Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

13. August


DECIMA TERTIA DIES.

SANCTI QUI IDIBUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Hippolytus M., Romæ.
S. Concordia M. Romæ.
XIX alii MM. Romæ.
S. Cassianus M. Imolensis.
S. Cassianus ep. M. Tudertinus.
S. Centolla M. Burgis in Hispania.
S. Helena M. Burgis in Hispania.
S. Junianus abbas in Pictav. Galliæ provincia.
S. Radegundis regina, dein monialis Pictavii.
S. Radegundis vel Radiana virgo in Suevia.
S. Laudulfus ep. conf. Ebroicis in Gallia.
S. Maximus abbas conf. CPoli.
S. Anastasius monachus conf. CPoli.
S. Anastasius alter item monachus conf. CPoli.
S. Wigbertus Presb. conf. in Germania.
S. Zuenteboldus rex conf. Sustereni in agro Juliacensi.
S. Ludolfus abbas Corbeien. in Westfal.
B. Druthmarus abbas Corbeien. in Westfal.
B. Gertrudis fil. S. Elisabeth abb. Aldenbergensis in Germania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sanctum Hippolytum martyrem in Africa hoc die Romano synonymo subjunxit Canisius aut potius Walasser in suo Martyrologio Germanico: verum is non ad hunc diem spectat, sed ad eum quo de ipso jam olim actum est XXIII Februarii.
S. Macarium ep. Hierosol. hoc die male intrusit Florarium SS. Ms. Vide de ipso X Martii.
S. Eberardus ex celebri Comite monachus Ordinis S. Benedicti in Suevia, nescio cur hoc die a solo Menardo consignetur in suo Ordinis Martyrologio. Ab aliis melius refertur eo die quo Acta ejus pridem illustrata sunt VII Maii.
S. Guibertus fundator Gemblacensis inter varias confusiones hujus diei in Florario nostro Sanctorum Ms. etiam locum habet. Sed de eo pridem actum est XXIII Maii.
SS. MM. Sisinnii, Martyrii & Alexandri translatio signatur apud Grevenum; de ipsis actum XXIX Maii.
SS. Sergius & Stephanus MM. alicubi apud Græcos notantur hac die; sed eos dedimus cum Menæis magnis excusis XII Aug.
Sancti martyres Pamphilus & Capito notantur hoc die in nostro Ms. Supplemento ad Menæa excusa Sirmondo-Chiffletiano, nec non in nostris apographis Ambrosianis. De iis actum die XII Augusti.
Bernardum aliquem monachum, in Claravalle hoc die defunctum, multis laudibus efferunt Henriquez & Chalemotus, ambo Beati titulo eum ornantes, quem aliunde probatum cupio, priusquam ei in hoc Opere locum ausim tribuere.
Addit Henriquez sequentia quæ describo: In Hispania, obdormitio piæ memoriæ Martini de Logroño, primi Prioris monasterii Montis Sion, admirandæ sanctitatis & puritatis viri.
Latinus Malabranca Ursinus S. R. E. Cardinalis hoc die miris laudibus extollitur & Beati titulo ornatur a Marchesio in sacro Diario Dominicano. De ejus cultu altum huc usque silentium.
Jordanus a S. Stephano ut illustris in Japonia martyr memoratur in Anno sancto Ordinis Belgico & in Viridario Germanico.
S. Columbus Lirinensis seorsim hoc die refertur a Bucelino in Menologio Benedictino. De ipso dicta sunt quæ sciuntur omnia in hesternis Actis S. Porcarii &c.
Henricus Clauss. abbas Wiblingensis ut vir venerabilis hoc die refertur ab eodem Bucelino.
V. Thomæ Kempensis, auctoris, ut fertur, aurei libelli de Imitatione Christi, corporis inventio, & translatio Swollam facta III Augusti anno 1672 stylo veteri, atque adeo hoc die XIII Stylo novo, locum hic habere meretur propter miranda varia ab oculato teste R. D. Arnoldo Waeyer Belgice scripta & huc missa, quæ Papebrochius Latine versa pridem retulit in Propylæo Maii inter Paralipomena pag. 108, usui futura si vir tam præclaræ memoriæ sacris Fastis ab Ecclesia aliquando inseratur.
Anna de Meleum filia Guilielmi principis d' Epinoy inter Venerabiles refertur a Castellano, ut quæ multis ad S. Waldetrudis Montibus Hannoniæ eximiis virtutum exemplis clara, fundatrix deinde fuerit Hospitalariarum Belgiaci in Andegavis, ubi sancto fine quieverit.
Wigbertum seu Wigberechtum S. Egberti socium hoc die Sanctum & in Fostelandia martyrem ex Pseudomarcellino prædicant Molanus ac, Miræus, atque ex his Wilson, Ferrarius, Menardus & Ghinius. Melius apud Bedam lib. 5 cap. 10 dicitur biennio Frisiis prædicasse, & ad priorem suam tranquillitatem in patriam rediisse: eadem traduntur in Vitis S. Suiberti tom. 1 Martii pag. 72, & S. Egberti tom. III Aprilis pag. 314. Notavit autem Papebrochius, nusquam reperiri quod ut Sanctus cultus fuerit: certe apud Dempsterum aut Camerarium notus non est. Vide tomo 1 Martii, ubi de S. Suiberto pag. 72.
Potentianus episcopus ita efformatur apud Grevenum in auctariis Usuardi, ubi pridem notavimus, intelligendum haud dubie Pontianum, cujus nominis plures alii sancti sunt. Crediderim hic eum intelligi qui in codicibus Hieronymianis hoc die signatus est.
Irenes imperatricis memoria in Prætermissis ad diem VII hujus mensis ad hunc diem remissa; ad quem etiam dilata est Irenes (τῆς νέας) junioris in Sanctis Apostolis, de qua in Prætermissis die IX Augusti, commemoratio, hic paullo fusius examinandæ sunt. Supplementum nostrum ad Menæa typis edita Sirmondo-Chiffletianum hoc die notat ista, quæ e Græco ita Latine reddimus: Eodem die, celebris ac beatissimæ imperatricis ac fundatricis venerandi monasterii Omnipotentis Salvatoris Christi Irenes memoria, quæ propter sanctum atque angelicum habitum Xene (sive Hospita) monacha cognominata est. Subditur ibidem longum ejusdem elogium. Annuntiationi autem prædictæ consentiunt Menæa excusa ac Menologium Sirletianum, in quo tamen pro Xene monacha ponitur Irene monacha. In citato mox Supplemento ad diem VII Augusti hæc signantur, quæ Latine sic interpretamur: Eodem die memoria Imperatricum nostrarum Pulcheriæ (de qua agetur die X Septembris) & Irenes, pio in honore habitarum. Peragitur autem earum solennitas in Sanctis Apostolis, celeberrimo utique templo Constantinopoli. Joannes Cinnamus lib. 1 Historiarum pag. 5 editionis regiæ Parisiensis anni 1670 eam sic laudat: Uxorem duxerat Joannes (Alexii Comneni imperatoris filius, & ipse) imperator Irenem, Vladislai (Hungariæ regis) filiam, modestia singulari cumprimis feminam, & virtutibus decoratam. Quidquid illa ex conjugis Augusti liberalitate comparavit, sive ex imperii reditibus, non transmisit in liberos, aut in superfluos sumptus, luxumque immodicum expendit: sed observata semper eadem vivendi ratione famulis suis indigentioribus erogavit. Monasterium CP. exstruxit, dicavitque Omnipotenti, opus structuræ elegantia & amplitudine nulli secundum. Hæc Cinnamus. Cangius in notis ad Cinnami Historiam observat pag. 430 a Joanne exstructum monasterium Pantocratoris seu Dei Omnipotentis, nec non monasterium virorum fuisse. De S. Ladislao actum est apud nos tom. V Junii die XXVII, ubi de Irene ejusdem filia in Annotatis pag. 327. Verum quia illa, quæ de Joanne Comneno retulimus in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti pag. 132 *, quidem probant, imperatorem & Patriarcham ab unione cum Ecclesia occidentali tunc non magnopere abhorruisse, sed ex iis tamen nondum sequitur, illos cum Romano Pontifice unitos fuisse. Quia item dictus imperator postea Latinis bellum intulit, ac ultricem Dei manum sensit; sicut videre licet in Annalibus Baronii ad annum Christi 1143, postquam nempe monitus ab Innocentio Romano Pontifice per legatum, episcopum Gabulensem, minime destitisset; immo acerbius desævisset etiam in viros sanctissimos (ut testatur Otto) eremum incolentes, factum est &c. Quia denique Græci suis Fastis sacris aliquando hæreticos, schismaticos, aliosve numero Sanctorum indignos adscribunt, uti in eadem Historia chronol. variis locis ostenditur, de quibus videsis indicem ejusdem in voce Menæa; ideo, antequam hanc Irenen inter Sanctos Operis nostri inseramus, volumus fieri certiores de unione ejus cum Ecclesia Catholica Romana præsertim periculosis ac schismaticis istis temporibus, tametsi dicere certo non possimus, quod eidem unita non fuerit. Hinc non audemus condemnare Castellanum, qui in Tabula nominum Sanctorum ad suum Martyrologium universale Irenen Constantinopolitanam Religiosam omissam notat die XIII Augusti.
Frigia Antonini annuntiatio est hoc die in codice Hieronymiano vetustissimo Epternacensi. Corbeiensis codex legit: Synnada Frigiæ natalis S. Antonii episcopi. Textus Florentinii ex codd. Lucensibus habet eamdem positionem; sed legit Antiocheni episcopi. Turbata hoc die ibi ferme omnia, ut quæ lectio præferenda sit, haud facile perspicias. Hæc tantisper hoc loco describere placuit donec lucis aliquid aliunde affulgeat.
Joannes a Bucca conf. Tragurii in Dalmatia, Dominicus a Padua conf. In Italia, Franciscus Trivultius conf. In Oriente, Didacus a Luminibus conf. Toleti, Petrus a Benevento conf. Aloncolii in Castella, Blasius a Vilalva conf. Murciæ in Hispania, Margarita Tormella virg. Novariæ, Catharina de Quadia virg. Tert. Ulmeti in territ Abul., Beati titulo donantur ab Arturo in Marlio Francis. a quo Hueberus abstinet.
His superaddit Hueberus Franciscam quamdam satis mirabilem Beneventi in Gallicia (voluit dicere in regno Legionensi) cum longo elogio.
Item Parisiis in Francia Vincentium Mussartium cum longa etiam Vitæ serie.
Præmisit autem martyres in Hungaria ad annum 1545, quos inter præcipui Petrus de Mezanico, Georgius de Capronza, Laurentius de Berennii, Benedictus de Szerdahelii & Michaël de Pestino.
Agit demum de variis anonymis ejusdem Ordinis qui in Languedocia in odium Romanæ Catholicæ fidei ab hæreticis crudeliter sunt enecati.
Higbaldus abbas in Anglia a nobis post Mabillonium inter Prætermissos collocatus est XXI Julii. Hoc die a Molano refertur inter auctaria Usuardina, quem secutus est Ferrarius. Grevenus eum signavit XIV Decembris, Wilsonus vero XXII Septembris. Verum & postremis hisce diebus, nisi vehementer fallor, prætermittendus erit, quemadmodum XXI Julii jam factum diximus.
Sancia Carillo mire laudatur in Vita a P. Martino Roa Hispanice scripta & Belgice versa. An de beatificatione actum fuerit, aut hodie agatur, necdum intelleximus.
Sanctinum abbatem Scotorum Viennæ inter Sanctos suos Scotos hoc die refert Camerarius. Alia auctoritate opus est ut in hoc opere collocetur.
Reinildis V. M., Grimoaldi & Gondulphi sociorum MM. sepulturam hoc die procuratam, invenies tom. IV Julii die XVI pag. 177 c.
Joannem Berchmannum e Societate Jesu brevi elogio hoc die ornat Miræus hisce verbis: Natus est Diestemii in Brabantia primo lapide a Colle aspero, Deiparæ cultu miraculisque celebri: obiit autem Romæ an. MDCXXI, magna innocentiæ & sanctitatis fama, annum agens secundum & vigesimum. Solitus est dicere: Tria mihi sunt carissima, videlicet Christus crucifixus, Rosarium Deiparæ & Regula Soc. Jesu: cum his libenter moriar. Videatur Vita a P. Virgilio Cepario accuratissime scripta.
Imperatricis Eudoxiæ, quæ pia in memoria habita sit, commemoratio occurrit hac die in apographis nostris Græcis Sirmondo-Chiffletianis, addito loco in sanctis Apostolis, seu æde SS. Apostolis sacra ac post Sophianam celeberrima ac pulcherrima, teste Cangio lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 5. In Latinis nostris ecgraphis e Mss. Menæis Græcis bibliothecæ Ambrosianæ hoc etiam die simplex Eudociæ fit mentio. Si quis cum certa de publico ejus cultu, tum distincta de persona, rebus gestis ac virtutibus testimonia subministraverit, poterunt aliquando esse usui, ut dictæ Imperatrici suus in Opere nostro detur locus.
Hariolfum seu Herulphum Lingonensem episcopum, ut fundatorem celebris olim cœnobii Elwangensis seu Elvacensis in finibus Sueviæ mihi suggessit Castellanus in Martyrologio suo universali hoc die, acceptum, opinor ex Gallicano Saussayi, præter quem nullum prorsus invenio qui de Hariolfo aut Herulpho inter Sanctos meminerit, ne quidem in omnibus Usuardi auctariis. Neque vero Sammarthani hujusmodi honore eum prosequuntur, nec magis a Mabillonio agnoscitur, neque Vita ejus apud nos Ms. quam nuper edidit Pezzius tomo 4 Thesauri anecdotorum alium titulum præfert quam, Incipit Vita Domini nostri Hariolfi episcopi Lingonicæ & fundatoris hujus loci, quæ de cetero merus dialogus est, in quo non minus agitur de Grimoldo aliquo quam de Hariolfo, certe in toto contextu nil quidquam occurrit unde aut de corporis debita elevatione aut de legitimo cultu in ipsa Elvacensi ecclesia ei umquam exhibito certiores reddamur: præterquam quod ea quæ de ipso commemorantur, implexis non paucis nodis involuta sint, quæ in Hierarchiæ suæ Augustanæ Auctario primo frustra solvere conatus est Corbinianus Khamm. Si melius me doceant Elwangenses, debitus Hariolfo locus alibi dabitur. Rem prævenire cupiens recurri ad R. P. Rectorem collegii nostri Elvacensis Antonium Ephensteiner, qui me de omnibus accurate edocuit, sic tamen ut ex eleganti narratione, colligere omnino non potuerim, verum & legitimum cultum ecclesiasticum Viro alias meritissimo exhibitum umquam fuisse, ut, donec alia accedant, non nisi hoc loco collocari hactenus possit.
S. Simplicianus episcopus Mediolanensis hoc die perperam relatus est a Bellino, Greveno, Molano & aliis, melius in Romano signatus est XVI Augusti.
Herneldiam & Ermelinam ut sanctas virgines conjungit hoc die Florarium nostrum Sanctorum Ms. de quibus alibi nec umbram reperi hactenus, præterquam quod Grevenus auctariis suis Usuardinis ad XIX hujus solus subjunxerit Ermelinæ virginis, alterius an ejusdem æque incertum. Herneldia ignota hic manebit. Ermelinam porro ad verum nomen Ermelendis reduci posse existimo, de cujus translatione agit Saussayus ad XXI Maii, monens natalem ejus recurrere XX Octobris, voluit indicare diem quo de ipsa procul dubio agendum erit XXIX Octob.
S. Antiochi Lugdunensis episcopi memoria agitur in vetustissimo Hieronymiano Epternacensi, qui in Corbeiensi male effertur Anoci. In Lucensibus præteritus est, multis laudatus in Indiculo Raynaudi. Colitur porro Antiochus iste in Adone, Usuardo & hodierno Romano natali die XV Octobris.
S. Genesium Lugdunensem episcopum nescio ubi hoc die signatum repererit Florarium nostrum Sanctorum Ms. A Saussayo & Castellano refertur 1 Novembris.
SS. Pontianus episcopus, Lucianus, Cornelius, Cassianus, Calestus cum sociis eorum videntur S. Hippolyto ferme conjungi in Hieronymianis. Pontianus autem recte, ni fallor, a Florentinio accipitur pro Romano Pontifice e Sardinia, ubi martyrium passus fuerat, Romam translato, & in Callisti deposito, ut habet fragmentum apud Bucherium, cujus natalis dies recurrit XIX Novembris. Cassianus, haud dubie Imolensis, hic male Romæ collocatur: de ipso autem hoc die agitur. An ceteri aliquam cum S. Pontiano societatem habeant, videbitur dum hujus Acta illustrabuntur dicto jam die XIX Novembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
HIPPOLYTO, CONCORDIA, AC XIX ALIIS.

Sub Valeriano imp.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hippolytus M., Romæ (S.)
Concordia M. Romæ (S.)
XIX alii MM. Romæ

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus ex Fastis; veneratio publica; martyr synonymus a nostro distinctus.

[1] Percelebre ab antiquissimis temporibus est in Ecclesia Catholica S. Hippolyti nomen, tametsi pluribus in documentis non ita signetur, [Celebratur S. Hippolyti nomen in Fastis,] ut perspicuum sit, hodiernum Martyrem ac militem a S. Laurentio conversum in illis indicari. In aliis vero ita clare ac distincte hodiernus exprimitur, ut nullum dubitandi locum relinquat. Vetustissimum Calendarium Bucherianum hoc die sic memorat: Idibus Augusti, Hippolyti in Tiburtina, & Pontiani in Callisti. Martyrologium a Florentinio editum: Romæ natalis sanctorum Ypoliti martyris, Pontiani episcopi &c. Carthaginense apud Mabillonium tom. 3 Analectorum pag. 399: Idus Ag. sancti Hippoliti. Antiquum Calendarium Romanum, quod typis vulgavit Edmundus Martene tom. 5 Thesauri novi anecdotorum col. 76: Die XIII mensis (Augusti) natal. S. Yppoliti. Frontonianum ac Allatianum eum etiam absque titulo martyris memorant. Romanum vetus seu parvum Martyrologium sic habet: Romæ, Hippolyti martyris cum familia sua, & S. Concordiæ nutricis ejus. Ado: Romæ, S. Hippolyti martyris, sub Decio imperatore, Valeriano præfecto. Usuardus: Romæ, beati Ypoliti martyris, qui pro confessionis gloria, jubente Valeriano præside, ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, sic per cardetum & tribulos tractus emisit spiritum. Passa est etiam Concordia nutrix ejus, quæ ante ipsum plumbatis cæsa martyrizavit: & alii decem & novem, de domo ejus, qui simul decollati sunt. Hæc iisdem fere verbis retulerat Martyrologium quod sub nomine Bedæ a nobis editum est: Idibus, Romæ S. Ypoliti, qui tempore Decii, ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, sic per carduos tribulosque tractus emisit spiritum. Et Concordiæ nutricis ejus, quæ ante ipsum plumbatis cæsa martyrizatur. Et aliorum de domo ejus decem & novem, qui simul decollati sunt. Consonant Bedæ Rabanus ac Notkerus. Apud hunc tamen non recte dicitur: Et aliorum NOVEM de domo ejus. In Passione S. Hippolyti apud Mombritium sunt decem & octo. Wandelberti his addo parvum elogium metricum:
Idibus Hippolytum comitem Laurentius astris
Pro Christo parili recipit certamine passum.

[2] Ad commendandam S. Hippolyti in Ecclesia celebritatem conducunt etiam quæ de eo habentur in Sacramentariis Thomasii ac Menardi; [in Sacramentariis, ac Martyrologio Rom.] uti insuper quod annua ejus veneratio, prout indicabam supra, in Ecclesia Romana ritu non tantum publico perseveret; sed etiam quod nonæ lectioni Officii ecclesiastici certamen ejus inserat Romanum Breviarium, Martyrologio hodierno sic eum annuntiante: Romæ beati Hippolyti martyris, qui pro confessionis gloria sub Valeriano imperatore post alia tormenta ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum, per carduetum & tribulos crudeliter tractus, toto corpore lacerato emisit spiritum. Passi sunt etiam eodem die beata Concordia ejus nutrix, quæ ante ipsum plumbatis cæsa migravit ad Dominum; & alii decem & novem de domo sua: qui extra portam Tiburtinam decollati sunt, & una cum eo in agro Verano sepulti.

[3] [De eo etiam Græci] Nec vero Græci suis Fastis S. Hippolytum exclusum voluere; nam ad diem X Augusti cum SS. Laurentio ac Sixto nominatim eum annuntiat Anthologium. Adde Menæa magna excusa cum his versiculis:
Τὸν Ἱππόλυτον ἱπποδέσμιον βλέπω
Ἐναντίον πάσχοντα τῇ κλήσει πάθος.
Hippolyte, equino video te vinctum jugo,
Passum necem contrariam, quam vox sonat.
Inficetam hanc & longe quæsitam allusionem tametsi istorum versiculorum confector obtrudat, eam tamen more nobis usitato explanare conabor. Quia docuit experientia, quod Menæa, anno 1607 Venetiis impressa, quibus utor, plurimis mendis scateant; pro τοῦ κλήσει, posui τῇ κλήσει, & pro ἱπποδέμιον, quæ sunt in dicta impressione, substitui ἱπποδέσμιον; per illudque intelligo eum, qui in equis vinctus tenetur. Hippolytus vero ex dicendis num. 13, est is, qui ab equis membratim solvitur: solvi autem ab equis, & in equis vinctum teneri, quamvis in Sancto nostro utrumque acciderit, videntur tamen oppositionem aliquam præ se ferre, si voces λυτὸς ac δέσμιος accipiantur secundum se, præscindendo ab historia, quæ illis subest. Atque ad hanc oppositionem suspicor respexisse poëtam. Certe quidnam aliud sibi voluerit, haud satis assequor. Erit forte ex eruditis Græcis aliquis, cui melius quidpiam in mentem venerit. Verum de his minutiis plus satis.

[4] [Publica apud Hispanos veneratio: ædes sacra in Hollandia sub nomine S. Hippolyti.] Quod S. Hippolytus singulari apud Hispanos in veneratione habitus fuerit, conficitur e Breviario Mozarabico (de quo plura notavimus in Tractatu historico-chronologico ad tomum VI Julii præliminari, de liturgia Mozarabica cap. 8 § 1) in quo Breviario sanctus iste Martyr habet Officium proprium, ac sequentem hymnum, a variis sphalmatibus, ubi id sensum exigere judicavimus, hic emendatum, in commodum publicum, ut qui eum legit, intelligat. Adsunt, O populi festa celebria, Quæ felix revehit temporis orbita In sese rediens axe volubili: Laudem sidereo reddite principi. Hic namque Ypolitus tempore terrea Despectans, nivea scandit ad æthera: Cum solvens animam corpore vividam Cælestem meruit sumere lauream. Dum dux belligerus esset hic agminis, Jussis cæsareis carcere martyrem Servandum recipit, qui cruce prævia Dat cæcis oculis perdita lumina. Cernens Ypolitus signa faventia, Mox Christo domino credit, & impia spernens dæmonici dogmatis idola, junctus Christicolis vocibus increpat. Tunc cæsar rabido fervidus impetu Os sanctum lapide scindere præcipit. Longe dissiliunt fragmina dentium: Sed vox Unigenam prædicat unicum. Ferrum percalidis ignibus artifex Armat, spiniferi spicula cardui, Corrupta penitus viscera Martyris Profundunt rosei flumina sanguinis. Hinc ad cornipedum terga ferocium Innexu religant, tractus in aspera Vitalem subito liquit anhelitum, Dirum quo valuit vincere seculum. Ob hoc suppliciter rex Deus omnium Rogantes petimus, Martyr ut inclytus Assistat miseris fautor, & impetret Confessis veniam corde piacula. Sit vita locuples frugibus affluens: Rerum prosperitas congrua polleat: Bellum dispereat: pax bona profluat: Virtutes vigeant, crimina transeant. Sit Patri ingenito gloria maxima: Sit compar Genito atque Paraclito, Unus qui retinet sceptra perenniter, Vivens perpetuis tempora seculis. Amen. Obiter hic significare liceat, ædem sacram sub nomine S. Hippolyti exstare Delphis, Hollandiæ civitate; prout habemus ex Raissio in Hierogazophylacio Belgico pag. 249.

[5] Quæret hic aliquis, quisnam ab antiquissimis temporibus in Ecclesia Catholica hoc die cultus fuerit S. Hippolytus, [Propositis variis] milesne a S. Laurentio ad Christum conversus, an presbyter synonymus Ostiensis vel Portuensis, qui cum titulo episcopi notatur in Martyrologio Romano ad diem XXII Augusti? Ratio quærendi est 1°. Quia Hippolytus ille Ostiensis vel Portuensis jam inde a seculo quarto, sub cujus finem floruit poëta Prudentius, hoc die XIII Romæ celeberrimo cum cultu ac frequentissimo cum populorum accursu honoratus fuit. 2°. Quia eodem idem ille genere mortis, quo Miles synonymus hodiernus, martyrium consummavit. 3°. Quia apud Romanos sepultus. Varia hæc puncta perspicue docemur e laudato Prudentio, e cujus hymno XI, qui Valeriano episcopo inscribitur, hæc delibo. Ac de die quidem hæc:

Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
      Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
Prisco more diem.

De loco martyrii Prudentius ita canit:

Sistitur insano rectori, Christicolas tunc
      Ostia vexanti per Tiberina viros
Non contentus humum celsæ intra mœnia Romæ
      Tingere justorum cædibus assiduis
Janiculum cum jam madidum, fora, rostra, Suburram
      Cerneret eluvie sanguinis affluere.
Protulerant rabiem Tyrrheni ad littoris oram,
      Quæque loca æquoreus proxima portus habet.

[6] Et nonnullis interjectis, deinde de genere mortis subnectit ista: [alterius S. Hippolyti martyris]

Hæc persultanti, celsum subito ante tribunal
      Offertur senior nexibus implicitus.
Stipati circum juvenes clamore fremebant,
      Ipsum Christicolis esse caput populis.
Si foret extinctum propere caput, omnia vulgi
      Pectora Romanis sponte sacranda deis.
Insolitum lethi poscunt genus, & nova pœna est
      Inventa, exemplo quo trepident alii.
Ille supinata residens cervice, Quis, inquit,
      Dicitur? Affirmant, dicier Hippolytum.
Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque jugales,
      Intereatque feris dilaceratus equis.

[7] [idiotismis,] Idem hymnographus martyrii modum prosecutus, de indiciis post illud relictis hæc fatur, & quidem tamquam testis oculatus:

Scissa minutatim labefacto corpore frusta
      Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
Pars summis pendet scopulis, pars sentibus hæret:
      Parte rubent frondes, parte madescit humus.
Exemplar sceleris paries habet illitus, in quo
      Multicolor fucus digerit omne nefas.
Picta super tumulum species liquidis viget umbris,
      Effigians tracti membra cruenta viri.
Rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
      Purpureasque notas vepribus impositas.

[8] [quos Prudentius in hymno quodam expressit,] Distractorum autem membrorum sacri corporis collectionem ibidem subdit poëta, ac dein de tumulo apud Romanos sic loquitur:

Metando eligitur tumulo locus: Ostia linquunt,
      Roma placet, sanctos quæ teneat cineres.
Haud procul extremo culta ad pomeria vallo
      Mersa latebrosis crypta patet foveis &c.

De veneratione publica non ex auditu tantum aut visu, sed ex propria experientia effundit sequentia:

Mira loci pietas, & prompta precantibus ara:
      Spes hominum placida prosperitate juvat.
Hic corruptelis animique & corporis æger
      Oravi quoties stratus, opem merui.
Quod lætor reditu, quod te, venerande sacerdos,
      Complecti licitum est, scribo quod hæc eadem:
Hippolyto scio me debere &c.

Circa egregium loci ornatum, religionem singularem, ac effusissimum populorum confluxum, Prudentio pluribus describendo supersedeo; quem tu lector consule. Ibidem etiam leges, Hippolytum a schismate Novatiano ad Catholicam fidem conversum fuisse.

[9] [inquiritur, uter signetur] Habemus itaque ex dictis duos synonymos Martyres, adeo multis ac graphicis characteribus inter se distinctos, ut simul confundi non possint. Nunc, ut ad superiora redeamus, uter hoc die in antiquis Fastis sacris celebrandus proponatur, dispiciamus. Pro cultu solenni S. Hippolyti presbyteri apud Romanos Idibus Augusti militant dicta Prudentii Si bene commemini &c. Et vero quippe ni bene commeminerit, secundum superiora rerum adjuncta, quæ tamquam oculatus testis adeo scite, graphice ac distincte commemorat? Sed hoc non obest, quo minus S. Hippolytus martyr ac miles, quem in Christo genuit S. Laurentius, hodierna etiam die apud Romanos publica in veneratione habitus fuerit, idque ab antiquissimis temporibus: sicut jam probare conabimur. Etenim antiquissimum Calendarium Bucherianum quando annuntiationi suæ, quam supra dedimus, addit distincte in Tiburtina, hunc videtur designare: nam juxta viam Tiburtinam jacet cœmeterium B. Cyriacæ Verano in agro; ubi nunc insignis basilica S. Laurentii martyris, ut videre licet apud Aringhum tom. 2 Romæ subterrantæ lib. 4, cap. 16. Consule insuper Acta Sancti nostri, huic Commentario subjicienda num. 2. Via autem Tiburtina longe diversissima est ab Urbe vel a via Ostiensi, quam occasione sui Hippolyti indicari a Prudentio, Romam translati, suadetur his ipsius verbis:

Metando eligitur tumulo locus: Ostia linquunt,
      Roma placet, sanctos quæ teneat cineres.

[10] Vetus Missale Gothicum, lib. 3 Liturgiæ Gallicanæ a Mabillonio vulgatum, [in antiquis documentis:] pag. 278, num. LX tametsi nihil referat de nostri Hippolyti nutrice ac familia, ipsum tamen perspicuis characteribus exprimit in immolatione Missæ, sic loquens: Vere… Deus qui beatum Yppolitum, tyrannicis adhuc obsequiis occupatum, subito fecisti Laurentii socium. Qui spiritali ardore succensus, dum unigenitum Filium tuum, Dominum nostrum, coram potestatibus veraciter confitetur; pœnis subjicitur, vinculis inligatur, cardis configitur, equorum ferocitate disjungitur: & adepta palma martyrii, vita perpetua cum lucratore & magistro Laurentio coronatur. Per Christum Dominum nostrum. Consentit hymnus Mozarabum, quem antea protulimus. Apud S. Augustinum sermone de diversis 38, in mox citanda impressione 316; qui postquam tot virorum eruditorum palato non desipuerat, ac intactus tot seculis permanserat, quia tamen non sapuit gustui unius solius censoris critici, in nova editione Operum istius sancti Patris a monachis Benedictinis vulgata, tom. 5 in fine, In appendice nunc primum collocatur. Nihil in eo reprehensione dignum: nisi quod stilus, ait Vindingus, indicat, non esse Augustini. In sermone, inquam, isto sic legitur: Laurentius Christianum fecit Hippolytum custodem suum. Nec tacitus præteriero Gregorium Turonensem, qui Historiæ Francorum lib. 1 cap. 28 col. 22 & 23 editionis Ruinartianæ hæc refert: Sub Decio (immo Valeriano).. Sixtus, Romanæ Ecclesiæ episcopus, & Laurentius archidiaconus, & Hippolytus, ob Dominici nominis confessionem per martyrium consummati sunt.

[11] Hodiernum etiam Pugilem nostrum perspicuis signis indicant auctor Romani parvi, [ac res deciditur pro Hippolyto nostro.] Ado, Usuardus, & alii, quos supra allegavimus. Verum quidem est, quod Martyrologium Carthaginense apud Mabillonium, Hieronymianum apud Florentinium, Calendaria Allatianum ac Frontonianum, uti etiam Sacramentaria Thomasii ac Menardi non apponant ei notas istas characteristicas; apparet tamen mihi verosimile, quod illa etiam documenta de S. Hippolyto nostro agant, more antiquissimis, secundum dicta, auctoribus usitato; Mabillonius enimvero in notis ad dictum Martyrologium Carthaginense pag. 411, nostrum hodiernum in eo signari censuit; quia in ejusdem Martyrologii textu nomen S. Hippolyti dicit esse. martyris Romani percelebris. At illa, de quo inter alios Prudentius in hymno XI περὶ στεφάνων, quæ addit; hæc illi nobiscum haud conveniunt; sicut patebit jam mox. Ex his itaque concludimus, videri probabilius constare de vetustissimo primisque a martyrio seculis usitato, ac deinde ad posteriora secula propagato hac die S. Hippolyti martyris ac militis cultu. De alio synonymo sacerdote, vel, uti eum vocat modernum Martyrologium Romanum, episcopo, dabitur agendi locus ad diem XXII Augusti, quo eidem Martyrologio inscribitur: quamquam hodierni S. Hippolyti gratia nonnulla sequenti paragrapho observanda de eo supersint.

§ II. An sicut alter synonymus martyr, ita noster ab equis distractus; an tres Hippolytos in unum conflarit Prudentius; tempus ac socii martyrii; sepultura.

[Supplicium, quo synonymus martyr Portuensis occubuit,] Sicut nomen S. Hippolyti, quatenus in antiquissimis notatur Fastis, non levem nobis creavit supra difficultatem, sic novam quamdam facessit molestiam genus mortis, quo occubuisse refertur, eodem videlicet, quo synonymus Ostiensis vel Portuensis: uterque enim ab indomitis equis distractus ac raptatus dicitur. Ad Ostiensem quod attinet; recitavimus de eo antea Prudentium. De hodierno autem nostro Acta ejus apud Surium Laurentianis immixta, hæc narrant de tyranno: Porro beatum Hippolytum voluit pedibus ad colla indomitorum equorum ligatum, per carduos & tribulos raptari. Quod cum fieret, ille migravit ad Dominum. Hæc ibi paucis; quæ confirmatur ex hymno Mozarabum, veteri Missali Gothico, ac Martyrologiis, secundum præmissa § 1. Hinc moveri potest quæstio, an sicut istius nominis martyr apud Prudentium hoc supplicio mactatus refertur, ita etiam noster id vere pertulerit; an potius huic ex Actis istius attributum affictumque sit.

[13] [Hippolyto etiam nostro] Baronius Annalium ecclesiasticorum tom. 2 ad annum 261, num. 10 illum certaminis modum revera convenire S. Hippolyto nostro censet his verbis: Triduo post S. Laurentium passus est Romæ Hippolytus miles: cui hoc in illud profuit nomen, ut, quod vocaretur Hippolytus, instar Hippolyti illius, qui Phædræ novercæ insidiis proditus est, equis & ipse discerpi indomitis juberetur. Laudatus auctor idem agonis genus Sancto adscribit in Notationibus ad Martyrologium Romanum hac die. Occasione autem istius loci e Baronio citati, obiter observa etymon nominis Hippolyti, quod ἀπὸ τοῦ ἵππου, id est, ab equo dictum, καὶ τοῦ λύειν, quod solvere significat: quasi dicas, Hippolytum esse illum, qui ab equis membratim solvitur, vel distrahitur. At nonnulli alii recentiores affirmant, quædam ex Actis S. Hippolyti, quæ hymno complexus est Prudentius, ad hunc nostrum derivata fuisse. Ruinartius in Admonitione ad martyrium alterius istius synonymi, quam inseruit Actis Martyrum sinceris & selectis pag. 155 ac 156 editionis primæ, Existimamus, inquit, duplicem Hippolytum hac die XIII Augusti celebrari: unum a Prudentio memoratum; alterum vero beati Laurentii socium, cui nonnulla ex primi Actis attributa sunt. Tametsi autem nonnulla ista ibi distincte hisce verbis non determinet, censemus tamen, eum ibi tacite indicasse certaminis pœnam, de qua hic agimus, utrique martyri, uti modo vidimus, communem. Bailletus in Vitis Sanctorum hac die utriusque gesta describens, pro consueta sibi in censurandis audaci crisi Sanctorum Actis, nulla circuitione usus, supplicium illud nostro Hippolyto rotunde abjudicat, quando ex alterius Hippolyti martyrio commodatum huic id fuisse scribit.

[14] [asseritur.] Ast ut ille peracti certaminis modus, qua ad Martyrem nostrum spectat, permaneat intactus ab ista censura, proponere visum est hæc argumenta. 1°. Nomen uti & dies publici cultus Romæ fuit olim utrique communis, sicut e Prudentio diximus; quidnam igitur obstat, quo minus utrique commune acciderit agonis sacri supplicium; eique ansam dederit unius æque ac alterius nomen, ut videlicet uterque necaretur ad similitudinem antiquioris Hippolyti, Thesei filii; de quo Euripides in Phædra: id enim huic (Hippolyto nempe nostro) profuit nomen Hippolyti, illudente gentilium crudelitate, ut ex nominis similitudine, consimili mortis genere dilaniaretur; sicut occasione Hippolyti militis pronuntiatum est in Notationibus ad Martyrologium Romanum hac die. 2°. Tot & tam antiqua testimonia tradunt illud tormenti genus, prout conficitur ex superioribus, clare ac distincte hoc ipsum exprimentibus: cur ergo prævaleat eis neoterici cujusdam censura, quamdiu non probatur esse hujusmodi, ut auctoritatem illorum omnino infringat? 3° Possessio hic obtineat; maneatque quamdiu non convincitur falsitatis. 4°. Non imus inficias, quod Acta Militis nostri martyrio S. Laurentii apud Surium male coagmentato atque in non paucis indigo emendationis, uti videre licet in nostro Opere ad diem X Augusti pag. 511; sed an idcirco omnia, quæ in eis continentur, falsa sunt & apocrypha? Si hoc vis; videsis quorsum censura illa evadat. Cum igitur nostræ sint partes, Sanctorum Acta defendere, quantum salva veritate licet, adversus rigidos eorum Aristarchos; maneat res præsens in illo suo statu, præsertim ubi aliunde insuper ea confirmatur, uti supra invenies; quam ne vel ipse quidem Tillemontius adeo alioqui hypercriticus arrodere tentavit tom. 4 Monumentorum ecclesiasticorum nota 4 in S. Laurentium. Verum hæc ad propositum nostrum plus quam satis. Nunc ad alia.

[15] Suo hic operæ pretio haud caret, si observemus, an Prudentius supra indicatus tres Hippolytos martyres in unum conflarit. [Vult Baronius, tres Hippolytos a Prudentio confusos fuisse;] Affirmat hoc Baronius loco plus uno; recentiores alii negant. Laudatus Annalium ecclesiasticorum parens in Notationibus ad Martyrologium Romanum die XXX Januarii, quo ibi signatur B. Hippolytus presbyter Antiochenus, Sciendum est, inquit, eumdem auctorem (Prudentium videlicet in Peristeph. hymno XI) tres Hippolytos conflasse in unum, videlicet Militem, presbyterum, & episcopum; eorumque res gestas quasi unius tantum narrasse: Hippolyti enim militis, quem S. Laurentius baptizavit, Hippolyti presbyteri Antiocheni, de quo agimus, atque Hippolyti episcopi Portuensis facta conjunxit. Hi cum nomine tantum conveniant, locis, temporibus, vitæ studiis, ac denique martyrii genere distinguuntur. Miles enim passus est apud Urbem, via Tiburtina, sub Valeriano imp. die XIII Augusti, raptatus atque discerptus ab indomitis equis. Hippolytus hic, de quo agimus, presbyter fuit Antiochenus sub Fabio episcopo, qui vixit temporibus Decii, ut constat ex Euseb. Chron.; in cujus etiam Historia, quam laudatus Eminentissimus allegat, recitari observat epistolas Cornelii Rom. Pontif., & Dionysii episcopi Alexandrini ad Fabium Antiochenum in dogma Novati propensiorem. Hippolytus autem episcopus Portuensis doctrina clarissimus sub Alexandro imp. mersus aquis in Portu Romano, die XXII Augusti, martyrii coronam accepit. Hanc trium istorum Martyrum confusionem indicat etiam Baronius in Notationibus ad diem XIII Augusti; in Annalibus vero ecclesiasticis ad an. 229, num. 9, & ad an. 255, num. 34. Consuli etiam potest Eminentissimi ejusdem Notatio ad XXII prædicti mensis. De hac ipsius sententia circa tres istos Athletas in unum conflatos agitur in Opere nostro ad diem XXX Januarii pag. 1027; quæ si vera sit, corruant necesse est, quæ modo disputavimus de uno eodemque supplicio duobus diversis inflicto, nec non quæ supra § 1 præmisimus de cultu una eademque hac die XIII Augusti ambobus istis communi.

[16] [sed nobis videtur probabilius,] Sed a præsenti placito viri doctissimi tantisper recedimus cum reverentia, iis rationibus ducti, quas proponit laudatus Ruinartius pag. 155: Communis, ait, est recentiorum opinio, Prudentium in hymno XI περὶ στεφάνων, ex tribus sanctis Hippolytis, uno scilicet episcopo Portuensi, altero Antiocheno presbytero, & tertio Milite Romano, unicum conflasse. Verum cum id nullo antiquorum testimonio comprobari possit, nemini ingratum fore putamus, si Prudentii, viri antiquitate, doctrina, & sinceritate clarissimi auctoritatem quibuscumque novorum scriptorum conjecturis præferamus. Non igitur alium agnoscimus Hippolytum in hoc Prudentii hymno, præter Portuensem martyrem celeberrimum, cui hæc omnia, quæ ab hoc auctore referuntur, optime competere existimamus. Verum etsi Prudentium hic ab errore vindicemus, non tamen imus inficias, alios quoque præter hunc Hippolytos fuisse, quos Ecclesia agnoscit & celebrat; nimirum Portuensem, de quo plura ibi, & hic supra. Illi subjungit Ruinartius presbyterum Antiochenum, cum duobus aliis, uti volunt, a Prudentio confusum; quem tametsi laudatus auctor fateatur in Martyrologiis Adonis, Usuardi, Notkeri & aliis, die XXX Januarii celebrari, qui Novati schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus ad Ecclesiæ caritatem rediit, pro qua & in qua illustre martyrium consummavit; recte tamen subnectit, hæc Prudentii auctoritatem quibuslibet his Martyrologiis præferendam non elevare. Tum deinde potuit Hippolytus Antiochensis presbyter Novati errore deceptus fuisse, sicut & Romanus. Ceterum Prudentii verba, quæ Hippolyto Antiocheno in Romano Martyrologio recentiori aptantur, in nullo Ms. aut excuso habentur ante Cardinalis Baronii recensionem. Martyrologia vero quæ Adonem præcessere, & aliquot ex iis, quæ post ejus ætatem scripta sunt, nudum Hippolyti nomen die XXX Januarii exhibent.

[17] [hoc non esse ab ipso factum.] Deinde vero postquam citatus Actorum editor repræsentasset S. Hippolytum militem, a presbytero synonymo, cujus Martyrium ex Prudentio subjicit, diversum, ac recitasset pro eo Martyrologia, & alia documenta, sui Hippolyti lauream refert ad annum circiter 252. Quod si ita est, novus hinc iterum se prodit characterismus, ut noster Miles Hippolytus a presbytero secernatur, anno 258 martyrio coronatus: de qua re dicam illico. Quod si ita est, inquam; nam quæ tam de hac re, quam de aliis e Ruinartio protuli, maturius expendi poterunt suo tempore. Adde, quæ mox dicentur de sepultura nostri Hippolyti. Hoc interim nobis in præsentia sit satis, quod tres istos Athletas synonymos distinxerimus, eademque opportunitate proposuerimus sententiam illam, quæ eorumdem tamquam unius confusionem a Prudentio removet, quod huc usque nobis videtur esse probabilius; præsertim si cum Ruinartio consideremus singulares Prudentii dotes, a quibus auctor prædictus eum laudat pag. 156; & quas huc transcribere supersedemus, cum & ibidem legi possint, & poëta ille sacer aliunde e suis scriptis satis notus esse queat eruditis. Nunc placet nonnulla subdere pro pleniore Martyris nostri notitia. 10. Dicamus de anno martyrii. 20. De sociis, qui ipsi conjunguntur in Martyrologio Romano moderno. 30. De ejus, S. Concordiæ, aliorumque sepulcro.

[18] Circa primum sic statue. Quandoquidem S. Sixtus PP. II ac martyr anno vulgaris æræ 258, [Tempus, quo Hippolytus noster passus;] Valeriano imperante, sacri agonis laurea redimitus est, & hunc subsecutus in martyrio post triduum S. Laurentius eodem anno S. Hippolytum nostrum, secundum ejus Acta, abluerit ante obitum lavacro baptismi; consequens est, ut anno ac imperatori prædictis Sancti nostri passio innectatur, qui Idibus Augusti vitæ cursum martyrio complevisse traditur in Fastis sacris § 1 allatis. Itaque pro Decio cæsare vel imperatore, ac Valeriano præfecto; (vide supra § 1, & Acta inferius danda) substitue Valerianum imperatorem, sub quo res contigerit.

[19] De sociis martyrii, de quibus secundo loco dicere institueram, [passionis socii;] paucula hæc occurrunt. Antiquus eorum cultus habetur e Martyrologio Romano veteri ac recentiore. Hoc ponit Concordiam cum aliis novemdecim; illud vero eamdem signat, uti & Sancti nostri familiam sine certo numero; qui tamen ex aliis determinatur superius § 1. Adde Acta. Inter alios, in conspectum tyranni produci jussos, occurrit S. Concordiæ maritus apud Surium his verbis: Erat in iis etiam nutrix B. Hippolyti Concordia cum marito suo. In Apographo nostro e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris ea cum viro suo etiam notatur, & alibi.

[20] Nunc expediamus tertium punctum, quod est de loco sepulturæ. [locus sepulturæ.] Baronius in Notationibus ad diem XIII Augusti, Fuit olim, inquit, illustris memoria S. Hippolyti .. Patebat inde accessus ad cœmeterium Cyriacæ, non Callisti, ut aliquis existimavit. Est ibi & basilica S. Laurentii in agro Verano; a quo non longe posita erat ecclesia S. Hippolyti: cujus antiqua vestigia inter vineta adhuc extare dicuntur. Acta apud Surium sic referunt post Sancti supplicium: Relictaque sunt corpora Sanctorum in campo juxta Nympham ad latus agri Verani Idibus Augusti. Nocte eadem venit Justinus presbyter, collectaque eorum corpora eodem loco sepelivit: quem etiam determinat Ado in Actis infra recudendis. Antiquissimum vero Calendarium Bucherianum, uti vidimus superius num. 1, diserte dicit, Hippolyti in Tiburtina. Locus ergo sepulturæ S. Hippolyti nostri videtur esse longe diversus a loco cryptæ, in quam translatus martyr synonymus dicitur apud Prudentium: cujus loci situm individuum etiamsi ab illo designatum non legamus; quod tamen ad Tiberinum Urbis tractum is alicubi extiterit, suspicamur ex his ejusdem poëtæ verbis:

Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
      Propter ubi apposita est ara dicata Deo.
Illa Sacramenti donatrix mensa, eademque
      Custos fida sui martyris apposita,
Servat ad æterni spem judicis ossa sepulchro,
      Pascit item sanctis Tibricolas dapibus.
Mira loci pietas &c.

Porro e prædicta loci sepulturæ diversitate videtur confirmari Ruinartii sententia, quam præmisi num. 16. Ceterum Adrianus PP. I, teste Anastasio Bibliothecario in ejus Vita, ecclesiam B. Nicomedis .. & cœmeterium B. Hippolyti martyris juxta S. Laurentium, quæ a priscis marcuerant temporibus, a novo renovavit. Jam vero cum, teste Adone, S. Laurentius fuerit sepultus via Tiburtina, in prædio matronæ Cyriacæ in agro Verano, ex dictis ad diem X Augusti in Commentario ejusdem Sancti prævio § 6; cumque juxta S. Laurentium ab Anastasio Bibliothecario ponatur cœmeterium B. Hippolyti; quibus adde Aringhum Romæ subterraneæ lib. 4 cap. 16, quod est de cœmeterio eodem B. Cyriacæ Verano in agro juxta Tiburtinam viam; ubi num. 3 ex Actis, quæ citat, ibidem S. Hippolytum una cum decem ac novem aliis e domo sua sepultum fuisse memorat; suffragante insuper Martyrologio Romano, quod post annuntiationem B. Concordiæ, nutricis ejus, ac aliorum istorum decem & novem, addit, illos una cum eo in Agro Verano sepultos; cum denique Martyrii S. Concordiæ compendium, inferius ex Adone recudendum, de ejusdem corpore sic referat: Illud suscepit (de S. Justino sermo est) & juxta corpora martyrum Hippolyti, & aliorum sepelivit; cum, inquam, hæc ita se habeant; consequens est, ut secundum dicta unus idemque S. Hippolyti, S. Concordiæ, & aliorum Martyrum extiterit sepulturæ locus.

§ III. Celebris translatio S. Hippolyti in Gallias, miracula.

[Corpus S. Hippolyti hodierni] Nostro tomo III mensis Maii ad diem XII ejusdem mensis inter Prætermissos pag. 3 & 4 dictum est, S. Hippolyti martyris translationem corporis, Roma Suessionem ad ecclesiam S. Medardi, & inde Parisios ad ecclesiam S. Dionysii notari in Martyrologio Gallicano Saussayi; & tunc cessasse tempestatem vastæ mortalitatis, indicari in Ms. reginæ Sueciæ. Dies ejus natalis est XIII Augusti. Translatio itaque ista cum huc remissa sit, jure postulat, ut ejus nunc historiam referamus atque expendamus. Saussayus ad relatum diem hæc scribit: In insigni cœnobio S. Dionysii commemoratio delationis sacratissimi corporis beati martyris Hippolyti: cum regnante Carolo sexto, pestilentiam, quæ Galliam totam depascebat, ejusdem Cælitis feretrum in solenni supplicatione deportatum non modo repressit, sed penitus extinxit. In cujus rei perenne monumentum, quotannis hac die in sacello, ubi sanctus hic Martyr quiescit, solemnis celebratur liturgia. Item & eodem die Suessione (ubi primum sancti ipsius Hippolyti corpus Roma advectum quievit, in cœnobio S. Medardi: e quo postmodum ad præfatum regale monasterium S. Dionysii translatum est:) commemoratio primæ ejusdem translationis, in qua, venerando ipsius Martyris corpore per urbem circumvecto, cessavit vastæ mortalitatis tempestas.

[22] [ex agro Verano in Galliam] Die autem XIII Augusti post elogium S. Hippolyti, nec non ipsius, ac S. Concordiæ, aliorumque novemdecim Martyrum sepulturam in agro Verano, de Sancti nostri corpore addit ista: Unde postea levatum, atque Carolo magno a Leone III Pontifice pretioso datum munere, in Galliam delatum, cum venerandis S. Alexandri Papæ & martyris, nec non beati Cucuphatis, Christi quoque testis, pignoribus, in asceterio de Valle-leporis, digno cultu ab ipsomet piissimo imperatore reconditum fuit. At post ejus obitum, Fulradus ejus nepos, abbas insignis cœnobii S. Dionysii in Francia, illud inde transtulit ad basilicam ejusdem cœnobii S. Dionysii; ubi proprio in loculo & sacello illud reposuit, a posteris, sicut etiamnum colitur, perenni observatione venerandum. Ex cujus susceptione magnis divinæ magnificentiæ testimoniis illustrata, factus est anniversarius dies agonis ejusdem beati Hippolyti in ea ecclesia celebris. Quo die cum aliquando Robertus Francorum rex Christianissimus, qui magna pii affectus propensione in hunc Martyrem ferebatur, venisset ad S. Dionysii cœnobium, ut festum ejus cum fratribus solemni more celebraret, ab exercitu, quo castrum Melodunum cinxerat, clanculum divertens; ubi Missæ solemniis devote interfuisset, ipso in divini mysterii complemento, cum diaconus de more Ite Missa est caneret, venit festine ad regem nuntius, significans arcis mœnia funditus corruisse, sicque opitulatione Martyris, quem specialiter reverebatur, factus rex pius triumphator, ad suos rediit; suisque * auxiliatoris præsidiis victoriam tantam adscribens, illius apud Deum egregia merita magnis celebravit præconiis. Super his, quæ minus solide narrationi isti intermiscentur, Saussayum mox conveniemus.

[23] Laudatus martyrologus in Supplemento ad hunc diem, [translatum fuisse, scribit Saussayus:] Servatur, inquit, Coloniæ corpus S. Hippolyti ad sanctam Ursulam conditum. At non certe illius Hippolyti, qui Romæ a S. Laurentio baptizatus, hodie Valeriani jussu, indomitis equis direptus est. Hujus enim sacratissimum corpus Roma advectum, in proprio sacello, magno in templo S. Dionysii in Francia, ante annos DCCL collocatum quiescit. Cujus cum Alexander III Papa in Gallia existens, hancque basilicam visitans, germanitatem in dubium revocaret, assertæ translationi ejusdem corporis e Roma in Franciam factæ non acquiescens, divino prodigio compulsus est impræsentiarum veritatem agnoscere, & Martyrem sibi iratum humili supplicatione placare. Rem gestam ibidem subjicit Saussayus, sed sine ullo teste aut vade, uti & superiora, pro quibus auctorem nullum citat.

[24] Ea de causa nos e Ms., quod habemus, sequentia huc transcribimus. [cujus rei historiam] Exemplari itaque isti hæc prænotantur: S. Hippolyti commemoratio ex Martyrologio. IV Idus Maii ipso die commemoratio beati Hippolyti martyris, quando ejus piissimo corpore deportato cessavit vastæ mortalitatis tempestas. De eodem Aito. Ad marginem dicti apographi annotavit ista noster Gamansius, tam cumulate de Opere nostro meritus, ac toties in eodem laudatus: Ex prægrandi Ms. pergam. Martyrologio Ersurtensi, ab Electore Moguntino mihi donato. Jo. Gam. contuli. Et circa nomen Aito addit: In anterioribus mensibus & diebus legitur: De eodem actor (an scribendum auctor?) ex gestis ejus. Ultima ista clausula, si ad Aitonem referenda sit; Hatto, Haito vel Hetto, episcopus Basileensis, memoratur jussu Caroli magni ad Nicephorum imperatorem legationem obiisse anno 811. At de his, & aliis ad ipsum spectantibus consule bibliographos. Longe autem illo junior est quisquis historiam dictæ S. Hippolyti commemorationi subnexam collegit, & quidem imperite. Nam nonnulla haud satis cohærentia obtrudit: res narrat, quæ sub Roberto, Francorum rege, Hugonis Capeti filio, nec non sub Alexandro PP. III contigerint; imo vero eum non scripsisse ante annum 1399, observabimus infra: de quibus vide ea, quæ mox dicentur. His prænotatis, historiam istam nunc accipe:

[25] Legimus quod Karolus magnus, Christianissimus rex Francorum, [damus] & imperator ac patricius Romanorum pretiosum ac venerabile corpus gloriosi martyris Hippolyti de Roma in illas Allemanniæ partes, quas specialiter diligebat, & quæ ipsum ex parte suæ conjugis jure hæreditario contingebant, transtulit, & in ecclesia villæ cujusdam non longe distantis a Lebrahæ vallis delectabili prioratu, quem scilicet prioratum idem princeps, convocatis de ecclesia beati Dionysii Areopagitæ monachis, ibi construxerat, ac eidem inter cætera dictam villam contulerat, quæque usque hodie ob reverentiam martyris, sancti Hippolyti nomine nuncupatur, honorabiliter collocavit.

[26] [e martyrologio Erfurtensi,] Post cujus imperatoris obitum, nepos ejus.. Fulraldus abbas monasterii beati Areopagitæ Dionysii, prædicti Martyris sacratissimum corpus ad cœnobium memoratum cum reverentia summa legitur transtulisse, & ei decentissimum locum in medio navis ecclesiæ præparasse. Et quia Conventus ejusdem cœnobii annuatim in Idibus Augusti solemnitatem sæpe dicti martyris Hippolyti, ad ejusdem oratorium, consueverat celebrare, etiam illustrissimus rex Francorum Robertus, ut ex sua præsentia ipsa Sancti solemnitas celebrior haberetur, eidem festivitati omni occasione postposita sollicitus erat præsentialiter inter esse. Qui siquidem inter ipsa Missæ solemnia stans in choro cum cantore & ceteris chorum tenentibus cappa serica pretiosa indutus tenensque regale sceptrum in manibus, totum chorum imo totam ecclesiam illustrabat, psallensque cum psallentibus, ceteros ad cantandum hilariter provocabat. Quod profecto tantus princeps omnino non faceret, nisi corpus ejusdem gloriosi Martyris præsentialiter ibi quiescere certus esset. Quia vero fortassis dicere posset aliquis, quod rex ipse Robertus, licet fidelis esset & Catholicus, homo erat & falli poterat; veniamus jam ad divina miracula, tamquam ad certiora hujus veritatis indicia.

[27] [uti & miracula,] Cum Alexander Papa tertius, Urbem egrediens, venisset in Franciam & ad venerabile monasterium macharii * Areopagitæ Dionysii accessisset, ab abbate & conventu solemniter, ut decebat, susceptus, in ecclesiam introducitur, eique locus ad orandum ante pretiosi Martyris oratorium præparatur. Cum autem oratione completa, & data benedictione populo, a circumstantibus inquisisset, cujus Sancti corpus in præsenti oratorio quiescebat, eique responsum fuisset, corpus sancti Hippolyti; respondit: Non credo, non credo. Existimabam eum ipsum adhuc in Urbe contineri. Tunc gloriosissimus martyr Hippolytus, volens coram astantibus ipsius Papæ dubitationem amovere, & sui corporis præsentiam evidenter omnibus declarare, tantum fragorem, tantumque tumultum intra capsam illico concitavit, ut rugitus tonitrui putaretur. Stupefacti sunt omnes & perterriti, atque ipse dominus Papa præ nimio timore compulsus est exclamare: Credo Domine, credo Domine, jam quiesce. Qua prolata, tota statim illa tumultuatio conquievit. Ipse vero dominus Papa, tamquam volens satisfacere sancto Martyri, quod in ipsum dubitando deliquerat, altare marmoreum, quod in ejus Martyris oratorio situm est, in persona propria consecravit, antequam a monasterio recederet.

[28] Scio hoc parum videtur incredulis ad probationem veritatis. [quæ hanc subsecuta fuisse] Aliud miraculum relatione veridica recitemus. Peccatis hominum exigentibus, occulto divinitatis judicio justo tum gravis & horrenda mortalitas Galliarum fines occupaverat. Ardebat enim quam plurimum passim & publice, ac pestis, quæ in tam multis desævire videbatur, ab universis non immerito timebatur. Nihil enim medicamentum, nihil proficiebat solertia medicorum. Unde ab humano destituti solatio, ad divinitatis convertuntur auxilium, confugiuntque ad ecclesias, suffragia petituri Sanctorum. Eodem vero tempore convenit maxima multitudo languentium ad venerabile cœnobium beati Dionysii: qui sancti martyris Hippolyti oratorium circumdantes, per ipsius orationum atque meritorum suffragia Dei misericordiam cum lacrymis & gemitu flagitabant.

[29] Tunc decretum est sano consilio a conventu, ut in tantæ necessitatis articulo pro Dei misericordia impetranda nudis pedibus processionem facerent, [narrantur.] & secum venerabile corpus beati Hippolyti martyris deportarent. Quod & factum est quarto Idus Maii, eo videlicet die, quo festum sanctorum Martyrum Nerei, Achillei & Pancratii celebratur. Nec mora, precibus & meritis sanctissimi Martyris, & devota humilitate populi mota est ad compassionem divina pietas, atque finem accepit supradicta mortalitas. Languidi quoque qui paulo ante circa sancti Hippolyti oratorium cum periculo mortis advenerant, cum sanitate & gaudio ad propria remearunt. Propter quod [ut] tantum miraculum numquam imposterum a memoria laberetur, venerabilis Conventus unanimi consilio statuit, ut festum beati Hippolyti cum prædictis tribus sanctis martyribus per annos singulos celebretur. Hæc ibi. Quænam vero circa historiæ istius narrationem observari velimus, planum fiet ex sequentibus.

[30] P. Godefridus Henschenius tom. III Februarii, ad diem XVII ejusdem mensis, [Variæ circa translationis locum,] gesta S. Fulradi, abbatis S. Dionysii in Francia, ac palatii regii archicappellani, commentario historico illustravit: cujus paragraphus tertius est de monasteriis Lebraha, S. Hippolyti, aliisque a S. Fulrado constructis, nec non de corporibus SS. Viti, Alexandri, Hippolyti & Cucuphatis ab eo translatis; qui usui nobis erit. Monasteriorum Lebrahæ ac S. Hippolyti situm ibidem invenies: de quibus hæc visum est describere e Cointio tom. 5 Annalium ecclesiasticorum Francorum, ad annum 749 num. LXVII: E cœnobiis a Fulrado conditis nobilissima fuerunt in diœcesi Strasburgensi Leberacum (Leberaw) & Fulradovilare; quibus imposita post nomina sanctorum Alexandri & Hippolyti. Leberacum seu monasterium S. Alexandri Leberæ amni adjacet in Valle-leporis, atque ut ab amne Lebera Leberacum, sic a S. Alexandri reliquiis monasterium S. Alexandri nuncupatur. Lebera fluvius oritur ex Vogeso monte, Vallem-leporis interfluit, alluit Markircham & Leberacum, deinde in sinistram Illæ ripam infra Selestadium sese exonerat. Fulradovilare, quod a Fulradis nomen acceperat, S. Hippolyti monasterium dici cœpit, postquam illuc reliquiæ S. Hippolyti delatæ sunt. Situm est inter Selestadium, a quo non procul distat, & oppidum Rapolsweierum; nomenclaturaque valde corrupta vulgo nominatur Saint Bilt. In Testamento S. Fulradi, quod exstat apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3, part. 2, pag. 341 occurrit cella, quæ dicitur Audaldo Villare: ubi S. Ipolytus requiescit; ante annum utique 784, quo idem Fulradus e vita excessit; prout signatum invenies apud nos in laudato Commentario, ac apud Mabillonium pag. 339. At pluscula de tempore paullo post.

[31] Præter illa, quæ notavimus de loco; observanda quædam sunt 20. circa personam, [transferentis personam,] a qua S. Hippolytus eo delatus sit. Laudatus supra Henschenius, Corpora, inquit, SS. Alexandri & Hippolyti martyrum, quicumque illi fuerint, non sunt a Leone III Papa donata Carolo magno; neque ab hoc in Valle-leporis depositum corpus S. Hippolyti; neque ab ejus obitu a Fulrado abbate S. Dionysii ad suum monasterium delatum: neque hic fuit Caroli magni nepos. Verum sancta horum martyrum corpora fuerunt Roma a S. Fulrado in Gallias delata, vivente adhuc Pippino rege, ut supra ex Actis translationis S. Viti ostensum.. Si autem post obitum Caroli imperatoris ad monasterium S. Dionysii hoc S. Hippolyti corpus est translatum; non id sanctus Fulradus annis fere XXX ante Carolum magnum vita functus; sed forsan fecit Hilduinus, quem Lebraha corpus S. Cucuphatis ad suum monasterium detulisse diximus; & simul a S. Fulrado utrumque corpus apud S. Dionysium depositum fuisse scribit Dubletius pag. 309, sed post obitum Caroli magni, & alibi DCCCXLVIII assignatur: cujus erroris causa mox patebit.

[32] [rei gestæ tempus,] De translatione S. Cucufatis martyris actum est in Commentario Actis ejus prævio ad diem XXV Julii tomo VI ejusdem mensis, pag. 154; de erroris autem causa, quam modo indicabat Henschenius, consuli potest Commentarii ejus historici supra designati § 4, ubi ostendit, gesta Fulradi abbatis S. Quintini huic S. Fulrado afficta. Nam (utor Mabillonii, quem antea citavi, verbis pag. 334) floruere in Gallia Fulradi duo, unus post alium, uterque abbas. Primus monasterii S. Dionysii prope Lutetiam Parisiorum: alter cœnobii S. Quintini apud Augustam Veremandorum. Prior Pippini, ejusque filii Caroli magni; posterior Ludovici augusti cognomento Pii principatu. Observa 30. hæc circa tempus, quo S. Fulradus Roma detulit sacras hasce exuvias. Michaël Felibienus (de quo infra num. 37) lib. 2 pag. 53 ingressum itineris ejus Romani affigit anno circiter 763; regressus vero ex Italia contigerat, secundum ea, quæ ibi notat, anno 764. Jacobus Longueval S. I. in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 4 lib. 12 pag. 445 de corporibus SS. Alexandri & Hippolyti a Fulrado Roma allatis agit ad annum 766; Cointius vero tomo supra designato ad annum 764, num. XIV. Henschenius corpora ista in Gallias translata fuisse ante annum 768, jam pridem observavit in Commentario citato pag. 37.

[33] [observationes,] Quæ cum ita sint; consequens est, ut translatio, de qua disserimus, apud Saussayum Carolo magno adscripta, uti & in documento Erfurtensi, cum superioribus observationibus componi non possint. Ad hæc, prioratum Lebrahæ vallis, non construxit idem Carolus magnus, sed S. Fulradus, sicut conficitur ex dictis, suffragante etiam Mabillonio, qui consuli potest pag. 338. Assertio ista temporis posita a Saussayo, de qua superius, sacratissimum corpus, Roma advectum, .. magno in templo S. Dionysii in Francia, ante annos DCCL collocatum quiescit, vaga est. A determinando translationis tempore abstinuit Mabillonius, pag. 339 dicens: S. Hippolyti corpus in monasterium Dionysianum translatum est ante multos annos. Quamquam vero dicere promptum nobis non sit, quo id anno acciderit; ante annum tamen Christi 778 hoc factum non fuisse, illud argumento est, quod isti anno affigatur testamentum S. Fulradi apud Mabillonium pag. 342, in quo corpus illud in cella S. Hippolyti etiamnum quievisse, ac proinde nondum tunc translatum fuisse ad cœnobitas Sandionysianos, hisce ex verbis eruimus: Cella, quæ dicitur Audaldo-villare, ubi sanctus Ipolytus requiescit. Nunc nonnulla consideremus, quæ superius ex Saussayo, & ex Martyrologio Erfurtensi memoravimus, & quæ translationem illam, quandocumque demum ea contigerit, consecuta sint.

[34] Singularis, de qua ibidem dictum est, Roberti Francorum regis erga sanctum Hippolytum religio aliunde confirmatur. [nec non circa ea,] Nam inter Historiæ Francorum scriptores a Chesnio editos, tom. 4 pag. 146, ex libro Ms. de reliquiis ecclesiæ S. Dionysii episcopi & martyris, hæc referuntur: Consuevit venerabilis Conventus ecclesiæ beati Areopagitæ Dionysii annuatim in Idibus Augusti solemnitatem pretiosi martyris Hippolyti, sociorumque ejus, facere ad ejusdem oratorium in medio navis ecclesiæ. Ad hoc festum universi convenire solent monachi tam baillivi, quam etiam longe commorantes præpositi. Illustrissimus vero rex Francorum Robertus suo tempore Christianissimus huic solemnitati singulis annis, omni occupatione seposita, interesse consueverat, ut ex tanti viri præsentia ipsa Sancti solemnitas solemnior haberetur. Qui inter celebrandum divina Missarum mysteria stans in choro cum cantore, ceterisque chorum tenentibus, indutus cappa serica pretiosa, quam ipse sibi ad hoc ipsum comparaverat, tenens sceptrum regale aureum in manibus, totum chorum, imo totam ecclesiam illustrabat, psallens cum psallentibus, & gaudens cum gaudentibus, cantando cum aliis solemniter, & alios ad cantandum hilariter exhortando. Erat enim idem rex optime litteratus, subtiliter intelligens, Deum ac Sanctos ejus ardenter diligens. Qui suavi modulamine vocis suæ cum clamore cordis, ad aures æterni Judicis continuo personabat. Et ita permanebat, usque dum sacratissima divini mysterii solemnia finirentur.

[35] Robertus hic, Francorum rex, fuit Hugonis Capeti filius; [quæ postea contigisse] ejusque obitum ab anno Christi 1033 retrahendum esse ad 1031, invenies apud Pagium in Critica Baroniana ad annum 1033 num. VIII, & ad annum 1034, num. VIII: gesta vero ipsius apud prædictum Chesnium pag. 85, ac deinceps. Quæ de miro circa obsidionem Melodunensem eventu narrabat supra Saussayus, miramur ne attingi quidem cum in citato mox libro Ms. de reliquiis ecclesiæ Sandionysianæ, tum in relatione, quam e Martyrologio Erfurtensi præmisimus; tum denique in fragmento Chronici Floriacensis apud supra allegatum Chesnium pag. 143; ubi ad annum 999 hæc sunt: In ipso anno tradidit Walterius miles & uxor ejus castellum Milidunum Odoni Comiti. Congregavit vero Robertus rex exercitum copiosum valde, & Burcardus comes, convocatosque Normannos cum duce suo Richardo obsedit castrum Milidunum. Capto igitur castro &c.

[36] Jam vero prodigiosa illa historia, quæ superius fertur Alexandro PP. III in Gallias profecto contigisse ad corpus Martyris, [in Martyrologio Erfurtensi] moram nobis etiam injicit. Pontifex ille Gallias ac Parisios petiit sub Ludovico VII, ejusdem monarchiæ rege; de qua re Baronius ad annum 1163, Pagius ad annum 1162 & 1163, Breviarium historico-chronologicum Pontificum Romanorum a Francisco Pagio vulgatum, tom. 3 pag. 64, 68 & 74. Sed pro fide historiæ prædictæ desideramus testimonia antiqua; quæ cum ob mirabilem eventum non potuerit non esse pervulgata Lutetiæ Parisiorum vel apud ascetas saltem Sandionysianos, proferatur auctoritas alicujus, quo corroboretur. Certe in Guilielmi de Nangis ibidem loci monachi Chronico, quod editum est in Spicilegio Acheriano tom. II a pag. 405, & in quo ad annum 1163 agitur de Alexandro PP. III in Gallia existente, locus erat opportunus prodigiosam adeo rem vel verbulo attingendi, & tamen altissimum ibidem de illa est silentium; de qua aliunde nihil hactenus didicimus.

[37] [referuntur.] Quæ præmissa sunt superius de medela luis contagiosæ, S. Hippolyti patrocinio attributa, nec non de honoribus sacris, qui ipsius causa in ecclesia S. Dionysii ad diem XII Maii quotannis celebrantur, agit Michaël Filibien, Ordinis S. Benedicti cœnobita, in Historia abbatiæ S. Dionysii in Francia, anno 1706 Parisiis impressa, lib. 6, pag. 316; eamque mortalitatem innectit anno 1399, ac citat monachum Dionysianum in Chronico Caroli VI; de quo Chronico laudatus historicus lib. 5 pag. 284 egerat. Unde arguimus, auctorem, qui scripsit documentum Erfurtense, supra productum, non appulisse animum ad scribendum ante dictum annum 1399. Cognomentum Areopagitæ, quod S. Dionysio ibidem addit, non discutimus, agitatissima hac inter eruditos controversia alio spectante: de qua interim consuli potest Franciscus Pagius in Dissertatione historico-critica de S. Dionysio Parisiensi episcopo, quæ habetur ante tomum 4 Breviarii modo citati. De prima sæpe dicti Martyris translatione ad urbem Suessionensem, ac mortalitate tunc ibidem sublata &c., viderit Saussayus, qui supra hæc asserebat. Aliud superest examinandum, cujus videlicet S. Hippolyti corpus haberi debeat, de quo hactenus hic tractavimus.

[Annotata]

* suique

* macarii, i. e. beati

§ IV. Quisnam sanctus Hippolytus in Gallias sit translatus; sacra lipsana sub istius Martyris ac S. Concordiæ nomine honorata; Acta.

[Quod noster hodiernus Hippolytus] Martyrologii Erfurtensis instrumentum, quod modo dedimus, nec non Saussayum per suum S. Hippolytum intelligere nostrum Sanctum synonymum hodiernum, liquet ex eorum dictis. In S. Fulradi testamento supra num. 30 signato tantum est S. Ipolytus absque ulla alia characteristica nota; a qua etiam abstinent alia, quæ hic sequuntur, antiqua monumenta. In Caroli magni diplomate apud Dubletium in Historia abbatiæ S. Dionysii in Francia pag. 707 dicuntur ista: Ubi beatissimus & martyr Hippolytus corpore requiescit humatus. Et pauculis interjectis ibidem recurrit nudum nomen S. Hypoliti. Acta translationis S. Viti martyris, quorum partem habes tom. III Februarii § 3 antea designatis, sic dicunt: Præfatus vero abbas (de Fulrado sermo est) transtulit corpora beatorum martyrum Alexandri & Hippolyti. Hæc ibi. Unde igitur emersit postea characterismus iste hic controversus? Enimvero Henschenius loco citato ita jam pridem & recte sequens formavit argumentum: Quod autem Saussaius, & ante eum Dubletius scribant, esse corpus S. Alexandri Papæ & martyris, non usquequaque probatur, tum quod antiqui non appellent Papam, pontificem, episcopum aut sacerdotem; tum ex partibus corporis S. Alexandri Papæ & martyris, quæ alibi asservari affirmentur, sicut ibidem legere est; uti & ad diem III Maii, pag. 370. Eadem, inquit, ratio est S. Hippolyti martyris a S. Laurentio baptizati, & in agro Verano sepulti; cujus etiam exuviæ variis locis adscribuntur; sicut mox dicam. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum tom. 5, ad annum Christi 764, num. XIV postquam indicasset plures Martyres synonymos haberi in Martyrologio Romano, ita recte subjungit: Non ignoramus, auctores esse, qui corpora sanctorum Martyrum Alexandri PP., & Hippolyti a S. Laurentio baptizati, scribant in Galliam a Fulrado delata; sed desunt probationes, quæ fidem adstruere possint.

[39] Interim miracula illa duo, quæ ad comprobandam hodierni Martyris cum Sandionysiano identitatem, [in Gallias sit translatus, non probatur.] narrationi Erfurtensis martyrologii interseruntur, nullius sunt roboris, quamdiu fidei ullius pretium habere non probantur, secundum præmissa. Quatenus vero facta dicuntur pro ista identitate, plane sunt apocrypha. Et vero quis adeo est in Opere nostro peregrinus, qui ignoret, solenne esse possessoribus sacrorum corporum, sub celebriorum præ reliquis Sanctorum nominibus thesauros suos asservare & exhibere? Mira certe uti in aliis materiis, ita in hac ideæ adjectitiæ vis est. Cujuscumque vero S. Hippolyti martyris corpus S. Fulradus ad cœnobitas Sandionysianos transtulerit, potuit illud grassantem mortalitatis luem extinguere, potuit alias miseris hominibus gratias conferre, tamquam corpus alicujus sancti martyris Hippolyti, etiamsi non hodierni; quale revera esse, probatum hactenus non videmus. Verum pro his ac sequentibus mitto lectorem ad Acta nostra, in quibus toties ventilata est controversia de corporibus homonymorum Sanctorum, quæ alii contra alios dicunt esse sua. En tibi nunc, quæ sub nomine nostri S. Hippolyti honorantur variis locis, sacra lipsana.

[40] In prætermissis ad diem IX Maii signavimus festivitatem S. Hippolyti ex Ms. Vaticano S. Petri, [Proferuntur varia lipsana sacra, quæ sub nomine S. Hippolyti, ac S. Concordiæ] & observavimus, addi in Ms. Reginæ Sueciæ Usuardo, & alio Parisiensi S. Victoris, quando sacratissimum corpus ejus translatum est in monasterium S. Salvatoris. Apud Surium post Acta S. Laurentii, quibus nostri Martyris gesta attexuntur, hæc adscripta legimus: Corpus S. Hippolyti martyris post varias translationes requiescit Coloniæ Agrippinæ in templo S. Ursulæ. Gelenius in Magnitudine Coloniæ Agrippinæ lib. 4, qui est de sacris & piis fastis, hoc die sic scribit: Coloniæ in ecclesia sanctarum Virginum, S. Hippolyti martyris quondam commentariensis Decii cæsaris, quem archilevita Laurentius Christi baptismo abluit. Lib. 3 syntagmate 10, § 2 hæc præmiserat: Tertia (hierotheca) S. Hippolyti martyris ossa comprehendit Gerretzheimio allata. Franciottus in Historia miraculosarum imaginum &c. pag. 521 reliquiis sacris ecclesiæ cathedralis Lucensis S. Martini accenset caput S. Hippolyti martyris; ex iis, quæ pag. 497 præmiserat, hodierni Militis: nam postquam ibi de eodem egerat, ac de synonymo episcopo, subdit, sacra horum sanctorum duorum martyrum capita diversis temporibus ad urbem Lucensem delata fuisse: quorum unum inveniatur in ecclesia prædicta, & ubi videatur etiamnum, prout asserit, quædam concreti sanguinis particula: alterum vero ad ecclesiam S. Pontiani. Sed assertio adeo vaga & indeterminata eaque non antiquioris, quam ille sit, auctoris, fidem certam neutiquam facere potest. Pancirolius in Catalogo reliquiarum, quem Thesauris absconditis Romanæ urbis subjungit, Hippolytum martyrem notat cum sua nutrice Concordia, ac decem & octo e sua familia. Corpora in SS. Quatuor Coronatis. De capite ejus ad S. Crucem in Hierusalem, ad S. Laurentium in Panisperna, & extra muros. Reliquiæ in aliis ecclesiis. Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ ac gentilis, ad diem XIII Augusti, S. Mariæ in Cosmedin vulgo dictæ adscribit partem brachii; S. Mariæ de Victoria caput S. Concordiæ; S. Laurentio in Lucina partem brachii.

[41] [asservantur.] Corpora SS. Hippolyti ac Concordiæ in S. Juliæ apud Brixienses monialium cœnobio requiescere, una cum aliis Sanctorum corporibus anno 1600 eo loci translata, dicit inscriptio ab Ugello edita tom. 4 Italiæ sacræ, col. 734; e qua hæc delibamus: D. O. M. Huc ex veteri ecclesia SS. virginum & martyrum Juliæ, Pistis, Helpis & Agapes, ac Sophiæ earum matris .. & Hippolyti ac Concordiæ ejus nutricis, martyrum .. corpora .. Clemente VIII in cura pastorali, & in sereniss. Venet. dominio Marino Grimano duce residentibus .. translata fuere anno jubilæi MDC, die XVI Kalend. Januarii. Quæ cum ita sint; quæritur nunc 10. Quorumnam e dictis sacri corporis competitoribus potior sit possessio. 20. An ullorum sit historice satis certa. 30. Quid de reliquiis? Ad tria ista quæsita respondemus. Cum præter ea, quæ modo diximus, nihil dicendum amplius nobis suppeditent antiqua monumenta, quibus præsens argumentum confirmemus vel infirmemus; sacrorum istorum depositorum possessores in bona fide relinquimus.

[42] [Acta in variis exemplaribus exstant;] Dispiciamus jam, quænam occurrant circa Martyris nostri Acta. Exstant ea apud Surium Laurentianis adjecta ad diem X hujus mensis. Martyrium illius etiam habemus e Ms. Fuldensi, quod notatur collatum cum Ms. S. Martini Treviris, ac Marchianensi. Apographum item apud nos est e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris; uti & exemplar, quod accepimus a P. Antonio Beatillo S. I. Neapoli anno 1640. Actorum compendium habes in Martyrologio Adonis die XIII Augusti, quod Rosweydus edidit. Ut vero perspicuum fiat, eodemne an diverso e fonte sint hausta, accipe illa specimina. Apud Surium narrantur ista: Valerianus itaque tradidit S. Laurentium Hippolyto cuidam vicario in custodia asservandum: isque inclusit eum cum multis aliis.. Hippolytus interim patienter sustinebat sermones eorum, S. Laurentii scilicet ac Lucilli, cujus baptismus ac illuminatio oculorum ibidem narratur. Audientes id multi cæci venerunt ad B. Laurentium flentes, isque in Hippolyti custodia imponebat oculis eorum manum suam, & illuminabantur. Cernens id Hippolytus, dixit ad B. Laurentium: Ostende mihi thesauros Ecclesiæ. Beatus Laurentius respondit: O Hippolyte, si credis in Deum Patrem omnipotentem, & in Filium ejus Dominum Jesum Christum; & thesauros tibi ostendo, & vitam æternam promitto. Sequitur deinde post Hippolyto datam instructionem, baptismus ejus, ac domesticorum decem ac novem. Ecce autem mandat Valerianus Hippolyto, ut Laurentium ad palatium adducat. Dixit autem Hippolytus ad B. Laurentium: Valerianus jubente Decio præcepit, ut te ad illum perducam. B. Laurentius ait: Eamus: & mihi enim & tibi gloria paratur. Post martyrium ejusdem Sancti, quod ibidem narratur, fidemque, baptismum ac capitalem sententiam S. Romani militis, nec non sepulturam corporis S. Laurentii, hæc ibidem leguntur:

[43] Revertens autem Hippolytus, post diem tertium venit in domum suam, [sed eamdem] impertiensque omnibus pacem, etiam servis & ancillis suis communicavit de Sacrificio altaris B. Laurentii martyris. Positaque mensa, priusquam cibum sumeret, venerunt milites, & tenuerunt eum, perduxeruntque ad Decium cæsarem. Eo viso, subridens Decius cæsar, ait: Numquid & tu magus effectus es, qui corpus Laurentii abstulisse diceris? Respondit Hippolytus: Equidem id feci, non ut magus, sed ut Christianus. Decius cæsar furore correptus, jussit os ejus lapidibus tundi; expoliataque veste, qua ceu Christianus utebatur, ait: Sacrifica diis &c. Hippolytus dixit: Non me expoliasti; sed potius vestire cœpisti. Hæc sufficiat inde excerpsisse, subservitura iis, quæ de supra nominatis exemplaribus nunc dicemus.

[44] Ms. Fuldense ita incipit: Regressus itaque Ypolitus post tertium diem venit in domum suam, [indicant originem] & dedit pacem omnibus, etiam & servis suis & ancillis, & communicavit de Sacrificio altaris beati Laurentii martyris; & posita mensa priusquam cibum sumeret, venerunt milites & tenuerunt eum, & perduxerunt eum ad Decium cæsarem. Quem videns Decius cæsar, subridens dicit ei: Numquid & tu magus effectus es, quia corpus S. Laurentii sustulisse diceris? &c. Nonne hic satis multa concurrunt similia, ut Acta hæc, uti & Suriana judicentur ad eamdem originem referenda? At quid de Ultrajectinis? Idem de iis esto judicium. Sic porro incipiunt: Hippolytus cum accepisset Laurentium a Valeriano, reclusit eum cum multis. Erat autem ibi homo gentilis nomine Lucillus, qui plorando lumen oculorum amiserat; cui dixit B. Laurentius &c. Hippolytus vero patienter auscultabat verba eorum &c. Regressus itaque Hippolytus post tertium diem venit in domum suam, & dedit pacem omnibus. Reliqua non prosequor. Jam vero Passionis a P. Beatillo huc missæ tale est exordium: S. Hippolytus & Justinus presbyter cum sepelissent corpus B. Laurentii, jejunaverunt.. Beatus autem Justinus obtulit Sacrificium laudis, & participati sunt omnes. Regressusque Hippolytus post tertium diem venit in domum suam, & dedit pacem omnibus, etiam servis suis &c. In codice nostro membraneo P. Ms. 21, &c in Passione apud Mombritium, invenio etiam notas, quæ communem cum aliis indicent originem. Habemus itaque varia ex uno profecta fonte exemplaria: quorum narrationem sufficiet cognoscere e compendio Adonis supra designato, quod mox exhibebimus; quandoquidem tam præclari Martyris Actorum exemplaria non tanti sunt pretii, quanti ea esse vellemus. Pro Decio autem ac Valeriano, sub quibus res gesta dicitur, substituendum esse Valerianum imperatorem, monuimus antea num. 18.

[45] Apage igitur ineptissimum Græcorum Menæorum atque Anthologii episodium, quod ad diem X Augusti in elogio S. Laurentii M. ita habet: Fertur, quod septimo post die quam passus erat Hippolytus, Decius & Valerianus, dum equis vecti ad theatrum discederent, exspirarint; clamaritque in hora mortis suæ Decius: O Hippolyte, quomodo captivum vinctumque sic abducis? Et Valerianus: Sic ardentibus me catenis trahis? Qua re in omnem orbem vulgata, omnes in fide Domini nostri Jesu Christi vehementer confirmati sunt. Cui gloria in secula. Similia de Decio ac Valeriano narrantur apud Surium. Mombritius in Passione S. Hippolyti, nugas istiusmodi etiam habet; quas & legimus alibi. Accipe nunc

COMPENDIUM MARTYRII
Ex Martyrologio Adonis ad diem XIII Augusti.

Hippolytus M., Romæ (S.)
Concordia M. Romæ (S.)
XIX alii MM. Romæ

BHL Number: 3968

[Sanctus a Laurentio baptizatus sistitur tyranno;] Hunc beatum Hippolytum vicarium a S. Laurentius b, cum apud eum esset in custodia, baptizavit. Qui de sanctis exequiis Martyris, post tertium diem ad domum suam rediens, dedit pacem omnibus servis suis & ancillis, & communicavit de Sacrificio altaris beati Laurentii martyris. Et posita mensa priusquam cibum sumeret, venerunt milites, & tenuerunt, & perduxerunt ad Decium c. Quem ut vidit, subridens dixit ei: Numquid & tu magus effectus es, quia corpus Laurentii abstulisse diceris? Sanctus Hippolytus respondit: Hoc feci, non quasi magus; sed quasi Christianus. Decius furore repletus jussit, ut cum lapidibus os ejus contunderetur. Et expoliavit eum veste, qua induebatur habitu Christiano, & dixit ei: Sacrifica, & vives. Sin aliter, peries per tormenta sicut Laurentius. Sanctus Hippolytus dixit: Exemplum merear beati Laurentii martyris fieri, quem tu miser ausus fuisti ore polluto nominare.

[2] [ac post tormenta, morti adjudicatur, uti & domestici ejus novemdecim;] Extensus igitur, fustibus & cardis diu cæsus est, donec cædentes deficerent. Inde levatus est a terra: & jussit eum Decius vestiri militari veste, qua gentilis utebatur, & dixit ei: Recole militiam, & esto noster amicus, & in conspectu nostro utere militia pristina, quam semper habuisti. Cumque beatus Martyr dixisset: Militia mea hæc est, Christianum firmum militare, unde cupio ad celerem palmam cum fructu venire; iracundia plenus Decius, dixit Valeriano: Accipe omnes facultates ejus, & interfice eum crudeli examinatione. Valerianus itaque exquisita omni facultate ejus, invenit in domo Hippolyti omnem familiam Christianam, quam conspectui suo præsentari fecit. Et jussit beatum Hippolytum foras muros portæ Tiburtinæ cum familia sua duci. Beatus vero Hippolytus confortabat omnes, dicens: Fratres, nolite metuere, quia ego & vos unum Deum habemus. Et decollati sunt promiscui sexus numero XIX. Beatus vero Hippolytus ligatus pedes ad colla indomitorum equorum, sic per carduetum & tribulos tractus emisit spiritum d. Nocte venit beatus Justinus e presbyter, & collegit corpora, & sepelivit in campo eodem juxta Nympham, ad latus agri Verani f, Idibus Augusti.

[3] [ac S. Concordia, ipsius nutrix,] Deinde postquam eodem die, natale sanctæ Concordiæ, nutricis ejusdem beati Hippolyti, subdidisset Ado, ita certamen ejus enarrat: Cum Valerianus ad familiam beati Hippolyti sibi præsentatam dixisset: Considerate ætates vestras, ne simul pereatis cum Hippolyto domino vestro; respondit beata Concordia: Nos desideramus potius cum domino nostro pudice mori, quam impudice vivere. Ad hoc Valerianus, Genus, inquit, servorum nisi cum suppliciis non emendatur. Et jussit, ut beata Concordia cum plumbatis cæderetur. Et cum cæderetur, emisit spiritum; corpusque ejus est in cloacam projectum. Cumque diu quæreret illud sanctus Justinus, & non inveniret, ita tristis redditur, ut non cessarent flere oculi ejus. Tertiodecimo vero die post passionem sancti. Hippolyti, venit quidam miles Porphyrius nomine, ad Irenæum g cloacarium h, qui occulte Christianus erat, & dicit ei: Si secretum possis custodire, divulgabo arti tuæ multum ad quæstum. Ante hos dies jussit Valerianus præfectus in conspectu suo quamdam creditariam i Hippolyti plumbatis deficere, & corpus ejus in cloacam jactari. Hæc in vestibus suis spero quod margaritas habet absconsas vel aurum. Audiens hæc Irenæus intimavit secreto beato Justino presbytero. Qui flectens genua gratias egit Deo. Porphyrius autem noctu veniens cum Irenæo, invenit corpus sanctum: sed in vestimentis nihil invenerunt. Beatus autem Irenæus vocavit ad se quemdam Christianum Abundium nomine, & tulerunt corpus ejus, & perduxerunt ad beatum Justinum. Qui gratias agens Deo, illud suscepit; & juxta corpora martyrum Hippolyti & aliorum sepelivit k octavo Kalendas Septembris.

ANNOTATA.

a Hic titulus ei etiam datur apud Surium, Varia super ista voce collegit Cangius in Glossario.

b S. Laurentii Acta illustrata sunt die 10 hujus.

c Pro Decio ac Valeriano, sub quibus ponitur Sancti martyrium, substitue Valerianum imperatorem; secundum dicta in Commentario prævio num. 18.

d Synonymum martyrem in multis nostro similem, & eadem etiam morte sublatum, a nostro discrevimus in Comm. § 2.

e Signatur in Martyrologio Romano ad diem 17 Septembris.

f De loco sepulturæ meminit Commentarius; ubi loci istius diversitate prædictum martyrem synonymum a nostro distinguendum existimavimus.

g SS. Irenæus & Abundantius in dicto Romano exstant die 26 Augusti.

h Cloacarius est hic, qui purgat cloacas seu immunda loca: idque cohæret cum mox sequentibus, ubi de corpore in cloacam projecto.

i Creditaria, alibi nutrix Hippolyti; apud Surium est Concordia. De vocibus autem creditaria ac creditario consuli potest Cangius in Glossario.

k De sepultura S. Concordiæ, & aliorum Martyrum Commentarius prævius num. 20.

MIRACULA S. HIPPOLYTI
Ex Petro Calo, Ordinis FF. Prædicatorum. Monitio prævia.

Hippolytus M., Romæ (S.)
Concordia M. Romæ (S.)
XIX alii MM. Romæ

BHL Number: 3969

[Observationes circa scriptorem,] Habeo in manibus apographum hoc titulo prænotatum: S. Hippolyti miracula, ex Petro Calo post Vitam p. 2 f. 34. Petrus Calo ceu Calotius, Ordinis Prædicatorum (non Minorum, uti scripsere Possevinus, ac Vossius) claruit sub finem seculi XIII. Agit de eo Bollandus in Præfatione generali ad Acta Sanctorum cap. 1 § 4 pag. XX, & Jacobus Echardus; apud quem tom. 1 de Scriptoribus Ordinis Prædicatorum pag. 511 inter scripta ejus recensentur, Vitæ Sanctorum ex antiquis monumentis collectæ, & duobus voluminibus ingentis molis comprehensæ. Addit, præter hos codices etiamnum Bononiæ apud S. Dominicum servatos, Alvam (de quo Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana) sol. verit. Rad. 179 Col. testari, duo similia volumina Romæ in Barberina se vidisse; ut mirum sit Bollandum in Præf. gen. ad Acta SS. scribere, unicum volumen nempe secundum tantum in eadem Barb. a se visum. Sed nos potiore jure miramur, Echardum ista scribere potuisse de Bollando, qui nec unum nec duo volumina vel in Barberiniana vel in ulla alia bibliotheca Romæ videre potuit, quia Romam, tametsi ad illam invitatus, numquam vidit; sicut constat ex ejus Vita, nostro tomo primo mensis Martii præfixa, cap. 13. Ad hæc, nullam apud eum loco a nobis mox assignato bibliothecæ Barberinianæ apicem invenimus. Hæc occasione scriptoris horum, quæ daturi sumus, miraculorum.

[2] [materiem scriptionis & apographum nostrum.] Circa scriptionis materiem, ac nostrum exemplar hæc breviter prænotamus. Quo tempore miracula illa acciderint, nullo indicio prodit Calotius. Pro τὸ ut aliqui scribunt, vellemus potius videre, ut nomina istorum aliquorum expressisset; ut item Mariale, quod vocat, paulo distinctius determinasset. Ea itaque, quæ narrat, dabimus in ipsius fide, qualiacumque sint. Quia vero nostrum apographum erat mendosum, juvare illud necesse fuit, &, ubi occasio se obtulit, ad intelligibilem sensum reducere. Notatur exceptum ex cod. 929; sed non additur cujus bibliothecæ: quæ forte designata fuerit in aliis foliis, a quibus hoc præsens, e quo ista miracula typis committimus, exemplar sejunctum incaute fuerit, ac seorsim reconditum. Pro Barberiniana videtur utcumque facere cum illud quod modo de ipsa dictum est; tum quia ante me habeo exemplar de alia Sancta, quod notatur ex Ms. membran. Legendario Card. Barberini, & ejusdem amanuensis charactere transcriptum est, qui præsens miraculorum documentum descripsit. Quidquid sit, sive e bibliotheca Barberiniana, sive aliunde exceptum ad nos pervenerit, non tanti hoc est momenti, ut moram injicere lectori debeat. Denique quia non relucet ex dictione auctoris, an de nostro hodierno S. Hippolyto, an de alio homonymo sit oratio, ideo rem hic producimus sub nomine S. Hippolyti martyris, qualis notatur in ejusdem rei narratione, quæ ubinam gesta sit, indicabitur in Annotatis. Atque hæc quidem sunt, de quibus lectorem censuimus præmonendum. Reliquum est, ut ipsa nunc subdantur miracula.

[3] [Juvenis ob violationem festæ diei] Juvenis quidam, nomine Petrus, vitrico suo officium bubulci exercens in die B. Mariæ Magdalenæ, quam audierat sacerdotali indictione ab opere forensi inhibitam, vitrico, agri cultum imperanti, reverentiam sanctæ solemnitatis objecit; sed vitrici jurgantis vicit imperium. Itaque boves aratro jungens, cum ipsius operis atque animalium execratione [illud] exequitur. Cumque cœpta prosequitur, boves stimulo se moventem & sibilo non audiunt. Quos ille iratus nunc pungit, nunc verberat, nunc trahit per cornua, nunc antecedit, nunc sequitur; nunc impellit eos scapulis, nunc manibus. Mira res! moriuntur boves sub jugo, vel, ut aliqui scribunt, boves jugibus maledictis illapidans *, inutile sibi exauditur ad votum. Nam boves & utensilia, motis subitaneo tonitruo elementis, fulmine absumuntur, & ipse, qui hoc fieri exegerat imprecando, atrociori supplicio & diuturniori addicitur. Eadem enim cælestis flamma, quæ bruta ligneaque voraverat, hujusmodi exemplo subripuit: quæ in brevi cum rediisset, exesum [reddidit:] tibiam quoque [cœpit] pervadere; cruris pariter suprema corripuit: carnes quoque vorans, duritia nervorum tabidis fluoribus flaccescente, ossa retexerat, eademque casu quotidiano usque ad geniculum hac illacque disperserat.

[4] Cum igitur pro misera sua habitudine putori & pudori suis esset parentibus, [divinitus punitur;] ad quamdam ecclesiam, B. Mariæ Magdalenæ nomini dicatam, offerri se fecit, ut cui temerata festivitas occasio perversionis extiterat, remedii causa rursus existat. Itaque sacer ignis qui partes jam corporis superiores attigerat, merito illius extinctus est, quæ ad pedes Christi concupiscentiarum ignem lacrymis extinguere meruit. Interea unius experientia pietatis jam majora præsumens, cum extremis partibus adhuc esset inutilis operi, quamdam Dei Genitricis ecclesiam a [esse novit] tribus milliaribus distantem ab Arelate b, in reflui oceani finibus, celebribus usque diu miraculis insignitam; quæ habebat & Hippolyti martyris memoriam. Ad hanc cum se devehi impetrasset in navi per Rhodanum c, affuit Mater Dei, & penitus ardorem extinxit, & solutis renibus, quos ille ignis voraverat, os tibiæ a sua solutum vertibula corruit in navi; quod ille lacrymans præ salutis gaudio, quinto die illuc perveniens, liberatrici suæ obtulit, gratias agens. Et cœpit ibi crebris obsecrationibus interpellare mundi Reginam, ut, quod aliis valentioribus impendebat, sibi prorsus impoti non negaret.

[5] Miles autem quidam sæpe intuens eum basilicam reptando subire eleemosynæ causa, [sed a Deipara, & a S. Hippolyto sibi apparentibus,] in domum propriam declinare suasit: ubi cum aliquamdiu resedisset, pedissequæ, nescio quid acturæ, noctu a camera in domum exteriorem deveniunt, & Petrum crebris planctibus ingemiscentem subaudiunt. Quorum gemituum hæc causa fuerat. Virgo beata Maria cum B. Hippolyto in visione stratui ejus astiterat, quæ, ut jacenti videbatur, imperaverat S. Hippolyto, Restitue, inquiens, eum antiquo vigori, apponens pedem, quem tenes, cruri ejus. Paret ille. Jamque nova caro cum veteri una efficitur, & firma compage ossibus utriusque cohærentibus, venæ venas agnoscunt, & nervi nervos suscipiunt, & in junctura novæ carnis & veteris, instar fili modici rubei, coxam cingit. Coxa illa gratiosior toto corpore. Pes novus prominentior altero tribus digitis in mensura.

[6] Martyr vero imperanti obsecundans humiliter, crus, [miro modo] tibiam, pedemque quaquaversum olim sparsa, divinitus, adinstar futuræ resurrectionis in puncto compacta recolligentis corpora, ei quasi surculum arbori cœpit subjungere. In qua insertione tantis urgebatur tormentis, & ardoribus, ut non sine clamoribus subsistendo, crebrisque rictibus & membrorum motibus, quid pateretur, indicaret. Irruunt igitur ancillæ, & illato adjacentis cubile foco, dum hac illacque dispiciunt, duos habere pedes, & duo crura Petrum reperiunt. Ex quo intuitu tantus eas illico stupor invasit, ut non se eas esse, quæ venerant, sed mutatas in alteras æstimarent. Contrectabant eum, & vera membra, quæ tetigerant, sentiebant.

[7] [sanatur,] Tandem difficillime excitatus, cum aperuisset oculos, Virginem cum Martyre adhuc æstimabat astantes. Quibus visibiliter absentatis, rogatus a fratribus quis sibi restituisset amissa; retulit, & multos in admirationem adduxit. Tota enim patria ad spectandum miraculum hoc cucurrit: & oblata sibi excedebant pondus, numerum & mensuram: de quibus Petrus plena vasa dispergebat pauperibus. Sed tamen nova costa, mollior quam vetusta, ad sustentandum corpus non poterat exæquari. Unde ad publicationem miraculi claudicavit per annum. Et tunc iterum beata Virgo ei apparens dixit B. Hippolyto, ut quidquid curationi ejus deesset, suppleret, præter teneritudinem & speciem cutis, Evigilans igitur, & se penitus sanatum videns, reclusorium intravit, sibi, Deo, & Matri ejus victurus.

[8] [Seculum relinquens, a diabolicis spurcitiis liberatur.] Cui diabolus in specie nudæ mulieris frequentissime apparebat, & nudam se ei ingerens, quanto ille fortius resistebat, tanto illa impudentius incumbebat. Cum igitur ab illa plurimum vexaretur, tandem ille stolam sacerdotalem arripiens, cinxit ad collum ejus, & eam suffocavit. Mox diabolus discedens, cadaver putridum ibi dimisit, tantusque fœtor ibi [remansit] ut nullus hoc videns ambigeret, quin corpus alicujus mulieris mortuæ fuisset, quod diabolus assumpsisset; quod episcopus & cives alii cremaverunt. Est autem nomen Peneda d oppido Alimiæ e, unde dictus bubulcus traxit originem: &, ut dicitur in Mariali, saniori usus consilio, Cluniacum adiit, & ibi factus est monachus.

ANNOTATA.

a Circa hanc ædem sacram nonnulla dabimus lit. c.

b Arelatum, Arelate, Arelas (vulgo Arles) urbs est Galliæ in Provincia ad Rhodani fluvii alveum: de qua varia collegit Adrianus Valesius in Notitia Galliarum a pag. 38.

c Rhodanus, celeberrimus Galliæ fluvius, pluribus illustratur apud Valesium, quem modo designabamus, pag. 473 & seqq. Inter ostia, quibus in mare Mediterraneum se exonerat, & quæ Gradus (Gras) vocant, unum extat, cui Gradui Paulitensi (Gras de Paulet) nomen inditum est: ad cujus alveum prodit se in mappa geographica Blaviana Provinciæ, locus Nostre Dame dormet, aliquot leucarum intervallo ab urbe Arelatensi distans. Concurrunt hic adjuncta, quæ suspicionem moveant, locum istum esse, in quo ecclesia Deiparæ sacra, a Calotio paullo ante memorata. Si fallit suspicio; certius aliquid doceant eruditi, quibus isti tractui terræ vicinioribus major loci sit notitia.

d In mappa superius indicata notatur duplex locus in territorio Massiliensi; quorum alter la Pene; les Penes alter vocatur. An Peneda ad alterutrum sit referenda, non habeo, unde certo determinem.

e Cum exemplar præsentis narrationis mendosum fuerit; forte hic, uti & alibi factum a nobis est, juvari debet, & pro Alimiæ substitui Massiliæ. Enimvero locus iste non inconcinne cohæret cum aliis locis modo indicatis.

* f. illaqueans

DE SANCTO CASSIANO MARTYRE
APUD FORUM SYLLÆ IN ITALIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cassianus M. Imolensis (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ejus apud Foro-Syllanos & alibi.

Clarissimus vir Antonius Maria Manzonius J. U. D. & cathedralis ecclesiæ Imolensis Canonicus in Historiæ episcoporum Imolensium anno 1719 editæ Præludio sic Forum Syllæ describit: [Imolæ ad Sancti tumulum] Urbs Corneliensis, quæ Forum Cornelii, sive Syllæ, appellata est, jam dudum ante Christi Domini in carne adventum condita, hoc nomen fere communi eruditorum sententia a Lucio Cornelio Sylla, seu Sulla, dictatore obtinuit, per quem inibi forum non modo ad nundinas, verum etiam ad jus dicendum institutum fuerat. Eadem mutato ac mutuato postmodum nomine ab arce, quam Longobardi, teste Paulo Diacono de Gestis Longobardorum libro secundo, capite decimo octavo, Imolas vocitabant, nunc Imola dicitur; & in Æmilia, nobili Italiæ regione, Bononiam inter & Faventiam sub Apostolicæ Sedis ditione sita est; ubi ante tredecim, & quod excurrit, secula sancti Cassiani martyris nostri tumulum ecclesia celebri arisque decoravit.

[2] Testabitur hoc infra luculentus auctor Aurelius Prudentius Clemens, [a seculo quarto] qui anno circiter Christi 407 Romam adiens, ibi tantisper substitit, & in eadem ecclesia ante aram Sancti provolutus, ejus tumulum felicibus, ut sensit postmodum, inspersit lacrymis. Novum autem istud ædificium tunc fuisse, cum ipse non prodat, censeri non debet. Neque vero dubium esse potest, quin istic ante floruerit publica Martyris veneratio, quam sepulcro ejus altare ædesque sacra cœperint imponi. Sed utriusque fabricæ obscura primordia; & qui ea ad annum Christi 363 defixit Manzonius in Tumulo SS. Projecti & Maurelii illustrato pag. 116, id aliam, ni fallor, non fecit ob causam, quam quod Sancti martyrium anno tantum uno putavit antiquius, quæ res infra discutietur. Ut ut est, permagnam jam ab initio seculi V loco religionem conciliaverant creberrima, quæ ad se confugientibus ibi benignissimus Martyr conferre tum assueverat beneficia. Hoc innuunt hæc æditui ad Prudentium verba:

Audit, crede, preces Martyr prosperrimus omnes;
      Ratasque reddit, quas videt probabiles.

Hoc ipse Prudentius, post iter illud suum Romanum & rerum ibi expediendarum successum Sancto commendatum, expertus, canit:

Audior: Urbem adeo; dextris successibus utor:
      Domum revertor: Cassianum prædico.

[3] Imo quam isti sacrario majestatem identidem afferebat profusa Martyris erga clientes benignitas, [florebat ejus publica veneratio;] eamdem divina tutabatur augebatque severitas in adversantes. Audi S. Gregorium Turonensem, qui de eadem absque dubio ecclesia lib. 1 Miraculorum, seu de Gloria Martyrum, cap. 43 sub seculi VI finem ita scripsit: Cassianus, martyr Italiæ, puerorum magnificus doctor, adveniente persecutione, ipsi puerili ac tenero gregi persecutorum judicio traditur. At illi, Magistri sanguinem sitientes, ceratas in caput inlidunt tabulas, secantes latitudinibus stilorum, punctisque minutis transverberantes membra Magistri, dignum Deo martyrem effecerunt. In cujus honore hodieque tantus timor habetur; ut nullus penitus de ejus rebus aliquid sit ausus attingere: quod si fecerit, aut arripitur dæmonio, aut morte repentina consumitur; non tamen immunis ab ultione recedit.

[4] [in omnibus fere Martyrologiis, & Breviario Rom. exinde notata,] Mirum adeo non est, si cultus tam antiquus, tam celeber Martyrologiorum fere omnium classicorum tabulis hoc die XIII Augusti memoretur: nam, ut Hieronymiana prætereamus, quæ hodiernam in Cassiani nostri annuntiatione corruptionem ad Bedam usque & Rabanum propagarunt; dum illum hi Romanis Martyribus ex istis fontibus accensuere, fatentes interim, eumdem esse, de quo scripsit Prudentius: ut hæc, inquam, omittamus, ita notatur hodie in Romano vetere: In Foro Syllæ, Cassiani. Fusius Ado: Eodem die, in Foro Syllæ, natale sancti Cassiani, qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore, quid artis haberet; respondit, quia pueros notas doceret. Et mox spoliatis vestibus ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio. Vocatisque pueris, quibus docendo exosus fuerat factus, data est facultas eum perimendi. At illi quantum doluerant discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxis feriebant, alii stylis vulnerabant. Quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii pœnam dilata morte faciebat. Scripsit Prudentius poëta. Consonant, sed aliquanto contractius, Usuardus, Notkerus, aliique, ac tandem etiam Martyrologii Romani moderni reformatores; imo ipsum, quo nunc utitur Ecclesia Romana, Breviarium in Lectione IX hodierni Officii.

[5] [& ornata proprio ibidem Officio,] Perseverat igitur etiamnum, imo vero illustrior evasit ejus festi solemnitas Imolæ in ecclesia cathedrali, quæ S. Cassiani nomine consecrata est, & in urbe, totaque diœcesi, quæ ut peculiari ejus patrocinio ac protectione gloriantur; ita peculiari ipsum prosequuntur Officio, cui Decretum hoc subnexum legitur: Officium hoc S. Cassiani martyris, ecclesiæ & civitatis Immolensis patroni & protectoris, alias a sacra Rituum Congregatione sine Octava approbatum pro ecclesia Brixinensi sub die X Aprilis MDCIV, etiam pro ecclesia Immolensi, ubi martyrii coronam dictus S. Cassianus recepit & ejus corpus requiescit, cum Octava, prout hic annotatur, diligenter iterum de mandato ejusdem sacræ Congregationis recognitum, emendatum, & subscriptum ab illustrissimo & reverendissimo D. Cardinali Bellarmino, eadem sacra Rituum Congregatio approbavit; ut in ecclesia, civitate & diœcesi Immolensi libere & licite recitari possit & valeat, licentiam & facultatem dedit & concessit. Die III Decembris MDCXVI.

A. Mar. Episc. Ostien. Cardin. Gallus.
���Locus ✠ sigilli.
������I. P. Mucantius, Secret. Congreg.

[6] Totum hoc Officium est ex Communi de uno Martyre, [Romæ approbato, an. 1616.] præter Orationem & Lectiones; quarum tres in primo Nocturno leguntur ex Actibus Apostolorum, cap. 17: Cum cognovissent in Thessalonica Judæi &c.; tres autem secundi Nocturni exhibent compendium Actorum S. Cassiani. In tertio Nocturno legitur Homilia S. Athanasii in Euangelium Matthæi, Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Secunda die infra Octavam in secundo Nocturno proponuntur Lectiones ex sermone B. Petri Damiani de S. Cassiano martyre; in tertio continuatur homilia S. Athanasii in idem Euangelium. Ceteri dies impediuntur usque ad Octavam, quæ in primo Nocturno easdem Lectiones habet, quas ipsum festum; in secundo prosecutionem sermonis B. Petri Damiani de S. Cassiano martyre; in tertio homiliam S. Petri Chrysologi in Euangelium Lucæ, Designavit Dominis & alios septuaginta duos.

[7] Utrum hoc idem Officium cum aliis postmodum ecclesiis communicatum fuerit, [Eadem ad alias ecclesias extensa.] ignoramus; suspicio tamen est aliqua de ecclesia Brixinensi in Tyrolensi Comitatu; quippe quæ ipsam Imolensem in Officio ejus proprio & postulando & obtinendo (sed sine Octava) anteverterit; ut liquet ex Decreto jam recitato; quæque Martyrem eumdem non solum ut patronum, sed etiam ut primum episcopum suum atque apostolum agnoscat. Et quidni poposcerit idem ecclesia Comaclensis, vulgo di Comacchio, ad mare Adriaticum sita inter duo ostia Padi fluminis? Certe & illa Cassianum nostrum tutelarem jam olim præsidem veneratur, Ughello teste in Italia sacra tom. 2, ubi de episcopis Comaclensibus agit. Idem de Boiis, seu Bavaris asserit Raderus noster in sua Bavaria sancta, tom. 3, pag. 3; Cassianus autem, inquit, a Boiis semper pro tutelari Divo est cultus, & in metropoli quondam Boiariæ Reginoburgi antiquissimum ejus templum hodieque visitur. Ne quis vero alium quemdam Cassianum intelligat, ibidem solicite nostrum discernit a synonymis. De monasterio S. Cassiani Romano, de quo meminit Aringhus Romæ subterraneæ tom. 2, lib. 4, cap. 17, num. 5, nihil dicimus, cum quia certo non scimus, cujus S. Cassiani fuerit; tum quia jam diu collapsum est. Porro ut cultum Sanctorum promovent imprimis eorum reliquiæ, æquum est de his etiam nonnulla subjungi.

§ II. Corpus ejusdem & reliquiæ.

[Corpus mansit Imolæ in primo sepulcro, vel vicino latibulo,] Sanctissimi Martyris hujus corpus in urbe Corneliensi conditum fuisse, ex Prudentio certa res est. Ibidem illud usque ad medium seculi V permansisse, docet Agnellus (qui seculo IX scribebat Librum suum Pontificalem, seu Vitas pontificum Ravennatum) in Vita S. Petri Chysologi cap. 4; ubi sic habet: Cognovit autem post hæc hic beatissimus Petrus per spiritum finem vitæ suæ. Ivit ad Corneliensem ecclesiam; & ingressus infra basilicam B. Cassiani, obtulit munera, id est, craterem aureum unum, & pateram argenteam alteram, & diademata aurea magna, pretiosissimis gemmis ornata. Hæc omnia a S. Cassiani corpore imbuit. &c. Erat igitur ibi etiam tunc S. Cassiani corpus. De sequentibus usque ad duodecimum seculis nihil opus est afferri; cum nemo disputet, sed perpetua traditione constet, numquam illud loco motum fuisse, nisi cum propter barbarorum incursationes tutioribus latebris tantisper visum est committendum, quoad profanationis direptionisque periculum evanuisset; uti factum narrat Manzonius in Historia episcoporum Imolensium sub Joanne I, anno Christi nongentesimo tertio.

[9] [usque ad seculum 12, quo translatum fuit ex veteri] Quamquam tum quidem videri potest diutius abstrusum paucisque Canonicis notum delituisse; quia Manzonius, etsi deinde in Historia episcoporum Imolensium de corporibus agens Sanctorum urbis protectorum, eos nominatim appellet non semel, ut S. Donatum, S. Petrum Chrysologum, S. Maurelium pag. 96 & 97; numquam inter eos tamen Cassianum exprimit; qui primo loco nominari debuisset, si de ejus ibi etiam corpore fuisset actum. Prima ejus mentio recurrit anno 1198 sub Alberto I episcopo Imolensi pag. 136; ubi narratur compositio litis diuturnæ inter antistitem illum & Canonicos ecclesiæ cathedralis, hac inter alias conditione; Ut (Canonici) corpus Sancti Cassiani JAM DETECTUM traderent episcopo. Unde suspicamur primum, aliorum Sanctorum corpora, quæ eodem, quo corpus S. Cassiani, anno 903 abscondita fuerant, diu detecta fuisse, antequam repertum fuerit corpus Martyris nostri: Deinde hoc inventum fuisse non admodum diu ante (puta anno circiter 1188, quo translatum infra dicetur ex antiqua ad novam basilicam cathedralem;) & inventum quidem tum fuisse a Canonicis tantum; quandoquidem illud hi in sua potestate retinebant, donec episcopo tradere per sententiam coacti sunt. Nimirum tam longæ secretæque retrusionis causæ esse potuerunt, non externa tantummodo, verum etiam domestica Corneliensium inter se bella, quibus inde ab anno 1079 tres Imolæ portiones præcipuæ tam internecinis in se mutuo factionibus exarserunt; ut nisi duarum interitu ac demolitione, civiumque omnium in portionem tertiam (quæ nunc Imolæ nomen sola sustinet) migratione compesci nequaquam potuerint. Vide laudatam Historiam a pag. 70 usque ad pag. 130.

[10] [ad novam ædem cathedralem; ibique per-honorifice collocatum sec. 13;] Indidem intelliges, quæ ratio fuerit novæ cathedralis ecclesiæ ad veteris omnino normam eo, quo nunc visitur, urbis loco sub annum Christi 1187 exædificandæ; ad quam subinde ex pristinis illis sedibus patronorum Imolensium corpora commigrarunt, nihilo minus istic honorifice, quam unde venerant, collocata; & satis quidem sero corpus S. Cassiani; quippe quod Maynardinum episcopum anno demum 1217 in altari, quod ipse tunc consecraverat, in cathedrali collocasse, narrat memorata sæpius Historia Manzonii pag. 159. Ibi porro mansit usque ad annum 1271, ad quem auctor idem de Sinibaldo episcopo sic habet: Anno millesimo ducentesimo septuagesimo primo, die XXIV Octobris cathedralem ecclesiam, decoro ædificio ampliatam ac ornatam, solemniter consecravit, & subter ipsam in inferiori parte, quam majores dixere Confessionem, in ara tunc temporis a se juxta Ecclesiæ ritus sacro Chrismate delibuta corpus S. Cassiani condidit; habita per eum ea die, XXIV scilicet Octobris, homilia; cujus autographum in membrana exaratum, ac nuperrime per me, non sine ejusdem Sancti ope, repertum, in capitulari tabulario servatur: ex qua certo innotuit, eas ibi indubitanter esse S. Cassiani reliquias; ac prædicta basilicæ dedicationis memoria maxime illuxit; ut ex sequenti ejusdem homiliæ initio, eique prænotato titulo liquet, videlicet: “MCCLXXI. Sermo in dedicatione ecclesiæ, sive altaris. Quam terribilis est locus iste! Non est hic aliud, nisi domus Dei & porta cæli. Verba dicta a S. Jacob possunt convenienter adaptari solemnitati hodiernæ, scilicet collocationi corporis beati martyris Cassiani, quæ hodierna die facta fuit in præsenti ecclesia sua”. Hæc ibi.

[11] Opus hoc propter vetustatem sub episcopo Philippo Antonio Gualterio, [sed honorificentius conditum] anno Christi 1704 ineunte, placuit magnificentius instaurari, unaque conditum sub eo thesaurum refodi, dispicique, admotis, quæ conquirere jussus erat Manzonius, pristini status ejus testibus monumentis, ut cum statu præsenti collata, identitatis, ut ita dicam, reliquiarum certam facerent fidem. Res publicis primum commendata precibus die VII Aprilis: postridie, clausis valvis, dissolutum est altare cum subjecto pavimento; quo ad pedes duos depresso, post prægrandes, inquit pag. 406 Manzonius idem cujus hic epitomen damus, avulsos marmoreos lapides ac amotum ingentem ruderum, arenæ, obductæque calcis acervum, arca tandem marmorea detecta est; qua reserata, spectaculum nobis optatissimum, sacrum pignus, occurrit: illud namque esse, plumbea lamina superposita testata est. In ea, etsi duobus locis tantillum exesa, legi poterant hæc: “Anno Domini MCCXVI … (erosa est unitas) tempore Honorii III collocatum est corpus B. Cassiani Imolæ in episcopali sede, & altare consecratum a M. (Maynardino) ejusdem ecclesiæ episcopo, VI … (supple Id. vel Kal.) Septembris”. Ex his præter alia discimus, mutatum non fuisse hunc tumulum, aut ossium in eo situm anno 1271 a Sinibaldo; sed huc, excerpto tantum brachio, ita ut erat, translatum fuisse conditumque ex alio altari, in quo illum anno 1217 Maynardinus locaverat.

[12] Dum interim inventionis hujus lætitiam populo festivus campanarum pulsus annuntiat, [anno 1704:] eximuntur ex invento sepulcro ossa, & a resolutæ tam longo & humido situ thecæ ligneæ fragmentis ac pulvere diligentissime secreta, in paratum ad id loculum reponuntur, una cum nummis, opinor, argenteis, quos ibidem indices ætatis suæ Maynardinus accluserat, æque ac epigraphen jam dictam, & partem fistulæ vitreæ, quæ credita est fragmentum ampullæ, quæ collectum olim Sancti sanguinem continuerit. Post hæc loculus ille conclusus obsignatusque, ad superiorem chorum delatus est, ibique sub ara majore tantisper depositus, donec inferioris sacelli aræque fabrica quatuor non amplius mensium spatio erecta constitit. Tum vero coram lectissimo ordinum omnium consessu recognita denuo solemniter lipsana, & in plumbeum sarcophagum reclusa, postquam triduo venerationi publicæ mansissent exposita, Kalendis Octobris intra marmoream arcam, in altari recens constructo paratam, illata per Canonicos & condita sunt. Rei memoriam servat inscriptio duplex; altera inclusa sarcophago plumbeo, altera tumulo marmoreo apposita.

[13] Prior sic habet:

Sancti martyris Cassiani, [quod gemina]
Sabionensis, seu Brixinensis primi episcopi,
Hujus Corneliensis urbis patroni,
Sacrum corpus
Ex antiquiori cathedrali anno MCLXXXVIII
In hanc illatum,
A Maynardino episcopo primitus
Circa annum MCCXVII collocatum,
Et a Sinibaldo successore anno MCCLXXI
Sub altari a se consecrato positum,
Ut honorificentius imposterum servaretur,
Sacello & ara exornatis,
Philippo Antonio Gualterio, episcopo Imolen.
Apud Galliarum regem Apostolico Nuncio, annuente,
Cathedralis Capitulo instante,
Tota gratulante civitate,
Solemni pompa elevatum
In hoc plumbeo loculo reposuit
Abbas Joseph Guerra, Vicarius Generalis
Anno MDCCIV, Indictione XII, die XXVII
Septembris.

[14] [testatur inscriptio.] Posterior inscriptio talis est:

Clementis XI P. O. M. anno IV,
Philippi Antonii Gualterii, apud Christianissimum
Ludovicum XIV Francorum regem Nuncii Apostolici,
Episcopatus tertio
Venerabile corpus S. Cassiani episcopi & martyris
Ac primarii hujus ecclesiæ patroni
Quinto Kal. Octobris ser. ser. recognitum
Et in hac capsula plumbea reconditum
Abbas Joseph Guerra Vicarius Generalis
Marmoreo in sarcophago solemniter collocavit
Kal. ejusdem Octobris anno salutis MDCCIV
Indictione duodecima.

Hæc de Martyris nostri corpore strictim hic dicta sunto: nam quæ ad illum honorandum, in postrema illa præsertim solennitate, Imolæ excogitata gestaque sint, quam sumptuosa, quam augusta, potest apud Manzonium copiose legi.

[15] [Aliæ ejusdem cum ibidem,] Sunt & aliæ cum ibi, tum alibi ejusdem Sancti reliquiæ: & ibi quidem ejus brachium, quod juxta antiquum Ecclesiæ morem, inquit auctor Historiæ episcoporum Imolensium pag. 234, Sinibaldus episcopus seorsim. a reliquo ejusdem Sancti corpore ad publicam fidelium venerationem servari voluit, quodque seculo XIV Michaël Porcelli intra nobilem thecam argenteam, quæ brachium manumque episcopi benedicentis exprimit, munifica pietate collocandum curavit, prout ibi incisa verba testantur. In honore est insuper apud Imolenses columna, de qua sic idem auctor pag. 75: Anno MLXXXV inventam fuisse tradunt columnam, cui alligatus S. Cassianus, martyrii palmam adeptus est, atque a Morando (tunc episcopo Imolensi) collocatam in sacello, quod deinde Crux S. Cassiani & Crux cooperta fuit appellatum. Addit in Tumulo SS. Projecti & Maurelii illustrato pag. 120: Nunc eodem loco, quarta parte Italici milliarii ab urbe (Bononiam versus) distante, in ecclesia, ab episcopo Rodulpho Paleotto via Æmilia prope locum martyrii exstructa anno MDCXII, religiose asservatur: ad quam in pervigilio celebritatis festivæ ejusdem Sancti sacrum ipsius brachium, utriusque cleri & confratriarum interventu, annuatim solemni supplicatione defertur. Memorat etiam Æmilius Luchinus in Martyrio S. Cassiani, quod anno 1614 eidem Paleotto inscripsit, pag. 37, plurima istic ad sancti Martyris patrocinium confugientibus beneficia conferri, idque constare ex anathematis ibidem appensis.

[16] [tum alibi reliquiæ.] Tillemontius Monument. ecclesiast. tom. 5, pag. 532 Cassiani hujus reliquias fuisse censet eas, quibus S. Ennodius, episcopus Ticinensis, Dictione 4 usum fuisse circa initia seculi VI Maximum, decessorem suum, significat in dedicatione cujusdam ecclesiæ, quam notat ibidem Sirmondus noster SS. Joannis Baptistæ, Antonini, & Cassiani titulo fuisse tam ab illo consecratam. Ejusdem hujus Martyris caput servari credidisse videtur Saussayus in Supplemento Martyrologii sui pag. 1157; cum ibi ad diem XIII Aug. hæc retulit: Tolosæ, veneratio capitum gloriosorum Christi martyrum Hippolyti & Cassiani. Gelenius quoque ad cumdem diem in Fastis Coloniæ Agrippinensis pag. 713 meminit Trium Sanctorum, qui Cassiani nomine usi sunt; quorum reliquiæ in diversis ecclesiis conservantur: sed assertionem adeo vagam discutere non vacat. Aliquid Cassiani cujusdam martyris in Hierogazophylacio Belgico apud Atrebates assignat Rayssius pag. 304; sed hujus, an alterius, non explicat. In Lipsanologio ecclesiæ Scorialensis in Hispania notatur Cassianus M. XIII Aug., & additur: Pars ossis cum sua pelle, longi digitis quatuor, lati tribus. Nostri certissime Cassiani reliquiæ sunt, quas anno 1660 Pisauri in Italia sub finem Novembris in ecclesia quondam cathedrali, tunc autem parœciali, S. Cassiani venerati sunt Henschenius noster & Papebrochius una cum reliquiis S. Petri Chrysologi; siquidem ambarum instrumenta authentica ipsimet in loco viderunt; ut in Itinerario Ms. notarunt. Nihilo magis dubitandum de Brixinensibus & Comaclensibus; utpote in postrema solennitate jam descripta anno 1704 ex Imolensis ecclesiæ thesauro, tunc aperto, cum legitimo omnium consensu, impetratis, ut in Historia sua tradit Manzonius pag. 414. De ceteris, siquæ sunt alibi, nec opus hic est plura, nec satis opportunum exquirere.

§ III. Ejusdem Acta vetera; recentiorum discussio.

[17] [Post Acta primigenia olim deperdita] Acta S. Cassiani martyris Corneliensis diu conscripta fuisse & conservata ante seculum V, manifeste tunc Prudentio, depictum ejus in tabula martyrium contemplanti, asseruit ejusdem ecclesiæ apud Forum Cornelii custos, cum dixit:

            Quod prospicis, hospes,
      Non est inanis aut anilis fabula:
Historiam pictura refert, quæ tradita libris,
      Veram vetusti temporis monstrat fidem.

Sed jam libri illi plurimis a seculis perierunt, nec aliud quidquam eorum jam dudum superest, quam quod ex illis jam dictus ædituus narravit Prudentio; Prudentius autem eleganti carmine posteritati transcripsit lib. Περὶ στεπάνων, Hymn. 9: quod quidem ipsum tanti factum est postea; ut illud, quia ex Prudentii ligato ac poetico stilo non satis commode poterat a simplice atque illitterato vulgo intelligi, ex hoc in popularem & solutum sermonem converso vulgarit anonymus quispiam, venerabili Beda senior, dignusque ei visus, quem ipsemet in Vita S. Felicis, presbyteri Nolani, ex S. Paulini carmine in orationem humilem planamque redigenda ob plurimorum utilitatem imitaretur. Adi Bedam in Prologo ad Vitam illam apud nos Januarii tom. 1, pag. 943.

[18] Hoc viri tanti de veteris istius interpretis lucubratione judicium ac testimonium pene nos adduxerat, [maxima semper fuit auctoritas eorum,] ut hic illam Hymno Prudentiano subjectam recuderemus; sed re maturius expensa, satius visum est eam prætermittere: aliud est enim institutum nostrum, aliud istius interpretis. Ille simplicibus tantum operam suam impendit; nos fere tantum litteratis, qui ad fontes unice anhelant, præsertim illustratos; rivos autem, qualis est ista interpretatio, cujus omnis auctoritas uno illo Carmine nititur, plerumque negligunt: ut colligere etiam licuit ex Actorum compendiis § 1 datis: neque enim ibi quod exhibet S. Gregorius Turonensis num. 3, neque quod num. 4 Ado, neque quæ alii Martyrologi ibidem citati de Sancti hujus martyrio narrant; stilum sapiunt interpretis anonymi, neque hujus ibi quisquam facit mentionem; sed solius Prudentii. Accedit hoc insuper, quod multo purior ad nos usque venerit Hymnus ille, quam ejus interpretatio, sive edita apud Surium & Mombritium, sive manuscripta, saltem in quinque per nos collatis exemplaribus.

[19] [quæ scripsit Prudentius;] Solus igitur Hymnus ille Commentario nostro subnectetur; utpote quo Acta Martyris hujus nitidissime comprehensa, tam constantem tot retro seculis auctoritatem apud omnes ad hunc usque diem obtinuerint; ut neminem legere meminerimus, qui eorum, quidquam hactenus revocarit in dubium; neminem, cujus quidem perspecta sit ætas, qui rebus ibi narratis aliquid sit ausus adjicere ante seculum XIV satis adultum; quo Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 7, cap. 58 nova quædam, paucula tamen, de S. Cassiani nostri episcopatu Brixinensi & secuta dein ad Cornelienses peregrinatione palam cœpit adstruere. Sed enim hæc ab aliquot modernis criticis non imperitis vel propterea reprobantur, quod a Prudentio tradita non sint, ad quem solum omnes Martyris ejusdem præcones utcumque veteres attemperarint elogia sua, ne excepto quidem S. Petro Damiani in luculento, quem seculo demum XI de S. Cassiani martyrio scripsit, Sermone, apud Constantinum Caietanum in Operum illius editione Romana tomi secundi quadragesimo.

[20] [Alia recentiorum asserta discutiuntur] Nos istiusmodi auctaria non pauca quia nec firmare satis possumus, nec falsi omnia certis argumentis convincere, ne nullum iis locum demus, hinc jam illa cum suis quæque momentis collecta, eruditi ac pii lectoris arbitrio æstimanda subjicimus. Atque ut a natalibus faciamus initium; sunt, qui hunc Martyrem patria Brixiensem fecerint, Fabricio teste apud Raderum in S. Cassiano Bavariæ sanctæ volum. 3, pag. 4; sed hoc natum censet Raderus ex errore, quo illi Brixinam Tyrolensem, ubi episcopum eum fuisse scribit Equilinus, cum Brixia Italica oscitanter confuderint. Acta Sancti nostri Mss., quæ habemus ex bibliotheca Oratorii Romani (quæque ideo putamus eadem esse quæ hoc die in Annotationibus ad Martyrologium Rom. habuisse se memorat Baronius) Brixinensem hoc exordio statuunt: Cassianus Brixina, quod est in Germania oppidum, nobilibus ac Christianis parentibus oriundus,… patriæ suæ episcopus electus, &c. Sed hæc Acta recentia sunt & auctoris admodum ignorantis rerum antiquarum: novitatem indicant quæ de columna S. Cassiani, quam supra num. 15, primum inventam & sacello inclusam fuisse diximus anno Christi 1085, ibi leguntur in hæc verba: Quæ usque in hodiernum diem Via Flaminia prope mœnia civitatis sub cellula adservata, indigenis summa est [in] veneratione. Ignorantiam auctoris indidem intelligis; Brixinam enim episcopalem ponit ætate S. Cassiani; quæ talis primum esse cœpit seculo X. Deinde Viam Flaminiam, quæ Roma tantum Ariminum usque pertigit, confundit cum Via Æmilia, ad quam situm fuit Forum Cornelii (quod idem miramur in Lectionibus de Sancto propriis tam Brixinensibus, quam Imolensibus non fuisse correctum.) Vide ergo, qua fide digna sint Acta istiusmodi.

[21] Manzonius in Præludio ad Historiam episcoporum Imolensium per conjecturam ex nomine Cassiani ductam asserit, [de Sancti natalibus:] natione Italum atque origine Romanum fuisse S. Cassianum, ex nobilissimo stipite familiæ Cassiæ, patritiæ inter Romanas, progenitum. Verum alia est hominis persæpe, alia nominis origo; & potest hoc, ante sexcentos annos Romæ exortum & clarum, per universum Romanum imperium diu quilibet ubivis gentium vel accepisse vel assumpsisse ante æram Christianam, etsi Italiam, Romam, gentem Cassiam numquam viderit. Et vero quis omnes Cassianos antiquos, omnes Cornelios, omnes Hercules, Annibales &c. inde ortos fingat, unde ducta gerunt nomina? Recte ergo, nostra quidem sententia Raderus de Cassiani nomine fatetur, Italicum potius, quam Germanicum esse; at de ipso S. Cassiano, Ego, inquit, sicut de parentibus ejus nihil habeo certi dicere; ita nec de patria (de qua potissimum hoc loco quæritur) possum affirmare, Italusne, an Germanus; Noricus, an Romanus fuerit. De anno Martyris natali, ejusque in litteris educatione nihil afferimus; quia pendet a sequentibus; ab officiis nempe, quæ gessisse dicitur adultus, & anno martyrii.

[22] Gravior est quæstio, num fuerit episcopus aliquando Sabionensis, [de episcopatu ejus Sabionensi quem alii negant;] antequam accesserit Forum Cornelii: hoc enim negant modo nonnulli; plures aiunt. Est autem, imo fuit, Sabio, aliis Sabiona, Sabona &c., vernacule Seben, oppidum in moderno Comitatu Tyrolensi ad Eisacum fluvium, Brixina meridiem versus decem fere millibus passuum distans. Suos olim habuit episcopos, usque ad seculum, ut jam diximus, decimum; quando, relicta Sabiona, Brixinam transtulere sedem, a qua episcopi Brixinenses nuncupari continuo cœperunt, antiquato Sabionensium titulo. Adi Hundium cum Gewoldi additionibus in Metropoli tom. 1. a pag. 439. Jam qui negant, ibi episcopum fuisse Martyrem nostrum, eodem argumento contendunt, illum nec ibi nec alibi, nec omnino umquam hunc ordinem attigisse; quia videlicet nec Prudentius, nec hujus antiquus interpres, neque S. Ennodius, neque S. Gregorius Turonensis, neque S. Petrus Damiani neque scriptor ullus hisce aut prior, aut æqualis aut suppar, qui quidem innotuerit hactenus, neque ulla Martyrologia (quæ alioqui dignitatis episcopalis titulum ubique solent exprimere) ac ne recentissimum quidem Romanum, S. Cassianum nostrum ullo prorsus indicio faciunt episcopum. Quod ait Raderus pag. 15, Prudentium ea tantum scripsisse, quæ didicerat ab ædituo Corneliensi; ædituum autem illum, utpote hominem illitteratum, nihil docere potuisse amplius, quam quod exhibebat apposita tumulo pictura; hoc, inquam, non satisfacit: primo quia remere ædituus sive ostiarius ille tam illitteratus fingitur, ut ne legere quidem noverit, cum esset clericus ordinatus; ut colligitur ex epistola S. Cornelii PP. apud Thomassinum de Ecclesiæ disciplina tom. 1, lib. 2, cap. 30, num. 9. Deinde cur ædituus ille appellasset Acta scripta (supra num. 17,) si non legisset? Præterea, pictura illa certe non exhibebat verba, quibus pueri Magistrum impetierant: unde ergo illa novit ædituus? Postremo, non solus Prudentius ignoravit episcopatum ejus; sed & alii post eum omnes, etiam B. Notkerus, qui Martyrologium suum scripsit circa finem seculi IX in cœnobio S. Galli apud Helvetos, non utique Sabiona Brixinave tam remotos. Quæritur ergo, rem tot locis, tot seculis ignoratam unde probent, qui asserunt.

[23] [alii asserunt.] Baronius hoc die in Annot. ad Martyrolog. Rom. eam tuetur ex Actis Sancti Mss. quæ habuit: Ex quibus, inquit, illud etiam compertum habetur, hunc ipsum Cassianum fuisse episcopum Brixiensem (errore, opinor, typographico, pro Brixinensem;) indeque pulsum, Romam venturum, Imolæ consedisse, ibique ludum litterarium aperuisse, ac tandem martyrium consummasse. Hæc fere eadem habet Petrus in Catalogo lib. 7, cap. 58. Reponi potest, utramque illam auctoritatem nimis esse recentem, ut valere debeat ad firmanda per se solam seculo IV gesta: de Petri Equilini ætate dictum supra num. 19, de Actorum illorum ætate, num. seq. Deinde utrobique dicitur Cassianus fuisse pontifex civitatis Brixinensis; quod falsum esse fatebuntur ipsi nunc Brixinenses. Hundius loco citato pro eadem opinione profert Catalogum episcoporum Sabionensium, nunc Brixinensium, in quo primum locum obtinet S. Cassianus: præterea versus quatuor, rei, ut addit, non arti accommodatos; quos innuere videtur ex vetustissimo quodam manuscripto libro a se fuisse expromptos in hæc verba:

Vox Patris almivoma * Christum docet in Sabiona.
Immola crucifixum * graphiis sic immolat ipsum:
Nam quem Sabiona primum prædicatorem recepit,
Hunc Immola diris vulneribus Christi martyrem fecit.

Sed neque his acquiescet omnino, qui apud Hundium ipsum adverterit incertam Catalogi istius antiquitatem; tum etiam, quam fuerint manca & parum integra monumenta, seu laciniæ, ex quibus tandem seculo XVI collectus prodiit. Tetrastichon carmen nemo forte seculo decimo tertio credet antiquius, cum rhythmus videatur Leoninus. Manzonius, ejusdem sententiæ propugnator, adjungit primo traditionem utriusque ecclesiæ Imolensis ac Brixinensis. Sed hujus antiquitatem requirimus. Secundo, imaginem Cassiani infulati in absida Imolensis cathedralis a quingentis fere annis depictam. Verum quingenti anni retro ducti ab anno 1719, quo scripsit Manzonius, an sufficiunt ad rei tam antiquæ testimonium? Deinde potest hæc imago picta fuisse tempore chronographi Ughelliani, de quo infra, & significare episcopatum Sancti Corneliensem, quem Chronographus ille solum adstruit, quemque Manzonius omnino rejicit. Addit hic tertio ac postremo auctoritatem Officii ejus proprii, pro ecclesiis tam Brixinensi, quam Imolensi concessi; verum hanc oppido debilitat concessionis tempus, a nobis assignatum supra num. 5. Ceterum hujus assertionis fundamenta firmiora non vidimus.

[24] [Sed forte duo SS. Cassiani MM. hic distinguendi;] Quatuor priora legerat sine dubio Adamus Walasserus, antequam Martyrologio suo Germanico, opera venerabilis Petri Canisii nostri primum correcto, tum edito anno 1562; iterum deinde novis curis emendato recusoque Ingolstadii anno 1573, ultimam adhibuit manum ibidem anno 1599. Audi tamen, iis quam timide assentiatur ad hunc diem, cum S. Cassiani martyris elogio apud veteres Martyrologos usitato, hoc est, absque ulla nota dignitatis ejus episcopalis, subjungit observatiunculam suam, quam Latine sic vertimus: Putatur Cassianus hic Brixinæ natus, & Sabionensis antistes fuisse, qui habitu peregrini inde Imolam adierit in Italia; ubi scholam aperuerit, Christumque prædicaverit. (Quid meticulosius? Non enim audet edicere, opinionem se illam adoptare pro verisimili, nedum pro vera. Sed accipe etiam quod sequitur:) Corpus ejus quiescit Brixinæ in ecclesia cathedrali, cujus est patronus. Eadem omnia verbis totidem ediderat anno 1573: nam primam ejus editionem non habemus. Quid hoc est autem? An hoc opus, in Bavaria vulgatum, non viderint Brixinenses, saltem totis 26 annis, qui inter secundam ac tertiam impressionem intercessere? Quis id credat? Si viderint autem, cum nihil sciantur opposuisse, an non probasse censendi sunt; atque adeo agnovisse, S. Cassiani corpus apud se conservari? Atqui non erat illud corpus S. Cassiani Imolensis, ut patet ex paragrapho præcedente; neque pars illius notabilis: nam si talem habuissent, non denuo legatione solenni anno 1704 Imolæ postulassent; uti narrat Historia Manzonii pag. 414. An non igitur hic sicut apparent duo corpora diversa; ita duos indicari SS. Cassianos licebit suspicari, quorum alter Sabionæ conditus primum, dein Brixinæ semper manserit; alter Imolæ passus fuerit ac perpetuo servatus; & quorum olim confusa fuerint Acta, non corpora? Nihil decidimus.

[25] Hoc certum videtur, quod alicujus S. Cassiani M. nomine (non utique sine ejusdem reliquiis) dedicatæ fuerint olim ecclesiæ cathedrales tam Sabionensis, [quorum alter Sabionæ fuerit apostolus.] quam posterior Brixinensis: hoc enim de prima diserte traditur in diplomate Ludovici IV anni 909 apud citatum Hundium, seu potius Gewoldum, pag. 469: de secunda, in diplomate Conradi II imperatoris anni 1027, ibidem pag. 472. Merianus quoque in descriptione Comitatus Tyrolensis paginæ 138 dirutæ Sabionæ ectypum subjungens, ejusdem S. Cassiani M. perantiquum istic monumentum exhibet num. 2, turrim videlicet, quæ ejus olim carcer fuisse memoratur. Exhibet & Virginis Matris ædiculam, qualem aiunt ibi eumdem Sanctum condidisse, num. 6; sed non annotat, eademne illa credatur; an alia recentior. Sed redeamus ad S. Cassianum M. certo Corneliensem, cujus antiquissimum hoc die cultum probavimus.

[Annotata]

* al. altisona

* al. confixum

§ IV. Continuatio ejusdem discussionis.

[Unde Sanctus venerit ad Cornelienses:] Apud Forum Syllæ seu Cornelii vixisse Sanctum Cassianum, nemo nunc est qui disputet; at unde istuc advenerit, nec Prudentius, nec alii, quorum satis tuta videatur auctoritas, indicarunt. Recentiores tamen iidem, qui episcopatum ejus vel Sabionensem, vel Brixinensem adstruunt, inde eum ad Cornelienses advenisse volunt; quibus adde Chronographum Imolensem anonymum, ac, Tillemontio hic satis æquo judice, insigniter fabulosum, quem ex archivo Vaticano erutum episcopis Imolensibus præfigit Ughellus: is enim quamvis Martyrem nostrum Brixinæ antistitem fuisse, nequaquam significet (in quo ab Ughello ipso deseritur;) inde tamen ipsum etiam arcessit ad Forosyllanos: sed modo a ceteris diverso: nam alii a paganis expulsum & exsulem venisse narrant; iste vero, ex carcere divinitus liberatum ac fugitivum; idque sub Valente imperatore, quem Christianorum persecutorem facit; cum sensatus nemo S. Cassianum Juliano Apostatæ superstitem adhuc finxerit; & antiquitatis peritissimi multo faciant seniorem.

[27] [an episcopus eorum fuerit:] Idem ille affirmat, adeo gratum Foro Cornelii accidisse Hospitis hujus adventum, ut civium studio sit effectum, ut ad pontificiam hujus urbis infulam exemplari bonitate perduceretur. Nec abludere videntur apud Ferrarium ad hunc diem epigramma, nescio cujus, obscurum pag. 509, & hymnus pag. 510 Cassiano Tudertino perperam subjunctus; nisi quod in his episcopatus Martyri nostro Brixinensis adscribitur ante Forocorneliensem. Verum de hoc ultimo ceteri silent. Imo Manzonius in laudato Præludio pag. XXXVI; Potissime vero erroneum est, inquit, S. Cassianum fuisse episcopum Corneliensem, ut quidam scripsit anonymus: id enim nec ecclesiastici Annales referunt, nec ullus probatus auctor asseruit. Pergit porro ibidem chronographus Ughellianus describere subsecuta Sancti apud Cornelienses gesta, ipsumque diu posterius martyrium; sed ea fabulis tam putidis, tam apertis ornat, ut pudeat exscribere; quandoquidem non sanæ tantummodo chronologiæ, sed & notissimis adversantur historiis. Accipe illa potius ex Officio ejus proprio Brixinensis atque Imolensis ecclesiarum:

[28] [quid apud eos egerit,] Cum autem ad Forum Cornelii (quod nunc Immola dicitur) pervenisset, eum populum idolorum cultui deditum videns, ibi divino consilio veram Christianæ religionis fidem disseminare cogitavit; atque ut id facilius præstare posset, grammaticam humanasque litteras pueros docere cœpit, quibus cum profanos libros explicare contingeret, inanem simulacrorum cultum esse rationibus demonstrans, fidei capita illis proponebat, atque in Christiana religione teneram ætatem excolens, verbum Dei disseminabat. Quod cum per eam urbem divulgaretur, tamquam novæ religionis auctor apud urbis præfectum accusatur; a quo interrogatus, quam profiteretur artem, respondit, se Jesum Christum, totius mundi salutis auctorem ignorantibus prædicare. Cumque ab eo proposito præfectus eum nullo modo abducere posset; novum & crudele martyrii genus excogitans, Cassianum discipulorum arbitrio, quibus docendo exosus factus fuerat, excruciandum & occidendum tradi imperat.

[29] [quid passus sit,] Impii vero discipuli in Magistrum, a quo vitæ præcepta acceperant, incitati, illum columnæ marmoreæ (quæ adhuc via Flaminia, in sacello, quod nunc parochialis extat ecclesia, prope urbem colitur) alligatum furentes invadunt, tabellisque & ferreis stylis sacrum ejus corpus undique contundunt ac lacerant. Quorum vulneribus diu confossus & crudeliter excarnificatus, invictum Deo spiritum reddidit, Idibus Augusti. Hæc ibi, tanto propiora vero, quanto ad Prudentium accedunt magis, quam vel ad Acta Baronii Mss., vel ad editum ab Ughello chronicon, vel ad aliud Philippi Saxi, quod laudat & sequitur in Martyrio S. Cassiani P. Æmilius Luchinus. An tamen illa ipsa Hymno Prudentiano satis per omnia consonent, mox apparebit, cum illum proferemus, postquam de martyrii tempore nonnulla interjecerimus.

[30] [& quando;] De tempore martyrii ejus plures olim opiniones fuere; sed illa ceteras fere oppressit seculo XVI, quæ passum asserebat Cassianum sub Juliano Apostata, paulo post legem adversus professores Christianos ab hoc in Oriente datam, Mamertino & Nevitta Coss., anno Christi 362, XV Kal. Julias; acceptam vero Kalendis Augusti Spoleti in Umbria, & subinde per Occidentis provincias promulgatam, de qua fuse legi potest Baronius ad eumdem annum. Verum hanc ipsam opinionem præterito seculo sic præter alios impugnavit vir doctissimus Antonius Crosinus, Vicarius Brixinensis; ut jam apud eruditos exstincta videri posset, nisi eam anno 1719 clarissimus Manzonius in Historiæ suæ Præludio tam operose suscitasset. Ita nunc duo supersunt hujus controversiæ capita: primum eorum, qui Martyris hujus agonem referri volunt ad annum Christi 362; alterum eorum, qui illum ante Constantini Magni imperium accidisse contendunt: nam de die martyrii aut depositionis XIII Augusti convenit inter omnes. Videamus utriusque capitis fundamenta.

[31] Qui primum tuetur Manzonius, hæc potissimum pro se affert. [an sub Juliano Apostata,] Primo; S. Cassianus fuit episcopus Sabionensis; Sabiona autem episcopali cathedra decorata non fuit, nisi post annum Christi 320: non igitur martyrium subiit ante imperium Constantini. Secundo; sub Juliano cecidisse hunc Martyrem, diuturna cum Brixinensis tum Imolensis ecclesiarum traditio est, cui sese auctores seculi XVI nec pauci neque ignobiles accommodarunt. Tertio; Prudentius ejus martyrium describens, de schola ejus meminit his verbis:

Extrahitur cœtu e medio Moderator alumni
Gregis, quod aris supplicare spreverat.

Videtur ergo innuere apprehensionis ejus causam duplicem, Juliani solius edicto respondentem; quod nimirum aris, sive idolis, supplicare spreverat; & interea pueros doceret moderator alumni gregis. Nobis hæc parum firma videntur; cum responderi possit ad primum, dubitari nunc plurimum, an fuerit episcopus umquam Sabionensis; deinde Sabionensis ecclesiæ primordia esse prorsus obscura ignotaque, quod vel ex Hundio liquet. Ad secundum; traditionem ecclesiarum illarum de nece S. Cassiani sub Juliano diuturnam dici quidem, at non probari: ignoratam illam certe fuisse vel rejectam ab Imolensi scriptore non valde antiquo Chronici, quod supra Ughellianum appellavimus; imo vero reprobatam tacite fuisse jussu Congregationis Romanæ anno 1616, in Officio seu Legenda Sancti propria pro ecclesia Imolensi, expunctis his verbis, Juliano Apostata imperatore, quæ relicta fuerant in eadem Legenda pro Brixinensibus approbata anno 1604, & quæ Ferrarius Legendæ Imolensi perperam adscribit. Ad tertium; unicam tantum apprehensionis causam fuisse quod aris supplicare spreverat, manifestum fieri ex versu Prudentii sequente, ubi dicitur præfectus, qui illum apprehendi jusserat, nondum tum scivisse, quam artem Sanctus profiteretur; sed hoc tantum, quod aris supplicare spreverat.

[32] Pro altero capite ne multa congeramus, videntur hæc duo sufficere: [an potius multo anterius.] primum, quod Prudentio teste, ceciderit Cassianus in persecutione sæva & generali Christianorum, hoc expressa disticho,

Ecce, fidem quatiens tempestas sæva premebat
      Plebem dicatam Christianæ gloriæ;

talis autem nulla fuit in Italia sub Juliano, nulla post initia Constantini. Secundum ex eodem Prudentio sumitur, ubi narrat, sibi Cassiani effigiem aspectanti respondisse consultum ædituum:

            Quod prospicis, hospes,
Non est inanis aut anilis fabula.
      Historiam pictura refert, quæ tradita libris
Veram VETUSTI TEMPORIS monstrat fidem.

Historiam hic vides martyrii ejus nuncupari historiam vetusti temporis initio seculi V, hoc est, annis vix amplius quadraginta post interitum Juliani. An sic, amabo potuisset appellari, si sub Juliano contigisset? Non mihi quidem apparet; non aliis nunc passim omnibus, qui argumentum hoc attigerunt; ex quibus Tillemontius tom. 5 Monumentorum ecclesiast. pag. 794 ait, certum esse, quod hoc non congruat cum Prudentio, qui facit Sanctum hunc multo antiquiorem, quam se, qui tamen annis circiter tredecim ante Juliani imperium natus erat. At quanto antiquiorem? Multo; nihil amplius nec ipse audet, nec alii definire. Crosino tamen credibile videtur, quod apud Georgium Braunum legit, S. Cassianum occubuisse sub Diocletiano; quod sicut inficiari non debemus; ita non possumus confirmare. Viguit tum certe, si umquam, atrocissima violentia cogentium Christianos quoslibet sacrilegis idolorum aris supplicare; uti docet Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 15.

ACTA
Auctore Aurelio Prudentio Clemente, libro Περὶ στεφάνων, Hymn. IX. Ex codicibus nostris membraneis & vetustissimis ✠ Ms. 63 & ✠ Ms. 66.

Cassianus M. Imolensis (S.)

BHL Number: 1625

EX MS.

[Prudentius ad S. Cassiani tumulum] Sylla forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem
      Vocant ab ipso conditoris nomine.
Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma a,
      Spes est oborta, prosperum Christum fore:
Stratus humi, tumulo advolvebar, quem sacer ornat
      Martyr dicato Cassianus corpore.
Dum lacrymans mecum reputo mea vulnera *, & omnes
      Vitæ labores, ac dolorum acumina,
Erexi ad cælum faciem: stetit obvia contra
      Fucis colorum * picta imago Martyris,
Plagas mille gerens, totos lacerata per artus,
      Ruptam minutis præferens punctis cutem.
Innumeri circum pueri (miserabile visu!)
      Confossa parvis membra figebant stilis,
Unde *, pugillares soliti percurrere ceras b,
      Scholare murmur adnotantes scripserant.

[2]

Ædituus consultus, ait: Quod prospicis, hospes,
      Non est inanis aut anilis fabula: [discit, eum pueros docuisse scribere;]
Historiam pictura refert; quæ tradita libris,
      Veram vetusti temporis monstrat fidem.
Præfuerat studiis puerilibus, & grege multo
      Septus, magister litterarum sederat,
Verba notis brevibus c comprendere cuncta peritus,
      Raptimque punctis dicta præpetibus sequi.
Aspera non numquam præcepta & tristia visa
      Impube vulgus moverant ira & metu:
Doctor amarus enim discenti semper ephebo,
      Nec dulcis ulli disciplina infantiæ est.
Ecce, fidem quatiens tempestas sæva premebat
      Plebem dicatam Christianæ gloriæ:
Extrahitur cœtu e medio moderator alumni
      Gregis, quod aris supplicare spreverat.

[3]

Pœnarum artifici quærenti, quod genus artis
      Vir nosset, alto tam rebellis spiritu, [exorta vero persecutione, damnatum fuisse,]
Respondent: Agmen tenerum ac puerile gubernat,
      Fictis notare verba signis imbuens.
Ducite, conclamat, captivum, ducite, & ultro
      Donetur ipsis verberator parvulis:
Ut libet illudant, lacerent impune, manusque
      Tinguant * magistri feriatas d sanguine.
Ludum discipulis, volupe est, ut præbeat ipse
      Doctor severus, quos nimis coërcuit.
Vincitur post terga manus, spoliatus amictu,
      Adest acutis agmen armatum stilis.
Quantum quisque odii tacita conceperat ira,
      Effundit ardens felle tandem libero.
Conjiciunt alii fragiles, inque ora tabellas
      Frangunt: relisa fronte lignum dissilit:
Buxa e crepant cerata, genis impacta cruentis,
      Rubetque ab ictu curva tumens pagina f.

[4]

Inde alii stimulos & acumina ferrea vibrant,
      Qua parte aratis cera sulcis scribitur, [ad horum ipsorum stilis ac tabulis,]
Et qua secti apices abolentur, & æquoris hirti
      Rursus nitescens innovatur area:
Hinc foditur Christi Confessor, & inde secatur:
      Pars viscus intrat molle, pars scindit cutem g.
Omnia membra manus pariter fixere ducentæ,
      Totidemque guttæ vulnerum stillant simul.
Major tortor erat, qui summa pupugerat h, infans,
      Quam qui profunda perforarat viscera:
Ille levis, quoniam percussor morte negata
      Sævire solis scit dolorum spiculis;
Hic quanto interius vitalia condita pulsat,
      Plus dat medelæ, dum necem prope applicat.
Este, precor, fortes, & vincite viribus annos:
      Quod defit ævo, suppleat crudelitas.
Sed male conatus tener infirmusque laborat:
      Tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex.

[5]

Quid gemis? exclamat quidam: tute ipse magister
      Istud dedisti ferrum, & armasti manus. [inter atrocissima convitia, pereundum:]
Reddimus, ecce, tibi tam millia multa notarum,
      Quam stando, flendo, te docente, excepimus.
Non potes irasci, quod scribimus: ipse jubebas,
      Numquam quietum dextera ut ferret stilum.
Non petimus, toties te præceptore negatas,
      Amare doctor, jam scholarum ferias.
Pangere puncta libet, sulcisque intexere sulcos,
      Flexas catenis impedire virgulas i.
Emendes licet inspectos longo ordine versus,
      Mendosa forte si quid erravit manus.
Exerce imperium: jus est tibi plectere culpam,
      Si quis tuorum te notavit segnius.
Talia ludebant pueri per membra Magistri:
      Nec longa fessum pœna solvebat Virum.
Tandem luctantis k miseratus ab æthere Christus,
      Jubet resolvi pectoris ligamina:
Difficilesque moras animæ ac retinacula vitæ
      Relaxat, artas & latebras expedit.
Sanguis ab interno venarum fonte patentes
      Vias secutus, deserit præcordia,
Totque foraminibus penetrati corporis exit
      Fibrarum anhelans ille vitalis calor.

[6]

Hæc sunt, quæ liquidis expressa coloribus, hospes,
      Miraris: ista est Cassiani gloria.
Suggere, si quod habes justum vel amabile votum, [nunc autem apud Deum valere meritis & patrocinio.]
      Spes siqua tibi est, si quid intus æstuas.
Audit, crede, preces Martyr prosperrimus omnes,
      Ratasque reddit, quas videt probabiles.
Pareo, complector tumulum, lacrymas quoque fundo,
      Altar tepescit ore, saxum pectore.
Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris:
      Tunc quod petebam; quod timebam, murmuro:
Et post terga domum dubia sub sorte relictam,
      Et spem futuri forte nutantem boni l.
Audior, Urbem adeo, dextris successibus utor,
      Domum revertor, Cassianum prædico.

ANNOTATA.

a Tillemontius, qui Vitam Prudentii illustrat in Monumentis pro historia ecclesiastica tom. 10, a pag. 560 ad 566, iter hoc ejus ex Hispania Romam refert ad annum Christi circiter 407.

b Ceras appellat poëta tabulas oblitas cera, per quam olim stilum ducentes, sulcando litteras efformabant: easdem etiam adjective pugillares vocat a pugno seu pugillo, quo circumferri solebant assidue, ut semper in promptu essent, tamquam ἐγχειρίδια, seu manualia.

c Istiusmodi notas breves, quas vulgo nunc abbreviationes appellant, apud Romanos usitatissimas fuisse, nemo nescit. Has qui callebant, incredibili compendio & celeritate fluentem orationem in tabulas redigebant. Adi de his grammaticum vetustissimum Marcum Valerium Probum & alios Lugduni Batavorum editos anno 1599. De iisdem apud Græcos usurpatis agit in Palæographia Græca D. Bernardus Montfaucon a pag. 351.

d Feriatas: feriabantur enim, seu cessabant ab exercitiis scholasticis discipulorum manus, capto Magistro.

e Buxa, pro tabulis ex buxo lævigato confectis.

f Cod. ✠ Ms. 66: curta tumens. Et locus perquam obscurus est in singulis propemodum exemplaribus aliter atque aliter tortus. Heinsius edere maluit: curta & umens; Ruinartius & alii: Curta & humens pagina. Sic certe curta referripotest ad crepant; humens vero ad cruentis.

g Hinc satis quisque intelligit, alterius formæ stilos hos fuisse, quam illum quem exhibet citatus Montfauconius pag. 21, quique ex altera parte acuminatus est, ex altera ad modum dentis ad aream complanandam obtusus; sed absque ulla acie ad secandum idonea, qualem hic describit Prudentius.

h Secundam syllabam ex brevi longam hic fecit necessitas.

i Nimirum inter notas veterum breves aliquæ variis flexibus implicabantur.

k Genitivum verbo miserari junctum nondum alibi legi.

l Nempe commendabat ibi Martyri & familiam in Hispania relictam ac valde solicitam de suo discessu; a cujus eventu scilicet ejus fortuna pendebat; & ipsum eventum illum adhuc satis dubium, qualis Romæ apud imperatorem futurus esset, prosper, an infelix.

* i. e. peccata

* i. e. variis coloribus

* i. e. quibus

* pro tingant

DE S. CASSIANO EPISC. MARTYRE
TUDERTI IN UMBRIA.

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cassianus ep. M. Tudertinus (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ejus & reliquiæ.

Omnibus omnino Martyrologis ignotus fuit hic sanctus Martyr ante reformationem Martyrologii Romani, [Annuntiatur hoc die in Martyrologio Rom.;] in quo sic ad hunc diem XIII Augusti refertur: Tuderti, sancti Cassiani episcopi & martyris sub Diocletiano imperatore. Imo vero neque in ipso illo Romano locum semper habuit; ut patet ex editione Plantiniana anni 1586; ubi nondum legitur. Quid causæ fuerit, cur paulo post inserta sit ejus annuntiatio modo recitata, innuere videtur in Annotatis ad illam Baronius; ubi hæc habet: Accepimus ejus Acta ab ecclesia Tudertina, quorum est exordium proœmii: “Hortaris me, venerande pater Bassiane”, &c. Passus habetur in persecutione Diocletiani sub Venustiano consulari. Nam qualiacumque sint Acta illa (quod infra discutietur,) satis tamen antiqua sunt, ut veterem hujus Episcopi & Martyris in ecclesia Tudertina cultum suadeant; maxime si iis olim hæc usa fuerit in Officio suo; quod manifeste indicat Ludovicus Jacobillus in Vitis Sanctorum Umbriæ ad hunc diem, tom. 2, a pag. 114; ubi hæc Acta identidem citans, appellat Lectiones antiquas Mss. Tudertinas, vel in episcopatu Tudertino.

[2] Et vero non desunt etiam alia & prisci & publici & continuati semper cultus ejus argumenta, [sed cultus ejus multo est antiquior.] quæ Romæ versus initium seculi XVII (ut suspicamur) exhibita legitime probataque valuerint, non solum ut novum apud suos Officium, sed & elogium in Martyrologio per omnes ecclesias exigere merito jure sit judicatus: nam utrumque vel simul, vel fere simul concessum fuisse, inde conjicimus, quod elogium illud legerimus in Romani Martyrologii editione anni 1608; Officio autem usus sit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ anni 1613, illudque ibi ad hunc diem appellet, Officium ecclesiæ Tudertinæ NUPER Romæ approbatum. Porro inter argumenta jam dicta Joannes Baptista Possevinus in Vitis Sanctorum ac Beatorum Tudertinorum, editis Perusiæ anno 1597, recenset (utinam recitasset) pag. 120 Bullas multas Apostolicas Bonifacii VIII, Urbani VI, Bonifacii IX, & Alexandri V, per quas ait Sanctorum Tudertinæ ecclesiæ Cassiani, Callisti, Fortunati, Romanæ ac Dignæ corpora authenticata respective fuisse, id est, opinor, agnita legitime non tantum universim ut corpora Sanctorum vera & cultu digna; sed etiam sigillatim unumquodque tamquam vere illius Sancti, cujus nomen gerebat. Harum Bullarum duas exhibet Waddingus in Annalibus Minorum, seu Regesto potius Pontificio ad tomum quartum, pag. 176 & sequente: ceteras non vidimus.

[3] Ex quibusdam illarum Bullarum, inquit idem Possevinus, aliisque scriptis authenticis constat, [eadem corpora] anno MCCCI, die XIX Augusti sub D. Nicolao Armato, episcopo Tudertino, [Translatio corporis facta an. 1301; & alia recentior,] collocata fuisse sub ara majore ecclesiæ sancti Fortunati, quæ FF. Minoribus Conventualibus Tuderti cessit ab anno Christi 1254. Eamdem collocationem, seu translationem asserit Waddingus ad annum 1389 num. 13, & Ughellus Italiæ sacræ tom. 1, in episcopis Tudertinis, ubi de Nicolao Armato. Pergit vero Possevinus ibidem ac subdit: Ubi semper multa cum devotione culta fuerunt usque ad annum MDLXXX; quando scilicet, ut idem narrat, diruta veteri ara, ut nova commodiore loco strueretur, inventa sunt ibi die XIII Decembris illa quinque corpora sacra, recte conservata in quatuor thecis lapideis, plumbo ferroque munitis, intra vetustissimum sepulcrum marmoreum cum sua quælibet inscriptione incisa plumbo; tum ab illustrissimo ac reverendissimo D. Angelo Cæsio, urbis antistite, reclusæ thecæ, inspecta corpora, & populo, qui frequentissimus accurrerat, palam ostensa, ac tandem ad sacrarium, dum opus novum absolveretur, translata conditaque; uti constare ait ex publico instrumento, per Franciscum Astancolli notarium Tudertinum confecto die vigesima octava Decembris ejusdem anni.

[4] [Pontificiis indulgentiis ditata,] Speravit sine dubio illustrissimus præsul novum altare, novumque sub eo tumulum, transferendis ritu solenni corporibus destinatum, brevissimo tempore confectum iri; siquidem anno sequente, die X Junii datam a Gregorio PP. XIII Bullam obtinuit, cujus inter alia verba sunt hæc: Omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis ac sanctissimo Eucharistiæ sacramento refectis, qui ecclesiam sancti Fortunati Tudertinam eo die, quo translatio corporum Sanctorum Fortunati, Calixti, & Cassiani, ac sanctarum Romanæ, & Dignæ virginum ex sacristia dictæ ecclesiæ, ubi nunc reperiuntur, in aliud sepulchrum sub altari novo in ipsamet ecclesia honorifice & decenter præparatum, fiet; & deinde singulis annis die translationis hujusmodi, a primis Vesperis usque ad occasum solis ejusdem diei, devote visitaverint, & ibi pro pace inter Christianos principes conservanda, ac hæresum exstirpatione, sanctæque matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino perpetuo concedimus. Verum hæc diu posterius usui esse cœperunt propter civium egestatem, quæ vix erigendo lente altari sufficiens, designatum sub illo Sanctorum tumulum usque eo distulit, ut moræ tandem ulterioris impatiens ipse sumptu suo episcopus & sacellum sub altari & in hoc insigne ex marmore versicolori mausoleum absolverit ante diem V Maii anni 1596.

[5] [& solennissime celebrata] Nam in eumdem illum diem, edicto amplissimo ad universum urbis ac diœceseos clerum ac populum directo, eorumdem sacrorum corporum decretam dudum translationem ita denuntiavit, ut & rationem præscriberet, quam servari in tanta solennitate tum in ecclesia, tum per assignata civitatis compita plateasque vellet; prout legi potest apud laudatum auctorem a pag. 123. Sed modum præstitutum excessit istius diei magnificentia, quam ne minutatim sit opus cum Possevino describere, satis ex eo quisque conjiciet, quod affirmat pag. 147; insumpta nimirum in illam fuisse, partim ab episcopo, partim a civitate, sena circiter scutorum millia. Quamquam hoc ipsum, ut ut pro re multum, pro affectu parum fuisse facile colliget, cui otium fuerit ea percurrendi, quæ ad hanc celebritatem exornandam virorum clarissimorum ingenia oratione Latina, Italica, soluta, ligata, pro sua quæque facultate, certatim profuderunt elogia: ea certe Possevinus tamquam nobiliora ceteris hujus diei ornamenta, ne una conciderent, æternitati consecranda putavit a pag. 185 usque ad 291. Nobis hic satis erit sola Sanctorum corpora considerare.

[6] Ea pridie translationis, seu die IV Maii, coram urbis Præfecto, [anno 1596 die 5 Maii,] magistratibus, ac populo lustravit iterum illustrissimus Cæsius, & in capsis quatuor cypressinis, inductis serico, distincte reclusa sigillo suo munivit, adjecta singulis thecis epigraphe plumbea; & primæ quidem hac: Hic requiescit corpus S. Fortunati episcopi Tudertini & confessoris; secundæ vero: Hic requiescit corpus S. Cassiani episcopi Tudertini & martyris; tertiæ: Hic requiescit corpus S. Calixti episcopi Tudertini & martyris: & hæ quidem inscriptiones innovandæ fuerunt; non item quæ thecæ quartæ fuit affixa: Hic requiescunt corpora sanctarum virginum Romanæ & Dignæ. Sic die V Maii ex ecclesia S. Fortunati circa meridiem educta, post triumphalem per urbis loca præcipua & mirifice adornata circuitum (qui incredibilem undantis populi multitudinem non religioso minus quam augusto spectaculo horis omnino quatuor tenuit) ad eamdem ecclesiam rediere; ubi in pegma, principem ante aram instructum, elata, cum admota custodia, ut ardentissimæ omnium pietati fieret satis, exposita permanserunt usque ad sequentis diei Vesperas, a triplici musicorum choro decantatas; quando episcopi quatuor (tot enim ad hoc festum concurrerant) sublatas a pegmate cypressinas hierothecas in novum sub altari novo sacellum singuli singulas intulerunt.

[7] Ibi continuo coram assistente cum primoribus urbis gubernatore in alias totidem capsas ligneas, [& quotannis eo die recolenda.] plumbo, ferro, stanneisque cum episcopi tum populi Tudertini sigillis communitas, inclusæ, atque ita deinde in forulis intra marmoreum sepulcrum lapideis, opere cæmentario firmissimoque alte obstructis, contumulatæ fuerunt, & mausolei fastigio desuper imposito coronatæ. Inclusa fuit & lamina plumbea, facti testis; cujus inscriptio vix differt sensu ab alia episcopi jussu in eodem sacello sic insculpta marmori: Dei gloriæ & Sanctorum venerationi. Corpora sanctorum Cassiani & Calixti martyrum & Fortunati confessoris, episcoporum Tudertinorum, ac sanctarum Dignæ & Romanæ, virginum ejusdem civitatis, a Nicolao Armato episc. Tud. anno salutis MCCCI, die XIX Augusti translata & recondita, Angelus Cæsius episcopus Tudertinus, Cameræ Apostolicæ clericus præsidens anno MDLXXX, die XIII Decembris a se reperta, & diligenter recognita, per civitatem solenni ritu transtulit die V Maii, anno MDXCVI, & hoc sepulchro, sua impensa magnificentius extructo, pie collocavit die VI Maii ejusdem anni. Pag. 149 describitur a Possevino Indictio supplicationis, ad memoriam translatorum quinque sanctorum corporum quotannis instituendæ Tuderti die V Maii cum indulgentia plenaria perpetua; de qua re vide etiam Ferrarium in Catalogo generali, tertio Nonas Maii. Hæc longiuscule, in gratiam eorum, quibus præsto non est Februarius noster, ubi de iisdem translationibus est actum tom. III, pag. 376 & sequente. Liquet hinc certe, diutissime hujus Martyris corpus & habuisse & coluisse Tudertinos, antequam ejus memoria inscripta fuerit Martyrologio. Antiquitatem quoque publicæ venerationis arguunt ecclesiæ veteres ejus olim nomine dicatæ, quarum duas memorat Jacobillus hic, pag. 117; alteram Interamnæ parochialem olim, nunc dirutam, alteram in diœcesi Tudertina.

§ II. Ejusdem Acta quanti facienda.

[Acta Sancti carpuntur ab aliis,] Acta S. Cassiani episcopi Tudertini & martyris primus in lucem protulit anno Christi 1597 Joannes Baptista Possevinus, presbyter ac theologus Mantuanus, in Vitis Sanctorum & Beatorum Tudertinorum ad hunc XIII diem Augusti a pagina 23, præfatus ibidem, ea Latine primum scripta fuisse in monumentis & antiquis Tuderti codicibus; se autem illa fideliter in Italicum idioma vertisse. Suspicamur tamen, eum diversis monumentis usum, ex his quædam inseruisse Actis S. Cassiani, quæ ad illa proprie non spectant; ut martyrium S. Seustii & sociorum ejus a pag. 24 usque ad 28; & quæ habet pag. 35 de martyrio SS. Venustiani & Sabini episcopi: absunt enim illa ab exemplari, quod accepisse se ab ecclesia Tudertina testatus est supra Baronius, quodque sine dubio cum ceteris legavit moriens bibliothecæ Vallicellensi, ex qua illud nobis officiosissime curavit exscribi P. Laurentius Koler anno 1648. Non vidit hæc Acta Tillemontius; sed eorum perexiguum tantummodo fragmentum apud nos ad diem XVIII Aprilis pag. 541, & eorumdem compendium, multo, quam Acta, tolerabilius, a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ datum hoc die ex Officio, ut monet, ecclesiæ Tudertinæ, nuper Romæ approbato: ex his tamen ipsis conjecit auctor ille Monumentorum Not. 18 in persecutionem Diocletiani, Acta S. Cassiani nostri nihil prorsus valere. Ipse Ferrarius ibidem in Annotatione satis ea sugillat, cum ait, esse confusa cum aliis: neque minus obscure Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2, a pag. 114; ubi ex integris Actis nostris plurima detruncat & corrigit.

[9] [neque nobis placent propter vitia,] Et vero cui placere possint Acta, tot passim vitiis inquinata ab auctore anonymo, quem etsi nesciamus, quando scripserit, certum est tamen, ab iis temporibus, de quibus agit, longissime remotum fuisse; neque testes interim ullos pro se aut ulla superioris ætatis monumenta producere? Et ætatem ipse quidem satis proderet, cum hanc opellam suam inscripsit venerabili Patri Bassiano; nisi hic ipse Bassianus ignotissimus nobis esset. Quod autem arcis Tuderti regiæ mentionem facit in fine, id argumento est, eum scripsisse ut minimum post eversionem imperii Romani & barbarorum in Italia dominatum. At quamdiu post illum? Incerta res est. Non videtur certe annum Christi 1301 tunc attigisse; quandoquidem de S. Cassiani aliorumque tum facta translatione ne verbo quidem uno meminit. Porro quantam in hac historia mereatur fidem, facile per se statuet, qui non oscitanter omnino legerit: incurrent enim in oculos errores crassissimi, quorum en tibi quædam specimina.

[10] In ipso præfationis exordio ait, SS. Anastasium episcopum (sic dudum ante nos etiam legit Joannes Baptista Possevinus pag. 32) & Hieronymum presbyterum stilo prosecutos esse Vitam sanctorum Pauli & Antonii in eremo positorum. [quorum hic dantur] Hoc de Anastasio falsum esse, de Athanasio verum, colliges ex Commentario prævio ad Acta S. Antonii ad diem XVII Januarii. Quamquam neque Athanasius Vitam S. Pauli; neque Vitam S. Antonii (quod ipse innuit, & multi perperam credidere) scripserit Hieronymus. In ipsis Actis cap. 1, num. 1. Diocletianus una cum Maximiano ex Numerantia triumphando Romam reversus est; & quidem, ut apparet ex adjunctis, cum jam uterque, vel alter saltem eorum, esset augustus; neque adeo ante annum Christi 284. Atqui nulla hactenus in orbe toto comperta Numerantia fuit. Possevinus quidem Numantiam in Hispania supposuit; sed ibi nihil his imperatoribus belli fuit, nihil victoriæ. Ibidem auctor noster post illum reditum, conjugium inisse statuit Ablavium cum filia Chromatii; tum ex hoc suscepisse liberos, primo Cassianum, deinde alios, ut Flaccum & Venustianum; quorum proinde vix natu maximus excedere anno uno alterove potuit ex ephebis, imperantibus Diocletiano & Maximiano. Et interim sub horum imperio Cassianum ibidem facit medicum adeo peritum, ut ante eum vix in humanis corporibus languores manere potuissent, insuper & causidicum magnum per totam urbem Romam; & num. 3 episcopum, & num. 5 inveteratum dierum: fratres autem ejus minores, alterum eodem tempore a Maximiano instructum potestate vitæ ac necis per omnes civitates, alterum Tusciæ proconsulem num. 4 & 5. Ecquid belle?

[11] Eodem numero 4 fingit, Chromatium Romam non potuisse reverti Mediolano, [aliquot specimina.] quia [hic] Sebastianum, nobilissimum Mediolanensium civium, habebat, nondum data capitali sententia; sed eo pro se misisse Venustianum ex filia nepotem; ut proconsulatum acciperet Tusciæ, recusatum a Cassiano. Quis hæc digerat? nam primo constat ex Actis S. Sebastiani vetustissimis, ad diem XX Januarii illustratis, S. Sebastianum coronatum fuisse martyrio circa annum Christi 287 aut potius initio sequentis, hoc est, antequam secundum anonymum nostrum natus esse vix potuit Venustianus. Secundo, diu Chromatium ab idolis, officio, & Urbe discessisse Christianum, priusquam Sebastianus in suspicionem venisset apud gentiles mutatæ superstitionis in professionem Christianam. Tertio, S. Sebastianum nihil Mediolani passum esse; sed omnia Romæ; ubi ejus religio primum innotuit annis fere tribus post conversionem discessumque Chromatii; quod usque adeo confirmat S. Ambrosius in Psalmum 118; ut ideo Romam Sebastianum abiisse asserat, quod Mediolani vel nullum esset vel teperet pro tuenda Christi fide certamen. Sufficit profecto vel unicus hic locus ad proscribendam biographi nostri fidem. Quare alias ejus ineptias ad Annotata remitto; quamquam nec ibi notari poterunt omnes.

[12] Verum, inquis, si talia sunt hæc Acta, quid ex iis tandem satis tuto colligi poterit? [Excudentur hic tamen, & quare.] Respondeo, antiquitas cultus hujus Cassiani apud Tudertinos, & longa sepulcri ejus & corporis possessio; ante annum videlicet Christi 1301 ut minimum: cum enim rogatum se dicat, ut Acta scriberet B. Cassiani martyris & episcopi Tudertinæ ecclesiæ, satis asserit, in ecclesia Tudertina Cassianum ut Beatum, ut Martyrem, ut suum olim episcopum habitum honoratumque fuisse, antequam ipse ad scribendum accederet. Item cum in Actorum fine locum sepulcri ejus diemque natalem assignat, dubitare non sinit, quin eodem loco tunc temporis, eodemque die a Tudertinis præcipue adiri suppliciter colique consueverit; sive ab initio (quod addit ipse) sepultus istic ab avia fuerit; sive non: sive etiam illo ipso die re vera martyrium fecerit olim; sive quovis alio, quam quo tum colebatur. At si de reliqua S. Cassiani nostri historia quæritur, in ea me fateor nihil quidquam certi comperire, nihil, quod cum aliis historiis aut cum hac ipsa satis cohæreat. Subjicietur hic tamen, ut cognoscatur; quippe cujus in hoc Opere jam non semel facta sit mentio.

[13] [Tempus martyrii ejus.] Martyrium ejus sub Diocletiano notamus, non quia demonstrare possumus, illud sub eo accidisse; sed quia non possumus inficiari quod ad Martyrologium Romanum de illo sic annotavit Baronius: Passus habetur in persecutione Diocletiani sub Venustiano consulari. Papebrochius quidem noster ad diem XVIII Aprilis pag. 542 existimavit, hunc S. Cassianum occubuisse sub Maxentio anno Christi 310; quia hæc ejus Acta connectendo cum Actis S. Sabini seu Savini episcopi & martyris, qui in Martyrologiis notatur die XXX Decembris, opinatus est, periisse Cassianum post datas Roma litteras ad Venustianum Tusciæ proconsularem de instauranda Christianorum persecutione: has autem litteras Acta S. Sabini datas esse tradunt pridie Kalendas Maii, cum Præfectus urbis esset Hermogenianus, quem ipse eumdem omnino censuit esse cum Aurelio Hermogene illo, qui secundum catalogum Bucherianum præfecturam tenuit sub Maxentio imperatore a III Kalendas Novembris anni 309 usque ad V Kal. Novembris anni 310. Sed hæc sententia primo repugnat Actis S. Sabini, quæ expressis verbis Hermogenianum Urbis præfectum faciunt sub Maximiano Augusto. Secundo differunt hæc nomina Hermogenianus & Hermogenes, ac magis etiam hæc Eugenius & Aurelius, quorum primum apud Surium & Baronium, ubi de S. Sabino, tribuitur Hermogeniano; alterum apud citatum Bucherium Hermogeni: non igitur confundenda videntur. Tertio, neque cum Eusebii neque cum aliorum historiis videtur ullo modo componi posse tam atrox Christianorum persecutio sub Maxentio imperatore. Quarto, tam constanter in Actis S. Sabini, & antiquis Martyrologiis Maximiano augusto adscribitur ipsius Venustiani martyrium; ut non dubitarit asserere Tillemontius de Cassiano in persecutionem Diocletiani Not. 18, necesse esse, ut passus fuerit anno CCCIII, si judex ejus fuerit S. Venustianus. Plura dici poterunt, cum illustranda erunt Acta S. Sabini.

[14] [S. Cassianus hic non confundendus cum Corneliensi.] Sunt, quos dubios fecerunt sive hæc Acta nostra aut eorum compendia, sive Ferrarius, an non unus idemque censeri debeat Cassianus hic Tudertinus cum Forocorneliensi, qui eodem hoc die colitur. Et Acta quidem, quia Tudertino affingunt idem genus martyrii, quo scilicet discipulorum suorum stilis confixus exspirarit; id quod certum est fuisse Corneliensi proprium: Ferrarius vero in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem; quia Cassiano Tudertino, & quidem (ut addit) ex ejus Officio, Hymnum adscribit, qui manifestissime spectat S. Cassianum Corneliensem (etsi nunc in hujus Officio Romæ approbato non exstet:) ac deinde subdit: Hujus passionem describit Prud. in suo Peristeph.; cum ibi Prudentius de solo Cassiano Corneliensi agat, non de Tudertino; nisi hic sit idem qui ille. Nescio equidem, quodnam sit illud Officium, quod appellat; non dubito tamen, quin Hymnus ille & citatio Prudentii, præter mentem Ferrarii, exciderint de loco suo pag. 509, ubi agitur de Cassiano Corneliensi, in paginam sequentem 510, ubi de Cassiano Tudertino. Patet id ex indice ejusdem operis, cui titulum fecit ipse Ferrarius: Corpora Sanctorum diversis locis assignata: in eo namque non recensetur corpus S. Cassiani, tamquam idem ecclesiæ Corneliensi ac Tudertinæ assignatum. Acta porro Cassiani nostri non tanti valent, ut eorum quantacumque confusio duorum Martyrum confusionem parere debeat in eo, qui legerit quæ modo de S. Cassiani Tudertini sepulcro & corpore, non semel translato inspectoque, diximus; & quæ de S. Cassiani Corneliensis reliquiis paulo superius attulimus.

ACTA
Auctore anonymo; ex Ms. Romano apud RR. PP. Oratorii S. Philippi Nerii.

Cassianus ep. M. Tudertinus (S.)

BHL Number: 1637

EX MS.

PROLOGUS AUCTORIS

[Auctor profitetur veritatem hujus historiæ.] Hortaris me, venerabilis pater Bassiane, ut sicut beati viri Anastasius episcopus, & Hieronymus presbyter a stilo prosecuti sunt Vitam sanctorum Pauli & Antonii, in eremo positorum; sicut etiam Martini, venerabilis episcopi Turonensis ecclesiæ Severus, Domini servus, contexuit; ita ego B. Cassiani martyris & episcopi Tudertinæ ecclesiæ meo prosequar stilo. Sed ego, licet meritis tantorum, qui muri ecclesiarum sunt & eloquentiæ fontes, me imparem noverim; tamen, quia absurdum reor vestræ rogationi inobedientem existere, breviter satisfaciam vestræ petitioni; nec verborum fucis veritatem obducam; ne, dum scriptor elegantiæ pompam requirit, lector tantarum virtutum amittat scientiam: non enim magis verborum phaleras pompasque sermonum, quam virtutes rerum gratiamque Spiritus sancti expetere convenit. Quamobrem obsecro vos omnes, in quorum manus liber iste versabitur, ut credatis, vera esse, quæ scripsimus b; nec me quisquam putet studio amoris aliquid, quod fide careat, posuisse; cum melius sit penitus nihil dicere, quam quid falsi proferre; cum sciamus omnium sermonum nostrorum reddituros nos esse rationem. Unde hodie nativitatis B. Cassiani narrandi initium sumam; ut gratia Viri Dei & prosapia legentibus aperiatur.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium prævium num. 10.

b Iniqua sane obsecratio; cum neque testes afferat, neque fontem assignet narrationis suæ, rebus, quas asserit, longe posterioris: itaque a multis vel partim, vel omnino rejecta est supra in Commentario num. 8. Imo vero videntur hanc historiamvel non vidisse, vel tacite damnasse auctores omnes usque ad finem fere seculi 16; cum nemo unus de illa verbum ullum fecerit ante editionem Joannis Baptistæ Possevini anni 1597.

CAPUT I.
S. Cassiani conversio, episcopatus, & prima certamina.

[Ablavius, Cassiani pater, Tusciæ proconsul,] Igitur eodem tempore, quo Diocletianus una cum Maximiano ex Numerantia a triumphando Romam reversus est gaudens, erat vir quidam strenuissimus, Ablavius nomine, in civitate Tudertina, qui cum eis remeaverat. Hic accepit uxorem filiam Chromatii, Urbis Præfecti b, &, invito patre, secum ad propriam evexit civitatem; & ex ea accepta prole, vocavit eum Cassianum. Audito itaque Chromatius quod filia sua filium peperisset, misit nuncios, & eum in fascia deferri fecit, tradiditque eum nutricibus, dicens: Custodite hunc infantem, & quod justum fuerit, accipietis c: illæ autem abeuntes, puerum custodiere. Qui tam celeriter adolevit, ut ipse Præfectus miraretur; puerumque recipiens, tradidit eum ad liberales discendas artes. Qui ex iis ita peritissimus evasit, ut ante eum vix in humanis corporibus languores manere potuissent d; insuper & causidicus magnus per totam urbem Romam vocabatur. Post pauca tempora Pancratius, proconsul Tusciæ, mortuus est sine prole. Tunc Diocletianus una cum Maximiano Ablavium venire Romam fecere, &, consentiente Chromatio e, proconsul factus est Tusciæ.

[2] [vincto S. Pontiano ep. Tudert., perit misere.] Et augustali accepta sententia ut ubicumque Christicolas inveniret, sine ulla examinatione pœnis diversis necaret f, venit in civitatem Tudertinam; auditoque proconsul quod Pontianus episcopus multos ad fidem Christi Tuderti converteret, fecit eum de cisterna quadam, in qua delitescebat, extrahi & eidem sine ulla examinatione corrigiam a capite usque ad talos trahit g. Et interrogans eum, cujus professionis esset, Pontianus episcopus dixit: Christianus sum indignus episcopus. Proconsul dixit: Cujus authoritas tibi præstat, ut doctrinam occulte facias, ut doceas populos, ut derelinquant deos & sequantur hominem mortuum? Pontianus episcopus respondit: Vere mortuus; & resurrexit die tertia; & iis, qui in se credunt, vitam perpetuam præstat. Proconsul inquit: Elige tibi unum de duobus, aut sacrifica diis, & vive; aut tormentis, quibus dignus es, necaberis, & resurges, sicut Dominus tuus Christus. Respondit Pontianus: Ego semper desideravi necari & mori, ut resurgam, sicut Dominus meus Christus. Dum hæc in civitate Tudertina gerebantur, legati a Diocletiano & Maximiano venerunt, dicentes Ablavio, ut eat Fanum h; quia multi Christicolæ ibi nunciati essent. Statimque proconsul tradidit eis i Pontianum episcopum; & ipse profectus est, & percussus ab equo calcitroso, in itinere mortuus est k.

[3] [cui succedere renuit Cassianus, jam conversus & episcopus.] Legati vero tenentes S. Pontianum episcopum, duxerunt eum Romam ante conspectum Diocletiani & Maximiani; statimque Maximianus augustus jussit eum mitti in carcerem. Nunciatumque est Cassiano; venitque, & recepit eum in custodiam; omniaque, ut gesta fuerant, enarravit. Tunc Cassianus valde rogabat eum, ut se in nomine Domini Dei sui baptizaret: baptizatusque est, & ordinatus inter clericos. Post mortem illius episcopatum accepit l absconse; reversusque est in civitatem Tudertinam m, ibique faciebat publicas conventiunculas cum Christianis, & multos scholares edocebat n. Nunciatum est Maximiano augusto, quod Ablavius esset ab equo calcitroso percussus, & de ponte Ariminensi o in fluvium demersus, nusquam apparuisset. Contristatus est autem Maximianus & totus senatus; & decreverunt proconsulatum dari Cassiano, ejus filio primogenito. Ille vero renuens, nolebat regnum æternum pro nihilo perdere; sed misit Maximiano, dicens: Victori Maximiano ac triumphatori & semper augusto Cassianus debitam reverentiam. Oro te, domine imperator, proconsulatum aut præfecturam, quam mihi dare decrevisti, alteri tribue; quia aliam præfecturam teneo, aliumque consulatum glisco, atque sub alio Imperatore milito.

[4] Tunc Maximianus intelligens, Christianum esse, [Hujus frater Flaccus dum Spoleti sæviens perit,] misit litteras Mediolanum, ubi erat Chromatius Præfectus, nuncians mortem generi sui, nepotemque illius a sacra deorum recessisse cultura. Eodem tempore Chromatius nitebatur reverti Romam; sed quia Sebastianum, nobilissimum Mediolanensium civium, habebat, nondum data capitali sententia, regredi non valebat p. Vocavitque Venustianum, nepotem suum; & transmisit eum Romam, ut proconsulatum acciperet Tusciæ, & ubicumque Christianos invenisset, puniret. Dum hæc gerebantur Mediolani, Maximianus augustus vocavit filium Ablavii, qui vulgo habebatur homo terribilis & sine misericordia, Flaccus nomine, & direxit eum, ut per plateas omnium civitatum Jovem erigeret, & Christianos, ubicumque invenirentur, puniret. Egressus igitur Flaccus cœpit multa crudelia contra Christianos exercere. Nunciatum est ei, quod in civitate Spoletana esset quidam sacrilegus, Gregorius q nomine, qui die noctuque populum subvertebat. Venit igitur, & in eadem civitate sedens pro tribunali ad se jussit Gregorium præsentari, & cito martyrium ejus exagitabat finire, volebatque in fratrem suum Cassianum properare; sed divina ultione, quam Deus pro Sanctis suis exercuit, volutatus in forum civitatis Spoletanæ exspiravit.

[5] Dum hæc gerebantur in civitate Spoletana Venustianus venit Mediolano Romam, [Venustianus, alter Ablavii filius, Cassianum Tuderti torquet varie;] acceptoque proconsulatu Tusciæ, in civitatem Tudertinam deductus est; ibique sedens pro tribunali, fratrem suum Cassianum sibi præsentari jussit, ad lignumque ligari præcepit, faciebatque eum cædi a quatuor tironibus r a tergo, & revolvi a ventre; & dixit: Consule tibi & nobis; & publice sacrifica summo ac majori deorum Jovi, & vives. Tunc B. Cassianus respondit: Dominum cæli & terræ adoro, qui pro nobis homo fieri dignatus, & nos redemit sua sanctissima passione. Tunc Venustianus dixit: O inveterate dierum! periture, adora dominum Jovem, & desine adorare quod nihil est. Eadem hora Venustianus præcepit Jovem adduci, dicens ei *: Statimque beatus Cassianus accipiens Jovem in manus, jactavit eum in terram; & confractus est s. Ut Venustianus conspexit, Jovem comminutum esse, exiliens, lambebat terram, ubi jactatus fuerat, & dicebat: Heu! quia dominus noster in nihilum redactus est; venite & incendamus sacrilegum! Audiens hæc Cassianus beatissimus, respondit: Dominus vester in nihilum redactus, cur se non adjuvavit * ipse?

[6] Post hæc Venustianus præcepit ignem accendi, & manus ejus in ignem mitti. Quod intelligens Episcopus, dixit: Igni adhibere manus meas potes & viscera; sed etiam fugient pœnas membra, solita virtute Christi. Quibus auditis, Venustianus fecit eum in ferventis olei dolium mitti. Qui cum fuisset in medio dolii bullientis olei, cælitus ignis sumptus est, acsi ventorum violentia aliorsum inclinatus. S. Cassianus tales preces omnipotenti Deo fudit, dicens: Magnificet cælum, tellus, mare, & omnia quæ in eis sunt, te, factor immense, qui cuncta creasti: sit tibi laus honor & gloria in æternum & ultra qui mihi rorem tuum de cælis porrigis, & repellis flammas, ut a meo corpore cessent: propterea laudem cuncti dicant nomini tuo, cælum & terra t.

ANNOTATA.

a Adi Commentarium num. 10.

b Agrestius Chromatius non legitur apud Bucherium in elencho præfectorum Urbis; unde annus ejus præfecturæ non est admodum exploratus. Creditur tamen incidisse in annum Christi 304 aut sequentem. Vide apud nos diem 20 Januarii in Annotatis ad Acta S. Sebastiani Mart. cap. 2, litt. b; & iterum die XI Aug. ubi de SS. Tiburtio, Chromatio, & Sociis, § 3.

c Hoccine est verisimile, quod nepotem avus parentibus ereptum crediderit nutricibus?

d Ergo medicinam exercuit homo ea ætate, eo loco natus!

e Quid vero ad Chromatium hoc attinere potuit, qui jam pridem ante natum ex Ablavio Cassianum dimissa Urbis præfectura, non modo privatam, sed & Christianam in Campania vitam delegerat?

f Et hoc, consentiente Chromatio & Christiano & sancto? Vah! Nota interim a Joanne Bapt. Possevino huc Actis nostris multa intrudi nihilo meliora de SS. Seustio & aliis 80 Martyribus Tudertinis, de quibus actum est, & porro erit agendum die 29 Januarii.

g Neque hoc sine graviore auctoritate credibile est. Cur vero tum demum interrogatur sanctus Martyr; cur non servatur præceptum augustale; cur non sine ulla examinatione necatur? Porrosequens dialogismus fere ad verbum huc translatus est ex Actis S. Savini apud Baluzium in Miscellaneis tom. 2, pag. 49.

h Fanum civitas est in Ducatu Urbinate ad sinum Adriaticum.

i Et quare non statim occidit? nam æque id jusserant imperatores, ac Fanum adire.

k Dubitat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem 9 Julii in Annotat. ad S. Pontianum hunc nostrum, an alius hic fuerit Ablavius ab illo, qui sub Constantino floruit.

l Tam neophytus contra præscriptum Apostoli? Sed forte deerat alius.

m Statuit ergo Anonymus, Pontianum eo ipso tempore martyrium consummasse; quod non satis clare dictum fuit, cum de illo est actum a nobis die 9 Julii: ubi videtur ex Actis hisce nostris plus præsidii speratum fuisse, quam afferre possint, mea quidem sententia.

n Scholares edocebat Episcopus in propria diœcesi? Non credit ipsi Ferrarius; expungit Jacobillus, tamquam ex alterius S. Cassiani Actis huc inepte traductum.

o An ergo Ariminum adiit, in eodem littore Adriatico situm? Hæc sane via recta non erat festinanti Tuderto Fanum.

p Quam falsa sint hæc, diximus in Comment. num. 11.

q Hic S. Gregorius colitur 24 Decembris; quando de illo agendum erit.

r Tirones dici solent vel novitii milites, vel in qualibet arte discipuli. A tergo & a ventre mutuatus videtur auctor ex Actis S. Gregorii M. Spoletani.

s Idem paulo aliter narratur de S. Sabino.

t Tam rara prodigia, tamdiu ignota! Quis credat? Idem censendum de iis quæ infra occurrent.

* supple Adora. vel quid simile.

* f. adjuvit sed frustra.

CAPUT II.
Alia tormenta, martyrium, sepultura.

[Idem nova supplicia minatur] Cumque hoc audivisset Venustianus, fecit eum extrahi de dolio, & dixit ei: Cassiane frater a, elige tibi unum de duobus; aut sacrifica deo Jovi, quem fregisti; aut in carcere religatus catenis, in obscuro jacebis. Cui Sanctus ait: Si carcere tetro recludar, nectarque catenis, non formidabo pœnas, Christi fretus beneficiis. Quod cum audivisset Venustianus, dixit: Et ego faciam caput tuum abscindi; & videbo, si Christus tuus te liberet. S. Cassianus respondit: Si mucrone mihi paret caput abscindere lictor, liber in excessu mentis adibo Dominum. Cui Venustianus dixit: Et ego mittam te Maximiano; & in exilium mitteris, & fame peribis. S. Cassinianus respondit: Non metuo exilium: mundus domus una est omnibus: sperno famem: verbum meum sit mihi cibus. Cui Venustianus dixit: O sacrilege Cassiane, adora deos Jovem, Martem, Asclepium, & Minervam: & dic nobis, a quo habes fiduciam, ut exilium, famem, mortem, & ignem non timeas? Ergo adora Jovem, & vive; alioquin mulctaberis dira sententia. Cui Cassianus respondit: Jesus Christus spes mea est tormenta superandi, & ista mihi de eo certa fiducia surgit. Christus dat posse pati: Christus est qui vivere facit. Non in nobis, Christe, confidimus, non in nobis; sed confidimus in te: quos pugnare jubes, fac, Domine, superare.

[8] Tunc Venustianus dixit: Testor vivificam & intemeratam deorum nostrorum culturam; [& infert Sancto, ac discipulis ejus;] quia si non illico diis nostris sacrificas, ut mos est, & Orgia * libes, confestim gladio punieris: & si prævalet vester, ut asseris, Christus nescio quis; eruat te de manibus meis: & tu, qui usque nunc per artem magicam tormenta elusisti, jam hinc tibi nulla prodest delusio, nulla tibi largietur præsidia statimque fecit funem mitti in collum ejus, & in altum levari, & cum ungulis ferreis ungulas ejus trahi b. Et ridendo eum tunc circumstantes, dicebant: Veniat Christus, & in digitos tuos ungulas ponat. Dumque S. Cassianus levaretur per funem a terra, terræ motus factus est magnus in civitate Tudertina, & mortuæ sunt triginta & octo animæ paganorum: carnifices vero, qui eum trahebant, arentes steterunt, & non valebant se de loco mutare, in quo stabant. Videns hæc Venustianus, pavefactus est valde; & præcepit mitti eum in carcerem, & scholam c ab eo separari; & separati sunt pueri & a lacte dulcedinis magistralis; ligatisque manibus, cædebat eos, dicens: O insani; & vos decepti estis? En mitto vos in carcerem; & fame peribitis; & parentes vestri nulla nobis dabunt suppedia.

[9] [qui dum pœnis victi, in Magistrum armantur,] Postquam vero pueri hæc audivere, percussi sunt a sagitta diaboli; & cœperunt plorare. Tunc lictor intelligens, animum puerorum mutatum esse, unumquemque eorum circumiens, dicebat: Ecce, ego omnes vos mitto in carcerem cum graphiis & tabulis. Insurgite super sacrilegum Magistrum vestrum, & interficite eum, & liberate vos; & eritis amici principis. Post hæc missus est B. Cassianus in carcerem, & omnes scholares ejus; majores autem ligatis manibus; minores vero cum tabulis & graphiis, solutis manibus missi sunt in carcerem cum ipso.

[10] [hic mortuum suscitat:] Interea accidit fortuito casu, quod mulieris cujusdam unicus filius equum conscendens, & transiens foveam, ex equo cecidit & mortuus est. Cui cum nullus potuisset præbere solamen, mox mater ejus ad beatissimum Cassianum venit, deferens puerum; & instans ante ora carceris, cum luctuosa voce deposcebat, dicens, ut ejus unicum filium suscitaret. Confestim S. Cassianus compatiens dolori ejus, orationem fudit pro ipso puero ad Dominum Deum, dicens: Domine Jesu Christe, Fili Dei, qui pro salute humani generis in mundum per virginalem uterum adveniens, formam nostræ mortalitatis assumpsisti, ut nos a morte liberares immortali [&] indutus mortalitatem, nos in incorruptibilem patriam inferres; qui unicum viduæ filium, ad sepulchrum venientem, incolumem reddidisti; suppliciter tuam gratiam deposco, ut puer iste salvus suæ genitrici reddatur, & cognoscat, quia tu es Dominus solus, in cælo & in terra faciens prodigia. Expleta vero oratione, ex infimo carceris faciens * signum sanctæ Crucis, statim puer, qui erat mortuus, surrexit; & qui in lectulo deportatus fuerat, suis pedibus ad propria repedavit. Ex eadem hora tam de finitimis quam de longinquis regionibus, Regis æterni magnus atque mirabilis enucleavit d affectus.

[11] [illi vero Magistrum & Præsulem suum] Tunc S. Cassianus in medio carceris positus, hortabatur scholares, ut in confessione Christi constanter perseverarent. Dum hæc in carcere gerebantur, Venustianus misit lictorem ad carcerem, trahique præcepit Marcum, Cletum, Tudinum, & Leontium, scholares B. Cassiani. Erat autem carcer, ubi S. Cassianus inclusus erat cum discipulis suis, in modum cisternæ subterraneæ, constructæ ex minutis lapillis, fere locatæ in muro civitatis. De iis vero supradicti viri abstracti sunt, & ante præsentiam impiissimi Venustiani in eculeum levati sunt. Qui dum diu traherentur, venit nuncius Roma Venustiano dicens, ut eat in civitatem Assisinatem; quia nunciatum est, ibi esse sacrilegum & seductorem, Sabinum nomine. Eadem hora fecit de eculeo deponi dictos scholares, tradiditque eos legatis; & profectus est. Ipse vero post paucos dies Assisium pergens præcepit fratrem suum fame in carcere perire.

[12] [graphiis in carcere conficiunt,] Tunc pueri, qui cum S. Cassiano erant, insurgentes super eum, cum tabulis & graphiis percutiebant eum, dicentes: Tu percussisti nos; &, ecce, reddimus tibi vicem. Qui, cum diu cæderetur, dicebat: O pueri, estote fortes; ne terreamini: & quod ego faciebam vobis bona fide pro sapientia discenda, vos facite mihi, ut ad cælestia regna attiugam. Unus autem efferus præ cæteris cohortans alios, stringens pugnum & extendens brachium, Magistrum in pectore graphio ferreo dire percussit: unde totus sanguis illius emanabat. Et tumultus factus est in carcere; quem cum audivit carcerarius, præcepit scalam transmitti per funem e, omnesque jubet egredi foras: egressique sunt omnes; solummodo Episcopus remansit vulneratus in carcere. Quod intelligens carcerarius, introiens extraxit eum foras.

[13] Factusque est concursus populorum; & videntes eum, [populo applaudente; Deo Martyrem illustrante,] alii ridentes, alii flentes, dicebant: Sic fiant rebelles deorum & principum contemptores f! Audiens hæc sanctus Cassianus episcopus, dixit: Estote vos filii patris vestri, & obedientes principibus vestris, ut hoc regnum momentaneum teneatis, & regnum, quod est perpetuum, temnatis. Ubi sunt vestri majores parentes? Ubi sunt divitiæ, quas acquisierunt? Ubi est aurum & argentum? Ubi pallium & purpura? Ubi cariora indumenta? Hæc omnia a tinea comesta sunt; & corpora eorum in putrem humum redacta sunt. Hæc dicente S. Cassiano, coruscans splendor missus ab arce poli super eum radiavit, simulque cum ipso splendore perrexit ad Dominum.

[14] Tunc nobilis matrona, atque sua patrum colligebant g sanguinem illius in phialas vitreas, [die 13 Augusti.] corpusque ejus cum aromatibus in finibus arcis regiæ, quam usque hodie incolæ illius terræ collem appellant, sepeliri præcepit h. Diem si quæris quando de corpore cessit ad Christum, tertio decimo die Augusti raptus est ad sidera poli, propitiante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Germanum S. Cassiani fratrem hunc Venustianum fuisse, tum credemus, inquit Tillemontius in Persecut. Dioclet. Nota 18, cum argumenta viderimus minime dubia. Tantumdem ego de avo Chromatio dixerim: de quo vide plura ad diem XI Aug.; ubi de S. Tiburtio M. Porro adverte sequentes mox Venustiani tautologias, quam parum sint aptæ tam severo judici: tum ejus minæ quanto mitiora intorquent Cassiano supplicia; quam quæ jam pertulit ac superavit; tanto stultius proponuntur.

b Atqui mox dixerat mendax tyrannus, gladio punitum iri Sanctum. Imo adverte apparatum hic descriptum; & vide, an ad evellendos digitis ungues ullo modo conveniat. Nimirum hæc auctorem sapiunt, qui etiam humanis digitis pro unguibus affingit ungulas; quod non memini antehac in ulla Latinitatis barbarie me legere.

c Vide supra litteram n. Resecuit ergo Jacobillus hæc omnia & quæ sequuntur de scholaribus tamquam per errorem expressum huic Martyri afficta.

d Enucleavit. Possevinus vertit, crebbe, idest, excrevit.

e Cur per funem, obsecro? Si satis longæ erant scalæ, non opus erat fune; si non erant satis longæ, quomodo per eas ascendi & exiri ex carcere illo potuit?

f Vide Acta S. Gregorii M. Spoletani apud Mombritium.

g Locus erat corruptus. Videtur legisse Possevinus: atque avia S. Cassiani materna colligebat &c.

h Possevinus addit, hunc eumdem esse locum, in quo nunc ædificata sit ecclesia S. Fortunati.

* i. e. sacrificia

* pro faciente eo

DE SS. CENTOLLA ET HELENA MM.
BURGIS IN HISPANIA

Forsan sub Diocletiano.

SYLLOGE HISTORICA.
Legitimus harum Sanctarum cultus, Acta, & incertæ quædam eorum circumstantiæ.

Centolla M. Burgis in Hispania (S.)
Helena M. Burgis in Hispania (S.)

AUCTORE G. C.

Primo legitimum harum Martyrum cultum probamus ex Martyrologio Romano, quod hodie ita habet: Burgis in Hispania sanctarum Centollæ & Helenæ martyrum. [Quidquid sit de certo Hispaniæ loco,] Dum audis has Martyres Burgis annuntiari, ne hinc statim conclude, eas ibidem martyrio coronatas esse: teste enim Thoma de Trugillo in Thesauro concionatorum tomo 2 col. 1487, Valerius archipresbyter scribit, quod Sanctæ istæ martyrium sustinuerint in loco vocato Sierro prope Iberum fluvium; postea vero tempore Alphonsi decimi Gundisalvus episcopus Burgensis transtulit gloriosa harum Sanctarum corpora in ecclesiam cathedralem, constituitque, ut earum festum celebraretur magna cum solennitate. Palæstra martyrii, quæ hic vernacule Sierro dicitur, in Breviario Burgensi Siaria, & alibi Seorim, vel affinibus hujusmodi nominibus appellatur. Verum Ambrosius Morales in Chronico generali Hispaniæ lib. 10 cap. 17 agens de iisdem duabus Martyribus ingenue fatetur, determinatum hunc martyrii locum sibi incognitum esse, etiamsi vix dubitet, quin in diœcesi Burgensi situs fuerit. Cum erudito isto scriptore Hispano videtur consentire Joannes Vasæus Flander, qui in Chronico Hispaniæ ad annum Christi 306 apud nos pag. 282 inter plurimos Hispaniæ martyres recenset etiam ambas hasce Sanctas feminas, & gloriosum earum pro fide certamen non procul ab urbe Burgensi collocat his verbis: Prope civitatem Burgensem (quamquam incertum, an eodem tempore) sub Eglisio præfecto passæ sunt pro Christo S. Centolla & S. Helena. Sanctæ Centollæ corpus, regnante Alfonso decimo, a Gundisalvo episcopo in Burgensem ecclesiam translatum est. Quod hic de solo S. Centollæ corpore ad Burgensem ecclesiam translato refertur, postea de sacro utriusque Martyris cadavere affirmabitur.

[2] [in quo hæ Martyres passæ fuerint,] Porro alii auctores duabus hisce Sanctis palæstram martyrii in Cantabria assignant, & Joannes Marieta in Historia ecclesiastica Sanctorum Hispaniæ lib. 4 cap. 10 ex testimonio indigenarum asserit, ibi non procul ab Ibero fluvio ad conservandam gloriosi certaminis memoriam in cacumine altæ rupis ædificatum esse sacellum, ad quod in annua harum Martyrum festivitate ingens accolarum multitudo adhuc hodiedum pie confluit. Præterea Cantabri tradunt, S. Centollam fuisse filiam reguli Toletani, quæ ex patria ad hunc Cantabriæ tractum profugerit, ut persecutionem patris sui vitaret, eamque ibidem cum S. Helena, Christiana ejusdem regionis incola, ab insequentibus ethnicis capite truncatam esse. Quidquid sit de hac vulgari Cantabrorum traditione, immemorabilem istarum Martyrum venerationem in diœcesi Burgensi colligimus ex illustrissimo Joanne episcopo; qui anno Christi 1436 cathedram Cabilonensem ascendit, & quem nonnulli perperam Primum Cabilunensem appellant, dum in sua Topographia Sanctorum post Martyrologium Francisci Maurolyci apud nos fol. 104 de illis ita scribit: Burgus civitas Hispaniæ in regno Castellæ… Huc Centolliæ virginis & martyris, & Helenæ ab ipsa conversæ, sub Hispaniarum rege peremptarum, corpora translata sunt. Infra obiter discutiemus, an S. Centolla, quæ hic virgo dicitur, S. Helenam ad fidem Christianam converterit. Sed haud dubie illustrissimus Joannes Cabilonensis errat, dum hic regem Hispaniarum nominat: nam eo tempore Hispania parebat Romanis, adeoque tunc caruit proprio rege, qualis hac phrasi indicatur.

[3] Attamen Lucius Marineus Siculus in Opere de Rebus Hispaniæ, [& de quo auctores disceptant,] quod tomo 1 Hispaniæ illustratæ recusum est, lib. 5 sive pag. 344 dictæ iteratæ editionis in eumdem errorem incidit, & historiam aliter narrat hoc modo: Centolla virgo Hispana cum multis virtutibus esset insignis, Christianamque religionem accuratissime servaret, ad regem, qui tunc in Hispania rerum summam tenebat, ducta est; qui videns eam in Christo prædicando constantissimam, cruciari crudelissime jussit, & postea Seditio præfecto sævioribus, si non mutaret animum, afficiendam tormentis tradidit: in qua Seditius omnia tormentorum genera exercuit, ad quæ videnda frequens mulierum turba dolentium intromissa est, quæ Centollam solando rogabant, ut sententiam mutaret. Quibus illa sereno vultu se majora pati paratissimam esse respondit, omniaque sævissima tormenta ad mortem usque sustinuit. Ad quam veniens Helena mulier nobilis hortata est, ut non deficeret in tormentis: cui Centolla respondit: Tu vide, soror mea, ne deficias, quæ simul mecum pro Christo trudicanda es. Et paulo post præses utramque decollari jussit, quarum corpora in Burgensi ecclesia translata fuerunt. At ipse Joannes Tamayus Salazar, alioquin ad quælibet explicanda promptus, in notis ad Martyrologium suum Hispanum hac die partem illius narrationis ita carpit: Fallitur omnino Marineus Siculus in titulo præsidis & nomine præfecti, illum vocando regem, & istum vocitando Sedicium, cum re vera per illa tempora nullus in Hispania rex exstitit, nec nomen præfecti, cui commissum martyrium virginis fuit, Sedicius, sed Eglisius erat, ut infra patebit. Nunc Acta qualiacumque harum Martyrum referamus.

[4] In Breviario Burgensi, quod anno 1502 impressum est, [exhibemus Acta illarum ex Breviario Burgensi] gloria posthuma & gesta earumdem Martyrum in novem breves lectiones dividuntur, quæ ad diem IV Augusti ibidem præpostere ac imperfecte recitantur hoc modo: Lectio I. Passionem itaque sanctæ Centollæ, & Helenæ ipsius collegæ videntes homines Catholici illius temporis, Dei & nominis Christi cultores, fabricaverunt basilicam in civitate Siaria, in ipsarum martyrio Deum glorificantes. Lectio II. Factum est autem in diebus illis, ut homines Christiani, qui tunc temporis erant pauci, per diversas circumquaque regiones audientes ea, quæ ipse Deus miracula per ipsarum merita faciebat; Lectio III. Crescente fide Christianorum, & rarescente superstitione & perfidia paganorum, sanctam Centollam in cunctis suis necessitatibus invocarent. Lectio IV. Et quanto fides nominis Christiani inter densissimas idolorum tenebras radiabat, tanto miserabilem errorem gentilium obfuscabat. Lectio V. Tanta namque fuit in partibus istis tunc temporis pro fide Christi constantia martyrum, & mors Sanctorum in conspectu Domini pretiosa, quo usque figmenta diaboli & simulacrorum phantasmata, Domino cooperante, a tota Hispania exularunt. Lectio VI. Rex igitur hujus regni, cujus nomen proprium forte propter scriptoris incuriam omissum est, cum audiret, quod sancta Centolla Christum coleret, jussit eam suo conspectui præsentari. Hic loco lectionis VII recitandum præscribitur Euangelium, Simile est regnum cælorum thesauro, cum prima lectione expositionis. Deinde resumuntur Acta, & ex iis sequitur lectio VIII. Quam cum cerneret, nolle a Christi nominis confessione recedere, jussit illam variis tormentorum generibus cruciari; Lectio IX. Cruciatam vero & multis verberibus afflictam tradidit Eglisio præfecto suo, ut ipsam, nisi a fide Christi recederet, amplius cruciaret. Vides, hic omnia præpostero ordine & imperfecto modo narrari: nam prius agitur de cultu posthumo; & dein pervenitur ad cruciatus pro fide Christiana toleratos, & interim consummatio martyrii omittitur.

[5] [& eadem magis ordinata ex tabulis ejusdem ecclesiæ] Quapropter subjungimus hic magis ordinatam & completam ejusdem historiæ narrationem, quæ ex tabulis ecclesiæ Burgensis desumpta est, & quæ in apographo nostro sic sonat: Centolla virgo Hispana cum multis virtutibus esset insignis Christianamque religionem accuratissime servaret, ad præsidem, qui tunc in Hispania summam rerum tenebat, perducta est; qui videns eam in Christo prædicando constantem cruciari jussit, & postea Eglisio præfecto sævioribus, si non mutaret animum, afficiendam tradidit: qui nullum genus tormentorum omisit, quod in Centollam non exercuerit, equuleum, pectines, virgas ferreas, denique mamillas secuerit, atque in carcerem, ut amisso sanguine interiret, detruserit: ad quam ingens feminarum multitudo dolentium, tantam in Virginem carnificinam factam, introducta est, ut eam solarentur, atque ut mutaret sententiam, rogarent, ut possent adhibitis medicinis vulnera curari. Quibus illa hilari serenoque vultu dicit, multo majora se pati paratam & promptam esse, si scirent ipsæ, quæ martyribus Christi præmia spectent, inviderent potius, quam dolerent. Quo audito, Eglisius carcerem irrupit, & Centollæ ejus verba contemnentem * probrosaque verba in deos jacientem * linguam præcidit, & abiit. Tunc Helena nobilis femina ad Centollam veniens, cœpit ejus virtutem laudare, & ne deficeret in tormentis, cohortari. Cui Centolla: Ego libens quidem patior; tu, ne deficias, vide, quæ simul mecum trucidanda es pro Christo. Quod cum intellexisset præses, & non solum Centollam a sententia dimoveri non potuisse; sed & Helenam ad secum moriendum traxisse, antequam numerus augeretur, jubet ambas simul decollari. Corpora longis post seculis Alphonso undecimo regnante (ab aliis plerisque Alphonsus ille decimus numeratur) Gundisalvus episcopus in ecclesiam Burgensem transtulit, atque celebri pompa quotannis earum solennia peragi primus instituit. Ex ætate Gundisalvi episcopi Burgensis & Alphonsi X vel XI regis facile colligimus, translationem illam post medium seculi XIII contigisse. Ceterum hæc apographi nostri narratio prorsus convenit (si stylum excipias) cum synopsi Actorum, quam Joannes Maldonatus inter Vitas Sanctorum apud nos pag. 166 Latine vulgavit. Jam nonnulla horum Actorum adjuncta discutienda sunt.

[6] Pseudo-Dexter ad annum Christi 300 num. 13 ex novo suo thesauro profert sequentia: [quibus pseudo-Dexter aliique scriptores] Seori in Cantabria sancta Centolla civis Toletana, consulis Lucii Ragonis Quinctiani filia (Cathanæ passa est sub hujus patre L. Quinctiano fortissima virgo sancta Agatha) passa cum Helena vidua in persecutione Diocletiani. Chronicon pseudo-Juliani, quod ex eadem fabulosa figlina prodiit, num. 183 impostorem illum imitatur his verbis: In Cantabria, urbe Sero, in tractu Sedum, quod nunc Sedanum vulgo vocatur, celebris est memoria sanctæ Helenæ viduæ, & sanctæ Centollæ Toletanæ & martyris, filiæ Lucii Rangonii Quintiani, viri consularis, quæ anno circiter CCC fugiens patris severissimi rabiem, Toleto ad Cantabros se contulit, & cum Helena vidua, eadem Diocletiani persecutione, passa est. Defensores horum Chronicorum varias allegant inscriptiones, ut ex iis hunc Quintianum consulem eruant. Sed Nicolaus Antonius in scriptis posthumis, quæ Matriti anno 1721 ab amplissimo D. Adriano Coninck, proximo eruditi auctoris consanguineo, nobis perhumaniter communicata sunt, evidenter demonstrat, has aliasque inscriptiones nec huic Quintiano, nec tempori, nec loco convenire. Non lubet nobis hanc cramben recoquere, cum figmenta pseudo-Dextri & pseudo-Juliani centies in Opere nostro explosa sint. Quapropter pergimus ad alia, quæ de S. Helena, socia ejusdem martyrii, apud neotericos diversimode narrantur.

[7] [varias incertas circumstantias adjunxerunt.] Imprimis supra laudatus Joannes Cabilonensis refert, eam a virgine Centolla conversam fuisse; sed Ambrosius Morales aliique auctores innuunt, S. Helenam numquam fuisse ethnicam, dum ab illis appellatur matrona Christiana, quæ S. Centollam ad fortiter pro fide moriendum excitabat. Secundo nonnulli dicunt, eamdem S. Helenam fuisse mulierem aut puellam nobilem, cum tamen a Joanne Marieta in Historia ecclesiastica Sanctorum Hispaniæ lib. 4 cap. 10 Hispanice labradora, id est colona vel rustica vocetur. Tertio quidam S. Helenam appellant viduam, dum alii eamdem titulo virginis exornant. His suffragari videtur Thomas de Trugillo, quando in Thesauro concionatorum tomo 2 Col. Actis earum præfigit hunc titulum: Vita beatæ Centollæ & Helenæ virginum & martyrum. Deinde gesta earumdem narrare incipit his verbis: Ecclesiæ multæ celebrant festum harum gloriosarum martyrum & virginum XIII Augusti, quæ comprehensæ sunt & in carcerem conjectæ, propterea quod Christum prædicarent & confiterentur. Attamen idem scriptor Hispanus columna sequente in fine Actorum nos ita monet: De Helena quidem nonnulli auctores significare videntur, eam viduam esse; at vero de Centolla concordant omnes, quod esset virgo, & numquam matrimonio conjuncta fuisset. Ingenue fatemur, nos defectu veterum monumentorum de variis hisce opinionibus nihil certi posse statuere. Quare has similesque controversias eruditis incolis ulterius discutiendas relinquimus: nobis enim sufficit, ambas has sanctas Martyres ab immemorabili tempore in Ecclesia Burgensi publice honoratas fuisse.

[Annotata]

* lege contemnenti & jacienti

DE SANCTO JUNIANO ABBATE, FUNDATORE MONASTERII MARIACENSIS
IN PICTAVIENSI GALLIÆ PROVINCIA.

Anno DLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Junianus abbas in Pictav. Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 4564, 4565

AUCTORE G. C.

§ I. Immemorabilis & publicus hujus Sancti cultus, distinctio ab alio sancto ejusdem nominis, professio monastica, Acta, horumque scriptor.

Maurolycus, Felicius, Wionus & Dorganius hunc Sanctum hodierna die sub nomine S. Juliani annuntiant; [Hunc Sanctum, qui in Martyrologiis & Breviario Pictaviensi colitur,] sed Menardus, Saussayus, Bucelinus, aliique Menologi ex veteribus instrumentis eumdem pro Juliano rectius Junianum appellarunt. Quidquid sit de nomine, publicum hujus Sancti cultum colligimus ex Breviario proprio Pictaviensi, quod annuam illius festivitatem die XII Augusti celebrat officio semi-duplici, & in quo Lectio quarta summatim quædam ejus gesta complectitur his verbis: Junianus abbas Nobiliacensis nobili genere in Pictavorum regione ortus, in prædio quodam, quod Campagniacum vocatur, comam ab adolescentia ob cultum religionis deposuit, tantaque fuit sanctitate, ut eo beata Radegundis plurimum in sacris rebus uteretur. Corpus ejus innumeris coruscans miraculis, apud Mariacum sepultum est, & exinde ad monasterium Nobiliacense delatum. Post istud publicæ venerationis testimonium non oportet hic varias recentium Menologiorum annuntiationes coacervare. Adde, quod ex ipsis antiquis Actis, ac duplici translationis historia, aliisque vetustis monumentis de immemorabili hujus Sancti cultu abunde constet.

[2] Benedictus Gononus in Vitis Patrum Occidentis, quas anno 1625 Lugduni in Gallia edidit, S. Junianum nostrum confundit cum altero ejusdem nominis eremita, quem Gregorius Turonensis in libro de Gloria confessorum cap. 103 memorat, [nonnulli confundunt cum eremita ejusdem nominis,] & cujus festum die XVI Octobris colitur: cum enim Gononus lib. 4 Operis mox laudati retulisset Acta S. Juniani eremitæ, post hæc ibidem pag. 209 in notis perperam scribit sequentia: Festivitas autem sancti Juniani XVII Calendas Novembris celebratur. Olim corpus sancti Juniani quiescebat in monasterio Nobiliacensi, vulgo Nouaille, in agro Pictaviensi. Tempore vero persecutionis hæreticorum, seniores monachi illud in prædicto monasterio absconderunt; sed quia jam omnes obierunt, nemo scit locum, ubi sit absconditus hic thesaurus. Est autem beatus Junianus prædicti monasterii patronus, floruitque circa annum Domini CDLXXXV tempore Clodovæi regis Francorum. Sed quia Acta illa, ibi a Gonono præmissa, spectant ad S. Junianum eremitam, erronee eidem in notis adscribit translationem corporis ad cœnobium Nobiliacense, patronatum ejusdem monasterii, & novissimam sacrarum reliquiarum occultationem, quæ omnia ad hodiernum S. Junianum abbatem pertinent, ut ex paragrapho sequente evidenter apparebit.

[3] Interim audiamus Cointium, qui in Annalibus Francorum ad annum Christi 544 num. 99 hunc crassum Gononi aliorumque errorem ita refellit: [a quo diversus esse ostenditur.] Nonnulli turpiter hallucinantur, inquit, dum beatum Junianum, qui Radegundi notus fuit, confundunt cum altero sancto Juniano eremita, de quo sub Clodoveo rege & Roricio episcopo Lemovicensi sermonem fecimus. Prior patria Cameracensis fuit, posterior Pictaviensis; prior in episcopatu Lemovicensi degit, posterior in Pictaviensi; prior ad obitum usque solitarius vixit, posterior egressus e cellula monasterium construxit, rexitque; prior ex hac vita discessit, cum Ruricius Lemovicinæ diœcesi præerat, posterior Ruricio diutissime superstes fuit: pervenit enim ad annum Christi quingentesimum octogesimum septimum, &, teste Gregorio Turonensi, Lemovicensem ecclesiam anno quarto Childeberti regis, sive anno Christi quingentesimo septuagesimo nono jam regebat Ferreolus successor Exochii, qui post Ruricium annis quindecim, teste Fortunato, sederat; prior colitur decimo septimo Kalendas Novembres, posterior Idibus Augustis; prior in diœcesi Lemovicensi decessit, sepultusque fuit ad Vigennam fluvium, ubi oppidum nomen sancti Juniani nunc etiam servat; posterior obiit in episcopatu Pictaviensi, conditusque fuit Moriaci, unde postea translatus est Nobiliacum, ut suo loco dicemus. Insuper erronea illa confusio satis facile detegitur ex Breviario Lemovicensi, quod ambos hos Sanctos diversis diebus colit: nam die XVI Octobris ibi festum S. Juniani eremitæ celebratur ritu duplici, & in Lectionibus secundi Nocturni gesta ejus recitantur. Die autem XIII Augusti ibidem in Officio sanctæ Radegundis tantum fit commemoratio de S. Juniano nostro, & collecta Intercessio &c. de communi abbatis præscribitur. Denique distinctio utriusque hujus Sancti aperte patet ex diversis eorum Actis, quæ inter se conferri poterunt, quando successores nostri Vitam S. Juniani eremitæ, favente Deo, ad diem XVI Octobris illustrabunt.

[4] Nunc alia quæstio occurrit inter Cointium & scriptores Benedictinos, qui S. Junianum abbatem Ordini suo passim vindicant: Cointius enim in Annalibus Francorum ad annum Christi 559 num. 12 exhibet fragmentum Actorum, in quo dicitur S. Junianus regulam S. Benedicti servasse, & deinde annalista Benedictinam ejusdem Sancti professionem ita impugnat: [Cointius contendit, S. Junianum non fuisse Benedictinum,] Hæc Boëtius Vulfinus, qui postremis Ludovici Pii temporibus floruit, & beatum Junianum, cujus Vitam scribebat, facile finxit monachum Benedictinum, quia opus suum Godoleno transmissurus erat abbati monasterii Novaliacensis (supra & infra Nobiliacense appellatur illud monasterium) in quo sancti Benedicti regula tunc vigebat. Si Junianus Benedictinæ disciplinæ se suosque sodales addixit, hanc certe non ab alio, quam a Mauro Glannafoliensi abbate suscipere potuit. At quonam tempore tyrocinium posuit in monasterio Glannafoliensi? Anachoresim profitebatur, cum Radegundis Pictavium pervenit, & ab illis jam consulebatur, qui monasticen ediscere cupiebant. Egressus est e cellula, ut construeret cœnobium, ac multis præesset discipulis; non autem ut proficisceretur Glannafolium, unde normam Benedictinam in agrum Pictaviensem afferret. Tunc & Radegundis erexit monasterium puellarum, in quo regulam sancti Cæsarii voluit observari, nulla sancti Benedicti mentione facta, quam sane non omisisset, si Junianus, qui spiritualis ejus pater agnoscitur, familiæ Benedictinæ se addixisset. Hoc argumentum adeo validum Benedictinis visum est, ut beatum Junianum in Martyrologio Benedictino retinendum non censuerint, nisi beatam Radegundem iisdem tabulis inscriberent. Verum Radegundis, quæ regulam sancti Cæsarii sequebatur, inter moniales Benedictinas annumerari non debet, nisi Cæsarius Arelatensis episcopus sodalibus Benedictinis accenseatur; id vero repugnat ætati Cæsarii, qui monialibus cœnobium condidit ac leges præscripsit, antequam Maurus in Galliam ex Italia se conferret.

[5] [contra auctores Benedictinos id passim asserentes] Philippus Bastide, monachus Benedictinus ex Congregatione S. Mauri, composuit Dissertationem de antiqua Ordinis S. Benedicti intra Gallias propagatione, quam Mabillonius in Actis Sanctorum ejusdem Ordinis post partem secundam seculi tertii edidit, & quæ iterum Autissiodori anno 1683 separatim impressa est. Laudatus auctor cap. 14 hujus Dissertationis jam relata Cointii argumenta refellere conatur, & primo ægerrime fert verbum finxit, quod adversarius usurpavit, illudque in deteriorem partem accipiens, ibidem ita interpretatur: Cum primo hujus opinionis commentum in Annalibus adverti, diutius attonitus hæsi, miratus, qui fieri potuerit, ut vir eruditus & pius tam levibus argumentis, nullo auctore, antiquum auctorem episcopali dignitate fulgentem, gratuiti mendacii ausus fuerit arguere. Facile finxit, inquit, monachum Benedictinum, id est, nimia facilitate mentitus, Junianum monachum Benedictinum exhibuit.

[6] [ex scriptore Actorum,] At, salva interpretis pace, mitius ac minus invidiose hoc verbum explicari potuit: fingere enim pro facere, sibi persuasum habere, imaginari, ex hypothesi putare, aliisque hujusmodi phrasibus non raro accipitur, ut variis exemplis probari posset, & apud auctores linguæ Latinæ passim videre est. Hinc feria secunda Paschæ in Officio ecclesiastico, quod de apparitione Christi facta duobus discipulis euntibus ad castellum Emmaus quotannis recitamus, ex Homilia S. Gregorii Papæ leguntur ad rem nostram sequentia: Se ire longius finxit: fingere namque componere dicimus; unde & compositores luti, figulos vocamus. Itaque secundum hanc molliorem & usitatam significationem Cointius tantummodo asseruit, quod Vulfinus Boëtius S. Junianum fecerit monachum Benedictinum, & facile sibi persuaserit aut imaginatus fuerit, illum fuisse talem, eo quod in monasterio Mariacensi vel Nobiliacensi, cujus abbati Godoleno Vulfinus Vitam Sancti dedicat, tunc regula S. Benedicti vigeret. Sed in assertione Cointii sic intellecta nihil videmus, ex quo Annalista ille possit de illata contumelia accusari: nam de eodem biographo sine injuria dici potest, quod Clotarium facile finxerit, id est, perperam fecerit dominum & possessorem Thuringiæ, eo quod fratrem suum Theodoricum in debellandis Thuringis adjuvisset.

[7] Hadrianus Valesius lib. 7 Rerum Francicarum, apud nos tomo 1 pag. 366, [qui ab ætate Sancti admodum remotus,] illum Vulfini errorem carpit his verbis: Boëthius Vulfinus episcopus in libro de Vita Juniani confessoris ad Godolenum abbatem, … Brittharium patrem Radegundis reginæ Francorum appellat, falsoque ait, Chlotharium, quem gloriosissimum & excellentissimum, ac orthodoxum regem vocat, inter ceteras clarissimas ac ferocissimas nationes, nobilissimam Toringorum gentem suæ ditioni imperioque subjecisse: quippe Toringi a Theodorico, cujus unius e Chlodovei filiis fines attingebant, subacti, tributariique facti sunt, Chlotario (ut diximus) in præmium lati fratri auxilii portione prædæ contento. Ipse Mabillonius in notis ad Vitam S. Juniani, & novissime Joannes Georgius Eckhardus in Commentariis de rebus Franciæ Orientalis & episcopatus Wirceburgensis lib. 4 num. 11, seu tomo 1 istius Operis pag. 58, eamdem Vulfini Boëtii hallucinationem refellunt.

[8] Sicuti igitur laudatus biographus facile credidit, Clotarium Thuringiam suæ ditioni imperioque subjecisse, [facile in hac re, ut in aliis, errare potuit,] quia rex ille simul cum fratre suo Thuringos debellaverat, ita etiam haud difficulter sibi persuadere poterat, S. Junianum vixisse sub regula S. Benedicti, quæ certe postmodum ab illius successoribus admissa est, & quam Vulfinus sua ætate in monasterio Mariacensi vel Nobiliacensi servari noverat. Sed etiamsi utraque hæc opinio secundum Cointium aliosque falsa sit, & Vulfinus in his duabus suis assertionibus a veritate aberraverit, tamen hinc minime sequitur, illum similia studiose contra mentem suam confinxisse, & nimia facilitate mentitum esse, quemadmodum memoratus vindex Benedictinus ex æquivoca Cointii phrasi concludi debere perperam existimat.

[9] Jam fortasse nonnemo a nobis exiget, ut mittamus quæstionem de nomine, [etsi ob defectum certæ notitiæ dubitemus,] aut significatione verbi finxit, & de ipsa rei controversia judicium feramus. At si quis rotunde quærat, utrum S. Junianus Ordini Benedictino sit adscribendus, ingenue respondebimus, hic nobis aquam hærere: nam supra relatæ Cointii rationes non sunt adeo urgentes, ut propter illas S. Juniano Benedictinam professionem prorsus abjudicare audeamus. Ex alia vero parte responsiones Philippi Bastide non sunt tam solidæ, ut de Benedictina ejusdem Sancti professione nos plane certos reddant. Quapropter hoc loco noluimus transcribere longiora responsa, quæ auctor ille Cointio opponit, cum ea facile inveniri possint in alterutra Dissertationis istius editione, quam supra assignavimus.

[10] Ceterum Mabillonius in Præfatione ad Acta Sanctorum Ordinis sancti Benedicti sec. 1 § 1 fatetur, [an re ipsa erraverit.] ante ætatem S. Benedicti in Occidente atque in ipsa Gallia floruisse varias monachorum congregationes, quæ sub diversis regulis vivebant. Sed non facile dictu, an, & quænam horum monachorum cœnobia post adventum S. Mauri in Gallias ad institutum Benedictinum transierint, ut ipse Mabillonius in laudata Præfatione § 5 sive num. 64 indicat his verbis: Non tamen adeo clara & aperta sunt normæ Benedictinæ seculo sexto in Gallia propagatæ vestigia. Nec mirum certe: nam, ne quid de temporum longinquitate querar, hæc propagatio facta solum non est per coloniarum transmissa huc illucque examina, per novas monasteriorum constructiones; sed per regulæ tacitam susceptionem & observationem, quam cum primævo more vivendi antiqua primum usurpavere cœnobia, tum solam, crescente sanctæ regulæ existimatione & auctoritate, retinuerunt. Concilium Turonense secundum, anno DLXVII celebratum, canone XVII & XVIII monachis quemdam præscribit jejuniorum & psalmodiæ modum, qui cum a regula nostra diversus omnino sit, vulgatum a beato Mauro institutum nondum passim invaluisse, satis arguit. Ex his patet, nos nihil certi statuere posse de regula, quam secutus est S. Junianus, qui his ipsis temporibus vitam anachoreticam duxerat, & deinde in cœnobio Mariacensi monachos congregaverat. Igitur, lite illa adhuc pendente, transibimus ad Acta nostra eorumque scriptorem, de quibus notitiam quamdam præviam suggeremus.

[11] [Vitam Sancti a Labbeo editam] Philippus Labbeus noster in Nova Bibliotheca manuscriptorum librorum tomo 2 a pag. 569 primus vulgavit Acta S. Juniani, quorum auctorem & authenticam fidem in titulo assignat his verbis. Vita sancti Juniani confessoris, auctore Vulfino episcopo. Nunc primum edita ex apographo R. P. Jacobi Sirmundi, Societatis Jesu theologi, quod contulimus cum variis probæ notæ membranis, quæ penes nos sunt. Postea Mabillonius inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 1 pag. 307 & sequentibus edidit ex Mss. codicibus monasterii Nobiliacensis eamdem Vitam, cum qua editionem Labbeanam contulimus, notantes in margine præcipuam utriusque editionis varietatem: nam in ea collatione non adeo scrupulose versati sumus, ut ad minutias descenderimus, & variantes nullius fere momenti lectiones observaverimus. Quinimo, ubi videbatur vitium typothetæ aut amanuensis irrepsisse, unam editionem ex altera interdum emendavimus, & voces nonnullas more antiquo scriptas (puta inlustris & inlæsus pro illustris & illæsus, aliaque his similia) ad hodiernam orthographiam reduximus.

[12] [conscripsit Vulfinus Boëtius,] Quandoquidem in utraque hac editione habemus ipsum Actorum fontem, non enumeramus hoc loco Gallicos eorum collectores, & nihil etiam dicimus de Latino ejusdem Vitæ compendio, quod Menardus jam dudum Martyrologio suo Benedictino inseruit. Attamen circa hæc Acta eorumque scriptorem juverit referre quamdam observationem laudati Menardi, qui post memoratam synopsim pag. 306 & 307 in Martyrologio suo notat sequentia: Hæc Vita habetur manuscripta in cœnobio Nobiliacensi, cujus exemplar est penes nos. Auctor ejus est Boëtius Vulphinus episcopus, ut habetur in fronte ejusdem Vitæ; & in præfatione dicit, se ex Gotthis originem ducere. Vixit autem ille Vulphinus tempore Ludovici Pii, quod liquet ex præfatione, in qua hanc Vitam dedicat prædicto Godoleno abbati; tum ex iis, quæ narrat de ædificatione cœnobii Nobiliacensis. Occurrit tamen difficultas circa hæc verba, quæ habentur in dicto exemplari; Sicut narrante prædicto Auremundo, qui aderat, cognovimus: nam non potuit iste Auremundus, qui vivebat tempore Clotarii primi, miracula sancti Juniani narrare Boëtio Vulphino, qui vitam agebat tempore Ludovici Pii. Verum cum dicat cognovimus, non vero audivimus; satis innuit, se non audivisse ab eo; sed ab aliis, ad quos horum miraculorum notitia pervenerat, primo auctore Auremundo, qui hominibus suæ ætatis ea narraverat. Dein illam suam explicationem uno alterove eorumdem Actorum textu confirmat, ac denique ibidem notitiam notatu dignam suggerit his verbis: Certe vidi hanc Vitam Gallicam factam, incerto auctore, in qua dicitur Auremundus illam scriptis posteritati consignasse.

[13] Quidquid sit de hac anonymi interpretis Galli opinione, [incertæ sedis episcopus,] certe illa Auremundi lucubratio, si umquam exstitit, ignota fuit Labbeo, Mabillonio, aliisque sedulis rerum hujusmodi indagatoribus, qui omnes tantummodo recensent unicum hujus Vitæ scriptorem, de quo Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 5 cap. 56 ita disserit: Junianus interim apud Pictones anachoreticam vitam aliquamdiu æmulatus, in arctissima cella, veluti reus in ergastulo, reclusus degebat. Res ab eo gestas in litteras seculo nono retulit Vulfinus Boëtius Pictavis degens, rogatu Godoleni abbatis Nobiliacensis, cujus PER INOBEDIENTIAM CONTRAIRE IMPERIIS (sic ille auctor abbati loquitur) veritus est. Is est Vulfinus Boëtius, quem Drepanius poëta in carmine eidem inscripto grammaticum Aurelianensem vocat, atque ad sibi scribendum impellit. Drepanii nomen adscititium est Flori diaconi Lugdunensis, ut patet ex ejus epistola ad Moduinum Augustodunensem episcopum, ubi se Drepanium in epistolæ inscriptione, Florum in carmine dicit. Aliam ejusdem Flori epistolam cum aliis ejusdem carminibus in Analectorum nostrorum tomo primo habes, metrice itidem scriptam ad ipsum Moduinum, quem Ludovici Augusti, cognomento Pii, principatu vixisse constat. Hæc optime conveniunt tum Flori tum Vulfini Boëtii ætati, ad quam proinde Drepanii hactenus incerta ætas revocanda est. Vulfinus in prologo hujus Vitæ se origine Sarmatam dicit; nec dubito, quin Boëtii nomen ipsi adscititium sit, uti & Drepanii Floro, pro more illius temporis eruditorum. Sic Carolo Magno Davidis, Alcuino Albini, Rabano Mauri, Radberto Paschasii, Gothescalco Fulgentii cognomina litteraria adscripta erant. Theodulfus episcopus Aurelianensis Vulfinum cum scholaribus suis laudat.

[14] Mabillonius hic non meminit de episcopatu Vulfini Boëtii (istud Boëtii nomen Vulfino interdum præponitur & subinde postponitur) quæ tamen dignitas apud Labbeum nostrum in titulo prologi sic diserte exprimitur: [cui tamen aliqui cum Mabillonio] In nomine sanctæ Trinitatis. Incipit prologus Boëtii Vulfini episcopi ad Godolenum abbatem de Vita beatissimi Juniani confessoris & sacerdotis. Attamen Mabillonius alibi, nimirum in Actis Sanctorum Ordinis sui seculo 1 pag. 307, ante Vitam S. Juniani non solum episcopi titulum huic Vulfino Boëtio tribuerat, verum etiam eidem biographo cathedram Pictaviensem assignaverat. Sed eruditus ille scriptor Benedictinus videtur postmodum de hac priori sua opinione dubitare, eamque tacite retractare, dum seculo IV Operis proxime laudati agens de translatione ejusdem S. Juniani, parte 1 pag. 430 & sequente in observationibus præviis lectorem ita monet: Fusiorem ejus rei narrationem, uti & sancti Juniani Vitam, in litteras retulit Vulfinus Boëtius episcopus, ex Gothis originem ducens, qui forsan Sigibranni chorepiscopus fuit. Florebat tum Vulfinus poëta apud Aurelianos, de quo Theodulfus ejus urbis antistes in carminum lib. 2 cap. 13, & incerti auctoris metrica epistola a Morelio edita. An is postea factus episcopus & Vitæ sancti Juniani scriptor? Quisquis sit hic auctor, Junianum sepultum fuisse dicit in cœnobio Mariacensi apud Pictones; quod cum ad angustias rei familiaris redactum esset, Nobiliacensi unitum est sub initium seculi noni; dein Prioratus, ac demum ecclesia parœcialis evasit.

[15] [cathedram Pictaviensem assignarunt.] Nihilominus quidam auctores priorem Mabillonii opinionem secuti sunt, & hunc Vulfinum Boëtium confidenter episcopum Pictaviensem cognominarunt. Interea nos seculo nono nullum hujus nominis episcopum hactenus inter præsules Pictavienses reperire potuimus, neque novissimi Galliæ Christianæ editores talem invenerunt. Solummodo in editione Labbeana Conciliorum tomo 7 col. 1697 Vulfinus episcopus subscribit synodo, quæ anno 835 apud Theodonis-villam celebrata est. Nescimus, quo fundamento Joannes Georgius Eckhardus nuper in Commentariis suis Franciæ Orientalis lib. 29 cap. 35, seu tomo 2 istius Operis pag. 282 agens de eadem synodo, hunc Vulfinum appellaverit episcopum Pictaviensem, cum in hac subscriptione sedes ejus non exprimatur. Quare cautior fuit Jacobus Longuevallius noster, qui in erudita sua Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 5 pag. 435 & sequentibus recensens varios ejusdem synodi præsules, quorum cathedras noverat, sibi ignotam hujus Vulfini sedem prætermisit. Ex his omnibus sagax lector facile videt, nos nihil certi posse definire circa præfatum Actorum scriptorem: etsi enim Vulfinus ille episcopus incertæ sedis vixerit temporibus biographi nostri, tamen adhuc ignoramus, an hic ab illo & a grammatico vel poëta Aurelianensi distinctus sit. Itaque hanc notitiam ab aliis exspectabimus, & interim ad posthumam Sancti nostri gloriam progrediemur.

§ II. Posthuma Sancti gloria ex duplici sacri corporis translatione, & miraculis tunc patratis.

[Reliquiæ hujus sancti Juniani] Cum corpus S. Juniani ducentis quadraginta tribus annis in monasterio Mariacensi quievisset, & locus ille propter assidua bella fere in solitudinem redactus esset, ultimus istius cœnobii abbas Godolenus, faventibus Sigibrando Pictaviensi episcopo & Fulcone abbate sancti Hilarii, sacras has reliquias honorifice alio transferre decrevit. Præcipuam hujus translationis occasionem Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 30 cap. 46 sic memorat: Huic translationi occasionem præbuit nova basilica Nobiliaci exstructa a Godoleno abbate, qui eam hoc anno (nimirum Christi 830, de quo Annalista Benedictinus ibi agit) & quidem octavo Idus Novembris, quæ Dominica dies erat, in honorem sancti Hilarii dedicari curavit; eademque die sancti Juniani reliquias in novam basilicam cum solenni pompa transferri, locarique ad Orientem juxta altaris crepidinem, teste Vulfino Boëtio ejus temporis auctore, qui librum de Vita & translatione sancti Juniani eidem Godoleno abbati nuncupavit.

[17] Primo ex his Mabillonii verbis colligimus, illam sacrarum reliquiarum translationem anno Christi 830 factam esse, [mense Novembri anni 830,] quæ chronologia confirmatur ex Chronico sancti Maxentii seu Malleacensi, quod apud Labbeum in nova Bibliotheca manuscriptorum librorum tomo 2 pag. 195 ad rem nostram habet hæc pauca: Anno ab Incarnatione Domini DCCCXXX basilica sancti Hilarii Nobiliaco dedicatur, & corpus sancti Juniani illuc transfertur a Mariaco villa; quam translationem fecerunt abbas Godolenus, adjuvante Sigibranno episcopo, & Fulcone abbate sancti Hilarii. Secundo ex iisdem eruimus, ecclesiam monasterii Nobiliacensis die sexta Novembris dedicatam fuisse, cujus dedicationis anniversaria memoria illo die in cœnobio Nobiliacensi hactenus recolitur, ut laudatus Mabillonius in notis ad historiam hujus translationis testatur. Tertio denique discimus, eumdem Vulfinum Boëtium, qui Vitam S. Juniani conscripsit, etiam hanc translationis historiam litteris mandasse, cui assertioni Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 830 num. 61, & alii auctores passim suffragantur.

[18] Labbeus noster tomo 2 laudatæ Bibliothecæ pag. 578 hanc Vulfini lucubrationem Actis S. Juniani subjunxit, [postquam longo tempore] & Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini seculo quarto parte 1 pag. 432 & 433 eamdem recudit. Nos ex priori editione, quam tamen cum posteriori conferemus, illam transcribimus hoc modo: Igitur cum per innumera annorum curricula crebrescentibus malis, & bellorum maxime immanitate, totius Aquitaniæ provincia redigeretur in solitudinem, videlicet propter insolentiam tyrannorum inter se decertantium, principatus culmen ambientium, & Francorum regum jugo colla submittere nolentium, tanta clade & incendiorum flagrantia consumpta esset *, ut his concertationibus non solum respublica deperiret, verum etiam monachorum Ordo penitus annullaretur. Unde accidit, ut cœnobium illud, quo sanctum corpus magno religionis cultu venerabatur, deserti solitudo fieret, & omnis exinde monastici ordinis cultus aboleretur.

[19] Sed post diuturni temporis excursum, divina miserante clementia, [in monasterio Mariacensi quieverant,] tyrannorum superbia debellata est, & sub piissimo imperatore Carolo pax reddita est, & unitas Ecclesiæ restituta, & loca incendiis conflagrata & clade bellorum consumpta, iterum restaurata, & in sui decoris statum ornatusque perducta. Verumtamen locus ille nequaquam postea ad pristinum monastici Ordinis vigorem pervenit, ea videlicet de causa, qualiter inventus est locus utilior monachis ad incolendum, nomine Nobiliacus, constructus in agro ecclesiæ beatissimi pontificis Hilarii confessoris Christi, ad quam basilicam etiam illud cœnobium, ubi idem venerabilis Junianus corpore requievit, cum omnibus ad se pertinentibus adspicit; distans jam dictus locus Nobiliacus ab urbe Pictavi ferme millibus quinque: quo in loco monachorum religiosissima congregatio sub beatissimi Benedicti regula constituta devotissime cœpit Deo militare; in qua clarissimi viri, & monastici ordinis apprime eruditi claruerunt in tantum, ut etiam plurimis locis de jam supradicta congregatione abbates constituerentur, & hujus præpositi Ordinis, sicut ibidem irreprehensibiliter custoditur ad exemplum eorum per amplissimam totius imperii Francorum dominationem docerent.

[20] [magna cum solennitate] Interea post obitum gloriosissimi Cæsaris, qui imperium Francorum amplissime sublimavit, & feliciter per annos circiter quadraginta octo rexit, atque ab omni barbararum nationum incursu fortiter protexit, ejus nobilissima proles, excellentissimus imperator Hludovicus sceptra imperii regenda suscepit. Eo videlicet feliciter imperante, & filio ejus gloriosissimo Pipino Aquitaniæ regnante, beatissimo antistite Sigibrando Pictavis sacerdotio fungente, & venerabili viro Fulcone, abbate * basilicæ sanctissimi pontificis Hilarii congregationem regente; eodem tempore Godolenus, sub monastici Ordinis præposito *, præerat abbas in jam dicto Nobiliaco monasterio. Visum est illi, ut corpus illud sanctissimi Juniani de loco, quo situm erat, transferret ad locum, ubi cœtus monachorum Deo militabat: idcirco quia, ubi conditum prius fuerat, non digno videbatur honore coli, nec officii dignitate, nec lampadum illustratione perornari.

[21] [ad Nobiliacense cœnobium translatæ sunt,] Denique anno septimo-decimo imperii jam supradicti Cæsaris, faventibus & consultum ferentibus pontifice Sigibrando & Fulcone archi-capellano, translatum est corpus sanctissimi Viri a Godoleno abbate & monachis jam supradicti loci, summo cum honore & veneratione dignissima, religionis cultu per omnia exornata, concurrentibus undique sacerdotibus & populorum catervis, & venerabilibus episcopis obviam venientibus, relatum * est corpus ejus in basilicam beati Hilarii, quam idem venerabilis abbas mira operis pulchritudine construxit. Situm est ad Orientis partem juxta altaris crepidinem: cujus diei solennitas duplici præfulget privilegio, scilicet quia eodem die & corpus sanctissimum cum magno apparatu & triumpho, sicut præmissum est, illic reconditum est, & domus ipsa dedicata, & cælestis Regis habitaculo consecrata; ubi, divina præstante clementia, miraculorum frequenter insignia coruscant, ubi & digna petentibus præstantur beneficia, tribuuntur postulata, & peccatorum remissio conceditur exoptata, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est regnum & imperium, gloria & virtus cum Patre in unitate Spiritus sancti per infinita secula seculorum. Amen.

[22] [de qua translatione etiam Saussayus meminit,] Cum hæc translatio, ab auctore coævo descripta, evidenter ad S. Junianum nostrum spectet, vix intelligimus, quid in mente habuerit Andreas Saussayus, dum in Martyrologio suo Gallicano ad diem XV Novembris annuntiat sequentia: Ipso die sancti Juniani confessoris & eremitæ, quem sanctus Remigius baptizavit, Spiritus sanctus multiplici gratia replevit, Pipinus rex Aquitaniæ carne exutum, & miraculis clarum, templo cœnobitico honoravit, ad quod, ut tamquam patronus ibi coleretur, sacros ejus artus solenniter deferri fecit per Sigibrannum pietatis conspicuæ episcopum Pictaviensem. Exstat adhuc insigne hoc monasterium, Nobiliacense nuncupatum, in Pictaviensi tractu, ubi a prima repositione, congrua cum veneratione, sancti Juniani corpus servatum fuit, quousque, hæreticis ubique in Gallia furentibus, jamque Pictaviam ipsam vastantibus, monachi seniores illius cœnobii veriti, ne impetu repentino impia hæc turba in hoc sacrarium irrueret, mature gloriosi sui Tutelaris pretiosa lipsana patenti loco submoverunt. Ceterum ita profunde absconderunt, ut postquam ipsi, sedato exitiali hoc turbine, obiere, nemo scire potuerit locum, ubi ab his abditus fuit tam pretiosus thesaurus. Nunc varia circa hanc Saussayi annuntiationem notanda occurrunt.

[23] Cum Saussayus huic Sancto addat titulum eremitæ, [& circa eam nobis aliquod dubium suggerit.] imprimis dubitari posset, an Martyrologus ille non fuerit secutus Gononum errantem, qui translationem hodierni S. Juniani perperam alteri Sancto Juniano eremitæ applicuit, ut paragrapho præcedente ostendimus. Attamen videtur utrumque illum Sanctum satis distinxisse, dum in Martyrologio suo Gallicano festum S. Juniani abbatis hac die, & annuam S. Juniani eremitæ memoriam die XVI Octobris annuntiavit. Quinimo laudatus ille Martyrologus annuntiationem, quam numero præcedente exhibuimus, verosimiliter excerpsit ex additionibus Usuardinis Molani, qui die XV Novembris habet sequentia: Eodem die beati Juniani confessoris, quem beatus Remigius baptismate lavit. Similia die XV Novembris inter Auctaria Usuardi nostri illustrati ex codice Heriniensi retulimus. Sed an S. Junianus ille, inquies, quem beatus Remigius baptismate lavit, ab hodierno S. Juniano & ab eremita ejusdem nominis diversus est? Ingenue fatemur, nos id hactenus ignorare, eamque distinctionem vel confusionem die XV Novembris examinandam esse. Interim non videmus, cur Saussayus translationem S. Juniani nostri die XV Novembris commemoraverit, quandoquidem hæc die VI ejusdem mensis contigit, ut ex supra dictis liquet. Denique non satis clare percipimus mentem ejusdem Martyrologi, dum superius asserit, corpus S. Juniani in monasterio Nobiliacensi a prima repositione usque ad impias furentium Calvinistarum grassationes congrua veneratione servatum fuisse: si enim his verbis indicare velit, primam sacri corporis repositionem in monasterio Nobiliacensi factam esse, haud dubie a veritate aberrat, cum ex antiquis monumentis constet, sacras illas reliquias plus quam ducentis annis in cœnobio Mariacensi prius quievisse, ac inde ad monasterium Nobiliacense anno Christi 830 translatas esse. Nunc ad alteram ejusdem sacri cadaveris translationem progredimur.

[24] Olim moris erat, ut reliquiæ Sanctorum aliquando deferrentur ad locum, [Postea anno Christi 988 corpus ejusdem Sancti] in quo concilia celebrabantur. Sic feretrum sancti Bercharii abbatis Dervensis in synodum Aireiensem, teste Mabillonio, delatum est, regnante Rotberto rege, & sancta fides inter multa Sanctorum corpora, QUÆ SECUNDUM MOREM PROVINCIÆ FERUNTUR AD CONCILIA, principatum tenuisse dicitur. Simili modo corpus S. Juniani delatum est ad synodum, quæ anno Christi 988 in monasterio Karrofensi habita est, ut laudatus Mabillonius ex personis aliisque adjunctis recte demonstrat. Porro hanc sacri corporis delationem descripsit Letaldus monachus Miciacensis, & opusculum suum nuncupavit Constantino abbati Nobiliacensi, quos ambos exeunte eodem seculo decimo floruisse existimat Mabillonius, qui inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo IV part. 1 pag. 434 & 435 eamdem Letaldi scriptionem ex Ms. codice Pictaviensis monasterii S. Cypriani vulgavit.

[25] Nos hic transcribimus brevem illam historiam, quæ loco proxime citato sic habet: [ad monasterium Karrofense] Domino patri Constantino, & ceteris Fratribus Nobiliaci cœnobii Frater Letaldus in Domino salutem. Ad sublevandos Tobiæ labores angelus Raphaël missus a Domino, postquam eum non solum ab ærumnis eruit, verum etiam beneficiis divinæ pietatis adjuvit, reversurus ad eum, a quo missus fuerat, a quo exiens non discesserat, eos, quos beneficii superni munere erexerat, alloquitur dicens: Consilium regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est. Quapropter nos opera Christi, quæ per gloriosissimum confessorem suum Junianum nostris temporibus operari dignatus est, revelare & confiteri convenit ad laudem & gloriam nominis ejus, ad ædificationem audientium, ut cognoscant omnes, quia opera, quæ operatus est in diebus patrum nostrorum, operatur & nobiscum, non nostris quidem meritis, sed quæ beneficio pietatis & eorum interventu patrum, quos nobis largitus est intercessores, & ad corrigendam vitæ nostræ gravitatem * proponit imitabiles.

[26] Aggrediamur igitur promissi operis munus, nostris quidem de viribus diffisi, [in quo tunc synodus celebrabatur;] sed divinæ largitatis auxilio fulti, illius videlicet, qui ait: Aperi os tuum, & ego implebo illud. Vos autem; reverendi Patres & Fratres, juvate precibus, quod caritativo injunxistis imperio, nec admodum vobis nostra displiceat rusticitas, dummodo sola & integra, ut a vobis tradita est, rerum gestarum complaceat veritas. Cum exorti essent peccatores, sicut fœnum & veluti vepres & spinæ terrenam suffocantes messem, ita maligni quique dominicam devastarent vineam, placuit episcopis & abbatibus, & quibusque religiosis viris concilium debere fieri, in quo & prædæ prohiberentur, & res Sanctorum injuste sublatæ restituerentur, & cetera mala, quæ speciosam sanctæ Dei Ecclesiæ faciem fœdabant, sub anathematis mucrone ferirentur. Hoc igitur concilium in cœnobio Karrofensi cogi fuit destinatum, factusque est ibi grandis ex pago Pictavo & Lemovicino & adjacentibus regionibus multorum concursus populorum. Nam & multa corpora Sanctorum ibi allata sunt, quorum præsentia & religiositas roboraretur & malignorum procacitas retunderetur. Sane illud concilium divina (ut creditur) voluntate coactum per Sanctorum præsentiam frequentia illustravere miracula. At vero inter cetera Deo digna Sanctorum pignora, etiam gloriosi patris Juniani exuviæ cum decenti honore delatæ sunt.

[27] [non sine miraculis delatum est.] Sed inter hæc agenda cum a cœnobio sancti Patris elatæ essent reliquiæ, non multum longe a monasterio hi, qui Sancti vehebant sarcinam, consederunt, & sacrum onus deposuerunt. In eo igitur loco post sanctissimarum reliquiarum evectionem devotio fidelium Crucis erexit vexillum ob memoriam & recordationem, quod ibi sancti Patris reliquiæ quievissent; & ab eo tempore usque nunc quicumque febricitans accesserit, invocato Christi nomine per interventionem ejusdem Patris pristinam consequitur sanitatem. Inde ergo cum ad villulam, cui Ruffiacus nomen est, accessissent, mansionem inibi acceperunt, noctemque illam in Dei laudibus & hymnis pervigilem ducentes, facto mane, iter arripuerunt; sed nihilominus in eodem loco, quo quieverant reliquiæ, fideles Christiani ex lento vimine quasi quoddam fecere peribolum, ut locus ipse, quo sacra membra locata fuerant, ab accessu hominum & animalium tutus remaneret. Post multos dies taurus ferox accessit, & cornibus atque costis eamdem sepem ludibundus concussit; sed mox ut a sepe recessit, corruit & exspiravit. In eodem quoque loco ex ingenti imbre lacuna succreverat, quæ susceptam aliquamdiu retinens aquam, pro reverentia sanctorum pignorum, ad abluendum plurimos invitabat, inter quos accessit quædam mulier, elephantino laborans morbo, quæ cum ex eadem se lavisset aqua, pristinæ sanitati restituta: incolumis remeavit ad propria. Quamvis hic nullum fiat verbum de reductione earumdem reliquiarum, tamen haud dubie hæ, finita synodo Karrofensi, ad monasterium Nobiliacense relatæ ibidemque reverenter servatæ sunt usque ad tempora, quibus Calvinistæ Galliam depopulabantur: tunc enim sacrum S. Juniani corpus furori horum hæreticorum subductum fuit, & simul cum pretiosa templi supellectile ita absconditum, ut postea inveniri non potuerit, & hactenus lateat, quemadmodum Saussayus, Mabillonius aliique testantur. Nunc accipe ipsa Acta, quorum scriptorem & auctoritatem § 1 hujus Commentarii indicavimus.

[Annotata]

* Mab. est

* al. deest abbate

* Mab. proposito

* Mab. inlatum

* forte pravitatem

ACTA
auctore Vulfino Boëtio.
Ex nova Bibliotheca manuscriptorum librorum, ubi Philippus Labbeus noster tomo 2 pag. 569 & sequentibus edidit Vitam hujus Sancti, quam nos contulimus cum editione Mabillonii, qui eamdem inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo primo a pag. 307 vulgavit.

Junianus abbas in Pictav. Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 4562

EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

[Auctor imperitiam suam excusat,] In scribendis illustrium virorum præclarissimis gestis & nobilissimis triumphis, ut in futuro inviolabiliter sciri possint, nec ulla temporum diuturnitate aboleri, illi maxime stylum adhibuerunt, quibus & facundia sermonis, & nitor eloquentiæ, sensusque plenitudo exuberabat. Maxime hi, qui liberalibus artibus apprime eruditi, & rhetoricæ facundiæ & dialecticæ dispositionis congruentissima connexione pollebant. Quibus non solum artis peritia, & argumentorum ingenia, in quibus ab ipsis cunabulis nutriti fuerunt, suppeditabat, verum etiam genuini sanguinis prosapia, & origo Romanæ gentis in Latina lingua, acerrimos in explicando, quæ vellent, reddebat. At vero ego homo ab stirpe Romana penitus alienus, & Geticæ Sarmatum a gentis originem trahens, quibus magis barbara initio sermonis garrulitas extitit, quam Latinæ eloquentiæ notitia, quamvis ab ipsis infantiæ rudimentis inter grammaticos, rhetoricosque non minime nutritus fuerim, sed ingenii tarditas & naturalis quemadmodum * segnities nequaquam eloquentem creavit. Unde penitus abnueram scribere aliquid, quod in posterum legentibus ridiculum foret. Sed quia tua me sanctitas, reverentissime abba Godolene b, cogit, ut tibi insignia miraculorum gesta tanti viri, qua possim oratione, scriptitando explicem, & ordinabiliter narrando, quæ gesta sunt, eloquar, valde hinc inde angor, veritus, si scribere recusavero, ne forte inobedientiæ reus judicer; si imperiis tuis paruero, legentibus quibusque detractionibus pateam: maxime his, qui magis aliorum reprehendere, quam sua proferre, & malint livore detrahere, quam simplici mente condiscere.

[2] [& protestatur, se jussu abbatis Godoleni] Quamobrem elegi tuæ sanctitatis reverentia fretus & oratione, detrahentium [potius] patere insidiis, quam per inobedientiam tuis contraire imperiis. Aderit enim ille qui ait: Aperi os tuum, & ego implebo illud. Qua de re obsecro lectorem ne mentis acumen obnubilet * ineruditi sermonis rusticitas, cum mentis esuriem tanti viri sanctitas internæ dulcedinis refectionem præstet; nec fastidium incomposita oratio generet, cum miraculorum ejus insignia facta, veraciter relata, adhibere possint æternæ beatitudinis pascua. Nam cum ante mentis nostræ oculos Sanctorum & virorum illustrium præclarissimos & antiqui hostis triumphos adhibemus, & terreni actus & carnis illecebræ fatiscunt, & animus in superna * inardescit. Nam quid aliud sancti viri in hoc seculo fuerunt, nisi spectacula futurorum, & speculum mentis; secundum Apostolum: Spectaculum facti sumus angelis, & hominibus? Quod tale spectaculum umquam reges terræ reperire potuerunt, in quibus vanissimos dies suos consumpserunt, quale Martyrum victoria & Virginum inviolata corona? Quibus spectaculis mens a desiderio terreno fit aliena, in amorem Dei ferventissima, in capessendam felicitatem sagacissima; quod tale spectaculum, quale sanctorum Patrum vita, in quo non vestium sordes absterguntur & crinium impexa deformitas * corrigitur, sed mentis vitia fugantur, virtutes adhibentur, sponso suo Christo sine macula cohæretur, ut fiat mens absque ruga & macula, casta & mentis intuitu & corporis integritate, ut digna fiat amplexibus sponsi introducenda in cælestibus thalamis, angelorum choris hinc inde suffulta. Quod ipse præstare dignetur, cujus regnum & imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a

Getæ & Sarmatæ vel Sauromatæ est natio Gotthica, ut Procopius Cæsariensis lib. 1 de Bello Vandalico cap. 2 testatur his verbis: Plurimæ quidem superioribus fuere temporibus, hodieque sunt nationes Gotthicæ; sed inter illas Gotthi, Vandali, Visi-Gotthi & Gepædes cum numero, tum dignitate præstant. Olim Sauromatæ dicebantur ac Melanchlæni; quidam etiam Getarum nomen ipsis tribuerunt. Vocabulis quidem omnes, ut dictum est, nulla vero re præterea inter se differunt. Certe Sarmatas Getis conterminos fuisse, colligimus ex hoc pentametro Ovidii lib. 4 Tristium, elegia 10:

Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

De origine & moribus harum gentium apud laudatum Procopium, S. Isidorum ac Jornandem plura videri possunt. Nobis hic sufficit exponere, quomodo scriptor Actorum se ex Getica Sarmatum stirpe oriundum dicat.

b Hic fuit postremus abbas Mariacensis, qui seculo nono corpus S. Juniani Nobiliacum transferri curavit, ut novissimi editores Galliæ Christianæ tomo 2 col. 1239 asserunt, & § 2 Commentarii prævii vidimus.

* Mab. quodammodo

* Mab. obmutilet

* Mab. suprema

* Mab. temeritas

CAPUT I.
Patria Sancti, adolescentia in eremo transacta, & digressio ad Acta sanctæ Radegundis.

[scribere Vitam S. Juniani,] Beatissimi & virtutum miraculis præclarissimi viri Juniani monachi vitam pariterque insignia gesta scripturus, valde me imparem ad illius insignia facta referenda judico. Quamobrem vestræ sanctitatis orationibus posco adjuvari omni mentis adnisu, confidens in supernæ majestatis auxilio, ut ille qui mutorum linguas fecit disertas, & ex ore infantium & lactentium perfecit sibi laudem, qui etiam brutorum animalium linguas coëgit humanas proferre loquelas, adspirabit cœptis nostris, & calamum ipse temperabit, quatenus athletæ sui certamina dignis valeam sermonibus explicare, ut & illius sublimia facta ad multorum perveniant notitiam, & proficiant salubriter ad medelam. Unde illam individuam Trinitatem, qui est Deus unus, trinus in personis, unus in substantia, cui est summa potestas, æternitas sine fine, gloria sine initio, nullius temporis excursu initium sumens, nullum habens finem, suppliciter adesse posco; cui hic Sacerdos venerabilis toto cordis desiderio hæsit, nullis adversitatibus cedens, nullis prosperitatibus sui moderaminis vitam excedens, in prosperis humilis, in adversis spe constantissimus: cujus habitatio ab omnibus remota, semper solitariam diligens vitam, ut certius mentis oculum inreverberata acie ad solem justitiæ figeret.

[4] Cibus ei perexiguus corporis; potus naturalis aquæ liquor, [quem S. Joanni Baptistæ comparat,] vestis vilissima, coma intonsa, & maxime impexa squalebat; balnea corpori vix in anno semel adhibebantur. Ita se in omnibus agebat, ut si quis eum cerneret, statim veluti Baptistam Joannem ante oculos mentis haberet, quem Dominus Salvator noster de vestium vilitate laudavit, & de ciborum parcitate omnibus extulit. Nam sicut ille Domini testimonio non erat arundo vento agitata, ita hic nullis adversitatibus frangebatur, nec prosperitatibus elevabatur, nec laude de suavior, nec vituperatione asperior reddebatur: secretorum nemorum opacitatem diligens crebro, nullo comitante socio, solitarius gradiebatur. Declinans secularium hominum conventus, & tumultuantium procellas populorum, cælestis jam habitator effectus, & incola adhuc terrenis artubus prægravatus. Nam etsi corpore terræ hærebat, mens in supernis angelorum civis effecta suavi modulatione, interno cordis affectu semper meditabatur: Adhæsit anima mea post te; me autem suscepit dextera tua.

[5] Igitur nativitatis ejus exortus extitit in pago Pictaviensi in sibi subjecto territorio, [& postquam indicavit natalem illius locum,] nuncupante a Briossio b, in prædio quodam vocabulo, Campaniaco c, nobilissimis ex progenitoribus originis prosapiam ducens, qui nobiliter ab iisdem parentibus educatus, & litteris instructus, quas ille adhuc puer omni mentis conatu cum magno desiderii fervore didicit, & in ventre memoriæ condidit. Cum vero a pueritia in adolescentiam feliciter transisset, comam ob cultum religionis deposuit, dans operam in discendo, & divinarum Scripturam notitiam incapessendam. Quam tam efficaciter adeptus est, ut omnibus patesceret, a Deo sibi collatam tanti muneris gratiam. Et cum esset adolescens, nihil puerile aliquando gessit, nihil, quod reprehensioni pateret. Honestum habens vultum, omnibus gratiosus; de ore ejus dulcia semper profluebant eloquia. Pascebat mentem spiritalibus litterarum sensibus magis, quam escarum apparatu.

[6] [piaque Adolescentis exercitia in eremo,] Cœpit adhuc adolescens tentare anachoretarum vestigia: nam sæpe segregatus a coævis suis solus meditabatur in lege nostra *, & quasi furtivas orationes, & psalmorum modulationes remotus exercebat, numquam otiosus. Aut enim Domino preces fundebat, aut lectioni operam dabat, aut psalmodiis indesinenter instabat, recolens illud Apostolicum: Qui non laborat, nec manducet; sed & illud Psalmistæ: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es & bene tibi erit; & quod ait Apostolus: Otiositas & insolentia semper inimica sunt animæ. Legebat frequenter Canonicas & Apostolicas Scripturas, etiam sanctorum Patrum Vitas, & Martyrum victorias, & coronas Virginum. Quorum exemplis mentem semper armabat, & ea agere tentabat, quæ viri sanctissimi & fortissimi victoriosissime & præclarissime egerunt. Cum vero post aliquod temporis excursum ab adolescentiæ ætate ad juvenilem transiret vigorem, solitariam anachoretarum arripuit vitam. Nec visum est illi satis esse, quod solitarius deserti incola fieret, verum etiam in arctissimo propriis manibus constructo locello semetipsum veluti reum in ergastulo reclusit, ne oculis aliqua delectabilia cerneret, quæ mentis oculum a visione divinæ majestatis averterent; hic modico terræ cælique spatio fruens, ut in cælestibus latitudinem totius beatitudinis possideret.

[7] [digreditur ad Acta sanctæ Radegundis,] Cum hæc ita agerentur, processu temporis B. Radegundis nobilissima, & orthodoxi gloriosissimi viri Chlotarii conjux, ex partibus Germaniæ transiens Ligeris fluvium, Aquitaniæ telluris accola esse cœpit. Cujus tanta meritorum prærogativa extitit, ut toto orbe clarior haberetur, & in pago Pictaviensium, in ultimis quemadmodum terræ finibus posita, usque in Orientem ejus præclarissimæ sanctitatis lumen resplenderet. Temporibus jam prædicti principis & gloriosissimi Chlotarii regis, cum propter ejus præclarissimæ virtutis triumphos & animi prudentissimi dispositionem regnum ejus undique diffunderetur, & plurimæ nationes dominatui illius colla subjicerent, inter ceteras famosissimas & ferocissimas nationes Toringorum valde nobilissimam gentem sui imperii ditionibus fecit esse subjectam d. Nam cum contra eam arma corriperet, & viriliter dimicaret, adeptus est ex illa præclarissimos triumphos. Et cum in prædam gentis illius populi caderent, hæc sanctissima puella, regis neptis, Brittharii filia, capta est. Quæ cum conspectibus excellentissimi regis oblata esset, statim cohæsit animo ejus. Erat quippe elegantissima, speciosa nimis & venusta aspectu, labiis gratiosa. Hæc puerilem adhuc habens ætatem, quam invictissimus rex nobiliter nutrire jussit & litteris instruere. Quas illa sagacissime didicit, & strenue operibus exercuit.

[8] [quæ Clotario regi nupta fuit.] At ubi ventum est ad puellares annos, & fieret ætate nubilis, & apta nubendi, complexibus regis sociata est & nuptiali obsequio peracto carissima conjux effecta est e. Quam tanto amore dilexit, ut nihil præter illam se habere aliquoties fateretur. Sed illa Beatissima, quamvis regali fastigio sublimata, & tanti culminis regiæ dignitatis gloriam adepta, omnia pro nihilo ducebat; semper in sui pectoris antro Christum meditabatur, illi se semper spiritualibus amplexibus sociabat, nocturnis horis denudata vestigia basilicam quotidie perlustrabat, matutina sese agens pauperum curam gerebat. Surgens a latere regis frequenter de convivio, cum pauperibus cibum & potum sumebat, monachorum nutrix, servorum Dei amatrix. In tantum enim se de virtute in virtutem agebat *, ut rex jocaretur, non se reginam conjugem, sed monacham habere. Quæ Sanctissima non multo post tempore, relicto regali toro, tota se Deo mente & corpore consecravit, velaminis sacri cultum arripuit, Aquitaniæ profuga venit, & ob amorem tanti viri Hilarii f, Pictaviensis quondam Pontificis, ut ejus meritis & doctrina proficeret, incolendum Pictavis elegit: ubi postea, jubente & permittente invictissimo rege Chlotario g, monasterium condidit, & sub regula B. Cæsarii, pontificis Arelatensis h, vitam ducens, secum plurimas Deo sacratas habuit, & clementissime instruxit, & ad cælestia perduxit.

ANNOTATA.

a Nuncupante ponitur pro nuncupato, quæ phrasis huic auctori admodum familiaris est, ut ex sequentibus patebit.

b Teste Mabillonio, pagus ille Briossius, vulgo Briou, situs est in agro Pictaviensi ad amnem vernacule dictum la Clouëre, de qua Sancti patria etiam Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 98 consuli potest.

c Campaniacum, teste eodem Mabillonio, vernacule appellatur Champagne saint Hilaire, unoque tantum milliari a Briossio distat.

d Falsum est, inquit hoc loco in notis Mabillonius, Chlotharium Toringorum gentem suæ ditioni imperioque subjecisse, ut alia occasione in Commentario prævio diximus.

e Ex hoc loquendi modo contra virginitatem S. Radegundis, ab aliquibus assertam, § 3 Commentarii prævii ad Acta hujus sanctæ matronæ disputabimus.

f Hic est egregius ille præsul Pictaviensis & hæreticorum malleus, cujus Acta majores nostri ad diem 13 Januarii illustrarunt.

g Is est Clotarius primus istius nominis, maritus S. Radegundis, de quo in Actis hujus Sanctæ sæpius mentio occurret.

h De regula hujus sancti Cæsarii in Commentario prævio ad Vitam S. Radegundis etiam abunde agetur.

* Mab. Domini

* Mab. gerebat

CAPUT II.
Cœnobitica Sancti vita, sacerdotium, innocentia contra falsam accusationem miraculo patefacta, & fundatio monasterii Mariacensis.

[Cum Sanctus, qui S. Radegundi amicissimus fuit,] Eo tempore B. Junianus clausus in loco, nuncupante Coloniaco a, vitam ducebat; Cui hæc Sanctissima tanta familiaritate cohæsit propter ejus sanctitatem, ut nullum sibi tam socium, tamque familiarem crederet. Et quamvis corpore aliquo terræ spatio essent sejuncti; sed mente interno cordis affectu semper conjuncti manebant. Interea crescente religionis cultu, cum plurimi frequentarent locum, in quo idem beatissimus vir retrusus speculativam ducebat vitam, compulerunt eum exinde egredi, ut, qui sibi soli proficiebat, fieret plurimis ad salutem: qui tam precibus quam etiam exhortationibus assensum præbens, qui ante solitariam degebat vitam, cœpit esse plurimorum pater, socians sibi monachos, quibus & doctrina & exemplo ducatum ad cælestia regna præberet. Habens secum religiosissimos & monastici Ordinis præclarissimos viros, utpote, qui cum tali ac tanto viro degebant.

[10] [cogeretur præesse monachis ac sacerdos fieri,] Factum est post aliquantulum temporis, ut cogentibus fratribus sacerdotalem susciperet gradum, & qui pater erat monachorum, fieret auctoritate & tanti ministerii præclarissimus doctor. Adeptus tantæ dignitatis officium, mactabat quotidie in cordis ara dignissimum Deo sacrificium, & priusquam foris hostias offerret visibiles, interius semetipsum offerebat hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium, fletibus lacrymando quemadmodum * se baptizabat, & sic Deo hostias offerebat. Proficiebat quotidie de virtute in virtutem, ut videret Deum deorum in Sion, quæ retro sunt obliviscens, in anteriora se extendens, penetrabat visione cælestium arcana secretorum. Quem sanctissima Radegundis lanificiis suis fovebat: nec enim, ut aiunt, aliud tegminis habuit, nisi quod ab illa conficiebatur. Nam vestis ejus cilicina de caprarum pilis, quæ in modum caracallæ b, quam nunc cappam vocamus, perseverat usque in hodie, [&] apud nos est, quæ ita illæsa perseverat, ut nihil vetustatis redoleat, candido colore perfusa; sed & illa Sanctissima catenam ferri ab illo sanctissimo viro accepit, quam super nuda corporis sui induens, usque ad exitum mortis gestavit, quæ catena propter illius sanctitatem usque hodie valde honorabilis habetur.

[11] [falso accusatus apud Clotarium regem,] Cumque multarum virtutum miraculis jam præclarus haberetur, cœpit crescere monachorum numerus, qui cum sibi locum proximum * cerneret, ubi prius initium suæ religionis adsumpserat, transivit in agro, nuncupante Casto loco c. Cumque ibidem conaretur construere cellulam, ubi Deo laudis hostias immolaret, & antelucanos conventus celebraret, accidit eo tempore jam supradicto gloriosissimo Chlotario Aquitanicas partes ingredi. Cumque venisset in regis prædium nuncupante Gavarciaco d, diffamatus vir ille apud regem a servis loci illius, dicentes, quod de illius prædio & territorio fisci aliquid ejus monachi inconsulte usurpare niterentur, & sibi vindicare. Unde commotus rex jussit sanctissimum Sacerdotem Junianum per quemdam magnum virum, nomine Aurelianum e, sibi in palatio præsentari. At ille illuster vir Aurelius paret dictis, pergit cum omni festinatione ad imperium regis: cumque ventum esset ad locum, in quo vir religiosissimus Junianus commorabatur, reperit eum in oratorio more solito prostratum terræ, preces Domino fundentem; quem paululum dum sustinet, ut ab oratione erigeretur, & sibi, quod injunctum erat, expleret, tantus in eum timor repente irruit, ut nequaquam ei, ut venerat commotus, aspere loqui auderet.

[12] [ad quem deductus,] Sed cum, peracta oratione, ibidem viri venerabilis post tergum conversus, videret stantem Aurelium regis legatum, ille statim pronus adoravit beatissimum Sacerdotem, & quid ejus vellet adventus, supplicibus verbis indicavit, dicens, quod rex sibi eum adstare juberet, & idcirco missus esset, ut eum in conspectu ejus exhiberet. Quibus auditis venerabilis Sacerdos & monachus protinus se iturum pollicetur, & propter utilitatem totius reipublicæ & salutem animæ illius prompto animo proficisci se velle. Qui conversus in cellulam, sumptis secum duobus monachis, virgam manu gestans; nam hoc ei semper consuetudinis erat, ut baculum manu ferret, & imbecillitatem corporis ejus adminiculo sustentaret. Cumque pergerent pariter, & pedibus iter conficerent, ventumque est ad regis palatium. Ubi cum aliquid moræ facerent propter regalium fasces & pompam regiæ celsitudinis, ad fores palatii resedit, quo plurimi eum adierunt, quos ille blandis eloquiis demulcebat, & dulcedinem vitæ æternæ prædicabat. Interea ductor illius, jam prædictus Aurelius, ingrediens palatium regis auribus innotuit, Junianum monachum adesse, & ad januam palatii residere.

[13] Tunc rex præcelso in solio residens jussit eum sibimet præsentari. [miraculo innocentiam suam manifestat,] Cumque introductus esset baculum manu gestans, quem semper ferre consueverat, & ob fastum regiæ celsitudinis, nullus ex sociis ejus ingrederetur, nisi ipse solus, ut adpropinquavit solio regis, ut est consuetudo monachorum, pronus regem adoravit, baculum retrorsum relinquens rectum, ut manu gestaverat. Cumque rex eum surgere jussisset, & ad ejus imperium ille surrexisset, cœpit rex cum illo loquente ex multis & variis sermocinando de rebus eum interrogare. Sed cum pariter loquerentur, intuens rex baculum stantem, non terræ fixum, sed supra pavimenti testudinem erectum, nullius manu adtactum stantem, valde admiratus est & tanto terrore perculsus, ut etiam genua illius colliderentur. Unde compulsus, proceres quosque palatii vocavit, indicans illis miraculum, & manu porrecta ostendit dicens: Vere hic homo sanctus est, & vere Dei cultor, & Christianæ religionis maximus institutor. Ex quo etenim mecum cœpit loqui, virga, quam manu tenebat, post tergum erectam relinquens, quia nemo, qui eam adprehenderet, adfuit; ecce erecta, ut fuerat ab eo dimissa, perseverat. Quod omnes pariter admirantes, omnibus stuporem mentis & admirationem incussit. Et ita ab omnibus deinceps venerabatur, acsi in pectore ipsius Christum Dominum & Salvatorem nostrum cernerent.

[14] Post multam collocutionem gloriosissimus rex interrogavit eum, [& propterea ab illo rege accipit locum] quid operis haberet, quæ vita, cujus religionis esset. Cui ille dulcissimo alloquio respondit, se sub monastico Ordine vitam degere, & monachis prælatum, & beatissimi Benedicti instituta servare f, regularem ejus vitam in omnibus observare, nisi quod propter angustiam loci non eam plenissime custodire cum suis valeret, nec se habere, ubi exercitium operis fieret secundum regulam jam supradicti Benedicti patris. Quibus auditis, rex statim adjunxit & ait: Si ex prædio fisci nostri aliquid vobis vicinum est, & loci opportunitate congruum, quantum tuæ sanctitati placet, & tibi tuisque sufficere posset, tam in exercitio operis, quam etiam in pascua jumentorum & pecorum necessarium, concedimus tuæ sanctitati ad usus videlicet servorum Dei & monachorum tibi cohærentium, ut & nobis omnipotens Deus vobiscum partem laboris conferat, & æternæ beatitudinis præmium concedat, & vobis in omnibus sit ad subsidium plenitudinis, & perfectionem regulæ, & augmentum virtutis. Tantam etenim Dominus militi suo gratiam in conspectu regis contulit, ut, qui eum propter injuriam & contumeliam sibi exhiberi jusserat, summo honore receptum muneribus ditaret, & quidquid ab eo peteret sibi fieri nullatenus recusaret. Sic enim Christus, qui propter nos humilis apparuit, athletam suum humilem in conspectu regis magnificavit, ut congrue de illo dici possit: Magnificavit eum in conspectu regum, & dedit illi coronam gloriæ.

[15] [aptum construendo monasterio,] Post hæc rex surgens a solio, flexo genu adoravit sanctissimum virum, ut eum manibus suis susciperet, & in sacrificiis suis orationibus commendabilem Deo faceret, & pro se suaque domo, pro statu regni, & totius reipublicæ utilitate, Dominum exoraret, deprecatus est. Et ut cellulas construeret, monachos congregaret & Deo animas lucraretur admonuit, & quæ sibi necessaria essent posceret omnia, se cum devotione præbere pollicitus est. Tunc valefaciens, eumdem virum, qui eum sibi adstare fecerat, remisit, & ut de prædio fisci, quantum illi visum erat oportunum, acciperet, eo videlicet consignante Aurelio, qui ejus ductor fuerat ad palatium: ubi repertus est locus valde ad construendum monasterium aptus, nomine Mariacus g. Quo in loco, divina suffragante clementia, cellulam a fundamentis construxit, & monasterium ædificavit, ubi & congregationem monachorum instituit, & sub B. Benedicti regula perfecte vivere fecit. Tantæ charitatis glutino omnem monachorum catervam constrinxerat, ut omnibus fieret cor unum & anima una.

[16] [ubi subinde ad solitudinem digrediens, varias exercet virtutes.] Interea vir sanctissimus Junianus, relicta sæpe monachorum turba, loca remota inquirebat. Et quamvis pater esset monasterii, frequenter deserti incola fiebat. Reperit locellum Colniacum h, ubi vir religiosus opere proprio cellulam construxit, & ibi non paucis annis solitariam vitam duxit, ubi & non modicas virtutes omnipotens Deus per ejus sanctitatis meritum declaravit, pernoctans in omnibus die nocteque pervigil, curam totius monasterii gerens & secreta sæpe petens, speculativa mentis acie cælestia cernebat, per diem se manuum operibus exercebat, per noctem orationibus vacabat. Numquam otiosus panem comedebat, memor illius Apostoli: Qui non laborat, non manducet. Stigmata Christi in corpore circumferens, tanta ciborum abstinentia inerat, ut pallor vultus indicaret, eum non terrenis epulis corpus, sed cælesti cibo potius animam satiare, dicens cum Apostolo: Mihi mundus crucifixus est, & ego mundo, portans crucem Christi, & humilitatis vestigio pauperem Christum sequens ipse pauper, memor B. Petri Apostoli dicentis: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus: Et quamvis diversis operibus per diem se adfligens, ita ut lassatum eum lectus exciperet, tamen media nocte consuetudo ei erat ad surgendum juxta illud Psalmi: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Nec minus laudes Christo studiosissime decantans lachrymando promebat, per diem septies * genuflectens officium sui occursus i explebat. Hanc hujus ærumnosi seculi vitam cum amaritudine & fletu ducebat, nec oblectabatur mundi rebus, quem exasperabat dura carnis servitus, memor illud Domini: Si quis amicus hujus mundi fuerit, inimicus constituitur Dei. Quod ille præcavens, in tantum se alienum reddebat a seculo, ut inviolabiliter adhæreret Deo, spernens latam & spatiosam viam, quæ ducit ad mortem, arripiens arctam & angustam ferventissimo mentis amore, quæ ducit ad vitam.

ANNOTATA.

a Hic locus jam Gallice Chaulnay vocatur, ut Mabillonius in margine notavit.

b Caracalla est vestis militaris & plebeia, ad talos usque defluens; unde Antonino imperatori cognomen Caracallæ adhæsit, eo quod talem vestem ex Gallia in Italiam invexisset. Postmodum hæc vox ad vestem sacerdotalem & cucullam monasticam detorta est, ut ex hoc textu colligitur, & in auctiori Cangii Glossario ad hoc nomen pluribus exemplis confirmatur.

c Mabillonius ad hæc Acta in margine notat, hunc locum vernacule Chastelacher appellari. Unde autem Latine Castus-locus vocatus fuerit, infra in his Actis explicatur.

d Ex Valesio in Notitia Galliarum pag. 223 discimus, hunc locum ab indigenis nunc Javarçay vocari.

e Minister ille regius, qui hic Aurelianus, infraconstanter Aurelius scribitur. Fuit quidam Aurelianus legatus Clodovæi regis, & patricius, de quo Gregorius Turonensis meminit; sed hactenus ignoramus, an is idem sit cum illo, qui hoc loco memoratur.

f Hoc est testimonium, ex quo Benedictini præcipue concludunt, S. Junianum ad Ordinem suum pertinere. Sed de hac controversia in Commentario prævio satis superque dictum est.

g Hæc abbatia seculo IX redacta est ad Prioratum, ac denique convertitur in ecclesiam parœcialem, sitam in loco, quem Maire l' Evescaut aliqui cognominant, ut distinguatur ab alio vico ejusdem nominis, quem incolæ propterea Maire le Gaullier appellant, ut Mabillonius in notis monet.

h Suspicamur, Colniacum differre a supra memorato Coloniaco, quia locus unus vernacule Chaulnay, alter Caulnay in margine notatur. Sed istam levioris momenti rem indigenis determinandam reliquimus.

i Occursus hoc loco idem videtur esse cum cursu vel decursu, quæ voces pro Officio ecclesiastico usurpantur, ut in Annotatis ad Vitam S. Radegundisobservabimus. Cum autem hic addatur officium, potest etiam vox occursus in propria significatione sua sumi, ita ut sensus sit, S. Junianum cantasse partem Officii, quæ eo tempore occurrebat.

* Mab. perexiguum

* Mab. quodammodo

* Mab. sæpius

CAPUT III.
Sanctus spiritu prophetiæ præditus, & divina ultio in fures, aliosque, qui ei damnum aut injuriam inferre voluerant.

[Sanctus tempore famis] Cumque instantissime & constantissime in Dei mandatis se exerceret, cœpit multiplicibus virtutibus florere; ita ut etiam aliquoties spiritu prophetiæ repletus absentia & futura prospiceret. De quibus perpauca subnectimus, & maxime ea quæ Auremundus a ejus spiritalis filius & individuus comes, minister & discipulus, post ejus obitum ad multorum perduxit notitiam. Cum pro diversis criminibus regionis illius populi Dominum ad iracundiam provocassent, & flagellum indignationis ejus super se excitarent, fames valida per totam regionem invaluit. Cœpit populus maxima ex parte clade & fame perire. Unde compulsi undique conveniunt ad sanctum virum Junianum flebiliter deprecantes, ut pro eis ad Dominum preces funderet, ne omnes fame consumerentur, &, pereunte cultore, terra redigeretur in solitudinem. Quorum precibus commotus vir Dei sanctus, in cinere & cilicio prostratus indesinentes preces Domino fundebat, ne populus fame periret.

[18] [eleemosynam dat mulieri gravidæ,] Ea igitur tempestate quædam mulier, compellente inopia, & famis valitudine cogente, ante oratorium, ubi vir venerabilis Junianus prostratus Domino preces fundebat, cœpit magno ejulatu flere, & quibus poterat clamoribus vociferabatur dicens: Vir Dei, adjuva me. Quibus verbis vir Dei permotus, intentius cum lacrymis Deo preces fundebat. Surgens expleta oratione, ministrum suum vocat dicens ei: Vade fili; sciscitare, quid sibi paupercula illa velit, &, si quid vales, adjuva illam. Cum autem eam audieris, renuntia mihi, quid sibi velit clamor ejus & ejulatus. Cumque puer velociter jussa explesset, renuntiavit patri dicens: Mulier paupercula est, cui & panis deficit, nec unde emat, habet. Quo audito, jussit eam in conspectu suo adstare, hilari vultu & paterno affectu interrogans; cur tanto ejulatu fleret, & clamoribus eum inquietaret. At illa respondit: Vere, Dei famule, & sacerdos, scias me fame periclitari: panis deest, emptio nulla, fames quotidie invalescit, & ecce prægnans morior. Quamobrem tuam adii clementiam, ut si me de periculo famis eripueris, sim tibi perpetuo ancilla, & filius, quem utero gesto, servus sempiternus. Quem cum enutriero tuis manibus & jugiter servire instituam; tantum adjuva me, ne peream.

[19] [ei prædicit, filium, quem paritura erat, sibi in abbatis officio successurum;] Audiens hæc Junianus subridens ait: Sciebam etenim antequam puer te vocaret, te & fame laborare, & in utero filium gestare, quem filium scio meum futurum successorem. Accipe de manu nostra auri munuscula, sicut libet; eme tibi cibos, ne pereas fame, & cum puer natus fuerit, eum omni vigilantia custodi. Cave, ne aliquid incantationis, aut diabolicæ suasionis pollutiones in eum exerceas; sed cum adoleverit, mihi eum affer, quia ego eum de sacro baptismi fonte suscipiam, & literis erudiam & mihi successorem constituam, prænuntians tibi, quod superveniente anno frugum abundantia in hac regione exuberabit, & nequaquam fame ex hoc quisquam peribit. Accipiens autem mulier illa aurum de manu S. viri, regressa in domo sua gaudens tam de pretio, quam etiam de supervenientis anni abundantia, emit escas, & famis inediam temperavit, filiumque cum omni studio secundum monita viri Dei enutrivit.

[20] [quam prædictionem eventus probavit.] At ubi eum ad ætatem puerilem perduxit, conspectui sancti viri obtulit, qui secundum Salvatoris Dei nostri præceptum sacris fontibus eum propriis manibus initiavit. Ipse enim de sacro-sancto baptismate suscepit, & filium spiritualem adeptus est, Aurummundum vocavit, ea videlicet ex causa, quasi auro emptum, quia aurum matri dederat unde ipsum filium enutriret; peculiarem quemadmodum sibi vernaculum instruxit, litteris erudivit, qui, divina tribuente clementia, perfecte Scripturarum scientiam adeptus est, &, secundum viri Dei prophetiam, sacerdotalem adeptus est honorem; multo tempore cum ipso inculpabiliter spiritali patre vixit, & ei in omnibus obtemperavit. Post cujus vero obitum successor illius extitit magnæ virtutis homo & sanctitatis, utpote qui a tali ac tanto viro instructus fuerat, quem omni intentione & doctrinis & exemplis sequebatur. Plura, isto narrante, innotuerunt S. viri miracula, quia multo tempore post ejus obitum vixit, & gregem sibi commissum irreprehensibilem custodivit. Et quamvis omnia sermo noster explicare non valeat, quæ de ejus miraculis audivimus, pauca tamen de multis nos ponere non pigebit. Aderit * omnipotentis Dei clementia, ut valeamus explicare, quæ fideliter audivimus, & fidelissime narrare decrevimus.

[21] Nam cum idem venerabilis vir in agro, nuncupante Casto-loco, [Cum duo fures,] cui nomen idcirco indiderat, eo quod quietum reperisset, & ab omni accessu feminarum remotum, ubi claustra exigua pro loci opportunitate construxerat, hortum circumsepserat, in quo apum alvearia posuerat, & oratorium sibi consecraverat, ubi Domino, remotus ab omni seculari tumultu, libera mente preces funderet. Et cum hæc ageret, quidam nocte latro insidians, horti sui septa irrumpens, conatus est præripere & sibi sufficientia furari de alveariis apum. Sed cum vas unum e pluribus arriperet, quod videbatur esse excellentius, & præ ceteris melle exuberare, statim utraque manus vasculo adhæsit, nec in alium locum exinde transferre valuit; ita debilis effectus, ut omni membrorum compage dissolutus, contractis pedibus, per totam noctem humi prostratus jaceret, & dolore maximo nervorum torqueretur: & sic cum magno doloris ejulatu vigil extitit. Cum autem jam aurora surgeret, hortulanus ad sui officii opus studiosus surgens, manu sarculum tenens, ingressus est hortum. Cumque undique more solito eum specularetur, & circumiret, reperit hominem turpiter jacentem, & vas apum manibus stricte tenentem, quem ita alloquitur: Ad furandum, instigante diabolo, huc ingressus sum; sed meorum peccatorum pondere pressus, constrictus & infelix hic jaceo. Unde supplex tuam deprecor sanctitatem, ut mei misereri digneris, & apud sanctissimum virum venerabilem patrem Junianum intercedere coneris, cujus me meritis sic ligatum credo, cujus precibus absolvi confido.

[22] Tunc discipulus ille opus, quod cœperat, imperfectum relinquens, [quorum unus alveare,] ad sanctum Virum cucurrit; quod actum fuerat indicavit dicens: O piissime pater, de inimico nostro Dominus grande fecit miraculum; homo, qui nocte ad furandum venerat, turpiter ligatus in horto nostro jacet: arripuerat enim quoddam vas melle plenum, sed nihil exinde constitit, insuper & manus ejus ita adhæserunt vasculo, ut nullatenus eas inde subtrahere possit. Hæc audiens venerabilis senex, increpavit fratrem, cur de hominis lapsu gratularetur, dicens ei: quod non vult Deus mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat, & non septies nobis dimittendum, sed septuagies septies, Dominus Salvator noster docuit. Unde celeriter perge, frater, absolve hominem, & nostris conspectibus, quæso te, adstare facias. Cumque ille pergeret ad imperium patris, venerabilis sacerdos se in orationem dedit, & suis sacris precibus vinctum resolvit, ad se introductum taliter alloquitur: Noli, frater, noli in furando amplius laborare. Sed quæ necessaria sunt, propriis manibus & sudore vultus tui præpara, ut & tuis usibus necessaria habeas, & pauperibus inde tribuas. Ita correptum & melle satiatum dimisit.

[23] Interea venerabilis vir propter usus monachorum, & maxime pauperum, [alter vaccam Sancto surripere voluerat,] cœpit enutrire animalia, quibus possit humana fragilitas sublimari *. Nam & pullorum nutrimenta plurima congregavit, quorum carnibus infirmorum inopiam sustentaret, & ova sumptibus egentium deservirent. Caprarum etiam & ovium greges habuit, ut de velleribus earum vestimenta conficerentur, & lac & caseum in cibo servorum Dei proficerent. Habuit etiam armenta ad exercitium laboris & agriculturæ, ut his omnibus adminiculis fulti Deo liberius deservirent. Per id tempus cum in supradicto jam loco feliciter venerabilis pater vitam in sanctitate & summa religione perageret, quidam latro, quem magnus esus carnium delectaverat, cœpit desiderio carnis flagrare. Quod ille suæ vesaniæ famem nequaquam haberet unde expleret, cœpit cogitare, qualiter suæ voracitatis rabiem & ventris ingluviem exsaturare possit. Tunc, compellente antiqui hostis nequitia, latenter noctis silentio domum, qua armenta prædicti patris continebantur, clausam irrupit, & vaccam ex omnibus, quam elegerat, pinguissimam foras emisit. Cujus caudam strictis manibus tenens, ad suæ habitationis locum ducere conabatur. Sed cum paululum processisset, vacca lasciviens cœpit exilire. Quam ille videns, se eam nequaquam tenere posse, voluit dimittere; sed utraque manus ita adhæserant caudæ, ut nequaquam divelli possent: unde accidit, ut nutantibus genibus prorueret, & vacca eum post tergum more carpenti traheret, circumiens per totum tempus noctis solita pascua, & per veprium & saltus nemora gradiens, non minima vulnerum misero homini inflixit detrimenta.

[24] [divinitus constricti tenerentur,] At ubi aurora irrumpescente, & crepusculo jam diei albescente, ante ostium domus, unde egressa fuerat, vacca stetit, & latro caudam tenens post tergum jacuit; armentarius vero more solito, irrumpente die, clavem manu gestans ad domum armenti venit, fores confractas reperit, furata omnia armenta putavit. Sed cum diligentius intueretur, reperit unam esse ablatam ex omnibus; cumque concito gressu foras pergeret, vaccam stantem vidit, & post tergum ejus hominem sedere conspexit; sed quid illic ageret penitus ignorans, arbitrabatur tamen, quod vaccæ potius custos & rector esset, quam ablator. Unde eum his vocibus compellat: Quæso te, homo, tempus est, ut armenta in pascua properent, dimitte pecudem nostram, ut cum ceteris ad pastum redeat: pro custodia ejus dabitur merces operi tuo. Cui ille lachrymabiliter respondens ait: Nequaquam, domine mi; reverentissime pastor, non est ita: nam, instigante diabolo, ad furandum huc veni, cum me esus carnium delectaret, & cum præripere voluissem prædam, captus teneor & infeliciter vulneratus. Quæso miserere lapso, miserere precanti, miserere vulnerato, & cito reverentissimo patri nuntia, quid actum est; quia nisi me ejus oratio absolvat, cujus sanctitas religavit, absolvi non potero.

[25] [statim solvuntur per intercessionem ejusdem Sancti,] Quod audiens pastor ille alacri & quasi subridens * vultu intrat oratorium, quo senex sanctissimus omnipotenti Deo precem fundebat solito. Surgens igitur ab oratione, purgata mentis acie, mundum sancto Spiritui in pectoris sui antro præparaverat hospitium. Tantam etenim in cordis ara Domino mactabat hostiam, ut mox adveniente Spiritu sancto propheticam promereretur gratiam, & quid nocte illa actum fuisset, nullo mortalium narrante, cuncta ad liquidum nosset. Unde statim, introëunte armentario, his verbis alloquitur: Noli frater, noli gaudere de alterius lapsu, memor illius beati Apostoli: Qui se putat stare, videat, ne cadat. Cur gaudens narrare mihi desideras, quod ego, priusquam me videres, non solum & quod actum sit, & quid miser ille tibi mihi narrandum in ore posuerit, novi. Pauper enim ille fame compulsus hoc peregit, non habens, unde suæ inediæ temperaret esuriem. Unde convenit nobis, pro illo devotissime Dominum deprecari, quatenus & veniam delictorum suorum promereatur, & a vinculo, quo strictus tenetur, miserante divina clementia absolvatur. Quod cum uterque prostrati ante Dominum jacerent, his verbis sanctissimus vir Dominum deprecabatur: Quæso omnipotens Deus, miserere lapso, solve manus, quas ligasti, sanctissime Pater, dimitte, quod invasit; adipiscatur veniam in his, quibus deliquit. Mox oratione peracta absolutus est, & pecudem ire permisit.

[26] Ipse vero introductus est in cellulam ante conspectum viri Dei, [qui eos benigne monet, ut hoc vitium emendent.] cui ipse sanctissimus dulcia prompsit eloquia, & his verbis affatur: Noli frater, noli jam amplius in furando operam dare: reconde in tui ventris memoriam hujus sceleris contumeliam, & cave, ne obliviscaris noctis hujus amaritudinem; coërce temetipsum, & ante mentis oculos tantæ confusionis scelus statue, si forte misereatur tui Dominus, & dimittat tibi, quod in eum nequiter deliquisti, ut purgatum, & de palea triticum factum, in horrea sua te piissimus recondere dignetur. Noli amplius furari, ne forte deterius tibi aliquid contingat; sed propriis manibus potius labora, ut habeas & tibi sufficientia, & pauperibus inde tribuas eleemosynam. His, & aliis quamplurimis exhortationibus eum alloquens, jussit cibum ponere, carnibus satiare, satiatumque ad propria valefaciens eum proficisci permisit.

[27] Quadam die cum venerabilis senex claustrum huc illuc ob relevandum fastidium deambularet, [Vulpes gallinam surreptam, orante sancto Viro,] ut avidior iterum ad orationem rediret, accidit eo præsente, ut vulpes, fraudulentum animal, & numquam rectis vestigiis incedens, semper tortuosum, & mille mæandris flexuosum, per quoddam foramen ingrederetur claustrum monasterii, ubi cum pullorum turba cibum quæreret, & beatissimus pater ardentissime divino, ut credo, nutu specularetur, bestia gallinam invadit, & recavo gutture caput prædæ recondens, non per foramen, quo ingressa erat, sed super murum exiliens, saltum petiit. Quod vir Dei cernens, alacri mente ad solita arma orationis recurrit, gratias Redemptori Deo, ut solitus erat, primum refert his verbis: Tibi sancte Pater, omnipotens Deus, quas valeo gratias refero. Tu enim creasti cælum & terram, mare & aridam, & multiplicibus eam pecudibus replesti, & ad usus hominum quædam tribuisti; quædam vero pro peccatis infesta esse voluisti. Unde tuam deprecor clementiam, ut prædam, quam perniciosa tuis famulis bestia surripuit, illæsam tribuere dignare *. Illius etenim de fructibus mihi aliquotiens pulmentaria b præbebantur. Tu es enim solus altissimus rector, gubernator, defensor & protector. Nec enim difficile tibi est aliquid in perficiendo; sed nostra impediunt delicta, quoties non accipimus, quod petimus impetrando.

[28] Hæc dum idem venerabilis vir Domino verba in oratione funderet (necdum enim a pavimento surrexerat) fraudulentum illud animal cum præda iterum murum penetrans claustrum ingreditur. [illæsam ultro referre cogitur,] Nuntiatumque est seni, adesse vulpem gallinam in ore illæsam gestantem. Quod cum venerabilis sacerdos egrederetur oratorio, ante pedes ejus statim illæsam deposuit prædam, & quid de ea juberet, bestia expectabat. Cumque eam famuli domus interficere conarentur, repulit eos dicens: Nolite, fratres, nolite interficere eam. Non enim ingenio aut viribus vestris capta est; sed, Dei cogente potentia, huc reversa est. Unde convenit, ut illæsam eam abire patiamini. His dictis compescuit famulorum manus, ne interficeretur. Tunc manu signo dato, bestiam illæsam abire permisit; at illa transcendens claustrum, saltus deserta petiit, ita suæ iniquitatis conscia & fraudulentiæ, ut ulterius nequaquam infesta fieret loci illius, aut prædam aliquam non solum ex alitibus, verum etiam nec de fructibus adtentaret. Tunc B. Junianus ait: Hoc, dilectissimi fratres, ne putetis pro alicujus nostrorum merito actum miraculum, sed pro sui nominis pietate, ut timeamus eum jugiter, pariterque amemus, & illi indesinenter gratias referamus.

[29] [& homines, hunc Sanctum injuria afficientes,] Nam & ante hæc, quæ præmissa sunt, miracula, quædam mira gessit, quæ huic operi inserenda non ab re visum est. Prædium quoddam nuncupante Waciaco c, cum ille sanctus religionis cultu cellulam ædificare conaretur, homines loci illius insurrexerunt adversus eum, ita ut lapidibus, eum obruere tentarent. Quos ille fugiens, recessit; sed illi nequaquam desistentes, longius eum persequebantur. Tunc ille signum posuit lapidem, & prostratus * est, ut ne quis illud transgrederetur. Qui obedierunt voci ejus, sacri & incolumes remanserunt; qui autem prætergressi sunt, non solum in illis ultio divina facta est, verum etiam in omni posteritate illorum, qui aut lippientibus oculis, aut gutturis inflatione usque in præsens informes nascuntur.

[30] [cælitus puniuntur.] Cum quodam tempore homines de fisco regis, nuncupante Gavarciaco, vallum facere conarentur, ut ex omni parte regis prædium determinaretur, ventum est ad id, quod beatus ille per regis largitionem prædium possidebat: cumque per legatum suum juberet illis, ut desisterent, & nequaquam, quod illi pertinebat, intro clauderent: cujus verba derisui deputantes, omnes statim muti effecti & immobiles permanserunt, usque dum ille beatus pro illis orationem fudit, & sic ab stultitia sua cessaverunt. Cum sanctus ille silvulam, quam propter opacitatem ut secretius ingredi posset, manu propria, ut aiunt, seminasset, jam incrementa custodi delegavit. Cum quodam die pergeret ad locum, qui dicitur Costellegium d, reperit eumdem custodem silvæ in quadam fago ramorum densitatem incidentem, qui statim obriguit, nec inde descendere valuit, usque dum ille sanctus pariter cum monachis sibi commissis Domino precem funderet; & sic, sanitate recepta, ulterius minime fraudem exinde facere ausus est.

ANNOTATA.

a Hic S. Juniano successit, prout sanctus vir prædixerat, fuitque secundus abbas Mariacensis, & diu vixisse dicitur, ut mox infra legimus.

b Licet pulmentum vel pulmentarium sæpius significet obsonium ex oleribus confectum, tamen interdum accipitur pro ovis, ut in Glossario Cangiano videre est. Quinimo ex libro Genesis cap. 27 constat, subinde hoc nomen pro carnibus usurpari.

c Locus iste nobis ignotus est, cum nec Valesius nec Mabillonius situm ejus aut nomen vernaculum assignent.

d Costellegium videtur esse idem cum Castoloco, de quo supra egimus: nam a Mabillonio hic in margine notatur Casto-locus & vernacule Chastelacher, ut superius iterum monuimus.

* Mab. adsit

* Mab. sublevari

* lege subridenti

* forte digneris.

* forte protestatus

CAPUT IV.
Ultima Sancti monita ante mortem, pius obitus simul cum sancta Radegunde, honorificæ exsequiæ, & locus sepulturæ divinitus assignatus.

[Sanctus sciens, sibi mortem instare,] Decurso igitur temporis hujus spatio, & ærumnosæ vitæ calamitatibus forti animi vigore superatis, cœpit beatissimus Junianus sui obitus diem fratribus prædicare, & sibi non longius imminere prædixit. Cumque infatigabiliter se in præceptis Dei exerceret, nec senectuti cederet victor animus in labore, tanto artius * animum suspendit ad cælum, quanto sibi eminere a prævidit [&] citius propinquare obitus diem. Cumque paululum spiritum ab oratione revocaret, respiciens undique monachorum & fratrum turbam consistere, qui ad ejus, si possent, convenerant relevandum languorem, sive prece, seu suavi exhortatione, verbis supplicibus consolarentur, inspiciens quosdam videntes, febrium magnitudinem lacrymantes, talibus eos verbis alloquitur dicens: Nolite, fratres, nolite super languoris mei valetudine flere; scio cui credidi, & bene certus sum, non vitam modo finire, sed incipere, non mortem perpeti, sed finire. Quid enim est aliud hujus vitæ præsentis excursus, nisi mors, quæ in prima generis humani radice indita est? Quid enim aliud indicat horrenda quædam profunditas ignorantiæ, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine labore, dolore, timore non possit nisi morte; & quot pestes, ut verius dicamus, tot mortes? Quid amator ipse tot rerum noxiarum, & ex hoc mordaces curæ, perturbationes, majores formidines, insana gaudia, discordiæ, lites, bella, insidiæ, iracundiæ, inimicitiæ, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia; superbia, ambitio, invidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, sævitia, nequitia, impudentia, petulantia, impudicitia, fornicationes, adulteria, incesta, & contra naturam utriusque sexus tot stupra atque immunditiæ, quas turpe est etiam dicere: sacrilegia, hæreses, blasphemiæ, perjuria, oppressiones innocentium, contumeliæ, circumventiones, prævaricationes, falsa testimonia, iniqua judicia, violentia, latrocinia, & quidquid talium malorum in mentem non venit, tam de vita ista hominum non recedit?

[32] Ista deflenda sunt, fratres charissimi, ista fugienda, [monachis suis pia dat monita,] ista cum omni gaudio finienda, & ad illam perpetuam vitam festinandum, & cum gaudio exhinc egrediendum, & illuc properandum, ubi nihil tale manentibus accidit. Sed videamus quibus Dominus talem promisit vitam; ait enim ipsa Veritas: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Posuit in principio beatitudinis, humiles corde; ac per hoc exclusit superbos, & tumidos, ubi dicit pauperes spiritu regnaturos. Deinde, Beati mites, beati qui lugent, beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, beati misericordes, beati pacifici, beati mundo corde. Ecce quales invitantur ad æternam requiem, qui tali desudaverunt temporaliter in labore. Nam qui hic cum mundo gaudent, illic sine fine lugebunt. Vere hoc est indeficienter regnare, coronam beatitudinis talibus ornatam virtutibus, veluti floribus, possidere, Deum confusione * mereri, conspicere, quo præsente mereatur anima cernere, quod amavit. Quod si in hoc seculo ad præsens humana fragilitas dicit, se regnare quadam sibi prosperitate: si blandiatur fugitiva & falsa felicitas, quanto magis illud regnum quærendum est, ubi semper liliorum rosarumque blandior lux arridet? ubi pictura flores odoriferi non marcescunt; ubi loci fœcunditas neque nube premitur, neque sole siccatur; ubi non finitur cum possessore possessio, ubi quidquid desiderat animus, dat aspectus; ubi justus gemmas calcabit in plateis, quas modo reges nequaquam tales gestant in coronis; ubi mortalitas translata in immortalitatem, cum angelis sorte simili gloriatur; ubi hominibus & Deo cum Thronis & Dominationibus, & universo angelorum cœtu fit una possessio. Ibi, dilectissimi fratres, ibi totum mentis oculum dirigite; ibi desiderium vestrum figite, totis viribus illuc tendite, ubi tantæ felicitatis gratia possidetur.

[33] [eosque ad mutuam charitatem exhortatus,] His & aliis quamplurimis spiritalibus alloquiis per totam pene noctem commissum sibi gregem, escam potumque ministrans, pervigilem reddidit. Inter cætera allocutionum præcepta dicens eis: Fratres, ante [omnia] mutuam in vobismet ipsis habete charitatem. Charitas est Deus, & qui manet in charitate, in Deo manet, & Deus in eo. Nolite locum dare diabolo: ille etenim dat locum antiqui hostis, qui se in fraternitatis dilectione sejungit. Sit vobis cor unum, & anima una. De successoris mei prælatione cavete, ne aliqua variatio fiat; sed unanimes unum vobis constituite. Quod si verum & optimum vobis abbatem constituere desideratis, compresbyterum & spiritalem filium meum Auremundum vobis constituendum decernite. Ipse etenim & vitæ exemplo, & morum probitate, & doctrinæ eloquio ducatum credo ad æternam vitam capessendam præbebit.

[34] [moritur eodem tempore, quo S. Radegundis obiit,] Cumque jam aurora signum daret, & tempus immineret, quod illa anima corpore dissoluta ad cælum migraret, valefaciens omnibus, & pacis osculum tribuens, reddito mortis debito, de antiqui hostis insidiis triumphans victor, ab angelicis choris suscepta cælum conscendit. Tantus etenim mox cælitus illic ferme per trium horarum spatium odor fragravit, sicut narrante prædicto Auremundo, qui aderant *, cognovimus b, ut omnium aromatum fragrantiam superaret. Sed & vultus illius mox tanta claritate enituit, ut non eum exanimem crederes, sed dormientem potius æstimares. Dederat enim mandatum, ut statim cum a sæculo migrasset, nuntiaretur beatissimæ Radegundi, ut pro eo precem Domino funderet. Quod & illa similiter fecerat. Accidit, ut eodem die, eadem hora uterque migraret de sæculo c; & quos hic unius charitatis vinculum constrinxerat, illic eos pariter paradisi gloria simul acciperet. Denique legati ex utraque parte proficiscuntur, qui sibi obviam occurrentes, sciscitatur alter ab altero, quamobrem celeriter pergeret. Indicaverunt sibi unusquisque, qua de causa itineris laborem assumpsisset, & inventum est in unius horæ puncto utrosque migrasse ad cælum. Et more funeris, exequiæ præparantur.

[35] Undique populi conveniunt, catervæ monachorum adsunt, [& honorifice sepelitur.] & dignis obsequiis sanctissimum virum prosequuntur. More solito membra feretro componunt, cum laudibus & digno officio funeris, ad locum, quo sepeliendus erat, proficiscuntur. Non modica turba tam populorum, quam etiam monachorum, & præcedente & subsequente cum cereis & luminaribus iter arripitur. Et cum jam aliqua pars itineris conficeretur, subito, qui humeris illud sanctum corpus gestabant, immobiles permanserunt, &, paululum resumptis viribus, conabantur illud amovere, & proficisci: sed ita feretrum, in quo gestabatur, immobile permansit, ut nequaquam exinde qualibet in parte moveri posset. Mirantes quod acciderat signum, non minimus omnes horror invaserat: sed precibus Deo fusis, ut datis indiciis patefaceret, quo ipsum beatissimum corpus terris humari placeret (decretum etenim fuerat ut Coloniaco conderetur; sed nequaquam illuc deferri potuit) visum est omnibus, ut in loco nuncupante Mariaco eum conderent. Quo consilio accepto, statim perfacile eum exportantes, illuc adtulerunt. Unde omnibus patefactum est, illic eum Dominum voluisse recondi, & sibi aptum fuisse, ubi cum magno funeris apparatu venientes, venerabiliter sepultus est. Quo in loco miraculorum ex illo usque nunc congeries coruscat. Illic enim & dæmones ab obsessis corporibus fugantur, cæci illuminantur, claudi proprium recipiunt gressum, debiles incolumitatem adsequuntur, digna petentibus vota tribuuntur, omnis incommoditas refugit, salus optata refunditur omnibus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Putamus pro eminere legendum esse imminere, & conjunctione sensum imperfectum supplevimus, quod etiam interdum alibi faciendum fuit.

b In Commentario prævio expositum est, quomodo hic biographus id mediate cognoscere potuerit,narrante Auremundo, quamquam hæc immediate ex ipso Auremundo audire nequiverit.

c Non fuit igitur in Commentario prævio disputandum de anno vel die, quo S. Junianus obiit, cum utrumque in Actis S. Radegundis implicite stabiliendum sit.

* Forsan altius

* Forsan confessione

* Mab. aderat

DE S. RADEGUNDE REGINA, POSTMODUM MONIALI,
PICTAVII IN GALLIA,

Anno DLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Radegundis regina, dein monialis Pictavii (S.)

BHL Number: 7052

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus Sanctæ cultus, scriptores Actorum, & diversa eorum apographa.

Pictavium antiqua Galliæ Aquitanicæ civitas, & Pictonum metropolis, cujus situm ac vetera nomina Bollandus noster occasione S. Hilarii ad diem XIII Januarii assignavit, [Hæc sancta Pictaviensium patrona] hactenus summa veneratione prosequitur S. Radegundem, tamquam singularem suam adjutricem, ut satis liquet ex litaniis, quas illustrissimus ejusdem urbis episcopus Henricus Ludovicus Chasteigner de la Roche-Pozay in honorem hujus Sanctæ publicis typis edi notisque historicis illustrari permisit, & in quibus Sancta illa inter alias virtutum laudes Pictaviensium patrona tutissima atque obsessæ urbis propugnatrix potentissima appellatur. Nec sine causa hos honorificos titulos accepit: cum enim Angli anno Christi 1202 Pictavium occupare niterentur, S. Radegundis simul cum Deipara ac S. Hilario apparens, clientes suos mirabiliter ab irruptione hostium liberavit, ut Joannes Bouchetus in Annalibus Gallicis Aquitaniæ parte 3 cap. 6 fusius enarrat. Ad conservandam hujus prodigiosæ liberationis memoriam adhuc quotannis instituitur pia supplicatio ab incolis Pictaviensibus, sicut testantur laudatus Bouchetus loco proxime citato, & Joannes Filleau in Probatione historica prædictarum litaniarum, ubi cap. 18 posterior hic scriptor Gallus illam Sanctæ tutelam pluribus exemplis confirmat.

[2] [in variis regionibus,] Neque hæc publica S. Radegundis veneratio intra limites urbis aut provinciæ Pictaviensis sese continuit; sed ad alias regiones propagata est: nam in Germania invenimus templum huic Sanctæ antiquitus dicatum, de quo Ditmarus episcopus Merseburgensis lib. 2 Chronici sui apud nos pag. 24 sic scribit: Concessit quoque ei filius suimet & æquivocus ecclesiam in Helpethi positam, quam pater ejus in honore sanctæ Radegundis constructam, Bernhardum ipse præsens dedicare præcepit antistitem. Præterea hæc publici cultus propagatio patet ex Missali Mediolanensi, quod juxta ritum S. Ambrosii digestum est, ubi immediate post festum S. Laurentii legitur solennis Missa in honorem sanctæ Radegundæ matronæ, cui, præter quatuor orationes seu collectas proprias, veteri more in Præfatione pars Actorum ita inseritur: Æquum & salutare, nos tibi Domine Deus omnipotens, gratias agere, & in die festivitatis hodiernæ beatæ Radegundæ laudis hostias immolare; quam tanto tui amoris igne accendere dignatus es, ut regale sceptrum omnemque seculi pompam tota mente contemneret, & viri mortalis oblectamenta abhorrendo effugeret: quæ si tunicis desuper contegeretur coccineis, duro tamen & hispido carnem macerabat cilicio. Hæc humilitate perspicua, eleemosynis largissima, ab annuente tandem disjuncta consorte, mundum cum actibus suis penitus despiciendo reliquit, & se constructo cœnobio Christo dicatam inclusit; in quo jejuniis, vigiliis ac orationibus perseveranter insistens, æterno Regi regum sponso plenius atque perfectius studuit deservire, eique totaliter inhærere: nec ullo propensius flagrabat desiderio, quam Christum toto corde perquirere, & tota dilectione sectari; per quem majestatem &c.

[3] Porro hunc Sanctæ cultum ab immemorabili tempore incepisse, [antiquisque Martyrologiis colitur,] colligimus ex vetustissimis Martyrologiis Hieronymianis, inter quæ Lucense apud Franciscum Mariam Florentinium hac die sic habet: Pictavis civitate, depositio Radegundæ reginæ. Inter Martyrologia Hieronymiana contracta, quæ in tomo VII Junii, sive parte 2 tomi VI ejusdem mensis primum prælo subjecimus, Rhinoviense Idibus Augusti festivitatem ejusdem Sanctæ annuntiat his duobus verbis: Pictavis; Radegundis. Richenoviense autem illustrem Sanctæ conditionem ita addit: Pictavis, Radegundis reginæ. In aliis plerisque Martyrologiis, quæ ibidem ex Mss. codicibus edidimus, solum nomen ipsius exprimitur. At maxime miramur, in Fragmento pervetusti Martyrologii ecclesiæ Turonensis, quod Edmundus Martene in Thesauro novo anecdotorum tomo 3 a Col. vulgavit, Idibus Augusti annuam memoriam Radegundæ virginis celebrari. An forte Martyrologus ille S. Radegundem nostram confudit cum S. Radegunde virguncula, filia sanctæ reginæ Bathildis, de qua Majores nostri ad diem XXVI Januarii simul cum sancta sua matre egerunt? Etiam indicare potuit aliam Radegundem, quæ fortasse virgo permansit, & de qua illustrissimus Bernardus Guidonis apud Labbeum nostrum in Nova Bibliotheca manuscriptorum librorum tomo 1 pag. 635 sic scribit: Sancta Radegundis, alia a Pictavensi, ibidem apud Lobertiacum in Domino requiescit. Hæc beatum Martialem dicitur hospitio suscepisse, & domum suam dedisse; ut eam in ecclesiam dedicaret. Hac occasione eruditos Gallos rogamus, ut non graventur nos instruere de legitimo cultu, gestis, die emortuali, aliisque spectantibus ad illam Radegundem, quæ in diœcesi Lemovicensi quiescere traditur, & quam Castellanus in suo Martyrologio universali non videtur novisse. Denique, ut ad rem præsentem redeamus, an hic Martyrologii Turonensis collector putavit, S. Radegundem hodiernam in conjugio virginitatem conservasse? Certe Dorganius in Menologio suo Benedictino illam quorumdam opinionem indicat, dum hodie in elogio Sanctæ nostræ sic timide & caute scribit: Dicitur virgo permansisse. At saltem supra allegatum Missale Ambrosianum & antiquum Breviarium Mediolanense ejusdem ritus S. Radegundem nostram appellant matronam, quod nomen virginibus tribui non solet. His adde Breviarium Lemovicense, quod in festo S. Radegundis ad diem XIII Augusti præscribit omnia de communi nec virginis nec martyris, præter ea, quæ hic sunt propria. Sed de hac re infra opportunior & amplior disputandi occasio occurret. Non est necesse hic plures Martyrologiorum textus accumulare, quia de immemorabili hujus Sanctæ cultu abunde constat ex allegatis annuntiationibus ac ipsis antiquis Actis, de quorum scriptoribus variisque apographis jam nonnulla præmonebimus.

[4] [& S. Fortunatus] Inter veteres Actorum auctores primo loco recensendus est S. Fortunatus, qui ex Italia in Galliam veniens, domicilium in Aquitania fixit, & desiderio S. Radegundis obtemperans, sese obsequiis ejus dicavit, ut ipse initio libri 8 indicat his verbis:

Fortunatus ego hinc humili prece, voce, saluto:
      Italiæ genitum Gallica rura tenent.
Pictavis residens, qua sanctus Hilarius olim
      Natus in urbe fuit, notus in orbe pater …
Martinum cupiens voto Radegundis adhæsi,
      Quam genuit cælo terra Toringa sacro.

Deinde lib. 11 carm. 4 sanctus hic poëta se vocat agentem seu procuratorem ejusdem piissimæ Matronæ, dum S. Radegundem suo & Agnetis abbatissæ nomine hortatur, ut nimium abstinentiæ rigorem mitiget, & ad roborandum stomachum nonnihil vini bibat:

Fortunatus AGENS, Agnes quoque versibus orant,
      Ut lassata nimis, vina benigna bibas.

[5] [qui obsequio S Radegundis deditus,] Præterea procurator ille satis innuit, se prorsus occupari negotiis S. Radegundis (hanc dulci matris nomine appellat) dum ad S. Germanum episcopum Parisiensem, a quo evocatus fuerat, lib. 8 carm. 2 sic scribit:

Emicat ecce dies, nobis iter instat agendum,
      Debita persolvens, emicat ecce dies.
Me vocat inde pater radians Germanus in orbe,
      Hinc retinet Mater, me vocat inde pater.
Dulcis uterque mihi voto amplectente cohæsit,
      Plenus amore Dei, dulcis uterque mihi.
Carior hæc animo, quamquam sit & ille beato
      Carior * ille gradu, carior hæc animo.
Mens tenet una duos æquali calce viantes,
      Ad pia tendentes mens tenet una duos.
Proficit alterutrum, quidquid bene gesserit alter
      Unius omne bonum proficit alterutrum.
Sunt quia corde pares jussus non ire recuso;
      Obsequar ambobus, sunt quia corde pares.
Nec tamen hinc abeo, quamvis nova tecta videbo
      Corpore discedo, nec tamen hinc abeo.
Hic ego totus ero, nec corde ac mente revellor,
      Sic quoque dum redeo, hic ego totus ero.
Porrigat arma mihi cælestia Mater eunti,
      Ut sibi plus habeat, porrigat arma mihi.

[6] [negotia hujus curabat,] Ex hoc carmine colligimus, tunc S. Fortunatum alio missum fuisse ad peragenda quædam S. Radegundis negotia, pro quibus sæpius itinera suscepit, ut Browerus noster notat in Vita S. Fortunati, scriptis ejus præfixa, ubi cap. 3 in rem nostram sic de illo scribit: At Radegundis interea negotiis sæpe interpellatus est: hæc enim regina, cum mortalibus rebus valere jussis, propter suam gratiam & regum affinium potentiam nullius muneris & conditionis non haberet potestatem, haud raro Fortunatum, nunc ad Francorum reges, modo ad episcopos sanctos, quoquoversum ab se dimittebat; atque in ejus sapientia & consilio plurimum sancta Femina acquiescebat. Id scilicet præ se non obscure fert in epistola sua ad Gregorium Turonensem, cum post Musellam, Mosam, Axonam, Sequanam, ait, se maxima transmisisse Aquitaniæ fluenta, Pyrenæis Julio mense nivosis appropinquantem. Atque his peregrinationibus quacumque susceptis, in amicitiam pervenit plurimorum Galliæ pontificum, cum jam ante regum quoque gratiam & familiaritatem esset consecutus, nulla alia re, quam probitate vitæ, & elegantia ingenii, qua plerosque ceperat episcopos, studio virtutum pari, dignitate inferiore. Nimirum eo tempore Fortunatus erat clericus aut presbyter ecclesiæ Pictaviensis, ad cujus cathedram postea evectus est; quæ postrema ejus dignitas facile contra quosdam probari poterit ad diem XIV Decembris, quo Castellanus in Martyrologio suo Gallico illum inter Sanctos non temere recenset: nam eo die sub ritu duplici colitur in Officio proprio ecclesiæ Pictaviensis, cujus apographum habemus, & Andreas Saussayus in quadam appendice ad Martyrologium suum Gallicanum tomo 2 pag. 1252 affirmat, piissimum præsulem illum in monasterio S. Cypriani extra muros Pictavienses in litaniis ab immemorabili tempore inter ceteros Sanctos publice invocatum fuisse.

[7] Denique Fortunatus familiarissimus fuit S. Radegundi & S. Agneti, [eique familiarissimus erat,] quam illa senior abbatissam monasterii constituerat, ut patet ex libro undecimo citati Operis, ubi variis carminibus exprimit tenerum suum affectum erga has sanctas feminas, quarum seniorem suavi matris titulo ornat, & alteram amabili sororis nomine compellat. Quinimo vir innocuus propter hanc ipsam familiaritatem effugere non potuit maledicas detractorum linguas: nam animales quidam homines, qui non percipiunt ea, quæ sunt Spiritus, hanc amicitiam maligne de flagitioso & carnali amore explicabant, ita ut pius poëta eodem libro undecimo, carm. 6, famam suam tueri coactus fuerit sequentibus versiculis:

Mater honore mihi, soror autem dulcis amore,
      Quam pietate, fide, pectore, corde colo.
Cælesti affectu, non crimine corporis ullo,
      Non caro, sed hoc, quod Spiritus optat, amo.
Testis adest Christus, Petro Pauloque ministris,
      Cumque piis sociis sancta Maria videt;
Te mihi non aliis oculis animoque fuisse,
      Quam soror ex utero tu Titiana fores.
Acsi uno partu mater Radegundis utrosque
      Visceribus castis progenuisset, eram:
Et tamquam pariter nos ubera chara beatæ
      Pavissent uno lacte fluente duos.
Heu mea damna gemo, tenui ne forte susurro
      Impediant sensum noxia verba meum.
Sed tamen est animus simili me vivere voto,
      Si vos me dulci vultis amore coli.

Ut hoc carmen facile intelligas, obiter observa, Fortunato fuisse germanam sororem, nomine Titianam, cui hic comparat S. Agnetem abbatissam, quam simili amore casto prosequebatur. Matrem vero appellat S. Radegundem, quia hæc Agnetem a teneris in Spiritu educaverat, & eodem modo se spiritualem S. Radegundis filium agnoscit, & Agnetem sororem suam nominat.

[8] Ceterum hæc omnia adduximus, ut eruditus lector clarius videat, [Vitam illius scripsit, quam, omissis aliis apographis,] quantam fidem mereantur Acta S. Radegundis, quæ familiarissimus ac intimus ejus amicus conscripsit. Habemus autem diversa horum Actorum exemplaria, tum manuscripta, tum typis edita, quibus nomen Fortunati præfigitur, & quæ nunc enumerabimus. Primo Gamansius, indefessus Societatis Jesu operarius, & sexcenties in Opere nostro propter singularia obsequia laudatus, misit ad nos elegans Actorum apographum, quod cum editione Suriana maxime convenit, & in quo videtur amanuensis liberius stylum mutasse. Sed cum negotiosus vir oblitus sit annotare, ex quo codice vel ex qua bibliotheca istud transcribi curaverit, postea in Annotatis manuscriptum hoc vocabimus anonymum, illudque prælo subjiciendum non censuimus. Anno Christi 1641 ab eodem strenuo Operis nostri adjutore accepimus aliud Vitæ ecgraphum, ex Passionali Ms. pergameno monasterii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi desumptum, cujus stylus ab aliis manuscriptis & excusis exemplaribus discrepat, ut infra ad oculum patebit ex Annotatis, ubi speciminis loco proferemus prologum istius ecgraphi, quem curiosus lector cum prologo nostro poterit conferre.

[9] [edemus ex codice monasterii Cisterciensis,] Præterea Petrus Franciscus Chiffletius noster, cui etiam ob præstita obsequia plurimum debemus, nobis communicavit eamdem Fortunati lucubrationem, quam describi curaverat ex Ms. codice Vallis-Lucentis, quod monasterium ad Ordinem Cisterciensem pertinet, & in diœcesi Senonensi situm est. Quamvis hoc apographum, quod idem officiosus vir cum aliis Mss. diligenter contulerat, interdum in constructione periodorum ab editione Mabilloniana differat, tamen in substantia plerumque cum illa concordat. Hoc apographum monasterii Cisterciensis cum aliis manuscriptis & impressis ejusdem Sanctæ Actis conferemus, & post hunc Commentarium typis vulgabimus, variantes alicujus momenti lectiones in margine notaturi. Si vero aliquid obscurum aut difficile occurrat, illud una cum aliis observatione dignis secundum consuetudinem nostram in Annotatis explicabimus. Prius tamen in hoc Commentario prævio referemus nonnullas S. Radegundis virtutes ac laudes, quas idem Fortunatus carmine celebravit.

[10] [cui Baudonivia monialis coæva,] Post hunc biographum Baudonivia monialis coæva, & in multis oculata testis, Vitam S. Radegundis litteris mandavit. Hæc autem lucubrationem Fortunati præ oculis habuit, & varia ab illo scriptore omissa per modum spicilegii collegit, ut ipsa in prologo suo indicat his verbis: Non ea, quæ vir apostolicus Fortunatus episcopus de Beatæ vita composuit, iteramus; sed ea, quæ prolixitate sui prætermisit. Hinc Surius & Mabillonius illam gestorum partem, quam Baudonivia posteris reliquit, librum secundum Actorum S. Radegundis appellant. Sed parum interest, quocumque nomine vocaveris istud monialis synchronæ scriptum, quod exstat in iisdem apographis supra assignatis, & de quo proinde idem judicium ferendum est, quod de variis Fortunati ecgraphis superius tulimus. Quare hanc Baudoniviæ lucubrationem etiam edemus ex Ms. codice Vallis-Lucentis, in quo post prologum expressi sunt veterum capitum tituli, qui in omnibus aliis exemplaribus nostris desiderantur. Verum cum utraque hæc Vitæ pars conscripta sit scabro ac difficili stylo, quem tamen propter venerandam antiquitatem mutare aut mollire non licet, ei subjungemus Acta ejusdem Sanctæ, quæ venerabilis Hildebertus ex Fortunato & Baudonivia post annum 1197 collegit, alio ordine disposuit, ac plerumque clariore phrasi expressit. Hæc autem recudemus ex Operibus venerabilis Hildeberti præsulis Cenomanensis, & postmodum archiepiscopi Turonensis, quæ D. Antonius Beaugendre Benedictinus non ita pridem Parisiis edidit, ac notis illustravit.

[11] [& S. Gregorius Turonensis quædam gesta addiderunt.] Denique S. Gregorius Turonensis, qui exsequias S. Radegundis præsentia sua cohonestavit, inter coævos hujus Sanctæ biographos quodam modo numerari potest: etsi enim Vitam ejus ex professo non scripserit, tamen de quibusdam illius gestis sæpe meminit, & quædam instrumenta authentica, ad ipsam spectantia, posteritati conservavit, quibus in hoc Commentario opportune utemur. Non commemoramus hoc loco Vulfinum Boëtium, qui in Vita S. Juniani abbatis Sanctam nostram egregie laudat, nec alios auctores suppares, qui de gestis ejusdem obiter mentionem faciunt. Nihil etiam hic dicimus de Petro Equilino, & Bonino Mombritio, qui Vitam S. Radegundis collectionibus suis Latine inseruerunt. Sed nescio quid Mombritio in mentem venerit, dum Actis Sanctæ titulum virginis & martyris præfixit: licet enim aliqui scriptores putaverint, eam permansisse virginem, quemadmodum infra ostendemus, nemo tamen illam titulo martyris exornavit. Multo minus hic singillatim recensendi sunt illi interpretes, qui Acta S. Radegundis vernacule ediderunt. Si tamen hi aliique recentiores biographi a veritate aberraverint, eos data occasione in viam reducemus.

[Annotata]

* al. clariot

§ II. Sanctæ patria, regium stemma, occasio captivitatis, migratio in Galliam, & conjugium cum Clotario rege.

[In Thuringia, Germaniæ regione,] Hæc Sancta patriam habuit Thuringiam, amplam ac passim notam Germaniæ provinciam, quæ adhuc hodie priscum nomen retinet; sed olim latius extensa fuit, ut plerique geographi notant, & facile colligi potest ex Gregorio Turonensi, qui in Historia Francorum lib. 3 cap. 4 eamdem regionem in plura regna dividit, & ibidem ad rem nostram ita scribit: Porro tunc apud Thoringos, tres fratres regnum gentis illius retinebant, id est Badericus, Hermenefridus, atque Bertharius. Denique Hermenefridus Bertharium fratrem suum vi opprimens, interfecit: is moriens Radegundem filiam orphanam dereliquit; reliquit autem & alios filios, de quibus in sequentibus scribemus. At Gregorius circa alios Bertharii regis filios, de quibus se infra scripturum spondet, promissi sui immemor fuit, ut Hadrianus Valesius lib. 7 Rerum Francicarum sive tomo 1 istius eruditi Operis pag. 365, & nuper Joannes Georgius Eckardus tomo 1 Commentariorum de rebus Franciæ Orientalis lib. 4 num. 9 ante me observarunt: nam sanctus ille scriptor postea tantum mentionem facit de solo S. Radegundis fratre, sive uno Bertharii filio, quem jussu regis Clotarii nefarie in Gallia occisum fuisse testatur.

[13] Interim ex his constat, Sanctam nostram in Thuringia ex regio stemmate ortam esse, [ex regio stemmate] quod Fortunatus non tantum in Actis infra edendis, sed etiam in carmine ad Artachin confirmat, ubi S. Radegundem deflentem excidium patriæ & mortem suorum consanguineorum ita inducit:

Post patriæ cineres & culmina lapsa parentum,
      Quæ hostili acie terra Toringa tulit.
Si loquar infausto certamine bella peracta,
      Quas prius ad lachrymas femina rapta trahar?
Quid mihi flere vacet pressam hanc funere gentem?
      An variis vicibus dulce ruisse genus?
Nam pater ante cadens, & avunculus inde secutus,
      Triste mihi vulnus fixit uterque parens.
Restiterat germanus apex; sed forte nefanda
      Me pariter tumulo pressit arena suo.

[14] Insuper poëta ille in libro singulari de excidio Thuringiæ & sæpius alibi eamdem Sanctæ patriam ac nobilem cum regibus Thuringicis consanguinitatem diserte expressit. [nata est Sancta,] Dum igitur episcopi quidam Galliæ in epistola, inferius producenda, tribuunt S. Radegundi patriam fere communem cum S. Martino, aut geographiam ignorarunt, aut lato admodum loquendi genere usi sunt, cum ex vetustissimis monumentis constet, S. Martinum in Pannonia natum fuisse. Dum vero Gundovaldus apud Gregorium Turonensem in Historia Francorum lib. 7 cap. 36 S. Radegundem cognominat Pictavam, non a patria ipsius, sed a diuturna commoratione in urbe Pictaviensi, istud cognomen desumit. Sed hactenus non intelligimus, cur Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 566 apud nos num. 43 eamdem appellet virginem ex Burgundiæ regibus oriundam, nisi forte eminentissimus Annalista putaverit, olim bellicosos istos Germaniæ incolas promiscue cum Thuringis habitasse, priusquam occuparent illam Galliarum partem, cui Burgundiæ nomen indiderunt. Etsi Germaniam, teste Procopio lib. 1 Rerum Gothicarum, haud procul a Thoringis Burgundiones, ad Austrum versus, incolebant, tamen videtur fuisse natio a Thuringis diversa. Quidquid sit de hac opinione, quam operosius discutere non vacat, nunc exponenda est occasio, qua S. Radegundis in Galliam migravit.

[15] [quam Clotarius primus rex,] Gregorius Turonensis lib. 3 Operis proxime citati cap. 7 causam istius migrationis explicat his verbis: Post Theudericus non immemor perjurii Hermenefridi regis Thoringorum, Chlothacharium fratrem suum in solatium suum evocat, & adversum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem prædæ, si ei munus victoriæ divinitus conferretur. Deinde recitata Theodorici exhortatione, qua Francos ad vindicandam injuriam excitavit, narrationem suam ita prosequitur: Quod illi audientes, & de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententia Thoringiam petiverunt. Theudericus autem Chlothacharium fratrem suum & Theudebertum filium in solatium assumens, cum exercitu abiit. Thoringi vero venientibus Francis dolos præparant: in campo enim, in quo certamen agi debebat, fossas effodiunt, quarum ora, operta denso cespite, planum assimilant campum. In has ergo foveas, cum pugnare cœpissent, multi Francorum equites corruerunt, & fuit eis valde impedimentum; sed post cognitum hunc dolum observare cœperunt. Denique cum se Thoringi cædi vehementer viderent, fugato Hermenefrido rege ipsorum, terga vertunt, & ad Onestrudem fluvium (hic amnis Thuringiæ hodiedum ab incolis vernacule Unstrut vocatur) usque perveniunt; ibique tanta cædes ex Thoringis facta est, ut alveus fluminis cadaverum congerie repleretur, & Franci, tamquam per pontem aliquem, super eos in littus ulterius transirent.

[16] [Thuringis bello superatis,] Patrata ergo victoria, regionem illam capessunt, in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens, Radegundem filiam Bertharii secum captivam abduxit, sibique eam in matrimonium sociavit; cujus fratrem postea injuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste, monasterium sibi infra Pictavensem urbem construxit, quæ orationibus, jejuniis, vigiliis atque eleemosynis prædita, in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Witichindus monachus Corbeiensis, qui seculo decimo floruit, apud Meibomium tomo 1 Rerum Germanicarum pag. 630 & sequentibus aliam hujus belli Thuringici causam memorat, resque eo tempore gestas diversis episodiis exornat. Sed eruditissimus Eckhardus in Commentariis Franciæ Orientalis tomo 1 pag. 56, sive lib. 4 num. 8 recte monet, Witichindum magnam narrationis suæ partem ex cantilenis Saxonicis accepisse, & falsa veris immiscuisse. Quare potius fidem adhibemus Gregorio Turonensi, qui eodem seculo, quo hæc in Thuringia circa annum Christi 529 vel 530 contigerant, historiam suam conscripsit.

[17] Hadrianus Valesius lib. 7 rerum Francicarum sive tomo 1 istius Operis pag. 359, [in Galliam abduxit,] consectaria hujus belli Thuringici breviter narrat, & simul supra relatum Gregorii Turonensis textum sic explicat: Cæsis ad Onestrudem Toringis, Herminafridus rex cum paucis fuga salutem petiit, atque in munitam sese urbem cum conjuge & liberis contulit. Franci autem victores, agris igne & ferro vastatis, & depopulata regione, magnum hominum numerum in servitutem abduxere. Gregorius Turonicæ ecclesiæ episcopus Toringiam tum captam & in Francorum potestatem redactam dicit: quod si verum est, ita intelligi debet, ut non omnis Toringia, sed pars ejus a Theodorico Francorum rege post victos Toringos armis occupata fuerit, cum Herminafridum Toringorum regem fuga mortem evasisse, muris munitæ urbis se inclusisse, nec in Francorum manus venisse constet. Regiam quidem sedemque regum Toringorum (sive ea Erpfesfurtum, sive alia urbs fuit) tum a Theodorico & Chlotario Francorum regibus captam fuisse, ex eo judicari potest, quod Chlotarius, cui ex pacto pars prædæ debebatur, Bertharii Toringorum regis filium, filiamque nomine Radegundim, qui in aula Herminafridi patrui sui educabantur, captivos abduxit, nisi adolescentulum & virgunculam cum patruo profectos ad bellum, ibique captos esse credimus.

[18] At quocumque modo aut loco (id enim parum vel nihil nostra interest) S. Radegundis cum fraterculo suo capta fuerit, [& postea ætate nubilem thoro suo adscivit.] ex antiquis monumentis liquet, eam tunc adhuc fuisse puellulam, adeoque diversis longe annis contigisse illa omnia, quæ Gregorius sine ulla temporum distinctione conjungit. Hinc Cointius in Annalibus Francorum gesta Sanctæ variis annis affigit, & captivitatem ipsius ad annum Christi 529 num. 3 narrat his verbis: Clotarius, bello Thuringico nondum confecto, Suessionem rediens, Radegundem Bertharii quondam regis, quem Hermenfredus frater interemerat, filiam adhuc parvulam secum captivam abduxit, eamque in agro Viromandensi apud Atheias villam educari jussit, ubi facta est litterata ex barbara, desiderioque martyrii succensa est, & graves persecutiones a domesticis passa, singularem patientiam exercuit, ut Fortunatus in ejus Vita scribit. Deinde hic chronologus matrimonium ejus cum rege Clotario in iisdem Annalibus ad annum Christi 538 num. 78 sic refert: Hoc anno Clotarius rex, cujus uxor Chunsena, Chramni mater, obierat, Radegundem duxit. De nuptiis Radegundis breviter admodum disserit Gregorius, copiosius Fortunatus; uterque absque ulla temporis nota. Sed ut Radegundis ante hunc annum haud nupsit, si vera sunt ea, quæ de duabus prioribus Clotarii conjugibus Indegunde & Chunsena retulimus, ita nec serius a Clotario adscita est in uxorem: nam sexto post nuptias anno diaconissa ordinata est ab episcopo Medardo. Verum circa seriem uxorum & concubinarum, quas rex Clotarius habuit, occurrunt diversæ historicorum sententiæ, quas jam allegabimus.

[19] Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 4 cap. 3 aliquas recenset hoc modo: Chlothacharius denique ipse rex de diversis mulieribus septem filios habuit, [Inter varias Clotarii conjuges aut concubinas,] id est de Ingunde Guntharium, Childericum, Charibertum, Guntebramnum, Sigibertum, & Chlotsindam filiam. De Aregunde vero sorore Ingundis Chilpericum. De Chunsena habuit Chramnum. Sanctus ille scriptor in Historia Francorum epitomata num. 47 similia repetit, postquam ibidem num. 37 aliam retulerat his verbis: Chlotarius uxorem Chlodomeris, nomine Guntieucham, uxorem duxit. Deinde num. 50 ejusdem Historiæ epitomatæ adhuc alteram sic addit: Ipsoque anno Theudebaldus obiit, regnumque ejus Chlotarius accepit, copulans Waldetradam sibi uxorem. Gregorius de his duabus mulieribus etiam agit in ipsa Francorum Historia, ubi lib. 3 cap. 6 priorem distinctius ita indicat: Nec mora Chlothacharius uxorem germani sui, Guntheucam nomine, sibi in matrimonium sociavit. Posterioris vero mentionem facit lib. 4 ejusdem Historiæ cap. 9, dum de morte Theudebaldi ibi sic scribit: Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno (Ruinartius in margine hunc septimum regni Theudebaldiani annum cum anno Christi 555 componit) mortuus est, regnumque ejus Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldetradam uxorem ejus strato suo: sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque Arvernis Chramnum filium suum.

[20] [hæc Sancta ab aliquibus historicis prima,] Ex dictis nondum certo scimus, quota Clotarii uxor fuerit S. Radegundis: nam laudatus Valesius lib. 8 Rerum Francicarum pag. 467 & sequente tomi 1 plerasque illas mulieres enumerat hoc ordine: Chlotharius Radegundim primum, filiam Bertharii Toringorum regis, bello captam matrimonio sibi adjunxit, quæ postea regium insigne sacro velamine mutavit, & virtutum ac sanctitatis fama non Galliam ac Europam modo, sed etiam transmarinas provincias implevit. Deinde Ingundem duxit uxorem, ac unice dilexit, feminam optimam, & a fastu alienissimam, quæ virum, DOMINUM SUUM, se ANCILLAM EJUS appellare consueverat. Ex ea Chlotarius liberos tulit Guntharium, & Childericum, quibus ambobus superstes fuit, Charibertum, Guntchramnum, Sigibertum & Chlodosvindam, quæ Alboino regi Longobardorum nupsit. Idem ex Haregunde tertia uxore suscepit Chilpericum: ex Chunsena, quam quidam Chunsinam, alii Gunsindim vocant, Chramnum genuit. Auctor libri de Vita Consortiæ virginis quamdam præterea Chlotarii regis filiam scribit in aula Sigiberti fratris sui ætatem egisse. Haregundim Ingundis reginæ sororem fuisse Gregorius prodit, de qua collocanda Ingundim cum viro sermonem habuisse; illum, eam rem sibi curæ fore pollicitum, in villam ad Haregundim venisse, factisque nuptiis, ut erat natura in Venerem pronus, qualem optasset conditionem puellæ repertam, sibique opibus & prudentia ceteris omnibus sine dubitatione præstanti Haregundem connubio junctam esse, uxori renuntiavisse; ex eo tempore duas simul sorores Chlothario nuptas fuisse. Eckhardus in Commentariis de rebus Franciæ Orientalis tomo 1 pag. 89, seu lib. 7 cap. 14 eamdem Valesii seriem secutus est, & his uxoribus aut concubinis subjungit Walderadam, de qua superius ex Gregorio obiter mentionem fecimus.

[21] [ab aliis ordine quarta,] Hanc uxorum seriem aliter ordinant quidam genealogi, inter quos Antonius Albizius in Stemmatibus principum Christianorum fol. 1 sic habet: Clotarius primus præter liberos, quorum in stemmate hoc Merovingico mentio fit, habuit etiam filiam Blithildim nomine, quam nuptum dedit Ansberto pronepoti Clodionis criniti, natam ipsi ex Caussona: multas namque uxores habuit, quarum prima Ingunda, ex qua nati sunt Gontherus, Childericus, Gontramus, Sigibertus, Aribertus qui & Cherebertus, Clodomira. Secunda Arregunda, ex qua Chilpericus. Tertia Caussona, de qua supra. Quarta Radegunda, Bertheri Thuringi regis filia, & quinta Waldratha proneptis, Theobaldi vidua. Quod hic de Blithilde, tamquam Clotharii filia dicitur, id Valesius lib. 8 Rerum Francicarum, & Eckhardus in Commentariis Franciæ Orientalis lib. 7 cap. 15 inter fabulas numerant, & solidis argumentis refellunt. Porro hic vides, S. Radegundem collocari inter uxores Clotarii quarto loco, quam Valesius supra in ordine primam constituerat.

[22] Denique alii scriptores Galli eamdem Sanctam post uxores & concubinas Clotarii tertio aut quinto loco ponunt. [& etiam tertia aut quinta istius principis uxor statuitur.] Certe Bouchetus in Annalibus Aquitaniæ parte 2 cap. 4 seu pag. 69 illam ordine quintam recenset, & matrimonium ipsius cum Clotario usque ad annum Christi 551 differt. Sed haud dubie in hac chronologia sua fallitur: cum enim S. Radegundis anno Christi 529, quo circiter in Galliam abducta est, haberet octo aut novem annos, & Clotarius tantummodo nubilem ipsius ætatem expectaret, longe probabilior est Cointii sententia, qui nuptias illas anno Christi 538 affigit. Ceterum de ordine ac tempore harum nuptiarum operose non disputabimus, si nobiscum admittas, matrimonium S. Radegundis cum rege Clotario legitimum fuisse: nam propter rationes paragrapho sequente allegandas probabilius putamus, præcedentia Clotarii conjugia non fuisse valida, vel legitimam ipsius uxorem jam obiisse, quando S. Radegundem duxit. Verum ex ista opinione nostra oritur quædam intricatissima difficultas, quam jam utcumque dissolvere conabimur.

§ III. Difficultates quædam circa divortium Sanctæ cum rege Clotario, & diaconalem illius consecrationem.

[Sancta post sex matrimonii annos,] Plerique scriptores asserunt, S. Radegundem cum rege Clotario per sex annos more conjugali vixisse, quibus assentitur Cointius, dum in Annalibus Francorum ad annum Christi 544 num. 94 sic disserit: Hoc anno Radegundis regina, quam sex dumtaxat annis cum Clotario rege vixisse multi scribunt, facta est diaconissa. Qui breve temporis intervallum a Radegundis adventu in Franciam, sive ab anno Christi quingentesimo vicesimo nono, usque ad ejusdem Radegundis nuptias collocant, non advertunt, hoc calculo detrahere se plurimum laudi piæ feminæ, quam innuunt scorti, non uxoris, loco ab adultero rege habitam, quia Ingundis legitima Clotarii uxor in vivis tunc erat, & marito Sigibertum filium peperit anno Christi quingentesimo tricesimo quinto. Vitam Clotarii quo attentius intueor, eo magis adducor, ut credam Radegundem ab illo rege ductam in uxorem fuisse anno Christi quingentesimo duodequadragesimo, ab eoque post sexcennium recessisse anno Christi quingentesimo quadragesimo quarto: nam Clotarius tres legitimas habuit conjuges, primo Ingundem, quæ anno Christi quingentesimo tricesimo quinto superstes adhuc vivebat; deinde Chunsenam, postremo Radegundem, quæ nuntium seculo remisit, priusquam Medardus Noviomensis episcopus moreretur.

[24] [circa annum Christi 544,] Mabillonius in Annalibus Benedictinis hanc Cointii chronotaxim sequitur, & ibidem lib. 5 cap. 21 sive tomo 1 pag. 123 istud S. Radegundis divortium ita narrat: Chrothaldis decessum (hæc erat Chlodovei vidua, quæ anno Christi 544 obiit) non longo intervallo excepit Radegundis itidem reginæ secessus in urbem Pictavorum. Hæc Bertharii Toringorum regis filia, Francis victoribus, Chlothario Suessionum regi sorte obtigit pæne infans, dein apud Atteias, pagi Viromandensis regiam ad Suminam villam, educata, dum regio thalamo habilis redderetur. Cum præter votum regi nupsisset, monacham potius agebat, quam reginam, de nocte e regio cubili se ad orandum subripiens, & in Quadragesima jugi cilicio ad carnem utens, quod ipsi religiosa quædam sanctimonialis, re ac nomine Pia, suppeditabat. Hinc durius identidem a sponso tractabatur. Quæ res seculi fugam ei facile persuasit, jam a conjugii vinculis alienæ. Accessit germani ejus fratris interitus, cujus auctor Chlotharius, qui eum pariter captivum in Franciam abduxerat.

[25] [cum Clotario facit divortium,] Hinc dolori ac tædio cedens Radegundis, secessum meditatur: ideo Noviomagum accedit ad beatum Medardum episcopum, vehementer obsecrans, ut se Domino consecraret. Abnuit ille, obtendens Apostoli interdictum, ne, quæ ligata conjugio est, ejus solutionem tentet. Ad hæc interminabantur proceres, ne pontifex eam velaret, quæ solenni more nupsisset regi. Hæc vero mox in sacrarium ingressa, monachica veste se ipsa induit; sicque induta processit ad altare, episcopum sic allocuta: Si me consecrare distuleris, plus hominem reveritus quam Deum, erit qui animam abs te meam exigat. Quibus ille verbis, haud secus ac tonitruo concussus, sive serio, sive ex composito id factum sit, MANU SUPERPOSITA CONSECRAVIT DIACONAM, ait Fortunatus, qui postea rem explicans, ait, eam a sancto Medardo consecrante velatam fuisse. Ergo veli susceptione monacha facta est, manuum impositione diacona. Ita ille ex antiquis Actis, in quibus Fortunatus infra apud nos num. 10 diserte asserit, proceres regios sancto Medardo obstitisse, ne velaret regi conjunctam, ne videretur sacerdoti, ut præsumeret principi subducere reginam, non publicanam, sed publicam. Hic loquendi modus innuit, matrimonium S. Radegundis cum Clotario fuisse legitimum, de quo Fortunati testimonio postmodum juverit meminisse.

[26] [cui Mabillonius varias] Interea audiamus difficultates, quas laudatus Mabillonius in Annalibus Benedictinis cap. 22 ejusdem libri quinti huic divortio opponit in hunc modum: Mirari subit, cur Radegundis a viro discesserit. Occasionem vidimus, necem fratris; at consensum regis non videtur impetrasse ante recessum, tametsi sex minimum annos cum Chlothario vixerat more conjugali. An vero eam citra consensum regis velaturus fuisset Medardus, regularum ecclesiasticarum sciens; aut etiam consentiente rege, nisi rex ipse cælibatum professus fuisset, quem certe postea non servavit? An forte episcopi, si quid hac in re peccatum esset contra leges, dissimularunt propter verecundiam regis? Quosdam id fecisse, facile crediderim; ut nullus restiterit, ægre assenserim. Carolus Cointius putat, Radegundem, annuente rege Chlothario, Noviomagum profectam fuisse, atque assensum regis accessisse, antequam velaretur. Alterum ex altero probat; nempe quod, teste Fortunato, directa a rege, veniens ad beatum Medardum, supplicat instanter. Verum si rex consenserat, cur reclamant proceres? Cur Medardo tergiversanti, & Apostoli obtendenti interdictum, Radegundis non opponit regis consensum?

[27] Equidem Baudonivia, quæ librum de Vita Radegundis secundum scripsit, [& intricatas difficultates opponit,] quodam modo huic sententiæ favet, ubi ait, Radegundæ in villa Suaëdis commorante, sparsum fuisse rumorem de regis pœnitentia, qui talem & tantam reginam PERMISISSET a latere suo discedere. At reponi potest, permissum hunc accessisse, velata jam regina. Locus sane lubricus ac difficilis. Radegundis a rege discessum ea tantum ratione probat Fortunatus, quod ejus frater a rege cæsus fuisset INNOCENTER, id est absque ulla causa, adeo ut prorsus innocens & culpa vacuus esset. Et quoniam, inquit Fortunatus, frequenter aliqua occasione, divinitate prosperante seu obsecundante, casus cedit ad salutem; ut hæc religiosius viveret, frater interficitur innocenter. Quod subdit idem auctor, Directa igitur a rege, veniens ad beatum Medardum Noviomago, perinde est, acsi diceret PROFECTA A REGE. Cædes ergo illa discessionis causa fuit, non plane iniqua, sed non sufficiens ad solvendum vinculum conjugale. Nodum hunc solvere videtur collecta, quam vocant, in ejus Officio antiquitus recitari solita, in qua Radegundis regali in solio virginitatis decorem conservasse dicitur. At parum veri simile, id servari potuisse per sex minimum annos cum tali conjuge, qui vitæ non admodum continentis fuit. Sed hæc viderint theologi; res nostras prosequamur. Sic eruditissimus ille Benedictinus scriptor hunc nodum stringit, aliisque solvendum relinquit. Quapropter tentemus, utrum hæc intricata difficultas nullo modo dissolvi possit.

[28] Nobis maxime placeret conservata S. Radegundis virginitas in conjugio, [quæ solvi possunt, si dicamus Sanctam in conjugio virginitatem servasse;] quæ in collecta incertæ ætatis legitur, & quam F. Jacobus Philippus Bergomensis in Opere de claris mulieribus cap. 149 confidenter asserit his verbis: Radegundis Franciæ regina, & insignis virgo fuit, … cujus patriam cum Lotharius Francorum rex debellasset, … sibi ipsi virginem in conjugem assumpsit. At rex cum animadverteret suæ novæ sponsæ virginitatis integræ propositum, ejus precibus permotus, eamdem intactam reservavit virginem. Sed contra hanc opinionem, cui recentiores nonnulli auctores sine accurato examine leviter subscribunt, tot tantaque militant argumenta, ut nos iis refutandis impares fateri cogamur: nam incontinentia Clotarii regis, quæ ab historicis passim proditur, vix sinit dubitare, quin mulierosus ille princeps consummaverit matrimonium cum formosa virgine, quam jam per multos annos thalamo suo destinaverat, ac statim in ætate nubili uxorem duxerat. Testimonio autem virginitatis, quod ex veteri collecta incertæ ætatis adfertur, opponimus auctoritatem antiqui Breviarii Mediolanensis, quod juxta ritum S. Ambrosii dispositum est, & in quo ad diem XI Augusti ante quatuor collectas sive orationes proprias ponitur sequens rubrica: In sancta Radegunda quæ deficiunt, require de una matrona. Missale Ambrosianum, quod § I hujus Commentarii citavimus; eumdem matronæ titulum huic Sanctæ tribuit, & similem rubricam præscribit.

[29] [sed hæc opinio videtur repugnare] Præterea ipse Fortunatus synchronus videtur huic opinioni obscure contradicere, quando in Actis S. Radegundis apud nos num. 5 scribit, illam sub prætextu humanæ necessitatis surrexisse nocturno tempore, cum reclinaret cum principe, & tunc corpus suum variis cruciatibus afflixisse. Certe venerabilis Hildebertus, qui exeunte seculo XII vel ineunte XIII Vitam S. Radegundis ex Fortunato & Baudonivia collegit, jam assignatum Fortunati textum, tamquam virginitati ejus contrarium intellexit, & eumdem infra in Actis num. 11 exponit hac paraphrasi: Nam de consortio thori quid loquar? Ad quod ipsa semper ideo accessit, ut maritum lucrifaceret, non ut lenocinantem expleret voluptatem: quippe ne sathanas maritum tentaret, marito debitum solvit, non exegit. In quo si quidquam vel ejus gratia vel voluptatis admixtione peccatum est, statim non lacrymis tantum, sed & multo corporis cruciatu delere properavit: fingens enim causam, qua surgeret, hispidum pavimento superponebat cilicium, cui nuda tamdiu inhærebat, quousque, percussis frigore medullis, pene spiritum exhalaret. Sic Regina pariter & conjugio deferens & pudorem conservans, nec maritum reverentia defraudavit, nec libidine bonum minuit nuptiarum. Ex his verbis liquet, matrimonium S. Radegundis cum Clotario non ratum dumtaxat, sed etiam consummatum fuisse, ut theologi loquuntur.

[30] [variis testimoniis veterum auctorum,] Quinimo hæc Hildeberti sententia fuit adeo communis, ut nonnulli scriptores perperam affirmaverint, Clotarium ex Radegunde liberos suscepisse, quemadmodum Bernardus de Girard in Historia generali regum Francorum tomo 1 pag. 48 testatur. Hinc etiam Scevola & Ludovicus Sammarthani fratres in Historia genealogica familiæ Francicæ lib. 3 cap. 8 sive tomo 1 pag. 117 rejiciunt Paradinum, qui S. Radegundi aliquas proles tribuit. Verosimiliter Paradinus ille aliive ejusdem singularis opinionis assertores Radegundem temere pro Ingunde vel Arregunde acceperint, quandoquidem omnes fere reliqui auctores consentiunt, S. Radegundem nullos Clotario liberos peperisse. Sed etiamsi sancta Matrona nullam prolem ediderit, tamen ex hoc nihil pro virginitate ipsius concludi potest: nam Vulfinus Boëtius, qui diu ante venerabilem Hildebertum sub imperio Ludovici Pii floruit, nullos etiam liberos S. Radegundi tribuit, & nihilominus virginitatem ejus inficiari videtur, dum in Vita S. Juniani abbatis ad hanc diem illustrata, de nuptiis ejusdem Sanctæ sic scribit: At ubi ventum est ad puellares annos, & fieret ætate nubilis & apta nubendi, complexibus regis sociata est, & nuptiali obsequio peracto, carissima conjux effecta est, quam tanto amore dilexit, ut nihil præter illam se habere aliquoties fateretur. Sed illa beatissima … non multo post tempore, relicto regali thoro, tota se Deo & mente & corpore consecravit. Similia tradit antiquus scriptor in Actis S. Carilefi, quæ ad diem primam Julii edidimus, ubi apud nos tomo 1 istius mensis pag. 91 ad rem nostram hæc habet: Clotharius Radegundem, natione Turingam, pietatis insignitam moribus, sibi adscivit reginam; quæ postea, exactis in ejus copula aliquot annorum circulis, Pictavem petiit. His veterum biographorum phrasibus, ni vehementer fallimur, matrimonium consummatum indicatur.

[31] Juverit denique hac de re disserentem audire Theophilum Raynaudum nostrum, qui in Titulis cultus specialis Sanctorum puncto 14 num. 2, [eamque Theophilus Raynaudus noster] sive in Hagiologio Lugdunensi pag. 577 & sequente contra quemdam neotericum hujus virginitatis assertorem ita disputat: Quod hactenus recensitis conjugibus simul ac virginibus Josephus de Monteil lib. 1 de ejus Vita cap. 7 magno studio accenset sanctam Radegundem, Clotarii quondam Franci conjugem, postea Pictavis monialem, ægre suadetur. Neque vero id sanctæ illius Reginæ decus obvoluturi videntur silentio, qui in ea exornanda navi fuerunt; Fortunatus libro uno de ejus Vita, & lib. 8 ac 11 Carminum, Gregorius Turonensis lib. 9 Historiæ cap. 2 & 39, & libro de Gloria confessorum cap. 106, Sigebertus in Chronico anno 557; Vincentius in Speculo historiali lib. 21 cap. 79, 80 & 85; Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 30. Hi & alii bene multi sanctam feminam a contemptu seculi & ab accuratione in Dei obsequio eximie celebrant, nemo a virginitate in conjugio, cujus illi retinendæ potestatem fecisse Clotarium, hominem mulierosum, nemine suffragante, nunc primum proditur.

[32] At aliquoties reperitur denominata VIRGO, jam monialis. [diversis responsionibus refellit.] Annuo; sed eo sensu, quem trado libro De sobria frequentatione alterius sexus cap. 7, pag. 203. Nimirum quia calcata regia sublimitate, accenseri voluit monialibus sive virginibus sacris: qua eadem ratione aliæ ibidem annotatæ, quæ viris adhæserant, & virginitatis in conjugio naufragium fecerant, virgines denominatæ leguntur. Baronius anno DLXVI num. 29 sanctam Radegundem vocat virginem Burgundam, attendens ad tempus ante nuptias. Itaque perperam in hanc rem adducitur. Urgetur præterea, votum virginitatis a Radegunde emissum jam a prima ætate, quod votum conjugii consummatio sacrilege temerasset. Sed hic obex legitima dispensatione aut irritatione potuit tolli. Demum adducitur integritas corporis, quod, reserato tumulo, post annos octingentos ac duodeviginti & menses novem ac dies tredecim, repertum est prorsus incorruptum, ac mire fragrans, quæ videtur fuisse purissimæ ac illibatæ virginitatis tessera; non minus, quam annulus monasticus, quem Joanni Biturigum principi e regio sanguine, auferre tentanti, renuit concedere, permissa extractione annuli regii, cum quo item sepulta erat. Non est tamen nota certa virginitatis, incorruptio corporis, quamvis ut plurimum ita contingat; qua de re Tractatu de incorruptione cadaverum. Annulus item conferebatur omnibus monialibus, tametsi viduis, ad notandum, quod fierent sponsæ Christi; cui quæ adjungitur, etiamsi prius corrupta, efficitur virgo juxta sanctum Chrysostomum in sensu alibi exposito circa sanctam Olympiadem. Videsis de hoc monialium annulo Antiquitates monasticas Nebridii a Mundelhein, epistola 121; quem latuit hoc exemplum sanctæ Radegundis. Regina itaque sanctissima, aliis ornamentis fulgentissima, non videtur satis solide nunc primum a servata virginitate per totam vitam celebrari. Omnibus mature expensis, cum Raynaudo consentimus, & sententiam de virginitate S. Radegundis, quæ nobis vix ullo modo probabilis apparet, sequi non audemus, tametsi defensores illius propositam difficultatem facilius possint effugere. Jam videamus, an intricatum istum Mabillonii nodum aliter dissolvere nequeamus.

[33] Jacobus Longuevallius noster, qui Historiam ecclesiæ Gallicanæ nuper eleganti stylo vernaculo in lucem dedit, ac eruditis notis illustravit, tomo 2 istius Operis pag. 454 seu lib. 6 ad annum Christi 540, memoratam divortii difficultatem breviter in notis attingit, [Etsi matrimonium Sanctæ fuerit consummatum & legitimum,] & ibidem effugium quoddam assignat: postquam enim implexum Mabillonii nodum paucis proposuerat, per modum interrogationis indicat, non improbabiliter dici posse, quod S. Medardus peritus legum ecclesiasticarum judicaverit, matrimonium illud esse illegitimum & invalidum, quia Clotarius adhuc plures uxores habebat viventes; quando S. Radegundem duxit. At inde sequitur, Sanctam nostram diu in concubinatu aut adulterio vixisse: ipsam namque latere non poterat, quod legitima Clotarii regis uxor adhuc viveret, & polygamia esset illicita, ne quis in hac re innocuam facti aut juris ignorantiam prætendat. Præterea si S. Medardus matrimonium illud judicaverit invalidum, cur statim non annuit huic necessariæ separationi, quam S. Radegundis instanter petebat? Cur tam justo Sanctæ desiderio obstitit ille, qui potius eam debuisset hortari, ut quamprimum illicitam istam cum rege adultero conjunctionem abrumperet? Cur denique idem præsul, teste Fortunato infra apud nos num. 10, memor Apostoli dicentis; Si qua ligata sit conjugi, non quærat dissolvi, differebat Reginam, ne veste tegeret monacham? Si legitima Clotarii uxor adhuc vivebat, quando rex ille S. Radegundem thalamo suo sociavit, quid huc facit præceptum Apostoli, cum in ea hypothesi constet, Sanctam Clotario non fuisse ligatam? Quapropter contra hanc primam Longuevallii responsionem (id salva doctissimi viri pace dictum sit) multo probabilius opinamur, legitimas Clotarii uxores jam obiisse, aut regem illum tantummodo habuisse concubinas eo tempore, quo matrimonium cum S. Radegunde contraxit. Itaque ex his aliisque supra allatis argumentis ulterius concludimus, matrimonium illorum legitimum fuisse.

[34] [tamen exemplo ostendere nitimur,] At quomodo, inquies, S. Medardus validum istud conjugium dissolvere potuit, etiam consentiente rege Clotario, nisi rex ipse cœlibatum professus fuerit; quod eum fecisse, nullo modo fit verisimile? Non diffitemur, hic nobis aquam hærere. Attamen in hoc nodo extricando præ aliis effugiis, quæ sine probabili veritatis specie excogitari possent, placet sagax industria laudati Longuevallii nostri, qui in notis ad Historiam ecclesiæ Gallicanæ loco supra citato suggerit alterum responsum, quod ei libenter acceptum referimus: ibi enim non improbabiliter asserit, Francos eo tempore quæstionem de indissolubili matrimonii vinculo nondum clare intellexisse, & hanc divortii materiam ipsis præsulibus in Gallia non satis perspectam fuisse. Hanc assertionem suam probat ex veteribus quibusdam Galliæ conciliis, quæ perperam marito concedunt potestatem transeundi ad alias nuptias, quando uxor ejus velum Religionis assumpsit. Sane apud Sirmondum nostrum tomo 2 Conciliorum Galliæ pag. 43 in synodo Compendiensi, quæ anno Christi 757 habita est, canone 13 legimus sequentia: Si quis vir mulierem suam dimiserit, & dederit commeatum pro Religionis causa infra monasterium deservire, aut foras monasterium dederit licentiam velare, sicut diximus, propter Deum, vir illius accipiat mulierem legitimam: similiter & mulier faciat. Georgius consensit. Georgius ille erat legatus Sedis Apostolicæ simul cum Joanne, qui ambo huic synodo interfuerunt. Porro decimus tertius iste concilii Compendiensis canon, qui dogmati Ecclesiæ jam passim noto repugnat, in Labbeana Conciliorum collectione tomo 6 Col. & apud Harduinum in novissima Conciliorum editione tomo 3 Col. iisdem plane verbis exprimitur.

[35] Ceterum hæc aliaque istorum temporum decreta manifeste demonstrant, [quomodo illa innocue potuerit a marito separari,] tunc in Gallia prorsus rudem causarum matrimonialium notitiam fuisse. Unde ex illo posteriori plurium præsulum Gallorum errore conjicimus, facile etiam antea fieri potuisse, ut S. Medardus simili simplicitate legitimum S. Radegundis conjugium dissolverit, & propter eamdem legum ecclesiasticarum imperitiam innoxie errarit. Si quis autem tantam istorum temporum ignorantiam admiretur, illamque in præcipuis Christiani gregis pastoribus vix credibilem existimet, is meminerit concilii Matisconensis, quod anno Christi 585 celebratum est, in quo episcopus quidam Gallus vel Francus coram variis metropolitis aliisque multis præsulibus exoticam disputationem instituit, ac serio contendit, mulieres non esse numerandas inter homines, sicuti S. Gregorius Turonensis de concilio illo Matisconensi agens, in Historia Francorum lib. 8 cap. 20 testatur his verbis: Exstitit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat mulierem, hominem non posse vocitari. Sed tamen ab episcopis ratione accepta quievit; eo quod sacer veteris Testamenti liber edoceat, quod in principio, Deo hominem creante, ait: Masculum & feminam creavit eos, vocavitque nomen eorum Adam, quod est homo terrenus; sic utique vocans mulierem ceu virum: utrumque enim hominem dixit. Sed & dominus Jesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius Virginis, id est mulieris; ad quam, cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi, & tibi est, mulier? & reliqua. Multisque & aliis testimoniis hæc causa convicta quievit. Propter hæc aliaque miræ simplicitatis exempla, quæ rudi illa ætate frequentiora fuerunt, non omnino temere opinamur, S. Medardum ac S. Radegundem in matrimonio illo dissolvendo communem sui temporis opinionem secutos esse, atque ita innocenter errasse. Si tamen quispiam meliorem hujus nodi solutionem invenerit, minime morosos sententiæ suæ sectatores nos habebit.

[36] Hanc divortii difficultatem, qua nos utcumque expedivimus, [& ante annum ætatis suæ quadragesimum] excipit altera circa diaconalem S. Radegundis consecrationem, quam Fortunatus coævus diserte expressit, & quæ tamen prima fronte cum canonibus præcedentium conciliorum vix videtur posse componi: nam anno Christi 451 Patres concilii Calchedonensis canone 15 apud Labbeum tomo 5 conciliorum col. 764 statuerunt, diaconissam non esse mulierem ordinandam ante annum quadragesimum. Cum autem Sancta nostra anno Christi 544 diaconalem consecrationem acceperit, ut Cointius aliique auctores passim asserunt, ex præcedenti Actorum chronologia evidenter patet, eam tunc nondum quadraginta ætatis annos numerasse. Quomodo igitur S. Medardus contra expressum concilii Calchedonensis decretum illam diaconam consecravit? Responderi potest, hunc canonem concilii Calchedonensis tunc in Gallia ignotum vel inusitatum fuisse, aut S. Medardum propter singularem hujus Matronæ dignitatem atque eximiam vitæ sanctitatem in ætate dispensasse, quemadmodum cum Cointio postea dicemus.

[37] At magis huic consecrationi videtur repugnare decimus octavus canon secundæ synodi Aurelianensis, [contra canones conciliorum] quæ anno Christi 533 celebrata est, & in qua apud laudatum Labbeum eodem tomo 5 Col. ab episcopis Gallis inter alia præscribitur hic canon: Placuit etiam, ut nulli postmodum feminæ diaconalis benedictio pro conditionis hujus fragilitate credatur. Quomodo, inquies, S. Medardus ausus est S. Radegundem consecrare diaconissam contra hunc concilii Aurelianensis canonem, qui ei ignotus esse non potuit, & qui vix decem aut undecim annis diaconalem Sanctæ nostræ consecrationem præcessit? Priusquam directe huic argumento respondeamus, audienda est explicatio Joannis Morini, qui in Commentario de sacris Ecclesiæ ordinationibus parte 3, exercitatione 10, cap. 3 num. 11 hunc ipsum concilii Aurelianensis canonem exponit his verbis: Sed fortius stringere videtur canon decimus octavus ejusdem concilii; Placuit etiam, ut nulli postmodum feminæ diaconalis benedictio pro conditionis hujus fragilitate credatur. Videtur enim concilium non omnes diaconissas deponere, & ad pœnitentiam redigere, ut Epaunense, quod est absurdissimum; sed relictis iis, quæ jam ordinatæ erant, cavere, ne imposterum aliæ consecrentur. Non esse tamen universalem illam prohibitionem, ex ratione reddita clarum est, propter conditionis humanæ fragilitatem. Ergo nulli virgini virginitas, nulli viduæ castitas credenda esset, quod est perabsurdum. Intelligendus ergo canon ille ex antiquorum canonum præscripto, ut nulli postmodum feminæ diaconalis benedictio credatur ante annum quadragesimum.

[38] [diaconali dignitate ornari.] Hunc secundæ synodi Aurelianensis canonem, qui juxta datam Morini interpretationem non differt ab allato superius decreto concilii Calchedonensis, eodem modo intellexit Cointius, dum in Annalibus Francorum ad annum Christi 544 num. 96 propositæ difficultati sic respondet: Radegundis, annuente rege Clotario, Suessione Noviomum profecta est. Id testantur verba Fortunati jam recitata; Directa igitur a rege, veniens ad beatum Medardum Noviomi supplicat instanter; quapropter facile nobis persuademus, antequam velaretur, assensum regis accesisse. Quo minus autem fieret diacona, defectus ætatis ex concilio Aurelianensi secundo poterat objici: nondum enim annum ætatis quadragesimum attigerat. Sed sanctiones concilii Aurelianensis secundi, cui nullus ex præsulibus Belgicarum provinciarum subscripsit, apud Belgas non observabantur; aut si custodiebantur, antistes Noviomensis super ætate dispensavit propter excellentiam ac dignitatem personæ; quæ castitatem Deo vovebat. Denique similia argumenta, quæ eidem consecrationi ex aliis conciliis opponi possent, apud laudatum Morinum toto cap. 3 citatæ exercitationis 10 discutiuntur ac refutantur.

§ IV. Discessus Sanctæ in Aquitaniam, liberalitas erga loca sacra, constructio monasteriorum, & variæ virtutes, quas in Pictaviensi monialium cœnobio exercuit.

[Sancta post divortium] Postquam S. Radegundis vinculis conjugii soluta erat (sic ipsa saltem bona fide sibi persuadebat) & simul cum velo monastico dignitatem diaconissæ acceperat, Noviomo in Aquitaniam discessit. Sancta in itinere illo divertit ad inclytum S. Martini tumulum, & haud dubie in aliis piis locis, urbi Turonensi vicinis, aliquamdiu commorata est, ut tenero suo erga res sacras affectui satisfaceret. Certe Ruinartius in notis addendis ad Opera Gregorii Turonensis col. 1404 agens de cœnobio S. Martini apud Turones, quod communiter Majus-monasterium vocatur, posthumum quoddam commorationis hujus monumentum assignat his verbis: Haud procul a monasterio superest antiqua ecclesia hodierni vici parochialis, sanctæ Radegundi dicata, quod ibi mansisse, & in oratoriis in rupe cavatis, quibus basilica ipsa adhæret, orationi sæpius vacasse dicatur. Fortunatus & Baudonivia in Actis infra edendis sparsim laudant piam ejus erga sacra loca liberalitatem, aliaque posteriora vitæ monasticæ gesta, quæ Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 5 cap. 21 ita contraxit: Mox Radegundis ecclesiæ regia sua ornamenta, pauperibus cingulum ex auro comminutum distribuit. Tum nulla mora Pictavos versus iter instituit, varia piis locis dona conferens; nempe ad cellam sancti Jumeris, & ad cellam venerabilis Datdonis, ubi quidquid indui poterat regio more, in manu Datdonis abbatis totum dedit cœnobio, quod prius cellam Datdonis dixerat Fortunatus. Idem fecit in synergio seu monasterio Gundulfi, quem postea Mettis episcopum fuisse idem auctor tradit, tametsi nullus eo nomine præsul Mettensi ecclesiæ per ea tempora præfuisse reperiatur. Postea in Annotatis post Acta observabimus, nomen hujus episcopi Metensis vario modo exprimi, & forsan hac luxata appellatione indicari Agiulphum vel Aigulphum, qui exeunte seculo sexto cathedram Metensem possedit, ut Calmetus in Historia Lotharingiæ tomo 1 lib. 8 num. 45, seu col. 361 testatur.

[40] Porro iter Sanctæ nostræ prosequamur cum Mabillonio, [præter alia munifica pietatis opera,] qui ibidem sic pergit: Hinc navigio Turones appulsa, mirum est quanta sacris ubique altaribus munera largita sit. Eadem in vico Candatensi & in villa Suaëdis liberalitas. Hoc ejus iter Pictavos usque; ubi aliquantulum temporis substitit, dum, constructo monasterio, ibidem recluderetur, tanta interim vitæ severitate, ut, præter panem siligineum vel hordeaceum, nihil aliud quam legumina & olera perciperet, non pisces, non ova, ne quidem poma; ad potum nihil præter aquam mulsam aut piratium adhiberet. Cetera in usus pauperum, egenorum & infirmorum tota erat, quibus etiam ad mensam ministrabat. Quadragesimæ tempore, exemplo sancti Germani Parisiorum episcopi, quem summopere venerabatur, mola trusatili frumentum conterebat, ex quo tantum panis, quantum ad quatriduanam refectionem satis esset, conficiebat; ad hæc oblationes in usum Sacrificii, quas locis venerabilibus dispensabat. Quod hic de mola trusatili Mabillonius applicat S. Germano Parisiensi, non legimus in Vita hujus præsulis, quam die XXVIII Maii in Opere nostro edidimus. Sed apud nos tomo VII Julii pag. 204 simile quid narratur de S. Germano Autissiodorensi, cujus Acta ad diem XXXI Julii illustrata sunt. Cum autem Fortunatus infra num. 12 tantum dicat, S. Radegundem id fecisse more sancti Germani, non immerito veremur, ne Mabillonius in hac re S. Germanum Parisiensem cum S. Germano Autissiodorensi confuderit.

[41] Quidquid sit de hac suspicione nostra, Mabillonius eodem libro 5 Annalium Benedictinorum post difficilem divortii nodum; quem supra ex ipso proposuimus & extricare conati sumus, cap. 23 de diversis cœnobiis, [construxit Pictavii cœnobium monialium,] tunc industria Sanctæ constructis, ita meminit: Duplex apud Pictavos monasterium pia Regina construxit, unum sanctæ Crucis (hoc cognomine postea appellatum fuit, ob reliquias sanctæ Crucis in eo collocatas, ut infra dicetur) pro virginibus, cui Agnetem abbatissam præfecit, seque illi subjecit; alterum sanctæ Mariæ pro viris, ubi virgines sepeliebantur. Aliud etiam virorum condidit in urbe Turonica, cujus vocabulum silet Baudonivia, ejus Vitæ auctor. Monasterium sibi, ait Fortunatus, per ordinationem præcelsi regis Chlotharii construxit, nimirum cœnobium sanctæ Crucis, cujus fabricam Pientius Pictavorum episcopus & Austrapius dux, ex regis mandato, accelerari curarunt. Magnam congregationem puellarum ibidem principio exstitisse, Baudonivia tradit, tametsi CELLAM inferius appellat. Dotato ex regia liberalitate monasterio præfecta est a Radegunde Agnes abbatissa, quam ipsa a teneris eduxerat. De ejus benedictione a sancto Germano facta inferius dicemus. Monasterio beatæ Mariæ præfuit Arnegisilus abbas, ut scribit Baudonivia, cujus tempore jam basilica sanctæ Radegundis, uti & modo, appellabatur, nunc collegium secularium Canonicorum. Qui in hoc monasterio primitus degebant monachi, sanctimonialibus sanctæ Crucis in sacris inserviebant; idemque mos in omnibus aliis virginum cœnobiis obtinebat, ut duplicia essent, quod in horum Annalium decursu passim observabimus. Hæc omnia ex Mabillonio transcribimus, ut Acta obscuriora facilius intelligantur.

[42] [in quo exercuit intrepidam constantiam] Ceterum hoc paragrapho jam simul conjungemus nonnullas S. Radegundis virtutes, licet Sancta eas diversis temporibus in cœnobio exercuerit, & ex gestis illis monasticis potissimum seligemus ea, quæ aut in Actis infra edendis omissa sunt, aut aliunde antiquis testimoniis confirmari possunt. Inter laudabilia ipsius gesta nobis primo occurrit intrepida Sanctæ magnanimitas, qua restitit regi Chilperico, qui filiam suam Christo dicatam antea in monasterio Pictaviensi collocaverat, eamque postmodum ad nuptias cum filio regis Hispaniæ transferre desiderabat: nam S. Radegundis consilio suo tantum effecit, ut voluntas Chilperici regis tunc exsecutioni mandata non fuerit, quemadmodum S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 6 cap. 34 testatur his verbis: Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, & eam in monasterio Pictavensi posuerat. Sed illa distulit, resistente præcipue beata Radegunde, & dicente: Non est enim dignum, ut puella Christo dicata iterum ad seculi voluptates revertatur. Sancta etiam aliud magnanimitatis ac zeli specimen edidit, quando potentem rerum sacrarum prædatorem & infamen adulterum e templo ejici curavit. Etsi hoc pium ejus facinus in Actis nostris prætermissum sit, tamen illud in Chronico Turonensi apud Edmundum Martene tomo 5 Collectionis amplissimæ col. 940 legimus expressum hoc modo: Tunc Leudastis Bituricum pagum deprædans, Pictavis venit, & in ecclesia beati Hilarii se inclusit, irruens aliquando in domibus singulorum, & res eorum diripiens, sæpe in porticu ecclesiæ in adulterio deprehensus; quem sancta Radegundis, quæ ibi morabatur, jussit citius removeri, ne per eum ecclesia pollueretur.

[43] Hanc animi magnitudinem comitabatur summa humilitas, qua prorsus vilia cœnobii ministeria obibat, & instar ancillæ reliquis monialibus serviebat, [summam animi submissionem,] ut infra in Actis nostris copiose narrabitur. Sancta etiam illam animi sui submissionem satis indicavit, quando Agnetem, quam a teneris educaverat, suo loco abbatissam constituit, ejusque imperio se totam subjecit. Quare Fortunatus lib. 8 carmine 4 in S. Radegunde flagrans perfectionis desiderium, ac deinde illud egregium submissi animi indicium laudat, dum ad eamdem Agnetem abbatissam ibi inter alia sic scribit:

Concipiente fide Christi Radegundes amore
      Cæsarii lambit regula quidquid habet.
Cujus Pontificis refluentia pectore mella
      Colligit, & rivos insatiata bibit.
Quantum fonte trahit, tantum sitis addita crescit,
      Et de rore Dei plus madefacta calet.
Nec sibi, sed cunctis generaliter unica vivens,
      Felix augustam pandit ad astra viam.
Sed tibi præ reliquis mater pia charior instat,
      Eligit excelso consociare choro.
Res probat ipsa tamen, quoniam quæ filia constas
      Te matrem votis optat habere suam;
Quamque suis genibus charam nutrivit alumnam,
      Præficit ecce suo constituenda loco.
Et quæ te semper baculi moderamine rexit,
      Prompta sub imperio vult magis esse tuo.
Proficit illa sibi, cum tu præponeris illi,
      Illa subit votum, te potiente gradu.

Quod in his versiculis dicitur de regula Cæsarii, quam S. Radegundis magno ardore observabat, ex infra dicendis lucem accipiet.

[44] Præterea Fortunatus eodem libro 8, carmine 7, [corpus suum cruciatibus] pietatem hujus Sanctæ, & austeram vivendi rationem exprimit his versiculis:

Regali de stirpe potens Radegundes in orbe,
      Altera cui cælis regna tenenda manent.
Despiciens mundum meruisti adquirere Christum,
      Et dum clausa lates, hinc super astra vides.
Gaudia terreni conculcas noxia regni,
      Ut placeas regi læta, favente polo.
Nunc angusta tenes, quo cælos largior intres,
      Diffundens lacrymas, gaudia vera metes.
Et corpus crucias, animam jejunia pascunt,
      Salve, quam Dominus servat amore suus.

Cum autem S. Radegundis corpus suum jejuniis, vigiliis, aliisque cruciatibus affligeret, idem poëta lib. XI Carmine 4 eam suo & Agnetis nomine rogat, ut ad roborandum stomachum nonnihil vini bibat, atque ideo ad illam mittit sequentes versiculos:

Si pietas & sanctus amor dat vota petenti,
      Exaudi famulos munere larga tuos.
Fortunatus agens, Agnes quoque versibus orant,
      Ut lassata nimis vina benigna bibas.
Sic tibi det Dominus, quæcumque poposceris ipsum,
      Et tibi sicut amas, vivat uterque rogans.
Suppliciter petimus, si non offendimus ambo,
      Ut releves natos mater opima duos.
Non gula vos, sed causa trahat, modo sumere vina:
      Talis enim potus viscera lassa juvat.
Sic quoque Timotheum Paulus, tuba gentibus una,
      Ne stomachum infirmet, sumere vina jubet.

[45] Etiam nimis austera Sanctæ nostræ abstinentia pervenerat ad aures Cæsariæ Arelatensis, [& jejuniis afflixit,] ut patet ex litteris, quas hæc abbatissa ad S. Radegundem dedit, & quas primum integras ex Ms. apographo S. Benigni Divionensis huic Commentario prævio inserere decreveramus. Sed quia jam epistola illa apud Edmundum Martene tomo 1 Thesauri novi anecdotorum col. 3 & sequentibus non ita pridem excusa est, ex ea ad rem nostram tantummodo hæc excerpimus: Pervenit ad me, quod nimis abstineas; totum rationabiliter fac, si tu mihi vivas, & semper possis: nam si per istam nimietatem cœperis infirmari, postea, quod Deus non faciat, necesse tibi erit delicias requirere, & extra horam accipere, & non poteris benedictas illas regere. Audite, quid Dominus in Euangelio dicat: Non quod intrat in os, coinquinat hominem. Et Apostolus: Rationabile sit obsequium vestrum. Totum fac, domina, quomodo in regula habes, quam expetisti &c. His ultimis verbis indicat regulam S. Cæsarii Arelatensis, de qua inferius agemus.

[46] [subinde egit vitam solitariam,] Verum Sancta nostra solitis monasterii exercitationibus nondum contenta, quotannis tempore Quadragesimæ vitam magis solitariam agere, ac sese in privatam cellam includere consueverat. Unde laudatus poëta lib. 8 carmine XI de hac annua S. Radegundis inclusione sic canit:

Mens fœcunda Deo Radegundis, vita Sororum,
      Quæ ut foveas animam, membra domando cremas.
Annua vota colens, hodie claudenda recurris;
      Errabunt animi te repetendo mei.
Lumina quam citius nostris abscondis ocellis:
      Nam sine te nimium nocte premente gravor.
Omnibus exclusis, uno retineberis antro:
      Nos magis includis, quos facis esse foris.
Et licet hic lateas brevibus fugitiva diebus,
      Longior hic mensis, quam celer annus erit.
Tempora subducis, ceu non videaris amanti,
      Cum vos dum cerno, hoc mihi credo parum.
Sed tamen ex voto tecum veniemus in unum,
      Et sequor huc animo, quo vetat ire locus.
Hoc precor, incolumem referant te gaudia Paschæ,
      Et nobis pariter lux geminata redit.

[47] [aliisque fulsit virtutibus,] Quando autem S. Radegundis tempore Paschali ex solitudine illa ad communem vitam redierat, Fortunatus carmine 12 ejusdem libri gaudium suum ei explicat hac hyperbole poëtica:

Unde mihi rediit radianti lumine vultus?
      Quæ nimis absentem te tenuere moræ?
Abstuleras tecum, revocas mea gaudia tecum,
      Paschalemque facis bis celebrare diem.
Quamvis incipiant modo surgere semina sulcis,
      Hic egomet hodie, te revidendo, meto.
Colligo jam fruges, placidos compono maniplos,
      Quod silet Augustus mensis, Aprilis agit.
Et licet in primis modo gemma & pampinus exit,
      Jam meus autumnus venit, & uva simul.
Malus & alta pirus gratos modo fundit odores,
      Sed cum flore novo jam mihi poma ferunt.
Quamvis nudus ager nullis ornetur aristis,
      Omnia plena tamen, te redeunte, nitent.

Forsan Sancta nostra exemplo annuæ suæ inclusionis induxit piam ejusdem monasterii Pictaviensis puellam, quæ post visionem cælestem se solitariæ vitæ dedit, & de qua Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 6 cap. 29 post alia sic scribit: Hæc cum puella vidisset, compuncta est corde, & post dies paucos rogavit abbatissam, ut sibi in qua includeretur cellulam præpararet. At illa velociter perfecta, ait: Ecce, inquit, cellulam; quid nunc desideras? Puella vero petiit, ut recludi permitteretur. Quod cum ei præstitum fuisset, congregatis virginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manum, ad locum usque perducitur. Et sic valefaciens omnibus, & osculans singulas quasque, reclusa est: obstructoque aditu, per quem ingressa fuerat, ibi nunc orationi ac lectioni vacat.

[48] Denique Fortunatus varias S. Radegundis virtutes lib. 8 carmine 1 sic celebrat: [quas S. Fortunatus carmine celebravit.]

Martinum cupiens, voto Radegundis adhæsi,
      Quam genuit cælo terra Toringa sacro.
Germine regali pia neptis Herminefredi,
      Cui de fratre patris Hamalafredus adest.
Mens ornata bonis fugitivos spernit honores,
      Sciens in solo firma manere Deo.
Regia lactineo commutans pallia cultu,
      Vilior ancillæ vestis amata tegit.
Splendida serraco quondam subvecta superbo;
      Nunc terit obsequio planta modesta lutum.
Quæ prius insertis onerata est dextra smaragdis,
      Servit inops famulis sedulitate suis.
Aulæ celsa regens quondam, modo jussa ministrat;
      Quæ dominando prius, nunc famulando placet.
Paupertate potens, & solo libera voto,
      Clarius abjecto stat radiata loco.
Aurea fulcra tenens jam tum sibi vilis honore
      Effugit exstructum pulvere fusa thorum.
Si contemnatur, tunc nobilis esse fatetur,
      Et putat esse minor, si datur ullus honor.
Parca cibo Eustochium superans, abstemia Paulam,
      Vulnera quo curet dux Fabiola monet.
Melaniam studio reparans, pietate Blesillam,
      Marcellam votis æquiparare valens.
Obsequio Martham renovat, lacrymisque Mariam,
      Pervigil Eugeniam, vult patiendo Teclam.
Sensibus ista gerit, quidquid laudatur in illis
      Signa recognosco, quæ prius acta, lego.
Omnia despiciens, & adhuc in corpore constans;
      Spiritus hic vivit, sed caro functa jacet.
Terram habitans cælos intrat, bene libera sensu
      Atque homines inter jam super astra petit.
Cujus sunt epulæ, quidquid pia regula pangit,
      Quidquid Gregorius, Basiliusque docent.
Acer Athanasius, quod lenis Hilarius edunt,
      Quos causæ socios lux tenet una duos.
Quod tonat Ambrosius, Hieronymus atque coruscat,
      Sive Augustinus fonte fluente rigat.
Sedulius dulcis, quod Orosius edit acutus,
      Regula Cæsarii linea nata sibi est.
His alitur jejuna cibis, palpata nec umquam
      Fit caro, sit nisi jam spiritus ante satur.
Cetera nunc taceam, melius quæ teste Tonante,
      Judicioque Dei glorificata manent.

Nos etiam prætermittimus hoc loco alias hujus Sanctæ virtutes, ac præsertim adversa, quæ patienter tulit, & de quibus legi potest Fortunatus in libro de Excidio Thuringiæ & in carmine ad Artachin, ubi pius poëta ille hæc infortunia pathetice describit, & sub nomine S. Radegundis eadem acerbe deplorat. Nunc progrediamur ad illa, quæ prudens hæc Matrona ad ornatum & conservationem monasterii sui Pictaviensis solerter gessit.

§ V. Studium Sanctæ, ut monasterium suum Pictaviense exacta disciplinæ observantia muniret, illudque sacris Reliquiis ornaret.

[Contra quosdam auctores opinamur,] Jam S. Radegundis multas virgines in cœnobio suo Pictaviensi congregaverat, easque ad perfectiorem vivendi modum verbo & exemplo instituebat, quando anno Christi 566 vel 567 concilium secundum Turonense celebratum est: nam Sancta ad congregatos hujus synodi præsules scripsit epistolam, qua monasterium suum ipsis commendabat, & quam Mabillonius aliique viri eruditi dudum intercidisse aut alicubi adhuc cum blattis & tineis luctari existimant. Contra vero Sirmondus noster tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 345 & Pagius in Critica historico-chronologica Annalium Baronii ad annum Christi 590 num. 9 putant, hanc S. Radegundis epistolam a Gregorio Turonensi in Historia Francorum lib. 9 cap. 42 nobis conservatam fuisse. Quinimo Labbeus noster tomo 5 Conciliorum non tantum Sirmondo adhæret, sed etiam ibidem col. 872 in notis patronos oppositæ sententiæ ita refellere nititur: Non video, quod tempus huic epistolæ aptius congruat, quam concilii secundi Turonensis: cum enim scripta sit ad episcopos illos ipsos (quod ex illorum rescripto patet) qui concilio Turonensi adfuerunt, verisimile est, tum ad eos missam, cum una essent in eo concilio congregati. Qui hanc in longiora tempora differunt, & post annos viginti paulo ante obitum a sancta Radegunde scriptam volunt, præterquam quod a Gregorio Turonensi refelluntur, qui initio institutæ ab ea congregationis editam docet lib. 9 cap. 39, hoc etiam non animadvertunt, Euphronium episcopum (ut de ceteris, qui una rescribunt, nihil dicam) ea tempora non attigisse, totoque amplius decennio sanctæ Radegundis obitum prævertisse. At hoc loco Labbeus rem acu non tetigit: gratis enim supponit, unicam fuisse illam commendatitiam S. Radegundis epistolam, eamque adhuc exstare. Hinc nihil ad rem facit obitus Euphronii episcopi, etiamsi hic statim post concilium istud Turonense mortuus esset, ut controversiam attente expendenti manifestum fiet. Nihil etiam adversariis officit assignatus Gregorii Turonensis textus, cum scriptor ille lib. 9 cap. 39 tantummodo asserat, responsum episcoporum initio hujus congregationis datum fuisse, quod nemo inficiatur: nam Mabillonius aliique censent, periisse priorem epistolam, quam S. Radegundis ad secundum concilium Turonense dedit, & propter argumenta mox producenda contendunt, alteras ejusdem Sanctæ litteras, quæ apud Gregorium Turonensem adhuc exstant, ad posteriora tempora differendas esse.

[50] [jam probabilius intercidisse epistolam,] Longuevallius noster in notis ad Historiam ecclesiæ Gallicanæ tomo 3 pag. 229 probabilius judicat, litteras illas, quas Gregorius Turonensis refert, ab hac anteriori S. Radegundis epistola diversas esse, & præter argumentum, quod mox ex Cointio dabimus, opinioni adversariorum opponit sequentem interrogationem: Si Sancta litteras, a Gregorio Turonensi relatas, anno Christi 567 ad synodum Turonensem dederit, quomodo post viginti annos ecclesia S. Mariæ, quam ad sepulturam monialium ædificari jusserat, & de qua in iisdem litteris meminit, anno 587 sive in obitu S. Radegundis nondum erat perfecta, quemadmodum infra ex narratione ipsius Gregorii Turonensis constabit? Nos huic interrogationi, quæ omnes contrariæ sententiæ assertores non parum premit, alteram sic addimus: Quomodo S. Radegundis affirmat in iisdem litteris, quæ ex hypothesi adversariorum anno 566 vel 567 ad secundam synodum Turonensem scriptæ sunt, sese congregationi suæ adscivisse regulam, sub qua sancta Cæsaria deguit, & quam solicitudo beati Cæsarii antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum patrum convenienter collegit, cum moniales Pictavienses primum anno Christi 570 regulam illam verosimiliter assumpserint, ut infra probabimus?

[51] Probabilius itaque opinamur, priorem illam S. Radegundis epistolam nunc periisse, [quam olim Sancta ad concilium II Turonense scripsit,] aut alicubi adhuc latere, & alteram, nobis a Gregorio Turonensi conservatam, serius scriptam fuisse, ut etiam Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 587 num. 5 post eamdem exhibitam probat hoc ratiocinio: Quonam anno datæ sint hæ litteræ, non liquet. Sirmondus ad synodum Turonensem, regnante Chariberto, missas putavit. Certe serius scriptæ fuerunt, cum Radegundis ætate jam esset grandæva, post obitum Sigiberti regis, qui anno Christi quingentesimo septuagesimo quinto interiit, aut etiam post obitum Chilperici regis, qui anno Christi quingentesimo octogesimo quarto necatus est: Sigibertum enim mortuum, aut etiam ambos Sigibertum & Chilpericum vita functos iisdem litteris testata est Radegundis, cum monasterium dixit a se constructum EX PERMISSO ET SOLATIO DOMNORUM REGUM, PATRIS VEL AVI EORUM: nam vocem AVI usurpare non potuit, nisi cum relatione ad nepotem aut etiam ad nepotes, ita ut per avum intelligeret Clotarium seniorem, suum olim conjugem, per nepotem vero Childebertum juniorem, ejusdem Clotarii senioris ex Sigiberto nepotem, aut per nepotes designaret prædictum Childebertum juniorem Clotarii senioris nepotem ex Sigiberto filio & Clotarium secundum ejusdem Clotarii senioris nepotem ex filio Chilperico. Nos postea hanc posteriorem epistolam, seu potius illud S. Radegundis testamentum suo tempore ex Gregorio Turonensi transcribemus.

[52] Etiamsi careamus prioribus istis S. Radegundis litteris commendatitiis, [& exhibemus litteras responsorias,] quas ad congregatos synodi Turonensis patres dedit, tamen habemus ad eas responsum aliquorum præsulum, quod apud Gregorium Turonensem in Historia Francorum lib. 9 cap. 39 sic sonat: Dominæ beatissimæ ac in Christo Ecclesiæ filiæ Radegundi, Eufronius, Prætextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victorius & Domnolus episcopi. Solicita sunt jugiter circa genus humanum immensæ divinitatis provisura remedia, nec ab assiduitate beneficiorum suorum quocumque loco vel tempore videntur aliquando sejuncta, cum pius rerum Arbiter tales in hereditate culturæ ecclesiasticæ personas ubique disseminat, quibus agrum ejus intenta operatione fidei rastro colentibus, ad felicem centeni numeri reditum divina temperie Christi seges valeat pervenire. Tantum igitur benignitatis ejus se passim dispensatio profutura diffundit, ut illud nusquam deneget, quod prodesse multis agnoscit; quarum personarum exemplo sanctissimo, cum judicaturus advenerit, habeat in plurimis, quod coronet.

[53] [quas aliqui præsules,] Itaque cum ipso Catholicæ religionis exortu cœpissent Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia respirare, & adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis Dominicæ sacramenta, ne quid hic minus acquireret, quam in orbis circulo prædicantibus Apostolis, obtineret, beatum Martinum peregrina de stirpe ad illuminationem patriæ dignatus est dirigere, misericordia consulente; qui licet Apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit: nam quod defuit in ordine, suppletum est in mercede; quoniam sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Hujus quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur rediviva surgere supernæ dilectionis exempla propitiatione divina: nam declinante tempore seculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore, & * quod veterno tepuerat algore senectæ, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore. Sed cum pene eadem veneris ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse (singularem illam opinionem de communi utriusque patria in hoc Commentario prævio § 2 breviter discussimus) non est mirum, si illum imitari videaris in opere, quem tibi ducem credimus itineris exstitisse; ut cujus es secutus vestigia, felici voto compleas & exempla; & beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo: cujus opinionis radio præmicante, ita reddis audientium pectora cælesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scintilla succensi, raptim festinent avide in caritate Christi, fonte vestri pectoris irrigari, & relictis parentibus te sibi magis eligant, quam matrem. Facit hoc gratia, non natura.

[54] [in isto concilio congregati,] Igitur hujus studii vota videntes, gratias clementiæ supernæ referimus, qui voluntates hominum suæ facit voluntati connecti: quoniam confidimus, quas apud vos jubet colligi, suo vult amplexu servari. Et quia quasdam comperimus, divinitate propitia, de nostris territoriis ad institutionem vestræ regulæ desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestræ petitionis epistolam, libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore & remediatore firmamus; ut licet omnes æqualiter, quæ ibi conveniunt, in Domini caritate mansuræ debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libentissimo animo suscepisse, quoniam contaminari non debet Christo fides, cælo teste, promissa, ubi non leve scelus est templum Dei, quod absit, pollui, ut ab eo possit ira succendente disperdi; tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostræ gubernationi, Domino providente, commissis, in Pictava civitate vestro monasterio meruerit sociari, secundum beatæ memoriæ domni Cæsarii Arelatensis episcopi constituta, nulli sit ulterius discedendi licentia, quæ, sicut continet regula, voluntate propria videtur ingressa; ne unius turpi dedecore ducatur in crimen, quod apud omnes emicat in honore.

[55] [ad eamdem Sanctam dederunt,] Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua insanæ mentis inlicitatione succensa, ad tanti opprobrii maculam præcipitare suam voluerit disciplinam, gloriam & coronam, ut inimici consilio, sicut Eva ejecta de paradiso, per qualemcumque de claustris ipsius monasterii, imo de cæli regno exire pertulerit, mergenda & conculcanda vili platearum in luto; separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur: ita ut si fortassis, Christo relicto, homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa, quæ refugit, sed etiam ille, qui ei conjunctus est, turpis adulter, & potius sacrilegus, quam maritus; vel quisquis, ut hoc fieret, venenum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum est, cælesti judicio, nobis optantibus, percellatur; donec separatione facta, per competentem exsecrandi criminis pœnitentiam, a loco, quo egressa fuerat, recipi meruerit & adnecti: adjicientes etiam, ut eorum, qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condemnationis teneantur adstrictæ reatu; & si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter, quam nostra deliberatio continet, relaxare, noverint, se nobiscum, æterno judice definiente, causaturos: quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur, inviolabiliter observetur. Quod nostræ determinationis decretum pro firmitatis intuitu, propriæ manus subscriptione credimus roborandum, perpetualiter a nobis, Christo auspice, servaturum *. Sirmondus noster post editam hanc epistolam tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 349 notat, hic promissas præsulum subscriptiones deesse. Porro nunc breviter explicanda sunt nonnulla, quæ in his litteris occurrunt, & lectorem morari possent.

[56] Ruinartius in notis ad Gregorium Turonensem col. 464 miratur, [& in quibus obscuriora nonnulla explicantur.] in his litteris primordia fidei Christianæ in Galliis ad tempora sancti Martini revocari. Sed hæc præsulum Gallorum phrasis utcumque explicari potest, cum publica Christianæ religionis professio tantum cœperit sub Constantino Magno, quo adhuc imperante, S. Martinus in Galliam venit. Quare præsules illo loquendi modo verosimiliter significare volunt, quod Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia, antea crebris ethnicorum persecutionibus suppressa, cœperint respirare, quo verbo ibidem utuntur. Præterea hoc intelligi posset de venerandæ fidei primordiis, ab Ariana hæresi corruptis, quandoquidem præsules ibi addunt, quod adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicæ sacramenta: nam circa hæc tempora Galliam hæresi sua infecerant Ariani sanctissimæ Trinitatis impugnatores, quibus Saturninus Arelatensis impense favebat. Alteram ejusdem epistolæ expressionem, quæ legenti moram injicere posset, Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 6 cap. 32 sive tomo 1 pag. 155 sic exponit: Hæc epistola scripta fuit, antequam Cæsarii regulam suscepissent illæ sanctimoniales; quod non nisi post tres annos factum est. Sed tamen ex hac regula Patres perpetuæ reclusionis legem eis imponunt, ita ut excommunicatio in eas tantum caderet, quæ animo revertendi in seculum e claustro discessissent: nam post hoc decretum Radegundis cum Agnete abbatissa profecta est Arelate, ut inde sancti Cæsarii regulam acciperent, ac Sigiberti regis patrocinium obtinerent. Paragrapho sequente memorabimus istam regulæ acceptionem, & hic interim juxta ordinem chronologiæ prius agemus de pretiosis reliquiis, quas Sancta ex Oriente obtinuit, & quibus Pictaviense monialium cœnobium ditavit.

[57] Præter illa, quæ in Actis infra narrabuntur de sacris reliquiis, [Sancta accepit reliquias dominicæ Crucis ab imperatore Justino,] quas S. Radegundis ab imperatore Justino accepit, Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 9 cap. 40 de iisdem hæc tradit: Tempore Chlothacharii regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subjecta & obediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis. Tempore vero Sigiberti, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est (Mabillonius & Cointius sequentia ad annos Christi 568 & 569 referunt) acceptis epistolis Sigiberti regis pro fide ac devotione Radegundis beatæ, in partes Orientis Clericos destinat pro Dominicæ crucis ligno, ac sanctorum Apostolorum ceterorumque martyrum reliquiis; qui euntes detulerunt hæc pignora: quibus delatis, petit Regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monasterio locarentur. Sed ille despiciens suggestionem ejus, ascensis equitibus *, villæ se contulit. Tunc Regina iterato ad regem Sigibertum direxit deprecans, ut injunctione sua quicumque ex episcopis hæc pignora cum illo, quo decebat, honore, votumque ejus exposcebat, in monasterio collocaret. Ad hoc enim opus beatus Eufronius, urbis Turonicæ episcopus, injungitur; qui cum clericis suis Pictavum accedens cum grandi psallentio, & cereorum micantium & thymiamatis apparatu sancta pignora, absente loci episcopo, in monasterium detulit. Fortunatus festivam hanc pompam celebravit versibus, qui lib. 2 in editione Broweri nostri leguntur: tunc enim sanctus poëta ille composuit duos istos celebratissimos hymnos, quorum unus incipit: Pange lingua gloriosi prælium certaminis; alter vero; Vexilla regis prodeunt; qui ad celebranda sanctæ Crucis præconia hactenus in Ecclesia usurpantur. Porro sacratissimæ hæ reliquiæ ad parthenonem Pictaviensem translatæ indiderunt ei cognomen sanctæ Crucis, quod adhuc hodiedum retinet.

[58] [(quem Fortunatus propterea versibus laudat)] Post hæc S. Radegundis misit legatos ad Justinum imperatorem, qui ei debitas pro pretiosissimis donis gratias agerent. Etiam hac occasione Fortunatus laudes Justini & Sophiæ Augustorum celebravit carmine panegyrico, ex quo ad rem præsentem excerpimus sequentia:

Gloria summa tibi rerum Sator atque Redemptor,
      Qui das Justinum justus in orbe caput.
Cui meritis compar nubens felicibus annis
      Obtinet augustum celsa Sophia gradum.
Quæ loca sancta pio fixo colit, ornat amore
      Et facit hoc voto se propiare polo.
Cujus prima fides Orientis ab axe coruscans
      Misit ad Occasum fulgida dona Deo.
Regina poscente sibi Radegunde Toringa,
      Præbuit optatæ munera sacra Crucis;
Qua Christus dignans assumpta in carne pependit,
      Atque cruore suo vulnera nostra lavit.
Gloria summa tibi rerum Sator atque Redemptor,
      Quod tenet augustum celsa Sophia gradum.
O pietas huc usque rigans de fonte benigno,
      Cujus amor Christi fundit ubique fidem.
Ecce pari voto, Augusti, certatis utrimque;
      Ipsa tuum sexum surrigis, ille suum.
Vir Constantinum, Helenam pia femina reddis,
      Sicut honor similis, sic amor ipse Crucis.
Illa invenit opem, tu spargis ubique salutem
      Implet & Occasum, quod prior Ortus erat.
Gloria summa tibi rerum Sator atque Redemptor,
      Quod tenet augustum celsa Sophia gradum.
Per te Crux Domini totum sibi vindicat orbem,
      Quo nescita fuit, hoc modo visa teget.
Accessit genti major fiducia Christi,
      Quando salutis opem spes oculata videt.
Sensibus o duplicata fides, cum munere vestrum
      Plus animæ credant, quod Cruce teste probant.
Hoc Augusta colens, quod Apostolus instat arare
      In ligno, hic verbo lætificatis agrum.
Hæc jam fama favet, qua se Septemtrio tendit,
      Ortus & Occasus militat ore tibi.
Illinc Romanus, hinc laudes barbarus ipse,
      Germanus, Batavus, Vasco, Britannus agit.
Pars tua cum Cruce sit florens Augusta per ævum,
      Cui facis extremis crescere vota locis.
Hanc prostrata loco supplex Radegundis adorat,
      Et vestro imperio tempora longa rogat.
Atque rigans lacrymis conjuncta Sororibus optat,
      Ut hic vestra fides gaudia larga metat.
Felix Justino maneas cum principe conjux,
      Ordine patricio cincta Sophia sacro.
Romula regna tenens tribuit sua jura senatus,
      Teque sibi dominam plebs trabeata colat.
Vota superna Deus votis felicibus addat;
      Nec vobis pereat, quod Radegundis amat.
Assiduo cantu quæ pulvere fusa precatur;
      Temporibus largis ut tibi constet apex.
Voto, animo, sensu, studio bona semper agendo,
      Sit tibi cura sui, sit memor illa tui.

[59] Quandoquidem Fortunatus his versibus innuit, varios populos magna cum fiducia ad illud sanctæ Crucis lignum suppliciter honorandum concurrisse, [coram quibus crebra fiebant miracula,] haud dubie coram sacris hisce Dominicæ Passionis reliquiis multa contigerunt miracula, quorum nonnulla Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 5 sic oculato suo testimonio confirmat: Crux Dominica, quæ ab Helena Augusta reperta est Hierosolymis, ita * quarta & sexta feria adoratur. Hujus reliquias & merito & fide Helenæ comparanda, regina Radegundis expetiit, ac devote in monasterium Pictavense, quod suo studio constituit, collocavit, misitque pueros iterum Hierosolymis, ac per totam Orientis plagam, qui circumeuntes sepulcra sanctorum martyrum confessorumque cunctorum, reliquias detulerunt: quibus in arca argentea cum ipsa Cruce sancta locatis, multa exinde miracula conspicere meruit; de quibus primum illud exponam, quod ibidem Dominus in diebus Passionis suæ dignatus est revelare sexta feria ante sanctum Pascha. Cum in vigiliis sine lumine pernoctarent, circa horam tertiam noctis apparuit ante altare lumen parvulum in modum scintillæ; deinde ampliatum, huc illucque comas fulgoris spargens, cœpit gradatim in altum conscendere, effectaque pharus magna, obscuræ nocti vigilantique plebeculæ lumen præbuit supplicanti: illuscescente quoque cælo, paulatim deficiens, data terris luce, ab oculis mirantium evanuit.

[60] Ego autem audiebam sæpius, quod etiam lychni, [ut S. Gregorius Turonensis,] quæ accendebantur ante hæc pignora, ebullientes virtute divina, in tantum exundarent oleum, ut vas suppositum plerumque replerent; & tamen juxta stultitiam mentis duræ numquam ad hæc credenda movebar, donec brutam segnitiem ad præsens ipsa, quæ ostensa est, virtus argueret: ideoque quæ oculis propriis viderim, explicabo. Causa devotionis exstitit, ut sepulcrum sancti Hilarii visitans, hujus Reginæ adirem colloquia. Ingressusque monasterium, consalutata Regina, coram adoranda Cruce ac sacris Beatorum prosternor pignoribus. Denique oratione facta surrexi. Erat enim ad dexteram lychnus accensus, quem cum stillis frequentibus defluere conspexissem, testor Deum, quia putavi, quasi vas esset effractum, quia ei erat concha supposita, in quam oleum defluens decidebat. Tunc conversus ad abbatissam aio: Tantane te retinet mentis ignavia, ut integrum cicindilem (hæc vox vario modo scribitur, & lampadem vitream significat, ut in recuso Cangii Glossario videre est) laborare non possis, in quo oleum accendatur, nisi effractum, quo defluat, ponas? Et illa: Nec est ita, domine mi, sed virtus est Crucis sanctæ, quam cernis. Tunc ego ad me reversus & ad memoriam revocans, quæ prius audieram, conversus ad lychnum, video in modum ollæ ferventis magnis fluctibus exundare, ac per oram ipsam undis intumescentibus superfluere, &, ut credo, ad incredulitatem meam arguendam magis ac magis augeri; ita ut unius horæ spatio plus quam unum sextarium redderet vasculum, quod quartarium non tenebat: admiratusque silui, ac virtutem adorandæ Crucis deinceps prædicavi.

[61] [testis oculatus affirmat.] Puellaque quædam, Chrodegildis nomine, dum post mortem patris in urbis Cenomannicæ territorio resideret, oculorum amissione multatur. Postquam autem ex jussione Chilperici regis, adhuc beata Radegunde regina superstite, ad antedicti monasterii transmisisset * regulam, ipsa Beatissima ostendente, ante sanctam prosternitur arcam; ibique cum reliquis sanctimonialibus vigilias explicans, dato mane, iisdem discedentibus, prostrata solo in eodem loco quievit: apparuitque ei per visum, quasi aperiret aliquis oculos ejus, & unum sanitati redditum, dum cum alio laboraret, subito ad ostii reserati sonum expergefacta, unius oculi lumen recepit. Quod non ambigitur, hoc per Crucis virtutem fuisse præstitum. Energumeni, claudi, & alii quoque infirmi persæpe in hoc loco sanantur. Nunc progrediamur ad exponenda media, quibus S. Radegundis usa est, ut stabilitati parthenonis Pictaviensis consuleret.

[Annotata]

* forte ut

* al. duraturum

* id est equis

* al. Hierosolymis sita,

* al. transmissa fuisset

§ VI. Solicitudo Sanctæ, ut idem monialium cœnobium sub certa regula ac tutela præsulum regumque conservaret.

[Dum Sancta tutelam episcopi Pictaviensis impetrare non potest,] Cum Maroveus episcopus monasterium Pictaviense in clientelam nollet suscipere, & S. Radegundis abunde sciret, cœnobia quæcumque sine vigilanti præsidum cura, aut sine certis legibus non posse diu subsistere, industria sua effecit, ut sanctimoniales Pictavienses fixam ac stabilem vivendi regulam amplecterentur, sicut Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 9 cap. 40 indicat his verbis: Tempore Chlothacharii regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subjecta & obediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis … Post hæc cum pontificis sui sæpius gratiam quæreret, nec posset adipisci, necessitate commota cum abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensem urbem expetunt, de qua regula sancti Cæsarii atque Cæsariæ beatæ suscepta, regis se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensionis suæ poterant reperire. Ex his facile colligimus, Pictaviensem S. Radegundis congregationem usque ad hoc tempus sub privatis aut mutabilibus præsulum suorum decretis vixisse, & nulli publicæ aut certæ regulæ adstrictam fuisse.

[63] [interim suum monialium cœnobium] Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 570 num. 3 hæc & alia distinctius notat in hunc modum: Ineunte hoc anno, Radegundis cum Agnete abbatissa Pictaviensi profecta est Arelatem: nam postquam lignum Dominicæ Crucis ab Eufronio Turonensium antistite suscepit, Marovei Pictaviensis episcopi gratiam frustra sæpius quæsivit, ac necessitate tandem commota longinquo itineri se commisit, ut, quam piissimi quique viri laudabant, regulam monialibus a beato quondam Cæsario præscriptam nancisceretur. Audi Gregorium Turonensem, qui non modo testatur ad hoc usque tempus sub regimine Pictaviensium pontificum fuisse monasterium, quod Radegundis Pictavii Clotario principatum tenente construxit, sed & expositione variorum negotiorum, quæ Sigiberto Pictavii post Charibertum regnante, & Maroveo Pictaviensem episcopatum regente, gesta sunt, egregie nostram confirmat chronologiam, quoad obitum Chariberti regis, & quoad res Pictavienses, post ejusdem Chariberti mortem hactenus recensitas.

[64] Hisce subdit ipsum Gregorii textum, jam supra a nobis sparsim relatum, [munit certa ac fixa vivendi regula,] & ibidem numero sequente reddit rationem, ob quam regula S. Cæsarii præ aliis electa videatur: Cur hoc anno regulam, inquit, quam sanctus Cæsarius Arelatensis quondam antistes monialibus præscripserat, monachæ Pictavienses observandam susceperint, hæc ratio præcipue potest afferri, quod in litteris ad Radegundem laudata reperiatur ab episcopis Eufronio Turonensi, Prætextato Rotomagensi, Germano Parisiensi, Felice Nannetensi, Domitiano Andegavensi, Victorio Redonensi, & Domnolo Cenomanensi, qui Turonense concilium ante quadriennium cum duobus aliis pontificibus Caletrico Carnotensi & Leudebaude Sagiensi celebrarant. Porro Cæsaria Arelatensis hanc regulam misit ad moniales Pictavienses, ut constat ex supra laudatis ejus abbatissæ litteris, in quibus apud Edmundum Martene tomo 1 Thesauri novi anecdotorum col. 4 & 5 ad S, Radegundem inter alia sic scribit: Ego feci, quod præcepistis; transmisi exemplar de regula, quam nobis beatæ & sanctæ recordationis domnus papa Cæsarius fecit. Vos videte, quomodo eam custodiatis. Certa sit dominans caritas vestra, quia si secundum eam vixeritis, inter sapientes virgines locum accipietis &c. Si quis nosse cupit, qualis fuerit illa S. Cæsarii regula, adeat Opus nostrum ad diem XII Januarii, ubi Bollandus eam in Vita S. Cæsariæ retulit, & in duodecim paragraphos distribuit. Postea Lucas Holstenius in Codice Regularum parte 2 a pag. 89 eamdem S. Cæsarii regulam edidit. Denique Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 536 num. 45 & sequentibus varias ejusdem regulæ editiones inter se contulit, notisque illustravit.

[65] Ut tamen etiam hoc loco curiosus lector aliquam de hac S. Cæsarii regula ideam habeat, [quam olim sanctimonialibus præscripserat] compendium ejus transcribimus ex Mabillonio, qui in Annalibus Benedictinis lib. 1 cap. 52 agens de Arelatensi virginum cœnobio eamdem ita contraxit: Soluta obsidione, inchoatum cœnobium redintegrare institit (nimirum S. Cæsarius præsul Arelatensis, de quo paulo superius egerat) perfectoque sororem Cæsariam e Massiliensi parthenone, quo eam monasticis ritibus informandam direxerat, revocatam præfecit, regula sanctimonialibus secundum statuta sanctorum patrum præscripta. Prima hæc, ni fallor, monastica regula in gratiam sanctimonialium scripta est; cujus hæc prima lex erat, ut nulli usque ad mortem e monasterio egredi liceret. Infantes ibi nullæ ante annos sex aut septem admissæ. Litteras discebant omnes, atque omni tempore duabus horis, hoc est a mane usque ad horam secundam, lectioni vacabant, divinis cetera officiis ac labore communi, in primis lanificio occupatæ. Abbatissæ nec refectio nec mansio privatim permissa. Vestes non nigræ, contra quam viris; sed laiæ aut lactinæ id est nativi aut candidi coloris. Eleemosynas ad januam monasterii propter nimiam inquietudinem fieri vetuit, maluitque per provisorem ad abbatissæ nutum dispensari. Janua monasterii exterior nulla, præterquam basilicæ, quæ & ipsa vespertinis, nocturnis ac meridianis horis numquam patebat, ita ut ipsis horis, quibus reficitur, claves apud se abbatissa haberet; quod etiam de januis monasterii apud monachos alicubi hodie quoque observatur. Lectio non modo ad mensam, sed etiam tempore laboris communis fiebat. Librorum etiam scriptio nonnullis pro labore erat.

[66] [sanctus Cæsarius Arelatensis,] Pullorum esus non nisi infirmis concessus: aliæ carnes citra desperatam infirmitatem interdictæ. Ceterum cibaria seu fercula diebus jejunii tria, in prandiis bina, tertio haud dubie in cœnam reservato. In festivitatibus majoribus ad prandium & ad cœnam alia superaddita, & in fine dulciamina. Vini usus permissus pro infirmitate aut qualitate conditionis delicatioris. Singulis diebus, sive hiemis sive æstatis, bini caldelli seu calices; in diebus jejunii ad refectionem terni, junioribus tantum bini concedebantur. Jejunia secunda, quarta & sexta feria a Kalendis Septembris; a Kalendis vero Novembris usque ad Natale Domini quotidie, exceptis festivitatibus & sabbatis. Ante Epiphaniam septena jejunia. Abhinc ad Quadragesimam non nisi feriis secundis, quartis, & sextis. Nullum a Paschate ad Pentecosten jejunium; deinceps ad Kalendas Septembris id abbatissæ discretioni relinquitur. Hæc est regula, quam beata Radegundis in Pictavensi sanctæ Crucis parthenone secuta est, tantopere a Venantio Fortunato aliisque laudata. Postmodum moniales Pictavienses, & plura antiquioris instituti cœnobia regulam S. Benedicti assumpserunt.

[67] [quem præsulem Lezana] Vix scimus, quo fundamento Carmelitæ, aliique quidam Religiosi S. Radegundem ejusque congregationem Ordini suo adscribant. Joannes Baptista de Lezana in Annalibus Carmelitarum pedetentim procedit, ut hanc sanctam Matronam monialibus Carmelitanis annumeret: imprimis enim tomo 3 Annalium pag. 192 & 193 S. Cæsarium, cujus regulam sanctimoniales Pictavienses elegerunt, inter suos Carmelitas recenset hoc ratiocinio: Pro iis tamen Orientalis ecclesiæ non satis probatis monachis, Occidentalis Galliarum probatissimos plures enutriebat. In his veluti primus fuit Cæsarius Arelatensis episcopus, ex cœnobio Lirinensi monachus & abbas, cujus res præclare gestas ipsius discipulus Cyprianus scripsit apud Surium die XXVII Augusti. Nostris porro annumerandus, quia cum Basilianis nihil commune habebat, & Benedictinis anterior fuit… Item Porcarius abbas, sub cujus disciplina Cæsarius in monastica mire profecit, eodem Cypriano teste. Quin, ut idem Cæsarius homilia XX dixit, insula illa Lirinensis innumerabiles montes (id est Sanctos) in cælum misisse cognoscitur… Hos vero monachos Lirinenses inter Elianos computandos esse, cum nullum nec vestigium sit existimandi alterius instituti fuisse, constat ex iis, quæ de Honorato ejus cœnobii primario parente diximus.

[68] [simul cum sorore Cæsaria & S. Radegunde] Deinde pagina 226 ejusdem tomi S. Cæsariam & S. Radegundem, earumque congregationes, sub regula S. Cæsarii viventes, etiam suo Ordini ita accenset: Item nec oblivioni tradenda sanctimonialis Cæsaria, relati Cæsarii soror, Massiliensis monasterii cultrix, imo propterea a nobis commemoranda: etenim hoc virginum Massiliæ collegium illud videtur esse, quod Joannes Cassianus ea in urbe erexit juxta Eliani instituti Ægypti & Palæstinæ normam, prout ex ipso diximus sub annum CDXXI. Fuit hæc sancta femina non imparis sanctitatis cum germano Cæsario, Arelatensis etiam cœnobii ab ipso constructi præfecta, Cæsarii regula quoque imbuta (ut vel hinc discamus, Basilianam non fuisse) & admirabili sanctitudine clara. Hæc ex Cypriano in Vita Cæsarii, Venantio lib. 8 Carminum, hausit Baronius sub annum DVIII; apud quem etiam de testamento Cæsarii, in quo præfati monasterii & sororis Cæsariæ mentionem habet, & eidem legat MANTUM MAJOREM, QUEM DE CANNABE FECIT ipsa. Ex quo conjiciat lector, vestibus albis usos fuisse tum Cæsarium, tum Cæsariam, Essenorum ritu. Commemoratur etiam ab eodem Venantio alia ejusdem regulæ & instituti sanctimonialis Radegundis, quæ Christi amore succensa Cæsarii monasticas institutiones lambebat. Qua loquendi phrasi sanctam hanc feminam perfectam observatricem ipsarum fuisse indigitat.

[69] Denique Lezana eodem tomo 3 Annalium pag. 279 varios ejusdem gloriæ competitores assignat, [Ordini suo Carmelitico accenset,] & omnibus ratiunculis suis saltem utile monitum ita subnectit: De monastica propagatione una Radegundis regina, hoc tempore ex hac vita ad cælestem ab angelis suscepta, transiens, & monasterium ab ipsa erectum, litteræque ab eadem in ejusdem cœnobii commendationem & curam ad episcopos, paulo ante obitum scriptæ, satis testantur. De illis Gregorius Turonensis lib. IX, & auctores Vitæ ejusdem Radegundis apud Surium XIII Augusti. Contendant merito illius temporis monachi, nostri videlicet, Basiliani, Augustinienses, & Benedictini pro tanta Moniali, ejusque alumnis: nobis enim satis dictum in præcedentibus sufficiet. Et satius erit contendere, ut reginam monialem, mortificationi, ciliciis, abstinentiæ, aliisque virtutibus religiosis incumbentem, imitentur. Nobis hæc postrema Lezanæ clausula magis placet, quam omnia ejus argumenta, quibus non multum confidere videtur Marcus Antonius Alegre de Casanate, Carmelita Hispanus, dum in Paradiso Carmelitici decoris pag. 216 sic scribit: Scimus etiam sororem, Cæsariam nomine, Cæsarium habuisse, virginem insignem, virginumque matrem (hortatu cujus Cyprianus discipulus res gestas Cæsarii conscripsit) quæ egregia claruit sanctitate, quam Cyprianus & Fortunatus inter feminas sanctitate insignes recensent. Item de eadem Gregorius Turonensis agit, & de regulis ejus, sub quibus sancta Radegundis regina, & aliæ monasticen exercuere. Sed quia nobis adhuc non extat *, an fuerint hæ virgines de Ordine nostro, aliis relinquimus addere nostris majora. Ita ille hoc loco candide pronuntiat, licet alibi sæpius in Paradiso suo ad ineptias evagetur.

[70] Etiamsi Radegundem inter sanctimoniales Augustinianas nonnulli autores enumerant, [aliis Religiosorum familiis eamdem gloriam ambientibus.] ut Thomas de Herrera tomo 2 Alphabeti Augustiniani ad litteram R pag. 328 scribit, tamen hæc opinio non videtur in Ordine Augustiniano generatim recepta esse, quandoquidem ipse Herrera monasticæ ac regulari S. Radegundis professioni subjungat hoc suum judicium: Ego crediderim, reginam Radegundem in peculiari Religione fuisse professam statum vitæ Religiosæ, sub propria divi Cæsarii regula, licet fere omni ex parte desumpta ex Augustiniana, & sub determinatis colorum speciebus. Tandem eremita ille Augustinianus producit nonnulla regulæ Cæsarianæ decreta, quibus niger vestium color expresse prohibetur, & pagina sequente contra quosdam Ordinis sui scriptores ex iis sic concludit: Hæc autem nigri coloris exclusio non est conformis monialium Augustinianarum instituto. Post hæc sane miramur, Augustinum Mariam Arpe in Pantheo Augustiniano, quod Genuæ anno 1709 edidit, S. Radegundem Ordini suo vindicare. Non discutimus hic operose singula horum aliorumque Ordinum argumenta, ne risum aut stomachum moveamus viris eruditis, qui frivolas hujusmodi concertationes jam dudum exploserunt. Quare hæc satis superque dicta sint de stabili regula, qua S. Radegundis cœnobium suum munivit, & quam moniales Pictavienses observarunt, donec ei regula Benedictina successit.

[71] [Sancta consulens diuturnæ conservationi parthenonis,] Sancta nostra his similibusque piis curis distenta, paulatim properabat ad felicem obitum, ante quem firmitati monasterii sui Pictaviensis omnino prospicere cupiens, tutelam illius commisit præsulibus ac regibus Francis, ut intelligimus ex commendatitia ejusdem Sanctæ epistola, quam Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 9 cap. 42 recitat hoc tenore: Domnis sanctis & apostolica sede dignissimis in Christo Patribus, omnibus episcopis, Radegundis peccatrix. Congruæ provisionis tunc roborabiliter ad effectum tendit exordium, cum generalibus patribus, medicis, ac pastoribus, ovilis sibi commissi causa auribus traditur, cujus sensibus commendatur: quorum participatio de caritate, consilium de potestate, suffragium de oratione ministrare poterit interventum. Et quoniam olim vinclis laïcalibus absoluta, divina providente & inspirante clementia, ad Religionis normam visa sum voluntarie, duce Christo, translata, hæc pronæ mentis studio cogitans etiam de aliarum profectibus, ut annuntiante Domino, mea desideria efficerentur reliquis profutura, instituente atque remunerante præcellentissimo domno rege Chlothario, monasterium puellarum Pictava urbe constitui, conditumque, quantum mihi munificentia regalis est largita, facta donatione dotavi.

[72] [quem Pictavii fundaverat,] Insuper congregationi per me, Christo præstante, collectæ regulam, sub qua sancta Cæsaria deguit, quam solicitudo beati Cæsarii antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum patrum convenienter collegit, adscivi: cui consentientibus beatissimis vel hujus civitatis vel reliquis pontificibus, electione etiam nostræ congregationis domnam & Sororem meam Agnetem, quam ab ineunte ætate loco filiæ colui & educavi, abbatissam institui, ac me post Deum ejus ordinationi regulariter obedituram commisi; cuique, formam apostolicam observantes, tam ego quam Sorores de substantia terrena, quæ possidere videbamur, factis chartis tradidimus, metu Ananiæ & Sapphiræ, in monasterio positæ nihil proprium reservantes. Sed quoniam incerta sunt humanæ conditionis momenta, vel tempora, quippe mundo in finem currente, cum aliqui magis propriæ quam divinæ cupiant voluntati servire, zelo ducta Dei hanc suggestionis meæ paginam apostolatus vestri in Christi nomine superstes porrigo vel devota.

[73] [illum confert in clientelam] Et quia præsens non valui, quasi vestris provoluta vestigiis, epistolæ vicarietate prosternor, conjurans per Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, ac diem tremendi judicii, sic repræsentatos vos non tyrannus oppugnet, sed legitimus Rex coronet; ut si casu post meum obitum quæcumque persona, vel loci ejusdem pontifex, seu potestas principis, vel alius aliquis, quod nec fieri credimus, congregationem vel suasu malevolo vel impulsu judiciario perturbare tentaverit, aut regulam frangere, seu abbatissam alteram, quam Sororem meam Agnetem, quam beatissimi Germani, præsentibus suis Fratribus, benedictio consecravit, aut ipsa congregatio, quod fieri non potest, habita murmuratione mutare contenderit, vel quasdam dominationes in monasterio vel rebus monasterii quæcumque persona vel pontifex loci, præter quas antecessores episcopi, aut alii me superstite habuerunt, novo privilegio quicumque affectare voluerit, aut extra regulam exinde egredi quas tentaverit, seu de rebus, quas in me præcellentissimus dominus Chlotharius, vel præcellentissimi domni reges * filii sui contulerant, & ego ex ejus præceptionis permisso, monasterio tradidi possidendum, & per auctoritates præcellentissimorum domnorum regum Chariberti, Guntchramni, Chilperici, & Sigiberti cum sacramenti interpositione, & suarum manuum suscriptionibus obtinui confirmari; aut ex his, quæ alii pro animarum suarum remedio, vel Sorores ibidem de rebus propriis contulerunt, aliquis princeps, aut pontifex, aut potens, aut de Sororibus cujuslibet personæ ausi minuere, aut sibimet ad proprietatem revocare sacrilego voto contenderit, ita vestram sanctitatem * successorumque vestrorum post Deum, pro mea supplicatione & Christi voluntate, incurrat; ut sicut prædones & spoliatores pauperum extra gratiam vestram habeantur: numquam de nostra regula, vel de rebus monasterii, obsistentibus vobis, imminuere valeat aliquid aut mutare.

[74] Hoc etiam deprecans, ut cum Deus prædictam domnam Sororem nostram Agnetem de seculo migrare voluerit, [præsulum] illa in loco ejus abbatissa de nostra congregatione debeat ordinari, quæ Deo & ipsi placuerit, custodiens regulam, & nihil de proposito sanctitatis imminuat: nam numquam * propria aut cujuscumque voluntas præcipitet *. Quod si, quod absit, contra Dei mandatum & auctoritatem regum aliquis de suprascriptis conditionibus coram Domino & Sanctis ejus precabiliter commendatis agere, aut de persona aut substantia minuenda voluerit, aut memoratæ Sorori meæ Agneti abbatissæ molestias aliquas inferre tentaverit, Dei & sanctæ Crucis & beatæ Mariæ incurrat judicium, & beatos confessores Hilarium & Martinum, quibus post Deum Sorores meas tradidi defendendas, ipsos habet contradictores & persecutores. Te quoque, beate pontifex, successoresque vestros, quos patronos in causa Dei diligenter adscisco, si, quod absit, exstiterit, qui contra hæc aliquid moliri tentaverit, pro repellendo & confutando Dei hoste non pigeat ad regem, quem eo tempore locus iste respexerit, vel ad Pictavam civitatem pro re vobis ante Dominum commendata, percurrere, & contra aliorum injustitiam exsecutores & defensores justitiæ laborare, ut tale nefas nullo modo suis admitti temporibus rex patiatur catholicus, nec convelli permittat, quod Dei & mea, & regum ipsorum voluntate firmatum est.

[75] Simul etiam principes, quos Deus pro gubernatione populi post decessum meum superesse præceperit, [regumque Francorum,] conjuro per Regem, cujus regni non erit finis, & ad cujus nutum regna consistunt, qui eis donavit ipsum vivere vel regnare, ut monasterium, quod ex permisso & solatio domnorum regum patris vel avi eorum construxisse visa sum, & ordinasse regulariter vel dotasse, sub sua tuitione & sermone una cum Agnete abbatissa jubeant gubernare; & a nullo neque sæpe dictam abbatissam nostram, neque aliquid ad nostrum monasterium pertinens molestari aut inquietari, vel exinde imminui, aut aliquid mutari permittant; sed magis pro Dei intuitu una cum domnis episcopis ipsi, me supplicante coram Redemptore gentium, sicut eis commendo, defensari jubeant & muniri; ut in cujus honore Dei famulas protegunt, cum defensore pauperum & sponso virginum perpetualiter æterno socientur in regno.

[76] [scriptis in hanc rem patheticis litteris,] Illud quoque vos sanctos pontifices & præcellentissimos domnos reges & universum populum Christianum conjuro per fidem Catholicam, in qua baptizati estis, & ecclesias, quas conservatis, ut in basilica, quam in sanctæ Mariæ dominicæ Genitricis honorem cœpimus ædificare, ubi etiam multæ Sorores nostræ conditæ sunt in requie, sive perfecta, sive imperfecta, cum me Deus de hac luce migrare præceperit, corpusculum meum ibi debeat sepeliri. Quod si quis aliud inde voluerit, aut fieri tentaverit, obtinente Cruce Christi & beata Maria, divinam ultionem incurrat; & vobis intercurrentibus, in loco ipsius basilicæ merear cum Sororum congregatione obtinere loculum sepulturæ. Et ut hæc supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, in universalis Ecclesiæ archivo servetur, effusis cum lacrymis deprecor: quatenus si contra improbos aliquos necessitas exegerit, ut vestra defensione Soror mea Agnes abbatissa vel congregatio ejus, quo succurri sibi poposcerint, vestræ misericordiæ pia consolatio opem pastorali solicitudine subministret; nec de me destitutas se proclament, quibus Deus præsidium vestræ gratiæ præparavit. Illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, per ipsum, qui de Cruce gloriosa Virginem suam Genitricem beato Johanni apostolo commendavit, ut qualiter ab illo completum est Domini mandatum, sic sit apud vos quod indigna & humilis domnis meis ecclesiæ patribus & viris apostolicis commendo: quod cum dignanter servaveritis depositum, meritis participes, cujus impletis mandatum apostolicum, digne reparetis exemplum. Hactenus S. Radegundis tamquam præsaga turbarum, quæ non diu post obitum ejus in eodem monasterio exortæ sunt, & quas in Historia Francorum lib. 9 cap. 39 & sequentibus fuse narrat Gregorius Turonensis, qui etiam ea occasione has ipsas litteras posteritati conservavit.

[77] [quas Mabillonius contra alios serius differendas putat,] Quidam auctores paragrapho præcedente citati opinantur, has litteras a Sancta ad concilium Turonense datas fuisse, ut ibi initio istius paragraphi diximus. Sed præter alia variorum scriptorum argumenta, quæ ibi allegavimus, Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 7 cap. 42 post brevem earumdem litterarum synopsin opponit iis adversariis sequentia: Erunt fortasse, qui existiment, hanc epistolam eam esse, quam Radegundis Patribus in secundo Turonensi concilio congregatis scripsit; cui epistolæ respondeat ea, quam ejusdem concilii Patres ad eam rescripserunt, superius a nobis laudatam, ubi de prædicta synodo egimus. Verum serius haud dubie, & quidem jam adulta virginum congregatione, ut ex ejus contextu patet, hæc Radegundis epistola exarata est; illa vero Turonensis concilii Patrum responsio IN INITIO HUJUS CONGREGATIONIS, teste Gregorio, scripta fuit. Ad hæc in prædicta Radegundis epistola fit mentio beatissimi Germani, uti jam mortui, cum is unus sit episcoporum, qui responsionem concilii subscripserunt.

[78] Ceterum Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 587 num. 5 monet, [& quarum subscriptiones, ut etiam duo diplomata, Cointius fictionis arguit.] nullam fidem adhibendam esse subscriptionibus ejusdem epistolæ, quæ sub nomine testamenti sive ultimæ voluntatis post historiam Aquitanicam edita est: nam varii errores occurrunt in suppositium istud additamentum, ut hic annalista evidenter demonstrat. Præterea ibidem Cointius de duobus diplomatibus, quæ post eamdem historiam Aquitanicam excusa sunt, sic meminit: Apud eumdem auctorem pro basilica, cui nomen sanctæ Radegundis inditum fuit; duo leguntur diplomata; unum Clotarii regis, alterum Childeberti, Gontrani, Sigiberti, & Chilperici regum. Neutri fides est habenda. Tum solidis argumentis evincit, utrumque hoc diploma esse fictitium, aut interpolatum. Nos brevitatis causa hic prætermittimus illa diplomata, iisque opposita argumenta, tum quod res ista ad Sanctam nostram proxime non spectet, tum quod hæc omnia apud memoratum historiæ Aquitanicæ editorem & in Annalibus Cointii loco assignato facile inveniri possint.

[Annotata]

* forte constat

* al. regis

* forte iram vestræ sanctitatis

* al. nonnumquam præcipitat.

§ VII. Annus mortis, honorifica Sanctæ sepultura, sacræ reliquiæ, miracula, & quædam Pictaviensium de illa traditiones examinantur.

[Contra quosdam auctores ostendimus,] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis mortem S. Radegundis refert ad annum Christi 590, habetque quosdam incautos opinionis suæ sectatores. Sed imprimis error hujus chronologiæ demonstrari potest ex Chronico Turonensi, quod apud Edmundum Martene in Collectione amplissima veterum scriptorum & monumentorum tomo 5 col. 943 de obitu ejusdem Sanctæ tradit sequentia: Anno Mauricii imperatoris sexto, sancta Radegundis regina moritur, & in monasterio virginum, quod ipsa Pictavis ædificaverat, per manum beati Gregorii Turonensis episcopi honorifice sepelitur: in quo loco longum martyrium jejuniis & diversis carnis afflictionibus, ultra quam credi potest, Deo semetipsam mactavit; cujus Vitam Fortunatus rhetor pulchro sermone depinxit. Quod hic de loco sepulturæ perperam dicitur, postea ex ipso Gregorio Turonensi accuratius referemus. Ceterum Labbeus & Pagius, aliique exactiores chronologi annum Mauricii imperatoris sextum, qui in hoc Chronico morti S. Radegundis assignatur, cum anno Christi 587 recte conjungunt.

[80] Præterea eumdem mortis annum eruimus ex Gregorio Turonensi, [Sanctam anno Christi 587 obisse,] qui in Historia Francorum lib. 9 cap. 2 sic scribit: Eo anno (nimirum duodecimo Childeberti regis, quem hic auctor superius lib. 8 cap. 43 notaverat) beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit; quæ magnum planctum in monasterio, quod constituerat, dereliquit: fuique & ego præsens ad eam sepeliendam. Obiit autem mense sexto (Gregorius a mense Martio annum numerare incipit, adeoque Augustus erat ei sextus anni mensis, teste Pagio) tertia-decima die mensis, sepulta post triduum. Quæ autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, & qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui. At annus duodecimus Childeberti regis respondet anno Christi 587, ut Petavius, Valesius, Labbeus, Cointius, aliique chronologi & historici communi consensu affirmant. Denique hic verus mortis annus invicte probatur ex Baudonivia moniali coæva, quæ infra in Actis S. Radegundis num. 35 eumdem diem ac mensem exprimit, scilicet decimum tertium mensis Augusti, illumque in feriam quartam incidisse testatur. Cum autem tunc curreret littera Dominicalis E, consideranti evidenter constabit, anno Christi 587 diem decimum tertium Augusti in feriam quartam incidisse. Hinc ulterius liquet, obitum S. Radegundis cum anno duodecimo Childeberti regis, & anno sexto imperatoris Mauritii recte conjungi. Ex his etiam facile & secure judicavimus de morte S. Juniani abbatis, quem S. Radegundis magni faciebat, & qui eodem anno eodemque die cum ipsa ad Superos migravit, ut in Actis illius Sancti supra narratum est.

[81] [ac tunc honorifice sepultam esse] Hisce tricis chronologicis expediti pergimus ad honorificas Sanctæ nostræ exsequias, quas Gregorius Turonensis, testis oculatus, in libro de Gloria confessorum cap. 106 describit his verbis: Beata vero Radegundis, cujus in initio libri Martyrum meminimus, post emeritos vitæ labores ab hoc mundo migravit; de cujus transitu accipientes nuntium, ad monasterium Pictaviensis urbis accessimus, quod ipsa instituerat. Reperimus autem eam jacentem in feretro, cujus sancta facies ita fulgebat, ut liliorum rosarumque sperneret pulcritudinem. Stabat enim circa feretrum multitudo immensa sanctimonialium, ad numerum circiter ducentarum, quæ per illius prædicationem conversæ vitam sanctam agebant, quæ secundum seculi dignitatem non modo de senatoribus, verum etiam nonnullæ de ipsa regali stirpe hac Religionis forma florebant.

[82] [cum ingenti monialium Pictaviensium dolore,] Stabant autem plangentes atque dicentes: Cui nos orphanas Mater relinquis? Cui nos desolatas commendas? Reliquimus parentes facultatesque, ac patriam, & te secutæ sumus. Cui nos relinquis, nisi perpetuis lacrymis, & numquam finiendo dolori? Ecce usque nunc majus nobis erat hoc monasterium, quam villarum aut civitatum spatia; quæ quocumque loco accedebamus, contemplantes gloriosam faciem tuam, ibi inveniebamus aurum, ibi argentum; ibi suspiciebamus florentes vineas, segetesque comantes; ibi prata diversorum florum varietate vernantia. A te carpebamus violas; tu nobis eras rosa rutilans, & lilium candens: tua nobis verba, quasi sol, resplendebant, & quasi luna tenebris conscientiæ nostræ lucidam veritatis lampadem accendebant. Nunc autem contenebrata est nobis omnis terra, angustatum est spatium hujus loci, dum tuam faciem non meremur aspicere. Heu nos derelictas a sancta Matre! felicesque illas, quæ te superstite ab hoc seculo migraverunt! Et scimus quidem, te choris sanctarum virginum & Dei paradiso esse conjunctam; sed cum ex hoc consolamur, illud nobis est lamentabile, quod te corporeis oculis intueri non possumus.

[83] [quem S. Gregorius Turonensis, testis oculatus,] Hæc & alia inter lamenta dicentibus, cum a lacrymis temperare non valeremus, conversus ad abbatissam aio: Sinite parumper ab his fletibus, & ea potius, quæ sunt necessaria, pertractate. Ecce frater noster Maroveus, hujus urbis episcopus, non est coram, eo quod illum causa visendarum parœciarum elongaverit. Nunc autem habete consilium, ne sanctum corpusculum injuriam patiatur; & gratia, quam Deus beatis artubus præstitit, auferatur, dum tempus sepulturæ differtur. Accelerate debitas exsequias, ut sepulchro cum honore reddatur. Ad hæc abbatissa respondit: Et quid faciemus, si episcopus urbis non advenerit? Quia locus ille, quo sepeliri debet, non est sacerdotali benedictione sacratus. Tunc cives & reliqui viri honorati, qui ad exsequias beatæ Reginæ convenerant, imperant parvitati meæ, dicentes: Præsume de caritate Fratris tui, & benedic altare illud; confidimus enim de ejus benevolentia, quod molestum non ferat, si feceris, sed magis gratiam referat. Præsume, precamur, ut caro sancta sepulturæ reddatur. Et sic ab illis injunctus altare in cellula ipsa sacravi.

[84] Verum ubi sanctum corpus moventes, psallendo deducere cœpimus, [singillatim describit.] mox energumeni declamantes, & Sanctam Dei confitentes, torqueri se ab ea fatebantur. Transeuntibus autem nobis sub muro, iterum caterva virginum per fenestras turrium, & ipsa quoque muri propugnacula, voces proferre ac lamentari desuper cœpit, ita ut inter sonos fletuum atque collisiones palmorum, nullus posset a lacrymis temperare; sed & ipsi quoque clerici, quorum erat psallendi officium, vix inter singultus & lacrymas antiphonam poterant explicare. Dehinc accedimus ad sepulcrum. Nam providentia abbatissæ capsam ligneam fecerat, in qua corpus aromatibus conditum incluserat, & ob hoc fossa sepulturæ spatiosior erat; ita ut ablatis duorum sepulcrorum singulis spondis, ac de latere juncta capsa cum sanctis artubus locaretur. Tunc facta oratione discessimus, reservantes episcopo loci, ut ab eo, celebrata Missa, tegeretur operculo. Redeuntes vero ad monasterium, ducebat nos abbatissa cum virginibus per loca singula, in qua Sancta aut legere consueverat, aut orare, lugens ac dicens: Ecce ingredimur in cellulam, & Matrem amissam non reperimus. Ecce spatium, in quo flectens genua cum lacrymis Dei omnipotentis misericordiam precabatur, & a nobis non videtur. Ecce librum, in quo legebat, & vox spiritali sale condita non verberat aures nostras. Ecce fusa, in queis per longa jejunia & profluas lacrymas nectere solita, & almi sanctitate digiti non cernuntur. Hæc illis dicentibus, renovantur lacrymæ, suspiria proferuntur, & ipsa quoque viscera ab affectu plorantium resolvuntur in fletum. Tantusque mœror pectus meum obsederat, ut a lacrymis non desisterem, nisi scirem beatam Radegundem ablatam monasterio corpore, non virtute; & adsumptam a mundo, collocatam in cælo.

[85] In hac ecclesia conservatum fuit sacrum cadaver S. Radegundis usque ad annum Christi 1562, [Corpus Sanctæ usque ad annum 1562 Pictavii quievit,] quo furentes Calvinistæ illud impia rabie combusserunt, ut Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 1 pag. 334 post Vitam hujus Sanctæ breviter notavit his verbis: Porro sanctæ Reginæ reliquiæ, quas ob personæ dignitatem etiam barbaris honori esse oportebat, magna ex parte una cum sancti Hilarii sacris exuviis anno MDLXII ab hæreticis incendio plus quam sacrilego traditæ sunt. Dum statim diximus, corpus S. Radegundis a prima sepultura usque ad annum Christi 1562 in ecclesia illa Pictaviensi conservatum fuisse, hæc assertio accommode de majori temporis spatio intelligenda est: non enim ignoramus, illud in Quintiacensi Benedictinorum monasterio, quod non procul Pictavio distat, ob crebras subitasque Normannorum irruptiones aliquamdiu delituisse ac postea ad pristinam sepulturam relatum esse, ut discimus ex Andrea Saussayo, qui in Martyrologio suo Gallicano annuam hujus rei memoriam die XXVIII Februarii sic annuntiat: Pictavis revectio & repositio corporis sanctæ Radegundis, ex Francorum regina sanctimonialis & abbatissæ, ex Quintiaco monasterio, ubi, grassantibus Normannis, pridem fuerat delatum, atque ad tempus, ne profanaretur, reconditum. Insuper in Florario Ms. nostro ad diem XI Februarii & XXIV Octobris duplex ejusdem Sanctæ translatio commemoratur.

[86] [& adhuc anno 1412 dicitur integrum apparuisse,] Etsi determinare non possimus certum harum translationum tempus, & præterea nesciamus, quali in statu tunc fuerit sacrum S. Radegundis cadaver, tamen ex Joanne Boucheto, aliisque recentioribus nonnullis scriptoribus Gallis intelligimus, adhuc illud anno Christi 1412 integrum & incorruptum in tumulo suo Pictaviensi apparuisse, ut superius alia occasione ex Raynaudo nostro retulimus, & hic repetimus ex Simone Peyronetto, doctore theologo & parocho Tholosano, qui in notis ad suum Catalogum Sanctorum & Sanctarum sub nomine Radegundis pag. 497 eamdem rem ita narrat: Ejus loculus post annos octingentos, ac duodeviginti, & menses novem & dies tredecim a tumulato intra illud sacro corpore reseratus est, & corpus repertum est mire fragrans ac plane incorruptum; & cum Joannes Dux Biturigum, princeps regii sanguinis annulos duos digitis insertos prehendere tentasset, regalem facile abstulit; monasticum, quo moniales veluti sponsas Christi ex usu erat insigniri, renitente sancta Regina, auferre nequivit. An vero ex hac cadaveris incorruptione recte intulerit Josephus de Monteil lib. 1 de Vita sanctæ Radegundis cap. 7, eam in conjugio cum Clotario perseverasse virginem, tametsi, cum nupta fuit, ætate florentem nec a viro secubantem, alterius est disquisitionis. Nos supra § 3 de hac quæstione sat fuse disputavimus. Porro hoc loco quæritur, quid censendum sit de historia mox relata, quam consultissimus D. Joannes Filleau cap. 25 Operis jam laudati sæpiusque infra laudandi auctoritate Boucheti, aliisque argumentis probare conatur. Nos illam cadaveris fragrantiam, & mirabilem unius annuli retentionem, aliasque narrationis hujus circumstantias haud gravate admittimus propter testimonium Joannis Boucheti, qui a temporibus rei gestæ non adeo remotus fuit, eamque ex testibus ætati isti vicinis audire potuit.

[87] [quæ integritas de aliquibus membris explicanda est.] At illam sacri corporis integritatem & incorruptionem tantum de quibusdam membris explicare oportebit, si aliqua ejusdem Sanctæ ossa jam diu ante annum Christi 1412 monachis sancti Benigni Divionensis communicata fuerint, ut diserte testatur vetus Chronicon hujus monasterii, quod in prima editione Spicilegii Dacheriani tomo 1 pag. 435 inter alia sic habet: Ad hoc, haud longe reperta est sancta Radegundis, habens ad caput titulum sui nominis in lamina plumbea; cujus ossa cerato involuta linteo sunt inventa in capsa lignea in terra recondita. Hic autem agi de S. Radegunde nostra, patet ex Martyrologio ejusdem monasterii Divionensis, quod Nonis Julii præter alios Sanctos celebrat annuam memoriam sanctarum Radegundis REGINÆ; & Paschasiæ virginis, quarum reliquiæ eodem die VII Julii translatæ sunt, ut in Usuardo nostro illustrato ad hanc diem notavimus. Quod si Pictavienses his monumentis non acquiescant, ipsi antiquiora proferant, & monachis Divionensibus intentent litem, quam nos defectu certioris notitiæ jam aliter decidere non possumus. Etiam ex adjuncto reginæ titulo colligimus, sermonem esse de Sancta nostra, quando Hugo Pictavinus lib. 4 Historiæ Vizeliacensis in eadem Spicilegii Dacheriani editione tomo 3 pag. 617 inter alias sacras reliquias hujus monasterii recenset unam massam de capillis sanctæ Radegundis reginæ. Non scimus, quales sint reliquiæ S. Radegundis, quas Bartholomæus Piazza in Hemerologio suo ad hanc diem Romæ templo nostro S. Ignatii assignat. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 42 mentionem facit de velo sanctæ Radegundis reginæ, quod Duaci in ecclesia S. Amati conservatur. Nobis non vacat indagare alias minores ejusdem Sanctæ exuvias, quæ forte ante annum 1562 ad alias regiones delatæ fuerant, aut sacrilegum Calvinistarum furorem effugerunt. Saltem nulla S. Radegundis ossa, quantum scio, hodiedum Pictavii ostenduntur.

[88] Attamen moniales Pictavienses præter reliquias sanctæ Crucis, [Præter miracula manifesta, quæ per reliquias Sanctæ contigerunt,] quas S. Radegundis ex Oriente accepit, & antiquam ejusdem Sanctæ cellam, monstrant pretiosum scyphum: quem solum sancta matrona ex regia sua supellectile servavit, & quem mihi in eodem monasterio videre contigit, dum anno 1721 per urbem Pictaviensem in Hispaniam proficiscebar. Consultissimus D. Joannes Filleau in Probatione historica Litaniarum Pictaviensium cap. 20 etiam meminit de eodem scypho, ibidemque addit, ægros ex hoc aquam haurientes, sæpe mirabiliter sanitatem consequi. Quidquid sit de hac generali & vaga miraculorum fama, ex veteribus instrumentis constat, per intercessionem S. Radegundis coram tumulo ejus multa peculiaria prodigia contigisse. Decreveram Actis subnectere hæc antiquiora miracula, quæ ab illustrissimo præsule Pictaviensi examinata fuerant, & apud Canonicos regalis ecclesiæ in veteri manuscripto Latine conservantur: nam proxime citatus scriptor Gallus pag. 125 ejusdem lucubrationis suæ testatur, sibi illud manuscriptum Latinum ab istis Canonicis commodatum fuisse, & ex eo quædam miracula seculi decimi tertii Gallice contraxit. Cum hæc legissem, jam a biennio aut triennio per litteras Pictavium recurri, ut fidele apographum istius manuscripti Latini obtinerem. Sed cum nihil impetraverim, æquus lector facile intelligit, hanc posthumam Sanctæ gloriam negligentia nostra non esse prætermissam.

[89] Laudatus D. Joannes Filleau cap. 8 proxime citati Operis refert famosam Pictaviensium traditionem, [Pictavienses narrant prodigium de avena,] eamque confirmat ex Lectione quinta Officii proprii, quæ quotannis die ultima Februarii in ecclesia regali S. Radegundis & in monasterio sanctæ Crucis ita recitatur: Cum autem ad beatam Radegundem, in villa Suedas, quam a conjuge rege acceperat, residentem, nuntiatum esset, brevi affuturum Clotarium, quo eam in regiam civitatem conjugiumque revocaret, effugit. Verita autem, ne deprehenderetur, agricolæ, in quem forte iter faciens incidit, avenam serenti imperavit, ut interrogatus, si quem vidisset illac iter habentem, vere responderet, neminem prorsus transisse, ex quo suam seminaret avenam; statim autem illa stupendo prorsus miraculo in tantam excrevit altitudinem, ut in ea Regina tuto posset abscondi. Quo rex ubi pervenit, & rei gestæ seriem edoctus, consilium simul iterque deponit. Hoc Officium a theologis examinatum & anno 1617 ab episcopo Pictaviensi approbatum fuit, ut idem consultissimus scriptor capite citato notat.

[90] Sed etiamsi sit tam recens hujus prodigii approbatio, tamen antiquior est illius traditio: nam Antonius Beaugendre similem historiam inter Opera venerabilis Hildeberti col. 908 & sequentibus edidit ex codice Ms. Pictaviensi, [quæ ingratiam S. Radegundis] cui inserta est præfatio ante Acta S. Radegundis, in qua præter alia, quæ huc non spectant, ad rem præsentem leguntur sequentia: Postremo, cum in villa Suedas, in territorio Pictaviensi sita, accederet, nuntiatum est ei, quod rex eam vellet suo revocare conjugio. Et, sicut ex antiquorum relatu compertum est, ipsa Beata confestim iter arripiens, obvium quemdam habuit agricultorem, avenam serentem, quem his verbis ita affata est: Si a quoquam interrogatus fueris, an nudius tertius ibi aliquem, transitum facientem, perspexeris, firmiter responde, quod nemo ab hora illa in hujusmodi pertransierit itinere, cum hanc seminares avenam. Et nutu divino ipsa avena subito est aucta, ut præfatam Reginam in eamdem liceret abscondere. Moxque rex prælibatus, cum ad prædictum pervenisset locum, eumdem interrogavit agricolam, qui serie tenus cuncta, quæ a beata Regina audierat, sagaciter enarravit. Tunc rex accepto ab agricultore responso, intuensque miraculi seriem, terga versus est, malens uxorem dimittere propriam, quam Dei offendere clementiam.

[91] [subito excreverit,] Ne quispiam specioso codicis manuscripti nomine decipiatur, laudatus editor Benedictinus post lucubrationem venerabilis Hildeberti de Actis S. Radegundis, quam infra recudemus, & ante relatam præfationem, cujus partem numero præcedente exhibuimus, lectorem ita monet: Huic autem de Vita sanctæ Radegundis opusculo, ex altero manuscriptorum Pictaviensium desumpto, non abs re fore censuimus, si illi attexeremus præfationem, quæ legitur in altero, nobis amice transmisso a nostro D. Leonardo Senemaud, monasterii sancti Cypriani Pictaviensis nostræ congregationis monacho, a quo & iconem sanctæ Radegundis in initio positam, & ejus cura graphice descriptam habuimus, quique post Stephanotium præfatos manuscriptos iterum exactissime recensuit. Hæc autem præfatio favere videtur celebri apud Pictavos traditioni de miraculo avenarum, quæ, ut tradunt, & ut hic narratur, ita subito miraculose excreverunt, ut inter eas abdita fuerit sancta Radegundis, dum regem Chlotocarium sive Clotarium, illam e monasterio ad palatium & pristinum conjugium revocare cupientem fugeret. Cum tamen hujus circumstantiæ neque Gregorius Turonensis meminerit, neque Fortunatus sanctæ Reginæ amicissimus, neque Baudonivia ipsi æqualis & familiaris monacha, qui ad minutias usque Vitam ejus descripserunt, sed neque post ipsos noster Hildebertus, videat lector, quid de hujusmodi traditione judicet. Quamvis hoc loco editor judicium de hac re videatur omnino penes lectorem relinquere, tamen in indice ejusdem editionis ad nomen S. Radegundis etiam suam mentem clarius aperit his verbis: Miraculum avenarum, quibus subito crescentibus, traditur sancta Regina se occultasse 908. Valde dubium ibid. n. Cum itaque venerabilis Hildebertus de hac traditione non meminerit, adeoque post seculum duodecimum verosimiliter exorta sit, propter silentium veterum auctorum requirimus certiora & antiquiora monumenta, priusquam ei firmam fidem historicam adhibeamus.

[92] [& alterum de vestigio Christi, lapidi impresso,] Apud Pictavienses sanctæ Crucis moniales viget altera traditio, & in quodam sacello ostenditur lapis, cui Christus S. Radegundi apparens impressum pedis sui vestigium reliquisse dicitur. Unde hic locus ab incolis vernacule, Pas-Dieu, id est Passus Dei communiter appellatur. Prædictæ moniales annuam hujus apparitionis memoriam die tertia Augusti celebrant Officio proprio, & in fine Lectionis sextæ memoratam traditionem recitant his verbis: Ex majorum vero traditione ad nos usque transmissa accepimus, Christum pedis sui vestigium, quod adhuc exstat, vulgoque Dei passus nuncupatur, lapidi, cui orans Regina genibus flexis hærere solebat, impressum reliquisse; inde, recurrente in singulos annos memoria, tertio Augusti tantæ apparitionis solennitas, a majoribus ad hoc tempus usque deducta, præcipuo cultu celebrari solet in ejusdem sanctæ Reginæ monasterio. Hæc didicimus ex consultissimo D. Joanne Filleau, qui cap. 10 supradicti Operis hanc traditionem ex quodam Ms. chronico incertæ ætatis confirmare nititur, & ibidem pro ea recentiores nonnullos scriptores allegat. At certe mirum est, Baudoniviam coævam, quæ infra apud nos num. 34 hanc ipsam Christi apparitionem refert, de impresso pedis vestigio non meminisse. Etiam summopere miramur, Gregorium Turonensem tacuisse de impressione hujus vestigii, quod haud dubie ei monstrassent sanctimoniales, quando ab ipsis post obitum S. Radegundis deductus fuit per singula monasterii loca, in quibus Sancta legere aut orare consueverat, ut superius num. 84 fusius ex ipso retulimus.

[93] Verum huic argumento negativo opponi potest revelatio venerabilis Mariæ de Malliaco, [sed non satis constat de utraque hac traditione,] cujus Acta majores nostri ad diem XXVIII Martii illustrarunt, ubi tomo III istius mensis pag. 758, in Processu pro canonizatione piæ istius mulieris, ex jurato testimonio presbyteri Turonensis juridice referuntur sequentia: Item deponit, quod per dictam dominam fuit sibi revelatum, quod ipsa domina in anno nonagesimo secundo (videlicet supra millesimum trecentesimum) circa festum Corporis Christi, cum dicto confessore suo desiderans visitare limina beatæ Radegundis, Pictavis adivit; & cum intrasset ecclesiam in monasterio sanctæ Crucis Pictaviensis, ubi est sanctum vestigium pedis Christi, gratia humilitatis reputans se indignam appropinquare vestigium prædictum, prostravit se in oratione in parte inferiori dictæ ecclesiæ longe ab eodem vestigio. Sed sic orando subito fuit deportata usque ad locum vestigii supradicti, & inibi vidit pedem Christi vulnerati, viditque faciem incensam, quæ a pede usque ad verticem inflammata ardebat; ulteriusque vidit unam scalam erectam, per quam sancta Radegundis ascendebat in cælum, & per hoc intelligebat, quod sancta Radegundis per gradus humilitatis ascenderat in cælum. Licet ex revelationibus mulierum ecstaticarum quæstiones historicæ definiri non possint, ut Papebrochius noster tomo VI Maii a pag. 246 & alibi docuit, nihilominus libenter fatemur, huic traditioni non leve pondus addi ex illa cælesti piissimæ feminæ visione, in qua nihil absonum aut historiæ contrarium reperitur. Quapropter istam monialium traditionem, aliquali fundamento nixam, prorsus rejicere non possumus. Cum tamen auctores æquales & suppares altum sileant de hoc visibili Christi vestigio, quod ipsis ignotum esse non potuit, secure illud, tamquam certum hujus apparitionis indicium, admittere non audemus. His denique nunc tertiam levioris aut forte nullius momenti traditionem subjungemus.

[94] Ludovicus Morerius in Dictionario historico ad nomen Gallicum Poictiers notat, non procul Pictavio in via, quæ ad urbem Bituricensem ducit, jacere ingens saxum, quatuor aliis lapidibus innixum, (nonnulli quinque lapides minores huic majori suppositos numerant) quod ab accolis vernacule la pierre levee vocatur, [cui aliqui addunt tertiam, quæ plane fabulosa videtur.] & cui inscriptum est sequens carmen distichon:

Hic lapis ingentem superat gravitate Colossum,
      Ponderis & grandi sidera mole petit.

Teste eodem Morerio, quidam indigenæ de hac lapidea mole narrant fabellas ridiculas, quæ non multum cedunt figmentis Francisci Rabelais, satyrici scriptoris Galli, qui in fabulosa sua Pantagruelis historia de eodem saxo meminit, & comminiscitur nonnulla, quæ hic referri non merentur. Aliqui ex memoratis indigenis inter alia tradunt, lapides illos a Sancta nostra ad hunc locum delatos fuisse, ut testatur Judocus Sincerus in Latino suo Galliæ Itinerario, quod ibidem a Morerio, & ab editoribus novissimis Galliæ Christianæ tomo 2 Col. citari videmus: nam Judocus iste in Argentoratensi hujus opusculi editione apud nos pag. 215 post brevem Pictavii ac viciniæ descriptionem asserit, quod non procul ab urbe Pictaviensi ostendatur lapis prægrandis, & sexaginta in ambitu pedum, quinque aliis impositus, Rablesio in Satyrico suo laudatus. Deinde ibi ad rem nostram hæc addit: Ferunt, beatam Radegundem illum capite, quinque reliquos sinu, huc tulisse. Similia in Flandrica Galliæ topographia, quæ ex Matthæo Meriano potissimum desumpta est, tomo 3 pag. 286 fusius distinctiusque inveniuntur. Sed putamus, hanc popularem traditionem tantummodo apud plebem aut rusticos circumferri: dum enim Pictavii mense Octobri anni 1721 per aliquot dies versabamur, nullam ab eruditis viris de tali re mentionem fieri audivimus. Quapropter ea vulgi traditio vix majorem fidem apud nos obtinet, quam fictitia Rablesii historia, illamque ab ipsis cordatis Pictaviensibus explodi existimamus. Hæc sunt præcipua, quæ de gestis S. Radegundis examinanda esse censuimus in hoc Commentario prævio, cui jam varia ejusdem Sanctæ Acta & quædam miracula subnectimus.

ACTA SIVE LIBER PRIMUS VITÆ,
auctore S. Venantio Honorio Clementiano Fortunato, episcopo Pictaviensi, & Sanctæ synchrono.
Ex Ms. codice, apud Cistercienses monasterii Vallis-Lucentis servato, cujus apographum cum variis Mss., & cum editione Mabilloniana contulimus.

Radegundis regina, dein monialis Pictavii (S.)

BHL Number: 7048

EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor laudat fortes feminas,] Redemptoris nostri tantum dives est largitas, ut in sexu muliebri celebret fortes victorias, & corpore fragiliores ipsas reddat feminas virtute mentis vividæ a gloriosas; quas habentes nascendo mollitiem, facit ipse * robustas ex fide, ut quæ videntur imbecilles, dum coronantur ex meritis, laudem sui cumulent Creatoris, a quo efficiuntur fortes, habendo in vasis fictilibus thesauros reconditos, in quorum visceribus cum suis divitiis ipse rex habitator est Christus: quæ mortificantes se seculo, despecto terræ consortio, defœcato * mundi contagio, non confidentes in lubrico, constantes * in lapsu, quærentes vivere Deo, ad gloriam Redemptoris sunt copulatæ paradiso. In quo numero est ista, cujus vitæ præsentis cursum, licet sermone privato, ferre tentamus in publicum, ut cujus est vita cum Christo, memoria gloriæ celebretur in mundo b.

ANNOTATA.

a In plerisque aliis Actorum exemplaribus pro vividæ legitur inclytæ; sed similes minoris momenti discrepantias imposterum non annotabo, ut § 1 Commentarii prævii monui.

b Lucubratio S. Fortunati in codice Bodecensi differt ab aliis apographis & editionibus, ut ibidem in Commentario prævio observavi, & videtur ab amanuensi pro suo arbitrio mutata. Accipe aliquod arbitrariæ hujus interpolationis specimen, quod ibi promisi, & confer utrumque ejusdem Vitæ prologum, cujus ecgraphum Bodecense apud nos ita sonat: Redemptoris nostri adeo dives est largitas, ut in sexu muliebri celebret fortes victorias, & corpore fragiliores feminas virtute mentis inclytæ reddat gloriosas; has, inquam, habentes nascendo mollitiem, facit auctor bonorum omnium Christus robustas per fidem, ut quæ videntur imbecilles, dum coronantur ex meritis, fortes effectæ in congressu pugnæ laudem cumulent sui Creatoris, servando videlicet thesauros cæli in vasis fictilibus, in quarum visceribus cum suis divitiis habitator est Deus. De numero vero talium feminarum fuit beata Radegundis, de qua nunc materiam scribendi sumit ingenium nostræ parvitatis, ut cujus vita nunc veraciter est cum Christo, ejus quoque memoria, gloria, relatio dignis obsequiis ab omni populo celebretur in mundo. Hinc judicium fer de reliquis Actis, quæin Ms. Bodecensi ab aliis exemplaribus differunt, & simili fere modo mutata sunt.

* al. Christus

* al. deserto

* al. non stantes

CAPUT I.
Sanctæ patria, regium stemma, adventus in Galliam, educatio, pietas, & nuptiæ cum rege Chlotario.

[inter quas S. Radegundis puella,] Beatissima igitur Radegundis, natione barbara, de regione Toringa a, avo rege Bassino, patruo Hermenfredo, patre rege Berethario b; in quantum altitudo seculi tangit, regio de germine orta, celsa licet origine, multo tamen celsior fuerat actione. Quæ dum cum suis summis parentibus brevi mansisset tempore, tempestate barbarica, Francorum victoria regione vastata, vice Israëlitica exit, & migrat de patria. Tunc inter ipsos victores, cujus esset in præda regalis puella, fit contentio de captiva; & nisi reddita fuisset transacto certamine, in se reges arma movissent; quæ veniens in sortem regis Clotarii in Veromandensem c ducta Ateias d villam regiam nutriendi causa custodibus est deputata. Quæ puella inter alia opera, quæ sexui ejus congruebant, litteris est erudita; frequenter loquens cum parvulis, si conferret sors temporis, martyr fieri cupiens. Indicabat Adolescens jam tunc merita senectutis, obtinens pro parte, quæ petiit. Denique dum esset in pace florens Ecclesia, ipsa est a domesticis persecutionem perpessa. Sed adhuc teneræ ætatis Deo dicata Puella id agere studii habebat, ut quidquid sibi remansisset edulii, collectis parvulis, eorumque capitibus mundatis, ipsa inferebat; ipsa miscebat infantulis e.

[3] [ex Thuringia in Galliam adducta,] Hoc etiam sanctissima cum Samuele parvulo clerico gerebat, facta cruce lignea præcedente, dum subsequendo psallentes ad oratorium gravitate matura simul parvuli properabant f; ipsa tamen cum sua veste pavimentum nitidans: circa altare vero cum facitergio g jacentem pulverem colligens, foras cum reverentia recondebat potius, quam verrebat *. Quam cum præparatis expensis Victuriaci h voluisset rex prædictus accipere, per Beralcham i ab Ateiis nocte cum paucis elapsa est. Deinde Suessionis k cum eam direxisset, ut reginam erigeret, illa evitabat pompam regalem, ne seculo cresceret; sed cui debetur etiam humana gloria, non mutatur. Nupsit ergo terreno principi, non tamen separata a cælesti. Ac dum sibi accessisset secularis dignitas, plus se inclinavit voluntas, quam permittebat dignitas, subdita semper Deo, sectans monita sacerdotum, plus participata Deo, quam sociata conjugio. Illo vero sub tempore tentamus patefacere de multis pauca, quæ gessit.

[4] [nubit cum rege Chlotario,] Igitur juncta principi, timens, ne a Deo degradasset, cum mundi gradu proficeret, se cum sua facultate eleemosynæ dicavit: nam cum sibi aliquid de tributis accideret, ex omnibus, quæ venissent ad eam, decimas ante dedit, quam recepit. Deinde quod supererat, monasteriis dispensabat; & quo ire pede non poterat, misso munere circumibat: a cujus munificentia nec ipse se abscondere potuit eremita; & ne premeretur a sarcina, quod acceperat, erogabat. Apud quam nec egeni vox inaniter sonuit, nec ipsa eam surda præteriit, sæpe donans indumenta, credens sub inopis veste Christi membra se tegere: hoc se reputans perdere, quidquid pauperibus non dedisset. Adhuc animum tendens ad opus misericordiæ, Ateias domum instruit; quo lectis culte compositis, congregatis egenis feminis, ipsa eas lavans in thermis, morborum curabat putredines, virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante laverat, eisdem sua manu miscebat l, ut fessos de sudore sumpta potio recrearet. Sic devota Femina, nata & nupta regina, palatii domina, pauperibus serviebat ancilla.

[5] [& in conjugio pietatis] In mensa vero sua occulte, ne cognosceretur ab aliquo, ante se posito cum legumine ferculo, inter epulas regum, more Trium Puerorum, faba vel lenticula delectabiliter vescebatur. Pro Officio vero divino m cantando, etsi sederet in prandio, ut Deo redderet debitum, se subducebat convivio. Quo egressa, ut Domino psalleret, curiose requirebat, quali cibo foris pauperes refecissent. Item nocturno tempore cum reclinaret cum principe, rogans se pro humana necessitate consurgere, & levans, egressa cubiculo, tamdiu ante secretum orationi incumbebat jactato cilicio, ut solo calens spiritu, jaceret gelu penetrata, tota carne præmortua: non curans corporis tormenta mens intenta paradiso, reputabat levissimum, quidquid ferret, tantum ne apud Christum vilesceret. Inde regressa [in] cubiculum, vix tepefieri poterat vel foco vel lectulo. De qua regi dicebatur habere se magis jugalem monacham, quam reginam.

[6] Unde ipse irritatus pro bonis erat asperrimus; sed illa pro parte leniens, [pœnitentiæ,] pro parte tolerabat modeste rixas illatas a conjuge. Diebus vero Quadragesimæ satis est scire, qualiter se retexit; inter vestes regias singulariter pœnitens. Igitur appropinquante jejunii tempore, ad religiosam monacham, nomine Piam, mittebat; cui sancto proposito illa dirigebat veneranter in linteo sigillatum cilicium: quod Sancta induens ad corpus, per totam Quadragesimam subter vestem regiam dulci portabat in sarcina. Transactis autem diebus Quadragesimæ, similiter sigillatum retransmittebat cilicium; sin autem rex deesset, quis credat, qualiter orationi se diffunderet, qualiter se tamquam præsentis Christi pedibus alligaret, & quasi repleta deliciis, sic longo jejunio satiaretur in lachrymis? Cui, despecto ventris edulio, Christus erat tota refectio, & tota fames erat ei in Christo.

[7] Illud qua pietate peragebat sollicita, ut quæ per oratoria vel loca venerabilia tota nocte perlucerent, [charitatis,] candelas suis manibus factas jugiter ministraret? Unde hora serotina, dum ei nuntiaretur tarde, quod eam rex quæreret ad mensam, circa res Dei dum satagebat, rixas habebat a conjuge, ita ut vicibus multis princeps per munera satisfaceret, quod per linguam peccasset. Ad cujus opinionem, si quis servorum Dei vel per se, vel vocatus, visus fuisset occurrere, videres illam, cælestem habere lætitiam; & hora noctis recursa, cum paucis pergens in thermis per nivem, lutum, vel pulverem, aqua calida parata, ipsa lavabat & tergebat venerandi viri vestigia, nec resistente servo Dei, propinabat ei pateram. Sequenti die curam domus committens creditariis n, ipsa se totam occupabat circa viri justi verba, circa salutis instituta, & circa adipiscenda vitæ cælestis commercia retentabatur per dies. Et si venisset pontifex, in aspectu ejus lætificabatur, & remuneratum relaxabat ipsa tristis ad propria.

[8] Illud quoque quam prudenter totum pro sua salute providebat impendere: [aliarumque virtutum opera exercens,] quotiens quasi maforte o, lineo savano p, auro vel gemmis ornato, more vestiebatur barbaro, a circumstantibus pueris * si laudaretur pulcherrimum, indignam se adjudicans, tali componi linteolo, mox exuens se vestimento, dirigebat loco sancto, quisquis esset in proximo, & pro palla ponebantur super divinum altare. Quali vero, si quis pro culpa criminali, ut assolet, a rege deputabatur interfici, sanctissima Regina moriebatur cruciatu, ne designatus reus moreretur gladio? Qualiter concursabat per domesticos, fideles servientes, & proceres, quorum blandimentis mulcebat animum principis, donec ex ipsa ira regis, unde processerat sors mortis, inde curreret vox salutis?

[9] His igitur beatis actibus occupatam tantum provexit divina clementia, [miraculis coruscat.] ut etiam adhuc in palatio laïca, Domino largiente, declararentur per eam miracula. Denique in Perunna q villa post prandium, dum ambularet per hortum Sanctissima, rei trusi pro crimine succurri sibi clamabant, vociferantes de carcere. Ipsa autem quid esset, interrogat. Mentiuntur ministri, quod mendicorum turba quæreret eleemosynam; credens hoc illa, transmittit, quo indigebat inopia. Interea a judice compelluntur tacere, qui tenebantur in compede. Cum vero nox supervenisset, & solitum cursum r faceret, fractis vinculis soluti Sanctæ occurrunt de carcere. Quo cognito, reos se viderunt, qui Beatæ mentiti sunt, dum, qui rei fuerant, de catenis soluti sunt.

ANNOTATA.

a Scribitur etiam Thuringia vel Thoringia; & similiter utrobique, omissa aspiratione. Est autem notissima Germaniæ regio, quæ adhuc nomen antiquum retinet; sed olim latius extensa fuit, ut geographi passim tradunt.

b Hæc nomina regum Thuringiæ diverso modo exprimuntur, ut patet ex variis textibus, in Commentario prævio relatis.

c Est tractus Galliæ in Picardia, de quo consule geographos obvios.

d Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 49 de hoc loco ad rem nostram ita scribit: Villa regia vel fiscalis fuit regni Suessionici in pago Viromanduensi ad flumen Suminam, nomine Ateiæ vulgo Aties, ubi Radegundis puella, Toringorum regum filia ac neptis, educata est, antequam regi Chlotario nuberet, ut Vitæ ejus auctores docent.

e Hæc periodus in editione Mabilloniana & aliis apographis aliter legitur, quamvis ubique sensus sit luxatus, & eamdem narrationis substantiam contineat.

f Hæc constructio ab editis nonnihil differt: sed utrobique obscura est.

g Facitergium hic usurpatur pro sudario, eo quod sordes faciei tergat.

h Victuriacum vel Victoriacum vernacule Vitry, olim fuit villa regia, in Belgio sita, quæ duabus circiter leucis ab urbe Duacensi distat, quam Valesius in Notitia Galliarum pag. 602 hic indicari asserit, & ibidem alia ejusdem nominis loca assignat.

i In editione Surii legitur Berarcham. Sed utcumque legatur, si nomen loci est, situs illius nobis ignotus est, cum nec Mabillonius in notis hanc vocem explicuerit, nec Valesius in Notitia topographica Galliarum de ea meminerit. Sirmondusnoster putavit, hanc vocem ab amanuensibus corruptam esse, ac legi debere barcam vel barcham, quæ navim significat, ut D. Joannes Filleau in historica probatione Litaniarum S. Radegundis pag. 39 refert, ubi ipse etiam aliam hujus nominis significationem ex conjectura proponit.

k Suessionis vel Augusta Suessionum, vulgo Soissons, est urbs inclyta Galliæ, quæ nomen indidit toti tractui Suessionensi, qui olim in Gallia regnum singulare constituit, ut satis notum est.

l Miscere significat aquam & vinum in scyphum infundere, ut videre est apud Cangium in Glossario ad vocem mixtus. Hoc loco verbum istud, quod aliquoties recurrit, similem actionem indicat, quemadmodum ex sensu facile colligitur.

m Hoc loco videtur scriptor apographi nostri potius interpretem, quam fidelem amanuensem egisse: nam in editione Surii Mabilloniique & plerisque Mss. codicibus pro Officio legitur decursu vel cursu, quæ voces Officium divinum vel ecclesiasticum significant, ut infra dicemus, ubi alterutra illa vox recurret.

n Creditariis id est fidelibus ministris curam domus committebat.

o Præter alia est muliebre capitis operimentum, ut apud Cangium in Glossario ad vocem mafors licet videre.

p Savanum vel sabanum inter alias significationes, quas Cangius in opere mox laudato exponit, usurpatur pro panno subtili; sed cum hic addatur lineum, potius videtur hoc loco pretiosum quoddam linteamentum indicari.

q Luxato hoc nomine Perunna significatur Perrona, urbs munita Galliæ in Picardia, de qua apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 442 plura videri possunt. Ceterum Mabillonius in Opere de Re diplomatica lib. 4 cap. CXI idem miraculum, quod ibi contigit, verbo attingit, & ea occasione immemorabilem Sanctæ nostræ cultum ibidem indicat his verbis: Hinc Peronæ celebris Radegundæ cultus, cujus nomini suburbana pridem ecclesia dicata est.

r Primo intuitu istud intelligi posset de nocte, quæ solitum cursum suum peragebat. Sed in editione Mabilloniana intelligendum est de ipsa Sancta, cui captivi vinculis soluti dicuntur occurrisse, dum sibi cursum diceret, id est, dum Officium divinum recitaret. Hæc significatio confirmatur ex apographo nostro Bodecensi, in quo amanuensis illam periodum sic liberius interpretatur: Cum vero nox supervenisset, & illa cursum (id est Officium) decantando preces ad Dominum funderet, vinculati illi divina virtute catenis absoluti occurrerunt sanctæ Reginæ de carcere.

* al. vergebat

* al. puellis

CAPUT II.
Divortium Sanctæ cum marito, professio monastica, misericordia ejus erga pauperes & ægros miraculis confirmata.

[Consentiente rege, fit sanctimonialis,] Et quoniam frequenter aliqua occasione, divinitate prosperante, casus cedit ad salutem, ut hæc religiosius viveret, frater interficitur innocenter a. Directa igitur a rege, veniens ad beatum Medardum Noviomi, supplicat instanter, ut ipsam mutata veste Domino consecraret. Sed memor Apostoli dicentis; Si qua ligata sit conjugi, non quærat dissolvi, differebat Reginam, ne veste tegeret monacham. Ad hoc etiam beatum virum perturbabant proceres, & per basilicam ab altari graviter retrahebant, ne velaret regi conjunctam; ne videretur sacerdoti, ut præsumeret principi subducere Reginam, non publicanam, sed publicam b. Quo Sanctissima cognito, intrans in sacrarium, monachica veste induitur, & procedens ad altare, beatissimum Medardum his verbis alloquitur, dicens: Si me consecrare distuleris, & plus hominem quam Dominum timueris, de manu tua a pastore ovis anima requiratur. Qua ille contestatione concussus, manu superposita consecravit diaconam c.

[11] Mox indumentum nobile, quo celeberrima die solebat, [& ostendens eximiam munificentiam] pompa comitante, Regina procedere, exuta, ponit in altari, & ablatis d gemmis, ornamentis mensam divinæ gloriæ onerat venerabilis. Cingulum e auro ponderatum fractum dat in opus pauperum, similiter accedens ad cellam sancti Jumeris f * die uno, quo se ornabat felix Regina composite, sermone ut ita loquar barbaro, stapione g, camisias, manicas, cofias, fibulas; cuncta auro, quædam gemmis exornata per circulum sibi profutura sancto tradidit altari. Inde procedens ad cellam venerabilis Dadonis h, die qua debuit ornari præstanter in seculo, quidquid indui poterat censu divite Femina, abbate remunerato, totum dedit cœnobio. Dehinc sancti Gundulfi *, post facti Mettis Episcopi i, progressa ad receptaculum, non minore laboratu nobilitavit synergium k. Hinc felici navigio Turonis l appulsa, quæ suppleat eloquentia, quantum officiosam, quantum se monstravit munificam? Quid egerit circa sancti Martini atria, templa, basilicam, flens lachrymis insatiata, singula jacens per limina, ubi, Missa celebrata m, vestibus & ornamento, quo se clariori cultu solebat ornare in palatio, sacrum componit altare. Hinc cum in vicum Condatensem n, ubi gloriosus vir Martinus, & Christi satis intimus senator migravit de seculo, Ancilla domini pervenisset, dedit non inferiora, Domini crescens in gratia.

[12] [erga ecclesias,] Hinc cum in villa Suedas o Pictavi territorio juxta prædictum vicum decenter accederet, itinere prosperante, qualem se gessit per singula, quis enumeret infinita? Quæ etiam in mensa sub fladone p siligineum * panem absconsum, vel * hordeaceum manducabat occulte, sic ut nemo perciperet. Nam ex illo tempore, quo, beato Medardo consecrante, velata est, usque ad infirmitatem, præter legumen & olera, non pomum, piscem, vel ovum, nec aliud esui habuit: potum vero præter aquam mulsam, atque piratium q, non bibit; vini vero puritatem aut medi r decoctionem, cervisiæque turbidinem s non contigit. Tum more sancti Germani t jubet sibi molam secretissime deferri, in qua tota Quadragesima tantum laboravit, quantum quatriduana refectio postulavit. Oblationes etiam suis manibus faciens, locis venerabilibus incessanter dispensavit. Ergo apud Sanctam non minus usus misericordiæ quam erat concursus de plebe, ut nec deesset, qui peteret, nec deficeret, quod donaretur. Mirandum, ut omnibus satisfaceret, unde tot thesauri exuli, unde tot divitiæ peregrinæ.

[13] [misericordiam in ægrotos,] Quantum expendebat diuturna redemptio, sola sciebat, quæ petentibus deportabat: nam præter quotidianam mensam, qua refovebat matriculam v, duobus semper diebus, quinta scilicet feria & sabatho, balneo parato, ipsa succincta sabano, capita lavabat ægrorum, defricans quidquid erat crustæ, scabiei, tineæ, nec purulenta fastidiens, interdum & vermes extrahens, purgans cutis putredines, sigillatim capita pectebat ipsa, quæ laverat. Ulcera vero cicatricum, quæ cutis laxa detexerat, aut ungues exasperaverant, more Euangelico, oleo superfuso, mulcebat morbi contagium. Mulierum vero descendentium in tinam w ipsa cum sapone a capite usque ad plantam membra singula diluebat. Egredientibus exinde, si cui inveterata indumenta conspiceret, tollens rasa x, nova reddebat: ante pannosos, faciebat venire cultos ad prandium. Quibus congregatis, ministerio parato, ipsa aquam sive mappam singulis porrigebat, & invalidis ipsa pariter os & manus tergebat. Hinc tribus ferculis illatis, fartis deliciis, stans ante prandentes jejuna, præsens convivis ipsa incidebat panem, carnem, vel quidquid apponeret. Languidis autem & cæcis non cessabat ipsa cibos cum cochleari porrigere, hoc non præsentibus duabus, sed se sola serviente, ut nova Martha satageret, donec potulenti y fratres læti fierent conviviis.

[14] [pauperes] Tunc illa removens se loco ut ablueret manus, jam bene culto convivio tota gratificabatur: si qui vero causa honoris sibi assurgerent, jubebat, ut sederent, donec assurgere vellent. Venerabili vero omni Dominico die hoc habebat in canone z æstate vel hyeme, ut pauperibus collectis primo merum sua manu de potu dulci porrigeret, puellæ postea committens, ut omnibus illa propinaret; quia ipsa festinabat orationi occurrere, quo & cursum aa consummaret, & sacerdotibus ad mensam invitatis concurreret, quos adhuc regali more ad propria cum redirent, sine munere non relaxaret.

[15] Hanc quoque rem intremiscendam qua peragebat dulcedine! [& leprosos,] Cum leprosi venientes signo facto se proderent, jubebat adminiculæ, ut unde, vel quanti essent, pia cura requireret. Qua sibi renuntiante, parata mensa, missis cochlearibus, scutellis, scamnis bb, potu & calicibus, sola subsequens intromittebatur furtim, quo se nemo perciperet. Ipsa exinde mulieres variis lepræ perfusas maculis comprehendens in amplexu, osculabatur in Deo, eas toto diligens animo. Deinde posita mensa, ferens aquam calidam, facies lavabat, manus, ungues & ulcera, & rursus administrabat, ipsa pascens singulas. Recedentibus præbebat auri vel vestimenti solatium, vix una teste munifica. Ministra tamen præsumebat eam blandimentis sic appellare; Sanctissima Domina, quis te osculetur; quæ sic leprosas amplecteris? Cui respondebat benevole: Vere si me non osculeris, hinc mihi nulla cura est.

[16] Quæ tamen, præstante Deo, diverso fulsit miraculo. [pluribus mirabiliter sanitatem restituit.] Denique si quis pustulæ desperaret de vulnere, offerebat ministra Sanctæ folium pampini, mentiens *, sibi opus hoc esse; sicque obtento vix signaculo, portabat ad desperatum, vulneri superpositum, mox occurrebat remedium. Inde frigoreticus cc qui venisset aut languidus, dicens in somnis se vidisse ut pro sua salute sanctæ Feminæ occurreret, offerebat candelam alicui ex ministris; qua accensa, per noctem morbus accipiebat mortem, morbidus sanitatem. Quoties autem cognovisset decubantem in lecto, portans poma peregrina, dulci simul & calido reficiebat ægrotum: & qui nec decimo jam die percepisset cibaria, ipsa mox administrante, languidus accipiebat cibum pariter & salutem: quod tamen ipsa imperabat, ne quis proferret in fabulam dd.

ANNOTATA.

a Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 3 cap. 7 de hac innocentis cæde meminit his verbis: Chlothacharius vero rediens Radegundem filiam Bertharii regis secum captivam abduxit, sibique eam in matrimonium sociavit; cujus fratrem postea injuste per homines iniquos occidit. Venantius Fortunatus in carmine de excidio Thuringiæ, quod Browerus inter Opera ipsius edidit, pag. 340 inducit Radegundem, quæ præter alia infortunia cædem hujus fratris pathetice deplorat.

b Hæc & præcedentia verba satis innuunt, matrimonium S. Radegundis cum rege Chlotario validum fuisse, de quo in Commentario prævio fusius disputavimus.

c In Commentario prævio etiam diximus, quomodo S. Medardus eam, nondum quadragenariam, verosimiliter consecrare potuerit diaconam.

d Mabillonius pro ablatis legit blattis; Surius vero & Ms. nostrum anonymum habet oblatis. Cum autem blatta apud scriptores mediæ ætatis pro serico aut purpura usurpetur, quælibet expressio hoc loco commode exponi potest, ut considerantiapparebit.

e In editione Suriana & Ms. nostro anonymo pro cingulo legimus circulum; quæ utraque lectio etiam explicari potest.

f Nomen hujus Sancti diversimode scribitur: nam in Ms. nostro Vallis-Lucentis & editione Mabilloniana vocatur cella sancti Jumeris; Surius vero legit cellam sancti Nimeris vel Eumeris. Denique in Ms. quodam Divionensi, quod Chiffletius cum apographo nostro contulit, Sanctus ille appellatur Vimerus. Sed sub his quatuor nominibus ulteriorem istius Sancti notitiam hactenus frustra quæsivimus.

g Surius pro stapione legit scapionem & stibionem, quæ ultima lectio etiam in apographo nostro anonymo invenitur. Mabillonius præfert lectionem scapionis, quia hac voce diadema regium designari existimat. Sed utcumque legeris, ex sensu satis liquet, pretiosa quædam sanctæ Reginæ ornamenta indicari his & sequentibus vocibus barbaris, quas singulas operose explicare non vacat, & quarum nonnullæ in Glossario Cangiano, aliisque lexicis barbaro-Latinis facile reperientur.

h Claudius Castellanus in suo Martyrologio inter Sanctos ahemeros collocat venerabilem Dadonem, qui fuerit primus abbas monasterii Conchensis (vernacule Conques) apud Ruthenos in Gallia. Sed cum ætas hujus abbatis nobis ignota sit, nescimus, an de illo agatur.

i Cum usque ad mortem Venantii Fortunati nullus hujus nominis episcopus Metensis fuerit, Mabillonius in notis ad hanc Vitam conjicit, forte pro Gundulfi, legendum esse Goscelini, qui seculo sexto sedi Metensi præfuit. At nos potius suspicamur, minori nominis istius corruptione seu litterarum mutatione pro Gundulfo vel Gengulpho substituendum esse Aigulphum vel Agiulphum, ut § 4 Commentarii prævii diximus.

k Apud Græcos vox συνέργιον significat officinam vel locum, in quo plures simul operantur, ut ex etymologia nominis liquet. Interdum etiam sumitur pro monasterio, in quo videlicet opus Dei a pluribus simul exercetur, ut apud Cangium in Glossario Latino-barbaro ad vocem synergium videre est.

l Archiepiscopalis & notissima Galliæ civitas, quæ cultu S. Martini maxime celebris est.

m Suriana editio habet missore vocato, vel misso revocato, quæ utraque obscura phrasis etiam in apographo nostro anonymo invenitur. Mabillonius vero juxta antiquos codices legit Missa revocata, eamque lectionem retinendam censet. At quæcumque sit antiqua lectio, sensus in Ms. nostro clarior apparet.

n Aliquando vocatur Condate Turonum, ut ab alio ejusdem nominis loco distinguatur. Locus ille celebris est morte S. Martini, ut apud S. Gregorium Turonensem in Historia Francorum lib. 1 cap. 43 legi potest.

o Surius edidit Seindas; Mabillonius autem Suaedas, & in margine notat, hunc locum vernacule Sais appellari. Situs ejus inter Turones & Pictones ex prædictis facile colligitur.

p Flado vel flanto est species placentæ, ut in recusa Glossarii Cangiani editione fusius explicatur.

q Piratium est succus e piris expressus in potum.

r Medus vel meda est potio, quæ ex melle conficitur.

s Suspicor, hic dici cervisiæ turbidinem, eo quod cervisia, seu aqua frumento cocta, plerumque sit turbida.

t Hic est S. Germanus Autissiodorensis, de quo in Actis, ad diem 31 Julii illustratis, similia referuntur, ut § 4 Commentarii prævii monuimus.

v Matricula sumitur pro libello, cui inscribebantur nomina pauperum, qui sumptibus ecclesiæ alebantur. Hoc loco vox ea videtur usurpari pro numero quodam egenorum, qui forte simili libello inscripti erant.

w Tina est genus dolii, quod Galli etiamnum tine vel tinette appellant.

x Rasa id est detrita, quantum ex sensu conjicio.

y Surius pro potulenti legit purulenti. Utraque hæc lectio explicari potest: nam potulenti intelligendi sunt potu recreati; significatio autem alterius vocis clara est.

z In canone id est in serie vel consuetudine suarum actionum.

aa Cursus hoc loco significat Officium divinum seu ecclesiasticum, ut supra monuimus.

bb Pro scamnis legendum videtur cannis, uteditio Surii & Mabillonii habet, & in qua utraque hic sensus nonnihil ab aprographo nostro differt. Cannæ autem sunt fiscellæ, seu viminea vasa, quemadmodum Mabillonius exponit.

cc Frigoreticus vel frigoriticus hoc loco, ni fallor, significat febricitantem.

dd Surius & Mabillonius legunt in fabula. Sed utcumque legeris, satis manifeste hic prohibetur, ne quis ea miracula publicaret.

* al. Vimeri, & Nimeris vel Eumeris

* al. Gengulphi

* al. segalatium

* al. &

* id est fingens

CAPUT III.
Rigidum Sanctæ jejunium, vilissima cœnobii ministeria, & severa corporis sui castigatio.

[Sancta austere jejunat,] Quanta vero congressio popularis extitit die, qua se Sancta deliberavit recludere, ut quos plateæ non caperent, ascendentes tecta complerent. Quid autem Sanctissima jejunii, obsequii, humilitatis, caritatis, laboris & cruciatus frequenter indepta sit, si quis cuncta percurreret, ipsam prædicaret tam confessorem quam martyrem. Ergo venerabile, præter Dominicum diem, fuit sacratissime omnibus diebus jejunium: lenticulæ vel oleris prope jejuna refectio; non piscem vel pomum ne ovum habens edulio. Panis vero deliciarum siligineus * fuit aut hordeaceus, quem absconsum sub fladone sumebat, ne quis perciperet. Hæc fuit etiam ejus potio, aqua mulsa, piratium, sed modice libata, ac sitibunda potatio.

[18] Prima Quadragesima, qua se reclusit in cellula, [præsertim in Quadragesima,] donec fuisset transacta, non sumpsit cibaria, nisi die Dominico, sed tantum radices herbarum, aut olera de malvis, sine olei gutta, sine sale composita; verum aquæ toto jejunio nec duo sextaria sumens, tanta siti laborabat, ut, faucibus desiccatis, vix psalmum diceret arida. Cilicium autem * habens ad corpus pro linteo, ac jugiter cursum decantans peragebat vigilias: ante se habens cinerem stratum superjecto cilicio, hoc utebatur pro lectulo: ipsa requies fatigabat, cui parum videbatur hoc sustinere corpusculum. Adhuc monachabus omnibus soporantibus, calceamenta tergens & ungens, retransmittebat per singulas. Aliis Quadragesimis aliquid relaxans quinta feria sumebat, deinde Dominica: nam & reliquo tempore præter dies paschales ac summæ festivitatis, donec infirmitas permisit, in cinere & cilicio semper vitam duxit austeram; prius se levans ut psalleret, quam congregatio surrexisset. Nam de officiis monasterialibus nihil sibi placuit, nisi prima serviret; & ipsa se castigabat, si bonum fecisset post alteram.

[19] [& inter vilia ministeria domestica,] Ergo suis vicibus scopans monasterii plateas vel angulos, quidquid erat fœdum purgans, & sarcinas, quas alii horrebant videre, non abhorrebat evehere. Secretum etiam opus purgare non tardans, sed scopans ferebat fœtores stercoris, Credebat se minorem sibi, si se non nobilitaret servitii vilitate, ligna supportans brachiis, & focum flatibus & forcipibus admovens, cadens * nec læsa se retrahebat, extra suam hebdomadam infirmantibus serviens. Ipsa cibos decoquens, ægrotis facies abluens, ipsa calidam porrigens, visitabat quos fovebat, jejuna rediens ad cellam. Illud quoque quis explicet, quanto fervore excita ad coquinam concursitabat, suam faciens septimanam?

[20] [quæ libenter obibat,] Denique nulla monacharum nisi ipsa, de posticio a quantum ligni opus erat, sola ferebat in sarcina. Aquam de puteo trahebat, & dispensabat per vascula, olus purgans, legumen lavans, focum flatu vivificans; &, ut decoqueret escas, satagebat exæstuans, vasa de foco ipsa levans, discos lavans & inferens. Hinc consummatis conviviis, ipsa vascula diluens, purgans nitide coquinam, quidquid erat lutulentum, ferebat foras in locum designatum. Inde per ægrotantes ferens necessaria ibat non tepida: & priusquam exciperet Arelatensem regulam b, hebdomade transacta sufficienter ad omnes faciebat humanitatem c Sanctissima; pedes lavans & osculans, & adhuc ab omnibus prostrata deprecabatur veniam pro commissa negligentia. Itaque post tot labores; quas sibi pœnas intulerit ipsa, qui voce refert, perhorrescit.

[21] [corpus suum] Quadam vice sibi translatos circulos ferreos diebus Quadragesimæ collo vel brachiis innexuit, & tres catenas inserens circa suum corpus dum alligasset astricte, inclusit durum ferrum caro tenera supercrescens: & transacto jejunio cum voluisset catenas sub cute clausas extrahere, nec valeret, caro per dorsum atque pectus super ferrum catenarum est incisa per circulum; ut sanguis fusus ad extremum exinaniret corpusculum. Inde vice altera jussit fieri laminam de aurichalco in signo Christi, quam accensam in cellulam locis duobus corporis altius sibi impressit, tota carne decocta. Sic spiritu flammante, membra faciebat ardere.

[22] [horrendis modis affligit.] Adhuc aliquid gravius in se ipsa tortrix excogitans, una Quadragesimarum super austerum jejunium & sitis torridum cruciatum, adhuc lima cilicii tenera membra setis asperis dissipante, jubet portari manile d plenum ardentibus carbonibus. Hinc discedentibus reliquis, trepidantibus membris animus armatur ad pœnam, tractans quia non essent persecutionis tempora, ut fieret martyr. Inter hæc ut refrigeraret tam ferventem animum, incendere deliberat corpus; apponit æra candentia; stridunt membra cremantia, consumitur cutis intima: quo attigit ardor, fit fossa; tacens tegit foramina; sed computrescens sanguis manifestabat, quod vox non prodebat in pœna. Sic femina pro Christi dulcedine tot amara libenter excepit. Hinc actum est, ut quod ipsa abdiderit, hoc miracula non tacerent.

ANNOTATA.

a Posticium est janua, quæ plerumque in posteriori domus parte locatur; vel, teste Papia in Vocabulario, est latens ostium, dictum quod remotum sit a publico.

b Quæ sit regula Arelatensis, in Commentario prævio abunde explicuimus.

c Hic sensus in editis aliter interpungitur, & apud Mabillonium sic legitur: Hebdomada sub transacta sufficienter ad omnes calidam faciebat. Humilitate sanctissima pedes lavans &c. Cum uterque sensus intelligi possit, non duximus, lectionem nostri apographi corrigendam esse.

d Manile accipitur pro pollubro seu vase inferiori, in quod aqua manibus infusa delabitur. Alias hujus vocis significationes vide in Glossario Cangii.

* al. sigalatium

* al. etiam

* al. calens

CAPUT IV.
Diversa miracula, quæ Sancta tempore vitæ monasticæ, & in die mortis suæ patravit.

[Sancta præter mulierem cæcam,] Itaque matrona Gislodi * proceris, nomine Bella, sed longa cæcitate miserrima, rogavit se de Francia a Pictavis ad Sanctæ duci devote præsentiam; quam licet tarde excæcatam sibi fecit adduci per noctis tetræ silentia; ad cujus genua prostrata vix impetrat, ut dignaretur oculos ejus tangere. Quæ mox ut in nomine Christi signum crucis impressit, cæcitas fugit, lux rediit, & nocturno sub tempore orbæ diu dies illuxit; ita ut tracta cum venisset, nullo ducente, recederet. Item puella Fraifledis, inimico instigante, dum torqueretur nequiter, inter manus Sanctæ, nec data dilatione, curari promeruit.

[24] Nec illud prætereatur miraculum, quod femina quædam Leubila, [energumenas & ægras mirabiliter sanatas,] dum vexaretur in rure ab adversario graviter, sequenti die Sancta orante, nova Christi curatione, in scapula crepante cute, & verme foras exeunte, sana est reddita publice, & ipsum vermem calcans pede, liberatam se retulit. Illud etiam quod gessit in secreto, proferatur in populum. Monacha quædam toto anno, in die gelata frigore, per noctem cremata igni, sex mensibus nec gressum movens, cum jaceret exanimis, Sanctæ de ejus infirmitate Soror altera nuntiavit, & quia perinanis esset, fieri tepidam præcepit, & ægram ipsam ad se fecit in cellulam deportari, & in tepidam aquam deponi. Hinc jubet omnes removeri, remanente tantum simul ægra cum medica fere per horas duas: quantum est corporis a capite usque ad plantam infirma membra combajulat. Dein, quo manus attingebat, fugiebat dolor de languida, & quam duæ deposuerant, salubris exit de tepida. Quæ vinum nec odorabat, accepit, bibit, & refecta est. Quid plura? Sequenti die cum jam speraretur * migrare de seculo, sana processit in publicum.

[25] Adjiciatur laudi, quod non deperiit de merito. Mulier quædam dum inimici invasione graviter laboraret, [aliaque miracula] & vix ad Sanctam potuissent rebellem hostem adducere, imperat adversario, ut se suo cum timore pavimento prosterneret. Mox ad Beatæ sermonem, in terram se dejiciens, qui timebatur, extimuit: cui Sancta plena fide cum calcasset in cervicem, fluxu ventris egressus est. Et in rebus minimis magna est gloria Creatoris. Ergo casu dum globus *, quem Sancta filaverat, penderet de camera b, veniens sorex, ut tangeret, antequam filum incideret, mortuus in morsu pependit.

[26] [piscatorem periculo naufragii cripit,] Inseratur operi res condigna miraculo. Floreius quidam, homo ejusdem Sanctæ, pro piscatione dum in mari satageret, oborto ventorum turbine, fluctuum surgente mole, nec tam nauta hauriente * c, quam unda supervergente, cum navis plena submergeretur, in extremitate clamat: Sancta Radegundis, dum tibi obedimus; non subdamur naufragio; sed obtine apud Dominum, ut liberemur de pelago. Quo dicto, mox fugata nube, reddita serenitate, unda cadente, prora surrexit.

[27] [& puellam a febre liberat.] Goda puella secularis; post Deo monacha serviens, dum longo sub tempore flebilis lecto decubaret, & impenso multo medicamine plus langueret, facta candela ad mensuram suæ staturæ, Domino miserante in nomine Sanctæ feminæ; qua hora frigus speraret *, lumen accendit & tenuit, cujus beneficio ante fugata sunt frigora, quam esset candela consumpta. Si propter brevitatem multa prætermittimus, plus peccamus.

[28] [Jussu abbatissæ suæ dæmonem fugat,] Igitur purgatis reliquis velociter, dilatato remedio carpentarii cujusdam uxor, dum plurimis diebus maligno torqueretur spiritu d, venerabilis ejus abbatissa joculariter dicit ad Sanctam: Crede mater; Excommunico te, si inter hoc triduum mulier hæc ab hoste purgata non redditur. Dixit plane; sed fecit Sancta mulierem occulte reficiendi tempore pœnitere. Sed non moremur dicere, quod actum sit; altero die Sancta precante adversarius rugiens per aurem egressus invasum vasculum deseruit, & mulier cum marito sospes revisit hospitium.

[29] [aridæ lauro virorem restituit,] Nec illud prætereatur, quod est actu simillimum; rogat Beatissima de loco suo evelli arborem validam lauri, & ad suam cellulam pro jucunditate transferri. Quo facto transplantata, non adhærente radice fit tota foliis arida. Cui abbatissa joculariter imputat, quod nisi exoraret, ut arbor terræ adhæreret, se a cibo suspenderet. Quod non inaniter dictum est: nam Sancta intercedente, foliis, ramis, & radice laurus siccata reviruit.

[30] [& variis ægrotis] De monachabus quædam sibi familiarior, cujus ex humore sanguis contexerat oculum, apprehensa herba absynthii, quam Sancta circa pectus ut refrigeraretur, habuerat, cum super oculum posuit, dolor & cruor mox effugit; & de viriditate herbæ, fugatis doloribus, puritas lucis emicuit. Revocetur memoriæ, quod tacitum pœne præteriit. Anderedus cliens e ejusdem Beatissimæ, cum sibi filii nascerentur, quos ut videret mox perderet, & cogitaret sepelire; mater tristis dum pareret, exanimem infantulum lacrymosi parentes jactant in Sanctæ cilicium; qui ut saluberrimam vestem panni nobilis attigit, ad officium vitale infans redit de funere, & rubens pallor vicinus tumulo levat de pallio.

[31] [benigne succurrit,] Quis numeret mirabilia, quæ Christi misericors operatur clementia? Animia monacha dum tantum hydropis morbo tumefacta tenderetur, ut salus esset in ultimo, & deputatæ Sorores spectarent, quo momento exhalaret spiritum; visum est illi per soporem, quod cum veneranda abbatissa beata Radegundis in balneo sine liquore nudam juberet descendere. Deinde manus Beatæ visa est super caput ægrotæ oleum effundere, & nova veste contegere. Quo peracto ministerio *, evigilanti de sopore nihil de morbo in ea apparuit, ita ut nec subsudasset, & intus aqua consumpta sit. Quo novo miraculo non reliquit in utero morbus nec vestigium. Nam quæ credebatur præceps deferri ad tumulum, levat de lectulo ad cursum; ut olei odor inesset capiti ad testimonium, & ventris nulla foret pernicies.

[32] Proferatur in medio, quo tota gratuletur regio. [Deoque tota mente inhærens,] Quadam vice obumbrante jam noctis crepusculo, inter choraulas * & citharas dum circa monasterium a secularibus multo fremitu cantaretur; & Sancta cum duabus testibus perorasset diutius, dicit quædam monacha sermone joculari: Domina, recognovi unum de meis canticis a saltantibus prædicari. Cui respondit: Grande est, si te delectat conjunctam religioni audire odorem seculi. Adhuc Soror pronuntiat: Vere Domina; duo & tria hic modo mea cantica audivi, quæ retinui. Sancta respondit: Testor Dominum, me nil audisse modo de seculari cantico. Unde manifestum est, quod carne licet in seculo, mente tamen esset in cælo.

[33] Prædicetur in laude Christi, more beati Martini, [mortuam puellam resuscitat,] tempore præsenti antiqui norma miraculi. Cum beatissima Femina reclusa esset in cellula, audivit fletum de monacha; & signo tacto, venientem, quid esset, interrogat. Quæ mortuam Sororem nunciavit infantulam; & frigidam, qua lavaretur, paratam esse jam calidam. Condolens Sancta tunc imperat, ut cadaver ipsius suam deferret ad cellulam. Quo sibi deportato, excipiens manu propria, & clausa post se mox janua, jubet longe eas discedere, ne quis sentiret, quid ageret; sed quod occulte gessit, celare diu non potuit. Interea dum defunctæ exsequiæ pararentur, fere per horas septem mortuæ tractat corpusculum: sed Christo vidente fidem, cui negare non potuit, reddita prorsus salute, surgit hæc ab oratione; illa resurgit de funere: & se tunc sublevat vetula, cum resurrexisset * infantula; quam tactu iterum signi lætificata, reddidit vivam, quam flens acceperat mortuam.

[34] Commemoretur & illud nobile factum per somnium. [& in die obitus sui] Tribunus fisci, cognomento Demolenus, die, quo Sanctissima migravit de seculo, dum graviter suffocationis languore totus deficeret, videbatur ipsi, quod Sancta in vicum ejus dignabiliter accessisset. Currit, salutat, interrogat, quid Beata requireret. Tunc ipsa dicit, quod ad eum illic videndum pervenerit, & quia votum plebis erat, ut beati Martini oratorium conderent, apprehendit tribuni manum Beatissima dicens: Hoc loco sunt confessoris venerandæ reliquiæ, per hoc ædificate templum, quod sibi ducat dignissimum. O quale Dei mysterium! Fundamentum, & pavimentum repertum est, quo basilica facta est. Adhuc in ipso sopore, manum trahens per fauces ejus, & gulam diu deliniens, insuper & hoc dicens; Veni, ut tibi melior a Domino sanitas conferatur, videbatur sic rogare: Per meam vitam ut relaxes illos, quos habes in carcere.

[35] Evigilans tribunus refert, quod viderat, conjugi, [tria patrat miracula,] dicens: Vere credo, quod hac hora exiit Sancta de seculo. Dirigit ad civitatem, ut per hoc vera cognosceret; transmittit ad carcerem, quo septem reos ibi detentos admonitus relaxaret. Redeunte misso, refert, ea hora Justam migrasse de seculo, & triplici mysterio carcere vacuato, tribuno sanitati reddito, ædificato templo, Sanctæ probavit oraculum. Sed de Beatæ virtutibus sufficiat exiguitas, ne fastidiatur ubertas; nec reputetur brevissimum, ubi de paucis agnoscitur in miraculis amplitudo. Qua pietate, parcitate, dilectione, dulcedine, humilitate, honestate, fide, fervore vixerit, ut & ipsam post obitum gloriosi transitus mirabilia prosequantur, humanæ eloquentiæ modus admirando attonitus, viribus explicare minime potest f.

ANNOTATA.

a Certe hic Francia accipitur pro parte Franciæ, cum ipsa urbs Pictaviensis sita sit in Francia seu Gallia late dicta. Ceterum de varia hujus nominis acceptione consule Valesium in Notitia Galliarum pag. 200 & sequentibus.

b Camera inter multas alias significationes interdum usurpatur pro opere quodam ligneo, Gallice menuiserie, quod est in cubiculo, ut in auctiori Glossarii Cangiani editione ad hanc vocem explicatur. In illa aut simili significatione hic nomenistud accipiendum videtur.

c Opinor, hic subintelligi aquam ex sentina: nam apud Mabillonium legitur nauta sentinante, id est sentinam ejiciente, vel hauriente aquam ex sentina.

d In editione Mabilloniana pro maligno spiritu legitur energumeno. Cum energumenus proprie vocetur ille, qui a dæmone obsidetur, videtur præferenda lectio nostri apographi, aut editionis Surianæ, in qua pro energumeno habetur energumena.

e Surius vitiose edidit Anus de rebus agens pro Anderedus Agens, ut apud Mabillonium habetur. In apographo nostro pro Agente legitur cliens. Est autem hoc loco Agens, qui procurat negotia alterius, & quem Galli vernacule agent appellant.

f In editione Mabillonii additur hæc clausula: Sit tamen illi, qui dedit, gloria, laus & imperium in secula seculorum. Amen. At hæc apud Surium & in apographo nostro non leguntur.

* al. Gislaadi

* id est crederetur

* al. glomus

* al. sentinante

* id est exspectaret

* al. mysterio

* forte choreas

* al. revixisset

ACTA ALTERA SIVE LIBER SECUNDUS VITÆ,
auctore Baudonivia moniali coæva, & familiari Sanctæ discipula.
Ex eodem Ms. codice, apud Cistercienses Vallis-Lucentis servato, cujus apographum etiam cum variis Mss., & cum editione Mabilloniana collatum est.

Radegundis regina, dein monialis Pictavii (S.)

BHL Number: 7049

EX MSS.

PROLOGUS.

[Monacha Vitam Sanctæ describere jussa,] Dominabus sanctis, meritorum gratia decoratis, Dedimiæ a Abbatissæ, vel omni congregationi gloriosæ Dominæ Radegundis, Baudonivia b humilis omnium. Injungitis mihi opus agere non minus impossibile, quam sit digito cælum tangere, scilicet ut de vita sanctæ dominæ Radegundis, quam optime nostis, aliquid dicere præsumamus. Sed istud illis debet injungi, qui habentes intra se fontem eloquentiæ; inde quidquid illis injungitur, carmine irriguo copiosius explicatur. Verum e contra quicumque angustæ intelligentiæ sunt, nec habent affluentiam eloquii, per quam & alios reficere, & suæ siccitatis possint inopiam temperare; tales non solum per se aliquid dicere appetunt, verum etiam, si quid eis injunctum fuerit, pertimescunt. Quod in me ego cognosco, quæ sum pusillanimis, parvum habens intelligentiæ eloquium, quoniam quantum doctis proloqui, tantum indoctis utile sit tacere. Nam illi de parvis magna disserere, isti de magnis nesciunt parva proferre: & ideo quod ab aliis quæritur, ab aliis formidatur.

[2] Cum sim igitur minima omnium minimarum, quam ab ipsis cunabulis ante sua vestigia peculiarem vernulam familiariter enutrivit, [tenuitatem ingenii sui allegat.] uti impensi muneris [memor c] de ejus claro opere, etsi non plene, vel ex parte complexa perstringerem, quatinus dum sui gregis auribus ejus gloriosæ vitæ præconia pandantur, etsi non digno, devoto tamen eloquio, benignissimæ vestræ voluntati obediens pareo; vestra me oratione peto juvari, quæ sum minus docta plus devota. Non ea, quæ vir apostolicus Fortunatus episcopus d de Beatæ vita composuit iteramus; sed ea, quæ prolixitate sui prætermisit, sicut ipse in libro suo disseruit, cum diceret de Beatæ virtutibus: Sufficiat exiguitas, ne fastidiatur ubertas, nec reputetur brevissimum, ubi de paucis agnoscitur amplitudo e. Ergo inspirante divina potentia, cui beata Radegundis placere studuit in seculo, & cum quo regnat post seculum, non polito sed rustico tentamus de his, quæ gessit, sermone appetere, & de multis ejus miraculis pauca complecti f.

ANNOTATA.

a Hæc tomo 2 auctioris Galliæ Christianæ Col. statuitur quarta hujus parthenonis abbatissa, vocaturque ibidem Didimia seu Didima, &videtur circa finem seculi VI Pictaviensi sanctæ Crucis monasterio præfuisse.

b Ab aliis scribitur Bandomina, vel Bandonivia, aut Bandonia. Sed quocumque nomine appelletur, ex consequentibus liquet, eam S. Radegundi ab ineunte ætate familiarem fuisse.

c Quamvis hæc periodus in editione Mabilloniana aliter legatur, tamen malui ex editione Surii & Ms. nostro anonymo hanc vocem uncis inclusam inserere, ut sensum redderem clariorem.

d Hinc satis refelluntur illi scriptores, qui Fortunatum ex albo Pictaviensium præsulum expungunt, ut etiam Mabillonius notavit.

e Ex hac citatione videmus, Baudoniviam præ oculis habuisse opusculum S. Fortunati, & præcedentia Acta haud dubie huic auctori adscribenda esse.

f Idem prologus in editione Surii & Mabillonii invenitur, etiamsi in utraque desint sequentes veterum capitum tituli, quos ex apographo nostro Vallis-Lucentis exhibemus.

TITULI VETERUM CAPITUM.

De origine & celsitudine ejus, & de rege Clothario I
De fano, quod a Francis colebatur II
De visione, qua vidit navim in specie hominis III
Quod iterum prædictus rex vellet eam accipere, & de Joanne recluso IV
Quomodo per ordinem Domini Clotharii Pictavis pervenit, ubi monasterium instruxit V
Quomodo idem rex Turonis venit, ut Pictavis accederet, & suam Reginam reciperet. VI
De eo, quod Domina R. Domno Germano episcopo litteras misit VII
Et quod idem rex eumdem episcopum ad Sanctam misit pro petenda venia VIII
De ejus obedientia in monasterio, de vigilia & oratione & lectione ejus, & bono exemplo, & paupertate ejus IX
De tonnula octo modiorum, quam ipsam in anno ipso egregie dispensavit X
De matrona, Mammezo nomine, quam Sancta illuminavit XI
De ejus vernula Vinopergia, quæ præsumpsit sedere in ejus cathedra XII
De reliquiis sancti Andreæ & aliorum, quas in Ateias villa congregavit, & in villa Suedas ei in visu angelus Domini obtulit XIII
De domni Mammetis pignoribus, quæ Sancta desideravit XIV
De eo, quod vir illustris, nomine Leo, recepit lumen de ejus cilicio XV
De ligno sanctæ crucis, propter quod ad imperatorem Sancta misit XVI
De missis, quos imperatori gratias agens misit, & quod in mari periclitantur XVII
De eo, quod per signum crucis dæmones a monasterio fugavit XVIII
De nocturna ave XIX
De eo, quod ante annum transitus sui vidit locum sibi paratum XX
De ejus transitu XXI
De lapidariis, qui audierunt angelum loquentem de ea in ipso transitu XXII
Gregorius episcopus ad sepeliendum eam venit, qui vidit ibi vultum angelicum XXIII
Quomodo corpus ejus portaverint, & de illuminatione cæci XXIV
De cereis, quos puer tenebat ad sepulchrum ejus XXV
De Babbone abbate XXVI
De feminis vexatis XXVII

CAPUT I.
Ortus Sanctæ, conjugium cum rege, zelus fidei, divortium, professio vitæ monasticæ, & constantia in proposito.

I.

Igitur de beatæ Radegundis vita in primo libro sicut continetur ejus regalis origo & dignitas, [Dum Sancta adhuc esset conjuncta regi,] nulli habetur incognitum, & qualis fuit ejus actio, dum cum rege terreno & conjuge, rege præcelso Clothario conversaretur. De regali progenie nobile germen erupit, & quod sumpsit ex genere, plus ornavit ex fide. Conjuncta terreno principi nobilis Regina cælestis plus quam terrena, sed in ipso conjunctionis brevi a tempore, ita se sub conjugis specie nupta tractavit, ut Christo plus devota serviret, ut hoc ageret in seculari proposito, quod ipsa desideraret imitari Religio, jam antecedens animi futuræ conversationis adventum, dum seculari sub habitu Religionis formabatur exemplum. In nullo hujus mundi compede catenata, in servorum Dei obsequio succincta, in redemptione captivorum sollicita, in egenorum erogatione profusa, proprium credidit, quidquid de se pauper accepit.

II.

[4] Cum esset cum rege adhuc in mundiali habitu, mens intenta ad Christum (teste Domino loquor, [superstitiosum fanum comburi jussit,] cui ore tacente pectora confitentur; cui etsi lingua taceat, conscientia nihil occultat; quia, quod audivimus dicimus, & quod vidimus testamur) invitata ad prandium Ansifridæ matronæ; dum iter ageret, seculari pompa comitante, interiecta longinquitate terræ & spatio, fanum, quod a Francis colebatur, in itinere beatæ Reginæ quasi milliario proximum erat. Hoc illa audiens, jussit famulis fanum igni comburi, iniquum judicans, Dominum cæli contemni, & diabolica machinamenta venerari. Hoc audientes Franci, universaque multitudo, cum gladiis & fustibus, vel omni fremitu diabolico conabantur defendere; sancta vero Regina immobilis perseverans, & Christum in pectore gestans, equum, quem sedebat, in antea non movit, antequam & fanum perureretur, &, ipsa orante, populi inter se pacem firmarent. Quo facto virtutem & constantiam beatæ Reginæ omnes admirantes, Dominum benedixerunt.

III.

[5] Postquam operante divina potentia a rege terreno discessit, quod sua vota poscebant, dum Suedas in villa, [& post divortium miramque visionem,] quam ei rex dederat, resideret; in primo anno conversionis suæ vidit in visu navim in hominis specie, & in totis membris ejus sedentes homines; se vero in ejus genu sedentem; qui dixit ei: Modo in genu sedes; adhuc in pectus meum sessionem habebis. Hinc ostendebatur ei gratia, qua fruitura erat. Hunc visum cum contestatione secretius suis fidelibus retulit, ut ea superstite, hoc ne quis sciret. Quam cauta in collocutione, quam devota in omni actione! In prosperis & in adversis, in lætitia & in tristitia semper æqualis; nec in adversis se fregit, nec in prosperis extulit.

IV.

[6] Cum in villa ipsa adhuc esset, fit sonus, quasi eam rex iterum vellet se dolens grave damnum pati, [audito rumore, quod rex rursus eam sibi vellet jungere uxorem,] qui talem & tantam Reginam permisisset a latere suo discedere; & nisi eam reciperet, penitus vivere non optaret. Hæc audiens Beatissima nimio terrore perterrita, se amplius cruciandam tradidit cilicio asperrimo, ac tenero corpori aptavit; insuper & jejunii cruciatum induxit; vigiliis pernoctans in oratione se totam diffudit, despexit sedem patriæ; vicit dulcedinem conjugii; exclusit charitatem mundialem, elegit exul fieri, ne peregrinaretur a Christo. Adhuc de regali habens ornamento fusum b, ex auro & gemmis & margaritis factum, habentem in se auri solidos mille, misit eum viro venerabili Domino Joanni c recluso in castello Cainone d, per nonnam e suam, nomine Fridovigiam, quam proximam habebat, cum suis fidelibus, ut pro ea oraret, ne iterum ad seculum reverteretur; sed & vestem ei cilicinam transmitteret; unde corpus suum limaret f. Transmisit & rachinam g cilicinam, unde & interius & superius sibi fecit indumentum, ut si quid de causa, quam timebat, in Spiritu sancto sentiret; eam certiorem redderet. Quod si hoc rex vellet, ipsa magis optaret vitam finire, quam regi terreno iterum jungi, quia jam Regis cælestis copulabatur amplexibus. Vir ergo Domini tota nocte in vigiliis & orationibus pernoctans, inspirante sibi divina potentia, in crastinum mandavit ei, hoc regis esse voluntatem; sed Dei non esse permissum: antea enim rex Dei judicio puniretur, quam eam in conjugium acciperet.

V.

[7] Post hoc dictum, supradictæ Dominæ mens, intenta ad Christum Pictavis, [& educere monasterio quod fundaverat,] inspirante & cooperante Domino, monasterium sibi per ordinationem præcelsi regis Clotharii construxit; quam fabricam vir apostolicus Pientius h episcopus, & Austrapius i Dux, per ordinationem Dei celeriter fecerunt. In quo monasterio sancta Regina mundi falsa blandimenta respuens, gaudens ingressa est, ubi perfectionis ornamenta conquireret, & magnam congregationem puellarum Christo numquam morituro sponso aggregaret. Quo electa abbatissa, & jam constituta; tam se quam sua ornamenta ejus tradidit potestati, & ex proprio jure nihil sibi reservans, ut curreret expedita post Christi vestigia, & tantum sibi plus augeret in cælo, quantum subtraxisset de seculo. Mox etiam ejus sancta conversatio cœpit fervere in humilitatis conversatione, in charitatis ubertate, in castitatis lumine, in jejuniorum pinguedine, & ita se toto amore tradidit cælesti Sponso, ut Dominum mundo corde complectens, Christum in se habitatorem esse sentiret.

VI. & VII.

[8] Sed invidus bonorum humani generis inimicus, cujus voluntatem, [scripta epistola tantum effecit,] etiam dum in seculo esset, facere abhorruit, eam persequi non cessavit. Sicut enim jam per internuntios cognoverat, quod timebat, præcelsus rex Clotharius cum filio suo præcellentissimo Sigiberto k Turonis advenit, quasi devotionis causa, quo facilius Pictavis accederet, ut suam Reginam acciperet. Quo cognito, beata Radegundis sacramentales l literas fecit & sub contestatione divina viro apostolico domino Germano, Parisius civitatis episcopo m, qui tunc cum rege erat, quas ei per Proculum suum agentem secretius direxit, cum exenio, & eulogiis n. At ubi eas relegit vir Domino plenus, lacrymans prosternit se pedibus regis ante sepulchrum sancti Martini, cum contestatione divina, sicut ei literis fuerat intimatum, ut Pictavis non accederet.

VIII.

[9] Sic rex amaritudine plenus, intelligens, hoc petitionem esse beatæ Reginæ, [ut rex propositum suum mutaverit.] pœnitentia ductus, malis consiliariis istud reputans, seque indignum judicans, quod talem habere Reginam diutius non meruisset, prosternit se & ille ante limina S. Martini pedibus apostolici viri Germani, rogans, ut sic pro ipso veniam peteret beatæ Radegundi, ut ei indulgeret, quod in ea per malos consiliarios peccaverat. Unde ultio divina de præsenti in eos vindicavit: sicut enim Arrius, qui contra fidem Catholicam certans, omnia intestina sua in secessum deposuit, ita & istis evenit, qui contra beatam Reginam egerunt. Tunc rex timens Dei judicium, quia ejus Regina magis Dei voluntatem fecerat, quam suam, dum commorata cum eo fuerat, rogat beatum virum celeriter illuc ire. Sic vir apostolicus domnus Germanus Pictavis veniens, ingressus monasterium in oratorio, Dominæ Mariæ nomini dicato, prosternit se ad sanctæ Reginæ pedes, pro rege veniam poscens: illa vero gaudens, se de seculi faucibus ereptam, benigne indulget, & se Dei aptavit servitio. Expedita jam sequi Christum quocumque iret: quem semper dilexit, ad eum animo devoto percurrit. Talibus ex rebus intenta, addito vigiliarum ordine, quasi carceris se sui corporis fecit pernoctando custodem, & cum esset aliis misericors, sibi judex effecta est, reliquis pia, in se abstinendo severa; omnibus larga, sibi restricta, ut confecta jejuniis non sufficeret, nisi & de suo corpore triumpharet.

ANNOTATA.

a Hinc colligimus, Sanctam regi Chlotario non fuisse conjunctam longo tempore, quod aliqui ad sexennium extendunt.

b Hæc periodus in variis editionibus & manuscriptis diversimode exprimitur: nam in editione Mabillonii sic habetur: Adhuc de regali secum habens ornamento felte fusum, ex auro & gemmis vel margaritis factum, habentem in se auri solidos mille &c. At editor in notis ibi monet, in alio Ms. pro felte legi cifum id est verosimiliter scyphum. Itaque secundum hanc ultimam lectionem dici posset Sancta ex regalibus ornamentis adhuc habuisse scyphum fusum ex auro, & gemmis ornatum. In nostro autem apographo nec felte nec scyphus invenitur; sed solum fusum ex auro & gemmis factum, qua voce intelligi possunt insignia muliebria, quæ antiquitus sepulcris earum appendi solebant, ut in auctiori Glossarii Cangiani editione ad vocem fusus explicatur. Surius denique hunc sensum ita mutavit: Habebat tum apud se regium quoddam ornamentum, ex auro fusile, gemmis & margaritis conspicuum &c.

c Henschenius noster ad diem quintam Maii, seu tomo 11 istius mensis pag. 50 & sequente gesta cultumque hujus S. Joannis illustravit.

d Caino est antiquum Turonum castrum, quod vernacule Chinon dicitur, ad fluvium Vingennam situm, de quo Gregorius Turonensis in libro de gloria confessorum cap. 23 meminit, occasione prædicti S. Joannis, cujus gesta ibidem breviter exponit.

e Nonna apud veteres appellatur sanctimonialis antiqua, seu sacra virgo vel vidua jam senex, ut Cangius in Glossario fusius explicat.

f Corpus suum limaret, id est quasi lima detereret.

g Rachina aliquando sumitur pro operimento lectorum. Videtur hic significare vestem e panno crasso ac vili confectam, ut videre est apud Cangiumin Glossario, ubi hanc vocem, diversis modis scriptam, exponit.

h Hunc præsulem Pictaviensem in Opere nostro ad diem 13 Martii seu tomo 11 istius mensis pag. 275 inter Sanctos recensuimus.

i Dux iste Austrapius postmodum apud castrum Sellense clero adscriptus & crudeliter interfectus est, ut Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 4 cap. 18 narrat.

k Chlotarius hunc filium ex Ingunde suscepit, ut laudatus Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 4 cap. 3 testatur.

l Sacramentales litteræ, teste Cangio in Glossario, hic accipiuntur pro litteris, quæ sacramentum vel juramentum continent. Istud autem jusjurandum hoc loco ita intelligendum existimo, ut Sancta juratum suum continentiæ servandæ votum in litteris illis expresserit.

m Acta S. Germani Parisiensis in Opere nostro ad diem 28 Maii vel tomo VI istius mensis a pag. 774 illustravimus.

n Exenium vel xenium & eulogiæ, interdum accipiuntur pro munusculis, ut in Glossario Cangii ad utramque hanc vocem videre est.

CAPUT II.
Præcipuæ illius virtutes in vita monastica.

IX.

His igitur studiis occupata per omnem modum, sicut in primo libro intimatum est, [Dum Sancta in monasterio] meruit soli Domino prompte vacare. Quo tamen tempore, fortioribus armis induta, sine cessatione orationibus, vigiliis, lectione propensa insudabat. Peregrinis ipsa cibos ministravit ad mensam, ipsa suis manibus lavit, & tersit infirmantum vestigia. Non famulæ permisit sibi dari solatium, ad quod devota cursitabat implere servitium. Se autem in tam ardua abstinentiæ districtione reclusit, usquequo infirmitas permisit, ut mens intenta Deo terrenum jam non requireret cibum. Lectulum vero pœnalem sibi construxit, postquam Religionis induit habitum. Non illum aliquando mollis pluma fulcivit, neque linteaminis nitor instruxit, quæ pro indumentis universis cinere & cilicio tenera membra domavit.

[11] [austeram vitam duceret,] De abstinentiæ vero rigore, anterior liber multa docuit. In tantum enim se propter Deum pauperem fecit, ut ceteris exemplum præberet. Manicam, quam brachio indueret, non habebat, nisi de caliga sua sibi duas fecit manicas: sed ita se tractabat, ut hoc nec abbatissa sentiret. Quis enim ejus patientiam, quis caritatem, quis fervorem spiritus, quis discretionem, quis benignitatem, quis zelum sanctum, quis jugem meditationem die noctuque in lege Domini poterit explicare? Quæ cum a meditatione psalmorum aut prædicatione cessare videretur, lectrix tamen ante eam una monacharum legere non desistebat: in tantum de corde & ore illius Dei laus non discedebat, ut cum quadam vice vidisset posticiariam a monasterii transeuntem, nomine Eodegundem, ubi eam voluit appellare, pro ejus nomine, ALLELUYA clamavit. Hoc millies fecit.

[12] [& ibidem moniales ad perfectionem excitans,] Numquam mendacium, numquam maledictum contra qualemcumque personam ab ejus ore processit: & non solum non detraxit cuiquam, sed nec detrahentem patienter audivit. Pro persequentibus se semper oravit, & orare docuit. Congregationem, quam nomine Domini congregavit, in tantum dilexit, ut etiam parentes vel regem conjugem se habuisse non reminisceretur: quod frequenter nobis dum prædicabat, dicebat: Vos elegi filias, vos mea lumina, vos mea vita, vos mea requies, totaque felicitas; vos novella plantatio. Agite mecum in hoc seculo, unde gaudeamus in futuro; plena fide, plenoque cordis affectu serviamus Domino in timore, in simplicitate cordis quæramus eum, ut cum fiducia ei dicere possimus; Da, Domine, quod promisisti, quia fecimus quod jussisti.

[13] [varios charitatis] Numquam imposuit alicui, quod ipsa prius non fecit. Undecumque servus Dei venisset, sollicite perquirebat, qualiter Domino serviret. Si quid vero novi ab eo agnovisset, quod ipsa non faceret, continuo cum omni alacritate sibi prius imposuit, & post congregationi tam verbo quam exemplo ostendit. Cum ante eam vicibus psalmus cessasset, lectio numquam discessit; non die, non nocte vel paululum corpus suum refecit. Cum lectio legebatur, illa sollicitudine pia animarum nostrarum curam gerens dicebat: Si non intelligitis, quod legitur; quid est quod non sollicite requiritis speculum animarum vestrarum? Quod etsi minus pro reverentia interrogari præsumebatur, illa pia sollicitudine, maternoque affectu; quod lectio continebat, ad animæ salutem prædicare non cessabat. Sicut enim apis diversa genera florum congregat, unde mella conficiat, sic illa ab his, quos invitabat, spiritales studebat carpere flosculos, unde boni operis fructum tam sibi quam suis sequacibus exhiberet.

[14] Dum nocte quasi vel unius horæ spatio videretur somnum capere, [aliarumque virtutum] semper tamen lectio legebatur. Quæ legebat, in se somni marcorem sentiens, putabat eam jam paululum requiescere. Ubi a lectione cessasset, mens intenta ad Christum (tamquam si diceret: Ego dormio & cor meum vigilat) aiebat: Quare taces? Lege, ne cesses. At ubi surgendi horam media faceret nox, quamquam antea totum implesset cursum, quæ adhuc nec soporem senserat, jam parata de stratu ad Domini servitium gaudens surgebat, ut cum fiducia diceret: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, Domine. Nam frequenter & dormire visa est, & psalmum decantare in ipso sopore; ita ut recte & veraciter diceret: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Charitatis autem ejus ardorem, quo omnes homines dilexit, quis umquam poterit imitari? Resplenduerunt in ea quæque virtutes, modestia cum verecundia, sapientia cum simplicitate, severitas cum mansuetudine, doctrina cum humilitate, vita denique immaculata, vita inreprehensibilis, vita sibimet semper æqualis,

X.

[15] In tantum se extraneam de rebus propriis fecit, [actus exerceret,] ut si alicui de Sororibus merum donare voluisset, de suo sibi cellario tangere non præsumpsit. Quo cognito, venerabilis abbatissa b, dedit ei tonnellam c octo modiorum, quam beatæ Felicitati cellerariæ d ad expensam commendavit. De vindemia usque ad aliam omnibus diebus, ubicumque ei Sancta jussit dispensavit, & numquam minuit, sed semper æqualis permansit: ubi vero novum vinum advenit, quod cellarium implevit, se tonnella satisfecisse credidit; ante puntones e, & tonnæ defecerunt, quam hæc, quæ Beatæ in omnibus fecit voluntatem. Dominus de quinque panibus, geminisque piscibus quinque pavit hominum millia, & suam ancillam, ubicumque indigere vidit, de hoc parvo vasculo toto anno refecit.

[16] Semper de pace sollicita, semper de salute patriæ curiosa, [& pro pace regni] quandoquidem inter se regna movebantur, quia totos diligebat reges, pro omnium vita orabat, & nos sine intermissione pro eorum stabilitate orare docebat: ubi vero inter se ad amaritudinem eos moveri audisset, tota tremebat, & quales litteras uni, tales dirigebat alteri, ut inter se non bella, nec arma tractarent, sed pacem firmarent, patriæ ne perirent. Similiter & ad eorum proceres dirigebat, ut præcelsis regibus consilia ministrarent, ut eis regnantibus, populi & patria salubrior redderetur. Congregationi suæ assiduas vigilias imponebat, & ut sine intermissione pro eis orarent, cum lacrymis docebat. Se vero in quanto cruciatu affligebat, quis his verbis explere valeat? Et intercedente ea, pax regum, mitigatio belli, salus patriæ aderat, ut ejus obtentum intelligentes, nomen Domini benedictum collaudarent plebes.

[17] Quamlibet de pace regum cum Rege cæli victoriam obtineret, [solicite laboraret,] magis se Deo devota prompte aptabat, & omnium servitio mancipabat, non curans, quale obsequium faceret, quæ totis viribus implere studebat servitium. Pedes omnium manibus lavans propriis, sabano tergens, & osculans: & si permissum fuisset, ad similitudinem Mariæ fusis crinibus extergere non renuebat: unde pro tam immensis beneficiis, quæ sunt in ea divino munere collata, Dominus virtutum largitor eam in miraculis clariorem reddidit in Francia; ubi dum regnare videretur, sibi magis cæleste, quam terrenum præparavit regnum. Fecerat sibi oratorium, quatinus vicibus dum se regi subduceret, semper ibi cæli Dominum invocaret, in quo beneficia Dei præstantur ad invocationem nominis ejus, cujus assidua ibi fuit oratio.

XI.

[18] Postquam se in monasterio reclusit, matrona, Mammezo nomine, [Deus in gratiam ipsius,] dum iter ageret, in oculo ejus gravis est sordicula f ingressa: ubi una vox, unus dolor, unus clamor inerat ei diebus & noctibus; ut suam fidelem Dominus declararet: quæ quamvis ibi corpore jam non esset, ad invocationem tamen sui nominis benigna adfuit. Dominus enim posuit ei in sensu, ut ad suum oratorium pergeret, & ad ejus invocationem se salvari crederet. At ubi femina manibus servorum sustentata vix ad oratorium ducta, validissimum sustinens dolorem, se in pavimento projecit, & clamare cœpit; Domina Radegundis, credo te virtute Dei esse plenam, cujus voluntatem magis fecisti, quam hominum; Domina bona, pietate plena, miserere mei; subveni infelici, ora pro me, ut mihi reddatur oculus; quia præ gravi cruciatu & dolore affligitur anima mea. Sic illa, quæ dolores omnium in se transtulit, dum in corpore fuit, benigne exaudivit ad invocationem nominis sui. Domino quippe miserante, per ejus interventum dolor fugit, salus advenit, oculum, quem jam perdidisse credebat, soluto dolore, sanum recepit. Quæ tot diebus nec cibum sumpserat, nec lumen diei viderat, pedibus suis, nullo sustentante, incolumis ad domum suam reversa est, Domino usque in præsentem diem gratias agens g.

XII.

[19] Adjiciatur & aliud ad laudem Christi miraculum, qui suos trepidari ab aliis facit. [quædam miracula patravit.] Vinoberga una ejus fuit famula, quæ ausu temerario in cathedra beatæ Reginæ post ejus discessum sedere præsumpsit. Quo facto, judicio Dei percussa sic ardebat, ut viderent omnes fumum de ea in altum procedere, & illa coram omni populo confitens, se proclamaret peccasse, & propterea arderet, quia in Beatæ sede consederat. Tribus ergo diebus & noctibus incendium passa, vociferans clamabat: Domina Radegundis; peccavi, male egi; indulge mihi, refrigera membra duro cruciatu exusta: misericordia larga, bonis operibus gloriosa, quæ omnibus misereris, miserere mei. In tanta pœna ipsam omnis populus videns, pro ea precabatur, tamquam si præsens esset, dicens: Quia ubicumque ex fide invocatur, adest. Domina bona, parce ei, ne tanto cruciatu infelix deficiat. Sic Beatissima ad preces omnium benigne indulget, ignem ferventem compescuit, sospes domum rediit, & sic istius pœna omnes fecit cautos ac devotos.

ANNOTATA.

a Posticiaria videtur deduci a posticio, quam vocem supra explicuimus, & communiter significat illam monialem, quæ habet curam recipiendi ea, quæ in monasterium ab exteris & ex monasterio ad exteros mittuntur. Galli vulgo talem la tourriere appellant.

b Hæc abbatissa fuit S. Agnes, de qua superius & inferius mentio occurrit, & cujus Acta Majores nostri una cum gestis S. Disciolæ ad diem 13 Maii, tomo III istius mensis pag. 238 & sequente breviter exhibuerunt.

c Tonella, & tonna vel tunna est vas seu dolium, quod Belgæ, Germani & Galli vernacule etiam tonne appellant.

d Celleraria & cellerarius in monasteriis vocantur, qui cibi & potus curam habent, seu cellæ vinariæ & escariæ præsunt, ut jam sæpe in Opere nostro explicatum est.

e Punto vel ponto hic significat speciem dolii, ut Cangius in Glossario ad vocem pontones observavit.

f Suspicor, hanc vocem sordicula provenire a sordibus, & forte pro sordicula legendum esse sorditia, de qua voce Cangius in Glossario agit, ita ut Baudonivia hac phrasi significare velit, aliquas sordes in oculum istius mulieris ingressas esse.

g Opinor, hæc Acta a Baudonivia non diu post obitum S. Radegundis conscripta esse, cum mulier illa, cui hoc miraculum contigerat, tunc adhuc viveret, & plures oculati aliorum gestorumtestes superessent, ut ex sequentibus etiam apparebit.

CAPUT III
Reverentia ipsius erga sacras Sanctorum exuvias, & reliquias sanctæ Crucis.

XIII.

Suedas in villa dum esset, devoto ac fideli animo mens intenta Christo, reliquias Sanctorum adunare cupiens, [Sancta præter alias sacras reliquias,] ea orante, venit vir venerabilis Magnus presbyter, cum reliquiis Domni Andreæ, & aliorum quamplurimorum: quibus super altare positis, cum nocte devota vigilat super formulam a, & se ad orationem prosternit, parvus sopor ei accessit, qualiter ei dominus declararet votum suum impletum, dixit ad eam: Cognosce benedicta, quia non hæ solum reliquiæ, quas presbyter Magnus attulit, hic sunt tantum, sed quantas in Ateias villa congregasti, omnes hic convenerunt. Ubi autem oculos aperuit, vidit virum splendidissimum, qui hoc ei nuntiaverat, & gaudens Dominum benedixit.

XIV.

[21] Postquam monasterium est ingressa, quantam multitudinem Sanctorum fidelissimis precibus, [mirabiliter digitum S. Mammetis] congregavit! Hoc Oriens testatur, Aquilo, Auster, vel Occidens profitetur: quia undique pretiosas gemmas cæloque reconditas, & quas paradisus habet, ipsa devota tam muneribus, quam precibus sibi obtinuit. Cum quibus incessanter jugi meditatione psalmos & hymnos se decantare credebat. Pervenit tandem ad eam de Domno Mammete martyre b, quod Hierosolymis sua sancta quiescerent membra. Hæc audiens, avida ac sitibunda potabat, veluti hydrops, qui quantum fontem trahit, tantum sitis addita crescit; ista vero de rore Dei plus madefacta calet. Transmisit virum venerabilem Reovalem c presbyterum, qui tunc secularis erat, & adhuc superest corpore, ad patriarcham Hierosolymitanum, poscens de beati Mammetis pignore. Quod vir Dei suscipiens benignissime, rogationes d populo indixit, voluntatem Dei inquirens. Tertio die, Missa celebrata, beati Martyris sepulchrum cum omni populo adiit, alta voce, plena fide, hujusmodi protestatur dicens: Peto te, confessor & martyr Christi, si vera est ancilla Dei beata Radegundis, innotescat cunctis potentia tua, & permitte, ut de pignore tuo mens fidelis, quod poscit, accipiat.

[22] [Hierosolyma obtinuit,] Oratione completa, ubi omnis populus, amen, respondit, venit ad sanctum sepulchrum; semper Beatæ fidem pronuntians, tangebat membra, quale beatissimus ad petitionem dominæ Radegundis dare juberet, Tetigit in manu dextera singulos digitos: ubi ad minorem venit digitum, se suavi tactu de propria manu tulit, ut beatæ Reginæ desiderio satisfaceret, & ejus voluntatem impleret. Quem digitum vir apostolicus beatæ Radegundi cum digno honore direxit: de Hierosolyma usque Pictavis in ejus honore semper laus Dei personuit. Quid putas, quam ardenti animo, quam fideli devotione, tanti piglioris præmium exspectans se abstinentiæ mancipavit? At ubi se beata Regina hoc munus cæleste accepisse cum omni alacritate gauderet, tota hebdomada cum omni congregatione se psallentio e, vigiliis & jejuniis aptavit, Dominum benedicens, se tale munus accipere meruisse. Sed Deus fidelibus suis, quæ postulant, non abnegat: frequenter & dulciter, quasi in figura, ut nemo intelligeret, dicebat: Cui animarum cura est, fortiter laudem ab hominibus debet timere Sed nihilominus quantum illa hoc vitare volebat, tantum magis ac magis virtutum Largitor sibi in omnibus fidelem declarare studebat; ita ut ubicumque infirmus a quacumque detentus infirmitate eam invocasset, salutem plene reciperet.

XV.

[23] Vir illuster, Leo nomine, ad consilium synodi evocatus, [patratoque quodam prodigio,] a viris apostolicis Leontio f, & Eusebio g episcopis, dum iter ageret, oculi ejus gravi sunt caligine obducti, sanguinis nube cooperti; & nisi a famulis sustentatus pergeret, penitus nec viam videret. Qui ingressus monasterium Beatæ, ubi filias suas ei devotus tradidit Domino servituras, introivit in oratorium, Dominæ Mariæ nomini dicatum: post orationem datam, prosternit se fide plenus super sanctæ cilicium, viriliter eam invocans, & tamdiu superiacuit, quousque dolor discessit: caligo fugata est, coagulatus sanguis se venis ministrantibus perduxit, clarisque oculis, qui manibus sustentatus venerat, sanus rediit: de cilicio Beatæ lumen recepit; lætus atque incolumis, ad synodum, ubi cœperat, ambulavit, quod post, ipso referente, universa synodus audivit, ac inde regrediens nobis hoc ore proprio disseruit. Ipsa ei fecit devotio fundamentum basilicæ dominæ Radegundis percutere, ubi & centum dedit solidos ad fabricam ipsam faciendam. Quanti infirmi ad invocationem ejus sunt sani redditi, quis enumerare valeat? Quis umquam eam vidit & terrenam hominem esse credidit? Per Deum cæli fiducialiter & veraciter dico, quia sic semper resplendebat in oculis omnium cum animo vultus ejus, ut non immerito extrinsecus appareret, quod intrinsecus gerebatur.

XVI.

[24] Post congregatas Sanctorum reliquias, si fieri potuisset, [ex Oriente afferri curat partem S. Crucis,] ipsum Dominum de sede majestatis suæ visibiliter habitare hic voluisset. Et quamquam eum carnalibus oculis non intueretur, spiritalis tamen sedulis precibus eum contemplabatur. Sed quia Dominus non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia; & qui eum toto corde, & tota mente quæsierit, sicut hæc Beata fecit, divina clementia se ei benignam exhibebit, ei in sensu posuit in cujus pectore die noctuque requiescebat, ut sicut beata Helena h sapientia imbuta, timore Dei plena, bonis operibus gloriosa, lignum salutare, ubi pretium mundi appensum fuerat, perquisivit, ita ut invento ambabus manibus plauderet, & in terra genu flexo Dominum adoraret, ubi ipsa in mortuo suscitato Dominicam crucem suppositam agnovit, dicens: In veritate tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti, tuosque captivos, quos creasti, pretioso sanguine redemisti. Quod fecit illa in Orientali patria, hoc fecit ista in Gallia. Et quia sine consilio, dum vixit in mundo, nihil facere voluit, transmisit litteras ad præcellentissimum dominum Sigibertum regem, cujus imperio patria ista regebatur, ut ei permitteret pro ejus patriæ salute, & regni ejus stabilitate, lignum Crucis Domini ab imperatore expetere. Ille vero benignissime petitioni sanctæ Reginæ assensum præbuit.

[25] Illa igitur devotione plena, desiderio accensa, ad imperatorem non munera dirigit, [quæ prius Turonibus,] quæ se propter Dominum pauperem fecit, sed oratione obtinente cum comitatu Sanctorum, quos incessanter invocabat, missos i suos direxit. Sed quod sua vota poscebant, obtinuit, ut beatum lignum crucis Domini, auro & gemmis ornatum, & multas Sanctorum reliquias, quas Oriens retinebat, uno residens loco, se habere gloriata est. Ad petitionem etenim Sanctæ transmisit imperator legatarios cum euangeliis auro & gemmis ornatis. At ubi lignum, in quo salus mundi pependerat, Pictavis civitatem cum congregatione Sanctorum advenit, & pontifex loci k cum omni populo devote hoc vellet excipere, inimicus humani generis per satellites suos egit, ut pretium mundi repellerent, nec in civitate recipere vellent. Qualiter beata Radegundis tribulationibus subjaceret, aliud pro alio asserentes Judaico ordine; quod nostrum non est disserere, ipsi viderint. Dominus novit, qui sunt ejus. Sed illa spiritu ferventi & animo dimicante iterum ad benignissimum regem dirigit, quia in civitate salutem recipere noluissent. Interim quousque missi sui de domno rege reverterentur, in Turonico suo monasterio virorum, quod condidit, cum psallentium choro crucem Domini & pignora Sanctorum commendavit, ut & ipsum salvaret.

[26] Non minorem injuriam est passa sancta crux per invidiam, [deinde Pictavii collocata,] quam Dominus, qui ante præsides & judices omnem malitiam patienter sustinuit, ut, quod creaverat, non periret. In quanto se cruciatu posuit? In jejuniis, in vigiliis, in profusione lachrymarum cum tota congregatione sua, usque quo respexit Dominus humilitatem ancillæ suæ; qui dedit in corde regis, ut faceret judicium & justitiam in medio populi. Nam devotus rex per fidelem suum virum illustrem, Justinum l Comitem, transmisit ad virum apostolicum domnum Eufronium Turonicæ civitatis episcopum m, ut cum digno honore gloriosam crucem Domini & Sanctorum reliquias in monasterio dominæ Radegundis intromitteret. Quod & factum est. Exultavit in gaudio Beata cum omni cella sua n, seque hoc de cælis donum bonum, & datum perfectum suæ congregationi contulit, in spiritu sentiens, quod post ejus transitum, parvum haberent posse, quamquam illa cum Rege cæli gloriaretur, unde eis subvenire posset.

[27] Hoc donum cæleste provisatrix optima, & gubernatrix bona, [multis claruit miraculis.] ut oves non usquequaque relinqueret, pretium mundi, de pignore Christi, quod de longinqua regione expetiit, ad honorem loci & salvationem populi, suo in monasterio dimisit; ubi virtute Dei cooperante, potentia cæli ministrante, cæcorum oculi lumen recipiunt, aures surdæ patefiunt, mutorum lingua ad suum redit officium, claudi ambulant, dæmones effugantur. Quid plura? Quisquis a quacumque infirmitate detentus ex fide venerit, per virtutem sanctæ crucis sanus redit o. Quis queat dicere, quantum & quale donum huic urbi beata contulit? Unde quisquis ex fide vivit, ejus nomen benedicit. Præcellentissimis enim dominis regibus & serenissimæ Brunichildæ p reginæ, quos caro dilexit affectu, & sacrosanctis ecclesiis vel pontificibus eorum cum contestatione divina suum commendavit monasterium q.

ANNOTATA.

a Formula hic videtur significare compagem ligneam, cui Deum precantes inniti solent, quæ significatio in Glossario Cangiano ad vocem forma etiam reperitur.

b Sanctus Mamas vel Mammes martyrio coronatus est Cæsareæ in Cappadocia; de quo ad diem XVII Augusti cum Martyrologio Romano agemus.

c Gregorius Turonensis lib. 10 Historiæ Francorum cap. 15 de eodem Reovali meminit, ni fallor, qui erat archiater tempore S. Radegundis, & olim Constantinopoli aliquamdiu commoratus fuerat: quæ omnia adjuncta huic postea presbytero conveniunt.

d Rogationes hic accipiuntur pro supplicationibus vel processionibus ecclesiasticis, ut passim notum est.

e Psallentium vel psallentia est congregatio vel chorus canentium psalmos more ecclesiastico, ut etiam manifestum fiet ex sequentibus, ubi eadem vox aliquoties recurrit.

f Is est Leontius II sive Junior præsul Burdigalensis, de quo consule novam editionem Galliæ Christianæ tomo 2 col. 793 & sequente.

g Hic Eusebius fuit septimus episcopus Santonensis, qui cum Leontio II Burdigalensi synodum celebravit, ut novi editores laudatæ Galliæ Christianæ eodem tomo 2 Col. tradunt.

h Hanc piam actionem Fortunatus carmine celebrat, & ideo S. Radegundem sanctæ Helenæ comparat, ut in Commentario prævio retulimus.

i Missos, id est legatos, qui etiam mox infra legatarii appellantur.

k Hæc narratio, quam Baudonivia studiose videtur obscuris phrasibus involvisse, conciliari non potest cum iis, quæ in Commentario prævio ex Gregorio Turonensi retulimus, nisi dicatur Maroveus episcopus Pictaviensis primo voluisse sacras istas reliquias honorifice excipere, & postea ab aliquibus excitatus esse, ut istud obsequium recusaret.

l Gregorius Turonensis in Opere suo de Miraculis S. Martini lib. 1 cap. 40 eumdem, ut opinor, Justinum comitem memorat.

m Ætatem & Acta hujus sancti præsulis Turonensis in Opere nostro ad diem 4 Augusti, tomo 1 istius mensis a pag. 336 discussimus.

n Cella interdum pro parvo monasterio & aliquando pro ambitu interiori cujusvis cœnobii usurpatur, ut in nova Glossarii Cangiani editione exponitur. Inter varias hujus vocis significationes hæc posterior præsenti textui maxime congrua videtur.

o Gregorius Turonensis narrat nonnulla miracula, quæ coram his reliquiis contigerunt, ut in Commentario prævio diximus.

p Cointius in Annalibus Francorum ad annum 613 num. 6 & sequentibus Brunichildem, quæ passim apud historicos pessime audit, a variis criminibus purgare nititur, & ejus munificentiam erga loca sacra laudat.

q Baudonivia hic alludit ad diplomata regum, & decreta præsulum, quæ S. Radegundis in favorem monasterii sui procuravit.

CAPUT IV.
Auxilium naufragantibus præstitum, aliaque miracula, mira Sanctæ visio, & pius obitus.

XVII.

Post hoc donum cæleste acceptum, transmisit Beata missos suos, [Naufragi Sanctam invocantes] supradictum presbyterum cum aliis ad imperatorem cum simplici vestimento gratias agere. Interdum * cœpit mare fluctibus agi; ubi sunt multa pericula passi, procellas scilicet & tempestates, quales se numquam vidisse fatebantur: quadraginta diebus & quadraginta noctibus in medio mari navis eorum periculo subjacebat. Jam de vita desperantes, mortem præ oculis habentes, inter se pacem facientes (quia eos jam mare absorbebat) videntes se in tanto periculo, voces ad cælum dabant, clamantes, ac dicentes: Domina Radegundis subveni servis tuis: dum tibi obedimus, submersi non pereamus; libera nos de mortis periculo, quia jam mare paratum est, ut absorbeat nos. Ubicumque ex fide invocata fuisti, miserta es miseris. Nunc adjuva tuos, ne pereant.

[29] Ad has voces in medio mari venit columba, quæ ter navem circumiens, [periculo mortis eripiuntur,] tertia vice in nomine Trinitatis, quam Beata semper corde dilexit, cum volaret, servus beatæ Reginæ, nomine Banisaius, extendit manum, & de cauda ejus tres tulit pennas, quas mari intingens, tempestatem compescuit, & ad invocationem nominis Beatæ, columba, quæ apparuit, ejus famulos de mortis janua vitæ reddidit, & facta est tranquillitas magna in medio mari. Illi vero alta voce clamantes, dicebant: Advenisti bona Domina, pietate plena tuos eripere, ne fluctibus mergerentur. Ad ejus invocationem non tantum sui, sed omnes sunt liberati per virtutem ipsius. Ipsas pennas huc attulerunt a, & munera ipsi, qui de morte salvati sunt, per loca sancta devote dederunt.

[30] Ubicumque autem invocata fuerit, benigne exaudit. [ægroti sanantur,] Si febricitans aut pustulam b habens, aut quacumque detentus infirmitate, pro interjecta longinquitate terræ, ad eam venire non potuisset, candela in ejus nomine accensa omnem febrem depulit. Quantum suam congregationem dilexerit, quis effari valeat? Nec si centeno sonitu linguæ plectrum moveat, hoc explere valet. Instituit, ut, dum reficerent, semper lectio legeretur, ut non solum fauces acciperent cibum, sed & aures verbum Dei audirent. Quidquid aut aliis præcepit, aut ipsa fecit, omnia propter Deum semper implevit: quidquid prohibuit fieri, aut facere ipsa vitavit, omnia in zelo Dei, & nihil carnaliter aut egit aut sapuit. Et quæ numquam otiosa ab opere Dei esse voluit, insistebat orationi, lectioni, & eleemosynis, ac prædicationibus incessanter omnibus diebus, ut nulla esset, quæ se de ignorantia excusaret.

XVIII.

[31] Tantum denique donum in se, largiente divina gratia habuit, [dæmones fugantur,] ut humilitatis magistrum, qui de cælo ad terras descendit imitando, Dominum in spiritu sequeretur quocumque iret. Post totam congregationem se recondebat jam ad pausationem illa, & pernoctans in oratione, sua sancta dextera monasterium per signum crucis salvabat. Quadam vice dum Beata illud signaret, aliqua de Sororibus vidit supra murum millia millium dæmonum in specie caprarum astare; sed ubi Beata dexteram cum signo crucis elevavit, omnis illa multitudo fugata nusquam comparuit.

XIX.

[32] Simili modo ante suam cellam dum nocte astaret, [& importuna avis abigitur.] semper corde & ore cursum decantans (nam intra arcana cordis sui jugis laus Dei personabat) nocturna avis, quæ hominibus est ingrata, vociferans in medio monasterii, in arbore se infestabat. Dicit ei una de astantibus; Domina beata, si jubes, in verbo tuo ejicio avem. Quæ dixit ei; Si nocet, in nomine Domini signum crucis faciens, vade. Ambulavit, dixitque avi: In nomine Domini nostri Jesu Christi jubet domina mea Radegundis, si non ex parte Dei venisti, ut ab hoc loco discedas, & penitus hic cantare non præsumas. Tamquam si ex ore Dei prolatum audisset verbum, dedit volatum, & nusquam comparuit. Merito ei aves & bestiæ obediunt, quia illa Domini numquam præteriit præceptum. Et si pro infirmitate aliquotiens requiescere voluisset; spiritu vigilante diceret, tamquam admonens qui psalmum dicebat, Age dic, nulli dubium est, quod aut spiritaliter cum Sanctis psallebat, aut certe nec sopor eam superabat.

[33] [Sancta Deo intenta] Mens intenta ad Christum frequenter etiam in sopore posita de futuro judicio, & de æterno præmio prædicans, expergefacta nobis dicebat: Colligite, colligite Dominicum triticum, quia vere dico vobis: Non diu erit, ut colligatis. Videte quod dico; colligite, quia quæsituræ estis istud tempus; vere, vere quæsituræ estis istos dies, & valde desideraturæ. Quod etsi tunc ignavia nostra tepide accipiebat, jam tamen nunc venisse probamus, quod dixit. Illud enim propheticum in nobis impletum est; Mittam vobis famem in terra; famem (inquit) non famem panis neque sitim aquæ; sed audiendi verbum Dei. Licet prædicationes, quas instituit, recitentur; tamen cessavit illa incessabilis vox, desiderabilis admonitio, dulcis affectus: nam qualem vultum, Deus plasmator bone, qualem faciem, qualem personam habuit; quis potest umquam exponere? Sed & hoc reminisci supplicium est. Nos vero humiles. desideramus in ea doctrinam, formam, vultum, personam, scientiam, pietatem, bonitatem, dulcedinem, quam specialem a Domino inter ceteros homines habuit.

XX.

[34] Quam sancta fuit vita ejus, tam purus & dulcis aspectus. [mirabilem habet revelationem,] Ante annum transitus sui, vidit in visu locum sibi paratum, venit ad eam juvenis prædives, pulcherrimus, & quasi juvenilem habens ætatem, qui suavi tactu, blandoque colloquio dum cum ea loqueretur, illa de se zelans, blanditiem respuebat; qui dixit ei: Quid me desiderio accensa cum tantis lacrymis rogas, gemens requiris, fusis precibus poscis, pro me tanto te cruciatu affligis, qui semper tibi adsisto? Tu gemma pretiosa, noveris te in diademate capitis mei primam esse gemmam. Nulli dubium est, quod ipse eam visitavit, cui se tota devotione tradidit, & gloriam quam fruitura erat, ei ostendit. Sed hunc visum secretius cum contestatione duobus præfatis fidelibus disseruit, ut se superstite nulli narrarent. Et quia multa sunt adhuc satis & magna, quæ propter prolixitatem præterimus, ne prolixitas audientibus fastidium generet potius, quam nitorem sermo ostendat: quantum de amore, de nutrimentis, de caritate, de prædicatione, de omni omnino sancta ejus conversatione reminiscimur, cruciamur, & dolentes oculis distensis requirimus tantam pietatem, sed non invenimus, quod perdidimus. O tam dura conditio, quæ nobis infelicibus evenit! O piissima domina, utinam obtinuisses cum cæli Domino, ut ante te oves, quas congregaveras, direxisses: tu pastorem bonum sequens, gregem Domino tradidisses. Jam ad gloriosum ejus transitum venimus, quem sine profusione lacrymarum dicere non possumus. Fluunt lacrymæ, de imis medullis gemitus prorumpunt; sed in nullo consolationis locum inveniunt, dum plangimus. Si de ejus fideli devotione minus dicimus, plus peccamus.

XXI.

[35] Usque ad diem transitus sui numquam minuit cursum implere; [& cum summo monialium dolore moritur,] & quod cœpit, corde retinuit, quia non qui cœperit, sed qui perseveraverit usque in finem, ipse salvus erit. Ubi jam ad finem vitæ venit sanctum ejus corpusculum, longum trahens martyrium pro amore Domini; beati * omnes congregati *, luctuose circa ejus thorum flentes, & ejulantes, pectora duris pugnis ferientes, voces ad cælum dabant, clamantes, & dicentes: Domine, ne permittas nos tam grave damnum pati; lumen nostrum recipis; nos cur in tenebris derelinquis? Et quia illa quidquid potissimum facere voluit, semper die natalis Domini facere elegit c; nam gloriosus transitus ejus sic contigit. Quarta feria mane, primo d Idus Augusti, quo fecerat idem mensis dies tredecim, clausi sunt ejus oculi, & obscurati sunt nostri.

XXII.

[36] Væ nobis, quia peccavimus, afflictum est in dolore cor nostrum, [ejusque gloria quibusdam revelatur.] flemus & plangimus, quod diutius habere non meruimus. Ipsum mane, ubi nobis tantum malum contigit, ubi una vox, ubi unus planctus, unus clamor cælos penetrabat, lapidarii, qui in monte operabantur, in aëre audierunt angelum loquentem. Unus dicebat ad alios: Quid facitis? Dimittite eam adhuc; quia hæ voces ad Domini pervenerunt aures. Angeli, qui eam ferebant, respondentes dixerunt: Jam factum est, quid faciemus? Illam recepit paradisus, ubi cum Domino gloriatur. Credimus quod nos non a se separat, quæ ei se placere voluit, cum quo regnat. Flenda ergo nobis talis non est, sed tremenda. Amisimus quidem in præsenti seculo Dominam & matrem; sed in regnum Christi præmisimus intercedentem. Admirabile quidem gaudium fecit cælis, in terris vero intolerabilem luctum nobis reliquit.

ANNOTATA.

a Ex his verbis aliqui hagiologi concluserunt, illas columbæ pennas in Pictaviensi sanctæ crucis monasterio adhuc conservari. Sed consultissimus D. Filleau in Probatione historica Litaniarum Pictaviensium pag. 163 hanc eorum opinionem operose refellit.

b Est genus morbi, de quo consule lexicon Martinii aut medicos passim obvios.

c Aliqui scriptores tradunt, Christum feria quarta natum esse. Hinc Baudonivia, forsan excommuniori istius temporis opinione natalem diem Christi & obitum S. Radegundis eadem feria quarta collocat.

d Primo Idus Augusti, id est ipsis Idibus Augusti, quam phrasim etiam Hildebertus postea imitabitur. Ceterum hæc interpretatio confirmatur ex eo, quod Baudonivia statim addat, Sanctam obiisse eo die, quo fecerat idem mensis dies tredecim.

* al. In redeundo

* Lege beatæ,id est moniales, congregatæ

CAPUT V.
Honorifica Sanctæ sepultura, & quædam miracula post obitum ejus patrata.

XXIII.

Quando ejus sancta anima de hoc seculo migravit ad Christum, [Dum Sancta cum maximo monialium ejulatu] non erat ibi pontifex loci a. Perrexit nuntius ad virum apostolicum domnum Gregorium Turonicæ civitatis, qui statim advenit. Sed quantum præsens vidit oculis antequam sepeliret eam, de ejus virtutibus, in Libro miraculorum, quem composuit, inseruit. Cum autem venit ad locum, ubi sanctum corpus jacebat (ut ipse postea cum sacramento dicebat, quod in specie hominis vultum angelicum viderat) facies illius velut rosa & lilium fulgebat; ita tremefactus est, ac metu concussus, tamquam si ante præsentiam Dei Genitricis adstaret, devotus vir, Deo plenus. Expectabatur pontifex loci, ut eam condigne sepeliret. Tota congregatio circa ejus thorum stans psallebat; ubi psallentium vel paululum quiescebat, intolerabilis planctus aderat. Triduo expectatus est pontifex, quia vicos circuibat; sed quia non venit, supradictus vir apostolicus, de caritate fisus, in basilica sanctæ Mariæ b nomini dicata, ubi sacra virginum corpora de monasterio suo conduntur, eam cum digno sepelivit honore.

XXIV.

[38] Cum sub muro cum psallentio sanctum ejus corpus portaretur, [a Gregorio Turonensi honorifice sepelitur,] quia instituerat, ut nulla vivens foris monasterii januam egrederetur, tota congregatio supra murum lamentans, ita ut planctus earum superaret ipsum psallentium, pro psalmo lacrymas, pro cantico mugitum, & gemitum pro Alleluya c, reddebant. Rogaverunt de sursum, ut subtus turrim repausaretur feretrum, graviter sustinentes ejus absentiam. Sed ut suam Fidelem Dominus declararet in medio populi, ibi dum pausaretur sanctum corpus, cæcum illuminavit, qui multis annis lumen diei non viderat; post feretrum nullo sustentante vadens, tamquam si nullum habuisset laborem oculorum, ad sanctum sepulchrum abiit, & usque hodie clare videt.

XXV.

[39] Non prætermittatur & aliud miraculum. Ubi eam sepelivit supradictus episcopus, [candela in tumulum ejus ultro avolat,] coopertorium non fuit, antequam pontifex loci veniret. Liberæ d, quæ ante eam cereos portaverunt, totæ in gyro sepulchri adstabant; unaquæque in suo cereo suum nomen dabat scriptum, totæ uni e famulis cereos ipsos juxta ordinationem tradebant. Fit contentio in populo; alii dicebant cereos ipsos in ejus sanctum sepulchrum mitti debere; alii dicebant non. Dum istud ageretur, de pueri brachio, qui totos tenebat, unus exilivit in alto super omnem populum, & se in sepulchro ad pedes Beatæ posuit, & quod hæsitabatur, declaravit. Respicientes ad nomen, cujus esset cereus, inventum est Calvæ nomen. Hoc videns episcopus vel omnis populus, admirantes virtutem beatæ Radegundis, Domino benedixerunt. Quantæ post ejus transitum ibi sunt factæ virtutes, quanti dæmoniaci liberati, quanti febricitantes sanati, quis enumerare valeat?

XXVI.

[40] De Burgundia cum viro apostolico Leifasto e episcopo veniens ejus abbas, [ægri sanantur,] nomine Abbo f, dum esset Pictavis in civitate, dentis incurrit validum dolorem: die noctuque una vox, unus dolor inerat, mortem evenire sibi optans, ut tanto careret dolore. Qui inspirante sibi divina misericordia rogavit, se duci ad Sanctæ basilicam; ubi ingressus cum fide, se ante sanctum sepulchrum terræ projecit, mortem præ oculis habens, pallam corporalem super sanctum tumulum mordicus apprehendit. Qui septem diebus nec cibum sumpserat, nec somno refici poterat, in hoc morsu sopor accessit, dolor discessit, sanus ad hospitium rediit. Quod post, ipso referente, plures cognoverunt, ubi se fatebatur de mortis janua per virtutem dominæ Radegundis esse revocatum.

XXVII.

[41] Et quia mos est in festivitate beati Hilarii reliquis monasteriis circumcirca proximis, [energumenæ liberantur] quæ sunt ibi, usque mediam noctem vigilias celebrare; de media nocte unusquisque abbas cum suis Fratribus ad suum revertitur monasterium cursum celebrare. Quamdiu in beati Antistitis basilica g vigilaverunt, tota nocte energumeni clamaverunt; inter quos mulieres duas graviter infestabat inimicus; præcipue una tantum bacchabatur, ut in ejus fremitu tota tremeret basilica. Postquam inde vir venerabilis Arnegiselus abbas h basilicæ beatæ Reginæ i cum suis monachis exivit ad suam vadens basilicam cursum implere, quem illa satis dilexerat; ipsas post se mulieres audierunt clamantes venire, quæ ingressæ basilicam, dominam Radegundem, ut eis parceret, supplicabant. Una ex eis, quæ gravius tribulabatur, jam ter quinos habens annos, ex quo eam spiritus nequam flagellabat (tunc Matutina dicebatur) sæviens inimicus vas, quod invaserat, reliquit. Illa alia ad Tertiam ante ostium basilicæ est liberata, & ultra nequissimus hostis eis nocere non valuit. Quam larga est & dives misericordia Dei, quæ suos vereri facit, & loca requirit ipse virtutum largitor ac dispensator, ubi per suos fideles suam ostendat potentiam. Ad basilicam sancti viri sunt alii liberati; alii vero basilicæ dominæ Radegundis sunt directi, ut sicut æqualis gratiæ erant, ita æqualis & virtus ostenderetur.

[42] Quis male habens, quamvis vita desperatus, si pallam k subteriorem custos ejusdem sacri sepulchri intinxit in calice aquæ, [& alia miracula patrantur.] & dedit ei febricitanti poculum, non statim, ut bibit, ante sanctum ejus sepulchrum jacens, sopor accessit, morbus recessit, Christo largiente? Omnibus diebus in nomine ipsius Domini nostri Jesu Christi, ibi multæ virtutes fiunt, unde recessit. Nos quoque fideli devotione, & sedulitate debita veneramur eam in terris, cujus anima confidimus, gaudemus & gloriamur, quod præfulgeat in cælis; ipso præstante, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Is erat Maroveus, qui eo tempore diœcesim suam visitabat, ut in Commentario prævio ex Gregorio Turonensi didicimus.

b Illa basilica postea nomen a sancta Radegunde accepit, ut Mabillonius in notis hic observavit.

c Vox lætitiæ alleluja olim in exsequiis usurpabatur,ut apud Menardum in observationibus ad librum Sacramentorum Gregorii Papæ pag. 261, aliosque veterum rituum explanatores videre est.

d Forte hic per liberas significantur virgines vel viduæ, quia illæ a conjugio liberæ permanserunt; hæ post mortem mariti a lege viri liberatæ sunt, ut Apostolus in Epistola ad Romanos cap. 7 ℣ 3 loquitur.

e Leifastus vel Lefastus fuit episcopus Augustodunensis, & ineunte seculo VII cathedram illam ascendit, ut in nova editione Galliæ Christianæ tomo 4 col. 346 affirmatur.

f In eadem editione Galliæ Christianæ tomo proxime citato col. 449 hic Abbo inter Augustodunenses S. Martini abbates ordine secundus memoratur: sed ibidem editores dubitant, an is ipse abbatibus S. Symphoriani non sit potius annumerandus.

g Teste Mabillonio in Annalibus Benedictinis lib. 7 cap. 56 hæc basilica S. Hilarii tunc a monachis regebatur, quorum in locum seculo IX Canonici seculares successerunt.

h Cum Arnegiselus iste vocetur abbas, facile intelligimus, curam hujus ecclesiæ etiam eo temporefuisse penes monachos, quibus seculo VIII successerunt Canonici seculares, ut Mabillonius loco proxime citato testatur.

i Mabillonius ibidem de basilica, cui S. Radegundis non diu post mortem nomen suum reliquit, meminit his verbis: Beatæ Mariæ basilicam sancta Radegundis itidem extra muros Pictavienses ad sepulturam sanctimonialium sanctæ crucis construi curaverat, monachisque, qui virginibus sacra ministrarent pro more illorum temporum, attribui voluerat. Leo quidam vir inluster centum solidos ad basilicæ fundamenta contulisse memoratur. Nondum sacrata erat basilica, cum beata Radegundis istic humata fuit, brevique post tempore hæc nomen loco dedit.

k Palla vel pala inter alias significationes, quæ in Glossario Cangii exponuntur, indicat cooperimentum sepulchrale Sanctorum, quo sensu ea vox hic accipienda est, ut ex adjunctis facile colligitur.

ALIA VITA, CLARIORE STILO EX DUOBUS PRÆCEDENTIBUS ACTIS COLLECTA.
auctore venerabili Hildeberto, præsule Cenomanensi ac postea archiepiscopo Turonensi.
Ex editione D. Antonii Beaugendre, monachi Benedictini, qui Parisiis Opera Hildeberti & Marbodi anno 1708 imprimi curavit, columna 885 & sequentibus.

Radegundis regina, dein monialis Pictavii (S.)

BHL Number: 7051

EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

Sapientis est metiri vires, nec aliquid ultra profiteri. Hanc mihi providentiam dilectio tua, carissime Seimane a, excussit, qui malui ridiculus scriptor, quam tibi inobediens inveniri. Tuis nimirum exhortationibus Vitam beatissimæ Radegundis ausus sum describere, [Auctor, exposita scriptionis suæ causa,] cum dare operam studio non magis tarditas ingenii quam pontificalis administrationis occupatio b prohiberent. De ejus tamen gratia præsumens, qui linguas infantium facit disertas, ad Fortunati simul & Baudoniviæ sanctimonialis scripta recurri c, quorum uterque præfatam prosecutus Vitam, de pretioso apparatu pretiosa parum d, sicut tibi videtur, fercula confecerunt. Eorum scriptis diligenter evolutis, Fortunatum sequi disposui, cui non minus ex vita, quam ex dignitate Pontificis e plurimum auctoritatis accedit. Quædam tamen miracula, quorum Fortunatus quidem nullum attigit, sanctimonialis vero memoriæ reperitur commendasse, superaddere disposui; nec tamen omnia, sed ea solummodo, quæ relatu digniora beatissimæ Mulieris & meritum declarant & præmium. Cetera nosse cupientem volumina Baudoniviæ revolvere non tædebit. Tu itaque laboratum tibi consules opusculum, nec prius in aliorum manus incidet, quam tuo examine vel rejiciendum supprimi vel approbatum publicis aspectibus offerri mereatur. Magna mihi rependes præmia, si subducas ab oculis hominum, quidquid senseris eorum linguas formidare. Erit igitur non solum tui arbitrii, sed eorum etiam, quos decreveris admittendos, vel correctum producere, vel penitus occultare vitiosum.

ANNOTATA.

a Mabillonius tomo 1 veterum Analectorum pag. 296 hunc eumdem pro Seimano appellat Seimarum, & in indice ejusdem tomi illum cognominat Pictavensem. Ignoramus, an Mabillonius ei istud cognomen tribuat a loco natali, utrum ab aliqua dignitate, quam in urbe Pictaviensi habebat. Saltem inter episcopos Pictavienses nullum hujus nominis aut temporis præsulem reperimus. Sed ex hoc prologo patet, fuisse virum magnæ auctoritatis, cum huic Hildebertus præsul tam prompte obtemperaverit, eique opusculum suum corrigendum aut supprimendum commiserit.

b Ex isto loquendi modo liquet, hanc Vitam S. Radegundis ab Hildeberto concinnatam esse, quando jam erat præsul, adeoque post annum Christi 1197, ut § 1 Commentarii prævii num. 10 obiter monuimus. At nondum scimus, utrum eo tempore Cenomanensem ecclesiam, an Turonensem gubernaret.

c Hinc confirmatur fides Actorum, quæ supra sub nomine Fortunati & Baudoniviæ exhibuimus, cum utraque illa lucubratio venerabili Hildeberto præluxerit.

d Hildebertus hoc loco scripta Fortunati & Baudoniviæ appellat pretiosa parum fercula, eo quod obscuro ac difficili stilo composita sint. Quamvis autem Hildebertus scabrum utriusque hujus auctoris stilum subinde limaverit, tamen nonnulla æque obscura reliquit, ut Mabillonius tomo 1 veterum Analectorum pag. 298 conqueritur his verbis: Sperabam istius ope libelli illustratum iri quasdam voces obscurissimas, quæ apud Fortunatum in Vita ejusdem Radegundis occurrunt; at, comparatis Hildeberti & Fortunati scriptis, deprehendi Hildebertum aut loca salebrosa præteriisse, aut easdem voces obscuras retulisse, nihilque fere præter stili elegantiam apud Hildebertum inveniri, quod in Fortunati & Baudoniviæ libris non habeatur. Porro expositionem vocum barbararum, quas in prioribus Actis explicuimus, hic non repetemus.

e Hinc etiam refellitur opinio eorum, qui S. Fortunato dignitatem episcopalem denegarunt; de qua re in Commentario prævio num. 6 obiter mentionem fecimus.

CAPUT I.
Sanctæ patria, regium genus, captivitas, educatio in Gallia, & pia opera, quæ usque ad nubilem ætatem exercuit.

[narrat, quomodo S. Radegundis, ex regibus Thuringiæ orta,] Sicut sacra Euangelii testatur auctoritas: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, illam scilicet terram, quam Propheta suspirans, Portio mea, inquit, Domine sit in terra viventium. Hujus spe, gloriosa & venerabilis regina beata Radegundis exilii sui consolata molestias, dum temporalem dimisit hæreditatem, meruit sempiternam. Ex natione Toringa, vultu elegans, natalibus insignis, moribus insignior fuisse prædicatur. Non nova illam nobilitas, sed a priscis dirivata parentibus illustravit. Avus ejus nomine Bessinus a, pater vero Berectarius b regiam uterque attigit dignitatem. Ex his beata Virgo sublimem ducens originem, multo clarius enituit virtutum facibus, quam fascibus dignitatum.

[3] [in Galliam pervenerit,] Porro cum jam cunas evasisset & Francis irruentibus devastata regione Toringa, cum reliquis & ipsa captiva adduceretur, captivis * sorte præda regi Clotario cessit non magis ejus thalamo donatura conjugio, quam profutura moribus & exemplo. Hoc eventu Puella patriam egressa Veromandis jussu regis deportatur in villa, cui Ateias nomen, aliquamdiu nutrienda. Adhibentur ei honestissimæ vitæ & clarissimi custodes nominis, sub quibus ita litteraturam disceret, ne dedisceret honestatem; nec fuit arduum rudimentis illam liberalibus informari, cujus annos & sexum non minus acumen ingenii quam castitatis insignia superabant. Præludebat jam in Virgine morosa quædam senectus, & ascensiones in corde suo disponenti sola ætatis infirmitas obsistebat. Inter illos tamen temporis & sexus aculeos inexorabiliter abhorrebat pudoris dispendia, solam morum suspirans venustatem. Unde & inter ceteros virtutum provectus; quibus tenera fervebat infantia, subvenire pauperibus, ecclesias frequentare ac divinis satagebat interesse officiis.

[4] [ibidemque sollicite educata fuerit] Erat etiam ejus consuetudinis aliquid semper de quotidiano sibi substrahere edulio, & egenis largiores reliquias providere. Has diligenter coadunatas, abjecto fastu regio, puella collectis pauperibus erogabat. Commendabatur humilitate sedulitas, præmium devotione cumulabatur, cum ingenua Virgo, lotis prius singulorum capitibus, eorum manibus aquam funderet, ipsa administraret cibaria, ne quid deesset alicui, lumina circumferret. Dehinc ecclesiam senili reverentia cum suis adibat coætaneis, in qua & hymnum solveret, & suam Deo commendaret castitatem. Ac ne illius Euangelii, Qui non bajulat crucem suam, & sequitur me, non potest meus esse discipulus, aliquando surriperet * oblivio, signum crucis jubebat ante ferri, quod suus ei clericus ex lignis in hos usus compingere consueverat, & ipse deferre c. Facta autem oratione, veste quidem emundabat pavimentum, facitergio autem jacentem circa sacraria pulverem reverenter excutiebat, evehens quidquid ibi sordis aut pulveris habitantium incuria reliquisset.

[5] Hæc fuere ludicra Virginis; hos mores tenera illius induit infantia; [usque ad nubilem ætatem;] benignus ei circa pauperes affectus, circa afflictos mira compassio. Procul ab ea mutabilis mulieris inconstantia, procul decor mutuatus. Nihil artis in vultu, nihil in sermone vanitatis. Incessus non industriæ fuit, sed naturæ. Raro mensæ, raro cultui ejus aliquid supra necessitatem accessit; quod si quando contigit, conditioni delatum est, non satisfactum voluptati. Sic in deliciis delicias ignorans, nihil fuit honestati suspectum, nihil quod moribus defectum minaretur.

[6] Ea profecto, cum necdum nubiles annos attigisset, [quo tempore tenera puella varias virtutes exercuit.] modicum jam putabat virginitatis præmium, nisi illud martyrii gloria cumularet. Quo dum pertingere tenerrima Virgo desiderat, multa præter & propter justitiam a domesticis pertulisse memoratur. Imminente autem tempore, quo eam prædictus rex Clotarius conjugio sibi sociare disposuerat, nocte cum paucis ab Atteias aufugit, illam generis successionem alto declinans consilio, cujus conceptus, infestatio est pudicitiæ, partus vitæ. Tandem Virgo reperta Suessionis deducitur, ibi quidem mortali nuptura regi, sed gratias non amissura sempiterni.

ANNOTATA.

a Hic rex Thuringiæ a Gregorio Turonensi in Historia Francorum lib. 2 cap. 12 Bisinus; ab aliis Basinus appellatur.

b Genitor Sanctæ nostræ a quibusdam Beretharius, ab aliis Bertharius vocatur, ut patet ex textu Gregorii Turonensis, quem num. 12 Commentarii prævii allegavimus.

c Ex hac constructione saltem intelligimus, quid supra sibi velit Fortunatus, qui eamdem rem luxata & obscura phrasi narrat.

* forsan captivitatis

* forte subreperet

CAPUT II.
Nuptiæ ejus cum rege Clotario, & pia vita, quam tempore conjugii in aula duxit.

[Sancta nubit Clotario regi,] Igitur sociata specie tenus terreno principi nobilis Regina, cælestis cœpit effici, plusquam terrena. Nuptiis enim in Domino celebratis, animus ejus non humana extollitur gloria, non voluptate frangitur, non illecebris inclinatur. Idem seculi contemptus, eadem in Regina permansit humilitas. De moribus ejus nihil sibi secreta conjugii, nihil imperium, nihil opes vendicarunt. Usus istorum Reginæ citra a libuit, quam licuit. Denique hæc tria instrumenta virtutum convertit, cum impatientiam vini * castitatis exemplo temperaret, reis adesset potentia, pauperibus divitiis subveniret. Sic offendicula morum sine offensione femina præteriens, non sibi, sed regno; non voluptati vixit, sed virtuti.

[8] Fuit autem prima ejus a virginitate sua dispositio, ut quidquid sibi a tributis accessisset, quidquid lege donationis, totum necessitati deserviret egenorum. Eorum vero quæ supererant partem quidem ecclesiæ, [& dona sibi concessa distribuit pauperibus & ægris,] partem sibi cultus corporis vendicabat. Is etiam, si Reginæ conditionem attendas, usui potius famulatus est, quam decori. Perscrutabatur sollicite, quo in loco infirmi decumberent, quibus, aut quid deesset cœnobitis, quam incolerent heremitæ solitudinem. Quos istorum non potuit præsentia, multimodis benedictionibus b visitavit. Aliis vestes ipsa consuit, aliis longiora transmisit alimenta. Quibus afflictis Regina non affuit? Quis inhorruit frigore, nec Reginæ velleribus est calefactus? Quis clamavit post Reginam, nec exauditus abscessit? Quid a Regina pauperi potius extortum est, quam libenter oblatum? Quem diem non judicavit perditum, quo pro perditis moribus non egerit? Quando cultu detenta est corporis, ne causis interesset orphanorum? Et quoniam legerat, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, quia angelus Domini exercituum est, sacerdotum doctrinis adesse, sacerdotum se orationibus commendare satagebat. Eorum nullus exactione gravabatur, nullus regiæ licentia potestatis, nullus inops, nisi cujus inopiam Regina misericors ignorasset. Nimirum cedere sibi credebat ad judicium, si, Regina divite, angeli Domini mendicarent.

[9] [quibus ipsa Regina sedulo ministrabat,] Porro inter tanta virtutum præconia, Atteiam domum instituens, hospitio eam pauperum dicavit feminarum; disposuit & ministros, quorum diligentia, ne quid deesset pauperibus, procuraret. Innumera ibi vestimentorum mutatoria, & aptus tam vivis, quam defunctis apparatus. Aliquid opibus * misericordiæ Regina deesse credebat, nisi quorum famulabatur vitæ, famularetur etiam sepulturæ. Ad præfatam domum sæpius ingressa; ministrare discumbentibus, decumbentibus assidere, scaturientem ex ulceribus infirmorum saniem linteis abstergere, & ipsa lavare ulcera consueverat. Inclinabatur etiam ad abluenda debilium capita salutiferis decoctionibus & unguentis ea demulcens, quæ & horrenda visu, & tactu formidanda judicares. Quibus autem necessarium erat diligentius obsequium, balnea eis Regina pedissequa præparabat, multa patienter ex infirmo sustinens incommoda, quæ nauseam cuilibet ancillulæ suscitarent. Egressis inde pocula ex consuetudine offerebat, quos solutos balneis sumpta potio confortaret.

[10] [& hoc ministerium deliciis aulæ præferebat.] His Regina instans officiis, malebat in obsoleta domo servire pauperibus, quam in palatio dominari. Quod si ea, quæ cura * maritum gerebant c, nosse desideras, ita morigerata est conjugi, ne displiceret Creatori. Thalami ejus officina pudoris, & ignarum turpitudinis ac flagitii domicilium. Ibi non conventus juvenum, non infesta virtuti colloquia. Famulæ castimoniam potius exemplis docebantur, quam flagellis. Earum vita, tamquam sinu illius mores suos Regina peperisset. Sudabat in manu Reginæ psalterium, & quousque illud in lacrymis & gemitu decantasset, cibum Regina sumere differebat. Ad mensam vero accedens, exaudire naturam consueverat, non exaudire voluptatem. Nam quia deliciarum experientiam delictorum noverat esse confinium, aquam vino, legumina regiis dapibus præferebat. Legumina fidelis famulus ei præsentabat occultius; quibus præsumptis, jejunium potius solvere videbatur, quam propulsare inediam. Dici non potest quotiens a mensis jejuna surrexerit, arbitrata Christo fieri injuriam, si Christi pauperibus nondum pransis, prandere Regina præsumeret. Occasione quoque accepta, post buccellam panis, mensam sæpius deseruit, vel hymnum Deo, vel debitum pauperibus exhibitura famulatum.

[11] Nam de consortio thori quid loquar? Ad quod ipsa semper ideo accessit, [Etsi marito obsequeretur in debito conjugali,] ut maritum lucrifaceret, non ut lenocinantem expleret voluptatem. Quippe ne sathanas maritum tentaret, marito debitum solvit, non exegit d. In quo si quidquam, vel ejus gratia, vel voluptatis admixtione peccatum est, statim non lacrymis tantum, sed & multo corporis cruciatu delere properavit. Fingens enim causam qua surgeret, hispidum pavimento superponebat cilicium, cui nuda tamdiu inhærebat, quousque percussis frigore medullis, pene spiritum exhalaret. Sic Regina pariter & conjugio deferens, & pudorem conservans, nec maritum reverentia defraudavit, nec libidine bonum minuit nuptiarum. Fuere, qui dicerent, monacham potius ascitam regi uxorem, quam laicam. Ipse etiam rex propositum pietatis ægro ferens animo, uxorem simulatæ religionis arguebat, adjiciens illam nuptiis minime convenire severitatem, mollius & uxorem viro, & virum uxori licere morigerari. Quibus Christi Filia nequaquam a sacro revocata proposito, regis amaritudinem blandis sermonibus indulcabat.

[12] Porro quadragesimali tempore, diutius sacris insistens vigiliis, [tamen operibus pœnitentiæ] tormenta tormentis cumulabat, quibus erudita caro, spiritui servire cogeretur. Pallebant ora jejuniis, & artus hispido vulnerati cilicio, requiem inter tormenta nesciebant. Erat illi quædam monacha familiaris, devotione pariter & nomine Pia, quæ ei occulte præfatum mittere indumentum consueverat, quo semper interius inhærente desuper amictu regio, Christi Filia tegebatur. Fuit autem ejus consuetudinis, eo præcipue tempore, vicinas Sanctorum circumire memorias, providere diligenter, ne vel ornamentis ecclesiæ, vel ecclesiarum ministri sumptibus indigerent. Satagebat etiam singulis altaribus proferre luminaria, quæ propriis ipsa manibus recuperare ferebatur. Hora vero, qua sacrificia sacerdos immolabat, dominicæ Passionis memoriam quadam mentis passione pertransiens, contriti spiritus gratum Deo cremabat holocaustum. Tantis enim cælum pulsabat suspiriis, tanto lacrymarum torrente rigabatur, ac si Judæorum manibus Christum rursus teneri, rursus videretur * crucifigi.

[13] Expleto autem salutari Officio, non prius ad palatium revertebatur, [& misericordiæ] quam pia curiositate circum circa jacentes infirmos, paucis comitata, visitaret. Illa non temporis importunitatem causari noverat, non pluviis aut nivibus detineri. Nullis omnino movebatur incommodis, dummodo commodis pauperum deserviret. Aliis Regina, sed humilis, abluit capita, nonnullis balnea temperavit. Quibus aut nullus, aut durior lectus aderat, his apposito stramine vel plumis, mollior parabatur. Talibus diem claudebat studiis, sera nocte reditura. Porro dum ea, tam beatis occupata negotiis, prolixiores moras innecteret, missis a rege nuntiis, qui promptius eam reverti commonerent, regem sedere ad mensam, proceres expectare, regiæ jussioni pauperum prætulit famulatum, nolens ante regredi, quam quod cœperat explevisset. Quod rex audiens, & graviter tulisse memoratur, & ultra quam decuit, increpasse Reginam tardius revertentem. Idem tamen postea pœnitens, veniam supplex exoravit, se ipsum constanter accusans, quod Spiritum sanctum contristaverit, & ejus templum contristare præsumpsisset. Addidit etiam largiora precibus munera, quæ velut in redemptionem maritalis excessus, fidelis & devota Deo uxor pauperibus erogaret. Quo facto, ita regis indignatio quievit, ut ipse de tanta devotione conjugis, & Deo gratias ageret, & quo abundantius necessitati subveniret egenorum, largiores expensas ei juberet præparari.

[14] [potissimum vacabat,] Adventantibus autem ad palatium Christi sacerdotibus, & prout exigebat imminens causa, regium implorantibus auxilium, tanto exultabat gaudio, ac si ipsam Christi constaret adesse præsentiam. Hos honore quo decuit susceptos, & loquentes audivit devotius, & discumbentibus humiliter ministravit. Nec erat promptum discerni, utrum Martham potius exhiberet, quam Mariam. Omnium causis aderat, omnium gravaminibus gravari se querebatur; nulli ejus benedictio, nulli postulatum defuit auxilium. Hoc solum, quod in eorum transibat obsequium, propriis usibus assignatum fatebatur. Ejus circa eos sedulitati nihil domus dispensatio, nihil regni negotia detrahebant. Discedentes vero flens prosequebatur & orans, ut ibi sui memores fieri dignarentur, ubi Patri Filius immolatur.

[15] [sæpiusque apud regem intercedebat pro captivis,] Nec minor ei circa reos affuit sollicitudo, qui propriis sceleribus, vel in carcerem, vel ad supplicium trahebantur. Pro eorum salute cursitabat, per singulos universis supplicabat, frequenter commemorans rei sanguinis oportere misereri, cum pro reis etiam sanguis fuerit effusus Redemptoris. Ac ne pietatis conatus in irritum duceretur, non ante cessabat blandimentis animum mulcere principis, quam qui sententiam protulerat justitiæ, proferret misericordiæ. In hac autem damnatorum solutione, tantam Christus ei gratiam contulit, ut ad nomen ejus obserati paterent carceres, ferri vincula solverentur, exirent illæsi, quibus censura curiæ mortem dictaverat, aut tormenta.

[16] [quorum aliquos mirabiliter liberavit,] Cum enim in villa, quæ Perona nominatur, matura securitate perambularet, rei qui in proximo carcere damnatione tenebantur addicti, clamare cœperunt, ut eis Regina subvenire dignaretur. Quo audito, quidnam esset & quare clamaretur, Christi Filia diligenter inquirit. Mentiuntur custodes carceris, adesse pauperum multitudinem & eos alimoniam postulare. Credidit Regina ministris & quam peti simulant, clamantibus eleemosyna destinatur; qua rei accepta, ne ulterius clamarent, minis & verberibus custodum coerciti siluerunt. Meruere tamen exaudiri, devotius animo clamantes, quam verbo. Sequenti enim nocte, dum Regina solitis insisteret orationibus, nutu divino, reseratus carcer patuit, disrupta sunt vincula, egrediuntur incolumes, qui pœnis servabantur & morti. Et ne tanto viderentur ingrati beneficio, beatæ Mulieris genibus advoluti, gratias agunt, sacris ejus meritis ereptos de vinculis se publice prædicantes.

[17] [propter hoc manifestum miraculum rubore suffusa.] Divulgato autem miraculo, Filia Christi non illa erigitur gloria, sed ad ejus relationem, profusis rubore vultibus, indignam se testabatur, pro qua Dominus suis servis præfatum dignatus esset impendere beneficium. In humilitate ergo persistens, teneros artus multiplicatis atterebat disciplinis e, circa pauperes & ecclesias Christi tanto facta diffusior, quanto jam de mercede securior. Unde cum in festis diebus, prout Reginæ conditio merebatur, auratis uteretur indumentis & a circumstantibus puellis laudaretur, ex alto suspirans, indignam se tali veste deplorabat, eamque statim exuens, cujuslibet ecclesiæ cultui dedicabat & honori. Præterea si quid ei gemmarum accessisset, si quid purpuræ, si quid cultus pretiosi, totum sacris altaribus, aut ecclesiasticis assignabat ornamentis.

ANNOTATA.

a Videtur hoc loco Hildebertus istud adverbium citra usurpare pro minus, quantum ex sensu colligere possumus, nisi forte pro libuit legendum sit licuit; ita ut sensus sit, usum istorum Reginæ citra (id est ulterius vel magis) licuisse, quam libuisse.

b Benedictiones hic accipiuntur pro donis vel munusculis, quæ alibi eulogiæ appellantur.

c Hunc sensum in textu reliquimus, prout invenimus; sed pro quæ cura maritum gerebant, putamus legendum, quæ circa maritum gerebat. Hac exigua mutatione sensus recte intelligitur, ut consideranti manifestum fiet, & ad commodiorem lectoris usum in margine notavimus.

d Hæc clara Hildeberti phrasis omnino repugnat virginitati, quam sancta Regina in conjugioconservasse dicitur ab aliquibus scriptoribus, contra quos § 3 Commentarii prævii satis superque disputavimus.

e Disciplinæ hoc loco non accipiuntur pro spontaneis corporis flagellationibus, quarum usus tantum seculo XI invaluit. Sed disciplina apud scriptores ecclesiasticos antiquioris ætatis usurpatur pro qualibet corporis afflictatione, ut in Glossario Cangii novissime recuso ad vocem disciplina videre est.

* An non potius viri?.

* An non operibus?

* lege circa maritum gerebat,

* forte videret

CAPUT III.
Monastica Sanctæ professio, liberalitas erga ecclesias, fundatio parthenonis Pictaviensis, ex quo rex eam ad conjugium retrahere frustra nititur.

[Sancta separationem a marito impetrat,] Ascendit autem eo usque Reginæ propositum, ut abjectis insignibus potestatis & conculcata mundi gloria, pauperem Christum pauper sequi peroptaret. Quod ut implere mereretur, ad beatum profecta Medardum, sanctimonialis ab eo & vestem expetiit & benedictionem. Cujus petitioni nequaquam pontifex acquiescens, Non patitur, inquit, sacra lex conjugii, ut, uxore simul & marito superstite, legitimarum a solvantur fœdera nuptiarum. Instat beata Mulier, & largiore fletu verecundam perfusa faciem velari se deprecatur. Fit tumultus in ecclesia, votisque Reginæ concordi sententia clerus resistit & populus. Eam ingerentem proceres retrahunt, pontifici, ne Reginæ manus præsumeret imponere, constanter inhibentes. Quæ cum videret tam primates, quam plebem suis obniti consiliis, sacrarium ingreditur, & animo in novum confirmato propositum, capiti suo Religionis habitum imposuit. Dehinc ad pontificem regressa, Requirat, inquit, Dominus Deus animam meam de manu tua, si magis regem hominum, quam Regem timueris angelorum. His auditis, ei manus imposuit, non magis ejus obsecratione perterritus, quam constantia superatus.

[19] Beata itaque Radegundis, arduam ingressa viam, divitias & regios apparatus, qui illi ex hoc mari magno & spatioso feliciter egressæ remanserant, [& Pictavium discedens, varia dona sacris locis distribuit,] pauperibus & ecclesiis larga manu distribuit. Mox enim ubi Reginam penitus abjecit, indumenta, quibus coronata utebatur, dominicæ mensæ supposuit, scilicet, acceptum Deo & plenum gratiæ holocaustum. Zonam quoque auream & armillas & inaures, omnia pretiosis insignia margaritis confregisse & pauperibus distribuisse memoratur. Inde progressa & ingressa cujusdam Sancti cellulam, tapetibus, vittis, fibulis & manicis intexto gravidis auro sacra oneravit & honoravit altaria. Deinde non minora diversis distribuit cœnobiis, quorum opinio sub reverendis Patribus, scilicet, Dadone venerabili, sanctoque Gundulfo consummata & insignis habebatur. Inde Turonum felici navigio delata, quantum se officiosam circa beati Martini sepulchrum præstiterit, quanta lacrymarum obtulerit holocausta, quibus suspiriis cælum pulsaverit, vix animus comprehendere, vix lingua sufficit explicare. Testata sunt ejus devotionem, non magis oblata singulis altaribus ornamenta, quam profundi gemitus & humidum lacrymis pavimentum.

[20] [auditoque rumore, quod rex eam vellet ad aulam revocare,] Facta autem oratione, Caudatam pervenit: ibi quoque Dominicæ mensæ locupletes offerens apparatus, ubi gloriosissimus Christi confessor & pontifex Martinus beatum cælo reddidit spiritum. Erat haud procul inde villa quædam, Suedas nomine, quæ ei lege donationis accesserat, ad quam cum beata Sanctimonialis declinasset & aliquot diebus in ea moraretur, delatum est ad aures ejus, regem velle eam revocare ad palatium, graviter conqueri, tantæ Mulieris consilio & sapientia desolatam esse regni majestatem. His auditis, Deo devota Mulier intremuit, totaque ad Deum conversa, ne secularibus illecebris rursus eam pateretur involvi, nocte ac die fletu profusa deprecatur. Disposuit etiam teneros artus gravioribus atteri suppliciis, ut si parum prece proficeret, cruciatu saltem votorum mereretur effectum.

[21] [ex sancto eremita intelligit, conatum regis irritum fore,] Erat tunc temporis in castro Cainone vir justus & timoratus, nomine Joannes, quem gravissimo reclusum ergastulo conspicuum religio fecerat & famosum. Huic non modice pretiosum felte aureum, gemmis & margaritis mirabiliter ornatum, in quo erant aureorum mille solidi, quod adhuc illi supererat ex regalibus ornamentis, beata Radegundis per fideles nuntios transmisit, orans, & orari pro se, & incunctanter sibi aperiri, si quid de præfata regis dispositione vel certo disceret nuntio, vel spiritu prævideret. Quibus auditis, vir Dei proximam noctem in vigiliis & orationibus expendit. Mane autem facto, quæ sibi divina innotuere clementia, illi propere nunciavit, scilicet regi minime permissum, ut rursus eam suo assignaret conjugio, licet hoc multiplici nisu perficere conaretur. Vestem quoque cilicinam, qua rebellis caro graviori disciplina frangeretur, Christi Filiæ, sicut ipsa postulaverat, destinavit.

[22] [ideoque læta condidit Pictavii cœnobium;] Suscepto igitur & munere & nuntio, beata Sanctimonialis Deo gratias agens Pictaviis læta discessit, nec mora litteris ad regem destinatis, juxta præfatæ mœnia civitatis fieri sibi oratorium postulavit. Exauditum est ejus votum, & jubente rege Pientius, eo tempore Pictavensis episcopus, & dux Ostrapius monasterium brevi tempore consummarunt. Suscepta in eo virginum multitudo centesimi fructus præmium doctrinis beatissimæ Sanctimonialis adepta est & exemplis. Sub præfati quippe loci abbatissa, quæ ex ejus electione gubernaculum suscepit animarum, sic illa vivere studuit, ut humilior omnibus, abjectior haberetur. Omnibus obsequio quidem subesse, sanctimonia vero præesse decertabat.

[23] Sed quoniam pie vivere volentes persecutionem necesse est patiantur, [sed cum rex pararet illam inde ad conjugium reducere,] ad desideratum susceptæ navigationis portum beatæ Mulieri quiete non licuit pervenire. Quod enim ipsa dudum formidaverat, rex quorumdam consiliis facturum se disposuit, scilicet, ut a sacris illam abstraheret officinis & vinculum renodaret nuptiarum. Ut igitur impie perageret, quod sacrilega mente conceperat, assumpto secum filio suo Sigeberto, sanctoque Germano Parisiensi episcopo, Pictavium proficisci decrevit. Cum autem jam Turonum pervenisset & hujusmodi rumor totam peragrasset provinciam, Sanctimonialis illa præfato Pontifici plenos b … apices destinavit, orans, ne pateretur susceptæ contemplationis requiem molestiis aliquibus infestari; fieri non posse, ut ipsa regem hominum Regi præferret angelorum.

[24] Decursis episcopus litteris, pedibus regis advolvitur, [epistola tantum effecit, ut is ab hoc proposito desisteret.] implorat, ut a suo desistat proposito manus a consecrata Christo abstineat; impendat Spiritui sancto reverentiam, qui in vase fragili propriam fecerat mansionem. Exauditur pontifex interpellans, & quia vim paverat *, non erubuit delictum confiteri. Supplicat ad veniam potestas & cujus conjugium non meruit, ejus precibus adjuvari deprecatur. Ne quis autem deinceps in eosdem conatus regem præviis * excitaret consiliis, gravis illos depopulata est ultio, quorum persuasionibus eam rex ad nuptiale debitum disposuerat revocare. Qualem enim blasphemus & infelix Arrius proprii furoris exitum invenit, talem illi, visceribus egestis, divinam experti sunt indignationem.

ANNOTATA.

a Igitur etiam Hildebertus judicavit, matrimonium Sanctæ cum rege Clotario fuisse validum & legitimum, ut num. 33 Commentarii prævii contra conjecturam Longuevallii nostri fusius probavimus.

b Hic vox aliqua deest, quæ tamen facile suppleripotest ex potest ex phrasi Baudoniviæ, quæ illos plenos firmi propositi aut intrepidæ constantiæ apices supra vocavit sacramentales litteras, cujus epitheti significationem ibidem in Annotatis explicuimus.

* Forte paraverat

* An non pravis?

CAPUT IV.
Austera Sanctæ abstinentia, dira corporis afflictatio, aliæque virtutes monasticæ, quibus tunc potissimum Pictavii fulsit.

[Sancta frugalitati consuetæ] Exinde sanctissima Mulier omnem metum projiciens, cursum feliciter consummavit, fidem servavit, repositam sibi a Domino Deo coronam justitiæ expectans. Fuit autem ejus intentio seipsam constanter affligere, pauperibus indefesse famulari, legem conventus inoffense custodire. In tot affectus una & mulier divisa, sic in singulis tota fuit, ut videretur unicuique curam præstare singularem. Ex eo enim die, quo palatii gloriam penitus abdicavit, de parcissimo, quo sustentabatur, edulio bonam sibi studuit adimere portionem. Extunc nullam coquorum peritiam, nullum gulæ novit irritamentum. Extunc etiam communes aspernata delicias, necessitati legumine consuluit & herbis; talibus quoque mensis nullum olei, nullum salis accessit condimentum. Affuit ei & panis, sed hordeaceus, sed quem coxit. Hic in die semel sumptus jejunium solvit, non removit esuriem. Sitim, quam nimia panis accendit ariditas, vel aquæ mulsæ, vel piratii haustu mitigavit. Nam vini seu cerevisiæ nullam fecit omnino mentionem. Pectus ejus induratum cineribus & injecto desuper cilicio, crucem spondebat non quietem.

[26] [addebat in Quadragesima rigidissimum jejunium,] Sane & cum tot & tam gravibus suppliciis vix tenera mulieris membra sufficerent, diebus tamen Quadragesimæ Mulier addidit ad pœnam, Dominus ad coronam. Toto siquidem tempore illo, præter Dominicam diem, ab omni pane penitus abstinuit. Toto tempore illo, tenui refectione radicum sustentata est & herbarum. Earum austeritatem nulla salis aut olei temperavit adjectio. Per idem tempus, ardorem sitis tactu simplicis aquæ mitigavit. Ea enim solis diebus præfatæ refectionis, & tam parce sumebatur, ut laceratis ariditate labiis, pristinam cantandi psalmos amitteret facultatem; ab illorum tamen modulatione, nullo desistens incommodo, cursum, prout poterat, explere non cessabat. Inter hæc præjudicia carnis & tortores cruciatus, continuata oratione, noctem sæpe duxit insomnem. Comes ejus vigiliis uber fletus & cælestium meditatio gaudiorum. Ad hæc illa quodam volatu mentis ascendens, ita rebus intererat hominum, ut & rebus interesset angelorum. Gustabat & videbat, quam suavis sit Dominus, suspirabat & dicebat: Misericordiæ ejus non est numerus.

[27] [& diras corporis afflictationes,] Et quoniam spiritu quoque docebatur, quia qui plus laborat, plus mercedis accipiet; jejuniorum atque vigiliarum laboribus, novum carnis addidit cruciatum. Facta enim ad pœnas ingeniosa, laminam de auricalco a sibi fabricari præcepit. Hanc ignibus calefactam teneris membris altius imprimere consuevit, ne * b, si quid voluptate deliquisset, cruciatu sequente purgaretur. Hoc tormentum carni sæpius infixit, hostiliter persecuta se ipsam, quia fortasse, cum nollet, placuerat ad culpam. Una quoque Quadragesimarum, cum ad promerendam Domini gratiam, prædicti labores minus sibi sufficere viderentur, brachia simul & collum ferreis astrinxit circulis, reliquum corpus triplici catena circumcingens. Solum ferri pondus grave supplicium, sed gravius altior carnis incisio. Ea ferro superducta, secretum tulit & sine teste martyrium. Transierat jam Quadragesimalis observatio, cum ferrum profundius inclusum suprema coëgit educi necessitas. Hoc igitur vix educto, tantum sanguinis ex lacero corpore defluxit, ut exhaustis vitali substantia præcordiis, pene spiritum exhalaret. Sic illa se ipsam de die in diem persequens, sibi vixit ad supplicium, reliquis ad exemplum.

[28] [horridasque ustiones,] Alia deinde Quadragesima aliud adversum fatigata totiens membra tormenti genus innovavit. Æneum quippe vas ardenti plenum carbone, sibi præcipiens apponi, familiares egredi jubet, obserat cellulam, cilicio exuitur & femina supra feminam fortis, armatur ad pœnam. Parum sibi videbatur cor contritum quotidie Deo offerre, nisi & carnem in spontaneum cremaret holocaustum. Præparato ergo ad crucem animo, in ignem se projicit; carbo quæritur ardentior, & versatis desuper artubus, cutem & carnem quæsitum rumpit & penetrat incendium. Mora in igne longior tenerum corpus altiori vulnere perfequitur. Candens æs advolvitur membris, intima fervore consumuntur. Agitur ne quid incombustum remaneat, tamquam si ipsa partibus incombustis invideret. Adjicitur cruciatui velut alter cruciatus, ipsa combustæ carnis incuria. Latere credidit gloriosam Femina victoriam, sed putrefacta caro secretum fœtore prodidit martyrium; sanguis quoque toto defluens corpore, quod lingua tacuit, indicavit.

[29] Quis audeat Radegundi præmium derogare martyrii? [ob quas Hildebertus eam martyrem nominandam censet.] Quis gladium, quis percussorem defuisse fabuletur? Quis ibi martyrium neget, ubi tortor est femina, instrumentum flamma, Christus causa? Si percussorem quæras, nemo alteri crudelior, quam ipsa sibi. Si gladium, quot carbones, tot gladios invenies. Si causam, Christum lucrari conabatur. Sentiant alii, quod voluerint, ego affirmare non verebor Radegundim hispido vulneratam cilicio, continuis afflictam jejuniis, ferri pondere maceratam, carbonibus & candenti ustulatam ære, præmium martyris c & meruisse in terris & in cælis obtinere.

[30] Putabit fortasse aliquis illam mirabilem Feminam, tot fatigatam cruciatibus, [Tota operibus misericordiæ dedita,] ad opera misericordiæ tardius accessisse. Cujus profecto in hac virtute devotionem si quis nosse desiderat, paginam decurrat subsequentem. Ex quo illa Reginam exuit & humilem induit monacham, omni tempore, quinta feria & sabbato, collectis pauperibus & balnea & communem præparavit refectionem. His in diversorio susceptis, suis ipsa manibus capita lavit, unguibus abrasit scabiem, putredines abstersit, eduxit vermes ulceribus, admovit oleum; & quibuslibet ancillulis humilior, nullis eorum necessitatibus erubuit famulari. Infirmas etiam mulieres, quas hujusmodi cura egere sentiebat, balneis deponere, squalentes confricare humeros, & singulis membris congruum studebat exhibere obsequium.

[31] Perscrutabatur diligenter, quæ quibus essent necessaria, [serviebat pauperibus,] pannos & sotulares d, prout indigebant, omnibus administrans. Illis taliter non ponere sedilia, nec mappas afferre, nec offerre aquam manibus abluendis gravabatur. Apponebat & fercula, cibos lautiores providens infirmis & dispensans. Si quis gravioribus incommodis urgeretur, huic ipsa panem, ipsa carnes incidebat. Nonnullos suis ipsa manibus pavit. Pendebat ab humero linteum, quo vel ab ore debilium, vel a cochlearibus cadentia tergebantur. Aderant puellæ comites, sed earum nulla famulantis vices excepit. Radegundis curam, qua tempus egebat, agebat; sicut necessitas occurrebat, discurrebat. Radegundis ante jacentes inclinata est, ante sedentes stetit, jejunavit ante comedentes. Nullus ibi tumultus, Radegundi monasticum quodammodo indicente silentium. Peracto denique convivio, in cellulam festinabat orans, ut cuncta ejus operatio, & a Deo semper inciperet & per Deum cœpta finiretur. Omni quoque Dominica, sicut in præfatis diebus, egenis convivium procuravit. Ceterum, quia eo die celebratior instabat Missarum solennitas, post distributa prima fercula, per oblatum semel omnibus poculum, festinantius ad monasterium revertebatur, relictis ante pauperes puellis, quæ cœptum sollicite peragerent servitium.

[32] Erat ei etiam circa leprosos tam devota sedulitas, acsi ipsum adesse Christum minime dubitaret: quibus benigne susceptis, [& leprosis cum mirabili liberalitate,] ipsa eorum manus aqua tepente lavabat, suspenso tactu laceram cutem fovere non abhorrens. Mulieres autem, quarum vultus præfata valitudo terribilis vulneraverat, non amplexari verebatur, non arctius osculari. Apposita deinde mensa, ne vel durius, vel pede pendulo sederent, stratis mollioribus & scabellis agebatur. Quis neget Radegundem susceptis ministrasse leprosis? Quis dicere audeat commissum alii plenum copiosa mercede negotium? Numquid abhorruit offerre poculum, quam conferre osculum minime fastidivit? Nemo credat, Radegundem tam tepide coronam dilexisse, ut oblatam verita sit promereri. Imperfecte sollicita esset de præmio: nam hujus obsequium præmium aliis invidet. Invidet autem, quæ succincta fastidiosum sine fastidio explebat officium. Cum autem jam pransi surgerent, necessaria eis largiebatur indumenta, discedentium manibus & osculum porrigens & argentum. Ubicumque autem vel febribus, vel quibuslibet morbis afflictos decumbere noverat, quæ illis salutaria essent, quæ manducarent libentius, quas appeterent delicias, curiosius inquirebat. Nullius votis defuit, dummodo tempori concordarent. Plerumque accidit, ut quos diutius languisse constabat, ejus eulogiis e amissam reciperent sanitatem. Stupebant omnes ejus munificentiam, mirabantur, unde tot divitiæ, nescientes jam solvi Domnicum illud promissum: Date & dabitur vobis.

[33] [tametsi ipsa esset pauper,] Hinc illa pauperibus locuples seipsam sub gravi paupertate coërcuit. Mollem cultum inexorabili persecuta est odio, quibus cilicium tegeretur, vestes induta grossiores. His etiam, cum posset pretiosis abundare, sæpius eguit, inter virtutes sciens esse paupertatem, quam necessitas non adducit, sed voluntas. Unde cum ei tempore quodam manicæ defuissent, unam de caligis suis in operimentum divisit brachiorum beata Mulier, quæ sic abundare noluit, ut nullam sentiret egestatem, nondum sibi verus pauper videretur, nisi cum paupertate spiritus rerum quoque penuriam sustineret.

[34] [ac insuper vilissima cœnobii ministeria obibat.] Porro inter has circa pauperes curas & quotidianos carnis cruciatus, ad Matutinas surgere prima; prima statutis adesse horis; prima, quæ forte jubebantur, implere festinabat. Quod si ceteris tardius inchoasset aliquod bonum, vel egisset, statim se negligentiæ arguebat, tamquam si pœnaliter deliquisset, veniam postulare non differens. In iis autem administrandis, quæ unicuique legibus Ordinis imponuntur, aliis ipsa plerumque successit, nulla sibi. Otiose diem transactum credidit, nisi labore suo labores aliarum relevaret. Factura coquinam, nullum causata est incommodum, nullam prætendit excusationem. Hanc ingressa, sordes non erubuit ejicere, quas videre quælibet ancilla fastidiret. Dehinc ipsa de puteo aquam hausit, ipsa tulit, ipsa focum accendit, scutellas mundavit, incidit olera, curam leguminibus adhibens & coquendi sufficienter & congrue dispensandi. Sic illa monasticis obsecuta legibus, cœptam sine querela septimanam complevit. Totum præterea monasterii pavimentum, atque officinas, seu etiam penetralia, tam submisse mundare consuevit, ut nec plenos sordibus cophinos efferre, nec fœtorem sustinere recusaret. Dummodo pateretur pro Christo, paupertas illi divitiæ, labor quies, opprobrium gloria videbatur.

[35] Porro ad communem sedenti mensam ponebantur eadem, quæ ceteris, sed non eadem sumebantur: superpositam quippe secundo pani f similam, [Denique inter jejunia & vigilias] velut commessura labiis admovebat, cum saporem palato penitus sentire fastidiret. Ne tamen omnino deficeret, ex hordeaceo pane sumpta est prope jejuna refectio. Denique surgens a mensis, hymnum Deo solvebat, reliquo tempore vel lectioni deputato, vel psalmis. Cum enim a psalmorum modulatione desisteret, aliqua monacharum aderat, quæ divinarum recitaret oracula Scripturarum, quas illa studiosius audiens, aliis persuadebat, ut legentem diligenter attenderent, & de interiori habitu speculum consulerent animarum. Quotiens obscurum offendebat locum, nescientibus exponebat, increpat negligentes.

[36] Dieta igitur tam beatis transacta negotiis, cum jam ceteræ dormirent, [spirituali lectioni,] ipsa singularum sotulares tergebat & ungebat, diligentius intuens, quæ novis indigerent. Dehinc accedebat ad lectum, quo sicut nihil humilius, ita nihil minus aptum voluptati. Eo quoque tempore lectrix aderat, ut beata Sanctimonialis etiam a somno evigilans spiritualibus delitiis aleretur. Si quando illa sileret, opinata quiescere fatigatam, ac dormire, statim audiebat: Quid taces? Lege, ne cesses. Præterea, ne cor ejus vigilasse dubitetur, cum membra modico sopore quiescerent, psalmos etiam dormiens cantitabat, dictura veraciter cum Propheta: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.

[37] Surgebat autem media nocte, & quousque congregatio monasterium adiret, [ac contemplationi vacans,] in lacrymis & gemitu psalmis instans & contemplationi. Contemplatio quippe sibi sic ejus animum vendicavit, ut, licet absens corpore, spiritu tamen illam tantum civitatem frequentaret, cujus plateæ sonant laudes de die in diem. Tota illius deliciis tenebatur, nec aliud cor eructare poterat, quam cælestium nectar & gratiam gaudiorum. Unde, cum quadam die prætereuntem juxta se posticariam nominare vellet, & ei aliquid imponere negotii, pro ejus nomine protulit Alleluya. Idem sæpius felix error incurrit. Ubi erat thesaurus suus, ibi erat & cor suum.

[38] Quid autem loquar de ægrotis sanctimonialibus, quibus omni die visitatis, [monialibus ægris ministrabat,] delicatiores cibos jejuna Radegundis præparabat? Ipsa nullum vel infirmitatis, vel sexus abhorrens incommodum, languentes levabat & lavabat, efferebat & referebat. Ipsa eis sorbitiunculas, ipsa decoctiones procurabat, nihil eorum prætermittens, quæ decumbentium valetudo postulasset. In colligendis quoque hospitibus non minor sedulitas, non minor & devotio fuit. Iis in Christo susceptis ipsa pedes lavit, ipsa pransuris aquam porrexit. Denique ipsa ministravit omnia, quibus hospitium * necessitati subvenitur. Quod si contigisset religiosam suscipi personam, de moribus hominis, de studio, de vita secretius inquirebat. Si eum sub arctioribus disciplinis vivere didicisset, ejusdem se subdebat institutis, ejus exemplis ad virtutum utebatur incrementum. Infra perfectum se credebat profecisse, nisi in actibus suis actus omnium refulgerent perfectorum. Hos ejus opera loquebantur, hos ipsa Christi Virginibus commendabat, hos prædicabat imitandos. Nihil tamen suggerebat aliis, quod non magis exemplo doceret, quam verbo.

[39] Tota ejus vita loquebatur sanctimoniam. Tota Christum redolebat. [& omnibus varia virtutum] Præter odium nihil illi cum vitiis fuit. Zelus legis & jugis in lege meditatio virtutum introduxit conventum. De his nihil sinister, nihil felix eventus imminuit. In omni statu secura fuit apud Mulierem justitia. Ea nullam de splendore natalium, nullam fecit de gloria conjugii mentionem. Regis amplexus, quibus nec etiam captiva capta est, admissos potius doluit quam dimissos. Hos experta, dispendium pudoris prærogativa supplevit meritorum. Attende mores, actus considera, jugem inspice pœnitentiam; fatearis necesse, nullam Sanctimoniali defuisse virtutem: nisi enim ei esset prudentia, nec salutaria noxiis, nec fugiendis appetenda prætulisset. Fortitudine autem atque temperantia semper sibi constans facta est & æqualis.

[40] [ac præsertim humilitatis exempla præbebat.] Inter hæc vero principatum quemdam obtinuit servata usque in finem humilitas. Humilitatem quoque nemo putet pauperi defuisse, quæ sceptra tenens superbiam ignoravit. Si de abstinentia quæritur, pauca indulsit naturæ, nulla gulæ. Nemo illa mansuetior, quæ Regina & offensa nullam quæsivit ultionem. In omni actione & verbo modum discretione posuit, attendit tempora, rerum terminos observavit. In suis quidem gratias egit, alterius vero flevit injuriis. Læsa, promptior fuit offerre veniam, quam qui læsisset, postularet. Irasci Christum timuit, si irata solem videret occidentem. Ante illam nemo alteri impune detraxit. Deficiam necesse est, si singulas ejus virtutes tentavero explicare. Reclusa est hæc in cellula, donec Deo spiritum redderet. Corporis sui pia carnifex & sacrifex fuit; ibi usque ad injuriam naturæ, longis instans jejuniis, cilicio vulnerata, secretis afflicta cruciatibus, ad Deum pro universis Ecclesiæ gradibus intercessit. Ejus sanctissimis precibus & litteris, inter discordantes principes pro concordia destinatis, parta est ecclesiis requies, pax patriæ restituta.

ANNOTATA.

a Alii scribunt orichalcum vel auricalchum, quod est genus metalli passim notum.

b Pro ne videtur legendum ut, quemadmodum cum editore in margine notavimus.

c Forsan propter hoc aut simile ratiocinium Boninus Mombritius Actis S. Radegundis titulum martyris præfixit, ut in fine paragraphi primimonuimus.

d Sotulares apud scriptores medii ævi etiam dicuntur subtalares, & accipiuntur pro calceis, ut sæpe in Opere nostro diximus, & in Glossario Cangii videre est.

e Hildebertus pro eulogiis supra posuerat benedictiones, quæ utraque vox apud auctores mediæ ætatis pro donis vel munusculis usurpatur.

f Vocatur a Latinis panis secundus, cui aliquid furfuris admixtum est.

* lege ut

* forte hospitum

CAPUT V.
Diversa miracula, quæ Deus per intercessionem hujus Sanctæ patravit.

[Sancta multis claret miraculis,] Tantam præterea a Deo, consecuta est gratiam, ut ad ejus nomen sanarentur infirmi, quiescerent maria, vita defunctis redderetur. Plerumque siquidem contigit longævo decumbentes incommodo, susceptis ejus eulogiis, in pristinam convalescere sanitatem. Nonnulli quoque, gustatis arborum foliis, quibus ea sacras manus admoverat, quartanas, atque alias infirmitates evaserunt.

[42] Erat eo tempore matrona quædam in Francia, cujus oculi diuturna cæcitate caligaverant. [& matronam cæcitate,] hæc audita sanctæ Mulieris opinione Pictavim manibus suorum deducta est servulorum. Rogata Sanctimonialis, ut signum crucis illius oculis imprimeret, indignam se proclamavit, cujus tactus morborum remedia sperarentur. Tandem exaudiuntur, qui devote pro misera supplicabant. Sed quia illorum, quæ per eam divina operabatur gratia, testem malebat esse nullum, quam populum, sera nocte mulier adduci jubetur, adducta genibus Sanctimonialis advolvitur, signum crucis imprimitur oculis, &, fugata cæcitate, visus illius reformatur.

[43] Puella, nomine Fraiflidis, a dæmonio mirabiliter torquebatur, quæ inter beatas manus Deo devotæ Feminæ, [aliasque tres feminas variis morbis liberat.] & liberari & quiescere promeruit.

Aliam quoque gravissima vexabat infirmitas, verme interiora scapularum corrodente. Pro qua dum devotius Christum Christi Filia precaretur, rupta cute vermis exiliit, intra paucos dies integra ei sanitate restituta.

Monacharum quædam tanta vi febrium tenebatur, ut nunc igne consumpta, nunc frigore, de vita penitus desperaret. Hanc sex mensibus in lecto decubantem præsentari sibi Christi Sponsa præcepit, præcepit etiam calefieri aquas & calefactas in cellulam deportari. Complentur sine mora, quæ beata Sanctimonialis præceperat; deinde remotis omnibus, ipsa febricitantem deponit in balneum, pio membra contrectat obsequio, cælum pariter & gemitu pulsans & fletu. Ecce salus desperata subsequitur, & tamquam si tactum formidaret infirmitas, eodem momento sub beatis manibus abscessit. Sed illa in pristinam reformata salutem, dum remedium suscepit, meritum declaravit.

[44] Inderedi cujusdam uxor sterilem sortita fœcunditatem, sepulcro parere consueverat, [Præterea fœtum mortuum ad vitam revocat,] non marito; concepta in utero progenies ad exequias potius, quam ad cunas parentes invitabat. Ex quo illa mater, ex tunc ille funeris procurator venter male fœcundus, cum hominem promitteret, non hominem exhibebat. Quid ultra? Pariendi tempus advenerat, & ecce mater in lucem sine luce protulit infantem, defunctum prius quam genitum. Accusans pater naturam, occurrit ad gratiam; fide quidem plenus, & in sola Radegundi spem sibi reponens hæredis, cilicio ejus cadaver involvit exanime. Beata præsumptio felicem exitum promeruit; tacta etenim veste, puer oculos aperit, lethalem exuit colorem, vitæque redditus ad maternum refertur gremium, qui de gremio prodierat ad sepulchrum. Susceptus infans & partus angustias & mortis mœrorem mitigavit.

[45] Monacharum famulus, nomine Floreius, jussu beatæ Radegundis navem, [famulum periculo submersionis cripit,] piscaturus ascenderat. Is cum in altum duceret, oborta cœpit tempestate periclitari. Insurgens undique ventus & unda, cacumen altius erigens, in naufragium jurasse videbantur. Perterritus his Floreius ad nomen Radegundis frequentius recurrit; Radegundim invocat, sæpius iterans: Subveni, Sanctissima, nobis, dum tuo paremus imperio. Ad ejus nomen vis ventorum resedit, quievere maria, Floreius ad portum votis potitus pervenit.

[46] Magna sunt, quæ præcedunt, sed nequaquam minora, quæ sequuntur. Evelli speciosam laurum & ante suam plantari cellulam Filia Christi præceperat; [aridam laurum virori restituit,] quo facto, radix recusans humum degenerem, transplantata protinus exaruit. Quod ubi abbatissa comperit, jocando beatæ locuta Feminæ: Donec, inquit, hoc impetres a Deo, ut terræ sicca laurus inhæreat, a cibo te suspendo. Quod etsi joculariter abbatissa protulerit, illa tamen quasi seria loquenti, plenam exhibuit abbatissæ obedientiam. Facta siquidem oratione, continuo laurus virore induitur; novis operitur foliis, & altius actis radicibus, fœcunditatem, quam violentia perdidit, gratia adquisivit.

[47] [& duas mulieres energumenas a dæmone liberat.] Pro cujusdam quoque carpentarii uxore, quam malignus invaserat spiritus, abbatissa jocose potius, quam serio, beatæ sic locuta est Radegundi: Excommunico te, Mater, nisi obsessa a dæmonio muliercula infra triduum liberata quieverit. Sed & hoc non inaniter dictum frælex a effectus est indilate subsecutus. Sequenti enim die, dum Sanctimonialis interventu prolixiore pro misera precaretur, per aurem dæmon egrediens, vasculum reliquit liberum, quod diutius solita præsumptione fatigarat.

Offertur ei & alia quædam miserrima, cui simili præjudicio vexatæ, nequam spiritus quietem mentis extorserat & carnis. Putares inimicum præsentiam beatæ Mulieris formidare, cui nisi summa vi non potuit exhiberi. Præsentata tamen muliercula pavimento jubetur prosterni, non inde prius amovenda, quam & ipsi salus & amicis ipsa redderetur. Hanc enim sacræ preces habuerunt efficaciam, ut cum super arreptitiæ cervicem sanctissima Mulier pedem poneret, per meatus immundos immundus egrediens spiritus, mulierem desereret incolumem.

[48] [Præter alia monialem a morte suscitat,] Quædam præterea monialium, beatæ familiaris Feminæ, oculo superficies contectum *, visum deplorabat amissum. Sed & hæc sanitatem promeruit, absynthium, quod, prout lenius haberet pectori suo sancta Mulier admoverat, oculo superponens. Apposita siquidem herba statim dolorem fugavit & sanguinem, mulieri gaudio pariter & visu restitutis.

Quadem autem die, dum Sanctimonialis oraret in cellula, quasi dolentis populi voces audivit. Sciscitanti, quidnam esset, unam obiisse monacharum respondetur, ejusque funeri reliquas humanitatis affectu exhibere officium. His auditis, exanime corpus deferri præcipitur, & ei in cellula præsentari. Nulla in medium mora, & ecce præsentato cadavere, qui defunctum intulerant, longius abscedere compelluntur. Remotis igitur arbitris, oratura Mulier, cellulam obserat. Humi genita * b deponitur, precibus cælum pulsat & gemitu, lacrymis invitat vitam, præsumens id ex gratia, quod non sperabat ex natura. Imperiosa res vera religio, quæ leges & statuta rerum immutat. Religione actum est, ut nihil inaniter a Christo Christi Filia postularet. Sed neque in hoc piis illa frustrata desideriis, tantam invenit apud Deum gratiam, ut ejus meritis redderetur vitæ destinata sepulturæ. Stupentibus iis, qui cadaver intulerant, monacha egreditur incolumis, comitata sorores ad conventum, quæ illam præcedebant ad sepulchrum.

[49] [ab altera lethalem hydropisim pellit,] Quædam monacharum, nomine Animiam, lethalis * tumuerat hydrops c, & vocati frustra medici nihil aliud quam vicinas promittebant exsequias. Quæ dum pene spiritum exhalaret, visum ei est in somnis, quod decumbentem beata Radegundis cum sua visitaret abbatissa, visitatam demitteret in balneis, oleo membra perungeret, ac postremo candidis operiret indumentis. Excitata a somno monacha, mitigatum sensit incommodum. Deinde cum dies plenior illuxisset, aquis lethalibus exsiccans *, tumefactus recedit uterus, eodem die sic in suum regressus modulum d, ut morbi nulla penitus vestigia remanerent.

[50] Magnum Radegundis meritum, quæ hoc etiam obtinuit a Domino, [& alia patrat miracula,] ut opera manuum suarum quamdam præ ceteris sortirentur dignitatem. Glomus quippe, quem beati neverant digiti, dum morsu sorex vellet atterere, præfocatus expiravit. Nulli dubium meritis hoc accidisse Mulieris, cujus labores, dum vermis e appetit, gratia conservavit.

Puellam præterea, nomine Godam, tantum febris urgebat incendium, ut nihil aliud quam mortem diuturna promitteret anxietas. Hæc inaniter erogata in medicos substantia, sicut a nullo eorum sanari, sic a nullo Sanctorum exaudiri promeruit. Compulsa igitur ad probatum recurrere auxilium, candelam ad modum corporis sui factam, in honore ac nomine beatæ Mulieris accendi præcepit. Quo facto, tamquam si ignis morbi materiam consumpsisset, eodem tempore consumpta est infirmitas, quo candela. Surrexit mulier incolumis, & sanctissimæ debens Feminæ, quo * sanitati restituta, non prius hujus mundi procellas evasit, quam professa monacham, mores in melius commutaret.

[51] Porro beata Radegundis inter cetera gratiarum præconia, [inter quæ vinum, pauperibus erogandum, prodigiose sensit multiplicari,] quibus Christi Ecclesiam illustravit, puro affectu veram amplexata est paupertatem, ut de rebus, quas ipsa monasterio delegaverat, nihil proprium duxerit, nihil omnino alieni dederit absque suæ licentia abbatissæ. Quapropter vinarium vas octo ferme modiorum usui ejus abbatissa destinavit, unde quibus vellet larga dispensatrix ministraret. Huic autem vasi tantam Dominus infudit abundantiam, ut exhaustum non minueretur, non deficeret erogatum. Certamen iniisse videbantur & vacuando Mulier & gratia refundendo.

[52] Conatus inanis conatus meus, si singula, quæ per illam Dominus operari dignatus est, [& miram habuit revelationem ante mortem,] memoriæ studeo commendare. Supersunt enim plurima, quibus non solum vivens, sed & dormiens in Christo latius claruisse memoratur. Ea sane dum dilatione præmii longa traheret suspiria, totaque desiderio cælestium tabesceret gaudiorum, juvenis ei apparuit, statura eminens, & in vultu divinam præferens venustatem; quem propius accedentem dum Mulier sanctissima formidaret, ejusque blanditiem vereretur; Quid, inquit, tantis me gemitibus interpellas? Quid mei desiderio sic tabescis? Ignoras, quæ reposita tibi sint apud me præmia. In diademate capitis mei noveris te primam esse gemmam. Iis dictis, juvenis evanuit, in extasi pariter & gaudio beata Muliere derelicta. Quam profecto visionem duabus tantum sibi familiaribus indicavit, adjurans, ne secretum Domini Dei sui revelare præsumerent, quamdiu fragilis mundi legibus obnoxia teneretur.

[53] [quam pie cum summo monialium luctu obit.] Accedente autem diu suspirato, diu expectato vocationis suæ articulo, beata Mulier hujus maris magni & spatiosi tempestates illæsa pertransiens, fatigatos artus & naturam profitentes cineri & cilicio commendavit. Conturbata subito casu virginum multitudo, cellulam querulis gemitibus implet, pulsat & lamentis. Fluunt lacrymæ, nulla penitus invenientes solatia. Tandem beatissima Mulier, erectis in cælum luminibus, exilium patriæ, laborem quieti felici transitu commutavit. Obiit autem primo Idus Augusti, relicto gregi sacro profutura patrocinio, cui profuerat & doctrinis & exemplo. Neque enim credi fas est, apud Christum Christi Filiam pro suis inaniter supplicare, cujus meritis suscitatos constat mortuos, expulsos dæmones, turbata quievisse maria, variis oppressos languoribus in pristinam revocatos sanitatem, operante per eam sponso suo Domino Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nescimus, quid proprie significet illa vox frælex, eamque in variis Lexicis frustra quæsivimus. Quid si sit error typothetæ vel amanuensis, & pro frælex fuerit felix? Certe in hanc Hildeberti lucubrationem non pauca menda irrepserunt, ut in margine vel notis observavimus; sed ea sphalmata non nisi ex conjectura corrigere possumus, cum Acta illa S. Radegundis tantummodo in hac unica editione habeamus.

b Hildebertus videtur hoc verbum genita deduxisse aut composuisse a substantivo genu, ut ex sensu patet, qui evidenter indicat, Sanctam tunc prostratam aut genuflexam orasse.

c Certe in hac periodo aliquid luxatum est: ut enim syntaxis valeat, pro lethalis hydrops legendum est lethali hydrope vel hydropisi, ut in margine observavimus. Quod si forte Hildebertus verbo tumuerat active pro tumefecerat usus fuerit, tunc pro quædam substituendum est quamdam, ita ut talis sit sensus: Quamdam monacharum lethalis tumefecerat hydrops &c.

d Modulus hic usurpatur pro mensura, ita ut Hildebertus significare velit, uterum antea hydropisi tumefactum ad pristinam formam sive mensuram eodem die rediisse.

e Mirum, quod hic ab Hildeberto vermis vocetur animal illud, quod supra ab ipso sorex appellatum fuit.

* Forte oculi superficie contecta.

* id est genuflexa

* Lege lethali hydrope

* forte exsiccatis

* Forte quod

DE S. RADEGUNDE VEL RADIGUNDA, ALIIS RADIANA VIRGINE,
IN CASTRO WELLENBURGICO SUEVIÆ, PROPE AUGUSTAM VINDELICORUM,

Circa finem seculi XIII.

SYLLOGE HISTORICA.
Publicus Sanctæ cultus, quædam gesta, & gloria posthuma.

Radegundis vel Radiana virgo in Suevia (S.)

AUCTORE G. C.

Reginæ Radegundi subjungimus aliam ejusdem fere nominis Sanctam, eo quod hæc nullum certum aut fixum venerationis diem habeat, [Sanctitatem hujus Virginis colligimus] ut ex infra dicendis apparebit. Etsi autem hæc humilioris conditionis Virgo cum altera illustri Radegunde præter nomen & eximiam erga leprosos charitatem nihil in gestis commune habuerit, tamen publico populi suffragio, æque ac nobilis illa regina, inter Cælites relata est, ut scriptores Germani passim testantur. Ex his auctoribus primum audiamus Carolum Stengelium, eruditum Ordinis Benedictini abbatem, qui in Commentario rerum Augustanarum parte 2 cap. 59 num. 7 immemorabilem hujus Sanctæ cultum confirmat his verbis: Hic inserenda venit, quæ alias certo anno adscribi non potuit, beata Radiana sive Radigundis virgo, Wellenburgi prope Augustam in castro Langiorum patriciorum Augustanorum ancilla, charitate in pauperes, præcipue leprosos, eximia, miraculis clara. Colitur specialiter in capella ad radices montis & castri Wellenburg, olim sanctæ Ursulæ, hodie sanctæ Radianæ sive Radegundi sacra, in qua humata est in mausoleo a terra elevato: octo Cardinales anno MCDLIII, die XIV Maii, indulgentias eidem cappellæ sanctæ Ursulæ, alias beatæ Radigundæ sive Radianæ dedere. In litteris Petri Cardinalis & episcopi Augustani de anno MCDLXIII, die XIV Aprilis nominatur cappella sanctarum Ursulæ & Radigundæ; hodie sanctæ Radegundis tantum nomine nota est.

[2] Non satis clare intelligo, an sacellum istud, in quo S. Radegundis statim post obitum sepulta est, [ex quodam miraculo,] antiquitus soli S. Ursulæ virgini & martyri dedicatum fuerit, an vero tunc etiam in honorem S. Radegundis nomen utriusque Sanctæ gerere cœperit. Quidquid sit, a Stengelio inter Sanctos Augustanos, quos Dominicus Custos cælator anno 1601 Augustæ Vindelicorum elegantibus imaginibus expressit, in tabula XXII repræsentantur gesta hujus Sanctæ, iisque præfigitur sequens elogium, sive Actorum compendium: Sancta Radiana, sive Radigundis virgo, Welenburgi prope Augustam ancilla serviit, charitate in pauperes, præcipue leprosos, eximia: his cum lac aliquando & butyrum eleemosynæ nomine deferret, ea obvio domino in lixiviam & pectinem versa, quibus alias lavandis curandisque leprosis uti esset solita, illo abeunte, in priores iterum species reversa sunt. Atque dum ejus generis officiis enixe incumbit, luporum laniatu in proxima sylva misere habita, tertio post die mortem sancte obiit.

[3] [cui Raderus duo similia de aliis narrat,] Matthæus Raderus tomo 3 Bavariæ sanctæ pag. 156 in Actis B. Notburgæ vel Nuppurgæ, ancillæ Rottenburgicæ, quæ pari charitate victum pauperibus afferre consueverat, similem alimentorum mutationem narrat, & ea occasione ibidem de Sancta nostra sic obiter meminit: Non dissimilem historiam Augustani Annales continent in Vita S. Radegundæ, nisi quod illa territa, per mendacium, quod Deus immissis in illam lupis punivit, postea excusarit. Præterea idem scriptor in Bavaria pia pag. 108 & 109 inter gesta Maroldi Religiosi Understorfensis simile miraculum refert hoc modo: Deferebat olim elephantiacis aliquot panis crustula, & nonnihil de vini latice, occurrensque forte suo præsidi (ad quem jam alias de nimia in pauperes liberalitate delatus erat) veluti deprehensus & severius objurgatus, rogatusque, quid portaret, affirmavit, se lignum & lixivium ferre; factumque momento temporis, uti mensa, quam ferebat, in materiam & lixivii liquorem, obstupescente præsule, verteretur, ipseque, quo tendebat, abire juberetur. Tum Raderus hac occasione rursus de Sancta nostra ibidem sic mentionem facit: Prorsus huic simile prodigium in sanctæ Radegundis, ancillæ Wellenburgensis, Vita legitur, quæ non procul Augusta singulari sacello colitur. Non dissimile infra in sancta Notburga Rottenburgica recognosces.

[4] [& ex numismatibus,] Ceterum in supradicto Actorum compendio, quod imagini Augustanæ præfigitur, posthuma S. Radianæ vel Radegundæ gloria his paucis verbis explicatur: Corpus Augustam vectum, ut in domini monumento honoris causa sepeliretur, divino monitu eo revectum est, ubi cum viva leprosos coluerit, nunc ecclesia condita, ipsa defuncta colitur. Matthæus Langus, clara & vetusta patriciorum familia Augustæ natus, S. R. E. Cardinalis, & Salisburgensis archiepiscopus, memoriam prægrandibus ex auro & argento nummis posteritati commendavit, quorum infra ectypon. Hisce subnectitur utraque facies nummi, æri incisa, in cujus una parte exhibetur effigies Matthæi Langi, & in ejus circuitu præter insignia nobilitatis inscribuntur hæc verba: Matheus: eps. Alean. Car.lis. archieps: Salisburg. ✠. In ipso autem nummo sub ipsius effigie annus ita exprimitur: MDXXXVIII. Hanc nummi partem, quæ ad rem nostram parum aut nihil spectat, æri incidendam non duximus. In altera vero nummi parte repræsentatur capite radiato, quod sanctitatis indicium est, ipsa effigies Sanctæ, a duobus lupis incursatæ, quam cælatorem nostrum exacte imitari jussimus. En ipsam.

[5] Corbinianus Khammius ex Ordine S. Benedicti, qui anno 1709 Hierarchiam Augustanam typis vulgare cœpit, [in honorem ipsius cusis;] antiquiorem ejusdem rei nummum vidit, ut parte 1 istius Operis, cap. 6, classe 3, sect. 10, sive pag. 255 testatur his verbis: Anno MDXXI prænominatus Matthæus Langius, disjectis capellæ S. Radegundæ seu Radianæ muris, novam ecclesiam & per Joannem proepiscopum Salisburgensem consecrari procuravit, nec non memoriam rei factæ copiosa moneta tam aurea quam argentea in plures & posteros propagavit. Numisma aureum videre non merui. In numisinate argenteo una facies præter annum MDXXI expressum, continebat archiepiscopi effigiem cum circumscriptis ad marginem his vocibus (Matheus Card. Ar. O chieps. Salzburg. O ac Epus Gurcen O) nimirum positis intermixtim insignibus. In altera facie cernebatur S. Radiana seu Radegunda, a duobus lupis impetita, cum hac ad marginem inscriptione: Sancta virgo Radiana † ora pro nobis Deum. Ex his aliisque infra referendis apparet, S. Radianam seu Radegundam ab immemorabili tempore sive centum annis ante decretum Urbani VIII Pontificis publicum cultum habuisse.

[6] Præterea Carolus Stengelius in Chronico ecclesiæ Augustanæ, [nihilque sanctitati ejus officit,] quod anno 1620 Germanice impressum est, apud nos lib. 4 cap. 7 narrat pleraque ejusdem Sanctæ gesta, quæ laudatus Khammius pag. 253 & sequente Operis proxime citati sic Latine interpretatus est: Vixit circa hæc tempora (paulo superius egerat de Wolfardo præsule Augustano, qui anno 1300 obiit) piissima Christi ancilla & virgo Radegunda, aliis Radiana, a conjuge domini possessoris arcis Wellenburg, e patriciis Augustanis Portneris oriundi, conducta, & in stabulo pecus curare jussa, pietate in Deum ac charitate in pauperes, & potissimum in elephantiacos, eximia. Agreste suum famulitium implevit ad heri heræque placitum; sed laboribus impositis defuncta, Deo vacabat, cælum precibus petebat, mentem cælestibus epulis explebat, ulcerosis, & quibus vetusta scabie caro tuberibus obsita, inserviebat, psoram & furfures abstergebat, ulcera emungebat, atque panis crustula, mensæ analecta, lac & butyrum, hujusmodi elephantiacis deferebat.

[7] Occupata aliquamdiu in hoc charitatis officio Radegunda ad leprodochium, [quod ultione divina lethaliter a lupis læsa fuerit,] haud procul ab arce Wellenburg dissitum, lactis & butyri bajula properans suo hero tremebunda occurrit. Ab eo igitur Radegunda (jam antehac a domesticis de infideli quasi servitio accusata) velut deprehensa severius objurgatur. Quid portaret, quæsita; se pectinem & lixivium ad porriginosorum capita lavanda ac mundanda ferre affirmavit. Factum momento temporis, ut lac & butyrum, quod ferebat, verteretur in pectinem & lixivium, atque heri stomachabundi factam a Deo metamorphosin objiceret. Itaque ab hero pacifice dimissa, lac & butyrum sua specie donatum ad elephantiacos detulit, famelicosque refecit, Nemesi tamen divina leve excusationis mendacium immissis in Radegundam lupis puniente: cum enim post enumeratum miraculum Radegunda ex arce per silvam transiret ad leprodochium, misellis elephantiacis de more opem & servitium exhibitura, ab irruentibus lupis invaditur, dentibus laniatur, ac a fugientibus bestiis seminecis relinquitur atque deseritur. Deinceps sic deserta atque in arcem reducta, expiata per diram mortem levissimi mendacii pœna, intra triduum emigravit ex hac calamitosa ad vitam sine fine beatam.

[8] [ut S. Gregorius Magnus Pontifex,] Ne quis dubitet de sanctitate piæ hujus Ancillæ, eo quod a lupis vulnerata fuerit, & non diu post ex illa læsione obierit, hic meminisse oportet istius prophetæ, qui ob levem inobedientiam a leone in via interfectus fuit, ut libro 3 Regum cap. 13 narratur. Passim sacræ Scripturæ interpretes asserunt, culpam in hoc viro Dei solummodo venialem fuisse, & prophetam istum, quantumvis violenta morte sublatum, justum & sanctum agnoscunt. Audiamus Gregorium Magnum, qui lib. 4 Dialogorum cap. 24 occasione hujus prophetæ ad propositum nostrum ita disserit: Cum scriptum sit, justus quacumque morte præventus fuerit, justitia ejus non auferetur ab eo, electi, qui procul dubio ad perpetuam vitam tendunt, quid eis obest, si ad modicum dure moriuntur. Et est fortasse nonnumquam eorum culpa, licet minima, quæ in eadem debeat morte resecari… Quod sacra quoque testantur eloquia: nam vir Dei contra Samariam missus, quia per inobedientiam in itinere comedit, hunc leo in eodem itinere occidit. Sed statim illic scriptum est: Quia stetit leo juxta asinum, & non comedit leo de cadavere. Ex qua re ostenditur, quod peccatum inobedientiæ in ipsa fuerit morte laxatum; quia idem leo, quem viventem præsumpsit occidere, contingere non præsumpsit occisum: qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is, qui culpabilis in vita fuerat, punita inobedientia, erat jam justus ex morte. Hæc cum proportione applicari possunt huic sanctæ Virgini, quæ a lupis non est devorata, etsi ab iisdem lethaliter vulnerata fuerit.

[9] [& S. Joannes Cassianus ex violenta morte prophetæ] Sanctus Joannes Cassianus Collatione 7 cap. 25 agens de energumenis, ad rem nostram ita ratiocinatur: Ceterum corporaliter traditos satanæ vel infirmitatibus magnis etiam viros sanctos novimus pro levissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem nævum aut maculam in illo judicii die patiatur invenire divina clementia, omnem cordis eorum scoriam secundum prophetæ imo Dei sententiam, excoquens in præsenti, ut eos tamquam aurum vel argentum ignitum ad illam perpetuitatem nulla indigentes pœnali purgatione transmittat. Tum post alia capite sequente ratiocinium suum violenta morte prædicti prophetæ ita confirmat: Quod in illo propheta atque homine Dei, in tertio Regum libro manifeste vidimus impletum, qui pro culpa unius inobedientiæ, quam tamen non de industria, nec vitio propriæ voluntatis, sed alterius circumventione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo Scriptura narrante: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, & tradidit eum Dominus leoni, & confregit eum juxta verbum Domini, quod locutus est. In quo facto & solutionem delicti præsentis atque erroris incauti, & justitiæ merita, pro quibus prophetam suum Dominus temporaliter tradidit vexatori, parcitas ipsa & continentia prædatoris ostendit, quia nihil penitus audet voracissima bestia de tradito sibi cadavere degustare.

[10] Sed ne tam severa Dei ultio tantum in veteri Testamento usitata videatur, [& aliis exemplis] Cassianus ibidem subjungit duplex sui temporis exemplum, & primum refert his verbis: Hic igitur abbas Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam vultum femineum, sed ne vestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri: nam cum eidem pergenti ad cujusdam senioris cellam una cum abbate Archebio ejusdem solitudinis accola, casu mulier obviasset, offensus occursu ejus, tanta fuga ad suum rursus monasterium (prætermisso, quod arripuerat, piæ visitationis officio) recurrit, quanta nullus a facie leonis vel immanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii revocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem, quemadmodum proposuerant, cœpto itinere pertenderent. Quod licet zelo castitatis & puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam præsumptum est, sed observantia disciplinæ justæque discretionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem, quæ vere est noxia, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam) tali confestim correptione percussus est, ut ejus universum corpus paralyseos valetudine solveretur, nullumque in eo membrum penitus explere suum prævaleret officium: siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguæ motus, quo elocutio vocis exprimitur, ipsæque aures ita auditus proprii amiserunt sensum, ut in eo nihil amplius ex homine, quam immobilis tantum atque insensibilis figura remaneret,

[11] Eo autem redactus est, ut infirmitati ejus nullo modo virorum diligentia deservire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministrasset: [novi Testamenti demonstrant.] nam delato ad cœnobium sanctarum virginum cibus ac potus, quem ne nutu quidem petere poterat, femineo ingerebatur obsequio, explendisque omnibus necessitatibus eadem illi diligentia per annos fere quatuor, id est usque ad vitæ suæ terminum serviebat. Qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus vivacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo virtutum gratia procedebat, ut cum de oleo, quod cadavere suo potius, quam corpore contigisset, ungerentur infirmi, confestim cunctis valetudinibus curarentur; ita ut super hac ejus valetudine etiam ipsis infidelibus evidenter aperteque claresceret, & debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore Domini contributam, & sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei Spiritus sancti virtute præstari. Deinde idem sanctus scriptor narrat aliam terribilem abbatis Moysis punitionem, quam hic brevitatis causa prætermittimus. Jam ab hac digressione in viam revertamur, & referre pergamus ea, quæ post mortem hujus sanctæ Virginis nostræ contigerunt.

[12] Laudatus Khammius parte 1 Hierarchiæ Augustanæ pag. 254 & sequentibus sepulturam S. Radegundæ, [Ex honorifica Sanctæ sepultura,] & reliqua ad posthumam ipsius gloriam spectantia sic prosequitur: Dominus arcis Wellenburgensis Portnerus, patricius Augustanus, beatæ Ancillæ funus Augustam transvehi curavit, in suæ nobilis familiæ sepultura humandum; sed Numinis provisu ad leprodochium, charitatis a Radegunda exercitæ officinam, revectum, honorificentissime conditum fuit. Fama & pictura docet, sarcophagum Radegundæ una cum ejus corpore plaustro impositum a junctis bobus per declivem campum, & Vindam amnem sine ductore ad dictum leprodochium esse devectum, ibi depositum & sepultum: ubi mox capella e fundamentis excitata, anno MCDL renovata (Khammius hoc loco citat Stengelium in Annal. eccles. lib. 5 cap. 7 fol. 153, qua citatione Chronicon ipsius ecclesiasticum Germanice editum designari opinor) & ob crebra miracula a Cardinalibus & episcopis fuit indulgentiis dotata… Anno MCDLXIV capella sanctæ Radegundæ seu Radianæ dedicatur honori sanctarum Ursulæ & Radegundæ a Judoco Ordinis Præmonstratensis Canonico Regulari episcopo Adramytteno, pro-episcopo Augustano. In litteris Petri Cardinalis episcopi Augustani anno MCDLXIII, Aprilis die XIV datis, nominatur capella sanctarum Ursulæ & Radegundis. Nostri quoque Annales referunt, adesse litteras ab octo Cardinalibus die XIV Maii anno MCDLIII datas pro indulgentiis in sacello sanctæ Ursulæ alias sanctæ Radegundæ lucrandis. Præ manibus habemus Germanicum earumdem indulgentiarum apographum; sed cum authenticum diploma verosimiliter Latine datum fuerit, operæ pretium non censemus, illud rursus ex lingua Germanica in Latinam transfundere.

[13] [aliisque gloriæ posthumæ signis] Porro Khammius ibidem sic pergit: Anno MCDXCII sanctæ Radegundæ ossa prope capellæ januam hactenus recondita, ex jussu Friderici Comitis de Zollern episcopi Augustani in chorum ante principalem aram fuere translata, Udalrico de Rechberg cathedralis ecclesiæ decano translationis solemnitatem celebrante. Dein auctor ille ad annum Christi 1507 meminit de Matthæo Langio, arcis Wellenburgensis domino, qui postea monetam auream & argenteam in honorem S. Radianæ vel Radegundæ cudi jussit, ut superius retulimus. Post hæc ibidem narrat, quando dominium castri Wellenburgensis transierit ad nobilem Fuggerorum familiam, eamque rem explicat his paucis verbis: Anno MDXCVII David Ungnad Baro de Sonnenberg arcis Wellenburgensis possessor, tam suo, quam suorum liberorum ex conjuge Langia procreatorum nomine, eam vendidit Jacobo Fuggero: unde ex hac illustrissima Fuggerorum familia descendentes, dominii Wellenburg hodiedum beati sunt possidentes.

[14] [eruimus immemorabilem ipsius cultum,] Denique Khammius nos de publico & hactenus perseverante hujus Sanctæ cultu ita certiores reddit: Anno MDCXCI sanctæ Radegundæ ossa, antehac grandi lapide tecta, fuerunt elevata, ad modum staturæ humanæ composita, ac eleganter exornata, illustrissima Comitissa Fuggera de Wellenburg &c., nata Baronissa de Neuhaus, præter cimelia, pretiosissimam suam tunicam holosericam auro filatam & acu phrygia pictam, ad exornandum liberaliter donante. Post hæc sanctæ Radegundæ corpus sumptuoso vestitu præstans Dominica III post Pentecosten ex ecclesia Berckheimensi sub solenni processione in suam ecclesiam fuit deportatum, ante principalem aram repositum ac omnium oculis expositum, præsentibus DD. Leonardo Frey ecclesiæ cathedralis Augustanæ decano, Francisco Ziegler vicario generali, Joanne Augustin notario, & ex quatuor-viris Canonico. Anno MDCCIII antequam Augusta obsidione premebatur, idem sanctæ Radegundæ corpus in urbem securitatis causa fuit translatum, & apud PP. Ordinis Prædicatorum depositum. Dein periculo armorum cessante, anno MDCCV iterum Dominica III post Pentecosten solenniter fuit restitutum, & in mausoleo suæ ecclesiæ honorifice collocatum; ubi hac adhuc ætate visitur & devote colitur.

[15] At ex his omnibus nondum scimus, quo die S. Radiana vel Radegunda obierit, [etsi certum venerationis diem ignoremus,] aut quo fixo die quotannis colatur, etiamsi suspicemur, annuam ipsius memoriam celebrari quadam Dominica post Pentecosten, quia laudatus Khammius parte 1 Hierarchiæ Augustanæ pag. 557 & 558 de sacello seu templo hujus Sanctæ habet sequentia: Ecclesia parochialis Berckheimensis duas sibi annexas habet filiales, unam in Banacker, alteram ad S. Radegundam seu Radianam prope arcem Wellenburg… Ecclesiæ filialis sanctæ Radegundæ encœnia in ipso sanctissimæ Trinitatis festo peraguntur. In eadem ecclesia sermones sacri tempore pomeridiano Dominica Palmarum, Feria quinta Cœnæ Domini, & Dominica Paschæ ad populum dicuntur. Lucrantur quoque hic indulgentiæ plenariæ Dominica quarta post Pentecosten, ad sacrum thesaurum acquirendum magna hominum multitudine concurrente.

[16] [& ideo eam alteri similis nominis Sanctæ subjunxerimus.] Cum itaque certus mortis ac venerationis dies nobis ignotus sit, secuti sumus consilium P. Henrici Lamparter, in Bibliotheca Societatis nostræ propter varias lucubrationes recensiti, qui Augusta Vindelicorum ad Henschenium nostrum anno 1666 ita scribebat: Tarde respondeo R. V., quia nusquam indagare potui, quod de beata Radegunde scire desiderat. Nec ordinarius loci, nec ullus aliorum, quos id oportuit nosse, scit, quo die sit mortua. E parietibus templi ejus, in quibus picta fuerat ejus Vita, colores defluxere; sepulchralis lapis etiam nihil amplius exhibet certi de die obitus. Mitto copiam indulgentiarum ejus Sanctæ intuitu datarum templo. Suaserim res hujus poni die XIII Augusti velut appendicem ad res S. Radegundæ reginæ, quæ celebratur eo die. Atque hæc est causa, cur S. Radegundem ancillam hodie Operi nostro inserere, & Actis S. Radegundis reginæ subnectere voluerimus. Ecce omnia, quæ de cultu & gestis illius sanctæ Virginis detegere potuimus, etsi forsan in monumentis Wellenburgensibus aut aliis scriptoribus Germanis plura reperiantur, quorum notitia ad nos nondum pervenit.

DE S. LAUDULFO EP. ET CONF.
EBROICIS IN GALLIA.

Versus annum DCXX.

[Commentarius]

Laudulfus ep. conf. Ebroicis in Gallia (S.)

P. B.

De S. Laudulfo, seu Landulfo, Gallice saint Loul, episcopo Ebroicensi, egimus ad diem XI hujus mensis, [Cultus antiquitas.] ubi de S. Taurino, episcopo itidem Ebroicensi, in Historia inventionis ejus primæ, per S. Landulfum divina revelatione bis monitum seculo VII accuratæ, & per anonymum istic editum descriptæ seculo IX. Juverit vero hic tantisper ad illum redire, tamquam ad testem Laudulfianæ sanctitatis & cultus nunc quidem antiquissimum: nam auctor libelli de Vita S. Laudulfi, quem hic num. 1, ut seniorem, citat, jam dudum intercidit; uti mox intelliges. Hodiernam porro lucem ejus venerationi ab immemorabili tempore consecratam fuisse satis indicat Grevenus, ad hunc diem in aucto a se Usuardo editoque anno 1515 S. Landulphi memoriam annuntians. Eodem die Breviarium, quod habemus, Ebroicense excusum Parisiis anno 1586, festum ejus & Officium cum Lectionibus novem ritu duplice celebrandum præscribit. Secutus est Saussayus in Martyrologio suo Gallicano, longum ei hoc die texens elogium.

[2] Acta si requiris, antiquiora non supersunt, quam quæ dedimus in laudata mox Historia inventionis primæ S. Taurini; [Acta] cum qua si conferre placet Lectiones sex priores Breviarii jam indicati, eccas illas: I. De Landulpho, Ebroicensi episcopo, nihil scriptum reliquit antiquitas; nisi quod ex historia inventi corporis beati Taurini aliquantum temporis post hujus obitum apparet vixisse sub Clodoveorum imperio & monarchia [in] Galliis. II. Dicitur enim Lotarii tempore, cum Ebroicenses Canonici tum ex finitimis agris in civitatem ad divina Officia peragenda quotidie convenirent, & ipse ex pago urbi vicino, qui S. Landulphi etiam nunc nomen retinet, ad sacra matutinalia cum aliis perrexisse, & in itinere audivisse choros angelorum psallentium, ac dicentium: “Beatissimi Taurini laudanda est hodie festivitas, cujus lingua fulget in ecclesia”: III. Hoc vero nuntiasse Viatori, episcopo suo: post cujus decessum omnium suffragiis ad episcopatum promotus, die ac nocte deprecabatur Dominum, ut thesaurum de reliquiis S. Taurini sibi indicaret. Quin etiam post anni circulum eodem die ad eumdem locum, ubi audierat angelorum cantum, cum solo comite rediit, atque iterum prostratus in oratione, meruit cælestes illas voces audire: sed erat anxius & ignarus, quo loco thesaurus ille lateret.

[3] [ex Breviario Ebroicensi.] IV. Propterea vehementius Deum orabat, ut hoc illi manifestum faceret. Tandem elevans oculos, videt a terra usque ad cælum columnam pertingentem, instar solis claram. Quo in loco fodiens accepto sarculo, reperit scriptum: “Hic requiescit beatus Taurinus, primus episcopus Ebroicæ civitatis”. V. Locus vero occurrit in via venientibus a pago S. Landulphi ad ecclesiam episcopalem Ebroicæ urbis, in quo nunc spectatur amplissimum monasterium & sepulcrum subterraneum S. Taurini. Tum vero Landulphus ecclesiam ligneam sepulcro imposuit. VI. Sed cum ad inventionem illarum reliquiarum miracula quotidie plurima & maxima fierent, in illa historia narratur, paulo post fuisse librum confectum de Vita S. Landulphi, qui intercidit, & in quo multa de inventione illarum reliquiarum & miraculis; ac de sanctitate, operibus bonis, & meritis ejusdem B. Landulphi scribebantur. Miramur, nihil hic notari de corpore S. Landulfi, cum illud in Martyrologio universali ad hunc diem diserte asserat Castellanus esse in ecclesia S. Taurini.

DE SS. MAXIMO ABBATE, ANASTASIO MONACHO, AC ALIO ANASTASIO ITEM MON. ET APOCRISIARIO ROMANO CONFF.
CONSTANTINOPOLI,

An. DCLXII et DCLXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maximus abbas conf. CPoli (S.)
Anastasius monachus conf. CPoli (S.)
Anastasius alter item monachus conf. CPoli (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. S. Maximi nomen, natales, illustre in aula munus quando commutatum cum monastico instituto.

Maximus vitæ sanctimonia, doctrina, scriptis, exantlatis pro orthodoxa fide certaminibus, exiliis ærumnisque, [Sanctus re ac nomine Maximus] nec non fuso pro ea sanguine longe clarissimus, tanti nominis mensuram egregie adimplevit, prout perspicuum fiet cum ex Viri Vita, tum ex hoc, quem eidem præfigimus, Commentario. Ad Sancti nomen alludit S. Anastasius presbyter & apocrisiarius Romanus, de quo pluribus infra, in epistola sua ad Theodosium presbyterum Gangrensem, quæ exstat in Anastasii Bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectaneis, habeturque inter Opera varia a Sirmondo vulgata, tom. 3 col. 375 novissimæ editionis Venetæ, ubi leguntur ista: Ego igitur exiguus memoriam justorum illorum, qui Constantinopoli ob veræ fidei adversus Monothelitas confessionem passi sunt, & præcipue Maximi revera megisti (hoc enim Maximus nomen insinuat) sermone meo in præsentiarum facere volens &c. In Menæis magnis excusis die XII hujus mensis inter alia præconia, quibus Græci ibidem ipsum laudant, dicitur μέγιστος Μάξιμος. Maximus itaque nomine, major rebus gestis, imo maximus vere ac proprie exstitit. Recte itaque Joannes Zonaras in Annalibus tom. 2 pag. 87 editionis regiæ Parisiensis anno 1687 vulgatæ eum etiam jure meritissimo μέγιστον Μάξιμον appellat. Addi his possunt, quæ dabuntur inferius § 7 sub finem. De sancto itaque Maximo agimus hic primo loco; de aliis duobus Anastasiis postea instituetur sermo.

[2] Quæ ad Sancti patriam, illustres ipsius natales, ingenii præstantiam rara cum diligentia ac virtute conjunctam, [floruit sub Haraclio imp., in aula ejus gerens illustre munus:] nec non ad litterarias vel ab ineunte ætate exercitationes spectant, expedit auctor Vitæ, quam illustramus, num. 3 & seqq. apud nos. Natales nulla temporis nota ab eo determinatos anno 580 affigit Caveus heterodoxus in Scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria part. 1 pag. 322. Jam vero tot ac tam præstantes naturæ ac gratiæ dotes, quibus S. Maximus erat præditus, eum evexere ad summam in imperatoris Heraclii aula dignitatem. Quippe Admirandus iste, sicut ibidem de illo refert idem biographus num. 6, sic ætatem suam transiens, quamquam multa conaretur quotidie, quo vanam gloriam effugeret, & vitæ hujus varietatibus non implicaretur .. efficere tamen non poterat, ut lateret.. Etsi autem ipse talia moliretur & ageret, nihilominus vel contra voluntatem arripitur. Heraclio per id tempus imperatore, ad regiam eum benevolentissime accersente, & eorum, qui erant a commentariis regiis, principem instituente: cui quam fuerit gratiosus in paucis atque utilis, ibidem subditur. Imperavit Heraclius ab anno Christi 610 usque ad 641. Longissime ergo aberrant a vero, qui Constantinum Pogonatum hic obtrudunt, quem Sanctus numquam imperatorem vidit, mortuus utique anno 662; ille vero imperare dumtaxat cœpit anno 668.

[3] [(non vero sub Constantino Pogonato)] Hinc corrige Menologium Sirleti, quod ad diem XIII Augusti sic habet: Commemoratio sancti Patris nostri Maximi confessoris, qui sub imperatore Constantino Pogonato summus philosophus, vita & sermone illustris, relictis omnibus, factus est monachus. Corrige item Menæa magna typis edita: Vixit Maximus imperante Constantino, cui cognomentum Pogonato, Heraclii nepote: ac Synaxarium, quod est apud Combefisium tom. 1 Operum S. Maximi pag. LXXXIX, ubi dicitur imperatore Constantino Pogonato, Heracliique nepote, maximis honoribus a superioribus imperatoribus acceptus &c. Vitæ denique ac Martyrii S. Maximi exemplar, cui prænotatur scriptor Laurentius monachus Rutiensis in Calabria, & de quo alibi redibit sermo, eumdem errorem committit, dum in scenam illum producit κατὰ τοὺς χρόνους τοῦ τῆς Ρὡμαίων βασιλείας κατάρξαντος Κωνσταντίνου, οἳ Πωγωνάτον ἐκάλουν. Id est, Temporibus Constantini, quem Pogonatum vocabant, Romanorum imperium administrantis. Rectius habet Compendium nostrum Ms. Certaminis S. Maximi, quod desumptum est e bibliotheca Cæsarea Vindobonensi, dicens: ὅσιος καὶ τρισμακάριστος πατὴρ ἡμῶν Μάξιμος ὁμολογητὴς ἦν ἐπὶ τῆς βασιλείας Κώνσταντος, υἱοῦ Κωνσταντίνου, ἐγγόνου δὲ Ἡρακλείου. Sanctus ac ter beatissimus pater noster Maximus confessor erat imperante Constante, filio Constantini, Heraclii autem nepote. Sub eo utique egregiam suam pro Christi fide confessionem ac heroica certamina suo sanguine testata roborataque esse voluit, quamvis multo ante tempore in aula Heraclii honoratus ac gratiosus meruisset: idque confirmatur apud Sirmondum allegatum col. 368, ubi hæc e Græco versa memorantur: Jubemus gloriæ tuæ ire Bizyen, & adducere Maximum monachum cum honore multo atque blanditie, tam propter senectam & infirmitatem, quam eo quod sit a progenitoribus noster, fueritque illis HONORABILIS. Quæ postrema verba Combefisius in observationibus ad Vitam S. Maximi tomo citato præfixis pag. XCVII sic clarius reddidit: Quod amicus & familiaris Majorum meorum extiterit, ac illis charus habitus sit.

[4] [quod munus] Et continuo idem auctor, Quod plane, ait, in notarium primumque a secretis rite congruit; cujus muneris esset, non avelli a latere imperatoris, ac illi semper adesse. Extant Michaëlis Pselli pulcherrimæ epistolæ, cum ad alios viros primores omnis ordinis, tum præcipue ad notarios cum imperatore agentes in ταξειδίῳ: cum is scilicet provincias lustraret, sive etiam exercitum circumductaret, omninoque extra regiam urbemque ageret: ut cum ad Comneni notarios, velut ejus asseclas eique adhærentes, ac consiliorum laborumque ac expeditionis socios sic blande scribit: Τῷ κορυφαίῳ καὶ τῷ χορῶ, δὲ βούλησθε, τῷ μυσταγωγῷ καὶ τοῖς μύσταις. Pari nobis fere cultu in aula ipsi regi a secretioribus intimisque consiliis, & quasi administri regenda republica, quos in eam secretarios vocamus. Eo ipso munere functus S. Nicephorus patriarcha, Nicephoro imperatore, & antequam illi sedi præficeretur: ex qua aulæ familiaritate tanta illi styli suavitas & elegantia, quantam in ejus Antirrheticis miramur, quibus * licuit salutare, cum pari eruditione rerumque ecclesiasticarum peritia conjunctam; dolemusque non produci in communem Ecclesiæ usum ejusque clypeum, cum præsertim luculenti extent codices in Regia, Seguieriana, Colbertina celebribus Parisiis bibliothecis &c. De S. Nicephoro Patriarcha CP. consuli potest Historia chronologica Patriarcharum istius Sedis, quæ habetur ante tomum nostrum 1 mensis Augusti. Acta vero ejus illustrata sunt tom. 11 Martii die XIII a pag. 293.

[5] Illud porro Vitæ Græcæ S. Maximi ὑπογραφέα πρῶτον τῶν βασιλικῶν ὑπομνημάτων apud Combefisium pag. IV, [observationibus explanatur.] quod vertit Latine eorum qui a secretis imperatori essent principem; noster autem Vitæ, quam dabimus, interpres dixit, eorum qui a commentariis erant principem, sic exprimit Compendium Cæsareæ bibliothecæ Vindobonensis: Πρῶτος ἐν τοῖς μυστογράφοις γεγονὼς: id est, primum inter arcanorum scriptores seu notarios locum adeptus: unde prima Sancti inter eos, qui erant imperatori a secretis, confirmatur prærogativa. Atque hoc ipsum Menæa magna typis edita clare tametsi Græco-barbare significant in ejus elogio, ubi datur ei titulus πρωτασηκρίτου, primi a secretis; in Officio autem, quod ex Tiliano antiquo codice XIII Augusti profertur apud Combefisium pag. LXXXVII & seqq., scribitur πρωτοασηκρίτις; aliter item ea vox formatur apud Gretserum illico citandum. In notis vero & observationibus ad caput 2 operis Georgii Codini Curopalatæ, quod agit de officiis magnæ ecclesiæ & aulæ Constantinopolitanæ, quodque anno 1648 Parisiis editum est, pag. 27 de eo vocabulo dicitur: Ut primum secretarium indicat, ita & judicum omnium præstantissimum. Alia insuper ibidem notata invenies. Consuli etiam potest Gretserus in Commentariis ad dictum Codinum, qui habentur in editione ejusdem operis, quam designabam, pag. 200. At de his plus satis. Nunc cum Vitæ scriptore ad alia progrediamur.

[6] Narrat is num. 7 Sanctum, rerum caducarum in aula pertæsum, [Quam ob causam Vir sanctus aulæ valedixerit,] item novitates in fidem invehi cernentem, quando Monothelitarum secta Ecclesiam vehementer labefactaret, accessisse .. in monasterium, quod in adverso littore urbis Constantinopolitanæ apud Chrysopolim situm est. Causam seceßus ab aula sic exponit Compendium Cæsareum Vindobonense: Οὗτος τὴν τῶν Μονοθελητῶν κακίστην αἱρεσιν ἰδὼν πλατυνομένην καὶ κρατοῦσαν, καὶ ἐγγράφως ἀνατεθεῖσαν ἐν τῷ νάρτηκι τῆς ἁγίας Σοφίας ἐν Κωνσταντινουπόλει, καταλιπὼν τὰ βασίλεια, γέγονε μοναχὸς ἐν τῷ μοναστηρίῳ Χρυσοπόλεως. Hic pessimam Monothelitarum hæresim dilatatam & invalescentem conspicatus, nec non in narthece sanctæ Sophiæ Constantinopoli in scriptis suspensam, relicta aula factus est monachus in monasterio Chrysopoleos. Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 3 pag. 16, Porticus, inquit, istas occidentales, quæ elegantis ac magnifici vestibuli vicem præbent ædi Sophianæ, νάρθηκος seu ferulæ nomine ævo suo donatas, tradit Silentiarius part. 2 vers. 13. Agit etiam ibidem Cangius de vocabuli istius seu appellationis ratione; cui varia alia subnectit pag. 17 & 18, inter quæ est illud, Ut Nartheces .. olim extra ecclesiam seu potius extra ecclesiæ septa fuere, .. ita vicissim pro certo haberi debet, posterioribus seculis narthecem eam sacræ ædis partem, quam hodie navim vocamus, aliquando appellatam, prout ibidem pluribus videre licet. At misso hoc brevi diverticulo, redeamus ad propositum.

[7] [ac monasticum institutum] Menæa magna Græcorum excusa eamdem, cur S. Maximus ex aula se subduxerit, cum dicto Compendio causam allegant, e quibus delibo ista, a nostro Radero sic Latine reddita: Postea vero quam perniciosa & aliena a Catholica fide opinio Monothelitarum .. stolide & impie invaluit .. decretaque publica, quibus hæresim suam confirmabant, publice proponebant, & in ipsa magna ecclesia Constantinopoli affixa hærebant., impiorum societatem & communicationem execratus, relictis politicis officiis & magistratibus, selegit potius abjectus esse in domo Dei, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Profectus ergo Chrysopolim &c. Consuli insuper de hac re potest Sancti Officium sacrum a Combefisio editum ac supra a nobis memoratum. Monachum Rutiensem, ne longior æquo excurrat oratio, tacitus prætereo. At Combefisius in observationibus ad S. Maximi Vitam pag. XCVII causam hanc commutatæ ab eo aulæ cum secessu monastico Chrysopolitano, meram scriptoris ejusdem Vitæ conjecturam existimans, Potuerit quidem, inquit, in monasterio etsi urbi vicino, quod nempe κατὰ τὴν ἀντιπέραν ηἰόνα in adverso littore ad Chrysopolim in Bithynia prope Chalcedonem situm esset (Scutarim vocant, teste Gillio) ab eo tutam salo æstuque stationem quærere, ac animæ κοίνωσιν, ut vocat auctor, ejus scilicet commaculationem & contagium, ex aulicorum convictu ac consuetudine, loci secessu defugere, id cumprimis illo consecutus, ut Heraclii secretioribus consiliis pro officii munere haud cogeretur favere. Hanc tamen meram sic Vitam scribentis conjecturam existimo.

[8] [sit amplexus, inquiritur,] Nec enim sic palam Heraclius novitati studebat, jamque Monothelitarum dogma in aula percrebuerat, cum Maximus monachum induit; aut Heraclii aulæque ea potissimum factio erat, & non magis Cleri & episcoporum Athanasii Jacobitæ, Theodori Pharan, Cyri, Sergii &c.; a qua proinde ut se tutum præstaret Maximus, non aula solum ac urbe, quam novator episcopus regeret, exire debebat, sed ejus tota diœcesi, aut certe paulo remotius latebras quærere. Observatio ista Combefisii adeo nobis videtur veritati consona, ut probabilius esse putemus, Virum sanctum non tam ex luis Monotheliticæ fuga, quam ex rerum caducarum contemptione, vitæque perfectioris desiderio ab aulæ strepitu in Chrysopolitanum monasterium se recepisse. Quæri autem hic ulterius potest, quo tempore id acciderit. Hoc argumentum tractat Combefisius pag. XCVIII, & ex iis, quæ de illo affert, sententiam suam confirmat, Sanctum ex aula secessisse, ac primi a secretis munus abdicasse, ut chara solitudine frueretur, ac seculi curis turbisque expeditus, liberius Deo divinæque contemplationi .. totus impenderetur. Quæ ergo ad propositam quæstionem faciunt, ex ipso hic referemus.

[9] Fatetur quidem laudatus auctor, incertum esse, [quo item tempore] quo is tempore aulæ togam cum lacerna ac cilicio commutarit; diu tamen ante Sergii obitum atque extrema Heraclii tempora, quibus pestifera hæreseos flamma in aulam ac urbem erupit, illud evenisse, argumento, ait, est epistola Sancti ad Pyrrhum hegumenum, cum is illum jam monachum invitasset, ut suæ consentiret novitati, quam a Sergio auctore hauserat, ac scriptis susceperat firmandam, tuente se Maximo non vitæ monasticæ recenter susceptæ tirocinio aut theologiæ studio nuper salutato, postquam seculo valedixerat; sed cum sui rudis animi conscientia (dicamus nos summa, pro sui instituti ratione, animi modestia) tum facinoris temeritate, ne sententiam præcipitaret. Nam operum ejus a Combefisio editorum tom. 2 in epistola responsoria ad Pyrrhum pag. 346, Vigent, inquit, adhuc in me affectus ac vitia, carnemque oppido rebellem legi spiritus prævalentem habeo. Quin etsi per hypothesim nihil eam in rem quod sit facultatis deesse dederimus; quis sic temerarius & audax, ut quæ in hunc modum divino sacerdotum sunt sancita suffragio, præsumat superordinare? Quidnam inde sequitur? Igitur, uti concludit Combefisius pag. XCVIII, diu ante vulgatam Byzantii Ecthesim, cujus ipsius crimen Maximus in Sergium, & senatum confert, depellitque ab Heraclii capite; qui Sergii Clerique Constantinopolitani victus precibus, nec non senatus indulgentia inclinatus, suo eam nomine publicari permisit: quæ nec tunc forte edita erat, cum sic amicas Pyrrho adhuc monachorum præfecto, pridem ipse monachus dedit litteras; cum hæc Pyrrhi Maximo oblata, illius videantur fuisse præludia ac velut prodromus, mussitante hactenus inter Clericos novæ hæresis hydra, ac imperatoris præstolante adventum e Syria (unde ejus origo ac initia) sub quo publice in urbe erumperet; haud satis vero simile, eam jam in aula provectam, ejusque tædium ea Maximum excussisse, ac monasterio, ex quo illi majores ejus procellæ extimendæ erant ex Cleri CPolitani Sergiique patriarchæ novatoris vicinia, addixisse. Hæc ille.

[10] Verum dispiciamus, quo pacto ea, quæ Combefisius protulit, [illud acciderit.] ut probaret, quanam de causa S. Maximus aulam cum vita ascetica commutarit, lucis quidpiam suggerant ad figenda præterpropter perfectioris istius instituti exordia. Famosam illam Ecthesim seu fidei formulam & expositionem, in qua dici prohibebatur imposterum cum una tum duplex in Christi dispensatione operatio, licet interim in ea diserte asseratur in Christo una tantum voluntas, tamquam doctrina sanctorum omnium Patrum .., non hoc anno, ut hactenus ab omnibus creditum, sed superiori publicatam, inquit Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 639. Martinus enim Papa in Secretario III, seu Actione 3 Concilii Lateranensis apud Labbeum tom. 6 Conciliorum col. 83, ait, id factum duodecima Indictione (textus habet per nuper duodecimam Indictionem elapsam) quæ Kalendis Septembris superioris Christi anni inchoata. Nam postquam Ecthesis illa emissa est, Sergius pseudosynodum Constantinopoli coëgit, ad Syrum episcopum Alexandrinum scripsit, & mense Decembri ejusdem anni vita functus est, ut mox ostendemus. Quare non dubium, quin anno antecedenti edictum illud prodierit, eodemque synodus Constantinopolitana habita sit. Hæc postea meminisse juvabit, quando de illa Ecthesi recurret sermo. Sed nunc ad rem nostram. Tempus itaque certum, quo S. Maximus ex aula in monasterium Chrysopolitanum se abdidit, quoniam definire non possumus, non thesi illud circumscribimus, sed hypothesi ac conjecturis. Quid si ergo dicamus, hanc rem gestam accidisse anno circiter Christi 630, Sancti circiter 50, cum fuerit propemodum octogenarius quando illa passus est, quæ narrantur inferius in Vita apud nos num. 32, ac obierit anno 662 secundum dicenda § 7. Porro hasce conjecturas confirmare conabimur ex aliis ejus gestis, quæ subnectimus.

[Annotata]

* l. quæ

§ II. Dignitas abbatialis in monasterio Chrysopolitano; iter Africanum ab eo susceptum qua de causa, quo tempore ac quo fructu.

[Disseritur de tempore] Biographus noster cap. 1 num. 8 agit de præfectura cœnobii Chrysopolitani ad S. Maximum delata, nuper enim monachi præfectum amiserant, prout ibidem addit; sed nec ejus nomen, nec temporis notam, quo id acciderit, ullam apponit; ita ut in tenebris hic denuo palpandum quasi nobis sit, ac conjecturis utendum, quas haud pluris valere volumus, quam rationes pro placitis nostris afferendas. Observamus itaque ex verbis dicti biographi num 8 & 9, Sanctum nostrum maturæ admodum ac jam provectæ ætatis fuisse, quando illud onus magna cum reluctantia humeris tandem suis imponi permisit: & hujus observationis ratio est, quia inter varias causas, quæ munus illud reddunt grave, atque adeo ad illud excutiendum merito poterant Virum sanctum movere, de quibus ibi agit biographus, nulla affertur ex præmatura ejusdem ætate; unde suspicari liceat, eum anno circiter Christi 639 aut sequenti, ætatis 59 circiter vel 60, dicti monasterii regimini admotum fuisse ob ea præsertim, quæ circa ejus in dignitate abbatiali decessorem notanda nobis occurrunt. Fuisse hunc Pyrrhum, qui ex ea dignitate ad cathedram Constantinopolitanam fuit admotus, sequentia nobis suadent.

[12] [quo S. Maximus] In Chronographia compendiaria S. Nicephori hæc notantur: Πύῤῥος πρεσβύτερος τῆς αὐτῆς, μοναχὸς καὶ ἄρχων τῶν μοναστηρίων, καὶ ἡγούμενος Χρυσοπόλεος. Στάσεως δὲ γενομένης αὐτῷ, παρῄτησατο· ἔτη β᾽, μῆνας θ᾽, ἡμέρας θ᾽. Quæ sic interpretor Latine: Pyrrhus presbyter ejusdem (ecclesiæ) monachus, nec non monasteriorum præfectus, & hegumenus Chrysopoleos. Tumultu autem in eum concitato, abdicavit se dignitate post annos duos, menses novem, dies novem. In Historia Patriarcharum Constantinopolitanorum apud nos tomo 1 Augusti præfixa, initium episcopatus hujus hæretici Monothelitæ affigitur pag. * 79 verosimiliter ineunti Januario anni 639; exsilium vero anno 641. Habemus itaque hic Pyrrhum monasterii Chrysopolitani hegumenum, moderatorem seu abbatem; habemus tempora, quæ commode cum nostro ejusdem monasterii Chrysopolitani Abbate secundum præmissa combinantur; cur igitur hunc illi successisse ex probabili ratiocinio non affirmemus, in ejusdem, uti dicebamus, monasterii Chrysopolitani gubernatione, præter quod non scimus hactenus aliud in tractu CPolitano synonymum exstitisse? Quæ cum ita se habeant, ut redeamus ad priora, non videmus quidquam nobis incommodare, quo minus initia dignitatis abbatialis S. Maximi innectamus cum aliqua probabilitate anno Christi 639 vel proxime sequenti.

[13] Neque objicias epistolam ejusdem Sancti ad eumdem Pyrrhum, [abbas creatus est] de quæ superius num. 9, ἡγούμενον, hegumenum, uti est in ejusdem inscriptione, hoc est abbatem; neque enim cum illam epistolam, tum aliam ad monachos Siculos, quæ exstat apud Combefisium tom. 2 Operum S. Maximi pag. 58, videmus pugnare cum nostro systemate, quod in neutra Pyrrhum vocet suum Superiorem vel abbatem: nam tametsi S. Maximus monasterii Chrysopolitani institutum amplexus fuerit anno Christi 630 circiter, ætatis circiter 50 secundum conjecturam nostram supra datam; fieri tamen potuit, imo vero in nostro hoc systemate factum fuerit, ut, quando epistolas illas exarabat S. Maximus, esset quidem tunc temporis Pyrrhus aliorum monasteriorum præfectus; at postea Chrysopoleos abbas sit factus; idque sive istius fuerit monasterii alumnus sive alterius, cum adeo exstiterit Heraclio imperatori in paucis gratiosus: etenim sicut ibidem apud nos pag. 78 * ex S. Nicephori Historia invenies, Pyrrhum Heraclius amabat, adeo ut fratrem appellaret, quod imperatoris sororem e sacro fonte susceperat; simul quod eumdem Sergii familiarem fuisse, cum eoque vixisse cognorat, in illius locum patriarchalem urbis CPolitanæ substituit. Atque hæc quidem sunt, quæ de inito regimine monasterii Chrysopolitani a S. Maximo, ac de decessore ejus in mentem nobis venere, quæ tamquam systema nostrum, sive etiam, si vis, problema eruditorum judicio tantisper proponimus, relicta cuilibet illud vel amplectendi vel rejiciendi ac melius aliquid inveniendi plenissima facultate.

[14] Quandoquidem autem de asceterio apud Chrysopolim, [monasterii Chrysopolitani, de quo loco nonnulla notantur.] uti dicitur in Vita nostra num. 7, toties facta jam mentio est; non videmur abs re facturi, si de isto loco nonnullas subnectamus notitias ex Petri Gyllii de Bosphoro Thracio libro 3 cap. 9; ubi invenies, quod fuerit portus magnitudine & tranquillitate pulcherrimus & optimus ..; apelletur autem Chrysopolis, ut quidam dicunt, ex eo, quod Persæ imperantes in hunc locum cogerent auri acervos exactos ab urbium tributis: ut vero multi tradunt, a Chryse filio Chryseidis & Agamemnonis ibi mortuo & sepulto, ea occasione, quæ ibidem refertur; & additur, posse etiam ob portus commoditatem ita appellari ab iis, qui mirabilia auro comparare solent; item Chrysopolim emporium fuisse Chalcedonis; ubi Xenophon tradit, Græcos, qui meruissent stipendia in Cyri expeditione Persica mansisse dies septem, vendentes prædas, quas fecissent .., postea muris nudatam fuisse, ex Strabone asseritur, dum ait Chrysopolim vicum esse. Et vero, prout observat Gyllius, Similiter hodie urbs non est; sed vicus laxe habitatus multis ædificiis non continuis, circuitu milliaria complectens circiter duo. Et post alia nonnulla, Denique, ait, Chrysopolis reædificata est a Turcis, quæ diu jacuerat deserta bellis Persarum & Turcorum, ut nullum vestigium restet eorum, quæ Georgius Cedrenus dicit, Philippum regem condidisse Chrysopolim, ut monasterium τῆς παναχράντου Θεοτόκου (immaculatissimæ Deiparæ) ut palatia ad excipiendum regem, regiosque liberos, hortosque struxisse, ac piscium vivarium: id quod in vallis planitie, ubi nunc sunt præcipua Chrysopolis ædificia, existimo lacum fuisse, nimirum reliquias portus antiqui. Chrysopolis quamquam est suburbana Byzantii, tamen omnes fere Byzantini ignorant, ubi hæc fuerit, ex eo, quod nomine antiquo exoleto, jam dudum vocatur Scutaris, nescio, an a Francisne aliquando Byzantio imperantibus, chryson appellantibus scutum; an potius a statione militum scutariorum &c. Ceterum de monasterio, quod, uti diximus, apud Chrysopolim situm fuit, nihil hactenus reperimus, quod lectorem edoceamus. Hinc igitur Sanctum discedentem sequamur.

[15] [Iter Africanum non fidei orthodoxæ propagandæ studio] Quoniam vero Romam veterem ab hoc detestabili Monothelitarum dogmate puram noverat, similiterque ecclesias Africanas .., his terris relictis eo discessit, ut veritati una patrocinaretur, teste biographo nostro num. 10, & cum orthodoxis illic versaretur. Præmiserat ibidem, adeo hæresim illam invaluisse, ut malum immense pateret, ac propemodum Orientem & Occidentem totum occupasset. Sed combefisius in observationibus ad Vitam & Acta S. Maximi a se edita, pag. XCVIII narrationem biographi sui his verbis castigat, quæ nostro quoque conveniunt: Maximi Romam inque Africam profectionem sic auctor describit, quasi toto jam Oriente & Occidente nova hæresi infectis, nec nisi Romæ inque Africa, seu etiam insulis vicinis vigente saniore doctrina ac fide antiqua, quin vel in illis nutante; & cum periculum esset, ne flamma hæc cuncta brevi absumeret, is illi suppetias venerit .. solam tamen ipsum Africam cogitasse, quando Asiæ loca, & Bithyniam, ipsamque Constantinopolim reliquit; nec eo fidei zelo, quem auctor comminiscitur, sed barbarorum metu, Persarum scilicet, sic tota illa regione grassantium, ut nec ipsa quidem urbs Augusta ab eis tuta esse videretur, ipse sibi Maximus non uno loco testis gravissimus est. Citat deinde alteram seu secundam S. Maximi epistolam ad Jordanem (imo Joannem) presbyterum, quæ extat apud ipsum tom. 2 Operum ejusdem Sancti, & in qua sic ex Græco textu pag. 250 loquentem interpres Latinus Virum sanctum inducit: Accersasque me ad te, ac sub alas tuas reponas; si modo vere timor omnis hostium externorum abscessit, quorum formidine tamquam vitæ amans tanta maris spatia trajeci. Et continuo Vos, inquit, sanctissimos rogatos velim, … ut certius moneatis, omnemque illic impræsentiarum rerum statum, qualis tandem sit ac obtineat, vestris ad me litteris exponatis. Cum enim animi sensibus parum valeam, valdeque debilis existam .., præque pavore circa multa dissipatam ac evagantem mentem habeam, tuto transfretare velim.

[16] [sed hostilium excursionum metu] Profert præterea epistolam a S. Maximo ad Siricicium (fort., ut in margine apponitur, Cyzicenum) episcopum datam, ac inter alias tom. 2 Operum ejus pag. 361 editam, in qua auctor ipsi est, ut dispersos ac profugos revocet: Voca, ait, tum eos qui longe, tum qui prope sunt, eosque tibi ipse insolubili vinculo dilectionis spiritus adstringe. Sed qua lege id roget, statim subdit, dicens: Dummodo tamen exspectatæ hostium incursionis metus aufugerit, ac prorsus aufugerit: cujus causa tamdiu sicque procul patria exules alienum solum habuit. In altera vero ad eumdem epistola, quæ habetur tomo citato pag. 362, suam Sanctus deplorat solitudinem, quod alii, se relicto, jam rediissent: Verum, ait, quod magna absorptus tristitia sim, nec ab illis disjungi feram; aut me cum eis assumite, subque alas vestras reficite, aut vestris precibus ad sustinendum fortiter, quem charissimorum ipsa abjunctio dolorem consciscit, confirmate. Quæ cum ita sint, cumquc Vir sanctus, quando vel de suo vel de aliorum exsilio meminit, illius causam non imputet hæresi Monothelitarum, immense patenti, ac propemodum Orientem & Occidentem totum occupanti, uti supra volebat biographus; cum denique idem Sanctus noster clare ac diserte in epistola ad Joannem presbyterum superius memorata indicet, hostium exterorum .. formidine .. tanta se maris spatia trajecisse; fugæ ejus causa non in hostes internos, non, inquam, in dictam hæresim, sed in barbarorum metum videtur esse refundenda.

[17] Mera itaque βιογράφου somnia, uti loquitur Combefisius pag. XCIX, [Vir sanctus suscepit,] quod jam tum conclamato Constantinopoli totoque Oriente quin & Occidente fidei negotio, ea Maximus ratione Romam cogitans, Byzantio in Africam venerit. Ultimam vocem (de Occidente est sermo) vel desideratam fuisse addit in Vaticanis codicibus, vel Morino excidisse, vel a Baronio sublatam esse; ne forte inde sibi adimere fidem clarius videretur auctor, dum Occidentales ea labe, quam non meruerint, aspergit, quos liquet ea ab hæresi admodum abhorruisse, ac paucissimos ex illis victas eidem dedisse manus. Ceterum in solam Africam cogitasse in eaque præsidium quæsivisse S. Maximum, ut a grassante milite ac Persarum illuvie tutus ibidem foret, satis ostensum esse affirmat ex iis, quæ præmiserat; nec necesse esse, plura in eam rem congerere. Hinc igitur corrige monachum Rutiensem, qui sic scribit: ζήλῳ οὖν ἐπὶ τῆς ὀρθοδοξίας θείῳ πυρούμενος, πάντας ὁρῶν ὑποκύπτοντας σχεδὸν τῇ πλάνῃ, καὶ μηδένα λόγον τινα τῆς εὐσεβείας ποιουμενον. τὴν μονὴν αὐτὴν καταλιπὼν, τὴν πρεσβυτέραν Ρὥμην κατέλαβε. Divino itaque erga orthodoxam fidem accensus desiderio, dum omnes propemodum errori succumbere, nulloque in pretio habere religionem videret, eodem, Chrysopoleos videlicet, de quo meminerat auctor, monasterio relicto, Romam seniorem pervenit. Quæ cum proxime subdat idem auctor iis, quæ præmiserat de dicto monasterio, cujus Sanctus fuit alumnus ac deinde præfectus, videtur tacite innuere, inde illum abscessisse, ut labantibus fidei rebus consuleret, ac primo quidem ea de causa Romam sese contulisse, quod aliter tamen accidit, uti docebunt sequentia.

[18] Primo quippe Vir sanctus in Africam discessit, ac deinde Romam petiit, [quamquam in Africa egregie se gesserit] omnibus utroque loco fortissimi orthodoxæ fidei propugnatoris partibus egregie adimpletis, prout notatum reliquit noster biographus inferius apud nos num. 18 ac sequentibus; ita tamen, ut simul nobis reliquerit locum addendi bene multa alia, quæ & ipse prætermisit, & ad res tamen gestas conducunt, quas præ manibus habemus. Itaque Sanctum in Africam profectum tantisper comitemur. Combefisius in observationibus ad ejus Vitam & Acta pag. XCIX, In Africa, inquit, fidei causam egisse Maximum, ac quam Pyrrhus jam patriarcha Monothelitarum hæresim ubique datis libellis, submissisque devotis sibi capitibus spargebat (exceptis iis, qui pari Maximo sorte profugi, ipsi sponte illa imbuti, per eam occasionem vias Domini rectas depravantes incendium augebant, inque Africam, delecto in ea incolatu, flammam producebant) strenue aggressum esse, Afrosque Joannis Romani Antistitis æmulatione ad eam proscribendam vel maxime animasse, compertissimum est. Joannes ipse Apologia ad Constantinum imperatorem Heraclii successorem, cum is sibi Honorium patronum blandiretur, Pyrrhi ea molimina clare declarat, dum sic ait: “Quantum enim ex diversis suggestionibus, quæ ad nos catervatim venerunt, quinimmo & ex ipso quoque auditu didicimus, omnes occidentales partes scandalizatæ turbantur, fratre nostro Pyrrho patriarcha per litteras suas huc atque illuc transmissas nova quædam & præter regulam fidei prædicante, & ad proprium sensum quasi sanctæ memoriæ Honorium Papam decessorem nostrum attrahere festinante, quod a mente Catholici Patris erat penitus alienum”.

[19] [anno circiter Christi 640.] Videtur tantisper compressa hæresis conticuisse, Heraclio excusante Joanni Romano Pontifici, non esse suam Ecthesim; nec Sergio procacius defendente, quo vel sic versutus homo Catholici nomen ac communionem retineret. Eo autem sublato, ac paulo post Heraclio, videtur Pyrrhus calentius egisse, ac qualem eum Joannes significat relatis verbis Apologiæ; nactum scilicet ex sedis summa dignitate licentiam promovendi dogma, cujus condendi lateque producendi, adhuc in minoribus agens, maximus Sergio adjutor extitisset. Apologia illa Joannis PP. IV pro Honorio habetur inter Collectanea Anastasii Bibliothecarii apud Sirmondum tom. 3 Operum variorum col. 295 editionis antea designatæ, & in Synopsi chronica, quæ eisdem Collectaneis præfigitur, Apologia illa innectitur anno Christi 641. Baronius autem de S. Maximi in Africam migratione agit ad annum 640. Quæ temporis ratio non inconcinne cohæret cum nostro systemate chronologico circa annum, quo Sanctus monachum induit, & quo creatus est abbas. Positis itaque istis & admissis, consequens est, ut is in Africam secesserit his circiter annis, ætatis videlicet sexagesimo, monastici autem instituti trigesimo, ac primo dignitatis abbatialis secundum superiores temporis calculos hypothetice distributos.

§ III. Epistola scripta in Africa contra exortum errorem; cum Pyrrho Monothelita ibidem disputatio; acta Romæ; lucubrationes; iter Constantinopolitanum.

[Epistola Sancti in Africa adversus exortum errorem:] Inter Opera S. Maximi apud Combefisium tom. 2 pag. 243 exstat epistola ad Joannem presbyterum, in qua exortum & jam increbrescentem circa resurrectionem mortuorum errorem confutat, docens, animam etiam a morte intelligere (verba hæc epistolæ prænotantur) nec ullam ex facultatibus, quæ insunt a natura, amittere. Sic autem incipit: Secunda labentis Augusti mensis primæ hujus Indictionis, communis amicus noster venerabiles paternæ sanctitatis vestræ litteras mihi reddidit.. Deinde Haud mediocri, ait, dolore me affecit, quod illic a nonnullis, ut scripsistis, de anima licentius dogma evulgatur, dum mecum ipse cogito, quantas hic quoque istiusmodi malum vires acceperit; quantam nactum sit libertatem. Quod autem hic constitutum majori opplet mœstitia .. istud est, quod cuncti fere ac præsertim illustriores monachi novam de resurrectione doctrinam statuant atque doceant &c. Epistolam porro absolvit hac clausula: Quamobrem etiam magis ingemisco, meamque a vobis absentiam deploro, qui nimirum cominus tuentem atque a noxiis liberantem potentissimam paternæ vestræ sanctitatis inspectionem & curam, meos crebrius plurimos lapsus verbo fulcientem non habeam. Indictio prima concurrit cum anno æræ vulgaris 643: unde colligimus, supra dictam epistolam a Sancto exaratam fuisse postquam in Africam se receperat.

[21] At longe majorem nominis commendationem ei peperit famosa illa ac laureata ibidem loci cum Pyrrho episcopo Constantinopolitano Monothelita concertatio, [famosa ibidem cum Pyrrho Monothelita disputatio:] invictis Viri sancti argumentis ad ejurandam hæresim suam adacto: de qua re pluribus agit noster biographus num. 20 & sequentibus. Juvat interim nonnulla circa illam disputationem hoc loco annotare. Legi ea potest apud Baronium in Appendice ad tomum 8 Annalium; apud Combefisium autem tomo citato a pag. 159. Habita est anno Christi 645, Indictione videlicet tertia (uti liquet e titulo eidem disputationi præfixo) mense Julio. Rei gestæ veritas confirmatur ex testificationibus priscorum auctorum, quos videre licet in dictis Annalibus ad eumdem annum 645; ubi istius præterea monumenti egregii utilitatem laudatam reperies. Ad concertationis locum quod pertinet; putat ibidem Baronius, habitam ipsam esse Carthagine. Verum sive ibi sive alibi disputatio illa accidit, in Africa certe accidit: unde erravit Photius in sua Bibliotheca cod. 95 dicens, Ipsa porro oratio Romæ eum indicat ad hanc descendisse disputationem, posteaquam nimirum ipse [Pyrrhus] exsilio sibi indicto Constantinopolitana sede excidit. Præterea dum noster P. Ludovicus du Mesnil tom. 3 Operis sui, quod inscribitur Doctrina & disciplina Ecclesiæ &c., ad annum 644 pag. 418 hæc habet, Gregorius patricius & Africæ præfectus utrumque, videlicet S. Maximum ac Pyrrhum, ad collationem evocavit, quæ mense Julio, Indictione tertia, ac proinde anno sexcentesimo quadragesimo coram eo habita est, chronologicos calculos perperam combinavit; nisi forte typothetæ vitio id contigerit. Hæc breviter observanda duximus de rebus a Sancto in Africa gestis; quænam vero Romæ egerit, refert biographus num. 23, cujus narrationi accommodamus sequentes observationes.

[22] Romam anno 645 eum contendisse, scribit Caveus supra num. 2 assignatus. [acta Romæ:] Id certe non contigisse post annum Christi 649, ex fidei majoris auctore constat. Nam S. Theophanes in Chronographia pag. 276 editionis regiæ Parisinæ sic memorat: Theodoro Papa morte sublato, Martinus sanctissimus Pontifex Romanus eligitur. Tum vero Maximus ex Africa Romam transfretatus Martini Papæ sanctum in Deum ardorem accendit: qui centum & quinquaginta episcoporum synodo celebrata Sergium & Pyrrhum, Cyrum & Paulum anathemate perculerunt; geminas vero Dei Christi nostri voluntates & operationes clarius expositas promulgaverunt nono Constantis imperantis anno, Indictione octava, id est anno Christi 649, quo & S. Martinus PP. I Sedem Petri conscendit, & synodus Lateranensis habita est. Erat itaque S. Maximus Romæ tum temporis; quamdiu vero ante ibidem exstiterit, quove anno illuc advenerit, e verbis hisce Theophanis extundi nequit. Ceterum Theophanes centum & quinquaginta episcoporum isti synodo numerum tribuens, præbet nobis ansam, ut obiter quædam de isto numero observemus. In titulo hujus concilii Latino apud Labbeum tom. 6 Conciliorum col. 75 ponuntur centum & quinque episcopi. In notis autem Binii tomo citato col. 385 leguntur ista: S. Martinum Pontificem ad hanc synodum convocandam a S. Maximo abbate inductum esse scribit Theophanes anno XIX Heraclii, his verbis: “Cum autem Maximus Romam pervenisset, Papamque Martinum ad æmulationem accendisset, synodo centum decem episcoporum collecta, Sergium, Pyrrhum, Cyrum & Paulum anathematizaverunt” &c. Et col. 387 ad voces tituli centum quinque episcopi, de quo dicebam modo, Tantus, inquit, est numerus eorum, qui in fine consultationis quintæ subscripsisse reperiuntur. Numerum hunc etiam notat Anastasius Bibliothecarius de Vitis Romanorum Pontificum in S. Martino. Vita, quam post hunc Commentarium sumus daturi, sic memorat apud nos num. 23: Quare etiam Sanctus auctor Martino PP. fuit, uti ad se undequaque orthodoxos convocaret .., ut sub tam multis ac divinis viris &c. Qui quidem ad centum quinquaginta collecti, præsente item sapientissimo Maximo, omnia cum ratione & ope Spiritus sancti fecerunt. Sive autem hæc discrepantia acciderit ex eo, quod in exemplaribus varient litteræ alphabeticæ, quibus Græci signant numeros arithmeticos, sive aliunde, parum facit in rem nostram, de qua hæc per transennam notasse, plus est quam satis, cum nihil ea addant vel demant S. Maximo. Interfuisse illum dictæ synodo, colligitur e verbis Vitæ continuo designatæ. Binius in notis, de quibus paullo ante, Quod in actis, ait, concilii nulla mentio reperiatur Maximi, mirum videri non debet: cum abbates etiamsi ad synodum admitterentur, non decidendi & subscribendi, sed tantum consulendi facultatem haberent.

[23] [lucubrationes ejus] Vitæ auctor postquam egerat de ista synodo, pergit ad sanctissimi Abbatis lucubrationes cum numero multas, tum genere varias, uti apud ipsum videre datur num. 24 & sequentibus. Baronius ad annum 657 sic scribit in rem nostram: Accedit ad gloriam tanti Martyris, quod sui nobilissimi ingenii & fidei orthodoxæ, qua pollebat, dignas post se lucubrationes reliquit; quibus licet vivens fuerit ab adversariis (ut dictum est) spoliatus, haud tamen, Deo eas protegente, perire penitus valuerunt, sed magna ex parte integræ remanserunt, quarum hic tibi indicem .. ex Vaticano promptuario exscriptum apponimus, depromptum ex tribus tomis Græce conscriptis, & ex Photio collectum. Scripta deinde ejus enumerantur, post quæ subditur a Baronio hoc epiphonema: Hactenus lucubrationes Maximi, qui non Orientem solum, sed & Occidentem illustravit, & eo clarius, quod, ea quæ scripsit, martyrio etiam consignarit. Quam vero multum temporis atque laboris posuerit Combefisius in Operum S. Maximi editione, colligitur cum ex epistola editoris dedicatoria Eminentissimo Cardinali Bullionio inscripta, tum ex præfatione ejus ad lectorem. Casimirus Oudinus in Commentariis de Scriptoribus ecclesiasticis tom. 1 Col. meliorem ordinem in dicta editione desiderans, hæc scribit: Quamvis autem Franciscus Combefis diligentissimam adhibuerit curam in conquirendis & undequaque colligendis S. Maximi monachi Operibus, methodum tamen non omnimodam observat in illis evulgandis, quæ ita tumultuario satis ordine Parisiis impressa sunt. Ceterum prædictus bibliographus ibidem a Col. dissertationem de scriptis S. Maximi contexit, in qua cap. 1 agit de Mss. Operibus ejus, quæ in bibliothecis Anglicis exstant; cap. 2 de Operibus impressis & simul collectis sermo est; cap. 3 ostendit, alia ratione commodiori ea in impressis distribui posse.

[24] Insignem porro in sancto nostro Martyre eruditionis laudem pleno ore debuccinat Combefisius tom. 1 pag. CV sub titulo Ad Maximum pro elogio. [eruditione insignes laudantur.] Annam Comnenam quid memorem? Hæc enimvero singularem sancti Martyris sapientiam quanto in pretio haberet, testatissimum esse voluit, quando de sua matre Irene augusta lib. 5 Alexiadis pag. 147 editionis Possinianæ litteris mandavit sequentia: Memini augustam matrem meam nec cum mensa posita ad cœnam vocaretur, potuisse deponere de manibus, quos avidissime lectitabat libros cum aliorum sanctorum Patrum, qui de sacris dogmatibus egerunt, tum præsertim sancti Maximi philosophi & martyris. Delectabat enim illam non tam quæstionum explicatio naturalium, quam divinorum dogmatum perscrutatio, in quorum intelligentia verum germanæ sapientiæ fructum & sciebat situm & quærebat. Mirabar ea cernens ego, & aliquando ausa quid sentirem dicere, Quomodo, inquam, e plano in tantam altitudinem suspicere te juvat? Tremo equidem ego intuens, & ne summis quidem auribus admittere mentionem audeo arcanorum tam sublimium. Stylus enim, ut aiunt, sancti Maximi evectus altissime supra usum & captum humanorum sensuum, & in eliquatissimis contemplationibus assidue volitans, vertiginem quamdam affert legentibus. Ad hæc arridens illa, Laudabilem istum, ait, metum scio. Neque ego sine tremore ad sacros hos accedo libros; tamen avelli ab eis nequeo. Quin tu mihi paulisper exspecta, &, ubi alia, in quibus formare ingenium prius par est, satis scripta cognoris, horum deinde suavitatem degustabis. Percussit mihi cor horum memoria dictorum, & quasi in aliud narrandarum rerum pelagus incidi. Sed cohibet, & revocat me lex historiæ. Compendium Viennense Cæsareum profundissimam S. Maximi doctrinam extollens, sic scribit: Τίς ἀριθμήσει τὴν ἄβυσσον τῆς σοφίας, ἣν Θεὸς παρέσχε τῷ δούλῷ αὐτοῦ; πᾶσαν γὰρ οἰκουμένην οἱ ἔνθεοι λόγοι αὐτοῦ διέδραμον· ἄλλος Χρυσόστομος ἡμῖν γενόμενος Quis enumeret sapientiæ abyssum, quam Deus præbuit Famulo suo? Omnem quippe terrarum orbem pervagati sunt ejus sermones divinitus afflati. Chrysostomus alter nobis factus est. Plura deinde de aliis ejus ingenii monumentis elogia ibidem congeruntur. De Sancti operibus agit Photius in Bibliotheca cod. 192 & sequentibus. At nunc a Sancti lucubrationibus transeamus ad invictam animi ejus fortitudinem, qua calumnias inter & opprobria, vexationes ac machinationes hæreticorum, pro vera fide decertavit fortissime atque insignem heroicæ victoriæ laudem retulit.

[25] Triumphalis illa palæstra ei Constantinopoli obtigit; [disseritur de tempore,] quæ autem in ea sunt acta, pluribus describit ac pathetice noster biographus num. 29 & sequentibus, ita tamen, ut occasionem nobis præbuerit ulterioris elucidationis: quam ecce tibi, lector. Idem Vitæ scriptor rei gestæ tempus indicat, quando ista memorat: Cum itaque Constans, Heraclii nepos, etiamnum imperium teneret, & in eo nonum jam annum exegisset .. quam primum Sanctum ad regiam perduci jubet; cujus ad illam adventum subsecuta est barbara illa tractatio, quam ibidem sustinuit. Constans imperare cœpit anno Christi 641, uti habet Baronius (consentiente Pagio) Nonum vero hunc ejusdem Constantis annum copulat cum anno æræ vulgaris 650, cui etiam tragicas SS. Martini PP. ac Maximi vexationes, de quibus meminit biographus noster, intexit. Sed refellitur a laudato Pagio, qui in Critica sua ad eumdem annum num. VI ita de temporis ratione disserit: Licet S. Martinus Papa ac S. Maximus abbas anno tantum sexcentesimo quinquagesimo tertio a Constante Aug. in exilium missi fuerint; Baronius tamen prava versione Theophanis ad annum XX Heraclii Augusti, ubi uno tenore de hæresi Monothelitarum loquitur, deceptus, hujus persecutionis historiam a currenti anno incipit. Theophanes enim ait: Tum Maximus ex Africa Romam transfretatus, Martini Papæ sanctum in Deum ardorem accendit; reliqua protulimus supra num. 22; quæ facta ibidem dicuntur nono imperatoris Constantis anno, Indictione octava.

[26] [quo S. Maximus] Quibus immediate prosecutionem textus Theophanis subdens Pagius, Constans Heraclii nepos, his auditis, furore percitus, sanctissimum Martinum & Maximum Constantinop. adduci jussit, eosque tormentis excruciatos in exilium deportari ad Chersonesi plagas, & multos insuper Occidentalium episcoporum supplicio affici, sequentia observat: Ita Theophanes, quem Baronius non vidit, sed tantum Anastasium, qui Theophanem his verbis exposuit. “Duas voluntates & operationes Christi Dei nostri expressius prædicarunt atque firmarunt. Ceterum nono imperii sui anno Constans nepos Heraclii, Indictione octava, his agnitis, furore repletus, sanctum Martinum & Maximum Constantinopolim ductos, & cruciatos, apud Chersonam & alia climata exilio relegavit”. Verum Theophanes annum, quo Martinus & Maximus Constantinopolim missi sunt, non memorat; sed tantum annum, quo concilium Lateranense habitum est, IX scilicet Constantis, Indictione VIII.

[27] [Constantinopolim] His præmissis, idem Pagius ad confirmandam suam temporis rationem contra Baronianam his argumentis utitur num. VII: Annus, ait, quo hæc persecutio cœpta, nobis evidenter innotescit ex epistola IX ejusdem Martini ad Theodorum, ordine XV, ubi ait, Calliopam exarchum cum Ravennatensi exercitu & Theodoro cubiculario Romam introiisse, cum ipse Martinus esset in ecclesia Constantiniana cum omni Clero suo a die sabbati, mensis scilicet Junii, ut Martinus statim indicat, qui dies anno DCLIII cum die XV mensis Junii concurrit. Cum autem Calliopas eum quæsiisset, & non invenisset, dixit primis Cleri: “ Cras, quod est Dominica dies, obvii ei erimus, & salutabimus eum, quia hodie non suffecimus”. Porro Dominico die, qui anno DCLIII incidebat in diem XVI mensis Junii, eisdem nuntiavit, se cras omnimodis occursurum, & Martinum adoraturum.“ Ego vero (inquit S. Martinus) graviter infirmus eram ab Octobrio mense usque ad prædictum tempus, id est, usque ad sexto decimo Kalendas Julias” seu usque ad diem XVI mensis Junii. Subdit Martinus: “Ergo feria secunda diluculo mittit chartularium suum, & quosdam ex obsequio suo” ideoque die decima septima mensis Junii, quæ eodem anno in feriam secundam cadebat. Tum narrat Martinus, non multo post exercitum venisse in ecclesiam, & jussionem a Calliopa exarcha porrectam esse presbyteris & diaconibus, in qua continebatur, quod ipse Martinus irregulariter & sine lege episcopatum subripuisset, & in Regiam urbem transmittendus esset, subrogato in locum ejus episcopo.

[28] [evocatus Roma fuit] Refert postea S. Martinus, se jussu Calliopæ venisse cum eo in palatium eadem secunda feria, & tertia feria (scilicet die XVIII Junii) venisse ad se omnem Clerum, & multos, qui se paraverant ad navigandum cum eo: “Eadem nocte, quæ illucescit in feria quarta, quæ erat tertio decimo Kalendas Julias, circa horam quasi sextam noctis” se eductum fuisse de palatio, & ad portum, scilicet Romanum, pervenisse. Quare die decimo nono mensis Junii, qui anno DCLIII in feriam quartam convenit, sanctus Pontifex navi impositus, “Et pervenimus, inquit, Kalendas Julias Mesenam (sc. Messinam, ut sequentia certo indicant) in qua erat navis, id est, carcer meus. Non autem Mesenæ tantum, sed & in Calabria: & non tantum in Calabria, quæ subdita est magnæ Urbi Romanorum; sed & in plurimis insularum, in quibus nos vel tribus mensibus peccata impedierunt, nullam compassionem adeptus sum, excepto dumtaxat in insula Naxia, quoniam ibi annum fecimus”. Est Naxos seu Naxus una ex insulis Cycladibus in mari Ægæo positis, ubi Martinus usque ad annum DLIV commorari coactus fuit. Baronius nulla habita ratione methodi cyclicæ, quæ anno DCLIII, nullo vero alio Pontificatus Martini, facta ista esse certo designat, præsenti anno narravit, Christi nempe 650. Hæc diffusius e Pagio huc transcribere visum est de S. Martino pro S. Maximo.

[29] Quæ cum ita sint, sequitur, ut S. Maximus Roma Constantinopolim a Constante imperatore non sit accitus ante annum Christi 653. [a Constante imperatore.] Eo itaque non fuit evocatus anno 650, uti placuit Baronio; nec anno nono ejusdem Constantis, uti habet noster biogrophus; sed decimo tertio, qui non concurrit cum Indictione nona, sed cum undecima. Sequitur præterea ex dictis, ut Caveus, quem nuper citabam, aberraverit a vera temporis ratione, quando hæc notavit, si per illa discessum Romanum Viri sancti, & adventum ejus Constantinopolitanum in eumdem annum Christi 655 conjicere voluerit. Sic ergo loquitur: Cum hæreticæ igitur, qua laborabat Constans imp., labi adeo gnaviter resisteret Maximus, anno DCLV Roma militari manu Constantinopolim adductus est una cum Anastasio discipulo, & in carcerem conjectus. Post dies aliquot in palatium ductus est, ut fictis quibusdam proditionis & calumniæ in imperatorem, injuriæ in Pyrrhum, & Origenismi criminibus reus ageretur; quæ cum ille luculentissime diluisset &c. Dicebam supra, Sanctum Constantinopolim accitum haud fuisse ante annum Christi 653; quo autem anno illuc pervenerit, inquirendum nunc superest.

§ IV. Probrosa contra Sanctum ejusque discipulum concertatio Constantinopoli; primum exsilium; duæ aliæ alibi cum hæreticis concertationes; post quas reducitur Constantinopolim versus.

[Congressus Constantinopoli] Biographus noster num. 29 apud nos de Constante quidem refert, Quam primum Sanctum ad regiam perduci jubet; sed quo anno Constantinopolim appulerit, indictum relinquit. Monumentum, quod e Græco Latine redditum habetur apud Combefisium tom. 1 Operum S. Maximi pag. XXIX & seqq., quodque inscribitur, Relatio motionis factæ inter domnum abbatem Maximum & socium ejus atque principes in secretario, nec diem adventus nec annum signat; sic enim incipit: Qua die ad regiam hanc urbem applicuerunt tum scilicet domnus Maximus tum socius ejus, circa solis occasum, venientes duo mandatores cum decem excubitoribus, tulerunt eos e navi.. Et post dies aliquot educunt eos ad palatium, introque sistunt Senem, quo loco senatus, aliaque multa turba convenerat. Sequitur deinde ibidem infamis ille congressus a judicibus Constantinopolitanis adversus Virum sanctum habitus; in quo quænam sint acta, interrogata ac responsa, genuinis coloribus exponit auctor memoratæ Relationis. Quia vero a nostro biographo compendiose res gesta perstringitur, si quis illius in referendo hoc tam memorabili Sancti certamine brevitatem supplere velit, Relationem eamdem consulat; in qua etiam inveniet pag. XXXIV, quam duriter ac barbare tractatus fuerit S. Anastasius, quem utpote verbera & pugni seminecem reddiderunt. Ex iis vero quæ sub ejusdem finem exstant his verbis, Dicit ei sacellarius: Quot annorum te esse dicis? Respondit sanctus Vir, Septuaginta quinque, confici videtur, illam concertationem innodandam esse anno circiter Christi 655, a quo si retrocedendo descendas ad annum 580, cui natales ejus alligabat supra neotericus heterodoxus, numerabis annos ætatis ejus septuaginta quinque, in isto descensu chronologico contentos, uti & tempus adventus, quo Constantinopolim cum socio attigit: nam tulerunt eos e navi .. & post dies aliquot educunt eos ad palatium &c., ut modo dictum est.

[31] [anno circiter 655 accidit.] In Synopsi chronica, quæ præponitur Collectaneis Anastasii Bibliothecarii superius num. 1 citatis, anno Christi DCLV .. collatio S. Maximi cum judicibus in palatio Constantinopoli, ejusque exilium Byziense etiam affigitur. Cohæret quidem annus iste certaminis cum anno natali ejusdem Sancti 580; verum cum nec illum probet heterodoxus iste, nec aliunde de illo nobis constet; cumque non videamus, cur Sanctus eumdem non inchoarit anno 578 vel circiter; nobis etiam ex dictis septuaginta quinque annis non constat de anno 655, quo secundum præmissa præsens certamen acciderit; & qui ex sententia Pagii circa discessum Sancti Roma, deberet esse annus circiter 653, si eodem anno, quo inde fuit evocatus, Constantinopolim attigerit; sed ex iis, quæ inferius ex eodem Pagio dicentur de duplici disputatione S. Maximi, videtur esse consequens, ut vel illuc non pervenerit nisi post biennium, id est, anno Christi 655; quod non videtur verosimile; vel, quod apparet veritati ac scriptori Vitæ apprime consonum, ut Sanctus jam pridem degerit Bizyæ, antequam eo venerit Theodosius episcopus, de quo dicetur infra; nam, ut biographus scribit apud nos num. 40, Diu post ad Sanctum in exilio (Bizyensi) mittunt Theodosium illum &c. Jam vero cum nobis in promptu non sint alia documenta antiqua, quæ ad ulteriorem temporis cognitionem nos deducant, & exigua hic sit unius & alterius anni discrepantia, non est quod pluribus lectorem moremur. At nunc aliqua observanda proponere juvat circa vocem sacellarius, quæ supra occurrebat.

[32] [Sacellarii, qui cum Sancto fuit congressus, notitia.] Combefisius in Vita ac certamine S. Maximi pag. XV hanc notulam in margine apponit: Sacellarius Maximi judicii præses: num Patriarchalis, cujus erat cura monasteriorum? Forte magis imperialis. Gretserus noster Observationum & emendationum in Georgium Codinum Curopalatam de Officiis & officialibus magnæ ecclesiæ, aulæque Constantinopolitanæ (de quo Opere diximus antea num. 5) cap. 3 varia collegit ad hoc munus pertinentia; quæ cum ibi a curioso lectore consuli possint, longumque foret, illa omnia huc transcribere, summos quosdam dumtaxat apices ex illis excerpemus. Duos itaque apud Græcos ponit sacellarios, alterum videlicet magnum, minorem alterum: addit, utrumque pecunias ecclesiæ curasse, observasse, & expendisse; indeque ortam esse primariam hujus appellationis rationem, petitiam videlicet a sacculo, hoc est, ab ærario ecclesiastico, cui præerant; ad hæc, monasteriorum tam eorum, quæ erant intra urbem Constantinopolitanam, quam τῶν Περατικῶν, hoc est, quæ sunt in Pera seu Peræa, quæ hodie Galata dicitur, curam gessisse majorem sacellarium, ibidem invenies; minorem vero sua in potestate habuisse ecclesias Catholicas. Suos quoque imperatoribus Constantinopolitanis fuisse sacellarios, discimus ex Theophane, qui in Chronographia pag. 279 de Heraclio hæc memorat: Imperator ducem alium Baanem nomine præficit, & Theodorum sacellarium .. adversus Arabes instruit. Et pag. 306: Justinianus erigendis palatii ædificiis studium adhibuit. Triclinium Justiniani nomine deinceps vocatum; & palatii mœnia condidit. Huic operi præpositum.. Stephanum Persam sacellarium suum .. præfecit. Adde S. Gregorium Magnum, qui lib. 4 epistola 34 ad Constantiam Augustam sic scribit: Sicut in Ravennæ partibus Dominorum pietas apud primum exercitum Italiæ sacellarium habet, qui causis supervenientibus quotidianas expensas faciat &c. Consuli etiam possunt, quæ de hac voce collegit Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ latinitatis tom. 3. Nunc Sanctum nostrum revisamus.

[33] His itaque a se Constantinopoli exantlatis pectore masculo ac vere heroico, [Concertatio Sancti cum Theodosio ep. habita] Vir sanctus exsilium, honorificum utique invictæ suæ constantiæ præmium, retulit. Fuit autem hoc exsilium e pluribus aliis primum; de quo biographus apud nos cap. 5 Consilio, ait, inito imperator & patriarcha.. Justum damnant exilio in oppidulum Bizyam statim abducentes. De isto loco agunt nostra Annotata ad dictum caput lit. b. De tempore mentio facta est num. 31 supra, ac fiet porro occasione illustris istius disputationis, quæ ibidem inter S. Maximum ac Theodosium episcopum habita est. Agit de ea Vitæ scriptor, quem elucidamus, num. 40 & sequentibus. Baronius ad annum 656, Sequitur, inquit, Christi annus sexcentesimus quinquagesimus sextus, Indictione decima quarta; quo ab imperatore Constante decernitur legatio ad Maximum confessorem Byziæ in Thracia civitatis exulem existentem, quo eum in Monothelitarum errorem perducere posset. Qui missi sunt, fuerunt præclarissimæ dignitatis viri, nempe Theodosius & Paulus patricii, iidemque Proconsulari dignitate insigniti; & una cum eis Theodorus Cæsariensis episcopus, vir omnium ejus sectæ doctissimus. Scripta fuerunt ab aliquo, qui præsens fuit, omnia, quæ in hac legatione mutuoque congressu cum Maximo contigerunt. Quorum actorum duo fragmenta cum recitata reperissemus in quarta Actione septimæ synodi œcumenicæ, ingens exarsit in animo desiderium, ipsa acta integra perquirendi: sed visis scriptis Maximi, quæ in Vaticana bibliotheca asservantur, nec inventis; cum jam spe excidissemus ea amplius inveniendi; accidit ex insperato, ut eadem intexta in Vita ipsius Maximi repererimus.

[34] Qui igitur missi sunt ab imperatore, cum diu contulissent cum Maximo, ut revocarent eum a cœptis, [Bizyæ in Thracia,] & reducerent cum honore Constantinopolim; tantum abfuit, ut id fuerint consecuti, ut potius summa potentia veritatis ipse illos in suam sententiam traxerit, atque ad jurandum adegerit, quod, abjecta hæresi, Catholicam fidem amplecterentur; sicque reversi fuerint ad imperatorem, quo & ipsum in eamdem sententiam perducerent. Pagius ad dictum annum num. 1, Baronius, ait, accurate confert in præsentem annum celebrem collationem habitam inter sanctum Maximum & Theodosium episcopum Cæsareæ Bithyniæ, ac duos consules, qui cum eo erant, dum ad castrum Bizyæ in provincia Thraciæ positum, ubi S. Maximus in exilio agebat, venit. Verum exemplar, quo usus est, in aliquibus mancum erat, ac præterea hæc collatio, quæ collocanda erat post Relationem motionis factæ inter Domnum abbatem Maximum & socium ejus, atque principes in secretario, quam certum est ad annum præcedentem pertinere, in eo exemplari præponebatur laudatæ Relationi; indeque factum, ut Annalista doctissimus eamdem Relationem in annum sequentem distulerit. Aliquot post Baronii mortem annis Sirmondus publicavit Collectanea Anastasii Bibliothecarii, in quibus inter alia continentur tam Relatio seu Collatio S. Maximi cum principibus in secretario, quam Collatio ejusdem sancti Martyris cum Theodosio episcopo Cæsareæ; ac præterea in eisdem Collectaneis Collatio Maximi cum principibus aliam Collationem ordine, sicut tempore, antecedit. Ita Pagius, qui deinde lectorem mittit ad Combefisium, apud quem utraque Collatio magis correcta, prout observat &, quæ dicto anno habita est, ibidem integra exhibetur; cum in Collectaneis Anastasii fine suo mutilata sit; quemadmodum & Collatio S. Maximi cum principibus in secretario apud Baronium integra non habetur.

[35] [quam alia ibidem excepit.] Primam itaque hanc Sancti cum proceribus Constantinopoli collationem excepit secunda anno Christi 656 Bizyæ peracta, quæ hoc titulo notatur in Collectaneis Anastasii Bibliothecarii col. 355: Tomus continens relationem de dogmatibus, quæ mota sunt inter S. Maximum & Theodosium episcopum Cæsareæ Bithyniæ, seu consules qui cum eo erant; sive de actis, uti habet inscriptio Græca, in primo ejus exilio, scilicet Bizyæ. Res gesta recte recitatur a Baronio ad dictum annum 656: nam in ipso disputationis exordio ista signantur: Igitur nono Kal. Septembrias, quæ nunc transacta est quartæ decimæ Indictionis, exivit ad eum in exilium, in quo positus servabatur, id est, ad castrum Bizyæ, prædictus episcopus Theodosius, ex persona, ut dixit, Petri Constantinopolitani præsulis missus &c. Itaque τῇ εἰκοστῇ τετάρτῃ τοῦ Αὐγούστου, uti est in textu Græco, id est, vigesima quarta Augusti, Theodosius episcopus cum Paulo & Theodosio consulibus, uti in ea Relatione statim subditur, Bizyam perrexit; quo ubi pervenit, suas Sancto interrogationes proposuit; & hæc collatio, prout recte observat Pagius ad dictum annum num. 3, litteris mandata est currente Indictione XV, Kalendis Septembris hujus Christi anni inchoata.

[36] [Deinde S. Maximus transfertur] His ita Bizyæ actitatis, ex eo loco abiturus Theodosius, referente nostro biographo num. 45, ut ad eos, qui in urbe regia erant, referret .., Byzantium revertit, duobus consulibus, qui eum secuti fuerant, comitatus. Octo diebus elapsis, Paulus ille, ipse quoque consulari honore ornatus ad Sanctum exit: cui mandatum fuit ab imperatore, ut Bizyam profectus Sanctum cum reverentia & veneratione tamquam amicum & familiarem Majorum imperatoris reduceret, & in monasterio Theodori apud Rhegium collocaret. Adductum itaque consul in eo monasterio reliquit, venitque ad imperatorem, ut id nuntiaret. Hæc vero ita confirmantur ac amplificantur e Relatione seu Collatione, quam modo citabam, col. 368: Postquam vero abierunt prædicti viri sexto Idus Septembrias præsentis quintædecimæ Indictionis, exivit rursus Paulus consul in Bizyen ad abbatem Maximum, jussionem ferens continentem secundum hanc formam: “Jubemus gloriæ tuæ ire Bizyen, & adducere Maximum monachum cum honore multo atque blanditie, tam propter senectam & infirmitatem, quam eo quod sit a progenitoribus noster, fueritque illis honorabilis (Et ponite hunc in venerabili monasterio S. Theodori, quod rejacet juxta Regium) & venire & nuntiare nobis: & mittemus ad eum ex persona nostra patricios duos, qui debeant illi declarare, quæ nobis placuerint, nos ex animo amantes, & a nobis amatos; & venire nuntiaturi nobis adventum ejus”. Igitur cum idem consul adduxisset eum, & posuisset in jam nominato monasterio, regressus est nuntiare. Annus ac mensis perspicui sunt ex ante dictis; non vero item locus, quo Martyr translatus est.

[37] Pagius ad annum proxime a nobis designatum num. 4, [ad monasterium S. Theodori ante urbem Cpolitanam.] Ferebat, ait, jussio imperatoris, ut Maximus Constantinopolim adduceretur, & poneretur in monasterio S. Theodori. Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 190 ad præsens propositum sic loquitur: S. Theodori ædem sacram, a Justiniano priusquam imperaret, πρὸ τῆς πολεως ἐν χώρῳ καλουμένῳ Ρησσίῳ, ante urbem in loco nuncupato Rhessio, ædificatam, auctor est Procopius lib. 1 de Ædif. cap. 4. Rhessium seu Rhesium idemne fuerit quod Rhegium, uti opinantur viri docti, non omnino constat, tametsi quæ porta Rhegii dicitur scriptoribus, aliis Rhesii videtur appellari. Anna Comnena lib: 8 pag. 226 occasione Scytharum ad usque vicina Constantinopolitanæ urbis loca excurrentium, ædis sacræ celebritatem commendans, hæc narrat: Oppida expugnabant .., ne civitatis quidem principis reveriti viciniam, quo minus auderent municipia ei proxima tentare, Profundumque usque ad torrentem, sic vulgo appellatum, progredi latrocinando, locum ita Constantinopoli propinquum, ut ad ibi situm maximi inter martyres Theodori templum quotidianus ex urbe concursus fieret religionis & supplicationis causa Sancti memoriam visentium: Dominica vero redeunte effunderetur pene civitas, & piis passim omnes peregrinatione suburbana sacram ad istam delati ædem, totam illic noctem totumque diem vel circum ambitum, vel in vestibulo, vel in postica templi parte continua religione perseverare consuevissent usque ad hunc tumultum Scythicum. Atque hæc quidem de loco, ad quem Martyr noster Bizya traductus fuit jussu Constantis imperatoris: quibus autem ibidem machinis invicta ejus constantia fuerit impugnata, proxime expediemus.

§ V. Sancti constantia Rhegii frustra blanditiis tentata; blasphemia adversus virginem Deiparam ei perperam imputata.

[Fidei hostes] Cum factum illud biographus satis breviter perstringat num. 46 & 47, illudque sit ejusmodi, ut aliunde corroborari pluribus mereatur; visum est ex authentico illo ac fide dignissimo monumento, Relatione, inquam, seu Collatione, quæ habita est Bizyæ, & de qua superius actum est, brevitatem illam supplere, ac rem ipsam confirmare. Itaque col. 368 hæc narrantur: In crastinum veniunt ad eum Epiphanius, & Troilus patricii, cum multo amictu & phantasia *; nec non & Theodosius episcopus, & ascendunt ad eum in catechumenium ecclesiæ ipsius monasterii (S. Theodori, de quo jam dictum est) factaque consueta salutatione sederunt, cogentes & ipsum sedere: & orsus habitum ad eum sermonem Troilus, dixit: Dominus orbis jussit nos venire ad te, & dicere vobis quæ visa sunt divinitus roborato imperio suo. Sed dic nobis primitus, si facias jussionem imperatoris, an non. Maximus dixit: Domine, audiam, quid jusserit pium ejus imperium, & necessario respondebo: nam ad id, quod ignotum est mihi, qualem responsionem daturus sum? At vero Troilus perseverabat, asseverans, Non potest esse, ut dicamus aliquid, nisi primum dicas, utrum facias vel non facias jussionem imperatoris.

[39] [ad pervertendam S. Maximi orthodoxiam missi] Et cum vidisset eos insistentes peramplius dilationi suæ, & amarius intuentes, ac asperius respondentes cum omnibus qui cum eis erant & ipsis quoque dignitatibus secularibus elevatis, respondens abba Maximus ait: Quia non patimini dicere servo vestro quæ placent domino & imperatori nostro, ecce, dico, audiente Deo ac sanctis angelis, & omnibus vobis, quoniam quidquid jusserit mihi super quacumque re cum hoc seculo destruenda & corrumpenda, prompte faciam. Et confestim surgens Troilus dixit: Orate mihi *, ego vadam. Hic enim nihil facit. Et multo vehementique facto tumultu, ac multa turbatione & confusione, dixit eis Theodosius episcopus: Dicite illi responsa, & cognoscite quid fateatur: nam sic regredi, nihilque dicere, & nihil audire, rationabile non est. Et tunc Epiphanius patricius ait: Hoc tibi per nos significat imperator, dicens: Quoniam totus Occidens, & qui in Oriente subversiones operantur, ad te spectant, & omnes propter te simultates exagitant, nolentes convenire nobiscum in causa fidei.

[40] [dum nihil blanditiis] Deus compungi te faciat, ut communices nobiscum in Typo, qui expositus est a nobis: & exibimus per nos ipsos ad Chalem *, & osculabimur te, & supponemus vobis manum nostram, cumque omni honore ac gloria introducemus vos in magnam ecclesiam, & cum nobis ipsis sistemus ubi ex more imperatores stant, & faciemus pariter synaxim, & participabimur intemeratorum & vivificorum sacramentorum vivifici Corporis & Sanguinis Christi, & prædicabimus te denuo patrem nostrum, fietque gaudium non modo amatrici Christi & regiæ urbi nostræ, sed & in toto terrarum orbe. Scimus enim certissime quod, te communicante sancto huic throno, cuncti uniantur nobis, qui propter te tuumque magisterium se a communione nostra sciderunt.

[41] Et conversus ad episcopum abba Maximus cum lacrymis ait: [proficiunt,] Domine magne, diem judicii expectamus omnes: nosti quæ ordinata sunt, & diffinita supra sancta Euangelia, & vivificam crucem, atque imaginem Dei & salvatoris nostri Jesu Christi, & sanctissimæ, quæ illum genuit, semper Virginis Matris. Et summisso deorsum vultu episcopus mitiori * voce dicit ad eum: Et quid habeo facere, postquam aliud quid placuit? Et dixit ad eum Maximus abba: Et quare tetigisti sancta Euangelia, & hi, qui tecum erant, cum non sit in vobis eorum, quæ dicta sunt, exitus? Vere omnis cæli virtus hoc mihi facere minime persuaderet. Quam enim rationem redderem, ut non dicam Deo, conscientiæ meæ, quod si propter humanam gloriam, quæ secundum sui rationem nullam habet salvandi substantiam, fidem abnegarem ejus qui fovet eam? Hæc transcripsi ex antiqua versione Latina Anastasii Bibliothecarii apud Sirmondum antea memoratum; quæ cum recentiore a Combefisio edita conferri potest. Ne autem lector hæreat ad vocem Chalce, quæ supra occurrit; magno palatio vestibuli vicem præstitit Chalce, χαλκῆ, triclinium ita appellatum, sicut videre datur apud Cangium Constantinopolis Christianæ lib. 2 pag. 113, ubi deinde pluribus locus ille exponitur. De Typo antea commemorato vide Annotata ad Vitæ cap. 3 lit. p.

[42] Postquam vero acerbissimi orthodoxæ fidei ejusque Propugnatoris hostes viderunt, [verberibus, maledictis & injuriis eum vexant,] nihil se proficere blandis verbis, ad verbera ac atrocissimas injurias ab eis perventum est. Vitæ scriptor consuli de scurrili illa adversus Sanctum colluvie potest num. 47: cujus narrationem hic iterum confirmo ac pluribus expono ex Collectaneïs Anastasii Bibliothecarii col. 369: Et in sermone isto surgentes omnes furore instabiles redditi, evulsionibus & impulsionibus atque direptionibus debilitaverunt eum, a capite usque ad ungues sputis certatim madefacientes: quorum, usquequo lota sunt vestimenta, quibus circumamictus erat, fœtor longius exhalabat. Et surgens episcopus dixit: Non oportebat ita fieri, sed audire ab eo tantummodo responsionem, & ingredi, & nuntiare domino nostro bono. Canonicæ quippe res alio disponuntur modo. Et cum vix eis episcopus, ut quiescerent, respondisset, rursus sederunt, & decem millibus injuriis & maledictionibus inexcogitabilibus dehonestantibus eum, cum furore multo & asperitate, dixit Epiphanius: Dic, malorum extreme, vorax civium, quasi nos & civitatem nostram, sed & imperatorem hæreticos habeas, hæc prosecutus es verba? Vere plus quam tu Christiani sumus atque orthodoxi..

[43] Et respondens abba Maximus, dixit &c. Generosa ejus responsa videri possunt col. 370. [nihil quidquam de sua heroica constantia remittentem.] Nec vero vel tantillum quidem de heroica sua constantia remittit Sanctus propter aspera verba Epiphanii, qui col. 371 Vere, inquit, judicio meo introducimus te in urbem, & sistimus te in foro vinctum, & mimos ac mimas, & prostitutas meretrices, & omnem plebem adducemus, ut unusquisque ac unaquæque & alapis cædat, & conspuat in faciem tuam.. Et dicunt: Si cum hoc conferimus, neque manducabimus neque bibemus. Sed surgamus & prandeamus, & ingrediamur atque dicamus, quæ audivimus. Et ingressi sunt cum ira vigilia Exaltationis pretiosæ ac vivificæ Crucis. Hæc Rhegii apud Constantinopolim in prædicto monasterio S. Theodori peracta esse, colligitur ex iis, quæ protulimus sub finem paragraphi 4. Biographus noster cap. 6 num. 48, Intervallo, ait, temporis Constantinopolim Sanctum perducunt; ac deinde ejusdem cruciatus, exsilium, ac mortem narrat. Verum quia aliunde nobis alia suppeditantur, quæ in isto intervallo temporïs accidere, scitu videlicet digna, ac in laudatis Collectaneis memorata proxime post narrationem, quam modo dedimus, ea hic inserenda censemus. Columna itaque citata 371 hæc exstant:

[44] [Impactam sibi falso blasphemiam] Et in crastinum diluculo exivit Theodosius consul ad prædictum abbatem Maximum, & abstulit ab eo quidquid habebat, dicens ei ex persona imperatoris: Quia noluisti honorem, prolongatus est a te, & vade, ubi dignum temetipsum fore judicasti.. Et sumptum eum jam dictus Theodosius consul militibus tradidit. Et duxerunt eum usque Salambriam. Et manserunt ibi per duos dies, quousque perrexit ad castra unus ex militibus: & dixit cuncto exercitui: Quia monachus, qui blasphemat Dei Genitricem, huc venit. Hoc autem egerunt, ut commoverent exercitum adversus prædictum Maximum abbatem, quasi blasphemaverit Dei Genitricem. Et post duos dies rediens miles ille, tulit eum in castra, & compunctus divinitus prætor, imo loci servator prætoris misit ad eum primores bandorum, presbyterosque ac diaconos, & reverendos signorum custodes. Quos cum intuitus esset jam nominatus abba Maximus advenisse, surrexit, & misit metanœam: & miserunt & illi vice reciproca, & sederunt, jubentes & ipsi sedere.

[45] [contra Deiparam Virginem] Et quidam valde senex honorabilis dixit ad eum cum reverentia: Pater, quoniam scandalaziverunt nos quidam in sanctimoniam tuam, quod non dicas Dei Genitricem Dominam nostram sanctissimam Virginem, adjuro te per sanctam & consubstantialem Trinitatem, quo veritatem dicas nobis, & detergas a corde nostro scandalum hoc, ne lædamur injuste scandalizati, Et missa metanœa surrexit, & extensis in cælum manibus cum lacrymis dixit: Qui non dicit Dominam nostram superlaudabilem, sanctissimam, intemeratam, & omni naturæ intellectuali venerandam, naturalem veraciter Matrem Dei effectam, qui fecit cælum & terram, & mare, & omnia, quæ in eis sunt, sit anathema, & catathema a Patre, & Filio, & Spiritu sancto, consubstantiali & supersubstantiali Trinitate, ac omni supercælesti virtute, atque a choro sanctorum Apostolorum, Prophetarum, & infinita plebe sanctorum Martyrum, omnique spiritu in justitia consummato, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

[46] [egregie] Et flentes omnes oraverunt ei dicentes: Deus confortet te, Pater, & dignum te faciat absque offensa hunc perficere cursum. Et his dictis, congregati sunt multi milites auscultaturi multa bona verba quæ movebantur. Et cum contemplatus esset quidam domesticorum prætoris, quod multis coacervaretur & ædificaretur exercitus, ac reprehenderet quæ fiebant (quid suspicatus, Deus scit) præcepit eum rapi, & emitti extra castra duobus milibus, donec collectionem fecissent, & venissent qui deberent ducere illum Perberis. Verum Clerici divina moti dilectione pedites duobus illis miliariis abierunt, & venerunt, & salutaverunt eum, & oraverunt illi, & manibus suis gestantes imposuerunt eum supra jumentum: & reversi sunt cum pace ad loca sua: & ipse adductus est Perberis in custodiam, qua continuis vexationibus tenebatur. Hæc ibi; quæ hic illic modica explicatione indigent.

[47] Usque Salambriam, in Græco textu apud Anastasium Bibliothecarium pag. 371 ac apud Combefisium pag. LXIV ἕως Σαλεμβρίας, [diluit.] usque Salembriam scribitur. Aliter alibi nomen hoc efformatur; putamus tamen eumdem locum indicari. Carolus a S. Paulo in Geographia sacra pag. 224 editionis Amstelodamensis scribit Selymbria; quam inter Patriarchatus Constantinopolitani episcopatus ponit in Thracia Europæ provincia, & in tabula ad pag. 205 notatur ad oram Propontidis. Videri possunt Ptolomæus lib. 3 cap. 11, ac tomus XI Conciliorum editionis Harduinianæ col. 851. Scribit Σηλυβρία, Selybria Strabo lib. 7, ejusque nomen interpretatur Σήλυος πόλιν, quia vox βρία, bria, Θρακιστὶ, id est, Thracum lingua, urbem significat. Proxime superius sequebatur duces bandorum; quod Combefisius vertit pag. LXIV provectæ militiæ viros ac centuriones. De qua re consuli potest idem auctor pag. CVI, uti & Cangius in utroque Glossario. Quod supra obscure referebatur de Sancto misit metanœam (In Græco est ἔβαλε μετάνοιαν) apud Combefisium pag. LXIV redditur, pronusque in terram atque genibus positis salutavit. Merentur referri quæ Baronius occasione aliorum verborum a nostro S. Maximo prolatorum, in quibus eadem occurrit expressio Græca, notavit ad annum Christi 656; suntque sequentia: Quod ad locum hunc, ait, Maximi pertinet, in Græcorum verborum interpretatione scito claros esse lapsos interpretes Anastasium, Perionium, Gentianum Hervetum, Godefridum Tilmannum, vel alios, dum eadem verba sive apud Joannem Damascenum, sive in actione quarta secundi Nicæni concilii ex iisdem sancti Maximi Actis, sive in versione Latina Vitæ S. Joannis Chrysostomi a Georgio patriarcha Alexandrino conscriptæ, vel in Liturgia ejusdem S. Joannis Chrysostomi, vel alibi eodem fere modo eadem verba exponunt, agere pœnitentiam, duci pœnitentia, mittere pœnitentiam, sive (ut Perionius transtulit) injicere desiderium: quem corrigens Billius in scholio trigesimo secundo in primam Orationem S. Joannis Demasceni de imaginibus, alios pariter interpretes errore lapsos emendat, dum sic habet:

“Joanni desiderium injiciens: Græce βαλὼν μετάνοιαν τῷ Ἰωάννῃ. Quam quidem locutionem non satis videtur intellexisse interpres: βαλεῖν enim μετάνοιαν, est honoris causa ad alicujus pedes se abjicere, ac venerabundo animo ante ipsum se prosternere, velutque benedictionem ab eo postulare. In Græcorum Euchologio Diaconus multis locis τῷ ἱερεῖ τρεῖς μετανοίας βάλλει, hoc est, pœnitentis in modum tertio ante ipsum se incurvat. Quin etiam in Græcorum historiis sacris, cum quispiam eximiæ sanctitatis viro obvius fiebat, ipsi βαλεῖν τὴν μετάνοιαν dicebatur, id est, ad ipsius genua accidere”. Ex his abunde intelligitur quid sibi velit Græca phrasis βαλὼν μετάνοιαν, cujus significationem quia verosimillime non est assecutus nostri textus, quem supra citabam, interpres, inepte & obscure dixit, misit metanœam. Jam vero voces anathema & catathema suspicor simul jungi superius majoris energiæ gratia. Certe utramque vocem sæpe conjungi, observat Cangius in Glossario Græco col. 608, & exemplis probat. Τὸ Perberis, quo in custodiam missus fuerit S. Maximus, sicut modo narratum est, apud geographos nondum reperi. In textu Græco Combefisii pag. LXV est, ἀπενέχθη ἐν Περβέροις; in Latina autem versione, Abductus est Perbera. Sed in Hypomnestico, quod exstat apud Combefisium, dicitur locus ille pag. LXXXIII esse Thracensium regionis. Sed his ita observatis, ad propositum redeamus. Sanctus postmodum Constantinopolim una cum duobus Anastasiis abductus est; ubi quam barbara toleraverint tormenta præsertim S. Maximus ac ejus discipulus S. Anastasius, docet auctor Vitæ apud nos cap. 4; sed in eorumdem tolerantia ambobus hisce Athletis adjungendum esse S. Anastasium apocrisiarium, proxime ostensuri sumus.

[Annotata]

* pompa sive ostentatione

* Gr. Εὔξασθέ μοι i. e. Bene mihi precamini, vel votis meis obsecundate.

* l. Chalcem: in Græco enim est χαλκῆν.

* l. mœstiori: in Græco enim est στυγνοτέρᾳ

§ VI. Lata adversus Sanctos nostros tres sententia barbara ac exsecutioni mandata Constantinopoli, miraculum.

[S. Maximus cum duobus Anastasiis] Intervallo temporis Constantinopolim eum perducunt; & una discipulum ejus Anastasium, & alterum Anastasium, quem apocrisiarium fuisse diximus; & cum maledictis eos lacerassent nequam & maledicti illi .. tortoribus tradunt, ut pronuntiatam in illos sententiam exequantur; prout scribit noster biographus loco proxime citato, ejusdemque sententiæ exsecutionem deinde subjungit, quæ confirmatur ex Tomo altero sancti patris nostri Maximi circa ea, quæ gesta sunt in primo ejus exilio, id est Bizyæ, & apud Combefisium pag. LXV & sequente e Græco sic Latine vertuntur: Sane igitur tu, Anastasi, pullum populi universi maledictionis dirarumque indutus amictum, canonica liberatus auditione eaque extrusus, ad eam, quam delegisti, deveharis gehennæ stationem ac sedem; qui nobiscum est, parique consilio cuncta moderatur, prænobili sacroque senatu, statim a nobis judicium arrepturo, ac quæ civilibus constituta legibus sunt, prout visum illi fuerit, justa in te animadversione facturo, ob tantas tuas illas blasphemias, rebellisque animi molitiones. Adversus hæc enim sententiam tulit præsens synodus: cumque illa omnipotentis Christi veri Dei nostri ope, quæ par erat, adversum vos, Maxime, Anastasi Anastasique, decreto sanxerit, sitque reliquum ad ea, quæ a vobis impie dicta gestaque sunt, ut severioribus legum pœnis subjiciamini (Quamquam idcirco quod nulla ejusmodi pœna suppetit, quæ delictis vestris ac blasphemiis condigna videri possit, justo vos judici, qui majora sit inflicturus, permittimus) in præsenti seculo ceu in lucri partem, vitæ vobis usura concessa.

[49] [Constantinopoli damnatur] Hacque ipsa lenitate tantisper vacuata, accurata legum disciplina ac districtione sancimus, ut statim assumptis, qui nobis præsto est, clarissimus præfectus, in suum amplissimi dominatus prætorium, Maximo ac utroque Anastasio, eorum flagris dorsa cædat, vestræque Maximi amborumque Anastasiorum procacitatis organum (vestram scilicet blasphemam linguam) ab imo intus abscindat: tumque etiam, quæ blasphemæ vestræ rationi mentique ministravit, dexteram ferro auferat; ac ubi sic execrandis membris mutilos pariter circumducens urbis augustæ regiones duodecim totas lustraverit, sempiterno exilio jugique præterea custodiætradat, ut deinceps, ac quamdiu vita superstes erit, blasphemiæ plenos errores vestros lugeatis, versa scilicet in vestra capita, quam in nos maledictionem dirasque excogitastis. Tulit itaque præfectus, aliisque excruciatis tormentis membra amputavit, totaque urbe propudiosa circumductione traducens, Lazicem relegavit. Vides, lector, eadem S. Maximo ac utrique Anastasio supplicia illata esse, videlicet propudiosam ac publicam flagellationem, linguæ manusque dextræ amputationem, nec non exsilium Lazicense; quæ materiem nobis suggerunt ulterioris circa hoc argumentum observationis.

[50] Nam biographus noster num. 49 flagra quidem extendit ad omnes tres, [ad flagra, amputationem dextræ] ac deinde per decursum suæ narrationis refert, S. Maximo & discipulo ejus Anastasio fuisse exsectam linguam nec non præcisam dextram; sed de S. Anastasio apocrisiario illa non affirmat, dicens dumtaxat num. 51, Deinde post ignominiosam illam circumductionem in exsilium longissimum pellunt simul cum Anastasio apocrisiario, hoc solum præclare facientes impuri illi, quod Sanctos a se segregarent. Theophanes in Chronographia pag. 288 editionis regiæ Parisiensis tantum narrat, S. Maximum lingua ac dextra fuisse mutilatum, sic scribens: Hoc quoque anno, quæ S. Maximum & Discipulos ejus spectant, gesta, iis nimirum pro recta fidei sententia sustinenda adversus Monothelitas decertantibus. Eos cum Constans in perversum sensum abducere non valeret, divina sapientia fluentem & varia eruditione florentem illam Sancti linguam una cum illius dextera abscidit: utpote quæ multa adversus ejus impietatem una cum Discipulis (Erant illi uterque Anastasius) conscripsisset, quæ & ipsi ad verbum exscripserunt, ut omnibus scientiarum studiosis notum est. Et pag. 292 de Constante imperatore hæc enuntiat: Maximum insuper eruditissimum confessorem lingua mutilavit, & ejus abscidit manus .. geminosque tandem Anastasios confessoris & martyris Maximi probatos discipulos exilio & cruciatibus subjecit. Verbum ἐχειροκόπησεν, quod e textu Græco Theophanis vertitur in Latino abscidit manus, convenienter ad superiora, quæ de amputata Sancti dextra diximus, ac porro infra dicemus, reddendum erat Latine numero singulari abscidit manum: nam præterquam quod χειροκοπέω significet manum abscindere, aliunde præterea e pluribus utique fide dignis antiquitatis documentis novimus, manum unam, dextram videlicet, Martyri nostro abscissam esse, non vero etiam sinistram; quidquid Compendium Viennense videatur de utraque manu hoc asserere, quod supplicium etiam extendit non ad ambos Anastasios, sed ad S. Maximum & ad unum ex illis.

[51] Hæc quippe memorat de S. Maximo ac duobus Anastasiis: [ac linguæ excisionem.] Μετὰ τοῦτο μὴ θελήσαντος αὐτοῦ τῷ σκοπῷ αὐτῶν ἐξακολουθῆσαι, τὰς χεῖρας καὶ τὴν γλῶσσαν ἀκρωτηριάζουσι, καὶ ἐν Λαζικῇ εἰς ἐξορίαν πέμπουσι. Τοὺς δὲ δύο μαθητὰς αὐτοῦ ὁμονύμους Ἀναστασίους, τὸν μὲν πρεσβύτερον ἴσα τῷ διδασκάλῳ τιμωρησάμενοι, ἐν ἀλλοδαπεῖ κατεδίκασαν· Τὸν δὲ ἕτερον εἰς κάστρον τῆς Θράκης ἐξέπεμψαν. Post hæc, dum eorum proposito obsecundare nollet Vir sanctus, manus ac linguam ei amputarunt, atque in Lazicam in exsilium mittunt. Duos vero ejus discipulos homonymos Anastasios, illum quidem qui erat senior, postquam eodem, quo magistrum, supplicio affecissent, in terram externam relegarunt; alium autem in Thraciæ castrum dimiserunt. Cedrenus in Constante hæc refert: Constans S. Maximo .. linguam & manum abscidit. Zonaras autem in eodem imperatore Maximum, ait, & ambos ejus discipulos crudelissimo supplicio affecit. Martyrologium Romanum hoc die meminit de præcisis Sancti manibus ac lingua; duobus vero Anastasiis aliisque pluribus attribuit diversa tormenta & dura exilia; Menæa vero magna Græcorum typis edita illum quidem lingua & manu plexum referunt; e duobus vero discipulis seniori Anastasio perinde ac magistro linguam & manum truncatam; juniorem autem missum esse in quoddam castrum Thraciæ, ibique vitam finiisse. Menologium Sirleti de S. Maximo dicit: Manus & lingua abscissa est; at de Anastasiorum tormentis nihil ibi habet. Officium istorum trium Sanctorum, quod e Tiliano codice exstat apud Combefisium pag. LXXXVII, commune omnibus tribus assignat supplicium his verbis: Sancti Patres, post exsecta membra vestra, quasi nulla corporis illata labe operabamini, elingui ore loquentes, ac manibus divina decreta subscribentes.

[52] [Prædictorum tormentorum particeps fuit S. Anastasius apocrisiarius,] Enimvero amputatæ linguæ ac manus supplicium pertinere etiam ad S. Anastasium apocrisiarium, certissime conficitur ex Hypomnestico, quod in rem nostram commemorat sequentia: Oportet eos, qui hæc legerint exemplaria præsentis illius sacræ illius Sacri * epistolæ, Deo parentibus, qui scrutatur renes & corda, firmissime credere, quia in ea, Deo teste veritatis, ex ipsa epistola, quæ propria manu ejus, immo ut verius propter miraculi dicamus insigne, digito Dei scripta est, sancti videlicet patris & magistri nostri domni abbatis Anastasii, presbyteri & apocrisiarii senioris & opinatissimæ urbis Romæ, multumque certantis magni & novi revera martyris veritatis, transcripta sunt, scripta ab eo (postquam passus est, quemadmodum dictum est, in Byzantio, una cum concertatore suo & vere philosopho, immo Deo sopho magnoque commartyre Christi veri Dei & salvatoris nostri Maximo; id est, cum abintus abscissæ fuerint pretiosæ ac sacræ divinitusque veraciter mobiles linguæ ac manus, cum verberibus & tormentis amarissimis, ex quibus sanguinis fluorem & pompam per totam urbem perpessi sunt, quod nec malæ umquam vitæ revera quisquam sustinuit. Et nisi solus Deus, qui ex nihilo ut essent cuncta produxit, & mortuos suscitat, ex hujuscemodi crudelitate ipsorum, & tanto sanguinis fluxu, cauterio nullo modo illis indulto vel constipatorio aliquo abscissionibus manuum atque linguarum ad cessationem sanguinis juxta morem imposito, hos conservasset ad verecundiam adversariorum, tradidissent ex tunc desiderato a se Deo suas ipsorum sanctas revera & beatas procul dubio animas.

[53] [uti e fide dignissimo testimonio] Hæc autem omnia ob nihil aliud in eos gesserunt vere profanissimi & miserrimi apostatæ veritatis, nisi propter pessimam veraciter & solam invidiam, quam antiquus hostis dæmon in eis seminavit, quemadmodum & in similibus suis Judæis, cum non potuissent saltem ad modicum quid resistere sapientiæ, quæ illis merito fuerat a Deo donata, pro vera scilicet veritate, & solum pro eo quod illi noluissent communicare cum his in tam publica & sine Deo impietate ipsorum) Vides hic, lector, longum hiatum parenthesi inclusum, qui superiora a modo referendis misere disjungit: cui malo ut occurratur, resume superiora illa ante parenthesim ex ipsa epistola, quæ propria manu ejus .. sancti videlicet.. Domni abbatis Anastasii .. transcripta sunt, scripta ab eo, ac perge cum textu, cum ipsa dextera manu sua, quæ abscissa fuerat, cujusque truncus tantum remanserat (id est, sine planta & digitis) inopinato argumento: cum videlicet duo sibimet parvissima ligna & tenuia colligasset; immo, ut verius dicam, virtute ac gratia divina, quemadmodum & lingua revera divina & invisibili expedite penitus & sine prohibitione loquebatur, quamquam ab intus ex ipso fuerit fundamento rescissa, sicut Lebarnicius patricius Lazicæ cum juramentis terribilibus enarravit nobis, dispensatione Dei in hoc ipso per semet inspector effectus, diffidens * super hoc glorioso ingenti miraculo.

[54] Quin & Theodorus protosecretarius prætorii præfecti Constantinopolitani ante hunc enarravit mihi & ipse cum horribilibus juramentis, [constat;] cum conscius fuisset sanctarum passionum ipsorum, tamquam dominus & magister hujusmodi rerum; glorificans & laudans & gratias agens Deo super tali miraculo & tam fiduciali virtute ipsorum; quoniam sicut canis vel cervus excursu multo vel siti vel caumate *, ita laxaverunt & tradiderunt linguas suas, ut etiam manus, quamquam brevi valde statura sanctus & infirmus corpore esset Maximus, sicut cunctis est manifestum. Quocirca & abundantius adversarii sauciantes sensus suos super tanta & tali alacritate Sanctorum, intrinsecus nequissimi & veraciter inhumani, ut revera feræ agrestes, has abscindebant, non solum ista sic ab eo scripta epistola, sed & aliis multis libris ac tomis studiorum ipsius: quorum ipsi non solum inspectores divina providentia facti sumus, sed & partem in sortem gratia Dei ex eis accipere illius præceptione meruimus, & ipsis quoque simili argumento & manu; immo, ut verius dictum est, digito scriptis Dei, sicut magni Moysi tempore legitur factum, providentia videlicet & cooperatione solius omnipotentis Dei, qui cum sit amator bonitatis & hominum, facit mirabilia magna in Sanctis suis, & glorificat vere glorificantes se tam indeclinabili opere quam verbo & veritate. His adde ex Invectiva adversus Constantinopolitanos pro S. Maximo, quæ a quodam monacho scripta notatur ac producitur apud Combefisium pag. LXXXV, ubi S. Maximum, inquit, tertium illud in theologis lumen, lingua dextraque mulctarunt, binosque Anastasios, illius geminos pridem discipulos pari sententia damnarunt.

[55] Atque hæc quidem affatim conducunt primo ad confirmanda ea, [e quo item habemus, quod sine lingua locutus sit, & sine manuscripserit.] quæ noster scriptor Vitæ de S. Maximi ac unius Anastasii mutilatione memorat num. 49 & 50. Secundo, ad supplendum silentium ejus circa S. Anastasium apocrisiarium, quem parce ac jejune dicit una cum duobus istis aliis in exsilium longissimum fuisse depulsum, reliquis, quæ aliunde ei convenire superius probavimus, silentio præteritis. Tertio, ad roborandum atque extendendum miraculum locutionis absque lingua, quod narrat inferius scriptor Vitæ apud nos num. 50. Ast alias S. Anastasii apocrisiarii pro orthodoxæ fidei defensione ærumnas ac certamina proferemus alibi.

[56] Baronius itaque ad annum 657 relata linguæ ac manus dextræ S. Maximi atque Anastasii amputatione &c., [Perperam itaque Baronius ei parcitum esse dicit.] perperam ista adjungit: Pepercerant autem inferre dicta supplicia alteri Anastasio, muneris, quo functus erat, apocrisiarii, rationem habentes. Combefisius pag. CI postquam dixisset linguæ ac manus dextræ præcisionem tribus nostris Athletis fuisse communem e documentis, quæ ibidem citat, hæc subjicit: Dignus venia Baronius, quem illa monumenta, & Anastasiana collectio latuerint: divinatio autem, pepercisse scilicet ejus (Anastasii apocrisiarii) dexteræ truces bestias reverentia Sedis Apostolicæ, & quod ejus apocrisiarium egisset, ipsa frivola est. Quæ enim in eis ejus Sedis reverentia, qui sic in Martinum, summum ejus antistitem, bacchati essent, huncque Anastasium exosissimum haberent; virum scilicet strenuum, utriusque linguæ peritum, Romanæque fidei vindicem acerrimum; ut & Theodosius Cæsareæ Bithyniæ episcopus, homo alias humanior, eo duce ac comite Romam proficisci recusaverit ob multas cum eo olim contentiones ac rixas, sibique Maximum itineris socium ac negotii adjutorem maluerit? Consule disputationem, quæ Bizyæ habita est inter S. Maximum ac dictum Theodosium, tom. 1 Operum S. Maximi a Combefisio editorum pag. LVI.

[Annotata]

* i. e. Sancti

* l. confidens

* i. e. calore

§ VII. Sancti ad varia loca detrusi; Anastasii unius ac Maximi obitus; hujus item gloria sepulcri; martyrii laureola an S. Maximo ac commilitonibus duobus tribuenda; ætas Sancti ac unius e discipulis ejus.

[S. Anastasii unius] Quæ biographus noster num. 53 narrat de gestis in exsilio Lazicensi, aliunde confirmamus, ac notatione temporis aliorumque adjunctorum, quæ in ipso desiderantur, illustramus. Edita est in Anastasii Bibliothecarii Collectaneis supra citatis, col. 375 Anastasii presbyteri & apocrisiarii Romæ epistola ad Theodosium presbyterum Gangrensem; apud Combefisium autem a pag. LXVII: cujus hæc est superscriptio: Domino meo per omnia sanctissimo, Deo honorabili patri spiritali ac magistro Theodosio presbytero, Anastasius exiguus, misericordia Dei presbyter & monachus, servus servorum Dei. Textus autem epistolæ inter alia sic refert: Cum venissemus ad amicorum Christi regionem Lazorum sexto Idus Junias quintæ Indictionis (quæ concurrit cum anno Christi 662) statim separaverunt nos ab invicem præceptione illius, qui tunc præesse his, qui illic erant, sorte meruerat, diripientes omnia usque ad unam acum & filum, quæcumque ad necessarias utilitates tam ex vobis quam ex aliis Christi amicis adquisieramus. Et sacratissimum quidem illum virum, dominum aio Maximum abbatem, neque in subjugali, neque in vehiculo sedere valentem pro eo quod in infirmitate positus esset, cum plectentes virgulas ex eis quasi lectulum texuissent, bajulantes detulerunt, & incluserunt in castro Schemari vocitato, juxta gentem eorum qui dicuntur Alani.

[58] [obitus] Dominum vero Anastasium abbatem, & me peccatorem super equos impositos duxerunt & incluserunt, illum quidem in castro Scotori dicto Apsiliæ, quæ est prope Abasgiam; me autem in altero castro, cujus nomen Buculus erat, regionis quæ Mesimiana vocabatur, in jam dictorum confinibus Alanorum: quod videlicet castrum iidem Alani captum nunc retinere noscuntur. Dein post paucos dies, sumptis tam me quam beato Anastasio a prædictis castris, illum quidem miserunt ad castrum nuncupatum Suanias, cum jam semivivus esset tam ex multitudine tormentorum ac verberum, quæ in Byzantio sustinuimus, quam ex necessitatibus atque angustiis, quæ hic sunt nobis illata. Unde & in medio viæ, ut quidam aiunt, ut autem alii asserunt, mox ac retrusus est in castro Suaniæ, ad quod destinatus fuerat, obiit. Argumentor igitur quod circa undecimo vel nono Kalendas Augustas dormierit in Domino. Quintodecimo namque Kalendarum Augustarum deducti sumus utrique per jussionem tunc principis in id, quod dicebatur Mucurisin, præsentandi in medio amici Christi exercitus, cum ille jam, ut prætulimus, semivivus existeret. Et ex tunc eum ultra non vidi. Continuo quippe destinaverunt ipsum quidem, ut dictum est, in castrum Suaniæ; me autem in castrum quod dicitur Thacyria juxta Hiberiam. Hinc igitur conjicio quod circa undecimo Kalendas vel nono Kalendas Augustas quintæ Indictionis, in Domino, sicut dictum est, obdormierit. Variis locis supra memoratis lucem afferent Annotata nostra ad caput 6 Vitæ.

[59] Dies obitus, quæ hic per conjecturam & particulam disjunctivam signatur, [accidit anno 662, quo & S. Maximus, prædicta morte,] & de quo noster biographus num. 53 scribit, Nec dies sciri potuit, quo hinc emigravit, sicut cognominis ejus scripsit, Anastasius, inquam, apocrisiarius, distincte determinatur, uti & dies, quo S. Maximus migravit ad Dominum, a laudato biographo num. 54 etiam recte notatus, in Hypomnestico his verbis pag LXXXIII in editione Combefisii; in Sirmondiana vero col. 399: Pariter & Anastasius discipulus ejus ab undecima Indictione (concurrit ea cum anno Christi 653) præteriti cycli, per tria exilia, Bizyes scilicet & Perberi Thracensium regionis, atque prædictum Lazicum, in multis contritionibus & intolerabilibus necessitatibus, atque hujuscemodi athleticis certaminibus annis decem peractis, ad regnum migravere supernum; sanctus quidem Maximus, sicut dictum est, mense Augusto, die tertiadecima, Indictione quinta, cum prædixisset ex divina revelatione suam in Domino ante dies quindecim dormitionem futuram, sicuti jam præmissum est: sanctum vero suum pro veritate in Christo Deo nostro martyrium ante non paucos annos; discipulus vero ejus Anastasius mense Julio, die vicesima quarta Indictionis ejusdem.

[60] Narratio hæc plane authentica atque omni exceptione major ansam nobis præbet notandi sequentia. [post brevem morbum exstinctus est.] Observamus itaque primo, S. Maximum ac discipulum ejus Anastasium abbatem seu monachum eodem anno, quo in regionem Lazorum pervenere, æræ nimirum vulgaris 662 vivendi finem fecisse. Unde consequens est, ut corruat id quod de S. Maximo affirmat Synaxarium Officio ejusdem insertum & a Combefisio editum e Tiliano codice pag. XC: In exilium in Lazicam mittitur; ibique annos tres vitam tolerans .. brevi morbo absumptus requievit in Domino. Eodem etiam errore laborant Menæa magna Græcorum impressa, ac Compendium Vindobonense Cæsareum. Superiora confirmantur e citata paulo ante epistola ad Theodosium presbyterum Gangrensem, in qua hæc exstant: Porro Christi Dei martyr, domnus videlicet abba Maximus, cum esset custodiæ mancipatus in castro superius memorato, divina sibi facta visione, advocavit quosdam ex his, qui erant in castro, & dixit ad eos: Tertiodecimo die Augusti mensis hujus instantis quintæ dictæ (non quintædecimæ, uti male habetur in editione Sirmondi) Indictionis, feria septima assumet me Dominus: quod & factum est. Igitur tertiodecimo die prædicti Augusti mensis præteritæ quintæ Indictionis secundum divinum ejus vaticinium, feria septima, præsentibus derelictis, perrexit ad Dominum.

[61] Merito itaque Lambecius Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8 pag. 127 his dictis convenit Eminentissimum Baronium: Cæterum, quod absque tanti & de Ecclesia Catholica tam bene meriti Cardinalis injuria dictum sit, [Nonitaque a Baronio recte refertur ad an. 657.] perperam ibi (tomum 8 Annalium ab anno Christi 640 usque ad 657 citaverat) obitus S. Maximi refertur ad annum Christi sexcentesimum quinquagesimum septimum: quippe cum certo constet, eum revera obiisse anno Christi sexcentesimo sexagesimo secundo, ut clare ac solide demonstrat doctissimus Societatis Jesu theologus Jacobus Sirmondus in synopsi chronica, quæ Anastasii, S. Sedis Apostolicæ Bibliothecarii, Collectaneis, Parisiis typis Nivellianis anno MDCXX in octavo editis, præfixa est. Vide ibi in primis Anastasii apocrisiarii, ipsius S. Maximi discipuli, epistolam ad Theodosium presbyterum Gangrensem pag. 196, & Hypomnesticum Theodosii ac Theodori monachorum, fratrum Germanorum, iisdem temporibus viventium, pag. 264. Idem quoque confirmat R. P. Philippus Labbeus S. I. in Chronologia technica A. C. DCLXII, & in Chronologia historica eodem anno: item in Dissertatione historica & Philologica de Scriptoribus ecclesiasticis tomi 2 pag. 72 & aliquot sequentibus. A vera itaque temporis ratione aberravit etiam Bellarminus de Scriptoribus ecclesiasticis, dum obiisse eum asserit anno Domini DCLX. Ferulam item censoriam hic meretur Bailletus, quando in Collectione historica de S. Maximo ad XIII Augusti, Vitis sanctorum, quas edidit, inserta, tradit, Deum ipsius ærumnis finem imposuisse dicta die XIII Augusti anno videlicet 662, vel non serius quam die XXI Januarii anni 663. Dies quippe & annus mortis ejus adeo perspicue ac certo ad posteros pervenere, ut particulam illam disjunctivam non patiantur.

[62] [Gloria sepulcri declaratur] Vitæ auctor, quam illustramus, relata S. Maximi morte, breviter agit de prodigio, quo Servum suum tot ærumnis, dum viveret, excarnificatum condecoravit post obitum Dominus. Sepulcrum autem, ait, in quo sacrum ejus corpus depositum est, tres lucidæ faces post primam noctis horam ex eo tempore illuminant, mirabili, ut par est, aspicientes stupore complentes, & liberalissimi Dei erga Famulum ejus amplissimam gratiam ostendentes. Quibus magnum auctoritatis momentum accedit ex epistola S. Anastasii apocrisiarii ad Theodosium presbyterum Gangrensem; ubi postquam retulisset laudatus epistolæ scriptor vaticinium, quo S. Maximus mortem suam prænuntiavit (verba paullo ante dedimus) sic pergit: Porro & aliud miraculum, quod divinitus in sancto ejus monumento efficitur, quodque usque ad præsens, qui castrum illud & ejus circa regionem inhabitant, intuentur & prædicant; & ad quosdam etiam principum atque magnatum pervenit, dignum est & vobis quoque sanctissimis, & per vos omnibus, qui ibidem sunt Sancti, per litteras fieri manifestum in gloriam & laudem Dei, qui facit mirabilia in Sanctis suis, & glorificat. Id est, tres lampades luciferæ per singulas noctes sanctum sancti illius Martyris monumentum illustrant.

[63] [ac confirmatur.] Insigne vero illud miraculum confirmatur ex Hypomnestico, in quo hisce cum testimoniis refertur: Porro sanctus & memorabilis ac optimus, & per omnia, immo divinitus sapiens, magnusque veritatis propugnator & commartyr eorum (SS. Martini ac Euprepii paulo ante facta erat mentio) μέγιστος, qui & Maximus (hoc enim, ut antea indicavimus, dictione Latina Maximi nomen insinuat) cujus & sanctum monumentum per singulas noctes lampades exhibet a die, qua dormisse dignoscitur, usque in præsens, & in perpetuum omnibus illucescens & patefaciens confidentiam suam, quam obtinet apud Deum, sicuti præposita commendat epistola: & nos ipsi per nosmet auditores a multis illius loci principibus & habitatoribus, qui cum juramentis hujusmodi vere miraculum fiducialiter prædicabant, effecti sumus. Eorum vero qui obtutu proprio viderunt has, unus etiam ipse Comes ejusdem Chemareus * castri, nomine Mistrianus existit, qui & vigilans cum militibus, has non semel nec bis, sed & multoties contemplatus est, & primus patenter de his omnibus prædicavit, nobis illuc pergere non valentibus propter montis illius ascensum, id est, verticis Caucasiorum, quo excelsior mons super terram non est, difficultatem, & tempus hiemis, insuper & confusionem gentium, quæ fit in partibus illis. Observa hic obiter, S. Maximum superius vocari martyrem; qualis etiam dicitur ab Anna Comnena, cujus textum citavimus in Commentario prævio num. 24. Eodem etiam titulo donatur alibi (Vide eumdem Commentarium num. 59 & 62) Ad hæc, apud Bellarminum de Scriptoribus ecclesiasticis vocatur Martyr clarissimus; & merito: nam cum ipsius vita fuerit continuum fere martyrium, atque adeo non tam ipse martyrio, quam martyrium ipsi defuerit, gravissimis utique & creberrimis juxta ac diuturnis acerbitatibus, quas exsectæ etiam linguæ ac manus dextræ amputatæ sanguine purpuravit, excarnificato, quamquam violento supplicio non immortuo; nihil vetat, quo minus singularem martyrii laureolam ei attribuamus. Atque illud idem cum proportione intelligi volumus de duobus ejus commilitonibus Anastasiis, quos tamen uti & S. Maximum in titulo, initio hujus nostri Commentarii præmisso nominavimus confessores, quia isto nomine idem noster Sanctus annuntiatur in Fastis Græcis, uti paullo post videbitur. Sed ad ejus sepulcrum revertimur. De monumento seu sepulcro ejus ita memorat Compendium Vindobonense Cæsareum: Ἐτάφη ἐν Λαζικῇ ἐν τῷ μοναστηρίῳ τοῦ ἁγίου Ἀρσενίου, ἔντα καὶ ἰασεις πλεῖσται γίνονται. Sepultus est in Lazica in monasterio S. Arsenii: ubi multæ etiam sanationes contingunt. Quibus suffragantur monachus Rutiensis ac Menæa magna excusa. De Lazica jam toties memorata consule nostra Annotata ad cap. 6 Vitæ Commentario huic subjiciendæ lit. k.

[64] De annis vero ætatis, quibus Sanctus vitæ cursum peregit, [Ætas Sancti ac unius e discipulis.] paucula nobis notanda occurrunt. Enimvero ad grandævam eum senectutem pervenisse, liquet e documentis istis. In Compendio Viennensi Cæsareo dicitur πρεσβύτης καὶ πλήρης ἡμερῶν, senex ac plenus dierum. Et ibidem præmiserat auctor: Περὶ γὰρ τὰ ἐννενήκοντα ἔτη λέγεται γεγονέναι. Annos circiter nonaginta fertur attigisse. Monachus Rutiensis ait: Πλήρης ὢν ἡμερῶν μέγας. Plenus erat dierum Vir magnus. Atque hæc quidem comprobant, grandæva in senecta eum e vita emigrasse. An autem ad ætatem circiter nonagenariam supervixerit, quamquam nobis aliunde nihil sit in promptu, unde id certo ac preße definiamus; dicendum tamen videtur, octogenario majorem fuisse ex iis, quæ supra § 4 in initio præmissa sunt. Nam interrogatus quot annorum se esse diceret; respondet: Septuaginta quinque. Interrogatio autem illa ibidem a nobis innectebatur anno Christi 655; si vero jam dictis septuaginta quinque annis adjungas alios septem, quibus supervixit, habebis annum Christi 662, quo obiit; ætatis autem Viri sancti annum octogesimum secundum. Quo autem anno ætatis e vita excesserit unus e discipulis S. Maximi, ex eo colligere licet, quod in Relatione antea § 4 indicata, postquam sacellarius interrogasset Sancti ætatem, hæc subdat: Quot vero annos habet .. discipulus tuus? Respondit Vir sanctus, triginta septem. Interrogatio porro ista ibidem a nobis intexta fuit anno circiter Christi 655. Adde annos septem, & pervenies usque ad annum 662, quo unus ex Anastasiis, sicut paullo ante vidimus, vitæ cursum complevit, & numerabis annum ætatis ejus circiter 44. Sin vero interrogatio cadat in alterum e discipulis Anastasium apocrisiarium, sequitur ut vivendi finem is fecerit anno circiter ætatis 48, cum mors ejus acciderit anno Christi 666 ex dicendis paragrapho proximo, in quo pro ratione temporis res ab ipso gestas post obitum Magistri sui (de iis quippe, quæ ipso vivente contigerunt, actum est § 6) inspiciemus, supplentes biographum, qui illas indictas reliquit.

[Annotata]

* f Schemareos

§ VIII. S. Anastasii apocrisiarii gesta post mortem S. Maximi, obitus, ætas, elogium, ulterior de eo notitia, discipuli.

[Ipsemet S. Athanasius apocrisiarius exponit,] Ipsemet Anastasius postquam in sua ad Theodosium presbyterum Gangrensem epistola pluries jam laudata egisset de obitu S. Maximi, ac luminibus ad ipsius tumulum divinitus accensis, nec non supra num. 62 a nobis ex illo narratis, Interea, uti continuo subdit, & quæ mihi peccatori & exiguo post hæc contigerunt, & in quibus sim, pari modo perpaucis manifestabo. Cum enim fecissem duos menses in castro prædicto Thaciriæ in infirmitate jacens, & pauxillum quid requiem fuissem adeptus, rursus misit me tunc princeps ad partes Apsiliæ & Misimianæ, custodiæ mancipandum in castro Phustas. Et, ut absolute dicam, septem mensibus duxit & circumduxit me per omnes prædictas regiones nudum & discalceatum & peditem, & frigore & fame & siti depressum, volens profecto & me quoque ab hac detergere vita. Sed nescio quid super me humili prævidens Deus, qui omnia salubri providentia sua producit, usque nunc conservavit me in hac multarum tribulationum & miseriæ vita.

[66] [quænam sibi acciderint] Post aliquot itaque dies pellitur illinc prædictus princeps. Deindeque succedens alius, visus est compati. Inter quæ duxit me juxta domum suam receptum a jam memorato castro Phustensium. Et post annum ex diabolica operatione motus destinat me ad prædictum castrum; sed Deus, qui remetitur his, qui aliis remetiuntur, eadem die, qua me pepulit, pulsus est hinc, & efficitur profugus in Christi amatorum regione Abasgorum. Et consilio accepto a Christi amicis, qui illic erant, principibus magis compatiendi, quam me minimum persequendi, & orationem a me potius quam gemitum percipiendi (ipsi quippe qui amici Christi principes Abasgiæ compatiuntur humili mihi, quamquam nescierint me) repromisit quidem illis, quod si exiret inde, & restitueretur in principatu, omnia, quæ forent ad solatium & refrigerium meum, perficeret. Dein post paucos dies, nescio unde adjutus, egreditur quidem iterum & recipit principatum; nil tamen illorum, quæ pollicitus est Deo & crebro dictis Dei amicis principibus, in opus perduxit. E contrario autem, manibus nequam deductus virorum, repromissionem quidem oblitus est; tolli autem me a castro Phustiensium, & maturius in Schemareos castrum mitti præcepit.

[67] Factum interea est, cum ducerent me in jam nominatum castrum, [postremis] ut ille iterum pelleretur, & esset profugus ubi & primum fuerat. Excitavit autem Deus spiritum suum in viro boni æmulatore, qui Dei habeat in se timorem pariter & amorem, & vere pheronyme vigilantem * secundum Deum possideat mentem; qui cum Deo nunc præest regioni, & Deum imitante condescensione seu compassione motus, reduxit me a via crebro dicti Schamareos castri, & constituit me quasi quinque signis longius a divinitus custodienda domo sua in loco monachos veraciter condecente, præbens necessarias largissime corporis utilitates. Pro quibus omnibus Christus verus Deus per intercessionem, quæ illum secundum carnem genuit, Dei Genitricis semperque virginis Mariæ ac omnium Sanctorum protegat eum una cum amandis filiis suis, atque honorabili horum ac prorsus laudabili matre…

[68] Quod vero me in medio eorum, quæ dicta sunt, [vitæ suæ annis.] latuit, dicere non pigritabor. Hoc plane est. Quia cum euangelizatus fuisset (liber, quem ante ibi laudarat) a sanctæ memoriæ.. Domino Stephano de unitate atque concordia, quæ ibidem omnium per orthodoxam confessionem ad invicem & ad Deum effecta est, spirituali, acsi coram Deo dico, lætitia sum repletus, & gratificos hymnos pro tali ac tanto bono misericordi Deo, licet peccator, retuli.. Vosque Deo honorabiles, & omnes, qui vobiscum sunt, Sanctos, ac per vos sanctam, quæ illic est, Dei Catholicam & Apostolicam saluto Ecclesiam, postulans mei, peccatoris scilicet & vincti, memoriam fieri in sanctis ad Deum directis orationibus vestris, in sanctis atque colendis locis, ac pretiosis mihique desiderandis syllabis * vestris fulciendo, ac me minimum consolando atque orando, ut dignus efficiar visione vultus vestri, quamvis sit temerarium dictu, priusquam & ipse hanc miseram & multarum tribulationum vitam excedam. Hanc epistolam a S. Anastasio sub extrema vitæ tempora exaratam fuisse, conficitur ex eo, quod postquam Stephanum .. venientem in hanc regionem, ut asseruit, ad requisitionem, inquit, humilitatis meæ, laudasset a laboribus apostolicis, hæc deinde laudatus S. Anastasius subjungat: His itaque bonis hic proprio adventu correctis *, nobilis ille vir Kalendis Januarii VIII Indictionis, quæ modo præteriit, apud Christi amicum Abasgiæ principem dormivit in Domino. Indictio quippe octava concurrit cum anno æræ vulgaris 665; anno autem proxime sequenti ærumnosam suam vitam commutavit cum beata ac cælesti S. Anastasius, uti perspicuum fiet ex iis, quæ subdo.

[69] Obiit igitur anno Christi 666, die Dominica, V Idus Octobris. [Annus mortis, elogium,] In scholio quippe, quod epistolæ ejus prædictæ subnectitur, enuntiantur ista: Obiit autem & ipse sanctus Pater noster & martyr Anastasius, qui hanc scripsit epistolam, die Dominico, hora tertia, quinto Idus Octobrias, cum in sancta collecta diceret *, Sancta sanctis, Indictione decima. Consona hæc sunt Hypomnestico, e quo ad majorem dictorum confirmationem proferimus ista cum parvo, quod additur, Sancti elogio: Cum & ipse certamine bono certasset, orthodoxam revera fidem servasset, & cursum martyrii consummasset, mensis Octimbrii die undecima, feria prima, hora tertia, cum diceretur inter sancta Officia, Sancta sanctis (Vide Euchologium a Goaro editum pag. 81 &) Indictione decima; cum prædixisset & ipse diem sanctæ depositionis suæ quibusdam, qui sibi aderant, ante menses tres; & aliis quoque pluribus miraculis sanctissimi & omnia efficientis Spiritus cooperatione, tam ibidem (de castro Thusumes proxime erat facta mentio) quam in duobus exiliis suis, Trapezunti videlicet & Mezembriæ patratis, plurimisque conversis ad veritatem & illuminatis. Qui cum conversati fuissent & perdurassent in hoc sancto & beatissimo & multorum sudorum certamine .. prædictus quidem sanctus Anastasius presbyter & apocrisiarius Romanus, a sexta Indictione (quæ incidit in annum Christi 648) præteriti cycli, usque ad decimam Indictionem, in omnibus prædictis tribus exiliis suis, traductionibus diversis affectus, tribulationibusque ac necessitatibus & angustiis non mediocribus nec modicis, permansit annis viginti. Nunc accipe nonnulla, quæ de hoc Sancto non satis fundate referuntur.

[70] [ac ulterior de eo notitia.] Combefisius a pag. CI, Fuerat is, inquit, clarus in aula, Augustæ notarius Heraclio imperatore; quando forte Maximus, pari munere merenti ipsi Heraclio, amicitia junctus est, utque seculari, sic Religiosa ac Christiana militia ambo quasi sodales extiterint, non alter alterius discipulus. Major scientiæ luce Maximus, eaque orbis magister, etsi purus monachus; quod se ipse dicit in Collatione cum Theodosio: cum Anastasius presbyter esset, ac, si monachus fuit, hieromonachus: nec enim hoc satis ex monumentis notum; extra quæ quidvis fingere, non satis mihi liberale aut ex fide historica cautum est. Auctor tamen Invectivæ ἄνωθεν (id est supra memoratæ) Maximi discipulum scribit, ut & alterum Anastasium, quasi & ipse ita pridem illi adhæserit. Numquam tamen ipse Maximus discipulum vocat, quemadmodum alterum Anastasium; sed honorificentiori nomine DOMINUM MEUM, aut quid simile. Nempe homo Romanus erat, quod sic linguam Latinam callebat, cujus se rudem agnoscit Maximus; diuque in Oriente ipsaque aula versatus, Græcam perinde sibi familiarem reddiderat: qua utraque Maximo socius, proque Romanæ Ecclesiæ apocrisiarii munere, ejus ipsius forte presbyter, fidem strenue propugnabat: cujus tuendæ constantia tantam sibi Monothelitarum invidiam conflavit. Hæc Combefisius. Sed observa 10. Monachum fuisse S. Anastasium, liquet ex dictis supra ineunte septimo paragrapho. 20. Sancti Maximi discipulus vocatur a Theophane & alibi, uti § 6 relatum est. 30. Illa, quæ ex Hypomnestico dedimus antea num. 69 S. Anastasius presbyter & apocrisiarius Romanus, videntur ad eumdem locum referenda, atque adeo Sanctus videtur fuisse potius presbyter Ecclesiæ Romanæ, quam Græcæ. 40. Combefisius in indice tomi 1 ad notas suas, revocat pag. 738 quod supra retulerat de munere notarii: Fefellit me, inquit, quod scripsi de notarii in aula munere, quod alterius Anastasii proditur. Consule Annotata nostra ad caput 5 Vitæ, quam postea daturi sumus, lit. d.

[71] [Duo ejusdem discipuli.] Jam vero quoniam discipulus sapiens ac perfectus est gloria & perfectio magistri, non abs re nos facturos censemus, si ex laudato Hypomnestico proferamus duos S. Anastasii apocrisiarii discipulos virtute & apostolicis laboribus præstantes, præsertim cum nesciamus, an alicubi in Sacris Græcorum Fastis notentur (in iis certe nondum illos reperimus) ut aliquis etiam egregiæ eorum memoriæ hic a nobis locus detur, non exigua laudationis parte in Sanctum quoque redundatura nostrum, sub cujus floruere institutione. Post ea itaque, quæ ex Hypomnestico statim retuli, sequuntur ista: Discipulis vero ejus Theodoro & Euprepio germanis & sanctis fratribus, filiis Plutini * beatissimi imperatorii pistoris, id est, qui super omnes pistores publicos est, eorum videlicet qui annonas scholarum omnium solvunt, quod appellatur Tetransiton *, divitiis pretiosis & dignitatibus diversis divinisque virtutibus, & virginitate, quæ his omnibus major est, adornatis: per quam scilicet, ut opinor, etiam sanctis pro Christo agonibus & coronis honorari meruerunt, ut casti & mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: post primum magistri sui & nostri apud Trapezuntem exilium multis eleemosynis & oblationibus factis, volentibus Romam confugere, protinus & ipsis in eadem persecutione prope Abydum comprehensis propter eamdem & solam causam, & pro eo quod noluissent cum eis contaminari tam evidente impietate in profano & penitus sine Deo imperatorio Typo, qui ex summissione factus est eorum, qui erant ecclesiæ Constantinopoleos, & publicatis, id est, denudatis omni substantia, quæ inerat sibi, & dignitatibus quas habebant; flagellaque mortalia a præfecto suscipientibus, & Chersonem in exilium missis, & illic vi sæpius ab invicem separatis, & in castris gentium ibidem adjacentium deputatis: junior quidem frater, qui ut vere in cunctis pheronymus, Euprepes * nominatus est, completo in hujuscemodi Dei amico agone anno nono, ad Dominum abiit mense Octobrio, die vicesima sexta, Indictione XIV (quæ respondet anno Christi 671.) Alter vero qui & prior frater, quique Dei donum merito a Domino est vocatus, perdurans ab eadem sexta Indictione usque ad jam dictam decimam Indictionem instantis cycli, id est, usque ad sanctissimi patris & magistri eorum ac nostri Anastasii presbyteri (qui revera miserrimi & orphani propter tantam raritatem & inopiam verbi veritatis & omnis spiritualis escæ ..) sanctam in Domino requietionem, annum vicesimum agit adhuc perseverans in athleticis sudoribus & agonibus in eodem Chersonis exilio, jam memoratus videlicet frater Theodorus, qui & propria manu multa Sanctorum opuscula dignatus est exhibere nobis, qui pergebamus illuc ad visitationem & adorationem ejus, & pretiosæ memoriæ Martini, summi & vere universalis Papæ & magni martyris veritatis.

[Annotata]

* i. e. conveniente ei nomine Gregorii, quod vigilem significat

* i. e. epistolis

* f. porrectis

* f. diceretur

* Comb. Plutimi

* f. Tetrasiton, a Græco τετράσιτος, quadruplex annona.

* i. e. convenienter nomini εὐπρεπὴς, decorus, formosus &c.

§ IX. Cultus ex Græcis ac Latinis Fastis; nonnullæ hac occasione observationes.

[72] [Nomen S. Maximi] Celeberrima S. Maximi apud Græcos memoria est, post illustria heroicarum virtutum decora, postque tot ac tanta pro orthodoxa fide certamina, exilia, cruciatus & ærumnas exantlatas, in sacris eorum Fastis notata, & tribus quidem vicibus ac diebus diversis, videlicet die XXI Januarii, nec non die XII ac die XIII Augusti. Menæa magna typis edita de eo agunt dicto die XXI Januarii, ac ita eum annuntiant: Sancti patris nostri Maximi confessoris. Quo etiam die Officium sacrum in ipsius honorem peragunt. Canon, cujus hæc est acrostichis,

παμμέγιστος Μάξιμος δοξάζεται

Celebratur heros nomine ac re Maximus:

Canon, inquam, iste, qui a Joanne Damasceno ibidem dicitur compositus (sed Combefisio pag. XCII hoc non videtur) cum Sanctum laudat egregrie, tum duorum ejus discipulorum, qui una cum ipso certaminis ac victoriæ participes fuere, mentionem facit. Deinde post repetitam illius annuntiationem sequuntur tres isti versiculi:

Ἀχειραγλωτίος χεῖρα καὶ γλῶτταν φύεις
Καὶ χερσὶ Θεοῦ, Μάξιμε, ψυχὴν δίδως
Εἰκάδι πρώτῃ πότμος Μαξίμου ὀσσ᾽ ἐκάλυψεν.

Scribis sine manu, loqueris elinguis, Pater,
Animamque tradis, Maxime, in manus Dei.
Post bis denam prima oculos tibi, Maxime, claudit.

[73] [tribus diebus diversis] Allusio poëtæ adeo clara est, ut explicatione non indigeat. Rei veritas exposita & confirmata est superius § 6. Elogium seu vitæ compendium, quod in citatis Menæis habetur, peccat, quando S. Maximum sub Constantino Pogonato vixisse scribit. Vide dicta in antecessum § 1, num. 3. Falsum insuper est, eum die XXI Januarii e vita excessisse: cum certissime constet, hoc accidisse hodierno die XIII Augusti, sicut dictum est § 7, num. 59. Signatur interim die XXI Januarii in Typico, quod S. Sabbæ nomen præfert, & in Kalendario Ruthenorum a Possevino vulgato tom. 2 Apparatus sacri pag. 368. E Latinis Græcos sequitur Molanus in Additionibus ad suum Usuardum anni 1573; qui ejusdem Sancti memoriam repetit hac die XIII Augusti, prout etiam faciunt dictum Typicum, ac Kalendarium Ruthenorum. Sed Typicum ad hunc diem XIII monet, tunc quidem festum ejus dari; Officium vero cani ad XII ejusdem mensis. Festum, quod dicebam, die XIII celebratur in Menæis magnis ob Sancti translationem. Nam post annuntiationem ejus sic subdunt: Translatio corporis sancti Patris nostri Maximi confessoris: quæ his versiculis ibidem honoratur:

Κινοῦσι σου, Μάξιμε, πιστοὶ τὴν κόνιν,
Δηλοῦντες ὡς ζῇς ἐξαμείβων καὶ τόπους.
Μαξίμου ἀμφὶ τρίτην νεκρὸν δεκατη μετέθηκε.

Cineres tuos, o Maxime, Fideles movent,
Monstrantque vivere te, licet mutes loca.
Tertia post decimam tua, Maxime, transtulit ossa.

[74] [occurrit in Fastis sacris.] Combefisius in Officio S. Maximi, quod dat secundo loco, citans Menæa edita XIII Augusti & XXI Januarii, qua perinde agi in illis addit ejusdem festum, pag. XCVI legit paullo aliter duos hosce versus ultimos, eosque sic cum primo connexos reddit Latine: Movent tuos, Maxime, Fideles, cineres; nempe monstrantes, alia ex aliis te loca mutante tertia decima circiter humanis migrasse. Sed obscure & inepte eos refert auctor ille. Nam primo, non de die mortis, sed de translatione reliquiarum hic est sermo. Secundo, dies mortis S. Maximi in ipsis Menæis, tametsi perperam, signatur die XXI Januarii; uti jam ostensum est. Ad ἀμφὶ vero quod attinet, sive vim quamdam poëta voluerit illi præpositioni inesse, sive non, illam prætermisi in versu tertio, eumque reddidi tertia post decimam numero rotundo, id est decima tertia hujus videlicet Augusti mensis: qua item die in Menæo Chiffletii notantur ista: Μετάθεσις Μαξίμου ὁμολογ. Id est: Translatio Maximi confessoris. At vero quia ista dies Sancto fuit natalis ad meliorem vitam, Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum ita rectius illum tunc simpliciter annuntiat: Beatissimi P. N. Maximi conf. Sirleti quoque Menologium eadem die eum commemorat, nulla translationis corporis facta mentione. Conficitur ex dictis, prorsus singulare esse Martyrologium Arabico-Ægyptium, ex Arabica lingua in Latinam translatum a Gratia Simonio, quando hac die in eodem notatur non tantum Translatio corporis S. Maximi; sed additur insuper & sociorum ejus. Fuit autem S. Maximus antonomastice confessor; sed quid vetat tam eum quam ejus Commilitones vocare martyres, secundum dicta num. 63?

[75] Vin' pauca e pluribus, quæ in Officio Sancti occurrunt, [Honorifice compellatur Sanctus cum discipulis in Officio sacro:] laudum ejus ornamenta? Accipe ea e Combefisio pag. 92 & seqq. e Græco sic Latine ibidem versa: Rectæ fidei dux, pietatis doctor ac honestatis, orbis terrarum lumen, monachorum afflata divinitus gloria, Maxime sapiens, lyra spiritus, pater sancte, intercede apud Christum Deum .. Maximus plane maximus, piæ Christi fidei verissimus præco testisque sanguine claruisti.. Sacerdotum crepido, dogmatum basis, sapientiæ tuba, summus martyrum vertex, fideliumque firmamentum, admirandus Maximus, sua hodie memoria mundo præoritur .. Una tecum certamine funguntur, Maxime, beatissimi ambo discipuli, lucta tibi socii effecti: quamobrem etiam paria consecuti sunt præmia. Cruoris tui rivis affatim ebria Christi Ecclesia, divinæ tuæ sementis, paterna traditione acceptum, Vir sancte, dogma effloret. Tyranni insania in exilium relegatus es: at invenisti Jesum, Vir beate, solantem.. Cæsa tua manus est; scribit tamen divino digito velut calamo & atramento, exsecta lingua, sancto cruore tuo.. Stas pro divino tribunali cum Martyribus, quibus fidei æmulatione socius extitisti. Hæc sufficiant de S. Maximi cultu apud Græcos, qui ad Latinos etiam propagatus est.

[76] Martyrologium Romanum hæc quotannis de illo ac discipulis ejus recitanda præscribit hac die: [inscribitur Romano Martyrologio.] Constantinopoli, sancti Maximi monachi, doctrina & zelo Catholicæ veritatis insignis: qui cum adversus Monothelitas strenue decertaret, a Constante imperatore hæretico præcisis manibus ac lingua in Chersonesum relegatus, reddidit spiritum. Tunc etiam duo Anastasii, ejus discipuli, aliique plures diversa tormenta & dura exilia sunt experti. Nos Martyrologium Romanum secuti, Sanctum nostrum in titulo, qui superius huic Commentario præfigitur, posuimus Constantinopoli; quamquam alibi vitæ cursum consummarit; de qua re consuli potest idem Commentarius § 7. In prædicto titulo annuntiavimus etiam Constantinopoli utrumque Anastasium: quæ videlicet urbs fuit una e præcipuis trium nostrorum Martyrum palæstris, cum ibidem lata atque exsecutioni mandata fuerit crudelis illa adversus eos ac omnino barbara sententia, de qua dixi supra § 6. Quod si quis tres nostros Sanctos, a Martyrologio Romano, ejusque exemplo a nobis ad unam eamdemque diem revocatos, suis restituere diebus propriis voluerit; Maximum dabit hac die, secundum dicta num. 59 & 60; Anastasium monachum die XXIV Julii, uti habes superius num. 59. Anastasium denique apocrisiarium die XI Octobris, ex num. 69. Id quod de utroque Anastasio etiam observavit Castellanus in suis additionibus & correctionibus pag. 971, ubi priorem, quem dicebam, monachum, vocat archimandritam; synonymum vero apocrisiarium ad diem XI Octobris apponendum monet ibid. pag. 985. Ac de archimandrita, quem vocat, quæri potest an vere talis fuerit.

[77] Verum quidem est, Anastasium utrumque fuisse monachum. Ac de Apocrisiario quidem id conficitur ex § 7 hujus Commentarii, ubi de inscriptione epistolæ ejus ad Theodosium presbyterum Gangrensem: [Hac occasione quæritur an unus ex duobus Anastasiis fuerit archimandrita:] & vero Anastasium ibidem in dictæ epistolæ contextu dominum abbatem vocat; unde consequens videretur esse, ut synonymus iste non monachus dumtaxat, sed hegumenus etiam exstiterit alicujus cœnobii, sive archimandrita, prout eum modo appellabat Castellanus; nisi universim monachi omnes præsertim senio ac vitæ sanctitate venerandi, Latinis ac Græcis scriptoribus abbates dicti forent, sicut datur videre apud Cangium in Glossario Latino-barbaro. Consuli etiam de hac re possunt tom. 1 Julii, die 1, pag. 146 Annotata ad Vitæ S. Symeonis Sali caput 3 lit. g; in cujus Vitæ decursu toties ille Sanctus appellatur abbas, cum tamen aliud nihil quam monachus fuerit. Neque dicas, Anastasium loco supra citato non vocari abbatem simpliciter, sed dominum abbatem: neque enim id sufficienti est argumento, eum archimandritam seu hegumenum fuisse: nam S. Symeoni Salo etiam dicitur Κύρι ἀββᾶ, domine abba, ut videsis tomo citato pag. 152. De monachatu S. Maximi nunc aliquid observandum.

[78] [an item S. Maximus canonicus Regularis, an monachus Benedictinus.] Ghinius in Natalibus suis eum inter sanctos Canonicos recenset hac die XIII Augusti; quasi vero, quia Theodosius episcopus dedit illi tunicam lineam, & fuscum pallium, uti ibi habetur in ipsius elogio, statim inde quasi digito habitum canonicum monstrare liceat dicendo cum Ghinio in nota marginali: En habit. Canon. Quod quam sit frivolum, nemo non videt. Adde, quod nihil cogat apponere τὸ lineam: nam in Vita e Græco-Latine reddita, quam sumus typis commissuri, num. 45 dicitur: Tunica ac fusco pallio donato &c. Nec dissentit Combefisii versio pag XXIII: Dataque munusculo tunica (in Græco est στιχάριον; de qua tamen voce videri potest Lexicon Græco-barbarum Cangii) & fusci coloris pallio. At Sanctum eumdem ad suos ascetas tantum non pertrahere videtur Wion, quando Sanctis Ordinis Benedictini illum intexit ad XIII Augusti in Ligno vitæ part. 2 lib. 3 pag. 266: tametsi ibidem in notis subdat: Utrum tamen Benedictini Ordinis fuerit, pro certo adhuc non habeo. Sed S. Maximus, ex antea præmissis § 1 & 2, monasterii quidem Chrysopolitani in territorio Constantinopolitano primum cœnobita, deinde autem abbas fuit: cujusnam autem vitæ instituti aut Ordinis regulam profiterentur istius loci ascetæ, non additur. Nos interim seculo Christi septimo ibidem loci Ordinis Benedictini monachum non quærimus; quem etiam apud alios hagiologos Benedictinos Dorganium, Menardum, Bucelinum, Wionem secutos, neutiquam reperimus expressum.

§ X. Documentorum aliquot superius citatorum notitiæ; Acta.

[Dantur notitiæ de Hypomnestico,] In decursu hujus nostri Commentarii prævii identidem citavimus Hypomnesticum, quod Latine Memoriale seu Commentarium recte vocaveris; & quandoquidem id pretiosum admodum est antiquitatis monumentum magnæque fidei & auctoritatis, accipe sequentes de eodem notitias. Præcipuum narrationis argumentum nititur epistola S. Anastasii apocrisiarii. Recole dicta superiora § 6 num. 52. Ad quosnam autem illa sit scripta, & quando ad eosdem pervenerit, dicitur in laudato Hypomnestico his verbis: Igitur missa nobis est hujusmodi sacratissima & præposita propriæ manus immo divinitus exarata epistola una cum suppositis sibi Deiloquis testimoniis & syllogismis, ab eodem ipsorum exilio, id est Lazico, quam & habemus & conservamus, cum eodem, quo scribat, tradito sibi divinitus argumento, id est, prædictis duobus exilibus fusticulis, & aliis benedictionibus ac muneribus ejus, sanctisque ac venerabilibus, nec non & omnibus post Deum bonis, librorum videlicet ejus studiis, & propriæ manus compositionibus, tamquam revera sacro-sanctis laudibus & reliquiis. Data vero est nobis vere minimis, Theodosio scilicet & Theodoro, germanis & sine dolo fratribus humilibus & peccatoribus monachis, per Gregorium monachum & abbatem monasterii S. Joannis Baptistæ regionis Albanorum, quod appellatur Batararu, mensis Augusti die vicesima Indictionis undecimæ, quæ præteriit nos (ac currebat etiamnum anno Christi 668) qui revertebamur a regione sæpe dictorum Lazorum. De Relatione motionis sive concertatione Constantinopolitana actum in Commentario § 4: cujus auctorem fuisse Sancti discipulum affirmat noster biographus in Vita apud nos num. 33. Concertationis item alterius, quæ Bizyæ habita est (Consule de ea Commentarium nostrum prævium a num. 33) descriptionem idem biographus num. 40 tribuit Anastasio, de quo supra, inquit, memini; qui proin utriusque monumenti istius secundum Vitæ scriptorem videtur auctor fuisse. Anastasius autem iste non fuerit apocrisiarius, cum hunc ei characterem non addat, sed alter synonymus.

[80] Vita, quam antea nomine monachi Rutiensis indicavimus, [Vita a monacho Rutiensi scripta,] prænotatur hoc titulo, Βίος καὶ μαρτύριον τοῦ πατρὸς ἡμῶν Μαξίμου τοῦ ὁμολογήτου, excepta, prout additur, Ex codice Ambros. N. 152, continente Vitas mensis Augusti, scripto ante annos CD a monacho quodam Laurentio in monasterio Rutiensi, quod est in Calabria, & inde postea advecto MDCVII. Vitam hanc cum breviorem esse, quam ea Acta, quæ habemus e Ms. Ducis Sabaudiæ paullo post indicanda pluribus, tum ejusdem contextum variis corrosorum foliorum hiatibus interruptum, ac Mediolani pro nobis descriptum fuisse, indicavimus jam pridem in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tomum 1 Maii pag. IX. Ejus exordium Græcum sic incipit: Καὶ πῶς ἂν τὴν παρὰ τῶν φιλοκάλων μέμφιν ἐγκλίνοιμεν, μὴ τὸν ὁμολογήτην καὶ πολὺν ἐν λόγῳ Μάξιμον τὸν κλεινὸν προτιθέντες εἰς μέσον, καὶ τὰ τοῦ μεγάλου τούτου καὶ ὑπερφυῆ κατὰ τῶν αἱρετικῶν ἀνδραγαθήματα, καὶ δὲ καὶ τὴν ἄθλησιν αὐτὴν διηγούμενοι; Quæ Latine ita interpretamur: Enimvero quomodo accusationis maculam declinare possimus apud viros honestatis studiosos, si confessorem, qui multorum celebratur sermone, Maximum inclytum non proferamus in medium, atque insignia ac mascula magni hujus Viri adversus hæreticos gesta, imo vero certamen ipsum non commemoremus?

[81] Aliud apographum in promptu habemus hoc titulo notatum: [ac Compendium Cæsareo-Vindobonense.] Μηνὶ Αὐγούστῳ ιγ᾽. Ἄθλησις ἐν ἐπιτόμῳ τοῦ ὁσίου πατρός ἡμῶν Μαξίμου τοῦ ὁμολογήτου. Id est: Mense Augusto decima tertia. Compendium certaminis sancti patris nostri Maximi confessoris. Narrationis exordium est: ὅσιος καὶ τρισμακάριστος πατὴρ ἡμῶν Μάξιμος ὁμολογήτης ἦν ἐπὶ βασιλείας Κώνσταντος υἱοῦ Κωνσταντίνου. Sanctus ac ter beatissimus pater noster Maximus confessor vixit imperante Constante, Constantini filio. Compendium illud aliquoties antea citavimus, & desumptum est e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, de quo plura tomo 11 hujus mensis, die VIII, pag. 344. Auctor dicti Compendii postquam meminisset de urbe Romana, nec non de Honorio ejusdem episcopo, labem hæreseos ei impingit, dicens Ὅστις Ὁνώριος αἱρετικὸς ὑπῆρχεν. Notissima theologis est causa Honorii PP.; sed cum apud illos atque apud auctoritatis Sanctæ Sedis defensores ea legi possit, satis nobis hic fuerit lectorem ad ipsos mittere. Franciscus Pagius in Breviario Romanorum Pontificum tom. 1 a pag. 398 hanc controversiam pertractat; ubi lector inveniet, quod dictus Honorius a monothelismo fuerit immunis ac a Monothelitis deceptus; quod item monothelismum non exstinxerit; quod negligens fuerit in causa fidei; quod œconomia ejus Monothelitis faverit; quod hanc ob causam, non vero ob hæresim a sexta synodo damnatus sit. Ad hæc, postquam laudatus auctor duas Honorii epistolas examinasset, nimiæ levitatis ac facilitatis eum accusat. Denique ex eo, quod idem Pontifex consecrarit patriarcham Monothelitis adversantem, Pagius idem ita concludit: Cum itaque Honorius non ante consecraverit Joannem Maronem patriarcham Maronitarum, quam hic professionem fidei emiserit, in qua non solum duas naturas, sed etiam duas voluntates in Christo fassus est; nihil clarius adduci potest ad probandam Honorii orthodoxiam & rectam fidem. Paucula hæc assignasse, pro nostri instituti ratione plus quam satis.

[82] [Quænam Baronius de S. Maximo] Baronius tomo 8 suorum Annalium inseruit res gestas S. Maximi, easque protulit ab anno Christi 640 ad 657, quæ habentur, inquit ad dictum annum 640, ad calcem operum ejus Græce scriptæ in tribus codicibus Vaticanis. Vertit eas in Latinum vir eruditus æque ac pius Petrus Morinus doctor Parisiensis. Ad annum vero 656, ubi agens idem Annalium conditor de legatione ad S. Maximum Bizyæ in Thracia civitatis exulem existentem, occasione eorum quæ in ista legatione sunt gesta, sic habet: Quorum Actorum duo fragmenta cum recitata reperissemus in quarta Actione septimæ synodi œcumenicæ, ingens exarsit animo desiderium ipsa Acta integra perquirendi. Sed visis scriptis Maximi, quæ in Vaticana bibliotheca asservantur, nec inventis .., accidit ex insperato, ut eadem intexta in Vita ipsius Maximi repererimus. Antequam vero ex eorumdem contextu res a S. Maximo in isto exsilio peractas referat; de illorum fide ac scriptore ista præmittit: Accipe igitur jam eadem ipsa digna Annalibus Acta quam fidelissime ab exceptore exscripta, & ab Anastasio Maximi discipulo una cum aliis rebus gestis ejusdem Sancti simul collecta: quod & Joannes episcopus Ephesinus pariter profitetur, nempe res gestas ipsius ab eodem ipso Anastasio esse scriptis mandatas quam fidelissime. Sic Baronius.

[83] [intexuerit Annalibus suis.] Ex auctoris Vitæ ad S. Maximum apostrophe, quæ exstat apud Baronium ad annum 657 his verbis: Verum tibi quidem, sanctissime Pater, magna præsentium gloria & splendor est, cum te etiam Dominus plus hic honorificaverit: multo vero major est longeque præstantissima tibi illa tributa sors, cælestes illi honores, cum magnæ luci assistis &c.; ex illa item oratione, quæ ibidem sequitur, quæque, teste Baronio, non nisi in uno volumine (cum sint tres Vaticani codices, in quibus eadem S. Maximi & Sociorum Acta continentur) scripta reperitur, addita, ut videri potest, a notario, qui in gratiam cujusdam episcopi, Nicolai nomine, ejusdem sancti Maximi studiosissimi, eadem Acta conscripsit. Sic enim se habet: Hæc a nobis tibi oratio, o Patrum optime & filiorum amantissime, rebus ipsis (ut & ipse novi) omnino inferior, desiderio autem, ut puto, nemini cedens &c.; ex illa, inquam, utraque oratione, si cum Vita nostra num. 55 & sequente eam contuleris, eosdem utroque loco relucere deprehendes narrationis characteres adeo inter se convenientes, ut ab eadem manu exemplari utrique operam esse navatam, vel ex hoc solo indicio fiat manifestum. Quisnam vero fuerit iste antistes Nicolaus, quo item is tempore vixerit, incompertum est defectu ulteriorum idiotismorum; quorum, siquidem fuissent superadditi sufficienter, adminiculo potuisset aliunde erui aliquid de tempore, quo Sancti Acta litteris mandata sunt.

[84] Vitam S. Maximi Græco-Latine vulgavit Combefisius tomo 1 Operum ejusdem Sancti a se editorum: [Vita Græco-Latine a Combefisio edita est:] in quorum præfatione Vita, ait, seu laudatio diu ab ejus obitu, nec satis acri judicio aut ex probatis monumentis scripta. Postea vero inter alia, quæ pag. XCVII circa illam observat, hæc memoriæ prodit laudatus editor: Sancti Maximi Vitam post ejus lacinias illustrissimo Annalium Patri anno Christi DCXL & sequentibus ex Petri Morini versione ac Vaticanis Codd. jam productas, integram ex regio codice repræsentans, operæ pretium me facturum putavi, si … pauca quædam ad eam annotavero, exceptis illis, quæ ad eam spectantia, ad ejus ambas Collationes seu Auditiones strictim ad marginem sunt animadversa, seu etiam notis ad eas plenioribus discussa. Nec enim illius satis exacta omnia, ac quibus integra omnino fides debeatur nullo ampliori examine, ut ex dictis Collationibus seu Actis publicis luce clarius liquet. Subdit deinde suas ad Vitam observationes; quarum a nobis in hoc Commentario ratio habita est.

[85] Ante me habeo exemplar ejusdem Vitæ Græcum Ex Ms. codice, [exemplar nostrum Sabaudicum: damus illud prælo] prout eidem prænotatur, Ducis Sabaudiæ, Βίοι διαφόρων Ἁγίων, Vitæ variorum Sanctorum, hoc titulo: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ἁγίου πατέρος ἡμῶν καὶ ὁμολογήτου Μαξίμου. Id est: Vita & conversatio sancti patris nostri & confessoris Maximi. Aliud insuper exemplar in promptu est Latine redditum hoc titulo: Vita & certamen S. Maximi confessoris, sive S. Maximi encomium. Eam Vitam latinitate donatam esse interprete Jacobo Pontano S. I., proxime in eodem exemplari indicatur. Non lego quidem ibi, quonam e codice vel exemplari laudatus interpres versionem suam hauserit; sed e qualicumque illam hauserit, non multum refert, quando in Pontani interpretatione habemus substantiam earumdem rerum, quæ in exemplari Combefisiano ac Sabaudico memorantur, quidquid sit de accidentibus. Misit illud ad nos anno MDCLXVII P. Gabriel Cossart ex scriptis P. Sirmondi eidem ab interprete missis, teste Daniele Papebrochio, qui ista adscripsit. Interpres porro eruditis abunde notus, qui utpote doctus Latine ac Græce non pauca præstitæ in utriusque linguæ facultate operæ monumenta reliquit, prout videre datur in Bibliotheca Scriptorum Societatis Jesu. Natione fuit Bohemus, patria Bruggensis sive Pontanus, sed in Germania educatus. Ibidem & viri laudes invenies, vita functi Augustæ Vindelicorum die XXV Novembris anno Christi 1626, ætatis 84, Religionis 63, prout ibidem dicitur.

[86] Latinam ejus versionem typis committere nobis visum est præ Combefisiana, tum quia necdum, quantum novimus, [quod Pontanus Latinum fecit;] alicubi edita est, tum quia nobis magis arridet. Et vero an non sit melior, minusque contorta quam Combefisiana, lectori judicandum relinquimus utramque collaturo, si visum fuerit. Exhibeamus interim specimen aliquod utriusque versionis. Combesfisius sic incipit Vitam: Cum omnium, qui religiosa umquam pietate fulserunt, vita utilis sit ac conducibilis (quæ nimirum ad virtutem adhortatio sit, bonique ac honesti æmulatione animos acuat) tum maxime divini viri ac confessoris Maximi quanto major cunctisque illustrior est, tanto etiam ad conciliandam animis fortitudinem plus valet, & ad juvandum universis excellentior est. Fuit enim Maximus nedum eximio vitæ cultu ornatus, sed & gratus facilisque eloquio, certaminis quoque gloria strenuus, ac omnem vincens comparationem; cujus & solum meminisse, multam afferre novit voluptatem, nec minimum religiosis animis virtutis amorem atque illecebram injicit. Quamobrem suscepta nobis impræsentiarum oratio, quæ ejus res ac virtutes sit enarratura, velit illa quidem plurisque faciat, ut singula ejus gestorum in medium adducat ac repræsentet, ut & ipsa horum memoria dulcior efficiatur & magnam auditoribus gratiam reponat; at non potest vel cuncta simul complecti, vel etiam iis, quæ complectatur, debita laude defungi, quod vel minima admirandi Viri opera ac facinora majora sint, quam ut ulla sermonis vi ea liceat assequi.

[87] [interpretatione illius nobis magis arridente quam combefisiana,] Hæc Combefisius; Pontanus vero ea sic Latine reddidit: Cum omnium eorum vita, qui divinis legibus convenienter eam instituerunt, utilis & fructuosa est, utpote ad virtutem incitans & ad recti cultum exacuens; tum vero S. Maximi confessoris quanto præclarior, & omnimodis insignior, tanto etiam ad excitandam fortitudinem efficacior, & ad conciliandam animis utilitatem omnium præsentissima invenitur. Etenim Vir ille non solum cum admirabili sanctimonia vixit; sed insuper oratione suavis, & certaminis generositate incomparabilis fuit: cujus vel sola memoria non mediocrem parit voluptatem, & amantibus Deum amorem virtutis inserit. Quamobrem & nos in præsentia de illius laudibus verba facturi, cupimus quidem & magni ducimus, singulas res ab eo gestas in medium adducere & explanare, ut & eorum commemoratione jucundior fiat oratio, & ingens audientium exspectatio expleatur: non videmus tamen, quomodo aut omnia simul complectamur, aut quæ complexi sumus, debitis laudibus celebremus (debitis, inquam, illi, qui præstantia sua omnem dicendi vim superat) & minima etiam ab illo singulari Viro perpetrata consequamur. Ita Pontanus, quem si lector conferat cum Combefisio, inveniet magnum in rebus iisdem Latine exprimendis discrimen: Latine, inquam, exprimendis: uter enim proximius assecutus sit sensum genuinum biographi, pluribus otiose inquirere supersedemus.

[88] [Quænam sint præstita in editione nostra.] Ceterum exemplar, quod typis committimus, hic & illic a mendis, vitio amanuensis forte in illud intrusis, expurgabimus; nec negligemus etiam consulere exempla alia duo, quæ diximus, Combefisianum videlicet & Sabaudicum, ut fiet perspicuum ex Annotatis cum ad textus marginem, tum ad ejusdem capita, in quæ more nostro eumdem partiti sumus. Quando autem nonnulla occurrent in narrationis serie hisce signis [] inclusa, memineris, ea desumpta esse e textu Græco Combefisii ac Ducis Sabaudiæ; nisi aliud indicavero. Atque hæc quidem sunt, de quibus præmonere lectorem voluimus. Reliquum itaque nunc est, ut ipsa subjiciamus

ACTA
Ab auctore Anonymo conscripta,
Latine reddita a R. P. Jacobo Pontano Societatis Jesu.

Maximus abbas conf. CPoli (S.)
Anastasius monachus conf. CPoli (S.)
Anastasius alter item monachus conf. CPoli (S.)

A. Anonymo.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Rerum narrandarum magnitudini] Cum omnium eorum vita, qui divinis legibus convenienter eam instituerunt, utilis & fructuosa est, utpote ad virtutem incitans, & ad recti cultum exacuens, tum vero S. Maximi a confessoris quanto præclarior, & omnimodis insignior, tanto etiam ad excitandam fortitudinem efficacior & ad conciliandam animis utilitatem omnium præsentissima invenitur. Etenim vir ille non solum cum admirabili sanctimonia vixit; sed insuper oratione suavis, & certaminis generositate incomparabilis fuit: cujus vel sola memoria non mediocrem parit voluptatem, & amantibus Deum amorem virtutis inserit. Quamobrem & nos in præsentia de illius laudibus verba facturi, cupimus quidem & magni ducimus, singulas res ab eo gestas in medium adducere & explanare, ut & eorum commemoratione jucundior fiat oratio, & ingens audientium exspectatio expleatur: non videmus tamen, quomodo aut omnia simul complectamur; aut quæ complexi sumus, debitis laudibus celebremus (debitis, inquam, illi, qui præstantia sua omnem dicendi vim superat) & minima etiam ab illo singulari Viro perpetrata consequamur.

[2] Quocirca tamquam facile & expeditum non sit, [imparem se fatetur auctor.] verbis universa percensere, si ego quoque non sine ratione quædam prætermisero, puto me idcirco in crimine non futurum: quando nec alius quisquam [quantum quidem scimus] ante nos ad omnia illius pertractanda descendit, quod nimirum opus & conatu & effectu difficile deprehenderet. Ne autem amplius tam eximium argumentum prorsus præterire videamur, & neque totum persequamur (quod minime possumus) neque totum relinquamus (quod damnosum fore, & culpa non carere opinor) necessario aggrediar ad dicendum, quamvis me indisertissime, longeque infra rerum dignitatem dicturum non ignorem. Hoc enim modo & quantum in nobis est præstabimus, & vobis, quod debemus, persolvemus, orationem scilicet de illo, si quidquam aliud, nulla admissa excusatione flagitantibus. Quod si & alia quædam eo tempore gesta interjecerimus, ne hoc quidem prorsus instituto alienum erit, neque temporibus illis non consentaneum, quibus, ut nostis, validæ contra veritatem tempestates commotæ sunt. Cæterum paulo altius de Sancto prius, ut poterimus, narrationem ordiemur, cujus causa dicere ingressi sumus.

ANNOTATA.

a De Sancti nomine, rebus ab ipso gestis conveniente, agit Commentarius prævius num. 1.

CAPUT I.
Natales, educatio, litterarum studia, vita aulica & monastica, discessus propter Monothelitas.

[Nascitur CPoli, nobilissimos parentes nactus ac egregiam indolem:] Patriam quidem habuit principem urbium, magnam Constantini civitatem, quæ & vulgo nova Roma nominatur: parentes autem avita nobilitate & mundana claritate paucis secundos, qui pietate, virtutis amore & consuetudine nihil ducebant antiquius, ut inde magis, quam splendore familiæ illustrarentur. Qui & hoc Beato in lucem edito a, & in prima infantia salutari fonte abluto, ut jam tum purgaretur, & nihil eorum, quæ pueris in voluptatibus sunt, ageret, neque parvulorum ludicris istis mentem occuparet, ne simplex adhuc & tenera natura ad remissionem & morum mollitiem traheretur, durioribus & virilibus Generosum illum conformantes, summam ei ad honestas actiones propensionem ingenerarunt, &, ut toto pectore ad virtutem incumberet, effecerunt. Quin & ipse cum naturam habilem & idoneam sortitus, tum istiusmodi educationem adeptus, etiam adhuc ætate imbecillus, in se ipso virtutis indicia, tamquam umbras quasdam & lineas, non obscuras futuræ præstantiæ imagines & significationes habebat. Cujus, virtutis inquam, typos & characteres, cum anni venientes indicium augerent ac stabilirent, ratioque & cogitatio ipsius & omnia simul ad meliora & perfectiora tenderent, consummabat.

[4] [liberalium artium studiis,] Postquam autem omnis doctrinæ liberalis satagens, ut par fuit, ad magistros itare cœpit, quid ego dicam, quantam brevi sibi scientiam compararit? Grammaticam, & reliquum orbem disciplinarum summa sedulitate excoluit. In arte oratoria ad fastigium supremum pervenit. Ad philosophicas auditiones tantum industriæ attulit, ut illum nemo vel aliquousque assequeretur. Ingenii namque bonitatem pari studio ac diligentia cumulans, in omni genere litterarum satis superque excellebat, quibus cum singulis uteretur, non modicum aliquando ad meliora subsidium inde capiebat. Explicationes autem philosophicas ardentius & consectabatur & amabat, cæterisque anteponebat omnibus. Quia enim sciebat cognitionem & scientiam rerum philosophia contineri, eamque in contemplatione & actione positam, de natura & mundo, & omnino de quibusvis aliis disputantem; ob id etiam plus laboris in eam conferebat, ac de ea dies & noctes cogitabat. Non tamen indiscriminatim, nec inconsiderate: sed partem sophisticam, & quantum fallaciis captionibusque inhæret, repellens & abjiciens; circa doctrinam vero & decreta, aliasque ratione & ordine institutas notitias, & probationes versantem admittens & complectens.

[5] [præsertim philosophicis, mirifice excellit.] Quid enim ad eum fallax propositio, & syllogismorum spuriorum contextus, & conclusiones hujusmodi, & quibus demum aliis vera sapientia contaminatur (Longe abest, ut hæc de ipso dixerim) aut quidnam tale umquam meditatus est, aut aliquid tandem ab aliis perperam factorum æquo animo sustinuit, & vel parum [eo mentem] inclinavit? Quare omnibus admirationi erat; adeo doctrina, adeo virtute, adeo insuper moderatione & humilitate instructus, ut eum res nulla ad arrogantiam extolleret, nec opinione sui inflaret; non amplitudo generis, non excellentes in omni eruditione progressus, non virtutis celsitudo, nec aliud præterea ex rebus omnibus; sed modestiæ tantopere se addixerat; ut in hac sola & vitæ sanctitudinem & honores omnes collocaret, plurisque faceret, quam siquis ei, quidquid est inter homines gloriæ, simul donaret.

[6] Porro Admirandus iste sic ætatem suam transiens, quamquam multa conaretur quotidie, [In aula Heraclii imp. gratiosissime versatus] quo vanam gloriam effugeret, & vitæ hujus varietatibus non implicaretur (quibus esse proximum magnum ad virtutem impedimentum existimabat) efficere tamen non poterat, ut lateret, & ad alios communis utilitas non permanaret. Etsi autem ipse talia moliretur & ageret, nihilominus vel contra voluntatem arripitur, Heraclio b per id tempus imperatore ad regiam benevolentissime eum accersente, & eorum, qui erant a commentariis c regiis principem instituente. Quo item, utpote tali, & in tanta familia nato, in omnibus, quæ sub manu habebat, negotiis utebatur, & in rebus pulcherrimis ministrum adjutoremque adhibebat. Erat enim ad cognoscendum intelligentissimus, & in dando consilio longe dexterrimus, atque ad dictionem commodam & extemporaneam promptissimus: cujus congressu & imperator ipse, & optimates ejus mirifice delectabantur, & eum in oculis ferre numquam desinebant.

[7] Ille vero hæc, celebritatem puta & pecunias & honorem, [monasticam vitam amplectitur,] & quæcumque cum inani ambitione permista sunt, præ philosophia parvi pendens, novitates item in fidem invehi cernens, quando Monothelitarum secta Ecclesiam vehementer labefactaret d, [omnia relinquit, animi utique coinquinationem arbitratus, in hujusmodi rebus versari; atque ad vitam solitariam, quietis enim desiderio jam pridem tenebatur] serio accedit in monasterium nempe, quod in adverso littore apud Chrysopolim e situm est, seseque in spirituali philosophia ibidem per id tempus florenti contradit, detondetur, & e pilis contexta veste induitur; qua continenter corpus macerat; nec inediæ tantum cæterisque afflictationibus sese dat, verum etiam stationi per totas noctes, & precationibus longis incumbens, inde animum sustollit, & a rebus fluxis & caducis abstractum, ante ejus a corpore discessum vinculis illis exsolvit. Nam, qui antea quoque perfectioris vitæ certaminibus & laboribus se assuefecerat, & ex philosophia vixerat; is, postquam se illis consecravit, vix aliud quippiam aut malebat, aut actitabat; & cum item non paucos haberet in Religioso instituto commilitones, omnes superavit, & supra omnes auctoritatem f mirabiliter est adeptus: qui virtute ejus adeo inferiores fuerunt, ut [communi] consensu internuntios mitterent, & ut sibi præesse, præfecturamque inire vellet (nuper enim præfectum g amiserant) eum precibus rogarent.

[8] Ipse autem principio tamquam grave onus repellens, [& ad monasterii præfecturam promovetur,] petitionem constanti animo rejiciebat, nec sermonibus eorum mollescens, nec obsecrationibus quidquam cedens. Ubi porro acrius instare, & vim intentare vidit, ægre manus dat, & præfecturam capessit h, non præfecturam seu imperium magis, quam ministerium reddendæ rationi obnoxium se capessere arbitratus; unde quis attonitus potius, & omni ex parte sollicitudinum plenus reddatur, dum non se ipsum tantummodo inspicit, & quo pacto extra omnem culpam ipse vivat, meditatur; sed etiam quomodo subditi utiliter vitam suam instituant, & via meliore gradiantur. Dispiciebat enim secum, per se cum virtute rationem habentibus fas omnino esse aut majora aut minora ad agendum pro arbitrio deligere: quibus etiam non eximias actiones suscipientibus parata est venia; ei autem, cui aliorum commissa est gubernatio, si vel paululum de diligentia remittat, periculum imminere; nec ipsi solum, sed iis, quos gubernat pariter, cum ipsum non tantum oporteat esse probissimum, sed insuper ad virtutem semper addere, si exemplo suo etiam subjectos ad meliora adducturus est, vitam illius quasi architypum intuentes, & inde sive ad virtutem, sive in contrarium, ad vitium scilicet, deflectentes.

[9] [quo munere egregie fungitur:] Hæc divinus Maximus perpendens, cruciabatur, & in magna alioqui corporis macie contabescens, cura discipulorum angebatur. Atque idcirco non desinebat nunc simul omnes, nunc seorsim singulos, & nunc verbis mansuetioribus nunc acrioribus ad perfectionem cohortari, & modo æquabili sermone citra ullam asperitatem eos erudire, modo austero & tristi idem præstare, ut quemlibet vel habitu vel ingenio affectum animadvertebat. Ac ipse quidem sic se erga suos gerebat, talique animo præfecturæ hujus munus obibat.

[10] [sed a suis discedit, ut Monothelitis se opponat.] Ast ubi vidit, quod supra diximus, Monothelitarum hæresim tum longius longiusque propagari, & ab antesignanis impietatis quotidie amplificari, gemitibus & acerbissimo luctui se dedidit, majorem in modum etiam sceleris affines miseratus. Cæterum quid ageret ipse, non videbat, cum malum immense pateret, ac propemodum Orientem & Occidentem totum occupasset i. Unde in tantis difficultatibus hoc tantum & sibi & communibus rebus conducibile invenit: quoniam k enim Romam veterem ab hoc detestabili dogmate puram noverat, similiterque Ecclesias Africanas, & cum insulis circumjacentibus loca alia, his terris relictis eo discessit, ut veritati una patrocinaretur, & cum orthodoxis illic versaretur, non præter rationem, nec citra laborem ac molestiam tanto itinere confecto, quandoquidem omnia præclaro huic studio postponebat. Cujus profectionis forsitan & monachi, quos regebat, illi suasores fuerunt: quorum disjunctionem etsi gravem & intolerabilem judicaret, aliud tamen, quam quod consulebatur, facere nequibat, cum tempora urgerent & abeundi opportunitatem offerrent. Verumenimvero dum præcurrimus, media præterivimus; initium videlicet hujus nefariæ & abominandæ opinionis, quæ Ecclesiam tantopere perturbavit, multosque ad similem lapsum adegit. Itaque pauca super hoc necessario ubi dixerimus, reliquum argumenti deinceps persequemur.

ANNOTATA.

a Anno circiter 580. Vide Commentarium prævium num. 2 & alibi per decursum.

b Non Constantino Pogonato, uti ibidem diximus num. 2 & 3.

c Vide ibidem præmissa num. 5.

d Cur Sanctus monasticam vitam sit amplexus, ibidem invenies num. 7.

e De hoc loco Commentarius noster num. 14.

f Malim dicere ex Græco Combefis. & Sabaud. Et vero supra omnes mirifice primas tulit.

g De isto præfecto disserit Commentarius noster § 2.

h Quæ huc spectant, ibidem notata sunt.

i Nimium dicit biographus, & castigatur num. 15.

k Quare hoc iter sit susceptum, ibidem reperies.

CAPUT II.
Sanctus contra hæresim Monothelitarum egregie promovet veritatem Catholicam in Africa.

[Monothelitarum hæresis sub Heraclio imperatore:] Heraclio imperatore a, & Sergio b pontifice Constantinopolitano, primum c quidem Heraclius ipse, & quidquid erat ministrorum ejus, omnes item magistratus, & honoribus fungentes, ab orthodoxa fide stabant, duasque in Christo naturas & actiones seu operationes & voluntates confitebantur & prædicabant. Ast ubi is (pro dolor!) post multa de hostibus trophæa, & illam inclytam in Persis debellandis d virtutem, a dogmate sano deflexit, simul etiam ecclesiæ deflectere cœperunt, non modica etiam populi parte in contrarium conversa. Causa autem mutationis imperatori fuit Athanasius ille Jacobitarum patriarcha (ut quidem vocabatur) e homo impostor, & ad veritatem permiscendam ac turbandam omnium peritissimus. Is ad Heraclium Hierapoli in Syria commorantem adivit f, eique subdole ac maligne se insinuans, fictis affectionibus virum ita inescavit, ut Chalcedonensem quoque synodum, duas in Christo naturas hypostatice unitas docentem, ejus hortatu, Heraclii inquam, reciperet. Cupiebat siquidem Heraclius, ut res ipsa declarabat, cum ipsum Athanasium (cui & Antiochenam sedem pollicebatur) tum alios præterea, quoscumque dissentientes videbat, cum illa synodo conjungere; etsi stultitia & levitate animi, præterquam quod neminem eo adduxit, sibi ipsi pravi dogmatis opinionem affricuit.

[12] Hunc igitur Athanasius cum variis modis, ut dictum est, [quam varii episcopi,] totum suum fecisset, nonnihil de duabus operationibus, & voluntatibus duarum naturarum fluctuantem reddidit. Inde persuadet, sententiam suam ad Sergium Constantinopolitanum referri: Cyrum quoque illum Phasidis episcopum accersendum: nam & illum se auditurum affirmat, quid de hoc sentiendum sit; & quod his placuerit, sibi quoque placiturum. Sciebat enim homo perversus, eos unam operationem, unamque voluntatem statuere. Postquam ergo Heraclius Cyrum quidem ad se accersivit, patriarchæ autem, quid visum esset, per litteras exposuit, invenitque ambos doctrinam de una voluntate æqualiter foventes, & in eodem sensu citra dubitationem congruentes; mox contrariarum partium totus fit, &, ut verius dicam, ἀθέλητον (id est nullam in Christo voluntatem) quam μονοθέλητον (id est unam, seu unicam) potius inesse credit.

[13] Quapropter absque mora etiam ad primam Sedem Romanam importatum dogma perscribit, [ejusdem primipili,] quasi scelus se facturum putans, nisi & alios, ubicumque terrarum essent, suo fermento imbueret, & pestilentem hæresim communicaret. Verum divinus hic Vir molitionem illius apertam fraudem ratus, & mala atque improba opinione offensus, non modo contradicentibus scriptis, & potentibus refutationibus occurrebat, & quæ asserebantur evertebat; sed execrabatur quoque qui illa sentirent ac propugnarent. Porro apud Heraclium nihil proficiebat, qui non externam dumtaxat, sed intimam nequitiam in pectus admiserat. Properavit enim & Alexandrinam ecclesiam hac peste paulo post implere, Cyro ejusdem sententiæ socio eodem ad episcopatum g gerendum transmisso, ut & ipsa Alexandria eadem probans, eodem exitio periret. Deinde & Cyrus cum Theodoro Pharanitarum episcopo, qui æque Monothelitas pertinaciter sequebatur, congressus, cum eo unionem conficit ὑδροβαφῆ (aqua tinctam h, sic enim appellata est) qua voce significare opinor evanidam & aqueam tincturam, & tamquam commistam, & quam discernere nequeas, & neutrum colorem pure conservantem, ut istis, utrovis modo velint, turbare, confundere & permiscere invectam ab ipsis operationem liceat, eamque nec simplicem, nec duplicem, nec neutram (quod dictu verum est) aut intelligi aut nominari.

[14] [pessimis artibus stabilire] Ac isti quidem suum sensum deceptis a se persuaserunt, unamque operationem, & unam voluntatem naturalem decernentes, occasionem Jacobitis i & Theodosianis k dederunt, contra fidem nostram gloriandi, synodumque Chalcedonensem l risu & convitiis explodendi. Qui & maligna mente jactarunt, ipsum Chalcedonense concilium eorum sententiæ suffragari, unamque naturam statuere: id liquere ex eo quod unam operationem asserat. Quod numquam fecisset, aiunt, nisi veram rationem seu veritatem reverita fuisset, perfectiusque rem comprehendisset. Quoniam autem per id tempus Sophronius m Hierosolymitanæ ecclesiæ præsidebat, vir pietate ac virtute illustris, aggregati ad eum omnes orthodoxi episcopi, cum eo in crimen vocant & anathema contorquent in illos, qui unam in Christo naturalem operationem, unamque tantummodo voluntatem profiterentur; commendantes & laudibus ornantes, qui cum duabus naturis duplicem quoque operationem ac voluntatem confiterentur atque defenderent.

[15] [ac propagare,] Volens autem sanctus hic Vir amplius doctrinam hanc declarare, particulatim de ea disserit, & dissertationem suam n ad Joannem o Romæ, & Sergium Constantinopolis, & Cyrum Alexandriæ episcopos mittit; hos quidem damnans, & flocci faciens; illum contra, Joannem inquam, ut decebat, celebrans, & sexcentis laudibus efferens. Quod cum & ad stupidi illius Heraclii aures pervenisset, in metum & angorem delapsus, varia secum reputat, & animum huc illuc versat, nec habet quomodo tandem recens fabricatum dogma immutet, misera p fortasse & deæstuata q mutatione, & subita in alteram partem transitione erubescens. Itaque ab utrisque, a duas scilicet & unam operationem asserentibus, se abrumpit, hoc etiam detestando Sergio suadente, ut, qui eum ad omnia facilem & tractabilem nosset, timeretque, ne tandem ab ipsorum tribu avulsum cerneret, & idcirco Imperatorem pro arbitratu stulte agere pateretur. Hic * ergo Heraclius, tamquam lucro insperato gavisus, scriptis litteris & edicto r, quod vocatur, absurditatem stabilit.

[16] Quod ubi perscriptum Severiani s compererunt, non solum domi, [Concilio Chalcedonensi ac veritate Catholica explosis,] & apud se, verum etiam in cauponis & balneis scommata jacientes, impudenti ore ista garriebant: Antea nestorizantes Chalcedonitæ (sic enim nos appellabant, quamvis Nestorii opinionem aspernatos) ad sanam mentem redierunt, & male sapere desierunt, conjuncti nobiscum per unam operationem in unam Christi naturam. At nunc damnato, quod bene habebat, utrumque perdiderunt, neque unam, neque duas in Christo naturas confitentes. Dabatur itaque tum videre confusionem & turbas in ecclesiis, quando & pastores & populi, & principes, & subjecti desipiebant, nec erat intelligens, nec qui exquireret Dominum. Quis enim, quæso, multitudinem ad salutaria induceret, Præpositis hunc in modum affectis, Imperatoribusque, & episcopis pro eo, ut alias, leges ferrent, & decreta conderent, impietatem sancientibus, omnesque ad obedientiam compellentibus; & integram * Ecclesiæ tunicam in frusta discindentibus, & lædendi t ansam præbentibus res nostras instar Momi u irridentibus & criminantibus?

[17] Ceterum breve tempus intercessit, cum Sergius, perversæ doctrinæ seminator, multiplex hydra, [contendunt.] de vita exivit, tota ultionis fæce illic (in altero seculo inquam) recondita. In ejus throno Heraclius Pyrrhum x collocavit, qui & ipse adversæ factionis & opinionis erat, & eadem cum decessore asserebat. Postquam autem non multo post & ipse Heraclius diem ultimum explevit y, Constantinus ejus filius sceptra capessit, quem Pyrrhus propter morum stoliditatem, Martina illa muliere improba & ad malefaciendum exercitatissima, adjuvante, ubi veneno sustulit z, filium ejus Heraclonam * nomine, successorem fecit, præclarum scilicet facinus, & mansuetudine sua dignum episcopus designans. Verum Heraclonam senatus exosus, celeriter imperio spoliavit, simulque & impium Pyrrhum, & Augustam moribus consortem profligavit aa. Tunc itaque generosus ille has pœnas dedit, throno & urbe pulsus, quod iniquam necem esset machinatus. Imperium postea init Constans bb, interfecti Constantini filius, qui Paulum Byzantii episcopum cc, & ipsum illi dogmati Monothelitarum improbabili nonnihil dd faventem delegit.

[18] Sed jam ad res Maximi; quod argumentum institueramus, [Contra impium hoc dogma agit S. Maximus] nobis redeundum est, quamvis ad alios narrationem converterimus, quorum nimirum nos necessario mentionem facturos, initio promisimus. Postquam ergo Vir sanctus propter ee improbam opinionem Constantinopoli serpentem Romam proficisci constituit, ut supra docuimus, primum in transitu cum Africanis episcopis in colloquium venit, quos expositis rationibus, & argumentis, & lingua divina in fide corroboravit, & quo pacto adversariorum petitiones sermonesque sophisticos minore negotio effugerent, docuit & instituit. Non enim ignorabat Vir prudentissimus, multam dexteritatem, experientiam, & disputandi solertiam requiri ad feriendos adversarios, eorumque erectas contra veram notitiam cervices deprimendas. Quare modis omnibus illos acuebat & instruebat, sermonibus suis tamquam athletas ad strenue decertandum ungebat, & generosiori spiritu implebat. Quamvis enim throno seu dignitate episcopali antecellerent, sapientia nihilominus & intelligentia cum eo comparandi non erant; ut de reliqua ipsius virtute & gloria in rebus omnibus nihil dicam. Hinc & verbis ejus cedebant, admonitionibusque & consiliis citra repugnantiam obsequebantur.

[19] [cum episcopis Afris: quos inducit ad ejusdem execrationem.] Cernebant quippe in eo vitam sublimem, planeque singularem, orationem autem uberem & copiosam, nec guttatim, sed toto flumine permanantem; prudentiam vero & cæterum animi statum cum nullo conferendum. Quamobcausam non solum quidquid erat sacerdotum & episcoporum; sed quicumque item populos ac multitudinem moderabantur, toti ab illo per omnia pendebant, & velut ad magnetem adhærebant: idemque ipsis contingebat, quod ferro in lapide illo contingere vulgo dictitant, aut etiam quod Sirenum ff cantibus detentis, de quibus poëtæ fabulantur. Ubi vero hi acceperant, Romanum Pontificem tunc episcoporum conventum indixisse, ut ipsis communiter conspirantibus nefandum dogma execrationi & anathemati subjiceret, ad idem faciendum ipsi quoque cohortatione & suasu divini Maximi incitati sunt; non modo qui in Africa, & vicinis insulis, sed & siqui in aliis ibidem erant, ad opus incumbentes & rem tam honestam efficientes: omnes quippe illum doctorem ac ducem, & eorum, quæ agebantur, adjutorem habebant.

ANNOTATA.

a Imperavit ab anno Christi 610 ad 641.

b Sedit ab anno 610 ad an. 638, sicut contra Baronium verosimiliter arbitrari sumus in Historia chronol. Patriarcharum Constantinop. ante tomum1 Augusti pag. * 77 & sequente.

c Hæresis quippe Monothelitarum pullulare cœpit anno circiter 616, uti notavit Pagius ad istum annum num. 6 e verbis S. Maximi adversus Pyrrhum, addens Monothelitarum exordium ultra hunc annum differri non posse, tametsi hæc hæresis diversis temporibus eruperit.

d De victoriis, quas contra Persas Heraclius retulit anno Christi 621 & sequentibus, consuli possunt Baronii Annales.

e Athanasium Jacobitarum patriarcham fuisse Antiochiæ, adversus Pagium in Critica ad annum Christi 629 num. 6, probatur in Historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum ante tomum IV Julii nostri pag. 106.

f Quæ biographus noster hic memorat a num. 11 usque ad num. 18, consimilia sunt narrationi Theophanis pag. 274 & seq. Sed Pagius ad annum mox citatum confidenter pronuntiat, congressum Pauli Severiani cum Heraclio confusum esse a Theophane cum hoc congressu ejusdem imperatoris cum Athanasio, quem congressum etiam traducit tamquam fabulosum. Sed corrector illeconvenitur ac corrigitur ipsemet apud nos in Historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum, quam modo allegabam. Cum autem ipsius argumenta ibidem non oscitanter expensa & refutata sint, superest, ut sua cum Theophani restituatur fides, tum sua maneat integra hic nostro biographo.

g Factus est episcopus Alexandrinus & Monothelitarum patronus anno Christi 630.

h Est enim ὕδωρ, aqua; βάπτω autem tingo, uti sat notum est. Theophanes pag. 274 hac Græca expressione ὑδροβαφῆ etiam utitur.

i Jacobitæ hæretici a Jacobo dicti, de cujus erroribus Baronius ex Nicephoro agit ad annum 535.

k De Theodosianis hæreticis, qui a Theodosio Alexandrino episcopo nomen traxere, consuli potest Baronius ad eumdem annum 535, & Historia chronologica Patriarcharum Alexandrinorum apud nos ante tom. V mensis Junii pag. 64 *.

l Synodus Chalcedonensis anno 451 celebrata Chalcedone in Asia minore sub S. Leone Magno PP., & Martiano imperatore adversus Eutychetem abbatem Constantinopolitanum, qui duas Christi naturas in unam confundebat. De ea synodo Baronius ad dictum annum.

m S. Sophronii Hierosolymorum patriarchæ Vitam ex variis collectam dedimus tom. 2 Martii, die XI, pag. 65.

n Certamina ejus adversus Monothelitas habes tomo mox assignato pag. 69; de synodi vero ab eo habitæ actis seu litteris, eorumdem errorem condemnantibus, agitur ibidem pag. 70. Res gesta refertur a Baronio ad an. 633; at Pagius ad annum 634 illam differt: cujus rationes videri possunt ad dictum annum. 633.

o Imo vero ad Honorium. Consule dicta apud nos tomo supra designato pag. 70.

p Suspicor scribendum esse nupera. Nam in exemplari Combefisiano pag. IX, ac nostro Sabaudico habetur τὸ ὑπόγυον (sed scribe ὑπόγυιον) quod recens seu nuperum significat.

q An de vel ex æstu acta? Nam apud Combefis. pag. IX, & in Sabaudico exemplari legitur: Καὶ τὴν ἀθρόαν πρὸς τὰ ἐναντία μετάθεσιν; quæ in Combefisii editione sic redduntur: Ac repente in contraria versi consilii &c.

r De famoso hoc edicto seu ecthesi tractat Commentariusprævius num. 10.

s Duplex Severi ac Severianorum secta fuit, quarum altera ad seculum 2; altera ad sextum spectat. De posteriore hic est sermo: ac de Severo illo, qui Eutychianorum errores propagavit, & pertinax concilii Chalcedonensis impugnator exstitit, agunt Theophanes variis locis, Baronius tom. 6 ac 7, nec non Historia nostra chronologica Patriarcharum Antiochenorum tom. IV Julii præfixa, pag. 91 & 100.

t Lætandi legerim potius: nam in Combefis. & Sabaud. est ἐφήδεσθαι.

u Notissimus est in fabulis deus, cujus naturæ esset proprium, nihil ipsum quidem operis edere, sed aliorum deorum opera liberrime carpere: unde ei nomen. Nam μῶμος Græce reprehensionem sonat. Vide inter Adagia apud Manutium τῷ Μώμῳ ἀρέσκειν, id est, Momo satisfacere.

x Verosimiliter ineunte Januario anni 639, secundum dicta in Comm. præv. num. 12.

y Anno Christi 641; de mense ac die videri potest Pagius ad istum annum num. 2.

z In porrecto veneno consentit narratio Theophanis pag. 275. At Nicephorus patriarcha CP.in Breviario historico de veneno tacens, Constantinum diuturno morbo (νόσῳ χρονίᾳ) conflictatum refert pag. 19: ubi alia plura ad præsentem materiem attinentia legi possunt.

aa De Pyrrho, Martina ac filio ejus expulsis meminit etiam Theophanes mox citatus; qui pag. 283 hæc addit: Lingua vero Martinæ abscissa, amputatisque Heracleonæ naribus &c. Nicephorus vero patriarcha CP. in Breviario mox designato discessum Pyrrhi ita narrat pag. 21, acsi ob tumultum populi in voluntarium exsilium abiisset: Hæc, ait, ubi Pyrrhus comperit, sequenti nocte in templum ingreditur. Ibi sacris omnibus salutatis, ac detracto humerali, & in sacra mensa deposito, Non sacerdotio, inquit, me abdico, sed contumaci populo cedo. Inde furtim egressus &c.

bb Anno Christi 641, uti censet Pagius, & patet ex eo, quod Constans imperator Paulum promoverit ad infulas Constantinopolitanas, si vera narrat noster biographus. Promotus enim fuit anno 641, sicut statim dicetur.

cc Theophanes pag. 275 hæc ita narrat: Constans autem Constantini filius imperium adipiscitur, & Paulus etiam ipse hæreticus in CP. thronum subvehitur anno videlicet 641 mense Octobri, sicut videre licet in nostra Historia chronologica Patriarcharum CP. pag. * 79.

dd Imo vero subdolum, perfidum ac versipellem hæreticum; qui primo Monotheliticum virus sub falsæ pacis conservandæ studio occulte promovit, ac postea aperte persecutus est orthodoxos atque ipsum Martinum PP. Consule si lubet eamdem Historiam chronologicam pag. 79 & seq.

ee Vide dicta in Commentario prævio a num. 15.

ff Sirenes, monstra marina, poëtarum fabulis celebrata, superiore sui parte virginis effigiem referebant; inferiore in piscis caudam desinente, uti notissimum est. Hæ tres numero fuisse finguntur, quæ dum littus Siculum incolerent, nautas præternavigantes suavitate cantus in naufragium pellexerint. Non incognita etiam est fabula Ulyssis. Vide plura apud mythologos. Hinc patet allusio biographi.

* Combef. & Sabaud. Εἴτέν τοι. Hinc.

* Comb. & Sabaud. ἄτμητον, insectam.

* al. Heracleonas & Heraclius dicitur.

CAPUT III.
Pyrrhi Monothelitæ confutatio; acta Romæ pro fide orthodoxa; Opera conscripta.

[Pyrrhus Monothelita] Aliquantum temporis inde abiit, & Joannes Romanus præsul ad Dominum e corpore excessit a, cujus thronum Theodorus conscendit, non minus orthodoxiæ, quam præsulatus successor b. Interea & Pyrrhus, utpote ab urbe imperatoria pulsus, in Africam venit, & cum divino Maximo sermones habet, suas illi rationes proponens, & ejus vicissim audiens. Qui ambo cum ad interrogationes & contradictiones venissent, quomodo aut Sancti cum probabilitate & veritate in unoquoque problemate solutiones, aut Pyrrhi in singulis, quæ dicebantur, eversionem, & assensum in præsens pro dignitate referam? Hic namque ut quiddam inexpugnabile ac minime solubile, unam esse in Christo voluntatem proponebat, affirmabatque veritatem aliter comprehendi non posse. At ille, quamvis hunc unum secundum hypostasim esse, contra objiceret; tamen eum secundum binarium naturarum dividebat, cum quibus convenienter & voluntates dividebat, atque hoc firmissime, & ut contra afferri nihil posset, demonstrabat.

[21] [cum eo disputans] Et Pyrrhus rursus quidem pro voluntatibus duabus etiam duos volentes inducebat, absurdo absurdum nectens. Sanctus vero istuc ut mire a ratione abhorrens nec consequens rejiciebat & refutabat. Si enim concedatur, inquit, cum voluntatibus etiam volentes introduci (ipsius enim beatæ linguæ verbis utar) prorsus & cum volentibus voluntates, secundum rationi consentaneam antistrophen seu inversionem introducentur & reperietur secundum vos superessentialis vel plusquam bonæ & summæ principis omnium Deitatis, propter unam ejus voluntatem, una etiam hypostasis, juxta Sabellium; propter personas autem tres, etiam totidem voluntates, atque ita tres naturæ secundum Arium. Siquidem juxta Patrum decreta & canones differentia voluntatum, etiam naturarum discrimen affert. Sed cur ego disputationem c illam particulatim memorem, cum si vel ex instituto id agerem, vix omnia exequi possem? Tam longa & varia & exquisita est eorum explicatio.

[22] Licet igitur ipsum illud volumen d a Sancto confectum legentibus ex eo accuratius cognoscere, [hæresim ejurat; sed deinde ad vomitum redit.] & Sancti ipsius cum prudentia & ratiocinationibus aptissimis interrogationes & responsiones in omnibus, & Pyrrhi propositiones non cohærentes & refutabiles, imo vero male conclusas, & amentes: qui & penitus desperans, bovem, quod aiunt, in lingua ponit e, suamque infantiam damnat: quam etsi multimodis formet & variet, & undique torqueat, non potuit tamen in quopiam eorum, quæ vellet, habere adjutricem. Itaque & veniam factis suis petivit, extemplo dogma suum de una voluntate scripto ejurans, & Romano Pontifici libellum detulit, & ab eo tam libenter, quam dici potest, receptus est. At enim stultus & amentia plenus, quasi nihil in se novi accidisset, Ravennæ denuo priorem opinionem est sectatus, & instar canis ad vomitum suum revertit f. Quod ubi divino Maximo, ipsique a nobis nominato primæ Sedis episcopo renuntiatum est, in communi conventu sententiam adversus eum pronuntiant g, miserumque, ut membrum putridum & omnimodis insanabile, tandem amputant & abjiciunt. Qui quamquam ita tractatus, ab impudentia tamen & supercilio magis tollendo non desistit, sed impetu arrogantiore in thronum Constantinopolitanum rursus involat h, & præmium impietatis episcopatum secundo accipit.

[23] [Maximi hortatu Romæ concilium convocatur,] Quia i vero tum Theodorum quoque Romanum Pontificem ab hominibus demigrare contigit k, virum, quod palam est, a multis magnisque laboribus, & pietate celebratum; Martinus ille sanctissimus in ejus sede reponitur, egregiis etiam ipse charismatis præstans, & vitæ sanctimonia clarissimus. Cujus & virtutem amans divinus Maximus, apud eum frequens erat, & in quibus res postulabat, quod debebat cum eo communicabat l. Quare etiam auctor illi fuit, uti ad se undequaque orthodoxos convocaret, numerosamque synodum colligeret, ut sub tam multis ac divinis viris sana fides firmiorem & irrefragabilem confessionem nancisceretur; adversariorum autem commentum evidentius insigniusque concideret. Qui quidem ad centum quinquaginta m collecti, præsente item sapientissimo Maximo, omnia cum ratione & ope Spiritus sancti fecerunt, omniaque acta, ut æquum fuit, in commentarios retulerunt, veramque doctrinam vehementer defenderunt, & unusquisque pro se in medium serio consuluit.

[24] Et n omnes quidem stulti dogmatis magistros sacra detestatione perculerunt, [in quo Monothelitarum antesignani damnantur. Scriptis libris] Sergium puta, & Pyrrhum, & Paulum, & Petrum o, qui Constantinopoli impie præfuerant; Cyrum item Alexandriæ, & Athanasium Antiochiæ episcopos, & horum administros. Cum his insuper anathemate confodiunt Typum p, ut dicebatur, quem nefandus imperator Constantinus (alias Constans) edidit q, & sanctæ Ecclesiæ publice proposuit blasphemiis refertum: divinus autem Maximus ad impios confutandos, & pios confirmandos disputationibus & epistolis compositis, a rationeque & e Scriptura sancta deductis probationibus fide nostra demonstrata, veritatem quaquaversum per orbem disseminat, quorum seorsum argumenta cognoscet, qui commentarium de iis sive indicem legerit r. Porro ex eo tempore continenter Romæ habitans, perinde quasi Byzantio discedens hanc urbem incolere secum statuisset (tametsi ardentiore ejus quodam amore capta diutius eum Africa apud se retinuerat) sed Romam, ut dixi, de cætero diversorium habens, sermone suo multis quotidie ad se ventitantibus proderat, colloquens cum iis de rebus utilibus, & ex libris a se studiose compositis ad altissimum altioris vitæ gradum eos provehens, suadensque ut solam virtutem amplecterentur, & ab inferioribus hisce ac perituris sese avellerent, ut a nullo horum, inquam, mens subigi posset, cum per se sursum feratur, & ita, ut ad superna feratur, condita sit. Incredibili enim studio tenebatur ille Deo plenissimus, ut omnes ad virtutem pertraheret, illiusque cupidos & amantes redderet, adeo per se amabilis & desiderabilis, & sui amore irretitum totum ad se transferentis.

[25] [asceticis ac dogmaticis] Quocirca multos quoque illos & egregios libros conscripsit, viam multifariam simul & feliciter eo perducentem docens, ut nec pusillum spatium intermitteret; nunc de vita & perfectiore disciplina disserens; nunc de moribus & diligentia in coërcendis perturbationibus, & de omnibus cum ratione & consilio faciendis. Rursum alias de dogmatis, & in quibus cognitio reconditur, & quam vix mente humana superiores illi spiritus assequantur, nostrum inde desiderium explorans, & ad diviniora sustollens. Et nunc quidem de abstinentia a præsentibus, cavendisque sensuum blandimentis agit: nunc de patientia & tolerantia, & de reliqua magnitudine animi in tentationibus, tametsi eæ horribiles & intolerabiles videantur. Jam vero commentarios ejus de sacris precibus, & forma epistolarum conscriptos, atque ad dolorem & compunctionem animæ pertinentes omitto; de charitate autem a Sancto elaboratos, & tamquam brevibus capitibus, quo omnibus gratiores essent, comprehensos, commemorarem, & de iis proferrem aliquid perlibenter, nisi mihi persuaderem, neminem eos ignorare, eorum præsertim quibus virtus & charitas cordi sunt.

[26] [vastissimam ac profundissimam] Hoc s tantum dicam, qui eos & aliquoties perlegerit, & charitatem germanam cognoscet, & odium cujuscumque generis odio habebit, & viam non secundum rationem exultantem compescet, & cupiditatem furentem comprimet, & mentem a concretis & caducis abstrahet, eamque ad cognata t evehet, & totum se ad diviniora conformabit. Sed enim ex tempore quidem libellos scribere, & capita admonitionis forma dictare mirifice, & promptissime poterat. Ad explanandas autem Scripturas, eorumque reconditos sensus perspiciendos haud imperitior aut inferior aliquo erat. Immo cujus est occultior illa & mysterii plena Scripturarum consideratio, sensuumque profunda interpretatio? Cujus antiqui simul & novi Testamenti obscuriorum & sublimiorum & minime obviorum declaratio? Cujus illi sermones anagogici u, & subtiliores sensus, & arcanorum expositio?

[27] [suam sapientiam] Quo enim modo ipse tenuare mentem voluit, ea ab omni materiali repræsentatione evocata, ut posset citra ullum impedimentum & cognitione quod est supra cognitionem attingere, & ad supremam contemplationem ascendere, ita etiam sermonem suum a cogitationibus crassioribus rerum sub sensus cadentium, & a vulgari dictione abduxit, interiusque progressus abyssum abyssorum invocavit, sublimiorum verborum & intelligentiarum videlicet. Quis enim, ut cætera mittam, quinque & centum capitibus conscriptum ab illo admirabili Viro opus, in quo veteris, & novi Testamenti arcana enucleat, cum perlegerit, non admiretur ac celebret mentem explicantis, & ingenium sensibus adeo eximiis gravidum, & rerum ab eo perceptarum sublimitatem, reliquamque theoricam x, & magis anagogicam horum explanationem? Insuper hujus in dicendo altitudinem æque videas etiam in scholiis in Magni Gregorii scripta confectis. In iis enim cum multa sint explicatu difficilia & obscura, præcipue dogmatica & de Trinitate theologica, ipse & horum sententiam vimque cognovit, & divinioris scientiæ lumine apertiora reddidit. Ita autem eum exponit, ut non solum notionibus & reconditiore consideratione, verum etiam elocutionis præstantia & dictione adæquet.

[28] Postquam deinde animadvertit Generosus hic, [posteritati commendavit.] etiam Dionysii Areopagitæ opuscula, quæ divinus ille vir de cælesti & ecclesiastica Hierarchia y composuit, plerisque locis involuta tenebris, ad hæc quoque incubuit, &, quantum fieri potuit, oratione & interpretatione dilucidiore ea illustravit & explanavit, non, ut quispiam dixerit, levi brachio & perfunctorie; sed ea penetrans, & latentem sensum mirifice eruens. Quæ autem sunt de sacra Mystagogia *, ea μυστικωτέρως * declaravit, exponens, quid sibi velit sacerdotum in templum ingressus: quid summi sacerdotis cathedra: quid eum circumstantium ordo, & psalmodiæ lectionisque ritus, & occlusio portarum, & salutatio antecedens, & fidelium ingressus, & nondum initiatorum in vestibulo prostratio, &, ut summatim dicam, quæcumque illa tremenda hora in sacris peraguntur. Atque hæc, quantum ego judicare possum, nullius propterea oratio perspicue explanaverit, quamvis multa super iis disseruerit. Solus autem, qui ea digessit, etiam qui de iis dicat meretur, sicut & dixit, & tantarum rerum notitiam animo suo est assecutus. Sed quousque de disputationibus, & libris, & aliis laboribus Sancti narratio? Quorum omnium meminisse, & sigillatim ea in litteras mittere, simile mihi videtur, ac si quis arenas maris, aut stellas unam post aliam numeret. Prætermittens igitur amplius de iis scribere, sermonem ad alia convertam, & jam potius illustrissimam ejus in vexationibus tolerantiam memoriæ commendabo.

ANNOTATA.

a Hunc anno 641 vita functum excepit Theodorus eodem anno: ad quem videri potest Pagius num. 11 & 12.

b De Theodoro PP. Anastasius Bibliothecarius in Vitis Pontificum Romanorum, & apud Ciaconium tom. 1 col. 449 agitur.

c Disputatio illa illustratur ex dictis in Commentario prævio § 3 num. 21.

d De hoc Opere S. Maximi agitur ibid.

e Dictum in eos illud adagium, qui non audeant libere, quod sentiant, dicere. Translatum vel a robore animantis, quasi linguam opprimens non sinat eam eloqui: vel hinc, quod Atheniensium numisma quondam bovis obtinuit figuram. Itaque qui mulctæ pendendæ metu deterriti reticerent, aut qui pecunia corrupti loqui non auderent, bovem in lingua habere dicebantur, uti notavit Erasmus Roterodamus in Adagiorum chiliadis 1 centuria 7. 18: ubi plura.

f Confirmantur ista ex Theophane in Chronographia pag. 275.

g Sententia illa tremendo plane modo contra illum lata est. Id enim, teste Theophane ibidem, ubi Theodorus Papa rescivit, universo Ecclesiæ conventu convocato, ad Coryphæi Apostolorum sepulcrum adstans, calice afferri jusso, ex vivifico Christi sanguine stillam excutiens, Pyrrhi, cæterorumque, qui cum eo communicarent, abrogationem & condemnationem propria manu exaravit. Consuli præterea potest Historia nostra chronologica Patriarch. CP. pag. * 81.

h Hoc accidisse anno 655 ineunte, conjicitur ibid.

i Vita, quam vulgavit Combefisius, hic nostram deserit; sed exemplar, Ducis Sabaudiæ cum illa pergit.

k Huic anno Christi 649 vita functo successit S. Martinus PP. ac martyr, de quo cum Martyrologio Romano ad diem 12 Novembris agendum.

l In ea, quæ Romæ fecit Sanctus noster, commentati sumus num. 22.

m De Numero synodi istius Lateranensis non convenit inter omnes; sicut ibidem notavimus. Ibidem de tempore fit mentio.

n Sequentia usque ad Quorum seorsim argumenta &c. non invenio in nostro apographo Sabaudico.

o Petrus iste vel ab ipso Vitæ hujus auctore, vel ab alio imperite huc est intrusus. Theophanes,cujus verba præmisi in Commentario num. 22, & Anastasius Bibliothecarius de Vitis Pontificum Romanorum in S. Martino illum recte non notant. Etenim cum illa synodus anathemate perstrinxerit hæreticos istos anno 649, sicut dictum est in Commentario assignato; quomodo nominatur Petrus inter eosdem, qui Constantinopoli impie præfuerant? cum anno demum 655 in locum Pyrrhi substitutus sit, secundum ea, quæ in Historia chronologica Patriarch. CP. toties jam allegata invenies pag. * 81; ubi etiam agitur de hæretici istius versutiis.

p Typus iste seu formula fidei silentium indicebat circa unam aut duas in Christo voluntates vel operationes. Ejusdem exemplar recitatur in concilio Lateranensi apud Labbeum tom. 6 a col. 231. Adiri etiam potest Baronius ad annum 648.

q Per Indictionem sextam, ex Relatione motionis apud Combefisium pag. XXXV, inchoatam mense Septembri anno 648. Quomodo autem Typo hæretico sese opposuerit S. Maximus cum suo discipulo, legi potest in eadem Relatione.

r De lucubrationibus Viri sancti consuli potest Commentarius prævius num. 23.

s Longa hæc digressio usque ad Cum itaque Constans num. 29, non est in nostro apographo Græco Sabaudico.

t Dicerem genuina, id est, sincera ac stabilia.

u Ἀνάγω est sursum duco: νοῦς ἀναγωγικὸς, sensus mysticus, seu cum sensus litteralis, ut vocant, in spiritualem vertitur: nisi malis hic indicari hujusmodi sermones, qui sensus remotissimos exquirunt interpretatione sua. Vide etiam Hierolexicon a Macris vulgatum.

x Scriberem theoreticam, id est, contemplativam, Gr. θεωρετικήν. Consuli potest Hierolexicon idem.

y An opera, quæ sub nomine S. Dionysii Areopagitæ circumferuntur, vere sint ipsius, controvertitur inter eruditos. Consuli potest Labbei Dissertatio de Scriptoribus ecclesiasticis tom. 1 pag. 258, & Appendix Addendorum ac corrigendorum pag. 765 & seqq.

* i. e. disciplina sacrorum

* i. e. magis mystice

CAPUT IV.
Orthodoxa Sancti fides calumniis variis ac vexationibus Constantinopoli nequidquam exercita.

[Jussu Constantis imp. CPolim tendit,] Cum a itaque Constans * Heraclii nepos etiamnum imperium teneret, & in eo nonum jam annum exegisset, magnamque male sentientibus, sicut & sibimet in eadem navi, licentiam permisisset, & omnia perniciosa lue replevisset, ceteris quasi in portum delatis, de actis Romæ non mediocrem sollicitudinem ingreditur, quod audierat omnes, qui ibidem convenissent, a se dissentire, & suum dogma subruisse. Et b quoniam auctorem non ignorabat (Quomodo enim ignoraret eum, qui lucebat omnibus, & in edito loco orationem ceu facem accensam tollebat?) quam primum Sanctum ad regiam perduci jubet c, ratus, si hunc vicisset, omnes alios in potestate habiturum. Cum eo autem discipulum ejus Anastasium adduci curat cum alio cognomine & iisdem moribus, qui & Romanæ Ecclesiæ apocrisiarius d fuit.

[30] Insuper & sanctissimum Martinum, cum pluribus episcopis occidentalibus brevi intervallo Byzantiæ sibi sistit, [quo item accersitur S. Martinus PP.] in eos, ut verisimile est, propter adversariam sententiam exacerbatus. Verum quæ quidem sacrorum Antistiti Martino, & quanta per contumeliam intulerit ille scelestus, mille eum injuriis cumulans, & verberibus (o manus impias!) innocentem puniens, & postremo exilio remotissime damnans, Chersona e, inquam, & paria in episcopos ejus designans, his omnibus hic enarrandis nunc otium non suppeditat, ad ea quæ Maximo propria sunt festinanti. Complures fortasse illa partim jam scribendo persequuntur, partim persecuti sunt, ut opinor, virum illum honorantes, ejusque vitam & mores exornantes f. Nos pro viribus instituto nostro satisfaciemus.

[31] Comprehensus ergo sanctus hic Vir homicidarum manibus, [Ubi illuc pervenit S. Maximus, indignissime tractatur] & in eum omnium oculis defixis, videamus qualibus primum occursibus, quam comiter exceptus & quali judicio causa ejus a bonis istis legislatoribus transacta sit g. Simul enim Byzantium attigit h, egressum e navi certi homines ab Imperatore missi conveniunt, & solo ejus aspectu multam animi acerbitatem præ se ferunt, Sanctum proterve rapiunt discalceatum adhuc & sine pallio violenter, qua via in urbem, abducunt, discipulo sequente, & iis, quæ fiebant, ingemiscente: abductum in domunculam tenebrosam compingunt, nec saltem discipuli cohabitationem ei largiuntur. Aliquot diebus interjectis, Justum in palatium ducunt, universo senatu præsidente, & truculentis vultibus veluti dracones quidam eum intuente. Ac tum quidem sacellario i, qui dignitate antestabat, judicium in eum permittunt, viro dicendi & fabulas fingendi perito; ad veritatem autem nequiter corrumpendam omnium peritissimo.

[32] Hic quid omisit nequitiæ? Quid improbum non est ausus? [ac vexatur:] A quibus minis, & contumeliis in Sanctum temperavit? Non senectutem ejus venerabilem (propemodum enim octogesimum k natus erat annum) non florentem in ejus vultu gratiam, non compositos mores, reliquumque decentem & honestissimum statum reveritus; idque cum iniquissimus ille nihil neque juris neque cum ratione consentiens haberet, quamobrem Justi facta accusaret, solam autem, ut sic dicam, stoliditatem suam & morum impudentiam, ac summam improbitatem ostenderet. Qui tametsi adeo se impudentem exhiberet, tamen cum apte nexis & cohærentibus Sancti sermonibus convenienter respondere non posset omnino, frustra omnia miscere conatus est, malevolentiam, & insignem maxime improbitatem suam palam prodens.

[33] [calumniis impetitur,] Singula porro tum dicta & facta, & qualibus calumniis innocentem appetiverint, qui se mendacio tectos fore arbitrabantur, ipse bonus Sancti discipulus peculiari Commentario l particulatim memorat: unde volenti omnia ad verbum legere, & plenius agnoscere licebit. Non erit tamen alienum; si & nos pauca inde narremus, & huic orationi inseramus, ne talia penitus prætereamus, cum præsertim non narrando, sed cursim, ut quispiam dixerit, acta illa relaturi simus. Ut ergo infelix ille sacellarius Sanctum in conspectu habuit, asperioribusque eum sermonibus & minis statim terrere initio cœpit, improbum & proditorem & Imperatoribus inimicum, & omnibus indignissimis nominibus appellans. Maximo autem percunctante quid ita hæc de ipso diceret, & quam proditionem admisisset; ille calumnias comminisci, quas eum solum confingere par erat, & in manifesto mendacio testes producere, atque etiam nugari in Sanctum, quod magnas urbes prodidisset, Alexandriam m, inquam, & Ægyptum n, & Pentapolim o, Quas, inquit, a finibus imperii nostri abstraxisti, & Saracenis jam adjecisti, quorum amicissimus & imprimis domesticus es.

[34] [quas refutat, & cum patientia sustinet.] Cum autem hanc illius perversam machinationem Sanctus oratione irrefutabili repelleret, & nihil præter meram criminationem esse ostenderet (Quid enim ipsi cum occupandis urbibus, quibus potius salutem optabat?) cum, inquam, nihil promoveret, aliam [impudens] init viam, somnia quædam & umbras fingens & phantasmata seu spectra, in quibus p & vocum reciprocationes majorum & minorum, & Imperatorum appellationes, & Occidentis magis quam Orientis imperatori acutiorem vocem resonare, accusatores hic quoque & calumniatores adhibens & producens in medium. Ob id amplius ingemiscens pius Vir, Gratias, inquit, Deo meo, cum in manus vestras traditus sum, & hujuscemodi criminibus oneror, ut per ista non voluntaria, quæ voluntarie mihi inussi, deleantur, & maculas in vita contractas abstergam. Ut tamen pauca ad hæc respondeam; Non sum conjector *, nec ita abundo tempore, ut in his visis mentem occupem. Quia vero ita me accusare voluistis, ut etiam testes citaretis, eosque non qui scirent, sed qui a scientibus audivissent, quandoquidem illi, ut dicitis, e vita emigrarunt, cur non ab initio & superstitibus adhuc prioribus somniorum rationem requisistis? Sic enim ipsi a molestia essetis liberi, & ego ut in re aperta pœnas persolverem.

[35] [Alias criminationes] Verum ut apparet, nec veritas sic habet, nec delatores mei scrutantem corda ante oculos posuerunt. Ne videam enim Dominum meum, nec in Christianis numerer (nihil enim aliud habeo, quod mihi imprecer) si ementitum somnium aut vidi ego, aut informavi animo, aut aliis memoravi, eo ut lucro insperato nimirum lætatus. Postmodum & tertiam ei accusationem intendunt, ubi secundam refutatam viderunt, quam nec in oratione ponendam censui, cum non modo incredibilis, sed & puerilis & ridicula sit q. Et quoniam nec a quarto mendacio boni judices abstinuerunt, introducunt quemdam Gregorium r, qui Sancti discipulum Romæ dixisse affirmarit, non esse fas, nec cum ratione congruens, regem appellari sacerdotem, ut qui hoc ipsum a Magistro didicisset. Sed Virum sanctum neque hic responsio defecit. Nam Gregorio huic in faciem resistens, docuit alia tunc dicta esse, alia nunc objici.

[36] Etenim cum ille Romam venisset, inquit, de unione verba fecit, [falso sibi impactas Vir sanctus refellis.] & ut nos Typum reciperemus, quo decantatum illud dogma de una in Christo voluntate informabatur, & describebatur. Adversus ea videlicet & nos diximus, & occurrimus, & quæ nobis commoda & utilia fore putabamus, disseruimus. Quapropter nec mea agnosco, quæ nunc proferuntur, nec discipuli, qui sit reus, quicum (Deum testem invoco) numquam aliquid communicavi. Illud tamen conscius sum mihi, dixisse non discipulo sed ipsimet nempe Gregorio (quod nec ipse prorsus negaverit, nisi se ipsum plane negaverit) de dogmatibus decernere ac disputare, sacerdotum potius quam regum esse, quando & illis concessum est ungere, [&] manus imponere, & panem cælestem offerre, & altari assistere, aliaque agere omnia, quæ diviniora & sacratiora sunt. Hæc & tunc locutus sum, & loquor nunc: ob ea, qui vult, aut absolvat, aut condemnet: neque enim homo ab hominibus injuria potest affici; etsi atrocissima omnium patiatur.

[37] Post hæc non habentes quid facerent, qui mendacium posuerunt spem suam, [Aliam accusationem ex Anastasio Sancti discipulo expiscari conantur.] Justum e judicio educentes, discipulum ejus Anastasium producunt, quem verbis & minis terrent, contra Magistrum dicere cogentes, eum scilicet in Pyrrhum maledicum fuisse, quando is in disputationem cum Maximo venit. Nec video, quare istuc mendaciloqui illi comminiscerentur. Ubi autem Anastasius secus, quam ipsi exspectabant, respondit, & non solum nullo modo læsisse, sed & omni honore prosecutum, & tamquam benevolum humanissime accepisse; pugnis & alapis ejus capite & genis diverberatis, & ita veritate compensata, rursum condi jubent in carcerem. Rursum deinde Sanctum intro vocant velut prioribus minime contenti, denuoque tentant eum, qui tentatione omni major erat. Aiunt igitur, eum Origenis dogmata sequi, & cum eo sentire per omnia. Ubi frivolum, & refutatu facile istuc crimen mox diluit, libere testatus, esse a Deo, & sorte Christianorum separatum, qui ejus placita probaret, & deliramenta reciperet; de Pyrrho iterum, & tunc in illa disputatione dictis percunctantur, personam benignitatis induentes & æquitatem quasi in scena simulantes.

[38] Præterea quonam modo a Patriarchæ communione semet avellisset. [Novis artibus] Et cum alias item quæstiones & interrogationes & suum quoque Typum proposuissent, confirmassentque honorari oportere, quem ipse adeo vehementer execraretur & despiceret, &, ut brevis sim, omnia, quæ putabant declinari ac dissolvi non posse, adduxissent, & neque minis neque contumeliis pepercissent; tandem ut sese victos viderunt in omnibus, &, quod est in proverbio, suis pennis captos, dimisso consessu, festinato Imperatorem adierunt, quam fortiter Homo resisteret & invictum se præstaret, nuntiantes, & Maximum ne suppliciis quidem ad ipsis assentiendum coactum iri. Non multo post tempore ad eum jam custodiæ redditum alii veniunt, existimantes, se illum crebro oppugnando, & verbis perterrendo mitigaturos. Autumabant s autem, qui venerant, se a Patriarcha missos, qui & hæc, ut potuerunt, Sancto proposuerunt. Heus tu, inquiunt, cujusnam es ecclesiæ (ipsis enim eorum verbis utar) Byzantinæ, Romanæ, Antiochenæ, Alexandrinæ, Hierosolymitanæ? Ecce omnes cum subjectis sibi provinciis unitæ sunt. Si igitur & tu Ecclesiæ Catholicæ es, unire, ne forte novam vitæ viam fabricans patiare quæ non exspectas.

[39] [conantur S. Maximum abstrahere ab unitate ecclesiæ Catholicæ, sed frustra.] Quibus Beatus ille commode prudenterque respondit: Dominus, cum Catholicam Ecclesiam rectam & salutarem confessionem esse dixisset, idcirco & Petrum, præclare confessum, beatum pronuntiavit, super quo & talem Ecclesiam se ædificaturum universorum Deus affirmavit. Verumtamen cupio nosse confessionem, super qua facta est ecclesiarum unio; quæ si probe facta est, nec ego alienus ero. Tum missi, Tametsi, inquiunt, super hoc in mandatis nihil habemus, nihilominus dicemus, ut sis inexcusabilis plane. Duas asserimus operationes propter discrimen, & unam propter unionem. Hic Maximus, Duas operationes propter unionem dicitis factam esse unam; an præter has aliam? Non, inquiunt; sed duas hasce unam propter unionem. Liberati sumus molestiis, occurrit ille, cum nobismet fidem non subsistentem, ac Deum sine existentia commenti sumus. Si enim duas in unam propter unionem confundimus, & rursus unam in duas propter differentiam dividimus, non erit unitas nec dualitas operationum, cum se invicem semper tollant, & ab operatione desertum ac prorsus non existentem efficiant, cui inhærent. Quod enim nullum habet ex natura motum, qui auferri nequeat, & nulla contra conversionis ratione variabilem ac mutabilem, juxta Patrum doctrinam omni essentia vacat, cum non habeat operationem essentialiter, tamquam characterem suum, unde scilicet cognoscatur. Hoc itaque asserere non possum, nec id a sanctis Patribus doctus sum confiteri. Quocirca cum potestatem habeatis, quod libuerit nobis facite. Illi cum quod opponerent non invenirent, quod visum esset rerum dominis, ei denuntiant, licere ipsis non obtemperantem anathemate plectere, & insuper mortem decretam inferre. At ille sic mansuete & humiliter: Quod a Deo decretum est de me, inquit, nunc ad opus conferatur, ad gloriam ipsius ab omni æternitate præcognitam. Sed tum quidem, quæ deliberaverant, exequi differunt.

ANNOTATA.

a Hic pergit Sabaudicum exemplar cum Vita nostra Latina.

b Cum utroque mox dicto exemplari hic etiam pergit Combefisianum pag. XIV num. 17, post tantum hiatum, quem indicavi in Annotatis ad cap. 3 lit. i. Vita itaque apud Combefisium a pag. XIII num. 16 postquam ista de Pyrrho narrasset, Ille autem ne sic quidem .. impudentior esse destitit.. Quin immo audaciore conatu in Constantinopolitanæ urbis sedem denuo irrumpit, ac impietatis præmio iterum episcopatum accipit; continuo hæc subjicit: Quod vero etiam auctorem [Note: ] [l. auctor] quisnam esset, eum non latebat (Quomodo enim nescire posset, qui sic clarum omnibus jubar ac velut faculam in aperto veritatis sermonem prætenderet?) cito Virum sanctum in regiam induci jubet &c. Ubi vides, posteriora hæc adeo male connecti cum anterioribus, ut ea, quæ fecit Constans imperator, attribuantur Pyrrho. Lacunam illam vel non observavit vel saltem non indicavit Vitæ istius editor Combefisius in notis marginalibus ad ejusdem textum Latinum; vidit tamen ibi hærere aquam, quod aiunt, cum ad marginem apposuerit, gesta hæc esse Paulo jam patriarcha, ut ex Actis liquet.

c De tempore quo Sanctus Constantinopolim fuit evocatus, disserit Commentarius prævius § 3.

d Apocrisiarius. Quasi dicas responsalem vel referendarium negotiorum ecclesiasticorum, quod ἀποκρίσεις, seu responsa &c. imperatorum vel principum, apud quos tamquam legati seu nuntii residebant apocrisiarii, ad Romanum Pontificem referrent. De hoc munere plurima erudite collegit Cangius in suo Glossario Latino-barbaro; in quo de apocrisiariorum exordio, habitatione Constantinopoli, dignitatis gradu, eorumque assumptione ex ordine potissimum diaconorum. Observat item desiisse tandem morem illum mittendi Responsales in urbem regiam quodam temporis intervallo occasione hæresis Monothelitarum, cujus acerrimi propugnatores fuerant Sergius, Pyrrhus &Paulus patriarchæ CP., imperantibus Heraclio & Constante. At quidquid sit de isto more; S. Anastasium nostrum sub Constante imperatore fuisse Constantinopoli, Romanæque Ecclesiæ apocrisiarium extitisse, cum ex hac Vita, tum ex nostro potissimum in eamdem Commentario planissime constat, quem videsis § 6 ac duobus proxime sequentibus. Anastasius Bibliothecarius de Vitis Pontificum Romanorum in S. Vitaliano, qui secundum Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum tom. 1 pag. 436 & 441 sedit ab anno Christi 657 usque ad 672, hæc memorat: Hic direxit responsales suos cum synodica juxta consuetudinem in regiam urbem apud piissimos principes, significans de ordinatione sua. Et dum suscepti essent, renovantes privilegia Ecclesiæ, reversi sunt. Sed ista componi possunt ac debent cum præmissis de Anastasio apocrisiario: nam etiamsi responsales illi Romam reversi sint postquam suam obiissent legationem, hoc non impedit, quo minus hic noster sub Constante degerit Constantinopoli, ubi præter morem & tamquam minister extraordinarius negotiorum Ecclesiæ Romanæ residere potuit.

e Combefis. & Sabaud. χερσὼν. Martyrologium Romanum scribit, eum in Chersonesum esse relegatum. De quo loco agit Ferrarius in nova Topographia ad Martyrologium illud fol. 36.

f Colligi illa poterunt ad diem 12 Novembris. Vide interim si lubet, Hypomnesticum supra citatum, & notationes ad Martyrologium Romanum die 12 Novembris.

g Huc faciunt præmissa in Commentario § 4.

h Anno circiter 655, sicut ibidem datur videre.

i Hujus officii notitia exstat ibidem.

k Agebat tunc temporis annum ætatis 75, prout ibidem invenies.

l Per illum Commentarium intellige Relationem motionis &c.; de qua ibid. actum est.

m De Alexandria a Saracenis capta agit Pagius ad annum 641.

n Baronius ad annum Christi 634 rem gestam refert. Videri etiam potest Nicephorus in Breviario historico ad eumdem annum.

o Inter alias synonymas Pentapoles notatur una apud Ortelium in Thesauro geographico, quæ sit regio Ægypti. Hanccine an aliam & quam designarevoluerit biographus, non est mihi satis exploratum.

p In exemplari Combefis. & Sabaudico est ἐν οἷς, in quibus, prout & hic exstat; sed constructio Latina exigit, ut pro eo vel substituas cum versione Combefisiana in iisque; vel pro resonare ponas resonent.

q Vide eam, si lubet, apud Combefisium pag. XXXI in Relatione motionis, de qua supra dictum est.

r Relatio motionis ibidem addit filium Photini.

s Id est, dicebant: nam verbum autumo præter alia significat etiam dico (Vide Lexica Latina) idque sensus exigit hoc loco. Et mox infra dicitur: Tum missi &c. In scripto autem S. Maximi ad Anastasium monachum, discipulum suum, inter Collectanea Anastasii Bibliothecarii editum Græco-Latine col. 348 sic narratur: Heri, quod fuit octava-decima mensis dies, qua solemnitas agebatur sanctæ mediæ Pentecostes, patriarcha significavit mihi dicens: Cujus ecclesiæ es? Reliqua ibidem legi possunt. Quandonam autem apud Græcos celebratur dicta solennitas, refert Leo Allatius de Ecclesiæ occidentalis atque orientalisperpetua consensione, ubi post addenda habet dissertationem de Dominicis & hebdomadibus recentiorum Græcorum, in qua hæc memorat: Quarta Dominica & sequens hebdomas vocatur.. Dominica quarta a Paschate vel Paralytici: cujus Officium canitur Dominica, ac feria secunda, & tertia finit. Quarta enim a matutino, festum mediæ Pentecostes (Græci μεσοπεντηκοστὴν nominant) incipitur. Plura ibidem de isto festo.

* Ms. nostr. Græc. Sab. Κωνσταντίνῳ

* in Græco Combef. & Sabaud. ὀνειροσκόπος. i. e. somniorum inspector & interpres.

CAPUT V.
Acta Sancti Bizyæ cum Theodosio episcopo, ac relata de eo victoria; traducitur Rhegium.

[Sancti in exilium compulsi] Consilio autem inito Imperator & Patriarcha, perinde ut Pilatus & Judæi super Jesu meo, Justum damnant exilio a, in oppidulum Bizyam b nomine statim abducentes; simul etiam discipulum ejus Anastasium in locum quemdam incommodum, & in extremis Romanorum finibus situm, Perberim c a barbaris nominatum, deportant. Eadem inhumanitate cognominem ejus, qui fuerat, inquam, Romæ Apocrisiarius, tractant. Diu post ad Sanctum in exilio mittunt d Theodosium illum Cæsareæ episcopum, & Paulum & Theodorum * alterum, ambos consulari dignitate præditos, qui multa & varia disseruerunt, nunc quidem adulantes, nunc minitantes, nunc quippiam, ut audirent, interrogantes, quæ speciatim Commentarius e ab Anastasio conscriptus, de quo supra memini f, exponit. Non erit tamen abs re fortasse, si & nos de illa pauca dixerimus, hic quoque cursim narrantes. Sic enim magis Viri hujus in omnibus invictum animum cognoscemus. Quamvis enim multis eum concutientibus & impellere multifariam conantibus, ipse nihilominus in vestigio mansit firmus totus & in sententia immobilis.

[41] [constantia] Sed age, videamus, qualia, quos diximus, Sancto proposuerint. Primum de ejus statu, & quomodo se haberet percunctantur, amice istuc, immo potius adulatorie ita quærentes. Cum ille respondisset, quomodo a providentia divina jam prædefinitum & constitutum est de fine vitæ meæ, ita habeo. Rursus quæsierunt, quid hoc ipsum prænosse, & jam constitutum ac prædefinitum, esset, & quod inter ambo discrimen. Respondente Sancto, unum quidem, præscire puta, esse eorum, quæ in potestate nostra sunt, cogitationum scilicet, verborum, & operum, e quibus virtutes & vitia nos occupent: alterum, prædefinitum esse, ad ea pertinere, quæ in nostra potestate non sint; sed extrinsecus nobis invitis accidentium, & variarum incursionum, & aliorum demum sensum pœnæ habentium.

[42] Et candide super singulis horum divinissimo illo disserente, [ab hæreticis impugnatur:] & quales tribulationes propter peccata vindicanda, quales item propter probationem, aut œconomiam jure &, ut aliter dici non possit, utiliter nobis infligantur, illi interim, his dimissis, referebant quorum causa venerant, ad communionem eum, & ad eorum quæ fecerant approbationem invitantes. Ubi autem ille contra objecit excitatam in Ecclesia novitatem & fidei confusionem, tum & Cæsariensis Theodosius ad disputandum cum eo insurgit, & nihil contrarium ab his neque peregrinum & a recta ratione remotum admodum asseverans, operationem & unam voluntatem illam astruebat & defendebat. Absurditatem hujus sermonis Sanctus confutans, Si detur, inquit, unam operationem dici Deitatis & humanitatis, prorsus & theologica doctrina & œconomiæ g ratio confundetur, & quod absurdum est, Trinitas erit quaternitas, quia caro fuerit Verbo connaturalis. Siquidem secundum Patres, quorum una est essentia, erit etiam una operatio. Quin etiam indicantia, & constituentia Divinitatis & humanitatis tollentur: imo ad perfectam inexistentiam utraque devenient; cum neque unam, neque duas operationes aut voluntates licebit vel intelligere vel dicere, quod ex verbis hisce vestris, & recens fabricato dogmate consequitur.

[43] Et Theodosius inter multa alia velut dubitans, Quid, [Theodosius ep. Cæsariensis] inquit, quod factum est per œconomiam h, at non ut ratum dogma suscipiendum est: sicut & nunc, qui a nobis proponitur Typus, œconomice, non dogmatice factus est. Tum Sanctus: Nec rationi consentaneum, nec æquum esse, hujusmodi novitatibus assentiri, & esse eas magistrorum non verorum atque impostorum, qui audiendi non sint, &, quantum fieri possit, longissime declinandi ac fugiendi, ne eorum consuetudine videamur aliqua contagione infici. Legati velut amissa per hæc dicta loquendi facultate diu siluerunt, vultibus interea in terram dejectis. Sed Theodosius ubi se collegit, alias interrogationes per otium conquisivit, quas velut arces quasdem inexpugnabiles sibi fore arbitrabatur. Has igitur sententias cum proposuisset, & voces quasdem simplices, & mente non pervestigatas arripuisset, atque composuisset, Maximumque eas admittere affirmasset, præterea quæstiones quasdam de hypostatica operatione, & naturali quadam & propria voluntate movit, ad quæ commemoranda longiore, quam in præsens oratione opus sit.

[44] Postquam ergo Theodosius hæc fecit, Sanctus autem omnes sermonis ejus, [adeo ab illo confutatur, ut victas manus dederit tantisper.] & ratiocinationum ambitus, & summas facile evertit; tandem fessus, & nihil habens tunc, quod contra afferret, alia via Sanctum ad se pertrahere molitur; benevolentius eum alloquens, & significans, se quoque velle scandala & offendicula e medio removeri, pristinamque pacem Ecclesiæ restitui. Quod non aliter fit, inquit, nisi ad Romanos modo proficiscamur, eosque ad pacta conventa, & reconciliationem incitemus, unum videlicet cum ipsis & spirantes & sapientes. Hoc sermone Sanctus mire exhilaratus, vix dici potest, quantam animo jucunditatem persenserit, quibus laudibus talia locutum affecerit. Qui quamvis adeo affecto corpore exercitationibusque nimirum & senio exhausto, tamen promptam voluntatem ostendebat Romam rursus contendendi, & quæ in rem Ecclesiæ forent, conficiendi, si tantum hoc re ipsa fieret & non inania verba essent. Cum Theodosius dicta sua jurejurando confirmaret, & immaculata Euangelia tangeret (tametsi stultus nihil horum præstitit, utpote Imperatorum arbitrium secutus) Sanctus amplius exultans, totum sese ad iter comparabat, & quæ tum ipsis, tum Romanis conducerent, secum volvebat.

[45] [Sanctus Rhegium traducitur;] Deinde ex eo loco abiturus Theodosius, ut ad eos, qui in urbe regia erant, referret, iterum Sancto porrecta dextera salutato, & tunica ac fusco pallio i donato, sic Byzantium revenit, duobus consulibus, qui eum secuti fuerant, comitatus. Octo diebus elapsis, Paulus ille, ipse quoque consulari honore ornatus, ad Sanctum exit: cui mandatum fuit ab Imperatore, ut Bizyam profectus Sanctum cum reverentia ac veneratione tamquam amicum, & familiarem Majorum Imperatoris k reduceret, & in monasterio Theodori apud Rhegium collocaret l. Adductum m itaque consul in eo monasterio reliquit, venitque ad Imperatorem, ut id nuntiaret.

[46] [ubi frustra ejus constantia blanditiis tentata,] Die postero veniunt ad eum Epiphanius, & Troilus, uterque patricius, una cum episcopo Cæsareæ Theodosio, quem & Sanctus promissa præstiturum confidebat, cum fallacem ejus animum non deprehenderet, qui ab omni dolo distabat longissime. Qui plurima cum eo collocuti, & ab Imperatore polliciti, qui & in patrem suum cooptaturus esset, & supra omnes evecturum promitteret, si modo se cum illis conjungeret & conveniret, communiterque cum ipsis decreta amplecteretur, &, eo sejuncto ac dissidente, totum ferme Orientem, & Occidentem una dissidere, & simul sejungi; cum & alia insuper, que sibi conductura videbantur, dixissent, & proposuissent, Typumque illum informem sursum & deorsum omnibus, quæ dicebant, immiscuissent, & cognovissent, Sanctum ne paulum quidem eorum sermonibus commotum, & exclamantem magna voce, Omnis virtus cælorum non mihi persuadebit, quod a me contenditis (quid enim, inquit, respondebo, non dicam Deo, sed conscientiæ meæ, si propter gloriam evanescentem, salvantem me fidem nunc ejurem?)

[47] [deinde verberibus ac opprobriis afficitur.] Postquam igitur eum sic affectum cognoverunt, & præsertim de Theodosio conquerentem, adeo temere & cum malo ipsorum verba frustra & juramentum exhibente; tum consurgentes, quæ volebant, & quæ tales homines consueverunt, sedulo designarunt. Alii quippe pugnis eum (o scelestas manus!) contuderunt, ministros quoque & pedissequos suos ad eamdem audaciam excitantes. Alii colaphis, alii alaphis ceciderunt, alii huc illuc impulerunt, alii in faciem ejus expuerunt, sicut & Jesu meo milites, & populus improbus fecerunt: nec eum sputis prius onerare desierunt, vere ipsi conspuendi, quam totam faciem [adeo] implerent, ut vilem ac detritam ejus vestem inundarent, utque ex copia fœtor intolerabilis existeret, quem odorari alius nemo, sed fœtidi & impurissimi illi soli digni erant. Nec isto facinore impudentissimi mortales destitissent, si non Theodosius Cæsariensis, eorum impetu compresso, alio eos avertisset. Qui etiam quasi nihil fecissent illi canibus inverecundiores (Quid enim melius dicam?) rursus paulo post interrogationes, & percunctationes, & alia quædam nugamenta Sancto proponunt; quæ cum vana & nullius momenti per se viderent, frustra dumtaxat laborantes, & ineptientes n, & siquid ejus usui ac necessitati serviebat, auferentes, recedunt homines perversi.

ANNOTATA.

a Quæ egit Sanctus in primo isto exsilio, illustrat Commentarius prævius § 4.

b Nomen hoc diversa efformatione expressum in nostro exemplari Latino ad unam reduximus ex Græco Combefis. & Sabaud. Βιζύη. Scribitur diversimode etiam alibi. De Byzia meminit Carolus a S. Paulo in Geographia sacra pag. 323 posterioris editionis, ubi dat notitiam antiquam episcopatuum patriarchatus CP., qui sunt in Thracia provincia Europæ. Eam exhibet mappa topographicaad pag. 205. Consuli insuper potest Ortelius in Thesauro geographico ad vocem Bizus. In Collectaneis Anastasianis col. 355 vocatur castrum Bizyæ, ac memoratur episcopus Bizyæ. Baudrandus locum illum ita describit: Bizya urbs Thraciæ Ptolemæo, Byze Suidæ, Bizus Arriano in Periplo, Vize nunc, Leunclavio urbs Thraciæ cis Rhodopen archiepiscopalis in Mediterraneis, olim in Cænica tractu, & postea in Europa regione sic dicta, ad fontes Atyræ fluvii, ubi Terei regia fuit, nunc sedes præfecti Turcarum, quibus paret, dicitur etiam Bizona Straboni & Melæ, 45 mill. pass. distans ab Apris in septemtrionem Peronticum versus, & Salmydessum quadraginta, & 85 a Constantinopoli in occasum. Sed Cellarius in Geographia sua antiqua lib. 2 cap. 15, pag. 859 notat ista: Plinius dicto loco (lib. 4 cap. II) “Intus Byzia, arx regum Thraciæ, a Terei nefasto crimine invisa hirundinibus”. Solinus cap. 10 addit nonnulla: “In Cæniensi regione non longe a Flaviopoli colonia, Bizyæ oppidum, quondam arx Terei regis, invisum hirundinibus, & deinceps alitibus illis inaccessum”. Nota fabula ex lib. 6 Metamorphoseos Ovidianæ. Quod vero in Cæniensi regione dicit, displicet Salmasio, quia Stephanus ait: “Βιζύη, πόλις Θρᾴκης, τὸ τῶν Ἀστῶν βασίλειον. Bizye urbs Thraciæ, Astorum regia”. In Astica ergo regione fuit, si chorographus vere censuit. Locorum conspectus exhibetur apud citatum Cellarium in tabula Thraciæ antiquæ ad pag. 838.

c Nonnulla huc spectantia dedimus in Commentario num. 47.

d Addit Combefisius pag. XX Mesembriam relegatus; sed hoc ibi non habetur in textu Græco; quamquam aliunde eam relegationem eruere liceat. Nam inter ea, quæ gessit S. Maximus in primo suo exsilio, id est, Bizyæ, seu in Collatione cum Theodosio Cæsareæ in Bithynia episcopo (de qua Commentarius prævius num. 33) ista dicuntur in Collectaneis Anastasii Bibliothecarii apud Sirmondum col. 371: Et in crastinum diluculo exivit Theodosius consul ad prædictum abbatem Maximum.., dicens ei ex persona imperatoris: Quia noluisti honorem, prolongatus est a te; & vade ubi dignum temetipsum fore judicasti, habens quoque judicium discipulorum tuorum, tam scilicet ejus, qui est Mesembriæ, quam ejus qui est Perberis, quique fuit notarius beatæ memoriæ aviæ nostræ. Et mox: Dixerant autem & Patricii, Troilus videlicet & Epiphanius, Quia modis omnibus adducemus etiam ambos discipulos tuos, id est, tam eum qui est Mesembriæ, quam illum qui est Perberis. Jam vero cum ex discipulis istis unus Anastasius, qui non erat apocrisiarius, teste hic biographo nostro, Perberim .. deportatus sit, sequitur ut alter synonymus apocrisiarius Mesembriam deductus fuerit. Mesembria porro est urbs Thraciæ maritima .. (Baudrandi verbis utor) in ora Ponti Euxini .. inter Anchialum & Odessum ad 20 milliaria, ubi desinit mons Hæmus. Apud Cellarium supra citatum cap. 8 pag. 374 ponitur Mesembria inter loca Mœsiæ inferioris. Collectanea paulo ante assignata aliter hæc memorant col. 355: Igitur nono Kal. Septembris, quæ nunc transacta est quartæ decimæ Indictionis, exivit ad eum in exilium .. prædictus episcopus Theodosius, ex persona, ut dixit, Petri Constantinopolitani præsulis missus, nec non & Paulus ac Theodosius consules, ut fassi sunt, & ipsi ex persona Imperatoris directi.

e Consule dicta in nostro Commentario prævionum. 33, & § 10 sub initium.

f Vide Vitam apud nos num.33.

g Trinitatis scilicet fides & Incarnationis inserit suæ Vitæ Latinæ Combefisius pag. XXI; sed ea non habentur in ejus textu Græco.

h Quasi dicat, per certam quamdam providentiam vel indulgentiam, & prout res ac tempora poscunt.

i In Collectaneis Anastasianis col. 368 dicitur casula. Sed Combefisius pag. XXIII in notula marginali, Quod non videtur, inquit; cum non liqueat, Maximum presbyterum fuisse: nec ea vox aliud quam pallium commune sonet. Sed sonare eam aliquid aliud quam pallium commune, mihi suadent sequentia. Nam quippe ni vox illa etiam sonet vestem tritam conformiter ad verbum τριβω, tero. Vide Lexica. Suidas certe vocem τρίβωνα (cujus diminutivum, ut Grammatici loquuntur, est τριβώνιον) dicit esse στολισμὸν; quæ vox proprie vestimentum significat, seu vestem, uti habet Æmilius Portus Suidæ interpres, laceram, lacernam, pallium detritum & lacerum. Et paullo post ad illud Suidæ τριβώνιον, φίρημα Κυνηκὸν, ἱμάτιον παλαιὸν, sic idem interpres: Pallium attritum & lacerum. Cynicum gestamen. Hinc conficitur, vocem hic controversam aliquid aliud sonare quam pallium commune, cum, teste Suida, denotet non quodlibet pallium, sed ἱμάτιον παλαιὸν, id est, pallium vetus, seu attritum ac lacerum. In Collectaneis Anastasianis apud Sirmondum col. 368 legitur καμάσιν: de qua voce, ne plus æquo longi simus, consuli possunt Annotata nostra ad Vitam S. Arsenii anachoretæ tom. IV Julii, pag. 630.

k In aula quippe Heraclii imperatoris gesserat præclarum munus, ex Commentario prævio num. 6. Vide etiam ibid. num. 36.

l Hæc ibidem confirmantur & elucidantur num. 36 & 37.

m Adductum itaque usque ad die postero non habet Combefisius pag. XXIII.

n Addit editio Combefisii pag. XXIV ὕβρεις αὐτοῦ τὰς οὐδὲ λόγῳ ῥητὰς καταχέαντες. Id est: Injuriis, quas ne fari quidem liceat, eum perfundentes. Quasi diceret Sanctum fanda infanda passum esse.

* l. Theodosium

CAPUT VI.
Tormenta Constantinopoli Sancto ac Anastasio discipulo irrogata; eorum, uti & Anastasii alterius exilium; duorum priorum mors; sepulcrum Maximi gloriosum, apostrophe biographi.

[Crudeliter cum ipse,] Intervallo temporis Constantinopolim eum perducunt, & una discipulum ejus Anastasium, & alterum Anastasium, quem Apocrisiarium fuisse diximus: & cum maledictis eos lacerassent nequam & maledicti illi, & anathemate ipsos, atque adeo orthodoxos omnes tam mortuos, quam vivos condemnassent, tortoribus tradunt, ut pronuntiatam in illos sententiam a exequantur, non eos vita penitus spoliantes (ut inhumani quiddam humanitatis præstarent) supplicium autem morte acerbius illis inferentes. Præfectus b igitur acceptis, & in prætorium introductis, primum quidem divinum Maximum, a quatuor extensum, nervis crudis verberari jubet, non senectutem ejus miseratus scelestus, non corrugata membra, non corpus illud jejunio & laboribus consumptum; verum ita crudeliter cædit, ut propter copiam sanguinis defluentis subjectum pavimentum totum rubesceret, & caro tota absumeretur, & nec tantillum in membris sanum ac illæsum relinqueretur.

[49] Deinde bellua illa etiam ad discipulum transit, posteaque ad ejus cognominem, [tum Anastasius, discipulus ejus cæduntur, ac lingua eorum exscinditur;] atque etiam multas eis [plagas] imponit. Et vibicibus repletos, adhibitis etiam præconibus, qui, dum flagellarentur, hæc acclamarent (qui imperatoriis sanctionibus non obtemperant, & in contumacia permanent, talia merito patiuntur) paulum adhuc spirantes in carcerem conjiciunt, posteroque die * Sanctum, & simul discipulum iterum sistunt, totum vibicibus coopertum, totum tumentem, totum plagis ferventem: & quamquam adeo doloribus laborantem nihilominus aliis crudelioribus pœnis mulctare non parcunt, natura prorsus repulsa. Linguam enim illam theologicam, sermones fluviis abundantiores fundentem, a faucibus usque & contigua epiglottide scelerate exscindunt, ut, vocali instrumento ablato, simul ei sermo & doctrina per sermonem auferretur, & imposterum tacens ac sine voce maneret. At enim, bone Maxime, quamvis lingua exsecta non taciturus, neque sermones illos dulcissimos non sonaturus eras. Sed qui linguas infantium facit disertas, & mutis dat loqui, & surdis audire; ipse & te præter opinionem & vocem mittere, & loqui, & verba magis quam prius articulata edere fecit.

[50] Postquam autem idem in discipulo Anastasio designarunt, [sed sine illa loquuntur: deinde amputatur eis dextra:] & linguam quoque ab imo exciderunt, eadem & ipsum gratia confirmavit, eique citra instrumentum vocale, ubertim & copiose loquendi facultatem admirabiliter dedit. Ob quod majore invidia conciti illi scelerati, aliud Generosis & novum magis tormentum adhibuerunt, quasi injuriam se facturos existimantes, nisi omnem in iis cruciandis atrocitatem experirentur, quos & longe præstabat neci datos tollere e medio, quod & ipsi cupiebant, quam talibus excarnificari suppliciis. Tenuibus enim funiculis Sancto implicito & tormentis undique presso, cultro & malleo dextram manum præscindunt & humi abjiciunt. Mox eodem furore certaminis socium Anastasium aggressi, idem supplicium ei irrogant, ut omnino pari gloria perfrueretur; quos lingua & manu carentes, prætorio ejiciunt, in forum rapiunt, & circumducunt, membra amputata ostentant, confusos clamores tollunt, probris & dicteriis eos incessunt.

[51] [Amborum uti & Anastasii apocrisiarii exsilium, divina vindicta.] Deinde post ignominiosam illam circumductionem in exilium longissimum pellunt, simul cum Anastasio Apocrisiario c, hoc solum præclare facientes impuri illi, quod Sanctos a se segregarent. Cæterum divina justitia non defuit, quamvis sæpe iram differat: sed paulo post pœnas a scelerato Imperatore exegit, procul pulsum Syracusis in Sicilia mortem perpeti maxime miserabilem sinens. Byzantiis namque ob facta sua jure exosus, & vehementer invisus, cum metueret, ne quid mali ab iis pateretur, cum conjuge & liberis inde discessit. Cui lavandi causa balneum ingresso, quidam ministrorum ejus vase lethalem in caput plagam inflixit, totumque cranium comminuit, & infelici vitam abstulit d.

[52] [Constantinus exstirpando monothelismo egregie allaborat.] Postquam autem filius ejus Constantinus e (sic enim vocabatur) cum Heraclio & Tiberio fratribus in sceptris est collocatus, eadem, qua pater, via minime sibi incedendum judicavit, ne similem mercedem reciperet. Quamobrem undequaque Patribus congregatis, & magna synodo instituta, quæ etiam sexta œcumenicarum f dicitur, cum multa quidem, & alia memoria digna per eamdem peregit, tum duas Christi voluntates, & operationes in duabus naturis luculentius promulgavit, execrationi & anathemati subjectis, qui illud μονοθέλητον dogma inducerent, & assererent. Hoc ipsum antea g Romæ primarius episcopus Agatho post h Martinum in Sedem receptus divino spiritu impulsus præstiterat. Nam & ipse maledictos & ab Ecclesia alienos sceleris perpetratores declaravit. Sed hæc quidem posterius acta sunt.

[53] [Aliud Sancti, & Anastasii utriusque exilium; unus eorum in illo mortuus.] Ubi igitur Maximum, ut dicebamus, in exilium deportarunt, contigit eum in itinere multa pati, ac multos dolores sustinere, utpote qui nec jumento, nec lecticæ insidere posset, quod afflictionibus illis & mille cruciatibus omnino confectus erat. Quare in grabatum vimineum imponentes, ægreque & cum labore portantes, longam illum viam asportant i, eumque in quodam Alaniæ k castro (Schemarium l vocant) includunt, & ab omni cura desertum relinquunt. Et cum egregium ejus discipulum cum cognomine eadem via egissent, ambos a magistro, & ipsos inter se separant m, multa loca n sigillatim commutantes, & procul a regione Abasgorum o abducentes. Ex quo etiam unum illorum multa afflictione fessum, & ipsum spiritum, qui solus illi supererat, emittere contigit. Nec dies sciri potuit, quo hinc emigravit, sicut cognominis ejus scripsit, Anastasius, inquam, apocrisiarius p.

[54] [Mors S. Maximi, ac gloria sepulcri.] Porro divino Maximo in castello Alaniæ incluso, & sibimet in necessitatibus corporis ministranti, quamvis grandævus q esset, ut diximus, divina quædam visio cælitus oblata est, quæ illum & de mortis die certiorem faceret r, & ad illa tabernacula accerseret. Qui dies ut advenit (decimus tertius Augusti s videlicet) rebus humanis relictis, in cælum evolat t, cælo & illa habitatione revera dignus. Sepulchrum u autem, in quo sacrum ejus corpus depositum est, tres lucidæ faces post primam noctis horam ex eo tempore illuminant, mirabili, ut par est, aspicientes stupore complentes, & liberalissimi Dei erga Famulum ejus amplissimam gratiam ostendentes x.

[55] Sed tibi quidem, o sanctissime Pater, magna sane hic gloria & claritudo est, [Eum invocat Vitæ auctor,] cum te Dominus supra alios etiam sic honoraverit: major autem multo, & excellentissima, quæ illic tibi sors cælestis tributa est, magno lumini astanti, & splendorem beatæ, &, quæ est lucis princeps, Trinitatis in te ipsum recipienti, &, quod summe est admirandum, Deo per unionem facto, & per participationem Deificato totum, Deificationeque inenarrabili impertito. Quamobrem tali gloria potitus nobis adhuc in præsenti sæculo natantibus, & longam hanc vitam periculisque expositissimam transmittentibus etiam atque etiam opitulare, ut, te gubernatore ac duce, sine pondere hoc instabili mari enavigato, in portu tranquillo & æterno consistamus, ubi beata vita, & requies tranquillissima.

[56] Hæc oratio nostra, o Patrum optime, filiorumque amantissime, [& indicat, quo impulsore eam scripserit.] rebus quidem tuis, quod ipse fateor, omnino inferior est; amore autem inferior nulli, ut existimo. Causa autem & auctor orationis deditissimus tibi hierarcha seu antistes fuit, qui & nomen & similitudinem morum ejus, qui Myrorum gregis summus pastor fuit (Nicolai) abunde adeptus est. Hic semper scriptorum tuorum mirum in modum studiosus, & magnopere te amat, & tuum dulcissimum nomen usurpare pro deliciis habet. Cui etiam retribuas tecum in eodem tabernaculo habitare, cum & ipse, ut cernis, pro honesto ac bono contentionem suscipiat, & animam ipsam tradat, si modo hoc ipsum rebus præstare & consequi liceat, pro quo certat y.

ANNOTATA.

a Sententiam ipsam protulimus in Comm. præv. § 6.

b Tragicam hanc scenam Baronius ad annum 657 subdit actis Constantinopoli in secretario (de quibus hæc Vita superius agebat num. 31) At non satis recte: cum tot alia fuerint intermedia, uti patet e serie narrationis ejusdem Vitæ.

c Tormenta superius enarrata extende etiam ad S. Anastasium apocrisiarium, ob ea quæ habet noster Commentarius § 6.

d Anno Christi 668. Hujus rei eventum sic refert Theophanes pag. 292: Hoc anno imperator Constans Syracusis Siciliæ in balneo, cui nomen Daphne, dolis in eum paratis occisus est. Necis autem causa fuit hujusmodi. Morte Theodosio fratri ejus opera illata, Byzantinorum odium in eum vehementer exarsit, ubi maxime Martinum sanctissimum Papam Romanum cum dedecore CP. transvexit, & in Chersonæ regionem relegavit: & Maximum insuper eruditissimum confessorem lingua mutilavit, & ejus abscidit manus &c. Propter hæc, inquam, cuncta odium omnium in se concitavit flagrantissimum; quo deterritus imperium Romam transferre decrevit, ac nisi Andreas cubicularius & Theodorus Coloniensis ejus consiliis obstitissent, imperatricem ac tres ejus filios ad se transfretari jussos CP. abduxisset. Per annos sex deinde in Sicilia moram traxit. Eo igitur in memoratum balneum ingresso, Andreas quidam, Troili filius, ut officium ipsi præstaret, una ingreditur. Cum vero sapone Gallico se detergere cœpisset, elatum in aëre cadum in caput imperatoris Andreas impegit, & fugam confestim arripit. Imperatore demum in balneo demorante, qui foris astabant, intus se mittentes, trucidatum inveniunt.

e Cognomento Pogonatus: de quo Baronius ad annum Christi 668.

f Constantinopolitana tertia, anno 680 celebrata sub Pontificatu S. Agathonis PP.

g Anno videlicet 679, uti censet Pagius ad istum annum num. 15, celebrata fuit synodus Romæ 125 episcoporum contra Monothelitas; quam Baronius differt ad annum 780.

h Post quidem, at non immediate: nam Martino Eugenius I, Vitalianus, Adeodatus, Donus successere, quem deinde secutus est Agatho anno 678.

i Quæ hic breviter narrat biographus, confirmantur & ab adjunctis illustrantur in Commentario § 7.

k Ortelius in Thesauro geographico Alania, inquit, Ἀλανία, episcopatus in sanctionibus Pontificiis Orientalium impp. circa Byzantium alicubi in Europa aut Asia. Sed hoc est obtrudere individuum,ut ita loquar, vagum. Quæ autem de Alanis congerit, ea perspicuitate carent, quam ad propositum nostrum hic requirimus. Rem ergo explanare conabimur aliunde. Epistola S. Anastasii apocrisiarii ad Theodosium presbyterum Gangrensem, in principio paragraphi 7 Commentarii prævii citata, sic narrat: Cum venissemus ad .. regionem Lazorum .. statim separaverunt nos ab invicem .. & .. Maximum abbatem .. incluserunt in castro Schemari vocitato, juxta gentem eorum, qui dicuntur Alani. In tabula geographica Sarmatiæ, quæ expanditur in Notitia orbis antiqui a Cellario edita ad pag. 313 partis 1, Lazi notantur in Colchide versus Phasim fluvium, inter Pontum Euxinum, Moschicos montes, & Caucasum. E regione vero Lazorum pergenti versus Caucasum occurrunt trans illum montem Alani in dicta tabula; præter quos, considerato locorum situ, non videntur quærendi alii in rem nostram.

l Combefis. pag. XXVII Σχίμαριν; apographum vero Sabaud. Σχιμάριον.

m S. Anastasius apocrisiarius in epistola sua ad Theodosium presbyterum Gangrensem distinctius ista recenset, uti videre datur in Commentario prævio § 7. Dominum, inquit, Anastasium abbatem, & me peccatorem super equos impositos duxerunt & incluserunt, illum quidem in castro Scotori dicto Apsiliæ, quæ est prope Abasgiam; me autem in altero castro, cujus nomen Buculus erat, regionis quæ Mesimiana vocabatur, in jam dictorum confinibus Alanorum. Ea sic utcumque explanamus. Arrianus in suo Periplo Ponti Euxini hæc brevissime: Lazis (de quibus dicebam modo lit. k) finitimi Absilæ .. Absilis Abasci. Quæ Baudrandus pluribus ita explicat: Abasci, qui & Abasgi, populi fuere Colchidis, qui, teste Arriano, habitabant in ora littorali Ponti Euxini, versus Dioscuriadem, inter Coraxos ad Boream & Absilas ad meridiem, ubi nunc pars septemtrionalis Mingreliæ regionis, teste Archangelo Alberto.

n Idem S. Anastasius loco mox designato, Dein, ait, post paucos dies, sumptis tam me quam beato Anastasio a prædictis castris, illum quidem miserunt ad castrum nuncupatum Suanias.. Me autem in castrum, quod dicitur Thacyria juxta Hiberiam. Castrum illud Suanias suspicor habere connexionem cum populis Suanis, de quibus Baudrandus hæc notat: Suani, populi fuere Colchidis, testibus Plinio & Cedreno. Ibericam nationem ultra Caucasum vocat Agathias. Inter Lazicas gentes numerantur in Authenticis. Ibidem fere sunt, Ptolemæo teste, in Sarmatia Asiatica, quo in loco Surani legunt ejus interpretes. Jam vero in tabula Cellariana, quam designabam supra lit. k, Iberiæ regio jacet inter Albaniam ad ortum, & Colchidem ad occasum; a septemtrione Caucasum montem, a meridie autem Armeniæ limitem respicit.

o Ita etiam textus Græcus apud Combefisium pag. XXVII Πόῤῥω που τῆς τῶν Ἀβασγῶν χώρας. Id est: Procul ab Abasgorum regione. Cur ergo ea sic reddit Combefisius: Procul AD Abasgarum regionem? Ambos sane Anastasios procul ab ea regione distractos fuisse, suadent mihi cum ea, quæ statim dicta sunt litt. m & n; tum quod unus illorum ex eo mortuus sit, ut colligitur ex Vita num. 53.

p In epistola ad Theodorum Gangrensem. Vide Commentarium prævium num. 58. Obiisse vero S. Anastasium die 24 Julii anno 662, aliunde ibidemprobatum invenies num. 59.

q De Sancti ætate agit Commentarius num. 64.

r Cum prædixisset ex divina revelatione suam in Domino ante dies quindecim dormitionem futuram, uti ibidem num. 59 habes ex Hypomnestico.

s Ibidem etiam signatur dies obitus 13 Augusti, qui proinde a biographo recte notatus est. Accidit autem feria septima seu sabbato, sicut liquet ex Commentario num. 60.

t Anno 662, non autem 657. Consule ibidem dicta num. 60 & 61.

u De loco sepulcri mentio facta ibid. num. 63.

x Miraculum hoc confirmatur in Comm. præv. num. 62 & 63.

y Ms. Sabaudicum habet hanc clausulam: ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ, καὶ προσκύνησις. Quem decet omnis gloria, honor & adoratio &c. Clausulam quoque apponit exemplar Vitæ apud Combefisium.

* Comb. τὸ ἑξῆς deinceps

DE S. WIGBERTO PRESB. CONF.
IN GERMANIA,

Anno DCCXLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Synonymi plures, hujus patria, cultus & gesta. Scriptor Vitæ B. Servatus Lupus.

Wigbertus Presb. conf. in Germania (S.)

AUCTORE J. B. S.

Inter hujus nominis varios celebres viros varie nonnihil a scriptoribus efformatos (Wicbertus, [A S. Bonifacio in Germaniam accitus est,] Wichbertus, Wippertus, Wigberchtus, Vigeberechtus) de quibus videri possunt Observationes præviæ Mabillonii Sec. III parte 1, a pag. 671, duo præcipue ad hunc diem pertinent, is nempe quem ut S. Egberti socium, apud Frisones fidei prædicatorem, inter Prætermissos recensuimus, & hic alter illustrior qui sub S. Bonifacii Germaniæ apostoli, archiepiscopi Moguntini & martyris directione præfuit duobus cœnobiis, nempe Fritzlariensi & Ortdorffensi, ab aliis episcopus, ab aliis abbas, a Rabano & pluribus presbyter & confessor simpliciter nuncupatus, ut ex mox citandis Martyrologiis planum fiet. De patria dubitandum non est; Anglo-saxonem fuisse & S. Bonifacii popularem, diserte asseritur in Vita, ex qua etiam docemur, ab eodem in Germaniam diligenti industria accersitum, futurum nempe in prædicatione solatio. Atque ille S. Bonifacio, imo Deo parens vocanti … iniit consortium sancti propositi: quem B. Bonifacius, ut par fuit, & excepit gratissime, & germana sibi charitate fœderatum summa veneratione suspexit, quod, ut natu major, ille studiis flagrasset ante divinis.

[2] Porro quam accurate & sedulo commissa sibi ab Apostolo, [variis titulis donatus in Fastis.] jam archiepiscopo munera administraverit S. Wigbertus, habes in prædicta Vita numero 5 & sequentibus, ubi de virtutibus ejus ac miraculis fusius disseritur. Iis omnibus præclare gestis non nisi uno seculo posterior Rabanus eum in suo Martyrologio, deformato plusculum nomine, signat his verbis: In Germania provincia, S. Vigeberechti presbyteri & confessoris. Nescio unde Grevenus eruerit alium, quem ei præter ceteros titulum tribuit, dum ita Scribit: Ipso die Wichberti episcopi & confessoris. Rabanum secutus est Beda Plantinianus, nomine paulo melius efformato: In Germania provincia, natale S. Wigberti presbyteri confessoris, & sic etiam scripsit Molanus. Codex Usuardinus Bruxellensis eum ita annuntiaverat: Item S. Wicberti abbatis. Ne plura hic ex Menardo aut aliis monasticis ad cultus probationem congerantur, sufficiat Martyrologii Romani auctoritas: In Germania, sancti Wigberti presbyteri & confessoris. Atque hæc ex dicto Beda Baronius, in Annalibus nonnulla miscens, quæ ex Vita hic danda ad rectam normam facile ordinari poterunt.

[3] [Vitam scripsit Servatus Lupus sæpius editam.] Eam composuit vir satis celebris Servatus Lupus abbas Ferrariensis, altero item post Sancti obitum seculo, primus autem typis vulgavit Busæus noster cum Hincmari epistolis Moguntiæ anno MDCII, unde eam accepit Surius. Pluribus eamdem illustravit inter ejusdem Lupi opera Vir Clar. Stephanus Baluzius, ediditque Parisiis an. MDCLXIV. Novissime vero Actis suis Benedictinis inseruit Clar. item Mabillonius seculi sui III parte 1, a pag. ut jam dictum est, 671. Est & alia apud nos Ms. vetustissimo charactere; verum hinc inde ita contracta & deturpata, ut nulla ejus ratio haberi potuerit. Præplacuit Baluziana editio, quam & Mabillonius ipse secutus est, hac sola facta mutatione, quod triginta brevia capita seu capitula in totidem numeros distinxerimus, singulorum titulis ferme ad marginem adscriptis. Quæ explicatione opus habere videbantur in Annotationes conjecimus. Dubia hic modo aliqua expendemus.

[4] Inter synonymos Wigbertos sex aut septem numero, [S. Bonifacii fuit discipulus non magister,] & quidem ferme synchronos, Wigbertum hodiernum, in citatis supra Observationibus distinguit Mabillonius, a Wigberto abbate Nutscellensi, qui S. Bonifacio magister fuisse dicitur, quemque Baluzius eumdem fuisse censuit cum nostro Fritzlariensi in nota ad cap. 4 pag. 492. Video rationes seu potius conjecturas utrimque afferri posse, verum pluribus hic eas exponere, minime opus est, dum Sanctum certo habemus qui duobus in Germania cœnobiis Fritzlariensi & Ortdorffensi præfuit, in cujus Vita & gestis illustrandis disquisitio nostra unice hic instituitur. Ut tamen verbo dicam, Mabillonio assentiri malim quam Baluzio, quandoquidem in Vita IV Bonifaciana, apud nos tom. 1 Junii pag. 486, S. Wigbertus, licet ætate paulo senior, non ut magister sed ut discipulus satis clare designatur his verbis: Duo autem ex illis electis Dei (discipuli nempe enumerantur) Wigbertus & Burghardus ante Magistrum migrarunt a seculo; sed non sunt illi absque palma electionis suæ, dum ad regna cælestia Magistrum præcedere meruerunt, & in regionibus suis pro Sanctis Dei habentur & coluntur ab omnibus qui vitam illorum & virtutem cum Deo nosse potuerunt. De S. Burchardo agetur XIV Octobris.

[5] Aliam quæstionem adversus Browerum nostrum movent laudati editores Baluzius & Mabillonius ad Vitæ cap. 6, [sacerdos secundi ordinis.] apud nos num. 5, ubi legitur quod S. Bonifacius, Wigbertum sacerdotem SECUNDI ORDINIS cœnobio suo Fritislariensi præfecerit. Nimirum an per sacerdotem secundi ordinis indicare voluerit Lupus S. Wigbertum fuisse Chorepiscopum, ut Browerus censuisse dicitur, an solum intelligatur, sacerdotis nomen presbyteris & episcopis commune, primo quidem episcopis, secundo presbyteris convenire: cui rei illustrandæ adducitur liber de Vita S. Sequani abbatis, in qua ita legatur: Quo ad presbyterii gratiam promoto, quidam Clericorum Magnimontensis oppidi; ætate primi, moribus tamen ultimi, videntes sibi præponi Sequanum secundi ordinis sacerdotii honore, contra mussitare cœperunt. Quid ni Sequanus æque atque Wigbertus sacerdotes secundi ordinis appellentur, quod ambo abbates fuerint? Hunc certe & Fritzlariensi & Ortdorffensi cœnobiis præfuisse, manifestum erit ex Vita modo danda, cujus compendium, elogii vice, ex Bucelino præmittimus. Ita ipse hoc die memorat:

[6] In Saxonia, depositio S. Wigberchti abbatis Fritzlariensis. [Elogium ex Bucelino.] Wigberchtus natalium splendore spectatissimus apud Anglo-Saxones enituit. Puer etiamnum mira morum probitate & raræ sanctitatis signis enituit. S. Bonifacium postea magnum Germaniæ apostolum secutus, tanti Magistri institutione tantum profecit, ut ceteris monachis præferri meruerit, a quo Fritzlariensis monasterii abbas constitutus, egregio vitæ sanctissimæ exemplo suis præfulsit, neque æger quidem a consueto abstinentiæ rigore quidquam remisit. Claruit spiritu prophetico obiitque A. C. DCCXLVII, pluribus a morte miraculis coruscus. Supra cujus exanime corpus visa, mira specie, avis ter circumvolitare, quæ illico disparuit. Insigne ejus atque imprimis memorandum meritum illud: cum Saxonibus bello omnia vicina vastantibus, etiam altera vice Buriburgense oppidum, ad quod metu hostium sacræ ejus exuviæ translatæ sunt, prodigiose propugnavit, & hostes in fugam convertit; cujus ecclesiam cum iidem sæpius cremare conarentur, nequaquam potuerunt divina virtute prohibiti. Ejus demum reliquiæ jussu divino Hirtfeldiam translatæ, a sanctissimo Lullo nostro, postea archiepiscopo Moguntino, auro argentoque exornatæ sunt.

[7] [Non obiit abbas sed privatus,] Monendus demum lector, nos hic solius Vitæ a Lupo scriptæ rationem habuisse, neglectis Mss. & cum Busæo iis, quæ nescio quis monachus Hertfeldensis metrice involverat, ab ipso ob styli barbariem & tenebras suppressa. Neque homilias Vitæ a Baluzio subjunctas edimus, quod de gestis nihil speciatim memorent, neque satis constet, utrum a Lupo aut scriptæ aut dictæ sint: imo Sancto cuilibet aptari possint, utpote quibus ad imitandas dumtaxat virtutes & ad imploranda patrocinia auditores excitentur. Magis etiam imperite huc adducunt aliqui Bedæ sermonem, haud satis memores S. Wigbertum nostrum annis pluribus Bedæ supervixisse, ut quem jam intellexisti primum obiisse anno 747 totis post Bedam annis duodecim. Recte vero a nobis in titulo presbyterum confessorem cum Rabano appellatum, non abbatem intelliges ex cap. seu num. 7, ubi dicitur a S. Bonifacio enixissimis precibus, intima tamen humilitate conditis, obtinuisse, ut ad prius revertens cœnobium, in eo quod superesset vitæ jam quasi feriatus exigeret; omnique adeo superioritatis charactere privatus.

[8] [nescitur quo die: cur hoc colatur.] Frustra quæsitus est obitus dies, qui nec a Lupo nec ab ullo alio signatus reperitur: hodiernis Idibus solennitas ejus adscripta videtur, quod eo die, ut infra patebit, ex capite seu num. 25, corpus ejus monasterio Hertfeldensi invectum, a reliquis Dei servis illic exceptum, magnifice primo loco est in ecclesia conditum. Atque Lullus, annuente Magno Carolo, monumentum illius, quo more per Gallias Germaniamque ceterorum Sanctorum visuntur, auro & argento, nec non reliquis congruentibus metallis exornandum curavit, & id opus ad Idus Augusti complevit. Ex quo tempore, nisi vehementer fallor, dies iste pro Sancti natali habitus est. Ad ejusdem cultus augmentum & celebritatem etiam pertinet, quod, teste Lamberto Schafnaburgensi, Brun & Raban abbates fundamentum ecclesiæ S. Wigberti foderint anno DCCCXXXI sexto Idus Julii, quæ postmodum a Rabano, tunc Moguntiacensi archiepiscopo dedicata est DCCCL quinto Kalendas Novembris. Habe modo Vitam ipsam.

VITA
Auctore Servato Lupo abbate Ferrariensi,
Ex editione Stephani Baluzii.

Wigbertus Presb. conf. in Germania (S.)

BHL Number: 8879

A. Servato Lupo.

PRÆFATIO.

Reverendissimis abbati Buno a, cunctisque fratribus ejus, Lupus plurimam sospitatem. Cunctanti mihi, viribusque propriis diffidenti, ut Vitam sancti Wigberchti stilo coner prosequi, vestra, patres dilecti, extorsit instantia. Et æquum fuerat, ut in obstinatissima negatione persisterem, quando ad id, quod me imparem tantæ materiæ tenuitas deficit ingenii, accessit, ut hoc opus a vobis eo potissimum tempore, quo essem occupatissimus, peteretur, ni me caritas, remotis gravissimis necessitatibus meis, ut vestræ voluntati morem gererem, compulisset. Siquidem huic qui pareat, suis neglectis, interdum fraternis prospicit commodis. Igitur succubui vestro imperio. Ceterum divinæ erit clementiæ & intercessionis beati Viri, cujus gesta ex aliqua parte contingere statui, ut digna memoria digno sermone scribantur, &, quæ clarissima sunt qualitate, suis sensibus incultis deformata non horreant. Nec vero cuiquam hæc ideo judicentur infirma, quod octingentesimo trigesimo sexto anno Dominicæ Incarnationis, Indictione autem quartadecima, præsens opusculum cudens, ante nonaginta annos b acta repetere videar; cum profecto, si vel leviter eruditus, non ignoret Salustium Crispum, Titumque Livium, non pauca, quæ illorum ætatem longe præcesserant, partim auditu, partim lectione comperta narrasse, &, ut ad nostros veniam, Hieronymum Pauli sui Vitam, quæ certe remotissima fuerat, litteris illustrasse, & antistitem Ambrosium Virginis Agnes c passionem, cui profecto contemporalis non fuerat, editam reliquisse. Neque nova hæc est & quæ sola deprecationis egeat, majorum negligentia, scilicet tanti Viri facta non esse mandata memoriæ; cum non ab his modo, qui haud longe ante nos vixerunt, verum ab eis etiam, qui quam longissime præcesserunt, gravissima quædam suppressa cognoscamus. Proinde cur mihi fides derogetur, non video; cum, si culpa fuit hactenus virtutes hujus eximii Viri litterali non comprehensas officio, hac profecto me exuo, nihilque, præterquam firmissime vobis comperta, mihique quodammodo assignata, legere volentibus præbeo. Id autem a periti benevolentia lectoris obtinuerim, ut sicubi latini sermonis lenitas hominum locorumve nominibus Germanicæ linguæ vernaculis asperatur, modice ferat, ac meminerit non carmen me scribere, ubi poëtica licentia nonnumquam nomina mutilantur, atque ad sonoritatem d Romani diriguntur eloquii, vel penitus immutantur; sed historiam, quæ se obscurari cælorum obliquitatibus renuit. Verum jam propositum ordiamur.

ANNOTATA.

a Brun ab aliis appellari jam intellexisti ex Comment. prævio num. 8.

b Obierat nempe Sanctus anno 747, scribebat autem Lupus anno 836.

c S. Agnetis nomen varie inflecti satis notum est.

d Hæc utique ratio cur nomen Willebrordi in Clementem, Winfredi in Bonifacium aliaque mutata sint.

CAPUT I.
Ob virtutum famam a S. Bonifacio in Germaniam accersitus, binis cœnobiis præficitur, sed privatus obit.

Indigenas a Britanniæ, qui Anglo-Saxones appellantur, ab eis, qui Germaniæ septemtrionalem tractum incolunt, Saxonibus originem ducere, documentis approbatur. Namque Britannorum quondam rex Vurtigernus frequenti bellorum incendio, [Qualiter Saxones facti sint incolæ Britanniæ insulæ.] suis pene copiis interceptis, a Germania, consensu popularium suorum, contrahenda curavit auxilia; accersitique ab eo Saxonum exercitus, trajecto mari, quod Galliæ Britanniæque prætenditur littoribus, consistendi loco in Orientali parte insulæ a præfato rege accepto, prælium mox cum adversariis conseruerunt & eos fuga impune fuderunt. Quod ubi suis, ac simul ubertatem insulæ nuntiarunt, validior manus armatorum illuc denuo missa est; ac sedes a Britannis ea conditione sortiti sunt, ut illi quidem tuendæ patriæ solertius invigilarent, indigenæ autem stipendia militantibus penderent. Hac occasione magnam partem insulæ Saxonum vis brevi spatio temporis propriæ ditioni subegit.

[2] [De ortu S. Wigberchti & quod ob studium virtutum amatus fuerit ab omnibus in partibus illis.] Ab horum posteris, postquam se Christianæ religioni submiserant; beatus Wigberchtus, ab Anglis Saxonibus claram trahens originem, natalium secularem nobilitatem merito virtutum longe transcendit. Ab annis etenim puerilibus adeo probitate morum enituit, uti jam tum palam emineret, fore, ut tanta indoles magnum quiddam, supraque communem prorsus mensuram divinitus, ut contigit, sortiretur; atque studiose sacris litteris institutus, ardentissimum amorem, nec minorem sane venerationem longe lateque gravitate sibi peperit singulari.

[3] [De fama & honore illius, & brevis commemoratio sanctitatis & martyrii sancti Bonifacii.] Dumque felix illius ubertim spargeretur opinio, ad clarissimi viri Bonifacii aures usque nutu divino pervenit. Hic Bonifacius tantæ sanctitatis extitit, ut eum consensus omnium, non in Germania modo, ubi in agro Dominico, incertum studiosius an felicius laboravit, verum etiam in Gallia & in aliis partibus orbis, majorum per omnia gloriæ coæquandum & constantissime credat & liberrime fateatur. Fuit enim fidei Christianæ cum propugnator acerrimus, tum propagator vigilantissimus; nesciens aucupari favorem principum fœdissimis adulationibus, nec honorem seu rigorem ecclesiasticum mortiferis compendiis ac male dulcoratis refrigeriis enervare b. Ita, postquam se totum Deo devoverat, desudantem, novamque gentem Fresonum Ecclesiæ gremio consciscentem, invictissimum Christi militem gladio violare non verita rabies barbarorum, martyrii coronam c fecit referri de prælio. Sed, ut a quo paululum deflexit, ad propositum revertatur oratio;

[4] [Quod ab eodem Bonifacio in auxilium prædicationis sit vocatus.] Idem Bonifacius, cum induxisset in animum incredulis aperire viam salutis, quique aberrassent, in eam, cooperante Deo, reducere, non multo post quam in Germaniam venerat, beatum Wigberchtum futurum in prædicatione solatio, diligenti arcessendum curavit industria. Atque ille beato Bonifacio, imo Deo parens vocanti, quo tempore dux Francorum Carolus rerum potiebatur, iniit consortium sancti propositi. Quem beatus Bonifacius, ut par fuit & excepit gratissime & germana sibi caritate fœderatum summa veneratione suspexit, quod, ut natu major, ille studiis flagrasset ante divinis.

[5] [Quod monachis in Frideslar abbas sit constitutus.] Neque multo post ad amplissimum Pontificalis gradum dignitatis Moguntiaci divina gratia provectus, Wigberchtum sacerdotem secundi ordinis cœnobio suo, cui nomen est gentili Germanorum lingua Friteslar, magistrum præfecit, uti monasticæ illic religionis normam statumque componeret. Ibi cum Megingo d suo, qui postea culmen episcopale subiit, diu conversatus est & laxam antehac ac fluidam fratrum conversationem ad normam suæ vitæ coërcuit, qui procul dubio sanctarum Scripturarum regebatur auctoritate.

[6] Cumque sacræ professionis illic studium longo imbibissent usu discipuli, [Quod ad Ordorff jussu sancti Bonifacii transierit.] curamque magisterii quamplures, æmulando magistrum, concepissent; haudquaquam passus beatus Bonifacius tanti Viri lumen unius loci tenebras prævia Christi gratia dispulisse, monitu paterno ad alterum compulit migrare monasterium, quod Ortdorff e nominatur. Atque ibi successu simili desudans, quæ perperam gerebantur correxit; ac ipse absque diverticulo carpens arctam viam, quæ infatigabiles quosque ducit ad vitam, catervam fratrum post prospere traxit. Instructus enim Salvatoris exemplo, docenda prius implebat; quaque gradiendum moneret, præcedere consueverat.

[7] Itaque non frustra illic tritis aliquot annis, cum præter id quod senio gravabatur, [Quod iterum ad Frideslar reversus, arctiori se vitæ dederit.] ancipiti morbo subinde laboraret, nihil citra sancti Bonifacii gerere volens auctoritatem, enixissimis ab eo precibus, intima tamen humilitate conditis, obtinuit, ut ad prius revertens cœnobium, in eo, quod superesset vitæ, jam quasi feriatus exigeret. Ubi gratulantium fratrum receptus frequentia, veluti repuerascens, atque juvenescens, rudimenta denuo sanctitatis & arctissimi certamina propositi diligenter aggressus, non emeritam ætatem, non tot superatos labores metiri consensit; verum oblitus præteritorum secundum Apostolum, gaudiis intendit æternæ beatitudinis, quorum adipiscendæ dignitati nihil par in hac vita valet expendi. Et quamvis corpus illius morbo, sicut diximus, urgeretur, non patiebatur animus huic lautioris indulgentia cibi abstinentiæ fræna relaxare. Non quod, si qui remissius consulant sibi, dum infirmantur, hos arbitraretur culpandos, sed quod sponte a licitis temperando, ad promerendum Deum non parum quemlibet progredi suo vas electionis confirmavit exemplo. Sicque observandissimus caritatis, fratrum se contemperabat societati; ut verbis tamen inanibus obstinatissime abstineret, ac sacræ legis meditationem numquam mente deponeret.

[8] Hæc vero semper Wigberchto illi solennis fuerat consuetudo, [Quod postulatus, non præstolando comites, visitarit ægrotos.] ut cum a fideli aliquo rogatus confessionem auditum pergeret, nec vitare congressus commeantium posset, non temere cum aliquo sermonem consereret, salutationibusve vacaret; (quæ profecto, ut eleganter quidam sentit, nonnumquam ex occasione itineris, non studio funduntur obtinendæ cujusquam salutis) sed hinc speciale præceptum Domini retinens, seria salutis monita largiturus, morarum festinaret impatiens. Ac sicubi conventum hominum offenderat, qui salutaribus indigeret consiliis: continuo, posthabitis temporalibus, quæ ad animæ perpetuam salutem conducerent, ad medium deducebat; & variis alliciens legis divinæ sensibus auditores, ut scientissimus omnino medicus, animæ passionibus medebatur occultis.

[9] Illud etiam haudquaquam præterierim silentio, unde constantissima fama fidelium nec accita se suggerit. [De vite miræ magnitudinis ab eo ex grano uvæ plantata.] Namque dum quondam rem divinam de more faceret; incertum quo casu, vinum, sine quo sanguis Domini non conficitur, defuit. Hic ille festinus ecclesiam egressus, & forte pendentem in vite botrum conspicatus, vellit atque in calicem continuo liquorem manibus puris expressit. Quibus demum explicitis, unum reperit granum attritu illæsum: quod mox ante ecclesiam panxit & e vestigio ad conceptum officium peragendum concessit. Eo finito, quidam sollicitior frater, qui quod paulo ante gesserat observasset, ex eo humiliter facti rationem quæsivit. Tunc ille se deprehensum animadvertens: Si, inquit, opera mea Domino curæ sunt, intra novem annorum curriculum hic nimirum declarare dignabitur. Nec finem hujusmodi, qui credebatur, eventus non est consecutus. Siquidem ex eo grano vitium propagines emerserunt, ut brevi occupato immodico terræ spatio, nixæque adminiculis suo lapsu sedentibus gratissimæ porticus tecta præberent.

[10] [Quali fine mundum reliquerit.] Perseveravit autem beatus Wigberchtus in præfato monasterio, divinis ministrans præceptis, obliquosque semper adversatus mores, quoad illum divina vocatio vinculis carnalibus liberaret. Sic graviori præcedente languore, ad præsentis vitæ metas perveniens, diem obiit f, consorsque Sanctorum effectus est.

ANNOTATA.

a De indigenis Britanniæ istius temporis plura notant Baluzius & Mabillonius, quæ ex Bedæ historia satis nota supponere poterant.

b Videantur Acta ejus illustrata ad diem V Junii.

c Martyrium subiit Doccomii in Frisia anno 755.

d Alias Megingozus seu Megingaudus Herbipolensis episcopus.

e De eo monasterio vide jam dicta S. Bonifacii Acta tomo 1 Junii pag. 467 & pag. 470.

f Anno nimirum 747, ut habes in Commentario prævio, & hic etiam superius.

CAPUT II.
Multiplicia ad tumulum signa, corpus effoditur & transfertur ob metum Saxonum, qui cælesti visione fugantur.

[Quod avis pulcherrima super corpusculum ejus apparuit.] Verum hora exitus illius, admirationis plena res obtigit. Circumstantibus fratribus, visa est avis quædam, specie pulcherrima, supra ejus corpusculum ter advolasse, nusquamque post hac comparuisse. Quam fecisse indicium vitæ illius mundissimæ cunctis haud dubie constitit.

[12] [De multiplicibus signis ad tumulum illius patratis.] Est autem situm corpus illius ante ecclesiam, in conditorio nullius ambitionis a, ibique per aliquot annos quievit: ubi, vix credibile fuerit, quot quantisque hunc Virum divina pietas illustraverit signis; quæ licet incuria litteris allegata non teneantur, passim tamen vulgata, necdum obsolevere. Atque ideo, brevitati studens, horum quædam narrabo. Meaque plane sic fert opinio, longe digniora miracula semper esse, quæ Deus ad memoriam Sanctorum egentibus indulgere dignatur, quam quæ illum per eos, quamquam sincere viventes, adhuc tamen gravatos mole corporis, frequenter gessisse veraces nobis litteræ produnt. Adhuc tentari poterant, ac quantulumcumque reformidare lapsum. De his totius jam casus expertibus hoc felicius, quo solidius, asseruntur. In illis favores non sine discrimine tolerantur humani. In his, cum eduntur, titulus eorum sanctitatis ne suspicione quidem vanæ gloriæ obscurari potest.

[13] Verum ut quod polliciti sumus, jam exequamur, effera Saxonum gens, proprium transgressa limitem, in finitimorum se agros effuderat, & indigenas, [Quod, metu Saxonum, Hassones corpus ejus effoderint.] non satis fidentes propriis viribus, in oppidum, cui Buriburch b nomen est, formidine sui compulerat. Qui conclusi, judicantes adhuc infirmum tenui murorum interstitio salutem tueri, ossa beati Viri ad sui munimentum in oppidum transferenda curarunt; præsertim quod vererentur, ne Saxonum insania violandi sepulchri sumeret copiam. Nec tamen ea translatio facile volentibus constitit.

[14] Namque comitante immani multitudine, cum in vallem non adeo depressam ventum esset, [De difficultate translationis ejusdem.] quæ exadversum est oppido, ibique sacros cineres, paululum quieturi, deposuissent, ac mox, quo cœperant, contendere præpararent; mirabile dictu, gravatæ sunt, quas hactenus detulerant, reliquiæ, nec eas fuit loco moveri facultas. Hinc consternati, satiusque sibi ducentes extrema illic experiri, quam in ancipiti patronum relinquere; tandem instantissimis precibus Domini sententiam flectentes obtinuerunt, ac feretro summa relevato facilitate, voto potiti sunt.

[15] Fuit hoc etiam insigne miraculum, quod dum flumen Adranam trajicerent, [De candela in fluvium demersa.] amplissimam reverentiam crucibus, ac vexillis, necnon cereis, ac laudibus congruis, beati Viri reliquiis exhibentes, matronæ cuidam, rei novitate attonitæ, candela e manibus excidit ac penitus in fluvium mersa est. Certatim vero pluribus annitentibus recepta, quod secundum contrariam elementorum naturam fidem videatur excedere, haud obscurius ac prius flammarum reperta est globum effundere. Verum enimvero nos, qui juxta naturam fieri quidquid Dei fiat voluntate, indubitanter confitemur, sic non cessisse ignem aquæ credibile videmus, quemadmodum igni in illis tribus pueris humana non cessit natura.

[16] Perlatis autem in oppidum beati Viri pretiosis reliquiis, [De eruptione oppidanorum & strage hostium.] infesto Saxones agmine subsecuti, cœperunt oppidanos lacessere, eosque summa vi munitione detrudere. At illi, facta eruptione, sancti Wigberchti suffragantibus meritis prosperrime congressi sunt; ac superiores inventi, plerosque adversariorum armis fuderunt, profligaveruntque, multos plagis tardantes debilitarunt, omnes postremo salutem sibi coëgerunt fugæ præsidio quærere.

[17] Qua repulsa Saxones irritatiores facti & ignominiam suam fugæ repetito certamine sarcire cupientes, [Quod cælestis visionis majestate Saxones perterriti, fugiendo vitæ consuluerint.] ac victos prius victores ad unum delere, ipsa nocte, cui tam crudelis negotii dies elucere sperabatur, incredibili repente perculsi formidine, fusa cælitus clarissima luce ambiri conspicantur ecclesiam, cujus memoria jam supra facta est, & per illius culmen insignem quemdam lineamentis quidem humani corporis circumscriptum, at valentiam dignitatemque mortalium longe præstantem, albis etiam vestibus amictum, hac & illac deambulare. Divino itaque nutu, & hujus visionis exterriti c majestate, relictis impedimentis & omnibus aliis necessariis, vitæ tantum consulere festinantes, ad fugam se denuo contulere.

[18] Mane igitur oppidum egressi, clausi hostium impetum morabantur objectu murorum. [De divisione prædæ.] Ut eos abiisse, imo velut nudos cunctis vulgo dimissis effugisse compererunt, divinæ munificentiæ gratulantes, adversariorum spolia viritim partiti sunt, inopinumque gaudium revexerunt.

[19] Neque ita multo post, cum iidem Saxones revertissent, instauraturi male toties experta certamina, unus eorum capit ignem, & fomenta subjicit, [De homine paralysi perenni mulctato.] ecclesiam conflagrare jam dictam molitur. Sed casso infectoque nisu, divina virtute per intercessionem sancti Wigberchti d repulsus, conatibus vero sacrilegis digna retulit præmia, paralysi scilicet perenni mulctatus.

[20] [De raptore sensu & visu privato.] Eamdem etiam domum quidam ex illis expoliare conatus, defracta janua irrupit, crucisque argenteam laminam affabre inauratam rapuit, prophanisque manibus nequaquam efferre cunctatus est. At confestim divina ultio insecuta, ita hunc reddidit impotem sui, ut brutum magis animal, quam hominem diceres. Sic cum lamina circa ecclesiam repertus oberrans, quod sciens male sublegerat, juste nesciens reddidit. Sanctorum quoque reliquiæ, quas iidem asportaverant, in villa Gesmari, quæ non longe abest, repertæ sunt integræ.

ANNOTATA.

a Satis patet, indicari humilem & pauperem Sancti sepulturam.

b Buriburch oppidum est in finibus Hassorum & Saxonum ultra flumen Adranam contra Friteslariam in edito montis jugo, ut ex Browero notavit Baluzius.

c Quæ vero hic pluribus narrat idem Baluzius, ad hujus Vitæ illustrationem non spectant.

d Id miraculi, ut vult Mabillonius ab Eginhardo & aliis S. Bonifacio tribui videtur; at cum non una Saxonum impressio fuerit, facile etiam repetita fuerint miracula, ut hic Lupus memorat.

CAPUT III.
Nova prodigia, corpus perducitur Hertsfeldiam, ibique varie ornatur, variæ sanationes.

[De ineffectiva potentia ignis.] Nec illud transierim, quod sæpedicti Saxones adhibito igni & multiplici fomite, amica sane igni materia, frequenter inculcatam domum illius ecclesiæ comburere conati sunt; sed interventu beati Wigberchti delusa est illorum insania, Siquidem tantum abfuit effectus ab eorum molitione, ut præter in subjecta fomenta nil ignis ille valuerit, quem furens manus adhibuerat barbarorum. Videres lignorum simplicem materiam, nec prorsus alumine oblitam, velut amoliri a se ignis potentiam, & cui prius esset obnoxia, Dei voluntate vim resistendi inditam sibi ostentare mirantibus.

[22] [Quod ecclesia ipsa nullis squaloribus maculari valuerit.] Saxonum post discessum, pars haud exigua Hassonum (Hassones quippe dicuntur, qui incolunt ipsum pagum) mundatum ecclesiam convenere, sordere illam quam gravissime ferentes, propterea quod Saxones equorum in ea præsepia fecerant, nihilque religioni detulerant. Verum introgressi nihil penitus, quod esset verrendum, inveniunt. Ita sordium squalorem divina virtus deterserat, nulla usquam vestigia immunditiæ totius resederant.

[23] [Novis signis illustratur.] Hæc obtigerunt circa ecclesiam, ante quam monumentum illius diu mansisse monstravimus. Ceterum postquam in oppidum ossa illius transposita sunt; ut unguentum pretiosissimum, quando est agitatum, gratissimos late spargit odores, ita Viri hujus motæ reliquiæ ubertim miraculorum spiravere fragrantiam. Aperuit nimirum verus arbiter & intimus, labefacta jam humana conditione membrorum compage, cui quondam hæc regens beati Wigberchti paruerit spiritus, dignatus eum frequenter intra biduum triduumve collatione novem signorum.

[24] At interjectis aliquot annis, Albuino a præsuli Fritislarensis ejusdem oppidi per quietem aliquis observatus, [Quod ex cælesti admonitione corpus ejus ad monasterium Herolfesfelt sit perductum.] qui se divinitus missum diceret ad monasterium, cui est vocabulum Herolfesfelt b, quo & ossa beati Viri transferri præcepit. Id memoratus episcopus Lullo Moguntiacensis ecclesiæ Pontifici revelavit; isque rem ad Magnum Carolum detulit, ac ejus assensum protinus impetravit. Ita, Lullo jubente, suffraganeus ejus Albuinus tribus monachis præfati cœnobii, Ernusto scilicet, Baturicho & Wolffo, noctu sacros beati Wigberchti cineres tradidit, clam perferendos ad monasterium. Siquidem id facere interdiu veritus est, ne tanti Viri populus amore devictus fratres memoratos cæca seditione convexaret, vel quibuslibet injuriis incesseret, viribusque superior sibi tam insignis thesauri privilegium vindicaret. Non quo venerabilis præsul sancto Wigberchto diffideret, qui profecto suas ferentes reliquias tueri poterat intercessione; sed quod perquam scite perpenderit, quamquam manifeste Deus faveret, considerationem humani consilii, utpote justi, nullatenus posthabendam. Plenum est quippe Christianæ devotionis, quamdiu habet homo quod faciat, non tentare Dominum Deum suum. Quod si cui hæc exauctorari posse videatur assertio, illud ei obvertemus exponendum, cum Israëliticum populum Pharao dimisisset, non duxerit eum Dominus per viam terræ Philistiim, videlicet, ne forte pœniteret populum, si videret adversum se bella consurgere. Quem plane locum aliter transire sano nequaquam poterit intellectu, nisi in nostram concedens, imo majorum sententiam, ibi ostendi fateatur fieri debere omnia, quæ consilio recto fieri possunt, ad evitanda quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est.

[25] Ergo præfati fratres munus amplissimum sibi ab episcopo traditum, [De arca sepulcro ejus imposita.] monasterio Herolfesfeldt celeres invexerunt c; & a reliquis Dei servis illic exceptum, magnifice primo loco est in ecclesia conditum. Atque Lullus, annuente Magno Carolo, monumentum illius, quo more per Gallias Germaniamque ceterorum Sanctorum visuntur, auro & argento necnon reliquis congruentibus metallis exornandum curavit, & id tempus ad Idus Augusti d complevit. Ubi postea, divina exuberante gratia, magna & admirabilia signa claruere. Ex quibus, cum pene sint innumerabilia, hic pauca quædam subjungam, quorum consideratione metiatur cetera quisquis volet.

[26] Quidam ægrotus eo usque ut in carruca in morem lecticæ instructa perduceretur ad memoratum cœnobium, ibi meritis beati Confessoris opitulantibus, non utcumque valuit, [De curatione Huntheri.] sed incolumitatem certissimam est adeptus; atque monastico hic habitu sumpto, obeundis cœnobii muneribus nequaquam se imparem gavisus est. Huic nomen Huntheri fuit.

[27] [De Burgwarto paralytico.] Alius quoque, vocabulo Burckwart, viribus propemodum totius corporis destitutus, ante limina sancti Wigberchti non parvo tempore jacuit & tandem, succurrentibus ejus efficacissimis precibus, plena sospitate donatus est. Namque diu oblito gradiendi officio recepto, etiam Romam oratum perrexit.

[28] [De Sigeberto dæmoniaco.] Sed ne gratiam quidem fugandorum nequam spirituum huic suo probatissimo famulo Dominus denegavit. Hac enim recenti memoria quidam correptus acerbissimo dæmone, Sigebraht vocabulo, ferreis manicis vinctus, miserabiliter attractus est, & interventu sancti Wigberchti, inimici violentia liberatus.

[29] [De Bertgero dæmoniaco.] Sic alter, Beratgar dictus, & maligno spiritu in belluinam mutatus ex homine rabiem, apud Sancti memoriam eadem horribili passione curatus est.

[30] [De trimoda sanatione Ramnulphi.] Aliquis præterea oriundo Aquitanus, cui nomen erat Ramnulpho, ab ineunte mutus ætate, surdusque & pene ad faciem pecoris in alvum pronus, huc perductus, maximo rarissimoque miraculo affatum repente obstructarumque aurium sortitus apertionem, etiam secundum prærogativam hominis, ad intuendum cælum erectus est. Ita triplici enim hac debilitate conflictatus totidem se humani usus compendia subito meruisse miratus est.

Conclusio operis.

Hæc inchoata, ut voluistis, quam absoluta oratione direxi, qua neque commentitium aliquid extrinsecus addidi & quæ vestra solertia jussit inserenda, servato tramite veritatis expressi. Quæ beatus Confessor Christi Wigberchtus utinam pio prosequatur favore; ac vobis, qui ministrastis materiam, una mecum, qui hanc in aliquam redegi formam, intercessionis vicem compensare dignetur.

ANNOTATA.

a De hoc præsulis nomine ex Witta seu Wittano (vulgo Wit lat. albus) formato, plura observant laudati supra editores, quæ huc transcribere operæ pretium non duximus. Vide supra notam d ad Præfationem.

b Hersfelt seu Herveldia satis notum in Hassia monasterium est, ad quod translatæ & perhonorifice depositæ sunt Sancti reliquiæ, ut satis dictum est in Commentario prævio.

c Id cum Browero factum fuisse volunt Baluzius & Mabillonius circa annum 780.

d In commentario notavimus, eam causam esse, cur hoc die celebretur Sancti festivitas.

DE S. ZUENTIBOLDO REGE CONF.
SUSTERENI IN AGRO JULIACENSI.

An. CM.

Sylloge de cultu.

Zuenteboldus rex conf. Sustereni in agro Juliacensi (S.)

J. B. S.

Quem laudavi non semel, dum de S. Vastrada agendum fuit XXI Julii, [Probato sufficienter] Arnoldum Hertzwormium, is ipse non exiguum momentum attulit in sua Susterenensi historia, quo demum adducerer ut Zuentiboldum seculo nono Lotharingiæ regem, omnibus omnino Fastis incognitum, hoc die inter Sanctos collocare auderem, quidquid apud plerosque scriptores, qui de ipso meminerunt, non iis ornetur encomiis, ex quibus magnæ sanctitatis indicia suggerantur, unde, ut candide fatear, tantum non inter Prætermissos rejiciendus videbatur, tametsi largissimis in ecclesias & loca pia eleemosynis, peccata abunde eluisse dici posset. Vicere demum ea quæ pro sancti Zuenteboldi cultu in opusculo suo vernaculo a paucis annis Ms. adducit Hertzwormius, præsertim parte 3, § 4, ubi dum enumerat sacras celeberrimi istius Sanctuarii reliquias, post corpora sanctorum Gregorii & Alberici episcoporum Ultrajectensium immediate subjungit sacra ossa hujus nostri S. Zuenteboldi. Tumque recensitis pluribus aliis Sanctorum ibidem cultorum corporibus & lipsanis, sic pergit § 7.

[2] Titulum præfigit: De singularibus reliquiis S. regis Zuentiboldi & filiarum: [sacrarum ejus reliquiarum] atque ita pergit: Caput S. regis Zuentiboldi Sustereni præcipue honoratur, e quo decerptus dens unus innumeros homines a dentium dolore mirabiliter liberavit, sola ejus applicatione ad dentem affectum, cujusmodi beneficii felicem experientiam testari possunt superstites adhuc, (dum hæc sub finem præteriti proxime seculi scriberet) personæ plurimæ tum ecclesiasticæ seu religiosæ, tum seculares. Monstrantur præterea in ipso sacro cubiculo vestes binæ holosericæ prædicti S. Regis rubei & viridis coloris, auro pretiosisque lapidibus distinctæ in hodiernæ dalmaticæ formam, qualibus olim reges & Cæsares indui solebant, teste Paulo Æmilio, de Carolo Calvo imperatore narrante, quod DALMATICA INDUTUS PRODIBAT CUM CORONA ET DIADEMATE SERICO. Sancti parentis reliquiis adjecta sunt capita & ossa Sanctarum filiarum Benedictæ & Cæciliæ, de quibus agemus XVII hujus. Ceterum ex his abunde patere existimo, quanto in honore ibi habeantur Sancti, de quo hic loquimur, superstites reliquiæ.

[3] Dubitavit olim P. Alexander Wiltheim, in hoc Opere toties laudatus, [vetustissimo cultu,] utrum Sanctus dici posset rex Zuenteboldus, verum a P. Francisco Lahier, auctore magni Menologii Sanctarum Virginum, monitus Zuentiboldum haberi & coli pro Sancto, idipsum significavit P. Bollando XXIII Martii MDCXLVII. Rem paulo accuratius examinavit P. Jacobus Kritzraedt, ad eumdem Bollandum scribens X Februarii MDCXLII, eique mittens apographum vetusti alicujus scripti, in quo Sancti Susterenenses certis suis diebus affiguntur, ubi loco proprio diserte legitur: Beati siquidem Synderboldi (ita ibi scribitur, pro Zuenteboldi) regis memoria celebratur Ydus Augusti. Noverat hæc omnia noster etiam Bartholomæus Fisen, dum inter Flores ecclesiæ Leodiensis non dubitavit Zuenteboldum hoc die consignare, eique elogium concinnavit, ex quo cetera quæ huc spectant, plane intelligentur. Citat ipse Brustemium aliosque, sed ea maxime quæ laudatus Kritzraedt collegerat ex veteribus monumentis Susterenensibus. En ipsius Fiseni verba:

[4] [laudatur ejus insignis religio] Patrem habuit Arnulfum Germaniæ & Lotharingiæ regem, illum qui donato Lobio, de ecclesia Leodiensi optime meritus, de cæsis præterea Normannis celeberrima victoria Lovanii triumphavit. Idem ille anno octingentesimo nonagesimo quinto Wormaciæ in publico principum conventu Zuentiboldum filium suum Lothariensibus regem dedit. Regnum hic auspicatus est & administravit insigni religione, quam præcipuam omnis principatus partem ducebat. Templa monasteriaque Normannorum furore vel excisa, vel impie fœdata purgare, restaurare, sacrisque cœtibus complere in deliciis habuit. Susterenum illi carum fecit eximia sanctitudo antiquitate veneranda, sacræque Sanctorum reliquiæ. Ab imis ergo fundamentis sic instauravit, ut a nonnullis creditus sit condidisse.

[5] [& liberorum sanctitas.] Sacrum illic parthenonem regebat Amelberga virgo illustris sanctimoniæ, miraque disciplinæ integritate sodales instituebat. Eo monastices splendore perstrictæ tres regis filiæ virgines selectissimæ (de quibus XVII Augusti) ut ad puriorem cælestium rerum amorem magna patris solicitudine ducebantur, ita contempta omni regia majestate, religiosum vitæ institutum amplexæ sunt. Et duæ quidem ad ultimum usque spiritum ibidem sanctissime perseverarunt. Sed ad severiorem solitudinem cum anhelaret tertia, Flemaliæ templum cum tuguriolo rex pater construxit; in quo illa conclusa vitam egit sanctitate admirandam. Ejusmodi studiis cum se totum daret Zuentiboldus, suos optimates offendit, qui mulierculas & homines nihili (sic illi loquebantur) arcanorum omnium conscios, & regi solos in amoribus esse, se vero contemni indignabantur. His se ducem præbuit Rugenerius dux, homo magnæ inter suos auctoritatis, sed turbulenti