Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Oktober VI

Oct. VI

Byeus, Cornelius
Fonsonus, Joannes Baptista
Berthodus, Anselmus
Bueus, Jacobus
Dyckius, Siardus
Goorius, Cyprianus
Stalsius, Mathias

Acta Sanctorum Octobris, ex Latinis & Græcis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata partim a Cornelio Byeo presb. Joanne Baptista Fonsono presb. Anselmo Berthodo Ord. S. Benedicti. P. M. partim a Jacobo Bueo, presb. Siardo Dyckio, Cypriano Goorio, Mathia Stalsio, Ord. Præm. Cann. Regull. Tomus VI, quo dies duodecimus, decimus tertius, & decimus quartus continentur.

Tongerloo
Abbatia Tongerloensis 1794

[18] 632 [85] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
Ex Latinis & Græcis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
partim a
CORNELIO BYEO presb.
JOANNE BAPTISTA FONSONO presb.
ANSELMO BERTHODO Ord. S. Benedicti. P. M.
partim a
JACOBO BUEO, presb.
SIARDO DYCKIO,
CYPRIANO GOORIO,
MATHIA STALSIO, Ord. Præm. Cann. Regull.
TOMUS VI
Quo dies duodecimus, decimus tertius, & decimus quartus continentur.

TONGERLOÆ,
TYPIS ABBATIÆ. MDCCXCIV.

Godefridus Hermans Abbas Tongerloënsis, &.&.&. Auspicio, Godefride, tuo, Superisque secundis, Bollando cœptum continuatur opus: Dum pia posteritas Sanctorum Gesta revolvet, Jnclÿta fama tuæ vivet honosque Domus.

SANCTISSIMO D. N. D. PIO VI PONTIFICI OPTIMO MAXIMO.


Si merito mos pervulgatus obtinuit, BEATISSIME PATER, ut eorum, qui aut armis, aut re, aut consilio rem publicam belli domique luculentius promoverunt, res fortiter ac prospere gestas omnium gentium linguæ loquantur; æquum enimvero fuit, ut & Christianorum Heroum, qui sive fuso pro Christo sanguine, sive præclaris vitæ morumque institutis Reipublicæ Christianæ insigniter profuere, salutemque æternam præ peritura hujus mundi gloria suis exemplis sectari posteros docuere, res gestas Christianorum omnium ora calamique meritis efferrent laudibus ac sempiternæ posterorum memoriæ consecrarent. Præstitum id quidem inde a nascentis ecclesiæ incunabulis fuit: sed heu! Quot antiqua Christianorum Heroum, Sanctorum dico, monumenta seu temporum vetustate, seu iniquitate periisse posteritas doluit! Fuerunt, qui obviam malo ire voluerint; sed consilio certe minus prudenti falsa veris miscuerunt: error is quidem privatorum fuit, sed Catholicis identidem ab Heterodoxis objectus. Itaque si quid in illis falsi occurreret, secernendum a vero; si quid dubii, revocandum ad trutinam; si quid obscuri, illustrandum fuit, quo ea legerent Catholici tutius, Heterodoxi autem carperent parcius. Bollandiano Operi hic scopus erat, quod a seculo sesquialtero inchoatum, ac ad nostram usque memoriam labore summo continuatum haud ita pridem temporis vicissitudo interrupit. Doluimus præclari Operis sortem, ac e Reipublicæ Christianæ bono fore existimavimus, si ad umbilicum labore nostro adduceretur: utinam præfixum nobis scopum attingamus! Primum hunc interim, SANCTISSIME PATER, vigiliarum nostrarum nuperorumque Hagiographorum fœtum, secundum supra quinquagesimum vastissimi Operis tomum, superatis, quæ illi injectæ fuerunt, remoris bene multis, ad sacratissimos Pedes Tuos tandem omni, qua par est, animi demissi significatione ac veneratione eo deferimus lubentius, quo certius, etsi non pro suo quidem merito, sed pro innata Tibi, qua quantumvis exigua suscipere peramanter soles, humanitate animique magnitudine susceptum iri confidimus, hac tempestate præsertim, qua tot libellos in fidei morumque perniciem cusos orbem Christianum pervagari boni omnes, ac SANCTITAS TUA vel maxime, vident & ingemiscunt. Veremur sane, ne temerarii audiamus, ut qui stadium hoc litterarium vix ingressi, ab ipso statim limine labores nostros, quasi Majestate Apostolica dignos, Sanctissimo Nomini tuo inscribere ausi simus. Absit, ut obtutu Tuo dignum quidpiam aut præstitisse, aut præstando esse nos arbitremur: at cui potius labores nostros consecremus, quam Tibi, fidelium omnium Patri supremoque Ecclesiæ Capiti, cui cum hos una cum Sanctorum Actis dedicamus, Christo Domino, cujus in terris vices geris, ac totius Sanctitatis creatæ fonti dedicamus? Cui potius, quam Tibi, cujus est, heroïcas Servorum Dei virtutes meritaque justa lance expendere, partam abs illis in cœlis gloriam orbi Christiano declarare congruumque iis cultum præscribere? Cujus in Sanctos studium venerationemque testantur cum eorum plures Cœlitum Fastis jam Tuis inscripti oraculis, tum ecclesiæ, Deo Sanctisque dicatæ, passim per Italiam piissima munificentia tua vel magnificentius instauratæ vel donis amplissimis locupletatæ? Quam Tibi denique, cujus ea in Ordinem nostrum benevolentia ac animi propensio fuit, ut protectore Romano privati patrocinium in Teipsum recipere ultro volueris, cujus magnitudinem beneficii ex animis nostris dies nulla delebit. Adhæc, quo quidem sponte nostra properabamus, vehementer etiam Amplissimi dignissimique Abbatis nostri Godefridi Hermanni æquissima voluntas & auctoritas impulit, quem veluti alterum Bollandiani Operis parentem veneramur atque suspicimus. Cum enim ejus continuandi spem omnem nuperis Hagiographis ademptam videret, de Republica Christiana bene merendi incensus studio, ingentem, qua usi fuerant librorum cum typis editorum, tum manuscriptorum copiam, continuando per suos Operi, ære numerato coemit, Tongerloam una cum omni preli supellectile transtulit, nova ornataque bibliotheca condidit, hanc proxime Opus continuaturis suum cuique Museum assignavit, aliaque, quæ ad promovendum Opus facere videbuntur, prono lubentique animo est præstiturus: hanc vero occasionem nactus, suam erga Te Sedemque Apostolicam devotionem studiumque universo orbi testatum, nec alteri, quam Tibi Opus hoc dedicatum voluit, cujus proinde æquissimæ voluntati non parere fas nobis haudquaquam fuit. Æqui igitur bonique, uti confidimus, SANCTISSIME PATER, consules, si cum ipsius, tum nostro nomine Pedibus Tuis humillime advoluti vigiliarum nostrarum qualescumque primitias in perennem animi nostri, Tibi Sedique Apostolicæ devotissimi, tesseram consecremus, quas si placido benignoque, quo cetera soles, animo vultuque exceperis, Tu quidem immensum nobis ad bene merendum de re Christiana calcar addideris; nos vero Deum ter Optimum Maximum precari obtestarique impense non desinemus, ut Reipublicæ Christianæ saluti, bonorumque votis salvus diu sospesque permaneas, pacatiora tempora ac Pontificatum Tuum bonis omnibus cœlitus cumulatum videas, & e militantis Ecclesiæ solio ad triumphantis societatem evocatus Ecclesiastici illud sero usurpes: “In plenitudine Sanctorum detentio mea.”

BEATISSIME PATER

���������SANCTITATI TUÆ

DEVINCTISSIMI SERVI
JACOBUS BUEUS, presb.
SIARDUS DYCKIUS,
CYPRIANUS GOORIUS,
MATHIAS STALSIUS, Ord. Præm. Cann. Regull,

SYNOPSIS TOMI SEXTI DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Praefatio]

Prodit tandem post varias vicissitudines remorasque illi injectas tomus universi Operis supra quinquagesimum secundus diem complexus duodecimum, decimum tertium, ac decimum quartum, Sanctos vero Beatosve, nominatim cognitos, præter complures alios, quorum latent nomina, septem & septuaginta, quos quatuor in classes recepto more partimur: harum prima viros, qui statum ecclesiasticum, altera, qui monasticum, tertia, qui secularem; quarta vero feminas universim, quæ sexum suum exornarunt, eo, quo hoc in tomo occurrunt ordine, exhibet.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Agmen hac in classe ducit S. Eustachius presbyter, qui & martyr verosimilius fuit: hunc proxime sequitur Monas Mediolanensis seculo III episcopus, cujus ex MS. Mediolanensi pervetusto Vitam exhibemus. Seculo sequenti Maximilianus episcopus fuit, Celeiæ in Norico martyrium passus, de cujus Gestis cultuque fuse disserimus. Acta ejus ex Pezio damus cum aliis MSS. collata. Laude Pompeia Julianus episcopus Conf. floruit; quo tempore, discutimus: idem præstitum est in Opilio diacono Conf. Placentiæ in Italia: pluribus multo actum est de Pantulo Rauracorum episcopo Martyre; sed quæ ad examen, ubi de S. Ursula agetur, revocanda sunt. Cypriani & Felicis Sociorumque 4976 partim Martyrum, partim Confessorum, Acta nobis suppeditavit Victor Vitensis: in Commentario his prævio, num Socii fuerint promiscui sexus, num Felix Collationi Carthaginensi anni 484 interfuerit, discussum est. Alii ab his sunt quos ad diem VII Decembris Græci colunt. Fiecus episcopus Sleptensis in Hibernia, quando conversus fuerit, quo usque vixerit, num Hymnum in S. Patritii laudem composuerit, inquirimus. Pauca dumtaxat de S. Salvino, episcopo Confessore Veronæ in Italia, pauca de Rodobaldo Ticinensi ep. Conf. comperta habemus. Theophilum Antiochenum in Syria episcopum & Confessorem, optime de Ecclesia universa meritum, mirum est in solis Fastis Latinis celebrari. Non est is de quo S. Lucas: tempus episcopatus ejus assignamus; scripta recensemus, doctrinam ut Catholicam tuemur. Seculo IV media sui parte elapso in diœcesi Trevirensi Lubentius Conf. parochus floruit: Acta ejus seculo incerto scripta. Romuli episcopi Januensis utcumque ætatem, cultumque assignamus: quando qualiscumque ejus Vita scripta fuerit, exponimus. Callisti Pontificis Martyris Acta, etsi non a notariis Romanis scripta, nec omni nævo carentia, magnæ tamen sunt antiquitatis sideique non contemnendæ: quæ objici his passim solent, diluimus; quæque porro ad S. Pontificis Gesta cultumque sacrum longe diffusum spectant, late sumus persecuti. Acta fabulosa Gaudentii Ariminensis episcopi Martyris corrigimus, varia de Reliquiarum ejus inventionibus, translationibus ac apud Belgas cultu referimus. Cœlestis seu Cœlestii Metensis episcopi Acta non sunt visa prelo digna; quorum tamen errores refellimus; additis nonnullis de Reliquiarum ejus Translatione, & ætate, qua Metis sedit, ac obiit. Exigua quoque superest eorum, quæ S. Donatianus episcopus Remensis Conf. gessit, notitia: at celebris est ejus in Flandriam Translatio: Ebonis ea de re litteræ vindicantur, ex iisque Translationis epocha statuitur; translato Brugas ejus corpore cultus incrementum capit; Breviaria quædam corriguntur, quando Remis sederit, determinatur; miracula, quibus claruit, eduntur, notisque illustrantur. Appendix Visitationum translationumque Reliquiarum ejus, ab anno 1584 factarum, Acta authentica exhibet. Fortunatus, in Pictavis natus, Tudertinam in Umbria ecclesiam novennio rexit, cujus Reliquiis, a variis Pontisicibus approbatis, anno 1596 insignis honor est habitus: Gestorum ejus notitiam præbuit Gregorius Magnus in Dialogis. Rustici, Trevirensis episcopi, Gesta ex una S. Goaris Vita innotescunt: de ejus ætate ordineque, quo Treviris federit, disserimus. Agrati & Casturi cultus quidem certus est: at Agratum, Jicet in quibusdam episcoporum Viennensium Catalogis non memoretur, Viennæ Allobrogum vere sedisse contendimus: Casturi episcopatus nobis incertus: de ordine temporeque, quo sederit Agratus, disputandum pluribus fuit.

EX STATU MONASTICO.

Seraphicus S. Francisci Ordo Ecclesiæ peperit Seraphinum Asculanum seu a monte Granario, ex PP. Capucinorum familia laïcum, cujus Vitam a Zacharia Boverio conscriptam damus. Venantius abbas antiquior est, quam ut Ordini Benedictino adscribi possit: Acta ex Gregorio Turonensi deprompta illustramus: Congani abbatis Confessoris in Scotia ex Breviario Aberdonensi retulimus. Plura de S. Simperto, Conf., ex monacho Benedictino Augustæ Vindelicorum episcopo ad manum fuere: unde & fusius agere de illo licuit. Lucæ ex Ordine S. Basilii abbatis Vitam discipulus ejus Græce descripsit, Latinam fecit anonymus rudi stilo, ediditque Cajetanus modice immutatam. Anonymi quidem apographum habemus; at legi non potuit. Mauritium Langoneti in Britannia Minori abbatem suppeditavit Ordo Cisterciensis, cujus Gesta ex Angelo Manrique potissimum in Syllogen redegimus, Actis destituti. Danielem vero, Samuëlem, Angelum, Domnum, Leonem, Nicolaum & Hugolinum Septæ in Mauritania Tingitana Martyres Ordo Franciscanus; quorum Passionem ex antiquo Breviario Romano damus. Burchardi primi Herbipolensium episcopi Gesta Egilwardus in litteras misit, sed ordinem chronologicum turbavit, quem, qua licuit, restituimus. Egilwardo antiquior Anonymus Burchardi Gesta explicuit, sed admodum parce. Damus utrumque. Cosmæ hymnographi & episcopi Majumensis Gesta Actis destituti, ex Vita Joannis Damasceni recensuimus: a magistro cognomine distinguendum ostendimus; quo tempore natus, quando monastico statui se dederit, episcopatum susceperit, ex hac vita migrarit, ac ubi sepulturam nactus sit, inquirimus. Acta B. Dominici Loricati, monachi Camaldulensis, a S. Petro Damiani, synchrono & contubernali, scripta lectori sistimus. Neque anno 995, neque Fulginii natum, at Damiani disciplinæ anno 1043 se subjecisse, anno 1059 eremi Suaviciniæ præfectum egisse, obiisse verosimilius anno 1060, Commentarius Actis prævius ostendit, agitque præterea de Translationibus corporis, locisque, ubi Beati Reliquiæ coluntur.

EX STATU SECULARI.

In hac classe primi occurrunt Evagrius, Prosiria, Burrus, Donatus seu Donata MM. in Syria, quos Hieronymiani codices suppeditarunt. Hedistii Martyris palæstra non Roma, sed Ravenna fuit. Edwinum, Nordhumbriæ in Anglia regem legitimum a S. Paulino conversum, dein occisum in prælio, ab arrogantiæ, Bedam a credulitatis vitio vindicamus. Amicus & Amelius pro Martyribus coluntur Novariæ & Mediolani, licet in bello occisi: at eorum Acta prelo digna non sunt visa. Cordubam, Bæticæ urbem fuso pro Christo sanguine illustrarunt Faustus, Januarius & Martialis, late per Hispaniam culti, & in Fastis tum antiquis, tum recentioribus celebres. Difficultates in eorum Actis occurrentes dissolvimus. Chalcedonem verosimilius illustrarunt item Martyres Marcellus & Adrianus; Thessalonicam Florentius, de quo, præter locum natalem & genus martyrii vix quidquam scitur: Leobonus Confessor in Lemovicensi Provincia cultus ex Lemovicensis ecclesiæ Breviario potissimum nobis innotuit. Geraldi, comitis Auriliacensis Gesta cultumque ample describimus: Vitam vero, Annotatis variis illustratam edimus, a S. Odone, abbate Cluniacensi, integra fide conscriptam. Colmani, Martyris cultu in Austria gavisi, ibidemque suspendio necati Acta Erchenfrido Mellicensi abbati tribui solita, partim scripsisse videtur anonymus æqualis. Plura sunt defuncti miracula, cultusque sacer per Austriam vicinasque provincias longe diffusus. Fortunatæ Virginis ejusque fratrum Carponii, Evaristi & Prisciani Martyrum Cæsareæ in Palæstina passorum ac dein Neapolim translatorum Passio Autpertum presbyterum habet auctorem a martyrii epocha satis remotum. Antiquum eorum cultum, Reliquiarum Translationes, miracula exhibemus. Saturninus, Lupus, Ampodus, Modestus, Lucianus, Simplicius, Saturus, Placidus MM. in Cappadocia passi sunt, e quibus Saturninus & Lupus Hispaniæ, Ampodus vero & Modestus Romæ perperam adscribuntur. Lupus vero alter una cum Aurelia Virgine verosimillime Hispaniæ tribuendus est. Agmen claudit Bernardus Confessor, Arpini quidem initio seculi XII forte mortuus, sed dein Arcanum translatus; de quo pauca explorata sunt, ut qui Arpinum peregre venerit, ibique parum notus in cœlestem patriam transierit: quæ post ejus obitum contigere, damus ex MS. Arpini vel Arcani servato.

EX SEXU FEMINEO.

Sanctas inter seminas prima comparet Domnina Martyr Anazarbi in Cilicia, e Monumentis Græcis eruta. Apud Sanctum Serenum in Cadurcis Speria seu Exsuperia pro Martyre merito colitur. Fyncanæ & Eindochæ Virginum in Hibernia cultum ex Breviario Aberdonensi hausimus. Insigni austeritate vitæ in Latio claruit Chelidonia Virgo, cujus Acta damus ex Vilhelmo Narniensi, monacho Sublacensi, qui anonymum Chelidoniæ æqualem præ oculis habuit, & celebrem S. Virginis anno 1578 suaque ætate factam Translationem eleganti stilo descripsit. Manechildis Virgo, oppidi cognominis in diœcesi Catalaunensi Patrona, tum in hac, tum in diœcesi Bituricensi potissimum colitur: Gesta ejus breviter perstringimus, plura damus de Reliquiis: subdimus Acta ex veteri codice MS. oppidi & castri, cui illa nomen dedit. Angadrismam Virginem & abbatissam territorium Teruanense mundo dedit; Gesta ejus & cultum in Syllogen redegimus; Adrevaldi de Angadrisma fabulam explosimus.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM VI OCTOBRIS.

A

Adrianus cum marcello. Vide Marcellus.

Agratus & Casturus, seu Agricius & Casturius epp. Conff. Viennæ Allobrogum. SYLLOGE HISTORICO-CRITICA. § 1. Episcopatus Viennensis S. Agrato vindicatur; hujus & Casturi memoria in Fastis sacris; uti & cultus ecclesiasticus 545. § 11. Sedis S. Agrati tempus, a scriptoribus varie dispositum, indagatur 548. Tempus proximorum S. Agrati decessorum inquiritur: quo tempore S. Agratus sedere inceperit, obieritque, utcumque statuitur 551

Amicus & Amelius, pro martyribus culti Mortariæ in ducatu Mediolanensi. SYLLOGE CRITICO-HISTORICA. Cur Sancti Mortariæ annuntiati: eorum nomen sacris Fastis insertum: cultus eis exhibitus: quo circiter tempore mortem obierint: quid de eorum martyrio sentiendum & qualia eorum Acta 124

Ampodus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Angadrisma Virgo abbatissa Bellovaci in Gallia Belgica. SYLLOGE DE GESTIS ET CULTU. § 1. Sanctæ in Fastis sacris memoria, natales illustres, abbatia, miracula quædam, an sit distinguenda ab Angarisma, tempus obitus 538. § 11. Cœnobii Oratorii per Normannos destructio, corporis S. Angadrismæ Bellovacum translatio, cultus ejus ibi & alibi insignis 542

Angelus cum Daniele &c. Vide Daniel.

Aurelia cum Lupo. Vide Lupus.

B

Bernardus Conf. Arcani (vulgo Arce) in Italia. COMM. PRÆV. Cultus Sancti ecclesiasticus, Acta, patria & tempus obitus, ac corporis sacri translationis 628. ACTA ET MIRACULA auctore incerto ex MS., quod Arpini vel Arcani servatur 631

Burchardus ep. Conf. Herbipoli in Germania. COMMENT. PRÆV. § 1. S. Burchardi Acta, & Gesta usque ad susceptum episcopatum 557. § 11. S. Burchardus fit Wirceburgensis episcopus: varia partim confert, partim acquirit ecclesiæ suæ bona: SS. Kiliano & Sociis templum condit, eorumque Reliquias bis transfert 561. § 111. S. Burchardus bis Romam petit: S. Andreæ monasterium condit: S. Gumbertum ad sanctiorem vitam adducit: S. Kiliani Reliquias transfert: vale episcopatui dicit 566. § IV. S. Burchardus Homburgum profectus ibidem sancte moritur: cultus ejus sacer 570. VITA ex MSS. membranis monasterii Aichstadiensis Ordinis Prædicatorum, auctore anonymo 573. VITA auctore Egilwardo ex antiquo MS. Monasterii S. Stephani Herbipoli. PROLOGUS 575. PROLOGUS ALTER. CAP. I. S. Burchardi junior ætas, accessus ad S. Bonifacium, iter Romanum, & in episcopum Wirceburgensem institutio 576. CAP. II. S. Burchardi de grege cura, iter Romanum alterum, gemina SS. Kiliani Sociorumque per ipsum facta translatio 582. CAP. III. Monasterium S. Andreæ condit, S. Gumbertum ad vitam sanctiorem adducit, episcopatu abdicato, moritur Hohenburgi: Wirceburgi vero in condita a se ecclesia sepelitur 587. CAP. IV. Sancti successorum aliquot enumeratio, & Reliquiarum ad S. Andreæ monasterium per Hugonem Wirceburgensem episcopum facta translatio 591

Burrus cum Evagrio. Vide Evagrius.

C

Cælestis seu Cælestius ep. Conf. Metis in Lotharingia. COMM. HISTORICUS. § 1. Sancti in quibusdam Fastis sacris memoria: tempus, quo translatæ sunt sacræ ejus exuviæ. Actorum, non edendorum, errores, & nominatim quoad Sancti ætatem, refelluntur 480. § 11. Episcoporum Metensium ordinatur chronotaxis & Sancti ætas utcumque determinatur 483

Callistus seu Calixtus Papa M. Romæ. COMM. PRÆV. § I. Acta Martyrii ab aliis nimium laudata, ab aliis nimium depressa: communis, quæ in his, aliorumque ejusdem temporis Martyrum occurrit, difficultas expensa 401. § II. Diluuntur, quæ adversus Acta S. Callisti speciatim objiciuntur: illorum nævus & fides 405. § III. Quo S. Callistus sederit tempore, quo obierit 409. § IV. S. Callisti patria. incertum genus; Gesta ante Pontificatum ignota; Quatuor temporum jejunia ab exordio ecclesiæ ex consuetudine Romæ observata, dein lege firmata 412. § V. Quatuor temporum lex a Callisto vel primum

instituta vel confirmata, serius in Occidente observata vel recepta 415. § VI. Incerta quædam S. Callisti Gesta; in obeundo Pontificis munere diligentia; cœmeterium ab illo conditum 418. § VII. Ecclesia S. Mariæ trans Tyberim a S. Callisto condita: miracula, dum in vivis esset, patrata, ejusque martyrium 422. § VIII. Celebris S. Callisti apud Martyrologos memoria 427. § IX. Reliquiæ S. Callisti Romæ: aliquæ ex illis in Germaniam, Belgium alioque translatæ 429 § VIII. Cultus sacer variis locis S. Callisto exhibitus 435. ACTA Martyrii auctore anonymo antiquo 439. ACTA translationis ex Italia Cysonium ex MS. Joannis Buzelini 443. PROCESSUS translationis Reliquiarum S. Callisti Remis Cysonium anno MDCXVI ex MS. Buzelini 447

Carponius cum Fortunata. Vide Fortunata.

Casturus cum Agrato. Vide Agratus.

Chelidonia Virgo apud Sublacum in Latio. COMM. PRÆV. Sanctæ Acta, austerum vitæ genus, obitus, translatio & cultus sacer 362. ACTA auctore Vilhelmo Narniensi monacho Sublacensi. PROLOGUS. CAP. UNICUM. S. Natales, austerum in solitudine vitæ genus, veli sacri susceptio, obitus, sepultura & translatio 366. HISTORIA translationis anno MDLXXVIII die XIII Julii factæ Auctore Vilhelmo Narniensi. CAP. I. S. Chelidoniæ Reliquiæ in montibus Simbruinis reteguntur 369. CAP. II. Eædem ad Sublacense monasterium referuntur 373

Colmanus M. in Austria. COMM. PRÆV. § I. Quis Acta S. Colmani scripserit; quæ ejus patria & prosapia fuerit 342. § II. Qui S. Colmanus juventutem peregerit: num Hierosolymam viderit: quo loco & tempore mortis supplicium tulerit 347. § III. Sancti innocentiam miracula produnt: Reliquiæ ejus primo Mellicum, dein in Hungariam translatæ ad pristinam sedem referuntur 350. § IV. S. Colmani cultus sacer brevi post ejus necem cœptus, per Austriam vicinasque provincias insigniter auctus & propagatus 353. VITA auctore, ut creditur, Erchenfrido ex Hieronymo Pezio tom. 1. Scriptorum rerum Aust. col. 97 & seqq. PROLOGUS. CAP. I. Sancti in Austriam adventus, supplicium & translatio Mellicum 357. CAP. II. Altera ejusdem translatio & quædam miracula 360

Conganus abbas Conf. in Scotia. Ex Breviario Aberdonensi & Martyrologiis 223

Cosmas ep. Conf. Majumæ in Palæstina. SYLLOGE. § I. Sancti memoria in Fastis sacris: quædam de Vitæ chronotaxi: ejusdem monachatus 594. § II. Sanctus monachatus sui tempore hymnographum agit: qualis ea arte extiterit, ostenditur: opera illius enumerantur 601. § III. Majumenorum episcoporum Catalogus qualiscumque exhibetur: ad episcopatum Sanctus noster evehitur, cujus initium utcumque figitur 604. § IV. Gesta Sancti nostri episcopatus tempore in obscuro sunt: annus illius emortualis utcumque figitur, ac in sepulturæ locum inquiritur 608

Cyprianus & Felix epp. aliique MMMMCMLXXV, partim MM., partim Conff. in Africa. COMM. PRÆV. § I. Sanctorum in Fastis sacris memoria & elogia, seu quæ in hisce traduntur, e Victore Vitensi seu Actis, optima fide abs hoc scriptis hicque edendis, accepta 83. § II. Cujus conditionis, & an promiscui sexus Orthodoxi 4976, quos Hunnericus simul relegavit, exstiterint, & quo circiter anno id fecerit 86. § III. An S. Felix Collationi Carthaginensi, anno 484 celebratæ, interfuerit 88. § IV. An Cyprianus & Felix reliquique una cum hoc ab Hunnerico relegati pro Martyribus sint habendi, & an a Sanctis, quos Græci die VII Decembris celebrant, distinguantur 91. ACTA auctore Victore Vitensi ex editione Ruinartii cum Surii & Chiffletii editionibus collata. CAPUT UNICUM. Sancti relegantur, fidem constanter consitentur, in exilium abducuntur, in via crudelissime tractantur, plurimi hostium sævitiæ succumbentes intereunt, reliqui ad locum exsilii perveniunt 94

D

Daniel, Samuel, Angelus, Domnus, Leo, Nicolaus, Hugolinus MM. ex Ordine S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana. COMM. PRÆV. SS. Martyrum in sacris Fastis memoria, passio, cultus sacer 384. ACTA ex Breviario Romano antiquo 384

Dominicus Loricatus Conf. Ordinis Camaldulensis Suavicinii diœcesis San-Severinatis in Piceno. COMM. PRÆV. § I. Beati cultus: memoria in Fastis sacris: Gestorum compendium: quando & ubi natus sit: Simoniace ordinatur: fit discipulus S. Petri Damiani 611. § II. Austerum invenit pœnitentiæ genus: sit Prior eremi Suaviciniæ; quando? Annus emortualis 615. § III. Prima corporis translatio; altera: Reliquiæ ubi colantur? Ejusdem cum S. Dominico Prædicatorum patre confusio 619. VITA auctore S. Petro Damiani synchrono & contubernali. Libri 1 Epist. XIX ad Alexandrum II Pontificem ex Trimestri quarto Laurentii Surii. CAP. I. Simoniace ordinatus fit monachus eremita: transit ad Damiani disciplinam, & austeram agit pœnitentiam 621. CAP. II. Inusitato modo & indefesse orat: novoque invento flagelli genere, dire in corpus suum sævit: vita ejus ex seipsa miraculosa: judicem Auximanum interpellat: mira ejus humilitas: obitus 625

Domnina M. Anazarbi in Cilicia. Ex Menologiis Græcis. 19

Domnus cum Daniele &c. Vide Daniel.

Donatianns ep. Remensis Conf. Brugis in Flandria. COMM. PRÆV. § I. Sancti frequens in Fastis sacris memoria: Reliquiæ Rhemis in Flandriam translatæ: apud has inventæ Ebonis archiëpis. Rhemensis litteræ impugnatæ 487. § II. Vindicatæ Ebonis litteræ: ex iisdem hausta translationis epocha 491. § III. S. corpus primum Torholtum, dein Brugas delatum: cultus augeri cœptus, fundatum Brugis S. Donatiani capitulum: Acta Sancti conquiri incepta 494. § IV. Acta quædam suspectæ fidei in Breviariis correcta: quo ordine inter episcopos Rhemenses & quando sederit 498. MIRACULA S. Donatiani e MS. codice Vallicellensi, notato apud nos Pms. 159, & collato cum MS. S. Donatiani Brugensi, & S. Audomari Lectionariis, auctoribus anonymis & Ebrardo canonico Regulari Watinensi. CAP. I. Mulieri cæcæ, ac cuidam militi cæcitate percusso visus redditus 503. CAP. I. Mulier debilis & contracta sanata: periculosæ apud Flandros discordiæ Sancti ope compositæ: puero claudo gressus restitutus: paralytica curata 507. CAP. III. Themardus, canonicus Watinensis a paralysi curatus: mulier ab injuncta sibi pœnitentia, ac quidam eremita a convitiis Sancti intercessione liberati 510. APPENDIX de quibusdam Reliquiarum visitationibus & translationibus, haustis ex Registro Actorum Capituli ecclesiæ cathedralis Brugensis, nobisque ex ejusdem Capituli consensu benigne communicatis 515

Donatus seu Donata cum Evagrio. Vide Evagrius.

E

Edwinus seu Eduinus, rex Nordhumbriæ in Anglia. COMM. HISTORICUS. § I. cultus publicus, tempus natale, legitima regni Norhumbriæ possessio 108. § II. Sanctus ab Ethelfrido, sororis suæ marito, relegatur, visione cœlesti in angustiis recreatur, Northumbriæ regnum & supremam in Heptarchiam potestatem obtinet, a rege inimico vulneratur, sese Christo, si hunc vincat, serviturum, pollicetur, tandemque a S. Paulino baptizatur 110. § III. Fidei quaquaversum propagandæ operam dat, insigne privilegium sedi Eboracensi a Pontifice Romano obtinet, a Britonum & Merciorum regibus bello appetitur, infelicique prælio victus occiditur 114. § IV. Quid de visione, quæ Eduino oblata a Beda refertur, censendum, & an vel hic in iis, quæ de illa narrat, credulitatis nimiæ vel Eduinus, jam Christianus, ambitionis & arrogantiæ merito insimuletur 117

Evagrius, Prosiria, Burrus, Donatus seu Donata MM. in Syria. Ex Martyrologiis Hieronymianis & aliis Fastis sacris 8

Evaristus cum Fortunata. Vide Fortunata.

Eustachius, seu Eustathius seu etiam Eustasius presbyter martyr verosimilius in Ægypto. Ex Hieronymianis & aliis Fastis sacris 9

Exuperia. Vide Speria.

F

Faustus, Januarius & Martialis MM. Cordubæ in Hispania. COMM. PRÆV. § I. Memoria in Fastis sacris, tempus Martyrii incertum; opinio, qua fratres putantur, rejecta; Acta edenda 187. § II. Antiquus & late per Hispaniam extensus Sanctorum cultus, Reliquiarum cum diu latuissent, seculo XVI inventio ac translatio 289. ACTA auctore anonymo e Ruinartii in sinceris Martyrum Actis editione, cum Surii & Tamaii editione collata. CAPUT UNICUM. Sancti ob intrepidam sidei confessionem crudeliter torti igne comburuntur 143

Felix ep. cum Cypriano. Vide Cyprianus.

Fiecus, Sleptensis ep. Conf. in Hibernia. COMM. PRÆV. § I. Sancti cultus sacer, tria diversa Vitæ Encomia seu Elogia unumque ex hisce, etsi haud integræ in omnibus sidei, edendum 96. § II. Quandonam ad fidem fuerit conversus, quam sancte & quo usque circiter vixerit, & an hymnum ei attributum in S. Patricii laudem composuerit 100. Encomium e Tripartita S. Patricii Vita acceptum 104

Findocha cum Fyncana. Vide Fyncana.

Florentius M. Thessalonicæ. Ex Martyrologiis 199

Fortunata Virgo, ejusque fratres Carponius, Evaristus & Priscianus MM. Cæsareæ in Palæstina. COMM. PRÆV. Martyrum memoria in martyrologiis: antiquus cultus: Acta cujus ponderis: Reliquiarum translationes, miracula 449. PASSIO ex Officio proprio deprompta, auctore Autperto presbytero. CAPUT UNICUM. Martyrum patria: natales: acerrimum certamen: decollatio: translatio corporum primo Patriam, dein Neapolim 453

Fortunatus ep. Conf. Tuderti in Umbria. COMM. PRÆV. Sancti memoria in Martyrologiis: natale solum: episcopatus: obitus: Reliquiarum translationes: antiquus cultus 520. VITA seu potius MIRACULA auctore S. Gregorio Magno Dial. lib. I cap. X ex Trimestri quarto Laurentii Surii cum aliis collato. CAPUT UNICUM Sanctus obsessos a dæmonibus liberat: cœco visum restituit: equum rabidum mitigat: quemdam Gothum divinitus percussum sanat, mortuum resuscitat 523

Fyncana & Findocha Virgines in Hibernia. Ex Fastis sacris 222

G

Gaudentius ep. Martyr Arimini in Italia. COMM. PRÆV. § I. Sancti apud Martyrologos memoria: cultus: Acta quantæ fidei: Vitæ synopsis 458. § II. Miraculosa corporis inventio: translationes factæ primum Arimini: hinc Senogalliam: postremo Montisbodium: altera Reliquiarum inventio 461. § III. Solemnissima Reliquiarum translatio a tribus episcopis cohonestata: cultus Sancti in

Belgio 465. ACTA FABULOSA ex apographo codicis MS. Ariminensis confraternitatis S. Hieronymi & SS. Trinitatis, auctore anonymo, collato cum Petro de Natalibus aliisque. CAP. I. Sancti patria: profectio Romam: ad sacros ordines gradus: qua occasione Ariminensem episcopatum adeptus fuerit 467. CAP. II. Ariminum ingreditur: insignia edit miracula: consulem & præfectum urbis divina ultione castigat: occiditur 470. APPENDIX de prima corporis inventione, auctore eodem 473

Geraldus omes Auriliacensis Auriliaci in Alvernia. COMM. PRæV. § I. Cur S. Geraldum Auriliaci consignemus 277. § II. Quo circiter tempore & quam nobili loco natus sit Sanctus 281. § III. Turbatis apud Francos rebus, cui regi S. Geraldus adhæserit 284. § IV. Monasterium Auririliacense exstruit S. Geraldus, variisque id prædiis ditat. Quo anno istud fecerit, & qui fuerint cœnobii illius abbates 288. § V. Quo tempore S. Geraldus obierit, & an in monasterio Auriliacensi vel sepultus, vel vitam monasticam sit professus? 292. § VI. Quibusnam Fastis sacris Sanctus exstet inscriptus, & qui Auriliaci primum aliisque deinde locis cultum sit adeptus 295. VITA auctore S. Odone abbate. ex Quercetani Bibliotheca Cluniacensi. DEDICATIO ET PRÆFATIO. CAP. I. S. Geraldi patria, parentes, educatio, singularis humilitas, Dei amor & erga proximum pietas 301. CAP. II. Sancti castitas impugnata, oratio, sobrietas, modestia, in pauperes asslictosque ben gnitas 304. CAP. III. Alii item S. Geraldi actus, quibus grande ejus erga proximum studium demonstratur 308. CAP. IV. Ne vitam monasticam amplectatur Sanctus, avocat quidam episcopus: monasterium S. Petro Auriliaci condit. Ejus meritis miracula patrata: sacræ Scripturæ lectioni studet: in habitu seculari vitam monachis dignam agit 315. CAP. V Charitatis operibus Sanctus ubique coruscat, varia miracula edit 320. CAP. VI. Nonnulla ante mortem Sanctus vaticinatur: oculorum usum per septennium amittit: ecclesiæ dedicationem curat, ad mortem piam se disponit: mortui corpus Auriliacum defertur 325. CAP. VII. Ad S. Geraldi tumulum plura eduntur miracula 329

H

Hedistius M. Palæstra ejus, non Roma, sed Ravenna. E. Martyrologiis.

Hugolinus cum Daniele &c. Vide Daniel.

I

Ianuarius cum Fausto. Vide Faustus.

Julianus ep. Conf. Laude Pompeia in Insubria. Tempus, quo circiter sedisse ac obiisse creditur, Reliquiarum translatio, cultus ecclesiasticus 59

L

Leo cum Daniele &c. Vide Daniel.

Leobonus Conf. Salaniaci in Lemovicensi Galliæ provincia. SYLLOGE. Sancti cultus: Officium ecclesiasticum: tempus, quo floruerit, incertum 227

Lubentius presb. Conf. Cubrini in diœcesi Trevirensi. COMM. PRÆV. Sancti memoria in Martyrologiis: cultus & Officium ecclesiasticum: Vita qualis edenda: obitus tempus: S. Martini Trevirensis episcopi filius haud exstitit 200. VITA auctore anonymo ex 3 tomo Passionalis monasterii Arnsteiniani 202

Lucas abbas Conf. Armenti in Lucania. COMM. PRÆV. Sancti Acta, gesta & cultus sacer 332. VITA auctore anonymo coævo CAP. I. S. Lucas Siculus, spretis nuptiis, vitam monasticam amplexus varia monasteria morum sanctitate illustrat 337. CAP. II. Armenti monasterium condit, variisque prodigiis clarus diem suum obit 340

Lucianus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Lupus cum Saturnino &c. Vide Saturninus.

Lupus & Aurelia, verosimillime Cordubæ in Hispania. Ex Hieronymianis aliisque Fastis sacris 476

M

Manechildis Virgo in diœcesi Catalaunensi Campaniæ Gallicæ. COMM. PRÆV. § I. Notitia oppidi quod a Sancta nominatur: hujus in Fastis sacris memoria: cultus ecclesiasticus: vitæ institutum, ætas, Acta qualiacumque edenda 526. § II. Quo loco Sancta fuerit sepulta: quandonam & quo inde sacræ ejus exuviæ fuerint translatæ: & an tunc primum, cum harum pars cum S. Manechildis Fano fuit communicata, coli ibidem Sancta cœpta sit 528. ACTA ex veteri codice MS. oppidi & castri S. Manechildis 531

Marcellus & Adrianus, ac forte etiam unus ac duo alii MM. verosimilius Chalcedone. Ex Hieronymianis aliisque Fastis sacris 196

Martialis cum Fausto. Vide Faustus.

Mauritius abbas Conf. in diœcesi Corisopitensi in Britannia Minori. SYLLOGE. § I. Sancti memoria in Martyrologiis: cultus: fit monachus Langoneti, dein abbas: abdicat 378 § II. Abbas Carnoëto præficitur, claret miraculis, obit 380

Maximilianus ep. M. Celeiæ in Norico Mediterraneo. COMM. PRÆV. § I. Martyrii locus; Acta edenda 23. § II. Episcoporum Laureacensium Catalogi: de primis hujus ecclesiæ episcopis, ubi præcipue de S. Maximiliano & de annis in episcopatu abs eo peractis 25. § III. De ecclesiæ Laureacensis primordiis, ecclesiarum Galliæ initiis haud dissimilibus 31 § IV. De Notis Chronologicis, S. Maximiliani Actis affixis: tempus ejus Martyrii ex Actis & nonnullis aliis monumentis firmatur. 34. § V. Maximiliani in Fastis memoria & ecclesiasticus cultus ei exhibitus 37. § VI. Sancti Reliquiæ, variæque earum ad diversa loca translationes § VII. De Sancti Reliquiis ecclesiæ Tornacensi concessis & ibidem asservatis 45. § VIII. Nonnulla a S. Maximiliano patrata miracula 46 § IX. De alterius Sancti homonymi Reliquiis; quis ille fuerit? 47. ACTA auctore Anonymo, ex Apographo Cellensi a Pezio edito, & cum variis nostris apographis collato 52. CAP. I. S. Maximiliani parentes, educatio; in episcopum eligitur, Celeiam errores quosdam exstirpaturus properat: ejus martyrium 53. CAP. I. Ecclesiæ S. Maximiliano erectæ; varia miracula, ipso intercedente, peracta 57

Modestus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Monas episcopus Mediolanensis. COMM. PRÆV. Cultus Sancti, & corporis translationes. VITA ex pervetusto MS. Mediolanensi. CAP. I. S. Monæ ortus, studia, diaconatus, episcopatus 14. CAP. II. Labores in episcopatu. Conversi ethnici. Hæretici refutati 15. CAP. III. Præparatio ad mortem: felix obitus 11

N

Nicolaus cum Daniele &c. Vide Daniel.

O

Opilius diac. Conf. Placentiæ in Italia. SYLLOGE de Sancti cultu, gestis, ac tempore, quo floruisse ac obiisse crediditur 64

P

Pantalus seu Pantulus Rauracorum ep. Mart. Coloniæ Agrippinæ. SYLLOGE CRITICO-HISTORICA ad incudem revocanda, cum de S. Ursula agetur. § I. Nomen Sancti in Fastis sacris: ejus Reliquiæ in variis servatæ ecclesiis: difficultates a Schoëpflino propositæ: quis in illis convellendis ordo servandus, 65. § II. Difficultati ex SS. Ursulæ & Sociarum martyrio petitæ respondetur: hujus agonis veritas asserta: cur SS. Ursulanis virginibus S. Pantalus dictus fuerit socius: de Sancti tumulo Coloniæ reperto & titulo ipsi indito: martyrii tempus signatur 68 § III. Secunda contra S. Pantalum difficultas, ex Augustæ Rauracorum & Basiliæ statu deprompta, expenditur: quis fuerit illarum civitatum seculo V ineunte aut medio status, inquiritur: sedis episcopalis Rauracorum seu Basiliensium origo 73. § IV. De primis ecclesiæ Rauracensis episcopis, & nonnullis, quibus eorum fulcitur episcopatus, monumentis 76. § V. Episcoporum Rauracensium series 78

Placidus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Priscianus cum Fortunata. Vide Fortunata.

Prosiria cum Evagrio. Vide Evagrius.

R

Rodobaldus ep. Conf. Ticini in Longobardia. SYLLOGE HISTORICA. De cultu, tempore episcopatus, & gestis 126

Romulus, ep. Januensis Conf. COMM. PRÆV. S. Ætas utcumque desinita, Reliquiarum translatio, cultus, Vita qualiscumque quandonam scripta 204. VITA auctore anonymo ex antiquo ecclesiæ Januensis codice MS. & editione Ughelliana 208

Rusticus ep. Conf. Treviris in Gallia Belgica. COMM. HISTORICO-CRITICUS. § I. Sancti memoria in fastis Facris, cultus, ætas 532. § II. Ordo, quo inter episcopos Trevirenses sederit 536

S

Salvinus ep. conf. Veronæ in Italia. SYLLOGE. Sancti cultus sacer, memoria in Fastis sacris, distinctio a S. Sylvino, tempus emortuale incertum 107

Samuel cum Daniele &c. Vide Samuel.

Saturninus, Lupus, Ampodus, Modestus, Lucianus, Simplicius, Saturus, Placidus MM. in Cappadocia. Ex Hieronymianis apographis aliisque Fastis sacris 474

Saturus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Seraphinus Capucinus Conf. Asculi in Italia. COMM. PRÆV. Sancti biographi: Vita hic danda: ætas & obitus dies 128. VITA auctore Zacharia Boverio. Prologus. 129. CAP. I. Ipsius genus, patria, parentes: pia educatio: cœmentariam artem addiscit: Capucinorum Ordinem ingreditur. 130. CAP. II. Ipsius virtutes: temperantia, paupertas, obedientia, castitas ac humilitas 131. CAP. III. Perfecta ejus patientia: singularis in omnes charitas & in pauperes misericordia: orationis studium: in B. Virginem veneratio: in sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum religio 134. CAP. IV. Ipsius visiones: donum notitiæ spirituum & prophetiæ, quo Sanctus dotatus fuit 139. CAP. V. Miracula, quæ Sanctus vivens operatus est 143. CAP. VI. Ipsius sanctimonia celebris: pius obitus ac sanctitatis signa 147. CAP. VII. Sancti post mortem apparitiones 149. CAP. VIII. Miracula ipsius intercessione patrata 151 APPENDIX. Clemens XIII B. Seraphinum in Sanctorum numerum refert 155

Simpertus ep. Conf. Augustæ Vindelicorum. COMM. PRÆV. § I. Vitæ scriptores & monumenta varia S. Simperti res illustrantia: nativitas: in suscepto S. Benedicti Ordine pietas, 228. § II. Ex monacho factus abbas Morbacensis rem illius monasterii temporalem ac spiritualem sedulo promovet 232. § III. Simperti in episcopatu gesta 235. § IV. S. Simperti obitus sepultura, miracula quædam, translatio prima, cœptus auctusque ejusdem cultus sacer 241. § V. Reliquæ S. Simperti Reliquiarum translationes, Officia propria: apud Martyrologos memoria 243. Liber de Vita & Miraculis Simperti. PROLOGUS. § I. S. Simperti ortus, mores, Gesta in episcopatu & sepultura in S. Afræ 245. § II. Beneficia quædam mortalibus S. Simperti intercessione collata 247. Liber Miraculorum S. Simperti ab anno MCCCLXV usque ad annum MCCCCLXXI auctore anonymo. PROLOGUS. DISTINCTIO I 225. DISTINCTIO II 253. DISTINCTIO III 355. Liber Miraculorum S. Simperti ab anno MCCCCLXXXVIII ad MCCCCXCV patratorum PARS I 257. PARS II 261. PARS III 266. ACTA secundæ inventionis & Translationis S. Simperti auctore anonymo Sanct-Udalricano 269. Historia translationis tertiæ S. Simperti 272

Simplicius cum Saturnino. Vide Saturninus.

Speria apud S. Serenum in Cadurcis pro Martyre culta SYLLOGE e Castellano & MSS. Notitiis 120

T

Theophilus ep. Antiochenus Conf. in Syria. COMM PRÆV. § I. S. Theophili in Fastis sacris apud Occidentales memoria, Acta recentiora, distinctio a Theophilo, de quo S. Lucas, ad Christi fidem conversio, tempus episcopatus, Notkeri locus emendatus 168. § II. S. Theophili scripta, partim exstantia, partim deperdita vel latentia, partim spuria vel incerta 172. § III. Num quid minus recte de SS. Trinitatis Mysterio senserit 177. VITA ex Petro Halloix. Præfatio. CAP. I. Theophili ætas, genus, educatio, studia, doctrinæ Christianæ exploratio 181. CAP. II Theophili ad ecclesiam accessus, virtutum incrementa, studiorum profanorum ad fidei protectionem conversio 183. CAP. III. Theophili episcopatus, sacri in eo labores, doctrinæ Catholicæ adversus hæreses propugnatio 185

Venantius abbas Conf. Turonibus. COMM. RRÆV. § I. Acta edenda: nomen Sancti Ecclesiæ Fastis diversis diebus inscriptum: dies & annus ejus emortualis expenduntur: an Ordini Benedictino adscribendus? 211. § II. Monasterium Sanctus ingreditur: an hoc cœnobium a S. Martini Monasterio diversum exstiterit? Brevis illius historia 213. § III. De loco, ubi sepultus fuit S. Venantius: an & quo tempore ad Germanenses monachos Sancti Reliquiæ fuerint translatæ? Cuvinii asservantur: dein Parisios advectæ: hodiernus earum status: cultus eis exhibitus. ACTA auctore S. Gregorio Turonensi ep., editore Ruinartio. PROLOGUS. 219. CAPUT. UNICUM. Vitam monasticam amplectitur S. Venantius: cœnobio præsicitur abbas: multis cœlestibus visionibus recreatur, multisque vivens & mortuus subvenit 220

INDEX CHRONOLOGICUS

SECULUM I.

SECULUM II.

Sub initium hujus seculi natus fuisse traditur S. Theophilus ep. Antiochenus in Syria 169 d, 181 b

Anno 168 S. Theophilus ecclesiam Antiochenam regere cœpit 170 f, 185 b

Anno 187 S. Theophilus ep. Antiochenus obiit 171 d

SECULUM III.

Ab anno 217 usque ad annum 222 probababilius sedit S. Callistus Papa & Martyr 409 f, 410 b e

Anno 249 obiit S. Monas ep. Mediolanensis 18 d

Sub annum 260 Sixtus Papa S. Maximiliano plenam prædicandi verbum Dei Laureacensibus facultatem dedisse fertur 28 e

Sub annum 282 S. Maximilianus renunciatus episcopus Celeiensis 29 b c

SECULUM IV.

Sub seculi IV initium aut III finem martyrium passa est S. Domnina 20 d

Seculi IV initio, ut creditur, Ravennæ passus est S. Hedistius 21 c

Anno 303 vel seq. martyrium passi sunt SS. Fortunata ejusque fratres Carponius, Evaristus & Priscianus 450 b

Anno 306 S. Julianus fit episcopus Laudensis 62 e

Anno circiter 308 die 12 Octobris S. Maximilianus ep. martyrio coronatur 36 c d e

Circa annum 308 Romam appulit S. Gaudentius ep. Martyr 459 c

Ante annum 312 passi fuerunt SS. Faustus, Januarius, & Martialis MM. Cordubæ in Hispania 188 e

Ante annum 312 verosimiliter passi sunt Marcellus & Adrianus MM. Chalcedone 199 d

Ante annum 312 verosimillime passus est S. Florentius M. Thessalonicæ 199 b

Circa annum 320 verosimiliter obiit S. Cælestius ep. Metensis 502 f

Anno 324 probabiliter moritur S. Julianus ep. Martyr 62 e

Hoc seculo media sui parte elapso obiit S. Lubentius presb. Conf. Cubrini in diœcesi Trevirensi 201 b

Post annum 350 verosimillime obiit S. Romulus ep. Januensis 205 c, 210 f

Anno 360 S. Gaudentius ep. Ariminensis martyrium subiit 461 c

Circa annum 370 S. Donatianus sedi Remensi videtur admotus 502 f

Circa annum 380 S. Donatianus ep. Remensis videtur obiisse 502 f

Inde ab hoc seculo S. Faustus &c. cultum Cordubæ in Hispania habuisse videntur 199 d

Hoc seculo ad S. Callisti Papæ M. sepulcrum S. Julius Papa basilicam excitavit vel instauravit 435 b

SECULUM V.

Inter annum 440 & 450 baptizatus ac aliquanto post in episcopum ecclesiæ Sleptensis ordinatus fuit S. Fiecus 101 e

Ante seculum V medium S. Pantulus Rauraco Basileam concessit 75 c, 78 b

Anno 451 martyrium subiit S. Pantulus 72 c d, 82 e

Anno 482 vel 483 Felix ep. Abbiritanus seu Abderitanus in exilium pulsus est una cum ingenti fidelium multitudine 85 f, 88 c

Anno 484 Cyprianus, Unizibirensis ep. in exilium pulsus 85 f, 92 f

Hoc seculo floruit obiitque S. Opilius 65 e

Hoc seculo cœptus videtur SS. Ursulæ & Sociarum Virginum cultus 69 a

Sub seculi V finem obiit S. Fiecus ep. Sleptensis in Hibernia Sleptæ sepultus 104 c

Sub seculi V finem aut sequentis initium obiit S. Venantius abbas Conf. 213 c

SECULUM VI.

Anno 526 vel 716 floruere SS. Fyncana & Findocha Virgines in Hybernia 222 a f

Ab anno 528 usque ad annum 537 S. Fortunatus ep. Conf. Tudertinam rexit ecclesiam 520 c d f

Anno forte 562 Salvinus ep. Veronensis Conf. obiit 107 f

Anno 575 e vivis abiit S. Rusticus ep. Trevirensis Conf. 535 e

Anno 585 natus est S. Eduinus, Northumbriæ rex 109 a

Anno 588 obiit Alla, S. Eduini pater 110 e

Circa annum 590 Senogalliam translatæ fuerunt S. Gaudentii ep. Martyris reliquiæ 520 c d f

Hoc seculo floruit S. Manechildis Virgo 528 c

SECULUM VII.

Ante seculum hoc S. Faustum & Socios MM. ecclesiam habuisse Cordubæ, vero apparet simillimum 190 c

Anno 617 S. Eduinus factus est Northumbriæ rex 112 a

Anno 625 Ethelburgam, Cearli Merciorum regis filiam, secundis nuptiis, uxorem duxit S. Eduinus 112 c, 113 c

Anno 626 S. Eduinus Britanniæ heptarchia auctus fuit 113 b

Anno 627 S. Eduinus fidem Christianam amplexus fuit 113 f

Sub annum 627 Carpualdum, Orientalium Saxonum regem, ad amplectendam Christi fidem S. Eduinus inducit 615 d

Anno 633 S. Eduinus, Northumbriæ rex, obiit 109 a, 116 d

Non serius anno 660 S. Angadrisma Virgo consecrata fuit 541 a

Circa annum 674 natus fuit S. Cosmas ep. Majumenus 597 a

Circa annum 695 obiit S. Angadrisma Virgo 541 f

SECULUM VIII.

Ineunte hoc seculo S. Rupertus ep. Salisburgensis cellam & ecclesiam Pongaviensem S. Maximiliani honoribus consecravit 38 d e

Hujus seculi initio verosimilius obiit S. Conganus abbas in Scotia 223 b

Hujus seculi initio floruisse ac anno 711 obiisse videtur S. Agratus ep. Conf. Viennæ Allobrogum 556 a

Sub annum 725 S. Burchardus Herbipolensis seu Wirceburgensis ep. Conf. in Germaniam venit 559 c

Circa annum 730 monasterium ingreditur S. Cosmas ep. Conf. 609 d

Inter annos 731 & 742 corpus S. Callisti forte translatum fuit ad S. Mariæ trans Tiberim 430 a b

Anno 734 aut seq. verosimilius Majumæ ep. factus est S. Cosmas 609 d

Ab anno 741 S. Burchardus Herbipoli sedit 562 b

Anno 741 aut seq. S. Burchardus Herbipolensem ecclesiam prædiis ditat 562 f & seq.

Anno 742 aut seq. S. Burchardus SS. Kiliani & Sociorum ejus corpora primum elevat 562 b

Sub annum 743 S. Burchardus Wirceburgense castrum acquirit, eoque S. Kiliani & Sociorum ejus corpora infert 564 c, 565 b c, 587 a

Sub annum 744 ex probabili conjectura natus fuit S. Simpertus ep. Augustanus 232 a

Anno 746 S. Burchardus S. Kiliani & Sociorum ejus, dum e saxo novam molitur ecclesiam, transfert in ecclesiam ligneam 565 d, 587 a

Anno 747 S. Burchardus Romam petit & inde redux S. Andreæ monasterium condit 566 d e f

Sub annum 750 S. Burchardus Romam iterato petit 568 d e

Sub annum 752 S. Burchardum, obtinuisse quidam volunt ducatum Wirceburgensem, eoque verosimiliter anno SS. Kiliani & Sociorum MM. corpora in templum novum solennius transtulit 568 f, 569 c, 587 a

Anno probabiliter 754 S. Burchardus Homburgi moritur 570 b, 591 c

Anno 760 S. Speria seu Exsuperia fertur trucidata 122 f

Anno 773 SS. Amicus & Amelius, velut MM. culti in bello Caroli Magni adversus Desiderium, Longobardorum regem, perierunt 125 c

Sub annum 778 ex conjectura probabili S. Simpertus sedere Augustæ Vindelicorum cœpit 232 a

Post annum 779 Stephanus II SS. Fortunatæ & Fratrum MM. corpora Neapolim transtulit 450 e

Anno probabilius 781 moritur S. Cosmas ep. Majumenus Conf. 609 d

Sub annum 789 S. Simpertus factus est abbas Morbacensis 233 d f

SECULUM IX.

Circa annum 808 obiisse videtur S. Simpertus ep. Augustanus Conf. 232 a, 233 f, 241 a

Circa annum 828 ad Maurimonasterium translatum est corpus S. Cælestis ep. Conf. 481 a

Sub annum 836 Fuldam S. Callisti Papæ M. reliquiæ allatæ fuerunt 431 b, 445 b

Anno 840 vel seq. S. Donatiani reliquiæ in Flandriam allatæ fuerunt 493 e

Circa annum 851 S. Angadrismæ Virginis corpus translatum fuit Bellovacum 542 f, 543 b

Sub annum 854 S. Callisti reliquias obtinuit Cysoniense in Belgio monasterium 445 b

Anno 854 natus est S. Geraldus, comes Auriliacensis Conf. 281 e f

Circa annum 866 S. Manechildis Virginis corpus ad abbatiam S. Urbani prope Joinvillam translatum fuit 523 a

Circa eumdem annum caput S. Manechildis Standunum translatum fuit 529 c

Circa annum 878 Carolomannus S. Maximiliani reliquias in ecclesia Œtingensi collocavit 42 d

Usque ad annum 892 S. Geraldus Odoni regi Franciæ obsecutus est 286 a, 287 a

Anno circiter 894 Auriliacense monasterium fundavit S. Geraldus comes 290 e

Seculo IX Cuvinium pervenere S. Venantii abbatis Conf. reliquiæ 217 b c

SECULUM X.

Anno verisimilius 909 S. Geraldus, Comes Auriliacensis, diem extremum clausit 293 f

Hoc seculo aliquamdiu inchoato S. Romulum e villa Matutiana Januam transtulit Sabbatinus ep. Januensis 207 a b

Circa annum 926 S. Geraldi Vitam scripsit S. Odo Cluniacensis 279 f

Ab anno 936 vel citius S. Geraldus cultum ecclesiasticum obtinuit 279 c e

Sub annum 959 S. Lucas abbas Conf. Noam accessit 339 e

Anno 961 Arnulphus Flandriæ comes duodecim canonicos in Capella S. Donatiani instituit Brugis 495 d, 496 d

Sub annum 966 S. Lucas abbas S. Juliani monasterium refecit 339 e

Sub annum 969 S. Fortunati ep. Tudertini reliquias in S. Vincentii M. ecclesia collocavit Theodoricus Metensis ep. 521 d

Sub annum 969 S. Lucas abbas Armenti monasterium condidit 335 c

Inter annum 976 & 991 S. Maximiliani reliquiæ in ecclesia Pataviensi depositæ fuerunt 42 f

Anno 978 occisus fuit S. Eduardus Angliæ rex 162 c

Sub annum 984 S. Burchardi ep. Conf. reliquiæ translatæ sunt per Hugonem ep. Wirceburgensem 571 c d

Anno 993 Armenti mortuus est S. Lucas abbas Conf. 336 d

Ante annum 995 natus est B. Dominicus Loricatus 612 e, 613 a

Seculo X S. Venantii abbatis Conf. reliquiæ translatæ sunt Parisios 217 b

Sub hujus seculi finem nata est S. Chelidonia Virgo 363 e

SECULUM XI.

Anno 1012 S. Colmanus iter Hierosolymitanum suscepit ac suspendio necatus fuit in Austria 346 a

Anno 1014 verosimilius Mellicum translatum fuit S. Colmani corpus 351 b

Anno 1019 S. Monæ Conf. revelatæ sunt reliquiæ 13 f, 14 e

Anno 1026 S. Callisti Papæ M. reliquiæ ad monasterium S. Michaëlis ad Mosam translatæ dicuntur 432 e

Sub annum 1028 S. Colmani reliquiæ in Hungariam translatæ & brevi post Mellicum reductæ fuerunt 353 a

Anno circiter 1043 B. Dominicus Loricatus S. Petri Damiani disciplinæ se subjecit 615 a b

Anno circiter 1059 B. Dominicus Loricatus factus est Prior eremi Suaviciniæ 616 c d e

Anno 1060 obiisse videtur B. Dominicus Loricatus 618 c

Anno 1064 S. Simperti ep. Augustani corpus primo invenitur 229 a, 242 a, 247 d

Anno 1066 obiit alter S. Eduardus Conf., Angliæ rex 162 c

Anno 1087 S. Geraldi, comitis Auriliacensis in civitate Lemovicensi ecclesia destructa fuit 299 c

Anno 1088 S. Donatianus Themardum, canonicum Watinensem a paralysi curat 510 & seqq., 513 d

Anno 1096 S. Donatiani ep. Conf. reliquiæ e veteri scrinio in novum translatæ fuerunt 488 e

Sub annum 1096 ortus Brugis tumultus, producto S. Donatiani feretro, sedatur 508 d e, 509 e

Seculo XI S. Lucæ abbati templum conditum, & Officium ecclesiasticum 336 e, 349 e

SECULUM XII.

Anno 1100 S. Donatiani ep. Conf. meritis mulier cæca visu donatur 503 b c e f, 504 a b c

Sub initium hujus seculi obiit S. Bernardus Conf. Arcani in Italia 630 a, 632 f

Annum 1111 inter & 1122 velum sacrum suscepit S. Chelidonia Virgo 364 c

Circa annum 1116 nascitur S. Mauritius abbas Conf. 379 c

Circa annum 1145 S. Mauritius abbas factus est Langoneti 379 f

Hoc seculo medio fundatum est hospitale S. Geraldi comitis Auriliacensis, Lemovicæ 299 c

Anno 1152 S. Chelidonia Virgo obiit 364 c

Anno 1155 Coloniæ inventus fuit S. Pantali tumulus 70 a b

Anno 1156 S. Pantali reliquiæ, Tuitium translatæ fuerunt 66 c

Hoc seculo cultus S. Pantali cœptus videtur 66 b

Anno 1161 Simon abbas Sublacensis S. Chelidoniæ corpus in solitudinem Norrensem transtulit 364 f

Inter annum 1167 & 1174 S. Julianum ep. M. Laude Veteri Laudem Novam transtulit S. Albertus de Quadrellis 63 b c

Circa annum 1170 S. Mauritius Langoneti abbas dignitati huic renunciavit 380 d

Anno 1174 translatio reliquiarum S. Manechildis Virginis ad ecclesiam Castri S. Manechildis facta est 351 f

Anno 1180 miraculis claret S. Simpertus ep. Augustanus 229 b

Anno 1191 S. Mauritius, tunc Carnoëti abbas, moritur 382 b

Sub hujus seculi exitum translatus fuit S. Bernardus Conf. 630 e f, 632 f

SECULUM XIII.

Anno 1202 S. Gilbertus Ordinis Sempringhamensis in Anglia institutor ab Innocentio III Sanctis adscriptus fuit 162 a

Anno 1221 SS. Daniël, Samuël, Angelus, Domnus, Leo, Nicolaus, & Hugolinus MM. Franciscani Septæ martyrium passi fuere 387 f, 390 a

Anno 1225 Idibus Julii S. Pantali reliquiæ in collegiata SS. Apostolorum ecclesia Coloniensi capsæ argenteæ inclusæ fuerunt 66 c

Anno 1227 erectus fuit Prioratus S. Geraldi, comitis Auriliacensis, in suburbio Lemovicensi 299 d

Anno 1244 Innocentius IV S. Colmani cultum extendit 355 b c

Anno 1254 obiit S. Rodobaldus ep. Ticinensis Conf. 127 e

Anno 1256 S. Maximiliani auxilio civitas Pataviensis servatur 57 f

Anno 1270 S. Pantuli reliquias Henricus Basilëensis ep. recepit 66 c d

Anno 1271 S. Pantuli reliquiæ Trudonopolim translatæ fuerunt 66 c

Anno 1289 die 3 Augusti S. Maximiliani reliquias decentiore loco recondidit Bernardus ep Pataviensis 43 b, 44 d

SECULUM XIV.

Anno 1301 reliquias S. Fortunati ep. Tudertini in ejus ecclesia nova sub altari principe Nicolaus Armatus ep. Tudertinus collocavit 521 b

Anno 1302 B. Dominici Loricati corpus in novam monasterii Suavicini ecclesiam translatum fuit 620 a

Anno 1321 Joannes de Marigni ep. Bellovacensis, lato decreto, ad pristinam erga S. Angadrismam Bellovacenses pietatem revocavit 543 f, 544 b

Anno 1335 S. Callisti Papæ M. reliquias Pragam attulit Carolus IV imperator 434 c

Anno 1363 S. Colmano Mausoleum condidit Rudolphus IV, archidux Austriæ I 356 d, 357 a

Anno 1379 in oppidum S Manechildis ejusdem S. Virginis reliquiæ translatæ fuerunt 327 a, 530 a

SECULUM XV.

Anno 1415 Sistariensis ep. Indulgentias concessit ecclesiam Castelmaurechiensem die 13 Octobris visitantibus ob reliquias S. Geraldi comitis Auriliacensis ibi servatas 299 f

Anno 1450 Nicolaus V S. Simpertum Officio ecclesiastico celebrari concessit monasterio S. Udalrici 242 c, 277 a

Anno 1473 Ludovicus XI, Galliarum rex, annuam ob liberatum S. Angadrismæ patrocinio obsidione Bellovacum supplicationem instituit 544 d

Anno 1491 & seq. S. Simperti, ep. Augustani, reliquiæ secundo inventæ & translatæ sunt 230 b, 243 d f, 269 a, 273 c

Hoc seculo S. Simpertus, ep. Augustanus miraculis claruit 229 c, 251 & seqq.

Sub hujus seculi finem aut seq. initium S. Opilii corpus transtulit Fabritius ep. Placentinus 64 f

SECULUM XVI.

Anno 1503 S. Salvino, ep. Veronensi, Conf. præcepto synodali decretum fuit Officium ecclesiasticum duplex 107 a

Anno 1504 Maximilianus cæsar, militare tropæum, parta de Bohemis victoria, S. Simperto dedicavit 243 b

Anno 1515 S. Rustici ep. Conf. corpus, aperto sepulcro, suavissimum odorem efflavit 533 a

Anno 1516 Leo X PP. Franciscanis SS. Danielis & Sociorum, quos & Breviario Romano insertos voluit, cultum concessit 389 c d

Anno 1516 S. Fortunati, ep. Tudertini reliquiæ in ejus ecclesiæ sacristia depositæ sunt 522 d e f

Anno 1520 Montisbodium delatæ sunt ad PP. Franciscanos S. Gaudentii ep. M. reliquiæ 463 d

Anno 1522 Anicii repertæ sunt reliquiæ S. Geraldi comitis Auriliacensis 299 f, 300 a

Anno 1526 V Idus Febr. corpus S. Monæ, ep. Mediolanensis, in basilicam Majorem transtulit S. Carolus Borromeus 12 f

Anno 1540 natus est S. Seraphinus ex Ordine PP. Capucinorum 139 b

Anno 1561 S. Fortunatæ & Fratrum ejus MM. corpora in ejusdem Virginis ecclesia reperta fuere 451 c

Anno 1565 reliquias S. Donatiani transposuit Petrus Curtius, I Brugensis ep. 488 f

Anno 1567 partem reliquiarum S. Geraldi, comitis Auriliacensis, combusserunt hæreretici 298 a

Anno 1578 S. Chelidoniæ Virginis corpus e solitudine Norrensi Sublacum reductum fuit 365 b, 369 a, 376 f

Anno 1579 tertio & ultimo facta est, reliquiarum S. Simperti translatio 244 e

Anno 1584 facta est translatio reliquiarum SS. Fausti & sociorum MM. Cordubensium 193 d

Anno 1584 visitatæ fuerunt S. Donatiani, ep. Conf. Reliquiæ 515 c

Anno 1587 fit separatio aliqua reliquiarum S. Donatiani, ep. Conf., ejusque feretrum circumfertur 516 a

Anno 1591 facta est reliquiarum S. Gaudentii ep. M. recognitio Montisbodii 464 a

Anno 1594 facta est solennis reliquiarum S. Gaudentii ep. M. translatio 465 a &c.

Anno 1596 S. Fortunati, ep. Tudertini, reliquiæ insigni mausoleo inclusæ fuere 522 d e f

Hoc seculo vergente ad finem, aut sub seq. initium S. Juliani corpus in altari Majori subterraneo ecclesiæ cathedralis collocavit Ludovicus Taberna, Laudensis episcopus 63 e f

SECULUM XVII.

Anno 1604 obiit S. Seraphinus ex Ordine PP. Capucinorum 129 c, 149 d

Anno 1605 & seqq. S. Seraphinus miraculis claruit 149 f, 153 f, 154 a b c

Anno 1609 S. Donatiani ep. Conf. reliquiæ capsæ eburneæ includuntur 516 b c &c.

Anno 1610 S. Inquisitionis Congregatione annuente, lampas ante S. Seraphini sepulcrum fuit accensa 148 f

Anno 1613 S. Polychroniæ reliquiæ Dionantum, diœcesis Leodiensis oppidum, advectæ fuerunt 166 e

Anno 1614 S. Callisti Papæ M. reliquiæ Lincii in Austria, curante Anna, imperatoris Mathiæ conjuge, collocatæ fuerunt 434 a

Anno 1615 indulgentias plenarias in S. Mariæ trans Tyberim die festo S. Callisti P. M. concessit Paulus V 437 a

Anno 1616 S. Callisti reliquias Remis acceptas Cysonium solenniter detulit Joannes de Rumuaux loci abbas 434 f, 447 c

Anno 1622 Officium S. Simperti ad diœcesim Augustanam extendit Gregorius XV 242 e

Anno 1631 Capitulum Passaviense S. Maxiliani reliquias Maximiliano ep. Tornacensi dedit 450 e

Anno 1636 Maximilianus ep. Tornacensis S. Maximiliani reliquias ecclesiæ suæ cathedrali dedit 45 c e

Anno 1649 S. Donatiani reliquiæ visitantur a Gandensi episcopo 517 & seqq.

Anno 1651 cœnobitæ S. Germani Parisiensis partem cruris S. Venantii abbatis Conf. incolis Villæ Novæ a Comite in agro Pictaviensi dedere 218 e

Anno 1654 iidem ecclesiæ Luisnensensi e S. Venantii reliquiis aliquid dedere 218 e

Anno 1662 S. Maximiliani reliquiæ ab incendio servantur illæsæ 47 c

Anno 1663 visitatæ sunt a Francisco Sperellio, ep. San - severinate, B. Dominici Loricati reliquiæ 620 d

Anno 1665 cœnobitæ S. Germani Parisiensis partem pedis S. Venantii abbatis canonicis S. Venantii Turonensibus dedere 218 e

SECULUM XVIII.

Anno 1705 visitatæ sunt reliquiæ B. Dominici Loricati per Alexandrum Calvum ep. San - severinatem 620 e

Anno 1713 Clemens XI indulgentias plenarias die 13 Octobris, S. Simperto sacra, in S. Udalrici templo lucrandas concessit 242 e f

Anno 1721 Homburgi sacellum S. Burchardo ep. Wirceburgensi seu Herbipolensi Conf. consecratum fuit 573 f

Anno 1728 S. Seraphini translatio facta est 49 d

Anno 1737 visitatæ sunt reliquiæ B. Dominici Loricati per Dionysium Pieraugustinium ep. San - severinatem 620 d e

Anno 1767 S. Seraphinum in Album Sanctorum retulit Clemens XIII 159 e

NOTITIA FIGURARUM ORNANTIUM HUNC TOMUM.

Solitum Operis frontispicium.

Effigies Pii VI Pontificis Maximi.

Effigies Godefridi Hermanni abbatis Tongerloënsis.

APPROBATIO.

Legi Tomum sextum Octobris Operis Bollandiani, in quo nil reperi orthodoxæ fidei adversum, sed cuncta in eo sagaciter, duce moderata crisi, elaborata esse; quem proinde dignum judico, ut cum præviis voluminibus lucem publicam adspiciat, continuationi futurus celeberrimo præfato Operi; quod nunc, curante Amplissimo Domino Abbate Tongerloënsi, tanto cum eruditorum applausu reviviscit, quanto eorum dolore suppressum fuerat. Faxit Deus, ut laboriosi scriptores in litterario suo secessu, ætate nostra, qua Sancti, & quæcumque religionis sunt, a tanta impiorum turba irridentur, pergant Cœlitum gloriam vindicare, & de Ecclesia Catholica, orbeque erudito bene mereri. Dabam Lyræ 20 Octobris 1793.

P. J. Heylen Dec. Lyr. S. T. L. Lib. Cens.

Prælectura facta, idem censeo. Bruxellis hac 12 Novembris 1793.

P. S. De Neck Consiliarius & Procurator Generalis Brabantiæ Lib. Cens. Reg.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc sextum tomum Octobris denuo protestamur.


Oktober VI: 12. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober VI

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober VI

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.