Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VI           Band Oktober VI           Anhang Oktober VI

14. Oktober


DIES DECIMA QUARTA OCTOBRIS.

SANCTI, QUI PRIDIE IDUS OCTOBRIS COLUNTUR.

S. Callistus seu Callixtus Papa Mart. Romæ.
S. Fortunata Virgo Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Carponius, ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Evaristus ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Priscianus ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Gaudentius episcopus Mart. Arimini in Italia.
S. Saturninus, Martyr in Cappadocia.
S. Lupus, Martyr in Cappadocia.
S. Ampodus, Martyr in Cappadocia.
S. Modestus, Martyr in Cappadocia.
S. Lucianus, Martyr in Cappadocia.
S. Simplicius, Martyr in Cappadocia.
S. Saturus, Martyr in Cappadocia.
S. Placidus, Martyr in Cappadocia.
S. Lupus, Martyr Cordubæ in Hispania
S. Aurelia, Martyr Cordubæ in Hispania
S. Cœlestis seu Cœlestius episcopus conf. Metis in Belgica I.
S. Donatianus episcopus Rhemensis conf. Brugis in Flandria.
S. Fortunatus episcopus conf. Tuderti in Umbria.
S. Manegildis seu Manechildis Virgo in diœcesi Catalaunensi.
S. Rusticus episcopus conf. Treviris.
S. Angadrisma Virgo abbatissa Oratorii in diœcesi Bellovacensi.
S. Agratus seu Agritius ep. conf. Viennæ Allobrogum.
S. Casturus seu Casturius ep. conf. Viennæ Allobrogum.
S. Burchardus episcopus conf. Herbipoli in Germania.
S. Cosmas episcopus conf. Majumæ in Palæstina.
B. Dominicus Loricatus conf. Ordinis Camaldulensis.
S. Bernardus conf. in Latio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sanctus Petrus martyr cognomento Abselamus seu Auselamus, Græce Ἀυσελάμος, hodie cum elogio Magnis Græcorum Menæis excusis & Menologio Sirletiano exstat insertus; verum, anne hic a S. Petro Balsamo, qui hodie quoque a Ferrario in Catalogo generali memoratur perperamque Aulonæ in Macedonia ponitur, sit diversus, controvertitur. Diversum esse, Tillemontius Tom. 5 Monument. Ecclesiast. pag. 749 contendit, deque argumentis, quibus id facit, in Operis nostri Supplemento pronuntiandum, in sua in Usuardum ad tertiam Januarii diem Observatione dixit Sollerius, etsi interim jam antea Bollandus, sequaces etiam Castellanum & Ruinartium nactus, alterum ab altero non distingui statuisset ad jam dictam, qua in Opere nostro de S. Petro Balsamo tractarat, diem III Januarii.
S. Gaudentii confessoris hodie meminit in Usuardo suo Grevenus, anno 1521 Coloniæ Agrippinæ excusus, idque pariter facit, addito etiam episcopi titulo, Strozzianum apud Sollerium Usuardi Auctarium. Grevenus hac ipsa die etiam celebrat S. Gaudentium Martyrem, Ariminensem episcopum; ut certe hunc, infra hic dandum, diversum faciat a Gaudentio, modo a se memorato. Ast quis hic? Haud alius, ut puto, quam Gaudentius confessor, in Florario nostro MS. Novariæ hodie annuntiatus; etsi autem hic episcopi titulo ibidem haud condecoretur, eum tamen vel idcirco, quod Novariæ, ut dixi, signetur, nec Sanctus ullus alius nomine Gaudentius, quam qui civitatis hujus fuit episcopus, ibidem colatur, esse puto eumdem cum S. Gaudentio, Novariensi episcopo, in Opus nostrum jam illato ad diem sibi natalem, quo & Martyrologio Romano hodierno aliisque fastis sacris exstat inscriptus, XXII Januarii.
S. Constantinus Perusinus in Etruria episcopus M. hodie in recentiori, quod penes nos exstat, MS. una cum sociis septem memoratur; verum quinam hi fuerint, haud adjungitur, nec magna MS. isti fides est habenda. Adi Opus nostrum ad diem, quo in hoc locum inter Sanctos soli Constantio, omissis, quibuscum passus sit, Sociis, concessimus, XXIX Januarii.
S. Theophilus Vice-dominus seu æconomus Adanæ in Cilicia ecclesiæ hodie recurrit in MSS. Carthusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus; verum is Sanctus, qui & Pœnitentis nomine distingui solet, in Opus nostrum jam illatus est ad diem, quo ab ecclesia colitur ac pluribus fastis sacris exstat inscriptus, IV Februarii.
SS. Ursmari, Ermini, Theodulphi, Amolwini, Abelis, Ulgisi, Hidulphi, & Amalbergæ translatio hodie signatur in MSS. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus; verum Sancti isti omnes in Opere nostro locum jam obtinuere sequentibus his diebus; nimirum
Ulgisus IV Februarii,
Amolvinus VII Februarii,
Ursmarus XVIII Aprilis,
Erminus XXV Aprilis,
Hidulphus XXIII Junii,
Theodulphus XXV Junii,
Amalberga X Julii,
Abel V Augusti.
S. Silvanus martyr hodie in Menæis excusis, in Menologio Suletiano & apud Maximum Margunium, Cytherorum episcopum, recurrit; verum de Sancto isthoc Gazensium episcopo M. actum apud nos jam est ad diem, quo cum pluribus aliis MM. Martyrologio Basiliano ac ipsimet Romano hodierno exstat inscriptus, IV Maii
S. Calepodii martyris Romæ hodie mentionem facit Florarium nostrum MS., ast, si Calepodium, apud nos ad XIII Aprilis diem e Martyrologio Tamlactensi vix notum ac Romæ forsan passum, exceperis, haud alium Romanum nominis hujus martyrem novimus, quam Calepodium Romæ presbyterum Martyrem, qui, prima Maii die in Usuardinis apud Sollerium Auctariis & a Canisio memoratus, Operi nostro jam insertus est ad diem, quo in pluribus aliis fastis sacris ac in ipsomet Martyrologio Romano hodierno Romæ una cum non paucis aliis, martyrio ibidem coronatis, annuntiatur, X Maii
SS. Felix & Blanda MM. hodie annuntiantur in MSS. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus. Alii haud dubie non sunt, quam nominis hujus conjuges, qui in S. Callisti Papæ, infra hac die dandi, Actis narrantur martyrio affecti; verum de hisce aliisque, quos habuere in Martyrio Socios, actum apud nos jam est ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno aliisque Fastis sacris recensentur, X Maii
SS. Donatiani & Rogatiani MM. hodie meminit Florarium nostrum MS. De his in Opere nostro actum jam est ad diem, quo quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, pluribusque aliis Fastis sacris ac ipsimet Martyrologio Romano hodierno sunt inscripti, XXIV Maii.
S. Fortunatus, veluti episcopus & confessor, Treviris hodie una cum S. Rustico, episcopo & confessore, in Florario nostro MS. signatur. Cum episcopus, nomine Fortunatus, nullus omnino præter Amalarium Fortunatum, & Fortunatum alium, quem & Mauritium inter annos 240 & 250 sedisse volunt, in episcoporum Trevirensium Catalogis inveniatur, oportet, ut de illorum alterutro ibidem agatur; verum vide quæ de ambobus in Opere nostro in Prætermissis dicta jam sunt ad diem, quo eorumdem posterio in Usuardinis Auctariis, itemque in anni 1645 ecclesiæ Trevirensis Kalendario & Lectionario refertur, X Junii.
SS. Nazarius, Gervasius, Protasius & Celsus MM. hodie in Ephemeridibus Græcomoscis, in Typico S. Sabæ, in Græcorum Menologio Basiliano, & in magnis Menæis excusis, itemque in Menologio, lingua Græcorum modernorum Vernacula per Margunium conscripto, & in Kalendario Slavo-russico, in Linguam Latinam a Sparwenfeldio nobis converso, signantur; Verum de SS. Gervasio & Protasio apud nos cum Martyrologio Romano hodierno actum jam est ad XIX Junii; de Nazario vero & Celso ad XXVIII Julii.
S. Speciosæ Virginis memoria hodie occurrit in Florario nostro MS. Cum Virgo hæc martyris titulo hic haud afficiatur martyrque adeo haud exstitisse videatur, a duabus nominis ejusdem Sanctis mulieribus, quarum altera, ut martyr, cum pluribus aliis MM. ex officiorum tabella, decessoribus nostris in S. Antonii in Gallia archicænobio suppeditata, XIII Martii; altera vero ex Hieronymianis apographis, martyres fere dumtaxat recensere solitis, ad XI Julii diem Opus nostrum exstat illata, verosimillime est diversa; verum an a S. Speciosa, S. Epiphanii Ticinensis episcopi sorore, quæ non ut martyr, sed ut Virgo tantummodo Papiæ in Insubria colitur, pariter est diversa? Quod si ita habeat, aliunde nobis tam parum est nota, ut locum ei in Opere nostro concedere sola Florarii nostri auctoritate fulti non audeamus; quod si vero contra cum dicta Sancta Virgine Papiensi, a qua S. Speciosam Virginem, sub duplici 2 Classis ritu Mantuæ XI Julii die ut asseritur, coli solitam, distinctam haud esse, suspicati ad hanc in Prætermissis decessores nostri fuere, una eademque forsan sit, censenda est in Opere nostro jam data ad diem, quo in id illa exstat illata, XVIII Junii.
S. Wilibaldus episcopus hodie recolitur in MSS. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus. Designari puto Willibaldum, Eystadiensem in Germania episcopum, de quo in Opere nostro actum jam est ad diem VII Julii.
In Jotrensi monasterio translatio Sanctorum Virginum Teutechildis & Aquilbertæ, illius parthenonis abbatissarum hodie habet in Martyrologio suo Gallicano Saussayus & ex hoc in Gynæceo Arturus; verum de posteriori e duabus hisce Sanctis abbatissis, quæ ab aliis, & quidem, ut apparet, melius, Aguilberta seu Agilberta nuncupatur, actum apud nos jam est ad diem XI Augusti; de priori vero ad diem X Octobris.
S. Justi episcopi, qui, episcopatu relicto, in Ægypti eremum secessit, ibidem sanctissime vixit, ac post obitum translatus fuit in Gallias, translatio in Lucensi & Corbeiensi apud Florentinium Hieronymianis apographis, uti & in Rhabani & Notkeri Martyrologiis, transitus vero in Eremo in variis apud Sollerium Usuardinis Auctariis, in ipsomet Adoniano Martyrologio ac in Florario nostro MS. hodie signatur; ast anne hisce, quæ Justum tunc obiisse, an contra illis, quæ eum tunc translatum fuisse in Gallias, ita indicant, standum potius sit statues ex iis, quæ de sancto isto Lugdunensi antistite, in nonnullis præterea aliis fastis sacris absque ulla etiam seu obitus seu translationis mentione hodie memorato, disseruimus ad diem, quo in Martyrologium Romanum hodiernum indeque in Opus nostrum est illatus, II Septembris.
Depositio Placellæ Augustæ uxoris Theodosii Magni hodie memoratur a Ferrario in generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo, eademque Augusta seu imperatrix, qua melius, ut apparet, Placilla aut Flaccilla ab aliis dicitur, a Canisio & Molano, apud quos pariter hodie occurrit, celebratur etiam veluti beatæ memoriæ; verum cultu caret, uti nemo non statuet ex iis, quæ in medium jam adduximus in Prætermissis ad diem, quo ejus in magnis Græcorum Menæis excusis mentio est, XIV Septembris.
S. Privatus miles hodie cum S. Callisto Papa infra hic dando in Martyrologio Romano parvo seu veteri annuntiatur; verum de Sancto isto milite jam egimus eumque haud recte, quod S. Callisto Pontifici hodie Sanctus, nomine Saturus, in duobus apud Florentinium Hieronymianis apographis adjungatur, existimari binomium, insinuavimus ad diem, quo Martyrologio Romano hodierno exstat inscriptus, XXVIII Septembris.
S. Korulla, Korilla, Kortyla, Cortyla aut Cortylas. Ita hodie de Scotorum Pietate Camerarius, Wionem lib. 2 Ligni Vitæ primo loco citans, sicque prodens, sese loqui de nominis hujus Verdensi episcopo, per istum ibidem cap. 55, num. 6 memorato, qui a Crantzio lib. I Metropol. cap. 29 non Kortila, sed, contra ac in episcoporum Verdensium Catalogo, ad ipsiusmet jam dicti Operis Crantziani calcem adjecto, fit, Rortila ex antiqui forsan ab eo adhibiti, in quo littera initialis K nominis Kortila quod superiores ejus partes pene jungerentur seu coirent, pro littera R accipi facile posset, codicis MS. vitio seu defectu nuncupatur, sextusque ordine ecclesiæ Verdensis exstitisse episcopus traditur; verum hic, quem ad XXVIII Martii, quo a Dempstero in Menologio Scotico & a Ferrario in Generali Sanctorum Catalogo recensetur, iterumque deinde ad XXVIII Aprilis diem, quo in Martyrologio Anglicano, itemque, quod mirum videri potest, a Ferrario iterum & Camerario veluti episcopus M. celebratur, nomineque nonnihil immutato, Cortillus vocatur, decessores nostri inter Prætermissos jam retulere, cultu ecclesiastico, uti apud hosce ad XXX Aprilis, aliqua adhuc ibidem, ut sese facturos ad XXVIII in Prætermissis promiserant, de Kortyla in S. Suiberto num. 7 dicentes, videre fas est, gaudere haud videtur; quam ob rem dare ei locum inter Sanctos in Opere nostro nondum hic possumus, id nihilominus in hujus Supplemento, si interea de Kortylæ in pluribus Verdensium episcoporum Catalogis Sancti titulo affecti, cultu publico satis constiterit, postea facturi, uti in Prætermissis jam indicavimus ad diem, quo Kortylæ Verdensis episcopi elevatio a Dempstero in Menologio Scotico & apud Ferrarium in Catalogi Generalis Annotatis signatur, XIX Septembris.
Depositio Paulini episcopi in Cantia, interpunctione inter duas harum Vocum ultimas & antepenultimam perperam interjecta, hodie memoratur in Epternacensi apud Florentinium Hieronymiano apographo. Ibi haud dubie sermo est de S. Paulino, qui post Eduini, Nordhumbriæ regis, ad fidem a se adducti, mortem in Cantium, seu, ut a Beda scribitur, in Cantiam, unde in Northumbriam venerat, reversus, annis aliquot post mortuus ibidem est ac Roffæ sepultus; verum de Sancto isto Eboracensi archiepiscopo actum apud nos jam est ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno pluribusque aliis fastis sacris celebratur, X Octobris.
S. Venancii abbatis & confessoris depositio Turonis hodie annuntiatur in Bruxellensi apud Sollerium Usuardino Auctario; verum de Sancto isto actum apud nos jam est ad diem, quo ipsimet Martyrologio Romano ac pluribus aliis fastis sacris exstat inscriptus, XIII Octobris.
S. Leonardi confessoris hodie in Trevirensi S. Maximini, quod penes nos exstat, Martyrologio mentio habetur; verum quis Leonardus hic? Nominis hujus Sanctus, qui hic designari queat, non alius quam vel Lemovicensis vel Vendoperensis seu Corbiniacensis, quorum alterum ab altero certo esse diversum, in Notitiis MSS., apud nos in diem sequentem sepositis, probatum invenio, mihi occurrit; Duorum autem Sanctorum istorum homonymorum prior Martyrologio Romano hodierno aliisque fastis sacris ad VI tantummodo Novembris diem reperitur insertus; quare non hunc, sed Leonardum Vendoperensem seu Corbiniacensem, XV Octobris die in fastis sacris non paucis memoratum, a laudati Martyrologii compilatore designatum opinor; uti enim, quemadmodum mox vidimus, S. Severum episcopum confessorem, ita etiam posteriorem hunc Leonardum huc transtulerit a jam dicto die, quo & colitur & Fastis sacris inscriptus in Opere nostro dandus erit, XV Octobris.
S. Severi episcopi memoria hodie etiam in mox dicto Trevirensi S. Maximini Martyrologio MS. hodie recolitur. Designatur, ni fallor, S. Severus, Trevirensis episcopus conf. eo, ut puto, translatus a die, quo Treviris colitur pluribusque fastis sacris ac ipsimet Martyrologio Romano hodierno inscriptus, in Opere nostro poscet locum, XV Octobris.
S. Eliphium Tulli in Gallia hodie in Generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo signat Ferrarius, nec Martyrem vocare contentus, episcopi etiam titulo condecorat, rectene autem, an secus, dispici poterit ad diem, ad quam jam illum, quod tunc passus feratur, ac porro, pluribus aliis Fasiis sacris ipsique etiam Martyrologio Romano hodierno inscriptus, colatur, a die Junii 21, iterumque deinde ab Octobris undecima remisimus, XVI Octobris.
Romæ sanctæ Triphoniæ Viduæ habet hodie in Generali suo Catalogo Ferrarius; in Annotatione autem, quam deinde in Annuntiationem hanc suppeditat, docet, esse ex Romanis ecclesiæ S. Silvestri, ubi, ut ait, colitur corporeque quiescit, tabulis depromptam; verum S. Triphonia seu Tryphonia, ad XVIII mensis hujus diem Martyrologio Romano hodierno inscripta, quæ, ut fertur, Decii Cæsaris uxor fuit, non prius fuit, quam cum hic obiisset, ad fidem conversa ac e vivis sublata; quare hæc non secus ac homonyma, a Ferrario hodie memorata, exstitit vidua, cumque corpus ejus Romæ, ut Pancirolus in Sacrarum Urbis reliquiarum Indice docet, in S. Silvestri ecclesia partim servetur, sit ne hæc a Triphonia hodierna Ferrarii diversa, quam maxime dubito. Hanc porro dubitationem ipsemet Ferrarius, utpote Triphoniæ quidem Decii uxori, at non itidem Triphoniæ suæ hodiernæ, locum in Sanctorum Italiæ Catalogo concedens, non parum adhuc auget. Hinc de posteriori hac Triphonia, veluti a priori certo distincta in Opere nostro hodie tractare non audemus, id tamen, si quid interea lucis, qua alteram ab altera indubie esse diversam cernamus, affulserit, postea facturi ad diem, quo, ut jam dixi, Tryphonia seu Triphonia Decii uxor Martyrologio Romano hodierno exstat inscripta, locumque proinde in Opere nostro est obtentura, XVIII Octobris.
S. Eusterius Salernitanus episcopus, ab ecclesia Salernitana, uti ex propriis hujus festivitatum Officiis disco, hodie colitur. De Sancto isto agendum nobis pro instituto nostro est ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno celebratur, XIX Octobris.
S. Viatoris mentio hodie in Centulensi apud Sollerium Usuardino Auctario occurrit, nos de sancto isthoc Beati Justi Lugdunensis episcopi ministro & comite cum Martyrologio Romano hodierno agemus ad diem XXI Octobris.
S. Noytburgis Virginis Coloniensis hodie in Generali suo Catalogo meminit Ferrarius; meminit & in Gynæceo sacro Arturus, itemque in sacris ac piis Agrippinensibus Fastis Gelenius; verum de sancta isthac Coloniensi Virgine, quæ ab aliis Notburga aut paulo etiam aliter nuncupatur, agemus ad diem, quo pluribus aliis fastis sacris exstat inscripta ac præcipue, ut apparet, colitur, XXXI Octobris
Alanus, natione Flander, Sancti Bernardi discipulus, primus Ripatorii abbas & postmodum Altissiodorensis episcopus hodie veluti vir doctrina & sanctitate celeberrimus in Menologio Cisterciensi a Chrysostomo Henriquez & in sacri Ordinis Cisterciensis Sanctorum, Beatorum ac illustrium Virorum serie a Chalemoto celebratur. Celebratur & ab aliis hagiologis ac nominatim in Fastis Belgicis & Burgundicis a Miræo, qui eum, cum episcopatu Autissiodorensi, quem tredecim annis gesserat, sese abdicasset, reliquum Vitæ in Clara-valle piissime transegisse ac ibidem anno 1181 pridie Idus Octobris obiisse, adjungit. Bollandus noster ad XXX Januarii diem Occasione Alani alterius, quem ibidem inter Prætermissos refert, de Alano, Ripatorii abbate ac dein episcopo, loquens, sese etiam, anne hic Sanctis vel Beatis legitime sit adscriptus, compertum non habere affirmat; cum autem id nobis non tantum incompertum pariter sit, verum etiam nihil plane, unde vel utcumque Alani abbatis ac deinde episcopi cultus publicus probari queat, inveniamus, nos illi, etsi etiam Beati titulo, a quo melius ut puto, Sammarthani fratres in Episcoporum Autissiodorensium serie abstinent, per Henriquezium & Bucelinum condecorato locum inter Sanctos in Opere nostro dare haud possumus.
Antonius Chauli in India Orientali, Nicolaus Uganius Florentiæ, Joannes Navarretus Pontis-Veteris in territorio Compostellano, Franciicus Simonis Blailæ in territorio Arvernensi, Clara Palvia Virgo Volaterræ in Hetruria hodie in Martyrologio Franciscano & ultima etiam in Gynæceo ab Arturo, Beati vel Beatæ titulo singulis adjecto, recensentur;
verum horum omnium primum, qui Martyris etiam appellatione ab hagiologo isto distinguitur, haberi haudquaquam posse pro veri nominis martyre, nemo non fatebitur, qui, quæ in suis de eo Annotatis ipsemet Arturus affert simulque, quæ Benedictus XIV de Servorum Dei Beatificatione & Beatorum Canonizatione lib. 3, cap. XVIII docet, considerarit; quod autem ad reliquos quatuor spectat, hi non magis cultu ecclesiastico gaudent, quam jam ante hos memoratus Antonius, aliique plures, in Menologio Franciscano hodie pariter, sed recte absque dicto titulo, relati ab Huebero, ad quem brevitatis causa studiosum lectorem, noscere etiam horum omnium nomina cupidum, remittimus.
Brocanus hodie notatur in quibusdam Hibernorum seu Scotorum Kalendariis. Notatur & in præcipuorum Hiberniæ Sanctorum Catalogo, per Henricum Fitz-Simon recognito auctoque ac anno 1619 typis vulgato, in quo, nomine paululum immutato, Broekanus appellatur. Verum sive hic sit Broganus in Opere nostro ad XIX Septembris diem inter Prætermissos relatus, sive, qui abs hoc diversus forsan est, Brocanus seu Brochanus, in Opere nostro pariter, sed ad VIII Julii diem, inter Prætermissos jam relatus, sive demum, qui & abs illo aistinguatur, nominis ejusdem vel fere ejusdem tertius, Kalendaria Catalogusque, quibus, ut jam indicavi, hodie exstat inscriptus, multo etiam plures ut sanctos, quam qui revera in Ecclesia colantur, recensent, solaque proinde auctoritate sua efficere non possunt, ut Brocanus hodie in Opere nostro inter Sanctos adipiscatur locum.
Burcardus, nominis hujus secundus S. Galli abbas, hodie in Menologio Benedictino refertur a Bucelino, a quo tamen tantummodo appellatur Venerabilis, sicque cultu ecclesiastico non gaudere indicatur.
S. Burchardum episcopum Britannum Ferrarius in Generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo hodie Parmæ ex ecclesiæ Parmensis tabulis annuntiat; verum is, uti ipsemet hic hagiologus in Annotatis, annuntiationi isti subjectis, docet, alius non est, quam, qui hic infra dabitur, S Burchardus, Herbipolensis episcopus, dictis tabulis inscriptus, quod corpus ejus Parmæ asservetur, nec in iisdem alia de causa, quam quod in regione, Britanniæ nomine distincta, natus sit, episcopus Britannus nuncupatus.
Dioscorus & Filias hodie recensentur in Æthiopum apud Jobum Ludolphum Kalendario; ast horum prior, uti hic Scriptor ait, alius non est, quam notissimus nominis istius patriarcha Alexanarinus, qui, spreto Chalcedonensi concilio, factus est schismaticus ac idcirco abs Habessinis honoratur ut Sanctus; posterior vero nobis plane est ignotus; ut neuter certe Operi nostro sit inserendus.
Ecclesiæ S. Martini Tornacensis Dedicatio, anno MCXXXII a Simone Tornacensi ac Noviomensi episcopo facta, in MS. S. Martini Tornacensis, quod sub Bedæ nomine venit, quodque penes nos exstat, Martyrologio hodie signatur.
Elisabetham Arenestiam, Herentalensis cœnobii, quod Hortus conclusus nuncupatur, præfectam, hodie in Præmonstratensis Ordinis Sanctorum Natalibus recensent Chrysostomus Van der Sterre & in Gynæceo Arturus; verum, etsi eam Beatæ etiam titulo condecorent, publico tamen, de quo & ipsimet silent, cultu caret.
Eutropius Andegavensis episcopus, hodie veluti Confessor & Sanctus, in Florario nostro MS. & in MSS. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus memoratur; verum, etsi in B. Mauri abbatis per Faustum Vita Sanctissimus etiam, ut Galliæ Christ. Tom. 2 pag. 114 Sammarthani aiunt, appelletur, abs hisce tamen vel Beati vel Sancti titulo haud condecoratur, nec inter Andegavensis ecclesiæ episcopos, quos hæc veluti Sanctos veneratur, in Andegavensi, quod præ oculis, habeo quodque anno 1624 notatur excusum, Breviario comparet.
Guilielmus rex Angliæ hodie annuntiatur in Martyrologii Gallicani Supplemento a Saussayo & in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo a Ferrario, a quo etiam in Annotatis, annuntiationi subjectis, anno 1066 obiisse asseritur; verum nominis hujus Angliæ regem, qui anno isthoc obierit, non novimus, cultuque ecclesiastico carere a duobus illis hagiologis hodie annuntiatum, est certum.
Hilgeri Dominicanorum Prioris, filii comitis de Honstein, hodie meminit in sacris & piis Agrippinensibus Fastis Gelenius. Hic, qui ab aliis Helgerus aut etiam Hildegerus nuncupatur, in cathedrali Magdeburgensi ecclesia, cum foret adhuc admodum juvenis, creatus canonicus ac haud diu post ecclesiæ Goslariensis præpositus, Parisios studiorum causa concessit, cumque ibi, sanctiori concepto proposito, Dominicanorum ordinem esset ingressus, in Thuringiam patriam suam anno 1229 est missus, cumque ibi Ordinis sui conventuum recens, eo potissimum agente, exstructorum, Erfordiensis primum ac deinde Isenacensis, Prior esset effectus, utrumque summa cum laude annorum aliquot spatio rexit, vitæque sanctitate interea factus illustris Francofurti tandem, quo sese cum Henrico, Thuringiæ Landtgravio, cui a sacris confessionibus erat, contulerat, vitam hanc mortalem cum immortali anno 1243 quarta decima Octobris die commutavit, indeque Isenacum delatus, ibidem sub Patrum Dominicanorum ecclesiæ choro in B. Mariæ Virginis sacello est sepultus. Ita e veteri MS Trajectensi extracta ac a P. Joanne Gamansio sec. proxime elapso Antverpiam missa, cujus hæc compendio modo exhibita capita præcipua, Hildegeri Vita; etsi autem hanc decessores nostri, dum Helgerum seu Hildegerum ad VIII, quo a Greveno memoratur, Augusti diem inter Prætermissos retulere, præ oculis habuisse haud videantur, hincque de loco, quo sit sepultus, haud sat recte ibidem fuerint locuti, incompertum tamen esse ejus cultum, merito asseruere; nihil enim usquam, unde huic vel esse vel fuisse umquam locum, probes, occurrit; imo contra est, unde concludas oppositum. Gelenius enim Venerabilem dumtaxat vocat Hilgerum, ejusque annuntiationem, etsi Sanctis, cultu gaudentibus, rosam ad marginem soleat apponere, signo hujusmodi haud distinguit.
S. Ilherum Brugis ad S. Donatianum quiescere, hodie in Appendice, S. Donatiani episcopi Rhemensis annuntiationi subjecta, in Natalibus Sanctorum Belgii e translationis Sancti hujus apud Surium historia, in qua S. Ilheri apud Brugenses loculi mentio fit, Molanus aut, si mavis, Petrus Lowius affirmat, mox addens, Sancti hujus, Brugas aliunde, ut apparet, advecti, diem natalem ignorari, seque plura sciscitatum e canonicis Brugensibus dumtaxat didicisse, reliquias illius una cum reliquiis S. Maximi episcopi (Basilii antea in Sanctorum Belgii indiculum per errorem irrepserat) contineri in una eademque capsa, in cujus superiori parte episcopi duo cum subscriptis nominibus, S. Maximus, S. Ilherus, cernuntur exsculpti; verum cum plures sancti episcopi, quibus Maximi nomen fuit, exstiterint, quisnam sit is sanctus Maximus episcopus, cujus reliquiæ Brugis cum S. Ilheri reliquiis asservari creduntur, edicendo non sumus; quod autem ad S. Ilherum spectat, in Gallia Christiana aucta inter ecclesiæ Mimatensis episcopos loco decimo a Dionysio Sammarthano recensetur S. Ilerus, coli ab ea, uti apud nos ad VI Octobris diem in S. Enimia num. 20 videre licet, ecclesiastico ritus duplicis Officio quotannis die prima Decembris solitus, nec alius Sanctus nominis illius episcopus mihi est notus; verum (vide apud nos in eadem Enimia num. 28 dicta) dubitari potest, an is non sit S. Hilarius, antiquior Mimatensis ecclesiæ episcopus, concilio Arvernensi, anno 535 celebrato, apud Labbeum Tom. 4 conciliorum col. 1805 subscriptus, qui cum Gallice vocetur S. Hilaire, fuerit forsan etiam, appellatione abs hoc nomine, quod a Gallis fere, ac si S. Hilere aut S. Hiler seu Iler, scriberetur, pronuntiari solet, deducta, Latine nuncupatus Ilerus seu Ilherus; jam vero, cum plures exstiterint, quibus Hilarii nomen fuit, sanctitate illustres episcopi, potueritque genuinum horum omnium nomen ratione jam exposita in Ileri seu Ilheri nomen similiter mutari, cujusnam Sancti, Brugas advecti, sint, quæ ibidem cum S. Maximi reliquiis in una eademque capsa asservantur, sacræ S. Ilheri reliquiæ, edicendo pariter non sumus.
Joannes trigesimus secundus, aliis 33, abbas Cisterciensis & Bernardus infirmarius hodie referuntur in sacri Ordinis Cisterciensis Kalendario, anno 1617 Divione typis excuso; referuntur autem, præmissa tamen semper Alani mox hic memorati annuntiatione, etiam alibi, posterior quidem, addito etiam Beati titulo, in Sanctorum ac Beatorum Cisterciensium Serie a Chalemoto, prior vero in Menologio Benedictino a Bucelino & in Menologio Cisterciensi ab Henriquezio, qui ibidem præterea Gaufredum, Sorensem in Sardinia e monacho Cisterciensi episcopum, verosimillime, imo indubie, a Gaufrido, sedis hujus episcopo, de quo nos ad diem præcedentem in Prætermissis, non diversum ac Claram, Bello-pratensis in Belgio parthenonis abbatissam, ab Arturo in Gynæceo & a Bucelino in Menologio Benedictino hodie etiam relatam, recensent; verum nihil omnino, unde vel unius ex his modo memoratis cultus legitimus solide probari queat, adducunt. Antiquum quidem Cistercii Missale, in quo Joannis, abbatis Cisterciensis a se memorati, nomen fuerit signatum, Henriquezius in suis de Joanne isthoc observationibus laudat; ast an fuerit, necne de eodem Joanne Missa in Missali isto præscripta, haud edicit. Et vero id ne Collectam quidem de Joanne fuisse complexum, omnique hunc carere cultu ecclesiastico publico ac legitimo, persuasum mihi vel idcirco habeo, quod Manriqueus in Cisterciensium, quam Ordinis sui Annalium Tom. I a pag. 471 suppeditat, abbatum serie nulli ex his, quibus Joannis nomen fuit, vel Beati vel Sancti titulum adjungat, contra ac semper facere solet, dum ibidem recenset Cistercienses nominis alterius abbates, qui vel pro Sanctis aut Beatis habentur, vel etiam ut tales coluntur.
Joannes Vendvillius, Tornacensis episcopus, cujus post vitam piissime actam e vivis anno 1592 sublati corpus biennio post plane integrum & incorruptum fuit repertum, hodie in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii signatur; verum Sanctis nondum legitime est adscriptus, nec, ut reor, brevi adscribetur.
Maximus hodie SS. Martyribus Cordubensibus Lupo & Aureliæ, infra hic dandis, in Corbeiensi apud Florentinium & Dacherium Hieronymiano apographo adjungitur; verum is ab omnibus aliis Hieronymianis apographis abest, nec aliunde est notus.
Nicolaus monachus hodie cum Sancti titulo Ephemeridibus Græco-Moscis, Operis nostri Tom. I Maii præfixis, exstat inscriptus; verum in MS., in quo hodie etiam memoratur, Ruthenorum Synaxario, nobiscum per P. Georgium David communicato, Venerabilis dumtaxat nuncupatur, nec quidquam, unde vel gaudere vel gavisus umquam fuisse cultu ecclesiastico probetur, Kulczynskius, a quo in ecclesiæ Ruthenicæ, cum Sede apostolica Romana semper unitæ, Specimine hodie pariter recolitur, in medium ibidem adducit, etsi interim post prolixum ac plane insigne elogium, e Patrum Criptensium Vitis acceptum, quo Nicolaum exornat factumque e principe Czernihoviensi monachum post vitam sanctissime actam anno 1136 quaria decima Octobris die obiisse docet, mox etiam, fuisse eum ob eximiam sanctitatem vulgo nuncupatum Suatoszam, id est Sanctum, adjungat.
Osatius hodie cum Sancti & Martyris titulo memoratur in Ruthenorum, quod apud Possevinum Tom. 2 Apparatus sacri a pag. 374 exstat, Kalendario; verum is in aliis seu Ruthenorum seu Latinorum aut etiam Græcorum Fastis sacris nusquam comparet, nec aliunde nobis est notus.
Philippus cognomento nobilis, marchio Namurcensis, qui post edita insignis pœnitentiæ indicia anno 1213 Namurci obiit, miraculisque post obitum claruit, hodie a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii memoratur; verum, etsi & in hoc & in Sanctorum Sanctarumque Namurcensis comitatus Epitome, anno 1619 Leodii excusa, in qua pariter locum obtinet, Beati etiam titulo condecoretur, cultu tamen ecclesiastico vel gaudere vel gavisus umquam fuisse nullo ex capite videtur.
Placentiæ dedicatio majoris ecclesiæ hodie in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo memoratur a Ferrario.
Rothadus seu Rothardus, aliis Rolandus, seu Rotradus Cameracensis episcopus hac die, qua obiisse a nonnullis creditur, a Castellano in Martyrologio Universali cum Beati titulo annuntiatur, ac a die præcedenti, qua, quod tunc mortuus ab aliis putetur, a Saussayo memoratur, huc a nobis fuit remissus, Operi nostro modo inserendus, si publicus ejus cultus sufficienter interea fuisset probatus; ast id jam fuisse a quoquam præstitum, haud invenio. Rothadum quidem Magdeburgi, ubi corpus ejus, eo e Cameracensi S. Autberti ecclesia, in qua aliquamdiu jacuerat, delatum, quiescit, gavisum fuisse cultu, Castellanus laudatus affirmat; verum velimus, ut probæ fidei testimonio seu documento suam hanc assertionem dedisset probatam. Etsi enim is martyrologus pro diligentissimo juxta ac perspicacissimo rerum ad Sanctos spectantium indagatore haberi merito queat, tanti tamen apud nos non est, ut sola sua auctoritate nobis certum atque indubitatum reddere queat, quem asserit, antiquum Rothadi apud Magdeburgenses cultum; quare cum hactenus nec aliunde de hoc nobis satis constet, Rothado sane, etsi interim Sancti etiam titulo non tantum a Saussayo, sed & a Galliæ Christianæ tum antiquæ, tum novæ seu auctæ scriptoribus in episcopis Cameracensibus afficiatur, locum dare hic inter Sanctos nondum possumus, id tamen facturi in Operis Supplemento, si tum demum nobis de cultu publico ac legitimo, quo seu Magdeburgi seu alibi vel gaudeat vel aliquando fuerit gavisus, satis constiterit.
S. Vitalis confessoris hodie meminit Grevenus. Dubitandum non apparet, quin is unus idemque sit cum Sancto homonymo, quem ad XVI mensis hujus diem Usuardina inter Auctaria Sollerius recenset, quemque, non secus ac hic, ibidem fatemur nobis plane ignotum.
S. Winoci translatio hodie memoratur in MSS. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus; verum de Sancto isthoc abbate, de cujus translatione ibidem sermo, agemus ad diem, quo in Fastis sacris non paucis ac in ipsomet Martyrologio Romano hodierno recolitur, VI Novembris.
Eustratius presbyter Leontinis seu apud Leontinos a Cajetano in Martyrologio Siculo, a Ferrario in Generali Sanctorum Catalogo, a Carrera in Pantheo Siculo & a Conversano in Ætherea Leontinorum Gloria hodie refertur, verum, etsi a duobus hagiologorum prioribus Beati, a duobus vero posterioribus Sancti etiam titulo condecoretur, cultu tamen publico ac legitimo haud gaudet, uti ipsemet Cajetanus non obscure prodit. Duos enim indices, in quorum altero solos e cœlitibus, qui publico cultu gaudent, in altero vero solos, qui, quamvis pie sancteque vixerint, pari tamen veneratione haud afficiuntur, ordine alphabetico exhibet, Martyrologio suo præmittit, neque tamen in illorum priore, sed in posteriore dumtaxat Eustratium recenset. Ast, ne cui hic forte, contra ac putamus, nondum idcirco ex Opere nostro excludendus videatur, aliam adhuc, ob quam id facere sit visum, rationem adjungamus. Eustratius, ut apparet, e solis fere, quæ ad decimam Maii diem in Opus nostrum ob rationes ibidem allegatas intulimus, corruptis admodum, ne dicam, fabulosis B. Alphii, Philadelphi & Cyrini MM. Actis est notus; in hisce autem, quæ Eustratium, & Charitonem, ad VI Junii diem Fastis sacris mox memoratis inscriptum, neque tamen magis quam Eustratium veneratione Sanctis propria tunc cultum, hacque de causa in Opere nostro inter Prætermissos ibidem & iterum ad 1 Septembris diem jam relatum, faciunt fratres, num. 125 dicuntur hi ambo habuisse patrem, e Judæo factum Christianum ac dein, cum nomine mutato, appellatus fuisset Donatus, presbyterum; quare, quemadmodum studiosum lectorem, ut quidnam Charitoni debeatur, dispiciat, a dicta prima Septembris die jam remisimus, ita eumdem, ut quid de Eustratio statuendum sit, definiat, ab hac die modo remittimus ad diem, qua Donatus presbyter Officio ecclesiastico apud Leontinos colitur, ac idcirco, etsi interim, ut apparet, fere etiam dumtaxat e dictis notæ haud probæ Actis notus, in Opere nostro inter Sanctos obtenturus est locum, XIII Novembris.
Beatissimæ matris nostræ Parasceviæ hodie habet Menologium Slavo-russicum, a Sparwenfeldio e lingua Slavonica in Latinam conversum; sed quæ ibi Beatissimæ titulo afficitur, Venerabilis dumtaxat vocatur in Ruthenorum, in quo hodie pariter occurrit, Synaxario, anno 1688 per P. Georgium David Moscua, ubi tunc missionarium agebat, ad nos misso. Diversa indubie non est a Parascevia seu Praxede, in ecclesiæ Ruthenicæ cum S. Sede apostolica Romana semper unitæ Specimine ab Ignatio Kulczynskio pag. 49 hodie pariter memorata. Res cuique patescet, qui hujus ibidem elogium, e monachorum Basilianorum Anthologio, in quo, uti is scriptor docet, Officium proprium habet, depromptum, contulerit cum iis, quæ de Parascevia sua hodie Menologium Slavo-russicum suppeditat; verum hæcne una eademque forsan etiam est cum S. Parascevia, quæ a die, quo Ephemeridibus Græco-moscis inscribitur, XIII Octobris in diem proxime sequentem seu XIV Octobris sit dilata? Determinari id poterit ad diem, quo de Parascevia, Martyrologio Romano hodierno sub Venerandæ, ut apparet, nomine tunc inscripta, acturi ac porro, uti in Prætermissis ad diem proxime prægressam jam monuimus, unicane, an plures, ut certe, teste in Opere supra cit. pag. 56 Kulczynskio, Rutheni autumant, Parasceviæ exstiterint, examinaturi sumus, XIV Novembris.
S. Fortunatus episcopus Pictaviensis hodie in Sanctorum Canonïcorum Natalibus celebratur a Ghinio, idemque etiam in Germanico Canisii aut, si mavis, Walasseri martyrologio & in MSS. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Additionibus fit; ast de Sancto isthoc acturi demum sumus, uti in Opere nostro Tom. 3 Augusti pag. 48 jam indicavimus, ad diem, quo sub ritu duplici in ecclesiæ Pictaviensis Officio proprio colitur ac a Castellano in Martyrologio Universali recensetur, XIV Decembris
S. Stephanus protomartyr & Nativitas Hannæ in Hagiologio Æthiopico hodie signatur; per Hannam seu Annam, ibi memoratam, designatur, ut Jobus Ludolphus observat, Samuelis, Israëlitarum Judicis & prophetæ mater, pro qua videsis, quæ apud nos in Prætermissis dicta jam sunt ad diem I Septembris,
Quod autem ad Stephanum proto-martyrem spectat, nos de celeberrimo isthoc fidei Christianæ athleta cum Martyrologio Romano hodierno sumus acturi ad diem XXVI Decembris.

DE. S. CALLISTO SEU CALLIXTO PAPA MART. ROMÆ.

[Commentarius]

Callistus seu Callixtus Papa Mart. Romæ (S.)

AUCTORE J. B.

§ I. Acta Martyrii ab aliis nimium laudata, ab aliis nimium depressa: communis, quæ in his, aliorumque ejusdem temporis Martyrum Actis occurrit, difficultas expensa.

Callistiani martyrii Acta, cum variis vetustisque Mss. collata, [Acta S. Callisti, etsi non a notariis Romanis scripta,] magnam partem jam pridem edidit, ac Commentario illustravit Henschenius Tom. 2 Maji ad diem ejusdem mensis decimum pag. 498 & seqq: quatuor; non quidem integra, sed eatenus tantum, quatenus SS. Calepodii, Palmatii, Simplicii, Felicis, Blandæ aliorumque Martyrum, de quibus illic agebat, gesta continebant; omissa parte reliqua, qua reliqua S. Callisti gesta & S. Asterii, qui S. Callistum tumulavit, & Privati militis martyrium explicatur. Dabimus hæc integra ex eodem, quo usus est Henschenius, Manuscripto. Credidit Henschenius Acta hæc per notarios Romanos fuisse conscripta; secutus, ut opinor, quæ in fronte Ms. leguntur, verba, quæ sunt hujusmodi: Gesta præclara S. Calixti Papæ & aliorum Martyrum conscripta per notarios Romanos; sed nimium facile: neque enim ea simplicitate, quæ primigeniis sincerisque Martyrum Actis propria est, sunt prædita, neque nævis, de quibus infra dicetur, carent, qui imputari notariis Romanis nequeant: unde nescire se Sollerius ait in Observatione ad laterculum Usuardinum diei decimi mensis Maji, quid movere Henschenium potuerit, ut in eam abiret sententiam.

[2] At quamquam a notariis Romanis ea Acta conscripta non fuerint, [magnæ tamen sunt] magnæ tamen sunt antiquitatis, ut quæ Bedæ, Adoni, Rabano, qui ipsismet eorum non raro verbis utuntur, præluxere, uti facile fatebitur is, qui eorum textus, quibus de Sanctis Martyribus in Actis S. Callisti memoratis agunt, consuluerit, cum Actisque contulerit: nec enim dici potest, non ex Actis Martyrologorum Annuntiationes, sed ex his Acta fuisse conflata; quod vel ex Bedæ verbis, Callistiana Acta citantis, refellitur: Posteaquam enim ad diem X Maji hæc de SS. Calepodio, Palmatio, & Simplicio scripsit; Romæ Natale Calepodii senis presbyteri, sub Alexandro imperatore, qui eum fecit occidi a Laodicio, & corpus trahi per civitatem atque in Tiberim jactari die Kalendarum Majarum. Quod inventum piscatores levaverunt, & narraverunt Calixto Episcopo. At ille acceptum condidit cum aromatibus & linteaminibus, & sepelivit eum in cœmeterio ejusdem via Aurelia, milliario ab Urbe tertio VI Idus Maji. Tunc decollatus est ab Alexandro Palmatius consul cum uxore & filiis & aliis quadraginta duobus (cum quibus & Simplicius senator) qui per doctrinam Calixti Papæ & Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati: mox addit; scriptum in Passione S. Calixti Papæ. Et vero, quam hæc Bedæ cum Actis verba conformia sint, vide: de Calepodio quidem num. 8 leges: Quem fecit (Alexander) occidi gladio & corpus trahi per civitatem sub die Kalendarum Maji: cujus corpus jactari fecit in Tiberim… Quod inventum levantes (piscatores) de flumine, renuntiaverunt B. Calixto Episcopo … quod corpus sanctum acceptum condivit cum aromatibus & linteaminibus & cum hymnis & sepelivit eum in cœmeterio ejusdem, sexto Idus Maji. De Palmatio vero num. 3 Baptizavit (Callistus) autem & omnem domum Palmatii & uxorem & filios promiscui sexus quadraginta duos. Rursum ad diem XIV Octobris de S. Pontifice Beda: Natale S. Calixti Papæ: qui in persecutione Alexandri imperatoris diutius fame cruciatus & quotidie fustibus cæsus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea Martyrium consummaverat, confortatus & consolatus est: qui in carcere eodem positus quemdam militem, nomine Privatum, ab ulcerum dolore ac fœditate simul & infidelitate curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere: beatum vero Calistum per fenestram domus præcipitari: & ligato ad collum ejus saxo in puteum demergi, & in eum per rudera cumulari. Post dies vero septemdecim presbyter ejus Asterius, cum clericis noctu veniens, levavit corpus & sepelivit in cœmeterio Calepodii pridie Idus Octobris. Legesis num. 8 & 9 Actorum, & eadem fere verba reperies: idem experiere, si Adonis verba cum Actorum verbis conferre volueris. Unde efficitur, Acta S. Callisti seculo octavo, quo Beda floruit, esse & multo quidem fortasse antiquiora.

[3] [antiquitatis: at multis] Cum enim Beda his Acta antiquiora non repererit, nec vero simile fiat tum recens, cum Martyrologium suum Beda confecit, fuisse exarata, est sane, cur jam Bedæ ævo vetusta fuisse, non inficiemur; quamquam obscurum incertumque admodum sit, quo primum seculo nata sint. Petrus Morettus ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim canonicus Tom. 1. de S. Callisto Papa & Martyre ejusque basilica anno 1752 typis Romanis edito, Disquisitione 1. cap. 9 multa erudite congessit, quibus probare contendit, scripta esse (vide citatum cap. num. 67, pag. 212) Quum nondum excidisset memoria gestorum, quippe quæ (S. Callisti Passio, & quidem qualis hodie legitur,) ad usum fuerit Romanæ ecclesiæ primis post concessam Christianæ religioni tranquillitatem seculis. Ac proinde Maxima hinc, inquit, scriptionis antiquitas Nec minor propterea authoritas. At non tam de eorum antiquitate, quam auctoritate est quæstio. Antiquitatem non Baronius, non Tillemontius, non eruditi alii negavere: varia tamen de horum Actorum valore judicia sunt. Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XIV Octobris inesse Actis S. Callisti aliqua censuit, quæ corrigantur; etsi eorum fidem propterea penitus non rejiciat, memor nempe eorum, quæ ad diem IX Octobris in S. Dionysium Areopagitam annotarat. Quod si ob unum vel alterum errorem, in Vitis Sanctorum inventum, cetera, quæ remanent, side carere dixerimus: profecto omnes fere Sanctorum Vitas in discrimen inducimus; cum pene in omnibus aliquid notari possit, quod corrigendum videatur, sitque canonicarum tantummodo scripturarum singularis prærogativa, ut in eis cuncta vera, inconcussa, certaque narrentur. At vero plusculum sane Actorum S. Callisti auctoritati officiunt, quæ de his Tom. 2 Annalium ad annum 226 num. 2 scribit: Extant Passionis ejus Acta, haud tamen in omnibus sincera: non enim probantur, quæ in eis habentur promulgata ab Alexandro adversus Christianos edicta, indictamque ab ipso adversus eos persecutionem fuisse. Repugnant enim his non solum quæ ex Lampridio superius recitavimus, sed & quæ scripta sunt ab antiquis rerum Christianarum scriptoribus: qui omnes æque affirmant, nullam sub Alexandro excitatam in ecclesia persecutionem.

[4] Id itaque in S. Callisti Actis potissimum displicuit Baronio, [videntur contraria iis, quæ de Alexandri imperio] quod in his Alexander imperator ipse per se in Christianos persecutionem excitasse dicatur, aliusque, ac revera fuit, depingatur; reclamantibus scriptoribus antiquis, non solum ethnicis, sed etiam Christianis: & sane Lampridius tantum Mammææ matri, feminæ vel Christianæ, vel his admodum addictæ, tribuisse Alexandrum scripsit, suscepto imperio, ut cuncta cum illa faceret, & illa videretur imperare: tam igitur a vero alienum apparet, ab Alexandro motam fuisse in Christianos persecutionem, quam a Mammæa, quod nemo dixerit. Alexander vero, teste eodem Lampridio, rem divinam in larario suo matutinis horis non gentilium diis modo, verum etiam Christo facere soluit: quin, & Christo templum facere voluit, eumque inter Deos recipere. En aliud ejusdem animi in Christianos propensi, habitæque abs illo in honore illorum religionis specimen: Quum Christiani quendam locum, inquit idem scriptor, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit, melius esse, ut quomodocumque illic Deus colatur, quam popinariis dedatur. Addit alibi: Clamabatque sæpius, quod a quibusdam sive Christianis audierat, & tenebat: idque per præconem, quum aliquem emendaret, dici jubebat, “Quod tibi fieri non vis, alterine seceris”. Idem denique de Alexandro conceptis verbis ait: Christianos esse passius est. Herodianus vero Historiarum lib. 6, interprete Angelo Politiano, cum mulieribus Mesæ & Mammææ negotiorum administrationem ac principatus gubernacula, Alexandro imperatore, incubuisse dixisset, de Mammæa ait: At Mammæa cernens jam solam se silio reliquam, præesse ad eumdem modum, moderarique studebat. De Alexandro vero: Cæterum suapte natura suberat Alexandro mite mansuetumque ingenium, propensumque ad humanitatem: quod ipsum ætas etiam consequens declaravit. Quippe annis XIV anæmaton, hoc est, citra sanguinem, gessit imperium: ne uno quidem occiso. Licet enim permulti maximis criminibus impegerint: tamen ab illorum cæde semper abstinuit… Neminem quisquam illo imperante commemorare potest, cui mors indemnato sit illata. Similia rursum Herodianus scribit de Alexandro sub citati libri finem: Hunc sinem habuit vitæ Alexander una cum matre: cum annos XIV sine ulla subjectorum querela, atque adeo sine sanguine imperasset: siquidem a cædibus & crudelitate abhorrens, neminem nisi judicio damnatum perire patiebatur: ad humanitatem videlicet ac benevolentiam propensus. Incruentum fuisse Alexandri imperium, tacite Herodianum carpens, Lampridius negat: at, si Herodiani verba consideres, non id prorsus incruentum fuisse Herodianus dixit, sed neminem, ipso volente aut jubente, morti fuisse addictum, nisi legitime convictum ac condemnatum; quamquam aliter res aliquando, sed ipso invito, sese habuerit, ut contigisse in soceri ejus nece ipsemet Herodianus refert. At jam scriptores aliquot Christiani audiantur.

[5] Eusebius Lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 21, [scriptores tam ethnici,] Henrico Valesio interprete, de Mammæa, Alexandri matre, scribit: Porro mater Alexandri imperatoris, Mamæa nomine, pia inprimis ac religiosa femina (videntur hæc Christianæ fidei sectatricem indicare) cum Originis nomen ubique jam celeberrimum haberetur, adeo ut ad ipsius quoque aures perlatum esset, conspectu ejus frui, & scientiam rerum divinarum, quam omnes in eo viro magnopere admirabantur, certissimo experimento cognoscere concupivit. Igitur illa Antiochiæ degens, misso militari satellitio, hominem accersit. Qui apud eam aliquamdiu commoratus, cum innumera illi documenta exhibuisset ad Domini gloriam, & ad divinæ illius prædicationis potentiam declarandam, ad consuetas mature sedes regressus est. Quibus e verbis id ut minimum efficitur, Mammæam Christianarum institutionum probe gnaram fuisse, Alexandrum vero filium, quod cur hic observetur in hujus Commentarii decarsu liquebit, non omnino ignarum. Idem Eusebius Lib. cit. cap. 28 Alexandri domum seu familiam ex pluribus Christianis constitisse scribit, in ejusque odium persequi ecclesiam Christi cœpisse Maximinum Alexandri successorem proximum; unde Christianis favisse Alexandrum vel ad ethnicorum invidiam usque colligere est. Qui (Maximinus) gravi odio succensus, inquit Eusebius, adversus familiam Alexandri, in qua plerique erant Christiani, persecutione excitata, solos ecclesiarum antistites, utpote Euangelicæ prædicationis auctores, interfici jussit.

[6] Refert idem Eusebius Lib. 5 cap. 16 adversus Montanum, [quam Christiani tradiderunt:] & illius pseudoprophetas excitasse Deum plures, qui veritatem adversus Cataphrygum errores verbis scriptisque defenderint, falsitatisque pseudoprophetas illos convicerint. Quorum quidem vaticiniorum falsitatem, inquit Eusebius ex illis veritatis defensoribus aliquem citans, convincit his verbis: Nonne, inquit, etiam hoc mendacium omnibus manifestum apparuit? Etenim ab obitu Maximillæ usque in hunc diem plusquam tredecim anni elapsi: nec tamen ullum aut particulare bellum, aut universale in terris fuit: immo Christianis præcipua quadam Dei misericordia pax stabilis & firma permansit. Spatium autem illud pacis tum civilis, tum ecclesiasticæ annorum plus quam tredecim vix alibi, quam a morte Macrini, quæ anno 218 contigit, usque ad Alexandri bellum Persicum, reperiri autumat Tillemontius Tom. 3. Monum. Eccl. Annotato VIII in Alexandrum pag. 478. Paulus Orosius presbyter Lib. 7. cap. 18, qui seculo IV fuit, de Alexandro ejusque matre hæc habet: Anno ab Urbe condita nongentesimo septuagesimo quarto, Aurelius Alexander, vicesimus primus ab Augusto, senatus ac militum voluntate imperator creatus, tredecim annis digno æquitatis præconio fuit. Cujus mater Mamæa Christiana Originem presbyterum audire curavit. Sulpitius quoque Severus Hist. sacræ Lib. 2. cap. 32 ait, a morte Severi imperatoris usque ad Maximinum, Alexandri successorem, pacem ecclesiæ fuisse his verbis scribit: Sexta deinde, Severo imperante, vexatio fuit… Interjectis deinde annis VIII & XXX, pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexavit. Mox Decio imperante, jam tum septima persecutione sævitum in Christianos. Cum igitur inter Severi & Maximini imperium Alexandri medium fuerit, hoc imperante, nulla Sulpitio Severo teste, persecutio afflixit ecclesiam. Ex quorum tam ethnicorum, quam Christianorum scriptorum testimoniis liquet, non immerito censuisse Baronium, num. 3. citatum, nullam ab ipsomet, quod tamen Acta S. Callisti ei visa sunt asserere, ab Alexandro fuisse excitatam in ecclesiam persecutionem, ac illa proinde non esse ex omni parte sincera.

[7] At vero quantacumque fuerit, Alexandro imperante, [verum cum id haud adeo fuerit pacatum,] ecclesiæ tranquillitas, tanta haud fuit, ut Baronius ad annum Christi, 225 num. 6 ait, quin facessitum Romæ Christianis negotium fuerit: id quod ex ipsis Lampridii verbis, quibus hic Alexandrum, Christiani ut essent, passum fuisse scribit, non inepte auguratur. Siquidem cum antea, inquit, sub Antonino Caracalla, sub Macrino, nec non sub Elagabalo, quiete agere permissi fuissent Christiani; quod Alexander denuo passus dicatur esse Christianos, aliquam vexationem intercessisse, auctor significare videtur. Nec defuere fortassis, qui Alexandrum ad persequendum & exstinguendum Christianum nomen instigarint, quibus ille assentiri noluerit; ac propterea Lampridius Alexandrum passum dixerit esse Christianos: peculiaris equidem aliqua subesse videtur ratio, cur id de Alexandro potius, quam de Caracalla, Macrino, aut Elagabalo, qui Christianos esse quoque sunt passi, Lampridius dixerit. Certe haud temere id de Alexandri assessoribus ac consiliariis suspicari possumus, quos inter præcipuus fuit Domitius Ulpianus, quem Christiani nominis hostem fuisse, ex Lactantio liquet: ita enim ille Divin. Institut. lib. 5 cap XI: Quin etiam sceleratissimi homicidæ contra pios jura impia condiderunt. Nam & constitutiones sacrilegæ, & disputationes jurisperitorum leguntur injustæ. Domitius, de Officio proconsulis libro septimo, rescripta principum nefaria collegit, ut doceret, quibus pœnis affici oporteret eos, qui se cultores Dei confiterentur. Laudatur ille quidem egregie ab Herodiano & Lampridio ab æquitate: sed nihil mirum est, id abs illis fieri, quibus Christianos, quos pro sacrilegis Deorumque suorum hostibus habebant, persequi in laude positum erat. Neque tam æquitatis amans, ac Lampridius prædicat, Domitius Ulpianus fuit, si vera Dio Cassius, qui una cum Alexandro anno 229 consulatum gessit, Historiæ Romanæ lib. 80 scribit, ubi de Ulpiano, interprete Xiphilino, hæc habet. Igitur Ulpianus multa, quæ haud recte a Sardanapalo (id est Elagabalo) facta fuerant, emendavit. At ubi Flavianum & Chrestum (præfectos prætorio) occidit, ut in eorum locum succederet, & ipse quoque non multo post a prætorianis, qui cum noctu agressi sunt, etsi concito cursu redierit in palatium, & ad ipsum imperatorem, ejusque matrem confugerit, est occisus.

[8] [nec ipse adeo erga Christianos affectus, quin aliqua sub illo persecutio fuerit;] Quod si vel ipsa Alexandri indoles introspiciatur, vel inde verisimile fiet, Christianos, eo imperante, ab omni divexatione, sive ab ejus ministris, sive a populo ethnico furente, non omnino fuisse immunes, Quamquam enim humano esset ingenio, in Christianos bene affecto, in milites vero (unde & Severi nomen accepit) severo; aliunde tamen non modo cum imperium suscepit, adhuc admodum juvenis (annorum circiter sedecim) erat, sed & natura timidior fuisse videtur, ut qui teste Lampridio, vel litteratos homines reformidarit, ne quid de se asperum scriberent. Idem ab Herodiano reprehenditur, quod mansuetudine nimia & reverentia majore, quam oportet, etiam contra animi sui sententiam matri obsequeretur., idque in rebus etiam gravissimis. Matris suæ jussu uxorem sibi charam gratamque inprimis, ex aula pelli; socerum item, quamvis magnæ apud generum authoritatis occidi, licet invitus, Herodiano teste, est passus: Hæc autem omnia fiebant invito, inquit, coactoque Alexandro. Quippe illi mater supra modum imperitabat. Quanti vero juris peritos, quorum consiliis uti solebat, Alexander fecerit, ac præsertim Ulpianum ex Lampridio discimus, ita de illo scribente: Paulum & Ulpianum in magno honore habuit … nam & consiliarius Alexandri & magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur… Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre, dein gratias agente, quem sæpe a militum ira objectu purpuræ defendit: atque ideo summus imperarator fuit, quod ejus consiliis præcipue Rempublicam rexit… Post Epistolas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est loquutus: neque alterum solum quemquam, nisi præfectam suum, vidit & quidem Ulpianum ex assessore semper suo, causa justitiæ singularis. Quum autem alterum adhibuit, & Ulpianum rogari jussit… Quum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat. Talis cum Alexander fuerit, non incredibile fit eum, sicut matri, ita & Ulpiano similibusque Christiano nomini insensis hominibus plus, quam par esset, detulisse, ac ita Christianos esse permississe, ut tamen simul passus interdum fuerit, eosdem, etsi contra animi sui sententiam, divexari. Hæc eo dicta sunt, ne nimium miretur quispiam, non paucos sane Martyres, Alexandro imperante, passos in sacris Fastis memorari; tum ut æquum de Actis S. Callisti, quæ ab aliis justo amplius laudari, ab aliis contra deprimi nobis videntur, ferri judicium possit.

[9] Displicuit Tillemontio Martyrum in primis, qui sub Alexandro passi perhibentur, [licet non tanta,] multitudo; quos bene multos enumerat Baronius in Annalibus, ubi de Alexandro; sed plures in his Baronïus numerat, quorum martyrii tempus incertum est: hujusmodi sunt S. Hyppolitus episcopus & Martyr in Portu Romano, S. Quiriacus Martyr cum sociis apud Ostia Tiberina, S. Aurea cum sociis pluribus, de quibus consuli possunt, quæ in Opere nostro ad dies XII, III & IV Augusti, de illorum Martyrii epocha jam dicta sunt. Addi his possunt S. Julius & Hesychius martyres Dorostori in Moesia ad diem XXVII Maji, & XV Junii in Opus nostrum relati. SS. Martina & Tatiana passæ quoque dicuntur sub Alexandro; verum Acta, ex quibus id haustum fuit, nullius sunt valoris aut ponderis. Alexandro quoque imperante martyr pro fide occubuisse dicitur S. Urbanus Papa, Calisti successor, in Actis ad diem XXV Maji in Opere nostro excusis, in quibus Urbano Almachius, Urbis præfectus, exprobat, fallaciis ejus hominum jam periisse quinque millia: Recedite, inquit, ab insania, qua estis infecti. Jam enim per fallaciam vestram fere quinque millia hominum decepti petierunt, de quorum miserabili interitu vos rei estis, qui enormis martyrum numerus cum pace, qua id temporis gavisa fuit ecclesia, conciliari difficulter potest. Acta quidem stilo sat simplici scripta sunt a notariis, ut quidem censuit Henschenius, Romanæ ecclesiæ: sed cum Urbanus Papa in antiquis quibusdam monumentis confessor appellatur, aliusque item Romæ fuerit nomine Urbanus, qui martyrio coronatus, & Roma Catalaunum (vide tom. VI Maji pag. 16 & seqq.) translatus fuit, verendum sane est, ne alter cum altero, quamvis diverso tempore ex hac vita ambo excesserint, confusus fuerit, & sic factum, ut hujus socii Urbano Papæ perperam adscriberentur. Plurimi item Martyres die a Martii culti, de quibus actum ad eum diem in Opere nostro est, sub Alexandro passi dicuntur in Romano Rosweydi Martyrologio his verbis: Et plurimorum martyrum sub Alexandro capitali sententia damnatorum. Denique SS. Tiburtius, Valerianus & Maximus, de quibus actum est a majoribus nostris ad diem XIV Aprilis, a S. Cæcilia, de qua die XXII Novembris agendum erit, conversi.

[10] Quoad Acta S. Cæciliæ hæc observat Sollerius in Usuardo ad diem Novembris mox memoratum: [auanta in variis Martyrum Actis fuisse legitur,] Præcipua, quæ a recentioribus objicitur, eaque capitalis difficultas, in eo consistit potissimum, quod, uti alibi insinuavi, Alexandri temporibus tam acerba immanisque persecutio, qualis in istis Actis describitur, tam atrocia passim tormenta, Christianis illata, quadrare prorsus non videantur. Premit eadem difficultas Acta S. Callisti: si Martyrologiis Actisque martyrum quibusdam habenda sides est, inquit verbis Gallicis Tillemontius Tom. 3. Monum. Eccl. in Annotatis ad Callistum pag. 679, vix princeps est, sub quo ecclesia persecutionem crudeliorem passa fit: illic videas exilia, cædes, vexationes maxime inhumanas Pontisicum, maximorum episcoporum, illustrium virginum, quin & senatorum, consulum & integrarum familiarum Romæ honoratissimarum; idque non populari tumultu, uti accidere interdum potest, non privata magistratus alicujus sævitia, sed explicitis iteratisque Alexandri mandatis, jubentis, aiunt S. Callisti Acta, ut ubi Christiani invenirentur, sacrificare compellerentur, vel quovis suppliciorum genere punirentur. Quæ hic capit S. Callisti Actorum verba infra num. 1 sic se habent: Alexander dixit: Ego præcepi semel atque iterum, ubicumque inventi fuerint, puniantur, aut offerant Diis immortalibus libamina. His crudiora sunt Actorum S. Martinæ Tom. 1 Januarii pag. XI sequentia verba: Proponens Alexander præceptum novum & pessimum, in toto orbe, ut aut sacrificent, aut si non sacrificaverint, morti tradantur. Quæ sane utrorumque Actorum verba nec Alexandri humanitati & in Christianos propensioni, nec assertæ ab antiquis scriptoribus ecclesiæ ea tempestate tranquillitati ex dictis supra conveniunt. Verum priusquam de S. Callisti Actis singillatim disserere instituam, qua via difficultas hæc admodum intricata & pluribus martyrum, qui, Alexandro imperatore, passi dicuntur, communis, utcumque expediri possit, aperiam.

[11] Censeo itaque inprimis, primigenia illorum martyrum Acta, [possunt cum Alexandri imperio] si quæ exstiterint aliquando, persecutionum, quæ subsequentium imperatorum in Christianos odio excitatæ sunt, tempore periisse; sed instaurata utcumque fuisse postmodum, cum lætiora Christianis affulserunt tempora, & martyrum memoria nondum plane interciderat; sed posterorum imperitia factum, ut, cum martyres illos Alexandri tempore passos fuisse sive ex residuis quibusdam monumentis, sive ex traditione majorum didicissent, id auctore & jubente Alexandro factum esse crediderint, eique adscripserint, quod Alexandri assessoribus, aliisve ejus ministris tribuendum erat: quod non absurdum videri debet; cum constet, inter illos fuisse Ulpianum. Christiani nominis hostem, & verosimillime plures etiam fuerint, qui & Christianos odissent, & maxima apud Alexandrum auctoritate pollerent; quosque proin ut homines Reipublicæ administrandæ necessarios sævire in Christianos etsi invitus ac contra animi sententiam siverit; id quod non tantum junior ejus ætas, sed etiam suadent, quæ a matre sua, conjugem abs ejus thoro & aula segregante, & socerum occidi jubente, ut sola regnaret, licet sibi carissimos, fieri passus est, at invitus. Sic Alexandri humanitati & in Christianos propensioni utcumque consulitur.

[12] [& ecclesiæ sub illo pace magna ex parte com poni] Credibile porro est, Alexandri familiares & Christianis infensos, cum eum ita affectum viderent, authoritate, qua apud illum valebant, abusos audacioresque effectos, Christianis gravia ac multiplicia sive in Rempublicam sive in ethnicorum superstitionem delicta imposuisse, eorumque nomine ac obtentu non parvum fidelium numerum, licet non tantum, quantum martyrum illorum Acta perhibent, sustulisse e medio. Et hoc quidem pacto petitæ a nimia martyrum sub Alexandro passorum multitudine, quam parum credibilem asserta a veteribus ecclesiæ per hæc tempora tranquillitas, haud verosimilem facit, difficultati occurritur. Verum, inquies, quo pacto non exiguus ille martyrum sub Alexandro numerus conciliabitur cum Sulpicii Severi, Orosii, aliorumque veterum scriptorum auctoritate, qui ecclesiam id temporis in pace fuisse dixerunt? Quod nulla tum (quæ non absurda mihi videtur responsio) ab imperatoribus per orbem Romanum fuerit promulgata in Christianes persecutio: quod excitata sub Alexandro persecutio plerasque orbis Christiani provincias non attigerit; imo extra Romam locaque Romæ vicina sese non diffuderit, si SS. Julium & Hesychium Dorostori passos excipias: quotquot enim sub Alexandro passi dicuntur Martyres, aut Romæ, aut in Portu Romano, aut apud Ostia Tiberina occubuisse memorantur. Ita denique præcipuis quæ historiæ martyrum Alexandri tempore passorum objici a recentioribus scriptoribus solent, difficultatibus utcumque itum est obviam. Ad Acta S. Callisti seorsim accedamus.

§ II. Diluuntur, quæ adversus Acta S Callisti speciatim objiciuntur: illorum nævus, & fides.

Actorum S. Callisti vel ipsum exordium Tillemontio supra laudato non probatur; [Actorum veritati non obsunt, quæ in his memorantur, intemperies aëris,] quod ita habet: Temporibus Macrini & Alexandri, divino incendio concremata est pars capitolii a Meridiano & intra templum jovis ruit manus sinistra aurea & eliquata est. Venerunt aruspices & sacerdotes ad Alexandrum, dicentes ut sacrificiis placarentur Dii eorum. Quid ni potuerit tangi fulmine capitolium Macrini tempore, & liquefieri pars statuæ Jovis, petique ab ethnicis sacerdotibus, ut sacrificiis placarentur Dii ipsorum ab Alexandro, præterito Heliogabalo, qui vel ipsius Tillemontii calculo anno primum 219 Romam venit, ac anno 222 trucidatus fuit, spurcitiis ineptiisque immerso? At nihil Macrini imperio cum Alexandri commune fuit: quasi vero Actorum S. Callisti auctor eos simul regnasse dixerit. Sensum illius fuisse Henschenius dixit, ea quæ narraturus deinceps esset, Macrini & Alexandri temporibus facta esse. Cur hanc Henschenii explanationem Tillemontius non refellit? Cur auctorem Actorum obscuritatis, quod jure facere potuisset, non accusat? Quia levioris fuisset hujusmodi accusatio, ut opinor, momenti. Quid si scriptor Actorum his verbis Temporibus Macrini & Alexandri tempus tantummodo indicatum voluerit, quo pontificatum S. Callistus gesserit, quod ad eumdem fere modum indicavit auctor catalogi Romanorum Pontificum ante Liberii, in quo desinit, Pontificis mortem scripti, ita scribens: Fuit temporibus Macrini & Heliogabali, a consulatu Antonini & Adventi usque Antonino III & Alexandro? Fabulam Tillemontio sapit manus sinistræ Jovis combustio: atqui Macrino imperante, frequentes fuisse aëris tempestates, tonitrua & fulmina ex Dione Cassio lib. 78 num. 25 & 30 liquet: priore quidem refert theatrum arenarium fulmine tactum conflagrasse; item prædia augustalia crebris periisse incendiis: num. autem 30 adeo fuisse frequentia tonitrua, ut Homericum istud, inquit, semper haberemus in ore: “Jupiter intonuit, clangor cœlum occupat ingens. Hæ porro tempestates ingentia mala, quæ imperio impenderent, ethnicis sunt visa portendere, nempe, ut accidit, Macrini cladem mortemque, & imperii in Heliogabalum translationem, sub quo nihil, nisi scelerate & turpiter, factum esse scribit Dion num. 29. Vides itaque quam his affinia auctor Actorum S. Callisti scribat; quamque vero fiat simile, tum Jovis statuam fuisse in Capitolio aliquando ictam fulmine, tum aruspices sacerdotesque ethnicos abs Alexandro, religioso ipsorum ritu principe, petiisse, ut sacrificiis placarentur Dii eorum.

[14] [cantus] Fabulam item Tillemontio sapiunt hæc Actorum verba: Audierunt in quodam cænaculo multitudinem Christianorum psallentem: [Christianorum, qui de via audiri poterat,] inter quos erat Calixtus cum clero suo. Non censuit, ut opinor, Tillemontius, adeo fuisse incautos Christianos, ut in eo cœnaculo ita divinam psalmodiam instituerint, ut a transeuntibus ethnicis de via audirentur: verum quid ni id fecerint tempore Alexandri, quo majorem, id affirmante ipsomet Tillemontio, ubi de Callisto, non modo libertatem, sed & religionem suam exercendi facultatem vi rescripti, de quo Lampridius num. 4 citatus, jam fuerant consecuti, imo & ecclesias publicas, ethnicisque notas a Christianis condi cæptas Tom. 3 Monum. Eccl. pag. 274 ipsemet Tillemontius censuit? Ad illa autem Actorum verba: Venerunt trans Tiberim in urbem ad templum Ravennatium, itemque ad hæc num. 3. In regione trans Tiberim in urbe Ravennatium ait, nihil in Romana historia occurrere, unde illustrentur, eosque, qui illa explicare volunt, ad conjecturas redigi omni auctoritate destitutas. Revocari in dubium nequit, quin Augustus duplicem classem alteram Ravennæ, alteram Miseni constituerit, de quibus Tacitus lib. 4 cap. 5 ita meminit: Italiam utroque mari duæ classes, Misenum apud & Ravennam, proximumque Galliæ littus rostratæ naves præsidebant (Tiberio imperante) quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Forojuliense miserat. Revocari item in dubium nequit classiarios Misenates Ravenna Romam fuisse evocatos, ibique peculiari quodam Urbis tractu commoratos, qui ab eorum commoratione videlicet speciale nomen invenit, & a P. Victore in libello de Regionibus Urbis castra Misenatium nominatus fuit.

[15] Idem dicendum videtur de classiariis Ravennatibus: [urbs Ravennatium,] quamquam enim Victor, saltem nominatim ac perspicue nusquam castra Ravennatium memoret, aliunde tamen & ipsos Romæ commoratos fuisse eruitur. Docet enim id basis marmorea in tractu Transtiberino effossa, uti observat Morettus Disq. 1. cap. 1. num. 34, quæ apud Gruterum legitur pag. CCXVII, cui hæc inscripta sunt: Imp. caes. Divi fil. augusto terra marique victori sacerdot. bonae deae & colleg. VII vir epulon commun. pop. voto Ravenat DD. Quiautem hi fuerunt, nisi classiarii Ravennates, qui, æque ac Misenates, Romæ tractum sibi proprium trans Tiberim incoluerint, occasionemque, ut urbs Ravennatium appellaretur, sua illic commoratione dederint? Sic sane censuit Marlianus Topographiæ urbis Romæ lib. 5. cap. 19, cum ita scripsit: Transtiberina regio priscis temporibus janiculi etiam nomen accepit, a monte ejusdem nominis sibi eminenti. Ravenatium etiam urbem nominatam invenio. Nam Augustus victoria contra Antonium & Cleopatram potitus binam instituit classem: unam apud Mesenium portum. Alteram vero apud Ravenam. Cumque senatui esset cura ut nulla Romam frequentaret multitudo, cui non esset habitandi locus publice assignatus: militibus Ravenatis classis hæc regio fuit assignata, quæ exinde Ravenatium urbs cœpit appellari Quo nomine appellatum est templum & meritoria taberna: quam ubi nunc ædes D. Mariæ, fuisse legimus. Portam Ravennatem nomen suum invenisse a classiariis Ravennatibus Romæ olim commoratis in regione Transtiberina scriptores plures credidere; de quibus, aliisque seu castra, seu urbem Ravennatium Romæ fuisse, affirmantibus consuli Morettus potest loco mox citato. Quod si nomen urbis, huic Transtiberino tractui adtributum cuipiam forte suspectum fuerit, in alio Actorum S Calisti apographo, teste Blanchinio in Annotatis ad Anastasium Bibl. legitur: Castra Ravennatium. Etsi itaque Historia Romana vetus urbis seu castri Ravennatium explicite non meminerit, tamen suppeditat argumenta prudenter judicandi eam revera exstitisse: neque quidquam habuit Tillemontius, unde S. Callisti Acta hoc ex capite argueret falsi.

[16] [virgo tempii] Aiunt Acta num. 2. convocatum fuisse populum Romanum Alexandri jussu ad Capitolium, ut offerendo illic Mercurio sacrificio universus interesset; num. vero 5, dum id fieret, virginem templi, nomine Julianam, exclamasse: Deus Callixti, ipse est Deus vivus & verus: quem Actorum locum ita Tillemontius excipit: Nec credo inveniri, quid sit virgo capitolii. Unicæ paganorum virgines erant in templo Vestæ, quæ excidisse Tillemontii calamo miratur Morettus cap. 10 num 23, neque immerito: Quid? Romæ non erant virgines nisi vestales? Nisi in templo Vestæ? An non meminerat scripsisse Lampridium de Alexandro: Puellas & pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mammeanas & Mammæanos instituit? Verum hæ sacris fortasse addictæ non erant: erant certe virgines Saliæ, de quibus Festus de Verborum significatione verbo Regifugium sic habet, Cincium & Tullium de Feriis citans: qui saliares virgines & salios adesse dicunt regi sacrorum, cum facit sacrificium in Comitio. Sacris addictæ erant æque virgines illæ, de quibus Cicero scripsit lib. 1 Epist. ad Atticum VIII al. XI, Credo te audisse, cum apud Cæsonem pro populo fieret sacrificium, venisse eo virum (Clodium) muliebri indutum vestitu, idque sacrificium cum virgines instaurassent… Quod si vestales hæ fuerint, id equidem e Ciceronis verbis sit consequens, non ita templo Vestæ fuisse addictas, quin & alibi superstitiosis sacris operarentur, & populi Romani solemnitatibus interessent. Sacris addictæ erant Flaminiæ, de quibus ita Festus: Flaminia dicebatur sacerdotula, quæ Flaminicæ Diali præministrabat, eaque patrimes & matrimes erat, id est, patrem matremque adhuc vivos habebat. Tam has, quam Vestales virgines Capitolii sub Vespasiano restitutioni adstitisse, auctor est Tacitus his verbis Histor. lib. 4 cap. 53: Dein virgines Vestales, cum pueris puellisque matrimis, aqua vivis e fontibus amnibusque hausta (templum Capitolinum) perluere. Sed & ad spectacula publica Vestales virgines admittebantur, ac specialem quidem illis in theatro locum assignatum voluit Augustus, teste Suetonio cap. 44. Solis virginibus Vestalibus locum in theatro separatum & contra prætoris tribunal dedit. Facile itaque hinc intelligitur, quid virgo templi in Actis S. Callisti memorata significet: nempe virginem rebus sacris in templo Capitolii peragendis destinatam, sive Vestalis, sive Flaminia, sive alterius cujuscumque demum generis virgo ista fuerit.

[17] Pergit Tillemontius: Videas illic (in Actis S. Callisti) inquit, [aliaque, quæ] Alexandrum capite damnantem SS. Simplicium senatorem, & Palmatium consulem, aliosque plures, absque ulla judicii forma, & ne senatui quidem oblatos: Herodianus autem id illum observasse testatur, ut neminem damnaret umquam, nisi ex præcepto legum, & magistratuum ordinariorum. Sic est Alexandrum regnasse citra sanguinem, citra reprehensionem, a cædibus, sævitie, & a ferendis indicta causa sententiis alienum fuisse, Herodianus dixit: Herodiano Lampridium jungere Tillemontius poterat, cujus hæc verba sunt: Αναίματον imperium ejus, quum fuerit durus & tetricus, idcirco vocatum est, quod senatorum nullum occiderit, ut Herodianus Græcus scriptor refert in libris suorum temporum. Verum hoc ipsum Lampridius refellit, dum Ovinium Camillum senatorem, qui rebellionem molitus fuerat, Alexandri jussu occisum scribit. Non fuisse item Alexandri regnum omnino incruentum Lampridius ostendit, cum Vetronium Turinum, Alexandri familiarem, ejus jussu occisum scribit. Intelligi præterea Herodianus potest de senatoribus ethnicis: nam Christianorum, etiam senatorum, cædem gentiles nauci habebant. Herodianus denique suimet interpretem agit: cum enim Alexandrum sine cujusquam querela regnasse dixit, addit: ὅσον᾽ επ᾽ αὐτῷ, quod quidem ad se attineret. Hinc autem minime consequitur, nihil ab ejus ministris, eo imperante, fuisse commissum, quod præter jus fasque esset; quæ idicirco potissimum hic observanda duxi, ne quis ob auctorum mox citatorum verba ipsummet SS. Simplicii & Palmatii martyrium negandum existimet; non quod Actorum auctoritatem, quatenus his Sanctis, uti & Callisto necem ipsiusmet Alexandri jussu illatam tradunt, tueri velim; qua de re plura dicentur infra.

[18] Quod si, inquit postremo Tillemontius, hæc Acta Martyrologi atque ipse etiam Beda secuti sunt, [adversusilla] vidimus sæpe Bedam monumenta sequentem, quæ propugnari nequeant. Notum est Gelasii Pontificis ætate Acta supposititia fuisse quamplura. S. Palmatius in Martyrologiis Hieronymianis prorsus non invenitur, tametsi consul probe mereretur, ne oblivioni daretur. Non sufficit quidem Bedæ, aliorumque veterum Martyrologorum auctoritas, ut ipsiusmet Alexandri jussu S. Callisto totque aliis in ejus Actis memoratis martyribus tam dira multipliciaque fuisse inflicta supplicia dicantur; neque Actorum veritas inde probatur, sed antiquitas, quæ eorum auctoritati pondus saltem aliquod addit, facitque, ut ea sequi liceat in iis, in quibus a vero recedere non ostenduntur, & quoad præcipua rerum capita. Paucis alioquin veteribus Actis fides habenda esset, cum vix inveniantur, quæ ab omni prorsus nævo sint immunia. Videtur porro existimare Tillemontius, SS. Simplicium, Palmatium, Callistum veterum martyrologorum fastis fuisse insertos ex unica Actorum fide; quasi illorum in ecclesia cultum aliunde exploratum non habuerint, quod difficile a quopiam probatum iri reor. Quod si propterea quoque sacris fastis illos inscripserint, maximi profecto illorum ea in re facienda auctoritas est; esto, illorum ex Actis Callistianis elogium concinnarint.

[19] [Tillemontius objicit:] Cetera, quibus utitur Tillemontius, ut Actorum S. Callisti auctoritatem infringat, argumenta hujusmodi sunt, ut iis usurum fuisse seorsim non arbitrer, nisi Alexandri pacatum regnum, ejusque in Christianos propensionem pro opinionis suæ palmari fundamento habuisset. Fuerint enim Gelasii Pontificis ætate Acta supposititia, imo & vel minima fide indigna: an in horum numero posita, ponendave fuere S. Callisti Acta? Martyrologia S. Hieronymi nuncupata, SS. Simplicii & Palmatii, aliorumque in illis memoratorum non meminerint: num illa ad nos, qualia primum fuere, integra pervenerunt? Num Martyrologium aliquod Tillemontius novit, aut exstitit umquam, quod omnium omnino martyrum mentionem faceret? Ubi in Martyrologiis Hieronymianis, hodiedum exstantibus, mentio fit S. Symphorosæ & septem filiorum ejus sub Hadriano passorum, quamvis exstent eorum Acta inter sincera a Ruinartio relata & ab ipsomet Tillemontio Tom. 2. Monum. eccl. pag. 241 laudata? Ubi SS. Martyrum Ptolemæi, Lucii & alterius anonymi, Romæ passorum, de quibus S. Justinus Martyr in Apologia? Ubi S. Maximiliani Thebestæ in Numidia anno 295 occisi? Cujus Acta Ruinartius in Actis Martyrum sinceris & selectis pag. 308 inter sinceriora antiquitatis monumenta computat. Eusebius de Persecutione Diocletiani scribens meminit SS. Martyrum Phileæ & Philoromi Alexandriæ passorum, Tyrannionis, Tyriorum episcopi, & Zenobii presbyteri, quorum in codicibus Hieronymianis nulla fit mentio. Ex Hieronymianorum igitur codicum silentio nullum fuisse SS. Simplicii Palmatiique martyrium effici nequit: at vero quemadmodum martyres aliquot jam vidimus ab Eusebio memoratos, sed in Hieronymianis codicibus omissos; sic & vicissim in his plures, inter quos S. Callistus, recensentur martyres, quorum non meminit Eusebius; ac proin imbelle est, Basnagii, alias a nobis etiam hoc in Commentario conveniendi ex Eusebii silentio S. Callisti martyrium in suspicionem falsi Tom. 2 Annal. Politico-Eccl. ad annum 219 num. 6. revocare conantis argumentum.

[20] [inest quidem illis nævus,] Hæc fere sunt, quæ Actis Callistianis objiciuntur ab iis, qui ea, quantum quidem nobis apparet, plus quam par sit, deprimunt. Non ita tamen hæc nobis probantur, ut nihil in illis sit, quod merito rejiciatur. Hujusmodi est Alexandri Palmatio, adhuc ethnico, & Christianos denuncianti responsio his verbis concepta num. 1. Ego præcepi semel atque iterum, ut ubicumque inventi fuerint puniantur, aut offerant diis immortalibus libamina. Hanc enim responsionem ex ore Alexandri profectam difficulter credet, qui ad Alexandri humanam indolem, in Christianos propensionem animi, ac assertam ab antiquis scriptoribus ecclesiæ, eo imperante, tranquillitatem attenderit. Observanda etiam isthæc verba sunt: Ubicumque inventi fuerint. Quæ persecutionem Christianorum non selum Romæ, sed & ubicumque exercendam indicant, qualis tamen nec locum habuit, nec ab Alexandro indicta fuit unquam. Neque verosimile est edictum publicum Alexandri jussu promulgatum fuisse, ut, qui Romæ essent, universi, nisi interfici vellent, diis sacrificarent, quod num. 2 refertur his verbis: Et præcepit Alexander, ut immolaretur, universo vulgo, ut omnes ad Capitolium accurrerent de urbe Roma, ita ut qui inventi fuissent in habitaculis suis, omnes interficerentur. Quis hæc de Alexandro crediderit, cujus domus, teste Eusebio num. 5 citato, referta erat Christianis.

[21] Aiunt num. 2 Alexandrum, visis militibus, quos divina ultio occæcaverat, [quo dicta factoque quædam] continuo exclamasse: O cives optimi! videte artem magicam. Melius de Christianorum institutis moribusque tam Mammæa, quam Alexander erant instructi, quam ut id, nulla, qui id factum esset, præmissa indagine, continuo crederet, ac magicis Christianorum artibus adscriberet, quorum instituta, præcepta, moresque ab hujusmodi criminibus quam maxime abhorrere non ignorabat. Quid num. 4 Acta produnt? Illic Alexander, ut conversum jam ad fidem Christianam Palmatium ad pristinum Deorum cultum revocet, sic alloquitur: Sic amens factus, o Palmati, ut deseras Deos, & quæras & colas hominem mortuum? Hæccine Alexandri verba sunt, qui Christi imaginem in larario suo habebat, qui Christo templum condere, eumque inter deos, ni deterritus a proposito fuisset, referre voluerat? Numquid hoc pacto semet convicisset amentiæ? Hæc aliaque his affinia in Alexandrum non quadrare Baronius vidit; quapropter ad annum 226 num. 4 ait: Qui dicuntur, jubente Alexandro, fuisse occidi jussi, sic id accipiendum, quod quidquid hi (Alexandri assessores) fecissent, imperatoris nomine atque auctoritate se egisse jactarint. Verum quidem Baronius dicit: at nec sic ab omni errore immunis & nihil inepte dixisse Actorum scriptor dici potest: si nihil falsi, nihil quod Alexandri indoli moribusque, nihil rerum Christianorum cognitioni, in Christianos propensioni omnino repugnans affinxisset, tolerari ac benigne exponi utcumque potuisset: at cum Alexandrum coloribus depingit factisque onerat ab ejus indole omnino alienis, qui ab errore vel ineptia vindicari queat, plane non video.

[22] Ut ab errore ineptiaque illum vindicet, Morettus ait Disq. 1 C. 10 num. XI, [Alexandro perperam] idem ab aliis scriptoribus factitatum: sic Eusebium Lib. 8 Hist. Eccl. C. 13 asseruisse, B. Martyrem Lucianum Nicomediæ apologeticam orationem præsente ipso imperatore (Maximino) habuisse, quam Lib. 9 C. 6. coram præside edidisse testatur, atque adeo, quod coram præside factum erat, coram summo principe factum esse dixisse. Sic item in Actis S. Sadoth & Sociorum apud Persas martyrum legi: Rursum velut ex ore regis (Sanctis) dictum est: nisi voluntatem meam feceritis, & mandatis meis aures præbueritis, en funestissima interitus vestri hora imminet. Sic auctorem Actorum S. Eusebii presbyteri Constantium imperatorem tamquam cum S. Martyre Romæ verba miscentem introduxisse; cum tamen inde Constantius longe abesset: sic Theodoretum Lib. 4. C. 6, quod de S. Ambrosii episcopi Ordinatione inscribitur, Valentinianum seniorem, velut huic Mediolani præsentem ac cum episcopis, & Ambrosio, cum inde abesset, colloquentem stitisse. Verum his Morettus propositum sibi finem non assequitur: nam Eusebius quidem Lib. 8 Hist. Eccl. C. 13 non asseruit, ipsummet imperatorem Luciani orationi apologeticæ interfuisse; sed hanc a Luciano Nicomediæ eo ipso tempore fuisse habitam, quo Maximinus in eadem civitate commorabatur: sic enim semet ipsum Eusebius explicat, interprete Valesio: Sed & Lucianus, Antiochenæ ecclesiæ presbyter … perductus Nicomediam, in qua tunc civitate Maximinus morabatur, cum defensionem fidei illius, quam prositebatur, coram præside edidisset, conjectus in carcerem trucidatur; ita ut priore loco Eusebius, non coram quo, sed quo tempore ea oratio a Luciano habita fuerit, indicatum voluerit, nempe cum ipsemet imperator Maximinus Nicocomediam adventasset.

[23] Non solum ἐπιπαρόντος, qua voce Eusebius utitur, [& inepte tribuuntur:] præsentem, sed etiam adventantem seu supervenientem significat. Deinde potuit Lucianus duplici oratione fidem defendere, altera ad judicem (vide Luciani elogium ex Ruffino Tom. 1. Januarii pag. 362) altera ad imperatorem, cum eum adduci ad se jussit (vide ibidem S. Martyris Acta pag. 361 num. XI) habita: atque hanc forte respiciunt hæc S. Chrysostomi (vide pag. 364 num. 7) de S. Luciano verba: Coram principibus ille ac regibus audacter locutus est. Saporis Persarum regis personam S. Martyris Sadoth judex induit quidem verbis supra citatis, sed ea hujusmodi sunt, ut nihil a Sapore alienum contineant, potuissetque Sapor ipse iisdem non inepte uti. Similiter, quos Constantio Actorum S. Eusebii presbyteri Romani Scriptor sermones affinxit, tales sunt, ut ab ipsomet, si reipsa Romæ una cum Liberio Papa & Eusebio fuisset, Constantio apposite adhiberi potuissent. Quod autem ad Theodoretum attinet, is Valentinianum S. Ambrosii ordinationi, Mediolani factæ, non per litteras legatosve, sed per semet ipsum interfuisse scripsit; ait enim explicitis verbis apud Valesium, Valentinianum non modo hæc atque illa dixisse & fecisse Mediolani, sed etiam gestis omnibus interfuisse : quod si in Rheni vicinia tum temporis Valentinianus versatus fuerit, qui id ab errore in Theodoreto, historiographum agente, excusari possit, plane non video. Culpandus igitur nobis videtur Actorum S Callisti scriptor non tantopere quod, quæ a ministris ejus dicta factaque fuerant, Alexandro affinxerit, sed quod inepte, talemque verbis factisque descripserit, ut is alius omnino, ac revera fuit, videri possit, adeo ut scriptor ille parum sibi notum fuisse Alexandrum prodat.

[24] [credi tamen prudenter] Ceterum haud ea de causa ejus auctoritas omnino nutat aut ruit: fidem meretur in iis, quæ de Martyrum sub idem tempus, quo Callistus martyrium, infra pluribus probandum, subiit passorum numero scribit; fidem, cum eorum supplicia describit; fidem cum patrata a Callisto miracula narrat. Et quid ni? Num miracula quæ in Callisti Passione narrantur, fidem seu numero, seu conditione excedunt? An non similia in simili rerum temporumque conditione ab aliis Martyribus in sinceris probatisque eorum Actis patrata leguntur? Dein si in Callisti Passione memorati Martyres verberibus afflicti, fame exhausti, gladio occisi, in puteum præcipites acti legantur, quid in eo insoliti? Quid, quod, non dico, Alexandri humanitati; sed ministrorum ejus in Christianos odio sævitiæque repugnet? Quid in Actis occurrit, quod ecclesiæ, universim spectatæ, tranquillitati obsit?

[25] An persecutio aliqua, sed Romanæ urbis fere limitibus circumscripta? [cetera possunt.] Ecquid ibi occurrit, quod aut innatæ Alexandri humanitati, aut in Christianos animi propensioni adversetur? At illum vel carissimam sibi conjugem abs se divelli, & occidi socerum, sed invitum coactumque, jam vidimus. Scimus etiam, eum Ulpiano, tutori suo, Christianorum hosti plurimum detulisse non tantum familiaritatis, sed & auctoritatis, vel in ipsos milites, ut ab eorum ira illius vitam sæpe objectu summæ purpuræ tueri Alexander necesse habuerit: Ulpianus vero tandem ab illis occisus fuerit. Quid ni & in alios sive assessores, sive præfectos, quorum operam consiliaque ad regendam rempublicam sibi necessariam putabat, plus quam par erat, indulgentior fuerit, sive falsis ipsorum in Christianos criminationibus, sive servandarum Reipublicæ legum Christianæ religioni adversantium specie, sive denique aliis quibuslibet modis artibusque circumventus atque delusus? Dandum etiam est aliquid scriptoris antiquitati, qui eo tempore scripsit, quo & Martyrum nomina, & suppliciorum genera, & plerasque res circumstantes ex fama majorumque relatu discere potuerit.

§ III. Quo S. Callistus sederit tempore, quo obierit.

Quantæ difficultatis sit veterum Romanorum Pontificum Chronotaxim accuratam exhibere, [Ex variis de tempore quo Callistus sedit, sententiis] satis superque declarant tum ea in re eruditorum labores improbi, cum dissidium multiplex, sententiarumque varietas; quæ uti in aliis Pontificibus sæpe, ita & in Callisto locum habet sive annos diesque spectes, quibus orbi Christiano præesse cœpit, sive quibus Ecclesiam regere vivereque desierit. Varietatis hujus specimen accipe. Sedisse Callistum Baronius censuit ab anno 221 usque ad 226; Labbeus Chronologiæ technicæ part 1. ab anno 219, ineunte, Septembri, usque ad anni 224 mensis Octobris diem XIV, quos illi annos etiam tribuit Petavius tom. 2 de Doctrina temporum lib. 13 pag. 697. Coustantius tom. 1. Epp. veterum Romanorum Pontt. pag. 114, ab anno 219 usque ad XIV. Octobris anni 223. Tillemontius tom. 3. Monum. Eccl. partim, ubi de Callisto pag. 250, partim in Annotatis pag. 682 ab anno 219 usque ad annum 223; Henschenius ante tom. 1. Aprilis pag. XXV ab anno 218 usque ad 222. tom. vero VI Maji pag. 5 & seq. ab anno 217 usque ad 222: Papebrochius tom. 5 Junii pag. 436 num. 32 ab anno 218 usque ad annum 223; at in Conatu Chronico-Historico ad Catal. Pontt. pag. 27 ab anno 217 usque ad annum. 222. Pagius in critica in Annales Baronii ad annum 224 ab anno 217, die vero XVIII mensis Julii usque ad XXVIII Septembris anni 222. Blanchinius operis Anastasiani tom. 2. pag. primum CCII, ac dein pag. 175 in Annotatis ad Callistum, electum scribit die 2 Augusti, ordinatum vero postridie die Dominico anno item 217, defunctum die XIII, Octobris sepultumque postridie. Parum a Blanchinio discrepat Morettus, qui Disquisitionis 1. cap. 2 pagg. 46 & seq. Callistum anno 217 die 2 Augusti electum, eademque ordinatum, id est, die Sabbathi, martyrio vero coronatum fuisse scribit, die XII Octobris, sepultum XIV.

[27] Quod si quæsieris, quot annos, menses, diesque Pontificatum gesserit, [probabilior videtur, qud sedisse dicitur annos 5, menses 2 dies 10,] ingentem hic quoque tum scriptorum, tum veterum Romanorum Pontificum Catalogorum discrepantiam offendes: Eusebius Hist. Eccl. lib. 6 cap. 21 annos quinque Callistum sedisse tradit: Eutychius in Annalibus Alexandrinis annos sex, Nicephorus patriarcha CP, & Georgius syncellus annos 8: ex Catalogis vero Romanorum Pontificum apud Franciscum Blanchinium in Prolegomenis ad Vitas Pontisicum pag. XCV alii annos 5, 6, 7 & 10, menses plerique 2, unus 6, dies item plerique 10, unus XI, alter 2. eidem tribuunt, ita ut ex codicibus 22 ibidem recensitis XI Callisto dent annos 5, sedecim menses 2, quindecim dies 10, quibus accinunt picturæ veteres Basilicæ S. Pauli: quo fit, ut hanc Callistiani Pontificatus durationem tamquam verosimiliorem amplectamur, maxime vero, quod eam assignet auctor Catalogi Romanorum Pontificum a Bucherio in Commentario suo in Victorii canonem Paschalem editi, qui seculo IV medio vixit, & ibidem pag. 270 ita habet: Callistus annos quinque, menses duos, dies decem. Verum hi anni, menses, diesque a quo æræ vulgaris anno numerandi sunt?

[28] Eusebius Cæsariensis paulo ante citatus S. Zephyrinum, [ab anno 217] Callisti decessorem proximum, abiisse e vita scribit anno primo imperii Antonini, Heliogabali nempe, qui Macrino successit. Heliogabalus imperator salutatus fuit a militibus anno 218 mense Majo, Macrinus victus eodem anno mense Junio, ac paulo post una cum filio Diadumeno occisus. Itaque si Eusebio standum est, non prius anno 218 Romanam Cathedram Callistus occuparit, prout aliqui censent. ex dictis supra. Eumdem Eusebium pro sua sententia citare possunt, qui Callistum anno 219 sedere cœpisse contendunt, ut qui in Chronico Callistum Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscepisse scribat anno secundo Heliogabali. Fas sibi autumant alii, neque immerito, ab Eusebio recedere, ac Latinis potius Fastis, ubi de rebus in Occidente gestis agitur, adhærere: quippe qui in his negligentius versari sit solitus, & sibimet ipsi aliquando adversetur. Eusebius, inquit Valesius in Annotatis in Cap. 27 Libri 7 Hist. Eccl., nihil de Xysti martyrio nec in Chronico, nec in Historia Ecclesiastica dicit; quod valde miror: & multo magis mirarer, nisi scirem Eusebium in rebus per Occidentem gestis negligentiorem fuisse. Porro in Chronico quidem scribit Xystum sedisse annos VIII, cum hic undecim annos ei tribuat: Similia de Eusebio notat Pagius in Critica ad annum 67 num. XI, quem ita concludit: Cum itaque in sequentibus Pontificibus Romanis, iisque præsertim, qui sua ætate vixere, cæcutierit Eusebius; alteri non monstrabit viam, qui sibi semitam non sapit. E Latinis porro Fastis potior hac in re dux est idem Catalogus a editus, in quo verbis supra citatis hæc proxime subjunguntur. Fuit temporibus Macrini & Heliogabali, a consulatu Antonini & Adventi, usque Antonio III & Alexandro. Alexander primum consul processit anno 222, qui ex cæsare eodem anno factus est imperator. Consulatum cum eo gessit Antoninus Heliogabalus, non quidem tertium, ut in Catalogo legitur, sed quartum, ut habet Dio Cassius lib. 79, eodem anno occisus mense Martio. Macrinus imperator a militibus dictus est anno 217, mense Aprili, Præsente & Extricato consulibus: Postremus itaque, quo sedit Callistus, annus fuit æræ vulgaris 222; unde si annos quinque, ordine retrogando numeres, ad annum 217 initium Pontificatus ejus devolvetur.

[29] Atqui, dices, non dicit Catalogus sedisse Callistum a consulatu Præsentis & Extricati, [usque ad annum 222,] sed Antonini & Adventi: Adventus autem non nisi anno 218 consul processit: ita est; verum id non propterea fit, quod his consulibus non sederit Callistus; sed quod hi consules anno postremo decessoris ejus jam assignati erant, ne iidem consules bis nominarentur, quod fieri eo in Catalogo usque ad Fabianum nusquam solet. Quis fuerit alter e geminis anni 218 consulibus, hic Antoninus dictus, non una omnium opinio est: ex Dione Cassio quidem constat Macrinum eo anno consulem fuisse; sed non constat, dictum fuisse ab auctore Catalogi Antoninum : nonnulli putant, hic Diadumenum Macrini filium, quem Antoninum appellari pater jussit, intelligi; verum Diadumenus consul ordinarius haud fuit; videturque hic intelligendus Heliogabalus, qui non tantum Antoninum dici se voluit, verum arguitur etiam a Dione Cassio, Nicolao Carminio Falcone interprete, quod consulatus Macrini loco, quem neque a nobis acceperat, neque umquam forsan attigisset (gestus enim jam erat ille) nomen suum substituit … quod sibi alterum consulatum (anno 219) suscepit, quum nullum antea nec magistratum, neque magistratus insignia accepisset. Unde mirum videri non debet, Catalogi auctorem consulatus Antonini, at non Macrini, meminisse. Maneat itaque S. Callistum Pontificatum adiisse anno probabilius 217, deposuisse vero 222, eodem quo primum consul & imperator factus est Alexander, Heliogabali successor proximus, & quo item terminus paschalis incidit in Idus Apriles, id est in diem decimum tertium ejusdem mensis, qui & dies sabbati erat, uti in Canone Hippolyti, tunc temporis confecto apud Bucherium citatum pag. 295 aliosque legitur: ex quo fit, ut anno Alexandri primo dies Paschæ, (XIV Aprilis secundum canonem Dionysianum, at XXI secundum Hippolyti canonem) notandus sit littera Dominicali F, quod anno quidem 222 congruit; minime vero anno 224, cui annum Callisti quartum, Alexandri vero primum Baronius haud recte illigavit. Dodwellus Diss. sing. de Rom. Pont. primæva successione anno 222 in vivis esse desiisse Callistum scribit; anno vero 214 pontificatum esse exorsum, Georgium syncellum, qui illius pontificatui octennium tribuit, secutus; sed Catalogi supra citati, ut major antiquitas, ita & major auctoritas est.

[30] Cum itaque, quo anno sedere tum cæperit, tum desierit, [a die 2 Augusti anni prioris usque ad 12 Octobris posterioris:] jam, prout licuit, definitum sit, disquirendum superest, quo item mense & die anni 217 sedere cæperit, & quem anni 222 mensem diemque sortitus sit emortualem. Blanchinus hoc pacto procedit: S. Zephyrinum, proximum Callisti in sede Romana decessorem obiisse statuit anno 217, a quo non alienus Perierus, qui ejus obitum operis nostri tom. 5 Augusti pag. 788 circiter annum 218 assignat. Ceterum, etsi Martyrologium Romanum & Usuardus S. Zephyrinum ad diem XXVI Augusti, Hieronymiana vero ad diem XX Decembris annuncient, Blanchinus tamen ipsum obiisse statuit die XXVI Julii, idque non sine teste: affert enim seculi noni lapidem, positum in pronao seu vestibulo monasterii SS. Stephani & Silvestri, a Paulo I conditi variisque Sanctorum reliquiis ditati, cui hic titulus præfixus: In nomini Domini. Hæc est notitia Nataliciorum Sanctorum hic requiescentium: in subjecta vero serie Sanctorum hæc verba de S. Zephyrino apud Joannem Giachetti in ejusdem monasterii historia Italico idiomate scripta pag. 66 leguntur: Mense Julio die XXVI Nat. SS. Zephyrini Papæ & Tarsi (Blanchino Tarsicii) Martyris; cum autem facile fieri potuerit, ut dies XXVI Augusti & XX Decembris aut translatione, aut elevatione corporis aliove non absimili titulo celebres evaserint, non contemnenda apparet hoc in puncto Blanchiniana sententia. Dein a die XXVI Julii numeratis diebus sex, quot a Zephyrini obitu Sedem Romanam vacasse auctor est Anastasius, initium Pontificatus Callistiani diei secundæ mensis Augusti affigit, quæ eo anno incidit in Sabbatum, ac dies electionis, ut Blanchinus opinatur, fuit: postera vero, eaque Dominica, ordinationis. Hinc vero computatis annis 5, mensibus 2, diebus 10, diem S. Callisto emortualem fuisse censet diem Octobris XIII; diem autem proxime sequentem, quo colitur, sepulturæ, uti etiam legitur in Anastasio, in Actis S. Callisti, & in Depositionibus Martyrum apud Bucherium pag. 269. Annos quinque menses 2, dies 10 numerans, ac calculum finiens ad diem 13 Octobris, a decem illis diebus ipsum ordinationis diem seu tertium Augusti excludit: malim vero cum Moretto eumdem decem istis diebus includere, quo pacto dies S. Pontifici emortualis fiet Octobris XII, & ad amussim sibi mutuo concinent tum lapis vetustus a Blanchino citatus, tum Martyrologia Hieronymiana varia, S. Callistum non tantum ad diem XIV Octobris, sed etiam ad XII signantia; illo quidem propter sepulturam seu depositionem corporis; hoc autem verosimiliter propter obitum.

[31] Verum, inquies, hæc Actis repugnat opinio, [repugnare quidem illa Actis videtur,] in quibus sepultus a S. Asterio Callistus dicitur die XIV Octobris, ab ejus nece XVII. Jam vero si a XIV Octobris dies septemdecim (facto a XIV numerandi exordio) retrorsum numeres, dies Sancti emortualis cadet in XXVIII Septembris: hinc rursum si retrorsum dies X, ad diem Septembris XIX retrocedes; ablatisque hinc mensibus duobus, ad diem XVIII vel XIX Julii anni 222: demum a die XIX Julii anni 222 demendo annos quinque, incides in diem XVIII vel XIX Julii anni 217, qui dies posterior Sabbati fuit & ordinationis S. Callisti secundum Pagium supra num. 26 citatum. Verba Actorum, quibus nituntur, infra num. 9 sic se habent: Post dies vero decem & septem (a S. Callisto in puteum, uti proxime dictum in illis fuerat, projecto) venit presbyter ejus, nomine Asterius, cum clericis noctu, & levavit corpus B. Calixti episcopi & honorisice sepelivit in cymeterio Calepodii via Aurelia pridie Idus Octobris. Blanchinus amanuensium librariorumque errori dies illos decem & septem adscribit, ac legendum putat Postridie; sed ea verborum immutatione uti non ausim, quod neque Blanchinus exemplar Actorum ullum, in quo legatur Postridie afferat, neque ex tot codicibus tum impressis, tum Mss. invenire sit ullum, quod quidem sciam, in quo Callistus postridie a nece sua tumulo conditus fuisse legatur. Aliam igitur conciliandi cum Actis sententiam, qua Callistus a die 2 vel 3 Augusti anni 217, ad diem 12 Octobris anni 222 Sedem Romanam tenuisse statuitur, inire mihi satius videtur, præeunte Moretto.

[32] Duplicem scilicet in his Actis ordinem distinguo, [cum his tamen modo,] alterum verborum, alterum rerum, quem auctor Actorum potissimum præ oculis habuit. Si ad priorem attendas, fatendum est, sententiam mox relatam inter & Acta quantum ad menses diesque initi depositique a Callisto Pontificatus neutiquam convenire: si vero ordinem rerum spectes, eaque verba Post dies decem & septem non ad Callisti necem, sed ad id temporis, quo primum captus, in carceremque conjectus torqueri Callistus cœptus est, retuleris, nihil quidquam oberit, quin die XII Augusti vivere desierit, &, illæsis Actis, relata paulo ante sententia salva consistat. Id autem intendisse auctorem Actorum, ex aliis horum locis erui videtur posse. Nam ex num. 5 Alexander, cum audisset, Simplicium ejusque familiam Callisti opera fuisse baptizatam, milites misit, qui Simplicium, omnesque, qui in ejus domo versarentur, Christianos comprehenderent, id quod reipsa factum est. Tenuit autem & B. Calepodium, quem fecit occidi gladio, & corpus trahi per civitatem sub die Kalendarum Maji ex num 6. Quid fecisse porro, si Actorum verba spectes, Alexandrum putes, cum captum quidem Calepodium presbyterum, sed non Callistum, præcipuum ethnicorum ad fidem Christianam conversionis auctorem, audivit? An non jussisse illum confestim, ut & Callistus perquireretur? Quid vero Callistum? An non hic, cum captum occisumque presbyterum suum audivit, probe conscius & se ad necem quæri, fuga sibi mox consuluerit? Imo vero; nam, ut Acta pergunt: In ipsis diebus fugit B. Calixtus cum decem clericis suis & abscondit se in domum cujusdam Pontiani noctu. Cur autem? nisi verosimillime ut se perquirentium militum manus effugeret? Post hæc, ut ad ejusdem num. calcem Acta habent, Callistus S. Calepodii corpus sepelivit … in cæmeterio ejusdem sexto Idus Maji. Sequuntur proxime num. 7. verba hæc: Ab eodem die cœpit Alexander curiose quærere B. Calixtum episcopum. Quem diem indicant verba isthæc ab eodem die? si ordinem verborum spectes, utique sextum Idus Maji: at si ordinem rerum & eventuum, verosimilius Kalendas Maji, quo die Calepodium tenuit occidique Alexander jussit, non quo sepelivit, licet hujus proxime in Actis facta sit mentio: alioquin enim, quod minus credibile est, octidui spatium Alexander Callisto indulsisse videretur, prolixum enim vero satis, ut fuga sibi, si cuperet, consulere Callistus posset.

[33] [hic exposito] Porro ut Acta mox citata expresse meminerunt captivitatis S. Calepodii, ita & S. Callisti num. 7: Et divulgatum est ei (Alexandro, postquam frustra aliquamdiu Callistus perquisitus fuerat) quod esset in domo Pontiani juxta urbem Ravennatium: misitque occulte “& tenuit eum” Tum fame cruciatum, quotidie verberibus cæsum, multis diebus (a die 27 vel 28 Septembris usque ad XII Octobris in hac quidem sententia) in carcere maceratum, e fenestra præcipitatum, ac tandem a S. Asterio sepultum tradunt Acta die Octobris decimo quarto, decimo autem septimo, non ex quo in puteum præceps actus saxisque fuit obrutus, sed ex quo Alexander tenuit eum; vero etenim admodum fit simile, Actorum concinnatorem eodem modo locutum fuisse de Callisto, quo de Calepodio. Sed & eumdem fere loquendi modum tenuit ad calcem Actorum, ubi de S. Asterio sic habet: Post dies autem sex tenuit Alexander Asterium presbyterum: quem præcepit per pontem præcipitari: cujus sanctum corpus inventum est in Hostia, & a quibusdam Christianis sepultum in eadem civitate XIV Kalendarum Novembris. Ubi verba illa post dies sex non indicant, dies illos sex numerandos esse a XIV Octobris, cujus proxime mentio facta fuerat, sed aliquo die priore, ac verosimiliter a die S. Callisti emortuali: nam si a die XIV Octobris (hanc numerationi includendo) dies sex numeraveris, non tantum dies martyrii S. Asterii in XIV Kalendarum Novembris, seu in XIX Octobris incidet, sed & dies sepulturæ; cum tamen parum sit verisimile, S. Asterium eodem die & Romæ captum, projectum in Tiberim, & inventum tumulatumque fuisse apud Ostia Tiberina, milliaribus Italicis 12 ab Urbe distantia.

[34] Quod si verborum ordinem sequaris, incidet quidem annus Callisti pontificatus primus in annum æræ vulgaris 217, [videtur recte componi.] postremus vero in 222; verum a die XIV Octobris retroeundo per dies 17, fiet dies Callisti emortualis dies Septembris XXVII vel XXVIII anni 222: inde numerando annos quinque, menses 2, dies 10 incidet numerandi finis in XVII vel XVIII Julii, quo nondum e vivis Zephyrinus excesserat; ac proinde hujus vicarium diebus aliquot egisse Callistum oporteret, seu Zephyrinus die XXVI Julii, seu XXVI Augusti, seu XX Decembris obiisse statuatur. Scio quidem idipsum legi in Catalogo Pontificum Romanorum Papebrochiano in Propylæo Maji pag. 27, ubi & Callistus successor Zephyrini institutus dicitur die XVI Decembris feria VI, sexto a Zephyrini obitu die. Verum vicariatus, a Callisto, superstite Zephyrino, gesti nulla est apud Anastasium mentio, malimque, cum id fieri commode queat, absque vicariatu illo Callistiani Pontificatus tempus assignare, nisi secus major fortassis suaderet auctoritas. Præplacet itaque eorum opinio, qui Callistum a die secunda Augusti anni 217 usque ad XII Octobris anni 222 sedisse opinantur; tum quod Catalogo Bucheriano, cujus maxima hac in re debet esse auctoritas, tum lapidi vetusto & Martyrologiis Hieronymianis suo loco citandis apprime congruat, ac cum ipsismet Sancti Actis conciliari queat. Non tamen eam velut certam amplectimur, cum certum non sit, S. Zephyrini natalem in lapide a Blanchino memorato diei XXVI Julii recte assignari, &, num in Hieronymianis Martyrologiis referatur Callistus ad diem XII Octobris, quod eo die cœlo sit natus, num ob aliam, quæ subesse potuit, causam, nequaquam constet.

§ IV. S. Callisti patria; incertum genus; gesta ante Pontificatum ignota; Quatuor temporum jejunia ab exordio Ecclesiæ ex consuetudine Romæ observata, dein lege firmata.

[S. Callisti Romæ] Qui S. Callisti Passionem scripsit anonymus, satis habuit, si quæ ad illam proxime spectabant, posteris traderet; neque quidquam de ejus patria, genere, & ante Passionem gestis prodidit. Egregium sane virum fuisse tum ex ejus sanctitate dimetiri licet, tum ex suprema universæ ecclesiæ dignitate, quam non sine ingentibus meritis assecutum fuisse, par est credere: sed id commune illi cum pluribus seu decessoribus seu successoribus fuit; ad ea quæ ipsi propria fuerunt, accedamus. Quod ad ejus imprimis patriam genusque attinet, id paucis hisce verbis Anastasius Bibliothecarius apud Blanchinum expedit: Callistus natione Romanus ex patre Domitio de regione urbe Ravennatio: quibus quidem verbis non modo solum ejus natale, sed & Urbis tractus, in quo in lucem editus fuit, indicatur, hic Urbs Ravennatium dictus. Augustus, teste Suetonio in ejus Vita cap. 49, classem Miseni, & alteram Ravennæ ad tutelam superi maris collocavit. Hi classiarii inquit Alexander Donatus de Urbe Roma lib. 3 cap. 21 venientes ad Urbem ibi stativa habebant, Misenates scilicet in loco Castra Misenatium dicto, quem P. Victor in Regione Urbis tertia collocavit: Ravennates autem in Castris Ravennatium. Quoniam vero, pergit Donatus, principatu cæsarum rarissimæ expeditiones maritimæ, Ravennates classiarii frequentes erant in Urbe, ludisque que vela ducebant in theatro. Lampridius in Commodo: “Irritum” inquit “id credens (Commodus) a Populo Rom a militibus classiariis qui vela ducebant, in amphitheatro interimi præceperat.” Et sane, classiariis Ravennatibus perinde ac Misenatibus locum assignatum fuisse proprium, res est & per se verosimillima, & non solum a pluribus scriptoribus asserta, sed a Moretto etiam cap. 1 num. 34 scite confirmata ex marmorea basi prope vaticanam Basilicam S. Petri trans Tyberim effossa, cujus epigraphen supra pag. 406 col. 1. videre est, ubi & Taciti auctoritatem allegavimus, & Tillemontii Actorum S. Callisti fidem impugnantis argumento, ex his verbis, urbe Ravennatium petito, parum roboris inesse ostendimus.

[36] Vix igitur dubitari potest, quin Roma S. Callisto natale solum obtigerit: [forte e gente Domitia nati,] at non ita certum, quod de ejus prosapia nonnulli opinantur: censent enim eum fuisse e gente Domitia, de qua Suetonius in Nerone, ex eadem prognato, primum quidem, quod ejus pater dictus sit Domitius; tum quod in transtyberina regione, ut Victor scribit, orti fuerint Domitii; iique in eadem regione fundos aliquos possedisse videantur; quam in rem affert Morettus monumenta quædam antiqua in regione Transtyberina anno 1744 effossa, lateres nempe, quorum uni hi erant characteres inscripti: Primitivi Domitiæ Lucillæ. Alteri: Earini Domitiæ Lucillæ. tertio: CN Dom. M … valeat qui … Pertinere quidem saltem harum inscriptionum postremam ad gentem Domitiam, cum hanc in duas familias, Calvinorum & Ænobarborum, quorum hi (Ænobarbi) ne prænomina quidem ulla præterquam Cnæi & Lucii usurparunt, divisam fuisse legam, inficiari nolim; cum tamen Domitii aut Domitiæ appellatio non ita fuerit propria Domitiæ genti, quin & ab aliis familiis Romanis usurpari potuerit, vereor, ut ex gente Domitia satus sit S. Callistus, quamquam ejus pater Domitius seu Dometius dictus fuerit, ac ipsemet Callistus in regione Urbis Transtyberina mundo sit editus: non exiguum sane Domitiorum, Domitiarum & Domitillarum numerum exhibent Gruterianæ inscriptiones, uti in propriorum nominum cognominumque Indice videre est, quos omnes Domitianæ genti, nemo, ut reor, adscripserit, cum illic compareant Domitia Cassia, & Domitilla Postumia, quæ ad Cassiam Postumiamque gentes, a Domitiana diversas, verosimillime referendæ sunt.

[37] Nihil de anno, quo editus in mundum Callistus fuit, [annus natalis & ante pontificatum gesta latent:] habemus, quod dicamus; cum ea de re nihil nobis antiqui scriptores monumentave ejus ætati propiora tradiderint: id unum dicimus ex Moretto cap. 1, num. 69 & seqq. eum jam senem fuisse, cum Pontifex factus est, & ut talem fuisse exhibitum in vetustis illius imaginibus, quæ olim in basilicis Lateranensi & Vaticana visebantur, uti & in iis quæ exstant in S. Pauli & in S. Mariæ transtyberim, quam habes tom. 2 Maji pag. 499: quibus num. 74 Morettus aliam vetustiorem addit sub initium hujus seculi in cæmeterio viæ Appiæ repertam, delineatamque in fragmento vitrei cyathi, quo prisci fideles, post sacros conventus solemniores convivia agentes utebantur. Nihilo plus nobis de rebus ejus, uti jam supra innui, ante Pontificatum gestis reliquit antiquitas.

[38] [Pontifex factus jejunia constituit triduana 4 temporum,] Quod autem ad ea, quæ abs illo ad Pontificatum evecto, gesta sunt, Anastasius apud Blanchinum verbis supra citatis continuo sequentia subjicit. Hic constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini & olei secundum Prophetiam (quarti septimi & decimi.) Catalogus Pontificum Henschenianus seculo sexto Justiniani imperatoris tempore conscriptus in Propylæo Maji pag. 48 eadem verba habet, sed ibi legitur: secundum Prophetam. Ordo Romanorum Pontificum ex codice 6381 Vaticano sexcentorum annorum a Blanchino in Prolegomenis ad Vitas Pontificum edito pag. XIX: Hic constituit ter in anno fieri jejunium die sabbati. Baronius in Annalibus ad annum 226 non ter, sed quater legendum existimavit: nam, inquit, Prophetia (in libro Pontificali indicata) Zachariæ est monentis quater in anno jejunium esse celebrandum. Benedictus XIV institutione 4 num. 3 hæc etiam ex libro Pontificali verba affert, constituit jejunium quater in anno fieri frumenti, vini, & olei gratia secundum prophetiam: at simul monet in vetustissimo ejusdem libri exemplari Colbertino, uti & in eo, quod reginæ Suecorum fuit, legi ad hunc modum: Hic constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri, frumenti, & olei gratia secundum prophetam, quarti mensis, septimi, & decimi. Ita ut præferenda videatur lectio, secundum quam Callistus jejunium ter in anno celebrandum constituerit. Citata hic Prophetia his verbis apud Zachariam cap. 8 v. 19 concipitur: Hæc dicit Dominus exercituum: jejunium quarti, & jejunium quinti, & jejunium septimi & jejunium decimi erit domui Juda in gaudium & in solemnitates præclaras. Observabantur olim a Judæis etiam quatuor jejunia, notante Duhamelio, primum quidem ob muros Jerusalem dirutos, secundum ob urbem incensam, tertium ob Judæos penitus e terra sua quartum ob urbem a Nabuchodonosore obsessam: quorum morem Christianis, vel saltem Romanis imitandum constituisse dicitur Callistus, præscripto triplici aut quadruplici jejunio annis singulis, sed ob alium finem observando, nempe frumenti, vini & olei gratia, seu ut pro terræ frugibus debitæ Deo gratiæ agerentur, iis maxime temporibus, quibus terræ mandantur, maturescunt, & colliguntur.

[39] [ab ecclesiæ exordio servari Roma quidem solita,] Jejunium quidem generatim acceptum in lege Nova (si sacras litteras spectes, semper in præcepto fuit; particulare autem non item. Ego in Evangelicis & Apostolicis litteris, inquit Augustinus Ep. 36 ad Casulanum edit. Benedict., alias 86, totoque instrumento, quod appellatur Testamentum novum, animo id revolvens, video præceptum esse jejunium. Quibus autem diebus non oporteat jejunare, & quibus oporteat, præcepto Domini vel Apostolorum non invenio definitum. Ex generali illa jejunandi obligatione originem duxit inde ab ipso nascentis ecclesiæ exordio mos fidelium certis anni temporibus diebusque jejunandi consuetudo; si non præcipientibus, certe suadentibus, approbantibus, vel laudantibus Apostolis. Inde consuetudo illa per plerasque orbis ecclesias diffusa, de qua cit. Epist. Augustinus, jejunandi feria IV & VI, non certis dumtaxat mensibus, sed per integrum anni decursum. Inde & Romanæ ecclesiæ consuetudo, qua non feria quarta sextaque tantum, sed etiam sabbato jejunium observare per totius anni decursum solita olim fuit, uti ex his ejusdem Epist. verbis colligitur cap. IV. Christianus, qui quarta & sexta & ipso sabbato jejunare consuevit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore jejunii superabitur. Tum vero etiam ex verbis Urbici seu Romani illius, adversus quem Augustinus ecclesiæ Africanæ feria quarta & sexta, at non sabbato, jejunandi morem tuebatur, quibus ille bidui per hebdomadam jejunium haud sufficere aiebat, nempe his: Quomodo non cum Pharisæo damnabimur bis (nempe tantum) in Sabbato jejunantes? Haud alia fuit origo triduanorum jejuniorum, quæ mense quarto, septimo & decimo, id est, Junio, Septembri & Decembri observantur, ac tria constituunt ex iis, quæ Quatuor tempora nominantur: cujus originis testem habemus S. Leonem Magnum, qui seculo V fuit. Sermone 1 de jejunio mensis X ita scribit: Tria vero sunt, quæ maxime ad religiosas actiones pertinent, oratio scilicet, & jejunium & eleëmosyna, quibus exercendis omne quidem tempus acceptum, sed illud est studiosius observandum, quod Apostolicis accepimus traditionibus consecratum. Sic serm. 9 de jejun. Mensis VII: Quod enim dudum & traditio decrevit & consuetudo firmavit, nec eruditio ignorat, nec pietas prætermittit. Neque vero hæc jejunia ab Apostolorum doctrina tantum promanarunt; sed ipsum etiam, quo a fidelibus observarentur, tempus assignatum ab illis fuit: sic enim Leo de jejunio septimi mensis serm. 8: Cui medicinæ, dilectissimi, licet tempus omne sit congruum, hoc tamen habemus aptissimum, quod & Apostolicis & legalibus institutis videmus electum, ut sicut in aliis anni diebus, ita in mense septimo spiritalibus nos purificationibus emendemus.

[40] [sed dein lege firmata,] Ex quo Leonis loco id etiam eruitur, primævam triduana ista mensis IV, VII & X jejunia observandi Romanæ ecclesiæ consuetudinem, vel ab Apostolis fuisse præceptam, vel mitioribus institutis Apostolicis præcepta, cum adolescere cœpit, accessisse legalia: id quod ex aliis ejus locis erui videtur posse: sic enim loquitur de jejunio mensis decimi Serm. 9. Unde merito disposuerunt Apostolicæ sanctiones, ut veterum jejuniorum utilitas permaneret, & licet Ecclesiæ consuetudo prolixioribus se castigationibus exercere didicisset, amplecteretur tamen continentiæ sanctificationem ex lege venientem. serm. 1. de jejunio mensis septimi: Observantiam quidem vestram, dilectissimi, ita novimus esse devotam, ut animas vestras non solum legitimis, sed etiam voluntariis jejuniis excolatis; ubi jejunia arbitraria, a legitimis seu lege præscriptis, quale erat, de qua sermo illi erat, jejunium septimi mensis, aperte distinguit. Et denuo serm. 3. Sacratius esse dicit, quod publica lege celebratur, quam quod privata institutione dependitur: unde concludit paulo post in hunc modum: Ad hujus ergo invictæ unitatis potentiam, dilectissimi, etiam hoc nos solemne jejunium septimi mensis invitat. Ego vero concludo jam ante Leonis Magni ætatem, id est, seculo V medio tria saltem jejunia triduana ex iis, quæ quatuor tempora vocamus, vi legis latæ fuisse a Romanis observata, sive ea lex ab Apostolis, sive ab aliquo ex eorum successoribus & Leonis decessoribus fuerit introducta.

[41] [quatuor numero non excludendum jejunium vernum,] Eadem porro lege comprehensum fuisse etiam triduanum jejunium, vernum dictum, quod Quadragesima ineunte celebratur, existimo: nam rursus serm. 9 de jejun. mensis septimi idem ait: Ideo enim ipsa continentiæ observantia, quatuor est assignata temporibus, ut in idipsum totius anni redeunte decursu, cognosceremus nos indesinenter purificationibus indigere: at quænam illa sunt quatuor tempora? Jejunium vernum in Quadragesima, æstivum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hyemale autem in hoc, qui est decimus, celebramus, docente id rursum S. Leone serm. 8 de jejunio mensis decimi. Muratorius tom. 2 Anecdotorum pag. 255 jejunii verni nomine Quadragesimam antepaschalem significari censet, non triduanum jejunium, quale nunc prima Quadragesimæ hebdomada observatur: verum cum triduana sint tria reliqua, quæ commemorat Leo, jejunia, quid ni triduanum quoque fuerit eodem modo commemoratum illic jejunium vernum? Maxime cum non dicat S. Doctor jejunium vernum seu jejunium Quadragesimæ; sed jejunium in Quadragesima: quæ binæ loquendi formulæ multum differunt: sicut ergo, cum memorat Leo autumnale in mense septimo celebratum, non significatur jejunium toto hoc mense celebratum, sed ad triduum restrictum; ita & jejunium vernum hic memoratum Quadragesimali contractius est; alioquin enim sensus Leonis æquivaleret huic: Jejunium Quadragesimæ in Quadragesima, qui loquendi modus ab accurato elegantissimoque oratore illo omnino alienus est.

[42] Et vero quid ni triduanum istud jejunium Leo memorasset, [quod initio Quadragesima] quandoquidem id, eo Pontifice, imo & ante in usu apud Romanos fuerit? Videsis Calendarium Romanum a Marteneo tom. 5 Anecdotorum editum, confectum vero seculo IV, vel ineunte; ubi inter omnes anni ferias, quibus tum Romæ jejunari mos erat, quatuor tantum reperies, quibus XII lectiones annectuntur, nempe sabbatum hebdomadæ primæ quadragesimalis col. 7, sabbatum mensis IV col. 79, sabbatum mensis VII col. 81, & sabbatum mensis X col. 82. Præmittuntur tribus hisce posterioribus jejuniis Lectiones feriarum tantum IV, VI, & sabbati quod his tantum hebdomadæ feriis jejunaretur; at singulis hebdomadæ primæ quadragesimalis, quod his singulis jejunium servandum esset. Idem observare licet in eo Lectionario, qui Liber Comitis dicitur, apud Pamelium pagg. 13, 36, 49, 58. de cujus ætate ita scribit Mabillonius in Præfatione ad Lectionarium Gallicanum, num. 7: Haud scio, an ullum Lectionarium hoc Gallicano antiquius: si forte excipias librum Comitis, indicantem Lectiones ad usum ecclesiæ Romanæ: quo de libro mentio fit in Charta Cornutiana, quæ Leone Augusto IV, & Probiano coss. seu anno Christi CCCCLXXI data est. Habent igitur quatuor illa sabbata eumdem characterem in modo citatis libris, quibus singula distinguuntur a ceteris; & quemadmodum sabbatum XII Lectionum triduanorum mensis IV, VII & X jejuniorum præcipuum diem denotar, ita & sabbatum hebdomadæ primæ Quadragesimalis, XII pariter Lectionum, triduani jejunii, quod Quadragesimæ initio Romæ servabatur, diem præcipuum indicat: par enim character parem quoque arguit conditionem.

[43] [usque ad Gregorii I tempora servatum fuit:] Tenuit autem ea jejunium triduanum vernum initio Quadragesimæ observandi consuetudo Romæ usque ad S. Gregorii Magni tempora. Audi Egbertum, Eboracensem ab anno 732 archiepiscopum, tria per anni decursum triduana jejunia, citata etiam S. Gregorii eam in rem auctoritate, a verno aperte distinguentem his verbis: De primo mense (vide tom. 6 Conciliorum col. 1609 editionis Labbeanæ) Dominus ait ad Moysen: “Mensis iste vobis principium, primus erit in mensibus anni.” Et iterum Dominus ad Moysen: “Observate mensem novarum frugum, quando egressi estis de terra Ægypti, legitimum in generationibus vestris.” Quod jejunium (utique vernum) Sancti patres in prima hebdomada mensis primi (id est, Martii) statuerunt quarta & sexta feria, & sabbato, exceptis diebus, (quibus per totam hebdomadam jejunandum erat) quadragesimalibus. Nos autem in ecclesia Anglorum idem primi mensis jejunium (ut noster didascalus beatus Gregorius in suo Antiphonario & Missali libro, per pædagogum nostrum Augustinum transmisit ordinatum & rescriptum) indifferenter de prima hebdomada Quadragesimæ servamus. Quod igitur alii prima Martii hebdomada, feria IV, VI & Sabbato, cum hæc scriberet Egbertus, seculo integro & plus eo a Gregorii obitu, observabant triduanum jejunium, idem Angli prima Quadragesimæ hebdomada, sive hæc cum hebdomada prima Martii concurrereret, sive non, observabant & quidem secundum Gregorianos codices ab ipsomet S. Pontifice per S. Augustinum, Cantuariensem episcopum, ad sese transmissos, more scilicet antiquo. Quod si in Sacramentario Gelasii apud Thomasium pag. 23 & seq., uti & in Gregoriano apud Menardum pagg. 39, 41, & 106 mensis primi mentio fiat, id codices illos interpolatos fuisse indicio est.

[44] At propositum erat, inquit Muratorius, S. Pontifici jejunia per anni circulum ex Apostolica institutione observanda enumerare: [Frustra serius] par ergo erat, ut a Quadragesimali, quod omnium maximum sacratissimumque appellat, enumerationem auspicaretur. Propositum Leonis erat ostendere, legem abstinentiæ veri, æstati, autumno, hyemi, atque adeo omnibus anni temporibus esse adscriptam; quod assequebatur enumerando quatuor jejunia triduana iis anni cardinibus affixa: neque necesse erat, ut id assequeretur, ut jejunium Quadragesimale, etsi maximum sacratissimumque, quo de alias seorsim sæpe tractarat, hoc loci tribus reliquis accenseret. Ait dein Muratorius Leonem jejunia mensium septimi, ac decimi, jejunium quoque pentecostes commemorare, feriam quartam, sextam & sabbatum tunc jejunio celebranda affirmare, sed cum de Quadragesima Sermones habet, omnino præterire singulare illud triduum, quod nunc in exordio Quadragesimæ quatuor temporum nuncupamus jejunium. Recte: agebat enim, quod agebat: de Quadragesimali jejunio cum ageret, an necesse fuit, ut de triduano illo ageret? Rogat quænam causa intercedere potuerit, quod a Quadragesimali jejunio olim distingueretur jejunium, cum id in ipsa Quadragesima esset inclusum? Eamet ipsa ob quam jejunium triduanum serius institutum vir doctissimus ait pag. 257 & seq. Quum vero æstati, autumno, ac hyemi triduum jejunio transigendum assignatum fuisset, ut veris etiam tributum Deo redderetur, triduanum aliud jejunium verno tempore institutum est, quippe Quadragesima ipsa non veris, sed totius anni decimæ per jejunium summo Numini videbantur persolvi.

[45] Non tantum igitur S. Leonis, sed etiam S. Gregorii ætate (quid ni & S. Gelasii?) Jejunium illud triduanum vernum in usu fuit, [id institutum fuisse,] quod idem fuisse Egbertus dicit, quod triduanum jejunium ab aliis gentibus observari solitum, & perinde ac hoc a Quadragesimali diversum. Ceterum, quod ad modum, quo observatum fuit, spectat, is alius non videtur fuisse, ac modus, quo feriæ Quadragesimales IV, VI & Sabbatum observari solebant: cum vero hæ neque seorsim plebi denunciarentur, neque in Missa post Salutationem: Pax Domini sit semper vobiscum annunciarentur, mirum videri nequaquam debet, si id quoad jejunium vernum observatum haud fuerit, secus ac fieri mense quarto, septimo, decimoque consueverat. Illud tamen singulare habet, quacumque demum id de causa sit factum, jejunium sabbati hebdomadæ primæ Quadragesimalis, quod jam inde a seculo quinto annexas sibi habuerit Lectiones XII in Romano seculi IV aut V Calendario apud Marteneum Tom. 5 Anecdotorum col. 70, quod nulli alteri ex omnibus Quadragesimæ feriis ibi contigit.

[46] [contendit Muratorius.] Frustra igitur arguit Muratorius, triduanum veris jejunium tum nondum in usu fuisse videri; Leonem vero de jejunio Quadragesimali fuisse locutum, minime vero de verno triduano. Frustra item in opinionis suæ præsidium concilii Cloveshemiensis, anno 747 celebrati, hoc testimonium affert: Octavo decimo statutum est mandato, ut jejuniorum tempora, id est, quarti, septimi & decimi mensis nullus negligere præsumat, sed ante horum initia per singulos annos admoneatur plebs, quatenus legitima universalis Ecclesiæ sciat atque observet jejunia, concorditerque universi id faciant, nec ullatenus in hujusmodi discrepent observatione, sed secundum exemplar, (a S. Gregorio I ad Anglos missum) quod juxta ritum Romanæ Ecclesiæ descriptum, studeant celebrare. Tacitum enim jejunium vernum triduanum ejus concilii patres, quod id veluti jejunii Quadragesimalis partem considerarent, quidem voluere; sed non e quatuor triduanorum jejuniorum per annum celebrari solitorum numero exclusum: nam idem triduanum jejunium, quod alii mense primo observabant, hoc Angli secundum Gregorianum exemplar ad se transmissum hebdomada quadragesimali prima indifferenter, seu nulla habita mensis primi ratione, observabant, teste Egberto supra citato, qui hoc ipso, quo habitum Cloveshemiense concilium fuit, tempore Eboracensem in Anglia moderabatur ecclesiam.

§ V. Quatuor temporum lex a Callisto vel primum instituta vel confirmata, serius in Occidente observata, & recepta.

[Lex illa primitus] Verum quibus lex illa quatuor jejuniorum lata fuit? An orbi Catholico Occidentali (Orientalibus enim populis id in usu haud fuit) universo? An Romanæ tantum ecclesiæ, prout hæc particularis ecclesia est? Alexander Natalis in Hist. Eccl. seculi 2 dissert. 4 art. 4 affirmat quatuor temporum jejunia seculo V ab universa Ecclesia religiose fuisse observata; quam in rem congerit varios S. Leonis textus, quos inter hi præcipui: Serm. 7 de jejunio mensis decimi ait: His autem conversionibus, dilectissimi, per providentiam gratiæ Dei addita sunt sancta jejunia, quæ in quibusdam diebus ab universa Ecclesia devotionem observantiæ generalis exigerent. Serm. 4. de jejunio septimi mensis Cap. 2. Quamvis autem unicuique nostrum liberum sit voluntariis castigationibus proprium corpus afficere… quibusdam tamen diebus ab omnibus oportet pariter celebrari generale jejunium, & tunc est efficacior sacratiorque devotio, quando in operibus pietatis totius ecclesiæ unus animus & unus est sensus. Id quod etiam Serm. 3 de jejun. mensis septimi his verbis facit: Divinarum namque reverentia Sanctionum, inter quælibet spontaneæ observantiæ studia, habet semper privilegium suum: ut sacratius sit, quod publica lege celebratur, quam quod privata institutione dependitur. Exercitatio enim continentiæ quam sibi quisque proprio arbitrio indicit, ad utilitatem cujusdam pertinet portionis: jejunium vero quod universa ecclesia suscipit, neminem a generali purificatione sejungit.

[48] [pro ecclesia universa] At rectius Muratorius contendit, ibi universæ & totius ecclesiæ nomine non Ecclesiam toto orbe diffusam, sed Romanam, ut una ex particularibus est, intelligendam esse: Leonem vero illic privatis Romanæ plebis jejuniis ultro susceptis opposuisse, ac utiliora esse dixisse ea, quæ a Romana plebe publice communiterque observabantur: sequitur enim: Publica enim præferenda sunt propriis: & ibi intelligenda est præcipua ratio utilitatis, ubi vigilat cura communis; Et sane Leo, cum de Ecclesia universa per orbem diffusa & Quadragesimali jejunio, ubique terrarum observato, loquitur, luculentioribus minimeque ambiguis verbis utitur. Saluberrime nos, inquit Serm. 5 in Quadr. Cap. 3. quadraginta dierum jejunio præparemus. Non enim ii tantum, qui per mortis Christi, resurrectionisque mysterium in novam vitam baptismo sunt regenerandi, sed etiam omnes populi renatorum utiliter sibi & necessarie præsidium hujus sanctificationis assumunt. Serm. 10 Cap. 1. Considerantes autem quidquid per crucem Domini adepta est universitas mundi, cognoscimus ad celebrandum Paschæ diem, merito nos quadraginta dierum jejunio præparari. Non enim summos tantum antistites, aut secundi ordinis sacerdotes, nec solos sacramentorum ministros, sed omne corpus Ecclesiæ universumque fidelium numerum ab omnibus contaminationibus oportet esse purgatum; ut templum Dei, cui fundamentum est ipse fundator, in omnibus lapidibus speciosum & in tota sui parte sit lucidum. Serm. XI Cap. 1. Appropinquante autem festivitate Paschali adest maximum sacratissimumque jejunium, quod observantiam sui universis fidelibus sine exceptione denunciat.

[49] Ad hunc fere modum disserit Muratorius, nec, [non videtur lata fuisse] ut mihi quidem apparet, inepte: liceat tamen observationem addere ex ipsomet Leone pariter petitam. Serm. 3 de jejunio mensis septimi præter verba supra citata hæc præterea habet Cap. 3. Plenissima autem peccatorum obtinet abolitio, quando totius ecclesiæ una est oratio & una confessio: nonne & hic Leoni sermonem esse censeas de tota Ecclesia per orbem diffusa? Hanc tamen Leo ad solam ecclesiam, quæ Romæ erat, ac ejus concionibus interesse consueverat, contrahit, ita prosequens: Si enim duorum vel trium sanctorum pio consensui omnia, quæ poposcerint, Dominus præstanda promittit; quid negabitur multorum millium plebi, unam observantiam pariter exequenti, & per unum spiritum concorditer supplicanti? Totam, inquam, ecclesiam illam, de qua paulo ante meminerat, ad Urbis ecclesiam contrahit, nisi quis dicat, Leonem Ecclesiam totum per orbem diffusam appellasse (languide enimvero ac remisse) multorum millium plebem, quod a nervoso aptissimoque Leonis dicendi genere, mea quidem sententia, plurimum abest.

[50] Sed quid si Leonis verba cum aliis antiquitatis monumentis conferantur? [ex Augustino,] Id si fiat, aut ad eum, quem dixi, modum interpretandus est, aut cum S. Augustino variarumque gentium fastis committendus. Augustini ætate, quæ Leonis tempora haud multum antecessit, tantum abest, ut quatuor temporum observatio per orbem Christianum sese diffuderit, ut contra orbis Christiani pars longe major expers Romanæ hujus consuetudinis fuerit. Audi Augustinum Epist. 82 num. 14 secundum editionem Benedictinam ad S. Hieronymum scripta: Vellem, me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam Sanctus Orientalis, cum Romam venerit, jejunet sabbato, excepto illo die Paschalis vigiliæ: quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam ecclesiam, sed etiam multa (comparate tamen ad ceteras orbis Christiani ecclesias pauca) ei vicina, & aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur & manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus; tot ecclesias Orientis, & multo majorem orbis Christiani partem qua temeritate criminabimur? Fateor equidem illic Augustino non de jejunio quatuor temporum, sed Sabbati, Romæ qualibet anni hebdomada servari solito esse sermonem: tradit tamen S. Doctor, Orientales & Christianorum partem maximam integro anni decursu Sabbato non jejunasse, nisi in Vigilia Paschatis seu sabbato sancto: quod si hoc uno per annum sabbato pars Ecclesiæ major jejunarit Augustini ætate, non jejunavit sabbatis quatuor temporum; alioquin & hæc S. Augustinus excepisset. Scripsit item Augustinus ad eumdem modum Ep. 37, alias 36, num. 31. Hinc exorta est ista in reginæ illius (ecclesiæ) veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxare jejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana & nonnullæ Occidentis ecclesiæ. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur propter renovandam rei gestæ memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi sabbati jejunium devotissime celebrent, qui ceteris per totum annum sabbatis prandent. An qui ceteris per totum annum sabbatis prandebant id temporis, jejunium triduanum, feria IV, VI & sabbato ab ecclesia Romana celebratum observabant?

[51] Si ab Oriente in Occidentem convertimur, occurrit inprimis in Italia Mediolanensis ecclesia, [ex usu ecclesia Mediolanensis, &c.] cujus antistes S. Ambrosius Cap. 10 de Elia & jejunio num. 34 ait: Quadragesima totis præter Sabbatum & Dominicam jejunatur diebus. Non igitur Sabbato hebdomadæ primæ Quadragesimæ, aut mensis primi, licet hujus hebdomada prima in Quadragesimam incideret; neque proinde jejunium vernum ibi in usu erat; cujus, uti nec aliorum trium temporum, observationis vestigium ullum in Ecclesiæ Mediolanensis libris Missalibus, aut in Officiis ecclesiasticis, aut in Ambrosianæ Missæ ritibus sacris reperisse se Muratorius negat. Occurrit S. Philastrius, Brixiensis episcopus, S. Ambrosio æqualis, qui quidem cap. 97, quod de heresi de Zacharia propheta de jejunio inscribitur, quatuor in ecclesia jejunia per annum celebrari ait; sed inter hæc numerat tertium in Epiphania, & quartum in Pentecoste, nempe, ut paulo post addit, diebus decem, quæ a jejuniis triduanis quatuor temporum tempore sunt numeroque diversa. Floruit in Hispania seculo VII ineunte S. Isidorus, cujus ætate triduana quatuor temporum jejunia nondum illuc erant invecta: Quandoquidem, inquit pag. 254 Muratorius, Lib. 1. cap. 36, 37 & seq. Ecclesiastica jejunia recensens idem Isidorus, quatuor memorat. Primum Quadragesimæ, alterum “quod juxta canones post Pentecostem alio die inchoatur” tertium “quod decima die septimi mensis celebrat ecclesia” & quartum “jejunium Calendarum Novembrïum est.” Alia vero addit jejunia, videlicet Calendarum Januariarum, jejunium in Letaniis triduanis (sive Rogationibus) & jejunium feriæ sextæ, inter quæ non apparere quatuor temporum abstinentiam a Romana ecclesia indictam nemo non videt. Neque item apparet in Officio Mos-arabum, de quo apud Cardinalem de Aguirre Tom. 3. Conciliorum Hispaniæ pag. 264 hæc leguntur: Celebratur etiam solenne jejunium tribus diebus ante festum Epiphaniæ juxta istud Officium… Celebratur item solenne jejunium cum Officio divino peculiari mense Septembris tribus ante D. Cypriani festum diebus, pariterque mense Novembris tribus ante D. Martini solennia diebus, uti videre est in Breviario post Dominicas Pentecostes. Liturgiæ Mozarabicæ affinis Gallicana, quæ ante Caroli Magni tempora in usu apud Gallos fuit, vestigium nullum offert, unde observata ab illis fuisse quatuor tempora deducatur: sed cum veteri Liturgiæ Gallicanæ Romana successit, jejunium vernum, non diu ante in Galliis receptum, Carolus Magnus stabilivit: Ut jejunium Quatuor temporum & ipsi sacerdotes observent & plebi denuntient observandum, ait Capitulare I capitulo XI apud Baluzium Tom. 1. col. 192. Cum autem tot annorum, imo seculorum prius spatia, quam a ceteris Occidentis plerisque populis observari Quatuor temporum jejuniorum cœpta sit lex, effluxerint, indicio enimvero id est, Leonem locis citatis non de ecclesia per orbem Christianum diffusa, sed de Romana fuisse locutum.

[52] [sed in Occidente recepta serius & dudum ante a Callisto lata vel confirmata;] Colligitur itaque ex hactenus dictis, Quatuor temporum jejunia a primis Ecclesiæ seculis Romæ quidem, at non ubique terrarum, observata fuisse, saltem ex pia Romanorum consuetudine; quam e S. Leonis decessoribus aliquis lege lata firmarit, diuque in ecclesia Romana observatam, tandem abs se pariter observandam susceperint ceteræ per Occidentem ecclesiæ. Quæ cum ita verosimilius se habeant, quid est, cur Anastasio, legem hanc a Callisto latam (quantum quidem ad Romanos attinet) affirmanti fides deneganda sit? Et quidem primus id Callistus fortasse fecerit e Pontificibus Romanis, si Tertullianus, jam Montanistarum assecla factus, sub S. Zephyrini Pontificatum de Catholicis lib. de jejunio cap. 2 & seq. vere scripserit: Certe in Euangelio dies illos jejuniis determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus (feriam VI & Sabbatum Majoris hebdomadæ intellige) & hos esse jam solos legitimos jejuniorum Christianorum, abolitis legalibus & Propheticis vetustatibus. Itaque de cætero indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novæ disciplinæ, pro temporibus & causis uniuscujusque. Sic Apostolos observasse, nullum aliud imponentes jugum certorum, & in commune obeundorum jejuniorum. Cui Montanistarum exprobationi obviam ire suo de Quatuor temporum jejuniis decreto forte voluit ea spe, ut Romanæ Ecclesiæ exemplum imitarentur ceteræ.

[53] Quod si quæratur, unde Anastasius, seculi noni scriptor, [quod aliunde notum babere,] hanc Callisti institutionem didicerit, assentiri iis haud possum, qui id eum ex Callistiana ad Benedictum episcopum Epistola hausisse, & quidem male, ut Muratorius Disquisitionis de IV Temporum jejuniis Cap. 5 ait, intellecta sunt arbitrati; quæ apud Labbeum Tom. 1 Conc. col. 609, ita incipit: Jejunium quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic & nos quaternum agamus jejunium per anni quatuor tempora: quibus verbis jam olim ante Callisti ætatem tria per annum jejunia observata fuisse, Callistum vero tribus antiquioribus jejuniis quartum (puta vernum) adjecisse adeo perspicue traditur, ut vero nequaquam simile fiat, adeo hæc inepte praveque fuisse interpretatum Anastasium, ut ex illis eliceret tria ista jejunia antiquiora Callistum habuisse auctorem; quod quo pacto fieri possit, haud video: imo vero Epistolam istam, si nota Anastasio fuerit, tantum abest, ut secutus fuerit, ut potius nihili eam fecisse videatur. Habuerit igitur alios fontes Anastasius, ex quibus Callistum tria saltem per annum jejunia instituisse didicerit, v. g. Romanorum Pontificum Catalogum seculo sexto exaratum, quod Propylæi mensis Maji pag. 48 de hac Callisti constitutione in hunc modum loquitur: Hic constituit jejunium die sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini & olei, secundum prophetam, quarti mensis, septimi & decimi; iisdem nempe verbis, quibus apud Blanchinium utitur Anastasius, nisi quod hic legatur: secundum prophetiam.

[54] [quam ex pseudo-Epistola Callisti potuit Anastasius,] Ceterum, quamquam Epistola mox memorata tribus ante Callisti ætatem observatis per annum temporibus quartum seu vernum, a Callisto adjectum dicat, minime tamen a sententia nostra dimovemur: Epistola enim illa sub seculum 8 ab Isidoro Mercatore Callisto afficta, & ex aliis scriptorum Callisto recentiorum (uti & altera ad Galliæ episcopos scripta) centonibus consuta ab eruditis modo contemnitur tamquam spuria: legerat verosimiliter Isidorus ista tria jam dudum ab ecclesia Romana ante Callistum observata fuisse jejunia: cum autem & quartum seu vernum observari videret, nec tamen distinctam hujus usquam mentionem invenisset, Callistum sibi seligendum arbitratus fuerit, cui verni jejunii institutionem adscriberet; quod indicio est, existimasse equidem Isidorum, id non recenter institutum, sed a multis ante suam ætatem seculis observatum Romæ fuisse; qua quidem in re illum sua non fefellit opinio: fesellit autem, cum Epistolam Callisti ad Benedictum episcopum scriptam credidit XI Kal. Decembris, Antonino & Alexandro viris clarissimis consulibus, id est anno 222, die XXI Novembris, quem anni istius diem S. Callistus haud vidit, die ejusdem anni XIV Octobris sepultus ex dictis supra.

[55] [cujus obscura quædam bac de re verba explicantur.] Ast si jejunium quatuor temporum, ne verno quidem excepto, lege lata Callistus firmavit, cur Anastasius dixit: Hic constituit jejunium ter in anno fieri? Tenuit hic mos diu Romæ, ut, quamquam hæc jejunia essent reipsa quatuor; cum tamen vernum initio Quadragesimæ esset affixum, vel in hanc plerumque incideret, tantum tria numerarentur, eo quod vernum cum quadragesimali confunderetur. Hinc, ait Murati Tom. 1 parte 2 de Quatuor Adventus temporibus tit. 2 pag. 832 & seq. In Sacrament. Gelasiano, seu lib. 1. Sacramentorum Romanæ ecclesiæ a Card. Thomasio edito num. 82 pag. 113 habetur denunciatio jejuniorum quarti, septimi & decimi mensis, & in eodem Sacramentario nulla sit mentio jejunii mensis primi, non alia profecto ratione, nisi quia hoc confundebatur cum jejunio Quadragesimali. Rursus concilium pariter Cloveshoviense secundum, celebratum anno 747, recenset solummodo jejunium trium temporum dicendo: “Octavo decimo statutum est mandato, ut jejuniorum tempora, id est quarti, septimi & decimi mensis nullus negligere præsumat.” quo tamen ipso tempore quatuor enumeravit Egbertus, Eboracensis archiëpiscopus supra num. 43 laudatus. Dicit item Anastasius Callistum jejunium constituisse die sabbati, quod sabbati dies, e tribus præcipuus esset, idque haberet præ cæteris proprium, quod duodecim illi essent Lectiones addictæ.

[56] [Jejunium mensis IV etiam mensis Julii dictum.] Jejunium mensis quarti seu Junii, dictum etiam fuit jejunium Julii: sic enim apud Balusium lib. capitularium legitur capit. 186. Doceant presbyteri populum quatuor legitima temporum jejunia observare, hoc est mense Martio, Julio, Septembrio & Decembrio, quando sacri ordines juxta Statuta canonum distribuuntur: quem loquendi modum secuti sunt decessores nostri, cum ante Tom. 1 Aprilis pag. XXV de Callisti decreto obiter ita scripserunt: Decretum ejus putamus posse intelligi pro mensibus Julio, Septembri & Decembri, quibus successive absolvitur collectio frumenti & olei; ad agendas Deo gratias, per quem uti dicitur Psalmo 4, ℣. 8 “a fructu frumenti, vini & olei multiplicati” seu multipliciter ditati fideles recognoscerent acceptum beneficium. Utrum vero decretum illud etiam jejunium vernum involveret, necne, intactum reliquerunt; neque in brevibus illis ad singulos Pontifices veteribus Catalogis insertos Observationibus rem hanc prolixius, ac ex instituto examinandi locus erat.

§ V. Incerta quædam S. Callisti gesta; in obeundo Pontificis munere diligentia; cœmeterium ab illo conditum.

[Num supersint,] Quamquam S. Pontifex, ut superiore § dictum est, Quatuor temporum jejunia, jam dudum a Romanis observari solita, lege lata firmarit, nullas tamen libri Liturgici orationes jejuniis istis accommodatas propriasque suppeditant, quæ huic Pontifici certo adscribi queant. Verum Morettus Disq. 1. cap. 4 precationes memorat, quas ab ore Callisti emanasse non dubitat: harum prima in Basilica S. Mariæ trans Tiberim alibique in ejus Festo recitari solita his: Beatus Calyxtus dedit orationem dicens: Deus, qui dispersa congregas, & congregata conservas, auge fidem & fiduciam da servis tuis. Per-Christum Dominum nostrum: altera his verbis concipitur: Congreget Dominus triticum in horreum suum; paleas autem comburet igne. Per Christum &c. Hanc item in Festo SS. Marii, Marthæ &c. Antiphonam ad Laudes recitandam exhibet, velut ex S. Callisti ore profectam: Consortamini, nolite timere; Christus enim pulsat ostium nostrum. Fontes etiam unde hæc profluxere Morettus indicat: Verba, quibus secunda oratio partim concipitur, ex Actis Passionis hausta sic habent num. 5. Eadem hora B. Palmatius misit ad Calixtum episcopum: & veniens baptizavit Felicem cum uxore sua Blanda. Videns hoc Simplicius, cecidit ad pedes Calixti dicens, ut cum omni domo sua baptizaretur: Tunc B. Calixtus episcopus fiducialiter dixit: congreget Dominus triticum in horreum suum. Oratio vero primo, & Antiphona tertio loco memoratæ reperiuntur in Actis SS. Marii, Marthæ &c. apud Baronium tom. 2 Ann. Eccl. ad annum 270 num. 4 & 5 sic expressæ: Posthæc vero Marius & Martha cum filiis adeunt locum in quo trans Tiberim in cœnaculo Christianorum multitudo psallerent & lætarentur. Eodem in loco erat episcopus, nomine Callistus: qui cum audisset pulsantes, dixit ad Sanctos: confortamini & nolite timere: Christus pulsat ostium nostrum; aperiamus ergo os nostrum, & confortati laudemus Dominum qui nos vocat. Et confestim ipse perrexit & aperuit ostium. Quem videntes illi, miserunt se ad pedes ejus, & cum se invicem cognovissent, gavisi sunt se invicem osculantes. Tunc beatus Callistus hanc dedit orationem: Domine Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui dispersa congregas, & congregata conservas, auge fidem & fiduciam servis tuis per Christum Dominum, qui vivit cum te Deo Patre omnipotente, & Spiritu Sancto in secula seculorum. Et responderunt omnes: Amen.

[58] Leguntur quidem hæc in citatis Actis: at neutra neque ea antiquitate, [quæ ex ore Callisti promanarint,] neque auctoritate sunt prædita, ut ea ex ore S. Callisti profecta aliquando fuisse, certum efficiant: utraque enim, ut ut antiqua, a rebus, quas narrant, remotiora sunt, quam ut ipsissima, quibus usi fuerint imperatores, præfecti, sanctique Martyres verba explorata illorum auctores habuerint; sæpissimeque contigit, ut hujusmodi scriptores personas, de quibus agunt, eo modo loquentes inducant, non quo reipsa locutæ sunt, sed quo illas locutas fuisse ipsi sibimet in animum induxerunt. Neque vero ab hac labe immunem fuisse auctorem Passionis S. Callisti, ullus, ut reor, negabit, qui qualia Alexandro, nempe ab ejus indole & persona, ut supra § II dicebamus, omnino aliena, verba factaque adscripserit, rite perpenderit: unde suspicari non temere possumus, fecisse illum quoad Callistum, licet non tam inepte, quod quoad Alexandrum. Quod autem ad Acta SS. Marii, Marthæ &c. spectat, non absimilis vero est Baronii conjectura, orationem Deus, qui dispersa dici solitam fuisse in adventu fratrum seu Christianorum: unde a Callisto episcopo ex more potius adhibita, quam abs illo primum excogitata videri potest. Deinde vero creditu admodum difficile est, Callistum illic memoratum a Callisto nostro non esse diversum; quandoquidem hic in vivis esse desierit ex dictis supra, ita etiam tradente ipsomet Moretto, anno 222 imperatore Alexandro; illum autem secundum Acta SS. Marii, & Marthæ &c. sub Claudio II, qui anno 268 imperii habenas sumpsit, tenuitque circiter biennium, vixisse necesse sit. Minime vero, inquit Morettus, id necesse est: ad duplicem enim epocham, quæ in Actis illis gesta dicuntur, referenda sunt: ad epocham imperii Alexandrini SS. Marii & sociorum Romam adventus, & quæ a Callisto gesta dicuntur; ad Claudiani eorumdem martyrum cædes: quod si ita se haberet, martyrii coronam hi Martyres Romæ non adepti fuissent nisi post exactos illic annos circiter quadraginta sex: tam diuturna autem in urbe commoratio parum videtur similis vero, neque SS. Marii & Marthæ filii Audifax & Abbacuc, una cum parentibus occisi, id ætatis habuisse videntur, ut sexagenarii fere fuerint, cum martyrium subierunt, quod tamen necesse foret; quippe qui in Actis ab ipso in Urbem adventu parentibus suis Christianos carceribus detentos visitantibus, & martyrum corpora sepelientibus comites adjutoresque fuisse dicantur.

[59] Sed neque Asterius Martyr in iisdem Actis memoratus idem, [orationes,] contra ac Morettus opinatur, fuisse videtur, qui S. Asterius, qui S. Callistum sepulturæ tradidit, maxime si, ut suspicatur Morettus, qui SS. Marii & sociorum Passionem scripsit, Callisti nostri Acta præ manibus habuerit: in his enim non alio nomine venit quam presbyteri, ac solus ob sepultum Callistum Romæ projectus in Tyberim, ac demum Ostiæ sepultus dicitur. At vero Asterius in Actis S. Marii memoratus, ad fidem recens conversus una cum uxore numerosaque familia capitur, & post varia tormenta tandem una cum suis, numero quadraginta sex, quod ad avitam reverti superstitionem nollet, mortis sententiam subit non Romæ, sed ad Nymphas inter viam Corneliam & Portuensem milliario tertiodecimo, quæ, si collectim considerentur, aliam atque aliam personam indicare videntur: quod si alius hic Asterius memoretur, cur non & alius (si vera hic Acta putes) Callistus, qui, de qua num. 57, orationem protulerit? Dubium itaque manet, num dicta oratio vere S. Callisti nostri fuerit, licet ejus fuerit inserta Officio. Pergo cum Moretto ad alia.

[60] Oldoinus in Annotatis ad Ciacconium in Vita S. Callisti ait: [Evodiumque Aniciensem ep. Romæ susceperit, incertum:] Evodium Anitii Aquitaniæ urbis episcopum Romæ (Callistus) excepit, redeuntique in Gallias Scrutarium in socium dedit, ac vicarium Sedis Apostolicæ ad illas regiones destinavit. Evodium rectius Vellavensem episcopum nominasset, cum Callisti ætate nondum episcopalis civitas esset Anitium; imo ne quidem S. Aurelii, Vellavensis sub seculi sexti finem episcopi, tempore, quo de agens Gregorius Turonensis ad annum decimum sextum Childeberti regis in hunc modum de Anitio loquitur: Ingressus autem (seductor quidam) Vellavæ urbis terminum, ad locum, quem Anitium vocitant, accedit: & ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret. Num videtur Gregorius Anitium appellaturus fuisse locum, quem Anitium vocitant, si jam in sedem episcopalem erectum fuisset? An non castrum potius dicendum, quo S. Aurelius concesserit, ut ingruentis multitudinis impetum tutius sustineret? Oldoino partim consonat Catellius Monumentorum Historiæ Aquitaniæ lib. 2 cap. 12 scribens, Ruessii S. Paulianum, & priscos Vellavenses episcopos passim habitasse, donec successor ejus S. Evodius B. Mariæ templum condidit in monte Anicio, tempore S. Callisti. Verum hæc omnia parum certa sunt: Quod Catellius scribit, inquit Bollandus Tom. 2 Februarii pag. 749, successorem ejus (S. Pauliani) Evodium circa tempora S. Callisti Papæ, tertio Christi seculo, ad novum Anicii montis oppidum migrasse, veremur, ut certo firmari charactere queat. Cointius in Annal. Eccl. Francorum ad annum 508 num. 6 ait: Stante urbe Vellava sedes episcopalis translata est Anicium a S. Evodio, qui S. Pauliano in episcopatum successit. Errare eos credimus, qui translationem hujuscemodi factam putant ante ætatem Honorii Augusti; qui sub seculi quarti exitum imperare cœpit. Evodii ætatem Castellanus in Martyrologio Universali ad diem 12 Novembris illigat medio circiter seculo quarto. Dionysius Sammarthanus Tom. 2 Galliæ Christianæ anno 1720 Parisiis edito col. 689 in Annotatis in S. Evodium fatetur, nihil de Aniciensis ecclesiæ præsulibus constare usque ad S. Aurelium, qui sub finem seculi sexti vixit; dubitatque, an non S. Evodius S. Aurelio sit postponendus. Unde intelligere pronum est, quam sint incerta, quæ de S. Callisto Evodium Romæ excipiente, eique Scrutarium comitem adjungente ab Oldoino traduntur.

[61] Anastasius apud Blanchinum sic pergit de Callisto scribere: [certius, sedulo illum incubuisse statis ordinationibus,] Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decembrem, presbyteros XVI, Diaconos IV, episcopos per diversa loco VIII, nempe annis 217 & quatuor sequentibus: quoad numerum a Callisto ordinatorum nonnihil inter se discrepant Romanorum Pontificum Catalogi: editus ab Henschenio presbyteros numerat quindecim, episcopos septem. Latent porro plerorumque a S. Pontifice ordinatorum nomina. Asterium, de quo in Actis SS. Marii & sociorum, non diu postquam hic veræ fidei nomen dedit, a Callisto ordinatum presbyterum fuisse Morettus opinatus est: verum hic alius fuisse videtur ex dictis supra ab Asterio, de quo in Actis S. Callisti: hunc vero a Callisto presbyteri dignitate auctum fuisse non absimile vero est; verum non est, cur a Callisti decessorum aliquo id fieri nequiverit. Verum fortasse est, quod legitur in Chronico Atinensi tom. 7 scriptorum rerum Italicarum col. 904 & 5: Calistus sedit ann. 5. mens. II dieb. 10. Hic autem primo anno sui Pontisicatus ordinavit in civitate Atina Dimitrium episcopum. Mallem tamen id legere in scriptore magis antiquo (ad annum enim 1356 id Chronicum extenditur) accuratiore & minus fabuloso. Chronicum hoc secutus Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ auctæ col. 423 ait vix castigari posse. Neque magis certum est, quod Ciacconius & Ughellus tom. 1. Italiæ sacræ auctæ col. 110 de S. Hippolyto (vide tom. 4 Augusti Operis nostri pag. 504 & seq.; Tillemontium tom. 3 monumentorum eccl. pag. 672) tradunt, eum nempe a S. Callisto datum fuisse Portuensibus episcopum. Scripsit is quidem, Alexandro imperante, de Cyclo Paschali, ac crebro episcopus Portuensis dictus legitur: verum sedes ejus ignota S. Hieronymo fuit, in Catalogo virorum illustrium cap. 61 ita scribenti: Hippolytus cujusdam ecclesiæ episcopus (nomen quippe urbis scire non potui) rationem Paschæ temporumque canones scripsit usque ad primum annum Alexandri imperatoris &c.

[62] Certum tamen est, S. Callistum Pontificiis muneribus accurate seduloque perfunctum esse: [conventibus sacris, instituendis, baptizandis,] conventus sacros, in quibus sacratissimum Christi corpus distribui, orationes laudesque divinæ institui, fideles instrui solebant, frequenter illum habuisse, intelligimus ex Passione num. 1. Venerunt trans Tiberim in Urbem ad templum Ravennatium, & audierunt in quodam cœnaculo multitudinem Christianorum psallentem: inter quos erat Calixtus episcopus. Num. 2. Venit (Palmatius) traus Tiberim, ubi collecta erat multitudo Christianorum cum B. Calixto. Num. 3. Cucurrit (Palmatius) ad B. Calixtum in regione trans Tiberim … in domum, ubi collecta erat multitudo Christianorum & cecidit ante pedes Calixti. Disces item ex eodem num., Callistum eos, qui ad Christi fidem accederent, voce propria instruxisse, suisque manibus sacro Baptismatis fonte abluisse: rursum enim ibidem legitur: Et catechizavit eum… Baptizavit autem & omnem domum Palmatii & uxorem & filios & promiscui sexus numero quadraginta duos. Num 5. Et veniens (Callostus) baptizavit Felicem cum uxore sua Blanda … catechizavit omnem domum Simplicii, & uxorem & filios & familiam ejus; animas promiscui sexus fere sexaginta octo… Hoc audiens Alexander, quia multitudo hominum baptismum percepisset per B. Calixtum episcopum, misit exercitum militum &c. Privato item vel in carcere positus corporis animique abstersit ulcera. Tunc B. Calixtus (num. 8) eum baptizavit.

[63] [confirmandis ad fidem conversis,] Nihil quidem de Sacramento confirmationis a S. Callisto collato memorant Acta, sed & hoc contalisse ad fidem conversis S. Pontificem, colligi ex veteri instituto potest, quo utrumque Sacramentum eodem tempore, uti ostendit Marteneus ex Tertulliano aliisque patribus de antiquis ecclesiæ ritibus lib. 1. cap. 2. num. 2, conferri solebat: sed ex eo numero eximendus est forte Privatus ob Chrismatis, quo ungeretur, in carcere defectum. Resert Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis cap. 16 pag. 760, visam abs se S. Florentini Vitam, in qua hic conversum a se baptizatumque una cum familia Asterium confirmandum misisse dicitur ad S. Calixtum, eo tempore (Claudii II) Sedis Apostolicæ summum ac sanctissimum sacerdotem. Ast id Callisti tempore accidisse merito Usserius ipse affirmare non audet: Verum has rationes, inquit, interturbat, quod in Vita Florentini de Claudii cæsaris imperio præcesserat, multoque magis quod sequitur; Theodebertum & Clotharium eo tempore in Galliis regnavisse, S. Germanum Parisiensium & S. Gildasium Ruthenensium pontificem extitisse, Arianorum & hæreticorum persidiam totam fere Aquitaniam polluisse, & ejus generis alia. Ut in tanta rerum & personarum confusione, qua S. Florentinus ætate vixerit, dictu non sit proclive.

[64] Jam vero quantam, ut debito cum honore defunctorum, [sepeliendis defunctorum corporibus, condito etiam] præsertim vero eorum, qui sanguinem pro fide fuderant, sepelirentur corpora, curam gesserit, docet inprimis insignis ejus inveniendi corporis S. Calepodii in Tiberim projecti sollicitudo, & non sine ejus ingenti gaudio inventi honorifica sepultura, etiam cum de vita sua quam maximo in periculo esset. In ipsis diebus, inquit Passionis auctor, fugit Calixtus cum decem clericis suis & abscondit se in domum cujusdam Pontiani noctu, rogans piscatores quærere corpus B Calepodii presbyteri. Quod inventum levantes de flumine, renuntiaverunt B. Calixto episcopo. Tunc gaudio repletus est. Quod corpus sanctum acceptum condivit cum aromatibus & linteaminibus, & cum hymnis, & sepelivit eum in cœmeterio ejusdem, sexto Idus Maji, quo de cœmeterio Henschenium Tom. 2 Maji pag. 498 consule. Docet item Anastasius, cœmeterium ab ipsomet Callisto sepeliendis Christianorum corporibus exstructum; de quo hæc habet, postquam illum in cœmeterio S. Calepodii sepultum dixit: Et fecit aliud cœmeterium (a Calepodiano, sepulturæ suæ loco diversum) via Appia, ubi multi sacerdotes & martyres requiescunt, quod appellatur usque in hodiernum diem cœmeterium Calixti.

[65] Celeberrimum hoc cœmeterium secundo ab Urbe lapide vid Appia, [hunc in finem ampliatove] qua Roma Capuam itur, situm primo a Callisto conditum fuisse nonnulli credidere: at communior hodie sententia est, id Callistum tantummodo instaurasse vel ampliasse; uti censuit Aringhus Romæ Subterraneæ lib. 3. cap. XI num. 1. Callistus igitur Pontifex, inquit, non quidem, ut nonnulli perperam arbitrantur cœmeterium hoc extruxit, sed potius instauravit, quod ab ipso postmodum Anastasio, cæterisque scriptoribus ob instaurationem videlicet, quam ipse omnium novissimus aggressus fuerat, vulgo Callisti cœmeterium nuncupatum est; & Papebrochius Tom. 5 Junii pag. 437. num. 37. Videtur Callixti cœmeterium continuatio ejus, quod extra portam Appiam via eadem pridem effossum fuerat: favet huic posteriori sententiæ potissimum, quod Anastasius ipse S. Callisti decessores aliquot in eo, quod Callistum fecisse ait, cœmeterio sepultos scribat. De S. Aniceto ait: Qui etiam obiit martyr & sepultus est in cœmeterio Callisti: de Sotere: Qui etiam sepultus est in cœmeterio S. Callisti via Appia: de S. Zephyrino: Qui etiam sepultus est in cœmeterio suo juxta cœmeterium S. Calixti via Appia. Dicebatur antea, ut scribit Papebrochius Tom. 5. Junii pag. 437 num. 37 Prætextati & e sententia pluriam eruditorum, teste Moretto Disq. 1. cap. 4 pag, 98 in Annotatis ad litt. c, pars erat Callistiani, in eoque sepulturam habuit secundam S. Alexandri Pontificis Acta S. Quirinus martyr, cujus martyrium anno 117 illigatur Tom. 1 Maji ad diem tertium ejusdem mensis, id est, seculo integro ante S. Callisti pontificatum.

[66] Inter martyres in Callisti cœmeterio sepultos numerat Aringhus SS. Sebastianum, [celeberrimo] Eutychium, Maximum, Tarsicium; inter pontifices SS. Anicetum, Soterem, Anterum, Pontianum, Fabianum, Cornelium, Lucium, Stephanum, Sixtum II, Dionysium, Eutychianum, Melchiadem, Zephyrinum, Urbanum, Marcum & Damasum. Refert item inscriptionem in limine cœmeterii, qua ad dexteram templi partem itur, marmori incisam, quæ ita habet: Hoc est cœmeterium Callisti Papæ & Martyris inclyti, quicumque illud contritus & confessus ingressus fuerit, plenam remissionem peccatorum suorum obtinebit, per merita gloriosa centum septuaginta millium sanctorum martyrum una cum quadraginta sex summis Pontificibus, quorum ibi corpora in pace sepulta sunt, qui omnes ex magna tribulatione venerunt, & ut hæredes fierent in domo Domini mortis supplicium pro Christi nomine pertulerunt. Quidquid sit de numero Martyrum illic nimium confidenter expresso, verissime equidem abs Anastasio dictum est, multos in eo cœmeterio sacerdotes martyresque quiescere. Recte item observat Florentinius ad diem 20 Januarii Callisti cœmeterium a S. Cypriano Epist. 80 ad Successum cœmeterium antonomastice absque ullo additamento appellatum fuisse: Cypriani vero verba hujusmodi sunt: Xystum (II) autem in cœmeterio animadversum sciatis octavo Iduum Augustarum die, & cum eo Quartum: unde non solum ejus celebritatem discas, verum etiam, non excipiendis defunctorum corporibus tantum fuisse exstructum a Callisto, sed eo, persecutionum tempore confugisse fideles, ut sacros tutius conventus haberent; verosimillimumque proinde esse, id a S. Callisto altari ceterisque ad eum finem necessariis instructum fuisse.

[67] Franciscus de Albertinis lib. 2 tit. de cœmeteriis sacris aliud a S. Callisto in Urbe exstructum memorat: [extra Urbem cœmeterio:] Cœmiterium Calixti in Urbe apud ecclesiam sancti Sixti: erat & aliud cœmiterium Calixti ad cathecumbas extra Urbem, ubi nunc est ecclesia SS. Fabiani & Sebastiani martyrum. Aliud item S. Callisto cœmeterium adstruit Florentinius in Annotatis ad diem 12 Aprilis in via Aurelia, diversum, inquit, ab eo, quod via Appia Callisti nomen retinuit. Panvinius S. Calepodit cœmeterium a S. Callisto dedicatum ait apud Morettum cap. 4 num. 86: sed hos omnes Morettus facessere merito jubet: quod enim Panvinius ait, omni antiquitatis testimonio destitutum est. Florentinius hæc Bucheriani Catalogi de S. Julio Pontifice verba: Basilicam (fecit) in via Aurelia, milliario III, ad Callistum, perperam accepit, veluti de cœmeterio a S. Callisto ibidem condito dicta; cum paulo ante rectius sic illa interpretatus esset: non quod sepultus fuerit in cœmeterio Callisti, quod erat via Appia, non Aurelia, sed quod in basilica, quam ipse Julius construxerat. Quod autem Franciscus de Albertinis ait & illorum temporum mori & legibus Romanis adversatur.

[68] Anastasius bibliothecarius in S. Cornelio scribit: [tantumdem de translatis abillo SS. Petri & Pauli corporibus, dicere non audemus,] Hic temporibus suis rogatus a quadam matrona Lucina, corpora Apostolorum Petri & Pauli de catacumbis levavit noctu. Primum quidem corpus B. Pauli beata Lucina posuit in prædio suo via Ostiensi ad latus, ubi decollatus est. Beatus vero Cornelius episcopus corpus beati Petri Apostoli posuit juxta locum, ubi crucifixus est inter corpora Sanctorum in templo Apollinis in montem aureum in Vaticano Palatii Neroniani. Quod si S. Cornelius e catacumbis SS. Apostolorum corpora transtulit, quis illa. eo, & qua occasione detulit? Nam S. Gregorius Magnus in Epist. ad Constantinam augustam scribit, non diu saltem post Apostolorum necem corpora eorum furtim ab orientalibus fidelibus ablata, & ad catacumbas delata, Romanos reduxisse & in locis, ubi nunc sunt condita, posuisse. Translationis per S. Cornelium patroni id a Callisto factum contendunt, cum Heliogabalus, Romam ingressus id agebat, teste Lampridio, ne quis Romæ Deus nisi Heliogabalus coleretur, elephantorum quadrigas in Vaticano (in quo S. Petri corpus quiescebat) agitabat, dirutis sepulchris, quæ obsistebant, aliaque ejusmodi moliebatur mentis haud sanæ imperator. Hanc in sententiam ivit Papebrochius tom 5 Junii in Analectis de SS. Petro & Paulo ad diem 29 ejusdem mensis; sed ab ea recedens ad diem proxime sequentem pag. 535 ejusdem tomi SS. Apostolorum corpora in catacumbis adhuc jacuisse scribit tempore Diocletiani, multis post S. Cornelii martyrium annis. Priorem quoque sententiam Morettus Disputatione singulari operose propugnat; sed non ita, quin ea translatio, quam Baronius ad annum 221 aliique eruditi negant, adhuc maneat dubia; qua lite nondum decisa, pariter decidi nequit, num e Vaticano & Ostiensi conditoriis SS. Apostolorum corpora ad catacumbas S. Callisti opera translata fuerint, nec ne; quod si reipsa Cornelius, aliusve sub hæc tempora Pontifex in pristinas sedes Sanctorum Apostolorum corpora retulit e catacumbis, eo a Callisto, ut Heliogabali injuriis, quas metuere prudenter poterat, subtraherentur, fuisse translata, non absimile vero arbitramur.

§ VI. Ecclesia S. Mariæ trans Tyberim a S. Callisto condita: miracula, dum in vivis esset, patrata, ejusque martyrium.

Persecuti hactenus sumus S. Callisti gesta, prout ea in Blanchiniano Anastasio descripta sunt, [Ecclesiam S. Mariætrans Tyberim,] in quo (sicut nec in Henschenianis & Papebrochiano Romanorum Pontificum catalogis) nulla fit mentio exstructæ ab eodem Pontifice ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim, quam tamen abs illo conditam passim ajunt, qui de Romanis ecclesiis scribunt; sed quamvis nihil ea de re mox laudati codices meminerint, meminit codex libri Pontificalis Vignolianus pag. 39 his verbis: Hic fecit Basilicam trans Tiberim, quæ S. Mariæ appellatur: uti & Veronensis apud Blanchinum tom. 4 in Prolegomenis pag. III. Hic fecit basilicam trans Tyberim: meminerunt & codices alii, quos cap. 5. num. 2 Morettus laudat. Meminit etiam auctor catalogi tempore Liberii Papæ scripti in Julio, qui, Constantino imperatore, pontificatum gessit proxime ante Liberium, inter Julii fabricas conditam a S. Callisto ecclesiam sic recensens: Basilicam trans Tiberim, regione XIV, juxta Callistum; seu eo loci, ubi erat templum a Callisto conditum: denominabantur enim ecclesiæ vel a Sanctis, quibus erant dedicatæ, vel a conditoribus: Quæ omnes, inquit Panvinius de VII Urbis ecclesiis cap. 2, quum ecclesiæ essent vel ædes sacræ, Deo & Sanctis dicatæ, denominationem sortitæ sunt vel a Divis in quorum memoriam vel honorem dedicatæ erant, ut S. Mariæ Transtyberim, S. Chrysogoni, S. Cæciliæ, S. Anastasiæ & similium: vel ab eis hominibus, qui ipsos titulos condiderunt, ut Callisti, Julii, Damasi &c. Ex quibus efficitur, conditæ a Callisto S. Mariæ in Transtiberina regione ecclesiæ opinionem non meris conjecturis, aut sola libri Pontificalis auctoritare niti, contra ac Tillemontio tom. 3. Monum. Eccl. pag. 679 Annotatione 1. in Callistum placuit affirmare. Accedit his de ædificata a S. Callisto S. Mariæ trans Tyberim ecclesia perpetua Romanorum traditio, quam Morettus confirmat ex antiquitatis monumentis, ut ex pervetusto Frontonis Kalendario sub septimi octavique seculi confinia scripto; in quo legitur pag. 43: Feria V (post Dominicam VI Quadragesimæ) ad S. Mariam trans Tyberim titulum Callisti &c. ex veteribus ejusdem ecclesiæ chartis & Officiis, cardinalium subscriptionibus, Pontificum bullis, variisque scriptoribus, quorum verba exhibet Disquisitionis suæ cap. 5.

[70] Ecclesiæ a S. Callisto conditæ mentionem Passionis auctor facere videtur; [cujus forte in Actis sit mentio,] dum num. 1 ait: Venerunt in urbem ad templum Ravennatium, & audierunt in quodam cœnaculo multitudinem Christianorum psallentem: inter quos erat Calixtus episcopus cum clero suo: quæ verba, sic intelligenda opinor, quasi dicat: Venerunt in urbem Ravennatium ad templum, & audierunt in quodam cœnaculo &c., ita ut templi nomine ecclesia a Callisto condita veniat, in eaque pars quædam, cœnaculum a Passionis auctore dicta, agendis Christianorum synaxibus seu conventibus designata atque accommodata fuerit. At quid ecclesiæ seu templo, dices, cum cœnaculo? Mirari desines, si ecclesiam illam popinam prius fuisse, quam in templum converteretur, animadverteris: ea enim ipsa ecclesia, seu templum, non aliud fuisse videtur, ac locus ille, quem sibi deberi caupones adversus Christianos contendebant, sed Alexander Christianis adjudicavit, rescribens, teste in ejus Vita Lampridio, melius esse, ut quomodocumque illic Deus colatur, quam popinariis dedatur. Popinæ vero nomine hic intelligo hospitium publicum, seu tabernam meritoriam, id est, locum in quo publice hospites excipiuntur, esculenta & poculenta pretio venduntur quæstus faciendi gratia, in cujus editiore parte cœnaculum, quod Callistus sacris Christianæ religionis usibus adaptarit, fuisse videtur. Locum hunc selegisse Callistus creditur, eo quod insigni olim, ac, ut volunt, virginei partus, seu Nativitatis Christi prænuncio olim prodigio nobilitatum sciret: sic enim scribit Orosius lib. 6 cap. 18: His diebus (Octavio Augusto a Julii cæsaris nece imperante) trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. Exstat hodieque in S. Mariæ trans Tyberim prope aram maximam ad dexteram introeuntium foramen, quo oleum fluxisse traditio est, ferrea crate munitum, teste Moretto cap. 6. num. 32. Meminerunt hujus prodigii præter Orosium Dio Cassius, Eusebius Pamphili, aliique scriptores his recentiores: Dio quidem Cassius, ab Henrico Stephano excusus anno 1691, lib. 48 pag: 437 his verbis: Multa ante id tempus evenerant prodigia, idque inter alia, quod oleum apud Tiberim flumen scaturierat: Eusebius vero his in Chronico, olympiade 184: E taberna meritoria trans Tyberim oleum terra erupit, fluxitque toto die sine intermissione, significans Christi gratiam ex gentibus.

[71] [condidit inter annum 217 & 222 sub Macrino vel Heliogabalo] Annus, quo S. Mariæ ecclesia a S. Callisto condita, seu e popina publica in templum Christianum conversa fuit, accurate definiri nequit: id anno 222 factum oporteret, si, quod Baronius ad annum 224 num. 5. initium imperii Alexandri biennio, quam par est, serius collocans ait, vi mox memorati rescripti excitata fuerit: verum eo rescripto non videtur agi de loco publico, in quo Christiana ecclesia esset excitanda, sed quo excitata jam esset; adeo ut eum locum Christianis non concesserit primum, sed jam ab illis occupatum possessoribus suis novissimis rescripto suo confirmarit Alexander, forte adhuc cæsar. Equidem id postremum potius indicare videntur verba Lampridii, quæ integra accipe: Quum Christiani quemdam locum, qui publicus fuerat (nempe popina publica) occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi; rescripsit (Alexander) melius esse, ut quomodocumque illic Deus colatur, quam ut popinariis dedatur, quibus verbis agi videtur de loco jam a Christianis occupato & possesso, de loco, qui publicus, seu popina publica fuerat, sed jam talis non habebatur amplius ab ethnicis; in quo denique Deus jam colebatur. Adde Callistum cum Alexandro, mense Martio anni 222 ad imperium evecto, mensibus tantum aliquot, priusquam caperetur, vixisse, iisque haud adeo pacatis, ut tum primum de construenda ecclesia sollicitus fuerit; cum vix suscepto ab Alexandro imperii clavo, capti SS. Palmatius, & Simplicius fuerint & S. Calepodius gladio interfectus legatur in Actis num. 6 Kalendis Maji ejusdem anni. Verosimilius itaque est, conditam a Callisto fuisse S. Mariæ trans Tiberim ecclesiam eo, quod ab anno 217 usque ad Alexandri imperium fluxit, temporis spatio, imperante Macrino, vel Heliogabalo.

[72] Ceterum publicum Alexandri, litem Christianis adjudicantis, [publice quidem notam, sed mediocrem;] rescriptum fecit, tum ut S. Mariæ ecclesia evaserit publica, tum ut in ea Christiani Deum securi colerent, ita ut etiam de via, uti Acta num. 1. insinuant, sacri eorum cantus audirentur. Non enim non nota ethnicis esse potuit, quam, his scientibus ac obnitentibus, Alexander Christianis addixerat, seu potius confirmaverat, neque ignorare poterant ethnici eodem rescripto concessisse Christianis Alexandrum, ut Deum in ea ritu Christiano colerent: Christianos autem, impetrata ab Alexandro facultate moderate ac absque ostentatione, sic ut clausis valvis & in superiore ecclesiæ parte, uti in occultis ecclesiis fieri consueverat, usos fuisse, quis ambigat? Quæ cum fieri non æquis viderent oculis jurisconsulti aliique Christiani nominis infestiores hostes, credibile admodum est, cœpisse Christianos criminari & persequi. Quod autem ad ecclesiæ S. Mariæ Callisti tempore structuram attinet, neque prorsus humilem, nec admodum magnificam fuisse crediderim ac talem fere, qualem Morettus cap. 5 num. 60 describit: Basilicam, inquit, Callistus ad formam ceterarum vel sub persecutoribus communius erectarum composuit: domorum scilicet, quas Lucianus, sive autor Philopatrides his verbis descripsit legendis Tom. II Operum Luciani p. 1007 edit. Salmuriensis &c. “Pertransivimus ferreas portas & ænea limina, multisque superatis scalis, in domum aurato fastigio insignem (εἰς χρυσόφορον οἷκον ἀνήλθομεν) ascendimus, qualem Homerus Menelai fingit esse. Atque ipse quidem omnia illa contemplabar, quæ insularis ille (Telemachus) adolescens. Video autem non Helenam me Hercule, sed viros in faciem inclinatos & pallescentes &c.” id est, Christianos modestissimo statu ac tacite orantes. Verum hæc de ecclesia inter eas, quas Deo ejusque Genitrici publice quidem excitatas Roma vidit, & præter quam non condidit aliam ex domo paterna, ut nulla fultus auctoritate Oldoinus scripsit, dicta sint satis. Plura, qui volet, Morettum consulat. Meminit idem scriptor cap. 7 num. 96 duarum imaginum (quarum altera, B. Mariæ de Clementia, in ecclesia ejusdem B. Virginis trans Tyberim, altera apud moniales SS. Dominici & Sixti religiose colitur) quas Callistianas esse nonnulli opinati sunt; sed nullam a Callisto fidelium oculis expositam censet esse credibilius, pro pontificum primis ecclesiæ seculis in similibus rebus circumspectione.

[73] [Urbanum in carcere non videtur ordinasse;] S. Urbanus, Callisti successor proximus in Catalogo Pontificali Papebrochiano pag. * 27 Propylæi Maji legitur fuisse ordinatus in carcere a Callisto vicarius; verum sic anni Pontificatus utriusque disponi ordinarique possunt, ut ad vicariatus munera, quæ ab istis Pontificibus gesta sint, recurrere non sit opus: vicariatus in isto quidem Catalogo alias item satis frequentes occurrunt, quod tamen in aliis passim non fit, quos, quidquid reipsa de istis vicariatibus sit, lubentius sequor, quod nulla me secus agendi necessitas urgeat. Deinde vero si S. Callisti Passionem num. 7 consulamus, vix fieri potuisse videtur, ut in carcere Urbanus ordinaretur a Callisto, ad quem, excepto forsan primo captivitatis quatriduo, accessus non patebat ne noctu quidem: cautum enim erat, ut si quis ad eum noctu veniret, occideretur. Præterea S. Urbani in carcere ordinatio secundum Papebrochianum Catalogum facta fuerit die XIII Junii; sed verosimilius a captivitate Callisti, die XII Octobris occisi, usque ad ejus sepulturam dies dumtaxat effluxisse decem & septem, dictum est supra num. 29: ex quo in S. Callistum manus nondum fuisse injectas consequitur, labente mense Junio. Fateor S. Callistum secundum Acta post primum captivitatis suæ quatriduum, si ita vis, diebus multis fuisse emaceratum: fateor item ex nostro calculo sub diem XXVIII Septembris in carcerem fuisse conjectum: sed opinor simul, dies decem, vel a primo captivitatis quatriduo usque ad S. Callisti necem elapsos, sat fuisse numero multos, ut vere Callistus diebus multis in carcere maceratus abs Passionis auctore diceretur, saltem comparate ad SS. Simplicium, Calepodium, Asterium, qui vix capti, & Privatum, qui vix a S. Callisto sacris undis ablutus, subiere martyrium.

[74] [miraculis clarus] Certius est, S. Callistum, cum in terris adhuc degeret, non uno prodigio divinitus fuisse decoratum: mirum vero haud est, si nullius, quod ante Passionis ejus tempus fortasse contigerit, notitiam habeamus; cum Pontificum catalogi nonnisi brevissime præcipua ejus gesta, eaque admodum pauca, perstringant; auctor vero Passionis ea, quæ ante hanc inchoatam Pontifex gessit, plane non attingat. In his autem, quibus Callistum a Deo illustratum prodigiis Passionis ejus scriptor ait, sunt milites decem ad rapiendos Christianos una cum Callisto in quodam cænaculo divinis laudibus vacantes missi, & cæcitate percussi num. 2; Julianæ a dæmone arreptæ testimonium: Deus Calixti ipse est Deus vivus & verus num. 3; apparitio S. Calepodii S. Pontificem in ærumnis suis ad constantiam animantis, & paratam illi æternæ beatitudinis coronam denunciantis num. 7; S. denique Privatus miles, ulceribus plenus, & a S. Callisto, collato eidem sacro baptismate, prodigiose mundatus. Pluribus quidem S. Pontifex post vitam miraculis inclaruit, sed de his alibi suus erit dicendi locus. Nihil hic de virtutibus, quibus maxime enituit, dico, quæ ex ejus tum Gestis, tum Actis colligi haud difficulter possunt. Nunc de ejus martyrio, quo illis coronam numquam interituram imposuit, dicendum.

[75] Admittunt S. Callisti martyrium non modo recentiores critici passim, [martyrium subiit,] sed & inter hos etiam ceteris rigidiores, quorum certe numero adscribendus Tillemontius, qui tom. 3 Monum. Eccl. pag. 681 Annotatione 3 dedita opera illud adstruit, quamquam non tot Martyres, Alexandro imperatore, quot passim aliorum scriptorum opinione circumferuntur, passos fuisse contendat. Testantur idem Martyrium perennis Romanorum traditio, libri Liturgici, Kalendaria, Martyrologia tum antiqua, tum recentiora ingenti numero, & remotissimæ antiquitatis monumenta. Ex his unum alterumque hoc quidem loci in medium protulisse sufficiat. Catalogus Pontificum tom. 1. Aprilis pag. 24, sub finem seculi V scriptus elogio S. Callisti diserta hæc verba inserit: Hic martyrio coronatur; quod non ex proprio ingenio aut opinione, sed ex antiquioribus Fastis didicisse Catalogi citati auctor omnino censendus est. Idem esto judicium de auctore Indiculi seu Kalendarii a Bucherio editi, & sub medium seculum IV confecti, qui cum brevissimi Kalendarii principio hunc titulum præfixisset: item depositio Martyrum, sub ejusdem Kalendarii calcem ista subjecit: Mense Octobri. Pridie Idus, Callisti, in via Aurelia, milliario III. Quis martyr Callistus die XIV Octobris Romæ cultus sepultusque via Aurelia milliario III, nisi Sanctus ille, quo de agimus, Pontifex? Vides itaque jam seculo IV habitum fuisse pro martyre, quid ni & ipsomet, quo martyr effectus est, seculo III?

[76] [quod immerito Basnagius] Facere tamen non potuit Basnagius, quin in Annalibus politico-ecclesiasticis ad annum 219 num. 6 Callisti martyrium falsi suspectum haberet; licet Callistum pro martyre haberi ab eruditorum plurimis cum Baronio; licet ut talem memorari in Kalendario Bucherii, ac in Martyrologio Rosweidi legi: Romæ Callisti Papæ & Martyris, non ignoraret. Ut quid igitur ita censuit? Quia nihil de Callisti martyrio Eusebius memorat, sive in Chronico, sive in Historia: quia non is erat Alexander, qui tot martyres mortis supplicio perderet; quia Maximini inter & Severi imperium pax Christianis fuit, teste Sulpicio: quia latas a Severo persecutionis leges revocavit. Eusebius neque Callistum sanctum usquam dixit, neque omnes, quotquot vel in Oriente vel Occidente fuerant, cum scriberet, martyres memoravit; in suspicionem falsi ergo Callisti, non dico martyrium, sed vel ejus sanctitatem, de qua nemo dubitavit, adducat. Adducat martyres omnes, Eusebio antiquiores, quorum nullam fecit mentionem. Num Alexander in Christianos magis, quam in propriam uxorem pronus fuit? In suspicionem falsi igitur adducat Herodianum, cum eam in exilium pulsam narrat, invito licet ipsomet Alexandro. Pax Christianis fuit, imperante Alexandro: ergo nusquam terrarum, hoc vel illo particulari loco turbarum aliquid excitatum adversus illos fuit. Factum est scriptoris imperitia, ut facta quædam dictaque, minus credibilia, dum ejus martyrium describit, Alexandro affinxerit: ergo ipsummet Callisti martyrium merito suspectum est. Alexander Christianos esse passus est, fovit, imo, si ita vis, persequi vetuit: ergo hoc ejus mandatum ab omnibus ubique sancte inviolateque servatum est. Huc Basnagii recidit argumentandi ratio, quam a prudenti, verique amante viro admissum iri non existimo. Quid interim Basnagius ad Kalendaria, quæ sibimet objicit? Nihil prorsus; nisi forte, quod Bucherianum venerandæ antiquitatis monumentum parvulum Kalendarium appellet, quasi hujusmodi monumenta a mole sua pretium habeant.

[77] [falsi suspectum babet.] Non ut me Basnagius vel ejus asseclæ audiant, postulo: sed adeant Acta Martyrum sincera & selecta Ruinartii; illic pag. 18 invenient S. Symphorosam cum septem filiis; dein S. Felicitatem item cum filiis totidem martyrio procul dubio, quamquam Eusebius earum nusquam meminerit, coronatas: invenient pag. 59 S. Irenæum episcopum Lugdunensem & martyrem, de quo multo plura, quam de S. Callisto Eusebius scripsit lib. 5 cap. 4, 20, & 26, nulla ejus martyrii mentione facta. Novi Basnagium S. Irenæi pariter martyrium vocare in dubium; sed Gregorio Turonensi tum alibi, tum lib. de gloria Martyrum cap. 50 id verbis hisce affirmanti: Cui (Photino martyri) & merito & Sanctitate condignus Irenæus successit episcopus per martyrium & ipse finitus, credere satius longe est, quam Basnagii conjecturis. Quid? An non Sixti II martyrium, ut debet, admittit? An non illum S. Stephano successisse ait Eusebius lib. 7 cap. 5 Hist. Eccl., nec tamen usquam martyrem dicit? Quemadmodum itaque ex Eusebii silentio Xystum II martyrem non fuisse male quis argueret, ita nec audiendus, qui ex eodem S. Callistum martyrem fuisse negat, vel ideo, quod uterque Bucheriano Opusculo, cui titulus, Depositio martyrum, legatur inscriptus, Callistus ad diem XIV Octobris, Sixtus vero ad VI Augusti, quibus jam antea, ut martyres, honorari, colique Romæ solebant.

[78] [Tillemontius, etsi Acta non probet, Callisti tamen admittit martyrium,] Consulant Tillemontium Tom. 3 Monum. eccl. pag. 251, ubi ait: Verum illa (ecclesiæ, de qua Sulpitius & Tertullianus, pax) haud impedit, quo minus aliquot sub Alexandro martyres esse potuerint, sicut sub Philippo, qui Christianus habebatur, & vel sub imperatoribus, qui Ecclesiam vehementius protegebant, fuerunt sive populi tumultu, sive aliis eventibus quibusdam; quos inter numerare fas est, si quando accideret (uti accidit Alexandro) ut ii, quorum operam sibi aut omnino necessariam, aut summe utilem principes ethnici credebant, animo essent. Christianæ religioni infensiore. Legant Admonitionem Ruinartii in martyrium S. Marini militis, quæ pag. 294 sic se habet. Ex hujus beati viri martyrio patet, quam parum tuta fuerit, quamdiu principes ethnici Romanum imperium tenuere, Christianorum vita. Hic enim gloriosus miles, pace Ecclesiæ imperatoris edictis confirmata, in præcipua provinciæ civitate, sine ullo gentilium sacerdotum aut populorum tumultu, a judice ordinario, ob solam Christiani nominis confessionem capite plexus est: sed neque negligant, ut id obiter moneam, ejusdem Ruinartii in Asturium, seu Asterium, Romanæ urbis senatorem Annotatum hoc: Nihil de ipsius martyrio habet Eusebius, sed miraculum insigne ab eo patratum refert cap. sequenti, puta 17, lib. 7. pag. 264 editionis Valesianæ. Legant rursum Tillemontium, qui sane Acta S. Callisti haud nimium benigne habuit, tom. 3. pag. 681 ita disserentem: Quamquam hæc (varia, quæ paulo ante enumerarat, Passionis Callistianæ adjuncta) falsa videantur, raro tamen videas, Acta de sancto quopiam ut martyre fuisse composita, nisi talis reipsa fuerit, aut aliquid saltem pro J. C. tulerit. Imitentur denique hic ipsummet Basnagium, qui cum in Actis S. Cypriani Martyris quædam minus sincera sibi visus esset reperisse, ad annum 258 num. 12 materiem a forma secrevit, martyrium amplectens, ornatum autem temere aliunde adjectum respuens: martyrium S. Callisti agnoscant: adjuncta falsa aut vero minus similia pro meritis carpant.

[79] Porro eodem, quo S. Callistus, alio tamen mortis genere, [cujus S. Privatum] die pariter martyrii lauream Privatus miles adeptus est, quantum ex Actis S. Callisti num. 8 colligere fas est. Inscriptus is est Martyrologio Romano ex his Actis ad diem XXVIII Septembris, quo etiam de illo actum est in Opere nostro Tom. 6 ejusdem mensis pag. 59 & binis seqq. Ratio, cur ad eum diem inscriptus Romano Martyrologio sit, haud alia fuit, quam quod Baronius, eo die Callistum, ac proin etiam Privatum, ex hac vita migrasse censuerit, numerando retrorsum a die 14 Octobris, qua sepultus Callistus fuit, usque ad diem ejusdem emortualem dies decem & septem; quam numerandi rationem, tamquam probabiliorem tom. cit. Septembris amplexus est Constantinus Suyskenus, sed posita magis Baronianæ de emortuali Callisti die, quam probata sententiæ veritate: cum autem ex iis, quæ supra § II dixi, Callisti dies emortualis potius censenda videatur dies XII Octobris, etiam hac die migrasse ad superos Privatum militem mihi quidem apparet verosimilius. Quod vero Privatus in Rosweidiano Martyrologio ad diem 14 Octobris his verbis: II Idus Romæ Callisti Papæ (N. B.) & martyris & Privati militis, Callisto tamquam ejus socius jungatur, non ideo fit, quod eo die uterque martyrium subierit, sed quod sepulturæ die potissimum celebraretur S. Pontificis memoria, a quo ejus martyrii socium istius Martyrologii auctor segregatum noluit, quod eodem die utriusque memoria celebraretur: neque in aliis antiquis Fastis alium diem, ejus speciatim cultui sacrum usquam reperi. Privatum annunciat Martyrologium Hieronymianum Florentinii ad diem X Maji, sed Axiopoli; alterum ad V Junii, sed in Africa; tertium ad XXI Augusti, sed Gavallis; quartum ad XIX & XX Septembris, sed absque loco; quintum ad VIII Octobris, sed Antiochiæ vel alibi; sextum ad V Decembris, sed, ut apparet, in Africa; septimum ad X ejusdem mensis, absque loco; Octavum denique ad XVIII Decembris, sed Laodiceæ; ita ut illic nullum reperire sit, qui passus sit Romæ.

[80] [(sed non, ut verosimilus videtur,] Contra vero ad diem XII Octobris Callisto jungitur Saturus: Romæ via Aurelia Calesti Saturi habet codex Florentinii; nec multum dissident Epternacensis & Corbeiensis. Et rursum ad diem XIV Octobris Florentinii codex, sive Lucensis ita habet: Natalis S. Calixti. Romæ via Aurelia in cimiterio Calepodi. Cælesti episcopi Saturi. Epternacensis, Florentinio Antverpiensis, vetustissimus: II. Idus Octobris. Romæ Calisti episcopi & depositio Paulini episcopi, Corbeiensis: II. Idus Octob. Romæ via Aurelia in cæmeterio Calepodii Calesti episcopi, Saturi. His aut similibus fontibus ortum opinor, ut etiam in Auctariis Bedæ (quæ vide ante tom. 2 Martii pag. XXXIV) ad diem XII Octobris Romæ passus legatur S. Saturus. Quod autem ad Martyrologia Hieronymiana spectat, videtur tam ad diem XII, quam ad XIV haud de alio, quam de Callisto nostro sermo institui: hunc enim designare videntur & Calixti, Calesti vel Calisti nomen, & dignitas episcopalis seu Pontificalis, & S. Calepodii cœmeterium via Aurelia. Verum quid de Saturo, cujus in Actis nulla fit mentio? Dubitat Florentinius, num binominis fuerit Privatus, etiam Saturus dictus; quæ mera videtur esse conjectura, nescio qua aliunde verisimili ratione suffulta: mihi autem, laterculos dictorum martyrologiorum dierum XII & XIV Octobris consideranti conferentique videtur S. Saturus ad alteram martyrum ad diem XIV Octobris memoratorum classem pertinere: Callisto autem haud jungi nisi ex imperitia negligentiave librariorum eosdem Sanctos perperam geminantium vel e propria sede ad locum non suum quandoque transferentium.

[81] [S. Saturum)] Atque ita quidem mihi videtur res sese habere, primo, quia, qui Florentinii Martyrologium scripsit, S. Callistum ad diem eumdem, seu XIV Octobris (verba habes supra num. 80) nescio, qua de causa bis memorat, adeo ut duos hic Callistos memorari censeres, nisi de uno eodem Martyre illic agi, indicarent adjuncta, nomen, dignitas, palæstra & sepulturæ locus: sicut autem hic geminatus Callistus est; ita & non modo geminatus videtur, sed etiam e Cappadocia Romam translatus Saturus: sequuntur enim hæc proxime: In cappadocia. Lupi. Ampodi. Modesti. Luciani. Saturnini. Simplici. Saturi. Placidis, seu Placidi. Corbeiense quidem semel dumtaxat Callistum memorat; sed Saturum alterum Romæ, alterum item in Cappadocia collocat non sine confusione tamen: nam verbis supra citatis proxime subduntur ista: In Cappadocia Lupanpodi (hic Lupus & Ampodus contrahuntur in unum) Modesti, Luciani, Saturnini, Simplicii, Saturi, Placidi. Vero itaque simile fit & in hoc apographo perperam geminari Saturum, martyrem Cappadocem, Romamque transferri; quod ex eo adhuc verosimilius fit, quod in apographo Antverpiensi vetustissimo unicus Romæ hodie signetur Callistus, Saturus vero nullus; sed geminus (iterum fortasse male) in Cappadocia. At inquies, licet ad diem XIV Octobris in Epternacensi apographo Saturus Callisto non jungatur, jungitur tamen ad diem ejusdem mensis XII: Ita quidem se res habet: sed nec ea lectio sincera apparet & illuc Saturus non recte videtur intrusus; alioquin enim, quid causæ fuisse dicemus, cur Saturus in Epternacensi apographo non fuerit perinde repetitus ac in ceteris supra citatis? Factum videtur ad diem XII Octobris in Epternacensi ceterisque apographis, quod in Lucensi parvo, ubi apud Florentinium pag. 1052 ad eumdem diem sic legitur: IV Id. Calixti & Agri, quem sibi aliunde non notum ait: ego vero vix dubito, quin Agri nomine hic veniat Euagrus, ad diem XII Octobris in Florentinii apographo sic annunciatus: In provincia Syriæ Sanctorum Euacri & Prosini. Unde ut hic Callisto Euagrius librarii errore jungitur, ita verosimiliter etiam S. Saturus in apographis supra dictis. Sed fac denique lectiones in quibus Saturus, proxime a S. Callisto memoratur, sinceras esse: fieri potuit, ut Romæ die XII, vel XIV Octobris martyrium, sed alio tempore Saturus subierit, quam quo Callistus. Faciunt hactenus dicta, ut S. Saturum aut binominem, & alio nomine Privatum dictum, aut Callisto martyrium subeunti socium fuisse, affirmare vereamur.

[82] Confidentius S. Callisti in Passione præter Privatum sociis, [aliosque, hic memoratos, habuit socios,] licet diversis diebus passos, adnumeramus martyres in Actis ejus memoratos nempe Palmatium, Simplicium, Calepodium, Felicem, Blandam, & Asterium: De Privato jam actum est in Opere nostro ad diem XXVII Septembris: de reliquis quinque ad diem X Maji; de postremo, qui S. Callistum tumulando martyrii quoque lauream consecutus est, agunt Martyrologia Hieronymiana ad diem XIX Octobris apud Florentinium his verbis: in Hostia Austeri. In Ostea natalis Asteri. In Ostia Austeri presbyteri. Unde colligo olim S. Asterium cultum fuisse die XIX Octobris, licet hodie ad diem XXI ejusdem mensis Martyrologio Romano inscribatur, eo quod minus recte Acta S. Callisti, ubi de S. Asterio loquuntur, Romani martyrologii correctores, ut mihi quidem verosimilius apparet, interpretati sunt. Verba Actorum huc facientia hujusmodi sunt num. 9: Post dies autem sex tenuit Alexander Asterium presbyterum, quem præcepit per pontem præcipitari: cujus Sanctum corpus inventum est in Ostia, & a quibusdam Christianis sepultum (postridie ab ejus, ut apparet nece) in eadem civitate sub die XIV calendarum Novembrium. Memoratos hic dies sex, quos dixi, correctores a die XIV Octobris, quo, ut proxime dixerant Acta, Callistum Asterius sepelierat, numerarunt, quo pacto Asterium die XXI Octobris, ut putabant, Ostiæ sepultum, ad hunc diem Romano martyrologio inserendum existimarunt. Sed, ut videtur minus probabiliter; cum enim, uti ex Hieronymianis Martyrologiis paulo ante observavi, antiquitus S. Asterius cultus XIX Octobris fuerit, verosimilius sex septemve illi dies non a XIV Octobris die, sed a XII, cui S. Callisti necem supra adscripsimus, numerandi sunt. Locus porro suus S. Asterio in Opere nostro ad diem XXI Octobris, quo martyrologio Romano inscribitur, dari de more poterit.

[83] Addimus Callistiani martyrii sociis bina passionis ejus monumenta hac nostra memoria adhuc exstantia ex Moretto in Auctario ad cap. XI, [& monumenta quedam] quorum alterum est lapis, cum quo (ut fert traditio) in Tiberim projectus fuit; stat ille, inquit Morettus, per tactum sacri colli Antistitis sacratissimi consecratus, lapis insixus foramini parietis basilicæ S. Mariæ trans Tyberim, compositus super exigua marmorea basi, & crate ferrea catenaque munitus obsirmatusque, ad dexteram introeuntibus partem parastatis sustinentis arcum amplioris navis, fitque accurrentibus notus per hanc superposito marmori insculptam epigraphen: “Hoc lapide ad collum alligato S. Callistus PP. in puteum demergitur & martyrio coronatur. Citat item Morettus in hanc rem Hieronymi de Avila in Summario status ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim verba hæc: E regione fontis olei in media ecclesiæ navi supra marmoream basin positus est marmoreus lapis, forma spherica, catena colligatus. Traditio fert, hunc alligatum fuisse ad collum S. Callixti I Pontif. & M. cum, Alexandro imperatore, in puteum præcipitaretur. Si vera est ista traditio (citra contemptum hæc dicta sint) credibile est, S. Asterium in cæmeterium S. Calepodii via Aurelia istum lapidem una cum S. Callisti exuviis pro veterum Christianorum, martyrum corporibus instrumenta suppliciorum contumulare solitorum, more intulisse, ac dein una cum S. Callisti corpore in S. Mariæ trans Tyberim, qua de translatione infra dicetur, fuisse translatum, fideliumque venerationi expositum.

[84] Alterum puteus est, in quem projectus S. Callistus fuit, [bodieque exstant.] adhuc superstes; scribit de hoc Bernardus de Montfaucon cap. XIX pag. 270 Diarii Italici. Hæret ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim cœnobium S. Callixti nostrorum Cassiniensium… In sacello quodam puteus extat, in quem projectum narrant S. Callistum Papam: in sacello, ex quo locus ille Casinatibus monachis cessit: sed olim, cum canonicorum S. Mariæ trans Tyberim locus is erat, in viridario palatii S. Mariæ trans Tyberim; itaque juxta ecclesiam S. Mariæ trans Tyberim situs. Quo vero tempore juris adhuc canonicorum S. Mariæ trans Tyberim erat, duplici præsertim usui aquæ putei illius erant; ac primum quidem ex Moretto accipe: Nondum avulsi e basilicæ potestate putei venerationis pars erat, quod ex eo aquæ juxta catholicum morem, ad usum baptismaton per sabbatha Paschatis, & Pentecostes benedicendæ in dictæ basilicæ fonte, haurirentur. Credo, quum ob recordationem collati aliquando … sacramenti per aquarum harumce ministerium, tum ob earum sanctificationem per exceptionem corporis S. Antistitis nostri comparatam. Alterum ex Martinello, cujus hæc verba Morettus citat: Puteus cujus nympha baptizatus fuit Palmatius (imo Privatus a Callisto secundum Acta) erat in domo Pontiani, extatque hodie intra monasterium monachorum S. Justinæ in regione trans Tyberim sacro cultui reddita & S. Callisto dicata. In eundem puteum projectus fuit idem Callistus, & ejus aquam devotionis causa fideles bibunt, febreque detenti sæpe sanitati restituuntur. Ita Floravantes Martinellus Romæ ex ethnica sacræ cap. 6 pag. 26.

§ VII. Celebris S. Callisti apud Martyrologos memoria.

Subdimus S. Callisti martyrio martyrologia & Calendaria aliquot cum vetera, [S. Pontificem vetera Calendaria,] tum recentiora, e quibus, quam fuerit celebris ejus passim memoria, colligi abunde possit: omnia enim referri vix possunt, neque porro opus est. Prodeat inprimis Kalendarium Bucherianum, quod pag. 269 sic habet: Pridie Idus, Callisti, in via Aurelia milliario III. Kalendarium Frontonis pag. 141: Die XIV mens. Oct. natal. S. Callixti Pontif. Kalendarium vetustum a Leone Allatio ex codice antiquissimo bibliothecæ Vaticanæ editum de ecclesiæ Occidentalis & Orientalis consensione col. 1492: Pridie Id. Octob. Natale S. Calixti Pontificis. Corbeiense seculi IX tom. 10 Spicilegii Dacheriani pag. 139: II Id. Natalis sancti Calesti episcopi. Corbeiense aliud apud Marteneum tom. 3 Anecdotorum col. 1602: II Id. Natalis S. Calisti Papæ & Martyris. Lyrensis monasterii ibidem col. 1625: II Id. Sancti Kalisti Papæ. Anglicanum apud eumdem veterum scriptorum tom. 6 col. 657; II Idus S. Calesti Papæ. Stabulense ibidem col. 676: II. Idus, Romæ S. Calixti Papæ XVI. Hic instituit jejunium quatuor temporum esse. Verdinense ibidem col. 683: II. Idus, S. Calesti Papæ & martyris.

[86] Martyrologiis vero Hieronymianis, quorum supra num. 80 verba habes, [Mærtyrologia Hieronymiana,] adde aliud, quod ab annis mille compactum tom. 3 Anecdotorum a Marteneo insertum ita habet col. 1561: II Idus Octobris Romæ Callixti episcopi, Ampodi, Modesti, Saturi, Lupi. Ubi obiter observatum velim, Saturum non memorari veluti Passionis Callistianæ socium, sed Ampodo, Modesto & Lupo jungi, qui in Hieronymianis codicibus ad diem XII Octobris Cappadociæ adscribuntur, quod indicio est, Saturum apud Cappadoces passum, Romæ a librariis non recte, quod mihi videri aiebam supra, fuisse adscriptum. Ex Hieronymianis vero codicibus contractis Richenoviensis Callisti ad diem tum XII, tum XIV Octobris meminit, & recte quidem ad XIV hoc modo: Prid. Id Octob. Romæ Calisti Papæ & Martyris. Alibi Saturi. Ita ut hic Saturi denuo palæstram a Romana plane segregatam videas. Ad diem utrumque signatur Callistus in Augustiano S. Uldalrici; ad XIV in Labbeano. Gellonensis apud Dacherium tom. 13 Spicilegii pag. 414 hæc verba sunt: Pridie Idus Oct. Romæ Calisti Episcopi, Ampoti, Modesti, Saturi.

[87] Plura suppeditat Beda, qui, postquam ad diem X Maji S. Calepodium a Callisto sepultum, [Beda, Wandelbertus] Palmatium & Simplicium instructos baptizatosque dixit, ad diem XIV Octobris ex S. Callisti Actorum fide hæc addit: II Idus Natale S. Calixti Papæ, qui in persecutione Alexandri imperatoris (seu potius eorum, qui, Alexandro imperium tenente, suum in Christianos odium exercuere) diutius fame cruciatus, & quotidie fustibus cæsus per visionem a presbytero suo (S. Calepodio) qui antea martyrium suum consummaverat, consolatus est: qui in carcere eodem positus quemdam militem nomine Privatum ab ulcere, dolore ac fœditate simul & insidelitate curavit. Quod audiens Alexander ipsum quidem militem jussit plumbatis desicere: Beatum vero Calixtum per fenestram domus præcipitari, &, alligato ad collum ejus saxo, in puteum demergi & in eum per (lege: desuper) rudera cumulari. Post dies vero septemdecim presbyter ejus Asterius, cum clericis noctu veniens levavit in cæmeterio Calepodii pridie Idus Octobris. Ad diem vero XXI Octobris Alexandri jussu Asterium e ponte præcipitatum ac Ostiæ sepultum scribens demum addit: scriptum in Passione Calixti Papæ. Libellus vero Bedæ apud Marteneum tom. 6 veterum scriptorum col. 647 habet: II Idus (Octobris) Natale S. Calixti Papæ & S. Lupi. Hrabanus non solum ad diem XIV Octobris in Callisto, sed etiam ad diem XXI in Asterio iisdem fere verbis utitur, quibus Beda: sed, ubi de Callisto, legit, non ut passim alibi legitur: post dies septemdecim; verum post dies quatuordecim. Ubi vero Asterii captivitatem & cædem memorat, habet Post dies tres, cum alibi passim legatur: Post dies sex. VVandelbertus sic canit:

Callistus pridie antistes martyrque trophæo
Præcellens multo & comitatus Martyre fulget.

Quæ carmina sic reor intelligenda, ut verbis his: Martyrque trophæo præcellens multo SS. Martyres Palmatius, Felix, Blanda, Simplicius, quos sacris undis abluit, indicentur: istis autem; comitatus Martyre S. Privatus, non solum a Callisto baptizatus ac sanitati restitutus, sed eodem etiam die occisus designetur.

[88] [Usuardus & Ado certatim celebrant;] Usuardi apud Sollerium Callisti Annunciatio sic se habet: II Idus (Octobris) Romæ via Aurelia, natalis beati Calisti papæ & Martyris. Hunc Alexander imperator sub diutina custodia, fame cruciari, & quotidie fustibus cædi jussit, tandem vero per fenestram domus, in qua custodiebatur, præcipitatus, victoriæ triumphum promeruit. Observat hoc loci Sollerius, non tantum S. Callistum hodie celebrari in Kalendariis vetustissimis, sed etiam in Sacramentario Gregorii, ubi pag. 156 apud Menardum, sed absque titulo martyris, ejus Festum sic notatur: Pridie Idus Octobris Nat. S. Calisti Papæ. Sequuntur ibidem orationes tres, in Missa recitandæ, sed nihil singulare de S. Callisto complexæ: singulare autem est, quod in Usuardi editione Lubeco-Coloniensi de illo legitur, quod promotiones Ecclesiæ ordinum gradatim fieri instituit, & induxit servare perpetuam castitatem ministris Ecclesiæ; sed hæc mera est Usuardi interpolatio. Ado Usuardo prolixior sic loquitur: Pridie Idus Octobris. Natalis S. Callisti Papæ, qui sedit in episcopatu annos septem (imo quinque) menses duos, dies decem, & sub persecutione Alexandri imperatoris martyrii gloriam adeptus est. Postquam enim Palmachium proconsulem cum omni domo sua baptizavit, & senatorem Simplicium ac domum ejus, & Felicem cum uxore Blanda, quam a paralysi curavit (Palmatii precibus id tribuunt Acta) & iidem ipsi ab Alexandro universi occisi, gloriam martyrii consecuti sunt: sed & postquam Calepodius presbyter ejus gladio martyrium sumpsit, tentus est ab Alexandro, diutissime fame cruciatus, & quotidie fustibus cæsus, atque prohibitum fuit, ne quis ad eum veniret. Si vero aliquis venire noctu auderet, comprehensus occideretur. Qui cum multis diebus esset in custodia, venit ad eum beatus Calepodius per visum, & consolabatur eum, dicens: Firmus esto Pater, quia corona tua jam perfecta est. Erat ibi miles quidam nomine Privatus, ulceribus plenus, qui doloribus continuis cruciabatur. Hic misit se ad pedes Callisti, rogans ut sanaret eum ab ulceribus & doloribus suis: quem mox sanctus Pontifex ab ulcerum dolore ac fœditate, simul & ab infidelitate in nomine Sanctissimæ Trinitatis baptizatum curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere: beatum vero Callistum per fenestram domus præcipitari, & ligato ad collum ejus saxo in puteum demergi, & in eum per rudera cumulari. Post dies vero decem & septem presbyter ejus Asterius cum clericis noctu veniens, levavit corpus ejus, & sepelivit in cœmeterio Calepodii via Aurelia pridie Idus Octobris, quæ omnia ex Actis S. Callisti deprompta esse satis perspicuum est. Notkeri verba huc non transfero, quod nihil, quin a Martyrologis jam laudatis dictum sit, complectantur. Romani Parvi, quod ad diem XIV Octobris Pontificem & Martyrem nostrum una cum Privato etiam annunciat, verba habes num. 71.

[89] Accipe modo & recentiora aliquot Martyrologia, quibus ad hunc diem S. Callisti nomen inscribitur. [uti & recentiorum] Martyrologium Bellini: Romæ via Aurelia Natale Sancti Calixti Papæ & Martyris: hunc Alexander imperator sub diutina custodia fame cruciari, & quotidie fustibus cædi jussit: tandem vero per fenestram domus, in qua custodiebatur, præcipitatus, victoriæ triumphum promeruit. Hic constituit jejunium ter in anno fieri frumenti, vini & olei, secundum prophetiam. Martyrologium seu Viola Sanctorum: Romæ via Aurelia beati Calixti Papæ & Martyris. Hic jejunium, quod prius ter in anno fieri solebat, quater fieri debere, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic & nos quaternum agamus jejunium pro nostrorum purgationibus criminum, quibus etiam quatuor temporibus promotiones graduum ecclesiarum prædictus fieri constituit. Item prohibuit sacerdotibus amplius habere uxores & induxit servare perpetuam castitatem. Tandem sanctus Calixtus pro fide tenetur ab Alexandro imperatore sub anno Domini CCXXII, & sub diuturna custodia primo fame in carcere cruciatur. Secundo fustibus cæditur & mactatur. Tertio per fenestram domus suæ præcipitatur. Quarto, saxo ad collum illigato dimergi in puteum jubetur. Quem Austerius presbyter inde levavit, & cum Calepodio episcopo honorifice sepelivit.

[90] Florarium MS. seculi XV. Romæ via Aurelia Natale beati Calixti Papæ & martyris. [martyrologiorum] Qui sedit in episcopatu annis octo, mensibus duobus, diebus decem. Hic constituit jejunia quatuor temporum, & clericis in sacris Ordinibus constitutis continentiam indixit. Qui in persecutione Alexandri imperatoris diutius fame cruciatus & cotidie fustibus cæsus per visionem a presbytero suo Calipodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus & consolatus est. Qui adhuc in ipso carcere clausus quemdam militem nomine Privatum ab ulcerum doloribus ac fœditate simul & insidelitate curavit. Quod audiens Alexander ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere: beatum vero Calixtum per fenestram domus præcipitari & ligato ad ejus collum saxo in puteum demergi & super eum rudera cumulari. Post dies vero XVII presbyter ejus Asterius cum clericis noctu veniens levavit corpus ejus & sepelivit in cimiterio Calepodii anno CCXXVI. Martyrologium Galesinii. Romæ, via Aurelia, Sancti Calixti Papæ & Martyris: qui, Macrino & Heliogabalo imperatoribus Ecclesiam gubernavit. In tanta autem rerum perturbatione nunquam ab sanctissimi Pontificis officio potuit ulla oppugnationis vi dimoveri. Instituit quattuor anni tempora, quibus jejunium coleretur; multa sapienter, & utiliter decrevit. Ædificavit basilicam Sanctæ Mariæ trans Tyberim: cœmiterium via Appia extruxit. Cum multos, & in iis Palmachium virum consularem, Simplicium senatorem, & Felicium, hominem nobili loco natum, baptizasset: impiis vehementer exagitatus, tum comprehensus, in custodiam includitur: ubi quinque dies jejunus fuit. Inde eductus ac fustibus cæsus in summum carcerem conjicitur: inde a fenestra præceps, in puteum dejectus, martyrio coronatur.

[91] Martyrologium Romanum ex Usuardo: Romæ via Aurelia natalis beati Callisti Papæ & Martyris, [auctores,] qui Alexandri imperatoris jussu diutius fame in carcere cruciatus, & quotidie fustibus cæsus, tandem e fenestra domus, in qua custodiebatur, præcipitatus, atque in puteum demersus, victoriæ triumphum promeruit. Martyrologium Gallicanum Saussayi: Natalis sancti Calixti Papæ & Martyris, qui Romæ via Aurelia fame diutina in custodia cruciatus, fustibus cæsus, demum e fenestra præceps in puteum dejectus, egregium celebremque pontificatum magnifice inclyti certaminis trophæo consummavit. Hujus corpus deinde a Christianis hinc eductum & religiose conditum, Notingus Brixiensis episcopus dono accepit a Sergio Papa, suaque in ecclesia multo cum honore collocavit. At precibus compulsus Euerardi marchionis, id ipsi de Italia benemerito, ob bellum adversus Sarracenos fortiter gestum, pro eximio munere concessit. A quo in Galliam translatum, condecenti cultu, Cysonii, cujus oppidi dynasta erat, in cœnobio, quod in tanti Martyris venerationem condiderat, repositum fuit anno Christi triumphantis octingentesimo quinquagesimo quinto. At paulo post, scilicet octingentesimo nonagesimo octavo, cum Normanni Gallias miseranda strage vastarent, hinc, ne diriperetur ab insida gente, Remos transvectum, a beato Fulcone archiepiscopo, deinde Martyre, cum sacris sancti Gibriani & sociorum ossibus reverenter susceptum, ac in æde metropolitica sanctæ Mariæ reconditum est, juxta corpus Sancti Nicasii & beatæ Eutropiæ. Ubi ad hæc usque tempora quiescit: multa cum nominis sui, quod hodierno ibi Natali colitur, celebritate. Servatur tamen apud Bellovacenses in suburbicario cœnobio sancti Quintini brachium dextrum sanctissimi hujus Pontificis, quod Ivo abbas loci illius primus, postea Carnotensis famosus Antistes, e sacrario Remensi acceptum illic debita cum honorificentia deposuit.

[92] De translatis alio Roma reliquiis suo loco dicetur infra: [non tamen absque erroribus, bic obiter indicatis.] nunc autem quædam quoad varias, quæ in citatis Martyrologiis occurrunt assertiones pauca cursim juverit observare; ac primo quidem, quod in iis passim S. Callistus Alexandri jussu neci datus dicatur, non aliunde ortum apparet, quam ex verbis Actorum, quæ ubi de factis dictisque Alexandri loquuntur, minus nobis sincera, ob dicta § I videntur, haud satis studiose discussis: mallem vero in iis legere passum fuisse Callistum sub Alexandro; ita ut Callistus Alexandri quidem tempore, sed non ipso auctore e vita sublatus dicatur. Dein Callistus secundum editionem Usuardi Lubeco-coloniensem num. 88 instituit ordines ecclesiæ gradatim fieri, & ad perpetuam continentiam induxit clericos, quæ leguntur etiam in Viola Sanctorum supra num. 89 & partim in Flor. MS. Callistum quidem multa utiliter & sapienter instituisse credibile est; at peculiare, aut de conferendis ordinibus, aut de continentia perpetua a clericis majoribus servanda, quæ lex cum ipsamet ecclesia nata est, decretum edidisse non invenitur apud antiquos, ne quidem in Epistolis ipsi falso adscriptis. Perperam item in viola citata legitur Callistus præcipitatus e fenestra domus suæ; captus enim afflictatus & præcipitatus e fenestra in puteum fuit, cum esset in domo Pontiani, ut Acta narrant num. 7 & 8: perperam S. Calepodius vocatur episcopus, & sepultus ab Asterio, nisi verbis istis cum Calepodio tantum dicatur sepultus S. Callistus in eodem cæmeterio, cui a S. Calepodio nomen erat. Florarium porro Pontificatui Callisti annos male tribuit 8, eumque martyrio coronatum scribit anno CCXXVI, quadriennio, quam id factum sit, serius. Nescio item quas oppugnationes, quibus viriliter S. Callistum restitisse narret Galesinius num. 90 laudatus, Macrino & Heliogabalo imperantibus, sub quibus quidpiam passum fuisse Callistum Acta non produnt: denique Galesinius Callistum dies 5 primum fame fuisse afflictum ait, alibi passim invenio quatuor. Observa denique diem XIV Octobris, licet in variis e citatis seu Kalendariis, seu Martyrologiis dictus sit Callisti Natalis, non fuisse diem ejus martyrii, sed sepulturæ, ut Acta non obscure testantur.

§ VIII. Reliquiæ S. Callisti Romæ: aliquæ ex illis in Germaniam, Belgium alioque translatæ.

Quo loco S. Asterius functum Martyrio anno, uti diximus 222, [corpus Sancti ad ecclesiam S. Mariæ trans Tyberim] die probabilius XII Octobris S. Callistum sepelierit die ejusdem mensis XIV, explicant Acta his verbis num. 9: Honorifice sepelivit (S. Callisti corpus) in cymeterio Calepodii via Aurelia: addit liber Pontificalis seu Anastasius milliario III: Conditæ illic mansere S. Pontificis exuviæ saltem usque ad S. Julii, medio fere seculo IV defuncti, Pontificatum, qui super illis ædem sacram aut condidit, aut ante conditam instauravit vel auxit, quod Bucherianus Pontificum Catalogus, sub Julii successore Liberio scriptus abunde testatur his verbis: Hic (Julius) multas fabricas fecit… Basilicam in via Aurelia, milliario III, juxta Callistum: neque enim vero fit simile id fecisse Julium, cum jam alio S. Pontificis corpus translatum esset: translatum vero deinde fuisse ad ecclesiam S. Mariæ trans Tyberim, non dubium est; cum illic illud invenerit ac nobiliore loco donarit sub ara majori Gregorius IV, qui ab anno circiter 827 ad 843 Ecclesiæ præfuit. Inventi illic a Gregorio IV, ac nobiliore loco donati S. Callisti corporis testis locuples Anastasius in Gregorio IV hæc præter alia quamplura scribens apud Morellam disq. 1. cap. XI num. 21. Sed & Sancta corpora BB. Calixti & Cornelii & Calepodii in mediana plaga ecclesiæ (S. Mariæ trans Tyberim) tumulata post tergum populi licentia non condigne honorificabantur. Quod religiosissimus idem Papa non leve tulit, sed solerti, solitoque studio cum intima industria operam adhibens mirificum opus inchoans consummavit. Nam, effosso clandestino antro, cum reverentia præfata Sancta corpora elevans in Occidentali plaga ejusdem ecclesiæ hoc est in ambitu absidæ honorifice collocando occuluit &c.

[94] Agi vero his verbis de S. Callisto papa & martyre indicant S. Cornelius ex successoribus ejus quintus, [transtatum fuit, forte a Gregorio III;] & S. Calepodius in eodem, quo Callistus, cæmeterio, & quidem ipsis S. Callisti manibus sepultus: a quo vero Pontifice, inter Julium & Gregorium IV medio ex cœmeterio Callisti ad S. Mariæ trans Tyberim S. Callisti corpus translatum fuerit, determinando non sum. Forte id factum a Gregorio III inter annos 731 & 742, de quo Anastasius: Hic etiam basilicam sancti Calixti Pontificis & martyris pene a fundamentis dirutam novis fabricis cum tecto construxit, ac totam depinxit & forsitan S. Callisti reliquiis ditavit; æquum ratus, ut conditoris sui possideret exuvias. Ut ut id sit, seculi equidem duodecimi anno 23 possidebat adhuc ecclesia S. Mariæ trans Tyberim S. Callisti corpus, ut testantur apud Morettum citatum num. 26 datæ eo anno Callisti II, ejusdem ecclesiæ bona privilegiaque confirmantis litteræ, in quibus isthæc leguntur: Ob majorem vestræ ecclesiæ dignitatem & beatissimi Calixti Papæ & martyris reverentiam, cujus sacro corpore idem locus habetur insignis, & cujus nomine nos, licet indigni successores, fungimur, præter illas duas stationes … tertiam concedimus celebrandam &c. Quo loco reconditas fuisse a Gregorio IV S. Callisti exuvias diximus, invenit Innocentius II, ab anno 1130 ad 1143 Pontifex, ut scribit sequentibus verbis auctor Historiæ consecrationis ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim apud Morettum mox citatum num. 27 & 28: Studuit idem SS. Præsul (Innocentius II, novissimus ecclesiæ S. Mariæ reparator) Sanctorum corpora, quæ in hac ipsa ecclesia requiescunt, maxima diligentia perquirere, & inventa sunt ista: videlicet SS. MM. & Pontisicum Callisti, Cornelii, Julii, Calepodii presbyteri, quibus corpus B. Quirini episcopi & Martyris, sub idem tempus de catacumbis allatum, additum est; reposuitque Innocentius III (ab anno 1208 ad 1216 Pontifex) cum eamdem ecclesiam consecravit; ut iterum ejusdem auctoris ista verba declarant: Altare quoque majus, sub quo SS. Callixti, Cornelii, Julii, Calepodii & Quirini corpora requiescunt, consecravit in honorem B. Mariæ Virginis Genitricis Domini nostri Jesu Christi. His plura Morettus, ut existere in S. Mariæ trans Tyberim S. Callisti corpus ostendat, accumulat. Hactenus a nobis ex illo allata satis plana sunt, ac sufficiunt, ut seculo XII ad exitum vergente, S. Callisti corpus adhuc ibidem fuisse credatur: verum difficulter conciliantur cum iis, quæ de S. Callisti corpore ex Italia ad alias regiones translato dicuntur; qua de re modo agendum.

[95] Edidit Henschenius tom. 1 Februarii B. Rabani Moguntini ex abbate Fuldensi archiepiscopi Vitam, [cujus ossa aliquot Fulda sub annum 836,] a Rudolpho presbytero, ejus discipulo, scriptam, in qua pag. 516, Sabatinus quidam Romanus S. Callisti reliquias aliquot ad Rabanum Fuldensem id temporis abbatem Roma detulisse narratur sequentibus verbis: Post hæc anno sequente (836) venit quidam laicus ab urbe Roma, Sabattinus nomine cum sociis suis in Franciam (Orientalem scilicet, in Alemannia) ferens secum reliquias: auditoque nomine supra memorati abbatis, cujus devotionem in divino servitio ac veneratione Sanctorum longe lateque fama divulgabat, venit ad eum VIII Kal. Maji, deditque illi ossa S. Quirini Martyris … de corpore S. Cornelii Papæ ossa XIII, de corpore S. Calixti Papæ decem … ille vero universa venerabiliter suscepta, in arcam, quam supra sub duobus Cherubin positam diximus, supplici devotione collocavit. Forsitan, cum Gregorius IV S. Callisti corpus in decentiorem locum, seu ad aram maximam transtulit, pars reliquiarum ejus aliqua a reliquo corpore fuerit separata, ex eaque nonnihil dictus Sabatinus, nescio, qua arte industriave, sibi compararit. Allatæ porro ad Rabanum aliæ aliquanto post S. Callisti reliquiæ: sic enim Rudolphus cap. 6 pag. 518 pergit scribere: Post hæc allatæ sunt reliquiæ Sanctorum episcoporum Cornelii atque Calixti… Attulit autem eas quidam clericus Italicus, nomine Felix, anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXVII die quinto mensis Aprilis. Cæterum S. Callisti reliquias honorifice religioseque Rabanus habuit, quas partim in æde S. Bonifacii, ut Rudolphus tom. citato pag. 521 cap. 7 num. 47 scribit, IV Kal. Octobris per Regingaldum corepiscopum Moguntinum reponi curavit; partim in Clingensi diæcesis Spirensis, Ordinis vero ea ætate Benedictini, monasterio, ut testatur Rabanus ipse, Poëmate de diversis 112 ita canens, sub titulo In quarto altare, ecclesiæ scilicet monasterii Clingensis:

Præcursor Domini, sacer & Baptista Johannes
      Sanctus Callistus, & Fabianus ovant.
Quos tu Christe Deus facias non rite Juvare,
      Cum precibus sacris atque bonis meritis.

Quæ Rudolphus de his reliquiis scripsit, cum tantum minora aliquot ossa verosimiliter fuerint, haud tantæ obnoxia sunt difficultati, quantæ ea, quæ de translatis S. Callisti in Belgium reliquiis, ac modo Remis servatis scriptores non pauci litteris consignarunt.

[96] Ut Fuldense monasterium, ita & Cysoniense Canonicorum nunc regularium monasterium in territorio olim Tornacensi, [aliquot item obtinuit Cysoniense in Belgio monasterium] nunc Insulensi, Insulas inter & Tornacum, notissimas Belgii urbes, situm, sacris S, Callisti exuviis, haud diu, postquam Fuldam allatæ fuere, ditatum fuit: qua de re etsi altum sit in Monumentis Romanis silentium, ea tamen apud Belgas Gallosque antiquitatis venerandæ supersunt testimonia; ut res ipsa negari non possit. Variant quidem illa in Translationis hujus adjunctis; at non in ipsomet facto: Primus, qui ea de rescripsit fortassis, fuit anonymus Cyloniensis, cujus lucubrationem MS. habemus, cui titulus: Translatio S. Calixti ex MS. Cysoniano descriptam; aliud item ejusdem exemplar præ manibus habeo, decessoribus nostris a Joanne Buzelino, ut apparet, missum, utpote ejusdem scriptoris exstanti apud nos de S. Calixto Papa & Martyre atque Cysoniensis monasterii Patrono lucubrationi MS. insertam. Profitetur is anonymus, se ea miracula describere, quæ per id tempus, quo ipsamet Translatio facta est, contigerunt: postremum autem, quod narrat, factum ait in quodam monasterii Cysoniensis servo, cum scribebat, adhuc in vivis superstite, neque ullum de translatis S. Callisti Remos reliquiis verbum facit, licet hæc priorem non totis annis 50 subsecuta sit: unde rebus, quas scribit, saltem suppar fuisse videtur.

[97] Refert autem, uti infra post Acta Passionis videre est, [sub annum 854, uti probatur ex anonymo Cysoniensi,] S. Callixti corpus a Sergio II Pontifice donatum primum fuisse Notingo Brixiensi episcopo; qui cum id in monasterium, quod moliebatur quidem, sed adhucdum non perfecerat, inferre decrevisset, interim in monasterio quodam, cella aurea dicto, collocavit: dum vero id inde transferre voluit, cum moveri nulla vi posset, coactus Notingus fuit, id in cella aurea relinquere, donec id aliquot annis post Euerardo comiti concessit, qui illud Cysonium, prædium suum, in quo monasterium exstruxerat, detulit. Præfuit ecclesiæ Sergius II ab anno 844, quo Gregorio IV successit, usque ad annum 847, successorem nactus Leonem IV, qui ad annum 855 vixit: hoc Pontifice, ecclesiæ Brixiensi Notingus præfuit, subscripsitque Judicato Leonis IV & Ludovici II imperatoris in concilio Romano pro episcopo Senensi contra episcopum Arretinum anno 853, uti legere est tom. 6 Antiq. medii ævi Dissert. 74 col. 395. Facta sunt hæc (tam S. Callisti Cysonium translatio, quam, quæ describit, facta ea occasione miracula) anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quinquagesimo quarto inquit anonymus Cysoniensis infra num. 8. Hinc corrigendum recte monet Colvenerius in scholiis in lib. 4 Flodoardi cap. 6, Sigebertum vel additamenti auctorem, qui id anno 884 adscribit: in Epitaphio autem feretri, ut idem Colvenerius ibidem etiam monet, annus notatur seculi noni LV. Ut ut id sese habeat, erravit certo anonymus Cysoniensis, cum scripsit num 1: Tunc Sergius Papa, reserato Calepodii cæmiterio, ubi noverat Sanctum sepultum Calixtum, elevavit eum &c. Sciebat enim Sergius II S. Callistum olim in cœmeterio S. Calepodii fuisse sepultum: at simul sciebat, eumdem a decessore suo proximo honoratiore loco fuisse donatum in S. Mariæ trans Tyberim: consuluerit, ut recte Ruzelinus in suis ad anonymum Cysoniensem MSS. Annotatis arbitratur, tantummodo Acta Passionis S. Calepodii, in quibus in ejus quidem cæmeterio sepultus, nihil autem de ejus in S. Mariæ trans Tyberim translatione legitur, nescieritque hujusmodi translationem prius factam, quam Notingo sacrum pignus traderetur: at inde haud fit consequens, id reipsa a Sergio II Notingo non fuisse donatum.

[98] Confirmatur (quidquid de donatione Notingo facta censeas) S. Callisti Cysonium Translatio ex charta Gislæ, [& Fulcone Aëp. Remensi] Euerardi conjugis, anno XXX Caroli Calvi, (obiit anno 877 regni sui in Francia 38) confecta, in qua apud Florentium van der Haer, S. Petri Insulis canonicum lib. 1. de castellanis Insulensibus pag. 41, ita loquitur: Apud monasterium sisci Cysonii in honore Domini nostri & salvatoris, Sanctæ Mariæ ejusdem Genitricis a me situm, quo venerandus & Martyr Christi Calixtus requiescere dicitur. Confirmat eamdem Translationem Fulco, Remensis ab anno 882 usque ad 900 archiepiscopus, apud Flodoardum, qui seculo X varia Fulconis ad varios, horumque ad Fulconem vicissim Epistolarum fragmenta vel argumenta Historiæ Remensi abs se scriptæ inseruit. Verba ejus, quibus reliquiarum S. Callisti Cysonio Remos translationem depingit, ac proin priorem eadem opera confirmat, vel ideo huc sistere visum est, quo melius, in quibus Fulco vel Flodoardus ab anonymo Cysoniensi discrepet, animadvertere lector queat. Sic igitur loquitur lib. 4 sub finem capit. 1. quod partim est de Fulconis Epistolis ad Pontifices directis: Adnotat etiam (Fulco in Epist. ad Formosum Papam) qualiter Eurardus marchio Sancti Calixti Papæ & Martyris venerabile corpus a Romana sede impetraverit, atque in ejus honore monasterium in suo prædio constituerit. Quod prædium post ejus obitum ad filium ipsius Rodulfum abbatem hæreditario jure devenerit: qui res ipsas simul cum memorati Martyris gleba vitæ suæ diebus absque ulla contradictione tenuerit, & de seculo migraturus easdem res cum monasterio & corpore sacro Remensi Sanctæ Dei genitricis ecclesiæ delegaverit, eamdemque rerum suarum heredem instituerit. Tunc vero Hucboldus quidam sororis hujus Rodulsi maritus munus ejusdem abbatis calumniabatur, & ab ecclesiæ Dei Genitricis jure conabatur auferre: Proinde precatur, ut quid sibi sit in talibus agendum, suis eum sacris instruat litteris, & harum collationem rerum æterna stabilitate corroboret, atque contradicentes digna excommunicationis ultione percellat.

[99] Rescripsit Formosus Papa ex voto Fulconis, eique Privilegium misit, [apud Flodoardum,] ut Flodoardus lib. 4 cap. 2 refert, pro monasterio Auennaco, atque pro eo monasterio, quod Rodulfus abbas (Euerardi filius) in honore S. Calixti Martyris & Papæ ex hereditario proprietatis suæ jure constructum huic Remensi concesserat ecclesiæ. Scripsit itaque Fulco ad Hetilonem Noviomensem seu Tornacensem episcopum, in cujus diœcesi S. Callisti corpus Cysonii quiescebat, ut id inde Atrebatum adduceret, Remos dein solemni pompa transferendum: idem quoque a Dodilone, Cameracensi episcopo, petierat; At Dodilo (ita Flodoardus lib. 4 cap. 6) cum debuisset agere, quod petebatur, e contra, filiationis ac fraternitatis posthabita reverentia, in medio occurrens viæ & de manibus gestautium sacrum pignus abripiens, apud se reposuit, dicens: non illud cuiquam se redditurum, nisi eidem Heteloni, in cujus dinoscebatur fuisse parochia positum: & hoc ipsum novæ fraudis argumento gessisse, quo valeret præfatum corpus sacrum cuidam Hucboldo comiti (duxerat hic, uti Marlotus lib. 4 cap. 3 scribit Engeltrudem, Rodulfi sororem) traderet. Sed tandem voti sui compotem factum fuisse Fulconem testatur Flodoardus lib. 4 cap. 8 ita scribens: corpus etiam beati Calixti, concessa sibi vel ecclesiæ Remensi abbatia ejusdem Sancti, Remos deduci fecit, & post altare Sanctæ Mariæ venerabiliter collocavit.

[100] Convenit itaque inter anonymum Cysonianum & Flodoardum de corpore S. Callisti in Belgium re ipsa translato, [licet varient in translationis adjunctis:] licet uterque partim corrigendus seu benigne interpretandus sit, partim in Translationis adjunctis alter ab altero discrepet: benigna saltem interpretatione utrique indigent, cum ajunt, S. Callisti corpus in Belgium fuisse translatum: non enim corpus S. Callisti, sed aliquas ejus dumtaxat partes possedisse Cysonium, ex iis, quæ supra de reliquiis ejusdem Pontificis Romæ Fuldæque servatis dicta sunt, satis evincunt: neque porro est, cur hac in re illis aut venia, aut fides deneganda sit: non venia, cum contingat sæpissime, ut hæc illave ecclesia dicta fuerit hujus illiusve Sancti corpus possidere, cujus tantum partem possidebat: patiamur itaque ab his aliisque scriptoribus corpus S. Callisti Cysonium Remosque delatum dici, sed totius nomine partem intelligamus. Discrepat alter ab altero, cum anonymus Cysoniensis, S. Callisti corpus, seu potius reliquias a Pontifice Romano primum Notingo, Brixiensi episcopo, abs hoc vero Euerardo comiti dono datas, scribit: contra vero cum Flodoardus scribit, Euerardum eas a Romana sede impetrasse: verum, ut anonymus falso credidit, S. Callisti reliquias, paulo prius, quam in Belgium mitterentur, ex S. Calepodii cæmeterio extractas, quod verosimiliter Acta tantummodo Passionis S. Callisti, in quibus illic sepultus fuisse legitur, consuluerit; ita & Flodoardus seu, si mavis Fulco Remensis archiepiscopus, S. Callistum Romæ passum sepultumque ex iisdem; imo & aliunde ejus reliquias in S. Mariæ a Gregorio IV haud ita pridem loco motas fuisse, forte compertum habens, inde recta in Belgium translatas fuisse sibi sumpserit: quæ seu vere seu falso opinati illi scriptores fuerint, propterea tamen non vacillat facti fides. Præterea Anonymus Cysoniensis scripsit, Euerardum S. Callisti reliquias Cysonium attulisse: Flodoardus Rodulfum: dubium esto, num Euerardus per se, an per Rodulfum filium, id præstiterit; facta equidem translatio est: alioquin Formosus Papa litteris, quibus donationem monasterii Cysoniensis a Rodulfo ecclesiæ Remensi factam confirmavit, Fulconem monere non neglexisset, integrum S. Callisti corpus adhucdum Romæ servari. Fulconis ad Dodilonem litteras Marlotus adscripsit anno 897: translationem reliquiarum S. Callisti Remos Saussayus num. 91 citatus anno proxime sequenti. Multo porro serius S. Callisti brachium e Remensi sacrario ad S. Quintini in Bellovacensi suburbio abbatiam per S. Ivonem, primum ejus loci abbatem, ac Carnutensem dein episcopum, delatum fuit; cum illa seculo tantum XI a Guidone, Bellovacensi episcopo, fundata fuerit, ut liquet ex Charta Philippi, Galliæ regis anni 1079 apud Loiselium de rebus Bellovacensibus cap. 8 pag. 261.

[101] [quædam etiam ad monasterium S. Michaëlis ad Mosam,] En alteram corporis S. Callisti Roma Translationem sub annum 1026 factam, si vera memorat anonymus, Nanteri abbatis tempore monachus, in Historia monasterii S. Michaëlis ad Mosam in pago Virdunensi a Mabillonio tom. 2 Analectorum pag. 374 & seqq. partim editus. Nanterus hujus monasterii abbas, ut is anonymus narrat, Romam primum devotionis causa; inde ad montem Garganum profectus, & hinc demum Romam redux, cum jam in procinctu esset, ut ad suos rediret, sed non sine Sanctorum, quarum illic magna erat copia, reliquiis; abbatem quemdam, hospitem suum, enixe rogavit, ne se vacuum (anonymi verba sunt) sineret redire, sed sui voti compotem, si posset, efficeret. At ille obtulit ei quædam ossa, dicens de corpore Stephani Papæ esse & Nemescii ejus diaconi: ea, si vellet, (enconditionem indignam) pretio emeret. Cui ille: (Nanterus) audivi, ait multos nostrorum simili errore delusos; nec sic facile credas me posse deludi. Nisi enim videro sepulcrum hactenus intactum, & cujus membra intus jaccant, me scriptura docuerit; noveris nullatenus quidquam pretii a quoquam mihi extorqueri. Penes me, ait hospes, non est alia spes recuperandi: sed quia te video inflexibilem ab hac intentione, fraterna tibi dilectione compatior, & ut hodie profectionem intermittas hortor, donec quemdam alloquar cimiteriorum custodem (plane egregium) si quo modo tuis votis prodesse possim.

[102] Hæc dicens, properat ad quemdam apud Sanctum Valentinum commorantem, [ut fertur,] cuncta, quæ didicerat, per ordinem edocet. Qui auditis hujusmodi causis affatim gavisus est, magis autem promissis illectus pecuniis (en alterum ejusdem imo pejoris, ut paulo post patebit, farinæ hominem) assensum præbuit, corpus Sancti Callisti Papæ se daturum pollicitus, omniaque, sicut abbas (Nanterus) requirebat, se ostensurum promisit, & intactum usque nunc sepulcrum, & quemadmodum in gestis Passionum (quibus?) legitur, in superficie tabulæ marmoreæ epitaphium exaratum, dummodo in dandis promissis fides adhibeatur dictis. Conventione igitur facta, ventum est ad cimeterium, in quo semper ardent lampades. Quo in loco altrinsecus fit juramentum, ab abbate cimeterii custode in eodem loco, ut libri Passionum & præsens epitaphium docebat, corpus esse Callisti Papæ, propria manu jurante; & e contra jussu abbatis Nanteri (a morbo convalescentis absentisque) monacho suo super sacra spondente, quod promissum erat pecuniarum die denominato mittendum.

[103] Post compositas utrimque sponsiones monachus arrepta securi tentabat marmoreum avellere tabulatum, quo claudebatur sepulcrum. Nam undique cæmentarii artificio septum durius lapide fuerat effectum, nec ullo modo junctum potuit cæmentum dividi. Quin etiam retusæ secures & bipennes confringebantur, in eminenti loco prospiciente speculatore, ne aliquo superveniente furtum, quod cum grandi fiebat pavore, quodque illis in reatum, istis in remedium, quoquo modo foret deprehensum. Sed cum monachus nulla ratione marmoream tabulam, ut præfatum est, indissolubili glutino cæmenti valeret effringere; levata securi audacius librat ictum in tabulæ medium, quæ claudebat monumentum: defossumque thesaurum omni gemma pretiosius invenit repositum interius. Quod assumens detulit abbati ad hospitium, qui nondum ex toto convaluerat: sed domi recumbens cooperatorem monachum & sibi fideliter obsequentem inter spem metumque positus expectabat. Quem venientem & quod optabat deportantem ineffabili gaudio suscepit. Membra Martyris devote complectitur, linteaminibus novis & candidis involvit, & cum omni festinatione in patriam accelerat reditum &c…

[104] Peracto diu optatæ peregrinationis itinere, [translatæ fuerunt;] tandem cum thesauro, quod secum ferebat, ad locum, qui vetus monasterium nuncupatur, pervenit, & in ecclesiam sanctæ Mariæ parieti monasterii adhærentem membra beati Martyris in arca sigillo & cera munita cautus custos juxta altare diligenter deposuit. Ita laudatus anonymus, rescissis tamen, quæ ad rei summam percipiendam minus sum arbitratus necessaria. Addit deinde anonymus, undique eo ventum esse a fidelibus, ut S. Callisti patrocinio ab animi corporisque malis liberarentur, idque piis eorum votis a Divina pietate fuisse concessum. Verene, an non, Nanterus S. Callisti corpus ad suum monasterium Roma detulerit, neque liquido affirmat, neque negat Mabillonius Tom. 4 Annal. Bened. lib. 54 ad annum 1026 num. 88; sed, relata historia, ait: Hæc quo pacto cum translatione corporis sancti Calisti in Cisoniense monasterium per Evrardum comitem, indeque ad ecclesiam Remensem facta conciliari possint, aliis explicandum relinquo. Ego vero, Nanterum, quantumvis caute sibi procedere visus fuerit, ab infido pecuniisque inhiante cæmeterii, verosimillime S. Calepodii, custode fuisse delusum puto, eo quod seculo XI non amplius in illo cæmeterio, sed in S. Mariæ trans Tyberim, uti quæ supra hujus § initio diximus, satis evincunt, S. Callisti corpus jam diu reconditum fuerit. Loculus, in quo id olim jacuerat, cum inde alio translatum fuit, relictus fuerit vacuus; & ablato S. Callisti corpori aliud sancti cujusdam Martyris, fortassis Callisti (nam plures hujus nominis Martyres Romæ fuerunt) substitutum fuerit, tabellaque munitum marmorea, seu veteri, seu nova, quæ S. Papæ martyris nomen spectatorum oculis ad fallendam forte exterorum pietatem offerret, quod cæmeterii custodibus, quibus id animi fuit, clam exsequi haud difficile fuit. Fecerit id, vel ab alio factum noverit, qui Nantero imposuit cæmeterii custos, & non facile fraudem detegendam ratus, jure jurando affirmare, sese Nantero S. Callisti papæ & martyris, ut ferebat inscriptio, tradere, pecuniæ cupiditate abreptus, non timuerit. Verum hæc de locis, quæ S. Callisti corpus habuisse leguntur, dixisse sufficiat.

[105] [Morettus alia ejus ossa per Italiam] Quod si de iis locis, quæ ex S. Callisti reliquiis partes seu frustra quædam se obtinuisse gloriantur, quæratur, vix fieri posse putem, ut singula memorentur: nos ex his nonnulla sparsim inventa hic sistimus quidem, sed, quin his plura sint in orbe Christiano, minime dubitamus. Morettus sæpius laudatus cap. XI num. 70 & seqq. citatis monumentis scriptorumque testimoniis, docet e S. Callisti reliquiis servari in ecclesia S. Sebastiani prope Urbem, caput; in oratorio S. Chrysogoni de brachio; in altari S. Agnetis de agone partem brachii; in altari S. Mariæ in Cosmedin brachium seu partem brachii; item sub ara ecclesiæ S. Thomæ de Parione, ab Innocentio II illic reconditam; in ecclesia SS. Sergii & Bacchi prope arcum Septimii partem brachii fragmenta ossium, seu reliquias minus insignes in templo S. Pauli; in Transtyberino S. Cæciliæ & sociorum Titulo; in ecclesia S. Mariæ de ara Cæli; in ecclesia S. Anastasiæ; in ecclesia S. Simeonis de Ponte; in ecclesia S. Tryphonis; in æde S. Mariæ de Cappella; sub altari S. Matthæi in Merolana, collocante Paschali II; in ecclesia S. Nicolai de Funariis; in ecclesiis S. Salvatoris de Coppelle, S. Mariæ de Populo, S. Pauli a Columna Antonina, S. Eustachii, ac forsan in ecclesia S. Blasii de Planetta.

[106] [aliasque regiones sparsa memorat;] In reliqua vero Italia servari item docet, Neapoli in S. Mariæ Majoris, Florentiæ in ecclesiis omnium Sanctorum, Metropolitana, S. Michaëlis Visdomini, & S. Johannini, olim Societatis Jesu, Bononiæ in ecclesiis S. Benedicti in Strada Galleria, S. Benedicti, S. Joannis in monte, & S. Stephani; Lucæ in S. Mariæ di Cortelandini, Cremonæ in cathedrali apud sacellum S. Joannis Baptistæ; Amalphi in cathedrali, & in cœnobio monialium SS. Trinitatis; Tuderti in cathedrali; in oppido Umbriæ Spelli in collegiata S. Laurentii; Præneste in S. Agapiti; in ecclesia veteri matrice oppidi Lauretilli; prope Urbem veterem in ecclesia SS. Trinitatis; Amiterni in S. Victorini; Buterii in Sicilia brachium, seu partem brachii. Hinc in Galliam, Britanniam, Hispaniam, & Germaniam Morettus, citatis, ut ante, monumentis scriptorumque testimoniis, progreditur. Servari in Gallia, præter Remenses & Bellovacenses, de quibus jam dictum est, S. Callisti reliquias docet Rothomagi & in Massiliensi S. Victoris cœnobio: in Anglia vero fuisse olim Glastonii ex Monastico Anglicano tom. 1. pag. 6. In Hispania Valentiæ in templo cathedrali caput, seu potius de capite ex fide Tamayi. In Germania, præter Fuldenses & Clingenses (de quibus supra) Coloniæ apud PP. Dominicanos mandibulam; in ecclesia SS. Simonis & Judæ, uti & in collegiata Goslariensi; denique in altari, ad S. Vitum & omnes Martyres dicto monasterii Tegernensis in Bavaria.

[107] Quod ad reliquias S. Callisti in Germania servatas attinet, addi his possunt & aliæ ex Crumlovio, Bohemiæ oppido, in Austriam delatæ ac Lincii in cæsareo sacello honorifice reconditæ; [quibus hic & alia quædam] de quibus hæc ex litteris annuis collegii Viennensis societatis Jeju anni 1614 descripta ad decessores nostros P. Gamansius misit: Per idem fere tempus beati Callisti Martyris ac Pontificis corpus (aliquot ejusdem partes rursus intellige) magna ex parte ab hæreticorum contumeliis vindicatum est, atque Lincii in sacra imperatoria cella honorificentissime collocatum. Eas Beati reliquias imperatrix (Anna, Mathiæ imperatoris conjux) heroina religiosissima in sacello Crumloviensis arcis, marmoreo tumulo conditas cum ob ervasset, verebatur, ne Roscenses reguli hæretici ejus arcis domini, violassent, sicuti sacellum exauguraverant: quam ob rem apud cæsarem Mathiam, conjugem suum egit, ut Crumlovio Lincium transvehendas juberet. Sacerdotem igitur nostrum, concionatorem suum (P. Georgium Amende) eo destinat cæsar, qui omnibus ante solerter exploratis, sacra ossa Lincium advehat. Si quidem constet ex integritate marmoris, loculorum & ossium, eis hæreticos abstinuisse manus impias, quod & constitit, inviolato plane comperto marmore, ac iis multo magis, quæ illo conderentur.

[108] [præsertim a Germanis] Hæc porro beati Martyris sacra pignora cum noster jam invecturus in aulam cæsaream esset, multa cum side ac religione procedit obviam imperatrix, sancteque venerans cæsari conjugi, ex podagra laboranti, propitium advenire Christi militem precatur: inde ad eumdem cæsarem properat, nuntiatura tam optati Hospitis felicem adventum: a quo prospera omnia & poscere & sperare quoque jubet ægrum imperatorem, neque frustra: ubi enim S. Calisto votum pie nuncuparat, mox artuum dolor omnis discussus est, ut postridie, cum in ornatiorem capsam lipsana inderentur, ipse venerabundus ac valens adesset. Multam porro auctoritatem venerationemque ipsi Martyri, & cæsari fiduciam rogandi conciliarat repentina sacerdotis nostri sanatio ex graviore febre, qua urgente, mittenti cæsari ad reliquias advehendas, valetudinem fuisset excusaturus, nisi sacræ illius sarcinæ proxima vectura certiorem ei spem faceret sanitatis: quam sanitatem ipsi ex sepulchro sua ossa promenti Martyr, etiam ante vectionis officium, liberaliter repræsentavit. Quæ quidem huc illata volui, ne beneficium, invocata S. Callisti ope, tam illustri capiti divinitus collatum perpetuæ forsitan oblivionis tenebris involutum, ex hominum memoria evanescat. Imperatrix eadem S. Callisti reliquias in Tyrolim Praga transmisit, ubi tamen adhuc aliquas servari scribit Pessina in Metropolitanæ S. Viti ecclesiæ Phosphoro pag. 520: XIV Octobris S. Calixti Papæ & M. pars insignis de capite allata per Carolum (imperatorem hujus nominis IV) 1355. Erat quondam etiam pars potior corporis ejusdem, quam Anna imperatrix Matthiæ conjux in Tyrolim misit; id est, ut opïnor, plures S. Reliquias in Tyrolim misit, quam Pragæ reliquerit.

[109] Reliquiis Belgicis supra memoratis addo eas, [Belgisque obtenta] quas Aroasiense Canonicorum Regularium monasterium, altero lapide a Bapalma oppido Artesiæ, nactum est, in cujus reliquiarum Indiculo tom. 1 Januarii in B. Heldemari, Aroasiæ fundatoris, anno 1097 defuncti, Vita pag. 834 legitur: S. Calixti, videlicet reliquiæ, eo Remis verosimillime delatæ. Quoad easdem vero hæc item insuper notanda veniunt ex Rayssio in Hierogazophylacio Belgico pag. 153 ita scribente: Nuper, id est, anno ab incarnato Verbo MDCXVI Dominus Joannes de Rumaux abbas hujus loci (Cisoniensis) os femoris solidum & integrum sacri corporis excellentissimi Martyris Callisti Papæ a Remensibus impetravit, quod honorifice ac solenni pompa quinta decima Maji ad suum deferri curavit monasterium. Pompæ tunc peractæ apographum ex Buzelini MS. dabimus infra. Apographo isti subdit sequentia: Ceterum alia duo Pontificis nostri etiamnum ostendant regulares monasterii Cysoniensis canonici. Horum unum haud dubie jam inde a temporibus B. Euerardi e sacro corpore sumptum fuerat, ut aræ templi insereretur, cum, ipso procurante, fuit dedicatum: quod nuperrime detectum fuit, dum illustrissimus Cameracensis archiepiscopus e vetusto altari reliquias extraxit, quas in novo a se consecrando constitueret.

[110] Alterum ab omni memoria publice semper hactenus fuit expositum, [adduntur] ut majorem erga Martyrem cultum ac venerationem orantis populi excitaret. Addit denique Buzelinus, S. Callisti reliquias insigni canonicorum S. Petri Insulis ecclesiæ, uti & parochiali templo pagi Lambersatensis prope Insulas paucis abhinc annis Remis fuisse transmissas. Forsan & in vico Jambe prope Namurcum, ubi sacellum sibi dicatum S. Callistus habet, nonnihil reliquiarum ejus colitur ab iis potissimum, qui faucibus laborant, ut disco ex libello Gallico sub seculi proxime elapsi finem Namurci edito a P. Philippo a Visitatione, Carmelita, loci vicario. Quod denique ad Sancti Pontificis in Hispania servatas reliquias spectat, addi forte possunt Valentinis supra memoratis Hispalenses; quas anno 1641 in Hispaniam Roma traductas, ac Hispalensi PP. Excalceatorum sanctissimæ Trinitatis de Redemptione captivorum monasterio datas refert P. Alexander a Matre Dei in Chronico Hispanico Ordinis part. 3 lib. 8 cap. 21 pag. 112: Conventui nostro Hispalensi (distributa sunt ex multis aliis ibidem enumeratis, inquit) sacra corpora S. Callisti Martyris & S. Narcissi Martyris: verum si id corpus integrum fuerit, & ex cæmeterio Callisti, uti is Chronographus videtur innuere, extractum, Callisti nostri ob hoc § dicta esse non potuit.

§ VIII. Cultus sacer variis locis S. Callisto exhibitus.

[Cultus sacer Sancto Romæ,] S. Callisti cultum, tum alibi, tum Romæ potissimum exhibitum late prosequitur Morettus, Operis frequenter citati toto cap. 12 ejusque Auctario, unde, quæ hac de re sequuntur, maximam partem delibata sunt, additis paucis, quæ ad ejusdem cultum in Belgio spectant. Quamquam compertum haud habeatur, an & quibus miraculis inclaruerit, tamen, quamdiu ejus in cœmeterio jacuerunt exuviæ, dubitandum haudquaquam est, quin illic invocari ejus patrocinium, honorarique cæpta sit memoria, vel ab ipsomet ejus Martyrio & in cœmeterio S. Calepodii sepultura: suadet id S. Asterii sacri ejus corporis ex puteo, in quem projectum, lapidibusque obrutum fuerat eruendi, & honore tanto Martyri debito sepeliendi singularis plane cura, quam ipsi adimere nec evidens vitæ periculum potuit. Suadent conventus sacri in ejus honorem olim habiti, alter die XII Augusti, alter XIV, uti ex Hieronymianis Martyrologiis non absque verisimilitudine credi potest. Fueritne ad sancti reliquias in S. Calepodii cœmeterio ab antiquioribus ejus in Pontificatu successoribus condita ædicula sacra, non docent testimonia veterum.

[112] Sed ad S. Callisti sepulcrum excitasse vel innovasse basilicam, [dicatis ejus nomini templis,] in qua & sepultus fuit, S. Julium ab anno 337 Romanum Pontificem ex Catalogo Pontificum Bucheriano jam olim dictum est in Opere nostro tom. 2 Aprilis pag. 83 num. 2, ad diem XII Aprilis S. Julio sacram. Callistianæ hujus extramuranæ ecclesiæ nullum quidem exstare vestigium, neque quo tempore, causave diruta collapsave fuerit exploratum esse ait Morettus pag. 274 num. 15 citati cap. 12: verum perstitisse illam ad seculum usque XVI, tum ex auctoribus variis, tum ex Albertini Libello de cœmeteriis anno 1523 vulgato, verbis: Cœmeterium Calepodii via Aurelia apud ecclesiam S. Calixti. Sortem similem experta est altera Romæ S. Callisti ecclesia, quæ in Urbe ad montem Cœlium exstructa fuerat, de qua Floravantes Martinellus cap. 12 de templis Sanctorum obsoletis in Urbe pag. 251: S. Callisti in Cælio, humile & exiguum erat anno MDLXXXVII. Exstat adhuc altera S. Callisto dicata ecclesia, S. Mariæ trans Tyberim vicina, & S. Callisti Martyrio nobilis, e domo Pontiani in templum olim conversa; sed quo conditore, & num statim a sui exordio dicata S. Callisto fuerit, haud satis liquet: verosimillimum Moretto visum est, id factum esse Romanam sedem tenente Julio: hanc, cum antea juris esset ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim, Casinensibus monachis Paulus V anno 1608 concessit, in quorum monasterii ambitu puteus, in quem projectus fuit S. Callistus, continetur, unde salutares aquas fidelium pietas haurit. Sacellum eidem sacrum eadem habet ecclesia, uti & S. Mariæ trans Tyberim.

[113] [pictis imaginibus,] Ad excitandam porro fidelium erga S. Callistum venerationem S. Callisti imagines non solum in binis mox memoratis ecclesiis, sed & in aliis Urbis templis collocatæ fuere, ut in basilicis Lateranensi, Vaticana & patriarchali S. Pauli. Scripsit Adrianus ad Carolum Magnum in Epistola Apologetica synodi VII œcumenicæ (vide tom. 7 Conc. editionis Labbeanæ col. 955) inde a Constantini imperatoris temporibus ad suam usque ætatem, id est, ad seculi VIII fere finem Sanctorum Pontificum Silvestri, Marci & Julii icones tam in musivo quamque in ceteris historiis, cum sacris imaginibus ornatis, fuisse depictas: mentio his verbis fit ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim, quæ S. Mariæ dicta est, quod ei primum dedicata est; Callisti, quod eam condidit, Julii, quod eam instaurarit. Quod si, Adriano Pontifice, sacris historiis, imaginum ope expressis, tum temporis ornabatur, verosimile admodum est, nec S. Callisti, ejus ecclesiæ conditoris, in eaque tum, ut paullo infra videbitur, quiescentis, martyrium non fuisse omissum, idque eo magis, quod Gregorius III non diu ante Adrianum, teste Anastasio in eodem Gregorio, basilicam S. Calixti Pontificis & Martyris pene a fundamentis dirutam novis fabricis cum tecto construxit, ac totam depinxit. Uti etiam legitur in lectione sexta, die S. Gregorio III sacra, a canonicis cleroque S. Mariæ trans Tyberim recitanda. Depictum item fuit S. Callisti martyrium in altera, de qua num. 112, S. Callisti ecclesia, priusquam Casinensibus monachis cessisset, pietate Cardinalis Moroni, uti Morettus citatus num. 26 probat ex Actis visitationis S. Mariæ trans Tyberim anno 1582 vulgatis, ubi tit. de ecclesiis subditis folio 19 verso hæc leguntur: Extat alia nuda ecclesia (id est, sine lateralibus altaribus) sub invocatione S. Calixti tituli hujuscemodi ecclesiæ S. Mariæ, quæ ecclesia alias a bo. me. card. Morono variis & pulcherrimis picturis Historiam ejus (S. Calixti) repræsentantibus fuit ornata. Templis hisce addit Morettus num. 28 perantiquum S. Stephani ad montem Cælium (olim juris PP. Societatis Jesu Collegii Germanici) in cujus parietibus Callistiani Martyrii historia depicta visebatur; cura nimirum Gregorii XIII, de quo ex Buldetho Morettus num. 31 hæc verba refert: In monte Cælio in augusta ac rotunda æde S. Protomartyris Stephani, ceu in theatro nobiliorum Martyrum trophæa secundum temporis ac historiæ seriem digesta ordinatissime pingi fecit, ut suæ erga sanctos illos Martyres venerationis monumentum apud posteros essent.

[114] Haud absimile venerabundi erga S. Callistum aliosque martyres animi testimonium præbuit Clemens XI, [erecta statua, nummo cuso, exhibitus:] dum quatuor columnarum, porticum S. Mariæ trans Tyberim sustinentium, fastigiis SS. Cornelii, Julii, Calepodii, & Callisti simulacrum marmoreum imponi voluit; dum grandiori basilicæ ejusdem campanæ, hæc inscribi: In honorem B. Mariæ de clementia & D. Callisti, quam Hieronymus Cardinalis Rusticuccius hujus basilicæ titularis fieri curaverat, Clemens XI P. M. ære suo refundi jussit anno MDCCXIII; dum, perfecta S. Mariæ trans Tyberim porticu, monetam (Piastra nuncupatam) cudi voluit, quæ S. Callistum ad pedes Sanctissimæ Dei Genitricis provolutum orantemque exhiberet. Non leve item cultus sacri S. Callisto olim exhibiti documentum est vetustissimum scyphi vitrei fragmentum, sub hujus seculi initium in cœmeterio viæ Appiæ a Buldetho repertum ac in Museo Carpiniano collocatum: exhibet id S. Callistum tamquam fenem venerabilem eo modo, quo apud Morettum inter 5 S. Callisti effigies earum prima exhibetur pag. 25. Non leve, inquam, id sacri cultus S. Callisto exhibiti indicium est: Adhibitum enim, inquit Morettus cap. 12 num. 38, censendum est Callistianum ejusmodi cyathum fuisse a fidelibus agapes, seu convivia celebrantibus post sacram liturgiam, divinamque psalmodiam actam in conventibus habitis præcipue ad sepulchrum S. Pontificis via Aurelia & ad conditorium viæ Appiæ (a Callisto seu auctum, instauratumve) ubi ad Callisti honorem sobrie hilariterque bibebatur.

[115] [celebritas, qua ibidem] Festum olim Romæ geminum in ejus honorem fuisse institutum, alterum die 12, alterum 14 Octobris ex Hieronymianis Martyrologiis supra num. 80 laudatis verosimile fit: postremum hodieque non Romæ solum, sed & late per orbem Christianum viget; primum vero jamdudum desiisse videtur, verosimiliter ex eo tempore, quo in S. Mariæ trans Tyberim sacræ S. Callisti reliquiæ translatæ fuere, qua de re vide dicta num. 93. Eadem item occasione desierit æque ad sancti in via Aurelia sepulcrum conventus haberi solitus. Preces, quibus tum invocatus fuerit sanctus Pontifex in divinis Officiis, nusquam exstant: at in Sacramentario Gregoriano apud Pamelium tom. 2 Liturg. pag. 347 sequentes in Missa S. Callisti die 14 Octobris dicendæ præscribuntur orationes: Deus, qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere, ad amorem tui nominis nos per Sanctorum tuorum exempla restaura. Per. Secreta. Mystica nobis, Domine, prosit oblatio, quæ nos & a reatibus nostris expediat, & perpetua salvatione confirmet. Per. Post communionem. Quæsumus omnipotens Deus, ut & reatum nostrum munera sacrata purificent, & recte vivendi nobis operentur effectum. Per. Quamquam autem nulla in his Martyrii Callistiani mentio fiat, satis tamen id illi, ut supra § VI ostensum est, aliunde vindicatur. Statio, quam in via Aurelia ex Frontonis Calendario haberi olim solitam fuisse scimus, post translatas in S. Mariæ trans Tyberim reliquias, & ante Gregorii IV tempora jam desierat; licet non desint martyrologia Gregorio IV recentiora, in quibus statio diei XIV Octobris via Aurelia pergat adscribi; quod inde ortum est, quod eorum auctores religioni sibi ducerent antiquiorum verba immutare; cui malo, si quod est, mederi facile potest, uti Morettus num. 73 monet, si pro via Aurelia scriptum in iis olim in via Aurelia intelligamus.

[116] Ne quid autem detrimenti S. Callisti cultus ex abolitione stationis seu conventus ad viam Aureliam pateretur, [in S. Mariæ] institutum fuit, ut ad S. Mariæ trans Tiberim conventus celebraretur die Dominica 14 Octobris proxime subsequente: Præter illas duas stationes, quarum una infra Quadragesimam, & alia in proxima Dominica post festivitatem B. Callisti habetur, tertiam stationem in Dominicæ Nativitatis octavis a nobis sollenniter institutam, deinde per nostram, nostrorumque successorum præsentiam celebrandam concedimus, inquit Callistus II, qui forte & secundam ex his stationibus instituerat, in suo diplomate, e quo transcripsit mox adducta Morettus num. 75. Unde etiam apparet, summos Pontifices ad eam festivitatem accedere solitos fuisse: tenuit Pontificatum Callistus II ab anno 1119 usque ad 1124. Imminuta postmodum stationis, eo non amplius cum clero populoque die Dominica a Callisti festo proxima accedentibus Pontificibus Romanis, celebritas fuit: at non evanuit prorsus; mansit nomen, mansere indulgentiæ, populique ad eas lucrandas ad S. Mariæ trans Tyberim eodem die qualiscumque concursus. Sic enim ea de re habet libellus Officiorum propriorum ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim, dies, quibus in ea stationes celebrantur, enumerans: Dominica post festum S. Callisti. Vetustissima: & memorata in litteris Callisti II. Modica quidem pompa, ut Morettus fatetur num. 83, statio ista celebratur; reliquiæ tamen S. Callisti super altare fidelium venerationi exponuntur, & tabularum ministerio lucrandarum eo die indulgentiarum notitia populo traditur.

[117] [trans Tyberim,] Imminuta ejus Dominicæ pompa, crevit festi S. Callisti die 14 Octobris celebritas; quæ quidem olim, tum cum adhuc in cæmeterio S. Calepodii Callistianæ servarentur exuviæ, tum cum intra Urbem delatæ essent, cum Octava celebrata fuit, at pompa longe spectabiliore, ex quo stationis mox memoratæ honor decrevit: Augustis illis conventibus obsoletis, inquit Morettus num. 85, liberior factus laudatus clerus (S. Mariæ trans Tyberim) nedum per octiduum ecclesiasticis precibus Callisti memoriam recolere non destitit religiosissime, festum agendum suscepit pompa maxima. Tunc scilicet agi cæpere ritu summo Missarum solemnia Cardinalis titularis ministerio & præsentia persæpe decorata, quæ præcederet ac sequeretur divini cursus prolixior & celebrior cantilena: ornari magnificentissime basilica: patriciorum, plebisque concursus acciri, excitarique maxime sanctis ecclesiasticæ indulgentiæ illecebris; quam quidem indulgentiam fuisse plenariam ex Francisco del Sodo Morettus docet, sed ex temporaria, liberalitate Pauli V, perennitate donatam. Pontificis porro subdit hac super re litteras ex earum autographo tenoris hujusmodi: Paulus v. Ad perpetuam rei memoriam. Splendor paternæ gloriæ, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium de clementissima ejus majestate sperantium tunc præcipue benigno favore prosequitur, cum devota ipsorum humilitas Sanctorum meritis & precibus adjuvatur. Volentes igitur ecclesiam S. Mariæ Transtyberim de Urbe aliquo speciali munere illustrare de omnipotentis Dei misericordia & BB. Petri & Pauli Apostolorum ejus authoritate consisi omnibus utriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus, & confessis, ac sacra Communione refectis, qui dictam ecclesiam die festo S. Callisti PP. a primis Vesperis usque ad occasum solis festi hujuscemodi singulis annis devote visitaverint, & ibi pro Christianorum principum concordia, hæresum extirpatione, ac Sanctæ universalis Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam, & remissionem misericorditer in Domino concedimus. Præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem die V Octobris MDCXV. Pontificatus nostri an. XI. S. Cobellutius.

[118] Hæc in ecclesia S. Mariæ trans Tyberim: at neque S. Mariæ canonicis sub idem tempus defuit cura, [aliisque Urbis] ut & in vicina S. Callisti ecclesia debitus illi honor redderetur; quippe die XIV Octobris solemne illic sacrum celebrare aliquamdiu consueverunt per se ipsos: ita enim habet apud Morettum num. 89 summarium status ecclesiæ S. Mariæ trans Tyberim Avilianum, anno 1600 conditum, tit. de ecclesiis subditis pag. 64: Ad eam (vicicinam S. Callisti ecclesiam) capitulum in Festivitate ejusdem S. Callixti, quæ est die XIV Octobris, se confert, ubi celebratur Missa solemnis per canonicum, diacono & subdiacono canonicis illi ministrantibus. Immutatus dein mos hic justis de causis fuit, intermissum sacrum solenne, sed cui Missæ planæ non per canonicos, sed per beneficiatos celebrandæ substitutæ sunt; qua de re constitutiones Cardinalis Saulii anni 1607 cap. 45 de sacrista minore ita loquuntur: Die festivitatis S. Calixti ad minus quinque vel sex Missæ planæ (privatæ, in ejus ecclesia) celebrentur, quia conventualis celebrabitur in ecclesia S. Mariæ, in qua requiescit corpus ipsius Sancti: verum solemnior iterum S. Callisto cultus in ea ecclesia restitutus fuit, postquam a cleri S. Mariæ trans Tyberim jure a Paulo V, summo Pontifice, avulsa, anno 1608 cessit monachis Casinensibus, qui, æde illa splendidius instaurata, S. Callisti festum solemniore Missa, officioque divino per octiduum protracto celebrare cæperunt, impetratis etiam ad fidelium erga S. Callistum venerationem magis magisque excitandam Indulgentiis.

[119] Ex eadem causa ecclesiæ S. Sebastiani propter S. Callisti, [ecclesiis colitur;] cui imposita est, cæmeterium concessæ fuerunt indulgentiæ plenariæ die XIV Octobris lucrandæ: sic enim apud Morettum num. 95, sed verbis Italicis, scribit Petrus Fulvius in Thesauro Indulgentiarum cap. 25. Die S. Callisti Papæ, XIV (Octobris) in ecclesia S. Sebastiani sunt indulgentiæ plenariæ propter cœmeterium dicti Sancti. Fuerunt igitur hæ Indulgentiæ templo S. Sebastiani, ab anno 1167 Congregationi Cistertiensi, ut Panvinius de septem Urbis ecclesiis cap. 3 pag. 100 scribit, tradito, propriæ ac determinato mensis Octobris diei affixæ; ac proin distinguendæ ab illis, quas ostii cæmeterii Callistiani via Appia inscriptio supra num. 66 relata memorat. Addit denique Morettus memoratis jam Urbis ecclesiis patriarchales basilicas Lateranensem, Vaticanam & Liberianam, in quibus, postquam Officia omnium SS. Pontificum ritu duplici recitandi facultas illis facta est, eodem ritu S. Callisti festum celebratur; celebrari autem per ceteras Urbis ecclesias a clero Romano ritus semiduplicis Officio Lectionum novem. Officium vero in S. Mariæ trans Tyberim, ubi & quotidiana S. Callisti commemoratio fit, integrum exhibet auctario cap. 12, ubi & varia, quæ ad illud pertinent, fuse explicat.

[120] [uti & in reliqua Italia,] Atque is quidem S. Callisto cultus a Romanis ex hibitus fuit, exhibeturque hodiedum: quis vero alibi gentium? Templum olim habuisse suo nomini reliquiisque dicatum prope Clusium in Hetruria ac Senensi territorio, sed nunc dirutum, tradit Joannes Baptista Laurus in Annulo pronubo Deiparæ Virginis pag. 23: Non longule (a S. Musthiolæ ad Clanim fluvium ædibus) S. Callisti (verosimillime Pontificis & Martyris) conspiciebatur ædes, in qua hujus (S. Musthiolæ) reliquiæ in urnam conjectæ religiosissime colebantur, quæ ad divæ Musthiolæ (Callistiana diruta) mox translatæ sunt, & ad latus beatissimi corporis reconditæ. Notatur ejus Festum in Calendario Missalis Mediolanensis secundum morem Ambrosianum anni 1522. Cultus sacri S. Callisto jum dudum impensi in Insubria monumentum item affert Morettus num. 51, ubi Litanias cujusdam apud Insubres asceterii, seculi XII usum redolentes memorat ex MS. codice membranaceo, Psalterium monasticum continente, ubi ante S. Urbanum, & S. Fabianum, post Linum, Cletum, Clementem, Alexandrum, Sixtum & Cornelium Pontifices summos S. Callistus sic invocatur: S. Calliste ora: Cultum vero S. Callisto non incelebrem in Anglia olim exhibitum fuisse recte elicit Morettus num. 101 tum ex Epist. 53 part. 2 lib. 5, quam ad S. Thomam Cantuariensem ejus nuncii scribunt, tum ex statutis synodalibus Gilberti Cicestrensis episcopi. Agitur in Epistola mox laudata de mandato quodam regio, resque ad hunc modum concluditur: Diem præsentis mandati plenius exequendi ponit & assignat vobis Dominus rex diem Jovis crastinum B. Calixti Papæ. Statutis autem synodi Cicestrensis hic præmittitur titulus tom. 2 Conciliorum Britanniæ pag. 183: Statuta & adjectiones Domini Gilberti Dei gratia Cicestrensis episcopi publicata in Majori ecclesia Cicestrensi in synodo ibidem celebrata in die S. Callisti Papæ anno Domini MCCXCII. Reperitur etiam S. Callistus inscriptus Calendario Breviarii Sarisburiensis, anno 1557 Parisiis impressi, quod etiam Litanias, in ferias quadragesimales divisas, continet, in quibus fol. 72 inter Martyres primo loco S. Callistus invocatur, quem S. Urbanus proxime sequitur.

[121] [Gallia,] Haud minus celebrem fuisse in Gallia S. Callisti cultum colligi ex iis potest, quæ de ejus reliquiis Remis & Bellovaci honoratis dicta sunt supra: inscribitur Kalendario Breviarii Remensis anni 1559 ad diem XIV Octobris hoc modo: Calixtus Papa & Martyr duplex minus: alteri vero anni 1630 sic: Calixti Papæ & Mart. Parvum duplex: in Calendario S. Quintini typis Hemondi de Feure absque anni nota excuso: Calixti Papæ & Mart. III Lect. In Calendario Breviarii Bellovacensis anni 1554: Callisti S L.; sed ad diem XV Octobris; nescio, an quod eo die S. Callisti Bellovaci receptæ sint reliquiæ; an (quod tamen magis arbitror) quia pridie illic celebriore cultu & Officio IX Lectionum S. Angadrisma virgo colitur, cui locum S. Callistus cesserit. In Calendario Meldensi anni 1640: comm. S. Callisti Papæ & M. In Parisiensi anni 1584: Calixti Pa. & Mart. mem. seu commemoratio: Plura ecclesiæ Gallicanæ Breviaria, quibus S. Callistus inscribitur, huc congeri possent, sed hæc ut quantopere per Galliam illius veneratio diffusa sit, lector intelligat, sufficere reor. Sed singulare est, quod habet Calendarium vetus, ex codice Corbeiens: a Luca Dacherio tom. 10 Spicilegii editum, ac seculo nono, seu codem, quo in Belgium, Remosque S. Callisti reliquiæ pervenerunt, scriptum, nempe & adventum reliquiarum ejus fuisse celebratum: sic enim ibi pag. 133 est legere: V. K. (Maji) Advent. Callisti Papæ, & S. Valeriani. Litanias veteres, cum infirmi inungerentur, cantari solitas exhibet Marteneus ex codice ecclesiæ Turonensis ante annos 800 exarato, de antiquis ecclesiæ ritibus tom. 2. lib. 1 cap. VII pag. 133, in quibus S. Calixtus Martyr invocatur, ac proxime post illum SS. Tiburtius & Valerianus Romani pariter Martyres; ac propterea eumdem puto ac nostrum, licet aptius inter cæteros Pontifices Romanos martyrio nobiles, Stephanum, Linum, Cletum, Clementem, Xistum & Cornelium repositus fuisset: reperitur & alter S. Callistus in iisdem Litaniis; sed inter SS. Confessores, aliunde mihi non notus; verum hic verosimillime nihil ad nostrum. Idem qui noster, videtur S. Callistus apud eumdem Marteneum citati Operis tom. IV cap. 27 pag. 524 in Litaniis die secunda Rogationum Lugduni celebrari solitis, invocatus, a quo proxime invocatur S. Urbanus, Callisti forte successor, idemque martyr Romanus. Dubius mihi plane est S. Calistus, qui invocatur in Litaniis aliis ex libello precum Floriacensi annorum circiter 900 excerptis, tom. cit. pag. 631. Vix autem dubitandum apparet, quin in Litaniis, in consecratione & coronatione regum Galliæ dici solitis, quas idem Marteneus cit. Operis tom. 3 pag. 212 exhibet, invocetur, ubi SS. Pontifices Romani non interrupta serie sequentes invocantur, continuo post SS. Apostolos hoc ordine: S. Stephane. S. Clemens. S. Calixte. S. Marcelle. ora.

[122] [Hispania, Lusitania, Germania,] Si ex Gallia in Hispaniam transeamus, coli illic ejus festum discimus ritu semiduplici XIV Octobris ex Directorio Oriolensi anni 1638, Urgellensi anni 1719, Vicensi anni 1720, Valentino anni ejusdem, Tarraconensi anni 1718, Regii monasterii Populeti anni 1721 cum commemoratione, Gaditano anni 1689, Granatensi anni 1678, Cæsaraugustano anni 1720, Barcinonensi anni 1719, Hispalensi anni 1656, ex Directorio Generali Hispaniæ & Aragoniæ auctore Fr. Petro Thoma Oscensi anni 1721, Dertusensi ejusdem anni, Ilerdensi anni 1719, Calendario Missalis Toletani anni 1551; Breviarii Burgensis anni 1502: Notatur item in Directorio Lusitano anni 1717, auctore Thoma Alvarez, capellano regio, & in Calendario Eborensis Breviarii anni 1548. Quam Callistiani cultus studiosa quoque sit Germania, abunde lector colliget ex Kalendariis variarum Germaniæ ecclesiarum Breviariorum, e quibus aliquot, in quibus ad XIV Octobris S. Pontificis nomen inscriptum est, nominasse sufficiet: in his sunt Calendarium præfixum Missali Speciali anno 1512 Argentinæ impresso, Coloniense anni 1577, Constantiense anni 1561, Erphordiense, Fuldense anni 1670, Herbipolense anno 1507 Venetiis impressum, Hildesiense anni 1657, Officiis ejus ecclesiæ Propriis præfixum; Directorium Labacense anni 1712; Lubecense anni 1513; Mindense anni 1515; Moguntinum anni 1495; Osnaburgense anni 1516, Passaviense anni 1505, Diurnale Ratisponense anni 1507; Salisburgense Calendarium Officiis ejus loci Propriis præfixum anni 1689; Spirense anni 1591; Wormatiense anni 1576. Notatur ad eumdem quoque diem S. Callistus in Calendario Breviarii ecclesiæ Strigoniensis in Hungaria, anni 1814; ecclesiæ Warmiensis in Borussia regia anni 1516; Caminensis in Pomerania anni 1521, ecclesiæ Slewicensis in Dania, anni 1512.

[123] [Hannonia,] Ut in Belgium denique nostrum redeamus, non solum illic Cisonii, Lambersati prope Insulas & Jamniæ prope Namurcum, sed etiam in Hornainiensi Hannoniæ vico, pari fere a Valencenis & Duaco spatii intervallo distante, frequenti fidelium concursu honoratur; uti & in Oratorio cujusdam nobilis prope Condatum pariter in Hannonia sito, ubi Opitulatoris nomen invenit. Ac de Lambersato quidem hæc Buzelinus in MS. de S. Callisto, penes nos exstante hæc scribit: Hic namque cui nomen ab olim est Lambersatum, ædes sacra visitur parrochialis ejus nomini consecrata, quæ neque modica est, neque parum culta, sive fabricæ molem consideres ornatumque, sive populi a plurimis annis e multis Belgii partibus venerandi Martyris ergo confluentis multitudinem. Pauci dies per annum abeunt, quin aliqui honorem impertiendi cultumque gratia; ac munus offerendi & valetudinem impetrandi adveniant. Sed præcipua vis hominum undique accurrentium spectatur, cum illic novemdiali cultu beatus Pontifex celebratur. Neque olim multi defuerunt, qui Martyris opem illic malis suis abstergendis præsentissimam sensere; neque modo parcior is Sanctus Vir medelam morbis flagitantibus opitulandi est. Quo minus aliquas ejus suffragiis impetratas curationes possim memorare, injuriane temporum, an hominum negligentia effecerit, nescio saltem, præter aliquas narrationes parum sibi constantes, & quæ tantum sparguntur, nihil vel litteris traditum, vel coloribus depictum in tabulis deprehendo, præter illud, quod non ita pridem Insulensi civi Jacobo Bruneau contigit, dum repente a totius corporis inexplicabili ac difficillimo curatu morbo (paralysis species videbatur) post fusas ad Divum preces votaque concepta levatus est. Virum ego apprime cognitum habeo, & non raro propter integros vitæ mores Insulensis urbis magistratibus ornatum conspexi. De Hornaino autem hæc scribit: Postquam enim illic in honorem S. Callisti vel S. Euerardus vel conjux ecclesiam condidit, eo quod ibidem sacrum ejus corpus per iter ad tempus aliquod quievisset, dum ex Italia Cysonium deferretur, haud levem is locus erga sanctissimum Pontificem excivit convenarum religionem, quæ huc usque propagata est adeo, ut etiam ideo S. Callisti nomen is pagus induerit, quemadmodum certa tenent majorum traditione Cysoniensis abbatiæ Regulares Canonici,

[124] In ceteris etiam Belgii plerisque ecclesiis & modo gaudere, [ac toto] & olim debito Sanctis honore gavisum fuisse, docent earum tum vetera, tum recentiora Breviaria & Missalia, quibus ejus nomen ad diem XIV Octobris inscriptum legitur: nonnulla hic commemoro, Breviarium nempe Antverpiense anno 1496 Venetiis excusum, in cujus Calendario, parti æstivæ præmisso, hæc habentur: Pridie Idus (Octobris) Calixti Papæ Martyris III lec. propriæ; Atrebatense MS. membranaceum; Audomaropolitanum, anno 1518 Parisiis impressum, in quo ad dictam diem fit. S. Callisti commemoratio; Gandense S. Bavonis anni 1641, ritu semiduplici; Brugense S. Donatiani, anno 1520 Parisiis impressum, in quo notatur S. Callisti festum ad diem XIII Octobris, ob diem sequentem S. Donatiano ecclesiæ istius patrono sacrum; Missale Cameracense anno 1520 Parisiis impressum; Breviarium Bruxellenfe S. Gudilæ Parisiis anno 1516; cujus Calendarium ita habet: Calixti & aliorum Martyrum, id est, ut opinor, eorum, quorum in Actis ejus fit menrio. Harlemense MS. in membrana; Insulense S. Petri anni 1523, Montense S. Waldetrudis MS. membranaceum, Missale Tornacense anni 1498 Parisiis; in quo Introitus Missæ: Sacerdotes ejus induant salutare & c. Collecta: Deus, qui conspicis nos ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per Sanctorum tuorum exempla restaura. Per. Ex Sacramentario S. Gregorii. Breviarium Ultrajectinum anni 1518, quod ita habet: Calixti Papæ & mart. Missa de hoc omni feria cantatur. Idem legitur in Ordinario ejusdem diœcesis anni 1503; Directorium pro eadem archidiœcesi, ac suffraganeis Harlemensi, Daventriensi, Leovardiensi, Groningana, & Middelburgensi, anni 1709.

[125] Missale Cameracense aliud, anno 1527 Parisiis excusum Missam in honorem S. Callixti celebrari solitam exhibet hujusmodi: [passim Belgio.] Introitus: In virtute tua, Domine & c. Collecta, Deus, qui nos & c. ut paulo supra in Missali Tornacensi. Epist. Ad Hebreos. Omnis Pontifex ab hominibus assumptus & c. usque ad: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Graduale. Posuisti Domine & c. Vers. Desiderium animæ tribuisti ei. & c. Euangelium: Vigilate. Offert. Gloria & honore coronasti eum & c. Secreta. Sacrificium, Domine, quod desideranter offerrimus: gratum tibi beatus martyr Calixtus & Pontifex suffragator efficiat. Per Dominum nostrum. Communio: Magna est gloria ejus & c. Postcommunio. Beati Martyris tui atque Pontificis Calixti quæsumus, Domine, precibus adjuvemur, & ejus digna solennia celebrantes tuo nomini fac semper esse devotos. Per Dominum.

ACTA MARTYRII

Callistus seu Callixtus Papa Mart. Romæ (S.)

BHL Number: 1523

AUCTORE ANONYM. ANTIQUO.

Temporibus Macrini & Alexandri a divino incendio concremata est pars Capitolii a Meridiano, & intra templum Jovis ruit manus sinistra aurea & eliquata est. [Incendium publicum & aliquos fulmine ictos,] Venerunt autem aruspices & sacerdotes ad Alexandrum, dicentes ut sacrificiis placarentur Dii eorum. Hoc audito jussit Alexander fieri petitionem eorum. Et dum sacrificarent, subito cælo sereno, mane die jovis, b fulmine divino mortui sunt quatuor sacerdotes idolorum, & ara Jovis incendio concremata est. c: & factus est dies obscurus, ita ut omnis populus Romanus fugeret foras extra muros. Et dum dispergeretur populus per fugam, venerunt trans Tiberim in Urbem ad templum Ravennatium, d & audierunt in quodam cœnaculo multitudinem Christianorum psallentem: [S. Palmatius adhuc ethnicus imputat Christianis,] inter quos erat Calixtus episcopus cum clero suo. Audiens autem hoc unus ex consulibus, e nomine Palmatius, multitudinem Christianorum collectam in quodam loco, nuntiavit Alexandro dicens: Magne Princeps, hoc signum ideo factum est, quia civitas sordescit. Si ergo purificata fuerit, gaudebimus simul de gloria culminis vestri & Respublica fulgebit. Alexander dixit: Purificetur. Tandem declara nobis, quæ est ista purificatio? Respondit Palmatius: Ut profani non sint. Alexander dixit: Qui sunt profani? Respondit Palmatius: Christiani. Alexander dixit: Ego præcepi semel atque iterum, ut ubicumque inventi fuerint, puniantur, aut offerant diis immortalibus libamina. f Respondit Palmatius, dicens: Per claritatem vestram ego audivi, cum tristis essem propter signum quod factum est, quomodo canticis & incantationibus in quodam loco clamaret in regione trans Tiberim multitudo Christianorum: unde non mirum, si causa hæc fecit hoc signum.

[2] [ad capiendum S. Calepodium mittit milites,] Dixit ei Alexander: Accipe potestatem, ut ubicumque eos inveneris, trahas ad sacrisicandum, ad placaudos Deos: aut certe exquisitis eos tormentis afflige. g Tunc Palmatius accepta potestate, collecta multitudine militum, venit trans Tiberim, ubi collecta erat multitudo Christianorum cum B. Calixto: [quibus excæcatis,] inter quos erat Calepodius h senex presbyter: & venientes in quoddam cœnaculum, i ingressi sunt decem milites: & cum ingressi fuissent omnes, hi decem milites subito cæci facti sunt. Respondit Calepodius senex presbyter & dixit: Filii mei, quem quæritis? Illi autem clamabant dicentes: Accendite nobis luminaria, quia obscuratus est ante nos locus iste. Dixit autem Calepodius presbyter: Deus qui videt omnia, ipse cæcavit oculos vestros. Tunc palpantes illi descenderunt cæcati. Hæc autem cum vidisset Palmatius, timore territus, fugiens nuntiavit omnia Alexandro. Eodem igitur die Alexander jussit milites, qui cæci facti fuerant, ut in conspectu suo ducerentur. Et dum cognovisset milites, cæpit clamare: O cives optimi! Videte artem magicam k Respondit Palmatius, & dixit: Si per magicam artem istud factum est, ubi sunt virtutes deorum nostrorum? Jubeat itaque pietas vestra afferri & immolari diis, ne pereat respublica propter eorum incantationes. Et præcepit Alexander, ut immolaretur Mercurio, & responsa cognosceret. Emanavit autem præceptum l universo vulgo, ut omnes ad capitolium accurerrent de Urbe Roma; [curat sacrificia offerri Mercurio:] ita ut qui inventi fuissent in habitaculis suis die Mercurii, m omnes interficerentur; & misso præcone ita declaratum est, ut omne vulgus die Mercurii sine dilatione ad capitolium cum principe conveniat: qui vero non accurrerit, capite puniendum se esse cognoscat. Occurrente die supradicto omnis populus Romanus ad capitolium accurrit. Palmatius quoque cum omni domo sua venit ad capitolium cum porcis & vitulis. n

[3] Et factum est dum occisione pecudum effunderetur sanguis, [territus voce virginis,] & incantarent carminibus sacerdotes; virgo templi o nomine Juliana, arrepta a dæmonio clamabat dicens: Deus Callixti, ipse est Deus vivus & verus: ipse indignatus est pollutionibus Reipublicæ vestræ, & conteret regnum mortale vestrum, quia non adoratis veritatem. Audiens hoc Palmatius, solus cucurrit ad B. Calixtum in regione trans Tiberim in Urbe Ravennatium; [accurrit ad S. Callistum baptizandus] & misit se præcipitans & introivit in domum ubi collecta erat multitudo Christianorum, & cecidit ante pedes B. Calixti, dicens: Cognovi Jesum Christum esse Deum verum, quem dæmones confessi sunt hodie: per ipsum te adjuro, ut liberes me a cultura dæmonum & lapidum: baptiza me sicut prædicas. Dixit ei Calixtus episcopus: Noli deridere errando veritatem. Respondit Palmatius cum lacrimis, dicens: Domine, non derideo: quia cognovi in cæcitate militum, & in responsione virginis, quia Dominus meus Christus tuus est. Respondit Calepodius senex & dixit ad beatum Episcopum: Beatissime Pater, petenti baptismum noli denegare. Eodem tempore indixit Jejunium p ei uno die, & catechizavit eum: & allatam aquam de lympha putei, qui erat in eadem domo, benedixit: & deposito Palmatio in pelvim q, dixit ei S. Calixtus Episcopus: Credis ex toto corde in Deum Patrem omnipotentem, factorem visibilium & invisibilium? Respondit Palmatius: Credo. Et dixit ei: Et in Jesum Christum filium ejus? r Et iterum respondit: Credo. Et dixit ei: Et in Spiritum Sanctum, Ecclesiam Catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? Et exclamavit voce magna cum lacrymis Palmatius: Credo Domine. Eadem hora cœpit clamare & dicere: Vere vidi Dominum Jesum Christum verum lumen, qui me illuminavit. s Baptizavit autem & omnem domum Palmatii, [cum aliis, 42 ex sua familia:] & uxorem & filios, & promiscui sexus numero quadraginta duos. Ab eadem die cœpit Palmatius omnem facultatem suam pauperibus Christianis erogare, perquirens regiones & cryptas, ut ubicumque inveniret aut in custodia aut absconsos Christianos, de facultatibus suis victum vel tegumentum ministraret.

[4] [vinctus coram Alexandro,] Post dies vero triginta duos, t requiritur Palmatius ab Alexandro, cui nuntiatum est, quia Christianus est, & aliis suadet. Tunc Alexander jussit eum præsentari. Qui cum tentus fuisset a quodam Torquato tribuno, & missus in custodiam Mamertini; u post triduum x indicavit Alexandro Torquatus, Palmatium in custodia mancipatum. Tunc Alexander gaudens jussit eum sibi præsentari. Et vinctus catenis Palmatius ingreditur ante Alexandrum. Quem cum vidisset, jussit eum solvi, & dixit ei: Sic amens factus es, o Palmati, ut deseras Deos, & quæras & colas hominem mortuum? y Palmatius tacuit. Dixit ei Alexander: Loquere siducialiter: ne timeas. Respondit Palmatius dicens: Si datis licentiam, loquimur veritatem. Dixit ei Alexander: Excepta deorum injuria, loquere. Dixit ei Palmatius: Optime princeps, [profitetur sidem:] si advertas, non sunt dii, sed sunt factura hominum mortalium. Modo quidem cognoscat mansuetudo vestra, qui debent coli: qui fiunt aut fabricantur a mortalibus, quales sint, vos judicate. Sed precor ego infelix claritatem vestram: dicas deo tuo ut loquatur, & cum interogavero, respondeat: & cum hoc factum fuerit, non desero deos tuos, quos tu dicis? Dixit ei Alexander: Et quomodo a cunabulis tuis istos adorasti, & modo relinquis eos? Respondit Palmatius: Feci quasi infelix: modo autem cognovi quod verum est, de qua re precor Dominum Jesum Christum, ut ignoscat mihi, quia ignorans peccavi. Eadem hora subridens Alexander, tradidit eum cuidam Simplicio senatori, dicens: Habe eum penes te sine aliquo timore: & mollibus sermonibus revoca eum ad culturam deorum; talem enim hominem Respublica necessarium habet. Accepto Palmatio, Simplicius senator vestimenta nobilia allata induit eum, [traditur S. Simplicio senatori,] & duxit in domum suam. Qui Simplicius præcepit uxori suæ, & majoribus domus suæ, ut omnem domum Simplicii in sua potestate haberet. Tunc Palmatius jejuniis & orationibus vigiliarum vacans, non cessabat cum lacrymis Deum Patrem omnipotentem orare, & Jesum Christum filium ejus ut pœnitentiam ageret de errore suo.

[5] Veniens autem ad eum quidam Felix nomine, cujus uxor clinica jacebat annis quatuor in lecto, misit se ad pedes Palmatii, dicens: Confessor Domini nostri Jesu Christi exora pro ancilla tua uxore mea Blanda, ut liberetur de lecto doloris: & ego percipiam baptismum cum ea; quia diu est, quod morbo paralytico tenetur & jam facultas nostra defecit. [paralyticam sonat;] Tunc Palmatius, præsente uxore Simplicii, cecidit in terram, & cum lacrymis orare cœpit cum Felice dicens: Domine Deus, qui illuminasti servum tuum, da mihi lumen æternum Jesum Christum: salva ancillam tuam Blandam, & alleva eam de lecto doloris: ut cognoscant omnes, quia tu es creator omnium rerum. Eadem hora venit Blanda pedibus suis currens ad domum Simplicii senatoris & dicens: Baptiza me in nomine Domini Jesu Christi, qui tenuit manum meam & sanavit me. Tunc Felix cœpit urgere B. Palmatium ut baptizaretur. Eadem hora B. Palmatius misit ad S. Calixtum episcopum: & veniens baptizavit Felicem cum uxore sua Blanda. [baptizati SS. Felix & Blanda & S. Simplicius cum familia,] Videns hoc Simplicius, cecidit ad pedes Calixti dicens, ut cum omni domo sua baptizaretur. Tunc B. Calixtus episcopus fiducialiter dixit: congreget Dominus triticum iu horreum suum, z & catechizavit omnem domum Simplicii, & uxorem & filios & familiam ejus; animas promiscui sexus fere sexaginta octo. B. Calepodius presbyter gaudio repletus, cœpit clamare in domo Simplicii, dicens: Gloria tibi Domine Jesu Christe, qui de tenebris dignaris ad lucem perducere facturam tuam, & de errore liberare. Hoc audiens Alexander, quia multitudo hominum baptismum percepisset per B. Calixtum episcopum, [capite plectuntur:] misit exercitum militum, ac tenuit omnes qui baptismum perceperant, quos præcepit capitis subire sententiam, & per diversas portas urbis Romæ capita eorum suspendi, ad exemplum Christianorum.

[6] [corpus B. Calepodii sepelitur in ejus cæmeterio.] Tenuit autem & B. Calepodium, quem fecit aa occidi gladio, & corpus trahi per civitatem sub die Kalendarum Maji: bb cujus corpus jactari fecit in Tiberim ante insulam Lycaoniam. cc In ipsis diebus fugit B. Calixtus cum decem clericis suis, & abscondit se in domum dd cujusdam Pontiani noctu, rogans piscatores quærere corpus B. Calepodii presbyteri. Quod inventum levantes de flumine, renuntiaverunt B. Calixto Episcopo. Tunc gaudio repletus est. Quod corpus Sanctum acceptum condivit cum aromatibus & linteaminibus, & cum hymnis, & sepelivit eum in cœmeterio ejusdem, ee sexto Idus Maji.

[7] Ab eodem die ff cœpit Alexander curiose quærere B. Calixtum Episcopum. [capitur S. Callistus,] Et divulgatum est ei, quod esset in domo Pontiani juxta urbem Ravennatium: misitque occulte trans Tiberim & tenuit eum: præcipiens ut in eodem loco fame cruciaretur. Qui tamen cum quarto die nihil victus accepisset, jejuniis & orationibus magis corroborabatur. Hoc audiens Alexander, jussit eum fustibus cædi omnibus diebus, & in eodem loco custodiæ mancipari, ut si quis ad eum noctu veniret, occideretur. Cumque multis diebus gg in custodia esset maceratus, venit ad eum B. Calepodius noctu per visionem, consolatus est eum dicens: Firmus esto, Pater: quia corona tua jam perfecta est: ut accipias a Deo condignam laboris tui mercedem. Beatus autem Calixtus insistens orationi, non cessabat Dominum deprecari.

[8] [Privatum baptizat, demersusque in puteum] Erat autem ibidem quidam miles Privatus hh nomine, qui erat ulceribus plenus, & cruciabatur die ac nocte doloribus. Hic misit se ad pedes B. Calixti Episcopi dicens: salva me ab ulceribus meis: quia credo Dominum Jesum Christum Deum vivum & verum, qui sicut Blandam liberavit, potens est & me salvare; quia diu est quod consumor, in afflictione doloris mei. Respondit B. Calixtus episcopus dicens. Si credis ex toto corde, fili, & in nomine S. Trinitatis baptizatus fueris, mundaberis. Privatus miles respondit: Ego credo, quia liberat & salvat me Dominus in baptismo, per manum tuam. Tunc B. Calixtus eum baptizavit, & ita a vulneribus & morbo, quo tenebatur, mundatus est. Et cæpit clamare dicens: Deus verus & Sanctus est Dominus Jesus Christus, quem prædicat B. Calixtus Episcopus: quia idola vana & muta consumentur: Deus enim æternus est Christus. Quod iterum audiens Alexander, iracundia plenus, eo quod militem Privatum baptizasset, mittens fecit Privatum plumbatis cædi & deficere: Calixtum vero Episcopum per fenestram domus præcipitari, ligatoque ad collum ejus saxo, in puteum demergi & in eo rudera cumulari. ii

[9] Post dies vero decem & septem kk venit presbyter ejus, [honorifice tumulatur] nomine Asterius cum clericis noctu, & levavit corpus B. Calixti episcopi & honorifice sepelivit in cymeterio Calepodii via Aurelia pridie Idus Octobris. Post dies autem sex ll tenuit Alexander Asterium presbyterum: quem præcepit per pontem præcipitari. Cujus Sanctum corpus inventum est in Ostia, & a quibusdam Christianis sepultum in eadem civitate sub die XII Kalendarum Novembris. regnante Domino nostro Jesu Christo qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc, inquit Henschenius, infra non raro citandus, Tom. 2. Maji pag. 501 in Annotatis ad Passionem S. Calepodii & Soc. MM. claritatis causa ita legenda forent: “A temporibus Macrini usque ad tempora Alexandri hæc gesta sunt:” Successit Antonino Caracalla mense Aprili occiso Macrinus anno 217: Macrino Heliogabalus extinctus anno 222 die VI Martii ex Pagii calculo; secundum Henschenium X. Zephyrinus Papa obiit anno 217, die XXVI Julii ex dictis num. 30 Comment. Prævii; successit Zephyrino Callistus die probabilius secunda Augusti, martyrio coronatus die XII Octobris, anno Alexandri primo.

b Videsis dicenda ad litt. bb.

c Additur in MS. Ultrajectino: “Anno Domini CCXII.” Henschenius cit. Porro nihil hactenus narrata præ se ferunt incredibile, cum & Suetonius his non admodum absimilia in Galba scribat: Novissimo Neronis anno … tacta de cœlo cæsarum æde, capita omnibus simul statuis deciderunt: Augustique sceptrum e manibus excussum est. Ex Moretto in Annotatis in Passionem S. Callisti.

d Verba sunt minus ordinatim collocata: rectius scripsisset auctor: Venerunt trans Tyberim in urbem Ravennatium ad templum, in cujus nempe cœnaculo Christianos psallentes Romani ex Urbe fugientes audiverunt. Videtur id templum idem esse, quod a Callisto jam ante sacris Christianorum usibus addictum, ac S. Mariæ dedicatum, Alexander, adhuc forte cæsar, Heliogabalo res publicas parum curante, repulsis popinariis, Christianis adjudicavit. De regione transtyberina, quam Ravennatis classiarii incoluere, vide dicta Comment. prævii num. 35.

e Consules anno 222 ordinarii fuerunt Heliogabalus & Alexander; sed Heliogabalo potuit substitui Palmatius, quod Henschenius, vel id muneris antea gessisse, quod alii censent; vel denique consulis appellatio paulo latius sumitur, quæ aliis etiam dignitatibus in Actis Sanctorum interdum attributa invenitur.

f Hujusmodi responsum Alexandri, nullo juris ordine servato, nec ullo speciatim objecto crimine, nisi quod profani, seu Christiani essent, mortis sententiam, nisi diis sacrificarent, ferentis, nimium ab Alexandri humanitate & æquitate abhorret, quam ut ex ejus ore profectum fuerit: illatum quidem S. Callisto ceterisque memoratis in hisce Actis Martyribus mortis supplicium est, sed, Alexandro invito, ac in Ulpiani ejusve similium machinationibus, etsi contra animi propensionem, connivente potius, quam jubente. Vide dicta Comment. prævii § II.

g Idem esto de hoc responso judicium.

h Colitur die X Maji, ad quem Passionis ejus & Sociorum Acta illustravit Henschenius supra citatus.

i Partem superiorem templi, de quo ad litt. d. In hujusmodi cœnaculis in more fuisse Christianis conventus suos habere, colliges ex dictis num. 72 Commentarii prævii.

k Palmatius quidem, quæ facta fuerant, Alexandro nunciaverit: at is melius de Christianorum institutis moribusque, probe sibi cognitis, judicabat, quam ut ea magicis Christianorum artibus facta continuo crederet. Videsis dicta num. 21 Commentarii prævii.

l Præceptum hujusmodi, ut ex sequentibus patet, & publicum & generale fuisset, saltem respectu Romanorum: at id ab ipsomet Alexandro datum fuisse, difficile creditu est: secus vero datum fuisse ejus nomine ab iis, qui & Christianorum flagrabant odio, &, qua apud imperatorem valebant, auctoritate abutebantur.

m Vide insra litt. bb.

n … Mactatur vacca Minervæ, Alipedi vitulus, taurus tibi, Summe Deorum. Ovid. lib. 4 Metamorphoseon.

o De Virginibus Romanis, etiam non Vestalibus, vide Comment. prævium num. 16.

p Advertat lector animum ad antiquos ritus in baptismo servatos. Henschenius cit. Act. Apost. cap. 2 ℣. 38 Petrus ait: Pœnitentiam agite & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi.

q Ita Constantinus Magnus apud Anastasium Bibliothecarium in Vita S. Silvestri dedit“ pelvim ex argento ad baptismum, pensantem, libras viginti.” Ita idem. Plura si cupis, vide Morettum cit.

r Apud Morettum adduntur hæc: Et dixit ei: qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine? Respondit Palmatius: Credo.

s Lumen hoc videtur fuisse cœleste & insolitum.

t MS. Vlimerii“ viginti duos:” Ado “triginta”. Hensch. cit.

u Ad radicem Capitolii est locus, nobilitatus vinculis SS. Petri & Pauli & aliorum Martyrum, uti sæpius diximus. Hensch. cit.

x Vide infra litt. bb.

y Atqui Christum inter Deos coluit Alexander ipse: non igitur amentiam Palmatio exprobiarit, nec ita contemptim de Christolocutus fuerit.

z Verba hæc, licet in S. Callisti Officio olim recitata, ex ejus Actis sumi potuere; nec ex ejus ore magis fortasse processerint, quam ea ex ore Alexandri, de quibus paulo ante.

aa Martyrologium Bedæ: “Fecit occidi a Laodicio.” Henschenius.

bb Scrupulum movere nata est dies prima Maji hic S. Calepodii neci assignata, num scilicet, posita hac S. Calepodii necis epocha, quæ hactenus gesta in Actis dicuntur, ab Alexandri imperii principio usque ad Kalendas Maji anni 222 fieri reipsa potuerint. Sic ea Morettus Disq. 1 in Auctario cap. 9 & 10pag. 248 fere disponit. Imperare Alexander cœpit anno 222 die VI Martii: ab hac die usque ad XIII ejusdem mensis potuit Alexander tabernam meritoriam, jam ante in Christianorum templum conversam, rescripto suo Christianis addicere, & Capitolium tangi fulmine, si non ante annum 222 ista contigerint. Factum fuerit Jovi primum sacrificium (vide num. 1 litt. b.) die XIV Martii, qui eo anno, littera Dominicali F, dies Jovis fuit. Accusari tum cœpti fuerint Christiani, tamquam malorum, quæ acciderant, auctores. Exin die XX Martii, qui dies Mercurii fuit, factum fuerit Mercurio sacrificium alterum, de quo num. 2 litt. m. Territus novo prodigio Palmatius baptismum petit: diem posterum (vide num. 3 litt. p.) jejunio transigit: die XXII Martii baptismum recipit. Post dies XXXII (vide num. 4. litt. t.) Palmatium requirit Alexander die Aprilis XXIV; eique sistitur vide num. 4 litt. X.) triduo post, seu die Aprilis XXVII. Sequenti triduo servatur Palmatius in ædibus Simplicii, Blanda, & Simplicius baptizantur: quarto autem post die, seu Kalendis Maji, S. Calepodius ejusque Socii martyrium subeunt.

cc Seu Tiberinam, nunc S. Bartholomæi dictam, ob ædem huic sacram. Ex Henschenio.

dd Postmodum conversam in ecclesiam, S. Callisto sacram.

ee Quod nimirum a S. Calepodio, cum junior esset, exstrui potuisse Henschenius censet pag. 498.

ff Quo, audita S. Simplicii ejusque familiæ ad fidem conversione, capi S. Calepodium ejusque Socios jusserat. Vide Commentarii præv. num. 3 2.

gg Sed non admodum multis: nimirum 17.

hh Alius a S. Saturo in Hieronymianis [Col. 443D] Martyrologiis ad diem XII & XIV Octobris annunciato. Vide Com. præv. numm. 80. & 81.

ii Anno probabilius 222 die XII Octobris. Vide Comment. præv. § III.

kk Verosimilius a S.Callisti numerandos ex Comment. præv. §.III id est, a die circiter XXVII Septembris.

ll Verosimilius ex dictis in Comment. præv. num. 33 a nece S. Callisti, seu die Octobris XVIII.

ACTA TRANSLATIONIS EX ITALIA CYSONIUM EX MS. JOANNIS BUZELINI.

Callistus seu Callixtus Papa Mart. Romæ (S.)

BHL Number: 1525

EX MS. BUZELINI

[Notingus Brixiensis ep. obtentum Romæa Sergio Papa S. Callisti corpus,] Factum est igitur evolutis multis annorum curriculis, postquam gloriosa beati Martyris Calixti & sociorum ejus sub Macrino & Alexandro a Romanorum principibus Passio consummata est, Notingus b Brisciæ civitatis c episcopus divino ductus amore Romam ire disposuit; quatenus Dei ordinante clementia aliquem Sanctorum Martyrum a Romanæ sedis Antistite mutuans in monasterio, quod in prædio suo Domino præparabat, collocare valuisset. Cumque idem vir Dei Romam venisset, omnemque sui desiderii voluntatem in auribus Sergii Papæ, d qui tunc temporis Romanæ præsidebat ecclesiæ, effudisset, non cassis precibus obtinere meruit, quod petebat. Qui Sancti viri postquam se per aliquot dies sacris excoluere sermonibus, & tempus jam remeandi instaret: cœpit vir Dei Notingus vehementius insistere precibus, ut sui desiderii perficeretur ingressus. Tunc Sergius Papa, reserato Calepodii cœmiterio, ubi noverat Sanctum sepultum Calixtum, e elevavit eum cum hymnis, ac debito tanto Patri honore. Tradidit enim Notingo pontifici quocumque divina pietas concessisset, portandum. Qui non modico repletus gaudio, Deique suffultus auxilio iter redire perrexit. Et quia locus, in quo Sanctissimum corpus plantare volebat, adhuc semiplene perfectus fuerat, reputans secum indignum fore, si tantum thesaurum in imperfecto suo scrinio condidisset: dignum fieri judicavit, ut in monasterio, quod cella aurea vocabatur, f cui ipse spirituali regimine præsidebat, & sacer monachorum chorus diebus ac noctibus vigiliis & orationibus excubabat, paullulum requiesceret; ac sic demum ad supra memoratum locum, quem in suo prædio præparandum statuerat, perveniret.

[2] Sicque factum est, ut in prædicto monasterio, quod cella aurea vocatur, [ac in cella aurea interim depositum,] aliquamdiu jaceret: ubi & miraculis præclarissimis coruscavit, & fidelium cordibus munerum suorum pocula propinavit. O inæstimabile divinæ dispensationis consilium, quam dignum Famulo suo, ubi ad modicum requiesceret, exhibuit locum! Nam si antea propter hoc tantummodo cella aurea dicebatur, quia domus ipsa cameram habuerat deauratam, jam nunc decentissime tota non modo ipsa cella, verum etiam patria aurea appellabitur, in qua thesaurus diu in agro ecclesiæ Apostolicæ jacuerat, quem inveniens homo abscondit, & præ gaudio illius abiit, vendiditque omnia quæ habuit, & emit cum. Præfatus itaque Notingus pontifex monasterio cum omni reverentia & summo decore perfecto, tempus congruum perquirebat, quo Sanctissimum corpus ad sedem suam cum omni laude perduceret. Venerunt etiam aliarum Italiæ civitatum complures sacerdotes atque diaconi, omnisque gaudens populus ad tanti occursum pariter atque obsequium Patroni. Cumque dies statuta immineret, & omnes se ad hoc studium accingerent, elevantes eum de loco altius, quo ipse jacebat, deferebant foras usque in atrium ipsius ecclesiæ, & dum feretrum, in quo Sanctissima Christi Martyris membra jacebant ad terram, humeris suis deponerent, ut clerici ac populi multitudo, oratione completa, benedictione percepta, pars quidem ibi remaneret, pars vero reliqua cum Dei Famulo properaret, mirum atque ineffabilem in modum accipientes eum presbyteri, nullatenus a terra elevare valebant.

[3] [frustra id ad destinatum locum transferre conatus,] Cumque alii atque alii presbyteri applicuissent, ut eum cum debita reverentia deducerent, ut verbis jam antea dictis utamur g tanto pondere eum fixit spiritus sanctus, ut corpus Famuli Dei immobile permaneret. Et dum vir sanctus suos bajulos ita prægravatos relinqueret, omnisque multitudo populi stupens atque admirans adstaret, quod agerent ambigentes, quo se verterent nescientes: presbyter, qui erat ecclesiæ custos, in qua Sanctus jacuerat Martyr, divino tactus numine venit, & arculam de feretro elevans sustulit, ac si nil ponderis detegisset. Videntes autem omnes populi miraculum sactum, timuerunt & glorificaverunt Deum, qui in Sanctis suis est mirabilis, & in servis suis miseretur. Consilioque accepto, statuerunt, ut secundum quod de Famulo suo Dominus demonstraverat, ageretur, atque in eadem ecclesia servaretur: donec sua dispositione sedem illi placitam inveniret. Sicque factum est, ut per aliquot annos Sanctum corpus ecclesia supra memorata possideret, & præsentia ejus sublimita cresceret.

[4] Ea igitur tempestate fuit vir nobilissimus Francorum natalibus oriundus, nomine Euerardus, [Euerardo comiti donat,] h qui ducatum Foro-Juliensem divina ordinatione sub glorioso principe Lothario, Ludovici piissimi imperatoris filio, ac in gubernaculis successore nobiliter administravit… i Hic itaque omnia, quæ de B. Calixto facta fuerant, a dicentibus viris religiosis crebrius audivit: secumque tacitus cogitavit, quatenus per Dei voluntatem atque misericordiam Sanctum Dei Calistum a B. Notingo impetrare valuisset, atque monasterio, quod ipse in partibus Galliarum occiduis in prædio suo, quod dicitur Cysonius, in pago Tornacensi nobiliter struxerat, Domino opitulante, collocare meruisset. Cumque hujusmodi cogitatione ac desiderio diutissime teneretur, curaque sanctissima assidue morderetur: tandem divina ei gratia ostium misericordiæ suæ aperuit, atque omnia, quæ optaverat, indulgentissime condonavit. Nam mox ut tempus loquendi inter se condictum advenit, & verba suæ petitionis in auribus Notingi k episcopi fudit: statim vir venerabilis assensum dare non abnuit: sed cum omni alacritate mentis ac venerationis sub chyrographo, quocumque divina pietas concessisset, sanctissimum ei corpus deducendum esse permisit, reputans secum, quasi non eum sibi superna gratia monasterio suo portandum concedere voluisset, & Sancti ipsius Martyris membra pretiosissima illo vectari non elegissent, nequaquam se Vir Sanctus, Spiritu Sancto operante, sixisset, cum cum ad locum præmemoratum jam pridem transportare decrevisset.

[5] Tunc vir Domini memorabilis Euerardus l omni gaudio repletus, [qui illud sacerdotum humeris] & gratias Deo referens, qui fideles suos semper exaudire non cessat, si modo justum atque utile sibi fuerit quid optare, præparatis omnibus, quæ tantis ministeriis apta videbantur; adhibibitisque sacerdotibus ac diaconibus, omnique reliqua cleri ac populi fidelis frequentia, cœptum opus perficere satagebat. Cum ergo dies statuta instaret, quo Sanctum Dei Martyrem a loco prædicto, qui cella aurea vocatur, elevare debuissent: affuerunt non pauciori numero, quam prius, ac pene e longinguis terræ partibus, locis ac patriis totius Italiæ populus ac clerus convenerunt, ut Sanctissimi patris sui Calixti, quasi ultimo beneficio ac oratione recreati, in pacis eum ac justitiæ semitam, atque ad mansionem, quam sibi voluntas Domini præparaverat, cum gaudio deducentes, sic domum unusquisque ad propria remearet. Et dum, dicta oratione, una voce respondissent: Amen, elevantes eum a loco, in quo jacebat, nullo gravati pondere efferebant cum hymnis & laudibus usque in atrium ecclesiæ, ubi antea gressum fixerat. Tunc data benedictione his, qui cum vero Israël profecturi erant, imposuerunt eum humeris sacerdotum veneranter atque honorifice deportandum, atque ita mutuo valedicentes, ac se alterutrum osculantes ab invicem discesserunt. O viam terque quaterque beatam, locaque præclarissima Sancti Martyris visitata calcata atque hospitata gestatoribus! Quæ etsi asperitate ac difficultate horrebat, tamen Sancti ipsius meritis atque suffragio in nullo famulos suos ac ministros lædere prævalebat. Ferebaturque mons Domini super altissimos altior, ac sublimitatis suæ potentiam adhuc longe positus præmonstrabat.

[6] Postquam igitur diversa terrarum loca & regna peragrantes circuirent, [in Belgium] pervenerunt ad quamdam villam, quæ præter vulgare & antiquum nomen ob merita S. Quintini Martyris ibidem quiescentis, ejusdem nomine sæpius nuncupatur, m ubi quid miraculi per famulum suum Calixtum Dominus fecerit, reticendum esse non credimus. Erat namque ibi mulier quædam, quæ licet parentibus Christianis fuerit genita, tamen ab ineunti ætate oculorum cæcitate mulctata, perpetuo noctis horrorem torpebat. Hæc ubi a dicentibus audivit Sanctum Dei Calixtum prope illum locum transiturum, accepto quodam sui patrimonii servulo, n iter Sancti subsecuta est. Cumque Sanctum corpus ad locum, qui aquilæ silva dicitur, deportassent, locumque ipsum ad pernoctandum habitem reperiissent: deposuerunt illud cum metu & reverentia. Officiis quoque divinis rite peractis, ad suorum refectionem corporum ire disponebant. Cum interea nuntiatum est a dicentibus, quod ibi essent germani fratres, qui ob patrimonia derelicta adversum se dissidentes, alterutrum sibi mortem infligere quærebant. Qui statim in conspectu ecclesiæ adducti sunt. Et dum adhuc iniqua pleni cogitatione, invidiæque & iracundiæ, ut Cain fratricida, facibus accensi ante præsentiam Martyris in medio constitissent, mirum in modum ita subito divinus eos timor perculit, ut in facies suas ruerent, veniamque de suis erratibus similiter exorarent. Tunc omnibus gratias Deo referentibus, qui salvat omnes, & neminem vult perire, a terra sublevati sunt, atque paternis admonitionibus castigati & viam pacis ingressi, ab illo die & deinceps unanimiter habitare cœperunt. Ob cujus miraculi testimonium incolæ terræ illius in eo ipso, ubi Sanctus requieverat, loco crucis signum fixerunt, quod usque hodie ibidem permanere dignoscitur.

[7] Supra memorata igitur mulier cæca Sancti vestigia subsecuta ad eum locum postera die pervenit: [non absque prodigiis delatum] audiensque quod Sanctus ibidem requieverit, atque, miraculo facto, jam jam locum reliquerit, paululum gravata resedit, palpatumque Dominicæ signum crucis deosculari cœpit, taliterque se agens obdormivit. Cumque a somno evigilasset, apertis oculis clare omnia vidit, acsi omnino numquam aliquid cæcitatis in ipsis pateretur. O beatum locum agrumque pretiosum, in quo arca Domini (in similitudinem agri Areunæ *) requievit, quem pacifice pater sibi comparavit, factisque sacris miraculis sublimavit. Qui merito non jam exaltandus jumentis est insipientibus, sed sacris potius est consecrandus atque ædificandus cultoribus: ubi odiorum petra in perpetuum confringatur ac dilectionis fraternæ vestis bis tincta texatur: ubi dæmonici erroris nebulæ vanescunt, ac lumen veritatis cunctis fidelibus innotescit. Mox itaque mulier superni muneris auxilio roborata, gaudens & gratias agens alacri animo plantisque pernicibus ad locum, ubi Sanctus Domini paratam sibi accepturus erat mansionem, pervenit, servulumque suum, quem ducem ac comitem in sua cæcitate habuerat, B. Calixto tradidit, o seque, sacro sibi velamine superposito, in ecclesia ipsius consecravit. p

[8] His itaque atque hujusmodi miraculis comitati Sanctorum artuum bajuli, [in Cysoniensi ecclesia collocat;] lætantes ad locum superius memoratum Cysonium pervenerunt: surgensque omnis multitudo cleri seu populi finitimorum locorum, obviam Sancto properabant, genuaque submissi in terram Dominum benedicebant, qui sui misertus, de suis sedibus tantum principem sibi mittere dignaretur. Tunc omnes uno animo unaque voluntate congregati cum me lodiæ vocibus hymnisque, laudibus debitis Sanctissimum Christi Martyrem suæ domui intulerunt, ac in præparato sibi Mausoleo decentissime collocarunt: ubi præstante Domino, quid miraculorum per idem tempus monstratum est, Domino opitulante, paucis subternotabimus, omnesque legentes humiliter obsecramus, ut non qualitatem, vel meritum dicentis attendant personæ, sed veritati miraculorum tanti Martyris fidem credulitatis accommodent. Sæpe enim dum persona dicentis attenditur, in verbo veritatis cæcutiendo claudicatur. Lux itaque illuminandis non gignit offendiculum, sed lippientibus sua præsentia majoris doloris impertit emolumentum. Non enim ista miracula Dominus ostenderet, si credenda non essent. Si autem credenda, tunc pariter & scribenda; quod si scribenda, consequenter & legenda. Sed jam ad ipsa miracula, prout Dominus donaverit, narrando veniamus. Facta sunt autem hæc anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quinquagesimo quarto. q

[9] Postquam itaque omnes finitimi populi atque infirmorum diversorum catervæ Sanctum Dei martyrem Calixtum has in partes venisse cognoverunt, [ubi Sanctus] & signa, quæ per eum Dominus in via positum fecerat, audierunt, cæperunt sacrum locum, ubi requieverat, studiosius visitare, ac suis muneribus, prout quisque poterat, prono animo cumulare, quatinus divina eos pietas, quæ in Famulo suo miraculis radiabat, ejus meritis & orationibus ab omnibus noxiis eriperet, ac reddita corporum sanitate, corroboraret, & lætius atque securius Domino deservire prævalerent. Cum igitur nocte quadam, finitis matutinis Officiis, omnes ab ecclesia exiissent, seque post vigilias sopori dedissent: unus miserorum luminibus oculorum privatus, ante fores ecclesiæ restitit. Qui etiam per aliquot dies antea frequenter ibi visus fuerat, & quasi jam notus ab infantia omnibus habebatur. Hic itaque dum suæ cæcitatis miseriam animo deploraret, & a Domino per S. Calixti Martyris sui merita remedium postularet: instante auroræ articulo, subita corporis gravitudine depressus in somnum est resolutus. Apparuitque ei per somnum vir senex, niveo candore perfusus, & ultra, quam dici possit omni speciositate & pulchritudine decoratus. Qui blanda voce eum compellans dixit: Malalde (sic enim homo vocabatur) Quare, inquit, tam diu jaces? Sed nunc jam surge: noli morari, & intra ecclesiam, & age gratias Deo. Expergefactus a somno, vidit omnia lucide, currensque usque ad ostium ecclesiæ crebris ictibus cœpit pulsare, ut sibi intrandi aditus cederetur. Cumque custodes ecclesiæ ejus vocibus excitati venissent, foresque illi reserassent, invenerunt eum, quem ante modicum cœcum reliquerant, sine ullo impedimento perspicua mobilitate suorum acie oculorum fuisse vigentem. Tunc itaque lætitia & gaudio repleti, Dominum pariter collaudabant in excelsis: certi quod Dominus per præsentiam sui Famuli locum, in quo jacebat, invisere & inhabitare dignaretur.

[10] [varia operatur] Per idem quoque tempus etiam aliud miraculum gestum est, quod minime latere sancimus. Ecclesia namque, r quæ ibi constructa fuerat, antequam Sanctus Dei Calixtus Martyr deferretur, parva quidem atque inordinabili schemate ædificata erat, nec poterat sua inordinatione & parvitate aliorum Sanctorum reliquias, quæ ibi plurimæ habebantur, stans atque immunis a casu servaretur: pars vero totius corporis ecclesiæ reliqua funditus erucretur. Atque ita fieri volebat ut postquam pars, quæ corruerat, ordinabiliter atque firmiter ex majori parte fuisset, Sanctorum reliquiæ conderentur, ac si demum pars reliqua, quæ residua fuerat, funditus similiter eruta a fundamentis ad lineam partis prioris erecta consurgeret: donec totum fabricæ opus ad perfectum uniformiter perveniret. Quod ubi præceptum artifices atque operarii perficere instarent, ac omnes circa muros ecclesiæ ipsius, ut caderent, totis viribus laborarent: subito pars quædam maceriæ, in qua unus ex ipsis operariis sedebat, cum vasto sonitu corruit, ipsumque infinita magnorum lapidum atque cæmenti mole operuit. Tunc omnes dolore pariter atque amaritudine repleti (erat namque omnibus miserum videre, quod accidit) cœperunt vectibus ac perticis, quas tenebant, rudera illi superlapsa huc illucque festinato detrudere, donec ad ipsius miseri corpusculum, jam, ut putabant, mortui pervenirent. Cum subito ille, qui mortuus putabatur, lento conamine consurgens, paullulumque capite, quasi collisum dolens substitit: statimque post modicum receptis viribus, sic ad ipsum opus faciendum rediit, ac si in proprio corpore numquam ullam læsionem senserit. Et hæc quidem causa miraculi multis proficiebat in salutem, videntibus Dei virtutem per Sanctum Martyrem suum Calixtum in tanto periculo constitutis servis suis conservare sanitatem.

[11] Quidam etiam puer nobilis, Engelburg nomine, [miracula,] altissimis secundum seculi dignitatem parentibus. Qui post infirmitatem modicum convalescens, semiplena recuperatione donatus, contractus corpore mansit. Quod quidem parentes sui cernentes nimio mærore repleti dolebant sibi de infirmitate filium vivum sibi redditum, quem sine membrorum officiis inaniter vivere sibi patiebantur contractum. Cumque hoc tædio per aliquot annos afficerentur, & eis jam omnis de recuperanda filii medicina desperaretur, in mentem eis venit, ut cum muneribus ac donariis ad domum Sancti perducerent. Quod cum fecissent, votorumque suorum munera persolvissent, domum reversi sunt. Factumque est, ut die altera postquam regressi fuerant, filius ipsorum lætus ac suavis veniret in conspectum suum, ac omni molestia corporali subducta, firmis gressibus integris exultanter incederet. Videntes autem parentes ejus quod factum fuerat, inenarrabili gaudio repleti, multo plura quam prius munera ac donaria præparantes filium suum ad Dominum & curatorem suum S. Calixtum reduxerunt statueruntque, ut singulis annis, dum adhuc viveret, munera Domino & Sancto Martyri suo Calixto reverenti ac devoto animo in ipso sancto loco libenter offerret. Eodem quoque tempore quemdam alterum puerulum ab ipsa prima ætate surdum & mutum auditu pariter & loquela reformavit. Die quoque Ascensionis Domini, dum omnes Missarum solennia celebrarent, mulierem quamdam videntibus cunctis, a paralysi sublevavit.

[12] Alio vero tempore paralyticum quemdam erexit ac ei lumen oculorum revexit. [e quibus] Cuidam etiam juvenculæ puellæ, quæ fuerat anno pleno & dimidio cæca, lumen reddidit. Erat quoque in eodem monasterio quidam servulus nomine Emmo, cui genuina nativitas oculorum quidem fenestras apertas dederat; sed lumen, quod per eas ad suum & alios corporis sensus infunderetur, denegarat. Quid aliud dici potest, nisi quod etiam de Saulo, adhuc in insidelitate posito, dictum est: Apertis oculis nihil videbat s: quamvis longe dissimiliter utrique illorum lumen ablatum sit. Illi enim propterea subito lumen ad tempus sublatum est, ut quam male quamque infeliciter hactenus viderat, corruens in humilitatem pœnitentiæ, intelligeret, & postmodum purgatus in fonte baptismatis visum fidei reciperet, quem ei infidelitas clausit. Huic vero, quamvis in Christum credenti ejusque Sacramentis initiato, ideo lumen oculorum exuerat, ut in eo aliquod Dominus haberet, per quod Sanctum suum Calixtum magnifice mirisicasset. Dei enim opus est non solum malos & peccatores per bonos & justos curare: sed etiam bonos & justos per bonos & justos, ut appareat hominibus, quantum differentiæ meritorum sit apud Deum inter justum & injustum, bonumque ac bonum.

[13] Hic itaque servulus monasterii, in quo miraculum factum est, [pauca dumtaxat recenset auctor anonymus.] assidue Dominum deprecabatur, & sicut alios innumeros infirmos, qui aliunde veniebant, per Sanctum suum jugiter curare dignabatur: ita etiam sibi in eodem loco servienti, quod in se imperfectum fuerat, misericorditer largiretur. Cumque hæc crebris, imo assiduis precibus tacite atque incunctanter exoraret, subito ei atque ex inopinato, ita divina pietas lumen sparsit, acsi caliginem tenebrarum in oculis numquam ante habuerit: qui usque hodie t in monasterio eodem positus atque fideliter serviens, Domini beneficia, sanctumque ipsius Martyrem Calixtum illuminatorem suum cunctis fidelibus prædicare non cessat. Et hic quidem pauca miracula dicentes, non ideo plura non scribimus, quasi alia multa de illo memoramine digna ignoremus, sed ut fastidium legentibus in brevi quædam colligentes sermone fideliter amputemus.

ANNOTATA

a Sedit quidem Callistus, Macrino imperante, sed martyrium subiit, imperante Alexandro.

b Interfuit concilio Romano anno 853. sub Leone IV.

c Brixia in Longobardia sub archiëpiscopatu Mediolanensi & ditione Veneta.; Italis Brescia.

d Hujus nominis II. sedit ab anno 844 usque ad 837.

e Gregorius IV, proximus Sergii decessor, S. Callisti corpus, pridem in S. Mariæ trans Tiberim translatum, ibidem honorificentiore loco donarat, quod a Sergio ignorari haud potuit. Lapsus igitur in errorem est anonymus, Actorum S. Callisti textum secutus, & S. Callisti corporis in S. Mariæ trans Tyberim translati nescius.

f Cum id monasterium Notingo subjectum esset, situm fuisse videtur extra Romam: ubi vero exstiterit, irrito conatu indagavi.

g Id est, verbis ab aliis scriptoribus in re simili adhibitis & alibi lectis: Buzelinus similem loquendi modum affert ex Vita S. Luciæ V. & M: Ac ubi eam cœperunt velle trahere ad lupanar, tanto pondere fixit eam Spiritus Sanctus, ut penitus moveri non posset.

h Sacris Fastis inscribitur, coliturque Cysonii ad diem XVI Decembris: fuisse dicitur dux Forojuliensis in Italiœ Dalmatiæque confiniis, comes Taxandriæ, Cysonii, ubi ejus corpus servatur, Dominus: Vitam Gallice scripsit Buzelinus: plura de illo dici poterunt ad dictum Decembris diem.

i Prolixe hic excurrit Anonymus in laudes Everardi: sed ea omittimus, quod nihil faciant ad Translationis Historiam.

k Fulco Remensis archiepiscopus num. 100 Comment. prævii citatus Everardum S. Callisti corpus impetrasse scribit a Romana sede; nulla Notingi mentione injecta: forsan Notingus S. Callisti reliquias Everardo haud dederit, nisi petita obtentaque a Romano Pontifice venia. Potuit etiam Fulco, tantum scivisse S. Callisti corpus a Gregorio IV in S. Mariæ trans Tyberim honorifice collocatum fuisse: ignorasse vero, Gregorii successorem Sergium aliquot S. Callisti reliquias donavisse Notingo.

l

Non Everardum S. Pontificis reliquias in Belgium, sed Rodolfum, Everardi filium, detulisse, citatus num. 100 Comment. prævii Frodoardus ex Fulcone, Remensi archiepiscopo, scribit: rursus igitur hic Fulco Anonymusque dissentiunt: nisi dicatur tam pater, quam filius S. Calisti in Belgium reliquias per se comitatus fuisse, vel fecisse pater censeatur, quod per filium fecit. Capsæ reliquiarum Euerardi comitis hi versus inscripti:

Tempore quippe suo divino tactus amore
Octingenteno quinquageno quoque quarto
Istuc, quo decuit, advexit honore Calixtum
Pontificem summum, pro Christo martyrizatum.

m Dicebatur alias Augusta Veromanduorum. Frodoardus castrum S. Quintini appellat.

n Id est, mancipio, pro seculi istius more.

o Monasterii Cysoniensis addixit obsequio.

p Seipsam quoque ejusdem ecclesiæ obsequio vitam excubiis, exercitationibus piis & a secularium consortio segregatam actura consecravit, etsi propterea stricti nominis monacha seu Sanctimonialis haud esset.

q Consonant versus supra citati, Meierus, Gazæus, Molanus in Natalibus SS. Belgii ad hunc diem: sed ad diem XVI Decembris annum notat 855, & ita legi ait in epitaphio feretri S. Euerardi. Idem ait Colvenerius in Annotatis ad cap.lib. 4 Historiæ ecclesiæ Remensis a Flodoardo scriptæ, Molanum citans: malim adhærere Anonymo & versibus capsæ reliquiarum Euerardi comitis inscriptis; minus audiendus Sigebertus, qui anno 884 Callisti reliquiarum Cysonium translationem innectit; si tamen id Sigebertus scripsit.

r Plurimum ista obscuritatis habent, nisi medica manus accesserit: si recte conjicio, restitui utcumque locus depravatus ad huncmodum potest. Ecclesia namque, quæ ibi constructa fuerat, antequam Sanctus Dei Calixtus martyr deferretur, parva quidem atque inordinabili schemate ædificata erat, nec poterat sua inordinatione ac parvitate aliorum Sanctorum reliquias, quæ ibi plurimæ habebantur. [commode capere: quapropter voluit (Euerardus, ut puto) ut pars una ecclesiæ] stans atque immunis a casu servaretur: pars vero totius corporis ecclesiæ reliqua funditus erueretur: atque ita fieri volebat, ut postquam pars, quæ corruerat, ordinabiliter atque firmiter ex majori parte fuisset [ædificata, in ea] Sanctorum reliquiæ conderentur, ac [sic] demum pars reliqua, quæ residua fuerat, funditus similiter eruta, a fundamentis ad lineam partis prioris consurgeret: donec totum fabricæ opus ad perfectum uniformiter perveniret.

s Act. 9 ℣. 8.

t Dixerat num. 8 Anonymus descripturum sese S. Callisti miracula, quæ per idem tempus, quo ejus reliquiæ Cysonium allatæ sunt, facta fuere: circa idem igitur tempus, id est, circa annum 854 Cysoniensis cænobii servulus Emmo visum recepit; quem, cum sua ætate in vivis adhucdum egisse, præterea Anonymus hic dicat, nec ullum de translatis Cysonio Remos S. Callisti reliquiis, quod sub seculi noni exitum contigit, faciat verbum, eodem seculo scripsisse videtur.

* 2 Reg. cap. 24.

PROCESSUS TRANSLATIONIS
RELIQUIARUM S. CALIXTI
PONT. MART. REMIS CYSONIUM ANNO MDCXVI.

Callistus seu Callixtus Papa Mart. Romæ (S.)

EX MS. BUZELINI

Pridie Ascensionis Domnicæ anno MDCXVI Joannes Rachin, [S. Callisti reliquiæ Remis Lutosam,] scriba illustrissimi & reverendissimi Domini Ludovici a Lotharingia Remensis archiëpiscopi, a in comitatu duorum nobilium missus a reverendo domino Claudio Dorignie juris utriusque doctore, metropolitanæ Remensis thesaurario, veniens Luthosam b detulit cum litteris dicti thesaurarii thecam, in qua conclusum erat os unum tibiæ de corpore B. Calixti Papæ & Martyris; quas quidem reliquias reverendus admodum dominus Baptista Gramnoy decanus Luthosensis, cista includens sigillo suo obserata, imposuit altari capellæ suæ in ecclesia collegiata B. Petri, quæ quidem ibi remansit usque ad diem sabbati sequentem cum reverendus Pater Erasmus d'Autel, Prior Cysoniensis, a reverendo admodum domino Joanne Desrumaux abbate suo, Luthosam missus cum domino Godefrido Saillart œconomo abbatiæ S. Nicolai Tornacensis, & reverendo domino magistro Joanne de la Motte sacræ Theologiæ apud Cysonienses lectore, aliisque pluribus honoratis laicis, post celebratum a reverendo dicto domino decano sacrum, dictus thesaurus rhedæ fuit impositus, circum sedentibus hinc inde, decano, Priore, lectore & domino Joanne Biseaux ecclesiæ Luthosensis canonico, presbyteris:

[2] [ac Tornacum advectæ;] Sub vesperam ante portam dictæ abbatiæ S. Nicolai præfati c quatuor presbyteri in albis & stola, feretrum rubro serico panno tectum detulerunt usque ad ingressum dictæ abbatiæ: ubi ante altare paratum, admodum reverendo domino D. Nicolao de Godebrye dictæ abbatiæ abbati d in pontificalibus exspectanti cum suo conventu processionaliter per eumdem cantu delatum est ad sacellum domesticum. Ubi, absoluto Responsorio, Cantico “Te Deum” cum collecta & Antiphona “Filia Hierusalem” musice decantato conclusum fuit Officium, religiosis dicti cœnobii alternatim excubias noctis cum lumine peragentibus. Postridie celebrato sacro per reverendum dominum Priorem Cysoniensem de S. Calixto, eadem pompa, qua pridie cum cantu, tædis & campanarum sonitu elatum est sacrum pignus ad ecclesiam Majorem, necdum consecratam, per venerandum abbatem prædictosque presbyteros, altarique Majori impositum: & post cantica & thurificationem per claustra, rhedæ est impositum, tectum operculo byssino auro argentoque variegato, assidentibus hinc inde quatuor prædictis presbyteris, amictis stola & amictu & dalmaticis rubri coloris, stipantibus latera pueris coronatis, bysso ejusdem coloris vestitis: frontispicium autem rhedæ occupantibus in alba veste tædiferis.

[3] Ita processum cum cantu musico psalmorum & modulorum sacrorum per medium urbis Tornacenæ, [hinc Cysonium] inde Cysonium usque, prosequente dicto domino prælato & reverendis dominis B. Petro d'Anbermont, sacræ theologiæ licentiato & canonico & officiali Tornacensi, Domino Magistro Marco Norman altarium * sedium sacellano & domino temporali de Brense, multisque nobilibus equitibus & clientibus præter turbam copiosam affluentem passim ad spectaculum. Ad mille passus ab urbe occurrerunt in cappis reverendi pastores F. Antonius de S. Aubin, pastor Camphiniensis religiosus, magister Joannes Roserius pastor d'Eplechin cum clero suo & omni populo, crucibusque & vexillis, post thurificationem cantantes & currum præcedentes, populo subsequente. Quibus adjunxerunt se codem apparatu ad quingentos a Cysonio passus reverendi pastores F. Antonius de Buissnes supprior & pastor Cysoniensis, F. Clemens le Comte pastor Louniliensis, monasterii Cysoniensis religiosi, cum infinita multitudine plebis.

[4] [festo apparatu deferuntur.] Ubi ventum fuit in conspectum Cysonii, occurrerunt processionaliter religiosi in cappis, candelas accensas tenentes, cum toto clero & populo, prælatique venerandi Cysoniensis & S. Nicolai in pontificalibus: cantatoque in rheda moteto musico, traditum est sacrum pignus a duobus presbyteris in rheda remeantibus * inter manus duorum præcedentium, qui genuflexi dederunt prædictis venerabilibus prælatis; a quibus altari ad id deputato impositum fuit, & post thurificationem multiplicemque cantum, denuo humeris prædictorum prælatorum a quatuor prænominatis presbyteris est impositum, iisdem presbyteris latera stipantibus, simbriasque feretri tenentibus, duobus tædiferis antecedentibus, omnique clero in cantu vario magna cum solemnitate præcedente, pulsantibus campanis, ingressum est templum: depositoque sacri pignoris feretro in medio chori cantatum est musice cum organis canticum “Te Deum” quo sinito, habita est concio a R. P. J. Jordano Insulensi Dominicano, ac denique summum sacrum in pontificalibus a venerando Cysoniensi prælato cum musica solemni est decantatum, totumque Officium diei eadem solemnitate est peractum, feriaque tertia sequenti honorifice est in sacrario repositum. In cujus rei testimonium nos infrascripti respective testes, e dictam chartam nominum nostrorum subscriptione & sigillorum appensione communivimus. Actum in prædicto monasterio Cysoniensi anno, quo supra, die Maji decima septima.

ANNOTATA.

a Remensem sedem accupavit ab anno 1605 usque ad 1621.

b Belgii oppidum in comitatu Hannoniæ.

c Ordinis S. Augustini, dictæ A Pratis, & olim juxta Tornacum sitæ.

d Præfuit ab anno 1608 usque ad 1634.

e Aberant a MS. nostro subscriptiones.

* An altarum?

* remanentibus

DE SS. FORTUNATA VIRGINE, EJUSQUE FRATRIBUS CARPONIO, EVARISTO, ET PRISCIANO MM.
Cæsareæ in Palæstina.

Anno CCCIII. vel seq.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Martyrum memoria in martyrologiis: antiquus cultus: Acta cujus ponderis: reliquiarum translationes: miracula.

Fortunata Virgo Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Carponius, ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Evaristus ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Priscianus ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)

AUCTORE S. D.

Etsi quatuor hi Martyres in Usuardino Hagenoyensi codice annuntientur die XXX Septemb. in Augia Majori Sueviæ insula diœces. [SS. Martyrum apud martyrologos mentio,] Constantiensis, forte quod ob quasdam translatas illuc reliquias eodem ibi die colantur, nihilominus & apud Cæsaream Palæstinæ, & hoc eodem XIV Octob. die passos esse, constanter asseverant tam Acta ipsa, quam inter alios Vaticanus Codex, & Martyrologium Romanum hodiernum: Vaticanus quidem sequenti elogio satis distincto: Apud Campaniam, Sanctæ Fortunatæ virginis, quæ passa est cum tribus fratribus suis Carponio, Evaristo, & Prisciano, apud Cæsaream, imperantibus Diocletiano & Maximiano, Præside Urbano. Romanum vero Fratres separat a Sorore, hanc ita annuntians: Cæsareæ in Palæstina Sanctæ Fortunatæ virginis & Martyris, quæ in persecutione Diocletiani post equuleum, ignes, bestias, & alia tormenta superata, spiritum Deo reddidit: cujus corpus postea Neapolim in Campania delatum fuit. Illos vero hoc modo: Item Sanctorum Carponii, Evaristi & Prisciani, fratrum ejusdem beatæ Fortunatæ, qui gladio jugulati, pariter martyrii coronam perceperunt. Prætereo alios, qui vel solius S. Fortunatæ, vel simul Fratrum, sed magis jejune meminerunt, martyrologos; uti & Ferrarium, quod, quamvis plurima de his e Paulo Regio congesserit, nihil tamen memoret, quod non ex Actis haustum, contractumque sit.

[2] [cultus antiquus,] Antiquissimum horum Martyrum apud Neapolitanos cultum satis evincit pervetustum illud, quod præ manibus habeo, Neapolitanæ ecclesiæ Calendarium, illud, inquam, quod Seculo, ut censent, post Christum natum nono marmori incisum currentis nunc Seculi anno XLI in ecclesia S. Joannis Majoris, dum hæc reparanda erat, detectum fuit, notisque dein per Ludovicum Sabbatini illustratum, majoribus nostris primigenio charactere transmissum. Hoc Ca endarium ad diem XIV Octob. sic habet: XIIII p Gervasi & Prtasi Fortunæ seu Fortunatæ. Fratrum quidem hic sicuti & in recentioribus nonnullis seu Calendariis seu Martyrologiis mentio non fit, verum, cum simul passi sint, simul e Cæsarea Patriam in Campania, hinc Neapolim translata sint eorum corpora, satis apparet evidens, eo tempore, sicuti & nunc, licet Fratres fortasse sequenti die, cultum simul obtinuisse. Separatim a Fratribus S. Fortunatam coli hodie Capuæ, testantur hujus ecclesiæ Sanctuarium, quodque typis anno 1489 vulgatum fuit, Breviarium, tres habens lectiones, Sanctæ huic proprias, & ex Actis, quæ infra dabimus, depromptas. Curvero S. Fortunatæ illustrior in ecclesia, hujusque Officio memoria sit, colligi posset ex his, quas Antonius Caracciolus curiosulo cuidam idem efflagitanti allegavit, rationibus, secunda nimirum: vel quia prior illa cæsa est, cui tamen Acta refragari videntur; vel, quod magis arridet, quia major virtus, audacia, & animi soliditas in Fortunata refulsit: acrius enim multo hæc habuit cum triplici hoste certamen, uti ex Actis, quæ jam ponderanda veniunt, lector facile intelliget.

[3] Primus, qui horum Martyrum passionem posteris tradidit, [Actaque] fuit Autpertus presbyter, quem abbatem fuisse Cassinensem nonnulli putarunt; sed aliud fundamentum, ut recte notat Caracciolus, non habentes, nisi quod Cassinensis ejusdem nominis abbas eodem tempore in vivis ageret: verum quiscumque Autpertus hic fuerit, quandoquidem ipsemet fateatur, se rogatu Stephani II Neapolitani antistitis, idque peracta jam SS. corporum Neapolim translatione, calamum primum exeruisse, jam a Martyrum epocha, quam nascente seculo IV figemus, quingenti fere anni excurrerant; ad quam temporum intercapedinem accedit locorum quoque distantia, ita ut, quidquid de horum Martyrum gestis congerere potuit Autpertus, a nautarum potissimum narratione, Patriensiumque traditione petendum fuerit. Autperti autographum extare in Neapolitana SS. Apostolorum bibliotheca, testis est statim memoratus Caracciolus, inter cujus apographa recenseri debere lectiones Officii S. Fortunatæ Neapoli anno 1568 excusi, vel ideo opinor, quod, si dictas Lectiones numero XLI in unam legendam redigas, integra inde Martyrum passio, ipsis Autperti verbis, prout citata a Caracciolo aliisque ex Autographo verba commonstrant, per omnia verosimilius conscripta, coalitura sit.

[4] [hic edenda;] Licet autem prima Lectio hunc præferat titulum: Passio Sanctæ Fortunatæ virginis & martyris, incipit prologus; Prologum nihilominus deficere disco e sequentibus Caraccioli, qui autographum vidit, verbis: Autpertus præsbyter … imitatus,.. ut ait, DD. Ambrosium, & Gregorium, de SS. Agnete & Felicitate locutos, passionem Sanctæ Fortunatæ nobis scriptam reliquit. Nulla enim Gregorii Ambrosiive in Lectionibus hisce fit mentio, unde ad Prologum hæc pertinere sicuti & annum forte, quo passi sunt, existimo. Similiter & in prologo Legendam suam Stephano episcopo dicasse Autpertum, tradit Bartholomeus Chioccarellus J. C. Neapolitanus pag. 72 & seq. his verbis: extat etiam apud nos eorumdem martyrum Vita… Stephani hujus episcopi impulsu exarata, cui etiam dicata est, ut ejus præfatio docet: hæc omnia licet nos deficiant, nihilominus Lectiones hasce in unam Legendam redactas, uti verum Autperti apographum ob statim dictas rationes amplexi, cum alia Acta haud suppetant, correctis, quæ non pauca occurrunt, mendis paucisque anachronismis, prelo dabimus.

[5] Passionis Martyrum epocham indicare videntur tum immanissima illa, [quibus eorum quidem martyria anno 303 vel seq. contigisse;] quam refert Autpertus, Diocletiani & Maximiani per totum Christianum orbem persecutio, tum Urbani in Cæsarea Palæstinæ præfectura: cum enim persecutio isthæc anno 303, ut erudite ad hunc annum notat Pagius, a præfatis imperatoribus indicta primum fuerit, eodem anno, quo teste Eusebio Cæsariensi, Urbanus Palæstinæ præfecturam recenter administrabat, necessario consequitur, Martyrum nostrorum agonem vel mox dicto anno, (non ante, quod Autpertum velle, ait Caracciolus) vel sequenti contigisse. Vel sequenti, inquam; existimavit enim Caracciolus, eum anno 303 absolute innectendum esse, ea ductus ratione, quod Diocletianum & Maximianum ineunte sequenti anno, nimirum 304, imperii fasces deposuisse ejusdem Eusebii authoritate omnino velit; sed, quamvis obscure id significet Eusebius, & Baronii, aliorumque eruditorum hæc quondam sententia fuerit, posteaquam tamen Lactantii liber de mortibus persecutorum in lucem prodiit, unicuique, qui hujus cap. XVII pervolverit, fiet clarum, dictos imperatores anno tantummodo sequenti 305 imperium abdicasse. Hinc nescio, quomodo quidam, queis & Baronius ipse adstipulari videtur, Martyrum agonem ad annum 308 referre potuerint, quo neque sæpe dicti imperatores imperio amplius, neque Palæstinæ Urbanus, sed Firmilianus præerant.

[6] [corpora vero primum Patriam, deinde Neapolim] Sanctorum corpora, prout ex Autperto apparet, haud diu apud Cæsaream quievere, sed a nautis clanculo inde sublata, & per longissima, uti ipse loquitur, maris itinera ad Campanum littus delata apud Patriam urbem (de hac plura in annotatis) deposita, sepultaque fuere. Patrienses vero rati divino id factum munere, quo Sanctorum honori ocyus consulerent, basilicam intra urbem a fundamentis erigentes, sacris hanc Martyrum pignoribus condecoravere: unde factum Camillus Tutini, qui & ipse Martyrum Acta Italice concinnavit, pag. 107 ait, ut Patrienses Cælites hosce uti urbis tutelares deinceps venerati sint: verum cum civitas hæc circa annum 455 solo æquata esset a Wandalis Campaniam ingressis, sacra Martyrum corpora per 200 & amplius annos sine honore sub ruderibus derelicta fuere; donec Stephanus II, Neapolitanorum antistes circa annum 768 creatus, sacra hæc pignora perquiri, & Neapolim transferri jussit. Translatio hæc cum contigerit regnante, ut ait Autpertus, Constantino & Irene matre ejus ac præsidente Romanæ sedis Hadriano pontifice hujus nominis II, ante annum 780, quo Constantinus & Irene imperii habenas simul assumpsere, statui nullatenus potest: utrum vero facta fuerit circa annum 789, ut Summontius, teste Caracciolo, supputat, non ausim affirmare. Annum 774 assignavit Camillus, sed authori huic ut historiographo magis, quam chronologo confidentes, quæ ipse a pag. 110 e Ms. monasterii S. Gaudiosi de eadem Sanctorum ossium translatione refert, in medium proferemus.

[7] [in basilicam,] Cum itaque Martyrum corpora ligneæ capsæ inclusa plaustro Neapolim advecta essent, Stephanus antistes pontificalibus indutus ad locum, qui Olimpiano dicitur, prope monasterium S. Gaudiosi obviam processit sacra pignora excepturus; ast dum capsam, ut ad principem ecclesiam deferrent, e plaustro levare nituntur, irritus omnis eorum conatus fuit; divina enim providentia factum est, ut neque capsa e plaustro dimoveri, neque boves, quantumvis urgerentur, ad progressum flecti possent. Quo miraculo obstupefacti antistes populusque ad preces confugiunt, visumque demum fuit, sacras Martyrum exuvias in proximum S. Gaudiosi monasterium deportare. Hoc ubi statuerant, subito boves velocius ad dictum monasterium properantes cunctis indicio fuere, divinæ esse voluntatis, ut inibi Sanctorum pignora deponerentur. Unde Stephanus reliquiarum capsam in ecclesia S. Gaudiosi, licet hoc taceat Camillus, eo usque verosimilius collocavit, dum novam, quam jam inde in Martyrum honorem meditabatur, ecclesiam perfecisset. Meminit hujus Joannes diaconus in Stephano ita scribens: addidit etiam in Sancti Gaudiosi monasterio basilicam Sanctæ Fortunatæ, in qua corpus ejusdem martyris allatum a Patriensi ecclesia, ubi ipsa prius voluit sepeliri, magno cum honore condidit.

[8] Neque solum basilicam hanc, sed etiam monasterium erexit monialium, [una cum monasterio S. Fortunatæ dicatam,] quas eidem ecclesiæ inservire, & abbatissæ S. Gaudiosi subesse voluit, uti probatur e quodam instrumento, Longobardico charactere circa annum 800 conscripto, asservatoque in dicta S. Gaudiosi abbatia, cujus initium, prout extat apud Camillum, ita habet: Gemma humilis Archidiacona, & Abbatissa monasterii Sanctorum Gaudiosi Christi Confessoris, & Sanctæ Fortunatæ Virginis, ubi eorum venerabilia quiescunt corpora, ancillarum Dei una cum cuncta congregatione monacharum. Tradit idem Camillus, præter antiquissimam hanc S. Fortunatæ basilicam, quæ usque hodie, ni fallor, intra monasterium S. Gaudiosi visitur, aliam a Neapolitanis in ejusdem Sanctæ honorem extructam fuisse, idque constare ait ex antiqua S. Georgii scriptura, litteris itidem Longobardicis ac longiusculis exarata, quæ sic incipit: Imperante Alexio Porsirogenito magno imperatore anno 29 &c. die I mensis Augusti 3 Ind. Neap. Sparanus Clericus, & Canonicus ecclesiæ S. Fortunatæ, quæ est in vico publico nominato Granci, in regione Furcillense. Verum ecclesiam hanc vel interiisse, vel eamdem omnino esse cum capella S. Fortunatæ apud moniales S. Gaudiosi cum Caracciolo opinamur: sed ne his diutius immoremur, dispiciamus modo, quid porro circa Martyrum corpora gestum fuerit.

[9] Absolutæ, quam supra diximus, a Stephano antistite basilicæ illatæ vix reliquiæ erant, [translata Miraculis claruisse] quin beneficentissimos sibi Christi Martyres experti fuerint Neapolitani: est enim antiqua, Camillo teste, apud moniales S. Gaudiosi traditio, inter alios Ramondellum Orsinum Tarantinum principem eorumdem interventu uxori suæ sanitatem divinitus obtinuisse; unde & factum tradunt, ut multi multa donaria certatim eidem ecclesiæ obtulerint, ac princeps quidem Tarantinus pretiosissimam crystallinam crucem, quæ usque hodie, testante Camillo, in ecclesia S. Gaudiosi asservatur. Tradit idem Camillus referri in quodam ejusdem monasterii MS. fures aliquando noctu per fenestram irrupisse ecclesiam exspoliaturos, verum præda jam onustos, dum per eamdem fenestram egressuri forent, immotos adeo stetisse, ut in nullam sese partem vertere possent, donec facto mane a monialibus ecclesiam ingressis miseri sic inventi ac culpam confessi ablata reddidere, factique pænitentes discessere. Contigit etiam, prout idem MS. docet, ut moniales S. Fortunatam aliquando in imagine depictam cuperent, ast, pictore jam accersito, ignorabatur Sanctæ, dum passa fuerat, ætas (de hac enim historico pictori constare omnino debet) unde nimium sollicito pictori Sancta ipsa nocte quadam in somno apparuit formam habens juvenculæ, testataque in hac ætate plurima se tormenta subiisse, disparuit; quare Sancta in ea ætate moribundæ similis depicta est. Verum quidquid sit de hac re, etsi eam fieri posse non abnuam, falsi tamen suspicionem movet tum insolita apparitionis ratio, tum quod Acta jam pridem exarata ætatem Martyris sat superque edocerent. Sed nunc ad certiora transeamus.

[10] [& anno 1561] Anno 1561 Laura Piscicella S. Gaudiosi abbatissa altare S. Fortunatæ, quod casum minaretur, una cum muro ecclesiæ instauratura, Josepho Philippo civitatis Cavensis architecto in mandatis dedit, ut quidquid in hunc finem necessarium duceret, audacter exe queretur; unde hic altare ad solum destruendum ratus, sequenti nocte in somno formosissimam sibi adstare conspicit puellam, districte inhibentem, ne dictum altare ipse contingeret, sed personæ digniori rem committeret. Territus hac visione architectus mane, quæ erat quinta Maji (non Martii, ut erronee habet Baronius in notis ad martyrol. Rom.) ac dies Lunæ, rem aperit abbatissæ, quæ ecclesiam mox ingressa ante idem altare sese prostravit, divinam bonitatem enixe rogans, ut sibi inspirare dignaretur, quid consilii in hac re capiendum foret. Finita oratione sese erigens passus fere duos recesserat, cum subito major pars faciei altaris in pavimentum rueret. Partem dorsi decidisse scribit Paulus Regius, verum, quandoquidem ipsemet fateatur orasse abbatissam, uti fere fit, ante altare, & miraculum agnoscere videatur in eo, quod ante ruinam abbatissa ad duos passus regressa periculum evaserit oppressionis, hoc locum habere non potuit, nisi in parte altaris anteriori. Delapsa itaque hac parte, apparuit marmorea tabula satis ampla; cumque abbatissa prodigio attonita aliquantulum subsisteret, decidit pariter & pars marmorei sepulchri, in qua sacra Martyrum lipsana intus servabantur.

[11] Vulgato confestim prodigio, accurrunt moniales, [ibidem rursum] sumptisque luminaribus, dum circumcirca altare preces fundunt, abbatissa rem denuntiat illustrissimo Octaviano Preconio episcopo Arianensi, qui Neapoli apud S. Laurentium iisdem diebus morabatur; neque hic diu hæsitans ad monasterium S. Gaudiosi confestim convolat, ingressusque ecclesiam S. Fortunatæ invenit una cum monialibus magistrum Ambrosium de Pontecorbo Dominicanorum provincialem & F. Vincentium de S. Angelo ejusdem monasterii confessarium, qui & ipsi ad spectaculum hocce accurrerant. Præmissa ergo prece, Arianensis cum duobus hisce presbyteris ad examen procedens, invenit primo in fundo altaris marmoream tabulam satis amplam, super qua exurgebat sepulchrum diversis distinctum cavis, uncisque ferreis bene munitum. In hujus sepulchri capite arca erat marmorea, in medio foramen habens, quod claudebatur craticula ferrea, verbis circum scripta sequentibus: hic jacet corpus S. Fortunatæ virg. & marty. & corpora fratrum ejus marty. sed priusquam commode inspici hæc arca poterat, dimovenda fuit, quæ superius altare cooperiens imminebat, marmorea tabula, ferreis constricta nodis seu anchoris, quæ fumo adeo arrosæ ac denigratæ erant, ut manifesto indicio essent, luminaria quondam ante hasce reliquias accendi consuevisse. Quodque altare hoc reipsa olim consecratum fuisset in eorumdem Martyrum honorem, argumento erant particulæ ossium & lini oleo tincti, capsula lignea cum quibusdam rubræ ceræ particulis, pulvere conspersis, quæ omnia intra dictam tabulam, in medio per modum crucis excavatam, reperta fuere.

[12] [reperta,] Dimoto hoc marmore, apparuit depictum S. Fortunatæ ejusque Fratrum martyrium; quare aperto primum Sororis tumulo, invenere arcam, e ligno Marciano confectam, antiquissimam (illam forte, quam Stephanus repererat,) in qua S. Martyris ossa mire fragrantia requiescebant, superimpositis desuper duabus chordulis seu seriebus globulorum, (coronas vocant) qui ex albicanti osse erant confecti, quorumque in una chordula 63, in altera 72 numerabantur. Levatam itaque ligneam hanc cum reliquiis arcam processionaliter cum accensis luminaribus ad sacristiam detulere, ac mox regressi, inter alias multas, quas in eodem loco detexere, S. Carponii exuvias invenere partem capitis, involutam velo serico auroque intexto, sed in medio lacero, quæ reliquiæ simul cum appositis quibusdam ramulis myrti odorem spargebant suavissimum: quod vero cernerent Martyri caput exiguum valde fuisse, existimatum fuit, S. Carponium juvenem admodum martyrii palmam fuisse adeptum. Supererant jam SS. Evaristi & Prisciani reliquiæ, quas & paulo post juxta eumdem locum reperientes cum S. Carponii ossibus in una capsula, hancque in quadam monasterii capella deposuere. Verum cum Julius Pavesius archiepiscopus Surrentanus Neapolitanam diœcesim administraret, (Alphonsus enim Carafa metropolitanus Romæ a Pio IV detinebatur) abbatissa ab Arianensi veniam petiit, ut Surrentanus quoque accerseretur, qui vi officii inventas reliquias visitaret.

[13] [novaque aræ inclusa,] Annuente Arianensi, affuit brevi post Surrentanus, qui examine rite instituto, sacras Martyrum reliquias recognovit, cunctaque, quæ gesta fuerant, redigi jussit in actum publicum, qui usque hodie in archiepiscopali Neapolitana curia conservatur. Manserunt autem S. Fortunatæ ossa in sacristia ecclesiæ, & trium Fratrum in prædicta capella, donec in perfecto jam altari, processionaliter prius per urbem circumlata, honorisicentissime fuere collocata, exceptis tamen capitum partibus, quæ inclusæ fuere simulacro argenteo, quod usque hodie cum insculptis Martyrum imaginibus in eadem S. Fortunatæ capella cernitur. Contigit, puto, ultima hæc translatio die tertia Augusti ejusdem anni 1561; nam in illum diem, teste Paulo Regio, Pius quartus largissimas concessit indulgentias omnibus utriusque sexus fidelibus, qui contriti & confessi eo die S. Fortunatæ capellam visitarent; neque his solum, verum & iis, qui legitime impediti, modo confessi & contriti essent, alterum nomine suo ad visitationem capellæ deputarent. Indulgentiarum bulla, sicuti & authentica inventionis & translationis Acta cum ad manum non sint, quæ hic narravimus, Camilli Tutini & Pauli Regii authoritati potissimum innituntur. Acta quidem inventionis Caracciolo teste ita incipiunt: Nos frater Octavianus Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Monopolitanus, & electus Arianensis, &c. Monendus præterea hic est curiosus lector, aliqua SS. Martyrum ossa ante memoratam num. 10. inventionem Pragam fuisse translata: tradit enim Pessina Phosphori ecclesiæ Pragensis pag. 472, quædam a Carolo IV. circa annum 1356 ad eamdem metropolim fuisse delata, inclusaque argenteæ thecæ deauratæ cum leonibus & aquilis, æqualis tumbæ S. Januarii.

[14] [elarere perrexisse, edocemur.] Nec prætereunda etiam sunt tria, quæ idem Camillus refert, Miracula, quorum primum ita contigit: dum apud inventas reliquias nocte moniales in orationibus vigilarent, conversa quædam religiosissimæ vitæ derepente concidit, animi deliquium passa. Advolant sorores, laturæ opem succumbenti, cum ecce diu loquelæ expers, sed demum ad se reversa, palam testata fuit, duos se angelos vidisse, qui thuribulis sacras reliquias adolentes tanto coruscabant splendore, tanta majestate, ut animus sibi deficeret. Secundum ita se habuit: Faustina Caracciola marchionis Montisfortii uxor cum sterilis esset, ad S. Fortunatam pro habendo filiolo confugit, nec frustra; quod enim petiit, Sanctæ interventu a Domino meruit obtinere; quare in gratam beneficii memoriam brachium confici jussit argenteum, & apud Sanctæ reliquias appendi, donato pariter & panno altaris (antependium vocant) pretiosissimo. Huic Miraculo tertium non absimile lego; altera enim matrona sterilis itidem, cum S. Fortunata capellam, quod intra clausuram monasterii esset, ipsa commode visitare haud posset, rogavit monialem quamdam, ut per integri mensis spatium quotidie capellam visitaret ad suam, videlicet obtinendæ prolis, intentionem. Expleto ergo mense, concepit femina, peperitque filiolam, quam ut vivum beneficii monimentum quotidie cerneret, Fortunatam vocari voluit. Atque hæc sunt tria illa Miracula quæ e MS. sæpe dicti monasterii accepta Camillus Tutini memoriæ prodidit.

PASSIO EX OFFICIO PROPRIO DEPROMPTA
Auctore Autperto Presbytero.
CAPUT UNICUM.
Martyrum patria: natales: acerrimum certamen: decollatio: translatio corporum primo Patriam, dein Neapolim.

Fortunata Virgo Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Carponius, ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Evaristus ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Priscianus ejus frater, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)

BHL Number: 3081

AUCTORE AUTPERTO.

[S. Fortunata puellula Christiana,] Sanctissimæ virginis Fortunatæ Cæsarea Palestinæ patria fuit: in qua nobilibus orta natalibus, cum adhuc puellaris ætatis ageret annos, totum, quod hic mundus blanditur, exhorruit. Cujus mater infidelis admodum, fratres vero Christianissimi erant. Despectis itaque, ut diximus, his, quæ secundum carnem in mundo possunt, * libere relicto matris errore ad baptismum convolavit. Nec moris injectis, quin sacræ religionis habitum susciperet, quodque non solum illibatæ virginitatis studio ad perfectionis summam evexit, verum etiam effusionem sui sanguinis dedicavit: in brevi enim tempora longa consummans, & veluti gigas virtutum semitas cito percurrens ad palmam martyrii in * Domino protegente hoc modo pervenit. Tempore namque Diocletiani & Maximiani imperatorum persecutio immanissima a per totum orbem Christianos vexabat, unde factum est, ut quidam impiissimæ crudelitatis præses, nomine Urbanus b intra civitatem Cæsaream multos pro nomine Christi vinculis astringeret, carceribus trudendo diversisque tormentis afficiebat.

[2] Uno siquidem impetu triginta & septem Christicolas apprehendens, [dum fratribus carcere detentis pie ministrat,] ergastulis mancipavit, quos proxima sessione audire publicaque confessione gestiebat, inter quos devotissimæ virginis Fortunatæ tres pariter erant vincti germani, tanto durius afflicti, quanto in defensione fidei plus cæteris prompti; quorum primus dicebatur Carponius, secundus Euachristus; tertius Priscianus: Fortunata vero æqualem erga Christi famulos affectum dilectionis ostendens una tantum puella comite, continua visitatione terebat limina carceris, impendens pro viribus quidquid valebat Dei martyribus. Dum hæc agerentur, pervenit ad notitiam virginis quod sancti Dei confessores proxima essent sessione audiendi a præside: quæ immensis supernæ patriæ succensa desideriis ingemuit, & ait: O quis mihi tribueret martyribus Dei participem me fieri, ut simul cum eis per tormenta deficiens citius ad sponsum, & dominum meum Jesum Christum pervenitem! quidam autem ex circumstantibus hæc audiens nuntiavit judici, qui secundus erat a præside, quomodo nec ad horam limina carcerum desereret, sed in excubiis vinctorum persistebat. Ille vero in exteriori illam custodia recludi præcipiens, quid dictum, quidve fuerit factum præsidi nuntiavit.

[3] [defertur, sistiturque præsidi:] Tunc præses furore succensus illico sedens pro tribunali, jussit sibi beatam Virginem exhiberi, cumque ad officium præsidis introducta fuisset, fulgeretque divino irradiata lumine, locutus est agitans caput Urbanus ita ei: quomodo vocaris? beata Fortunata respondit: quantum ad terrenam attinet generationem, Fortunata dicor; quantum vero ad cælestem Christianam me esse profiteor. Præses dixit: nega nomen Christianitatis, & sacrifica diis omnipotentibus. Quod si nolueris, diversis omnino suppliciis interibis. Fortunata respondit: O si unius Dei cultui tu quoque te ipsum mancipare velles, falsis diis nequaquam servire suaderes! an ignoras, neminem posse duobus dominis servire? unum profecto sustinebit, & alium contemnet. Si igitur nulla ratio suadet, ut duobus absque offensione serviamus, quanto magis pluribus? uni ergo serviendum, uni est per omnia placendum. Nec est alius præter unum, sicut error persuasit dæmonum. Audi ergo, præses, quid super his definiat dux Christianitatis, audi & crede, ut ad salutem animæ tuæ quoquo pacto possis pertingere. Scimus, inquit, quia nihil est idolum in mundo, & quod nullus Deus sit nisi unus; nam si sunt, qui dicuntur Dii sive in terra, si quidem sunt Dii multi, nobis tamen unus Deus pater, ex quo omnia & nos in illo. c

[4] [at nec hujus blanditiis minisque,] Præses Urbanus dixit: consule tibi, & adolescentiæ tuæ, sicut & nos consulere satagimus. Tene religionem, quam totus ab initio tenuit mundus, ne acerrima morte florem tuæ juventutis amittas: est mihi unicus filius: esto & tu singularis filia: junge te præclaris ejus lateribus, & eris mihi amabilior, quam totus hic mundus. Fortunata virgo respondit: filius tuus, cui me despondere cupis, tantum homo est; meus autem sponsus & Deus & homo est: ille quinque pedum spatio extenditur super terram; iste autem cælum pariter implet & terram: ille parum possidet terræ; iste possessor est cæli & terræ: illi postmodum abominabilis fætor, isti semper delectabilis odor: ille est corruptor castitatis; iste conservator est virginitatis; cui dum adhæsero, semper virgo manebo: quem dum accepero, sub una hora atque momento mille silios sine dolore pariam, milleque nepotes: nec in parvulis nutriendis cura erit aliqua, quia simul cuncti perfectæ ætatis procedunt ex utero. Præses dixit: hæc quidem, quæ narras, quis ambigat insana mente prolata? dic tu, quis hic talis & tantus est, de quo talia ac tanta præsumis. Fortunata respondit: dominus est Jesus Christus, quem tu ignoras. Tunc præses jussit eam in carcerem recipi, cogitans illam posse aliquo modo ab hac sua intentione deflecti.

[5] Mater vero beatæ virginis Fortunatæ nimio tenebatur afflicta mærore reputans secum & dicens: [nec matris lacrymis victa] quid putas, factum est de filia mea, quæ tot diebus non apparet ut solebat? interea venit ad eam nuntius, qui diceret: Fortunata silia tua propter Christiana sacrilegia tenetur in custodia. Tunc illa pectus suum & faciem tundens, ingentesque ejulatus ad cælum emittens festina pergit ad carcerem, visaque filia in lacrymas tota convertitur, atque ejulans pedibus ejus provolvitur, lavit vestigia, & in querelam prosiliens, mi, dixit, charissima & dulcissima silia, quæ te insania, quis te error invafit, ut relicta gaudia * vitæ præsentis, ultro ad tormenta festines? revocet te saltem ab hac stultitia tua affectus unicus genitricis. Memento, quod ego te genuerim, quod lactaverim, quod ad hanc ætatem usque perduxerim, quod si fratres tui mente alienati non recordantur maternos affectus, tu saltem, quæ gratior cunctis, quæ semper amabilior fuisti, noli ferreum possidere pectus, noli amarissimos matris contemnere luctus. Cui beata Fortunata respondit: quid mihi & tibi est, O genitrix carnis! jam parentelam spiritus diligo, & relictis terrenis genitoribus, cælestibus jungor. Quod si tibi inest aliquis circa me pietatis affectus, ille scit, quem amat opifex summus: crede in Christum, qui est omnium vita, & nostra nullus dividet consortia. Gaudebas te filiam habuisse in terris: gaude potius martyrem obtinuisse in cælis, si tantum in Christum me suadente credideris.

[6] Ad quod dum mater taceret, nullum responsum filiæ dabat: [denuo producitur,] tunc Virgo ad custodem carceris conversa precabatur, ut eam sineret Dei Confessoribus sociari, qui in interiori custodia tenebantur, dans aliquid pecuniæ, quam in usu Sanctorum sibimet reservaverat. Tunc ille accepta pecunia permisit eam ad Dei Martyres introire; ubi dum ingressa fuisset, procidit ad pedes eorum deprecans & dicens: obsecro vos Christi famulos per illum, ad quem festinanter properatis, ut me ancillam vestram comitem itineris & sociam habeatis, ut nunc mihi contingat orationum vestrarum suffragiis opitulari. Quibus beatissimi martyres auditis genua cum virgine ponunt, manus ad cælum extendunt, lacrymas fundunt, preces emittunt, statimque petitionis effectum consequuntur: subito namque illis orantibus, vox de cælo venit dicens: pax vobiscum, exaudita est oratio vestra: scitote autem, quia hanc per ingentem martyrii pænam, vos vero per leviora tormenta suscipiam in vitam æternam. Interea impiissimus Urbanus jussit exhiberi sibi de carcere beatam Fortunatam, corpore nudam sed Deo vestitam: dumque introducta fuisset conspectibus ejus, dixit præses ad eam: quid in tot diebus circa salutem tuam tractasti? sancta Fortunata respondit: salus mea Christus est: cui ille: nega tandem infelix Christi tui nomen, & Deos incipe colere, ut possis pariter nobiscum ad eorum consortia pervenire. Quod si adhuc in tua sententia persistis, interire te faciam pænis.

[7] Ad hæc Fortunata respondit: nec tantum insipiens sum, [& post tormenta superata,] ut salutem meam abjiciens idolorum languoribus illiciari *, nec tantum timida, ut simulacra contemnens tormenta pavescam. Hæc igitur illa dicente, ampliori succensus furore, jussit eam præses Urbanus decalvari, & quasi ad ignominiam generositatis ejus decalvatam publice per civitatem circumduci. Cum autem dehonestaretur, nihil beata virgo dicebat, sed tantum cælos intuens internam sui Sponsi pulchritudinem considerabat. Nec ista rabido sufficiunt cani: exquisita & nova tormenta subnectens præcepit beatissimam virginem hirsutis serræ dentibus quasi lignum in duas partes dividi: quod dum ministri iniquitatis gestirent implere, illa conversa ad Dominum psallebat dicens: non timebo mala, quoniam tu mecum es d Domine: iterumque ingemiscens ait: domine Jesu Christe Sanctorum virtus & vita, te nunc deprecor, ne hoc me genus tormenti contingat: hoc autem, Domine, propterea rogo, non ut ego martyrii pænam in aliquo fugiam, sed ut in me tantilla puella virtutis potentiam Urbano præsidi ad confusionem ostendas. Ad quas nimirum voces sectores illius dissolvebantur, debilitabantur, cupiebant implere, quod fuerat jussum, nec valebant. Serram quidem totis viribus trahebant, sed carnem non contingebant. Dumque frustra & in vacuum se laborare conspicerent, tandem ad se reversi dimiserunt Virginem intactam.

[8] Venientes ergo nuntiaverunt Urbano dicentes: [post domitam belluarum,] non est homo super terram, qui carnem istius possit laniare puellæ; durior namque lapide, fortior est adamante: defecit famulorum tuorum virtus: debilitatus est omnis noster conatus nec tantillum in corpore ejus vulnus infligere possumus, quantum punctus valet acus unius. Iis auditis, infremuit tyrannus, & insanissimo tactus dolore rugitus potius quam voces emittens ajebat: heu, heu, heu, vincimur! sed reassumptis viribus excogitabat adhuc indecentia, ne contra Deum * & principes agens victoriæ sibi adscriberet triumphos. Fortassis enim bestiarum dentes nequaquam eludet, cum per magicam artem ferrum elusit. Denique jussit iniquissimus præses, amphitheatrum sibi præparari, ut ad istud spectaculum diversi generis bestiarum omnis civitatis populus conveniret, nec dies advenerat, & ecce adimpletur amphitheatrum virorum ac mulierum. Sedens tyrannus pro tribunali jubet feras dimitti: dehinc etiam præcepit beatam Virginem introduci: dumque introducta fuisset, staretque in medio bestiarum ad consueta mox orationum arma confugit: ac deinde læta facie hilarique vultu populum spectantem sic allocuta est: O generositas plebis, O spectaculum nobilissimæ civitatis, attendite, & videte nunc Christianorum Deum, cujus sit pietatis, quantumque valeat in terra is qui fecit cælum & terram.

[9] Ecce etenim rugit leo, murmurat ursus, totusque membra ad saltum commovet leopardus; [quibus frustra objicitur, feritatem,] sed audito Christi nomine citius quam homines mansuescunt: ut autem sciatis hæc ita esse, conversa ad bestias ait: Christus, qui vos de terra formavit, ipse imperet, ut feralem sævitiam ad laudem & gloriam nominis ejus in mansuetudinem commutetis; & annuens eis manu, ut venirent, statim submissa cervice veniebant, pedesque ejus gaudentes lingebant. Tunc immanissimæ ferocitatis leo exiliens ad tribunal præsidis cucurrit intendens ad beatam Fortunatam, quibus poterat nutibus, ut intelligeret illum dicere velle, quid fieri juberet de impio præside: nam quantum ad ipsum erat, occidere illum omnino volebat. Tunc exclamans beatissima Virgo dixit ad leonem: præcipio tibi in nomine domini Jesu Christi ne eum lædas, nec contingas; nos namque malum pro malo non reddimus: sufficiat ei æternum supplicium, quod ei præparatum est post hujus vitæ excessum. His auditis, dum leo recurrit ad locum, in quo prius cum beata Fortunata steterat, fit clamor magnus populi & ad cælum usque voces tolluntur, dicunt, sæpius repetunt: unus Deus Christianorum, qui fecit cælum & terram: unus dominus Jesus Christus, quem prædicat hæc beata Puella. Tunc nequissimæ intentionis Urbanus videns se superatum, duplicato dolore congemuit & ait: væ, væ, væ mihi toties turpiter victo, quid jam in suppliciis novi excogitem non invenio.

[10] Unus autem ex parasitis e ejus dedit consilium dicens: [tandem gladio cum fratribus addicta,] terebrentur tali ejus, & gunphiis f ferreis configantur: quod cum factum fuisset, æquo animo illa ferebat tormentum. Cum autem diu victrix in pæna maneret, nec deficeret, jussit impius præses, ut sententiam capitalem subiret: at illa comperto, quod per gladium vitam finiret, tota in gaudium conversa, oculisque in cælum ac manibus protensis, dicebat: Domine Jesu Christe conservator totius castitatis, qui me a cunabulis docuisti, amorem hujus sæculi a me tulisti, qui me in passionis certamine roborasti, & de manu impiissimi præsidis, ut cerno, jam liberasti, collaudo & benedico nomen tuum, gratiarumque actiones persolvo tibi sponso & domino meo, qui cum Patre & Sancto Spiritu vivis & regnas in sempiterna & cuncta per sæcula. Interea Præses Urbanus distulit martyrii audientiam, pavens, deterius se adhuc a viris confundi, quam fuerat a puella confusus, unumque sibi sperans fore remedium, si eos pariter decollari juberet, jussit, & factum est. Audiens autem beatissima Fortunata, quod secum pariter decollandi essent germani, conversa dixit ad spiculatorem: do tibi aureos viginti, si, quod rogo, facturum esse promittis; at ille ait: si dederis, quod spopondisti, faciam, quod hortaris, illa vero divinitus sibi collatos aureos obtulit dicens: peto, ne corpora nostra post necem insepulta relinquantur, statim ut mortis debitum persolverint, humo tegantur; sollicita namque sum, ne igni crementur; quod postea ita factum est, ut ipsa petierat.

[11] [his jam cæsis, & ipsa placide exspirat;] Decollatis autem tribus fratribus ejus, hoc est Carponio, Euachristo, & Prisciano, antequam illa feriretur, ita cæpit orare: domine Jesu Christe rex sæculorum, qui me huc usque non dereliquisti, sed semper invictam esse fecisti, creator totius bonitatis, respice nunc super ancillam tuam, & tribue mihi viriliter consummare, quod te adjuvante potui inchoare, quia tempus jam instat, quod corpus istud doloribus fatigatum anima deserat, sed ad promissa tua post supplicia tandem perveniat. Has dum Sanctissima virgo preces ad deum funderet, subito vox de cælo intonuit dicens: veni, veni, veni, gloriosa Fortunata, & transi ad regnum summa cum gloria. His beata Virgo promissionibus animata gladiatorem admonuit dicens: accede, homo, accede, & quod tibi jussum est, citius imple. Jam ille audiens volebat eam percutere, sed tremefactus concidit, eique dixit: video, domina, quosdam viros in albis, & virginum choros te circumdantes, unde & præ timore tabescentibus membris implere nequeo, quod dicis. Tunc illa pavens verba negantis cum ingenti voce clamavit, & dixit: Deus, qui es veritas æterna, & neminem tuorum fallis, qui me nunc quoque ad regnum tuum vocare dignatus es; Deus amator verus, & castus, cui suspirant peregrinæ animæ, & in quem desiderant angeli prospicere, g fac me sine aliqua dilatione sarcinam corporeæ fragilitatis deserere, & ad capessendam tuæ divinitatis dulcedinem pervenire. Et hæc dicens emisit spiritum. Collecta sunt autem a Christianis corpora Sanctorum martyrum Carponii, & Euachristi ac Prisciani, & cum beata Fortunata dignæ sepulturæ tradita.

[12] [quorum corpora primum Patriam,] Quadam vero nocte venerunt nautæ, & notato sibi loco, furati sunt trium Fratrum ac beatissimæ Sororis, corpora, tuleruntque secum in navicula nullo sciente, & navigaverunt longissima maris itinera: & ecce noctis medio descendentes angeli de cælo sederunt in prora navis, sedentesque psallebant dicentes: gloria hæc est omnibus sanctis ejus h. Has dum illi voces audissent nimio timore collapsi ceciderunt in facies suas velut mortui: & subito apparuit eis beatissima virgo Fortunata, dixitque eis: surgite & nolite timere: i Dominus vobis de cælo angelicos spiritus misit, ut iter vestrum dirigant ad locum, quo ad illuminationem multarum animarum corpora nostra sepulturæ tradatis: & his dictis, ab oculis eorum visio sancta sublata est, antequam dies illucesceret, ducatum itineris ex occulto angelis præbentibus. Venerunt nautæ cum beatissimis Martyrum corporibus in partes Campaniæ ad locum, qui dicitur Patria k, ibique fodientes sepelierunt illa, atque statim singuli reversi sunt in civitates proprias. Quod factum divina providentia quis ambigat, cum non suis sed aliorum civibus ex sublatis Martyrum corporibus consuluisse videantur: verum quia secundum evangelii sententiam lucerna accensa non sub modio, sed supra candelabrum posita omnibus, qui sunt in domo domini, lucere debet, l cernentes accolæ Patriæ urbis talem thesaurum divinitus sibi esse collatum, quasi cæleste munus illud amplectentes cum jucunditate, & exultatione innumeras gratias Domino retulerunt. Deinde opitulantibus sanctis Martyribus mirificam bafilicam in loco Patriæ condere studuerunt: quorum mira virtus longe lateque diffusa gratam lætitiam protectionis omnibus adeuntibus ministrabat.

[13] His itaque gestis, qualiter corpus hujus sacratissimæ Martyris Neapolim postmodum translatum sit, [hacque a Wandalis nastata,] sequens sermo seriatim demonstrat. Anno igitur a gloriosa incarnatione domini nostri Jesu Christi fere quadringentesimo quinquagesimo secundo post obitum scilicet Valentiniani & Maximi augustorum, m cum Romanæ ecclesiæ beatissimus & primus Leo pontificatum ageret, rex Wandalorum gentis Gensericus ex Africa veniens, fultus auxilio Maurorum, Romam obtinuit, occurrente sibi eodem Sanctissimo Leone n pontifice, cujus supplicatio ita eum pacificavit, ut ab igne, & cæde, atque suppliciis abstineretur. Deinde per Campaniam sese Wandali Maurique effundentes cuncta ferro flammisque consumunt, captam interea civitatem Capuam ad solum usque dejiciunt. Nolam nihilominus urbem, in qua erat Sanctissimus Paulinus o episcopus & alias quamplures pari ruina prosternunt. Neapolim præterea propter inclytam munitionem capere non potuerunt, extrinsecus illam depopulatam relinquunt.

[14] Interea cum prædicta civitas Patriensis tunc penitus depopulata esset, [Neapolim translata sunt.] nec debitam reverentiam Sanctorum reliquiæ habere possent, multis jam evolutis temporibus regnante scilicet Constantino & Irene matre ejus, ac præsidente Romanæ sedis Adriano pontifice, animadvertens Stephanus Parthenopensis p episcopus, cujus mentio superius facta est q, hoc nimii decoris esse, inito consilio cum sancto clero, simulque magnatibus, quod ad protectionem suæ urbis dignæ & gloriosæ haberentur, missis exequiis r sacræ martyris Fortunatæ corpusculum exinde elevans in monasterio puellarum Dei, quod beatus Gaudiosus s Africanus episcopus intus Neapolim construxerat, fugiendo scilicet Wandalorum sævitiam, qui tunc Africam invaserant, cum magna gloria, honore, cum, hymnis & laudibus in ecclesiam, quæ ad nomen ejusdem beatæ Fortunatæ optime refulget, eam collocare curavit, ibique hactenus splendide & gloriose coruscat. In quo loco jugiter vota & laudes Christicolæ persolventes a domino commoda & beneficia mirabiliter consequuntur, patrante utique illo, qui est gloriosus in sanctis, in majestate mirabilis, faciens signa & mirabilia in cælo & terra, & perseverantibus usque in finem præmia largitur, & gaudia sempiterna. Passa est igitur Sanctissima virgo & martyr Fortunata quartadecima die mensis octavi, qui inscribitur pridie idus Octobris, ad laudem & gloriam salvatoris Dei, ac domini Jesu Christi, qui cum patre & spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Auctorem hujus persecutionis primarium fuisse Galerium Maximianum docet Lactantius lib. de mortibus persecutorum capp. IX. & seq. de eadem etiam Eusebium lib. VIII a cap. II consulesis.

b De probrosissimo hujus præsidis exitu vide ejusdem Eusebii lib. de martt. Palæstinæ cap. VII.

c Ad Corintt. I cap. VIII ℣℣. 4 5 & 6.

d Psalm. XXII ℣. 4.

e Existimavit Bollandus in annot. ad Vitam S. Sori eremitæ die 1. Feb. per parasitos seu paresitos laniones denotari; sed malim adhærere Cangio, qui famulos fuisse domesticos interpretatur; nam Petrus Damiani in vita S. Romualdi cap. III num. 17 ita scribit: hujus vaccam comes quidam superbus, & tumidus, missis parasitis, impetu barbarico rapuit, ejusque carnes præparari sibi ad prandium … præcepit. Wilhelmus Gemeticensis lib. VII cap. 10: a duobus parasitis suis in via fecit eum subito strangulari.

f Melius Gumphis, Gomphis vel Gunfis. Juncturam sonant quorumdam corporum: hinc gallica vox Gond, quæ Græcis γόμφος seu clavus est, clavosque hic per gunphios significare Autpertum velle, e contextu satis liquet.

g Pet. 1 cap. 1 ℣. 12.

h Psalm. CXLIX ℣. ult.

i Mat. cap. XVII. ℣. 7.

k

Hodie la torre di Patria vulgo dicitur, estque speculatoria ista cum diversorio turris, quæ, teste Cluverio, cernitur in angusto illo tramite, qui inter mare Tuscum seu Tyrrhenum & dexteram fluvii Glanis vel Clanis vulgo l'Agno in mare labentis ripam interjacet. Verum locus hic, dum Martyrum reliquiis ditatus fuit, non Patria sed Linternum vel rectius Liternum dicebatur, & urbs erat Campaniæ seu terræ Laboris non tantum vetustissima & episcopalis, verum & colonia Romanorum eo facile celeberrima, quod Scipionem Africanum acerrimum illum Romanæ libertatis vindicem, qui Urbem ob civium ingratitudinem liquerat, excipere meruerit, & apud se tumulare, insculptis, quod ipse petierat, sarcophago ejus sequentibus, quæ apud Valerium Max. lib. V cap III leguntur, verbis: ingrata. patria. ne. ossa. quidem. mea. habes. Hujus oppidi nomenclaturam derivatam puto a præterfluente Literno flumine, eodem, qui hodie Clanis dicitur, apud antiquissimos tum oratores tum poëtas satis celebris: unum audiamus Ovidium metamorph. lib. XV ita canentem:

Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum.

Verum exciso a Wandalis circa annum 455 Liternensi oppido, cum sola, uti Martinierus aliique asserunt, vox Patria mox positæ inscriptionis legi amplius posset, turris in eodem loco brevi post erecta turris Patriæ, sicuti & lacus, quem Clanis amnis ante ostia sua intersecat, lacus Patriæ usque hodie dicta fuere. Nescio vero, cur unus Baronius in Notis ad martyrol. Rom. reliquias horum Martyrum Puteolos primum & hinc Neapolim translatas esse scribat, nisi quod erronee fortassis aut oscitanter pro Patria scripserit Puteolos.

l Mat. cap. V ℣. 15 Mar. cap. IV ℣. 21 Lucæ cap. VIII ℣. 16.

m Manifesto hæc anachronismo laborant: non enim Valentinianus & Maximus augusti anno 452, sed 455 occisi sunt: Valentinianus quidem ante adventum Wandalorum dolo ipsius Maximi, hic vero dum Wandali jam Urbi imminebant.

n De S. Leone actum est ab Henschenio ad diem XI Aprilis.

o Quicumque alicujus notæ chronologos, & acta S. Paulini a Papebrochio ad diem 22 Junii illustrata consuluerit, satis perspiciet, S. Paulinum Nolanum antistitem id temporis jam a 24 omnino annis cælum petiisse. Sed excusat Autpertum Caracciolus, quod sæculo rudi, & prorsus illitterato vixerit scripseritque.

p

Neapolis antiquitus Parthenope dicebatur a Parthenope, una e Sirenibus, illis nimirum deabus, quas fabulabantur syrtibus scopulisque Tyrrheni maris insidere, cantusque sui suavitate præternavigantes ad se allicere eo fine, ut navibus scopulis affixis, miseros in mari detinerent. Crebra harum apud antiquos mentio: agmen ducat Silius, qui Parthenopes speciatim sic meminit:

Sirenum dedit una suum, & memorabile nomen
Parthenope muris Acheloïas; æquore cujus
Regnavere diu cantus; quum dulce per undas
Exitium miseris caneret non prospera nautis.

Sed cum Ulyssem per idem mare transeuntem attrahere non potuissent, tanto affectas mærore aïebant, ut in mare sese præcipitantes huc illucque dispersæ sint, quarum una Parthenope, quod in eo maris sinu, ubi nunc Neapolis est, consedisset, urbi postea extructæ nomen suum communicasse fingitur.

q In prologo nimirum, uti Comment. præv. num. 4 diximus.

r Exequiæ etsi plerumque pro ipso funere sumantur, apud Zenonem tamen Veronensem in serm, de fide, spe, & charitate, lintea denotant, quibus defunctorum corpora involvuntur. Ita Cangius. Unde suspicor, idem hic velle Autpertum. Porro ante hæc verba missis exequiis in Lectionibus propriis, incipiendo a voce haberentur, interseruntur sequentia: Sic disposuerunt: Jam olim id ipsum egerant de Sanctis Euticete atque Acurio, & cæteris præsulibus, de beato Januario, Proculo, Soffio, ac Severino, quod. Sed hæc ut superflua expunximus; non enim solum sensum perturbant, verum nec Autperti esse, sed e rudis cujusdam interpolatoris penu adjecta, satis evincit, quod integer hic textus a Caracciolo citatus hæc admixta non habeat.

s De S. Gaudioso, cujus acta rhetorice dilatavit idem Camillus, agendum erit ad diem XXVIII Octob. quo Martyrologio Romano extat inscriptus.

* an: placent?

* abundat

* relictis gaudiis

* an: illiciar?

* lege: Deos

DE S. GAUDENTIO EPISC. MART.
Arimini in Italia.

An. CCCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gaudentius episcopus Mart. Arimini in Italia (S.)

AUCTORE S. D.

§ I. Sancti apud Martyrologos memoria: cultus: acta quantæ fidei: vitæ synopsis.

Ariminum, vulgo Rimini, oppidum est haud ignobile, [Sancti Arimini & alibi culti] Adriatico mari in eo Italiæ tractu, qui hodie Romandiola dicitur, conterminum, ac toti orbi tam ab Arianorum conciliabulo, illic anno 359 habito, quam ab erecto Augusto Cæsari superbissimo triumphali arcu, aliisque antiquis monumentis, passim notius, quam ut prolixiori egeat descriptione. Apud hanc urbem ab ipsismet Arianis Martyrio affectus passim creditur S. Gaudentius, quem Ariminenses uti suum quondam præsulem, martyrem ac protectorem, vicinosque populos diutissime veneratos esse, quinimo nec in Belgio nostro cultu penitus caruisse, satis, quæ in decursu dicentur, comprobabunt. E variis autem, quos hic prætereo, Martyrologis sanctum hunc memorantibus licet neminem Maurolyco abbate reperiam antiquiorem, nihilominus extat ejus memoria in Martyrologio Romano vulgari hisce verbis: Arimini Sancti Gaudentii Episcopi & Martyris. Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ more suo Actorum synopsin exhibet e Petro de natalibus, verum, cum ab iis, quæ edemus, vix differat, eamdem prætermittimus.

[2] [Acta, etsi anachronismo laborantia,] Difficultas vero non parva oritur quoad hujus Sancti Acta, quæ ab Hippolito Mariano de verbo ad verbum fideliter, uti ipsemet infra anno 1595 die 1. Jan. testatur, descripta ex antiquo codice membraneo, in archivo ven. societatis S. Hieronymi & SS. Trinitatis de Arimino asservato majoribus nostris transmissa sunt. Vidit hunc codicem Clementinus nobilis Ariminensis, qui & tradit partis 1 lib. II pag. 147, continere eum Vitas S. Gaudentii, S. Marini, B. Arduini, multorumque aliorum Sanctorum; jam vero cum idem hic auctor lib. 1. pag. 123 vitam S. Marini 600 circiter annis, scriptam asserat, perspicuum fit, codicem hunc seculo XI verosimilius antiquiorem non esse, proindeque parvam ab antiquitate, utpote 600 amplius annis post mortem S. Gaudentii, quam anno 360 innectemus, conscriptum, sibi adjungere auctoritatem. Neque hoc solum, verum etiam quam levis veritatis indagator (ne dicam falsi fabricator) extiterit biographus hic, liquet e capite non uno; nam primo quidem S. Gaudentium Romam venisse scribit anno quarto imperatorum Diocletiani & Maximiani, atque a Damaso recenter in Pontificem electo inter clericos adscitum, sacris successive ordinibus, ipsoque dein episcopatu initiatum fuisse; verum Damasi Pontificatum amplius 60 annis Diocletiani & Maximiani imperio posteriorem fuisse, nemo, puto, inficiabitur, qui ecclesiasticos Baronii annales aliosve alicujus notæ chronographos super hac re consuluerit.

[3] Ceterum, ut leviora quædam taceam, resert in iisdem Sancti nostri Actis, [partimque e picturis hausta] judicem quemdam Ariminensem nomine Taurum, qui blasphemo ore Sacrosanctam sumpserat Eucharistiam, divinam mox sensisse ultionem, Ad quod spectaculum (verba ejus sunt) interfuit venerandus Mercurialis, forte & alii celeberrimi devenere episcopi: Rophilus Paphiliensis, Leo monte Feretranus, Marinus, Gaudentius ac Geminianus. Eadem hæc omnino verba leguntur in Actis S. Mercurialis Foroliviensis episcopi, in Opus nostrum a Papebrochio ad diem 30 Aprilis illati, quæque dum Sancti nostri biographus ibidem reperit, non tantum universam hanc Tauri tragædiam, cui S. Mercurialis certo adfuisse a biographo suo dicitur, uti veram amplexus est, ac verbatim fere descripsit, verum etiam S. Gaudentium, quem cum aliis forte dumtaxat adfuisse idem scribit, Tauro præfecto ac Martiano proconsuli velut sacra mysteria communicantem introducit. Ast vero quæ fides huic rei gestæ adhibenda sit, satis insinuat ipsemet sæpedictus S. Mercurialis biographus ita scribens: Nos quoque studiose habentes de Sanctorum gestis indaginem, ad B. Mercurialis Confessoris & episcopi Liviensis pervenimus tumbam; ibique ejus inquirentes actiones, nihil ab illius accolis loci valuimus indagare, præter quasdam nimium teneras actionum illius depictas imagines: sed ut retulerunt a multis temporum emensis lustris Acta præsulis prædicti ablata fuerunt ab eis, ea verosimilius tempestate, qua barbari Italiam pervagantes loca sacra, ea præsertim, quæ extra civitatum mænia erant, depopulabantur.

[4] [& fabulosa appareant, nihilominus edenda:] In quæ verba Papebrochius in Comment. Præv. ad vitam S. Mercurialis ita ratiocinatur: Nunc porro videamus, quid picturæ illæ exhibere potuerint, quidque eis vel ex propria auctoris conjectura vel ex populari narratione addi debuerit, ut historia vitæ aliqua texeretur. Primo loco occurrit punitio cujusdam judicis, eodem blasphemo ore sacram Eucharistiam sumentis, quo Christum sub ea præsentem negaverat, coram S. Mercuriali aliisque peracta. Judicem Ariminensem, Christianæ religionis contemptorem fuisse, quem pictura referebat, ex vulgi opinatione sumi debuit; qui ne anonymus esset, succurrit opportune Taurus ille, sub Constantio Ariano præfectus Ariminensis; qui patribus Arimini ad concilium collectis, priusquam disjungerentur, vim intulit; atque ut Ursacii & Valentis confessionem, subdole contextam, velut catholicam reciperent, callide induxit: quo nomine pessime audivit apud Catholicos omnes, adeoque visus idoneus est, cui prædicta blasphemia & mors condigna tribuerentur. Taceo alia, quæ ex picturis hisce conjecit biographus S. Mercurialis, monitum tantummodo lectorem volens, quam parum fidei anonymus noster S. Gaudentii biographus mereatur, qui conjectantem auctorem uti veridicum sequi non dubitavit. Monito nihilominus monendoque ulterius in Annotationibus lectore, Acta hæc quantumvis rudi, mutilo, vitiosoque stylo exarata, cum antiquiora desint, cum aliis collata prelo subjiciemus.

[5] [corruptam horum chronologiam] Anonymum ætate sequitur Petrus de natalibus, in eo itidem hallucinatus, quod Sanctum aufugisse scribat a conciliabulo Ariminensi, jam a Damaso Papa episcopum ordinatum; constat enim, uti e Baronio recte notat Ferrarius, Damasum Pontificem creatum esse anno tantummodo 367, vel, ut quidam volunt, exeunte præcedenti: cum itaque Ariminensi conciliabulo, quod anno 359 habitum fuerat, S. Gaudentius jam episcopus sese subtraxerit, non a Damaso, sed a quodam hujus antecessore necessario fuit ordinatus. Unde Baronius Tom. III Annal. pag. 740 Acta hæc, (nostra videlicet) in quibus S. Gaudentius a Damaso Papa episcopus dicitur ordinatus, uti spuria rejicit, innuens sese vidisse meliora, sed neque hæc ei per omnia placuere, præsertim quod referant, Ariminensi concilio interfuisse S. Mercurialem, quem ipse jam ab anno 156 defunctum fuisse sustinet. Hinc nescio, quæ sint illa Acta, quæ nostris præfert Baronius, quandoquidem in suis ad Martyrologium Romanum Notis nullum alium, quam Petrum de natalibus, citet S. Gaudentii biographum.

[6] [historiamque si corrigamus, Sanctus circa an. 308 Romam appulsus,] Duo præterea habemus Vitæ Sancti hujus exemplaria excusa, Italice ambo: unum Arimini anno 1659 per Joannem Franciscum Mainardum, monachum S. Bernardi: alterum Venetiis anno 1665 per Gaudentium Brunaccium, rhetorico more multum dilatata; quod vero ad historicam veritatem attinet, non videntur hi authores alia Acta quam anonymi nostri, quem continuo citant, præ oculis habuisse, cæteris, quæ addiderunt, a traditione acceptis; neque multum ab invicem differunt, ast præplacet Mainardi chronologia, qua servata, correctis paucis, Sancti gesta tum ex anonymo tum ex aliis breviter percurremus. Epheso itaque Jöniæ celeberrima Inferioris Asiæ civitate oriundus S. Gaudentius parentes nactus est Christianos ambos, quibus in dirissima Diocletiani & Maximiani persecutione pro fide sublatis jam orbatus Romam adhuc cathecumenus perrexit; ubi a Justino presbitero baptizatus, matronam quemdam nomine Eusiticam adhuc gentilem, apud quam anno integro cum dimidio hospitatus fuerat, jam fidei rudimentis imbutam ad Marcellum Papam recenter electum perduxit, ut ab eo baptismi gratiam peteret. Contigit hoc circa annum 308; nam hoc anno Marcellus electus est, non anno 304, quod putavit Baronius; vacavit enim pontificatus post S. Marcellini martyrium annis quatuor, uti apud Pagium in Critica Baronii & apud Henschenium nostrum in Comment. ad Vitam S. Marcellini die 26 Aprilis videri potest.

[7] [& sacris ad diaconatum usque initiatus] Eusitica ergo post triduum a Pontifice præsente Gaudentio baptizata, alteroque triduo, uti anonymus habet, exacto, idem pontifex Gaudentium, cujus Sancti vivendi propositum eadem occasione cognoverat, ad se accersivit, tonsumque minoribus initiavit ordinibus. Moritur dein Marcellus Pontifex, succeditque circa annum 310 Eusebius, quem Mainardus tradit Gaudentium ad majores ordines, excepto Sacerdotio, promovisse, postquam jam per biennium Pontificatus sui eximia Sancti Viri merita expertus fuerat; sed fallitur; non enim Eusebius per biennium aut amplius, quod putavit Baronius, sed quatuor vel quinque ad summum menses tantummodo sedit, neque huic successit Sylvester, uti vult Mainardus, sed Melchiades, quæ omnia probata reperies apud Pagium & apud Daniëlem Papebrochium in propylæo Maji. Quare magis puto verosimile, S. Gaudentium dictos ordines non ab Eusebio suscepisse seda Melchiade Eusebii succesiore.

[8] [sacerdos demum effectus est,] Mirum profecto, quantum cum hisce sacrorum ordinum gradibus simul adauxerit vitæ austeritatem, nam præter quintam feriam & Dominicam diem, teste anonymo, nullum omnino cibum sumebat, virtutibus adeo clarus, ut jam inde clypeo isto præcinctus videretur, quo Arii ecclesiam jamjam invasuri telum in Ariminensi postea concilio strenuissime traditur propulsasse. Fama hæc virtutum, quibus Romæ fulgebat Gaudentius, magis magisque increbrescente, jam currebat annus pontificatus S. Sylvestri circiter decimus quartus, æræ vulgaris 327, redditaque erat ecclesiæ pax, cum mox memoratus Pontifex Gaudentium ad se evocatum carum adeo acfamiliarem habuit, ut eum, quoad vixit, secum detinuerit. Quinto vero, quo apud Sylvestrum (apud Damasum perperam scribunt anonymus & Pet. de natal.) morabatur, anno sacerdos est ordinatus, ac, immortuo demum anno 335 Sylvestro pontifice, liquit pontificias ædes, latuitque haud adeo notus usque ad annum fere 10 pontificatus Julii, qui fuit Christi 346, cum denuo placuit divinæ providentiæ Sanctum suum illustrare.

[9] [cumque curasset dæmoniacum] Accidit enim id temporis, ut defuncto Ariminensi præsule, legati ab ea urbe Romam cum litteris adventarent, novum a Pontifice postulantes antistitem, qui Ariminensi populo, hæretico proconsuli magna ex parte auscultanti, ocyus subveniret. Litterarum exemplar mutilum licet, vitiosumque ut alia, apud anonymum sic lego:

Domino perpetuæ sanctitatis largitate imbuto
Pentapolis cives
Obsequia in Christo, quem
Colimus perenne.

Clarescat pudicitiæ vestræ, quoniam noster præsul de hoc obiit sæculo; consul vero Marsianus ad hæresim tantum est devolutus, quod pæne maxima pars populi ad ejus normam flectit cervicem, præstolamus clementiam pietatis vestræ, ut nobis pastorem mittere dignemini, ne oves tuæ pereant, sed te faciente, Jesu Christo D. N. Miserante liberentur, & erroris destructionem sequantur. In omnibus bene valete. Dum hæ ad Pontificem litteræ deferuntur, opportune accidit, ut miles quidam Tarsentius nomine diu vexatus a dæmonio inclamare non desineret S. Gaudentium, ita vociferans: Serve Dei Gaudenti adjuva me, contestante simul dæmone, se non nisi solius Gaudentii imperio hominem relicturum. Audiens talia Julius pontifex Gaudentium extemplo accersi jubet, inquirit fidem ejus, aperitque dæmoniaci militis desiderium. Tum Vir Dei, Missa de more celebrata, partem sacrificii, quam reservarat, hostiam scilicet salutarem eidem militi porrexit, adstantibusque iisdem, prout Mainardus ait, Ariminensibus legatis, sanum reddidit, quo miraculo plurimi gentilium, Judæorum, & hæreticorum permoti veram fidem amplexi sunt.

[10] [in præsulem datus est Ariminensibus,] Julius autem Pontifex, perspecta jam viri Sanctimonia, haud diu sibi consultandum ratus, quem Ariminensibus pastorem daret, Gaudentium mox episcopum consecrat, & cum jure legati apostolicæ sedis Ariminum dirigit, Romanis tanti viri discessum haud parum lugentibus. Profectus ergo Roma cum legatis Antistes ad locum quemdam pervenit, qui Martana seu Martiana dicebatur, ubi paucos, quos reperit, Christianos summa charitate invisit, atque inter plurimos, quos verbis signisque ad fidem jam perduxerat, infirmum quemdam genere haud obscurum, a multis annis lecto affixum, & a medicis derelictum sanitati ita restituit, ut e lecto statim exiliens, explosis idolis, veram fidem cum suis numero viginti tribus amplexus, & sacro baptismate regeneratus sit. Missa dein celebrata, paucisque, qui aderant, Christianis sacra communione refectis, vir Sanctus cunctis pacem ac benedictionem precatus, iter suum post decem dierum moram prosequitur, cumque in via sociis vinum aliquando deficeret, fecit aquam vini saporem mirabiliter induere, per omnia itineris sui loca verbum Dei prædicare, frementibus incassum gentilibus, & languores curare indefesse perseverans.

[11] [apud quos plurima patrat miracula;] Adventare Gaudentium episcopum jam prænuntiarat Ariminensibus rumor, cum ecce appropinquantem civitati obvia populi multitudo excipit, pastoremque suum læta deducit ad urbis portam, quam dum ingreditur obviam habet non parvam infirmorum turmam, qui omnes, testante anonymo, recepta sanitate, una cum universo populo divinam collaudabant bonitatem, quod tantum sibi antistitem largita esset. Atque hac eadem die, dum offert sacrosanctum Missæ sacrificium, statua Martis, quæ in medio fere civitatis erat, aliaque, quæ supererant, idola derepente corruerunt; quo miraculo, & assidua Gaudentii prædicatione pagani complures ad lucem Euangelicæ veritatis adducti fuere. Contigit etiam post quatuor annos, ut neptis Eusiticæ, apud quam Romæ Vir Dei hospitatus fuerat, a maligno spiritu vexata, Ariminum adveniens Sancti præsulis opem enixe imploraret: (neque enim ulli nisi soli Gaudentio sese dæmon cessurum candide professus fuerat) cum misertus puellæ Præsul signavit os ejus signo crucis, cujus virtute confestim liberata Romam læta repetiit.

[12] [donec, ab indicto Ariminensi concilio,] Etsi vero vigilantissimus pasior gregem suum optime custodiret, impedire tamen haud potuit, quominus Undecimo, uti anonymus loquitur, ordinationis suæ anno universa Ariminensis ecclesia turbata fuerit ob hæreticorum & Martiani proconsulis dogma. Hæresim hanc Arianam fuisse, quæ sub alis Constantii imperatoris ecclesiam dirissime exagitavit, cum Ughello, Brunaccio, Mainardo, Petro de natalibus, aliisque passim existimamus; cui cum Gaudentius una, si Mainardo credimus, cum Marino ac Leone, quorum hunc presbyterum, illum diaconum recenter creaverat, pro viribus aliquandiu restitisset, imperator concilium Arimini indixit, specie quidem, ut universali ecclesiæ bono consuleret, revera autem, ut patres ad subscribendum Sirmiensi Arianorum prosessioni vel subdole vel violenter tandem induceret. Verum quadringenti & amplius catholici omnes, exceptis Arianis paucis, qui convenerant, episcopi, dolum illico sentientes damnarunt Sirmiensem professionem, ac fidei Nicænæ unamines subscripsere. Cumque audiret a legatis concilii decreta imperator, jam ab Arianis præventus vim patribus inferre meditabatur; quare eosdem legatos Adrianopoli, & patres Arimini, imminente licet hyemis asperitate, tamdiu detinuit, donec ab expeditione, quam in barbaros parabat, redux foret.

[13] Interea, inquit tom. 11 pag 861 Labbeus, Ariani episcopi, [in coneiliabulum morituro,] qui Nicææ Thraciæ jussu imperatoris (callide enim Arianorum suasu concilium diviserat) novam fidei formulam ex ejusdem Constantii sententia sub Nicæno nomine vulgatam ediderunt, & ad perfidiam hanc subscriptione sua approbandam, non tantum legatos Hadrianopoli, & episcopos reliquos Arimini detentos, præter Liberium pontificem & Servatium Tungrensem, aliosque 18 (inter quos S. Gaudentius) episcopos fortiter resistentes, omnes pæne totius orbis antistites metu exilii & tormentorum per vim induxerunt. Præfectus erat eo tempore Ariminensi civitati judex severissimus (sic eum anonymus vocat) nomine Taurus, cui hæc per litteras mandasse Constantium, testis est Sulpitius Severus, editionis Lipsiensis, anni 1709 lib. 11 cap. 42, nempe, Ut synodum non ante laxaret, quam consentire se omnes subscriptionibus profiterentur. Ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur. Verum Gaudentius ceterique Catholici antistites hunc numerum excedebant, cernentesque, alios omnes timore perculsos imperatoris violentiæ cedere, a concilio, mox in conciliabulum transituro, sponte sua se subduxere, vicum quemdam eligentes, ubi conciliabuli eventum eminus spectabant, populumque copiose illuc confluentem in fide catholica solidabant.

[14] [facto recessu,] Vicus autem prædictus Catholica deinceps fuit appellatus, meruitque hujus rei monumentum obtinere ab eminentissimo cardinali Spada, quod apud Mainardum pag. 108 sic legitur: Anno 1637 ad vicum, qui in Ariminensi ditione “Catholica” dicitur, ubi olim S. Gaudentius cum aliis paucis orthodoxis præsulibus seorsim ab Arianis ad iynodum Ariminensem convocatis convenit, deditque occasionem, ut pagus deinceps “ Catholica” appellaretur, Bernardinus cardinalis Spada ad tantæ rei servandam memoriam, nec non ad testandum amorem suum erga provinciam, ac præcipue Ariminum (ut e valle Lamonis Thomas Spada diu adhærens Masatestis permansit, quoadusque ipse ex erit Almæ Urbis senator, quo obiit anno 1458) titulum marmoreum erexit cum hac inscriptione:

“Anno reparatæ salutis CCCLIX.

Liberio Pont. Max. Constantio Imp. cum hæreticorum fraudibus ingemiscens orbis terrarum se Arianum esse miratus est Ex quadringentis episcopis ad Synodum Ariminensem convocatis, perpauci orthodoxi in hunc locum ventitantes, ut seorsim ab Arianis sacra facerent, & catholica communione, catholicis impertirent, occasionem præbuerunt, ut vicus ipse catholica nuncuparetur, cujus nominis rationem, ac totius rei gestæ memoriam Cæsar Cardinalis Baronius, annalibus ecclesiasticis inseruit.

Bernardinus Cardinalis Spada

Ad peregrinantium pietatem erudiendam, amoremque suum erga patriam provinciam testandum, hoc potito marmore indicavit.

Anno Domini 1637”

[15] [redux extra civitatem trucidatus est.] Hunc præsulum secessum ægerrime ferentes præfectus Taurus & consul Martianus dirissima quæque catholicis machinabantur; sed nihil his territi invicti pugiles Christi, finito jam conciliabulo, ad sedes suas plerique rediere. Gaudentius quidem cum aliis nonnullis Ariminum reversus, coacto mox clero, acta conciliabuli rescindit, & Martianum presbyterum consulis propinquum excommunicat, eo quod Arianæ factioni obstinate adhæreret; unde acrius in se concitans odium consulis, ab hujus militibus fustibus ac lapidibus impetitus extra portam civitatis martyrii lauream adeptus est anno Domini 360, Liberii pontificis 9, Constantii imp. 24. Atque hæc sunt Sancti Acta, quæ ex anonymo aliisque, quos citavimus, excerpta chronotaxi verosimiliori perstrinximus, nolentes majorem his, quam nudis traditionibus (nam authenticis monimentis omnino carent) fidem adhiberi; imo adeo incerta, quæ de hoc Sancto circumferuntur, existimat loco supra cit. Tillemontius, ut contentum quemque esse velit sciendo, ecclesiam Ariminensem S. Gaudentium colere uti suum quondam episcopum, singularem patronum, & sub Constantio imp. ab Arianis occisum. Pro ceteris itaque Tauri & Martiani punitionem spectantibus, quæ superius attigimus, quæque pro veris adoptarunt Brunaccius & Mainardus, ad Acta hisque subjecta Annotata lectorem remittimus: quam vero vellem, ut vel medio tantum digito monstrasset Baronus Acta illa nostris anonymi antiquiora meliorave, quæ quomodo Clementinum, Brunaccium, Mainardum, aliosque, quos consului, omnes latuerint, satis mirando non sum.

§ II. Miraculosa corporis inventio: translationes factæ primum Arimini: hinc Senogalliam: postremo Montisbodium: altera reliquiarum inventio.

[Sacræ martyris exuviæ a cæca muliere] Sacrum Martyris corpus ab iisdem Martiani militibus in altum puteum projectum 70 annis, si anonymo credimus, ignotum jacuit, donec a quadam muliere, quæ cæca fuerat a nativitate, mirabiliter fuit ostensum. Rei gestæ seriem, fabulis ab anonymo conspersam, puriorem, uti apparet, exhibet Libellus jussu Joachimi abbatis S. Gaudentii Arimini per D. Cælestinum ejusdem monasterii monachum conscriptus anno 1442, ac majoribus nostris a P. Francisco Via, rectore collegii soc. ejusdem urbis, transmissus, nunc vero apud Ughellum tom. 11 Italiæ sacræ a pag. 412 typis mandatus. Complectitur hic libellus stationes seu loca indulgentiarum, quæ in ecclesia S. Gaudentii Arimini visuntur, omnino novem, quarum octavam, quod e re nostra sit, huc transcribo, ut sequitur: Octava statio seu locus indulgentiarum S. Gaudentii est in eadem ecclesia subtus in alio corpore inferiori ejusdem ecclesiæ, quod dicitur confessio in capella SS. Martyrum Valentini & Victoris, quæ fuerunt ibidem mirabiliter reperta, cum corpore S. Gaudentii, ut recitatur in Historia passionis suæ, in quodam puteo, qui est a manu sinistra prædicti altaris, ubi est lapis in terra marmoreus, per revelationem factam cuidam honestæ & religiosæ feminæ, nomine Abortinæ, quæ erat cæca a nativitate, & morabatur Ravennæ; hoc modo fertur: Quod cum jam dicta femina cæca esset Ravennæ, & quotidie cum magna devotione, & fide pro visu, seu oculorum lum ne habendo Deum exoraret, & cum in hac prece per multum tempus institisset, & perseverasset, fuit tandem sibi d ctum per angelum, quomodo Deus exaudierat preces ejus, & ad hoc, ut visum recipere mereretur, quod deberet venire in civitatem Arimini, & ire ad ecclesiam S Gaudentii, & dicere B Abbati ipsius monasterii, quomodo in prædicto loco confessionis in capella jam dicta erat quidam puteus coöpertus lap de marmoreo, in quo jacebant corpora SS. Martyrum Gaudentii, Valentini & Victoris, & quod inde extraherentur, & honore condigno venerarentur, addens quod cum eadem Sanctissima corpora reperirentur, & a dicto puteo extraherentur, & ab ipsa devote adorarentur, & deoscularentur, quod incontinenti visum recipere mereretur.

[17] [loci monachis] His præmissis prædictæ Sanctæ feminæ per angelum, ut præfertur, dictis, subjunxit femina eidem angelo, dicens: tu scis Domine, quia non video: neque per me ipsam ad aliquem locum, nisi deducar, pergere valeo. Tunc angelus accepit eam, & subito, quasi in ictu oculi posuit ipsam in Arimino intra dictam ecclesiam S. Gaudentii, in illo loco, ubi prædicta SS. corpora erant, & dixit ei angelus: ecce silia dilecta, quia tu es nunc in ecclesia S Gaudentii de Arimino, & in capella, & loco, ubi preciosa corpora SS Martyrum Gaudentii, & Valentini, & Victoris iunt, & ubi tibi dixeram, cum esses Ravennæ, quod deberes venire; nunc autem perge ad B. Abbatem hujus monasterii, & enarra sibi per ordinem omnia, quæ tibi evenerunt, prout facta sunt usque nunc. Tunc illa Sancta semina procidens in terram tota perfusa lacrymis præ nimio cordis gaudio, & agens gratias Deo, & illi Sanctissimo angelo, atque se sibi humillime recommendans, angelus ille Sanctissimus, nunciusque divinus volavit in cælum: illa vero surgens ab oratione perrexit ad B. Abbatem, & ostenso sibi puteo, ubi illa Sanctissima corpora jacebant. Tunc iisdem B. Abbas adhibens plenam sidem verbis illius Sanctæ feminæ apposuit totam diligentiam suam super hac re a Deo sibi commissa, & specialiter injuncta, & convocatis multis servis Dei, tam religiosis, quam clericis, atque sæcularibus honestis, & congregatis omnibus in dicta ecclesia S. Gaudentii cum abbate & monachis suis, idem B. Abbas intimavit omnibus omnia, quæ illa Sancta femina sibi dixerat, & quomodo ex parte Dei specialiter injunxerat, quod deberet extrahere illa Sanctissima corpora SS. Martyrum Gaudentii, Valentini & Victoris, quæ erant ibi in quodam puteo indecenter sepulta, ut inde extracta in loco condecenti reposita condigno venerarentur honore, & quod illa erat causa, quare eos ibidem convocaverat, atque congregaverat, ideo quod omnes ibi astantes vellet cum eo pariter ad locum, ubi illa Sanctissima corpora jacebant, accedere, & ipsa inquirere, indeque extrahere.

[18] [mirabiliter ostensæ] Tunc B. Abbas indutus pontificaliter cum suis consociis, & ministris, & omnes alii ordinati processionaliter cruce prævia, ut est moris, perrexerat valde solemniter, & devote ad locum, ubi erant illa Sanctissima corpora, existente ibidem præsente illa Sancta femina cæca, quæ venerat revelare ipsa, ostendente locum S. Puteum, & præcipiente, ut ipsum siducialiter aperirent. Quem cum aperuissent, & illa Sanctissima corpora reperissent, eaque mirabiliter, & ultra humanum modum fragrantia extraxissent, & illa Sancta femina a nativitate cæca, cum magna devotione, & side cum facie sua ea humillime tetigisset, & incontinenti subito oculos, & visum, quem numquam habuerat, perfecte, & mirabiliter recepisset, omnes, qui aderant, præ nimio stupore, & admiratione ex tanto, tamque magnisico Miraculo, coram ipsis facto, quasi extra se facti & super facies suas in terra prostrati adoraverunt Deum, ipsum laudantes, & glorificantes in Sanctis Martyribus suis Gaudentio, Valentino, & Victore; quorum sacratissima corpora reperire & habere meruerunt in ipsorum & totius civitatis præsidium.

[19] [non quidem 70 post mortem annis,] Tunc prædictus venerabilis pater abbas primo & postea successive omnes alii, qui aderant præsentes, cum magna reverentia & devotione perfusi lacrymis ex immenso cordis gaudio accesserunt ad venerandum, & deosculandum illa sanctissima corpora, & mirum in modum factum est, ut omnes illi, qui ea tetigerunt, fuerint perfecte curati, & liberati ab omnibus infirmitatibus, doloribus, & languoribus suis. Deinde deduxerunt ca in sacristiam ejusdem ecclesiæ, cum ingenti gaudio, magnoque honore cantantes: “Te Deum laudamus”; & ibi fuerunt in quadam capsa honorifice recondita, & a cuncto populo digno honore venerata, ubi similiter fuerunt multa Miracula facta, & ibi steterunt illa sacratissima corpora per aliquod breve tempus, donec fuit factum sepulchrum lapideum, in quo ponerentur… S. Gaudentius repositus fuit retro altaris majoris in pulcherrimo sepulchro solemni & mirifico honore… Juxta hanc itaque narrationem, cui potiorem quam anonymo fidem tribuimus, S. Gaudentii corpus, una cum corporibus SS. Valentini & Victoris MM. in eodem inventa sunt puteo, idque in Capella Confessionis, quæ ecclesiæ, S. Gaudentio jam dicatæ, pars erat, dicta etiam Lacus Martyrum, quod plurimi illic Christiani, qui Diis sacrificare detrectabant, ob ultimam fidei confessionem Martyrium passi & contumulati sint. Unde suspicor Martyris nostri corpus non statim, quod vult anonymus, usque ad septuagesimum post annum latere cæpisse, sed brevi post e puteo levatum in dictam Capellam cum corporibus SS. Valentini & Victoris (de quibus in Opere nostro ad diem 13 Novemb. agetur) a Joanne hujus Sancti alumno & successore, uti insinuat Mainardus, translatum, & sub marmoreo lapide reconditum fuisse.

[20] [sed diu post, uti apparet,] Tradunt Ughellus, Mainardus, altique eumdem Joannem convertisse Capellam Confessionis in templum satis amplum & in honorem S. Gaudentii dedicasse, unde & sactum aiunt, ut templum hoc, obliterato nomine Confessionis Martyrii, S. Gaudentii deinceps appellatum fuerit. Defuncto autem Joanne episcopo, bellisque destructo priori hocce templo, Galla Placidia augusta Imperatoris Valentiniani mater, quæ tum Ravennæ morabatur, Sanctoque ob Miraculorum famam mire erat devota, novum, inquit Brunaccius, a fundamentis erexit, splendidissimisque instruxit ornamentis. Quin etiam scribit Ughellus, statim memoratam augustam egregie quoque operam suam contulisse basilicæ, quam extruxit Joannes, priori videlicet, verum de secunda, quam ipsamet ære suo complevit, intelligi debere cum Brunaccio opinamur. Contigit procul dubio hujus basilicæ reædificatione, & Joannis episcopi morte, ut ignorari cœperit locus, ubi prædicta SS. corpora requiescebant, donec tandem, per cæcam, quam diximus, mulierem mirabiliter ostensa sunt loci monachis, qui, jam pridem constructo illic, ut ecclesiæ inservirent, satis amplo monasterio, (est ibi, uti quidam anonymus ait, insignis illa hodie S. Bartholomæi abbatia extra urbis Ariminensis mœnia posita, & anno 1645 monachis reformatis S. Bernardi Cist. concessa) S. Benedicti Cassinatis regulam postea professi sunt.

[21] [decentius reconditæ, inde Senogalliam,] Cœperunt verosimilius Ariminenjes jam inde post mirabilem Sancti inventionem eumdem uti singularem apud Deum protectorem & patronum suum venerari; neque diu post fortasse nummos in ejus honorem excudi fecerunt, quorum unum argenteum a se visum exhibet Ughellus Tom. cit. pag. 418, similemque fere Mainardus pag. 184, ubi videri possunt. Quieverunt autem S. Gaudentii exuviæ post altare majus sæpedictæ ecclesiæ usque ad annum circiter 590, quo tempore Senogalliam, dimidio fere capitis excepto, miraculose (per militem quemdam asserit Brunaccus) delatæ, a Sigismundo tunc Senogalliæ præsule honorificentissime exceptæ sunt, conditæque in arca marmorea, quæ exeunte seculo XVII in ecclesia S. Sebastiani extra Senogalliæ urbis mœnia asservata adhuc cernebatur, & forte usque hodie cernitur cum sequenti in anteriori monumenti facie ac semifracto lapide ad sinistram inscriptione: Sigismundus Senogalliensis episcopus hujus Sancti Gaudentii corpus in hoc tumulo solemniter collocavit. Vix Sancti reliquiis gaudebat Senogallia, cum Miraculis adeo inclaruerunt, ut piissima, quæ tunc Veronæ agebat, Longobardorum regina Theodelinda Bavara, studio devotionis accensa, simul, ut pestis, quæ dirissima grassabatur, flagellum Sancti intercessione averteret, sancta ejus ossa venerabunda invisit, nec diu post nobilem basilicam sumptibus suis excitari ac pretiose exornari voluit in ea Senogalliæ villa, quæ S. Gaudentii Curtes dicitur, stadiis vix 12 a civitate dissita.

[22] [tandem Montisbodium delatæ sunt,] Absolutam basilicam Sigismundus episcopus sacris Gaudentii ossibus condecoravit, dicavitque in ejus honorem, postea in abbatialem, commigrantibus illo Benedictinis, conversam. Direpta vero & solo æquata anno 1264, Senogalliæ urbe ab exercitu Manfredi Siciliæ regis & a factiosis Thibellinorum turmis, una quoque templum hoc dejectum & monasterium dirutum est; unde sacra Gaudentii pignora sub ruderibus derelicta manserunt usque ad annum 1520; quo tempore Capitaneus quidam Montisbodii e nobilissima Bergaminorum prosapia oriundus, pio accensus zelo, arcam, capta occasione, quæsivit, inventam aperuit, eductaque sacra ossa, quæ 930 annos inibi quieverant, ad ecclesiam S. Francisci Minorum Conventualium suæ Montisbodii patriæ detulit; ubi a mox dicti Conventus Patribus reverenter suscepta muro turris decenter inclusa fuere, appositis etiam, ut statim videbimus, authenticis scripturis. Magnificum dein ab iisdem Bergaminis ante præfatum murum erectum est altare S Gaudentio sacrum, ut probatur ex sequenti, quæ superius in eo legitur, inscriptione: Divi Gaudentii corpori a majoribus suis huc allato, Jacobus, Lactantius, Robertus, Salustius, & Anibal de Pergaminis hoc altare dedicaverunt: ad pedem vero altaris in muro ita scriptum erat: Divi Gaudentii Episcopi & Martyris, qui sub Martiano consule Pridie Idus Octobris apud civitatem Ariminensem Martyrio consecratus est, corpus in hoc tumulo Domino requiescit.

[23] [earumque ibi denuo inventarum, & ex appositis] Porro requieverant jam 70 annis sacra ossa in dicto muro, multumque offuscata erat Sancti Martyris memoria, cum denuo visum est divinæ providentiæ eamdem illustrare; nam anno 1591 illustrissimus Petrus Rodulphius de Tussignano Senogallorum præsul & comes universalem diœcesis suæ visitationem instituens, dum apud Conventuales Minores Montisbodii suos antehac confratres divertit, eodem die, quæ erat 16 Octobris, S. Gaudentii ossa, quorum notitia haud adeo certa erat, perquiri jussit; quare aperto post altare muro turris, adstantibus cum episcopo R. P. Joanne Angelo Acurio Conventus Guardiano, cum universis Fratribus, & Bartholomeo Alberico episcopi Notario, inventa est capsa ex nuceo ligno confecta satis ampla chordisque illigata, quam episcopus mox cum luminaribus accensis reverenter e muro educi mandavit, & ad sacristiam deportari. Hic dum recluditur, veras S Gaudentii Reliquias inibi asservari, sequentes, quæ adjectæ erant, testabantur scripturæ, quarum prior sic erat: In Dei nomine amen. Anno Domini MDXX. de mense Martii in ultimo prædicti mensis fuit extractum corpus Sancti Gaudentii Martyris existentis in quadam capietta lignea, pice ligata cum cordis, & clausa cum clavis coram testibus, videlicet D. Joanne Baptista Ventura, Ser Augustino, & Barnabeo Pijssimo, & Fratre Antonio de Fortia, & Fratre Floriano, & Fratre Luca, & Fratre Joanne.

[24] [scripturis] Altera: In Dei nomine amen. Anno Domini MDXXI. die secunda Martii cum licentia D. Thomæ Mercurii Vicarii Reverendiss. Domini Episcopi Senogallien una cum voluntate DD. Priorum, videlicet magistri Thomæ Betti, & Francisci Ser Dominici, nec non R. P. F. Antonii de Fortia Guardiani præteriti, una cum voluntate Ven. P. F. Petri Simonis Guardiani futuri, F. Floriani, F. Baptistæ Baccalarii, Fratris Lucæ, & aliorum de dicta terra præsentibus Ser Bernardino Bartholomæi, Ser Persimone Nicolæ, Ser Augustino Francisci, Jacobo Verzilli, Bernabeo Pijssimo, Antonio Mei, Ant. Baptistæ, Marco Guidi prædictum corpus fuit extractum de prædicta capsetta pici, & positum in Capella ejusdem Sancti anno, mense, & die ut sup. F. Antonio Muratore del Convento. Ego Jo. Baptista Hieronymi Marci Guidi de consensu omnium scripsi manu propria. Hæcque ita contigisse liquet ex attestatione prædicti episcopalis curiæ Notarii, quæ hujusmodi est:

Bartholomaeus Albericus
Notarius curiæ episc. Senogall.

In Dei nomine amen. anno a Nativitate D. N. Jesu Christi millesimo quingentesimo nonagesimo tertio indictione sexta die decima sexta mensis Octobris tempore pontificatus sanctissimi in Christo Patris, & D. N. D. Clementis divina providentia PP. VIII Pont. sui anno secundo.

[25] [recognitarum] Fidem facio, & verbo veritatis attestor ego Bartholomæus de Albericis curiæ episcopalis Notarius & Scriba, qualiter admodum Illust. & Reverendiss. D. F. Petrus Rodulphius Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Senogalliensis & Comes; in visitatione de anno millesimo quingentesimo nonagesimo primo de mense Octobris, dum esset in terra Montis Bodii diœces. Senogall. apud Fratres S. Francisci Ord. Min. Convent. præcepit perquiri Ossa S. Gaudentii Episcopi & Martyris in muro ecclesiæ S Francisci penes altare S. Gaudentii condita, atque ita (Deo juvante) comperta sunt in quadam capsa lignea cum scripturis intus fidem facientibus de veritate sanctarum Reliquiarum a me, & ab aliis, qui mecum erant visarum, & ita fidem facio & attestor, ac in fidem has præsentes manu mea scripsi, & publicavi rogatus, & requisitus.

Signum mei Notarii.

Hoc modo recognitæ Sancti exuviæ eidem capsæ denuo fuere inclusæ, eodemque, quo venerant, modo, præsentibus jam etiam, qui a Tussignano vacati advenerant, terræ primoribus, ad eumdem locum reportatæ; clausus dein est opere cæmentario murus, donec de loco tanto thesauro magis apto, decentiorique conventum esset.

[26] [in locum decentiorem] Coacto ergo sequenti die illius terræ Conventu, post maturam habitam deliberationem arcam demum conficiendam statuunt, quatuor clavibus reserandam, quarum unam Magistratus, alteram Custos sacri Montis, tertiam Guardianus, quartam senior honoratiorve Bergaminæ stirpis conservarent. Resolutum etiam novam extruere publico ære ædiculam seu Capellam intra ipsam ecclesiam, cujus primum angularem lapidem ipsemet, priusquam discederet, posuit Tussignanus ac dein diœcesis suæ visitationem prosecutus est. Perfectæ interim Capellæ picturisque Sancti gesta mire exhibentibus ornatæ Joannes Baptista e nobili Tranquillorum genere dono dedit arcam ex Istrio lapide confectam, positamque in eadem S. Francisci ecclesia sub altari, quod Tranquillinæ familiæ gaudebat patrocinio. Extracta itaque est hæc ærca, & artificum ope adaptata, politaque in anteriori præsertim facie, ubi rotunda inserta est fenestra pulcherrimo circumdata encarpo seu corolla foliata cum sequenti inscriptione: Coronam meruit, vivet in æternum, clausaque clathro seu crate ferrea, quæ quatuor itidem clavibus aperiri & una claudi poterat: ad dextram dictæ fenestræ sequentia insculpta erant verba: Sanctus Gaudentius Ariminensis episcopus tempore Constantii imperatoris Ariani conciliabuli Ariminensis acta rescindens vario tormentorum genere a proconsulis militibus trucidatus est: ad sinistram hæc: Sancti Gaudentii episcopi, & Martyris ossa obscuro loco condita post annos septuaginta divinitus inventa in hoc monumento a F. Petro Tussinianensi ex Ordine Minorum conven. Senogall. episcopo & comite inspectante populo Bodiano, & ejus sumptibus illata sunt anno 1594. Supra vero in capite faciei: Reliquiæ Sancti Gaudentii Martyris: infra autem: Lavit stolam in sanguine agni.

[27] Elaborata dein arca minor e cupro intus cypresso cooperta tinctaque colore purpureo, [statuta translatio est in diem 3 Aug. an. 1594.] Italis cremesino, cui Sancti ossa primum imponenda & sic in lapideam arcam inferenda erant: confectum pariter & brachium argenteum gemmis quibusdam intextum satis nobile in hunc finem, ut posito intus brachii osse, anniversaria translationis die quotannis in processione deferretur. Interea vero Tussignanus, quo pleniorem reliquiarum notitiam adipisceretur, haud ignarus, quasdam etiam Arimini in ecclesia S. Gaudentii asservari, litteras super hac re dedit ad illustrissimum Salicinum Ariminensem tunc præsulem, qui examine rite instituto, per Justinum Catanium vicarium suum Generalem respondit, sequentes dumtaxat attamen veras solius capitis reperiri partes, videlicet: utraque ossa superciliorum, occiput, frustula duo ossium superauricularium, os medium inter oculos & maxillam; deficere vero maxillam ipsam, mentum, & partem ossis, quod residuum efficit fasciæ collaris. Facta hac informatione, petitaque & obtenta a pontifice facultate, Tussignanus una cum magistratu ac deputatis solemnem translationem statuit in diem III mensis Augusti anni 1594; quare non tantum universus diœcesis Senogalliensis clerus populusque ad hanc solemnitatem invitatus, ac præscriptus, qui servandus erat, modus fuit, verum etiam datæ sunt a Tussignano litteræ ad illustriss. Ferrantem Farnesium episcopum Parmensem & Marchiæ gubernatorem, Gabrielem de Monte episcopum Æsinum, & Julium Ottinellum Fanensem, ut præsentia sua dignarentur eamdem solemnitatem cohonestare: quibus per litteras haud illibenter annuentibus congrua, sicuti & universo adventuro clero præparata sunt Montisbodii hospitia.

§ III. Solemnissima Reliquiarum translatio a tribus episcopis cohonestata: cultus Sancti in Belgio.

[Sacra pignora in sacristiam delata] Triduo ante præstitutum translationis diem advenit Senogallorum præsul Tussignanus ac die prima Augusti prædicti anni 1594 S. Francisci ecclesiam cum præfecto urbis, primoribus, & frequenti populo ingressus, pontificalibusque indutus cupream, quam diximus, arcam sacris ossibus servandis destinatam, & brachium argenteum benedixit; quo facto R. P. Franciscus Joannes Zabazzinus & R. P. Bartholomeus Vetuli de Corinaldo sæpedicti conventus guardianus nuceam arcam, in qua sacra ossa eo usque asservata fuerant, e muro turris reverenter eductam eodem fere, quo ante triennium, modo, sonantibus sine intermissione campanis, organis tympanisque, ad sacristiam deportarunt, præsentibus hic, ut facti testes forent, M. Philippo Thegetti notario publico & episcopatus Senogalliensis cancellario, M. Hortensio Duranti Montisbodiensi, & M. Scipione Colbassano territorii Montisbodiensis cancellario publicis itidem notariis: adfuere pariter e Montisbodiensibus Isidorus Fidelis capitaneus, M. Tiberius Verzelli & M. Joannes Antonius Micheli Bergamascus.

[29] [& rite examinata] Dum sic arca in sacristia deposita erat, Tussignanus eamden recludi quidem statim volebat, sed veritus populi, qui multus supervenerat, pressuram, simul quod jam audita esset prandii hora, rem distulit, & nuceam cum reliquiis arcam includi jussit archivo publico, quod in eadem sacristia erat. Sumpto autem prandio, Tussignanus una cum magistratu, primoribus, ac deputatis ad ecclesiam rediit, ac, ne quid muneris sui desideraretur, assumpsit secum Franciscum Mariam Tassoni Urbinatem, Ptolomeum Francolini peritissimos medicos, & Magistrum Innocentium Innocentii chirurgum pariter expertissimum, qui ossa diligentius examinarent: aderant simul & prædicti tres notarii & Capitaneus Isidorus cum M. Barnabeo Roberti, ea, quæ viderent, testaturi, cum, arca ex archivo elata, soluta, apertaque, præfati medici & chirurgus reliquias in ea servatas uti vera humani corporis ossa, confecto desuper per notarios instrumento, agnovere; erant autem ossa sequentium corporis partium: capitis, brachiorum, manuum, crurium, costarum & spinæ dorsi, proindeque totius fere corporis ossa, dimidio capitis, ut supra monuimus, tantummodo excepto.

[30] [novæ inclusa thecæ fuere, donec,] His peractis, Tussignanus sumptum reverenter os brachii involvit serico Multitio primum viridi, dein alteri Cremesino seu purpureo, auro artificiose intexto, sicque brachio argenteo in hunc, quem diximus, finem recenter confecto adaptavit, immisitque: deinde sumens reliqua ossa collocavit in arca cuprea, quæ primum candido subtilissimoque serico, dein crystallo, ut videri reliquiæ possent, coöperta clausaque, in eodem archivo, dum solemnis processionis dies illucesceret, deposita fuit, accensis circum circa luminaribus, & RR. PP. Conventualibus cum RR. PP. Capucinis eamdem assidua oratione stipantibus. Sequenti ergo die 2 Augusti jam advenerant Parmensis & Fanensis episcopi, (Æsino enim per valetudinem non licuit) cum, cantatis solemniter per Tussignanum vesperis, pater quidam Franciscanus, multa prius in Sancti laudem præclare sermocinatus, publicavit indulgentias, quas Clemens VIII ad magis excitandam fidelium devotionem largitus fuerat.

[31] Bullæ Clementinæ exemplar sic sonat: Clemens Papa VIII universis & singulis præsentes litteras inspecturis salutem & apostolicam benedictionem. [publicatis indulgentiis,] Cum sicut accepimus venerabilis F. Petrus episcopus Senogallien. die tertia Augusti proxime futuri, reliquias S. Gaudentii episcopi & martyris ad ecclesiam terræ Montisbodii diœc. Senogall. processionaliter transferre ac in capella ad illius honorem in dicta ecclesia exacta decenter collocare intendat. Nos ad augendam fidelium religionem & animarum salutem cœlestibus ecclesiæ thesauris pia caritate intenti, omnibus utriusque sexus Christi sidelibus vere pœnitentibus, & confessis, ac sacra communione refectis, qui processioni præfatæ devote interfuerint, seu dictam ecclesiam, & capellam die translationis præsentis anni, & deinde singulis annis anniversario ejusdem translationis die visitaverint, & ibi pro Christianorum principum concordia, hæresum extirpatione, & sanctæ ecclesiæ exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino concedimus… Datum Romæ apud S. Marcum sub annulo piscatoris. die XXIII Julii 1594 Pontificatus nostri anno tertio…

M. Vestrius Barbienus

[32] Facto mane desideratæ translationis diei, cunctisque ad processionem rite dispositis, [die III Augper urbem circumlata] Tussignanus Senogalliæ præsul (honorem recusantibus Parmensi & Fanensi) solemnem inchoavit Missam, assistentibus primæ dignitatis clericis, dictoque evangelio tantisper cessavit, dum Octavius Pascutii Grammaticæ alumnus Sancti gesta brevi sed venusto hexametro carmine cecinisset: quo facto missaque peracta, sacristiam una cum magistratu, deputatis, & prædictis notariis ingreditur; ubi arca cum brachio argenteo ex archivo per RR. Patres Conventuales elata & ad principem aram deportata est, dein imposita portatili pretioseque ornatæ lecticæ, quam tres episcopi & Petrus Rotati Fanensis vicarius levantes detulerunt usque ad ecclesiæ januam, ubi excepta ab iisdem patribus Conventualibus, ab his aliisque clericis alternatim per designatas urbis plateas, adhibita etiam militum custodia, sub baldachino circumlata est: ast contigit frequenti portatorum mutatione rumpi brachium argenteum, arripique ab assistente quodam presbytero, cujus intentionem sinistre interpretatus præfectus custodiæ ad arma conclamat; unde non levis impetum facientis populi nascitur tumultus, periculo quidem plenus, sed feliciter tum Sancti Martyris proculdubio interventu, tum Parmensis episcopi authoritate sedatus: ac ne quid porro ejusmodi contingeret, Parmensis ipse sumptum in manibus brachium durante processione deinceps portavit, dum interea Senogallus & Fanensis manum continuo arcæ habebant admotam, stipati jam munitiore militum custodia, ne a premente undique populo (qui omnia civitatis loca compleverat) opprimerentur.

[33] [in novo mausoleo deposita,] Sic progressi per principes urbis plateas pervenerunt ad monasterium monialium, dictarum a Consolatione, quibus Parmensis ex ordine tantisper egressus sacrum brachium, ut & ipsarum devotioni fieret satis, ostendit; & mox ad locum suum reversus processionem secutus est: ac ubi demum ad eamdem S. Francisci ecclesiam rediere, simulac clerus omnis cum magistratu introierat, extemplo clausæ sunt ecclesiæ januæ, & cuprea theca reliquiarum cum brachio argenteo in erectum noviter sacellum, noviterque in eodem lapideum mausoleum honorifice est illata, & apposita sequens in pergameno scriptura: Sanctissima hæc ossa & reliquiæ divi Gaudentii episcopi Ariminen & Martyris die primo mensis Augusti 1594 indictione septima pontificatus sanctissimi in Christo patris, & D. N. D. Clementis divina providentia PP. Octavi ab admodum illust. & Reverendiff. in Christo patre fratre Petro Rodulphio, Dei, & apostolicæ sedis gratia episcopo Senogallien. & comite, commissarioq. ab eodem Sanctissimo D. N. specialiter deputato, astantibus magnificis Dominis Sigismundo Accurio, Ottaviano Guidio, Scipione Mancino, & Thoma Menchetto prioribus magnificæ communitatis Montisbodii, magnificis dominis Andrea Accurio, Ottaviano Guidio prædicto, Joanne Jacobo Pascutio, & Baptista Francolino deputatis, ac magnificis dominis Francisco Maria Tassoneo de Urbino dictæ magnificæ communitatis medico phisico, Tholomeo Francolino pariter medico phisico, & Inocentio de Innocentiis de Montebodio chirurgo recondita fuere in præsenti archa, & omnia desuper gesta in publicam & authenticam formam redacta a domino Hortensio Durante not. pub. domino Scipione Colbassano cancellario dictæ magnificæ communitatis, meque Philippo Thigetto infra scripto Reverendiss. episcopi prædicti cancellario, prout in instrumento rogato, ad quod &c. in quorum fidem &c. dat. in ecclesia S. Francisci ejusdem mensis Augusti die 3 qua solemnissima fuit facta processio; intervenientibus illustrissimo & Reverendiss. domino Ferrante Farnesio episcopo Parmensi provinciæ Marchiæ gubernatore, ac illustriff. & Reverendiff. domino Julio Ottinello episcopo Fanensi & universo clero totius diœcesis Senogallien. maximaq. hominum frequentia.

[34] [inclusaque fuere:] Clausa dein plumboque munita majori arca, antistites recessere, donec facta vesperarum hora ad ecclesiam redeuntes id honoris Fanensi dederunt, ut easdem inchoaret, a tribus musicorum choris solemniter decantatas; illucescente autem sequenti die 4 Augusti Parmensis & Fanensis episcopi ad propria rediere, Senogallus biduo adhuc mansit, donec altera die, quæ erat B. M. ad Nives, consecratis lapidibus altaris, Missaque super easdem reliquias celebrata, sequenti die VI Augusti & ipse Senogalliam reversus est. Atque hæc sunt celeberrimæ istius translationis acta, quæ a Scipione Celbassano Motisbodiensi cancellario Italice conscripta, & anno 1597 Æsii excusa hic in compendium redegimus, lectorem, qui plura desiderat ad eadem, si velit, amandantes. Cæterum antiquam illam, quam diximus, marmoream arcam, quæ sub ruderibus ecclesiæ S. Gaudentii extra portam civitatis Senogalliensis remanserat, petierunt & obtinuerunt anno 1616 Canonici Cathedralis capituli ejusdem urbis a reverendiss. B. Rusticucio a Rusticuciis Sitriæ, (cui bona monasterii S. Gaudentii anno 1483 a Sixto IV concessa erant) abbate commendatario, confectumque est desuper instrumentum publicum per Valerianum Marchetti, publicum Roccæ Contradæ notarium: transtulerunt autem præfati canonici arcam hanc in suam S. Sebastiani ecclesiam, extra civitatis mœnia sitam, in qua & usque hodie fortasse visitur.

[35] [Sancti autem cultus in Belgium usque] Superest cultus, quem Sanctum hunc in Belgio obtinuisse initio diximus, & reipsa satis antiquum hunc esse disco e litteris Reverendi admodum Domini Leonardi Schindelii pastoris Begginagii Diesthemiensis, anno 1659 ad majores nostros datis: nam eo tempore in dicti Begginagii valetudinarii sacello, S. Leonardo sacro, effigies erat S. Gaudentii antiqua adeo, ut vetulæ istius temporis eidem Schindelio testatæ fuerint, se eamdem a pueritia conspexisse; ast ignotum fuisse videtur pictori martyrii genus, re enim diligenter examinata, comperi, martyrem in dicta effigie supinum humi incumbere juvenili & satis speciosa facie, ac manibus pedibusque jam mutilum serra cœptum dissecari ab humero dextro ad coxendicem sinistram cum hac inscriptione Flandrica, quam latine sic reddo: Sanctus Gaudentius Martyr; sed aliter hunc Sanctum passum esse, e dictis facile colligitur. Testatur quoque idem Schindelius, Martyrem hunc id temporis a podagra laborantibus invocari solitum, Missamque in honorem ejus celebrari; verum cultum hunc jam dudum illic cessasse, ex eo suspicor, quod dictam effigiem, forte quod artem minus saperet, una aut altera seu sacelli immutatione, seu altaris destructione in solarium asportaverint.

[36] Similis per omnia Mechliniæ in gerontocomio Nassavico imago visitur, [fuit propagatus] si solam excipias Flandricam inscriptionem, quæ Latine sic sonat: S. Gaudentius medicus podagricorum. Visa fuit imago hæc Henschenio nostro a duobus circiter seculis depicta, proindeque numerabit hodie annos trecentos & amplius; unde illud Mechliniensibus laudi omnino vertendum, quod cum hujus imaginis antiquitate simul & usque hodie servaverint S. Martyris cultum; consueverunt enim podagrici, chiragrici, aliisque ejusmodi doloribus cruciati hujus Sancti opem enixe implorare, luminaria non pauca ante eamdem imaginem accendi jubentes; nec immerito, nam circa medium elapsi sæculi, pro ut idem Henschenius testatur, complures asseruere, ac nominatim prænobilis dominus Serats, sese, invocato hoc Sancto, levamen non modicum ab istiusmodi doloribus expertos esse: quare & eo tempore die XIV Octob. dum festum ejus recurrit, solemnem obtinebat Missam, ast morem hunc jam diu exolevisse, exinde colligo, quod nec umbram magis ejusmodi sciant RR. PP. Augustiniani, qui tamen a centum jam annis in dicti gerontocomii sacello sacra peregere soli, nosque hodiernum Sancti cultum accurate edocuere. Famam esse, similem etiam imaginem extitisse sua ætate Lovanii in seminario Hibernorum, idem memoriæ prodidit Henschenius, dubitavit autem, quodnam hoc esset seminarium, verum similem imaginem nec in collegio Hibernorum, nec apud RR. PP. Dominicanos Hibernos nec apud Franciscanos, inquisitione rite instituta, hactenus deprehendere potui.

ACTA FABULOSA
Ex Apographo Codicis MS. Ariminensis confraternitatis S. Hieronymi & SS. Trinitatis, Auctore Anonymo, collato cum Petro de Natalibus aliisque.

Gaudentius episcopus Mart. Arimini in Italia (S.)

BHL Number: 3276

AUCTORE ANONYM.

CAPUT PRIMUM.
Sancti patria: profectio Romam: ad sacros ordines gradus: qua occasione Ariminensem episcopatum adeptus fuerit.

[S. Gaudentius Romam veniens Eusiticam] Temporibus Diocletiani & Maximiani anno quarto regnorum, cum per diversas partes paganorum persecutio esset inserta, veniens quidam Vir nomine Gaudentius Ephesorum genere in civitatem Romam hospitavit apud quamdam matronam nomine Eusitica annum integrum & dimidium, quæ occulte domino famulabatur, & sacri fontis undas totis intentionibus cupiebat. Interea Damasus a Vir clarissimus Romanæ ecclesiæ episcopatum sumpsit; ut enim audivit Eusitica, quod Damasus sedis Romanæ esset episcopus, accersivit ad se Gaudentium, cui ita alloquitur dicens: Famule Dei Gaudenti, ecce docuisti me per plurimos dies credere unum Dominum ante sæcula natum ex Patre, & Patrem sine initio cum Filio, & Spiritu sancto in trinitate perfecta: nam antequam huc venisses, quasi tuba cum longinquis intonat, hæc vox apud meas personuit aures, sed dum sermo tuus circa nos claruit, profecto credidi, & mente devota obtemperavi, deposco clementiam tuam, ut sicut me credere fecisti veram trinitatem in unitate, sic me introducas viam veritatis, ut dum sacratissima aqua ero lota quousque latenter ea apertius operari possim, operando vitam, quam promisisti, percipiam sempiternam.

[2] [baptizari cupientem] Ad quam Gaudentius ait: Domina, quod postulasti, conferre non possum, b quia sacerdotis ministerium mihi traditum non est: tamen si toto corde credideris in dominum Jesum Christum, per quem salvaberis, qui mundum ab errore liberavit, sæculum perditum recuperavit, sponte se exinanivit formam servi accipiens c, qui cum esset in gloria patris nihil carebat, sed omnia sibi aderant, in tantum se humiliavit, quod de Beata Virgine Maria nasciturum se demonstravit. Virgo virgine natus pro nobis morti se tradidit humiliatus, tertia die surrexit, ut a perpetua morte resurgendo nos liberaret, per fœminam sæculum corruit, per fœminam sublevatum, per fœminam in dispersionem datum, per fœminam Deo Patri est reconciliatum. Hæc audiens Eusitica corruit ad pedes Beati Gaudentii lacrymando dicens: Qui hoc non credit, stultus est & animalibus comparatus: Serve Dei altissimi, audivi, quod Damasus Vir nobilissimus episcopalem dignitatem conscendit, eamus & petamus ab eo, ut concedat mihi baptismi Sacramentum, ut possim regnum percipere æternum. Cui Beatus Gaudentius ait: Quod vis, Domina, faciamus. Ad quem Eusitica dixit: Post occasum solis noctis tempestate cautius, ut possumus, properemus, ne forte prosapia d experiatur, & prius * accipiam, quod cupio, me interficiat e. Cui Beatus Gaudentius ait: Qui in persecutione pro Domino dabit animam suam, in futurum inveniet eam perpetua gloria coronatam.

[3] [offert Damaso Pontifici,] Cui & dixit Eusitica: Hoc amavi, & peto tamen sine baptismatis officio ne efficiatur, hoc postulo a te -N- * audivi * audiendo credidi, quia qui ex aqua & Spiritu non renascitur, in paradisum non ingreditur. Prima noctis hora Eusitica una cum Gaudentio perrexit ad Damasum episcopum: cum autem pervenissent ante præsentiam episcopi, provoluti ad pedes ejus fortiter lacrymari cœperunt: quibus Beatissimus Damasus: Quid est quod noctis hora huc venistis? Cui Beatus Gaudentius respondit dicens: Sanctissime pater postulamus clementiam vestram, ut ad quod venimus, audiatis, audiendo coroboretis, quoniam vestra roboratio satis est nobis necessaria, ex quo introivimus civitatem apud hanc nobilissimam matronam hospitavimus, & ut prævaluimus, cælesti industria docuimus, ut ex quo pontificalem ascendisti gloriam, ad accipiendam gratiam sacri fontis baptismatis, quanto citius ipsius exarsit animus. Cui Beatissimus PP. Damasus ita alloquitur dicens: Cujus nationis es? Qui respondens ait: Græcorum: Ad quem Damasus: Quare huc advenisti? Qui ait: cum essem puer, cum patre & matre ministerium cathecumenis suscepi. Interea pater & mater interfecti, audivi quod apud Romam erat plebs maxima Christianorum, quod audiens huc ideo veni, quod gratiam baptismatis semper accipere optavi, & a Justino presbitero nuper sum baptisatus. Cui Damasus: Et nunc quod vis? Qui ait: Nihil cupio præter jussionem vestram agere.

[4] Tunc jussit Beatus Damasus Eusiticæ surgere, [qui cum eamdem post triduum reversam] & cœpit sibi ita alloqui dicens: Eusitica, vide, si ex toto corde credis, quæ respondens ait: Ut iste Famulus Dei Gaudentius me instruxit, ita credo. Cui Damasus ait: Sunt tibi filii? Quæ ait: Est mihi filia unica, quæ in hoc anno suscepit virum, quæ sæpe in virginitate pollicita fuit permanere, sed a parentibus f coarctata tradita est viro, quæ etiam, si potest, meum cupit imitari tramitem. Cui Damasus ait: Redite domum & die tertia ad nos venire procurate, jejunium cum eleëmosinis, ut prævaletis, pariter explete g; quæ accepta benedictione cum gaudio simul cum Gaudentio remeavit ad propria, quæ per tres dies nullum omnino cibum sumpsit, eleëmosinam autem pauperibus largius erogavit. Die vero tertia juxta præceptum gratantur * ad Papam Damasum, cumque vidisset eam Beatus Damasus ait: Quid vis filia? Quæ ait: Peto, ut dones mihi baptismum, qualiter regnum percipiam æternum, cui dixit: Pater sanctissime, audivi, & credo: audivi quod regnum æternum numquam corrumpitur, sed semper permanet, in quo nimirum non invenitur luctus neque tristitia aliqua, sed semper, qui ibi sunt, feliciter gaudent, & in tantum eorum est lætitia, quod a nemine per omnia intueri potest.

[5] Tunc dixit Beatus Damasus: maximum [baptizasset, Gaudentium sacerdotem consecrat,] nobis est gaudium ideo, quia sermo tuus resonando mirabilia Dei resonuit in auribus nostris. Mox jussit afferri sibi aquam, qua allata catechisavit eam & dixit: Eusitica, si credis ex toto corde in Patrem & Filium & Spiritum Sanctum? Quæ respondens ait: Credo; & juxta consuetudinem Romanæ ecclesiæ ter perfudit eam, & Chrismate linivit, & ipsa hora communicavit eam dans pacem & licentiam simul dimisit illam. Post tres vero Dies Beatus Damasus misit ad Beatum Gaudentium & jussit eum venire ad se, cui & dixit: Gaudenti, cupimus te habere in ordine Clericorum nostrorum, cui Beatus Gaudentius ait: Non sum dignus ad hanc dignitatem conscendere, quia nec scientia prævalet, nec sensus abundat, ad quem Beatus Damasus ait: Fili, Dominus, qui est plenitudo scientiæ, potest tibi scientiam abundanter tribuere: Tunc Beatus Gaudentius acquievit sermonibus ejus, Beatus vero Damasus juxta consuetudinem Clericorum promovit eum. Cæpit Beatus Gaudentius jejuniis & orationibus plurimis se mancipare, ita ut præter quintam feriam & dominicum diem nullum omnino cibum sumebat. Post duos autem annos ad leviticum ordinem h est provectus; moratus est autem Beatus Gaudentius apud Papam Damasum annis septem & mensibus quinque & dimidium i; in quinto vero anno provectus est ad presbiterii Ordinem, in quo multa Dominus exuberavit beneficia.

[6] [defunctoque Ariminensi præsule,] Interea Pentapolis k pastor obiit, in cujus civitatis vocabulum Ariminensis nuncupatur vel Cirenensis l, quæ civitas sita est provincia Flaminia m juxta mare Adriaticum. Anno vero illo surrexit in civitate illa Marcianus consul, qui & ipse erat hæreticus; denegabat autem post mortem esse resurrectionem, & hoc quod Christiani credebant, profanissimum esse dicebat n, cumque hæreticorum palmites jam per plurima pullulabant, cives legatum miserunt ad Papam Damasum ita dicendo: “Domino perpetuæ sanctitatis largitate imbuto Pentapolis cives obsequia in Christo, quem colimus perhenne. Clarescat pudicitiæ vesstræ, quoniam noster præsul de hoc obiit sæculo, consul vero Marsianus ad hæresim tantum est devolutus, quod pæne maxima pars populi ad ejus normam flectit cervicem; præstolamur clementiam pietatis vestræ, ut nobis pastorem mittere dignemini, ne oves tuæ pereant, sed te faciente, Jesu Christo D. N. miserante liberentur & erroris destructorem * sequantur. In omnibus bene valete.” Audiens hæc Beatissimus Damasus flere cœpit. Rex æterne, cui nihil impossibile est, cui omnis potestas subjicitur, cui omnis creatura famulatur, qui cælum & terram ex nihilo fecisti, qui pro salute generis humani descendisti & formam nostram suscepisti, exaudi obsecro famulum tuum, & infunde auxilium misericordiæ tuæ de excelso sanctissimo solio tuo, ut te gubernante oves tuæ ne pereant, sed augeantur in melius, & inimicus tuus, qui circa eas cogitat malum, perpetuæ damnationis crucietur incendiis.

[7] [eumdem occasione cujusdam militis] Cumque hæc & his similia prosequeretur, quidam miles nomine Tarsentius occurrit vexatus a dæmonio vociferans clamabat dicens: Serve Dei Gaudenti, adjuva me, quia ex quo dæmon me invasit, ita pro se clamavit & dixit, nisi Servus Dei Gaudentius venerit non hinc exeam, quo audito Beatus Damasus misit nuntium ad Gaudentium, & jussit eum venire ad se, accersivit ipsum clam & dixit: Gaudenti obsecro te per D. Jesum Christum, quem colis, quæ sunt opera tua edicito mihi o? Gaudentius ait: Opera mea nihil sunt, sed tantum credo D. Jesum Christum filium Dei vivi cum Patre & Spiritu sancto; cui Damasus ait: & nos similiter credimus, ecce N. * miles vexatus a dæmonio proclamat dicens: Serve Dei Gaudenti adjuva me & statim recesserunt ab invicem. Mox Beatus Gaudentius perrexit ad ecclesiam, juxta consuetudinem suam Missam celebravit, partem sacrificii sumpsit, reliquam vero dimisit: peracta Missa perrexit ad antistitem, cui ita alloquitur dicens: Pater sancte, quamvis indigne Missam celebravimus, & aliquam sacrificii partem dimisimus, nunc si vobis placet, detur huic dæmoniaco, sub vestra dictione & sanctitatis imperio forsitan merito vestræ pudicitiæ a dæmonis liberabitur potestate. Cui Damasus ait: Vade, fili, in nomine Domini, qui paralyticos curavit, dæmones fugavit, diversis infirmitatibus infirmos liberavit, qui etiam mortuos suscitavit, & cujus discipuli in suo nomine majora perpetraverunt, in ipsius nomine da ei Eucharistiam.

[8] [a dæmone liberati episcopum ordinat;] His sermonibus expletis. jussit Beatus Gaudentius adduci ad se hominem a dæmone obsessum, cumque duceretur, cœpit dæmon clamare & dicere: Serve Dei Gaudenti miserere mei, quia virtus sanctitatis tuæ me undique perturbat, recede & da locum egredienti; cumque hæc audisset Beatus Gaudentius, flere cœpit cum maxima populorum turba simul cum Damaso D. * suo & apprehendit vexatum a dæmonio, corpus & sanguinem Domini tribuit. Tunc dæmon quasi cornix p cum vehementissimo fumo de corpore obsessi exivit, & exclamans dicens: Magnus est Deus Christianorum, quem devota mente colit Gaudentius Famulus ejus, in cujus nomine stare non potui. Multi enim ex Judæis simul & paganis credidere in Domino & baptisati fuere per virtutem, quam Dominus exercuit per Servum suum Gaudentium. Crevit autem opinio Beatissimi Gaudentii, ita ut ab omnibus veneraretur. Liberatus autem a dæmonio totis visceribus Dominum concupivit, & quidquid habuit, pauperibus erogavit. Baptisatus autem jam erat a Justino presbitero, post decem vero annos migravit ad Dominum. Pontifex vero Damasus cum fidelium populorum consilio Gaudentium ordinavit episcopum, atque cum legatione apostolicæ sedis direxit Pentapolim. Intolerabilis luctus immensa tristitia circa omnes, qui aderant, ideo quia tam cito post acceptam benedictionem accedere nitebantur. *

[9] Egressus itaque Beatus Gaudentius episcopus Roma cum his, qui legationem detulerant, mœstus agebat dicens: Domine Deus Abraam, [quare mox profectus in viagentilem infirmum,] qui Famulo tuo Moïsi apparuisti, qui angelum ad Tobiam misisti, mittere dignare angelum tuum sanctum, qui nos perducat ad destinatum locum, ubi sine te pervenire non possumus: tu es mœstorum consolator, lapsorum sublevator, exaudi quæso servum tuum, adesto petitionibus nostris, & immensam tristitiam nostram in gaudium converte. Completa vero oratione ter flectens genua dixit: Miserere nostri Deus, exurge & adjuva nos. Profectus inde pervenit ad locum, in quo jam fuerat civitas, quæ vocabatur Martana q, nam parva Christianorum plebs ibi erat. Mansit autem Gaudentius episcopus ibi diebus decem, incessanter cœpit docere, nam quidam gentilis per multa temporis spatia infirmabatur, & ita ad nihilum erat redactus, quod nullo modo de loco, in quo stabat, surgere prævaleret. Cum autem audivit, quod Beatus Gaudentius episcopus regionem esset ingressus, misit ad eum, & fecit illum venire ad se; cum autem ingressurus esset Beatus Gaudentius domum gentilis, prius signum crucis opposuit dicens: Domine Deus rex æterne, qui per crucem mundum salvasti, qui diversas insirmitates curasti, exaudi me & præsta per invocationem tui nominis, ut non solum istius gentilis corporis infirmitas curetur, sed etiam oculos cordis ejus illuminare digneris, ut sanus effectus tuum admirabile nomen digne possit laudare: sic ingrediens domum dixit: “Pax huic domui” r.

[10] [prius catechizatum,] Interea ægrotus cum magna ejus salutatione suscepit petens ab eo medicinam dicens: ut video, Græcus es tu: qui respondens ait: ita est: cui miles: auditum est apud nos, præ cæteris Græcos uti medicina, ideo si prævales me curare, de nostris bonis prout vis, accipe: cui Beatus Gaudentius episcopus ait: est nobis medicina incomparabilis, quam si acceperis, statim salvaberis: cui miles ait: etsi incomparabilis est, quid mihi valebit? Cui Gaudentius episcopus dixit: si vis abrenuntiare ignotos Deos, quos colis, qui seipsos adjuvare non possunt, nec alios liberare, & vis sequi salvatorem nostrum Dominum Jesum Christum filium Dei vivi, qui fecit cælum & terram firmavit, qui est Dominus Deorum & princeps principum, mereberis ab infirmitate, qua es detentus, liberari. Qui dixit: & quis est Dominus, qui fecit cælum & terram? Beatus Gaudentius dixit: ipse est, qui caret initio & fine, qui ante sæcula natus, & in sæculo per virginem nasci pro salute hominum dignatus est, postea sponte mortem suscepit, ut nos a morte perpetua liberaret, die tertia resurrexit, resurgendo vero vitam nobis præparavit æternam.

[11] [sarat, baptizatque.] Cum audisset hoc miles, ait: si facis, quod tu dicis, ut possim pristinam recipere sanitatem, tunc sequar salvatorem tuum, quem dicis verum esse Dominum. Statim Gaudentius jussit omnes egredi foras, qui flectens genua ait: invictissime rex æterne, medicorum medice Jesu Christe piissime, adesto precibus nostris, & medicamentum tuæ medicinæ adhibe huic ægroto, ut cum perceperit corporis sanitatem, te possit agnoscere, credere, laudare, & idola, quæ colit, toto corde respuere. Cumque complesset orationem illico surrexit ægrotus, ab infirmitate s penitus libera voce clamare cæpit dicens: Magnus est Dominus Jesus Christus Deus Christianorum, quem Gaudentius prædicat famulus ejus. Tunc jussit afferri sibi aquam & baptizatus est cum universa familia sua uxore & filiis numero videlicet viginti & tres.

ANNOTATA.

a Vide dicta de hoc anachronismo comment. præv. § 1. n. 2.

b Nempe licite extra necessitatem.

c Ad Philipp. cap. XI. ℣ 7.

d Id est familia.

e Sapere hæc videntur tempus persecutionis, adeoque ad Damasi Papæ tempora referri non posse.

f Vix hæc quoque cohærere possunt, nisi per parentes consanguineos seu familiares intelligas.

g Concilium Carthaginense IV. can. 85. ita statuit: Baptizandi nomen suum dent, & diu sub abstinentia vini & carnium, ac manus impositione crebra, examinati baptismum percipiant.

h Ad diaconatum verosimilius.

i Novem ut minus annis apud Pontificem moratum fuisse, scribit Petrus de natall. in hunc modum: Damasus autem Pontifex, cum de origine & religione Gaudentii ab eo cunctatus audisset: eum secum accersivit: ipsumque clericum fecit: quem & in suo servitio detinens: post biennium levitam ordinavit: deinde post septennium ad sacerdotium promovit.

k Meminit hujus Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus in Compendio historiarum: ita autem vocatur a quinque civitatibus videlicet: Arimino, Pisauro, Fano, Auximo & Ancona, inter quas Ariminum olim forte principatum tenuit.

l Nescio quid hic velit anonymus: respexit forsan ad Cyrenaïcam regionem ad mare Lybicum, quæ etiam Pentapolis dicta fuit ab hisce quinque civitatibus: Berenice, Arsinöe,Ptolemaïde, Cyrene & Apollonia.

m Antiquissima hæc est Italiæ provincia sic appellata a via Flaminia, quæ Flaminii consulis jussu Roma Ariminum usque lapidibus strata eamdem provinciam intersecabat.

n Quod si ita habuerit, videtur consul hic magis ad Paganismum, quam ad Arianam hæresim defecisse.

o Pugnare videntur hæc anonymi verba; jam enim Gaudentium inducit velut ignotum Damaso diserte paulo ante testatus, fuisse Sanctum hunc integro omnino septennio eidem Pontifici contubernalem.

p Petrus de natal. in fumi speciem.

q Seu Martiana sic dicta ab idolo Martis;civitas enim hæc in ora Esii fluminis olim posita idolum hoc pro tutelari numine venerabatur, donec a Vandalico Vulcano devastata nominis tantummodo memoriam retinuit in vicino colle paucis incolis gaudente. Ita Brunaccius.

r Lucæ cap. X. ℣. 5.

s Paralysin fuisse, vult Brunaccius.

* lege: priusquam

* forte: nam

* adde &

* forte: gradiuntur

* subintellige: mittendum

* Tarsentius

* forte Domino

* an: abcedere nitebatur?

CAPUT II.
Ariminum ingreditur: insignia edit miracula: consulem & præfectum urbis divina ultione castigat: occiditur.

[Ariminum veniens varia edit prodigia.] Personuit autem apud paganos de mirabilibus Gaudentii episcopi, & voluere delere eum. Ipse autem dedit pacem omnibus, Missam celebravit, benedictionem tribuit, communionem sanctam concessit, ire cæpit gaudenter; nam itineris sui via multa per eum Dominus ostendit mirabilia, ita ut quadam die aquam in vini convertit saporem, cæcos illuminavit, plurimos dæmones effugavit. Interea Beatissimus Gaudentius Cirenensem a pervenit, cumque audisset populus civitatis, quod Gaudentius episcopus a sede Romana venisset cum tantis mirabilibus atque insignibus occurrit obviam extra portam civitatis fere stadio secundo b laudando & glorificando Dominum, qui talem eis concesserat pastorem. Cum autem intrasset Beatus Gaudentius portam civitatis, occurrit ei multitudo infirmantium, qui recepta sanitate simul laudabant Dominum dicentes: Magnus est Dominus Deus Christianorum, quem prædicat Gaudentius Famulus suus. Erat autem quasi medio civitatis stationculum * Martis c quem pagani colebant: cumque Beatus Gaudentius Missam ageret prima die ingressionis suæ, fractum est stationculum, & universa idola comminuta sunt; multi enim ex paganis ad prædicationem Beati Gaudentii sunt conversi & Martianus hæreticus consul omnino obstupuit, prædicatio vero Gaudentii non cessabat, & paganorum conversio non deerat.

[13] [pulsoque ex obsessa dæmonio,] Post quatuor annos nepta Eusiticæ, apud quam hospitavit Beatus Gaudentius, vexata a dæmonio semper de corpore obsessa clamabat dicens: non egrediar de corpore ist us puellæ, donec Gaudentius Ariminensis episcopus me exire jusserit. Tunc venit ad Beatissimum Gaudentium Roma rogans eum & dicens: Serve Dei Gaudenti, miserere mei: tunc Beatus Gaudentius nihil aliud fecit, nisi signum crucis in ore puellæ, & vociferando dæmon de obsesso corpore exiens dixit: Mirabilis est Deus Christianorum, quem Beatissimus prædicat Gaudentius, ante ejus præsentiam stare non potui. Tunc puella liberata a dæmonio totis visceribus concupivit Christum & accepta benedictione Romam rediit gratanter. In ipso vero anno audivit Beatus Gaudentius de duobus clericis, qui & ipsi erant Dalmatiarum provinciæ, quorum primus Leo vocabatur, & alter Marinus d. Leonem ordinavit presbiterum, Marinum diaconum fecit, reliquos autem clericos plurimos promovit, in suis enim temporibus multa per eum Dominus apud Ariminensem civitatem exercuit beneficia.

[14] [Tauro præfecto & Martiano consule] Undecimo ordinationis suæ anno hæreticorum dogma videlicet Martiani consulis in tanto ortum est, ut pæne omnis Ariminensis ecclesia turbaretur. Interea Beatissimus Gaudentius prædicare & exhortari populum non cessabat dicens: Nolite metuere, firmi estote, quia prope videbitis virtutem Domini nostri Jesu Christi. Non post multos dies Beatus Gaudentius Missam fecit ad populum contigit autem eodem tempore, ut quidam severissimus judex Ariminensis urbis Taurus e nomine flagitia Christianis inferret, atque sancta mysteria his, quæ idolis erant immolata, compararet. Ajebat denique, sacra, quæ a summis Pontificibus erant immolata, in secessum mitterentur, sicut scelestissima ejus idolorum sacrificia ac per hoc diversas insultationes inferebat in Christi sacerdotibus. Unde accidit, ut Christiani cum gentilibus maximum haberent conflictum. Martianus consul officio aderat Missæ, ad quod spectaculum interfuit venerandus Mercurialis episcopus, forte & alii celeberrimi devenere episcopi: Rophilus f Pipiliensis, Leo Monteferetranus, Marinus, Gaudentius, ac Geminianus g.

[15] Cumque idem scelestus judex in prædicto persisteret flagitio, [ob blasphemias] venerabiles episcopi Dei protecti clypeo resistebant illi in potenti brachio, sed ille in cœpta permansit nequitia, adeo ut nec veritus esset talia proferre nefanda, nec Christi supplex veneraretur vestigia, namque a sanctis præ ulibus hoc petiit, ut quanta valerent, sacra ministeria consicerent, quia ipsa ut usitato sumptu sumeret h. His Beatissimi auditis præsules nimium effecti sunt tristes verentes sancta mysteria profano ac iniquo tradere gentili, sed ut non adnullarentur fidelium instituta Christianorum, quod scelestus petiit, ad sui exitium obtinuit. Tandem capto venerandi antistites consilio se in orationibus dedere diutius, quatenus Dei illis adesset clementia, ut judicis i … verteret, si non pœniteret k Igitur erecti ab orationibus amicti sunt sacris vestibus, quæ ad cultum sanctarum pertinent orationum, ac singuli magnis cum singultibus, diversisque cum lamentationibus officia Missarum celebrant sacratissima, quibus peractis denuo se in magnis ac jugibus prostravere orationibus Dominum postulantes, ut illis dignaretur subvenire.

[16] Inter cætera sic agebant: omnium regum Domine, [ad Sancti, suorumque preces] tuam nobis misericordiam ostende, ut hic omnis mundus cognoscat, quia hic nefandus tua sancta commaculat: tu Deus omnipotens, qui Moysi famulo tuo calliditatem Pharaonis regis Egypti tribuisti superare, & machinamenta magorum devincere, populumque Israëliticum sicco vestigio fundum fecisti transire, atque diversas nationes ejus suo gladio interimere, & David famulum tuum ab innumeris persecutionibus Saülis eruisti, tresque pueros de Chaldæorum rogo, & Daniel de leonum eripuisti lacu, exaudi nos & concede, ab isto iniquo & doloso judice triumphum victoriæ exercere. Te etiam deposcimus Domine Jesu Christe, qui cum Patre & Spiritu sancto coöperante cæco a nativitate lumen reddidisti, quatriduanum Lazarum jam fætentem resuscitasti, ut hæc tua sancta mysteria, quæ nobis immeritis tuis samulis præcepisti tuis fidelibus in sumptus tui corporis & sanguinis tradere, isti judici sacrilego, si te confessus non fuerit, sint ad perpetuam damnationem, coöperante Patre una tecum & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Cumque a Christianis dictum fuisset: Amen, sancti præsules execrando judici sancta mysteria apposuerunt edenda l Cumque ad perceptionem corporis & sanguinis Domini horam pervenisset, Beatus Gaudentius voluit communicare Martianum, ipse vero renuit & sumere recusavit.

[17] [divinitus punitis,] Tunc judex Taurus avide ac temerarie ea cæpit edere usque ad satietatem, quibus peractis insultare cæpit Christianis; sed almisici præsules spem in Domino perfectam habentes, cito eum in perpetuam damnationem casurum credebant. Denique eo in insultatione persistente, mox ultio affuit Deus a te m. Tunc Beatus Gaudentius dixit ei: Martiane, sicut renuisti Corpus & Sanguinem Domini ad remedium tuum accipere, sic te paradisus renuat, infernus capiat cum omnibus, qui tuam imitantur doctrinam, & hæc dicens, statim Martianus cæpit vexari a dæmonio, judex vero latrinam petiit, ubi omnia vitalia cum intestinis amisit; n nam prædicta judicis latrina super pontum Adriaticum, quod hærebat Ariminensi urbi, consistebat: ut autem vitalia cum intestinis ab ejus sacrilego corpore fuerunt in pontum eversa, astantibus visa sunt esse ferina. Eo quoque defuncto, & in prædicto manente loco tunc qui ei assistebant, ad eum convenerunt putantes illum aliquibus immorari operibus, videntesque ejus corpus exanime, ac solis jubar o ab ore per anum transverberari, cognoverunt eum interiisse, hæcque sanctis patribus curavere deferre; quibus præscitis sancti patres Deo gratias retulerunt, atque omni populo ad laudem Dei destinavere.

[18] Hoc peracto triumpho eorum unusquisque ad proprias reversi sunt ædes; [extra civitatem cociditur] ast per oppidum Cæsenæ p Beatus Mercurialis & Rophilus antistites ad Pupiliensem urbem cum aliis episcopis properantes Rophilus in sua extitit sede: Mercurialis ad sua accelerabat venire. Cumque audissent milites Martiani consulis, quod Martianus studio Gaudentii præsulis vexabatur a dæmonio quadam die comprehendere Beatum Gaudentium, & duxerunt eum extra civitatem quasi stadio secundo non longe ab eo loco q in quo susceptus fuit a populo juxta lacum ad mare, & ibi eum tamdiu cum fustibus & lapidibus percusserunt, quo usque ultimum finem vitæ supplicio expiravit in Christo. Reddidit autem Beatissimus Gaudentius episcopus animam Domino & oves suas commendavit altissimo. Tunc tyranni milites Martiani fodere foveam, quousque pervenere ad aquam, & Christi martyris corpus cum fustibus & lapidibus projecerunt. Martyrisatus est autem Beatissimus Gaudentius martyr & episcopus apud Ariminensem civitatem sub Martiano consule pridie idus Octobris, regnante vero Domino nostro Jesu Christo. …

ANNOTATA.

a Vide Annot. cap. præced. lit. l.

b Forte usque ad locum confessionis, de quo vide Comment. præv. § II. num. 19 &20 refert enim Clementinus lib. 11. pagg. 148. & seq, apud hunc locum non longe a via Flaminia extitisse eo tempore crucem grandem marmoream, ad cujus pedem tabula erat lapidea altaris formam habens: hanc ubi vidit Gaudentius ex equo desiliens humi se prostravit, dictamque crucem devotissime adoravit: positis dein super eamdem tabulam, quibus indutus erat, vestibus, assumptisque sacris, nudis pedibus confessionis locum invisit, veluti jam præsagiens, eumdem suo etiam sanguine dedicandum. Hoc S. Gaudentii exemplum, prout idem Clementinus tradit, successores Ariminenses episcopi diu, imo usque ad annum 1442 imitati fuere; nam hoc anno conscriptus est libellus, quem Comment. præv. § II. memoravimus, stationum scilicet seu locorum indulgentiarum, in quo hæc narrantur: Secunda statio seu locus indulgentiarum in medio campi seu cæmeterii magni, quod est ante ecclesiam Sancti Laurentii, ubi est quædam crux magna lapidea, & lapis magnus junctus cum ea ad modum altaris, ubi episcopus Ariminensis noviter factus, quando primo venit accipere tenutam, & regimen ejusdem episcopatus, deponit vestimenta sua pariter & sic humiliter & devote intrat in ecclesiam S. Gaudentii singularis patroni dictæ civitatis Arimini, ad adorandum, seu venerandum ipsius corpus sanctissimum, & cætera corpora & reliquias aliorum Sanctorum, quæ sunt in eadem ecclesia; quibus devote adoratis, dignoque honore veneratis redit ad prædictum locum, ubi ante ingressum ecclesiæ deposuerat vestimentum & calceamenta sua, & ibi induitur & calceatur aliis pannis, & calceamentis novis statui suo condecentibus, tradens eidem ecclesiæ S. Gaudentii patroni sui indumenta illa & calceamenta, quæ, ut dictum est, deposuerat, & equum similiter, in quo per viam equitaverat; deinde associatus a majoribus & nobilioribus civitatis intrat civitatem, & vadit ad episcopatum, seu ecclesiam cathedralem, in qua processionaliter recipitur, & honorifice intromittitur, atque in sede sua episcopali, cum “Te Deum Laudamus” &c. solemniter inthronizatur.

c Ab hoc idolo civitatem hanc denominatam vult, teste Clementino, Cæsar Ranuccius dicens, Ariminum Græcum vocabulum esse & Latine sonare Mars maneo: ast rectius nomenclaturam hanc cum Janssonio aliisque passim geographis sumptam dixisset ab Arimino amni nunc Marecchia dicto, qui apud eamdem civitatem pulcherrimum portum efficit, ac statim in mare defluit.

d S. Marini Acta illustravit Joannes Veldius die IV Sept. S. Leonis Joannes Baptista Sollerius die I Augusti.

e Consule, quæ diximus Comment. præv. § I numm. 3 & 4. arbitratur autem Papebrochius in annotatis ad Vitam S. Mercurialis lit. f, Taurum præfectum, qui patribus concilii Ariminensis jussu Constantii imperatoris vim intulit, ab eo, qui hic notatur, diversum esse, illum enim non credimus, inquit, fuisse tam insigniter impium: quam enim potestatem talis habuisset? Imo suspectum est nobis ipsum nomen, ne gratis huc sit traductum, acceptumque a persona tam nominata & catholicis execrata ob impensum Arianis favorem. Nos quidem dubitare vix possumus, quin universa hæc tragædia picturis adumbrata Tauro præfecto & Martiano consuli a S. Mercurialis biographo stolidoque populo afficta fuerit.

f De Sancto Rophilo seu Rusillo egit Guilielmus Cuperus die XVIII Julii.

g S. Geminianus episcopus Mutinensis colitur XXXI Jan. ubi visum fuit Bollando geminos hujus nominis fuisse, verum, si scriptores Rerum Itall. tom. 11 partis 11 coll. 687 & 692 consulamus, unus tantummodo adstruendus videtur.

h Additur in Actis S. Mercurialis: ac digereret, & in secessum emitteret.

i Supplent eadem: crudelitas se.

k Addit Ecgraphum nostrum: in casibus diversis, quæ ut superflua omisimus, magis circa verba laboraturi, nisi res ipsa universim displiceret; quis enim credat, ait merito Papebrochius, ad unius, & quidem blasphemi communionem plures simul sacrificasse episcopos? Idque ut non annullarent sidelium Christianorum instituta? Quænam hoc præcipiunt?

l Quæ sequuntur usque ad tunc judex, adjecit anonymus noster picturarum interpreti temeritate, ne dicam mendaciis, facile par.

m Hæc denuo usque ad judex vero ab anonymo nostro addita sunt, neque negamus Martiani punitionem, sed hunc non consulem fuisse, sed presbiterum Martianum, consulis consanguineum, Arianos obstinate tuentem, cum Petro de Natall. aliisque nonnullis verosimilius arbitramur.

n Noverat Anonymus simili mortis genere interiisse Arium, unde & idem affinxit Tauro.

o Ridicula hæc magis esse quam credenda, quis non videt? quare loco superius citato lit. n recte hæc notat Papebrochius: ingenium, inquit, pictoris fuit, per radium, corpus blasphemi penetrantem, exprimere ultricem Dei potentiam: sed popularis stojiditas crudius accipiens, quod pictum videbat, scriptorem nihilo prudentiorem invenisse videtur, qui etiam litteris hoc sic mandaret. Cæterum cum nemo antiquiorum, qui questi sunt de violentia illata patribus in Ariminensi conventu, meminerit vindictæ alicujus divinæ contra Taurum præfectum exercitæ, satis clarum est, quæ picta cernebantur, non bene Tauro fuisse afficta. Paulus Bonoli, ut hunc scopulum evadat, ad alium æque dubium se applicat, & Taurum sub Juliano apostata ad gentilismum transiisse suspicatur: adeoque diu post Ariminense concilium acta hæc esse: quæ tam facile negantur, quam assumuntur.

p Cæsena urbs est episcopalis in eadem Romandiola provincia ad Sapim fluvium, mœnia alluentem, posita, ac media fere inter Ariminum ad Ortum & Faventiam ad Occasum.

q Vide supra lit. b.

* statua

APPENDIX
De prima corporis inventione
Auctore eodem.

Gaudentius episcopus Mart. Arimini in Italia (S.)

BHL Number: 3277

Septuagesimo anno post mortem clarissimi Viri Gaudentii apparuit Raphael archangelus cum Damaso Papa in somnis mulieri nomine Abortina, [Sancti corpus post 70 annos] quæ oculis corporis carebat, quæ Christum colebat & apud Cæsaream a morabatur; & dixerunt ei Abortina: quæ respondens cum nimio terrore ait: qui estis vos? Cui archangelus: ego sum Raphael medicina Dei, iste senex est Damasus Papa Vir Sanctissimus, qui devota intentione Domino famulavit, qui est Alpha & Omæga b: ipse est Agios, Orania, Imas, Emmanuel: iste est Damasus, qui Gaudentium Græcorum ex genere docuit, & demum Ariminensem ordinavit episcopum, qui a militibus Martiani interfectus est, & in foveam projectus juxta lacum ad mare non longe a civitate, a porta, quæ solis ortum respicit, cujus egressus flectit quasi ad Meridiem, & cujus supercilium aureis litteris est infixum. Surge, vade ad Ariminensem civitatem, & narra omnia, quæ cernis, populo civitatis hujus, & dic sibi: Raphael angelus misit me ad vos, ut eatis extra civitatem ad locum, in quo jacet Gaudentius episcopus; nam ipse quasi vivus consistit, ut educatis eum de fovea: erunt mihi oculi & videbo, & plurimos sanabit, vobisque maxima erit salus.

[2] Item dic populo civitatis hujus ut omnia, quæ mandamus, [a cœca muliere revelatur.] ne prætermittat. Tunc Damasus Papa ait: si enim prætermiserit aliquid, furore Dei peribit: statim recesserunt: & mulier surgens de itineris sui via cogitare cæpit dicens: quid faciam? Lumen non video: qualiter ibo? Tunc in nomine Domini mei Jesu Christi ambulabo, quia credo, quod potens est Dominus directum iter præbere cæcis & fecit sic. Cum autem egrederetur hospitiolo, sensit quasi arundinem in manu sua, & quasi præviatorem ante se procedentem: cumque pervenisset ad civitatem Ariminensem juxta angeli præceptum agere cæpit. Mox ut sermo iste personuit in civitate, populus juxta visionem mulieris per omnia explevit. Cum autem pervenisset populus ad locum, ubi Beatus Gaudentius stabat erectus, suscipientes eum eduxere de fovea, cumque eductus fuisset, juxta pronuntiationem angeli, Abortinæ contigit videre, videre cæpit, & laudare Deum, totisque visceribus se vovit Domino; & multi infirmi curati sunt in die illa: nam populus, ut vidit talia, magnificare cæpit Dominum, & corpus Beati Gaudentii mire in marmoreo sarcophago reposuit, & devote dein obtulit subjectionem Domino Deo, cui honor est & imperium sempiternum per infinita sæcula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Cæsaream hanc Cerviam fuisse interpretatur Petrus de natal. sed rectius Cælestinus, qui stationes ecclesiæ S. Gaudentii descripsit, mulierem hanc Ravennæ moratam fuisse tradit; nam hujus oppidi suburbium, nunc, teste Hieronymo Rubeo, S. Maria in Portico dictum, Cæsarea olim appellatum fuit, ut apud Baudrandum videre licet.

b Apoc. XXII ℣ 23. fabulas fabulis addere ineptissimum compilatorem, ad oculum cuique patet. Consulesis dicta ab initio § II Comment. præv.

DE SS. SATURNINO, LUPO, AMPODO, MODESTO, LUCIANO, SIMPLICIO, SATURO, PLACIDO MM. IN CAPPADOCIA.
Ex Hieronymianis apographis aliisque fastis sacris.

Sec. incerto.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr in Cappadocia (S.)
Lupus, Martyr in Cappadocia (S.)
Ampodus, Martyr in Cappadocia (S.)
Modestus, Martyr in Cappadocia (S.)
Lucianus, Martyr in Cappadocia (S.)
Simplicius, Martyr in Cappadocia (S.)
Saturus, Martyr in Cappadocia (S.)
Placidus, Martyr in Cappadocia (S.)

C. B.

[Martyres in Cappadocia passi, quos Hieronymiana hodie annuntiant,] Octo hic propositos fidei Christianæ athletas Lucense apud Florentinium Hieronymianum apographum, aut, si mavis, ipsemet Hieronymianus hagiologi hujus textus hodie Cappadociam eis pro palæstra assignans sic memorat: In Cappadocia Lupi, Ampodi, Modesti, Luciani, Saturnini, Simplici, Saturi, Placidis. In horum nominum postremo redundare litteram ultimam, non est, quod moneam. In Corbeiensi, quod apud eumdem Florentinium & apud Acherium in Spicilegio exstat, Hieronymiano apographo, non Placidis sed Placidi legitur; verum Apographi hujus librarius seu scriptor duo Lupi & Ampodi nomina plane distincta non pro duobus, sed, verosimillime quod in antiquiori, quod transcribebat, MS. Hieronymianorum exemplari nec sat concinne exarata essent, nec satis invicem sejuncta, pro uno eodemque vocabulo ultimamque primi litteram I pro R accipiens, e duobus illis Martyribus unicum, nomine Lupranpodum seu potius Luprampodum, effecit; hinc autem factum, ut, quamvis adhuc sex alios, quos post Lupum & Ampodum Lucense jam laudatum in Cappadocia annuntiat, hodie isthac in regione pariter commemoret, non octo tamen, ut hoc, sed septem dumtaxat martyrio ibidem coronatos recensere queat videri.

[2] [non septem tantummodo] Ast abs illo in dicto Corbeiensi apographo Lupi & Ampodi nomina perperam constari in unum, argumento est, quod nullum præterea, in quo id fiat, Hieronymianum seu majus seu contractius apographum inveniatur, quodque contra in Richenoviensi, apud nos tom. XII Junii a Sollerio inter contracta Hieronymiana apographa relato, hodie diserte non secus ac in Lucensi majori, Lupi & Ampodi nomina invicem sejunta, signentur hoc modo: Lupi, Ampodi. Quare, cum in nomina duo, quorum alterum Lupi, alterum Ampodi sit, dividi oporteat, signatum in apographo Corbeiensi Luprampodi nomen, recte enimvero non septem tantummodo, sed octo Martyres hodie in Cappadocia Lucense Hieronymianum apographum annuntiat, eique etiam hac in re ipsummet Corbeiense suffragatur.

[3] Plures porro etiam quam octo Martyres hodiein Cappadocia numerandi erunt, [sed, quemadmodum quæ in medium] si Epternacensi seu Antverpiensi, quod majora inter seu non contracta Hieronymiana apographa computatur, quodque pariter apud Florentinium exstat, apographo sit standum. Id enim post annuntiatam, quæ ab omnibus aliis Hieronymianis apographis abest, Paulini in Cantia depositionem sic habet: Et alibi Cappadociæ Campaniæ Saturi, Lupi Ampodi, Modesti, Luciani, Saturnini, Simplici, Saturi, Placidi, Domni, Lupi: ubi duodecim, si librarius Campaniæ nomen pro nomine martyris acceperit, aut certe, si id non fecerit, undecim saltem recensentur Martyres; ast Epternacense seu Antverpiense Hieronymianum apographum in hodierno, quem suppeditat, Sanctorum laterculo videtur admodum confusum ac perturbatum.

[4] [hic adducuntur, suadent,] Primo enim, postquam Romæ Callistum episcopum annuntiavit, mox subjungit: Et depositio Paulini episcopi, ac dein, inter vocem episcopi & voces, quas huic proxime subdit, in Cantia & laibi Cappadociæ Campaniæ adscripta, qua sensus claudi solet, interpunctionis nota, martyres Cappadoces undecim, de quibus modo hic, recenset; ita autem S. Paulini depositionem non in Cantia seu Cantio, ubi facta est, sed Romæ, ut apparet, perperam signat, dubiumque relinquit, martyremne etiam, an regionem significare velit per Campaniæ nomen, quod, huc forsan a duodecima mensis hujus die, qua cælites aliquot in Campania memorarat, repetitione intempestiva ac inepta translatum, undecim illis martyribus præmiserit. Secundo Saturos duos, contra ac in aliis omnibus Hieronymianis apographis fit, Luposque item duos Cappadociæ adscribens, ultimum ex his ab annuntiatione, qua Cordubæ cum Aurelio seu potius Aurelia in Corbeiensi & Lucensi Hieronymianis apographis signatur, translationis S. Justi perperam, ut apparet, interposita, quæ ab aliis abest, commemoratione, avellit ac ad Martyrum Cappadocum classem transfert.

[5] Quare cum nec Domnus, quem hisce quoque accenset, [nec plures nec pauciores, quam octo censendi sunt.] aliunde sit notus, solum illud Hieronymianum apographum, adeo e jam dictis hodie corruptum, perturbatum ac confusum, facere non potest, ut vel alterum e Saturis, alterumque item e Lupis, in omnibus prorsus aliis Hieronymianis apographis omissos, e martyrum nostrorum Cappadocum numero haud expungendos, vel Campaniæ nomen, quidquid etiam eo significatum quis velit, retinendum opiner; cum autem nihil, quod opinionem hanc a veritate alienam probare sit natum, occurrat, est sane, cur nec plures, nec pauciores, quam octo in Lucensi Hieronymiano apographo diserte hodie expressi, Martyres Cappadoces statuantur.

[6] [duo es his, Saturninus nempe & Lupus Hispaniæ a Pseudodextro,] Duo porro ex his, Saturninus nempe & Lupus, in pluribus etiam apud Sollerium Usuardinis Auctariis aliisque fastis sacris ac in ipsomet Martyrologio Romano hodierno hodie signantur; verum nusquam in hisce locus, quo passi sint, reperitur expressus. Hinc factum, ut qui spurium sub Flavii Dextri nomine Chronicon confinxit, in omnem quoscumque potuit Sanctos in Hispaniam trahendi occasionem intentus, duos illos Martyres suo huic scopo aptos inveniens, eosdem ad annum 285 Deobrigæ in Hispania, uti ad hunc diem apud Tamaium in Martyrologio Hispano, ubi & nonnulla pro loci hujus notitia e Bivario Pseudo-dextri commentatore ac patrono, adducuntur, videre fas est, absque ullo probatæ fidei vade antiquo collocarit; verum sic modo laudatis Hieronymianis apographis, quæ binos istos Sanctos Cappadociæ adscribunt, hacque in re fidem modo apud omnes inveniunt, adversatur, audiendusque adeo non est.

[7] Nec tantum Pseudo-dexter huncque secutus Tamaius Saturninum & Lupum, sed & Galesinius Ampodum & Modestum aliosque nostros omnes Martyres Cappadoces, [Romæ vero Ampodus & Modestus aliique a Galesinio, ratione, non quam Florentinius] Fortunato etiam Hieronymianis apographis ignoto auctos, neque tamen omnes & singulos nominatim expressos, perperam alibi quam in Cappadocia signat, in Martyrologio suo hodie post Callistum Romæ signatum eosdem ibidem sic annuntians: Romæ præterea Sanctorum Martyrum Ampodii, Modesti, Fortunati, Luciani & aliorum, seu, ut opinor, reliquorum, qui hodie una cum Ampodo, Modesto & Luciano Cappadociæ in jam memoratis Hieronymianis apographis adscribuntur; hosce autem omnes, ac proin Saturninum etiam & Lupum, a Martyrologo illo, cum locum, quo passi essent, nusquam invenisset notatum, Romæ consignatos Florentinius autumat pro more, quo, ut ait, celeberrimo huic fortissimorum fidei Christianæ pugilum campo, in quo innumeri fere ex his, sanguine pro Christo effuso, certarunt, adscribere ut plurimum consuevit Martyres, quorum palæstram ignoravit.

[8] [allegat, sed alia hic assignata ad id impulso,] Verum apud Marteneum Novi Anecdotorum Thesauri tom. 3 vetustissimum, quod ab annis circiter mille scriptam notatur, Martyrologium duoque apud nos tom. 7 Junii exstant Hieronymiana apographa contracta, Augustanum videlicet & Labbeanum, a Sollerio vulgata, in quibus, uti & in Gellonensi, quod Acherius in Spicilegio exhibet, quodque ad Hieronymianorum classem reducitur, Martyrologio, librarii hodie post S. Callistum Papam M. Romæ absque subjecta, qua sensus claudatur, interpunctionis nota annuntiatum mox Martyres alios, in priori quidem Ampodum, Modestum, Saturum, Lupum, in reliquis vero tres horum primos, omisso præ oscitantia, qui in MS., quod transcribebant, signabatur, passionis loco, sequentem in modum Romæ Callixti episcopi, Ampidi, Modesti, Saturi, Lupi, vel, suppresso nominum horum ultimo, Romæ Calisti episcopi, Ampoti, Modesti, Saturi, commemorant, sicque hosce omnes non secus ac Callixtum Romæ adscribendi ansam præbent. Quid si ergo liber MS., quem Galesinius pro Ampodo, Modesto ac sociis, a se post S. Callixtum Papam M. Romæ annuntiatis, hodie in Annotatis laudat, similis exstiterit vel duobus jam dictis Martyrologiis vel alteri e modo etiam laudatis Hieronymianis apographis, hincque is Martyrologus post Callistum Romæ annuntiatum ibidem præterea Ampodum, Modestum ac Socios signarit?

[9] [perperam adscribuntur.] Id certe Galesinium ratione hac potius, quam altera, a Florentinio assignata, impulsum fecisse, nemo non, qui rem attente expenderit, mecum, ni fallor, existimabit. Porro verosimile apparet, modo etiam haud prorsus absimili factum, ut in Corbeiensi & Lucensi Hieronymianis apographis majoribus hodie Romæ una cum Callisto Papa Saturus, e Martyrum Cappadocum, ut apparet, classe perperam eo translatus & nihilominus mox etiam in hac memoratus, annuntietur. Librarii scilicet, qui duo illa majora Hieronymiana apographa scripserunt, e MS. antiquiori, quod duobus supra dictis Hieronymianis apographis contractis esset simile quodque adeo una cum Callisto Papa SS. Ampodum, Modestum & Saturum Romæ hodie signaret, id fecerint, cumque tres hosce Sanctos in pluribus Hieronymianis aliis Cappadociæ attribui viderent, regioni huic duos eorumdem primos pariter adscripserint, ultimum nihilominus seu Saturum, ne alioquin Saturos duos, ut perperam Epternacense Hieronymianum apographum facit, in una Cappadocia signarent, S. Callisto Papæ Romæ adjunctum relinquentes. Verum sic equidem veluti Callisti in Martyrio socius contra sancti hujus Pontificis Actorum nec non Romani parvi seu veteris fidem, quæ Callistum non cum Saturo, sed cum Privato milite, in Opus nostrum ad XXVIII Septembris diem jam illato, Martyrium subiisse tradunt, perperam obtruditur. Quare, cum Saturus aliique septem hic propositi Martyres, quorum Martyrii epochæ determinandæ nihil suppetit, Romæ non magis, quam Hispaniæ adscribendi sint, nihil superest, quam ut Cappadociæ, utpote ibidem, ut jam docui, in supra laudatis, quibus omnino est standum, Hieronymianis apographis majoribus signati, attribuantur.

DE SS. LUPO ET AURELIA, VEROSIMILLIME CORDUBÆ IN HISPANIA MARTYRIBUS.
Ex Hieronymianis aliisque fastis sacris.

Seculo incerto.

[Commentarius]

Lupus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)
Aurelia, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE C. B.

Tribus heri, qui Cordubæ in Hispania passi sunt, Martyribus Fausto, [Sancti, qui hodie] Januario & Martiale in Opus nostrum illatis, duo Sancti alii, Lupus videlicet & Aurelia, hodie in id, & quidem ut verosimillime Martyres, ibidem pariter passi, veniunt inferendi. Sunt enim, quod cultui publico, a pluribus etiam seculis inducto, æquivalet, vetustissimis Hieronymianis apographis infra allegandis hodie inscripti; etsi autem hæc binos istos Sanctos nostros, quorum posteriorem in Lucensi apud Florentinium & in Richenoviensi apud Sollerium Hieronymianis apographis Aurelii appellatione perperam distingui, e pluribus aliis Fastis sacris mox laudandis, ei una cum Corbeiensi Hieronymiano, tum majori apud Florentinium & Dacherium, tum minori seu contracto apud Sollerium & Marteneum, Aureliæ nomen consensu unanimi attribuentibus indubitatum apparet, Martyrum titulo haud condecorent, nec fuisse pro fide necatos, diserte asserant, vel ex eo tamen, quod antiquissimis, ut dixi, Hieronymianis apographis exstent inscripti, Martyrio illos finiisse vitam, vero apparet simillimum, uti infra ostendam. Morales interim & Martinus de Roa, prior nimirum, dum in generali Hispaniæ Chronico, anno 1574 in lucem emisso, lib. 10, cap. 25, posterior vero, dum in sua de Festis & Sanctis Cordubensibus lucubratione, anno 1615 publici juris facta, pag. versa 139 de duobus Sanctis nostris tractat, hosce verosimillime exstitisse Martyres, haud affirmant; neque sane mirum: tunc enim, e quibus id, uti ex infra dicendis intelliges, colligere potuissent, Hieronymiana apographa, utpote post dumtaxat a Dacherio aliisque vulgata, sibi prælucentia verosimillime haud habuerint.

[2] [Hieronymianis inscripti] Et vero ut ne quidem MSS. forsan, quæ hæc complecterentur, præluxisse illis, putes, nulla omnino Hieronymianorum mentione facta, Bedam dumtaxat, & Usuardum pro se citant; hisce autem Marietta de Hispaniæ Sanctis, qui ibidem lib. 2, cap. 29 diserte Lupum & Aureliam, Ferrario aliisque hac ei in re assentientibus, appellat Martyres, Adonem etiam lib. 4, cap. 48 adjungit. Ac verosimillime quidem, imo indubie, cum in puris & genuinis Bedæ, Adonis & Usuardi Martyrologiis hodie SS. Lupus & Aurelia, uti hæc consulenti patescet, haud signentur, tribus istis scriptoribus Martyrologia, quæ, quamvis quidem Bedæ, Adonis & Usuardi nomina præferrent, sanctis tamen aliunde acceptis, quos hi non memorarant, aucta essent, præluxerint, ac ex illis Sanctorum nostrorum meminerint. Sane in Barberiniana apud nos ante tom 2 Martii ad Bedam additione, in adjecta ad Adonis Martyrologium, quam una cum hoc Rosweydus vulgavit, Appendice & in Greveniano apud Sollerium Usuardi Auctario SS. Lupus & Aurelia hodie comparent, paucis hisce vel haud multum absimilibus verbis Corduba civitate SS. Lupi & Aureliæ annuntiati, verosimillimeque ex Hieronymianis apographis, quibus utique, qui iisdem etiam sere verbis Sanctos nostros in Martyrologiis a se contextis hodie celebrant, Rabanus & Notkerus, imo etiam Beda, Ado & Usuardus ac proin & quæcumque ad hosce additamenta seu Auctaria antiquitatis palmam cedunt, primitus accepti, uti vel ex eo colligas, quod quo modo mox allegando in Hieronymianis, eodem etiam fere in dictis, tam quæ additionibus, ad Bedam, Adonem & Usuardum factis, aucta sunt, quam quæ Rabanus & Notkerus adornarunt, Martyrologiis memorentur.

[3] [& ideo ut martyres hic dandi,] Verum, cum hæc indiscriminatim tam qui non finierunt, quam qui finierunt Martyrio vitam, commemorare Sanctos soleant, sane ex eo, quod SS. Lupum & Aureliam hodie celebrent, inferri, hosce verosimillime exstitisse Martyres, non potest; etsi autem etiam id inde posset inferri, nondum tamen ex eo, quod Cordubæ illos signent, fuisse eosdem ibidem Martyrio coronatos, recte existimaris. Subinde enim Martyres, quos celebrant, quibus passi sunt, locis, verum aliis, quibus vel natales, vel cultum vel sepulturam sunt adepti, reponunt. At vero, ut ad id, quod præcipue hic probandum est, jam veniam, de Hieronymianis apographis aliter est loquendum. Hæc enim vix umquam alios, quam qui pro fide occubuere, commemorant, horumque, quos recensent, locum & diem passionis, uti Gregorii Magni ad Eulogium Alexandrinum epistola, a Sollerio in sua ad Usuardum præfatione num. 22 citata, docemur, assignant; quare, cum majora seu non contracta Lucense & Corbeiense apud Florentinium, contractaque seu breviora Corbeiense & Richenoviense apud Sollerium & Marteneum Hieronymiana apographa hodie SS. Lupum & Aureliam annuntient, Cordubæque Corbeiense brevius, cui horum reliqua haud refragantur, sequentibus his verbis Cordoba civitate Lupi, Aureliæ reponat, inde enim vero, verosimillime hosce & esse Martyres & ibidem passos, haud inepte intuleris.

[4] [Cordubæ in hisce,] Ast, etsi sic habeat, disertissimeque in quatuor illis Hieronymianis apographis Lupus & Aurelia Cordubæ adscribantur, nec Florez id ignorarit, is tamen, anne ad civitatem hanc ullo modo spectent ibidemque martyrio fuerint affecti, Hispaniæ sacræ tom. X, tract. 33. cap. 9, num. 99 & tribus seqq. revocat in dubium; id autem facit, primo quidem, quod Saturninus, quem in Cappadocia passum inter omnes convenit, in Greveniano & Bruxellensi apud Sollerium Usuardi Auctariis cum Lupo & Aurelia jungatur, hincque, hosce pariter ibidem passos perperamque adeo Cordubæ adscribi, merito queat oriri suspicio; deinde vero, quod, contra ac in aliis Hieronymianis apographis fit, in Corbeiensi apud Florentinium apographo Aureliæ & Lupo Maximus addatur; verum, etsi ex eo, quod hic, ut ait, hodie in aliis Fastis sacris memorari haud inveniatur, erroris insimulari posse videatur dictum, in quo hodie annuntiatur, Hieronymianum apographum, inde tamen Lupum & Aureliam Cordubæ perperam artribui, consequens non esse, quis haud videt? Ad duo mox memorata Usuardina apud Sollerium Auctaria jam venio. In Greveniano Saturninus cum Lupo & Aurelia, contra ac Florez putavit, haud conjungitur. Hisce enim cum subjecta, quæ sensum completum indicat, interpunctionis nota Cordubæ annuntiatis, S. Saturninum & Lupum absque loco, cui eos attribuas, commemorat; Grevenus autem Sanctos, quos ita post alios, a se annuntiatos locoque determinato adscriptos, recenset, conjungere cum hisce eidemque omnes loco attribuere haud solet.

[5] [etsi interim] Sic, ut quam verum id sit, studiosus lector exemplo, quod plurium, facile hic allegari valentium, instar sit, perspiciat, heri post S. Lubentium presbyterum & confessorem cum subjecta, qua sensus claudi solet, interpunctionis nota in territorio Trevirensi annuntiatum mox S. Conganum abbatem, non expresso, cui hunc adscribas, loco, refert, neque tamen ibidem a Greveno Conganum cum Lubentio conjungi ac proin, non secus atque hunc, territorio Trevirensi adscribi, veritate salva, quis affirmet. Quod modo ad aliud e auobus supra memoratis, quod Bruxellense est, Usuardi Auctariis spectat, in hoc quidem, utpote sequentibus hisce verbis in Corduba natale Sanctorum Saturnini, Lupi & Aureliæ concepto, Saturninus, in Cappadocia passus, cum Lupo & Aurelia luculentissime conjungitur; verum, ne idcirco hosce in Cappadocia pariter passos ac proin Cordubæ perperam annuntiari ac porro adscribi suspicemur, impediunt Martyrologia, tum Hieronymiana, tum alia supra laudata, quæ omnia, Saturnino omisso, SS. Lupum & Aureliam ibidem signant, quæque simul sumpta majoris certe facienda sunt, quam unum, de quo hic sermo, Bruxellense Usuardi Auctarium, ex iis ipsis propterea in mox data, qua constat, annuntiatione corrigendum, expuncto ex hac Saturnino, qui ad Martyrum, de quibus hodie jam egimus, Cappadocum classem spectat. Nec refert, in hac Saturninum cum Lupo conjungi; hunc enim a Lupo, S. Aureliæ socio, diversum esse, suadent eadem mox laudata Martyrologia, in quibus hic non Cappadociæ, sed Cordubæ adscribitur.

[6] [an ad civitatem hanc] Hisce itaque consideratis, enim vero quæ de duobus dictis Usuardinis apud Sollerium Auctariis ac de Corbeiensi Hieronymiano apographo Florez affert, facere non debent, ut, an Lupus & Aurelia ad civitatem Cordubensem spectent, dubitemus. Ast, ut reliqua, quæ is scriptor in rem suam præterea allegat, intacta haud relinquam, ad diem proxime prægressum Hieronymiana apographa in SS. Fausto, Januario & Martiale annuntiandis confusione, ait, quam maxima laborant, nec suo quemque ex hisce loco ponunt; cum autem sic habeat, timeri potest, ne & similis labes in hodiernam SS. Lupi & Aureliæ, quam suppeditant, annuntiationem irrepserit, & ne hi, qui Cappadociæ deberent attribui, Cordubæ ibidem perperam adscribantur. Ad hæc cum Corbeiense, quod Sollerius inter Hieronymiana contracta, a sese ad Alphabeticum Sanctorum sex primorum anni mensium indicem adjecta seu Martyrologii Usuardini parti secundæ præmissa, quinto loco recenset, Hieronymianum apographum ad XIII Octobris diem, quo fere omnia Hieronymiana reliqua SS. Faustum & Marciam seu potius Martialem Cordubæ in Hispaniis consignant, ibidem, Fausto & Marcia seu Martiale omissis, SS. Lupum & Aureliam annuntiet, est sane, cur Cordubæ in Hispaniis, SS. Fausti & Marciæ seu Martialis palæstræ, positi horum inde amotorum seu omissorum loco SS. Lupus & Aureliæ videantur perperam adscripti. At dictum Corbeiense Hieronymianum contractum, prout id Sollerius e MS., quod, e vetustissimo monasterii Corbeiensis codice excerptum, ad Papebrochium nostrum a Dacherio missum fuerat, loco mox indicato publici juris fecit, esse ad hanc & ad proxime prægressam diem mendosum, ex alia, quam e dicti monasterii MS. Marteneus thesauri novi Anecdotorum tom. 3 suppeditat, Corbeiensis ejusdem Hieronymiani contracti editione ostendam, cum paucis primo Sollerium ab impacta ei ibidem per Marteneum, quod hanc non consuluisset, negligentiæ nota vindicaro.

[7] Is decessor noster in memorato, quod a Dacherio, [re vera] ut jam monui, cum Papebrochio nostro communicatum fuerat, MS. ad XVII Junii diem legerat: Eodem die interfectus est Venerabilis Fulco archiepiscopus ab impio; hinc autem, cum verba isthæc prima, ut putavit, manu scripta essent, Fulcoque prædictus anno primum 900 fuerit interemptus, codicem illum ante sec. X fortasse adultum scribi non potuisse ac proin haud adeo esse, quam censuisset Dacherius, antiquum, conclusit, dubitari etiam, an hic in Martyrologio isto evolvendo operam aliquam posuisset, merito posse censens; verum Marteneus, cum veterum scriptorum & monumentorum tom. VI., anno 1729 luce publica donatum, prelo pararet, id conspicatus, in observatione, Martyrologiis seu Calendariis aliquot antiquissimis, quæ tomo isti inseruit, præmissa, Sollerium idcirco sic carpsit: Si vir, alioquin sagacissimus, nostram consuluisset Corbeiensis contracti seu Brevioris editionem, non ita facile judicium suum præcipitasset; animadvertisset enim, hæc ipsa, quæ citat verba, nou prima manu, uti asserit incunctanter, sed recentiori atque paulo aliter, quam ipse legit, inter duas parentheses scripta esse hoc modo: (“Alia manu. Eodem die interfectus est venerabilis Fulco archiepiscopus ab iniquo Wenetmero.)” Sed & aliquibus in locis suam potuisset emendare editionem.

[3] [pectare,] Ita ille; verum, si quo anno, quam ipse, & quo anno, quam Sollerius curarat, Corbeiensis contracti seu Brevioris editio lucem aspexerit, expendisset, non ita facile hunc veluti hic, re haud sat diligenter ac mature discussa, in judicando præcipitem corripuisset; utramque enim eodem anno 1717 prodiisse, ac proin, quam ipse adornarat, consuli verosimillime a Sollerio non potuisse, animadvertisset. Verum id hic, ne apud quemquam sinistra, quam de laudato decessore nostro gignere potuissent mox huc transcripta Martenei verba, locum inveniat opinio, monuisse contentus, modo ad id, quod hic e facta per Marteneum Corbeiensis contracti editione ostendendum, progredior. Ex hac alteram, a Sollerio curatam, emendari aliquibus in locis posse, Marteneus, ut verba ejus, proxime huc transcripta, produnt, existimavit; etsi autem illa in re scriptori huic haud illico, quod tam unum, quam alterum e MSS., e quibus ambæ editiones istæ fuere adornatæ, fuerit indubie ex uno eodemque antiquissimo Corbeiensi codice excerptum, nec librarius, qui ex hoc illud, quo usus est Sollerius, transcripsit, oscitanter dumtaxat id fecisse sit censendus, assentiendum haud putarim, re tamen mature examinata, esse saltem ad hanc proximeque prægressam diem e Corbeiensis brevioris facta a Marteneo editione corrigendam alteram, a Sollerio curatam, deprehendi.

[9] [dicendi sint,] Illa enim tertio Idus Octobris seu XIII mensis hujus die In Spaniis Cordoba civitate Faustum & Martiam seu Martialem, ac deinde secundo Idus seu XIV mensis ejusdem die Cordoba civitate Lupum & Aureliam annuntiat; cum autem Corbeiense majus, e quo minus seu brevius desumptum esse seu contractum, inter omnes convenit, id etiam faciat, sane ex hujus, quam fecit Marteneus, editione corrigenda est ad duos dictos dies altera, a Sollerio curata, quæ priori horum, non Faustum & Martiam, seu Martialem, sed Lupum & Aureliam, nulla omnino Fausti & Martialis mentione facta, in Hispaniis Cordoba civitate commemorat, ac deinde, posteriori seu secundo mensis dicti Idus vacuo relicto, mox ad XV seu mensis ejusdem Idus progreditur. Jam vero, cum sic habeat ac proin Corbeiensis brevioris, quæ ad XIII SS. Faustum & Martiam, ac deinde ad XIV Octobris diem SS. Lupum & Aureliam Cordubæ annuntiat, editione, a Martineo adornata, sit standum, editio ejusdem Corbeiensis brevioris altera, a Sollerio curata, quæ, SS. Fausto & Martia seu Martiale, quos omnia fere Hieronymiana alia ad XIII Octobris diem Cordubæ in Hispaniis signant, omissis, perperam tunc e jam dictis Lupum & Aureliam ibidem annuntiat, movere nos non debet, ut, an hi vere ad civitatem illam spectent seu Martyrio ibidem fuerint affecti, dubitemus.

[10] [revocetur] Quod modo ad maximam, qua in hesterna SS. Fausti, Januarii & Martialis annuntiatione Hieronymiana omnia apographa laborant, confusionem ac perturbationem spectat, nec ob hanc illa de re, nisi forsan ob nævos, a Sollerio in sua, tum ad Usuardum num. 23, tum ad Hieronymiana apographa contracta num. 2 & 3, Præfatione enumeratos, quibus ad dies prope singulos infecta sunt dicta apographa, definiri ex hisce nihil posse, quis velit, est dubitandum, maxime cum jam supra laudata, tum ad Bedam, Adonem & Usuardum Auctaria, tum Martyrologia, a Rhabano & Notkero contexta, in quibus, ut jam docui, SS. Lupus & Aurelia Cordubæ hodie, & quidem disertissime, annuntiantur, argumento etiam sint, verosimillime olim multo plura, quam modo reperiantur, extitisse Hieronymiana apographa, quæ Cordubæ non minus diserte, quam illa, SS. Lupum & Aureliam hodie annuntiarint, spectareque adeo ad civitatem illam seu martyrio ibidem, uti e jam dictis verosimillime contigit, fuisse affectos, indicarint. Verum in Opere nostro ad XXII Aprilis diem, qua de SS. Parmenio, Helyma & Chrysotelo, Cordulæ in Perside, ut notatur, Martyribus, est actum, ibidem num. 6 Henschenius noster, civitatem illam, pro qua Baronius, quod, ut putavit, nulla nominis hujus civitas in Perside inveniatur, Corduenam, regni hujus urbem ex Ammiano Marcellino notam & ab Æthico in Cosmographia Cordubennæ nomine distinctam, poni debere, sese aliquando suspicatum, in suis in Martyrologium Romanum Notis prodit, in MS. Hieronymi codice Corduam, ab aliis etiam Cordubam nuncupari, observat.

[11] Et vero Sanctorum istorum Acta prout in Laurentianis apud Surium ad X Augusti diem exstant, [in dubium,] civitatem, in qua passi sunt, non Cordulam, sed Cordubam appellant, idque etiam ad dictum XXII Aprilis diem apud Florentinium Hieronymianum reginæ Sueciæ, ibidem interim Epternacensi civitatem eamdem, quæ, quemadmodum Sollerius ad XXX Julii diem in suis in Usuardum observationibus docet, alias adhuc appellationes sortitur, nec Cordulam, nec Cordubam, sed Corduam appellante, apographum facit; cum autem sic habeat, nec dubitari queat, quin Persarum civitas, in qua Sancti modo memorati subiere martyrium, Corduba subinde nuncupata inveniatur, erit fortassis, qui contendat, re etiam ipsa civitatem, nomine Cordubam, in Perside reperiri, posseque proinde sintne ibidem, an Cordubæ in Hispania SS. Lupus & Aurelia passi, revocari in dubium. Est sane, cur ita primo intuitu appareat, resque tamen secus haberet, si curata a Sollerio ac jam supra memorato, qua ad diem proxime prægressam SS. Lupus & Aurelia in Hispaniis Cordoba civitate annuntiantur, diserteque adeo huic Hispaniarum urbi attribuuntur, Corbeiensis brevioris additio foret admittenda; verum cum ibidem non hæc, sed altera a Marteneo adornata, in qua ad diem quidem XIII seu III Idus Octobris in Spagniis Cordoba civitate Fausti, Martiæ, ad diem vero XIV seu pridie Idus Octobris Cordoba civitate Sancti Lupi, Auriliæ dumtaxat legitur, civitate Corduba, cui duo hi Sancti adscribuntur, in Hispaniis diserte haud statuta, standum ostenderim, necesse est, ut hic alio, quo difficultas, modo objecta ac a Persidis civitate, quæ etiam Cordubæ nomen habuerit, repetita solvatur, recurramus.

[12] [attribuuntur,] Cum civitas, nomine Corduba, quæ extra Hispaniam sit, nusquam apud Geographos sive antiquos, sive recentiores ulla occurrat, nullam etiam re vera nominis hujus urbem extra Hispaniam vel inveniri vel umquam fuisse inventam, opinor. Nec, ut secus sentiam, movet me, quod Persarum civitas, ubi Parmenius Helymas & Chrysotelus passi feruntur, in supra laudatis S. Laurentii apud Surium Actis Hieronymianoque apographo Cordubæ nomenclatione distinguatur. Id enim verosimillime factum est eo, quod pro Cordulæ seu Corduenæ, ubi martyres isti in MSS. antiquis signabantur, librarii, qui hæc transcripsere, nominum affinitate, utpote unius dumtaxat alteriusve literulæ discrimine ea inter intercedente, decepti Cordubæ posuerint. Nec est, quod propterea putes, idem dici posse de librariis, qui e MSS. antiquis Martyrologia, SS. Lupum & Aureliam hodie commemorantia Cordubæque attribuentia, transcripsere; Parmenius enim, Helymas & Chrysotelus, non in omnibus, in quibus memorantur, monumentis Cordubæ, sed in aliis quidem notissimæ civitati isti, in aliis vero Cordulæ seu Corduenæ attribuuntur; Lupus autem & Aurelia in omnibus prorsus in quibus locum habent, seu monumentis seu Fastis sacris, non Cordulæ seu Corduenæ, sed Cordubæ constanter adscribuntur, aut certe Cordobæ, quo nomine nobilissimam hanc Hispaniarum urbem, littera U mutata in O, Gothorum tempore venisse, Ambrosius Morales Hispaniæ illustratæ tom. 4 pag. 361 docet. Jam vero, cum hæc sic habeant, atque adeo nec repetitum a civitate, nomine Corduba, quæ in Persia sita fuerit, argumentum facere debeat, ut, an SS. Lupus & Aurelia Cordubæ in Hispania passi sint, dubitemus, est sane, cur, illo etiam considerato, verosimillime hoc ibidem factum, ac proin ad civitatem hanc Lupum & Aureliam spectare arbitremur.

[13] [ibidemque cultu] At vero, inquit adhuc Florez supra laudatus, cultu sacro ibidem Lupus & Aurelia nec gaudent nec umquam fuere gavisi, cumque adeo hosce pro Sanctis suis Corduba haud habere videatur, non est sane, cur huic nos eosdem attribuamus. Enimvero, cum Lupus & Aurelia nec Martyrologio Romano hodierno exstent inscripti, nec a S. Eulogio memorentur, fueritque, ut Martinus de Roa in sua de Martyribus Cordubensibus lucubratione Latine conscripta annoque 1617 vulgata pag. 45 docet, sec. XVI senescente statutum, ut e Martyribus ii dumtaxat, qui vel in Martyrologio Romano legerentur vel saltem e S. Eulogio noti essent, Cordubæ colerentur, tum certe ibidem cultu Sancti nostri haud fuerint gavisi. Hinc puto, a veritate haud aberraturum, qui ecclesiæ Cordubensis tabulas, in quibus a sese Lupum & Aureliam haud repertos, Ferrarius in Annotationibus, hodierno Sanctorum, quos in Catalogo generali recenset, laterculo subnexis, affirmat, fuisse vel tum, vel citius confectas crediderit; tabulis enim hujusmodi serius seu sub seculi XVII initium confectis Lupus & Aurelia fuissent inscribendi, utpote tunc Cordubæ honore, quo Sancti solent, affecti, ut supra laudatus Martinus de Roa nos docet. Suo quippe de Festis & Sanctis Cordubensibus Hispanice conscripto, quod tunc vulgavit, Operi tum Calendarium, in quo Sancti diesque festi, quos ecclesia Cordubensis celebrat, dierum ac mensium, quibus hæc id facit, ordine exhibentur, tum indicem, in quo iidem ordine alphabetico recensentur, præfixit; Lupus autem & Aurelia in Calendario isto juxta ac in indice comparent.

[14] [hodie forsan haud durante fuere aliquando gavisi,] Verum an Sancti cultu, quo tum Cordubæ fuere gavisi, gaudere hodieque ibidem pergunt? Hodie eos Cordubæ vel utcumque honorari ut Sanctos, deficientibus, quibus Florezium, qui, ut jam indicavi, contrarium affirmat, a veritate hac in re aberrare evincam, documentis, asseverare non ausim. Nec quidquam, quod præter jam dicta de iis commemorem, habeo in promptu. Fidei enim probatæ, quibus id faciam, monumenta desunt, nihilque in hisce, quod ad eorumdem in Fastis sacris supra relatis memoriam nudaque fere nomina adjici queat, invenio. Hinc nullam omnino apud me inveniunt, nec apud virum ullum cordatum, ut opinor, inventura sunt fidem SS. Lupi & Aureliæ Acta, hodie in Martyrologio Hispano a Tamaio adducta, quæ Sanctos hosce fecisse conjuges ac ad Neronis tempora retulisse non contenta, eos præterea Illipa seu Zalameo oppido, quod Tamaii patria erat, oriundos affirmant. Affert quidem hic e suo, quem sæpissime etiam alibi citat, MS. Auli Hali Codice Gothico sepulcrale, e quo hausta illa omnia sint, carmen, a Cypriano, Cordubensi archipresbytero, ut ait, conscriptum; verum Nicolaus Antonius Bibliothecæ veteris Hispanæ lib. 6, cap. 7 num. 145 & seq. carmina, quæ pro germanis Cypriani archipresbyteri Cordubensis haberi debent, ac deinde alia, falso huic ab impostore, quem propterea pseudo-cyprianum appellat, afficta, num. 147 & aliquot seqq. recenset.

[15] [a Tamayo elogio, quod plane commentitium est, ornantur.] Porro postrema hæc inter num. 159 numerans jam dictum, quod, non secus ac nonnulla alia pseudo-cypriani carmina vestiendis nudis Sanctorum vere Hispanorum Historiis excogitatum ait, sepulcrale SS. Lupi & Aureliæ carmen sic scribit: Lupus & Aurelia Cordubæ in Hispania Octobris XIV die laudantur in Martyrologiis (Auctis videlicet) Bedæ atque Adonis; quibus recentiores, nil ultra de his addentes, consentiunt. Apertus invitavit campus Tamaium, ut libere sub Cypriani persona divagaretur, eorumque conditionem, tempus martyrii & quod maxime fuit pretii, habitationem Martyrum in Illipa seu potius, ut Nicolaus vult, Julipa, urbe, Tamaii patria versibus (videre hos apud scriptorem istum studiosus lector potest) comprehenderet. Ita ille, cujus ego huc verba, quod ad propositum nostrum faciant, nihilique Sanctorum Acta, a Tamaio adducta, facienda ostendant, duxi transcribenda.

DE S. CÆLESTE SEU CÆLESTIO EPISCOPO CONFESSORE
Metis in Lotharingia.

Circa initium sec. IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cœlestis seu Cœlestius episcopus conf. Metis in Belgica I (S.)

AUCTORE C. G.

§ I. Sancti in quibusdam Fastis sacris memoria, tempus quo translatæ sunt sacræ ejus exuviæ; Actorum, non edendorum, errores, & nominatim quoad Sancti ætatem, refelluntur.

Sanctum Cælestem seu, ut a recentioribus vocatur, S. Cælestium, cujus jam bis in Prætermissis, [Sancti, in recentioribus Fastis sacris] ad diem videlicet 7 Maji ob translationem eo die in Actis notatam, & ad diem, XIV Octobris proxime prægressam, ob Claudii Roberti, XIII Octobris Sanctum coli asserentis, testimonium, nescio, unde haustum, majores nostri meminere, duobus locis Martyrologio, verum non admodum antiqui, adscribunt: Metis quidem, celebri & antiquæ Lotharingiæ civitati editio Usuardi Lubeco-Coloniensis, in Auctariis apud Sollerium, ad hunc modum. Methis civitate Sancti Cælestis secundi ejusdem urbis episcopi & confessoris; addit Grevenus: discipuli Beati Petri Apostoli: mutilus codicis Luxoviensis textus ita habet: Ipso die Cælestis episcopi ipsius civitatis: breve etiam Sancti elogium ex Martyrologio proprio ecclesiæ cathedralis Metensis transcripsit Meurissius in historia episcoporum ejusdem ecclesiæ sic sonans: Metis S. Cælestis episcopi & confessoris: idem habet Castellanus; prolixiori vero encomio eum exornat Saussayus, his verbis concepto: Metis S. Cælestii secundi illius ecclesiæ episcopi, qui cum Sancto Clemente Roma hanc urbem proficiscens, eique in salutis opere gnaviter suffragatus, deinde post ejus felicem transitum ovium curam ex officio suscipiens difficillimis his temporibus, quibus in Christi caulas impiorum ira magis fremebat, tutelam gregis ingenti cum virtute sustinuit, postque annos XV hoc in pastorali munere strenue juxta ac religiose exactos, non nihil aucto domini peculio, servus fidelis migravit ad gaudium repromissurum. Sepultus fuit in Crypta S. Clementis, e qua demum ob rutilantia signa Beatitudinis a Drogone præsule elicitum venerandum ejus corpus ad Mauri-monasterium in Alsatia delatum fuit, ubi hactenus quiescens promerita in veneratione habetur. Fontem, quem oratorie dilatavit, videtur hic Martyrologus habuisse Chronicon Metense editum apud Acherium Tom. VI Spicilegii a pag. 643.

[2] [memorati, corpus sacrum sacrum ad Mauri-monasterium in Alsatia] Ast Codex S. Gudulæ Bruxellis apud eumdem Sollerium, cui consonat Florarium nostrum MS., seculo XV inclinante exaratum, Sanctum antistitem Mauri-monasterio attribuit his verbis: Mauri-monasterio S. Cælestis episcopi, discipuli B. Petri apostoii, qui cum Beato Clemente & Felice ad urbem Metensem veniens post primum in eadem urbe episcopus constitutus cælestem duxit vitam, & tandem ad Christum migravit, nempe ob mox memoratam in illud sacri corporis Translationem, publicamque, quam ibidem S. Præsul consecutus est, venerationem, quam paulo latius Judocus Coccius in Dagoberto redivivo cap. VI exponit, relatæ sacrarum SS. Cælestii & Auctoris exuviarum ad dictum monasterium Translationi hæc subjungens: hodieque istic (S. Cælestis & Auctor) multa in veneratione sunt præsenti sæpe ac prodigioso pellendis morbis, sed febribus maxime, auxilio, iisque, qui obstipo sunt corpore erigendis, si post fusas ad Deum preces subter tumbam, qua Sanctorum exuviæ requiescunt, transgrediantur. Extant & magnæ pontificum condonationes, quibus ad pristinam patronorum venerationem ac frequentiorem cultum invitati majores. Dictum vero Ordinis Benedictini Cænobium, depositionis Sancti nostri locum, Galliæ Christianæ auctores Tom. V col. 866 ita describunt: Id quondam nominis [Cella Leobardi] habuit a S. Leobardo primo hujus loci conditore, sicuti a Mauro, in ordine abbatum quinto, Mauri-monasterium dictum est, vixisse vero S. Leobardum [ad diem XXXI Decembris Martyrologio Universali a Castellano insertum] sub Childeberto rege I quidam volunt, alii melius sub Childeberto II vergente ad finem seculo VI, conditum est tertio a Tabernis [Gallice Saverne] in Alsatia lapide in honorem SS. Apostolorum Petri & Pauli & S. Martini, ut legitur in præcepto Theodorici IV cognomento Calensis apud Judocum Coccium in Historia Dagoberti Cap. 6 pag. 62, nobis, qui habemus editionem Molshemiensem anni 1623, pag. 56. Mabillonius Tom. I Annalium Benedict. similia scribit de fundatione ejusdem monasterii, quam refert ad annum 615. Pauca nunc de tempore Translationis dicenda sunt.

[3] In Actis nullæ temporis, quo Translatio facta sit, [translatum est circa annum 828.] notæ reperiuntur, neque auctor primæ Chronici Metensis partis, qui ut ex hujus fine colligitur, seculo XII floruit, plures quam laudatus supra Saussayus, profert, en ejus verba: Sepultus est (S. Cælestis) ante fores Cryptæ S. Clementis: sed post curricula temporum a Drogone archiepiscopo Metense translatus est in Elisatiam apud Mauri-monasterium. Drogo frater naturalis Ludovici Pii imperatoris anno 823, ut volunt Sammartani Tom 3 Galliæ Christianæ pag. 712, episcopus factus est, & Sedem Metensem 32 annis tenuit, ita ut Translatio hæc inter annum 823 & 855 collocari debeat: Cointius & Mabillonius hujus epocham figunt circa annum 828 ex laudato Coccio, qui sacras S. Cælestis & S. Auctoris exuvias non sine ingenti & religiosa pompa, quibusdamque editis in via prodigiis, (quæ qui latius scire desiderat, adeat Historiæ ejus Dagobertinæ Cap. VI) transtulisse Drogonem asserit, postquam is jussu Ludovici fratris dictum Mauri-monasterium, memorato anno 828 miserabile incendium passum, restauraverat.

[4] Res tam ante, quam in episcopatu a Sancto antistite gestas seculo VIII prorsus incognitas fuisse testatur Paulus Warnefridus Foro-Juliensis diaconus, [Actorum nullius pretii, nec idcirco edendorum] qui eodem seculo libellum seu breve Chronicon, editum in corpore Historiæ Francicæ a pag. 172, & novissime a Calmeto Tom. I Historiæ Lotharingicæ inter instrumenta, scripsit de episcopis Metensibus, enumeratis septem S. Clementis successoribus hæc subjiciens: Quorum omnium studiis certum est crevisse Dei ecclesiam, quamvis eorum nobis specialiter occulta sunt gesta; idem pro seculo XII probant, quæ recitatis num. præcedenti post pauca intermedia subdit, Chronistæ apud Acherium sequentia verba: Cætera ejus (S. Cælestis) gesta, quamvis credantur magna, tamen nihil ad nos transmiserunt scripta priorum; ex quibus duorum scriptorum testimoniis non leviter argui potest, Acta Sancti nostri, quæ in Codice nostro pergameno, quondam Lucidæ-Vallis, abbatiæ Ordinis Cisterciensis prope Senones, signato Q. MS. 2, habentur, seculo VIII atque etiam XII esse posteriora; certo eadem non paucis post memoratam translationem annis scripta esse ex eo evincitur, quod hanc admodum jejune absque ullis personarum, temporis aliisve adjunctis memorent: revoluto vero (inquiunt) aliquanto (ab obitu) tempore, ipsius sacratissimum corpus a religiosis personis Alsatiam est translatum, & in Mauri-monasterio nonas Maji honorifice reconditum; ubi plurimi languidi diversarum infirmitatum sunt sanitati restituti & ad propria cum gaudio magno incolumes sunt reversi. Cum igitur S. Cælestius circa initium seculi IV verosimilius, ut infra probabo, obierit, patet biographum longiori annorum intervallo a Sancto fuisse disjunctum, quam ut res ejus gestas perspectas habere potuerit, præsertim cum ipsi idonea defuisse monumenta, prolata Pauli Diaconi & Auctoris Chronici Acheriani testimonia evincant. Cumque adeo parva, vel potius nulla Actis insit auctoritas, fabulisque, ut ex mox dicendis perspicuum fiet, scateant, ea prelo prorsus indigna censui.

[5] [variæ] Itaque, quod biographus ait, Anglorum ecclesiam nova semper sobole sæcundatam fuisse Sancti nostri opera, cum hujus rei nulla alibi occurrat mentio, figmentum judico, non minus a veritate alienum, quam refutata a Bollando in Notis ad Acta BB. Mariani & Murcherati Tom. II Februarii pag. 366 & a Limpeno Tom. I Septembris pag. 619 fabula, de quibusdam discipulis a S. Mansueto, Sancti nostri in Gallias advenientis, ut volunt Acta, comite, in Hyberniam ad prædicandum Euangelium missis: cæterum Sanctum antistitem omnes episcopalis muneris partes sancte ac laudabiliter explevisse facile assentior, sed an ad id munus a S. Clemente, cælo jam proximo, angelico jussu promotus fuerit, ætas biographi facit, ut vehementer dubitem, verearque, ut hoc ejus assertum plus fidei mereatur, quam alterum quoddam commentum, quo S. Clemens in quodam recentiori Vitæ ejus exemplari ab angelo accepisse dicitur successorum suorum omnium Catalogum, aureis litteris efformatum, de quo auctor Vitæ S. Deicolæ, circa medium seculi X scribens, apud nos Tom. II Januarii ita loquitur: Juxta ordinem situum Metensem opulentissimam urbem video non mediocriter decussatam, cui in tantum divinitas consulere dignata est, ut omnium Apostolorum suorum vocabula aureis ibi apicibus rutilent, angelica sine dubio manu exaratis, promeruit autem felix ista primores patres istos Clementem, Felicem, Auctorem, Cælestem &c., quem tamen Catologum a Calmeto tom. 1 Historiæ Lotharingicæ editum, imperante Carolo Magno, non angelica, sed humana exaratum esse manu inter auctores convenit.

[6] [proponuntur fabula; assertaque in eis] Ut cæteras de feris a venatoribus tutis, earumque vulneribus curatis, de filia regis Metensis resuscitata, quibus similia in Vita S. Mansueti, edita in Opere nostro Tom. I Septembris a pag. 639, post medium seculi X fabulatus est Adso abbas Dervensis in Campania, de serpentibus e finibus civitatis Metensis eliminatis (nisi hæc figurate de idolis eorumque cultu sublatis dicta cum Calmeto in Dissertatione de episcopis Metensibus Historiæ Lotharingicæ præmissa & Benedictinis Scriptoribus in Historia Metensi anno 1769 typis vulgata interpreteris) missas faciam nugas, referunt Acta Sanctum nostrum Antistitem, qui, ut ajunt; Fertur septuaginta duorum unus extitisse, præsentiam Domini corporalibus oculisoculis vidisse, cum SS. Clemente Metensium, Euchario Trevirensium, Mansueto Tullensium primis episcopis & pluribus aliis a S. Petro Apostolo in Gallias missum, S. Clementi in convertendo ad fidem Christianam populo Metensi fidelem fuisse adjutorem, eidemque episcopalis cathedræ in eadem urbe fundatori proxime successisse, adeoque secundum Acta S. Cælestius Metensem Sedem tenuit seculo 1: favet opinioni huic cum quibusdam num. 1 & 2 citatis Martyrologiis laudatum Chronicon Metense apud Acherium, ubi sic legitur: Beato Clemente ad cælestia migrante, S. Cælestis illi successit in officio episcopali, sedit quoque annis quindecim, sub Vespasiano VII, sub Tito II, sub Domitiano reliquis; obiit tempore ipsius persecutoris sub Anacleto Papa. Annum Christianæ æræ hæ notæ designant LXXXVI, quem etiam annum cum Florario nostro MS. expressit Meurissius; verum recentiora sunt hæc omnia, quam ut assertam a biographo proximam Sancti a S. Petro missionem confirmare multum possint; non immerito igitur longe hinc abivit Castellanus, qui S. Cælestii episcopatum ad seculum III retulit, a cujus sententia nos non multum recedentes, Sancti nostri obitum ad caput hujus Commentarii circa initium seculi IV collocavimus. Id autem ne immerito fecisse videamur, rationes, ab iis, quibus moti Limpenus S. Mansueti & Perierus S. Materni, S. Cælestii secundum biographum nostrum & Adsonem in Vita S. Mansueti in Gallias advenientis comitum, episcopatus seculo IV illigarunt, haud dissonas proponere juverit.

[7] [proxima Sancti a S. Petro in Gallias missio] Latius hic monumenta ecclesiæ Metensis, originem suam ab ipsis Apostolorum temporibus cum pluribus aliis Galliarum ecclesiis repetentis, nec satis antiqua, nec satis idonea esse, ad faciendam fidem, ostendendo exspatiari possemus; verum cum hæc ad S. Clementem præcipue spectent, uberius illud præstare poterit, qui ad diem XXIII Novembris ejus gesta illustrabit: nos interim hic observamus quædam legi in Sancti nostri Vita, quæ si vera sint, ejus episcopatum ad tempora Apostolis multum posteriora referendum esse ostendunt: leguntur autem sequentia: Quo (fugatorum serpentium miraculo) viso omnes ingentem tulere clamorem ad sydera, magnum & verum esse Deum Christianorum, certatim catechizari, catervatim baptizari ardentes … tum vero ecclesiam sub honore magistri sui Petri, Apostolorum principis constituit, quo fidelis populus ad agenda Missarum solemnia convenire & Catholici dogmatis mysteria sitibundo pectore valeret haurire; rege vero necdum credente, filia ejus unica defungitur … adest Beatus Clemens cum fideli illo collega indissociabili Cæleste, regis votum audiunt, in oratione procumbunt: quid plura? Puella resuscitatur, vitæ restituitur, pater cum omni familia baptizatur, nomen Domini Jhesu ex tunc & deinceps libere ac publice ab omnibus prædicatur, colitur, veneratur & adoratur. Hæc idcirco proponere volui, non quod Sancti Vitam fide dignam judicem, sed quod Paulus Diaconus in Vita S. Clementis edita a Calmeto Tom. I Historiæ Lotharingicæ inter instrumenta, quæ præcipuum est traditionis fundamentum, si fabulam resuscitatæ regis filiæ excipias, eadem scribat de Metensi civitate ad Christianam fidem conversa, de constructa a S. Clemente & dedicata S. Petro ecclesia, cui & duas alias ab eodem Sancto constructas supperaddit, adeoque si, monumentis, quibus plurimum nituntur Metenses, insistere velimus, Sancto nostro Metensem Sedem tenente, ita ibi floruit, exterminata penitus idololatria, multiplicatis fidelibus, tribus erectis ecclesiis, fundataque episcopali Sede, Christiana religio, quantum fere umquam alias; id vero consistere non posse, nisi Sancti Cælestii episcopatus ad tempora seculo 1 multum posteriora referatur, evincunt testimonia sequentia.

[8] Paucas usque ad annum æræ Christianæ 250, [ex Passione S. Saturnini, ex epistola septem episcoporum ad Radegundem.] quo Decius & Gratus consulatum gessere, non in omnibus, sed aliquibus tantum Galliarum urbibus erectas fuisse ecclesias, paucos Christianæ fidei cultores, frequentissima vero in omnibus civitatibus Deorum delubra, testatur Passionis S. Saturnini, editæ a Ruinartio inter Acta Martyrum sincera & selecta editionis Parisiensis anni 1680 pag. 109, Auctor anonymus, si non coævus, saltem suppar; Postquam (inquit) sensim & gradatim in omnem terram Euangeliorum sonus exivit, parique progressu (sensim videlicet & gradatim) in regionibus nostris Apostolorum prædicatio coruscavit, cum raræ in aliquibus civitatibus ecclesiæ paucorum Christianorum devotione consurgerent, sed nihilominus crebra miserabili errore gentilium nidoribus fætidis in omnibus locis templa fumarent, ante annos L, sicut Actis publicis, id est Decio & Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum & summum Christi Tolosa civitas Sanctum Saturninum habere cæperat sacerdotem. Seculo etiam IV, quo S. Martinus ecclesiæ Turonensi præfuit, Gallicanis in sinibus ad paucorum dumtaxat notitiam ineffabilia Trinitatis Dominicæ Sacramenta seu mysteria pervenisse asserunt septem Galliarum antistites in epistola ad Radegundem reginam anno, ut omnes consentiunt 570 scripta; cum igitur ea, quæ a Paulo Diacono in Vita S. Clementis, & ab anonymo nostro in Actis S. Cælestii de tota Metensi civitate ad fidem Christianam conversa, exstirpata idololatria, constructis ecclesiis narrantur, a I seculo, uti allata testimonia manifestum faciunt, sint prorsus aliena, necesse est, ut Metenses monumenta, quibus maxime nituntur, vel manifestæ contradictionis arguant, vel primorum suorum antistitum missionem ad tempus seculo I multum posterius differant; utque aliquam veri speciem concilient; non quidem Actis Sancti nostri, sed Actis S. Clementis, quorum hæc sunt verba apud Calmetum: Ea tempestate, … cum Mediomatricum, … civitas … copiosis populorum turbis abundaret ad eam B. Petrus Apostolus Clementem nomine… Sublimatum pontisicali dignitate direxit, missionem hanc eo sensu intelligant, quem suppeditat Joannes Cordesius in dissertatione de tempore missi in Aquitaniam S. Martialis apud nos Tom. 5 Junii edita a pag. 538: Cum Romana [ait] ecclesia Petri Sedes fuerit semper appellata, illi qui ab ea Sede legati sunt, a Petro missi fuisse dicti sunt, licet a Petri successoribus longa post tempora venerint: quod plurimis scriptorum locis manifestum, confirmatur dignitate Bonifacii a Gregorio II in Germaniam Euangelii gratia legati, qui missus S. Petri dicitur in Caroli Martelli epistola & ap. 2 lib. V Capitularium.

[9] [quadam, quæ opponi posset, objectione] Et quidem si talem, qualis a Paulo Diacono & Sancti nostri biographo depingitur, S. Clemente & dein S. Cælestio episcopale munus gerentibus, re ipsa fuisse in sua urbe religionis Christianæ statum Metenses velint, allata auctoris Passionis S. Saturnini & septem episcoporum testimonia omnino exigunt, ut primos hos antistites aliquibus saltem annis seculo IV sub Constantino Magno, ante cujus imperium non tanto cum fructu, nec ita secure & libere Euangelium prædicari, idololatria exterminari, & ecclesiæ publice ædificari poterant, vixisse credant; at vero licet ii, qui pro primorum Metensium episcoporum seculo I missione pugnant, monumenta, eodem seculo religionem Christianam tam uberes Mettis fecisse fructus asserentia, erroris sint accusaturi, Sanctum nostrum in eadem urbe, episcopatu seculo I functum non fuisse, nondum ex laudatis testimoniis consectarium esse contendent; hæc enim, inquient, etsi seculo I non ita, ut exstirpata penitus idololatria, pluribusque erectis ecclesiis, gentilium errore crebra nidoribus fætidis in Mettensi civitate templa fumare cessarent, dominatam fuisse fidem Euangelicam, evincant, quominus tamen ibidem fundata jam tum fuerit ecclesia, sat magno fidelium, qui a proprio regerentur episcopo, numero constans, neutiquam obstare videntur.

[10] Ita adhuc, ut gloriosam Metensis ecclesiæ antiquitatem tueantur, [soluta, & ex Sulpitii Severi Historia sacra rejicitur.] arguere possunt: ast, cum ante seculum III medium in aliquibus tantum Galliarum urbibus pauci secundum laudatum Passionis S. Saturnini auctorem exstiterint Christicolæ, horumque devotione paucæ tantum erectæ fuerint ecclesiæ, nec eo quidem modo, quem ex adversariorum sensu proposuimus, in Metensi civitate ob majorem suam ab Italia distantiam, seculo I vigere potuisse Christianam religionem facile quilibet agniturus est, qui in urbes Italiæ viciniores citius, quam in longius ab eis dissitas, verosimillime ex eadem Italia illatum fuisse fidei lumen, urbemque Lugdunensem, Italiæ multo viciniorem, Galliarumque tum metropolim, seculo demum II S. Photinum, anno 177 Martyrio coronatum, nactam fuisse primum episcopum, considerarit: adhæc cum monumenta, quibus tantam ecclesiæ Metensi antiquitatem vindicare conantur, non sint seculo VIII antiquiora, & manifestæ, ut ex dictis patet, contradictioni obnoxia, eamdem quoque antiquitatem plerisque aliis Galliarum ecclesiis, quæ similibus traditionibus monumentisque non sunt destitutæ, opinionis, quæ Sancti nostri episcopatum seculo 1 statuit, patroni pari de causa adscribere coguntur; jam vero, si in omnibus illis Galliarum urbibus, inter quas, imperante Carolo Magno, ea exarsit pro antiquitate ecclesiarum suarum æmulatio, ut primos suos antistites vel a S. Petro, vel a S. Clemente missos fuisse affirmarint, ac nominatim in Petragoricensi, Vellavensi, Catalaunensi, Cenomanoensi, Alvernensi, Turonensi, Parisiensi, Senonensi, Rhemensi, Meldensi, Aurelianensi, Rothomagensi ac tandem, qua de agimus, Metensi re ipsa jam inde a seculo 1 sat magno numero Christicolæ, episcopique his præpositi exstitissent; nullum quoad tempus susceptæ in Italia religionis Christianæ, nullum, etiam quoad modum, nisi forte, quod hæc jam tum magis in Galliis, quam in Italia floruerit, fuisse discrimen consequeretur; adeoque a veritate aberrasset Sulpitius Severus lib. 11 historiæ sacræ ita scribens: Sub Aurelio Antonini silio persecutio quinta agitata, ac tum primum intra Gallias Martyria visa, serius trans Alpes [quam videlicet in Italia] Dei religione suscepta; aberrassent quoque auctor Passionis S. Saturnini, raras in aliquibus tantum civitatibus ante seculum III medium ecclesias paucorum Christianorum devotione consurrexisse, & septem episcopi, seculo IV Ad paucorum dumtaxat notitiam, ineffabilia pervenisse Trinitatis Dominicæ Sacramenta asserentes: id vero quoniam nemo, qui Sulpitium Severum, auctorem sane gravissimum, seculo IV, auctorem Passionis S. Saturnini circa finem seculi III, & septem episcopos circa medium seculi VI in ipsismet Galliis floruisse, & proinde res, quas de religionis primis seculis in Galliis statu memoriæ produnt, optime perspectas habuisse expenderit, in animum sit inducturus, superest, ut ob horum testium authoritatem Sancti nostri episcopatus ad tempus seculo 1 posterius, quod § sequenti ex Metensium præsulum catalogis determinare utcumque conabimur, referatur.

§ II. Episcoporum Metensium ordinatur Chronotaxis, & sancti ætas utcumque determinatur.

[Nec symeon in serie episcoporum Metensium septimus seculo II uec Sambatius seculo III, ut quidam Catalogi volunt, methis sederunt;] Laudatus Chronici Metensis, ab Acherio editi, auctor, qui annos Sedis, a Paulo Diacono Foro-Juliensi, primo Catalogi antistitum Metensium concinnatore, prætermissos, cuilibet ejusdem civitatis episcopo assignavit, & secundum Chronologicam pontificum Romanorum & imperatorum seriem digessit, de S. Symeone septimo Metensium præsule ita scribit: præfuit annis XXX ultimo tempore Antonini Pii, temporibus etiam Marci, Veri, Lucii Commodi imperatorum, tempore Aniceti, Soteris & Eleutheri, obiit sub Eleuthero & Commodo imperatore. Annum ultimum Eleutheri Pontificis & Commodi, post patrem Marcum Aurelium imperantis, sextum Pagii critica in Annales Baronii innectit anno Christi 185; post S. Symeonem collocat Sambatium, vel, ut nomen ejus apud Meurissium, episcopum Medaurensem & Metensis ecclesiæ suffraganeum, varie legitur, Sambacum, Sambatum, quem sedisse ait XVIII annis sub Apostolicis Eleuthero, Victore, & Zephyrino, temporibus Lucii Commodi, Helvii Pertinacis & Severi. Annus ultimus Severi imperatoris & Zephyrini Papæ 15 secundum eumdem Pagium incidit in annum Christi 211; post Sambatum recenset Rufum, Adelphum, Firminum, Leguncium, Auctorem, quem postremum Metensem Cathedram tenuisse, Attila Gallias depopulante, cum laudati Pauli Diaconi & Sigeberti Gemblacensis Chronicis asserit: verum, præterquam quod 240 fere annorum, quot inter annum 211 Sambatii, ut vult Chronista emortualem, & Attilanam Galliarum vastationem fluxerunt, spatium amplius sit, quam ut a quatuor episcopis Sambatium inter & S. Auctorem mediis, etiamsi hic jam aliquot annis ante Attilanam cladem forte sederit, impleri potuerit, nisi sat diuturna Sedis vacatio excogitetur, nec S. Symeonem circa finem seculi 11 Commodo imperante, nec Sambatium circa initium seculi III sub imperatore Severo Metensi ecclesiæ præsedisse, sed eorum episcopatum multo serius collocandum esse Concilium Agrippinense ostendit.

[12] [cum Victor, in eadem serie quintus anno 346, uti ex Conciliis Agrippinensi] Concilii hujus, a variis Conciliorum collectoribus & nominatim a Labbeo Tom. 2 col. 615 & seqq. editi, Acta contra varias adversariorum, eadem ut dubia & suspecta traducentium, vel etiam ut falsa & supposititia plane reprobantium, objectiones, post Henschenium pluresque alios ejusdem Concilii insignes patronos, solide vindicavit Cornelius Byeus in Operis nostri Tom. V Octobris a pag. 594, ubi lector dictum Concilium pro seculi IX aut X figmento haud habendum esse, sed vere locum habuisse probatum inveniet: in hac autem Synodo, quam anno 346 celebratam fuisse ei præfixæ hæ notæ Chronologicæ: Post consulatum Amantii & Albini IV Idus Majas, ostendunt, nominatus ac inter episcopos, qui nomine suo interfuturos miserunt, recensetur Victor Mediomatricorum, seu Metensium: duos hujus nominis Antistites vulgati probatioris notæ episcoporum Metensium Catalogi exhibent, ordine videlicet quintum & sextum. Cum igitur ex Concilio Coloniensi consectarium sit Victorem, seu primum, seu secundum, circa medium seculi IV Metensem Sedem tenuisse, consectarium ulterius fit, nec S. Symeonem nec Sambatium memoratis II & III seculis floruisse; cum in omnibus, quos consului, Metensium episcoporum Catalogis ambobus Victoribus postponantur. Ast, cum in episcoporum nomina, in Actis dictæ Synodi expressa, librariorum vel imperitia vel oscitantia errores irrepsisse ii etiam, qui vel maxime eam pro genuina habent, admittant, & proinde, si quis, uti non temere posset, Victoris Mediomatricorum episcopi nomen erronee ibi signatum reperiri, arguat, argumentum a Concilio Agripinensi ad figendam episcoporum Metensium Chronotaxim, petitum, elumbe prorsus fieret ac enerve, nihil esse, quod errorem hunc commissum esse magnopere suadeat, sed nomen Victoris in ejusdem Concilii Actis recte verosimilius legi hic ostendisse juverit.

[13] Opinioni nostræ qua in Actis Concilii Agrippinensis Victoris nomen recte expressum arbitramur, [& Sardicensi, probatur,] non leviter stabiliendæ subservit Synodus Sardicensis, quæ anno 347, post habitam Synodum Agrippinensem proxime sequenti, passim innectitur: missæ enim ad absentes episcopos, ut hujus Acta suffragio suo confirmarent, epistolæ Synodicæ inter Galliæ episcopos, ut videre est apud Labbeum Tom. II Col. 679, subscripsere duo Victores sine expressione quidem Sedium suarum episcopalium, hos tamen eosdem esse, qui in Actis Concilii Agrippinensis Victor Vangionum, seu Wormatiensium, & Victor Mediomatricorum seu Metensium nominantur, exinde persuasum habeo, quod cætera omnia episcoporum nomina (excipe Sanctini & Pancharii, quæ frustra hic quæres) dictæ epistolæ Synodicæ subscripta reperiantur, quæ in Actis Concilii Agrippinensis leguntur expressa; itaque, cum, si error in nomen Victoris Metensis episcopi, in Synodo Agrippinensi expressum, irrepsisset, futurum fuisse ut idem error in omnibus Concilii Sardicensis editionibus, in quibus, testante Pagio in Critica, Victor constanter legitur, repeteretur, haud sit verosimile, Victorem, qui in omnibus episcoporum Metensium Catalogis recensetur ordine quintus, cum paucos tantum Sedis annos hujus successori cognomini iidem Catalogi tribuant, in Concilio Agrippinensi vere partem habuisse, & suffragio suo Acta Concilii Sardicensis confirmasse consequitur.

[14] Aliter quidem inter majores nostros Henschenius in Commentario de S. Servatio Tom. III Maji pag. 214 & in exegesi historica de episcopatu Tungrensi & Trajectensi, [soluta und, quæ ex Actis] ac etiam Sollerius in Commentario de S. Auctore Tom. II Augusti pag. 536 & seqq. senserunt, male in Concilio Agrippinensi Victorem legi, hujusque loco Auctorem, qui in Catalogis Metensiam præsulum recensetur post Victorem octavus, legendum esse contendentes: & profecto si Actis S. Auctoris Metensis a Paulo Diacono seculo VIII, & Actis S. Servatii ab Harigero, seu potius Herigero, abbate Lobiensi in confinio seculi X & XI, conscriptis, quæ utraque S. Servatium ex peregrinatione Romana, quam ad avertendam imminentem ex Hunnica irruptione galliis cladem Sanctus hic Tungrensis episcopus susceperat, redeuntem ad S. Auctorem accessisse, eumque de futuro civitatis Metensis excidio commonuisse produnt, atque ita duos hos Sanctos coævos faciunt, adstipulari velimus, cum præter eum, qui seculo IV Conciliis Coloniensi, Sardicensi & Ariminensi interfuit, alterum seculo V in Cathedra Tungrensi sedisse S. Servatium cum laudatis majoribus nostris non arbitremur, in dictis Conciliis partem habuisse S. Auctorem, non vero Victorem, adeoque hujus nomen falso in iisdem expressum apparere, omnino fatendum est: ast quoniam, quæ laudatos Henschenium & Sollerium in hanc eo facilius, quod communiorem tum, sed jam a plurimis eruditis rejectam, de pluribus ecclesiis in Galliis seculo 1 fundatis, sententiam sequerentur, & secundum hanc Victorem diu ante Concilium Agrippinense ecclesiæ Metensi præfuisse putarent, induxerunt opinionem, S. Auctoris & S. Servatii Acta, spectata horum ætate, magnam facere fidem haud sint nata, hæc potius ex sæpe dictis Agrippinensi & Sardicensi Conciliis, quam ipsamet Concilia ex iisdem Actis corrigenda esse, meo quidem judicio, probabilius est.

[15] [S. Auctoris] Ut vero prorsus ita censeam, non parum adhuc inde moveor, quod isthæc Pauli Diaconi & Harigeri de S. Servatio ad S. Auctorem accedente narratio non aliunde, quam ex iis, quæ S. Gregorius Turonensis lib. II Historiæ Francorum scripsit, per meras conjecturas nata fuisse videatur: egerat hic Historiæ Francicæ S. parens citati libri cap. V de Romana S. Servatii peregrinatione, deque percepta revelatione, qua Apud domini deliberationem prorsus sancitum esse, Chunos in Gallias advenire S. Servatius Romæ didicerat; tum relatis hujus Sancti reditu, obitu ac sepultura dictum Cap. V S. Gregorius finit: cap. deinde sequenti aliam narrat revelationem de S. Stephani Metis oratorio his verbis: De quo Oratorio quæ a quibusdam audivi, narrare non distuli: ajunt enim, priusquam hi hostes venirent, vidisse Virum fidelem in visu quasi conferentem cum Sanctis Apostolis Petro & Paulo Beatum levitam Stephanum de hoc (Metensis civitatis) excidio & dicentem: … quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltem vel hoc Oratorium non cremetur: cui illi ajunt, vade in pace dilectissime frater, Oratorium tantum tuum carebit incendio. Has autem binas revelationes quarum priorem ex communi fama seu traditione S. Servatio, Romæ existenti, posteriorem vero, de qua dubitanter & ex particulari tantum quorumdam narratione loquitur, non S. Servatio, sed Viro cuidam fideli, cujus nomen verosimiliter non habuit compertum, S. Gregorius adscribit, atque ita alteram ab altera studiose distinguit: Paulus vero Diaconus in unam confusas S. Servatio Romæ ostensas fuisse asserit, ex hac solum conjectura, qua Virum illum fidelem, secundum mentem S. Gregorii a S. Servatio plane diversum, cui S. Turonensis antistes dictam de Metensi S. Stephani Oratorio revelationem cap. VI Historiæ suæ attribuerat, non alium fuisse putavit, quam S. Servatium, de cujus Romana peregrinatione, perceptaque de imminente Hunnorum in Gallias irruptione revelatione idem Sanctus cap. V. tractarat: huic autem semel positæ conjecturæ aliam, qua Metensem episcopum de futura Metensis civitatis clade a S. Servatio commonitum fuisse credidit, superaddere Paulo Diacono difficile non fuit; cumque præterea hic scriptor plures Hunnorum irruptiones in unam Attilanam cæteris famosiorem, cum laudato S. Gregorio Turonensi confunderet, & Attila in Galliis sæviente S. Auctorem Metensi ecclesiæ præsedisse aliunde forte nosceret, ex mox dictis male fundatis conjecturis facile ansam arripere potuit S. Servatium & S. Auctorem, ætate licet disjunctos, & sub diversis Hunnorum irruptionibus viventes, consociandi.

[16] Paulo Diacono satis consonat Harigerus, si excipias, [alteraque, quæ ex Actis S. Servatii] quod ubi Diaconus ille Foro-Juliensis tam S. Servatium quam S. Auctorem Attilanæ in Gallias irruptioni coætaneos statuat, Abbas hic Lobiensis, Attilædiserte mentionem non faciens, ad alium anteriorem Hunnorum in Gallias ingressum, quem circa annum 384 accidisse probavit Henschenius ex verbis S. Ambrosii Maximo tyranno, conquerenti, quod Banto comes barbaros sibi immisisset, respondentis, quod non contra ipsum, sed adversus Juntunghos, qui populabantur Rhætias, Hunnus accitus esset, utrumque istum Sanctum antistitem referre videatur; cæterum eadem, qua Paulus Diaconus duas supra dictas revelationes, secundum mentem S. Gregorii Turonensis verosimiliter distinctas, in unam confudit, & S. Servatio adscripsit, laborat conjectura, eumdem de mœnibus Metensis civitatis ultro ruentibus commentus est errorem, quo fit, ut Harigeri de S. Servatii ad S. Auctorem accessu narratio ex eodem Metensis Chronici auctore verosimiliter promanasse videatur, utque adeo rejectis hujus Chronistæ conjecturis, ruat quoque, quæ contra nostram, qua S. Servatium & S. Auctorem plurium annorum intervallo disjunctos fuisse arbitramur, opinionem ex Harigero movetur, difficultas: nec obstat quod hic Chronici episcoporum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium concinnator antiquiora, quæ laudat, S. Servatii Acta præ oculis habuerit, atque ex his idcirco narrationem suam texuisse videri posset, quandoquidem se eis, si tamen ipsamet sat sincera fuerint, errores aliunde haustos immiscuisse, dum ipso narrationis suæ exordio S. Servatium, in serie episcoporum Tungrensium, uti eruditi hodieque non dubitant, primum, in eadem serie decimum fuisse asserit, eidemque coævum ex antiquis versibus, id tamen neutiquam, ut scite observavit Dolmansius Tom. IV Augusti pag. 40 num. 19, innuentibus, S. Lupum, episcopum Trecensem in Campania, perperam facit; sufficienter prodat.

[17] Cum igitur sic habeat, erroresque hi, quos Harigerus inter multas a divina provisione tum temporis accensas faces, [contra movetur, difficultate,] seu inter multos SS. Viros ecclesiarum regimini tum temporis, quando videlicet, ut præmiserat, S. Servatius ecclesiæ Tungrensi, præsidebat decimus atque hic Sanctus quærebat pro barbarica irruptione fieri reconciliatio, præpositos, S. Lupum recensens, atque ita hunc antistitem, Attila Gallias depopulante, Trecensem ecclesiam indubitate moderantem, S. Servatio æqualem statuens, committit, ab antiquioribus S. Servatii Gestis, si hæc sincera fuerint, abfuerint, & proinde aliunde ab hoc auctore in suam de S. Servatio lucubrationem sint illati, ipsam quoque de S. Servatio ad S. Auctorem accedente narrationem Harigerum aliunde, & quidem ex Pauli Diaconi Chronico mutuasse, errores, quos num. 15 notavimus, utrisque communes admodum verosimile efficiunt, præsertim, cum in præfixa Operi suo Præfatione, se Leodiensis Sedis Pontificum tempora & gesta, quæ undecumque potuere corradi, ad sua usque tempora collegisse, palam faciat,: atque hinc ulterius, quemadmodum ea, quæ Paulus Diaconus de S. Auctore, a S. Servatio, Roma redeunte, de imminente Metensis civitatis clade commonito, comminiscitur, incertis, ut ante observavimus, videntur inniti conjecturis, incerta quoque esse & dubia, quæcumque Harigerus de S. Servatio ad S. Auctorem accessu memoriæ prodit, consequitur. Neque hæc minus falsitatis suspecta forent, etsi etiam, secus ac opinamur, ex Pauli Diaconi Chronico ab Harigero haud essent deprompta: præterquam enim quod hic scriptor plurima, a veritate longissime devia, uti eruditis hodieque passim notum est, in litteras miserit, atque etiam in rebus, S. Servatii ætate posterioribus sit hallucinatus, a SS. Servatii & Auctoris episcopatu tot seculis vixit remotus, ut quæ de hisce SS. episcopis scribit, nisi sat firmo antiquiorum monumentorum testimonio confirmari queant, sint vel parvi dumtaxat in pretio habenda, vel etiam prorsus contemnenda; atque ita modo fit, ut ex incerto & dubiæ admodum fidei Harigeri testimonio S. Servatium & S. Auctorem Synchronos fuisse, & idcirco hujus posterioris nomen, Victori, in Conciliis Agrippinensi & Sardicensi expresso, substituendum esse, evinci nullatenus possit.

[18] [floruerit] Sane nec Harigeri nec Pauli Diaconi authoritas remorata est Sigebertum Gemblacensem, ne hic scriptor, quem exarata ab eis Chronica verosimiliter non latuerunt, SS. illos Metensem & Tungrensem episcopos ætate disjungeret ad annum 453 de Attilana clade ita scribens: Auctor episcopus captivatur & proxime subjungens: Hoc excidium Galliis impendere Servatius Tungrensis longe ante in spiritu præviderat, & Romæ a Petro apostolo hoc judicium Dei inevitabile fore didicerat: igitur etiam, cum inter hujus Tungrensis episcopi Roma reditum & Sanctum obitum parvum admodum temporis intervallum intercessisse ex S. Gregorii Turonensis Historiæ Francorum citato lib. II cap. V sufficienter pateat, longe ante hoc excidium, quod, ut laudatus Sigebertus innuit, longe ante prævidit, & longe ante… Romæ … inevitabile fore didicit, adeoque etiam longe ante, quam S. Auctor ecclesiæ Metensi episcopali munere præsideret, anno videlicet 384, circa quem annum initium habuisse videntur prænuntiatæ Galliarum strages, S. Servatius vivere desiit: atque ita quidem S. Servatium & S. Auctorem ætate fuisse disjunctos, ut prior circa memoratum annum 384, quem ei emortualem ex Wendelino Henschenius assignavit, obierit, posterior vero sub illatam ab Attila circa annum 451 Galliis stragem, uti docet laudatus Sigebertus ac etiam Paulus Diaconus, quamvis erronee S. Servatium ad idem tempus referat, vixerit, & proinde a vero aberrasse Harigerum & Paulum Diaconum, qui eos consociarunt, persuasum mihi habebo, donec vel Valesii sequaces ex certioribus monumentis Servatium quemdam secundum circa medium seculi V in cathedra Tungrensi sedisse ostenderint, vel donec, ut Henschenius posuit, S. Auctorem & S. Servatium seculo IV coævos fuisse, majori quam Pauli Diaconi & Harigeri authoritate, quæ, spectatis hactenus hoc § dictis, magnopere officere nequit, quominus Victorem eodem seculo IV in Conciliis Agrippinensi & Sardicensi vere partem habuisse, uti omnia utriusque Concilii exemplaria demonstrant, verosimillimum maneat, probatum detur.

[19] [ex quo sequitur, S. nostrum circa annum 320 verosimiliter obiisse.] Jam vero quoniam Victor in serie episcoporum Metensium quintus anno 346, ut hujus nomen sæpe dictis Conciliis Agrippinensi & Sardicensi subscriptum ostendit, ecclesiæ Metensi præsederit, patet enormiter hallucinatum fuisse Chronistam Metensem apud Acherium, dum S. Symeonis obitum circa finem seculi II, & Sambatii hujus proximi successoris circa initium seculi III collocavit,: non immerito itaque reliquam ejus Chronotaxim, cum annos primorum illorum antistitum pro arbitrio assignasse, eosque immodice auxisse videatur, ut primum ejusdem sedis episcopum S. Clementem ad apostolorum tempora reduceret, rejicimus, eamque rectius hoc modo ordinamus, ut novem Metensis ecclesiæ præsules S. Auctorem Attilæ coætaneum inter & S. Sperum seu Hesperium Concilio Claromontano, anno 535 habito, subscriptum medii spatium 80 circiter annorum impleverint: spatium vero, quod reperitur inter annum 451 & 347, sufficiens est, ut eo tempore sedere potuerint partim S. Auctor & S. Victor & inter hos 8 posterioris successores. Porro cum a S. Victore usque ad Sanctum nostrum Cælestium duo tantum episcopi numerentur medii, SS. videlicet Patiens & Felix, detur his singulis decennium, Sancti nostri episcopatus longe ab apostolorum temporibus removendus erit, ejusque obitus circa annum 320, cui calculo adhærere etiam videntur Galliæ Christianæ auctæ auctores tom. XIII col. 679, quem tomum postquam hic Commentarius prelo jam paratus esset, nacti sumus, collocari poterit.

DE S. DONATIANO EPISCOPO RHEMENSI CONF. BRUGIS IN FLANDRIA

SENESENTE SECULO IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Donatianus episcopus Rhemensis conf. Brugis in Flandria (S.)

BHL Number: 2278, 2279, 2281, 2282, 2284

AUCTORE S. D.

§ I. Sancti frequens in fastis sacris memoria: reliquiæ Rhemis in Flandriam translatæ: apud has inventæ Ebonis archiepiscopi Rhemensis litteræ impugnatæ.

Anono æræ Christianæ seculo, quo corpus S. Donatiani Rhemis urbe Galliæ notissima ad secundam Flandriæ metropolim, [frequens sencti apud Martyrologios] ubi colitur hodie, Brugas translatum fuit, celebrari adeo cæpit hujus sancti præsulis tam apud Gallos, quam Flandros finitimosque populos memoria, ut non tantum in recentioribus Usuardi apud Sollerium auctariis, Florario nostro MS, aliisque fastis sacris, verum etiam in vetustioribus MSS. codicibus, ipsoque Martyrologio Romano vulgari locum sibi merito vindicaverit. Agmen ducat Centulensis seu monasterii S. Richarii codex, qui in Sancti annuntiatione nonnihil prolixior est, atque hodie sic habet: Eodem die festivitas S. Donatiani septimi Rhemorum episcopi, cujus corpus in castro Brugensi magnæ reverentiæ habetur. Pauciora, ut dixi, habent alii codices licet antiquiores & Martyrologia recentiora, si excipias Parisiense ad diem XII Octob. & Gallicanum Andreæ Saussayi, quod, cum latius more suo vela hic explicet, simulque lectorem ad agitandarum mox controversiarum notitiam manuducat, haud abs re duxi verbatim recitare, ut sequitur: Ipso die XIV Octob. Sancti Donatiani Remensis metropolis episcopi & confessoris. Qui ortu Romanus, filius Cornelii & Lucinæ, primam ætatem divinæ sapientiæ studiis exornavit. Obque virtutum Christianarum dotes ablegatus in Galliam ad religionem promovendam, & animas incolarum excolendas, sancto Materniano Remensi archipræsule ad Sedes beatas ascendente, selectus in ejus vicem, ecclesiæ illius nobilissimæ gubernacula ab anno Christi trecentesimo sexagesimo ad annum usque trecentesimum nonagesimum laudabili moderamine direxit.

[2] [præsertim] Demumque rerum admirabilium cælestiumque virtutum splendore coruscans, filius lucis, [Saussayum memoria,] pacisque parens, & pietatis atque justitiæ egregius sator & cultor, cursu egregie confecto, ad coronam emeritam properavit. Cujus tumulum miracula inde ingentia illustrarunt. Ob quæ cælestis gloriæ insignia, ut potens opitulator, a Balduino Ferreo Flandriæ marchione expetitus est, quatenus sacrorum ejus pignorum præsidio tota hæc regio Oceano vicina adversus Danos, Normannos, ceteramque Aquilonis barbariem muniretur. Annuente igitur Carolo Calvo Francorum rege, ab Ebbone archiepiscopo Remensi sacratissimum ejus corpus in scrinio conditum pretioso, Brugas ad ipsum Balduinum dono transmissum est: hoc cum monitu, ut ab eo congrua devotione observaretur: cum jam pridem comprobatum esset, virum miræ sanctitatis, pium exauditorem, & promptissimum apud Deum intercessorem se consuevisse præbere tam secularibus angustiis occupatis quam peccatorum nexibus detentis. Igitur ab ipso principe magna cum devotione suscepto tanti cælitis corpore, in basilica sanctæ Mariæ collocatum est eximio cum ornatu. Radiavit autem illic beatus Hospes tot prodigiis, ut ædem sacram tandem suum in patrocinium, & titulum vendicarit, tantaque replevit meritorum gloria, ut demum ob claram ejus ibi memoriam ipsam ecclesiam Paulus papa IV in cathedralem erexerit, quæ etiamnum hujus beati nuncupatione pollet, perpetuisque præsidiis gloriatur.

[3] Quominus vero recitata Saussayi verba, quæque alii de Sancti nostri translatione ac gestis scripsere, [ejusdemque ab episcopis synonymis Catalaunensi] mox critice percurramus, nonnihil morantur nos Baronius & Tillemontius, quorum hic Monumentt. ecclesiast. tom. X pag. 463 Donatianum nostrum a Catalaunensi ejusdem nominis forte haud distinguendum arbitratur, ille vero, cum Cabilonensi itidem Synonymo confusum a nonnemine fuisse, in suis ad Martyrologium Romanum Notis ad hunc diem affirmat. Verum ea, quæ Tillemontium movit ad id opinandum, ratio haud adeo fundata est, quantum quidem hic auctor credidit; nam multo probabilius est, S. Nicasium, qui tertius fuit Sancti nostri successor, esse occisum circa annum 407 a Wandalis, quam, quod putavit Tillemontius, anno 451 ab Hunnis, ut satis solide contra eumdem Tillemontium Pagiumque probatum reperies a Joanne Stiltingo nostro in Sylloge sua de S. Viventio, Donatiani successore, ad diem VII Septemb., vel hoc unico argumento, quod ea Wandalorum irruptio, in qua coronatus est S. Nicasius, referatur in epistola ad Ageruchiam a S. Hieronymo, diu ante annum 351 vita functo: unde nec potuit Sanctus noster circa annum 410, quod suspicatus fuit Tillemontius, utrique ecclesiæ Rhemensi videlicet & Catalaunensi præesse, sed quartus tantummodo ejus successor Baruc seu Barucius. Nec Sollerius, dum S. Donatianum Catalaunensem ad diem VII Augusti intulit in Opus nostrum, dubitavit, nec cuipiam alteri, qui S. Memmii Catalaunensis gesta ab eodem Sollerio ad V Augusti diem illustrata pervolverit, dubium fore arbitror, quin noster a Catalaunensi alius omnino fuerit.

[4] [& Cabilonensi distinctio.] Quod vero spectat ad Cabilonensem, qui, quod Concilio Agrippinensi, anno 346 habito, subscriptus legatur, primus a plerisque indigitatur Cabilonensium præsul, tametsi hunc Baronius loco sup. cit. cum Rhemensi nostro nonneminem confudisse scribat, operæ tamen haud pretium est, ut propter unius alteriusve ignoti assertum, nostrum ab eo distingui debere operosius demonstremus; patebit enim ex iis, quæ dicturi sumus § ult., Concilium istud Agrippinense Sancti nostri pontificatum satis diu præcessisse. Quare non alteri quam Rhemensi ecclesiæ Donatianum nostrum præfuisse certum rati, modo ad primam corporis translationem, quam celebrior Sancti in ecclesia cultus Actorumque inquisitio subsecuta fuere, calamum quoque transferimus. Meminit celeberrimæ hujus translationis primus, qui suppar vixit, Flodoardus Hist. Rhem. lib. 1 cap. 5 his verbis: Hinc (post S. Maternianum) Donatianus extitit episcopus: cujus etiam pignora maritimas in partes episcopii Noviomagensis vel Tornacensis perlata, vario signorum memorantur splendore decorata. Plura de eo Molanus in natal. SS. Belgii, Surius, aliique recentiores ad hunc diem. Quo vero tempore hæc translatio fuerit peracta, definiri vix posset, nisi lucem ministrassent Ebonis archiepiscopi Rhemensis litteræ, quæ apud corpus S. Donatiani anno 1096, dum de antiqua in novam thecam transpositum fuit, a Berthulpho Brugensis capituli tum præposito, primum fuere inventæ, & una cum corpore in novam thecam repositæ.

[5] [corpus quando sit in Flandriam delatum, etsi litteræ Ebonis archiep. Rbem. Brugis nobis missæ] Edidere litteras hasce Molanus in Natal. SS. Belgii ad hunc diem, Miræus in Codice Donat. piar. cap.XVI, Surius, aliique non pauci; sed cum sensum integrum, quem hi addidere, desiderari cernerem in MS, quod præ manibus est, apographo Codicis Cann. Regular. S. Martini Lovanii, piscari in ipso fonte malui, litterasque dedi ad eruditissimum amplissimumque dominum Willebrordum Joris S. T. L, & Cathedralis ecclesiæ Brugensis Canonicum Graduatum & archipresbyterum, qui pro suo in sanctum Tutelarem amore ac studio precibus nostris longe majora una cum universo S. Donatiani capitulo præstitit; nam adjunctis sibi Sociis RR. DD. Ludovico Alberto Caytan ejusdem ecclesiæ Canonico, & Joanne Herdies Canonico itidem ac Secretario, non modo perscrutatus fuit episcopalis curiæ & capituli archiva, verum etiam ex horum codice antiquo, in pergameno integre conscripto & actis capitularibus apographum nobis sane perutile ipsemet Brugis adveniens in Museum nostrum ultro detulit, tam sua quam prædictorum subscriptione testatus, traditum ecgraphum cum authographo per omnia concordare.

[6] [atque hic recitatæ,] Dicti itaque Codicis auctor rem, prout anno superius dicto contigit, litterasque Ebonis ita exhibet:

Translatio Sancti Donatiani.

Ab incarnatione Domini anno millesimo nonagesimo sexto: VIII Idus Januarii regnante Philippo in Francia, episcopante Rabodone, Roberto Marchione Roberti Jherosolimitani silio, Berthulpho præposito (de his vide Appendicis num. 4 Annott. l, m, n, o) translatum est corpus Sanctissimi Patris nostri Donatiani Confessoris Christi: septimi Remorum archiepiscopi: de scrinio in quo diu requieverat: in aliud summo ingenio, opere artificioso & omni diligentia ei paratum a suis in hac ecclesia ministrantibus canonicis.

Et subscriptæ litteræ sunt inventæ in priori scrinio cum corpore:

“Ego Ebo indignus Remorum archiepiscopus hunc thesaurum super aurum & gemmas pretiosum tibi, gloriose marchio Balduine: nostrorum consilio clericorum transmitto: Donatianum scilicet septimum nostræ Sedis episcopum miræ sanctitatis Virum, pium exauditorem & promptissimum apud Deum intercessorem: tam secularibus angustiis occupatis: quam peccatorum sceleribus detentis. Quod nostris & antecessorum nostrorum temporibus miraculorum insignibus satis evidenter comprobatum est. Ejus Sanctique Remigii: ac innumerabilium Sanctorum vitæ scripta: Wandalorum vastatione scias esse deleta. Hunc attestatione divina tuæ fidei committo: quatenus eum divino servitio in quantum vales honorifices & secularibus dites. Vale dilectissime in Domino.” Celelebrata olim a Brugensibus fuit prima translatio eo, quo contigit, die VI Januarii, seu Epiphaniæ Domini, sicuti alia, quæ postea contigit, ab iisdem hodie colitur XXX Augusti.

[7] [quæ denuo an. 1565 in reliquiarum transpositione] Porro eædem hæ litteræ anno Domini 1565 a Petro Curtio Brugensium protoëpiscopo denuo fuere repertæ, prout Acta capitularia Cathedralis ecclesiæ testantur, rem, ut contigit, sic referentia: Jovis XI Octobris tempore missæ animarum, dominis in sacrario congregatis, domino decano præsidente, deliberato super ceremoniis servandis in translatione cistulæ ligneæ cum corpore seu ossibus Sanctissimi Patris & Patroni nostri Donatiani in novum feretrum argenteum pro nunc existens in sacristia, ordinatum fuit, quod sabbatho proximo pridie solemnitatis Sancti Donatiani sub horam primam ante vesperas dicta cistula transferatur & transponatur per episcopum Brugensem ad hoc & celebrationem requirendum, omnibus habituatis chorum frequentantibus ad hoc etiam convocandis, ut sic ex dicto sacrario per ostium versus navim ecclesiæ in chorum processionaliter deferatur, & Vesperæ confestim incipiantur, cum pitantia (portione quadam fructuum) in depositione feretri ab antiquo distribui consueta, prout omnia sic facta fuere dicto Reverendissimo cistulam feretro imponente, & primas Vesperas tantum in pontificalibus celebrante.

[8] [repertæ fuerunt, lectæque,] Et in prædicta cistula corpus sive ossa Sancti Donatiani continente reposita fuit cedula (scedula) ibidem prius inventa ac alia noviter concepta tenoris subsequentis: “ab incarnatione domini anno millesimo quingentesimo sexagesimo quinto mensis Octobris die decima tertia, regnante Hispaniarum rege Philippo Caroli quinti Romanorum imperatoris silio comite Flandriæ &c. episcopante Petro Curtio primo episcopo Brugensi, ecclesiæ cathedralis præposituram obtinente, translata est per eumdem episcopum cistula cum corpore sanctissimi patris nostri Donatiani confessoris Christi, septimi Remorum archiepiscopi, de serinio ligneo antiquo & detrito, in quo diu requieverat, in aliud argenteum, ponderis ducentarum viginti septem marcarum, summo ingenio, opere artificioso & exactissima cura ac diligentia ei parari & extrui procuratum, a suis tunc in hac ecclesia residentibus & sibi ministrantibus decano & canonicis, utpote venerabilibus dominis Nicolao Tordomar decano, Jacobo Kervyn cantore, Georgio de Vriese scholastico, Alexandro Barradot, Marco Antonio Moscron, Francisco Fiers, Gherardo Bachusio, Joanne Heetvelde, Francisco Ghaele, Petro Pardo, Cornelio Claysshe, Joanne Reffert, Francisco Heede, Nicolao de Heere, Livino Westerlyne, Antonio Robyn, Arnoldo Woelaert, Jodoco Lambrecht, Jodoco Baersdorp, Jacobo Hueriblock, Joanne Brant, Antonio Monachi, Jacobo Pamele, Laurentio de Molendino, Silvestro Veerse, Jeronimo de Boodt, & Francisco Cordier” & litteræ præsentibus affixæ in priori scrinio ligneo fuerunt inventæ tenoris subsequentis: “incarnatione domini” &c, ut supra num. 6 cum unica hac discrepantia, quod hic scribatur Baldawine, ibi vero Balduine, quod nobis perinde est.

[9] Servavere eumdem tenorem, qui litteras hasce edidere, [edocere possent, cum tamenimpugnentur e Meyero,] ad unum omnes; unde in MS. Codice cann. regg. S. Martini Lovanii male omissa reor hæc verba: Ejus sanctique Remigii, ac innumerabilium Sanctorum Vitæ scripta Wandalorum vastatione scias esse deleta. Sed priusquam litteras illas stabiliendæ qualicumque chronotaxi adhibeam, venit prius examinandum, num nativæ ipsius Ebonis fuerint, num suppositiæ sint aut suspectæ fidei. Posterioris esse generis censuere scriptores Galliæ Christ. auctæ tom. IX. col. 5, Guilielmus Marlotus, aliique pauci, quorum rationes ex sequentibus ejusdem Marloti verbis Hist. Metrop. Rem. lib. 1 cap. XXX ita accipe: Hanc, inquit, translationem sub Hincmaro (Ebonis successore) contigisse necesse est, alioquin Chronologia non recte cohæreret, cum Ebo ad Balduini tempora non pervenerit, qui inauguratus dicitur a Meyero, & tamquam comes ad fidem receptus anno 863, ut adversus Danos, & omnem Septentrionalem barbariem perpetuus foret regni Galliarum propugnator, Ebonis autem ante Balduini forte natalem a sede sua pulsi, referatur obitus ad annum 855. unde sit, ut prædicta Ebonis epistola ad Balduinum, quam Molanus & alii suis intexuerunt Chronicis, ob id primum valde suspecta sit, deinde quod falso in ea dicatur, tam Remigii quam Donatiani, & aliorum gesta Wandalorum vastatione fuisse deleta, cum Wandalorum imo & Hunnorum in Gallias irruptio Remigii ætatem longe præcesserit.

[10] [hujus contextus, nobis in speciem contrarius,] Atque hæc sunt Marloti sequaciumque palmaria argumenta, quibus contendunt Ebonis litteras suspectas reddere vel supposititias; verum quod primum spectat, seu peractam eo anno Balduini Ferrei inaugurationem, facile ex eodem Meyero, si huic per omnia stare velit Marlotus, responderi potest; tametsi enim ante annum 863 amplissima illa, quam demum circa hunc annum a Carolo rege accepit, ditione Ferreus haud fuerit gavisus, scribit nihilominus ad annum DCCCXXXVII idem Meyerus, mortuo Odacro Flandrarum (sic eum vocat) præfecto Balduinum Ferreum hoc eodem anno successisse, in Flandriæ nimirum comitatu, qui eo tempore parvis limitibus inclusus, non alius fere erat ab hodierno Brugarum territorio, sive eo Flandriæ tractu, qui terra Franca seu Franconatus, vulgo het Vrye nuncupatur, ut satis clare deduci potest ex Actis S. Anscharii ad diem III Feb. ab Henschenio illustratis, e Caroli Calvi & Ludovici Pii Capitularibus, ac diplomatibus, quæ longum foret enumerare. Huic ergo maritimo tractui, Flandra id temporis dicto, jam ab anno 837 præfectum fuisse Balduinum Ferreum, primus quidem Meyerus tradidit, sed quem secuti fuere Oudegherstius Annall. Fland. cap. XVI, Malbranquus de Morinis tom. 11 lib. V cap. LXIII, Antonius Sanderus Fland. illustratæ tom. 1 pag. 27, factaque est hodie communis fere apud eruditos opinio, fundata non modo in nudo Meyeri asserto, sed in ipsis Ebonis litteris, quæ eo sane magis tam a puritate quam ab antiquitate merentur commendari, quod anno 1096 & 1565 repertæ fuerint ejusdem per omnia tenoris, quæque adeo Marloto suisque, ut eruditis quibusvis, non scopulo, sed potius argumento esse debuissent, Balduinum Ferreum, dum huic Ebo scribebat, reipsa tenuisse Flandriæ præfecturam: Constat enim, inquit pag. 4 Suppl. Diplom. cap. 2 Mabillonius, Senatusconsultis, omniumque recte sentientium judicio, ea (instrumenta antiqua) sincera & legitima esse reputanda, quorum falsitas nullis certis, indubitatisque argumentis evinci potest.

[11] Quod itaque Meyerus anno demum 863 Balduinum Ferreum inauguratum, [hinc pensata Hincmari, Iperii, biographi S. Winnoci, & Chronici S. Bavonis,] regnique Francorum comitem appellatum esse perhibeat, id ita accipesis, ut Ferreus, qui eo usque præfuerat soli Flandræ comitatui post initam cum Carolo pacem, ductamque ejus filiam in conjugem, non tantum Flandram ipsam, qua pellere eum rex ob raptum filiæ suæ nisus fuerat, sed universam insuper, uti creditur, Oceanum inter, Samonam, Scaldimque sitam & a prima Flandra postmodum denominatam regionem, dotis nomine ab eodem rege obtinuerit. Verum an nihil ultra Balduino præstitit Carolus? Hincmarus archiepiscopus Rhemensis scriptor synchronus apud Flodoardum Hist. Rem. lib. III cap. XII Nicolao I Pontifici sic scribit: Dominus etiam noster rex .. honorem Balduino pro vestra solummodo petitione donavit, post celebratas nimirum Antissiodori cum juditha nuptias. Joannes Iperius in Sithiensi S. Bertini Chronico apud Marteneum tom. III Anecdot. col. 519 ad annum 862 ita loquitur: Rex prædictus (Carolus) ob amorem & honorem filiæ suæ Judich, Balduinum com tem Flandriæ auctorizabiliter instituit, eumque, heredes & successores ejus perpetuo comites nominari mandavit. In Actis S. Winnoci abbatis Wormholtensis, quæ sec. III Benedict. part. 1 a pag. 304 a Mabillonio edita sunt, cap. XV sic legitur: Karolus cognonomine Calvus Francorum in sceptris imperium agebat, Baldewinus ejusdem gener monarchiam Flandriarum gloriose pollebat. Chronicon S. Bavonis citatum a doctissimo Lesbroussartio in suis ad Oudegherstium notis tom. 1 pag. 125 ad annum 867 hæc habet: Carolus Calvus … fecit eum (Balduinum) comitem, ut Flandriam in perpetuam hæreditatem obtineret, & omnes villas circa Samonam fluvium, ut puta Atrebatum, Hesdinum, Bapalmas, Morinum, Aream, & sanctum Audomarum.

[12] [inde Diplomatum Caroli Calvi, Car, Simplicis,] Anne ergo rex Carolus ut hæreditario ita & proprio jure Flandriam Balduino regendam tradidit? Aliudve sibi haud reservavit nisi feudale servitium? Fateor, satis aperte id insinuare citata monumenta; nec dubium, quin rex, ubi jam Ferreo, filiæque suæ Nicolai opera reconciliatus erat, ad ejusdem Pontificis preces concesserit ei amplius aliquid, tum ut caram sibi filiam regio more dotaret, tum ut Balduinum, cujus ferreum brachium timebat, a regni hostibus abstraheret, & sibi arctius devinciret. Verum quandoquidem minime constet, quid per honores Balduino a rege donatos designare voluerit solus auctor contemporaneus Hincmarus, aliaque antiquiora imo synchrona monumenta aliter se habeant, aliud quoque apparet dicendum: si enim spectaveris ejusdem Caroli Diploma anni 877 pro abbatia marchianensi in comitatu Atrebatensi apud Miræum notit. eccless. Belg. cap XLI, invenies ita de rebus, jam intra comitatus Balduini limites sitis, adhuc disposuisse Carolum, ac si directe sibi subjacerent; unde Henschenius in Comment. præv. ad Acta S. Adalbaldi ad diem II Feb. § III recte intulisse videtur, loca illa adhuc regno Caroli mansisse subjecta, non Balduino Ferreo, Flandriæ marchioni, illius genero attributa. Quin etiam per aliud Diploma anni sequentis pro capitulo Tornacensi in nova collect. Miræi tom. III part. 1 cap. VIII confirmat idem Carolus dicto capitulo mariscum (paludem) unum in pago Flandrensi. Ita pariter Carolus Simplex ibidem part. 11 cap. XIII Diplomate anni 899 confirmat possessiones monasterii Elnonensis in curtriaco, Mempisco, & Flandris, nulla Flandriæ comitum facta mentione.

[13] Quod vero citata S. Winnoci Acta attinet, conscripta circa medium seculi XI, [ejusdemque S. Winnoci biographi] tametsi in hisce tam Balduinus Ferreus, quam hujus filius Balduinus Calvus dicantur Flandriæ (vide num. 18 § seq.) monarches, quam parum tamen Calvo licuerit, luculenter docet caput sequens XVI, quod hæc habet: Successu interea temporum surrexit in Flandria optimum inter millia caput Baldewinus cognomine Calvus … qui suspicione irruptionis adversæ partis, quæ jam post longum furorem vix quieverat, ductus, sines Flandriæ facile usque ad id temporis accessibiles, & pervios hosti castris munierat, omnique in reliquum impugnationi clauserat. Tunc etiam locum Bergas dictum præsidio placuit munire … animo insuper quidquam honeste utile & utiliter honestum concepit, quod tam honeste quam utiliter opere perfecit, sacrosanctum videlicet corpus B. Winnoci illo transferre … tenebat ea tempestate sceptra Francorum rex Karolus (Sunplex) … quem præfatus Flandriarum monarches adiens (habuit enim apud ipsum plurimum posse) consilium animi sui regis roboravit consilio, & magnificavit privilegio. Nam mox ut animum regis super præsati loci mentione * convenit, proprii se voti compotem invenit: quia super eodem loco privilegium regale facile obtinuit, affectusque sui effectum auctoritate regia promeruit. Tunc demum Sithiu perrexit ire, quo jam (ut diximus) timore hostili sacrosancti Winnoci membra contigit transferri. Et licet qua arte poterant obnitentibus Audomaricolis, sacrosanctum corpus abstulit, & ad locum Bergas, quo destinaverat, transtulit: quem jam regali & privilegio & munificentia (ut diximus) adeo ditaverat, ut cum Flandria honestam sui partem hodieque habeat.

[14] Vides itaque, non tantum non licuisse Balduino Calvo sanctorum lipsana transferre, [auctoritate, explicatur.] sed nec oppida aliave loca munire sine expresso regis Caroli consensu: & quidem quod attinet Sanctorum corporum translationem, audi canonem LI. concilii Moguntiaci, jussu Caroli Magni anno 813 habiti: Deinceps vero corpora Sanctorum de loco ad locum nullus præsumat transferre, sine consilio principis vel episcoporum & sanctæ synodi licentia. Igitur Calvus consulendo Galliæ regem, hunc uti dominum suum ac principem satis aperte recognovisse videtur. Vides pariter e citatis antea monumentis, disposuisse reges Franciæ de terris, Ferrei ejusque filii comitatui jam annexis, ut proprio jure ad se pertinentibus: unde cum nec ullum comitum Flandriæ sigillum nec diploma ante Arnulphi Magni tempora investigare valuerit impigerrimus illorum conquisitor Olivarius Vredius, satis certum apparet, Balduinum Ferreum & Calvum ejus filium tam Flandriam proprie dictam, quam additas post a Carolo ditiones non aliter fere quam regis nomine administrasse: adeo ut honores, quos Balduino præstitos Hincmarus ait, haud aliud fuerint, quam comitatus Flandriæ, quo eum rex privaverat, recuperatio, titulus comitis regni, & jurisdictionis, quam supra e Meyero descripsimus, ampliatio. Sic enim & Dadinus pag. 18, ad marginem citans Aymoïni continuatorem lib. 5 capp. 27 & 37, refert, eumdem Carolum dedisse honores Gerardi comitis Bituricensis Bosoni Richildis conjugis fratri; Ludovicum item Balbum honores Bernardi Gothiæ marchionis divisisse, quales etiam nec alios intellexisse Hincmarum, vix dubium reor.

[Annotata]

* forte melius: munitione.

§ II. Vindicatæ Ebonis litteræ: ex iisdem hausta translationis epocha.

[Aliud, quod e Caroli Calvi Capitularibus,] Explicato jam, quem Ebonis litteris opposuit Marlotus, Meyeri textu, transeo ad ejusdem Caroli Calvi Capitulare anno 853 de Missis Dominicis apud Silvacum editum, tum ut parvi antiquæ Flandriæ limites denuo innotescant lectori, tum (qui mihi scopus est) ut occurram alteri argumento, quod ex eodem deducere adversarii possent. In hoc itaque apud Miræum lib. 1 Donat. Belg. cap. VIII e Sirmondo, & apud Steph. Baluzium tom. 11 col. 68 num. III dicuntur Immo episcopus Noviomagensis seu Tornacensis, Adalardus abba (non Corbeiensis, ut asserunt Vredius & Miræus, qui tum obierat, sed Sithiensis vel S. Bertini) Waltcaudus, Odelricus missi in Noviomiso, Vermendiso, Adertiso, Curtriciso, Flandra, comitatibus Engilramni, & in comitatibus Waltcaudi. Intulit hinc Vredius Hist. Fland. part. 1 pag. 494, quinque recensitos hic comitatus reipsa pertinuisse ad Engilramnum, huncque eumdem existimavit cum Ingelranno seu Inghelramo illo, quem Flandrensia Chronica filium fuisse Lydrici Harlebecani & post hunc Flandriam rexisse, constanter perhibent. Cumque Engilramni nomen subscriptum legeret sacramento, Carolo regi apud Carisiacum anno 858 præstito, ultro putavit idem Vredius, eumdem semper Ingelramum non tantum usque ad mox dictum annum fuisse superstitem, verum etiam ab anno 853, occiso a Nortmannis Nithardo, Franciæ maritimæ ducatum obtinuisse, hac ductus ratione, quod in citato Caroli Calvi capitulari videantur eidem attribui quinque comitatus. Quod si vera sit hæc Vredii opinio, pace ipsius inferri potest, hunc Inghelramum ante annum 853 non nisi comitem extitisse; sed cujus, inquies, territorii? Juxta ipsum Vredium certo Flandriæ proprie dictæ, cujus marchionem cum circa annum 840, ut probabitur, vocet Ebo Balduinum Ferreum, concludere possunt adversarii, Ferreum circa id tempus Flandriæ marchionem revera haud fuisse, imo forte nec natum, ac propterea Ebonis litteras reddi valde suspectas.

[16] Extricaturus hac sese difficultate Vredius tom. cit. pag. 499 hanc init viram: [quodque Vredium pressit] Nunc vero, inquit, ad Ingelramum nostrum Flandriæ & Curtricisi comitem revertamur, credibile omnino est, eum Cortraci aut Harlebecæ fere commoratum fuisse, præsertim invalescente jam ætate, ac filio suo Balduino Ferreo juveni imperterrito, & fortissimi brachii, unde nomen accepit, Flandram omnem, quæ non Brugensem tantum, sed & Furnensem, & Bergensem, & Burburgensem districtum continebat, adversus Normannorum impetum vice sua defendendam, jam dudum ab anno 840 commisisse, eumque esse Balduinum illum marchionem ad quem, in Brugensi castro potissimum residentem Ebo Rhemensium episcopus sacrum D. Donatiani corpus transmisit &c. Verum si adeo jam invalesceret Inghelrami ætas, ut otio magis quam imperio congrueret, eritne ergo credibile, eum post tredecim annos, ut pag. 494 Vredius opinatur, creatum ducem universæ maritimæ Franciæ? Sed neque hæc Vredius probare ullatenus valuit. Cernens insuper, adversari sibi Flandriæ Annales, qui unanimes tradunt fuisse Audacrum Ingelrami filium & Balduini Ferrei patrem, hunc e Genealogia comitum Flandriæ expunctum vult, pag. 509 ita scribens: Conjicio consictum esse nomen e cura custodiæ maritimæ, dum exhortando custodes, sæpius pronuntiant: “ Houd ” vel Haud u wacker ” quod nobis significat “vigilem te tene” unde natum Odacer & Audoacer, Ingelrami, seu Balduini agnomen, nataque fabula de Odoacro, Audoacro, seu Audacro, Ingelrami filio, Balduini patre. Non immerito sane hoc nominis etymon conjecturam appellat ipsemet Vredius; sed antequam plura de hisce dicamus, reverti lubet ad citatum capitulare Caroli Calvi, dictumque huic apud Carisiacum jusjurandum, utpote palmaria Vrediani systematis fundamenta.

[17] Capitularis quidem contextus tametsi Vredio, [argumentum solvitur,] quique ei subscripsit laudato superius Lesbroussartio satis appareat evidens, nihilominus pace horum scriptorum dixerim, ita explicari posse, ut, sicuti quinque recensiti comitatus a comitatibus Waltcaudi haud expressis, ita pariter a comitatibus Engilramni fuerit distincti, atque ita forte legendus sit: Missi in Noviomiso, Vermendiso, Adertiso, Curtriciso, Flandra, & comitatibus Engilramni (his etiam tacitis) & in comitatibus Waltcaudi. Sed dato etiam, quod hosce comitatus forte ut dux aut comes primarius moderatus fuerit Engilramnus, alius hic sit oportet ab Inghelranno seu Inghelramo illo, qui locum tenet in Genealogia comitum Flandriæ; nam præterquam quod ejus nomen subscriptum legatur juramento, Carolo regi apud Carisiacum præstito, meminere ejusdem apud Chesnium ad annum 964 Annales Fuldenses, Flodoardus in Chronico ad annum 870, & Annales Bertiniani ad annum 875, atque adeo circa ea tempora, cum Balduinus Ferreus omnium scriptorum consensu Flandriæ & vicinorum locorum universo potiebatur imperio. Hæcque si advertisset Vredius, non habuisset necesse expungere Audacrum, & recedere a Flandriæ Annalibus, ab eaque comitum Genealogia, quam tom. III Anecdot. a col. 379 e MS. codice monasterii Clari-Marisci edidit Marteneus, cujusque prior pars eidem Marteneo scripta videtur ab auctore satis accurato statim post Bovinum prælium, id est post annum 1217, atque ita incipit: Anno ab incarnatione domini DCCXCII imperatoris Constantini filii Hyrenæ primo, Karoli quoque Magni regis Francorum, postea imperatoris Romanorum XXIV Lidricus Harlebecensis comes videns Flandriam vacuam & nemorosam, occupavit eam. Hic genuit Ingelrannum comitem, Ingelrannus genuit Audacrum, Audacer genuit vero Balduinum Ferreum. In Chronico etiam Elnonensi apud eumdem Marteneum tom. cit. a col. 1390, & in antiquis Chronicis monasterii S. Martini Tornacensis, & apud Iperium Ferreus ubique appellatur Audacri filius.

[18] Misso itaque, quod nimium Marloto favet, [ac dictæ litteræ ex Actis S. Winnoci,] Vredii systemate, redeo ad supra citata S. Winnoci Acta, quæ ibidem cap. XV de hujus sancti translatione hæc habent: Karolus cognomine Calvus Francorum in sceptris imperium agebat, Baldewinus ejusdem gener monarchiam Flandriarum gloriose pollebat … his diebus mucro divinæ animadversionis de vagina sua eductus circa marina maxime loca ulciscenda frena laxavit: merito enim sui erroris populus terræ id promeruit: nam regio Danorum satellitem funestum de sinu suo evomuit, qui quæque circumcirca gladio igni absorbuit, maximeque in Flandriarum atque Mempiscorum consinio incredibili desævit exterminio. Unde contigit sacrosanctum corpus Beati viri (Winnoci) de loco propriæ quietis Woromholt efferri, & ad Sithiu in ecclesiam B. Audomari transferri. Jam vero cum hæc Danorum irruptio ab auctore Chronici de gestis Normannorum ante Rollonem, a Chesnio tom. 11 a pag. 655 primum editi, contigisse dicatur anno 846, sequitur, Balduinum Ferreum ante hunc annum, contra quam Marlotus eique adhærentes voluere, tenuisse Flandriæ præfecturam, cujus initium aliunde incognitum vel ideo circa annum 837 collocandum reor, quod id non tantum a Meyero asseratur, sed dein facta sit communis apud doctiores opinio, tam ipsis Ebonis litteris quam aliis forte antiquis instrumentis innixa. Nec quemquam offendere debet, quod in citatis S. Winnoci Actis Balduinus vocetur gener regis Caroli, & Monarchiam Flandriarum gloriose pollens; primum enim per prolepsin intelligendum est, eo quod constet, Ferreum ante annum 962 Juditham regis filiam haud abduxisse: quod vero spectat ad vocem Monarchen, unde & Monarchia, arbitrantur eruditissimi Cangius & Carpentierus, hunc titulum simpliciter esse Honorarium.

[19] [solutis uno] Facile e jam dictis occurritur alteri, quod cudi posset, argumento, quodque hujusmodi est: si, inquient, Balduinus Ferreus non nisi parvum ad mare tractum rexerit, ut quid ergo in iisdem litteris intitulatur gloriosus marchio, eo videlicet nomine, quo dudum post hæc Flandriæ comites compellatos dumtaxat legimus? Sed in promptu est responsio; nam si vocis Marchio etymon, quodque huic correspondebat, primitivum marchionum munus spectaveris, non ibis, puto, inficias, aptissime Ferreo eum fuisse ab Ebone tributum titulum; neque enim aliud apud Dadinum, Cangium, aliosque etymologos denotat vox Marchio, quam marcæ seu limitis præfectum, seu, si mavis, comitem limitaneum, qualem reipsa Ebonis tempore ad oram Oceani seu occiduæ Franciæ limitem strenuissime egisse Balduinum Ferreum, rebusque fortiter gestis insignem nomini suo gloriam comparasse, cum Vredio aliisque supra memoratis opinamur. Hinc congrue Saussayus, dum ad diem XXX Augusti agit de Sancti nostri translatione, Balduini titulos distinxit sequentibus verbis: Brugis in Flandria, inquit, translatio sancti Donatiani, Remensis episcopi, cujus venerabile cadaver in ecclesia S. Agricolæ sepultum, ibidem tamdiu jacuit, quousque Ebo, Rhemensis archiepiscopus, id religiosis votis concessit Balduini Ferrei marchionis: postque comitis Flandriæ, nimirum jam Caroli regis munificentia pluribus, uti diximus, ditionibus auctæ.

[20] Tertium, quo Marlotus ejusque sequaces sæpedictas litteras impetunt, [alteroque, quæ adferunt, argumentis, vindicantur;] argumentum desumunt ex hisce Ebonis ad Balduinum verbis: Ejus sanctique Remigii, ac innumerabilium Sanctorum Vitæ scripta, Wandalorum vastatione scias esse deleta. Quo pacto, inquiunt, S. Remigii gesta potuere deleri Wandalorum vastatione, cum hæc Remigii ætatem diu præcesserit? Sed numquid excusari utcumque potuit Ebo, quod, cum apprime sciret, Acta S. Donatiani aliorumque complurium SS. periisse Wandalorum vastatione, & ea S. Remigii ex quadam forte oscitantia aut inadvertentia adjecerit? Vel quod magis apparet verosimile, numquid fieri facile potuit, voluisse Ebonem sub nomine Wandalorum, gentis ob assiduas dirissimasque in Europa maxime Italia Franciaque vastationes per omnium tum ora adhuc volitantis, alios quosvis regni Galliæ vastatores designare? nam eodem modo Arnulphus Magnus Flandriæ comes in Diplomate § seq. recitando Wandalos pro Nortmannis usurpat, prout ibidem monebimus. Advertit etiam Bollandus in Comment. præv. ad Vitam S. Anatolii die III Feb. § II peregrinos omnes per Gallias priscis seculis scotos vulgo dictos fuisse: item, ab historicis quibusdam exteros milites omnes, quamvis Gothos, Francos, Allemannos, Sarracenos, Hungarosve, Wandalos fuisse vocitatos. Unde non tantam verba illa implicantiam involvunt, ut eapropter hasce Eboni litteras abjudicantes aliunde quam ex iisdem primæ Sancti nostri translationis epocham eruamus.

[21] [& ex bis demum concluditur, Sancti corpus non ante annum 840,] Fuit itaque Ferreus marchio Flandriæ calculo Meyeri ab anno 837, vel saltem, ut Vredius supputat, ab anno 840; quare cum ab alia parte Ebo anno 835, teste Hincmaro adversus Gothescalcum in conciliis Galliæ tom. 11 pag. 267 apud Sirmondum, a sede sua fuerit dejectus, perspicuum fit, ante annum 840, quo demum per Lotharium Ebo est restitutus, hujus litteras haud fuisse exaratas, aut corpus S. Donatiani in Flandriam deportatum. Neque dixeris, id fecisse Ebonem ante depositionem suam, aut hac durante, puta anno 838, ut asseruit in suo, quem Flodoardo subnexuit, episcoporum Remensium Catalogo Georgius Colvenerius; nam antequam depositus fuit Ebo, juvenis admodum erat Balduinus, nec Flandriæ verosimiliter præfectus; depositus vero Ebo, inquit pag. 502 laudatus Vredius, neque accessum habebat ad reliquias, neque archiepiscopi Remorum titulum sibi attribuebat. Porro sedi suæ, ut diximus, per Lotharium anno 840 restitutus, per totum circiter annum, ut ait Hist. Rem. lib. 11 cap. XX Flodoardus, hoc episcopium tenuit, donec Carolus, resumptis viribus, in Belgicam reversus est: quod audiens Ebo, relicta sede Remensi, ad Lotharium profectus est, numquam dein reversus.

[22] Per unum ergo dumtaxat annum secundo Remensem Cathedram tenuisse Ebonem, [sed, ut e Flodoardo] adeo dilucide hic tradit auctor suppar Flodoardus, ut plane nesciam, cur Annal. Brug. Caroli Custis, qui novissime Brugis anno 1765 vernacule prodierunt, tom. 1 pag. 45 dicatur Ebo sede sua pulsus anno demum 845: non quidem me latet, Hincmarum hoc anno Eboni subrogatum dumtaxat esse; verum si dictorum annalium auctor mox citata Flodoardi verba, ut paulo post, nimirum pag. 47 præstitit, librique sequentis initium maturius expendisset, nullus dubito, quin alteram hanc Ebonis dejectionem, seu, si mavis, fugam anno 841 censuisset innectendam; accipe enim Flodoardi lib. 11 pag. 150 apud Sirmondum verba: Igitur Ebo, inquit, post hanc depositionem suam in Cisalpinis fertur regionibus conversatus usque ad obitum Ludovici imperatoris, qui contigit anno incarnationis dominicæ DCCCXL, XII, ut lib. 1 tradit Nithardus apud Chesnium tom. II, Kalendas Julii. Quo imperatore defuncto, Lotharius ab Italia in Franciam venit: cui Ebo ad Wormaciam civitatem occurrit, eique Lotharius post aliquot dies sedem & diæcesim Remensem per edictum imperiale restituit. Hoc autem Lotharii edictum, cujus exemplar mox subjungit Sirmondus, confectum dicitur VIII Kal. Julii, in palatio publico Engilenheim, seu in antiquissimo illo oppido, quod hodie Ingelheimium vel Ingelheimum, vulgo Ingelheim dictum, ac Caroli Magni quondam sede condecoratum, Moguntiam inter & Bingium super Saletiam amnem haud procul a Rheno cernitur.

[23] Quarto itaque tantummodo post Ludovici obitum die peracta hæc esse, [& Nithardo discimus,] mox notati Kalendas prægressi dies quidem indicant, verum kalendas apud Sirmondum aliosque corruptas esse, non immerito ad hunc annum asseverat Carolus Coïntius; testatur enim loco mox cit. Flodoardus, Ebonem, dum Lotharium apud Wormatiam salutaverat, non statim, sed post aliquot dies dumtaxat accepisse imperiale edictum; unde, si hoc revera VIII Kal. Julii fuisset conditum, concluderetur, Lotharium quatriduo multo celerius percepisse patris obitum, superasse Alpes, (nam his, teste Nithardo, tunc nondum excesserat) & Wormatiam usque pertigisse, quod nemo facile, puto, crediderit. Quod vero Ebonem spectat, qui in Cisalpinis, ut Flodoardus loquitur, fertur regionibus conversatus, atque eo tempore morabatur in Floriacensi ad Ligerim diæcesis Aurelianensis monasterio, tametsi indubium sit, hunc Lothario, ob cujus utpote causæ tuitionem gradu suo dejectus fuerat, celerrime iisse supplicatum, æque tamen difficile cum Coïntio credidero, eumdem pariter intra quatriduum tam mortis Ludovici quam adventus Lotharii fuisse factum certiorem, & eidem Lothario apud Wormatiam occurrisse. Necesse itaque est, serius hæc gesta esse, & siquidem Coïntio recte videatur restituendus mensis Augustus, in Lotharii edicto sic legendum erit: Actum in Engilenheim palatio publico in mense Augusto VIII. Kal. Septembris. Tametsi nihil etiam officere videatur, quominus peracta hæc fuerint VIII Kal. Augusti.

[24] [illo exeunte vel seq. in Flandriam translatum esse.] Sic ergo Remensi cathedræ, illegitime licet, restitutus Ebo, VIII Idus Decembris Remis solemniter est receptus, uti ipsemet testatur in Apologetico, quod edidit, quodque tom. VIII Spicilegii d' Acheriani pag. 175 videri potest: unde ut ad scopum pertingamus, cum uno circiter anno, ut supra e Flodoardo notavimus, secundo occupaverit Remensem sedem, consequitur, eumdem sequenti anno exeunte, idque verosimilius simulac cruentissima illa apud Fontanetum clade debellatus a Carolo erat Lotharius, cum hoc aufugisse, proindeque non potuisse pignora S. Donatiani nisi sub finem anni 840 aut anno sequenti Balduino in Flandriam dirigere. Recte hic observat in rem nostram Vredius, fuisse admodum familiare Eboni, In partes insidelium invasionibus patentes (verba illius sunt pag. 505) Sanctorum reliquias aut dirigere aut asportare; ita enim antea Danorum apostolicus legatus cum esset, aliorum episcoporum Remensium sacra corpora vel ipse detulit, vel ad apostolicæ vineæ cultores eodem transmisit; qua de re hæc M. Adamus Hist. ecclesiast. cap 19: “eodem tempore B. Ansgarius corpora Sanctorum, quæ dono Ebonis archiepiscopi susceperat, trans Albiam fertur deportasse, & corpus quidem S. Materniani apud Heiliganstad reposuit, Xisti vero & Sinicii, cum aliorum martyrum patrociniis, in urbe Hammaburgii collocavit. Beati vero Remigii cimilia cum ingenti honore servavit Bremæ” Ita ut mirum nemini videri debeat, Ebonem post restitutionem suam corpus S. Donatiani Balduino, qui tale quid forte rogaverat, quantocyus transmisisse. Scio quidem huic nostræ opinioni adversari Bertinense, quod Meyero præluxit, Joannis Iperii Chronicon, conscriptum post medium sec. XIV, quodque, licet hic apud Marteneum sit mutilum, non obscure tamen insinuat, Carolum regem S. Donatiani lipsana in iis, ut ait, nuptiis, Balduini nimirum & Judithæ, Antissiodori celebratis, eidem Balduino tradidisse: verum si Iperio, scriptori cæteroquin laudatissimo, notæ fuissent Ebonis litteræ, quave hæ scribi potuerint, epocha, minime dubito, quin Chronotaxin instituisset longe aliam.

§ III Sancti corpus primum Torholtum, dein Brugas delatum: cultus augeri cœptus: fundatum Brugis S. Donatiani capitulum: Acta Sancti conquiri incepta.

[Corpus prius Torholtum,] Alia denuo lis oritur quoad Sancti corpus jam Flandriam allatum: nam alii Torholti depositum fuisse, quievisseque per annos aliquot; alii Brugas seu ad Brugense castrum eodem tempore deportatum fuisse opinantur. Est autem Torholtum, seu, ut mavult Vredius, Toroaltum, vulgo Thorout antiquissimum Flandriæ oppidum in ipsa Salica lege expressum, Brugis tribus circiter cum dimidia leucis nostratibus Ipras versus, Ostenda quinque fere dissitum; a quo etiam portæ Gandensis& Iprensis, queis Torholtum abitur, cognominatæ olim fuere Torholtanæ. Primus itaque, qui huc Sancti corpus allatum fuisse perhibuit, fuit Jacobus Meyerus sæpius jam memoratus, ad annum DCCCLXIII ita scribens: Per id temporis spatium Calvus rex atque Ebo pontifex Remorum ad confirmandam Flandriæ pacem simul ut rudis ferocisque gentis cultu religionis remollescerent animi, divi Donatiani Remorum olim pontificis reliquias in Flandriam miserunt, quod quidem sacrum Balduinus donum primum Turholt, deinde Bruggias reverenter comportavit, sedemque illi dedit in virginis matris ædicula. Hæc Meyeri verba, quibus Colvenerius, licet aliter sentiat in Catalogo suo, § præced. num. 21 memorato, in Scholiis in Flodoardum lib. 1 cap. V subscripsit, ansam præbuisse videntur Marloto ejusque asseclis, tum litteras Ebonis a nobis jam vindicatas impetendi, tum aliam primæ Sancti nostri translationis epocham assignandi; aliis vero, qui easdem litteras admisere, suspicandi asserendive, corpus S. Donatiani Torholtum prius circa annum 841, & dehinc post annos circiter viginti tres, pace Flandros inter & Francos stabilita, Brugas demum perlatum fuisse; atque ita, inquiunt hi posteriores, conciliabitur utraque scriptorum opinio.

[26] [non vero circa an. 863, ut Meyerus vult,] Sed nescio equidem, qui tot tantosque scriptores secum trahere potuerit unus primusque, qui hæc asseruit, Meyerus: nam sicuti sæpius hic auctor criseos defectu minus prudenter calamum exeruit, ita & in relato mox contextu jungendo Ebonem Remensem antistitem cum Carolo Calvo, idque post initam Calvum inter & Ferreum pacem, manifestum committit anachronismum; anno enim 863, quo id Ebonem Carolumque præstitisse, Meyerus tradit, jam a duodecim annis diem suum obiisse Ebonem, disertissime scribit successor ejus Hincmarus apud Joannem Cordesium epist. 11 ad Nicolaum 1 papam his verbis: Defuncto autem Ebone anno incarnationis dominicæ DCCCLI indict. XIIII XIII Kal. Aprilis &c. Præterea spectatis Ebonis litteris, eaque, qua hæ scribi potuere, epocha, falsum prorsus est, potuisse umquam Carolum (nam tunc assidue cum Lothario dimicabat) communi cum Ebone consilio reliquias S. Donatiani in Flandriam mittere. Ea ergo propter parvi pendentes, quæ hic nude Meyerus asserit, malumus insistere Flodoardo, hujusque verba, ut ad propositum veniamus, denuo repetere: Hinc, inquit loco § 1 cit, Donatianus extitit episcopus, cujus etiam pignora maritimas in partes episcopii Noviomensis vel Tornacensis (hæ ecclesiæ, teste Colvenerio, a tempore S. Medardi usque ad tempora S. Bernardi Claræ-vallensis unitæ fuerunt) perlata vario signorum memorantur splendore decorata.

[27] [delatum quidem fatemur,] Per hasce maritimas episcopii Tornacensis partes Brugas castrum designari, in hunc Flodoardi locum omnino sentire videtur Colvenerius, cap. V ita scribens: Translatus est autem hic beatus pontifex ad insignem Flandriæ maritimæ civitatem, Brugas dictam, quæ ante subjecta fuit ecclesiæ Tornacensi. Eodem fere modo explicat Flodoardi textum Vredius pag. 505: Sed & clare, inquit, supra scribit Flodoardus: “D. Donatiani pignora maritimas in partes episcopii Tornacensis transmissa esse” quæ aliæ esse non possunt, quam castrum Brugense, totaque terra franca ad mare sita, Flandra tum temporis appellata. Neque enim Torholtum spectasse ad diæcesim Tornacensem, sed Teruanensem, liquet e missione Folcuini Teruanensis episcopi, ut e citato § præced. Caroli Calvi capitulari quarto loco seu num. IIII. deduci potest, ubi sic legitur: Folcuinus episcopus, Adalgarius, Engilscalcus, & Berengarius, missi in comitatu Berengarii, Engilscalci, Gerardi & in comitatibus Reginarii. In quæ verba Henschenium adisis tom. 1 Feb. pag. 396. tametsi ergo S. Donatiani pignora in Torholtano monasterio aliquantisper deposita fuisse non abnuam (clare enim id scribit in litteris suis infra citandis comes Flandriæ Arnulphus) non facile tamen concessero, mansisse ibi usque ad initam Ferrei cum Gallo pacem, viginti tribus ut minimum annis; præterquam enim quod antiqua, quæ id suadeant, monumenta haud suppetant, incredibile cum Vredio arbitror, reliquisse tamdiu Balduinum cara sibi adeo pignora in loco, contra barbarorum irruptiones, quæ crebro tunc timebantur, haud satis, ut castrum Brugense erat, munito.

[28] Hanc Vredii observationem satis quidem perspectam habuit Carolus Custis, [sed videtur brevi post Brugas perlatum,] supra § 11 memoratus; sed nescio, cur adeo audacter eidem Vredio opponat Colvenerium sequentibus part. 1 pag. 46, quæ Latina facio, verbis: Quamvis, inquit, Vredius observet, non esse verosimile, hasce reliquias tamdiu Torholti fuisse derelictas, eo quod locus foret apertus, tutiusque multo in Brugensi castro (ubi Balduinus suum habebat domicilium) servari possent: tradit tamen sæpe memoratus Colvenerius, corpus S. Donatiani jam in Flandriam deportatum, prius in ecclesiam Torholtanam fuisse illatum, ibidemque per viginti quinque annorum spatium quievisse. Et fateor, satisque e jam dictis colligi datur, si Colvenerii Schol. cap. V jam sæpius citato, ejusque subnexum Remensium antistitum catalogum in Donatiano consideraveris, inveniri, hunc scriptorem, Sancti translationem hic anno 838, ibi vero cum Meyero 863 velle affixam: verum cum unam ab altera non distinguat, nec quidem meminerit nominis Torholti, dicere multo minus potuit, Sancti corpus annis 25 ibi quievisse. Præterea, si tamdiu apud Torholtanos manserit thesaurus isthic, mirum videtur, nullum amplius extare vestigium factæ primæ hujus translationis annuæ memoriæ, seu apud ipsos Torholtanos, seu apud Brugenses, cum hi, uti § I num. 6. diximus, factam sub Bertulpho nudam corporis transpositionem quotannis olim recoluerint Multo igitur probabilius arbitror, non adeo diu Sancti corpus Torholti derelictum, sed brevi post Brugense ad castrum perlatum fuisse.

[29] Sed exsurgent hic proculdubio adversarii, [non obstante, quod hic solvitur, in contrarium argumento.] dicentque: si corpus S. Donatiani ad confirmandam, ut Meyerus loquitur, Flandriæ pacem, Balduino missum non fuerit a rege Carolo, aut Torholto Brugas delatum, ut quid ergo hic Sanctus, ut se invenisse idem Meyerus affirmat, Ferrei principis temporibus Firmator pacis fuit appellatus? Verum, cum Oudegherstius, quem secuti passim fuere recentiores, testetur sua adhuc ætate Flandros S. Donatianum nominasse patrem & actorem pacis, suspicor, male a Meyero positam esse vocem Firmator, atque hujus loco restituendum esse Pater vel Actor, seu, ut quidam recentiores habent, Flandriæ Pacificator. Quod si ita sit, nonne aliunde cognomen hoc derivari potuit? Cum enim corpus ejus in Flandriam delatum variis, teste Flodoardo, coruscaret miraculis, indubium est, fuisse factum ingentem populorum concursum, Sancti intercessionem in quavis, ut fieri solet, tribulatione apud Deum inclamantium: mirum proinde, nemini videatur, quod, ingruente cum Gallis bello, confugerint Flandri ad tumulum S. Donatiani, atque hunc felicissimæ postmodum secutæ pacis patrem vel actorem jure merito compellaverint. Valere, inquam, data responsio potest, si reipsa a Ferrei temporibus Sanctus ita fuerit appeliatus: existimo enim cum Carolo Custis, infelici alias Chronographo, hoc Sancti cognomentum initium dumtaxat sumpsisse sub finem seculi undecimi, ortumque esse ea occasione, quod, cum absente Roberto comite oborta erat apud Flandros maxime Brugenses immanis seditio, producto S. Donatiani feretro & per plateas delato, malum derepente cessaverit, uti cap. 11 miraculorum infra latius videri poterit.

[30] [Institutis in Sancti sacello XII Canonicis Arnulphus comes præbendas,] Porro allatum Sancti corpus ad burgum Brugense collocari Balduinus voluit in ejusdem burgi sacello, divæ virgini sacro; sed cum hic ingentia ederet miracula, placuit eidem principi dictum sacellum innovare augereque, & in honorem S. Donatiani dedicare; unde & constitutum dicit in honorem S. Donatiani Arnulphus Magnus Flandriæ comes in privilegio seu Diplomate fundationis capituli Brugensis, quod post centum fere annos datum fuit, & in vetusto, quem diximus, ejusdem capituli codice hunc præfert titulum: Privilegium domini Arnulphi Magni, filii Balduini Calvi, comitis Flandriæ, de bonis ab eo legatis ecclesiæ sancti Donatiani Brugensi, tam præposito quam XII canonicis. Sequitur Diploma, quod conferam cum editione Miræi in Codice donat. piar. cap. XXXIV, in hunc modum: In nomine sanctæ & individuæ trinitatis patris & filii & spiritus sancti. Amen. Ego Arnulphus dictus Magnus, Balduini Calvi genitus per Dei Misericordiam Flandriæ marchio, considerans, quia non habemus hic manentem mansionem, sed futuram expectamus, in domino providens meæ ac illustris Athalæ meæ conjugis & consortis mei corporis animabus, ut per hoc salutem perpetuam & remedium nostrorum peccaminum invenire possimus, capellam in honore gloriosæ virginis & domini nostri * genitricis Mariæ & sancti Donatiani archiepiscopi a divæ memoriæ * Balduino Ferreo * avo meo zelo divini amoris accenso constitutam, & ab antiquo tempore (a Lyderico, ut quidam volunt, Bucano, vel, ut alii plerique, ab Harlebeckano circa annum 801) fundatam magnificare volens de consensu & voluntate sanctissimorum præsulum * & dominorum … Tornacensis (Hadulphi) & … Morinensis) forte Wicfredi) episcoporum, duodecim præbendarum numerum in ipsa ecclesia statuo: & volo quod XII Canonici ibidem præbendati in eadem capella, in honorem Dei & ejusdem beatæ virginis & sancti Donatiani pro remedio animæ meæ dictæque conjugis meæ ac avorum & ceterorum parentum nostrorum, die noctuque horis congruis horas Canonicas pro vivis & defunctis devote celebrent & sacrificia offerant.

[31] Cui capellæ de prædictorum episcoporum ordinatione ac consilio quasdam decimas de his, [decimas aliaque bona] quas mihi & prædecessoribus meis in comitatu seu marchionatu Flandriæ, de terris cultis & incultis, sanctissimi patres papæ Romani pro adjutorio expensarum nostrarum numerorumque militum, * pro expugnatione ac resistentia contra Wandalos, (Nortmannos intelligit, uti § II num. 20 diximus) qui Flandriam & alias terras vicinas cum ecclesiis in ipsis constructis crudeliter & dampnabiliter devastabant, & incendio tradebant, in feudum perpetuum concesserunt. Nec non & quædam alia bona in eodem comitatu pro eorumdem canonicorum vita & aliis ejusdem capellæ expensis, dono, trado, & præsenti charta concedo. Locorum vero, in quibus sunt decimæ ac bona ipsa sita, nomina sunt hæc *: ecclesia sancti Michaelis in villa Weinebriga * cum omnibus appendiciis, decimis, pratis, agris, mancipiis, vectigalibus, excepto regio fisco. (Interserit hic Miræus: capella S. crucis in villa, quæ dicitur Gera, cum omnibus decimis & terris adjacentibus,) capella de Wara, & quæ dicitur Ridervorda cum omnibus decimis & terris sibi attinentibus. Capella sancti Christoferi juxta forum; ecclesia de Widisgatis & ecclesia de Kemlis *, cum omnibus terris, quæ ad nos pertinent ibidem. Bodium (fundus, Flandris Bodem) de Thicasbusca, bodium de Formosela, bodium de Ypris: ecclesia de Esna cum capellis suis: Dicasmutha & Clare: in parochia Ostkerka apud Budamflit in arat: * & pars alterius, & grex unus ovium cum terra tota.

[32] In parochia Redenburg terra tota. Item in eadem parochia Ostkerka VIII pisæ (libræ seu pondo) casei *: [confert,] & de terra Mendal, de terra Roberti Henas IIII pisæ casei & denarii de vitulis *: de terra Herradi IIII pisæ casei & omnes denarii de vitulis: de terra Oster VII pisæ casei & denarii de vitulis: de terra Wulfras VII pisæ casei & XV arietes & XXX vellera agnarum *, & XV vellera arietum, & XXX vellera agnorum: de terra Frowitte * III pisæ casei & denarii de vitulis: de terra Werenbaldi II pisæ casei & V arietes & X vellera agnarum & V vellera I agni & X agnorum: de terra Herradi V pisæ casei & XII arietes, XXIV vellera agnarum, & XII vellera arietum, & XXIV vellera agnorum: de terra Tancradi I pisa casei: de terra Everbaldi & Wulsildi, seu, ut Miræus, Wulsildis, II pisæ casei: in parochia Holthawe terra in Wegha, circiter XL mensur. diurn. in parochia Utkercke de terra Blidale * X pisæ casei: in Ostkercke terra Tanchradi L diurn. mensur. (addit hic denuo Miræus: In parochia S. Mariæ terra pratorum XXXII mensur. diurn.) in parochia Madkerka terra, quæ dicitur Hadigaland.

[33] [nec eorum præposito minus large providet:] Volo etiam quod prædicti canonici caput sibi habeant & majorem, qui nominetur præpositus, quem sibi libere ipsi possint eligere; & isti præposito hæc bona similiter do, trado & concedo; quorum primum est: ecclesia Oorscamp cum omnibus decimis & terra ibi sita: bodium in villa sarra cum XIIII bonariis & XVII mensur. diurn. in Liswega LXII mensur diurn. (adjicit rursum hic Miræus: In Vutkercke LXXIX mensur. diurn.) in Dudzela LV mensur. diurn. in Michem XIII mensur. diurn. in Parochia sanctæ crucis XLVI * mensur. diurn. & I curtile (villæ seu coloniæ genus); in Wulpis circiter Dtas & V mensur. diurn. in Ostkercka CXXX oves cum terra: in Artrika I curtile: apud Dicasmuda CC oves cum terra: in parochia Lo V mensur. diurn. apud Brilazica LXX * mensur. diurn. in Jabeca XXX mensur. diurn. in Sarkenghem X mensur. diurn. in Liswegha XVI mensur. diurn. in Riedsela IX mensur. in parochia sanctæ Mariæ Brugensis IIII curte * & unum pratum: in parochia Sancti Salvatoris in castello forinseco II curtilia.

[34] [fundato ergo capitulo, ab Hugone Rhem. archiep.] Rogo insuper & jubeo atque mando, ut nullus prædictæ meæ Donationi contradicat, vel dictam capellam beatæ Mariæ ac sancti Donatiani impetat sive impediat super bonis prædictis. Si quis autem his in aliquo contraire vel contradicere voluerit, quinquaginta * libras auri persolvat. Et si fuerit hæres meus (quod absit) exhæres sit, & maledictionem Dei & beatissimæ virginis matris ejus, & Sancti Donatiani, & omnium Sanctorum & meam incurrat. Si vero Donatarius sit ingratus, & dono meo careat, & meorum, & privetur a meis hæredibus ut ingratus. Actum Brugis II Kalendas Augusti anno dominicæ incarnationis DCCCCLXI. Fundato in hunc modum Arnulphi comitis pietate munificentiaque Brugensi S. Donatiani capitulo, celebrari indies magis magisque cæpere Sancti fama cultusque; cumque eapropter quilibet, ut fit, gesta ejus curiosius indagaret, idem comes litteras dedit ad Hugonem Remensem archipræsulem, quæ in sæpedicto Brugensi codice MS, & in nostro olim Vallicellensi, signato PMS. 159, quos simul conferam, sic sonant: Reverendissimo patri, genere & sanctitate venerabili, Remorum archipræsuli domino Hugoni Arnulphus cunctorum in Francia comitum extremus perennem in Christo gloriam.

[35] Quamquam seculi rebus justitiæ divinæ contrariis occupati simus, [Sancti gesta per litteras hic recitatas] tamen oportet nos reminisci supernarum rerum, pro quibus adipiscendis nostri majores in hac lacrymarum convalle magnopere studuerunt desudare: quatenus & hic & in futuro, donante Dei clementia, exinde existerent religiosi & gloriosi. * Unde & noster avus divæ memoriæ Balduinus Ferreus, zelo divini amoris accensus, multas in suis locis construens ecclesias, multorum reliquiis Sanctorum curavit ditare eas, sciens certissime, quod eorum ope ac intercessione cælestem posset ad gloriam attingere. Qui etiam præ ceteris Sanctorum pignoribus meruit impetrare ab episcopo sanctæ Remensis ecclesiæ Ebone (non ergo ab Hincmaro, ut opinatus fuit Marlotus) Sanctissimum ejusdem sedis quondam præsulem Donatianum; quem honorifice susceptum detulit ad cenobium, quod nuncupatur Turholt (fundatum, ut creditur, a S. Amando sub Dagoberto I, ast a Nortmannis circa annum 880 Vredii calculo funditas eversum) atque inde ad Bruggas pottum, quo nunc quiescit, cum magno psallentium choro asportari fecit. Cujus quidem præsentia & protectione assidua gaudentes, verum ejus Vitæ libello carentes, cum post reipublicæ curas eum recolimus, maxima anxietate perfundimur. idcirco vestram obnixe rogamus benignitatem, ut licet pro nostro quod implere quimus, obsequio minime velitis agere, vel pro illius reverentia, in cujus sancta sede modo regi æterno famulamini, nobis illius vitam dirigere non cunctemini: oppido enim de illo nostro vellem cognoscere aliquid patrono; cujus patrocinio atque jugi suffragio nostra tuetur de hostibus, ac multiplici jucundatur fætu tellus. Dignum siquidem ducimus ejus habere notitiam, per cujus inclyta merita præsentia amplectimur commoda, [postulat, cui Hugo rescribit,] & cælestia desideramus adipisci gaudia.

[36] Fatuum quippe videtur fore, quemlibet cujusquam sancti habere lipsanas & ignorare * eum colere; cujus plebs omnis cum sacerdotali ordine gaudet solemnitate. Curæ ergo sit vestræ caritati, venerande pater, nostra implere vota, quo illius pariter nobiscum valeatis perfrui gratia, atque criminum obtinere veniam. Augeat vestram in Christo gloriam ipse sanctissimus sacerdos, cujus gesta nosse gestimus per vos. Sequitur rescriptum Hugonis ad Arnulphum in hunc modum: Omni devotione venerando, nobilitate clarissimo, armorum virtute laudando, glorioso marchioni Arnulpho Hugo omnium infimus * præsulum perennitatis decus cum rege æthereo. Miramur opipare vestrum in Dei rebus Sanctum studium, quo præ ceteris nostri temporis senatoribus polletis: cum in republica valeret vestræ nimium fore occupata mentis intentio, nancisci studetis vestris in ecclesiis Sanctorum reliquiis, * qui pro meritis atque actibus Cœlesti meruerunt potiri beatitudine. Beata namque est vestra, dilectissime frater, inquisitio, atque omnium populorum ore laudabilis jubilatio; quomodo, cum secularibus polleatis nobilitatis pompis, tam efficaciter cogitare queatis de Cœlestibus præmiis. Nimirum hoc negotio imitamini monita egregii prædicatoris Pauli dicentis: “qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur *” arduum ergo valde est ac nimium difficile, ut omnium Sanctorum actus meritaque valeamus agnoscere, quorum memoriam in nostris oratoriis cupimus habere; præsertim cum & antiquitatis tempore ignorentur, atque diversarum ætatum terrenis intenti occupationibus nostræ urbis præsules nihil horum curaverint.

[37] [eadem periisse,] Et ut perspicuum est multis, permittente credi potest aut volente superna providentia, quæ cuncta mirabiliter disponit, ac subtiliter providet, nostrum sanctum suggestum secularium proh dolor sæpenumero comitum polluit celsitudo; ejusque reverentiam vilipendendo res sacræ perierunt de sancto loco. Cujus vero hoc acciderit reatu cleri an plebis, an alicujus priorum antistitum, regisve nescimus; licet, ut prædictum est, justo Dei judicio id evenisse cognoscimus: unde quæ vestra a nostra parvitate requirit industria ex asse * nequimus implere ob negotia supra memorata. Non solum autem Sancti Donatiani confessoris Christi ceterorumque vitæ, quorum sacra amplectimur pignora, verum etiam famosissimi per orbem optimi confessoris Remigii libellus ex ejus vita editus ita fertur quondam deperisse, ut vix per vetustissimos tomos soricibus corrosos illius actus posset reperire pauca vir apostolicus * Hincmarus, quæ ad multorum utilitatem scriberet studiosis lectoribus.

[38] Igitur quia ex toto non valemus de beato confessore Donatiano vestris satisfacere votis, [nec nisi pauca inveniri potuisse.] saltem quod veracium narratione testium patefactum est nobis, per subjectam curabimus scripturam pandere vobis, vestram omnimodis orantes magnificentiam, & eorum, qui hæc legerint, precamur solertiam, quo ex his gaudeant, donec * ad majora, si quiverint inveniri, perveniant. Neque hujus Sancti parva irrideant, qui multa impetrare valet a domino suis sanctis precibus eis, qui eum humiliter quæsierint. Septiformis sancti Spiritus gratia sensus vestri illuminet intima, ac jugi fuffragio concedat de inimicis victoriam, & ad perpetuam gloriam perducat. Amen. Sermoni, qui subji citur, codicum auctores hæc præmittunt: Sancti genitoris genitique, adminiculante * flamine, incipiunt pauca de Vita & Actibus sanctissimi præsulis Donatiani, edita a quodam episcopo Veronense, monacho Laubiense. Fuit hic Ratherius filius comitis Viennensis, episcopus primum Leodiensis, dein ab anno 934 vel sequenti, ut Pagius numerat, Veronensis; verum, quod dictus sermo oratorius solummodo sit, imo & nauseam pariat, suffecerit ejus tantummodo mentionem injecisse, Miraculo, quod in codice nostro sequitur, cum aliis prelum subituro.

[39] [Miracula rogatus a Balduino Pio comite Gervasius archiep.] Post centum vero annorum curriculum, nimirum circa medium seculi XI, Balduinus Pius seu Insulanus & ipse Sancti Gesta noscendi percupidus, egit apud Gervasium Remensem archiepiscopum, cujus responsum in iisdem codicibus hujusmodi est: Dilecto filio Balduino, omnis honestatis decore redimito, Gervasius Dei gratia Remorum archiepiscopus in Christo salutem. Petisti a me, tam genere quam moribus nobilissime princeps, ut, si qua apud nos reperiri possent insignis confessoris Donatiani scripta, quæ plurima * per illum Dominus dignatus est operari, miracula, summa diligentia invenirem, & inventa mox tuæ dilectioni transcriberem. Qua petitione me bene acceptum noveris, tum propter hoc, quod * ad ædificationem Sanctorum præcedentium patrum * posteris est propaganda religio; tum quoque propter illud, quod tibi tam puris tamque honestis desideriis occupato hac in re satisfaciendum putaverim. Quippe cum inter Occidentales principes pene solus inveniaris, qui Sanctorum reverentiam vel celebrationem animo teneas, & ad ecclesiarum restaurationem ædificationemque probitatis studio curam intendas: qui ita in hujus seculi tempestatibus vivas *, ut honestius studia probitatis exerceas, ut solerti ingenio præsentis vitæ fructus colligas, ut expectes futuræ: ita prudenti consilio subministres transitoria, ut non relinquas æterna… Impense dein laudat Adelam comitissam, prolem, comitisque in terræ cultura industriam, ac pauca demum de opum ejus affluentia effatus ita prosequitur: Propter istarum quidem ceterarumque tuarum virtutum insignia, & propter inviolabile pignus mihi compertæ * tuæ dilectionis bibliothecas nostras evolvi jussi, studioseque, si quæ de Sancto Donatiano scripta reperiri possent, investigari præcipiens.

[40] [respondet, sibi quasdam dumtaxat Sancti virtutes,] Sunt quidem de virtutibus ejus inventa pauca, cum scripta fuissent multa; verum propter antiquitatem temporis, & quamplures persecutionum procellas jam abolita, & ideo de thesauris memoriæ deleta. Quod dilectioni tuæ mirum videri non debet, si tam antiqui confessoris miracula partim oppressit oblivio; cum felicis memoriæ prædecessor meus Hincmarus archiepiscopus testatur, tempore Karli (Martelli) principis propter dissidium & contentionem de principatu inter eum & Ragemfredum, & propter frequentia civilia & parricidalia bella in Germanicis & Belgicis provinciis Christianam religionem pene fuisse destructam… Interserit hic quædam de gestis S. Remigii, quæ illustrata a C. Suyskeno videsis tom. I Octobris, aliaque nonnulla, ac postremo epistolam ita concludit: Inter ceteras Galliæ clades quis expedire re * valeat, quantis calamitatibus Remensis ecclesia sit afflicta, ingruente illa Wandalorum persecutione sævissima, qua pretiosus pontifex Christi Nichasius, in ipso Sanctæ Mariæ templo capite truncatus glorioso meruit coronari martyrio. Quapropter si ex antiquo tempore universalis ecclesia multarum scripturarum est perpessa jacturam, in novissimo autem seculi tempore Belgica, imo etiam Gallicana ecclesia propter sævas persecutiones multorum deflet se amisisse monimenta Sanctorum. Licet dolendum sit, non tamen est mirandum, si inter hos litigiorum turbines sancti confessoris Donatiani disparuere miracula.

[41] [partim e scriptura partim e traditione innotuisse;] Nunc autem de virtutum ejus præstantia, quæ partim scripta invenimus, partim in eo fuisse, divina donante gratia, non ambigimus, dilectioni tuæ transcribere compendiose non differam, ut habeas, unde possis annis singulis tanti patris celebrationi vacare, & imitatione ejus per virtutum semitam gradiendo bonorum operum fructus extollere. Sermonem Gervasii, qui subjungitur, quod & ipse rhetoricus per omnia sit, nihilque ad historiam conducat, pariter omitto, exceptis paucis, quæ de Sancti obitu ac sepultura sub finem refert his verbis: Hic est ergo Christi confessor Donatianus, qui Remensem ecclesiam quantum illi divina concessit clementia, in sanctitate servavit, & peracto hujus vitæ spatio pridie Idus Octobris de hoc seculo migravit ad Christum; cujus sacratissimum corpus in basilica sancti Nicasii sepulturæ traditum est: (Prolepsi utitur; nam constat S. Donatianum obiisse diu ante erectionem ecclesiæ Nicasianæ) in qua nos domino annuente abbatiam constituimus … Beatus quoque Remigius, qui ab illo in pontificatu fuerat nonus, sacræ confessioni ipsius in testamento suo testimonium perhibet, dicens, quinque confessores proximos antecessores domini Nicasii cum sanctissima virgine & matre Eutropia in prædicta basilica (Joviniana, de qua § seq. num. 57) fuisse conditos; de quorum numero sanctum Donatianum manifestissime constat. Quæ sequuntur usque ad finem ob supra dictam rationem omittimus.

[42] [nec plura adeptus fuit anonymus hic memoratus.] Extat & tertia de eadem re in codice nostro epistola sequentem præferens titulum: Domino serenissimo & patri suo dilectissimo R. R. cum continua tranquillitate sospitatis jucunditatem, ac præsentis vitæ cursu feliciter peracto, perpetuæ gloriæ beatitudinem. Hujus epistolæ auctorem existimavit Molanus editionis anni 1573 in Notis ad hunc diem, fuisse clericum Brugensem, scripsisseque Richardo Remensi archiepiscopo, idque constare ait ex primis carminum litteris; quod si ita sit, scripta fuerit senescente seculo XIV; verum hæc secus sese habere, non solum liquet ex epistolæ, quam § seq. num. 53 prosequemur, contextu, sed etiam ex binis, quæ ab eodem anonymo narrantur, Miraculis, seculo XI patratis, quæque suo tempore contigisse, satis clare insinuat. Epistolæ ergo initium sic sonat: Perscrutanti mihi & summo cum studio assidue laboranti, Remorum posito in metropoli, quam venerandus pater Donatianus miræ sanctitatis quondam septimus gloriose rexit episcopus, si qua de Vita & inclytis Actibus ejusdem piissimi principis possem invenire, & nulla proh dolor præter ea, quæ ante cognovimus, invenienti, dilectissime pater & domine, congruum visum est, licet incompto sermone ea, quæ apud nos nostrisque temporibus per eum operari dignata est Deitas mirifica, paginæ inserere, quatenus habeant posteri, unde in tanto patre jucundentur, atque eum studiosiori servitio venerentur. Miracula, quæ subdit, cum solitis annotatis edemus.

[Annotata]

* addit Miræus: Jesu Christi

* omittit bina hæc verba Miræus.

* Miræus Balduino tantum.

* Miræus: patrum

* Miræus rectius: & nostrorum militum.

* Sensus hic apud Miræum nonnihil mutilus est.

* Miræus: Wemebriga.

* Miræus: de Kenilis.

* recte Miræus: unum aratrum

* Miræus semper cascorum

* omittit hæc fere Miræus.

* male Miræus: agnorum.

* idem: Frobbine.

* Miræus: Blidase

* Miræus: XLV.

* Miræus: Busarica CXX.

* Miræus melius: curtilia.

* Miræus: quingentas.

* omittit noster religiosi.

* noster rectius: ignoranter.

* noster male: suppmus.

* lege: reliquias.

* ad Corint. I. Cap. VII ℣ 31.

* male codex Brugensis: ex hasce.

* noster: amplificus atque philosophus.

* hanc particulam male omittit Brugensis.

* Brugensis: accumulante.

* hanc vocem omittit Brugensis

* noster male: quæ

* Brugensis: prima

* Brugensis male: juvas.

* Brugensis male: comparte.

* videtur superfluum.

§ IV. Acta quædam suspectæ fidei in breviariis correcta: quo ordine inter episcopos Rhemenses, & quando sederit.

[Acta, quæ Liciniam] Spectatis itaque, quas præced. § recitavimus, archipræsulum Remensium litteris, quisque facile perspiciet, nec seculo X, quo vixit Hugo, nec sequenti, quo Gervasius, quantavis hi cura fuerint scrutati, quidquam reperiri potuisse de S. Donatiani gestis, Wandalorum aliorumve, ut ipsi cum Ebone inquiunt, vastatione omnino deletis. His vero non obstantibus, quidam neotericus, nescio quis, rem aggressus est, Sancti qualemcumque Vitam fabricatus, quem ne temere nimium carpsisse videar, lubet hic universam ejus historiam, prout in eodem nostro olim Vallicellensi codice legitur, in medium proferre, ut sequitur: Temporibus, inquit, Aurelii principis, qui post Augustum Octavus, ante vero Decium Septimus extitit, Cornelius in urbe Roma princeps quidam opibus & genere clarissimus cum uxore sua Licinia nomine ab Urbe progressus, & ex consultu totius senatus ad Gallias propter quorumdam rebellium importunitates compescendas cum exercitu magno destinatus, post multas victorias, post multos honores, armis & sapientia acquisitos, Venderilam urbem tunc opulentam juxta fluvium Marne sitam pervenit. Ubi diademate capiti imposito, rex eidem urbi, nec non omnibus provinciis circumjacentibus præficitur, quas omni tempore vitæ suæ armis strenue protexit, honoribus & facultatibus ampliavit, Consilio roboravit.

[44] [miraculose] Quis fuerit Aurelius post Augustum octavus, & ante Decium septimus, quisve Cornelius ille princeps in Gallias id temporis profectus, solus forte norit anonymus, qui hæc scripsit, anachronista: miror equidem, si tam illustris in Galliis extiterit Cornelius iste, a probatissimæ notæ historiographis plane fuisse ignoratum; Cornelio enim Salonino, qui a Valeriano avo cæsar creatus, ac in Galliam missus fuit, adaptari neutiquam posse anonymi dicta, satis norunt eruditi. De Venderila vero urbe consultum fuisse Colvenerium, disco e libello, quem ultro mihi porrexit laudatus § I archipersbyter Brugensis, Joannis Jacobs ejusdem ecclesiæ canonici, ibidem anno 1638 typis edito, ubi pag. 76 in Annotatis ad Vitam S. Donatiani, rescripsisse idem Colvenerius dicitur, Venderilam civitatem juxta Matronam seu Maternam, vulgo Marne, fluvium nusquam legi: notat nihilominus Hadrianus Valesius not. Gall. pag. 590, quod in vita MS. editaque a Sollerio ad diem 1 Julii, S. Theoderici presbyteri, non abbatis, ut ipse ait, dicatur Rex Theodericus, Chlodovei Magni regis filius “Venderas super fluvium Maternam reverendo patri Remigio… Contulisse” ac mox subdit: Hic locus Venderæ ad Matronam hodieque nuncupatur Vendieres, idemque sine dubio est qui olim dictus fuit Venderila. Sed ne minutiis hisce diutius immoremur, ad anonymum redeamus, qui sic pergit: Cujus facta insignia cum nostri narratione eloquii ad plenum nequeant explicari, hoc unum saltem, favente Domino, in lucem proferre cupimus, quomodo videlicet gloriosum antistitem & æterni regis militem Sanctum Donatianum genuerit, quamque mirabilis ejusdem confessoris egregii ortus & vita sinisque postmodum extiterit.

[45] Quadam itaque die dum præfatus rex venandi studiis inserviret, [uno partu septem infantes,] relatum est ei a quodam suorum, Liciniam gravi dolore partus afflictam pueros septem peperisse, eamque in extrema vitæ constitutam mortem vix evadere posse. At ille supra modum rem admirans jurat, numquam a seculo tale quid audisse: miratur, unum patrem tot infantes uno tempore posse simul generare: quinimo asseverat & improbat singulos pueros singulos patres habuisse. Sed quid mirum? Nihil apud Deum est impossibile; nam ut ait Psalmista: “Omnia, quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo & in terra *:” rursus idem beatissimus rex & propheta, Domini magnificentiam opumque excellentiam admirans ait: “Quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu enim es Deus, qui facis mirabilia, qui notam facis in populis virtutem tuam. *” Vere huic regi populoque ejus Dominus noster virtutum suarum mirabilia nota fecit, dum contra naturalem usum pariendi septem pareret filios, quæ si unum tantum aut forte duos quarumdam more peperisset, stupendum satis & mirabile apud nos (non utique apud nos) judicaretur. Igitur rex, ut supra diximus, stupefactus ob talis eventus admirationem partusque novitatem, qualiter hæc ita contingere possent, apud se cogitabat: jamque Liciniam alios præter se amatores habere suspicatus, arctius solito eam deinceps custodiri præcepit, & ab omnium hominum colloquio per unius anni spatium, ne quid mali de ea suspicari posset, prohibuit.

[46] [altero novem, inter quos S. Donatianus, edidisse,] Infra quem terminum, ut erat ipse solitus, spe procreandæ prolis ad eam ingressus est: utque mirabiliora Dei opera mirabilioribus innotescerent, plures prioribus novem videlicet genuit filios. Cum autem tempus pariendi venisset, eosque simul regina peperisset, regi sermo innotuit; revolvensque in animo, quam diligenter eam per annum custodierit, & ab omni tactu alieno secluserit, comperit, non hoc adulterinum fuisse vitium, sed potentiæ divinæ miraculum. Sicque Dei voluntate factum est, ut qui prius septem filiorum genituram, uno partu editam deputaverat ad contumeliam, jam cum gratiarum actione novem nuper editorum natalem commutaret in gloriam; qui fuerunt Lotharius, Patrichius, Saturninus, Victorius, Landricus, Galbertus, Frambertus, Gundulphus, Donatianus. Nec vacat a mysterio, prius septem, postmodum vero novem pueros natos fuisse, quia quod septiformis Spiritus Sancti gratia ad laudem & honorem suum semel condiderat, hoc nimirum Sancta Trinitas, quæ novenario distinguitur numero, (phrasi utitur satis inepta) ne præfato regi quidquam apud Deum impossible videretur, secundo mirabilius declaravit. Memoratus supra Joannes Jacobs pag. ibid. cit. nota 2 varia similia fœcundarum mulierum exempla producit ex Zuingero in Theatro Vitæ humanæ lib. 5 vol. 2, sed quæ aliud nil probant, quam fieri idem potuisse in Licinia, quod tamen, sic reipsa contigisse, non suadent antiquiora quam anonymi hujus, certiorave monumenta.

[47] Prosequitur dein in hunc modum: Denique puerilibus annis domi transactis, [Sanctumque a servo aquis injectum,] cum adolescentiæ suæ juventutis flore primæ proles regia pubesceret, & ad militaria studia, ut mos est, faciles animos inclinaret, solus Donatianus, quæ sursum sunt, sapere cupiens, non quæ super terram, oculos cordis, quamvis adhuc gentilis ad Deum semper intentos habebat, & licet ætate juvenis, antiquior tamen sapientiam diligenter exquirebat. Quia vero valde longum est, singulas bonitatum ejus laudes enumerare, tamen operæ pretium est, illud egregium nescientibus enucleare, qualiter illum sub aquis demersum triduo divina clementia custodierit illæsum, & ad supernas auras sanum & incolumem revocaverit. Quodam namque tempore, dum adhuc juvenculus in domo patris sui moraretur, ceteri vero fratres per diversas se extendissent regiones, egressus aliquando spatiatum, ut mos est nobilium, cum quodam servo suo pontem excelsum transibat; sed humani generis inimico bonis ejus actibus invidente, ab eodem servo in amnem præcipitatus, & pro mortuo ibidem derelictus est: sed Dei protegente misericordia “non hunc demersit tempestas aquæ, neque absorbuit profundum, neque urgere prævaluit super eum puteus mortis os suum: exaudivit eum Dominus, quoniam benigna est misericordia ejus, secundum multitudinem suarum miserationum respexit in eum, nec avertit faciem suam a puero suo, quem, dum tribularetur, velociter exaudivit.” *

[48] Exclamare hic incipit anonymus, aliaque nonnulla inserit, quæ, quod ad rem non faciant, prætermitto; post hæc vero ita prosequitur: Nam cum a vicinis carisque parentibus de tali eventu clamor ingens & luctus maximus per totam illam urbem haberetur, [ex his per Dionysium Papam] contigit, Venerabilem ac Sanctissimum Dionysium, qui post Beatum Clementem vicesimus secundus, ante vero Gregorium Dialogum Papa extitit quadragesimus tertius, illic transitum habere, qui mox tanti doloris causam sciscitatus, cœpit pariter & ipse Donatiani infortunium deflere. Non tamen de Domini pietate dissidens rotam plaustri cum quinque candelabris totidemque candelis superpositis celeriter sibi afferri præcepit, factaque ad Dominum oratione super undas rapidi fluminis demisit. Rota autem cum lucernis accensis super amnem natabat, & tamquam a Deo docta sacri locum thesauri reperiens desuper quasi clavis defixa hærebat. Tunc ex præcepto Servi Dei Dionysii quatuor juvenes, ad hoc electi, in aquam descenderunt, Donatianumque viventem sub rota illa jacentem de gonfo fluminis, omni spectante populo, sanum eduxerunt. Juvenis iste eximius, lucernæ merito comparandus, cum candelabris digne requiritur, quia postmodum in domo Domini non sub modio sed super candelabrum mirabili splendore refulgens, miræ sanctitatis radios circumquaque diffudit.

[49] [eductum & episcopum consecratum esse, perhibent,] Quid plura? Fit undique concursus populorum ad tam celebre spectaculum properantium: Dei laudantur magnalia: diaboli torpescit invidia, dumque se videt amisisse, quod urbs illa per Deum gaudet se recepisse. Multi ergo adhuc gentilium errore diabolico impliciti, cum vidissent mirabilia & signa magna, quæ per fidelem Antistitem suum Dionysium Dominus operatus est, relictis idololatriæ superstitionibus, ab eo baptizati sunt, & crediderunt Jesu Christo; cujus ineffabili potentia & admiranda misericordia Beatus Donatianus de inferis ad superos reportatus est. Baptizavit autem eum memoratus Antistes in Remensium civitate, & Catholicæ fidei sacramentis informavit, ac postmodum ejusdem metropolis Archiepiscopum septimum ordinavit, anno Dominicæ Incarnationis ducentesimo sexagesimo sexto, Aurelio Alexandro regnante Augusto, qui post Aurelium Antonium quartus obtinuit imperiale sceptrum. Circa mirabilem S. Donatiani ex aquis eductionem, baptismum & episcopatum, hic ab anonymo nostro relata, notavit jam pridem idem Joannes Jacobs aliique, nullatenus ea fieri potuisse per Dionysium Papam; præterquam enim quod constet, hunc Pontificem haud amplius undecim annis Romanam Sedem occupasse, nec umquam per Gallias fuisse itineratum, e dicendis infra patescet, ejus mortem, quæ contigit sub finem sec. III, Pontificatum S. Donatiani centum fere annis præcessisse. Tradit quidem Grammayus part. IV. cap. VI. in Brugis, Acta hæc partim ex libro Heriberti abbatis Hasnoniensis de restauratione sui monasterii, partim ex Flodoardo esse deprompta, verum seu Flodoardum Sirmondi, seu Colvenerii Chesniive consulam, tale quid minime reperio, nesciens pariter, qualis fuerit Heribertus ille Hasnoniensis abbas, nam hujus nomen a serie abbatum Hasnoniensium apud Scriptores Gall. Christ. auctæ prorsus exulat.

[50] [levissimæ censentur fidei, ideoque tres hic recitatæ] Sed quid tandem, inquies, de hisce Actis censendum? Candide fateor, attentis iis ipsis, quasque § præced. recitavimus, Archipræsulum Remensium litteris, seu ex antiquis ecclesiæ Brugensis, quorum duo præ manibus habeo, Breviariis, seu hæc ex ipsis, quod magis credo, deprompta velis, si non conficta sint, saltem suspectæ adeo apparere fidei, ut prudentissime Henricus Josephus van Susteren, XIV. Brugarum gloriosæ memoriæ Præsul, anno hujus ævi XXVI. lectiones proprias in festo S. Donatiani cum capituli consensu sic legi præceperit: primam: Donatianus patre, ut ferunt, Cornelio nobili Romano, & Lucinia in Galliis natus est. In tantum autem crevit in eo cum ætate vitæ sanctioris meritum, ut dignus fuerit, qui ad archiepiscopalis dignitatis fastigium sublimaretur. Est in Gallia Belgica ecclesia Remensis antiquissima & celeberrima, cui plures sanctitate conspicui episcopi ex ordine præfuerunt. Ad hanc regendam septimo, vel, ut alii volunt, octavo loco (de hac controversia infra) assumptus est Donatianus, subrogatus S. Materniano. Quo in munere se talem præstitit, ut Beato Viventio aliisque, qui in eodem eum culmine secuti sunt, extiterit vivendi speculum, & sanctæ conversationis exemplar. Et sane quam spectatæ virtutis fuerit, quantoque studio incubuerit, ut divini verbi pabulum ovibus suis non deesset, conjici potest ex glorioso Confessoris titulo, quo in dypthicis ecclesiasticis insignitur: ex verbis quoque S. Hieronymi, qui scribens adversus Vigilantium, & istius ætatis Galliæ episcoporum se præbens encomiasten, ait: “Gallia monstra non habuit, sed viris semper fortissimis & eloquentissimis abundavit.”

[51] [officii Brugensis] Secundam: Ex his vero, qui invincibili strenuitate & eloquentia Gallicanam ecclesiam tantopere illustrarunt, extitit utique Donatianus; qui & hanc laudem & egregie facta in pascendis Christi ovibus mira sanctitate cumulavit. Quin & Remensis archiepiscopi epistola ad Balduinum Ferreum cum sacro ejus Corpore in Flandriam missa prædicat Donatianum miræ sanctitatis Virum, pium exauditorem, & promptissimum apud Deum intercessorem, tam secularibus angustiis occupatis quam peccatorum sceleribus detentis “quod nostris” inquit “temporibus miraculorum insignibus satis evidenter comprobatum est” verumtamen Acta ejus, & præcipuæ vitæ circumstantiæ non satis explorata sunt; quod Wandalis seculo quinto Gallias devastantibus, eadem cum multis aliis perire contigerit; sed ad æternam memoriam scripta sunt in cælis.

[52] [lectiones propriæ,] Tertiam: Postquam igitur sic præsedisset pastor egregius annis viginti novem, (hoc an ita sit, inferius disquiremus) mercedem laborum recepturus a Domino ad cœlestem patriam migravit circa medium quarti seculi, pridie Idus Octobris. Corpus ejus in ecclesia Sancti Agricolæ sepultum, quæ Sancti Nicasii, unius successorum ejus nomine nunc appellatur, variis refulsit miraculis. Deinde autem per Carolum Calvum Francorum regem (vide dicta § præced. num. 26.) in amicitiæ & protectionis suæ tesseram, ac Remorum archiepiscopum ad Balduinum Ferreum Flandriæ comitem, piissimo dono missum, ac summa veneratione susceptum Thoralti primum tantisper depositum est, & demum in burgo Brugensi ad sacellum Mariæ Virginis: quod idem Balduinus in Sancti Donatiani basilicam (quæ nunc Sedes episcopalis est, anno 1559 a Paulo IV. erecta) magnificentius erexit, vario signorum splendore, ejusdem Sancti meritis decoratam. Atque ita factum est, ut Beatissimus Pontifex ingenti populorum gaudio ipsius civitatis, & quæ nunc est diœcesis Brugensis electus patronus, magna religione colatur, ut totius tractus maritimi eximius tutelaris. Similia fere sed contractius leguntur in Breviario Remensi, anno 1630 Ludovici a Lotharingia archiepiscopi Remensis & capituli authoritate edito. Gandavi vero, ubi Officium Semiduplex obtinet die XVI. Octobris, Lectiones alias non habet, nisi de communi Confessoris Pontificis.

[53] Attamen Sancti Acta, quæ sustulit Wandalorum impietas, [sicuti & Miracula Actorum loco] utcumque supplent Miracula apud ejus tumulum posterioribus seculis patrata; quæ eo, quo referuntur in Codice nostro, ordine prelo dabimus. Primi, quod contigit in cæca facta muliere Ermengarde, auctorem haud assequor; secundum vero & tertium conscripsisse videtur anonymus ille, quem §. præced. num. ult. memoravimus, quique, ut dictis fidem conciliaret, epistolam ibidem recitari inceptam ita prosequitur: Scribimus autem, non quæ aliqua vulgari assertione didicimus, sed quæ a veridico ore vestro percepimus. His vero pro modulo nostro explanatis, coramque vobis peroratis, ac vestri authoritate testimonii confirmatis, alia, quæ nos ipsi innumeris sidelibus mixti per eumdem gloriosissimum patronum patrari conspeximus, ne oblivione consumantur, explicare proposuimus: quæ si quem Tulliana redundantem facundia audire contigerit, ne nostris pannosis dictionibus & inornatis indignetur, supplicamus & obtestamur, quia non aliqua supercilii præsumptione ista scribimus, verum tanti patris meritorum insignia oblivionis negligentia prorsus posse ignorari pertimescentes, ad tempus simpliciter & humili stylo scripto commendamus; quousque quis philosophiæ fonte ad plenum potatus, facundiæ floribus ea decenter perornans velit elucidare. Quæ sequuntur usque ad epistolæ finem, quod dedicatoria solummodo sint, omitto, satis ratus, concludere e recitatis verbis lectorem posse, bina, quæ in codice sequuntur, nosque ex eodem edemus, Miracula a coævo auctore, & oculato teste esse exarata.

[54] Quod vero ordine quartum est, ac absente Roberto comite anno 1097 patratum, [eduntur.] scriptorem nactum videtur haud adeo sibi propinquum, sicut illud quod proxime refertur accidisse in canonico Guatinensi seu Watinensi Themardo; hujus enim licet primi scriptoris ætatem codicis nostri auctor, seu is, quem hic forte fuit secutus, nullibi insinuet, constat nihilominus ex Watinensi, quod tom. III Thes. anecd. a col. 798 e Dunensi codice Marteneus edidit, Chronico, extitisse & synchronum & rei gestæ spectatorem, nempe Ebrardum Watinensem canonicum, Odfridi, ejusdem monasterii fundatoris, discipulum; nam idem Marteneus in observ. præv. pag. mox cit. sic scribit: Porro codex Dunensis, ex quo illud descripsimus, illum tantummodo præfert titulum: “Chronicon monasterii Guatinensis” auctore non nominato; verum Ebrardi nomen, quod primæ paginæ apposuit manus recentior, illum clare indicavit, quem etiam non ambigimus auctorem fuisse sequentis opusculi de Miraculo, quod Brugis contigit anno 1088, cum S. Donatiani meritis paralysi curatus est Tamardus canonicus regularis Watinensis; nam idem in utroque opere stylus. Quinimo fuisse hujus miraculi scriptorem Themardo admodum familiarem, probant inter alia plura hæc ejus verba: Retulit namque idem frater (Themardus) nobis &c. Item hæc: Et quia conversantes a principio quotidie illa videmus &c. Sed hæc aliaque, e quibus auctoris ætas notari poterat, quæque supplebo in annotatis, addita studiose omisit anonymus codicis nostri scriptor, ea forte præsumptione abreptus, quod major sibi, quam contubernali ac synchrono testi fides foret adhibenda. Undenam vero quæsierit postrema duo, quæ breviter narrat, Miracula, investigando non sum; attamen & hæc, tametsi majorem forte, (de ultimo magis intellige) quam recitata superius Acta fidem haud mereantur, prelo, servantes, uti diximus, codicis ordinem, cum aliis subjiciemus, mox id facturi, nisi episcopatus Sancti tempus, aliaque nonnulla prius inquirenda forent.

[55] [Quemadmodum a Flodoardo ex concilio Arelat. Bethausius,] Hæc ut facilius assequamur, juvabit Remensium antistitum seriem a Bethausio seu Ibethausio usque ad S. Nicasium Flodoardi verbis prius hic exhibere: Bethausius, inquit, qui cum Primogenito diacone suo primus ex hac Belgica provincia legitur Arelatensi primæ interfuisse synodo, relatæ per Marinum episcopum beatissimo papæ Sylvestro, Volusiano & Aniano consulibus, quæ habita est anno domini 314. post quem Aper, deinde Maternianus … post quem Donatianus extitit episcopus … quem beatus Viventius tam celsis illustris vitæ meritis, quam claro pontificatus sequitur ordine culminis … cui successit Severus … post præmissos præsules beatus Nicasius cultu sequitur pontificatus. Verum sicuti ex concilio Arelatensi Bethausium in Catalogum suum verosimilius intulit Flodoardus, ita Marlotus aliique non pauci Dyscholium medium collacant inter Aprum & Maternianum, innixi pariter & ipsi conciliis tam Agrippinensi post consulatum Amantii & Albini anno 346, quam Sardicensi sequenti anno celebratis; horum enim priori Dyscholius uti Remensis antistes, posteriori vero tacito episcopatus nomine subscriptus legitur. Non quidem me latet concilii Agrippinensis acta a pluribus ut supposititia ac tenuissimæ fidei, imo a nonnullis ut spuria fuisse traducta, verum quam infirma sint argumenta id suadentia, jam inde ostendere novissimi conciliorum Galliæ editores, & Cornelius Byëus noster in comment. historico-critico de SS. Sanctino & Antonino ad diem XII Octobris. Quare & nos hujus potissimum concilii authoritate permoti, secutique veteres Democharis catalogos, Dyscholio Aprum inter & Maternianum in Remensium præsulum serie medium locum concedimus.

[56] [ita & a nobis ex conciliis Agrippinensi & Sardicensi] Qui vero amplectuntur concilii Agrippinensis acta, sed Flodoardo, ut Colvenerius, scrupulosius inhærent, existimant, Dyscholium fuisse dumtaxat Remensem chorepiscopum, atque in hac dignitate præfatis conciliis subscripsisse; verum licet Dyscholii tempore chorepiscoporum potestas satis, imo nimium ampla foret, eaque propter per canonem 57 Laodicenæ synodi penitus fuerit rescissa, probatum mihi nihilominus velim, aliquando chorepiscopis licuisse suffragium inter episcopos dicere, aut sententiam ferre, prout tulit Dyscholius in Agrippinensi concilio his verbis: Qui Christum Deum negat, in ecclesia non potest permanere, dicente domino: “qui me negaverit coram hominibus, negabo cum coram patre meo, qui est in cælis *” & ideo Eusratam inter fratres meos arbitror & certe censeo esse episcopum non permitti. Nec quemquam morari debet, Dyscholium Sardicensi synodo subscriptum legi post episcopum Ambianensem, Remensis suffraganeum, idque nude sine addito vocis Remorum; sæpius enim in primævis conciliis servatus hic in subscriptionibus ordo non fuit, neque unicus Dyscholius, sed reliqui etiam episcopi omnes, tacitis locorum nominibus, præfato concilio nude subjiciuntur; ast adeo clare apud Harduinum & Labbeum loquuntur acta concilii Agrippinensis, ut nullus dubitem, quin, si ea nota habuisset Flodoardus, admisisset in Remensium præsulum catalogo Dyscholium æque ac Bethausium; nam hujus notitiam, uti diximus, sola ei synodus Arelatensis verosimilius subministraverat.

[57] [Dyscholius in Rhem. epp. catalogum infertur,] Sed instant adversarii objiciuntque sequentia argumenta: S. Remigius, inquiunt, in prolixiori suo Testamento quatuor tantum episcopos Remenses sepultos ait in ecclesia S. Xysti, quinque vero antecessores proximos S. Nicasii in ecclesia Joviniana, seu S. Agricolæ, sic dicta a conditore suo Jovino Galliarum præfecto; ex quo inferunt, non plures quam novem ante S. Nicasium esse admittendos. Secundo adducunt litteras Ebonis ad Balduinum Ferreum, Gervasii ad Balduinum Insulanum, & sermonem Ratherii Lobiensis a nobis supra etiam allata; in hisce enim constanter, inquiunt, Donatianus vocatur septimus Remorum episcopus, qui, admisso Dyscholio, necessario dicendus fuisset octavus. Verum ex eodem hæc omnia fonte videnter hausta, nimirum ex prolixiori S. Remigii Testamento, quod quam sublestæ sit fidei, sæpius majores nostri ostendere, noruntque eruditi passim omnes. Notatu dignior est epistola Hincmari ad juniorem Hincmarum Laudunensem, in qua S. Remigius vocatur XV Remorum archiepiscopus; sed præterquam quod & ipse Hincmarus prolixius S. Remigii Testamentum secutus fortasse fuerit, alio etiam modo componi poterit hæc difficultas: nam vehementer suspicantur scriptores Galliæ Christianæ auctæ, ex uno Baruc duos Flodoardum fecisse, nempe Baruc & Barucium, exotica insolitaque, ut ipsi loquuntur, tam apud Gallos quam apud Romanos nomina … errore ex eo nato, quod primigenium nomen alii barbare, alii latine redderent. Hoc cum satis appareat probabile, recte quidem Hincmarus S. Remigium appellarit XV Remorum archiepiscopum, falso licet fundamento innixus.

[58] [& episcopatus Sancti epocha utcumque eruitur.] Concesso itaque Dyscholio inter Remenses antistites loco, positoque, eumdem anno 346 subscripsisse concilio Coloniensi & sequenti Sardicensi, quo episcopatus sancti nostri epocham securius adhuc assequamur, juverit attendere Acta S. Materniani ad diem XXX Aprilis a Daniele Papebrochio illustrata; sed non placet cum eodem Papebrochio Dyscholium postponere Apro, tum quod id repugnet antiquioribus Democharis, aliorumque, qui Dyscholium admisere, catalogis, tum quod pati id non videantur Acta S. Materniani, in quibus dicitur urbs Remensis sub præsule Apro diu triumphasse; posito enim post Dyscholium Apro, hujus episcopatum circumscribere coactus Papebrochius fuit octo aut decem annis, tempore, ut mihi quidem apparet, haud adeo diurturno. Contra vero si Aprum Dyscholio præposueris, cum Bethausius concilio Arelatensi subscripserit anno 314, & Dyscholius Agrippinensi anno 346, intercedit tempus satis notabile pro Apro, nihil enim vetat, Bethausium obiisse haud diu post concilium Arelatense, & Dyscholium initio sui pontificatus Agrippinensi synodo interfuisse; ita ut in hac hypothesi Aper triginta plus minus annis præesse potuerit. Ne vero hæc adeo stricte sumamus, demus, obiisse Bethausium anno circiter 320, & Dyscholium fuisse consecratum circa annum 340, restant, sufficiuntque, ut aiunt scriptores Gall. Christ. auctæ, viginti anni pro diuturno illo Apri pontificatu. Cum itaque S. Maternianus, ut Acta ejus produnt, decesserit anno pontisicatus sui vigesimo tertio, nec Sancto Hilario, qui obiit anno 367, adeo diu, ut colligi ex iisdem Actis datur, supervixerit, sequitur ejus mortem ab anno 370 haud multum removendam, adeoque potuisse Donatianum circa idem tempus in Remensem cathedram sublevari. Fateor, in hac nostra hypothesi a morte S. Materniani usque ad martyrium S. Nicasii (nam hunc a Wandalis circa annum 407 occisum dixi) 37 dumtaxat intercurrere annos, qui quatuor antistites complecti debuere; sed nonne hi sufficiunt? Sanctus enim Nicasius martyrio præmature fuit sublatus, nec de aliis tribus constat, quod adeo diu vixerint. Sequi proinde eum velim, qui Sancti nostri mortem versus annum 380 statuendam judicarit.

[Annotata]

* Psalm. CXXXIIII ℣. 6

* Psalm. LXXVI ℣℣. 15 & 16

* * Psalm. LXVIII ℣℣ 16, 17, & 18

* Mat. X ℣ 33 Luc. XII ℣ 9.

MIRACULA S. DONATIANI
e MS. codice Vallicellensi, notato apud nos Pms. 159, & collato cum MSS. S. Donatiani Brugensi, & S. Audomari lectionariis, auctoribus anonymis, & Ebrardo canonico regulari Watinensi.

Donatianus episcopus Rhemensis conf. Brugis in Flandria (S.)

BHL Number: 2283, 2284, 2285, 2286, 2288

AUCTORE ANONYM.

CAPUT PRIMUM
Mulieri cæcæ, ac cuidam militi cæcitate divinitus percusso visus redditus.

Claret theologi Joannis testimonio, quod Christus sit vera lux, [Ermengardis mulier Ostendana,] quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum a. Hic per ministrum æterni luminis Sanctum Donatianum Miraculum operatus est satis per se splendidum, nec lucis alienæ laudis indignum: sed quia dignum est, opera lucis eis proponere, qui se filios lucis gratulantur, idcirco idem miraculum stili officio credimus, ut ex hoc & Deo gloria & fidelibus crescat piæ devotinis gratia. Est igitur pagus ubique gentium conspicuus noto cunctis vocabulo Fresia b dictus. Hic oppidum situm est ab accolis Osdenne c cognominatum, monti Rorikesberg d vocabulo contiguum. In hoc ergo oppido quædam mulier Ermengardis dicta, cæteris fidelibus mixta, illis claruit diebus. Hæc mirabiliter Dei permissione cæcitate perculsa, sed mirabilius per Sanctum Donatianum Dei est miseratione salvata. Quod raro sidelium testimonio tali contigit prodigio. Quadam ergo die puteum Rorikisput e dictum cum hydria adiit, ut ex eo aquam in usum familiæ deferret, cum ecce auribus ejus ex præfato monte sonus f admissus est, quasi sonus cythararum aut tympano canentium, quasi sonus in choro dulci modulamine concorditer psallentium; & sicut naturale est humanum animum suavitate delectari cantilenæ, relicta mox super os putei hydria, ad montem tantæ suavitatis refectione abundantius explenda accessit.

[2] Ubi cum in parte montis sese prosterneret, ut intentum auditum dulcedine musica oblectaret, [cæca facta, S. Donatiani monitu] membra cantus suavitate soluta blandus sopor grata quiete depastus est, cui sopori deditæ quidam astu dæmonis assistens cam bulliente aqua persudit, & gravi dolore sauciam reliquit: nam ex valida vi æstuantis aquæ non tantum cæsaries carne & sanguine mixta defluebat, verum etiam geminorum luminum olgemmeus g humor ita emarcuit, ut gemeret in se lucis gaudium in noctis horrorem subito conversum. Sic per octo annorum curricula ægra alieno ductu trahebat membra: dubia bacillo regente alternabat vestigia. Ut autem ex sequentibus claret, hæc ei cæcitas accidit, ut ex hac in ea manifestarentur opera Dei, & Sancti Donatiani meritum clarificaretur in populo Dei. ergo elapsis, ut dictum est, in illa cæcitatis ærumna octo annis, cum jam nonus sacratissimam Dominicæ Incarnationis noctem mundo exultanti præsentaret, ecce adest cœlestis visitatio; namque apparuit ei senex canis respersus, albis indutus, pastorali virga manum decorus, & eam hujusmodi est verbis allocutus: num, filia mi, * molesto fers animo, quod hac vexata es orbitate tempore tam diuturno? Naturale, inquit, est, domine, moleste serre, quod moleste solet accidere. Tum ille: accingere, filia, & castrum, quod vulgo Brugga h dicitur, adi festina; illic enim cœlestis tibi aderit medela, &, me patrono, in pristina geminorum luminum receptione lætitia.

[3] Quomodo, ait, domine mi, Bruggam adibo, [Brugas petit,] quæ & viæ & loci, & ipsius sum nominis ignara i? Tunc senex apprehensa ipsius dextra & elata in altum cambuta k, publicam ei viam, qua ad memoratum locum perduceretur, magna cum charitate monstravit. Post hæc venerabilis senex avertens se cæpit ire: ipsa vero, clamore post tergum recedentis emisso, sciscitabatur ab eo & personam & nomen. respondit autem se episcopalem personam esse nomine Donatianum. Ad hanc vocem mulier expergefacta a somno non minimum pro hujusmodi visione est exhilarata: sed, cum dubietatis in corde ejus resederant vestigia, placuit sancto provisori salutis ejus eadem ratione & ordine, quem diximus, secundo & tertio ei apparere, & quia scriptum est: “in ore duorum vel trium testium stat omne verbum l” jam omni ambiguitate postposita, fidelium fulta præsidio, ad castrum, de quo diximus, pervenit. Igitur anno humanati Verbi millesimo undecimo, videlicet die Kalendarum Maïarum, fratribus m sacra missarum solemnia celebrantibus, ecce mulier alieno ductu ecclesiam ingressa ad locum, in quo corpus Sanctissimi patris nostri Donatiani debito fidelium frequentatur honore, devotione magna & fide accessit perfecta.

[4] [atque in Sancti ecclesia visum pristinum] Ubi oblato & relicto, quem manu gestabat cereo, prostravit se in oratione, tam veniam pro delictis, quam etiam recuperationem expetens amissi luminis. Cumque diutissime oratum est, adest divinæ gratiæ respectus, a Sancto Donatiano promissus; & primo quidem ob contractorum remissionem nervorum, & vim immutandæ naturæ, brevi quidem & quasi momentaneo, sed tanto est dolore vexata, ut modica aquæ guttula refocillari cunctis Crœsi præferret divitiis. Cumque ab oratione surrexisset, oculi guttatim stillabant sanguinem, & cum magno clamore laudis divinæ omnia cæpit clare videre. In argumentum quoque fidei accurrens cum fratribus sacræ ædis præpositus, & experto tam visu, quam etiam attactu diligenter omni eventu, rei sideliter credidit, & fideliter testimonium perhibuit. Cæperunt autem & qui præsentes hoc viderant, & qui absentes hoc auditu perceperant, magna & excelsa voce Deum magnificare, & Beatum Donatianum in tanto Miraculo magnis præconiorum concentibus extollere.

[5] Hæc & his similia circa languentes operari solet Deus tam corporum, [recuperat.] quam etiam humanarum curam gerens animarum: eo autem amplius animarum, quo has subtilioris naturæ dignitas, & cœlestis substantiæ amplior commendat nobilitas, cujus ineffabili benignitate præfata mulier exteriori lumine lætificari meruit. Magis ut ex hoc animabus nostris lux æterna resplenderet, quam ut illam perituri citius luminis usus foveret: sed dices: quomodo animæ meæ ex hoc lux æterna resplendet? Inde videlicet, quod ex insoliti eventu prodigii exorta divinæ laudis materies ad laudem & amorem creatoris & animam tuam excitat, & affectum succendit. Unde jucundum sit nobis, divinis cum angelis & Sanctis die ac nocte insistere laudibus, & per mirabilem lucis ministrum Sanctum Donatianum ad auctorem æterni luminis tendere Jesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre & Spiritu Sancto honor, laus, & jubilatio per æterna secula.

[6] [Ad dedicandum Hasnoniense monasterium] n Cognovimus, fratres charissimi quædam celeberrima testium veridicorum assertione affatim confirmata, armariolo memoriæ commendari dignissima, cunctisque præsentibus matris ecclesiæ filiis & succedentibus præcordialiter amplectenda, per gloriosum patronum Donatianum Spiritus Sancti cooperante clementia propalata. Quæ licet nimis inculto sermone, ne negligenti oblivione conterantur, tenacibus litteris commendare, quam reticere maluimus. Postquam igitur serenissimus Flandriæ marchio Baldeuuinus o cultor justitiæ, amator concordiæ, filius pacis, sub quo quodammodo illa prophetia impleri videri poterat, quæ dicit: “conflabunt gladios suos in vomeres, & lanceas suas in falces p” inter cætera, quæ indesesse excolebat, operum bonorum studia monasterium q in castro Hasnoniensi fundatum ad effectum perduxerat. ad idem monasterium altissimo Domino consecrandum, alter in hoc Salomon cognominandus, mirificos apparatus ex insinita divitiarum, quibus ad plenum exuberabat, copia parari constituit. Talique ac tantæ solemnitati cunctos Flandriæ optimates cum suis cohessentibus * adesse præcepit.

[7] Ad cumulum etiam honoris tantæ dedicationis, tamque sibi dilectæ festivitatis cunctorum corpora Sanctorum r totius sui principatus cum episcopis, [allatum est inter alia S. Donatiani feretrum,] præpositis, abbatibus, sibique subjectis, totus in Dei servitio devotus ac benevolus coadunari jussit. Unde factum est, ut cum Sanctorum reliquiis pretiosus patris nostri Donatiani corporis thesaurus stipatus magna procerum caterva honorifice ad prædictum locum transferretur. Quo simul ac multo cum sudore perventum est, cum omnes absque magna difficultate locus ille capere non poterat, utpote ubi tot populorum millia confluxerant, omnibus unum animo sedit consilium, quatenus foris juxta oppidum tentoria figerent, ubi Sanctorum corpora observantes liberius Dei servitio insisterent. Populi autem undique catervatim ad corpora Sanctorum festinant, oblationibusque suis & orationibus per tot suffragia Sanctorum Deum sibi placari postulant.

[8] [apud quod dum quidam miles inimicum veniam potentem] Inter quos contigit, quemdam militem, in quo mellisluæ pietatis Pater noster repausabat, subire tentorium, atque per tantum domus Dei mansionarium peccatorum suorum quærere remedium. Cumque ante Sanctum solo prostratus diu orationi incubuisset, surgens, seretrum, in quo incomparabilis thesaurus habebatur, adiit, & cum nimia devotione munus suum obtulit: cum autem sacro feretro osculum imprimeret, ecce quidam, adversus quem humanæ naturæ vitiator diabolus auctor mortis, commentor fraudis, seminator discordiæ, inventor inimicitiæ, ac totius nequitiæ ipsum odii stimulis commoverat, ac totum in ejus mortem armaverat, ad genua ejus provolvitur, & in Dei nomine, gloriosique patroni nostri Donatiani humiliter veniam deprecatur, in te, inquiens, fallente animarum corruptore, deliqui, miserere mei, ut Deus misereatur tui: ille vero extomachatus e contra luctatur, & nisi quantocyus se dimittat, jam in præsentia Sancti mortis ei pericula minatur: verumtamen hic ab incepto non destitit, preces precibus, ut sui misereatur, accumulavit, & taliter inquit: mihi reo pedibus tuis suppliciter advoluto ignosce, quatenus ab indeficiente pietatis fonte Christo omnium peccatorum plena tibi conferatur remissio.

[9] [repellit, cæcus efficitur,] Quo viso, clerici cæterique, qui aderant fideles, pietate moti, se pariter cum eo ad pedes illius mittunt, & cor a diabolo induratum ad pietatem emollire humilibus precibus conantur. At ille, utpote quem antiquus hostis totum possederat, neque tot precibus vincitur, neque lacrymis a duritia mentis mutatur, sed multo magis ad majorem furorem concitatur, & jam totus amaritudine fellis suffusus præ nimia, qua æstuabat, iracundia eos ulterius non sustinens extorsit se ab eis, atque cum animi indignatione a corpore Sancti discessit: sed Deus omnipotens contemptum emeriti militis sui diutius non ferens permanere inultum, digna miserum ultione insequitur, qua eum amborum luminum officio privat. Unde infelix gelido tremore totus concutitur, & quomodo ei tam subita cæcitatis infelicitas evenerit, admodum miratur, simulque inexplicabili, ut naturale est, dolore corripitur. Atque jam magis ac magis dolore accrescente pariter & timore, ulterius infelicitatis suæ casum silentio jam non valens contegere, quali quantave angustia intus destitueretur, non minus horrendis quam miserandis ejulatibus denotare compellitur. Vestes etiam scindit, pugnis pectore tundit, crines avellit, palmas collidit, genas unguibus dissecat, mortem invitat, ut veniat, sed quia remoratur, miseris adeo pigram esse incusat: & ut paucis absolvam, tam vehemens dolor erat, ut his, qui pii cordis aderant, ne se amens furiose ageret, metum incuteret.

[10] Qua de re ejus miseriis nimium compatientes celerius advolant, [sed adstantium consilio] quæ tanti causa sit doloris sciscitabantur, ut tristitiam patientia cohibeat, hortantur, & blandis consolationibus tam immoderatum dolorem delinire conantur. Verum ille sermonibus eorum non acquiescens aut consolationibus, inter crebros singultus & alta suspiria tandem vix vocem lugubris prorupit in istam: liceat, domini mei, liceat mihi dolori meo satisfacere, liceat infelicitatis meæ casus saltem deflere, quos infeliciter videtis accidisse. Gaudium præsentis vitæ perdidi, lumen oculorum meorum momentanea infelicitate amisi, & mihi ultra quid restat, nisi dolere. O mihi nimis pigram quis prius accelerabit mortem? Quatenus tandem cum termino vitæ detur finis meæ tristitiæ. Heu me miserum omnium, qui Deum & Sanctum Dei graviter offendi; unde infeliciter cæcitatis nocte damnari merui. Quibus auditis, fratres, cunctique, qui his interfuere, fideles nimia admiratione sunt perculsi, & gloriosum Patronum nostrum ampliori dilectione, studiosiori etiam veneratione cœperunt laudare justum Dei judicium, qui velox adesse vindex contemptus dignatus est Sancti sui. Homini quoque, ejus incommodis nihilominus condolentes, sic aïunt: noli, frater, tanta attenuari angustia, noli tam vehementi laniari tristitia, verum juste Dei te sciens pati judicia, dolorem cohibe patientia, & adhuc spem habens de Dei misericordia, Sanctum Dei, a quo superbus, ac feritate animi plenus discessisti, humilis cum omni mansuetudine adire festina, atque, quod in eum deliquisti deflens, a copiosa ejus pietate veniam implora.

[11] Tunc demum ille ad mentem rediens, consiliis eorum paruit, utque illo perduceretur, humiliter postulavit. [Sanctum invocans, & inimico reconciliatus,] Quid plura? Ad feretrum pii Patris nostri alieno ductu pervenit, in orationem se fudit, veniam pro delictis expetens, suspiriis, & obortis lacrymis per aliquod horarum spatia supplicationem suam protelavit, atque talia coram omnibus addidit: O Sancte Dei, debitori meo omnia, quæ in me deliquit, ex toto corde ad honorem tuum dimitto, tantum circa me tua cesset indignatio: surgensque ab oratione, projecta procul omni inimicitia, plena charitate cum eo fœdera pacis iniit. O filii pacis! O amatores concordiæ & charitatis! Hoc vobis sedeat animo, aurem accommodare benevolentia, quale divina pietas per mellifluum Patrem nostrum propter pacem operari dignata est miraculum, libeat intendere, & gaudere, ac studiosiori diligentia ea, quæ sunt pacis, ædificate.

[12] [visum recipit; unde oborto] Postquam autem pacem osculo sancto confirmasset, protinus divina affuit misericordia, quæ ei lumen adeo ad plenum restituit, ac si nullas umquam cæcitatis tenebras pertulisset. Tunc ampliori quam ulla effari potest lingua, repletus gaudio utrasque manus ad cœlum expandit, divinæ pietati, gloriosoque muneratori suo Donatiano ex intimis cordis medullis grates persolvit: præ nimio etiam, quo redundabat, tripudio indulgens lacrymis circumstanti sic inquit populo: O domini mei & fratres, omnes unanimes congratulamini mihi, in me ineffabilis misericordiæ Dei perpetrata laudate magnalia, in me venerabilis atque amabilis patris Donatiani elucidata mecum prædicate insignia; quia ego, quem ira Sancti oculorum orbaverat officio, ejusdem mihi repropitiante clementia, modo omnia clare video. Talia eo referente, clamor populi ad cœlum attollitur, Salvatoris clementia, Miracula per Sanctum suum operata, laudatur, copiosæ pietatis pater ore omnium benedicitur, canticum laudis Deo altissimis vocibus a clero jubilatur, memorabile gaudium ab universis celebratur.

[13] [immenso omnium gaudio,] Talis quoque jucunditatis vocibus aures absentium percutiunt: quæ tantæ causa sit exultationis, adeo mirantur, atque se invicem ita adhortantur: eamus, properemus, curramus, & quid ibi factum, addiscamus, tamque feliciter gaudentibus nos adjungere satagamus. Advolant ergo utriusque sexus turba non modica, inopinata inveniunt gaudia, quæ per Sanctum suum operari voluit Deitas mirifica. Unde & ipsi laudes Deo voce dulciflua, ac mente reddunt devotissima: certatim insuper ad feretrum amplectendum Patris nostri festinant, Sanctumque infinitis muneribus honorant; & ut pro peccatis eorum apud divinam misericordiam sit mellifluus intercessor, exorare non cessant. Quantæ etiam ibi lacrymæ sint obortæ præ gaudio, quanta omnibus salubris inerat exultatio, denodare succumbit modulus meæ facundiæ. Ad cumulum præterea lætitiæ tam splendidi fama Miraculi aures gloriosi marchionis attigit, eumque non modica exultatione, utpote ducem strenuissimum, defensorem justitiæ constantissimum, religionis ac sanctitatis amatorem benignissimum replevit, unde subito ampliori desiderio ad cultum divinum totus accenditur, ad amorem pacis quodammodo revocatur, Deum corde & ore benedicens, qui tam dilectam sibi festivitatem pietatis suæ visitatione ornare dignatus est.

[14] [Sancti feretrum Brugas reportatur.] Piissimum quoque patronum Donatianum digne honorat, & veneratur, majorique dilectione frequentans amplectitur. Procerum vero nihilominus multitudo cum pio duce lætatur: sicque cum immenso gaudio dedicationis illius festivitas celebratur; omnibusque, pro quibus venerant, devote expletis, unusquisque in sua lætus regreditur: gloriosus etiam Patronus noster cum hymnis & canticis fidelibus sustollitur, ac utriusque sexus comitante turba non modica cum honore & gaudio ad propria reducitur. Hujus igitur, fratres charissimi, Patris laudi indefesse insistamus, ejusque servitio sine intermissione invigilemus: hunc amplectamur, hunc veneremur, per quem tam lucida nobis declarantur Miracula, & pœnitentibus largitur venia: hunc, inquam, veneremur, ejusque patrocinio sincera devotione nos committamus, fidentes, nos ab omnibus nexibus peccatorum per hujus suffragia absolvendos. Et si in bonis perseveraverimus, lumen æternæ claritatis, & hæreditatem ineffabilis jucunditatis accepturos, in qua ipse par angelis indutus stola beatæ immortalitatis, redimitus corona immarcessibili æternæ beatitudinis, expectans inenarrabile ornamentum stolæ duplicis, choris omnium associatus Sanctorum regnat cum Christo in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Joannis cap. 1 ℣ 9.

b Id est, ni fallor, Frisia Occidentalis, pro more temporis pagus dicta, quæ vox idem hic sonat, quod Gallica païs, Latine terra seu terræ tractus, regio &c.

c Ostendam Flandriæ oppidum intelligendum puto, Germanici maris portu celeberrimum: nec mirum videri debet, hoc in Frisia ab anonymo collocari: nam, quamvis haud facile sit definitu, quo se limite continuerintantiqui Frisones Occidentales, scribit nihilominus Altingus tom. 11 pag. 62 in Germaniæ inferioris notitia, certum esse, Frisiorum nomen ultra Scaldim in Morinos aliquando fuisse prolatum, testibus, inquiens, Audoëno sæculi VII scriptore, qui Frisios contra Andoverpum ponit, & antiqua sceda apud Meyerum, qua Ostenda Frisiæ oppidum vocatur.

d Hujus apud Ostendam montis mentionem nec apud novissimos accuratioresque geographos, nec alibi amplius invenio.

e A monte sic dictum.

f Quorumdam forte musicorum concentu excitatus.

g Ille forsan humor, quem chirurgi crystallinum vocant, sic dictus, quod gemmæ seu crystalli colorem præ se ferat.

h De hujus castri, urbisque vetustate, & nominis origine consulesis V redium, diligentissimumantiquitatum Flandriæ indagatorem, Flandriæ ethn. part. 1 a pag. 405.

i Imprudenter addidisse hæc videtur anonymus; quis enim credat, mulierem hanc ignorasse tam nomen, quam locum castri seu potius oppidi Brugensis, per totam tunc Flandriam celeberrimi, nec amplius tribus leucis Ostenda dissiti?

k Id est baculo.

l Deut. cap. XIX ℣. 15. Matt. cap. XVIII ℣. 16. Ad Corintt. 11 cap. XIII ℣. I.

m Canonicos intellige, qui fratres ideo hic nominantur, quod pro more temporis simul habitantes vitam ducerent regularem, nullis licet fortasse votis astricti; nam Grammayus pag. 105 agens de cathedrali Brugensi ecclesia cap. 11 ita scribit: Supersunt adhuc loca scholæ, cœnaculi, dormitorii, imo cellularum memoria recens est, in quibus canonici non ita pridem solebant festis majoribus quiescere, imo amplius per annum, quem vocant, residentiæ, non nisi in claustri septo dormiens explebat. Degenerarunt autem canonici ab hac morum severitate, bellis frequentibus & difficillimis viam libertatis aperientibus. Fusius de his Hubertus Waeghenaers, archidiaconus Brugensis, qui & refert extare Bullam Alexandri III anni 1173, qua hic pontifex laudat & observari deinceps præcipit a canonicis S. Donatiani ejusmodi in communi vivendi normam. Tanto autem favore S. Donatiani capitulum prosecuti fuere Flandriæ comites, ut non tantum canonicos in perpetuos domesticos adsciverint, verum etiam capituli præpositum, magnum Flandriæ cancellarium, & monetæ magistrum ultro declaverint. Extat hac de re Diploma Roberti Jerosolymitani apud Miræum Not. eccles. Belgii cap. CXII.

n Alius hujus sicuti & sequentis cap. 11 Miraculi auctor est, uti diximus § III num. ult, & seq. num. 53 Comment. prævii.

o Montensis, filius Balduini Insulani, qui Flandriæ comes fuit ab anno 1067 ad annum 1070.

p Isaïæ cap. 11 ℣. 4.

q Antiquissimum hoc celebreque Hannoniæ monasterium cum ejusdem nominis vico Scarpo fluvio adjacet, una fere leuca nostrate ab oppido S. Amandi Duacum versus dissitum, de quo ita Iperius in Chronico suo Bertinensi: Balduino Insulano Flandriæ comiti successit filius ejus Balduinus, a puero nutritus in aula imperatoris Henrici. Hic in adolescentiæ suæ tempore decidit in tantam infirmitatem, ut ei pater in manu candelam teneret, extremum spiritum exspectans. Et ecce subito resumptis viribus, patri suo dixit: pater ab hac infirmitate evadam, si mihi dare volueris locum de Hanon, ut ibi monasterium ædificare possim. Hæc vera erunt, quia statim hoc mihi Sancti Marcellinus, & Petrus promiserunt. Pater annuit, & filius sanus effectus est. Subverso igitur Hanon castro, raptorum latibulo, ædificavit ibidem monasterium Hanoniense in honore SS. apostolorum Petri & Pauli, & SS. martyrum Marcellini & Petri, & propter hoc vocatus est Balduinus Hanonensis.

r Meyerus ad annum MLXX sic scribit: Ea in dedicatione interfuisse reperio corpora Sanctorum Marcelli, Piatonis, Salvii, Amati, Donatiani, Vedasti, Amandi, Audomari, Gisleni, Vincentii, Bertini, Winoci, Wandregisili, Bavonis, Everardi, Euberti, Landelini, Hugonis, Aichadri, Eusebiæ, Rictrudis, Aldegundis, Ragenfredis, Reginæ, & Waldetrudis. Moris quippe tunc erat, in sacrarum ædium dedicationibus variorum Sanctorum exuvias eo deferre.

* lege: mea

* an: clientibus?

CAPUT II.
Mulier debilis & contracta sanata: periculosæ apud Flandros discordiæ Sancti ope compositæ: puero claudo gressus restitutus: paralytica curata.

[Mulier Brugis misere contracta & debilis] Vidimus præterea, fratres dilectissimi, aliud splendidissimum, superna annuente clementia, per eumdem gloriosissimum Patrem nostrum declarari Miraculum; quod quia silentio contegi indignum censuimus, prout potuimus, enucleare aggressi sumus. Erat itaque in hujus piissimi Patroni castro a quædam paupercula, in annis senilibus constituta, occulto Dei judicio adeo effecta debilis & contracta, ut a talis usque ad juncturas genuum, cruribus ejus ad coxas sub una cute concretis, si alicubi ad vitæ necessaria eundum erat, natura incessus omne adminiculum denegante, manibus ac genibus in modum cujuslibet reptilis misera miserabiliter arreptaret. Tantisque ac tantæ vi passionis atque dolore per quam plures annos laborare ab innumeris loci hujus incolis visa est; & cum diutinus dolor erat, & in nullo viventium ante visa debilitas, omnis spes recuperandæ sanitatis ei exciderat, sed summæ bonitatis insinita misericordia tempore disposito diuturnorum ejus malorum miserta, quam juste flagellaverat, misericorditer mulcere, ac consolari dignata est.

[16] Quadem autem nocte cum tot passionum miseriis mulier fatigata tenuissimo sopore perfunderetur, [monetur in somnis, ut adeat ecclesiam S. Donatiani;] visum est ei, quemdam stola miri candoris poderatum astitisse, sui benignum visitatorem advenisse, ac blanda voce taliter dixisse: tempus est, filia, tantis miseriis sinem adhibere: noli diutius laborare: verum illam pervenire ad ecclesiam monstravit digito, cum ibi, pro quibus flagellaris, peccatorum tibi a Deo plena conferetur remissio, ac per ejusdem templi patronum Donatianum omni corporis tui propulsato morbo, perfectæ sospitatis ditaberis commodo. Et ne, inquit, diffidas super pollicitatione ista, quia pro certo mirifica Dei misericordia dispositum habet, in te electi militis sui elucidare merita. His dletis, tantæ felicitatis promissor ab oculis jacentis disparuit, eamque tam jucunda visitatione affatim lætificatam, superni promissi perfecte credulam reliquit.

[17] [quare in spem erecta,] Illa vero præ nimia novi exuberantia gaudii a leni quiete pellitur, & quæ viderat, secum revolvens, an ista potius vigilanti, quam dormienti sibi ostensa sint, admodum miratur: Deum quoque, oculis cum manibus in cœlum erectis, qui tantas ejus miserias respicere dignatus est, voce, qua potest, laudat & glorificat: amabilem Patronum nostrum, in quo, Spiritus Sancti gratia coöperante, promissæ sanitatis omne pendebat gaudium, veneratur; ac per quem se divitiis potituram sperat salutis, salutat: & facto mane domesticis suis cæterisque fidelibus, quæ ei visa fuerant, seriatim explicat. Unde omnes, qui suis compatiebantur miseriis, hilariores reddidit; utque cum omni devotione ac gratiarum actione cœlestis visitationis jussa exequi satagat, ab his, qui sani erant consilii, instruitur. Verum, quia, ut prædiximus, manibus ac genibus ad ecclesiam reptandum erat, (portari enim noluit) cum non sine suo labore illuc pervenire voluit, quia etiam tantum laborem in obtutibus hominum aggredi erubuit, licet in hoc gaudia recuperandæ sanitatis differre videretur, usque in noctem expectare decrevit.

[18] [noctu eo adrepit, ac sanitati] Noctis igitur insequentis sub silentio matutinales hymnos signis ecclesiæ concrepantibus, mulier de stratu suo se dedit, & segniter ac miserabiliter reptando cum multo sudore tandem ad ecclesiam Sancti, matutinalibus fere sinitis laudibusque, pervenit: ibique cum altis suspiriis ubertim persusis lacrymis, in orationem se fudit corde contrito & attenuato corpore, animæ suæ cunctorum absolutionem facinorum, ac corporeæ promissæ sanitatis efflagitans gaudium. Mansit autem sine intermissione orans & misericordiam Dei expectans usque in horam diei primam: sed quia fideliter postulavit, & patienter expectavit, ideo misericorditer meruit exaudiri, mirisice meruit & consolari; adsunt namque larga Dei beneficia, & caro præmortua paulatim cœpit reviviscere: nervi naturalis usus diu ademptum vigorem contrahere: venæ vivido sanguine resumpto tumescere, passimque nova sanitas subrepere. Verum in illa nervorum extensione intenta sanitatis & morbi colluctatione, mulier nimium cœpit angustiari, valida vi passionis affici, præ nimia angustia sudore tota perfundi, & jam tantam doloris acerbitatem ferre non valens magna voce clamavit: O sancte Donatiane, pie pater, gloriose pontifex, adjuva me.

[19] Quo audito, quidam ex fratribus ceterique fideles, [plene,] qui diversis ecclesiæ in partibus orationi incumbebant, admodum obstupefacti, pariter & admirati se illo quantocyus dederunt, & videntes pia opera misericordiæ Dei, quæ fiebant, Deum glorificaverunt, eamque de, in quo jacebat, loco sustollentes, ante altare, in honore melliflui Patris nostri consecratum, devote collocaverunt. Ubi dum vix brevissimæ horæ spatio jacuisset, cutis, qua, ut supra diximus, crura cum talis usque ad juncturas genuum femoribus miserabiliter colligata erant, sanguine effluente, rumpitur: crura atque coxæ per quam plures annos vitiata natura simul connexa separantur: nervi cum venis naturalibus usibus deputantur: crura extenduntur: pedes proprio officio adaptantur: quæque infirma sanitati redintegrantur, omnique corporis dolore mulier adeo exuitur, ut nec aliqua quidem antiquæ infirmitatis signa in ea remanerent. Præter quod ex dirupta cute in cruribus sanguis emanare videbatur. Unde hæc, utpote cui diuturna ablata fuerat miseria, & nova ad plenum collata erant gaudia, ineffabiliter exhilarata, ante sacrosanctum Patris nostri altare se in pedes erexit, & obortis præ gaudio lacrymis, tensisque ad æthera palmis, Deum, qui tanta misericordiæ suæ insignia in se ostendere dignatus est, ex toto corde suo adorans, benedixit, & venerabili patrono Donatiano, cujus inclytis meritis tam jucunda incolumitate ditata est, ex toto cordis affectu, in quantum valuit, grates persolvit.

[20] Interea prædicabilis Miraculi hujus gaudia circumquaque divulgantur: [non modico cleri populique] omnis, ut ita dicam, civitas super laudabili gloriosi Præsulis facto congratulatur, signisque ecclesiæ concrepantibus tota fere collectio civium in ecclesiam principis sui congregatur: sacri etiam templi præpositus vir honestæ vitæ & clarus ac totius fons liberalitatis cum conventu fratrum advolans non modicum lætatur. Illa vero novis gressibus fungens, cunctis ovantibus, ovanter se obtulit, in se magnalia Dei efficaciter operata ostendit. Unde conceptum gaudium cunctis non mediocriter accumulavit. Hic namque clerus laudes Deo toto animi nisu in excelsis jubilat. Inde populi canticis, quibus licuit, exultant, Deum in tanto Patrono mirabilem universi benedicentes glorisicant. Innumeris etiam muneribus mulierem ditant: undique gaudia spiritualia resonant, quæ si ad plenum explicare præsumerem, etsi Maronis mihi inesset facundia, puto, succumberem. Tandem igitur post aliquot horarum spatia tam feliciter exultantium conventus solvitur, deque ecclesia quisque in propria gratulabundus recipitur; ac mulier, quæ nuper illuc debilis miserabiliter arrepserat, modo turmis fidelium mixta incolumis & feliciter gaudens in sua regreditur.

[21] Lætemur itaque & nos, fratres dilectissimi, omnes unanimes in Domino tam venerandi & amplectendi Patris in natalitio, [gaudio, restituitur.] hymnisque ac canticis spiritualibus omnium immoretur devotio: denegemus aditum tristitiæ, quia adest dies summæ exultationis & lætitiæ: absit procul in his gaudiis omnis clandestinus morsus invidiæ, qua affligitur corpus & interimitur anima: adsit charitas non ficta, qua non læditur proximus, sed promeretur gloriam; quia tunc sincere Patris nostri solemnia celebramus, si integram dilectionem invicem custodiamus, & cor ab oris laudibus non disjungamus. Ut autem ita celebrare mereamur, & celebrando æternæ festivitatis participes efficiamur, ipsius anxilium humillimis precibus deprecemur, qui tanti Patroni corporis incomparabili thesauro nos & locum nostrum dignatus est ditare, qui per ejusdem gloriosa Patris merita ab hoste, fame & peste nos non desinit defensare, miraculorum insignibus lætificare, omnibusque bonis irrigare, qui cum Patre & Spiritu Sancto regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[22] [Ortus apud Brugas immanis tumultus,] b Libet nihilominus, dilectissimi fratres, & alia quædam memorabilia per ejusdem amplectendi Patris suffragia declarata pro modulo meo explicare, ne negligenti posterorum oblivione tanta Patris insignia omnino nesciantur. Tempore igitur, quo innumerabilis Christianorum exercitus ad expellendos filios incredulitatis a loco, in quo tota promissio adimpleta est nostræ redemptionis, Iherosolymam sunt profecti c, marchio quoque Robertus, d vir forma elegantissimus, in multis millibus militum miles præcellentissimus, soli Augusto cæsari in castris equitatus regendis æquiparandus, cum melioribus natu & militia Flandriæ totiusque sui comitatus primatibus Christo militaturus iter arripuit: cujus regimine ac tutela Flandria viduata, antiquus hostis indesinenter a prima origine mundi filiis pacis invidens, cum se in his, qui aberant, nullis tentationibus, nullis fraudulentis calliditatibus ad libitum persicere, nec in eis aptam sibi sedem invenire posse condoleret, tantas discordias, lites, fraudes & odia e inter eos, qui remanserant, maxime Brugenies fines inhabitantes disseminavit, ut magna discordia ex minimo orta, frater in fratrem, siliusque in patrem manus extendere nullatenus reformidaret. Ex unius etiam iniquitatis fomite bella intestina, proh dolor, sunt incepta, quæ sine multa effusione sanguinis sedari nequaquam poterant.

[23] [producto Sancti feretro, sedatur: claudus puer] His ergo & his similibus inimicitiis civilibus undique accrescentibus, jussu præpositi f ecclesiæ ac consilio fratrum corpus præscripti sanctissimi Patris nostri extra basilicam, in honore ipsius fundatam, in qua frequentissimis benignus coruscat virtutibus, cum magna devotione & supplicatione populi in plateam templo convicaneam die quadam delatum est: ibique utriusque sexus magna multitudine congregata, sacerdote ad populum sermonem perorante, inimicitias a corruptore spirituum ante modico tempore excitatas, quæ numquam auro vel argento in amicitiam redigi poterant, Spiritu Sancto animos omnium sedante, per beatum Donatianum Deus pacare dignatus est; ita ut diruptis omnibus discordiæ vinculis, & obtusis odii stimulis, cuncti unanimes inirent fœdera pacis, g ad manifestandum quoque populo, hujus pacis fœdera, divina annuente clementia, fore inita, fuit interim quidam puer, qui omni vitæ suæ tempore claudus h degerat, cum multis diversarum augustiis insirmitatum detentus, juxta feretrum Patris nostri depositus, orationibus, quibus licuit, auxilium a beato Viro obnixe flagitans (viderat enim in somnis, ut ipse affirmabat, se ab eodem Patrono sanandum) sanitati redintegratus.

[24] [& puella paralytica] Quod major portio populi Brugensis, utpote invicem sibi dissonantis, & ad credendum admodum tardi, non per Sanctum Donatianum, verum per beatum Ilherum, i cujus feretro propius miser ille obrepserat, elucidatum fore astruebat. Unde fratres ecclesiæ vehementius, quam sermonibus aut litteris scripto commendari possit, non manifeste tamen condolentes, manus & corda in cœlum fixi, Salvatoris clementiam deprecabantur, quatenus aliquod signum ad incredulitatem populi detergendam evidentius declarare dignaretur. Verum cum usque ad horam diei sextam omnes orationem ad Deum protelantes ibidem demorarentur, nec tanta mora ullam spem futuri Miraculi promitteret, a suo frustrati desiderio alta suspiria ex imo pectore ingeminando sanctum Patronum nostrum reportabant in monasterium, ac omnis cœtus fidelium unusquisque ad propria regressus est. At quidam ex fratribus, licet crebris suspiriis ac multa redundatione lacrymarum confusi, tamen de gratuita misericordia Dei, qui non derelinquit sperantes in se, non diffisi in ecclesia remanserunt, & puellam quamdam, quæ fere omnibus annis ætatulæ suæ paralytica degerat, super feretrum, in quo venerabilis piissimi Patris nostri corporis thesaurus cum reverentia reservatur, quam devotissime collocarunt.

[25] [curantur,] Hæc quidem tantis, quas tam dira passio solet excitare, molestiis angebatur, ut pene jam corpore præmortuo in solo vix ejus pectore vitalis spiritus anhelaret. Quid plura? cumque diu præ dolore aurum, quo sanctissimi Patris loculus decoratur, dentibus corrodens, palmis feriens, ac crebris lacrymis remedium sibi concedi postulans, feretro incubuisset, ingravescente infirmitate, a fratribus subtus feretrum in pavimento deposita est. Videres tunc illam miserabiliter angustiari, validissimo morbo coarctari in tantum, ut potius mortuam æstimares, quam vivam: sed divina annuente clementia, per Beatum Donatianum spiritualis subsecuta est medicina, quia exsanguis facta, postquam exigua aquæ guttula est refocillata, baculo sustentans membra a feretro usque ad altare in honore sancti Patris nostri dedicatum nutando segniter tripodabat. Ubi simulac tanto itinere requievit fessa, ad feretrum medici sui, sustentatorium spernens baculum, velociter est regressa. Ubi in momento corporis totius sanitatem plenam recepit, ac si nullam umquam ægritudinem pertulisset.

[26] Sentiens autem se expeditam, vidensque in se Dei elucidatam misericordiam, [ingenti adstantium & accurrentium lætitia.] pro recepta libertate Deum & pium Donatianum, cujus intercessione hoc obtinuerat, vocibus altisonis cœpit magnificare: mutatur continuo adstantium dolor: lætitia renovatur: gaudium ab omnibus celebratur: funduntur præ gaudio lacrymæ, quæ ante obortæ fuerant præ dolore: tam elucida Miracula absentibus denodantur, quatenus eis unanimes in Domino congratulentur: sit continuo magnus populorum concursus, divinæ virtutis laudantium operationem, & concordi omnium acclamatione potentissimam Sancti Donatiani collaudantium interventionem: undique laudes Domino personant, signis ecclesiæ concrepantibus: “te Deum laudamus” clerici devote jubilant, viris & mulieribus Deum glorificantibus voce, qua poterant. Illa autem gaudens & exultans omnibus occurrit, ac in se Dei miserationem perpetratam elucide ostendit. Hunc vere, fratres charissimi, confessorem nunc sanctissimum Patronum nostrum omnimodo nos decet venerari, laudare, atque assidue ejus servituti invigilare, per quem nobis tam elucida siunt Miracula: ab eo siquidem, qui fideliter precatur, gratum consequitur auxilium: ab eo certa vere pœnitentibus non denegatur indulgentia; quapropter hujus sanctissimi Patroni nostri humilitatem imploremus, quo apud divinam, cui infatigabiliter deservit, Majestatem pro nobis dignetur intercedere. Audivimus modo, paralyticam istam paralysis suæ, hoc mediante, suscepisse remedium. Credamus & nos, si ex toto corde pœnituerimus, per eum ab omni peccatorum nostrorum putredine mundandos, præstante domino nostro Jesu Christo, quem cælicus ordo laudat in excelso semper sub nomine trino in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In civitate Brugensi.

b Alius denuo hujus Miraculi scriptor extitit, ut monuimus § IV num. 54 Comment. præv.

c Contigit expeditio hæc Urbani II hortatu circa annum 1096.

d Secundus hujus nominis, dictus Jerosolymitanus, quod non tantum cum ceteris Occidentis principibus crucem assumpserit, verum adeo strenue rem gesserit, ut non immerito Augusto cæsari ab anonymo æquiparetur.

e Domesticum hoc Flandrorum dissidium refert Meyerus ad annum 1097.

f Bertulphi nimirum, ut patet e dictis § I num. 6 Commentarii prævii.

g Vide dicta § III num. 29 Comment. prævii. Porro ad simile dissidium componendum corpus Sancti nostri cum multis aliis SS. corporibus fuisse adhibitum, idem tradit Meyerus ad annum MXXX sic scribens: Indictus Aldenardæ a Balduino principe conventus, quo in conventu Hugo episcopus Noviomagensis cum omni Flandriæ dignitate, corpora item Sanctorum Gerulphi, Wandregisili, Ansberti, Vulfranni, Bavonis, Amandi, Pharahildis, Donatiani, Amelbergæ, Walburgis, Landoaldi, Vincianæ, Vedasti, Bertini, Winnoci, aliaque omnia Flandriæ sacra interfuere… Hunc conventum factum invenio pro pace Flandrica, hoc est, si satis cerno, ad componendam domesticam discordiam, in qua Flandri in duas divisi partes, alii Barbato patri, alii silio ejus Balduino Insulano, ut Hugo Floriacensis scribit, adhærebant.

h Cæcum fuisse, male asseruit Meyerus.

i De hoc consule Prætermissos ad hunc diem.

CAPUT III.
Themardus canonicus Watinensis a paralysi curatus: mulier ab injuncta sibi pœnitentia, ac quidem eremita a convitiis Sancti intercessione liberati.

AUCTORE EBRARDO

a Miracula Sanctorum, quibus vel corporali præsentia in mundo claruerunt, [Ut mirabilis est Deus in omnibus sanctis suis,] vel his ærumnis assumpti apud ossa sua & memorias quotidie redeunt, & ipsi, quales vitæ meritorum * fuerint, nobis indicant, & supernæ patriæ, in quam transierunt, ad gaudia capienda nos invitant: vivunt enim ibi, quia feliciter vivunt, quia mansuræ Jerusalem jam cives effecti, sic hujus habitationis, quæ dissolvetur, adhuc hospites juvant, * ut ab illa, in qua vere vivitur, * mansione numquam voluntate recedant. Ostendunt enim, ibi se posse impetrare, quod rogant, dum postulata conferunt, quæ, nisi feliciter ibi viverent, ad eos suspirantibus donare non valerent. Ex qua illa communi angelorum & hominum curia, quæ una per adoptionem jam est facta respublica, rex Christus præsidens singulis quibusque gentibus sua deputavit suffragia, ut corpus ejus, quod est ecclesia, ubique * pervigiles habeat suæ peregrinationis excubias, ne invidentis inimici per incautelam incurrat insidias; per hos enim rectores secundum prophetæ vaticinium requirit oves suas ac visitat, ut, quod abjectum fuerit, reducat, quod confractum fuerit, alliget, quod infirmum fuerit, consolidet, & quod pingue ac forte, custodiat. b

[28] Ex quibus unum de multis, quos diversis artibus mirificavit, [ita & in S. Donatiano; nam Themardns quidam,] emeritum suæ domus mansionarium, nobis marinis plebibus sanctissimum Donatianum confessorem delegavit, fidelem gregis præambulum, frugalem nutritium, votorum susceptorem, hilarem in omnibus datorem, medelæ largum, curationis scium, * salutis diuturnæ tutorem solertissimnm: qui non modo, ubi venerabilis corporis ipsius thesaurus honoratur, virtutibus coruscat, verum etiam extra territorii sui limites multoties Miraculorum signis innotuit; quæ non tam scriptorum inopia, quam sua semper curans, non quæ Jesu Christi, terrena sollicitudo negligenti oblivione delevit. De quibus memorabilia quædam dono Sancti Spiritus notificare suscepimus, quæ in Guatinensi c ecclesia per eumdem Patronum patrata cognovimus, fidentes, ab illo donari munera linguæ, qui linguas dat in munere.

[29] [in pago Menapisco,] Est igitur pagus inter Legiam d fluvium & Flandrenses maritimos Menapia e cognominatus, cujus incolæ generali vocabulo ab Historiographis Menapii denominantur, gens antiqua & aspera, quæ a Romanis etiam, ut veterum historia meminit, sine cruore * domari non potuit f: hæc non reperitur alieno aliquo sanguine inducta g, sed quæ sedes illis est & origo: hi fortissimis ac muratis oppidis inter se olim divisi commune denominativum pagi propriis a principio in Caletos & Batavos h subdivisere vocabulis. Pagi autem ipsius longitudo ab Oriente extenditur, atque ab Occidente, Enula i videlicet fluvio finem excipiente, terminatur; a cujus margine, paulatim succrescente cumulo, clementi proceritate mons gignitur, & plano deductu ad subsolanum egestus a Septentrione & Meridie, residentibus cumbis k, in altitudine tumulatur, nemoribus consitus, pascuis uber, arborum, ac diversi generis olerum adeo serax, ut, si nolis procurare utilia, velis nolis, quasi desidiam laboratoris arguens, miro incremento germinet inutilia: præterea tam salubriter flatibus ventorum expositus, ut aëris infecti seu nebularum, quarum confluentiam idem alveus exhalat, in crassitudinem coagulari non permittat.

[30] [Watinensi videlicet monasterio,] Apparet quamquam * ex facili, quanta populi frequentia suis diebus fuerit locus celeber; ad quem publicæ atque regales utrimque viæ convenientes adhuc præmonstrantur, quarum illa, quæ ob oriente diffusa illuc usque * dirigitur, alveo subterluente clauditur; altera vero Britanniam prospectans, ab Occidente in portum Oceani terminatur. In hoc ergo monte historiarum testimonio, quondam Batavorum colonia l, modo vero Guatiniensis * sita est ecclesia, a viro quodam religioso Odfrido m nomine a radice fundata: cujus bonæ conversationis, quam in illa promulgavit, initium inter duros & incultos homines multis dedit animarum provectum: nam cum primo sui adventus tempore locum vidisset solitarium, quemadmodum desideratum diu dilexit, & ecclesiolam n, quam inter vepres ac serpentes vilibus tabulatis contextam invenit, non post multum episcopalibus gestis o suscepit, clericorum habitationem instituit, & secundum regulam sub sanctis Apostolis constitutam vivere cœpit. Ad quem cum alii novitate vocis permoti, alii vero devotione & occulto gratiæ beneficio inspirati confluerent, & parvo principio re indies crescente, ampliorem fundavit, atque ad bene vivendi propositum plurimorum animos incitavit, ut & communi vitæ se libentes contraderent, atque omnium, quæ in sæculo habere videbantur, renuntiantes Christum hæredem facerent.

[31] Inter quos convicaneus * quidam Hermarus nomine, [canonicus factus regularis,] vir fidelis, tunc etiam duos filios parvulos obtulit, atque sub regulæ jugo prædicto sacerdoti erudiendos tradidit; quos ille suscipiens paterne nutrivit, atque vitæ merito sub sancta societate degentes, prout ætas illa sinebat, sub sacris ordinibus servituros promovit; de quorum uno Themardo nomine relatione præclara per Sanctum Donatianum Deus ostendit Miracula, virtute fulgida, claritate perspicua, in se probabalia, alieni testimonii non indigentia. p Hic igitur cum novennis juvenculus a parentibus in eodem cœnobio esset oblatus, in illa sancta societate pro modulo suo sub disciplina pastorali regulariter est conversatus, promptus & obedienter domestica implebat officia: ad nutum monentis facilis operabatur injuncta; & quod provectior ætas competens agere non erat, * ut consuetudo est in domo Dei minores instruere, in sorte sua cum coætaneis veniebat. Agebat sic sub scholaribus aliis tempus prolixius, & ad quod instituebatur, providentia Dei indies proficiebat in melius, & pubescentem ætatem sub studiis transigebat regularibus.

[32] Intelligebat jam tunc tutam viam esse sub ductoribus tutam vitam vivere, [paralysi tactus,] sub rectoribus tutum laborem * cum hujusmodi laboratoribus: sed sub intuitu cernentis cuncta judicis quid tutum aut sibi confidens esse queat, quod opificem sui operis aliquatenus lateat, quod divini luminis acumen effugiat? Nulla transeunt, nulla succedunt, omnia videt, omnia penetrat, scrutatur omnia, judicat omnia; neque opus habet, ut sibi quis dicat testimonium de homine, ipse enim novit, quid sit in homine: ipse in hoc famulo suo invisibili judicio forsan sciebat occultum, quod misericorditer puniri voluit, ne transiret inultum; aut si proprie * puniri non debuit, salutiferum in eo judicium correptionis fratrum * indixit; nam decursa, ut dictum est, minori ætate, jam grandiusculus eminebat, jam calentis adolescentiæ terminos attigerat, cum acutissima, quam Græci paralysin vocant, passione dissolutus decubuit, ac membrorum destituta compage, a planta pedis usque ad verticem dimidius q emarcuit: erat miseranda facies præferentis vivum cum mortuo; cum adhuc tota corporis mole superstite, sinistrum latus omne tulisset passio, ac vivos artus pars mortua sibi deputasset officio.

[33] [& dire cruciatus,] Et quia seipso carere salus non erat, pondus tædiosum oculis omnium præferebat, quod in eo ne deperisset, morbus ipse solidarat: jacebant a ministerio vacua languida membra, & superficiem solam humani corporis exhibebant nulli usui congrua. Si quando autem ad modicum remissa passione ad ecclesiam aut alicubi eundum erat, baculo sustollente, vivum cadaver segniter ac fatigabiliter tripodabat: aut absente custode, dum se aliquando minus sane ad aliena movebat, miserum hominem multoties in reptile quodlibet transformabat. Lingua sine officio erat, vel si quid balbutiendo delatrabat, aliena ab intellectu, ac sine sensu personabat. Longum est memorare per singula miserias, & quas tam dira passio solet excitare molestias. r Cumque fere per triennium hujusmodi martyrii dilatio protenderet, nec jam spem recuperandi * ullam inveterata morbi affectio promitteret, irremota * semper cum fide postulantibus divina miseratio affuit, & diuturna calamitate s afflictum, a beneplacito suo non tamen derelictum fuisse demonstravit.

[34] Nam cum sancti Nicolai * anniversarius natalis advenisset, [demum in somnis] ac frequentior ob ejus memoriam ad supra memoratum locum populus * conflueret, idem frater quadam in se mentis alacritate inter ipsa flagella * commonitus petiit, quatenus communi lætitiæ, quam celebrandam noverat, cum ceteris fratribus interesset. Deductus autem ad vigilias noctis, officium lectionis, quod sibi licere postularat, devotus implevit, sed invalitudinem non ferens, ante alios finitis laudibus ad stratum rediit. Vix tenuissimo sopore solvitur, ut, quemadmodum fieri solet, facile dormiens potius te vigilare credas, cum ecce subita luce cubile, in quo jacebat, omne perfunditur, in qua magnificos duos viros ad se venire de improviso conspicatur, quos officiosa sedulitate senior quidam præcedens quasi obsequentis vicem ante tantam dignitatem gerere videbatur. Ipsi autem admodum decenti gravium personarum incessu hinc inde pone sequebantur. Terretur inopino lumine frater, atque inviso antehac formarum atque habitus fulgore totus concutitur, & quidnam, incertus, faceret, solam eorum, quos aspiciebat, præsentiam tremulus admiratur.

[35] [videt, Odfridum, SS. Gudwalum & Donatianum,] Is autem, qui eos antecedebat, quasi familiaris visitator propius accedens lectulo astitit, & aliquamdiu tacitus habitudinem jacentis exploravit, quem cum diligentius desuper intuentem intueretur, priorem atque ecclesiæ loci * fundatorem Odfridum domnum, qui ante biennium vita discesserat, toga regulari splendificum hunc esse recognovit: gratulatione statim attollitur, gaudio interiori relevatur, inopinatum enim reditum diu amissi patris osculatur, &, quo valuit, nutu cœlicum illum conventum ac reverentia veneratur. t Tum senior: numquid dormis, fili? Et ille: numquid posse me, pater, dormire credis, quem eminenti * ac tam gravi debilitate vinculatum cernis? Somnus namque aufugit ab oculis, quemadmodum sanitas a membris. Ad hæc senior: vide, inquit, fili, & ex latere stantes innuebat, vide, inquam, Sanctum Donatianum Bruggensem hunc esse, ac tui visitatorem venisse cognoscas. Istum autem Blandiniensis cœnobii u conservatorem ac mansionarium beatum Gudwalum x assistere nec minus ambigas.

[36] Quorum ultra humanum modum ad coruscos vultus & infula episcopales dum studiosius aciem oculorum intendit, [a quibus se S. Donatiani ope] formas & corporum qualitates in memoriam sibi depinxit, & velut alicujus vitales ad huc carpentis auras statum & proprietates ita fratribus * exposuit: erat, ait, sanctus Donatianus statura æqualis, quæ nec longitudinem nimis excederet, aut sui parvitate personæ dignitatem deprimeret, scapulis latis, pectore virili, & inextenuato, cervice torosa, facie rotunda & hilari, oculis grandibus & claritate vivacibus *, naso directo, labiis summotenus expressis, obesa fronte, auribus patulis & arrectis, circa tempora per ambitum frontis cicinnos * densioribus canis respersus, retro autem capillatura plana, naturalem colorem vix rara albedine interlucente. Beatus autem Gudwalus altitudine procera, omni superficie membrorum eminentior, forma elegans, multi temporis senex & ætatis maturæ, nivibus candidatus. His dictis, ad beatum Donatianum conversus: en, inquit, Vir Sancte, Deus præcepit, ut hunc canonicum sanes: qui etiam in hac Christi proxima nativitate Bruggas ad tuam curiam veniet, ac suæ mensuræ silum argenteum duos Anglicos appendens pro munere tibi deferet: quo etiam dono singulis annis, dum vixerit, revoluto termino rediens altare tuum honorabit.

[37] [canaudum,] Cui Sanctus respondit: laudo. Numquid, Sancte Dei, verbum non amplius addes? Medicus designaris, & promissum medicinæ uno solo verbo concludis? Munus propositum audis, & spe augendi muneris non altercaris? Securitatem fiendæ sanitatis accipis, & oblata duo minuta * non spernis? Tam longa via venis, & pro itinere mercedis nihil requiris? Non Arabs, non Indus, non dives virga species mittit, quales portas, & quia dono possedisti, vili pensas? Diversis tamen quæstibus lucrantur * medici, diversis imposturationibus acquirunt medici, diversis modis seipsos extrudunt medici, multis assertionibus promittunt, multis promissionibus fallunt, tu autem omni ambiguitate postposita, multiloquio non uteris, aviditate pretii non caperis, sed “laudo” quinque litteris & duabus syllabis totum hominem sanare considis. Dives littera, dives sensus, dives responsio; magna medicina in parva dictione, magna salus in brevi conscriptione, * atque ideo non eges prolixa circumlocutione. y

[38] Et apprehensam jacentis manum morbidam senior dextræ Sancti inseruit, eumque sub hujusmodi verbis attentius commendavit: [aliaque secreta] accipe, inquit, O Sancte Dei hunc canonicum pro illo uno de tuis, quem tibi nomino, qui nisi velociter vitam correxerit, jam in Dei præsentia damnandum prædico. z Frater autem ad horam hunc taceri voluit, quid de seipso revelationis compleretur, tacitus expectavit, & quemadmodum Sanctorum consecretalis fuit audiendo, ita quoque cautus reum non prodidit detegendo, quia nulli umquam, quis esset, indicare voluit, præter eumdem ipsum, quem revelatio denotavit. aa Retulit etiam frater idem fratribus, * eum a se postea commonitum ante mortem suam attentius ad lamenta fuisse conversum. Interea cœlicus ille conventus solvitur, & relicto, qui cum eis venerat, seniore, sanctus uterque divertitur. Senior autem sollicitudinis instantia adhuc alia quædam domestica dispositurus in ipso lumine substitit, atque discipulum, quid deinceps ageret, diligenti eruditione amplius informavit.

[39] [edocetur.] Vade, inquit, fili, ad fratres nostros, & cambarium bb eorum ante hoc aliquod tempus rebus humanis exemptum intolerabiliter cruciari nuntia; sed eorum precibus, si unanimiter pro illo egerint, a Deo brevi concedendum fideliter indica, & ne inquies, diffidant de venia, quia per eos redimetur pro certo de pœna. Addas etiam tuis assertionibus, ne anniversarium Gregorii Papæ septimi de cetero negligentia transeant, sed annis singulis celebri obsequio solemnitatem ambiant, quia ecclesiam nostram signo & amplifico * decreto sirmavit, & recte vivendi viam in ea nobis paterna traditione promulgavit. Quod si devote complere voluerint, non frustrari remuneratione sine dubio affirmes; quia vir sanctus est, & magni meriti, & in multa gratiarum actione Deus suscipiet, quod mando pro eo sieri. Ita consummata visione Sanctorum comitatus vestigia senior quoque abcessit, & fratrem præ angustia spiritus multo sudore velut aqua perfusum dereliquit, vix enim onus visionis propter sui difficultatem sustinuit: sed non tam quod in stupore mentis vidit, licet pene exæstuantem terruit, quam odoris fragantia, atque recipiendæ sanitatis jam spe gratia delectabiliter refovit. cc

[40] [expergefactus visionem fratribus pandit,] “Jam sol astrigeras cursu properabat ad arces, & rosea stellas cæcabat luce minores” cum a leni * quiete frater percellitur, & se magis certum vidisse cœlicolas, quam dormisse miratur; qui statim ordine recomputato, ad confessionem eorum, quæ viderat, in consessum fratrum quantocyus pervenit; atque mirantes præ gaudio & de promissa salute alacriores reddidit, & de cœlesti visitatione loci in magnam spem unanimiores excitavit. Fit interim præteriens decursus temporis longior, atque salutaris terminus, quando se nostri Salvatoris nativitas acceleret, cupienti animo peroptatur: salutat quotidie adventus diem: salutat futuræ sanitatis sponsionem: solum sancta statio veniat: jam securus loquaci * conscientia de sua statione jactat: dilationem passionis diuturnæ non reputat: lucescat dies, quem Virginis proles, & idem Dei silius sacrat: nihili pendit membra torta, corpus contractum, dum sustinetur dies pollicita, quæ reddat erectum: sed venit ad votum tardior, & quæ elementorum * ministerio remoratur, inhianti suspirantis desiderio prævenitur.

[41] [corumque consilio dum Brugas se confert,] Tandem vero jussu prælati ac fratrum consilio, parata profectione, iter optatum arripuit, atque Bruggas ad locum Sancti triduo ante natale Domini multo sudore pervenit; quem prima nocte liberalis quidam de fratribus suscepit hospitio; sed cum causam præpositus dd ecclesiæ cognovisset, statim in domo sua diversorium habere concessit. Unde quia ecclesiæ contigua esset, facile ante Sanctum deponi potuisset. Et ordinatis ad ejus custodiam officiis, idoneas personas cum eo de fratribus, qui omni benevolentia aderant, dereliquit: ee ille sollicitus ad alia tractanda longius abiit. ff Cumque jam consummata vespertinali synaxi, nox imminere cœpisset, (erat enim, quæ proximas Dominicas vigilias antecedebat) ecclesiam adiit: ibique aliquamdiu moratus, dum orationum vota persolvit, tam magna subito difficultate deficere cœpit gg, ut, dum redire pararet, per se nullo modo prævaleret; ex quodam enim horrore superinfuso, ut ante Sanctum pervenit hh, æstus latens viscera per ima statim cucurrit, ac deinde ad exteriora pervagatus singula membra sensim carpere cœpit. Unde totum corpus simul copiosissima sudoris inundantia promanavit; quæ etiam post multis diebus irrecuperato latere siccari non potuit. ii

[42] [sanitatem,] Tortus autem aliquamdiu dum accrescentem dolorem * non sufferret, ministrorum manibus ad lectulum ab ecclesia reportatus est. Videres tunc hominem diversis anfractibus * angustiari, occultis quibusdam fatigabiliter suggestionibus huc illucque versari, nihil stabile, nihil certum agere, remedium passionis multiplici mutatione quærere, kk nunc aptius jacere, nunc sedere commodius; sed nec locus ad quietem, nec lectus ad requiem tentationibus tot fatigata membra commodabat; ita ut excruciatum doloribus ne furiose ageret, custodes aliquamdiu formidarent, nec tamen ad tam varios motus, quibus humana compages in se reformabatur, victi cedere; imo nunc fomenta caloribus adhibere, nunc ad refocillandum vixdum anhelanti frigora ministrare, interdum ad aliena conantem strenue cohibere, inter omnia mirari tantam valetudinem in non valente. Tum interim latus illud, quod diu * stolidum jacuerat, paulatim rigore soluto calere, crebris momentis subrepente rigore titillare, nervorum connexiones ad usus pristinos reparari, manus cum lacerto, cum pede, sæpius tentatis reflexionibus, crus ab inguine redire; donec sensim repens undique sanitas, quasi post medicantis tactum a summo usque deorsum hominem redintegravit, atque inter sibi considentes veloci saltu se in pedes erexit.

[43] [convictis de Miraculo omnibus,] Mœror in gaudium, luctus in exultationem continuo permutatur, & qui paulo ante compatiendo testes circumsteterant ll, jam congratulando undique confluebant, tentant, contingunt, & an ita se habeat, ut factum est, præ nimia signi admiratione aliqui adhuc ambigentes, multiplici experimento alii videre audita, alii non semel audire visa, quasi novum semper amica stipantes * curiositate, concertant. Stat medius, & argumenta fidei circumferens quibu que obviantibus gaudenter exponit, atque in his, quæ videbant, monstratis indiciis certiores reddit. Tunc omnes, unusquisque videlicet impensi famulatus fructum per ipsum offerre Deo cupientes, iter ad ecclesiam cum eo accelerant. Sed velut amplificus * Eneas novis gressibus fidens non ille auxilium, non ille lumen quæsivit, imo per difficilia & angulosa loca solus omnes alios antevenit. Subsequuntur curiosi, qui ad ministerium præcedere debuissent, & quod nulla impactione se læferit mm, Deum glorificantes plus mirantur.

[44] [integre recuperat.] Ut autem adhuc major sidei sirmitas appareret, ipse a superiori basilicæ solario, ubi intraverat, nemine regente ante altare, quod majus appellant, per cochleam celerrime descendit, filum argenteum, sicut injunctum erat ei, in ipso ad Sancti corpus obtulit, atque in eodem loco multis veniis nn quas nisi sanus facere non potuisset, brevi spatio se in oratione afflixit. Hujusmodi probationibus, ne momentaneo impulsu aliquo contigisse crederent, spectantibus, qui aderant, satisfecit, ad quietem rediit, Matutinis ejusdem noctis interfuit oo, die facta nihilominus in choro continue sanus apparuit, portatoribus suis ipse saliens dapifer eadem die ad mensam ministravit, & omni ambiguitate detersa, secunda nocte Dominicas vigilias cum pleno conventu celebravit: die autem ipsa Natalis Domini prælatus ecclesiæ publica statione, eodem fratre attestante, de omnibus, quæ acciderant, in sermone ad populum credibiliter peroravit. Erat annus Incarnationis Domini millesimus octogesimus octavus, indictio undecima pp, cum in ecclesia sancti Donatiani patris nostri hoc præclarum Miraculum consummatum est, atque ante corpus ejusdem Sancti cum magno cleri plebisque triumpho sideliter recitatum ad laudem & gloriam Dei Patris, & Filii ejus Jesu Christi Domini nostri, qui cum eo & Spiritu Sancto vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[45] qq Tempore prisco mulier quædam fuit, [mulier ab injuncta sibi pœnitentia,] quæ multis peccatis impedita erat, namque suum conjugem occiderat, & suos pueros extinxerat; quæ dum diu sic peccatrix erat, pœnitentiam talem ab episcopo suo sumpsit, quatenus semper catenis ligata circum brachia circaque latus fuisset; sed Deo auxiliante nocte quadam, cum se somno dedisset, visio quædam sibi humillimis vocibus nuntiavit, quod cito Venderiam, rr quæ urbs sita erat supra littus Marnæ, pergeret, atque in ecclesiam S. Donatiani confessoris intraret, & ad chordas signorum collum suspenderet, illicque catenas a lateribus & brachiis, peracta pœnitentia, deponeret. Quæ propere surgens ac Deum laudans ad ecclesiam processit, & quæ sibi jussa fuerant, complevit. Quo audito populus & clerus ad ecclesiam cucurrerunt, & Deo gratias, qui tanta Miracula pro Sancto Donatiano fecerat, reddiderunt.

[46] [& quidam eremita] Dehinc non post longum tempus quidam eremita infra nemora hæsitaverat, quique diu Beatissimi Donatiani socius fuerat, quem populus vicinus invidiosum pro corporis sanctitate ictibus crebris talibus more solito percutiebat. Quadam vero die pulcherrimam ei mulierem dæmonis monitu, quæ sanctitatis suæ opera convitiaret, nequissime transmisit. Illa itaque, ut erat dæmoniis obsessa, lacrymans, proclamans, vociferansque ad sanctissimum eremitam properavit, & ab eo pro tempestate nimia hospitium rogavit: quam cum Sanctus aspiceret eremita de quodam infirmo visitato veniens, cur ei tanto dolore onerata lacrymaretur, interrogavit. Illa quoque ei respondens ait: mi domine, sylvestres feræ, quapropter te, ut recipias in hospitium me famulam tuam, deprecor, nimio terrore persequuntur.

[47] [a convitiis Sancti ope liberantur.] Tunc sanctus misericordia commotus hospitii sui fores eam absque ulla mora subintrare præcepit: quod cum vidisset diabolus, ira maxima repletus, mulierem clamare excelsa voce festinavit. Audiens autem hæc eremita, humillima voce jussit eam tacere; sed illa magis monitu dæmonis clamare cepit. Ille autem fessus præ nimio clamore præcepit mulieri in lectum suum secum intrare; & confestim mulieris amore incensus lucernam incendere fecit, sique inferni pœnas pati posset, cruciatu diro tentavit. Quare igne digitos exarsit, & interim diei lux accessit. Tunc homines vicini & derisores iniquitatis ad sanctissimi hospitium proclamando cucurrerunt, & sanctum eremitam convitiari voluerunt. Quo audito, eremita Sanctus misit ad Sanctum Donatianum, & suis verbis sanctissimis crediderunt, postea laudem Deo cantaverunt. Post non longo tempore Sanctus Donatianus defunctus est & magno honore magnoque fletu sepultus est. ss

ANNOTATA.

a Hujus Miraculi auctor est Ebrardus: Consule etiam dicta § IV num. 54 Comment. præv. de editione Martenei e codice Dunensi: sed hujus prologum, quod nimium sit prolixus, nec ad rem faciat, omittimus.

b Ezech. cap. XXXIV ℣. 16.

c Supple nostra e Marteneo; hanc enim voculam sicuti & alias infra & ad marginem notandas studiose noster omisit, uti statim citato littera a loco monuimus. Porro Watanum seu Vatanum vicinis Flandris Waten, Gallis autem Ouate dicitur, fuitque castrum olim munitissimum, una cum monasterio canonicorum regularium S. Augustini, in Artesiæ limite, ad Agnionem fluvium, ab Audomaropoli Gravelingam versus duabus circiter leucis dissitum.

d Lisa plerumque vocatur, & nascitur apud Lisburgum in comitatu Artesiæ; hinc pertransiens Teruanam, a Carolo V imperatore solo æquatam, Ariam, fanum S. Venantii, Minariacum, Armentariam, Meninas & Cortracum Gandavi in Scaldim labitur.

e Pars est antiquorum Menapiorum, de qua mentio est in divisione regni Ludovici Pii ad annum 835, & in diplomate Caroli Calvi anni 864. pro Gandensi S. Bavonis monasterio, & alibi sæpius; ubi passim Menapiscus seu contracte Mempiscus pagus appellatur, eratque is fere terræ tractus, qui Legia flumine ad Meridiem, Oceano & antiqua Flandria ad Septentrionem, Cortracensi & Gandensi districtu ad Orientem, & Teruanensi ad Occasum terminabatur. Ita Wastelainus. Attamen si Divæum in suis Galliæ Belgicæ antiquitatibus, Adrianum Schrieckium in primo suo indice Geographico, & Josephum Scaligerum in Notitia veteris Galliæ consulas, negare vix poteris, quin latius aliquanto patuerit Menapiscuspagus, sed quousque, non est loci hujus ad amussim determinare, nec facile id aliquis poterit.

f Numquam plane debellatos fuisse a Romanis Menapios, contendit Vredius Hist. Fland. prod. II pag. 5 ita scribens: Tametsi Cæsar dicat (lib. 6 belli Gall.) postea pacem cum iis factam, eisque Comium Atrebatem Belgam custodis loco relictum: cum ipse Comius postea rebellarit, ipso cæsare teste, (lib. 7) numquam, ut supra Dio asseruit, Menapii plane debellati fuerunt, qui præter sylvas suas & paludes habebant insuper insulas, ubi etiam, aridissima æstate, a Romanis erant omnino immunes. Passi quidem fuerant a Q. Titurii Sabini & L. Arunculeii Cottæ exercitu terræ suæ vastationem, sed ipsi se in densissimas, ut lib. 3 ipse Cæsar loquitur, sylvas abdiderant, effecti Romanis ubique formidabiles.

g Censet Wastelainus in sua Galliæ Belg. descriptione pag. 199, veros Menapios extitisse illos, qui veniente in Galliam Cæsare, unam alteramque Rheni ripam occupabant, nec aliunde hos, de quibus modo agimus, quam ab illis denominatos, eo quod ob communem causam invicem confœderati forent.

h Ignota fuit hæc Menapiorum divisio Wastelaino, Wendelino, Vredio aliisque, quos consului, omnibus, nec uspiam reperio, fuisse aliquando Batavos inter Menapios recensitos.

i Eumdem esse credo cum Agnione, qui hodie Aa nuncupatur, irrigatque fanum S. Audomari, Watanum, & infra Gravelingam Oceano immiscetur. Vide dicta supra littera c.

k Est locus declivis & propensus in vallem desinens.

l Idem tradere loci incolas, testis est Grammayus, qui & credit, coloniam hanc ductam fuisse a Romanis, redactis in potestatem Batavis; atque id clarum evadere ait ex historiarum collatione, itinerum militarium delineatione, repertorum præcedenti seculo numismatum inspectione.

m Sacerdos erat, eoque missus fuit, adnitente Roberto Frisio, sed male a Grammayovocatur Olsaidus.

n Erat ædicula S. Richarii, quam Alfuinus presbyter Odfrido cesserat. Adi Meyeri Chron. Fland. ad annum 1072.

o Forte: accepta ab episcopo facultate.

p Accipe e Marteneo, quæ studio noster hic siluit, sequentia: Et quia conversantes a principio quotidie illa videmus, quotidie oculis aspicimus, quotidie manibus contrectamus, volumus etiam quosque sideles ea nobiscum admirari, nobiscum venerari, & licet non præsentes, vel in scripto nobiscum contueri. Adisis dicta §. IV num. 54 comment. præv.

q Correptus ergo erat, ut Græci vocant, Hemiplexia, seu semiapoplexia.

r Superaddit hic Marteneus sequentia: Nam dies sine quiete, noctes insomnes, dum a fratribus continuatas, ac majora recolo specialius, narrare minora prætereo. Sed unum satis mirandum pono, quod partem vivam corporis, quam præmortuam trahebat, tanta passionis adjumento collata virtus roborabat, ut non solum non desiceret, sed quod languentibus accidere non solet, duobus aut tribus retinentibus aliquando valentior obsisteret. Qui tam indomitabilis vigor nec ante passionem umquam extitit, nec sanitate recepta ulterius in eo remansit.

s Legit Marteneus: diuturnitate; sed, ut apparet, male contraxit in unam binas voces in Dunensi codice pro more temporis forte abbreviatas.

t Sequitur hic integra fere columna apud Marteneum, sed hanc non recito, eo quod Ebrardi verosimilius non sit, sed a Dunensis codicis auctore adjecta.

u Vetustissimum illud est, atque ita appellatum a Blandinio monte apud Gandavum, cui inædificatum fuit inter Legiam & Scaldim amnes, estque hodie D. Petri abbatia, totius Flandriæ facile celeberrima, gaudensque amplissima tam fori quam poli jurisdictione.

x Acta S. Gudwali episcopi, cujus reliquiæ ad Blandiniense monasterium circa anno 959 fuere delatæ, in opus nostrum intulit G. Henschenius ad diem VI Junii.

y Marteneus hic inserit sequentia: Donatianus vocaris, a donatione nomen accepisti, dona, mi domine, convenienter edissere, quid respondisti, imo ipse resolvas “laudo” quod dixisti. An non ita, Sancte, aisti? Ergo senior a Deo te missum asseris, curialem illius te profiteris? “Laudo.” Veredarium cælestem te fateris, inter summa & ima discurris. “Laudo.” Medicum fieri me præcipis, hujus curationem mihi impendis “laudo” adventum ejus ad me disponis, inter meos curiales moraturum promittis “laudo.” ne appareat ante Deum vacuus intendis, pretium oblationis appendis. Ergo hoc “laudo.” Restat ergo, Sancte Dei ut manum in tua jam recipias, & sanatum, postquam ad te venerit, ad sua remittas. Restat, ut vivifica manu contractum tangas, & ad portandum sui portatorem facias. Suscipe ergo grabato decumbentem, & resigna nobis non ut solet, miserabiliter tripodantem.

z Plura hic denuo, quæ habet Marteneus, ob allegatam supra lit. t rationem omitto.

aa Repetenda sunt, quæ dixi lit. præced.

bb Cambarius cerevisiæ confector est seu braxator.

cc Repetesis dicta litt. z.

dd Cum infra num. 45 dicatur Miraculum hoc accidisse anno 1088, præpositus S. Donatiani tunc erat Rayerius, qui & Raynarius & Raynardus dictus fuit; nam hic occurrit anno 1080 in privilegio Roberti, filii Roberti Frisonis, & Flandriæ comitis pro confirmatione possessionum monasterii Messinensis,ubi se nominat vice-cancellarium; verum dum postea anno 1089 subscripsit diplomati ejusdem Roberti, absolute utitur titulo cancellarii.

ee Marteneus hanc periodum sic exprimit: Et ordinatis ad ejus custodiam officiis (ministris) idoneas personas cum eo de fratribus, qui omni benevolentia aderant eis, & commendatum dereliquit; sed penultima hæc verba superflua videntur sensum interpolantia.

ff Repeto dicta littera z.

gg Marteneus: tam subita concussione viribus deficit.

hh Omittit Marteneus verbum: pervenit hujus loco scribens: hic…

ii Rectius hic Marteneus: quod etiam post sanitatem receptam multis diebus in recuperato latere siccari non potuerit.

kk Omittit hoc membrum Marteneus.

ll Marteneus rectius: tristes; sed minus recte: constiterant.

mm Addit Marteneus: nocte ac periculoso in transitu, cum intactum reperissent.

nn Veniæ sunt genuflexiones seu corporis molestæ quædam inclinationes, quæ religiosis in pœnitentiam imponi solent.

oo Omittit bina hæc membra Marteneus.

pp Corrigendus itaque Meyerus, qui Miraculum hoc refert ad annum MLXXVIII, quocurrebat Indictio I.

qq Consule dicta num. 54 § IV Commentarii prævii.

rr § IV num. 44 comment. præv. adisis.

ss Unde quæsita hæc sint, ignoro; equidem ipsi Rhemenses episcopi nil de ejus gestis invenire potuere.

* Codex Dunensis melius: quales & ipsi vitæ merito.

* idem: visitant.

* idem male: innititur.

* idem male: utique.

* idem male: Sanctum.

* omittit bina hæc verba Dunensis.

* Dunensis rectius: quoque.

* idem: ad nos.

* supple: nostra ex eodem.

* vicinus.

* Dunensis melius: poterat.

* lege: laborare cum Dunensi.

* Dunensis: proprio reatu.

* lege: nostræ cum eodem.

* sanitatem.

* Dunensis male: in re morata.

* addit idem: Patris nostri.

* item: ad nos.

* tractus: idem.

* Dunensis: nostræ

* idem male: imminenti.

* idem: nobis.

* idem: Micantibus

* forte: crispos

* Dunensis male: munera.

* idem male: conluctantur.

* sequentia omittit Dun.

* Dunensis: nobis

* Dun. rectius: apostolico

* idem male: alienus.

* idem: loquitur: in.

* idem qui alimentum.

* Dunensis: defectionem.

* idem male: a fratribus.

* idem male: quamdiu.

* idem male: stupentes.

* idem: Apostolicus.

APPENDIX
De quibusdam Reliquiarum visitationibus & translationibus, haustis ex registro Actorum capituli ecclesiæ cathedralis Brugensis, nobisque ex ejusdem capituli consensu benigne communicatis.
ACTA ANNO MDLXXXIV.

Donatianus episcopus Rhemensis conf. Brugis in Flandria (S.)

EX REG. ACT. CAP. BRUG.

[Visitantur Sancti Reliquiæ, & novæ thecæ imponuntur:] Lunæ VIIIa Octobris in camera archivorum … ipso reverendissimo præsidente.

Cum propter bella intestina in toto Belgio, his superioribus annis exorta, & rebellionis ac seditionis motus a in civitate Brugensi b major pars cleri ab eadem civitate expulsa fuisset, & ad varias provincias dispersi, inhibito & cessante publico Catholicæ religionis exercitio, templisque, monasteriis & capellis spoliatis, & ab hæreticis ac rebellibus occupatis, altaribusque & imaginibus confractis, tandem divini numinis beneficio (Flandriæ tumultibus sedari incipientibus) civitas Brugensis ad Sanctæ Matris ecclesiæ gremium, ac serenissimæ regiæ Majestatis obedientiam reducta est, multique ex clero reversi, pace ac reconciliatione c ejusdem civitatis, cum maximo Catholicorum gaudio, die XXV Maji 1584 publicata, cumque ob vicinum festum Sancti Donatiani patroni ecclesiæ cathedralis, opportunum videretur, Reliquias ejusdem Sancti Donatiani, superioribus annis extra ecclesiam secreto ac satis humido loco collocatas & custoditas, ad eamdem ecclesiam referri atque visitari, hinc est, quod eodem anno 1584 mensis Octobris die nona, regnante Hispaniarum serenissimo rege Philippo, comite Flandriæ &c., ac illustrissimo principe Parmensi Alexandro d has provincias pro sua Majestate gubernante, atque episcopante reverendissimo Domino Remigio Driutio, secundo episcopo Brugensi, visitata est in camera supra sacristiam cistula lignea antiqua & detrita, cum corpore seu ossibus & Reliquiis dicti Sanctissimi Patroni nostri Donatiani Confessoris Christi per præfatum reverendissimum episcopum Brugensem, præsentibus & sibi assistentibus decano & canonicis tunc residentibus, nempe venerabilibus Dominis Nicolao de Heere decano, Jacobo Eckio archidiacono, Laurentio de Molendino cantore, Alexandro Barradot, Antonio Monachi, Remigio Driutio officiali, Matthia Lambrecht archipresbytero, Jacobo de Heere, & Andrea Bottyn canonico secretario capituli, & fuit capitulariter ordinatum, consici novam capsulam ligneam ad depositionem prædictæ antiquæ cistulæ cum ipsis Reliquiis, ac eidem antiquæ imponi hanc Visitationis cedulam cum duabus Reliquiarum translationibus, e hic infra registratis, quæ anno 1695 in pergameno scriptæ, eidem antiquæ cistulæ impositæ nunc inibi repertæ non fuerunt, nec non idem feretrum solemniter & processionaliter deferri per ecclesiam in ipso instanti festo Divi Donatiani f.

ANNO MDLXXXVII.

[2] Lunæ XIIa Octobris domino reverendissimo præsidente.

[pars separatim ponitur, ac feretrum circumfertur:] Tunc etiam pars Reliquiarum Sancti Donatiani inclusa est per reverendissimum Brugensem cristallo g ornato argento deaurato ad devotionem & venerationem populi, præsentibus dominis Nicolao de Heere decano & Alexandro Barradot fabricario. h.

ANNO MDCIX.

Actum in capitulo ordinario Martis postridie divi Clementis XXIIIIa Novembris domino decano præsidente.

Domino reverendissimo superveniente & præsidente, capitulariter conclusum & ordinatum fuit, crastina festivitate Sanctæ Catharinæ ferendam processionem generalem, ut observatum fuit ab anno 1593, quo, die Sanctæ Catharinæ, rebelles ac fidei Catholicæ hostes hanc civitatem hostiliter invadere & intercipere tentarunt i, in gratiarum actionem Deo reddi solitam, pro tunc & hactenus conservata civitate Brugensi, cum delatione feretri Reliquiarum Sancti Donatiani, per majorem circuitum, si aura patiatur, cum statione & Missæ solemnis celebratione in hac ecclesia, quæ processio ob aëris intemperiem & continuam pluviam delata est per ambitum claustri, locum Maelberch, circum Burgum recta ad ecclesiam, ubi Missa decantata, solemniter organizatum & musice decantatum fuit canticum. “Te Deum laudamus” cum Collecta sub sinem per celebrantem in summo altari, feretro remanente in choro usque ad Completorium, quo finito repositum fuit superius feretrum suo loco, cum organizatione & decantatione “Christo coherens concio” cum Collecta per celebrantem in sua sede, & moteto per cantores musicos decantato, ac pulsu campanæ Naes. k.

[3] [Reliquiæ prius ostensæ] Notandum, quod ipso die Sanctæ Catharinæ mane inter octavam & nonam, dominis decano & canonicis in loco capitulari congregatis, ac prælatis S. Andreæ & d'Eechoute, atque burgimagistris utriusque senatus, Brugensis & Franconatus, & diversis nobilibus ac notabilibus civibus præsentibus, reverendissimus dominus, prævia decenti adhortatione, Reliquias Sancti Donatiani pridie visitatas ostendit, easque coram omnibus inclusit cum litteris suæ paternitatis, & aliis præcedentium visitationum cistulæ eburneæ, in principali feretro repositæ, deinde habituatis ex choro ad capitulum per ambitum processionaliter egressis, ipsum feretrum, per gradum ambitus claustri, delatum est per dominos archidiaconum & archipresbyterum ad chorum, præcedentibus habituatis cum decantatione responsorii: “o Sanctissime Pater &c.” atque paulo post egressa processio per minorem ambitum ob pluviam ut supra.

[4] [includuntur capsulæ eburneæ:] Carolus Philippus de Rodoan Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Brugensis, perpetuus & hæreditarius Flandriæ Cancellarius &c., omnibus & singulis præsentes litteras visuris, lecturis & audituris salutem in Domino. Posteaquam religione avita postliminio restituta, & Calvinistarum cessante persecutione, hujus cathedralis ecclesiæ Brugensis sacrosanctæ Reliquiæ e diversis erutæ forent locis & latibulis, ac inter eas relata fuisset major pars calvariæ cum variis ossibus corporis Sancti Donatiani hujus ecclesiæ Patroni, simul & binæ litteræ sanæ & integræ sibi cohærentes, hisce transsixæ, quibus constabat, primam visitationem, a translatione earumdem Rhemis in Flandriam, factam anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo sexto, octavo idus Januarii, regnante Philippo l in Francia, episcopante Radbone m, Roberto marchione, Roberti Hierosolymitani silio n, Berthulpho o præposito, invento quoque in priori Scrinio instrumento donationis Ebonis Rhemorum archiepiscopi, dictis litteris inserto, quemadmodum & Acta alterius Visitationis subsequutæ per reverendissimum Petrum Curtium primum hujus civitatis episcopum, videlicet anno 1565 mensis Octobris die decima tertia, idque sub Hispaniarum rege Philippo Caroli V. Romanorum imperatoris silio, visa denique Acta relationis statim a reductione dictæ civitatis, sub reverendissimo Remigio Driutio secundo episcopo, nos desuper auditis & mediante juramento examinatis personis suprascriptorum consciis, & nominatim venerabili domino Stephano Davila, ætatis octoginta aut circiter annorum, dictæ ecclesiæ a quinquaginta tribus annis de gremio chori capellano, easdem Reliquias repurgatas, & ex dicto priori scrinio seu trunco decavato translatas cum omnibus munimentis prædictis, in cistula ebore diversis imaginibus elato * obducta, & huic ligneo feretro exornato imposita, decenter & debita cum veneratione inclusimus, anno Nativitatis Dominicæ millesimo sexcentesimo nono, mensis Novembris die vigesima quinta, indictione septima, pontificatus Sanctissimi Domini nostri Pauli V. anno quinto, regnantibus Alberto & Isabella Clara Eugenia Infante Hispaniæ, archiducibus Austriæ, ducibus Burgundiæ, Brabantiæ, comitibus Flandriæ &c.. idque in præsentia reverendorum ac venerabilium dominorum Nicolai de Heere, dictæ ecclesiæ decani, Arnoldi a Mechlinia archidiaconi, Andreæ Bottyn cantoris, Servatii Quynckeri archipresbyteri, Huberti Audiantii pœnitentiarii, Remigii Driutii officialis, Michaëlis Inghelmont, Adriani de Croy, Joannis van Blootacker, Adriani Pryeels, Martini Jacobs, Joannis Crocquet, Jacobi van Hecke, Joannis Cerezo, Petri Bellechier, Jacobi Damhoudere, Maximiliani de Croy, Leonardi Neyts, Joannis Beltram, Judoci Faignaert, Joannis Morotii, Joannis Jacobs, & Roberti Ghiselynck canonicorum, Joannis Bonnier & Joannis Montani abbatum monasteriorum respective Sancti Andreæ & Bartholomæi, Gasparis de la Torre præpositi ecclesiæ collegiatæ & parochialis Beatæ Mariæ Brugensis, nec non nobilium virorum Joannis de Gras dictæ civitatis Schulteti, Francisci Pardo burgimagistri, Francisci de Boodt primarii scabini, & Joannis van Belle primarii scribæ ejusdem, Philippi van der Burcht, Caroli van Boonen, Anthonii de Winnezeele, Lucæ Wingaert Burgimagistrorum Franconatus, atque aliorum honorabilium utriusque ordinis virorum, in quorum fidem & testimonium præsentes litteras fieri, & sigilli nostri appensione, secretariique subscriptione muniri fecimus & jussimus. Datum Brugis die & anno, quibus supra, & signatum, de mandato reverendissimi domini præfati, Arnoldus Stalpart Secretarius.

ANNO MDCXLIX.
Jovis 14. Octobris.

[5] [consentiente capitulo Brugensi, episcopus Gandavensis] Domini in Actu solemnis translationis Reliquiarum S. Donatiani in choro per R. D. Decanum interrogati ad instantem requisitionem R. Domini Episcopi Gandavensis consenserunt, ex feretro S. Donatiani reservari particulam articularem ex ossibus ejusdem S. Patroni, Rmo. Domino Episcopo prædicto gratitudinis ergo donandam p: & insuper aliam partem earumdem Reliquiarum recludendam in capite argenteo S. Donatiani deferendo in processionibus, quando non erit commodum gestare feretrum.

Sequitur copia actæ translationis Reliquiarum S. Donatiani ex antiquo feretro in novum hic registrata ad futuram memoriam.

Antonius Triest Dei & Apostolicæ sedis gratia pridem Brugensis, nunc Gandavensis episcopus &c. Universis & singulis præsentes litteras visuris, seu legi audituris, salutem in Domino sempiternam. Promotioni cultus Sanctorum studiose semper intendimus, scientes Deum Sanctum Sanctorum in Sanctis suis honoratum, Sanctorum cultores certius ad Sanctorum in æterna beatitudine societatem disponere, & efficacius perducere. Cum itaque absoluto nuper opere novi feretri sacrarum Reliquiarum Sancti Donatiani pontificis & confessoris civitatis & diœcesis Brugensis singularis patroni ex mirifica liberalitate perillustris ac R.mi quondam domini Servatii Quinkeri, nostri in episcopatu Brugensi successoris, adm. RR. DD. decanus & capitulum ecclesiæ cathedralis S. Donatiani Brugensis, desiderantes pro posse accelerare executionem piæ intentionis prædicti R.mi Domini Servatii, septimi episcopi Brugensis, sede episcopali Brugensi nunc denuo vacante per mortem perillustris ac R.mi Domini Nicolai de Haudion, dicti de Giebrechies, nostri etiam ibidem successoris, & octavi episcopi Brugensis, ex pacifico suo temporali regimine ad æternam pacem novissime evocati, nos debita cum instantia requisierint, quatenus prædictas sacras ejusdem Sancti Reliquias in eadem ecclesia cum solemnitatibus & ceremoniis opportunis in idem feretrum novum transferre dignaremur.

[6] [Reliquias, prævie visitatas ostensasque,] Hinc est, quod nos ea de causa Brugas expresse profecti anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo nono, mensis Octobris die decima quarta, p.to * Sancto Donatiano sacra, sedente in cathedra S. Petri Romæ Innocentio Papa ejus nominis decimo, regnante Philippo quarto rege Hispaniarum comite Flandriæ &c. ac pro eo Belgium Burgundiamque gubernante Guillelmo Leopoldo archiduce Austriæ &c. Accessimus supra dictam ecclesiam cathedralem, ibidemque pontificalibus induti cum ministris & lumine, præsente clero ac honorabilibus viris infra nominatis, & frequenti populo, in theatro ad hoc ante summum altare chori ejusdem ecclesiæ erecto, decantato prius hymno “veni creator Spiritus” jussimus ad nos adferri antiquam capsam seu feretrum Reliquiarum S. Donatiani, in medio dicti chori ante nostrum adventum expositum, quod prævia diligenti visitatione reperimus debite occlusum, appertoque de mandato nostro dicto antiquo feretro, reperta fuit in eo parvula cistula eburnea, pluribus figuris de historia Genesis affabre facta, appensa clavi ad annulum argenteum per modum manubrii supra dictam cistulam affixum, quæ clavis erat involuta pergameno, ad quam cistam ad latus in fine erat sera, qua cistula cum eadem clavi aperta, lectis prius alta voce tribus litteris in eadem introclusis in pergameno scriptis cum una chartacea, præsentibus transfixis, extraximus ex eadem cistula eburnea magnam partem calvariæ, & alia plura ossa majora & minora p.ti S. Donatiani, satino rubro nitide involuta, & inter duas culcitras hactenus in eadem cistula asservata, eaque discoöperta, & integra inventa, omnibus præsentibus veneranda exposuimus & exhibuimus ac p.tam calvariæ partem separatim in Corporali mundo & reliqua ossa in alio corporali etiam mundo simul juncta decenter manibus nostris involvimus, & in præsentia nostra eadem Corporalia consui curavimus filis lyssinis, * excepta parte spinæ dorsi, quam p.ti adm. RR. Domini decanus & capitulum petierunt reservari, & per nos parvæ capsulæ, recludendæ in capite argenteo ejusdem S. Donatiani in eadem ecclesia, includi, atque insuper particula articulari, ad quam eosdem RR. DD. de clero ejusdem ecclesiæ, aliosque notabiliores præsentes tam ecclesiasticos quam seculares ad osculum dictarum sacrarum Reliquiarum ante summum altare p.ti chori per ordinem admisimus.

[7] Postmodum omnes easdem Reliquias dictis duobus Corporalibus inclusas simul junximus, [in eamdem thecam reponit, præsentibus tam ex seculari] & in novo serico rubro silis sericis ejusdem coloris involvimus: denique idem involucrum inclusimus p.tæ cistulæ eburneæ, (quam prævie juxta præscriptum Pontificalis Romani una cum capsula lignea, rubro fluello circumdata, ac p.to novo feretro majori argenteo benediximus) una cum præsentibus nostris litteris, aliisque, prout præfertur, transsixis, inter duas culcitras, ex satino rubro ab una parte, & albo ex alia perfectas, eamdemque cistulam apposito nostro sigillo ab utroque latere in cera rubra impresso imposuimus. Acta fuerunt hæc in choro sæpedictæ ecclesiæ cathedralis S. Donatiani Brugensis, anno, mense, & die, quibus supra, præsentibus in eadem solemni translatione admodum reverendis ac venerabilibus Dominis, videlicet nobili Domino Carolo Van den Bosch, J. U. licentiato, p.tæ ecclesiæ decano, capellano oratorii capellæ suæ Ma.tis catholicæ in Belgio, & uno ex vicariis vacantis episcopatus Brugensis, nobili Domino Antonio a Burgundia juris canonici licentiato, archidiacono, etiam uno ex vicariis vacantis episcopatus Brugensis, Domino Bartholomæo de Crits S. T. licentiato, cantore, domino Huberto Waghenaers S. T. licentiato pænitentiario, Domino Xpiano * Van den Berghe S. T. licentiato, domino Petro Knudde, domino Petro Van Volden, nobili domino Joanne Theodoro Schotte S. R. E. protonotario J. U. licentiato, domino Andrea Dath, domino Bernardo Van Thienen J. U. licentiato, domino Arnoldo Crabeels S. Th. licentiato, nobili domino Petro Courtewille J. U. licentiato, officiali Brugensi, etiam uno ex vicariis vacantis episcopatus Brugensis, domino Zegero Strymersch, domino Cæsare Van Nieuburch J. U. licentiato, nobili domino Eugenio De Vicq J. U licentiato, domino Donatiano De Meyere J. U. licentiato, domino Frederico Illewerve, domino Joanne Baptista Van Zype J. U. licentiato, domino Alexandro de Meulenaer J. U. licentiato, domino Antonio Van Wambeke, nobili domino Joanne Sucx J. U. licentiato Pbris, * nobili domino Conrardo Antonio de Haudion J. U. licentiato, Diacono, nobili domino Joanne Baptista Van Broucke subdiacono ejusdem ecclesiæ canonicis, ac reliquo ejusdem chori clero.

[8] [quam religioso clero,] R. dis admodum patribus, ac dominis domino Henrico Van Zype S. Andreæ prope Brugas, domino Nicolao Van Troostenberghe S. Bartholomæi de Eechoute intra Brugas respective abbatibus, R.do admodum ac nobili domino Jacobo de Bernemicourt J. U. licentiato collegiatæ ac parochialis ecclesiæ B. Mariæ Brugensis præposito, R.do domino Joanne Le Monier J. U. licentiato, officiali & canonico ecclesiæ cathedralis S. Bavonis Gandavensis, R.dis patribus P. Joanne Pypenpoy priore, & P. Guillelmo Van Haecht procuratore Carthusianorum Brugensium, P. Hermanno Prevost priore, & Alberto Van Watervliet religioso Ordinis Guillelmitarum conventus Brugensis, P. Francisco de Schryvere priore, & P. Jacobo Reyssens Ordinis S. Dominici conventus Brugensis, P. Martino Van Venne priore, & P. Cyrillo Van Veken concionatore Ordinis Carmelitarum reformatorum conventus Brugensis, P. Athanasio Alleys guardiano, & fratre Christophoro Mussel religioso Ordinis Recollectorum conventus Brugensis, P. Andrea a S. Maria priore, & patre Juliano a Sancto Petro lectore Ordinis Carmelitarum discalceatorum conventus Brugensis, & aliis honorabilibus viris cleri Brugensis.

[9] [sicuti & ex nobilium ordine quamplurimis:] Præsentibus etiam nobilibus & honorabilibus viris ac dominis Excellentissimo viro ac Domino Alphonso marchione Strossii a concilio militari suæ Ma.tis, & superintendente militiæ provinciæ Flandriæ, nobili domino Francisco Van Haveskercke toparcha de Watervliet, ac Magno Baillivo civitatis Brugensis & territorii Franconatensis, nobili domino Andrea de la Coste toparcha de Straeten burgimagistro primario Brugensi, nobili domino Alphonso de Gras toparcha de Bouchoute burgimagistro communitatis Brugensis, nobili domino Ludovico Van Haveskercke barone de Wynghene, burgimagistro communitatis Franconatensis, nobili domino Ludovico Vañ Haghen equite aurato toparcha de Lembeke, nobili domino Marco Alberto T'arasola de Ognati equite, nobili domino Francisco Rorgeley burgimagistris territorii Franconatensis, nobili domino Alexandro de Meulenare exconsule Brugensi, nobili domino Petro Ulrico de Haudion de Giebrechics, & in præsentia plurimorum aliorum R.orum atque honorabilium utriusque ordinis virorum, in quorum omnium fidem ac testimonium has litteras propria manu signavimus, nec non majori nostro sigillo ac secretarii nostri signatura communiri fecimus. Signatum erat: “Antonius episcopus Gandavensis & super plica:” de mandato “perillustris ac R.mi domini episcopi P.ti P. Simon secret.” Appensumque erat magnum sigillum ejusdem R.mi domini in cera rubra impressum. Infra scriptum erat: “concordat hæc copia cum litteris originalibus, quod ego infra scriptus Secretarius R.mi domini episcopi Gandavensis attestor” & signatum: “P. Simon secret.”

[10] [pars vero earumdem includitur capiti argenteo,] De reservatis parte spinæ dorsi & particula articulari habes sequentem actum capitularem: Declaravit R. D. decanus, quod juxta hesternam resolutionem in choro reservata sit ex feretro S. Donatiani pars spinæ dorsi reponenda in capite argenteo ejusdem S. atque etiam particula articularis donanda R.mo Domino Antonio Triest, episcopo olim Brugensi nunc Gandavensi: domini resolverunt, fore requirendum P.tum R.mum dominum, ut eamdem partem spinæ dorsi dignetur includere P.to capiti argenteo cum suis litteris inclusis, prout hodie fecit, & P.tam particulam articularem eidem R.mo domino donarunt, decretis desuper litteris opportunis sub sigillo ad causas. Actus autem translationis partis spinæ dorsi in caput argenteum hujusmodi est: Antonius Triest Dei & Apostolicæ Sedis gratia pridem Brugensis, nunc Gandavensis episcopus, notum facimus, quod nos sede episcopali Brugensi nunc vacante ad instantiam admodum R.dor. Dominorum decani & capituli ecclesiæ cathedralis S. Donatiani confessoris pontificis per nos in hesterna solemni translatione omnium Reliquiarum S. Donatiani desumptam ex cistula eburnea, in qua eædem Reliquiæ fuerunt reclusæ, die datæ præsentium inclusimus huic capsulæ quadratæ, fluello rubro circumdatæ, eamdemque capsulam etiam reclusimus in capite argenteo ejusdem S. Donatiani, in choro & processionibus publico cultui exponendo, in quorum fidem præsentes propria manu signavimus, ac sigillo nostro & secretarii signatura muniri fecimus in ecclesiæ cathedrali P. ta anno Domini MDCXLIX mensis Octobris die decima quinta.

[11] [& altera dono datur episcopo Gandavensi.] Sequitur actus donationis particulæ articularis, factæ Gandavensi episcopo in hunc modum: Decanus & Capitulum ecclesiæ cathedralis S. Donatiani Brugensis notum facimus, quod sacra particula articularis, cui præsentes nostræ affiguntur, fuerit ex prævia nostra resolutione per R.mum D. Antonium Triest pridem Brugensem nunc Gandavensem episcopum in hesterna solemni translatione sacrarum Reliquiarum S. Donatiani confessoris pontificis, & patroni nostri desumpta ex theca seu cistula eburnea, in qua eædem sacræ Reliquiæ fuerunt reclusæ. Quam sacram particulam articularem P.to R.mo Domino Antonio Triest de ecclesia nostra optime merito gratitudinis ergo donavimus & donamus per præsentes. In quorum fidem præsentes sigillo nostro ac secretarii signatura muniri fecimus anno 1649 mensis Octobris die 15a. p Porro ecgrapho, R. D. Caytan, quo in hac Appendice usus sum, hæc subduntur:

Facta collatione cum Originali, concordantiam attestor hac 30a mensis Novembris 1791 de mandato Reverendorum ac Venerabilium Dominorum Decani & capituli Ecclesiæ Cathedralis S. Donatiani Brugensis.
J. Herdies Can. Secret.

ANNOTATA.

a De hisce Belgii tumultibus concinne, ut notum est, tractavere Famianus Strada Romanus e Societate Jesu, & eminentissimus cardinalis Bentivoglio pontificius in Belgio legatus: hic Italice, ille autem Latine, quos & consulere poteris.

b Quam sortem in iisdem Belgii motibus subierit Brugensis civitas, nemo facile accuratius explicarit, quam Carolus Custis, plus semel a nobis in Comment. præv. citatus, tom. III Annall. Brugg. fere ab initio.

c Peracta fuit hæc reconciliatio Tornaci 22 Maji, verum an 25 ejusdem mensis Brugis fuerit publicata, dubitare me facit idem Carolus Custis, eo quod pag. 133 tom. cit. satis aperte innuat, id factum fuisse die præcedenti. Malim nihilominus insistere actui huic capitulari, utpote eodem anno confecto.

d Bellicam hujus virtutem, & præclare pro catholico rege in Belgio gesta fuse loquuntur auctores citati littera a, & Annalistæ posteriores plurimi.

e Has comment. præv. § 1 a num. 6 edidimus.

f Hic subdit ecgraphum nostrum sequentem notam: Argenteum feretrum, cujus infra fit mentio, (factaque a nobis fuit numm. 7 & 8 § 1. Comment. prævii, in duabus, de quibus lit. preced, Reliquiarum translationibus) jussu & mandato statuum generalium, qui propria authoritate usurparunt & occuparunt regimen & gubernacula harum inferiorum regionum, una cum aliis ecclesiæ jocalibus, (monilibus, gemmis, aliisque id genus pretiosis ornamentis) ablatum fuit anno 1579, capitulo frustra se opponente & contradicente, prout latius constat ex registris capitularibus.

g Non amplius reperiri id hodie, testatur in litteris ad me datis archipresbyter Brugensis, unde & putatur disparuisse ob similem temporum iniquitatem.

h Fabricis ecclesiæ aliisque ad capitulum spectantibus præfecto.

i Consule Carolum Custis tom. III pagg. 199 & seq.

k Forte majoris ac ita cognominatæ a S. Donatiano, vulgo: St. Donaes.

l Filio Henrici I.

m Hic & Rabodo, Radbodus, Rabodus, seu Raboldus a nonnullis dictus, episcopas erat Noviomagensis & Tornacensis, in cujus diæcesi tunc Brugæ erant.

n Nonne ipsomet Jerosolymitano?

o Hic Ipris ob necem S. Caroli Boni Flandriæ comitis in furcam actus est, anno, ni fallor, 1127.

p Præter particulam articularem, episcopo Gandavensi concessam, alterum S. Donatiani pignus Insulas translatum lego, ulnam videlicet; Arnoldus enim Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, de collegiata ecclesia S. Petri Insulis, pag. 424 sic scribit: Præterea os majus cubitale, vel ulnam S. Donatiani, quondam Remorum archiepiscopi, præbet videndum argento tectum, insignique arte formatum brachium. A Domino Ludovico Domessent hujus ædis thesaurario & canonico venit olim id munus.

* celato

* præfato

* an byssinis?

* Christiano

* presbyteris

DE S. FORTUNATO EPISCOPO CONF. TUDERTI IN UMBRIA

ANNO DXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti memoria in martyrologiis: natale solum: episcopatus: obitus: reliquiarum translationes: antiquus cultus.

Fortunatus episcopus conf. Tuderti in Umbria (S.)

AUCTORE S. D.

Tudertum, Italis Todi, antiquissima Umbriæ apud Tiberim flumen civitas dici vix potest, [Sanctus, cujus primus meminit Usuardus,] quanta cum magnificentia splendoreque anno 1596 transferri viderit sacras quinque cælitum exuvias, videlicet SS. Romanæ & Dignæ virginum, SS. Cassiani & Calisti episcoporum MM. & S. Fortunati Tudertini quondam antistitis. Et quidem S. Romanæ Vitam illustravit Bollandus ad diem XXIII Februarii. S. Dignæ Sollerius ad diem XI Augusti: S. Cassiani Boschius ad diem XIII Augusti: S. Calisti idem ad diem XIV Augusti. Solus itaque superest S. Fortunatus, de quo modo agendum. De hoc Sancto antiquiora Martyrologia, si Usuardi excipias, silent omnia, nec aliunde, quam e S. Gregorii Dialogis hunc Usuardus quæsiisse vel idcirco videtur, quod verbis propemodum Gregorianis eumdem annuntiet; neque aliis fere quam Usuardinis Martyrologium Romanum verbis usum Sanctum hodie sic celebrat: Tuderti Sancti Fortunati episcopi, qui (ut beatus Gregorius refert) in effugandis spiritibus immundis immensæ virtutis gratia emicuit.

[2] Plura de eo Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ e Gregorii præsertim Dialogis, [e Pictavis ortus,] estque unicus omnino Gregorius, cui, quidquid de Sancti hujus gestis posteritati innotuit, acceptum referri debet; agit autem de eo Diall. lib. 1 cap. X, testatus illic, ea, quæ refert, sese partim a Juliano ecclesiæ defensore, qui S. Fortunato intima familiaritate convixerat, partim a sene quodam Tudertino, qui eumdem apprime noverat, didicisse. Caput hoc integrum quod e solis Sancti Miraculis constat, descripsere Surius & Lippomanus, Petrus de natalibus in compendium redegit; ast plurima ad Sanctum illustrandum addidere Jacobillus & Possevinus, quorum quidem prior tom. II Sanctorum Umbriæ pag. 340 e Lectionibus antiquis MSS. in episcopatu Spoletino, quibus & Lectionem Officii Tudertini de S. Calisto S. Fortunati decessore, & Ughellum adstipulari video, Sanctum hunc e Pictaviensi Galliæ oriundum tradit civitate; quem, uti mox citata Tudertina Lectio habet, e Galliis Romam forte sacra limina visitandi gratia proficiscentem S. Calistus Tudertinus tum temporis antistes hospitio excepit, eximia mox hujus Viri sanctimonia usque adeo permotus, ut eumdem Roma dein reversum in episcopalis curæ coadjutorem elegerit.

[3] Rexit autem Tudertinam ecclesiam S. Calistus ejusdem Jacobilli calculo ab anno 524. [ac Tudertinæ ecclesiæ præfectus,] usque ad annum 528. ea nimirum tempestate, qua imperante Justiniano, & sedente Felice IV. Gothi Ariani extremum Italiæ minitabantur excidium. Anno itaque 528, mox nempe ut Calistus ad cælum evolaverat, in episcopatum successit Fortunatus, qui eamdem ecclesiam novem omnino annis nempe ad annum 537. sanctissime gubernavit, tanto in dæmones potitus imperio, ut integras nonnumquam legiones, testante id S. Gregorio, ex obsessis fugaret corporibus. Hæc licet ex Actis edendis lectori melius innotescent, unum tamen, quod silet Gregorius, prætereundum non est perquam felix sane Tudertinis Miraculum: anno enim a partu Virginis 537. (prout Possevinus & ex eo Jacobillus, aliique passim scribunt, constansque apud Tudertinos fert traditio) Gothi, vastatis jam, Arianæque hæresis labe conspersis variis per Italiam locis, Tudertum arctissima premebant obsidione, cum Sanctus Dei præsul pro civitatis suæ incolumitate cœlum inclamans Gothos obsidionem solvere mirabiliter coëgit; in cujus beneficii gratam memoriam Tudertini quotannis 29. Junii, testantibus id mox dictis scriptoribus, Vesperis de hoc Sancto in ecclesia ejus nomini dicata solemniter decantatis, solemnem instituunt processionem, non quod eadem hac die, quod erronee putat Jacobillus, sed sequenti, uti Possevinus & Ughellus recte habent, civitas a Gothis liberata sit.

[4] [signis clarus post novennium obit:] Porro his aliisque signis ac prodigiis clarus, cum gregi suo per novennii spatium cunctarum virtutum exemplis præluxisset, demum anno 537. plenus meritis ad cælum feliciter emigravit. Diem obitus licet Possevinus, Jacobillus & Ferrarius rotunde assignent decimumquartum Octobris, quo, eodem Jacobillo teste, in Tudertina civitate, hujusque diœcesi ritu duplici colitur, hanc tamen diem Sancto postremum revera fuisse, affirmare non ausim; etenim quamvis Usuardus eumdem hoc die annuntiet, quandoquidem non nisi e Gregorii Dialogis tempus nullum exprimentibus ab Usuardo, ut supra vidimus, in Martyrologium suum, indeque in Romanum hodiernum hoc die illatus videatur, id non alia ratione factum putes, nisi pro mero Usuardi arbitrio, more, ut Sollerius observat, recentioribus etiam usitato, ut Sanctis nempe in Gregorii Dialogis sine natali die repertis diem tribuant arbitrarium. Asserit vero Ughellus, S. Fortunatum decessisse pridie Kalendas Julii, eadem nimirum die, qua apud Tudertum hujus Sancti precibus fugati sunt Gothi; verum unde hæc Ughellus hauserit, assequi non valeo. Dubitat Sollerius noster, num forte haud credant Tudertini trigesimam Augusti diem Sancto emortualem fuisse, eo quod hoc die solemnius festum ejus ibidem recoli observet Castellanus; sed cujusmodi hæc solemnitas sit, aut quo instituta fine, alte silent Possevinus & Jacobillus; unde & nos silere hic malumus, quam temere quid conjicere.

[5] [ejus Reliquias in ecclesia sui nominis conditas,] Corpus S. Fortunati sepultum tradit Possevinus ibidem Tuderti in ecclesia S. Cassiani; Jacobillus autem in cathedrali. Verum dixerit uterque, modo cathedralis Tuderti ecclesia, quæ hodie, teste Ughello, sub nomine Annuntiationis B. Mariæ Virginis dedicata est, id temporis S. Cassiani fuerit. Ut ut est, pergit dein Jacobillus, traditque, aliam haud diu post in hujus Sancti honorem satis honorificam constructam esse ecclesiam, S. Fortunati deinceps appellatam, in eamque S. corpus translatum esse. Destructam vero prius fuisse S. Cassiani ædem, & in ejus loco præfatam S. Fortunati excitatam, ideo suspicor, quod Possevinus illam, quæ S. Cassiani fuit, hodie S. Fortunati dici, diserte scribat. Cesserat ecclesia hæc ab anno 1254 Fratribus Minoribus Conventualibus Tuderti, cum circa annum 1292 eamdem (hæc in Catalogo episcoporum Tudertinorum Ms. invenisse se ad annum 1389 testatur Waddingus) ob vetustatem satis humilem & forte collapsam Tudertini solo æquantes, novam, quam mox a fundamentis incepere, intra paucorum annorum spatium absolverunt, antiqua multo ampliorem, magnificentioremque; eademque hæc est basilica, sub cujus principe altari anno 1301, iisdem Waddingo, Possevino, & Jacobillo testibus, Nicolaus Armatus, Tudertinus eo tempore præsul, decima nona Augusti die S. Fortunati corpus una cum corporibus SS. Cassiani, Calisti, Romanæ & Dignæ collocavit.

[6] [a variis Pontificibus approbatas,] Extant etiam variæ Pontificum bullæ, inquit pag. 120 Possevinus, inter quas nominatim recenset illas Alexandri V, Bonifacii VIII, Urbani VI, & Bonifacii IX, per quas dicta SS. corpora, prout loquitur idem Possevinus, respective authenticata sunt, id est, ait Boschius noster in Comment. præv. ad Vitam S. Cassiani, agnita legitime non tantum universim ut corpora Sanctorum vera, & cultu digna; sed etiam sigillatim unumquodque tamquam vere illius Sancti, cujus nomen gerebat. Harum bullarum duas tantummodo se vidisse fatetur Boschius, illam nimirum Urbani VI anni 1380 & Bonifacii IX anni 1390, quas exhibet Waddingus Regesto Pontificio ad tom. IV Annalium Minorum pag. 176 & seq; neque plures nobis videre licuit. Cum vero Sancti corpus a Nicolao Armato depositum est, jam truncum verosomilius fuisse, disco e Chronico Sigeberti ad annum 969: etenim hoc anno Theodericus Metensium episcopus Ottonem imperatorem sibi sanguine junctum per triennium jam in Italica expeditione comitatus, Metas rediens, inter alia, quæ secum asportavit, Sanctorum corpora recenset Sigebertus & illud S. Fortunati, Tudertini episcopi & confessoris, quod tamen de quadam corporis parte, non de toto intelligendum esse, e dictis satis superque liquet. Subdit dein idem Sigebertus, quod Theodericus sacra illa pignora collocarit in ecclesia S. Vincentii Martyris, quam recenter in insula urbis Metensis extruxerat..

[7] [demum anno 1580] Hæc obiter: at modo ad laudatum Possevinum redeamus, qui ita pergit: Ubi, nempe sub ara majori supradictæ ecclesiæ jam posita, semper multa cum devotione culta fuerunt usque ad annum MDLXXX, quo, diruta, eo quod majorem basilicæ partem occuparet, veteri ara, ut nova commodiore loco erigeretur, inventa sunt inibi die decima tertia Decembris quinque illa sacra corpora, in quatuor thecis lapideis, ferreis plumbeisque laminis munitis, bene conservata, intra vetustissimum sepulchrum, cum sua quælibet epigraphe, plumbo incisa; atque hæc quidem S. Fortunati, quæ cæteris antiquior erat, ita legebatur: Hæ sunt Reliquiæ beatissimi Fortunati episcopi & confessoris DCCVIII. Subnexum hunc annum illum esse, quo thecæ corpus inclusum est, nemo, puto, inficias ibit; licet namque Jacobillus alium longe diversum substituat, nempe M. CCVIII, Possevino hic potius standum idcirco censeo, quod author hic magis ex professo, ut ajunt, (id enim ab Angelo Cesio, Tudertino id temporis antistite, rogatus fuerat) rem hanc tractarit, imo ipsemet forrasse has thecas, utpote suo tempore repertas, accurate satis inspexerit.

[8] [Tudertinus præsul in sacristia deponit;] Porro statim memoratus Tudertinus præsul, cujus cum licentia assensuque altare hoc destruebatur, reclusis thecis inspexit singulorum corpora, populoque, qui, ut in talibus assolet, accurrerat frequentissimus, palam ostendit, tandemque in sacrario, dum novum, quod meditabur, opus perficeretur, honorifice deposuit, condiditque. Hæc constare ait Possevinus ex instrumento publico, confecto die 28 Decembris ejusdem anni, per manum Francisci Astancolli, publici Tuderti notarii. Sperans interim procul dubio episcopus novam aram, novumque sub ea mausoleum ob civium devotionem brevi tempore perfectum iri, egit apud Pontificem Maximum Gregorium XIII, Bullamque obtinuit, datam die X Junii sequentis anni 1581; cujus licet verba a Boschio nostro, sicuti & Sanctorum corporum translationis series in Comment. præv. ad Vitam S. Cassiani diligenter, concinneque exhibeantur, nihilominus in gratiam illorum, quibus hic Tomus ad manum non est, vel hunc aut Possevinum consulere nimis obtingit laboriosum, compendio eadem hic repetam, ea insuper ductus ratione, quod inter quinque hosce Cœlites S. Fortunati apud Tudertinos fama magis gloriosa sit.

[9] Bulla ergo, quam dixi, ita sonat: Omnibus utriusque sexus Christi sidelibus, vere pœnitentibus & confessis ac sanctissimo Eucharistiæ Sacramento refectis, qui ecclesiam S. Fortunati Tudertinam eo die, [donec, obtentis indulgentiis,] quo translatio corporum Sanctorum Fortunati, Calixti & Cassiani, ac Sanctarum Romanæ & Dignæ virginum ex sacristia dictæ ecclesiæ, ubi hunc reperiuntur, in aliud sepulchrum sub altari novo in ipsamet ecclesia honorifice & decenter præparatum, fiet; & deinde singulis annis die translationis hujusmodi, a primis vesperis usque ad occasum solis ejusdem diei devote visitaverint, & ibi pro pace inter Christianos principes conservanda, ac hæresum extirpatione sanctæque matris ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino perpetuo concedimus… Datum Tusculi, sub annulo piscatoris, die X Junii MDLXXXI Pontificatus nostri anno decimo. Cæ. Glorierius. Indulgentias hasce Clemens VIII extendit etiam ad diem sequentem anno MDXCVI die 1 Aprilis.

[10] [in recens constructo jam mausoleo,] Verum Bulla hæc satis quidem mature obtenta post sedecim annos usui tantummodo venit; eo usque enim nempe ad annum 1596 ob civium impotentiam, prout loquitur Possevinus, res hæc dilata est; donec tandem Cesius antistes protractum diu opus partim ære suo, partim a civitate accepto, ante diem quintam Maii anni mox dicti, feliciter absolvit: nam hoc anno, erecto jam versus chorum magnifico altari, sub eoque sacello cum insigni e marmore versicolori mausoleo, die octava Aprilis promulgavit edictum, quo omnem civitatis & diœceseos clerum populumque edocuit, sacra corpora die V Maji transferenda esse, una præscribens modum, quem in hac solemnitate servari vellet. Ast fama hæc diœcesis provinciæque Tudertinæ limites longe egressa ab Urbe ipsa, aliisque Italiæ civitatibus locisque tantam excivit populi multitudinem, ut præstituto die V Maji, testante id pag. 129 Possevino, Tudertum quadraginta circiter numeraret hominum millia, ad spectaculum hoc incredibili cum devotione concurrentium.

[11] [magnificentissimo apparatu,] Tudertini vero post hoc pontificis sui edictum diutius haud morati, apparatum longe, quam speraverat Cesius, splendidiorem instituere: erecti enim per urbem triumphales arcus, poëtica Italorum arte mire condecorati: instructa pretiosioribus ornamentis templa, palatiaque ac domus præcipuæ: compita & plateæ, per quæ designata erat processio, rite mundata ornataque; in tantum ut hæc solemnitas partim episcopo, partim civitati constiterit sex circiter scutorum millibus: unde haud immerito sane totam hujus apparatus seriem posteritati tradidit laudatus sæpe Possevinus, ad quem curiosum Lectorem, si velit, remittimus; ac nostrum interea erit præstitum Sanctorum corporibus cultum considerare.

[12] [denuo inspectæ ac recognitæ,] Die quarta Maji seu pridie translationis illustrissimus Cesius coram serenissimo urbis gubernatore Joanne Carolo Cappello, magistratu, ac populo lustravit denuo, recognovitque, ut ait Possevinus, sæpe dictas SS. Reliquias, & in quatuor thecis cypressinis, intus serico obductis, reclusas singulas sigillo suo munivit, adjecta cuilibet thecæ inscriptione plumbo incisa: primæ hæc erat: Hic requiescit corpus S. Fortunati episcopi Tudertini & Confessoris; secundæ: Hic requiescit corpus S. Cassiani episcopi Tudertini & Martyris; tertiæ: Hic requiescit corpus S. Calixti episcopi Tudertini & Martyris. Atque hæ quidem inscriptiones renovatæ fuerunt, non item, quæ quartæ affixa erat: Hic requiescunt corpora Sanctarum Virginum Romanæ & Dignæ. Hæc ita peracta esse, constat ex Instrumento publico, inquit Possevinus, per Lucam Albertum Petti curiæ episcopalis notarium confecto.

[13] [die 6. Maji anno 1596] Porro quinta Maji, quæ erat eo anno Dominica tertia post Octavam Paschæ, (currente enim littera dominicali F, Pascha in diem XIV Aprilis inciderat circa meridiem sacra Corpora ex ecclesia S. Fortunati educta (verbis utar laudati Boschii) post triumphalem per urbis loca præcipua, & mirifice adornata circuitum, (qui incredibilem undantis populi, plateas, domorum tecta, tabulataque complentis, multitudinem non religioso minus, quam augusto spectaculo horis omnino quatuor tenuit) ad eamdem ecclesiam rediere; ubi in pegma, principem ante aram instructum, elata, cum admota custodia, ut ardentissimæ omnium pietati fieret satis, exposita permanserunt usque ad sequentis diei Vesperas, a triplici musicorum choro decantatas; quando episcopi quatuor, scilicet Tudertinus, Spoletinus, Narniensis & Perusinus, sublatas a pegmate cypressinas hierothecas, in novum sub altari novo sacellum singuli singulas intulerunt; S. Calixti quidem Tudertinus, S. Fortunati Spoletinus, S. Cassiani Narniensis, & SS. Dignæ & Romanæ Perusinus.

[14] Ibi continuo, pergit Boschius, coram assistente cum primoribus urbis gubernatore in alias totidem capsas ligneas plumbo, [conditæ sunt,] ferro, stanneisque cum episcopi tum populi Tudertini sigillis communitas, inclusæ, atque ita deinde in forulis intra marmoreum sepulchrum lapideis, opere cæmentario firmissimoque alte obstructis, contumulatæ fuerunt, & mausolei fastigio desuper imposito coronatæ. Ad dextram versus campanile posita est hierotheca S. Calixti, dein S Fortunati, super quam, ait Possevinus, plumbo incisa generalis hæc legebatur inscriptio:

Clemente VIII. Pont. Max. sedente.

Anno Domini MDXCVI. V Maji Angelus Cesius episcopus Tudertinus, Cam. Apost. clericus præsid. Reliquias SS. Cassiani & Calixti Mart. & S. Fortunati Conf. Tudertinæ ecclesiæ episcoporum, ac SS. Dignæ & Romanæ Virg. conditas sub altari majori, in medio fere hujus eccl. sito; sedente Greg. XIII. Pont. Max. die XIII. Decemb. MDLXXX. inventas, in hoc sacellum a se constructum, solemni ritu transtulit, & decentius collocavit. ✠ Locus sigilli episcopi Tudertini.

[15] Vix differt recitata inscriptio ab alia ejusdem Cesii jussu marmori in eodem sacello insculpta. [quibusdam alio ante translatis.] Cæterum, quid illustrissimus hic præsul Cesius in horum Sanctorum decus gregisque sui salutem porro operatus fuerit, quæque in ejus laudem viri quique spectatissimi profuderint elogia, facile quisque agnoscet, cui Possevinum hac de re consulendi otium tempusve fuerit. Nos vero ut alias quasdam Sancti Reliquias indagemus, redibimus ad Jacobillum, qui subdit in fine, quasdam anno 1583 inventas atque recognitas esse in majori basilica Cantazaræ in ulteriori Calabria, quasdam asservari in ecclesia Andriensi regni Neapolitani, ac in hujus Sancti honorem varias dedicatas esse ecclesias; præsertim, inquit, in territorio Tudertino, Spoletino, Ternii seu Interamnæ, Assisii & Hispelli; unde satis concludere licet, Sancti hujus cultum celeberrimum esse.

VITA SEU POTIUS MIRACULA
Auctore S. Gregorio Magno Diall. Lib. I. Cap. X. ex Trimestri quarto Laurentii Surii cum aliis collato.
CAPUT UNICUM.
Sanctus obsessos a dæmonibus liberat: cœco visum restituit: equum rabidum mitigat: quemdam Gothum divinitus percussum sanat: mortuum resuscitat.

Fortunatus episcopus conf. Tuderti in Umbria (S.)

BHL Number: 3088

AUCTORE GREGOR. MAGNO.

[Sanctus e muliere obsessa] Venerabilis quidam vir in Tusciæ partibus fuit, Fortunatus nomine, Tudertinæ antistes ecclesiæ: qui in effugandis spiritibus a immensæ virtutis gratia pollebat, ita ut nonnumquam ab obsessis corporibus legiones dæmonum pelleret, continuo orationis studio intentus, objectas contra se eorum multitudines superaret. Hujus Viri familiarissimus fuit Julianus, nostræ ecclesiæ defensor b, qui ante* longum tempus in hac urbe defunctus est. Cujus ego quoque hoc didici relatione quod narro: quia sæpe gestis illius usu c familiaritatis intererat, ejusque post memoriam ad instructionem nostram, quasi favi dulcedinem in ore retinebat. Matrona quædam nobilis in vicinis partibus Tusciæ nurum habebat: quæ intra breve tempus, quo filium ejus acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem oratorii B. Sebastiani martyris fuerat invitata. Nocte vero eadem, qua subsequente die ad dedicationem prædicti oratorii fuerat processura d, voluptate carnis devicta, a viro suo sese abstinere non potuit. Cumque mane facto conscientiam deterreret e perpetrata carnis delectatio, processionem vero imperaret verecundia: plus erubescens vultum hominum, quam Dei judicium metuens, cum socru sua ad dedicationem oratorii processit. Mox vero, ut reliqui* S. Sebastiani martyris f oratorium ingressi sunt, eamdem prædictam matronam g malignus spiritus arripuit, & coram omni populo vexare cœpit, ejusdem vero oratorii presbyter, dum eam vehementissime vexari conspiceret, ex altari protinus sindonem tulit, eamque operuit. Sed & hunc similiter repente diabolus invasit. Et quia ultra vires voluit quidquam præsumere, compulsus est & ipse cognoscere in sua vexatione, quid esset.

[2] [dœmonum legionem, ex altero pellit unum:] Hi vero, qui aderant, puellam in manibus ex oratorio sublatam, ad domum propriam reportaverunt. Cumque hanc antiquus hostis vexatione continua vehementer attereret, propinqui sui eam carnaliter amantes, & amando persequentes, ad obtinendum salutis remedium malesicis tradiderunt, ut ejus animam funditus extinguerent, cujus carni magicis artibus ad tempus prodesse conarentur. Ducta est itaque ad fluvium, atque in aquam mersa: ibique diutius incantationibus agere malesici moliebantur, ut is, qui eam invaserat, diabolus exiret. Sed miro omnipotentis Dei judicio, dum arte perversa unus ab ea repellitur, in eam subito legio h intravit. Cœpit ex hoc illa tot motibus agitari, tot vocibus clamoribusque perstrepere, quot spiritibus tenebatur. Tunc inito consilio, parentes ejus suæ persidiæ culpam fatentes, hanc ad venerabilem Virum Fortunatum episcopum deduxerunt, eique reliquerunt. Qua ille suscepta: multis se diebus ac noctibus in orationem dedit, tantoque annisu precibus incubuit, quanto & in uno corpore contra se assistere legionis aciem invenit. Quam * post non multos dies ita sanam atque incolumem reddidit, ac si in ea jus proprium diabolus numquam habuisset. Alio quoque tempore idem Vir, omnipotentis Dei Famulus, & ex obsesso quodam homine immundum spiritum excussit. Qui malignus spiritus cum vesperascente jam die secretam ab omnibus * horam cerneret, peregrinum quempiam esse simulans, circuire cœpit civitatis plateas, & clamare, O Virum sanctum Fortunatum episcopum: ecce quid fecit: peregri1num hominem de hospitio suo expulit. Quæro ubi requiescere debeam, & in civitate ejus non invenio. Tunc quidam in hospitio cum uxore sua & parvulo ad prunas sedebat: qui vocem ejus audiens, & quid episcopus ei fecerit, requirens, hunc invitavit hospitio: sedere secum juxta prunas fecit. Cumque vicissim aliqua confabularentur, parvulum ejus filium idem malignus spiritus intravit, atque in easdem prunas projecit, ibique mox ejus animam excussit. Qui orbatus miser, vel quem ipse susceperit, vel quem episcopus expulit, agnovit.

[3] [cæco visum, equo rabido sanitatem,] Petrus: Quidnam hoc esse dicimus, ut occidendi ausum in ejus hospitio antiquus hostis acciperet, qui hunc peregrinum æstimans, ad se hospitalitatis gratia vocasset? Gregorius: Multa, Petre, videntur bona, sed non sunt, quia bono animo non siunt. Unde & in Euangelio Veritas dicit: Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. i Quia cum perversa est intentio, quæ præcedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis esse rectum videatur. Ego namque hunc virum, qui dum quasi hospitalitatem exhiberet, orbatus est, non pietatis opere delectatum æstimo, sed episcopi derogatione: nam pœna subsequens innotuit, quia præcedens illa susceptio sine culpa non fuit. Sunt namque nonnulli, qui idcirco bona facere student, ut gratiam alienæ operationis obnubilent. Nec pascuntur bono, quod faciunt: sed laude boni, qua cæteros premunt. * Qua de re existimo hunc Virum, qui malignum spiritum in hospitalitatem suscepit, ostentationem boni potius intendisse, quam operam, ut meliora, quam episcopus, fecisse videretur, quatenus ipse susciperet eum, quem vir Domini Fortunatus expulisset. Petrus. Ita est, ut dicis: nam finis operis probat, quod munda intentio operationis non fuerit. Gregorius: Alio quoque tempore, dum oculorum quidam lumen amisisset, ad hunc deductus, intercessionis ejus opem petiit, & impetravit, Nam cum vir Dei oratione facta, oculis ejus signum Crucis k imprimeret, ab eo protinus, luce reddita, nox cæcitatis abscessit. Præterea equus cujusdam militis in rabiem fuerat versus, ita ut a multis teneri vix potuisset: sed quoscunque potuit, invaderet, & eorum membra morsibus dilaniaret. Tunc utcumque a multis ligatus, ad Virum Dei deductus est. Qui mox ejus capiti extensa manu signum Crucis edidit, cunctam ejus rabiem in mansuetudinem mutavit: ita ut postea mitior existeret, quam ante illam insaniam fuisset. Tunc idem miles equum suum, quem celerrime ex Miraculi imperio a sua vesania vidit immutatum, eidem Sancto Viro decrevit offerendum. Quem cum suscipere ille renueret, ipse vero in precibus, ne despiceretur ejus oblatio, perseveraret: Sanctus Vir mediam duarum partium viam tenens, & petitionem militis audivit, & munus recipere pro hac exhibitia virtute recusavit, prius namque dignum precium præbuit, & postea equum, quem sibi offerebat, accepit. Quia enim si non susciperet, eum contristari conspexerat: charitate cogente emit, quod necessarium non habebat.

[4] [duobus pueris a Gothis abductis] Neque hoc silere de hujus Viri virtutibus debeo, quod ante dies fere duodecim audivi. Quidam namque adductus est senex pauper, atque ut mihi senum collocutio esse semper amabilis solet, studiose hunc, unde esset, inquisivi. Qui se esse de Tudertina civitate respondit: cui inquam, quæso te pater, num Fortunatum episcopum nosti? Qui ait: Novi, & bene novi. Tunc ipse subjunxi: Dic ergo, si qua illius Miracula nosti, & desideranti mihi, qualis vir fuerit, innotesce. Qui ait: Homo ille ab istis hominibus longe fuit, quos videmus modo. Nam quidquid ab omnipotenti Deo petiit, ita dum peteret, impetravit. Cujus hoc unum narro Miraculum, quod ad præsens animo occurrit. Quadam namque die Gotthi juxta Tudertinam civitatem venerunt l, qui ad partes Ravennæ properabant, & duos parvulos puerulos de possessione abstulerant, quæ possessio præfatæ Tudertinæ civitati subjacebat. Hac cum viro sanctissimo Fortunato nunciatur fuisset, protinus misit, atque eosdem Gotthos ad se vocari fecit. Quos blando sermone alloquens, eorum prius studuit asperitatem placare: ac post intulit, dicens: Quale vultis precium dabo, & puerulos, quos abstulistis, reddite, mihique hoc gratiæ vestræ munus præbete. Tunc is, qui prior eorum esse videbatur, respondit, dicens: quidquid aliud præcipis, facere parati sumus: nam istos parvulos nullatenus reddemus. Cui venerandus vir blande minatus, dixit: Contristas me, m & non audis patrem tuum: noli me contristare: nam non expedit tibi n: sed idem Gotthus in cordis sui feritate permanens, negando discessit. Die vero altera digressurus, rursus ad episcopum venit: quem iisdem verbis pro prædictis puerulis iterum episcopus rogavit. Cumque ad reddendum nullo modo consentire voluisset, contristatus episcopus, dixit. Scio quia tibi non expedit, quod me contristato discedas.

[5] [libertatem,] Quæ Gotthus verba despiciens, ad hospitium reversus, eosdem pueros, de quibus agebatur, equis superimpositos cum suis hominibus præmisit. Ipse vero statim ascendens equum, subsecutus est. Cumque in eadem civitate ante beati Petri Apostoli ecclesiam venisset, equi ejus pes lapsus est: qui cum eo corruit, & ejus coxa mox fracta est, ita ut in duabus partibus os esset divisum: levatusque in manibus, reductus est ad hospitium. Qui festinus misit, & pueros quos præmiserat, reduxit, & viro venerabili Fortunato mandavit, dicens: Rogo te, pater, mitte ad me diaconum tuum. Cujus diaconus dum ad jacentem venisset, pueros, quos redditurum se episcopo omnino negaverat, ad medium deduxit. Eosque diacono illius reddidit, dicens: Vade, & dic domino meo episcopo: Quia maledixisti mihi, ecce percussus sum: sed pueros, quos quæsisti, recipe, & pro me, rogo, intercede. Susceptis itaque puerulis, diaconus ad episcopum reduxit: cui benedictam aquam o venerabilis Fortunatus dedit, dicens: Vade citius, & eam super jacentis corpus prosice. Perrexit itaque diaconus, atque ad Gotthum introgressus, benedictam aquam supra membra illius adspersit. Res mira, & vehementer stupenda: mox ut aqua benedicta Gotthi coxam contigit, ita omnis fractura solidata est, & saluti pristinæ coxa restituta, ut hora eadem de lecto surgeret: & ascenso equo, ita cœpit iter agere, ac si nullam unquam læsionem corporis pertulisset. Factumque est, ut qui sancto viro Fortunato pueros cum precio reddere obedientiæ subjectus noluit, eos sine precio, pœna subactus, donaverit. His igitur expletis, studebat adhuc senex de eo & alia narrare. Sed quia nonnulli aderant, ad quos exhortandos occupabar, jamque diei tardior hora incubuerat, venerabilis Fortunati facta mihi audire non licuit: quæ audire, si liceat, semper volo.

[6] [ac defuncto vitam restituit.] Sed die alia idem senex rem de illo magis mirabilem narravit, dicens: In eadem Tudertina urbe Marcellinus * quidam, bonæ actionis vir, cum duabus sororibus suis habitabat: qui eveniente molestia corporis, ipso sacratissimo vesperascente jam sabbato Paschali defunctus est. Cujus corpus cum longius esset efferendum, die eodem sepeliri non potuit. Cumque mora esset temporis ad explendum debitum sepulturæ, sorores ejus morte ejus afflictæ, occurrerunt flentes ad venerabilem virum Fortunatum: eique magnis vocibus clamare cœperunt: Scimus quia Apostolorum vitam tenes, leprosos mundas, cæcos illuminas. Veni, & resuscita mortuum nostrum. Qui mox ut cognovit earum fratrem defunctum, flere & ipse etiam de morte ejus cœpit, eisque respondit, dicens: Recedite, & hæc dicere nolite: quia jussio omnipotentis Dei est, cui contraire nullus hominum potest. Illis itaque discedentibus, tristis ex morte ejus mansit episcopus. Subsequente autem die Dominico, ante exurgentis lucis crepusculum, vocatis duobus diaconibus suis, perrexit ad domum defuncti, accedensque ad locum, ubi corpus jacebat exanime, ibi se in orationem dedit. Expleta autem prece, surrexit, & juxta corpus defuncti sedit. Non autem grandi voce defunctum vocavit, dicens: Frater Marcelle. Ille autem ac si leniter dormiens, ad vicinam vocem quamvis modicam fuisset excitatus, statim oculos aperuit, atque ad episcopum respiciens, dixit: O quid fecisti? Cui episcopus respondit, dicens: Quid feci? At ille ait: Duo hesterno die venerunt, qui me ejicientes ex corpore, in bonum locum duxerunt. Hodie autem unus missus est, qui dixit: Reducite eum, quia Fortunatus Episcopus in domum ejus venit. Quibus verbis expletis, mox ex insirmitate convaluit, & in hac vita diutius mansit. Nec tamen credendum est, quia locum, quem acceperat, perdidit: quia dubium non est, quod intercessoris sui precibus potuit post mortem melius vivere, qui & ante mortem studuit omnipotenti Deo placere.

ANNOTATA.

a Addendum est immundis, seu ut aliis placet, malignis.

b Officium defensorum commodum pauperum præcipue spectasse videtur; nam lib. V. epistt. indict. XIII. epist. XXIX. Gregorius Vincomalum, quem recenter defensorem crearat, pauca præfatus, sic alloquitur: … Officium ecclesiæ defensorum accipias: ut quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis injunctum fuerit, incorrupte & vivaciter exequaris.

c Alii ausu.

d Procedere apud Ambrosium & Gregorium, aliosque complures ecclesiasticos scriptores significat loca sacra adire religionis ergo, uti in sermone 17 Ambrosii, & sæpius in Epistolis Gregorii videri potest. Idem quoque significasse videtur tempore Tertulliani; nam E. 2. ad uxor. C. 4. ita loquitur: Si procedendum erit, numquam magis familiæ occupatio obveniat.

e Romanos pro piaculo habuisse ecclesiam adire post congressum quamvis licitum, testatur Hieronymus in Apologetico ad Pammachium, ubi sic scribit: Quare Martyres ire non audent? Quare non ingrediuntur ecclesias? Hæc mulier, haud dubie Sacram Eucharistiam percepit, quod conjugibus post opus carnale legibus ecclesiasticis est interdictum. Vide Can. omnis homo de consecrationedist. 2. & Mabillonium in Notis ad Ep. Vaselini abbatis Tom. I. Annall. pag. 346.

f Bollandus in Comment. præv. ad Vitam S. Sebastiani die 20. Jan. hoc Miraculum recitans hæc subdit: Ne quis autem revocet in dubium, eæne fuerint S. Sebastiani Reliquiæ, an cujuspiam alterius Sancti, sed ad S. Sebastiani sacrandum ædiculum isthic locatæ, Zacharias Papa ita vertit: ἡνίκα δὲ τὰ λέιψανα τοῦ αγίου Μάρτυρος Σεβαστιανοῦ, ἐν τῷ ἐυκτηρίῳ ἐισηλθον: mox ut Reliquiæ Sancti Martyris Sebastiani in illud oratorium ingressæ sunt.

g Legendum est: Eamdem prædictæ matronæ nurum, uti ex contextu liquet.

h Jacobus de Voragine in Vita S. Sebastiani ita scribit: Sed mox, dum incantaretur, judicio Dei legio dæmonum, id est sex millia sexcenti sexaginta sex in eam ingressi, ipsam acrius vexare cœperunt. Ideo proculdubio legionem hanc totidem dœmones præcise complexam esse putavit, quod Romanorum legiones (uti observat Cornelius a Lapide commentans in illud Marci cap. V. ℣ 9. Legio mihi nomen est, quia multi sumus) tot aliquando milites numeraverint; ast vehementer suspicor, hanc interpretationem non Jacobi de Voragine esse, sed inepti cujusdam additoris, istiusmet forte, quem Tom. I. Jan. in Præf. pag. 20 Bollandus haud immerito carpit; adeo namque barbarum per totam fere Jacobi Legendam nominum Sanctorum Etymologum egit, ut risum moveat multum, fidem vero vix ullam mereatur. Legit hunc fortasse auctor Florarii nostri MS, qui dictam legionem, dum Sanctum nostrum annuntiat, eodem dœmonum numero circumscribit.

i Matth. Cap. VI. ℣. 25.

k Signum crucis a primis Christianis frequentissimeusurpatum, habes e Tertulliano L. de Coron. Mil. C. 3: de ejusdem vero efficacia in patrandis miraculis lege Petavium Tom. II. in Epiphan. pag. 57. Narrat Gregorius Nazianzenus Orat. III. in Julianum, hunc apostatam summo in metu ac discrimine ad crucis signum confugisse, eoque dœmones fugasse.

l Forsan tum etiam obsederunt. Vide Comment. præv. num. 3.

m Addunt aliqui fili.

n Codices MSS. constanter legunt: Ne non expediat tibi.

o Aquæ benedictæ usum antiquissimum esse, & mira quandoque operatum, docet Epiphanius hær. 30. Ebionit. num. 12.

* Supple non

* lege reliquiæ

* alii cum

* lege hominibus

* forte deprimunt

* lege Marcellus

DE S. MANECHILDE VIRGINE
IN DIŒCESI CATALAUNENSI CAMPANIÆ GALLICÆ.

SÆC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Manegildis seu Manechildis Virgo in diœcesi Catalaunensi (S.)

AUCTORE C. G.

§ I. Notitia oppidi quod a Sancta nominatur: hujus in fastis sacris memoria: cultus ecclesiasticus: Vitæ institutum, ætas, Acta qualiacumque edenda.

In extremis Campaniæ Gallicæ versus Lotharingiam finibus medio fere Catalaunum inter & Verodunum itinere ad Albæ seu Albiæ (Gallice l'Auve) & Axonæ (Gallice l'Aisne) confluentes non ignobile diœcesis Catalaunensis situm est oppidum, [Sanctæ, quæ oppidi hic descripti, patrona est,] quod una cum castro sibi adjuncto a S. Manechilde nomenclationem sortitum, (Latine) Fanum S. Manechildis (Gallice) S. Menehou aut S. Menehoud nuncupatur. Id oppidum eamdem Sanctam, quæ ab aliis Magenhildis, Manehildis, Menehildis, aut paulo etiam aliter, hicque a me, communiorem nomen istud efferendi modum secuto, Manechildis vocatur, in patronam sibi a pluribus jam seculis, uti ex infra dicendis patebit, adscivit, eamque ut talem ibidem hodieque honoratam modo hic in Opus nostrum, in quo quatuor modo ejus SS. Sorores Pusinna nempe, Hoyldis, Lutrudis & Ama ex iisdem omnes, ex quibus illa, nobilibus parentibus Sigmaro & Lutrude natæ, ad dies quatuor diversos, prima quidem ad XXIII Aprilis, secunda ad mensis ejusdem XXX, tertia ad XXII Septembris, & quarta denique ad XXIV posterioris hujus mensis diem locum obtinuere, inferimus.

[2] Memoria quidem hujus Virginis in Martyrologiis antiquioribus & classicis non reperitur, [memoria in Fastis recentioribus, & cultus ecclesiasticus in diœcesi Catalaunensi] non desunt tamen recentiores Hagiologi, qui eam passim fastis sacris a se concinnatis ad hanc diem inseruere: ac primo quidem Molanus in additionibus ad Usuardum eam refert cum brevi hoc elogio: In territorio Catalaunensi Sanctæ Manegildis Virginis. Idem legitur elogium in Martyrologiis Germanico, Universali Gallico Castellani & in Catalogo Generali Sanctorum Ferrarii; Arturus in suo Gynæceo paulo prolixius habet elogium: In territorio Catalaunensi Sanctæ Maneghildis virginis, quæ fide & mente pura Christo deserviens ad felicis æternitatis viam sibi comparandam animum induxit. Memoriam quoque ejus celebrant Nicolaus de Guerrois in Sanctitate Christiana Trecensium ad annum 470, Carolus Rapinius in Annalibus Ecclesiasticis diœcesis Catalaunensis & Lahierus. Neque id immerito faciunt: cultu enim ecclesiastico non tantum hodieque gaudet, sed & pluribus retro seculis honorata fuit, quod de Catalaunensi quidem diœcesi Petrus Testenoirius in libello, quem scripsit de Vita & laudibus S. Manechildis, Gallico idiomate Parisiis anno 1632 impresso, qui penes nos est, evictum dat ex mandato Archambaldi Catalaunensis episcopi, quo post peractam quarumdam ejus Reliquiarum ad supra memoratum S. Manechildis oppidum anno 1379 translationem, cultum eidem Sanctæ virgini quotannis deferendum præcepit, & indulgentias 40 dierum, deinde a Richardo archiepiscopo Remensi, & ab ipso summo pontifice Clemente VII auctas, ecclesiam ejusdem oppidi per Festi ejus Octavam devote visitantibus concessit. Testenoirii, quæ huc faciunt, verba sunt hujusmodi.

[3] [antiquus & hodiernus & in Bituricensi] Qui (Archambaldus) per authoritatem pontificalem mandavit, ut Festum ejusdem Sanctæ (Manechildis) singulis annis solemniter celebraretur cum Octava tam a clero quam omni populo suæ diœcesis. Et licet tempore, quo scribebat Testenoirius, in plerisque locis ejusdem diœcesis mandato laudati præsulis non amplius pareretur, tamen illud tum temporis cum in monasterio S. Urbani, tum in ecclesia oppidi S. Manechildis observari solitum fuisse asserit his verbis: & quamvis in omni fere loco ejusdem diœcesis jam derogatum sit mandato, quod dederat supradictus episcopus Catalaunensis de celebrando ejus Festo, non desinit interim celebrari adhuc hodiedum solemniter in ecclesia S. Urbani, & nominatim in nostra cum Octava, cujus tempore exponuntur Reliquiæ ejus in altari cum accensis luminaribus omnium venerationi, ad honorandas ejus virtutes, procurandam ejus gloriam in terris, & implorandam ejus intercessionem in cælis. Hodierni quoque in eadem diœcesi ejus cultus testem habemus Godescardum, tom IX de Vitis Sanctorum asserentem ejus Officium reperiri in Breviario Novo Catalaunensi, quod quale sit defectu ejusdem Breviarii dicendo non sum. Neque intra terminos tantum diœcesis Catalaunensis ejus cultus celebritas concluditur, siquidem & in patronam ecclesiæ collegiatæ in oppido Paludello (Gallice Palluau) in extremitate diœcesis Bituricensis versus ducatum Turonensem super Angerim fluvium sito, quæ ex nomine quoque ejus ecclesia S. Manechildis nuncupatur, ut videre licet in Registro Beneficiorum ejusdem diœcesis, assumpta sit, & proinde tamquam talis celebriter ibi colatur.

[4] Porro hæc sequentia ex Vitis sororum ejus, quæ modo in Opere nostro datæ sunt, [ejusdem Vita breviter perstringitur] ex Legenda S. Pusinnæ Lovanii impressa, ex laudatis Arturo, Rapinio, Testenoirio & ex propriis ejus Actis, de quibus infra plura, de S. Manechilde comperta habemus: hæc inter septem sorores, ex nobilibus in pago Pertensi parentibus Sigmaro & Lutrude genitas, natu minima, cum iisdem sub disciplina optimi presbyteri Eugenii in domo paterna doctrina Christiana imbuta, cum iisdem quoque postea a S. Alpino Catalaunensi episcopo sacrum virginitatis velum accepit; dein usque ad obitum parentum, in domo paterna sancte vixit, quibus morte sublatis, ad locum Bienvilla dictum, qui ex hæreditate paterna ei obtigit, secessit, in quo peregrinationis suæ loco usque ad mortem, in sacro virginitatis statu & in culmine perfectionis obitam, permansit, sese continuis pœnitentiæ rigoribus exercens, raroque in publicum prodiens, nisi ut cum sorore sua S. Ama, quæ non procul ab ispa locum secessus sui habebat, colloquia spiritualia misceret, vel nisi eam religio ad ecclesiam, vel pietas ad succurrendum proximis, præsertim pauperibus, vocaret.

[5] [& ætas] De seculo vero, quo vixit hic specialiter agendum non foret, sicut nec de eo egit Pinius in duabus ejus sororibus Lutrude & Ama, utpote ex Commentario Prævio ad Vitam S. Alpini satis determinato, nisi eam laudatus Castellanus in Martyrologio Universali Gallico secus ac de Sanctis ejus sororibus scripsit, eumque secutus Godescardus tom. IX de Vitis Sanctorum contra sententiam Pinii seculo VII adscripsissent: cum autem tempus quo Sancta hæc Virgo floruit ex tempore episcopatus S. Alpini, a quo, ut modo diximus, virginitatis velum accepit, vel maxime innotescere debeat, mirum sane est laudatos Castellanum & Godescardum episcopatum S. Alpini ad medium seculi V retulisse; equidem ut Sancta nostra ad seculum VII referri valeat, necesse est, ut episcopatus S. Alpini saltem ultra medium seculi VI protrahatur, quod an fieri possit, hic examinabimus.

[6] [ex ætate S. Alpini] Nullus huc usque auctor S. Alpinum in Catalogo episcoporum Catalaunensium Lupo postposuit, sicuti nec ei postponi posse ex his certum evadit: Vita utraque S. Alpini, a Stiltingo in opere nostro ad diem VII Septembris edita, attribuit ei 47 episcopatus annos, quot anni, teste laudato Rapinio, in omnibus monumentis ei quoque tribuuntur; diuturnum ejus fuisse episcopatum ex Vita prima S. Lupi episcopi Trecensis, quæ ab omnibus pro optimæ notæ & auctoris synchroni opere habetur, constat: deinde antequam ad episcopatum Catalaunensem proveheretur, ejusdem S. Lupi Trecensis, qui ab anno 426 aut 427 usque ad annum 479 Trecensem cathedram tenuit, fuit discipulus: fuerit jam annos fere 20 natus, quando primum ad disciplinam S. Lupi accessit, quos ei attribuit prioris ejus Vitæ scriptor, & alter ejus biographus adolescentem jam tum eum solertissimum vocat; fueritque sub disciplina S. Lupi 15 tantum annis, licet laudatæ ejus Vitæ diuturniori ipsum tempore sub disciplina ejus mansisse insinuent: eum enim sub ejus disciplina Ecclesiasticorum Canonum & divini juris peritissimum evasisse & ecclesiasticarum causarum judicem, sive Officialem fuisse, constitutum asserunt: fuerit proinde natus non serius, quam anno 444: atqui Lupus Catalaunensis anno 535 synodo Arvernensi subscripsit: sequeretur igitur, si S. Alpinus Lupo Catalaunensi successisset, etiam posito, eodem anno 535 eumdem Lupum obiisse, S. Alpinum ætatis anno saltem 90 ad cathedram Catalaunensem assumptum fuisse, adjunctisque, quibus in episcopatu vixit, annis 47, ad 130 & amplius annorum ætatem ascendisse, quod longe ab omni abest verosimilitudine; ex hisce igitur S. Alpinum jam ante annum 535 obiisse, adeoque Sanctam nostram non ad seculum VII, sed ad VI spectare satis est manifestum.

[7] [investigatur, figiturque circa] Quinimo S. Alpinum proximum Amandini, qui anno 461 cathedram Catalaunensem tenebat, fuisse successorem ex his convincitur: prioris Vitæ S. Lupi Trecensis scriptor, qui non serius, [medium seculi VI.] quam circa initium seculi VI scripsisse existimatur, de S. Alpino tamquam vivente, ut observat laudatus Stiltingus, & multos jam annos in episcopatu habente loquitur: Sanctum quoque Alpinum (inquit) Catalaunicæ pontificem civitatis, resplendentem prærogativa diutinæ sanitatis, locis pluribus non est silendum, quam sæpe dæmonum purgator extiterit; ex his verbis intulit Tillemontius longo tempore S. Alpinum fuisse episcopum, adeoque jam tum hæc scribente eodem biographo; jam vero S. Alpinus tum temporis, seu circa initium seculi VI, non ita longum tempus in episcopatu exegisset, nisi proxime successisset Amandino, cum hic concilio Turonensi, anno 461 habito, legatur subscriptus. Idque vel maxime ex Concilio Venetico, ex quo S. Alpinum jam anno 465 episcopum fuisse, verosimillime collegit Stiltingus, confirmatur: verba laudati Stiltingi hic audiamus: S. Perpetuus Turonensis antistes duo celebravit Concilia, alterum in urbe sua Turonensi anno 461, cui cum aliis novem episcopis subscripsit Amandinus Catalaunentis, alterum Venetiis in Britannia Armorica, cujus annus est incertus, sed passim illud Concilium sigitur circa annum 465: huic Concilio sex subscripsere episcopi sine expressione urbium suarum episcopalium, atque inde sit ut duorum aut trium sedes episcopales sint ignotæ. Inter hosce autem ignotarum sedium episcopos est Albinus tertio loco subscriptus, quare vehementer suspicor hunc esse Alpinum nostrum Catalaunensem, præsertim quia decessor ejus Amandmus interfuit concilio Turonensi & quidem solus ex Remensi provincia: nam idem fuit utriusque Concilii præses S. Perpetuus. Adde, inter episcopos Galliæ nullum Albinum præter Alpinum Catalaunensem, cujus nomen Albinus primitus fuisse, & dialecto Germanica in Alpinus detortum laudatus Stiltingus non dubitat, illo tempore reperiri. Ex dictis igitur satis est certum S. Alpinum, etiam admissis 47 episcopatus ejus annis, circa initium seculi VI & probabiliter ante annum 512 obiisse, atque adeo S. Manechildem, quæ velum virginitatis a laudato præsule accepit, non ad seculum VII, sed, ut summum, ad seculi VI medium referendam esse. Determinata jam Sanctæ nostræ ætate ad Acta ejus progredior.

[8] [Sanctæ Acta brevia, etsi non magni pretii, tamen dabimus.] Habemus illa admodum brevia a R. P. Vignerio olim transmissa, ac ex veteri Codice ecclesiæ oppidi & castri S. Manechildis excerpta, quæ tamen neque ab antiquitate, neque a gravitate multum sunt commendanda. Ea enim non esse seculo 14 antiquiora, atque ita plus quam 8 seculis post Sanctæ Virginis decessum scriptis mandata, inde patet, quod translationem quarumdam Reliquiarum, quam anno 1379 contigisse signant, ad oppidum, quod ejusdem Sanctæ nomine gaudet, referant: deinde præter ineptam quamdam ad nomen Sanctæ allusionem nihil de Gestis ejus particulare, præter hæreditarium, ad quem post parentum suorum obitum secessit, locum continent; translationes vero sacrarum ejus Exuviarum inverso ordine, & inversis quoque episcoporum Catalaunensium, sub quibus eædem peractæ sunt, nominibus, uti infra latius observabimus, narrant: nec tamen omni authoritate carent, primo quidem in dictis translationibus; haud diu enim post translatas ad oppidum S. Manechildis ejus Reliquias concinnata videntur; deinde nec in aliis, quia hæc ex Vitis Sororum ejus, quæ modo in Opere nostro datæ sunt, robur accipiunt, quæ proinde quamtumvis exigui pretii huic Commentario subnectenda censui. Exaravit quoque libellum de Vita & Laudibus ejusdem Sanctæ idiomate Gallico circa annum 1632, quo Parisiis impressus est, Petrus Testenoirius civis, presbyter, uti colligo ex ejus sacrarum litterarum scientia, & forte etiam parochus oppidi S. Manechildis, qui se ea, quæ scripsit, ex antiqua ejusdem S. Virginis Legenda, & ex veteribus quibusdam fragmentis & chartis, quæ in variis ecclesiis, & nominatim in ecclesia S. Urbani servabantur, percepisse testatur, ex quibus tamen nec ipse, præter velum a S. Alpino acceptum, locum demorationis, sepulturæ ac translationes Reliquiarum, de quibus mox agam, multa hausit, quæ non aliis quoque Sanctis Virginibus sint communia.

§ II Quo loco Sancta fuerit sepulta: quandonam & quo inde sacræ ejus exuviæ fuerint translatæ: & an tunc primum, cum harum pars cum S. Manechildis Fano fuit communicata, coli ibidem Sancta cœpta sit.

[Sanctæ corpus post obitum sepultum Bienvillæ.] Laudatus Testenoirius habitationis Sanctæ nostræ locum hoc modo describit: Locus habitationi ejus destinatus Bienvilla appellabatur vicus situs supra fluvium Matronam, qui adhuc retinet idem nomen, & hodiedum pertinet ad dominam de Chastel. Reperitur idem vicus eodem, quo hic descriptus est, modo in tabulis geographicis Guillelmi de l' Isle in pago Pertensi inter oppidum S. Desiderii & Joinvillam; locum quoque deinde sepulturæ ejus in eodem vico collocat Testenoirius: Assignavit (inquit) ea quæ acceperat a patre suo, ad succurrendum illorum (pauperum) necessitatibus, & ad exstruendam domum Dei in loco, in quo vita durante certaverat pro ejus servitio; corpus ejus fuit humatum in eadem ecclesia. Idque vel maxime veritati congruere arbitror: etenim, ut ex Vitis SS. Pusinnæ & Lutrudis constat, idem locus, quem eædem Sanctæ vita & virtutibus suis illustraverunt, eis quoque & emortualis & sepulchralis fuit, duarum vero aliarum ejus sororum Hoyldis & Amæ uti locus domicilii, ita & sepulturæ ignoratur: quapropter id etiam S. Manechildi, quod Sanctis ejus germanis, contigisse, ejusque corpus in eodem vico post ejus obitum sive in ecclesia ibi ædificata, sive in oratorio quodam, quod haud dubie ibi habuit, conditum fuisse omnino asserendum est.

[10] Manserunt autem sacræ Sanctæ Virginis Exuviæ in prædicto vico humatæ, [ex eodem sepulturæ loco translatum fuit ad abbatiam S. Urbani circa annum 866,] quousque partim ad ecclesiam monasterii S. Urbani in pago Pertensi prope Joinvillam, partim ad Conthense castrum in pago Freduno translatæ sunt, quod tribus fere ab ejus decessu seculis contigisse ex laudato Testenoirio, ex adstipulantibus ei laudatis Actis, Arturo in Gynæceo Virginum & Rapinio manifestum fit: verba hic iterum Testenoirii Latine reddere libet: Suscitavit (Deus) episcopum Catalaunensem nomine Archanradum, qui constituit tribus aut quatuor abinde (a Bienvilla) leucis congregationem religiosorum S. Benedicti in ecclesia in honorem divinum dedicata sub nomine S. Urbani, quæ videtur adhuc hodiedum prope Joinvillam, licet tantum umbram amplius retineat antiquæ suæ pulchritudinis: idem optimus præsul jussit transferri in eamdem ecclesiam corpus gloriosæ nostræ patronæ, cum solemnitate & gaudio omnium Christianorum, & poni juxta Reliquias ejusdem gloriosi Martyris. Cum vero Archanradus, sive Erchanravus sive etiam Archanraus abbatiam S. Urbani anno 865 secundum Mabillionem tom. III Annalium Benedictinorum, apud quem exstat diploma a Carolo Calvo pro ea exstruenda datum, & Galliæ Christianæ auctores absolverit, & usque ad annum tantum 867, quo obiit, episcopatu Catalaunensi functus fuerit, pauco post absolutum idem monasterium tempore, circa annum videlicet 866 eo translatum fuisse sacrum Sanctæ Virginis corpus necesse est.

[11] [excepto capite, quod ad castrum Standunum eodem tempore translatum est;] Laudata Sanctæ Virginis Acta hic in nomine episcopi, quem vocant Archambaudum, a laudato Testenoirio discrepant: Congregatione autem (inquiunt) monachorum ab Archambaudo Cathalaunensi episcopo facta constructa est & coadunata ecclesia in honorem S. Urbani, ubi translatum est corpus Sanctæ Virginis cum gaudio & festivitate solemni & positum cum pignoribus martyris venerandi. Sed aperto facilique propter nominum vicinitatem errore ecclesiæ monasteriique S. Urbani constructionem, atque ita ad illud translationem Reliquiarum Sanctæ nostræ Archambaldo attribuunt, quod ex dicto Caroli Calvi diplomate, in quo se Hortatu dilectæ sibi conjugis Hirmintrudis & deprecatione venerabilis Erchanravi Sanctæ matris ecclesiæ Catalaunensis episcopi ad prædictum monasterium fundandum incitatum fuisse profitetur, ab Archanrao sive Erchanravo peractum esse manifestum est. Pergit deinde Testenoirius: Et ut memoria Sanctæ ejus vitæ in diversis terræ partibus conservaretur, sacrum ejus caput fuit translatum ad castrum Conthense in vico Freduno, ita tum temporis appellato. Laudata vero Acta hisce fere consentientia hæc habent: Absque capite, quod in castello de nomine ejus condito in pago Fraudunensi debito reconditum veneratur honore. Ex quibus Actorum atque etiam Testenoirii verbis, eodem tempore, quo reliquum corpus ad S. Urbani abbatiam, ad prædictum castrum, quod a Testenoirio Conthense, sive castrum de Contho vocatur, & in Actis castrum S. Manechildis appellatum fuisse insinuatur, caput translatum fuisse colligitur. Hujus quidem castri notitiam post diuturnam inquisitionem nullam inveni, nisi in Notis a R. P. Chiffletio laudatis Actis subnexis, qui notavit prædictum castrum eo tempore vocatum fuisse Stadunum vel Standunum, a quo pagus circumjacens & archidiaconatus dicitur Stadunensis vulgo Estenois, ipsumque Actorum auctorem, qui illud depravavit in Fraudunum (ac ita quoque Testenoirium, qui in Fredunum) diversumque ab oppido & castro S. Manechildis fecit, corrigendum esse monuit.

[12] [in qua abbatia potior ejusdem pars forte adhuc hoc tempore servatur:] Duo hic adhuc testimonia adducenda sunt, quæ prædictam sacri ejus corporis ad abbatiam sæpius memoratam translationem mirifice confirmant; alterum Henschenii in commentario de translatione reliquiarum S. Urbani in Opere nostro 25 Maji, ubi hæc scribit: Simul indicandum (fuit) in eadem abbatia duas alias capsas haberi, quarum una potiorem partem continet ex corpore S. Manechildis, cujus festum agitur XIV Octobris. Alterum Baugieri tom. II Memoriarum Historicarum Campaniæ pag. 155, ubi post descriptionem ejusdem abbatiæ ait: Videtur in ecclesia ejusdem abbatiæ capsa S. Manechildis ex tabulis tantum pictis, ad quam corpus ejus post mortem fuit apportatum ex vico Bienvilla. Thecam vero argenteam, qua primitus sacrum illud corpus inclusum fuit, a militibus direptam fuisse, innoxiis tamen inclusis Reliquiis, conqueritur Testenoirius; cum vero post hujus seculi auctorem Baugierum dictas exuvias alio fuisse translatas non sit verosimile, eas in eadem abbatia hodieque asservari credere licet.

[13] [ex ea deinde pars quædam ejusdem corporis] Elapsis a memorata ad abbatiam S. Urbani translatione sacrarum Sanctæ Virginis Exuviarum plus quam 5 seculis, quasdam earumdem partes os videlicet principale unius brachii & costam integram ad oppidum, quod ex nomine ejus S. Manechildis Fanum appellatur, delatas esse testatur iterum hac in re fide dignissimus Testenoirius, ita de hac translatione scribens: Et pluribus post hæc annis nobilis eques Joannes de Saulx dominus de Cernonno (Cernacum, credo, in pago Dulcomensi Gallice Cernay en Dormois) & Castri Bussini (Gallice Bussy le Château) duobus tribusve leucis Catalauno distantis, … supplicavit humiliter reverendos & religiosos viros abbatem & conventum dictæ abbatiæ S. Urbani, ut concederent partem aliquam dignissimi ejusdem corporis, ut inde ordinaret honorabile quoddam reliquiarium; cujus humilibus petitionibus volentes satisfacere, concesserunt ei, consentiente toto eorum capitulo, grandem & nobilem partem, os videlicet principale brachii & integram costam … quos magnos thesauros curavit decenter includi in capsis argenteis deauratis … & ex altera parte considerans, quod ecclesia parochialis castri & villæ, quæ a prima sua institutione ejusdem magnæ Sanctæ nomine gaudebant, necdum ditata fuisset vel minima ejus Reliquia … pro semper assignavit venerabiles istas Reliquias, ita, ut supra dixi, inclusas, ecclesiæ S. Manechildis.

[14] [delata est ad oppidum S. Manechildis anno 1379,] Enumeratis deinde pluribus personis, quarum nomina invenit in Chartis dictarum Reliquiarum, quæ illi translationi interfuerunt, hæc subjungit: Pretiosus iste thesaurus fuit nobis huc apportatus anno salutis 1379 ultimo Caroli V regis, dicti sapientis, quo tempore reverendissimus in Deo pater Archambaldus sedem episcopalem tenebat in civitate Catalaunensi. Testenoirio consonant hic laudata S. Virginis Acta, nisi quod iterum erronee episcopum Archanradum pro Archambaldo sive Archambaudo notent: Hujus autem sacratissimi corporis (inquiunt) in Urbani Sancti monasterio quiescentis per nobilem virum Joannem dominum de Cernonno militem portio certa brachii unius videlicet & costa translata fuit, & collata & in perpetuum assignata ecclesiæ parochiali villæ, quæ virginis hujus nomine nuncupatur, anno domini M. trecentesimo septuagesimo nono Carolo rege regnante, & venerando patre domino Archanrando Cathalauni præsulante. Præterquam enim quod, ut supra monui, horum auctor prius narrans translationem ad oppidum S. Manechildis, posterius ad monasterium S. Urbani ordinem historiæ invertat, facili propter vicinitatem nominum errore nomina quoque episcoporum Archanrandi sive Archanrai & Archambaudi sive Archambaldi invertit: sicut enim certum est constructionem abbatiæ S. Urbani, & ad eam corporis S. Manechildis translationem Archanrao, ita quoque translationem prædictæ ejusdem partis ad memoratum oppidum Archambaldo, qui anno 1379, quo translatio isthæc ab ipsismet Actis ponitur, episcopatu Catalaunensi, ut videre est apud Galliæ Christianæ auctores, fungebatur, adscribendam esse certum est.

[15] [ubi jam pluribus seculis] Porro licet demum anno 1379 dictas Sanctæ nostræ Reliquias memoratum oppidum acceperit, diuturno tamen ante eumdem annum tempore nomine ejusdem Sanctæ indigitatum, hæcque inibi cultu ecclesiastico honorata fuit: etenim Laurentius Leodiensis, continuator historiæ episcoporum Virdunensium, ante medium seculi XII scribens, duos jam tum sub nomine S. Manechildis ejusdem oppidi Dominos recenset; alterum quiaem, cui coœvus extitit, Albertum S. Manechildis dominum, alterum vero, cui suppar, Manassem comitem Rethelensem & S. Manechildis sub Theoderico XL Virdunensi ab anno 1045 usque ad annum 1088 episcopo, adeoque seculo XI dominum: unde, jam tum seculo XII atque etiam XI idem oppidum S. Manechildis communiter dictum, & proinde jam tum multo tempore, quin imo si laudato num. 13 Testenoirio adstipulari licet, a prima jam institutione & fundatione sua; (quod tamen ab institutione & fundatione ecclesiæ ejusdem oppidi, quod Adrianus Valesius antiquitus nomen Auxuenna habuisse ex Itinerario Antonini non improbabiliter opinatur, intelligendum est) eo nomine gravisum fuisse, patet.

[16] Hac forte ratione inductus Bailletus cum se seculo Godescardo corpus Sanctæ nostræ ad prædictum oppidum post ejus mortem portatum, [culta fuerat tamquam patrona.] sive in eodem humatum fuisse, ac ex profluente inde cultus ejus celebritate nomen ejus eidem impositum fuisse, perperam asseruit, hæc tom. III de Vitis Sanctorum scribens: Post mortem (S. Manechildis) corpus ejus fuit portatum ad ecclesiam villæ Auxuennæ, … cultus ejus ibi factus est tam celebris, ut urbs perdiderit antiquum suum nomen, & non fuerit amplius cognita nisi sub illo (nomine) S. Manechildis, quod portat adhuc hodiedum. Ast cum ex dictis constet memoratum oppidum corpus ejusdem Sanctæ numquam, nec forte ante annum 1379 quasdam ejus partes, si vera censuerit qui eas a S. Urbani cœnobitis expetivit, & eidem oppidodonavit, Joannes Cernaci dominus, possedisse, ex eo, quod in patronam ejusdem S. Manechildis assumpta, & tamquam talis pluribus, antequam eo delatæ essent ejus Reliquiæ, seculis ibi culta fuerit, idem oppidum nomen ejus sortitum esse arbitror cum laudato Valesio, qui in sua Galliarum Notitia ad vocem Auxuenna hæc habet: Auxuennæ nomine ab Æthico designari puputo oppidum Sanctæ Manechildis vel Manegildis S. Manehou vel S. Menehoult vulgo dictum a patrona loci: pronum quippe satis erat, ut Sancta Virgo Campana & celebris in Campania memoriæ in patronam Campanæ urbis & ecclesiæ adscisceretur, tamquam talis celebriter ibi coleretur, & exinde nomen suum eidem ecclesiæ & oppido communicaret, licet nullæ tum ejus ibi existerent Reliquiæ, sicut verosimiliter nec ullæ existunt in ecclesia Collegiata oppidi Paludelli, & tamen hæc ecclesia eam patronam habet, ut supra num. 3 observavi, & ex ejus etiam nomine ecclesia S. Manechildis appellatur.

ACTA
Ex veteri Codice Ms. oppidi & castri S. Manechildis.

Manegildis seu Manechildis Virgo in diœcesi Catalaunensi (S.)

BHL Number: 5207

[Sacræ Sanctæ Virginis, in loco solitario defunctæ, Exuviæ] Manechildis soror minima Sanctæ Amæ virginis fuit patre Cygmaro a matre Lutrude progenita, quæ nobilitate sæculi specialiter lucens, divina magis nobilitate inclyta, postquam a beato Alpino antistite sanctimoniæ sumpsit propositum, incomparabilis inter filias hominum apparuit differentia meritorum. Dedit ei pater suam inter sorores partem, & funiculum hæreditatis, ubi mansitaret, deserviens Deo fideliter sub habitu castitatis; fuit autem Bienvilla b locus (nomine antiquo ab authore, *) qui super Matronam fluvium situs, multis ac diversis humanitatis nostræ commoditatibus floridus ac fortunatus, hanc maximam ac præcipuam a Deo promeruit; ut virginis commanentia & habitatione dominum habitatorem videretur habere; felicitates quippe ejus in tantum providentia divinitatis * accrevit, ut virgine gloriosa ibi demorante demoraretur & Deus. Hæc igitur Virgo sancta atque gloriosa, quam dominus omnium dilexit, non sine causa Manechildis appellatur; MANECRUIN Hebraice, idem Latine quod numerus vel completio & HILA exaltata vel exaltatio designatur. Hæc autem virgo sapiens, quæ omnia Dei mandata complevit, quam dominus omnium dilexit, quam dominus vigilantem inveniens, accepta lampade sumptoque oleo eam secum introduxit ad nuptias, vitæ suæ cursu sanctissimo consummato, inter choros angelorum & virginum numerata, jam diu exaltata c gaudet in cælis, & nunc sua sanctitatis memoria & Reliquiarum suarum præsentia nobis grandis exultatio manet in terris.

[2] [tribus in locis, hic nominatis] Sic ergo Manechildis vel Manechilda recte dicitur, cujus cælum anima, terra vero corpore decoratur. Hujus autem sacratissimi corporis, in Urbani Sancti monasterio quiescentis, per nobilem virum Joannem dominum de Cernonno d Militem portio certa brachii unius videlicet & costa translata fuit, & collata & in perpetuum assignata ecclesiæ parochiali villæ, quæ virginis hujus nomine nuncupatur, anno domini M. trecentesimo septuagesimo nono e quarta decima die mensis Octobris, quæ dies est natalis virginis ejusdem, illustrissimo Francorum Carolo rege regnante & venerando patre domino Archanrando f Cathalauni præsulante. Congregatione autem monachorum ab Archambaudo g Cathalaunensi episcopo facta, constructa est & coadunata ecclesia in honorem Sancti Urbani, ubi translatum est corpus Sanctæ virginis cum gaudio & festivitate solemni & positum cum pignoribus martyris venerandi, absque capite, quod in castello, de nomine ejus condito in pago Fraudunensi, h, debito reconditum veneratur honore i. Hujus autem dignissimi corporis brachium & costa ad parochialem, ut dictum est, ecclesiam, quævirginis hujus nomine decoratur, translata sunt temporibus ibidem perpetuis honoranda.

[sunt honoratæ.] Igitur Dei providentia tripartitumest hoc venerabile corpus; caput enim in antedicto castro cum reverentia veneratur; nobilis autem illa translata portio prædicta in hac Sanctæ Manechildis ecclesia devotissime colitur, atque complectitur, & totum ipsius sacratissimi corporis residuum in ipso Sancti Urbani monasterio honorisice conservatur.

ANNOTATA.

a In Vita S. Lutrudis Sigimarus & Sicmarus, in Vita S. Holydis Signarus, & alibi communius Sigmarus appellatur, ut observat Perierus in Notis ad Vitam S. Lutrudis.

b De hoc loco vide Comment. num. 9.

c Ineptissime hic auctor ad nomen Sanctæ allusit.

d Cernacum in pago Dulcomensi (Gallice) Cernay en Dormois.

e Alteram quidem quarumdam Sanctæ Virginis Reliquiarum ad ecclesiam castri S. Manechildis anno 1174 ab Henrico I Campaniæ comite factam esse asserit Baugierus tom. I Memoriarum Historicarum Campaniæ, sed unde hic auctor translationis hujus, tam Testeniorio, quam Actorum auctori ignotæ notitiam hauserit, nescio.

f Archambaudo sive Archambaldo.

g Archanrando sive Archanrao, quod utrumque ex dictis in Comment. num. 11 & 14 liquet.

h Staduno vel Standuno, de quo vide Comm. num. 11.

i Est hic ὕστερον πρότερον sive inverso historiæ; prius enim corpus S. Virginis ad abbatiam S. Urbani delatum est, & ex ipso postea monasterio ad oppidum S. Manechildis dictæ ibi partes sunt translatæ.

* hæc verba uncis inclusa videnter abundare

* accreverunt

DE S. RUSTICO EPISCOPO CONFESSORE
TREVIRIS IN GALLIA BELGICA

Circa an. DLXXIV.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Rusticus episcopus conf. Treviris (S.)

AUCTORE S. D.

§ I. Sancti memoria in fastis sacris, cultus, ætas.

[Sanctus, qui, fastis sacris hic memoratis inscriptus,] Insigne nobis hodie fragilitatis humanæ, divinæque misericordiæ occurrit documentum in S. Rustico Trevirensium anstitite, in quo sicuti abundavit delictum, ita pariter abundavit & gratia. Hujus quidem Sancti memoria in martyrologiis antiquioribus seu classicis haud reperitur; verum, etsi sic habeat, is tamen hic sibi locum in Opere nostro vindicat: hodie enim fastis sacris recentioribus ipsique etiam Martyrologio Romano hodierno extat inscriptus. Ad hæc, quod caput est, jam a centum amplius annis ante decretum, anno 1634 ab Urbano VIII latum, quo hic venerabiles Dei servos, nondum ab ecclesia vel beatificatos vel canonizatos, cultu publico, nisi hunc forsan jam vel a centum amplius annis, vel per communem ecclesiæ consensum, vel per patrum virorumque sanctorum scripta, vel denique per sedis Apostolicæ ordinariive longissimi temporis scientiam ac tolerantiam obtinuissent, honorari deinceps vetuit, cultu hujusmodi fuit gavisus, uti patescit ex iis, quæ mox in medium adducam, cum de fastis sacris Sanctum hodie, ut jam indicavi, commemorantibus, fuero locutus. Martyrologium Romanum hodiernum Sancti hodie sequentem meminit in modum: Treviris S. Rustici episcopi: nec multo pluribus verbis id ipsum faciunt tria, in quibus in hodie occurrit, Usuardina apud Sollerium auctaria. Horum dumtaxat, quod Molani est, huc transcribo. Breviter id sic habet: Treviris S. Rustici episcopi & confessoris.

[2] [prolixiori etiam, quod huc transcribitur, elogio a Saussayo ornatur,] Ast Saussayus, qui in Martyrologio a se contexto Sanctum quoque hodie celebrat, elogio in hunc finem utitur sat prolixo, quod, ut ab ipso statim Commentarii hujus initio quoddam Gestorum Sancti compendium studioso lectori exhibeam, integrum huc transcribo, sequentibus his conceptum verbis: Treviris S. Rustici secundi nomine illius sedis episcopi & confessoris, qui cum per virtutum gradus eam ad cathedram conscendisset lapsus deinde in flagitium carnis, & prodigioso infantuli, patrem ex nomine matremque indicantis, ad pœnitentiam hortante S. Goare presbytero, quem innocentem premebat, invitatus, Dei non tam judicio, quam beneficio e cæno peccati se erigens, labem profuso gemitu expiavit Adjutusque sancti ipsius Goaris, qui septennis orationis opem ipsi pollicitus fuerat, assiduis apud Deum precibus, ad tantæ puritatis evasit gloriam, ut factis justitiæ & pietatis studiis, actibusque perfectæ castimoniæ, pristinam non modo recuperaverit religiosi nominis existimationem, verum & longe uberiorem sibi laudem probatissimæ conversationis, qua pontificium mire decorabat, pepererit. Quousque tandem Deo & hominibus gratus meritorum plusquam dierum cumulis provectus, ad regni cœlestis, quod solis patet puris mentibus, fruitionem, omni decore nitens gratiæ pertransivit. Tale est, quod integrum huc transcribendum duxi, Rustici elogium; modo ad id, quod jam supra de cultu ejus probandum insinuavi, aliaque eo spectantia sermonem converto.

[3] [cultuque publico centum amplius annis, uti, quæ hic] Illustrissimus Hontheimius in Prodromo Hist. suæ Diplom. Trev. tom. 1 pag 390 ita scribit: S. Rustici episcopi Trevirensis dies festus affigitur XIV Octobris … de eo plura refert Wandelbertus noster Prumiensis in Vita S. Goaris lib. 1. pauca ibidem cap. XIII de ejus pœnitentia memorat, de Sanctitate aut religioso cultu nihil addit, sed nec Martyrologio suo Metrico nomen ejus inseruit: quippe tum non erat moris, sanctos in Martyrologio describere, quibus nullus erat cultus publicus. In Prumiensi Catalogo sæc. XI Sancti titulo non honoratur; sed nec in antiquioribus nostris Calendariis locum invenit … quod aliquoties repetivimus, multos fuisse Sanctos litteratis & aliis etiam notos, quibus nullus in ecclesia cultus… Ita is scriptor, S. Rustico nec sec. IX, quo scripsit Wandelbertus, nec sex. XI cultum publicum delatum fuisse, insinuans; verum etsi argumenta, quibus id a vero alienum probem, haud suppetant, fuisse saltem Sanctum, quod, ut Operi nostro inseratur, sufficit, a centum amplius annis ante Urbani VIII decretum, hic supra num. 1 laudatum, cultu hujusmodi gavisum, evincit, quod penes nos extat, quodque certo ante sec. XV finem fuit conscriptum, Kalendarium, breviarii diœcesis Trevirensis parti hiemali præfixum; hoc enim, quod, qui per totum anni cursum diebus singulis Sancti in diœcesi Trevirensi colendi sint, assignat, quarta decima Octobris die S. Rusticum una cum S. Calisto papa colendum præscribit; ut enimvero, cum id ante sec. XV finem, ut e jam dictis consequitur, obtinuerit locum, Sanctus centum amplius annis ante mox iterum memoratum, quod anno 1634 latum fuit, Urbani VIII decretum cultu publico fuerit gavisus.

[4] [adducuntur, ostendunt,] Adhæc Scheckmannus, S. Maximini Treviris cœnobita, ac cœnobii sui bibliothecarius quoddam de patronorum Trevirensis S. Paulini collegiatæ ecclesiæ gestis ac reliquiis conscripsit Opusculum, quod in altera, quam Teutonice a joanne Enen sacræ Theologiæ Treviris doctore concinnatam ac gestorum Trevirorum medullam nuncupatam, idem Scheckmannnus in linguam Latinam convertit, lucubratione fol. 52, uti hoc cum priori dicti Opusculi pagina conferenti apparebit, citatur; quare cum lucubratio isthæc anno 1517, uti ex epistolis dedicatoriis, quas præfert, fas est colligere, fuerit contexta, oportet, ut certe non serius, quam eodem anno 1517 dictum Opusculum fuerit conscriptum; in hoc autem Scheckmannus, perstrictis, quæ infra dabo, S. Rustici Gestis, sic scribit: Anno a Natali Domini milleno quingenteno decimo quinto de indulto sedis Apostolicæ (nempe Leonis X) sepulchro Dei aperto, tanta erupit fragrantia, talis suavissimus omnium adstantium perfudit nares odor, qualem numquam hausissent olfactu, firmiter credentibus cunctis, illuc authorem suavitatis advenisse, mirificasseque Sanctum suum Rusticum. Conclusum tum pari consilio, gloriosum ejus Caput foris reservandum, quod intuitum mortalibus præberet pœnitendi incitamentum, & assecurationem tutissimam, quia Deus misertus est pœnitentibus.

[5] [ante Urbani VIII decretum, an. 1634 latum, fuit gavisus,] Adhæc ad Opusculi ejusdem calcem sacras, quæ in Trevirensi S. Paulini ecclesia servantur, reliquias enumerat, hasque, quibus etiam S. Rustici Caput accenset, in translationis S. Paulini festo publice Treviris solemni cum processione, senatu Treverico, ac copiosa tum cleri tum populi multitudine præsente, fuisse ostensas, adjungit; quare cum hæc ante annum 1518, utpote in Opusculo, ante annum hunc, ut mox docui, concinnato litteris mandata, accidisse sit necesse, tumque Sancto nostro delatum fuisse cultum publicum, arguant, consectarium inde etiam fit, ut hoc ille centum amplius annis ante Urbani VIII decretum, anno 1634 latum, jamque plus semel hic memoratum, fuerit gavisus.

[6] [ac porro post id sec. XVII gaudere perrexit,] Eodem porro honore, Sanctum, sec. XVII currente adhuc gaudere perrexisse, fidem facit, quod anno 1645 Treviris fuit excusum, Lectionarium de Sanctis quibusdam Trevirensis Officii ad usum & ritum Romani Breviarii accommodatum, in quo hodie lectio ordine tertia, de S. Rustico recitanda proponitur. Hanc vel idcirco quod tempori, quo Sanctus vixit, determinando viam quodammodo sternat, integram huc transcribo. Sequentibus his concipitur verbis: Rusticus, cui pontificalis cathedra Trevirensium obtigit, detecto arcano libidinis peccato, quod commiserat, agniti sceleris pudore, & acri pœnitentia tactus, remedium opportunum adhibuit, septennio sibi desumpto, quod in Deiparæ matris æde ad Martyres sancte pieque ad eluendam noxam traduxit. Qui deinde vigiliis & inedia attritus, post naufragium secunda tabula arrepta, melioris æternæque stationis portum felicissime obtinuit pridie Idus Octobris Christi anno supra quingentesimum septuagesimo tertio, in ecclesia B. Paulini conditus, & in Sanctorum numerum repositus est. Multa ipse post mortem edidit Miracula, & eo gratius sui desiderium excitavit, quo securius Christianæ pœnitentiæ exemplum reliquit. Disciplinam castitatis ardor libidinis excussit; sed igne charitatis excoctus sacerdos hujus vestigia flammæ sic obruit, ut in eo nescias an plus pœnituisse, quam non peccasse profuerit. Ita lectio laudata; at dispiciamus modo, an recte Sancti obitum anno 573 innectat.

[7] [ad pœnitentiam de peccato, in quod lapsus erat, a S. Goare fuit excitatus; cum hic autem.] Fuisse S. Rusticum ad pœnitentiam de impudicitiæ peccato, in quod jam episcopus Trevirensis lapsus erat, agendam a S. Goare paucis dumtaxat annis, priusquam hic moreretur, excitatum, constat e duabus Sancti hujus Vitis, quarum alteram anonymus sec. VII scriptor, alteram Wandelbertus anno 839 conscripsit. Ut itaque, an S. Rusticus, qui excitanti Goari obsecutus haud multis annis post nec diu ante hunc obiit, anno 573 obiisse recte dicatur, definire utcumque possimus, juverit ante omnia in emortuale S. Goaris tempus inquisivisse. Id Browerus in Annalibus Trevirensibus cum anno 575 ac proin cum regno Sigeberti, qui secundum Pagii in Baronium Criticam, cujus hic in Childebertorum ac Sigebertorum regum annis designandis sequi lubet calculos, ab anno 565 usque ad annum 579 in Austrasia regnavit, conjungit, hancque Broweri opinionem tamquam probabiliorem & veriorem Pinius ad VI Julii diem in Commentario Actis S. Goaris, ab anonymo conscriptis, prævio censuit amplectendam; verum Coïntius & Mabillonius, hosque secuti Calmetus & Bailletus, S. Goarem sub Sigeberto III, qui ab anno 638 usque ad annum 656 Austrasiæ regnum tenuit, anno circiter 649 e vivis excessisse contendunt. Nec erit, cur id prorsus immerito abs illis contendi dicatur, si per Childebertum, Francorum regem, sub quo ex Aquitania in Germaniam venisse S. Goarem anonymus Actorum Sancti hujus scriptor apud nos loco mox cit. ait, non Childebertus I, qui ab anno 511 usque ad annum 558, sed Childebertus [Col. 533F] II, qui ab anno 579 usque ad annum 596 regnavit, debeat intelligi. Id itaque hic indagemus.

[8] [sub Childeberto non II sed I, uti ex anonymo, quo potius, quam Wandelberto,] Childebertus I extitit Clodovei, a S. Remigio ad fidem conversi, filius; Childebertus autem II ejusdem Clodovei non filius sed pronepos dumtaxat fuit; quare, cum Childebertus, sub quo ex Aquitania in Germaniam venisse Goarem, laudatus anonymus scribit, disertissime abs hoc vocetur Clodovei filius, Goarem sub Childeberto non II sed I ex Aquitania in Germaniam venisse, est credendum. Childebertum quidem, sub quo S. Goar in Germaniam transiit, non Clodovei filium, sed ex Clodovei prosapia ortum, Wandelbertus in S. Goaris Vita scribit, sicque contortæ interpretationi, qua filii nomine pronepotem apud anonymum intelligi vult Mabillonius, ansam præbuit; verum hic non Wandelberto, sed anonymo, qui Wandelberto antiquior, est standum.

[9] Erit quidem fortassis, qui hic reponat, antiquiora S. Goaris Acta, quam sint illa, quæ a sec. VII scriptore anonymo conscripta ad VI Julii diem edidimus, [quod hic, contra ac non nemo contendat, S. Goaris Acta,] Wandelberto præluxisse, huncque illa secutum, Childebertum, sub quo S. Goar in Germaniam venit, Clodovei non filium, sed dumtaxat e Clodovei prosapia ortum, asseruisse. Res sane haud omni destituta fundamento potest videri: Wandelbertus enim in S. Goaris Vita differt adhuc in aliis a Sancti hujus Vita, ab anonymo sec. VII scriptore contexta. Ac primo quidem, S. Goarem ante suum in Germaniam adventum extitisse sacerdotem, sub lucubrationis suæ initium scribit, anonymo dumtaxat docente, sacerdotem fuisse Sanctum, sed an ante, an post suum in Germaniam adventum ordinatus fuerit, non adjungente; deinde vero, S. Goarem post septem annos, quibus sese pro Rustico pœnitentiam acturum promiserat, expletos tribus adhuc aliis annis ac totidem mensibus afflicta fuisse valetudine, ac tum demum excessisse e vivis, sub lucubrationis ejusdem finem tradit, anonymo tres hosce posteriores annos intra illos annos septem, quibus pro Rustico pœnitentiam egit S. Goar, computante.

[10] [Sancti ejusdem Actis, in Opere nostro jam datis, antiquiora sibi prælucentia habuisse nec videatur,] Quare cum Wandelbertus, sese in scribenda S. Goaris Vita perantiquorum exemplarium veritatem fide integra prosecutum, solamque sermonis, quæ eruditos non parum offendere poterat, simplicitatem corrigere studuisse, sub finem affirmet, dicendum apparet, Wandelberto antiquiora, quam sint illa, quæ ab anonymo sec. VII scriptore contexta in Opus nostrum, ut mox dictum, jam intulimus, S. Goaris Acta præluxisse, ac ex his illum hausisse jam dicta, quæ scribit, nec in S. Goaris Actis, in Opus nostrum jam illatis, invenit. Ita ratiocinari queunt, qui, quo S. Goarem in sec. VII rejiciant, Childebertum, sub quo hic in Germaniam concessit, e Clodovei prosapia ortum recte a Wandelberto asseverari contendunt; verum cum ipsimet anno circiter 649, ac proin sec. VII, obiisse S. Goarem, statuant, qua ratione, quæso, hujus Acta, quæ Wandelberto præluxerint, fuisse queunt antiquiora Actis, ab anonymo sec. ejusdem scriptore concinnatis, ac in Opus nostrum ad VI Julii diem jam illatis? Dicentne forsan, hæc quidem sub sec. VII finem, illa vero proxime a S. Goaris obitu seu eodem sec. VII, nondum diu media sui parte elapso, fuisse contexta? Verum id probari nullo pacto potest, nec Acta, quæ Wandelberto præluxere, necessario ab Actis, quæ ab anonymo sec. VII scriptore concinnata in Opus nostrum jam intulimus, æstimanda sunt diversa; hæc enim & in argumento, quod tractant, & in narrationis, quam præbent, substantia ad amussim ubique cum Actis a Wandelberto conscriptis, uti hæc cum illis conferenti patescet, conveniunt, ipsequemet hic scriptor suppeditat, unde judices, qua ratione factum esse queat, ut nihilominus in iis, quæ supra retulimus, differat ab Actis, quæ ab anonymo sec. VII scriptore contexta in Opere nostro jam dedimus.

[11] [nec debeat, certo est standum, Vitæ S.] Sibi enim non diversa S. Goaris Acta, sed diversa Actorum eorumdem exemplaria vetusta & perantiqua præluxisse, sub lucubrationis suæ finem insinuat. [Goaris Scriptore,] Quid si igitur S. Goaris Acta, quæ apud nos loco supra cit. jam extant excusa, sub sec. VII initium fuerint conscripta, horumque deinde sec. eodem annis aliquot jam provecto, varia exemplaria fuerint confecta? Quid si porro a nonnullis e librariis, a quibus id tum factum, quæpiam in antiquioribus, quæ transcribebant, eorumdem Actorum exemplaribus pro genio suo temere aut certe non satis prudenter mutarint, hæcque deinde sibi prælucentia Wandelbertus sit secutus? Ita enimvero, ut hic, etsi antiquiora, quam sint, quæ ab anonymo sec. VII scriptore concinnata edidimus, S. Goaris Acta haud habuisset, litteris tamen, supra relata, in quibus ab anonymo isto differt, mandarit, facile contingere potuisse, nemo non videt. Ut ut sit, Wandelberto equidem antiquiora, quam sint quæ vulgavimus, S. Goaris Acta præluxisse, ex iisque, Childebertum, sub quo S. Goar in Germaniam transiit, non extitisse Clodovei filium, sed ex hujus dumtaxat prosapia ortum, innotuisse, neutiquam est certum; cumque nullus, quin Wandelberto antiquior, qui, quæ vulgavimus, S. Goaris Acta sec. VII contexuit, scriptor anonymus sit, revocet in dubium, hoc potius, quam illo standum, ac proin Childebertum, sub quo S. Goar in Germaniam venit, extitisse nominis illius primum, seu Clodovei, ut prodit, filium, opinor.

[12] [argumentoque aliunde petito] Nec tantum, quæ jam dixi, ita me opinari faciunt, verum etiam Felicius, quem, Goare in Germaniam primum appulso, Trevirensi ecclesiæ præfuisse episcopum, anonymus Actorum S. Goaris apud nos scriptor memoriæ prodit: cum enim secundus S. Maximini Treviris abbas, qui in vetustiore monasterii istius abbatum Indice Felicius inscribitur, Fibicius fuerit vocatus, Felicius & Fibicius seu Febicius, quemadmodum, teste Hist. Diplomat. Trevirensis tom. III pag. 1004 Hontheimio, in Annalibus MSS. S. Maximini ad annum 511 Alexander Wiltheimius observat, quasi unum idemque reputantur nomen; in vetustissimis autem apud nos tom. 4 Septembris pag. 366 & 400 & apud Hontheimium Hist. Diplomat. Trev. tom. 1 pag. XXIV episcoporum Trevirensium Catalogis unus dumtaxat hosce inter nomine Fibitius, toto illo tempore, quo Childebertus seu I seu II regnavit, invenitur, proxime ante Aprunculum, cui Nicetium proxime successisse, Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. VI luculentissime tradit, signatus.

[13] [probatur, ex Aquitania] Quare cum is, uti apud Harduinum in Conciliorum Collectione tom. 2 pag. 1183 lit. C. videre licet, concilio Arvernensi anno 535 celebrato interfuerit, consectarium est, ut certe ante annum hunc Fibicius seu Felicius sedem Trevirensem occuparit, ac proin ut S. Goar, quo e dictis in Germaniam primum appulso, Fibicius seu Felicius Trevirensium erat episcopus, eo non sub Childeberto II qui ab anno 579 usque ad annum 596, sed sub Childeberto I, qui ab anno 511 usque ad annum 558 regnavit, advenerit. Laudati quidem Trevirensium episcoporum Catalogi seu Elenchi omni errore vacui haud deprehenduntur; verum, etsi sic habeat, ab iis tamen sine gravi causa recedendum non esse, censent passim eruditi, hicque causam hujusmodi, ob quam in illis Felicius seu Fibitius proxime ante Aprunculum perperam signari existimetur, haud invenio.

[14] [in Germaniam advenerit,] Porro cum Childebertus I, sub quo in Germaniam S. Goar concessit, anno 511 regnare sit primum exorsus, necesse est, ut id certe is Sanctus ante eumdem annum 511 haud fecerit, id autem haud serius etiam, quam anno circiter 520 abs illo factum, sequentem in modum ostendo: Nicetius, cujus supra memini, fuit anno 527, uti ex Cointii in Annalibus ad annum hunc supputatione, quam calculo suo decessores nostri ad 1 Julii diem in Commentario, Actis S. Galli Arvernensis episcopi præmisso, num. 4 probarunt, palam fit, ad Sedem Trevirensem evectus, cumque hanc Aprunculus, proximus ejus, uti e mox dictis liquet, decessor, 7 circiter aut 8 annis occupasse videatur, Felicius seu Fibicius, qui in supra laudatis episcoporum Trevirensium Catalogis proxime ante Aprunculum ponitur, fuerit verosimiliter anno circiter 520 e vivis sublatus; cum autem sic habeat, S. Goar, qui sub Childeberto, regnare primum anno 511 exorso, & sub Felicio seu Fibitio Trevirensi episcopo, anno e jam dictis circiter 520 vita functo, in Germaniam venit, id verosimillime eo temporis spatio, quod ab anno 511 usque ad annum 520 excurrit, nec serius quam postremo hoc anno fecerit.

[15] Jam vero, cum S. Goar, dum in Germaniam transiit, [ab dein sub Sigeberto non III,] jam fuerit, ut Wandelbertus docet, sacerdotio initiatus, ac proin pro ecclesiæ, quæ tum viguit, disciplina triginta ut minimum annorum (Thomassinum de veteri & nova ecclesiæ disciplina Part. I, Lib, 11, Cap. 68 videsis) verosimillime extiterit, consectarium e jam dictis fit, ut, si, quemadmodum Mabillonius aliique supra laudati volunt, usque ad Sigebertum III, qui ab anno circiter 638 usque ad annum 656 regnavit, Vitam protraxerit, nec prius, quam anno 649 excesserit e vivis, annorum amplius centum & quinquaginta, dum id accidit, ætatem habuerit; cum id autem, etsi etiam in senectute bona obiisse ab anonymo Vitæ scriptore dicatur, plane incredibile appareat, eum usque ad Sigebertum III in vivis haud mansisse superstitem, est dicendum; cum autem, uti ex Vitis ejus ab anonymo & a Wandelberto conscriptis liquet, cum Sigeberto, sub quo obiit, annis aliquot vixerit, ac proin nec sub Sigeberto II, utpote qui paucis dumtaxat diebus regnarit, vitam terminasse queat, nihil superest, quam ut sub Sigeberto 1. cum Browero & Pinio illius obitus statuatur.

[16] Ac id quidem omnino faciendum idcirco etiam opinor, [sed I, uti e jam allegatis,] quod Mabillonius aliique, qui sub Sigeberto III anno circiter 649 S. Goarem obiisse volunt, Fibitium seu Felicium, sub quo hic in Germaniam venit, & Rusticum seu Sanctum nostrum interjicere inter Modoaldum & Numerianum Trevirenses episcopos cogantur, refragantibus quibuscumque melioris notæ Trevitensium episcoporum Catalogis, qui, quamvis alibi subinde invicem dissonent, hic tamen omnes medium inter Modoaldum & Numerianum, ut Callesius in ecclesiæ Germaniæ Annalibus lib. 7 num. 125 recte observat, haud agnoscunt.

[17] [insuper habita Sigeberti Chronogi aphi, & MS. Ultrajectini authoritate, concluditur,] Scio quidem, opinioni, quæ S. Goaris obitum sub Sigeberto I anno circiter 579 e vivis sublato, collocat, adversari Sigebertum Gemblacensem & MS. Ultrajectinum S. Salvatoris, apud nos in Comment. Actis S. Goaris prævio num. 14 memoratum; hoc quidem, dum ait: Anno Mauritii imperatoris decimo septimo S. Goar veniens ex Aquitania claret in Gallia; ille autem, dum in Chronico suo ad annum 600 sic scribit: S. Goar veniens ex Aquitania claret in Gallia; verum sic S. Goaris in Galliam, seu in eam Germaniæ partem, quæ tunc Galliæ Orientali, seu Austrasiæ accensebatur, adventum statuunt eo tempore, quo nullus amplius erat rex Francorum nomine Childebertus, adversanturque adeo tam Wandelberto quam anonymo Vitæ S. Goaris scriptori, qui ambo hujus in Germaniam adventum, Childeberto Francorum rege, accidisse, tradunt. Adhæc, præterquam quod quinque amplius seculis a Goaris ætate abfuerit Sigebertus, quam infelix Chronographus extiterit, norunt critici, qui dudum, inquit Schuzius, chronologiam in operibus ejus sæpe spuriam esse, perspexere, ita ut parum fidet hic ei tribuamus, sicuti & MS. Ultrajectino, utpote nec ipso Sigeberto vetustiori, imo ex eodem fere descripto, uti ex styli verborumque in multis consonantia opinor.

[18] [excesserit e vivis anno circiter 575,] Sigeberto itaque & Ultrajectino, quod memoravi, MS. missis, sub Sigeberto I excessisse e vivis S. Goarem cum Pinio & Browero, ut jam indicavi, existimo. Verum cum is ab anno circiter 565 usque ad annum 579, ac proinde annis circiter quatuordecim regnarit, cuinam ex hisce S. Goaris simulque S. Rustici, qui, quemadmodum ex dicendis apparet haud diu ante hunc obiit, mors est innectenda? S. Goar post miraculum omnis retro secuturæ posteritatis memoria dignissimum, sub Sigeberto rege editum, quo falsi a calumniatoribus criminis accusatus innocentiam suam coram Rustico Trevirensi episcopo, frequentique ecclesiasticorum consessu probavit, septem adhuc annis, si anonymo Vitæ ejus scriptori fides adhibenda sit, in vivis mansit superstes, annoque dein octavo, cum septennalem, quam in sese pro Rustico susceperat, pœnitentiam implesset, ad superos migravit; id autem, si audiendus sit Wandelbertus, tribus annis ac totidem mensibus serius accidit; quare, cum equidem Sigebertus, sub quo, e vivis, ut jam monui, anno circiter 579 sublato, miraculum illud accidit, diemque extremum clausit S. Goar, nec uno dumtaxat alterove mense ante primum e duobus hisce eventibus regnare incepisse, nec statim post secundum vivere desiisse videatur, eum ego a veritate haud multum aberraturum putem, qui miraculum illud annis circiter duobus post aditum a Sigeberto regnum seu anno circiter 567, [Rusticus, utpote haud diu, ut apparet, ante hunc mortuus, an. circiter 574 obiisse videtur.] Goaris vero obitum anno circiter 575 aut sequenti accidisse, crediderit.

[19] Quod modo ad tempus, quo S. Rusticus obierit, spectat, Sigebertus, dum miraculo, quod e dictis anno circiter 567 accidit, patefactum fuisset impudicitiæ, in quod Rusticus Trevirensis episcopus lapsus erat, peccatum, hunc exauctorare ac S. Goarem, uti ambo hujus biographi narrant, sufficere in sedem Trevirensem voluit, ac dein, cum Goar id tunc modis omnibus detrectasset, septem annis post, uti iidem biographi referunt, de eo creando Trevirensium episcopo iterum cogitavit; cum autem tunc Rusticus peccati, ob quod deponi meruerat, maculam diuturnæ pœnitentiæ operibus eluisset, a Sigeberto de creando Goare Trevirensium episcopo iterum tunc, non quod Rusticus exauctorandus esset, sed quod jam obiisset, cogitatum fuisse, huncque proinde, utpote haud diu ante S. Goarem, uti e jam dictis pronum est colligere, e vivis sublatum, anno circiter 574 vivere desiisse, existimo, eo etiam impulsus, quod haud diu post septennalem, quæ statim, ut apparet, a miraculo jam sæpe memorato, fuerat incæpta, pœnitentiam expletam obiisse communiter credatur.

§II. Ordo, quo inter episcopos Trevirenses sederit, Acta brevia, sepultura.

[Treviris Nicetium inter & Magnericum sedisse Rusticus probatur,] Nicetium inter & Magnericum Trevirensem sedem occupasse S. Rusticum, æstimari non immerito potest; ad hanc enim non nisi post horum primum, neque tamen post secundum fuit evectus, uti e jam dicendis patescet. Sigebertus I, cum regnare incepisset, Nicetium Trevirensi sedi, e qua pulsus fuerat, extemplo, ut Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 17 docet, restituit; quare, cum Nicetius certe primo regni Sigeberti I initio Trevirensium extiterit episcopus, & tamen, uti ex iis, quæ § proxime prægresso disseruimus, nemo non concludet, eodem Sigeberto I regnante Trevirensem sedem Rusticus etiam occuparit, oportet, ut hic ad illam, non nisi post Nicetium fuerit evectus. Id porro haud pariter post Magnericum est factum: Magnericus enim certo ultra annum 590, uti apud ad VI Julii diem in Commentario Actis ejus prævio num. 10 videre fas est, vitam protraxit; quare si demum post illum ad Trevirensem cathedram evectus fuerit S. Rusticus, consectarium erit, ut certe Sigeberto I, qui anno 579 obiit, regnante, haud extiterit Trevirensium episcopus, contra ac S. Goaris Acta, ab anonymo sec. VII auctore conscripta, ac apud nos vulgata aperte exigunt, ut quisque ex iis, quæ § proxime prægresso diximus, haud difficulter agnoscet.

[21] [Hontheimiusque, qui oppositum contendit, minime id,] Vidit id Hontheimius, Rusticum que nihilominus pati medium inter Nicetium & Magnericum haud volens, eum Historiæ Diplom. Trevirensis Tom. I. in archiepiscoporum Trevirensium serie a se contexta pag. LX. inter Fibicium & Aprunculum, proxime ante Nicetium positum, interserit, ac dein Hist. ejusdem Tom. III. pag. 974 insinuat, facile factum esse posse, ut Wandelbertus sec. IX. scriptor, dum, quæ S. Rusticus, jam Trevirensis episcopus gessit, in Vita S. Goaris narrat, a veritate aberrarit, uni regum, Sigeberto videlicet, nominis istius primo, ea applicando, quæ ad alium forte, Theodoricum nempe, qui ante annum 527 seu priusquam Nicetius crearetur Trevirensis episcopus, in Austrasia regnavit, pertinebunt. Verum quæ Rusticus, jam existens Trevirensis episcopus gessit, non tantum in S. Goaris Vita, a Wandelberto conscripta, verum etiam in altera, quam anonymus Sec. VII scriptor exaravit, narrantur, eaque tam hic quam ille sub Sigeberto rege patrata, dilucide tradunt; ut enimvero Hontheimius, utpote non tantum cum Wandelberto, sed & cum posteriore hoc scriptore, qui, ut jam docui, Wandelberto est antiquior, manifestissime pugnans, deserendus merito hic sit.

[22] [quod rationibus hic adductis vult,] Ast, ut Rusticum proxime haud successisse Nicetio, huncque adeo inter & Magnericum statui haud posse medium tueatur, ita adhuc loco proxime cit. ratiocinatur: Pugnat … pro immediata successione Nicetii & Magnerici Ebervinus abbas in Vita S. Magnerici cap. 1. num. 1. ibi: “decedente apud urbem Trevericam sanctissimo Nicetio, ejusdem urbis episcopo successit in episcopatu Magnericus.” Ab hoc non differt Venantius Fortunatus in Carmine de S. Magnerico, quod Tom. I pag. LII edimus, quem de immediata successione Nicetii & Magnerici intelligi, & verbis & sensui convenientius est, præsertim si in auxilium vocentur antiquiora Trevirorum Diptycha, quæ hunc quoque ordinem servant. Durius est, quod his Browerus l. cit. objicit, dum hos Catalogos nudos sine ratione pontificum Indices compellat. Sane iis rationem pondusque addit proprium ævum par antiquissimis, quæ habemus, monumentis, nec non eorumdem formandorum servandorumque cura, quam hujus Dissertationis §. I. indicavimus, quæque nos hactenus movit, & in futurum movebit, ut ab iis non recedamus, nisi authoritate coævorum indubiorumque documentorum.

[23] Talia sunt, quæ Hontheimius hic affert, argumenta nobis contraria; [ex Ebervino] sed quod ad Venantium Fortunatum, &, qui huic subscripsit, Ebervinum abbatem spectat, non pigeat iterato hic audire Browerum, qui in rem nostram ita ratiocinatur: Habebunt forte, quo fidem morentur historiæ, qui Venantium Fortunatum meminerint facere Magnericum Nicetii magistri successorem, cui quidem, fateor, subscribit etiam Ebervinus abbas Nicetio Magnericum in ipsius Vitæ memoria subrogans … quod itaque Fortunatus Magnericum Nicetio jungat, id ita capias licet, ut usurpato sermonis genere etiam intervallo secutum idcirco non negaverit, nam discipulum, atque ex ipsius Nicetii schola profectum, serius etiam ad summum id pervenisse fastigium quid vetat?

[24] [& Fortunato] Jam si verum est, quod provinciales tradunt historiæ, Rusticum, abdicato sacerdotio septem ipsos annos inclusum, contractam pœnitentia eluisse maculam, negari iterum non potest, ejus episcopatum, sive ab ipso statim Magnerico, seu quo alio episcopo provinciali administratum, & ob eam ipsam labem admissi dedecoris, in obscuro fuisse, atque ita recte etiam Nicetio Magnericum, Rustico præterito, dari successorem. Mirum sane hanc Broweri interpretationem usque adeo non suffecisse Hontheimio, quin pergat oggerere Venantium Fortunatum, præsertim cum Venantius in eodem Carmine Magnericum etiam Auctoris successorem nominet his verbis: Autorisque pii successor dignus haberis, inter quem tamen & Magnericum integrum ad minus seculum intercessit: & vero cum id sic habeat, quid, quæso, vetat, quominus Magnerici & Nicetii successio cum Rustici intervallo intelligatur?

[25] [antiquioribusque Trevirorum Diptychis conficere,] Veniamus modo ad antiquiora Trevirorum Diptycha, quibus ob rationes supra a se allegatas, adeo, utita loquar, agglutinatus est Hontheimius, ut ab iis, nisi authoritate coævorum indubiorumque documentorum recedere nolit, carpens Browerum, quod hosce Catalogos flocci pendat; verum cum a Diptychis illis seu antiquissimis episcoporum Trevirensium catalogis recedi, si gravis id faciendi ratio occurrat, absque ullo piaculo posse, ipsemet Hontheimius loco non uno fateatur, haud satis perspicio, cur id hic faciendum haud putarit; gravior enim a catalogis illis recedendi ratio afferri posse haud videtur, quam si ea ipsa in re, de qua quæstio est, deprehendantur erronei; id autem hic obtinet locum. De ordine enim, quo Trevirenses inter episcopos reponendus sit S. Rusticus disceptatur; eo ipso autem in ordine erroneos esse eo loco illos catalogos, palam est ex eo, quod Rusticum proxime præponant Nicetio, quem non Rustico sed Abrunculo proxime successisse, Gregorius Turonensis, ut jam supra monui, luculentissime docet.

[26] Hontheimius quidem Hist. Dipl. tom. 3, [sed eum Gregorio Turonensi] pag 962 sic scribit: Nos Turonensem & Venantium Fortunatum secuti, hunc ordinem servamus: Fibicius. Aprunculus. Rusticus. Nicetius. Magnericus. &c. Verum a Turonensi Nicetium Rustico proximum successorem, contra ac indicat Hontheimius, haud dari, unicuique, qui, quæ Gregorius in Vitis patrum cap. VI suppeditat, verba considerarit, manifestum fiet. Sunt autem sequentia: Tunc etiam & Aprunculus Treverorum episcopus transiit: congregatique clerici civitatis illius ad Theodoricum regem: Sanctum Gallum petebant episcopum: quibus ille ait: abcedite & alium requirite: Gallum enim diaconum alibi habeo destinatum. Tunc eligentes S. Nicetium episcopum acceperunt. Quid disertius contra Hontheimium in rem nostram dicere potuit Turonensis?

[27] [ac secummet ipse pugnare ostenditur;] Adhæc Hontheimius ibidem, quæ jam dixi, scribens, secummet ipse pugnat, dum Hist. Dipl. Trev. tom. 1 a pag. LVII episcoporum Trevirensium seriem texens, Aprunculum in hac Nicetio proxime præponit, ita scilicet faciendum ratus, quod id exigere mox recitata Turonensis verba, tunc observarit. Nec dubito, quin pariter in ea Nicetium inter & Magnericum positurus Rusticum fuisset, si considerasset tempore Aprunculi, quem inter & Fibicium collocat Rusticum, non Sigebertum, sed Theodoricum in Austrasia regnasse, ac proin, ut ante Aprunculum Rusticus ponatur, neutiquam pati, tam quæ anonymus sec. VII scriptor contexuit, quam alia a Wandelberto concinnata S. Goaris Acta, utpote apertissime, uti e jam supra dictis liquet, exigentia, ut non sub Theodorico, Sigeberti patruo, sed sub ipsomet Sigeberto Rusticus sedisse credatur.

[28] [nec dubium, quin, si hæc considerasset, ipsemet ordinem, quo sedisse Rusticum sta tuimus, admisisset.] Adhæc ut minus etiam, quin Hontheimius, si prædicta considerasset, concessurus locum Rustico Nicetium inter & Magnericum fuisset, dubitandum opiner, ipsemet is scriptor in supra laudata, quam contexuit, episcoporum Trevirensium serie facit. In hac enim, postquam anno 566 e vivis excessisse Nicetium, docuit, Magnericum anno demum 573 creatum esse Trevirensem episcopum, affirmat, sicque ponendo inter utrumque Rustico spatium relinquit. Verum quidquid tandem Hontheimius, si jam dicta expendisset, fuisset facturus, nos equidem Broweri & Pinii opinionem ob rationes jam allegatas secuti, locum in Trevirensium episcoporum serie Nicetium inter & Magnericum Rustico concessimus.

[29] [Hujus non alia, quam quæ in S. Goaris Vita leguntur, gesta innotescunt. Hinc lectori ex Scheckmanno] Porro hujus, ut supra monuimus, gesta non alia, quam quæ de ejus lapsu ac pœnitentia narrantur in S. Goaris Actis innotescunt; ediderunt hæc Surius, Coïntius, Mabillonius, Callesius ac ad VI Julii diem Pinius noster cum Notis, Commentario, quem illis præmisit, subnexis. Hos lector, sciendi, quæ ad Rusticum spectant, avidus, potest adire, verum ut labori huic parcere, si velit, queat, eorum omnium, quæ in Actis illis ad Rusticum spectant, epitomen hic exhibeo ex Scheckmanno, qui, cum ab anonymo Vitæ S. Goaris scriptore non nisi penes succinctiorem narrandi modum discrepet, audiri hic meretur.

[30] [horum epitome, quæ, qua ratione S. Gear sese de objectis] Brevi igitur S. Rustici, quo hunc peccati a se commissi maculas eluisse pœnitentia, indicat, præmisso elogio, ita scribit: Verum rem gestam peroremus: Deo dilectus sane Goar summa præditus erat sanctitate, summæ abstinentiæ deditus, quam tamen charitatis amore, ac intuitu hospitalitatis plerumque, si affuissent peregrini, solvebat; unde quasi jejunii impatiens, quorumdam invidentium sinistra accusatione, ac falsa suspicione apud Rusticum episcopum proclamatus, jussu episcopi citatus est, & comparere compulsus. Proclamatoribus ergo suis & legatis, quorum alter Albiwinus, alter Adaluuinus dicebatur, Goar congreditur, quos inedia confectos, peneque deficientes membris, lacte serino a tribus cervis mulso, eorum artus perungendo lassos in vigorem pristinum restituit.

[31] [apud Rusticum purgat,] Sistitur Rustico episcopo humilis præsbyter Goar vir per omnia rectus & simplex usque adeo (ut) pallium suum solari radio per anguli cujusdam rimam splendescenti appenderet, putans fore vectem ligneum; sed ligni duritiam, sed retentaculi officium radiantis solis coma non negavit. Hæc mirifica opera Rustico magicis artibus adscribente, Goar se humiliter excusans ait: Deus justus, fortis & patiens, scrutator cordium, & secretorum inspector novit, me nihil prorsus artis magicæ aut scisse aliquando aut scire: feras neque mulsisse ullis incantationibus: itidemtenus vestem meam in solis radio pendere haud satis scio, sed in fuste roboreo. Quod mane comedere dicor & bibere, videat & judicet omnium cognitor Deus, gulæ vitio id, an charitatis Officio egerim.

[32] Hæc prosequente Goare supervenit clericorum quidam Geobisus nomine, [hicque, cum occultum, quod commiserat, peccatum Miraculo, ad preces S. Goaris patrato, patefactum fuisset,] gestans infantem tres noctes natum. Quo viso Rusticus ad vota sibi cuncta venisse gavisus, heus, inquit, aulicos suos alloquens nunc opera Goarina probabuntur (an) ex Deo vel adversario emergant. Tum ad Goarem conversus dixit: age, infantulus genitores propriis designet vocabulis. Affligi tunc videres Goarem, angi & contristari, nequientem tamen nec audentem, neque volentem refragari episcopi præceptis, sed lacrymis ora perfusum in Trinitatis nomine trium noctium infantem jubet edicere pandereque parentes. Cum ille fandi impos protenta in episcopum manu absolutissime respondit: iste Rusticus episcopus pater meus est, mater autem mea Flavia vocatur.

[33] [ad pœnitentiam fuerit] At præsul justo se Dei Judicio deprehensum cernens pronus advolvitur Goaris pedibus, [adductus, exponit, hic exhibetur,] summissis precatibus veniam deprecans, suorum apud Altissimum obtineat indulgentiam peccaminum: quod ille indefesse se facturum pollicitus est. Tunc Rusticus ultronea (ut pertulimus) suscepta pœnitentia exemplar meruit esse & speculum: hincque effectum est, (ut) fieret postea resurrectio & profectus, quibus ante destructio fuerat & scandalum. De post in Sancta rusticitate vitam ducens sine crimine tandem felici sine quievit pridie Idus Octobris. Hæc sunt, quæ fusius ab anonymo & Wandelberto relata pro compendii munere huic Commentario inserui.

[34] [locusque, quo is hanc egerit, alterque, quo fuerit sepultus, assignantur.] Ubi pœnitentiam peregerit Sanctus Rusticus, silent anonymus & Wandelbertus; Scheckmannus autem in elogio Sancti prævio recentioresque, monasterio B. Mariæ ad littus Mosellæ septennio inclusum eum fuisse, memorant, S. Goare interim, ut ei pollicitus fuerat, Deum pro eo sine intermissione orante; donec tandem plenissime expiatus æternæ felicitatis portum tenuit, humanæ fragilitatis memorabile sane exemplar, lapsisque veræ pœnitentiæ speculum. Locum sepulturæ obtinuit, teste eodem Scheckmanno, in ecclesia S. Paulini ibidem Treviris in absida lateris dextri a tergo altaris B. Joannis Evangelistæ juxta baptisterium.

DE SANCTA ANGADRISMA VIRGINE ET ABBATISSA
Bellovaci in Gallia Belgica

CIRCA ANNUM DCXCV.

SYLLOGE DE GESTIS ET CULTU.

Angadrisma Virgo abbatissa Oratorii in diœcesi Bellovacensi (S.)

AUCTORE C. G.

§ I. Sanctæ in fastis sacris memoria, natales illustres, abbatia, miracula quædam, an sit distinguenda ab Angarisma, tempus obitus.

Belloacum seu Bellovacum (vulgo Beauvais) antiqua Galliæ Belgicæ civitas inter præcipuos patronos suos, [Sancta in sacris Fastis hoc die] quorum jam duo locum in Opere nostro, S. videlicet Ebrulphus ad diem 25 Julii, & S. Geremarus ad 24 Septembris obtinuere, hac die colit S. Angadrismam, cujus quidem in Martyrologiis antiquioribus & classicis memoria non reperitur; Martyrologium enim Usuardi, in quo hoc ejus elogium: Pridie Idus Octobris in territorio Belvacensi Sanctæ Andragisinæ virginis, haberi testatur l'Oiselius in Monumentis suis Bellovacensibus, ad usum ecclesiæ Bellovacensis auctum fuisse oportet, cum id in sincero Usuardini Martyrologii textu non extet: ast sacris fastis recentioribus passim, diversis tamen diebus inserta est: Molanus in primis in Additionibus ad Usuardum sic eam ad XIV Octobris annuntiat: In territorio Belvacensi S. Angadrisinæ virginis; Martyrologium ecclesiæ S. Gudulæ Bruxellis: Civitate Belloacensi S. Angadrisinæ virginis, sponsæ S. Ausberti archiepiscopi Rothomagensis. Codex reginæ sueciæ sub num. 428: Beloacus S. Andragisinæ virginis. Florarium nostrum MS. item Adrogisinæ virginis. In his nomen ejus Angadrisma, prout jam passim appellatur, perfecte non exprimitur, sed cum cultus locum Bellovacum assignent, dubium esse nequit, quin designetur S. nostra Angadrisma: eodem die memoriam ejus celebrant Martyrologium Germanicum, Aubertus Miræus, idem Molanus in Natalibus SS. Belgii, Castellanus in Martylogio Universali, longiori vero ex ejus Actis elogio eam more suo exornat Saussayus, quod apud ipsum videri potest.

[2] [& XXVII Martii memorata,] In fastis autem Benedictinis die XXVII Martii, ut apud Dorganium, Menardum & Wion, qui citatis elogiis recte addunt & abbatissæ, annuntiatur: quæ sit hujus transpositionis ratio, ignoro, nisi forte, ut asserit Coïntius ad annum Christi 683 nullum tamen laudans auctorem, sit dies translationis, de qua pluribus agendum erit § sequenti. Memoria quoque ejus celebris est apud alios auctores: scripsere enim de ea S. Antoninus parte II Chron. titul. XIII cap. VI § XX, Vincentius Bellovacensis lib. XXIII cap. XCIX, Petrus de Natalibus lib. III cap. CVIII, cujus in pluribus hic hallucinantis errores correxit Henschenius in Commentario prævio ad vitam S. Ansberti in Opere nostro ad IX Februarii, Antonius Ypesius in Chronicis Benedict., Malbrancius in antiquitatibus Morinensibus, & Petrus Louvetus in antiquitatibus Bellovacensibus, qui omnes sua fere desumpserunt ex Vita S. Ansberti ab Aigrado monacho Fontanellensi eidem Sancto, atque ita quoque Sanctæ nostræ coævo scripta, unde etiam deprompta est Vitæ S. Angadrismæ, quam ex pervetusto codice VC Claudii Jolii canonici Parisiensis exscriptam inter collectanea nostra inveni, prima & maxima pars, cui auctor anonymus laciniam quamdam assuit satis ineptam, & pauca admodum particularia ejus Gesta continentem; hanc proinde Vitam, Mabillonii, qui & eam luce indignam censuit, exemplum sequens, non edam, sed ex laudata S. Ansberti Vita, ad cujus, in Opere nostro ad diem IX Februarii editæ caput I lectorem, S. nostræ Acta in primo suo fonte videre desiderantem, remitto, ejus hic Gesta exponam, adjungamque ea, quæ ex aliis auctoribus comperi, legitimum ejus cultum post hæc ostensurus.

[3] [& in territorio Teruanensi nobiliter nata,] Sanctam nostram origine Tarvennensem fuisse, seu in territorio Teruanensi, ut id explicandum reor, ita dicto a nobili olim urbe Teruana ad Legiam fluvium in Morinis, cujus nunc a Carolo V imperatore excisæ sola supersunt rudera, natam scribit Mabillonius in Notis ad Vitam S. Aigulphi abbatis Lerinensis, quod & ex Vita S. Ansberti verosimillimum evadit, in qua Aigradus monachus patriam Sanctæ designare videtur his verbis: Genitor quoque hujus sanctæ Virginis illustris Robertus & frater ejus Altbertus avunculi erant Sancti patris Lantberti successoris in ordine regiminis B. Vuandregisili, originem ducentes ex territorio Taruanensi: patrem, ut ex recitatis verbis constat, nacta est Robertum sive Rotbertum insigni nobilitate conspicuum, & sub Chlotario III, qui ab anno 656 usque ad annum 669 regni apud Francos gubernacula tenuit, regii annuli gerulum, seu, ut volunt Lanouius & Feronus de Cancellariis Franciæ, ejusdem regis cancellarium: ipsius autem Roberti prosapiam ex antiquis comitibus Bononiensibus, Teruanensibus & Turnhemiensibus deducere conatus est Malbrancius lib. III de Morinis, eumque Renticæ (Gallice Renty) oppiduli, duabus a Teruanæ ruderibus leucis siti, comitem fuisse non tam ex certis probatisque monumentis, quam ex dubiis conjecturis asserit.

[4] [solutis miraculose sponsalibus cum S. Ansberto contractis,] Annus quo in lucem edita est, cum extrema, in qua obiit, senectus ignoretur, incompertus est; constat vero eam religiose educatam, cum ad ætatem nubilem pervenisset, a parentibus desponsatam fuisse Ansberto nobilissimo pariter juveni: ast illa toto corde virginitatem illibatam servare cupiens, Deum ut corporis orisque venustatem a se auferret, certum, ut rebatur, tuendæ pudicitiæ præsidium, precata est, statimque tetra lepra, nulla medicorum arte sanabili, faciem suam sensit obductam, at simul ac (sponso, qui pari tenebatur virginitatis studio, socero ac parente annuentibus) sanctimonialem deinceps vitam actura, sacrum velamen a S. Audoëno archiepiscopo Rothomagensi accepit, pristinæ formæ nitorem dignitatemque recepit. Miram hanc amissæ recuperatæque venustatis historiam post Bailletum, qui eam solita sua hypercrisi paululum arrosit, tandem, si non negare, saltem dissimulare modernus quidam auctor Gallus in Legenda sua Gallica, in hunc modum visus est: Angadrisma incidit in morbum periculosum, ex quo ei post recuperatam sanitatem grandis remansit difformitas: ast licet miracula a quibusvis auctoribus in Sanctorum Vitis relata non indiscriminatim credenda esse fatear, cum tamen hoc in laudata S. Ansberti, quam hic interpolatam esse, cum mirabiliora plurima in multis aliorum Sanctorum Actis frequenter occurrentia a nemine in dubium vocentur, ostendi nequit, diserte narret Aigradus, ab omnibus, uti & ab ipsomet Bailleto in tabula Critica tamquam auctor gravis & coævus laudatus, malo cum enumeratis supra, de Sancta nostra scribentibus auctoribus mirum hoc prodigium ut verum suspicere, & Deum mirabilem in Sanctis suis agnoscere, quam laudato S. Ansberti biographo sine ulla ratione fidem abnegare.

[5] [a S. Audoëno velata, abbatissa facta fuit] Diuturnus nimis fuit S. Audoëni episcopatus, utpote secundum receptam nunc Coïntii opinionem ab anno 640 usque ad annum 683 extensus, ut ex eo tempus, quo Sancta Virgo velata est, utcumque definiatur; illud tamen hinc non improbabiliter conjici potest: postquam deo consecrata esset, vir Domini (ut ait Aigradus) Ansbertus in aulam regis licet nolens a genitore perductus, sicut erat acumine ingenii clarus, cœpit esse aulicus scriba doctus, conditorque regalium privilegiorum & gerulus annuli regalis, posteaque relicta aula aliquibus saltem annis sub regimine S. Wandregisili in cœnobio Fontanellensi monachus vixit: facile igitur septem aut etiam plures inter obitum S. Wandregisili, quem anno 667 innexuit Boschius in Comment. prævio ad ejus Vitam, & sanctæ Virginis consecrationem fluxerunt anni, ut proinde hæc non serius, quam anno 660, collocari debeat. Deinde præfecta cœnobio virginum fuit, quod duabus fere Bellovaco leucis distans, & eo in loco situm, ubi nunc vicus cognominis in decanatu Monchiacensi, ut tradit Louvetus, Oratorium dicebatur vulgo Oroër sive Orouer, sicuti reliquas dignitate anteibat, ita humilitatis studio superavit, in vestitu cæteroque corporis cultu modesta, jugi abstinentiæ & precationi dedita, præcipua religione SS. martyres Lucianum, Maximianum & Julianum (de his actum est in Opere nostro VIII Januarii) quorum sæpe visitabat sepulchrum, venerari solita; splendebat in ea fulgor quidam eximius castitatis, patientiæ, obedientiæ, pietatis erga egentes, quorum plurimos larga stipe sustentabat.

[6] [Cœnobii Oratorii, a S. Ebrulpho conditi,] An autem simul ac a S. Audoëno sacrum velamen acceperat in dictum cœnobium se receperit, an alibi vitæ religiosæ fundamenta jecerit, ac tandem ad regendam Oratorii familiam evocata fuerit incertum est; si tamen constet fides Miraculo, quod ex Louveto num. seq. referam, eam aliquo tempore sub sanctimoniali habitu privatam egisse vitam verosimilius est. Cæterum sacrum illum virginum parthenonem nomenclationem originemque suam sumpsisse ab Oratorio, quod S. Ebrulphus sibi eo loci condiderat, cuique postea plura sacra ædificia accesserunt, refert ejusdem Sancti biographus his verbis: Constructo sibi (S. Ebrulphus) oratorio eo in loco, qui postmodum a posteris Oratorii appellatione designatus est, eo quod plures orationis domos haberet, sine intermissione ibi domino famulabatur; narratæ deinde ejusdem Sancti in dicto suo Oratorio sepulturæ hæc subdit: Inde transactis aliquot annis matrona quædam nomine Theclana nobilis & religiosa eminentiore structura sepulchrum ejus adornavit, vir quoque illustris & sapiens Theodebertus Parisiorum episcopus… Ibi domino templum ædificavit, ubi & alia diversis Sanctorum dicata nominibus ædificia constructa sunt, unde locus idem, ut supra diximus, Oratorii nomen sortitus est, beata denique Angadrisima (Angadrisma) virgo & abbatissa ibidem cum Sanctis virginibus & viduis religiosis Sancta conversatione vixit, & vitæ suæ felix propositum consummavit.

[7] [claruitque miraculis in Vita adhuc degens.] Adjungit Louvetus eam post consummatum sanctissime vitæ suæ cursum plurimis a Deo Miraculis illustratam in album sanctarum Virginum relatam fuisse; nullum tamen miraculum singillatim edicit, præter hæc duo, quibus Deus Sanctitatem ejus, dum in vivis erat, illustravit: alterum tamquam majorum traditione acceptum ac ejusdem lipsanothecæ incisum: priusquam videlicet monasterio præficeretur, ultro opem obtulisse accendendis cereis ac lampadibus templi cujusdam abbatiæ, in quo divinis quotidie assistebat officiis, inque eam rem lumen petere solitam a pistore eo loci, qui nunc Drogonis pueri vocatur, vulgo de Druon l'enfant, commorante, qui indignatus quotidie se adeo intempestive ab ea interpellari, ardentes prunas in sinum ejus jacit, quas illa in templum corpore vesteque illæsa detulit, quod factum ut pistor didicit, ultro ad Virginem accurrit ac humi procumbens supplex veniam precatur: alterum ex laudata S. Ebrulphi Vita haustum, quod Coïntius in Annalibus ecclesiasticis Francorum, una cum relata num. præcedenti cœnobii Oratorii origine inter fabulas relegat, deceptus errore, quo S. Ebrulphum, integro seculo juniorem fuisse & initio seculi VIII, adeoque post Sanctæ nostræ ætatem vixisse, sibi persuasum habebat ex diplomate quodam Chilperici, quo hic rex precibus Dodonis Bellovacensis episcopi & Ebrulphi abbatis incitatus monasterium S. Luciani instaurandum decrevit, & quod ipse perperam attribuit Chilperico III, ut ex ipso diplomate in Commentario prævio ad ejusdem S. Ebrulphi Vitam, & Chilperico I, si tamen genuinum sit, tribuendum esse Cuperus evicit. Miraculum autem est hujusmodi: eo videlicet tempore, quo cœnobio suo abbatissa præerat, corripuerat S. Mariæ basilicam, a Chrodoberto sive Theodeberto Parisiensi antistite tempore S. Bathildis reginæ exstructam, incendium, videbaturque cæteris illic sacris ædificiis pernicies imminere: cumque nihil contra grassantem late flammam ars & industria humana proficeret, S. Angadrisma ad S. Ebrulphi tumulum accessit, & reclusa in eo sacra ejus ossa reverenter contra flammas extulit, quæ continuo cœperunt minui, & tandem penitus extingui, quibus extinctis Sancta virgo sacra pignora linteaminibus mundis & serica tela involuta, in tumulo suo iterum recondit. Hæc nec plura sanctæ Virginis Gesta mihi innotuerunt.

[8] Celebris est quæstio an S. nostra Angadrisma eadem sit, [Quæritur num distinguenda sit ab Angarisma?] quæ Angarisma, & proinde an cum abbate Lerinensi, sive is tum fuerit Rigomirus, sive Prigonius, ex insula Caprasia S. Aigulphi corpus paucis post ejus martyrium, quod in dicta insula circa annum 681 subiit, diebus Lerinum deferri curaverit, ejusdemque caput & brachium dextrum ad monasterium suum transtulerit, ut narrat Adrevaldus in ejusdem S. Aigulphi Vita: resolvit hanc in Commentario prævio ad eamdem Vitam, & totam hanc Adrevaldi narrationem inter fabulas reputavit solidis rationibus Stiltingus, quæ ibidem videri possent; cum tamen hæc quæstio vel maxime huc pertineat, eam, uti a laudato Stiltingo citato loco resoluta est, compendio repetam.

[9] Occasionem quæstioni dedit ipsemet Adrevaldus hæc scribens: [quæ cum solummodo cognita sit ex Adrevaldi in Vita S. Aigulphi fabulis] præterea nuntii (de S. Aigulphi martyrio Lerinum delati) participem faciunt quamdam abbatissam Angarismam nomine, quæ in vicïno monasterio sororibus præerat sanctimonialibus, a Sancto viro a primæva ætate tam in scripturis Sanctis quam monasterialibus imbuta doctrinis, & post pauca monasterium, cui Angarisma præerat, Oratorium vocans. Oratorio autem tum temporis præerat abbatissa S. nostra Angadrisma; itaque ex Adrevaldi verbis Angarisma eadem fuisse videtur, quæ S. Angadrisma: verum graviter, ut advertit Mabillonius, lapsus est Adrevaldus Oratorium vicinum Lerino fuisse scribens, quod non in Provincia, in qua Lerinum, sed in territorio Bellovacensi, adeoque longissime a Lerino situm fuit, cui proinde dictum cœnobium & ipsum quoque abbatissæ nomen parum notum fuit: præterea cum nihil tum de Angarisma, cum de separatione capitis & brachii a reliquo S. Aigulphi corpore, quæ etiam tam paucis post ejus agonem diebus, est admodum incredibilis, habeatur in prima ejusdem Sancti Vita, quæ & melioris notæ, & scripta ante Adrevaldi, duobus post S. Aigulphi & post memoratam abbatissam seculis scribentis, ideoque magna in hisce authoritate destituti, ætatem existimatur, merito totam hanc de Angarisma narrationem suspectam habeo, & inter fabulas, in scribenda sæpe dicta Vita Adrevaldo, ut ostendit laudatus Stiltingus, passim familiares reputo.

[10] Nec majorem hic fidem meretur alius S. Aigulphi biographus Vincentius Barralis, [& Vincentii Barralis conjecturis, non putatur extitisse.] qui Adrevaldum fere secutus est, eumque pro arbitrio suo mutavit & auxit: advertit hic Adrevaldi Oratorium in insula Lerinensi collocantis errorem, & eum corrigere tentans, Oratorio monasterium Arlucense substituit, ipsamque Angarismam patria Blesensem faciens, eam a S. Angadrisma, quæ patria Teruanensis fuit, neque cœnobio Arlucensi umquam præfuit, distinxit; & huic correctioni post longam dubitationem tom. 1 Annalium Benedict. acquievit Mabillonius, nondum visa laudata prima S. Aigulphi Vita: sed nullum ad corrigendum Adrevaldi errorem fundamentum habuisse Barralem quam fallaces conjecturas, ideoque Adrevaldi errorem per alium Vincentii Barralis errorem mutatum fuisse, observavit iterum laudatus Stiltingus; verba ejus hic audiamus: vidit hic scriptor (Barralis) cœnobium nullum fuisse in insula Lerinensi, quod Oratorium diceretur, hac de causa Arlucum substituit, … patria Blesensem facit (Angarismam) non alia opinor de causa, quam quod ab Adrevaldo dicatur per s. Aigulphum a primæva ætate tam in scripturis Sanctis, quam monasterialibus imbuta doctrinis; hinc enim facile conclusisse videtur Barralis eadem cum Aigulpho civitate natam fuisse; cum igitur Angarisma ex solis Adrevaldi fabulis, & Barralis conjecturis innotuerit, sicuti factum de ea relatum est mihi incredibile, ita & eam, si distinctam a S. nostra Angadrisma velis, in rerum natura tum temporis extitisse, donec id ex melioribus monumentis ostendatur, non opinabor. Hæc igitur de hac controversia dicta sufficiant, ad annum & locum Sanctæ emortualem progredior.

[11] [obiit Sancta, ut conjicitur] Convenit inter auctores Sanctam eodem circiter anno ad meliorem vitam transiisse, quo ejus olim sponsus S. Ansbertus; excipe Martyrologium Parisiense, quod obitum S. Ansberti anno 695, & S. Angadrismæ anno circiter 698 illigavit, quam autem ob rationem ignoro: equidem annus ejus emortualis ex hac solum conjectura videtur assignari, quod, cum Sancta S. Ansberto fuerit desponsata, facile inde colligatur eos pares ætate fuisse, & proinde circa idem tempus verosimiliter obiisse: itaque cum annus 695 S. Ansberto emortualis fuerit, ut ostendit Henschenius in Comment. prævio ad ejus Vitam, aliique passim tradunt auctores, circa eumdem annum S. Angadrismam hanc vitam cum meliore commutasse probabiliter statui potest.

[12] Castellanus auten in Martyrologio suo Universali Gallico annum 698 S. Ansberto emortualem ad marginem notavit, [ex anno emortuali S. Ansberti,] ac deinde circa eumdem annum S. Angadrismam obiisse posuit: præluxerat ei Mabillonius, qui in Notis ad Vitam S. Ansberti, quam dedit in Actis SS. Ord. Benedict. sec. 2 pag. 1049, ac deinde pag. 1063, ubi compendium dedit Vitæ S. Angadrismæ, eumdem annum utrique quoque emortualem assignavit ex apographo quodam Chronici Fontanellensis, in quo hæc habentur: Anno IV Childeberti regis Francorum, qui erat VIII ducatus Pipini majoris ducis, anno V præsidente in sede apostolica Sergio papa, anno X imperante Justiniano minore augusto gloriosæ memoriæ almificus vir Rotomagensis urbis pontifex Ansbertus cælestia regna petit, qui est annus dominicæ Incarnationis DCXCV indictione VIII quinto iduum Februariarum: ex congestis hic notis Chronologicis, minime, ut ipsemet observavit, sibi consonis annum solummodo Childeberti regis IV, qui in annum æræ Christianæ 698 incidit, (incepit enim regnare, ut recte ostendit Pagius in Criticis, anno 695 ante diem 23 Martii) retinendum censuit laudatus Mabillonius; verum cum illud apographum in congerendis notis Chronologicis fuerit tam infelix, merito de ejus sinceritate dubitari potest, præsertim cum ea in pluribus ejusdem Chronici exemplaribus non reperiantur: non enim ea habentur in Chronico Fontanellensi juxta codicem, ut fertur, MS. Fontanellæ, nec in exemplari quod edidit Acherius, neque etiam in MS. nostro ex codice Rubeæ vallis cum alio Tornacensi collato, in quibus omnibus exemplaribus e contrario corpus S. Ansberti ex basilica S. Pauli, in qua primo conditum fuerat, in ecclesiam S. Petri apostolorum principis a S. Baino translatum fuisse legitur Anno dominicæ Incarnationis 704 … qui erat decimus gloriosi regis Hildeberti &c. Postquam in prædicta S. Pauli basilica Annis novem requievisset; convenit in his annus æræ Christianæ 704 cum anno Childeberti X, pluribusque notis Chronologicis in iisdem exemplaribus signatis, ut videre est in Commentario prævio ad vitam S. Wandregisili in Opere nostro ad XXII Julii, ita ut hanc Chronographiam omnes adoptarint, unde, neglecto, quod protulit Mabillonius, apographo, S. Ansbertum anno 695 ex hac vita discessisse concludere licet.

[13] [circa annum 695] Mabillonius quoque, qui ut aliquod saltem tempus tum abbatiali, quod Fontanellæ, tum episcopali, quod Rothomagi S. Ansbertus gessit, muneri relinqueret, tam diu, quam poterat, ejus decessum in Actis SS. Ord. Benedict. differre cogebatur; cum in Observationibus præviis ad Vitam S. Hermelandi monasterium Antricense eumdem Sanctum, ad petitionem S. Pascharii Nannetensis episcopi a S. Lantberto Fontanellensi adhuc tum abbate, & S. Ansberti eo in munere prædecessore ad id operis directum, anno tantum 696 absolvisse scripsisset, semetipsum Tom. I Annalium Benedict. non immerito correxit, ubi & exordium Antricensis monasterii anno 675, & S. Ansberti obitum 795 illigavit, eoque anno eumdem Sanctum vivere desiisse invicte probat ex Charta privilegii cuidam ignoto monasterio, S. Mariæ dicto, concessi, quæ signata erat die VI Martii anno secundo Childeberti gloriosissimi regis: huic autem privilegio inter alios subscripsit Gripho sine expressione quidem Sedis suæ episcopalis, qui tamen quin fuerit episcopus Rothomagensis eruditi jam non dubitant, adeoque jam anno Childeberti regis II sive Christi DCXCVI cathedram Rothomagensem, quam S. Ansbertus viduam reliquerat, tenebat: obstrepit quidem & Reginaldum proximum fuisse S. Ansberti successorem ex Actis corruptis S. Wlfranni probare nititur Coïntius, sed prolatum a Mabillonio instrumentum præ oculis non habuisse videtur, nec ejus rationes tantæ sunt, ut lectorem multum remorari debeant.

[14] [in cœnobio suo Oratorio.] Locum, quo Sancta nostra felicem animam exhalavit, designat Louvetus antiquitatum Bellovacensium Lib. III Cap. VI, ubi hæc scribit: Tandem hæc Virgo ex hac vita transiit in cœlum … post consummatum in omni pietate & sanctitate in abbatia sua Oratorio vitæ suæ cursum; idque, ut opinor, ex laudata S. Ebrulphi Vita; in qua iisdem pene verbis auctor ejus anonymus Oratorium fuisse Sanctæ locum emortualem indicat: Beata denique (inquit) Angadrisima Virgo & abbatissa ibidem (in monasterio Oratorio) cum sanctis Virginibus & viduis religiosis sancta conversatione vixit & vitæ suæ felix propositum consummavit, cumque illud undequaque admodum sit verosimile, frustra id pluribus stabilirem; addit laudatus Louvetus corpus ejus in sæpe dicto cœnobio requievisse usque ad tempora Normannicarum in Gallias irruptionum. Eo autem tempore, quo illud in cœnobio Oratorio quievit, sanctam Virginem cultu ibidem sacro honoratam fuisse tum Miracula quæ vivens mortuaque patrasse fertur, tum vero maxime corporis ejus, de qua infra, Translatio suadent: an vero tum temporis Officio etiam proprio culta fuerit, edicere non ausim: quamquam enim ejus Vita, quæ in sex Lectiones divisa in pervetusto Claudii Joly Canonici Parisiensis Codice reperitur, satis, ut quæ Normannicæ irruptionis, aut factæ hujus occasione Translationis neutiquam meminerit, antiqua videatur; quo tamen tempore primum ea divisio facta fuerit, quantave sit ejus Codicis vetustas, haud habeo exploratum.

§ II. Cœnobii Oratorii per Normannos destructio, Corporis S. Angadrismæ Bellovacum Translatio, cultus ejus ibi & alibi insignis.

[Oratorium a Normannis] Quamvis quin egregie constituta reliquerit S. nostra Angadrisma tum religiosam suam familiam, tum ipsum suum monasterium dubitandum non sit, miseram tamen post ejus decessum Oratorium fortunam excepisse, nec multum ab ea, quæ Flaviacense monasterium, de quo in Commentario prævio ad Vitam S. Geremari in Opere nostro actum est, obruit, dissimilem, ex Nicolai I Pontificis, confirmantis concessam a Carolo Calvo Odoni Bellovacensi Flaviaci & Oratori cum ecclesia Bellovacensi conjunctionem decreto seu bulla, quam, cum quatenus ad rem nostram pertinet in Opere nostro citato loco oculis subjecta sit, hic integram repetere omitto, constat: illud enim una cum Flaviaco civili grassante seditione primævum suum amisisse splendorem, ac pro magna sui parte destructum, tandem a barbaris in Galliam irrumpentibus funditus eversum fuisse; ita ut a Virginibus religiosis amplius inhabitari nequiret testatur in laudata sua bulla Pontifex: Quæ tamen (inquit) monasteria (Flaviacum & Oratorium) & prius quidem quam secularibus collata fuerant, propter civilis secularibus collata fuerant, propter civilis discordiæ seditionem non parum fuerant destructa, & nunc propter barbaricam incursionem penitus sunt eversa, adeo ut non solum rebus privata sint propriis, verum canonicorum, sacrarumque Virginum chorus, qui prius illic habitaverant, ex maximo inde sit ablatus, & ecclesiæ totaque ædificia simul sint destructa.

[16] [una cum Flaviaco sub annum 851 destructum fuit] Oratorium tamen aliquo vigore, licet forte in facultatibus ædificiisque diminutum (an enim post primam suam cladem, quemadmodum Flaviacum, restauratorem nactum fuerit, latet) usque ad annum 831 floruisse, ex testamento seu largitione S. Ansegisi abbatis dicto anno 831 condita, quam exhibet Chronista Fontanellensis apud Acherium tom. III Spicilegii editi anno 1659, patet, ubi inter plurima, quæ diversis legavit monasteriis, hæc habentur: Ad Oratorium monasterium solidos 15: post memoratum vero annum non multo tempore extitisse, imo anno 851, quo, ut testatur alter Fontanellensis Chronista, cujus fragmentum ab anno 841 usque ad annum 856 edidit Chesnius tom. 1 de Scriptoribus Historiæ Francorum, Classis Normannorum fluvium Sequanam ingressa est ipso die tertio Idus Octobris duce Hoseri… Belloacus interea urbem cremarunt & Flaviacum monasterium, eversum funditus a Normannis fuisse arbitror: licet enim hoc diserte de Oratorio non asserat laudatus Chronista, cum tamen & urbem Bellovacensem cremarint, & monasterium Flaviacense, in agro Bellovacensi situm eodem impetu everterint Normanni, satis verosimile est, Oratorium, in eodem Bellovacensi agro situm, babaricum eorum, in sacra præcipue loca consueto more sævientium, furorem non evasisse; sane cum anno 831 sæpedictum Oratorium adhuc extaret, & jam anno 863, ut conqueritur Nicolaus Pontifex in laudata supra Bulla eo anno data, penitus esset excisum, ejus ruina nulli verosimilius anno, quam 851, quo barbari territorium Bellovacense vastando percurrerunt, adscribi potest.

[17] [nec umquam postea restitutum:] Caverat quidem diserte Nicolaus Pontifex laudato suo Decreto ut monasteria prædicta Flaviacum & Oratorium restaurarentur, sed in eo Oratorii fortuna inferior fuit, quod, quamvis amborum restauratio ob assiduas, ut reor, barbarorum incursiones pluribus annis fuerit neglecta, tandem Flaviacum fuerit seculo XI a Drogone episcopo Bellovacensi reædificatum, Oratorium vero, cujus omnes possessiones Capitulo Bellovacensi attribuerat Warinus ejus decessor, in suis ruinis manserit sepultum. Idem tamen Drogo alium insignem Virginum parthenonem, dictum S. Mariæ ad S. Paulum in pago S. Pauli prope mœnia civitatis Bellovacensis, verosimiliter ut locum Oratorii suppleret, ædificari, & tam ample tum ex propriis tum ex aliorum fidelium oblationibus dotare curavit, ut inibi congrue 55 & plures perpetuo alerentur moniales: videsis hæc omnia apud laudatum Louvetum Historiæ Bellovacensis Lib. IIII, ubi longum eorum, qui bona sua dicto S. Pauli Cœnobio contulerunt, exhibet Catalogum.

[18] [at Sanctæ corpus Bellovacum tum tempoporis translatum,] Hæc paulo latius dicta sunto, tum ad convellendam eorum opinionem, qui, testante l'Oiselio, S. Angadrismam Cœnobio S. Pauli præfuisse abbatissam perperam credunt, inter quos & Aubertum Miræum in Fastis Belgicis, ut infra videbimus, numerare licet, cum illud 340 annis, ut ex dictis patet, post ejus decessum sit ædificatum; tum ut clarius innotescat tempus, quo sacræ sanctæ Virginis Exuviæ ex cœnobio Oratorio ad collegiatam S. Michaëlis in civitate Bellovacensi ecclesiam, in qua suo tempore eas adhuc asservari testatus est litteris ad Majores nostros datis Claudius Franciscus a Paula le Fevre d'Ormesson decanus Bellovacensis, translatæ fuerint: Normannis enim, Hastingo duce, territorio Bellovacensi ruinam minitantibus, corpus sanctæ Virginis ad memoratam S. Michaelis ecclesiam translatum fuisse auctores unanimiter tradunt post Louvetum, qui lib. 3 cap. 6 post narrata, quæ compererat, S. Angadrismæ gesta hæc scribit: ejus corpus remansit in dicta Oratorii abbatia usque ad tempus Normannorum, quo translatum fuit in ecclesiam S. Michaelis Bellovaci, quando (corpus) S. Ebrulphi fuit positum in ecclesia principali, quæ in eis adhuc hodie sunt. Et iterum eodem Lib. 3 Cap. 11 memorans damna per Normannos, Hastingo duce, ditioni Bellovacensi illata ait: Ad eorum (Normannorum) adventum delata sunt Bellovacum corpora & Reliquiæ SS. Ebrulphi, Justi, Geremari & Angadrismæ, ubi huc usque servata sunt.

[19] [in ecclesia S. Michaëlis fere totum hodieque servatur,] Porro an totum sanctæ Virginis corpus in S. Michaelis ecclesia hodieque asservetur, & quædam illius partes ad alias ecclesias non sint delatæ mihi incompertum est: equidem aliquas ejus Reliquias alio delatas esse non memorant laudati Louvetus & l'Oiselius, neque etiam dominus d'Ormesson in litteris ad prædecessores nostros datis; Bailletus vero, licet fateatur non multas ex sacro ejus corpore Reliquias aliis ecclesiis fuisse divisas, aliquam tamen ejus partem cathedrali ecclesiæ Noviomensi concessam fuisse affirmat hæc ad hunc diem scribens: Non videntur multæ factæ fuisse distributiones Reliquiarum ex ejus (S. Angadrismæ) corpore, quamdam ejus parvam partem canonicos ecclesiæ Noviomensis habere, non potest negari, qui in compensationem quasdam Reliquias S. Eligii episcopi sui dederunt ecclesiæ S. Michaelis Bellovaci; cujus rei fides, cum non indicet unde hoc didicerit, sit penes auctorem; an vero re ipsa canonici Noviomenses quasdam Reliquias S. Eligii, de cujus corporis possessione tam acerbe quondam eos inter & religiosos monasterii S. Eligii litigatum est, ecclesiæ S. Michaelis contulerint, ad diem 1 Decembris, quo S. Eligii Acta, Cœlo favente, illustranda erunt, examinari poterit.

[20] Post adeptum sacrum ejus corpus Bellovacenses præcipua religione S. Angadrismam coluisse Joannes de Marigniaco vulgo (de Marigni) ejusdem civitatis episcopus declarat Decreto suo dato anno 1321, [cultusque ejus sacer] quo festum ejus anterioribus temporibus per cessationem ab operibus servilibus a populo celebrari consuevisse testatur; exhibet hoc Decretum Lib. 3 Cap. VII laudatus Louvetus, unde illud huc transfero: Joannes miseratione divina Belvacensis episcopus omnibus presbyteris parochialium ecclesiarum in civitate & suburbio constitutis salutem in Domino sempiternam: cum sanctorum patrum institutiones & præcepta * ecclesiæ, sanctorum corpora ac etiam Reliquiæ ab ecclesia militante, exemplo triumphantis debeant venerari: nosque bonorum & fide dignorum pia insinuatione intellexerimus, quod in civitate & suburbio festivitas B. Angadrismæ Virginis (cujus corpus in ecclesia B. Michaelis Belvacensis venerabiliter requiescit) in prædicta civitate & suburbio semel in anno cessando ab omni opere servili olim consueverit a Christi fidelibus venerabiliter observari ac etiam festivari, nosque intellexerimus, quod civitatenses & alii de dicto suburbio nobis subditi a prædicta pia veneratione sua ducti negligentia cessant penitus ac desistunt: hinc est, quod nos nolentes prædictæ piæ & venerabili consuetudini nostris temporibus in aliquo detrahi ac etiam derogari, sed eam, in quantum cum Deo possumus, ampliari cupientes, vos & quemlibet vestrum monemus & hortamur in Domino, vobis & cuilibet vestrum nihilominus in virtute Sanctæ obedientiæ ac sub suspensionis pœna districte præcipiendo mandantes, quatinus moneatis in generali omnes parochianos vestros & subditos, & ipsos ad hoc efficaciter piis monitis ac prædicationibus merita ipsius Virginis exponendo, & recitando salubriter inducatis, ut ipsi sub excommunicationis pœna secundo Idus Octobris (quo ipsius festivitas ceu nativitas in ipsa ecclesia prout moris est debet solemniter celebrari) venerabiliter festivent ab omni exercitio & servili opere cessando penitus, ac desistendo deinceps semel in anno hujus Virginis festivitatem secundo Idus Octobris cum omni veneratione celebrare studeant ac etiam festivare. Nos vero de omnipotentis Dei misericordia & Beatæ Mariæ Virginis BB. Apostolorum Petri & Pauli omniumque Sanctorum meritis & intercessionibus consisi omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui festivitatem Virginis memoratæ devote festivaverint, ac ecclesiam B. Michaelis prædictam ob reverentiam ipsius Virginis personaliter festo prædicto visitaverint, viginti dies misericorditer de injunctis sibi pœnitentiis relaxamus. In cujus testimonium &c. Datum anno 1321 primo die Jovis ante festum B. Marci Evangelistæ.

[21] [tum Bellovaci,] Hoc itaque Decreto primario antiquam populi Bellovacensis erga Patronam suam, quæ tum temporis interciderat, devotionem pœnis terrens, & indulgentiarum præmiis alliciens renovare studuit laudatus Bellovacensis antistites, secundario vero & obiter festum ejusdem solemni in ecclesia ejusdem urbis Officio sua etiamnum ætate celebrari consuevisse adstruit: præcipuam tamen ejus festi solemnitatem in ecclesia S. Michaelis peragi arbitror: in Kalendario enim & Compendio MS. Breviarii Bellovacensis, editi anno 1554 ejus Officium non adeo solemne notatur; in Kalendario ad diem XIV Octobris ita notatum est: Angadrismæ virginis 9 lect. & in Compendio Breviarii præscribitur Oratio exaudi de communi Virginum & 9 lect. propriæ: accrevitque postea ejusdem festi splendor per institutam a Ludovico XI Galliarum rege anno 1473 ob liberatam obsidione urbem Bellovacensem & repressa Burgundiæ Ducis arma, quod beneficium meritis & intercessionibus S. Angadrismæ præcipue referebat acceptum, annuam processionem solemnem, in qua sospitatricis Sanctæ lipsanothecam honorifice per urbem circumferri præcepit, ut videre est apud l'Oiselium, qui ejusdem regis huc pertinens Diploma exhibet inter instrumenta Historiæ suæ Bellovacensis pag. 350: addit Bailletus translationem ejus in S. Michaelis ecclesia recoli IV Februarii, ad quam tamen diem in prælaudatis Kalendario & Breviario nullum de ea Officium signatum reperi.

[22] [tum in monasterio S. Pauli & Parisiis viget.] Celebrem etiam ejus cultum esse in S. Pauli virginum parthenone testatur Aubertus Miræus in Fastis qui certe, cum scribit eam coli in monasterio Virginum prope muros urbis Bellovacensis, cui abbatissa, ut quidem ille censuit, præfuit, de hoc S. Pauli virginum asceterio, ut ex ante dictis liquet, intelligendus est: neque de cultus ejus ibi celebritate ullus dubito, cum ejusdem asceterii moniales, ut ex Gallia Christiana tom. IX col. 813 intelligo, monasterium suum eodem in loco, in quo prius extiterat Oratorium, ædificatum esse, & de S. Angadrisma velut abbatissa quondam sua glorientur. Habet præterea, ut ex Registro benificiorum diœcesis Parisiensis patescit, Sancta Virgo sacellum nomini suo dicatum in ecclesia collegiata S. Marcelli, eo in loco exstructa, ubi olim vicus erat suburbanus, S. Marcelli sepultura donatus; ut tradunt laudatæ Galliæ Christ. auctores tom. VII col. 15: nunc autem, urbe aucta, suburbium Parisiense est, a S. Marcello Suburbium S. Marcelli pariter nuncupatum.

[Annotata]

* forte institutione & præcepto

DE SANCTIS AGRATO ET CASTURO SEU AGRICIO ET CASTURIO EPP. CONFF.
VIENNÆ ALLOBROGUM.

SANCTUS AGRATUS CIRCA INITIUM SECULI VIII, AC FORTE CIRCA ANNUM 711. SANCTUS CASTURUS SECULO INCERTO.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Agratus seu Agritius ep. conf. Viennæ Allobrogum (S.)
Casturus seu Casturius ep. conf. Viennæ Allobrogum (S.)

AUCTORE M. S.

§ I Episcopatus Viennensis S. Agrato vindicatur; hujus & Casturi memoria in Fastis sacris; uti & cultus ecclesiasticus.

Quod jam aliquoties Majores nostri de luxata ac perperam digesta Præsulum Viennensium Chronologia protulerunt, id, ni actum in Opere agerem, hic jure merito foret repetendum, ac præ reliquis ea, quæ Sollerius 1 Julii in Actis S. Martini Viennensis episcopi adducit; id enim idem Sollerius apposite fieri posse testatur 1 Augusti S. Vero itidem Viennensi Præsuli sacra: [Incerta est Præsulum, Viennensium] Non oscitanter, inquiens, expendimus, quam parum fundata sit primorum Episcoporum Viennensium series, ambiguaque proinde tota istius temporis historia, nullo superstite veteri monumento, cui quis tuto innitatur, scriptoribus autem recentioribus ita implexis (quod apte in rem nostram prolatum infra videbimus) ut, quid ex iis erui possit, non facile intelligas. Sollerio concordat Cointius, varia Tom. 3 pag. 507 propius ad S. Agratum pertinentia interserens: agit enim loc. cit. de prophetia S. Clari Abbatis S. Marcelli, cujus Acta 1 Januarii pag. 55 Bollandus illustrat & ibidem num. 10 integrum prophetiæ textum æque ac Cointius exhibet: verba autem ad institutum nostrum præ ceteris facientia hæc sunt: Fratres mei secundum Apostoli dictum, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei, quid mihi a Domino revelatum sit, non tacebo. Sex episcopos ista nostra civitas, nempe Viennensis, sub pace temporis Christi ecclesiam gubernantes habebit, postquam illi dormierint, sub septimo episcopo gravissima persecutio paganorum erit, & ista civitas justo Dei judicio illis ad dispergendum tradetur.

[2] [Chronologia, uti & eorumdem] Hisce, quibusdam interjectis, subjungit Cointius: Videtur hic nobis agendum de sex episcopis, qui diœcesim Viennensem post S. Georgium, cujus tempore Clarus abbas e vita migravit, pacifice feliciterque gubernarunt, priusquam episcopus fieret Austrebertus, in cujus pontificatum illa calamitas incidit. Præsulum Viennensium varii Catalogi, diversæque sunt epochæ, nec expertes mendorum. Apud Democharem inter Georgium & Austrebertum in cathedra Viennensi sedent hi quinque pontifices, Deodatus, Blidranus, Eoldus, Gerardus, & Bobolinus. Apud Boscium Blidrano, seu ut ipse vocat, Blidiano subrogatur Agratus, omittiturque Gerardus, cujus meminerat Demochares. Boscium secuti sunt Chenutius & Lievræus. Severtius illo loco eosdem exhibuit Antistites, sed Eoldum Blidiano & Agrato, de quo nos infra, præposuit, Robertus quatuor tantum nominavit, expuncto Agrato, idem præstiterunt Sammarthani. Chorierus lib. 9 cap. 18 Clarum abbatem sub Caldeoldi pontificatu mortuum tradit. At perperam, ut Vitam S. Clari loc. cit. inspicienti patebit; cum miraculo ad petitionem Clari pueri in sedatione fluctuum Rodani facto, proxime cap. 3 subjungat S. Clari biographus: Erat tunc temporis vir strenuus & Deo placitus Viennensis ecclesiæ Antistes Cadoldus. Imo capite sequenti etiamnum Clarus a biographo puer appellatur, cumque vaticinium, quo de agimus, instante S. Clari vitæ termino editum sit, non sub Cadoldo, seu Caldeoldo, sed sub Georgio, contigisse, cum Cointio vero videtur censendum similius.

[3] [Catalogi; quorum aliqui,] Hinc Chorierus, subdit Cointius, sex proximos Caldeoldi successores scripsit Landalenum, Bobolinum, Deodatum, Blidranum, Agratum, & Eoldum. In tanta scriptorum discrepantia, quid de ea re sentiamus, paucis accipe. Quæ, cum ad nos non pertineant, hic transferenda non arbitramur; sed parem esse in Villarii apud Chenutium pag. 479, ac Maupertuyi Catalogis discrepantiam, quorum prior quatuor, alter vero quinque inter Georgium & Austrebertum episcopos medios numerat, præmonemus. Confirmat hæc insuper Tillemontius tom. 3 not. 3 pag. 620 & seqq., varia erudite congerens, ex quibus liquet, quam vacillans, ac parum fundata sit Præsulum Viennensium chronotaxis: imo vero non tantum horum præsulum dubia est chronotaxis, sed & incertum apud quosdam est, imo falsum, Sanctos nostros Præsules, quod de Casturo haud difficulter concessero, Viennenses infulas umquam tenuisse: negant Saussayus, Sollerius noster, & quidam, in quibus desideratur Agratus (Casturus enim in omnibus deest) Catalogi. Saussayus quidem in hunc modum Sanctos nostros in Supplemento Martyrologii Gallicani annuntiat: XIV Octob. Viennæ Allobrogum SS. episcoporum Agrati & Casturi incertæ sedis Antistitum, ac conspicuæ sanctitatis confessorum. Sollerius autem, cujus verba præ ceteris urgent, cuique Sammarthani præluxerunt, sequentia, ut S. Agrato suum inter Viennenses pontifices deneget locum, tom. 2 Jul. pag. 484 in Actis S. Eoaldi adducit fundamenta.

[4] [uti & Ado S. Agratum omittunt:] Ipsum, nempe Eoaldum, ordine XL, inquit, statuunt Sammarthani post Claudium Robertum rejecto Agrato, seu Algrato, quem Chenu XLI numerat, Sanctum nostrum loco quadragesimo secundo reponens. Democharis Catalogus imperfectior est. Pro Agrato stant Boscius in Bibliotheca Floriacensi, Le Lievre, & Chorier; verum cum Adoni notus omnino non fuisse videatur, hujus in hac parte negativa auctoritas, recentioribus istis mutua describentibus, longe prævalet, quamdiu ex certis monumentis, quæ cum Adonis Chronico conferenda sint, Agrati istius pro eo tempore existentia non probatur. Appendix ad Adonis Martyrologium, ubi XIV Octobris Agratus memoratur, id necdum evincit. Hæc Sollerius, qui tantum sane Adoni non detulit 1 Julii pag. 14 in Actis S. Martini: cum enim num. 1 retulisset primorum Viennensium episcoporum ætatem ac Gesta non satis esse exacta, hæc subdit: Dubitationes eas omnes fortasse dispelleret, saltem comprimeret Adonis auctoritas, si ejus Chronicon purum & integrum superesset, nam quod vulgatum habemus, tam parum Chronologicum est, ut nemo hactenus Viennensium episcoporum seriem recte ex ipso ordinare potuerit. Hisce equidem non obstantibus, pondus suum inesse Solleriano Argumento, cum non nisi per sesquiseculum a S. Agrati temporibus remotus Ado floruerit, candide fateor, ast illud utcumque solutum, ac illi, ut Sollerius innuit, satisfacturum me reor, si negativo positivum opposuero.

[5] [at alii rectius] Extat penes nos Apographum Calendarii Viennensis MS., in cujus capite hæc leguntur, Ex antiquo Calendario, Viennensis Missalis, aut Breviarii, in quo præposito verbo Vien. sequentes Sancti indicantur: quod solos fere enumerans Viennenses episcopos ad 14 Octobris hæc habet: Agrati & Castuli epp. c. Cui conforme Breviarium anni 1522, cujus & meminerunt Majores nostri die præcedente in Prætermissis, isthæc in rem nostram præscribit: Sancti Callixti Papæ, & Martyris, ac Sanctorum Agrati, & Castoli episcoporum. Ad Vs Caplm. justi in perpetuum ℣. Exultent justi. Ad Magn. Antip. Beatus (sed pertinens integra ad S. Callistum) Oratio. Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere: ad amorem tuum nos misericorditer per Sanctorum tuorum exempla restaura. Per Dominum nostrum. Eadem plane Oratio, quæ soli Callisto præscribitur in Sacramentario Gregoriano apud Pamelium tom. 2 Liturg. pag. 347, uti & in Missali Tornacensi anno 1498 Parisiis impresso, ceterisque. Invitatorium regem Martyrum. Antip. Beati pauperes. Ut in communi plurimorum Martyrum. Sub uno de communi Martyrum Sancti lauream Sanctis nostris obtigisse, frustra alibi quæro; hinc ob S. Callistum Martyrem, die XIV coli solitum, qui præcipuas in solemnitate partes obtinet, officium de Martyribus, licet Sancti nostri Martyrio vitam haud finierint, fuisse præscriptum, opinor. Quamvis porro Sanctos nostros episcopos Viennenses extitisse prædictum Calendarium disertis verbis non exprimat, nihil inde contra nos concludi potest, cum nec in aliis hujus urbis præsulibus idem præstet. Num vero Calendarium hoc Adone sit antiquius, probare haud potis sum, imo cum & ipse Ado ultimo quidem, suo tamen recenseatur loco, ni nomen hoc postea sit adjectum, recentius illo forte videri posset judicandum: hinc si plane non satisfaciat Calendarium istud, Sollerianumque Argumentum penitus non enervet, en aliud, ut apparet, satis validum.

[6] [præsulum Viennensium] Exstat inter MSS. nostra Sanctorum Viennensium præsulum Catalogus Codice S 19, unius supra quadraginta Viennensium Episcoporum sacris fastis adscriptorum continuam exhibens seriem, quos inter occurrit S. Agratus ordine XXXVIII; cumque Sanctorum series in Austreberto desinat, ad eum primitus tantum pertigisse Catalogus iste videtur, seculoque plus integro, hæc si sic habent, Adonis tempora antecedit. Hæc autem sic se habere, ex sequentibus opinor: Catalogus iste constante, eodemque stylo ad Austrebertum usque procedit, exprimendo scilicet S. Antistitis nomen, notamque unam chronologicam in plerisque adjiciendo: ut S. Nectarius sub constantino, Juliano, Joviniano S. Agratus sub Childeberto. Prætergresso autem Austreberto, omissis Villicario & Berterico, qui in Adone, aliisque Catalogis nominantur, pergit in hunc modum: Proculi commemoratio sub Pipino. Bernardi, quamvis sancti, commemoratio viri solertis ingenii & eruditi. Cum vero ad S. Adonem Catalogus pertingit, tempus sedis illius clarissime, quod alias nullibi fit, his verbis exprimit: S. Ado ep. miræ sanctitatis vir anno DCCCLXXXV. rexit ecclesiam XVI annis sepultus in ecclesia Apostolorum. Quæ discrepantiæ, si recentioris manus additiones clare non indicent, eas tamen suspicandi plausibilia subministrant fundamenta. Imo citatis modo verbis, quod alteram additionem innuit, uno quasi halitu octo simul præsulum in hunc modum: Otranni, Bernomi, Ragenfredi, Alexandri, Soboni, Theubaldi, & Leudegarii commemoratio recensetur. Quam porro fidelis, quamque suo sit conformis autographo Catalogus iste, ex sequentibus patebit. Nicetio in autographo deerat Simplicius successor, quod advertens Apographi nostri auctor, hæc subjungit: Post hunc nempe Nicetium fuit B. Simplicius episc. ad quem B. Zozimus Papa scripsit, qui tamen in Catalogo, nescimus qua de causa, non ponitur. Ex his igitur non immerito dictam mihi sedere opinionem, confido.

[7] [numero adscribunt,] Accedit his, at ut infra videbimus in Appendice, Adonis Martyrologium, uti & alia mox citanda, variique Viennensium Præsulum Catalogi, levioris quidem chronotaxeos, ast non ita levis equidem auctoritatis, ut horum scriptores episcopos pro arbitrio finxisse, suspicari queam, nec ad id suspicandum inducere me poterit unicum Adonis silentium: imo cum auctores hi, sua se desumpsisse ex antiquis, authenticisque monumentis asseverent, licet chronotaxis confusa sit, eos saltem præsulum, quos enumerant, nomina reperisse, nec ipse, puto, Sollerius negaret. At dicet hic fortasse non nemo, me ex Adonis, aliorumque Martyrologiis in vanum quærere Agrato præsidium, cum iisdem ipse met parum fidam: ea enim Casturum æque ac Agratum Viennæ episcopum sedisse constanter annotant, quo non obstante, ut ipse haud difficulter concedo, summopere permanet dubium, num umquam Casturus Viennensem diœcesim fuerit episcopus moderatus. Ast alia plane pro Agrato, alia pro Casturo stant monumenta: nam ne in uno quidem Casturus occurrit Catalogo, nec quidquam (deme Marytologos, sup. cit. Calendarium ac Breviarium) reperire datum est, unde vel cum sola rationis umbra ei Viennensis cathedræ regimen attribuam. Cum ex adverso varia sint, quæ, ut modo vidimus, infraque videbimus, Agratum Viennæ episcopum sedisse asserunt, & confirmant, quibus si Martyrologia, eaque non ita recentia jungamus, ad infringendum negativum Sollerii argumentum, ea haud parum conducunt. Hæc puto Sollerio sufficerent, ut S. Agrato locum suum inter Viennenses Præsules non ultra censeret denegandum; quod si hisce nondum acquiesceret, eidem par pari reponerem; duplex enim in cathedra Viennensi sedit Simplicius, Simplides, aut Simplidas, prior ordine undecimus, posterior vero decimus sextus Viennensis extitit episcopus, primum & ipse agnoscit Ado, alterum frustra apud eumdem quæres, quo non obstante Adonis silentio, utrique, ut Viennensi episcopo, locum in Opere nostro Bollandus concessit, prioris quidem XI Februarii, alterius vero ejusdem mensis III, ut citatis diebus est videre, Acta commentans.

[8] [quamquam ordine vario: de Casturo res plane est incerta, ast] Ordinem porro S. Agratus in Antistitum Viennensium Catalogis sortitus est varium: MS. enim sup. cit. eumdem exhibet ordine XXXVIII, Boscius, Chenutius, Lievræus, ac Maupertuyus eidem quadragesimum inter Viennenses Pontifices locum assignant; Severtius vero tom. 3 Hist. episc. Lugdunensis pag. 201 eumdem ordine quadragesimum tertium extitisse præsulem asseverat: ast altum apud hos omnes de S. Casturo est silentium; quapropter, num vere episcopus Viennæ sederit, asserere non ausim: hinc enim eum ut talem habent plerique Martyrologi, illinc eum omittunt, quotquot inspexi, Viennensium præsulum Catalogi, nec quidquam reperi, unde constans illa & indivulsa apud Martyrologos (Castellanum excipe) Casturi cum S. Agrato connexio originem trahat, imo, si nomen & episcopalem secluseris dignitatem, ne verbum quidem de Sancto hoc apud antiquos æque ac recentiores me reperisse memini: hinc num vere in Viennensium præsulum numerum veniat, definire non valens, malui tamen eumdem in Titulo, Martyrologis id quodammodo exigentibus, ac vera ipsius sede ignota, ut talem exhibere. Utcumque se res habeat, legitimum ei æque ac Agrato cultum suum esse, & quod sup. num. 5 vidimus Breviarium, & quæ proferam Martyrologia evincunt. Ceterum fidem, quod spectat episcopatum S. Agrati, quam in Prætermissis die præcedente datam lector reperit, ex præcedentibus liberatam! confido.

[9] [cultus utriusque, ut ex diversis sacris Fastis, quibus] Martyrologium Adonis ex MS. S. Laurentii Leod. itidem MS. sequentem hodie Sanctos hos annuntiat in modum: Apud Viennam Sancti Agrati episcopi & Confessoris, & Sancti Casturi ejusdem urbis episcopi. Eadem verba recurrunt apud Mosandrum, qui & illa ut Adonis genuina habet; ast illius non esse, ex tribus codicibus Mosandrianis vetustioribus detexit Rosweydus, verba citata ab Adone puro resecans, & in Appendicem ad hunc diem rejiciens, cui & novissime Dominicus Georgius in Adonis Martyrologio Romæ typis anno 1745 vulgato consonat. Florarium nostrum MS. Apud Viennam S. Agrati episcopi & confessoris, & S. Casturi ejusdem urbis episcopi. Meminerat insuper Sanctorum nostrorum, ut observatum est in Prætermissis die præcedente, ast nominibus parumper luxatis, idem Florarium nostrum hoc modo: SS. confessorum Agricii, & Casturii episcoporum. Ast non dubito, pergit in citatis Prætermissis Byæus, quin designentur Sancti, qui aliis Agratus & Casturus seu Castulus aut etiam Castolus vocati, sequenti quidem die a Greveno, postridie vero in Lubeco-Coloniensi Usuardi apud Sollerium Auctario annuntiantur. Nec, unde alios ab hodiernis probem, quidquam occurrit, cum nomina illa, uti ea exprimit Florarium, frustra alibi quæsierim. Ferrarius in Topographia ad verbum Vienna: 14 Octob. Agratus & Casturus episcopi. Similia habet Grevenus apud Sollerium in Auctariis: Viennæ Sanctorum Agrati & Casturi ejusdem urbis episcoporum. Iisque omnibus prolixius, at certo non verius, MS. Martyrologium S. Viennensis ecclesiæ (verba sunt Tituli) nuper reformatum, & maxime a S. Adone Archiepiscopo ejusdem ecclesiæ dispositum, labore & studio Joannis Le Lievre S. Theologiæ doctoris, ejusdem ecclesiæ canonici, abbatisque S. Ferreoli instauratum, sequens de Sanctis nostris habet elogium: Viennæ S. Agrati Viennensis Archiepiscopi, qui tempore beatissimi Ludovici Francorum Regis Sanctitate apud Viennam XLIV Præsul floruit, quo tempore habita sunt concilia quatuor pro pace & bono statu ecclesiæ, scilicet apud Moguntiam, Lugdunum, Tolosam, & Parisios. Eodem die natalis S. Castuli ejusdem civitatis Viennensis, ut fertur in Martyrologio, Archiepiscopi & confessoris, qui tamen apud probatos auctores incertus est. Utut porro Martyrologium hoc Adonis dicatur, verius tamen Lievræi est; cum Adoni sive in Chronico, sive in Martyrologio, ut recte observavit Sollerius, Sancti nostri prorsus ignoti sint, ac insuper inepta Lievræi chronotaxis, quam infra videbimus, ostendit.

[10] [Sancti hi inscribuntur, liquet, omnino certus est.] Eadem pene totidem verbis habet Ordo & series Sanctorum Sanctæ & antiquæ Viennensis ecclesiæ metropolis Allobrogum in Gallia, prout in Martyrologio digeruntur, cura R. P. Petri Francisci Chissletii, inquit Sollerius in Actis S. Martini sup. cit., extractus, quem anno 1661 Viennæ existens Papebrochius totum descripsit sub hoc titulo: Martyrologium &c. ut num. superiore vidimus, uti & Historia Lievræi de antiquitatibus Viennensium. Ast eadem utriusque Oratio, pergit Sollerius, eadem sententia, cumque ab eodem Lievræo Antiquitatum Viennensium historiæ auctore compilata sint, nihil profecto mirum, si & Martyrologium & Historia eadem utrobique comminiscantur, paucissimis exceptis, quæ curiosus lector per se facile observabit Id hic notasse sufficiat, ne cum Lievræi chronotaxis infra occurerit confutanda, hæc frustra oporteat resumere. Martyrologium vero Hilariaci monasterii S. Naboris, uti & Usuardi editio Lubeco-Coloniensis apud Sollertum in Auctariis die sequente Sanctos hos in hunc modum annuntiant: idibus Octobris, verba sunt Martyrologii S. Naboris, apud Viennam S. Agrati episcopi & confessoris, & S. Castuli ejusdem urbis epis. Editio autem Lubeco-Coloniensis: Apud Viennam Sanctorum Agrati & Castuli ejusdem urbis episcoporum Confessorum. Solius S. Agrati, quod & supra num. 8 monuimus, his verbis: Prope Viennam in Delphinatu S. Agrati confessoris: de episcopatu silens, hodie meminit in suo Martyrologio Universali Castellanus.

§ II. Sedis S. Agrati tempus, a scriptoribus varie dispositum, indagatur.

[In tempus, quo S. Agratus, quod de S. Casturo ignotum est, floruerit, inquiritur;] Quo vero tempore Sancti nostri floruerint, modo est disquirendum, & imprimis, S. Casturi quod spectat ætatem, ac vitæ tempus, ut modo dixi, nihil occurrit, unde ea determinem: hinc, quo Seculo Sanctus hic in rerum natura extiterit, æque ac Viennensis ipsius præsulatus in incerto, donec lux major affulgeat, prorsus sunt relinquenda. Verum id in S Agrato locum haud obtinet, cum varii varia Chronotaxeos adferant argumenta, quorum præcipua subjungo: Catalogus num. 6 citatus S. Agrati ætatem indicat his verbis: S. Agratus sub Childeberto. Cui consonat Chenutius, ita in hanc rem pag. 472 habens: S. Agratus suffectus est Blidrano, de quo XXII Januarii Bollandus agit in Prætermissis, regnante Childeberto Francorum rege. Obiit Idibus Octobris. Chenutio Boscius succedat, qui clarius in suo Elencho historico pag. 41 ad propositum nostrum hæc asserit: Suffectus est Blidiano S. Agratus Viennensis Pontifex, qui imperante Leone, atque Francos Childeberto per strenuum Grimoaldum regente, vixit. Cujus tempore Anastasius imperator a Tyberio captus, ac sacramento astrictus clero nomen dedit. Decessit II Idus Octobris. Hi ergo Sanctum nostrum sub Chilaeberto, id est, hujus nominis III, floruisse ajunt: tenuit porro Childebertus regnum, ut testatur Henschentus in Exegesi præfixa Tom. 3 Aprilis pag. XI num. 28, usque ad annum 711. Henschenio adstipulatur Bouquetus, ac mirum in hoc anno Childeberti extremo statuendo, asserit Du Four apud Bouquetum Tom. 3 pag. 697 esse Chronographorum consensum; huic Chronotaxi & ipsa ætas Grimoaldi, Pipini Herstailii scilicet ex Plectrude filii, anno 714, teste Henschenio ac plerisque Chronographis, occisi, plane convenit.

[12] [Boscii ad id indicandum Chronologia] Quæ vero citatus Boscius superaddit, in hunc modum Tom. 4 pag. 454, licet minus quidem seliciter, ut ex infra § III dicendis patebit, Blidiani ordinem & tempora, obvios secutus auctores, disposuerit, explicat, ac corrigit Cointius: Decessit, inquit, & hoc circiter anno, nempe 707, Blidramnus, seu Blidianus Episcopus Viennensis … sancto Badiano Agratum subrogandum probavimus (ast ubi id probarit, frustra apud ipsum quæro) de quo sic Joannes Boicius in Antiquitatibus Viennensibus, suffectus est &c. Quæ num. præcedenti vidimus. Pergit porro, Illo die in Supplemento Martyrologii Gallicani, id est Saussayi sup. cit., Viennæ Allobrogum memoria recolitur sanctorum Episcoporum Agrati & Casturi incerræ sedis Antistitum, ac conspicuæ sanctitatis Confessorum. Sed Agrati sedes haberi non debet incerta: sedit enim Agratus in cathedra Viennensi, locumque in Antistitum Viennensium Catalogo inter sanctos Blidianum, & Eoldum merito sibi vindicat. Ecclesiam Viennensem rexit Blidianus sub regibus Clodoveo II, & Childeberto III; Eoldus Episcopus jam erat anno Christi septingentesimo decimo quinto, cum Saxones in regionem Hattuariorum irruperunt, ut observabimus ad illum annum, quo Dagobertus rex illius nominis III vitam clausit. Atque inde colligimus Agrati pontificatum, ut in posteriores annos Childeberti III regis, sic & in priores annos Dagoberti III regis incidisse.

[13] Fallitur autem Boscius, cum ait Agrati pontificatum in illud incidisse tempus, [a Cointio emendatur] quo purpuram deposuit Anastasius, induit Leo, prius enim quam Anastasius imperium abdicaret, Eoldus Agrato in episcopatum Viennensem successit, & Anastasio exauctorato, non statim suffectus est Leo, sed Theodosius, cui Leo postea subrogatus est. Alio loco Chronologiam istorum imperatorum examinabimus. Interim textum Boscii sic corrige. Suffectus est B. Blidiano Sanctus Agratus Viennensis Pontifex, qui Francos Childeberto & Dagoberto per strenuum Grimoaldum regentibus vixit, decessit II Idus Octobris. Vixit Grimoaldus Major-domus ad annum usque Christi septingentesimum decimumquartum, nec ultra hunc annum superstes & in vivis fuit Agratus episcopus. Quæ vero de irruptione Saxonum in regionem Hattuariorum Cointius refert, ea ipsa anno 715 contigisse, ex Annalibus, ut apud ipsum videre est Tom. cit. pag. 550, Petavianis, Tilianis, Fuldensibus, & Chronico Sandionisiano, certum est. Subnectit porro verbis proxime citatis Cointius: Ado in suo Chronico addit, Eoldum episcopum ecclesiæ Viennensi præfuisse cum Saxones in regionm Chatuariorum irruperunt. Verum id Ado, aut quivis ei notas marginales addidit, saltem in editionibus Parisina anni 1561, ac Basileënsi anni 1568, quibus utor, non ad annum 715, sed 717 ad marginem notatum refert. [cui Maupertuyus, ast] Adonis textus infra redibit.

[14] His utcumque digestis refragatur tamen Maupertuyus, novissimus, qui mihi præluxit, rerum Viennensium scriptor, Sanctumque nostrum episcopum sedisse scribit anno Christi 715 sub Gregorio II: ipsum loquentem audiamus in Historia de Sanctitate Ecclesiæ Viennensis Gallice vulgata; hujus ergo pag. 88 hæc ad marginem tradit: Sanctus Agratus XL Archiepiscopus anno J. C. 715, Gregorii Papæ II secundo, sub Majoratu Caroli Martelli. In Catalogo vero suæ Historiæ præfixo Sanctum hunc anno 716 asserit floruisse,; de cetero prædictis conformis utrobique assignat Sancti nostri successori Eoaldo annum Christi 718. Sedit porro Gregorius II, ut Baronio placet ab anno 714, verius autem, ut habent Papebrochius, Cointius, ac Pegius ab anno 715. Hinc, si floruit S. Agratus anno 715, perperam allegatur Gregorii II secundus, aut si hujus anno secundo, annum Christi 716 utrobique Maupertuyus assignasse debuisset; quod vero Caroli Martelli Majoratum spectat, hujus initium Henschenius in utroque Stemmate genealogico præfixo Tom. 3 Martii, ac 3 Aprilis anno 716 collocat, quem quidem annum ut ejus primum Francorum Annales non exprimunt, eodem tamen Majorem-domus fuisse aperte innuunt, imo Carolum anno 715 id muneris inchoasse, idque inter eruditos satis convenire, modo, ut videre est Tom. 2 Octobris pagg. 536 & 537 in Actis S. Magdalvei Nott. i & cc, [ratione neutiquam solida, refragatur;] Majores nostri observarunt.

[15] Ex his consequens fit, Maupertuyi chronotaxim, si Caroli Martelli Majoratum spectes, modo Sanctus noster sub eo floruisset, satis vero esse conformem: verum Sanctus hic ad ea tempora pervenisse non potuit, ut infra clarius videbimus, cui & Ado, qui Caroli Majoratu inchoante, seu anno 715, Eoaldum Antistitem S. Agrati successorem Viennensem diœcesim moderatum esse pag. 207 scribit, refragatur: Viennensem igitur scriptorem hac in re necesse est deseramus; nec movere quemquam debet Maupertuyum in Historiæ suæ fronte, eam ex authenticis ac originalibus monumentis de archivio episcopatus ac capituli acceptis asserere esse conflatam; id enim & reliqui omnes, quamvis in innumeris fere discordes, in Operum suorum capite confidenter enuntiant, ut hinc & ipsos fontes turbidos nonnemo suspicetur, ac locum communi adagio, dulcius ex ipso fonte bibuntur aquæ, hic sentiat denegandum. At dicet forte quis in gratiam Maupertuyi Chronotaxeos, Adonem in Chronico pag. 207 tantummodo meminisse Eoaldi ad annum 717; hinc S. Agratus, qui Adoni ignotus est, ad illa tempora pervenisse videtur. Verum etsi Ado primam tantum anno 717 ad marginem notato, Eoldi, ut ipse vocat, injecerit mentionem, eumdem tamen ut sedis ejus primum non venditat, & dato hanc Adoni fuisse mentem, parum referret, cum tota illa Adoniana periodus perperam ibidem disposita, ad annum 715 sit transferenda: eo enim anno Carolus Pipini filius e carcere evasit, eo anno Saxones terram Matuariorum, id est Haltuariorum, devastaverunt, quæ tamen, si Adoniani Chronici Notæ marginali credamus, anno 717 demum evenerunt.

[16] [Lievræus autem] Modo Lievræum audiamus, cujus imperitissima distribuendorum temporum ratio, ait merito Sollerius 1 Julii in Actis S. Martini Viennensis episcopi, satis evidenter ostendit, quam apud Viennenses incertus sit primorum, imo & posteriorum, ut jam vidimus, infraque videbimus, istorum episcoporum calculus. Lievræus ergo in Historia de antiquitate & sanctitate vrbis Viennensis Gallice vulgata, hæc in rem nostram pag. 178 scribit: Sanctus noster Blidianus moritur II Calendas Januarii, cui in ecclesia Viennensi successit S. Agratus regnante Ludovico I cognomine Pio Caroli magni filio, qui strenuus Apostolicæ Sedis defensor extitit. Leonem enim III ab inimicis suis tutatus est, ipsumque Stephanum V in Gallia suscepit, cujus manibus ipse cum Irmingarde regina uxore coronatus est… S. Agratus moritur III Idus Octobris, quo sedente, dictus rex Ludovicus quatuor sieri procuravit concilia pro pace ecclesiæ. Moguntiæ, Lugduni, Tolosæ, & Parisiis. Hæc ille. Quæ sane a reliquorum calculo integro plus seculo distant: concilia enim quatuor, quæ Sancto nostro sedente Lievræus celebrata asserit, una cum Baronio & Pagio, Labbeus, Harduinus, ac Mabillonius anno 829, ut apud ipsos anno cit. est videre, recte collocarunt.

[17] [turpiter ballucinatur, ut ex historiographis aliis] Verum Lievræum pro arbitrio hæc scripsisse, quæ proferam, luculenter ostendunt, in Epistola namque generali apud Labbeum Tom. 7 Conc. col. 1590 quam Ludovicus Pius imperator ex placito Aquisgranensi misit de conciliis episcoporum in quatuor regni partibus congregandis imperator ipse metropolitanos enumerans, ut apposite advertit J. Sirmondus apud Labb. Tom. cit. col. 1667 jussit Lugdunum convenire præsules ex Lugdunensi prima, Viennensi, Alpibus maritimis, & Narbonensi secunda. Horum porro metropolitanorum nomina rex in hunc modum exprimit: Ubi, id est Lugduni, Agobardus, Bernardus, Andreas, Benedictus, Agericus cum Suffraganeis suis similiter conveniant. Viennensis vero Præsul Concilio Lugdunensi, cujus Acta perierunt, præsens, fuit S. Bernardus, cujus Vitam illustrat Bollandus Tom. 2 Januarii die XXVIII pag. 544, quem tamen Concilio Lugdunensi Bollandus, Henschenius vero Agobardum Tom. 1 Junii, die VI pag. 748 interfuisse, haud observarunt. Extitit autem Bernardus seu Barnardus secundum Severtii Catologum episcopus ordine LII, secundum Chenutium LI, secundum Lievræum, Maupertuyum, ac Villarium LIX, secundum Sammarthanos vero LVIII. Eumdem porro Concilio Lugdunensi interfuisse testatur Maupertuyus: In Concilio Lugdunensi, inquit Gallice pag. 107, cum suis Suffraganeis aderant quinque Metropolitani, Agobardus Lugdunensis, Bernardus Viennensis, Andreas Tarentasiensis, Benedictus Ebrodunensis, & Agericus, cujus Sedes ignoratur. Imo est Aquensis juxta Pagium, ut modo videbimus. Huic adstipulantur Sammarthani, nominatur, inquiunt in editione anni 1656, Bernardus in Concilio Lugdunensi 828, imo 829.

[18] [ostenditur, imo somniis indulsisse videtur,] Confirmat modo dicta Pagius in Critica Baronii ad annum 828, quo eminentissimus annalista conciliorum ut anno sequente celebrandorum mentionem fecerat, en Pagii verba tom. 3 pag. 535: Tertio vero, inquit, apud Lugdunum ubi Agobardus Lugdunensis Archiepiscopus, Bernardus Viennensis, Andreas Darentasiensis, Benedictus, Agericus cum suis Suffraganeis similiter conveniant. Hi duo Archiepiscopi alii esse non possunt, quam Aquensis & Ebredunensis. His apte Agobardi tempora conveniunt, cujus cum S. Bernardo amicitiæ & ipse Lievræus meminit; eum enim, licet hæc non ita per omnia firma Henschenio appareant, ab anno 815 usque ad annum 840 Lugdunensi cathedræ in eorumdem præsulum Catalogo Chenutius præsedisse scribit. Ast penitius quodammodo Lievræum intueamur, videamusque, num Historiographi sinceri partes egerit, num econtra somniis indulsisse, imo num Chronologiæ involvendæ, quod alibi ipsi exprobrat Sollerius, studuisse censendus sit: pagina enim 177 apud ipsum hæc verba sunt: Moritur nempe Carolus magnus Aquisgrani mense Januario anno 814, Catalogo Sanctorum a Paschali III licet schismatico adscriptus, ecclesia enim ob miranda hujus monarchæ magni gesta canonizationem hanc toleravit. Hisce subnectit morientis imperatoris ad filios præclara monita, ac verba ex ipso a nobis num. 16 relata, quæ omnia ipso Lievræo teste annis 813 ac 815, cum Baronium his annis citet, contigerunt, quæ, an vere subsistant, unice intendens Sancti nostri Chronotaxi, modo, de quo lectorem præmonitum volo, non inquiro.

[19] Sequitur porro pag. 178 S. Agrati in cathedra Viennensi proximus successor S. Eoaldus, [cum notas chronologicas absque delectu] seu ut ipse scribit, Edoaldus, cujus elogia dum deprædicat Lievræus, hæc pagina sequente subjungit: Excellens hic ac pius pastor suo tempore recepit donum pretiosarum Reliquiarum, quas ad ipsum misit Constantinus Papa anno 713, una cum sequente, quod & profert, rescripto. En per seculum integrum antecedit successor decessorem, & ne in numeris typographi suspiceris errorem, faciunt sequentia, quæ eadem pagina producit: Ado Viennensis, inquit, narrat Constantinum Papam fuisse natione Syrum, hominem benignissimum, præcellentem humilitate, ac charitate præcipue in succurrendis pauperibus cariori tempore. Sancte hic moritur anno 714 imo 715, quo Gregorius II (vide num. 14) ejus successor sedere cœpit. Insuper S. Edoaldo supparem facit Sanctum Joannem Damascenum, cui manum præcisam ex testimonio Baronii anno 727 asseverat. Huic Edoaldo succedit S. Bobolinus, ast ipsummet Lievræum disserentem audiamus: S. Bobolinus, inquit, numeratur 42 Viennensis Archiepiscopus, tempore ejusdem Leonis tertii hæretici, regnante Dagoberto II Francorum Rege, cum bonus justusque Princeps Grimoaldus occisus est Leodii, ubi patris visitandi gratia advenerat.

[20] [Viennensibus episcopis assingat,] Testudinem plane imitatur Lievræus, ac, si ita pergat, brevi ad S. Pauli, ut sibi imaginatur, primi Viennensis episcopi tempora ordine retrogrado pertinget. Dagobertus enim II, si Henschenio Lievræus credat, anno 680 occisus fuit; ast error hic in Lievræo plane tolerabilis, si modo error vocari queat, cum post ipsius tantum tempora celebris illa inter historiographos de tribus Dagobertis quæstio, eruditorum aures pulsare cœperit: hinc Dagobertum III anno 715 mortuum, eum indicare voluisse, ex Grimoaldi, ut modo vidimus anno 714 occisi, tempore luculenter patet; ast hinc palpabiles nondum desunt parachronismi: pagina namque præcedente Constantinum Papam obiisse scripserat Lievræus anno 714, cui per aliquot annos, ut ibidem ait, supervixit Edoaldus Sancti Bobolini decessor: qui ergo Bobolinus anno 714, Grimoaldo, testibus Henschenio, Pagio, & tota forte chronographorum turba, extremo, Viennensi cathedræ præsedisse potuit? Quomodo insuper S. hic Bobolinus secundum Lievræum ordine XLII sedisse potuit sub Dagoberto II (puta III) cui annus 715 extremus fuit, & Sanctus noster secundum eumdem ordine XL episcopus sub Ludovico I Caroli magni filio, qui fere integro seculo Dagoberto III floruit posterius? Pergit interea Lievræus suo more Catalogum pertexere, donec tandem in S. Volfero ad saniorem quodammodo chronologiam redire velle videatur, ac velut oblitus eorum, quæ pagg. 177 & 178 scripserat, ad indicanda S. Agrati tempora, eadem prope, ut quandonam Volferus floruerit, explicet, repetit, ac repetere cogitur.

[21] Ast clarius etiam seipsum Lievræus confundit, [& seipsum oscitantiæ condemnet,] seseque parum cordatum agere scriptorem ipsemet prodit pag. 195, cum sanctum Bernardum proximum in sede Viennensi Volferi successorem dilaudat his verbis: Sequitur S. Barnardus 49 Archiepiscopus, vir sublimis virtute, pietate, ac eruditione, Archipræsul consecratur Viennensis post S. Volferum, inchoante regno Ludovici Imperatoris dicti Caroli filio. En epocham ipsam eamdemque, quam supra S. Agrati initio terminis vix variatis posuerat. Conciliorum tantum, quæ vere Barnardo seu Bernardo sedente celebrata sunt, meminisse debuisset, & notæ chronologicæ, quas supra inepte, ut S. Agrati tempora indicaret, adduxit, Sancto Bernardo per omnia convenirent. Sufficiant hæc pro specimine, ut lector de Lievræi lucubratione judicium ferat, plures interea, si cui otium fuerit, hujus generis anachronismos facile deteget, ac diversis in Opere nostro locis detectos inveniet: ast diutius his ineptiis displicet immorari; & hoc ergo rejecto, ad Severtium alterum de rebus Viennensium scriptorem properamus, qui, quid velit, vix intelligo. En integram de S. Agrato periodum tom. 3 pag. 201 accurate descriptam.

[22] XLIII. S. Agratus ex Chenutio, & Lievræo, obmutescentibus Demochare & Villario, [nihilo Lievræo melior Severtius, qui] tardius sedit ex sequutis præmissis justioribus calculis, quam ferant tempora Childeberti II Francorum regis morientis initio anni cit. septingentesimi decimi quinti, & male allati a Bosco, ac Chenutio cum toto cursu Agrati, qui Antistes jam vere sedit ab anno 716, coætaneus præfato regi Dagoberto II, nec non mediis fere annis 26, quibus imperabat Leo III Isauricus hæreticus, inchoans anno citato. Ea propter Agratus vixit ad annum usque circiter septingentesimum vigesimum, ut minimum, etiam juxta reformatam paulo aliorum mentem. Quantum ergo Severtium capio, agit de Childeberto, ac Dagoberto utroque hujus nominis III, licet annum Childeberti emortualem, cunctis obnitentibus chronographis anno 715, qui talis Dagoberto extitit, perperam innectat: Childeberto enim tertio, ut num. 11 vidimus, annus 711 extremus fuit. His ergo positis carpit Severtius Chenutium ac Boscium, errorisque arguit exinde, quod S. Agratum sub Childeberto asseruerint floruisse: hunc porro ut probet errorem, subtiliter, ut ipsi videtur, imprudenter tamen procedit; movet enim de loco suo Eoaldum Sancti nostri successorem, eumque Agrato & Blidrano præponit, hac quantum assequor ratione ductus.

[23] Hic nempe Eoldus, inquit, certe antecedit Blidrannum, [perperam Viennensium episcoporum Catalogum invertit,] quia ad eum scripsit Constantinus Papa, mittens ei Sanctas Reliquias pro cathedrali ecclesia Viennensi tunc recens constructa, qui Papa nota præcipua hujusce loci non est prætergressus annum septingentesimum decimum quartum (imo, ut modo aliquoties vidimus, obiit 715) dum eo saltem pervenit ex Genebrardo. Unde coacti sumus tutiore via Præsulem hunc præmittere sequacibus Blidranno & Agrato, qui tamen apud alios scriptores antecedunt, tempora exactius non perscrutantes. Qua in re non est habenda levior ratio ad confusos Leonem imperatorem & Dagobertum II (puta III) regem Francorum, quos illi authores crassa Minerva inserunt tempore istius episcopi, licet ei minime concurrant, sed regnarint posterius. Ast vellem & ipse exactiorem hujus pro arbitrio suo Catalogi inversionis adferret rationem: quod enim decessorum tempora ita disponat, ut ad annum 714, si Eoaldus in suo persistat loco, pertingere non valeat, id sibi imputet; cum plerumque pro libitu episcoporum tempora distribuat, ducemque cœcum, Lievræum puta, Baronio ac Adone in S. Georgio XXXIX Præsule, & forte alibi præferat. Si enim, anno 714 currente, ut sentit Cointius, S. Agratus obierit, quidni Constantinus Papa, cui annus 715 extremus fuit, ad S. Eoldum, seu Eoaldum S. Agrati successorem litteras dedisse potuit?

[24] Qua vero ratione Severtius asserat Leonem imperatorem, & Dagobertum II (puta III) regnasse episcopatu S. Eoaldi posterius, non video: adiit quidem Leo imperium anno 716, [ac in Chronologia labitur.] & consequenter Eoaldo in sententia Severtii posterius: ast Dagobertus III diadema regium sumpsit anno 711, fato functus dimisit 715, cumque secundum Severtium S. Deodatus XL præsul sedem Viennensem occuparit anno 713, Eoaldus 714, Blidrannus 715, consequens fit, S. Eoaldum in sententia Severtii Dagoberto synchronum fuisse, ac ipso regnante floruisse: nec confundenda sunt utriusque principis regna, cum Dagobertus ad Leonis imperatoris initia, anno isthæc præcedente mortuus, non pervenerit. Imo nec extra dubium Rescripti, quod præcipuam ordinem invertendi ansam præbuit, ut infra videbimus, auctoritas est: subtimide de eo agit Sollerius: si vera est, inquit in Actis S. Eoaldi num. 1, Constantini Papæ ad eum epistola inferius citanda. Et num. 4 Hæc … ex epistola Constantini Papæ, quam profert Boscius, fidelis opinor talium monumentorum disquisitor. Similia duo idem Boscius in cit. Elencho pagg. 42 & 43 profert Rescripta, unum a Gregorio, aliud a Zacharia Pontt. Austreberto Viennensi episcopo data; sed utrumque ad annum 719 pag. 617 Cointius asserit commentitium, hujus enim generis Rescripta exiguam apud criticos fidem invenire solent. Consequens igitur hinc fit, ordinis invertendi Severtio haud satis fuisse fundamenti; omnes insuper, quotquot inspexi, Catalogi constanter Eoaldum Agrato, aut si is absit, Blidrano, aut Blidiano, licet præsul hic, ut modo videbimus, seculo præcedente floruerit, postponunt, quorum auctoritas Severtii asserto, nulla ratione firmato, plurimum debet prævalere. Quod autem auctores alios tempora exactius perscrutari neglexisse asserat, gratis ipsi concessero; ast quod in aliis culpat, nec ipse evitat.

§ III. Tempus proximorum S. Agrati decessorum inquiritur: quo tempore S. Agratus sedere inceperit, obieritque, utcumque statuitur.

[Viennensium præsulum proprius S. Agratum præcedentium,] Unum adhuc superest, quod Chronotaxi num. 11 dispositæ maxime obsistere videatur; tot namque antistites tantilla temporum intercapedine Viennenses infulas sumpsisse, susceptasque deposuisse; numerat enim ex Adone Sollerius Tom. 2 Julii die VII pag. 484 inter Caldeoldum & Eoaldum posterioris Acta recensens, medios hos, secluso Agrato, præsules: Dodolenum, Bobolinum, Georgium, Deodatum, Blidranum, addo ego Agratum, hosque Pontifices Adonem secutus ab anno 696 usque ad 718, imo ex propria sententia 715, aut, ut loco cit. num. 2 asserit, ad summum 716 Sollerius admittit floruisse; fatetur quidem iterato Sollerius brevissimas esse tot episcoporum periodos, seseque hæc ægre amplecti insinuat: At cum ex Chronico Adoniano, inquit, certiora educi nequeant, his eatenus inhærendum, donec distinctiora eruantur. Verum hic errorem in Adonis Chronico hujusque descriptoribus cubare, non ultra dubitandum ratus, altius horum præsulum tempora indaganda, ac antiquiora monumenta operosius censui consulenda, ex quibus non infeliciter, ut opinor, quorumdam, utinam omnium, tempora eruo. Antequam vero illa distinctius propono, videnda sunt ea, quæ Sollerium præcipue, ut hasce breviores episcoporum periodos admitteret, impulerunt; en ergo Sollerii rationes num. 2 allatas: Utut plures, inquit, jam memoraverim, qui de Viennensibus episcopis scripsere, exactam eorum chronologicam seriem nemo hactenus ordinavit.

[26] [ac subsequentium tantillo tempore numerus,] Ætatem Chaldeoldi ex Adonis Chronico reduxerat Bollandus ad annum. a nescio quo ibi notatum, 696, quocirca jam dixi multos brevi tempore episcopos Viennæ sedisse, etiam dum ad annum 718 in eodem Chronico signatum, collocarentur S. Eoaldi principia. Interim si recte considerentur om nia, non tantum infulas tunc non suscepisse, sed neque ad eum annum pertigisse videtur Sanctus. Interponitur S. Eoaldus apud Adonem epochis duabus non ignotis. Primam collige ex Chronici verbis pag. 207: “Carolus Pipini filius ex alia uxore, cum captus a Plectrude, Pipini quondam uxore, teneretur, auxiliante Domino evasit.” Notant hæc annum 715 “& tunc” inquit Chronicon, Eoldus Viennensis episcopus jam habebatur, … paulo post … subjungit. “Dagobertus rex, annis quinque regnans, mortuus est.” Hæc nos ducunt ad annum 716, ad quem, ut summum differri potest S. Eoaldi obitus. Cum ergo Sollerius nihil haberet, uti nec ipse habeo, duabus his epochis opponendum, his non immerito inhærendum, censuit, & ex consequenti recte circa annum 715 S. Eoaldi obitum statuit figendum. Verum Cadeoldi ordine XXXIV episcopi ætatem nec Bollandus, nec Sollerius eidem inhærens, sunt assecuti. Bollandus quidem in suo de Cadeoldo Commentario XIV Jan. pag. 975 annum præsulis hujus emortualem non exprimit, in margine tamen more nobis consueto episcopum hunc circa annum 696 obiisse notat, quod num. 3 non obscure confirmat: cum enim ex Boscio, Cadeoldo Viennensem ecclesiam administrante, rerum potitum in Oriente Justinianum, apud Francos Clodoveum Dagoberti filium, ac Theodoricum retulisset, hæc subjungit: Ast in Clodoveo falli videtur: nam Clodoveus Dagoberti filius anno 660 decessit, quando Cadeoldus Edicti successor necdum episcopatum erat adeptus. Potius Clodoveum III Theodorici filium scribere debuisset: hic enim anno Christi 690 regno admotus … tenuitque id ad annum 694.

[27] [a Sollerio, ægre licet, admissus,] Eumdem porro Cadeoldum ad annum 685 as seq. sedisse ex Epistola Joannis V Papæ, a Boscio recitata, num. 4 Bollandus asserit; verum audiamus de hac Cointium disserentem; prius tamen, qua de causa de citata Cointius agat Epistola, cum ad rem pertineat, videamus: Cointius Tom. 3 pag. 508 sex illos episcopos Georgium inter & Austrebertum, de quibus nos sup. num. 2, commode reperire nescius, id videtur iniisse consilii, ut Caldeoldum, ut ipse vocat, & Edoaldum diversos fuisse statueret episcopos; ratio autem quæ fundamentalis videtur eidem, hæc est: Caldeoldus colitur XIV Januarii, Edoaldus autem sacris Fastis inscribitur ejusdem mensis XIX; cum ergo, dies quibus coluntur, diversi sint, Sanctos procul dubio diversos esse, qui coluntur, est arbitrandum. Verum præterquam, quod in nullo Catalogo, nec in Adonis Chronico uterque distincte episcopus statuatur, levis sane momenti est duplicata illa annuntiatio, & apud Martyrologos obvia, ut Præteimissos & in alios dies relatos apud nos inspicienti, fiet evidens. Hinc nihil obstat, quominus cum Bollando Cadeoldum & Edoalaum seu Edaldum eumdem arbitremur: aliud plane est de S. Eoaldo seu Eoldo S. Agrati successore, quem a S. Cadeoldo illius Acta illustrans, 7 Junii Sollerius docet distinguendum Modo Cointium de cit. Epistola disserentem audiamus: Boscium, inquit loco cit. num. XXI, qui utrosque in errorem traxit, commentitia fefellit hæc Epistola, quam Joannes Papa per felicem presbyterum Edaldo Viennensi episcopo transmisisse fertur. Recitata porro Joannis Papæ Epistola, pergit in hunc modum.

[28] Illam Epistolam Joanni Papæ quinto attribuit Boscius hac ad marginem notatiuncula. [cum documentis spuriis innitatur, rejicitur, ac] “Iste fuit Joannes V, qui sedere cœpit anno Domini 685.” Boscio adstipulatur Saussayus in Panoplia clericali, (quam inspicere non licet) p. 1 l. 3, c. 1. Refragatur ratio temporis. Nam Caldeoldus, quem auctores illi cum Edaldo confundunt, multo citius pontificatum gessit. Idcirco quidam recurrunt ad Joannem quartum, qui non Edaldo quidem, sed Caldeoldo coævus esse potuit: ecclesiæ enim præsidere cœpit anno Christi sexcentesimo quadragesimo, vitamque clausit anno Christi sexcentesimo quadragesimo secundo. Verum litteræ supra recitatæ nullius sunt auctoritatis, quia Edaldo titulum archiepiscopi usumque pallii concedunt, & unum ex Sancti Pauli discipulis primum ecclesiæ Viennensis Antistitem fuisse testantur. Adde quod epistolas, quæ continentur in libello antiquitatum Viennensium apud Boscium, si de Viennensis ecclesiæ initiis, & prærogativis agunt, suppositas aut certe suspectæ admodum fidei esse credimus, atque ita habendas jam docuit Joannes Launoius cap. 2 in Discussione responsionis ad dissertationem de duobus Dionysiis. Ad rem certo est Cointii censura, cum Archiepiscopi nomen non nisi seculo nono ad mediam sui partem vergente in usu communiter esse, cœperit, Tamque antiqua, ut in Actis S. Metropoli Octob. pag. 211 num. 5 Majores nostri asserunt, ecclesiarum non modo Trevirensis, Coloniensis & Tongrensis, sed multarum etiam aliarum in Galliis origo, ab eruditis hodie plerumque vel revocatur in dubium, vel plane rejicitur. His ergo epistolis missis, aliunde supra dictorum præsulum tempora, quantum per hasce tenebras licet, disponamus.

[29] [quorumdam ejusdem] Prior itaque, qui mihi e septem a Sollerio enumeratis occurrit episcopis, Dodolinus est, alio nomine teste Cointio tom. 3 pag. 183 Landalenus dictus; Cointio præivit Bollandus hujus Dodolini 1 Aprilis Acta illustrans, ac ex sententia recentiorum eumdem cum Landaleno aliqua tamen cum formidine, cum hæc in fine verba adjiciat: Ad diversi statuendi sint Landalenus, Dodolinus, seu Dolinus inquirant Viennenses, asserens esse confundendum: eumdem interea & nos opinamur, nec tamen Cadeoldi successorem, verum ejusdem decessorem statuimus; rectene an secus judicet lector ex sequentibus: interfuit Landalenus synodo II Cabilonensi, habitæ sub Clodoveo II rege, Sed quoto ejus anno, inquit Bollandus proxime citatus, non liquet. Refertur a Sirmondo ad annum DCL, qui in Notis docet habitam saltem esse ante annum DCLVIII. Pagius vero, quem vide, more suo erudite tom. 3 pag. 39 synodum hanc ante annum 653 probat fuisse celebratam, ac Cointii conjecturam, qua eamdem anno 644 celebratam statuit, asserit esse levem. Consequens ergo fit ex dictis, Landalenum ante annum 653 Viennensem diœcesim fuisse moderatum. Imo eamdem synodum anno 650 celebratam esse communiter scriptores tradunt, titulusque concilio adscriptus his verbis confirmat: Concilium Cabilonense; Sirmondus tom. 1 Conc. Gall. pag. 489, Clodovei II evocatione VIII Kalendas Novembris in urbe Cabilono (Chalon sur Saone) celebratum circa annum Christi DCL Martini Papæ II, Clodovei ejusdem Regis VI. Titulum eumdem Labbeus describit, Harduinus autem consulto, ut videtur, annum Clodovei VI reticuit.

[30] [urbis antistitum] Quot porro annis ante, quotque post eamdem synodum Landalenus floruerit, dicendo non sum: id unum in confesso est, S. Landalenum concilio Cabilonensi sub Clodoveo II Cabilone in S. Vincentii basilica celebrato interfuisse, eique his verbis post Lugdunensem præsulem calculum suum adjecisse: Landalenus episcopus ecclesiæ Viennensis his constitutionibus subscripsi. Id vero concilium Cointius anno 644, alii autem communiter, ut diximus, anno 650 volunt contigisse: dissidium ex eo potissimum capite oritur, utrum anni sedecim, quibus regnavit Clodoveus II, omnes a morte patris ejus Dagoberti sint inchoandi, an vero sex annis prius, quibus cum patre regnarit, de quibus consule Pagium, Cointium, Valesium, aliosque: nobis enim sufficit concilium Cabilonense ante annum 653 testante Pagio certo esse celebratum. Sequitur modo Cadeoldus Landaleni successor; sed an proximus? negat Bollandus ad diem XIV Januarii varia Cadeoldi nomina videsis ibidem) de eodem agens, ac innixus denuo spuria (iisdem enim ac sup. cit. vitiis laborat) apud Boscium Agathonis Papæ ejusve successoris Leonis ad Edictum epistola, eumdem Edictum Cadeoldi statuit decessorem. Cum autem rejecta hac epistola nihil, unde Edictum hocce tempore sedisse difiniam, suppetat, eum potius ante Landaleni tempora sedisse suspicor, aut si vere Landalenum inter & Cadeoldum episcopus fuerit, breve, ut ex dicendis constabit, sedis illius tempus fuisse oportet.

[31] [ordo] Varia inter, quibus Cadeoldus subscriptus legitur, publica instrumenta, primum apud Sirmondum tom. 1 pag. 495 occurrit Privilegium libertatis monasterio sancti Dionysii concessum a Landerico episcopo Parisiacensi. Privilegio huic subscribit primo ipse Landericus, tum Munemundus Sedis suæ, ut & ceteri faciunt episcopi, tacito nomine: verum cum Munemundus (Mabillonio, Pagio Aunemundus, Chenutio ac Severtio in Præsulam Lugdunensium Catalogo Annemundus dictus) Canderico, qui Chenutio, ac Severtio Gaudericus est, Concilio Cabilonensi subscripto, successerit, procul dubio Lugdunensis præsul venit intelligendus. Sequitur porro Privilegio subscriptus Gauualdus seu Gouvaldus, qui in ejusdem Privilegii confirmatione, ut modo dicam, dictus legitur Chaoaldus; quamvis porro utramque hujus nominis efformationem inter a Bollando Cadeoldi nomina allata non reperiam, ita equidem sunt affinia, nempe Caocaldus, Caldeoldus, Caldeolus, Cadeolus, ut pro illitus temporis more, aut amanuensium incuria paucæ litteræ luxatæ manifeste appareant. Datum hoc Privilegium scribit, in Notisque concordat, anno 658, de quo statim, Sirmondus, apud quem hac Privilegium concluditur clausula: Facto Privilegio sub die Julii in anno XV regnante Cludovico gloriosissimo rege. Sequitur modo apud eumdem Sirmondum pag. 497 Conventus Clipiacensis, in quo Clodoveus rex auctoritatis suæ præceptum de eadem monasterii libertate conscribi jussit ann. Christi DCLIX Vitaliani Papæ III Clodovei ejusdem regis XVI Conventui huic Cadeoldus, qui Chaoaldus hic dicitur, interfuit, in eoque Clodovei Præcepto, quod ex authographo Mabillonius de re diplomatica lib. 6 cap. 7 exhibet, subscripsit his verbis: in Christi nomine (hæc apud Sirmondum desunt) Chaoaldus consenciens subscripsi.

[32] [apud Adonem,] Quo vero anno Conventus hic celebratus fuerit, haud modica est inter eruditos disceptatio: Sirmondus loco cit. habita annorum Clodovei ratione eumdem celebratum asserit anno Christi 659; huic concordant Labbeus, uti & Harduinus, eumdem ad marginem annum Præcepto apponentes. Cointius vero ad annum 653 pag. 374 & seqq. pluribus de hoc Præcepto disserens, num. XXXI idem hoc anno a Clodoveo rege pro sancti Dionysii monasterio ex aliorum opinione asserit emissum ferri. Calculum suum opinioni huic tom. III ad annum 662 pag. 39 num. 2 Pagius adjicit, Baroniumque in hunc modum corrigit: Dicitur Clodovei Præceptum nempe “datum sub die X Kal. Julias an. XVI regni nostri Clipiaco” ideoque Baronius perperam hoc anno ejus meminit, cum annus ille XVI Clodovei inciderit in annum Christi DCLIII Henschenius autem die X Junii in Actis S. Landerici, quibus coronidem, utpote paralysi correptus, Papebrochio prosequente, haud imposuit, ejusdem Landerici Privilegium (de quo num. præced.) anno 651 concessum, Conventumque anno subsequente celebratum asserit, en verba: Factum, inquit num. 4, illud Privilegium anno XV, regnante Chlodoveo, ergo Christi DCLI, sequenti vero anno subscripsit idem Landericus Præcepto ejusdem Chlodovei, de eadem monasterii S. Dionisii libertate, in Conventu Clipiacensi concessa. Nec tantum dati Privilegii, ac Clodovei Præcepti annus revocatur in dubium, verum, & utrumque Privilegium nempe æque ac Præceptum Clodovei (vide Germonum disc. 2 part. 3 cap. 2 pag. 180 & seqq. Cointium ad annum 652 num. XXIX & seqq.) ab eruditis impugnatur.

[33] [ac obvios Catalogos] Ast non gravate feret lector, si Sirmondi de his erudite, æque ac compendiose agentis, eorumque sinceritatem modeste innuentis, verba inaudierit: ita ergo apud Labbeum ad calcem supradicti privilegii tom. 6 col. 489 habet: Porro Privilegium illud, inquit, ab aliquot annis non secus ac san-Germanense, san-Medardense, Turonense sancti Martini, aliaque ejusdemmodi oppugnarunt, propugnaruntque viri pereruditi, quorum scripta extant in manibus omnium, nec nostrum inter eos tantas componere lites. Illud tantummodo SanctissimiPontificis Cælestini subjiciam effatum, omnium seculorum approbatione consecratum, ac Vincentii Lirinensis, plurimorumque sapientissimorum scriptorum suffragiis corroboratum: “Desinat incessere novitas vetustatem, sirma ac pacifica complurium annorum successione roboratam, multorumque Romanorum, nostratiumque pontificum, regum Franciæ Christianissimorum aliorumque principum diplomatis identidem renovatis communitam: desinat ecclesiarum quietem inquietudo turbare” &c. Hæc ille. Quæ si sic habent quocumque anno Privilegium datum, Conventusque celebratus statuatur, opinioni nostræ non obest; cum inter omnes conveniat, Concilium Cabilonense, cui Landalenus interfuit, Privilegium Landerici, ac Conventum Clipiacensem præcessisse: audiamus Henschenium in Actis proxime citatis, eodem num. 4 disserentem: Supra memoratus, inquit, decessor Autbertus, aut potius Audobertus fuit: in cujus episcopi vicem ipse Landericus etiam subscripsit Concilio Cabilonensi, sub Clodoveo II habito; sed quoto ejus anno nescitur. Verum pace doctissimi viri dixero, in vicem Audoberti non Landericus, sed Germoaldus subscripsit, constanter enim Sirmondus, Labbeus, & Harduinus Germoaldum Audoberti nomine subscripsisse his verbis notant: Germoaldus Abba in vicem Audoberti Episcopi ecclesiæ Parisiacæ subscripsi.

[34] [dispositus,] Idem porro Concilium Cabilonense tempore Landerici Privilegium, quod unice intendimus, præcessisse, inter alia innuunt, annus Clodovei VI qui Concilio, ac XV, qui Landerici adjungitur Privilegio, imo Concilio interfuit Candericus seu Gaudericus Lugdunensis Præsul, Privilegio vero subscripsit Munemundus, aliis Aunemundus, ejusdem Canderici successor; consequens ergo fit Landalenum Concilio subscriptum, Cadeoldi, seu Chaoaldi, qui, testante Mabillonio lib. 6 de re diplom. pag. 467, in vulgato Adonis Martyrologio Caoëldus, Viennensis, nequaquam successorem, sed vere decessorem extitisse. Imo &, quod magis urget, perrexit Viennensem diœcesim Cadeoldus sub Clotario Clodovei II successore, moderari; subscribit enim amplissimo Clotarii III anno VII a Bertefrido Ambianensium episcopo monasterio Corbeiensi concesso Privilegio, diciturque a Bertefrido Ethoaldus, subscribit vero Chaoaldus: de quibus ita Cointius ad annum 662 num. XXV: Quorum episcoporum nomina initio Privilegii recitantur, notæ sunt & sedes, præerant enim ecclesiæ Remensi Nivo seu Nivardus, Lugdunensi Genesius, Viennensi Ethoaldus sive Edoaldus aut Eualdus vel Edoldus… Sed episcoporum, qui Privilegio subscribunt, diœceses non ita facile distingui possunt… Viennensem regebat Ethoaldus, qui Chaoaldus vitio librarii scriptus videtur. Verum mendum cubare in Ethoaldo, si tale dicendum sit, potius quam in Chaoaldo, cum & aliis instrumentis constanter in hunc modum subsignet, opinor.

[35] [ex antiquioribus] De anno vero, quo Privilegium hoc datum est, dissentiunt Sirmondus ac Cointius: Sirmondus enim tom. 1 Conc. Gall. pag. 502 notat annum 664 ac Clotarii III regis IV, typographi forte vitio, cum VII diserte in Privilegio habeatur. Cointius vero anno 662, ut apud ipsum anno cit. num. XX est videre, id contigisse tradit: cum vero secundum Henschenium in Stemmate Genealogico novissime recognito, ac tom. III Aprilis præfixo, Cointium, ac Pagium Clotarius anno 656 regno, & quidem testante Pagio ad medium usque Novembris provecto (Clodoveus enim II, ut num. XVII Pagius asserit, vivebat adhuc hebdomade secunda mensis Novembris) admotus sit, cumque Privilegium datum notetur sub die octavo Idus Septembris, id mense Septembri anni 662 contigisse, fiet consequens. Quot porro annis a dato Privilegio Chaoaldus seu Cadeoldus superstes fuerit, ac num eidem Georgius successerit, unde definiam, non habeo; asserit quidem Cointius Georgium ad annum 660 sedisse, verum id non subsistere, ea, quæ modo vidimus, liquido satis ostendunt; ad Adonem ergo redeamus, apud quem ad annum 696 Cadeoldi successor refertur Dodolenus, quem modo cum Landaleno confundendum, Cadeoldique decessorem statuendum vidimus. Sequitur ad annum 699 Bobolinus, quem proxime Georgius excipit; en verba Adonis pag. 202: Bobolinus Viennensis ecclesiæ episcopus insignis claruit. Post quem Georgius magnæ virtutis episcopus in eadem urbe constituitur. Georgio ad annum 706 succedit Deodatus, ac ad annum 714 Deodato Blidramnus, Blidranus, seu Blidianus.

[36] [monumentis] Verum & hic denuo Adonis ordo, quem ceteri sequuntur, turbatus est; Blidramnus enim non seculo VIII ultra decennium provecto, sed seculo præcedente Viennenses infulas gessit. En asserti rationem. Interfuit Blidramnus Placito Theodorici filii Clodovei de Chramlino episcopo Ebredunensi in synodo publica deposito, & facultate eidem concessa res suas post degradationem retinendi. Meminit enim cit. Diploma, a Mabillonio lib. 6 de re Diplom. pag. 469 ex autogropho exhibitum, Blidramni fere circa medium in hunc modum: Unde Genesio, Chadune, Blidramno, Landoberchto & Ternisco, qui metropoli esse videntur, vel reliqui quamplures episcopi ipsus * Judicantis * in nostri præsentia fuit conscissus, atque de supra dicto episcopato rejectus. Dati autem Diplomatis annus Mabillonio loc. cit. est 678; clausula vero Diplomatis hæc est: Datum medio mense september, annum V rigni nostri, Marlaco in Dei nomine feliciter. Hinc Pagius a Mabillonio dissentiens, rectius Diploma anno 677 datum contendit: Annus quintus, inquit ad annum cit. num. VIII, Theodorici regis eo in loco iniens intelligendus. Cum enim Childericus anno 673 mense Julio in vivis esse desierit, eodem anno Theodoricus nuper exauctoratus e monasterio extractus est, ut novissime nos docent Benedictini S. Mauri in Arte examinandi temporum notas in regum Francorum Chronologia, hæc enim pag. 531, quæ Latine reddo, Gallice habent: Anno 673 Theodoricus e monasterio extractus est, & licet statim a morte fratris rex proclamatus haud fuerit, annos tamen regni a die fratri extremo, numeravit. Consequens ergo fit, anno Christi 677, mense Julio Theodoricum annum regni sui quartum complesse, quintumque, uti Pagius contendit, inchoasse.

[37] [hic allatis] Quanti autem fecerit citatum Diploma Mabillonius, licet interea eruditis omnibus (vide Germonum Discept. 2 cap. 7 pag. 254) æque non probetur, ex ipso videamus: Insignis, inquit lib. cit. pag. 470, hæc charta de Chramlini Ebredunensis episcopi dejectione, quæ ante hac ignorata est, imo Chramlinus ipse ignotus. Hic subscribunt Metropolitani quinque Genesius Lugdunensis, Blidramnus Viennensis. Cetera apud ipsum vide. Sequuntur modo, ut num. 35 diximus, Bobolinus & Georgius; hos si quis ordine inverso disponeret præsules, sex illos episcopos, Georgium annumerando, ut verba Prophetiæ innuere videntur, a S. Claro designatos, nempe Georgium, Bobolinum, Deodatum, Agratum, Eoaldum, & Bobolinum II, apte reperiret: verum cum apud eruditos, quo circiter tempore, sub quo pontifice Clarus obierit, quamque desolationem indigitarit, non conveniat, nec quidquam, unde id conficias, e biographo extundi valeat, his ultra non arbitror immorandum. Brevia porro horum præsulum Bobolini ac Georgii fuisse regimina Adonis Chronicon innuit, eosque seculo septimo ad finem vergente floruisse testatur, cum tamen & eosdem Theodorico III imperante infulas Viennenses tenuisse asserat, Georgium circa annum 690 easdem deposuisse, sedemque Deodato successori reliquisse, consequens sit oportet; Theodorico namque, cui, testibus Pagio ad annum 688 numm. III & IV, ac Benedictinis S. Mauri in citata Chronologia, annus 691 extremus fuit, in vivis agente, & ipse Georgii successor Deodatus, ut apud Adonem est videre, Viennensem diœcesim episcopus fuit moderatus.

[38] [corrigitur, ac] Ut ergo modo dicta in compendium contraham, ordinem chronologicum horum Viennensium prasulum a Landaleno seu Dodolino exordium sumendo, quantum e Diplomatibus Privilegiisve assequor, sequentem fere in modum sese habere arbitror: anno 650 Concilio Cabilonensi Landalenus subscripsit, ac infulas Viennenses tenuit, cumque illius ad episcopatum promotionis exordium, æque ac obitus tempus lateant, eumdem infulas successori Cadeoldo, seu Chaoaldo (ni forte per menses aliquot medius sederit Edictus episcopus) qui ante annum 653 Privilegio libertatis monasterio S. Dionysii a Landerico concesso subscripsit, reliquisse consequens sit oportet; perseveravit porro in episcopatu Cadeoldus ad annum usque 662; eo enim anno subnotat amplissimum Clotarii III anno VII a Bertefrido Ambianensium episcopo monasterio Corbeiensi concessum Privilegium: quis vero illi extremus fuerit vitæ annus, frustra divinavero, uti & num inter Cadeoldum ac Blidranum, qui anno 677 placito Theodorici filii Clodovei interfuit, medii fuerint episcopi; quod si tales non fuerint, uti revera fuisse ex antiquis monumentis monstrare haud valeo, hi ab anno 677 usque ad annum 691 Viennenses infulas gesserunt episcopi, Blidranus, Bobolinus, Georgius & Deodatus; posterior enim regnante Theodorico, Adone teste, ut die sequente eidem sacro latius dicemus, episcopus fuit, ac proin ante annum, seu saltem anno 691 præsulatum suum exorsus est.

[39] [emendatur; Sanctus autem præsul] Adiit ergo circa annum 691 Viennenses infulas S. Agrati decessor Deodatus, id enim Adonis Chronicon (annis quantumvis perperam ad marginem dispositis) evincit: Francis, inquit Ado pag. 204, adhuc Theodoricus regnabat. Deodatus Viennensis episcopus magnæ parsimonæ vir florebat. At quo annorum numero præsul hic, cujus res gestæ die sequente illustrandæ veniunt, diœcesim Viennensem est moderatus, ac quo demum anno Sanctus noster eidem est suffectus? Hic hæreo, nec unde illud solide conficiam, habeo: Adonis enim Notæ chronologicæ, quas proxime citatis verbis subjungit, confusæ sunt ac inversæ, exorditur namque periodum suam his verbis: Philippicus imperator annum unum, menses sex. Narratisque quibusdam, quæ ad Philippicum spectant, ac anno 711 & sequente, teste Pagio, contigerunt, in hunc modum periodum claudit: Theodoricus rex Francorum mortuus est, qui regnavit annis XIX. Obiit autem Theodoricus, ut modo vidimus, anno 691. Nec clariora sunt, ut apud Adonem videre est, ea, quæ hisce subnectuntur: ceteros vero rerum Viennensium quod spectat scriptores, nec inter illos, quo anno Sanctus noster ad episcopatum evectus sit, convenit: Maupertuyus enim in Catalogo anno 716, in Opere 715, Severtius S. Agratum anno 716 episcopum sedisse, ac ad annum usque 720 perseverasse scribit: Cointius vero eumdem sub Childeberto III, cui annus 711 extremus fuit, ac hujus successore Dagoberto III floruisse contendit. Lievræus integro plus seculo aberrat. Catalogus MS., Boscius, ac Chenutius eum infulas Viennenses sub Childeberto tenuisse asserunt: quem ergo determinatum annum tantas inter discrepantias omni antiquitatis monumento destitutus eligam? Proferant ipsi Viennenses, si quid apud illos valeat Sanctorum suorum gloria, aut antiquitatis amor, sincera, si quæ possident, monumenta, & quæ modo desunt, alibi grati supplebimus.

[40] [Agratus circa initium seculi VIII floruisse, circaque annum 711 obiisse videtur,] Interea S. Agratum, donec Galliæ Christianæ auctæ tomus ille, qui Viennenses archiepiscopos, additis de more instrumentis, complecti debet, in lucem prodierit, circa seculi VIII initium floruisse, ac Viennensem diœcesim moderatum fuisse, cum citatis Catalogo MS., Boscio, ac Chenutio hanc ob rationem opinamur: Deodatus S. Agrati decessor Theodorici imperio ad finem vergente, seu circa annum 691 florebat, Eoaldus autem Sancti nostri successor anno 715 Viennæ episcopus, ut ex Adone, Sollerioque supra vidimus, sedebat. Hinc S. Agratum tempore duabus his epochis, sat apte apud Adonem dispositis, intermedio, ac perperam Blidramno, ut num. 36 diximus, attributo, floruisse, ac forte, ut vult Cointius anno 707 sedisse, Viennensibusque omnigenarum virtutum splendore præluxisse, fiet consequens. Plura igitur cum de episcopatus exordio monumentorum defectu dicenda non habeam, ad ejusdem annum extremum æque obscurum utcumque determinandum, me transfero. Severtius in præsulum Viennensium serie anno 720 S. Agratum cœlitum sedibus exortum fuisse contendit, ast perperam procul dubio, cum ad annum 715 (vide, quæ numm. 23, & 24 diximus) Sancti nostri successor Eoaldus floreret; hinc Cointius S. Agratum anno 714 fatis cessisse asserit, verum, unde id solide conficiat, nihil adducit; quapropter Sanctum nostrum circa annum 711, infulas deposuisse, ne nimium successoris tempora, cui annus 715, aut forte 716, docente Sollerio, extremus fuit, coarctentur, haud improbabiliter conjici posset; conjici, inquam, posset, nulla enim, quæ quidem viderim, id definiunt vetera monumenta, imo nec quidquam indicant, unde annus S. Agrati emortualis sat prope erui posset; hinc latiori modo ejus ad Superos transitum forte circa annum 711 in margine supra notavi, incertus an ad illum annum pervenerit, an vero eumdem prætergressus anno 712 aut sequente animam ab omni nævo mundam, multisque bonorum operum manipulis onustam, in manus sui reddiderit Creatoris.

[41] Quod modo diem spectat emortualem, nec ipse ceteris absimilis ac, [die, licet 14 Octobris vero appareat similior, incerto.] ut observatum est apud nos die præcedente in Prætermissis, est incertus.