuerat, inventa est ecclesia supradicto manna repleta. Cumque mirantes aspicerent, & inter se, quid illud esset, sollicite quærerent; sic quæritando, altare principale illius ecclesiæ adeunt, totamque tabulam desuper positam ipso manna plenam divinitus, & in tanta quantitate refertam inveniunt, quod in manibus, agiliter inde repletis, alteri alteris cum admiratione ostendebant f.

[20] [cum admiratione Episcopi & aliorum,] Cum igitur clare per Episcopum videretur & Clerum, maxime propter figuram Crucis, quæ in ejus granis apparebat, aperte hoc omnipotentis Dei miraculo accidisse, & quanti ancilla sua apud eum meriti esset ostenderet: cœperunt omnes Creatori laudes referre, ipsumque in famula sua venerari. Sic igitur cum gaudio & reverentia, pariter officium consecrationis perficitur, redeuntque cuncti ad propria, plenis devotione pectoribus; ac de sanctitate virginis, omni remota suspicione & dubio, redduntur plene certificati. In quo quidem inusitato miraculo; voluit omnipotens Deus omnibus patenter manifestare, [quod] famulam suam, quam Episcopus consecrare volebat per quædam signa sanctificationis exterius; ipse Sanctus Sanctorum prius sanctificaverat per dona suæ gratificationis interius: & quemadmodum per illa dona animam ancillæ suæ puram reddiderat interius, sic in die consecrationis manna mirabile de cælo transmisit.

[21] [Cupida videndi corporaliter Christum,] Nec hoc silendum puto, quod omnipotens Deus, in signum immensæ dilectionis & augmentum nostræ devotionis, sibi concedere dignatus est. Erat enim, ut diximus, virgo sancta orationi valde dedita, ex amore & desiderio Sponsi sui: cumque caritas Christi magis ac magis abundaret in ea, cœpit mens ejus quotidie amplius fervere appetitu quodam sancto, sed non a quolibet præsumendo, videndi scilicet facie ad faciem Dei filium, Dominum Jesum Christum, & ipsius amplexibus posse frui. Quæ cum consideraret, inter creaturas & Creatorem, maxime existentes in via, nimiam esse distantiam; cogitavit per illam scalam velle ad Deum ascendere, [recurrit ad B. V. Mariā,] per quam Deus descendit ad homines; & illo funiculo Altissimum attrahere ad suam faciem ostendendam, qui eum traxit ad carnem humanam propter nos assumendam. Hæc scala, peccatorum advocata, Maria: ad hanc Reginam virginum Agnes virgo tota devotione recurrit, ipsam precibus sæpius ac ferventius obsecrando, quatenus suum ei filium dignaretur ostendere, ut sic ejus gaudium impleretur: asserebat enim se nullatenus dubitate, tantam excellentiam ei a filio concessam, quod eum posset juxta beneplacitum suum etiam viatoribus ostendere.

[22] [& in festo Assumptionis effecta voti compos] Adstricta igitur virginum clementissima Regina tam ferventi Agnetis prece, solitæque pietatis inclinatione, non valens ancillæ suæ petitum negare, in nocte Assumptionis suæ, ei, quod toties petierat, præstare curavit. Dum enim in nocte prædicta virgo sancta oraret, totoque conatu mentis spiritum collegisset ad orandum Reginam virginum ut in festo Assumptionis suæ hanc sibi gratiam concedere dignaretur; subito circumsulsit eam lux de cælo, & in medio lucis apparuit Domina mundi, amicta lumine sicut vestimento, habens inter ulnas filium, ætatis, ut videbatur, infantilis. Ex qua visione dum virgo devota stupore pariter & gaudio raperetur; ipsa Regina cæli eam dulciter alloquens, filiumque clare ostendens, locutione & actu ad amplexandum Sponsum suum ipsam curialiter invitabat. Quod illa advertens, sui desiderii non oblita, Creatorem suum matre donante accepit: [puerum Iesum intra ulnas excipit,] quem restrictis manibus ad se stringens, ipsumque sibi appropians, ineffabili jubilabat tripudio, & indicibili dulcedine replebatur. Nec mirum quia invenerat, quem diligebat anima sua; quem in lectulo hujus mundi quærens & non inveniens, magno desiderii fervore & orationis labore, Maria juvante, meruerat [invenire]. Sic igitur Agnes Agno quasi inseparabiliter adhæret: & eum cui interius caritatis nexibus jungebatur, quasi intra se vel se intra eum inserere nitebatur.

[23] Cumq; sic per alicujus horæ spatium Regina cæli absentiam filii, [ab ejusque a se tandem divulsi collo,] propter Agnetis solatium, sustinuisset; tandem finem visioni volens imponere, cœpit Agnetem requirere, ut filium suum ei reddere non tardaret. Quod dum Agnes omnino renueret, asserens se nullatenus [posse] a Sponso tam dulcissimo separari; nec aliquibus blandimentis aut precibus ad restitutionem filii a Matre Domini flecti posset; ipsa Dei genitrix filium suum manibus apprehendens, quadam pia violentia, ad se trahere conabatur. Sed cum Agnes ex alia parte juxta posse traheret & teneret, facta est inter eas caritativa concertatio & pia. [raptam parvam crucem retinet,] In quo certamine dum Agnes se deficere cerneret, quia videlicet Mater ad se filium trahebat totaliter, & de manibus suis paulatim puer Jesus exibat; quamdam Crucem parvulam, ad pueri Jesu collum parvo filo ligatam, tam fortiter apprehēdit, quod potius potuisset manus avelli a corpore, quam crux illa auferri a manu. Propter quod ad Mariæ virginis tactum filius quidem ablatus est, sed crux ipsa remansit in pugno: sicque ab oculis ejus disparuit tam delectabilis visio.

[24] Ex qua quidem disparitione, & sui Sponsi ablatione, tantus dolor cordi Agnetis inhæsit, quod post magnos & horrendos clamores in terram ejulando decidit semimortua. Ad cujus clamorem excitatæ Sorores, ad consuetum orationis locum currentes, ipsam seminecem & quasi mortuam repererunt. Cumq; post aliquod spatium ad se ipsam redisset; interrogata a Sororibus, quid ei accidisset ultra solitū, quod tantam in ea novitatem causasset; tamquam vera sponsa, suum tenens secretum sibi, nulli pro tunc revelare voluit: postea cuidam Sorori Catharinæ, [quæ adhuc servatur,] sibi ex religione & vitæ sanctitate multum dilectæ, secreto facti seriem revelare voluit; crucemq; quam, sibi Dominus dispensative dimiserat, g demonstravit. Quæ crux cum Reliquiis reverenter posita, usque hodie conservatur; & cum veneratione maxima, prima die Maji, post solennizationem sui transitus, cum ceteris Reliquiis, populo manifeste ostenditur.

ANNOTATA.

a Distat a Monte-Politiano castrum Proceni circiter 22 p. m. Razzius, quem sequitar Rebac Porsennæ castrum nominat, sed corrupto vocabulo ait ab incolis vocari Procenam; ratus fortaßis ab antiquo illo Etruscorum Rege Porsena, Tarquiniorum fautore, nomen loco inditum: nos tale nihil apud auctores reperimus; & incolis non Procena, sed Proceno dicitur, Alberto Leandro Procenum.

b Posito per Surdinum nativitatis an. 1268 insistendo, 15 annus Agnetis fuisset Christi 1283, quanao Pontifex erat Martinus 4: alias ad an. 1289 & Nicolai 4 Pontificatum res spectabit.

c In toto Ostiensium Episcoporum ordine nullus Fredericus reperitur; sed nec inter omnes qui tota Pontificia ditione aut in Hetruria hoc seculo fuerunt Episcopi, nedum inter Cardinales: cum autem ex publicis Actis liquidißima sit succeßio hujus primariæ in Romano Patriarchatu Sedis, quam hoc tempore tenebat Latinus Malabrancha Vrsinus, Nicolai 3 nepos & sacri Cardinalium Collegii Princeps; consequens omnino est Fredericum hic nominatum, fuisse Episcopi Vicarium seu Chorepiscopum, & erravisse Surdinum qui ipsum etiam Cardinalem fecit.

d Abbatissam nominatam inventes infra num. 29 & 31. Razzius & Rehac minus recte vocant Priorissam: nec enim Priorissæ ab Episcopo consecrari solent, sed Abbatissæ tantum: consecratam autem fuisse Agnetem mox dicetur.

e Fuerit hic Franciscus de Monaldeschis an. 1280 electus & 1295 ad Florentinam cathedram translatus.

f Addit Surdinus fuisse qui ex eo manna vasa nonnullæ implerint, & devotionis causa diu servarint.

g Seraphinus Razzius, in variis circumstantiis rei seriem mutans (ut solent, qui minus presse ex una in aliam linguam aliquid transferunt) scribit a Sorore ista manum Beatæ, necdum sensibus redditæ, violenter apertam itaque conspectam Crucem fuisse: quam idem Razzius asserit a se frequenter visam, tractatam & aliis ostensam. Sordinus eamdem accuratius describens, ait habere formam quadratæ bullæ sive rhombi, angulis in modum crucis se respicientibus, incujus medio sit parvulum foramen, quale videri solet in parvulis seris: videri autem ex matre-perla sive majori concha, ex qua materia etiam videtur esse annulus sponsalitius Divæ Virginis Perusii asservatus, de quo egimus XIX Martii, ubi de S. Iosepho. Cum eadem & certis orationibus benedicitur etiam aqua, infirmis distribuenda.

CAPUT III.
Reliquiæ per Angelum acceptæ; Olei, pecuniæ, panis multiplicatio miraculosa.

[25] Sed neq; hoc mihi est licitum præterire, quod misericors Deus ex singulari privilegio voluit miraculose illi conferre. [Dominica die in oratione persistens,] Ferunt enim prædictæ Sorores, a relatrices & informatrices meæ, se audivisse ab ejus ore, recitantis de se tamquam de alia, obscure quidem ab ea, sed clare a Sororibus quæ tunc temporis secum erant; quod dum esset in castro Proceni prædicto, assueta erat quandoque in horro monasterii sui sola descendere, ibique juxta quamdam arborem olivarum orationi vacare. Cumque hoc diutius fieret, accidit sanctam Virginem quodam mane diei Dominicæ ad prædictum locum orationis etiam accedere. Quæ ibidem flexis genibus junctisque manibus, juxta morem suum, orando, cum lacrymis repleretur; in tantum excrevit ardor mentis ejus & fervor, quod orationem suam ab auroræ diluculo usque ad altam protraxit b [diem].

[26] [ab Angelo allatam Eucharistiam accipit] Dum autem, intra orationem, recoleret diem esse Dominicam, nec licere talem diem, Missarum solenniis non auditis, pertransire; ex alia parte, urgente dulcedine Sponsi, non posset orationis fervorem dimittere; facta in agonia magis ac magis ferventer orabat. Et ecce post paululum adfuit Angelus, ferens illud Dominici Corporis venerabile Sacramentum, propter quod omnia Missarum solennia dicuntur & fiunt. Quo viso, ancilla omnipotentis Domini humilem reverentiam primo Regi Angelorum, deinde Angelo devote exhibuit; & tandem ipso annuente, de manu ipsius Angeli sacram Communionem recepit: sicque Agnes virgo, ex speciali gratia Salvatoris, nec orationem suam dimisit, nec Sacramentis Missalibus est privata; quin potius Sacramentis ipsis communicatis, Angelorum est præsentia confortata, Nec suffecit largo Datori munerum hanc gratiam semel vel bis facere sponsæ suæ; [per decem vices continuas] sed decem Dominicis diebus continuis repetiit idem munus, ut videlicet secundum Decalogi numerum, in quo est omnis perfectio sanctitatis, sanctissimum Corpus de manu sancti Angeli Agnes sancta, amplius sanctificanda, suscipere mereretur.

[27] Adhuc autem tacere non debeo aliam novam & mirabilem gratiam, [&, ad explendum desiderium adeundi Terram sanctā] quam etiam orando accepit a Domino. Nam cum magno affectu appeteret sancta virgo visitare loca ultramarina, in quibus Salvator noster conceptus, natus, conversatus est & passus pro nostra salute; & de hoc Dominum diutius exorasset, ut si possibile esset ei concederet, modo convenienti, quo sciret ad prædicta loca posse accedere; tandem videns Spiritu sapientiæ sibi dato, hoc dispositioni Divinæ, quæ eam in partibus [Hetruriæ] fructificare volebat, omnino non convenire; humiliter Deum exoravit, quatenus aliquid de terra illa, & rebus quas sua majestas contigerat, sibi concedere dignaretur. Quam petitionem dulcissimus Sponsus virginum sanctæ virgini denegare [nolens], taliter consolatus est sponsam suam. Dum enim ipsa oraret, & quod jam dictum est cum lacrymis peteret; [portiunculā de terra, Christi sanguine aspersa accipit] subito divinitus invenit manum suam pulvere plenam terreo, congelato & duro, ac in lapidis modum redacto. Quæ cum admiraretur quam plurimum, cogitans quid hoc esset; fuit ei a Domino per Angelum revelatum, hanc terram inde fuisse acceptam, ubi Salvator mundi in cruce positus pro iniquitatibus nostris terram illam suo sanguine mad efecit. Attulit etiam ei Angelus præfatus, ad majorem ejus consolationem, quamdam illius pelvis particulam, in qua Salvator noster in tenera ætate constitutus, parvulorum more balneatus extitit. Quæ dona ancilla Christi libenti animo accipiens, humiliterque Omnipotenti gratias agens, ipsa reverenti loco solicite ac devote reposuit, ac simul cum aliis Reliquiis conservavit c.

[28] Licet autem nondum ad opera quæ egit post secundi monasterii ædificationem, ubi ad Montem-Politianum rediit, se sermo noster extendere debeat; propter continuation em tamen historiæ, aliquid quod ei Dominus præstitit, simile ei quod diximus, quamvis multo post tempore fuerit, inserere intendo. Contigit autem post secundi monasterii fundationem, Romam ad quemdam Apostolicæ Sedis d Legatum accedere; quo dum ibidem Apostolorum Petri Paulique limina visitasset, [item de Reliquiis SS. Petri & Pauli,] a Deoque fervore concepto per iter, desiderium aliquid de eorum Reliquiis [habendi] concepisset; totam se in principis Apostolorum ecclesia ad orandum contulit, & Apostolos oravit, quatenus aliquid de eorum Reliquiis sibi concedere dignarentur. Quod & statim completum est: nam ipsa sic devote orante, subito inventæ sunt in ejus gremio duæ vestimentorum particulæ, quarum altera erat præcisa divinitus de veste principalis Vicarii Jesu Christi, altera de Doctoris gentium indumento; sicut ei, antequam inde recederet, fuit a Domino revelatum. Quas quidem particulas devota Virgo devote suscipiens, humiles & reverentes laudes Creatori suo & Apostolorum Principi reddere non tardavit: sicque ad propria cum gaudio remeavit.

[29] Inter hæc secreta mirabilia, quæ omnibus non patebant, cœpit Dominus Sanctam suam coram omnibus illustrare. Nam ea adhuc in prædicto castro Proceni existente, accidit quod in castro Aquæpendentis, eidem castro e propinquo, quidam a dæmonio obsessus, actus horribiles faciens, [Aquam pendentem rogata accedere] omnes sibi conjunctos tristitia pariter & augustia molestabat. Quapropter multis Sacerdotibus convocatis, ut sacris verbis Euangeliorum sanctarumque orationum dæmonem de corpore obsessi expellerent, post multa dicta & facta, inventum est dæmonem non solum non recessisse, sed de eorum verbis non curasse; Domino sic volente, ut ostenderet gloriam Sanctæ suæ. Tandem consanguineis quasi desperantibus de salute, fuit qui dice ret, in castro Proceni esse quamdam sanctissimam feminam. Agnetem nomine, cujusdam monasterii Abbatissam, per quam omnipotens Deus miracula multa demonstravit. Quibus auditis, [dæmonem expellit ab energumeno,] cum cernerent consanguinei dicti obsessi, propter horrendos actus, illuc non posse perducere eum; deliberaverunt ad eam ipsi accedere, ipsamque piis & humilibus precibus inclinare, ut solita caritate ad ipsum infirmum accedere dignaretur. Quod cum fecissent, & instantissimis precibus ipsam cogerent; sancta virgo, quæ nulli erat supposita clausuræ, compassione & caritate commota ac coacta, una cum rogantibus & aliis religiosis feminis ad dictum castrum Aquæpendentis accessit.

Mira res & nostris stupenda temporibus! Statim cum ancilla Christi dictum castrum intravit, dæmon ille superbus & turgidus, qui paulo ante nullum vel nullius verbum videbatur curare, tantæ sanctitatis vim non ferens, [ipso suo in domum ingressu,] cœpit corpus illud huc illucque divertere, & per novos actus violentiam sibi a sancta Virgine factam ostendere. Cum Agnes, magis appropinquans domui, ingrediendo primum pedem in ostii limine poneret, continue dæmon per os obsessi clamavit, dicens: Stare non possum, quia Agnes virgo intravit. Quibus dictis absque omni mora discessit. Qua quidem discessione simul & semel, vellet & nollet, hominem liberavit. Cœperunt omnes adstantes Deum in sua famula venerari, laudibus eam gratificis extollendo: sed Virgo Domini, licet de laudibus sui Creatoris congratularetur quam plurimum; suam tamen gloriam humiliter fugiens, omnibus laudatoribus suis, sanctis & prudentibus responsis & verbis, silentium imponens, concito gradu ad suum rediit monasterium. Non tamen sic miraculum latuit, imo potius sua humilitate amplius extitit dilatatum.

[31] His miraculis etiam addo ea, [Vasculum olei vacuum,] quæ tam frequenter per sanctam virginem omnipotentis dono operata fuere, quam sæpe quorumcumque temporalium suo monasterio indigentiæ aderat. Contigit, in supra dicto monasterio & castro Proceni, Sororibus suis oleum quandoque deesse realiter & omnino: quod ei per Sororē, ad cujus officium pertinebat temporalia ministrare, cum nuntiatum fuisset; famula Domini, in seipsa parumper cogitans, nuntianti respondit: Vide, filia, utrum aliquid, quantumlibet parum olei in vase remanserit. [facit plenum inveniri,] Cum illa diceret, nec unam guttam penitus remansisse, seque ita certe hoc scire, quod frustra esset amplius revidere; Virgo sancta respondit: Crede, filia, quod vas vacuum non est. Redi igitur, & iterum videas: quia indubitanter omnipotentis Dei munere oleum in vase invenies. Ad cujus vocem fidelis discipula humiliter obediendo, ad vas ipsum perrexit, ipsumque plenum oleo usque ad summum invenit. Quæ statim cum hilaritate & admiratione ad Sanctam revertens Abbatissam, [& pro tota Quadragesima sufficere:] miraculum nuntiavit. Illa vero, cui novum non erat, quod a Domino suis precibus obtinuerat, sanctis ac sapientibus verbis hilaritati ejus modum imposuit, ac ut quod divinitus datum erat large dispensaretur admonuit. Quod dispensatrix prædicta fideliter obediendo perficiens, tandem invenit, sicut ipsa postmodum recitavit, quod vas parvum olei, quod vix paucis diebus ad quotidianum usum Sororum solebat sufficere, tunc per totam Quadragesimam in omni necessitate monasterii copiose impensum, abundanter suffecit.

[32] Idem etiam sæpe contigit in castro Proceni & in terra Montis-Politani, [item petuniam in bursa exhausta.] deficiente pecunia pro solvendis ædificatoribus sive aliis creditoribus monasterii sui, ipsa scilicet remittente Sororem bursariam ad bursam iterum requirendam, in qua nihil esse bursaria ipsa ex certa scientia referebat: & tamen ab ea missa, respiciens, invenit in ea denarios, quotquot opus habebant.

[33] Adhuc autem simile huic est, quod misericors Deus per famulam suam ostendit in castro Montis-Politiani prædicto. Dum enim in monasterio, ubi nunc Reliquiæ ejus venerabiles degunt, [panem miraculose multiplicat; idq; semel,] ipsam Sorores, quas duodecim collegerat, quadam die [monerent] panem omnino deficere; ancilla Christi suas cœpit filias dulcibus confortare verbis, atque caritative monere, ut de divinæ largitatis abundantia nullo modo diffiderent, promittens divinum auxilium esse propinquum. Cumque Soror, cujus officium erat respondere pulsantibus, ad rotam accessisset, invenit virum attulisse quatuor panes parvulos, qui vix ad duarum Sororum escam sufficere potuissent: quos cum Deo & viro illi gratias agens accepisset, ad suam & sociarum spiritualium spiritualem matrem gratulabunda detulit, dicens: Ecce Domina verbum, quod modo dicebatis, Dominus implere cœpit: & hæc dicens, ostendit panes allatos. Quos cum sancta Virgo vidisset, statim præcepit mensam lætanter apponi, Sororesque more solito sedere. Post quod paniculos illos in suas sanctas manus accipiens, gratias agendo benedixit & fregit, discumbentibusque gratiose distribuit. Quo facto ita dicti panes creverunt in manibus ejus, quod Sorores prædictæ saturatæ sunt & repletæ: remanseruntque reliquiæ adhuc tantæ, quod plures aliæ saturatæ fuissent.

[34] Hoc autem miraculum de panibus multiplicatis, ac etiam de novo inventis, [iterum,] sæpius & frequenter Dominus per famulam suam ostendit. Dum enim quandoque puellæ parvulæ, quæ monasterium in juvenili ætate erant ingressæ, puerorum more extra horam refectionis panem peterent ad edendum, panisque omnino deesset, nec propter hoc infantes desisterent a petendo, sed potius querulosis vocibus & puerilibus magis instarent; sancta virgo, earum auditis clamoribus, supradictam Sororem Catharinam sibi dilectam festinanter vocans, mandavit ut panem petentibus puellis afferret. Quæ cum respondisset, nec modicum quidem panis in monasterio esse; omnipotentis Dei famula iterato mandavit, quatenus ad arcam, ubi panes reponi consueverant, rursus accedens, panem quem inveniret portaret petentibus, ut manducare valerent. Cumque illa, mandato constricta, obediens ad arcam redisset; invenit eam tot panibus repletam, quot ejus capacitas capere poterat: cum tamen ex querimonia dictarum puellarum eam aperiens, vacuam omnino reliquisset. Qua ex causa stupens pariter & gaudens, gratias Altissimo reddidit, panes infantulis dedit, & reliquos pro monasterii necessitatibus reservavit.

[35] Eadem etiam Soror Catharina retulit relatricibus meis, quod in castro Proceni, [ac tertio.] ubi ipsæ relatrices cum sancta Virgine tunc fuerunt, semel in monasterio deficiente pane totaliter, adveniente hora qua Sorores cibum sumere deberent, ancilla Christi mensam apponi jussit, & Sorores omnes sedere, ipsaque pariter sedit ad mensam: cumque eas ad patientiam hortaretur, illæque se disponerent ad herbas crudas sive quodlibet aliud, quod Dominus daret, sine pane cum gratiarum actione sumendum; Virgo devota suis filiabus compatiens, materno affectu paulisper intra se oravit Dominum: & finita oratione, magna cum hilaritate in altum respiciens, manusque levando, quasi aliquid accipere vellet, porrigens; subcinericium panem traxit ab aëre. Quem super mensam declinando ponens, post gratiarum actiones inter omnes divisit: sicque totum collegium satiavit, ac si tota mensa panibus plena fuisset. Nec mirum: quia manus Angelica panem illum detulerat, quem factor omnium segetum largiter miserat.

ANNOTATA.

a Razzius hæc ita transtulit, quasi scriptum sive subscriptum a pluribus Sororibus testimonium de sequenti gratia Agneti facta inveniatur. Rehac, expresse scriptum authenticum nominat in archivio monasterii inveniendum, quod non videtur ex verbis Legendæ sequi, sed contrarium potius.

b Multo ineptius idem Rehac, nemine præeunte, definit,fuisse quintam horam vespertinam: evidens enim est tali hora, qua nefas est sacrificium celebrare, dubitaturam non fuisse Sanctam, essetne, dimissa oratione, ad Missam accessura, nec ne.

c Narrat Sordinus quod ante non multos annos (scribit autem 1606) D. Dominico Danesio Politianensi, sedulo requirenti quidquid ad hanc Beatam spectarat aliquando, relatum fuerit a D. Lucretia Pia Sforza Marchesana, Proceno oriunda, aliquas Reliquias quæ olim B. Agnetis fuerant, servari intra quamdam statuam Deiparæ Virginis; qui eodem se contulisset, & statuam sibi indicatam reperisset in æde S. Martini Franciscanorum Scarpantium, ad latus dextrum altaris majoris; jusserit eam deponi, accurateque scrutatus observarit tandem, quod in vertice ipsius essent indicia cujusdam aperturæ: cujus orificium, hactenus a nemine in illa statua nötatum, cum ferro reserassent, inventi sunt convolvuli quidam, quorum unus terram ex parte rubesactam continebat, alii alia velut Reliquiarum frustilla, præsentibus tum aliis tam secularibus quam religiosis istius conventus, tum R.P. Mag. Antonio postea Episcopo Signino: qui alius esse non potest quam Marcus Antonius Salomonius, ad istam Sedem promotus (ut ait Vghellus) an. 1591, unde reī gestæ tempus intelligas. Creditum ab aliquibus est, ex ruinis monasterii, ultimum sub Clemente VII destructi, servatam statuam ad adem S. Martini delatam fuisse.

d Nempe in Galliis tunc agebat Pontifex Clemens VI Quid autem si Legatus hic fuerit Arnaldus Episcopus Sabinensis anno 1310 creatus, & sequenti anno Romam missus ad coronandum Imperatorem Henricum ac res Italiæ componendas; a quo concessas esse 40 dierum indulgentias novi monasterii fabricam promoventibus scribit Surdinus? Facta ergo hæc fuerint antequam ille anno 1313 Avenionem in Gælliam rediret.

e Intervallum est p. m. dumtaxat 4 aut 5 inter Procenum & Aquam-pendentem. Ferdinandus di Casliglio, quem sequitur Rehac, fingit eam pro caußis monasterii Procenensis Roma redeuntem hac iter habuisse: contrarium ex hoc contextu apparet.

CAPUT IV.
Agnetis in morbis patientia & erga proximum caritas divinis favoribus honorantur.

[36] Erecta igitur sancta virgine in virtutum culmine, voluit omnipotens Deus, ut mirabilior appareret in adversitatis nocte, signa lucida demonstare, quæ in prosperitatis die ostenderat. Contigit enim sanctam virginem in supradicto castro Proceni (ubi decem & septem annis a moram dicitur contraxisse) post quintum decimum annum a fundatione monasterii, [Glorioja Deiparæ visione recreata,] & inceptione suæ asperrimæ pœnitentiæ superius dictæ, infirmitatem gravem & diuturnam incurrere; quam ut magis patienter portaret, Sponsus virginum, per quamdam dulcem & lætam visionem, suam sponsam voluit prævenire. Cujus quidem visionis series talis est. Videbatur enim ancillæ Christi se raptam in paradiso, ibique arcana Dei videre, & mirabili tripudio jubilare. Cumque sic exultaret, vidit gloriosam virginem Dei Matrem in sede majestatis suæ sedere, & coram eo Angelorum multitudinem sibi assistentium: quorum quidam ante faciem ejus gloriosam quibusdam pulcherrimis manutergiis auram excitare videbantur, prout consuetum est nimio calore ferventibus fieri: quidam autem melodis vocibus & dulcibus consonantiis dulcisone decantabant, illam devotam Sequentiam, ad honorem ipsius Virginis editam, quæ incipit, Vernansrosa, spes humilium b præcipua, &c. Ad quorum cantum dum Agnes virgo indicibiliter exultaret, tum propter jucundam visionem Reginæ Virginum, tum etiam propter devotum obsequium Angelorum, post tantam moram, quanta Altissimo placuit ancillam suam lætificare, & finem tantæ jucunditatis imponere, disparuit visio; & Agnes in se reversa est.

[37] In qua visione voluit Conditor omnium nuntiare, corporalem adversitatem futuram, & ipsam ex impatientia, sua refrigerante gratia nullatenus ruituram: [intelligit morbos sibi obventuros,] aperte dixisset omnipotens Deus, Afflictionem quidem in corpore sustinebis, sed mea refrigerante gratia ac dulciter consolante, absque impatientiæ tædio cuncta portabis. Scimus enim Reginam cæli auræ refrigerio non indigere, nec vocis consonantia opus habere: sed omnia illa propter Agnetem sunt figurata, ad suum refrigerium demonstrandum. Ex quo quidem refrigerio tantam consolationem accepit, quod etiam postquam ad seipsam rediit, non potuit se continere, quin illam devotam Sequentiam, [& solatiis divinis relevandos:] quam ab Angelis decantari audierat, ipsamet voce altissima intonaret; cum tamen ab homine verba illa vel cantum dictæ Sequentiæ nunquam audivisset. Sane post hanc hilaritatem tam dulcem, cœpit sancta virgo corporales sentire molestias, &infirmitate non modica toto tempore, sed maxime in capite gravari. Quæ cum non posset propter hoc a suo fervore temperari, cum omne corporis malum derideret: conabantur sorores & filiæ eam [inducere] consilio medicorum & Confessorum suorum mandato, ut pœnitentiæ suæ rigori modum imponeret; & ut cibos mutans, ac in stratus mollitie recubans, sanitati sui corporis provideret. Sed cum illa invitissime a consueto rigore tepesceret, allegans inimico proditori compatiendum non esse; tamen sicut tota humilis, obedientiæ sacrificium præ omnibus eligens, ne in suo sensu pertinax esse videretur, consulentium & mandantium voluntati suum velle submisit.

[38] Quod statim ut Sorores senserunt, carnes diligenter & solicite paraverunt, [horum causa appositas sibi carnes] & coram sancta virgine ut comederet de tulerunt. Quod cum illa videns nimis horresceret, ex eo quod ei appareret nimius motus de extremo ad extremum, scilicet de jejunio panis & aquæ ad carnium comestionem nimis subitus motus; cœpit Sorores rogare, ut eam ad tantam incontinentiam, maxime in infirmitatis principio, non deducerent: sed si omnino vellent eam consuetos mutare cibos, saltem pisces vel alia quadragesimalia sibi afferrent. In cujus oppositum cum omnes Sorores, importune instarent, ac collatum cibum modis omnibus comedere cogerent; ipsa paulisper intra se rediens, ac spiritum ad orandum Dominum colligens, humiliter poposcit a Domino, quod cibum illum in piscem sua potentia commutaret: quod ut petiit, ita factum est. Nam subito, [oratione in pisces convertit.] omnibus filiabus suis cernentibus, pariter & stupentibus, sunt carnes mirabiliter in piscem transformatæ: quod famula Dei intuens, cum gratiarum actione alacriter suscepit, quod prius ex asperitatis consuetudine sumere non volebat. c

[39] Indignum vehementer existimo & incongruum valde, si aliis suis virtutibus recitatis, aliquid de caritate sua, quæ regina est virtutum, dicere non velimus. Et quia caritas, qua bonum erga proximum operamur, duplici membro dividitur, spirituali simul & temporali; a temporali incipientes, ad spiritualem postmodum veniemus, ut per imperfectiora deveniamus in perfectorum cognitionem. Legisse enim me memini in quadam nimis brevi Legenda, hactenus de ea composita, quod adhuc existente virgine sancta in castro Proceni, contigit semel hiemali tempore, de mense d hiemali, transire per dictum castrum quosdam viros magnæ pœnitentiæ, laudabilis famæ, [Religosos quesdam hospites hieme excipiens] & sanctitatis eximiæ, quorum vita erat in solitudinibus habitare, & solum contemplationi sui Conditoris vacare. Qui cum ad monasterium, ubi Agnes præerat, propter ejus famam, caritatis gratia, declinassent; famula Dei servos Dei omnipotentis, instinctu quodam spirituali, cognoscens, ipsos mira cum caritate & veneratione recipiens, postquam cum eis sancta colloquia & ædificatoria habuit, ad cibum sumendum de eleemosyna monasterii sui coegit; ipsaque pariter ad mensam cum eis, ut diutius loqui possent, quasi cibum sumptura, consedit.

[40] Cumque cibus esset allatus, & coram singulis cum pulmento singulæ paropsides positæ; [religiosa mensa & colloquio,] dum collocutio sancta simul cum cibi sumptione fieret; subito miraculose rosa pulcherrima, miri odoris delectabilisque coloris, in Agnetis paropside, cunctis videntibus ac mirantibus, est inventa. Quod cum sancti illi viri aspicerent, mutuoque signa admirationis ostenderent, sancta Virgo hæc perpendens, suæ sanctitati imputari, statim sicut vere humilis talem sententiam dicitur protulisse: Ideo omnipotens & misericors Deus, tempore frigido, [rosa de cælo missa honoratur.] florem æstivum, pulchrum & odoriferum, nobis sua benignitate mittere voluit; quia vos igne caritatis vestræ, nostras mentes frigidas accendistis, ac pulchritudine sanctorum documentorum, odoreque exemplorum virtuosorum, nos delectabiliter confortastis. Illis autem e contrario dicentibus, non eis, sed sibi rosam missam a Domino, ex quo patebat suis hoc meritis Dominum concessisse; facta est inter eos pia concertatio: ex quo mirum in modum utriusque victoria, & plenior quam prius exstitit concordia. Itaque in hoc unanimiter conveniunt, quod mirabili Deo, juxta posse, gratiæ referuntur & laudes. Post quæ volentes illi servi Domini cœptum prosequi iter, post multa sancta colloquia valedicentes famulæ Dei, ab ea ædificati mirabiliter, recessere.

[41] Alio tempore erat in dicto castro Proceni castrensis quidam, [amicum suum, per annos 30 numquam rite confessum,] sanctæ Virginis familiaris, ac sui monasterii benefactor: qui cum se suis orationibus sæpius commendasset; ne periret is, pro quo tam acceptæ preces Domino fundebantur; sibi oranti talis fuit de eo visio demonstrata. Videbat enim ancilla Christi, in quodam loco inferni vacuo, dæmones parare horribiles pœnas, ignem accendere, ollas superponere, & instrumenta ad tormenta inferenda colligere: quæ cum a Domino peteret, pro quo tam horrenda supplicia pararentur; responsum est ei, quod pro illo castrensi, pro quo ipsa Dominum toties precabatur. Ad quam responsionem illa, tota igne caritatis accensa & compassionis, causam tam diri supplicii inquisivit, ut posset antequam moreretut, per sufficientem correctionem illum a tantis liberare periculis. Cui rursum responsum fuit, quod idcirco pœnas tam immanissimas merebatur, [visis pœnis ideo ei paratis apud inferos,] quia triginta annis continuis nunquam fuerat per veram confessionem a peccatorum nexibus absolutus. Quod illa audiens diligenterque notans, postquam ad se rediit, statim dictum castrensem per festinum advocavit nuntium. Qui cum sine mora venisset, causamque tantæ festinationis quæritasset; illa sermone caritatis pleno prædictam ei visionem enarravit, ac dulcibus verbis ad confessionem inducens, advocato Presbytero statim eum pure & humiliter confiteri fecit. Post quam confessionem per breve tempus idem vir infirmitate correptus, ad extrema perductus est. Cujus animam sancta virgo, in suo monasterio posita, vidit de corpore egredientem, ab æternis incendiis, [monitum liberat a periculo.] sibi prius ostensis, suis meritis ac virtute confessionis salvatam: quod cum Sororibus nuntiasset, illis de infirmitate scientibus, sed de morte penitus ignorantibus, post modicum adfuit nuntius, qui dixit, illa hora, qua sancta Virgo dixerat, ipsum omnino vitam finisse.

ANNOTATA.

a Surdinus pag. 33 dicit Agnetem Proceni fuisse annis 22. An ideo fortaßis ipsam anno 1268 natam statuit? Optarem scire cur ab auctore suo recedat, alias (supponendo Agnetem rediisse ad Montem-Politianum circa an. 1306, quod ait, & publicis tabulis fundati monasterii scire potuit Surdinus) alias, inquam, dicere mallem anno 1289 venisse Procenum & anno 1274 natam fuisse; atque ita anno 1317 moriens fuisset annorum non 49 sed solum 43. Eamdem temporis rationem sequitur Razzius.

b Surdinus legit propitia.

c Addit idem, hujus sic transmutati cibi usu eatenus restauratas vires, quatenus ad monasterii regimen necessarium erat.

d Ait idem, Ianuarium fuisse. Hunc sane Carolus Magnus sua Teutonica lingua Wintermant vocandum instituit, quod ad litteram est Mensis Hiemalis.

CAPVT. V.
In monte Politiani, eo loco ubi publicum lupanar fuerat, monasterium Ordinis Prædicatorum extruit Agnes, divinitus excitata & adjuta.

[42] Scire te volo, Lector carissime, quod dum Virgo sancta in dicto castro Proceni moram faceret, [Visitatis in Monte Politiani consanguineis suis,] seque Creatori suo placitam ac hominibus mirabilem pariter ac venerabilem suis virtutibus exhiberet; cœpit ejus opinio & fama circumquaque diffundi, in tantum ut ad castrum Montis-Politiani, quod a dicto Proceno per viginti duo distat milliaria, magnus ac bonus rumor de ejus virtutibus perveniret. Propter quod moti terrigenæ, & potissime gradu consanguinitatis sibi adstricti, eam personaiter a adeuntes, precibus humilibus cogere nitebantur, ut ad suæ terram originis redire, & ibidem inhabitare disponeret; putantes se magno thesauro fore ditatos, si tam venerabilem Dei famulam secum habere possent. At illa, quæ pedem habebat plumbeum gravitate virtutis, nolens per diversa vagari, id quod petebatur omnino negavit. Quibus multum instantibus & diversis de causis inducentibus, tandem obtinuerunt ab ea, ut saltem ad dictum castrum Montis-Politiani gratia visitationis accederet, suis attinentibus ad tempus gaudium de sua præsentia impensura, ac ad suum monasterium postea reditura.

[43] Quæ cum pro promissione explenda, decenti & honesta comitata societate, illuc accessisset, [per visionem SS. Augustini, Francisci & Dominici,] Dominoque disponente dispositiones loci vidisset; ad suum monasterium, cum aliquali appetitu condescendēdi voluntati dictorum petentium, est reversa; maxime propter displicentiam, quam Deo volente conceperat, de publica inhonestate, quæ in quodam colle, prope portam dicti castri sito, committebatur. Post quam reversionem nihil volens disponere, quod cum dispositione divina non concordaret; cœpit sedula & ferventi oratione divinam exorare clementiam, ut quid eam agere oporteret, quid suæ esset placitum voluntati, sibi per revelationem misericorditer dignaretur ostendere. Et quia ejus oratio, sicut ex superioribus potes colligere, vacua redire non poterat; idcirco omnipotens Deus famulam suam supernaturaliter instruendo, tali visione consolari disposuit. Videbatur siquidem ancillæ Christi, quod quoddam mare sub ejus esset b pedibus, in quo tres magnas & pulchras videbat naves: [quorumultimus ipsam ad se traheret,] in quibus tres intuebatur Patronos & Ecclesiæ columnas, videlicet Augustinum, Dominicum & Franciscum: Quorum cum quilibet ad suam navem sanctam virginem trahere vellet, & maxime B. Franciscus, allegans habitum, quem tunc ipsa gestabat, cum habitu Sororum suarum quasi totaliter concordare; post longam concertationem, dixit gloriosus athleta B. Dominicus aliis dūobus consociis: Non sic erit, ut dicitis: sed in mea stabit navi, quia sic omnipotens Deus disposuit. Et extendens manum, traxit eam, & in suam introduxit navim: sicque simul & naves & Patroni disparuerunt.

[44] Hic tamen visio non fuit consummata: [docetur ibi ab ea fundandam ecclesiam] sed statim adfuit nuntius Domini, qui sanctam Virginem taliter informavit. Recordaris, inquit, cum adhuc esses puella, in primo monasterio, ubi primo religionis habitum assumpsisti, te a Domina accepisse miraculose tres lapides, dictumque tibi fuisse, quod ædificatura eras ad huc vivens ecclesiam nomini suo? At illa respondit, Et recordor, & gratias ago: quia hoc monasterium ipsa juvante ædificavi. Cui statim per loquentem responsum est: Non est hæc ædificatio, illius promissionis completio: sed ibis ad castrum Montis Politiani, unde originem traxisti; ibique super collem, ubi nunc publicæ habitant peccatrices, [& monasterium loco lupanaris] ipsum inhonestate sua fœdantes, ædificabis ecclesiam sub perpetuæ Virginis Mariæ vocabulo: ubi etiam fundabis monasterium Virginum, quod collegium ad omnipotentis Dei servitutem congregabis; ut locum, quem turpitudo luxuriæ operante diabolo defœdavit; illustrante Domino & tuum opus perficiente, sanctitas castimoniæ & pudicitia virginalis exornet.

[45] Et quia tam boni operis odor diffundetur per loca vicina, [sub regula Prædicatorum.] ideo religiosi in locis illis degentes, te & tuum monasterium sub sua cura multum habere optabunt: quia vero Fratres Prædicatores illis in locis conventum non c habent, disposuit magnæ misericordiæ Deus, quod te & tuum collegium illorum curæ submittas, habitumque illorum assumas: ut sic per te, non solum in sexu muliebri, sed etiam in virili, servitium suum multiplicatis servitoribus augmentetur. Et hoc est quod in visione trium navium & trium Patronorum te trahere volentium, uniusque sola attractione, tibi paulo ante fuit ostensum: ut scilicet sub habitu B. Dominici de cetero, cum Sororibus præfati monasterii, Deo omnipotenti militare studeas, & secundum illius Ordinis instituta te tuumque monasterium gubernare contendas. Confortare igitur & viriliter age: quia Dominus tecum erit, in omnibus operibus tuis. His dictis pariter vox loquentis & visio, disparuit; virgoque ad seipsam rediens, immensas gratias omnipotenti Deo referre non distulit, de tam clara visione, tam completa informatione, & tam larga adiutorii sponsione.

[46] His igitur tam altis & salutiferis monitis informata famula Domini, [& ad montem Politianum regrediens, animi propositum a micu exponit;] tamquam corpus figuræ sphæricæ ad motum perfectum perfecte disposita, divinæ inspirationis tactu pulsa, omni mora postposita, postquam vices suas cuidam discretæ Sorori, quæ locum suum in monasterio teneret, commisit; ipsa una cum Sorore Catharina, sibi familiaritate singulari constricta, ad castrum Montis-Politiani prædictum celeriter advenit. Ubi cum consanguineis & attinentibus sibi votum suum de fundando monasterio expressisset; cœperunt illi, gaudentes quia petitionis suæ effectum obtinerent, inter se de loco habili & disposito quærere. Quod sancta virgo perpendens, eos taliter est affata: Non oportet vos solicitari, quia jam Deo docente inveni: dum tamen mihi velitis manus vestras porrigere adiutrices. Intentionis meæ est in colle prope portam situato, ubi nunc publica inhonestas committitur per feminas peccatrices, fundare; & collegium religionis & honestatis, expulsa inde fœditate peccati, congregare.

[47] At illi admirantes suum laudabile & inusitatum propositum, [pecuniaque ab iis subministrata,] exquisierunt ab ea, quod adiutorium sibi ab eis in tali negotio vellet impendi. Quibus illa respondit: Adiutorium vestrum in hoc requiro, ut si habetis pecuniam, mutuetis; si non habetis, fide jussores mei apud mutuantem esse velitis; quatenus valeam omnes illius collis pertinentias integraliter emere: & spero firmiter in omnipotentis Dei adjutorio, quod pecuniam, quam mutuaveritis sive pro qua fide jusseritis, in brevi tempore absque vestri dispendio rehabebibitis. Dant ergo fidem Virgini omnes propinqui; & fide jussione data pecuniaque recepta, [locum emit,] sub spe futuræ remunerationis divinæ, manum misit ad fortia sancta virgo: & colle superius dicto integraliter ac juridice empto, expellit a sua habitatione diabolum, & constituit Domum Christi: sicque nox in diem reducitur, & tenebræ convertuntur in lucem, mirabilisque Deus in Sanctis suis per suam famulam de magno malo magnum elicit bonum, [elimnatis meritritibus moniales constituit,] sua indicibili virtute & potentia. Mirantur omnes castrenses & loci illius terrigenæ, tum quia vident sanctimonialem feminam, nil habentem, tam magnam pecuniæ quantitatem, mille scilicet & ducentas libras monetæ Senensium, expendentem; tum etiam quia cernunt inhonestatem turpissimam in tantam castimoniam tam subito mutatam; admirationique laudes adiungunt Creatori, ac sanctam virginem ex tam virili principio incipiunt venerari.

[48] At illa, tamquam bellatrix robusta, post forte principium, fortius prosecutione exequitur, [ecclesiam construit,] & fœditatis diabolicæ domo prostrata, viriliter domus Dei ædificationem aggreditur, die noctuque sedulis & ferventibus precibus promissum auxilium implorando a Domino. Diffunditur ergo odor sanctitatis ejus, & augetur quotidie amplius apud audientes facta ejus admiranda præterita ac præsentia; & ad suæ caritatis fragrantiam currunt undique virgines, suam virginitatem Deo voventes, & perpetuæ obedientiæ se humiliter supponentes. Illa vero, sicut tota catholica, nolens nisi per ostium intrare, Diœcesanum adiit d Episcopum, & licentiam una cum Sororibus humiliter petiit, [suscipit regulam S. Augustini,] ecclesiam sub vocabulo perpetuæ Virginis Mariæ fundandi, B. Augustini regulam profitendi, ac sub eadem regula monasterium fundandi. Quam licentiam, sicut petierat, divino nutu plenarie & gratiose obtinuit e; sicut publicæ etiam f duplicatæ, quas ego pluries vidi, usque hodie manifestant. g Insuper post alicujus temporis spatium, primo ab ipso Episcopo, [& Ordinem B. Dominici.] deinde a quodam Cardinali Legato Apostolicæ Sedis, ut divina impleretur dispositio, obtinuit, ut cura monasterii ipsius committeretur Ordini Predicatorum plenarie & omnino: in cujus rei testimonium extant privilegia sigillata h. Vt clare suos per Vicarios summus Pastor ostenderet, Agnetis opus in conspectu suæ Majestatis acceptum esse. i

[49] Non solum per Vicarios suos, sed etiam per seculares personas fideles, voluit Dominus ostendere, Agnetis opus sibi gratum existere. Nam, [eidem operi applicantur 100 libræ,] ut cuiusdam fidelissimi viri ipsius castri Montis-Politiani narratione didici, antequam sancta Virgo ad ipsum redisset, contigit quemdam virum Montis-Politianensem, appropinquante vitæ termino, de corpore egredi: qui antequam moreretur suum condidit testamentum, & inter alia legavit cuidam filiæ nuptæ centum libras Cortonenses, quas pro suarum peccatorum remedio per eam voluit in illud opus expendi, quod magis omnipotenti Deo esset acceptum. Post cujus mortem cum fidelis filia patris sui voluntatem solicite adimplere curaret, ignoraretque quod opus esset in conspectu Dei magis acceptum; servos & ancillas Dei humiliter adiens, precabatur humilius, ut pro ea orarent, quatenus sibi Dominus ostendere dignaretur, quomodo dictam pecuniam pro salute animæ patris sui expendere posset. [ex testamento impendi jussæ ubi Deo gratius foret,] Cumque inter alios rogasset pauperculam quamdam & infirmam, quæ in magna humilitate & patientia Domino serviebat; atque ut eam magis arctaret, de suis temporalibus bonis ejus necessitatibus subvenisset; illa, ut benefactricis suæ precum non immemor, ac petitioni ejus satisfacere cupiens, juxta posse suum spiritum ad deprecandum Deum collegit, ut dispensatrici suæ ostenderet quod volebat.

[50] Dum autem oraret, facta est in ecstasi, viditque in colle prope portam sito, [propter visionem de loco illo pia mulieri factam,] ubi sancta Virgo ædificatura ecclesiam erat & collegium Virginum collectura, de loco ubi nunc Sorores ad divinas laudes promendas horis Canonicis congregantur, quamdam scalam ascendere usque ad cælum, quæ summitate sua cælum tangebat; & Angelos ascendentes & descendentes per eam, Quod cum dictæ filiæ defuncti patris fideliter retulisset; illa visionem intelligere non valens (maxime quia tunc ibi peccatrices publicæ residebant; & in loco, unde scala visa fuit scandere, quædam diabolica vetula, totius nefandi sceleris mater, impudicitiæ recollectrix, in suis iniquitatibus habitaret) iterum rogavit præfatam Christi ancillam pauperculam, [cum ibi ad huc meritrices habitarent.] quatenus Dominum precaretur, ut clarius ostenderet quod volebat. Sed cum illa oraret, & eamdem visionem Dominus vice quadam k replicaret, nec dicta legatrix hoc intelligeret; contigit post modicum temporis intervallum Agnetem Virginem de castro Proceni venire, dictum collem emere, diabolum expellere cum fœditatibus suis, ac sanctitatis domum inchoare. Quod illa dum aspiceret, videretque visionem illius pauperculæ gratiose & mirabiliter declaratam, statim pecuniam illam Agneti Virgini obtulit, dicens: Gratias omnipotenti Domino ago, qui te huc misericorditer misit ad hanc recipiendam eleemosynam, & patris mei animam liberandam. Cumque supradicta omnia per ordinem retulisset, cœperunt ambæ Altissimum magnificare, & quantum inceptum opus Deo gratum esset clarius intueri.

ANNOTATA.

a Ioannes Rehac a S. Maria imaginatur sibi, rem fuisse actam per litteras.

b Idem inducit Sanctam, sua privatim navi utentem.

c Habebant tamen, inquit Surdinus, ibidem hospitium ad usum transeuntium Fratrum; primum quidem circa ecclesiam parochialem, deinde anno 1276 concessus eis erat locus juxta domos Agnelli Danesi & Petri Salimbeni, cujus posseßionem inivit 5 Iunii Fr. Ben-defendens: acceßit anno 1296, intercedente Ioanne Pauli tum Provinciali provinciæ Romanæ, postea Nicosiensi ac denique Pisano Archiepiscopo, domus ex bonis cujusdam Francisci Crespori, propter receptos hereticos ad fiscum ecclesiasticum devoluta: addidit anno 1300 Agnellus Danesi aliam vicinam domum: adeo ut non tantum ad paucos dies illac transeundo, sed etiam temporeQuadragesimali & Paschali concionum habendarum causa subsistentes, diutius & commode morari istic possent Patres.

d Ildebrandinus, Comitis Guidii de Romena filius, creatus anno 1290, Imperialis & Pontificius per Italiam Vicarius, ob totam fere Æmiliam Ecclesiæ redditam; obiit anno 1313.

e Surdinus addit executionem commissam fuisse B. Bonaventuræ Forteguerri Pistoriensi, tunc Priori conventus S. Mariæ Servorum in Monte-Politiano; eumdemque excepisse primarum Sororum profeßionem, quarum præcipuas nominat, Catharmam, Danielam, Luciam, Matthiam, Ciam & Margaritam. Agit de hoc Bonaventura pluribus locis Gianius in Annalibus Servorum B. M. sed Bonacursium cognominat, aitque lib. 7 cap. 2 Vrbe-veteri defunctum an. 1311, 14 Decembris, miraculis a morte clarum.

f Duplas vocat Caßiodorus, ex eo fortaßis quod sub Romanis ad majorem cautelam solenne fuerit actuum publicorum gemina scribere exemplaria, ut altero pereunte superesset alterum: Franci etiam hodie doubles vocant, utique ex Iure Romano, in quo tamen, uti & apud Suetonium plerumque ejusmodi publicas litteras, præsertim Principum, invenies dici Diplomata, voce Græca.

g Addit Surdinus B. Agnetem, communi consensu electam Abbatissam: quam electionem Episcopus Aretinus jusserit per D. Bindum Rectorem ecclesiæ S. Bernardini examinari, publicari & confirmari.

h Idem postea, teste Surdino, plenius confirmatum fuit tempore Innocentii VI anno 1352 per Ægidium Cardinalem tit. S. Clementis. Primus autem ex ordine qui hac occasione cum titulo Prioris & Confessarii stabiliter cœpit in Monte-Politiano habitare, fuisse dicitur Fr. Bartholomæus, qui infra num. 56 truncato nomine dicitur Fr. Meus.

i Adde ex Surdino magnam partem conventus, a B. Agnete levi opera structi & arundinibus tecti, intra breve tempus corruisse: ad cujus restaurationem conferre sumptus rogata communitas sit, causam perorante anno I, II die 6 Aprilis Guilielmo Pecora: Arnaldus item Cardinalis & Episcopus Sabinensis Legatus Apostolicus concesserit 40 dierum Indulgentias opus Juvantibus.

k Etiam tertia vice replicatam dicit Surdinus.

CAPUT VI.
Visum cæcæ reddit Agnes: gravem morbum incurrit; balneum adit, suaque virtute & miraculis illud illustrat.

[51] Postquam in montibus Virgo Christi domum Domini fundasse se vidit, [Aucto Sororum numero] cœpit quotidie robustius agere; & sicut vera planta, quam Pater cælestis plantaverat, uberiores fructus emittere: propter quod suum monasterium numero cœpit & merito augeri. De cujus augmento, quia Deo incrementum dante, hodie melius demonstrat effectus quam verba, ad presens silentio prætereo: non enim Sororum suarum, sed ejus Legendam pro nunc scribere statui. Ipsius igitur mirabilia recitare intendens, monuisse te velim, lector carissime, quod plura gesta miranda hujus Virginis sanctæ, quæ postquam secundum fundavit monasterium facta fuere, propter continuitatem materiæ in præcedenti parte legisti, sicut ibi tibi prædictum fuit.

[52] Pro aliis, quæ ibi scripta non sunt, recitandis, scire te volo, quod augmentato Sororum numero, [cum earum unam visis orbatam] contigit quandam earum nomine Mitam infirmitate a quadam capitis gravari, in tantum quod debilitata visiva potentia, post alicujus temporis spatium totaliter visum amisit. Quod videntes qui ei carnaliter attinebant, inquirere cœperunt, si cæcitati ejus aliquod posset remedium adhiberi: & dum inquirunt, inveniunt per quædam (ut existimo) fabulosa, quod in quodam castro propinquo erant nobiles de cujusdam Sancti progenie, qui virtutem habebant cæcos illuminandi. Ad quos cum dictam Sororem Mitam ducere disponerent, & apud sanctam virginem precibus importunis instarent, [remedii causa educere vellent propinqui,] ut ipsam claustrum egredi permitteret, dictos nobiles adituram; ancilla Christi eos dulcibus verbis allocuta, prudenter ab eis dilationem temporis impetravit: infra quod tempus lacrymosis precibus Dominum deprecata est quatenus Sororem evagari non permitteret.

[53] [ipsa eidem reddit sanitatem oculorum,] Quo facto, firmiter sciens Sponsum suum nihil sibi denegaturum, cognoscensque per spiritum quod de malo illo bonum vellet Deus elicere, dictam Mitam virginem accersiri fecit? cui post aliqua verba dixit: Mita filia, si clementissimus Dominus de sua consueta pietate de recuperatione visus tibi gratiam fecerit, visne temporibus quibus vixeris, quod tibi injunxero adimplere? Ad quæ illa, Domina, inquit, Mater, quidquid mihi tua mandaverit sanctitas, cum Salvatoris adjutorio, totis viribus adimplere curabo. Quibus dictis sancta Mater adjunxit: Volo filia mea prædilecta, quamdiu vixeris numquam istis oculis damnum aliquod temporale, sive pro damno aliquo temporali defleas b, ob nobilissimi Sponsi tui amorem. [pactæ ut iis non fleret temperalia damna.] Quod cum illa annuendo promitteret, omnipotentis Dei famula immaculatis suis manibus signum sanctæ Crucis super ejus oculis edidit, & continuo eam pristinæ restituit sanitati: sicque evagatione vitata, ac fletu temporalium damnorum correpto, Sanctam suam misericors Deus tanto decoravit miraculo, ut omnibus tam Sororibus quam secularibus, de virtute ejus ac sanctitate, verissima ac clarissima notitia præberetur; fidelibusque omnibus imposterum, de ipsius adjutorio, firmissima sequeretur fiducia.

[54] Licet omnipotens Deus ancillam suam, tamquam verum aurum, in tribulationis alicujus fornace in castro Proceni probasset: quia tamen de virtute in virtutem suam sponsam volebat ascendere, ut altioris perfectionis gradum eam attingere faceret, per asperioris & diuturnioris languoris corporei ignem examinare disposuit: ut sic clare pateret, quod in ea nulla inveniebatur iniquitas. Quem quidem languorem, ut paratior fieret ad portandum, per Angelum suum primo tali visione monstravit. [Novies jussa in visione Christi calicem bibere,] Videbatur siquidem ancillæ Christi, quadam die Dominica in aurora profunda, dum post orationem aliqualiter obdormivisset, sibi adstare Angelum Domini, ipsamque de sua cellula usque ad quamdam arborem olivarum manuductione pædagogica ducere, ibique calicem porrigere cum his verbis: Bibe, sponsa Christi, calicem hunc, quem Dominus Jesus Christus etiam pro te bibit. Quæ dum ob amorem Sponsi sui libenter & avide biberet, antequam calicem exhaustum redderet, disparuit visio; famulaque Domini ad se reversa, in sua se reperit cellula ut prius. Cumque attentius & sæpius cogitaret, quid sibi visio illa voluisset; sequenti die Dominica eadem hora, similiter ei accidit sicut prima; iterum & sequenti; ut brevius complectar, novem diebus Dominicis continuis, eadem hora, eadem visio Agneti virgini Domino revelante apparuit: [tandem gravi infirmitate corripitur:] nec multo post secuta est gravis & diuturna infirmitas, quæ numquam ab ea secessit, nisi cum finita peregrinatione gloriose & triumphanter adiit Sponsum suum.

[55] Irruente igitur tempestate corporalis molestiæ, sancta Virgo, quæ supra petram domum suam ædificaverat, in nullo mutata, opus cœptum nullo modo omittens aut negligens, cunctos ex magna, sui constantia in admirationem ducebat. Erat licet corpore languida mente solicita, spiritu laboriosa, & circa omnes caritate operante admodum fructuosa: [quam patientissime tolerans officium suum integre exequitur.] ita ut alia videretur esse Agnes, quæ gravissimam, & quasi inauditam patiebatur infirmitatem; & alia, quæ erga filias suas & cunctos ad se adventantes caritatis actus operabatur. Et vere ita erat: nam spiritus operabatur, & caro patiebatur. Verum quia multis utilis a multis diligebatur affectuose, cœpit multa dilectio perdiligenter sanctam virginem infestare, ut suæ infirmitati remedium aliquod quereret corporale. Quæ dum, tamquam vera sponsa, sui Sponsi conscia voluntatis, omnino resisteret; illis nihilominus omnino instantibus, ne in conspectu rogantium superbia appareret, quod ex revelatione divina fiebat; humili voce, placido vultu, [Sinit se curationes ergo ad balneum duci;] ac moderata loquela eis assensum præbuit, & alienæ voluntati totaliter se supposuit. Quo facto per diligentes prædictos undique remedia conquiruntur, ut Agnetis infirmitas perfecte curaretur: & dum inquirunt, fuit qui diceret, balneum quoddam infirmitati illi perutile, prope portam per tria milliaria, esse, juxta quoddam castrum, quod Clancianum, dicitur: ad quod si sancta Virgo duci valeret, brevi tempore pristinæ saluti redderetur. Quo audito sanctæ Matris filiæ eam urgere cœperunt, ut illuc sine mora ire disponeret.

[56] Paratis ergo necessariis, omnipotentis Dei famula ad supradictum balneum una cum fratre Meo, monasterii sui Rectore, multæ religionis viro, nec non & Dominarum honestarum comitata consortio, filiarum suarum prece impellente, accessit. Nec permisit Deus misericors iter ancillæ suæ infructuose transire, quin per eam in balneo, quo eam non indigere sciebat, salutem multorum mirabiliter operaretur. Hoc autem divina bonitas egit, ut mutato naturæ ordine, [quod post contactum sancti corporis] id quod solis corporalibus infirmitatibus proderat; per Agnetem Virginem, balneo non egentem, fieret, visis mirabilibus, etiam salutiferum animabus. Cum enim Virgo pura sero quodam dictum balneum primo intrasset, suum corpus purissimum lavatura; non balneum ipsam lavit, sed ipsa balneum divino miraculo decoravit. Nam statim post ejus ingressum, cœpit balneum manna de cælo paulatim repleri, in tantum ut per totam noctem, ipso manna scaturiente divinitus, sequenti mane ab ingredientibus totum eo coopertum inveniretur. Qui quidem ingredientes, dum vehementer stuperent, [manna cælesti operitur;] unde nix æstivo tempore balneum ipsum intrasset, maxime partibus circumstantibus siccis; ex admiratione subtilius intuentes, invenerunt id quod nivem putabant, manna cælicum, cujus grana in modum Crucis omnia figurata, manifeste monstrabant, se nullius esse causæ naturalis effectum.

[57] Ipsum ergo mirantibus, & inquirentibus unde tantum miraculum procedere potuisset, fuit qui diceret, quamdam sanctimonialem feminam de castro Montis-Politiani præcedenti die venisse: [& augetur nova scaturigine aquæ,] ad cujus ingressum cœpit manna illud floridum apparere, sicque per totam noctem miraculose crevisse. Ad quam vocem, cum adstantes non sufficerent admirari, cœperunt omnes per totum balneum hoc manna colligere, ut tanti miraculi signum absentibus ostendere possent: & dum colligunt, invenerunt quod in loco, ubi Agnes virgo se balneavit, aqua subterranea, qua balneum ipsum per quosdam meatus ebulliendo repletur, quamdam ebullitionem noviter & miraculose causaverat, per quam abundantius & copiosius solito aquam balneare volentibus ministrabat: quæ quidem aqua usque in præsens, propter miraculi magnitudinem, balneum S. Agnetis ab omnibus appellatur,

[58] Comperto igitur quod ancilla Christi, per quam manna descenderat, ibidem se lavisset; fide concepta ex miraculo præcedenti, [qua Balneū S. Agnetis dicitur,] multos infirmos aqua illa balneare cœperunt: statimque pristinæ saluti reddebantur. Propter quod etiam de eadem aqua ad infirmos absentes portantes, similem effectum sunt consecuti. Ex quo, his visis miraculis, in tantum ebullitionem illam revereri cœperunt, quod, ut dictum, usque hodie S. Agnetis balneum publice appellatur. c Nec omissæ sunt laudes Creatori tunc temporis quin ab omnibus audientibus videntibusve redderentur; crevitq; in mentibus omnium hominum mira veneratione Agnetis opinio. In eodem etiam balneo alia miranda gessit, quæ omittere quia non debeo, ideo scribere coactus sum. Ante signa autem sive miracula unum præclarius indicium suæ patientiæ præmitto, secundum B. Gregorium, qui virtutem patientiæ signis ac miraculis putat esse majorem.

[59] [inde egredientem cum derisissent aliqui,] Cum enim sancta Virgo, monasticum habitum deferens, dictum balneum quandoque intraret; quidam juvenes discoli & vaniloqui, ante introitum dicti balnei stantes, ac verbis scurrilibus seipsos ad risum inanem provocantes, famulam Dei, de balneo exeuntem, indutam religionis habitu intuentes, cœperunt quibusdam derisoriis verbis post eam clamate, & monacham suo vulgari vocantes cachinando cum ignominia exprobrare. Quorum verba & actus cum adstantes, & potissimum Fratrem Meum [& quemdam] d monasterii Oblatum ex zelo justitiæ ad iracundiam commovissent; sancta Virgo in nullo mutata, zelatores suos compescens, ad locum in quo hospitabatur cum omni mansuetudine rediens, paucos pullos, quos de monasterio pro infirmitate tulerat, statim occidi mandavit, occisosque decoqui, & coctos suis subsannatoribus cum omni caritate portari. [paratos sibi pullos eisdem donari jubet,] Quod cum dictus Frater Meus dedignans impedire conaretur, omnino illa suavibus verbis eum redarguens, affirmansque quod juxta Salvatoris sententiam male facientibus benefacere oporteret, exenium, sicut disposuerat, dictis derisoribus misit, atque ex parte Sororis irrisæ eis fecit gratanter & liberaliter præsentari. Propter quod irridentes prædicti, sanctæ Virginis liberalitate devicti intrinsecusque compuncti, [& veniam rogantes comiter excipit.] statim ad famulam Domini accesserunt, ad ejus pedes flexis genibus se humiliter prostraverunt, propriasque zonas circa collum habentes de culpa commissa veniam petierunt, promittentes linguam amplius ad talia non laxare. Ipsa autem, benignissima, qua plena erat, caritate eos recipiens, & de terra velocius erigens, dicebat se eis nimium obligatam, quod sibi spiritualis lucri materiam & exercitium patientiæ ministrassent.

ANNOTATA.

a Clemens 8 in Bulla Beatificationis vocat Mitem, quod scriptores Gallici reddiderunt Douce, idest, Dulcem: sed arbitror diminutum esse a Domitilla. Addit Surdinus quod in hanc devoluta demum fuerit ampla parentum hæreditas, sed ex qua, per subnatas lites admodum accisa, non valde multum obvenerit monasterio.

b Videtur Sancta præsagisse, injustam subtractionem hæreditatishæreditatis per consanguineos intentandam.

c Quæritur Surdinus Clanianensium incuria balneum istud sic neglectum jacere, ut potius speciem habeat fœtidi lacus: proindeque salutiferam virtutem ejus ipsis merito esse subtractam.

d Cum Oblati dicantur, qui aliis Conversi aut Laici, non videbatur hic titulus convenire Bartholomæo Sacerdoti, ideo interposuimus verba quæ putamus excidisse: nec vero credibile est absque socio Religioso illuc ivisse Bartholomæum, in comitatu muliebri.

CAPUT VII.
Varia miracula ad preces Agnetis patrata, ejusdem propheticus spiritus.

[60] Narrato signo spiritualis virtutis, ad virtutes, [Deficientes vino] per Agnetem virginem in corporibus factas, transeat sermo noster. Propterea nosse te volo, lector carissime, quod Domina quodam de Monte-Politiano, Soror de pœnitentia B. Dominici, adhuc superest, honestæ admodum vitæ & veridici testimonii mulier; quæ mihi quædam mirabilia, per sanctam Virginem in dicto balneo coram oculis suis operata, fideliter retulit, quæ nolo silentio preterire. Refert enim se tunc, ætate teneram & corpore parvulam, una cum matre sua, in servitio præfatæ Virginis, apud sæpe dictum balneum, plurium dierum spatio laborasse: infra quod tempus, dum essent ad mensam, simul cum famula Domini cibum sumentes; [jubet aquam afferri,] accidit vinum in mensa deficere, nec prope esse ubi vinum inveniri valeret: quod Agnes virgo dum cerneret, suarum sodalium compassione commota, dictæ meæ relatrici mandavit, ut de propinquo fonte aquam deferret. Quæ cum jussa implesset, in reditu ipsum vas aqua plenum in manu sanctæ Virgini porrexit: quod illa cum maturitate accipiens, oculosque ad cælum levans, ac paulisper intra se orans, sanctæ Crucis signum super vas edidit, & mox discumbentibus ut biberent gratiose tradidit.

[61] [quæ inter ejus manus convertitur in optimum vinum] Cumque illi, aquam putantes, in vitrea vasa fudissent; colorem vini in vino simul & saporem gustantes, invenientes incredibilem & insuetam vini sapiditatem, cœperunt inter se quærere, unde tam bonum invenissent. Sed & reperientes a puella prædicta, relatrice mea, nunc cana, quod aqua, quam ipsa detulerat, inter manus Agnetis virginis, per Crucis signaculum editum, mirabiliter erat in illud vinum conversa; ultra quam dici potest stupentes, laudes immensas omnipotenti Deo referre cœperunt; omnesque qui ad dictum balneum advenerunt, advocavere, ut de aqua vinum factum omnes gustarent, & Creatoris potentiam ac Agnetis sanctitatem laudarent. Quod ancilla Christi omnino impediens, laudatores suos juxta posse compescuit, ne miraculi diffamatio fieret. Sed licet totum quod volebant, ipsa prohibente, non facerent, plus tamen quam ipsa vellet, miraculo compellente, facere coacti sunt. Propter quod in omnes fama venit miraculi: sicque Agnes virgo, tamquam imitatrix primi miraculi Salvatoris ac vera ejus discipula, ab omnibus commendatur.

[62] Retulit jam mihi dicta relatrix, quod tunc temporis quadam die, Agnete virgine, [genis graviter cultro læsum] una cum matre ipsius ac quibusdam aliis, hora refectionis ad mensam sedentibus; ipsa relatrix, tunc puella, panem incidere volens, ipsum puerorum more genibus super ponens, cultellumque arripiens, dum scindendo premeret, non solum panem & vestimenta genu tangentia, sed etiam carnem & nervum ipsius genu præcidens, ossa sectione nimia patefecit: quod cum timore verberum abscondere vellet, nimia sanguinis effusio ac faciei palledo adstantibus demonstravit id, quod puella occultare volebat. Cumque mater ejus detecto genu, ex immanitate vulneris filiæ, flens & ejulans remedia quæreret opportuna; sancta Virgo mox puellam manu apprehendens, adstantibus dixit: Sinite eam mecum venire; & cum omnipotentis Dei adjutorio, sanam eam vobis reducam.

[63] Quibus dictis ipsam ad dictum balneum duxit, & in aquam, [in suo balneo abluens sanat.] quæ suis meritis paucis ante diebus miraculose apparuerat, balneavit. Quod cum adstantes prohiberent, dicentes, quamlibet a quam vulneribus esse nocivam; Domini famula, quæ supra naturam sciebat se operari virtute divina, prohibentia verba non curans, dictam puellam juxta suum beneplacitum lavit; ac demum ipsam inde educens, matri sanam reddidit; dicens, Respice utrum sana facta sit filia tua, gratiasque omnipotenti Deo redde. Illa vero vulnus filiæ intuens perfecte curatum, ac etiam solidatum; nec aliud signum vulneris, nisi parvam cicatricem in signum miraculi cernens; continuo in voces laudis erumpens, omnes circumstantes suis attraxit clamoribus, ad miraculorum spectaculum contuendum. Propter quod stupentes singuli de puellæ tam subita sanatione, cum aqua potius obesse debuerat; dant laudes una voce omnipotenti Deo, qui per ancillam suam mirabilia operabatur tam frequenter: crescebatque quotidie amplius Agnetis opinio in mentibus hominum.

[64] Adhuc unum cogor inserere, [ibidem submersum puerum] quod supradictis mirabilibus de ejus sanctitate evidentius testimonium pethibebit. Dum enim sancta Virgo in dicto balneo moram faceret, contigit quemdam puerum incaute ipsius balnei aquam ingredi, parvitateque sua ab aquis balnei superari, sicque nullo juvante in aquis ipsis submergi, ac penitus suffocari. Quod dum matri, per aliquale spatium distanti, nuntiatum fuisset; ad balneum ipsum festinanter currens, filiumque submersum reperiens, fletibus & ejulatibus cunctos circumhabitantes attraxit. Cumque corpus extincti filii de aqua esset abstractum, cœpit illa amplius se totam dilaniare, querulasque voces emittere ac dolorosas. Quibus vocibus Virgo sancta, [vitæ restituit] quæ una cum aliis dominabus ad condolendum matri convenerat, grandi pietate commota, & ex compassione nimia ferre non valens tantam orbatæ matris angustiam; coram omnibus corpusculum pueri intra suas ulnas recipiens, in alium se contulit locum, ubi tanta multitudo non esset. Ibi ergo flexis genibus orationi se dedit, ut filium reddere posset matri suæ mœstæ. Mira res & nostris temporibus maxime stupenda! Dum enim Agnes virgo orationi finem imposuit, & corpusculum signo Crucis devore signavit; statim, quasi a somno evigilans, puer surrexit: signaque omnia vitalia ostendit. Quem sancta Virgo propria erigens manu, lacrymanti matri sanum ac viventem reddidit. Quod cum illa cerneret, & præ lætitia stupens admiraretur; [cum magna omnium ad miratione.] post paululum ad se rediens, lamentabiles voces in gaudiosos clamores convertere cœpit, & circummorantes ad sui visionem gaudii advocare. Stupent omnes, & ultra quam dici potest admiratione replentur; dum puerum (quem paulo ante defunctum penitus, & omnino conspexerunt exanimen) vivum & sospitem in tam parva temporis distantia intuentur. Propter quod alta voce immensas mirabili Deo universaliter inferunt gratias, famulamque suam multis inter se laudibus efferunt, multisque sermonibus ejus sanctitatem absentibus prædicant: sicque factum est, ut una & eadem pueri suscitatio, omnipotenti Deo gratiarum actiones, matri indicibilem consolationem, adstantibus mirabilem devotionem, absentibus laudabilem ædificationem, & Agneti virgini magnam afferret commendationem.

[65] Licet in superioribus paragraphis narrata, circa finem sanctæ Agnetis Virginis gesta fuerint: quia tamen non tam ordinem, quam veritatem suæ vitæ inquirimus, unum super hoc addo, quod, antequam ad dictum balneum accederet, contigit. Cum enim Domini famula secundum monasterium cum Domini brachio fundasset, [Cruculam a Iesuli collo accepeam] Virginesque circiter octodecim Domino congregasset, disposuissetque in animo ibidem mortalis vitæ terminum exspectare; mandavit primi monasterii Sororibus, ut sibi aliquam ex ipsis in Prælatam eligerent, b quia ipsam amplius habere non possent; rogavitque ut crucem illam, quam a Domino pro magno receperat munere, quæ apud illas inter Reliquias servabatur, sibi mittere non tardarent. Quod cum illæ facere omnino recusarent, allegantes, quod ex quo tantæ Matris privabantur solatio, aliquid de suis mirabilibus eas omnino habere deceret, ut saltem de ejus sanctitatis memoria consolationem reciperent, illa iterum atque iterum mandavit, dicens; Nisi mihi transmittatis quod peto, faciam quod vobis invitis auferetur. Cumque Sorores illæ, [dum restituere nolui Procenenses] Cumque Sorores illæ, ad dictam crucem mittendam, nec minis nec precibus flecti possent; sancta Virgo totam se contulit ad orandum Dominum, ut munus sibi semel donatum ab eo, sed a Sororibus illis ablatum, sua omnipotentia ei misericorditer reddere dignaretur.

[66] [ipsa fusis precibus per Angelum recipit.] Cujus oratio humilis sic vicit Invincibilem (ut Bernardi more dixerim) & ligavit Omnipotentem, quod statim Angelus Domini dictam crucem, de loco ubi reposita erat, sumens; eam ad Agnetem Virginem, adhuc orantem, mirabiliter detulit, ac intra ejus manus imperceptibiliter collocavit. Quod cum illa aspiceret, immensas omnium munerum Datori gratias referens, crucem ipsam secreto & reverenter in loco ad hoc ordinato reposuit. Quibus peractis rursus ad dictas Sorores nuntium destinavit, ut quærerent, si sanctam illam crucem, toties denegatam, haberent. Quod dum illæ fecissent, & minime invenissent, stupentesque mirarentur, quis eam de loco, tam secreto & seris firmato, potuisset absque earum scitu auferre; nuntius a sancta Virgine informatus subjunxit: Hæc dicit Soror Agnes, Rogavi vos pro munere mihi divinitus dato iterum atque iterum, & renuistis omnino: rogavi Dominum meum semel tantum. & sua benignitate statim mihi reddidit, quod prius dederat, & modo petebam. Discite ergo numquam voluntati Domini contradicere. Quibus auditis illæ statim, de sua pertinacia pœnitentes Dominumque magnificantes, sanctæ Matri per eumdem nuntium remandaverunt, ut ex quo preces ejus quidquid vellet a Domino obtinerent, ipsas preces pro earum salute non oblivisceretur ad Dominum fundere; addentes, quod firmiter & indubitanter sperabant, se Domini pietate salvari, si pro eis tam acceptæ preces funderentur ad Christum. Sicque ancilla Christi suis precibus & quod voluit obtinuit; & filias suas modeste corripiens, ipsarum etiam mentes de divina fiducia confirmavit.

[67] Licet multa alia miracula per Agnetem virginem, post fundationem secundi monasterii, [multas energumenos liberat-] fuerit Dominus operatus, ceteris tamen omissis, quædam epilogando in præsenti paragrapho, Deo dante, narrabo, ut tandem ad ejus transitum transeundo, huic parti finem imponere possimus. Narrant siquidem mihi relatrices meæ prædictæ, quod hæc sacra Virgo mirabilem super immundos spiritus virtutem habuit a Deo. Multi enim dæmoniaci ad eam dum adhuc viveret, ducebantur: inter quos quidam erant, qui a multis annis dæmonibus ligati, vix poterant detineri: quibus omnibus Dei famula, imperando dæmonibus, integram sanitatem suis meritis obtinebat. Quadam vice quidam inter ceteros ad suum ductus est monasterium: qui ab hominum multitudine vix ligatus perveniens, omnem appropinquantem unguibus ac dentibus laniabat. [imperium in dæmones absolutum exerces,] Cumque intra monasterium positus, antequam Agnes virgo ad eum descenderet, omnia vincula indicibili insania dirupisset, per claustrum discurrens, puellam quamdam parvulam casu inveniens furioseque arripiens, versus quemdam puteum ibidem positum festinabat, ut ipsam in profundum aquarum projiceret suffocandam. Sed antequam hæc sancta Virgo descendens, ei festinantissimæ occurreret, tali eum sermone compescuit, dicens: Ex parte omnipotentis Dei tibi, immanissime dæmon, præcipio, ut statim puellam hanc sine læsione deponas. Quibus dictis immediate immundus spiritus ita Agnetis obedivit præcepto; ac si concessam potentiam non nisi secundum Agnetis volitum exercere valeret. Statim ei sancta Virgo appropians, signumque Crucis fronti ejus imprimens, fidem catholicam per canticum illud, Quicumque &c. devotissime depromens, furibundum illum dæmonem divina virtute ab homine expulit, suisque conductoribus sanum restituit.

[68] Recitant etiam, quod quam pluries, postquam Sorores dormire inciperent, [contra eos munit filias suas,] ancilla Christi in cella sua posita orationi invigilans, sentiebat dæmonem dormitorium introire, ut sacras virgines molestaret. Quæ statim omnes excitans & ad cellam suam advocans, admonebat omnes, ut de commissis vel omissis veniam humiliter se accusando expeterēt, modo quo solent Religiosi vel Religiosæ coram Prælatis suis se in capitulis accusare; ne antiquus hostis, qui dormitorium erat ingressus, ullam super eas potestatem habere posset. Quod dum illæ fecissent humiliter & devote, ad suos lectulos purificatas remittens, Ite, dicebat, filiæ, animo securo dormite: quia non dormitabit neque dormiet protector noster omnipotens Deus, qui nos custodiet.

[69] [barum cogitationes introspicit,] Referunt etiam ipsam Virginem prophetiæ habuisse spiritum, etiam de occultis cogitationibus cordium, quod non nisi virtute & gratia divina haberi potest. Ajunt enim se & alias consocias suas, sæpius ab ea de cogitationibus quibusdam puerilibus reprehensas, quas ita per ordinem eis narrabat, ac si ipsas cogitasset, non illæ: unde factum est, ut omnes filiæ, non tantum operari & loqui, sed etiam cogitare quæ bona nō erant, timore spiritualis Matris, quam præsentem in omnibus esse videbant, omnino caverent. Multa etiam futura diversis prædixit personis, quæ directe sicut prædixerat acciderunt: inter quæ unum narro, cujus tot, si viverent, essent testes, quot Sorores tunc temporis in monasterio suo erant: inter quas erant hæ quatuor relatrices meæ, quæ adhuc supersunt. Contigit enim illo in tempore, quo Virgo sancta adhuc degebat in corpore, [futura prædicit:] in castro Montis- Politiani præ dicto magnam oriri dissensionem inter terrigenas, & potissimum inter quosdam nobiles: ex qua quidem dissensione cum totius terræ minaretur excidium, quidam viri timorati, rei publicæ zelatores, famulam Dei adeunt, obnixius deprecantes, pro salute terræ suæ ad Dominum preces effundere non cessarent. Quod illa non negligens, cunctas filias sollicite congregavit, unaque cum eis coram quadam Beatæ Virginis imagine, pro imminente terræ periculo cœpit ferventius deprecari.

[70] Ipsis autem Sororibus orantibus humiliter & devote, volens ostendere Regina Virginum suis Virginibus, [ac nominatim civiles in Tuscia dissensiones,] quātum in supportatione criminum illius populi, ut ita dixerim, laboraret; subito facies dictæ Virginis cœpit pallere, crispantes rugas multiplicare, guttas sudoris emittere, quasiq; in supportatione gravis oneris laborans, anhelitum frequenter educere. Quod dum Sorores aspicerent, suamque Matrem sanctam, quid ageret, observarent, Virgo Deo devota ad suas Sorores cum lacrymis & planctu conversa; Orate, in quit, Sorores, [miraculoso imaginis marianæ sudore præsignatas.] & obsecrate quam frequentius & ferventius potestis, quia clare video multas in terra hac tribulationes futuras. Dissensiones enim, propter eorum peccata, permittet Dominus inter terrigenas, & præcipue inter magnates & dominantes oriri: ex quibus evenient scandala & guerræ non modicæ, in tantū ut non solum castrū hoc quodammodo desoletur, sed etiam tota Tuscia ex hoc principio tribuletur. Sed quia clementissimus Deus est, & pius Dominus noster, orate quotidie, & non cessemus: quia potens est serenum dare post nubilum & omnia nostra mala in bona commutare. Post quæ verba ita punctualiter facta sunt ad litterāq, secuta sicut prædixit; ut nō oporteat aliquo testimonio confirmare ea, quæ tota Tuscia urgentibus guerris; jam dictis dissensionibus ortis, est scire coacta c. Multa quidem & alia signa per Agnetem virginem sponsam suam adhuc viventem fecit Jesus, quæ non sunt scripta in libro hoc: sed hæc scripta sunt ut credatis, & ut credendo suum coram Domino imploretis auxilium.

ANNOTATA.

a Surdinus id restringit ad æquam mineralem.

b Apparet hæc facta fuisse, prius quam Dominicanam Regulam profiteretur, atque adeo intra quinque primos secundæ fundationis annos vel etiam citius. Rehac ad ejus æ balneis reditum vitæque extremum annum rem differt.

c Videri possunt rerum Florentinarum & Mediolanensium scriptores, qui diffuse tractant turbas per absentiam Pontificum, & nimiam Italicarum urbium in asciscendis mutandisque Præfectis libertatem, ea ætate gliscentes.

CAPUT VIII.
Vltima Agnetis ægritudo, & ipsum obitum comitata gloriæ ab ea adeptæ indicia.

[71] [Ingravescente morbo] Consummato per hanc lucidam stellam, post mirabilem ortum, laudabilem ascensum, & commendabilem progressum, vitæ corruptibilis cursu; disposuit universorum Dominus sponsus ejus, subarrhatione hic facta per annulum aureum caritatis & patientiæ, cum sponsa nuptias matrimoniales perficere in cæli palatio: justum & conveniens iudicans Justus Dominus & Judex, ut post tantum laborem requies, post tot sancta opera præmium, post tot pugnas pax & victoria post tot virtutes honor & gloria sequerentur. Nam cum de dicto balneo, post aliquot tēpus, ad monasterium rediisset; cœpit infirmitate corporea amplius quotidie gravari; & in lecto gravius solito decidens, ostēdere signa patentia corporalis ægritudinis appropinquantis. [suas solatur, ] Quod dum ejus spirituales filiæ cernerent, dolore pariter & timore sauciatæ, lectum piæ Matris decumbentis circumdant omnes, suumq; damnum pariter querulosis vocibus & singiltuosis fletibus deflent. Quas cum illa modeste redargueret, dicens, quod si eam diligerent, potius gaudere deberent, quia intrabat gloriam Spōsi sui; illisque respondentibus, quod ei utique congauderent, sed sibi met de tam utilis Matris orbatione condolebant; illa respondit: Nullus vos timor aut dolor conturbet de meo recessu: [& præsentius a morte auxilium addicit:] quia si usque nunc dono Dei vobis in temporalibus & spiritualibus utilis fui; de majori adhuc dono confisa, audacter & fideliter vobis promitro, ex parte Dei omnipotentis, quod me vobis utiliorem in posterum exhibebo, & largiore vos dono dotabo: ita ut me non vos dereliquisse, sed potius arctius assumpsisse noscatis.

[72] O mira & dulcis promissio, per quam Patrem suum B. Dominicum imitata, suasq; filias fideliter consolata, [mortem an. 1317, 20 Aprilis pie obitam] quantum cum Deo posset ostendit. Sed o fidelis promissionis completio! qua monasterium suum in præsentiarum cernitur, respectu ejus quod erat quando hæc dicta sunt, taliter augmentatum, roboratum & in religione firmatum, ac de magnis periculis liberatum, nec non & in necessitatibus temporalium tam mirabiliter sustentatum, quod negari non possit, in his Agnetem supernaturaliter operari, & suas filias plus quam cum viveret consolari. Post hæc verba viribus corporis cœpit repente destitui, & ad propinquum exitum festinare. Sicque post humilem & devotam orationem, & spiritus fidelem commendationem, circumpositis & orantibus Sororibus, anno Domini MCCCXVII, Indictione XV die XX mensis Aprilis, media nocte quartam feriam præcedente, tam lætanter quam innocenter hic vixerat, sancta illa anima carne soluta est. a Cujus exitum quædam mirabilia sunt comitata, quæ nullo modo judico præteriri debere.

[73] Statim enim ut Sancta decessit de mortali hoc corpore, [infantes ecunis clamando evulgant:] pueri parvuli, qui in stratibus cum suis erant parentibus, subito excitati divinitus, cœperunt ore lactenti ac infantili sanctæ Virginis laudem perficere, parentibus suis sic dicendo: Soror Agnes, Priorissa monasterii S. Mariæ novellæ, quæ est Sancta, modo migravit de corpore. Ad quæ verba omnes admirabantur, [talia] a dictis pueris audientes, qui diversi per diversas domos sæpius prædicta repetebant verba, nec tunc, propter incompetentem horam, certificari poterant, an verum esset quod dicerent. Tandem quando Sorores ejus obitum propalarunt, certitudinaliter invenerunt, eadem hora sanctam Virginem de corpore decessisse, qua infantes prædicti verba illa prophetico ore protulerunt: factumque est ut puræ Virginis purus & sanctus egressus, per puram veritatem a puerorum ore prolatam, factus est ignorantibus manifestus; ut merito puritatem puritas commendaret, & sacram virginitatem primo puerilis innocentia prædicaret.

[74] Alio etiam puritatis testimonio ejus sanctitas fuit tunc temporis demonstrata, quod silendum non judico. [Virgines ceram pro sepultura corrogant.] Postquam enim cœpit inter terrigenas divulgari sanctam Priorissam Agnetem obiisse, puellæ virgines, quæ nondum matrimonio aptæ erant, hoc audientes, subito, nullo nisi Deo vocante, ad invicem congregatæ, inter se collegerunt pecunias, quibus cerei emi valerent ad exequias Agnetis virginis exequendas; nec contributionem alicujus corruptæ admittere voluerunt sed Dei spiritu instigante, solo dono virgineo puellarum incorruptarum cera, pro sepeliendo corpore Virginis, empta fuit. b Verumtamen, sicut infra patebit, nulla indiguit sepultura corpus ejus: sed cera ista, ad ejus honorem & gloriam, fuit igne comburente consumpta. Puto autem quod quia sancta Virgo providit ceram & cereos sibi per terrigenas afferri debere, sicut & modo fit, ideo voluit quod cera sibi primo oblata esset virginea, propter continentiam & testimonium excellentissimæ puritatis.

[75] Adhuc aliud miraculum recito, quod post mortem ejus prius cœpit ejus ostendere sanctitatem. [Ipsa se videndam exhibet mulieri infirmæ] Erat enim in castro Montis-Politiani tunc temporis mulier quædam, quæ infirmitatem quamdam in brachio per plura sustinuerat tempora, in tantum molestam & gravem, quod ipsius brachii usum omnino perdiderat. Hæc in hora transitus Virginis sanctæ in stratu suo posita, & præ dolore dormire non valens, vidit subito Agnetem virginem ad se venientem, velut astra matutina, luce mirabili rutilantem, multis spiritibus Angelicis comitatam, seque taliter alloquentem: Agnoscisne me? Quæ cum considerata ejus figura dixisset: Videtur quod similis es Sorori Agneti, Priorissæ Monasterii S. Mariæ novellæ; illa respondit: Ego sum, & nunc hac hora, relicta habitatione terrena, domum cælestem, cum gloria quam intueris, ascendo. Tu vero postquam dies illuxerit, ad meum perges monasterium, ibique meis tactis Reliquiis tui brachii integram recipies sanitatem: & his dictis disparuit. Die igitur adveniente, [& corpus suum adire jubet pro sanitate,] prædicta mulier de lecto surgens, ad Agnetis monasterium solicite venit, pulsavitque ad rotam; & advocatis Sororibus; pro omnipotentis Dei amore humiliter petiit, ut eam intra monasterium admittentes, sacrum virginis Agnetis corpus tangere concederent, ut sui brachii reciperet sanitatem.

[76] Illæ autem (quia sic disposuerant ejus obitum occultare usque ad adventum Fratrum, quos de Urbe-veteri expectabant, ne tantus thesaurus ab eis auferretur) ipsi mulieri respondentes dixerunt, Parcat tibi omnipotens Deus, soror carissima, quid est quod loqueris? Priorissa enim nostra, licet graviter in lecto decumbat, non adhuc a corpore migravit c. Quibus illa, claræ visionis conscia, incunctanter respōdit: Quid me celare vultis, Sorores meæ, [quam illuc admissa statim recüperat:] quod ipsa mihi sancta Virgo manifeste ostendit? Apparuit enim mihi Virgo sancta manifeste circa noctis medium, velut fulgidissima stella, dixitque eadem hora vitam hanc reliquisse; mihique mandavit, ut huc adveniens, sacras ejus reliquias tangerem, sicque salutem hujus brachii essem receptura integraliter. Tunc Sorores, his auditis, nolentes divino nutui contraire, ipsam introduxerunt, ad corpusque sanctæ Virginis duxerunt, omnesq; ad videndū miraculū pariter cōvenerunt. Stupenda res & potissime nostris diebus invisa! Mox enim ut illa sacro appropinquavit corpori, ad sanctarum tactum Reliquiarum, in ipso instanti, integram & perfectam recuperavit sanitatem: quæ statim in laudes prorumpens Salvatoris, licet ad preces Sororum usque ad adventum Fratrum se continuerit, eis tamen advenientibus magna & aperta voce miraculum prædicavit.

[77] Matronæ cuidam, in ipso castro commoranti, sibi in vita per familiaritatem conjunctæ, [similiter monita alia] quæ plures filios diversis infirmitatibus gravatos habebat, in visione apparens, taliter eam est allocuta: Agnoscisne me, talis? nomine eam proprio vocans. Cui cum illa diceret, quod non, respondit? Ego sum Soror Agnes, tibi olim amicitiarum fœdere conjuncta, apparuique tibi, ut de mea gloria tuorumque filiorum salute consolationem recipias. Vade igitur quantocius ad meum monasterium, ducque tecum tuos filios infirmos: cumque ibi omnipotenti Domino & Reliquiis meis, pro ipsius reverentia & honore, [adducit filios ægros & sanos reducit] cum eis reverentiam feceris; scias eos omnes ab omni languore continuo liberandos. Finitis verbis, visio finita fuit: matrona autem illa evigilans, visioni Sanctæ absque dubitatione fidem præbens, eadem die mandato Agnetis virginis fideliter paruit, & fidelis promissionis perfectam habere promeruit completionem. Unde una cum ægrotis filiis sacras visitavit Reliquias, debita cum reverentia & oratione devota; statimque omnis languor ab omnibus ejus liberis, virtute sacrarum Reliquiarum, abscessit.

ANNOTATA.

a Rursum hic inculcat Surdinus computum factum, nescimus ex quibus fundamentis, unde sequatur obiisse Sanctam anno ætatis 49, quare juxta hujus auctoris sententiam de mora Procenensi annorum dumtaxat 17 vel 18, detrahendi essent anni sex.

b Razzius indicat proseßionaliter acceßisse cum suis cereis ad sacrum corpus honorandum: sed non videtur hæc fuisse intentio ceram ementium. Surdinus suspicatur, actione puellari occasionem dante, postea constitutum fuisse decreto publico ut quotannis in die Kalendarum Maji (uti in Actis legitur) Priores Communitatis ad ecclesiam S. Agnetis ferrent cereum 15 librarum: itemque ut Rectores singuli comparerent cum cereo accenso ibidem relinquendo: quod nunc mutatum sit in oblatione 25 librarum Senensium, antea autem datas 100 aut 50.

c Mitius Razzius, & forte verius (nam verba ista vix possunt a mendacio excusari) respondisse quod viveret Priorissa; vita scilicet æterna in cælis.

CAPUT IX.
Miracula ad invocationem Agnetis desunctæ patrata.

[78] Post transitum hujus almæ Virginis felicem, circumstantibus filiabus orbatis Matris lectulum & sua damna deflentibus, [Ex rosario Sanctæ celestis odor percipitur,] una earum ex devota Matris recordatione, sua, ut ita dixerim, Pater noster filo inserta, in proprias manus acci piens, & devote a deosculans, tantum subito sensit odorem, quod statim luctus & dolor in admirationem & gaudium sunt conversi. Cumque aliis Consororibus ipsum Pater-noster porrigeret, ut viderent si eumdem sentirent odorem omnes eamdem fragrantiam perceperunt. Adhuc autem eis mirantibus & loquentibus, tantus subito odor cellam, ubi sacrum corpus jacebat, implevit, quod putasses, [item ex corpore ejus & pannis:] non corpus mortuum, sed omnium aromatum vasculum ibi repositum. Nec solum de virgineo corpore odor ille prodibat, sed de omnibus quæ ipsum corpus in vita vel in morte tetigerunt. Nam petiæ super quas expuerat, dum adhuc infirma esset, tantum reddebant odorem, quod videbantur non sputis deturpatæ, sed inter aromatum species jacuisse.

[79] Nec mirum: quia corpus inhabitaverat anima, tam plena bono Christi odore virtutum, quod in odore unguentorum suorum adolescentularum multitudinem traxerat, dum vivebat: inter quas adolescentulas erant illæ virgines Sorores, quæ odorem illum mirificum & delectabilem tum sentiebant. Quæ quidem Sorores, [hinc ad pedes osculandos multi confluunt.] ex delectatione illa fervore concepto, in voces magnas & clamores laudificos erumpentes, castrenses quamplurimos suis excitarunt rumoribus. Quorum quidam, audito miraculo, monasterium honeste ingredientes, ac coram sacro corpore humiliter genua flectentes, dum pedes ejus reverenter oscularentur, mirabilem sensibiliter perceperunt b suavitatem. Dantur ergo duplicatæ laudes altissimo Domino, & currunt undique circumstantes ad tam mirum miraculorum initium: nec potest occultari lucerna sub modio; sed sicut in vita fideles spirituali luce traxerat, ita eos etiam postmortem odore attraxit corporali.

[80] Cunctis igitur ex tali signo stupentibus cœpit omnipotens Deus miraculosum principium mirabili prosecutione perficere. Nam ut cognoscerent omnes Agnetem virginem potentem esse, omnibus languentibus, ad suas Reliquias venientibus, præstare salutem; diversis in locis ipsa Virgo claris visionibus diversis infirmis apparuit, [dum mittuntur nuntii pro balsamo ad corpus condiendum,] monens ut sacras ejus Reliquias visitarent, ut sic a suis liberarentur languoribus: inter quas duæ fuere mulieres, de quibus supra dictum fuit. Cum igitur hæc & alia miranda per suam sponsam operarentur Altissimus, cogitaverunt terrigenæ c sanctas ejus Reliquias inhumatas tenere, ut ad fidelium devotionem & suæ sanctitatis testimonium monstrare valerent. Dubitātes vero ne more aliorum corporum ejus corpus ex corruptione putresceret, miserunt usque ad Genuensem civitatem nuntios, qui inquirerent diligentes, si balsamum pro quocumq; pretio invenirent, ut sacrū corpus Virginis Agnetis, sic balsamo conditū diutius servaretur absq; corruptione. Sed omnipotens Deus, qui in suis Sanctis est mirabilis, in suisq; factis mira bilibus nulla indiget creatura, uno & eodem signo mirabili, simul & semel ostendit, & Agnetis reliquias, pro incorruptione, balsamo non indigere; & de seipsis, balsamum quærentibus, absque auri cōmutatione posse, nedum balsamum sed pretiosiorem adhuc liquorem educendo donare. Nam statim post missionem nuntiorum prædictorum, cœpit corpus sanctæ Virginis desudare, circa manuum extremitates & pedum, [ipsum per se exudat liquorem salutiferum] ac frequentes guttas pretiosi liquoris emittere, suppositosque pannos de ipso liquore replere; ut clare daretur intelligi, quod balsamo non egebat corpus ejus, quod de seipso liquorē, balsamo pretiosiorem, producebat. Quod perpendentes Sorores, vasa supponunt d, Fratres advocant, miraculum monstrant; & congregantibus ad cratem terrigenis, cuncti Agnetis mirabilia absque ambiguitate conspiciunt. Ad hæc currunt circumstantes populi; juvenes ac virgines, nuptæ [& innuptæ], senes & parvuli, catervatim ruunt ad intuendum tam stupendum miraculum. Currunt languentes mares & feminæ, petuntque devote ungi sacro liquore: & quotquot inunguntur, statim absque temporis dilatione liberantur.

[81] Exit ergo fama hæc in universam Tusciam, cœperuntq; [accurrunt undique ægri, & partim in via,] de remoris & longinquis partibus concurrere languidi ad Agnetis ecclesiam, omnesque perfectȩ sanitatis beneficia comportabant. Inter quos languidos, qui (ut puto) majorem de ejus sanctitate fidem habebant, statim ac ad quemdam e pontem ipsi ecclesiæ vicinum pervenerunt, antequam ipsam intrarent ecclesiam, languorum suorum liberationem integram sentiebant: [partim in ecclesia sanantur:] quidam autem qui (ut æstimo) minorem fidem habebant, & vehiculo ducebantur, ipsam ingrediētes ecclesiam, mox perfectam recipiebant sanitatem: quidam vero in suis habitationibus commorantes, facto voto visitandi Reliquias Agnetis, a gravibus liberantur morbis. Propter quæ omnia, vidisses illos, de ponte versus ecclesiam, cum clamoribus & tripudiis accedentes; & istos infra ecclesiam voces depromentes altisonas: alios gratias in suis terris habitas Notariis & testibus sub juramento fideliter referentes, [quidam etiam domi suæ gratias optatas recipiunt.] cunctosque omnipotentem Dominum in Agnete virgine magnifice collaudantes audisses. Insuper ad miraculorum clariorem ostensionem, in cunctorum curatione ossium & nervorum [audire erat] mirabilem sonitum in Agnetis ecclesia & rumorem apertum; ita ut negari non possent membra illa contracta fuisse, quæ extensionis suæ manifestum demonstrabant effectum. His igitur mirabilibus omnibus in genere recitatis, clare ostenditur, quod mirabilis Deus in Sanctis suis, corpus sponsæ suæ, per quod operabatur miracula, absque balsami condimento semper servare poterat ut volebat. Quod attendentes prædicti terrigenæ, reversis nuntiis, qui nutu Dei balsamum invenire non potuerunt, de condiendo sacro corpore amplius nihil cogitaverunt, eiusque conservationem operi sui Con ditoris reliquerunt. f

[82] Licet autem multa superius hujus sacratissimæ Virginis mirabilia dicta sint: [Ad inimici cædem properans,] tamen ne omnino ejus videar sanctitatem maximā velle cito pede pertransire, quædam miracula, post mortem ipsius Virginis per ipsam facta, narrabo. Mulier quædam devota, & propter visa stupenda miracula dulci admiratione plena, dum ex castro Montis-Politiani rediret, pergeretq, ad propinquū g castrū quod Monticellū nuncupatur, quemdam convicinum suum obvium habuit, qui furibundus & totus armatus, ut de inimico suo vindictam sumeret, properabat. Qui dictam mulierem interrogans unde veniret, respondit, quod in Monte Politiano fuerat, ubi his diebus Soror quædam sancta, quæ Agnes vocabatur, defuncta fuerat, per quam omnipotens Deus infinita operabatur miracula. Ad cujus verba & expressionem sancti nominis hujus almæ Virginis, subito ille, [audito nomine Agnetis corruit,] qui ita terribilis & crudelis apparebat, in terram cecidit; tali modo attonitus & debilitatus, quod necesse fuit a convocatis operariis, qui in proximo erant, ipsum ad castrum deportari.

[83] Ubi cum tali divinæ percussioni nullum prodesset humanum remedium; sentiens miser ille se consumi, venit in mentem ejus, illius implorare auxilium, per cujus potētem virtutem fuerat in terra prostratus. Qua propter dum hæc in corde suo revolveret, ecce felix hæc Virgo, [& eidem sibi apparenti meliora pollicitus,] mirifica luce refulgens, eidem apparuit, & cum ea lucidissimus Angelus. Quam miser ille subito conspiciens, cum desiderioso affectu salutiferum postularet auxilium; videbatur quod Agnes sancta terga vertens, nullam ei penitus concedere vellet gratiam. Sed illo perseverante magna cum instantia, Angelus qui eam comitabatur, respondens dixit: Idcirco hæc sancta Virgo tuas exaudire non vult petitiones, quia propositum adhuc habes tuum perimendi inimicum, propter quod hesterna die ipsius virtute miraculose ad terram humiliatus es. Unde si per ejus [intercessionem] vis pristinæ restitui sanitati, ipsi fideliter promittas, omne te dimittere odium, [sanatur ac pacem reddit inimico.] cum tuoque inimico perfectam componere pacem. Continuo disparuit visio, & infelix infirmus ille in se reversus est: talique modo emisso voto, deperdita rediit fortitudo, ita quod die eadem ad inimicum suum pedes pervenit, qui a loco per triginta duo distabat milliaria. Ad quem per veniens, & in terram se prosternens, armis projectis ipsum suavi cum amplexu deosculans; divinum hujus sacræ Virginis narravit miraculum: omnique injuria remissa, perpetuam inter se firmaverunt pacem.

[84] Mulier quædam cum in balneo, de quo supra mentio facta est, cum quodam suo nepote parvulo esset constituta; [puer submersus in balneo Sancta] discedens aliquantulum a dicto balneo, præfatus puer incaute in aquis ipsius balnei descendens, submersus est. Quod cognoscens afflicta mulier, cum ejus memoriæ occurrerent admirandæ virtutes hujus almæ Virginis, continuo devote & corde fideli nepotem suum eidem commendavit, facto voto, quod si ipsum vitæ amissæ restitueret, puerum ad suum deduceret monasterium, omnibusque patratum miraculū manifestum faceret. O mira hujus Virginis sacræ pietas! Emisso voto puer vivus surrexit, vivū & incolumem gaudens mulier accipiens, [suscitatur.] voto completo, coram Notario publico & testibus idoneis h, consecutum miraculum fideliter propalavit.

ANNOTATA.

a Videtur dici quod Rosarium quod vel viventi Sanctæ fueratin usu vel manibus defunctæ ex more insertum, pia virgo fuerit osculata: interpretes tamen Surdinus & Raßius, ipsi manui datum osculum dicunt.

b Addit Surdinus, certioris experimenti causa petiisse aliquos, ut soleæ a pedibus tollerentur: & tunc suaviorem etiam ex iis manasse fragantiam.

c Quomodo vox Terra Italis significat oppidum; ita hic Terrigenæ dicuntur oppidani.

d Addit Surdinus, adhuc apud Patres Dominicanos in Monte-Politiano, unū servari ex istis vasis, seq; istius Conventus Priorē ipsum sæpius vidisse, attigisse ac monstrasse aliis, atq; videri nunc æque delicatum & vividum; ut cum primū scaturiit.

e Distat hic Pons; inquit idem, ab ecclesia quantum est jactus lapidis, & nominatur Pons-siccus.

f Addit idem, exequiis deinde, post nescio quot dies, quibus corpus palam expositum stetit, celebrandis adfuisse universum Clerum; quibus transactis, depositum illud sit in arca, quæ claudi & aperiri desuper posset, velut cui nihil timeretur a corruptione futura.

g Tribus dumtaxat milliaribus distare ait Surdinus. In tabulis appellatur Monte-Chieli quod Montem-Clelii Latine redderemus, estque inter Clancianum & Pienzam Monti-politiano ad Austrum: Monte-celli vero sive Mons-celii oppidum est comitatus Senensis ad p.m. 24 distans Monte-Politiano: videtur autem unum nomen positumpro altero, quod idem num. 91 factum etiam est.

h Ex instrumento desuper confecto didicit Surdinus, mulieri Franciscæ, puero Ioannis nomen fuisse.

CAPUT X.
Miraculosæ curationes per S. Agnetem impetratæ. Liberati a dæmone vinculisve.

[85] Iuvenis quidam, Meus nomine; de castro a quod Ascianum dicitur comitatus Senensis, cum super scalam quamdam, incaute juxta debilem ramum cujusdam arboris pyri appodiatam, ut fructus colligeret, ascendisset, ad supremosque scalæ gradus b pervenisset: [Ex alta arbore lapsus] remo fracto tantum pondus ferre non valente, subito in terram decidit; & a scala ramoque prædicto percussus, quasi exanimis in terra jacuit. Mater autem; quæ vidua erat & [cui hic] unicus sic præsentatur, tanto fuit dolore compressa, quod altissimis clamoribus intensissimisque fletibus ad ge mitus lacrymasque circumstantes commovebat. Post effusas autem lacrymas debilitata plurimum & afflicta, juxta proximum parietem caput reclinanti & aliquantulum quiescenti subito Virgo hæc sacra apparuit, & post piissima verba ipsam admonuit ut fideliter proprium ei commendaret filium. Ad quam visionem evigilans dolorosa mater, sanctæ Virgini subito devote filium commendando, [& Agneti a matre commendatus,] facto voto quod una cum ipso suas cum decenti oblatione visitaret Reliquias, subito ille, qui motu sensuq; privatus ante matrem jacuerat, non sine magno adstantiū gaudio & admiratione, per seipsum de terra surrexit, & omnis plaga c ossumque fractura, nullo penitus interveniente naturali remedio, taliter cōsolidata sunt & sanata, [sanus ab omni plaga surgit.] quod in termino dierum quatuor sanus & incolumis rediit ad propria consueta exercitia.

[86] Simile quid accidit in castro quodam Senensis comitatus, quod Castiglionum d dicitur: nam puer unus ex ponte quodam altitudinis cubitorū sedecim cadens in terram, semivivus matri delatus est: [item puer unus de ponte,] quæ emisso voto, quod una cum filio nudis pedibus sacras B. Agnetis visitaret Reliquias, altareque filo circumdaret argenteo, ac imaginem filii offerret, brevi temporis spatio plene ab omni percussura sanatum incolumem recepit. In villa comitatus Montis-Politiani, quæ Gratianum-vetus dicitur, puer quidam, Guidonus nomine, e dum in asino domum rediret, de asino ipso tam graviter corruit, quod domum delatus, ad extrema perductus, candelam ei de more accenderunt, [alius ex asino præcipatus,] ejus transitum expectantes. Quod mater f cernens, ac filii mortem timens; Agneti virgini devovit se sacras ejus visitare Reliquias una cum puero, si & a Domino vitam impetraret. Quo facto puer subito convaluit, ac perfectam sospitatem in conventu plene adeptus est.

[87] Quidam, qui Gratinus dicebatur, Senensis, [plaga capitis & venæ ruptura] a quodam inimico suo graviter in capite percussus, cum a medico, qui curam ejus susceperat, os quoddam ex capite extraheretur incaute, vena capitis est aperta. Quam, ob copiosum sanguinem effluentem, arte sua sanare non valens, de ipsius vita desperans, ab eodem medico derelictus est. Quod videntes parentes ejus, qui circa infirmum tristes & mœsti assistebant, infirmo suaserunt, ut cum fide non dubia ad sanctam virginem Agnetem recurreret, per quam Omnipotens miranda operabatur. Ad quorum verba compunctus infirmus, fideli corde seipsum huic almæ Virgini commendans, promisit suum sacrum visitare corpus, imaginemque ceream offerre, [consolidātur.] si a Domino quasi deperditam vitam impetraret. Subito parumper obdormienti sancta Virgo apparuit, ipsumque consolando promisir, quod in brevi sospes evaderet; & sic visione recedente, sanguis se restrinxit & plaga mirabiliter per seipsam sanata, brevi temporis spatio fuit perfectissime liberatus. Hoc autem miraculum cum juramento, coram Notario & testibus, attestatus est. g

[89] [incendium grave restinguitur.] In villa quadam comitatus Perusini, vulgariter h Cuglianum nuncupata, ex aliquorum incuria ignis taliter accensus est, quod humano deficiente auxilio, omnes totius villæ ultimam præstolabantur consumptionem. Quod viri quidam timorati cernentes, humili cum prece B. Agnetis implorabant auxilium, promittentes suas visitare Reliquias. Quo facto ignis taliter vim suam restrinxit, quod omnes aperte perpenderunt virtutem quamdam divinam incendio illi se opposuisse. Unde videntes villæ præfatæ habitatores, brevi temporis spatio incendium extinctum fuisse, miraculum cognoscentes, Deo & B. Agneti immensas pariter gratias egerunt.

[90] Quamplura alia miracula, de quibus publica extant instrumenta manu Notariorum subscripta, [illuminantur cacæ tres, cæci duo.] ob tædiosam prolixitatē evitandam sub brevi compendio narrabimus. Mulier quædam, quæ per annos octodecim lumine visus oculi sinistri privata fuerat, ad ecclesiam B. Agnetis veniens, infirmū oculum devote cum velo, quod sacras tetigerat Reliquias, tangens, subito illuminata fuit. Consimile beneficiū donavit hæc sacra Virgo mulieri cuidam de Clanciano, & viris duobus qui totaliter cæci facti erant. Similem etiam gratiam consecuta est mulier alia, quæ facto voto visitandi sacras virginis Agnetis reliquias pedibus nudis, continuo illuminata fuit. i

[91] k Extendere me nolo ad narrandum multiplicia miracula, [contractus erigitur.] variis contractis & claudis facta, quæ de facili cognosci possunt, si quis tabulas & cereas imagines, ad ejus venerabile corpus dependentes, perspexerit. Unum tamen mirabilius & aliis notius interseremus, quod in castro Monticelli quidam notissimus contractus, cui nomen erat Petrus, ex non parva ossium contractione & nervorum ita vi naturali privatus erat, quod non nisi magna cum difficultate ambulare poterat, cum ligneis sustentaculis tamen. Cum autem fama mirabilium, quæ Dominus per hanc almam Virginem operabatur, ad aures ejus pervenisset; deliberavit firma fide sacrum ejus corpus visitare. Unde quam primum ecclesiam, in qua corpus hujus sacræ Virginis quiescebat, ingressus fuisset; tanta fuit virtus hujus Virginis sanctæ, quod erectum fortificatumque omne os contractum & nervum debilitatum in se sentiens, stupens inseipso cognovit se perfecte sanatum: quippe in altum se erigens, & præ gaudio tamque stupendo miraculo, inutilia sustentacula projiciens, currens & saltans Deum sanctamque Virginem jugiter laudabat.

[92] Vir quidam habitator l Cursignani, qui a na tivitate surdus & mutus fuerat, cognitis per externa signa mirandis, [loquela restituitur viro ae mulieri:] quæ per sponsam suam Dominus operabatur; eidem devote se commendans, & firma fide, continuo loquendi simul & audiendi usum recepit. Quapropter coram proprio se præsentans Sacerdote, integre omnia peccata sua confessus est, & cum eodem Sacerdote sacras Virginis visitans Reliquias, coram Notario & testibus tam stupen dum recitavit miraculum. m Mulier quædam ex quadam infirmitare gravi usum loquendi perdidit, ita quod per eam quindecim annos muta permansit: quæ beatæ Virgini humiliter se commendans, continuo pristinæ amissæ loquelæ restituta fuit, Deo & sanctæ Virgini gratias agens n.

[93] [eadem adimitur blasphemanti Agnetis miracula,] Non minimum argumentum amplissimi meriti hujus sacræ Virginis subsequens miraculum esse demonstratur: nam in castro Montis-Politiani o quidam fuit, qui non solum frequentibus hujus almæ Virginis recitatis miraculis fidem non præstabat, imo ipsa cum quadam irrisione deridebat. Unde vice quadam juxta ecclesiam, in qua corpus sanctæ Virginis requiescit, transitum faciens, & occurentia miracula narrari audiens, ipsa mordicus irridebat. Post hæc intrans ecclesiam, risu valde dissoluto & cachinnis nec non & vanissimis verbis impudentissime divinis effectibus detrahebat. [& pœnitenti redditur:] Quamobrem volens justissimus Dominus ostendere, quantum sibi talis impudica irrisio temerariusque contemptus displicuisset, intrans infelix incredulus ille domum pro priam, subito Dei judicio loquela privatus est. Quapropter in seipso compunctus, commissum agnoscens delictum, devote & humiliter ipsius sanctæ Virginis imploravit auxilium, quam antea superbus irreverenter contempserat. Frequentans igitur per tres continuos dies preces, promittensque quod linguam amplius non laxaret ad tales nefarios usus, tandem inclinata hæc clementissima Virgo, divina ultione manifestata, illi perditam impetravit loquelam: unde factum est, ut ille qui fuerat hujus almæ Virginis irrisor, fieret continuo gloriæ ipsius efficacissimus prædicator.

[94] Vir quidam habitator Montis-alti, [liberantur energumenus] [habebat filium] quem taliter ab ætate tenera maligni agitabant spiritus, quod nullo pacto alicujus Sancti imaginem aspicere poterat, nec in ecclesia quando divina celebrantur persistere valebat: qua de re audientes parentes ejus, mirabiles, quas per hanc sacram Virginem Dominus operabatur virtutes, filium ita vexatum ad præfatæ Virginis ecclesiam duxerunt, & subito malignus spiritus obsessum tam diu corpus reliquit p. Mulier q quædam tantum ab infernalibus spiritibus molestata fuit, quod nisi impedita fuisset, multoties seipsam peremisset: [& energumena.] unde multoties per sacros exorcismos adstricti dæmones, se exire non posse vociferabant de corpore, nisi B. Agnetis virginis ecclesiam visitarent. Propter quod vir ejus & consanguinei, consueto intervallo exspectato, quo a malignis spiritibus non vexabatur, dictæ persuaserunt obsessæ, ut Agnetæ virgini se devote commendaret, promitteretque suas visitare Reliquias. Quod pariter exequentes, cum ad castrum Montis-politiani appropinquarent, prævidentes maligni spiritus suam expulsionem, ab incepto impedire conati sunt monstruosis actibus; execrabili voce clamantes, quod ulterius progredi non poterant. Quamobrem amplius comitantes consanguinei confortati, vio lenter intra ecclesiam conduxerunt, subitoq; a vexa tione malignorum spirituum fuit plenissime liberata.

[95] Non minus memoria dignum est & imitabilis exempli honestissimis mulieribus, quod narrare intendo. [pudicæ mulieri oblatum maleficium dissolvitur,] Fuit incomitatu Perusino juvencula quædam pudicissima, cujus pulchritudinis & venusti aspectus [amore] scelestus quidam ac nefandus Sacerdos captus; cernens inefficacem esse omnem expertum conatum, ut ipsius constans propositum posset [superare]; volensque omnino effrænato suo satisfacere desiderio, tali modo diabolica arte, suo satisfacere desiderio, tali modo diabolica arte, mediante quodam alio sacrilego Sacerdote, dictæ juvenculæ molestus erat, quod per bestiales & impudicos actus, imaginationi ipsius præsentatos, erat quasi ab omnibus propter insolitos actus insana & amens reputata: propter quod vir ejus, r infirmitati ejus condolens, ex omni parte opportuna querebat remedia. Votum igitur vovit B. Agneti virgini, ut si dulcissimam ejus consortem a tam miserabili casu sua sanctissima prece liberaret una pariter, divinum magnificando miraculum, suas devotissime visitarent Reliquias, hoc inter omnia potissimum reputans ac singulare [remedium] Facto igitur voto, paulatim cœperunt infernales deficere nequitiæ, & brevi temporis spatio integraliter fuit per merita B. Agnetis liberata.

[96] Vir quidam s habitator civitatis quæ Grossetum nuncupatur in bello captus a Comitibus de t S. Flora, sub pensione centum quinquaginta florenorum, diro carceri & asperrimis tormentis damnatus; aliud non reperiens in tantis angustiis refugium quam cum lacrymis clementissimum Dominum implorare, [Grossetanus civis e carcere dimittitur:] mediante hac sacra Virgine; cum hujus sanctissimum nomen ei ignotum esset, Deum ferventissime exorabat, quatenus dictum nomen ei revelare dignaretur, dubitans propter hoc non exaudiri. Nocte autem sequenti, dum quiescendo dormiret, apparuit ei B. Agnes, tota splendida, & nomen ei suum manifestavit, ipsum dulciter [admonens] quod si suas promitteret visitare Reliquias, esset continuo liberatus. Evigilans autem ille devotus, voto subito emisso, omnis aspera catena miraculose fracta est, portaque patefacta, & liber de manibus inimicorum suorum securus evasit: quamobrem, juxta promissam fidem, sacrum Virginis corpus visitans, absque dubio cognovit ipsam veraciter fuisse Agnetem sanctam, quæ ei in carcere posito apparuerat, de ipsoque obscuro carcere miraculose eduxerat.

[97] Alius quidam, u propter perpetratum homicidium Aretium ductus, ut capite puniretur; devote se Agneti virgini commendavit. Nocte sequenti, antequam ad præfatam perveniret civitatem, [& quidam capitis reus a vinculis,] beata Virgo ei apparens, dixit: Postquam, fili, te mihi commendasti, nullo modo mortem timeas: sed quā primum cum armatis satellitibus, castro dicto x Plebe propinquus fueris, fractis divina virtute omnibus quibus ligatus teneris vinculis, in vicinam domum diruptam confugies tibi propinquam: in qua obcæcati satellites te non invenientes, vacui ad propria revertentur. Quæ omnia, prout sibi ostensum fuerat, adimpleta fuere. Simile etiam accidit cuidam Perusino, qui cum in obscuro quodam carcere & in fundo cujusdam turris inclusus esset, [iterum alter incarceratus] ob quoddam a se perpetratum scelus, deberetque in brevi capitalem subire sententiam, devote in sui auxilium beatam invocabat Dei Genitricem. Apparuit autem ei beata Dei Genitrix Maria nocte sequenti, [monens] ut beatæ Agnetis invocaret [auxilium,] quia multiplicibus eam Dominus decorare miraculis disposuerat. Evigilans autem captivus ille, continuo huic sacræ Virgini (cujus nomen solummodo in visione cognoverat) promisit, si suis meritis a tali liberaretur periculo, se ecclesiæ suæ perpetuo serviturum. Facto voto subito se reperit extra carcerem, a duris catenis & compedibus liberatus. y

[98] Volens omnipotens Deus in omni gradu hanc ancillam suam decorare, [sanantur, mulier amēs,] suam potentem virtutem per ipsam in quadam incurabili & desperata amentia manifestavit. Nam mulier quædam Aretina, z quæ excepto quodam lucido intervallo rationis usu penitus privata erat, B. Agneti devote se commendans, interioribus firmatis sensibus, fuit plenarie sanata. [epileptici decem,] Inter alios etiam per merita hujus almæ Virginis liberatæ sunt personæ decem, ab horribili epilepsiæ morbo. Quædam mulier doloribus pleuresis vehementer afflicta, implorando auxilium B. Agnetis & Christinæ Virginum, [pleuritica una,] quas in summa devotione venerabatur, ambæ sibi in visione apparentes, B. Christina, ut sibi videbatur, post longam concertationem, dixit, se a Domino obtinuisse, ut ab Agnete impetrare deberet auxilium. Unde infirmæ pectore leniter discooperto, super locum doloris Agnes sancta manum apposuit, dicens: Confortare, filia; quia plenarie sana eris. Mira res. Illa tali modo disparente, devota illa mulier plene sanata est, ita quod illo in loco dolorem de cetero non sensit. w

ANNOTATA.

a Est Ascianum ad Vmbronis initia situm, paulo vicinius Monti-Politiano quam Senis, media ferme via.

b Graduum triginta scalam fuisse Surdinus ait.

c Fuisse plagam capitis idem scribit, ejusq; nil preter parvam cicatricem post miraculum superfuisse: quemadmodum, ex ore matris, rem ex voto narrantis, descripsit manu propria lacebus de Laterina; Confessor manasterii ex Ord. Prædic.

d Distat Castilionum circiter 10 p. m. in valle Orciæ situm oppidum, ad Loritam fluviolum.

e Surdinus ait tenerrimæ ætatis fuisse, & domesticos culpat, quod sic temere asino imposuerint, neque adjunxerint aliquem qui asinum duceret.

f Idem pro matre, consanguineam aliquam dumtaxat nominat, & voto addit cereæ imaginis promißionem.

g Ex instrumento desuper confecto docet Surdinus, miraculum Aretii contigisse.

h Cuglianum a Monte-Politiano distans 8 circiter p. m. trans Clanias paludes.

i Eadem miracula ex ipsis instrumentis simili fere brevitate referens Surdinus, primæ mulieri, nomen Gemmam, patriam Montem-Politianum fuisse ait; secundæ, patriā Clancianum,nomen Dulcinam; & utrique unum solum oculum vitiatum. Idem primum virum, patrea Aretinum, nominat Vannuccium; alterum Fojanensem, Angelum appellat: deniq; ultimam mulierem Perusinam facit, quæ Lætitia dicebatur, aitque non tantum nudis pedibus sed etiam cilicio indutam ire voluisse: neque subito, sed proximo mane oculo sinistro, postridie etiam dextero videre cœpisse.

k Surdinus sex miracula hujus generis addit, quæ infra cum aliis colligentur.

l Hodie Pientia dicitur a Pio II, inquit Surdinus; & viro nomen facit Puccius, sive Philippucius.

m Addit idem testari Raymundum, quod instrumentū desuper confectum sæpe viderit: sed id hoc loco non reperio clare dictum: videtur autem Surdinus insinuare, ipsum non amplius extitisse cum scriberet.

n Minam appellatam fuisse idem ait, & miraculum accidisse in ecclesia S, Agnetis.

o Addit etiam habitasse eam in platea, cui nomē Caniani.

p Contigit, hoc teste Surdino, ipso quo Beata mortua est anno, puer autem Ioannes; pater vir pauper, Bernardus dicebantur; habitabantq, non in Monte-alto, qui Senis ad Orientem adjacet intervallo milliarium 8: sed in Castello seu Monte-Latronis, media inter Senas & Castrum via, utrimque distans ad p. m. circiter 30.

q Fojanensis hæc fuit, nomine Benedicta. Est autem Fojanum intra quintum ab urbe Senensi lapidem.

r Monaldus hic, ista vocabatur Meldina, quam decemdæmones infestabant, ut patuit ex Instrumento.

s Nomen ei Vannuccius erat.

t S. Floræ castrum æquo pene inter vallo distat a Grosseto & Monte-politiano, a recta via modice deflectendo ad fines Vrbevetanos.

u Ex villa, ait Surdinus, quæ dicitur Abbatia Pini; forsan Plani (sic enim notatur in tabulis) dictus a vulgo rusticano Capotone.

x E regione Clusii trans paludes Clanias distans ab Abbatia circa 20 p.m. atque hinc deinde secundum dictas paludes, rectum iter Aretium ducit.

y Addit Surdinus, post aliquanti temporis servitium in ecclesia B. Agnetis, occasione uxoris suæ coactum dimißionem petere a Sanctimonialibus, remeasse ad propria: nominatumque fuisse Seum de Plegario, eoq; pluris æstimandum miraculum, quod ita vinctus ut erat extra carcerem se invenerit, nesciens ipse quo modo; domumque adrepens ut potuit, ibi solvi catenas fecerit, atq; ita venerit in Montem-Politianum ubi curaverit miraculū a quodam Fr. pro concione enarrari.

z Nomine Gratia, uti ex instrumento habetur.

w Addit Surdinus ex districtu Vrbevetano fuisse mulierem, & miraculum in se factum narrasse Er. Nallo Ord. Prædicatorum viro magnæ sanctitatis & miraculis claro, qui ipsum in scripta redegerit, idque testari Fr. Raymundum in Vita hujus Beatæ: ex quo apparet illam hic haberi quadamtenus mutilam, & supplementum optari.

ANALECTA
Potissimum ex Italico Fr. Laurentii.

Agnes de Monte-Politiano, Ordinis S. Dominici, in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Reliqua quædam miracula.

[1] A Ambrogius Taëgius hic finem faciens, idque verosimiliter, quia nihil ultra reperit in Ms. Politianensi (sicuti nec reperisse videtur Laurentius Surdini Mariani, eumdem, qui hic servatur, miraculorum ordinem servans etiam ipse) conclusionem addere parabat de quodam stupendo miraculo, nostris temporibus inaudito; hoc modo exordiens: Finem jam antiquis ponendo miraculis, [desideratur miraculum anni 1500,] unum solum mirabile narrare intendo, quod Christus Jesus Sponsus Virginum, ut frigida mortalium corda in devotione suæ prædilectæ Sponsæ accenderet, nostris voluit demonstrare temporibus multoties, anno Domini MDX, & singulariter die ultima Januarii & XXVII Februarii assistentibus. Hactenus Taëgius: cetera scribere volenti, tunc forte improvisum aliquod impedimentum se objecit; postea autem memoria excidit, ut inter missam narrationem continuaret, eo majori historiæ damno, quod de iis quæ narrare parabat, nulla videantur Instrumenta condita, quorum beneficio potuisset Surdinius eorum meminisse. Placuit tamen non occultare fragmentum initiale, si forte aliquando inveniantur tali indicio cetera, in Supplemento danda. Nunc alia pauca, quæ vel non attigit Fr. Raymundus, vel Taëgius transscribendo præteriit, antiqua miracula hic colligimus, qualia ea apud Laurentium Surdini Italice recitantur.

[2] [sanantur claudi varii.] Mulier quædam, nomine Rosa de Monte-Politiano, adeo debilis pedibus ut absque subalaribus fulcris nequiret incedere, B. Agnete invocata obtinuit gratiam expediti incessus, & priusquā ab ecclesia egrederetur crocias suas tradidit Fr. Bartholomæo Priori & Confessario conventus, & domum cum gratiarum actione reversa est libera. Alia similiter Politianensis civis, Milia dicta, jurejurando affirmavit, quod filius suus multis annis mancus pedibus, voto per ipsam facto ad S. Agnetem, subito obtinuit sanitatem. Pari modo sanata fuit mulier alia, cui quædam infirmitas tibiæ gradiendi abstulerat facultatem, Cortonensis quidam faber, dictus Brucciarellus, simili successu fecit votum offerendi ad corpus B. Agnetis imaginem ceream pro filiolo, pedum ac tibiarum nervis contracto. Angelus de Monte-Politiano, per contractionem nervorum ad eum reductus statum, ut nec fulcris quidem juvare gressum posset, & integro mense loquela se privatum cerneret; aliquot ceræ libras vovit, & continuo restitutus est pristinæ sanitati: qui mox, sicut & Mendus quidem ex vicinia Montis-politiani, a pari incommodo tibiarum liberatus vovendo cereum intortitium, coram Notario & testibus fidem fecerunt facti in sua persona miraculi per publicum instrumentum.

[3] [item muta] Mancuccia quædam decimum octavum mensem muta, magna cum fide veniens in Montem-Politianum ad visitandū corpus B. Agnetis, gratiam promptæ loquelæ subito impetravit idque confecto instrumento publicum etiam fecit. Huc etiam spectat P. Roberti Bellarmini e Societate Jesu postea S. R. E. Cardinalis testimonium, [& concionator per maleficium obmutescens,] in quadam ad Dominicum Danesium Epistola sic scribentis: Testis esse possum insignis miraculi, quod me puero contigit in civitate nostra (fuit enim ex Monte-Politiano Bellarminus oriundus) quod nescio an fit ab aliquo litteris mandatū. Summa hæc est. Concionabatur in summo tēplo per Quadragesimam vir quidam valde pius ex Ordine Prædicatorum: at nefarii quidam homines magicis incantationibus effecerunt, ut cum is in suggestum ascenderet; continuo vox eu deficeret. Tandem voto, concepto ad D. Agnetem, detectæ, sunt incantationes, & vox reddita. Ego illum in suggestu vidi semel atq; iterum, cum loqui nullo modo posset; & paulo post eumdem audivi, cum in templo S. Agnetis clarissima, voce sermonē luculentum de ejusdem B. Virginis laudibus haberet ad populum, & simul miraculum enarraret & vota persolveret. Natus est Bellarminus anno Christianæ Æræ MDXLIII, ætatis an. XVIII Societatem nostram ingressus: anno autē MDLXXVI e Belgio regressus in Italiam, tandem MDCCIX creatus est Cardinalis: ex quo de tempore tum facti miraculi tum scripti testimonii facile est arbitrari.

[4] [ad amici votum] Quidam Aretini Comitatus indigena, ex Castello quod Laterina dicitur, nomine Blancuccius, captus a Comite Aginolfo, & intra profundam turrim conclusus fuit, custodibus insuper adhibitis. De cujus salute cū multa esse inter consanguineos ejus dubitatio, quidam ex illis nomine Cambius, vovit si amicum salvum reciperet eum deducere ad Montem-Politianum. [captivus absens liberatur] Ille autem ipso instanti sensit sibi invisibili manu solvi catenas, & vidit ultro sibi aperiri minorem portulam dictæ turris, per quam egressus, velocissime properavit in domum suam, narraturus quod sibi acciderat miraculum: quando obviam ei factus Cambius, & magno cum stupore cōplexus amicū, interrogavit qua hora esset e turri egressus. Cumq; comperisset quod eadē qua votum ipse fecerat, [aliæ multæ gratiæ impetrantur.] pariter ambo se contulerunt ad ecclesiam S. Agnetis, ibique suo jurejurando coram testibus fidem fecerunt miraculo quod narrabant. Invenitur præterea quod B. Agnes varios ab hydrope, acutis febribus, diversisque morbis liberarit: item ab incendiis, inundationibus, aliisq; ejusmodi casibus, quæ non est visum deducere singula, tum ne prolixitas circa res non admodum grandes, si conferantur cum prioribus, tædium pariat; tum quia non habentur, sicut hæc, authenticis scripturis testata ac roborata.

CAPUT II.
Honor corpori sancto exhibitus & varie auctus.

[5] Anno MCCCLIV cum Italici populi male sibi metuerent a nimia Vice-comitum Mediolanensium potentia, Lombardiæ fœderati cum civitatibus Hetruriæ inierunt armorum societatem; quibus accesserunt Veneti, Patavini, Veronenses, Mantuani & Ferrarienses; & Carolo IV Imperatori persuaserunt, ut cum exercitu veniret in Italiam, quod fecit die XIV Octobris anni supra memorati. Anno deinde sequenti iter per Hetruriam instituens Romam versus, die XX Aprilis prandium sumpsit in Monte-Politiano, rerum ibi tunc potientibus Jacobo & Nicolao Cavaleriis, & vria loco privilegia concessit, prout etiam nunc in libro, Copparum dicto, legere est. Cum autem illa ipsa dies, ex more jam inducto, admodum festiva esset civibus, transitum B. Agnetis ex hoc mundo celebrantibus, & corpus ejus ostendi deberet populo judicatum est expedire ut ea de re admoneretur Imperator. [corpus viserti oculos ipse suos aperit,] Gratissimum id accidit Imperatori pientissimo; qui proinde cum toto suo comitatu interesse tā solenni actioni voluit, adfuitq; magno suo bono. Mox enim ut aperta fuit arca, ipsa etiā Beata aperuit oculos eosq; intendit in Imperatorem; quemadmodum diffuse scriptum reperitur in appendice ad vitam Beatæ, scriptā in pergameno ipsius Fr. Raymundi manu, ut volunt quidam; alii quibus idem videtur esse tam Vitæ quā appendicis character, scriptorem utriusq; faciunt Vincentium Marottam Giffonensem Legum Doctorem, qui B. Agnetis Vitam versibus hexametris pentametrisq; descripsit; Appendicem autem sic orditur: Ut legi in quibusdam chronicis vet ustissimis sic de verbo ad verbum habetur &c. Hoc autem optaremus sic quoque habere.

[6] [eumque Ordini Prædicatorum conciliat,] Quid Imperatori intus in corde tunc dixerit sacra Virgo, quæ tam amanter eū intuebatur exterius, novit ipse qui expertus est. Si quis voluerit considerare, quanto exinde affectu prosecutus ipse sit Ordinē Prædicatorum, a quo alieniorem ipsum reddere aliqui conabantur, resuscitata importune calumnia de veneno, quod ipsius avo Henrico Luxemburgio sub sacra Hostia datum fuisse per Confessariū, dicti Ordinis Religiosum, rumor sparserat; vanus ille quidē falsissimusque, adeo tamē late vulgatus, ut necesse habuerint Cardinales epistolā scribere ad Prælatos Alemanniæ super assertionem innocentiæ Fr. Bernardi de Monte-politiano (perperam aliqui de Monte-Pessulano scripsere) hæc inquam considerare qui voluerit, haud abs re suspicabitur intuitu illo voluisse Beatam excusare simul & commendare Ordinem suum, [& muneribus honoratur] aut corroborare constantiam in eo amando ac protegendo. Agnovit autem favoris sibi facti excellentiā Imperator, & in vicem varia pretiosa munera donavit ecclesiæ; inter quæ etiam pulcherrima quædam arma fuere, eminenti loco juxta altare Beatæ collocata, de quibus testatur Fr. Modestus Billiotti, anno MDLXII Prior conventus Politianensis, dictum sibi esse a Fr. Petro Pistoriensi admodum sene, quod ab iis qui dicta arma adhuc ibi viderant, sermonem crebrius illatum meminisset: fuisse autem alienata propter extremam conventus indigentiam, bellis circum circa ardentibus. Ad hanc terreni Imperatoris visitationem addi potest, alia longe testatior famosiorque & miraculis illustrior, post annos circiter XXV, per S. Catharinam Senensem: sed quoniam in dictæ Sanctæ Vita plene describitur, ab eodem qui Agnetis Vitam juvenis scripsit Raymundo Capuano, ad eam istic num. 195 legendam remittimus lectorem in diem XXX Aprilis.

[7] Tanta autem ecclesiæ S. Agnetis accessit celebritas per gratiam, [Conceduntur Indulgentia] Imperatori, uti dictum est, factam; ut Fr. Augustinus Episcopus Narniensis anno MCCCLVII, per bullam quæ incipit, Splendor paternæ gloriæ, de consensu diœcesani Episcopi constituerit omnibus ecclesiam S. Agnetis visitantibus quadraginta dierum Indulgentias. Anno deinde MCCCLXXX Cardinalis Galeottus Tarlati de Petra-mala, tempore Urbani VI, ampliores dierum centum indulsit, pro festis B. Agnetis, diebus Paschalibus, Divæ Virginis & Apostolorū solennitatibus,nec non S. Joannis Baptistæ, S. Laurentii, S. Stephani, singulisq; Dominicis Quadragesimæ. Postmodū seculo nobis viciniori & an. MDXXXI Paulus Papa III vivæ vocis oraculo, per Cardinalem Cervinum postea Marcellum Papam, omnibus, qui ad Kal. Maji rite peccata confessi sacraq; [etiam Plenaria] Communione refecti, in prædicta ecclesia preces devote funderent Plenariam Indulgentiam est largitus: quā simili modo per Cardinalem Joannē de Riccis renovavit Pius Papa IV anno MDLXI. Cum autem anno ejusdem seculi LXVIII Provinciæ Romanæ Patres in Monte-Politiano celebrarent Capitulum Provinciale, concessit Pius V, ut dicto Capitulo durante ipsam ecclesiam adeuntes, toties quoties, lucrarentur Indulgentias annorum septem & totidem Quadragenarum. Denique cum ego indignus constitutus essem dicti conventus Prior anno MDCII, rogatus Reverendissimus Episcopus noster Salustius Taurusius, per Cardinalem Taurusium impetravit similem indulgentiam pro XX Aprilis, quinquennio duraturas.

[8] [Monasteriū quod Virginum fuerat,] Porro monasteriū istud S. Mariæ novellæ ut fuit a S. Agnetepro sacratis Deo Virginibus institutū, sic perseveravit usque ad tempora Eugenii IV; quando propter continua per Hetruriam bella, & imminutā populorum pietatem ac Sanctimonialium paucitatē, judicatum fuit, non posse aut in tam exiguo numero servari congruam disciplinam, aut eumdem in iis temporū circumstantiis commo de augeri. Itaq; per Procuratorem Ordinis Generalem Fr. Jacobum expositus Pontifici est monasterii status calamitosus, [fit conventus Fratrum an. 1435.] quin an. MCCCCXXXV die XX Junii mandavit, ut paucæ illæquæ supererant ad conventum S. Pauli Urbevetani traducerentur, atq; ut suppresso monasterii nomine fieret conventus Fr. Prædicatorum: quibus insuper idem Pontifex anno post secuto attribuit Hospitale S. Petri, cū omnibus suis facultatibus. Paulo ante obtinuerant iidem Patres a Martino Papa V monasteriū S. Lucæ quod fuerat monacharum Sacchitarum, in quo primum recepta fuerat B. Agnes, atque in illud immigrarant; sed quia hunc locum parum commodum usibus suis reperiebant, obtinuerunt iidem ut ipsum cedere possent Confraternitati S. Sebastiani, quæ eo titulo quovis anno gratam accepti beneficii testatur memoriam.

[9] Cum igitur ibi jam habitarent Prædicatores, cœperunt solicitius cogitare de corpore B. Agnetis honorificentius habendo; atq; [sub his fabricatur neva arca,] Communitati suadere ut specialem aliquem ornatum eidem faciendum decerneret. Facta igitur est ex nuce grandis capsa, in formā tumbæ elegantius laborata atq; inaurata, intra quam collocatum est sacrum corpus; supra eam vero sanctæ Virginis statua in habitu Dominicano: ipsius quoq; [transfertur corpus,] arcæ factæ sunt tres claves, quarū una penes Fratres manet, duæ aliæ penes Communitatem: atq; ita facta est translatio ab uno latere, ubi eo usque jacuerat tantus thesaurus, ad ecclesiæ caput subtus aram principem. Anno deinde MDXXXIX Cardinalis Gaddus, nescio quo accepto beneficio B. Agneti obstrictus, per D. Franciscum Bartoli misit pluries bonam pecuniæ summam, [altare ornatur.] ad prædicti altaris ornatum ex ligno artificiose sculpto, quem volebat auro illustrari: sed mors præveniens invidit absolutionem præclaro operi, quod ut magnificentius assurgeret, pro sua quoque parte haud levem summam contulerat Communitas Politianensis ad lapideas bases, operi assurrecturo subjiciendas, prout hodieque cernitur.

[10] Accidit autem ut cum aliquando arca prædicta aperiretur coram primoribus oppidi multisque aliis assistentibus, ut sacrum corpus sudarit sanguinem: [corpus sanguinem sudat.] quod cum credere referentibus quidam nollent, rursum ipso Paschatis die cruentus sudor copiosius prorupit; neq; dubitatum fuit, quin motus bellicos, quibus tota esset Hetruria commovenda, portenderet. Affirmat etiam D. Dominicus Danesi, audivisse sæpius D. Spinellū urbis Episcopum, quod avus suus publice narraverit, quomodo preteritis tēporibus contra Senenses rebellarit Mons-Politianus: quam ob causam Carolus VIII Rex Franciæ, Neapolim properans (fuit id an. MCCCCXCIV) substiterit Monte-fullonicæ, intendens mittere partē exercitus ad cognoscendā rebelionis causam culpāq, vindicandam Gravi igitur imminentis excidii metu cōsternati oppidani, corpus B. Agnetis, quod in sua ecclesia extra oppidū manebat, deferri fecerunt cum decenti luminariū comitatu ad ecclesiam majorē: quæ luminaria in proximo Montis-fullonicæ castro visa, in oculis Regis regiorumq; [urbs ab excidii periculo liberatur.] ministrorū visa sunt pene innumerabilia, suspicionemq; dedere magnarum copiarum ad loci tutelam adductarum: quare mutato consilio castra moveri jussit Rex, nulla molestia Politianensibus illata. Plura similia alia referuntur, quæ quia sola vulgi traditione nituntur prætereunda putavi; ne hactenus dictis quæ vel ex scripturis authenticis vel ex testibus omni exceptione majoribus habentur, istiusmodi narrationum minus certarum admixtione detrahatur auctoritas.

CAPUT. III.
Festum & Officium proprium B. Agnetis a Sede Apostolica impetratum.

[11] Perseverabat in hunc modum apud Politianenses æstimatio grandis de B. Agnetis sanctitate, & Kalendis Maji quotannis accurrebat innumera hominum multitudo ad corporis incorrupti conspectum venerationemque: non tamen inter divina officia diei illius, cui ipsa præcipuam dabat celebritatem, ejus audiebatur nomen. Itaque Fr. Angelus de Diaccetto, tunc Provincialis Romanus postea Episcopus Fesulensis, ut erat erga B. Agnetem devotissime affectus, impetravit a Pontifice hujusmodi Breve:

Dilectis filiis Priori & Fratribus Domus Ordinis Fratrum Prædicatorum, [Clemens 7 indulget Politianensibus] ac Vniversitati & hominibus Montis-Politiani, nullius diœcesis. Clemens Papa VII salutem & Apostolicam benedictionem. Romanus Pontifex, Salvatoris D. N. Iesu Christi Vicarius, ipsius Domini electos, quos vitæ puritas & excellentia meritorum commendat, laudibus personare præcipuis & spiritualibus honoribus venerari disponit: ut Christi fideles, eos invocantes, ipsorum precibus & meritis adiuti, regni cælestis participes facilius effici mereantur. Exponi siquidē nuper nobis fecistis, quod cum Beata (ut pie creditur) Agnes de Monte Politiano, Monialis Ordinis S. Augustini sub cura Fratrum Prædicatorum, dum in humanis ageret, exemplari vita, odore bonæ famæ, & sanctimonia plurimum claruit, ac etiam nunc in domo Ordinis eorumdem Fratrum oppidi Montis-Politiani, nullius diœcesis, in qua sepulta existit, cooperante Altissimo, quamplurimis fulgeat miraculis: & propterea cuperetis, [ut de S. Agnote festum & officium faciant,] ad Divini nominis landem & gloriam, eamdem B. Agnetem, ad quam singularem geritis devotionis affectum, licet inter Sanctos relata & canonizata nondum existat, colere & venerari. Nos igitur, qui fideles singulos ad devotionis actus libenter incitamus, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis, ut dictam B. Agnetem, licet canonizata non sit, in ecclesia domus prædicti Ordinis, & aliis dicti oppidi ecclesiis, & in dicto oppido tantum, privatim & publice ac solenniter venerari & colere, nec non de illa Officium proprium celebrare, ac solenne festum facere libere & licite valeatis, auctoritate Apostolica, tenore præsentium concedimus & indulgemus, non obstantibus ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Datū Romȩ, apud S. Petrū sub annulo Piscatoris die XXVIII Maij, MDXXXII, Pontificatus nostri anno IX.

[12] Ex vi talis indulti celebrari cœpit proprium B. Agnetis festum cum officio de Communi Virginum, idque factum usque ad annum MDXCIII, [an. 1593. compositæ Lectiones propriæ,] quando visum est fore convenientius si propriæ de ipsa Beata Lectiones ex ejus Vita concinnarentur: quales cum sacræ Rituum Congregationi essent propositæ a R. P. Fr. Augustino de Monte-Alcino Magistro in Theologia, ex parte Ordinis; ex parte vero Cleri Politianensis, a D. Dominico Danesi, Protonotario Apostolico; ipsæque die XXIV Octobris essent in Congregatione lectæ; R. P. Roberto Bellarmino, tunc adhuc Societatis Jesu Sacerdoti, demandata est cura easdem accuratius examinandi: qui imposito sibi munere fideliter functus, sententiam retulit in hæc verba. Ego Robertus Bellarminus testor, me has Lectiones examinasse & invenisse veras omni ex parte. Nihilominus prædicta Congregatio, denuo super his deliberans, die XIV Nov. commisit Cardinali Gesualdo, ut scriberet adm. Illustri & Reverendo D. Spinello Politianensi Episcopo, quatenus dictas Lectiones cum ipsius Beatæ Vita, apud Patres Dominicanos existente in membranis conferret, & siquidem eidem per omnia conformes reperisset, id sacræ Congregationi renuntiare curarent: quod cum anno MDXCIV die XVII Maji fecisset, suamque supplicationem pro earumdem approbatione pariter addidisset; [an. 1594. restringuntur semel.] lectæ iterum sunt a Congregatione, easq; prolixiores indicatas cum restrinxisset prædictus Robertus Bellarminus, testor, inquit lectiones has a me antea diligenter examinatas, nunc etiam breviores factas, detracta parte, ut minimum, tertia.

[13] Denique cum etiam sic prolixiores viderentur, D. Antonius Viperanus vir eloquentissimus, [iterumque] tum forte ad visitanda limina Apostolica Romæ præsens, rogatu Cardinalis Gesualdi magis eas restrinxit, atq; sub hac forma XXX Augusti Congregatio sacrorum Rituum censuit, concedi posse Canonicis & Clero ecclesiæ Cathedralis civitatis Montis-Politiani, ut in festo B. Agnetis Virginis, quod ex felicis recordationis Clementis Papæ VII indulto, die XX Aprilis, sub Duplicis officii ritu celebratur, liceat eis recitare tres suprascriptas Lectiones, ex ejusdem B. Agnetis Virginis Historia desumptas, a sacra Congregatione examinatas & approbatas. Sub simili tenore censuit Congregatio permitti posse Patribus Prædicatoribus dictæ civitatis Lectiones novem, [& a Congregatione Rituum approbantur,] quas sibi privatim juxta proprii Breviarii ritum composuerant: & consequenter formatum super ejusmodi concessione est Breve Clementis VIII die XVIII Octobris anno MDXCIV. Congregationis autem dictæ Prosecretarius Rutilius Gallicinus Familiarius, a Bellarmino & Danesio sæpius rogatus, totius negotii processum collegit; & ex scripturis authenticis, apud Cardinalem Gesualdum asservatis, propria manu descripsit, atque in hunc modum conclusit:

[14] Est igitur vobis Politiani cives, quod vobis ipsis mirum in modum gaudeatis; non ob alia quidē quibus affluitis bona, [Politianenses fama sanctitatis clari,] terrena illa quidē & brevi tempore transitura; sed propter hanc beatissimam Virginem, civem & patronā vestrā, cujus pretioso corpore ditati estis Habebit quidem vestra civitas in novissimo die (ut S. Joannis Chrysostomi utar verbis) quam mittat Christo rosam: at non hanc solam rosam, sed & alias plures, nimirum Beatos Joannem & Bartholomæum, utrumque ex familia Martinotia inclytos Christi Martyres; alterum præterea Bartholomæum Pucci Francisci Franciscū Petrigorium, Hieronymū Paganuccium, & Angelinū Danesium, omnes ex clarissima familia S. Francisci. Mittet præterea alias rosas, nempe Fr. Philippū Augustinianum Martyrē, Fr. Jacobum olim Episcopū in Diatagora Persidis civitate Ordinis Prædicatorum, Fr. Nicolaum Jesuatū, & Bartholomæum Taurusium secularem; quorum eximia sanctitate vestra civitas maxime illustratur. O vos felices! quibus summo Dei beneficio contigit tot habere Christi athletas, tot duces, tot illustres vestræ pietatis ac religionis testes. Novimus alios complures viros, innocentia & vitæ sanctitate conspicuos, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ, ex eadem vestra civitate prodiisse; verum non est nobis hoc loco propositum omnes recensere, aliud præsertim agentibus. Vos, inquam beatos & felices! sed multo quidem feliciores eritis, si, quod strenue facitis, ad præclarissimam vestrorum civium, quos enumeravimus, vitam, mores vestros effinxeritis: ut iisdem, quibus illi vestigiis insistentes, ipsorum tandem consortio perfrui mereamini in cælis. Amen.

[15] Hanc dicti processus conclusionem (etsi ad id quod hic agimus, nihil admodum facientem) integram producere placuit; ut si Politiani cives postquam hæc nostra legerint, possint ac velint suppeditare aliquid circa vitā, miracula, cultū eorū, quos ita pleno ore Beatos iste Congregationis Rituum Prosecretarius, (qui optime scire debuit an & qualiter Beati titulus poßit alicui ante judicium Romanæ ecclesiæ tribui) id nobis curent subministrare, huic operi inserendum. Ioannes de Martinotiis anno MDXLV fertur martyrium in Cayro pertulisse, ad diem XV Aprilis in Martyrologio Franciscano relatus, [ex quibus aliqui inscripti Martyrologio Franciscano.] ejusque ut Martyris effigiem spectari apud Politianenses in ecclesia S. Francisci, & alia S. Mariæ ad fontem Castelli, scribit Frater Laurentius cap. 1 operis sui de B. Agnete, ubi & plerorumque hic memoratorum notitiam præbet aliquam. Bartholomæus, Ioannis predicti gentilis, ipsū ante annos fere centum ibidem præcesserat ad coronam, anno scilicet MCCCLIII, & in dicto Martyrologio nominatur ad diem XXX Aprilis. Bartholomæus alter, ibidem ad VI Maji relatus, miraculis dicitur claruisse circa annum MCCCXX. Franciscus Petrigorius, vir Apostolicus, per annos triginta octo laboravit in Mexico, & obiit MDLXXVIII, nominatus ad diem XXIX Iulii. Hieronymus ad Cappucinos ab Observantibus transiit, & floruit Ferrariæ circa annum MDXLVI, cui tribuitur dies XXIII Ianuarii: sicut dies XVI Iunii Angelino, tamquam Tertiario, cujus imagini in aula publica publicis sumptibus positæ subscribitur elogium, quod D. Franciscum, ad Politianos crebro divertentem, hospitio excepit. Quibus omnibus ne diem pro suo arbitratu legerit Martyrologii Franciscani auctor Arturus, merito formidamus, ideoque inter Prætermissos retulimus ac porro relaturi sumus, nisi de cultu aliquo ecclesiastico & privatæ venerationis terminos egresso, atque de illius cultus die certius edoceamur.

[16] De ceteris hæc suggerit Fr. Laurentius. Philippus circa annum MCCCLIX floruit, [alii alibi laudantur.] & Martyrium in Hispania peregit, eoque intuitu in antiquis ecclesiarum vexillis apud Montem Politianum & Pisas depicta cernitur ejus effigies: sed nullum in Augustiniano Ordine cultum habet, ac ne nomen quidem apud scriptores Hispanos. Iacobus Episcopus ad an. MCCCXXXII laudatur a sui Ordinis scriptoribus, ut clarus miraculis: sed de anno & die mortis nil additur, nedum de cultu ejus aliquo. Fr. Nicolai Iesuati Vita scripta dicitur a Paulo Morigio, quæ necdum ad manus nostras pervenit, adeoque de ea statuere nil possumus: floruit sub annum MCCCCLXXIX. Denique apud Politianensem Episcopum Salustium Taurusium ait Laurentius extare monumenta aliqua de sanctitate Bartholomæi, ex eadem familia nati: quæ si cultum probent, libenter ei locum in hoc opere dabimus. Prædictis autem adde si placet duo Romanæ Purpuræ clarißima lumina, olim terris fulgentia, nunc, ut pie credimus, rutilantia cælo; Robertum Cardinalem de Nobilibus, condendi in patria Societatis collegii auctorem, in qua ut votum semper ei fuerat vivere, sic obire meruit pientißime anno MDLIX, Ianuarit die XVII, condigno elogio ornatus in Historiis nostris parte 2 lib. 3. num. 1 & seqq. atque Robertum Cardinalem Bellarminum, genere, scriptis, virtutibus clarißimum, qui obiit anno MDCXXI die XVII Septembris, de cujus Vita per Iacobum Fuligattum Italice scripta & per Silvestrum Petrasancta Latine reddita, cum ad istum mensem opus nostrum pervenerit eidem inserenda, sperare nos faciunt Cardinalium Eminentißimorum pro illius canonizatione ardentia studia.

CAPVT IV.
Extensio Officii per totum Ordinem Prædicatorum.

[17] Restabat ut Politianis concessa gratia toti Prædicatorum Ordini communis fieret: idque haud ita difficulter impetrari posse suadebat Clementis VIII præcipuus erga Ordinem affectus, [Intercessione Henrici 4 R. Fr.] quo Sanctorum Catalogo adscripserat S. Hyacinthum & S. Raymundum, hunc VII Ianuarii, istum XVI Augusti colendum. Ergo Eleonora Borbonia, quæ Priorissam egerat aliquando sub regula FF. Prædicatorum & B. Agneti afficiebatur devotißime, conciliatrice usi Patres, apud nepotem ejus Henricum IV Regem Franciæ; eodem Pontificem interpellante, responsum est Regi in favorem Ordinis, hac quæ sequitur epistola, quæque pro Bulla Beatificationis haberi quodammodo potest.

Carissimo in Christo filio nostro Henrico, Francorum Regi Christianissimo, Clemens Papa VIII. Carissime in Christo fili noster, salutem & Apostolicam benedictionem. Ardentissimum istud studium, quod (sicuti per nomine tuo ad Nos & Sedem Apostolicam destinatum Oratorem nobis significatum, [& intuitu Eleonoræ Borboniæ, impetratur] & per dilectum filium nostrum Arnaldum Cardinalem Dossatum, illius in absentia sua vicesgerentem, expositum est) viget in dilecta in Christo filia Eleonora Borbonia, Generali Abbatissa totius Ordinis Fontis-Ebraldi ordinis S. Benedicti, & amita tua, ac olim Priorissa, domus seu monasterii de Pruliano Ordinis S. Dominici sub cura, FF. Prædicatorum, collaudandi Beatam, ut pie creditur, Agnetem Politianam, ejusdem Ordinis professam; suo quasi jure postulat, ut admiranda ipsius B. Agnetis vita, ab omnibus dicti Ordinis, Prædicatotum professoribus, in toto Ordine, eodem animi sensu ac præcipuo quodam cultu concelebretur.

[18] [ut sicut Politianensibus concessa erat facultas,] Cum itaque dudum felicis recordationis Clemens Papa VII, prædecessor noster, Priori & Fratribus domus dicti Ordinis Prædicatorum ac Communitati & hominibus civitatis Montis-Politianensis, tunc oppidi montis-Politiani nullius diœcesis, ut eamdem B. Agnetem, in ecclesia dictæ domus, in qua sepulta est & cooperante Altissimo quamplurimis fulgebat miraculis, & aliis dictæ civitatis ecclesiis ac ipsa civitate tantum, [festum agendi,] privatim & publice ac solenniter venerari & colere, nec non de illa Officium proprium celebrare ac solenne festum facere, libere & licite valerent, per quasdam die XXVIII Maji Pontificatus sui anno nono desuper confectas litteras concesserit & indulserit: ac novissime Nos, Priori & Fratribus quibuscumque dicti Ordinis Prædicatorum, [& recitandi Officium de B. Agnete,] in dicta civitate Montis-Politianensis commorantibus, uti in Officio, quod die XX Aprilis sub duplici ritu celebrant, novem Lectiones in ipso officio, ex Vita dictæ B. Agnetis depromptas, jussu nostro a venerabilibus Fratribus nostris S.R.E. Cardinalibus, Congregationi sacrorum Rituum propositis, examinatas & a nobis approbatas, juxta ipsorum ritum legere & recitare libere & licite possent, perpetuo etiam concesserimus & indulserimus: prout in dict: Prædecessoris ac Nostris, die XVIII Octobris anni Domini MDXCIV Pontificatus nostri anno tertio desuper confectis litteris, in quibus tenor dictarum Lectionum infertus fuit, plenius continetur.

[19] Nos qui singulos Christi fideles ad devotionis actus libenter invitamus, tenores dictarum singularum litterarum, [idem liceat toti Ordini.] perinde ac si de verbo ad verbum insererentur præsentibus, pro expressis habentes; ac intuitu & contemplatione dilectorum Filiorum nostrorum, Francisci Mariæ Taurusii ac Cæsaris Baronii & Roberti Bellarmini nuncupatorum. S.R. E. Presbyterorum Cardinalium, nobis desuper humiliter supplicantium, ex sententia Cardinalium dictæ Congregationi sacrorum Rituum præpositorum, indultum & concessionem dicti Prædecessoris, ac illius & nostras litteras prædictas, ad omnes & singulas dicti Ordinis Prædicatorum utriusque sexus domos, in quibuscumque orbis partibus consistentes, Apostolica auctoritate, tenore præsentium, perpetuo extendimus & ampliamus; ita ut in omnibus & singulis ecclesiis domorum dicti Ordinis Prædicatorum, tā virorum quam mulierum in universo orbe terrarum existentium, publice, solenniter ac privatim dictā B. Agnetem venerari & colere, nec non de illa officium proprium dicta die XX Aprilis celebrare, ac solenne festum facere singulis annis, etiam in Litaniis, [ex indulto Clementis 8 an. 1601.] Missis ac aliis divinis officiis, cū dictis novem Lectionibus, libere & licite valeant. Deinde postquam inhibuit Pontifex, ne quis Fratres aut Moniales super his molestare præsumat; & suarum litterarum transsumptis legitime subsignatis, fidem haberi æque ac originali jußit; ipsas Lectiones describit verbotenus (quas quia in Annalibus Abrahami Bzovii & Breviario Prædicatorum excusæ inveniuntur; minime necessarium videtur hic attexere) atque ita finitur Breve, Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, XXIII Februarii MDCI, Pontificatus anno decimo.

[20] Ut autem in Vrbe orbis capite, ubi B. Agnetis sanctitas tam solenni testimonio probata fuerat, inquit Fr. Laurentius hæc prosequens, primum executioni mandaretur Pontificium indultum, idque fieret quam ornatissime, [quod Romæ solennissime factum 5 Iunij,] curavit R. P. M. Paulus Picus Ordinis Prædicatorum & in Congregatione Indicis Secretarius, ut pro eodem tempore quo celebrandum erat Romæ Generale Capitulum Ordinis ad electionem Magistri Generalis, parata haberentur omnia: itaque die V Junij anni prænotati solennissima est instituta festivitas, cui interfuere Cardinales Veronensis, Camerinus, Asculanus, Taurusius, Baronius, Dossatus, Antonianus, Bellarminus, Mantica, & Bonvisius, Missam cantante P. Mag. Stephano Merio Provinciali Langedociæ eodemque Inquisitore Avenionensi & totius Ordinis Vicario Generali. Orationem latinam habuit P. Bernardinus Stephonius Societatis Jesu, quæ non tantum in publicam lucem data est, ad memoriam præsentium & solatium absentium: sed etiam commentariis perquam idoneis aucta fuit a Fr. Hieronymo de Cavaleriis, ut de eadem Sancta alios aliosque deinceps panegyricos sermones composituris copiosior præberetur materia. Denique a Fr. Angelo Crimilianensi propositæ fuerunt Theses, ad illius Sanctæ honorem directæ, quibus dum propugnarentur præsentiam suam exhibuere Cardinales Bellarminus atque Taurusius.

[21] Diffusa deinde per totam Europam novi festi lætitia fuit, & ubique solenniter acta sed potissimum Florentiæ in ecclesia S. Mariæ Novellæ, [& Florentiæ,] cui ego æque ac nostro Politianensi conventui Indulgentiam festo propriam impetraveram, ita rogatus a Priore Thoma Philippi de Prato: ubi in supplicatione apparatissima circumlata fuit Beatæ statua, una cum particulis viscerum ejus ex Monte-Politiano acceptis. In ipso autem Monte-Politiano curatum est ex magnifica munificentia D. Guidonis de Nobilibus & ad meam suggestionem, ut sacrum illud corpus, cujus animam in cælis positam intendebamus festivius deinceps invoeare, majori etiam in gloria conspiceretur super terras, indueretur novis ex serico vestibus, in quibus sic servarentur Ordinis Prædicatorii colores niger atque albus, [Corpus novis vestibus induitur,] ut tamen iisdem gratia adderetur ab auro artificiosa manu per vestimenta ducto. Acta sunt hæc per D. Salustium Taurusium Episcopum nostrum Pontificalibus indutum, die XXX Aprilis, postquam eumdem habitum ceremoniis ad hoc institutis consecrasset: cui eidem actioni manus admovere, una cum dicto Episcopo & mecum, præcipui Patres conventus coram magna populi multitudine: quæ postridie multo adhuc frequentior adfuit, quando ipsum Beatæ festum celebravimus.

[22] Curavi etiam circa idem tempus ut ex utraque parte claustri nostri, sub arcuato ejusdem fornice, depingeretur vita ipsius Beatæ, [Vita per claustrum depingitur,] præhabito illorum qui expensas conferre rogabantur assensu: in quibus cum præcipua liberalitate eminerent Cardinales Politianenses Taurusius & Bellarminus, priores tres arcuatæ, infantiam Beatæ repræsentantes dedicatæ fuerunt Cardinali Taurosio; aliæ tres Bellarmino, & in his spectabantur, Ingressus Agnetis in monasterium, Apparitio Deiparæ, tres lapillos porrigentis, & Angeli Reliquias e Terra-sancta deferentis: tres reliquæ, Episcopo Taurusio inscriptæ, renovabant memoriam cælestis manna, supra Beatam cadentis; Deiparæ filium amplexandum præbentis, cum illa ab ejus collo cruculam abstulit; & conversarum in pisces carnium. Denique ejusdem lateris frontes geminæ, impensa D. Guidonis de Nobilibus & D. Julii Riccii adornatæ, habebant visionem trium navium una, altera miraculum pedis, ad osculum B. Catharinæ Senensis ultro se attollentis. Pars altera claustri similiter sub fornicibus descripta fuit, sed ita ut singuli arcus singulis nobilibus tribuerentur: quorum primus, post eum quem D. Guidonis fuisse diximus, representat Agnetem, Dominicani Ordinis habitu induendam, estque D. Marcelli Lorenzini, eo quod ipse per matrem genus referat ad Signiorum familiam, ex qua nata creditur ipsa Beata: secundus D. Monaldi Bellarmini, monasterii Politianensis constructionem cum propheticæ illius scalæ visione exhibet: tertius D. Asdrubalis Ægidii, multiplicationem panum representat: quartus D. Ascanii Cervini, suscitationem infantis in balneo suffocati: quintus D. Ascanii Mattioli, aquæ in vinum conversionem; sextus denique liberationem furentis energumeni, qui fuit D. Francisci Fanti; uti etiam is qui est super aditum Sacristiæ, ubi conspiciuntur flores, loco quo genua flexerat Agnes, divina virtute subnati. Et hæc omnia cum multa approbatione totius civitatis absoluta fuere anno MDCIII, manu Vlyssis Giocchi de Monte- Sansovino.

[23] Congruum porro videbatur ut Excellentissimæ & Illustrissimæ D. Eleonoræ Borboniæ, [Pars viscerum mittitur Eleonore Borboniæ.] cujus intercessioni totus Ordo noster novam hanc felicitatem acceptam referebat, vicissim rependeret ali quod grati animi monumentum. Ergo cum haberemus in sacristia B. Agnetis viscera, jam in cineres resoluta, intra capsam cujus clavis unica erat in nostra potestate, de licentia meorum Superiorum desuper requisita & in scripto obtenta, earumdem sacrorum cinerum partem transtuli in pyxidem ad hoc indoneam, & direxi ad Illustrissimum & Excellentissimum Legatum Franciæ: per quem haud diu post recepi prædictæ Dominæ humanissimum responsum, testantis suum singulare gaudium in talis thesauri participatione. Hactenus Fr. Laurentius Surdini Mariani, atque in his concludit Vitam Italico sermone & stylo ornatiori fidelißime compositam, [Oratio propria.] atque Florentiæ evulgatam anno MDCVI; addens extrema in pagina orationem a Raymundo Capuano compositam, ut in B. Agnetis festo aut qualibet commemoratione recitetur: quæ talis est. Deus qui speciosam tuam sponsam Agnetem, sanctitate præcipua, virginitate mirifica, & miraculorum gatia feliciter florere fecisti; fac nos quæsumus ejus imitatione semper ante te virtuosæ vitæ fructibus redolere. Pertinet ad ejusdem Sanctæ gloriam, quod uti nobis scripsit P. Mag. Nicolaus Barberius, [cultus ad novum orbem propagatus.] hujus sanctæ Virginis veneratio in novum usque orbem sit propagata, ubi in civitatis Cusco, Angelopoli, Sanctæ-Fidei ob summam istorum populorum erga S. Agnetem devotionem, monasteria erecta sub ejus nomine habentur.

DE B. SIMONE TVDERTINO
ORDINIS EREMITARVM S. AVGVSTINI.
BONONIÆ IN ITALIA.

ANNO MCCCXXII.

[Praefatio]

Simon Tudertinus, Ordinis Eremitarū S. Augustini, Bononiæ in Italia (B.)

D. P.

[1] Avgustiniani Eremitæ, qui usque ad annum MCCLXIII habitationem extra muros Bononienses habuerant, ad ecclesiam SS. Philippi & Iacobi de Savena dictamo, uti ex Bullis Pontificiss eo directis probat in suo Alphabeto Thomas de Herrera; anno post sequenti in urbem migravere, auspiciis Octaviani Vbaldini, Episcopi Bononiensis & S. R. E. Cardinalis; cum ante annos septemdecim idem tentatum consilium effectu caruisset. Ibi emptis anno MCCLXVII domibus & turri in platea S. Donati, [A morte miraeulis clarissimus] novæ ædis ecclesiæque jacta sunt fundamenta: quibus denique pulchra structura ab olutis anno MCCCXV, magna acceßcelebritas, per B. Simonem Tudertinum, doctrina Theologica & concionatoria facultate magnum, majorem tamen sanctitate. Quanta hæc viventi fuerit, licet vix ulla vitæ memoria probet, cognosci tamen ex miraculis potest, quæ mortem ejus sunt consecuta, quæque ex originalibus instrumentis transcripta misit nobis adm. R. P. Ludovicus Torellus, Ordinis Eremitani istoriographus; a quo præter tomos Annalium partim jam æditos partim ædendos, habet illustrium sanctitate personarum elogia, in sex centurias sermone Italico distributa.

[2] Ea miracula antequam proponamus more nostro digesta, & refectis formularum identidem recurrentium superfluiratibus repurgata, [in Vitis Fratrum laudatur ab humili patientia,] atque ad congruam huic operi brevitatem redacta; audiendum est ex B. Iordano de Saxenia, libi 2 de Vitis Fratrum cap. 8, viri elogium, quod unicum superest de viventis sanctimonia monumentum. Fr. Simon de Tuderto, Lector, & olim Prior Provincialis, & localis in pluribus locis, magnæ reverentiæ vir & sanctitatis fuit. Hic a quibusdam æmulis suis graviter delatus fuit apud Priorem Generalem in Capitulo generali, me præsente, licet ipse fuerit absens: propter quas delationes, taliter qualiter deductas, multa in incommoda gravia improperiaque calumniosa perpessus est. Sed ipse sciens quia scriptum est, In patientia vestra possidebitis animas vestras, cuncta sibi intentata & illata gravamina, propter eum qui pro nobis contumelias & terrores passus est a suis calumniatoribus, sustinuit patienter. [Luc. 21. 19.] Qui tandem Bononiam in prædicatorem destinatus, sicut gratiosus in sermone, populum Dei & verbo doctrinæ copiose instruxit, & exemplo vitæ salubriter illustravit. Hic suum obitum ante in publica prædicatione prædixit, & sic felici exitu vitam terminavit, qui etiam nonnullis miraculis coruscavit. Hactenus Iordanus, qui hic appendi jubet qualiter humilitas & patientia caritatem & concordiam corroborant inter Fratres: Nam, inquit, si præfatus Frater Simon de Tuderto se ad defensionem viriliter posuisset, talis homo, qualis ipse fuit, totam suam provinciam, immo magnam partem Ordinis commovisset, & varia disturbia suscitasset.

[3] Vmbriæ fuisse Provincialem scripsit in Chronica Iosephus Pamphilus: [qui vivus Vmbriam illustravit.] Vmbriam certe incolatu suo & lectoris illustravit. Nam Ioannes Bapt. Possevinus in libro de Beatis & Sanctis Tudertinis, in hujus Beati elogio, testatur, quod in istius urbis Conventu Augustiniano S. Praxedis, servatur liber manuscriptus in pergameno, continens multos istius Beati sermones in festa Sanctorum, plenos doctrinæ & sanctitatis: & Thomas Herrera, Legi, inquit, in Romano archivio instrumentum in charta pergamena, sigillo ceræ albæ munitum, de anno MCCCXI Indictione VIII die XXVII Maji, in quo Masseus Episcopus Interamnensis ecclesiam S. Bartholomei Dursangnano, in diœcesi seu districtu Interamnensi sitam, in loco dubio & solitario positam, tradit Fratribus Eremitis Ordinis B. Augustini, Conventus S. Petri de Tirlo de Interamna, incolendiam per viros religiosos, qui ibi de majorum suorum licentia vitam eremiticam & solitariam ducerent. Id autem testatur se facere maxime precibus & gratia Fr. Simonis Rainalducii de Tuderto, in ipso ordine Lectoris & amici carissimi. Vghellus in Italia sacra Episcopum hunc Masseum nominat, [Bononiam moriens,] & ponendo primo lapidi Augustinianæ ecclesiæ Spoleti præsentiam suam commodasse affirmat, sedisse vero oli anno MCCXCVII ad MCCCXVI. Porro quod Tudertinis Fratribus bonum conciliavit vivus Simon, ei simile aliud meritis ejusdem jam cælis recepti acceptum ferre possunt Bononienses, quibus anno MCCCXXIII obiigit parochia S. Cæciliæ & eorum cœnobio unita fuit, ut scribit Herrera: qui postquam varias variorum de anno mortis opiniones recensuit, eosdem redarguit ex fide processuum, jam jam producendorum.

[4] [ubi ut Beatus colitur.] Deinde nominat Herrera Scriptores, [ubi ut Beatus colitur,] a quibus Beati titulo honestitur Sunon; & sunt Augustiniani Ordinis omnes, præter Posserinum prænominatum; ejusque effigies splendoribus Beatorum effulgere testatur; atque ad extremum dolet, vicum tantum, tot illustrem miraculis, Augustinianæ Religionis vel paupertate vel incuria nec Divorum catalogo adscriptum nec de ejus adscriptione tractatum. Nobis æque dolendum & multo magis mirandum videtur, quod miraculorum statim a morte in omnis generis conditionisque infirmos ubertim manantium, frequentia tanta, ut is summatim excipiendis tres Notarii fuerint occupandi; celebritas autem & fama sanctitatis per totam Italiam repente diffusa, adeo ut non tantum ex territorio Bononiensi, sed etiam Mutina, Faventia, Florentia, Mediolano, Regio-Lepidi aliisque locis remotioribus advenerunt, receptam gratiam professuri Bononiæ ad ejus sepulcrum; mirandum, inquam, imprimis videtur, quid modo dicta nulla ex coævis & familiaribus cogitationem injecerint, Vitam describendi, ad hoc ut devotis populis posterit atque innotesceret, quis vir ille fuerit, cujus sanctimoniam tam singulariter illustrabat Deus.

[5] Festum ejus non tam ecclesiastico decreto aliquo quam populari pietate institutum, ipso quo obiit die XX Aprilis, consequentibus exinde annis in ore ac veneratione vulgi fuisse, [festo annuo, & corpore posito super altari.] apparet ex num. 60 & sequentibus Quandonam & qua auctoritate elevatum a terra corpus fuerit, oblivioni datum est. Hoc solum scimus ex Antonio Pauli Masini (qui in sua Bononiæ perlustrata diem hunc notavit, ut annua memoria Bononiensibus recolendum) corpus Beati viri supra altare S. Alexii, quod familiæ Vrsorum est, publico cultui expositum servari. Addit in sua his de rebus epistola Torellus, capsam esse inauratam & pictam eleganter, cujus caput apte claudit medii parietis foramen, & hinc inde hæc verba leguntur. HIC IACENT OSSA BEATI SIMONIS DE TUDERTO. Cultus qui jam inde ab ejus obitu invaluerat, magis etiam excitatus est hisce novissimis temporibus, cum anno MDCLXVI Eminentissimus Hieronymus Cardinalis Boncompagnus, Bononiensis Archiepiscopus, illius corpus rite visitasset: exinde enim a variis allata sunt frequentiora donaria, & vota cerea atque argentea, quæ adhuc altari appensa visuntur; nec umquam desiit ante illud ardere accensa lampas. Ita ille.

[6] Miracula instrumentis tribus, eodem confectis tempore, signata fuere: primum, manu Philippi Papazonis festinantißime scriptum, fere sola habet nomina curatorum, infirmitatum ac testium, [Miracula quomodo scripta.] quasi numero obrutum notarium piguerit (nam ultra septuaginta unus hic scripsit) modum rationemque miraculi diffusius explicare: duo alia, manu Alberti Anselmi & Ioannis de Manellis consignata, plenius lectori facient satis: omnia tamen eodem quo ad nos missa fuerunt ordine proponemus, legentium arbitrio relinquentes, an prima quatuor capita velint transilire levi oculo delibata, aut posterioræ tria prius evolvere. Sunt qui quatuor Processus numerant: sed qui illis quartus est, nobis potius videtur esse appendix ad tertium, utpote a manu ejusdem Notarii absque subsignatione Notariali; fortaßis quia animus erat plura scribenda expectare, & tum demum simul omnia in publici instrumenti formam redigere, quomodo redacta sunt ea quæ sex primis capitibus hic continentur.

MIRACVLA
Ex processibus authenticis MSS.

Simon Tudertinus, Ordinis Eremitarū S. Augustini, Bononiæ in Italia (B.)

BHL Number: 0000

EX PROCESSU MS.

CAPVT I.
Miracula facta tribus proximis diebus a morte B. Simonis.

[7] [Die 20 & 21 Aprilis facta miracula,] In Christi nomine. Amen. Anno ejusdem Domini millesimo trecentesimo vigesimo secundo, Indictione quinta, die vigesimo mensis Aprilis, obiit Beatus Frater Simon Tudertinus, de Ordine FF. Eremitarum S. Augustini, in civitate Bononiæ: cujus virtutibus & meritis, post mortem ipsius, apparuerunt multa miracula & signa in ipsa civitate Bononiæ. Sed die ipsa qua obiit & sequenti, nulla miracula fuerunt scripta; ex eo quia in ecclesia S. Jacobi. Stratæ S. Donati de Bononia, dictorum FF. Eremitarum, fuit tanta multitudo gentium & tantus clamor, quod fere unus non poterat intelligere alium, & erat beatus qui poterat tangere corpus suum. Et dilaceraverunt eidem omnes vestes suas: & præ devotione illius corporis erat beatus ille, [scribi præ confusione affluentis ad corpus populi non potuere.] qui poterat habere aliquantum de vestibus ejus. Et hæc duraverunt his duobus diebus: Post hæc nocte sequenti, videntes Fratres quod non poterant sustinere tantum laborem, miserunt pro aliquibus de majoribus & melioribus hominibus civitatis præfatæ, quorum consilio & adiutorio fecerunt sepeliri corpus supradicti Fr. Simonis: quod facere non potuissent absque potentia illorum bonorum virorum. Et postea adveniente die, apparuerunt infrascripta miracula & signa, scripta per me Philippum qu. Alberti Papazonis, Notarium ad hoc deputatum, mensibus & diebus infrascriptis, ut inferius continetur.

[8] Die XXII d. mensis Aprilis, quædam mulier, nomine Thomasina, filia qu. Joannis de S. Marino, quæ nunc moratur Bononiæ in a capella S. Proculi, in burgo Miralsolis, [Curantur puer cæcus,] dixit & sacramento affirma vit, quod bene sunt quatuor menses quod non vidit lumen: & habuit devotionem in B. Simone, & meritis & virtute ejus liberata est. Acta fuerunt prædicta Bononiæ in d. ecclesia S. Iacobi, præsentibus Dominis Alberto Anselmi Notario, Petro de Saladinis, & Fr. Angelo de Neapoli & pluribus aliis testibus ad hæc vocatis & rogatis. Atque hoc modo signantur miracula singula tribus quatuorne nominibus eorum qui depesitioni adfuere; quorum attestatio cum nihil faciat ad ipsum miraculum, de quo deponitur, reddendum certius testariusque, superfluum videtur hanc formulam Acta sunt hæc, & nomina præsentium ad singula miracula addere: eaque deinceps ponemus consequenter, additis dumtaxat ipsius facti testibus, qui plures simul de eodem miraculo deposituri concurrerunt.

[9] Eadem die, quædam mulier, nomine Lucia Aymerici, de Marano Comitatus Bononiæ, dixit & suo sacramento affirmavit, quod erat impedita & contracta a b corigia infra, ita quod ire non poterat nisi cum baculo, jam sunt tres anni vel circa; [mulier contracta.] & habuit devotionem in B. Simone & meritis & virtute ejus libarata fuit… Quædam mulier, nomine D. Billixena c, filia qu. Petri Pexalana, de Capella S. Leonardi, dixit, [brachium cujusdam,] quod bene sunt sexdecim anni quod habuit & habebat brachium dextrum aridum & assideratum: & a d. tempore citra non potuit se juvare cum d. brachio: & ex magna devotione quam habuit in B. Simone, meritis ejus liberata est. … Quædam mulier nomine Oliva, filia Bernabæ, & uxor d Betini Guidolini, de capella S. Leonardi dixit, [pes debilis,] quod patiebatur in pede quamdam magnam ægritudinem, ita quod non poterat ire: & habuit devotionem in B. Simone: & virtute & meritis ejus liberata est ab infirmitate…

[10] [incessuprivata,] Quædā mulier, nomine Catharina, filia Ymeldæ, testimonio & sacramento dictæ suæ. matris dixit & affirmavit, quod sunt bene septem anni, quod fuit impedita continue toto d. tempore; ita quod ire non poterat nisi cum manibus & pedibus per terram, & non poterat se erigere, & habuit devotionem in B. Simone: & sana facta est, ita quod ibat recta… Quidam puer, nomine Franciscus D. Landi de Monte-catino, [puer herniosus,] testimonio & sacramento d. sui patris, dixit quod ipse Franciscus erat crepatus, & virtute B. Simonis & meritis ejus liberatus est: & prædicta affirmavit d. D. Landus suo sacramento…

[11] Die XXIII mensis Aprilis, quædam mulier nomine D. Vinicia D. Vgnizonis de Luca, quæ moratur ad burgum Panichalis e comitatus Bononiæ, dixit, quod sunt sex menses, [varie infirma,] quod eidem exivit sanguis de ore continue, & habebat malum visum oculorum, & habebat malum in f flanco: & habuit devotionem in B. Simone, & meritis ejus liberata est ab infirmitatibus suis… Quædam mulier, nomine Magdalena, filia qu. Franchi, [a triennio contracta,] de Capella S. Martini de Aposa, dixit, quod jam sunt tres anni quod impedita & contracta fuit, ita quod ire non poterat sine baculo. Et habuit devotionem in B. Simone, & meritis & virtute ipsius liberata fuit. D. Soror Agnesia, qu. D. Zayni, de Capella S. Ceciliæ; Donadinus Franchi, capellæ d. S. Martini, testes, eorum sacramento affirmarunt de impedimento ejus, & etiam de liberatione ejus…

[12] Quædam puella, nomine Jacoba, filia qu. g Tonioli Bonaventuræ, de Ulmetula comit. Bonon. [a nativitate clauda,] sacramento D. Ymeldæ filiæ D. Carbonis & uxoris Gerardi; & etiam sacramento D. Benincasæ, filiæ qu. Bonaventuræ de d. terra, dixerunt & affirmaverunt, quod claudicabat a die nativitatis suæ, & virtute & meritis B. Simonis liberata est… Quædam puella, nomine Catharina Chitadella, ætatis quatuor annorum, quæ moratur ad hospitale S. Petri majoris Bonon. sacramento D. Margaritæ, filiæ D. Azzonis de Bochinpanibus de Ferraria, quæ custodit pauperes ad d. hospitale, dixit, [incessu privata,] quia sunt tres anni quod impedita erat a die nativitatis suæ citra, ita quod numquam ivit nec ire potuit: & virtute B. Simonis liberata est. Et Mag. Jacobinus de Tronizonibus medicus, qui eam curabat, suo sacramento affirmavit de impedimento & etiam de liberatione ejus…

[13] [utrimque claudicans,] Quædam puella, nomine Bona, filia qu. Joannis D. Rolandini de Porcis, de capella S. Laurentii Portæ-sterii, quæ claudicabat ambobus pedibus, a die quo cœpit ire citra: & meritis & virtute B. Simonis liberata est. D. Mirabilis, uxor d. D. Rolandini, avia d. Bonæ. D. Francisca, uxor qu. d. Joannis, & mater d. Bonæ, earum sacramento affirmarunt, de impedimento ejus & liberatione ejus… Quidam homo ætatis quadraginta annorum & ultra, [claudus pede dextro,] nomine Stephanus Mag. Alberti de Burgundia, dixit, quod erat claudus pede dextro, ita quod ire non poterat sine h ferla, jam sunt viginti tres menses, & virtute B. Simonis liberatus est. D. Nicolaus qu. D. Mini de Galixano; Bartholomæus, filius Salviati de Saliceto, eorum sacramento affirmaverunt, quod claudus erat & fuit a d. tempore citra…

[14] Quidam puer, nomine Nicoletus, filius Ghisilardi de i Trento, qui nunc moratur Bononiæ in capella S. Georgii de Pozale, [puer cæcutiens,] in burgo Durlecchii, qui habebat maculas sive squammas in oculis, ita quod vix videbat: & meritis & virtute B. Simonis illuminatus est, ita quod clare videt. D. Ghisilardus ejus Pater, Simoninus qu. Nicoleti de Burgundia, eorum sacramento affirmaverunt de infirmitate ejus & etiam de liberatione ejus… Quædam puella, nomine Bexola, filia Bruniti Yvani de Capella S. Iuliani, erat k assiderata brachio dextro, jam sunt tres anni: [brachium aridum,] & virtute B. Simonis liberata est. D. Lucia, filia D. Dominici de Tectacapris, mater d. Bexolæ, & D. Dulcis, filia qu. Thomasini, ejus convicina, affirmaverunt… Quædam puella, nomine Ioanna, filia Bon-joannis Taganelli, de burgo Panicalis comit. Bonon. erat clauda pede dextro a die nativitatis suæ citra: & virtute & meritis B. Simonis liberata est. D. Beatrixia Azzolini, [dextro pede clauda,] filia Petri Bon-joannis; Bonaventura, filia d. Beatrixiæ, de d. terra burgi Panicalis; Claudia, filia qu. Mag. Lanzaloti Medici, de Capella S. Donati, affirmaverunt…

[15] Quidam juveni,s, nomine Bonamicus, ætatis sexdecim annorum, [alius sinistro,] filius D. Vgolini de terra Cheve, comit. Bonon. erat claudus pede sinistro jam sunt sex menses & ultra, & non poterat ire sine ferla: & virtute B. Simonis sanatus est. d. D. Ugolinus, ejus Pater; & Iacobus D. Franchini affirmaverunt… Quidam juvenis, [cæcus oculo uno,] ætatis quindecim annorum, nomine Petrinus, filius Iacobi, de Syon ultra montes, dixit, quod non vidit de oculo dextro, jam sunt septem anni & ultra: & virtute B. Simonis illuminatus est, & clare videt. Fr. Blasius, qu. D. Gracioli Alberti, calzolarius: D. Valle qu. D. Antonii Auliverii, Notarius, affirmaverunt predicta vera esse, & quod clare videbat… [elumbis,] Quidam puer ætatis duodecim annorum, nomine Dominicus qu. Viniani, de capella S. Mariæ de Templo, erat plenus doloribus & impeditus, ita quod ire non poterat sine baculo, jam sunt duo menses & ultra: & virtute B. Simonis liberatus est. D. Bartholomæa, filia qu. D. Stephani, ejus mater: D Benvenutus qu. Martini Strazarolus, affirmaverunt…

[16] lQuedam puella, [gressu privata.] nomine Checca, filia Compagnoni, de terra S. Mariæ de donis, com. Bonon. erat plena doloribus & sgalonata, ita quod fere non ibat a die nativitatis & citra: & virtute B. Simonis liberata est. D. Compagnonus, ejus Pater; Bitinus Ioannis de Fabris, de d. terra; Manellus qu. D. Zambonini de Manellis, de capella S. Ceciliæ, affirmaverunt… Quidam puer, [herniosus,] nomine Bonfigliolus, filius Guidaccii de Certulo comit. Bonon. erat crepatus jam sunt duo anni & ultra, & meritis & virtute B, Simonis liberatus est. Bellinus Aldrovandini de Seta & D, Beatrixia uxor Bartholuccii, de d. terra, affirmarunt… Quædam femina, nomine Sibyllina, filia qu. Bartholuccii, [surda;] de terra Montis Acuti-alpis, erat surda: & dixit quod sunt decem anni & ultra, quod non audivit: & meritis B. Simonis apertæ sunt ambæ aures ejus, ita quod clare audit…

[17] [clauda dextro,] Quædam juvenis, ætatis quatuordecim annorum, nomine Margarita, filia mag. Grimaldi Paiolarii, de capella S. Matthei de Accarixiis, erat impedita pede dextro, ita quod non poterat ponere pedem planum in terram, jam sunt novem anni: & habuit devotionem maximum in B. Simone: & virtute & meritis ejus liberata est. Mag. Grimaldus prædictus, Pater ejus; D. Ymelda, uxor d. Grimaldi, mater d. Margaretæ; Martinus, filius Mag. Bonaventuræ; Cursinus, qu. Bonaventuræ de Candelio, affirmaverunt… Quidam homo, [impeditus utroque pede;] ætatis sexaginta annorum & ultra, nomine Franciscus, qu. D. Iacobini, de capella S. Vitalis de Bononia, dixit quod bene sunt octo anni quod erat impeditus ambobus pedibus: & fuit continue toto d. tempore ita quod ire non poterat sine ferlis: & habuit devotionem in B. Simone & virtute & meritis ejus liberatus est. Piglus, D. Gerardi, de Castro S. Petri; Rodulphus Palmerii, de capella S. Ceciliæ; Bartholomæus qu. D. Rodaldi, de Mandina; Bartholomæus Hentipipti, de Brayna, affirmaverunt…

[18] Quædam femina, nomine Thomasina, filia qu. Rudolphi, de capella S. Mariæ Magdalenæ Bononiensis, dixit, quod sunt sex menses & ultra, [brachio dolens,] quod fuit passa magnum dolorem in osse brachii dextri: & virtute & meritis B. Simonis liberata est. D. Dominica, filia qu. Janbonini, & uxor qu. Ugolini de Rambace, affirmavit prædicta vera esse… [utrimque clauda,] Quædam juvenis, æt. XVI ann. nomine Richimilia, filia qu. Joannis, de Roncagle comit. Bonon. dixit quod a diebus nativitatis citra fuit sgalonata, & claudicabat ab utraque parte, & liberata est. D. Chartilia, filia qu. D. Simonis de Buliveris; D. Beatrixia, filia qu. D Albergitii; D. Bonafemina, filia qu. D. Rolandini Chambaldi, affirmaverunt… Quidam homo, æt. XXVIII ann. nomine Gregorius, [epilepticus,] filius Mag. Joannis Sartoris, dixit quod erat infirmus infirmitate mali caduci, & sæpe stabat stupefactus cum m schuma magna ad os, & nesciebat ubi esset: & nisi gentes essent, quæ obviabant sibi & eum juvabant, multoties cecidisset: & aliquando tantum cadebat quod non poterant eum sustinere: & liberatus est. D. Joannes Pater ejus; D. Iacobus qu. Bartholomæi Bixillerii, affirmarunt vera esse…

[19] Quædam puella parva, nomine Thomasina, filia Mag. Francisci de Dentibus, [oculo uno cæca,] non videbat de oculo dextro, jam sunt quatuor menses: & virtute B. Simonis jam clare videt de d. oculo. D. Franciscus pater ejus affirmavit vera esse… [pede contractus.] Quidam puer nomine Thonius, filius Nicolai, de plebe Centi, comit. Bonon erat contractus pede sinistro, ita quod non poterat ire: & liberatus est. Albertus Renduccii de plebe Centi præd. affirmavit quod sunt quatuor anni, quod fuit ita contractus; & liberatus est.

ANNOTATA.

a Vt Romæ per Regiones, Florentiæ & Senis per Populos seu Plebes, Mutinæ per Cinquantanas, Mediolani per Portas discriminantur cives; ita Bononiæ iidem discriminantur per Capellas, quas licebit Parochias intelligere, itaque eas indigetat Antonius Pauli Masini.

b A corrigia id est a lumbis seu cingulo.

c Fortaßis Polyxena.

d Bettinus, Diminutivum a nomine Bertus, quod porro truncatum ab alio composito, puta, Ubertus vel simili.

e Sæpe alibi notavimus, Comitatus Italis vocari territoria seu districtus urbium: hic autem nominatum burgum Panichale ipsum esse videtur, quod in tabulis perperam scribitur Bonnacciale, inter Renum & Lavinum fluvios.

f Italis & Francis latus dicitur, Flanco, Flanc.

g Toniolus Diminutivum a nomine Antonii.

h Videtur contracta vox ex Latino, Ferula, & a Ferendo sumpta a nominis ratio; alii crocias, alii potentias appellant sub æxillaria ista ferendo corpori fulcra.

i Tridentum integre dicitur, urbs ad Italiæ ingressum notißima: sed forte legendum Brento, vicus agri Bonon.

k Sideratus Latine ducitur maligni sideris afflatu aridus; & a plantis ad animalia translata videtur metaphora, qua hic usupatur vox Assideratus.

l Sgalonatus id est, Elumbis, prout nobis rescripsit P. Mag. Torellus.

m Schuma, Vox Teutonica Schuym vel Schume, Francis, Escume, Latine Spuma.

CAPUT II.
Alia miracula ejusdem anni & mensis Aprilis usque ad Majum.

[20] Die XXIV mensis Aprilis, quidam homo ætatis perfectæ, [Curantur claudus,] nomine Bonincontrus, filius qu. Ioannis, qui moratur in terra Argellatæ, comit. Bonon. dixit quod sunt quatuor menses, quod fuit impeditus a corrigia infra, ita quod ire non poterat sine ferlis: & liberatus est. Benvenutus, qu. Zambonelli de cap. S. Mariæ majoris, Dominicus, filius d. Bonincontri liberati, Tura, qu. D. Matthei de Cap. S. Mariæ præd. affirmaverunt… Quædam puella æt. XII ann. nomine Francisca, [fistulas in gutture patiens,] filia Plassellini de Plasselis, de cap. S. Ioseph, burgi Galeriæ Bononiensis, dixit quod bene sunt duo anni, quod habuit fistulas in gutture, ita quod vix poterat sustinere caput; & habebat magnos dolores in flanchis: & liberata est. D. Francisca, filia D. Ioannis d. cap. D. Bartholomæa, filia qu. Sourani Guidonis Victorii; D. Benvenuta filia qu. D. Corvolini, affirmarunt… Quidam puer parvus, nomine Bonaparte, filius Iacobi, de terra Ulmetulæ com. Bon. erat crepatus, jam est annus & ultra, & liberatus est. Mag. Iacobinus de Zovezonibus, qui eum curabat; D. Iacobus, pater d. Bonapartis; & D. Beatrixia, filia Rolandi de Raygosa & uxor d. Iacobi, mater d. Bonapartis affirmarunt. …

[21] Quædam juvenis, æt. XV. ann. nomine Margarita, filia qu. Burnioli de Badali. [incessu debilis] Com. Bon. dixit quod erat impedita a corrigia infra, ita quod ire non poterat sine baculo & etiam sine adjutorio matris suæ, jam sunt tres menses & ultra, & liberata est. D. Vinicia, uxor qu. d. Furnioli, mater d. Margaretæ affirmavit… Quidam puer parvus, [ruptus,] nomine Dominicus, filius Francisci Tacconis Becharii, de cap. S. Ioseph burgi Galeriæ, erat crepatus, jam est annus & ultra: & liberatus est. D. Mona, uxor d. Francisci & mater d. Dominici, D. Ioannes Dominici Atrazarolus, de cap. S. Ioseph præd. Bartholomeus, qu. Francisci Gessadelli, de cap. S. Synesii affirmarunt… Quidam puer, [gressu privatus,] Quidam puer, ætatis X ann. nomine Petrus, filius qu. Cantonis de terra Plumatii com. Bon. erat impeditus, ita quod vix ire poterat, jam sunt sex hebdomadæ & ultra, & liberatus est. Benvenuta, qu. uxor d. Cantonis, mater d. Petri; D. Thomasina, filia qu. D. Petroboni Aiguabellæ, amita d. Petri, affirmarunt…

[22] [oculo cæcutiens,] Quædam femina ætatis perfectæ, nomine Bona filia qu. Curtii, de burgo Mirassolis, & uxor Ioannis qui facit puteos, dixit quod bene sunt triginta anni quod non vidit clare de oculo dextero: & virtute B. Simonis illuminata est, [utrimque impedita,] & clare videt… Quædam puella, æt. XI. ann. nomine Bonafemina, filia qu. Iacobini, de Varga Comitatus Luchæ, quæ nunc moratur Bononiæ, in cap. S. Mariæ de Muradellis, erat impedita & contracta ab utraque parte, ita quod ire non poterat sine ferlis, jam sunt tres anni: & liberata est. D. Bonaventura, filia qu. Matthei, de d. terra, ejus mater; Messina, filia qu. Vanni de monte Fregasexe Comit. Luchæ Anthoniola filia d. D. Messinæ, assirmaverunt … [dæmoniaca,] Quædam femina ætatis perfectæ, nomine D. Benvenuta, filia qu. D. Bonhominis de cap. S. Gervasii, dixit, quod erat possessa a dæmone, jam sunt tres anni & ultra: & liberata est. Bona ejus filia, & filia qu. Bernardini; Iacobus vocatus Muzolus, qu. Maynardini, de cap. S. Columbani, affirmaverunt… [dextra debilis,] Quædam puella æt. X. ann. vel circa, nomine Felixia, filia Agnesinæ, de cap. S. Prosperi Bonon. erat debilitata manu dextera, & tenebat continue pugillum clausum, excepto digito existente juxta grossum, quem tenebat rectum continue; & non poterat extendere alios digitos aliquo modo: & liberata est. D. Nuta, uxor Andreæ de Prato, ejus convicina, affirmavit…

[23] [surdaster,] Die XXV mensis Aprilis, quidam puer ætatis VIII ann. nomine Michilutius, filius qu. Montis, de terra Montis-Rumixi comit. Bon. erat surdaster a die nativitatis suæ, & habuit devotionem magnam in B. Simone: & apertæ sunt aures ejus & audit… Quidam homo ætatis LX annorum & ultra, nomine Fr. Bitinus qu. Alberti, de cap. S. Mariæ Majoris, qui moratur in burgo Pollicini, Ordinis Fratrum Pœnitentiæ, dixit in virtute Spiritus sancti & suo sacramento affirmavit, [dextro latere captus,] quod bene sunt septem anni quod fuit impeditus pede & tibia dexteris, ita quod non poterat ire sine ferla: & eo existente in ecclesia S. Petri majoris Bonon. habuit devotionem magnam in B. Simone, & liberatus est… Quædam puella æt. XII ann. nomine Agnesia, [contracta,] filia D. Boninsegna de Mesciazano, erat contracta pedibus & manibus, ita quod ire non poterat, nec poterat se juvare, jam sunt quinque anni & ultra… [herniosus,] Quidam puer æt. VI. ann. nomine Nicolaus, filius Dominici qu. D. Floravantis, de Marano Com. Bon. erat crepatus, jam sunt duo anni… [plena dolore,] Quædam femina, nomine D. Thomasina, filia Petri de S. Domnino & uxor Pionis, de d. loco, dixit, quod sunt duo anni & ultra quod fuit plena doloribus, ita quod vix ire poterat. Et hos omnes virtute & meritis B. Simonis liberatos, affirmavere testes infirmitatis, vel impedimenti & liberationis conscii, quos omisimus nominatim exprimere, sicut & deinceps sola curatorum nomina & infirmitatem hic consequenter attexemus.

[24] Quidam puer æt. X. ann. nomine Michael, filius Iacobi Aldrovandi, [surdus,] qui moratur in Guardia civitatis Bononiensis ad crucem Gissi, erat surdus a duobus annis citra, & pater suus mittebat eum ad scholam, sed postquam contigit ei casus prædictus noluit quod plus iret ad scholas… Quædam femina, nomine Guilelma, filia qu. Venturæ; quæ fuit de Barga comitatus Luchæ, [dæmoniaca,] & nunc moratur Bononiæ in cap. S. Mariæ majoris, dixit quod sunt quatuor anni vel circa quod fuit possessa a dæmone… [brachio dextro contracta,] Quædam puella æt. VII an. nomine Catherina filia Albertucii qu. Bencevennis Casarenghi, de terra Ulgiani comit. Bon. habebat brachium & manum dexteram contractam, ita quod aperire vel claudere non poterat manum… Quidam homo, æt. LV ann. nomine Gherarduccius, qu. Petri de Bagnarola, [sinistro latereclaudus,] qui nunc moratur in terra Alceti comit. Bonon. dixit quod sunt quatuordecim anni, quod erat claudus a latere sinistro, & fortiter claudicavit & claudicabat a d. tempore citra continue, ita quod oportebat eum ire cum baculo… Quidam puer, ætatis V ann. nomine Franciscus, filius Iacobi Bidelli de cap. S. Salvatoris, habebat quamdam a postemam in corpore, ex quo exibat ita magnum vituperium, quod medici non poterant eum curare, [apostematicus,] & dicebant quod non poterat evadere, & dereliquerunt eum… Quidam puer æt. XII ann. nomine Guizardinus Baudini de Fregnano, [herniosus,] dixit quod sunt quatuor anni & ultra quod fuit crepatus …

[23] Die XXVI mensis Aprilis, quædam juvenis æt. XXIV ann. nomine Margarita, [possessa,] filia qu. Joachimi, de Persico Comit. Cremonæ, quæ nunc moratur Bononiæ in cap. S. Marci, erat possessa a dæmone, jam sunt quinque anni & ultra … Quædam puella, [herniosa,] æt. VIII ann. nomine Lucia, filia Bertolini, de terra Altedi Comit. Bonon. erat impedita & b sanchata ab utraque parte & c corporupta ante, a die nativitatis suæ citra… Quidam puer æt. IV ann. nomine Petrus, [manu contractus,] filius Francisci qu. Alberti, de cap. S. Barbatiani, erat contractus manu dextera, ita quod nihil poterat facere cum ea, jam sunt anni tres… Quædam mulier æt. XXIII ann. nomine Margarita, [dæmoniaca,] filia qu. Rolandi Bondi Ayguinæ, de Roffeno, & uxor Henrigisti Joannis Henrigisti de Fregnano, dixit quod erat possessa a dæmone, jam est annus & ultra, & erat tota plena doloribus & d fittis, in tantum quod videbatur ei quod canes corroderent viscera ejus: & quando malum ascendebat, projecisset se in puteo, in igne, vel in aqua, ubi citius potuisset, nisi gentes tenuissent eam… & meritis B. Simonis liberata est, uti priores atque sequentes.

[24] [claudicans,] Die XXVII mensis Aprilis quædam juvenis æt. XVIII ann. nomine Joanna, filia Laurentii Fabri, de cap. S. Joseph burgi Galeriæ, quæ moratur extra circulum d. burgi, dixit quod claudicabat fortiter a latere sinistro, quia quidam currus ascendit ei super e ancha; & hanc infirmitatem passa est decem & septem annis… Quidam homo æt. XLV ann. nomine Joannes qu. Jacobi, qui fuit de Parma & nunc moratur in terra Ronchgale com. Bon. dixit quod erat contractus pede & manu sinistris, [pede & manu contractus,] ita quod trahebat pedem ex transverso per terram, & manum non poterat ducere ad os, nisi adjutorio alterius manus, jam sunt anni viginti quatuor & ultra… Quidam homo æt. XL ann. nomine Ugolinus qu. Ugolini, de terra la Mole com. Bon. dixit quod sunt decem anni & ultra, quod habuit quamdam f doliam in ancha sinistra, & præ nimio dolore claudicabat fortiter pede sinistro, [claudus,] & ibat cum magno labore cum quodam baculo. Dixit etiam quod non poterat tantum elevare illum pedem a terra, quod posset ascendere unum gradum, nisi primo ascenderet cum alio pede: & habuit maximam devotionem in B. Simone & virtute ejus liberatus est, sicut & ceteri; sed hic, antequam accederet ad sepulturam ejus: de qua in aliis nulla quidem mentio: videntur tamen ad eam omnes sanati.

[25] [brachium fistulis plenū,] Quidam puer æt. duorum mensium, nomine Petrus, filius Joannetti Naxelli, de cap. S. Mariæ Magdalenæ, habebat tres fistulas, habentes quinque plagas in brachio dextro, jam est unus mensis; & meritis B. Simonis liberatus est, uti affirmaverunt Mag. Jacobinus de Zovezonibus & Mag. Bologittus Ricardi de Cussolara, [clauda a sinistro,] medici, qui eum curabant… Quædam puella æt. X ann. nomine Joanna, filia qu. Bettini, quæ moratur ad Domosfabrorum com. Bon. erat impedita in ancha a latere sinistro, ita quod fortiter claudicabat, a die quo cœpit ire citra… Quædam puella æt. sex ann. nomine Zavola, [alia ab utroque latere,] filia qu. Ghibertelli de cap. S. Mariæ majoris, erat contracta & impedita ab utraque parte, ita quod fortiter claudicabat & habebat pedes retortos, jam sunt quatuor anni: & meritis B. Simonis liberata est, æque ac puer prædictus.

[26] Die XXVIII mensis Aprilis, [dæmoniaca] quædam mulier æt. XLV ann. nomine Albarina, filia qu. D. Bernardini de Argellata de cap. S. Mariæ-majoris, & uxor D. Prohenzalis qu. D. Florini, de terra Argellata com. Bon. dixit, quod sunt XV menses & ultra quod fuit possessa a dæmone: & a die quo fuit impedita citra, numquam potuit videre Corpus D. N. Jesu Christi, & non sinebat eam facere g facta sua: & quadam die ille inimicus Dei projecit illam in quodam puteo: & ea existente inibi cœpit clamare: & quædam filia sua cucurrit versus puteum, & porrexit ei quemdam h ancinum: & ipsa cœpit se ad d. ancinum, & extraxit eam foras de d. puteo: & omnia acta faciebat sicut faciunt dæmoniacæ & meritis B. Simonis liberata est. D. Prohenzalis maritus ejus, Bonaventura eorum filius, & Ysabetta eorum filia affirmaverunt.

[27] Die XXIX mensis Aprilis, [manu contractus,] quidam puer æt. VII ann. nomine Bartholomæus, filius Petri de Fondacia, de cap. S. Christinæ, erat contractus manu dextra a die nativitatis citra… Quædam puella æt. X ann. nomine Mina, filia Pighi, [clauda,] de terra S. Martini com. Bon. erat impedita in ancha sinistra, ita quod fortiter claudicabat pede sinistro, a die quo incepit ire citra… Quidam puer æt. IX ann. nomine Petrus, [brachio contractus.] filius Francisci filii D. Pacis Pelliparii de cap. S. Mariæ majoris, qui morabatur in domo Fr. Bonutji de Argellata, erat contractus brachio & manu dextris, jam sunt duo anni & ultra, ita quod non poterat se juvare: & meritis B. Simonis liberati sunt.

ANNOTATA.

a Postema, Corruptum ex Græca voce Apostema.

b Sanchatus videbatur nobis idem esse quod elumbis, privativum scilicet ab Ancha: sed Torellus monuit esse membris attractum.

c Corporotto Italis est corpore ruptus, supra num. 8 Crepatus.

d Fitto iisdem est, fixus: videtur autem hic substantive poni fitta pro punctura.

e Ancha, Coxendix; Francis, anche.

f Dolia accipitur a Bononiensibus pro dolore seu cruciatu.

g Id est, officium suum, usitato Italico idiotismo.

h Ancinus est Uncus.

CAPUT III.
Reliqua hujus anni & trium sequentium miracula.

[28] Die primo mensis Maji, quædam femina æt. XXXV ann. nomine Essicha, [sanantur clauda,] de terra Saxi-mussarii com. Bon. quæ nunc moratur cum D. Alberto de Saviolis, de cap. S. Gervasii, erat contracta a latere sinistro ita quod fortiter claudicabat, jam sunt sexdecim anni & ultra: & habuit devotionem in B. Simone: & ea devote veniente ad visitandum sepulturam B. Simonis, incontinenti per viam liberata est: & hæc dixit & affirmavit suo sacramento. Et tres personæ ex ejus vicinia affirmaverunt, quod est jam unus annus & ultra, quod eam cognoverunt & viderunt claudicantem, & jam liberatam.

[29] Die III mensis Maji, quædam juvenis æt. XXI ann. nomine Magdalena, [brachio contracta,] filia Petri Mariani & uxor Alberici Ligucii, de cap. S. Mariæ-Majoris, & moratur in Puglola juxta Avexellam, quod est unus mensis & ultra, quod habuit brachium sinistrum contractum, ita quod non poterat elevare manum ad os… Quædam suvenis æt. XVI ann. nomine Belda, filia Zenonis de Frenis de cap. S. Leonardi, [ærtriticæ,] habebat spatulum sinistram grossam, plenam guttis & humoribus, ita quod gentes vocabant eam, O gibbosa! jam sunt octo anni & ultra: & meritis B. Simonis liberatæ sunt, & hæc affirmaverunt suo sacramento vera esse, qui impedimentum & liberationem cognovere, quod idem de sequentibus omnibus æque ac prægreßis dictum intellige.

[30] [herniosus,] Die IV mensis Maji, quidam puer æt. sex ann. nomine Bencevenne, qui dicitur Cevenellus, filius Joannis vocati Nanne, de Saygiana com. Bon. erat crepatus, jam sunt quatuor anni & ultra a latere sinistro: & erat in magno periculo, eo quod interiora ejus exibant ei quotidie de ventre… Quædam mulier æt. XL ann. nomine D. Luchisina, filia qu. Palmiroli & uxor Salvieri filii qu. Andrioli, [dæmoniaca] de cap. SS. Simonis & Judæ dixit quod fuit possessa a dæmone, jam sunt XXX anni & ultra, ita quod non poterat aliquid operari, nec sinebat eam videre Corpus D. N. Jesu Christi: [& cancro exesa,] & habebat cancrum in tibia habentem quatuor a boccas, & totam tibiam tumefactam, ita quod ire non poterat sine magno labore: & videbatur eidem quod canes corroderent totam suam personam, jam sunt duo menses & ultra: & habuit devotionem in B. Simone, & meritis ejus liberata est, sicut & puer prædictus

[31] [brachio contracta,] Die VII mensis Maji, quædam mulier æt. XL ann. nomine D. Joanna, filia qu. Mag. Tomasini de Mutina, & uxor Bartholomæi de Grassis, de terra Argelis com. Bon. quæ nunc moratur in d. terra Argelis, habebat brachium sinistrum contractum, ita quod nihil poterat operari cum manu, nec aliquod exercitium facere, jam sunt septem menses & ultra: & hæc dixit suo sacramento, & habuit devotionem in B. Simone; & meritis & virtute ejus liberata est…

[32] [periculose sternutans,] Die VIII mensis Maji, quædam juvenis æt. XVIII ann. nomine Bonafemina, filia qu. Bellondi, de castello Aglarii de Fregnano, & uxor Petricini D. Albertini de Semelsana, dixit, quod erat gravata quadam magna infirmitate, videlicet quod sæpe contingebat eidem, quod quando sternutabat cadebat in terram, & exibat multus sanguis de naso, & ad os veniebat ei spuma, jam sunt duo anni quod prædicta eidem contigerunt… [tibiæ apostema & brachii contractio.] Quædam mulier æt. XL. ann. nomine Carissima, filia Petri Raimundi de Castro-Leone com. Bon. habebat tibiam infistularam & postematam & brachium dextrum contractum, ita ut non poterat se juvare, jam sunt viginti quinque anni; nec elevare manum ad caput, jam sunt quatuor menses: & virtute B. Simonis liberatæ sunt…

[33] Die ultimo mensis Maji, quidam juvenis æt. XVIII ann. nomine Gandulfus, [rupta tibia debilis,] filius D. Joannis Finelli de Perdiveclis, de Roncoribus de comitatu b Regii, dixit & suo sacramento confirmavit, quod jam sunt tres menses quod cecidit infra de quadam nuce, ita quod fregit sibi tibiam: & ex d. fractura exierunt sibi tres c petii de osse: & stetit uno anno in cura medicorum: & non potuit liberari & continuo ibat cum ferlis, & aliter non potuit ire. Et habuit devotionem in B. Simone, & venit ad visitandum sepulturam suam, & meritis & virtute ejus liberatus est…

[34] [incessu privatus,] Die VIII mensis Augusti, quidam homo æt. XXXII ann. nomine Petrus, qu. D. Guidonis de Cremona, qui nunc moratur Bononiæ, in cap. S. Luciæ in burgo Auri, dixit quod a tribus mensibus citra erat & fuit continue contractus & impeditus, ita quod ire non potuit sine ferlis: & habuit devotionem in B. Simone, & liberatus est. Andreas qu. Gerardi de Parma ejus convicinus, & D. Joanna filia Manfredi de cap. S. Luciæ eorum sacramento affirmaverunt prædicta omnia vera esse, & eum liberatum esse…

[35] In Christi nomine Amen. [contracta,] Anno nativitatis ejusdem Domini MCCCXXIII, Indictione VI, die XXIII mensis Aprilis, quædam mulier nomine Joanna, filia Jacobini, de castro Brittorum com. Bon. erat impedita & contracta a latere dextero, ita quod ire non poterat sine ferlis, jam sunt plures anni… Die XXVI mensis Decembris, D. Mag. Albertus qu. D. Rolandini de Muglo, Faber, [crure debilis] de cap. S. Felicis; qui est homo æt. L ann. dixit quod sunt XXX anni, quod fuit passus in quadam sua gamba dextera quamdam magnam ægritudinem, ita quod vix ire poterat: & multoties habuit consilium medicorum, & numquam potuit liberari: & meritis B. Simonis liberatus est… [epileptica,] Anno Dom. MCCCXXIV Ind. VII die XV Aprilis D. Benvenuta, filia qu. D. Gherardini Rustighelli & uxor qu. Ioannelli Rolandi, de terra S. Joannis in Persiceto com. Bon. quæ est æt. LV ann. dixit quod sunt duo anni cum dimidio, quod fuit gravata infirmitate morbi caduci, & vovit se Deo & B. Simoni, quod si meritis, ejus liberaretur, veniret ad visitandum corpus & sepulturam suam, & virtute Dei & meritis B. Simonis liberata est…

[36] In Christi nomine. Amen. Anno MCCCXXV, [calculum molestissimis patiens,] Ind. VIII, die V mensis Maji, D. Clara, uxor Rodulphi qu. Palmerii de cap. S. Ceciliæ, una cum Hostia ejus filia, quæ Hostia est ætatis septem annorum cum dimidio, dixerunt, & d. D. Clara ejus mater cum sacramento affirmavit, quod d. Hostia ejus filia, jam sunt duo anni, habuit malum lapidis continue, & emittebat urinam continue die noctuque, & marcidabat omnes pannos de lecto ubi jacebat, & quando volebat mingere non poterat, & tunc patiebatur magnum dolorem, & clamabat fortiter, ita quod mirabile erat. Et dum ipsa cum d. sua filia esset in domo Joannis qu. Jacobi Simonis, die festivitatis S. Petri Martyris, XXIX mensis Aprilis anni præsentis, & pateretur magnum dolorem, & dicebat quod videbatur eidem quod canes corroderent omnia interiora ejus, & clamaret ita quod tota vicinia cucurrit. Et tunc d. D. Clara dixit: O B. Simon, juvetis me de ista mea filia, vel rogetis Deum quod mittat sibi mortem. Et tunc meritis & virtute B. Simonis d. Hostia emisit bene duas quartas urinæ, & unum lapidem d gropolosum, grossum sicut una nux: & incontinenti post hæc habuit magnum fluxum sanguinis: & liberata fuit & est a d. sua infirmitate…

[37] Die XIV mensis Junii, [puer a curru obtritus.] D. Joachimus de Bencivenis de Curionibus, de cap. S. Ceciliæ, una cum Jacobo ejus nepote, qui Jacobus est æt. XVI mensium, dixit quod dum ipse Jacobus esset in via publica, quidam homo cum curru onerato lignis cum duobus bobus transibat per viam: & unus ex d. bobus percussit d. Jacobum cum e muso, & ipse incontinenti cecidit ante d. bovem, & rota d. currus sic onerati ascendit super renes & f longiam ipsius pueri, & statim tota vicinia cucurrit, credendo quod ipse Jacobus mortuus esset. Et tunc D. Nivis uxor Bonafidei filii d. Joachimi & mater d. Jacobi, vovit eum Deo & B. Simoni, quod si ejus filius evaderet, faceret pingi figuram & imaginem d. B. Fr. Simonis, & offerret certas alias oblationes. Quo voto facto in continenti, gratia Dei & meritis & virtute B. Simonis, ipse Jacobus sanus & liber factus est. Et ipsa mater cum tribus testibus dixerunt quod vide runt prædicta omnia, & omnia vera esse, & Jacobum esse sanum & illæsum.

[subsignatio Notarii.] Ego Philippus qu. Alberti Papazonis Imp. auct. Notarius prædicta omnia supra scripta, ut scripta sunt, publice scripsi & in publicam formam redegi, ex auctoritate & licentia, mihi attributa ac data a Reverendo Viro D. Rogerio Cacia, Vicario Vener. Patris D. Uberti, Dei gratia Bonon. Episcopi, scripta manu Ioannis qu. D. Pauli Lazarini, Decretorum Doctoris & Notarii.

ANNOTATA.

a Bocca, sive, bucca, or vulneris seu carcinomatis.

b Ducali titulo insignita civitas, Regium-Lepidi dicta, sub Duce Mutinensi, diversum a celebriori in extima Italia Regio.

c Petius Italis masculine Pezzo, particula; Francis feminine, Pièce, unde apud eos fere invenies particulas dici Petias.

d Gropolosum videtur poni pro aspero & inæquali: nam groppo Italis est nodus.

e Musum in brutis vocatur pars tota capitis, ab aure ad extremum usque labrum & nares.

f Longia hic significat spinam dorsi humani: nunc solum pro parte suillæ carnis accipitur.

CAPUT IV.
Processus secundus de miraculis B. Simonis.

[38] [Anno 1322 cœptæ scribi curationes,] In Christi nomine. Amen. Hæc sunt miracula B. Fr. Simonis de Tuderto, Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini civitatis Bononiæ, quæ apparuerunt & facta fuerunt post mortem ipsius Fr. Simonis, qui in anno MCCCXXII, Indict. v, die XX mensis Aprilis, de hoc seculo ad cælestem patriam transmigravit, meritis ipsius B. Fr. Simonis, in infrascriptis personis, patientibus ægritudines infrascriptas, in diversis earum partibus personarum, ante mortem d. Fr. Simonis, qui liberati fuerunt ab eorum infirmitatibus; diligenter super his receptis testibus fide dignis cum juramento, ut inferius per ordinem describuntur, & scripta per me Albertum Anselmi Notarium, ex auctoritate mihi tradita, a Reverendo viro Rogerio Cacia Vicario Vener. Patris Vberti, Dei gratia Bonon. Episcopi, currentibus annis Domini MCCCXXII, diebus & mensibus infrascriptis.

[39] Die XXII mensis Aprilis, D. Ægidia, filia qu. Ioannis Bernardini & uxor Lamberti, [mulieris dæmoniaca & debilis,] de terra Argellatæ com. Bon. erat a dæmone possessa, & erat a latere dextero adeo debilitata, quod adjuvare se non poterat, & ire non poterat sine baculo: quam calamitatem passa est circa decem menses. Ducta fuit ad sepulturam d. Fr. Simonis cum magna devotione; cujus meritis liberata est manifeste: quæ dimisit baculum ad d. sepulcrum & sic liberata recessit. a Testes d. miraculi D. Francisca Mag. Iacobi & uxor Gerardini de Guarinis, & D. Lucia, filia Tadei de Bernardinis de terra Argellatæ, ambæ cap. S. Laurentii de Guarinis, jurarunt corporaliter ad sancta Dei Euangelia se cognoscere d. Ægidiam, dictas infirmitates patientem, & ipsam esse liberatam a dictis languoribus. Actum Bon. in ecclesia S. Iacobi FF. Eremitarum, ad altare ubi sunt campanæ, Præsentibus … testibus.

[40] [puellæ claudicantis,] Eodem die, D. Avenante, filia Martini di Vignaji, de cap. S. Mariæ in donis, com. Bon. claudicabat fortiter a latere dextero a nativitate sua citra, & D. Maxima mater ejus, audiens de miraculis d. B. Simonis, cum magna devotione duxit d. filiam suam ad sepulcrum ejusdem: & meritis & virtute ejus liberata est, ita quod recte ambulabat: & sic liberata recessit… Dominicus filius Zivinini de terra Possicini com. Bon. dixit in præsentia mei Notarii & testium infrascriptorum b, quod iverat cum ferlis sex annis & ultra, & sine ipsis ire non poterat: [pueri gressa privati,] qui audiens de sanctitate d. B. Simonis & ejus miraculis, cum magna devotione venit Bononiam ad sepulturam ejus: cujus metitis liberatus est, ita quod recte ibat; & ferlas dimisit ad sepulturam… Benvenuta, filia Placiti, de burgo Punicalis dixit … [genibus contracta] quod erat impedita pedibus & genibus, ita quod ire sine ferlis non valebat, quam infirmitatem dixit passam fuisse circa decem & octo menses: audiens de miraculis B. Simonis & ejus sanctitate, venit cum magna devotione ad sepulcrum ejus, & flexis genibus orans devote, meritis ejus liberata est, & recessit liberata, dimittens ferlas ad sepulturam…

[41] Zunta Guidonis, de Caxalieso Reni, dixit, [viri ac mulieris debilium,] quod erat impeditus & ire non valebat sine ferlis: c audiens de miraculis & sanctitate d. B. Simonis accessit ad sepulcrum, & orans devote liberatus est a d. infirmitate, dimittens ferlas ad sepulturam … Lucia Aymerici de Mazano com. Bon. dixit, quod erat impedita a corrigia infra, & non poterat ire sine baculo vel ferla, & infirmitatem passa fuit ut dixit tribus annis vel circa, quæ … venit ad sepulturam d. B. Simonis, & liberata dimisit ferlam… [dæmoniaci] Iacobus qu. Donati de terra Ydicis com. Bon. erat dæmoniatus, & opera, ut faciunt dæmoniati & dæmoniatæ faciebat. Nullus eum tenere poterat. Dicebat quando petebatur, ego sum diabolus. Ductus fuit per vim ad sepulturam B. Simonis: qui stans per horam super arcam liberatus est meritis d. B. Simonis, in sua prosperitate, sanitate & bona memoria ac intellectu revertens. Qui Jacobus liberatus, a me Notario infrascripto petitus, quomodo cepit d. infirmitatem, respondit sane & cum bona memoria, quod faciendo quoddam d pergolare visum fuit eidem, quod malus spiritus introiret in eum: & quod totus fuit territus, & sensum & memoriam amisit jam sunt duo anni, & usque nunc non fuit in suo sensu nec intellectu: dicens se fore optime liberatum, laudans Deum, & d. B. Simonem, cujus meritis confessus fuit se fuisse liberatum, cum gaudio recedens…

[42] Die XXVII mensis Aprilis, [claudi,] Antonius filius Nicolai de Cagalanis, de plebe Centi com. Bonon. æt. VI ann. erat debilitatus pede sinistro, adeo quod recte non ibat, imo fortiter claudicabat: & hanc infirmitatem passus est, ut dixit D. Berta mater ejus, quatuor annis vel circa: quæ duxit eum ad sepulturam B. Simonis & liberatus est … Die XXVIII Aprilis, Petrus filius Alberti Ferrarii, de terra Plumatii com. Bon. æt. XII ann. dixit, [surdi,] quod non audiebat, nisi in auribus ejus gentes fortiter clamarent. Parentes autem ejus duxerunt eum ad sepulcrum B. Simonis, & ejus meritis est liberatus, audiens clare & aperte, & homines plane eidem loquentes audiebat ut audiunt aliæ personæ … Castellanus, filius Uberti, de terra Marani, com. Bon. æt. XX. ann. dixit habere pedes inflatos ita quod ire non poterat, [pedum inflatorum,] jam sunt anni tres: & quia non poterat laborare, nolebat aliquis eum in suo opere ponere; ita quod non poterat lucrari unde posset se alere. Venit ad sepulturam B. Simomonis, cujus meritis liberatus est…

[43] Die XXIX Aprilis, Zaninus filius qu. Massoli de terra Soragra com. Parmæ, ætatis XLIII ann. dixit, quod die XXVIII d. mensis lusit ad e azardum & amisit: & præ dolore ludi & amissionis pecuniæ blasphemavit Deum & Matrem ejus & d. Fr. Simonem deridebat, [blasphemus in B. Simenem.] & de eo truffabatur, dicendo, Quomodo posset iste Fr. Simon dirigere assideratos? non posset esse. Credo quod sint f truffæ quod sit tantæ virtutis: nec credo ipsum esse Sanctum, [punitur & curatur.] nec credere volo id quod dicitur de eo: & alias derisiones de eo faciebat. His vero dictis & eo cœnato, ivit ad lectum cum ista pessima fide. Et in primo somno captus fuit, & de lecto projectus super solario: & statim amisit loquelam, & stetit mutus ab ipsa hora usque ad meridiem, & loqui non valebat. Et pœnitentia motus pœnituit illorum quæ dixerat de B. Simone: & cum magna fide & devotione ac lacrymis venit ad sepulturam ejus, cujus virtute & meritis liberatus est diligenter, in sua prima sospitate permanens, laudans Deum & B. Simonem…

[44] Die ultimo mensis Aprilis, D. Maria, filia Michaelis, [liberatur dæmoniaca.] de terra Fani com. Bononiæ, erat a dæmone vexata, & opera faciebat ut faciunt dæmoniatæ: & oportebat ligari, ut sibi & aliis nullam posset facere læsionem. Et consanguinei ejus, intelligentes de miraculis B. Simonis, eam duxerunt per vim super uno curru cum magna fide & spe: & hoc accidit ei jam sunt tres dies, ipsa existente ad mensam & comedente. Quæ existens ad sepulturam B. Simonis, ejus virtute & meritis liberata est a d. vexatione, faciendo magnam reverentiam ad d. sepulturam & ipsum Beatum collaudando, [Curatur guttur inslatum,] in sua sanitate & bono intellectu permanens…Franciscus, filius Rolandi de Mongardino. com. Bon. ætatis sex ann. habebat guttur inflatum a latere sinistro, & D. Iacobina mater d. pueri duxit eum ad sepulturam B. Simonis: & ibi rogans fideliter pro d. suo filio, & ipsum super arcam ponens, meritis ejus & virtute liberatus est, sanus permanens de suo gutture…

[45] Die II Maji, Benvenuta qu. Maji Gardini, cap. S. Columbani, [olanda, ] æt. XVI ann. dixit quod claudicabat fortiter pede dextero, & non poterat se calceare nisi cum auxilio alterius, jam sunt sex anni; venie ad sepulturam B. Simonis, & liberata est, recte ambulans in conspectu omnium ibi adstantium, Deo & B. Simoni gratias agens… [panus lasa,] Ioannes qu. Blasioli de Locha, æt. XII ann. de terra Regii dixit, quod fuit vulneratus in manu sinistra a quodam puero, cum una g lexena ad suendum sotulares: ex quo vulnere amisit manum & non poterat se juvare, jam sunt tres anni. Et Carmaninus de Locha suus patruus vovit d. Ioannem Deo & B. Simoni die XXVI mensis Aprilis. Et habens ipse Ioannes magnam devotionem & fidem in B. Simone, obtulit se visitaturum sepulturam ejus, & offerre unum brachium de cera cum manu. Et nocte sequenti habens maximam devotionem & fidei nitorem ut liberaretur, excitatus a somno & surgens se invenit de d. manu totaliter liberatum. Et surgens præ gaudio ivit eo mane ad domum patrui sui, se ostendens liberatum: & omnibus convicinis ejus fuit habitum magnum miraculum. Inter omnes istud miraculum per civitatem Regii cucurrit. Et prædicta gesta fuerunt Reverendo viro D. h Guidone de Abaixio Regiano Episcopo: qui statim misit pro d. puero; & tangens manum liberatam, gratias egit Deo & B. Simoni, admonens eum ut Bononiam venire deberet ad visitandum sepulturam d. B. Simonis: & cum magna devotione gratias agendo obtulit unum brachium cum manu de cera, ut promisit ad sepulturam; hoc miraculum scribi faciens in honorem & gloriam B. Simonis. Ioannes Zenardini Canevarii, Ioannes Salvoni, Carmaninus de Locha, cives civitatis Regii omnes, juraverunt ipsum vidisse d. manu debilitatum, & nunc esse diligenter liberatum.

[46] Die III d. Mensis Ægidia qu. Pacis, de Camagnano com. Bon. nunc habitans in cap. S. Proculi æt. L ann. erat a dæmone vexata & lædebatur potius in pede & in manu sinistris; [energumenæ tres,] & faciebat opera quæ faciunt i adversatæ, & sua facta facere non poterat; dicens quod maritus noluit secum morari postquam sic turbata fuit: & hanc passionem sustinuit jam sunt XXIV anni. Venit ad sepulturam B. Simonis, & ejus meritis liberata est… Die VII Maji, Bonafante, quæ dicitur Fantina, filia Hentigipti Sighicelli, de Manzolino com. Bon. æt. XI ann. erat adversata, & a dæmone vexata: & hoc accidit sibi in uno campo placato k: quæ a d. tempore citra non fuit in suo sensu nec memoria nec intellectu. Ducta fuit per vim ad sepulturam B. Simonis, & liberata est, in sensu & bona memoria permanens … Die XXIII Maji, Prixiata, filia Nicolai Iacobi de terra Castri-leonis com. Bonon. & uxor Guiduccii de terra Gazi Castri-leonis, erat dæmoniata, & opera dæmoniata faciebat, eundo huc & illuc, & eundo sine sensu & intellectu; quam vexationem cœpit jam XVIII menses: & hoc accidit illi comedendo unum pyrum Reginum & non signando illud: & cum comedisset, statim corpus suum evenit inflatum. Ducta fuit ad sepulturam B. Simonis per vim: & ipsa existente super arcam d. Sancti est liberata, & in sua sanitate & bona mente persistens.

[47] Die XIV Iunij, Iulianus, filius qu. Deomeldæ de Migareto com. Faventiæ, [possessus a dæmone,] erat tamquam adversatus, & carebat sensu & intellectu, & a Paschate Resurrectionis citra caruit visione oculorum, & XII præsentis Iunij venit Bononiam humiliter & devote ad visitandum corpus B. Simonis, ut liberaretur ab eiusmodi languore. Qui cum fuisset ad sepulturam ejusdem Sancti, preces humillimas porrigens cum magna fide, a dictis languoribus est diligenter ejusdem Sancti meritis liberatus … Die XVIII Iunij Zanzonus Tiburtini Bonzi, de terra Dugloli com. Bon. dixit quod patiebatur in crure dextero, dicens se habuisse totum inflatum & habens plures fistulas habentes plures plagas, ex quibus exibat magna & infinita putredo, adeo quod uxor ejus & filii non poterant secum morari. [crus fistulosum;] Et hanc infirmitatem dixit se passum fuisse sex mensibus vel circa, & non poterat modo aliquo liberari. Audiens de sanctitate & miraculis B. Simonis habuit magnam fidem in eo ut liberaret eum, & vovit eidem se, supplicans ut eum liberaret ab infirmitate sua. Et hanc orationem fecit in terra Dugloli ad domum suam: & liberatus est. Qui videns se liberatum, præ gaudio venit Bononiam, ad gratias agendum corpori ejusdem Sancti, & ipsum humiliter honorandum.

[48] Die XXVI Iunii, Francischinus, filius Cresmi de Barbagna, civis Mediolanensis, [ex veneficio furiosus.] qui moratur in porta Gomesana in loco dicto Postoreno, dixit quod quædam mulier de civitate Mediolani petebat aliquid ab eo quod ipse eidem negavit, & ipsa mulier ipsum l convitavit ut secum cœnaret: iste assentivit, & in sero secum cœnavit: & cum cœnaverat dedit eidem bibere, & postmodum recessit ab ea. Et cum fuit domi, effectus fuit tamquam demens ex illo potu, & amisit sensum & intellectum, & opera ut faciunt stulti faciebat. Dixitque quod aliquando sentiebat & cognoscebat se facere opera stulti, & non verecundabatur: & ibat potius nudus quam vestitus, & potius stabat in loco turpi quam nitido, & se totus vibrabat, & stare rectus aliquando non poterat, & dilacerabat indumenta sua; & hæc dixit passū fuisse septem mensibus. Ductus fuit ad sepulcrum B. Simonis, & continuo existens ibi liberatus est perfecte ab infirmitate sua: & dixit se fore liberatum meritis B. Simonis, gratias eidem agens…

✠Ego Franciscus Alberti Anselmi, Imperiali auctoritate Notarius, & missus ad dicta miracula scribenda & in publicam formam redigenda, ex auctoritate & licentia mihi tradita a Rev. viro D. Ru gerio Cacia… Scriptum manu Joannis qu. D. Pauli de m Cospiis Decretorum Doctoris.

ANNOTATA.

a Quæ sequitur formula formulæ concludendi & attestan li miraculum fere eadem in omnibus est, nomina testium si excipias, quibus chartam hic implere nil opus est.

b Additur ubique ac juravit ad sancta Dei Euangelia: nos deinceps simpliciter scribemus dixit, aut,juravit.

c Et hanc formulam omnibus communem, audiens de sanctitate & miraculis B. Simonis, deinceps omittemus.

d Pergolare Derivatum a Pergula; Pergolarium etiam inventas, Italis pergolaio.

e Azardum Teutonibus, Italis, Francis communis vox, sed quibusdam aspirata pro fortuna seu casu felici: nec umquam in partem sinistram sumitur.

f Truffa. sæpius in Martio notata vox, significans, jocum, imposturam, unde truffare jocari: sed sere in malam partem accipitur, ut iocum contumeliosum significet.

g Lexena, Id est,, subula, nunc fere ab Italis Lesina dicutur: observandum est autem sæpe in his proceßibus inter duas vocales scribi X ubi solum s Itali nunc adhibent, ut Felixia, Beatrixia.

h Vidonem Abaisium appellat in Italia sacra Vgellus: & duos ejusdem nominis & cognominis Episcopus videtur facere, mediante quodam Petro.

i Num adversati sunt energumeni; quomodo diabolus quo poßtdentur,, adversarius inimicus antonomastice dicitur?

k Placatus accipitur pro planus, in quo nullum ossendiculum: sic diligenter pro integre, & alia similia a nativa significatione detorta hic occurrunt.

l Convito Italis convivium dicitur; Hinc; convitare, invitare ad convivium.

m Pauli hujus cognomentum fuerit, quod idem exprimitur in Processu tertio; in primo autem Processu Notarius Vicarialis paterno nomini addiderit nomen avi loco cognominis.

CAPUT V.
Processus tertius de miraculis B. Simonis.

[49] aIn Christi nomine. [Liberatur energumena,] Amen. Nativitatis ejusdem anno MCCCXXII, Indict. V, die XX mensis Maji, Benella Michaelis de Castro-Leone com. Bon. quæ est æt. XXV ann. coram me Joanne Notario & testibus infrascriptis corporaliter b juravit ad sancta Dei Euangelia, quod a festo Nativitatis D. N. Jesu Christi proxime præterito citra, fuit & erat a dæmone vexata, & opera faciebat ut faciunt dæmoniatæ quasi continue. Tamen extra unam vicem, quod præsenti mense Maji existens in suo sensu, & audiens de miraculis B. Simonis, vovit se Deo & d. Sancto, rogans Deum quod meritis d. B. Simonis eamdem in pristinum statum sanitatis reduceret. Quibus dictis sensit se in continenti liberatam, & ab eo tempore citra, nullam ægritudinem passa fuit. Et ideo volens corpus d. B. Simonis visitare, venit ad arcam ejus cum una imagine cerea, quam super d. arcam dimisit, ipsum humiliter & devote collaudando, & in sua sanitate & bono intellectu permanens. c Quæ quidem omnia & singula supradicta dixit, juravit & testificata fuit d. Benella, Bononiæ in ecclesia S. Jacobi Stratæ S. Donati FF. Eremitarum, juxta arcam d. B. Simonis, præsentibus… testibus: qui omnes etiam juramento dixerunt, Benellam vidisse infirmam & nunc liberam.

[50] Die I mensis Junij, Benvenuta, qu. Jacobi de Andreis, deterra S. Agathæ com. Bon. quæ solita fuit moraricum D. Iacobo & Missotto de Saladinis, & nunc moratur cum D. Bartholomæa de Guidozaynis, quæ est æt. XL ann. juravit, quod jam sunt X anni & ultra, [guttur inflatum,] quod ipsa habebat gossum & gutturem grossum & inflatum fortissime: & audiens & videns d. Benvenuta miracula B. Simonis, toto corde se vovit Deo, rogans eumdem quod meritis B. Simonis de d. infirmitate eamdem liberare curaret. Quo facto adivit ad arcam B. Simonis, & liberata est a d. infirmitate… Die III Junij, D. filia Pacii & uxor Martini Gratiæ, de Florentia, de populo S. Laurentii, quæ est æt, XXX ann. juravit, quod ipsa existente in civitate Florentiæ, subito de mense Maji proxime præterito evenit eidem quædam ægritudo in manu sinistra in digito indice d. manus, [sinistra manea,] ita & taliter quod ullo modo non poterat d. manum sinistram movere, nec ex ea poterat se adjuvare: & videbatur eidem quod moreretur, & quod medici eidem consilium nullum dare sciebant. Quæ sic stando reminiscens de B. Simone, corde & animo vovit se Deo ut meritis d. B. Simonis eam a d. languore liberaret: & si liberaret eam, quod psa personaliter veniret ad arcam d. B. Simonis visi andam. Quo voto facto, in continenti sensit se liberatam. Et ideo volens votum adimplere, hodie se præsentavit Bononiæ ad arcam d. B. Simonis ipsum collaudando, & a d. infirmitate in totum liberata permanet.

[51] d Die XI Junij, Gerardus Gosmari, [puer paralyticus,] sartor de cap. S. Luciæ, qui est æt. XXX ann. pater Gosmarini sui filii, æt. v ann. juravit quod d. Gosmarinus ejus filius erat impeditus in cruribus & tibiis, ita & taliter quod nullo modo se movere poterat: & sic stetit d. infirmitate gravatus spatio duorum annorum & ultra. Et etiam eo existente in d. ægritudine, brachium & manum sinistrum & sinistram [invasit morbus], ita & taliter quod dictis brachio & manu juvare se non poterat: Et etiam patiebatur morbum caducum. Vidensque d. Gerardus miracula B. Simonis, vovit toto corde & animo d. ejus filium Deo, dicens, quod si Deus ejus filium meritis B. Simonis de dictis languoribus liberaret, ipse eum duceret ad arcam d. Beati, cum imagine cerea, & ipsam imaginem super d. arcam dimitteret. Quo facto voto in continenti d. Gosmarinus cœpit liberari. Videns d. Gerardus hæc, d. ejus filium duxit incontinenti ad arcam B. Simonis omni die usque ad dies tres: & sic d. Gosmarinus, virtute Dei & meritis B. Simonis, liberatus est; & eum Gerardus pater suus hodie, liberatum in totum & fine aliquo languore, duxit & præsentavit cum voto ad d. arcam, Deum & B. Simonem collaudando…

[53] Die XIII Iunij, Ghisella, filia qu. Zanis & uxor qu. Andreæ, de cap. S. Antonii, [tibiis debilis,] quæ est æt. XXX ann. juravit, quod jam sunt quatuor anni, quod ipsa habuit & habebat tibias & crura omnino fractas, ita & taliter quod nullo modo poterat portare pannos juxta ipsas, & fere non ibat: & aliqua medela quam ipsis faceret nihil proderat. Audiensque & videns miracula, manata meritis B. Simonis, vovit se Deo & B. Simoni, rogans D. N. Iesum Christum, quod meritis B. Simonis ipsam liberare curaret a d. infirmitate. Quod quidem votum fecit a decē diebus citra: ipsa namq; d. precatione exaudita liberata est. Nolens autem d. beneficio ingrata esse, hodie se præsentavit ad arcam B. Simonis…

[53] Die XXI Junii, Nicolinus Emonitii de Bentaxio comitatus e Savoiæ, juravit, quod eo, mense Maii proxime preteriti, [liberatur naufragus,] existente in mari piscari in quadam navi de Gambacurtis; d. navis ex fortunali & periculo periculavit & suffocavit in mari, ita & taliter quod omnes qui in d. navi erant morientes suffocati fuerunt. Ipse autem Nicolinus existens in d. periculo in navi, recordatus fuit de miraculis quæ audiverat dici de B. Simone: totoque corde & animo vovit se Deo & B. Jacobo, rogans ipsos quod meritis B. Simonis eum de d. periculo liberarent, rogans etiam B. Simonem quod preces suas porrigere deberet D. N. Jesu Christo, ut meritis ejusdem de d. periculo evadere posset: quod si evaderet, ipse veniret personaliter advisitandum corpus d. B. Simonis, cum uno f bordono ferreo in manu, conjuncto cum una catena ferrea, cum uno collari ferreo ad gutturem ejus. Quo voto facto, in continenti, ipso instanti, quasi antequam votum bene complevisset, apparuit eidem Nicolino una g assis de ligno veniens ante eum: qui videns eam cœpit eam in continenti, & projecit se super eam cum pectore: & virtute Dei & B. Jacobi & meritis B. Simonis cum d. asside de mari exivit, & de d. periculo evasit. Volens igitur votum per eum factum & promissa adimplere, hodie XXI Junii cum d. bordono in manibus, conjuncto cum una catena ferrea, cum uno collario ferreo ad gutturem, se præsentavit ad arcam B. Simonis, Deum & S. Jacobum & B. Simonem magnifice collaudando, dictumque bordonum, catenam & collarium super d. arcam dimittens, omnia supradicta testificatus fuit…

[54] [& dæmoniaca una] Die XXIV Augusti, D. Mixina, filia qu. Relonis uxor Berti, de Butrio, quæ moratur in tetra Galixani com. Bon. æt. XXV ann. juravit quod possunt esse quindecim dies, ipsa existens in domo suæ habitationis posita in terra Galixani & bibens, capta fuit a dæmone; & visum fuit sibi in ipsa potatione quod ipsa dæmonem biberet. Et in continenti subito cœpit facere ut faciunt adversatæ, exclamando & alia faciendo ut faciunt adversatæ, ita quod aliquis nullo modo eam poterat tenere. Verumtamen dixit, quod ea existente die XIII Augusti in suo bono sensu, & ipsa & mater ejus voverunt se Deo, rogantes Deum quod meritis B. Simonis d. Mixinam a d. infirmitate liberaret. Quo voto facto, in continenti die sabbati XIV Augusti, d. Mixina ducta fuit nondum liberata super unum currum ad arcam B. Simonis, & ibi stetit dæmoniata & adversata usque ad diem Dominicam sequentem post prandium: & d. die Dominica post prandium, virtute Dei & B. Simonis, liberata fuit. Et ideo volens prædicta patefieri, hodie se præsentavit ad arcam d. B. Simonis, sanam & a d. infirmitate liberatam; Deum & gloriosam Virginem Mariam & B. Simonem collaudando, & in suo vero & bono sensu permanens.

[55] Anno MCCCXXIII, Indict. VI, die I Martii, D. Sandra & D. Rossa sorores, [atque altera.] & filiæ Franchi de Sambuca, quæ nunc morantur Bononiæ in cap. S. Catharinæ de Saragocia; quæ D. Sandra est æt. XXIV ann. & D. Rossa æt. XXXV ann. iuraverunt quod ipsa Sandra erat dæmoniata & adversata, & sic stetit spatio quatuor annorum & ultra, ita & taliter quod quasi continue faciebat ut dæmoniatæ faciunt; & ultra tam capta erat a dæmone, quod ipsa nullo modo ibat, nec ire volebat, nec poterat ad aliquam ecclesiam, nec etiam Corpus Christi videre volebat nec poterat. Et etiam die Jovis XXIV mensis Februarii proxime præteriti, in die S. Matthiæ, subito amisit visum, ita quod nullo modo videre poterat. Et sic stando d. D. Rossa die Dominica penultima Februarii proxime præteriti, videns D. Sandram ejus sororem sic gravatam, dixit eidem Sandræ; Soror mea, ego volo preces porrigas Deo, quod meritis B. Simonis te liberet: & ego etiam quamvis indigna rogo eum toto corde, quod meritis ejus Matris gloriosissimæ Mariæ & B. Simonis te liberare dignetur. Et tunc d. Sandram per vim duci fecit die Dominica præd. ad arcam B. Simonis, & ibi steterunt cum ea usque heri ultimo Februarii hora Nonæ. Et d. die heri hora Nonæ libera fuit de visu & captione dæmonum, surrigendo se, & postmodum flexis genibus ante arcam B. Simonis & coram Crucifixo se ponendo, Deum & gloriosam Virginem Mariam & B. Simonem & omnes Sanctos & Sanctas Dei collaudando devote & benigne: & ibi ad d. arcam permansit usque in hodiernam diem, & vidit corpus Christi, collaudando eum & ipsi se recommendando.

[56] [servatur puer a bove & curris obtritus,] Die XXII Martii, D. Lucia, uxor Francisci Ugonis de cap. S, Leonardi, mater Bartholomæi sui filii & filii d. Francisci, qui ejus filius est æt. duorum ann. juravit, quod existente d. Bartholomæo ejus filio die XIX præsentis mensis Martii, in strata publica S. Vitalis cum uno randallo h in manibus, duo boves cum uno curru transibant per d. stratam, & unus ex d. bobus percussit cum cornibus d. puerum, & projecit eum in terram ante se, & posuit unum expedibus super faciem & caput d. Bartholomæi, & alium posuit super corpus d. pueri: & sic eunte bove, rotæ d. currus transierunt super corpus & brachia d. pueri, & super randallum quem habebat in manibus. Et tunc videns d. D. Lucia, quæ erat sub porticu ante d. stratam, voce magna clamavit toto corde; O S. Simon, adjuvetis filium meum, quē vobis recommendo. Et in continenti surrexit & ivit in stratam, & cepit d. filium suum, & surrexit eum de terra, credens eum esse mortuum: & invenit esse sanum sine ullo malo vel languore, & d. randallus, quē d. puer habebat in manu, totus fuit fractus a rotis currus. Et ideo nolens tanti beneficii ingrata esse & prȩdicta latere, hodie d. ejus filium præsentavit ad arcam B. Simonis, cum una imagine cerea magnitudinis d. pueri, quam imaginem supra d. arcam dimisit…

[57] Die XXIX Martii, Blasius qu. Petri Pasaselate, qui fuit de terra Funi com. Bon. & nunc moratur in terra Roncorum pater Jacobi sui filii, [alius gradiendi facultate destitutus sanatur,] & D. Bartholomæa uxor d. Blasii & mater d. Jacobi, qui Jacobus est æt. sex ann. juraverunt, quod d. Jacobus eorum filius stetit spatio quinque annorum quod ire non poterat, & tempore mortis B. Simonis erat sic impeditus. Et stantes prædicti in d. terra Roncorum & audiētes miracula B. Simonis, voverūt filiū Deo & B. Simoni, & eum duxerūt ad arcā B. Simonis, & ibi steterunt spatio duorum dierum, & postmodum recesserunt cū d. suo filio non liberato. Et post hæc stantes in domo ipsorum habitationis, & iterato audiētes miracula B. Simonis, voverunt eū Deo & B. Simoni toto corde & animo, dicentes, quod si d. eorum filius virtute Dei & meritis B. Simonis liberaretur, ipsi de sua paupertate offerrent ei unam imaginem ceream super arcam B. Simonis. Quo voto facto, statim infra tres dies post d. votum, d. Iacobus existens in domo habitationis eorum, subito cœpit ire & bene liberatus est, & rite & bene vadit, & sine aliquo languore remansit. Et ideo volentes votum attendere, hodie d. eorum filium cum imagine ad arcam B. Simonis præsentaverunt sanum, Deum & gloriosam Virginem Mariam & B. Simonem collandantes…

[58] [item vir debilis,] Die IX Aprilis, Ioannes filius Francisci mag. Iuliani, de terra Gazani com. Bon. qui est æt. XXV ann. juravit, quod de anno proxime præterito, de hebdomade sancta, eo existente in quodam campo ad i zappandum subito evenerunt sibi magnissimæ doliæ in anchis ipsius, ita quod nullo modo poterat ire nec se movere: [item vir debilis,] & sic stetit impeditus de d. doliis usque ad tempus quo blada metuntur. Et sic stando audiens miracula B. Simonis, vovit se toto corde B. Simoni. Quo facto infra paucos dies in d. terra Gazani subito surrexit & liberatus fuit. Et ideo nolens d. beneficio & gratiæ ingratus esse, hodie liberatum se præsentavit ad arcam B. Simonis, cum una k bottaglia magna, quam obtulit & dimisit super arcam d. B. Simonis…

[59] Die XI Aprilis, Agnesia, filia qu. Guilelmi de Cluxuriis de Archoato com. Placentiæ, quæ est æt. XV ann. ut asserunt, [& puella epileptica,] juravit quod jam est annus & ultra, quod ipsa patiebatur morbo caduco, & in die festivitatis conversionis S. Pauli proxime præterito venit ad standum in civitate Bononiæ, cum D. Ioanna qu. Henrici de cap. sancti Vitalis & D. Bisina de Castro-franco: & in d. domo pluries habuit d. infirmitatem. Et sic stando d. duæ Dominæ Joanna & Bisina dixerunt eidem Agnesiæ, quod voveret se Deo & B. Simoni, quod eam liberaret. Quæ Agnesia audiens prædicta, toto corde & animo se vovit Deo & B. Simoni, preces porrigens eisdem, quod de d. infirmitate eam liberaret. Quod votum fecit jam sunt duo menses & ultra, & ab eo tempore citra d. infirmitatem passa non fuit, quam solita erat habere bis in hebdomade & bis in die…

ANNOTATA.

a Præmittebatur exordium, iisdem plane verbis scriptum, quale est initio Processus secundi, quod non putavimus hic iterandum.

b Hæc formula repetitur in omnibus subsequentibus depositionibus, pro qua simpliciter scripsimus juravit.

c Etiam hæc conclusio aliis omnibus communis deinceps omittitur, neque hæc tantum; sed etiam accessus ad sepulcrum voti solvendi causa, iisdem pene verbis ubique expressus.

d Gossum pro gula, Francis, gosier q. d. gossarium, a prædicta radice gosso.

e Ita paßim appellatur Sabaudia, trans Alpes posita regio, Bononia remotior: quare suspicor legendum esse Savonæ, quod est maritimum oræ Ligusticæ oppidum, vix dimidio spatio dißitum.

f Bordonum Italis Francisque communis vox, pro oblongo baculo viatorio, quali utuntur ad sacra loca peregrini.

g Academici della Crusca in suo vocabulario dicunt, quod Asse Italis sit antenna minor, haud magis quam tres digitos crassa: an vero hic etiam pro majori non sumatur, quam Itali Panconem vocant, posset ex hoc loco dubitari.

h Ecgraphum nostrum scandallo: sed hæc nullius significationis vox: mendum ergo rati correximus: nam randello Italis est baculus curtus & arcuatus, quo arctius adstringuntur funes sartinatorii.

i Zappa Italis est, ligo: hinc, Zappare, est, fodere.

k Bottaglia poni videtur pro vini poculo.

CAPUT VI.
Tertii Processus pars altera.

[60] [Curatur epileptica puella,] Die XX Aprilis, D. Bartholucia, filia qu. Bandini & uxor Sumentini de Orto, quæ moratur ad Roccam-majorem, mater Julianæ ejus filiæ, quæ est ætatis quinq; mensium, juravit quod d. Iuliana patiebatur a morbo caduco & passa fuit spatio duorum mensium & ultra, & d. malum habebat ad minus bis in hebdomade: & quod jam sunt tres hebdomadæ, & ultra quod ipsa votum fecit Deo, quod si meritis B. Simonis ipse ejus filiam liberaret, ipsa faceret d. B. Simonem depingi. Quo voto facto a d. tempore citra, ejus filia d. infirmitatem passa non fuit: & ideo vere credit eam liberatam esse, quia ut supra dixit d. infirmitatē ad minus bis in hebdomada patiebatur. Et sicut vovit d. Fr. Simonem pingi fecit, & filiam ad ejus arcam præsentavit… Eodem die Martinus Acursij de cap. S. Antonii laborator, & Ægidia ejus uxor juraverunt, quod Cursius eorum filius, qui est æt. IV ann. ortus fuit crepatus, & sic stetit usque ad mensem Januarii vel Februarii proxime præteriti, portando continuo unum b brachirolum. Et sic stantes, uno supradictorum mensium, recordati fuerunt de miraculis B. Simonis; [puer herniosus unus,] & fecerunt votum Deo & B. Simoni, quod præsentarent eorum filium ad arcam Beati hodie in die suæ festivitatis, & dimitterent ad arcam brachirolum quem portabat, & transfigerent arcam præd. cum uno statuali c cereo. Quo facto, incontinenti d. Cursius liberavit, & ab eo tempore citra liberatus permansit, & sic eum ut voverunt hodie præsentaverunt ad arcam, & dimiserunt brachirolum, & arcam transfixerunt, Deum & B. Simonem collaudantes…

[61] Die III Maii, D. Bartholomæa, filia qu. Boninsegnæ & uxor Marcadantis Bazallenii, [alter, ] de cap. S. Ægidii, mater Antonii ejus filii & filii d. Mercadantis, qui eorum filius est æt. IX ann. juravit quod d. ejus filius occasione unius sorevarli d seu chazetinæ crepavit, jam sunt octo anni vel circa, & sic stetit crepatus & devastatus usque ad tempus mortis B. Simonis. Et mortuo B. Simone, ipsa & d. Mercadante ejus maritus, videntes miracula B. Simonis desuper manata, voverunt & votum fecerunt Deo, quod si eorum filius meritis B. Simonis a d. infirmitate liberaretur, quod ipsi facerent comburi unam lampadem ad arcam d. Beati. Et incontinenti incepit lampadam comburi facere, & jam sunt tres menses & ultra quod jam d. eorum filius, virtute Dei & meritis B. Simonis, liberatus est… Die XIV Maji, Antonius Jacobi Ortolanus, de cap. S. Antonii, juravit, quod quidam suus filius, nomine Nannes, qui est æt. XL Mensium, [tertius,] principio Quadragesimæ proxime præteritæ fortiter cecidit in terra, ita & taliter quod crepavit & devastatus fuit. Et videns d. Antonius prædicta, votum fecit Deo, quod si meritis B. Simonis d. ejus filius liberaretur, ipse faceret d. Beatum depingi ad d. ecclesiam S. Antonii. Quo voto facto quasi per tres hebdomades vel circa, ejus filius liberatus fuit & est. Et stetit usque ad hodiernum diem ad ducendum filium ad arcam B. Simonis, eo quod volebat videre firmiter si liberatus erat: & sic vere virtute Dei & meritis B. Simonis liberatus est, & filium ad arcam B. Simonis præsentavit…

[62] Die XIV Junij, D. Bartholina, filia qu. Stephani Ortolani de Faventia, & uxor qu. Ugolini de Cassadello, [pedibus & manibus capta,] quæ morabatur in civitate Faventiæ in e contrata portæ Montanariæ, juravit quod jam sunt XXV menses vel circa, ipsa existente in civitate Faventiæ sub porticone domus cujusdam suæ vicinæ, subito impedita fuit pedibus & manibus & totius personæ, ita quod se nullo modo adjuvare nec movere poterat. Et sic stando audiens miracula B. Simonis, fecit se portari super unam carrettam a civitate Faventiæ ad arcam B. Simonis, jam sunt quatuor menses vel circa: & ibi stetit usque ad diem festivitatis B. Simonis de mense Aprilis proxime præteriti: & d. die liberata fuit & est, ita quod nunc se adjuvat manibus & pedibus, & vadit quo vult sine aliquo auxilio… Die XXVI Junij, Jacobinus qu. Amici de Vauxio de Mediolano, [sanatur lapsus ex alio,] qui est æt. XI ann. juravit, quod jam sunt XXVI menses, ipso existente in civitate Senarum ad laborandum in quodam palatio illorum de Saracenis; ipse cum multis aliis cecidit de palatio in terra: & alii qui cum eo ceciderunt incontinenti mortui fuerunt, & ipse evasit; tamen omnia ossa sua confracta fuerunt, & omnia interiora iverunt a latere inferiori, & se juvare non poterat de brachio dextero ullo modo. Et heri dum venisset in civitate Bononiæ, de novo audivit miracula B. Simonis; & audiens ea, venit toto corde puro & animo ad arcam B. Simonis: & ibi stetit heri & hodie: & virtute Dei & B. Simonis hodie liberatus est de d. brachio…

[63] Die XXIX Junij D. Richelda, filia qu. Gerardini & uxor Berti, de cap. S. Mariæ de templo, quæ est æt. [genibus debilis,] XL ann. juravit quod jam sunt tres anni, quod ipsa non poterat se adjuvare in genibus, & in ipsis habebat dolias, ita quod nullo modo poterat stare recta, nec ire sine baculo. Audiensque miracula B. Simonis, vovit se toto corde Deo & B. Simoni, rogans Deum quod meritis B. Simonis eam liberaret. Quo facto liberata fuit, post votum intra octo dies vel circa, ita quod recte & sine baculo & sine dolore vadit ubique. Nolens igitur prædicta latere, hodie præsentavit se liberatam ad arcam B. Simonis, Deum & d. Beatum collaudando … Die XXVI mensis Julij, D. Ægidia, uxor Bernardi, de cap. S. Ægidii, juravit quod quidam ejus filius, nomine Joannes, jam sunt duo menses & ultra, crepavit: quod videns ipsa, die XXII præsentis mensis, vovit d. ejus filium Deo & B. Simoni, quod eum liberare curarent. Quo voto facto incontinenti & sine mora d. ejus filius f liberavit: & ideo eum præsentavit hodie adarcam B. Simonis…

[64] Die X Augusti, Francisca, uxor Jacobi Victuralis, de cap. S. Ceciliæ, juravit, quod quidam ejus filius, nomine Bartholomæus, a die suæ originis ortus fuit cum una magnissima g natta in capite a latere dextero, [caput tuberosum,] magna ut ovum anseris, & quod non poterat unquam eidem aliquod remedium facere consilio alicujus medici, vel non quod ipse liberari posset. Videns igitur d. Francisca & audiens miracula B. Simonis, votum fecit Deo, jam sunt sex menses vel circa, quod si ejus filius meritis B. Simonis de d. infirmitate liberaretur, ipsa offerret & præsentaret super arcam Beati unum caput pueri cereum. Quo voto facto, quasi post quindecim dies, filius integraliter liberatus fuit. Volens igitur votum adimplere, hodie d. filium ejus liberatum, cum capite cereo, ad arcam B. Simonis præsentavit…

[65] [diabolico spectro consternatus,] Die III Octobris Rainaldus Laurentii de Florentia, familiaris Marci qu. Lanfranchi de Pistorio, qui nunc moratur Bononiæ in hospitio Sotti h hospitatoris, juravit, quod die Veneris proxime præterito, primo præsentis mensis Octobris, ipso existente in d. hospitio de nocte, audivit equos in d. hospitio existentes insimul rixari: & audiens hæc in continenti surrexit, causa eundi ad eos. Et eundo ad stabula visum sibi fuit unum hominem videre super unum ex d. equis, & in continenti taliter pavescit, quod cecidit in terram & non potuit se adjuvare, nec ire, nec etiam loqui: & sic stetit usque ad diem. Et die facto veniens D. Marcus ad stabulum, invenit d. Rainaldum sic jacentem, & quod non poterat se adjuvare neque loqui; d. Marcus vovit d. Rainaldum Deo & B. Simoni, & eum conduci fecit heri de mane sic infirmum ad arcam Beati: & d. die heri hora Nonæ liberatus fuit, & ideo hodie se præsentavit… Die IV Octobris, D. Pellegrina, uxor Francisci qu. Jacobi de Apoxa de cap. S. Vitalis, [puella cæcutiens,] juravit, quod quædam ejus filia nomine Cola, æt. XXV mensium, a die nativitatis suæ usque ad decem dies subsequentes, stetit cæca oculorum, & non videbat: elapsis vero dictis decem diebus cœpit aliquantulum videre, sed male: & sic stetit quasi cæca quod non videbat usque ad unum mensem proxime præteritum retro. Videns itaque d. D. Pellegrina miracula B. Simonis, vovit filiam Deo & B. Simoni, & eam duxit pluries ad arcam. Et jam sunt quindecim dies & ultra quod liberata fuit: & hodie eam præsentavit.

[66] [puer epilepticus,] Anno MCCCXXIV, indict. VII, die XVI mensis Aprilis, D. Massara, filia qu. Damiani & uxor Bonaventuræ Ioannis de Mascardis, quæ moratur in terra Funi com. Bon. juravit, quod quidam ejus filius, nomine Antonius, qui esse potest æt. trium ann. infirmus erat morbo caduco; & videns & audiens miracula B. Simonis, fecit votum Deo, quod si meritis B. Simonis d. ejus filius liberaretur, portaret eum ad arcam B. Simonis, & offerret eidem unam candelam ceream magnitudinis d. Antonii. Quo voto facto incontinenti liberatus fuit: & jam sunt decem & octo menses quod deinde malum non habuit, quod solitus erat habere bis vel semel in hebdomada… Eodem die D. Margarita Ghiberti, uxor Baldini de Marciis, de Funi com. Bon. i bajula filiæ Venetici de Personaldis, [item puella] quæ est æt. XVIII mensium, juravit, quod die V præsentis mensis Aprilis d. filia existens in area d. Margaretæ, subito cecidit in terram super latus sinistrum, & incontinenti amisit brachium & manum sinistram, nec poterat se adjuvare. Et tunc eam portavit cuidam medico, credendo quod brachium esset motum: & medicus invenit brachium motum non esse, & sic stetit per unum diem & unam noctem. Quod videns ipsa vovit eam Deo & B. Simoni, quod si ipse eam liberaret, ipsa eam duceret ad arcam B. Simonis, & daret eidem unam candelam ceream, magnitudinis dictæ puellæ. Et in continenti facto voto, liberata fuit & incepit brachium movere…

[67] Die V mensis Maji, D. Verdillia, filia Benvenuti de Tizano com. Bon. & uxor Martini Honebenis de Coro com. Bon. juravit, [alia clauda,] quod quædam ejus filia nomine Bartholomæa, quæ est æt. IV ann. orta fuit clauda, & sic stetit spatio trium annorum. Audiensque d. D. Verdillia miracula B. Simonis, vovit filiam Deo & B Simoni, jam est annus vel circa, & eam jam est annus vel circa portavit super arcam B. Simonis; & ibi stetit spatio unius diei. Et sic stando ad arcam, d. Bartholomæa liberata fuit, & portavit domum liberatam, & stetit usque in hodiernum diem providendo si liberata permaneret. Videns igitur quod liberata permansit & est liberata, ideo, ne prædicta laterent, [tibia tumefacta] hodie ad arcam d. Beati se præsentavit cum una imagine cerea, ipsam super arcam dimittendo… Die XI Iulij, D. Agnesia filia qu. Bartholomæi & uxor Alberti Batani de cap. S. Sismundi; & Ægidia ejus filia, æt. XIV ann. juraverunt, quod d. Ægidia in festo carnisprivii proxime præteriti, usque per totum mensem Junij proxime præteriti, stetit infirma gravissima infirmitate: & quod a latere dextero habebat corpus totum inflatum, & crus & tibiam cum magnissima inflatura, ita quod fere ire non poterat. Et sic stando habuerunt consilium cum pluribus medicis, qui omnes dicebant quod necesse erat facere emplastrum, & ponere eum super d. malum, ad hoc ut faceret k caput, ut posset incidi. Quæ sic audientes die primo præsentis mensis Julii, ambæ prædictæ fecerunt votum, quod si d. Ægidia liberaretur sine incisione, ipsæ darent & præsentarent ad arcam B. Simonis unam tibiam magnam ceream, & facerent dici unam Missam ad honorem Dei & B. Simonis. Quo voto facto, in continenti incepit liberari, & se sentivit liberatam…

[68] Die XXVIII mensis Julii, Petrus Jacobi de Castagnolo-majori, [puer herniosus] qui nunc moratur in terra Ronchorum com. Bon. juravit, quod quidam ejus filius, nomine Joannes, die sabbati vigilia S. Catharinæ l de Quadragesima proxime præterita, ex quodam squasso m crepavit. Et tunc eum duxit Bononiam ad quemdam medicum, & eum fecit mederi bene per unum mensem, & liberari non poterat. Et videns quod non liberabatur, D. Texola, ejus uxor & mater d. Joannis, jam est mensis vel circa, fecit votum Deo, quod, si d. ejus filius meritis B. Simonis liberaretur, ipsa portaret eum ad arcam B. Simonis, & offerret super d. arcam unum puerum de cera, & quod toto tempore vitæ suæ jejunaret vigiliam d. B. Simonis, in pane & aqua. Quo voto facto, post paucos dies d. Joannes liberatus fuit, & hodie liberatus est.

✠ Ego Joannes Nicolai de Manellis, Imp. auct. Notarius, dicta omnia miracula suprascripta, ut scripta sunt, publice scripsi & in publicam formam redegi auctoritate &c ut supra.

ANNOTATA.

a Ita paßim toto hoc Processu verbum patior construitur cum ablativo, quem, ne offendiculo continuo foret, plerumque in accusativum mutavimus.

b 12 Martii in Vita S. Iustinæ Aretinæ num. 5 Bracheriolum, herniæ vinculum: vide ibidem hujus vocis etymon.

c An intelligitur statua seu imago cerea, arcæ affigenda?

d Neutrius vocis vim assequimur. Crevache Francis crepatura est, a crever crepare:

e Contrata, quasi conterrata, ut alibi dictum, significat idem quod regio.

f Ita frequenter in hoc processu verbum liberare ponitur neutraliter, pro liberari, quod hic noluimus dißimulare, & si variis locis correxerimus substituta terminatione paßiva, maxime ubi habebatur liberaret, & scripsimus liberaretur.

g Tuber capiti innascens non sine periculo, Italis Natta dicitur.

h An Sottus significat stultum, sicut Sot Teutonibus & Francis.

i Bajula, id est nutrix, Italis balia.

k Far capo, inquiunt Academici della Crusca, dicitur de apostematis, quando suppuratione perfecta incipiunt fluere.

l Non illius antiquæ Virginis & Martyris, quæ colitur 25 Novembris, sed Catharinæ Bononiensis, de qua egimus 9 Martij. Verum anno 1342 dies 8 Martij non in sabbatum, sed in diem Iovis incidit, littera Dommicali G. fuerit hic lapsus memoriæ.

m Squassus dicitur succußio, unde squassare, cum impetu succutere.

CAPUT VII.
Appendix miraculorum ad Processum tertium.

[69] [Sanantur, pes distortus,] In Christi nomine. Amen. Anno nativitatis ejusdem MCCCXXIV, Indict. VII, die XI mensis Septembris D. Sania, filia qu. Fugerii & uxor Benvenuti Michaelis Leci, quæ moratur ad Guazarellum com. Bon. coram me Joanne de Manellis Notario infrascripto & testibus infra positis, corporaliter juravit ad sancta Dei Euangelia, quod quidam ejus filius, nomine Michael, ætatis quatuor annorum cum dimidio, stando in domo suæ habitationis, de mense Julii proxime præteriti, uno mane evenit eidem Michaeli gamba dextera, a genu infra usque ad pedem, tota torta quasi ad modum arcus, & non poterat quasi ire: & quando ibat, portabat pedem dexterum totum tortum. Et d. D. Savia videns hæc, portavit d. ejus filium sæpius ad medicos, & non invenit aliquem qui eum liberare posset vel sciret. Videns igitur quod liberari non poterat, recordata fuit de meritis B. Simonis; & stando in domo suæ habitationis, toto corde & animo fecit votum Deo, quod si d. ejus filius meritis B. Simonis liberaretur, quod ipsa d. ejus filium duceret ad arcam B. Simonis, & super d. arcam offerri faceret unam gambam ceream cum pede, & faceret, dici & celebrari unam missam in honorem Dei: quod votum fecit de mense Augusti proxime præteriti, quodam sero. Et voto facto in continenti mane d. ejus filius surrexit & liberatus est a d. infirmitate. Volens igitur votum adimplere, hodie d. ejus filium liberatum ad d. arcam B. Simonis præsentavit cum voto prædicto, Deum & B. Simonem collaudando: quæ quidem omnia dixit & testificata fuit præsentibus mag. Tomasino qu. Mag. Lanzaloti, Petro Gerardi calzolario & Masimbene Alberti, Testibus.

[70] Die VIII mensis Octobris, D. Franciscus qu. D. Pasquæ drapparii, de cap. S. Luciæ, [oculi excussi,] & D. Ioanna ejus uxor juraverunt, quod quidam eorum filius, Nicolaus nomine, æt. IV ann. existens sub porticu domus eorum, de hebdomada sancta anni proxime præteriti; quidam alius eorum filius, nomine Antonius, existens super quemdam equum d. Francisci, & eum ducendo per porticus & currendo, d. equus dedit d. Nicolao ita & taliter, quod eum projecit in terra, & in quodam murello dedit cum capite, ita & taliter quod oculi in totum de capite ejus exibant, cum magna effusione sanguinis: & in continenti misit per medicos multos, qui omnes concorditer dicebant ipsum oculos & visum amisisse. Et tunc d. D. Ioanna audiens prædicta, corde & animo fecit votum Deo & B. Mariæ, quod si meritis B. Simonis d. ejus filius liberaretur, eum ad arcam ejus duceret, & offerret eidem unam imaginem ceream. Et voto facto incepit liberari, & in die Paschatis Resurrectionis sequentis de mane, in totum liberatus fuit… Eisdem die, loco, [febris vehemens,] & testibus d. D. Franciscus suo Sacramento dixit, quod die III presentis mensis Octobris, ipso existente in lecto, subito eidem evenerunt febres magnissimæ, ita quod credebat subito mori: & sic stando in tremitu mortis in lecto, recordatus fuit de B. Simone. Et tunc votum fecit Deo & gloriosæ Virgini Mariæ, quod si ipse meritis B. Simonis liberaretur, faceret d. Fr. Simonem depingi: quo voto facto incontinenti liberatus fuit & est… Die XXIV Novembris, D. Francisca, filia qu. Spinelli & uxor Iacobi Benvenuti, de cap. S. Mariæ de Allamannis, juravit, quod quidam ejus filius, nomine Iulius, æt. VII ann. jam sunt duo anni vel circa, crepavit & devastatus fuit, nec liberari poterat: & quod sunt duo menses vel circa, quod ipsa fecit votum Deo, [gravis hernia,] quod si d. ejus filius meritis B. Simonis liberaretur, ipsa faceret continue uno anno unam lampadem comburi ad arcam d. Beati: & quod jam est mensis & ultra quod d. suus filius liberatus fuit & est…

[71] Anno MCCCXXV, Indict. VIII, die XV Martii, D. Jacobina quæ dicitur Mina, [oculorum tumor,] filia qu Jacobi & uxor Nicolai Fabri de cap. S. Blasii, juravit, quod quidam ejus filius, nomine Francus, æt. XX mensium, dum esset ætatis trium mensium, oculi ejus evenerunt eidem grossissimi & inflati: & postmodum ipsa fecit mederi: & in fine in totum oculi ejus descolati a fuerunt, & medici omnes concordes erant, quod erant in totum descolati & unquam videre non poterat: & sic stetit per quatuor menses quod non vidit. Et videns prædicta fecit votum Deo, quod si d. ejus filius meritis B. Simonis liberaretur, ipsa manibus propriis portaret eum ad arcam Beati, & super d. arcam offerret unam imaginem ceream magnitudinis d. Francisci, & quod ipsa toto tempore vitæ suæ jejunaret vigiliam B. Simonis: Quo voto facto, quasi ea die, d. ejus filius aperuit oculos cum luce clarissima, & liberatus fuit & est.

[72] Die XXIV Martii, Guido Bitini Capelli de Crevalcorio com. Bon. qui est æt. XX. ann. juravit quod de mense Maji proxime præteriti, [guttur possime affectum] subito evenit eidem in gutture a latere sinistro quædam ægritudo, quæ vocatur Noli-me-tangere, ita & taliter quod quasi ex ea mortuus fuit. Et videns hæc quædam ejus amita, nomine D. Bona fecit votum, quod si d. Guido meritis B. Simonis liberaretur, ipsa duceret eum ad arcam d. Beati & d. arcam transfigeret uno statuario cereo: quo voto facto, incontinenti eodem die liberatus fuit.

[73] Eodem die Albertinus Honenbene Terclarius, de terra Galeriæ com. Bon. & D. Laurentia ejus uxor, iuraverunt, quod de mense Februarii proxime præteriti, in tempore b carnisprivii, subiro evenit eidem Albertino, in pectore in latere sinistro, magnissima inflatura; [dolor lateris,] ita & taliter quod quasi quiescere non poterat. Et tunc ipsi venerunt Bononiam, & habuerunt consilium cum medicis civitatis Bononiæ: qui omnes dicebant ipsum mortuum esse, & non posse evadere: dicebant enim illam esse infirmitatem quæ vocatur Noli-me-tangere; & quod eidem consilium dare nesciebant, nisi quod ipse iret ad arcam S. Antonii c de Vienna. Audientes hæc recesserunt de civitate Bononiæ & ibant domum plorando, nescientes quid facere deberent, quoniam quatuor filios parvulos habebant. Et hodie sunt tres hebdomadæ, stando & credendo mori, fecerunt votum Deo & B. V. Mariæ quod si d. Albertinus liberaretur meritis B. Simonis, & quod si eum meritis ejusdem liberatum redderent quatuor dictis ejus filiis parvis & egenis, ipsi venirent personaliter ad atcam d. Beati, & offerrent eidem quatuor imagines cereas, ut quatuor filios habebant. Quo voto facto incepit liberari, & post votum per spatium octo dierum legitime & bene liberatus fuit & est…

[74] Eodem die Rainerius filius qu. Petri calceatoris de Mutina, de cinquantina d S. Marci a latere interiori, [cruris inflatio,] qui est æt. XXVII ann. juravit, quod in gamba ejus sinistra evenit eidem quȩdam infirmitas magnissima, ita quod tota fortissime evenit inflata, ita & taliter quod bis in d. infirmitate incisus fuit per Mag. Petrum qui dicitur Medighini, filium Mag. Henrici Cardellini de Mutina, medicum; ex quibus infirmitate & incisiones e salidatæ fuerunt, d. gamba & nervi remanserunt retracti, ita & taliter quod d. Rainerius sine ferlis ire non poterat & sic stetit per duos menses. Videns ergo quod liberari non poterat, & reminiscens de sanctitate B. Simonis: fecit votum Deo & gloriosæ Virgini Mariæ, quod si ipse meritis B. Simonis liberaret eum, veniret personaliter pedes ad visitandum arcam d. B. Simonis: quod votum fecit mense Maji proxime præteriti. Quo voto facto, quasi per sex vel octo dies post d. votum, liberatus fuit legitime, & libere vadit ubique…

[75] [puer moribundus.] Die X mensis Aprilis, D. Jacoba, filia qu. Gerardi & uxor Guidonis Calzolarii, de civitate Mutinæ, de cinquantina Becariorum, juravit quod quidam ejus filius nomine Joannes, æt. XI ann. cum dimidio eo existente in lecto die Dominica, in festivitate S. Lazari f proxime præterita, subito evenit eidem quod ipse amisit visum & loquelam: & sic stetit bene de mane usque ad Nonam quasi in transitu. Videns hæc ipsa incepit clamare & plorare, ita quod omnes vicini & vicinæ ejus transibant ad eam: & aliqui ex eis iverunt per medicos Mutinæ. Qui medici, cum viderunt & tetigerunt eum, dixerunt eum esse in periculo mortis, & nullo modo potuerunt eidem aperire os neque manus; & faciebat ut faciunt hi qui moriuntur. Illa videns & audiens quod d. ejus filius erat in periculo mortis recordata fuit de B. Simone, & coram omnibus vicinis & vicinabus ejus, qui & quæ erant in domo sua cum ea ad prædicta videnda, ipsa alta voce & toto corde cœpit clamare & dicere, O Sanctissime Simon, rogo vos, quod vobis placeat reddere mihi filium meum, si est pro meliori, & eum liberare. Et hoc dicto, in continenti, coram omnibus vicinis & vicinabus ejus & pluribus aliis personis quæ hac transierant, credendo d. ejus filium mortuum esse, d. ejus filius surrexit de lecto suo sine aliquo languore, & incepit se induere, & dicebat matri suæ, Quo iverunt ista magnissima luminaria, quæ nunc erant ibi? Et quando indutus fuit, exivit foras liberatus. Quo viso omnes qui hic erant, flexis genibus Deum & B. Simonem collaudaverunt. Et ideo d. beneficii esse ingrata nolens, sed corpus B. Simonis visitare, venit a civitate Mutinæ cum d. suo filio pedes & discalceata & in cilicio, ad arcam B. Simonis: & hodie cum d. ejus filio ad d. arcam se præsentavit prædicta narrando, & devotissime Deum & B. Simonem collaudando: quæ omnia dixit præsentibus Guidone Antonii Sartore qui fuit de Mutina, Joanne Dominici de cap. S. Vitalis, Matino Jocobini Barberio, & Raido Albertini de cap. S. Sismondi testibus.

ANNOTATA.

a Descolare sive scolare, est, guttatim effluere; exstillare.

b Cum Pascha hoc anno fuerit 7 Aprilis, evenerunt hæc ante diem Cinerum 20 Februarii.

c Est hic Magnus Antonius, de cujus Translatione in Galliam ad diœcesim Viennensem & monasterio ejus nomini ibidem erecto egimus 17 Ianuarii: quæ quia celeberrima erat peregrinatio, ideo ab ea vulgo cognominatum Sanctum, sicut alios plures a locis sui precipui cultus, etiam hoc confirmat, quod Ferdinandus Vghellus in Appendice ad Tomum 5, post 7 Tomum impressa, enumerans reliquias a Theobaldo Episcopo, anno 1316 collocatas in ecclesia Carmelitarum sub altari inter S. Laurentii & S. Martini nomina, ponat nomen S. Antonii de Vienna.

d Cinquantina. Latine diceretur, Quinquagena: nomen sumptum videtur a numero familiarum, unum quasi tribum constituentium.

e Saldare Italis est, quod Latinis, solidare.

f Masinus in Bononia perlustrata, notat hoc festum agi Dominica Paßionis in parochiali ecclesia hospitalis S. Lazari extra portam majorem: scilicet occasione Euangelii de Lazaro, lecti Feria VI præcedenti: Dominica autem ista anno 1325 incidit in 24 Martii.

DE BEATO IOANNE
EREMITA MASSACII IN PICENO.

ANNO MCCCXCIX

[Commentarius]

Ioannes, eremita Massacii, in Piceno (B.)

D. P.

[1] Inter Æsinæ diœcesis, oppida non ignobile censetur, quod decimo circiter ab urbe milliario versus Africum, Massacium dicitur, & Camaldulensis instituti Abbatiam olim habuit. Ad hanc sepulturæ causa delatus Ioannes Eremita, de quo agere instituimus, haud dubie ejusdem Ordinis Beatis nunc accenseretur, sicut Vallumbrosanis B. Torellus, de quo XVI Martii, nisi prioribus incolis pridem vacuatus locus esset, [In Abbatia olim Camaldul. sepultus] & ideo, in oblivionem apud Camaldulenses Ioannes venisset. Ita factum est ut eum Tertiariis suis impune adnumeraverint, Franciscani, ibi jam ab annis plusquam CCXX commorantes; more ipsis solenni, quoscumque solitariæ vitæ postremis his seculis professores, nulli certo ordini æddictos, propter vestitus eremitici formam, haud multum a Franciscano discrepantem, deputandi tertiæ suæ Regulæ, [accensetur Tertiariis S. Francisci.] quod nec reprehendere volumus neque possumus approbare. Abstinemus tamen a titulo, quo B. Ioannem Martyrologio suo inseruit Arturus a monasterio: majoremque gratiam nos debere fatemur Lucæ Waddingho ejusque abbreviatori Francisco Haroldo, quod vita ejus synopsim aliquam, qualem colligere ex illius loci qua scriptis qua memoriæ traditis monumentis potuerunt, studuerint Annalibus suis inserere: ex quibus Waddinghus ad an. MCCCXCIX sic loquitur.

[2] Hoc anno vel circiter, die XXII Aprilis, ad Massacium, Marchiæ Anconitanæ castrum, obiit Joannes eremicola, [puer orationi deditus] tertii instituti S. Francisci sectator. Hic inter rusticos patribus hæreticis natus, tamquam e spinis rosa, divina gratia præventus est clementer, ut a consanguineis erudiretur in fide Catholica, & a pueritia divinos experiretur favores. Assidue orationem repetebat Dominicam, & ad Frequentes preces alios puerulos excitabat, Divinis rebus ita erat addictus, ut de his solis vellet fieri sermonem. Candorem animi & latentem sub tenello pectore virtutem Deus manifestaturus, [in penuria aquæ fontem elicit:] voluit ut arescentibus arvis æstivo calore, & deficientibus pastoribus ac pecudibus præ aquarum inopia, Joannes puerulus educto in terra circulo, & invocato nomine Jesu, venam aquæ abundantissimam sitientibus aperiret. Ad majorem miraculi confirmationem adhuc fons iste emanat, & communi appellatur nomine, Fons caprarum B. Joannis.

[3] Adolescentior factus, custodia gregum dimissa, custodiendæ & excolendæ animæ totus incubuit, [adultior in speculam se recipit,] Ad sanctissimi Patriarchæ Benedicti exemplum secreto specu se abdidit, communicato consilio cum sola genetrice, per ejus preces conversa. Hæc per funem, ad tintinnabuli tinnitum, panem, aquam & herbas crudas ministrabat. Ille vero totum tempus in sacris meditationibus, rigidis pœnitentiis & diris cum hoste conflictationibus consumebat. [tentatur a dæmone,] Invidebat ei dæmon tantam virtutem, nihilque non excogitavit, ut eum ab hoc vitæ genere deturbaret. Validis tentationibus animum pulsabat, spectra horrenda objiciebat, minis terrebat, & aliquando verbera adjiciebat. Sed inconcusso adolescentis animo tandem tot certaminibus victus dæmon, confusus recessit, & puerili quadam vindicta projecto lapide tintinnabulum fregit. Ita frequenter evenit, ut dæmon majora non valens, ad minora se vertat; & in magnis victus, in parvulis ridiculum se exhibeat congressorem. Damnum hoc, exile satis, genitrix reparavit, empto altero tintinnabulo: quod dum inimicus simili modo contereret, rogavit Joannes, ut tertium emeret mater ex sui laboris pretio; dicens, [sed frustra;] fortassis propterea duo priora a dæmone confracta, quia empta fuerunt nummo male acquisito. Non inanem fuisse hanc suspicionem, & genitricis confessio, & campanula laboris mercede comparata, in hunc usque diem integra comprobarunt. Pendet in architriclinio Fratrum Minorum, ad constantem hujus rei memoriam.

[4] Mansit in spelunca ista toto tempore quo genitrix vixit: at illa decedente, [intendit rigorem pœnitentia;] dum non esset qui panem ministraret, oportuit per ædes circuire. Pia conversatione quorumdam Religiosorum allectus, habitum assumpsit tertii Ordinis S. Francisci: Iub quo miros adinvenit modos pœnitentiæ. Quotidie sacrosanctis Pœnitentiæ & Eucharistiæ Sacramentis animam sanctam recreabat: assidua oratione & longo jejunio contra dæmonis insidias se exercebat? perpetuis lacrymis sibi aliisque peccatorum veniam implorabat, donec attrito laboribus corpore, ex gravi & diuturna infirmitate tandem obdormivit in Domino. [mortui virtutem campanæ ultro sonantes produnt,] Placuit virtutum, quibus fulgebat, Auctori, manifestare sanctitatem ejus & obitum annuntiare, per mirabilem sonitum campanarum monasterii sive Abbatiæ Massacii monachorum Camaldulensium. Stupentibus omnibus ad occultum motum & sonitum, nulla humana ope editum, quid hoc portenderet prodigium, cœperunt interrogare. Quibus casu respondit quidam, fortassis eremitam Joannem decessisse: non enim per aliquot dies extra antrum prodivit. Abierunt qui explorarent, inveneruntque flexis genibus, manibus ad modum orantis ante pectus conjunctis, recto corpore, facie in cælum elevata, firmiter rigentem.

[5] His in populum sparsis, omnes in antrum convenere, visuri & veneraturi servum Dei: [sequuntur miracula:] deinde in hymnis & canticis sanctum corpus, qua potuerunt solennitate, ad monasterium, duxerunt; ubi ex mirabili sonitu campanarum, judicarunt eum voluisse locum indicare sepulturæ. Cœpit innumeris clarere miraculis, præsensque exhibere omnibus infirmis remedium. Qua de causa oppidani suum designarunt apud Deum tutelarem, [locus Franciscanis traditur.] & festum ejus colunt ritu solenni. Minores transtulit Martinus quintus, & translationem confirmavit Nicolaus quintus anno MCCCCL. Qua ratione factum est, ut B. Francisci alumnus in potestatem sectatorum sancti Patriarchæ deveniret.

[6] Hactenus Waddinghus, de anno mortis dubie locutus, quia apud Marcum Vlyßiponensem legerat annum MCCCXCIII. Verum Waddinghi breviator Haroldus, [dies & annus mortis certius cognoscitur:] Massacio monitus nullam ibi aliam de tempore mortis haberi memoriam, quam pro anno MCCCXCIX; absolute scripsit eo anno mortuum; simili suggestione posuit diem Aprilis XX, errori typographico imputans, quod apud Waddinghum 22 pro 20 haberetur. Arturus typothetæ errorem, quem suspectum habere non potuit, etiam non potuit declinare; ideoque suo Martyrologio Ioannem inscripsit ad diem XXII Aprilis. Vtrumque Haroldi correctionem calculo suo approbavit Eminentissimus Antonius Cardinalis Bicchius, quem cum solita fiducia rogavissemus, Massacio petere quæcumque istic de B. Ioanne haberi poterant documenta; ab urbe sua Auximana, cui feliciter Episcopus præsidet, legavit illuc virum Patricium: quo referente de anno ac die mortis, ex Massaciensium mente, cognovit ac judicavit; cetera, quæ idem collecta attulerat, parum authentice probata censens Eminentißimus, jußit inhærere iis qua de Beato scripsere Waddingbus atque Haroldus.

[7] [sub annum 1537 fracta arca,] Quod ad præteritum ac præsentem beati viri cultum attinet, idem Eminentißimus ita scribit in epistola, Auximo data ultima Decembris anno MDCLXX. Dico ex relatis, quod vere lipsana B. Joannis, post ejus mortem per annos centum septuaginta octo in templo, quod nunc est Reformatorum Observantiæ Franciscanæ, publico cultui ac venerationi fuerunt, exposita, intra marmoream arcam, scilicet usque ad annum MDLXXVII: sed tunc ex cujusdam Fratris suggestione, privatim & occulte fracta est arca, ossaque educta. Unde Episcopus Æsinus, sub cujus ditione est locus, fragmenta quæ intra arcam remanserant tolli & occultari curavit, [datur occasio abolendi culius,] utpote ambiguus de eorum veritate & identitate, cum iis quæ antea ibidem clausa, ex tacito Ecclesiæ consensu cultum venerantionemque habuerant. Nunc autem neque in picturis neque in tabellis ullum memoriæ monumentum existit.

Erat tunc Æsinus Episcopus Gabriel de Monte, Iulii III Papæ pronepos, annos MDLIV ad eam Sedem promotus, cui per annos XLIII & menses aliquot præfuit: in cujus tempora incidit solennis illa Italicorum ecclesiarum visitatio, de qua XIII Martii egimus, ubi de B. Erico, Perusii post mortem culto. Digna autem fuit temeraria illa Fratrum licentia sic castigari; digni Massacienses privari patrocinio ejus; cujus venerationem usque adeo siverant in oblivionem venire. [prilem neglecti] Si enim in viridi observantia fuisset annurus Beati hujus eremitæ cultus, non adeo severus fuisset hac in parte Antistes, facileque exorari potuisset, ut priorem in statum cuncta restitui sineret. Sed nec magnopere pro ea restitutione solicitos fuisse existimo aut hos aut illos; cum horum curam, illorum devotionem potius ad se traheret alius Ioannes Minorita, de quo præcitato loco Waddingus testatur, [ob cultam alterius B. Ioannis.] quod in eadem ecclesia sub altari sanctissimi crucifixi jacet, signis & miraculis illustris; & anno MDLIX, die XI Martii defunctus: ad quem tamen diem nulla ipsius apud Arturum memoria; sed die II ejusdem mensis, quando ejus nomen posuimus inter prætermissos. Nempe, cum ista imprimerentur, nondum ad mauus nostras venerat collectio authenticorum maxime miraculorum, facta anno MDCLXIX, cui coram se & in suo monasterio S. Laurentii factæ, testis præsens Reverendißimus Andreas Vallemarius Camaldulensis, tunc Massacii residens; ipsius ecgraphum legitime signatum ad nos misit: idque servamus in supplementum Martii, cetera quæ interim contingent & pari fide scribentur similiter expectaturi.

DE VEN. DOMINICO LEONESIO
ORDINIS MINORVM VRBINI IN ITALIA.

ANNO MCCCCXXCVII

[Commentarius]

Ven. Dominicus Leonesius, Ordinis Minorum Vrbini in Italia (S.)

D. P.

[1] Franciscus Gonzaga, Ordinis Minorum Minister Generalis, ac postea Episcopus Mantuanus, vir ut genere sic & virtute doctrinaque clarißimus, in suo opere de Religionis Franciscanæ origine parte 2, describens monasterium S. Claræ Vrbini, quod XIV est in Provincia Marchiæ, fundatum a Clara Federici Vrbinatium Ducis filia, [Cultus corporis] atque post mariti Malatestæ unicæque ex eo filiolæ mortem, ipsiusmet ad cœtum Virginum Deo sacratarum adjunctione nobilitatum, subiungit, quod in earum ecclesia, sub summo altari, corpus Beati Patris Dominici Leonesii in Domino requiescit: cujus sanctitatem editaque miracula, vota, in ejus sepulchri gyro appensa, manifestissime indicant. Scire cupientibus, suusne adhuc sancto isti Corpori honos constaret & Vrbinatis populi erga eum devotio; respondit Fr. Philippus Foro-Semproniensis ex Ordine Observantium Reformatorum, [in ecclesia S. Claræ] & Consessor dictarum sanctimonialium, destructo veteri novam esse fabricatam ecclesiam. tempore nunc regentis Abbatissæ; & Dominici corpus, quod eatenus sub ara delituerat, ut civium oculis magis conspicuum magis etiam excitaret devotionem, translatum esse in arcam marmoream; atque sub fenestra claustri positum cum hac inscriptione. Hic jacet corpus B. Dominici a Leonessa, Ordinis Minorum Observantium. Est autem Leonissa oppidulum in Aprutio ad confinia Vmbriæ pari fere sex septemve milliarium intervallo Nurcia & Reate distans.

[2] Addit prædictus Fr. Franciscus in epistola scripta X Iulii MDCLXXI, [Os brachii] tali occasione visum fuisse Abbatissæ, ad commune solatium eorum qui interceßioni Beati istius confiderent; separare a reliquis oßibus os unum, quod cum decenti ornatu positum in loco honorato, ad infirmos id postulaturos posset deferri: secutasque esse & quotidie sequi gratias singulares, tali medio impetratas. Imprimis adm. R. Matrem Sor. Teresiam Zepherini Foro-Semproniensem, [infirmitantibus salutare.] plus vice simplici perfunctam regimine istius loci, cum gravißimis arthritici morbi doloribus cruciaretur; ad oßis prædicti, quod sibi adferri jusserat præsentiam & venerationem illi a se exhibitam, acceptam Beato retulisse gratiam maximi nec nisi divinitus sperandi solatii. His ita se habentibus, licuit Arturo ipsum cum Beati titulo inferere Martyrologio Franciscano, sub hac forma: XII Kal. Maji, Vrbini, B. Dominici Leonesii, Confessoris: qui ob præclaras virtutes septies Minister Provincialis Marchiæ effectus, toties mira prudentia, caritate & sanctitate atq; signis admirandis refulsit. Diem mortis sumpsit ex Historicis Ordinis mox citandis, [Vita ex Waddingo.] ex quibus etiā Fr. Lucas Waddinghus in Annalibus compilavit Vitam, quam hic damus, destituti antiquioribus, quæ nulla in loco extāt. monumentis.

[3] Decessit hoc anno MCCCCXCVII vir insignis, Dominicus a Leonessa, ad Sanseverini nobile Piceni oppidum, inter colles Apennino finitimos ex antiquæ urbis Septempedæ ruinis ædificatum, natus; cognomē sortitus a Leonessa, Regni Neapolitani pago, in quo translata familia, pueritiæ & virtutis prima jecit fundamenta. Ad ignita verba B. Nicolai Auximani prædicantis corde compunctus, seculo valedixit, [Egregie in structus a virtute] & Minorum subivit institutum. Hic litteris institutus, orationi semper intentus perpetuo studio carnem spiritus legi subjecit. Singulis noctibus flagris multis in se animadvertebat: diebus Veneris panem dumtaxat admittebat & aquam: humi frequenter cubabat, vel genuflexus somnum eludebat. [ad conciones,] Magno fervore & fructu, ubique Dei verbum disseminabat; ejusque prædicationi accepto, fert sodalitium viros optimos, Fratres Julianum & Venantium Fabriano oriundos. [pestem Fabriani pradicit,] Eo in oppido sermones habebat ad populum anno MCCCCLXVI, & prædixit ante bienniū illic pestem grassaturam vehementer: sed in tanta necessitate se non defuturum. Secuta est, quam prænuntiavit, pessima lues: & ille, juxta fidem datam, cum socio accessit, omnibus omnia exhibiturus obsequia; nec recessit, nisi contagione deleta.

[4] Interrogatus a consodale adolescentulo, quid sibi in Religione agendum, ut Deo perfectius serviret; respondit: Obedito simpliciter, ora ferventer, stude diligenter: eo tamen ordine, ut propter obedientiam, si oportuerit, orationem & studium dimittas, & propter orationem studio valedicas. In monasterio S. Bernardini Vrbinate, [tironem defectioni proximum] tiro quidam vehementer agitatus a malo genio ut ad seculum rediret, frustra laborante magistro, ut tentationes pelleret, & in sancta vocatione perseveraret; ad virum hunc senecta venerandum, ibidem commorantem, ductus, mentis vulnus aperuit. Collacrymatus senex laboranti iuvenculo, dixit, tentationes in primo limine facile fugari; ulterius progressas, difficile; intima pervadentes & quasi radicitus infixas, vel impossibile vel non sine supremo labore. Non ergo, inquit, fili mi, illas admittas, sed ad primum appulsum profligato: sic feliciter de satana triumphabis. Servi Dei dum tentantur, gratias Deo reddere debent: quo in hac tribulatione positi, [contra tentationes efficaciter munit:] & undique afflicti, a peccatorum illecebris ad illicita non pertrahentur. Tu vero novus miles, ad hæc molesta certamina & callidas hostis insidias, ne paveas: hæ illius artes sunt & frequentes, ut pereant qui animabus curandis ad claustra recedunt. Has ego ipse in tirocinio probavi valde molestas, tribusque modis per Dei adjutorium elusi. Primo, religioso aliquo corporis exercitio conabar avertere mentem ab hujusmodi suggestionibus: secundo, statim cuncta deferebam ad præceptorem & Confessarium, qui tamquam ex altiori specula explorabant & detegebant versuti hostis insidias: tertio, corpus edomabam jejuniis, flagris, vigiliis; & qua poteram orationis instantia precabar Deum, ut in meum intenderet adjutorium. Fac similiter, fili, & convoca in auxilium tuum religiosos Patres, qui pro te orent: ego meas qualescumque preces adjungam: & Dominus procul a te faciet istam rentationem. Dixit: oravit: novitius monachus hostem devicit.

[5] Illius prudentia, bonitate, & disciplina allecti Patres provinciæ Marchiæ Anconitanæ, [septimum Provincialis,] eum volebant perpetuum habere Præfectum. Cum id ex instituti legibus & consuetudine non liceret, communibus suffragiis septies crearunt Ministrum Provincialem. In diuturno & toties repitito regimine plurima eluxit sapientia. Bonos ad potiora, propositis præmiis, excitabat: malos, negatis quos ambiebant honoribus, confundebat: & indulgenti supplicio a vitiis revocabat, quos duriori timebat flecti non posse sed frangi. Ultima correptus infirmitate, in postrema Præfectura, [magnifice Vrbinum invitatur;] dum cœnobia lustraret, misit Dux Urbinas aulicos & servos, qui in urbem ducerent, ne alibi moreretur, & pati contingeret hominis jacturam, quem venerabatur, & mortuum noverat futurum urbis splendori. Tanto turbatus comitatu, humiliatus est nimis, & spiritu contribulato exclamavit: Ut quid pauperculo Fratri deducendo copiosus hic equitatus, qui Pontifici sufficeret? Permittite misellum humilius abduci, vel neglectum, ubi contigerit, spiritum emittere. Per universam vitam vilius haberi cupivi: nunc, dum in terram propendeo, vultis in altum ferre, & auræ vanitatis exponere? Ite præ: sequar: & optimi Principis votis minori tumultu satisfaciam.

[6] Urbini honorifice exceptus a Principe, morti subeundæ Christiano studio se præparavit. Nec defuerunt cælestia subsidia, [agrotāti adsunt B Virgo Angelique,] accurrentibus Angelis & se monstrante Virgine Maria. Familiarem habuit & secretorum conscium Fratrem Nicolaum Gallum, virum probum ac doctum, disertissimum concionatorem, arcanarum cælestium etiam dignum repositorium. Percusserant inter se fœdus sanctum, polliciti utrimque divinas revelationes patefacere. Accessit Nicolaus a prandio die Veneris ad cubiculum decumbentis: vidit per ostii rimulas erumpentes radios insoliti splendoris: hæsit: expectavit parumper: deinde prorumpens in cellam, repente lux illa prorsus evanuit. Divinum quid suspicatus, promissionis & fœderis accusavit, compulitque ut enarraret, sibi apparuisse Divam Virginem Angelicis choris effulgentem. Paulo ante mortem idem Nicolaus, intuitus quamplures homines, præ foribus cubiculi, confuso sermone & impatienti motu susurrantes; [& sic prohibentur aecedere dæmones.] interrogavit, quid vellent. Aliunde coacti, dixerunt: Nos dæmones sumus, qui expectamus ut ab hac cella recedat Virgo Maria, nostras partes acturi cum Dominico languente. Abegit ille, qua polluit auctoritate, malos genios, & præparatas sibi insidias narravit amico. Hinc ille ratus mortem non longe abesse, jussit ne amplius quispiam, præter Nicolaum & cœnobii Præfectum, ad ipsum accederet, animæ suæ causam cum Christo & ipsis acturus. Devotaque & serena mente, præmissis Christiani hominis officiis, proxima sequenti die Veneris, Aprilis XX, piam animam suo reddidit Creatori.

[7] [mertui facies splendidior apparet.] Exanime corpus mire statim resplenduit, pulchrius & tractabilius: quod importunæ populi venerationi in ecclesia per biduum oportuit dimitti: sepultumq; est tandem, jubente Principe Guidobaldo, ad S. Claræ Parthenonem, in quo aliquando Confessarii munus obivit, prope altare præcipuum, sub illa crate per quam sanctimoniales sacram Communionem accipiunt: ubi multis effulsit miraculis. Ex rostris & familiari colloquio hæc verba solebat inculcare: Unam accepisti animam, hanc cura diligenter: istam si perdas, alteram non licet substituere. Qui ejus Vitam scribunt, Speculum vocant perfectionis, Italiæ tubam, Fulcrum provinciæ Picenæ. Hactenus Waddingus, [Auctores unde hæc accepta:] citatis in margine scriptoribus Vitæ; Mariano de viris illustribus, cujus ipsa verba, hactenus in MSS. latentia maluissemus in sua prima simplicitate legenda exhibere, si ipsa nancisci potuissemus; Marco Vlyßiponensi, qui Lusitanice scripsit, Hispanice, Italice ac Gallice redditus parte 3 lib. 7 cap 31; & Cimarello lib. 7 cap. 37 quem recentem arbitramur auctorem esse, scripsisseque post innovationem ecclesiæ; ab eoque accepisse Waddingbum (cujus tomus VII anno dumtaxat MDCXLVIII excusus est) istam de præsenti loco sepulturæ circumstantiam, diverso ab eo quem designavit antiquior Gonzaga.

[8] [error in die vel anno mortis.] Marcus Vlissiponensis non meminit loci, quo depositus est Dominicus. Habet tamen annum mortis a Waddingo signatum, eique ac ceteris præivit, componendo cum feria VI diem Aprilis XX; quod in annum non istum, sed in sequentem quadrat; quando littera Dominicali G dies Dominica eademque octava Paschæ, diei XX Aprilis in Feriam VI cadenti proxima, agebatur ejusdem mensis die XXII. Oportet igitur errorem hic aliquem vel in anno, vel in feria, vel in die mensis agnoscere: quorum quid corrigi potißimum debeat, non est nostrum divinare: ideoque in titulo tenuimus annum & diem a Waddingo notatum, donec certius sciamus, quo argumento dicatur Dominici mors in Feriam VI incidisse. Guidobaldus, auctor sepeliendi apud sanctimoniales corporis, frater fuit Claræ fundatricis, cujus id petentis precibus hoc tributum esse credimus; non ausis repugnare Fratribus in S. Beznardini monasterio commorantibus.

[9] Nicolaus, cujus concionibus motus fuit Dominicus ad ineundam Religionem, vir sane & a scriptis & a prædicandi servore laudatissimus, Romæ in Ara-cæli sepultus jacet, absque ullo vel minimo venerationis publicæ signo, Vitam ejus inter Vitas Sanctorum atque Illustrium Auximatium dandam a se ultimo loco promittit Ioannes Baldi, ipsius Nicolai ex sorore Bernardina de Romanis pronepos: sed abstinet titulo, [ejus socii Beatis adscripti ab Arturo,] qui cultum ecclesiasticum denotet. Nescimus igitur quo jure a Wæddingo vocetur Beatus, nedum quo fundamento eum Arturus ad XXIII Februarii inscripserit suo Martyrologio Franciscano; quod etiam fecit de Iuliano Fabrianensi ad XXVI Iulii, & Venantio itidem Fabrianensi ad VI Maji; ob hanc licentiam distribuendorum ærbitratu suo per fastos nominum, quibus aliquā virtutis laudem aut sanctæ mortis commendationem additā apud auctores inveniebat, dictus a Waddingho, haud inepte jocante, Magnus Ordinis Minoritici Papa: utilis tamen nobis, quod citatis diligenter auctoribus, materiam præbeat & occasionem indagandi de multis, & indagando inveniendi de variis: qui licet non inveniantur Sanctorum adscripti catalogis, nihilominus obtinent cultum ecclesiasticum aliquem publicum, nullis sanctæ Sedis decretis vel abrogatum vel contrarium, ob quem eis locum in nostro opere concedere debeamus. Idem faciemus de pluribus aliis, quos solius Arturi testimonio non audemus aggregare Beatis, vel diei per ipsum designato adscribere, quosque ideo nunc inter Prætermissos referimus; si vel ultro mittantur nobis requisitæ instructionis præsidia, vel petentibus respondeatur aliquid, quo nobis lectoribusque nostris putemus fieri satis: sicut hic in Dominico fecimus, contenti tamen titulo Venerabilis, quo & contentus Waddinghus fuit: cum neque Gonzaga dixerit absolute Beatum, sed Beatum Patrem; quod vix aliud sonat quam quomodo passius dicimus Beatæ memoriæ, de quibusvis pia, ut considimus, morte in Domino defunctis.

[10] Prædictus Arturus in suis Annotationibus Dominicum a Leonessa vult eumdem credi, qui a Waddingho laudatur ad annum MCCCCLII, [Ipse an idem qui Dominicus a Gonissa?] vocaturque Dominicus a Gonissa Picenus, velut qui Aquilæ contionans eodem tempore, quo ibi in templo S. Francisci magnus aliis orator; sed strictioris observantiæ desertor, Robertus Liciensis verba instituerat habere ad populum, maximam auditorum partem ipsi antea addictam averterit ad se potius audiendum, dicentem in area S. Maria de Asserico. Rursumque anno MCCCCLXIII prædictus Dominicus a Gonissa; Bosnæ & Dalmatiæ Vicarius constitutus dicitur. Et hæc tomo Annalium VI. Equidem nullum invenio Italiæ vel Piceni castrum & oppidum Gonissa dictum, unde tale nomen profluxerit. videoque errorem potuisse in primis litteris obrepsisse: Puto tamen duo hæc nomina contra Waddinghi mentem in unam conferri personam: qui si tomo VI erratum scribendo credidisset, haud dubie sequenti tomo ex professo agens de B. Dominici vita & obitu, correxisset errorem saltem tacite, inducendo mentionem Dalmatici Vicariatus.

DE ALBERTO PVERO
IN POLONIA A IVDÆIS OCCISO
DEPOSITO INCOLLEGIO LUBLINENSI SOCIET. JESU.

ANNO MDXCVIII

[Praefatio]

Albertus, puer, a ludæis occisus in Polonia, depositus Lublim in Collelegio Societatis Iesu (S.)

D. P.

[1] Svperioribus diebus, videlicet XVII & XIX hujus mensis, agentes de SS. Rudolpho atque Wernhero, tam multa diximus, de inexplebili sanguinis Christiani siti, qua flagrat gens impia Iudæorum, & tot similis feritatis cumulavimus exempla; ut refugeret animus hunc rursum diem augere narrationibus tam horrendis; nisi ea ipsa commemoratio plurimum conferret, non modo ad longam eorum memoriam faciendam, quorum vitam brevem effecit rabies impiorum; sed etiam ad reparandam contumeliam, [Corpus sub altari] Christo Deo nostro per ejus inimicos in suis membris sceleratißime factam. Prodeat igitur ex Polonia puer Adalbertus, sive ut auctores contractius scribere maluerunt, Albertus: sed prodeat absque titulo Beati aut Sancti, [absque titulo Beati:] quoniam sub finem seculi superioris passus, eum honorem necdum consecutus est ab Apostolica Sede; cum interim sub altari honorifice habeatur reconditus ab ipsomet loci Ordinario S. R. E. Cardinali, sacra Congregatione Rituum verosimiliter consulta, neutiquam certe improbante quod publice factum latere non potuit.

[2] Rei gestæ historiam lingua Polonica diffusißime scripsit Fredericus Szembeck, [Historia ex Actis publicis Polonice scripta] Societatis nostræ Sacerdos, anno MDCXIV, ex tabulis Castrensibus, Mielnicensibus, Lokoviensibus, Krasnostavensibus; ex Actis amplissimi Tribunalis in Regno Poloniæ, & causis criminalibus civitatis Lublinensis; denique ex accurata inquisitione illustrissimorum duorum Episcoporum Luceoniensium, Bernardi Maciejovii (qui deinde Cracoviensis Episcopus & S. R. E. Cardinalis, nec ita multo post Archiepiscopus Gnesnensis atque universi Regni Primas fuit) & successoris ejus Martini Syskovii, in Lositze, in Vorniki, in Liteuniki, in Sanowietz, diversis temporibus instituta: quarum Tabularum, Actorum, Causarum, Inquisitionum exemplaria seu transcripta, fide publica probatissima & sigillis obsignata, Cracoviæ in Archivio Societatis Jesu ad S. Petrum adservantur. Ita ex Polonia scriptum Heriberto Rosweido, [a Frederico Szembek,] colligere Vitas Sanctorum exorso; simulque significatum historiæ illius in Latinam linguam vertendæ cogitationē nonnullam susceptam. Interim ejusdem compendiariam synopsim, a Simone Kacorovio nostræ similiter Societatis Sacerdote confectam, misit in Belgium ipse P. Fredericus, quam huic operi inserendam judivicamus.

[3] Habet auctor hic insigne elogium, in Bibliothecæ Societatis a Philippo Alegambe concinnata, propter doctrinam, prudentiam, pietatem, [Reliquiis Sanctorum ornandis & vitis scribendis noto:] ac nominatim ob hoc quod Sanctorum cultum mirifice promovit, procuratis multorum sacris pignoribus, quæ per diversa Poloniæ loca distribuit; suam in hoc operam commodans Serenissimis Poloniæ Regibus Sigismundo III & Vladislao IV: nec non quod Polonice scripsit & edidit Vitas S. Dorotheæ Viduæ Patronæ Prussiæ, & S. Juttæ Brunswicensis, ejusque Confessarii B. Joannis Lobedavii, & aliorum Prussiæ Patronorum: quas utinam Latinas nobis faciat aliquis pro V Maji & XXX Octobris, ad quos dies de illis agendum nobis esse persuademur, nisi alios eis dies convenire fuerimus edocti ab iis, qui & linguæ istius intelligentes sunt, & quo singuli die ac modo colantur melius scire possunt. Libris porro hisce atque aliis a Friderico elaboratis cur non accenseatur ea, cujus occasione hæc tractamus, Alberti pueri historia, [item ab eo qui toti causæ examinandæ præfuit,] aliam causam nullam potui excogitare, quam quod ipsa lucem non vidisset; ad cujus autem manus postea devenerit hactenus nequivit scrutando assequi is, quem super ea re interpellaveram antehac R. P. Ludovicus Hoffman, cum esset Provinciæ suæ Procurator Cracoviæ. Idem deinde ad collegiū Lublinense translatus, scripsit anno MDCLXXIV, XV Ianuari, ise incidisse in librum impressum anno MDCII Polonico idiomate, cum inquisitionibus & decreto tribunalitio anni MDXCIX circa XXV Martii, ubi graphice describitur origo & processus causæ: auctorem vero libri esse Simonem Alexandrum Habiki, tunc Lectorem Episcopi Cracoviensis, hujus causæ optime conscium, quia per manus ipsius hoc negotium Episcopo, tamquam hujus diœcesis Pastori, propositum fuit.

[4] [prioris epitome hic datur,] Hujus tam authentici scripti cum Latina versio promitteretur,eo magis recreatus sum, quo minus aut ex archivio Cracoviensi, per irruptiones dißipato, haberi ipsa originalia judiciorum Acta poterant; aut ex iis collectus Friderici tractatus inventendus sperabatur. Sed quæ missæ deinde relatio est, vix unam chartæ pagellam implens, quia prædicti libri non versionem simplicem, sed brevißimam continebat epitomen, quamvis accuratißima, minus satisfecit expectationi: & quia præstolari plura non licet diutius, exhibeo Szembekiana deductionis compendium, tamquam ab auctore coævo scriptum, & ab ipso Szembeko recognitum ac propria subinde manu emendatum; cui posteri nostri, in operis totius recognitione, substituere poterunt Habikianæ vel Szembekianæ lucubrationis versionem integram, si eam aliquis curet huc mittere, vel ex ipsis verbis Actorum originalium, sicubi forte reperiantur, novam deductionem conficere; exemplo earum quas non uno hujus mensis loco ex similibus testium juratorum examinibus collegimus.

[5] [die 18 Apr.] Kacorovius confectæ a se epitomæ hunc præfixerat titulum: Illustre martyrium quadrimi pueri Alberti seu Voicechi Petreniæ, a Judæis occisi in Polonia, XX Aprilis circiter, juxta novum Kalendarium anno Domini MDXCVIII, cum suum scilicet ipsis Pascha instaret, ut dicitur in contextu, absque ulla mentione mensis aut diei. Neque refert quod eo anno Christiani, juxta Kalendarii recentem innovationem, celebrarint suum Pascha XXII Martii. Non enim solum alii, Iuliano adhuc calculo inhærentes, id faciebant XVI Aprilis, ut illi numerabant; sed Iudæi, peculiarem suum, valde exerrantem, habebant cyclum, absque ullo respectu ad plenilunium astronomicum; uti demonstravimus ad finem Exercitationis I ad antiquos Pontificum Romanorum catalogos, agendo de die mortis Christi, [circa Pascha Iudæorum] eo tempore a Iudæis comprehensi, quando luna nullum amplius lumen dante, adeoque longe ultra plenilunium promota, opus fuit laternis & facibus, uti expresse docet Euangelicus textusudaicorum annorum cyclum & quod consequens festorum annue recurrentium, qualem Iudæi dictitant ante mille & centum annos observatum, explicat Dionysius Petavius noster lib. 7 de doctrina temporum a cap. 17 ad 20; & cujus rationem omnem, causas, ac principia disputaverat lib. 2 sui operis, ejusdem hic usum ac methodum tradit, fecundum quam, anno nostro MDXCVIII, Iudæi, tunc annum mundi V∞CCCLVIII numerantes, Pascha suum celebrarunt die XXI Aprilis Ferta III, prout Amstelo damenses Rabbini, super hoc consulti, suo assensu confirmarunt. Hanc porro Iudaici Paschatis rationem fortaßis alias quoque juvabit observare, ut causa reddi poßit cædis, patratæ die aliquo cum Christiani Paschatis calculis minus congruente, saltem in proxime præteritis seculis: sunt enim qui dicant, hunc quem Iudæi nunc observant computum, non nisi ante pauca secula usu esse receptum.

HISTORICA EPITOME
Auctore Simone Kacorovio S. I.

Albertus, puer, a ludæis occisus in Polonia, depositus Lublim in Collelegio Societatis Iesu (S.)

AUCT. KACOROVIO S. I.

[1] In Poloniæ regno in Podlassia, in provincia Drohicensi, [Rusticana stirpe nutus] in diœcesi Lucensi seu Luceoriensi, ab oppido regali Lositze mille passibus amplius jacet vicus Swinarzewo, dotis nomine illustri viro Stephano Pati a Ungaro, mox regni Ungariæ Senatori, addictus inter ceteros; in quo familiæ rusticanæ omnes, ritus Græcos sequebatur, præter unum patremfamilias Latinum, Matthiam Petrenium, cum uxore, & liberis. Huic inter alias proles ex Anna conjuge editus b Vocechus seu Adelbertus, quartum jam annum indole præclara, eleganti facie, vultu hilari, magna spe implebat animum: ideoque perpetuo in oculis habere avebat: & anno MDXCVIII (qui puero fuit ultimus) XXV Martii, postridie a Latinis paschalibus feriis, [abit in agrū cum patre,] in agrum, solatii causa, araturus abduxerat. Qui sub vesperam moræ pertæsus, pueriliter solus in vicum revertitur; securo erroris, quod via rectissima nec longa esset, multo minus crudelitatem, qua innoxius puellus mox interiit, metuente misero patre. Verum solatium illud & securitas magno illi stetit. Namque Vocechus divulsus inde, cum, ut in hac ætatula, rectum iter tenere nescivisset; [& domum solus rediens] flexit in viam, quæ ad alium vicum Wozniki ducit; ubi (ut passim in oris illis, more improbo) Judæus Marcus Sachnowitz, e Miendzyvzetsche oppido vicino itidem, molas & diversorium publicum redemptum c habebat.

[2] [Iudeis fit præda.] Interim ejusdem Marci filius Aaron Gromek, & gener d Isaac Chaitschyk, domum ad oppidum dictum, haud procul inde, cum reverterentur; conspicati errantem puellum, & omnia tuta undique (quoniam a Salomone Rabbino suo haud ita multo ante rogatus erat Aaron, ut victimam hujusmodi pro Pascha imminente provideret) occasione læti, absque mora infantem, blanditiis allectum, in carrum sustollunt; citatissimis equis ad diversorium paternum in Wozniki advolant, & in cellam subterraneam recondunt.

[3] Pater e pueri, ut ex agro rediit, & ipsum abesse intellexit, illico in viam qua aberraverat cucurrit, [inquiritur amissus a parantibus:] clamavit, currit, clamavit, obvios rogavit, frustra omnia fecit. Nox intempestiva tum hominem in domum compulit, sed curam non abstulit. Postridie quaquaversum digressi ambo parentes, id solum cognovere ab Adamo & Matthæo, Bojaris f Calecciis, habuisse obvios pridie illa in via, in qua perierat puer, Judæos quos dixi: unde conjecturam cœperunt, id quod res erat, a Judæis ablatum esse. Verum appellare sicarios non sunt ausi, tum quia argumentum manifestum habebant nullum, tum quia absente fundorum illorum domino per id tempus Stephano Peti, non erat qui orborum patronus esset. Iverat eo tamen pater, si fors aliquo vestigio ad nidum ipsum perveniret: sed elusus responsis fallacibus, & vaticinatione mendaci ab uxore Marci, nullum dolori suo solatium reperit.

[4] [in specu sub terranæo diebus tenetur multis:] Captus interea in carcere illo ab Anastasia, Græci schismatis muliere & trucibus illis Judæis debitorum nomine atque servitiorum obnoxia, alebatur & deliniebatur, donec tempus ejus mactandi adesset. Jam appetebat Pascha g ipsorum immanissimum, ergo quarto die ante, nocte profunda, e propinquis locis coëunt primarii inter eos Moses & Salomon, quotum monitu jam rei præclaræ factum erat initium: & quæ sola tum erat in domo ancilla Christiana Margarita, ut lumen attulit abire ad quietem interpellatam jussa, ipsi e cella puellum in specum secretiorem efferunt. Ibi omni ope destitutam sacram hostiam, [Horrendum in modum mactatur.] cultris Ianioniis armati circumstant, attonitam novitate spectaculi vel pecudi horribilis. Deinde, qua clamore prodi metuentes, qua eluvione viscerum effusum sanguinem contaminari fune gulam barbarissime stringunt. Inde clavo ligneo meatum occludunt firmiter: oculos palpebris consuunt: demum Salomon & Moses, ante alios, secespitas h sub pectus inter costas ex adverso adigunt, & linguæ subjectas venas secant. Isaac in palmis inque plantis decisa cutevenas i aperit omnes: virilibus quoque amputatis, ex omni parte manantem sanguinem subjectis excipiunt vasis. Ita immanissime excarnificato, & in angulum sub vasa cerevisiæ abjecto, sanguinem, portione ejus patrifamilias relicta, secum auferunt: & ad suos, in panis massam (quem illi k Evicomen, quasi Dei auxiliatoris omen appellant) fundendum mittunt.

[5] [Patefit crimen:] Noluit Deus inultum scelus tantum: ac primum domesticis, deinde mundo toti est patefactum. Quoniam enim cadavera talia sepeliri dirum sibi esse ducunt (ut Marci uxor Anastasiæ, sepeliendum suadenti, ultro fassa erat) intempestæ noctis silentio in arundinetum stagni subterfluentis illud l abjiciunt: ubi m auceps, qui forte anates indagabat, conspectum aulæ Woznicensis curatori indicavit: a quo pater mœstus admonitus carissimum filium agnovit, & mœrore maximo in aulam eamdem Domini sui Peti detulit. Omnes jam certi erant Judæos tantum ausos, sed quos aut quomodo convincerent, consilium non supperebat. Donec illa ipsa Anastasia, cum die fori in oppido proximo calefeccisset caput; quamvis toties monita, loquacitate sua (an Deo ultore cogente?) prodidit auctores; & Margarita ancilla eodem delata, fidem dicenti. fecit, narratis iis, quæ visa sibi erant de sanguine, deque adventu Judæorum, & abitu intempestivo. Volat fama, puerum a Judæis occisum nuntians: ibi tam manifesta re Abraham Skowieski ex ordine Equestri, vici illius moderator ab Stephano Peti institutus, Marcum, & Isaacum generum, & Aaronem filium ex fuga retractum, [Capti Iudæi,] & alios ex eadem domo in vincula conjicit.

[6] Multa prætereo brevitatis causa, quæ Judæi, pro suis proque communi causa laborantes, tentarint, juris exceptionibus, rationibus aureis, terroribus qua humanis, qua ab arte venefica accitis: quomodo denique falsorum testium inficiatione rem omnem potentissime vaferrimeque, a se in caput actoris avertere conati sint: vicissentque, nisi Deus alienigenam religiosissimum virum Stephanum Peti innoxio sanguini patronum addidisset. Cum ex juris formula crimen testibus & indiciis manifestis patuiffet: & in tabulas n omnia telata essent, fide publica scrutinio conscripto, clauso & obsignato, ad summum regni tribunal Lublinum ablegantur. Huc armata manu deducti vincti, cum indice Anastasia, Judicibus traduntur; obtestationibus summis, uti per Christi sanguinem innoxii pueri cædem ne inultam dimitterent. [& ad summum tribunal regni diducuntur,] In summa, post multos labores, adnitentibus Adamo Stadnitzki o de Zmigrod inter judices illos amplissimos Quæsitore (Marschalcum vulgo dicunt) & Joanne Gostoniski de Lenzenitze uxoris ejus fratre, p gravissimis ac religiosissimis nobilissimisque hominibus, de auctoribus sanguinariis compertum q, non tantum de ipso crimine, verum etiam de usu sanguinis, quod diligenter quærebatur.

[7] Fassus enim est Isaac, Rabbinus quippe, partim in vino, [ac fassi scelus, & usum sanguinis,] partim in pane paschali uti eo sanguine Judæos: sed cum causam nollet dicere, fassus tamen idcirco insepulta corpora ejusmodi abjicere, quod nefas esse gentilibus a se præstari officium ullum pietatis putent: nec plura loqui voluit, hoc ipsum sibi excidisse dolens: ex his tamen cognitum odio nominis Christiani immanitatem hanc in pueros innoxios exerceri. Quare e præscripto legum, viventes laniandi in partes addicti Marcus & filius Aaron: Isaaco, ad pleniorem cognitionem causæ, ob quam trucident infantes & sanguine utantur, [Damnantur,] reservato. Qui sibi diffidens, ne denique tam immania mysteria, ut jam cœperat, proderet; manus carnificis magno præjudicio causæ suæ prævertit, & gulam funiculo obligans fregit; cadaver tamen, quod vivo debebatur, in partes dissectum publice. Quid hic non tentarunt rursum Judæi; ut, quando vitam auctorum non poterant, saltem famam eorum & incolumitatem suam defenderent? Sed hæc alia occasione fortasse plenius dicentur aliquando: nos divini pueri honorem explicemus.

[8] Bernardus Macejovius, Luceoriensis adhuc Episcopus, tum leniendo suo dolori, [Prima honorifica translatio beati pueri.] quem tam iniqua gregis ejus laniena attulerat; tum venerationi illius, quem Christus imitatione vulnerum suorum honorasset, deberi ratus ut sepulchro magis conspicuo honoraretur; exorat patrem, ut sanctum ei corpusculum donet. Quo Antistiti suo concedente, effossum & allatum, cicatricibus manifestis insigne, maxime sinistri lateris, primum in sacello domestico, mox in templo Liteunicensi, ubi per id tempus agebat, summa solennitate, ut in cælis regnantem ornavit; & honorifice ante aram in specu tabulis occlusit, obrui terra non sustinens; adjuvante & collaudante Christophoro Piasetzki, Theologo & concionatore celebri Societatis Jesu; expectans siquid melius suggererer Deus. Mensibus decem & septem ibi non sine veneratione jacuit: donec anno MDC idem ipse Bernardus Macejovius, Cracoviensis Episcopus designatus, in Lublinensis Collegii, a se & ab illustrissimo Nicolao Zebrzydowski, nunc regni Senatore, Cracoviensi Palatino, [Altera celebrior. an. 1600,] fundati sacellum temporarium, in area eleganti opere ex plumbo albo clausum, solenni pompa, plurimis e Collegio nobilissimorum Judicum tribunalis regni, & duobus Episcopis, Stanislao Gomolinski Chelmensi, & Paulo Wolurzki Camenecensi; aliisq; omnium ordinum comitantibus, intulit, & Societatis Patribus illud collegioque suo, monimentum insigne amoris, relinquere protestatus (quod ii habuere gratissimum) intra aram condidit.

[9] [tertia anno 1603,] Interea templum Collegii perfectum est, quo sacra omnia transferri oportuit. Quare, cum ita necesse esset, sacello & ara diruta, in specu ad usum mortuorum exædificato sub ara principe, editiore loco in pariete excavato, donec & locus commodior aptaretur, & consuleretur Episcopus, repositum est. Indeque rursum anno MDV Bernardo Macejovio jam S. R. E. Card. concedente, & potestatem faciente, religiole in sacellum privatum privatim ab iisdem Patribus elatum, in veneratione ipsorum & aliorum huc usque habetur. Neque miracula defuere: possemque nominare, qui opem ejus contra spiritus impuri petitiones pertinacissimas experti, chirographo suo id professi sunt, nisi nominatim vetuissent. Quare pudori eorum & precibus æquis concedens, aliud in tempus opportunius, [Opem ejus non frustra imploravere nonnulli.] ut & plura alia, differam. Et hæc quidem nunc breviter scripsisse sufficiat: nam si ut gesta sunt narrare vellem omnia, quoties scilicet Judæi, quibusve artibus, rem ipso meridie clariorem obscurare tenebris conati fuerint: quomodo libris r editis, tabulis depictis, ad summum Pontificem Clementem VIII, adque alios viros Principes & Antistites missis, atque adeo in templa illatis, beatus puer honoratus sit: qua fide, ac diligentia hæc omnia indagata, & collecta sint: longiorem quam pro instituto commentarium instituere necesse esset. Finem facio, Deum sempiternum orans, ut qui in parvis æque magnus est, ac in maximis, gloriam suam, (ut cœpit) & mortalium solatia per beati infantis patrocinium perpetuet ac frequentet: qui regnat in omnia secula ter unus, solus beatus, immortalis, omnipotens. Amen.

ANNOTATA.

a P. Szembek ubique manu sua notavit in margine, ut legeretur, Pethoco sive Peti. P. Hoffman addidit eidem titulum Comitis de Zgierze, nomenque uxoris expreßit, ad cujus dotem locus spectabat, Illustriss. Annæ Kisezancka Palatinidæ Podlachiensis.

b P. Kacorovius notavit in Margine, quod S. Adalbertus Episcopus & Martyr, Vocechus prius dicebatur; & hoc nomen Poloni retinent. Acta duplicia S. Adalberti illustramus ad 23 Aprilis, & utrobique hoc prinum Sancti nomen indicatur, diversæ plane significationis a nomine Germanico, quod ei ab Adalberto Episcopo Magdeburg. patruo suo in Confirmatione datum, & in sacris hactenus retentum fuit.

c P. Hoffman Tabernarum & molendinorum Arendatorem fuisse dicit; & mox infra ad tabernam suæ Arendæ detulerunt; adeo ut Arenda prædium dici istic videatur; & Arendare, prædium conductum colere.

d Nam ut distinctius scribit P. Hoffman: ex Woznikæ in Lositze pollentam vehens Aaron, oberrantem puerum observarat, ideoque deposita celeriter pollenta in Lositze, socium ibi acceperat Isaacum; cum eoque rediens, puerum in eadem viæ adhuc ludentem deprehendit.

e Idem addit primam matrem, solicitam de puero, diutius absente, misisse filiam quæ reduceres; ab eaque, fraterculum non inveniente, ad monitum patrem.

f In margine notabatur, Bojaros esse nobiles conditionis inferioris.

g Iudæos suum Pascha celebrasse circa diem, qui stylo novo dies Aprilis 20, stylo veteri 30 dicebatur, tam diximus.

h Secespitas a secando dixit antiquitas, teste Festo, cultros sacrificales, quorum formam idem Festus accurate describit.

i Hoffman distinctius ait, decem vulnera pueri manibus per Isaacum inflicta: idque cultro quo jumenta secantur.

k Idem Cwilhomen, id est, Adjuvabit te Deus.

l Idem ait, quatuor sexagenis seu florenis germanicis conductam (Anastasiam, quæ cerevisiæ promendæ causa in cellarium ingressa, latens sub doliis exsangue corpus deprehenderat & sepeliendum suaserat) illud detulisse ad lutosa & hominibus impervia loca; comitante ipsam Marci uxore, & fatente inter confabulandum, quod si talis sanguis non haberetur, nullum apud se Pascha foret.

m Idem puerum designat, quærentem ova anatum seu parrarum.

n In castro Mielnicensi primum causa agitata, ibique cicatrices & livores circa collum & per alios artus juridice descripti sunt, inquit idem Hoffman.

o Castellanum huc fuisse Calissiensem & Senatorem gravissimum, indicat nota Marginalis.

p Similis alia addit, quod hic fuerit Palatini Posnaniensis filius; & tunc, cum ista Antverpiam mitterentur, primarius Palatinus Vladissaviensis Regnique Senator.

q Quæstionis & confeßionis modum ita describit Hoffman. Judæi cum Anastasia torturis examinati, & ignibus admotis ustulati; postea coram Judicio, præsentibus etiam Judæis senioribus, videlicet Moyse Doktorowicz, Salomone Doctore medicinæ, & altero Salomone scholæ magistro nuncupato Skolnik, singuli separatim, benevole & conformiter rem, ut descripta est, confessi, judicati & capitis damnati, pœnas sibi debitas persolverunt, sabbato ante festum S. Margaritæ Virginis proximo, eodem anno 1598.

r De eo qui anno 1602 prodiit jam supra diximus, de aliis necdum comperi; nisi quod extent typis editi versus, quibus in sua depositione puer a pueris est salutatus in collegio S. I.

APPENDIX.
De pluribus Innocentibus per Judæos excruciatis
Ex impresso Polonico anni 1602.

Albertus, puer, a ludæis occisus in Polonia, depositus Lublim in Collelegio Societatis Iesu (S.)

EX LIBRO POLONICO

[1] [Collector idem qui Alberti Martyrium scripsit] Simon Alexander Habiki; qui præmemoratum de Alberti martyrio librum Polonice vulgavit, utile etiam duxit eidem adtexere syllabum plurium Innocentium, ab impiis Iudæis excarnificatorum, quorum notitiam erat ex variis auctoribus assecutus; nec non horribilium sacrilegiorum, contra sanctißimam Eucharistiam exercitorum. Vtrorumque synopsim Latine reddidit, nobisque transmisit Ludovicus Hoffman. Posteriora, quoniam ad institutum nostrum non faciunt, Parisios misimus ad R. P. Iacobum de Machault, editis de venerabili Sacramento libris compluribus clarum pridem scriptorem, & nunc sub manu habentem Annales Eucharistices. Ex prioribus eos hic decerpto querum alibi necdum facta a nobis mentio, ipsis quibus indicati sunt verbis sed ordine ad seriem annorum immutate, absque operasiori singulorum examine, quod illud hujus loci ac temporis non sit.

[2] [inter alia refert puellam 1261 Pfortzhemii casam,] Anno MCCLXI in villa Pfortzheim, quædam vetula puellam septem annorum vendidit Judæis; qui collum ejus strophio colligantes, acubus venas pupugerunt, & inde sanguinem expresserunt. Sic enecatæ corpus in profluentem projecerunt, & lapidibus obtuerunt. Piscator postea, piscibus captandis intentus, divino permissu corpus illud invenit, cum manu ad cælum erecta. Allato corpore ad civitatem cunctus populus, talium carnificinarum gnarus, exclamavit: Iudæi, Iudæi impii interemptores. Rescivit hoc Dux Badensis: qui postquam ad corpus venit, illud, licet exanime, surrexit, manum protendens ad Principem, velut justitiam postularet: & post dimidium horæ iterum decubuit. Adducto ad corpus illud Iudæo, statim ex omnibus venis sanguis emanavit. Videntes Iudæi prodigium, confessi sunt facinus, & una cum vetula acti in rotam, præter duos qui suis sibi manibus mortem consciverunr. Est Pfortzheim Marchiæ Badensis oppidum ad fluvium Entz, inter duas olim celebres Abbatias Hirchaugiensem ac Maulbrunensem, ab ipsa Bada distans sex milliaribus Germanicis.

[3] [an, 1401 pueri sanguinem emptum in Suevia,] Anno MCCCCI, in civitate Diessenhof in Suevia, Judæi apud quemdam rusticum tribus florenis sanguinem Christianum mercati sunt. Is cum ex quadrimo puero eum effunderet, perterrefactus & captus, confessus est: quare in rotam actus ipse, Judæi combusti sunt. Est autem Turgoviæ oppidum Diessenhof ad ripam Rheni, & Helveticam confœderationem spectans, paucis leucis supra Schaffhusiam.

[4] Anno MCCCCVII, sub Jagellone Rege Poloniæ Judæi in Cracoviensi civitate habitabant, [similia facta Cracoviæ 1407.] qui puerum unum occiderunt. Factum hoc dissimulante Officio, Concionatores, præcipue R. Budek, ex cathedra populo exaggerarunt. Concitatus populus zelo exarsit, & obvios quosque Judæos contudit, domosque illorum diruit & combussit. Residui, qui de clade supererant, ultra Casimiriam pulsi sunt: & sic Cracovia illorum incolatu liberata est.

[5] [in Hispania 1454,] Anno MCCCCLIV, in Castilia, puer Christianus a Judæis captus atque in frusta sectus est: cujus cor in cineres exustum, condiendis inter epulas ferculis poculisque subserviit, ob quod factum & similia alia Judæi ex tota Hispania pulsi sunt anno MCCCCLIX.

[6] Anno MCCCCLVII ad Taurinum (credo Pedemontii capitalem intelligi) volens Judæus mactare puerum, [Taurini 1453,] cum non posset, propter metum supervenientium ea via hominum, frustum de sura pueri præscidit, & strophio cum sanguine involvens fugit.

[7] Anno MCCCCLXXX in civitate Motta ditionis Venetæ, [Mottæ 1480] (est Marchiæ Tarvisinæ oppidum ad Liventiam flumen in Finibus Foro-Julii) Judæi suam crudelitatem exercuerunt in puerum, quem die parasceves crudeliter trucidarunt: ea Christianis cecidit tunc in ultimam Martii. Ex quibus tres deducti Venetias, prævia confessione in torturis, capitis condemnati sunt.

[8] [Tyrnavia 1494,] Anno MCCCCXCIV Tyrnaviæ in Hungaria, Judæi duodecim & duæ Judææ, puero comprehenso clam venas & artus præsciderunt, & sanguinem ad unam guttam expresserunt. Parentes puerum diligenter inquirentes, ad Judæorum suspectam domum miserunt: ubi reperto sanguine recenti, qui nullo modo potuerat elui, omnes capti sunt. Et primum Judææ eculeo tortæ, confessæ crimen sunt & alios complices prodiderunt: dein simul cuncti exusti sunt. Nota satis Tyrnavia est in comitatu Posoniensi, hodierna Sedes Archiepscopi Strigoniensis, milliariis Hungaricis fere quindecim distans Vienna: ubi cum rursum anno MDXXIII alium puerum occidissent iidem Judæi; alium Biringæ, ejusdem regione oppido, exusti triginta, ceteri Hungaria tota pulsi sunt.

[9] [& 1513 Duo pueri Iudæis venditi ad lanienam, Waltkirchi a patre] Anno MDIII pater filium proprium quadriennem Judæis vendidit Waltkirchi florenis Rhenensibus decem, Anno! hac conditione ut modico sanguinis emisso restituerent vivum: illi vero eum pupugerunt usque ad mortem. Ita rem actam captus & morti adjudicatus pater, constanter asseruit: cum quo pœnas luit etiam is, qui conductus a Judæis sanguinem istius pueri Waltkircho Elgasum ad alios Judæos referebat, & aperte id multis adstantibus fatebatur. Et hoc in Alsatia gestum videtur, ubi Waltkircha notum oppidum, [& Cracoviæ a matre.] duabus a Freiburgo milliariis Germanicis. Quid vero miramur patrem id fecisse? quando & mater oblivisci potuit fructus ventris sui, eumque Iudæorum arbitrio dimittere. Cracoviæ id actum scribit auctor noster, priusquam inde Iudæi exigerentur. Ibi femina quædam cum suo filiolo & altera comite cujusdam negotii prætextu ad Judæos accessit, iisque puerum vendidit. In reditu rogata a comite ubi esset puer; respondit, præcessisse domum. Sed cum nec domi quidem compareret amplius, suspicata quod erat comes illa; rem ad judices detulit: sed hi accusatrici indixere silentium, graves comminati pœna, si quid amplius moveret.

[10] Anno MDXLVII Ravæ in majori Polonia, oppido ad caput cognominis sibi fluvii, [Plures denique in Polonia & Lituania anno 1547] leucis Polonicis quindicem Versavia distante, duo Judæi, Moses & Abraham, cuidam sutori, nomine Michaeli, puerum sustulerunt & occiderunt. Pater intentavit eis litem, & jure convictos ex decreto Officii cōburi curavit: reliqui vero omnes æternum proscripti sunt, ut nulli hactenus habitare ibi liceat, quod Acta anni citati testantur. Ex eadem etiam ratione Judæum nullum, extra nundinarum tempus, apud se pernoctare patitur Pultovia, Mazoviæ oppidum, ex intervallo leucarum sex Versaviam prænominatam respiciens.

[11] Anno MDLXIX quidam Laurentius de Bobrowia, primum in tortura, [an. 1569] deinde libere confessus est, quomodo puerum biennem, nomine Joannem, filium viduæ Margaretæ Kozanina accolæ Petricoviensis, vendiderit pro duabus marcis Iacobo de Leizyca Iudæo: quem deinde ab impiis crudeliter confossum ac trucidatum Acta advocatialia Petricoviensa testantur. Martyrium istud Ludovicus Dycx, Administrator Regiæ Cracoviensis, idemque Advocatus Petricoviensis, in sua ad Regem relatione descripsit: addens etiam in Bielko & alibi sanguinem Christianorum a Iudæis esse copiose effusum. Extat vero crudelitatis prædictæ memoria in monasterio Witoviensi ubi hucusque demonstratur pueri a Iudæis occisi sepulchrum.

[12] Idem fecit anno MDLXXIV Iudæus Ioachim Smierlowicz, in civitate Punia in Lituanio, [an. 1574] quæ civitas distat duodecim milliaribus Vilna, super fluvium Niemen: ubi septennem puellam, nomine Elisabetham, filiam Ursulæ viduæ Lublinensis, die Martis ante Dominicā Palmarum crudeliter concidit, & sanguinem in ollam collegit. Non multo post, in Zglobice supra fluvium Dunaiec, furati Iudæi puerum deduxerunt Tarnovium. Cum vero ex certis fundamentis suspicio in illos caderet, & acres tormentorum comminationes accederent, sibi ipsis consulentes; puerum domui cuidam desertæ injecerunt. Tarnovii item repertus apud Iudæos est Christianus puer, Iudaico indutus amictu: quod nisi tam cito notatum fuisset, facile est conjicere quid de illo acturi fuerint: quare etiam ad pecuniariam mulctam damnati fuere.

[13] Anno MDXC, prope Szydlow in pago, Iudæi puerum unum rusticanum subripuerunt, [an. 1590] mirisque tormentis & venarum præcisionibus atque puncturis variis expresso sanguine, corpus in devia abjecerunt. Sed sanguine innocuo ad cælum clamante, & accedente parentum cura, repertum est cadaver, tam horrendæ carnificinæ vestigia retinens, ut absque ingenti animi dolore nemo illud posset intueri.

[14] [an. 1595] Anno MDXCV Gostini, mulier quædam tertium jam, ut ferebatur, infantem Iudæis ad similia tormenta vendidit: cujus facti illo tempore plena erat Polonia, ita ut imaginibus in populum sparsis, crudelitas contra hunc puerum exercita illustraretur, cujus causa Iudæi duo sub torquentium manibus extincti sunt.

[15] Anno MDXCVII, non procul a priore loco prope Szydlow, [& an. 1597] apud quemdam hominem simplicem rusticanum observarunt Iudæi infantem: cui aliquamdiu insidiati, prætexebant emere se apud rusticum velle quæ sibi necessaria essent. Et licet nihil venalium rerum apud se haberi excusaret ille, pergebant tamen frequentare ejus domum, ut sibi saltem panis venderetur instantes, Donec tandem reperta occasione, cum forte solus puer domi esset, sustulerunt eum, ac mox per tormēta exquisita occiderunt, servato sanguine, quo novam suam Szydloviensem Synagogam asperserunt; cadaver autem prorsus exuccum atque infumatum extra limites territorii abjecerunt: quod inventum confossum, in palpebris gutture, venis, artubus variis, item in unguibus & carne, concisum quoque in genitalibus & ab igne constrictum: adeo ut mœstissimo eo spectaculo intuentium omnium corda Tabescerent.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April II: 21. April




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 20. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 20. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.