Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VI           Band Oktober VI           Anhang Oktober VI

12. Oktober


DUODECIMA DIES.

SANCTI, QUI IV IDUS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Evagrius, M. in Syria.
S. Prosiria seu Proseria, M. in Syria.
S. Burrus, M. in Syria.
S. Donatus seu Donata M. in Syria.
S. Eustachius seu Eustathius aut etiam Eustasius presbyter verosimilius M. in Ægypto.
S. Monas, episcopus Mediolanensis conf., in Insubria.
S. Domnina M. Anazarbi in Cilicia.
S. Hedistius seu Edistius M. Ravennæ in Italia.
S. Maximilianus ep. M. Celeiæ in Norico Mediterraneo.
S. Julianus ep. conf. Laude Pompeia in Insubria.
S. Opilius diac. conf. Placentiæ in Italia.
S. Pantalus seu Pantulus, Rauracorum ep. M., Coloniæ Agrippinæ.
S. Cyprianus ep. M. in Africa.
S. Felix ep. M. in Africa.
Aliique quater mille nongenti septuaginta quinque partim MM., partim conff. in Africa.
S. Fiecus, Sleptensis episc. conf. in Hibernia.
S. Salvinus ep. conf. Veronæ in Italia.
S. Edwinus seu Eduinus, rex Nordhumbriæ in Anglia.
S. Speria seu Exuperia V., apud Sanctum-Serenum in Cadurcis pro martyre culta.
S. Amicus, pro martyribus culti Mortariæ in ducatu Mediolanensi.
S. Amelius, pro martyribus culti Mortariæ in ducatu Mediolanensi.
S. Rodobaldus ep. conf. Ticini in Longobardia.
S. Seraphinus Capucinus conf. Asculi in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctus Volusianus episcopus hodie Fossis, quod est ditionis Leodiensis supra Namurcum Mosam inter & Sabim oppidum, refertur in Scriptis Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum Additionibus. Forsan est S. Volusianus, Turonensis archiepiscopus, apud nos jam datus XVIII Januarii.
S. Euphrasiæ virginis M. hodie meminit Grevenus. Duæ potissimum celebrantur nominis hujus Christianæ heroïdes, quarum altera Nicomediæ in Bithynia, altera Ancyræ in Galatia pro fide certavit. De alterutra, ni fallar, loquitur Grevenus; verum de priori actum apud nos jam est ad diem XIX Januarii,
de posteriori vero ad XVIII Maii.
Dedicatio majoris seu metropolitanæ, quam de Columna dicunt, ecclesiæ Cæsaraugustanæ hodie in Martyrologio Hispano memoratur a Tamaio, qui quamvis, ut hanc a S. Jacobo apostolo ædificatam probet, adulterina Flavii Dextri & M. Maximi Chronica in Annotatis subjectis perperam adducat, esse tamen admodum antiquam, recte existimaris vel ob solum, quod sacri istius ædificii aut, si mavis, grandioris supra id jam vetustum exstructæ S. Salvatoris basilicæ dedicationem eadem, qua Tamaius a se memoratam, hodierna die signat, instrumentum publicum, a nobis in Actis S. Valerii num. 21 allegatum ad diem, qua de sancto isthoc Cæsaraugustano episcopo cum Mrl. Romano hodierno egimus, XXVIII Januarii.
S. Walburgis virginis translatio hodie refertur in perantiquo Ms. Richenbergensis prope Eystadium monasterii Martyrologio; verum de sancta ista virgine & abbatissa, ejusque ibidem relata, quæ in Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum hodiernis Additionibus Elevatio vocatur, translatione actum apud nos jam est Februarii.
S. Harlindem virginem Grevenus, a quo interim Martyris titulo perperam afficitur, in suis ad Usuardum Additionibus, Molanus in Sanctorum Belgii Natalibus, Ferrarius in Generali Catalogo aliique plures hac XII Octobris celebrant; id autem indubie faciunt ob peculiare festum, quo, ut constat, Sancta illa tunc Mosaci gaudet. Verum, etsi sic habeat, ac porro Renildis seu, uti etiam vocatur, Renula, ejus soror, quacum insuper & ad 17 Februarii diem nonnullis Fastis sacris exstat inscripta, ibidem pariter posteriori isthac die colatur, haud tamen vel tunc seu Renulam solam seu hanc simul & ejus sororem Harlindem in Opere nostro dandas, vel in diem hodiernum differendam hanc postremam, decessores nostri duxerunt; sed simul de duabus istis Virginibus abbatissis, quarum altera post alteram Aldeneikense in comitatu Lossensi monasterium, a parentibus suis Mosaco haud procul exstructum, rexit, egerunt ad diem, qua ob duplicem reliquiarum translationem præcipua ut iusque solennitas agitur, XXII Martii.
S. Eustasii, Luxoviensis abbatis, hodie Wionus & Maurolycus, qui eum Eustathium vocat, meminere. Nos de eo jam egimus ad diem, quo pluribus aliis Fastis sacris ipsique etiam Mrl. Romano hodierno exstat inscriptus, XXIX Martii.
In Aquitania S. Geraldi abbatis & confessoris memoria a Greveno hodie celebratur, idemque a Walassero in Martyrologio Germanico fit. Sermo est, uti e brevi, quod subdunt, Sancti hujus encomio liquet, de S. Geraldo abbate, Sylvæ-Majoris in Aquitania fundatore, de quo in Opere nostro jam actum ad diem V Aprilis.
S. Walfridus seu potius Wilfridus, primus Eboracensis in Anglia archiepiscopus, hodie in multis, quos hic recensere necesse non est, Fastis sacris ac in ipsomet Martyrologio Romano hodierno annuntiatur; verum, etsi Sanctos iis diebus, quibus in hoc memorantur, soleamus in Opus nostrum inferre, fuissetque proinde, nostro hoc spectato more, hodie demum in id Wilfridus inferendus, citius tamen id faciendum duxerunt decessores nostri, impulsi causis, quas expositas invenies ad diem, qua de Sancto illo jam tractarunt, XXIV Aprilis.
Romæ sancti Cleti Papæ hodie in Maurolyci Martyrologio legitur; verum nos de sancto illo Pontifice Romano & martyre cum Martyrologio Romano hodierno jam egimus die XXVI Aprilis.
S. Gengulphus seu, ut ab aliis scribitur, Gangulphus martyr hodie memoratur in Bruxellensi apud Sollerium Usuardino Auctario, seu Martyrologio, sub nomine Usuardi aucto; ast de sancto isto Martyre actum apud nos jam est ad diem, quo pluribus aliis Fastis sacris ac ipsimet Martyrologio Romano hodierno exstat insertus, XI Maii.
S. Eustachium seu Eustathium episcopum & confessorem genere Pamphylium in suo Sanctorum Kalendario hodie memorat Felicius. Nos de sancto isthoc Patriarcha Antiocheno cum Mrl. Romano hodierno jam egimus die XVI Julii.
Apud Apamiam beati Marcelli episcopi & martyris, qui, cum tempore Theodosii Senioris multa idolorum templa diruisset, a paganis tentus pro confessione nominis Christi martyrio coronatus est, hodie recolitur a Greveno; hanc autem ejus annuntiationem, quam Maurolycus contraxit, e lingua Latina in Germanicam vertit, integramque in Mrl., a se contextum, intulit Walasserus; verum, qui illa designatur, alius non est, quam Marcellus, Apameæ in Syria episcopus, in odium fidei a furentibus ethnicis anno 389 vel circiter occisus, Operique nostro jam insertus ad diem, qua in Martyrologio Romano hodierno memoratur, XIV Augusti.
Senis in Tuscia S. Crescentii martyris & urbis protectoris. Ita hodie Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano hodierno non sunt, etsi interim in hoc, contra ac inde æstimes, locum etiam verbis illis memoratus Martyr, utpote non alius, quam Crescentius puer, S. Euthymii filius, Romæ in persecutione Diocletiani passus, Senisque, quo sacræ ejus exuviæ translatæ fuerunt, coli hodie quotannis solitus, obtinere sibi, uti ipsemet in Notis suis Ferrarius observat, inveniatur ad diem, qua proinde in Opus nostrum jam fuit illatus, XIV Septembris.
S. Nicetæ Patricii hodie meminit in Catalogo generali Ferrarius; in Annotatis autem, quæ subdit, Græcorum pro se citat tabulas. Verum ego nullas, quæ Nicetæ Patricii mentionem hodie faciant, Græcorum novi tabulas. S. Nicetas Patricius, qui in pluribus Græcorum Fastis ad VI Octobris diem, in Opus nostrum idcirco tum etiam illatus, occurrit, iterato XIII Octobris die (neque enim ut alium hac, alium sexta Octobris die Nicetam memorari credamus, permittunt posteriori isthac die a nobis de Niceta Patricio allegata) in Menæis & Menologio Sirletiano comparet. Quare, hallucinatum hic esse Ferrarium diemque Octobris duodecimam pro tertia decima, qua in Græcorum tabulis Nicetam signari, litteris mandatum invenit, perperam legisse, existimamus, eo etiam impulsi, quod a Baronio, cujus ecclesiasticos ad annum 731 Annales pro instituto suo laudat, Nicetas Patricius, etsi ibidem haud recte sub Leone Isauro signatus, in Sanctorum album, non XII, sed XIII Octobris die relatus asseratur. Jam vero, cum hæc sic habeant, Nicetas Patricius, a Ferrario hodie, sed e jam dictis perperam, memoratus, verosimillime, imo indubie alius non est, quam Nicetas Patricius, in Opere nostro jam datus die VI Octobris.
S. Leobaria virgo, sub Juliano apostata martyrium passa hac die, qua colitur, in Lotharingia a Castellano in Martyrologio Universali signatur. Sancta isthæc Virgo & Martyr, quæ communius Libaria, Gallice Libiere aut etiam, saltem in Campania Gallica, Liviere, nuncupatur, Susannæ V., apud nos in Prætermissis ad VIII Octobris diem relatæ, soror a nonnullis creditur, cultuque ecclesiastico, uti ipsemet Castellanus in Indice Alphabetico Sanctorum ad vocabulum Liviere fatetur, gaudet etiam ad diem, qua proinde in Opus nostrum inter Sanctos jam fuit illata, VIII Octobris.
S. Libertam Camerarius de Scotorum Pietate hodie recenset; cum autem S. Eliphii Vitam seu Acta mox citet, indubie Libertæ nomine, corrupte ex librariorum oscitantia exarato, designatur, quæ in Actis illis, a nobis ad XVI Octobris diem examinandis, occurrit, S. Libaria seu Leobaria, inter Prætermissos a nobis hic mox relata, ac jam data inter Sanctos ad diem, qua etiam colitur, VIII Octobris.
SS. Taracus, Probus & Andronicus hodie in Græcorum Menologiis Sirletiano & Basiliano, Magnis Menæis excusis aliisque Fastis sacris memorantur. Nos de præstantissimis illis fidei Christianæ Athletis jam egimus ad diem XI Octobris.
Civitate Meldis beati Schynni, episcopi & confessoris, in Florario nostro Ms. & Lubeco-coloniensi apud Sollerium Usuardino Auctario hodie legitur; hisce autem sic consonat Grevenus, ut tamen Schynnum non Beati tantum, sed Sancti etiam titulo condecoret. Verum quis hic Schynnus Meldensis episcopus? Per hunc, cum episcopum & confessorem, qui Schynnus fuerit vocatus, ecclesia Meldensis nullum noscat, verosimillime, nomine Schynni pro Sanctini corrupte exarato, haud designatur alius, quam ipsemet Sanctinus, Meldensis episcopus, hodie etiam Meldis in Centulensi apud Sollerium Usuardino Auctario diserte annuntiatus, aliquando cultus, & Operi nostro jam insertus ad diem, quo ibidem modo colitur, XI Octobris.
S. Cannicus, abbas Scotus, hodie refertur in uno alterove penes nos exstante Ms. Kalendario Hibernico seu Scotico. Haud dubie designatur S. Cannicus, Kill-kenniensis in Ossoria, Hiberniæ seu Antiquæ Scotiæ provincia, abbas, apud nos jam datus ad diem, qua paucis hisce verbis, In Scotia S. Cannici abbatis, insertus Mrl. Romano hodierno exstat, XI Octobris.
Beturi, Casi, Pilionis hodie post Callixti Papæ Saturique ejus socii annuntiationem legitur in Epternacensi apud Florentinium Hieronymiano apographo; verum, cum Sancti tres, quorum primo Beturi, secundo Casi ac tertio denique Pilionis nomen sit, alibi nusquam memorati inveniantur, vix ac ne vix quidem dubitandum apparet, quin librarius, cum in prælucente sibi, quod transcribebat, Hieronymianorum exemplari, perinde fere ac in Lucensi horum apud eumdem Florentinium apographo, invenisset exaratum Beturicas Sti Opolionis aut Opionis, e tribus hisce posterioribus vocibus, quod characteribus lectu admodum difficilibus partimque haud satis & partim nimis invicem sejunctis scriptæ essent, suam Beturi, Casi & Pilionis annuntiationem efformarit; adeo ut censendus non sit tres hac memorare diversos, sed unum Opionem, Sanctis Hieronymianis ab antiquario Gallico, ut Florentinius merito censet, hodie adjectum; quem nec ipsummet postulare sibi inter Sanctos in Opere nostro locum, e jam nunc dicendis intelliges.
Opionis aut, ut etiam, etsi, ut puto, perperam, scribitur, Opinionis memoria vel absque vel cum Presbyteri titulo Bituricis seu apud Bituricas in pluribus, quæ apud Florentinium, Dacherium, Marteneum & Sollerium exstant, Hieronymianis tam contractis, quam majoribus apographis, seu potius in horum, ut, quod res est, dicatur, Auctariis, hodie signatur idemque in Appendice ad Adonem & in non paucis apud eumdem Sollerium Usuardinis, in quorum nonnullis, non Opion, sed Epion vocatur, Auctariis etiam fit; verum, etsi sic habeat ac porro Saussayus, Ferrarius & alii recentiores hagiologi hæc secuti Opionem hodie celebrent, nusquam tamen ejus vel Ado vel alius quisquam ex antiquis, quos Classicos vocamus, martyrologis mentionem instituit; id autem apparet sane perquam mirum. Anne forsan Ado aliique hunc seu secuti seu prægressi hagiologi Opione antiquiores sunt huncque adeo commemorare haud potuere? Minime vero: Epternacense enim Hieronymianum apographum, quod sibi modo supra exposito ab antiquario Gallico adjectum Opionem complectitur, sub sec. VIII initium, ut Sollerius in sua ad Usuardum Præfatione docet, fuit conscriptum, isque proinde haud serius, quam sec. VII, quo Adonem aliosque jam memoratos martyrologos classicos, posteriores esse constat, verosimillime floruerit. Crediderim itaque, Opinionem abs hisce haud memorari, quod eum vel non satis habuerint notum, vel Hieronymianis apographis, non ob venerationem, qua gauderet, sed tantum ob celebre, quod obtinuerat, sanctitatis nomen adjectum existimarint. Utut sit, cum equidem alterutram ob causam Hieronymianis Sanctis, quos veneratione, Sanctis propria, sec. VI seu Gregorii Magni Papæ ætate fuisse affectos, ex hujus ad Eulogium Alexandrinum epistola, a Sollerio in sua ad Usuardum Præfatione num. 22 memorata, constat, adjungi Opion potuerit, fueritne id ob venerationem, ei impensam, an ob celebrem sanctitatis famam, factum, est incertum, ac proin an jam inde a sec. VIII initio, quo, quod eum sibi adjectum habet, Epternacense Hieronymianum apographum exaratum e jam dictis fuit, veneratione Sanctis propria fuerit gavisus, incertum pariter est. Nec nobis hactenus, an veneratione hujusmodi vel umquam post fuerit affectus, vel modo saltem seu Bituricis seu alibi afficiatur, magis est certum. Inter Sanctorum Bituricensium Vitas, quas Labbeus tom. 2 Bibliothecæ Mss. exhibet, nulla omnino, quæ ad Opionem spectet, occurrit. Eum quidem, quem Gallice Opion aut Pion nuncupant, Catharinus in Bituricensi a se contexto Sanctuario refert; verum præterquam quod haud omnes, quos in hoc recenset, veneratione Sanctis propria seu cultu ecclesiastico gaudeant, id certe de Opione non habere locum, argumento est, quod is nec in Sanctorum, quæ in diœcesi Bituricensi festis propriis coluntur, Ms. penes nos exstante Catalogo, nec in Ms. itidem penes nos pariter exstante, quod Sanctos e Bituricensis anno 1625 excusi Breviarii præscripto colendos complectitur, Kalendario usquam compareat. Accedit, nec ullam usquam, quæ Deo sub Opionis nomine dedicata sit, ædem sacram, nec aliud qualecumque cultus sacri, qui Opioni vel deferatur, vel delatus aliquando fuerit, reperiri indicium; quare, cum hæc sic habeant, nos ei, qui præterea Martyrologio Romano hodierno nusquam exstat inscriptus, in Opere nostro locum inter Sanctos tribuendum hactenus haud arbitramur, id interim loco opportuno facturi, siquando de cultu ejus legitimo ac sat diuturno sufficienter constiterit.
Focei episcopi hodie meminit Epternacense apud Florentinium Hieronymianum apographum; verum, cum episcopus, Foceus nuncupatus, in aliis seu Fastis sacris seu monumentis haud occurrat facileque fieri queat, ut librarii, dum manuscripta antiqua, lectu difficilia, transcribunt, characterum seu confusione seu ambiguitate decepti ce pro ec vel contra exarent, litteramque i in o mutent, quammaxime propendeo, ut credam, in dicto Epternacensi apographo per episcopum, cui Focei nomenclatio tribuitur, designari Sleptensem episcopum, nomine Fiecum, S. Patricii Hibernorum apostoli discipulum, Martyrologio Tamlactensi, ut Colganus in Thaumaturga sua SS. Patricii, Brigidæ & Columbæ Triade loco non uno affirmat, hac ipsa die, qua etiam hic infra inter Sanctos in Opere nostro dabitur, inscriptum. Nusquam quidem vel ipsemet Patricius vel alius ex ejus seu sociis seu discipulis Epternacensi Hieronymiano apographo reperitur adjectus; ast, ut huic adjiceretur Fiecus, particularis quæpiam ratio, quæ nos latet, potuit efficere. Utut sit, Foceus episcopus, nisi unus idemque cum Fieco jam dicto sit, tam parum nobis est notus, ut ei, qui præterea non ob venerationem sibi delatam, sed dumtaxat forte ob celebre sanctitatis nomen Hieronymianis Sanctis fuerit adjectus, locum hosce inter in Opere nostro dare haud possimus.
Bedisti M. natalem Romæ hodie Notkerus, ab Edistio, Ravennate martyre, Sanctorum, quos memorat, laterculum exorsus, tertio hujus loco signat; etsi autem sic ab Edistio seu, ut etiam scribitur, Hedistio Ravennate Bedistum a se memoratum distinguat, verosimillime tamen, imo indubie, cum martyr, qui vocatus fuerit Bedistus, ex aliis probæ notæ antiquis seu Fastis sacris seu monumentis notus haud sit, per Bedistum, prima hujus littera B per errorem pro littera seu aspiratione H in Ms., quod Notkero præluxit, seu Adonis seu Hieronymianorum exemplari adhibita, designatus in hoc fuerit haud alius, quam ipsemet Ravennas martyr Hedistius, hic infra inter Sanctos a nobis dandus perperamque Romæ, uti ex ibidem dicendis apparet, in Epternacensi Hieronymiano apographo aliisque aliquot Fastis sacris adscriptus.
Lucinii & Sororis ejus MM. Grevenus hodie in Usuardo a se aucto meminit; verum hi nec in aliis Fastis sacris comparent, nec nobis, ut in Opere nostro locum inter Sanctos obtineant, satis sunt noti.
Ardanus abbas hodie a Greveno & Florarii nostri Ms. auctore memoratur, nobis nec ex aliis Fastis sacris, nec aliunde notus.
S. Eustachium presbyterum, Burgensium in Italia patronum, Ferrarius hodie Juliæ, nomine isthoc (rectene, an secus, ex iis, quæ apud nos tom. IV Octobris in Commentario, S. Domnini M. Actis prævio, dicta sunt, dispicito) Burgum S. Domnini intelligens, in generali suo Catalogo annuntiat; verum vide, quæ infra inter Sanctos de S. Eustachio presbytero, Hieronymianis apographis hodie inscripto, quem abs illo haud esse diversum, arbitramur, sumus dicturi; quod si autem contra, ab Hieronymianorum Eustachio diversum esse Eustachium, Burgensium patronum, nobis forte eruditi Itali solide probarint, agi de hoc sejunctim poterit vel in Operis hujus Appendice, vel citius etiam, cum visum id fuerit maxime opportunum.
Rodulphum eremitam & quartum totius Ordinis Camaldulensis Priorem generalem Wionus hodie in Ligno Vitæ memorat, idemque etiam Ferrarius in generali Catalogo, Menardus in Martyrologio & Bucelinus in Menologio Benedictino facientes, Rodulphum præterea Beati titulo exornant, eo verosimillime adducti auctoritate & fide Augupini Florentini, qui in Historia Camaldulensi, anno 1575 typis Florentinis vulgata, lib. 1, cap. 67 sic scribit: Cum … Deus venerabilis Rodulphi sanctimoniam innocentiamque multis signis probare indies dignaretur, pientissimus episcopus (Arretinus nempe, nomine Gregorius) auctor fuit, ut Patres (Camaldulenses scilicet) illi summa religione divinos tribuere cœperint honores atque ceu diœcesano pontificio jure inter Sanctos relacum habere. Rodulphus, ut scriptores Camaldulenses Mittarellius & Costadonius, Augustinum Florentinum ubique fere Fortunium vocantes, in Ordinis sui Annalibus tom. 3, anno 1758 publici juris facto, pag. 41 & seq. docent, anno circiter 1088 excessit e vivis, episcopusque Gregorius, quem exstitisse auctorem, ut divinos honores Rodulpho tribuere Camaldulenses cœperint, Augustinus Florentinus seu Fortunius verbis jam datis scribit, Arretinam sedem ab anno 1104 usque ad annum 1114 occupavit. Quare, cum Augustinus Florentinus seu Fortunius seculo demam, uti e jam dictis pronum est colligere, sexto decimo floruerit, ac proin seculis circiter quinqae a Gregorii, Arretini episcopi jam laudati, ætate abfuerit, merito sane, an, quæ de divinis seu sacris honoribus, hoc agente, per Camaldulenses Rodulpho deferri cœptis, tradit, veritati consonent, dubitari potest. Et vero, quidquid seu Fortunius seu scriptores quicumque alii de cultu ecclesiastico, qui Rodulpho olim fuerit delatus, memoriæ produnt, id totum ipsimet mox laudati scriptores Camaldulenses in Ordinis sui Annalibus loco jam cit. revocant in dubium, imo tantum non aperte negare videntur. Ibi quidem, statimatque id fecerunt, sequentia adhuc subjungunt verba: Visitur Rodulphi effigies cum insignibus & titulo Beati in aliquibus locis; sed præcipue in ecclesia sancti Donati monasterii Fontis-boni, ubi depictus est cum aliis beatis solitariis Camaldulensis eremi: verum tempus, quo, quam hic memorant, Rodulphi effigies cum insignibus seu, uti hac voce significatum indubie volunt, cum diademate & radiis depicta ac aliquibus in locis præcipueque in S. Donati, quam laudant, ecclesia fuerit locata, haud exprimunt; quare, etsi quidem tam e servorum Dei imaginibus, cum radiis seu diademate depictis, quam ex earumdem seu cum seu absque splendoribus pictarum, in locis sacris collocatione cultus publicus, Sanctis ac Beatis proprius, inferatur, merito tamen adhuc, an is ante anni 1634 decretum, quo Urbanus VIII tempus immemorabile, decreto suo anteriori ad cultus, Servis Dei jam delati, continuationem requisitum, ad temporis spatium, centum annorum metam excedens, restrinxit, centum amplius annis Rodulpho fuerit delatus, potest ambigi; cum autem dubitatio isthæc, quam, quæ de Rodulphi effigie dicuntur, haudquaquam e jam dictis tollunt, nondum etiam argumentis aliis vel sublata vel tolli posse videatur, in Opere nostro inter Sanctos locum quarto isti Ordinis Camaldulensis Priori generali dare haud possumus.
Loth propheta in Hagenoyensi apud Sollerium Usuardino Auctario hodie annuntiatur; verum is Martyrologio Romano hodierno haud exstat inscriptus, Operique nostro inserere, quæ honore isto carent, Veteris Testamenti personas, quantacumque etiam sanctitate illusties, haud solemus.
Eustachium abbatem & Mariam van Dale seu van den Dale, secundam Cisterciensis in Muysen prope Mechliniam cœnobii Priorissam, cum Beati aut Beatæ titulo Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi & Bucelinus in Menologio Benedictino hodie celebrant; ast nullum omnino cultus publici, qui Eustachio & Mariæ vel modo deferatur vel delatus aliquanao fuerit, indicium adducunt. Nec id etiam facit in Beatorum ac Sanctorum Cisterciensium Catalogo Sigismundus Alberti. Ibidem quidem hic Eustachium, qui & Cisterciensi Kalendario, anno 1617 Divione excuso, hodie inscribitur, Sancti etiam, quod Henriquezius & Bucelinus haud faciunt, appellatione distinguit; verum in Ordinis sui personas, sanctitatis fama illustres, plus æquo frequenter munificus, plures ex iis, quæ cultu ecclesiastico haud gaudere certo noscantur, honorifica hujusmodi appellatione condecorat; quod autem ad Mariam spectat, hanc ipse, non secus ac Henriquezias & Bucelinus, appellat dumtaxat Beatam, melias interim etiam facturus, si abs isthoc pariter titulo ei attribuendo cum Raissio in Auctario ad Molani Natales Sanctorum Belgii & cum Chalemoto in Sanctis ac Beatis Cisterciensibus abstinuisset.
Godefridum, primum Arnsteinianum Ordinis Præmonstratensis abba em, hodie cum Beati titulo in Sanctorum Ordinis ejusdem Natalibus memorat Chrysostomus vander Sterre; verum de cultu silet.
Azkirus & Cyriacus, itemque Silas apud Jobum Ludolphum in Æthiopum Fastis sacris hodie referuntur, nobis aliunde prorsas ignoti ac proia in Opus nostrum inter Sanctos haud inferende.
S. Eulagrii hodie mentio fit in Florentino apud Sollerium Usuardi Auctario. Evagrium, de quo infra inter Sanctos sumus acturi, designari puto.
Fano Fortunæ dedicatio ecclesiæ cathedralis. Ita hodie in Catalogo generali Ferrarius.
Andream Roberti, apud Montem Pessulanum in Gallia pro fide occisum, Joannem Baptistam, Londini in Anglia pro fide pariter occisum, Angelum a Valentia Guadalfagiaræ in Nova Gallicia, Gabriëlem Posnaniæ in Polonia, Antonium a Sosa Galdaris in Canaria, Elisabetham Malatestam Urbini, Agnetem a Sancto Dominico Ulyssipone hodie in Martyrologio Franciscano & duas postremas etiam in Gynæceo Arturus a Monasterio, Beati aut Beatæ titulo singulis præfixo, annuntiat; verum nullius cultum probat, titulumque istum ubique omittit Huëberus, qui tamen præter Angelum a Valentia & Antonium a Sosa, quos non secus atque Arturus memorat, plures adhuc alias abs hoc præteritas utriusque sexus ex Ordine S. Francisci personas, sanctitate illustres, hac pariter die, in Menologio Franciscano recenset.
Moveum abbatem in Scotia Grevenus hodie annuntiat; anne autem is cum Moveano abbate, qui cum Sancti titulo in generali Catalogo a Ferrario VIII Septembris die memoratur, unus idemque haud sit, decessores nostri, hunc in Prætermissis ad diem istum recensentes, dubitarunt. Verum nos, re modo maturius, uti factum iri ibidem promiserunt, examinata, alterum ab altero haud diversum arbitramur. Abbas enim, nomine Movyus, quem Sanctis, e S. Brigidæ familia seu Eochadii Fini stirpe ortis, Colganus ad XX Januarii in Appendice ad Vitam S. Fechini accenset dieque Octobris duodecima coli docet, alius indubie non est, quam Moveus abbas, ea ipsa die a Greveno e jam dictis annuntiatus; eumdem autem abbatem Movyum, quem, nomine isthoc a se distinctum, loco cit. memorat is scriptor, ibidem etiam Movianum ac deinde in Indice historico Moveanum appellat. Verum, etsi Moveus abbas a Moveano abbate diversus, uti ob jam dicta credimus, haud sit, sibi tamen locum inter Sanctos in Opere nostro haud exigit. Præterquam enim quod ipsemet Colganus, qui Moveum abbatem cum Moveano abbate eumdem e jam dictis facit, de hujus cultu, uti apud nos ad dictum VIII Septembris diem in Prætermissis invenies, dubitasse videatur, Moveus abbas nec Vitam habet sibi propriam, nec in aliis, quæ notæ ac fidei probatæ sint, Sancti cujuspiam Actis vulgo notis memoratur; tales autem, qui sanctitate in Hibernia seu, uti olim vocabatur, Scotia claruisse perhibentur, in Opere nostro referre inter Sanctos decessores nostri, quorum vestigiis inhærere fixum est, haud soluere.
Bernardi episcopi & confessoris mentio fit in Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum Additionibus; verum quis is sit, nemo sane, cum nihil plane, unde notus evadat, addatur, facile divinet.
Diodorus & Andromeda in Ms. Sirmondi Synaxario & in Mss. itidem Florentiæ penes Dominicanos exstantibus, in quibus tamen pro Andromeda legitur Andromachus, Menæis Græcis hodie absque ullo adjecto elogio occurrunt; verum Magnis Menæis excusis, Basiliano & Sirletiano Menologiis omnibusque aliis tum Latinorum, tum Græcorum atque etiam Russorum Fastis sacris plane sunt ignoti.
Ethelburgam, alias Edelburgam & Tate dictam, Northumbriæ in Anglia reginam, a VII ad VIII Septembris diem, ab hac ad IV Octobris & inde demum huc in Prætermissis remisimus, posteriori isto loco indicantes fore, ut & hodie, si de cultu ejus constitisset, cum Edwino seu Eduino rege, marito suo, daretur; verum, cum tunc desiderata, quibus is probetur, argumenta reperire nondum licuerit, reginam istam, veluti Sanctam aut Beatam, in Opus nostrum inferre nondum etiam possumus, etsi interim nonnulla ejus gesta, quæ cum Eduini regis, hic infra inter Sanctos referendi, gestis sunt connexa, minime simus silentio præterituri.
Priscus presbyter, Thermantia ejus uxor, filia Christis & ancilla Victuria martyrium hac die cum S. Hedisto seu Hedesto, infra inter Sanctos hic dando, subiisse in quibusdam hujus Actis penes nos exstantibus memorantur; verum, cum aliunde noti haud sint, nec, ut aliquando in rerum natura exstitisse absque scrupulo credantur, Acta illa, utpote vel nullo vel certe exiguo dumtaxat, uti in Hedistio mox dicto docebimus, in pretio habenda, sufficiant, Sanctis eos in Opere nostro hic accensere non audemus, id interim facturi, si e fingendi licentia haud natos vereque sanguinem pro fide effudisse, solide nobis quis probarit.
S. Symperti episcopi hodie meminit Grevenus; etsi autem sedem, quam is occuparit, haud indicet, non dubito tamen, quin de S. Symperto, Augustano episcopo, loquatur. Verum de hoc cum pluribus aliis hagiologis acturi in Opere nostro sumus ad diem, ad quam, cultui ejus sacram, a I & XXIII Aprilis remissus jam pridem per decessores nostros fuit, XIII Octobris.
Gerbrandum, Clari-Campensis, quod in Frisia, ut Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1218, cap. 6, num. 6 e Cæsario Heisterbacensi docet, situm erat, cœnobii abbatem Fusciniaci in Picardia, ubi obiit, hodie cum Beati titulo in Sanctis ac Beatis Cisterciensibus signat Chalemotus; verum de eo, si cultus publicus probari, quod hactenus non puto, sufficienter queat, tractari commodius poterit ad diem, quo in pluribus aliis Fastis sacris memoratur, XIII Octobris.
SS. Edistium, Evagrium & Priscianum Galesinius hodie Romæ annuntiat ibidemque trium horum Martyrum posteriores duos hodie pariter signat Martyrologium Romanum hodiernum; verum hi una cum sociis in Syria, ut Baronius in suis in id Annotationibus observat, passi esse in aliquibus codicibus leguntur; hisce autem assentiendum apparet, ut mox dicam, cum nonnulla de Edistio, Romæ pariter, ut modo insinuavi, per Galesinium annuntiato, præmisero. Martyrologus isthic annuntiationi mox datæ, qua Edistium, cum Evagrio & Prisciano conjunctum, Romæ signat, mox subjungit hanc alteram: Ravennæ via Lauretina sancti item Edistii martyris, qui in postrema illa Diocletiani rabie, fidei confessione insigniter nobilitatus, martyrii cursu confecto, coronatur; ita autem duos, quorum alter Romæ, alter Ravennæ martyrio coronatus sit, Edistios distinguit. Verum an recte? Alii e Fastis sacris antiquis Romæ, alii Ravennæ Edistium consignant; verum hinc, ut consideranti patescet, consectarium, contra ac existimavit Galesinius, non est, ut duos statuant Edistios diversos, sed tantum ut vel id præstent, vel ut Edistio, quem memorant, veram non omnes palæstram attribuant; esse autem hoc postremum admittendum seu, ut clarius loquar, in Fastis sacris antiquis, ac nominatim in Epternacensi Hieronymiano apographo, in quo juxta ac a Rabano non Ravennæ, sed Romæ Edistius signatur, veram huic palæstram haud attribui, palam facient, quæ infra inter Sanctos de Edistio sumus dicturi. Modo ad Evagrium & Priscianum, hodie, ut jam dictum, tam in Martyrologio Romano hodierno, quam a Galesinio annuntiatos, progredior. Nullus omnino Sanctus, seu Evagrii aut Evacri, seu Prisciani appellatione distinctus, qui hodie Romæ martyrio fuerit affectus vel cultu ecclesiastico aliquando gavisus, in Monumentis, Hieronymianorum antiquitatem æquantibus, invenitur; quare Evagrium Romæ perperam signari eumdemque esse reor cum Evagrio seu Evacro, Hieronymianis aliquot apographis seu codicibus hodie inscripto, de quo juxta ac de S. Proseria & eorum Sociis, non Romæ, sed, quemadmodum, teste e dictis Baronio, in aliquot codicibus, Hieronymianis nempe, legitur, in Syria passis, hic infra inter Sanctos sumus acturi; quod autem ad S. Priscianum spectat, puto & hunc Romæ perperam signari, ac porro esse eumdem cum Prisciano, qui una cum Eucaristo & Fortunato seu potius Fortunata hodie & in Appendice ad Adonem & in Lucensi apud Florentinium Hieronymiano apographo annuntiatur ac Campaniæ adscribitur; uti autem de duobus hisce Sanctis, ita etiam de S. Prisciano, tractaturi in Opere nostro ob rationem mox allegandam sumus ad diem XIV Octobris.
SS. Eucaristum seu Evaristum, Fortunatum seu potius Fortunatam & Priscianum MM. Lucense apud Florentinium Hieronymianum apographum hodie in Campania annuntiat; verum hi Sancti, qui vel omnes vel partim in Corbeiensi & Epternacensi Hieronymianis apud eumdem Florentinium apographis hodie etiam comparent, in Martyrologio Romano hodierno cum fratre suo Carponio signantur ad diem, quo proinde una cum hoc in Opere nostro dandi sunt, XIV Octobris.
S. Callixtum seu Calestum Papam, quem Epternacense, sed corrupte, ut opinor, Cælestum appellat, Romæ hodie signant Lucense & Corbeiense apud Florentinium majora Hieronymiana apographa eique tam hæc, quam Epternacense, socium adjungunt Saturum. Verum quis hic? Id aliaque ad Callixtum Papam spectantia examinabuntur ad diem, quo sanctus hic Pontifex Martyrologio Romano hodierno exstat inscriptus, inferendusque proinde in Opus nostrum erit, XIV Octobris.
Cosmas Poëta in Græcorum, quod in linguam Latinam Genebrardus vertit, Kalendario, in Menologio Slavo-Russico penes nos Ms., itemque in alio, quod Græcorum Horologion seu diurnale, anno 1607 excusum, sibi intextum habet, Menologio hodie recolitur. Haud videtur alius, quam Cosmas Melodus seu Hymnographus, Majumenus episcopus, de quo in Opere nostro, nisi quid obstare deprehendatur, magis opportune cum Magnis Græcorum Menœis excusis & Menologio Sirletiano tractari poterit die XIV Octobris.
Remis, sancti Donatiani episcopi, cujus corpus Brugis in sui nominis ecclesia cathedrali quiescit. Ita hodie Martyrologium Parisiense anno 1727 excusum. Nos de sancto isto Remensi episcopo, a decessoribus nostris die XXX Augusti, qua a Molano aliisque ejus translatio recolitur, inter Prætermissos jam relato, acturi sumus ad diem, ad quam & abs illis ibidem fuit rejectus & Martyrologio Romano hodierno exstat inscriptus, XIV Octobris.
S. Margaretæ virginis Coloniensis commemoratio in Pertica cœnobio, ubi corpus ejus servatur, apud Chalemotum hodie occurrit. Martyr e Societate Ursulana, ni fallor, designatur; quare de ea agi poterit ad diem, qua S. Ursula cum suis colitur, XXI Octobris.
S. Anastasiam V. M. Basilianum & Sirletianum Menologia, Ms. penes nos exstans Sirmondi Synaxarium Græcum, Magnaque Græcorum Menœa excusa, quibus & hic presse pro more suo Maximus Margunius, Cytherorum episcopus, inhæret, hodie celebrant; ex elogiis autem, quibus id faciunt, sit perspicuum, sanctam illam Virginem & Martyrem, quam inde in Martyrologium a se contextum Galesinius & ex hoc in generalem suum Sanctorum Catalogum Ferrarius hac pariter die intulit, diversam non esse a S. Anastasia virgine & martyre Romana, Senioris titulo distingui solita, de qua cum Martyrologio Romano hodierno acturi sumus ad diem XXVIII Octobris.
Anianum episcopum primo ac dein Noamatum episcopum hodie Grevenus & Florarii nostri Ms. auctor annuntiant, nihil omnino addentes, unde sat certo, quinam Episcopi isti sint, intelligas; verum XVII Novembris die Aurelianis Anianum episcopum primo ac post Viennæ (Allobrogum nempe) Mamatum episcopum, qui, quemadmodum Ferrarius in generali Catalogo ibidem recte observat, Namatus etiam aut Namatius (addi potest & Noamatus) vocatur, commemorant. Quid si ergo plures Fastos sacros, quorum alii quidem, omisso, alii vero expresso, quo Anianus & Mamatus seu abiissent seu colantur, loco, binos hosce antistites annuntiabant, sibi prœlucentes habuerint, hincque & simul ex eo, quod in eorumdem Fastorum aliis Mamatum, in aliis vero Namatum seu Noamatum, unius ut minimum literulœ intercedente inter utrumque nomen discrimine, annuntiari cernerent, quatuor diversos memorari antistites perperam rati, horum quidem duos, una cum loco, quo obiissent seu colantur, annuntiatos, XVII Novembris, duos vero reliquos, absque loco isto memoratos, XII Octobris die, pro arbitrio assumpta, retulerint? Id sane, cum non raro fiat, ut plures nominis ejusdem Sancti una eademque die colantur, facileque factum esse queat, ut Grevenus & Florarii nostri auctor Mamatum episcopum a Noamato episcopo, quem hodie celebrant, ob unius alteriusve literulœ, quod inter duo ista nomina intercedit, discrimen existimarint diversum, haudquaquam mihi apparet vero absimile. Ast, etsi sic habeat ac proin Anianus & Noamatus episcopi, quorum hodie Grevenus & Florarii nostri Ms. auctor mentionem instituunt, verosimiliter sint SS. Anianus Aurelianensis & Mamatus seu Naamatus Viennensis in Galliis episcopi, de hisce tamen inter Sanctos in Opere nostro acturi sumus, non hic, sed ad diem, quo ambo coluntur, XVII Novembris.
In Butera, in ecclesia S. Joannis Baptistæ, Translatio reliquiarum S. Anastasiæ. Ita hodie in Martyrologio Siculo Octavius Cajetanus, non addens, Anastasiæne virginis martyris hic supra memoratœ, an Anastasiæ martyris, quæ ad XXV Decembris Martyrologio Romano hodierno exstat inscripta, reliquiæ sint. Quod si hasce, non tertiæ cujuspiam Anastasiœ, sed alterutrius e jam dictis esse, ab eruditis Siculis tempestive fuerimus edocti, de earumdem translatione, quam e Martyrologio Siculo & ecclesiæ Buterensis Monumentis Ferratius etiam in Catalogo generali hodie celebrat agi apud nos poterit ad diem, vel qua prior e duabus illis Martyribus in Opus nostrum inferetur, XXVIII Octobris,
vel qua de posteriori tractabitur, XXV Decembris.

DE SS. EVAGRIO, PROSIRIA SEU PROSERIA, BURRO ET DONATO SEU DONATA MM. IN SYRIA.
Ex Hieronymianis apographis & aliis Fastis sacris.

SEC. INCERTO

[Commentarius]

Evagrius, M. in Syria (Sanctus)
Prosiria seu Proseria, M. in Syria (S.)
Burrus, M. in Syria (S.)
Donatus seu Donata M. in Syria (S.)

AUCTORE C. B.

[Sanctos, in Hieronymianis tabulis hodie confusos, Castellanus, in tres classes dividens,] In Lucensi apud Florentinium Hieronymiano apographo sequentes hodie leguntur annuntiationes: In provincia Siriæ sanctorum Evacri & Prosini. In Ægypto Eustasi presbyteri. In Campana civitate natalis sanctorum Eucaristi. Fortunati. Prisciani. Ab Hieronymiano isto apographo Hieronymianum apographum aliud, Corbeiense nempe, quod apud eumdem Florentinium, itemque apud Dacherium, exstat, in eo fere dumtaxat differt, quod paulo aliter, quam illud, Sanctorum aliquot nomina efferens, in Campania prœterea, vocabulo civitate omisso, solos absque Prisciano Eucharistum & Fortunatum seu Fortunatam commemoret; verum a duobus jam dictis Hieronymianis apographis quam maxime discrepat vetustissimum, quod apud laudatum Florentinium pariter exstat, Antverpiense seu Epternacense Hieronymianum apographum: id enim sic habet: In Syria Eustati presbyteri & Eucaristi, Burri, Donatæ. Et in Campania Patra civitate Fortunatæ, Euagri, & Proseriæ, Fortunati, Prisciani. Qui binas hasce annuntiationes cum annuntiationibus, quas alia duo mox laudata Hieronymiana apographa, Corbeiense videlicet & Lucense, suppeditant, contulerit, is certe, tabulas Hieronymianas hodie quam maxime esse turbatas, perspiciet. Castellanus, quo Sanctos in hisce confusos distinguat, hosce hodie in Martyrologio suo Universali, apposita in margine nota, in tres classes diversas partitur. Ac harum quidem priori, quam in Syria, SS. Evagrium & Proseriam MM., secundæ, quam in Ægypto, S. Eustatium seu Eustachium presbyterum, ac tertiæ denique, quam in Campania collocat, SS. Eucharistum seu Evaristum & Fortunatum seu Fortunatam MM. adscribit; verum an sic, quod voluit is martyrologus, assecutus sat feliciter est?

[2] Etsi SS. Carponius & Priscianus SS. Evaristo & Fortunatæ, uti ad XIV quo de hisce agendum, mensis hujus diem dicenda monstrabunt, sint addendi, recte tamen, uti ex ibidem etiam allegandis patescet, [in harum posteriori Evaristum seu Eucharistum & For unatum seu Fortunatam,] binos hosce postremos Sanctos in Campania, utpote eo e martyrii sui palæstra translatos, consignat Castellanus. In Palæstina quidem, quæ pro Syriæ parte a geographis habetur, Evaristus & Fortunata cum Prisciano sunt passi; verum hinc illos ad eamdem, ad quam, qui in Syria passi, Evagrius & Proseria spectant, Martyrum classem certo speciare, argui non potest; unane enim cum hisce, an non, sanguinem pro Christo in Syria effuderint, est admodum dubium. Eucaristum quidem seu Evaristum Martyribus in Syria passis, Epternacense supra laudatum Hieronymianum apographum accenset; verum id in Campania quoque consignat Evagrium & Proseriam, quos tamen ibidem vel passos, vel, facta eorum ad regionem illam reliquiarum translatione, quiescere nemo dixerit. Adhæc cum a veritate etiam, dum Hedistum, Ravennæ e dicendis passum, Romæ attribuit, aberret, fidem quoque, dum Evaristum, veluti una cum Martyribus, quos in Syria locat, pro fide occisum commemorat, haud meretur.

[3] [in secunda Eustachium seu Eustathium, in prima Evagrium & Proseriam recte collocat;] Jam vero, cum sic habeat, est sane, cur Evaristum & Fortunatam ad aliam, quam ad quam Evagrius & Proseria spectant, Martyrum classem spectare, cum Castellano existimemus. Quod modo ad Eustachium seu Eustatium pertinet, hunc quoque non ad hanc spectare seu non in Syria, sed in Ægypto signandum esse, ex iis, quæ infra de eo, veluti de particularis classis Sancto, alleganda hac die sunt, studiosus lector intelliget. Nunc speciatim magis ad Sanctos, supra in titulo propositos, sermonem converto. Evagrium quidem & Proseriam Castellanus loco supra cit. in Syria recte collocat; hosce enim ibidem Hieronymiana apographa supra laudata, si unum Epternacense, in quo perperam e dictis Campaniæ attribuuntur, exceperis, consignant, nec, ut Martyrologio Romano hodierno, Evagrium & Priscianum eorumque, ut ait, socios, Romæ signanti, fidem adhibeam, laudatis a Galesinio, utpote quæ ætatis ac fidei plane incertæ sint, Mss. moveri queo. At vero, etsi quidem recte e jam dictis SS. Evagrium & Proseriam Syriæ Castellanus adscribat, nescio tamen, an nullos iis in martyrio socios fuisse adjunctos, recte affirmet.

[4] Epternacense enim apud Florentinium Hieronymianum apographum, [verum hisce in martyrio socios haud recte, ut apparet, denegat.] quod, dum vulgata Martyrologia unum alterumve Martyrem commemorant, horum etiam socios, nominatim in illis haud expressos, sæpenumero, ut Bollandus in generali sua Præfatione, tom. 1 Januarii præfixa, pag. XLVI, col. 2 observavit, recenset, Burrum hodie & Donatam in Syria signat, idemque etiam, qui tamen pro Donata Donatum scribit, in Martyrologio suo Rabanus facit. Nec quidquam usquam invenio, quod impedire certo debeat, ne Burrus & Donatus seu Donata martyrium in Syria una cum SS. Evagrio & Proseria subiisse, credantur. Eustathium quidem seu Eustachium Syriæ Rabanus juxta ac proxime laudatum Hieronymianum apographum perperam ex infra dicendis adscribunt; verum ratio, ob quam Eustachius in Syria subiisse martyrium haud videtur, ibidem quoque Burrum & Donatum seu Donatam passos non esse, haud probat. Res ex iis, quæ infra hac die de Eustachio seu Eustathio dicentur, elucescet. Ceterum cum non tantum in Corbeiensi Hieronymiano apographo, sed & in Appendice ad Adonem Prosyria seu Prosiria exaretur, nomine isthoc Sanctam, non vero Sanctum, qui Prosini (addi potest seu Prosyri aut Syri) nomen habuerit, indicari, Florentinius in suis in codices Hieronymianos Notis opinatur; cumque ei hac in re refragandum haud videatur, nihilque præterea, quo vel amplior de SS. Evagrio, Prosiria, Burro & Donata seu Donato notitia subministrati, vel tempus, quo passi sunt, utcumque determinari possit, occurrat, longiorem de iis facere sermonem, minime est necesse.

DE S. EUSTACHIO SEU EUSTATHIO AUT ETIAM EUSTASIO PRESB. VEROSIMILIUS MARTYRE IN ÆGYPTO.
Ex Hieronymianis & aliis Fastis sacris.

SEC. INCERTO

[Commentarius]

Eustachius seu Eustathius aut etiam Eustasius presbyter verosimilius M. in Ægypto (S.)

AUCTORE C. B.

[Eustachius, qui, ut apparet, non Syriæ,] Sanctus hic propositus in Lucensi apud Florentinium Hieronymiano apographo, cui Corbeiense apud eumdem Florentinium ad amussim fere consonat, Ægypto hodie adscribitur his verbis: In Ægypto Eustasi presbyteri; etsi autem in Epternacensi apud laudatum Florentinium Hieronymiano apographo Syriæ attribuatur, potius tamen duobus jam dictis, quæ Sanctum in Ægypto signant, Hieronymianis apographis, quam uni Epternacensi, quod eum in Syria collocat, standum apparet. Ea sedet sententia primo quidem, quod, cum Romæ Hedistium Campaniæque Evagrium & Proseriam perperam e supra dictis adscribat, loco pariter non suo id signare Eustachium, suspicari haud immerito possimus; deinde vero, quod, cum plures hodie Sanctos idem Epternacense in Syria memoret, facile factum esse queat, ut hisce librarius, qui illud conscripsit, Eustachium seu Eustasium, etsi non ad Syriam, sed ad Ægyptum spectantem, annumerarit. Quid velim, dilucidius expono. Apud Marteneum tom. 3 Thesauri Anecdotorum col. 1547 & seqq. exstat Martyrologium, sub Hieronymi nomine compactum ac a mille circiter annis, ut editor notat, conscriptum, in quo diebus singulis Sancti plures, loco, quo vel passi sint vel floruerint, non expresso, annuntiantur.

[2] Quid si igitur Hieronymianum Martyrologio isti simile apographum, [sed Ægypto adscribendus,] in quo Burrus & Donatus seu Donata una cum Eustachio seu Eustasio, palæstra, qua pro fide certassent, non expressa, essent notati, librario, qui ex antiquiori Hieronymiano apographo Epternacense transcripsit, præluxerit, hincque ille non modo Burrum & Donatum seu Donatam, quos in Hieronymiano apographo alio, sibi pariter prælucente, Syriæ adscribi videbat, sed & Eustathium seu Eustasium ad provinciam isthanc spectare autumans, re etiam ipsa eum ibidem una cum Burro & Donato seu Donata signarit? Ita enimvero facile factum esse posse, ut a librario, qui Epternacense Hieronymianum apographum scripsit, Eustathius seu Eustasius in Syria per errorem fuerit locatus, unusquisque, qui jam dicta attente expenderit, haud difficulter perspiciet. Jam vero, cum sic habeat, nec facile, ut librarii, qui duo alia supra memorata Hieronymiana apographa scripsere, Eustasium in hisce Ægypto, si eum alibi in apographis aliis sibi prælucentibus signatum invenissent, adscriberent, futurum fuisse videatur, hinc simul & ob alia jam dicta re ipsa hunc Ægypto adscribendum, ac proin duobus supra laudatis, in quibus, ut dictum, ibidem signatur, Hieronymianis apographis standum, opinor.

[3] [pro martyre,] Usuardus quidem Eustachium presbyterum in Syria hodie annuntiat; verum id illum ex aliquo Hieronymiano apographo, quod Epternacensi fuerit simile, fecisse, indubitatum, ut Sollerius in suis in Usuardum Observationibus hodie ait, apparet; cum autem sic habeat, hic sane Usuardi auctoritate, ut Eustachium seu Eustasium Syriæ attribuamus, moveri haud debemus, idemque de Martyrologio Romano hodierno aliisque Fastis sacris, Usuardum hic secutis, est dicendum. Modo de tempore, quo Eustachius seu obierit seu floruerit, martyrisque titulo, quem ei competere, verosimilius arbitramur, nonnulla dicamus. Sanctos omnes, apographis Hieronymianis inscriptos, pro martyribus, nisi solide queat probari contrarium, esse habendos, eruditi hagiologi passim censent. Quare hisce assentiens, Eustachium, Hieronymianis apographis hodie inscriptum, pro martyre, cum nihil omnino suadeat contrarium, esse habendum, opinor. At vero, inquies, Petrus de Natalibus, Equilinus episcopus, lib. XI, num. 283 de Sancto nostro sequentem loquitur in modum; Eustachius presbyter ipso die (12 Octobris) in Syria (imo vero e jam dictis in Ægypto) in Christo obdormivit; ita autem, Eustachium in pace quievisse, seu confessorem, non martyrem, obiisse, haud obscure prodit. Fateor, sic habet eique etiam suffragatur Florarii nostri Ms. auctor. Etsi enim hic in hodierno, quod suppeditat quodque in Sanctum quemvis, paupertatem Euangelicam, transitoriis mundi hujus rebus relictis, amplexum, quadrat, Eustachii elogio, in pace hunc quievisse seu confessorem obiisse, aperte haud dicat, eumdem tamen diserte confessorem appellat.

[4] Verum, quis duobus illis hagiologis, Eustachium, [ante sec. V, ut apparet, passo,] martyrio vitam haud finiisse, sed confessorem obiisse, absque ullo vade antiquiori indicantibus, fidem indubitatam adhibeat? Nemo sane, qui alterum quidem sec. XIV, alterum vero sec. demum XV floruisse ac proin ambos ab ætate Eustachii, qui ex infra dicendis ante sec. V exstitit in vivis, multis seculis abfuisse, considerarit. Eruditissimi quidem, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, viri Eustachium pariter in hoc confessoris titulo afficiunt; verum cum hic nec in Hieronymianis apographis nec in aliis seu sacris seu profanis monumentis antiquis Sancto attribuatur, id verosimillime sola Equilini auctoritate impulsi fecerint. Quare cum non majorem utique, quam hic, fidem ea in re sibi adjungant, movere nos non debent, ut Eustachium confessorem obiisse ac proin martyris titulo, veluti e vivis in pace sublatum, haud distinguendum credamus. Quod modo ad tempus, quo circiter vel obierit, vel floruerit, spectat, cum martyrio vitam, ut modo docui, terminarit, fuisse illum e martyribus, quorum nomina (Sollerium nostrum in sua in Usuardum Præfatione num. 22 videsis) in uno codice collecta Gregorius Magnus Papa habuit, vero apparet admodum simile; quare, cum sub seculi sexti initium Gregorius excesserit e vivis, hinc simul & ex eo, quod Pontificis hujus ætate codex ille, utpote tunc admodum vetustus, annorum facile centum existere potuerit, Eustachium, ei inscriptum, verosimiliter ante sec. V floruisse, imo & obiisse, induco in animum, etsi interim, quonam e seculis, id prœgressis, ejus obitus acciderit, sit incertum.

[5] Porro, etsi is sanctus noster Presbyter pro Martyre, [unusque & idem cum Eustachio, Burgenfium patrono,] uti e supra adductis apparet, sit habendus, non est tamen, cur idcirco existimetur diversus ab Eustachio presbytero, quem Ferrarius, secus sentiens, in generali suo Sanctorum, Martyrologio Romano hodierno non inscriptorum, Catalogo hodie, ut supra in Prætermissis jam docui, annuntiat, ac porro Burgi S. Domnini ob hostes, a civitatis hujus, Parma haud procul dissitæ, incolis ad ejus invocationem profligatos, magna in veneratione esse, imo & pro patrono haberi, ex ecclesiæ Burgensis tabulis, secum a primo hujus episcopo Papyrio Picedo, anno 1603, ut Ughellus Italiæ Sacræ, a Coleto auctæ, tom. 2, col. 68 docet, instituto, communicatis, tam in generali suo mox dicto, quam in particulari Sanctorum Italiæ Catalogo affirmat. Ferrarius quidem in hoc Eustachium presbyterum, quem celebrat, confessoris titulo distinguit; verum & titulo isthoc Martyrologium Romanum hodiernum pariter distinguit, quem celebrat, Eustachium presbyterum, neque tamen hunc quis idcirco ab Eustachio presbytero, Hieronymianis apographis hodie inscripto, dixerit diversum. Uti ergo in Romano hodierno, ita etiam a Ferrario perperam hodie confessoris titulo Eustachius presbyter afficitur. Nec refert, Eustachium Hieronymianis inscriptum, in Ægypto seu Syria, Eustachium vero, a Ferrario memoratum, Burgi S. Domnini annuntiari. Quid ni enim unus idemque Eustachius Ægypto quidem seu Syriæ ob martyrium, quod ibidem subiit, Burgi vero ob cultum, quo ibidem gaudet, queat attribui? Erit quidem fortassis, qui, Burgenses Eustachium, seu Syrum, seu Ægyptium presbyterum, non aliunde sibi quam vel ex Hieronymianis vel ex aliis Fastis sacris utcumque notum, invocaturos fuisse, haud facile in animum inducat.

[6] [videtur ob rationes hic adductas habendus.] Verum, cum Kalendaria tum antiqua, tum recentia quotidie fere e Sanctis multis, quos vel Martyrologium Romanum hodiernum vel alii Fasti sacri recensent, unum quempiam, minus etiam subinde notum, commemorent, factum esse facile potest, ut Burgenses, Kalendario hujusmodi, in quo non secus atque in Capuani apud Michaëlem monachum Sanctuarii Kalendario, Eustachius presbyter, seu Syrus seu Ægyptius, XII Octobris die esset signatus, olim utentes, hunc idcirco contra hostes, in quos forte die illa movendum erat, invocarint, relataque de hisce victoria, in patronum adsciverint ac deinceps ut talem simulque ut confessorem coluerint. Utut sit, Eustachius equidem, Burgensium patronus, ab Eustachio, Hieronymianis apographis hodie inscripto, diversus non est. Ea sedet sententia, primo quidem, quod, qua in iis hic memoratur, eadem etiam XII Octobris die ille a Burgensibus, uti ex utroque Ferrarii ad hanc Catalogo fas est colligere, cultu ecclesiastico honoretur; deinde vero, quod Eustachius presbyter, qui vel Burgi vel alibi in Italia floruerit aut obierit, ab Eustachio, Hieronymianis apographis hodie inscripto, diversus, nec ex hisce, nec ex aliis seu sacris seu profanis monumentis antiquis sit notus. Adhæc præterquam quod, ut Eustachii, Hieronymianis inscripti, ita etiam Eustachii, Burgensium patroni, Acta desiderentur, tempus etiam, quo tam hic, quam ille floruerit ac ad Dominum migrarit, ignoratur. Nec quidquam ad rem facit, floruisse equidem ac porro, ut supra vidimus, e vivis ante sec. V abiisse Eustachium, Hieronymianis hodie inscriptum; etsi enim res sic habeat, nihil tamen impedit, quo minus etiam tunc Eustachius, Burgensium patronus, & floruisse & martyrio occubuisse credatur.

DE S. MONA EP. MEDIOLANENSI IN INSUBRIA

ANNO CCXLIX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Monas, episcopus Mediolanensis conf., in Insubria (S.)

AUCTORE G. H.

Datam a Majoribus nostris tom. 3 Martii in Prætermissis ad diem XXV ejusdem mensis fidem, [Acta antiqua primorum Episcoporum Mediolanensium.] qua Acta S. Monæ hodie danda polliciti sunt, liberaturi, lectori hæc sistimus una cum Henschenii in illa Commentario, quem ille ita exorsus ac prosecutus est: Diem XXV Martii, sacratissimi Jesu Christi Incarnati & pro salute nostra in cruce mortui mysteriis celebrem, suo etiam ex hac vita decessu, aut subito pro Christi nomine martyrio, varii Sancti illustrarunt: ex quibus primo loco accedit S. Monas, urbis Mediolanensis episcopus, qui VIII Kalend. Aprilis, vita hac mortali relicta, æternam & immortalem est assecutus. Acta ejus & aliorum primorum Antistitum descripsimus ipsi Mediolani ex codice Ms. Bibliothecæ Ambrosianæ signato littera P & numero 246, cui inscripta erant ista verba: Codex venerandus ob antiquitatem 800 annorum. Sed quis & quo tempore illa verba inscripserit, non liquet. Hujus codicis pars altera vetustiori charactere, & pergameni forma majori quam prior, post narratum S. Barnabæ in urbem Mediolanensem adventum, ita exorditur sanctorum hujus urbis Episcoporum Vitas: Nunc vero ab ipso Anatelon tempore usque ad hæc, quæ in præsenti decurrunt, secula, gressu licet pendulo, styli hujus excursum dirigam, quem nisi tu, Præsul excellentissime, dexteram extendens benedicas & acuas, callis asperitate retunsus incedet per devia. Et mox ab Anatelone, a S. Barnaba ibi ordinato episcopo, inchoatur historia & filo nusquam interrupto deducuntur Acta subsecutorum episcoporum, SS. Caii, Castritiani, Calimeri, Monæ, & Materni. Hujus ultimi Acta, sed hinc inde contracta, leguntur etiam apud Mombritium cum hac utrobique clausula: In cælo reposuit sudores suos. Nam etsi hic opera ejus videntur, isthic operum merita transierunt. Cum dein diem & tempus mortis auctor signasset, more solito concludit ita scriptionem: Regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Galesinius in Notis ad XII Octobris appellat Volumen pervetustum Basilicæ Ambrosianæ. Auctor sane vetustus est & qui cum Vita S. Materni videtur absolvisse primum designati a se operis librum, primam Ecclesiæ sub ethnicis imperatoribus ætatem complexum; qui utinam cœptum opus ad sua usque secula perduxisset, aut saltem nomen expressisset ejus, quem excellentissimum Præsulem appellat; qua tituli granditate dubitavimus aliquando, num ætas auctoris indicetur ad usque septimum Christi seculum vel etiam octavum referibilis. Quia tamen ejusmodi titulus nullius seculi usu communi receptus fuit, sed libera auctoris usurpatione adhibetur hoc loco, sicuti ab aliis scriptoribus quandoque alii adhibentur tituli extra consuetam formam vagantes, nihil obesse puto, quo minus etiam seculo sexto vixerit & scripserit auctor, quem dicerem fuisse S. Datium, postea Mediolanensem episcopum XXVI, fisatis constaret, quod passim dicunt recentiores, eum scripsisse decessorum suorum Vitas. Fuit autem Datius ordinatus episcopus anno DXXX, & obiit DLII, XIV Januarii, quo colitur & Acta dedimus. Quisquis fuit, qui opus inchoavit, eo vixit tempore, quo Mediolanæ urbis Præsulibus perrari adscripti erant, quibus non usque ad grandævitatem terminus vitæ præsentis decucurrit, quod nescio, an ultra seculum VI commode possit extendi.

[2] [Cultus in antiquis Fastis 25 Martii: an etiam 26 Martii?] Antiquam S. Monæ ad XXV Martii venerationem post dicta Acta confirmat pervetustum Martyrologium ecclesiæ cathedralis S. Mariæ in urbe Atrebatensi, quod ab annis octingentis aut forsan nongentis scriptum est, & ex genuino Martyrologio Bedæ desumptum & auctum, uti alibi ostendemus. In hoc ergo codice ista verba habentur: Et depositio confessoris Christi & episcopi Monæ. Quam venerationem ad Atrebatenses delatam fuisse ex aliis ecclesiæ Gallicanæ & potissimum Mediolanensis ritualibus Fastis, nemo non videt. Quia tamen solennitas Dominicæ Incarnationis & Annuntiationis Angelicæ ad Deiparam Virginem diem hunc sibi vendicat, videtur commemoratio S. Monæ in diem sequentem delata, & vel hinc dubitatum, quo die vita sit functus S. Monas. Certe VII Kalend. Aprilis morti assignant Acta seu Tabula Archiepiscoporum Mediolanensium anno 1584 & postea excusa, Breviarium Mediolanensis ecclesiæ, jussu S. Caroli Borromæi editum, & cum iis Joannes de Deis in Successoribus S. Barnabæ, Franciscus Besozzius in Historia Pontificali ecclesiæ Mediolanensis, Placidus Puccinellus in Zodiaco ejusdem ecclesiæ, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & alii. Ast Carolus a Basilica S. Petri & Josephus Ripamontius in Historia Eccl. Mediol. relinquunt indecisum, num diem VIII aut VII Kalendas Aprilis extremum habuerit, post quos omnes melius Ughellus asserit eum VIII Kalend. Aprilis volasse in cælos: quod ex prædictis manifestum est. His non obstantibus, secuti usum Mediolanensis ecclesiæ, Vitam ejus distulimus in præsentem XII Octobris, quo nunc colitur occasione translati corporis.

[3] [Corporis translatio an aliqua facta anno 826; num primo facta anno 1030 die 12 Octobris.] Locum sepulturæ S. Monæ suo tempore fuisse incognitum scribit auctor Vitæ num. 10. At quando fuerit inventus, non satis constat. Alciatus apud Puccinellum ita habet: Clam sepulcro illatus, quod ita veritus profanorum furorem moriens mandaverat, lateretque adhuc incognitus, nisi se ipse Eriberto longo tempore successori, res mira! nocte id monstrasset. At diu ante Eriberti tempora, qui seculo XI floruit, asserit Ripamontius lib. 9, pag. 585, Angibertum Pusterlam, primum hoc nomine episcopum, qui non ultra sextum mensem in ea pastorali vigilia vixit, transtulisse S. Monæ ossa ex obscuro tumulo, in eam sedem, quæ digna tanti Viri reliquiis esset. Joannes de Deis & Ughellus solum habent, Angibertum in decentiorem locum transtulisse S. Monæ reliquias. Ughellus annum assignat DCCCXXVI [sed eum obiisse DCCCXXIII ostendit Papebrochius in Catalogo post brevem 12 mensium episcopatum.] In Tabula seu Actis Archiepp. dicitur corpus S. Monæ archiepiscopi ab Angisberto in ecclesiam S. Michaëlis ad Domum translatum. At Besozzius asserit translatum ad ædem S. Vitalis: quod alii cum Alciato tradunt anno MXXX ab Eriberto sive Ariberto aut etiam Euberto archiepiscopo factum, & Tabula sive Acta Archiepiscoporum ista habent, Heribertus corpus S. Monæ archiepiscopi Mediolanum in ecclesiam B. Vitalis martyris transtulit. Alii ob nominum vicinitatem Angiberti & Ariberti sive Heriberti, arbitrantur nullam fuisse factam sub Angiberto translationem, sed solum sub Heriberto. Ita Carolus a Basilica Petri. Sancti hujus, inquit, corporis inventionem & translationem legi Eriberti archiepiscopi tempore circiter annum Domini MXXX, arbitrorque ejus festum, quod ecclesia Mediolanensis celebrat IV Idus Octobris, ex ea translatione esse. Ad quem diem Breviarium Mediolanense in Lectione III ista habet: Ejus corpus primo ab Euberto archiepiscopo ad ecclesiam S. Vitalis translatum IV Idus Octobris, quo die illius celebritas agitur. Illud ad diem dictum observavit Molanus in Auctario Usuardi his verbis: Mediolani translatio S. Monæ archiepiscopi. Galesinius in Notis ad hunc diem asserit, Translationem celebrari, & longum ex Actis encomium tradit: refertur etiam in hodierno Martyrologio Romano citatis in Notationibus Galesinio & Tabulis Ecclesiæ Mediolanensis. Idem facit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, affirmans celebrari Translationem.

[4] In eadem citati Breviarii Lectione dicitur S. Monæ corpus deinde a S. Carolo Cardinali S. Praxedis archiepiscopo in basilica metropolitana solenni Translationis celebritate pie honorificeque reconditum. [Alia facta a S. Carolo Borromæo, in ejus Vita descripta a Carolo a Basilica Petri,] Eam solennitatem sub finem lib. 3 de Vita S. Caroli Borromæi accurate describit Carolus a Basilica Petri, qui eidem interfuit, quam inde decerptam hic damus. Erat inter basilicam SS. Naboris & Felicis & Ambrosianam, alia S. Vitalis nomine dicata, quæ Fausti basilica fuisse putatur, de qua etiam apud S. Ambrosium mentio est. Ab ea titulum parochiæ Carolus cum amovisset, mox etiam ei persuasum est, ut eam monachis Ambrosianis concederet: prius tamen inde exportandum putavit corpus veteris archiepiscopi Mediolanensis Monæ sub altari conditum, cujus memoria in ecclesia Mediolanensi colitur pridie * Idus Octobris. Atque die Translationis dicto, qui post Nonas Februarii consequebatur, quo die prima erat Supplicatio ad S. Ambrosium ob Jubilæi memoratam præparationem, misit vesperi, qui locum recognosceret, &, quæ opus erant, pararet: nocte accessit ipse. Ibi arca lapidea, quæ in terram desossa erat, aperta, post precationem stola collo inducta ad sepulcrum abjectus, singillatim ossa illa veneranda extrahebat, & in arca serico panno intus ornata, tacitus menteque in sancti Patris meritis defixa componebat, astantibus canonicis nonnullis, linea veste indutis, qui pio operi inserviebamus, & aliis item presbyteris diaconisque præsentibus, quorum quidam lacrymas præ animi suavitate gaudioque tenere non poterant. Arca deinde cum ossibus posita super altare, nocturnas preces ad Sancti honorem accommodatas primo recitavimus; post etiam, quæ diei illius erant, addidimus: inde cum essemus profecti, canonici alii successere, & post eos alii, ut tota nocte ex sacris institutis essent, qui ibi vigilarent & precarentur. Mane, his peractis quæ ad supplicationem pertinebant, ex Ambrosiana basilica ad corpus venimus, quod ornatissimo feretro humeris portandum erat. Carum onus subiere in anteriore parte Carolus & episcopus Salaminæ, in posteriore duo præcipua dignitate canonici: extra ecclesiam canonici vicissim succedentes, usque ad majorem ecclesiam portavere, sacris & pretiosissimis indumentis ornati omnes. Multos jam dies cælum nubibus erat pluviisque perturbatum: at cum efferretur sacrum corpus, magna omnium lætitia & admiratione, serena clarissimaque luce fulsit. Clerus universus hymnos psalmosque ad rem accommodatos per choros musice cantabat: tubarum sonus frequens ciebat pios animorum motus: senatus sectabatur, multitudo præterea infinita, luminum vis innumerabilis. Cum ad ecclesiam majorem ventum esset, feretro in altari posito, Carolus de Sancti laudibus sermonem habuit. Toto die convenit populus ad beati Parentis reliquias venerandas, imo agnoscendas, cum vel ejus nomen plerique ignorarent: tum magno studio coronis sibi ad precandum paratis, religionis caussa feretrum tangi curabant. Vespere verbis ab episcopo Salaminio ad populum apposite factis, magno concursu in subterraneam ædem corpus delatum est.

[5] [aliter ab eodem narrata in Vita S. Monæ.] Hæc Carolus a Basilica S. Petri in Vita S. Caroli, qui in Vita S. Monæ brevius, & in nonnullis aliter narrat, ut videatur operæ pretium etiam hic addere. Sic ergo scribit: Carolus archiepiscopus corpus ejus transtulit in basilicam majorem VI Idus Febru. MDLXXVI feria IV. Etenim cum pridie ejus diei locum, ubi corpus erat, archiepiscopus per presbyteros recognovisset, ipse accessit hora tertia cum aliquibus canonicis, inter quos ego quoque fui: sancta ossa ex marmorea arca extraxit, & in lignea arcula sericis pannis vestita composuit, in qua illa portanda erant: ibique ad octavam horam precibus vacans, moratus est, reliquo tempore canonicis ceteris distributo, quo vicissim sacras eodem loco vigilias agerent. Mane autem, cum Jubilæi Romani gratia, eo anno huic urbi a Gregorio XIII Pontifice concessi, ad ecclesiam Ambrosianam archiepiscopus cum clero ecclesiæ majoris processisset, mox ad Translationem celebrandam accessit. Sustulere augustum feretrum a parte posteriori Carolus archiepiscopus & Hieronymus tunc Famagustanus, nunc Bergomensis episcopus (quem summus Pontifex ad hanc provinciam visitandam ex instituto legaverat) ab anteriori digniores, qui tunc ex clericis ecclesiæ majoris reperti sunt. Ita universo clero procedente, comitante senatu, ceteris Ordinibus cunctoque populo Mediolanensi, cum omnia hymnis vocum tubarumque cantu personarent, canonici vicissim succedentes ad ecclesiam majorem sacras reliquias portaverunt: cum etiam ex tristi & nebuloso cælo repente jucunda serenitas apparuisset. Cum autem eo die toto super altari fuissent, mirabili concursu populus continenter convenit eas venerans, & aliquid, quod vel exteriora arcæ attigisset, reportare gestiens. In confessione deinde ejus ecclesiæ sanctum corpus repositum fuit, & cum ceteris reliquiis postea a Carolo episcopo sub altari diligentissime conditum.

[6] Ripamontius lib. 2, pag. 85, indicata S. Monæ veneratione, [An exstruxerit basilicam S. Petro, unde familia a Basilica Petri cognominata.] ista addit: Comitatur publicos honores privata familiæ unius alacritas, quæ suum nomen ad Monam non dubitat referre, sic perhibendo; cum civitatem in parochias Pontifex divinus ille describeret (ut infra num. 5 dicitur) magnam ipsi fuisse curam atque solicitudinem, uti proprium & separatum unaquæque parochia templum haberet: quam solicitudinem, quia vir pius, unde ipsi originem ducant, adjuverit, ultro datis ædibus, quæ vel opportunitate loci, vel amplitudine ac laxitate commodum extruendo templo spatium præberent, ideo concessum ejus hominis generi ac stirpi, ut cognomentum obtinerent ex ejus nomine Sancti, cui ædes illa consecraretur. Ea Principi Apostolorum consecrata & dicata, largitoris nepotes a Basilica-Petri appellari cœptos esse: inde manere sibi vetustam appellationem, parente & auctore Mona, qui familiæ pietatem hoc munere sit remuneratus. De hac appellatione, quam apud Joannem de Deis repererat, ista scribit Carolus a Basilica-Petri: Omittere in animo habebam, quod in libello Romæ edito de Successoribus S. Barnabæ ad hujus sancti Viri elogium additum est, sed adductus sum, ut apponerem multis rem gratam me facturum sciens, & tamen judicio doctorum virorum esse examinandam. Hoc autem libellus habet; Primus in urbe Mediolanensi ecclesiam in honorem B. Petri Apostoli dedicavit, & in ea publice Euangelium Jesu Christi prædicavit. A quodam enim cive Christiano ei domus oblata est, in qua basilica Petri fundatur, & in memoriam istius piæ & sanctæ oblationis, illius civis successores decreto episcopi & Christianorum postea nobiles a Basilica-Petri dicti sunt.

[7] Verum quia silent antiqua Acta, neque alia monumenta proferuntur, [An fuerit ex Burra gente prognatus.] nequimus satis assentiri, uti neque iis, quæ Ripamontius adjungit. Nec minor, inquit, circa Monæ ipsius originem ambitus & gloria Burræ genti. Est ea gens Mediolani litteris & armis antiquitus inter primas: nomen ex Burro amne, qui Astensem agrum interfluit, creditur accepisse: lapides & monumenta Christi natalibus antiquiorem esse testantur. Opes ei fuerant magnæ & immensum auctæ, donec solita calamitate dissidioque carperetur una moles in plura membra. Hæc igitur in multas hodie discreta familias & propagata gens asserit atque vindicat sibi totum Monam haud magis certo cognationis jure, quam quo prisca & extra memoriam omnem posita majorum nomina clarissimæ quæque domus vindicant item ac tuentur. Non tamen desunt argumenta Burris, e quibus ego illud minime fuerim aspernatus. Curia picta non obscuri nominis pagus est in agro Mediolanensi, corrupta & contracta, ut assolet, voce Corbetam hodie vulgus appellat. Is pagus antiqua sedes ac possessio gentis, nobilem habet ædem, divo Victori sacram, addito canonicorum ordine, adsignatis ad cultum agris constante fama, Monam eos agros & ea monumenta constituisse de suo patrimonio ac censu. Cum igitur in eos agros & in ea sacerdotia gentile jus obtineat Burrum nomen, cur non & e Burrorum gente Monam fuisse conditorem assentiamur? Sed hæc & alia, utcumque tandem accepta fuerint, in exiguo ponam discrimine. Hæc Ripamontius; & sequuntur Paulus Morigia lib. 1 de Nobilitate Mediolani cap. 5, aliique plures. Quia vero apud Tacitum lib 12. 13 & 14 Annalium memoratur Burrhus Afranius Præfectus Prætorio, Neronem imp. ad excubias palatii comitatus, Rector imperatoriæ juventæ, multarum rerum experientia cognitus, a Nerone in consilium occidenæ matris accitus; ad laudem S. Monæ, si diceretur ex hac familia prognatus, putavit & scripsit Puccinellus in supra citato Zodiaco. Verum si solidæ adderentur probationes, major apud lectorem fides reperiretur. Nos contenti eximiis ejus virtutibus, has nobilissimæ Burrorum genti ad imitandum proponimus.

[8] Hactenus Henschenius, exceptis tamen iis, [Observantut quædam] quæ sub num. 1 finem de ætate auctoris, qui de situ civitatis Mediolanensis seu potius de episcopis Mediolanensibus scripsit, dicta sunt, quæ Papebrochium habent auctorem. Certum quidem est, eum esse antiquum, cum librum illum annosum vocet Landulphus Senior, seculi XI scriptor, apud Muratorium Rerum Italicarum Scriptorum tom. 4, pag. 77. At quem Papebrochius seculo circiter VI exaratum putavit, Muratorius, eo quod quædam in eo occurrant, quæ seculo VI nondum nata videntur, ad seculum IX aut X ejus originem refert: verum neque hinc certi aliquid confici potest, cum fieri possit, ut in librum illum hinc inde intrusa sint aliqua postmodum, quæ a textu primigenio aberant. Et sane codicem illum corrupte scriptum esse, nec interpolationis vitio carere, apparet vel ab ipso ejus exordio, ubi legitur: Amplitudinis vestræ, o beatissime Præsul, Anatalonis religiosissimo jussu solicitor. Cum tamen nullus Mediolani exstiterit hujus nominis præsul, præter Anatalonem, primum Mediolanensem episcopum, cujus certe jussu ad scribendum illius auctor non appulit animum.

[9] [in hactenus dicta.] Dubium pariter erat, cum Henschenius scribebat, quo tempore prima S. Monæ translatio facta fuerit, aliis sub Angiberto, aliis sub Heriberto id factum statuentibus: at typis postmodum edita fuit Muratorii diligentia Arnulphi Mediolanensis Historia, qui tom 4 Rerum Italicarum Scriptorum pag. 13 ea de re ad hunc modum scribit: Illius (Arnulphi, cui proxime successit Heribertus anno 1019) tempore sancti confessoris Monæ revelatæ sunt reliquiæ in ecclesia S. Vitalis juxta sanctum Naborem. Fuit autem Arnulphus hic citatus, ipsi Heriberto æqualis, uti ipsemet mox prodit apud Muratorium laudatum pag. 14, sese deinceps scripturum aiens, quæ videndo cognoverat, ac Heriberti res gestas continuo explanare aggrediens. Ex hujus itaque auctoris testimonio, S. Monæ, si non solennis translatio, certe reliquiarum ejus inventio sub Arnulpho statuenda est, quamquam factum fortasse fuerit, ut sub Arnulpho primum quidem inventæ, sed sub Heriberto proximo ejus successore dein fuerint ritu solenniore translatæ. Denique de die, quo ex hac vita migravit, non una omnium, ut num. 2 dictum est, sententia est: Henschenii opinionem, qua eum VIII Kal. Aprilis, seu XXV Martii obiisse statuit, confirmat Calendarium Sitonianum, Rerum Italicarum Scriptorum tom. 2, part. 2 a Muratorio editum anno 1726, scriptum vero, ut censet, ante annos septingentos, quod geminam S. Monæ mentionem facit, alteram ad diem XII Octobris, quo colitur; alteram ad diem XXV Martii his verbis: Et depositio S. Monæ archiepiscopi.

[Annotata]

* imo quarto

VITA
Ex pervetusto Ms. Mediolanensi.

Monas, episcopus Mediolanensis conf., in Insubria (S.)

BHL Number: 5994

EX MS. MEDIOL.

CAPUT I.
S. Monæ ortus, studia, diaconatus, episcopatus.

[S. Monas, ortu nobilis, a S. Calimero ecclesiasticis studiis informatur,] Sancto Calimero a de hujus mundi inevitabili stadio ad cælestis Regis obsequium destinato, quis ei successor eligi debeat, vel quis sanctissimi viri meritis adæquari valeat, solicite perquirunt. Postremo cunctus pariter clerus videlicet & populus in Portiana b ecclesia coadunatus, instantissime cæli supplicat Dominatorem, ut suæ familiæ votis clementissimus bonorum largitor occurrat illico, & Patronum cælitus ex sacerdotali seu levitico gradu unum, suæ plebi opportunum, inter reliquos decentissimum, & suis adspectibus dignissimum, pro sua pietate designet. Erat eo tempore vir admirabilis, Monas nomine, summæ sanctitatis, patientiæ quoque insuperabilis, pudicitiæ vero inviolabilis; unus eorum, qui diaconorum in præfata ecclesia fungebatur officio. Altior equidem cunctis fere in clero stirpis origine, sed non inferior cordis humilitate; præstantior apud homines consularibus c fascibus, sed longe excellentior apud Deum leviticis functionibus. Hunc benedictæ recordationis S. Calimerus ab ipsis pene cunabulis sublatum, ecclesiasticæ disciplinæ studiis informaverat: Ubi namque in absolutos loquendi modos balbutientis pueruli lingua prorupit, confestim a devotissimis progenitoribus sacris delegatus est altaribus: moxque tenelli insantis ora Davidicis imbuta canticis, divinis perpetim laudibus dedicantur; dignissime scilicet ut lingua sacras promulgatura leges, sacro primum cantui manciparetur.

[2] [diaconus ordinatur, virtutibus exornatur: bona paterna in pauperes & usus Ecclesiæ distribuit:] Ibidem igitur sanctissimi Viri studiis institutus, & deambulando, ut dictum est, de virtute in virtutem, ad diaconatus fastigium, Deo favente, perductus est. Erat videre in eo magnum juvenili sub pectore virtutum omnium incrementum. Caritatis namque gratiam si perpenderes, nil simile uspiam fore diceres. At vero si humilitatis ac patientiæ sustinentiam perspiceres, omnibus inferiorem ac viliorem putares. Rursum si prudentiæ acumen & animi ejus industriam considerares, cunctorum philosophorum superatam ab ipso scientiam fatereris: itemque si mitem ac simplicem cerneres, nullum simpliciorem illo ac mitiorem morari uspiam affirmares. Qui mox ut paternarum facultatum hæreditario juri succedens, potestative uti prædiis visus est: ex majori parte venditis & ipsorum in pauperes pretiis optime profligatis, reliqua suæ matri, cujus etiam excubitor erat, donavit ecclesiæ, ut eorum sumptus confratrum usibus & suis necessitatibus communis existeret. Ipse autem nec diaconio sponte umquam frui, nec minimis cujuslibet muniis potiri voluit.

[3] [pro electione episcopi Deum orantibus, distribuens Eucharistiam, apparet nube candida amictus: dignus episcopatu æstimatus] Hunc itaque tunc temporis inter cæteros totis precibus interpellantem ac cordis gemitibus in interiori homine, quo divina electio prospicit, lacrymabiliter Præsulis & Pastoris proprii absentiam suspirantem, Christus Jesus sua censura dignum Pontificalibus infulis patere cunctis fecit in Ecclesia constitutis: nempe finitis, quos non voce, sed mente unusquisque apud se fidelium diu profuderat precatibus canticisque psalmorum, quæ more solito, priusquam immaculati Agni Corpore litaretur & Sanguine, decantarant, dum fidelium cœtibus eadem sanctificata porrigeret, subito fertur aureo quodam & inopinato virore d circumfusus, & velut nubis umbraculo, ita repentino splendore vallatus. Tum vero stupefacti, quibus videre hujuscemodi miraculum contigit, S. Monam in extasi raptum alterutris innuunt, ac nube cava speculantur amictum e. Quid multa? Fit tandem ingens videntium concursus atque una conclamantium: Dignus honore Monas. At ille pavefactus ad clamorem eorum, &, quid apud se ageretur, ignorans, attonitis paulisper arrectisque auribus adstitit. Cunctis hinc inde modeste acclamantibus & idipsum cum gravitate congeminantibus: Dignus honore Monas. Ac veluti æquoreo jactis in gurgite retibus, piscandi quidem arte periti, sed ignari captionis incertæ pavidos continent ad gaudia sensus, donec in superficie positi certis cognoscant auspicia signis. Quæ ubi evidenter animadverterunt, conclamant trepidi; &, glomeratis in unum naviculis, delphinos ingentes, vel quidquid illud est, marinarum copiarum immanes cum sagena prædas recollectis ruderibus ad littus pertrahunt: qua in littus exposita, jam non timidi sed jocundi admodum tollunt confusi jubilum in commune clamoris: cujus ad cælum echo consonum littora curva reciprocant. Haud aliter præmonstrato cælitus, quod anxie præoptaverat, futuri Antistis indicio, plebs gratulabunda fidelis immenso nimium plaudit tripudio Pastoris inventi, & velut quadam sagena, orationis intentæ vinculis capti, affectu, nequit ullatenus exsatiari: sed, donec ad sacrum sanctæ benedictionis protrahat apicem, domum nec ad horam discedere cupit.

[4] Tum vero ubi persensit, quid intenderent cuncti, [se indignum asserit; sed tandem precibus aliorum cedit.] quidve acclamarent attoniti, reluctari nimium nimiumque, & intimo pectore alta trahens suspiria, immeritum sese atque inofficiosum obstinatissime prositeri. Enimvero id eis facilius persuaderi non poterat: quippe qui strenue gratiam Viri ab ineunte ætate fructificantem optime nossent, præsertim cum signo divinitus propalato eum indubitata fide episcopali cathedra dignissimum didicissent. Quid ergo faceret, quo se verteret, cœpit pavidus æstuare. Tandem in se reversus fraternisque inflexus precibus, ut suam ipsorum necessitatibus officinam ad cuncta dapsilis non negaret, ipsam quoque annuentis Domini circa se bonitatem evidenti miraculo declaratam solicite perpensaret, postremo non suis, sed proximorum utilitatibus Christi Jesu magisterio informatus consulere deberet, diu multumque ingemiscens permisit fieri, quod Dei arbitrio credidit adoriri f.

ANNOTATA.

a S. Calimerus obiit circa annum 191, 31 Julii, a cujus obitu sedes vacavit anno & medio, ut hujus Acta habent.

b Hanc exstruxerat S. Castritianus, dicti Calimeri decessor, & Portianam appellavit ob impensas sumptusque collatos a Portio clarissimo viro, filio Philippi a S. Caio 3 Episc. Mediolani conversi una cum S. Vitali, patre SS. Gervasii & Protasii. Coluntur S. Caius 27 Septemb. & ejus successor Castritianus 1 Decemb.

c De ejus familia supra actum.

d Viror pro colore viridi seu viriditate. Ita Apuleio Amnium fluores & pratorum virores dicuntur. Est, qui malebat nitorem legi debere. Posteriores scriptores cæleste aut divinum lumen exposuerunt.

e Addit Flamma apud Puccinellum hanc ab angelis tunc vocem prolatam: Monas ex voluntate Dei & non judicio humano est vester Episcopus & Pastor.

f Puccinellus hanc ab eo orationem asserit recitatam: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum, & simul in terra fiat voluntas tua, sicut in cælo. Pondus, quod a benigna tua manu super debiles humeros meos suscipio, non recuso: nam scio, omnipotentiam tuam esse infinitam, quæ me in periculo sustentabit, animosque addet ad tibi serviendum in regendis ac pascendis hisce tuis ovibus.

CAPUT II.
Labores in episcopatu. Conversi ethnici. Hæretici refutati.

[Ob persecutionem dispersos revocat: prædicat etiam Liguribus: novas parœcias instituit: plurimos convertit proceres & plebeios:] Ordinatus igitur sparsam hac illac persecutionis instantis tempestate Christicolarum plebiculam aggregans illico, & dulcibus cibis fessas amœnus Pastor oves recreans, ad ovile proprium revocavit: cunctosque in tribus ecclesiarum ordinibus, quos fortuito casu vorax meridiani solis æstus absumpserat, subrogavit, propriis quibusque officiis delegatos. Exinde circumquaque positos pagos, oppida, castellaque peragrans maximas idololatriæ prædas Sponsæ Christi ac reginæ reportabat Ecclesiæ. Et jam non tantum Mediolanensibus civibus, sed universis etiam pastor is operam dabat Liguribus a, prædicando sedule & Euangelicam sementem indifferenter largus fœnerator omnibus commodando, baptizando passim quoscumque suaserat, & Christi populum censor illustrissimus recensendo, profana demum toto conamine destruendo, & Christi sacraria dedicando, adeo ut non parva multitudo vicanorum, oppidanorum seu agricolarum Christi per eum signaculo signaretur: quorum aliquanti, collatis præsidiis ac necessariis sumptibus subministratis, S. Monam, ut parœcias b institueret, postulabant. Tum ille altiore consilio fidei Christianæ profuturum intelligens assensit, ac, distributis magistris promulgatisque ministris, fidelium votis optime satisfecit. Et tam ipsorum instantia, quam ejus propensiori cura (qui passim singulorum quorumcumque non modo nobilium, sed & mediocrium, lixarumque & proscriptorum numerositatem ad Christianam libertatem atque ingenuitatem admittere non cessabat) quotidiana idololatris damna, & Dei Ecclesiæ, quæ per orbem totum diffusa erat, ingentia fiebant emolumenta quotidie: crescebatque hæc indies & illa nihilominus annullabatur. Omnis namque labor tunc & studium Dei sacerdotibus ac magistris Ecclesiæ inerat, ut quantopere satagerent, a dæmoniacæ servitutis jugo gravissimo hominum genus eruere, & Christi suavissimo levissimoque perpetim felicia colla submittere. Non emere aut vendere prompti, more illo primitivæ Ecclesiæ inconvulse detento, quæque habebant, communi libentissime usui exponebant. Hinc factum est, ut diversis ad hanc institutionem velut piscium generibus dominico reti adtractis, variis quoque domus Dei abundaret eduliis; & non jam proceres solum ac magistri, sed ipsa quoque subjectiora ac despicabiliora plebium conventicula, sacrosanctis imbuta doctrinis, quasi quibusdam aspersa salibus, ignique sancti Spiritus torrefacta, & in Ecclesiæ corpus trajecta, superno palatui suavissimos sufficerent sapores.

[6] Has de optimis sanctæ Matris Ecclesiæ institutis, quæ in tempore fuerant exorta bonorum doctrina magistrorum sub compendio recitatis, ad proposita recurrat intentio. Sancto igitur Mona pastoralibus officiis insignito, atque optimo gregis Dominici custode, [advigilat centra hostes animarum, hærelicos, Valentinum, Cerdonem & alios.] in commisso fideli, repositæque non incredulo mercedis, circumstrepentium undique luporum insidias solicite per sibi commissa ovilia præcaventi, hostis humanæ salutis lædendi aditum facile nancisci nequibat. Qui licet olim, percusso, ut solet, Pastore, ejusdem disperserit oves, rursus tamen, alio restituto, pertinaciores ac solicitiores invenit, quam si numquam antea pervasisset. Demum cum non solum in subjectis quibusdam Ecclesiæ Catholicæ membris, verum etiam in Romana arce, principali dumtaxat totius corporis parte hæreticorum perniciosa scabies ebullire cœpisset, & cessante ad tempus procella persecutionis, malorum ac putrium membrorum lethalis aura multos tabo inficiens, ipsius veternosi ac lubrici draconis horrendo incitata flatu spiravisset, in ea, de qua sermo est, Matris Ecclesiæ compage; præfati sanctissimi Pastoris vigilantia & boni medici industria, Christo opitulante, obtinuit, ut nemo de sibi subjectis læderetur, aut si forte quis in aliquo læsus, nemo periclitaretur. Erat namque inter fratres humilis, inter persecutores elatus; suis mitis, adversariis terribilis, Christo subjectus, diabolo erectus. Jam tum Valentinus & Cerdo c, Ebion, Cerinthus d & alii complures veritatis inimici, diversis in locis zizaniorum dolo pura Verbi Dei semina macularant, & areas Dominicas adulterini lolii admixtione fœdarant. Sed vir Dei Monas cum coævis atque confratribus suæ metropolis gremio constitutis, more vigilantis agricolæ, excutere ac perturbare de suorum collegio manipulorum mala semina procurabat. Imo, ut Pastor eximius, insidiatores Christi clamoribus simul atque insectationibus anticipans, longius effugabat, commonens & instruens suos sequaces cum hujusmodi nullam habere communionem. Quin imo sicubi aliquos forte ipsorum obvios habuissent, digna invectione refellere & cominus perurgendo prosternere.

[7] Pro quibus tamen, ut clementissimi pedissequus Magistri, [pro illis & imperatoribus, ut convertantur, curat preces fundi. Octogenarius erat in conversione Philippi imp.] generales cunctorum fidelium fieri debere supplicationes sedulo commonebat: nec solum pro his, sed & pro Romani orbis principibus, quos male sueta dæmonum potius, quam deorum servitus miserabiliores quibuscumque lixis inhonestis famulatibus subjugatos & peccatorum nexibus alligatos effecerat. Multa siquidem se detineri molestia, cur tanto carerent gratiæ munere, qui totius pene orbis muneribus decorati, cunctarumque rerum Domini putarentur, palam cunctis voce libera fatebatur. Illud jugibus votis, illudque se nocte dieque precari, ut, uni saltem ex omnibus augustæ dignitatis principibus Dei veri ac vivi concessa fidelitate per Dominatorem omnium, quod spe certa, fide integerrima expectaret ac crederet, universorum in hoc facto lætificarentur corda fidelium, confusa, velut decet, cæca superstitione infidelium. Hinc evenit, ut, secundum quod psalmographus vates de Deo nostro ait, voluntatem timentis se faceret & orationes servi sui exaudiret Omnipotens: nempe, ut ferunt, qui illud paterna nosse traditione potuerunt, octogenarius ferme eo erat tempore, quo Phillippus e, Christianissimus imperator, primus ex augustis Christi jugo sua colla submittere & crucis trophæum Romani imperii decrevit fore munimentum.

[8] [Quintus solum Episcopus tempore S. Fabiani Pontificis.] Sed si quis mirum ducat aut credibile putandum dissuadeat, quinque tantum ad ea usque tempora Mediolanensi ecclesiæ antistites præfuisse, cum in Romana Sede vigesimus post Apostolos tunc temporis degeret vir Deo fidelissimus Papa & Martyr Fabianus f; perpenset, quicumque ille est, occultum & investigabile dispensantis Dei judicium, cur istis prolixiora vitæ curricula contulerit, illis vero breviora. Istos ad suorum profectum fidelium licet inferioris gradus diutius reservatos, longo conflictu adsuescens, ad triumphum victorum Agmini sociarat, ad ultimum ut emeritorum laborum Senes multis postmodum essent norma vitæ exemplarque militibus: illos autem, summos videlicet primates & duces spiritualis certaminis, quanto fortius in procinctu Christianæ fidei dimicantes, tanto ad cæli palatium ocyus properantes, victrici laurea redimitos secum perenniter regnare concesserit. Neque enim aliter decuit, quam ut in tam præcellenti Pontificalis cathedræ throno vicissim continuatimque sibi succedentes Ecclesiæ totius Rectores univerversum suis orbem monumentis replerent; a quibus & certandi audaciam & prædicandi constantiam, triumphi quoque reportandi fiduciam ceteri sumerent ecclesiarum principes & magistri. Et cum quis ad liquidum humani lance judicii, caussam tanti examinis trutinare nequierit, exclamet, necesse est cum Apostolo & dicat: O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus & investigabiles viæ ejus*! Verumtamen ut certo certius noverit, integram nos annorum seriem deprompsisse præsentis pagina materiæ, sciscitetur veterum scriptorum annales diligenti indagine, eorum, qui Olympiades g priscorum temporum actusque Beatorum soliciti descripsere & inveniet me non aliter, quam in his compereram, posuisse: alioquin tacere, quam falsa dicere, decrevissem. Non solum vero istiusmodi miranda superni Arbitrii dispensatio apud antiquos quoscumque ac primæ Christianitatis cultores, verum etiam apud modernos pari libra frequentius accidisse patenter agnoscitur; dum & in Romanæ arcis Pontificibus brevioris vitæ cursus & vixdum ad primi Pastoris mensuram pertingens decernitur, & Mediolanensibus Præsulibus perrari adscripti sunt, quibus non usque ad grandævitatem terminus vitæ præsentis decucurrit. Age ergo hujus, quem quinto post primum loco fuisse in præfata urbe signavi: cujus vitam moresque Apostolicos succincte, sed plena veritate digessi, quis sit exitus, explicetur: ut cœptæ navigationis expeditio, flante clementius Austro, ad destinatas perveniat oras.

ANNOTATA.

a Alciatus apud Puccinellum, Vicos, inquit, castra & præfecturas per Insubriam Liquriamque oppida omnia lustravit, ut in his aberrantes populos veram religionem doceret, exemplo suo hortaretur. Additur ex Ms. Castillionensi, tum fidem tradidisse populis Orobiis in montibus Comensibus & primum portasse sanctæ Crucis labarum & sacrum Baptisma Alpinis gentibus degentibus Seprii, Villæ, Biergi & Lagi ab ipso de Monate cognominati, ac Seprii templum in honorem Salvatoris construxisse.

b Breviarium Mediolanense: Mediolanum parochiis distinxit, easque certis terminis definivit, quarum unicuique sacerdotes adscripsit. Joannes de Deis: Primus more Pontificum Romanorum Mediolanum parochiis distinxit. Ughellus: Civitatem divisit in parochias centum & quindecim [sed exaggerato enormiter earum numero, ut recte in Vita S. Monæ ait Saxius.]

c Valentinus & Cerdo suas hæreses cœperunt circa an. 153: eorum errores passim noti ab Epiphanio & aliis describuntur.

d Ebion & Cerinthus fuerunt primo seculo, contra quos S. Joannes suum Euangelium scripsit ac divinitatem Christi ostendit. Erant ergo adhuc harum hæreseon reliquiæ, quas destruxit S. Monas: & ita Alciatus habet: Vigebant tunc quamplurimi, Valentini & Cerinthi opiniones secuti, quas de hominum pectoribus expellere sacratissimus Vir conabatur.

e Philippi utriusque, patris & filii, virtutes Christianas descripsit Henschenius 20 Januarii ad S. Fabiani Pontificis Vitam § 3, 4 & 5: sed num Philippus vere Christianus fuerit, res est admodum dubia.

f Vigesimus erat post S. Petrum, ut hic notatur: & ex iis septem sancte mortui sunt aut martyrio affecti, eo tempore, quo Episcopus vixit S Monas, & sunt hi Sancti, Eleutherius, Victor, Zephyrinus, Callistus, Urbanus, Pontianus & Anterus.

g Ita ad annos Olympiadum digessit Eusebias Chronici partem posteriorem, & usus plerumque scriptorum erat.

* Rom.11.33.

CAPUT III.
Præparatio ad mortem, felix obitus.

[Ob Philippum imp. conversum gratias agit Deo, prædicit futuras persecutiones.] Igitur agnita, ut præfatus sum, Christiani Augusti fidei plenissimæ perceptione, beatissimus Antistes admodum lætus efficitur, & dans laudes immenso Deo, his, oculos lacrymis suffusus, sermonibus infit: O mira potentia Creatoris! O præferenda pietas Redemptoris! cujus nutui cuncta facultas subest! Implesti, Domine Jesu, quod te indubitata fide sedulus exorabam. Implesti, quod te cito impleturum tuis sæpissime clientulis repromittebam. Implesti, quod me prædicente persidorum vesania deridebat. Jam nunc lætus mortem operiar, quæ, ut polliceri dignatus es, vitæ porta fiet sine fine mansuræ eis, qui te Dom num pura mente dilexerunt & quæsierunt. Et conversus discipulis assistentibus ait: Lætamini, inquiens, carissimi, & totis piæ vocis Deum nostrum laudate præconiis, quia non est oblitus orationis nostræ, sed suæ clemens annuit familiæ. Noveritis autem maximam in hoc facto Christiani nominis ortam inimicis invidiam. Quin etiam totius bonitatis æmulum gravibus atque atrocissimis livoris antiqui stimulis concitatum & exsuscitatis irarum furiis illico bellum ab eo ciendum a: iterumque cruces, clades ac dira pœnarum exitia Christi fidelibus atrocius solito, & supra, quam credi potest, ipsius instinctu nequissimo ingerenda. Sed vos illa metuere nolite, nolite pave cere. Immensa quidem contra Dei Ecclesiam incendia, mille nocendi artium magister excitaturus est, sed velocius extinguenda, ingruente desuper rore cælestis misericordiæ b

[10] [Petit a Deo perseverantiam suorum: æstimatus ab iis & infidelibus: perfectus in caritate Dei & proximi: fuit 59 annos episcopus.] Cumque pauxillum conticuisset, perpendit adstantes pro his, quæ dixerat, non modice perturbatos; ac flexo in orationem, quia id loci eos stare contigerat, poplite, aliquamdiu precibus incubuit, pro suorum constantia filiorum patrem Domini Jesu interpellaturus. At hi, qui præsentes aderant, plurimum obstupuere, quod sermonis ipsius efficaciam nulla interruperit rei gestæ dissonantia. Ex illo enim solo venerari amplius aut excoli a credentibus, sed etiam insuper metui ab incredulis cœpit: qui eum non sine divino Numine tantam prædicendi futura obtinuisse fatebantur scientiam: nam & ob id eum magno Deo Apolline satum adstruere non dubitabant: eo quod esset totius prudentiæ, excepta Christianitate, perspicuus inquisitor. Erat enim Vir Domini omnibus ad se convenientibus ita affabilis, ut esset mitibus simplicibusque dulcis affatu, blandus alloquio c; solertioribus vero solertissime disertus atque ad opposita irrefragabiliter prudentissimus: hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si insirmis fratribus opem suæ exhortationis tribueret. Sciebat namque, quia, sicut scriptum est, ut diligamus Dominum Deum, ita præceptum est, ut diligamus proximum *. Quæ duo quam diu in corpore mansit, ita inconvulse retinuit, ut eamdem usque ad senectam divinis officiis vigilantiam, eamdem suorum necessitatibus fratrum ad ultimum usque momentum vitæ curam impenderet: sicque per annos circiter quinquaginta novem * d pastorale onus pari mentis & corporis constantia sufferens, numquam a sibi commisso vacavit obsequio, fœnerando videlicet auditorum mentibus credita sibi talenta & famelicis gregibus Verbi Dei pabula ministrando.

[11] [Anno ultimo Philippi imp sancte moritur & sepelitur apud decessores episcopos] Et jam tempus erat, de quo sapientissimus Salomon ait: Tempus mittendi lapides & tempus recolligendi. Tempus, inquam, erat, quod ædificium illius cælestis Hierusalem redintegrandum, & vivi lapides, qui per orbem dispersi erant tetragonum, recollecti viritim & angulari lapidi reconsignati, semper mansuræ Dei domus æternæ in cælis compaginarentur, numquam amplius dispergendi. Quod Vir Deo dilectus intelligens, satagebat pro viribus purissimam sui cordis efficere margaritam, cupiens ocyus dissolvi & esse cum Christo. Siquidem ad annum usque Philippi septimum d, qui & ultimus, cujus ante meminisse, contigit, ad multorum profectum fuerat reservatus. Convocatis ergo filiis in Christo & fratribus, indicat resolutionis suæ diem appropinquasse, &, ut secum orationibus comitarentur, admonet: cum quibus orans flectensque genua, velut in soporem, ita est resolutus in mortem vel magis in vitam, quæ sola vere vita dicenda est. O ineffabilis gratia meriti! O admirabilis vocatio properantis! Nam ne sorte gloriosi Senis anima tempestate turbaretur post paululum secutura, solennitatem Domini, quam diu præstolata fuerat, lætanter vidit & ingredi meruit. Tunc universi, qui aderant, admiratione maxima rapti de tam subitaneo beati Viri obitu, in extasim pene delapsi sunt: videntesque eum, cujus ante modicum spatium benedictione solita dulcique osculo pacis, quod indifferenter quibuscumque de clero vel plebe libare solitus erat assidue, refocillati quodammodo ac jocundati fuerant, inopinata vocatione sublatum ex corpore, quid mirari, quidve dolere, quid etiam gaudere deberent, anxiis pectoribus hæsitabant. Tandem aliquando in lacrymas resoluti, mixtis interdum singultibus ingemiscentes, tollunt Patroni sui funus recens, & illud prædecessorum ejus tumulis adjungunt. Qui locus usque nunc mortalibus manet incognitus e, pro eo maxime, quod tunc ob nefandas persecutiones Sanctorum occulte corpora sepulturæ mandabant. Unde accidit, ut longe patentibus annis loca venerandæ memoriæ fidelium exciderint: tantoque siunt celebritati mutuæ f clariora, quanto non humana, sed divina fuerunt indagine revelata. Obiit autem vir Domini memorandus præsul Monas octavo Kalend Aprilis.

[12] Fuit autem temporibus Severi g, Antonini, Macrini h, [25 Martii.] Aurelii i, Alexandri k, Maximi l, Gordiani & Philippi principis, qui, ut præfatus sum, primus ex Augustis Christianum nomen suscepit, servavit & coluit. Quo non post multum temporis velut quodam nitido Augustalium primitiarum manipulo ad cæleste horreum delato, & felici nimium dignitate de terreno & volatili ad supernum & perenne regnum transvecto, exhorruit inimicus humani generis, tantæque prærogativæ cumulo invidit: illico Romani agri supersiciem sterili & urenti replevit urtica: qua ingravescente spiritualium agricolarum quaquaversum incedentium exurebantur vestigia, & quieti operam dare nequaquam patiebantur. Emersit etenim post Philippum vesanus Decius per tyrannidem Cæsaris successor effectus: qui sui decessoris odio stimulatus, toto conamine Dei domum conatus est funditus evertere. Primum nempe non quoslibet Christianorum, sed ipsos maxime ecclesiarum præsules jussit interficere: tum deinde vario pœnarum genere quasi exosam cœlo terraque proturbare Christiani nominis religionem, deorum templa restitui, Dei ecclesias destrui, altaria sacrosancta profanari ac pollui. Putares ipsam imperio ejus cessisse majestatem, & suis ultra vernaculis subvenire non posse. Extemplo a paganis Christi cultores diversissimis tormentis prosterni cernentibus insultari ubique & reclamari videres, Ubi est Deus eorum? Sed Deus noster in cælo sursum, in cælo & super terra omnipotens, non passus est diu despici a perfidis. Quin imo cælestem, ubi voluit, pharetram exeruit & sui nominis inimicum non totis duobus annis m in male prærepto principatu exactis cum filiis pariter enecatum, Romano apice vitaque privavit n.

ANNOTATA.

a Innuit necem utrique Philippo inferendam, ac mox sub Decio imperatore dirissimam persecutionem commovendam, in qua S. Fabianus Papa martyrium subiit.

b Indicatur breve imperium Decii, 30 scilicet mensium, quot non imperarunt successores Gallus & filius Volusianus, omnes misere interfecti [sed tota hæc oratio S. Monæ afficta videtur.]

c Orationis, sive contemplationis, aut cum Deo colloqui aut, ut mox dicitur, vigilantiæ in divinis officiis.

d Ab anno scilicet 193 ad 249, uti legere est in Catalogo, quem mense Maio illustravimus: hic autem movetur difficultas, quod septimo imperii anno dicatur Philippus cum filio interemptus, sed auctor habet pro se Eusebium in Chronico, cujus ista sunt: Ῥωμαιων ἐβασίλευσεν κδ᾽ Φιλιππος ἔτη ζ᾽. Quæ ita vertit S. Hieronymus: Romanorum XXIV regnavit annis VII. Ita vetustissima Mss. varia, quæ apud nos exstant. Ut autem septimus annus reperiatur, primus statuendus est Apriano & Papo Coss. quando, ut Julius Capitolinus in Gordiano III scribit, Imperium Philippo mandatum est, jussumque a militibus, ut Philippus cum Gordiano quasi tutor ejus pariter imperaret: & res manifesta redditur ex Constitutionibus utriusque, datis Peregrino & Æmiliano Coss. & relatis in codice Justiniani, ac primo certum est VIII Idus Janu. & ipsis Idibus Janu. Gordianum vixisse ex L. Ea quidem lib. 9, tit. 2 & L. Quotiens pluribus lib. 6, tit. 10 & imperasse eisdem Coss. II Idus Martias Philippum constat ex L. Instrumenta ad jus. lib. 3, tit. 42. Iterum (quod contra Onuphrium & alios maxime notandum est) Gordianum VII Kalendas Maii adhuc vixisse liquet ex L ea demum ab emancipatis lib. 6, tit. 20. Hinc inferendum Philippum interemptum anno sexto imperii post necem Gordiani regnantis, ac septimum eum annum esse incluso primo, quo una cum Gordiano regnavit, uti hic auctor cum Eusebio, Hieronymo aliisquenumerat ejus annos. Secundo, contra Onuphrium in Commentario in lib. 2 Fastorum, constat, Gordianum non mense Martio mortuum esse, nec solum regnasse annos 5 & menses 6, sed, ut Capitolinus asserit, imperasse sex annis, cui imperium delatum est, cum eclipsis solis esset anno 238, die 2 Aprilis, & adhuc superfuit anno 244 die 25 Aprilis, postea barbare a Philippo occisus.

e Quo tempore inventum fuerat ejus corpus, vide num. 9 Comment. prævii.

f An legendum; futuræ?

g Severus cœpit anno 193, 1 Junii & Getam filium etiam Augustum nominavit.

h Antoninus Caracalla creatus an. 211, uti Opilius Macrinus an. 217.

i Aurelius Antoninus Heliogabalus creatus anno 219.

k Et hic dictus M. Aurelius Severus Alexander anno 221 factus imp.

l Maximus & cum eo duo Gordiani anno 235 imperarunt, quibus omnibus interemptis successerunt Balbinus & Pupienus cum tertio Gordiano, qui solus a 2 Aprilis anni 238 imperavit, quibus si adjungantur duo Philippi, censendus est S. Monas vixisse in episcopatu cum 17 imperatoribus sive augustis aut cæjaribus.

m Scilicet post cœptam in Christianos persecutionem. De annis & persecutione egimus 5 Februarii § 1 ad Acta S. Agathæ pag. 595.

n Recentiori manu erat adscriptum: Regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

* Matt.19.19.

* Muratorius legi. 49

DE S. DOMNINA MARTYRE ANAZARBI IN CILICIA.
Ex Menologiis Græcis.

SUB DIOCLETIANO.

[Commentarius]

Domnina M. Anazarbi in Cilicia (S.)

AUCTORE J. B.

Cognomines S. Domninæ Sanctæ numero plures, [Sancte ab homonymis distinctio,] vel ob fusum pro Christi nomine sanguirem, vel ob insignem vitæ sanctimoniam ecclesiæ tum Occidentalis, tum Orientalis inscriptæ Fastis, sexum muliebrem decorarunt: in his fuere S. Domnina, quæ una cum SS. aliquot virginibus Interamnæ in Italia martyrii palmam adepta, ad diem XIV Aprilis sacris Fastis inscripta & in Opus nostrum illata est. Altera, ad diem I Martii nostro itidem Operi inserta, etsi quidem martyrio coronata haud fuerit, vitæ certe sanctimonia Syriam illustravit. Tertia Antiochiæ pro fide occubuit, coliturque X Julii: quarta S. Domnina una cum SS. Bernice & Prosdoce in Syria martyrium passa est, de qua consule Opus nostrum ad diem IV Octobris: quinta vero, die XXIII Augusti culta: atque hæc quidem pariter in Cilicia, sub eodem præfecto Lysia, ac iisdem fere suppliciis, quibus S. Domnina, qua de hic nobis sermo est, torta fuisse perhibetur; cum tamen illa Ægis una cum aliis inter tormenta animam exhalarit, corpusque ejus fuerit in mare projectum; nostra autem obierit in carcere Anazarbi, ut paulo post dicetur, & quidem absque ullo, ut apparet, comite martyrium subierit, altera ab altera secernenda est: Domna vero, in Martyrologio, S. Hieronymi nomine insignito, apud Dacherium ad diem XIX Octobris memorata, Puteolis annuntiatur.

[2] Porro S. Domninam, de qua hic, e Græcorum Menologiis acceptam, [ejusdem tam in Fastis Latinis,] primus, quem secuti deinceps sunt, qui Romanum Martyrologium Gregorii XIII jussu emendarunt, Latinis Fastis Galesinius intulit his verbis; In Lysia sanctæ Domninæ martyris: quæ a lictoribus Græcis capta, præsecti judicio sistitur: apud quem Jesu Christi nomen summa animi & vocis libertate confessa, crudelissime cæditur: post in carcerem detrusa, iterum quæstione adhibita, scipionibus verberatur acerrime; deinde forcipibus membrorum artus ei luxantur, pedes subulis candentibus aduruntur. Quibus affecta cruciamentis, rursus in carcerem inclusa, cum oraret & gratias Deo ageret, pro quo martyrium subierat, spiritum reddidit. Galesinium ita contrahit simul & corrigit (quamquam infeliciter) Martyrologium Romanum: In Lycia (male enim apud Galesnium legitur Lysia) S. Domninæ martyris sub Diocletiano imperatore.

[3] Quæ Galesinius scripsit, a Menologio Basiliano haud multum abludunt: [quam Græcis mentio,] id vero, prout ab Hannibale Albano, S. R. E. Cardinale, Latine versum est, ad XII Octobris diem ita habet: Domnina Christi martyr, Diocletiano imperatore, in urbe Anazarbo nata, quod Christiana esset, a lictoribus Græcis (παρά δημίων ἑλλήνων, id est, more scriptoribus ecclesiasticis usitato, a lictoribus gentilibus) comprehensa, sistitur Lysiæ ducis tribunali. Cumque Domini Jesu Christi nomen libere coram omnibus prositeretur, illum affirmans verum Deum esse, universique Conditorem; falsos autem Græcorum (imo potius gentilium) deos, lapides esse ostendens & ligna & putrem materiam, crudelissime cæditur, pedesque illius candentibus subulis aduruntur: deinde in carcerem conjicitur. Sed iterum quæstioni subjecta, scipionibus acerrime verberatur: adhæc singuli membrorum artus forcipibus illi luxantur, rursusque in custodiam includitur: in qua, cum oraret & gratias Deo ageret, pro quo etiam martyrium subibat, beatum spiritum reddidit: reliquiæ vero ejus honorifice sepulcro illatæ sunt.

[4] [martyrii palæstra] Liquet inde S. Domninam, non in Lysia, ut Galesinius scribit, sed sub Lysia præfecto certasse pro fide: sed neque in Lycia, uti Martyrologium Romanum habet, passa est, de qua nihil Menologium Basilianum dicit: suspicor itaque Martyrologii Romani emendatoribus, S. Domninam in Lycia martyrium subiisse scribentibus, vitiosum aliquod Menologii Græci præluxisse exemplar; idque eo propensius credo, quod similis in Acta SS. Claudii, Asterii &c error irrepserit, in quibus Lysias, ut recte Ruinartius monuit, Lyciæ præfectus dicitur, qui Ciliciæ præerat, uti ex Ægea civitate ibidem memorata patescit. Neque vero hi soli sunt, qui, eodem Lysia Ciliciæ præfecto, ea in provincia martyrium passi fuerint: sed ejus ibi quoque sævitiam expertus est Marinus senex, Anazarbo & ipse oriundus; experti SS. Cosmas & Damianus, experti SS. Zenobius & Zenobia; ut vel hinc satis evadat probabile, non alibi, quam in Cilicia S. Domninam palmam retulisse martyrii. Ceterum Anazarbum, quæ Ciliciæ civitas est, S. Domninæ secundum Menologium Basilianum patriam, spectatricem quoque fuisse ejusdem pro fide certaminis, diserte habent Menæa Magna Græcorum, consonante his Maximo Margunio, Cytherorum episcopo.

[5] [Anazarbus,] Præmittunt ea de more S. Domninæ elogio binos hosce versiculos:

Μέλη Δομνίνα καίπερ ἐξαρθρουμένη
Ούκ ἦν ἀληθῆ πίστιν ἐξαρνουμένη

Domninæ quamvis tortor luxaverit artus;
Non tamen hæc veram est insiciata fidem.

Tum ita prosequuntur: Ἅυτη ἠγωνίσατο ἐπὶ Διοκλετιανοῦ τοῦ βασιλέως, καὶ παραστᾶσα Λυσία τῷ ἡγεμόνι, ἐν τῇ Ἀναζαρβαίων πολει, τύπτεται ἐν πρώτοις βουνεύροιστὠ μοῖς. Καὶ σιδήροις πυρωθεῖσι τοὺς πόδας καταφλέγεται. Εἶθ᾽ οὕτως θλᾶται ρἅβδοις, καὶ ἐξαρθροῦται τὰς ἁρμονίας, καὶ τῇ εἰρκτῇ ἀποῤῥιφεῖσα, τὴν ψυχὴν τῷ Θεῷ παρατίθησιν. Hæc, Diocletiano imperante, certavit, ac coram Lysia præfecto adducta, in Anazarbenorum civitate, crudis primum nervis bubulis cæditur, & candente ferro pedes aduritur. Tum virgis atteritur, membrorum contorsione torquetur, atque in carcerem retrusa spiritum Deo reddidit. Hæc de S. Domninæ martyrio Menæa. Addit Menologium Basilianum, honorifice sepultam; sed nihil affert, unde sepulturæ locum dignoscas, etsi Anazarbi aut in hujus vicinia id factum esse conjicere liceat. Menæa in titulo, ejus elogio præfixo, eam καλλινίκου, id est, egregiæ victricis appellatione condecorant; quod argumento est, celebrem illam apud Græcos fuisse, minimeque mirandum, si ab his ad Moscovitas cultus ejus fuerit quoque diffusus, prout Menologium Slavo-Russicum, a domino Joanne Gabriële Barone de Sparwenfeld Latine redditum, indicat, quod ad diem XII Octobris de illa simul & S. Anastasia sic habet: Item SS. MM. Domninæ & virginis Anastasiæ, quarum illa passa sub Diocletiano, hæc autem sub Decio.

[6] [sed annus incertus.] Quin vero sub Diocletiano martyrium passa fuerit, conspirantibus in id documentis tum Græcis, tum Latinis, nullatenus dubitandum apparet. Baronius in Annalibus ad annum 305, num. 17 paucis S. Domninæ ad hunc modum meminit: In Lycia autem (rectius dixisset, in Cilicia) celebre fuit martyrium Domninæ, insignis feminæ. Sed, quandoquidem nihil uspiam, unde, quo ejus imperii anno id factum sit, determinari solide queat, occurrit, malui id universim Diocletiani imperio, quam huic aut isti singillatim anno temere illigare. Lysias, sub quo passa S. Domnina fuit, confestim, ex quo ad imperium Diocletianus evectus est, uti SS. Zenobii & Zenobiæ Acta testantur, in Ciliciam missus diu quidem illic persequi Christianos potuit, ac reipsa diu est persecutus, uti ad annum 285, num. 14 Baronius censet: verum nil affert, quod usque ad annum 305 præfecturam continuasse Lysiam, fateri nos cogat; præsertim vero, cum & alii in eadem Cilicia, eodemque Diocletiano imperante, sed sub aliis præfectis martyrii palmam fuerint consecuti; e quorum numero sunt SS. Tarachus, Probus & Andronicus, qui sub Numeriano Maximo, & S. Bonifacius, qui sub Simplicio, Ciliciæ præfectis, ac illi quidem, uti verosimilius est, sub seculi IV principium, hic vero sub sec. III finem, martyrio vitæ curriculum terminarunt.

DE S. HEDISTIO SEU EDISTIO M. RAVENNÆ IN ITALIA.
E Martyrologiis.

SEC. IV, UT CREDITUR, INITIO.

[Commentarius]

Hedistius seu Edistius M. Ravennæ in Italia (S.)

AUCTORE C. B.

Omnia & singula, quæ apud Florentinium exstant, Hieronymiana apographa majora seu non contracta unanimi consensu Edistium seu Hedistium aut etiam (varie enim a variis exaratur id nomen) Ædistum seu Hedestum hodie celebrant; [Edistius, non Romæ,] verum sancto huic Martyri eamdem palæstram non omnia attribuunt; Epternacense enim Romæ, Corbeiense vero & Lucense Ravennæ eum signant hunc in modum: In Ravenna via Laurentina natalis S. Edisti. At vero, duobusne hisce postremis Hieronymianis apographis, an contra Epternacensi hic standum? Posteriori huic Hieronymiano apographo Rabanus, &, si Florentinius in suis in illud Notis recte ait, Notkerus suffragatur; verum quis sit Notkerus, in quo Florentinius hodie Edistium Romæ initio laterculi, ut ait, signari invenerit, haud satis perspicio. Certe Notkerus, qui penes nos exstat, hodie Edistium non Romæ, sed apud Ravennam diserte initio laterculi annuntiat, etsi interim tertio hujus loco Romæ Bedisti M. natalem, prima nominis Hedisti syllaba per errorem, de quo jam supra in Prætermissis, mutata, consignet; quod autem ad Rabanum spectat, is quidem vere Sanctum nostrum Romæ adscribit; verum id e codice Hieronymiano, qui Epternacensi, quammaxime hodie turbato ac confuso, exstiterit similis, verosimillime dumtaxat acceperit, idemque de Hieronymianis aliquot apud Sollerium & Marteneum apographis contractis, in quibus Edistius Romæ pariter attribuitur, est dicendum.

[2] [sed, quemadmodum ratione, quæ in contrarium] Utut sit, certe & his & Rabano auctoritate & fide Ado juxta ac Usuardus præcellunt; hi autem, imo & ipse, qui illis etiam est antiquior, Martyrologii Romani parvi auctor S. Edistium Ravennæ hodie consignant idemque etiam facit Wandelbertus, utpote in Martyrologio suo metrico sic canens:

Idus tum quartas meritis Edistius auget,
Urbs Ravenna suo celebri quo Martyre gaudet.

Jam vero, cum hæc sic habeant, Ravennatem martyrem exstitisse Edistium, extra controversiam positum videri, haud immerito hodie & Sollerius in suis in Usuardum Observationibus pronuntiat, & eruditissimi, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, viri Ravennæ eum sequentibus hisce annuntiant verbis: Ravennæ via Lauretina natalis sancti Edistii martyris; verum, cum via, quæ hic Lauretina vocatur, in supra laudatis Lucensi & Corbeiensi Hieronymianis apographis Laurentina nuncupetur, erit fortassis, qui postremam hanc appellationem amplectendam, Sanctumque proinde, non Ravennæ, sed Romæ, quod ibi, at non itidem Ravennæ via Laurentina exstitisse ex infra dicendis noscatur, signandum contendat. Res certe omni veritatis specie destituta non est. Galesinius quidem sequentem in modum Edistius sepultus est Ravennæ via Lauretina, quam Laurentinam plerique vocant, sed male: Lauretina enim dicitur a nemore, lauris consito, in suis in Martyrologium a se contextum Adnotationibus loquitur, eique etiam, Florentinio pariter haud refragante, in Sanctorum Italiæ Catalogo Ferrarius, utpote Edisti corpus via Lauretina inter Ravennam & Classem sepultum ex ecclesiæ Ravennatis monumentis & Hieronymo Rubeo affirmans, assentitur.

[3] Ast optandum foret, ut vel posterior is hagiologus vel Galesinius, [facit, enervata, concluditur, Ravennæ,] Ravennæ olim aut saltem inde haud procul exstitisse viam, quæ, quod vel ipsamet vel nemus vicinum lauris esset conditum, Lauretina fuerit vocata, antiquo fideque digno documento dedisset probatum. Neque vero via Ravennam inter & Classem Lauretina, sed, quemadmodum Cluverius Italiæ Antiquæ pag. 305 & seq. docet, Cæsarea fuit nuncupata, cumque olim viam, quæ, quod Roma Laurentum, haud ignobile olim sedecim circiter inde passuum millibus distans Tyrrhenum mare versus oppidum, duceret, Laurentina appellabatur, exstitisse, ex iis, quæ idem Cluverius Operis cit. pag. 883 allegat, omnino sit certum, enimvero esse videtur, cur Fasti sacri supra laudati, qui Edistium Ravennæ via Laurentina passum indicant, erroris, non quod hanc Lauretinam haud appellent, sed quod Edistium non Romæ, sed Ravennæ collocent, insimulandi existimentur. Attamen, cum via, quæ a via Classem inter & Ravennam seu dextrorsum seu sinistrorsum alio duxerit ac a lauris, quibus vel ipsamet vel nemus vicinum erat consitum, Lauretina fuerit vocata, Ravennæ vel inde haud procul, etsi interim in nullo prorsus documento antiquo memorata inveniatur, olim exstitisse absque ullo dubio queat, facileque vox Laurentina pro voce Lauretina, unius dumtaxat literulæ discrimine inter utramque intercedente, per errorem exarari potuerit, ob ea, quæ num. I jam dixi, esse verosimilius ibidem laudatis, qui Edistium Ravennæ signant, Fastis sacris standum apparet, etsi interim duo etiam horum antiquiores, Corbetense videlicet ac Lucense Hieronymianum apographum, memoratam a se viam, qua Sanctum seu passum seu sepultum indicant, non Lauretinam, sed Laurentinam appellent.

[4] Atque hæc de loco, quo passus fuerit Edistius, jam dicta sufficiant. [in persecutione Diocletianæa, est passus,] Quædam modo de tempore, quo id factum, cultuque, quo apud Ravennates Sanctus gaudet, adjungo. In postrema Diocletiani persecutione coronatum martyrio fuisse Edistium, Hieronymus Rubeus, penes quem fides sit, Historiæ Ravennatis lib. 2 refert; ut, cum is scriptor ecclesiæ Ravennatis monumenta pro se etiam laudet, hinc sane, Edistium in postrema Diocletiani persecutione passum, promiscue credi, existimare haud immerito possimus. Ac rem quidem, si tum vere, quod probabile dumtaxat, & quidem nonnisi ægre, jam adducta efficiunt, habuerit forsan locum, ante anni 306 vigesimam septimam Octobris diem accidisse erit dicendum: etsi enim persecutio, qua Diccletianus, cum jam ab anno 298 in milites sæviisset, in alios cujusvis conditionis ac sexus Christianos sævire anno 303 incepit, fuerit adhuc post annum 305, quo is princeps imperio sese abdicavit, per plures annos in terris, Galerio Maximiano subjectis, continuata, res tamen in Italia, ubi Ravenna sita est, secus habuit; ibidem enim anno 306, ad XXVII Octobris diem jam provecto, imperium Maxentius, Maximiani Herculii filius, arripuit pacemque tunc Ecclesiæ mox reddidit, uti apud Pagium in Criticis ad annum illum fas est videre.

[5] [ibidemque etiam, ut probatur, & in monte Soracte colitur;] Quod modo ad cultum, quo Edistium, & quidem ut civem suum, Ravennates venerantur, spectat, abs hisce illum ritus semiduplicis Officio hodie quotannis coli, Fabri in libro, cui titulus, Sacra Romæ Antiquæ Monumenta, affirmat, nihilque ab eo, nisi quod veritati consonet, hac in re prædicari liquet ex ecclesiæ Ravennatis penes nos exstante anni 1660 Directorio, in quo, ut Edistius ritus semiduplicis Officio colatur, ad XII Octobris diem præscribitur. Nec Ravennæ tantum, sed &, ut apparet, in monte Soracte Hedistius cultu ecclesiastico gaudet. Ibi enim extra oppidum, montis istius clivo impositum, quod, quamvis, non secus ac ei inclusa Trium-Fontium abbatia, S. Orestus vulgo dicatur, re tamen ipsa a S. Ædisto appellationem seu titulum sortiri creditur, exstat ædicula, Sancto huic sacra, in qua quotannis semel a canonicis, in dicti oppidi ecclesia, S. Laurentio dicata, divina Officia obeuntibus, sacro-sanctum Missæ Sacrificium (die, ni fallor, S. Ædistio sacra seu Octobris duodecima) celebrari solet. Ita e tribus diversis epistolis, a Silvestro Petra-Sancta, qui, quemadmodum ipsemet in harum una ait, perpetuum abbatiæ præfatæ pro eminentissimo domino Cardinale Antonio, commendatario ejusdem abbate, visitatorem egit, ad Bollandum nostrum Roma, Tusculo & e monte Soracte anno 1644 & 1647 conscriptis, intelligo, uti etiam Ædistium, qui in monte isto, ut dictum, colitur, ab Ædistio nostro seu Ravennate haud credi diversum.

[6] [neque enim ab Hedesto, quem Laurenti passum, Acta hic memorata tradunt,] Neque vero, dum postremum hoc creditur, sic quidquam a veritate alienum existimari, facile in animum (etsi interim, an vere, ut Petra-Sancta putavit, a S. Ædisto, & non a S. Silvestro, in cujus honorem Carolomannus monasterium in monte Soracte ædificasse a Reginone & Aimoïno narratur, abbatia & oppidum præfata S. Orestus per corruptionem vulgo vocentur, dubitandum rear) induxero. Sane Edistium, quem nonnulli Fasti sacri supra laudati Ravennæ hodie annuntiant, ab Edistio, quem alii Romæ attribuunt, ibidemque una etiam cum SS. Evagrio & Prisciano Galesinius signat, haudquamquam, contra ac martyrologus isthic existimavit, esse diversum, nemo non, quantum opinor, concludet ex iis, quæ supra, dum postremum e duobus hic modo nominatis Sanctis inter Prætermissos retuli, in medium adduxi. At vero quæpiam Hedesti seu Hedisti, qui Neronis imperatoris armiger exstiterit, penes nos exstant Acta, e S. Germani codice 461, uti in capite præferunt, excerpta; hæc autem, Hedistum illum nec solum, nec Romæ vel Ravennæ, sed cum Prisco presbytero, hujus uxore Thermantia, filia Christe & ancilla Victuria prope Laurentum, haud ignobile olim jam supra num. 3 memoratum oppidum, haud procul a via, quæ, quod Roma eo duceret, Laurentina, ut ibidem docui, vocabatur, martyrio fuisse IV Idus seu XII Octobris die affectum, memoriæ produnt.

[7] Quare, si Actis illis sit standum, necesse erit, [diversus ob hæc, utpote exiguo dumtaxat, vel etiam, uti hic] ut vel Edistius, qui Ravennæ, ut dictum in nonnullis Fastis sacris hodie memoratur, in aliis melius Romæ, quod Laurentum, martyrii ejus, uti dicta Acta ferunt, palæstra, haud procul inde, uti supra num. mox cit. allegata ostendunt, sit remotum, signari existimetur, vel ut statuatur diversus ab Edistio seu Hedesto, qui martyrium Laurenti aut, si mavis, prope Laurentum subiisse in iisdem Actis narratur; si autem hoc postremum, quod sane, cum Hedesto quidem, qui Laurenti, at non itidem Hedesto, qui Ravennæ passus traditur, socii addantur, faciendum apparet, admittatur, erit præterea, cur illorum non posterior, sed prior in monte Soracte, multo minus Laurento, quam Ravenna, remoto, coli credatur. Verum quid hic faciamus? Priscus presbyter, uxor ejus Thermantia, filia Christis & ancilla Victuria, quos una cum Hedesto sub Nerone quarto jam consule passos, Acta supra laudata tradunt, nullis prorsus Martyrologiis exstant inscripti, nec in ullis etiam venerandæ antiquitatis seu sacris seu profanis monumentis aliis memorantur; etsi autem, illos in rerum natura numquam exstitisse, inferri inde (neque enim omnes, qui in diversis persecutionibus pro fide occubuere, in antiquis Martyrum Collectionibus seu Martyrologiis monumentisve aliis recensentur) haud possit, sola tamen, ut vere eosdem, nec e cultu, quo alicubi afficiantur, notos, e fingendi dumtaxat licentia haud esse natos, absque ullo scrupulo credam, dictorum Actorum, quæ, ut dictum, sub Nerone prope Laurentum passos tradunt, auctoritate ac fide moveri haud queo.

[8] Qua de causa ita animo comparatus sim, accipito. [allegata suadent, nullo omnino] Acta illa nihil omnino, unde vel quo circiter tempore vel a quo scripta sint, colligas, suppeditant; præterquam autem quod, uti inde consequitur, haud immerito in dubium, an sufficientis ad fidem faciendam antiquitatis sint, revocari queat, seculo certe, quo, quos mox nominavi, martyrium cum Hedesto subiisse produnt, posteriora sunt. Id enim, ut modo indicavi, cum quarto Neronis consulatu conjungunt, sicque, cum hic in annum Christi LX inciderit, primo æræ Christianæ seculo consignant; hoc autem esse ista longe posteriora, vel solus, quo scripta sunt, stylus, omnino barbarus, insulsus ac abs omni, quæ tum viguit, Latini sermonis puritate prorsus alienus, luculenter evincit. Porro fidem, quam, etsi sic habeat, nonnemo forsan iisdem Actis adhuc adjungat, non parum etiam minui seu infirmari oportet primo quidem ex eo, quod, ut jam docui, anno Christi LX Hedestum aliosque, supra relatos, fuisse a Nerone necatos, memoriæ prodant, etsi interim ab imperatore ist hoc ante annum Christi LXIV seu Romanæ urbis, quod tum accidit, incendium nec religio Christiana proscripta nec in hujus sectatores, uti Historiæ Sacræ lib. 2 Sulpitius Severus, aperte etiam ei hac in re Tacito, Eusebio aliisque scriptoribus antiquis suffragantibus, non obscure docet, fuerit sævitum; deinde vero etiam ex eo, quod jam inde ab eodem anno LX Neronem, insurgente in eum populo, Roma diu abesse Laurentique commorari fuisse compulsum, contra omnium Historiæ Augustæ scriptorum fidem affirment.

[9] [in pretio habenda, est putandus.] Adhæc cum quempiam, qui verba, ultro citroque paulo ante martyrium ab Hedesto cum aliis habita, in litteras conjiceret, ei adfuisse, nec anonymus Actorum auctor edicat, nec verosimile alicunde evadat, unde, quæso, quæ veluti abs illo tunc prolata hic adducit, nec ipsemet audivisse potest, habuit comperta? Id sane ego haud perspicio, ac vel idcirco non parum, ne commentitia plane sint, verendum opinor, maxime cum non pauca eorum sint hujusmodi, ut fuisse re ipsa ab Hedisto prolata, verosimile neutiquam sit. Jam vero, cum vel nullo vel exiguo certe in pretio, uti ex hisce aliisque supra jam adductis nemo non intelliget, sint habenda, quæ modo discussimus, S. Hedisti Acta, hæc sane quæ idcirco nec in Opus nostrum inferre est visum, facere non debent, vel ut Hedistus, qui Ravennæ in supra laudatis, quos hic sequimur, Fastis sacris signatur, in aliis melius Romæ annuntiari & martyrium, non in Diocletianæa, ut communiter e dictis creditur, persecutione, sed sub Nerone subiisse putetur, vel ut ab Hedisto, quem Laurenti sub Nerone passum, spuria ista Acta memoriæ, ut dictum, produnt, diversus esse seu distinctus, hicque proinde & non ille in monte Soracte coli credatur.

DE S. MAXIMILIANO EP. MART. CELEIÆ IN NORICO MEDITERRANEO

CIRCA ANNUM CCCVIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maximilianus ep. M. Celeiæ in Norico Mediterraneo (S.)

AUCTORE D. A. B.

§ I. Martyrii locus; Acta edenda.

Celeia aut Cileia, ad Pannoniæ fines, qua Soana fluvius ad Savum appropinquat, [S. Maximiliani, qui Celeiæ passus est,] sita totius Norici Mediterranei civitas præcipua erat ac veluti caput. Hæc, Plinio & Ptolomæo nota, antiquis temporibus nec ignobilis fuit, ut testantur varia, quæ Grutherus, Velserus & Lazius edidere, monumenta & nonnulla alia, quæ, anno 1728 Viennam allata, etiamnum, ut scribit Aquilinus Julius Cæsar canonicus Regularis in suis Styriæ Annalibus pag. 28, in scala bibliothecæ cæsareæ invisuntur. Quæ fuerat olim urbs episcopalis, circa annum Christi 840 eversa archidiaconi sedes effecta est; a novissimis vero temporibus, inquit idem Aquilinus pag. 30, Gorithiensi archiepiscopo subjecta, cum alias Aquileiensi patriarchæ paruisset. S. Maximilianum Celeiæ natum, Celeiæ passum & sepultum fuisse, varia ejus Vitæ apographa, cum a Pezio Scriptorum Austriacorum tom. 1, col. 22 edita, tum alia, in Museo nostro asservata perhibent. Hoc ipsum fert passim Celeiensium civium traditio, cujus notas subministrat Annalium Styriæ scriptor pag. 228: Nam & locus hodiedum Celeiæ, ubi obtruncatus & humatus est, ostenditur, existitque ibidem, testibus Cuspiniano, Megisero, Lazio aliisque, ejusdem nomini sacrata ecclesia. Doctorque Schönlebius parte 3 Annal. pag. 201 ait, se Celeiæ vidisse quoque fontem, ubi caput S. martyris resectum decidit… Extra capellam, ut refert illustr. Valvasorius, ad eum fontem sub ara existentem accessus patet; superius legitur inscriptum: FONS DECOLLATIONIS S. MAXIMILIANI. Cur autem Mrl. Romani hodierni scriptor post Molanum, quem in Notis, hodiernæ S. Maximiliani annuntiationi subnexis, laudat, Celenæ, vulgo Glinech seu Cleinech, pago Noricorum in Austria, apud Onasum flumen, in territorio & diœcesi quondam Laureacensi, nunc oppidulo apud Astiram civitatem in via, quæ inde Onasum seu Anisum civitatem ducit, martyrii palæstram affixerit, non video: rectius & exactius procul dubio in suo generali Sanctorum Catalogo scripsit Ferrarius eam Celeiæ reponens cum S. Maximiliani biographo, de cujus lucubratione nonnulla observanda modo occurrunt.

[2] B. Maximiliani Vitam seculo V senescente jam litteris mandatam fuisse, [Acta, a Perio ex Ms. Cellensi vulgata,] expressis verbis innuit ejus biographus, qui, postquam num. 22 asseruisset, sub Odoacro rege Rugorum & Theoderico Ostrogothorum principe Laureacensem ecclesiam cum clericis, libris Sanctorumque reliquiis in Italiam migrasse, subdit, libellum, vitam ipsius & miracula continentem, eo quoque fuisse asportatum. De quo audi Pezium in Observatione, ad Acta S. Maximiliani prævia, Scriptormm Austriacorum tom. 1, pag. 21 disserentem. Quod, inquit, an verum sit, vehementer dubito, cum Eugippius, qui dictæ migrationi præsens interfuit, nihil hujusmodi in Vita S. Severini, quam Bollandus tom. 1 Januarii pag. 486 edidit, commemoret. Idem dubium eadem ratione ductus movet Hansizius Germaniæ Sacræ tom. 1 pag. 33. Migratio enim illa, inquit, quæ facta fuit mandato Odoacri anno 488, solos attinebat Noricos Ripenses & oppida super Danubium posita, ut exacte scribit Eugippius, qui eidem migrationi interfuit: Noricos interiores aut Celeienses, utpote quam longe ab ripa Danubii remotos, eo migrandi præcepto comprehensos haud constat. Quidquid sit de illa S. Maximiliani Vita, isthæc lucubratio ad nostra usque tempora non pervenit; an etiam Actorum ejus, huic Commentario subdendorum, scriptori præluxerit, valde est incertum. Hæc Acta ex monasterio Cellensi eruta & cum Lambacensi, Lunælacensi, San-Petrensi & Vormpacensi seu Formbacensi codicibus diligenti cura collata primus vulgavit Hieronymus Pezius Scriptorum Austriacorum tom. 1, pag. 22 & seqq.

[3] [in Museo nostro asservata,] Quatuor eorum Actorum apographa ad Museum Bollandianum submissa inveni, quorum primum ex monasterio Rubrævallis, secundum ex codice Bibliothecæ Electoralis Monachiensis numero 467 signato, tertium ex imperiali SS. Udalrici & Afræ abbatia, quartum denique ex Ms. ecclesiæ Pataviensis eruta sunt. Cujus autem ætatis sint Mss., e quibus nostra apographa fuere excerpta, nos non edocuit Gamansius, qui ea submisit. Ad calcem tamen Ms., ex Bibliotheca Monachiensi accepti, hæc leguntur verba: Scripsit Harmantus Schedel doctor anno Domini 1490 die 21 mensis Julii Nyrembergæ. Hoc proinde Ms. seculo decimo quinto fuit manu exaratum, quod de suis, quæ edidit aut contulit, Pezius etiam scripserat. His apographis adjungimus codicem quemdam, eadem Acta exhibentem, seculo etiam decimo quinto labente typis editum in eodem Museo repertum, ad cujus calcem, sicut in apographo Monachiensi, exaratæ sunt Collecta, Secreta & Postcommunio, in Missa die S. Maximiliano sacra recitari solitæ.

[4] [ab auctore anonymo post annum 1265 scripta,] Porro quis fuerit scriptor, qui S. Maximiliani Vitam litteris commisit, nec Acta ipsa nos docent, nec ex quovis alio monumento constat. Eumdem aut canonicum aut clericum fuisse Pataviensem, haud absurda suspicio est, inquit Hansizius, eo quod Maximilianum & S. Valentinum sæpe sæpius patronos nostros (num. 15, 16 & 21 Vitæ edendæ) vocet; quos revera tanquam suos peculiares protectores ecclesia Pataviensis veneratur. Auctorem autem medium post seculum decimum tertium Operi suo contexendo manum admovisse, ex ipsorummet Actorum numm. 15 & seqq. aperte conficitur. Sed nec hodie, inquit biographus, gratia largissima Salvatoris desinit exauditum porrigere ob merita S. Viri … Anno namque Domini 1265 quarto Calendas Novembris circa tertiam vigiliam noctis porta civitatis Pataviensis super ripam Oëni, versus monasterium S. Nicolai per adulterinas traditorum claves aperta, liberum hostibus patefecit introitum: resque sua ætate peractas biographum litteris commisisse passim evincunt verba, quibus narrationem suam contexuit, & quæ hic summatim dumtaxat appellabo: num. 17: Erat quoque moderno tempore mulier; num. 18: Quidam civis, cujus nos novimus nomen & personam; num. 20: Quidam de Oedenburch cæcutiens: in crastino vidimus eum, abjecto tentatore baculo, pro recepto visu Deo & Sanctis suis gratiarum actiones uberrimas referentem; num. 21: Vidimus etiam quendam adolescentem in hospitali civitatis Pataviensis ex longa infirmitate utroque poplite contracto … moxque sanatis & solidatis compagibus & nervis, erectum gradientem. Hinc, quam fidem ea describens mereatur S. Maximiliani biographus, haud difficile ediscere poterit lector: sed, ut certius judicium ferre queat, singulas Actorum partes, mecum ipse perlustret.

[5] [in tres partes distributa, hic] Quasi in tres partes divisa, S. Maximiliani Acta nobis exhibent apographum Cellense a Pezio vulgatum, cum aliis pluribus collatum, & alia apographa, de quibus numero prægresso egimus. In prima parte, nonnullis de religionis Christianæ in Norico Ripensi primordiis ecclesiarumque institutione præmissis, S. Maximiliani ortum, parentes, vitam, susceptos in episcopatu labores tandemque martyrium describit biographus: in secunda parte miracula SS. Maximiliani & Valentini, ecclesiæ Pataviensis patronorum, ope patrata narrantur: in tertia demum, multa de ecclesiæ Laureacensis præstantia, diœcesis amplitudine, immensis Philippi imperatoris largitionibus ipsi factis habet auctor. Cum in secunda parte nihil nisi quod suismet oculis viderit aut aliorum testimonio probatum audierit, scripto retulerit, ideo hic ab ipso narrata, sicuti num. s diximus, aliqua utique veneratione accipienda videntur, nec acre censoris judicium formidant. Ast non ita de prima & tertia parte dicendum, quas biographus, multis post res actas seculis, nullis forte aut paucis admodum sibi prælucentibus (nulla enim scribens commemorat) monumentis, elucubravit, resque promiscue congestas, spretis nonnunquam sanioris criticæ legibus, in rebus ecclesiasticis parum instructus, Operi suo intulit. Huc etiam referuntur, quæ habet Hansizius, cui jam præluxerat Pezii censura. Nec mihi animus est, inquit Germaniæ Sacræ auctor tom. 1, pag. 32, probare omnia, quæ apud biographum leguntur; nam præter frivolas quasdam etymologias, quas e nomine S. Maximiliani principio constituit, alia quoque perperam superaddit de Quirino, Maximiliani decessore, qualem nunquam fuisse jam alias indicatum est: item de fabellis illis patrimonii Philippini ecclesiæ Laureacensi relicti. Nec mitiori censura primam eorumdem Actorum partem perstrinxit Pinius in Commentario, Actis S. Pelagii martyris prævio, die 28 Augusti num. 56 & 57. Cum hujus hagiographi verba inprimis ad Acta mox edenda pertineant, hic ea subdere, operæ pretium est.

[6] [ad crisim revocata] Dixi, inquit, Acta S. Pelagii non esse magnæ auctoritatis … Quid quod Acta S. Maximiliani Laureacensis in iis, quæ narrant de illo ante episcopatum ejus, tam multa referant similia vitæ, quam duxit S. Pelagius ante martyrium, ut suspicer, quod vel confusio hic facta sit, vel mala applicatio. Nam Passio S. Maximiliani, quam habemus ex Ms. Rubræ-vallis, indicat, ejus parentes unicum tantummodo habuisse filium … Cum autem factus esset annorum septem, commendabatur a parentibus cuidam presbitero, nomine Oranio … Cum ergo attigisset tertium decimum ætatis suæ annum, pater ipsius … fine felici migravit ad Dominum … Deinde post sex annos mater ejus, maritum secuta, feliciter diem clausit extremum. Post obitum vero amborum beatus Maximilianus omnem familiam suam liberaliter manu misit, de prædiis suis distribuens cuique secundum suam conditionem. Residuum vero … in sinum pauperum & Deo servientium abscondit. Conferat hæc lector, inquit hagiographus noster, cum Actis S. Pelagii num. 1 & 2, & fallor multum, quod verisimile non videatur, tot rerum adjuncta tamque similia convenire duabus diversis personis. Quæ de S. Pelagii Vita habet Pinius, cur & de S. Maximiliani Actis, quantum ad primam eorum partem, quæ quasi in eodem typo efformata videtur, spectat, dicere non auderem? Igitur in hac prima parte Actorum edendorum pauca admodum reperiet lector notatu digna, aut factis historicis aliunde cognitis haud dissona: si quædam tamen quasi fortuito casu occurrerint, ea tanquam ex antiquis Norici ruderibus erepta & per varias clades ad nos usque delata, quibus hunc Commentarium prævium contexerem, ut num. 26, 27, 31 &c videre est, diligenti cura accepi: nihil autem, quod animadversione non fuerit dignum, tertia pars eruditis oculis exhibebit, sive de quarumdam ecclesiarum origine & præsertim de ecclesiæ Laureacensis antiquitate, sive de mira hujus diœcesis amplitudine, sive tandem de immensis prædiis, quibus eam cumulasse dicuntur Philippi imperatores, in ea loquatur biographus: qua de causa hanc ultimam Sancti nostri Actorum partem hic typis vulgandam non duxi: pauca tamen admodum, quæ lectu digna mihi visa sunt, ne factis, quæ alicujus momenti in hac qualicumque lucubratione apparent, lector defraudaretur, Annotatis ad ultimum caput inserui.

[7] [& collata cum aliis Mss., edimus.] Ex variis autem apographis, Cellense a Pezio jam editum & cum Lambacensi, Lunælacensi, San-Petrensi & Formbacensi collatum, novis typis hic subjiciendum existimavi; quod iterum cum antiquo illo codice a primis artis typographicæ incunabulis edito & cum aliis Mss., Pataviensi scilicet, Monachiensi, SS. Udalrici & Afræ, nec non Rubrævallensi, quæ in hagiographorum Museo asservantur, contuli, adjectis inter Annotata variantibus lectionibus ex isthac diversorum apographorum collatione observatis. Et hæc de Actis mox vulgandis dicta sufficiant.

§ II. Episcoporum Laureacensium Catalogi: de primis hujus ecclesiæ episcopis, ubi præcipue de S. Maximiliano & de annis in episcopatu abs eo peractis.

[Laureacensium Episcoporum] Laureacum aut potius Lauriacum, totius Norici Ripensis seu ad Danubii ripam positi civitas præcipua & pro Christianis olim metropolis, de qua multa scriptores varii, & Henschenius ad diem 4 Maii, S. Floriano martyri sacram, pag. 42, diversas calamitates experta, tandem ab Hunnis & Avaribus funditus subversa, exiguum sui in vico Lorch sive Lorich vestigium reliquit. Cum eorum, qui huic ecclesiæ præfuerunt, episcoporum Catalogi non parum ad Acta S. Maximiliani illustranda conferant, de illis pauca disserere, procul dubio non abs re erit. Duos nactus in Bibliotheca Cæsarea Lambecius, eorum notitiam lib. 2, cap. VIII subministravit. Primum, de quo nonnulla observanda mihi veniunt, a Bernardo, in celeberrima Cremifanensi abbatia ineunte seculo decimo quarto monacho, elaboratum, edidit Pezius Script. Austriac. tom. 1, pag. 1297: alter, quem circa annum 1452 contexuerat Schritovinus, nonnullique eruditi typis vulgandum promiserant, adhuc in eadem Cæsarea Bibliotheca ineditus latet. Hos duos Catalogos memorat Hansizius, Germaniæ Sacræ scriptor, Mss. laudans instrumenta, quibus in conscribendo opere usus fuit. Plures alios hic appellat idem auctor, sed quia vel eorum brevem admodum descriptionem subministrat, vel quod plerique ad ecclesiæ Laureacensis primordia minus spectent, de illis loqui supersedeo.

[9] Duos mox memoratos Catalogos Operi suo intulit Hieronymus Pezius. [Catalogis,] Primus, cui titulus: Breve Chronicon Laureacensium & Pataviensium Archiepiscoporum & Episcoporum, in Bibliotheca monasterii Zwethalensis repertus & ex codice membraneo manu seculi XIV exaratus ad annum 1216, quo scilicet Ordo Prædicatorum cœpisse scribitur, ab auctore anonymo perductus fuit, & hunc indicem tanquam antiquiorem habet Pezius. Secundus ex inclytæ canoniæ Waldhusiensis schedis a Pezio orutus, hunc titulum præfert: Chronicon Laureacensium & Pataviensium Pontificum, auctore Bernardo Norico cœnobita Cremifanensi Ord. S. Benedicti: quod etiam a Patre Gamansio, ad Museum Hagiographorum submissum, exstat Ms. sub littera G num. 67. Tertium porro Catalogum ex Tabulario Sand-Hippolitanæ canoniæ descriptum inter miscellanea vulgavit Raimundus Duellius, ejusdem canoniæ religiosus, lib. 2, pag. 297 & seqq.: brevitatis ergo primum horumce Catalogorum, a Pezio, qui primus illum edidit, Pezianum: secundum, a Cremifanensi monasterio, in quo confectus fuit, Cremifanensem: tertium tandem Duellianum, a Duellio illius editore appellabo. Pezianum Catalogum circa annum 1216 ab anonymo elucubratum fuisse, mox edocui. Quamvis autem ad annum 1322 Cremifanensem perduxerit auctor, quin tamen is antiqua monumenta evolverit, eaque magnam partem transcripserit, ut observat Pezius, ambigere vix licet, cum in variis locis ad vetustissima exemplaria, itemque ad scripturas authenticas, ex quibus sua deprompserit, provocet. Quicumque illi sint, qui Duellianum Catalogum scripserint, eorum alterum, ultimam manum illi seculo sexto decimo imposuisse, ex ipsiusmet auctoris ad calcem verbis certissimum est. Ea huc transcribo: Urbanus, Rudolphi a Frenbach ex Juliana a Radelhoffen F., ex canonico Salisburgensi & Præposito Pataviensi electus est episcopus Pataviensis 15 Cal. Sep. anno Dom. 1561, ætatis 36. Posteri, quæ volunt addunto. A. Faciebat anno Domini 1570, diebus 142. Util. Verum sub annum circiter 851 hæc habet anonymus, qui primus hunc Indicem adornavit: Hardovicus, archiepiscopus Laur. & Patav., episcopus verbo & opere, ut monumenta testantur, potens, imperatoribus Ludovico, Lothario, ac Ludovico II virtutis ergo longe charissimus, præest annis 26; obiit III Idus Maii 866. Quibus verbis primum scriptorem Opus suum ex antiquis ecclesiæ aut Laureacensis aut Pataviensis monumentis non solum hausisse, verum etiam, ut videtur, circa annum 866 contexuisse, patescit. Sed, ut hos tres Catalogos dignoscere aut conserre possit lector, illos oculis ejus exhibeo, demptis ac rejectis, quæ ad ecclesiæ Laureacensis primordia minus pertinent, vel quæ ad Acta S. Maximiliani elucidanda non conducunt. A verbis, quibus Pezianum Catalogum orditur hujus auctor, duco initium.

[10] [a Pezio editis,] Beatus Petrus, inquit, Romæ prædicans, sanctum Marcum in Aquilegiam ad prædicandum misit, qui ibidem cum pluribus aliis Hermagoram & Fortunatum convertit. Deinde etiam Ermachoram Aquilegiensem episcopum ordinavit, qui aliis prædicans convertit Syrum & Eventium, quos Papiam direxit, verbum Domini seminantes. Demum aliis civitatibus, videlicet Veronensi, Brixiensi & Laureacensi, prædicabant. Pluribus itaque civitatibus ad viam veritatis successivis temporibus conversis, factus est Aquilegiæ patriarchatus, Laureaci vero archiepiscopatus Sed propter tyrannidem infidelium & Romanorum oppositionem metropolis Laureacensis ducentis annis, vel quasi sacerdotalis benedictionis caruit dignitate: imo Christiani ibidem habitantes pro tempore pauci erant & occulte per latebras divinum cultum exercebant. Nam, si qui deprehendebantur, vel acribus verberibus torquebantur aut exilio deportabantur, aut gladio necabantur. Unde factum est, quod S. Maximilianus & beatus Florianus cum aliis martyribus quadraginta necarentur: & sanctus Severinus exilio pelleretur, qui etiam alios hortabatur, ne ad extraneas nationes & procul positas migrarent. Philippus autem imperator, qui primus ex imperatoribus fidem Catholicam publice suscepit, cum filio suo Philippo Juniori Laureacensem ecclesiam, ante sua tempora humilem, opibus & honoribus magnifice exaltaverunt: … quæ quidem Laureacensis metropolis … per multa tempora subjectas habuit plurimas civitates … Cui etiam beatissimus Laurentius levita & patronus principalis deputatus, qui fuit martyrio coronatus brevi tempore post Augustos.

Verum ante ejus martyrium post archiepiscopos aliquantos sedit idem, scilicet Laureacensis, Eutherius archiepiscopus sub Stephano Papa anno Incarnationis Domini 268 (lege potius: 258.)

Post hæc anno Domini 284 sedit Maximilianus archiepiscopus, qui apud Celeiam, unde fuit oriundus, est occisus sub Numeriano imperatore.

Post hæc anno tertio S Florianus, tribunus militum, per Aquilinum præfectum cum multis aliis martyrio coronatus tempore Diocletiani.

His temporibus, scilicet ab anno Domini 308 usque ad annum 400, non invenitur certus princeps Bavariæ & archiepiscopus Laureacensis.

Anno Domini 400 sedit apud Lauriacum sanctus Constantius archiepiscopus De hoc legitur, quod ante Missam psalterium peroraverit, ut Cælestinus papa instituit… Hæc Catalogus Pezianus. Accipe nunc, quæ Cremifanensis suppeditat.

[11] Hunc sic inchoat Bernardus Noricus, a quo fuit contextus: [sive ex Cremifanensis monasterii schedis erutis,] Omisso, quo tempore provincia Wawariæ vel ecclesia Laureacensis sit exorta aut per quem ad fidem specialiter sit conversa, dixisse sufficiat, quod primo S. Philippus Apostolus directus ab apostolis in Scytia prædicavit. Scytia vero est provincia vel potius regio Europæ secundum Isidorum, cui conjungitur Germania, quæ continet Noricum.

Item S Petrus B. Marcum Euangelistam in Aquilegiam destinavit prædicandi gratia, qui ibidem sanctos Emerchoram & Fortunatum cum aliis plerisque convertit, Emerchora in episcopum ordinato. Per hos ergo primos verbi Dei seminatores poterat dicta ecclesia Laureacensis, SI TUNC FUNDATA ERAT, recipere Verbum Dei. Immensis prædiis & provinciis ab imperatore Philippo donatæ & per XXII civitates ejus diffusæ huic ecclesiæ, beatissimus Laurentius Levita est ab eisdem temporibus deputatus, qui fuit martyrio coronatus brevi tempore post Augustos, Decii fraude morti traditos. Sic auctor habet.

Verum ante ejus martyrium post archiepiscopos aliquantos (nullum horum appellat, ncc Pezianus Index) sedit ibidem, scilicet apud Laureacum, sanctus Eutherius archiepiscopus, qui concilio adfuit Sardicensi (deest in Peziano) sub Stephano Papa anno Domini 268 .. (lege circa annum 258.)

Anno Domini 284 sedit ibi Maximilianus archiepiscopus, qui apud Celeiam, unde fuerat oriundus, est occisus sub Numeriano imperatore…

Anno Domini 287 Florianus, tribunus militum, per Aquilinum præfectum apud Laureacum cum multis aliis martyrio coronatur sub Diocletiano imperatore.

Anno 308 S. Quirinus, filius Philippi imperatoris, passus est. Episcopus non scribitur.

His temporibus, scilicet ab anno Domini 308 usque 400, non invenitur certus princeps Bavarorum vel archiepiscopus Laureaci, & populus cum omnibus rebus transit in Neapolim.

Circa annum Domini 400, parum plus vel minus, sedit apud Laureacum sanctus Constantius archiepiscopus, & sanctus Valentinus & sanctus Severinus confessor. De hoc legitur, quod ante Missam psalterium peroravit, ut Cælestinus Papa instituit.

Hinc istum Catalogum in his, quæ ad Historiam Ecclesiæ Laureacensis spectant, iisdem fere verbis, quibus Pezianus conflatum esse, ipsoque prælucente, suum contexuisse Bernardum Noricum facile lector eruet. Sed ab istis duobus Laureacensium Episcoporum Catalogis longe distat Duellianus, quem etiam legentium oculis subdo.

[12] [sive tandem a Duellio vulgatis,] Nullo proœmio usus, sic statim habet ejus auctor:

Marcus D. Pauli collega Laureaci docuit Euangelium anno Christi 60.

Laurentius circa annum Christi 90. Proxime sequentes episcopi usque ad annum Christi 200 interciderunt. Ita auctor.

S. Florianus eques Pannonicus ex Ceysselmuro concionatus est aliquamdiu Laureacensi ecclesiæ; passus est anno 230, vel potius post annum 304.

Gebhardus præfuit Laureacensi ecclesiæ anno Christi 250, miserrimo hoc tempore Ostrogotis, duce Echina, provincias ad Danubium ferro, igne vastantibus.

S. Eutherius vel Eleutherius successit anno 260. Interfuit Sardicensi concilio.

S. Quirinus, Philippi imperatoris frater, vir sanguinis nobilitate, virtute & eruditione clarissimus, liberalis in ecclesiam, & qui integrum ei patrimonium contulit anno Domini 265.

S. Maximilianus, nobilissimis parentibus Celeyæ natus, præficitur anno 268: passus Celeyæ anno 288.

Hic nomina episcoporum ob barbaras incursiones desunt annis 139. Sic in apographo.

Constantius monachus ex cella S. Severini præfectus anno 427. Fertur obiisse anno 487.

[13] [falso] Qui hosce tres Catalogos attentis evolvet oculis, mox sane animadvertet, eorum scriptores religionis Christianæ initia a primo Ecclesiæ seculo esse ducenda, fideique lumen ex Aquileiensi civitate exortum per Marcum Euangelistam aut ejus discipulos Noricis Ripensibus fuisse illatum. Secundo, licet longe plures episcopos exhibeat Duellianus Catalogus, ingentem tamen in hoc patere hiatum, nullamque seriem eorum exstare continuam, sicut in plerisque Italiæ, Galliæ aut Germaniæ contigit ecclesiis, quæ ambitioso magis, quam solido ac vero conatu ab Apostolis ipsis aut saltem ab iis, quos hi docuerant, se fundatas gloriantur; tertio denique, fabellam Philippi imperatoris, viginti duas civitates ecclesiæ Laureacensi largientis, insulsamque illius principis munificentiam omnibus lippis etiam oculis hodie manifestam in dictos tres Catalogos pariter irrepsisse. De hisce igitur sentiendum quid sit, viderit ipse eruditus lector. Sed, antequam ulterius progrediar, eum monitum volo me de solis episcopis, qui Laureaci sedere aut Laureacensi ecclesiæ præpositi fuerunt; non vero etiam de Apostolis aut viris apostolicis, qui primo aut secundo seculo ad Noricum missi Euangelii semina Verbi prædicatione ibidem sparserunt, dicturum esse. Inter istos reponunt Catalogi Marcum Euangelistam, Hermagoram, Fortunatum, Syrum, Eventium &c, qui a Sede Petri aut ab Aquileiensi civitate directi, in Norico religionis præcones exstiterunt. Quidam etiam iis accensent B. Lucam, qui, inquit Hansizius tom. 1 Germaniæ Sacræ corol. 2, tendens e Dalmatia in Italiam, Noricum, Euangelii prædicatione præ cæteris illustravit. Ad hoc autem scribendum Hansizium imprimis addurere quidam versus antiquæ turri oppidi Ens Austriæ Superioris inscripti, quos hic subdo:

Aspicis exiguam nec magni nominis urbem,
      Quam tamen æternus curat amatque Deus.
Hæc de Laureaco reliqua est: His Marcus in oris
      Cum Luca Christi dogma professus erat.

Licet medii ævi, quo, destructo Laureaco, elucubrati fuerunt isti versus, stilum redoleant, tamen, cum tanquam oppidanorum traditionis haud contemnendæ testes usurpari possint, non videtur, cur illos & traditionem iisdem assertam rejiciam, dummodo Marcum, Lucam, aliosque viros apostolicos, nec Laureaci sedisse episcopos nec hisce temporibus fundatam ibi ecclesiam aut cœtum ullum ecclesiasticum episcopo, sacerdotibus & aliis ministris instructum fuisse, mecum fateantur eruditi. His positis, jam ad illos, qui velut episcopi ab Catalogorum nostrorum scriptoribus habentur, sermonem converto. Duos tantummodo, Eutherium scilicet & Maximilianum ante Constantium, qui, ut authentica produnt monumenta, Laureacensem sedem occupavit, exhibent antiquiores Catalogi Pezianus & Cremifanensis: iis autem tres alios & quidem ante Eutherium & Maximilianum accenset Duellianus codex. Verum, quo in loco sint habendi isti tres episcopi, quos Laurentium, Jerardum & Quirinum nominat, & an non potius inter apocryphos seu supposititios, cum Hansizio Germaniæ Sacræ tom. 1, pag. 127 & seqq. corollario tertio ad calcem istius tomi, reponendi sint, juverit hic inquisivisse.

[14] Et quidem ut a Laurentio initium ducam: hujus nomen nec in antiquis Pataviæ Annalibus, [Laurentius,] quos ab Urbano episcopo Hundius legendos accepit, nec in vetustioribus tabulis inscriptum legitur. Si de quodam Laurentio loquatur Cremifanensis codex, ille est celebris martyr, anno 258 Romæ adustus, qui forte ad Noricos Euangelii prædicandi causa accessit, sed qui levitico, non episcopali charactere insignitus fuerat. Licet autem alterum Laurentium memorare videatur Schritovinus, qui seculo XV florebat, ita tamen de illo scribit, ut Cremifanensis Catalogi verbis non officiat. Verba illius scriptoris, qualia apud Hansizium pag. 27 habentur, hic subdo: Quidam, ait, Laurentius extitit, qui Laureacum venit cum aliis prænominatis, B. Marco, a quo, ut quibusdam visum est, Laureacum nomen & fidem suscepit; cum autem addat vel ut aliis visum est, propter beatissimum Laurentium, in cujus honore Laureacensis ecclesia extitit dedicata, de isthoc Laurentio quicumque fuerit, sic loquitur, ut B. Laurentium levitam & martyrem potius intellexisse videatur. Bruschii & Hundii, qui Schritovinum secuti sunt, mitto opinionem, qua Laurentium illum aut episcopum aut archidiaconum & martyrem Laureaco nomen indidisse existimant. Ecquis enim hisce temporibus, nomini Christiano infestis, Laureacum, primorum Romæ imperatorum diebus, ut pleraque monumenta a Velsero, Lambecio & aliis laudata testantur, haud ignotum, a Christiano nomen accepisse, autumabit? Igitur & Hansizii verbis concludam: Isthuc unice sententia nostra resolvitur, non fuisse Laurentium antistitem ullum hoc nomine, cui aut civitas appellationem ferat acceptam, aut ædes cathedralis dicata est.

[15] [Jerardus] Ad eamdem apocryphorum classem amandat Hansizius Jerardum, quem Hundius post Bruschium Laureacensium Episcoporum Tabulis indiderat. De isthoc episcopo Bruschius pag. 27 de Patavia & Laureaco lib. 1, edit. an. 1553, hæc habet: Jerardus præfuit ecclesiæ Laureacensi anno Domini 250, quo Philippus utriusque Pannoniæ dominus (non ex Pannonia oriundus, quippe qui Arabs Traconides a Sexto Aurelio Victore de Cæsaribus cap. 28 vocitatur) qui primus inter imperatores Romanos doctrina magni Origenis institutus, abjectis idololatricis studiis, Christum professus est & pauperem hactenus Laureacensem ecclesiam honoribus ac divitiis exaltasse legitur. Hæc Bruschius, cujus verbæ Hundius fere omnia descripsit. Sed, cum antiqui Catalogi Jerardum non exhibeant, ut Hansizii verbis utar, Ego & Jerardum & patrimonium Philipporum, quod antiqui isti a Schritovino laudati pariter referunt, juxta habeo.

[16] [& Quirinus perperam inseruntur,] Eodem in pretio habendum esse Quirinum, existimat Hansizius, cui tamen inter episcopos Laureacenses locum dederant Duellianus Catalogus, Bruschius, Hundius & nonnulli biographi, qui eum ex imperatore Philippo natum, dein ad Laureacensis ecclesiæ regimen assumptum, mox ad Aquileiensem sedem translatum, postremo grassante Diocletianæa persecutione aquis submersum fuisse asserunt. Verum in texenda isthac Quirini historia, tot commenta quot fere verba irrepsisse nemo non videt. Enimvero unicus fuit imperatori Philippo filius, a patre Cæsar renuntiatus, cui nomen Caius Julius Saturninus, paulo post patris necem a militibus & ipse necatus, ut scribunt Aurel. Victor de Cæsaribus cap. 28, Eutropius in Breviario cap. 3, lib. 9, Jornandes de Regnorum Successione cap. 8. Quirinum igitur, qui Philippi imperatoris fuerit filius, ad Laureacenses & Aquileienses infulas fuisse evectum, quis credat? Hinc Ughellus, qui, Hundii auctoritate dumtaxat adductus, Quirini nomen, licet id antiquis Aquileiensis ecclesiæ Tabulis, ut ipse fatetur, adscriptum non legisset, Aquileiensibus tamen episcopis intulerat, a Coleto, qui novam Italiæ Sacræ editionem curavit, in Notis pag. 22 & 23, tom. 5 appositis emendatur. Et vero de Quirino nullam mentionem habent varii illi Episcoporum Aquileiensium Catalogi, quos in Appendice ad Monumenta ecclesiæ Aquileiensis pag. 6 & seqq. edidit anno 1740 Bernardus de Rubeis. Præterea Quirinus ille, qui anno circiter 308, mola ad collum appensa, in flumen præcipitatus interiit, & cujus Acta ad diem 4 Junii pag. 280 a Papebrochio illustrata sunt, in Norico quidem episcopus sedit, sed Scisciensi, non autem Laureacensi ecclesiæ præpositus. Bruschius & Hundius perperam asserunt, S. Quirini Laureacensis episcopi corpus, primo Romam delatum, deinde ad Tegernseense cœnobium translatum, ibi debito cultu asservari. Sacra pignora, quæ apud Tegernseenjes reconduntur, non ad S. Quirinum episcopum, sed ad alium, cujus ad 25 Martii Acta edidit Henschenius, pertinent. Hinc Quirinum Laureacensem ex illo Scisciæ & altero Romæ pro Christi fide enecto, ab istis scriptoribus confiatum, meritoque ex Laureacensis ecclesiæ Tabulis delendum esse, facile argues.

[17] Eutherium, alias Eleutherium aut Leutherium, Laureaci præfuisse episcopum, [recteque contra episcopis Laureacensibus,] omnes Catalogi & Annales Patavienses, quos in sua Metropoli Salisburgensi pag. 287 laudat Hundius, testantur. Igitur Eutherius, ut apparet, episcopis Laureacensibus jure merito est inscribendus: an autem ante aut post S. Maximilianum sacris hujus ecclesiæ tabulis inferendus sit, potest apud eruditos moveri dubium; Hansizius inter illos, quos incertos Laureacensis sedis episcopos appellat, ei locum circa annum 347 in tabulis a se confectis assignat, ea potissimum ratione adductus, quod sub hunc annum celebratum fuerit concilium Sardicense, cui secundum Cremifanensem & Duellianum Catalogum subscripsit Eutherius a Panoniis. Ast in utroque Norico, intra cujus limites Pannonia seu Superior seu Inferior protendebatur, sive in Pannonia, quæ a Cœtio monte ad Savum usque extensa erat, plures erant civitates seculo quarto in episcopalem sedem erectæ, Curta scilicet, Carpis, Stridonia, Sabaria, Scarabantia &c: quare non est, cur Laureacensi civitati potius, quam aliis præfuisse dicatur Eutherius ille de Pannoniis. Sed & alteri Tabulæ Episcoporum, qui huic concilio adfuerunt, ad calcem ejusdem concilii positæ, tom. 2 Concil Labbean. col. 662 hæc inserta leguntur: Euterius a Procia de Caindo, quæ vocabula, ut notat ipse Hansizius, procul dubio corrupta œdipo indigent, nec sane Laureacensem ecclesiam designant. Eutherium Laureaci episcopum ante S. Maximilianum egisse, eo libentius in animum induco primo, quod omnes Catalogi eum S. Maximiliano præfixum exhibeant, qui certo ante Nicænam synodum ac proinde ante Sardicense concilium martyrium subiit: secundo, quod in his Episcoporum Tabulis Eutherii episcopatus sub Stephano Papa, hujus nominis I, qui Sedi Romanæ ab anno 256 ad secundum diem Augusti anni 260 præfuit, non autem sub Julio summo Pontifice, quo annuente, hoc concilium habitum fuit, reponatur: tertio, quod, cum hæc verba, Interfuit concilio Sardicensi in antiquiori Catalogo, Peziano videlicet, non legantur, fuisse ea aliis Tabulis, Cremifanensi & Duellianæ, illata, suspicari haud immerito possimus. Factum enim esse potest, ut, cum Cremifanensis & Duelliani Catalogorum scriptores, inter episcopos synodo Sardicensi subscriptos, Eutherium de Pannoniis recenseri conspexissent, id, nulla temporum ratione habita, ad suum nominis ejusdem Laureacensem episcopum facilius, quam par esset, præ nimio ei adscribendi, quod gloriosum esset, studio retulerint: quarto, quod in variis Catalogis Annalibusque, ab Hundio pag. 287 laudatis, sedes Laureacensis propter persecutiones hujus temporis & clades ecclesiarum ab anno 308 ad seculum quintum, quo Constantius huic præpositus fuit, vacasse asseratur. Nullus igitur episcopus nec Eutherius ipse ecclesiam hanc administrandam anno 347 susceperat.

[18] [& Eutherius,] His proinde rationum momentis adductus, Eutherium omnibus Catalogis inscriptum, non solum episcopis Laureacensibus esse annumerandum, verum etiam ante S. Maximiliani tempora, ac proinde prius, quam concilium Sardicense habitum fuisset, Laureaci episcopum egisse, verosimilius existimo. Idem ille, inquit Bruschius, cujus verba in sua Metropoli Salisburgensi Hundius expressit, in Fabiana, quæ hodie Vienna Austriæ metropolis est, Christianam doctrinam professus erat ac propagarat, annum Christi circiter 260. Quo minus igitur ad hunc circiter annum Eutherii episcopatum signemus, nihil omnino impedit, præsertim cum hoc etiam tempore aut potius ab anno 256 Ecclesiæ Romanæ præpositus fuerit Stephanus, quo eam administrante, Eutherius episcopum egisse in omnibus Catalogis asseritur. Eutherium porro circa annum 257 vel 260 sedem Laureacensem aut morte aut alio quocumque casu reliquisse, ex hoc verosimile opinor, quod in S. Maximiliani Actis mox edendis num. 8 & a Bruschio laudatis, Sixtus Papa, qui hoc anno aut circiter Romæ sedit, Maximiliano nostro plenariam prædicandi verbum Dei Laureacensibus potestatem concessisse dicatur: enimvero si in vivis adhuc exstitisset Eutherius, aut Laureacensi sedi præfuisset, hanc prædicandi facultatem ab eo Maximilianus, non autem a summo Pontifice acceptam tulisset. Hinc Eutherium vitam cum morte commutasse ante vigesimam primam Julii anni 261 aut etiam ante sextam Augusti anni 258, quarum dierum altera a Pagio, altera a Papebrochio, veluti Sixto Pontifici emortualis, assignatur, consectarium est.

[19] [&, qui in Norico per annos circiter viginti apostolum agens] De sancto Maximiliano, inquit Hansizius Germaniæ Sacræ tom. 1, pag. 30, res habentur indubitatæ duæ. Primum de episcopatu Laureacensi: alterum de martyrio, Celeiæ facto. Utrumque ratum legitimis martyrum tabulis (addere poterat & omnibus episcoporum Laureacensium Catalogis) ac denique traditione & cultu apud Noricos inveterato. Illud non moveo, episcopus an archiepiscopus appellari debeat: serius enim hoc vocabulum adinventum. Quo autem tempore in episcopum Laureacensem assumptus fuerit Maximilianus, quotve annis huic ecclesiæ præpositus fuerit, definire oppido est difficile. Si biographum num. 7 & 8 scribentem audias, ejus episcopatus initia ab Eutherii morte seu ab anno circiter 260 aut ab annis binis præcedentibus erunt repetenda. Cum enim, ut ibidem ait, omnibus cleri & populi votis in episcopum electus, verbum Dei in Norico prædicandi a Sixto Papa, qui Romæ circa annum 258 aut 260 sedit, facultatem acceperit, quid, quæso, a summo Pontifice acceptum tulisset Sanctus, nisi B. Sixtus charactere episcopali eum donasset? A biographo hic dissonat Bruschius de Episcopis Laureacensibus lib. 1, pag. 33 & seqq. edit. anni 1553, cujus verba Hundius in sua Metropoli Salisburgensi fere expressit. Fugerat & ipse, inquit Bruschius, quemadmodum alii Christiani innumeri in Italiam Deciana persecutione, ubi cum Romæ B. Xixto, ejus nominis secundo episcopo Romano, innotuisset, ab eodem ipso Romano Pontifice, ut in Pannonias redeat & ecclesias metu tyrannorum perculsas ac dilapsas ab exilio revocet denuoque instauret, admonitus ac persuasus est… Confirmavitque eum abiturum Xixtus Pontifex, & addita simul Apostolica benedictione, concedens ipsi plenariam authoritatem cum verbum de Christo Dei Filio propagandi, tum ecclesias eidem Christo per Pannonias recolligendi … Laureaci cum magnanimiter concionatus esset … mox ab ipsis Christianorum reliquiis magno desiderio exceptus, & in Laureacensis ecclesiæ episcopum (ipso anno Domini 268) assumptus est. Hæc Bruschius; quibus verbis, priusquam ad Laureacenses infulas evectus esset Maximilianus, eum octo aut novem annos apostolicis laboribus apud Noricos intentum insumpsisse, indicat. Sed & illum longe plures eis insumpsisse, ego contendo. Et quidem cum B. Maximilianus a Sixto Papa, qui, testibus Pagio & Papebrochio, circa annum 258 aut 260 occubuit, plenariam verbi Dei disseminandi apud Noricos potestatem acceperit, & tamen, ut mox dicturus sum, Laureacensem cathedram non nisi anno 282 aut 284 ascenderit, consectarium fit, eum per viginti & amplius annos in Norico apostolum egisse, priusquam hujus ecclesiæ tabulis episcopus inscriptus fuerit. Eutherii igitur, ante annum 258 aut 260 mortui, non statim locum accepit Maximilianus, qui in omnibus Catalogis tanquam ejus successor renuntiatur, sed per longum temporis spatium Laureacensis ecclesia, sive irruentibus barbaris, sive persecutione, quam Decius imperator indixerat, perturbata, mæsta viduaque permansit, cui ut succurreret, a summo Pontifice Sixto missus per viginti & amplius annos elaboravit, donec circa annum 282, acclamantibus clero & populo, Laureacensis episcopus renuntiatus est; verum hoc tanquam præcipuus cardo, in quo tota vertitur difficultas, aliqua probatione est firmandum.

[20] Haud contemnendum mihi hanc in rem instrumentum suppeditat Chronicon Salisburgense, [non nisi circa annum 282 episcopus Laureacensis renuntiatus est,] a Pezio inter Austriacos scriptores tom. 1, col. 317 & seqq. editum, quod, teste eodem Pezio, Exaratum id primum fuit admodum eleganter in membranis seculo, ut codicis Ms. characteres præferunt, duodecimo, quod postmodum alii atque alii auctores coævi ad seculum usque XIV produxerunt, quemadmodum ex diversitate manuum scripturarumque formis manifestum est; &, ut verosimile est, ex antiquis monasterii abbatialis S. Petri Salisburgensis schedis conflatum. Sub annum autem 282 leguntur verba, quæ huc transcribo: Probus occiditur, Euthicianus Papa sedit, S. Maximilianus Laureacensis episcopus sedit. Et quidem hoc ipso anno Probum a militibus occisum, & Euthicianum, ab anno 275 electum, Romæ tum sedisse, testantur Tillemontius Historiæ Impp. tom. 3, pag. 540 & Pagius, qui circa tempus, quo Pontificium gessit Euthicianus, a Papebrochio paululum dissonat. Nec a Chronici Salisburgensis verbis superius relatis admodum differunt Peziani & Cremifanensis Catalogorum auctores, qui Maximiliani episcopatum anno 284 annectunt: enimvero cum non nisi anno 308 aut circiter martyrium subierit Sanctus noster, ut inferius dicturus sum, his duobus annis ejus episcopatum illigare poterant Chronici & Catalogorum horumce scriptores; quippe, qui anno 282 episcopali charactere insignitus, anno 284 sedebat, nec nisi anno 308 animam pro Christo dedit. Hinc aliqua lux circa annos, quibus Ecclesiæ præfuit S. Maximilianus, suboritur. Non nisi annos 20 ecclesiæ Laureacensi præpositum fuisse S. Maximilianum, asserit Duelliani Catalogi scriptor, qui sic habet: Præficitur anno CCLVIII. Passus Celeiæ anno CCLXXXVIII.

[21] [annisque circiter 26 hoc in munere exactis,] Unum supra hos viginti annos addit Bruschius, cujus verba suæ Metropoli Salisburgensi Hundius intulit, quæ hic subdo. Laureacensi ecclesiæ cum præfuisset pie &, uti Christi ministrum decet, annis pene viginti … accidit anno 288, ut in patriam ad nativitatis suæ locum, urbem videlicet Celeiam, descenderet, ubi gladio percutitur anno post Domini Natalem ducentesimo octogesimo nono, quarta Iduum Octobris. Ex quibus Bruschii verbis, Sanctum viginti & unum annos in administranda Laureacensi ecclesia insumsisse, consectarium fit. Episcopatus illius annos licet expressis verbis non annumeret Sancti nostri biographus, Maximilianum tamen per viginti quatuor & etiam amplius annos ecclesiæ isti prælatum fuisse, haud obscure innuit: enimvero, cum juxta hunc auctorem sacrum episcopatus characterem ei S. Sixtus, qui circa annum 258 aut 261 obiit, contulerit, nec nisi anno 288 aut 289, ut habent pleraque Actorum ejus apographa a Pezio edita, aliaque cum hisce collata aut in Museo nostro asservata, sit passus, hinc Sanctum nostrum Laureaci 26 & amplius annis episcopum sedisse, consequitur. Sed & illud magis ac magis ex dicendis §§ seqq., ubi eum non nisi circa annum 308 in Diocletianæa persecutione, annis tribus ante S. Floriani martyrium, ex Peziani Catalogi verbis capite imminutum fuisse, docebo, verosimile evadet. Hinc, licet circa annum, quo in episcopum assumptus fuit, & annum, quo martyrium subiit, Bruschius, Duelliani Catalogi scriptor, Sancti nostri biographus, chronologus Salisburgensis aut Peziani Chronici auctor inter se dissideant, omnes tamen hoc unum & quidem tanquam notatu dignum habent Maximilianum scilicet per viginti & amplius annos Laureacensibus præpositum fuisse episcopum, imo annos viginti octo aut etiam viginti novem in episcopatu eum egisse, pleraque Vitæ ejus apographa testantur, & ego eumdem annorum numerum circiter in prælatura actorum reperio, qui, Salisburgensi chronologo innixus, anno 282 Sanctum in Laureaci episcopum assumptum asserens, anno circiter 308 martyrium ejus ex Peziani Catalogi verbis reponendum esse, duxi. Et hoc de annis, S. Maximiliani in episcopatu insumptis, verosimilius dici posse existimo.

[22] Ut major S. Maximiliani Actis lux accedat, utque magis ac magis ecclesiæ Laureacensis illustretur historia, [prædicatione, cum Laureacum variis, ut apparet,] quis fuerit civitatis hujus status tempore, quo martyrium passus est sanctus Episcopus, dicere forte non abs re erit. Quis Laureacensis ecclesiæ status ab anno 356, quo S. Martinus, celeberrimus urbis Turonensis præsul, ad Pannoniam prædicaturus accessit, usque ad quintum seculum medium, quo S. Valentinus designatus fuit ecclesiæ Pataviensis episcopus, exstiterit, Hansizius Germaniæ Sacræ tom. 1, pag. 48 & seqq. jam expendit. Isthanc igitur epocham hic revolvere non est animus, sed aliam, eam scilicet, quam S. Maximilianus ipse ad apostolicos labores intentus illustravit, uno aut altero Norici monumento mihi prælucente percurram.

[23] Subversam omnino Laureacensem civitatem ante annum 370 expressis verbis tradit inscriptio, [seculo quarto ineunte] quam Lazius, Gruterus, Pighius, Lambecius Bibliothecæ Cæsareæ lib. 2, cap. 8, pag. 637 & Hansizius suis libris intulerunt. Sequentibus hisce constat verbis: Dominorum nostrorum, Valentiniani, Valentis & Gratiani, perrenium Augustorum saluberrima jussione hunc burgum a fundamentis, ordinante viro clarissimo Equitio comite & utriusque militiæ magistro, infistente etiam Leontio præfecto, milites auxiliares Laureacenses curæ ejus commissi consulatu eorumdem dominorum tertio, ad summam manum perduxerunt perfectionis. Igitur anno 370, sub quem Valentinianus & Valens consules tertio processerunt, Laureacensis burgus, qui annis præcedentibus ad imum redactus erat, ad perfectum ductus est, non ut civitatis, sicut olim, totius Norici Ripensis præcipuæ, sed burgi tantum nomine donaretur, quod silentio non est prætermittendum. Si quæras, qui fuerint hujus subversionis actores; Marcomannos, Quados & alios exhibet Callesius Annalium ecclesiæ Germanicæ scriptor, qui per Pannoniam & utrumque Noricum annis 229, 231, 232, 260, 355, 357, 358 & 364 grassantes igne & ferro omnia fere vastaverunt. Quo autem anno quove tempore Laureacensis civitas ita deleta fuerit, ut ante annum 370 nequidem burgi nomine appellaretur, haud scio. Calamiate quadam jam fuisse attritam hanc civitatem seculi quarti initio, produnt S. Floriani, qui tribus dumtaxat annis, ut inferius docebo, post S. Maximilianum martyrium subiit, Acta, quæ ad 4 Maii Henschenius primo loco vulgavit pag. 462. In his enim Laureacum non nisi sub Castri vocabulo designatum legitur, sed biographi verba subdo. Cum venisset, ait, sacrilegorum principum præceptio apud Noricum Ripense, administrante Aquilino præside, tunc adveniens præses in castrum Laureacense cœpit vehementer inquirere Christianos & comprehensi sunt quidam Sanctorum numero quadraginta. Sive ergo per castrum, castellum cum Isidoro, quem laudat Pitischus in Lexico Rom. ant., loca, quæ nulla civitatis dignitate ornantur, aut oppidum parvum, muris munitum, in alto loco situm intelligas, sive castrum dicas, urbes minores præstantioribus subjectas, sive, ut scribit Valesius Præfationis in Galliarum Notitiam pag. XVIII, castra castellaque appelles loca non pauca, quæ vicorum nomine deberent esse contenta: sive bellis eversa, sive pestilentia exhausta, sive lapsu temporis minora ac desertiora facta sunt, quam olim fuerunt, non improbabilibus rationum momentis arguere licet, Laureacum seculi quarti initio ex suo pristino splendore jam descivisse: non fuisse tum totius Norici Ripensis caput seu civitatem præcipuam, imo necdum præsidis Aquilini sedem, qui Laureacum non nisi Christianos inquisiturus accessisse videtur.

[24] [cladibus esset attritum,] Neque dicas, in Actis S. Floriani, quæ ex Cartusia Gamnicensi eruit Henschenius, & in illis, quæ ex codice Mellicensi descripta Scriptorum Austriacorum tom. 1, col. 39 vulgavit Pezius, nomine civitatis passim donatum esse Laureacum: quin imo insigne de Laureaco legi testimonium, his verbis conceptum: Ingrediens præses plenus crudelitate, nobile castrum Lauriacense, quod divitiarum copia, armorum virtute, populi numerositate, murorum amplitudine, famæ celebritate adeo cæteris præminebat, ut vix Romanam arcem præferri sibi pateretur, cœpit persequi & alligare cunctos &c. His proinde diebus celeberrima erat Laureacensis civitas & sub oppidi vel castri vocabulo non designanda. Verum hic scribendi modus, qui ambitiosum potius oratoris, quam historici simplicem ac modestum stilum redolet, in Actis ab Henschenio primo loco editis &, judice illo hagiographo num. 3 Comment. prævii, pluris æstimandis, non invenitur, auctoremque, qui ea una cum Miraculis decimo tertio seculo litteris mandavit, ut observat Pezius col. 38, sapit. Præterea hæc de Laureaco non habent Acta, quæ tanquam genuina, sincera & antiquiora existimat hic editor, qui ea ex codice annorum octingentorum in Bibliotheca San-Emmerammensi descripsit. Quis fuerit auctor hic anonymus, inquit Pezius pag. 35, num. 2, aut quando floruerit, incertum: nullo penitus vestigio ex ejus verbis relicto, ex quo ejusdem ætatem conditionemque intelligas. Superiorem tamen beato Rhabano, ex abbate Fuldensi anno 847 creato archiepiscopo Moguntino, vixisse hinc credam, quod is in suis Sanctorum Fastis ad 4 Nonas Maii iisdem pene verbis, quibus anonymus noster martyrium S. Floriani commemoret. In his enim nulla ambitiosa reperitur Laureaci descriptio, quod sub nudo castri vocabulo exhibetur, cujus descriptioni standum esse opinor. Hæc igitur præclara Laureacensis civitas tempore, quo S. Florianus martyr hic occubuit, id est, tribus annis post S. Maximiliani mortem, non modicum seculo quarto currente imminuta, irruentibus sæpius barbaris, eo fuit redacta, ut ante annum 370 ruinis suis quasi sepulta jaceret; donec, imperantibus tribus Augustis, e ruderibus suis in novum burgum assurgeret: hinc forte contigit (nam aliquam mihi hic conjecturam facere liceat) ut ab anno saltem 308, id est, a S. Maximiliani morte ad Constantii episcopatum nullus ad ecclesiæ Laureacensis regimen deputatus fuerit episcopus, ejus forte, quod miserrimis istis diebus Laureacum variis cladibus aut attritum aut eversum penitus esset, curam tum gerente aut Passaviensi aut quovis alio ex his, quos regionarios vocant, episcopis. Ita certe, cur immensus octoginta fere & centum annorum hiatus in omnes Catalogos, Pezianum, Cremifanensem & Duellianum irrepserit, reddi posse videtur ratio haud improbabilis, quam eruditis expendendam rejiciendamque etiam, si visum fuerit, lubens relinquo.

[25] Apostolicis laboribus intentus S. Maximilianus ita gnaviter laboravit, [Celeiensi civitati, imminente etiam persecutione, profuit S. Maximilianus] ut inter Norici Ripensis aut Laureacensis diœcesis limites zeli sui ardorem, imminente etiam Diocletianœa persecutione, haud compresserit. Biographi, quæ ad rem probandam conducunt, verba ex Actorum edendorum num. 9 desumpta, huc transcribo.: Appropinquante igitur vocationis suæ termino, cum jam fidei Catholicæ plantulam studiose per totam provinciam sevisset & eam salutaris doctrinæ fœcundis imbridus irrigasset, Domino jubente, accessit ad locum suæ nativitatis, ut eadem tellus, quæ ipsum genuerat, transmitteret paradiso: sciebat enim, adhuc quosdam errorum fructices in perniciem novæ segetis pullulare, quos evellere summa diligentia conatus, dum terram illam sarculo verbi Dei foderet. Hinc merito Hansizius Maximilianum utriusque Norici Apostolis tom. 1 Germaniæ Sacrœ Corollar. 11 accenset his verbis: S. Maximilianus, qui præter curam Norici Ripensis & Pannoniæ, Noricum etiam Mediterraneum, ejusque tunc caput Celeiam patriam suam prædicatione & martyrio stabilivit in fide Christi. Nec mirum, quod extra diœcesis Laureacensis limites, quo Celeiensi ecclesiæ auxilium ferret, sanctus Episcopus excurrerit: enimvero hisce procellosis diebus diœceses variœ in Occiduis prœsertim partibus statis terminis non erant ita distinctæ, sicut, pace Ecclesiæ sub Constantino reddita, postea fuerunt; ita ut vel ob imminentem persecutorum rabiem aut barbaros grassantes, huc & illuc episcopi & viri apostolici discurrerent, ut felicius rem promoverent Christianam. Quot provincias seculo quarto S. Martinus Turonensis lustraverit, nemo ignorat. Sed ne extra Norici Ripensis tot cladibus vexati partes divagemur, S. Valentinus, cujus Acta tom. 1 Januarii pag. 369 & 1094 illustrata sunt, licet seculo V ad Patavienses missus episcopus, ab Eugyppio tamen auctore synchrono, in S. Severini abbatis, de quo ad 7 Januarii Bollandus, Actis Rhætiarum quondam episcopus, quod apud Rhœtios haud modicum laboraverit, num. 50 appellatur. Si ergo in Noricis seculo V res sic se habebant, quanto magis seculo tertio exeunte aut seculi sequentis initio, quo res Christiana adhuc fere in incunabulis jacebat? Sed jam ad Constantii episcopi tempora pergamus.

[26] Inter S. Maximilianum & Constantium, qui omnibus inscribitur Catalogis, [uti etiam Constantius] centum & octoginta fere elapsi sunt anni, quibus nullus sedit, ut jam innuimus, Laureaci episcopus; imo Constantius primus est, cujus episcopatus inconcussis probatur monumentis. Ea hic appellare juvabit. Primum subministrat Eugyppius, qui in Actis S. Severini magistri sui numero 36 sic habet: Cives oppidi Lauriaci & superiorum transfugæ castellorum ad suspecta loca exploratoribus destinatis, hostes, quantum poterant, humana sollicitudine præcavebant… Servus Dei Severinus hæc per triduum contestatus, advesperascente jam die, Valentem nomine, monachum mittens ad S. Constantium, ejusdem loci pontificem, & ad cœteros commanentes, “Hac”, inquit, “nocte dispositis per muros ex more vigiliis, districtius excubate supervenientis hostis caventes insidias.” Alterum pro Constantii episcopatu testimonium exhibet S. Antonii monachi Lirinensis, ejus nepotis, de quo in hoc Opere ad diem 17 Julii, Vita ab Ennodio episcopo Ticinensi, qui anno 521 obiit, contexta & inter opera ejusdem a Sirmondo edita anno 1610, in qua pag. 418 & 419 de Constantio antistite, S. Antonii patruo, sic scribitur: Ea tempestate florentissimus, qui inter has temporum procellas, ne quid in mundo haberet subsidii, terra, hostilibus deputata, humana lege liberatus est: hinc ad annum circiter 489 aut 490 Constantii mortem Hansizius pag.84 Germaniœ Sacrœ consignat.

[27] [& Theodorus episcopis Laureacensibus accensentur.] Constantii locum proxime excepit Theodorus, ad quem celebris exstat Symmachi, qui Romæ ab anno 498 ad 514 sedit, epistola, ab Hundio edita & in Conciliis Labbeanis tom. 4, col. 1311 recusa, qud summus Pontifex Theodoro archiepiscopo Laureacensi pallium indulget, quo secundum morem ecclesiæ suœ ab apostolis fundatœ, uti possit; igitur tempore Symmachi Papœ, id est, sub seculi quinti finem aut sexti initium ecclesiæ Laureacensis administrandæ prœpositus erat Theodorus; sed quo anno in episcopum electus vel quo anno sedem hanc reliquerit, omnino habetur incertum. An autem Laureaci sederint Erchemfridus, Philo, Ottocharus, Bruno, Theodorus II non exiguum movet dubium Hansizius, qui prœter Wilonem episcopis Laureacensibus nullum accenset. Is circa annum 737 clavum gessisse dicitur, quo, Laureaco exciso, Pataviam sedem ibidem fixurus accessit. Sub istis temporibus, inquit Bernardus Noricus in suo Catalogo, sanctus Bonifacius Moguntinus divisit provinciam, Wabariæ & Laureacensem archiepiscopatum, in quatuor diœceses vel parochias. Exinde aliqua in Episcoporum Laureacensium serie lux affulgere incipit, quœ prœgressis temporibus multis est involuta tenebris. Sed hœc de primis ecclesiæ Laureacensis episcopis jam sufficiant.

§ III. De ecclesiæ Laureacensis primordiis, ecclesiarum Galliæ initiis haud dissimilibus.

[Hinc ecclesiæ Laureacensis primordia] De ecclesiæ Laureacensis origine fusius disputdrunt Hieronymus Pezius, Hansizius, Sigismundus Callesius & Aquilinus Julius Cœsar Styriæ Annalium scriptor. Excitatas olim sed jam pene sopitas lites revolvere mihi non est animus; de hujus ecclesiæ primordiis nonnulla dicturus intra Norici Ripensis terminos quasi circumscriptus extra illos disserens non excurram; imo rem ipsam ad ecclesiasticam Norici Ripensis historiam inprimis spectantem ex monumentis, quæ ex Norici ruderibus supersunt, depromptis definire enitar. Igitur, ut quœstionem pressius prosequar, ex dictis supertus liquet, duos tantum episcopos, rejectis Laurentio, Gerardo & Quirino, tanquam commentitiis, Duelliano Catalogo immerito, ut num. 14, 15 & 16 edocui, inscriptis, ecclesiæ Laureacensi ante Constantium, cui hœc sedes authenticis monumentis adstruitur, prœfuisse: cum autem Eutherius Stephano summo Pontifici nomine I fuerit œqualis, hinc ad Decii tempora ejus episcopatus annos consignandos ac proin ecclesiæ Laureacensis primordia seculo tertio medio aut seculo tertio senescenti affigenda esse, opinor, sive in tabulis Eutherium primo loco, sive cum Hansizio B. Maximilianum ante Eutherium reponas: cum enim ille in Diocletianœa persecutione martyrium subierit, eum aut seculo tertio desinente aut sub insequentis initium ecclesiam Laureacensem moderandam suscepisse, nemo non dixerit.

[29] Et hoc quidem eo magis observatione dignum, quod sub idem tempus & sec. III medium pleræque Galliarum ecclesiæ, [medio dumtaxat sec. III, aut circiter, sunt locanda.] Tolosana scilicet, Turonensis, Narbonensis, Parisiensis, Lemovicensis, ut ex Actis S. Saturnini, ab Ruinartio inter Acta sincera Martyrum pag. 109 & seqq. editis, ex Gregorii Turonensis Histor. Francorum lib. 1, cap. 30 liquet, sub Decio & Grato consulibus enatæ & fundatæ dicantur: ex hoc quippe tempore, episcopi sibi invicem succedentes ecclesiarum tabulis conspiciuntur inscripti: quin imo ante celebrem hanc epocham, nulla omnino apparet episcoporum series: vix unus aut alter, qui ecclesiis prœpositus pro certo appellari queat; incerta proinde omnia, quœ de illarum ecclesiarum primœva origine ex Actis aut aliis medii œvi monumentis, ab oppositæ sententiœ assertoribus circumferuntur. Hæc jam dudum annotarunt viri eruditi, novœ Galliœ Christianœ scriptores, Longuevallius in Prœfatione prœmissa, Gallicanœ Ecclesiæ Historiœ, Papebrochius ad 30 Junii, S. Martialis Acta illustrans, Sollerius in Commentario ad Acta S. Memmii Catalaunensis episcopi prœvio sub diem 5 Augusti, Limpenus ad diem 3 Septembris, S. Mansueto Tullensi ep. sacram, Perierus ad diem 14 Septembris de Actis S. Materni ep. disserens, ac denique illustrissimus D. ab Hontheim Trevirensis Historiœ scriptor, qui omnes singulari eruditione diversarum ecclesiarum originem suis scriptis illustrarunt. Nec ex his parva ecclesiæ Laureacensis, quœ eadem cum celeberrimis Galliarum ecclesiis habet initia, historiœ accedit auctoritas: in Norico enim Ripensi, sicut in multis aliis Galliæ provinciis, Euangelicæ prædicationis lumen, a primo Christi seculo exortum, eosdem, id est, lentos ac perexiguos, ut mox edocebo, fecit progressus: serius plantatæ sunt ecclesiæ & episcoporum vix ulla successio ante Decii, quem anno 249 purpuram induisse probat Pagius, tempora deprehenditur.

[30] Non ideo tamen Euangelicæ prædicationis lumen a primo vel secundo seculo Norici Ripensis incolis, ut jam innui, illuxisse, inficior. Illud utique tanquam verosimillimum [Id confirmatur ex eo, quod Euangelium primo forte aut secundo secudo] probant Pezius, Hansizius, Sigismundus Callesius, Annalium Styriæ scriptor & haud obscuris verbis innuunt Vitus Arnpekius Chronici Bajoarior. lib. 1, cap. 14 & seqq. & inter Anecdota Peziana tom. 3, part. 3, col. 38 & seqq. editi, episcoporum Laureacensium Catalogi, qui omnes Christianœ fidei radios ad Noricos Ripenses & ad Laureacensem civitatem totius Norici caput ex Urbe & Aquileia per apostolos aut eorum discipulos penetrasse produnt. Verum ut, quod res est, dicam, dum hi Catalogorum scriptores primam Christianœ religionis originem seculo primo affigunt, dubitanter adeo loquuntur, ut modicam admodum dictis suis fidem conciliare velle videantur. Sic habet Peziani Catalogi auctor: Exordium fidei Catholicæ in Laureaco CREDITUR Apostolorum tempore inchoatum. Sed dilucidioribus adhuc verbis mentem ea de re dubiam prodit Cremifanensis Cat. auctor. Hæc sunt ejus verba: Per hos primos verbi Dei seminatores, Philippum scilicet, qui in Scytia, cui conjunguntur Germania, quæ continet Noricum, prædicavit, S Petrum, Marcum Euangelistam, Ermachoram & Fortunatum, POTERAT dicta ecclesia Laureacensis, SI TUNC FUNDATA ERAT, recipere regnum Dei. Hinc procul dubio nec immerito, illos scriptores non ex indubitatis ecclesiæ hujus monumentis, sed ex qualicumque traditione, cum de Euangelii apud Noricos, tempore apostolorum, prœdicatione, tum de ecclesiæ Laureacensis prima origine, quam quasi dubii hœrentes, ut ex eorum verbis patescit, sub Apostolorum tempora repofuerunt, disseruisse, concludes.

[31] [in Norice annuntiatum exiguos ibi, sicut in Galliis, fecerie progressus,] De religionis Christianæ primordiis apud Gallos septem episcopi S. Radegundi scribentes anno 567 hœc tradunt Conciliorum Galliœ tom. 1, pag. 248: Cum ipso Catholicæ religionis exortu cœpissent Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia respirare, & adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis Dominicæ Sacramenta. Non aliter loquitur S. Saturnini episcopi Tolosani biographus, cujus opus inter Acta sincera Martyrum edidit Ruinartius pag. 109 & seqq., num. 2. Tempore illo, inquit, quo post corporeum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi adventum exortus in tenebris sol justitiæ splendore fidei illuminare Occidentalem plagam cœperat, postquam SENSIM ET GRADATIM in omnem terram Euangeliorum sonus exivit, parique progressu (codex Germanensis habet, ut notat Ruinartius, grandique processu, alii quïnque codices tardoque progressu) in regionibus nostris apostolorum prædicatio coruscavit, cum raræ in aliquibus civitatibus ecclesiæ paucorum Christianorum devotione consurgerent; sed nihilominus crebra miserabili errore gentilium nidoribus fœtidis in omnibus locis templa fumarent. Quœ in Galliis contigisse indicant verba mox adducta, hæc & in Norico, seu in Laureacensi civitate, evenisse, non unicum testatur monumentum, & primo loco sint verba, quibus suam narrationem auspicatur S. Maximiliani biographus num. 1 sic scribens: Merita sanctissimi patris & patroni nostri Maximiliani eximiis laudum præconiis attollere nos debemus, cujus luculenta doctrina PRIMITUS agnitionem nominis Christi atque catholicam nacti sumus. Cum enim, uti ex hoc biographi textu intelligitur, Laureacenses ad Christi agnitionem primitus perveneint, hicque, uti ex iis, quæ num. 19 & seq. adduxi, pronum est colligere, seculo III, media sui parte nondum elapso Euangelium Noricis haud annuntiarit, consectarium est, ut ante medium seculum III Laureacenses vel Christum non agnoverint, vel certe religioni ejus nomen magno numero haud dederint; utque adeo tum apud illos Euangelii prœdicatio vel nullos vel certe tantummodo exiguos fecerit progressus.

[32] Imo & exiguos eam dumtaxat fecisse etiam post exantlatos a S. Maximiliano apostolicos apud eosdem labores, [sicut etiam ex monumentis hic apposuis liquet.] idem biographus mox prodit. Etenim post verba, quibus hosce a Sancto in Laureacensibus ad Christum convertendis, susceptos enumerat, num. 8 ait: Gentilium etiam incredulorum, quibus adhuc abundabat provincia, improbitates… Creatorem omnium agnoscere & corpori sanctæ Ecclesiæ, extra quod nemo salvari potest, docuit couniri: sed & num. 9 Actorum mox edendorum Plantulam vocat biographus ecclesiam, quam fundaverat Maximilianus. Cur, quœso, ecclesiam Laureacensem plantulam dixit, nisi quod paucos numerabat fideles & nonnisi tenerrimas radices, utpote vix tum enata, emiserat. Audi Peziani Catalogi auctorem, qui de primis ecclesiæ Laureacensis temporibus sequentem loquitur in modum: Propter tyrannidem infidelium & Romanorum oppositionem metropolis Laureacensis ducentis annis vel quasi sacerdotalis benedictionis caruit dignitate; imo Christiani ibidem habitantes pro tempore pauci erant, & occulte per latebras divinum cultum exercebant. Hinc autem & ex aliis jam dictis consectarium fit, primo vix aliquam exstitisse ecclesiam sec. III jam adulto cum eo Euangelii prœdicandi causa accessit B. Maximilianus, quo fit, ut eum primis episcopis inscriberem, etiamsi illum non inscripsissent omnium Catalogorum scriptores: secundo paucos etiam, licet haud modicis laboribus a sancto Præsule susceptis, cum, appropinquante vitæ ejus termino, Celeiam martyrii sui palœstram petiit, institutos fuisse Christianos, unde lentos tardosque Ripenses fecisse progressus religionem apud Noricos Ripenses, jure merito opinor; quod & in Galliis contigisse, edocui & indicant varia, quæ in medium adduxi monumenta. Quare nec primo nec secundo seculo, sed tertio, media sui parte jam elapso, fundatam fuisse Laureacensem ecclesiam dicere ausim, licet 1 aut 2 seculo Noricis prœdicatum fuerit Euangelium.

[33] Ast forte dicet quis: Symmachus, qui anno 498 ad summum Pontificatum assumptus est, [Difficultati ex Symmachi Papæ epistola] in epistola, Theodoro Laureacensi archiepiscopo inscripta, hanc ecclesiam ab iisdem apostolis institutam fuisse asserit, quibus fundata fuit ipsamet omnium caput, Ecclesia Romana; igitur Laureacensis ecclesiæ primordia a primo œrœ Christianœ seculo repetenda sunt. Verum huic difficultati non uno ex capite fieri potest satis. Primo ab apostolis fundatam fuisse Laureacensem ecclesiam, scribit summus Pontifex, non quod ipsimet ejus fundamenta jecerint, sed ab eorum discipulis, in Norico Euangelium annuntiantibus, multos ad Christum attractos fuisse existimaret; vel sic scribit Symmachus, quod, qui a sancta Sede Romana missi erant, a S. Petro, cujus Romœ sedes est, legati dicebantur, ut probant illustrissimus Historiæ Trevirensis scriptor, Papebrochius Cordesii verbis & discepatione utens, Limpenus ad tertiam Septembris, S. Mansueto Tullensi sacram, & Perierus in Commentario prœvio ad Acta S. Materni die 14 Septembris num. 7, pag. 364. Pari loquendi ratione usus efi, qui anno 946 Marino fuit suffectus, Agapitus II, in epistola, Germaniœ Sacrœ tom. 1, pag. 197 edita, sic scribens: Hanc ecclesiam Laureacensem etiam in exordio nascentis Ecclesiæ & immanissima Christianorum persecutione, a doctoribus istius Sedis Catholicæ fidei novimus rudimenta percepisse. Uterque enim summus Pontifex, ut ex eorum epistolæ verbis supra recitatis liquet, de primis ecclesiæ Laureacensis fundatoribus certe loquitur.

[34] [petitæ] Sed quos apostolo Petro & aliis, qui Ecclesiæ Romanæ fundamenta jecere, œquipaparat Symmachus aut ipsis coœvos aut suppares fuisse dicit, hos dumtaxat doctores istius Sedis, Romanæ scilicet, aut ab hac Sede missos, qui Laureacenses fidei rudimenta edocerent, Agapitus appellat. Quin proinde primos Laureaci episcopos designare voluerint duo illi Pontifices, nullum est dubium. Et quidem, S. Maximilianum a Sede Apostolica prœdicandi verbum Dei facultatem accepisse, dilucidis verbis asserit num. 3 Actorum ejus mox edendorum scriptor: quantumque fundandæ Laureaci ecclesiæ, quantumque alliciendis ad Christum Laureacensibus insudarit, passim edicit idem biographus. Præterea dum in exordio nascentis Ecclesiæ immanissimæ persecutionis meminit; dumque ecclesiæ Laureacensis initia doctoribus, a Sede Romana deputatis, qui Laureacenses religionis rudimenta edocerent, adscribit Agapitus, quid aliud monstrare intendit, nisi immanissima Diocletiani tempora, quibus suppliciis & neci addicti sunt quamplurimi, qui Christo nomen dederant; hac furente persecutione Florianus & quadraginta alii glorioso agone ecclesiam Laureacensem illustrarunt; Maximilianus ipse Celeiœ martyr occubuit. Hœc omnia autem primis ecclesiæ Laureacensis apostolis seu fundatoribus tribuit summus Pontifex & hinc illius primordia huic tempori affigenda esse, ut opinor, satis indicat. Et quidem seculo III jam adulto plantatam fuisse ecclesiam Laureacensem, de Eutherio & Maximiliano disserens supra § prœgresso, pluribus edocui; idque etiamsi ex Symmachi & Agapiti epistolis invicem collatis non obscure argui posset; haud propterea tamen illam fuisse reipsa abs hisce, contra ac jam docui, fundatam, foret credendum. Tanti enim summorum Pontificum diplomata in alicujus facti veritate adstruenda non sunt. Hac de re Perierum, ad diem 14 Septembris num. 47 disserentem audiamus.

[35] [respondetur] Quid de bullis, ait, aut epistolis Pontificiis aliquod factum efferentibus dicendum, docet Papebrochius in Responsionibus ad exhibitionem P. Sebastiani a S. Paulo part. 1, art. 2, §§ 10 & 14, ubi sat clare exposuit, quid juxta theologos citra irreverentiam erga Sedem Apostolicam censeri possit de factis historicis, quæ ad rem fidei, morum & rituum non spectant, & quæ ex relatu dumtaxat alieno & communi pro tempore opinione in similibus Bullis sine definitione referuntur: ne acta agam, recitabo simpliciter, quæ hic habet illustrissimus ab Hontheim & ejus ad bullas sibi objectas responsum… Opinio quamquam ab uno vel pluribus imo ab omnibus per plura secula credita fuerit, novum per hoc pondus non acquirit, manetque talis, etsi in cartas principum relata fuerit. Firmabimus id auctoritate Sirmondi tom. IV Operum pag. CCCCC, in alia quidem causa, Trevirica tamen ad P. Alexandrum Wilthemium ita scribentis: “Quod igitur ad Dagogoberti pro S. Maximino diploma spectat, idem opinor, judicium esse debet ac reliquorum omnium, quæ a Pontificibus vel a principibus prodeunt. Quæ singula in iis, quæ statuunt aut quæ concedunt, vim ac auctoritatem obtinent; in cœteris, quæ sibi ab aliis exposita narrant, fidem non aliam faciunt, quam eorum fuit, qui exposuerunt, Incerta autem & falsa plerumque suggeri, haud dubium est.” Quare & nullus eruditorum virorum hactenus existimavit, memorata Pontificum & Imperatorum diplomata (quamquam ea jam a centum & amplius annis in publica luce sint) ad hujus quæstionis decisionem multum conferre. Recensuerat antea illustrissimus ab Hontheim Pontificum Bullas & imperatorum Diplomata, quibus B. Eucharius cum Valerio & Materno a S. Petro missus & ab his Trevirensis ecclesia plantata asseritur. Proindeque ex diversorum eruditorum, quorum sententiam modo retulimus, judicio Pontificum Bullœ, ut Trevirensis ecclesia a B. Euchario, aut aliis per S. Petrum missis, fundata credatur, haud multum queunt conferre: ita etiam supra laudata Symmachi Papæ epistola, etsi ecclesiam Laureacensem ab ipsismet apostolis fundatam esse, tam luculenter & expresse, ut alio sensu exponi non posset, assereret, haud magnopere, ut, illam reipsa abs his fuisse fundatam, crederemus, posset conducere.

§ IV. De Notis cronologicis, S. Maximiliani Actis affixis: tempus ejus martyrii ex Actis & nonnullis aliis monumentis firmatur.

[S. Maximiliani maryrium nec anno 281, cui in Cellensi Actorum ejus apographo innectitur,] Notas chronologicas suæ lucubrationi indidit B. Maximiliani biographus, quas huc transcribo: Passus est autem B. Maximilianus, Laureacensis archiepiscopus, pro fide Christi apud urbem Celeiam extra muros anno Dominicæ Incarnationis 281, quarto Idus Octobris: Gaio Papa & postmodum sub Diocletiano passo, Romanæ Ecclesiæ præsidente; Caro, Carino & Numeriano simul Romanum imperium tenentibus, sub Eulasio judice seu tyranno. Lambacense apographum, quod ad Cellense contulit Pezius, annum 288 signat tertio Octobris, quæ dies emortualis in aliis omnibus codicibus, tum editis tum Mss., in Museo Bollandiano asservatis, quarto Idus affigitur: nec de die emortuali, sic consignata, ulla est apud eruditos controversia. In codicibus autem Formbacensi, quo usus est Pezius, Rubrævallensi, Monachiensi, SS. Udalrici & Afræ, Passaviensi & in exemplari antiquitus edito annus Sancti emortualis 289 scribitur. Sed sive annus ille 281, sive 288 vel 289 fuerit, non ideo a cœteris epochis, quas mox ex biographo descripsi, minus dissonat: & primo quidem anno 281, Probo adhuc rerum potiente, Carus & duo filii purpuram nondum assumpserant; nec Caius ipse Eutichiano, qui non nisi mense Decembri anni 283 e vivis excessit, fuerat suffectus. Igitur, si ad hunc annum Sancti nostri martyrium consignes, ruunt ceteræ epochæ seu notæ chronologicæ, quas biographus ex Caii Pontificio & Cari imperio deductas, Actis inscripsit. Si autem S. Maximiliani mortem cum Lambacensi codice sub annum 288 aut cum aliis apographis sub annum 289 reponendam esse existimes, qui fieri poterit, ut S. Maximilianus, Caro & filiis ejus imperium Romanum moderantibus, passus dicatur, qui, jam dudum diverso mortis genere necati, Diocletiano locum & imperium ab anno 284 cesserant? Proindeque annus 288 & 289 Cari & filiorum ejus imperio annecti, vel tanquam Sancto nostro emortualis adscribi nequit.

[37] [nec anno seu 283 seu sequenti,] Ut vero quocumque modo notis chronologicis, quas biographus S. Maximiliani Actis indidit, faverent, uni aut earum alteri adhœserunt nonnulli eruditi, inter quos Hansizius, qui ad annum 283, quo Carus & ejus filii, Carinus & Numerianus, imperium Romanum moderabantur, & Caius Romæ episcopus sedebat, Sancti martyrium reponi posse, existimavit, vel tandem anno insequenti 284, cui ejus martyrium affigunt tum vetustiores Catalogi, quorum verba superius recitavimus, tum nonnulli martyrologi, qui eum sub Numeriano passum fuisse scribunt; Hansizium secuti sunt Callesius & Annalium Styriæ scriptor. Ast, dum annum 283 aut 284 tamquam Sancto nostro emortualem assignat Germaniæ sacræ auctor, ad novos utique scopulos alliditur: enimvero die duodecima Octobris anni 283 Carus quidem & ejus filii imperium tenebant, sed nondum ad summum Pontificatum assumptus fuerat Caius, qui mense dumtaxat Decembri ejusdem anni Eutychiani locum accepit: propria igitur mole ruit nova illa epocha, qua Maximiliani diem emortualem anno 283, Caii Pontificio & Cari Imperio annectere volebat Hansizius. Dum autem diem emortualem, duodecimam scilicet Octobris, anno sequenti 284 innectit, altera mox exsurgit difficultas, quam solvere haud facile est. Jam enim a mense Januario ejusdem anni Carus, ut dilucidis Pagius probat rationum momentis num. II ad hunc annum, interfectus fuerat, quem & Numerianus Apri insidiis occisus ante mensem Octobrem subsecutus est: Caius equidem Romanæ Ecclesiæ prœpositus erat, sed duodecima die Octobris, quo S. Maximilianus martyrium suum celebravit, Caro & Numeriano suffectus erat Diocletianus, qui, teste eodem Pagio num. III, die 17 Septembris Chalcedone imperator renuntiatus, deinde V Kalendas Octobris Nicomediam purpuratus intravit; perperam itaque huic anno 284, ad XII diem Octobris provecto, Sancti mortem illigant Hansizius & cum eo Callesius & Styriæ Annalium scriptor, simulque eam Cari & Numeriani imperio annectunt.

[38] Anno quidem 284 Sancti martyrium vetustiores etiam Episcoporum Laureacensium Catalogi martyrologique innectunt; [nec tandem anno 289,] verum, quid tam de hisce, quam de illis sit censendum, num. 18 paucis innui & infra edocebo, cum primum illorum etiam, qui sub annum 289, imperante Diocletiano, Sancti martyrium reponunt, sententiam aliaque nonnulla expendero. Bruschius, Hundius, duce Schritovino, inquit Hansizius, Ferrarius in Generali Sanctorum Catalogo S. Maximiliani martyrium anno 289 sub Diocletiano imperatore inscripserunt: & quidem cum hoc anno Diocletianus, qui jam dudum Cari & filiorum ejus locum acceperat, rerum potiretur, statim non apparet, cur sub ejus imperio Sanctus, cujus mors in nonnullis Actorum apographis anno 289 affigitur, martyrium anno isthoc passus dici haud queat? Verum, ut observat, Ruinartius in Prœfatione ad Acta sincera Martyrum pag. LVII, edit. Paris., Non imus inficias, primis Diocletiani temporibus ecclesiam nullis edictis agitatam fuisse, nec tum Christianos maxime in his locis, quæ sub speciali Diocletiani cura erant, inquisitos fuisse, ut ex Eusebii Historiæ initio lib. 8 constat. Unde, si tunc martyria aliquot fuere, aut veterum legum auctoritate, aut ex præsidum genio, vel alia quavis occasione absque edictis patrata sunt. Cum itaque ex infra dicendis vi alicujus edicti, a Diocletiano in Christianos lati, capitali sententia damnatus fuerit S. Maximilianus, cumque nullum ante annum 303 ab isthoc imperatore latum fuerit, hinc ante hunc annum jam inde ab anno 289 sancti Episcopi mortem consignari non posse consequitur.

[39] Sed in Bruschii & Hundii sententia convellenda non diutius immoror, [sed in persecutione Diocletianœa, & quidem haud ante annum 303] qui numeris sequentibus tempus, quo re ipsa S. Maximilianus martyrium subiit, dicturus sum. Hoc unum annotasse, hic obiter juvabit; inter eruditos, qui de tempore martyrii ejus disseruerunt, nullum omnino, qui ex notis chronologicis simul sumptis Historiæ ipsius a biographo inditis calculum suum duxerit, exstitisse; sed omnes, uni aut alteri adhœrentes, cœteras utpote sibi invicem oppositas pro libito rejiciendas existimasse. Et quidem quo pacto v. g. annum 281 aut 288 vel 289 cum Caii pontificio & Cari filiorumque ejus imperio componere aggressi fuissent? Ego sane, tantas difficultates solvere haud valens, has omnes notas chronologicas, quas S. Maximiliani Actis inscripsit biographus, tamquam spurias, immerito additas proindeque omnino rejiciendas esse sic existimo, ut eum tamen Episcopum & Apostolum sub Caio summo Pontifice, Caro & filiis ejus Carino & Numeriano simul imperium Romanum tenentibus, egisse, haud diffitear, etsi interim sub Diocletiano, & quidem post annum 303, pro Christo necatum verosimilius fuisse, ob jam nunc dicenda in animum inducam. S. Maximiliani Acta pervolventi statim occurrunt verba, quibus Eulasius prœses Sanctum ante tribunal stantem compellat & hœc sunt: Eulasius dixit: Nunquid non nosti, edictum ab invictissimis imperatoribus & a senatu Romano jam dudum emanasse, ut variis tormentis multentur omnes confitentes, Deum esse Crucifixum istum, quem tu prædicas, qui absque sacri senatus auctoritate se ipsum deificavit? Denique jam plurimi tuæ sectæ complices obstinata mente illam formidabilem ejusdem edicti sententiam tam in urbe Romana, quam in orbe alibi in suis corporibus experti, exemplum resipiscendi satis evidens visi sunt posteris reliquisse.

[40] [verosimillime signandum] Tempore igitur isthoc, quo, quæ hic memorantur, accidere, edictum, quo suppliciis addicebantur Christiani, ab imperatoribus fuerat emissum; id autem non aliud, quam celebre illud & toto terrarum orbe Diocletiani & Maximiani jussu vulgatum decretum, quo, ut Lactantius, Parisiis anno 1748 editus, lib. de Mortibus persecutorum cap. 13, pag. 199 scribit, cavebatur, ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, ex quocunque ordine aut gradu venirent, adversus eos omnis actio caleret, exstitisse, nemo non, spectatis, quæ jam nunc e Sancti biographo recitavi, Eulasii verbis, facile credet. Simile enim edictum Carus &, quos hic Augustos renuntiaverat, filii ejus Carinus & Numerianus, haud proposuerant, cumque, quæ Decius, Gallus & Valerianus vulgarant, Christianos non solum tormentis & suppliciis subjicerent, sed & morte plecti juberent, de decreto mox huc transcriptis Lactantii verbis memorato, quod toto terrarum orbe, Diocletiano jubente, in Christianos anno 303 fuit vulgatum, Eulasium per verba, jam supra e biographo recitata, esse locutum, vero apparet simillimum; cum autem, uti ex his liquet, decretum illud Maximiliano, priusquam pro fide occumberet, al Eulasio fuerit objectum, hinc sane Sanctum, non quidem decreti ejusdem vi, sed alterius longe severioris, quod priori isti, supplicia dumtaxat in Christianos decernenti, a Diocletiano, ut loco mox cit. Lactantius non obscure prodit, haud multo post primum, Galerio Maximiano urgente, fuit adjectum, quodque persecutionem, per plures annos in cujuscumque ætatis, conditionis & sexus Christianos non tantum tormentis, sed & variis mortis generibus crudelissime grassatam, excitavit, martyrio fuisse in hac affectum, vero pariter evadit admodum simile.

[41] [ac proin haudquaquam, quibus contrarium traditur, vel hic adductis] Fuisse quidem Dominicæ Incarnationis anno 281 ac proin ante persecutionem, Diocletiani jussu anno 303 excitatam, pro Christi fide Maximilianum passum, ejus biographus per verba num. 36 jam adducta diserte tradit; verum id, Caio summo Pontifice, & Caro, Carino Numerianoque simul Romanum imperium tenentibus, accidisse, non minus diserte simul ibidem memoriæ prodit; quare, cum nec Caii Pontificatus, nec Cari, Carini Numerianique simul regnantium imperium cum anno Christi 281, ut loco mox cit. ostendimus, queat componi, verosimile is scriptor, qui, quæ litteris mandavit, ex aliis seu documentis seu scriptoribus, sese antiquioribus, ut plurimum deprompsit, jam datas, quibus Sancti martyrium munit, chronologicas notas e probatæ fidei seu monumentis seu auctoribus haud acceperit, usque adeo standum non est: contra vero cum non sit, cur simile quid de illo scriptore ratione edicti, quod per verba num. 40 recitata memorat, quodque aliud non esse, quam quod Diocletiani jussu anno 303 vulgatum fuisse, Lactantius loco supra cit. scribit, jam docuimus, merito, quis suspicatur, est sane, cur id notis chronicis, quas e Sancti biographo mox protulimus, insuper habitis, Maximiliano, priusquam martyrium subiret, fuisse ab Eulasio objectum, ac proin Sanctus sanguinem suum pro Christo sub Diocletiano seu potius in persecutione ab hoc excitata fudisse credatur.

[42] Ac id quidem propensius credendum proindeque notis chronicis mox memoratis haud standum,[notis chronicis] vel ex eo apparet, quod Sanctum aut sub Numeriano aut sub Diocletiano seu potius in persecutione ab hoc decreta pro Christo occubuisse, inter omnes conveniat probeque in hac quidem, at non item sub Numeriano pro Christo non paucos, hosque inter S. Florianum & S. Quirinum, quorum alterum Maii, alterum Julii quarta die in Opus nostrum jam intulimus, in Norico Pannoniaque huic vicina necatos fuisse, e probatæ fidei documentis constet. Constantium quidem, in Pannonia passum, qui Constantiæ in Suevia colitur, Pinius ad XXVI Augusti diem, qua illum, Martyrologio Romano inscriptum, in Opus nostrum intulit, sub Numeriano tam in præmisso Sancti illius Actis Commentario, quam in marginali, quæ in hujus capite ponitur, notula consignat; verum, cum in hac addat, ut fertur, ita mentem ea de re dubiam dilucide manifestat; neque vero immerito; etsi enim Notkerus aliique nonnulli martyrologi sub Numeriano pariter Constantium signent, eum tamen fuisse tunc martyrii palmam adeptum, ex Actis ejusdem verosimile primitus est acceptum; hæc autem esse dumtaxat fidei admodum sublestæ, nemo non fatebitur, qui Commentarium, a Pinio in eadem contextum, evolverit.

[43] At vero, inquies, sub Numeriano passum esse S. Maximilianum, [vel Laureac. Epp. Catalogis vel martyrologis standium esse ostenditur,] vetustiores Episcoporum Laureacensium Catalogi juxta ac nonnulli martyrologi tradunt. Fateor, sic habet: verum martyrologi isti recentiores dumtaxat sunt, nec epocham, quam sic Sancti nostri martyrio assignant e monumentis sufficientis & antiquitatis & fidei hausisse noscuntur; quod autem ad vetustiores Episcoporum Laureacensium Catalogos spectat, hi omnes non citius, quam vel seculo XIII vel XII sunt scripto exarati, cumque præterea nævis haud paucis laborent, nihil est, cur Maximilianus non sub Numeriano, sed in persecutione Diocletianæa passus credatur. Nec ideo, quia hujuscemodi monumenta mendis ac nævis scatentia exiguo dumtaxat vel nullo etiam in pretio habeantur, de tota historia conclamatum iri omniaque hujus fundamenta subvertenda, quis opinetur. Etsi enim id habiturum sane esset locum, si de monumentis auctores antiquos, de rebus, vel ipsamet ætate sua vel certe ab hac haud procul gestis, locutos nactis, sermo foret, aliter tamen de monumentis plurium seculorum spatio a rebus, quas memorant, enatis, est censendum. Absque ullo quippe, quæcumque hæc produnt, historiæ dispendio, si antiquorum aut scriptorum aut documentorum testimonio innixa non sint, rejici tuto queunt, locum tunc obtinente Baroniano isthoc effato: Quod de rebus adeo antiquis a scriptore recentiore sine auctoris antiqui testimonio profertur, contemnitur. Quare cum vetustiores, de quibus hic, Episcoporum Laureacensium Catalogi vel decem vel certe novem post S. Maximiliani ætatem seculis, sint scripti, verendum sane non est, ne, dum, quod de Sancto, sub Numeriano martyrium passo, tradunt, rejicimns, detrimentum inde aliquod historia patiatur, impedireque adeo, ut jam monui, non debent, quominus non sub Numeriano, sed in persecutione Diocletianæa martyrio coronatus Sanctus ob supra allegata credatur.

[44] [Sanctumque martyrio anno circiter 308,] Verum cum persecutio ista annorum aliquot spatio durarit, quo anno id tum factum? Imperiale edictum, quo tormentis in Christianos sæviri jubebatur, Maximiliano, priusquam morte afficeretur, ab Eulasio, ut supra vidimus, fuit objectum; cumque id e dictis verosimillime haud aliud, quam ipsummet celebre Diocletiani edictum, anno 303 in Christianos, teste Lactantio, promulgatum, exstiterit, ac porro tum, cum illud Maximiliano ab Eulasio fuit objectum, jam dudum, ut ipsa biographi verba num. 39 recitata innuunt, ab augustissimis imperatoribus emanasse, dictum fuerit, consectarium est, ut verosimillime quatuor circiter aut quinque annis post edicti ejusdem promulgationem anno 303 factam, ac proin anno circiter 308 Sanctus noster fuerit martyrio afctus. Et vero id eo circiter tempore esse factum, confirmari etiam potest ex eo, quod sedes Laureacensis, quam post S. Maximiliani ultimo ante annum 308 loco in omnibus Episcoporum Laureacensium Catalogis positi martyrium diutissime vacuam mansisse aut, quod idem est, ab anno 308 episcopo caruisse, a Peziani & Cremifanensis Catalogi scriptore indicetur: etsi enim bini hi auctores fidem integram haud mereantur: nihil tamen obstat, quominus eos suam, qua sedem Laureacensem ab anno 308 vacuam exstitisse asserunt, ex antiquis aut scriptoribus aut documentis narrationem hausisse arbitremur, proindeque illa ecclesia, quæ multorum annorum spatio episcopo caruisse dicitur, re ipsa per Sancti nostri, qui ultimo loco ante annum 308 Catalogis prædictis inscribitur, martyrium vacua permansisse mihi videtur. Igitur ex relatis horumce duorum Catalogorum verbis S. Maximilianum circa hunc annum 308 martyrii coronam verosimillime fuisse adeptum, existimo.

[45] [& quidem die 12 Octobris, coronatum fuisse, concludimus.] Et quidem die duodecima Octobris, de qua nulla, quam sciam, exstat apud eruditos controversia: Lambacense dumtaxat apographum, quod Pezius cum variis, quæ ad manum habebat, contulit, sancti Præsulis mortem tertio Idus Octobris affixit, quod per amanuensis negligentiam accidisse existimo: sub diem vero sequentem illam reponunt alia apographa in Museo Bollandiano asservata, & varia Mrll., de quibus§ sed. Hinc, S. Maximilianum hac die martyrium subiisse, nemo non dixerit. In Martyrologio tamen Augustano, manu duodecimi seculi exarato, quodque in Usuardinis Auctariis laudat Sollerius, in annuntiatione hodierna hæc habentur: Dedicatio basilicæ S. Maximiliani confessoris; eo quod forte hac die ad Sancti hujus honorem alicujus ecclesiæ dedicatio celebrata fuerit, nec certe inde eum haud fuisse hac die martyrio coronatum, sequitur. Porro cum omnia Actorum ejus apographa, uno Lambacensi excepto, variaque Mrll. diem ejus emortualem ad 12 Octobris consignent, iis omnino, ut opinor, est assentiendum.

§ V. S. Maximiliani in Fastis memoria & ecclesiasticus cultus ei exhibitus.

[Sanctum, qui Fastis sacris] Sancti Maximiliani memoriam Mrl. Romanum hodiernum sequentibus verbis celebrat: Celenæ in Pannonia sancti Maximiliani episcopi Laureacensis: quam annuntiationem brevibus licet verbis conceptam, ex Molano tamen acceptam in Notis dictæ annuntiationi subnexis fatetur eminentissimus illius Mrl. auctor. Videnda, inquit, in Bibliotheca Tornacensi (lege Formbacensi) apud Molan. aut penes Cuspinian in Austria ejus Acta. Celenam tamquam martyrii palæstram immerito statuit uterque martyrologus, quam omnia Vitæ ejus apographa, a Pezio visa aut in Museo Bollandiano asservata, & constans Norici Mediterranei traditio Celeiæ, ut num. 1 edocui, reponunt. Mirum sane, in antiquis Mrll., quæ Classica vulgo vocantur, S. Maximiliani nomen inscriptum non reperiri, cujus tamen memoria in Noricis celebris adeo exstat, ut a seculo saltem octavo, ut mox edocebo, peculiari veneratione Sanctus recolatur, nomenque ejus sibi inditum habeant antiquissimi diversarum ecclesiarum, Germaniæ præsertim, Fasti.

[47] Et quidem Mrl. Morbacense ex codice 800 annorum a Marteneo Anecdotorum tom. 3, [12 Octobris] col. 1570 editum cum Prijciano, Maximilianum hodie annuntiat. Kalendarium Tegernseense, ab annis ut minimum, inquit Scriptorum Austr. tom. 1, pag. 21 Pezius, 700 scriptum, sanctum Præsulem verbis, quæ subdo, celebrat: IV Idus Octobris S. Maximiliani confessoris. Necrologium Eberspergense, quod antiquissimum vocat Œfelius, Rerum Boic. Script. tom. 1, pag. 15 & seqq., Diessense manu seculi 12 scriptum & ab eodem Œfelio pag. 65 editum, Mrl. Lyrinense ab annis 600, ut observat Marteneus tom. max dicto, col. 1625, litteris mandatum, Kalendarium Mellicense ejusdem ætatis, de quo Pezius mox laudatus, verbis his aut similibus, quæ huc transcribo, Sanctum nostrum memorant: Maximiliani episcopi & confessoris; Mrl. Augustanum jam a me laudatum, dedicationem alicujus basilicæ S. Maximiliani exhibet. Iis codicibus ab annis 800, 700 & 600 descriptis subdere liceat Florarium Ms. in hoc Opere Bollandiano notissimum & post seculum decimum quintum medium de criptum, in quo perlonga sequitur hodie S. Maximiliani annuntiatio, ex Actis ejusdem deprompta, qua annus ipsius emortualis anno 286 affigitur. Florario accedunt Greveni editionis Lubeco-Coloniensis, & Molani Mrll., quorum annuntiationi hodiernæ subnexa legitur Sancti reliquiarum translatio sive a B. Ruperto, sive ab Henrico Bavarorum duce, quem Henricum II imperatorem Molanus perperam appellat, facta. Hic etiam Mrll. recentiora, quæ sibi S. Maximiliani nomen habent inscriptum, appellabo, Germanicum scilicet Canisii seu potius Walasseri, Felicii, Maurolyci, quorum omnium verbis eum & ab retroactis seculis & nostris diebus singulari veneratione fuisse habitum, dilucide evincitur.

[48] [aut aliis diebus inscribitur.] Sed nec duodecima die Octobris dumtaxat S. Maximiliani memoriam Fasti sacri celebrant. Florarium Ms. ad 12 Martii dedicationem alicujus basilicæ S Maximiliano sacræ annuntiat; vel, ut scribit Bollandus ad diem 7 Januarii Acta S. Valentini illustrans. Mrl. Romanum XXIX Octobris ista habet: “Eodem die sanctorum episcoporum Maximiliani martyris & Valentini confessoris.” Molanus in addit. ad Usuardum eodem die: “In civitate Pataviensi, Triumphus sanctorum episcoporum Maximiliani martyris & Valentini confessoris”: rursus minoribus typis, sed alio nonnihil modo: “In civitate Pataviensi, Triumphus sanctorum episcoporum Maximiliani martyris & Valentini confessoris.” Quis vero ille sit triumphus, non exprimit. Eadem habet Martyrologium Germanicum additque, præcipuos ejus ecclesiæ & diœcesis patronos esse. In Vita S. Maximiliani mox edenda num. 9 mentio fit servatæ civitatis MCCLXV, 29 Octobris ejus & S. Valentin patrocinio. Corrigendum Gallo-Belgicum Mrl., in quo Patavio Italiæ ambo adscribuntur. In Dextri Chronico ad annum CDXXIV, num. 5 isthæc habentur: “Prope Tudem in Gallæcia, in oppido Vianensi, Sancti pontifices Maximilianus & Valentinus clarent.” Non dubitat Bivarius, quin hi sint SS. Maximilianus & Valentinus, de quibus Martyrologium Romanum XXIX Octobris, & fidenter Molanum corrigit, qui locum Viennæ male cum Theodoro conjunxerit. Ita legendum cemet: “Eodem die sanctorum episcoporum Maximiliani martyris & Valentini confessoris. Viennæ item depositio R. Theodori abbatis.” Hæc, cum non parum ad S. Maximiliani cultum asserendum conferant, huic Commentario subnexenda mihi visa sunt; nec ad illum firmandum minus faciunt, quæ mox subdo.

[49] [& cui variæ] Tempore S. Ruperti, qui Childeberto III Austrasiæ regi a Baronio, Pagio, Mabillonio & Hansizio advixisse scribitur, jam tum apud Noricos celebris erat Sancti nostri cultus. Audi, quæ num. 15 Vitæ edendæ habet illius biographus. Hæc sunt ejus verba: B. Rupertus, Juvaviensium archiepiscopus & patronus, videns illam clarissimam & singularem hujus terræ lucernam lucentem in caliginoso loco, gemmamque pretiosissimam, corpus scilicet B. viri Maximiliani, virtutum & miraculorum scintillas innumerabiles spargentem, intelligens magnam & magnificam apud Deum esse meritorum suorum prærogativam, plures ecclesias, ut hodie liquido apparet, sub ipsius patrocinio dedicavit. Quæ fuerint ecclesiæ illæ sub S. Maximiliani patrocinio dedicatæ, non edicit Vitæ ejus scriptor: chronologus Celerensis civitatis, ab Annalium Styriæ scriptore laudatus, pag. 8 sanctum Rupertum Cileiam venisse atque ecclesiam inibi simplicem cum aliis nonnullis in honorem ejusdem S. Maximiliani dedicasse, asserit. Si aliqua Joanni Aventino, historiam Œtingensis cœnobii conscribenti, fides habenda sit, aliquod sacellum in honorem S. Maximiliani S. Rupertus exstruxit, sed Aventini factum narrantis verba subdo. Duo templa, inquit cap. 5, extructa propere a principibus (Theodone scilicet & Otone, Theodonis Secundi Bajoariorum principis filiis) proxime prætoria Christo Domino Deoque nostro & ejus Genitrici Deiparæ Virgini dedicavit. Unum Reginoburgii, alterum Utini, utrumque Vetus vocare solent. Inauguravit quoque idem haud procul ab Utino templum, divo Maximiliano Burgiochiricha nuncupatur cubatque in ripa fluminis Matichæ.

[50] Verum cum S. Maximiliani Acta, Chronicon Celeiense Ms. Aventinique Historia mox laudata, [ut ex chartis] multis etiam eruditis tamquam sublestæ fidei videri queant, hic duo venerandæ antiquitatis Noricorum monumenta subjiciam; cartas, inquam, duas, quarum notitiam nobis subministrarunt Arno, qui ab anno circiter 785 ad 821 Salisburgensi ecclesiæ præfuit, & ille anonymus, qui Arnoni æqualis aut suppar easdem cartas notitiis suis brevibus intulit: quas notitias seu annotationes primus edidit Canisius Lectionum antiquarum tom. 2, pag. 484, & rursus tom. 6, pag. 1147. Basnagius, qui earumdem Lectionum novam editionem curavit, & tandem Hansizius Germaniæ Sacræ tom. 2, pag. 19 & seqq. Sed de utroque libello scribentem audiamus hunc postremum scriptorem, qui sic habet pag. 12: Subjungo jam, quod dudum receperam, duo monimenta vetustissima rerum a primis fundatoribus huic ecclesiæ Salisburgensi donatarum… Primum est libellus seu adnotatio traditionum a Theodone Bojariæ duce, fundatore… Is compositus est anno 788 jussu Arnonis episcopi, stilo quidem rudi & parum ex amussi Grammatices, cœterum venerabilis ob vetustatem; cui geminus est alter ejusdem argumenti, nisi quod paulo sit uberior & explicatior priore, præterque donationes ante Arnonem factas, recenseat etiam illas, quæ factæ sunt sub Arnone jam archiepiscopo. Stilus etiam emendatior est, totumque opus digestum in capita XXIII, auctore pariter vetusto, certe non valde ab Arnonis ætate remoto, qui id, quod refert, potissimum ex chartis originariis, quarum & mentionem facit cap. XV, scribens de Concambio cujusdam Hadeberti cum Arnone; quod Concambium, inquit, inter cœteras chartas non continetur.

[51] His præmissis, chartarum dictarum primæ verba subdo ex cap. XVI Annotationum Arnonis deprompta, [hue] quæ hæc sunt: De cella vero S. Maximiliani ita contigit, ut construeretur ab initio. Ibant duo fratres in locum, qui dicitur Pongawi, nomen unius Tonazanus & alterius nomen Urso, in venatione & ad aurum faciendum, & viderunt illuc multa luminaria pluribus noctibus & alia signa multa, & venientes ad dominum Hrodbertum episcopum dixerunt, quod ipsi ibi viderunt, & ip e pergens cum eis vidit ibi similiter. Tunc quoque perrexit dominus Hrodbertus ad Theodonem ducem (is erat Theodo, Secundus nomine) & dixit ipsa miracula, rogansque eum licentiam sibi dare, ut cellam ibi construeret & ita ei Theodo dux licentiam dedit Veniensque dominus Hrodbertus iterum ibidem cum hominibus suis & cum supra scriptis fratribus & cepit ibi stirpare & locum mundare, & oratorium facere. Facto autem oratorio, venit iterum ad Theodonem ducem & rogavit eum secum ibidem venire. Venientes autem ibidem domnus Hrodbertus consecravit ipsum oratorium, & Theodo dux tradidit ipsum locum ad S. Petrum ad Salzburch monasterium &c.

[52] [transcriptis liquet,] Idem & iisdem fere verbis narrat anonymus ille quisquis fuerit, qui easdem monumentorum notitias descripsit cap. 11, cuit titulus subsequens legitur præfixus: De Visione luminis in loco, ubi sanctus Maximilianus sepultus esse dignoscitur: & ecclesia ibidem constructa. Cætera hujus notitiæ verba summatim dumtaxat hic describam. Sic habent: Contigit, ut duo viri irent sursum per Salzaha in eremum ad venandum atque ad aurum faciendum, venienteque in illum locum, qui nunc dicitur Pongeu, viderunt tribus noctibus pariter quasi duas candelas ardentes, & naribus suis senserunt magnum odorem miræ suavitatis fragrantem De quo admirati valde venerunt & annuntiaverunt domino Rudberto episcopo. Quo illo * audito, misit mox presbiterum suum & dedit ei unam crucem ligneam parvam, quam ipse consecravit, præcepitque, hanc causam diligenter agnoscere, si ita verum esset, sicut illi supradicti homines dixerunt. Qui venit cum Domingo & aliis hominibus, & idem presbiter eadem nocte vidit ibi lucernas ardentes & magnum odorem ibi sensit & tres noctes pariter ita ibi invenit. Tunc quoque secundum mandatum S. Rudberti confirmavit ibi sanctam crucem ipsam & parvum tugurium fecit super eam. Beatus quoque Rudbertus, accepta potestate a Theodone & Theodoberto filio ejus, Bojariæ ducibus, ecclesiam ibi construxit, & habitacula servorum Dei & ipsam ecclesiam consecravit in honore sancti Maximiliani, & ipsum locum nominavit Pongeu.

[53] [ecclesiæ sunt dicatæ.] Hinc cellæ & ecclesiæ Pongaviensis originem ex indubitatis monumentis perspectam habes, erudite lector, e quibus certo constat, alicujus luminis per tres noctes apparentis odorisque mirum in modum suavis occasione, S. Rupertum seculo octavo ineunte, cellam & ecclesiam ibidem, concedentibus Bajoariæ ducibus constructam, S. Maximiliani honoribus consecrasse. Quare ante annum 718, qui, ut creditur, S. Ruperto fuit emortualis, celebris erat in Noricis S. Maximiliani cultus; cumque e dictis apud hosce jam tum ecclesia ejus nomini inscripta exstiterit, quin ei etiam antea cultus aliquis fuerit exhibitus, dubitandum haud reor.

[54] [ecclesiastico Officio hic memorate] Eum porro in peculiari veneratione habuerunt Patavienses, ubi, ut creditur, ad eorum civitatem adsportatæ fuerunt ejus reliquiæ, id est, ab anno circiter 985, uti inferius edocebo. In Breviario ejusdem ecclesiæ, Venetiis anno 1517 vulgato, inquit Pezius Scriptorum Austriacorum tom. 1, pag. 21, in cujus Kalendario die natali S. Maximiliani summum festum agendum præcipitur; duæ orationes habentur, in quarum una Confessor atque Pontifex, in altera Martyr atque Pontifex nominatur. Eadem prorsus habet alterum Pataviense Breviarium, anno 1505 Venetiis etiam editum. Nec forte ordinem, in celebrando ejus Officio præscriptum, pervolvere lectorem pigebit. Hunc itaque hic exhibeo. Ad Vesperas super Psalmos Antiphona: “Sancte Maximiliane, confessor Domini pretiose, adesto nostris precibus”, ut in Communi Pontificum. Psalmi “Laudate.”. Capitulum: “Ecce sacerdos.” Responsorium: “Beatus Maximilianus”, ut in Communi, sub quo descendant ad monasterium: finito Responsorio, cantores cantent ℣ Ut apud Christum ejus patrociniis adjuvemur &c Hymnus: “Iste Confessor”, canitur sub nota, “Ut queant laxis.” Versus:“ Gloria & honore.” Ad Magnificat Antiphona: “A progenie in progenies fecit misericordiam Dominus, qui eduxit Abraham de Ur Caldeorum & de ultimis terræ vocavit sanctum Maximilianum, ut in hac terra nostra peregrinus esset & advena: in vera patria celesti Civis Sanctorum & Domesticus Dei; ut nobis datus a Deo Patronus jugiter intercedat pro hac sancta plebe & universis fidelibus. Allel.” Collecta: “Propitiare, quæsumus, Domine, per beati Maximiliani confessoris tui atque pontificis, qui in præsenti requiecit ecclesia, merita gloriosa: ut ejus pia intercessione ab omnibus protegamur adversis. Per. Benedicamus Domino.” Ad Completorium Capitul.: “Pacem & veritatem.” Super Nunc Ant: “Vigila super nos.” ℣ Amavit eum Dnus.” Collecta “Deus, qui diem discernis a nocte” Ad Matutin. Invit. Confessorum regem. Alia omnia de Historia. Euge, Serve bone. Lectio I. In Celeia civitate. Lectio II. Infantulus iste decorus. Lectio III. Cum vero esset XIII annorum. Lectio IV. Decursis itaque infantiæ pueritiæque annis Lectio V. Sanctus igitur Quirinus. Lectio VI., Reversus igitur sanctus Maximilianus. Ad Horas, Laud Capit.: “Ecce Sacerdos” Hymni solemniter Post Sextam fiat processio ad monasterium cum Respons. “Beatus Maximilianus”. Quo finito, cantores imponant Officium seu Missam: “Statuit ei Dominus” & agitur per totum, ut in die S Valentini In secund s Vesperis Ant.: “Ecce Sacerdos.” Hymnus: “Iste Confessor” ℣ Gloria & honore. Ad Magnificat Ant.: “Gloriam mundi spernit cum suis oblectationibus”, ut in Communi Conff. Pontif. Pag. 244 editæ sunt Antiphonæ propriæ ad Laudes, imo & ista additur ad Magnificat in II Vesperis Antiphona: Magnificemus Dominum Salvatorem omnium. Secunda Collecta, ut verosimile est, extra Pataviam legi solita, hæc est: Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium Sanctorum tuorum operibus es mirabilis, da nobis in beati Maximiliani martyris tui atque pontificis annua solemnitate lætari, qui Filii tui martyr extitit, &, quod ministerio gessit, testimonio comprobavit, &, quod ore prædicavit, confirmavit exemplo. Per Si quis, cur de Confessore Pontifice in festo S. Maximuliani Officium celebretur, inquivat, rationem in promptu exhibent Rubricæ pagg. 124, 131, 132, 283 &c verbis, quæ subdo: De Sanctis, qui sunt pontifices & martyres, Gregorius Papa Sept mus nstituit, ut omnium sanctorum Romanorum Pontificum & Martyrum festum solemniter ubique cum pleno Officio celebretur … Cum ergo festum Papæ & Martyris agitur, omnia de Pontifice sunt dicenda Quod igitur in Pontificum Romanorum & Martyrum festivitatibus celebrandis instituisse dicitur Gregorius I, II, in sesto S. Maximiliani retinuesunt Patavienses, qui Sancti nostri etiamnum cum Octava, sed in civitate tantum, festum sub ritu, quem vocant primi Ordinis, inquit Hansizius tom. 1 Germaniæ Sacræ Corollar. X, pag. 35, celebrant.

[55] [colunt] Circa ritum, quo S. Maximiliani festum celebrandum est, nonnulia Hansizius ex Breviario, Viennæ anno 1522 edito, & Missali Pataviensis ecclesiæ desumpsit, quæ hic etiam annotasse juvabit. De sancto Maximiliano Oratio modo dicitur, ut in Communi Martyrum: “Deus, qui nos.” Oratio pariter, Secreta & altera post Communionem ab hodiern s diversa fuit. Et quidem diversas exhibent apographum Monachiense, codex antiquitus editus, de quo num. 2, & vetus Ms. Bibliothecæ S. Vedasti, a Patre Joanne Courvoisiero Vitæ S. Maximiliani pag. 283 laudatum. Secreta sic habet: Sicut ad munera Abel. Post-Communio: Celestium omnipotens Deus. Euangelium, pergit Hansizius, quum olim fuerit: “Sint lumbi”, hodie est: “Si quis ad me venit.” Habebatur olim Missa de sanctis Valentino & Maximiliano patronis ecclesiæ conjunctim dici solita, quæ incipiebat: “Sacerdotes.” Oratio: “Propitiare, quæ umus.” Epistola: “Lingua sapientium.” Euangelium: “Videte, vigilate & orate.” Peculiaris item Hymnus seu, ut vocant, Sequentia qui nihil præter pias preces continet. Hodie inter consuetas commemorationes seu suffragia Sanctorum, post suffragia sanctorum Petri & Pauli, item Stephani protomartyris, fit commemoratio S. Maximiliani & Valentini conjunctim oratione: “Propitiare, quæsumus” additurque in cathedrali, “qui in præsenti requiescunt ecclesia”.

[56] [Patavienses,] Corollaro XI, ubi de distributionibus cæremonialibus, quæ ob memoriam festi occurrentis in ecclesia Pataviensi fieri solitæ sunt, agit idem Hansizius, sequentia, quæ subdo, leguntur: Die XII Octobris festo S. Maximiliani, cuilbet, particulari, datur libo major panis albi. In antiquo Missali, manu seculi XII exarato, quod laudat Pezius tom. 1, pag. 21 Scriptorum Austriacorum, die S. Maximiliano sacra, Missa de Communi, ut aiunt, plurimorum Martyrum proponitur. Introitus: Salus autem Justorum. Graduale: Vindica. Offertorium: Mirabilis. Communio: Ego vos. In Proprio Sanctorum ad usum ecclesiæ Pataviensis anno 1608 edito, die S. Maximiliano sacra, omnia ut in Communi unius Martyris. Lectiones tres de historia illius, ex quibus rejecit editor, quæ in Breviario anni 1505 vulgato, de S. Quirino, Laureacensi & postea Aquileiensi episcopo, habebantur. Sed sat superque de ordine, quo S. Maximiliani apud Patavienses festum celebrari solet, dictum jam est. Nunc de cultu, quo eum diversæ ecclesiæ in Germania venerantur, pauca addenda occurrunt.

[57] [Viennenses, Ratisbonenses, Frisingenses] Sub ritu duplici & novem Lectionibus diem ejus natalem celebrat ecclesia Viennensis, ut ex Proprio Sanctorum illius ecclesiæ anno 1632 vulgato palescit. Tres tanum Lectiones habet ejusdem Officium in Proprio Sanctorum diœcesis Ratisbonensis Ingolstadii anno 1611 edito. Sub eodem ritu in Proprio Sanctorum Salisburgensis, ibidem anno 1647 impresso., & ecclesia Frisingensis in codice ad usum hujus ecclesiæ accommodato & auctoritate illustrissimi DD. Viti Adami episcopi typis mandato Sancti nostri memoriam recolunt: quæ diversa SS. Propria in Museo Bollandiano asservantur.

[58] Sed & ecclesia Tornancensis S. Maximiliani festum eodem ritu duplici, [& in primis Tornacenses,] quo illud celebrari solent DD. Patavienses, recolit, ex quo seculo proxime elapso aliquid ex Sancti Episcopi hujus reliquiis illustrissimo Tornacensi episcopo DD. decanus & canonici Patavienses concesserunt, quodque Rmus Tornacensis ecclesiæ suæ cathedrali dono reliquit, ut § VII edocebo. Multa de hoc habet P. Joannes Courvoisierus e sacra Minimorum familia in libro, quem de Vita S. Maximiliani anno 1638 Bruxellis edidit, pag. 275 & seqq. Instrumentum, quo domini Passavienses S. Maximiliani Officium, in ecclesia Passaviensi dici solitum, ad dominos Tornacenses, ut ipsi ad illorum normam illud celebrent, ex ecclesiæ Tornacensis Tabulis erutum mittunt, huc transcribo.

[59] Nos decanus & capitulum ecclesiæ cathedralis Passauvensis notum facimus hisce, [qui suum de Sancto Officium a Pataviensibus acceperunt.] quanam ratione Rmus ac Illmus Princeps ac Dominus Dnus Maximilianus, episcopus Tornacensis, nobis per litteras indicaverit, quod ex singulari devotione erga S. Maximilianum, ecclesiæ Passauvensis olim antistitem & patronum ejusdem perpetuum, commotus: post acceptas duas reliquiarum particulas non solum statuam argenteam sumptibus quatuor millium florenorum elaborari curet, sed etiam ad majorem Dei gloriam ac dicti S Maximiliani honorem Officium sub ritu duplici fundare & annue celebrari facere cogitet, ad eum prorsus morem, quo apud nos Passauvenses peragi consuevit: proinde ese ob impetrandam facilius a Sanctitate Pontificia licentiam authentica fide atque attestatione nostra indigere, quod nempe preces illius cum ceremoniis Officii, uti apud nos celebratur, omnimode concordent. Cum igitur nos decanus & capitulum prædictæ cathedralis ecclesiæ Pasauvensis S. Maximiliani patrocinio meritisque gaudeamus, atque in hoc laudatissimo episcopo Tornacensi zelo partes nostras nequaquam deesse volentes, attestamur vigore præsentium supradicti S Maximiliani festum non aliter, quam Rmus D. Epus Tornac. intendit, per ecclesiæ cathedralis Passauvensis episcopum vel suffraganeum celebrari. Solemnitas autem ea sequentibus continetur ac majoris informationis causa hic specialiter inserta. Dicitur enim totum S. Maximiliani Officium sub ritu duplici primæ classis cum Octava, duodecima mensis Octobris de Communi unius Martyris. Oratio: “Deus, qui nos B Maximiliani martyris tui &c.” In primo Nocturno Lectiones leguntur ex Actorum cap. 2: “A Mileto Paulus mittens Ephesum” Secundi autem Nocturni Lectiones sunt propriæ. Lectio IV: “Maximilianus”, ut in Proprio Sanctorum ecclesiæ hujus anno 1608 edito. In tertio Nocturno legitur Euangelium Lucæ 14: “Si quis venit ad me” cum Lectionibus Homiliæ S. Gregorii Papæ, quæ ibidem sequuntur. Ad Laudes & per Horas omnes, de Communi. Missa dicitur de uno Martyre, quæ incipit: “Sacerdotes Dei, benedicite Dominum.” Euangelium idem, quod fuit in 3° Nocturno: “S quis venit ad me.” Quæ omnia cum ita se habeant hoc testimonium sigillo nostro capitulari munitum dedimus Passauvi 26 mensis Maii anno Christi 1634. Concordat, fignat P. Mafurech. Nunc autem sub ritu simplici, sed in ecclesia cathedrali sub ritu triplicis majoris festum Sancti celebrant Tornacenses, ut ex Proprio Sanctorum hujus diœcesis, anno 1712 edito, patescit.

[Annotata]

* ille

§ VI. Sancti reliquiæ variæque earum ad diversa loca translationes.

[Sancti reliquiæ juxta Celeiam sepultæ,] Lata præsidis Eulasii sententia, mox ad fanum martis perductus Maximilianus, huic litare constanter abnuens, capite imminutus est. Tunc venientes, inquit ejus biographus num. 14 Vitæ edendæ, Christiani nocte tulerunt corpus ejus & sepelierunt illud juxta civitatem humili quidem sepultura propter metum paganorum, ubi Dominus plurima signa & miracula per merita ipsius sicut in vita sic & post mortem ostendere dignatus est. Ab istis verbis haud dissonat Noricorum traditio, ab Hansizio Germaniæ sacrœ tom. 1, pag. 30 & ab Annalium Styriæ scriptore pag. 228 asserta. Celeiæ enim, inquit, locum ostendunt, in quo obtruncatus, in quo humatus est. Proindeque, eum Celeiæ sepultum primo fuisse, res eruditis indubitata videtur. Sed nonnullæ de variis ejus translationibus subortæ sunt controversiæ, hic breviter a nobis perstringendæ.

[61] [nec in Italiam anno 488;] Primam movet ipse Sancti nostri biographus Vitæ edendæ num. 22 sic scribens: Tota ecclesia Laureacensis cum omnibus suffraganeis & populo utriusque sexus … vitam retinere cupientibus, eorumdem regum Odoacri & Theodorici formidine, cum omnibus suis substantiis & clericis libris & privilegiis, Sanctorumque reliquiis & corporibus eorumdem in Neapolim & universam Samnitarum Italiam transmigrarunt, nil Pannoniis & Mæsiis memoriæ relinquentes: cum quibus etiam major pars corporis beati Maximiliani & libellus vitam uam & miracula continens est pariter asportatus. De hac transmigratione beatus Severinus monachus Noricensis in sua vita, ubi postulabat a suis compatriotis, ut & ossa sua secum in Italiam deferant, facit plenariam mentionem. Ast, inquit Hansizius pag. 33, cui etiam Annalium Styriæ auctor suffragatur, idem biographus, tamen partem aliquam reliquiarum sua ætate Pataviæ depositam & in honore habitam fuisse, indicat, eo quod ad ejus tumbam languidos, cæcos, claudos sanitati restitutos enarret. Cæterum, ut addit idem scriptor, nulla usquam memoria est, reliquias S. Maximiliani in Italia haberi. Præterea illa migratio, quæ facta fuit mandato Odoacri anno 488, solos attinebat Noricos Ripenses & oppida super ripam Danubii posita, ut experte scribit Eugippius, qui eidem migrationi interfuit. Noricos interiores aut Celeinses, utpote quam longe ab ripa Danubii remotos, eo migrandi præcepto comprehensos, haud constat.

[62] [nec dein Laureacum a S. Ruperto allatæ fuerunt,] Alteram Sancti reliquiarum Laureacum translationem a S. Ruperto factam fuisse asserit Molanus in hodierna S. Maximiliani annuntiatone, quæ sic habet: Celenæ in Pannonia, Maximiliani episcopi & confessoris, cujus corpus Laureacum transtulit S. Rupertus Bavarorum apostolus, qui plurimas ecclesias ad ejus honorem dedicavit, tandem vero Pataviam reliquias transtulit Henricus Secundus imperator. Verum, inquit Hansizius, difficultas est, quemadmodum id S. Rupertus præstare potuerit, Celeia civitate id temporis, quo Rupertus in Bavariam venit, a Sclavis paganis occupata, nisi id factum sit, ut, Ruperto Euangelium in Carantanis prædicante, hoc forte operæ pretium exstiterit, ut S. Martyris corpus e mansuefactis barbaris emercaretur. Ita S. Maximilliani e Celeinsi civitate ad Laureacensem, quæ a Ruperto facta fuerit, translationem ipsemet Hansizius, qui Molani, hanc admittentis, opinionem Communiorem mox appelarat, verbis hisce revocat in dubium. Verum eamdem translationem tamquam vero parum similem habet Annatium Styriæ scriptor pag. 296, Celeiensem laudans chronologum, qui, B. Rupertum S. Maximiliano ecclesiam Celeiæ dedicasse, dumtaxat asserit & de isthac translatione ab eo Laureacum facta altum silet. Hinc idem forte ferendum judicium de illa sacrorum pignorum asportatione ac de altera, cujus in eadem annuntiatione mentionem instituit Molanus, qui sacras has exuvias Pataviam ab Henrico II imperatore deportatas asserit. Enimvero cum Henricus, quo de martyrologus loquitur, nonnisi VI Junii anni 1002 imperator seu Romanorum rex acclamatus fuerit; qui fieri potuit, ut isthanc translationem curasset aut illa eo imperante fuisset facta sacrorum translatio pignorum, quæ jam in ecclesia Pataviensi ab anno 985 asservata fuisse certis argumentis edocebo? Igitur cum ruat illa secunda S. Maximiliani translatio, quin de prima loquens Molanus in errorem pariter lapsus fuerit, vix ambigo.

[63] Hinc forte est, cur Baronius, cui in sua annuntiatione hodierna Molanus præluxerat, [sed in cella Pongaw reconditæ] ut ex notis huic subnexis patescit, utramque S. Maximiliani translationem, Molani Martyrologio insertam, a suo rescindendam esse duxerit. Utut sit, neutram ego admittendam esse existimo. An autem sacra hæc Maximiliani pignora Celeiæ sepulta jacuerint, usque dum in cellam Pongawiensem translata fuerint, definire non ausim. Hic dumtaxat, an revera in cella isthac deposita fuerint, inquirendum. Quin in hac ecclesia Pongawiensi a S. Ruperto exstructa & S. Maximiliano dicata exstiterit Sancti hujus corpus, non dubitat Hansizius, ad hoc existimandum, verbis tituli, secundo capiti brevium notitiarum Salisburgensis ecclesiæ præfixi, quem iterum hic subdo, merito adductus. De Visione luminis in loco, ubi S. Maximilianus sepultus esse dignoscitur, & ecclesia ibidem constructa. Etsi enim nulla in toto hujus capituli contextu de reliquiis Sancti illic sepultis mentio instituatur, five quod verba ad illas spectantia, temporum injuriis attrita, ex hoc capitulo deleta fuerint, five quod, ut verosimilius opinor, eo tempore, quo scribebat auctor, rem omnibus, uti sonant hæ voces, ubi S. Maximilianus sepultus esse dignoscitur, notam, huic capitulo expressis de novo verbis eam intexere noluerit.

[64] Verum a quo ad istum locum Pongawiensem aut quo tempore sacrum istud pignus delatum fuerit, [sacuerunt,] quamdiuque hic substiterit, nec edocent ecclesiæ Salisburgensis tabulæ, nec alia, quæ supersunt in Noricis, monumenta. Si Hansizium plus semel jam laudatum audias, locus Pongawiensis, cum fuerit antea incultus & vastus, non satis apparet, eas reliquias jam antea ibidem extitisse. Verisimilius est, ab Ruperto primum e Celeia translatas ac occasione prodigii ad ecclesiam recens extructam deportatas, deinde autem ob periculum a vicinis Sclavis ad locum tutiorem ablatas. Ast de hac aut de quacumque alia sanctorum horumce pignorum translatione, a B. Ruperto Celeia ad locum Pongaw aut in alium quemlibet facta, nullo modo mihi constat: imo Celeiensis chronologus, ab Annalium Styriæ scriptore, ut num. 62 innui, laudatus, nec istam nec alteram quamlibet sancto Episcopo tribuit. Sed cum, silentibus undique monumentis, amplus pateat conjecturis locus, quid ni sacras istas reliquias, ob paganorum metum crebrasque barbarorum direptiones ex Celeiensi civitate ad locum hunc, postea Pongaw vocatum, nemoribus & dumetis refertum, delatas, cælesti postmodum lumine detectas, & ibidem in ecclesia, quam S. Rupertus occasione illius luminis & thesauri nuperrime adinventi erexerat, collocatas fuisse, dicam? Ipse num. prœced. recitatus titulus, inquit Hansizius Germaniæ sacræ pag. 34, tom 1, ab auctore vetusto brevium ecclesiæ Salisburgensis Notitiarum cap. 2 præfixus, qui Sanctum ibi sepultum, veluti rem notam perhibet, non de nihilo est, arguitque causam, ob quam ea cella sit honoribus S. Maximiliani a Ruperto dicata.

[65] [donec] Utut sit, fuisse saltem ante annum 788, quo, ut verbis num. 50 recitatis Hansizius docet, plus semel jam memoratæ breves ecclesiæ Salisburgensis Notitæ scriptæ fuerunt B. Maximiliani reliquias in ecclesia Pongawiensi reconditas, e mox iterum laudato, quem hæ cap. 2 præferunt, titulo est certum. Imo vero sacra hæc pignora ibidem jam a tempore Virgilii, qui ecclesiam Salisburgensem ad annum 784 aut circiter, teste Hansizio pag. 95, tom. 2 administravit & ecclesiæ & cellæ Pongawiensibus subversis, ut ex utroque donationum libello cap. 16, 7 & 8 patescit, in pristinum statum restituendis, tantam operam insumpsit, asservata fuisse, certum etiam est. Porro quin ea ibi tempore Arnonis, qui Virgilii locum accepit & usque ad annum 821 sedit Salisburgi episcopus, sepulta adhuc jacuerint, nullus, ut opinor, movebit dubium. Enimvero Arno in suis chartarum Salisburgensium Annotationibus cap. 16 ecclesiæ & cellæ Pongavensis, in quibus sacræ exuviæ depositæ fuerunt, originem primus nos edocuit: sub ejus episcopatu aut paulo post ab auctore anonymo Arnoni æquali aut suppari, conflatus est alter donationum Salisburgensium libellus, cujus caput 11 hunc titulum præfert, quem iterum huc transcribo: De Visione luminis, ubi sanctus Maximilianus sepultus esse dignoscitur. Num, quæso, hunc titulum capiti 11 præfixisset auctor ille antiquus, aut rem omnibus notam his verbis asseruisset, si tempore, quo suum Opus conflabat, id est, circa annum 821 aut non multo post, re ipsa S. Maximiliani corpus in ecclesia Pongawiensi haud amplius sepultum jacuisset? Imo Sancti nostri corpus hic depositum permansisse, quoadusque cella & ecclesia Pongaviensi, nescio, quo anno, quove excidio, sed ante annum 878 subversis, Œtingam delatum fuit, sicut mox dicturus sum, ut verosimilius existimaverim.

[66] Et quidem illud in Œtingensi cœnobio quiescens sub annum 878 nobis exhibet Carolomanni regis diploma, [In ecclesiam Œtingensem circa annum 878] quod Aventinus hujus historiam contexens Operi suo subnexuit; ex quo, quæ ad scopum meum faciunt, huc transcribo: In nomine Sanctæ & Individuæ Trinitatis Carolomannus, divina favente Gratia, rex… Noverit industria omnium fidelium nostrorum, præsentium scilicet & futurorum, quorum * pro redemptione animæ nostræ ac conjugis parentumque nostrorum quasdam res proprietatis nostræ in partibus Carentaniæ, Scalviniæque regionis sitas, ad sanctum Maximilianum confessorem Christi, nec non & ad sanctam Felicitatem, septem filiorum Martyrum & matrem tradidimus; quorum corpora in novam nostræ ædificationis basilicam ad Otingas collocare in timore & amore Dei omnimodis curavimus … Data quinto Idus Septembris anno, Christo propitio, tertio regni domini Carolomanni, piissimi regis in Boiaria, & primo in Italia, Indictione XI. Actum Rantersdoff curte regia in Dei nomine feliciter amen DCCCLXXVIII.

[67] Sed & sacra hæc pignora jam ab anno 876 in eodem cœnobio reposita fuisse, [aut jam ab anno 876 a Carolomanno fuerint translatæ.] ex alterius diplomatis, ab eodem rege confecti & ab Aventino ad calcem ejusdem historiæ editi, verbis, quæ hæc sunt, arguere haud difficile est. Complacuit, inquit Carolomannus, nobis tradere pro augmento mercedis æternæ quandam abbatiam, quæ dicitur Mataseo, ad monasterium noviter a nobis a fundamentis constructum in loco, qui dicitur Otinga, quod etiam in honore sanctæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ, & sancti Philippi apostoli Domini nostri Jesu Christi, aliorumque Sanctorum plurimorum, quorum reliquias, Deo propitio, adgregare potuimus, ornatum esse cernitur. Data sexto Calendas Martii anno, Christo propitio, primo regni domini Carolomanni serenissimi regis Boiorum. Indictione nona. Auctum Mantachouæ curte regia in Dei nomine feliciter amen. Anno Christi DCCCLXXVI. Enimvero licet in his verbis Maximiliani nomen non compareat, his Sanctorum plurimorum reliquiis, quas undique exquisitas Œtingœ aggregaverat Carolomannus SS. Felicitatis, Maximiliani & aliorum corpora, de quibus in diplomate anno 878 dato mentio est, accensenda esse, quis ut multum verosimile non crediderit? Cur autem Sancti nostri reliquias prius in ecclesia, quam S. Rupertus haud procul ab Œtinga ad ripam fluminis Matichæ, Burgiochirica appellatam, S. Maximiliano nuncupavit, depositas & ex hac ecclesia ad novam basilicam Œtingensem a Carolomanno exstructam translatas fuisse, asserat tom. 1, pag. 34 Germaniæ sacræ scriptor Hansizius, non video. Nec illud utique ex diplomatum, anni 876 aut 878 confectorum, verbis superius recitatis liquet. Sed & ex cap. V Historiæ Œtingensis ab Aventino concinnatæ illud etiam non eruitur; hic enim de templo hujus nomini dicato dumtaxat mentio est; de reliquiis autem in hoc capite sicut & in aliis ejusdem Historiæ locis altum silet Aventinus.

[68] [Ibi manserunt, usque dum] Hoc igitur tamquam assertum maneat, scilicet S. Maximiliani reliquias in Pongawensi ecclesia sepultas quievisse, donec illa ignoto casu incertoque anno subversa in ecclesiam Œtingensem, a Carolomanno erectam, collocatæ ab ipso rege fuerint. Quo usque autem Œtingœ permanserint, non constat: Aventinus Annalium Boiorum lib. 4 ad annum 907 hæc habet: Ugri Utinum petunt ibi urbem, regiam & monachorum ædem in cinerem & favillas redigunt. Cives, monachi, sacerdotes cum sacris, brachio D. Philippi legati Christi, D. Maximiliani & aliis Divorum pignoribus Bathaviam aufugiunt, eaque in pariete inter duas pyramidas condunt. Quæ Friderico Secundo imperante, pariete vetustate collapso atque refecto, primum prodita atque reperta sunt. E quibus Aventini verbis S. Maximiliani corpus ab anno 907, quo, furentibus & omnia vastantibus Hungris, Œtinga deleta, hinc Pataviam translatum fuisse, dilucide datur intelligi; sed, hoc serius contigisse, mox edocebo. Enimvero, re maturius perpensa, cap. 9 Historiæ Œtingensis cœnobii idem auctor hæc scribit: Ugri Utinum (quod & Œtingam nominat) cum sacratorum virorum contubernio diripiunt, sola ædicula Deiparæ Virginis, nescio quo fato, vim hostis non senfit… Sacra, quæ in cœnobio veterique Utino recondita fuerant, aut alicubi infossa aut alio translata sunt… Factum est hoc prælium anno Christi DCCCCVII. Proindeque, quid tum de sacris Maximiliani reliquiis contigerit, cum dubius hæreat Aventinus, dubius & ego hærere debeo. Infossa igitur aut alio translata fuerint Sancti nostri & aliorum corpora, quæ Œtingæ ab anno circiter 876 reposita fuerant, certum est saltem, S. Maximiliani corpus exeunte seculo X in ecclesia Pataviensi quievisse, ut ex Ottonis III imperatoris diplomate patescet. Hujus diplomatis, ab Hansizio tom. 1 Germaniæ Sacræ pag. 225 editi, verba, quæ ad rem meam faciunt, hic subdo.

[69] [tandem circæ annum 985 in ecclesia Pataviensi depositæ fuerint,] In Nomine Sanctæ & Individuæ Trinitatis. Otto, divina favente Clementia, rex … Concessimus, ut liberi cujuscumque conditionis sint, qui destinantur coloni in locis pertinentibus ad sanctæ Patav. ecclesiæ præsulatum in honore beati Stephani protho-martyris Christi constructem & dedicatum, “ubi S. Valentinus & Maximilianus confessores Christi corpore requiescunt”, sitis marka hactenus Luitwaldi comitis a nostrorum ministerialium deinceps sint districtione absoluti. Datum pridie Kal. Octobris anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXXXV. Indictione XIIII. Anno autem Tertii Ottonis regnantis II. Actum Babenbergæ in Dei nomine feliciter amen. Hæc prima mentio, inquit Hansizius pag. 229, de corpore S. Maximiliani Pataviæ quiescentis; nam in diplomatibus antecedentibus, an. 976 emissis & ab eodem Hansizio pag. 219 & seq. editis, de sacris solius Valentini exuviis sermo instituitur. Id, quod argumento est, S. Maximiliani reliquias anno dicto nempe 976 nondum fuisse Pataviam allatas; paulo post tamen eam ad urbem devenisse (incertum, quo anno) certe sub Piligrino (qui ecclesiæ Pataviensi ab anno 946, teste eodem scriptore, ad 991 præfuit) quo demum innotescit, eas non sub Henrico Secundo imperatore, uti scribit Hundius, sed sub ejus patre itidem Henrico Bavariæ duce, hujus nominis Secundo, nempe illo, qui, ab Ottone Secundo exauctoratus, ab Ottone Tertio restitutus est, ex Ottingensi cœnobio fuisse Pataviam transportatas: itaque lumen aliquod detectum est ejus caliginis, in qua dudum citra exitum palpabamus. Hæc Hansizius, cui libenter assentior: hinc emendanda Molani annuntiatio hodierna, quæ sic habet: Pataviam S Maximiliani reliquias transtulit Henricus Secundus imperator. Exactius scripsit Grevenus, saltem quantum ad id, quod ad Sancti reliquiarum translationem spectat, in suo Mrl. S. Maximilianum annuntians verbis, quæ hic subdo: IV Idus Octobris Maximiliani Laureacensis episcopi & martyris, qui tempore Cari & Numeriani imperatorum martyrii coronam adeptus, postmodum a duce Baioariorum in Pataviam super litus Ens translatus, in magna veneratione habetur.

[70] In humili loco, inquit chronologus Salisburgensis, cujus Opus edidit Pecius Austriacorum Scriptorum tom. 1, [ubi in humili loco asservatæ, demum anno 1289 a Bernardo ep., sicut constat ex hujus] col. 386 & seq. ad annum 1285, reposita erant Patavii beatorum Valentini & Maximiliani corpora in tumba honorabili, de novo in medio ecclesiæ Patavensi erecta decentius collocavit & incœpit reædisicare de novo & bono opere ecclesiam Pataviensem Bernhardus aut potius Bernardus, dictus de Pranpach, qui Gotfridi episcopi locum exceperat: hoc idem innuunt Hundius & varii chronologi, ab Œfelio Scriptor. Rerum Boicarum tom. 1 editi, qui isthanc translationem, tamquam eximium opus Bernardo adscribentes, illud omnes quasi per anticipationem sub annum 1285 reposuerunt, quo scilicet ad sedem Pataviensem assumptus est. Eamdem sacrorum corporum translationem Gotfrido, qui Bernardo eodem anno sedem suam moriens cesserat, tribuit, qui Lectiones ad festum Translationis S. Valentini die 4 Augusti Patavii legi solitas contexuit. Verum, illam serius contigisse, jure merito autumat Hansizius, qui isthanc, nescio qua ratione ductus, anno 1291 affigendam existimavit: anno 1289 illam celebratam fuisse ostendit Bernardi episcopi epistola, qua suæ diœcesis fideles, ut, die 3 Augusti, S. Stephano sacra, huic cæremoniæ interessent, admonuit. Hanc epistolam, uti & duas alias, quarum alteram ad suæ pariter diœcesis parochos, alteram ad Henricum Bavariæ ducem dedit, una cum hujus & illorum ad istas responsis, ex Anecdotorum Pezianorum tom. 6, part. 11, pag. 150 & seqq. desumptas, eodem ordine, quo Pezius eas vulgavit, novis hic typis edendas duxi.

[71] Bernardi ep. Pataviens. epistolæ. Prima: Encyclica ad suos, [ad diœcesis Pataviensis] quos ad translationem corporum SS Maximiliani & Valentini invitat: “Electos suos ita Dominus in patria mirificat, ut justorum animæ in manu Dei foveantur, ibi viventes, ubi æterna vita in suo fonte bibitur, ibi gaudentes, ubi gaudium amaritudine non respergitur, ibi quiescentes, ubi pax contrarietatis obstaculo non turbatur; repletur ibi in bonis desiderium eorum; divina Majestas illos de torrente suæ voluptatis inebriat, &, ut breviter concludamus, illic semper & in omnibus optime in optimo se habebunt. Venerandas etiam Electorum reliquias in mundo gloria & honore coronat, dum in terrenis collocata cuilibet ossa eorum de loco pullulant, sic ut incinerati per carnis materiam vivant & vivificent per singulorum potentiam membra in se arida, vigorem virtutis ægris infundant, ipsique Sancti carne soluti ad vitam carnis & spiritus plerumque resuscitant jam defunctos. Sic divina Clementia civitatem supernam numero & merito Beatorum ædisicat, hac visitatione peregrinantis adhuc Ecclesiæ fidem illuminat, spe * elevat, charitatem inflammat, dum tam aperte ei demonstrat immortalitatis testimonia, dum promissæ hæreditatis tam chara Deo pignora in sinu nostro reposita retinemus Et licet pius Dominus Ecclesiam uam per orbem diffusam generaliter hac con olatione fæcundet locis singulis singulos donando patronos, felicem tamen semperque beatisicandam Pataviam præcellentis prærogativæ titulis insignivit, dum ei prima rosa cæli, primus & præcipuus testis Dei, primus & strenuus signifer martyrii, scilicet beatus Stephanus protomartyr Rex a Deo constitultur & Patronus.

[72] [fideles epistola,] Huicque flori roseo in augmentum pulchritudinispulchritudinis & decoris integra beatorum Valentini & Maximiliani corpora velut nivei candoris lilia sciantur. Quæ memorata & merito veneranda Pataviensis civitas in ecclesia cathedrali velut in sinu intimo tanquam in maternæ conversationis gestans utero salutari, sperans, quod & ipsi patres & pastores benignissimi sacrum illum locum tanquam peregrinationis suæ receptaculum, tanquam pausationis propriæ cubiculum assidua oratione sublevent, beata dexterarum benedictione consignent, ac in prærenti ab omni inpugnatione hostili defendant: in futuro autem resurgendo cum ipsis suos concives sideli comitatu producant repræsentantes eos cum fiducia vultui judicantis Verum quia idem thesaurus amabilis fuit hactenus in loco & tumulo humili absconditus, nos incongruum judicantes, ut in loco habitationis suæ habeantur inglorii, qui sunt in regno gloriæ gloriosi, cum magis conveniat, ut, sicut in carne viventes mundi erant luminaria posita super candelabrum ad lucendum domui Domini eam ingressuris, sic adhuc intrantes ecclesiam ex collocatione decenti lumen in eis videant sanctitatis, de consilio fratrum nostrorum prænominatos Sanctos in die beati Stephani ad tumbam venerationi eorum magis congruam, favente Domino, transferemus, quatenus exaltetur in Ecclesia plebis suæ & laudetur deinceps in cathedra seniorum. Ideoque fraternitatem vestram hortamur in Domino & monemus, ut, cum divina dicat Auctoritas; Qui honorat Patrem, jocundabitur, vos tam jocundæ translationi in prædicto die sollemnitatis & lætitiæ vestram præsentiam offeratis visitationi alacriter alludentes. Et cum universitas cleri ac populi civitatis Pataviensis diœcesis unum corpus & unum ovile merito censeantur, expedit vos elevationi tantorum Pontificum reverenter occurrere, quatentus ipsi vos inter suas custodiant, pascant & foveant oviculas, si se ut pastores a vobis viderint humiliter recognosci. Plebes etiam vobis commissas efficacibus ad hoc monitis inducatis, quatenus in die translationis ejusdem ecclesiam nostram cum vexillis visitent cathedralem, benedictionem transferendorum Præsulum & nostram cum larga multorum episcoporum indulgentia recepturi, sic facientes, ut de negligentia non possitis argui, sed de diligentia mereamini commendari. Datum anno Domini MCCLXXXIX.”

[73] Secunda: Ad parochos suæ diœcesis ejusdem argumenti: [& ejusdem ad suæ itidem diœcesis parochos,] “Dignum & justum est, æquum & salutare, ut ecclesia militans, se quantum potest, triumphanti conformet. Unde in terris digne digni habentur gloria & honore, quos Altissimus mirificavit in cælis. Quare nos desiderantes corpora beatissimorum Patronorum nostrorum, quæ prius in humili loco erant reposita, nunc in loco magis idoneo collocare, celebraturi subsequenter reconciliationem pœnitentium ob reverentiam translationis hujusmodi noviter faciendæ, fraternitatem vestram hortamur in Domino & monemus, quatenus ob hanc duplicem causam plebes vestras in tali die ad veniendum Pataviam inducatis, vosque ipsi nihilominus tunc existatis ibidem, quia translationi eidem continuare nostram synodum cogitamus.”

[74] Tertia: Responsio ad præcedentem epistolam: “In vestro felici pectore felix versatur intentio, [qui prælato suo epistola hic apposita respondent, epistola] ut scilicet in Ecclesia fidelium excelsius e altentur corpora sanctæ Pataviensis ecclesiæ, imo totius patriæ Patronorum, quatenus honoris amplitudinem consequantur in terris, qui tanquam veri amici Dei nimis sunt in cœlest bus honorati. Unde ad tam festivam translationem ac etiam reconciliationem pœnitentium plebes nostras sollerter induximus & sollertius inducemus, timentes tantum, quod accessui eorum obsistat instans messium collectio totius anni commoditatibus profutura. Cæterum nos clerici, qui cum Petro, relictis omnibus, sequi debemus imperia prælatorum, capitulum per vos indictum reverenter, prout condecet, accedemus.”

[75] Quarta: Ad Heinricum ducem Bavariæ de eodem: [alteraque ad Bavariæ ducem] “Cum devotioni Catholicæ consentaneum non existat, ut Sancti apud homines habeantur inglorii, qui sunt in regno gloriæ gloriosi, & ob hoc corpora beatorum præsulum Valentini & Maximiliani translata de loco humili collocare volumus, prout condecet in sublimi: rogamus, quatenus tali die joconditati translationis ejusdem vestra dignetur serenitas interesse.”

[76] Quinta: Responsum Heinrici ad priorem Bernardi epistolam: [una cum hujus ad eam responso hic adjungitur,] “Nihil est, quod lumine clariori præfulgeat, quam recta fides in principe, quemadmodum lex testatur, nosque credentes, quod honor Sanctorum sit recte fidei firmamentum, translationi beatorum Pontificum, de qua scripsistis nobis, devote proponimus interesse sperantes, illos oculos esse beatos, qui corpora illa corporali visione videbunt, de quorum glorificatione futura non ambigitur. & quorum spiritus jam in gloria vivere dinoscuntur.”

[77] Solemnem SS Maximiliani & Valentini translationem, [in decentiori solemni pompa die tertia Augusti] ad quam diœcesis fideles, parochos ducemque Bavariæ epistolis modo huc transcriptis Bernardus episcopus invitaverat, anno 1289 factam esse ex harum omnium prima nemo non statuet; verum, inquies, cum die beati Stephani futura dumtaxat in hac dicatur, pluresque nominis hujus Sancti, diebus diversis ab Ecclesia culti, inveniantur, cujusnam ex hisce festo translatio illa fuerit peracta, dubitari potest. Ita omnino habet, si sola e dictis epistolis prima spectetur; ast translationem cum messis instaret, ac proin sub Julii finem aut Augusti initium habuisse locum, e tertia seu parochorum ad Bernardum responsoria intelligitur. Quare cum tunc duo Sanctorum, scilicet Stephani Papæ & Stephani Protomartyris, quorum prioris Natalis 2 Augusti, posterioris Inventio 3 die ejusdem mensis celebratur, festa occurrant, per Stephanum, cujus die seu festo translationem, de qua hic nobis sermo, futuram, Bernardus in prima e dictis epistolis indixit, Stephanum Protomartyrem, quod huic Pataviensis ecclesia, ut Hansizius Germaniæ Sacræ tom. 1, coroll. IX docet, consecrata esset, designari tertiaque adeo, qua illius Inventio celebratur, Augusti die translationem illam accidisse, in animum induco.

[78] [reconditæ fuerunt, nec anno 1300 ablatæ recte dicuntur.] Porro aliam adhuc de dicta translatione, jam instante, epistolam ad Wolfangum, monachum Altahenjem, idem Bernardus dedit, apud Pezium pag. 153 editam, cujus verba huc transcribo. Non sine multa sollicitudine nostro deestis lateri per momentum, cum opportune, importune casus difficiles ac juris nos occupent quæstiones. Et, cum translationem Sanctorum & reconciliationem pœnitentium nobis imminere sciatis, quorum utrumque diligenti convenit consilio prævideri, displicet nobis, quod non statim cognito nostro adventu Pataviam descendistis. Atque ita quidem, S. Maximiliani reliquias in decentiori ecclesiæ cathedralis Pataviensis loco solenni pompa a Bernardo episcopo 3 Augusti die anno 1289 fuisse recomditas, e modo allegatis patescit. Verum erit fortasse, qui, eas e cathedrali ista anno 1300 fuisse ablatas, e Chronico, quod Bernardus Noricus contexuit, suspicetur: id enim apud Pezium Scriptorum Austriac. tom. 1, col. 1299 sic habet: Iste sanctus martyr Maximilianus sub Rudolfo rege & Wernhardo episcopo Pataviensi, scilicet anno Domini 1300, cuidam viduæ est ostensus & in domo fratrum Minorum translatus, ubi nunc multis miraculis claret. Ast in anno isthoc 1300 signando manifestus cubat error. Eo enim anno Rodulfus imperium non moderabatur, qui anno 1291 ultimum diem clauserat. Præterea cum authentica a nobis relata monumenta S. Maximiliani corpus in ecclesia cathedrali Pataviensi anno 1289 fuisse asservatum evincant, nec id inde undecim circiter annis post fuisse ablatum, monumentum a Chronico laudato distinctum prodat, nihil superest, nisi ut de illa ad domum Minorum translatione cum Hansizio dicatur, Id forte fuit, ut particulam quampiam aut possiderent Minores aut sibi adsererent.

[Annotata]

* forte l. quoniam

* spem

§ VII. De Sancti reliquiis ecclesiæ Tornacensi concessis & ibidem asservatis.

[Ex his reliquiis episcopo Tornacensi a D. D. Passaviensibus canonicis] Seculo proxime elapso duo ex S. Maximiliani ossibus ecclesiæ Tornacensi illustrissimus ac Rmus DD. Maximilianus Villani a Gandavo, e comitibus Isemghemiis, episcopus, quæ a reverendis admodum dominis decano & canonicis! ecclesiæ Pataviensis acceperat, solemni dono concessit, ut debito cultu & Officio sancti sui Patroni insignisque totius augustæ domus Austriacæ Protectoris festum in ecclesia Tornacensi celebraretur. Utriusque concessionis a dominis Pataviensibus & ab illustrissimo episcopo factæ instrumentum, quale pro solita sua in me humanitate & benevolentia submisit illustrissimus ac reverendissimus D. D. Cornelius Franciscus de Nelis, Antverpiensis episcopus, olim ecclesiæ Tornacensis canonicus, hic typis subjicio.

[80] Nos Marcquardus de Swendi baro, Dei gratia episcopatus Passauvensis administrator plenarius, [per instrumentum hic editum] decanus, senior & totum capitulum prædictæ ecclesiæ cathedralis Pasauvensis vigore præsentium attestamur ac omnibus & singulis hasce litteras inspecturis fidem facimus, quod ad petitionem a reverendissimo & illustrissimo domino domino Maximiliano, Dei gratia episcopo Tornacensi, nobis per litteras factam pro communicanda aliqua particula de reliquiis S. Maximiliani episcopi & martyris in nostra ecclesia cathedrali hactenus conservatis & side digna habitis & cognitis. Nos ejus petitioni libenter annuentes de nostro thesauro ecclesiastico hanc particulam apud alias S. Maximiliani reliquias inventam supra nominato reveren. episcopo Tornacensi, quam summopere & devote colendam promisit, subministrari voluimus. In cujus rei testimonium has litteras secreto nostro capitulari munitas tradidimus. Data Passauvæ 25 Augusti 1631. Eratque impressum prædictorum dominorum sigillum capitulare. Concordat. Sign. P. Masureel.

[81] Quæ autem fuerint S. Maximiliani ossa, a dominis Passaviensibus canonicis domino Tornacensi episcopo concessa, [duo brachii ossa anno 1631 concessa fuere,] exponit epistola, a patre Florentio de Montmorencio, Societatis Jesu presbytero, ad eumdem dominum Tornacensem Viennæ die 3 Septembris anni 1631 scripta, qua etiam aliquas sed exiguas earumdem reliquiarum particulas augustæ Imperatoris Genitrici fuisse concessas, innuitur. Hanc epistolam, e Gallico sermone in Latinum versam, huc transcribo: Illustrissime domine. Ut aliquam ex S. Maximiliani reliquiis haud exiguam partem a dominis Pataviensibus obtinerem, quidquid in me fuit, lubens præstiti. Præcipuos adii capituli canonicos & ad illustrissimum episcopatus administratorem, tum forte absentem, scripsi. Idem mecum præstiterunt Societatis nostræ Patres. Duas demum parvas ex brachio illius particulas accepi, quas ad illmam dominationem vestram cum concessionis illarum instrumento, his annexo, transmitto. Quod majorem harumce particulam non acceperim, haud parum mihi dolet. Verum dominus administrator, qui per minorem junioris archiducis Leopoldi ætatem episcopatui præest, patri Rectori jussit, ut ad me scriberet, augustam Romanorum Imperatoris matrem non majorem harumce sacrarum exuviarum partem, quam vestra illustrissima dominatio ipsa habuit, accipere potuisse. His litteris unum epistolæ, a S. Carolo Borromæo ad Cardinalem Battorium, Poloniæ regis Stephani Battorii nepotem, datæ, quam gratissimam fore existimo, exemplar addo. Me humillime reverendissimæ dominationis vestræ gratiis commendo, ut longos sanitatis & felicitatis annos illi tribuat, enixe Deum precans, qui sum reverendissimæ dominationis vestræ humillimus in Domino nostro J. C. servus Florentius de Montmorencio. Suscriptio erat: Domino domino Rmo episcopo Tornacensi. Concordat. Sign. P. Masureel.

[82] [quæ ecclesiæ suæ cathedrali solemni instrumento] Has sacras exuvias a dominis Passaviensibus acceptas non nisi anno 1636 ecclesiæ suæ cathedrali solemni dono concessit illmus D. D. episcopus. Illius concessionis instrumentum ex Historia Ms. Ecclesiæ Tornacesis a Nicolao du Fief, postea episcopo Atrebatensi, contexta depromptum, rescissis verbis, ad rem haud spectantibus, hic subdo: Maximilianus Villani de Gandavo, ex comitibus d'Isenghien & baronibus de Rassengheim, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Tornacensis, universis patentes litteras inspecturis & audituris salutem in Domino sempiternam… Pro ornatu majoris altaris nostræ ecclesiæ cathedralis subtiliter ac pretiose acu depingi curavimus certum pro eodem antipendium, quod in medio continet assumptionem B M. V., in partibus lateralibus figuram SS pontificum Piati, Eleutherii, Eligii & Maximiliani patroni nostri…

[83] [hic posuo] Cumque omnibus perquam notorium sit, qualiter a multis annis atque etiam præsentibus temporibus satan, antiquus hostis sidei Catholicæ, discordiæ seminator ac bellorum excitator, omnes conatus adhibuit, ut imperium & in illo augustissimam domum Austriacam, firmissimum ac unicum fidei & religionis Catholicæ ac orthodoxæ præsidium, tutamen & fulcrum pessumdaret ac penitus aboleret, suscitatis contra eamdem plurium potentissimorum regum & aliorum etiam (pro dolor!) Christianorum principum fortissimis armis, quæ speciali omnipotentis Dei provi dentia ac SS Tutelarium intercessione vide mus & experimur cum gaudio incassum dictam Germaniam domumque Austriacam oppugnasse: sane particularis ejusdem Germaniæ domusque Austriacæ patronus tutelaris semper fuit & est divus Maximilianus martyr, archiepiscopus Laureacensis, a quo plures imperatores instinctu miraculoso nomen gesserunt, & quia non solum nos, sed etiam plures ex nostra Isenghemiorum familia eodem fuerunt insigniti peculiarem erga eumdem divum Maximilianum patronum devotionem gerentes, a multis retro annis virorum gravissimorum usi fuimus opera, ut de ejusdem Sancti corpore, quod in cathedrali ecclesia civitatis Passaviensis summe veneratur, reliquias aliquas consequi & obtinere possemus, quas, postquam cum maximis labore & molestia obtinuissemus, gratias Deo Opt. Max. pro peculiari hoc beneficio agentes, animum nostrum intendimus, ut iisdem debitum impenderemus: in quem sinem magnis sumptibus, pari artificio & labore efformari curavimus statuam ejusdem sancti Maximiliani argenteam, in cujus statuæ pectore sub crystallo ibidem adaptato, ipso festo Assumptionis B. M. V. anni 1636 inclusimus duo parva ossa ejusdem S. Maximiliani, quas veras & legitimas ejusdem esse reliquias, tenore præsentium declaramus, prout latius constare poterit ex donatione earumdem ac aliis litteris his junctis, in quibus particularia aliqua vitam & miracula ejusdem concernentia continentur.

[84] Subtus vero easdem reliquias inclusimus particulam de peplo B. M. V., [idem illustrissimus episcopus Tornacensis] quam dono accepimus, dum in itinere Coloniensi, quod fecimus anno 1605, visitaremus capellam superiorem ecclesiæ collegiatæ majoris oppidi Aquisgranensis: item unum os de S. Bartholomæo apostolo a nobis alias approbatum: item unum os cranii S. Apollinaris martiris episcopi Ravennatis, discipuli S. Petri, dono acceptum & approbatum ab illustrissimo ac Rmo D. D. archiepiscopo Cameracensi, Francisco vander Burcht: item os S. Augustini, episcopi & Ecclesiæ doctoris, a nobis approbatum. Quas omnes reliquias, sicut præfertur, sub dicto crystallo pectori antedictæ statuæ inclusas, quatenus opus est, de novo, tenore præsentium, auctoritate nostra approbamus, & pro veris SS. reliquiis decernimus habendas & venerandas esse. In cujus pedis parte superiori atque inferiori donationis nostræ expressionem in circumferentiam quadratam poni & sculpi curavimus hoc tenore: “Rdissimus Dnus D. Maximilianus Villani a Gandavo, e comitibus d'Iseghem, baronibus de Rasseghem, filius Maximiliani d'Iseghem, Dei & Apostolicæ Sedis gra Epus Tornacens., hanc effigiem fieri vivens curavit in honorem S. Maximiliani pontificis Laureacensis martyris sui patroni, in sui suorumque parentum memoriam donat, dicatque illam ecclesiæ cathedrali Tornacens. ornatam veris ejusdem Sancti reliquiis, quas ab ecclesia cathedrali Passaviensi in Bavaria (ubi jacet sanctum ejus corpus) cum litteris authenticis acceperat, sit laus Deo, B. Mariæ Virgini & omnibus Sanctis, amen. M.D.C.XXXVI.” In medio vero pedis hujuscemodi continetur inscriptio hac litterula seu caractere Romano: “Sanctus Maximilianus, Laureacensis martyr, gladio occubuit pro fide Xrsti in persecutione Deciana Christianorum sub Evilagio præside anno 280.”

[85] Quam S. Maximiliani statuam argenteam, quam potui, [cum aliis donis intulit.] maxime efformatam, pro prima vice in festo Exaltationis S. Crucis proximo, in quo solemnis & annua Tornacensis celebratur processio, in eadem circumferri desiderantes una cum aliis supra memoratis ornamentis & operibus, per nos fieri mandatis, in perpetuum præfatæ sponsæ nostræ spirituali ecclesiæ cathedrali Tornacensi liberaliter donamus & assignamus ad majorem Dei Opt. Max., ejus Genitricis Virginis Mariæ, SS Piati, Eleutherii, Eligii & Maximiliani gloriam & honorem dictæque ecclesiæ nostræ decorem & ornamentum, obnixe orantes Deum Opt. Max., quatenus per merita & intercessionem gloriosissimæ Virginis Mariæ & aliorum Sanctorum ac præcipue S. Maximiliani, augustissimam domum Austriacam, quæ Catholicam & orthodoxam fidem & religionem sartam tectamque dignoscitur conservare, nec non Romanum imperatorem, regem Catholicum & principes nostros cum toto Belgio in suam tutelam suscipere ac contra omnes inimicorum insultus protegere nobisque in hora mortis nostræ adsistere ac in eorumdem Sanctorum consortio suscipere dignetur. In quorum fidem & robur perpetuum præsentes manu propria signavimus sigillique cameræ nostræ appensione communiri curavimus. Datum Tornaci in palatio nostro episcopali 17 Septembris anno Dni 1636. Signatum erat: Maximilianus Epus Tornacens. & inferius: Masureel secretarius, cum aliquot litteris junctis ad veritatem dictarum reliquiarum adstruendam. Cum instrumento appendet sigillum dicti Rdissimi dni donatoris. Hæc, quæ ex Historiæ Ecclesiæ Tornacensis Ms. jam deprompseram, cum eorumdem exemplari, quod, adnitente illustrissimo domino Antverpiensi episcopo, a dominis Tornacensibus acceperam, collata concordare reperi.

§ VIII. Nonnulla a S. Maximiliano patrata miracula.

[S. Maximiliani intercessione Fredericus III imperator] Cum de prodigiis, S. Maximiliani ope patratis, pauca dicturus sim, Commentario huic, quæ ad sepulchrum ejus peracta narrat biographus, multorum oculatus testis, annectere non est mihi animus: duo dumtaxat, licet eorum notitia authentico aliquo aut judicio aut instrumento ad nos perlata non fuerit, luce publica hic, cum ad gloriam Sancti nostri posthumam aliquatenus conducere possint, donanda sunt visa. Primum narrat Pontus Heuterus, seculi XVI elegans scriptor & historicus, in elogio Maximiliani I cœsaris ad Rerum Austriacarum libri 13 calcem pag. 364, edit. Lovaniens. anni 1661. Illius verba huc transcribo. Fredericus, Ciliæ comes, … memor cognationis beneficiorumque belli tempore aliisque necessitatibus ab Austriacis acceptorum, tabulis prolixe cavit, si nullis relictis liberis e vivis discessisset, Austriæ dux in assem sibi succederet, modo ejus temporis cæsar (Cilia enim imperii est beneficium) id ratum habuisset. Interficitur paulo post comes Fredericus, nullis relictis liberis. Quare cæsar Fredericus Austriæ archidux, Maximiliani primi pater, paucis conscriptis peditum cohortibus, jure imperii ac testamento comitis Frederici, Celeiam contendit, incolas veteris novique juris prætensione in sua successorumque verba adacturus… Comitis Frederici vidua, natione Croata, mulier atrox sævaque, cæsari Frederico Austriacisque mariti hæreditatem invidebat. Parat in Illyrico copias, quibus Ciliæ comitatum cæsari Frederico eripiat. Certior enim erat facta, cæsarem exigua cum manu Celciam venisse ac proinde justis submissis copiis intercipi posse. Mittit statim ad facinus exequendum cum justa manu Victovicum, virum nobilem militaremque, adeo secrete, ut nil de ejus adventu cæsariani ante captam Celeiam resciscerent.

[87] Appropinquante clam cum copiis Victovico, cæsar Fredericus præcedenti nocte in somno se admoneri est visus a D. Maxæmimiliano, [Celeiæ ab noste] quamprimum migraret, adesse in propinquo hostes, vitæ, dignitati ac libertati suæ insidiantes, jubente Martyre, in gratiam hujus præmonitionis filio, quem uxor ea nocte concepisset (hoc in Mss. Pataviensibus non legitur) Maxæmiliani nomen daret. Cæsar somno aut potius oraculo motus, suis omnibus dissuadentibus, ex oppidi Celeiæ regia in arcem, quæ in edito est monte sita, cum paucis se confert. Advolat prima nocte cum copiis Victovicus Celeiamque occupat. Capit Ulricum, præpositum Frisingensem, cæsari sigilliferum (cancellarium vocant) Joannem Ungnadum, curiæ cæsaris præfectum, cum omnibus consiliariis maximaque præsidii parte; qui cum se postea magna pecuniæ summa redemissent, omnes cæsarem Fredericum vatem prædicabant, celebrabant & admirabantur. Victovicus, cæsare non reperto; nec arcem suis copiis expugnari posse videns, manere diutius non ausus, ad heram cum captivis est reversus. Cæsar tanti beneficii, a Martyre in se collati, non immemor, cum postea ei natus esset secundus ex uxore filius, Maxæmilianum vocari voluit novum generi, familiæ & cæsarum seriei sed sibi successoribusque fausti auspicatique ominis nomen.

[88] Hæc Pontus Heuterus: cui haud dissonat Æneas Sylvius, [liberatur] periculum, quod Celeiæ imperatoris capiti aut libertati imminebat, lib. de Europæ Statu sub Friderico III cap. XV exponens: Affuit, inquit, prætermisso tamen Sancti nomine, divina Pietas Friderico, quæ illi præter consuetudinem in arce superiore & natura & humano opere munitissima, ea nocte dormiendum suaserat; proceres, qui remanserant in oppido, capti omnes &c; quibus verbis, Fridericum non nisi divino quodam adjutum auxilio hoc discrimen evasisse, innuit scriptor, ipsi Friderico æqualis & qui illius gesta litteris mandavit. Æneæ Sylvii verbis fere utitur Lazius, hoc periculum narrans, Commentariorum Reipubl. Romanæ lib. 12, cap. VI aitque: Addunt Annales antiquissimi, Maximilianum martyrem loci Celeiæ Fridericum tum fuisse cæsarem tutatum. Atque idcirco dormienti in arce visionem per somnum occurrisse, ut filio, qui conceptus in Leonora imperatrice fuerat, idem Martyris nomen inderet. Quod liberatus custodia postmodum Fridericus nato filio fideliter præstitit: atque hæc vera est inclytissimi ac invictissimi cæsaris Maximiliani nominis proprii origo. Sed & hoc ipsum factum tamquam prodigium, S. Maximiliani ope patratum, habent Courvoisierus in Vita ejusdem Bruxellis edita pag. 230 & seqq., Hansizius tom. 1, pag. 35, & Annalium Styriæ auctor pag. 228.

[89] Alterum prodigium in apographo Vitæ S. Maximiliani ex Bibliotheca Pataviensi eruto, [& anno 1662 in ecclesiæ Pataviensis incendio sacræ exuviæ illesæ servantur.] manu, ni fallor, Joannis Bollandi descriptum reperio hisque expressum verbis: In Passaviensi urbis lamentabili incendio, quod 27 Aprilis 1662 contigit in summi templi exusti medio, altare ante chorum, SS. Maximiliano & Valentino sacrum, cum eorum sarcophagis & piis exuviis, a tergo adhærentibus, integrum mansit. Deinde additum legitur: Ista Ascaffenburgo P. Joan. Gamans Coloniam: hinc ad nos P. Jac. Kritzrald. Quod hic insertum dumtaxat volo, quo magis ac magis augeantur pius Pataviensium civium erga sanctum eorum Patronum amor & devotio.

§ IX. De alterius Sancti homonymi reliquiis; quis ille fuerit?

[De hoc homonymo duc hic dantur Epistolæ, in quarum prima] Alterius Sancti cognominis corpus in ecclesia Pirani collegiata asservatur, cujus meminere Candidus Rer. Aquileiensium Commentariorum lib. 2, Manzolius in sua Istriæ Descriptione, anno 1611 Venetiis edita, pag. 33. Valvasorius, ab Annalium Styriæ auctore laudatus & cujus ecclesia Justinopolitana sub ritu duplici memoriam celebrat. Exstant & in Museo Bollandiano de isthoc Maximiliano una & altera Epistola, quibus cum ad sacras ejus exuvias, venerationem ipsis exhibitam, & earumdem veritatem, seu hodiernum statum, tum ad ipsummet Sanctum cognominem spectantia, multa & varia erudite proponuntur. Primam ad Joannem Ludovicum Schönlebium, Labacensem archidiaconum, variis operibus editis percelebrem, in hoc Opere non semel ab Henschenio ad diem 19 Junii, S. Nazario episcopo Justinopolitano sacram, & a Papebrochio in Commentario ad translationem S. Maximi die 29 Maii prævio laudatum, scripsit illustrissimus Franciscus Zeno Justinopolitanus episcopus. Alteram patri Papebrochio dedit ipsemet Schönlebius. Cum autem de isto Sancto homonymo nihil certius, quam quod in duabus istis Epistolis habetur, ad manus mihi fuerit, eas in varios numeros divisas subnexisque nonnullis pro more Annotatis illustratas hic prælo subjiciendas esse, existimavi. Hoc tamen lectorem monitum volo, scilicet, Schönlebii Epistolam mox edendam in quibusdam locis temporum injuria ita attritam esse, ut verba aliqua utpote omnino deleta aut abrasa vix legi queant; ita tamen ut, quæ supersunt aut quæ verbis deletis vel valde attritis admixta leguntur, auctoris sensum satis reddant: me tandem pauca admodum, uncinulis inclusa, claritatis ergo interdum substituisse. Nunc Epistolas prædictas hic subdo.

[91] [Justinopolis Episcopus, nonnullis] Illustrissimi D. D. Francisci Zenonis, Justinopolis episcopi a, ad Rdum Joan. Ludovicum Schönlebium Epistola, Justinopoli 10 Sept. 1677 data.

Reverendissime domine. De Sanctis comprovincialibus ego amplius non scio, quam quod in scriptis reliquit Manzolius, eo quod nullam nactus sim occasionem videndi, prout desiderabam, provinciam Istriæ. Ut autem dominatio vestra reverendissima solvatur onere describendi exemplar, illudque mittendi P. Papebrochio, boni consulet hanc meam coacervationem, quam magno studio collegi ex Venetis & hujusce pervetustæ urbis scriptis, quæ servient pro testata mea erga dominationem vestram observantia.

[92] De S. Nazario b intercidit memoria cum morte Cardinalis Baronii, cui fuerant transmissa particularia de ejus & S. Elii vita ac morte. [de S. Nazario] Attamen præter ea, quæ adfert Manzolius, addi possunt aliqua de ejusdem inventione ad annum 601 ex testimonio Norici, ex cujus conjectura fieri posset, fuisse illum primum hujus urbis episcopum; cum nulla extet aliorum prædecessorum memoria; quodque juxta dictum Manzolium creatus fuerit a Joanne primo summo Pontifice ad instantiam Justini Senioris anno 528, fueritque denominatus pro eo tempore episcopus Istriensis ad usque Justini Junioris tempora, qui a reparata civitate eandem Justinopolim denominari voluit c. Hujus igitur Sancti gloriosum corpus una cum reliquiis S. Alexandri PP. & M. occasione bellorum a Genuensibus fuerat ablatum & a Pileo de Marini archiepiscopo Genuensi fuerat restitutum anno 1422 post exacta novem lustra; qua de causa celebrabatur ejusdem Translatio die 26 Julii cum Officio, prout constat ex authenticis archivii cathedralis ecclesiæ, & insuper festivitas de die obitus præfati Sancti, quæ celebratur 19 Junii. Errat porro Ferrarius, qui putat, eam diem esse Inventionis.

[93] S. Elius dicitur fuisse diaconus S. Nazarii ejusdemque diœcesanus ex Castro Costabona, [& S. Elio præmissis,] non longe ab urbe dissito, cujus etiam extat domus, in qua mortuus est, suntque ibidem prosapiæ agnati, Portulana d dicti. Ejus sacrum depositum publicæ quotannis veneratione exponitur die 18 Julii, qua die ejus Sancti festivitas colitur ad altare proprium sub choro propter multa prodigia, præsertim in doloribus capitis.

[94] Venio nunc ad S. Maximilianum episcopum & M., [hujus Sancti reliquias a multis] cujus corpus servatur Pirani e, oppido meæ jurisdictioni subjecto, de cujus martyrio, episcopatu & tempore nescimus præter id, quod Candidus in suis Commentariis scriptum reliquit. Hæc scimus tamen, quod ab anno 1303 successiva manuscriptorum attestatione ejus ecclesiæ fuerit semper pro Sancto habitus & adoratus, ejusdemque Sancti reliquiæ longa seculorum serie ab episcopis antecessoribus nostris fuerint pro veris habitæ & ut tales in consecrationibus altarium sæpe numero adhibitæ.

[95] In consecratione perantiquæ ecclesiæ collegiatæ & parochialis Pirani, [seculis in altarium] quæ fuit die 24 Aprilis anni 1344, assistentibus novem episcopis, inter consecrata eo die altaria nominatur etiam altare S. Maximiliani consecratum ab episcopo Parentino, & in ara majori S. Georgii tutelaris ejus ecclesiæ reconditæ fuerunt reliquiæ S. Maximiliani, prout habetur ex uno Breviario antiquo manuscripto in membrana “IV Idus Octob. Maximiliani episcopi & M. Sunt ejus reliquiæ in altari S. Georgii.” Ecce autem inscripto in marmore consecrationis ejusdem ecclesiæ, in qua inscriptum est: “Anno Dni M. CCC. XLIV. Indict. XII. die Sab. mens. Apr. in festo S. Georgii M. in præfata ecclia Piranensi, tempore Potestariæ & Regiminis Egreg. & Potentissimi Viri D. Marci Contareni honorab. Potest. Terræ Pirani, ad honorem Dei & Gloriosæ Virg. Mris & sub vocabulo præsati B. Georgii M. pretiosi consecrata fuit Ecclia Piran. Per prædm. Rdum in Xto Patrem & D. D. Marcum, Dei & Aplicæ Sedis Epm Justinopol gra, ex cujus auctoritate prædicta die consecrata fuerunt in præfa. Ecclia Altaria infrascripta per suprascriptos & infrascriptos Rdos Pres Dnos Episcopos; videlicet altare S. Georgii per D. Frat. Gratian. Epm Polensem. Altare S. Mariæ per D. Frat. Andream Epm Caprelanum. Altare S. Maximiliani per D. Frat. Joannem Epcm Parentinum. Altare S. Marci per D. Frat. Jacobum Epis. Scarpatensem. Altare S. Luciæ per D. Fr. Jacobum Episc. Evelenens. Altare S. Catharinæ per D. Fr. Marcum Episc. Domacensem. Altare S. Antonii per D. Natalem Epcm Æmon. Qui dominus Epcus Justinop. & præfati D. D. Epoi una cum Dno Ladislavo Epco Petenens., qui dictæ consecrationi interfuit, & singuli eorum ex auctoritate præfata omnibus & singulis, qui devote accesserint ad dedicationem & consecrationem ipsius ecliæ, unius anni indulgentiam, & eis, qui devote accesserint annuatim in anniversario supradictæ eccliæ & aliis festivitatibus, ut præmissum est, perpetuis temporibus 40 dierum indulgentiam in Domino relaxantur.”

[96] [consecrationibus reconditas,] Item in consecratione aræ S. Quiritii ecclesiæ S. Thomæ apostoli ejusdem terræ fuerunt positæ reliquiæ sequentes, prout patet ex manuscriptis Breviariis antiquis. “Pridie Non. Maii 1443 Consecratio altaris SS. Quiritii, Julitæ & Laurentii, in quo sunt reliquiæ SS. Stephani Protom. S. Maximiliani M. S. Laurentii M. & aliorum. Kalend. Maii Philippi & Jacobi 1471. Consecratio ecliæ SS. Apostolorum Thomæ, Philippi & Jacobi, in quo altari sunt reliquiæ Protho M. S. Stephani & S. Leonis PP. & S. Maximiliani M.” Nec tantum erectum fuerat altare in honorem S. Maximiliani, prout supra dictum est; verum & erat confraternitas ejusdem tituli. Constat id ex 13 Bullis integris ac illæsis una cum sigillis dependentibus variorum Episcoporum, Archiepisc. & Patriarcharum Venetæ ditionis & aliarum, quæ brevitatis gratia omittuntur, sufficietque hæc, quam subnectimus.

[97] [sub illius nomine sodalitium institutum,] “Nos Marcus, miseratione divina episcopus Justinopol., F. Joannes episcopus Parentinus, Natalis episcop. Emon., F. Gratian episc. Polensis, F. Jacobus episc. Evelonen. F. Marcus episc. Domacens. F. Jacobus episc. Scarpatens. Ladislaus episc. Petenens. Andreas episc. Caprelanus, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum sive malum operemur. Nos Patrem missionis æternæ misericordiæ operibus prævenire & Sanctorum intuitu id seminare in terris, quod, reddente Domino, cum multiplicato fructu colligere valeamus in cælis, sirma spe fiduciaque tenentes, quoniam, qui parce seminat, parce metit, &, qui seminat in benedictionibus, metet in vitam æternam. Cupientes igitur, ut fraternitas S. Maximiliani episcopi de Pirano Justinopolitanæ diœcesis, dignis & congruis honoribus frequentetur, & frequentantes in missis fraternitatis præfatæ, atque pro operibus labore perpetuæ quietis munere gratulentur. Omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui dictam fraternitatem visitaverint in missis & quandocunque Officium aliquod celebrabitur in dicta fraternitate, seu ad altare S. Maximiliani prædicti, & qui ad fabricam, luminaria, ornamenta & alia dictæ fraternitatis, sive altari memorato manus porrexerint adjutrices, nos & quilibet nostrum de omnipotentis Dei gratia & misericordia B. M. Virginis Gloria, BB. Petri & Pauli ejus apostolorum & SS Martyrum Hermacoræ & Fortunati, omniumque SS meritis & intercessione consisi, 40 dierum * de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. In cujus rei testimonium præsentes litteras nostrorum sigillorum jussimus appensione muniri. Datum Pirani die 24 mensis Aprilis sub ann. Domini M. CCC XLIV. Ind. XII. Pontificatus summi Pontilicis Clement. Sexti anno secundo.”

[98] Celebrabatur insuper de eo Officium sub ritu duplici XII Octobris, [celebratum tandem fuisse Officium, edocet.] prout legitur in Missalibus & Breviariis antiquis manuscriptis, uti supra dictum est. “Quarto Idus Octobris S. Maximiliani Epci & M.” Ex quibus omnibus clare patet, sancti Maximiliani probata sanctitas, tot prælatorum sanctæ Eclesiæ auctoritate nixa, & a 300 & amplius annis, in quibus ejus memoria recentior fuerat, sciebanturque ampliora de eo veræ & indubitatæ sanctitatis argumenta, quæ si non fuissent clare subsistentia, non præ umpsissent tot ejus temporis prælati ea Actis publicis & propris sigillis testata facere, & dictum sanctum Maximilianum pro episcopo & martyre decantare

[99] Unde concludi potest, non eum illum esse, [Quis autem fuerit, non edicit ilimus, qui illius] quem Pe agius Papa Schumaticum moninat, cum non constet, utrum fuerit in Istria episcopus, veluti ait Baronius, & a tempore martyri sui constituitur antiquior schismate, quod natum fuerat anno 556 quo tempore cessaverat persecutio tyrannorum contra Ecclesiam. Neque ausim affirmare, fuisse Maximilianum illum Ravenateniem, qui floruit illis temporibus, & ipse patria Istrianus Polensis; quo in genere remitto me ad aliorum judicium dicentium, schismaticum illum fuisse episcopum in Istria, uti asserit Ughellus, qui debuisset seriem texere episcopatuum Istriæ; Pallad us tamen clarissime illum fuisse asserit, qui erat Ravennæ. Non potest enim dici de sancto Maximiliano nostro, quod is idem sit, qui Æmonensis, cum unus illorum martyrium sustinuerit sub Decio in civitate Asiæ & alter Emæ; festivitas porro unius celebratur die 2, Maii, & alterius die 12 Octob. Nec enim post adhibitam diligentiam reperiri potuit unquam castrum vel oppidum aut pagus ullus diœceieos vel provinciæ totius Istrianæ, cui nomen Postema f.

[100] Restat igitur solum, ut dicamus, utrum Pirani sit totum sancti Maximiliani corpus, [sacrarum ea uviarum statum hic describit.] an vero sola aliqua ejusdem corporis pars? Facta igitur collatione corporis & ossium, quæ etiamnum in præsentiarum * reperimus, sunt seq. major & potior pars cranii cum 3 particulis ejusdem & una parte maxillæ inferioris, cui insunt duo dentes. Vertebræ omnes colli. Claviculæ & duo ossa spatularum humerarium cum 14 costis spuriis ac legitimis. Ossa brachialia dextræ & sinistræ partis, tam superiora, quam inferiora cubitalia numero sex, omnia integra, excepto solo sinistro, quod nonnihil fractum est. Vertebræ item lumborum spondites dictæ numero 5, addita una, quæ cum iisdem connectitur. Item os sacrum, quod consequenter a summo deorium nectitur, integrumque est una cum tibus pedum, quæ nonnihil arrosæ sunt; item osse dicto ischios. Est item unum os pedis sinistri, quod dicitur astragelum, & pedis dextri os naviculare, itemque duo alia pedis; unum & alterum manus. Quæ omnia ossa efficiunt conjunctim hujuscemodi annexam figuram, cui cum præter paucula ossa desit nihil efficiatque integraliter nobiliores corporis partes, potest affirmari, esse corpus integrum; quo in casu erravit Manzolius affirmans in scriptis suis, non exstare in præsentiarum * corpus totum, sed partes tantummodo aliquas g Hæc paucula præscribere potui, quæ cum post tot patriæ hujus ruinas & excidia adhuc extent, eadem æqui bonique consulere dignetur. Dominationi vestræ Rmæ addictissimus obligatissimus servus sign Franc. Epcus Justinopolitanus.

[101] [Nec illud edici in epistola sua Ire opposita Schönibus, qui differens] Epistola D. Joannis Ludovici Schönlebii, ad R. P. Papebrochium Labaci 25 Septemb. 1677 data.

Admodum reverende pater. Post longam inquisitionem obtinui Venetiis per admodum reverendum patrem Rectorem Labacentem exemplar unum Manzolii (Candidus haberi non potest, sed parum habet de Sanctis) quod paternitati vestræ admodum reverendæ transmitto & simul addo Calendarium ecclesiæ Aquileiensis, ut videri possit, quibus diebus aliqui Sancti, qui non extant in Martyrologio, celebrantur. Addo etiam litteras Illmi episcopi Justinopolitani, qui a me requisitus respondit, quæ scire potuit de corpore S. Maximiliani episcopi & martyris, quod servatur Pyrrhani in Istria suæ diœceseos, quam proxime visitavit.

[102] [de illius martyrii loco] Quærebam occasione verborum Manzolii fol. 33, ubi hisce, ex idiomate Italico, quo e Manzolio a Schönlebio hic recitantur, in Latinum conversis, ait: “Massimilianus imperator in Italiam venit, Aquileiam inde perrecturus; pervenit autem ad Italiæ urbem, Emam nomine, in extrema planitie ad Alpium radices sitam, non longe Postema terra, ubi Maximilianus episcopus martyrium passus est; cujus corpus in ecclesia Pyrrhanensi religioso cultu honoratur. Nunc autem non totum corpus, ed illius pars dumtaxat habetur h” … Ubi sit illa terra Postema, in qua S Maximilianus passus est, respondit illmus, in Istria nullum esse hujus nominis vestigium: unde arbitror, Manzolium intellexisse Asisiam i … Est Celeia distans Labaco k o milliaribus & consequenter attribuisse suo Maximiliano, quod verum est de S. Maximiliano Laureacensi passo Celeiæ præsertim cum uterque celebretur 12 die Octobris Dubitabam … an ille fuerit (vel sit) cujus corpus fere integrum (ut in adjecta figura) servatur Pyrrhani, civitate distante duobus milliaribus Germanicis Justinopoli & celebratur sub duplici ritu: ad hoc respondit, uti in ipsius litteris [videre est.]

[103] [& aliquius Sanctis] Ego autem sic discurro: cum nullum sit dubium, extare Pyrrhani alicujus sancti Maximiliani episcopi & martyris corpus propter traditionem & venerationem aliquot seculorum, forte est error aliquis in nomine & censendus potius dici Maximus vel Maximianus, sed non invenio, cui etiam sub tali nomine hoc possit convenire. Non enim potest esse S. Maximus Æmonensis, passus in civitate Assesia (quam Asiam nominat Manzolius) nimirum prope flumen S. Viti sive Tarsaticam Veterum, ubi nunc oppidum Brebir, ut divinat Niger apud Ortelium, quia hujus S. Maximi corpus habetur Venetiis ad S. Cantianum, ut testantur Manzolius, & nuper in suis litteris P. Daniël Simonetti procurator domus professæ Venetæ.

[104] Non est etiam S. Maximus martyr in Illyrico, [quasi cognominibus, contendit,] de quo Martirologium Romanum ad 8 Augusti, quia hic non fuit episcopus: non est etiam S. Maximus Veronensis (cujus corpus, ubi requiescat, dicit Ughellus ignorari) quia iste non fuit martyr. Non est etiam S. Maximilianus episcopus Ravennas, qui fuit natus Polæ in Istria, quia hujus corpus putatur superesse Ravennate & non fuit martyr. Non est etiam S. Maximilianus Laureacensis episcopus & martyr [quia ejus corpus] servatur in tumba marmorea Passavii testibus Urgello, … Brunnero in Annalibus Boicis, Radero in Bavaria Sacra, P. Bollando in Vita S. Valentini, Velsero, Adelzreittero & aliis, & ego ipse vidi tumbam illam Passavii ad altare, quod est in medio ecclesiæ cathedralis Passavii & adfui 12 Octob. Sacro ibidem cantato per decanum hujus temporis anno [1663] Non est etiam S. Maximilianus episcopus martyr, de quo Martyrologium Romanum ad 29 diem Octobris; quia iste idem est cum Laureacensi & ea die solum celebratur ejus [secunda] translatio, ut bene divinat P. Bollandus.

[105] Restat ergo, ut suspicer, an ille fuerit Maximilianus episcopus Istriæ, [isthunc fuisse, de quo Pelagius ad Narsetem, qui primo a schismate conversus,] de quo Pelagius Papa scripsit ad Narzetem exarcham circa annum 557, & qui tunc communicabat schismaticis propter tria capitula. Suggerit mihi hunc P. Bollandus in Vita Maximiliani Ravennatis. Nihil autem repugnat, schismati adhæsisse & postea resipuisse ac sancto fine coronari, quod etiam accidit S. Ingenuino episcopo Brixiensi, Agnello Tridentino & aliis. Sed quomodo potuit esse martyr, dicit Illmus Justinopolitanus, cum eo tempore non fuerint persecutiones Ecclesiæ? Respondeo, id potuisse evenire per Longobardos, de quorum ingressu in Italiam S. Gregorius Papa lib. 3 Dialog. cap. 37 scribit, quod, licet fuerint plerique Arriani, multi tamen idololatræ vel relapsi, qui Catholicos cogebant ad manducandas carnes idolatitias & ad adorandum caput capræ. Porro Maximilianus ille episcopus Istriæ, (sive, ut puto, capitis Istriæ & Justinopoleos) fuit schismaticus anno 556. Longobardi Italiam ingressi sunt anno 569. Intra annos 13 potuit resipiscere &, quod resipuerit probo, quia cum fuerit suffraganeus Aquileiensis patriarchæ, secutus est suum metropolitam sicut in schismate, ita & in pœnitentia: atqui Paulinus patriarcha, qui tum sedebat & anno 570 mortuus est, ante finem vitæ, teste Palladio, reconciliatus fuit Apostolicæ Sedi, incertum, quo anno, … quod anno 563 vel paulo antequam Longobardi irrumperent in Italiam, Apostolicæ Sedi reconciliatus fuerit S. Maximilianus & paulo post pro side Christi, eo quod noluerat adorare caput capræ, subire martyrium [potuit.]

[106] [a Langobardis occisus] Firmo hanc conjecturam ex eo, quod Longobardi, priusquam in Italiam penetrarent, transiverant [per] Istriam. Nam, teste Paulo Diacono lib. 2, cap. 6 l de Rebus Longobardicis, Alboïnus rex exercitum suum duxit ex Pannonia Inferiore per Japidiam Veterem m… [Liburniæ] limites, conscendit montem, a quo posset videre a longe Italiam. Dictusque mons, ut ait Diaconus, postea retinuit nomen Mons-Regius. Diu indagavi, ubinam esset iste mons. Lazius in Commentariis Reipublicæ Rom. XII, cap. V putat esse, quem vulgo dicunt Dervogel, ubi castrum Kunigsperg, sed ex nullo Styriæ monte videri potest Italia. Putabam deinde, esse montem in Istria, qui dicitur Monte-Magiezo; sed hic est in ipsa Italia. Rescivi demum prope flumen S. Viti & … extare montem, qui hodie a populis vocatur Kraleui-Verch & subjecta ei planities Kraleviza, id est Sclavo idiomate, Regis-Mons & Regium-pratum, ex quo dicunt videri partem Italiæ & ipsum mare. Jam ergo inspiciatur mappa, quod, qui Tersato velit transire in Forum-Julium, necessario pertransire debeat mediam Istriam.

[107] [in Istria pro Christo] Et hac occasione potuit accidere, ut Longobardi venientes in insulam Caprariam (sic dictam sane propter capras pasci solitas, quæ post triennium restaurata nomen accepit Justinopolis) occisarum caprarum capita Christianis adoranda proponerent & reluctantes occiderent, inter quos potuit esse etiam Massilianus episcopus Istriæ sive capitis Istriæ. Errat enim Ughellus, qui primum Justinopolis episcopum ponit anno 756, quia dudum ante ibi sedit S. Nazarius, cujus corpus inventum est anno 601, ut habent Annales Norici n. Quod si forte Maximilianus jam dictus hac vice evasit furorem Longobardorum, potuit sane supervivere ad annum 598, quo item, Paulo Diacono teste lib. 4, cap. 25, Longobardi cum Avaribus & Slavis (tunc adhuc idolicolis) Istriam sunt ingressi, universa ignibus & ferro vastaverunt. Atque ita non defuit Maximiliano occasio martyrii. Sed, an reipsa ille Maximilianus hanc gratiam sit consecutus, qui fuerat schismaticus, pro certo asserere non possum o.

[108] Quod vero Pyrrhani festum ejus celebretur die 12 Octob., quo etiam celebratur S. Maximiliani Laureacensis, nihil obstat, quominus sint & dicantur diversi, quia plures ecclesiæ, cum nesciunt diem, quo sunt defuncti, assueverunt * illos celebrandos ea die, qua Romana Ecclesia consuevit celebrare alios Sanctos ejusdem nominis. Sic apud P. Bollandum die 14 Februarii celebrantur 5 aut 6 Valentini diversi. Et Labaci in templo Societatis, ubi habentur insignes reliquiæ SS. MM. Januarii & Sociorum, ab antiquo celebratur eorum festum 19 Septemb., jam audio translatum, licet hic S. Januarius diversus omnino fuerit ab eo, cujus corpus asservatur Neapoli & sanguis bulliens.

[109] [obire potuit, quod] Puto autem, quod ille Istrianus S. Maximilianus aliquot seculis latuerit propter barbariem & vastationes provinciæ, & forte post Caroli Magni tempora thesaurus ille extractus in lucem, ab eo tempore honoretur, licet non extent documenta antiquiora, quam ab anno 1300, ut patet ex litteris illmi Justinopolitani. Hæc mihi occurrebant suggerenda, quæ melius paternitas vestra poterit digerere & examinare ac forte invenire verum illum S. Maximilianum Pyrrhanensem Istriæ episcopum martyrem. Æmonæ meæ vindicatæ exemplar misi patri Ferdinando Elwanger Viennam per partes, suppono, quod transmiserit jam Antverpiam. Si Candidum adhuc potuero acquirere, etiam mittam. Interea laborantibus pro gloria Dei & SS. precor multos annos sanos & canos & felicem in tam sancto Opere progressum, cui si quid ulterius ego subservire possim, imperent & experientur, quod sim admodum reverendæ paternitatis vestræ & Sociorum laboris paratissimus servus. Sign. Joannes Ludovicus Schönleben.

[110] Ex transcriptis hisce duabus litteris, quid de Sancti hujus homonymi reliquiis, [nec verosimile] quidve de hoc ipso homonymo sit sentiendum, disjudicare poterit lector. Veras esse hujus Maximiliani reliquias, legitimum ac perantiquum sacris his exuviis cultum fuisse exhibitum, ex authenticis hic appositis probatur monumentis. Sed quis fuerit ille Maximilianus, cujus sacra pignora Pirani asservantur, nec edocet illustrissimus episcopus, nec edicit vir eruditus Schönlebius, qui conjecturis conjecturas addens, eum fuisse Maximilianum, de quo Pelagius Papa primus nomine epist. 2 ad Narsetem patricium & ducem in Italia Conciliorum Labbean. tom. V, col. 791 edita scripsit, suspicatur. Hæc sunt Pelagii verba: Thracius siquidem atque Maximilianus nomina tantum episcoporum habentes, & ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, & omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare. Ast, utrum reipsa Maximilianus in Istria exstiterit episcopus, ex his Pontificiis litteris minime eruitur. Hoc unum ex iis scilicet, Thracium & Maximilianum ecclesiasticæ unitati adversos stetisse, constat, multorumque excessuum reos fuisse. In tantum, inquit Pelagius, ut contra unum eorum, id est, Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter, necessitate compellente, quidam infatigabiliter venientes preces offerrent.

[111] Maximilianus igitur istic aut sedem ab Urbe valde dissitam occupabat aut, [mihi apparet.] quod etiam probabile est, provincias ab Urbe longe remotas deprædatus aut per eas grassatus fuerat; sed ex hoc illum alicui Istriæ civitati præpositum fuisse episcopum, procul dubio non liquet: verum, etsi præfuisset, cum teste Ughello Italiæ sacræ tom. V, col. 396, 471, 475, 228, plures sedes in Istria jam tum Æmonæ, Polæ, Parentini, Petini erectæ fuerint, non est, cur ecclesiæ Justinopolitanæ quam aliarum supra nominatarum ecclesiarum tabulis Maximilianum potius inscribendum existimet Schönlebius. Quis autem fuerit hic episcopus, prodit altera Pelagii epistola, Concil. tom. V, col. 794 vulgata, Gaudentio, Maximiliano, Gerontio & Justo inscripta, qua eos, quod schismaticis partibus adhæserint, reprehendit. Eos enim in Tuscia fuisse episcopos, ipsamet epistolæ indicat incriptio, quæ sic habet: Gaudentio, Maximiliano, Gerontio &c per Tusciam (episcopis) Pelagius. Ex cujus epistolæ verbis consectarium sit, ipsum hunc Maximilianum, Tusciæ episcopis annumeratum, eumdem prorsus fuisse, de quo datis ad Narsetem litteris conquestus fuerat idem Pontifex. Hoc proinde unum certum manet, scilicet isthunc Maximilianum, de quo Schönlebius, a Romanæ Sedis unitate defecisse variasque per Italiam exercuisse grassationes. Sed an resipuerit, an schismate etiam ejurato subierit martyrium? qua occasione quove tempore pro Christo mortem obierit? omnino incertum est, nec proinde verosimilis Schönlebii de illo opinio: cui autem cæterarum subscribenda sit, definire non ausim.

ANNOTATA.

a Vir pietate & eruditione celebris, qui, teste Ughello Italiæ sacræ tom. V, col. 394, sacra hac thiara Justinopolitana 16 Februarii 1660 donatus, die 14 Augusti anno 1680 Venetiis obiit.

b De S. Nazario die 19 Junii in Opere nostro actum est.

c Urbs est Istriæ primaria, Italis Capo d'Istria vocata, olim sub patriarchatu Aquileiensi, nunc vero sub archiepiscopatu Utinensi, quem juxta ac Goritiensem Benedictus XIV patriarchatus illius a se suppressi loco anno 1751 erexit.

d De illo ad 18 Julii disserens ad hæc epistolæ verba Sollerius ait: Poterat hoc taceri. Malim admittere festivitatem celebrari ad altare proprium sub choro propter multa prodigia, præsertim in doloribus capitis. Hoc celebrent Sancti cultores. Ast alii de Eliano genere non vane glorientur.

e Oppidum istud decimo a Justinopoli milliario in promontorio situm distat. Ibi collegiata ecclesia cum plebano & quinque canonicis & duo cœnobia Franciscanorum. Ughellus Italiæ sacræ tom. 5, col. 380.

f Schönlebius, qui in epistolam suam episcopi Justinopolitani verba hæc intulerat, dein, re maturius perpensa, in additamento quodam Ms.ad epistolam suam, Papebrochio datam, quod in hagiographorum Museo reconditur, de hujus loci situ nonnulla proponit, quæ huc transcribo. Finieram litteras, inquit, cumque vellem eas transmittere, habito discursu cum admodum Rdo P. Rectore de Sanctis Manzolii fol. 33, ubi memorat Postemam terram, prope quam S. Maximilianus passus scribitur, occurrit locus, Slavis dictus Postoina, Germanis vero Adlersperg, in mappis corrupte Adelsperg, quia Postoina apud Slavos Aquilam significat; est modo oppidum cum castro spectans ad principes Eggenbergicos seu Haspergicos, & situm non procul a limitibus Istriæ, ut videre est in mappa Meriani… Saltem Postoina seu Adelsperg posset esse illa terra vel locus, prope quem passus fuerit S. Maximilianus Pyrrhanensis, quia non procul Pyrrhano & Justinopoli distat Postoina. Secundum aliam notam Ms. hic locus positus dicitur in Japidia inter Justinopolim & Labacum seu Æmonam.

g Accuratæ huic sacrarum S. Maximiliani exuviarum descriptioni figuram adjecit illmus episcopus, qua omnia ossa, quæ tunc temporis in ecclesia Pyranensi asservabantur, delineata sunt. Huic figuræ subnexa sunt verba Schönlebii manuscripta, quæ sequuntur: Ossa de corpore S. Maximiliani, episcopi & martyris, quæ de facto anno 1675 in ecclesia collegiata Pyrrhani in Istria, diœcesis Justinopolitanæ, prout curavit delineari hoc ipso anno illmus & Rmus D. Franciscus Zeno, episcopus Justinopolitanus, & ad Joan Ludov. Schönleben die 10 Septembris ejusdem anni transmisit, cum documentis, quod ab anno 1303 semper hæ reliquiæ ibi fuerint in maxima veneratione & festum Sancti celebretur ibidem sub duplici 12 Octobris.

h Ex verbis partim integris, partim deletis, partim attritis, quæ in autographo transcriptis superius annectuntur, apparet hujusce auctoris sensus, quem hic exhibeo. Manzolius hic loquens de itinere Maximini imperatoris (quem corrupte Massimilianum vocat) prout late describunt Herodianus libro 8 & Julius Capitolinus in Maximinis, pro Emona civitate substituit Emum, ,… errore librariorum, ut putavit Cluverius Italiæ Antiquæ lib. 2, cap. 2. Cætera, ut in autographo.

i Quam etiam Asiam vocant, nunc autem Beribir aut Berbir, Tergesto, quam Labaco, ubi passus est S. Maximus episcopus Æmonensis, de quo ad diem 29 Maii in hoc Opere actum est, vicinior.

k Urbs hæc, quam etiam Veterem Æmonam fuisse suspicatur Schönlebius, episcopalis est & Carnioliæ caput, 9 leucis a Tergesto distans, Baudrando in Lexico Geographico teste.

l Aut potius capite octavo editionis anni 1595, pag. 54, ubi illud totum narratur.

m Regio hæc est Illyrici Occidentalis, in triplicem olim, ut Raudrandus aliique, geographi docent, partem distincta,

n Ughelli textum emendavit Coletus, qui novam Italiæ sacræ editionem curavit & Nazarii episcopatum circa annum Christi 524 reposuit.

o Schönlebius in additamento Ms. ad ejus epistolam, de Postema & de loco, ubi sanctus Martyr obiit, disserens hæc addit: Cum Joannes Candidus primus scripserit Postemam terram atque ab eo desumpserit Manzolius, vel est error amanuensis, vel Candidus ex antiquis cartophilaciis male legit. Verba Candidi appono, cum de Maximini itinere agit: Ad Italiæ pervenit civitatem Maximinus, in extrema planicie ad Alpium radices sitam non longe ab oppido Postæma, ubi Maximilianus episcopus martyrium passus est, cujus corpus in æde Piranensi veneratur. Eam autem urbem non Æmam, sed Æmonam, aliud oppidum Capitolinus, appellat castrametatumque Maximinum in campo inter eam & Artenam dicit, cui sententiæ locorum nomina adhuc vigentia adstipulantur. Ex quo, pergit Schönlebius, rursum colligo, quod sit ambigua locutio & referri possit martyrii locus tam ad Emam seu Emonam, quam ad Postemam seu Postoinam. Unde, si Emonæ passus fuisset ille Sanctus, posset dubitari, an non fuerit episcopus Æmonensis & diversus ab illo Maximiliano, Istriæ episcopo, de quo supra (num. 103) disputatum. Certum est, quod primis seculis fuerint episcopi Æmonæ, durantibus imperatorum persecutionibus: non constat autem, quod caput Istriæ vel Justinopolis ante annum Christi 500 habuerit aliquem episcopum. Et propior Emonæ (id est, Labaco) Postoina, quam Justinopoli vel Pyrrhano; consequenter probabilius est, fuisse episcopum Æmonensem, quam Istrianum, & passum primis seculis haud procul a sua cathedrali, sicut etiam S. Maximus Æmonensis passus est Asisiæ prope Tersatum, quia forte illo tempore Æmonensis diœcesis tam procul extendebatur. Hæc pro conjectura sint; nihil enim certi possum statuere. Ita Schönlebius; & quid mirum, quod in rebus tam arduis definiendis dubius & ego hæjerim!

* supple indulgentiam

* l. impræsentiarum

* l. impræsentiarum

* assumunt

ACTA,
Auctore anonymo,
Ex apographo Cellensi a Pezio edito, & cum variis nostris apographis collato.

Maximilianus ep. M. Celeiæ in Norico Mediterraneo (S.)

BHL Number: 5811

A. ANONYMO

PRÆFATIO.

Si Christiana religio devota celebritate veneratur quoslibet Sanctos, quos vel scripto vel relatu præconante, credit & sperat per diversas mundi partes Deo placuisse, suis meritis & regni cœlestis gloriam possedisse; merita tamen sanctissimi patris & patroni nostri Maximiliani eximiis laudum præconiis attollere nos debemus, cujus luculenta doctrina primitus agnitionem nominis Christi atque fidem Catholicam nacti sumus, cujusque pretioso cruore terra nostra rubricata est, cujus denique corporali præsentia fruimur & patrocinio gubernamur. Tradunt namque Scripta sanctorum Hermagoræ & Fortunati a, quod post gloriosam ascensionem Domini nostri Jesu Christi, beati apostoli, quos ipse Rex regum & Dominus dominantium constituit principes super omnem terram, cum jam in fines orbis terræ verba eorum exissent, & nimis confortatus esset principatus eorum; ipsi per se & per suos discipulos, ubi jam semen Verbi Dei sparserunt, ecclesias cathedrales, tam episcopatuum quam archiepiscopatuum, propter vitandum confusionis malum certis distinxerunt limitibus per universum orbem & ipsas propriis sacerdotibus commiserunt regendas b. Inter quas sancta Laureacensis ecclesia, nec tempore, nec dignitate posterior, nomen metropolis & archiepiscopatus titulum primitus est sortita. Cujus provinciæ termini fuisse dicuntur: ab Oriente fossatum Villanum c; ab Occidente flumen Likaos d, quod Germani Lech nominant, & per Mœsias Occidentales Napa, Ekara, Odrita: a Meridie Liburnia, quam Drava flumen percurrit; ab Aquilone autem Wandalus, Pelsa lacus e, Tizla flumen. Infra quos terminos viginti duæ civitates famosæ, nec minus opulentæ continebantur, quas omnes ipse Laureacensis episcopus per se & suos suffraganeos gubernabat.

[2] Celeia vero, una de numero civitatum præmissarum quondam opinatissima, divitiis referta, habitatore stipata, armis potens, generositate nobilium & illustrium civium inclyta, turrium atque marmoreorum palatiorum ædificiis insignis, in rebus bellicis ex frequenti exercitio instructissima, atque ita celebris & famosa extitit, ut quasi altera Troja merito dici posset f. Quæ, quia nulla potestas esse morosa potest, ex permissione divina postmodum a barbaris funditus eversa, in ingenti quantitate marmorum aliorumque pretiosorum lapidum, qui ex dirutis palatiis usque in hodiernum diem a quærentibus reperiuntur, suæ opulentiæ præteritæ adhuc indicia demonstrat g.

ANNOTATA.

a Horumce Sanctorum Acta ad diem 12 Julii illustrata sunt.

b In Occiduis partibus hoc tardius contigisse, si Romanam sedem excipias, haud contemnendis rationum momentis probat Bernardus de Rubeis monumentorum Ecclesiæ Aquileiensis cap. XIX, col. 173 & seqq. Hinc tamquam commentis refertum habebit eruditus lector, quidquid de primæva in Noricis partibus, saltem primo vel etiam tertio seculo, provinciarum sibi invicem subjectarum divisione, de archiepiscopi aut metropolis nomine, ante Constantini tempora vix in ecclesia noto, scribit Sancti nostri biographus.

c Ms. S. Petri Salisburgensis Silvanum. Electorale, antiquitus edita Vita S. Maximiliani, Formbacense Fillanum & Sillanum.

d Ms. Rubræ-Vallis: Litaos. Electorale: Litnos.

e Ms. Formbac. addit: vulgariter Pilsen-Sec; sicut & Ms. Rubræ-Vallis & Electorale.

f Antiqua hujus Celeiensis civitatis monumenta seu inscriptiones suis operibus insererunt Grutherus pag. 283, Velserus in monumentis Agrorum peregrinis fol. 479 & lib. 6 RerumAugustanarum fol. 307 & 433, Hieronymus Pezius tom. 1 Scriptorum Austriacorum col. 1297, Annalium Styriæ auctor pag. 26, 27 & 28, Lazius Commentar. Reipub. Rom. lib. 12, pag. 994 & seqq.

g Hæc desunt in Mss. SS. Udalrici & Afræ, & Bathaviensi.

CAPUT I.
S. Maximiliani parentes, ortus, educatio; in episcopum eligitur, Celeiam errores quosdam exstirpaturus properat: ejus martyrium.

[Ortus ex piis parentibus S. Maximilianus] In hac itaque Celeiensi a civitate fuit quidam vir, generis nobilitate spectabilis, opibus locuples, morum honestate præfulgens, fide Catholicus, religiositate cunctos præcellens, mœrentium consolator, oppressorum injuste pius relevator, viduis & orphanis multa beneficia impendens, quasi patrem pauperum se reputans, universa misericordiæ opera hilariter patrans. Qui omnibus horis uberrimas lachrymas & suspiria profundens Domino supplicabat, ut eum nunquam sineret a sua gratia separari. Habuit etiam consortem thori fœminam pudicam, nobilem, sensatam, sobriam, taciturnam, virtutibus ornatam, modestia præminentem & in nullo prorsus a suis moribus discrepantem, ex qua unicum tantummodo genuit filium, quem Maximilianum spiritu prophetico nuncupavit: Maximilianus namque quasi Maxima libans dicitur, & quia LIBARE duo significata complectitur, gustare scilicet & sacrificare, non sine magno quodam futuri mysterii præsagio tale sortitus est nomen. Primo namque libavit, dum gustavit & vidit, quia bona est negotiatio thesauri cœlestis, cujus etiam comparatione se & sua omnia vilipendit. Secundo certe maxima libavit, dum ad exhortationem prophetæ gustavit & vidit, quoniam suavis est Dominus b, cui in corde suo jugiter decantavit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine c. Gustavit, imo ardenti aviditate potatus est aqua sapientiæ salutaris, quæ verissime facta est in eo fons aquæ salientis in vitam æternam d. Tertio maxima libavit, dum per omne tempus vitæ suæ super aram sacrificium laudis & reddidit Altissimo vota sua. Quarto maxima libavit, dum a primævo infantiæ usque ad finem carnem suam cum vitiis & concupiscentiis juxta sententiam Apostoli crucifixit e. Quinto revera maxima libavit, dum, vivens in carne, non desiit immolare Deo gratissimum sacrificium, spiritum contribulatum, cor contritum & humiliatum f. Ad ultimum animam meritis plenam felicibus Christo, & cervicem innocentem pro Christo spontanee offerens percussori. Infantulus igitur iste decorus forma, venustus aspectu, hominibus gratus, Deo gratior, licet a parentibus, quibus erat junctus, educaretur delicate; nullis tamen deliciis illectus est, nec se stultitiis puerilibus immiscuit, sed omni mansuetudine & modestia satagebat, ut in eo nihil reprehensibile notaretur.

[4] [& ab Oranio presbytero] Cum autem factus esset annorum septem, commendabatur a parentibus cuidam presbitero, nomine Oranio, miræ innocentiæ & approbatæ sanctitatis viro; occulte tamen propter metum persecutorum, ut eum sacros apices & legem Domini, in qua ipse presbiter satis perfectus erat, instrueret g. Quem ipse puer aure benevola & intenta libentissime audiens & tamquam patrem spiritualem semper concomitans cuncta, quæ ab eo vel ab aliis religiosis & sapientibus didicit, in ventre memoriæ recondens, diligenter ruminare nunquam desiit: ut tanquam animal mundum mensæ Dominicæ aptaretur. Cum vero terdecimum h ætatis suæ annum attigisset, pater ipsius, ut semper optaverat, in confessione nominis Christi i plenus bonis operibus, felici sine migravit ad Dominum, matre adhuc superstite & in sanctitate conversationis & V duitatis proposito perdurante: quæ etiam, post sex annos mar tum secuta, feliciter diem clausit extremum Post obitum vero amborum beatus Maximilianus omnem familiam suam liberaliter manu misit, de prædiis distribuens cuique secundum suam conditionem; residuum vero non in commercium vilium & infamium per onarum velut ille prodigus filius dissipavit, sed in sinum pauperum & Deo servientium abscondit, certus ex promissione Dominica, se post hanc vitam centuplum recepturum & perennem gloriam possessurum.

[5] Decursis itaque innocenter infantiæ pueritiæque annis, [pie institutus,] cum jam illam ætatem, cujus vias penitus ignorare se sapiens asserit, permearet, adolescentiam scilicet, in qua calor naturalis intensus juvenes effrenes in varias libidines & concupiscentias accendit, juvenis iste non dans petulantiæ operam, sed cunctas hujus mundi vanitates & oblectamenta respuens, immo dissolutorum & lascivorum juvenum contubernia cautus devitans (quia corrumpunt bonos mores colloquia prava) tanquam novus tyro Christi accinxit fortitudine lumbos suos corroboravit brachium suum, accepit armaturam Dei calciatus pedes in præparationem Euangelii, inducit * pro thorace justitiam, armavit se lorica fidei, assumpsit galeam salutis, apprehendit scutum inexpugnabile æquitatem, accinctus gladio spiritus, quod est verbum Dei; ut sic per arma justitiæ virtutis Dei munitus a dextris, contra cunctas spirituales nequitias propensius dimicaret.

[6] Igitur cum Eutherius k Laureacensis archiepiscopus vocante Deo, [Eutherio & Quirino] præsens sæculum reliquisset moriens, successit ei sanctus Quirinus l, progenie quidem serenissimus, sed morum honestate ac vitæ sanctitate longe nobilior, filius illustris Philippi Senioris, qui, dominus Pannoniæ Superioris & Inferioris, in Romanum imperatorem est electus. Qui primus ex Romanis imperatoribus fidem Catholicam in Baptismi Sacramentum accepit, ad prædicationem Origenis doctoris egregii, filiumque suum quinque annos tantum habentem, sed industriæ naturalis & sapientiæ inæstimabilis maturitate pollentem. Catholicæ fidei simul & imperii consortem assumpsit. Refertur etiam de illo puero, quod fuerit adeo severi animi, ut jam a quinquennii ætate nullo cujusquam commento ad ridendum solvi potuerit, patremque ad spectaculorum solatia quandoque cachinantem quasi increpans notaverit verio vultu. Accepta igitur Baptismi gratia, ambo imperatores, fidem exornantes moribus & professionem justitiæ operibus approbantes, totum suum patrimonium de consensu & bona voluntate S. Quirini, qui erat ipsorum cohæres, Laureacensi ecclesiæ liberaliter contulerunt: ac deinde Romam venientes omnes thesauros proprios & thesauros reipublicæ quosdam Ecclesiæ Romanæ, cui tunc S Fabianus Papa præfuit, donaverunt; ut templis idolorum dirutis, ecclesias Deo construeret & possessiones sibi & suis clericis compararet.

[7] [Laureacensibus episcopis] Porro Decius tribunus, prædictorum imperatorum servus, de Inferiori Pannonia de humili conditione natus, exaltatus fuerat adeo, ut jam primus in imperatoris palatio haberetur. Sed idem, jam partis opibus & honoris culmine adepto surgens, in dominos suos factus truculentior aspide surda, proditionis & fraudis virus, quod in cauda toxicatæ mentis jam diu collectum celaverat, ore pestifero evomens, utrumque uno die imperatorem patrem Veronæ, filium Romæ perimi procurabat, & sic imperium surripuit homo pestilens, inventor doli, magister mali, artifex facinoris, persecutor innocentiæ, filius satanæ Qui, ut se sui patris imitatorem ostenderet, persecutionem immanissimam, quæ septima post Neronem fuit, in Christi membra exercuit. In qua sicut a parentibus sæcularibus jam dictis inchoaverat, ita principes Ecclesiæ Fabianum, Cornelium, Sixtum cum suis clericis, deinde Yppolitum & alios Christianos innumerabiles occidit, instigante ipsum diabolo, præcipue tamen avaritia sua propter thesauros prædictos, quos sitiebat, licet frustra; quia jam per manus pauperum, sicut beatus Laurentius testabatur, fuerant in cæleste gazophylacium deportati. S igitur Quirinus, cum per aliquot annos Laureacensem ecclesiam rexisset, feliciter est assumptus ad Aquilegiensem ecclesiam pro primate: ubi post multa certamina, quæ pro Christo viriliter dimicaverat, demum persecutione in Christianos exorta, sub Diocletiano tyranno odio imperatorum, patris scilicet & fratris, glorioso martyrio coronatur. Post cujus assumptionem, votis totius cleri concorditer poscentibus & vocibus totius populi conclamantibus, eligitur in episcopum Laureacensem beatus Maximilianus m, de quo generalis fama & rumor veridicus, quod non haberent parem in irreprehensibilis vitæ meritis, in sanctæ conversationis tenore, in sanæ quoque doctrinæ prærogativa, per universam provinciam testabatur. Ille vero, licet satis renitens, pontificii culmen adeptus, ex hoc se non provectum, sed quasi projectum reputans, non elatus fascibus honoris, sed fasces oneris humeris sui adaptans, karitatis, humilitatis, continentiæ, modestiæ, pudicitiæ, sobrietatis, largitatis, patientiæ cœterarumque virtutum seriem, quemadmodum antea & postmodum, conservando custodire quasi pupillam oculi sui satagebat.

[8] [a B. Sixto II Papa suffectus est; cum multum in hoc] Nacta n itaque opportunitate, assumptis personis intentioni suæ competentibus, Romam proficiscitur visitare Principes Apostolorum: ubi a B. Sixto, qui tunc Ecclesiæ Romanæ præerat, benedictionem apostolicam & prædicandi Verbum Dei auctoritatem accipiens, ad propria revertitur, Domino iter suum feliciter dirigente. Reversus igitur B Maximilianus ad provinciam, officium assumptum tam strenue, quam solerter exequens, arcam Domini de regione Philistinorum ad terraam Israël super plaustro novo suis cervicibus divini amoris nexibus alligatam, armatus frontem geminis cornibus legis & Euangelii contra perniciosos morsus luporum & multa prole fœcundus, quam Christo per Euangelium genuit, mugitus prædicantium grandes & frequentes emittens, non declinans ad dextram elatus prosperitate, vel ad sinistram fractus adversitate, recto itinere toto nisu studuit reducere usque ad agrum veri Josue Bethsamitæ Sparsit præterea fulgorem sui luminis non ut candela lucens aliis, sibi vero manens absque lumine, tota consumitur; sed quasi supra candelabrum accensa lucerna. Totus igne divini amoris succensus ardebat, non deficiens lucens aliis, qui in ipso tanquam in clarissimo speculo sobrie, juste pieque vivendi cernebant imaginem & exemplar. Lucebat & aliis, quos ipse tanquam sol oriens in altissimis Dei, emissis a se radiis rutilantis doctrinæ, a tenebris ignorantiæ excussos, vivaciter illuminavit. Quosdam enim in luto fœcis & ignaviæ mersos, absque germine bonorum operum ad maturitatem messis in horrea Dominica colligendæ decoxit; quosdam vero vitiorum frigore congelatos, ut ardere discerent in amore Dei & proximi, calefecit. De promptuario etiam Dominico tritici mensuram acceptam, tanquam servus fidelis & prudens familiæ Domini sui, super quam constitutus fuerat, dispensare sic studuit, ut non ipse jejunis faucibus tabescens alios pasceret; sed vigiliis, jejuniis & laboribus castigando corpus suum & in servitutem redigendo, animam vero nunc sanctæ lectionis epulis, nunc sacræ contemplationis deliciis impinguans, tali moderamine cunctis pastum tribuit, ut in fide inciptentes educans lactaret uberibus consolationis dulcissimæ: in spe proficientibus dapes apponeret confectas de fragmentis, quæ superfuerunt satiatis de quinque panibus & duobus piscibus, conditas etiam virtutum & exemplorum sanctorum patrum aromatibus; in karitate perfectis robustiores cibos ministrans, coloquintidas tribulationum & passionum pro Christo sustinendarum, ut dulcoraret, Helisæi farina respergens & ad perseverantiæ consummationem promissione coronæ immarcessibilis invitaret o; errantes autem & saucios peccatorum vulneribus infundens oleum & vinum, arguendo, obsecrando, increpando ad pœnitentiam vocare conabatur in omni patientia & doctrina. Gentilium etiam incredulorum, quibus adhuc abundabat provincia, improbitates p per evidentissimas rationes eorum erroribus via veritatis ostensa Creatorem omnium agnoscere & corpori sanctæ Ecclesiæ, extra quod nemo salvari potest, docuit couniri.

[9] Gestiebat revera magis in altum erigere mores, [munere adlaborasset, Celeiam] quam muros: plus fovebat inopes, quam caducas opes, jucundabatur magis in pauperum beneficiis, quam in transitoriis ædificiis; hospitalitatis decus super omnia complectens, patrimonium Crucifixi, cujus se procuratorem, non dominum esse sciebat, quantum ultra indigentiam q supererat, fideliter distribuit membris Christi. Cum vero B. Maximilianus in vinea Domini evellens, destruens, disperdens, dissipans, ædificans & plantans, sic strenue laborabat usque ad vesperum; vocatur a Domino denarium diurnum accepturus r. Appropinquante igitur vocationis suæ termino, cum jam fidei Catholicæ plantulam studiose per totam provinciam sevisset s & eam salutaris doctrinæ fœcundis imbribus irrigasset, Domino jubente, accessit ad locum suæ nativitatis, ut eadem tellus, quæ ipsum genuerat mundo, transmitteret paradiso. Sciebat enim, adhuc ibi quosdam errorum frutices in perniciem novæ segetis pullulare, quos evellere summa diligentia conatus, dum terram illam sarculo Verbi Dei studiose foderet, invidente sibi hoste salutis humani generis, cœptum negotium simul & vitam interrupit una dies flebilis & infausta.

[10] [poofectus, ortaque] Anno Incarnationis Dominicæ 288, urbis autem conditæ 1039 t, quidam Narbone in Gallia natus, nomine Carus, tricesimus ab Augusto imperator est creatus Romanorum, habens duos filios Carinum & Numerianum, quos statim cæsares faciens cum eis regnavit tantummodo duobus annis, & sic corruptæ intentionis principes summam imperii imperii tantum per biennium tenuerunt. Carus namque cum bellum gereret contra Persas, castra ponens supra Tigridem fluvium, ictu fulminis interiit. Numerianus vero, cum esset apud Antiochiam, existens gentilis voluit intrare ecclesiam Dei & mysteria Christianorum explorare. Quem cum S Cyrillus ejusdem urbis episcopus prohiberet dicens, sibi non licere divina mysteria videre, qui pollutus esset sacrificiis idolorum, indignatus ille, occidit eum; mox & ipse, cum dolore oculorum captus, in lectica veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est. Carinus vero, se ipsum sceleribus inquitatis inquinans, multos falsis criminibus occidens & matronas nobilium vi corrumpens, omnibus invisus trucidatur manibus cujusdam tribuni, cujus uxorem dicitur polluisse u. Horum temporibus & ab iisdem mittitur ad urbem Celeiam quidam tyrannus, abusive dictus judex secundum consuetudinem terræ, nomine Eulasius, ut insultus Hunnorum aut Tartarorum aut aliarum ferocium nationum ab Oriente cum fortissimis agminibus frequenter venientium & terram illam, quæ tunc temporis Romanæ tributum solvens ditioni & tuitioni Romanæ suberat, acriter vastantium cohibere deberet viribus & præsidio Romanorum. Qui multas civitates pertransiens valida manu Christianos, quos invenit, ad sacrificia idolorum traxit, nolentes vero consentire diversis cruciatibus interemit.

[11] [illic persecutione, coram judice] Ingressus igitur Eulasius urbem Celeiam in hora tertia noctis, in crastino jussit clamari voce præconis, ut universi utriusque sexus cujuscunque conditionis convenirent absque dilatione ad templum Martis, eumque placarent suis victimis & oblationibus: ut de hostibus, cum quibus in proximo congressuri erant, concederet triumphare. Nec mora, concurrunt omnes pagani & cum eis plurimi, qui fidem Catholicam professi jam fuerant, alii metu tormentorum, alii levitate an mi, ad præceptum tyranni simulacro thura cremantes & varias victimas immolantes. Quo audito, B. Maximilianus prostravit se in pulvere, orans cum lacrymis & dicens: Domine Jesu Christe, qui propter inobedientiam primi parentis totum genus humanum de paradisi deliciis ejectum in sententiam pœnalitatum & miseriæ miseratus, de sinu Patris descendens, tuo sanguine redimere dignatus es, respice de sublimi solio gloriæ tuæ. Ecce enim missus est lupus ingluviosus & insatiabilis, qui gregem tuum discerpere & agnos tuos absque miseratione nititur absorbere. Da ergo, Domine, gloriam nomini tuo, & libera nos, ne forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum! Dum autem sic orans & gemens procumberet, facta est vox ad eum dicens: Ne timueris, Maximiliane, sed surge pergens confidenter & confundas audaciam tyranni. Surrexit igitur, & signans se signaculo S. Crucis, intrepidus obtulit se in faciem nequissimi iudicis dicens: Nonne tu missus eras ad istam terram, ut eam defensare deberes ab hostibus? Tu vero, omni hoste perniciosior, quos salvare debueras, perdis; quos tueri, proscribis, in discrimina pellis; quos a morte defendere, mortem inferre corporis & animæ non formidas. Sperabamus enim, quod tecum & per te salus multa nobis occurreret, & ecce, tu persequeris eum in suis famulis, qui est vera salus populi, qui dat salutem regibus, per quem reges regnant, sine quo nihil est validum, nihil sanctum.

[12] Eulasius hæc audiens faciem immutavit, & super audacia Præsulis nimis indignans & stridens dentibus in eum, [Eulasio Christum] torvo vultu dixit: Tune es ille garrulus, quem Christiani suum Pontificem appellant x? Maximilianus constanter dixit: Ego Domini Jesu Christi servus sum & utinam dignus! Impius judex dixit: Quæ ergo temeraria & vesana præsumptio tibi persuasit, populum terræ istius tuis fallacibus sermocinationibus dementatum sic seducere, ut, relictis & contemptis diis immortalibus, cuidam homini ignoto, in Judæa crucifixo, divinos exhibeant honores? Maximilianus respondit: Ego non vesana, sed vere sana mente laboro non seducere, sed reducere populos, idola surda & muta ignoranter colentes, ad agnitionem unius Dei omnipotentis, qui solus vivit & regnat in æternum. Bene ergo idola tua dicuntur immortalia; quia nunquam morientur, eo quod nunquam vixisse probentur. Eulasius dixit: Nunc patet, quia insanis, quia dicis, deos nostros esse surdos & mutos, & non vivere; cum dent responsa quærentibus, & sanent languentes, multaque beneficia petentibus præstent. Maximilianus respondit: Revera non vivunt. Nam licet artifex ea formaverit & sculpserit ad suum libitum, materia tamen eorum primitiva fuit inanimata substantia & insensibilis marmoris aut metalli, nec ipse artifex dare eis potuit spiritum vegetantem. Quem etsi dare potuisset, profecto talis factor dignior esset sua factura, & deberet potius adorari. Consueverunt autem spiritus apostatici, se in hujusmodi simulacris recipere, & stultos homines, Deum verum non habentes, hac arte deludere, ut mala, quæ procurare machinantur, prænuntient eis tanquam futura; bona vero nulla prædicunt, quia semper bonis omnibus invident & resistunt: videntur etiam sanare languentes, cum disinunt inferre languores.

[13] [confessus,] Eulasius dixit: Nunquid non nosti, edictum ab invictissimis imperatoribus y & a senatu Romano jam dudum emanasse, ut variis tormentis multentur omnes consitentes, Deum esse Crucifixum istum, quem tu prædicas, qui absque sacri senatus auctoritate se ipsum deificavit? Denique jam plurimi tuæ sectæ complices obstinata mente illam formidabilem ejusdem edicti sententiam tam in urbe Romana, quam in orbe alibi in suis corporibus experti, exemplum resipiscendi satis evidens visi sunt posteris reliquisse. Maximilianus respondit: Christus Jesus, ut testatur Apostolus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo Patri omnipotenti, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, Deitatem non perdens, in similitudinem hominum factus & habitu inventus ut homo z. Non ergo seipsum deificavit, neque ex homine factus est Deus, sicut tu, errans asseris; quemadmodum Jupiter & discipulus ejus Mercurius aliique magi & malefici, qui suis veneficiis & incantationibus simplicibus hominibus, illudentes jusserunt se adorari & deos appellari. Præterea dicit Salomon de quibusdam idolis, quod acerbo luctu dolens pater rapti sibi filii fecit imaginem & eum, qui erat mortuus, colere pro deo cœpit, constituitque inter servos suos sibi fieri sacra & sacrificia, & interveniente tempore, invalescente iniqua consuetudine, error ille custodiebatur pro lege, unde tyrannorum imperio colebantur figmenta. Eodem quoque modo Ninus rex Assyriorum patri suo Belo simulacrum constituit, quod fuit initium omnium idolorum. Mars etiam, quem tu colis & adorare jubes, nihil aliud est, quam mors, unde & nomen accepit; &, qui in mortibus hominum lætatur, hunc creditur adorare.

[14] [capite damnatur, ibidemque sepelitur.] His auditis, nequissimus judex nimio furore correptus, nec ultra se continere valens, furibunda mente invectus in cum, dixit: Fabulosa deliramenta, quæ tu continuare studes, audire vel animadvertere mihi fas non est; sed nec occupationes meæ concedunt, muliebre tantum vulgus otiosum auditis fabulis delectatur. Tu vero, quia invictissimo deo Marti, a quo tota spes nostræ dependet salutis, blasphemans detraxisti: nihil aliud restat, nisi ut sacrificando ipsum tibi reconcilies, aut placabis eum certe proprio sanguine, tuo capite amputato. Dixitque militibus: Festinanter ducite ipsum ad templum Martis, qui si sacrificare & ab errore suo desistere decreverit, vitam & pontificatum templi obtineat; sin autem, abscisso capite, libate Deo Marti invictissimo. Illico milites scelerati sanctum Virum rapientes duxerunt ad fanum Martis: &, quia omnino recusavit sacrificare, sed in confessione nominis Christi constanter perstitit, occiderunt eum, sicut eis erat præceptum, Venientes autem Christiani nocte tulerunt corpus ejus & sepelierunt illud juxta civitatem humili quidem sepultura propter metum paganorum, ubi Dominus plurima signa & miracula per merita ipsius sicut in vita sic & post mortem ostendere dignatus est. Passus est autem B. Maximilianus, Laureacensis archiepiscopus, pro fide Christi apud urbem Celeiam extra muros anno Dominicæ Incarnationis 281, quarto Idus Octobris aa: beato Gaio Papa & postmodum sub Diocletiano passo, Romanæ Ecclesiæ præsidente; Caro, Carino & Numeriano simul Romanum imperium tenentibus, sub Eulasio judice seu tyranno.

ANNOTATA.

a Ms. Electorale seu Monachiense pro Celeia passim scribit Ceyla.

b Psalm. 33, ℣. 8.

c Psalm. 118, ℣. 104..

d Joan. 4, ℣. 14.

e Gal. 5, ℣. 24.

f Psalm. 50, ℣. 18.

g Si biographo, cujus Opus cum S. Pelagii Actis, ad 28 Augusti diem a Pinio illustratis, tantam habet, saltem quantum ad hanc partem, sicuti Commentarii prævii num. 6 observavimus, similitudinem, fides sit habenda, inNorico Mediterraneo, ubi Celeia jacet, erant jam tum Christiani pauci numero, ut videtur, erant & quidam presbyteri: sed, an fuerit huic ecclesiæ prælatus aliquis episcopus, non una exstat dubitandi ratio. Sed & infra ad litteram X Annotata videsis.

h Alia apographa habent: Tertium decimum.

i S. Maximiliani patrem Jesu Christi fidem coram tyranno aliquo professum & in confessione pro Christo occisum fuisse, ex his biographi verbis facile eruitur. Si revera confessor aut martyr obierit, certe hoc ante persecutionem, a Decio excitatam & anno 251, ut ad hunc Pagius num. XXVIII scribit, sopitam, contigisse, apparet, cum non serius quam sub Sixti II episcopatu, id est, circa annum 258 aut 260, filius ejus, qui annum tertium dumtaxat attigerat, cum ad cælum pater migravit, Romam profectus scribatur.

k Videsis Comment. præv. num. 16 & seqq., ubi fusius de Eutherio vel Eleutherio & Quirino.

l Tot fere commenta, quot verba, hic biographushabet, nec est, quod narrationem illius refellam. Vide Comment. præv. num. 16.

m Commentarii prævii num. 19 & seqq. videsis, ubi de tempore, quo Sanctus noster in Norico apostolum egit & quo in episcopum assumptus est, disserui.

n Mss. Pataviense & SS. Udalrici & Afræ habent facta.

o Hæc inciptendo a verbis Lucebat & aliis desunt in Mss. Pataviensi, SS. Udalrici & Afræ & Monachiensi seu Electorali.

p Apographum Pataviense habet: Gentiles etiam & incredulos, quibus adhuc abundabat provincia improbitatis &c: ita etiam Mss. S. Udalrici & Monach.

q Ms. Patav. habet superfluitatem.

r Ms. Patav. & S. Udalrici recepturus.

s Mss. Monachiense & Patav. habent seminasset.

t Hæc verba in apographo Patav. desiderantur.

u Hæc desunt in Mss. Patav. & S. Udalrici, ita ut post illa verba regnavit tantummodo duobus annis, mox biographus subdat, quæ sequuntur: Horum temporibus & ab eisdem mittitur.

x Hæc Eulasii verba procul dubio B Maximilianum, Celeiæ tum episcopum aut, ut vocant, episcopum regionarium seu apostolum egisse, innuunt: non quod ad Laureacensem diœcesim Celeia pertinuerit, sed quod ad hanc civitatem misetrimis illis temporibus, furente in Noricis persecutione nullisque adhuc certis terminis diœcejes circumscribentibus, S. Episcopus Ecclesiæ seu Christianis etiam dissitis auxilium laturus excurrisset.

y Ms. Patav. ab invictissimo imperatore. Omnes alii codices, ut in Cellensi a Pezio edito.

z Philipp. 2.

aa Vide Comment præv. § IV, ubi fusius de notis his chronologicis & de tempore, quo Sanctus mortem obiit, disserui.

* forte induit

CAPUT II.
Ecclesiæ, S. Maximiliano erectæ; varia miracula, ipso intercedente, peracta.

[B. Rupertus plures ecclesias S. Maximiliano dicat: ejus auxilio] Nunc igitur, ne quis calumniator præsentem historiam dente mordaci lacerans audeat excellentissima, immo evidentissima merita patris & patroni nostri sanctissimi Maximiliani parvi pendens abjicere, ecce, testis adest gloriosus & omni exceptione major B. Rupertus, Juvaviensium archiepiscopus & patronus. Qui a ripa Rheni de civitate Wormatia a veniens ad istam provinciam, consummatis 220 annis post passionem S. Maximiliani, vidensque illam clarissimam & singularem hujus terræ lucernam lucentem in caliginoso loco, gemmamque pretiosissimam, corpus scilicet B. viri Maximiliani, virtutum & miraculorum scintillas innumerabiles spargentem, intelligens, magnam & magnificam apud Deum esse meritorum suorum prærogativam, plures ecclesias, ut hodie liquido apparet, sub ipsius patrocinio dedicavit b. Sed nec hodie gratia largissima Salvatoris desinit exauditum porrigere ob merita sancti Viri, nisi cum diffidentia male credentium hæsitaverit ipsius præsidium implorare. Quis denique nisi mentis inops & perversus dubitare vel inficiari præsumat, per suffragia sanctorum Patronorum contigisse nostrorum, id, quod sum dicturus, non tam præsentium, qui experientia teste noverunt, sed ut posteri nostri sciant esse perutile, imo æquum & salutare, jugi & sincera devotione sanctissimis Patronis nostris exhibere semper debitam reverentiam & honorem.

[16] [anno 1265 civitas Pataviensis servatur.] Anno namque Domini 1265 quarto Calendas Novembris circa tertiam vigiliam noctis porta civitatis Pataviensis super ripam Oeni versus monasterium S Nicolai per adulterinas traditorum claves aperta, liberum hostibus patefecit introitum. Qui clanculo intrantes occupaverunt majorem ecclesiam & superiorem curiam, & sacrarium irruperunt potenter & patenter tenuerunt divina usque ad ortum solis, civibus non arma defensionis, sed ex desperatione ad fugæ solius remedium præparatis. Quid multa? Contigit miraculum evidens & insigne. Hostes cum possent, nullo resistente, civitatem & omnia, quæ in ea erant, quietissime possidere, ultro terga verterunt &, unde venerant, reversi sunt, nullo hominum persequente, sed solo beatorum Patronorum nostrorum suffragio hoc apud divinam clementiam impetrante c.

[17] Erat quoque moderno tempore mulier quædam forensis, [Mulier primo sanata, dein blasphemans punitur:] quæ ex diutino languore capitis tremorem vehementissime passa est: hæc spe recuperandæ salutis vovit, se cum oblatione ituram Pataviam ad tumbam d B. Maximiliani. Voto igitur persoluto, sentiens se illa plenissime, quod petierat, impetrasse, cum jam iter domum revertendi arriperet, quasi una de stultis mulieribus ingrata beneficii accepti, suæque salutis impatiens, blasphemans dixit: Experta sum, quod etiam Sancti sua subsidia pro muneribus largiuntur. Hoc dicto, mox mulier infelix agitare caput, languore reverso, cœpit & ulterius non est curata languore.

[18] Quidam civis, cujus nos novimus nomen & personam, [ingratus quidam ab oculorum dolore liberatur,] passus acriter dolorem oculorum, quadam feria sexta summo diluculo jussit se duci ad tumbam S. Maximiliani, & ibi, oratione fusa cum devotione, juxta tumbam residens obdormivit Evigilante autem eo, ita recesserat ab eo dolor, ut statim surgens absque difficultate iret ad negotiationem suam (nam dies fori erat) nec tentatore baculo indigens nec ductore. Similiter & ille ingratus, quales pro tanto munere Christo reddiderit grates, magis arbitror esse silendum.

[19] Quidam civis Ratisponensis e, se liberatum fuisse a languore, [sicut & quidam civis Ratisponens.] qui eum diu molestaverat, ad tumbam sanctorum Maximiliani & Valentini oblato cereo, cum gratiarum actione verissime testabatur.

[20] Quidam de Oedenburch cœcutiens, præcedente ductore, [cæcutiens &] venit Pataviam ad altare prædictorum Sanctorum, sanitatis beneficium cum lachrymis devote flagitans. In crastino vidimus eum, abjecto tentatore baculo, pro recepto visu Deo & Sanctis suis gratiarum actiones uberrimas referentem.

[21] Vidimus etiam quemdam adolescentem in hospitali civitatis Pataviensis, [alter utroque poplite contractus sanitate donantur.] ex longa infirmitate utroque poplite contracto, calces usque ad nates reflexos gerentem, manibus & genibus repere: moxque sanatis & solidatis compagibus & nervis erectum gradientem, Dei omnipotentis in Sanctis suis magnalia prædicantem. Hæc & alia inæstimabilia, sicut & innumerabilia miraculorum insignia, tam nostris, quam retroactis temporibus, Dominus & Salvator noster ob præclarissima nostrorum patronorum Maximiliani & Valentini merita certissime patrare dignatus est: licet ea prædecessorum nostrorum iners negligentia seu negligens mertia non curaverit per scripturæ notitiam in posteros propagare f.

ANNOTATA.

a In codice antiquitus edito hæc leguntur:; Ubi sanctus Martinus donatum impii respuit Juliani, veniens ad illam provinciam, consummatis ducentis viginti annis post passionem sanctissimi Martyris. Ita etiam Mss. Rubrævallis & Monachiense. Verum anni 220 computati a Sancti nostri martyrio, quod ab anno circiter 280 biographus noster e dictis haud multum removet, ad annum dumtaxat 500 circiter deducunt; multo autem serius, contra ac & in codice antiquo jam nunc laudato,& verbis apud biographum nostrum mox sequentibus indicatur, in Bavariam venisse Rupertum, inter omnes convenit.

b Nec ex his verbis certe inferri potest Celia corpus Sancti ad alium locum transtulisse B. Rupertum; qui interim jub ejus nomine plures exstruxisse ecclesias diserte iisdem traditur. Vide Commentarii prævii num. 62 & seqq.

c Quod viderat ipse aut a testibus oculatis audierat, hic narrat biographus.

d Sepulcrum seu lapidem ad monumentum appositum.

e Urbs episcopalis in Bavaria ad Danubium posita, ubi imperii comitia celebrantur, sub metropoli Salisburgensi.

f Scriptis suis sequioris ævi scriptores S. Maximilianum celebrarunt: in quorum numero sunt Vitus Arnpekius Chronici Bavariæ cap. 17. Cuspinianus de Sanctis Austriæ patronis pag. 663, Wolffgangus Lazius lib. XII Commentarior. de Republica Romana cap. 5, pag. 1073, Hundius in Metropoli Salisburgensi de Episcopis Laureac. & Pataviensibus pag. 287, Raderus tom. 1 Bavariæ sanctæ pag. 16. Mirari tamen subit apud omnes hos scriptores miracula, quæ deprecatore D. Maximiliano patrata noster anonymus biographus recenset, in his omnibus desiderari. Hæc Pezius in Observationibus præviis ad Acta Sancti nostri Scrip. Austriac. tom. 1, pag. 22. Ne autem e memoria excidant duo prodigia, S. Maximiliani precibus peracta, nos ea Comment. nostri § VIII retulimus. At, quæ ex Actis a Pezio editis supersunt, ob rationes Commentarii prævii num. 6 adductas, hic vulganda non duximus. Pauca autem, quæ notatu digna in ultima horumce Actorum parte inveniuntur, Commentarii prævii num. 61 typis expressa reperiet lector.

DE S. JULIANO EP. CONF. LAUDE POMPEIA IN INSUBRIA.

ANNO CIRCITER, UT APPARET, CCCXXIV.

Tempus, quo circiter sedisse ac obiisse videtur, reliquiarum translatio, cultus ecclesiasticus.

Julianus ep. conf. Laude Pompeia in Insubria (S.)

AUCTORE C. B.

Inter episcopos, qui Laude Pompeia, vulgo Lodi, tam veteri a Mediolanensibus sub annum 1158 eversa, [Julianus, quem hodie Operi nostro non inserere non potuimus,] quam nova, haud diu post tribus a priori seu a vico, nomine Lodeve, in quem hæc modo mutata, passuum millibus per imperatorem Fredericum Ænobardum (episcopalis illius in Insubria civitatis notitiam, apud nos tom. 2 Januarii pag. 221 jam datam, videsis) ædificata, sederunt, plures exstitere morum probitate juxta ac vitæ sanctimonia plane insignes. Tres ex hisce, Bassianum videlicet, Titianum & Albertum, quorum prior XIX Januarii, secundus IV Maii ac tertius denique IV Julii die a Laudensibus colitur, ad dies hosce propterea in Opus nostrum jam intulimus: ut vel idcirco facere non potuerimus, quin in hoc locum pariter Juliano hic proposito Laudensium episcopo, qui non secus atque illi tres Laude colitur, duodecima isthac, qua id ibidem ex infra dicendis fit, Octobris die concederemus. Nulla quidem, saltem quæ mihi innotescat, scripta exstat nostri hujus Sancti Vita; verum, etsi sic habeat nec ullo modo omnia, quæ gesserit, singillatim edocendo sim, id totum equidem, quod de ejus seu sedis tempore, seu reliquiarum translatione, seu cultu ecclesiastico, seu denique memoria in Fastis sacris alicunde expiscari potui, lectori hic veluti sub unum conspectum ponere ob oculos aggredior.

[2] Martyrologos seu hagiologos bene multos, qui plures quotidie cælites in Fastis sacris, [proxime ante S. Bassianum Laude sedisse a Ferrario indicatur;] a se contextis typorumque beneficio vulgatis, recensent, sedulo scrutatus, abs illorum dumtaxat binis, Ferrario videlicet & Castellano, Julianum hodie commemorari inveni. Ac Ferrarius quidem, a quo, id tam in Catalogo Sanctorum Italiæ, quam in altero generali fit, Julianum ecclesiæ Laudensi novemdecim annos ante S. Bassianum, & quidem nullo omnino hunc inter & illum medio, præfuisse, utrobique, ut apparet, indicat; hinc autem factum, ut Castellanus, qui, Ferrarium secutus, hodie quoque, ut jam insinuavi, in Martyrologio suo universali Julianum celebrat, obiisse hunc circa annum 380 in margine notarit. Cum enim, uti Ughellus tom. IV Italiæ Sacræ col. 894 docet, Bassianus fuerit anno 378 Laudensium creatus episcopus, idque haud dubie habuerit Castellanus perspectum, hinc simul & ex eo, quod proximum Bassiani in sede Laudensi decessorem statui a Ferrario Julianum conspiceret, fuisse hunc e vivis anno circiter 380 sublatum, martyrologus ille in animum induxerit. Ast an vere sedem Laudensem proxime ante S. Bassianum occupavit Julianus?

[3] [verum duo alii, Genebrardus videlicet, e Laudensium antistitum albo,] Hunc inter & Bassianum, quem exstitisse Juliano posteriorem, inter omnes convenit, Dionysius & Genebrardus medii in ecclesiæ Laudensis Tabulis, prout in episcopis Laudensibus tom. IV Italiæ sacræ col. 893 Ughellus docet, ponuntur. Esse quidem e tabulis illis seu episcoporum Laudensium Catalogo expungendum Genebrardum, ipsemet Ughellus loco cit. insinuat, utpote affirmans, eum exstitisse episcopum, non Laudensem, sed Laudunensem in Galliis, qui a Sigeberto, Flodoardo & Hincmaro nec non Nonis Septembris in Additionibus ad Usuardum a Molano, & in Præsulum Laudunensium Catalogo a Claudio Roberto memoratur ac porro anno 500 exstitit in vivis; verum, ait pag. 89 in sua Laudensium Episcoporum Serie emendata typisque Mediolanensibus anno 1763 vulgata Franciscus Zaccaria, Frustra Ughellus Laudensibus sanctum hunc Antistitem (Genebrardum scilicet) eripere conatus est, quod anno D in Laudunensi ecclesia Genebrardus quispiam sederit. Triginta supra centum annorum intervallum, quod inter utrumque intercedit, monere illum debuerat, alium esse Laudensem, alium Laudunensem Genebrardum. Ita ille, neque vero inepte; etsi autem eodem sec. IV, quo Genebrardus Laudensis sedit, sedisse pariter Laudunensem, tantisper etiam daremus, nihil tamen inde, quod ex episcoporum Laudensium albo delendum Genebrardum evinceret, posset concludi.

[4] [contra ac ratus est Ughellus, haud expungendus, & Dionysius,] Quid ni enim duæ diversæ ecclesiæ duos diversos nominis ejusdem episcopos uno eodemque tempore habuisse queant? Adhæc de Laudensium episcopo, a scriptoribus supra laudatis ac nominatim a Molano, Nonis Septembris seu quinta mensis hujus die memorato, actum apud nos ad diem illum jam est, isque, tam a martyrologis ac ipsomet Molano, quam a scriptoribus omnibus aliis ibidem allegatis, non Genebrardus, sed Genebaudus aut certe Genebaldus constanter nuncupatur. Recte itaque episcopis Laudensibus accensetur Genebrardus, neque adeo est, cur vel cum Ughello supra laudatas, in quibus id fit, ecclesiæ Laudensis Tabulas, vel Laudense a Zaccaria lucubrationis supra memoratæ pag. 89 citatum Martyrologium, in quo ad XV Kalend. Januarias annuntiatur sibique in sede Laudensi successorem habuisse Bassianum Genebrardus asseritur, erroris insimulemus. Ast quid de Dionysio, qui, in dictis ecclesiæ Laudensis Tabulis Genebrardo proxime præmissus, in iisdem non secus atque hic, Julianum inter & Bassianum, uti jam monui, medius ponitur, dicendum? Enimvero nec ille, ut apparet, ex episcoporum Laudensium Catalogo expungendus, etsi interim nec antiquum a Tabulis illis distinctum, in quo memoretur, fidei integræ documentum reperiri, tantisper etiam daretur; inde enim, Dionysium quidem non aliunde quam ex iisdem Tabulis vindicari Laudensibus posse, at non itidem episcopum, nomine Dionysium, qui Laude Julianum inter & Bassianum medius sederit, nullum exstitisse, consectarium efficeretur. Ast nullumne etiam re ipsa reperitur documentum hujusmodi?

[5] In novissima Operum S. Athanasii, quæ, Benedictinis Congregationis S. Mauri monachis curantibus, [ab Athanasio, in cujus textu a Lequieno hic assigna um] Parisiis anno 1698 prodiit, editione tom. 1, part. 1 a pag. 225 usque ad pag. 319 exhibetur sancti illius Alexandrini archiepiscopi anno 356 scripta ad Constantium imperatorem Apologia, in qua inter episcopos, quos sibi ille, dum abs hujus fratre Constante Augusto Mediolanum anno 346 accitus ibidem cum eo colloqueretur ac de synodo œcumenica, Sardicæ convocanda, tractaret, adfuisse num. 3 prodit, Διονύσιος ἐν Ληΐδι ἐπίσκοπος, Latine, ut laudati Benedictini monachi interpretantur, Dionysius, Leïdis episcopus, occurrit; ibi autem Dionysium, Laudæ seu, ut melius & communius civitas hæc vocatur, Laudis Pompeiæ in Insubria episcopum, designari, Baronius, qui antiquiori Athanasii editione usus, non Leïdis, sed Leïdæ legit, in Annalibus ecclesiasticis ad annum 346 in margine indicat, eique in magno suo Dictionario Geographico ad vocabulum Leida Martiniereus & in sua supra adhuc laudata lucubratione pag. 87 & seq. Zaccaria adstipulantur. Nec ut perperam id abs illis fieri credam, Lequienus, qui loco cit. Dionysium, non qui Laudis Pompeiæ in Italia, sed Elidis in Achaia exstiterit episcopus, designari ab Athanasio corrupteque apud hunc ἐν Ληΐδι pro ἐν Ηλίδι librariorum errore exaratum, in Oriente Christiano tom. 2, col. 195 & seq. contendit, movere me potest. Neutrum enim satis probatum dat, nec, etsi Dionysium, qui Elidis in Achaia fuerit episcopus, loco supra cit. designari ab Athanasio, tantisper etiam dederimus, propterea apud hunc ἐν Ληΐδι pro ἐν Ηλίδι librariorum vitio certo scriptum, erit dicendum.

[6] Isthæc enim Achaiæ civitas, quæ non raro Ηλὶς vocatur, [librarii errorem] Græce etiam subinde Ηλεία, ipsomet fatente Lequieno, nuncupatur, cumque adeo more Ionum, qui α in η diphthongumque ει in ηΐ, diæresi adhibita, frequenter mutant, Ηληΐη etiam, formatoque inde novo vocabulo, Ηλήἳς ab aliis eodem plane modo, quo Ληία Latine præda, ab Ionibus ληἳη, formatoque inde novo vocabulo, Ληἳς ab aliis vocatur, appellari non inepte queat, apud Athanasium, si vere abs hoc Dionysius, qui Elidis in Achaia fuerit episcopus, loco cit. designetur, ἐν Ληΐδι ibidem non pro ἐν Ηλίδι sed vel pro ἐν Ηλίδι, vel pro ἐν Ηληΐδι librarii errore exaratum, nemo non dixerit. Verum enimvero vel uno etiam vel altero e duobus hisce modis in civitatis, cujus Dionysius, ab Athanasio memoratus, exstiterit episcopus, nomine exarando a librariis esse erratum, haudquaquam est certum. Cum enim Dionysium, qui Athanasio, cum Constante Augusto Mediolani colloquenti, adfuit, civitatis potius, quæ ab ista Insubriæ metropoli haud procul sita, quam quæ multum ab ea remota esset, exstitisse episcopum, verosimile appareat, quid ni etiam apud Athanasium loco cit. ἐν Ληΐδι pro ἐν Λάυδι potius, quam vel pro ἐν Ηλίδι vel pro ἐν Ηληῒδι librariorum errore exaratum, Dionysiumque adeo exstitisse episcopum Italum, quales etiam plerique alii, ab Athanasio ibidem memorati, fuerunt, credamus?

[7] [cubare, minime est certum,] Quid si etiam in civitatis, cujus Dionysius, ab Athanasio memoratus, episcopus exstitit, nomine exarando a librariis haud erratum, eamque adeo, quæ Latine Laus Pompeia dicitur, Ληΐδος appellatione a Græcis distingui dicamus? Ita equidem, quod a veritate admodum abhorreat, nos haud prolaturos, opinor. Characteres quidem, quibus Latine Laus, a characteribus, quibus Græce Λέἳς scribitur, haud parum differunt; verum propria tum urbium, tum regionum atque hasce inhabitantium nomina non iisdem semper Græce, quibus Latine, characteribus exarantur. Sic, ut rem vel uno, quod plurium instar sit, exemplo, ab ipsiusmet, in qua Laus sita est, regionis incolis repetito, probatam dem, hi, qui Latine Insubres seu In ubri dicuntur, Græce, nomine isthoc non nihil aliter scripto, a Polybio lib. XI, cap. XVII Ἴσομβρες nuncupantur. Etsi itaque Græce Ληΐς iisdem, quibus Latine Laus, characteribus haud exaretur, inde tamen, nomine isthoc haud fuisse illam Insubriæ civitem a Græcis appellatam, conjectarium non est. Nec id etiam consequitur ex eo, quod nullus scriptor antiquus, a quo Laudem Ληΐδις appellatione Græce distingui, certum sit, inveniatur; id enim, cum nullus pariter, qui vel quo, vel an alio, quam Ληΐδις, nomine fuerit a Græcis antiquis Laus vocata, edoceat, reperiatur, impedire non debet, quo minus fuisse hæc reipsa abs illis ac comprimis ab Athanasio ita vocata hicque adeo loco supra cit. per verba Διονύσιος ἐν Ληΐδι ἐπίσκοπος Dionysium Laudis Pompeiæ in Italia. episcopum designasse, ob jam supra allegata credatur.

[8] [in apologia ad Constantium, uti hic, una] At vero, inquiet modo fortassis non nemo, episcopos omnes, quibus comitantibus, Athanasius, uti ipsemet loco supra cit. refert, cum Constante Augusto Mediolani de synodo œcumenica convocanda anno 346 tractavit, synodo isti deinde anno 347 Sardicæ interfuisse, vero apparet simillimum; inter episcopos autem, qui apud Labbeum aliosque Conciliorum editores leguntur eidem synodo subscripti, Dionysius quidem ab Achaia de Elida seu potius Elide, at non itidem Dionysius Laudensis comparet. Fateor, sic habet; verum, hunc concilio seu synodo Sardicensi haud interfuisse ac proin loco supra cit. ab Athanasio haud designari, consectarium inde non esse, e jam nunc dicendis patescet. Is sanctus Alexandrinus episcopus Operum suorum part. supra cit., pag. 168 & seq. episcopos 284, quorum alii synodo Sardicensi & interfuere & subscripsere, alii vero, etsi ei haud interfuissent, postea tamen ejusdem decreta subscriptionibus suis, non secus atque illi approbavere, nominatim recenset; episcopos autem haud pauciores certe, quam nonaginta, concilio Sardicensi interfuisse, ex adnotatione, Athanasianis verbis ibidem a Benedictinis supra laudatis subjecta, fit perspicuum, cumque adeo præter episcopos sexaginta circiter, qui apud Labbeum aliosque Conciliorum editores concilio Sardicensi subscripti reperiuntur, plures adhuc alios eidem interfuisse sit certum, Dionysium Laudensem episcopum dicto concilio haud interfuisse, ac proin in Apologia ad Constantium ab Athanasio haud designari, neutiquam sane ex eo, quod concilio isti subscriptus haud inveniatur, consequitur.

[9] Nec est, quod quis reponat, Dionysium Laudensem ne quidem inter 284 loco mox cit. ab Athanasio enumeratos episcopos recenseri; [atque altera, tertiaque item,] hosce enim inter comparet unus, nomine Dionysius, qui, cum, ecclesia, cui præfuerit, non expressa, memoretur, Laudensi haud præfuisse, pro certo asseverari non potest. Adhæc, etsi loco proxime cit. Athanasius ingentem sane episcoporum, qui synodi Sardicensis decreta subscriptionibus suis firmarunt, numerum suppeditet, in hoc tamen nonnullos etiam antistites, qui eidem synodo interfuerunt, esse omissos, Benedictini monachi plus semel jam laudati in Adnotatione supra dicta luculenter ostendunt; quare, etsi nec Dionysium, qui solus ex episcopis 284, quos concilio Sardicensi subscripsisse Athanasius loco mox cit. tradit, nomine illo abs hoc ibidem distinguitur, exstitisse cognominem Laudensis ecclesiæ episcopum, tantisper etiam daremus, inde tamen, concilio isti hunc haud interfuisse ac proin nec ab Athanasio in Apologia ad Constantium memorari, inferri haud posset. Verum hic alia modo adhuc difficultas occurrit. Dionysius enim Laudensis episcopus, quem loco supra cit. ab Athanasio designari arbitramur, vel Laudensem sedem, cum ad hanc fuisset evectus, ad obitum usque retinuit, vel ab ea, ut Laudenses contendunt, ad Mediolanensem transivit.

[10] Quod si ad sedem Mediolanensem transierit, unusque proinde ac idem cum S. Dionynysio, [quæ in contrarium faciunt, difficultatibus] Mediolanensi episcopo, sit, oportet, ut, contra ac putamus, a Dionysio, per Athanasium designato, sit diversus. Dionysius enim, Mediolanensis episcopus, ad XXV Maii diem, qua colitur, in Opus nostrum jam illatus, ante annum 355, ut ibidem videre licet, imo vero jam inde ab anno 352, ut Saxius in Mediolanensium antistitum Historia tom. 1, pag. 60 docet, sedem Mediolanensem occupavit, cumque Dionysius, quem sibi Mediolani anno 346 adfuisse, Athanasius in sua ad Constantium Apologia, anno 356, ut supra docui, scripta, prodit, in hac abs illo Διονύσιος, ἐν Ληΐδι ἐπίσκοπος, Dionysius Leïdis seu e dictis Laudensis episcopus vocetur, certeque ibidem, si jam inde ab anno 352 ad sedem Mediolanensem a Laudensi fuisset translatus, non simpliciter Dionysius Laudensis, sed Dionysius, tunc Laudensis, nunc vero Mediolanensis episcopus ab Athanasio fuisset vocatus, inde enimvero, Dionysium Laudensem episcopum, si a sede Laudensi ad Mediolanensem fuerit translatus unusque proinde atque idem cum Dionysio Mediolanensi episcopo sit, a Dionysio, per Athanasium designato, existimandum diversum, nemo non, qui rem vel obiter expenderit, concludet.

[11] Quod si autem idem Dionysius, Laudensis episcopus, [elevatis, arbitramur, memoratus, Bassianum inter & Julianum] quem nos equidem ab Athanasio in Apologia ad Constantium designari putamus, sedem Laudensem, ad quam e dictis anno 346 jam fuerat promotus, ad obitum usque ac proin, si non ultra, certe usque ad annum 356, quo veluti adhuc vivens ab Athanasio ibidem memoratur, occuparit, futurum fuisse, ut a Laudensibus, prout fit, coleretur ut Sanctus, haud videtur. Cum enim, Dionysio Mediolanensi, Eusebio Vercellensi & Lucifero Calaritano episcopis, qui, ut officio suo deessent, anno 355 in concilio Mediolanensi ab Arianis & Constantio Augusto adduci haud potuere, exceptis, vix non omnes alii Italiæ episcopi, horum minis ac pollicitationibus cedentes injustæ Athanasii damnationi tunc subscripserint, quammaxime sane, ne Dionysius, Laudensis episcopus, qui nusquam vel ab Athanasio vel a scriptoribus aliis ob suam in fide constantiam laudatur, id pariter, turpissima nomini suo nota inusta, fecerit, est verendum. Crediderim itaque Dionysium non alium, quam ipsummet, qui die XXV Maii a Mediolanensibus colitur, Dionysium Mediolanensem episcopum, a Laudensibus ea ipsa die coli, huncque abs illis cum ejusdem nominis episcopo, quem sibi seu ecclesiæ suæ eodem circiter, quo ille floruit, tempore habuerint præpositum, perperam confundi.

[12] [sederunt, hicque, quem verosimiliter anno demum 380 circiter haud obiisse, inde consequitur,] Hinc interim, re etiam vera, cum id alioquin facturi fuisse haud videantur, eodem circiter tempore, quo Dionysius, Mediolanensis episcopus, Mediolani sedit, præfuisse ipsis Laude episcopum, nomine Dionysium, non inepte argueris. Jam vero, cum hæc sic habeant, ac proin non tantum Genebrardus, sed & Dionysius, loco supra cit. ab Athanasio memoratus, qui e dictis jam inde ab anno 346, imo vero, uti ex infra dicendis verosimile evadet, aliquanto etiam citius ad sedem Laudensem fuerit evectus, Bassianum inter & Julianum sedisse, videatur, consectarium fit, ut hic verosimiliter, non anno demum, prout Castellanus e jam dictis vult, 380 circiter, sed ante annum 346 & quidem haud prorsus modico ante hunc spatio obierit. Verum mox tempus, tam quo id acciderit, quam quo cathedram Laudensem Julianus ascenderit, paulo etiam propius, utcumque potero, determinaturus, hic primum tertiusne, an primus aut secundus Laudenses inter antistites sederit, inquiro. Tertio hosce inter loco in antiquis ecclesiæ Laudensis monumentis numerari Julianum, Ughellus loco supra cit. scribit. Ast Ferrarius, in duobus suis Sanctorum Catalogis sibi non satis constans, in horum altero, Generali videlicet, quartum, in altero vero, qui solos Italiæ Cælites complectitur, tertium exstitisse inter Laudenses episcopos Julianum, tradi affirmat.

[13] [quemque non tertiam,] Interim nec hagiologus isthic, nec Ughellus episcopum ullum, qui Laude ante Julianum sederit, nominatim recenset; etsi autem Zaccharia lucubrationis plus semel jam laudatæ Dissertatione 2, cap. 1, nonnulla de antiquis, quorum alter Malusius, alter Jacobus fuerit vocatus, Laudensibus episcopis disserens, id faciat, nihil tamen adjungit, unde horum, non dicam, primum, quem, veluti certo commentitium, nemo non explodat; sed vel ipsummet secundum Laude umquam sedisse, sat probabile evadat. Adhæc, sese & non esse eum, qui omnes, quos Laudenses ante Bassianum episcopos vocant, fuisse vere charactere episcopali insignitos, existimet, & facile, ut primo ac secundo æræ Christianæ seculo proprios Laude non consedisse episcopos credat, adduci posse, præfatus, tandem, paucis dumtaxat adhuc, quæ, an tum Laude tantus, cui regendo proprius episcopus requireretur,, exstirit fidelium numerus, dubium efficiunt, præmissis, subjungit: Equidem S. Julianum primum Laudensi ecclesiæ episcopum lubens adsignarem. Diocletianææ enim periecutionis furor, qui Laude dirum in modum sæviit, Christianorum animos ita percellere potuit, ut singulari episcopo indigere viderentur, qui disperios cogeret, atque ad nova, si Deo libuisset, subeunda certamina alacres redderet inflammaretque. Hæc ille, qui, quamvis sic sese in opinionem, quæ Julianum statueret primum Laudensis ecclesiæ episcopum, propensum non obscure prodat, postea tamen pag. 34 in Laudensium episcoporum serie Anonymum, qui cum mille amplius & quadringentis Laudensibus in teterrima Diocletiani & Maximiani persecutione pro fide in ignem conjectus concrematusque sit, Juliano præponit; verum Ferrarius qui ad XXIV Julii diem in utroque suo Catalogo ex Actis, secum ab ecclesia Laudensi, ut ait, communicatis, numerojam illam Martyrum classem profert, nullum hisce episcopum Laudensem accenset, eosdemque ad dictam Julii diem inter Prætermissos rejecere, nec facile, tanto numero fuisse cives Laudenses in perjecutione Diocletianæa pro fide occisos, sola Ferrarii auctoritate admittendum, decessores nostri duxere; neque vero immerito: laudata enim, e quibus a Ferrario accepti, Acta aut, si mavis, horum, quod is in Sanctorum Italiæ Catalogo suppeditat, compendium nullam omnino, uti quisque, qui id attente expenderit, haud difficulter agnoscet, fidem meretur.

[14] Verum, etsi, quæ hac de re modo disserui, sic, [sed primum potius inter Laudensis ecclesiæ episcopos numeratis,] ut dixi, habeant, ac proin nec Laudensem, qui ante Julianum jederit, episcopum Anonymum, nec Laudensium, qui pro fide una cum hoc in persecutione Diocletianæa occubuerint, tantum numerum, quantum Ferrarius assignat, admittendum opiner, Laude tamen in hac non paucos martyrio fuisse affectos, probabile utcumque evadit ex eo, quod, ut Zaccaria loco proxime cit. docet, in marmorea, quæ in ecclesiæ S. Petri Laudæ Veteris ara principe fuit reperta, arcula plures hodieque adserventur Martyrum reliquiæ, vetustaque, a qua haud temere recedendum, fuisse hosce sub Diocletiano passos, ferat traditio; cum vero id ita sit, e diro, quo persecutio Diocletianæa in Laudenses sævierit, furore haud parum hosce fuisse perculsos, verosimile apparet, cumque adeo facile, ut, qui verosimiliter Mediolanensi episcopo hactenus paruissent, statim post illam singulari ac proprio, quo, ut erigerentur, indigere videbantur, episcopo fuerint donati, factum esse queat, enimvero supra e Zaccaria proposita opinio, quæ Julianum, post teterrimam Diocletiani persecutionem anno circiter 305 aut 306, ut mox docebo, Laudensium episcopum creatum, primum inter omnes horum antistites statuit, haud quaquam mihi displicet. Nec, ut aliter animo comparatus sim, facere queunt antiqua, in quibus, uti ex Ughello jam docui, tertius dumtaxat inter Laudenses episcopos Julianus numeratur, ecclesiæ Laudensis monumenta. Præterquam enim quod tempus, quo circiter fuerint conscripta, nec ab Ughello, nec, quod sciam, ab ullo alio definiatur, meritoque adeo, an sufficientis ad fidem vel utcumque faciendam antiquitatis sint, dubitari possit, episcopi, qui Laude, quo sua monumentis illis fides stet, sedisse ante Julianum dicuntur, certo sunt vel commentitii, vel fuisse charactere episcopali insigniti probari haud queunt.

[15] [anno circiter, ut credere par est, 305 ad hanc gubernandum promotus,] Ast quid modo de tempore, quo ad sedem Laudensem Julianus fuerit promotus, dicamus? Post teterrimam Diocletiani persecutionem circa annum Domini 305 id accidisse, Ughellus loco supra cit. affirmat. Nec est, cur certo a veritate hic aberrare existimetur. Nihil quidem, quo assertionem suam probatam det, adjungit; verum nihil pariter, quod hanc a veritate indubie esse alienam, vel utcumque suadeat, aliunde occurrit, cumque non pro arbitrio confictam, sed vel e documentis antiquioribus, vel saltem e traditione haud temere rejicienda ab Ughello haustam, sit putandum, rationi consonum apparet, ut, quamdiu nil solidi, quod in contrarium faciat, fuerit adductum, fuisse re ipsa Sanctus ad sedem Laudensem circa annum 305 promotus credatur. Attamen, cum in Italia, in qua Laus Pompeia sita, persecutio Diocletianæa anno demum, uti ex iis, quæ supra in S. Hedistio num. 4 adduxi, pronum est colligere, 306 finem acceperit, nec, nisi ea finita, Juliani in præsulem Laudensem electio, ut Ughellus tradit, acciderit, hæc anno potius 306 aut 307, quam 305 innectenda videtur. Nec, quo minus id fiat, obstat ipsemet Ughellus. Dum enim, fuisse Julianum circa annum Domini 305 Laudensium electum antistitem, scribit, hæc ejus verba duorum facile annorum latitudinem, ut nemo non fatebitur, patiuntur, recteque adeo ad annum 306, imo & ad 307 possunt extendi.

[16] [anno circiter 324 obiisse, tuto, ut apparet, credi potest,] Porro idem Ughellus, tempore primum, quo circiter ad sedem Laudensem Julianus fuerit evectus, assignato, mox etiam, quamdiu hanc occuparit, nos docet, loco mox iterum cit. de Sancto sic scribens: Sancte pieque (ecclesiæ Laudensi) præfuit annos 18, menses octo, dies 19, atque cessit, cum octuagesimum secundum ageret annum; quibus verbis disertissime non tantum quot annis, sed & quot mensibus ac diebus ecclesiam Laudensem Sanctus administrarit, determinat, cumque sic, quin singulorum ex his, quo id facit, numerum e sibi prælucente, in quo hic fuerit expressus, monumento longe antiquiori acceperit, vix ullum relinquat dubitandi locum, habet sane, quo non paucos ad sibi ea in re assentiendum inducat; etsi autem Ferrarius, qui, nulla omnino mensium ac dierum mentione facta, annorum dumtaxat, quos Julianus Laude sedit, numerum assignat, horum ultimum, quem incompletum fuisse, mox recitata Ughelli verba produnt, pro completo accipiat, Sanctum tamen non plures, quam novemdecim annos, ecclesiæ Laudensi præfuisse scribit. Quare, cum is hagiologus, qui antiquissimum, in quo id legatur, Juliani epitaphium pro se citat, ad amussim fere hic cum Ughello consonet, nec duobus hisce scriptoribus fidem illa in re denegare quidquam suadeat, ecclesiæ Laudensi annos circiter novemdecim præfuisse Julianum, tuto, ut apparet, credi potest. Jam vero, cum ab anno (hic enim & emortuale Sancti tempus utcumque determinari convenit) 306 circiter, quo, ut credere e dictis par est, sedere Laude Julianus cœpit, computati anni circiter novemdecim, post quos in episcopatu ibidem exactos vita functus tuto, uti e dictis apparet, credi potest, ad annum circiter 324 deducant, consectarium est, ut circa postremum hunc annum vitam hanc mortalem cum immortali commutasse tuto pariter credi queat.

[17] Ac id quidem tum factum, non certum, sed, [Laudeque Veteri, ubi fuit sepultus,] quemadmodum e jam dictis nemo non statuet, probabile dumtaxat est; contra vero, ut de Sancti sepultura modo loquamur, fuisse eum Laude Veteri sepultum, sat certum apparet; etsi enim Ferrarius & Ughellus, qui Sanctum ibidem, & quidem in S. Petri ecclesia, conditum fuisse, affirmant, nullo assertionem suam probent monumento antiquo, veritati tamen esse hanc consonam, videri potest vel ex eo indubitatum, quod Sanctum alibi, quam ubi fuerat episcopus, sepultum fuisse, nullo plane e capite vel credibile vel verosimile appareat. Adhæc, cum translatio, qua is ex infra dicendis Laudem novam delatus postea fuit, verosimillime e loco, quo fuerat sepultus, fuerit peracta, hinc sane, fuisse Sanctum Laude Veteri sepultum, non parum confirmatur; inde enim fuisse Laudem Novam translatum, docet non modo tam Ferrarius, quam Ughellus, verum etiam apud Zaccariam lucubrationis supra laudatæ pag. 209 Laudense sec. XVI Ms., quo is sæpe usus, ad IV Nonas Julii Martyrologium, simul etiam, unde tempus, quo circiter factum id fuerit, colligas, suppeditans sequentibus his verbis: Laude S. Alberti de Quadrellis, nostræ urbis episcopi ac patroni minus principalis, pietate in pauperes ac miraculorum gratia insignis, qui una cum S. Galdino archiepiscopo mediolanensi adversus schismaticos tempore Alexandri III. P. M, apprime laboravit & cum eodem, multis corporibus ac reliquiis Sanctorum in urbe diruta repertis, S. Juliani corpus ad urbem novam transtulit. Ita illud, fuisse S. Juliani corpus in urbe diruta seu, quæ anno, ut supra vidimus, 1158 fuit excisa, Laudensi Veteri repertum indeque Laudem Novam translatum, luculentissime sane indicans.

[18] Verum quandonam id factum? S. Albertus, de Quadrellis cognominatus, [Laudem Novam inter annum 1167 & annum 1174 translatus,] a quo Sancti nostri corpus Laude Veteri repertum indeque Laudem Novam translatum, e laudato ecclesiæ Laudensis martyrologo docemur, ad IV Julii diem, qua Laude colitur, in Opus nostrum exstat illatus, cumque, ut ibidem ex Acerbo Murena, auctore æquali, docuimus, ad sedem Laudensem anno 1168 fuerit promotus, oportet, ut translationem, qua Juliani corpus Laude Veteri ad Novam detulit, intercepto inter annum 1167 & annum ab obitu suo proximum, temporis spatio peregerit. Quo itaque isthoc habeatur compertum, in annum, cui S. Alberti mors innectenda, hic inquirendum. Hanc cum Ughello, qui, Lateranensi, quod anno 1179 Alexander III celebravit, concilio S. Albertum interfuisse, ejusdemque anni IV Julii die, cum inde ad ecclesiam sibi creditam esset reversus, excessisse e vivis, tom. IV Italiæ Sacræ col. 918 scribit, decessores nostri, de Sancto isto ad IV, ut jam indicavi, Julii diem tractantes, dicto anno 1179 illigavere; verum, non S. Albertus, sed proximus hujus in sedem Laudensem successor Albericus Lateranensi isti concilio, uti apud Harduinum Concil. tom VI, part. 2, col. 2058 fas est videre, interfuit & subscripsit. Adhæc Zaccaria lucubrationis jam supra sæpius cit. pag. 211 & seq. affert instrumentum autenticum, anno 1174, quem id in fine exhibet, confectum, quod, hoc ipso anno sententiam Mediolani contra monachos in domini Alberici, Dei gratia Laudensis episcopi, favorem latam fuisse, huncque adeo jam inde ab eodem anno 1174 Laude sedisse, fidem facit; cum autem sic habeat, certe litteræ, quibus Alexander III anno 1177 translationem novæ civitatis Laudensis e veteri loco ratam habuit, Alberici, non vero, ut Ughellus ait, S. Alberti, temporibus fuerint concessæ, cumque adeo hic non anno demum 1179, uti e jam dictis opinatus est Ughellus, sed anno, uti ob rationes modo allegatas aliasque, quas addit, Zaccaria statuit, 1173 excesserit e vivis, translatio, qua S. Juliani corpus e Laude Veteri ad Novam is detulit, eo temporis spatio, quod annum 1167 inter & annum 1174 intercessit, indubie acciderit.

[19] [ibidem a longissimo jam tempore cultus fuit.] Ast, an eodem quoque tempore cultus Sanctis proprius Juliano Laude deferri incepit? Nullum quidem, e quo id jam tum ibidem factum constet, antiquum fideque dignum monumentum invenio; verum, fuisse equidem Julianum a tempore immemorabili seu centum amplius annis ante annum 1633, quo, ne venerabiles Servi Dei, tanto temporis spatio ante annum istum haud culti, deinceps colerentur, Urbanus VIII inhibuit, pro Sancto a Laudensibus habitum ac ut talem ab iisdem cultu publico ac Sanctis proprio honoratum, apparet indubitatum. Certe eum seculo septimo decimo, imo & multo ante cultu ecclesiastico Laude fuisse affectum, Ferrarius, festivam illius lucem quotannis ibidem XII Octobris die celebrari, in Sanctorum Italiæ, qui anno 1613 prodiit, Catalogo docens, mihi omnino suadet, idque ipsum pariter præstat Ughellus, utpote in Opere plus semel jam cit., quod anno 1652 excusum notatur, Julianum accensens Sanctis. quos centenis, imo & ducenis amplius annis cultu ecclesiastico ante Urbani VIII ætatem fuisse Laude gavisos, extra omnem controversiam est. Adhæc Ludovicus Taberna, ab anno 1579 usque ad annum 1616, ut Ughellus Operis mox iterum cit. tom. 4, col. 985 & seq. docet, Laudensium episcopus, S. Juliani corpus, arca argentea inclusum, in cathedralis Laudensis ecclesiæ altare subterraneum majus, uti apud Zaccariam lucubrationis sæpissime jam cit. pag. 85 Mrl. Laudense hodie diserte notat, collocavit, id verosimillime non facturus, nisi Julianum a longissimo jam tempore pro Sancto habitum ac ut talem a Laudensibus cultum fuisse, habuisset perspectum.

[20] [ac porro hodieque colitur.] Laudense Martyrologium, hodie, quod dixi, faciens, apud Zaccariam loco cit. sic habet: Laudæ S. Juliani, ejusdem civitatis episcopi & confessoris sanctitate clari, cujus corpus, arca argentea inclusum, Ludovicus Taberna episcopus Laudensis in altare subterraneum majus cathedralis nostræ collocavit; ex hisce autem ejus verbis, Julianum hodieque cultu, Sanctis deferri solito, Laude affici, fas etiam est colligere. Cum enim corpus ejus sub ecclesiæ cathedralis Laudensis altare subterraneum majus fuisse a Ludovico Taberna collocatum ferant, nec, quin sacrum istud pignus ibidem adhuc servetur, ambigendum ullo modo sit, haud dubie per S. Juliani non secus atque per aliorum, quorum reliquiæ vel sub vel in altari isto quiescunt, Sanctorum merita a sacerdote, dum Sacris operaturus id ascendit, oratione, quæ verbis hisce, Oramus te, Domine, per merita Sanctorum tuorum, quorum reliquiæ hic sunt, & omnium Sanctorum, ut indulgere digneris omnia peccata mea, concipitur, adhibita, modo adhuc solet divina Clementia implorari; implorare autem per Sanctorum merita divinam Clementiam eosdem qualicumque cultu Cælitibus proprio venerari est. Nec quin hodieque, quod Ferrarius e dictis ætate sua factum prodit, festiva Juliani lux quotannis Laude XII Octobris die colatur, dubitandum reor.

DE S. OPILIO DIAC. CONF. PLACENTIÆ IN ITALIA

SECULO V.

SYLLOGE.
De Sancti cultu, gestis, ac tempore, quo floruisse & obiisse creditur.

Opilius diac. conf. Placentiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B. F.

Placentia, nobilis Galliæ Cisalpinæ ad Padum fluvium urbs episcopalis, [S. opilius Placentiæ hac die Ossicio proprio,] S. Opilium die XII Octobris colit Officio ritus duplicis, ut liquet ex Placentinæ ecclesiæ Officiis propriis, a Sacra Rituum Congregatione XXIII Martii anno MDCII & XV Aprilis MDCIII Romæ approbatis & Claudii Rangoni ejusdem ecclesiæ antistitis jussu anno 1635 impressis, ubi ad XII Octobris Officium duplex de S. Opilio præscribitur, & additur: Quievit in Domino quarto Idus Octobris, tota facie mirum in modum radiante, ejusque corpore (quod in Æde beati Antonini, cui tam assidue sancteque inservierat, honorifice conditum fuit) suavissimum odorem spirante. Sancti nostri memoriam ad hunc diem etiam celebrat Ferrarius in ambobus suis Sanctorum Catalogis. Ac id quidem in horum altero, Generali nempe, paucis his verbis facit: Placentiæ S. Opilii diaconi. Plura autem dat in Catalogo Sanctorum Italiæ, sed ea mox ex Officio, ex quo ille sua deprompsit, lectori legenda proponam. Castellanus, qui in Mrl. Universali de S. Opilio nullam mentionem facit, in laudati Operis Supplemento illum non duodecima, sed prima Octobris die sequentibus verbis celebrat: Placentiæ ad Padum S. Opilii diaconi, cujus corpus in dictæ civitatis ecclesia, S. Antonino dicata, quiescit. Laudatum Castellanum, qui hunc ex Indice ad Ferrarii Catalogum Sanctorum Italiæ, ubi Sanctus noster prima Octobris die notatur, verisimiliter hausit, in assignanda ipsius obitus die haud sequimur, verum adhærentes Ferrario, qui tum in Generali, tum in Particulari Sanctorum Italiæ Catalogo S. Opilium ad duodecimam Octobris diem, ut statim vidimus, recte annuntiat, Sanctum nostrum eadem etiam Octobris die mortalem vitam cum immortali commutasse, cum Officiis propriis Placentinis dicimus.

[2] Quod modo ad S. Opilii gesta spectat, ea Petrus Maria Campi in Historiæ Placentinæ, [quod hic describitur,] Italice scriptæ, parte prima pluribus verbis refert; at cum non alias Sancti nostri res præclare gestas (si quædam miracula, post ipsius ex hac vita migrationem patrata, quæ lectori risum potius quam pietatem movent, exceperis) quam quæ in ipsius Officio continentur, laudatus Campi sine vade enarret, ipsius lucubrationem hic recudere, necesse haud duxi; accipe modo præclara Sancti nostri facta, quæ in cit. Officio recitantur, cujus quarta & quinta lectiones sic concinnatæ sunt: Lectio IV. Opilius diaconus, ab ineunte ætate pietati deditus, Placentiæ claruit: interfuit translationi corporis sancti Antonini martyris, acolyti officio functus. Adolescens ita divino igne accensus erat, ut nihil aliud, nisi cælestia ejus animus meditaretur. Tanto templi sancti Victoris, quod nunc sancti Antonini dicitur, desiderio tenebatur, ut inde vix umquam discederet, jejuniis, & obsecrationibus Deo serviens die noctuque, sæpissime etiam totos dies jejunus transigens, quæ pro reficiendis viribus mater illi mittebat, egenis libenti animo elargiebatur, cibo alio longe præstantiore, pia meditatione & assidua sacrarum literarum lectione usus.

[3] [quotannis colitur.] Lectio V. Quanta vero humilitate & mansuetudine, patientia quoque ac vigilantia, cæterisque virtutibus enituerit, vix oratione ulla explicari potest: admirandus enim omnibus ob singulares ejus virtutes erat. Cum aliquando in cellula sua oraret, vidit Gelasius frater natu minor angelorum multitudinem cum eo loquentem, simulque vocem audivit: “Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum cælorum.” Signis autem ac miraculis sanctus Opilius illustris fuit; ægrotos enim sanavit, dæmones ex hominum corporibus ejecit, aliaque multa mirabiliter egit, quibus illius sanctitatem notam Deus esse voluit. Denique beatus Vir bonorum operum meritis cumulatus, quievit in Domino quarto Idus Octobris, tota facie mirum in modum radiante, ejusque corpore (quod in æde beati Antonini, cui tam assidue sancteque inservierat, honorifice conditum fuit) suavissimum odorem spirante. Hujus etiam translationis memoria, quæ in eadem ecclesia olim a Fabritio episcopo Placentino solemniter acta est, quotannis ibidem sexto Idus Maii recolitur. Hæc in Officio, ad quæ observo sequentia. De S. Antonino martyre hic memorato, apud nos actum est ad diem IV Julii; de S. Gelasio, Sancti nostri fratre natu minore, ad diem IV Februarii. Fabritius, qui S. Opilii corpus solenni festo transtulisse hic dicitur, teste Ughello in Catalogo episcoporum Placentinorum tomo 2 Italiæ Sacræ col. 233 editionis novissimæ, Placentinam cathedram ab anno 1476 usque ad annum 1508 occupavit.

[4] Hæc de Sancti nostri cultu rebusque gestis dicta sufficiant. [Tempus, quo floruisse] Restat, ut, quo tempores ecclesiam Placentinam cum acolythi, tum diaconi ministerio S. Opilius illustrarit, &, quo tempore ad meliorem vitam translatus fuerit, indagemus. In citato Officio, ipsum translationi corporis S. Antonini martyris, acolythi munus obeuntem, interfuisse legimus; verum nullam ibidem notam chronologicam, qua tempus, quo sacræ illæ exuviæ solenniter elevatæ fuerint, determinari possit, est reperire. Similiter Acta S. Sabini sive Savini, diœcesis Placentinæ episcopi, in nostro Opere ad diem XVII Januarii edita, S. Antonini corpus abs hoc sancto antistite inventum & solenni festo translatum fuisse, testantur; at eadem Acta nullatenus tempus, quo hæc translatio celebrata fuerit, exprimunt. Ex his proinde nec tempus nec annum, quo sub S. Sabino Sanctus noster acolythi munere functus fuerit, definire possumus. Si tamen scriptoribus, qui hujus sancti antistitis meminere, fides sit adhibenda, fuit ille, ut etiam citato supra loco in nostro Opere dictum est, æqualis S. Ambrosii, atque, postquam per 45 circiter annos ecclesiam hanc rexisset, sub exitum quarti a Christi ortu seculi ex hac vita migravit. Hinc consequens fit, S. Opilium, quem sub S. Sabino acolythi munus exercuisse, modo constat, intra supra dictos seculi quarti annos ecclesiam Placentinam exornasse.

[5] Nunc in tempus, quo Sanctus noster mortalem vitam cum immortali commutarit, inquiramus. Inter scriptores, [& obiisse creditur.] qui S. Opilii meminere, haud convenit de anno, quo ad meliorem vitam translatus sit. Ferrarius in Annotatis ad Catalogum SS. Italiæ Sanctum nostrum circa annum 420 obiisse asserit: Castellanus ipsum circa 410 vivere desiisse, in margine notat: Petrus Maria Campi, quem supra laudavimus, illum reparatæ Salutis anno 450, ætatis vero 41 (errat hic Campi, ætate provectior S. Opilius obiit, si anno 450 adhuc in vivis exstiterit, cum sec. IV ipsum acolythi munus exercuisse ex dictis constet) ex hac vita migrasse scribit. Cui jam horum scriptorum, nullam ullius vetusti monumenti auctoritatem nullamque hujusce chronotaxis rationem allegantium, assentiendum sit, indicare non ausim. Interim certum est, S. Opilium post S. Sabinum obiisse, cum ipsius frater natu minor Gelasius, qui, ut in nostro Opere ad diem quartam Februarii videre est, Sancto nostro adhuc in terris agente, nondum adolescens factus ex hoc mundo discessit, a S. Mauro, S. Sabini successore, qui, ut ad diem 13 Septembris in nostro Opere dictum est, circa annum CDXXX sedem Placentinam morte sua vacuam reliquit, fuerit sepultus. Hinc proinde, S. Opilium seculo quinto vivere desiisse conficimus: verum quia hujus seculi annum, quo æternam in cælis laborum mercedem receperit, determinare haud possumus, Sancti nostri obitum seculo V in margine assignavimus.

DE S. PANTALO SEU PANTULO RAURACORUM EPISC. MART. COLONIÆ AGRIPPINÆ

ANNO CDLI.

SYLLOGE CRITICO-HISTORICA.

Pantalus seu Pantulus, Rauracorum ep. M., Coloniæ Agrippinæ (S.)

AUCTORE D. A. B.

§ I. Nomen Sancti in Fastis sacris; ejus reliquiæ in variis servatæ ecclesiis: difficultates a Schoëpflino propositæ: quis in illis convellendis ordo servandus.

Quem ad diem 30 Augusti memorant Mss. Additiones Bruxellenses ad Usuardum Greveni, [Sanctum, cujus nomen Fastis sacris inscriptum,] & quem SS. Ursulæ & Sociis virginibus die 21 Octobris comitem addit Mrl. Lubeco-Coloniense, S. Pantalum aut Pantulum hodie celebrant Martyrologium Basiliense anno 1584 editum, Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 9, fol. 195, Ferrarius in Generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio desunt, Catalogo, Saussayus in Supplemento ad suum Mrl. Gallicanum pag. 1180, Gelenius in Fastis piis & sacris, quos in libro de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine pag. 658 & seqq. vulgavit, Castellanus in suo Universali Sanctorum Mrl. ac denique, qui Parisiense anno 1727 excusum Martyrologium contexuit. Annuntiationem, qua hic Sancti nostri memoriam recolit, hic lectori, quod paucis multa complectatur, exhibeo. Sic habet: Quarto Idus Octobris sancti Pantali, qui, Rauracorum episcopus, Basileæ sedisse creditur & Coloniæ mortuus; unde caput ejus hac die Basileam relatum est. Itaque Sanctum nostrum tamquam præcipuum illius ecclesiæ patronum venerantur Alsatæ, inquit Grandidierus, Novæ Alsatiæ Historiæ scriptor, tom. 1, pag, 258; quarumdam autem Mss., quæ, ad Bollandum transmissæ, in hagiographorum Museo asservantur, Notularum auctor S. Pantali sicut & S. Henrici imperatoris, de quo ad diem 14 Julii in hoc Opere actum est, nomen colore, ut aiunt, Rubricato, antiquis Basileënsis ecclesiæ Calendariis inscriptum, amborum imagines, tamquam præcipuorum patronorum, in fronte & Breviarii & Martyrologii exsculptas esse, & eorum festivam diem sub solemni ritu, quem vocant primæ classis, a Basiliensibus recoli asserit.

[2] Nec ab his dissonat Sudanus, S. J. presbyter, qui Basileam Sacram, [& quem speciali cultu Alsatæ seu Basilienses,] anno 1658 Bruntruti editam, adornavit, ad Bollandum circa annum 1644 scribens & ad eum submittens Lectionem die 12 Octobris, S. Pantalo sacra, legi solitam & ex Proprio Basiliensis ecclesiæ anno 1623 edito depromptam, quæ sic habet: Sanctus Pantalus omni virtutum & litterarum genere ornatus, ecclesiæ Basiliensi episcopus institutus, omnia veri & boni pastoris officia diligenter implevit. Christianæ vero religioni propagandæ adeo deditus fuit, ut nihil, quod ad ipsam augendam pertinere judicabat, etiam certissimo vitæ proposito periculo intermiserit. Tandem, rebus in ecclesia rite dispositis, secundo flumine delatus, ab Hunnis tum Germaniam vastantibus pro Christi nomine cum S. Ursula & reliquo illo sacrarum Virginum choro trucidatus est. Corpus ejus apud Machabæos honorifice asservatur. Caput inde Basileam translatum est IV Idus Octobris, quo die solemnis ejus recolitur memoria. Coloniæ ergo affigenda est sancti Martyris palæstra, fuit ex inferius dicendis melius patescet, licet Ferrarius & Castellanus in Operibus superius laudatis verosimillime ob cultum, qui a Basiliensibus Pantalo exhibetur, Basiliæ illum in hodierna annuntiatione arbitrati fuerint reponendum. A quo autem temporis spatio S. Pantalus ecclesiasticis honoribus gavisus fuerit, dicere haud queo. Verum cum ejus nomen nullis omnino antiquis Mrll. insertum sit, hinc dumtaxat seculo XII, quo sacrum ejus corpus in tumulo compositum e terra effosum fuit, ut in hujus Sylloges decursu scripturus sum, cultum publicum ei exhibitum fuisse, facile crediderim.

[3] Novum procul dubio incrementum cœpit S. Pantali cultus, [ob ejus sacras reliquias penes se repositas venerantur,] ubi variæ sacris, quæ e sepulcro ejus fuerant exstractæ, reliquiis ecclesiæ ditatæ fuerunt. Exstat, inquit Ursulæ Vindicatæ pag. 1945 Crumbachius, sarcophagus ejus lapideus Coloniæ. Caput ejusdem religiose ibidem colitur: quædam ejus reliquiæ sunt Tuitium anno 1156 translatæ. Idem jam dixerat pag. 682 laudatus auctor ac præterea addiderat: … Nonnullæ anno 1271 Trudonopolim deportatæ, ut ex catalogo loci patet: aliæ argenteæ capsæ anno 1225 Idibus Julii in collegiata SS. Apostolorum ecclesia Coloniensi sunt insertæ a Waltero episcopo (suffraganeo, ut innuunt Novæ Galliæ scriptores tom. 3, col. 689) cujus exstat ejus translationis autenticum documentum, adjectis indulgentiis. Sunt etiam aliquæ Basileam, & cranii opinor pars delata, quæ 12 Octobris ibidem pie cum festo Translationis olim colebantur: de quo Urstitius in Epitome Historiæ Basiliensis cap. 6. De hac ultima capitis S. Pantali Basiliam translatione Annalium Dominicanorum Colmariensium, quos Urstitius Germaniæ Historicorum tom. 2, pag. 5 & seqq. insertos anno 1585 vulgavit, auctor anonymus, qui Operi suo ultimam manum anno 1303 imposuit, ad annum 1270 sic habet: Caput Pantali episcopi Basiliensis, qui cum sancta Ursula & sodalibus Coloniæ fuit decollatus, a viro provido atque discreto abbate … in Basileam delatum, ab Henrico episcopo Basiliensi receptum est cum magna reverentia. Ejusdem Sancti brachium religiose in thesauro canonicorum Arlisheimiensium ejusdem diœcesis asservatum docet Grandidierus Hist. Als. pag. 258; sed & quasdam in ecclesia SS. Virginum Coloniæ repositas Gelenius de Coloniæ Magnitudine pag. 336 scribit; duo vero ossa quasi suras tibiarum in monasterio Aldebergensi exstare, patet ex instrumento quodam, anno 1646 confecto, quod Ursulæ Vindicatæ Crumbachius pag. 655 inseruit. An aliæ S. Pantali sacræ exuviæ in sarcophago etiamnum repositæ maneant, cum scriptorum nullus nos edoceat, de illis ultra verba non faciam.

[4] [tamquam virum fictitium habet Schoëpflinus ob rationes] Verum quem tamquam præcipuum patronum habet ecclesia Basiliensis, quemque speciali ritu colit, hunc tamquam fictitium aliquem, proindeque ex Sanctorum albo expungendum reputat Joannes Daniël Schoëpflinus, historiographus Franciæ, in Argentoratensi Universitate eloquentiæ & historiæ professor, in opere anno 1751 vulgato, cui titulus: Alsatia Illustrata, tom. 1, pag. 339, 340, 341 &c. Rationes, quibus suam tuetur sententiam vir eruditus, quibusque adhærent nonnulli non infimæ notæ scriptores, ex opere ejus summatim depromptas hic exscribere haud pigebit. Nullum historicorum, inquit Schoëpflinus, nec martyrologorum, nec eorum quidem, qui Ursulanum martyrium describunt, ante seculum XV reperio, qui Pantalum memoret. In Elisabethæ Schoënaugiensis, quæ sub Friderico I imperatore circa annum 1156 floruit, revelationibus Pantalus quidem recensetur: at hujus generis scripta in historicorum librorum censum nequeunt referri. Historici si aliquid subest, fabulis nimium obruitur. Seculo XV & sequenti demum martyrologi quidam reperiuntur, qui Pantalum inter Ursulæ & sociarum comites martyresque collocant, nullo alio fundamento, quam revelationibus Elisabethæ Schoënaugiensis innixi. Unde sola Ursulæ Legenda, quæ non nisi seculi XII partus est, omnis sors Pantali nititur. Hanc autem si inspicias, nec veram nec verisimilem facile deprehendes. Galfredus Monumetensis, primus hujus martyrii scriptor, refertus est fabulis: paribus commentis scatet SS. Virginum e Britannia egressus, earumque in Gallicas oras, seu Coloniam Agrippinensem adventus, iter ad Urbem & ab Urbe per Alpes & Rhenensem ripam ad Coloniensem civitatem reditus. Quum hac narratione, pergit Schoëpflinus, maxima traditionis reliquæ pars concidat, concidit quoque Pantalus, qui Roma redux & cum Virginibus, Coloniam Agrippinam redeuntibus, prosecutus iter, una cum illis ibidem periisse dicitur.

[5] [hic appositas, quæ,] Nec magis, ut Pantulum pro fictitio haud habeamus, favet tempus, cui S. Ursulæ martyrium affigunt Crumbachius, Baronius, Pagius (addi possunt Henschenius & Papebrochius, qui de illo multa habuerunt) Browerus & alii, qui ad annum vel 237, vel 383, vel ad annum tandem 451 istud martyrium signarunt. Quemcumque enim, pergit Schoëpflinus, ex his calculis sequamur, Pantalus omnibus historicarum rerum vel leviter gnaris, non potest non fabulosus videri. Verum enimvero singulas has, qui amplexi sunt epochas, illi nec ad urbis Basiliensis, nec ad episcopatus ejus origines & rationes, satis attenti fuerunt. Illis enim seculis Basilia vel nondum jura civitatis possedit, vel si possedit, episcopum certe non habuit, quum Augusta Rauracorum Episcopi sedes esse debuerit; quæ initio seculi quinti eversa, nec Rauracorum Augusta, nec Basilia, nec cæteræ ad Rhenum urbes toto seculi V decursu, habuerunt episcopos. Hæc sunt, quibus Pantali episcopatum petit Schoëpflinus, argumenta, in quibus solvendis totus erit hujusce disceptationis nostræ scopus. Sed in ipso limine monitum volo lectorem, quod, etsi monumenta, quibus S. Pantali historia suis modis absoluta exeat, haud prostent, tamen argumenta, quibus illam impugnat & convellere aggreditur Schoëpflinus, talia non sint, ut statim ob ea S. Pantalus tamquam fictitius episcopus proindeque ex Rauracensium Episcoporum albo expungendus debeat videri: ex iis enim nullum omnino est, cui sat apta, sicuti in disceptationis hujus decursu patebit, dari nequeat responsio. Nec alia fere spes erudito manet lectori, qui seculi V vel VI Historiam perlustrans per tot & tantas clades Alsatiæ incolis seu Rauracis ab Hunnis & Alemannis præsertim inflictas, post miserrimam civitatum, castellorum, oppidorum omnium subversionem, infausta hæc emetiri desiderat tempora. His positis, jam ad difficultates contra S. Pantalum propositas revertor.

[6] Et, ut a tempore, quo S. Pantalus martyrium fecit, [summatim quidem hic] initium ducam, si illud ad annum 451 signes, nihil erit, quod arguere possit Schoëpflinus. Enimvero talis erat Augustæ Rauracorum & Basiliæ seculi V initio, sicuti fusius dein dicturus sum, status, ut vel tum Basilia tamquam episcopi sedes haberi potuerit, vel Basiliæ, Augusta Rauracorum variis attrita cladibus, Rauracorum episcopus ineunte aut adolescente seculo quinto sedem figere debuerit. 28 S. Pantali nullam exstare mentionem in variis historicorum & martyrologorum, qui ante seculum undecimum floruerunt, operibus propter rationes, inferius adducendas, ultro cum Schoëpflino fateor. Sed, quamvis certissima exstiterit Attilæ & Hunnorum, per maximam Galliæ & Belgii partem anno 451 grassatorum, memoria; vix tamen ullum scriptorum invenies, qui plenam hujus immanissimæ irruptionis narrationem, inquit Callesius Annalium Ecclesiæ Germaniæ scriptor tom. 1, pag 376, litteris mandaverit. Adeo enim mutata fuit rerum facïes tantaque in omnibus hisce regionibus exstitit perturbatio, ut potius signata, quam narrata, ab historicis aut ab chronologicis fuerit Attilæ irruptio. Ea enim per menses septem & amplius, a mense scilicet Aprili saltem, ad Novembrem usque, grassante, plurimos utriusque sexus vel cujuslibet status fideles, episcopos, presbyteros, sacrasque virgines in hac crudelissima invasione, qua tot urbes regionesque ferro & igni traditæ fuerunt, pro Christo mortem obiisse, verosimillimum apparet. Verum præter Memorium & socios, de quibus in hoc Opere ad diem 7 Septembris actum est, in territorio Trecensi tum occisos, vix alterum aliquem sacris Ecclesiæ Gallicanæ Fastis inscriptum invenies. Quid ergo mirum, si Pantali nomen nec in Mrll., nec in historicorum operibus insertum legatur?

[7] [& breviter expensæ,] Sed & ne extra Alsatiæ limites longius excurram, nulla fere provincia tot tantasque calamitates, quantas Gallica Rheni ora tum experta fuit, cum, ipsomet Schoëpflino teste, Augusta Rauracorum, Nemetum, Vangionum, Basiliensium civitates ad Moguntinam usque urbem, igne & ense omnes tum direptæ fuerint & excisæ; neque tamen vel unum, qui de horum variorum locorum cladibus narrationem quamdam expressis verbis instituerit, scriptorem reperire est. Imo, quæ de Augustæ Rauracorum diversorumque seu oppidorum seu castellorum tunc temporis excisorum historia in suo laudato Opere habet, utique nonnisi ex ipsorum ruinis & ruderibus deprompsisse videtur eruditus Argentoratensis professor. Non mirum igitur, quod in hac tanta hominum strage Pantali memoria exciderit, illaque etiamnum deleta procul dubio maneret, nisi Sancti nostri sarcophagus in agro Ursulano effosus, eum ecclesiæ Basiliensi seu Rauracensi præpositum fuisse nos edocuisset: proindeque ex auctorum & martyrologorum silentio vix apte, ut Pantalum fictitium probet, arguere potest Schoëpflinus. 38 An autem martyrologi, qui sec. XV & seq. Opus suum elucubrarunt, annuntiationem suam hodiernam de S. Pantalo ex S. Elisabethæ Schonaugiensi monasterio præpositæ, de qua ad 18 Junii actum est, revelationibus hauserint, an ab aliis eam acceperint monumentis, nescio. Facile enim martyrologi illi ex cultu, quo a longo temporis intervallo apud Colonienses & Basilienses Sanctus gavisus erat, nomen ejus Fastis ecclesiasticis inserendi ansam sumere poterant, nec proinde illis S. Elisabethæ Schonaugiensis revelationes, quibus annuntiationem suam de S. Pantalo contexerent, erant necessariæ: sed, quod huic qualemcumque de SS. Virginum Ursulanarum & Pantali episcopi Basiliensis ab Coloniensi civitate ad Urbem, & ab Urbe ad Coloniensem civitatem peregrinatione traditionem, ex S. Elisabethæ revelationibus, de quibus silendum Papebrochius, illius S. Virginis Acta ad 18 Junii illustrans, prudenter arbitratur, haustam &, ut videtur, seculo dumtaxat undecimo aut sequenti excogitatam, intexuerint, quid inde contra SS. Virginum martyrii aut S. Pantuli episcopatus veritatem arguere queat Schoëpflinus, non video; cum horumce veritas instrumentis, quæ, ut ex statim dicendis patescet, S. Elisabethæ & Ecberti abbatis, qui germanæ suæ dicta scriptis mandavit, ætatem longe superant, fulciatur. 48 Ut autem S. Pantuli sortem ab Ursulana Legenda pendere existimarit Schoëpflinus, ex eo factum opinor, quod cum Sancti martyrium ab medii ævi scriptoribus, Ursulanæ stragi aliquatenus illigatum ob causas infra indicandas dicatur, eruditus professor, neglectis aliis, quibus SS. Ursulanarum Virginum martyrium adstrui possit, monumentis, non nisi de SS. Ursulæ & Sociarum Actis, seculo XI elucubratis, variisque, quibus fœdata sunt, commentis disserens, totam suam ex his construat molem, ex qua sua in S. Pantali episcopatum & martyrium tela intorqueat vir eruditione aliunde præclarus. Sed cum Acta illa, quæ tam gravi censura perstringit, nos pariter tamquam supposititia inter fabulas amandanda existimemus, ex S. Elisabethæ revelationibus & ex aliis hujuscemodi monumentis, sec. XI aut XII elucubratis, nihil omnino, ut Sanctum nostrum, quem vere exstitisse, aliunde probamus, fictitium ostendat, potest elicere.

[8] Ast cum ex impugnata Ursulani martyrii veritate eversam existimet Schoëpflinus S. Pantuli episcopi veritatem, [diligentiorti cura in seqq. §§ expendentur.] ut melius vestigia arguentis premam, celeberrimi Ursulani agonis certitudo, indubitatæ fidei monumentis, qua par est, brevitate adstruenda mihi est: proindeque missis variis circumstantiis, quibus infectum quidam medii ævi scriptores nobis illud transmiserunt, hic istud dumtaxat, immensam scilicet Virginum stragem, quam Ursulanum martyrium vocant, Coloniæ perpetratam authenticis monumentis assertam esse constantemque de ea vigere apud Colonienses traditionem, probare aggredior. Alteram vero difficultatem ab Rauracensis & Basiliensis civitatum seculo V ineunte vel medio statu petitam quamque haud levis momenti habet Argentoratensis professor, qua decet, attentione perpendam, & ea perpensa & perstricta, S. Pantalum Rauracorum episcopum, Basiliæ tum commorari aut, si lubet, ibidem cathedram pro temporum circumstantiis figere, hincque Basiliensem episcopum appellari potuisse arguet eruditus lector. Utque aliqua primis hujusce ecclesiæ temporibus spissa admodum caligine obvolutis lux accedat, de primis illius episcopis specialis instituenda mihi visa est disceptatio eruditis, ut opinor, futura haud ingrata.

§ II. Difficultati ex SS. Ursulæ & sociarum martyrio petitæ respondetur: hujus agonis veritas asserta: cur SS. Ursulanis Virginibus S. Pantalus dictus fuerit socius: de Sancti tumulo Coloniæ reperto & titulo ipsi indito: Martyrii tempus signatur.

[Contra Schoëpflinum Ursulani martyrii veritas,] Præcipua, quam movet contra S. Pantalum, difficultas, ex SS. Ursulæ & Sociarum martyrio, quod tamquam veritati imo & verisimilitudini dissonum habet Schoëpflinus, desumpta, hic statim perpendenda occurrit, cui, ut apparet, probatum responsum exhibebitur, si celeberrimi hujusce agonis veritas ex authenticis adstruatur monumentis, rescissis tamen abs hoc variis, quibus Ursulanam historiam plerumque medii ævi scriptores infecerunt circumstantiis, de quibus specialis ad diem 21 Octobris instituenda erit disceptatio: verum igitur fuisse SS. Virginum martyrium Coloniæ Agrippinæ peractum, contra Schoëpflinum ab antiquis seu martyrologis seu aliis indubitatæ fidei monumentis hic probare suscipio.

[10] Et vero numerosam hanc Virginum multitudinem Coloniæ pro Christo enectam expressis verbis nos edocet Wandelbertus, [hic tum ex Wandelberii Mrl.,] qui, ut probant Franciæ litterariæ scriptores tom. V, pag. 377, circa annum 845 Mrl. suum contexuit, sequentique ad 21 Octobris Virgines illas Colonienses annuntiatione recolit:

Tunc numerosa simul Rheni per littora fulgent
Christo virgineis erecta trophea maniplis
Agrippinæ urbi, quarum furor impius olim
Millia mactavit, Ductricibus inclyta sanctis.

Nec Ursulam, nec SS. Virginum millia, ut notat Schoëpflinus, martyrologus noster appellat, sed Ursulam, quæ tamquam omnium regina ab omnibus exstitisse vulgo traditur, dum Sanctæ Virgines sub ductricibus sanctis pugnasse scribit, satis utique designat. Ast cum Schoëpflino pag. 340 in Notis inquies, de millibus hic sermo, non de XI millibus Virginibus pro Christo enectis. Sed nec nos in hoc agone undecim Virginum millia trucidata fuisse contendimus: hunc enim numerum primo exhibet carta quædam Hermanni Coloniensis episcopi anno 922 confecta, quam in disceptatione sua de Ursulano martyrio edidit Fleienus pag. 895 & seqq.: dum tamen millia Virginum occisa fuisse tradit Wandelbertus, quid his verbis aliud nisi ingentem admodum pro Christo passarum numerum, quem Deus scit, indicat? Præterea si de Ursulanis Virginibus in Wandelberti annuntiatione mentio nulla sit, ut scribit Schoëpflinus, dicat ipse, quas verbis supra relatis hac die celebret antiquus ille martyrologus? illas procul dubio, quarum memoriam Coloniensis ecclesia recolit, Ursulam proinde & Socias, quas solemniori cultu die 21 Octobris re ipsa venerantur Colonienses.

[11] [tum ex aliis ecclesiasticis monumentis] Wandelberti verbis consonat Missale quoddam Anglicanum, de quo Schultingus in sua Bibliotheca Ecclesiastica, Crombachius Ursulæ Vindicatæ pag. 998, Sacrarii Coloniensis auctor pag. 95 ante 900 & amplius annos scriptum, cujus Calendario ipsi Operi affixo ad 13 Kalendas Novembris Festum sanctarum Virginum in Colonia legitur inscriptum. Coloniensium pariter de sanctis Virginibus traditionem testantur Acta S. Cuniberti, qui Coloniensi ecclesiæ juxta Novæ Galliæ Christianæ auctores tom. 3, col. 626 circa annum 626 præfuit. Porro ut in hujusce sancti Pontificis Actis, a Surio ad diem 12 Novembris editis & a scriptore suppari, quidquid in Notis suis ad diem dictam præviis Bailletus scribat, elucubratis, deprehenditur, jam tum exstructa erat in Coloniensi civitate Basilica SS. Virginum, quæ etiamnum in agro Ursulano intra civitatis mœnia exstat. Proindeque seculis IX, VIII, imo & VII medio, id est, non nisi ducentis annis ab earum martyrio, quod anno 451 affigendum apparet, elapsis, ex hacce basilica super earum tumulum aut in loco, quo terræ mandatæ fuerant, exstructa, martyrii SS. Virginum veritas, seu de eo traditio asserta manet.

[12] [& ex variis cartis assertum, nec a veritate abhorrere,] Coloniensium etiam traditioni favent haud pauca monumenta, quæ Crombachius a pag. 776 ad 801 usque edidit, vel quæ laudarunt Fleienus pag. 895 & Gelenius in libro de Coloniæ Magnitudine pag. 334, quibusque ab anno 853 ad nostra usque tempora ecclesiam hanc ante annum 625 exstructam variis donis privilegiisque donarunt aut concessa jam firmarunt Coloniæ episcopi Guntharius, Hermannus I, Wichfridus, S. Bruno, Piligrinus, Hermannus II, S. Anno, Sigewinus, Bruno II & alii. Isthanc pariter testatur ager ille Ursulanus, de quo mox, abs SS. Ursulæ & Sociarum nomine & martyrio procul dubio sic nuncupatus, intra quem fundata fuit ecclesia iisdem Martyribus sacra, & quo effossa sunt sepulcra, eruta Sanctarum corpora cum evidentibus cædis martyriique indiciis, ita ut, inquit Papebrochius in Paralipomenis ad Conatum in Catalogos Pontificum, ferreus sit, qui tam antiquis fundamentis nixæ Coloniensium traditioni fidem omnem negare sustineat. Igitur longe ante seculum XII constans erat de sanctis Virginibus Coloniæ occisis ibidemque sepultis traditio; quæ cum ab anno 600 per ecclesiam ipsis dicatam asserta ac firma appareat, seculo VI viguisse, imo a seculo V, quo ipsæ pro Christo passæ sunt, initium cœpisse videtur, proindeque verum est SS. Virginum Ursulanarum martyrium.

[13] Sed & illius historiam a verisimilitudine haud alienam fuisse, [imo nec illud a verisimilitudine alienum fuisse, non infimæ notæ eruditi hic vocati probant.] non temnendis rationibus probarunt Browerus in Venantii Fortunati librum tertium a pag. 61; Fleienus in sua de Ursulano martyrio disceptatione & Papebrochius mox laudatus; sive sacras Virgines e Britannia egressas terra marique jactatas supponas, sive eas dixeris e Gallia, Belgio vel etiam e Mosellanensibus & Rhenensibus oris ab Hunnis, huc & illuc barbarorum more discurrentibus, collectas & in servitutem adactas, sive illas tandem Coloniam, tamquam ad refugium properantes, asserueris, quæ deinde ab Hunnis, e Catalaunicis campis ad sua regredientibus furore actis, prope Coloniam in odium fidei & ob servandæ castitatis propositum captæ & enectæ sint. Callesii conjecturis forte favebunt nonnullæ inscriptiones antiquæ, Coloniæ, in partibus Rhenanis repertæ, de quibus Janus Grutherus a Schoëpflino Alsatiæ Illustratæ pag. 321 & 473 laudatus, quidam Ausonii poëtæ locus Epist. 18, quibus omnibus, Ursuli nomen, a quo Ursula dicta est, in hisce partibus jam tum & quidem ante Hunnicam grassationem haud ignotum fuisse evincitur. Sicque hæc sancta virgo non ex Britannia, sed ex Germania Prima aut Secunda oriunda dici posset. Verum hæc ad 21 Octobris disceptanda manent. Assertum ergo est, SS Ursulanarum Virginum martyrium nec veritati esse dissonum, nec a verisimilitudine abhorrere vel earum historiam, vel Coloniensium traditionem, quidquid in contrarium scripserit Schoëpflinus, ut ex laudatis auctoribus probare facile est.

[14] At forte dices, quid ad Pantali historiam hæc prolixa de Ursulano martyrio disceptatio? [Quare de hujus martyrii veritate hic disceptatur.] Ut scilicet Schoëpflini, Pantali sortem Ursulano martyrio annectentis, difficultates certius diluerentur. Cum enim hujus martyrii veritatem evertendam suscepisset, ita ut ea eversa S. Pantali sortem eodem argumento eversam diceret Argentoratensis professor, arguentis idcirco vestigia premere coactus, nonnulla de SS. Virginum Coloniensium martyrio disceptanda habui, quibus assertis, S. Pantali sors quodam modo adstrueretur, vel potius, ut firmata hujus celeberrimi agonis veritate, jam saltem nihil contra S. Pantalum ex illarum martyrio Schoëpflino intorquendum superesset. Sed tandem, qua de causa S. Pantali historia SS. Virginum Ursulanarum martyrio a nonnullis aliquatenus annexa perhibeatur, nunc est dicendum.

[15] [his SS. Virginibus socius S. Pantalus dictus ob tumulum,] Martyrologium Lubeco-Coloniense in annuntiatione ad 21 Octobris, qua SS. Ursulæ & Sociarum diem Natalem celebrat, & Mrl. Basiliensis scriptor, sicut & illi, qui S. Elisabethæ Schonaugiensis & B. Hermanni Steinfeldiensis, de quo ad diem 7 Aprilis, revelationes scriptis exceperunt vel, ut verosimilius apparet, suis deturparunt commentis, & nonnulli alii, qui hisce temporibus de S. Pantalo aliquid scripserunt, sanctum Episcopum SS. Ursulæ & Sociis virginibus, ab Coloniensi civitate ad Urbem peregrinantibus aut ab Urbe Coloniam redeuntibus, socium addiderunt: qua autem ratione adducti hoc præstiterint supra laudati auctores, non sat video, nisi forte ad hoc scribendum permoti fuerint eo, quod sarcophago ejus in agro Ursulano, in quo pleræque sanctæ Virgines tumulo mandatæ fuerunt, anno circiter 1155 reperto, hinc eum sanctis Virginibus comitem dandi, Legendarum corruptores & falsarii ansam arripuerint. Et hæc est, ut mihi videtur, potior ratio, cur a plerisque scriptoribus S. Pantali sors Ursulanæ historiæ quodam modo annexa dicatur. De isthoc S. Pantali tumulo quædam notanda occurrunt.

[16] [in agro Ursulano] Sanctas Ursulanas Virgines aliosque martyrii socios pro Christo passos, sepulturæ a Clematio quodam, ut fertur, in agro, quem ab Ursula Ursulanum vocant, mandatos postea Solinus aut Aquilinus Coloniensi ecclesiæ circa annum 462 aut 509, sicut ad hunc narrat Cointius, post multorum annorum inter pontificium præpositus, ut tradunt antiqua Urbis monumenta, de quibus Fleienus in sua de martyrio Ursulano disceptatione pag. 893 & 894: Veteribus eruens locellis, lapideis iterum recondit mausoleis. Porro etsi horumce Mss. ætatem nos non edoceant Fleienus nec Ortwinus, qui ea ad concinnandam ecclesiæ SS. Machabæorum historiam adhibuit, nec proinde, quo in pretio sint habenda, dicere queamus; cum tamen iis, quæ vulgo tradunt Colonienses, aut iis, quæ a seculo VII gesta ex aliis fontibus accepimus, haud dissona contineant, non est, cur eorum non assentiamus assertioni. Sic igitur sacra Martyrum corpora reposita manserunt, donec quædam eorum seculo VII & aliis succedentibus seculis reperta digno & speciali honore ab urbis Coloniensis civibus donata fuerint.

[17] [circa annum 1155 cum aliis effossum] Et quidem, ut, cæteris prætermissis horumce Sanctorum corporum adinventionibus, ad celeberrimam illam, quæ anno 1155 & octo sequentibus annis a Gerlaco monasterii Tuitiensis abbate, cui, ut testatur Gelenius de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine pag. 345, hæc cura præcipue commissa fuerat, peracta est, veniamus, haud paucos sarcophagos e terra tum eductos fuisse, testantur plerique hujus ævi scriptores, auctor cujusdam instrumenti, hoc ipso tempore confecti, quod ex monasterii Tuitiensis archivio depromptum Crombachius tum Ursulæ suæ Vindicatæ pag. 490 inseruit, & Ecbertus, qui huic tempori advixit & germanæ suæ S. Elisabethæ dicta excepit, quæ deinde vulgavit Crombachius pag. 719 & seqq., cap. 4. Nec est, cur huic scriptori fides adhibenda non sit, cum nihil hic, nisi quod ipse aut soror viderit, descripserit. Hoc idem asserunt Trithemius in Chronico monasterii Sponheimensis ex variis monumentis & maxima cum diligentia, ut ipse in Oratione ipsi præfixa scribit, collecto & anno 1601 edito, ad annum 1163, & Browerus Annalium Trevirensium auctor ad eumdem, ita ut circa hanc orbi Christiano notam SS. Ursulanarum Virginum & Sociorum martyrum, in agro Ursulano sepulturæ mandatorum, inventionem nullum omnino concipi queat dubium.

[18] Sed quod in primis ad scopum nostrum pertinet, [ut ex hoc instrumento patet,] eodem omnino tempore, quo in agro Ursulano effossi fuerunt SS. Martyrum sacrophagi, inventumetiam fuisse S. Pantuli tumulum, expressis verbis declarat auctor instrumenti, de quo num. prægresso, cujus verba hic subdo: Incipiunt Revelationes titulorum vel nominum SS. Martyrum & Virginum. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1155, Indictione quarta & continua novem sequentium annorum revolutione, Romanum regente imperium Friderico cæsare, Romanæ quoque Ecclesiæ Pontificatum Adriano Papa IV administrante, præsidentibus etiam per successiones S Coloniensi ecclesiæ archiepiscopis, videlicet Arnoldo II, Friderico II & Reinoldo archicancellario, in ecclesia Tuitiensi Gerlaco abbate existente, levata sunt corpora SS. Martyrum & SS Virginum in suburbio Coloniensis civitatis, quorum nomina vel titulos in eorum sepulcris inventos & in archivis ejusdem ecclesiæ reconditos ad posterorum notitiam, idcirco schedulis & apicibus dignum duximus adnotari, quia devotionem SS Martyrum, quos præter opinionem cunctorum viventium oculis nostris transferri vidimus, & quorum insuper corpora, vel titulos e tumulis manibus nostris eduximus, in quibus etiam mille martyriorum signa ad peximus & venerati sumus, arctius posterorum memoriæ commendare curamus, singillatim ergo singulorum titulos, uti in lapidibus cum eis inventis exaratum esse perspicitur, incipientes a majoribus, hoc modo digessimus. Hic describuntur tituli in variis tumulis reperti, inter quos, qui nonum obtinet locum, S. Pantalo episcopo Bafiliensi inscribitur.

[19] Hujus tumuli, S. Pantalo inscripti, inventionis verilatem adstruit Ecbertus haud semel laudatus cap. 4 Revelationem S. Sororis suæ, [& in ecclesia SS. Machabæis dicata Coloniæ asservatum,] quas, ut diximus, litteris commisit. Illum autem sarcophagum in ecclesia Machabæorum nunc dicta & in agro Ursulano civitatis Coloniensis multis abhinc seculis constructa, exstare & exstantem se vidisse, pag. 542 & 1045 Ursulæ Vindicatæ docet & innuit Crombachius. Idem jam docuerant ac testati fuerant Cratepolius lib. de Sanctis Germaniæ Epp., Coloniæ anno 1592 vulgati, pag. 117 & 118, auctor, qui Proprium ecclesiæ Basiliensis edidit, cujus meminit Sudanus Basileæ Sacræ pag. 17, & Mss. in Museo Bollandiano asservata, a Patre Gamansio de Opere nostro bene merito transmissa: quorum omnium assertionibus S. Pantali tumulum apud Machabæos repositum esse, haud obscure probatur. Verum, inquies, nulla istius sarcophagi exstat memoria, vel apud Winheimium, qui in sacrario suo Agrippinensi, de reliquiis in ecclesia SS. Machabæorum asservatis sermonem instituit, vel apud Gelenium, qui has etiam Sanctorum exuvias ibidem repositas in suo de Coloniæ Magnitudine opere pag. 533 enumerat. Sed quid de horumce auctorum silentio arguendum, nisi quod minori, quam qua par erat, diligentia de his omnibus seu reliquis, seu tumulis olim repertis scripserint? Enimvero Cratepolius Winheimio æqualis, & Crombachius, qui Gelenio coævus erat, de hoc S. Pantali tumulo, apud Machabæitas asservato, expressum exhibent testimonium; sed & Winheimius, dum de sanctis in hac ecclesia asservatis reliquis sermonem facit, pag. 265 lapidea sepulcra, per templi gyrum reposita, ibidem videri asserit, nec tamen, ad quos pertineant, nos edocet. Gelenius vero quasdam S. Pantali reliquias in ecclesia SS. Virginum asservatas esse, scribit. Utut sit, quid contra hujus tumuli in Machabæorum ecclesia asservati veritatem ex istorum duorum scriptorum silentio, aliis numero pluribus eum ibi exstare asserentibus, erui possit,non video.

[20] [cui titulus sequens] In isthoc autem S. Pantali sarcophago aliquot ejus martyrii indicia inventa fuisse, sicut illud contigisse de aliis narrant scriptores mox appellati, verosimillimum apparet. Quæ autem fuerint hæc martyrii indicia, edicendo non sum; sed istud imprimis notandum occurrit, Gerlacum scilicet, Tuitiensis monasterii abbatem, cui celeberrimæ corporum Ursulanorum Sociorum Martyrum inventionis cura commissa fuerat, cuique, ut num. 18 dicitur, nonnulla de titulis in ipsis tumulis repertis suspicio inciderat, de tumulis ipsis, sicut & de variis martyrii indiciis in ipsismet sarcophagis inventis, nullum omnino concepisse dubium; proindeque eum illos tumulos, sicut veros & ratos, non vero de novo efformatos & supposititios habuisse, haud leve indicium est. Igitur tamquam verum S. Pantali sepulcrum cum aliis anno 1155 repertum habendum esse, opinor, nec video, qua de causa minimum quis de illo movere possit dubium; longe autem aliter de titulo in ipsomet S. Pantali tumulo reperto, qui licet aliqua additione auctus, non illico tamen, utpote ad aliquas veritates historicas indagandas, ut mox edocebo, aliquid conferens, est abjiciendus, sentiendum existimo.

[21] [inditus hic cum aliis titulis perpenditur, ex quibus nonnulli] Titulus ille sic habet: Pantalus, Basileënsis episcopus, Virgines sacras cum gaudio susceptas Romam perduxit, unde reversus Coloniam pervenit, ibique cum eis martyrium suscepit, & S. Grata Junior. Hunc etiam titulum, iisdem fere verbis conceptum, exhibet Ecbertus Revelationum S. Sororis suæ cap. 6 Ursulæ Vindicatæ pag. 725. Nonnullos etiam titulos huic sat similes & in variis etiam sarcophagis inventos Crombachius Operi suo inseruit, quibus alios, sed simpliciores, utpote unius dumtaxat personæ nomen, cui littera S præfixa est, complectentes subnexuit; quid autem de S. Pantali titulo seu potius de aliis in SS. Virginum seu Sociorum martyrum sarcophagis repertis sentiat Papebrochius, qui jam in suo Conatu ad Catalogum Pontificum, titulum Cyriaci tumulo inditum pag. 31 gravi censura multaverat, manifestant, quæ in Paralipomenis suis ad Conatum in Catalogo Pontificum pag. 41 suppeditat, sequentia verba: Sepulcrales porro tituli, qui solis quidem nominibus constant, sinceri possent æstimari, ceteri vero verbis quibusdam additis aucti esse, ad fidem faciendam fabulosæ, quam nescio, quis fuerat commentus, Legendæ; sed tantum abest, ut additamenta isthæc vel pretensarum Revelationum libri credibilitatis aliquid Legendæ concilient; ut propter evidentia, quibus scatent, fictionis indicia, detrahant potius. Nec mitiori judicio S. Pantali titulum perstrinxisset vir eruditus, si illius examini datus fuisset locus. Quo autem tempore variæ illæ additiones veris ac genuinis titulis accesserint, hic paucis inquirere non abs re erit.

[22] Eas omnes accessiones, seculo scilicet quinto, [icet circa annum 1155] quo sancta Virginum Ursulanarum turma martyrium perpessa est, enatas aut elucubratas fuisse, nullus, ut opinor, antiquitatis utcumque gnarus existimabit. Nec enim seculi quinti genium sapiunt, nec, ut Papebrochii superius laudati utar verbis, ad hæc tempora sunt referibiles; imo eas elapso seculo nono adinventas fuisse ad credendum eo lubentius adducor, quod inter hæc additamenta legatur illud S. Pastolasii tumulo inditum, quo dicitur archiepiscopus Agriensis Ungaricus. Etenim Hungaria, in qua Agria civitas, indubie non prius, quam cum Hungari, in Transilvaniam appulsi, sedes fixas in ista Pannoniæ regione habuerunt, eo nomine donata est; ast si Stiltingum, S. Stephani regis ad diem 2 Septembris num. 32 & 33 Commentarii prœvii Acta illustrantem, & Prayum, Annalium Hunnorum scriptorem, qui pag. 322 de Hungarorum in Pannoniam adventu specialem disceptationem instituit, audias, hoc non nisi anno 889 contigisse dicendum erit: quare, cum non nisi elapsis his temporibus, hæc vox Hungaricus S. Pastolasii tumulo indi potuerit; isque adeo vel totus confictus vel corruptus certo sit, quam maxime ne aliis sepulcrorum titulis quid simile tum acciderit, est veredum.

[23] Sed & serius quidem illud contigisse innuere videntur Gelenii & Ecberti, [adaucti,] qui seculo XII floruit, verba, quæ sic habent: Reperta sunt, inquit Gelenius in libro de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine pag. 345 circa annum 1156 & novem insequentibus, in pluribus inscripta variorum SS., quorum ibidem reliquiæ continebantur, nomina. Quæ res cum difficultates ac dubitationes non paucas excitasset, missa sunt ex hisce reliquiis inventis corpora duo in Schonaugiam Benedictini instituti monasterium, in quo tum spiritu prophetiæ florebat S. Elisabetha; sed adhuc rem dilucidioribus verbis exponit Ecbertus Revelationum S. Sororis suæ cap. 4 sic scribens: In tempore eodem (annoscilicet 1156) reperta sunt inter sepulcra virginum multa corpora sanctorum episcoporum atque aliorum magnorum virorum. Erantque in monumentis singulorum repositi lapides habentes titulos sibi inscriptos, quibus dignoscebantur, qui aut unde fuissent. Horum præcipuos & maxime notabiles transmisit ad me (Elisabetham) ex supra dicta urbe (Coloniensi) præfatus abbas, Gerlacus, sperans aliquid mihi per gratiam Domini de eis posse revelari & cupiens certificari per me, utrum credendum eis esset, an non. Habebat quippe suspicionem de inventoribus sanctorum corporum, ne forte lucrandi causa titulos illos dolose conscribi fecissent. Hæc porro ultima verba, quæ a lectore notentur, digna sunt.

[24] [ut nova SS. Virginum historiæ vim adderent,] Igitur ea, quam conceperat Gerlacus, suspicio ad titulos ipsis sarcophagis inditos dumtaxat, non vero ad tumulos ipsos, quos ut veros genuinosque habebat Tuitiensis abbas, spectabat, sed & aliam mihi suspicionem injicit, isthæc Gerlaci, qui timebat, ne sanctorum corporum inventores lucrandi causa titulos conscribi fecissent, dubitatio. Enimvero, cum hisce temporibus, undecimo scilicet & duodecimo seculo nova quædam SS. Virginum & Sociorum earum conficta fuisset historia, cui multa de earumdem peregrinationibus variaque de Episcopis, Cardinalibus Principibusque, quos in societatem ipsæ adsciverant, erant admixta, facile evenire potuit, ut titulos martyrii eorum tempore nudos ac simplices diversis hisce figmentis titulorum eorumdem scriptores adauxerint, quibus, quæcumque de SS. Virginibus Ursulanis & earum Sociis portentosa efferebantur, splendido isthoc ac novo instrumenti genere credibilia magis redderent dictisque ab hoc major accederet auctoritas; qua de causa nova hæc additamenta, quibus tituli illi in SS. Virginum & Sociorum tumulis reperti, infecti ad nos pervenerunt, seculo circiter XII affigenda mihi videntur.

[25] [hic primigeniæ simplicitati redduntur.] Verum cum, ut Papebrochius superius laudatus conjectat, hæ adjectiones titulis inditæ, ut quamdam Legendæ Ursulanæ fidem adderent, videantur adinventæ, num fieri potest, ut, rescissis omnibus illis accessionibus seu figmentis, quibus infarta apparet SS. Virginum historia, tituli nudi ac veri, quales ab Clematio aut Solino seu Aquilino aut ab alio quocumque, qui SS. Martyrum corpora sepulturæ tradi curavit, elaborati fuerint, appareant? An non v. g. titulus, S. Pantalo inscriptus, primigeniæ sinceritati restitueretur, si, rejectis aliis vocibus, quibus medii ævi temporibus fuit adauctus, hæc dumtaxat verba retineret, S. Pantalus, episcopus Basileënsis? Et quidem hæc vocum a falsariis additarum rescissio Sacrarii Agrippinensis haud admodum displicuit auctori, qui pag. 90 sic scribit: Dico, fieri potuisse, quod inter præsules, qui multi in comitatu S. Ursulæ fuerunt quidam Cyriacus nomine, cœteris honorabilior exstiterit, ideoque Pontificis titulum sit adeptus, quemadmodum ex variis historiis, spectabiliores olim sacerdotes Papas nuncupatos fuisse, probari potest. Hinc Cyriacum Dei sacerdotem aliquem in comitatu SS Virginum Pontificem nuncupatum, simpliciores post forte pro Romano crediderint. Hac etiam rescissionis methodo usus Novæ Italiæ Sacræ editor Coletus, qui tom. 4, col. 691 Episcoporum Novariensium Indicem contexens, ab Maronio, quem titulus in sepulcro ejus repertus tamquam Cardinalem exhibet, voces has Novariensis & Cardinalis expungendas esse autumavit, nullumque de episcopi dignitate Maronio ab tituli auctore concessa movit dubium. Verum, inquies, cum a Maronii titulo hanc vocem Novariensis rescindendam existimet Coletus, cur vox illa Basileënsis titulo, S. Pantalo inscripto, indita remaneret? Sed quominus hæc vox deleatur, impedit ipsamet S. Martyris sedes, quæ, utpote ad Rhenum posita & a Coloniensi civitate haud multum dissita, ab Coloniensibus, qui SS. Martyrum corpora sepulturæ tradiderunt, cognosci & sic in titulo expressa ad nos usque pervenire facile potuit. Tempus, quo S. Pantalus martyrium subiit, hic adfinire præstat.

[26] Cum de tempore isthoc nihil omnino antiqui scriptores statuant, [Signato ergo non ad annum 238,] illud proinde ab anno, quo immensa SS. Virginum strages Coloniæ Agrippinæ est peracta, quaque grassante, S. Episcopus mortem passus, ut superius edocui, videtur, est repetendum. Ast in illo assignando, non una exstat inter eruditos sententia. Prima est illorum, qui cum Crombachio SS. Virginum martyrium sub annum 238 reponunt: secunda eorum, qui anno 384 illud alligant: tertia demum anno 451 id statuit affigendum, quo scilicet Attila, magno Hunnorum comitante exercitu, Germaniam utramque, Belgium & nonnullas Galliæ provincias ferro, igne & cœde fœdavit. Quæ controversia cum sit ad diem 21 Octobris in primis disceptanda, hic, quæ sunt ad meam sententiam firmandam apta, breviter in medium proferam. Et vero illud præsertim est notatu dignum, quod omnes variarum harumce opinionum patroni, sanctum illud Virginum agmen ab Hunnis trucidatum fuisse, unanimi voce propugnent. Hinc propria mole ruit Crombachii sententia, qua ad annum 238 hanc stragem perpetratam fuisse asserit. Tum enim nec Galliæ, imo vix Europæ incolis ante annum 370 aut circiter cognita erat Hunnica gens, ex suis antiquis sedibus egressa, sicut erudite probat Prayus Annalium Hunnorum scriptor pag. 63 & seq. Hanc insuper opinionem propugnandam suscepit Crombachius & alii, qui sententiæ ejus faverunt, ut aliquis inter Pontianum & Anterum summos Pontifices Cyriaco cuidam, de quo silent omnes Catalogorum Romanorum Episcoporum scriptores, daretur locus; sed quid de illo Cyriaco sit censendum, docent Baronius & Papebrobhius, qui illum ex sacris Ecclesiæ Romanæ Indicibus, non quod, sicut Schoëpslinus pag. 341 scribit, fictitiis Ursulani martyrii Actis tamquam SS. Virginum socius inscriptus foret, sed quod vel nulli omnino summorum Pontificum Catalogo insertus vel quod sub hoc tempus nullus Cyriaco in illis pateret locus, ideo hunc expungendum esse existimarunt.

[27] Licet magni nominis patronos, Baronium nempe, [nec ad 384,] Henschenium Acta S. Servatii ad diem 13 Maii illustrantem, & Papebrochium mox laudatum & alios nacta fuerit secunda opinio, sufficientibus tamen mihi non videtur fulta monumentis. Enimvero si Hunnorum historiam evolvas, eos ante annum 451 in Gallias non nisi tamquam auxiliares & ab Romanis ipsis accersitos fuisse facile deprehendes. Frustra dices, Hunnos, qui sacram Virginum turmam morte peremerunt, illos fuisse, quos ad ulciscendam Gratiani necem Valentinianus II adsciverat; verum illos nec in Gallias quidem penetrasse, S. Ambrosius Epist. 7, tom. 2, col. 890 postremæ editiones scribit, sed eos Galliæ appropinquantes per Alemanniæ terras, ad sua reflexisse edocet: nec igitur Coloniæ, Germaniæ Secundæ metropolis intra Gallias positæ, sanctum Ursulanum agmen perimere potuerunt.

[28] [sed ad annum 451 Sancti martyrio,] Potior ergo nobis apparet sententia, quæ emmensam hanc Martyrum stragem anno 451 annectit; quæ autem fuerit Castellani, qui nullo signato anno, & S. Pantuli & SS. Virginum necem seculo dumtaxat quinto affigit, opinio, haud compertum habeo. Verum multi eruditione illustres sub annum 451 isthoc martyrium reponunt, Otto Frisingensis lib. 4, cap. 28, Gotfridus Viterbiensis, Fleienus in disceptatione de Ursulano martyrio pag. 380 & seqq. Broverus Annalium Trevirensium ad annum 451, Bucherius Belg. Rom. lib. 17, cap. 3, Callesius Annal. Ecclesiæ Germaniæ tom. 1, pag. 375, Prayus Annal. Hunnorum pag. 76, 156 & seqq., auctor cujusdam disceptationis, Coloniæ anno 1757 editæ, ecclesiæ Parisiensis martyrologus & haud pauci alii scriptores, quorum sententiam eo lubentius amplector, quod si anno 238 aut 384 S. Pantali martyrium affigas, id vix ac ne vix quidem cum Augustæ Rauracorum & Basiliënsis civitatis statu componere possis, ast longe aliter res se habebit, si illud anno 451, ut mox edocebo, illiges: maxime cum hoc dumtaxat anno Hunni, duce Attila, per Gallias grassantes, illas cæde & omni calamitatum genere repleverint: econtra etiamsi annis 430, 435, 437 & 439 in Gallias appulerint, eos tamquam auxiliares ab Romanis & Aëtio accitos fuisse, luculentis probat ad hos annos Prayus argumentis, nec, cur huic scriptori assensum quis denegare queat, video

[29] [hinc ex martyrio Ursulano perperam S. Pantali veritatem impugnat Schoëpflinus.] Asserta igitur martyrii Ursulani non quidem, ut Schoëpflino placet, ex S. Elisabethæ Schonaugiensis Revelationibus aut ex Ecberti fratris ejus seu medii ævi auctorum dictis veritate signatoque ad annum 451 SS. Virginum Coloniensium martyrio, jam non concidit S. Pantalus, cujus sors Ursulani martyrii sorti aliquatenus annexa dicitur; quin imo, ut opinor, S. Pantali historiæ quædam ex hoc accedit auctoritas, aut saltem ex Ursulani martyrii historia nullum, quo S. Pantali episcopatum aut martyrium petere queat, Schoëflinus depromere poterit argumentum. Quod autem ad varias, quibus Ursulanarum Virginum seu martyrium, seu historiam quidam, quos appelat Argentoratensis professor, scriptores deturparunt, circumstantias spectat, cum de his omnibus ad 21 diem Octobris fusius agendum sit, hic de illis silere præstat. Illud autem dumtaxat mihi notare liceat, etsi earum plerasque tamquam commenta Schoëflinus habeat, idcirco cum ipsis Ursulani martyrii tot tantisque adstructam monumentis non corruere veritatem. Iis enim & simulibus fabulis illa obscurari potest; ast, ut ipse fatebitur Schoëpflinus, destrui nequit: nec proinde S. Pantali martyrium, licet nonnullis Sed nunc secundum prœcipuumque Schoëpflini argumentum, ex Augustæ Rauracorum & Basiliæ statu desumptum perpendendum mihi superest.

§ III. Secunda contra S. Pantalum difficultas, ex Augustæ Rauracorum & Basiliæ statu deprompta, expenditur: quis fuerit illarum civitatum seculo V ineunte aut medio status, inquiritur: sedis episcopalis Rauracorum seu Basiliensium origo.

[Ex Rauracensis statu civitatis, cujus hic] Urbs Rauricum vel Rauracum, Rauracorum mater communis, quæ sub Augusto Veteranorum colonia aucta, inde Augustæ Rauracorum nomen accepit, in sinistra seu Gallica Rheni ripa ad Ergitiam, vulgo Ergotz aut Ergetz, Filinamque fluviolos, qui, ubi in urbe illa conjuncti fuerint, uno ostio devolvuntur ad Rhenum urbis ejusdem mœnia olim alluentem, duobus milliaribus Francicis supra Basiliam atque uno infra Rhinfeldam sita est. Qualis quantaque fuerit isthæc civitas, etiamnum passim indicant fori, amphitheatri, templorum & mœnium rudera, quibus e terra effossis & examinatis, haud ingratam hujusce urbis delineationem Joannes Daniël Schoëpflinus Alsatiæ suæ Illustratæ pag. 149 & seqq. eruditorum oculis conspiciendam exhibuit; hujus verba in hac brevi notitia scribenda, sicut & in hujus § decursu, fere omnia deprompsi.

[31] Varias experta est Rauracorum Augusta fortunas, [varia sata paucis dantur,] quas solita sua eruditione prosequitur Argenteratensis professor; in florentissimo erat statu hæc antiqua civitas sicque substitit, quoad usque, Alemannis Rheni oram occupantibus, diversis cladibus attrita, civitatis nomine & jure spoliata & in castellorum classem amandata, anno tandem 451 irruentibus Hunnis, in villam, quæ nunc Augst dicitur, desierit. Ast Augustæ Rauracorum splendorem seculo Christi secundo aut tertio vel etiam sequenti saltem usque ad annum 383 aut ad 389 circiter, sicut ex Ammiani Marcellini & Eunapii textibus inferius recitandis patescet, imminutum fuisse, Schoëpflinus de his omnibus disserens haud probat. Cum autem S. Pantalus anno scilicet 451, ut num. 26 & seqq. innuimus, martyrio vitam amiserit, hinc eum ante seculum V medium ecclesiæ Rauracensi præpositum fuisse, consequitur. Igitur difficultati, a Schoëpflino propositæ & ab Rauracensis seu Basiliensis civitatum sub hoc tempus statu deductæ, haud ineptum dabitur responsum, si Basiliam, Augusta Rauracorum variis calamitatibus sub hanc epocham imminuta, eo splendoris devenisse aut tum in illo statu exstitisse, ut certum tutumque sancto Rauracorum Episcopo præbuerit aut præbere potuerit refugium, probatum dedero. Et jam ab Rauraco initium ducere liceat.

[32] Seculi quinti initia lugubrem urbi Rauricæ scenam aperuisse, non in uno Alsatiæ suæ Illustratæ loco, sed præcipue pag. 176 & seq. edocet Schoëpflinus, idque probare aggreditur his Notitiæ provinciarum Galliæ a Sirmondo primo vulgatæ, [post civitatem Basiliensem provinciarum Notitiæ] quam sub Honorio, qui anno 423 diem clausit ultimum, elucubratam cum aliis nonnullis eruditis existimat, potissimum innixus verbis, quæ sunt: Provincia Maxima Sequanorum numero IV habet civitates, quæ sunt: Metropolis civitas Vesontiensium, civitas equestrium Noiodunus, civitas Elvitiorum Aventicus, civitas Basiliensium, castrum Vindonicense, castrum Ebredunense, castrum Rauracense, Portus Abucini. Hinc jure merito Augustam Rauracorum variis cladibus attritam Basiliamque vix circa annum 384 aut 385, quo suos libros historicos Ammianus Marcellinus adornabat natam, sub Honorio, qui ab anno 395 ad 423 rerum potitus est, Maximæ Sequanorum provinciæ civitatibus fuisse adscriptam, arguit Schoëpflinus: ita enim subita incrementa cepit, ut (si tamen in Vandalica irruptione anno 408 fuerit direpta) mox ex ruinis suis exsurgens aut ex Rauricæ urbis cineribus subito enata, civitatibus annumerata fuerit. Hæc Argentoratensis professor, cui hæc asserenti haud invitus assentior, licet hanc provinciarum Galliæ Notitiam non sub Honorio, sed imperante Valentiniano II, circa annum 387 litteris mandatam, Rauricumque proinde oppidum non in Vandalica incursione direptum, sed prius etiam castris adscitum fuisse, existimem, ut mox evincere conabor.

[33] [non anno 418 aut 402, sed sub Valentiniano Juniore, a quo Arelatensis civitas] Isthanc provinciarum Galliæ Notitiam, priusquam, quæ in hac tamquam Viennensi metropoli subjecta inscribitur, Arelatensis civitas in metropolim erecta, vel postquam Augusta Rauracorum, teste Ammiano Marcellino lib. 15, cap. 11, olim provinciæ Sequanicæ urbs potior, variis, ut creditur, calamitatibus affecta, ad castrorum classem amandata fuerit, elucubratam fuisse, nemo non fatebitur. Porro anno 418 civitatem Arelatensem metropolis nonomine donatam jam fuisse perhibet Honorius Constitutione, ab Bouqueto Galliæ Scriptor. tom. 1, pag. 766 & ab aliis edita, qua septem provinciarum comitia quolibet anno in hac urbe celebranda indixit. Verum cum ex ipsis hujusce edicti verbis eadem comitia a Petronio, anno 401 & 402 Galliarum præfecto, in hac civitate indicta fuisse, constet, cur ab eo ipso jam tempore Arelatem metropolis honore decoratam fuisse, non liceat arguere? Imo & citius adhuc illud contigisse, ratione potissimum, quam mox adducturus sum, fretus existimo: quo fit, ut Notitia illa, cui Arelas cum aliis civitatibus Viennensi provinciæ subjectis adscribitur, seculo IV exeunte litteris mandata certo quasi indicio appareat.

[34] [Metropolis dignitate] Et quidem Arelatensis civitas, ex quo Galliarum prætorio præfectus, Treviris a Francis direptis aut Francis vicina Trevirorum loca infestantibus, Arelatem sedem suam transtulit, Metropolis honore gavisa mihi videtur: quantum enim dignitatis potestatisve ei contulerit supremum hujus præfecti tribunal, quod in omnes Galliarum provincias jus dicebat, intra ejus mœnia recenter erectum, nemo non intelligit. Verum hujus sedis translationem, quam anno 401 vel 402 Pagius, Bouquetus & Honthemius factam existimarunt, ego anno saltem 392 affigendam esse arbitror;quod Francis, ab anno 388 in Treviros, teste Honthemic Hist. Trevir. Podrom. tom. 1, pag. 414 & 420, irruentibus, Galliarum Prætorio præfectum sedem suam, ne in posterum barbarorum insultationibus pateret, Arelatem longe a Rheno dissitam transtulisse, sat verosimile sit.quod idem Honthemius, qui ab anno 389 aut 390, quo lex de Curs. publ. Galliarum præfecto Treviris proposita aut ad eum directa fuit, nullam aliam annis sequentibus latam, quæ Treviros ad præfectum fuerit missa, appellat, nullum omnino Galliarum præfecturæ apud Trevirenses vestigium abhinc indicet; quod certe, præfecturæ sedem tum Treviris Arelatem fuisse delatam, non leve indicium est.

[35] Acdenique, quod Arelatem metropolitana dignitate ab anno saltem 392, [fuit decorata, elucubratæ] quo Valentinianus Junior violenta morte exstinctus, decoratam fuisse, ostendat libellus supplex ab ejusdem metropolis episcopis circa annum 450 S. Leoni Papæ oblatus, inter ejusdem Opera tom. 1, pag. 538 editus, ac, ut scribunt Novæ Historiæ Occitaniæ auctores tom. 1, pag. 545, pro vero & authentico ab eruditis nunc habitus, quo privilegia ab Valentiniano & Honorio urbi Arelatensi concessa memorant his verbis: Hanc clementissimæ recordationis Valentinianus & Honorius fidelissimi principes specialibus privilegiis &, ut verbis ipsorum utamur, Matrem omnium Galliarum appellando decoraverunt; quid enim, quæso, his verbis innuere voluerunt episcopi, nisi quod Arelatensis civitas metropolitana donata fuerit jurisdictione, tum a Valentiniano Juniore, qui eam illi contulit, tum ab Honorio, qui constitutione anno 418 lata, comitia septem provinciarum a Petronio, olim prætorio præfecto, præscripta, sed per temporum angustias intermissa, iterum indixit? Igitur quo minus isthanc metropolis dignitatem Arelatensi civitati a Valentiniano Juniore ac proin anno saltem 392 ipsi emortuali concessam credamus, non obstant, quæcumque Pagius ad annum 401, num. 36, & ad annum 402, num. 32 & Honthemius Trevirensem Historiam contexens scripserunt.

[36] Ast, inquies, quo minus supra memorata Notitia seculo quarto exeunte scripta credatur, [sub castri nomine,] procul dubio obstabit sub hoc tempus florens Rauracensis status civitatis, quæ non nisi, ut passim scribit Schoëpflinus, anno 408 a Vandalis direpta, civitatis nomine & juribus exuta, castris dumtaxat in sæpe dicta Notitia adscribitur; unde eam Notitiam post annum 408 elucubratam fuisse consequitur. Augustam Rauracorum in florenti admodum statu tempore, quo suos libros excudebat Ammianus Marcellinus, vel sub annum circiter 384 vel 385 exstitisse, lubens cum Schoëpflino fateor. His enim verbis de Rauraco loquitur Ammianus lib. 15, cap. 11: Apud Sequanos Bisontios videmus & Rauracos, aliis potiores oppidis multis. Quæ verba, ut apparet, & tempus, quo Ammianus suum Opus contexebat, & qualiter tum Rauracum & Bisontium inter splendidas urbes annumerata fuerint, satis indicant. Porro Schoëpflinus post Chiffletium, qui Ammiani Marcellini Vitam ejus libris præfixam adornavit, istud elucubrationis tempus intra annum 383 & 390 his adductus rationibus, reponendum duxit. Ammianus, inquit Alsatiæ Illustratæ pag. 175 in Notis, post Gratiani mortem, qui anno 383 periit, libros suos historiarum conscripsit, & ante ruinam templi Serapidis Alexandrini, cujus, ut stantis adhuc meminit, quod anno 389 Theodosii edicto disjectum est. Quibus verbis Rauracum sub hoc tempus mox a Schoëpflino & a Chiffletio indicatum potiorem fuisse cum Bisontio Sequanorum civitatem, nec tum hanc a barbaris fuisse direptam, haud obscure patescit. Verum cum anno 408 illius direptionem & quidem in Vandalica invasione contigisse, Argentoratensis professor, nulla omnimo historicorum auctoritate innixus, sed ad conjectandi modum scribens asseruerit, hinc Augustam Rauracorum, a Vandalis anno 408 attenuatam, dein ad castrorum classem fuisse amandatam, haud recte arguit.

[37] [ante annum 408 adscriptæ;] Et vero hanc civitatem jam castelli tantum nomine vocatam sub annum 404 produnt Eunapii, cujus opus Bisantinæ collectioni Parisiensis editionis inter Legationum excerpta pag. 27 insertum est, verba, quæ huc transcribo, Julianus a Nemetibus ad Rhenum movens, jam enim apud Rauracos erat, quod est Romanorum castellum (sic merito vocem Græcam φρούριον vertit Schoëpflinus, quæ castellum, non coloniam, significat) hincque anno, quo lucubrationem suam scribebat Eunapius Sardianus, Augusta Rauracorum non jam civitatis, sed castelli, nomine appellata erat; ast in hoc anno assignando deceptus Argentoratensis professor, hunc auctorem imperatori Gratiano advixisse asserit, quod vir eruditus, si quæ de illo habet Photius Bibliothecæ suæ pag. 169 & seq., memoriæ ejus occurrissent, haud scripsisset. Hæc enim sunt Photii verba: Eunapius narrationis initium a Claudii cæsaris imperio ducit … definitque in Honorii & Arcadii liberorum Theodosii tempora, ut tunc historiæ suæ terminum ponat, quando Arsacius, Joanne Chrysostomo exterminato, solium episcopi occupavit. Eunapius igitur non solum Gratiani, verum etiam Honorii & Arcadii imperio usque ad annum 404 advixit, quo, ut Pagius in Criticis, Tillemontius Hist. Eccl. Monum. tom. XI, pag. 238 & seqq., & postremus Operum S. Joannis Chrysostomi editor tom. 13, pag. 155 scribunt, S. Joannis in exilium pulsi sedem invasit Arsacius: proindeque isto jam anno, clade aliqua non quidem a Vandalis anno 408 accepta, castellis adscripta erat Rauracorum Augusta. Quo autem anno hanc cladem acceperit antiqua hæc civitas, dicere non ausim: cum enim exeunte seculo IV Alemanni continuis irruptionibus Gallicas Rheni oras divexarent, facile evenire potuit, ut post Gratiani mortem, imperante adhuc Theodosio, direpta ea fuerit & sub Valentiniani imperio castris annumerata. Hinc huic circiter tempori affigenda est Rauraci clades, Notitiæque provinciarum Galliæ elucubratio.

[38] [contra Schoëpflinum, S. Pantalum attrito Rauraco] Utut sit, Rauracum variis cladibus exeunte sec. IV & sequenti incipiente imminutum castrisque adscriptum, ex his, quæ habet Schoëpflinus & quæ modo disserui, Basiliam vero ex Rauraci cineribus enatam tunc temporis civitatum jura adeptam & civitatibus in provinciarum Notitia adscriptam fuisse, constat: talis erat utriusque loci status, cum Pantalus, qui pro Christo anno 451 vitam martyrio amisit, ad Rauracorum sedem administrandam assumptus est episcopus. Positis angustiis, in quas adducta erat tum Rauracensis civitas, positoque florenti Basiliæ statu, quid, quæso, Pantalo agendum supererat, nisi ut Rauraco tot & tantis, ut vidimus, calamitatibus attenuato ad Basiliensem urbem diverteret. Imo ut Basiliæ moraretur, omnino necesse erat, quod his miserrimis temporibus sola hæc in Alsatia Superiori exstaret civitas ab Rauraco haud multum dissita, sola, inquam, quæ episcopi sedes evaderet, aut in qua, urbe præcipua olim episcopi sede imminuta, mansionem suam firmaret Pantalus. Qua igitur de causa nunc Basiliensis, nunc Rauracensis antistes vocatus fuerit, non ægre intelligitur.

[39] Sed quod silentio prætermittendum non est, [& quidem ante medium sec. V Basiliæ commorari potuisse; sicque Episcopum Basiliensem appellari concluditur.] quodque, haud difficile advertent Ecclesiasticæ Historiæ studiosi, S. Pantali episcopatum ante seculum quintum medium signari ita necesse est, ut, rejecta hac epocha, omnes aliæ corruere videantur. Si enim illum seculo III aut IV exeunti affigas, Rauraco tunc, ut ex Ammiani Marcellini libro 15, cap. 11 apparet, inter potiora Sequanicæ provinciæ oppida annumerato, nulla erit ratio, qua motus S. Episcopus e sede sua Rauraci constituta, Basiliam, quæ nondum civitatis nomen & jus adepta fuerat, diverteret. Si autem S. Pantalum ecclesiæ Rauracensi præpositum post annum 450 dixeris, tunc urgebit propositum a Schoëpflino argumentum, quo subversis Rheni Superioris ripis, direptis & destructis totius Alsatiæ civitatibus nullum tum fuisse ecclesiæ Rauracensi prælatum episcopum, contendit. Igitur, ut omnia recte cum Rauraci & Basiliæ statu componantur, hoc unum utique, S Pantalum scilicet ecclesiam Rauracensem ante seculum V medium regendam suscepisse, Basiliæque, tum jura civitatum & nomen adeptæ, Rauraco aut subverso aut valde attenuato, mansionem fixisse, dicendum superest. Sicque ruet, tota difficultatum moles a Schoëpflino structa & ex statu utriusque civitatis immerito desumpta: quod magis ac magis perspicuum evadet, ubi de ecclesiæ Rauracensis episcopatus origine & ratione disseruero.

[40] Tot & tam celebres de Euangelii apud Alsatas prædicatione, [Igitur, his omnibus perpensis,] seu de tempore, quo fidei lumen, adnitentibus viris apostolicis, Germaniæ Primæ incolis illuxit, nuperrimis his temporibus habitæ sunt disceptationes, ut quæstionem hanc toties jam a viris eruditis tractatam incudi hic iterum reddere operæ pretium non sit. Hic igitur, an 1 aut 2 seculo aliqui in Rheni Superioris oris exstiterint Christiani, non inquiram: sed posito, quod his primis religionis Christianæ temporibus fuissent, qui in his partibus Christo nomen dederint, non ideo cœtum illum qualemcumque episcopis, presbyteris aut aliis ministris destitutum, ecclesiæ nomine appellandum putabo, cujus primordia apud Alsatas Superiores non nisi seculo tertio aut quarto dumtaxat affigenda mihi videntur. Quod & de plerarumque ecclesiarum origine vulgo asseritur, hoc quoque de ecclesiæ Rauracensis initiis dicere necesse est: incertum omnino tempus, quo Euangelium in hisce Rheni partibus annuntiatum fuerit, nec magis noti viri illi apostolici, per quos ad Christi agnitionem Alsatæ nostri pervenerint: an forte Vejontini episcopi omnium primi, tamquam verbi divini præcones, Rauracensis ecclesiæ fundamenta jecerint? Etsi hæc opinio aliqua verisimilitudine non careat, attamen cum nullo certo innixa sit fundamento, hanc tamquam veram & certam habere nequeo, ideoque, eam intra verosimilium classem reponendam esse, reor.

[41] [Rauracorum episcopalis sedes] Duo dumtaxat veluti veritati haud dissona mihi apparent: Augustam scilicet Rauracorum in sedem episcopalem erectam fuisse & hoc quidem ante seculum V; primum ultro fatentur B. Rhenanus, Cointius & bene multi eruditi, nec de illo ullum movet dubium Schoëpflinus ipse, qui passim sedem Rauracensem Basiliam translatam fuisse asserit, licet, dum variis argumentis Argentoratensem cathedram deturbare suscipit, iisdem convelli posse Rauracorum episcopatum non animadvertit. Sed dicat, velim, Schoëpflinus (nam illud in primis scire averem) quibus episcopatum Rauracensem adstrueret rationum & probationum instrumentis, si quis ejus veritatem aut impugnaret, aut saltem de illa aliquod moveret dubium? Nullum omnino exstat, quod sciam, a Schoëpflino adducendum, qui inter fictitios episcopos & Justinianum & Pantalum esse amandandos contendit. Utut sit, cum circa sedis Rauracensis veritatem nulla sit inter eruditos controversia, alterum hoc, scilicet hanc sedem ante seculum quintum erectam fuisse, habeo probandum.

[42] [non sec. V, quo Rauracum a barbaris attenuatum & castris inscriptum erat,] Et quidem Rauracum episcopalis sedis dignitate ante annum 451 decoratum fuisse nemo inficiabitur. Ut quid enim Augustæ Rauracorum sedes tum affixa fuisset, quæ nedum civitatibus & oppidulis inscripta, sed humi ab Hunnis prostrata, suis obruta ruinis jacebat? Nec etiam ineunte seculo V & sub Honorii imperio illud contigisse dixerim; sapienti enim lege in concilio Sardicensi, anno 347 habito, & in synodo Laodicena, anno 324 aut saltem ante annum 400 celebrata, cautum fuerat, ne in castris aut oppidulis, sed in præcipuis civitatibus sedes episcoporum erigerentur. Cum horum conciliorum placita cumprimis ad rem meam faciant, verba, quibus concepta sunt, ex conciliis Lab. tom. 2, col. 653, can. 6 deprompta huc transcribo. Licentia ordinandi episcopum danda passim non est: si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas, cui satis est unus presbiter, voluerit sibi episcopum ordinari, ad hoc, ut vilescat nomen episcopi & summi honoris auctoritas; non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in civitatibus, quæ episcopos habuerunt, aut si qua tam populosa est civitas vel locus, qui mereatur habere episcopum. Idem habet canon 57 concilii Laodiceni tom. 1 Concilior. Labbean. col. 1506 & 1514 insertus. Quod non oporteat in villulis & in agris episcopos constitui vel (in vicis & in pagis) sicut legitur in versione Hervetana. Eadem seculo V & sequentibus temporibus, ut ex epistola 87 S. Leonis Papæ in tom. 3 eorumdem Conciliorum col. 1393 illata & ex epistola 1 Zachariæ summi Pontificis ad Bonifacium tom. 1 Concil. Galliæ, a Sirmondo vulgatorum, pag. 532 edita liquet, apud Orientales & Occidentales seu Africanos civitatibus nempe dumtaxat sedem episcopi affigendi viguit consuetudo.

[43] Proindeque cum Augusta Rauracorum ante annum 404, ut num. 32 & seqq. edocui, civitatum juribus & nomine exuta, non nisi oppidulis seu castellis adscripta fuerit, hinc eam seculo tertio aut quarto, quo in florentissimo erat statu, potioremque locum cum Bisontio inter Sequanorum oppida obtinebat, [sed seculo IV medio aut circiter erecta & deinde Basiliam translata est.] in episcopalem sedem assumptam fuisse ex rationibus numm. prægressis adductis patescit. Et vero circa seculum IV medium, ut mox dicturus sum, Justinianus ecclesiæ Rauracorum episcopus occurrit. An autem primus hujus ecclesiæ inscribendus sit antistes, dicere non ausim: verum cum primus sacris Fastis insertus, nec alius seculo tertio aut ineunte quarto appareat, nihil obstat, quominus Rauracensium episcopus prior appelletur. His igitur circa Rauracorum episcopatus initia delibatis, jam, quid de Basiliensis sedis origine sit dicendum, haud difficile eruitur. Augusta enim Rauracorum seculi V initio valde attrita & tandem anno 451 ab Hunnis eversa, Rauracorum episcopus Basiliæ, sub Honorii imperio civitatibus annumeratæ, mansionem potius, quam episcopi sedem, figere decrevit. Qui sedi huic administrandæ seculo VI & VII præfuerunt episcopi, Augusta Rauracorum sub suis cineribus consepulta manente, Basiliæ, e suis ruinis tunc exsurgentis, S Pantali vestigia secuti, pariter commorasse videntur. Hinc Rauracorum episcopi a Basilia, in quam sedem quasi transtulerant, Basilienses appellari cœperunt; ita tamen, ut in Actis publicis seu in antiquis, quæ supersunt, monumentis, a Rauraco præcipua olim urbe, ubi episcopi sedes fuerat erecta, Rauracenses etiam dicti, donec, deleto Augustæ Rauracorum circa seculum VIII medium nomine, Basilienses solummodo nuncupati fuerint.

[44] Et illud sat innuit antiquus Basiliensium Episcoporum Catalogus, [Hinc sequentibus seculis Basilienses Episcopi appellati sunt.] ex schedis Monasteriensis in Alsatia cœnobii a Marteneo descriptus, Anecdotorumque tomo 3, col. 1385 intextus, quem sec. XI, cum Beringerium episcopum ecclesiæ Basiliensi, teste Sudano, Basileæ Sacræ auctore, pag. 167 & seqq., prælatum ultimo loco inscriptum exhibeat, contextum opinor. Verba autem hujus Indicis hæc sunt: Walaus, Basileënsis archiepiscopus, sub Gregorio Papa III, qui Romæ juxta veterem Summorum Pontificum Catalogum a Papebrochio vulgatum ab anno 731 ad 742 sedisse asseritur. Ast, verbo illo archiepiscopus utens hujus Catalogi auctor, voce quidem haud recta scripsisse videtur. Walaus enim aut Walanus hic archiepiscopus scribitur, non sane quod tamquam metropolitano episcopo alios sibi subjectos habuerit, seu quod primus omnium sederit Basiliæ antistes, sed quod decessoribus suis, nunc a Rauraco, antiqua episcoporum sede, nunc a Basilia, ubi multis abhinc seculis commorabantur, dictis, seculo hoc octavo, deleto omnino Augustæ Rauracorum nomine, Basileënsis fuerit appellatus: in hoc dumtaxat sensu ab Catalogi auctore Walaus, ut videtur, archiepiscopus nuncupari potuit. Nunc de primis Rauracensibus episcopis agendum.

§ IV. De primis ecclesiæ Rauracensis episcopis & nonnullis, quibus eorum fulcitur episcopatus, monumentis.

[Episcopis Rauracensibus primo loco Justinianus, qui Agrippinensi intersuit synodo, cujus] Multis de episcopali Rauracorum cathedra disceptatis, haud parum forte ad historiam sancti Pantali elucidandam conferent, quæ hic de primis hujus sedis episcopis & de tempore, quo eorum unusquisque hanc ecclesiam rexerit, dicturus sum. Verum ut, quod res est, in ipso disceptationis limine edicam, omnia ita sunt seu scopulis referta seu obvoluta caligine, ut de primis ecclesiæ Rauracensis episcopis inquirenti haud leves undique enodandæ subeant difficultates: nullum fere, quo Justiniani, S. Pantuli & aliorum adstruitur episcopatus monumentum, de quo inter eruditos non suborta fuerit controversia aut instituta dissertatio: quodlibet proinde hic a me, qua par est, diligentia dispungendum occurrit, ut, eo perpenso, lector, qui fuerint ecclesiæ Rauracensi prælati episcopi, quove ordine in hujus ecclesiæ tabulis sint reponendi, videre queat. Asserto igitur S. Pantali episcopatu, signatoque ad annum 451 ejus martyrio, initium ducemus ab Justiniano, qui concilio Agrippinensi, anno 346 in causa Euphratis Coloniensis antistitis, ob divinitatem Jesu Christo negatam e sede dejecti, celebrato & tom. 2 Concil. col. 615 vulgato, interfuit, quique suam his expressit verbis sententiam: Justinianus episcopus dixit: Ex epistola clericorum Agrippinensium, nec non & fratrum per singula castra constitutorum, quorum epistolæ & subscriptiones tenentur, cognovimus Euphratam esse blasphemum, qui Christum Salvatorem Dominum nostrum Deum esse negat. Quapropter & ego consentio, illum ab Ecclesia Catholica esse damnatum. Hæc Justinianus, qui in hujus concilii Actorum initio Rauricorum episcopus scribitur.

[46] [veritas hic] Ast cum non levis sit inter eruditos de hujus concilii veritate controversia, cumque viri non infimæ notæ Acta ejus tamquam suspecta aut etiam supposititia habeant, alii autem non minori eruditione celebres ea tamquam vera tueantur, hinc rationes, quibus hujus concilii veritas adstruitur, quasque dilucido ordine proponunt in Dissertatione tertia ad Ecclesiæ Argentoratensis Historiam prævia Grandidierus, & Byeus in Commentario suo de S. Sanctino Virdunensi episcopo, tom. V Octobris pag. 594 & num. 37 ad 48 inserto, hic quasi summatim expressas typis recudere operæ pretium duxi; & primo quidem a notis chronologicis Agrippinensis synodi Actis inditis, sermonem auspicor. Notæ hæ sunt, quas transcribo: Post consulatum Amantii & Albini IV Idus Maias. Proindeque post annum 345, quo Amantius & Albinus consules processerant, & quidem, ut opinor, anno 346 die Maii 12 seu feria secunda, in quam secundum tabulas Paschales anno illo XII Maii dies incidebat, celebratum fuit Agrippinense concilium, Nec usquam, inquit Byeus supra laudatus num. 38, pag. 595, in formam, per antiquos Ecclesiæ canones pro conciliorum celebratione præscriptam, peccare invenitur; cum autem sic habeat, ac proin ejus Acta, in semetipsis considerata, omnibus omnino, qui in genuinis ac sinceris Conciliorum Actis requiruntur, veritatis caracteribus sint munita, ut quid ea seu cujus sunt, concilium pro puro ac puto sigmento habeamus?

[47] Nec quibusdam Ecclesiæ scriptoribus ignotum fuit Agrippinense concilium: [ex variis auctoribus adstruitur] illius enim meminere præter Harigerum Lobbiensem abbatem, qui, teste Henschenio in Commentario suo de S. Servatio Trajectensi episcopo, ad 13 diem Maii coli solito, in confinio seculi X & XI floruit, aut potius præter Ægidium Aureæ-Vallis monachum, qui labente seculo XIII Harigeri lucubrationes auxit, ut in libro de Gestis Pontificum Tungrensium, anno 1612 a Chapeavillo edito, pag. 33 & seq. legere est, Bertharius, qui juxta Dacherium Spicil. tom. 12, præf. pag. 11 & 12 primæ edit., & Franc. Lit. scriptores tom. 6, pag. 154 & seqq. Episcoporum Virdunensium Historiam circa annum 887 adornavit; Lupus episcopus Catalaunensis, qui, teste Henschenio, Acta S. Maximini Trevirensis episcopi ad 29 diem Maii illustrante, anno 839 advixit, auctor anonymus, qui ejusdem S. Episcopi Vitam sub Pipino rege integroque seculo Lupo senior digessit, de quo Franciæ Litterariæ auctores tom. 4, pag. 192: igitur synodus illa a IX seculo imo seculo VIII ecclesiæ Gallicanæ scriptoribus naud ignota fuit, nec proinde, ut Artzhemio in Præfatione Conciliis Germaniæ prævia pag. 22 placuit, seculi IX aut X figmentum fuit.

[48] Verum, qui concilii hujus veritati adverjantur, Novæ scilicet Galliæ Christianæ scriptores passim, [contra eruditos] sed præcipue in Episcoporum Coloniensium Indice, quem tom. 3, col. 622 contexuerunt, Callesius Annal. Ec. Germ. auctor ad hunc annum, Schoepflinus Alsatiæ Illust. pag. 344 & seqq. & Artzhemius, qui Concilia Germaniæ in unum collegit, hoc uno argumento Agrippinensis synodi fidem impugnant, quod nempe Euphratas ab octodecim Galliæ episcopis e sede sua anno 346 deturbatus, anno tamen sequenti inter Catholicos concilii Sardicensis patres occurrat, ita quidem, ut præcipuæ in tractandis fidei & Ecclesiæ rebus partes ei demandatæ fuerint, qui ad imperatorem Constantium, ut episcopos ob fidem in exilium trusos ad sedes revocaret, delegatus legitur. Quam difficile porro hæc intelligi queant, nemo certe non viderit! Tale est, inquam, quod tamquam validissimum contra Agrippinensis concilii veritatem intorquent argumentum. Etsi etiam illud foret ejusmodi, inquit Byeus pag. 595, num. 41 & 42, ut nulla plane ratione posset dilui, haud illico tamen propterea concilii ejusdem Acta veluti supposititia forent rejicienda. Hæc enim, pergit Byeus, ut jam docui, nullam prorsus, si in semet ipsis considerentur, includunt falsitatis notam; nec raro fit, ut, etsi quidem difficultates objectæ, quæ, ne res quæpiam gesta credatur impediunt, vix ac ne vix quidem solvi posse videantur, mox tamen, si omnia, quæ cum re illa conjunguntur anteque ignorabantur adjuncta innotuerint, evanescant. Quare id quoque, si omnia, quæ ad hanc spectant synodum, modoque adhuc ignorantur, ad juncta innotescerent, locum esse lortiturum, existimari haud immerito potest. Cæteras rationes, quibus propositæ difficultatis nodum solvere conatur Byeus, in Commentario prædicto lector perlustret, iis enim cum alias addendas non habeam, hic eas tantummodo laudare mihi sufficiat.

[49] [eam] Sed & ab hæresi Euphratam Coloniensem ad Constantium ab Sardicensis concilii patribus missum vindicare nititur Henschenius ad 13 Maii de S. Servatio num. 2, pag. 210 disserens. Aliquem enim post Sirmondum in nomenclatura urbium & episcoporum errorem irrepsisse probans, addit, quæ modo huc transcribo: Liceat nobis, cum venia lectoris indicare, quod arbitremur aliud nomen quoque in eumdem textum irrepsisse, aut falso suppositum a sciolo aliquo aut ab imperito librario longe a vero deformatum; ipsius scilicet episcopi Agrippinensis, ab aliis autem in concilio episcopis forsan alto silentio involutum, ut faniæ istius consuleretur, aut pro nomine Euphaxii Euphrasiive aut alio simili perperam scriptum: Euphratæ, inquam, viri & eruditissimi & integerrimi, imo quem arbitramur nequitias alterius detexisse, & in ejus depositi locum fuisse subrogatum. Ast, inquit Schoepflinus pag. 335, ingeniosa medicina, quæ vulnus non sanat. Enimvero Euphratas ille, qui Sardicensi concilio intersuit, ab Athanasio describitur, ut senio confectus ac singulari constantia & sanctitate conspicuus, quæ in Euphratam novum non quadrant. Accedit, quod Acta Servatii, præsulis Tungrensis, Euphratæ deposito non alium Euphratam, sed Severinum successorem adscribant.

[50] [impugnantes] Huic ultimæ difficultati respondet Byeus Commentarii præfati num. 43, quem videre lectorem haud pigebit. Nec certe multum urget primum Schoëpflini argumentum, mox a me transcriptum: enimvero Euphratam illum Coloniensem episcopum, quem ad imperatorem a Sardicensis synodi patribus delegatum ferunt, eum multis abhinc annis in episcopum fuisse assumptum, non scribit S. Athanasius: sed, etsi ab uno dumtaxat anno huic ecclesiæ administrandæ electus, cur ætate & moribus conspicuus esse non potuerit, certe non video: talis enim esse debebat, qui Euphratæ ob hæresim a sede dejecti locum acciperet, ut virtute & prudentia oves, hæreseos veneno infectas, facilius sanaret & ad Catholicam reduceret doctrinam. Miror, quod Artzhemius sopitum jam dudum ex Photinianæ hæresis origine deductum, denuo moverit argumentum, cui Sirmondus cum in notis posthumis apud Labbeum Concil. tom. 2, col. 1805, tum in disceptatione de Photiniana hæresi, Operum ejus tom. 4, pag. 395 & seqq. inserta, & Pagius in Criticis ad annum 347, num. 5 dilucidum responsum subministraverant. Illorum rationes Byeus suo Commentario denuo intexuit, quas num. 39 & 40, pag. 595 legere non abs re erit. Sed & Callesium Artzhemiumque, qui synodi Agrippinensis Acta tamquam spuria rejiciunt, hoc argumento urgere mihi liceat.

[51] [argumentis, quibus] Inter episcopos numero septuaginta, qui Sardicensi concilio subscripserunt, triginta quatuor e Galliis egressi memorantur, qui contra nova Arianorum molimina Catholicum dogma asserturi Sardicam anno 347 convenerant. Porro ex his Galliarum episcopis viginti quatuor occurrunt, qui concilio Agrippinensi vocem dedisse leguntur: nomina enim eorum, licet interdum amanuensium oscitantia vitiata fuerint, eo tamen modo expressa sunt, quo ea haud aifficile dignoscere quis queat: hoc unum dumtaxat discrimen interest, quod synodo Agrippinensi subscribentes urbium nomina, quibus episcopi præerant, expresserint, quæ in Sardicensis synodi subscriptionibus prætermissa sunt: Callesius attamen & Artzhemius supra laudatus Præfatione ad Concilia Germaniæ prævia pag. XXII & tom. 1, pag. 8, episcopos illos, qui Saraicensi concilio interfuerunt, iisdem omnino sedibus affigunt, quibus eos præfuisse exhibent synodi Agrippinensis Acta, quæ tamquam spuria aut suppositia rejiciunt.

[52] Verum, qua ratione quave auctoritate Amandum v. g. Argentorati aut Rauraci Justinianum potius, [hic respondetur.] quam aliis civitatibus, sedisse existiment, qui omnem concilii Agrippinensis Actis fidem detrahunt, nec levem quidem scriptoribus, num. 47 laudatis, qui illius concilii in suis lucubrationibus meminere, adhibendam opinantur? Totam hanc igitur de concilio Agrippinensi controversiam concludam Granaidieri verbis a Byeo in Comment. prædicto num. 44 Latine redditis in hunc modum: In hoc verisimilitudinum conflictu nonne pro synodi Agrippinensis Actorum, quæ in semet ipsis considerata nihil, quo suspecta reddantur, exhibent, ac præterea in totius antiquitatis suffragio majorique auctorum numero, ut Petavius animadvertit, sunt fundata, veritate sententiam ferre oportet Cum igitur Agrippinensis synodus anno 346 vere habuisse locum sit censenda, Justinianum Rauricorum episcopum, qui huic interfuisse memoratur, Rauracensem ecclesiam tum administrasse & circa medium quartum seculum floruisse, conjectarium est.

[53] S. Pantalum proinde, tamquam Justiniani successorem, [Secundo loco S. Pantalus.] ante medium seculum quintum ecclesiam Rauracensem regendam suscepisse, ex superius dictis eruitur. Nec immerito a quibusdam Basiliensis episcopus est appellatus, qui, civitate Rauracensi circa annum 404 imminuta & castellis tantummodo adscripta, Basiliæ sedem primus fixisse videtur. Coloniam, his miserrimis temporibus migrare coactum, ibi pro Christo anno 451 mortem tolerasse, innuit tumulus, anno 1155 aut insequenti effossus, prout numeris prægressis edocui. Nec aliquem in locum ejus suffectum fuisse, proinque sedem Rauracensem multis annis vacasse, ex miserrimo Alsatiæ statu conjectare licet. Enimvero, vastata Rheni Superioris ora, subversis aliis Alsatiæ civitatibus, Basilia ipsa ad imum in Attilana irruptione redacta, qui tum regendis ecclesiis præfici potuissent episcopi? Illud idem in diversis Galliarum sedibus contigisse, exemplis pluribus in medium adductis in sua Ecclesiæ Argentoratensis Historia pag. 153, tom. 1 observat Grandidierus: ideoque duos tantum Rauracenses episcopos al anno 346 ad 511 sacris hujus ecclesiæ tabulis Justinianum scilicet inscribit, & Adelphium, quem deinde in Alsatiæ Historia, quæ sub prælo sudat vir eruditus, mihi amicitia conjunctissimus & urbanitate cum primis spectandus, litteris ad me die 28 Novembris anni 1786 datis, expungendum esse existimavit. Verum, an merito, ex dicendis mox patescet.

§ V. Episcoporum Rauracensium seu Basileënsium series.

[Ecclesiæ Rauracensi per annos multos viduæ præficitur Adelphius, cujus nomen] Aliquem S. Pantali pro Christo anno 451 enecti locum statim accepisse, haud mihi apparet: sed Rauracorum sedem pluribus annis vacasse, ea præsertim ratione motus facilius creatuerim, quod in Attilana irruptione, tota Rheni Superioris ora vastata, ut mox dixi, hujusque regionis dispersis aut ferro mactatis incolis, ipsomet Schoepflino teste, nullus tum videatur Rauracensi ecclesiæ prælatus episcopus. Nihil mirum igitur, si medio seculo V elapso nullius Rauracensis aut Basiliensis episcopi nomen hujus ecclesiæ Fastis insertum conspiciatur. Tertio proinde loco Adelphius, qui anno 511 primo concilio Aurelianensi subscripsit & vices suas Asclepio presbytero in concilio II, in eadem urbe celebrato, demandavit, inscribendus mihi videtur. Sic enim habent Adelphii & Asclepii presbyteri subscriptiones, duobus hisce conciliis a Surio editis subnexæ: Adelphius Rauracensis. Asclepius presbiter pro Adelphio episcopo Rauracensi. Quibus fit, ut Adelphius ecclesiam Rauracensem ab anno saltem 511 ad 533 usque, juxta codices, quos in duobus hisce conciliis edendis adhibuere Surius & Binius, administrandam susceperit.

[55] [duabus primis Aurelianensibus synodis secundum Surianam & Binianam editionem.] Verum huic a Surio & Binio acceptæ lectioni haud consonant codices Pithæanus, Bellovacensis, Remensis, Corbeiensis & alii, quibus in conciliis primo & secundo Aurelianensibus edendis se usum fatetur Sirmondus in Notis Adelphii subscriptioni subnexis: nec etiam huic concordat Adelphii subscriptio ex apographo, in Bibliotheca regia Parisiensi asservato & seculo nono descripto, cujus meminit in sua epistola, ad me die 20 Aprilis hujus anni 1787 data, D. Daniel Labbat, e Congregatione S. Mauri monachus, qui novam Galliæ Conciliorum editionem typis propediem daturus est, deprompta: enimvero hic variantes codicum Lectiones, ad Adelphii subscriptionem concilio 1 Aurelianensi subnexam spectantes & ex Notis Sirmondianis haustas, ut certius de his omnibus judicium ferre queat lector, juverit subdere. Adelphius ecclesiæ Pictavorum episcopus; ita codex Rhemensis, Bellovacensis & alii; Germanensis scilicet & Vaticanus, in schedis Bollandianis laudati, Ex civitate Pictavis Adelphius episcopus: Pithæanum vero apographum, Corbeiense, Regium Parisiense &c sic habent: Adelphius, de civitate Ratiatica, de Ratiate, ecclesiæ Ratiaticæ vel de Rotiate, Riatensis episcopus, quæ verba Ratiate aut Ratiatensis, & similia de Ratiasto, celebri olim apud Pictavenses civitate, de qua Ptolomæus, intelligenda esse existimant vulgo eruditi Sirmondus, Labbeus, Novæ Galliæ Christianæ editores in Episcoporum Pictaviensium Indice, abbas Belleyus, qui eruditam de antiqua illa Ratiatensi civitate disceptationem regiæ inscriptionum Academiæ monumentis tom. 19, pag. 722 & seqq. intextam, edidit, Novæ Galliarum Notitiæ scriptor Danvilleus pag. 539 & seq. & nonnulli alii auctores; ita ut juxta hosce omnes Adelphius Pictaviensis ecclesiæ episcopis, qui, ut apparet, de Ratiate aut de Ratiatica civitate in subscriptionibus conciliis inditis, nonnumquam nomen acceperunt, sit inserendus. His positis, in hoc proinde tota difficultatis summa consistit, ut, quæ sit ex Surii & Binii editione, vel ex variis codicibus a Sirmondo laudatis accepta lectio anteponenda, quæve ex his omnibus potius retinenda, hic inquiramus.

[56] Sed primo cum Sirmondo in Notis, subscriptionibus concilio primo & secundo Aurelianensi inditis, [aliis merito præferendam inditum legitur:] subnexis mirari subit, quanta sit vel in ordine ac serie, vel in nominibus episcoporum & civitatum varietas! adeo ut genuinas horumce episcoporum subscriptiones ad nos usque non pervenisse, sed eas pro amanuensium libito aut captu insertas & turbatas esse, perspicuum sit. Porro, ut in sola Adelphii subscriptione immorer, nomen ejus in variis primi Aurelianensis concilii apographis a Sirmondo laudatis aut in Museo Bollandiano repositis, nunc 12, nunc 14, nunc 15 loco legitur; imo & decimum locum obtinet in Collectione Ms. Conciliorum a S. Isidoro Hispalensi contexta, quam ex variis venerandæ antiquitatis VIII, IX, X, XI & XII seculi Mss. codicibus collegit, contulit, castigavit P. Burriei S. J. anno 1755, quamque mihi perurbane domini de Santanders, Bruxellis commorantes, perlustrare permiserunt. Nec minor in civitatum, quibus præfuisse dicitur Adelphius, nominibus diversitas: Suriani enim & Biniani codices Rauracensi civitati illum affigunt, quem varia Sirmondi apographa & codex regius Parisiensis, Ratiaticæ civitati & Pictaviensibus episcopis inscribunt. Quæ demum ex his omnibus codicibus accepta lectio, ut potior, est retinenda? Suriana & Biniana, ut mihi verosimilius apparet, & quidem merito.

[57] Quibus in conciliis suis edendis Surius & Binius usi sunt, [sicque vocibus Ratiatum & Ratiatensis pro Rauraco & Rauracensi a librariis usurpatis, Adelphius] codices Rauricæ civitati episcopum affigunt Adelphium, cujus nomen duabus primis synodis Aurelianensibus inditum apparet: nec sane in hoc aliquid veritati dissonum videtur; enimvero Raurica civitas jam dudum in sedem episcopalem erecta fuerat, nec ulla ex Notis chronicis, ut mihi videtur, oritur difficultas; nihil est igitur, cur Binianam & Sarianam horumce duorum conciliorum lectionem tamquam sinceram & germanam non habeamus. Sed & in variis codicibus, quibus Adelphius Ratiaticæ civitati, aut de Ratiate aut Ratiatensis seu Riatensis appellatur episcopus, legendum esse potius Rauracensis aut de Rauriaca civitate, eo lubentius crediderim, quod hoc vocabulum a sciolis librariis haud difficile in alterum mutari & sic scribi potuerit: non enim inter utrumque vocabulum tanta est discrepantia, ut unum pro altero accipi facile & usurpari nequiverit; præsertim cum in membranis temporum injuria partim attritis aut non parum deletis, illæ voces Raurica civitas aut Rauracensis episcopus occurerint: amanuenses enim, qui aliquam hujus nominis urbem in episcopalem edem erectam esse non noverant, illa verba Ratiatica, Ratiatensis, aut Ratiate, quod pagi alicujus apud Pictones haud ignobilis caput scirent, substituenda esse duxerunt; præsertim si amanuenses illi, vel ex Pictonum regione oriundi, vel apud Pictones aut non ab eis procul dissiti codices suos descripserint. Ex hoc primo alius, ut videtur, subortus est error: alii librarii verba illa Ratiatica civitas vel de Ratiate, Riatensis episcopus in membranis intexta reperientes hancque antiquam civitatem numquam episcopali sede gavisam persuasi, sed eam potius intræ Pictaviensis diœcesis limites contentam esse edocti, codicibus suis vocabula ista, de Pictavis, Pictavorum episcopus, sicut in uno & altero Ms. legitur, inseruerunt. Conjecturis meis haud parum adjumenti attulissent varii Conciliorum editores, si codicum, quos in concilis suis vulgandis adhibuerunt, nos edocuissent ætatem; forte enim apographa, quibus voces Ratiatica, de Ratiate & Riatensis intextæ sunt aliis, quibus de civitate Pictaviensi aut de Pictavis Adelphius scribitur episcopus, antiquiora & melioris notæ esse, illa inspiciens existimassem.

[58] [non Ratiaticæ civitatis nunquam in episcopi sedem erectæ, sed,] Utut sit, subscriptionem Adelphii, concilio 1 Aurelianensi inditam & ex variis codicibus a Sirmondo memoratis desumptam, qua Ratiaticæ civitatis aut Ratiatensis episcopus dicitur, de Raurica civitate, non vero de Ratiasto antiquo apud Pictones, ut abbas Belleyus supra laudatus probat, oppido intelligendam esse, ex hoc in animum induco, 1° quod Ratiastica civitas in sedem episcopalem numquam fuerit evecta; 2°, quod nullus Pictaviensis episcopus, sicuti ex illorum Indice aut ex variis eorum subscriptionibus, conciliis æ seculo IV, quo S. Hilarius sedebat, ad nostræ usque tempora celebratis, inditis, ab illa civitate Ratiastica nomen acceperit; quo fit, ut in vocem illam Ratiatica aut Ratiacensis mendum irrepsisse, & eam pro Raurica civitate positam a sciolis librariis fuisse, in animum propense inducam.

[59] [quidquid in contrarium ex aliarum ecclesiarum exemplo] Ast, inquies cum abbate Belleyo & nonnullis aliis eruditis, Carnotenses episcopi, sicuti ex Pithæano codice, in Notis ad concilium 1 Aurelianense a Sirmondo laudato, apparet, a Dunensi castro nonnumquam vocati sunt, sic etiam Constantinenses sec. VI a Briovera fuerunt appellati: nec mirum igitur, quod Pictavienses a Ratiatica civitate nuncupati fuerint. In nonnullis, fateor, sed inferioris notæ codicibus, episcopus Carnotensis, Aventinus nomine, a Duno castro fuit appellatus, licet in cæteris hujus concilii apographis Carnotensis aut Carnotenæ ecclesiæ dictus fuerit antistes: ita & Carnotenses episcopi a Briovera in aliquibus apographis, a Sirmondo laudatis, vocati leguntur. Verum in quibusdam aliis illud vocabulum Brioverensis aut ex Briovera episcoporum nomini ita adjectum legitur, ut ab amanuensibus insertum statim appareat. Sed & episcopi Carnotenses a Duno castro, sicut Constantinenses a Briovera appellati mihi videntur, quod Dunum & Briovera ad episcopale eorum dominium vel, ut vocant, ad episcopi mensam pertinerent, ideoque in iis plerumque locorum amœnitate allecti sedem aut potius commorationem suam haberent Carnotenses & Constantinenses episcopi. Brioveram enim ad Constantinensem antistitem spectasse, dilucidis probat Valesius monumentis Notitiæ Galliarum pag. 98. Dunum autem castrum in episcoporum Carnotensium ditione esse haud obscure innuit Papoli Carnotensis ad episcopos Parisiis anno 578 congregatos epistola, Concil. Galliæ tom. 1, pag. 350 intexta, qua Papolus eos supplex rogat, ut causam ipsius adversus Promotum, qui, in castro Dunensi episcopus constitutus, facultaticulam ecclesiæ, quantum in ipso pago esse constat, simili conditione pervasit. Ex nullo autem, quod sciam, instrumento civitatem Ratiatensem ad Pictaviensis episcopi dominium pertinuisse liquet: magnum proinde inter Carnotenses, Constantinenses & Pictavienses discrimen; nulla proin ratio exstat, qua hi a Ratiasto aut Ratiatenses appellari potuerint, sed alia mox exsurgit difficultas, quam solvere hic operæ pretium est.

[60] Si ad Rauracensem ecclesiam referenda sint Adelphii subscriptio & quæcumque de illo in duabus primis Aurelianensibus synodis habentur, [aut ex regum] qui fieri potuit, inquies, ut Rauricæ regionis incolis seu Alsatis superioribus intra Burgundici regni limites comprehensis, Adelphius Rauracorum ep. annis 511 & 533 conciliis regum Francorum, qui tunc temporis haud parum Burgundionibus suspecti erant, præceptione Aureliæ celebratis adfuerit aut in his presbytero vices suas demandaverit? Hoc autem de episcopis Ratiatensibus aut Pictaviensibus dici nequit; quippe qui in regum Francorum fide procul dubio tum stabant. Ast, Rauracos intra Burgundionum fines seculo VI adolescente, degisse itane perspicuum certumque est, ut nullum de hoc moveri possit dubium? Haud levis enim de illo disceptationis puncto mihi subest dubitatio. Et quidem Schoepflinus, cui Alsaticæ Historiæ periodi adeo erant perspectæ, non in uno Alsatiæ Illustratæ loco, sed præsertim pag. 226, 227, 626 & seqq. Rauracos saltem peracta Attilæ irruptione idque post annum 451 sub Burgundionum regum ditione non exstitisse, evincit.

[61] Ne autem a Schoëpflino disserta hic repetere videar, [diversitate hic opponatur,] ex ejus disceptatis hoc arguere tantummodo liceat, quod subdo: primo Burgundiones partem Rheno propinquam occupasse, donec ab aliis barbaris & anno 451 ab Hunnis pulsi sedes suas in Helvetia regionibusque vicinis contraxerint. Secundo Burgundionibus sic ab Attila enectis aut fugatis, Alsatiam Superiorem novos excepisse hospites, Alemannos nempe, qui a multis annis Rhenensibus oris assidentes tandem anno 495 apud Tolpiacum a Clodoveo Magno fusi, in Francorum regum fidem transierunt; hincque Alsatia Superior seu Raurarica tellus, quæ Burgundionibus primo, dein Alemannis paruerat, Francorum ditioni fuit subjecta. His positis, quominus Adelphii Rauracensis ecclesiæ episcopi nomen duobus primis conciliis Francorum regum præceptione Aureliæ annis & 533 celebratis, inscriptum appareat, nihilomnino impedit, sicque ruet difficultas ab regum diversitate contra Adelphium Rauracensem petita.

[62] Episcopis igitur Rauracensibus Adelphius & quidem, [Rauricæ ecclesiæ dicendus est episcopus.] secundum ipsius subscriptionem, tum in concilio primo Aurelianensi tum Asclepii presbyteri in concilio secundo, Aureliæ habito, vices ejus gerentis, quæ ambæ subscriptiones ex Suriana & Biniana horumce conciliorum editione acceptæ Adelphium ecclesiæ Rauracensi affigunt episcopum, inscribendus videtur. His eum inscripserat Grandidierus, Argentinensis ecclesiæ Historiam tom. 1, pag. 153 contexens, quem dein in Nova Alsatiæ Historia, quæ prælo sudat, variantium, ut opinor, lectionum ex codicibus a Sirmondo laudatis desumptarum auctoritate ductus expungendum esse existimavit. Quid de his omnibus sit sentiendum, numm. prægressis sat superque innui. Perpensis proinde, quibus utraque de illius Adelphii sede sententia suffulta est rationibus, consideratis variantibus, quæ tum ad Episcopi nostri in concilio primo Aurelianensi, tum Asclepii in concilio secundo Aureliæ congregato vices ejus gerentis spectant subscriptionem, lectionibus ex variis apographis seu ab Surio, Binio, Sirmondo laudatis, seu ex codice regio Parisiensi depromptis, Suriana & Biniana editio, utpote correcta & magis castigata anteponenda, ideoque retinenda mihi visa fuit. Etsi opposita sententia verisimilitudine aliqua non careat, alteram tamen tamquam probabiliorem amplector. Sed certius aliquid de Ragnacario mihi dicendum occurrit.

[63] [Ragnacarius, seculo VII episcopus,] Licet sola S. Eustasii Luxoviensis II abbatis anno 625 emortui, de quo in hoc Opere ad 29 Martii, Acta Ragnacarii meminerint, in illius episcopatu adstruendo tanta, ut mihi videtur, auctoritate pollent, ut nemo iis assensum denegare queat. Enimvero, qui ea scriptis mandavit, Jonas scilicet, in monasterio Bobiensi, a S. Columbano abbate primum Luxoviensi exstructo, vitam monasticam professus, ut ipse in Præfatione ad ejusdem S. Abbatis Vitam a Mabillonio Seculo 2 Benedictino pag. 6 vulgatam, innuit, & sicuti ex pluribus locis ex SS. Eustasii & Attalæ S. Columbani discipulorum Actis, excerptis patet, S. Eustasio advixit. Eum seculo hoc septimo floruisse, passim probant Henschenius ad diem X Martii S. Attalæ Acta illustrans num. 2; Mabillonius, qui ejusdem biographi lucubrationem de SS. Columbano, Attala & Eustasio Operi suo mox laudato indidit, Franciæ Litterariæ scriptores tom. 3, pag. 603 & seqq., Cellierus denique Scriptorum Ecclesiasticorum Historiæ tom. 17, pag. 657 Jonam, primum S. Eustasii biographum, ac Ragnacario, qui sub Eustasii abbatis Luxoviensis disciplina, virtutibus & scientiis fuit institutus, coætaneum fuisse, indubitatis evincunt argumentis: hincque, quanta ipsi scriptori aut de S. Eustasio aut de Ragnacario ejus discipulo sermonem facienti, fides sit adhibenda, lector ipse haud difficile intelliget.

[64] [qui] Porro Jonæ, S. Eustasii biographi, verba, quæ ad scopum meum faciunt, ex Vita ejus, ab Henschenio edita, num. 7 deprompta, huc transcribo: Fuit namque ejus (S. Eustasii) studium, ut multos sua facundia erudiret. Nam multi eorum postea ecclesiarum præsules extiterunt, quorum hæc nomina sunt: Chagnoaldus Lugduno Clavato episcopus, Acharius Veromandorum & Noviomensis ac Tornacensis episcopus, Rachnarius Augustuduni (alias Augustodoni) & Basiliæ episcopus. Audomarus Bononiæ Taroanensis oppidi episcopus fuit. Ita habent varia eorumdem Actorum apographa, a Surio edita aut Bedæ Operibus inserta vel ab Henschenio cum aliis, quæ num. 2 sui Commentarii ad S. Eustasii Vitam prævii laudat, collata; adeo ut in omnibus his apographis aut codicibus Ragnacarius Basiliæ sedisse, & quidem sec. VII legatur. Unde non mirum, quod Robertus & Sammarthani fratres in sua, quam elucubrarunt, Gallia Christiana, licet ei nullum locum Urstitius in sua Basiliensi epitome signaverit, Basiliensibus episcopis annumeraverint. Et vero cum biographi verba omnino perspicua sint, cumque varia S. Eustasii Actorum apographa, quibus Surius, Henschenius & Mabillonius usi fuerunt, Ragnacarium tamquam Basiliensi ecclesiæ præpositum exhibeant, qua ratione eis fides denegari possit, non certe video.

[65] Cointius tamen, qui ad annum 748, num. CIV Basiliensis ecclesiæ primordia medio ferme octavo seculo affigit, [Basiliæ] ne quid suæ opinioni detrahat, Ragnacarium, quem Augustoduni ex ipsius S. Eustasii Vita mox laudata sedisse propugnat, Basiliensibus Euangelium dumtaxat prædicasse, expressis verbis asserit, ita ut Ragnacarius apud Rauracos seu Basilienses episcopum, ut vocant, regionarium seu virum apostolicum egisse dumtaxat videatur. Verum iisdem omnino terminis S. Eustasii biographus, Ragnacarium Basiliæ sedisse, scribit, quibus Laudunensibus Chagnoaldum, Noviomensibus Acharium, & Tervanensibus Audomarum prælatos fuisse, edocet: igitur cum illos harumce civitatum incolis ex ipsis Jonæ verbis præpositos fuisse episcopos, omnes eruditi & indicum scriptores & ipsemet Cointius arguant & reipsa in terminis perspicuum sit; cur Ragnacarium Basiliensibus episcopis inscribendum non esse, Annalium Ecclesiasticorum Franciæ auctor existimat? Præterea, Augustodunensem episcopum, seculo isthoc VII e civitate sua egressum, ad Alsatas Superiores Euangelium prædicandi causa properasse, vix intelligere queo, cum nec in hac Superioris Rheni parte, nec in monasteriis aut ecclesiis, in vicinia ejus positis, deessent monachi aut alii viri apostolici, qui fidei dilatandæ studio accensi rem Christianam promoverent. Igitur huic cavillationi convellendæ non diutius immorabor.

[66] Licet tempus, quo ecclesiam Basiliensem administrandam suscepit Ragnacarius, [seu ecclesia Rauracorum profuit,] certo calculo determinari haud queat, attamen cum in schola Luxoviensi sub S. Eustasii II, hujus monasterii abbatis, qui anno 625 vitam hanc mortalem cum immortali commutavit, disciplina edoctus fuerit, S. Audomaro, qui Tervanensi ecclesiæ, juxta Stiltingum ad diem 9 Septembris sancto huic episcopo sacram, circa annum 628 præfectus fuerit, & Achario Noviomensium seu Tornacensium antistiti, qui ab anno circiter 630 ad 639 juxta Novæ Galliæ Christianæ scriptores tom. 9, col. 981 pedum hujus ecclesiæ gessit, advixerit, eum ecclesiæ Basiliensi seu Rauracensi circa annum 630 prælatum fuisse, probabili argumento eruere mihi licet. Sed de Ragnacarii episcopatus epocha non tanta est inter eruditos controversia: verum an Augustodunensi ecclesiæ præpositus fuerit, an Basiliæ dumtaxat sederit antistes, non levi animorum æstu disputant eruditi: qua de causa hæc quæstio, qua par est, cura perpendenda occurrit.

[67] Varia Actorum S. Eustasii apographa, quibus vel Surius in sua adornanda horum editione usus est, [nec ideo] vel de quibus mentionem instituit Henschenius Comm. sui prævii num. 2, cum passim Ragnacarium Augustodunensi & Basiliensi ecclesiæ præpositum exhiberent, hinc scriptores eruditione celebres nunc eum aut duabus his ecclesiis aut Augustodunensi dumtaxat prælatum fuisse, asseruerunt. Mediam viam ingressus hagiographus Antverpiensis, aliamque opinionem obviam magis amplexus, S. Eustasii biographi verbis annotatum subnexuit, quod huc transcribo: Ragnacarius creditur Augustoduno migrasse Basileam. Et quidem, cum sanctum Virum duas simul ecclesias longo itinerum intervallo dissitas suscepisse administrandas omnino sit a verisimilitudine alienum, eum non nisi dimisso Augustodunensi episcopatu ad Basiliensem cathedram transiisse, hac sola innixus ratione lubentius crederem: ideoque in Henschenii sententiam, utpote obviam magis, ivissem, ni me rationum momenta, quæ mox adducturus sum, retraxissent.

[68] [Augustodunensibus,] Ethisce temporibus raræ admodum erant, ab una episcopali sede ad aliam migrationes, vixque, nisi sufficientibus innixæ sint monumentis, videntur admittendæ. 2° Si Eustasii biographi verba attentius perpendas, Regnacarius eodem tempore Augustoduni sedisse est dicendus, quo Noviomensibus, Laudunensibus & Tervanensibus præfuerunt Acharius, Chagnoaldus & Audomarus; porro si Novæ Galliæ Christianæ tom. 9, col. 511 & 981, Suyskenum, qui ad diem 4 Septembris de S. Chagnoaldo multa habuit, Stiltingum S. Audomari Acta ad diem 9 Septembris illustrantem, Castellanum in Generali suo Sanctorum Catalogo & Martyrologii Parisiensis auctorem ad 4 diem Septembris & 27 Novembris audias, Noviomensem ecclesiam Acharius circa annum 630 ad 639, Laudunensem Chagnoaldus ante annum 625 ad 632 & Morinensem Audomarus ab anno circiter 630 ad 670 moderandas suscepere: proindeque circa idem tempus, id est, ab anno circiter 625 ad 640 Augustodunense pedum gessisse Ragnacarius, qui Chagnoaldo Laudunensi fuit æqualis, videtur. At saltem hic anno 625 aut 630, quo celebratum fuit, ut scribit Labbeus Concil. tom. 5, col. 1688 & seq., Remense concilium, Augustoduni non sedebat, sed Auspicius, qui una cum Chaignoaldo huic synodo interfult; igitur Ragnacarius episcopis Æduensibus sub hoc tempus non est inscribendus. An autem elapso hoc tempore Augustoduni sederit, ex nullis prorsus mihi liquet monumentis. Sed ad aliud, quod præmonstrant S. Eustasii biographi verba num. 64 recitata, propero.

[69] [uti ex ipsomet Jonæ textu] De ecclesia, cui præerat Ragnacarius, eodem modo loquitur S. Eustasii biographus, de aliis, quas Acharius & Audomarus administrandas susceperant: porro, licet succedentibus temporibus Noviodunum & Tornacum, Bononia & Tervanna in diversas episcopales sedes assumpta fuerint, septimo tamen hoc seculo in unam quasi ecclesiam coalescebant, ita ut unam eamdemque diœcesim uni & eidem episcopo subjectam effecerint: igitur, ut biographo suus servetur loquendi modus, eum de una eademque ecclesia, seu de unica tantum diœcesi, cui Ragnacarius regendæ præpositus fuerat, tum ab Augusta Rauracorum, præcipua olim episcopi cathedra, tum a Basilia nuncupatæ, non vero de duabus ecclesiis longo itinere dissitis, diversæque metropoli (neque enim Augustam Æduorum ad Lugdunensem, Basiliam seu Augustam Rauracorum ad Vesontionensem metropolim spectasse, quis ignorat) subjectis, quibus administrandis nequidem par esse poterat unus idemque episcopus, locutum fuisse existimo. Ne quis istnanc mihi dumtaxat sedere sententiam credat, hic Schoepflini verba, quibus Alsatiæ Illustratæ pag 151 eamdem proposuerat, hic subdo. Scriptorum, inquit, medii ævi quorumdam ignorantia factum, ut locum hunc, Augustam Rauracorum quum Augustæ nomen emper retinuerit. Augustodunum appellarent, quod Jonam Bobieniem, S. Eustasii Vitæ scriptorem seculo VII, item anonymum Vitæ S. Agili abbatis Resbacensis in diœcesi Meldensi auctorem fecisse video. Proindeque Jonam scilicet & S. Agili Vitæ scriptorem, per hanc vocem Augustoduni non Æduorum, sed Rauracorum olim præcipuam civitatem intellexisse, haud obscuris docet verbis Schoepflinus. Sed quod ignorantiæ factum fuisse autumat Argentoratensis professor, ego amanuensium culpa accidisse opinor.

[70] Illud evincunt melioris notæ Mss. Cisterciense videlicet & omnia alia, [& variis codicibus a Mabillonio laudatis & Luxovii asservatis constat,] a Mabillonio, ut ipse in notis ad S. Eustasii Acta Seculo II Benedictino pag. 112 fatetur, laudata, in quibus pro Augustoduni vocabulo legitur Augustanæ; cui voci hanc notulam subnectit editor. Sic legendum, inquit, cum Mss., non vero Augustoduni, ut apud Bollandum. Augustanæ nomine intellige Augustam Rauracorum vulgo Augt (prope Basileam Basle) urbem quondam, hodie in vicum redactam. His a Mabillonio annotatis consonant varii codices in Museo Luxoviensi asservati, quorum notitiam ad me submisit R. P. D. Augustinus Rousseau, hujus archimonasterii Prior, qui litteris, die 6 Januarii anni 1787 datis, illum antiquum codicem labente seculo X, anno circiter 980 aut 990, u apparet, exaratum, præcipue laudibus extollit; quippe qui ab Adsone ipso aut saltem ejus ætate, id est, ut docent Historiæ Litterariæ Franciæ auctores tom. 6, pag. 471 & seqq., exeunte seculo X, creditur scriptus. Huic autem apographo eo major fides adhibenda videtur, quod cum in Luxoviensi monasterio, ab Basiliensi seu ab Augustana civitate haud multum distante, sit confectus, in eo contexendo amanuenses circa Augustanum vocabulum difficilius in errorem incidere potuerint.

[71] Nec obstat, quod in Acta S. Agili, de quo in hoc Opere ad 30 Augusti, [est annumecandus,] idem error, quo nonnulla S. Eustasii Actorum apographa vitiata conspeximus, irrepserit; hic enim notanda occurrit aut scriptoris aut saltem librariorum oscitantia, qui totum hunc locum ex S. Eustasii Actis excipientes, hanc vocem Basiliæ ad Ragnacarii episcopatum adstruendum cumprimis facientem, & quæ in omnibus apographis legitur, silentio prætermiserint: sicque omnem difficultatem circa Ragnacarii episcopatum apud Basilienses asserendum, ex voce Augustoduni subortam solvit variorum codicum a Mabillonio cum aliis vulgatorum lectio, & ea, quam ex perantiquo præsertim Luxoviensi codice depromptam mox retulimus.

[72] Sed ex illo errore, qui codices, a Surio & Henschenio visos, [nec pro Rachone Æduënsi episcopo accipiendus.] aut cum aliis collatos aut editos infecit, alius subinde prodiit, quo scilicet Ragnacarius, pro Rachone A duensi episcopo ipse acceptus, sacris hujus ecclesiæ tabulis a nonnullis scriptoribus inscripus est. Cum enim S. Racho, ut ex Actis ipsius, ex Bibliothexæ Fouquetiana erutis & ab anonymo sub episcopatu Geraldi I, qui, ut scribunt Novæ Galliæ Christianæ auctores tom. 4, col. 374 & seq., peaum labente seculo X gessit, contextis, & quæ in supellectili Bollandiana ad diem 5 Decembris vulganda servantur, S. Racho vitam monasticam ineunte seculo VII apud Æduenses professus & dein in episcopum assumptus, Ragnacario, ut apparet, advixerit, facile contingere potuit, ut propter qualemcumque nominis similitudinem & vitæ genus, quod in diversis cœnobiis amplexi fuerant, pro uno & eodem episcopo acciperentur. Ast, ut observant Novæ Galliæ Christianæ mox laudati scriptores, Racho omnibus A duensium episcoporum inscribitur Catalogis, Ragnacarii autem nomen nulli omnino legitur insertum. Verum hæc ad diem 5 Decembris enucleanda manent.

[73] [Pauci igitur, qui Rauraci aut Basiliæ sederint, antistites:] Quatuor ecclesiæ Basiliensis seu Rauracensis episcopos per trecentorum annorum decursum prælatos reperimus. Primus omnium Justinianus, cujus synodi Agrippinensis Acta meminerunt: secundum, si modo episcopum, nomine Pantalum, Basiliæ aut Rauraci umquam sedisse, sepulcralis, de quo supra num. 16 & seqq., titulus, in uno, ut volunt, e sarcophagis, Coloniæ effossis, repertus, sufficienter, quod, ut observo, modo fere ab omnibus eruditis negatur, evictum dat, obtinet locum Pantalus, pro Christo anno 451 occisus, cujus tamen episcopatus & martyrium, nec historicis factis, nec iis, quæ de Rauracorum Augustæ aut Basiliensis civitatis statu habet Schoepflinus, dissonum quid continet: tertius Adelphius, cui Rauracensis sedes potioribus rationum momentis, quam Pictaviensis cathedra concedenda videtur. Quartus denique, quem Jonas sec. VII scriptor æqualis, in Augustanorum & Basiliensium, ut ex melioris notæ codicibus patescit, episcoporum numerum intulit, Ragnacarius. Hinc, quam parvus sit episcoporum Rauracensium per tria secula numerus, quantæque fuerint Alsatiæ Superioris clades, facile quis arguet.

[74] [hinc non mirum, quod Argentoratenses episcopi in Alsatia Superiori rem Christianam curaverint.] Nec mirum igitur, quod seculo VII & sequenti per illam Alsatiæ Superioris partem, quæ nunc ad Episcopum Basiliensem spectat, specialem jurisdictionem exercuerit Argentoratensis antistes. Enimvero cum ecclesiæ Basiliensi aut nullus aut pauci admodum præpositi fuerint episcopi, rem Christianam apud Alsatas Superiores promovendi Argentoratensi antistiti, qui in vicinia erat, cura incumbebat: hincque nonnulla monasteria in Alsatia Superiori, sed nunc in Basiliensi diœcesi posita, variis donarunt prædiis & eis concessa sec. etiam VIII firmarunt Argentoratenses episcopi, sive illius diœcesis pars, in qua erecta fuerunt illa monasteria, olim Rauracensi aut Basiliensi episcopo paruerit, sive seculo dumtaxat nono eorum sedi unita fuerit. Hic disceptationi meæ de Rauracensis aut Basiliensis ecclesiæ primordiis nonnullisque ejus primis episcopis institutæ finem imponam. Ubi enim Walai aut Walani tempora attigimus, asserta jam exstat horumce antistitum series. Hujus ecclesiæ historiæ annos difficiles magis ac tenebris respersos emensus, cæteros veris historiæ studiosis perlustrandos relinquam.

DE SS. CYPRIANO ET FELICE EPP. ALIISQUE MMMMCMLXXV, PARTIM MM. PARTIM CONFF. IN AFRICA

ANNO CIRCITER CDLXXXII ET POST.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cyprianus ep. M. in Africa (S.)
Felix ep. M. in Africa (S.)
Aliique quater mille nongenti septuaginta quinque partim MM., partim conff. in Africa.

AUCTORE C. B.

§ I. Sanctorum in Fastis sacris memoria & elogia, seu quæ in hisce traduntur, e Victore Vitensi seu Actis, optima fide abs hoc scriptis hicque edendis, accepta.

Martyrologium Romanum Parvum seu Vetus, circa annum DCCXL, ut Sollerius in sua ad Usuardum Præfatione num. 142 docet, [Sanctorum 4976, quos hodie Romanum Parvum annuntia, apud Adonem] compositum, hodie sic habet: Apud Africam sanctorum Confessorum quatuor millium DCCCCLXXVI. sub persecutione Wandalica passorum. Gloriosissimam hanc, paucis sane verbis hic memoratam Pugilum Catholicorum in Africa turmam Ado & Usuardus, qui, quemadmodum in laudata Sollerii præfatione videre etiam licet, uno fere dumtaxat seculo post Romani Parvi auctorem floruere, hodie pariter annuntiant, elogiis etiam, quibus Sanctos illos partim martyres, partim confessores exornant, adjunctis. Hæc, quod quæpiam, hic infra intacta haud relinquenda, complectantur, huc etiam transcribo. Sequenlibus hisce, quod Ado suppeditat, concipitur verbis: Apud Africam sanctorum Confessorum & Martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, qui persecutione Wandalica apud Africam, cum essent ecclesiarum Dei Episcopi, Presbyteri & Diacones, associatis sibi turbis fidelium populorum, jussu Hunnerici regis Ariani, pro defensione Catholicæ veritatis in horribilis eremi exilium trusi & inter Mauros ferocissimos deputati sunt: inter quos erant Cyprianus & Felix, præcipui Domini sacerdotes. E quibus plurimi, cum crudeliter minarentur, & hastilium cuspidibus ad currendum ac lapidibus tunderentur, sive ligatis pedibus, velut cadavera, per dura & aspera loca traherentur, tam diro supplicio per singula membra discerpti, dum per gladios acutos petrarum huic caput conterebatur, aliis latera findebantur, inter manus trahentium spiritum exhalabant. Extat per totum aggerem publicum, tumulis loquentibus, vilis sepultura Sanctorum.

[2] Elogio isthoc, quod forsan non immerito potest videri justo prolixius, [& Usuardum elogia. Quæ in hisce duo illi martyrologi narrant, e Victore Vitensi] multo est brevius, quod Usuardus contexuit, utpote hæc dumtaxat, quibus illud non ineleganter contrahitur, verba complectens: In Africa sanctorum Confessorum & Martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, sub Hunnerico rege, qui cam essent ecclesiarum Dei episcopi, presbiteri, diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione Catholicæ veritatis, in horribilis eremi exilium trusi & ad extremum varie excruciati, martyrium celebrarunt; inter quos erant Cyprianus & Felix, præcipui Domini sacerdotes. Talia sunt, quæ huc transcribenda duxi, elogia, ab Adone & Usuardo, quos ambos aut horum alterutrum deinde martyrologi non pauci minus antiqui ac cumprimis Notkerus sunt secuti, subministrata; verum, cum sancti nostri Athletæ seculo V, uti ex infra dicendis patescet, nondum elapso, floruerint seculisque adeo aliquot ab Adone & Usuardo, qui e dictis sec. demum IX Martyrologia sua contexuere, vixerint remoti, unde hi, quæ de illis in jam datis elogiis memorant, hausere ac porro habuere perspecta? S. Victor, Vitensis, non vero, ut olim passim creditum, Uticensis, in Africa episcopus, quem Cuperus noster, vindicato ei Sancti titulo, in Operis nostri tom. IV Augusti a pag. 628 intulit, anno, ut ibidem monstratur, 487 ac proin, uti ex infra dicendis palam fiet, quinque fere dumtaxat annis, postquam orthodoxi, de quibus nos hic, 4976 relegati ab Hunnerico fuissent, Wandalicæ persecutionis Historiam pie ac fideliter conscripsit.

[3] [seu Actis hic edendis, quæ is optima fide scripsit,] Aureum illud (ita enim hæc a scriptore non uno, nec immerito, vocatur) Opusculum, quod, cum jam a B. Rhenano, Lorichio, Chiffletio aliisque fuisset typorum beneficio vulgatum, Ruinartius, in libros quinque, suis singulos numeris distinctos, a se divisum, Parisiis iterato recudendum anno 1694 curavit, relationem haud admodum longam complectitur, qua Victor, tot fuisse, quot supra Romani Parvi auctor, Ado & Usuardus aiunt, Catholicos ab Hunnerico in exsilium pulsos, præfatus, loco non uno sese illis, ad hoc jamjam perrecturis ac porro deinde pergentibus, in itinere adfuisse, luculentissime prodit; ut enimvero eorum, quæ Sanctos illos exsules tum fecisse ac pertulisse narrat, scriptorem & testem nec præstantiorem nec fide digniorem desiderare possimus. Relatio ista, qua quidquid ad Sanctos nostros potissimum spectat, exponitur, in S. Eugenii episcopi Carthaginensis Actis, Operis nostri tom 3 Julii a pag. 495 recusis, num. 14 & septem seqq. subministrata jam est, ibique adeo a studioso lectore potest videri; verum, etsi sic habeat, eam tamen, Actorum nomine distinctam ac pro more nostro in numeros divisam, Commentario huic, tum ut fidem, a decessoribus nostris tom. 2 Septembris in historica de SS. Donatiano, Præsidio, aliisque quatuor Africanis episcopis Sylloge num. 3 quodammodo datam, liberem, tum ut lectoris, cui sic, quæ ad Sanctos nostros præcipue spectant, noscere aventi, recurrendum hunc in finem alio non erit, commodo inserviam, e Ruinartii editione, cum Surii & Chiffletii editionibus collata, subjungam.

[4] Porro ut modo, hisce præmissis, ad id, quod supra proposui, [sunt accepta, nec ex eo, quod ab hodierno, cujus etiam hic verba dantur,] respondeam, e dicta relatione seu Sanctorum nostrorum Actis, Commentario huic, ut dixi, subdendis, elogia, secundo ac tertio loco supra recitata, seu quæ in hisce Ado & Usuardus memorant, primitus sunt deprompta. Id quisque, qui hæc cum illis contulerit, haud difficulter perspiciet, uti etiam ipsammet, quam mox ab hujus Commentarii initio huc transcripsi, Romani Parvi annuntiationem ex iisdem Actis promanasse, ut sane alterutrum operosius hic probare necesse non sit. Neque est, cur quisquam, quo tres illos martyrologos ac nominatim Adonem & Usuardum sua e Victore non accepisse ostendat, hic forsan objiciat Martyrologium Romanum hodiernum, in quo, quod Sanctis nostris hodie tribuitur, elogium sequentibus hisce, quæ, quod non secus ac elogia, ab Adone & Usuardo contexta, lectori ob infra dicenda ante oculos posita esse sit necesse, modo etiam huc transcribo, conceptum est verbis: In Africa sanctorum Confessorum & Martyrum quatuor millium nongentorum sexaginta sex in persecutione Wandalica sub Hunnerico rege Ariano: qui cum essent partim ecclesiarum Dei episcopi, partim presbyteri & diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione Catholicæ veritatis in horribilis eremi exilium trusi sunt: ex quibus plurimi, dum crudeliter a Mauris ducerentur, hastilium cuspidibus ad currendum impulsi & lapidibus tunsi, alii ligatis pedibus velut cadavera per dura & aspera loca tracti & singulis membris discerpti, ad extremum varie excruciati, martyrium celebrarunt. Erant inter eos præcipui Domini sacerdotes Felix & Cyprianus episcopi.

[5] Etsi enim Martyrologium Romanum laudatum seu præcipuus hujus reformator Baronius, [Mrl. Romano seu Baronio in Sanctorum, quos assignant,] qui Sanctorum numerum, a Romani Parvi auctore, Adone & Usuardo expressum, decem ei Athletis in elogio jam nunc recitato demptis, minuit, sibi etiam, uti ex Annotationibus, quas huic subjungit, liquet, Victorem Vitensem prælucentem habuerit, hinc tamen numerum illum ab antiquis illis martyrologis e sancto hoc scriptore haud fuisse acceptum, inferri haud potest. Id e jam nunc dicendis patescet. Diversa, ut Ruinartius in persecutionis Wandalicæ Historia pag. 168 docet, Victoris Vitensis exemplaria, quorum alia orthodoxos septuaginta sex, alia sexaginta sex ac alia demum sexaginta quatuor ab Hunnerico in exsilium una cum aliis quater mille nongentis missos, notant, inveniuntur; cum autem sic habeat totaque etiam orthodoxorum seu exsulum horum turma ad quater mille DCCCCLXI in Chiffletiana Victoris editione contrahatur, quid ni tam Romani Parvi auctor Adoque & Usuardus, qui majorem, quam Baronius aut quivis alii, qui minorem Pugilum numerum signant, eum e Victore Vitensi, diversa hujus secuti exempla, accepisse queant? Id sane ego haud perspicio.

[6] [numero dissonent,] Et vero, etsi quidem in dubium, quin Baronius minorem, quem assignat, Pugilum nostrorum numerum e qualicumque sibi prælucente Victoris Vitensis exemplari acceperit, revocari ob jam dicta haud queat, vel ex eo tamen, quod scriptor antiquus, a Victore diversus, e quo Ado juxta ac Usuardus & Romani Parvi auctor majorem, quem memorant, Athletarum numerum accepisse queant, haud reperiatur, in dubium pariter, quin hunc illi e prælucentibus sibi Victoris exemplaribus acceperint, revocandum non est. Nec id tantum non faciendum, verum etiam, eumdem istum majorem Sanctorum numerum, utpote qui tam in iisdem, uti e jam dictis consequitur, Victoris Vitensis seculo X (ante hoc enim tres proxime laudati martyrologi classici floruere) antiquioribus exemplaribus, quam in correctiori Victoris per Ruinartium editione aliisque præterea, quæ in hac pag. 168 laudantur, Victoris ejusdem exemplaribus sit fundatus, amplectendum aut certe minori per Baronium assignato Pugilum numero præferendum cum Sollerio nostro in hodiernis suis in Usuardum Observationibus opinor; etsi autem etiam auctiorem illum, de quo jam satis, Athletarum numerum nec admittendum, nec ex Victore Vitensi ab Adone & Usuardo ac Romani Parvi auctore acceptum, tantisper daremus, hinc tamen alia, quæ duo horum priores in elogiis supra huc transcriptis memorant, e Victore pariter accepta non esse, concludi haud posset, uti quisque, qui rem attente expenderit, haud difficulter agnoscet.

[7] [quodque una cum eodem Baronio in iis, quæ de iisdem Sanctis tradunt,] At vero, inquies, Victor Vitensis, gloriosam, de qua in Actis edendis num. 1 loquitur, orthodoxorum 4976 turmam ex episcopis, presbyteris, diaconis aliisque Ecclesiæ membris fuisse compositam, hancque eo, de quo sermonem facit, tempore ab Hunnerico in exsilium pulsam, nulla omnino alterius, quæ turmæ isti fuerit adjuncta, multitudinis fidelium mentione instituta, tradit; Victori autem hac in re Ado & Usuardus, imo & Baronius, adversari videntur; eamdem enim fortissimam, quam hodie memorant, Pugilum Africanorum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, aut, ut Baronius habet, sexaginta sex, legionem ex episcopis, presbyteris & diaconis fuisse compositam, hosque una cum altera, quæ legioni isti fuerit adjuncta seu associata, fidelium populorum multitudine ab Hunnerico in exsilium pulsos, in Sanctorum elogiis supra huc transcriptis, uti hæc consideranti patescet, videntur adstruere, cumque fortissimam, quam Victor memorat, Pugilum Catholicorum turmam e solis episcopis, presbyteris & diaconis constitisse, haud prorsus obscure, ut apparet, insinuent, pluresque etiam, quam Victor, seu confessores seu martyres numerare videantur, est sane, cur cum scriptore isthoc pugnare omniaque adeo, quæ memorant, ex eo haud deprompsisse existimentur.

[8] [ab ipsomet Victore vel vere vel in peciem] Id haud dubie, qui Victori Vitensi potius, quam Baronio ac aliis quibuscumque sive antiquioribus sive recentioribus scriptoribus, credendum hic esse norat, Castellanus observarit, hincque nihil, quod etiam vel in speciem, nedum reipsa scriptori isti adversaretur, Martyrologio suo Universali inserendum ac proin liberiori in Baronio interpretando minerva hic utendum ratus priori Sanctorum nostrorum elogii periodo, qua, quæ dixi, Victori seu reipsa seu saltem in speciem adversantia a martyrologo isto tradi videntur, substituit periodum alteram, quæ e Gallico, quo conscripta est, idiomate in Latinum versa, sic sonat: In Africa sanctorum Confessorum & Martyrum quatuor millium nongentorum sexaginta sex, persecutionem a Wandalis sub Hunnerico rege Ariano passorum; quorum alii erant episcopi, alii presbyteri, alii diaconi & alii majori etiam numero laïci, qui omnes pro defensione Catholicæ veritatis in horribilis eremi exilium trusi sunt. Ita laudatus Castellanus, qui, quamvis quidem, dum Pugilum nostrorum turmam partim e laïcis constitisse, hic prodit, Victoris mentem, uti infra dicetur, assecutus forsan haud sit, nihil tamen, quod cum hoc scriptore certo pugnet, verbis jam datis tradit. Verum quid modo de Adone, Usuardo & Baronio dicamus?

[9] Hosce ego, vel minus accurate locutos, plus etiam, [dissentientes, Cyprianum etiam, qui tamen] quam voluerint intelligi, commemorasse, vel certe haud sat apte, quæ in Victore legerant, interpretatos, in litteras ea, quæ cum scriptore isthoc pugnare videntur, misisse opinor, cumque alterutrum habuisse locum, neutiquam vero appareat absimile, sane ex iis, quæ de gloriosissima Pugilum nostrorum turma martyrologi dicti memorant, hosce illa ex Victore, cum quo vel vere vel in speciem pugnant, haud accepisse, seu scriptore isthoc ad scribenda hujusmodi usos non esse, haudquaquam potest concludi. Verum anne id ex eo, quod, ut infra docebo, Cyprianum, Unizibirenjem Byzacenœ, uti ex episcoporum Africæ apud Ruinartium de persecutione Wandalica pag. 131 Notitia intelligitur, provinciæ episcopum, gloriosis nostris 4976 Athletis, quos una ab Hunnerico relegatos Acta edenda tradunt, accenseant, seu, ut clarius loquar, veluti unum e sanctis hisce Exsulibus commemorent, fieri pariter haud potest? Victor Vitensis, quo certe in omnibus, ad Sanctos nostros spectantibus, est standum, in dictis Actis num. 7 sic scribit: Aderat … ibi tunc (orthodoxis scilicet 4976 in exsilium Hunnerici jussu abeuntibus gravissimasque hac occasione ærumnas in via patientibus) beatus pontifex Cyprianus, Unizibirensis episcopus, consolator egregius,, qui singulos pio & paterno fovebat affectu non sine fluminibus currentium lacrymarum: paratus pro fratribus animam ponere & se ultroneum, si dimitteretur, talibus passionibus dare; qui totum, quod habuit, egentibus fratribus in illa tunc necessitate expendit: quærebat enim occasionem qualiter confessoribus sociaretur, ipse animo & virtute confessor. Qui postea per multos agones & squalores carceris ad exsilium, quod desiderabat, cum exsultatione perrexit.

[10] Cyprianus itaque sanctis nostris Athletis 4976, [cum Sanctis illis relegatus haud fuit,] quos ab Hunnerico relegatos, Victor tradit, solatio & auxilio in itinere ad eremum, ad quam abducebantur, quam maxime fuit, iisque sese ærumnarum & exsilii socium jungi ardentissime, ut idem Victor verbis jam datis testatur, desideravit; quare uti vel idcirco una cum sanctis illis Exsulibus ac nominatim cum Felice, apud nos in Prætermissis a XIV Januarii die, qua veluti tunc trucidatus in Historico Reusneri Diario perperam signatur, huc remisso, hodierna die (etsi interim, quamdamne hæc ob causam, an pro mero arbitrio fuerit ad Sanctos istos celebrandos electa, in obscuro sit) Adonis & Usuardi Martyrologiis jure merito exstat insertus, ita etiam simul, cum ipsamet Sanctorum in Martyrologiis antiquis seu classicis, qualia Adonis & Usuardi sunt, inscriptio pro cultu ecclesiastico habeatur, ab Ecclesia honoratur ut Sanctus. Verum Ado & Usuardus, nonnulla de 4976, quos memorant, Catholicis, ab Hunnerico in exsilium pulsis, in supra huc transcriptis horum elogiis locuti, mox subdunt: Inter quos erant Cyprianus & Felix, præcipui Domini sacerdotes, sicque, quod & Baronius facit, Sanctis illis non modo, qui vere, ut Victor docet, ex eorum numero exstitit, Felicem, Abbiritanum seu, ut alias scribitur, Abiritanum aut etiam Abderitanum episcopum; verum etiam Cyprianum Unizibirensem, veluti qui pariter unus e beatis illis Exsulibus exstiterit, accensent; id autem Victori Vitensi apertissime adversari videtur. Cum hic enim verbis proxime huc transcriptis Cyprianum non tunc, cum fortissimi illi, quos memorat, 4976 Pugiles in exsilium proficiscerentur, sed postea dumtaxat exsulem factum esse, non obscure prodat, enimvero hisce illum haud accenset, imo contra, e sanctis illis Exsulibus non exstitisse Cyprianum, maniseste insinuat.

[11] [veluti unum ex iisdem commemorent, contrarium potest concludi.] Hinc ego, cum Cyprianum quidem merito ab Ecclesia una cum sanctis 4976 Athletis, quos ab Hunnerico in exsilium pulsos, Victor scribit, hodie honorari, habeam perspectum, & tamen veluti unum ex hisce Felicem tantum, non autem ob jam dicta Cyprianum etiam commemorari posse autumem, a nobis hic de SS. Cypriano & Felice aliisque quatuor millibus nongentis septuaginta quinque, non quatuor, partim MM., partim confessoribus agi, supra in titulo indicavi. Ceterum ut ad supra propositum ac a Cypriano, Unizibirensi episcopo, quem unum e 4976, de quibus in Actis Victor, Athletis Ado & Usuardus itemque Baronius e dictis faciunt, repetitam difficultatem modo etiam respondeam, iis quidem, ut jam docui, a Victore Cyprianus haud accensetur, sanctusque hic episcopus non anno circiter 482, quo ex infra dicendis illi, sed anno, ut post docebo, 484 in exsilium fuit conjectus; ast, cum equidem, uti vel hinc liquet, id haud diu, postquam numerosa illa Sanctorum turma in exsilium pulsa fuisset, acciderit, eodemque loco, quo de hac, de Cypriano etiam, non determinato, quo is exsul factus sit, tempore, Victor loquatur, sanctum istum antistitem sub illa a scriptore isthoc comprehensum existimasse, hincque Sanctis 4976 aut, ut Baronius habet, 4966, quos una ab Hunnerico relegatos Acta edenda narrant, Ado & Usuardus una cum Baronio, sic nihil sese, quod Victori adversaretur, facturos arbitrati, annumerasse queunt; ut enimvero ex eo, quod id re etiam ipsa fecerint, illos e Victore, quæ in elogiis supra huc transcriptis narrant, non accepisse seu scriptore illo ad isthæc litteris mandanda usos non esse, concludi pariter haud possit.

§ II. Cujus conditionis & an promiscui sexus orthodoxi 4976, quos Hunnericus simul relegavit, exstiterint, & quo circiter anno hic princeps id fecerit.

[Orthodoxi 4976 qui omnes, mulieris sexus existente inter eos nemine,] Gloriosum Orthodoxorum 4976 agmen, quod ab Hunnerico in exsilium pulsum, Victor Vitensis in Actis edendis num. 1 refert, e promiscui sexus hominibus fuisse compositum, Limpenus noster ad diem VI Septembris in Historica de SS. Donatiano aliisque quinque in Africa episcopis Sylloge num. 10 insinuat; verum ei hac in re indubitanter assentiri haud queo. Femineo enim e sexu inter sanctos illos Exsules extitisse neminem, vero opinor similius, idque etiam Tillemontio tom. XVI Monument. Ecclesiast. pag. 548 est visum. Victor quidem de anu quadam, quæ fortissimo illo agmine in exsilium, quo jusserat Hunnericus proficiscente, eodem pariter in exsilium fuit profecta, sermonem in Actis edendis num. 3 & seq. instituit; verum mulier ista, uti ex horum contextu liquet, non Hunnerici jussu, sed sponte sua in exsilium secessit, quo nimirum parvulo nepoti suo, in exsilium ab Hunnerico abire jusso, adesset, ne is solus ab inimico inventus a via veritatis ad mortem abduceretur. Adhæc ex iis ipsis, quæ de anu illa ibidem Victor scribit, nullam plane inter sanctos nostros 4976 Exsules exstitisse mulierem, haud inepte, ut apparet, potest concludi. Istam enim mulierculam a sese aliisque, quod importuna videretur aut viris pro sexu jungi aut exercitui Christi sociari, id est, si recte Victoris mentem assequar, quod, mulier cum esset, sese & viris jungendo & exercitui Christi sociando importuna foret, fuisse increpitam, affirmat; cum autem, si sancto huic agmini mulieres aliæ fuissent admixtæ seu adjunctæ, muliercula, de qua hic nobis sermo, nullo plane modo, quod eidem sese junxisset, increpanda fuisse videatur, id enimvero, inter orthodoxos nostros Exsules 4976 feminei, ut dixi, sexus exstitisse neminem, argumento est.

[13] Addi porro ad rem confirmandam potest, fortissimam illam Catholicorum turmam partim ex episcopis, [verosimiliter æd clerum, uti hic, difficultate,] presbyteris & diaconis, partim ex aliis, ut Victor num. 1 loquitur, Ecclesiæ membris fuisse compositam, hæcque, ut apparet, non laïcos, sed inferioris ordinis clericos exstitisse seu certe ad clerum qualicumque modo spectasse. Castellanus quidem contrarium, uti ex ejus verbis, num. 8 recitatis, nemo non colliget, existimavit; ast martyrologum istum, utut ab accuratione & ingenii acumine non raro a nobis laudatum, Victoris mentem ibidem esse assecutum, pro certo quis asserat? Id certe asserturus fuisse Tillemontius haud videtur; alia enim Ecclesiæ membra, e quibus orthodoxorum 4976 turmam, ab Hunnerico in exsilium pulsam, partim fuisse compositam, Victor in Actis edendis num. 1 tradit, verosimiliter ecclesiasticos seu clericos exstitisse ait. Nec, ut secus sentiat, movetur ex eo, quod inter sanctos illos Exsules infantuli quamplurimi, ut idem Victor in Actis edendis num 3 docet, exstiterint; illos enim ecclesiarum lectores existere potuisse opinatur, neque vero immerito, uti e jam nunc dicendis liquescet. Apud Ruinartium in Persecutionis Wand. Hist. lib. 5, num. 9 seu in Eugenii episcopi Carthaginensis inde acceptis Operisque nostri tom 3 Julii insertis Actis num. 46 Victor Vitensis, de persecutione, ab Hunnerico in Catholicos post relegatos etiam ex his 4976 Pugiles, continuata, tractare pergens, sequentem loquitur in modum: Tunc etiam, Eugenio pastore jam in exsilio constituto, universus clerus ecclesiæ Carthaginensis cæde inediaque maceratur, fere quingenti vel amplius. Inter quos quamplurimi erant lectores infantuli, qui, gaudentes in Domino, procul exsilio crudeli truduntur.

[14] [quæ in contrarium facit, soluta, e duobus,] Fuerunt itaque, uti ex hoc Victoris textu intelligitur, in ecclesia Carthaginensi infantuli, qui essent lectores seu potius, cum infantuli hujusmodi, uti apud nos in Comment. dictis S. Eugenii Carthaginensis episcopi Actis prævio num. 3 videre licet, adhiberi ad canendum in ecclesia essent soliti, cantores, hique, qui quamvis vocarentur lectores, haud tamen, uti etiam apud nos loco proxime cit. est videre, ordine ecclesiastico, inter minores ordines acolythatum præcedente, initiati erant, a Victore verbis datis & clero Carthaginensi accensentur & gravissima cum hoc passi in exsilium pulsi narrantur; uti autem in ecclesia Carthaginensi, ita etiam in aliis Africæ ecclesiis infantuli hujusmodi, qui cum harum episcopis, presbyteris, diaconis aliisque membris ab Hunnerico fuerint in exsilium pulsi, existere potuere. Jam vero, cum sic habeat, ex eo certe, quod, ut Victor loco cit. ait, infantuli quamplurimi inter Orthodoxos 4976, ab Hunnerico relegatos, exstiterint, haudquaquam Tillemontius, ut alia ecclesiæ membra, e quibus horum turmam partim fuisse compositam, idem Victor docet, ecclesiasticos seu clericos non exstitisse crederet, fuit movendus. Nec quid aliud, quo quis ad id credendum debeat moveri, occurrit; verum modo etiam, cur non tantum episcopi, presbyteri & diaconi, sed & alia illa Ecclesiæ membra, e quibus illam Orthodoxorum turmam compositam partim fuisse, Victor tradit, ad clerum verosimiliter spectasse, seu cur omnes & singuli, qui e turma illa fuerunt, ecclesiastici seu clerici exstitisse credi non immerito queant, lectori ob oculos ponamus.

[15] [qui recitantur, Victoris Tunonensis textibus] Victor Tunnensis, vel, ut alii scribunt, Tununensis seu Tunonensis in Africa episcopus, qui, quemadmodum Isidorus de Viris illustribus cap. 33 docet, medio circiter seculo VI floruit, in Chronico, prout id a Scaligero est editum, primo ad tertium Leonis Augusti consulatum, qui cum anno Christi 466 congruit, de Hunnerico, Wandalorum rege, sic scribit: Ugnericus Vandalorum rex, Ariano suscitatus furore, Catholicos per Africam plus patre per equitur; Christianorum ecclesias tollit & Catholicos sacerdotes exilio mittit; ac deinde ad Zenonis Augusti tertium (de hoc enim ibidem is chronographus loquitur) consulatum, qui in annum Christi 479 incidit, de eodem crudelissimo Ariano principe sequentia adjundit: Hunericus Vandalorum rex, persecutioni per totam Africam nimis insistens, Tribunnis, Macri & Nippis aliisque eremi partibus Catholicos, jam non tantum sacerdotes & cuncti ordinis clericos, sed & monachos atque laïcos, quatuor circiter millia exsiliis durioribus relegat & confessores ac martyres facit confessoribusque linguas abscidit. Cum Gensericus, Wandalorum rex, anno Christi 477, die 25 Januarii, ut Ruinartius Persecutionis Wandalicæ part. 2, cap. 7, num. 1 post Norisium recte docet, excesserit e vivis ac proin Hunnericus, qui illi mox successit, dicto anno 477, ad 25 Januarii diem provecto, primum regni sui annum fuerit exorsus, certeque, uti ex Victore Vitensi liquet, ante annum 481, quo circiter Eugenius, ut Cuperus noster tom. 3 Julii in Comm. sancti hujus Antistitis Actis prævio num. 17 & seq. ex eodem Ruinartio probat, ordinatus fuit Carthaginensis episcopus, sævire in Orthodoxos haud inceperit, Victorem Tunonensem, qui, quæ in duobus supra huc transcriptis textibus refert, annis 466 & 479, ut jam indicavi, innectit, temporum ordinem turbare, seu veris, quibus, quæ ibidem narrat, evenere, annis non signare, fatendum sane est.

[16] Verum, etsi sic habeat, ei tamen etiam tum, [merito colligendum] dum nec cum Victore, cui subæqualis exstitit, nec cum aliis scriptoribus antiquis pugnat, fidem omnem in iis, quæ de argumento hic proposito scribit, denegandam idcirco esse, nemo dixerit; quare, cum certe, quæ in duobus textibus supra huc transcriptis memorat, nec admodum diu ante ætatem ejus sint gesta, nec cum Victore Vitensi aut aliis scriptoribus antiquis fide dignis pugnent, ea enimvero, si non ut certa, merito saltem ut verosimilia sunt habenda. Sed ad id, quod huc potissimum spectat, veniamus. E duobus dictis textibus, totam ab Hunnerico, ut Victor Vitensis docet, Orthodoxorum 4976 turmam ac proin non tantum episcopos, presbyteros & diaconos, sed & alia Ecclesiæ membra, e quibus hanc compositam partim fuisse, idem Victor tradit, ad clerum spectasse seu omnes & singulos, qui e turma illa fuerunt, ecclesiasticos seu clericos exstitisse, jure merito colligendum apparet. Cum enim, postquam, fuisse ab Hunnerico sacerdotes in exsilium missos, in priori textu Victor Tunonensis dixit, in posteriori deinde, de eodem Ariano rege, Catholicorum persecutionem per totam Africam supra modum urgente, loquens, jam non tantum sacerdotes & cuncti ordinis clericos, sed & monachos atque laïcos, quatuor circiter millia, exsiliis durioribus relegat, adjungat, ita sane, fuisse aliquando, cum Hunnericus in solos sacerdotes & cuncti ordinis clericos exsilio sæviret, non obscure indicat.

[17] Id porro, ut negari non potest, vel ante vel post anni 484 primam Februarii diem, [ostenditur, spectarunt,] qua, quemadmodum ex Victore Vitensi de Persecutione Wandalica lib. 2 intelligitur, Catholici Africanæ ecclesiæ episcopi, fidei suæ rationem reddituri seu de ea cum Arianis disputaturi, Carthagine ex Hunnerici præcepto adfuere, indubie evenerit, cumque certe post mensem illum, utpote a quo Hunnericus, uti cuique, Victorem Persecutionis Wandalicæ lib. 2, num. ultimo maximeque lib. 4 & 5 evolventi, evadet perspicuum, non modo in sacerdotes aliosque inferioris ordinis clericos, sed &, eo ipso etiam tempore quatuor circiter, de quibus posterior Victoris Tunonensis textus num. 15 datus, monachorum & laïcorum relegatis millibus, in omnis conditionis, ætatis ac sexus Orthodoxos exsilio aliisque pœnis sævierit, evenisse haud queat, necesse est, ut ante eumdem anni 484 mensem Februarium evenisse dicatur; jam vero, cum id, quod de Orthodoxorum 4976 turma, ab Hunnerico in exsilium missa, Victor Vitensis in Actis edendis num. 1 refert, indubie, uti ex infra dicendis patescet, ante dictum anni 484 Februarium contigerit, nec tunc Hunnericus quidquam, ab Orthodoxorum istorum relegatione diversum, quo in solos sacerdotes aliosque omnis ordinis clericos exsilio sæviisse queat videri, gessisse apud Victorem aut alios scriptores fide dignos legatur, nihil superest, quam ut id, dum fortissimam eamdem Athletarum orthodoxorum legionem in exsilium misit, fecisse credatur, utque proinde, spectatis iis, quæ e supra huc transcriptis binis Victoris Tunonensis textibus consectaria sunt, non tantum episcopi, presbyteri & diaconi, sed & alia ecclesiæ membra, e quibus agmen istud partim fuisse compositum, Victor Vitensis prodit, ad clerum verosimiliter spectarint, seu, quod eodem recidit, ecclesiastici seu clerici exstiterint.

[18] [fuere verosimillime non ante annum 482, certeque, uti ex Hunnerici edicto,] Modo tempus, quo circiter numerosa ista Pugilum Catholicorum turma in exsilium fuerit ab Hunnerico pulsa, determinemus. Victor Vitensis persecutionis in Catholicos, ab Hunnerico motæ, initium ac varia incrementa accurate describit, liquetque ex ordine, quem in hisce memoriæ prodendis servat, Orthodoxos 4976, in Actis edendis num. 1 memoratos, ab Hunnerico non prius, quam cum S. Eugenius ordinatus fuisset Carthaginensis episcopus, fuisse relegatos; quare, cum Eugenii in episcopum Carthaginensem ordinatio anno circiter 481, uti a Cupero nostro probari jam supra monui, contigerit, nec tamen statim tunc, sed, quemadmodum ex iis, quæ idem Victor loco cit. scribit, nemo non concludet, aliquanto dumtaxat tempore post numerosum illud Orthodoxorum agmen ab Hunnerico fuerit in exsilium pulsum, id verosimillime non citius, quam anno 482, acciderit, cumque Victor, gloriosorum istorum Pugilum relegatione narrata, gravissimisque, quas hi, dum in exsilium abducerentur, in via fuere perpessi, ærumnis expositis, tum primum de edicto, quo ab Hunnerico, acriora, ut loquitur, adversus Ecclesiam Dei cogitante, Catholici universæ Africæ episcopi Carthaginem ad fidei suæ rationem reddendam arcessiti fuere, sermonem instituat, consectarium est, ut, hic etiam spectato, quo certe standum, Victore, gloriosi nostri 4976 Pugiles, qui e dictis verosimillime ante annum 482 ab Hunnerico relegati haud fuere, hanc tamen sortem, priusquam edictum illud daretur, indubie subierint; quare, ut ipsum etiam, ante quem factum id sit, diem habeamus perspectum, in annum & diem, quo præfatum edictum fuerit emissum, hic inquirendum.

[19] [haudquaquam, contra ac Chiffletio visum est,] Id, quod Victor Vitensis ex editione Ruinartii (hac enim ut accuratiore utor) lib. 2, num. 13 integrum recitat, sub die decimotertio Kalendas Junias anno septimo regni Hunnerici datum notatur; ut; cum Hunnericus, prout supra docui, anno 477 ad XXV Januarii diem provecto regnare inceperit, septimus regni ejus annus, die XIII Kalendas Junias seu vigesima Maii die notatus, anno 483 respondeat, utque proinde hoc ipso anno edictum, de quo hic nobis sermo, fuerit emissum; verum, cum edictum istud seu præceptum die XIII Kalendas Junias seu XX Maii die datum notetur, & tamen id die Ascensionis Domini, legato Zenonis imperatoris Regino præ ente, legendum in media ecclesia episcopo Eugenio ab Hunnerico fuisse directum, Victor loco proxime cit. affirmet, Chiffietius hunc, edictum die Ascensionis Domini fuisse promulgatum erroremque in die, edicto subscripta, cubare ratus, in suis in Victorem Elucidationibus cap. XI sic observat: Ex die … promulgationis emendanda est dies edicto subscripta, XIII Kalendas Junias, hoc est, Maii mensis XX Nam eo anno (Christi nempe 483) incidit Pascha in X Aprilis, Ascensio in XIX Maii. Quomodo ergo publice in ecclesia lectum est edictum XIX, si tantum postridie, nempe die Maii XX datum confectumque est? Putamus igitur, datum ipsa die Ascensionis, XIV Kalendas Junias vel certe biduo ante, hoc est, XVI Kalendas, ut numerus XIII pro XIV vel XVI irrepserit facili notæ V in II transmutatione.

[20] Ita ille; ast Victor non dicit, præceptum seu edictum publice in ecclesia lectum esse seu promulgatum die XIX mensis Maii seu die Ascensionis, [mendoso, probatur, ante anni 483 vigesimum Maii diem in exsilium pulsi.] sed eo tantum die, cum jam signatum confectumque esset, ad Eugenium episcopum fuisse directum; ut nempe postridie seu XIII Kalendas sunias, quo die, quod tunc promulgandum esset, signabatur, publice in media ecclesia legeretur. Ita fere ad annum 483, num. 9 Pagius in Criticis, & sane, ut mihi videtur, rectissime: quare, cum error in die, edicto seu præcepto subscripta, non cubet, est enimvero, cur id anno 483 ipsaque, qua datum apud Victorem notatur, XIII Kalendas Junias seu XX Maii die credatur emissum; cum autem, priusquam emitteretur, fuerint e dictis Pugiles nostri 4976 in exsilium pulsi, conjectarium fit, ut sortem hanc, qua, ut supra ostendi, verosimillime ante annum 482 pressi haud fuere, certo quidem ante anni 483 vigesimam Maii diem, ve osimillime vero vel anno 482 vel sequenti ad XX Maii diem nondum provecto, subierint.

§ III. An S. Felix collationi Carthaginensi, anno 484 celebratæ, interfuerit.

[Felix, qui, quo relegatus erat, viæ incommodis superstis pervenit,] Etsi S. Felix, Abbiritanus seu, ut alias scribitur, Abiritanus episcopus, cum in exsilium, quo ab Hunnerico erat damnatus, secedendum fuit, jam annos quadraginta quatuor. ut Victor in Actis num. 1 testatur, episcopi munere fuisset perfunctus paralysisque morbo, ut idem scriptor ibidem loquitur, percussus, nec sentiret quicquam nec penitus loqueretur valetudine adeo male affecta exstiterit, eum tamen ærumnis ac pœnis gravissimis, in itinere toleratis, non succubuisse, sed ad eremum, ad quam relegatus erat, pervenisse, in animum induco. Ea jedet sententia, quod, ut Victor ait, toto itinere, quod scilicet pergentibus in exsilium consiciendum fuit, super Burdonem, id est, ut Cangius in Glossario interpretatur, mulum, fuerit portatus, idque, si, eo nondum confecto, in via vel ex hujus incommodis vel ex morbo aut pœnis sibi inflictis occubuisset, dici, veritate salva, potuisse haud videatur. Adhæc apud Rutnartium in Persecutionis Vandalicæ Historia a pag. 123 exstat ecclesiæ Africanæ, ut vocari solet, Notitia, haud diu admodum, ut passim creditur, post annum 482, quo circiter Felix reliquique, e 4976, de quibus hic, Orthodoxis, in exsilium, ut jam docui, pulsi fuere, conscripta; in hoc autem sacræ antiquitatis pretioso monumento seu Orthodoxorum, qui fidet suæ rationem reddituri Carthagine Kalendis Februarii anno 484 ex Hunnerici præcepto adfuere, episcoporum Catalogo Felix Abaritanus, verosimiliter a nostro, qui modico unius alteriusve literulæ discrimine Abiraitanus seu Abbiritanus a Victore vocatur, haud diversus, inter proconsularis provinciæ præsules secundo loco recensetur: quare, cum sic ibidem veluti tum adhuc, cum Africæ episcopi, cum Arianis de fide disputaturi, Carthaginem anno 484 venerunt, in vivis superstes exhibeatur, id eum in itinere ad eremum, ad quam e dictis anno circiter 482 relegatus erat, non occubuisse, argumento etiam est.

[22] [nec, ut ex hic adductis] Erit quidem hic forsan, qui putet aut saltem suspicetur, Felici, in exsilium pulso ac porro in itinere ad eremum, ad quam relegatus erat, exstincto, alium ejusdem nominis antistitem fuisse suffectum, huncque in Africanæ ecclesiæ Notitia seu Orthodoxorum, qui cum Arianis disputaturi anno 484 Carthaginem venere, episcoporum Catalogo recenseri; verum cum ab anno 482, circa quem Orthodoxi 4976 ac proin etiam, qui horum unus fuit, Felix Abbiritanus episcopus, in exsilium ab Hunnerico pulsi fuere, usque ad annum 484, quo Catholici Africanæ ecclesiæ episcopi, fidei suæ rationem reddituri seu cum Arrianis disputaturi, Carthaginem Hunnerici jussu venerunt, persecutio in Catholicos, ab hoc principe Ariano mota, quam maxime, uti e Victore liquet, efferbuerit, Abbiritanos tum Felici episcopo suo, qui in itinere ad eremum, ad quam relegatus erat, occubuisset, successorem suffecisse aliundeve acceptum substituisse, nec Hunnericum, ne id fieret, obstitisse, creditu apparet oppido difficile. Adhæc Victor Tunonensis supra laudatus, dum de Hunnerico, dumtaxat adhuc sacerdotes inferiorisque ordinis clericos, quod e supra dictis, dum ante anni 483 vigesimam Maii diem Orthodoxos 4976 in exsilium pelleret, fecisse est censendus, relegante, sermonem instituit, fuisse quoque tum ecclesias ab Arriano illo rege clausas, dilucide verbis, priori loco supra huc transcriptis, memoriæ prodit. Nec est, cur illi hac in re fidem haud adhibeamus; cum enim ex Orthodoxis 4976, quos e dictis ante anni 483 vigesimam Maii diem in exsilium Hunnericus misit, aliqui certe, teste Victore, episcopi exstiterint, regem illum, qui, quemadmodum Victor Vitensis lib. 4, num. 1 docet, post collationem Carthaginensem, anno 484 habitam, episcopis Catholicis, qui huic interfuerant, Carthagine adhuc existentibus nec nisi paulo post in exsilium pulsis, universæ Africæ ecclesias clausit, diœcesium pariter, quarum episcopos ante anni 483 vigesimam Maii diem ac proin ante collationem illam relegavit, claudi ædes sacras tum jussisse, vero apparet simillimum.

[23] Ast, quod certum etiam apparet quodque non minus ad institutum nostrum hic conducit, [apparet, a Felice, in ecclesiæ Africanæ notitia,] adjungo. Cum fortissimorum, quos simul Hunnericus in exsilium ante anni, ut dictum, 483 vigesimam Maii diem misit, Athletarum turma partim ex episcopis, partim e sacerdotibus diaconisque ac aliis, ut supra docui, inferiosis ordinis clericis fuerit composita, hi certe ad diœceses, quibus illi præerant, spectarint, enimvero quin tum fuerint illarum ædes sacræ aut omnes aut certe non paucæ ministris suis destitutæ, revocari non potest in dubium; cum autem sic habeat, diœcesiumque adeo, quarum episcopos ante anni 483 vigesimam Maii diem Hunnericus relegavit, plurimæ ædes sacræ, si non clausæ, ministris suis certe fuerint, agente Hunnerico, orbatæ, fuisse tum in Abbiritana, quæ harum una fuit, diœcesi successorem S Felici, qui obiisset, turbatis adeo rebus, suffectum, in animum quis inducat? Felix itaque, in ecclesiæ Africanæ notitia secundo loco inter provinciæ proconsularis antistites memoratus, nominis hujus alius, qui Felici nostro, ad eremum relegato ac in itinere ad hanc defuncto, fuerit suffectus, episcopus non est, sed hic ipse, qui, quamvis, dum ante anni 483 vigesimam Maii diem in exsilium pelleretur, valetudine, ut Victor docet, pessime affecta exstiterit, singulari tamen Dei miserentis beneficio usque ad annum 484, quo Catholici Africanæ ecclesiæ episcopi, fidei suæ rationem reddituri seu collationem de ea cum Arianis habituri, Carthaginem sese contulere, in vivis adhuc fuerit servatus sanitatique integræ vel saltem meliori restitutus.

[24] At vero, inquiet forsan adhuc nonnemo, Ruinartius in dictum ecclesiæ Africanæ Notitiæ locum, [etsi forsan in vocabulo Abaritanus] quo inter provinciæ proconsularis episcopos Felix Abaritanus memoratur, in persecutionis Wandalicæ Historia pag. 218 sic scribit: Haud … improbabile est, Aboritanus hic in Notitia pro Abaritanus legendum esse. Habemus nempe Aboram urbem in Africa, quam ad proconsularem provinciam pertinuisse, certum est ex epistola synodica ejusdem provinciæ episcoporum ad Paulum Constantinopolitanum episcopum, quæ lecta fuit in concilio Lateranensi contra Monothelitas sub sancto Martino, actione seu secretario 2. Huic enim subscripsit “Felix episcopus sanctæ ecclesiæ Aborensis” Præterea Carthaginensi collationi, anno 411 in Donatistarum causa habitæ, cognitione 1, cap. 133 interfuit “Trifolius episcopus Aborensis” Catholicus; cum autem Aborensis seu Aboritana, quam hic memorat, episcopalis Africæ urbs certe ab urbe, cui, qui a Victore in Actis edendis num. 1 memoratur, Felix episcopi munere præfuit, sit diversa, consectarium est, ut & hic (neque enim urbibus binis, quarum quæque sede episcopali fuerit ornata, unum atque eumdem episcopi munere tum præfuisse, quis dicat) a Felice, Notitiæ Africanæ, si in hac Aboritanus pro Abaritanus legi debeat, inscripto, sit diversus: verum, cum equidem, fieri id si debeat, errorem in Notitiæ vocabulo Abaritanus cubare, sit necesse, ut quid hic potius per vocabulum Aboritanus, quam per vocabulum, deductum a nomine urbis, cui Felix, a Victore memoratus, episcopi munere præfuit, emendandus? Anne forsan, quod hoc magis, quam illud in modo, quo exaratur, a vocabulo Abaritanus discedat? Affirmando indubie respondebitur; ast an res vere sic habeat, dispiciamus.

[25] [mendosa, memorato,] Abderitanus quidem ad urbem, cui Felix præfuit, designandam in Victoris per Chiffletium editione modicoque literulæ unius discrimine Abdiritanus in ejusdem Victoris per Rhenanum, Surium & alios aliquot editionibus legitur; verum duo Victoris excusa exemplaria unumque Ms., in quibus Abirritanus signatur, Ruinartius hic in suis in Victorem Notis laudat, hisque tria alia ejusdem Victoris Mss. exemplaria, in quibus, ut ait, Abiritanus exaratur, adjungit; cum autem, ut idem Ruinartius ibidem mox subdit, duplex urbs Abbir, non Abder aut Abdir dicta, cujus utriusque episcopus collationi Carthaginensi, anno 411 in Donatistarum causa habitæ, interfuit, in Africa exstiterit, lectionem, qua Abbiritanus aut modico literulæ unius discrimine Abiritanus in Victore exaratur, quisque, ut opinor, pro genuina haud difficulter admittet. Jam vero, cum sic habeat vocabulumque Abirritanus seu potius, quod huic in Mss. supra laudatis substituitur, Abiritanus in modo, quo scribitur, non magis a vocabulo Abaritanus, quam vocabulum Aboritanus discedat, enimvero, cur error, qui forsan in Notitiæ vocabulo Abaritanus (neque enim ullam, a cujus id nomine deductum esse queat, urbem episcopalem in Africa apud antiquos scriptores invenio) vere cubat, per vocabulum Aboritanus potius, quam per vocabulum Abiritanus corrigendus sit, haud perspicio. Imo vero, cum nullus episcopus, nomine Felix, qui circa collationis Carthaginensis, anno 484 celebratæ, tempus ecclesiæ Aborensi seu Aboritanæ præfuerit, apud scriptores fide dignos occurrat, Felicemque Abiritanum tum floruisse, e Victore Vitensi habeatur compertum, errorem illum per vocabulum Abiritanus potius, quam per vocabulum Aboritanus tollendum existimo.

[26] [credendus est diversus,] Nec ipsemet Ruinartius opinioni huic meæ adversatur; etsi enim, supra citato Notitiæ Africanæ loco Aboritanus pro Abaritanus legendum, haud improbabile proxime huc transcriptis verbis pronuntiet, in suis tamen in Victorem Notis, Felicem a scriptore hoc in Actis edendis num. 1 laudatum, eum ipsum videri ait, qui in Notitia Africana inter proconsulares episcopos num. 2 Abaritanus dicitur, idque deinde in suis etiam in hanc Notis repetit. Rebus itaque, ut jam dixi, habentibus, laudati Ruinartii verba, num. proxime prægresso objecta, nos sane, ut a Felice, qui in ecclesiæ Africanæ Notitia seu in Catholicorum, qui anno 484 Carthaginem, ut collationi, cum Arianis ibidem tum habendæ, interessent, sese contulere, episcoporum Catalogo inter proconsularis provinciæ episcopos secundo loco recensetur, diversum seu distinctum credamus Felicem, a Victore in Actis edendis num. 1 memoratum, movere etiam non debent; verum anne & is Sanctus noster Carthaginem sese tum contulit collationique, Catholicos inter & Arianos habitæ interfuit? Felicem, Abbiritanum episcopum, cum Hunnericus per edictum, anno, ut docui, 483 vigesima mensis Maii die emissum, universos Catholicos episcopos, per totam Africam constitutos, Carthaginem, ut collationi, ibidem 1 Februarii die anni sequentis cum Arianis habendæ, interessent, evocasset, ab exsilio, in quod ante anni 483 vigesimam Maii diem pulsus fuerat, Carthaginem rediisse, Limpenus in Historica de SS. Donatiano, Præsidio aliisque quatuor Africanis præsulibus Sylloge, Operis nostri tom. 2 Septembris inserta, num. 15 affirmat; neque ei hac in re, utut forsan apud multos, quo a Felix, dum anno circiter 482 in exsilium pelleretur, valetudine, ut vidimus, pessime affecta exstiterit, fidem facile haud inventura, vehementer refragari velim.

[27] Verum, etsi etiam, Felicem 484 ab exsilio rediisse, [anno 484, etsi forsan ab exsilio cum reversus,] undequaque foret certissimum, hinc tamen, illum anno isthoc prima Februarii die Carthagine adfuisse, collationique ibidem cum Arianis tum habitæ præsentem sese stitisse, haud recte intuleris; meritone autem, an immerito, ita opiner, lectoris sit e jam nunc dicendis statuere. Africanæ ecclesiæ Notitia, de qua jam supra, hunc apud Ruinartium præfert titulum: Incipiunt nomina episcoporum Catholicorum diversarum provinciarum, qui Carthagine ex præcepto regali venerunt, pro reddenda ratione fidei, die Kalend Februarias, anno sexto regis Hunerici. Mendose hic poni anno VI regis Hunnerici legendumque anno VIII, palam est ex eo, quod, uti ex Victore Vitensi constat, Hunnericus die XX Maii anno regni sui septimo, Christi e supra dictis 483, collationem Carthagine Kalendis Februariis proxime futuris ac proin, cum Hunnericus, ut supra docui, anno Christi 477 die XXV Januarii regnare inceperit, anno regni sui VIII, Christi 484, celebrandam indixerit. Porro, cum episcopi, qui collationi Carthaginensi interfuerunt, non ipsamet, qua hanc celebrandam Hunnericus statuerat, 1 Februarii die, sed jam tum, cum hæc appropinquaret, Carthaginem, ut Victor Vitensis lib. 2, num. 18 dilucide docet, advenerint, in Notitiæ titulo proxime huc transcripto verbum venerunt adhiberi pro verbo adfuerunt, apparet indubitatum.

[28] Jam vero, cum hæc sic habeant, sane titulo isto episcopos Catholicos, [collationi Carthaginensi] quorum deinde nomina Catalogus, ei subjectus, exhibet, Carthagine pro reddenda fidei suæ ratione ex Hunnerici præcepto die 1 Februarii anno 484 adfuisse, non obscure indicatur; verum, etsi ita sit, id tamen nec ad episcopos illos omnes & singulos, nec ad Felicem, quem Catalogus mox dictus inter proconsularis provinciæ episcopos, secundo loco recenset, recte extenderis. Etenim Notitiæ auctor post titulum istum seu potius ob mox dicenda tituli partem, qua, ut jam monui, episcopi, in Catalogo subjecto memorati, Carthagine pro readenda fidei suæ ratione ex Hunnerici præcepto die 1 Februarii anno 484 adfuisse indicantur, extemplo, paucis dumtaxat, quibus sese ab episcoporum provinciæ proconsularis nominibus ordiri declarat, interjectis verbis, subjungit vel qui in exsilium missi sunt; cum sic autem titulus integer, quem subnexo episcoporum Catalogo aut certe hujus parti, quæ provinciæ proconsularis episcopos complectitur, præmittit, non solis verbis num. proxime prægresso huc transcriptis, sed disjunctiva, qua episcopi, in Catalogo subjecto signati, vel Carthagine pro reddenda fidei suæ ratione die 1 Februarii anno 484 adfuisse, vel in exsilium missi esse indicantur, propositione constet, ita sane, ex episcopis illis aliquos saltem relegatos fuisse seu exsilio, in quod pulsi erant, præpeditos Carthagine tum non adfuisse collationique adeo ibidem habitæ, haud adstitisse, non obscure prodit. Ita autumo, quod, dum episcopos, quorum nomina recenset, Carthagine 1 Februarii die anno 484 adfuisse vel in exsilium missos esse, sub disjunctione innuit, ita certe non magis hosce omnes & singulos Carthagine adfuisse, quam eosdem omnes & singulos in exsilium pulsos esse, significare, ut consideranti patescet, intendat.

[29] [interfuisse] Verum quinam sunt episcopi, quos, exsilio, in quod pulsi erant, præpeditos, die 1 Februarii ano 484 Carthagine non adfuisse, Notitiæ jam sæpius laudatæ auctor in titulo præfato prodit? Esse illos ipsos, quorum deinde nominibus in subjecto episcoporum Africæ Catalogo vocem exsilium vel in exsilium adscribit, mihi sane, si non certum, vero saltem vel ex eo appparet simillimum, quod, quamvis quidem plurimos, imo, si unum forte ob infra dicenda exceperis, universos Catholicos Africæ episcopos, qui collationi Carthaginensi adfuerunt ac in fide manjerunt constantes, in exsilium post illum cum Arianis congressum pulsos fuisse, ex Victore Vitensi sit certum, nulli tamen, qui ex horum numero exstitisse certo sciatur, ac ne ipsi quidem Cypriano, Unizibirensi episcopo, quem tamen collationi Carthaginensi indubie adstitisse, exsilioque post hanc fuisse mulctatum, ex infra dicendis intelliges, vocem hanc exsilium vel in exsilium adscribat, etsi interim Præsidium, Sufetulensem in provincia Byzacena episcopum, qui certo, uti apud nos tom. 2 Septembris in historica de hoc aliisque quinque Africanis præsulibus Sylloge num. 14 & seq. est videre, uno circiter ante collationem Carthaginensem mense in exsilium conjectus, hocque adeo, ne congressui isti interesset, præpeditus fuit, diserte apud Ruinartium de Persecut. Vandalica pag. 130 vocibus in exsilium distinguat.

[30] [haud videtur.] Jam vero, cum S. Felicis nomini vocem exsilium Notitiæ auctor in laudato Catalogo pariter adscribat, consectarium e dictis est, ut is ex episcopis, quos, exsilio, in quod pulsi erant, præpeditos, Carthagine die 1 Februarii anno 484 non adfuisse collationique adeo ibidem tunc habitæ non adstitisse, in titulo supra memorato indicat, verosimillime exstiterit, utque proinde, etsi quidem post collationis illius indictionem, die XX Maii anno 483 e supra dictis factam, ab exsilio, in quod, ut ante docui, ante illum anni hujus diem pulsus fuerat, Carthaginem, ut Hunnerici præceptum ferebat, fuerit forsan, si quoquo modo per valetudinem licuit, reversus, inde tamen, no dictæ collationi interesset, in exsilium iterum, priusquam hæc celebraretur, secedere, non secus ac Donatianus (de hoc aliisque quinque Africanis præsulibus Operis nostri tom. 2 Septembris jam sæpias laudatum videsis) episcopus confessor, Hunnerici jussu verosimillime fuerit compulsus. Sed hac de re, quæ ad solum S. Felicem spectat, jam satis; alia modo, quæ tam de hoc, quam de reliquis e sanctorum nostrorum 4976 Exjulum turma Athletis itemque de Cypriano, hisce, ut dictum, veluti exsilii socio, non accensendo, commemoranda expediamus.

§ IV. An Cyprianus & Felix reliquique una cum hoc ab Hunnerico relegati pro martyribus sint habendi & an a Sanctis, quos Græci die VII Decembris celebrant, distinguantur.

[Cyprianus & Felix Exsulumque 4976 reliqui, quorum alii pro martyribus,] Quo tempore gloriosum 4976 Orthodoxorum agmen relegatum ab Hunnerico fuit, eodem fere etiam plurimi ex hoc ad Superos migrarunt, utpote tunc, dum mox a sententia, qua exsilio ab Ariano isto rege erant damnati, ad locum, hac assignatum, a Mauris ducebantur, immanissimæ, qua abs hisce Wandalorum jussu excruciabantur, sævitiæ succumbentes, e vivis sublati, ut Victor in Actis edendis num. 10 docet. Audi, qui ibidem, Catholicorum, qui in exsilium abducebantur, multitudinem, gravissimis, quas in via erat perpessa, ærumnis propemodum jam confectam, ad currendum etiam, quo ad locum, stationi destinatum, sat cito veniretur, fuisse compulsam, senesque & alios, lassitudine deficientes, hastilium cuspidibus, ut eo adigerentur, tundi tunc cœpisse, præfatus, mox loquatur. Post vero, inquit, imperatum est Mauris, ut eos, qui ambulare non poterant, ligatis pedibus, velut cadavera animalium mortuorum, traherent per dura & aspera lapidum loca; ubi primo vestimenta, postea membra singula carpebantur. Quibus per gladios acutos petrarum huic caput conterebatur, alii latera findebantur, & ita inter trahentium manus spiritum exhalabant. Quorum numerum nequaquam valuimus colligere, multitudine coërcente: exaltatur tamen per totum aggerem publicum vilis sepultura Sanctorum, loquentibus tumulis. Ita scriptor ille, fide enimvero, ut supra probatum, longe dignissimus, eumque hoc loco Ado, ipsismet etiam ejus verbis propemodum usus, sub elogii, num. 1 huc transcripti, finem accuratissime expressit. Nec tantum, quod dixi, seu eodem fere tempore, quo Orthodoxorum nostrorum 4976 relegatio, verosimillime e dictis vel anno 482 vel sequentis initio facta, locum obtinuit, plurimos ex illis ad Dominum migrasse, verum etiam hosce, utpote non modo coram fidei Catholicæ hostibus palam hanc confessos, sed &, quod ad stricti nominis martyrium requiritur, suppliciis seu pœnis, pro eadem toleratis, immortuos, pro veris ac genuinis martyribus habendos, e mox huc transcriptis Victoris verbis, uti hæc consideranti patescet, habetur compertum.

[32] Verum an reliqui e fortissimis istis Exsulibus ac cumprimis solus ex hisce nominetenus notus Felix, [alii ac nominatim Felix, ob rationes,] qui ærumnis, in via toleratis, superstites ad exsilii sui locum pervenere, pro martyribus pariter habendi? Glorioso Martyris titulo non donandum seu martyrio vitam non finiisse Felicem, mihi sane, si non certum, vero saltem ob jam nunc dicenda apparet simillimum. Cum in hunc Sanctum nostrum, si ab exsilio forsan, in quod e dictis ante anni 483 vigesimam Maii diem pulsus fuerat, Carthaginem, ut collationi, ibidem prima Februarii die anno 484 celebrandæ interesset, fuerit reversus, exsilio dumtaxat, uti quisque e supræ allegatis certe colliget, ante collationem istam secundo fuerit sævitum, martyrio eum tunc fuisse affectum, nemo certe dixerit. Ast anne id pariter post eamdem collationem haud factum? Etiamsi ecclesiarum Africanarum Notitiæ auctor inter episcopos, a sese in hac memoratos, Felicem ab ipso etiam initio recenseat, in fine tamen, dum illorum omnium præsulum, qui, ut, quod res est, dicam, Africanis ecclesiis collationis Carthaginensis præfatæ tempore seu proxime vel ante vel post hanc præfuere, summam subducit ac quot tum ex iisdem Præsulibus perierint, quot fugerint ac quot denique relegati fuerint, enumerat, unum dumtaxat, qui ex illis omnibus Antistitibus martyrio fuerit affectus, in computum adducit; cum hunc autem non alium, quam Lætum, Neptensem seu Neptitanum episcopum, in Opus nostrum ad VI Septembris diem jam illatum, eruditi omnes existiment, id enimvero Felicem, qui e dictis martyrio ante collationem Carthaginensem affectus haud fuit, hanc pariter sortem haud diu post eamdem collationem seu anno, quo celebrata hæc fuit; 484 adhuc currente, haud subiisse, argumento est invicto.

[33] [hic allegatas;] Ibidem quidem idem Notitiæ auctor inter præfatos episcopos unum etiam dumtaxat, qui confessor exstiterit seu qui tum fidem quidem sit confessus, mortem tamen pro hac non obierit, recenset; verum relegatos numero 348 computat, hocque ipso hosce omnes, utpote quos vel sic fidem Catholicam coram Arianis professos exsiliumque utminimum pro hac passos innuat, confessores facit; ut proinde, etsi quidem unum dumtaxat, quem verosimillime idcirco, quod, quamvis quidem fidem orthodoxam confessus pœnasque etiam pro hac fuisset perpessus, exsilio tamen mulctatus haud esset, relegatis accensere haud potuerit, confessoris titulo distinguat, re tamen ipsa non unum, sed plurimos, imo tot, quot tum, relegatos fuisse innuit, confessores numerare sit censendus; cum Felix autem e relegatis istis indubie exstiterit, eum ego, cum nec postea, uti infra docebo, pro fide mortem subierit, pro confessore, non pro martyre, habendum, ob omnia do hoc argumento jam allegata opinor Ad alios modo e gloriosa Exsulum nostrorum 4976 turma Athletas, qui non secus ac Felix, ærumnis, in itinere ad exsilium toleratis, superstites, ad eremum, ad quam e dictis ante anni 483 vigesimam Maii diem relegati erant, pervenere, sermonem converto. Uti e Sanctis, persecutionem pro Christo passis, illi, qui sanctum ejus nomen seu fidem palam confessi, tormentis etiam, pro hac toleratis, sunt immortui, pro martyribus, ita ex iisdem Sanctis illi, qui fidem quidem palam confessi, tormentis tamen pro hac toleratis immortui non sunt, pro confessoribus solent haberi; quare, uti e gloriosa, quam Victor atque ex hoc hagiologi supra laudati memorant, Orthodoxorum 4976 turma illi, qui fidem Catholicam coram Arianis professi ac idcirco in exsilium ab Hunnerico pulsi, ærumnis etiam ac pœnis, pro illa in itinere ad hoc toleratis, sunt immortui, merito certe, ut jam supra docui, pro stricti nominis martyribus, ita etiam, de quibus hic modo, ex eadem turma illi, qui, quamquam quidem fidem Catholicam palam professi ac idcirco in exsilium pulsi fuerint, ærumnis tamen ac pœnis, pro illa in itinere ad hoc toleratis, immortui non sunt, pro confessoribus, etsi interim, quod equidem in exsilio, in quod pro fide pulsi erant, obierint, martyres etiam quadantenus dici queant, pari jure sunt habendi.

[34] At vero, inquies, Victor Vitensis in Actis edendis num. XI de postremis hisce sanctis nostris Exsulibus, [tempore interim, quo obierint, existente incerto,] qui ad eremum, ad quam relegati erant, ærumnis, in via ad hanc toleratis, superstites pervenere, sic loquitur: Reliqui habiliores ad solitudinis loca perveniunt, in quibus collocati hordeum ad vescendum ut jumenta accipiunt. Ubi etiam venenatorum animalium atque Scorpionum tanta esse dicitur multitudo, ut ignorantibus incredibilis videatur, quæ solo flatu etiam procul positis veneni virus infundit. Ab scorpione enim percussum nullum dicunt aliquando evasisse. Quorum feritas virulenta usque ad præsens tempus, Christo defendente, nullum Servorum ejus nocuisse docetur; hisce autem verbis, si non omnes sanctos illos Exsules, plures saltem ex his in vivis, dum hæc scriberet, ac proin anno, quo, ut supra docui, id fecit, 487 exstitisse adhuc superstites, non obscure indicat. Fateor, sic habet; diuque etiam post annum illum non paucos ex iisdem sanctis Exsulibus vitam protraxisse, verosimillimum apparet, nec scio, an idem de Cypriano Unizibirensi, anno, ut infra docebo, 484 in exsilium pulso, dicendum non sit; etsi autem Felix Abirritanus, dum in exsilium ante anni 483 vigesimam Maii diem pelleretur, ætate admodum provecta valetudineque pessime affecta, ut supra vidimus, exstiterit, anne tamen & hic ultra dictum annum 487 vitam haud produxerit, determinando non sum; ut, cum hæc sic habeant, tempus sane, tam quo S. Cyprianus, quam quo S. Felix aliique e sanctis nostris Exsulibus, qui cum eo ad eremum, ad quam relegati erant, pervenere, excesserint e vivis, sit plane incertum; verum, etsi id ita sit, hosce tamen omnes, si paucos forsan e postremo memoratis, qui haud diu, postquam ad eremum, ad quam relegati erant, fuissent perducti, obierint, excipias, post annum circiter 482 vitam hanc mortalem cum immortali commutasse, apparet e jam supra dictis indubitatum; cum autem sic habeat ac præterea ex eo, quod, quamvis quidem sancti nostri Exsules, qui in itinere ad exsilii sui locum occubuere, verosimillime non ante annum 482 certeque ante anni 483 vigesimam Maii diem, uti e supra allegatis liquet, ad Dominum migrarint, re tamen ipsa vel paulo ante annum 482 vel anni 483 initio felicem hanc sortem adepti forsan sint, consectarium sit, ut, sive paulo ante 482 sive hoc ipso anno aut initio sequentis id acciderit, non inepte tamen illi dici queant anno circiter 482 e vivis sublati, hinc ego supra in margine anno circiter 482 & post adscripsi, ita scilicet indicans, e sanctis nostris 4976 Exsulibus eos, qui in itinere ad exsilii sui locum occubuere, circa annum 482, alios vero juxta ac Cyprianum paulo serius seu post tempus, quo illi, ad Dominum migrasse.

[35] [pro confessoribus, qualis etiam Cyprianus fuit,] Verum, ut modo ad id, unde digressus sum, redeam, etsi e sanctis nostris 4976 Exsulibus illi, qui in via ad exsilii sui locum non occubuere, aut certe plurimi ex his non nisi post annum circiter 482 obierint, imo vero vitam etiam, ut dictum, ultra annum 487 protraxerint, non est tamen, cur hinc, eos violenta tandem nece e vivis pro fide fuisse sublatos, ac proin pro confessoribus non habendos, quis suspicetur. Hunnericus enim, quem in Sanctos illos, anno circiter 482 a sese relegatos, cæde etiam postea sæviisse, ab omni veritatis specie abhorret, anno 484, nondum elapso, e vivis, cum jam a persequendis Catholicis destitisset, sublatus, Guntabundum, qui hisce favit, successorem est nactus; etsi autem Trasamundus, qui huic in Wandalorum regnum anno 496 successit, persecutionem in Orthodoxos instaurarit, nihil tamen, quod vel uni ex iisdem Sanctis necem sub principe illo vel post, si qui forsan ex illis tum adhuc exstiterint in vivis, fuisse illatam, suadere utcumque sit natum, invenire usquam quivi. Quantumcumque ergo ultra annum seu 482, seu 484 aut etiam 487 isti Sancti nostri vitam protraxerint, non est sane, cur idcirco vel in dubium, an pro confessoribus tantum sint habendi, revocandum putetur. Ast vero, inquies, universos nostros 4976 Exsules indiscriminatim modo Martyres, modo Confessores Victor Vitensis in Actis edendis appellat. Fateor, sic habet, moxque ad objectionem hanc responsurus sum, cum primum, martyrne, an confessor, qui, ut supra ostendi, cum numeroso illo Orthodoxorum agmine relegatus haud fuit, Cyprianus, Unizibirensis episcopus, exstiterit, hic etiam edixero. Hic, qui illis, in exsilium anno circiter e dictis 482 proficiscentibus, auxilio & solatio quam maxime fuit, postea & ipse, ut Victor in Actis edendis num. 7 docet, per multos agones & squalores carceris ad exsilium … cum exsultatione, jubente scilicet Hunnerico, perrexit; cum autem in sæpe jam laudata ecclesiæ Africanæ Notitia seu in Catholicorum, qui anno 484 Carthaginem, quo collationi prima Februarii die ibidem tunc cum Arianis habendæ, interessent, Hunnerici jussu venerunt, episcoporum Catalogo apud Ruinartium de Persecutione Wandalica pag. 131 recenseatur, nec tamen vox exsilium seu in exsilium, prout episcopi, qui, exsilio, in quod pulsi erant, præpediti, collationi isti haud adfuere, in eodem Catalogo, ut supra docui, signantur, nomini ejus ibidem haud adscribatur, consectarium est, ut eidem collationi, a qua eum abfuisse nihil etiam aliud suadet, interfuerit; cum autem collatio ista, ante quam certe, uti e dictis consequitur, relegatus haud fuit, anno 484 fuerit celebrata, consectarium ulterius fit, ut eo ipso anno, utpote quo Hunnericus, qui Cyprianum relegavit, obierit, fuerit hic ab illo in exsilium pulsus.

[36] Jam vero, eum sic habeat ac eodem fere modo, [receptiori loquendi modo sunt habendi,] quo, post Hunnerici obitum in Sanctos, num. proxime prægresso memoratos, nece eis pro fide illata sævitum haud fuisse, ibidem ostendi, tum pariter sic in Cyprianum sævitum haud fuisse, queat probari, nunc ego non secus atque illos, non martyribus, sed confessoribus dumtaxat accenseri debere, existimo. Quod modo ad difficultatem, e Victore mox propositam, spectat, hic quidem, ut objectum, universos nostros 4976 Catholicos Athletas, ab Hunnerico relegatos, indiscriminatim modo Martyres, modo Confessores appellat; verum quid tum? Ita is sanctus scriptor morem, quo e Sanctis, perjecutionem pro fide passis, tam qui erant, quam qui non erant tormentis, pro hac toleratis, immortui, indiscriminatim modo Martyres, modo Confessores, quod illis ambæ hæ nomenclationes, quarum altera a verbo Latino confiteri, altera a verbo Græco μαρτυρεῖν, Latine testari, deducitur, pari fere jure competerent, nuncupati olim subinde etiam fuere, indubie fuerit secutus, idque etiam Ado & Usuardus, horumque exemplo Baronius, si in supra huc transcriptus Sanctorum nostrorum elogiis, hosce omnes & singulos exstitisse confessores & martyres, significare intenderint, fecisse sunt censendi, uti etiam Romani Parvi auctor, qui eos omnes Confessorum titulo in annuntiatione num. 1 data distinguit; verum e Sanctis, persecutionem pro fide passis, ii dumtaxat, qui tormentis, pro hac toleratis, sunt immortui, Martyres, alii vero, qui tormentis, pro ea toleratis, immortui non sunt, Confessores strictiori ac receptiori loquendi modo solent vocari; hoc autem spectato, enimvero Sancti nostri nec omnes pro martyribus, nec omnes pro confessoribus sunt habendi. Hinc ego, receptiorem illum loquendi modum sequendum ratus, gloriosum horum agmen partim e confessoribus, partim e martyribus constare, supra etiam in titulo, Commentario huic præfixo, indicavi.

[37] Ceterum, priusquam Commentario huic finem imponam, [indubie una cum Cypriano, contra ac Baronius censuit,] Baronium modo adhuc tantisper convenio. Hic, Sanctos nostros seu Catholicos, quibus, ut dictum, Cyprianum accenset, 4976 aut, ut ipse notat, 4966, ab Hunnerico in exsilium simul pulsos, cum martyribus, seu venerabilibus viris, a Justiniano imperatore in constitutione de officio præfecti prætorio Africæ lib. 1 cod. Justinianæi tit. 7 memoratis Sirletianoque Græcorum Menologio ad diem VII Decembris insertis, esse eosdem, in hodiernis suis in Martyrologium Romanum Annotationibus insinuat; ast id esse a vero alienum, vel ex eo liquet, quod, quemadmodum ipsemet Justinianus ac dicti Græcorum Menologii auctor ibidem declarat, inter venerabiles illos viros seu martyres nonnulli, qui linguam sibi habuere præcisam & tamen post hoc supplicium insigni plane miraculo distincte & articulate absque lingua fuere locuti, exstiterint, quodque id pœnæ genus, quod e Martyribus sexagenos subiisse, laudatus Menologii Græcorum auctor ait, vel Cypriano vel ulli e Catholicis, ab Hunnerico simul relegatis, nedum horum seu sexagenis seu certe nonnullis fuisse inflictum, Victor Vitensis lib. 2, ubi de iis agit, haud affirmet. Nec est, quod a Victore, qui multa subinde a sese omissa, ipsemet fatetur, hic pariter id esse omissum, reponas; cum enim hic scriptor, quidquid numerosa illa Exsulum turma pro fide est perpessa, enucleate, non omissis qualibuscumque levtoris etiam momenti adjunctis, in Actis edenais exponat, ac de Cypriano etiam loquens, eum post multos agones & squallores carceris in exsilium cum ex ultatione perrexisse scribat, quis, quæjo, si Cypriano sexagenisve aut certe e dicta Exsulum turma nonnullis linguæ, miraculo etiam, quo deinde articulate absque lingua fuissent locuti, subjecuto, Hunnerici jussu fuissent excisæ, prætermissurum id fuisse Victorem, in animum inducat?

[38] [a Sanctis hic memoratis, quos die VII Decembris] Nemo sane, quantum opinor, qui scriptorem istum & omnia, quæ tam ad sanctos illos Exsules, quam ad Cyprianum spectant, apprime habuisse perspecta, & id etiam, quod de nonnullis, typasitanæ urbis civibus, pœna illa, quod divina mysteria Catholico more celebrassent, post Carthaginensem, uti e Victore intelligitur, anni 484 collationem ac proin diu post Sanctorum nostrorum 4976 relegationem, anno circiter, ut docui, 482 innectendam, mulctatis, exploratum habebat, lib. 5, num. 6 commemorare non omisisse, considerarit. Quapropter, cum inter Sanctos nostros, uti e jam dictis nemo non eruet, haudquaquam aliquot, quibus linguæ fuerint excisæ, exstiterint, idque supplicii genus, ut jam dictum, nonnulli e venerabilibus viris seu martyribus, a Justiniano & Menologii Sirletiani auctore memoratis subierint, enimvero vel hinc abs hisce illos esse diversos, indubitatum evadit; sed rem aliter adhuc juverit speciatum quantum ad martyres, Menologio Sirletiano ad VII Decembris diem inscriptos, probasse: Orthodoxos, ab liunnerico simul in exsilium pulsos, numero exstitisse 4976, ex Victore constat, martyresque a sese memoratos, ad trecentos aut certe ad 362 contrahit Menologii laudati auctor, cumque præterea majorem horum partem gladio, quo mortis genere vel Cyprianum vel ex Orthodoxis illis quemquam finusse vitam, nihil omnino suadet, martyrium consummasse affirmet, fit etiam vel hinc, ut a Menologii Sirletiani martyribus Sanctos nostros distingui, extra omnem controversiam positum debeat videri. Reponi quidem adhuc potest, trecentos aut etiam 362 a Græcis in Menologio Sirletiano ad VII Decembris diem memoratos martyres, nisi cum Sanctis nostris iidem aut saltem sub hisce comprehendi sint censendi, in sacris Latinorum Pastis nusquam signari; verum quid tum? Plures adhuc alii tam martyres quam confessores, qui in sacris Latinorum Fastis nusquam comparent, in Menologio Sirletiano aliisque Græcorum hagiologiis inveniuntur.

[39] [Græci colunt, sunt distincti.] Adhæc, cum orthodoxi religiosique viri, quibus Hunnerici jussu lingua fuit præcisa, diu adhuc post id supplicium, uti e Justiniani constitutione supra laudata, Victore Tunonensi ad tertium Zenonis Augusti consulatum jam ante cit., Ænea Gazensi, qui, Zenone imperatore, comite Marcellino, qui, Justiniano nondum etiam imperii habenas adepto, floruit, ac denique ex Procopio, sexti itidem seculi scriptore, docemur, in vivis manserint superstites, hinc forsan, an religiosi illi viri ad obitum usque in vitæ & morum sanctitate perseverarint, revocatum fuerit in dubium, maxime cum a mox laudato Procopio, qui de viris illis lib. 1 de Bello Wandalico loquens, eosdem a se Constantinopoli visos testatur, duo ex iis in peccatum carnis prolapsi tumque statim sibi collata absque lingua loquendi facultate orbati fuisse narrentur. Quid si ergo idcirco Romani Parvi auctor religiosos viros seu orthodoxos, Hunnerici jussu lingua mulctatos, quos Græci ad VII Decembris diem celebrant ac forsan jam tum, cum martyrologus ille floreret, celebrarunt, in Martyrologium a se contextum haud intulerit, huncque deinde ea in re Ado aliique recentiores Fastorum Latinorum conditores sint secuti? Enimvero re etiam ipsa id factum, a veritatis specie neutiquam alienum vel ex eo videri potest, quod laudatus Romani Parvi auctor, qui, quemadmodum Sollerius in suis in Usuardum Observationibus loco non uno inculcat, frequentissime Sanctos, persecutionem pro fide sub Hunnerico passos, e Victore Vitensi in Martyrologium, a se concinnatum, infert, ne quidem in hoc recenseat Reparatum subdiaconum nonullosque urbis Typasensis cives, quos, Hunnerici jussu lingua mulctatos itaque, ut ante, post id supplicium locutos fuisse, idem Victor lib. 5, num. 6 refert. Cum itaque hæc sic habeant nec quidquam præterea, ne a venerabilibus viris per Justinianum memoratis Menologioque Sirletiano ad VII Decembris diem insertis Sancti nostri credantur diversi, obstare inveniatur, opinione, quæ hosce ab illis distinguit, indubitanter, contraria Baronii opinione insuper habita, est standum.

ACTA,
Auctore Victore Vitensi,
Ex editione Ruinartii cum Surii & Chiffletii editionibus collata.
CAPUT UNICUM.
Sancti relegantur, fidem constanter confitentur, in exsilium abducuntur, in via crudelissime tractantur, plurimi hostium sævitiæ succumbentes intereunt, reliqui ad locum exsilii perveniunt.

Cyprianus ep. M. in Africa (S.)
Felix ep. M. in Africa (S.)
Aliique quater mille nongenti septuaginta quinque partim MM., partim conff. in Africa.

BHL Number: 2036

[Catholici 4976, inter quos Felix, Abbiritanus episcopus, relegantur,] Quibus autem prosequar fluminibus lacrymarum, quando episcopos, presbyteros, diaconos & alia Ecclesiæ membra a, id est, quatuor millia nongentos septuaginta sex b, ad exsilium eremi destinavit? In quibus erant podagrici quamplurimi, alii propter ætatem annosam lumine temporali privati. In quorum erat numero beatus Felix Abbiritanus c episcopus, habens jam in episcopatu quadraginta quatuor annos; qui paralysis morbo percussus, nec sentiebat quicquam, nec penitus loquebatur. De quo nos maxime cogitantes, quod non posset jumento portari, suggessimus, ut a suis rex peteretur, ut saltem eum propere moriturum Carthagini esse juberet, quia ad exsilium nulla posset ratione perduci. Quibus ita fertur tyrannus cum furore dixisse: Si animali sedere non potest, jungantur boves indomiti, qui eum colligatum funibus trahendo perducant, quo ego præcepi. Quem ex transverso super burdonem d vinctum, quasi quemdam ligni truncum, toto itinere portabamus.

[2] [locis hic memoratis congregantur fidemque constanter confessi, latiori primum] Congregantur universi in Siccensem & Larensem civitates e; ut illuc occurrentes Mauri sibi traditos ad eremum perducerent f. Supervenientes igitur comites duo subtilitate damnabili, blandis sermonibus cum Dei Confessoribus agere cœperunt. Quid vobis, inquiunt, videtur, ut ita pertinaces sitis & domini nostri præceptis minime obtemperetis, qui esse poteritis in conspectu regis honorabiles, si ejus festinetis facere voluntatem? Statim illis ingenti vociferatione clamantibus & dicentibus: Christiani sumus, Catholici sumus, Trinitatem unum Deum inviolabiliter confitemur; includuntur graviori quidem, sed adhuc latiori custodia, ubi nobis copia dabatur introire & verbum admonitionis facere & divina mysteria celebrare g.

[3] [ac deinde, dum in exsilium, mulieribus multis,] Ibi & infantuli fuere quamplurimi h, quos genitrices materno sequebantur affectu, aliæ gaudentes, aliæ tristes, aliæ retrahentes: aliæ gaudebant, se martyres peperisse, aliæ moliendo i diluvio rebaptizationis nitebantur a confessione fidei revocare. Nullum tamen tunc nec blandimenta vicerunt, nec carnalis pietas aliquem inclinavit ad terram. Nam quædam tunc quid fecerit anus, breviter referre delectat. Dum iter ageremus cum Dei exercitu comitantes & forte magis noctibus promoveremus propter solis ardorem, conspicimus mulierculam sacculum & alia vestimenta portantem, manu infantulum unum tenentem atque his sermonibus consolantem: Curre, Domine meus. Vides universos Sanctos, quomodo pergunt & festinant hilares ad coronam?

[4] [quarum unius mira fides elucet, sponte sequentibus, proficiscuntur,] Quam nos cum increparemus, quod importuna videretur aut viris pro sexu jungi aut exercitui Christi sociari, respondit: Benedicite, benedicite & orate pro me & pro isto parvulo nepote meo; quia, etsi peccatrix, filia sum quondam Zuritanæ k civitatis episcopi. Cui nos: Et quare ita abjecte ambulas, vel qua ratione de tam longinquo itinere huc pergere demonstraris? Quæ respondit: Cum hoc parvulo servo vestro ad exsilium pergo, ne inveniat eum solum inimicus & a via veritatis revocet ad mortem. Ad hæc verba repleti lacrymis nihil dicere valuimus, nisi ut voluntas Dei fieret.

[5] [arctissimæ teterrimæque in via custodiæ inclusi, acervatim,] Sed ubi adversarius, qui jam forte dicebat: “Partibor spolia, replebo animam meam, interficiam gladio meo, dominabitur manus mea l,” nullum potuit occupare, inquirit angusta & teterrima loca, in quorum conclavibus Dei exercitum coartaret. Tunc eis etiam visitationis humanæ negata est consolatio. Puniuntur & custodes fustibus & graviter assliguntur: jactantur Confessores Christi super invicem, angustia coartante, unus super alium, ut agmina locustarum, &, ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum.

[6] In qua constipatione, secedendi ad naturale officium nulla ratio sinebat, [agerrimequoquam ad eos visendos admisso, congeruntur.] sed locum stercoris & urinæ, urgente necessitate, ibidem faciebant m, ut ille fœtor & horror universa pœnarum genera superaret: ad quos aliquando, dato ingenti munere n Mauris, dormientibus Vandalis, vix clam admissi sumus intrare o. Qui introeuntes, veluti in gurgite luti, usque ad genua cœpimus mergi; illud tunc Hieremiæ videntes fuisse completum: “Qui nutriti sunt in croceis, amplexati sunt stercora sua p.” Quid multa? præcepti sunt, undique perstrepentibus Mauris, ad iter, ubi destinati fuerant præparari.

[7] Exeuntes itaque die Dominica, linita habentes stercoribus vestimenta, [Inde educti auxilio & solatio a Cypriano recreantra,] facies simul & capite, a Mauris tamen crudeliter minabantur, hymnum cum exultatione Domino decantantes: “Hæc est gloria omnibus Sanctis ejus q.” Aderat enim ibi tunc Cyprianus, Unizibirensis episcopus, consolator egregius, qui singulos pio & paterno fovebat affectu, non sine fluminibus currentium lacrymarum: paratus pro fratribus animam ponere & se ultroneum, si dimitteretur, talibus passionibus dare; qui totum, quod habuit, egentibus fratribus in illa tunc necessitate expendit: quærebat enim occasionem, qualiter confessoribus sociaretur, ipse animo & virtute confessor. Qui postea per multos agones & squalores carceris ad exsilium, quod desiderabat, cum exsultatione perrexit r.

[8] Quantæ & tunc multitudines de diversis regionibus & civitatibus ad visendos Dei Martyres occurrerint populorum, [dumque longius, innumera fidelium multitudine ad spectaculum undique occurrente,] testantur viæ vel semitæ: quæ cum agmina venientium nequaquam caperent, per vertices montium & concava vallium concurrentes turbæ fidelium inæstimabiles descendebant, cereos manibus gestantes, suosque infantulos vestigiis Martyrum projicientes, ista voce clamabant: Quibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas? Qui hos baptizaturi sunt parvulos fontibus aquæ perennis? Qui nobis pœnitentiæ munus collaturi sunt, & reconciliationis indulgentia, obstrictos peccatorum vinculis, soluturi? Quia vobis dictum est: “Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta & in cælis” s.

[9] Qui nos solemnibus orationibus sepulturi sunt morientes? [progressi currere etiam, quo ad stationem paratam perveniatur, coguntur,] aut a quibus divini sacrificii ritus exhibendus est consuetus? Vobiscum & nos libeat pergere, si liceret; ut tali modo filios a patribus nulla necessitas separaret. In his vocibus vel lacrymis, & laudibus nullus jam pergere admissus est consolator t; sed artabatur multitudo ad currendum, ut, ubi cannava u erat præparata, laboriosam caperet mansionem. Qui, cum senes deficerent, & alii forte, etsi juvenes, delicati corpore, cœperunt hastilium cuspidibus ad currendum & lapidibus tundi; unde magis deficientes, amplius lassabantur.

[10] Post vero imperatum est Mauris, ut eos, qui ambulare non poterant, ligatis pedibus, velut cadavera animalium mortuorum, traherent per dura & aspera lapidum loca; ubi primo vestimenta, postea membra singula, carpebantur. Quibus per gladios acutos petrarum huic caput conterebatur, [plurimi immanissimæ, qua tractantur, sævitiæ succumbunt,] alii latera findebantur, & ita inter trahentium manus spiritum exhalabant x. Quorum numerum nequaquam valuimus colligere multitudine coercente: exaltatur tamen per totum aggerem publicum vilis sepultura Sanctorum, loquentibus tumulis.

[11] [validioresque modo ad eremum, ad quam relegati erant, perveniunt.] Reliqui habiliores ad solitudinis loca perveniunt, in quibus collocati hordeum ad vescendum, ut jumenta accipiunt. Ubi etiam venenatorum animalium atque scorpionum tanta esse dicitur multitudo, ut ignorantibus incredibilis videatur, quæ solo flatu etiam procul positis veneni virus infundit. Ab scorpione enim percussum nullum dicunt aliquando evasisse. Quorum feritas virulenta usque ad præsens tempus, Christo defendente, nullum servorum ejus nocuisse docetur y. Sed, cum illic aluntur hordeaceis granis, postea & hoc ablatum est, quasi non posset Deus, qui pluerat patribus manna, pascere & nunc tali exsilio mancipatos.

ANNOTATA.

a Ex episcopis, qui cum ingenti fidelium aliorum turma in exsilium ab Hunnerico pulsi hic narrantur, unum exstitisse, S. Donatianum incertæ sedis in Africa episcopum, Limpenus noster, qui hunc in Operis nostri tom. 2 Septembris intulit, in Historica de eodem aliisque quinque Africanis præsulibus Sylloge num. 14 existimat, neque vero, ut opinor, immerito; ast gloriosam illam fidelium turmam, cui illum adjungit, e promiscui sexus hominibus fuisse compositam, ibidem num. 10 etiam affirmat; id autem a vero alienum esse, ac ipsamet etiam alia Ecclesiæ membra, e quibus numerosum illud Orthodoxorum agmen partim fuisse compositum, Victor hic tradit, ad clerum spectasse omnesque adeo & singulos, e quibus id constitit, ecclesiasticos seu clericos exstitisse, verosimile apparet ex iis, quæ in Comment. prævio num. 12 & quinque seqq. disserui.

b Chiffletius legit quatuor millia DCCCCLXVI, Surius quatuor millia DCCCCLXVI; verum lectio, quam hic Victoris per Ruinartium editio suppeditat, præferenda est. Comment. prævium num. 5 & seqq. videsis.

c Varias vocabuli hujus in variis Victoris exemplaribus, tum Mss., tum editis, lectiones & quæ harum præstare videatur, in Comment. præv. num. 25 exposui.

d Mulum interpretatur in Glossario Cangius hancque significationem vocabulo burdo, quod interdum etiam baculum oblongum peregrinorum significat, magis etiam hic congruere, in Annotatis, Vitæ S. Eugenii Carthaginensis episcopi, in Operis nostri tom. 3 Julii illatæ, subnexis, Cuperus noster putat.

e Binæ hæ, quæ ad Africam propriam spectabant, urbes olim erant sub archiepiscopo Carthaginensi in provincia procunsulari episcopales, earumque, ut Baudrandus in Lexico Geographico docet, posteriro quidem Carthaginem inter & Cirtam, prior vero Cirtam inter & Norangaram erat media.

f Ex eo, quod Mauri sanctos nostros Exsules ad eremum seu loca deserta, ad quæ relegati erant, abducendos acceperant, sita hæc alicubi in Mauritania verosimillius fuisse, Limpenus noster in Historica de SS. Donatiano aliisque quinque Africanis præsulibus Sylloge, mox adhuc ad lit. a laudata, existimat, hæcque ejus opinio ex Adone, utpote qui eos in horribilis eremi exilium trusos & inter Mauros ferocissimos deputatos fuisse, in elogio. Commentarii prævii num. 1 recitato, scribat, non parum confirmatur; mihi autem, deserti pariter seu eremi partes, Tibunnis videlicet, Macri & Nippis, ad quas monachos etiam & laicos relegatos ab Hunnerico fuisse, Victor Tunonensis supra huc in Comm. præv. num. 15 transcriptis verbis tradit, in Mauritania sitas fuisse, vero apparet simillimum.

g Victor Vitensis seu Actorum auctor, qui Sanctis, in exsilium abeuntibus, sese adfuisse, num. 1 jam declaravit, id hic iterum luculentissime insinuat.

h Quales verosimiliter hi exstiterint, ex iis, quæ in Comment. præv. num. 14 & tribus seqq. disserui, intelliges.

i Surius morituros.

k Surius legit Quaritanæ, sed, ut apparet, perperam; nulla enim in Africa urbs, a cujus nomine vocabulum istud promanasse queat, invenitur, Zuramque, urbem episcopalem, in proconsulari Africæ provincia positam, Ruinartius in suis in hunc Victoris locum Annotationibus assignat.

l Exod. 15, ℣ 9.

m Chiffletius legit: In qua constipatione secedendi ad naturale officium nulla ratio sinebat loci; sed stercoris & urinæ urgente necessitate, ibidem faciebant.

n Surius: Dantes ingentia munera.

o Sese proficiscentibus in exsilium Sanctis adfuisse, Actorum auctor seu Victor Vitensis hic iterum declarat.

p Thren. 4, ℣ 5.

q Psalm. 149, ℣ 9.

r Cyprianum Unizibirensem episcopum non exstitisse unum e Sanctis 4976, ab Hunnerico in exsilium simul pulsis, illumque adeo veluti unum ex hisce ab Adone & Usuardo haud recte memorari, ex hoc Actorum loco palam fit. Comment. præv. num. 10 videsis.

s Matth. 18, ℣ 18.

t Ex his verbis, Actorum auctorem seu Victorem, ne gloriosos Exsules ulterius comitaretur, prohibitum hic fuisse, concludendum videtur, idque inde, ut apparet, re etiam ipsa Operis nostri tom. IV Augusti in suo Historico Critico de sancto illo scriptore Comment. num. 20 Cuperus noster conclusit.

u Hæc vox apud meaiæ ætatis auctores locum subterraneum significat, nec significationem aliam hic exigere sensus videtur.

x Qui, quod Sanctis nostris Ado contexuit, elogium, Comment. præv. num. 1 huc transcriptum, cum verbis, quæ hic & num. proxime prægresso Actorum auctor seu Victor suppeditat, contulerit ex hisce illud magnam partem concinnatum, extemplo comperiet.

y Hinc, e Sanctis nostris, qui, quo relegati erant, pervenere, nonnullos certe adhuc, dum hæc Victor scriberet, in vivis exstitisse superstites, concludenaum apparet.

DE S. FIECO, SLEPTENSI EP. C. IN HIBERNIA,

SUB SEC. V UT APPARET, FINEM.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fiecus, Sleptensis episc. conf. in Hibernia (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Sancti cultus sacer, tria diversa Vitæ Encomia seu Elogia unumque ex hisce, etsi haud integræ in omnibus fidei, edendum.

Hibernia, celeberrima Europæ insula, Magnæ Britanniæ, qua hæc Occidentem spectat, [De Sancto, qui loco hic assignato sedit, sepultusque est,] obversa, in quatour partes præcipuas seu provincias, Lageniam videlicet, Momoniam, Connaciam seu Connactiam & Ultoniam, a plerisque, Lageniæ etiam Midiam, quam alii ab hac secernunt quintamque Hiberniæ provinciam faciunt, accensentibus, more antiquis usitato dividitur, ac porro unaquæque illarum minores regiones diversas seu comitatus, in quos recentiori ævo dispertitæ fuerunt, complectitur. Horum unum subinde Lesiæ, plerumque vero Comitatus reginæ nomine distinctum Lageniæque inclusum irrigat a suo statim exortu fluvius Barrou, Latine Birgus seu Barroius, & apud Usserium de Britannicarum ecclesiarum Primordiis pag. 864 ab antiquo Operis tripartiti auctore Berbha appellatus. Juxta hunc, uti auctor iste antiquus ibidem prodit, in campo Albo, quem a comitatus reginæ campo, inter collis seu montis, Slepehill a Speedo in Geographica Lageniæ Tabula vocati, radices ac locum, quo inde haud procul fluvius mox dictus a duobus rivulis, ab Occidente & Oriente confluentibus, ortum accipit, interjacente, diversum non esse, cum Papebrochio nostro in Mss. penes nos exstantibus in septimam S. Patricii apud Colganum Vitam Notis opinor, sita fuit Sleptensis civitas, in qua, modo Sletty, si Wareus de Scriptoribus Hiberniæ lib. 1 recte observet, nuncupata, sedem episcopalem primus occupavit, sepulturamque nactus est, qui episcopus a S. Patricio, Hibernorum apostolo, constitutus ibidem fuerat, S. Fiecus seu Fiacus aut paulo etiam aliter, Hiberniceque Fiec seu Fiac ac sæpe etiam Fiag, ut Colganus in Triade Thaumaturga pag. 7, not. 2 ait, nominatus.

[2] Hic Sanctus noster, ut modo, hisce præmissis, ad id, [ac Operi nostro ob rationes] quod proposui, me accingam, a S. Fiecho seu Fiacho, XXVII Decembris die culto, etsi hujus nomen a S. Fieci seu Fiaci nomine sola, qua illud, at non itidem isthoc, scribitur, aspiratio discriminet, indubie, uti idem Colganus loco mox cit. addit, est distinctus; verum, etsi sic habeat, diu tamen ac multum, an in Opus nostrum foret inferendus, dubitavi. Nec, ut in hoc locum illi absque omni scrupulo hic concederem, moveri statim potui vel Hibernicis, in quibus, ut plus semel repetit Colganus, hac XII Octobris die celebratur, Martyrologiis, vel secunda aut quinta, in qua utraque reliquiarum ejus veneratio insinuatur, S. Patricii apud Colganum Vita. Ercus enim seu Hercus, Slanensis in Hibernia episcopus, cujus pariter reliquiarum veneratio in quinta e Patricianis apud Colganum Vitis insinuatur, gaudere etiam cultu sacro dilucide in harum tertia indicatur, eumque tamen haud idcirco secunda Octobris die, qua Hibernicis aliquot Martyrologiis exstat inscriptus, in Opus nostrum intulimus, sed ad secundam, qua pariter in Hibernicis aliquot Fastis sacris memoratur, Novembris diem, certiorem etiam, quo id tum faciamus, cultus publici requirentes indicia, remisimus.

[3] At vero id faciendum duximus, quod, an tertiæ S. Patricii apud Colganum Vitæ, [hic adductas] in qua, ut dictum, Ercus coli luculenter indicatur, sat tuto fidi queat, nesciamus, quodque, cum is in Patricianis apud Colganum, in quibus memoratur, Vitis nusquam vel Sancti vel Beati titulo honoretur, merito in dubium, an tunc, cum scriptæ hæ fuerunt, cultu sacro fuerit gavisus ac proin an ob hunc & non ob solam, qua inclaruit, sanctitatis famam in Hibernica, quibus inscriptus exstat, Martyrologia fuerit illatus, revocari queat; etsi autem quammaxime etiam, ne non & Vitarum illarum quintæ, in qua e dictis tam Erci, quam Fieci reliquiarum veneratio insinuatur, sat tuto fidi queat, sit verendum, de secunda tamen, in qua id ipsum, saltem quantum ad Sancti nostri reliquias, fit, aliter esse existimandum, suadent, quæ de ea Paperbrochius noster in Commentario, S. Patricii Actis seu Vitæ prævio, num. 16 pronuntiat. Adhæc pluries post laudandus, qui ex infra dicendis est admodum antiquus, scholiastes apud Colganum in Triade pag. 4 Fiecum, quem commentatur, Sancti titulo exornat, eique eamdem honorificam appellationem Jocelinus, qui sec. XII exeunte sextam, alterque, qui multo etiam, ut apparet, citius tripartitam seu septimam e Patricianis apud Colganum Vitis concinnavit, scriptor repetitis & quidem plus semel vicibus liberaliter attribuunt, id verosimillime, nisi tum, cum scriberent, cultu Sanctis proprio Fiecus fuisset gavisus, ob solam, qua, dum viveret, inclaruerat, sanctitatis famam minus frequenter ac parcius facturi.

[4] Hæc igitur cum sic habeant, ac præterea Fiecus vitæ sanctimonia miraculisque exstitisse conspicuus a Jocelino dicatur, fuisse re etiam ipsa illum in natione sua Hibernica, ad constituendum Sanctorum suorum cultum minime regida, [hodie inseritur,] honores Sanctis proprios a morte adeptum, haudquaquam a veri specie, imo nec a vero, apparet alienum, cumque adeo non sit, cur ob hosce in Hibernica, quibus inscribitur, Martyrologia illatus haud credatur, hac die, qua id in iis fit, Fiecum seu Fiacum, quem præterea, quod hic etiam notandum, a Foceo episcopo, hodie ex Epternacensi Hieronymiano apud Florentinium apographo inter Prætermissos a nobis relato, diversum non esse, verosimile ibidem allegata efficiunt, Operi nostro existimavimus hic inserendum, eo etiam impulsi, quod id hodie factum iri, decessores nostri loco non uno indicarint. Verum non est, cur propterea, patri suo Fieco hic addendum filium Fiacrium, quis statim existimet. Hic enim, quem e monumentis antiquis excusis haud alia, quam S. Patricii Acta, commemorant, nusquam in hisce vel Beati vel Sancti titulo afficitur; etsi autem & ipse Hibernicis aliquot Martyrologiis, teste Colgano, hodie exstet inscriptus, in hisce tamen, typorum beneficio nondum vulgatis, memorari illum ratione cultus sacri, quo hac die vel gaudeat vel aliquando fuerit gavisus, nihil omnino suadet.

[5] [tria diversa exstant elogia hic indicata. Horum ultimum,] Misso itaque, quem, quod dumtaxat in Mss. adhuc Fastis sacris celebretur, quodque institutum nostrum, ut singuli hujusmodi Dei Servi cultu destituti inter Prætermissos recenseantur, haud exigat, ne quidem hosce inter supra retulimus, Fiacrio, S. Fieci filio, de solo postremo hic modo sumus acturi. Nullus, quem quidem viderim, seu scriptor seu auctor S. Fieci Acta seu Vitam litteris ex instituto commendavit; ast e sex postremis S. Patricii apud Colganum Vitis, quæ omnes, sola quarta excepta, de S. Fieco loquuntur, duæ ultimæ, longiori etiam oratione adhibita, id facientes, tam multa, ad eum spectantia, subministrant, ut pro justo vitæ compendio tam quæ in harum duarum priori, a Jocelino conscripta, quam quæ in posteriori leguntur, queant haberi. Porro hisce binis Actorum seu Vitæ S. Fieci compendiis addi potest & tertium, ab antiquo nostri seu potius hymni huic soliti attribui scholiaste contextum integrumque serie continua a Colgano in Triade pag. 4, col. 1 recitatum. Verum, quo in pretio tria illa compendia, quorum quodque non inepte etiam Sancti elogium encomiumve appellaris, sunt habenda? Scholiastes jam memoratus verosimillime, prout Colgano, qui illorum postremum Hymno, per Fiecum, ut passim creditur, in S. Patricii laudem composito, Præfationis in modum præfixum sese reperisse, Operis mox cit. pag. 7, nota 1 non obscure innuit, visum ibidem est, vel ante sec. VI finem, vel certe, ut mihi equidem apparet, haud serius quam sec. VII nondum diu inchoato floruit.

[6] [ab Hymni S. Fieco attributi scholiaste, qui sub sec. VI finem] Postquam enim, Lageniæ archiepiscopum a S. Patricio institutum fuisse S. Fiecum, narravit, mox sequentia hæc verba, Quo etiam munere ejus Comorbani sive successores abinde funguntur, subjungit, sicque, dum scriberet, penes S. Fieci in sedem Sleptensem successores adhuc mansisse seu Sleptæ nondum existere desiisse archiepiscopalem seu potius ob in fra dicenda metropolitanam Lageniæ dignitatem, luculenter indicat; cum hæc autem, utpote quam post annum 598, uti in Opere nostro ad 1 Februarii aiem in Commentario, Actis S. Brigidæ, virginis Scotæ prævio, num. XI fas est videre, Slepta Fernam Brandubius Lageniæ rex transtulerit ac S. Mædoco ibidem constituto episcopo concesserit, verosimillime, si vere is princeps anno, ut Colganus in Triade pag. 8, nota 8 scribit, 601 occubuerit, ante sec. VI finem, vel certe, si Brandubius annis adhuc aliquot post annum istum vixerit, sub sec. VII initium, quo S. Mædocum obiisse, in Opere nostro ad XXXI Januarii diem de Sancto isthoc tractantes docuimus, Sleptæ existere desierit, necesse est, ut, de quo nos hic, scholiastes, qui, dum scriberet, existere ibidem metropolitanam dignitatem nondum desiisse, luculenter, ut dictum, indicat, vel ante sec. VI finem vel certe haud nonaum aiu inchoato floruerit.

[7] At vero, etsi quidem inter Hiberniæ episcopos semper aliqui, [aut sequentis initium] qui præ aliis quid amplioris dignitatis aut jurisdictionis ecclesiasticæ haberent hincque recte dici possent primates, exstiterint, ii tamen non prius, quam sec. circiter XII, uti ad XVII Junii diem in Commentario, Actis S. Molingi Farnensis episcopi prævio, num. 8 jam docuimus, appellari cœperunt archiepiscopi; quare cum nihilominus S. Fieco archiepiscopi titulum ac præterea Dubtacho, cujus ille discipulus exstitisse perhibetur, honorificam archipoëtæ apellationem, quæ seculum XI aut XII sapit, attribuat S. Fieci scholiastes, scriptorem hunc, ut jam statui, ante sec. VI finem vel paulo dumtaxat post floruisse, quis credat? Ita fere etiam in suis, quas supra adhuc laudavi, Mss. in septimam seu tripartitam S. Patricii apud Colganum Vitam Notis Papebrochius noster; verum, si inde, quod hic decessor noster velle videtur, possit concludi, qua ergo ratione est factum, ut Notas, a S. Fieci scholiaste in Hymnum, attribui huic solitum, compositas, ad sec. non XI vel aliud posterius sed ad VIII pertinere in Comm., Actis S. Patricii prævio, num. 33 existimavit? Id sane ego haud perspicio.

[8] Cum itaque argumentum, quo Sancti nostri scholiasten ante sec. VI finem vel sub sequentis initium floruisse supra ostendi, [floruisse videtur, compositum, fidem integram meretur;] nulla plane ratione sat solida ac erudito lectori vel utcumque satisfacere nata confutari infirmarive posse videatur, sane iis, qui contra tempus, quo antiquum illum scriptorem floruisse statuimus, archipoëtæ & archiepiscopi nomina ab hoc adhibita objiciunt, non inepte, uti ipsemet in dictis Mss. Notis Papebrochius agnoscere videtur, responderi potest, ea non ab ipsomet Sancti nostri seu Hymni huic attributi scholiaste, sed ab audacibus, qui eadem in compositum abs hoc Vitæ S. Fieci compendium sue encomium intruserint, librariis esse profecta. Idem porro aut certe quid simile quantum ad alia, in hoc pariter occurrentia, quæ auctorem, sec. VII posteriorem, sapere fortassis videntur, est dicendum. Jam vero cum illud Vitæ Sancti nostri compendium, ab auctore adeo antiquo ac proin a Sancti nostri, qui ex infra dicendis sub sec. V finem obiit, ætate annis fere dumtaxat centum remoto contextum, nihil etiam, quod, non dicam, incredibile, sed vel creditu appareat difficile, complectatur, est sane, cur et fides integra in tis, quæ a veritate aliena aliunde probari haud queunt, adjungatur.

[9] [etsi autem res secus tum quantum ad elogiam a Jocelino Scriptum,] Verum de primo e duobus aliis Vitæ compendiis seu Sancti nostri elogiis supra memoratis paulo aliter est loquendum. Id enim, cum sextæ, cui includitur, S. Patricii apud Colganum Vitæ auctor Jocelinus sec. demum XII, uti apud nos ad XVII Martii diem in Comment., Actis S. Patricii prævio, num. 23 & seq. fas est videre, floruerit ac proin a Sancti nostri ætate, uti ex mox dictis sequitur, sex amplius seculis abfuerit, haud magnam sane a tempore, quo fuit conscriptum, auctoritatem ac fidem sibi adjungit. Adhæc, etsi quidem Jocelinus, uti in Commentario mox cit. num. 15 docuimus, scriptores quatuor coævos, qui rerum, a se litteris consignatarum, testes oculati exstitere, sibi prælucentes habuerit, ex auctoribus tamen adeo probatis haud omnia, narrat, esse accepta, suadent nonnulla hisce immixta miracula tam insolita ac ab omni veri specte aliena, ut Papebrochio a dictæ, quam edebat, Vitæ S. Patricii textu, ne inde, qui hanc essent lecturi, offenderentur, resecanda ac in Appendicem, eidem Vitæ subjectam, in qua una cum æqua juxta ac acri, qua ibidem § III perstringuntur, censura innoxie legi possent, resicienda sunt visa.

[10] [tum quantum ad aliud tripatitæ insertum] Quod modo ad secundum e duobus Vitæ Sancti nostri compendiis seu elogiis supra memoratis spectat, id sane, cum septima, cui intextum exstat, S. Patricii apud Colganum Vita, Tripartitæ appellatione, quod ties in partes sit atvisa, ventre plerumque solita, miracula etiam perquam insolita ac idcirco a Papebrochio pariter in Appendicem S. Patricii Actis subnexam rejecta nec magis, quam quæ Vita, a Jocelino contexta, subministrat, credibiliæ complectatur, veritati in omnibus consonum absque omni, ne secus habeat, formidine æstimari non potest; etsi autem tripartita illa S. Patricii Vita, a qua, partim Latine, partim Hibernice conscripta, tripartitum pariter de S. Patricii Actis Opus, solo sermone Latino compositum ac ab Usserio loco supra cit. sæpiusque alibi prolatum, est diversum, S. Evinum, qui sec. VII vel etiam VI floruit, habere videatur auctorem, varie tamen, uti apud nos in Commentario, Vitæ S. Patricii prævio, num. 17 & seq. videre licet, a scriptore seu uno seu pluribus, qui vel sec. X vel haud multo citius floruerint, fuit interpolata. Nec tantum, dum, quorum jam memini, nullius aut certe admodum exiguæ fidei miracula refert, nævo isto laborat, verum etiam, dum ipsummet Vitæ S. fieci compendium seu elogium part. 3, num. 21 & tribus seqq. exhibet, iterumque deinde, dum miraculum, utcumque credibile ac proin in Appendicem, S. Patricii Actis subnexam, a Papebrochio haud rejectum, parte itidem tertia num. 86 refert.

[11] [habere videatur, solum tamen] Ibidem enim Fiecum, ad quem duos equos, ut hisce ille, cum præ virium defectu pedes incedere non valeret, ad diœcesim suam visitandam aliaque munia explenda uteretur, submissos, divino nutu, nemine ducente, pervenisse narrat, ob pedem, scorpionis ictu & punctura tumentem, claudicasse, affirmat. Id autem, cum venenati animalis nihil, uti in Appendice, S. Patricii Actis subnexa, num. 25 Papebrochius docet, Hiberniæ solum aut pariat ipsum aut aliunde invectum sustentet, scriptum fuisse, a S. Evino, qui, Hibernus cum esset, Hibernici ea in re soli naturam haud dubie habuerit perspectam, nec ex Hibernia a S. Patricio primum venenata omnia animalia, quorum ingens antea multitudo ibidem exstiterit, fuisse ablegata, cum Jocelino, id primum, ut apparet, litteris complexo, crediderit, in animum quis facile inducat? Nec facilius futurum reor, ut quis putet, non ab interpolatore, sed ab Evino esse tum honorificam, quæ, ut jam supra monui, sec. XI aut XII sapit, archipoëtæ appëllationem, Dubthacho in proxime memorato Vitæ Sancti nostri compendio seu elogio tributam, tum verba, quibus ejusdem Dubtachi Opera a vetustate ibidem commendantur.

[12] Quomodo enim, inquit in suis in hunc Tripartitæ locum Adnotationibus Papebrochius, [hoc postremum Comment. huic subnectam, elogium etiam] vetusta dicerentur ab Evino, qui vix uno alterove seculo antiquior illis erat in illa gente: quæ ab ipso sui exordio poëtas in præcipuo honore habuit? Cum itaque, quemadmodum, quæ a Jocelino scripta est, S. Patricii Vita, ita etiam, quæ tripartita vocatur, fidem integram, uti e jam dictis nemo non agnoscet, ubique haud mereatur, elogiis certe, quibus hæ Sanctum nostrum exornant, absque omni scrupulo adhærendum in omnibus non est; etsi autem quantum ad tertium, quod Fieci seu potius Hymni, huic attributi, scholiastes contexuit, elogium res secus ob jam supra dicta habere videatur, integrum tamen id Commentario huic, in quo interim ob rationem infra allegandam præcipua sui parte recitabitur, haud subnectam, ita faciendum ratus, quod cum fere etiam omnia, quæ continet, aliaque insuper complectatur elogium a tripartitæ interpolatore concinnatum, sufficere, ut hoc solum lectori ibidem exhibeatur, sit visum. Nec, etsi nonnulla, quæ continet Fieci elogium, abs Hymni, huic attributi, scholiaste compositum, complectatur pariter elogium, a Jocelino contextum ac porro elogio, Tripartitæ intexto, alicubi etiam præstare videatur, præ hoc ad Commentarii calcem dare illud est visum.

[13] Ita scilicet faciendum existimavi, primo quidem, [a Jocelino scriptum idcirco potissimum omissura, quod in iis,] quod, cum S. Patricii Vita, a Jocelino conscripta, in Opere nostro ad decimam septimam Martii diem jam exstet excusa, ibidem, quod hæc num. 100 & doubus seqq. exhibet, Sancti nostri elogium legi queat, sicque sit, futurum, ut non modo hoc, sed & illud, quod tripartita suppeditat, studiosus lector habens in promptu, alterum cum altero conferre, simulque utri in iis, in quibus invicem dissonant, fidendum potius sit, dijudicare queat; deinde vero, ac præcipue quidem, quod, quamvis etiam alicubi elogio, tripartitæ inserto, præstare, ut dictum, videatur, plerumque tamen per se loquendo minorem, quam id, fidem mereatur, tum quod nonnulla, quæ a mox dicto Tripartitæ intexto Sancti nostri elogio absunt, miracula, haud facile a quoquam credenda, contineat, tum quod in iis, quæ sub initium refert, certo etiam a veritate aberrare videatur, uti e jam nunc dicendis patescet. Sancti nostri elogium, quod S. Patricii Vita, a Jocelino contexta, complectitur, sequentibus hisce inchoatur verbis: Fuit quidam juvenis bene morigeratus, ingenio subtilis, eloquentia floridus, forma speciosus, Fiechus nomine, discipulus Dubhtachi poëtæ. Hic ante paucos annos duxit in matrimonium quandam puellam, quæ jam recenter obierat, de qua & unicum filium susceperat. Hunc S. Patricius cum magistro suo prænominato conviantem obvium habuit, & in momento & ictu oculi, spiritu revelante, ipsius conscientiam agnoscens coram cunctis dixit: Ecce Vir unius uxoris tantum, qui secundum Apostolum digne promoveri poterit in sacerdotium & etiam pontificatum.

[14] [quæ hic preponuntur,] Cœpit igitur fidei rationem ipsi exponere, atque, ut Baptismum susciperet, admonere. Mirabatur Juvenis in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore S. Patricii, & maxime quia tam cito potuit ab ipso penetrari secretum ejus ac vita dignosci. Credens igitur suscepit Baptismum &, prius renitente diu magistro, sed postmodum annuente, discipulatui sancti pontificis se contulit. Quod si itaque Jocelino fides adhibenda hic sit, S. Patricius Fiecum, dum hic iter cum magistro suo Dubtacho institueret, casu sibi obvium primoque conspectum, unius esse uxoris virum aliaque ad eum spectantia arcana, Deo hæc sibi revelante, cognorit, cumque tunc, suscepto Baptismate, in S. Patricii disciplinam dare sese Fiecus vellet, huic ejus voluntati Dubtachus diu restiterit. Verum, quæ ait, Patricius de Fieco, non ex divina revelatione, sed ex Dubtacho, ejus magistro, ad quem, Christianam fidem jam amplexum ac sibi cumprimis carum, in Lageniam appulsus diverterat, didicit, tuncque, cum id accidit, casu sibi obvium Fiecum, iter cum Dubtacho instituentem, haud haubit, nec hic illi in Patricii disciplinam dare sese cupienti diu restitit.

[15] [a vero, uti e Sancti, quod Hymni, huic attributi, scholiastes] Ita nimirum res, spectatis iis, quæ in Sancti nostri encomio Tripartitæ auctor scribit, sese habuit; huic autem potius, quam Jocelino, hic assentiendum, imo vero ea, in quibus hic per verba proxime recitata cum Tripartitæ auctore pugnat, a veritate aliena, opinor. Quæ enim mox relata ex hoc sunt ac cum illis seu cum Jocelino pugnant, non modo jam nunc dictum, quod a Tripartitæ auctore, verum etiam aliud supra laudatum, quod ab Hymni, Fieco attributi, scholiaste est compositum, quodque potiorem, ut supra docui, fidem sibi adjungit, encomium complectitur. Ut, quam verum id sit, studiosus lector examinare queat, ei hic encomii seu elogii dicti verba huc spectantia juverit exhibuisse, non paucis etiam aliis, quæ id continet, adjunctis, ut vel sic una cum duobus supra memoratis Sancti elogiis tertium etiam, quod fide, ut dictum, præ reliquis dignum, fere integrum seu iis dumtaxat, quæ nemo vehementer desideret, rescissis, habeat in promptu. En illa: Fiecus … tempore juventutis educatus fuit apud celebrem illum Dubthachum, Lugarii filium, qui tempore Loegarii regis erat archipoëta sive princeps poëtarum Hiberniæ; eratque S. Patricio ob singularem vitæ probitatem & in Deum pietatem charus & fimiliaris.

[16] [composuit, panimque huc] Fuit enim hic Dubthachus, qui contra mandatum regis Laogarii præcipientis, ut nullus in aula Temorensi Patricio, Christi fidem Hibernis primum prædicaturo, assurgeret signumque ullum exhiberet honoris, primus ex discumbentibus assurrexit, salutis nuntium venerabundus salutavit, salutaremque amplexus est doctrinam Cum ob hæc aliaque insignis probitatis argumenta esset viro sancto postea percharus & amicus, quadam vice Patricius in Lageniam veniens ad ædes ejus declinavit, & inter familiaria colloquia ab eo petiit, ubi reperiret juxta Apostoli præscriptum, Unius uxoris virum, sobrium, prudentem, &c: petiit autem Dubthachus, quare Vir sanctus exquireret virum talibus ornatum dotibus Respondit Patricius, ut eum sacris initiatum Ordinibus Domino consecrarem. Est mihi, inquit Dubthachus, discipulus, nomine Fiecus, sed modo absens, in Connaciam nuper a me ablegatus, in quo, quas desideras reperiuntur qualitates. Dum in his versarentur sermonibus, redeuntem, commissa legatione expedita, conspiciunt Fiecum: quem videns Dubthachus ait: Ecce, a me modo laudatus nunc advenit. Et cum Vir sanctus diceret, quod forte suo non vellet annuere desiderio, Dubthachus pio astu suggerit modum, quo pii & verecundi Discipuli animus explorari posset, simulans se velle monasticam e manu Patricii tunc suscipere tomuram.

[17] Cum Fiecus superveniens, quæ sic simulate erant excogitata, [transcribitur, elogio probatur, aberrare videatur.] vera esse existimaret, ad Patricium ait: Quare istum virum jam ætate gravem & in republica necessarium vellet ad ea munia assumere, & non potius de aliquo alio, reipublicæ minus necessario, excogitaret? Respondet Patricius, se libenter alium pro eo acceptaturum, modo idoneus reperiatur. Ego, inquit Fiecus, lubens me offero, qui in populo minus necessarius sum. Patricius ait, eam spontaneam oblationem esse sibi valde acceptam & gratam. Fiecus ergo clericali a Patricio insignitus tonsura in virum probatissimæ & celebratæ evasit sanctitatis, disciplinamque ecclesiasticam unius diei, vel, ut alii ferunt, quindecim dierum spatio, magistro Patricio, perfecte didicit. Et postea ab eodem consecratus est episcopus, & tandem Lageniæ archiepiscopus institutus; quo etiam munere ejus Comorbani sive successores abinde funguntur. Ita hactenus, quod Hymni, Feco attributi, scholiastes composuit, Sancti nostri elogium aut certe prœcipua seu major hujus pars. Eam modo studiosus lector expendat, videbitque, quœ memorat, cum iis quidem, quœ num 14 ex elogio, Tripartitæ inserto, retuli, concordare, contra vero cum iis, quœ ibidem ex elogio, per Jocelinum scripto, recensui, pugnare hœcque proinde a vero, ut supra dixi, esse aliena.

§ II. Quandonam ad fidem fuerit conversus, quam sancte & quo usque circiter vixerit, & an Hymnum, ei attributum, in S. Patricii laudem composuerit.

[Sanctus, qui S. Patricio, Temoriam ad Leogarium regem veniemi, assurrexisse dicitur,] Tripertitœ apud Colganum in Triade Vitæ S. Patricii auctor, nonnulla prius, quam Vitæ Sancti nostri compendium seu encomium, Commentario huic, ut jam monui, subjiciendum, lucubrationis suæ part. 3, num. 21 & tribus seqq. suppeditet, de S. Patricii ad Leogarium, dum hic, inter reges plures, in Hibernia tunc regnantes, dignitate & auctoritate præcipuus, magnifico & regali convivio Temoriæ, quæ regum Hiberniæ in Meaia seu Midia sedes erat, regni proceres exciperet, mirabili, januis clausis, accessu Lucubrat. ejusdem part. 1, num. 61 locutus, mox subjungit: Sed nullus convivantium mirifico Dei servo assurrexit præter Dubthachum filium Lugair, archipoëtam regis & regni; unumque Adolescentem ex ejus discipulis, Frecum nomine, qui hodie in ecclesia Sleptensi est. Dubthachus hic est primus, qui Temoriæ fidem Christi amplexus & a viro Dei baptizatus est. S. Patricius, in Hiberniam anno 432 appulsus, Leogarium regem, multis primum ibidem laboribus exantlatis, anno 436, ut Papebrochio nostro, etsi interim annum 433 signet Usserius, in Commentario, Actis S. Patricii prævio, num. 32 & 43 visum est, adiit, cumque tunc, cum Patricius id fecit, Dubthachus, ut diserte num. 44 testatur Jocelinus ac e jam datis auctoris Tripartitæ verbis, suffragante hisce etiam per verba, num. 16 recitata, Hymni, Fieco attributi, scholiaste, concludendum apparet, Christi fidem amplexus & a S. Patricio fuerit baptizatus, consectarium est, ut ex Papebrochii, cui adhœremus, calculo id eodem circiter dicto anno 436 acciderit.

[19] [& tamen id forie haud fecit,] Verum, ut ad id, quod potissimum huc spectat, jam veniam, an ut Dubtachus, ita etiam Fiecus, cum ad Leogarium primo S. Patricius accessit ac proin e dictis anno circiter 436 ad fidem abs hoc conversus ac baptizatus fuit? Patricio, cum Leogarium regem, Temoriæ commorantem, adiret, assurrexisse Fiecum, verbis mox datis luculentissime tradit Tripartitæ auctor seu potius interpolator; cum autem S. Fiecus certe haud amplius tunc, cum hic scriptor floruit, exstiterit in vivis, & tamen vixisse adhuc, cum proxime recitata verba is exataret, hisce ipsis, ut consideranti patescet, indicetur, esse enimvero videtur, cur eadem ex auctore, qui, cum Sanctus noster adhuc viveret, S. Patricii Acta scripserat, accepisse tantumque fere, addito, quem Dubthacho attribuit, archipoëtæ titulo, mutata in Lucubrationem suam intulisse interpolator ille ac proin, non quidem ob hujus, sed auctoris, ex quo ea accepta, auctoritatem Fiecus Patricio, Leogarium adeunti, assurrexisse credatur. Verum sit ita, fuerit reipsa, Patricio Fiecum tunc assurrexisse, ab antiquo, qui, cum hic adhuc viveret, exstiterit in vivis, auctore in litteras conjectum, in dubium tamen, an hic illa in re a veritate haud aberrarit, revocari potest, tum ob duas S. Patricii apud Colganum in Triade Vitas, quarum prior seu ibidem secunda, reliquis quinque sequentibus, ut Papebrochio nostro visum est, præferenda, num. 38, posterior vero seu ibidem quinta num. 41, solum Dubthachum Patricio tunc assurrexisse tradit, tum ob scripta ab Anselmo, Cantuariensi archiepiscopo, Fingaris seu Guigneri Acta, in quibus hic solus, non vero etiam vel Dubthachus vel Fiecus, S. Patricio, Christi fidem Hibernis annuntiare exorso, assurrexisse apud Usserium de Britannicarum Ecclesiarum Primordiis pag. 851 narratur.

[20] Adhæc, etsi Patricio, Leogarium adeunti, non tantum Dubtachum, [ab illo haud tunc ibidem, sed postea in Lagenia,] sed & Fiecum assurrexisse, tantisper daremus, inde tamen, contra ac nonnemo forsan autumet, hunc æque ac illum fuisse tunc conversum ac baptizatum, concludi haud posset. Quid ni enim factum esse queat, ut Sanctus noster Patricio tunc assurrexerit, neque tamen statim, quam hic annuntiabat, Christi fidem fuerit amplexus? Et vero haud tunc equidem, cum ad Leogarium Temoriam venit, sed postea, cum ex Midia in Lageniam progressus esset S. Patricius, baptizatum abs hoc fuisse Fiecum, ipsemet, qui hunc Hibernorum Apostolo, Leogarium adeunti, assurrexisse scribit, Tripartitæ interpolator in Sancti nostri elogio memoriæ prodit, de Patricio, in Lageniam appulso, sic scribens: Fiechum … cum ante tantum esset catechumenus, prius baptizavit & postmodum totundit. Verum, cum sic Fiecus, priusquam a Patricio in Lagenia baptizaretur, catechumenus seu ex iis, qui, ad Baptismi gratiam aspirantes, fidei Christianœ elementis imbuebantur, exstitisse dicatur, erit fortassis, qui eum, etsi Temoriæ a Patricio, dum hic Leogarium regem adiret, haud baptizatum, ibidem tamen tunc voluntatem credendi in Christum concepisse ac proin hujus fidem utcumque fuisse amplexum existimet. Id sane vel tunc vel haud admodum diu post factum, videri potest a veritatis specie haud prorsus alienum, quod, cum Dubthachus, Fieci magister, dum Temoriœ, veniente eo ad Leogarium Patricio, versaretur, fuerit e dictis Christi fidem amplexus, Fiecum id pariter vel tunc vel haud admodum diu post fecisse, suadere utcumque queat vis haud parva, quam in discipulos habere solet magistrorum exemplum.

[21] Verum Tripartitæ auctor, qui Patricio, Leogarium regem, [paulo dumtaxat ante concepta in Christum credendi voluntate,] dum hic Temoriæ regni proceres exciperet, adeunti, assurrexisse una cum magistro suo Dubthacho Fiecum, part. 1, num. 61 narrat, fuisse hunc ab Hibernorum Apostolo, in Lageniam progresso, baptizatum, part. demum 3, num. 21 refert, totque, quæ hic inter utrumque istum eventum patrarit, commemorat, ut omnia isthæc intra trium etiam aut quatuor annorum spatium gesta esse posse, haud videantur; quare, cum Leogarium, Tremoriæ commorantem, anno demum, ut supra docui, 436 Patricius adierit, in Lagenia abs hoc Fiecum haud ante annum circiter 440 baptizatum esse, nec nisi paulo prius, quam baptizaretur, concepta in Christum credendi voluntate, catechumenum fuisse effectum, dicendum apparet. Imo vero, si anno demum 448, uti ad hunc Usserius in Indice Chronologico notat, episcopus ordinatus fuerit Fiecus, necesse erit, ut haud admodum diu ante hunc ipsum annum baptizatus voluntatemque in Christum credendi concepisse credatur, cum brevi dumtaxat, postquam baptizatus fuisset, tempore elapso, creatus fuerit episcopus, ut Tripartitæ auctor docet, dum in Sancti nostri elogio ait, Fiecum, postquam baptizatus fuisset, ac dein in clericum attonsus, seu, ut Hymni, Fieco attributi, scholiastes loquitur, clericali tonsura insignitus, tantos in sanctimonia & litterarum studiis fecisse brevi temporis intervallo progressus, ut Patricio visus sit dignus, qui primus ex omnibus Lageniensibus ordinaretur in episcopum.

[22] [inter annos 440 & 450 est baptizatus, episcopusque dein ordinatus gentem Kenselag convertit,] Jocelinus quidem, postquam a Patricio baptizatum fuisse Fiecum, num. 115 dixit, mox sequentia isthæc verba: S. Patricius ad ecclesiasticos gradus illum promovit & in singulis digne ministrantem tandem episcopum consecratum, Sleptensi ecclesiæ præfecit, ibidem subjungit, sicque Fiecum non adeo, quam Tripartitæ auctor innuat, brevi elapso, postquam baptizatus fuisset, tempore ordinatum fuisse episcopum, indicare videtur. Verum sive hic, ut reor, sit, sive non sit, Jocelino, cui etiam Hymni, Fieco adscripti, scholiastes suffragatur, assentiendum, Fiecum equidem inter annum 440 & 450 baptizatum episcopumque deinde ordinatum fuisse ac ecclesiæ Sleptensi præfectum, apparet indubitatum. Modo, quid Sanctus, jam episcopus, egerit, ob oculos ponamus. Ampla in Lagenia regio Birgum inter & mare Hibernicum erat interjacens Hi-Kenselagh seu (Hi enim Hibernice idem, quod Latine regio, significat) regio Kinselagh nuncupata. Hanc, quam Euangelii lumine illustrandam Fiecus, episcopus jam ordinatus, jubente S. Patricio, susceperat, ad Christi fidem feliciter adduxit, uti Operis Tripartiti auctor apud Usserium de Britannicarum Ecclesiarum Primordiis pag. 363 & seq. nos docet, ibidem sic scribens; Ordinavit S. Patricius de gente Laginensium alium episcopum, nomine Fyacha, virum religiosissimum: qui jussione beatissimi Patricii gentem Ceanselach ad fidem convertit & baptizavit; quæ gens major atque potentior pars Laginensium est. Qui episcopus Fyacha fortiter carnem suam cum vitiis & concupiscentiis attrivit, & in sua civitate Sleibhti juxta flumen Berbha in Campo Albo suæ vitæ sanctissimæ finivit cursum.

[23] [fuit & supremus totius Lageniæ antistes statutus, duoque exstruens] Porro ex eo, quod gentem illam Fiecus ad fidem converterit, factum forte est, ut supremus totius Lageniæ episcopus a Patricio fuerit constitutus. Unde (Usserii in Indice Chronologico postquam gentem Ceanselach ad fidem a Fieco fuisse conversam, ibidem præmisit, verba sunt) ipsi (Fieco nempe) & ejus in sede Sleibtiensi successoribus totius Lageniæ archiepiscopatum (imo vero supremi episcopi seu metropolitæ, ut dictum oportuisset, munus) collatum fuisse ferunt. Ast an vere ob rationem, verbis hisce allegatam, Fiecus ad metropoliticam totius Lageniœ dignitatem fuit evectus? Nihil quidem, quo id probatum dem, suppetit; verum, fuisse equidem Sanctum totius Lageniæ supremum episcopum seu metropolitam a Patricio constitutum, ob Tripartitæ auctorem, qui id diserte asserit sibique etiam ea in re Hymni, Fieco attribuit, scholiasten suffragantem habet, in animum inducens, ad alia, quæ præter modo dicta Fiecum jam episcopum spectant, sermonem converto. Cum in Virum, priusquam crearetur episcopus, probatissimæ & celebratæ sanctitatis, ut scholiastes supra sæptus laudatus per verba, num. 17 recitata, ait, jam evasisset, postea majori etiam studio opera, quæ sanctum Episcopum decerent, exercuit. Quo id certius faceret, duo, in quibus vitam monasticam cum monachis ageret, monasteria, ut Jocelinus & Tripartitæ auctor in Sancti nostri elogiis tradunt, exstruxit.

[24] Ac horum quidem primum intra, postremum extra civitatem Sleptensem, [monasteria, sexaginta e discipulis Sanctos ad cælum,] si Jocelinus; contra vero primum extra, postremum intra eamdem civitatem, si Tripartitæ interpolator audiatur, ædificarit. Adhæc Sanctum e primo, quod exstruxerat, monasterio ad secundum, vivente adhuc S. Patricio, migrasse eumque, priusquam id faceret, tamdiu in primo isto, donec ante se ad cœlum sexaginta Sanctos ex discipulis præmisisset, monasterio mansisse, Tripartitæ auctor scribit: contra vero, Fiecum, non priusquam ex uno, quod occuparat, monasterio ad aliud migraret, sed priusquam excederet e vivis, sexaginta Sanctos ad Deum ante se præmisisse, Jocelinus tradit, idque certe a veritatis specie multo minus, quam quod Tripartitæ auctor ait, abhorret. Cum medio enim inter annum 440 & annum 450 temporis spatio, quo circiter aut certe haud multo citius, uti e supra dictis unusquisque facile colliget, primum e duobus a sese exstructis monasteriis Fiecus ædificarit, usque ad annum 460, quo S. Patricius, uti in Comm. Sancti hujus Actis prævio Papebrochius noster docet, excessit e vivis, anni viginti effluxerint, quis, quæso, factum esse, ut, priusquam e primo illo a se exstructo monasterio ante S. Patricii obitum migraret, sexaginta Sanctos e discipulis, quos in id haud magno, ut apparet, numero receperat, tantillo temporis spatio ad Dominum ante se præmiserit, in animum facile inducat?

[25] Contra vero, cum a dicto temporis spatio usque ad Fieci mortem, [non priusquam e monasteriorum istorum uno ad aliud, sed priusquam e vita migraret, ante se misit,] quæ ex infra dicendis sub sec. V finem accidit, anni haud pauciores quam quinquaginta circiter sint elapsi, factum esse facillime posse, ut Sanctus, priusquam moreretur, intra illud temporis spatium sexaginta Sanctos e discipulis, quos in primum a sese anno circiter 440 exstructum monasterium haud magno, ut apparet, numero receperat, ad cælos ante se miserit, nemo non sibi habebit haud difficulter persuasum. Verum, etsi sic habeat ac proin sane sit, cur Sanctus non angusto, quod ab anno circiter 440 usque ad Patricii obitum seu annum 460 excurrit, sed multo magis extenso, quod ab eodem anno 440 usque ad sec. V finem seu tempus, quo circiter ipsemet vita functus est, effluxit, temporis intervallo sexaginta e discipulis suis Sanctos ante se ad cælos præmisisse credatur, quam maxime tamen mihi adhuc, intrane, an extra civitatem Sleptensem Sanctus primum e monasteriis suis ædificarit, manet incertum. Nec magis, in quonam e duobus illis monasteriis, quibus visiones cælestes, sed e sola, ni ve ementissime fallar, populari traditione incertave vulgi fama natas, ortum dedisse, Jocelinus, Tripartitæ auctore ei etiam quantum ad Slepti conditum assentiente, affirmat, vitam hanc mortalem cum immortali commutarit, edicendo sum. Pro monasterio, quod extra Sleptam, in loco, Forrach dicto, extructum affirmat, quodque, ut Tripartitæ auctor ait, e Sancti nomine Domnach-Fiec, seu, vocabulo Domnach Hibernice idem, quod Latine ecclesia significante, ecclesiæ S. Fieci appellatione fuit distinctum, Jocelinus stat; contra vero pro monasterio, Sleptæ condito, Tripartitæ auctor pronuntiat.

[26] [hancque (in quonam ex iisdem monasteriis, incertum)] Ac huic quidem Operis Tripartiti ab Usserio sæpius laudati auctor per verba, num. 22 recitata, adstipulatur; verum, quod hisce traditur, ex ipsamet tripartita, quam secutus esse videtur, verosimillime accepit, facereque adeo non potest, ut ei potius & Tripartitæ auctori, quam Jocelino illa in re assentiamur. Nec est etiam, cur quis id faciendum putet ex eo, quod Sanctus Slepti seu Sleptæ fuerit sepultus; cum enim monasterium, extra hanc civitatem a Fieco exstructum, haud procul inde fuerit dissitum, Sancti, in monasterio dedefuncti, corpus facile inde Sleptam ad sepulturam potuit efferri. Verum Sanctus, in quocumque demum e duobus dictis monasteriis vitæ cursum terminarit, mira id vitæ sanctitate illustravit, ut, præter Operis tripartiti, ab Usserio sæpius laudati, auctorem, unanimi consensu Jocelinus & Tripartitæ interpolator produnt. Prior id in Sancti nostri elogio facit his verbis: Ipse … sanctus Fiechus in hoc monasterio (extra Sleptam in loco, qui Forrach dicitur, exstructo) abbatis vice præfuit & episcopale nihilominus officium plane in diœcesi sua exercuit. Consuevit is Antistes singulis annis in capite Jejunii de cœnobio solus egredi, allatisque quinque panibus hordeaces, cineribus mixtis, secum ad sui sustentationem, in secretiori eremo toto illo sacro tempore demorari. In Dominica vero Palmarum aut aliquoties in cœna Domini solebat ad officium peragendum suum ad sua reverti, secum adhuc dimidium panis unius habens incomestum.

[27] [sanctissime actam] Posteriorem modo audiamus. Hic id ipsum, non quidem in Sancti nostri elogio, sed in ipsamet, cui id exstat intextum, sua apud Colganum in Triade Lucubratione, part. 3, num. 87 sequentem præstat in modum: Consuevit hic sanctissimus Antistes (Fiecus nempe) annis singulis in capite Jejunii sive Sabbatho ante Dominicam primam Quadragesimæ solus e monasterio (Sleptæ exstructo) egredi, allatisque quinque tantum panibus in sustentationem, migrare ad secretioris eremi latebras, seque in specu quodam subterraneo in latere montis Druim-chobla abdere, totumque tempus in vigiliis & orationibus, cælestiumque contemplatione transigere usque ad Sabbathum Sanctum, quo ad suos solebat reverti cum exiguæ provisionis aliquo semper residuo. O mirum abstinentiæ & continentiæ speculum & specimen, cui non solum excessus erat de subcineritio pane comedere parce & raro juxta necessitatem, sed & sine raræ modicæque refectionis residuo, supremæ necessitati subtracto, jejunium tam prolixum absolvere. Ita ambo proxime laudati Sancti nostri encomiastæ; etsi autem sic, unde a Sancto fuisse sane vitam sanctissime actam, colligas, suppeditent, nihil tamen, unde tempus, quo is ex hac excesserit, sat apte determinari queat, adjungunt. Verum, etsi sic habeat, tempus tamen, quo circiter id acciderit, juverit hic utcumque determinasse.

[28] In Hymno supra jam sæpius laudato, qui, [sub sec V finem, non vero, cum Hymnus, ex quo id sequeretur,] ut ibidem dictum, S. Fieco solet attribui, de S. Patricio veluti de mortuo sermo fit; ita autem id cum sit, necesse est, ut Hymnus ille post Sancti hujus obitum fuerit compositus, utque adeo tunc adhuc S. Fiecus, cui passim lucubratiuncula ista adscribitur, exstiterit in vivis. At Sanctus, qui; uti inde consequitur, ultra annum 460, Patricio e supra dictis emortualem, vitam protraxit, in hac etiam usque ad sec. V finem seu usque ad annum circiter 490 videtur mansisse superstes. Primum enim e duobus ante memoratis, quæ exstruxit, monasteriis haud fuit, uti e supra dictis apparet, ante annum circiter 440 ædificatum; cum autem, uti ex ante allegatis nemo non colliget, Sanctus non prius, quam e discipulis, quos post id conditum in disciplinam suam, haud magno, ut apparet, numero receperat, sexaginta Sanctos ante se ad cælum misisset, excesserit e vivis, nec facile, ut intra viginti dumtaxat facillimeque contra, ut intra quinquaginta annorum, qui ab anno 440 usque ad annum circiter 490 effluxerint, intervallum sexaginta e discipulis suis Sanctos ad cælum ante se miserit, factum esse queat, usque ad postremum circiter hunc annum vitam protraxisse Fiecum, verosimile apparet. Imo vero in hac multo adhuc diutius exstiterit superstes, si pro vero Hymni, mox iterum memorati, qui passim ei attribuitur, auctore sit habendus.

[29] Verum, etsi a Wareo de scriptoribus Hiberniæ pag. 2 & 3, [S. Fiecum, ut rationes,] itemque a Colgano in Triade pag. 217, imo & a Fieci, ut vocatur, scholiaste nostro huic Sancto Hymnus ille adscribatur, anne tamen id perperam abs hisce haud fiat, Papebrochius noster in Commentario S. Patricii Actis prævio num. 15 revocat in dubium; neque vero immerito, uti vel idcirco mihi apparet, quod, cum in Hymno illo versu 22 per verba Nec gratum, quod Temoria deseratur de Temoriæ desolatione, post annum 540 facta, sermo instituatur, Fiecus, qui, cum anno circiter 440 a Patricio ordinaretur episcopus, annos a nativitate sua verosimillime haud pauciores, quam triginta, numerarit, necessario, si vere Hymni istius auctor sit, ultra dictum annum 540 vixisse ac proin ad ætatem parum verosimilem debeat pervenisse. Colganus quidem, ne Fiecum plus æquo annosum faciat, illa Hymni verba, quibus de Temoriæ desolatione agitur, prophetico spiritu, veluti de re futura, prolata, in Triade pag. 6, decima sexta in Fiecum Nota interpretatur; verum violenta est hujusmodi explicatio, nec eam dictis verbis applicari posse, ex ipsomet Hymno concludendum apparet. In hoc enim versus decimus sequentibus hisce Vates Hiberniæ vaticinabantur adventurum tempus pacis novum, quæ duratura sit in perpetuum; unde deserta foret Temoria sub silentio, constat verbis, cumque deinde, dum Hymnus scriberetur, adimpleta jam fuisse, quæ Patricii in Hiberniam adventum secutura Hiberniæ vates prædixerant, versibus aliis, qui subduntur, indicetur, ac tandem Nec gratum, quod Temoria deseratur, versu 22 cantetur, ita, ut apparet, fuisse pariter, dum Hymnus scriberetur, jam adimpletum, quod de Temoria deserenda seu desolanda Hiberniæ vates prædixerant, indicatur.

[30] [in medium hic adducta,] Adhæc Hymni auctor de Temoriæ desolatione duobus diversis locis, uti e jam dictis liquet, sermonem instituit, cumque horum priori seu versu 10, quo certissime de Temoriæ desolatione, non jam facta, sed futura agitur, per verba rem futuram significantia, uti hæc consideranti patescet, id faciat, id pariter eorumdem posteriori seu versu 22, si & ibi non de re jam facta seu locum habente, sed dumtaxat futura, fuisset locutus, facturus fuisse videtur; cum autem per verba, Nec gratum, quod Temoria deseratur, secundum se spectata, quæ versu proxime cit. adhibet, res jam facta seu locum habens, non vero dumtaxat futura, significetur, iisque proinde de Temoriæ desolatione jam facta, non vero dumtaxat futura, ab Hymni auctore agatur, consectarium inde & ex aliis jam dictis est, ut hic demum a Temoriæ desolatione, post annum 540 facta, suam illam lucubratiunculam, ut jam indicavi, concinnarit; verum, ut tempus, post quod fecisse id debet, paulo etiam propius determinemus, hic modo, quamdiu quidem post annum 540 Temoriæ desolatio evenerit, examinemus. Hanc post Diermitii, Hiberniæ regis, mortem, quam in annum Christi 558 in quatuor magistrorum Annalibus referri, Colganus in Triade pag. 6 affirmat, evenisse, ex iis, quæ hic scriptor ibidem adducit, docemur.

[31] [suadent, auctorem] Et vero re etiam ipsa accidisse post Diermitii mortem seu annum 558 Temoriæ desolationem suadet quinta S. Columbæ, presbyteri abbatis Hiensis, apud Colganum Vita, optima fide, uti hic scriptor in Triade pag. 446 in suis in illam Notis num. 1 docet, e variis Sancti illius discipulis scriptoribusque synchronis secundum omnes sui partes accepta, in qua num. 84 de S. Columba sequentia leguntur verba: Temoriam aliquando profectus cælitus cognovit & prædixit, illam civitatem, quantumvis sub id tempus populo frequentem, potentem milite, optimatibus nobilem, regia dignitate sublimem, in annona copiosam, in mensis opiparam, in areis, foris & cæteris amœnam, futuram nihilominus in temporum sine omnino desolatam, rege destitutam, cæterisque bonis plane vacuam, humanæ scilicet instabilitatis exemplum; cum enim S. Columba, quem Operi nostro ad IX Junii diem jam inseruimus, anno 597 e vivis ereptus, anno 520 aut seq., ut ibidem in Commentario, prolixioribus ejus Actis prævio, num. 19 docuimus, natus sit, nec, uti quisque sibi facile habebit persuasum, ante annum circiter ætatis suæ vigesimum quintum prophetiæ spiritu fuerit donatus, prophetia, qua Temoriam desolandam prædixit, verosimillime locum ante annum circiter 550 haud habuerit, cumque nihilominus, uti ex ipsismet jam recitatis, quibus concipitur, verbis fas est colligere, aliquot certe annis Temoriæ desolationem præcesserit, consectarium fit, ut hæc verosimillime non nisi post annum 558 acciderit; jam vero cum sic habeat, ac proin Hymni auctorem, a quo de Temoriæ, ut dictum, desolatione agitur, non tantum ultra annum 540, sed & ultra annum 558 vixisse sit necesse, nec Fiecum, qui e supra dictis sub annum circiter 445 verosimiliter non pauciores, quam triginta ætatis suæ annos numerarit, ultra annum 558 vitam protraxisse verosimile ullo modo sit, consectarium fit, ut ab Hymni auctore existimandus sit diversus.

[32] At vero, inquiet modo fortassis nonnemo, etsi quidem facile factum esse queat, [haud habeat,] ut Wareus & Colganus pro Hymni auctore, ut supra dixi, habentes Fiecum, a cujus ætate pluribus seculis abfuere, a veritate aberrarint, res tamen quantum ad Fieci scholiasten, qui, ut dictum, Fieco pariter Hymnum attribuit, secus habet; is enim, ut supra docui, sub sec. VI finem aut sequentis initium exstitit in vivis, certeque adeo dumtaxat vel fere centum, si, ut puto, Fiecus sub sec. V finem obiit, vel etiam, si ultra annum 540 vitam protraxit, sexaginta fere tantummodo annis post S. Fieci ætatem floruerit. Verum Hymnus minoris dumtaxat molis Opusculum seu lucubratiuncula est, nec raro est factum, ut Opuscula hujusmodi, cum scriberentur, auctorum suorum nomine notata haud fuerint, posteaque nihilominus auctoribus certis seu determinatis, non e certa scientia, sed dumtaxat e conjecturis, fallere sæpissime solitis, fuerint adscripta. Sic Hymnus, in B. Brigidæ virginis Scotæ laudem compositus, sequentibusque hisce, Audite virginis laudes, inchoatus verbis, cum ab initio, quo scriptus fuerat, auctoris sui nomine notatus haud fuisset, postea tamen S. Fieco etiam ab Hymni ejusdem scholiaste, verosimillime non e certa scientia, sed conjectura dumtaxat, fuerit adscriptus.

[33] Ita vel idcirco, quod idem Hymnus, non S. Fieco, [post annum 540, terminavit,] sed ab aliis quidem Nimido Lainidan, id est, Claro, ab aliis vero Ultano Ardbraccanensi, ut Wareus loco proxime cit. ait, attribuatur, opinor; nec ab hac opinione, quantum ad Hymnum, in S. Patricii laudem compositum, ac Fieco attribui solitum, alienus exstitisse de Brit. Ecclesiarum Primordiis videtur Usserius; etsi enim hunc ibidem locis non paucis citet, eumdem tamen antiqui, a quo diserte Fieco adscribitur, scholiastæ auctoritate nil motus, fere quidem ubique, veluti Fieco attributum aut attribui solitum, nusquam vero veluti abs hoc compositum, laudat. Uti ergo Usserius, quemadmodum vel hinc apparet, in dubium saltem, an Hymnus ille a Fieco foret compositus, revocavit, ita eumdem Fieco omnino abjudicandum, jam supra adducta dilucide, ut ego quidem opinor, ostendunt. Jam vero, cum sic habeat ac proin Fiecus ex Hymno, quem in Patricii laudem composuerit, ultra annum 540 protraxisse vitam probari haud queat, nihil superest, quam ut sub sec. V finem obiisse ob jam supra allegata credatur, anno interim, quo id acciderit, manente omnino incerto. Verum etsi nec hic, nec in utro e monasteriis, a se exstructis, Fiecus vitam terminarit, ratione ulla definiri queat, fuisse tamen Sanctum Sleptæ seu Slepti sepultum, apparet indubitatum.

[34] Id enim Jocelinus, nemine prorsus, cui fides potior debeatur, [sepulturamque Sleptæ est nactus.] certo refragante, diserte in S. Patricii Vita num. 117 affirmat, eique illa in re assentiri etiam Tripartitæ auctorem, quisque ex iis, quæ in Sancti nostri Encomio, Commentario huic, ut plus semel jam monui, subdendo, scribit, certo sibi habiturus est persuasum. Huic quidem opinioni duo a Colgano in Triade pag. 155 laudata Hagiologia Hibernica, quorum alterum Calendarii Casselensis, alterum Martyrologii, a S. Ængussio compositi ac a Maguiro, Clochorensi decano, aucti, appellatione distinguitur, utcumque adversari queunt videri. Horum enim primum ibidem hodie sic habet: Fiachrius filius Fieci, & ambo quiescunt in Minbeag, id est, in sylva, quæ est inter Cluain-mor, Maodhoc & Achadh abhall; secundum vero hisce concipitur verbis: Fiachrius filius est Fieci, & est cum eo simul in Minbeag, nempe in cella parva, quæ est in sylva inter Cluainmor Maodhoc & Achadh-abhall, in qua & S. Fiecus jacet. Verum, cum e scriptoribus, qui duo illa Hibernica Hagiologia, typis nondum vulgata, concinnarunt, prior quidem, ut Colganus tom. 1 Hiberniæ Sanctorum in Notis, Encomio S. Fancheæ virginis subjectis, docet, sec. 10, posterior vero sec. demum XV floruerit, factum esse facile potest, ut, cum tunc S. Fieci corpus, e civitate Sleptensi, ubi primo fuerat sepultum, in Minbeag jam fuisset translatum, idcirco illi, dum scriberent, S. Fiecum non Sleptœ, sed in Minbeag quievisse, seu adjervatum ac porro etiam cultum fuisse, per verba, jam nunc recitata, indicarint. Et vero id re etiam ipsa idcirco abs illis factum ac proin inde etiam, quæ supra de cultu, exhiberi S. Fieco apud Hibernos solito, edocui, confirmari opinor.

ENCOMIUM,
E Tripartita S. Patricii Vita acceptum.
CAPUT UNICUM.
A S. Patricio baptizatur, episcopus ordinatur, supremus totius Lageniæ antistes statuitur, duoque exstruens monasteria, in horum uno sedem episcopalem collocat.

Fiecus, Sleptensis episc. conf. in Hibernia (S.)
a

[Fiecus in Lagenia a S. Patricio, per Dubchachum poëtam, ad quem hic diverterat,] Lageniæ toti supremum Episcopum præfecit tunc Patricius b Fiechum celebratissimæ sanctitatis virum, cujus prima conversio & ordinatio hoc modo contingit. Cum S. Patricius Temoria in regionem Lageniæ Australis, Hy Kennselach dictam c, esset profectus, convenit in campo, Mag-criethar vulgo appellato, ubi postea ædificata est ecclesia de Domnach-mor, regium illum poëtam Dubthachum, Lugarii filium d, qui tum ob summam ejus in Deum pietatem & devotionem in Patricium; tum ob raram ejus in arte metrica excellentiam vetustaque & elegantia ejus opera e longe celebratæ est memoriæ & famæ inter historicos Hiberniæ. Huic Christianam fidem jam amplexo f valde addictus & devotus erat beatus pontifex ob singularem hominis cum probitatem, tum peritiam, ob quam erat archipoëta sive princeps poëtarum istius regni & sæculi.

[2] Cum eo tunc familiariter agens vir beatus petiit ab ipso, [qualis ille hujus Discipulus esset, edocto,] ubi reperiret juxta Apostoli præscriptum unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem g, quem ordinatum episcopum illi provinciæ præficeret. Respondit Dubthacus, omnes illas qualitates reperiri in quodam suo discipulo Fieco, Erici filio h, cujus uxor nuper, relicto unico filio, Fiachrio nomine, decesserat, quemque ipse istis diebus misit in Connaciam ad quædam sua poëmata principibus illius terræ præsentanda. Dum autem in his versarentur sermonibus, conspiciunt redeuntem Fiecum; quem, cum in eum videret ferri animum Patricii, statuit Dubthachus pertrahere ad consentiendum votis sancti viri, licet ipse alias non nisi ægre ejus careret præsentia: & in hunc sinem S. Patricius & Dubthachus pium talem concipiunt astum: simulant enim, Dubthachum esse mox manu Patricii tondendum in Clericum.

[3] Quod cum superveniens intelligeret Fiecus, ad sanctum pontificem ait: [baptizatur postque in clericum attonsus, episcopus primum ac dein totius Lageniæ supremus antistes creatur,] Pater sancte, nunquid præstaret me potius in clericum tondere, qui sum ætate junior & reipublicæ minus necessarius, quam meum magistrum ætate gravem, suis liberis pernecessarium, magnoque habitum in pretio apud regni proceres. Respondit Patricius cam spontaneam oblationem esse sibi acceptam & gratam. Fiechum igitur, cum ante tantum esset cathecumenus, prius baptizavit i & postmodum totondit Patricius; eique Alphabetum, sua manu scriptum, tradidit k, & benedictionem impertiit, qua potitus una die totum psalterium didicit l, & infra breve temporis intervallum, Spiritus Sancti adjutrice gratia tantos in sanctimoniæ & litterarum studiis fecit progressus, quod magistro visus sit dignus non solum, qui primus ex omnibus Lageniensibus ordinaretur in episcopum, sed & qui toti isti provinciæ, ut supremus præficeretur antistes m. Filium etiam ipsius Fiachrium n, postquam annis & doctrina maturus evasit, manu sua ordinavit Patricius.

[4] Ecclesiam ædificavit primo S. Fiechus in loco, [ecclesiam, a nomine suo Domnach-Fiec dictam,] qui ex ejus nomine Domnach-Fiec, id est, ecclesia Fieci, postea appellata est o; eique reliquit Patricius sacram supellectilem, cymbalum nempe ministeriale, epistolas Paulinas & baculum pastorale; item socios laborum actionumque imitatores septem e suis ei reliquit discipulis, nempe Mo-chatocum de Inisfail, Augustinum de Inis-beg, Teganum, Diermitium, Nannedum, Paulum & Fedhelim p. Mansit autem sanctissimus episcopus & abbas Fiecus in illa ecclesia de Domnach-Fiec, donec ante se ad cælum sexaginta Sanctos ex discipulis præmiserit q.

[5] Postea autem venit ad eum angelus Domini dicens, quod non ibi esset locus resurrectionis ejus, sed trans flumen ad Occidentem: mandatque, quod ibi in loco, Cuilmuige dicto, [ac dein, monente angelo probanteque Patricio, monasterium aliud Slepa] monasterium erigat, singulis officinis locum proprium & congruum assignans; monuit enim, ut refectorium extruat, ubi aprum; & ecclesiam, ubi cervam repererit. Respondit, angelo Vir sanctus & obedientiæ specimen, se non audere ecclesiam extruendam inchoare, nisi prius ejus pater & magister Patricius ejus locum & mensuram metaretur & consecraret. Patricius ergo monitus & rogatus venit ad illum locum, qui Slepte vulgo, id est, Montes appellatur, & juxta angeli præscriptum r ibi basilicæ & monasterii jecit & consecravit fundamenta.

[6] [in suo quidem patrimonio,] Locus autem ille, in quo Sleptensis ecclesia & monasterium extructum est, non Fieco, sed Patricio donatus est a Crimthanno Kinselachi silio, rege Lageniæ, qui paulo ante a S. Patricio salutari intinctus est lavacro, & postea in eodem sepultus est loco. Familia enim nobilis, ex qua S. Fiechus fuit oriundus, erat tunc nimium oppressa & in diversas Hiberniæ partes relegata per prædictum Crimthannum Lageniæ regem, Ex ea enim originem duxerunt monachi in regione de Hy-Crimthainn, & monachi in Ultonia, & populus de Kinell-Enna in Momonia; & inter alios tunc relegati erant quatuor fratres S. Fieci, nempe Alildus, Ængussius Magnus, Conaldus & Etherschelius, & pater eorum Mac-Erea vocabatur s.

[7] [sed ei, non nisi agente Patricio, per regem, Fieci familiæ inimicum, reddito, ædificat.] Unde licet locus, in quo extructa est ecclesia Sleptensis, fuerit in proprio patrimonio S. Fieci, eum tamen non reciperet a rege propter odia & dissidia jam memorata, quæ intercesserunt inter ipsum & familiam fratresque sancti Fieci, nisi sanctus Patricius intervenisset; cujus intercessione rex Crimthannus concessit S. Fieco non solum locum ædificandæ ecclesiæ, sed & portionem eum contingentem, sive quintam partem de paternis prædiis, quibus illam ecclesiam, in qua sedem posuit episcopalem, dotavit t.

ANNOTATA.

a Id huic, quam Colganus in Triade Thaumaturga a pag. 127 exhibet, part. 3, num. XXI & tribus seqq. exstat intextum.

b Cum scilicet, ut mox subditur, Temoria in Lageniœ Australis regionem, Hibernice Hy-Kenselach dictam, esset profectus.

c Regio hæc, uti in Commentario prævio num. 22 jam docui, sita est inter mare Hibernicum & Barrow seu Birgum, qui fluvius, mediam Lageniam intersecans, in sinum Waterfordiensem ad Austrum evolvitur.

d Mac Hua Lugair, id est, filius nepotis Lugarii, in secunda apud Colganum in Triade S. Patricii Vita num. 39 vocatur Dubthacus, qui hic Lugarii filius dicitur.

e Verba, quibus hic Dubthachi Opera a vetustate commendantur, a seculi VI scriptore, cum hic utpote vix uno aut altero seculo in ea gente, quæ ab ipso sui exordio poëas in præcipuo honore habuit, Dubthachum prægressus, Opera illa vetusta dicere haud potuisset, profecta non esse, apparet indubitatum, idemque honorifica archipoëtæ Dubthacho hic infra mox attributa appellatione, quæ sec.XI aut XII sapit, est dicendum.

f Ab anno scilicet 436, quo circiter, uti in Commentario prævio num. 18 jam docui, Patricium, in Hiberniam appulsum, ad Leogarium regem, Temoriæ commorantem, primum accessisse, verosimile apparet.

g 1 ad Tim. cap. 3, ℣. 2.

h Fiecus … hic, inquit antiquus in suis in hunc apud Colganum in Triade pag. 4, num. 1 Notis scholiastes, fuit ex stirpe Darii, cognomento Bairrech; a quo nobilis familia de Hy Bairreche in Lagenia originem & denominationem sumpsit. S. Fieci pater Ercus sive Ericus, quod nomen, Hibernice Erc, Gallis olim, uti & Hibernis, familiare fuisse, Colganus in suis in mox dictum scholiasten Notis num. 3 observat, fuit prædicti Darii ex Bregano filio nepos.

i Id, ut apparet, inter annum 440 & 450, cum paulo dumtaxat ante catechumenus fuisset effectus, evenit. Comment. prævium num. 21 & seq. videsis.

k Adi, quæ a Papebrochio in Comment., Actis S. Patricii prævio, num. 5 de Abgetoriis seu Alphabetariis tabulis, a Patricio iis,quos ordinabat, scribi & relinqui solitis, sunt dicta.

l Ita etiam Jocelinus, Tripartitæ auctorem, ut sæpe alibi, hic secutus; sed Fieci seu Hymni, huic attributi, scholiastes, abs illis nonnihil diversus, Fiecum, non Psalterium, sed disciplinam ecclesiasticam unius diei, vel, ut alii ferunt, quindecim dierum spatio, magistro Patricio, perfecte didicisse, ait.

m Tripartitæ auctori hic suffragatur Sancti nostri seu Hymni, huic attributi, scholiastes. Vide ejus verba, Commentarii prævii num. 17 recitata.

n Hunc, quem pariter dignitatem episcopalem fuisse sortitum, Jocelinus num. 117 diserte tradit, vel in ecclesia Sleptensi, si Ængussio, Mariano Gormono, Martyrologiisque Tamlactensi & Dungallensi sit standum, vel, si Kalendarium Casselense & Maguirus debeat audiri, hodie in Minbeag cum patre suo Fieco coli, Colganus in suis in tertiam Tripartitæpartem Notis num. 37 affirmat; verum vi de quæ supra in Comment. prævio num. 4 & seq. dicta sunt.

o Monasterium sibi hæc habuit adjunctum, uti intelligitur ex Jocelino, qui, contra ac a Tripartitæ auctore hic fit, id primum e duobus monasteriis, a Fieco exstructis, facit, locumque, quo fuit conditum, fuisse, priusquam id conderetur, Forrach nuncupatum, num. 117 affirmat.

p De septem hic memoratis S. Fieci discipulis Colganum, qui voluerit, in suis in tertiam Tripartitæ partem Notis num. 38 & quinque seqq. consulat.

q Sexaginta e discipulis Sanctos, non priusquam ex uno a se exstructo monasterio ad aliud, sed priusquam e vita migraret, ad Deum ante se misisse Fiecus a Jocelino asseritur, huicque potius quam Tripartitæ auctori adhibenda illa in re fides videtur. Comment. præv. num. 24 & seq. videsis.

r Apparitiones angelicæ, quæ ad monasteriorum constructionem concurrisse narrantur, procommentitiis, nisi solide probentur, haberi ab eruditis, neque vero immerito, solent.

s Hunc in locum Colganus in Notis, quibus Tripartiæ partem tertiam illustrat, num. 46 sic observat: Pater S. Fieci juxta scholiastem ad ejus Opus supra, & Sanctilogium genealogicum cap. 20 fuit Ercus sive Ericus. Unde quatuor alii hic recensiti, vel non erant ejus germani fratres, sed ex fratre Mac-erca, id est, filio Erci, nepotes; vel pater ipsorum non Mac-Erca, sed Ercus vocabatur.

t Cum Crimthannus, Lageniæ rex, hic memoratus prælio Ochano anno 478, ut Colganus in Notis, quas secundo Vitæ quartæ S. Brigidæ libro subnectit, num. 8 e quatuor magistris docet, interfuerit, non est sane, cur is princeps, qui antea jam diu regnarat, Patricio, qui anno 460 obiit, intercedente, concessisse S. Fieco, quæ hic memorantur, haud credatur.

DE S. SALVINO EP. CONF. VERONÆ IN ITALIA

FORTE ANNO DLXII.

SYLLOGE.
Sancti cultus sacer, memoria in Fastis sacris, distinctio a S. Sylvino, tempus emortuale incertum.

Salvinus ep. conf. Veronæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B.

Aloysius Lipomanus, Veronensis episcopus, [S. Salvini episcopi,] in Proœmio tom. IV Vitarum Sanctorum a se collectarum, quid causæ sibi fuerit, cur, cum sedem suam tot præsules vitæ suæ sanctimonia illustrarint, unius tantum S. Zenonis gesta recensuerit, exponens, id propterea a se factum ait, quod nullius eorum per certum aliquem virum Vita describitur, sed omnia incertis authoribus edita proferuntur. Quin imo, quæ de iis habentur historiæ, tanta barbarie, tantaque rusticitate ac inconcinnitate plenæ sunt, ut eas legere nedum gravis pœnitentia sit, sed pudor vel maximus. Nemo itaque mirabitur, si de rebus, a S. Salvino gestis, præter pauca admodum, eaque hujusmodi, ut de quovis fere episcopo sancto dici queant, proferamus in medium. Dabit hæc, qualiacumque sint, contextum illi ab Augustino Valerio breve elogium paulo infra subnectendum.

[2] [Veronæ hodie culti,] At, si res a S Salvino præclare gestas temporum abolevit injuria, sanctitatis ejus memoriam abolere non potuit: tabella enim marmorea, quam Scipio Maffeus parte 1 Veronæ Illustratæ lib. XI, pag. 342, seculo XI vel XII aut etiam multo fortasse citius confectam, conjicit, in S. Stephani visitur, quæ S. Salvinum, ceteris Sanctis, quorum sacræ in ea ecclesia servabantur exuviæ, nominatim adnumerat: anno vero 1503, cum sanctos suos præsules, numero triginta sex, negligentius Veronenses colerent, synodali constitutione decretum fuit, districteque præceptum, ut Officio ecclesiastico duplici, quaqua pateret Veronensis diœcesis, ecclesiasticæ sexus utriusque personæ sanctos triginta sex episcopos, perpetuis futuris temporibus, annis singulis devote, solenniter & inviolabiliter celebrarent: Joannes item Matthæus Giberti, Veronensis episcopus, Paulo III summo Pontifice probante, decrevit, ut suæ diœcesis sexus utriusque religiosi in suis sacristiis aut choris sanctorum 36 episcoporum tabulam haberent, & in celebrandis eorum festivitatibus ecclesiæ cathedralis morem institutumque sequerentur, uti apud Raphaëlem Bagatam & Baptistam Perettum, Monumentorum Ecclesiæ Veronensis collectores fol. 1 & 2 versis videre est: in illorum vero numero haberi S. Salvinum, satis iidem collectores produnt, dum deinceps de S. Salvino & singulis triginta sex sanctis episcopis Veronensibus agunt.

[3] Quod autem S. Salvino Augustinus Valerius elogium texuit, [in Fastis sacris] hujusmodi est: Salvinus, Veronæ episcopus, fuit vir cum omnibus hujus civitatis episcopis in omni virtutum genere comparandus. Omnes cupiditates, quibus in hac vita veluti quibusdam fluctibus homines agitantur, magno animo edomuit. Humilitatem, Christianarum virtutum præcipuam, dilexit maxime, assiduis jejuniis & orationibus omnes naturæ impetus sedavit, tantam sanctitatis famam est consecutus, ut jam divinus vir ab omnibus haberetur. Ingenium in eo fuit præclarum admodum, excellens doctrina, sermo suavis, mores lenissimi & placidissimi. Obiit quarto Idus Octobris, sepultus est in Basilica S. Stephani; in qua ejus corpus servatur sub arca SS. septem Fratrum Martyrum, teste Panvinio lib. 4 Antiq. Veronensium cap. 4.

[4] Ex hoc fonte hausit, qui S. Salvinum Martyrologio suo primus inseruit, [mentio, a S Sylvino, Veronensi item episcopo,] quæ de illo scripsit, Galesinius: Galesinium secuti sunt Baronius in Martyrologio Romano, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Castellanus in Martyrologio Universali; & Martyrologii quidem Romani hæc verba sunt: Veronæ S. Salvini episcopi. At Baronius in Annotatis, quæ Martyrologio ad hunc diem subjicit, S. Salvinum in Silvinum, citatis Tabulis ecclesiasticis Veronensibus & Augustini Valerii de antiquis episcoporum Veronensium Monumentis libro, commutavit, nescio sane, qua de causa; consuluere easdem procul dubio Tabulas Augustinus Valerius, Raphaël Bagata & Baptista Perettus supra laudati, Galesinius, Onuphrius Panvinius, Ughellus, & Joannes Baptista Biancolini in Opere Italico, quod de Notitiis historicis ecclesiæ Veronensis inscripsit; atqui ab his Salvinum constanter Salvinum, nuspiam autem Silvinum aut Sylvinum dictam reperias. Castellanus tamen in Mrl. suo Universali, Baronii mox citati forte Annotata secutus, non modo cultum hodie a Veronensibus episcopum, sed eum etiam, qui XII Septembris, in Opus nostrum ad illum diem illatus, colitur, Sylvinum nominat, eumdemque Veronæ tum XII Septembris, tum hodie coli, in Indice Sanctorum suspicatus est.

[5] [distinctio & obitus.] Sed obstat huic suspicioni communis Veronensium immemorabili verosimiliter traditione suffulta opinio, qua diversi esse creduntur: obstat utriusque tum dies obitus, tum locus, quo eorum servantur corpora: obiit Salvinus die XII Octobris; alter XII Septembris. Servatur S. Salvini corpus in S. Stephani, S. Sylvini autem in ecclesia S. Petri in arce: hic quidem in ecclesia S. Stephani primum sepultus dicitur; verum id illi non cum S. Salvino solum, sed & cum aliis pluribus ecclesiæ Veronensis præsulibus commune est, neque adeo sufficit, ut unum dumtaxat episcopum utroque nomine, quantumvis affini, significatum credamus. Sunt quidem, Biancolino tom. 1, pag. 105 teste, qui, S. Salvini corpus jam inde ab anno 670 in S. Petri sepultum, ac inde in S. Proculi fuisse translatum dicant. Verum hi ex tabula marmorea, de qua num. 2, abunde refelluntur. Obstat diversum, quod utrique Sancto Augustinus Valerius concinnavit elogium: S. Silvinum nempe laudat, quod magnam civitatis partem, a Christiana pietate alienam, ad fidem Christi converterit, cujus rei in elogio S. Salvini vestigium nullum apparet. Obstat denique ætas, qua vixere: cum inter Salvini & Silvini mortem integrum intercesserit seculum; si tamen Salvinum anno 562, Silvinum autem anno 670 obiisse recte Biancolinus scripserit tom. 1 Notitiarum Ecclesiæ Veronensis pag. 170 & 172: neque enim certi quidpiam hanc in rem aut Biancolinus affert, aut alibi facile repertum iri existimo.

DE S. EDWINO SEU EDUINO, REGE NORDHUMBRIÆ IN ANGLIA,

ANNO DCXXXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Edwinus seu Eduinus, rex Nordhumbriæ in Anglia (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Cultus publicus, tempus natale, legitima regni Northumbriæ possessio.

Anglo-Saxones sec. V & seq. in præcipua, quam occuparant, Britanniæ Antiquæ parte septem erexerunt regna, [Northumbriæ cujus hic datur notita,] Heptarchiæ Anglicanæ nomine distingui idcirco a posteris solita. Hæc inter non infimum locum obtinuit, quod, quia ad Septentrionem Humbri fluminis situm erat, Northumbriæ nomen fuit sortitum, quodque eadem de causa a veteribus Northanymbrarice etiam, vocabulo isthoc non secus ac vocabulo Northumberland, quo hodieque regio ista ab Anglis & Belgis distinguitur, regionem seu regnum ad Septentrionem Humbri situm, ut scriptores, qui Bedam Cantabrigiæ anno 1643 edi curarunt, testantur, significante, fuit vocatum. Id, quod inter Oceanum Germanicum ad Ortum, Scotiam ad Septentrionem, mare Hibernicum ad Occasum & Merciorum in Heptarchia Anglicana regnum ad Meridiem situm erat, ambitu suo, ut Alfordus, a quo decessores nostri ad XX Martii diem in Commentario, Actis S. Cuthberti, Lindisfarnensis episcopi, prævio, num. 1 haud multum abludunt, ad annum 547, num. 3 docet, Dunelmenses, Lancastrenses, Ebo acenses, Northumbrios, Cumbrios, Westmorlandios, Laudoniam etiam & Pictorum provinciam complectebatur, duasque in partes seu regna minora, quorum alterum quidem Deiram seu Deiros, ab Humbro flumine usque ad murum Picticum Tinamque fluvium, alterum vero Berniciam seu Bernicios, inde ad fretum usque Scoticum extensos, comprehendebat, subdivisum ab Humbro flumine usque ad fluvium Tuedam protendebatur.

[2] E regibus, qui Northumbris proprii fuere, totumque illud regnum tenuere, [rex Eduinus, qui, quemadmodum non e Breviariis aliisve ecclesiasticis libris,] Christi fidem primus amplexus fuit Edwinus seu Eduinus, Sanctus & Martyr, quod contra barbaros pugnans Ecclesiam & fidem, quam didicerat, desenderit, a Majoribus nostris, ut Alfordus ad annum 633, num. 13 ait, vocatus. Hic in Opere nostro ad IV Octobris diem, qua a Wilsono in Martyrologio Anglicano memoratur, inter Prætermissos jam relatus, indeque ad præsentem, qua e dicendis fuit occisus alibique annuntiatur, mensis ejusdem diem, ut hic, si de cultu ejus constitisset, Operi nostro insereretur, fuit remissus. Id conspicatus, nihil habui antiquius quam ut, an Edwinus cultu ecclesiastico alicubi gauderet, sedulo examinarem Itaque hunc in finem Breviaria omnia ac præsertim Anglicana penes nos exstantia sedulo excussi. I erum oleum atque operam perdidi; neque enim vel in hisce vel in aliis, qui aut Officia Sanctis quibusdam propria continent, aut Horis canonicis recitandis quoquo modo subserviunt, libris ecclesiasticis, a me pariter excussis, ullum usquam cultus publici, qui Eduino vel deferatur vel delatus umquam fuerit, vestigium inveni. Ad Martyrologia, Classica appellari solita, pari deinde studio, quod ipsamet in hisce Servorum Dei inscriptio pro cultu utplurimum habeatur, me converti; verum ex Hagiologiis adeo antiquis nullum etiam, cui usquam Eduini nomen exstet inscriptum, reperire quivi.

[3] [sed e Speedi Catalogo, ecclesiam sub nomine ejus] Sanctum quidem cum Martyris titulo in Martyrologio Flori & in omnibus Angliæ Calendariis memorari, Butlerus in Sancti nostri Vita, a se contexta, aliisque a se pariter contextis aliorum Sanctorum Vitis ad IV Octobris diem inserta, non obscure indicat; verum ego nec Flori Martyrologium nec ullum, quod Eduini vel utcumque meminerit, Angliæ Calendarium novi. Hæc considerans cogitare adhuc de probando Sancti cultu vix non rebar omnino inutile. Nec, ut aliter animo comparatus essem, efficere statim potuit Anglicanum, quod anno 1608 excusum notatur, Wilsoni jam supra memoratum Martyrologium; etsi enim in hoc Londini prope New-gate Market ecclesia, quæ in S Eduini honorem erecta ac dedicata esset, usque ad Henrici VIII, Angliæ regis, ætatem substitisse diserte asseratur, in dubium tamen, an ecclesia hujusmodi, cum nulla plane illius in posteriori, quæ anno 1640 prodiit, Martyrologii ejusdem editione mentio instituatur, Londini umquam exstiterit, revocari potest. Nec dubitandi causam mihi adimit monasteriorum omnium ac aliarum ædium sacrarum, quæ in Anglia & Wallia Henricus VIII Angliæ rex vel subvertit vel integra reliquit vel alii postea erexerunt, patronos ac fundatores exhibens Speedi Catalogus.

[4] [erectam recensente, probatur, cultu sacro fuit garisus,] Etsi enim Butlero, qui in hoc ecclesiam antiquam, S Eduino dedicatam, Londini collocari loco supra cit. ait, Catalogi illius exemplar, in quo id vere fiebat, fortassis præluxerit, nulla tamen usquam ecclesiæ hujusmodi, quæ Londini exstiterit, mentio in dicto Catalogo, prout hic ad ecclesiasticæ Anglicanæ per Harpsfeldium Historiæ calcem exhibetur, occurrit. At vero, etsi sic habeat ac proin, an vere ecclesia, quæ S Eduinum venerata sit patronum, Londini umquam exstiterit, mihi pergat apparere admodum dubium, opportune nihilominus hic succurrit idem Speedi Catalogus aut, si mavis, hujus ad Historiæ mox dictæ calcem adjectum exemplar. Id enim, Butlero etiam, etsi interim Catalogi ejusdem, quod pro se laudat, exemplar ab exemplari mox memorato exstiterit e jam dictis fortassis diversum, aperte loco supra cit. assentiente, ecclesiam quæ, non Londini, sed Bearweæ in comitatu Somersetensi Eduinum pro patrono habuit seu Deo sub ejus nomine dedicata fuit, commemorat. Quare, cum Servorum Dei cultum ex ædibus sacris, sub horum nomine Deo dedicatis, rectissime inferri, nemo non agnoscat, talesque veluti Sancti aut Beati locum sibi in Opere nostro vindicent, non est sane, cur, an cultu sacro fuerit gavisus, vel an Operi nostro, ut decessores nostri futurum loco non uno promiserunt, inserendus Eduinus sit, dubii adhuc hæreamus.

[5] Ac id quidem hac potius, quam IV Octobris die, [meliusque hodie, quam 4 Octobris die annuntiatus,] etsi etiam tum, cum posterioris hujus diei Prætermissis accenseretur Eduinus, de cultu constitisset, fieri debuisse mihi videtur; ex errore enim dumtaxat, ut in Anglicano Wilsoni Martyrologio Eduinus IV Octobris die annuntietur, factum esse, vehementissime suspicor; cum is enim IV Id. Octobris, id est, XII mensis hujus die, ut Beda Hist. gentis Anglorum lib. 2, cap. 20 scribit, fuerit occisus, enimvero verendum valde est, ne, cum in uno aut pluribus, e Mss., diem etiam, quo fuerit necatus, per modo adductas notas chronicas IV Id. seu Idus Octobris signantibus, vocabulum Id. seu Idus vel librariorum oscitantia omissum vel vetustate exesum fuisset, per errorem inde natum in Mss. alia, e prioribus illis Mss. transumpta, ac tandem in ipsummet dictum Martyrologium solæ duæ voces reliquæ IV Octobris irrepserint. Utut sit, hodie equidem in Anglicano, cujus ecgraphum Ms. penes nos exstat, Martyrologio, Londini anno 1526 typis excuso, a Richardo Whitfordo, qui id contexuit, Eduinus annuntiatur, idque melius abs hoc tum, quam IV Octobris die a Wilsono fieri, existimasse etiam videtur Castellanus, utpote Sanctum hodie pariter, non vero IV Octobris die, celebrans. Verba, quibus id facit, ne nullam plane e Fastis sacris Eduini annuntiationem lectori exhibeam, huc transcribo. Facta a me e Gallicis Latina sic habent: In comitatu Northumbriæ in Anglia S. Eduini, primi tractus illius regis Christiani, injuste decimo septimo regni sui anno occisi.

[6] Modo ad Sancti Acta sermonem convertamus. Hæc litteris Beda Hist. Ecclesiasticæ gentis Anglorum lib. 2, cap. 9 & nonnullis seqq. est complexus: [biographum nactus est Bedam,] verum ea, etsi etiam fide optima conscripta, Commentario huic subjecturus haud sum. Cum enim ad S. Paulinum, Eboracensem episcopum, qui Eduinum ad Christi fidem convertit, etiam spectent, aut saltem quamplurima, ad Sanctum isthunc spectantia, sibi habeant intexta ac ad X, qua is colitur, Octobris diem in quintum mensis ejusdem tomum a pag. 108 usque ad 114 illata apud nos jam sint, haudquaquam, ut hic, quo commode a studioso lectore legi queant, recudantur, est necesse. Attamen, cum huic, ut, quæ prolixiori oratione seu exposita seu narrata de Sanctis sæpe sunt, ea sibi, veluti sub unum conspectum tam paucis, quam fieri id queat, verbis exhibeantur, accidere soleat haud ingratum, Acta illa seu potius, quæ hæc ad S. Eduinum, non vero ad solum S. Paulinum spectantia, continent, in compendium, cui nonnulla etiam, cum id opportunum judicaro, aliunde accepta intexam, tam paucis, quam potero, verbis contracta Adnotationibusque nihi dominus interdum a me intersertis illustrata ob oculos in ipsomet præsenti Commentario, subinde interim in hoc, cum id expedire visum fuerit, ipsamet etiam, quæ Beda vel Hist. Gentis Anglorum lib. mox cit., vel alibi suppeditat, verba huc transcripturus, duobus §§ seqq. ponam, alioque deinde §, quid de visione, quæ Eduino in afflictissimo rerum suarum statu fuisse oblata a Beda refertur, sit censendum, & an vel hic scriptor in iis, quæ de illa memorat, credulitatis nimiæ, vel Eduinus arrogantiæ & ambitionis immodicæ insimulari merito queat, examinabo. Verum priusquam vel unum vel alterum præstem, juverit hic nonnulla adhuc præmisisse.

[7] [anno 583 natus est ex Alla,] Beda lib. 2 Historiæ Gentis Anglorum cap. 20 sic scribit: Occisus est Eduinus die quarta Iduum Octobris anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo tricesimo tertio, cum esset annorum quadraginta & octo; cum anni 48, quibus Eduinus vixisse, ab anno 633, quo occisus a Beda hic asseritur, ordine retrogrado computati ad annum 585 deducant, consectarium est, ut postremo isthoc anno Eduinus sit natus. Omnino id certum, uti etiam Eduini patrem exstitisse Ællam seu Allam, Northumbrorum vel, ut alii volunt, dumtaxat Deirorum regem. Capgravius enim seu potius Joannes Tinmuthanus, qui anno circiter 1360 floruit, in Sancti nostri Vita, a sese e supra laudato Bedæ libro, paucis dumtaxat haud admodum magni momenti mutatis, contexta ac in Novam, quæ anno 1516 Londini prodiit, Sanctorum Angliæ Legendam illata, sub initium de Elle seu Alla sic scribit: Hic sanctum Edwinum regem & martyrem genuit & Accam sororem ejus; ita autem, S. Eduini patrem exstitisse Ellam seu Allam, luculentissime sane docet, idemque etiam ad annum 617 facit, quod veluti Opus antiquum maximeque authenticum in Trivultianis anni 1708 Ephemeridibus pag. 1879 laudatur Oxoniique anno 1692 typis prodiit, Chronicon Saxonicum. Nec ullum usquam Scriptum seu recens seu antiquum, quod patrem ab Alla distinctum Eduino attribuat, invenire quivi.

[8] [qui, quamvis Idæ, primi Northumbrorum regis, filius] Verum, ut hinc ad jus, quo Alla ejusque filius Eduinus Northumbriæ regnum possederint, converti paulo post sermo ordinate queat, an Alla, Eduini e jam dictis pater, qui, quemadmodum Saxonicum, cujus mox memini, Chronicon docet, in Northumbrorum regnum, vel certe, ut alii volunt, in Deiram, præcipuam hujus partem proxime post Idam, anno circiter 559 e vivis sublatum, successit, exstitit forsan primi hujus Northumbrorum regis filius, vel ab eo saltem traxit originem? Capgravius supra laudatus seu potius Joannes Tinmuthanus in S. Oswaldi, Northanhumbrorum regis, apud nos ad V Augusti diem, qua colitur, jam dati, Vita, a se conscripta ac in Novam, cujus jam supra memini, Sanctorum Angliæ Legendam illata, sub initium sic scribit: Mortuo Ida, Elle in regno Deirorum successit; Adda vero filius Idæ tantum regnum Berniciorum suscepit. Elle tamen iste de semine Idæ non descendit; sed tamen ex Woden, de quo Ida, & ipse Elle originem traxit. Ita ille, Idæ filium haud exstitisse Ellam seu Allam, luculentissime sane tradens; ei autem Florentius Wigorniensis & Wallingfordus in Chronicis, abs illo quidem sec. XII, abs hoc vero sub sec. XIII initium scriptis, suffragantur. Neuter enim, dum ad annum 547 Idæ filios enumerant, Allam hisce accenset. Adhæc Ællam non Idæ, sed Yffi filium fuisse, Chronicon Saxonicum, jam supra plus jemel laudatum, diserte ad annum 560, Wigorniensi ad annum 559 clarissime etiam ei assentiente, affirmat; ut, cum præterea nihil, unde Ellam exstitisse Idæ filium, colligas, vel apud Bedam vel apud alium scriptorem antiquum occurrat, sit sane ob jam dicta, cur primi illius Northumbrorum regis filius re etiam ipsa Alla haud exstitisse credatur.

[9] Nec, quo minus id fiat, impedire debent Beda mox laudatus aliique scriptores antiqui, [haud exstitisse videatur, non propterea tamen Northumbriæ regnum] qui, quemadmodum apud nos ad XX Augusti diem in Commentario, Actis S. Oswini, Northumbrorum regis, prævio, fas est videre, Elfricum seu Ethelricum, Idæ filium, constanter appellant S. Eduini patruum, sicque Allam, hujus patrem, & dictum Ethelricum seu Elfricum pro fratribus obtrudunt. Quid si enim mater Allæ, cum Yffus hujus pater matrimonio sibi junctus obiisset, secundas cum Ida nuptias inierit huicque filium Elfricum seu Ethelricum genuerit? Ita certe hic & Alla, non quidem ex eodem patre, sed ex eadem matre fratres exstiterint. Id autem, ut factum esse potest, ita etiam reipsa factum, est credendum, quo Beda scriptoresque mox laudati, qui Ethelricum, Idæ filium, Eduini patruum faciunt, neque tamen hujus patrem Allam exstitisse Idæ filium, usquam indicant, cum chronographo Saxonico scriptoribusque aliis mox pariter laudatis, qui vel Yffum exstitisse Allæ patrem diserte tradunt, vel hunc Idæ filiis, dum hosce enumerant, haud accensent, sicque vere primi istius Northumbrorum regis filium non exstitisse produnt, in concordiam adducantur. At vero, inquiet fortassis nonnemo, si Alla haud exstitit Idæ filius, consectarium erit, ut ex hoc nec ille, nec filius ejus Eduinus, nisi forsan, contra ac apparet, ex Idæ vel filia vel nepte genitus hic fuisset, traxerit originem, & tamen ab Ida regalem Nordanhymbrorum prosapiam originem tenere, Beda Hist. Gentis Anglorum lib. 5, cap. 25 scribit.

[10] Fateor, sic habet; verum Beda ibidem de Nordanhymbrorum prosapia, [injuste vel ipse vel Eduinus ejus filius possedit.] quæ sec. VIII ineunte seu ætate sua, non vero de ea, quæ ante hanc Northumbriæ regnum occupavit, sermonem, uti cuique, qui vel sola scriptoris illius verba expenderit, manifestum evadet, instituit. Nec Idæ filium exstitisse Allam, melius etiam quis contenderit ex eo, quod alioquin, quo jure quove titulo Idæ, qui plures, quos genuerat, post se filios reliquit, in Northumbriæ regnum aut saltem in præcipuam hujus partem Deiram successerit, edici posse haud videatur. Id enim vel e matrimonii, abs Allæ matre cum Ida initi, contractu, vel ex immodico hujus in uxorem, quæ filium suum Allam in solium evehi obnixe postularit, affectu, vel alia demum quacumque ex causa, forte etiam (neque enim, quo jure quove ordine in singula Heptarchiæ regna statim ab ipso, quo hæc fuerant erecta. initio alii aliis successerint, sat exploratum habeo) vel re ipsa vel saltem in speciem justa. quam ignorare nos sivit antiquitas, factum esse potest. Scriptores jam laudati, qui, quamvis Allam haud exstitisse Idæ filium, vel tradant, vel iis saltem, quæ scribunt, indicent, huic tamen illum successisse memoriæ produnt, nihil omnino; unde id jure haud factum colligas, adjungunt; verum qualicumque demum modo sit factum, ut Idæ Alla juccesserit, nihil equidem inde contra Eduinum, hujus filium, poterit inferri; is enim jure optimo Northumbriæ regnum possedit, cum id a Redualdo, Orientalium Anglorum in Heptarchia rege, a quo justissimi belli sorte Ethelfrido fuerat ereptum, acceperit, uti ex Vitæ ejus compendio, e Beda & aliunde accepto hicque jam nunc duobus §§ seqq. exhibendo, fiet perspicuum.

§ II. Sanctus ab Ethelfrido, sororis suæ marito, relegatur, visione cælesti in angustiis recreatur, Northumbriæ regnum & supremam in Heptarchiam potestatem obtinet, a rege inimico vulneratur, sese Christo, si hunc vincat, serviturum, pollicetur, tandemque a S. Paulino convertitur ac baptizatur.

[Eduinus, patre Alla anno 588 e vivis sublato, a sororis suæ, qui regnum arripuerat,] Alla, Eduini patre, qui, cum antea, si Alfordo ad annum 547 & annum 559 fides sit, in Deira dumtaxat regnasset, anno 559 in totius Northumbriæ regnum Idæ tunc mortuo successerat, idque sic, ut, suprema sibi tam in Berniciam, quam in Deiram potestate servata, in Bernicia interim Addam, Idæ filium, aliosque post hunc regnare permiserit, triginta propemodum annis tenuerat, anno 588 e vivis sublato, Ethelricus, seu Elfricus, Eduini e supra dictis patruus, qui, teste ad annum 559 Wigorniensi, duobus jam annis in Bernicia regnarat, Northumbriæ totius, Berniciæ Detra adjuncta, regnum arripuit, idque post quinquennium moriens, ad Ethelfridum filium suum, matrimonio cum Acca, Eduini sorore jam conjunctum, transmisit. Erat hic tum adhuc, utpote anno demum, ut supra docui, 585 natus, annorum dumtaxat circiter octo puer, cumque adeo moderandis regni habenis esset impar, in Northumbria sub primos Ethelfridi ibidem regnantis annos, sinistris in hujus animo suspicionibus de illo nondum natis, absque ullo metu, tranquillitatem, quam amabat, turbare nato, commoratus fuisse videtur.

[12] [marito Ethelfrido relegatur, multisque annis per diversa loca vagatus, ad Redualdum,] Ast, cum postea factus ætate provectior Quenburgam (Bedam lib. 2 Gentis Anglorum cap. 14 videsis) Cearli Merciorum regis filiam duxisset uxorem, omnibusque passim tum morum elegantia, tum raris, quibus præcellebat, naturæ dotibus placeret, Ethelfridus, qui, suumne, an Eduini in Northumbriæ regnum jus prævaleret, ambigere, ut apparet, non immerito poterat, maximeque, ne a Deïris & Berniciis, id Eduino jam adulto, quem in oculis ferebant, adjudicantibus, Northumbria tandem, quo ad hujus solium eumdem Eduinum evenerent, expelleretur, timebat, invidtæ stimulis cæcaque dominandi impotentia actus in illum, etsi e dictis uxoris suæ fratrem, insurrexit, parumque abfuit, quin Viro, omnibus dilecto, violentas manus inferret; veram id tuto fieri a sese haud posse ratus, quæsitis fictisque criminibus insimulatum in exsilium pellit, certus ibidem structis insidiis, data id absque periculo faciendi opportunitate, æmulum necare, quo vivente, sese in throno tutum haud futurum, arbitrabatur. Eduinus itaque aula totaque Northumbria pulsus insidiisque nihilominus, etsi jam exsul, Ethelfrido agente, appetitus, frequenter, quo hasce evitet sedes mutare, ex uno Heptarchiæ regno ad aliud migrare, mentitoque nomine, personam dissimulare, ac per diversa compulsus ægerrime inter angustias assiduas animam trahebat.

[13] In misero isthoc rerum suarum statu tandem ad Redualdum, [Orientalium Anglorum regem, recurrit. Abs hoc ipso primum periclitatur, postque tamen,] Orientalium Anglorum regem, se contulit, cumque abs hoc, ut suam sociorumque vitam contra Ethelfridi insidias tutaretur, postulasset, supplicantem rex benigne excipiens, sese id, aliaque, quæ desiderabat, præstiturum, spopondit. Hinc Eduinus, jam locum, ubi absque formidine commorari posset, nactus, meliori deinceps fortuna, pulsis calamitatibus, sese usurum, sperabat; verum Ethelfridus, qui in omnem ejus perdendi occasionem erat intentus, rei factus certior, Misit, inquit Beda lib. 2, cap. 12, nuncios, qui Redualdo pecun am multam pro nece ejus offerrent, neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio & copiosiora auri & argenti dona offerens, & bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Ita Redualdus vel minis fractus vel corruptus muneribus cessit deprecanti seque, ut vel ipsemet Eduinum occideret vel legatis Ethelfridi necandum traderet, paratum exhibuit. Verum id fidelissimus quidam amicus illius Eduini nempe animadvertens, intravit cub culum, quo dormire disponebat, … & evocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit & insuper adjecit; Si ergo vis, hac ipsa hora educam te de hac provincia, & ea in loca te introducam, ubi numquam te vel Redualdus vel Edilfridus invenire valeant. Hisce auditis, Eduinus, ut Beda pro equitur, ait: Gratias quidem ago benevolentiæ tuæ; non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nihil mali fecerit, nihil adhuc immicitiarum intulerit. Quin potius, si moriturus cum ille me magis, quam ignobilior quisquam me morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniæ provincias tot annorum temporumque curriculis vagabundus hostrum vitabam insidias?

[14] Sequitur hic modo visio, Eduino cælitus oblata, [superna interim, qua prospera] de qua, quia hic infra ferendum est judicium, ipsamet, quibus apud Bedam loco citato concipitur, verba, etsi etiam prolixiora, huc transcribo. Abeunte igitur, inquit Beda, amico, remansit Eduinus solus foris, refidensque mœstus ante palatium multis cœpit cogitationum æstibus affici, quid ageret, quove pedem verteret, neicius. Cumque diu tacitis mentis angoribus & cæco carperetur igne, vidit subito intempestæ noctis silentio appropinquantem sibi hominem vultus ha bitu que ignoti; quem videns, ut ignotum & inopinatum, non parum expavit. At ille accedens salutavit eum & interrogavit, quare illa hora, cæteris quie centibus & alto sopore pressis, solus ip e mœstus in lapide pervigil sederet. At ille vicissim sciscitaba ur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus, an foris, noctem transigeret. Qui respondens ait: Ne me æstimes tuæ mœstitiæ & insomniorum, & forimecæ & solitariæ sessionis causam nescire; scio enim certissime, qui es, & quare mœres & quæ ventura tibi in proximo mala formidas

[15] [ei obventuræ indicantur, visione recreatus] Sed dicito mihi, quid mercedis dare velis ei, si qui sit, qui his te mœroribus absolvat & Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, vel tuis te hostibus perimendum tradat. Qui cum te omnia, quæ posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adjecit ille: Quid si etiam te regem futurum, exstinctis hostibus, in veritate promittat, ita ut non solum omnes progenitores tuos, sed & omnes, qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas? At Eduinus, constantior interrogando factus, non dubitavit promittere, quin ei qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio; Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona veraciter adventura prædixerit, etiam consilium tibi tuæ salutis ac vitæ melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audivit, ostendere potuerit, num ei obtemperare & monita ejus salutaria suse pere consentis? Nec distulit Eduinus, quin continuo polliceretur, se in omnibus seculurum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proveheret Quo accepto responso, confestum is, qui loquebatur cum eo, imposuit dexteram suam capiti ejus, dicens: Cum hoc ergo tibi advenerit, memento hujus temporis ac loquelæ nostræ, & ea, quæ nunc promittis, adimplere ne differas. Et his dictis, ut ferunt, repente di paruit, ut intelligeret, non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.

[16] [Nor humbriæ regno, debellato occisoque Ethelfrido, anno 617 donatur,] Talis fuit, quam dixi, visio; cum autem statim post hanc Eduinus quidem de consolatione, quam sibi attulerat, gauderet, dubius tamen adhuc esset ac sollicita mente, quis ille fuisset aut unde venisset, qui sibi apparuerat, volutaret, derepente adest ejus supra memoratus amicus, regemque, suadente regina, mutasse sententiam ac, quidquid ei promiserat, servare statuisse, læto vultu annuntiat. Neque vero vana, quam sic ille Eduino fecit, spes fuit. Redualdus enim Eduinum non solum non vel ipsemet occidit, vel hostibus perimendum tradidit, verum etiam adversus Ethelfridum, qui alterutrum sibi concedi, bellum etiam, ni fieret, indicens, postularat, confestim copioso cum exercitu, non concesso, quo ille viribus haud inferiorem congregaret, temporis spatio, progrediens, eumdem sibi cum exercitu multum impari in Merciorum finibus occurrentem, conserto in Nottinghamiensi agro ad amnis, qui vocatur Idle, Orientalem plagam prælio, occidit, moxque bello sane justissimo, utpote ad Ethelfridum, qui bellum sibi injuste indixerat, præveniendum suscepto, Northumbriæ regnum occupans, id totum, ad cujus patrem Allam antea spectarat, filio Eduino concessit; ut hic, quemadmodum visione supra memorata prædictum videbatur, non tantum regis sibi infesti insidias vitarit, verum etiam eidem in regni gloriam successerit. Ac id quidem, cum Eduinus, ut supra vidimus, anno 633, postquam annis septemdecim regnasset, fuerit occisus, anno 617 accidisse, perspicuum inde fit; verum haud ita liquet, quo tempore acciderint omnia & singula, quæ præterea, ut cuncta, eadem visione supra relata prædicta, evenisse queant, gessisse Eduinus, Northumbrorum rex jam effectus, debet.

[17] Magna hæc atque eximia fuisse, Beda luculentissime prodit, [multa dein, tempore interim, quo horum aliqua acciderint, incerto, præclara gerit,] lib. 2 Historiæ Gentis Anglorum cap. 9 de Eduino sic scribens: Regi in auspicium suscipiendæ fidei & regni cælestis, potestas etiam terreni creverat imperii, ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniæ sines, qua vel ipsorum, vel Brittonum provinciæ habitant, sub ditione acceperit. Quin & Mevanias insulas (sicut & supra docuimus) imperio subjugavit Anglorum. Si Alfordo ad annum 620 fides adhibenda sit, prima Eduini, Northumbrorum regnum jam adepti, expeditio in Cadwanum, Britonum regem, oppidis ei una cum regione hæc complectente, quam in Brigantibus & Eboracensi agro, pulso Ethelfrido, anno 613 acquisierat, ereptis, fuerit suscepta; verum cum laudatus Alfordus, de Ceretico Britannorum rege dictoque Cadwano, qui ei in Britannorum monarchiam successerit, ad dictum annum 620 loquens, horum regum & regni tempus & Acta, imo omnia esse incerta, ipsemet fateatur, merito in dubium, an vel quod de bello, ab Eduino in Cadwanum moto, scribit, veritati consonet, revocari potest, uti etiam, an Eduinus, anno 621 in Scotos & Pictos pugnans, Gallovidiam & Laudoniam, prout idem Alfordus ad annum istum tradit, regno suo adjecerit. Nec scio, an, quod de Mevaniis seu potius Menaviis insulis, ab Eduino subactis, Beda loco mox cit. scribit, vel anno 622 accidisse, vel insulas, quas Beda, de iisdem ab Eduino subjugatis lib. 2, cap. 5 etiam loquens, non Scotorum, sed Brittonum insulas appellat, Scotis fuisse ab Eduino ereptas, idem Alfordus ad dictum annum 622 recte scribat.

[18] Utut sit, fuisse equidem insulas istas Anglorum imperio ab Eduino subjectas, [secundas cum Ethelburga, Cantuariorum regis filia, nuptias init,] e Beda est certum. Nec, quin Laudoniam (de Gallovidia potest ambigi) sub ditione sua Eduinus habuerit, est dubitandum, cum provincia ista ad Northumbriæ regnum, cujus totius rex ille erat, tunc spectarit. Modo ad alia, quorum fere omnium epocha certius determinari potest, progredior. Eduinus, mortua jam ab annis aliquot, quam uxorem duxerat, Quenburga, Cearli Merciorum regis filia, sub anni 625 initium ad secundas nuptias animum adjecit, cumque in Ethelberti, primi Christiani Cantuariorum regis, filiam Ethelburgam, alio nomine Tate dictam, quam forsan, dum Ethelfridum fugiens per varia Heptarchiæ regna vagaretur, conspexerat, oculos conjecisset, legatos, ut hanc peterent, ad Eadbaldum ejus fratrem, qui tunc Cantuariorum regno præerat, miset. Verum cum res, quod Eduinus adhuc paganus, regia vero, quam postulabat, virgo Christiana esset, difficultatem mox pateretur, matrimonium, hac sublata, tandem ea lege est initum, ut Ethelburga omnesque, qui eam, in Northumbriam abeuntem, comitarentur, libero religionis Christianæ exercitio gaudere secumque Paulinum, episcopum ordinandum, quo sacrorum ministro uterentur, habere possent.

[19] [supremam in Heptarchiam potestatem ambiens per sicarium ab æmulo vulneratur,] Ethelburga itaque, cum Paulinus, ut Beda lib 2, cap. 9 ait, sub die duodecima Kalendarum Augustarum, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo vicesimo quinto ordinatus fuisset episcopus, e Cantio una cum hoc aliisque sibi adjunctis comitibus in Northumbriam discessit, cumque ad Eduinum regem, maritum suum, venisset, haud ita dudum, ut apparet, post, si non etiam aliquantum ante, contigit, ut Redualdus, jam supra laudatus, quo agente, Northumbriæ regnum, ut vidimus, Eduinus erat adeptus, Orientalium Anglorum rex excesserit e vivis. Ac patri quidem Erpenwaldus filius in Orientalium Anglorum regnum absque ulla, ut apparet, molestia mox successit; verum Redualdus ad supremam in omnes Heptarchiæ reges, uti ex iis, quæ Beda lib. 2, cap. 5 scribit, fas est colligere, potestatem fuerat evectus; cum vero hanc dignitatis prærogativam Eduinus, ut apparet, & Cuichelmus seu Quinchelmus Occidentalium Saxonum rex ambirent, ingens hic in illum odium, inde verosimillime (neque enim hujus assignari causa aptior posse videtur) originem ducens, concepit eoque per id sese abripi est passus, ut etiam imperii æmulum de medio tollere desiderans, sicarium, qui id faceret, in Northumbriam miserit. Certe anno, qui Paulini ordinationem proxime excepit, ac proin 626 sicarium, nomine Eumerum, sica bicipite toxicata armatum, a Cuichelmo, Saxonum Occidentalium rege, in Northumbriam, ut regem Eduinum occideret, missum fuisse, Beda lib. 2, cap. 9 dilucide tradit, mox addens, primo illum Paschatis die venisse ad regem, cumque ad hunc, qui tunc in agro suburbano versabatur, legationem, a domino suo sibi commissam, obtendens, fuisset admissus, evaginatam, quam sub veste tegebat, sicam tanto impetu intorsisse in regem, ut, etsi ictum medio corpore Lilla, ministrorum fidelissimus, excepisset, illum tamen per hujus confossi corpus vulnerarit.

[20] [ducensque in hunc exercitum, Christo sese, si hostem vincat, serviturum, Paulino pollicetur,] Pascha e jam dictis, dum id fieret, agebatur, cumque nocte id prægressa filiam, quam vocavere Eanfled, Ethelburga regina regi peperisset, hicque pro illa sibi nata diis suis gratias coram Paulino episcopo ageret, hic contra gratias agere Christo Domino cœpit, regique asserere, sese apud hunc precibus suis, ut regina sospes & absque dolore gravi sobolem procrearet, obtinuisse. Nec frustra hic fuit episcopus. Rex enim, verbis ejus delectatus, sese Christo, si sibi adversus regem, a quo, qui eum vulneraverat, sicarius missus fuerat, pugnanti vitam & victoriam donaret, serviturum esse, repudiatis idolis, Paulino promisit ac in promissionis implendæ pignus Dei servo, ut filiam sibi natam Christo per Baptismum consecraret, facultatem fecit. Fuit adeo illa sacro lavacro tum abluta, & quidem, ut Beda loco proxime cit. ait, die sancto Pentecostes, cumque tunc, sanato, quod sibi fuerat inflictum, vulnere, Eduinus collegisset exercitum, in Quichelmum, Occidentalium Anglorum regem, injuriam, perfide sibi ab hoc illatam, ulturus movit, consertoque prælio, universos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit aut in deditionem accepit.

[21] Quichelmum, contra ac ex hisce Bedæ verbis concludendum apparet, [Ast dum victoria potitus supremaque etiam in Heptarchiam potestate auctus] non fuisse in prælio isto vel occisum vel captum, nonnulli contendunt; verum, quidquid ea de re sit, Eduinum equidem de isto Occidentalium Anglorum rege insignem retulisse victoriam, est certum; hac autem, ut apparet, est factum, ut supremum in Heptarchiam imperium, nemine amplius sese, ne id fieret, opponente, sit adeptus. Certe tale imperium in Heptarchiam fuisse Eduino, dilucide lib. 2 Gentis Anglorum cap. 5 docet Beda; dum enim Anglorum reges, qui cunctis Australibus horum provinciis, quæ Humbra fluvio & contiguis ei terminis a Borealibus secernuntur, imperarunt, ibidem enumerat, quinto inter illos loco nominat Eduinum, Nordanhymbrorum regem, qui, ut addit, majore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter & Brittonum populis præfuit; fuisse autem dictam in Heptarchiæ reges potestatem anno 626 Eduinum adeptum, idcirco opinor, quod Redualdus, cui hic, ut Beda loco proxime cit. indicat, in illam successit, vel sub anni 625 finem vel certe haud multo citius, uti e supra dictis pronum est colligere, excesserit e vivis, quodque Eduinum, qui, ut infra docebo, anno demum 627 Christi fidem est amplexus, fuisse, priusquam id faceret, ad dignitatem illam evectum, Beda lib. 2 sub cap. 9 initium non obscure prodat.

[22] Porro, cum tunc pariter, ut Beda ibidem etiam indicat, [nondum tamen Christiana sacra amplectitur,] Eduinus in Brittones, sive a se sub regni sui initium, ut nonnulli volunt, devictos, sive post debellatum Quichelmum, ut alii contendunt, ad tributum sibi solvendum compulsos, supremam potestatem habuerit, jam omnia, quæ ei obventura ignoti vultus homo in visione supra relata indicarat, erant impleta. Verum, etsi sic haberet, ac præterea Eduinus, Christo sese, si Quichelmum debellaret, serviturum, pollicitus, voti esset, hoc jam devicto, factus reus, nondum tamen, ut fidem liberans, Christiana sacra amplecteretur, poterat inflecti. Fuerat nihilominus, ut id faceret, jam litteris, a Bonifacio, Pontifice Romano, statim atque hic ejus cum Ethelburga, principe Christiana, nuptias intellexisset, anno 625, & quidem ante XXII, cum hac is Pontifex obierit, Octobris diem scriptis & a Beda lib. 2 Hist. cap. 10 recitatis, majorem in modum excitatus; fuerat eo & crebris tam Ethelburgæ reginæ, quæ nihil omnino, ut Maritum suum ad fidem attraheret, omiserat, quam S. Paulini admonitionibus impulsus; verum, etsi quidem a tempore, quo victoriam de Cuichelmo retulerat, idolis haud amplius serviret, haud prius tamen Christi fidem, quam qualis hæc esset, accurate e Paulino didicisset, & an eam suscipere e re sua foret, cum optimatibus suis, quos sapientiores noverat, sedulo examinasset, amplectendam arbitrabatur, cumque, ut ait Beda lib. 2, cap. 9, esset vir natura sagacissimus, sæpe diu solus residens, ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quæ religio servanda, tractabat. Nec idcirco, ut apparet, erat carpendus.

[23] [a Paulino ad id faciendum visione olim sibi oblata exstimulatur,] Verum, cum moras & impedimenta, ne fidem, Paulino datam, liberaret, studio nectere videretur, inde sanctus hic antistes, ad viæ salutaris humilitatem & ad vivificæ Crucis suscipiendum mysterium inclinari haud facile animi regalis sublimitatem posse, censens, incitamento, quod ad hanc inflectendam validius futurum arbitrabatur, uti decrevit. Cum itaque visionem supra relatam, qua olim Eduinus prospera sibi obventura intellexerat, seque ejus, qui hæc sibi contulisset, doctrinam secuturum, accepto etiam id absque mora, cum manum capiti suo imponi evenisset, faciendi mandato, promiserat, vel e revelatione divina vel aliunde didicisset, die quadam ad regem, cum hic solus sedens, quid agendum sibi esset, anxie expenderet, ingrediens, Imposuit, inquit Beda lib. proxime cit., cap. 12, dexteram capiti ejus, & an hoc signum agnosceret, requisivit; cumque is tremens procidere ad id requirentis pedes vellet, hic levatum voce quasi familiari alloquens, Ecce, inquit, hostium manus, quos timuisti, Domino donante, evasisti; ecce, regnum, quod desiderasti, ipso largiente, percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem ejus & præcepta servando, qui te & a temporalibus adversis eripiens, temporalis regni honore sublimavit, &, si deinceps voluntati ejus, quam per me tibi prædicat, obsecundare volueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, æterni secum regni in cælis faciet esse participem.

[24] [hacque sese a Deo, ut fidem amplecteretur, præmonitum agnoscens, tandem convertitur ac baptizatur.] Rex, his auditis, sese olim a Deo visione supra relata, ut fidem, quam Paulinus prædicabat, amplecteretur, præmonitum fuisse, agnovit seque adeo suscipere hanc & velle & debere, respondit. Maxime interim, ut regni sui principes ac consiliarii, si eadem, quæ ipse, sentire vellent, Christo pariter in Vitæ fonte consecrarentur, desiderans, hosce in consilium vocavit, ac a singulis, quid de Paulini doctrina, eatenus inaudita, novoque, quem hic prædicabat, divinitatis cultu existimarent, est sciscitatus; cum autem universi ac cumprimis ipsemet, Paulino antea iterum audito, summus idolorum sacerdos Coisius, comminuenda hæc esse aut comburenda Christique fidem amplectendam, censuissent, Eduinus, ut Beda lib. 2, cap. 14 narrat, cum cunctis gentis suæ nobilibus ac plebe perplurima fidem & lavacrum sanctæ regenerationis, anno regni sui undecimo, qui est annus Dominicæ Incarnationis sexcentesimus vicesimus septimus, ab adventu vero Anglorum in Brittaniam annus circiter centesimus octogesimus, Eboraci die sancto Paschæ, pridie Iduum Aprilium, in ecclesia sancti Petri Apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum catechizaretur atque ad percipiendum Baptisma imbueretur, citato Opere construxerat, suscepit.

§ III. Fidei quaquaversum propagandæ operam dat, insigne privilegium sedi Eboracensi a Pontifice Romano obtinet, a Britonum & Merciorum regibus bello appetitur infelicique prælio victus occiditur.

[Eboraci majorem e lapidibus ecclesiam ædificari curat,] Rex Eduinus in eadem, in qua, ut dictum, sacro lavacro fuit ablutus, civitate Eboracensi sedem episcopatus Paulino antistiti, suo in fide magistro, donavit. Ita lib. 2 Hist. Gentis Anglorum, cap. 14 Beda, mox addens, statim a Baptismate suscepto eumdem regem, monente Paulino, curasse, ut ibidem eo ipso loco, quo ecclesiam citato Opere, cum ad percipiendum Baptisma imbueretur, de ligno construxerat, major atque augustior, in cujus medio prior illa lignea esset inclusa, e lapidibus ædificaretur; etsi autem sacrum istud ædificium (ab Oswaldo enim, Eduini successore, fuit primum ad umbilicum, ut Beda loco cit. testatur, adductum) Eduinus, sexto, postquam inchoatum fuisset, anno in bello, uti infra videbimus, occisus, haud perfecerit, fuit tamen eo etiam tempore, quo id nondum erat ad apicem perductum, quammaxime, ut summo cum decore divinum perageretur Officium, sollicitus, huncque, ut apparet, in finem Crucem auream, etsi interim hæc alteri etiam usui infra memorando forte inservierit, calicemque aureum confici curarat. Certe jam tum Crucem magnam auream & ad ministerium altaris calicem aureum fabricari jussisse Eduinum, perspicuum efficit Beda, dum de Paulino ex Northumbria, secum inde Eduini uxore Ethelburga, filia Eanfleda, filio Vuscfrea & nepote Iffio abductis, in Cantium post Eduinum anno, ut infra videbimus, 633 debellatum atque occisum reverso, lib. 2, cap. 20 sic scribit: Attulit quoque secum vasa pretiosa Eduini regis perplura, in quibus & crucem magnam auream & calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quæ hactenus in ecclesia Cantiæ conservata monstrantur.

[26] Verum, quam sincere, ejurata idololatria, fidem Christianam Eduinus esset amplexus, [fidei propagandæ studet,] non alia re magis, quam suo ad eamdem propagandam ardore manifestavit. Priusquam baptizaretur, vehementissime e jam supra dictis, ut omnes regni sui principes ac consiliarii, fidem Christianam amplexi, sacro lavacro secum abluerentur, desiderarat; postquam vero baptizatus fuisset, non solum, ut fides, longe lateque propagata, ubique ab omnibus susciperetur, ardentissime cupiebat, verum etiam, ut id fieret, piis etiam conatibus, monitis consilioque juvabat. Sciebat enim, inquit ad annum 628, num. 2 Alfordus, regis humeros tunc purpuram decere, cum Deo & religioni mancipatur; & principum esse, fidem non dictare aut docere, sed dictatam ab Ecclesia doctamque ab aliis tueri facto, exemplo, &, ubi ad Numinis dignitatem facit, præsentia. Beda, statim atque Eduini ac filiorum ejus Osfridi & Eadfridi, qui ambo ei exsuli ex Quemburga, Cearli Merciorum regis filia, nati erant, aliorumque nobilium & egregiorum virorum non paucorum ad fidem conversionem sanctamque per sacras Baptismatis undas regenerationem lib. 2, cap. 14 retulit, subjungit: Tantus autem fertur tunc fuisse fidei fervor ac desiderium lavacri salutaris gente Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus veniens cum rege & regina in villam, quæ vocatur Adgefrin, triginta sex diebus ibidem cum eis catechizandi & baptizandi officio deditus moraretur: quibus diebus cunctis a mane usque ad vesperam nil aliud ageret quam confluentem eo de cunctis viculis ac locis plebem Christi verbo salutis instruere atque instructam in fluvio Gleni, qui proximus erat, lavacro remissionis abluere.

[27] [eximium, quo, ut hæc a Berniciis Deirisque susciperetur,] Hæc villa, tempore sequentium regum deserta, & alia pro illa est facta in loco, qui vocatur Melmun, Alfordus, hisce Bedæ verbis ad annum 627 pariter recitatis, mox subjungit: Hinc colligi potest, magnam fuisse, Edwino rege, sidei messem, quæ ex Eboracensi agro, trans murum Picticum, ad extrema Septentrionis & Scotos ipsos porrecta, lætissima apparuit. Ita ille, & recte quidem; nam, ut addit, Adgefrin, nunc Yeverin, pro quorum vocabulorum priori in Bedæ sibi prælucentis textu jam dato perperam, ut probat, scriptum erat Adragim, in ultimis Northumbriæ partibus jacet. Nec tantum in Bernicia, de qua sola verbis jam nunc huc transcriptis Beda, uti ipsemet mox indicat, sermonem instituit, verum etiam in Deira ingentem tunc seu, ut infra docëbimus, anno 627 exstitisse fidei messem, suadent, quæ illis Beda mox subdit, sequentia isthæc alia: Sed & in provincia Deirorum, ubi sæpius manere cum rege Paulinus solebat, baptizabat in fluvio Sualica seu potius (ita enim habent, ut Alfordus loco cit. testatur, Mss. omnia) Swala, qui vicum juxta cataractam (vicum hunc alium non esse, quam qui hodie Cattarick vocatur, Butlerus supra laudatus in suis S. Edwini Vitæ subjectis notis observat) præterfluit; cum autem Paulinus, dum apud Deïros in fluvio Swala & apud Bernicios in fluvio Gleni baptizaret, fuerit utrobique, ut duo modo huc transcripti Bedæ textus fidem faciunt, cum Eduino rege versatus, piis hunc conatibus, monitis ac quibuscumque demum potuit, modis aliis non parum, ut accurrentium ad sanctum antistitem, quo abs hoc in fide instruerentur ac dein undis sacris abluerentur, numerus quotidie accresceret, contulisse, neutiquam sane a veritatis specie apparet alienum.

[28] [flagrabat, ardorem dat probatum,] Sane tum saltem Paulino, confluentem ad se undique populi multitudinem in binis jam dictis fluviis baptizanti, non raro Eduinum, quo nimirum, ut puto, præsentia sua, ne quæ a Paulino peragebantur, majestate etiam carerent, efficeret, pluresque ad Baptismum attraheret, adstitisse, credendum mihi vel ex eo apparet, quod Beda, de S. Paulino, ex Northumbria versus Meridiem cis Humbrum ad Lindissæ regionis provinciam, in Merciorum regno sitam, quo fidem ibidem prædicaret, sub annum, ut infra videbimus, 628 progresso, lib. 2 cap. 16 loquens, sequentem scribat in modum: De hujus fide provinciæ (Lindissæ scilicet) narravit mihi presbyter & abbas quidam, vir veracissimus de monasterio Peartanu, vocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, præsente rege Eduino, & multam populi turbam in fluvio Trehenta; cum enim Paulino, ingentem populi turbam in Trenta, provinciæ Merciorum fluvio, sacris Baptismatis undis abluenti, rex Eduinus, ut ex oculato rei teste retulisse sibi, qui vir veracissimus esset, abbatem & presbyterum, Beda his verbis prodit, adfuerit, quid ni eidem Paulino, in supra nominatis Northumbriæ fluviis alias atque alias populi turbas sibi succedentes diebus diversis baptizanti, Eduinum pariter, & quidem non raro, adstitisse, credamus? Mihi certe nulla, ob quam id haud faciamus, ratio sat solida occurrit, vereque proinde Paulino, in supra memoratis Berniciæ ac Deiræ fluviis baptizanti, Eduinum frequenter adstitisse, ac vel sic, cum id, tum ut apostolico Paulini baptizantis labori majestatem quamdam atque auctoritatem adjungeret, tum ut quoscumque posset sibi subjectos Bernicios ac Detros ad fidem Christianam amplectendam Baptismumque suscipiendum præsentia sua alliceret, verosimillime fecerit, sese eximio plane fidei quaquaversum in suo Northumbriæ regno propagandæ ardore flagrasse, probatum dedisse, persuasum mihi habeo.

[29] Nec hunc sanctus Rex intra Northumbriæ cui præerat, [huncque ad Orientales Anglos extendens, horum regem Carpualdum, paulo post occisum] terminos continuit, verum etiam ad Orientalium Anglorum, a quorum rege Redualdo Northumbriæ regnum, a patre suo Alla antea possessum, fuerat, ut supra vidimus, Ethelfrido occiso, adeptus, regnum extendit, ut Beda lib. 2, cap. 15 luculentissime docet, sequentem scribens in modum: Tantam autem, ut fertur, devotionem Eduinus erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum Carpualdo, filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, sidem & Sacramenta Christi cum sua provincia suscipere. Erat sane, cur Eduinus, qui maximo e jam dictis fidei propagandæ ardore flagrabat, de tam felici a Beda hic memorato, quo ad hanc Carpualdum subjectumque huic Orientalium Anglorum regnum converterat, successu majorem in modum gauderet; Verum, ut Beda post verba proxime recitata, nonnullis adhuc aliis, quæ ad institutum nostrum hic haud spectant, præmissis, ait, Carpualdus non multo, postquam sidem accepit, tempore occisus est a viro gentili, nomine Richberto. Id, quod e fidei odio, & quidem Penda, Merciorum rege, infestissimo Christianorum hoste, agente, factum, a nonnullis, Carpualdum idcirco pro martyre habentibus, asseritur, quodque haud diu, postquam Christi fidem Carpualdus esset amplexus, evenisse, Beda hic ait, vel anno 632 vel certe haud diu post accidisse erit di cendum, si Wigorniensi, Westmonasteriensi, chronologo Anglo-Saxonico, opera & studio Abrahami Wheloci Cantabrigiæ edito, aliisque; qui Carpualdi Baptismum seu conversionem ad fidem anno 632 diserte illigant, standum hic sit.

[30] Verum vitiosos esse scriptorum illorum calculos, fuisseque Carpualdum ad Christi fidem ab Eduino sub annum 627 adductum nec multo tempore post, [ad Christi sidem amplectendam sub annum 627 inducit;] ac proin verosimillime haud serius, quam anno 628 inchoato, ab homine gentili occisum, luculenter, quæ apud nos ad XXX Septembris diem in Historico de S. Honorio, Cantuariensi episcopo, Commentario, num. 37 & tribus seqq. afferuntur, evincunt; hinc autem, cum Beda, qui Carpualdi ad fidem conversionem ac cædem lib. 2, cap. 15 refert, de Berniciis Deirisque in fluviis supra nominatis, per Paulinum baptizatis cap. id proxime prægresso seu 14 loquatur, nec res præpostero ordine narrare sit censendus, consectarium jam est, ut id quidem, quod de Berniciis Deirisque in fluviis per Paulinum baptizatis cap. dicto ait, ipsomet anno, quo baptizatus fuit Eduinus, 627 paulo ante Carpualdi conversionem, id vero, quod deinde de Paulino, citra Humbrum in Lindissi seu Lindissæ regionis Merciorum provinciam, comitante Eduino, progresso Christique fide a sancto antistite ibidem prædicata cap. 16 narrat, post Carpualdi conversionem, imo & cædem, haud serius e jam dictis quam anno 628 patratam, evenerit. Verum quamdiu post Carpualdi cædem & an non ipsomet forsan, quo hæc patrata, anno 628 Paulini in Lindissi provincia prædicatio signanda? Lindissæ regionis provinciam fuisse anno 628 a Paulino ad fidem Christi conversam, Westmonasteriensis diserte affirmat, hancque ejus assertionem, quæ & decessoribus nostris in supra laudato de S. Honorio, Cantuariensi episcopo, Commentario num. 33 præplacuit, præ aliis aliorum assertionibus, quæ Paulini in Lindissi provincia prædicationem citius consignant, sequendam opinor.

[31] [summaque interim post sidem in Lindissi etiam provincia prædicatam pace] Porro, postquam, Eduino populisque huic subjectis fidem Christianam jam amplexis, hæc quoque in Lindissam, Merciorum regni provinciam, prædicante Paulino, penetrasset, ac proin anno ob jam dicta 628 aut certe altero, qui hunc proxime excepit, tanta tum pax, tum civium omniumque ordinum concordia, ut in bene ordinata florenteque republica nihil amplius desiderari posset, est secuta, idque non tantum in Northumbria, sed & ubicumque & quocumque porrigebatur Eduini imperium. Ita scilicet Beda lib. 2 Hist. Gentis Anglorum cap. 16 non obscure, ut apparet, prodit; ibidem enim de fide, in Lindissa seu Lindissi Merciorum provincia a Paulino prædicata, seneque, quem hic, ut is Anglorum historicus narrat, ibidem in fluvio Trehenta, præsente rege Eduino, baptizavit, locutus, mox subjungit: Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquaversum imperium regis Eduini pervenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in proverbio dicitur, etiamsi mulier una cum recens nato parvulo vellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se lædente, valeret. Tantum quoque rex utilitati suæ gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos juxta publicos viarum transitus construxit, ibi ob refrigerium viantium erectis stipitibus æreos caucos suspendi juberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere præ magnitudine vel timoris ejus auderet, vel amoris vellet.

[32] Guilielmus Malmesburiensis de summa, qua Northumbria, regnante Eduino, gavisa fuit, [in Northumbriæ regno locum ubique obtinente.] pace sequentem lib. 1 de Gestis Regum Anglorum loquitur in modum: Interea & devotioni regiæ (Eduini scilicet, Christi fidem jam amplexi) serenus divinitatis favor arridebat; adeo ut non solum Brittanniæ gentes, Angli, Scotti, Picti, sed & insulæ Orchadum & Mevaniarum, quas nunc Anglesei, id est, Anglorum insulas dicimus, & arma ejus metuerent & potestatem adorarent. Nullus tunc prædo publicus, nullus latro domesticus, insidiator conjugalis pudoris procul, expilator alienæ hæreditatis exul, magnum id in ejus laudibus & nostra ætate splendidum. Itaque imperii sui ad eos limites incrementa perducta sunt, ut justitia & pax libenter in mutuos amplexus concurrerent osculorum, gratiam grata vicissitudine libantes; & feliciter tunc Anglorum respublica procedere potuisset, nisi mors immatura, temporalis beatitudinis noverca, turpi fortunæ ludo, Virum abstulisset patriæ. Ita ille; verum, priusquam de Eduini morte, de qua etiam sub finem hic loquitur, sermonem instituam, nonnulla adhuc, quæ illam præcessere, commemoranda hic sunt. Pax summa, qua e jam dictis Northumbria, post Christi fidem tum in hanc, tum in Lindissi provinciam Eduini conversione introductam gaudebat, annis aliquot jam durarat, cœperantque interea ecclesiæ, quam, ut dictum, Eduinus, statim atque baptizatus fuerat, Eboraci exstrui jusserat, in altum assurgere muri lapidei.

[33] Ast, etsi hi adeo ad umbilicum nondum essent adducti, [insigne sedi Eboracensi privilegium a Pontifice Romano impetrat,] quammaxime tamen jam inde pro futuræ ecclesiæ ac præsertim pro sedis, quam Eboraci constituerat, felicitate, splendore ac commodo erat sollicitus, hincque, cum Romam pro Sedis Apostolicæ, quotiescumque ibidem foret novus metropolita consecrandus, impetrando consensu recurrere futurum esset ob longa periculosaque itinera admodum incommodum, generalem, qua, dum moreretur Eboracensis antistes, novus in defuncti locum ordinari posset, facultatem a Pontifice Romano concedi desiderabat. Id ipsum desiderabat & pro sede Dorobernensi seu Cantuariensi, quæ in regno suo sita erat, Eadbaldus, Cantuariorum rex, Ethelburgæ, uxoris Eduini frater. Ambo itaque reges, communicatis inter se consiliis, ab Honorio I Papa, qui Bonifacio in Romanam S. Petri Cathedram anno 625 successerat, litteris ad illum anno 633 vel certe, uti vel ex eo, quod ex infra dicendis litteræ, quibus Roma Eduino fuit responsum, anno demum 634 exaratæ fuerint, fas est colligere, haud citius quam anno 632 conscriptis, postularunt, ut, misso tam ad Paulinum Eboracensem, quam ad Honorium Dorobernensem episcopum pallio, utrique isti Heptarchiæ metropolitano concederet, ut, altero moriente, alter, qui in vivis maneret superstes, posset alium in defuncti locum, sine alia a Romano Pontifice petita facultate, consecrare. Regum litteris suas etiam, quibus idem rogarunt, Honorius & Paulinus addidere. Horum Eduinique & Eadbaldi litteræ nusquam inveniuntur; verum duas, quarum altera Eduino, altera Honorio Dorobernensi Honorius Papa, episcoporum regumque postulatis annuens, respondit, Beda lib. 2, cap. 17 & seq. integras recenset. Ex hisce, quæ jam memoravi, discimus, ambasque anno 634, ad XI Junii diem provecto, scriptas esse, dilucide probant, quæ apud nos in supra adhuc laudato de S. Honorio, Dorobernensi episcopo, Commentario num. 48 & seq. sunt adducta. Verum, priusquam in Britanniam afferrentur, imo etiam priusquam Romæ scriberentur, ingens in Northumbria facta erat retum conversio, uti e jam nunc dicendis intelliges.

[34] [secundaque ad annum usque 633 usus fortuna, hoc ipso anno, contra ac Westmonasteriensis scribit,] Eduinus, postquam Christi fidem, anno e dictis 627 fuisset amplexus, secunda ad annum usque 633 usus fuerat fortuna, imo hoc ipso anno in Britones felicissime adhuc, si Matthæo Westmonasteriensi in Historiarum Floribus ad dictum annum 633 credere velimus, pugnarit. Ibidem enim sic scribit: Orta est … discordia inter regem Edwinum & Cadwallinum regem Britonum. Convenerunt ad prælium, &, facto congressu, Cadwallinus multa millia suorum amisit & in fugam conversus est. Potitus itaque victoria Eduinus, duxit exercitum suum per provincias Britonum & tria corum regna, Demetiæ videlicet, Venedociæ & Mœneviæ, combustis urbibus & colonis destructis, omnes illorum provincias in sua jura recepit. Verum præterquam quod prælii hic memorati, cujus nullus certe, quem viderim, scriptor alius meminit, locum haud assignet, post id Cadwallinum, Britonum regem, quem Beda Ceduallam appellat, in Hiberniam indeque ad Britanniæ Minoris seu Aremoricæ regem Salomonem, cujus nominis principem nullum ibidem tunc regnasse constat, fugisse tradit. Adhæc astrologum, nomine Pellitum, qui, quæ Cadwallinus in bello gerere meditabatur, magicis suis artibus habens comperta, Eduino hæc omnia revelarit, sicque, ut in irritum caderent, effecerit, comminiscitur vel certe a credulo vulgo (neque enim is ulli e scriptoribus aliis fide dignis est notus) jam ante confictum obtrudit, aliaque tam multa fabulis simillima ad eumdem annum 633 refert, ut, cum omnia intra hujus solius spatium gesta esse haud posse conspiceret, infelicem, hæc, ut vult, secutam, qua Eduinus fuit occisus, pugnam in annum 634, contra ac Beda facit, rejecerit. Matthæi itaque narratione, cum qua præterea Beda, utpote Ceduallam in Eduinum ipsomet, quo hic periit, anno rebellasse, indicans, sat apte componi posse haud videtur, insuper habita, Eduinum anno 633, cum felici eatenus usus fuisset fortuna, marte adverso dumtaxat dimicasse. Bedæ auctoritate impulsus, opinor.

[35] [a Britonum & Merciorum regibus, prælio commisso, vincitur ac necatur.] Is enim, nulla omnino vel minima, quam Eduinus anno illo de Cedualla Britonibusve retulerit, victoriæ mentione facta, lib. 2, cap. 20 sic scribit: At vero Eduinus cum decem & septem annis genti Anglorum simul & Brittonum gloriosissime præesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militavit, rebellavit adversus eum Cedualla, rex Brittonum, auxilium præbente illi Penda, viro strenuissimo, de regio genere Merciorum, qui & ipse eo tempore gentis ejusdem regno annis viginti & duobus varia sorte præfuit; & conserto gravi prælio in campo, qui vocatur Hethfelth, occisus est Eduinus die quarta Iduum Octobris, anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo tricesimo tertio, cum esset annorum triginta & octo, ejusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus. E duobus regibus, qui Eduinum vicisse occidisseque hic narrantur, alter, Penda nempe, paganus erat idolorumque cultui totus addictus, maximus Christiani nominis inimicus; alter vero, Cedualla nimirum, etsi Baptismo esset ablutus, nihil tamen aliud Christiani hominis habens, pagano, uti ex iis, quæ de illo Beda loco proxime cit. scribit, intelligitur, erat crudelior. Prior vel e fidei odio vel e turpi, qua sese abripi patiens, iniquis oculis Eduini gloriam intuebatur, invidia; posterior vero, ut annui, ad quod Eduino, cum hic Quichelmum, Occidentalium Saxonum regem, profligasset, pendendum sese obstrinxerat, tributi onus excuteret, arma in Eduinum assumpserat, cumque adeo neuter justa e causa id fecerit, hinc factum, ut, cum Eduinus injuste ætimaretur occisus, fuerit a posteris & Martyr & Sanctus appellatus; verum, etsi sic habeat ac tandem qualicumque etiam cultu publico Eduinus fuerit e supra dictis gavisus, haudquaquam tamen honorem hunc vel ipse, cujus interim caput, Eboracum adductum posteaque in B. Petri Apostoli ecclesiam, exstrui ab eo ibidem inceptam, illatum, in S. Gregorii Papæ porticu, ut Beda loco proxime cit. docet, fuit depositum, vel uxor ejus Ethelburga, quæ post Mariti sui cladem in Cantium ad fratrem suum Eadbaldum cum Paulino, Eboracensi episcopo, reversa, ibidem in monasterio Lyming velata vidua sancte obiit, statim a suo e vivis excessu obtinuit.

§ IV. Quid de visione, quæ Eduino oblata a Beda refertur, censendum, & an vel hic in iis, quæ de illa narrat, credulitatis nimiæ vel Eduinus, jam Christianus, ambitionis & arrogantiæ merito insimuletur.

[Visio, Eduino oblata, perperam vel veluti astus,] Recentissima, quæ ad annum usque 1748 deducitur, regni Angliæ Historia, Anglice a Smoletto conscripta Galliceque a Targeo reddita, tom. 2, pag. 8 in infima hujus ora visionem, quam Eduino fuisse oblatam, Beda verbis, huc supra num. 14 & seq. transcriptis, refert, sequenti isthac, quam e Gallica Latinam facio, observatione perstringit: Apparitionis, quam Eduinus in horto habuisse narratur, historia vel est legenda ridicula, Bedæ aliorumque, a quibus refertur, scriptorum credulitate adoptata, vel, si vere quis Eduino apparuit, is indubie exstitit Christianus, qui, quid Redualdus in Eduini gratiam facere decrevisset, exploratum habebat, quique faciens, ut hic princeps, omnia sese ex ejus consilio facturum, solenniter spoponderit, astum istum, ut magnam sibi apud illum auctoritatem conciliaret, adhibuit. Verum Eduinus, non illius, qui sibi apparebat, sed alterius, de quo hic, Eduinum interrogans, loquebatur, consilia doctrinamque, si ab eo, calamitatibus ereptus ad regni apicem proveheretur, secuturum sese, promisit. Reponi quidem potest, illum, qui Eduino apparuit, per tertiam personam, de qua hunc interrogans locutus videtur, de semetipso esse locutum; verum Eduinus per tertiam illam personam non eum ipsum, qui sibi apparuit, sed, quemadmodum ex iis, quæ huic respondit, liquet, alium, abs illo diversum, intellexit, cumque hujus, si se calamitatibus ereptum ad regni apicem proveheret, non vero illius, qui sibi apparuit, consilia & doctrinam secuturum sese, promiserit, hic certe principem illum, ut, quæ ei suggesturus esset, consilia & doctrinam secuturum sese, solenniter promitteret, haud induxit.

[37] [a Christiano adhibitus, vel veluti legenda ridicula] Quare cum id non fecerit, imo nec facere, ut apparet, fuerit conatus, enimvero esse haud videtur, cur apparitio seu visio, quæ Eduino oblata a Beda narratur, exstitisse astus, quo Christianus aliquis ad magnam sibi apud hunc principem auctoritatem conciliandam usus sit, indubitanter existimetur. Nec est etiam, cur veluti legenda ridicula vel ut certo commentitia rejiciatur. Aliter quidem statuendum putarem, si vel quæ præsagiisse videtur, non evenissent, vel ad nihil plane conduxisset. Verum omnia & singula, quæ, quamvis haud distincte ac dilucide, subobscure tamen, ut in vaticiniis solet, indicata per illam fuerunt Eduino obventura, re etiam ipsa post huic obvenisse, unusquisque, qui, quæ supra retuli, evolverit, comperiet. Nec exstitisse inutilem seu ad nihil conduxisse, vel ex eo liquet, quod a S. Paulino in memoriam Eduino revocata non parum, ut hic fidem Christianam salutriaque hujus dogmata amplecteretur, contulerit, ut Beda lib. 2, cap. 12 & seq docet; cum hæc autem sic habeant, ut quid, quæso, vel visionem illam pro certo commentitia ridiculave legenda habeamus vel Bedam etiam, qui eamdem adoptavit ac ad posteros transmisit, credulitatis nimiæ insimulemus?

[38] [a Smoletto traducitur, hicque scriptor, qui Bedam, quod hanc adoptarit,] Id sane ego, cum præterea in narratione, qua a scriptore isthoc exponitur, nihil omnino, quod, non dicam, incredibile, sed, vel creditu sit difficile, occurrat, haud perspicio. Adhæc Beda, finita fere, qua per dictam visionem Eduino apparuisse quempiam ignotum refert, narratione, repente hunc ex oculis, quo non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum, Eduinus intelligeret, evanuisse adjungit, cumque, adhibita, quæ dubitantium esse solet, loquendi formula, ut ferunt, id faciat, sic, sese postremum istud visionis, Eduino oblatæ, adjunctum, non e fidei indubitatæ documento, sed dumtaxat vel e populari traditione vel ex infida vulgi fama accepisse, non obscure prodit; contra vero, cum reliqua visionis ejusdem adjuncta, postremum istud prægressa, narrans, nusquam vel eamdem vel similem loquendi formulam adhibeat, id enimvero, hæc ac proin ipsammet visionem solo hujus, quod mox memoravi, postremo adjuncto excepto, hausisse illum e fonte, qui populari traditione vulgique fama infida potior exstiterit, argumento est haud prorsus invalido. Hinc modo & ex aliis supra dictis, an, ut Smolettus vult, apparitio, qua Eduinus, in angustiis constitutus, recreatus narratur, sit vel ut dolus, a Christiano ad magnam sibi apud Eduinum auctoritatem conciliandam adhibitus, vel ut legenda, certo commentitia ac ridicula, rejicienda ac proin, an Beda, a quo adoptata ac litteris consignata est, credulitatis nimiæ insimulandus, studiosus lector dispiciat.

[39] Certe ego ea in re Smoletto heterodoxo haud assentiendum, [credulitatis nimiæ immerito insimulat haud recte etiam Eduinum,] sed Baronii aliorumque probe orthodoxorum scriptorum, qui apparitionem illam vel visionem cælitus missam vel Bedæ exemplo oraculum cælo ostensum appellant, opinionem censeo amplectendam. Nec scio, an vel ipsemet adversaturus huic fuisset Smolettus, nisi, ut heterodoxis solenne est, miracula universaque, quæ miraculum seu prodigium sapiunt, solo etiam eo nomine, quod vel prodigia vel prodigiosa sint, rejicienda, contra sacrarum litterarum auctoritatem existimasset. Porro is scriptor, qui, quemadmodum jam vidimus, Bedam in adoptanda litterisque mandanda, quæ Eduino cælitus fuerit oblata, visione exstitisse nimis credulum, perperam affirmat, Eduinum etiam tum, cum jam esset fidem Christianam amplexus, arrogantia & superbia supra modum fuisse elatum, Hist. Anglicanæ tom. supra cit. pag 14 temere asseverat. Verba, quibus id de Eduino, fidem jam amplexo, loquens ibidem facit, e lingua Anglicana in Gallicam a Targeo & ex hac in Latinam a me conversa, sic sonant: Spectata, quam Eduinus sequebatur, agendi ratione, nemini umquam, a religione, quam erat amplexus, humilitatem doceri, venisset in mentem; indies enim arrogantior imperiosiorque fiebat, diebusque solemnibus sibi globum ad Heptarchiæ sub supremo suo imperio conjunctionem seu unionem significandam præferri jubebat.

[40] Sic habet: Eduinus globum seu potius vexillum, [dum ad fidem jam esset conversus, fuisse arrogantem, affirmat,] cui ex infra allegandis globus cum cruce, huic imposita, esset impressus, sibi præferri, idque non tantum diebus solennibus, sed & aliis quibuscumque, dum de loco ad locum progrediebatur, jubebat aut certe permittebat, uti fas est colligere e verbis, huc spectantibus, quæ Beda lib. 2, cap. 16 suppeditat, ibidem sub finem de Eduino sic scribens: Tantum vero in regno excellentiæ habuit, ut non solum in pugna ante illum vexilla gestarentur, sed & tempore pacis equitantem inter civitates sive villas sive provincias suas cum ministris semper antecedere signifer consuevisset; nec non & incedente illo ubique per plateas, illud genus vexilli, quod Romani Tufam, Angli vero appellant Thwf, ante eum ferri solebat; verum ego nullum usquam vel scriptorem vel monumentum antiquum, e quo Eduinum, Christi fide jam imbutum, magis ac magis indies arrogantem imperiosumque esse effectum, probari vel utcumque queat, invenio, nec talem tunc illum vel evasisse, vel ambitionis reum sese reddidisse, globus seu vexillum, quod diebus quidem, ut Smolettus ait, solemnibus, quibuscumque vero, teste e jam dictis Beda, etiam aliis sibi præferri Eduinus voluit, aut certe, spectatis, quæ mox dedi, scriptoris hujus verbis, permisit, ullo modo, contra ac Smolettus vult, dat evictum.

[41] Quod ultimum ut quam verum sit, patescat, juverit audivisse hic primum in ecclesiæ Anglo-Saxonicæ Annalibus ad annum 629, [hancque suam assertionem nec e Tufa, de qua ex Alfordo] num. IV & V Alfordum, qui paulo post transcripta, quibus Tufam seu vexillum fuisse Eduino solitum præferri, docemur, Bedæ verba, a nobis jam nunc pariter data, de Tufa seu vexillo isto sequentem ibidem ratiocinatur in modum: Si paulo curiosius quæro, quid illud vexilli fuerit, quod Romani, ut nempe Beda verbis recitatis ait, Tusam dicebant, nihil ab Edwini dignitate alienum fecero. Vegetius insigne illud vocavit aliquando Rufam; sed Justus Lipsius ex hoc Bedæ loco bene illum corrigit & reponit Tusam; aitque, pilam fuisse, qua uti consuevit Augustus tamquam monarchiæ symbolo. Opinor, vexillum illud, quicquid demum fuerit, Christianorum principum more ornatum fuisse. Illi autem, Constantinum imitati, vexillis suis cruces imprimebant, hoc præsertim tempore, cum Heraclius imperator insigni victoria crucem Ecclesiæ asseruisset. Nam eo anno, 627 scilicet, quo Edwinus baptizatur, Cosrhöe Persarum rege occiso, cum postliminii jure crux Christi ad Christianos transivisset, passim inter principum insignia titulosque censebatur.

[42] [nonnulla hic disseruntur,] Sic Heracliorum imagines, patris, inquam, & filii variis crucibus illustres, eo anno Baronius lectori inspiciendas expressit, ubi Tusa, monarchiæ symbolum, cruce munita est. Crucem igitur piissimus Edwinus, quo Constantinum & Heraclium imitaretur, ante se ferri mandavit, forte tufæ seu globo impositam. Hæc ille, qui, crucem, tufæ seu globo in Heraclii nummo, quem ære expressum exhibet, impositam, lectoris oculis hic subjiciens, mox ita prosequitur: Profecto Edwini regis crux magna aurea, quam, mortuo rege, Edilburga regina in Cantium detulit, satis arguit, crucem illi in deliciis fuisse. Certe de Paulino, Edwini doctore, constat, multas ipsum cruces in Northumbriæ regno erexisse. Et in Duisburgo, oppido Eboracensis agri, ad Calderum fluvium … testatur Camdenus, olim crucem fuisse cum hac epigraphe: “Paulinus hic prædicavit & celebravit.” Cæterum familiare postmodum fuit Romanis imperatoribus, tusam præ se ferre, quo & se Christianos prositerentur & orbis dominos. Postquam enim Christus mundum cruce triumphavit & veluti novo jure acquisivit dominium ejus, eo Hieroglyphico usi fideles principes in ejusdem juris participium successerunt.

[43] [Sancto tum ad supremum ejus in Heptarchiam dominium] Sed & syngrapharum confirmatio, qua terrarum rerumque aliarum dominia conferebantur, “Usque ad Edwardi confessoris tempora, fidelium præsentium subscriptionibus cum crucibus aureis aliisque sacris signaculis firmæ fuerunt”. inquit Ingulfus, & addit Seldenus: “Nec temere forte sacratissimi illius signi forma, quibus prædiorum dominia ad invicem transferebantur, instrumenta chirographica consignabant, cum staurophoros globulos, ut supremi testimonia juris, principes & orbis terrarum domini gestare solerent. Sic enim de Justiniano Suidas; Sinistra manu fert globum, cruce in eo infixa, significante, quod per fidem in Crucem terræ dominus sit factus.” Edwinus ergo eodem consilio tufam sive staurophorum globum ante se ferri jussit, significans indubie, se per fidem in Crucem imperium suum dilatasse, & vere sub Christo dominium obtinere. Tale est, quod in ecclesiæ Anglo-Saxonicæ Annalibus Alfordus suppeditat, quodque integrum huc transcribendum duxi, ratiocinium; etsi autem in hoc toto, quam longum est, tusæ seu globo, quo monarchiæ seu supremi dominii symbolo vexillum, Eduino, ut Beda testatur, præferri solitum, fuisse ornatum hincque tusæ nomine distinctum, indubitatum apparet, crucem fuisse infixam, ex antiquo fideque digno seu scriptore seu monumento haud solide probetur, re tamen ipsa fuisse isthoc salutis nostræ Signo globum istum munitum, verosimillimum mihi vel ex eo apparet, quod, ut Alfordus recte observat, Eduinus, cui præferendus erat, fidem Christi eo ipso tempore, quo principes Christiani, Constantinum Magnum imitantes, vexillis suis cruces passim imprimebant, fuerit amplexus.

[44] Quare, cum vexillum, tufæ nomine distinctum, [significandum præferri solita,] quod e jam dictis Eduinus sibi præferri vel voluit, vel permisit, fuerit non tantum globo, seu, ut supra apud Alfordum a Justo Lipsio vocatur, pila, sed verosimillime & cruce, quæ huic esset infixa, orantum, enimvero Eduinum ex eo, quod vexillum hujusmodi sibi præferri vel jusserit vel permiserit, arrogantiæ & ambitionis, ut Smolettus vult, insimulandum esse, haud perspicio. Ita quidem non solum sese Christianum, sed &, ut apparet, per fidem in crucem, quam, ut supra vidimus, sese amplexurum, si a Quichelmo, sibi inimico Occidentalium Anglorum rege, victor rediret, promiserat, victoriam de hoc retulisse sicque supremum in Heptarchiam dominium obtinuisse ac porro obtinere, verosimillime significarit; verum cum pariter non tantum Christianos sese, sed & orbis dominos,per tufam pilamve seu globum staurophorum, Latine, si ita loqui fas sit, crucigerum, quem sibi olim in vexillo præferii volebant, Romani imperatores (Alfordi verba, jam nunc recitata, videsis) fuerint professi, neque tamen idcirco veluti arrogantes ac tumidi a quoquam traducantur, ut quid, quæso, Eduinum, quod per tufam pilamve seu globum, Græce quidem, quod ei crux esset infixa, staurophori, Latine vero crucigeri, nomine distinctum, quem sibi in vexillo præserri vel voluit vel permisit, non solum se Christianum, sed & supremum Heptarchiæ dominum fuerit professus, arrogantiæ & ambitionis insimulemus?

[45] Eduinum quidem, ad fidem jam conversum, ista etiam arrogantia & ambitione, [nec ex eo, quod Penda Merciorum] quam nempe vexillo, sibi ad supremum suum in Heptarchiam dominium significandum præferri solito, ostenderit, universorum regum Anglo-Saxonum animos in se concitasse, hincque factum, ut Penda, Merciorum rex, qui, ut erat jugi impatiens, Northumbriæ regis imperio sese subducere jam dudum quæsierat, fœdus cum Cedualla, Britonum rege, qui tributo, quod Eduino, cum victus ab hoc fuisset, pendere tenebatur, sese eximere desiderabat, pepigerit, amboque, junctis armis ac consiliis, sancto Regi bellum, in quo hic fuit occisus, intulerint, Smolettus statim post verba sua proxime huc transcripta adjungit. Verum quis id, quod a nullo prorsus scriptore antiquo memoriæ proditum invenitur, sola scriptoris istius recentioris, ac, ut ita dicam, dumtaxat hesterni, quem pro suo in fidem orthodoxam odio de Eduino, qui hanc primus in Northumbriam invexit, non pauca, quo principis hujus famæ noceret, a veritate aliena scripsisse non immerito quis suspicetur, auctoritate in animum inducat? Cum Paulino, in Lindissi etiam provincia fidem annuntianti, Eduinus adstitisset, huicque, ut supra dicta produnt, in Merciorum etiam regno, in quo provincia ista sita erat, auctoritate sua propagandæ operam dedisset ac porro dare verosimillime pergeret, Pendam, horum regem, qui idolis impense addictus infestissimusque Christianorum erat inimicus, quammaxime idcirco offensum, arma in illum arripuisse, mihi longe vero apparet similius; ut proinde, quidquid Eduinus a Penda est passus, verosimillime id totum ex odio, quo hic in fidem erat incensus, non vero ex arrogantia ambitioneve, qua Pendam in se concitarit, pertulerit.

[46] [& Cedualla, Britonum reges in eum insurrexerint dat probatam.] Quod modo ad Ceduallam spectat, hunc quidem Britonesque, ei parentes, Eduinus subjecit ac ad tributum sibi solvendum coögit; verum id, contra ac Smolettus, etsi interim supra contrarium scripserit, hic indicare videtur, non post, sed antequam ad fidem esset conversus, Eduinus fecit. Liquet id, ut jam supra indicavi, ex iis, quæ Beda lib. 2, cap. 9 scribit; cum enim, ut hic scriptor ibidem docet, Eduino in auspicium suscipiendæ sidei tantopere terreni potestas imperii, ut Brittones etiam sibi subjiceret, accreverit, oportet, ut id, ne alioquin a veritate hic aberrasse Beda sit dicendus, Christi fide nondum suscepta, præstiterit; cum autem sic habeat, consectarium est, ut Eduinus nec Britones ex arrogantia ambitioneve, qua, licet jam Christianus, fuerit inflatus, subjugarit ac ad tributum sibi pendendum compulerit. Adhæc, cum id etiam tunc, cum ad fidem nondum esset conversus, non alium in finem, quam ut Britonum, qui plus semel, Scotis Pictisque sibi junctis, in Northumbriam irruperant magnisque hanc cladibus attriverant, vires infringeret ac ad pacem cum regno suo servandam compelleret, fecisse videatur, sane jure illi, ad quod Britones eorumque regem Ceduallam adegerat, tributum debebatur, idque adeo abs illis jam Christianus non ex arrogantia, sed ex justitiæ titulo exegisse est censendus. Quod cum ita sit, bellum etiam, quod Cedualla, ut illius pendendi onere sese eximeret, Eduino intulit, verosimillime, imo indubie, uti etiam Beda, dum Ceduallam in Eduinum tum rebellasse, lib. 2, cap. 20 scribit, satis indicat, exstiterit injustum, Eduinus que proinde, qui in illo vitam amisit, injuste fuisse occisus passim a scriptoribus recte asseritur.

DE S. SPERIA SEU EXUPERIA V., APUD SANCTUM-SERENUM IN CADURCIS PRO MARTYRE CULTA,

ANNO CIRCITER, UT FERTUR, DCCLX.

SYLLOGE.
E Castellano & Mss. Notitiis.

Speria seu Exuperia V., apud Sanctum-Serenum in Cadurcis pro martyre culta (S.)

AUCTORE C. B.

In ea, quam Cadurcensis Galliæ Aquitanicæ tractus complectitur, Turenensis seu Torinensis vice-comitatus parte ad rivulum Babam, [Oppidi S. Sereni, quod S. Speriam pro patrona habet, situs.] Gallice, ut a Gerardo infra laudando in Mss. penes nos exstantibus Notitiis & a Blavio in Geographica Cadurcii Tabula vocatur, la Bave, eo loco, quo hic parvam, leucis circiter duabus a sua cum Sera, Gallice, ut in Notitiis & Geographica Tabula mox citt. nuncupatur, la Sere, & Duranio, Gallice la Dordoigne, ad horum prope Gintratum confluentes conjunctione, insulam efficit, situm est novem circiter Cadurco leucis Orientem æstivum versus S. Sereni oppidum, Gallice S. Seré aut Ceré dictum. Id, quod a diœcesis Cadurcensis parthenone, Gratiæ seu Luminis Dei aut etiam Eremi, vernacula Cadurcorum lingua Leime, appellatione distincto, una dumtaxat leuca Meridiem versus abest, pro patrona sua veneratur, quam hic damus, S. Exuperiam seu Speriam virginem, Gallice S. Spere aut Sperie nuncupatam.

[2] Hanc hodie sequentibus hisce e lingua Gallica in Latinam a me conversis verbis, [Sancta illa, quæ ibidem a Castellano hac die annuntiatur,] Apud Sanctum-Serenum in Cadurcis S. Exuperia virgo, pro martyre ibidem in nominis sui ecclesia honorata, vicecomita us Torinnensis patrona, Castellanus in Martyrologio suo Universali annuntiat. Nec est, cur id perperam abs illo fieri, quis suspicetur; etsi enim, ut, diligenti facta indagine, comperi, inter alia omnia hagiologia tum antiquiora, tum recentiora nullum plane, quod vel hac vel alia quavis die S. Exuperiæ seu Speriæ, in oppido S. Sereni cultæ, meminerit, inveniatur, ibidem tamen hanc quotannis die XII Octobris solenni ritu coli est certum, uti e jam nunc dicendis intelliges. Mss. de S. Exuperia seu Speria Notitiæ, Sarlato, quæ urbs duodecim dumtaxat circiter leucis a S. Sereni oppido seu, ut unico locum hunc verbo exprimam, Serenopoli distat, ad Henschenium nostrum anno 1664 ab Armando Gerardo, Sarlatensis ecclesiæ canonico, missæ, penes nos exstant; hæ autem, quæ quampiam Latine conscriptam ac haud admodum prolixam S. Exuperiæ Vitam diversasque in hanc a laudato Sarlatensi canonico Gallice compositas adnotationes complectuntur, S. Exuperiam hodie in S. Sereni, quod supra Sanctum-Serenum Castellanus appellat, oppido coli, tum titulo, quem Vitæ isti præfixum exhibent, tum in adnotatione, a Gerardo in hunc subnexa, dilucide produnt.

[3] [tumque vere, u probatur, ibidem, & quidem,] Verba, quibus id utrobique fit, huc transcribo. Tituli hæc sunt: Vita sanctæ Speriæ virginis & martyris, desumpta ex hymnis, prosa, responsoriis, Lectionibus, Missa & toto Officio ecclesiæ oppidi S Sereni in territorio Cadurcino, cujus festum (in eodem nempe, uti ex adjunctis liquot, S. Sereni oppido) die XII Octobris celebratur; Adnotationis vero, quam e Gallica Latinam facio, ista: S. Speria admodum incognita (martyrologis nempe aliisque, a quorum vix ullo memoratur, scriptoribus) usque in præsentem diem fuit, etsi oppidi S. Sereni & parœcialis hujus ecclesiæ, ubi festum XII Octobris die magna cum solennitate & Octava colitur, patrona sit. Jam vero, cum Sarlatensis canonicus tam quæ verbis hisce de S. Exuperiæ seu Speriæ apud Santum-Serenum cultu, quam alia nonnulla ad eamdem pertinentia, quæ alibi tradit, ex ipsismet, ut prodit, oppidi S. Sereni incolis, rerum ad id spectantium peritioribus, didicerit, nec, etsi ex infra dicendis fidei admodum sublestæ S. Exuperiæ, quæ titulum mox huc transcriptum præfert, Vita sit, in dubium, quin, quod in hoc de Sanctæ ad XII Octobris diem cultu traditur, vel e simili vel certe haud deteriori fonte haustum sit, revocari posse videatur, sane e jam allegatis, in S. Sereni oppido S. Exuperiam solenni quotannis ritu XII Octobris die coli, certum esse, nemo non agnoscet. Nec tantum, Sanctam Serenopoli quotannis XII Octobris die certo coli, e jam nunc datis Gerardi verbis, verum etiam, cum parœcialis, uti hisce affirmatur, oppidi S. Sereni ecclesiæ, in qua ibidem colitur, patrona sit, Castellanum, dum verbis, supra huc transcriptis, S. Exuperiam seu Speriam apud Sanctum-Serenum annuntians, ibi illam in nominis sui ecclesia coli ait, haud de alia per hanc, quam de parœciali ista oppidi S. Sereni ecclesia esse locutum, recte concluseris. Ast, an Sancta haud alibi etiam, quam Serenopoli in dicta parœciali nominis sui ecclesia colitur?

[4] [locis etiam forte aliis illam celebrantibus,] A Castellano in supra huc transcripta annuntiatione vocatur etiam vicecomitatus Torinnensis Patrona, eamque in veteri secundum ecclesiæ Cadurcensis usum Breviario itemque in Sanctorum ejusdem ecclesiæ Proprio XII Octobris die etiam signari, Gerardus post verba proxime recitata in jam plus semel laudatis, quas composuit, Notitiis affirmat; hinc autem Exuperia non tantum in parœciali oppidi S. Sereni, sed & in aliis vicecomitatus Torinnensis diœcesisque Cadurcensis ecclesiis XII Octobris die coli non nemini forsan videbitur; verum nec in Mss. penes nos, ut monui, exstantibus Gerardi Notitiis Sancta usquam vocatur vice-comitatus Torinnensis Patrona, nec in Sanctorum, qui in ecclesiæ Cadurcensis Propio locum habent, Ms. penes nos exstante Elencho Exsuperia seu Speria comparet; quare, cum Sancta, non quod totius vice-comitatus Torinnensis, sed quod partis, in hoc sitæ, seu S. Sereni, quod jam sæpe memoravimus, oppidi patrona sit, fuerit forte a Castellano vice-comitatus Torinnensis Patrona nuncupata, nec aliam forsan ob causam, quam quod in S. Sereni diœcesis Cadurcensis oppido XII, ut dictum, Octobris die colatur, in ecclesiæ Cadurcensis Breviario veteri Sanctorumque Proprio die illa fuerit signata, præter parœcialem oppidi S. Sereni ecclesiam, a S. Exsuperia seu Speria e jam dictis vocatam, existere vel in vice-comitatu Torinnensi vel in diœcesi Cadurcensi ecclesias alias, in quibus vel hac vel alia quavis die Sancta nostra gaudeat gavisave umquam fuerit cultu ecclesiastico, hic pro certo, etsi interim res omni veritatis specie haud careat, asseverare non ausim.

[5] Ast haud multum refert; Sanctam enim Serenopoli saltem seu in S. Sereni oppido in sui nominis ecclesia XII Octobris die coli, [pro Martyre colitur,] luculentissime per jam supra allegata extra omnem controversiam, quod ad institutum nostrum hic sufficit, est positum ac proin omnino certum. Nec, quin Sancta pro martyre etiam, ut a Castellano in annuntiatione supra huc transcripta asseritur, Serenopoli in nominis sui ecclesia colatur, dubitandum reor. Gerardus quidem, dum Speriam in Sanctorum ecclesiæ Cadurcensis Proprio XII Octobris die signari, in Mss., quas, ut jam monui, cum Henschenio nostro communicavit, Notitiis affirmat, fieri id ibidem sic, ut a Martyris appellatione abstineatur, adjungit: verum hanc ipsomet, quo id facit, loco Sanctæ attribuit, uti etiam haud prolixæ, quam illæ e dictis complectuntur, Vitæ titulus supra huc transcriptus. Nec hæc ipsamet, quo minus pro Martyre apud Sanctum-Serenum seu Serenopoli Exuperia coli credatur, ullo modo obstat. Violenta enim nece pro castitate servanda e vivis sublatam, tradit sicque martyrem facit; cum autem sic habeat, id ipsum verosimillime, ne dicam, indubie, in ecclesiastico olim recitari de Sancta apud Sanctum-Serenum solito, e quo lucubratiuncula illa, ut supra huc transcriptus, quem præfert, titulus fidem facit, accepta est, Officio tradebatur, cumque adeo, quin per hoc S. Exuperia pro Martyre olim fuerit in S. Sereni oppido culta, dubitari haud posse videatur, ibidem illam hodieque pro Martyre pariter, non quidem jam dicto, quod e dicendis periit, ecclesiastico Officio, sed alio quocumque modo coli, credendum existimo.

[6] Neque vero pro Martyre immerito colitur. Re enim ipsa, [re etiam ipsa martyrium, uti hic memorata, quæ, qumavis sublestæ fidei sit,] ut apparet, subiit martyrium, uti mox docebo, cum primum de illa ejus haud admodium prolixa, cujus jam plus semel memini, Vita nonnulla protulero. Ipsomet, quo Gerardus floruit, sec. XVII scriptam esse, ac ab ipsomet etiam, a quo erat contexta, auctore, cum jam (unde fraudis suspicionem non immerito forsan conceperis) ecclesiasticum, e quo fuerat accepta, Officium periisset, communicatam secum fuisse, Sarlatensis is canonicus in Notitiis, quas ad Henschenium nostrum misit, affirmat; cum certa autem illi hac in re fides adhibenda sit, enimvero lucubratiuncula illa magnam sibi nec ab auctore, a quo, nec ab ætate, qua litteris fuit mandata, auctoritatem adjungit. Nec ipsamet, secundum se spectata, id facit. Fere enim, ni vehementissime fallar, tota, quanta est, commentitia est, nec facile futurum opinor, ut a quoquam, qui vel utcumque critices fuerit peritus, pro vera historia habeatur. Mihi certe, ut inter sincera & genuina probæ notæ Acta recenseatur, eoque nomine locum in Opere nostro obtineat, apparet plane indigna. Attamen, cum admodum e dictis prolixa haud sit, Syllogisque, quas haud raro de ecclesiæ Græcæ Sanctis adornamus, elogia, quibus hi a Græcis ornantur, intexere, etsi etiam fabulis subinde fœdata, si modo nimis prolixa haud sint, soleamus, nostræ huic de S. Exuperia Syllogæ illam ejus Vitam haud admodum prolixam, utcumque etiam commentis deturpata appareat, pariter intexere est visum, primo quidem, ut de lucubratiuncula, cum sic sibi fuerit ob oculos posita, ipsemet per se suum queat studiosus lector ferre judicium dispicereque, an re etiam ipsa fere tota sit, ut dixi, commentitia; deinde vero, ut, cum ecclesiasticum, e quo dicta Vita deprompta, modo sit, uti e Gerardo jam monui, deperditum Officium, utcumque saltem, quid in hoc memoriæ fuerit proditum, unusquisque ex illa, quod non nemini forsan accidet haud ingratum, intelligere haud difficulter queat.

[7] [nostræ tamen huic] Sequentibus his concipitur verbis: Serenus, in altiori Aquitania uberioris ejus soli, quod intra montium Arvernorum, Durannii & Sileris fluminum, Tutelæ, Bribatæ (Gallice Brive la Gaillarde) & Sarlati ambitum continetur, potens, dominus Blandiniam paris nobilitatis & pietatis duxit uxorem. Ex illis nati sunt Clarus, mox Speria in arce Sancti Sereni, nobilissimi Turennæ vicecomitatus urbis notissimæ. Clarus post navatam litteris operam militaris artis peritiam domandis equis, ludi-hastio & aliis adumbratæ militiæ exercitiis, quæ tanti nominis hæredem decebant, per electos magistros ediscebat. Mirabantur in prima ætatula parentes Speriæ animum velut pignus e cælo delapsum. Ejus in oculis divina quædam cælitum flamma & scintillæ fidei elucebant, pro crepundiis crebri in altum intuitus, raræ pietatis notæ & futuræ signa charitatis. Vix pubertatis annos attigerat, cum arctioris vitæ regulam & severioris religionis cultum professa, non in sericis & pretioso linteamine; verum in cilicio & cinere Dei misericordiam jugibus lacrymis deposcebat. Tandem Serenus & Blandinia e vivis sublati sunt, relictis duobus amplissimæ domus hæredibus.

[8] [de Sancta Syllogæ] Interea Ælidius, nobilissimi illius agri cum Claro & Speria jure partiario dominus, Clari populos, violato fœdere ruptisque affinitatis vinculis, aperto marte divexabat; contra Clarus relictum sibi a parentibus jure hæreditario dominium armis tuebatur; inde latrocinia, cædes & ubique civium strages; verum a tot malis cessatum est, Speria, quam Ælidius mira formæ venustate deperibat, tabulis sponsalibus sibi oppignerata: sed jam sponsalis thori expectabatur apparatus, cum virgo connubium exosa & cælestis Sponsi, cui virginitatem voverat, amore saucia, nocte intempesta clam domo secedens, recta pergit in vastam Heremi solitudinem, in cujus meditullio annosa & concava patulis diffusa ramis extendebatur quercus, juxta quam fons lucidissimus, cujus rivulum, foras erumpentem, eadem, quæ genuerat, terra sorbebat. Visa est sibi Virgo oblatas hac in arbore a superis ædes *, mox in ejus sinum præ senio hiantem & concavum, qui templum simul & hospitium præbebat, sese latenter abdidit, conscia ex familiaribus una, quæ illam statis temporibus, cibum, ne desiceret, allatura, secreto adiret; ibique pronubante amore cum cælesti Sponso cælestem vitam ducebat. Nec defuerunt dæmoni nocendi artes, qui, juvenis virginis speciem & habitum ferens, blande Speriam aggrediens hortatur, ut, relicta secum vasta solitudine, quæ diu tenuit afflictas, lares patrios una adeant, ibi uberem fortunam, egregias nuptias & dulces natos sine salutis dispendio consecuturæ: tum Virgo signo Crucis armata insidiantem fugavit inimicum.

[9] Res inter Clarum & Ælidium compositæ haud steterunt, [integra intexta] &, quod prius exstinctum fuerat, belli incendium, reviviscentibus paulatim Elidii odiis, periculosius exæstuabat, quod Speria pro pacis conditionibus sibi conjux non cederet. Verum, ut innoxio civium sanguini parccretur, misso in compendium bello, Clarus ab Ælidio per caduceatorem ad singulare certamen provocatur. Accepta pugnæ copia assignatoque certamini loco, Clarus in armis præsto fuit, sed libuit prius rursum investigari Virginem, quæ sæpius quæsita & nusquam inventa in vasto quodam solitudinis specu vitæ solitariæ cupida forsan latitaret Cingitur illico multa indagine lucus, & siqua pars dumetis densior aut saxis asperior vel vallibus depressior, ea sagacius lustratur. Cum ecce, ex gentilitate non Hamadryadum una, sed in concava quercus alvo viva Speria. Curritur ad spectaculum & quærentium turba circa Virginem glomeratur. Tum Clarus in charos Germanæ insertus amplexus post lacrymas hortatur, ut, relicta solitudine desertoque carioso, feræ potius quam clarissimæ Virginis, habitaculo, brevi * vagantis bubulci libidine dehonestanda aut lupis rapacibus diripienda, domos splendidas repetat, artus jejuniis inanes & loci fœtore marcidos cibo refoveat, & Ælidii connubium, pacem communibus populis conciliaturum, inire non recuset.

[10] Cui paucis Virgo, se mortem in hac latebra contemnere, [lectori hic exhibetur,] ut mortem evadat, cibo non egere, quæ in Deo esuriem non sentiat, & Ælidii connubium spernere cælesti Sponso copulata *. Ælidius, lacrymis, promissis, obsecrationibus *, minarum tandem machinas adhibet, cum Virgo, sacri propositi tenax, virginitatis suæ, Christo dicatæ, impium avertit deprædatorem. Hic, repulsæ injuria truculentior factus, amoris simul & odii æstro percitus, evaginato gladio virgineum fudisset sanguinem, sed ferrum circa illius cervicem torpuit innoxium, imbellem manu expavit Ælidius, & victam dexteram, gladio dilabente, miratur; sed Virgo, venia percussori data, exsecandam ultro præbet cervicem. Videtur Virgo post necem viva, truncus in suo non volutatur sanguine, sed stupendo miraculo ambabus ulnis caput arripuit, & pretiosa sarcina onustus, ad rivi ostium (qui a percussoris barbarie in hunc usque diem Barbares nuncupatur) ubi Babæ fluviolo immiscetur, detulit; ibique primum ab incolis ecclesia Virginis nomini & sacris exuviis consecrata, & urbs celebris ædificata in Speriæ Serenæ clientela, postmodum Sereni patris vocabulo dicta, cum Clarus & Ælidius, ostenti novitate & facti immanitate perciti, frondibus arborum tecti & nullibi tuti per totam bacchantur solitudinem.

[11] [Vita ejus cum hic citato, qui id anno circiter 760 signat, auctore fert, subiisse] Talis est, quam titulus ejus, supra huc transcriptus, Sanctæ nostræ Vitam vocat quamque integram huc transcribendam duxi, lucubratiuncula. Modo illam attento animo studiosus lector expendat, nec dubito, quin plane, qualem jam dixi, commentitiam judicaturus sit. Verum, utcumque fabulosa ac veritatis specie destituta videatur, vere tamen Sanctam martyrio, ut memoriæ prodit, occubuisse, apparet credendum. Cum enim idipsum in ecclesiastico, e quo illa accepta, Officio fuerit etiam, ut jam supra docui, memoriæ proditum, martyrio Sanctam e Vita excessisse, oppidi S. Sereni incolæ verosimillime jam dudum, cum ad eorum ecclesiæ usum Officium illud fuerat compositum, crediderant; quare, cum antiqua, quæ id ferebat, videatur apud illos viguisse traditio, esse enimvero videtur, cur ob hanc, cum traditiones hujusmodi, dum nihil absonum verove prorsus absimile continent, rejiciendæ haud facile sint, martyrio ad Superos evolasse Exsuperiam, credendum existimetur. Verum quandonam id factum? Gerardus verbis Gallicis Latine a me redditis in jam sæpius laudatis, quas beneficio ejus possidemus, Notitiis sic scribit: In Chronologica episcoporum Cadurcensium Tabula, a D. Vidal composita, in hominum quidem sanctitate illustrium columna S. Speria V. M. Cadurcensis martyrium in eremo (eo nempe, prope quem num. 1 laudatum sacrarum Virginum monasterium modo cernitur, loco) anno circiter 760 passa ac in S. Sereni oppido asservari traditur; in persecutionum vero columna Ælidius, Cadurcensis tyrannus, caput S. Speriæ anno 760 amputasse asseritur. Recentiorem, imo Gerardo dumtaxat æqualem, qui hic laudatur, D. Vidal exstitisse, non obscure, quæ verbis modo huc transcriptis ipsemet Gerardus mox subjungit, produnt.

[12] [conjecturaque, partim a Sanctæ reliquiis, quæ, cum is floreret, Serenopoli haud amplius] Verum, etsi ita sit, epocham tamen, quæ per isthæc Sanctæ nostræ martyrio assignatur, supra in margine, ita scilicet, quo id subierit, tempus, loquendi tamen modo, ut fertur, ut animum de re dubium ostendam, adjuncto, pro more nostro ab ipso statim initio indicans, adscripsi, tum quod a vero alienam lutulentove e fonte haustam, probare haud possim, tum quod eamdem Castellanus, hodie S. Exuperiæ annuntiationi annum circiter 760 in margine adscribens, sit amplexus. Nostræ interim Sanctæ corpus in S. Sereni oppido fuisse adhuc Gerardi ætate servatum, ab eodem, ut per verba jam nunc recitata hic testatur, auctore, qui martyrium illius vel anno 760 vel circa hunc signat, asseirtur, idque certo a veritate, quod sane fidem ejus atque auctoritatem utcumque elevat, alienum esse, Gerardus, ab ipsismet oppidi illius incolis probe, quid de re sit, edoctus, affirmat; cum autem, ut addit, sacrum illud pignus, cum diu fuisset Serenopoli seu in S. Sereni oppido servatunt, ætate sua inde esset a longo jam tempore ad quempiam, qui ignoratur, Lemovicii seu territorii Lemovicensis locum translatum, hinc simul & præcipue ex eo, quod Sancta non tantum Speria seu Exuperia, sed & Serena fuisse vocata sub Vitæ supra huc transciptæ finem indicetur, esse eam a S. Serena, cujus & S. Gemmæ corpus apud Stirpem seu in Stirpensi, quæ in diœcesi Lemovicensi sita est, Ordinis S. Augustini abbatia, vernacula Lemovicum lingua l'Esterp aut l'Eter nuncupata, quiescere, apud Labbeum Biblioth. Novæ Mss. tom. 2, pag. 287 in Gaufredi, Prioris Vosiensis, Chronicis asseritur, haud diversam seu distinctam, conjectando opinatur.

[13] Nec quidquam, ob quod conjectura hujusmodi mihi admodum displiceat, [fuerunt, petita, aliaque item, de S. Sereni oppido hic proposita,] occurrit; ast, verane sit, an falsa, scire parum interest, cum dictæ abbatiæ ecclesia una cum sacris, quæ in hac servabantur, SS. Serenæ, Gemmæ & Gauterii, abbatiæ ejusdem fundatoris, reliquiis sec. XVI, uti ex iis, quæ Gerardus supra a se jam allegatis addit, intelligo, a Calvinistis, sacra omnia susdeque in Gallia tunc vertentibus, fuerit combusta. Plura itaque de conjectura, a Gerardo, ut dictum, ex eo potissimum, quod Sancta forte exstiterit binominis, seu non tantum Speriæ, sed &, si Vitæ ejus fides sit, sortita fuerit Serenæ nomen, formata, haud addens, modo hic aliam, inde pariter potissimum formatam seu petitam, lectori propono. In vicecomitatu Torinnensi tractuque Cadurcensi ad rivulum Babam eo loco, quo hic, ut supra docui, parvam insulam efficit, castrum, a vicecomitatu illo dependens, oppidumque situm esse, Gerardus in sua, qua præcipue de hoc in sæpissime jam laudatis Notitiis agit, Adnotatione præfatus, in veteribus Actis castrum id quidem a S. Sereno, oppidum vero a S. Speria nuncupari mox adjungit; cum autem S. Serenus presbyter confessor, in Opus nostrum ad secundam, qua Fastis sacris exstat inscriptus, Octobris diem jam illatus, non in vicecomitatu Torinnensi Cadurcensive tractu, sed procul inde in Campania Galliæ colatur, nec Serenus, qui Sanctæ pater exstitisse in hujus Vita supra huc transcripta traditur, pro Sancto usquam habeatur, suam umquam vel abs hoc, ut in Sanctæ nostræ Vita sub finem traditur, vel abs illo appellationem traxisse, quod modo S. Sereni oppidum dicitur, haud credo; ast id ego, cum primum S. Speriæ nomine (hoc enim in veteribus Actis, teste, ut mox docui, Gerardo, nuncupatur) fuisset insignitum, fuisse post, priori isthac nomenclatione antiquata, a secundo e binis, quibus Sancta nostra sub Vitæ suæ supra huc transcriptæ finem vocatur, Speriæ & Serenæ nominibus S. Serenæ oppidum vocatum, tantumque temporis lapsu, ut fuerit non S. Serenæ, sed, nominis hujus terminatione feminina in masculinam ex errore mutata, S. Sereni oppidum appellatum ac porro hodieque appelletur, factum esse, vehementissime suspicor, imo &, quantum conjectando licet, opinor.

[14] [haud spernenda videtur.] Et vero est, cur tam conjectura isthæc, quam alia, e Gerardo mox adducta, haudquaquam spernenda videatur; hinc autem fit, ut nesciam, an non præstet, ut, quod modo S. Sereni oppidum dicitur, non isthoc, sed alio, quo jam supra a me fuit vocatum, Serenopolis nomine, cum sic sive vera, sive falsa mea modo hic proposita conjectura sit, appellari queat, nuncupetur. Adhæc cum paulo infra, ut Gerardus in Notitiis sæpissime jam memoratis docet, S. Sereni oppidum seu Serenopolim locus, quo rivulus seu torrens, Barbares vocatus, Babæ immiscetur, situs sit, non minus dubitandum reor, an loco isto, ad quem Sancta jam necata, si quæ sub Vitæ ejus jam datæ finem narrantur, vera sint, caput sibi amputatum stupendo plane, sed multis etiam aliis martyribus a fabulatoribus afficto, miraculo detulerit, conditum fuisse S. Sereni oppidum recte ibidem dicatur, quam, an ex ipsomet nomine Barbares, quo fuerit etiam ante S. Speriæ martyrium torrens iste vocatus, factum non sit, ut, nomen isthoc ei a barbara, qua in Sanctam fuerat sævitum, immanitate inditum fuisse, fuerit confictum. Nec asseverare ausim, e simili comminiscendi licentia ortum non esse, ut pariter, cum Sanctam pro castitate servanda ab Ælidio, Cadurcensi tyrrano, fuisse occisam, vel e traditione vel aliunde haberetur compertum, concupitum abs hoc cum illa connubium omniaque fere, quæ inde nata in Sanctæ nostræ Vita dicuntur, fuerint conficta.

[Annotata]

* supple cernere

* adde alioquin

* l. copulatam

* adde frustra impensis

DE SS. AMICO ET AMELIO, PRO MARTYRIBUS CULTIS, MORTARIÆ IN DUCATU MEDIOLANENSI

CIRCA ANNUM DCCLXXIII.

SYLLOGE CRITICO-HISTORICA.
Cur Sancti Mortariæ annuntiati; eorum nomen sacris Fastis insertum: cultus eis exhibitus: quo circiter tempore mortem obierint: quid de eorum martyrio sentiendum & qualia eorum Acta.

Amicus, pro martyribus culti Mortariæ in ducatu Mediolanensi (S.)
Amelius, pro martyribus culti Mortariæ in ducatu Mediolanensi (S.)

AUCTORE D. A. B.

Plerique martyrologi, qui Sanctorum nostrorum hodie meminere, eos nullo in loco reponunt. Molanus tamen in sua, [Mortatiæ annuntiantur Sancti,] quam minoribus typis expressit, annuntiatione Papiæ Amelium & Amicum collocat; verum cum in hac civitate nec occubuisse, nec cultos aut in eorum sacris exuviis olim hic asservatis honoratos fuisse constet, non est sane, cur hic annuntiandos esse existimem. Castellanus in suo generali Sanctorum Mrl. sic annuntiationem suam e Gallico sermone in Latinum a me conversam contexit: Inter Novariam & Papiam sancti martyres Amicus & Amelius, quorum reliquiæ Mortariæ asservantur. Nec ab hujus martyrologi mente multum recedo, Sanctos nostros Mortariæ signans, cum hoc oppidum inter Novariam & Papiam ad amnem Gognam positum, teste Baudrando, vix 4 milliaribus distet a Viglebano in Occasum Hybernum, 10 a Novaria in Ortum Hybernum & 24 a Ticino urbe in Occasum, Vercellas versus 18. Ea dumtaxat ratione permotus, Mortariæ annuntiandos esse, duxi, quod, licet, ut videtur, hic non occubuerint, per multa tamen secula eorum reliquiæ, ut mox dicturus sum, religioso cultu fuerint in hoc oppido asservatæ. Itaque hac de re præmonito lectore, nonnulla ad eorum cultum & historiam spectantia dicere aggredior.

[2] Ex antiquis martyrologis, quos Classicos vocant, [Mrll. recentioribus] Amelii & Amici nomen suis Fastis nullus inscripsit. Eorum tamen memoriam Florarii nostri Ms. auctor, qui circa annum 1486 Opus suum absolvit, hac die celebrat verbis, quæ subdo: Passio beatorum militum Amelii & Amici tempore Karoli Magni anno Salutis DCCLXX, cujus alter eorum gener exstitit, quorum mortem in conspectu Domini pretiosam, evidens miraculum, in eorum sepultura ostensum, declaravit. Eosdem recolunt Mrl., quod Matric-Cartus-Ultrajectens. Sollerius in suis ad hodiernam diem Usuardi Auctariis vocat, scriptor & Grevenus, cujus sat prolixo stilo conflata annuntiatio sic habet: Sanctorum Amelii & Amici, quorum miri actus leguntur in Speculo Vincentii lib. 24, cap. 162. Cumque essent miro modo consimiles, tandem in bello, quod Karolus Magnus contra Desiderium Longobardorum regem in Italia gessit, multis pollentes pietatis operibus, cum aliis multis interfecti, martyrii palmam adepti sunt. Molanus, ex Greveno de Sanctis nostris in editione anni 1568 omnia describens, in editione anni sequentis Minoribus typis hæc tantum subministrat: Papiæ sanctorum martyrum Amelii & Amici, quos rex Desiderius occidit in bello contra Carolum Magnum.

[3] [& quidem die 12 Octobris inscripti,] Cur autem Maurolycus in suo Mrl., Petrus Esquilinus in Sanctorum Catalogo lib. 9, cap. 21, & Saussayus ad diem 4 Octobris Amici & Amelii mentionem instituerint, haud mihi est perspicuum. Cum enim duodecima Octobris ecclesia Novariensis eorum festum celebret, hinc merito hac die annuntiandi fuisse videntur, licet forte quarta die hujus mensis aliqua propter qualemcumque eorum translationem facta fuerit Sanctorum nostrorum memoria. Sacras eorum exuvias Mortariæ haud ignobili Ticinensis agri oppido, olim ad Novariensem, nunc ad Vicevenensem diœcesim pertinenti, pio cultu asservatas esse, nos docet Castellanus. Idem asserit in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Mrl. desunt, ab ipso contexto Ferrarius, ubi interim in Notis, singulis diebus subnexis, Sanctos nostros nullo Officio ecclesiastico coli, haud recte, ut ex mox dicendis lector intelliget, observat.

[4] [qui in ecclesia cultu publico, ut hic narratur,] Et quidem de SS. Amelii & Amici cultu inquirenti occurrunt, quæ in suis libris ad Novariensis Ecclesiæ Historiam spectantibus, anno 1612 editis habet pag. 23 illustrissimus D.D. Carolus a Basilica petri, qui hanc ecclesiam ab anno 1593 ad 1615, scribente Ughello Italiæ Sacræ tom. IV, col. 727, moderatus fuit. Coluntur, inquit, etiam ut martyres Amicus & Amelius. Primi nomine cappella instituta est in ecclesia cathedrali, & ejus Officium in ecclesia celebrari solet 12 Octobris. Alia quoque Mediolani instituta memoratur. Sunt Novariæ, qui ejus causa Amici nomine appellantur, & Mediolani. De horum, uti Sanctorum & Martyrum cultu, nihil in Mrliis inveni, præterquam in Additamentis Molani ad Usuardum eodem die 12 Octobris …, ubi ea nota additur, qua non satis certam Sanctorum notitiam auctor declarat. Vincentius in Spec. lib. 23, cap. 162 de eorum Vita multa habet, neque omnia verisimilia; quæ etiam refert S. Anton. in Histor. Octavi Seculi tit. 14, cap. 16, non tamen omnia probans. Atque de eorum sacro cultu hi quidem nihil dicunt, tantum Francos fuisse, pios & nobiles viros, moribus & vultu persimiles; qui post multa, cum in exercitu Caroli Magni essent, in pugna contra Desiderium regem Longobardorum Mortarii eodem die occisi sunt; cum eodem quoque nati ac baptizati fuissent. Immo cum duabus arcis condita essent Caroli jussu eorum corpora; altera quidem Amelii in ecclesia sancti Petri, altera vero in ecclesia sancti Eusebii, quæ dicta est Regalis, collata: postridie utramque narrant in ecclesia regali fuisse inventam. Erat autem ea Mortariæ pars, in qua duæ ecclesiæ constructæ sunt, in diœcesi Novariensi, quæ pars postea Vicevenensis diœcesis, uti dicetur, facta est. De iis Viris, pergit illmus auctor, etiam scriptores Rerum Mediolanensium & Robertus Gaguinus lib. 4 de Rebus gestis Francorum. Horum uti Martyrum Vitam conscripsit Boninus Mombritius, eadem pene quæ S. Antoninus, referens… Quibus auctoribus confirmatur opinio, dimicasse Desiderium cum Carolo eo loco, ita ut a multitudine mortuorum Mortarii seu Mortariæ nomen acceperit. Ac perquirentes, si quid memoriæ aut monumenti horum Virorum ibi reliquum esset, cognovimus, arcarum etiamnum manere vestigia & corum imagines militari corporis habitu. Præterea Mortarienses a majoribus accepisse, quod corum corpora fuerint in ecclesia S. Albini: quodque ab improbo quodam Sardonio pretio tradita sint Casalensibus; quamquam apud Casalenses nullam rei memoriam reperi.

[5] Hæc illmus episcopus: ex quibus Sanctos nostros Fastis ecclesiasticis a multis jam seculis insertos, [gavisi sunt, & qui,] eos in ecclesia saltem Novariensi sacro cultu gavisos, Amici nomini dicatam tum Novariæ, tum Mediolani capellam, perantiquum exstare cultum Sanctis exhibitum, ac proin eum in ecclesia esse retinendum, procul dubio patescit. Iis igitur mox recitatis monumentis, cultus Sanctis exhibiti tota adstruitur veritas: cætera vero, quæ sive ad eorum historiam sive ad tempus, quo vitam mortalem cum immortali commutarunt, sive tandem ad mortis genus, quo martyrii laurea donati sunt, spectant, cum nulla de his exstent monumenta, certo definire non ausim. Attamen, quæ a veri specie circa hæc minus abhorrent, hic lubens edocebo.

[6] Sanctos Viros in bello adversus Desiderium Longobardorum regem a Carolo Magno suscepto occubuisse, [licet in bello contra Longobardos anno 773.] unanimi verborum consensu asserunt Martyrologiorum scriptores & diversa Actorum apographa sive edita sive Mss., quæ in Museo Bollandiano asservantur: idem fert Novariensium traditio, de qua illmus auctor, cujus verba recitavimus. Igitur ante annum 773, quo Adriani Papæ epistolis excitatus Francorum rex Desiderio, qui Ecclesiæ Romanæ civitates & bona invaserat, bellum indixit, Sanctorum mors signari nequit. Imo illam ante mensem Novembrem hujus anni obtigisse, haud invitus dixerim. Nam cum secundum Anastasium Bibliothecarium in Vita Hadriani Papæ, inter Galliæ scriptores tom. V, pag. 458 & 461 edita, per sex mensium spatium Papiensis civitas ab Francorum exercitu objessa, non nisi post Paschale festum, quod anno 774 in primam Aprilis diem incidebat, in Caroli ditionem redacta fuerit; hinc fit, ut Franci a mense Novembri ineunte anni 773 aut forte sub ejusdem anni mensis Octobris finem hanc urbem obsessam tenuerint: proindeque Sanctos nostros die 12 Octobris, qua ecclesia Novariensis diem eorum festivam celebrat, mortem passos fuisse, verosimillimum est. Hinc emendandus occurrit Florarii nostri auctor, qui Amelii & Amici mortem anno 770 annectit. Enimvero Carolus Magnus nec tum Longobardorum regi, cujus filiam matrimonio hoc anno adsciverat sociandam, indixerat bellum, nec Adrianus ipse, cujus precibus excitatus adversus Desiderium Carolus movit, in summum Pontificem fuerat assumptus: rectius igitur anno 773 in notula chronica, ad Sylloges hujus initium posita, diem Sanctis emortualem affigendum existimavimus.

[7] [non in continuo dierum aliquot,] Ast forte, inquies, Amelium & Amicum in prælio per plures dies commisso, cecidisse, narrat Sanctorum nostrorum biographus, cum nempe, superatis Alpium rupibus, Francos inter & Longobardos ita Mortariæ dimicatum est, ut ex ingenti mortuorum numero Mortaria nomen acceperit. Verum isthæc pugna Mortariæ commissa a Muratorio Italiæ Annalium tom. 4, pag. 357 inter aniles fabulas merito rejicitur: hujus enim non meminere scriptores, quos tom. V Gallicorum Scriptorum collectioni suæ Bouquetus inseruit. Et quidem pag. 138 Poëta Saxonicus, qui Arnulpho imperatori advixit, sic habet:

Transcensis igitur horrendis Alpibus instar
Turbinis Ausoniæ duplex exercitus arva
Irruerat, late regnum vastans opulentum.
Jamque metus cunctos Francorum perculit ingens.
Nam Desiderium primo qui bella parabat
Se frustra Carolo sperans obsistere posse,
Congressu necdum facto, terrore fugavit.

Idem scribit Eginardus in Annalibus suis, in Collectionem Bouqueti a pag. 202 illatis. Superato, inquit, Alpium jugo, Desiderium regem frustra sibi resistere conantem citra congressum fugavit. Ita etiam alii fere omnes chronologi, quorum textus hic referre supersedeo. Proindeque Sancti nostri in certamine generali, quod tum minime datum fuit, cadere nequierunt: inter fabulas ergo, quidquid de eorum morte & sepultura narrat eorum biographus, est amandandum.

[8] [sed in velitari prælio fuerint occisi,] Verum parvi admodum ponderis est, quod hic & in tota Sanctorum nostrorum historia, quam contexuit, scribit ille, quisquis fuerit, auctor. Amelium enim & Amicum in acie instructa, seu in prælio per dies aliquot continuato non occidisse, sed & nullum tum consertum fuisse simile prælium, cum Muratorio existimo. Verum, levem saltem aut velitarem pugnam inter aliquos utriusque exercitus milites exstitisse, dum Desiderius Carolo obviam cum copiis suis processit, nemo, ut opinor, inficiabitur. Illud sane innuere videntur, qui de hoc bello sermonem fecerunt, nonnulli scriptores: Ado enim ad annum 773 scribens hæc habet: Desiderius rex tum juxta clus sas Longobardorum exercitum composuerat; sed impetum Francorum sustinere non valens, Papiam refugit. Rem etiam haud obscure narrat annalista Metensis, cujus Opus Bouquetianæ Collectioni tom. V a pag. 341 est insertum. Verba ejus hæc sunt: Rex Karolus castra metatus est e regione Sclusarum: sed vallum Langobardi defendebant. Misit autem Karolus legationem ex probatissimis militibus per difficilem ascensum montis, qui, transcenso monte, Langobardos cum Desiderio rege suo in fugam converterunt. Iis consonat Hermannus Contractus ad sæpe dictum annum sic scribens: Italiam petit Carolus & Clusis VI POTITUS Desiderium fugientem Papiæ obsedit. Fugientes Longobardos Francos insecutos fuisse, disertis verbis tradunt Anastasius in Hadriani Vita apud Bouquetum tom. V, pag. 461 & Frodoardus in versibus a Bouqueto pag. 463 recusis. Proindeque Desiderius vim vi statim opposuit, dein terrore fractus Papiam, insequentibus Francis, aufugit. Quis autem Sanctos nostros aut in prima hac conflictatione, cum probatissimis viris contra Desiderium forte immissos, aut secundo forte conflictu, dum Longobardos fugientes Franci insequerentur, occidi potuisse eorumque corpora, jubente Carolo Magno, Mortariæ, qua via ad Papiensem urbem patebat, humo tradita fuisse, tanquam a veri specie alienum crediderit? Nec certe hæc ab illis, quæ auctores tradunt, dissonant, sed prælium aut quamdam saltem conflictationem, inter utriusque exercitus milites, in Alpium faucibus exstitisse, claris verbis docet Salernitani Chronici, inter Rerum Italicarum Scriptores tom. 7 editi, auctor, qui post medium seculum XII Opus suum contexebat, ad annum 773, col. 149 sic scribens: Superato Alpium jugo, Desiderium regem, frustra sibi resistere conantem, commisso bello vicit atque fugavit. Et hoc sane sufficit, ut ecclesiæ Novariensis sarta tectaque maneat de Sanctis nostris traditio. Ergone hi in bello contra Desiderium suscepto occisi, tanquam Martyres sunt habendi?

[9] Etsi Amicus & Amelius nec in odium fidei aut justitiæ causa enecti fuerint: [sicut Martyres fuerunt habiti.] attamen pia fidelium credulitate tamquam Martyres habiti sunt; nec iis seculis res admodum insolita erat: Sanctis quippe nostris accidit, quod multis aliis, ab improbis hominibus nefarie occisis, qui tamquam Martyres coluntur, obtigisse asserit Bollandus tom. 1 Januarii pag. 391, S. Canuti regis Acta illustrans: haud pauca similis martyrii exempla deprehendet, qui vasti hujus Operis tomos lustraverit. Nonnullos etiam verbo Martyr in suo Glossario appellat Cangius, qui nec in religionis odium nec justitiæ causa enecti, martyrii tamen honore donati fuerunt: quod & de Sanctis nostris dicendum autumo. Cum enim illi in bello contra Longobardos, a multis annis Ecclesiæ bonis infestos, & quorum nonnulli forte adhuc, ut apparet, ethnicorum superstitionibus erant addicti, occubuerint, hinc, ut opinor, Novarienses & alii eos tamquam Martyres habendi, occasionem arripuerunt.

[10] [Acta eorum edenda non videntur.] Sanctorum nostrorum Acta jam dudum Vincentius Bellovacensis, S. Antoninus, Mombritius & nonnulli alii hagiologi in suas lucubrationes intulerant. Duo eorum apographa, e vetustissimo monasterii Sithiensis codice & ex Rubrævallensibus schedis descripta, quæ ab editis non differunt, in Museo Bollandiano invenimus; sed in omnibus nihil videbit lector, quod factis historicis aliunde notis contrarium non sit. Ex eo enim, quod ambo militiæ nomen dederint & eadem die in prælio occubuerint, hinc eos eodem die natos & sacris undis ablutos, moribus, genio vultu adeo similes fuisse, ut unus ab altero vix distingui quiret, asseruit, quicunque illorum Acta, nescio, quo seculo, scripto commisit. Mitto alia commenta, quibus scatent, quæ apud nos exstant apographa aut ab hagiologis edita fuerunt. Ne igitur inutili mole gravetur hoc Bollandianum Opus typis hic ea recudenda non existimo.

DE S. RODOBALDO EP. CONF. TICINI IN LONGOBARDIA

ANNO MCCLIV.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, tempore episcopatus & gestis.

Rodobaldus ep. conf. Ticini in Longobardia (S.)

AUCTORE J. B. F.

Ticinum, alias Papia, urbs Italiæ non ignobilis, [Sanctus, cujus memoria] ac regia olim Longobardorum, ad amnem Ticinum sita, inter varios ecclesiæ suæ sanctos antistites colit S. Rodobaldum, secundum istius nominis Ticinensem episcopum, quem Ferrarius in generali Sanctorum Catalogo ad XII Octobris diem paucis hisce verbis annuntiat: Papiæ S Rodobaldi episcopi. Pluribus vero in Catalogo Sanctorum Italiæ illum celebrat, ipsique etiam breve elogium texit, in quo Sancti nostri præclare facta recensens, tempus, quo dictam ecclesiam rexerit, & annum, quo ex hac vita migrarit, exprimit; verum de hac chronotaxi, cum de S. Rodobaldi cultu egerimus, loquemur. Eodem etiam die sequenti disticho in Mrl. Poëtico illum deprædicat Brautius episcopus Sarsinæ:

Reliquiis sacras ædes Rodobaldus adornat, [a paucis martyrologis celebratur,]
      Cum latis mensæ castra reliquit agris.

[2] R. P. Romualdus a S. Maria Ord. Erem. Excalceatorum S. Augustini in Operis, Ticini 1699 editi, prima parte, cui titulus: Papia Sacra, Sanctorum omnium Ticini quiescentium Hagiologium texit, in quo S. Rodobaldi memoriam die 12 Octobris sic celebrat: In cathedrali basilica S. Rodobaldi episcopi Ticinensis, exemplaris abstinentiæ viri, qui & sacra Sanctorum Papiæ quiescentium lypsana solicite ubique ecclesiarum civitatis perquisita devotionis zelo, litterariis monumentis tradens, ecclesiæ suæ, majori quo poterat studio, semper prodesse sategit: tandem pastoralibus clarus meritis, mortalis hac die vitæ periodum clausit ad Superos evocatus. Ab hisce auctoribus dissentiens Castellanus, in Universali suo Martyrologio Rodobaldum non Sancti titulo, sed Venerabilis condecorat, sequentem de ipso mentionem faciens: Papiæ venerabilis Rodobaldi episcopi, hujus nominis secundi, qui jejuniis celebris fuit, & cultui divino, perquirendisque Sanctorum reliquiis maxime deditus: corpus in ecclesia cathedrali asservatur. Quo titulo Sanctum nostrum insigniens laudatus martyrologus, de illius cultu non satis sibi constare, innuit, cum in sua ad citatum Opus Præfatione, se illos homines, quorum in ipsa morte sanctissima quidem existimatio fuit; verum quorum ipse cultum omnino perspectum non habet, in sua lucubratione nec Sanctos nec Beatos, sed Venerabiles appellaturum, expressis verbis enuntiet.

[3] Certe laudatus Castellanus, Antistitem nostrum Cælitum honoribus numquam gavisum fuisse, [Officio sub ritu duplici colitur.] ex eo autumasse videtur, quod paucos martyrologos, ipsius memoriam celebrantes, repererit, quodque etiam seculi XVI martyrologi Itali Maurolycus, Felicius & Galesinius ipsum nusquam commemorent. Utut sit, S. Rodobaldum ab ecclesia Ticinensi quotannis Officio sub ritu duplici, ut vocant, honorari, indubitanter asserit Joannes Baptista de Gasparis presbyter Ticinensis, cum ipsius elogium Breviario Sanctorum Episcoporum Ticinensis ecclesiæ, quod anno 1651 tacito suo nomine edidit, inserat; in quo Opere illorum tantum episcoporum, quos dicta ecclesia ritu duplici colit, res præclare gestas se elucubraturum, in Præfatione sic indicat: Quæ in hoc Breviario enarro, diuturna inquisitione coegi ex pluribus scriptoribus … Præcipua hic solum expono, & illorum tantum, quorum natalem diem eadem sancta Ticinensis ecclesia sub ritu duplici celebrat… Reliquorum sanctitate fulgentium episcoporum, quos adhuc eadem ecclesia Ticinensis divino non colit Officio, elogiis prætermissis R. P. Romualdus in supra citati Operis parte secunda, absoluto S. Rodobaldi Vitæ compendio, sacrum ipsius corpus Ticini veneratione, Sanctorum reliquiis debita, affici, nos ita docet: Cujus sacrum corpus magno populi concursu pioque parentalium honore tumulatum in cathedrali basilica, lapideo conditum sarcophago, ad aram divi Ambrosii primo, nunc autem in subterranea æde, apud S. Syrum, honorifice colitur. Hæc auctorum, quorum fides nullo modo suspecta videtur, testimonia nobis sufficiunt, ut Antistitem nostrum & Sancti titulo Sanctorumque honoribus gaudere dicamus; ac proinde ipsi locum in nostro Opere concedamus.

[4] Stabilito S. Rodobaldi cultu, in ipsius episcopatus tempus inquiramus. [Ipsius episcopatus tempus,] Ferrarius in citato supra elogio asserit, Sanctum nostrum quinquagesimum tertium fuisse Ticinensem episcopum, ac præfuisse dictæ ecclesiæ post S. Fulcum ad annos viginti quinque, atque demum obiisse IV Idus Octobris post Reparatæ Salutis annum 1241 tempore Iunocentii IV Romani Pontificis, qui ab anno 1243 usque ad annum 1254 Ecclesiam administravit. Secutus est in hac chronotaxi Antonium Mariam Spelta, qui in Historia de Vitis Episcoporum Ticinensium pag. 327 in Rodobaldo II eadem affirmat. Viginti quinque etiam episcopatus annos ipsi attribuunt Stephanus Breventanus in Historia urbis Ticinensis fol. 47 & Jacobus Gualla in Historia patriæ suæ pag. 26; sed uterque non sine manifesto circa vitæ tempus errore, (ut Spelta, Ferrarius & Ughellus tom. 1 Italiæ Sacræ, in Catalogo Epp. Papiensium col. 1100 ante me notarunt) cum illum anno 898 episcopatum adiisse scribant. Laudato Ferrario consonat P. Romualdus, qui citato statim loco ita habet: Demum cum sanctus Antistes hujusmodi solertiis ac studiis, tum in divinis solicitandis, tum in humanis curandis strenue laborasset, & Ticinensem ecclesiam annis viginti quinque sanctissime gubernasset, 4 Idus Octobris Papiæ sublatus est.

[5] [obitus annus & elogium,] Quantam huic Chronologiæ fidem debeamus, difficile est determinare. Certe Ughellus in Catalogo Episcoporum Papiensium S. Rodobaldum inter eos statuit septuagesimum quintum, atque episcopatus initium & finem hoc modo memorat: Hic ex archidiacono cathedralis Papiensem evasit ad sedem anno 1230. Cum multa præclara gessisset, tum illud memoria dignum adjecit, ut civitatis SS Reliquiarum repertorium constitueret, ne obliviosa vetustas illarum deleret memoriam. Præfuit annos 24, decessitque anno 1254, die 12 mensis Octob. sepultusque est in cathedrali. Huic auctori, quem & nos sequimur, donec certiora innotescant, Joannes Baptista de Gasparis in episcopatus tempore & anno mortis assignandis consentit, at unum agnoscit episcopum, scilicet Irenæum, quem ignoravit Ughellus (de hoc videri potest nota editoris, qui Ughelli Opus recudit) deinde post S. Fulcum seu Fulconem, Sancti nostri decessorem, ponit Ardingum, quem Post Fulconis, inquit Ughellus, excessum narrant ad Papiensem sedem fuisse subvectum an. 1230 exque moderatione animi detractasse onus: udeoque Rodobaldum vocat episcopum septuagesimum septimum. Cum autem laudatus auctor, ut ex ipsius verbis supra citatis constat, omnia collegerit, quæ sparsim habent alii, ejus elogium pro Actorum compendio subjungam.

[6] [quo pauca ejus gesta breviter describuntur,] Rodobaldus secundus, eximia virtutum præstantia insignis, Ticinensis, in Patria archidiaconalem primum, inde episcopalem dignitatem consecutus, quam viginti quatuor annos singulari solicitudine administravit, sanctissime in alendis pauperibus, protegendis viduis, tuendis pupillis, miseris omnibus juvandis intentus, non sibi, sed Deo & gregi sibi credito, hilari animo ad novissimum senectutis diem vixit. Potus & ciborum mira fuit ejus abstinentia. Cum cæteris hebdomadæ diebus tenuissimo cibo vesceretur, & quandoque leguminibus contentus, quinta tantum feria se totamque familiam unico prandii apparatu reficiebat. Apostolicos mores edoctus Apostolicam vitam imitatione egregie expressit. In oratione assiduus, pro augmento Dei cultus, multa totis viribus opere complevit. Ticinensem ecclesiam sacris templis & cœnobiis mirifice auxit; in quibus additis proventibus novos sacerdotes, novasque moniales instituit. Pari pietate & munisica liberalitate beato Isnardo sacri Ordinis Prædicatorum, cui beatus Antistes vinculo perfectæ charitatis junctus erat, sancti Thomæ Apostoli monasterium dono dedit: quorum mutua charitas magno spiritus ardore incensa agro Dominico multum profuit.

[7] Animadvertens Papiensem urbem perquam maxime illustratam variis Sanctorum reliquiis, [ac mortis tempus & sepultura referuntur.] in singulis totius civitatis templis eas solertissime perquisivit: scriptoque eas mandans, perbreve de eis condidit compendium: quod tanti Præsulis fide munitum, iisdem reliquiis majorem adauxit venerationis cultum. Eidem compendio adjecit insuper templa, regia Longobardorum munificentia constructa, regumque sepulcra & Ticini antiquissimam originem. Facultates sui episcopatus proventibus Rozzaschi oppidi & Portus Albaræ castelli ampliavit. Demum in rebus tum divinis, tum humanis sanctitate clarus migravit ad Dominum anno supra millesimo * ducentesimo quinquagesimo quarto. Cujus tumulatum corpus in subterraneo maximi templi oratorio, quod Sancti Syri Confessio nuncupatur, honorifice custoditur.

[Annotata]

* lege millesimum

DE S. SERAPHINO CAPUCINO, CONF. ASCULI IN ITALIA,

ANNO MDCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti biographi: Vita hic danda: ætas & obitus dies.

Seraphinus Capucinus conf. Asculi in Italia (S.)

Sancti Seraphini virtutes, præclare facta & miracula, [S. Seraphinus, cujus Vitam a Boverio, inter hic recensuos] quæ ipsius meritis & intercessione a Deo patrata sunt, varii vario tempore ex Ordine FF. Min. Capucinorum sacerdotes, aliique scriptores litteris consignarunt. Horum præcipuos, quorum & lucubrationes in judicio Romano examinatæ &, ut loquuntur, compulsatæ fuerunt, asservatum in supellectili nostra literaria processuum, qui ad legitimum ipsius cultum impetrandum auctoritate Apostolica instructi fuerunt, compendium, quod anno 1733 typis Cameræ Apostolicæ est editum, sequentibus verbis refert: Nactus est Servus Dei sequentes Vitæ scriptores, quorum primus contemporaneus fuit Servi Dei, reliqui vero recentiores; hos inter omnes locus dignior debetur Zachariæ Boverio Salutiensi Ordinis Capucinorum, historico cæteroquin probatissimo, omni fide dignissimo, & dicti Servi Dei contemporaneo, qui ipsius Vitam, Annalium Ordinis Capucinorum tomo secundo, anno 1639 vulgato, insertam, composuit. Sequitur P. Carolus de Haremberg Bruxellensis, dicti Ordinis religiosus & concionator, qui hujus Servi Dei Vitam in Opere intitulato: Flores Seraphici, anno 1642 edidit. Plenius nostris diebus P. Petrus Benedictus Joanninus Urbinatensis, ejusdem Ordinis prædicator egregius, & consultor, dum vixit, hujus Congregationis, qui Seraphini gesta & miracula ex antiquis monumentis complexus est, eaque Italice anno 1709 publici juris fecit. P. Silvester, Mediolanensis concionator & dicti Ordinis annalista, hujus Servi Dei Vitam circa annum 1729 concinnavit. Ac postremo insignis pietate vir P. Franciscus Galuzzius Societatis Jesu, qui paucis annis ante suam felicem obdormitionem in Domino compendium Vitæ dicti Beati publici juris fecit.

[2] Laudata P. Caroli de Haremberg lucubratio, quæ mihi præ manibus est, [biographos primum locum tenente,] eadem virtutum, quorum exercitio & in adolescentia & in religione supremam perfectionem Sanctus noster est consecutus, exempla iisdem adjunctis ornata, quæ in citato Boverii Opere, in Bibliotheca nostra asservato, continentur, stylo interdum mutato refert; miracula vero, quibus & in vita & post mortem Seraphinus claruit, eodem prorsus stylo, quo hæc in Boverii Annalibus leguntur, recenset: ita ut nihil a Sancto nostro præclare factum, quod in Vita, a Boverio concinnata, haud reperiatur, citatum Caroli Opus lectori proponat. Laudatas, quas Joanninus, Sylvester & Galuzzius ediderunt, lucubrationes mihi comparare haud in promptu fuit. Qua de re dolendum, nam certo Joannini, qui S. Seraphini res gestas & miracula ex antiquis, ut statim dictum, monumentis collegit, Opus mihi plurimum subsidii, hujus Sancti Vitam illustraturo, contulisset. Ast hanc inopiam processuum compendium aliquatenus pensabit. Cum enim hisce construendis, præter jam citatas Vitas variæ aliæ nondum prelo subjectæ, ut in dicto Compendio est legere, & ab auctoribus Sancto nostro coævis compositæ inservierint, iisque ad trutinam redactis, omnia, quæ ad S. Seraphini virtutes comprobandas in illis reperta fuerunt, postquam in Romano judicio recognita fuissent, in hocce Compendio fuerint exarata, hinc sane, si non omnia, quæ Joanninus, Sylvester, Galuzzius & anonymi Monumentorum Mss. auctores posteritati commendarunt, saltem illorum præcipua, & ad Sancti nostri gloriam maxime conducentia, nobis cognita esse, fit consectarium.

[3] [concinnatam damus,] Sæpe laudatus Boverius, qui, teste Luca Waddingo in libro, cui titulus: Scriptores Ordinis Minorum, anno 1568 natus, ejusdem seculi anno 80 Capucinorum Ordinem est ingressus, in quo, postquam varia munia obiisset, anno 1638 ex hac vita migravit, Ordinis sui Annales duobus tomis distinctos composuit, illorumque secundo, qui anno 1639, defuncto auctore, in lucem prodiit, S. Seraphini res gestas, variis SS. Patrum & Sacræ Scripturæ locis ornatas, concinnavit; miracula vero, quæ Sancti nostri meritis & intercessione patrata fuerunt, ex Actis, auctoritate Apostolica ad ipsius cultum impetrandum constructis, se descripsisse, in lucubratione aperte declarat. Licet hic biographus, an, quæ de Sancto nostro, cui coævus fuit, memorat, vel ipse viderit, vel saltem ab oculatis & fide dignis testibus audiverit, nullibi exprimat; non tamen rationes desunt, quæ ipsi lectoris fidem conciliare valeant. In primis enim inter S. Seraphini biographos primum locum, ut supra vidimus, obtinet, ipsumque, qui dictos processus auctoritate Apostolica instruxere, historicum probatissimum omnique fide dignissimum appellant; deinde, præterquam quod ipsius lucubratio in judicio Romano examinata & compulsata fuerit, ab ipsis etiam, qui sæpe citatum processuum Compendium exararunt, auctoribus ex laudatis Vitis selecta, &, ut in Boverii Annalibus exstat, Sancti nostri supernaturalibus donis & miraculis demptis, ad verbum anno 1733 typis Cameræ Apostolicæ edita fuit. Quæ omnia, Sancti nostri Vitam, in Boverii Opere contextam, optimæ notæ monumentum esse, in quo ejus virtutes & præclare facta fideliter litteris consignata reperiantur, evincunt. Hanc nos hic recudemus, & consuetis Annotatis, quibus inseremus, quæcumque in citato processuum Compendio notatu digna & in ea desiderari reperientur, illustrabimus; cui deinde ipsum Canonizationis Decretum, Roma Bruxellas ad RR. PP. Capucinos missum & nobis ab iis communicatum, subjungemus.

[4] Priusquam id præstemus, quædam circa Sancti nostri ætatem obitusque diem hic notanda videntur. [anno 1604, sexaginta quatuor annos natus, die 12 Octobris, quo colitur, obiit.] S. Seraphini nativitatis epocham, quam Boverius in toto Vitæ statim recudendæ decursu nusquam exprimit, seculi XVI anno XL Summus Pontifex Clemens XIII in citato Decreto sequentibus verbis affigit: Seraphinus in oppido Montis Granarii Firmanæ diœcesis natus est anno Reparatæ Salutis MDXL. Eodem etiam anno ipsum mortalem vitam ingressum, processuum Compendium sic refert: Seraphinus ab Asculo dictus, quia in ea civitate diutissime commoratus majora edidit virtutum exempla, mirabiliora patravit & pretiosam mortem obivit, in oppido Montis Granarii Firmanæ diœcesis anno Christianæ vulgaris æræ 1540 natus est. Sæpe laudatus Boverius cum citato processuum Compendio ipsum æternam in cælis virtutum mercedem anno 1604 recepisse, aperte declarat; verum illum tunc temporis septuagenarium fuisse, haud sine errore affirmat, cum ab ipsius nativitatis anno 1540 usque ad 1604, quo ex hac vita migrasse, constat, non septuaginta, sed sexaginta quatuor anni numerentur. Nec solum Boverius, verum etiam Ferrarius, Arturus a Monasterio & Hueberus, quorum primus die 26 Septembris, secundus 26 Octobris, tertius vero 20 Novembris Sancti nostri memoriam annuntiant, sunt corrigendi; nam ex Summi Pontificis Clementis XIII Decreto, a nobis infra recudendo, Sanctum nostrum 12 Octobris die, quæ mortis ejusdem anniversaria est, celebrari, fit manifestum.

VITA S. SERAPHINI ASCULANI SEU A MONTE GRANARIO,
IN ORDINE FF. MINORUM CAPUCINORUM LAICI PROFESSI,
Auctore Zacharia Boverio,
Ex tomo 2 Annalium Ordinis Capucinorum.

Seraphinus Capucinus conf. Asculi in Italia (S.)

A. Z. BOVERIO

PROLOGUS.

[Auctor; se S. Seraphini Vitam,] Jam vero ex Piceni provincia vir illustrissimus, & immortali memoria dignus, Seraphinus a Monte Granario, laïcus, tot triumphis clarus, inter Religionis sydera emicat; ut tamquam novum orbis prodigium, omnium in se haud immerito oculos convertat: tot enim cælestium virtutum luce, tanto sanctimoniæ splendore, tam denique ingenti signorum ac miraculorum majestate fulget, ut, si cælestem Virum prædicavero, haud satis dixerim; sin angelicum, neque æquam ipsius laudem attigerim, nisi ex indito illi nomine, cui & ipsa præclara gesta respondent, Seraphicum tandem appellavero: quo fit, ut in his explicandis, tametsi rerum materia exuberante, paulo longiori historia uti compellar, ab instituta tamen brevitate haudquaquam sim recessurus.

[2] [ut illam mortales imitententur, elucubrace dicit.] Porro, quemadmodum firmamentum, ab ipsa orbis nativitate, ita a Deo conditum fuisse, nemo ignorat, ut in eo stellæ per noctem suo quoque lumine radiantes, perpetua temporum serie, aliæ quidem orientes, aliæ occidentes coruscarent, & sua orbi lumina impertirentur: hoc quoque modo Deus Opt. Max. cumprimum Ecclesiam, velut splendidum veritatis firmamentum, in orbe condidit, innumera justorum hominum, qui stellarum instar sua mortalibus in orbe virtute lucerent, multitudine ita exornandam voluit, ut suo quæque tempore orirentur & occiderent: atque aliæ quidem minori, aliæ majori luce emicarent. Nam, ut Apostolus ait: “Sicut stella a stella differt in claritate, ita & resurrectio Sanctorum a.” Plerosque hactenus illustres religionis viros, tamquam hujus firmamenti stellas sua virtutum luce, alios quidem ampliori, alios vero breviori emicantes aspeximus. Jam vero levem quemdam & exiguum vaporem ex imo terræ sinu, divina Solis illius immutabilis virtute eductum; atque ad nobiliorem stellarum ordinem ea potissimum ratione evectum, intueri libet; ut, qui in ipsius vitæ perfectionem ac virtutum fulgorem mentis oculos intendunt, non in ipsius tantummodo luce, tamquam aliena virtute tumidi exultent; sed, præeuntis lucem ac vestigia sequentes, ad ejus imitationem festinent; atque illius quodammodo odore attracti, inter odorifera ipsius vitæ exempla, velut inter lilia pascantur, donec aspiret dies, & inclinentur umbræ; nam, ut Gregorius ait; “Quid per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt; Christi bonus odor sumus Deo? Electi ergo, ut assequi summa prævaleant, conspecta odorifera & candida justorum vita satiantur: sed, quia in hac vita positi necdum valent satiari, per præcedentium interim patrum exempla pascuntur; ideo dicit se pasci, donec aspiret dies & inclinantur umbræ. Tamdiu quippe refici justorum exemplis indigemus, donec præsentis mortalitatis umbras, æterno die aspirante, transeamuas b.”

ANNOTATA.

a Epist.1 ad Cor. cap. 15, ℣ 4.

b Lib. 24, Moral. cap. 6.

CAPUT I.
Ipsius genus, patria, parentes: pia educatio: cæmentariam artem addiscit: Capucinorum Ordinem ingreditur.

[Ipsius genus, patria, parentes:] Seraphini igitur, cujus vitæ historiam aggredimur, patria Mons Granarius fuit, Firmani agri oppidum, Firmo a haud longe distans: cui si quæ vel ex nomine laus debetur, ea sane est: quandoquidem ex pingui illius gleba exiguum hoc tritici granum exortum, in tam uberes euangelicæ perfectionis fructus excrevit, ut totum Christianum orbem sua virtutum segete compleverit. Genus sanguine quidem humile fuit: quippe, qui ex patre Hieronymo, cæmentariæ artis fabro, & matre Theodora, humili genere orta, originem traxerit, sed virtute ac pietate clarum. Theodoræ siquidem ita in oppido pietas ac religio pervulgata erat, ut, cum de alicujus pietate sermo fieret, ea passim in exemplum adduceretur. Cui vero dubium esse potest (si tamen eum vera audire delectet) non generis, sed virtutis nobilitatem apud Deum veram censeri? “Summa apud Deum” (ait Hieronymus) “nobilitas est, clarum esse virtutibus b” Quid apud Deum in viris nobilius Petro, qui piscator & pauper fuit? Quid in fæminis beata Maria illustrius, quæ sponsa fabri describitur? Sed illi piscatori & pauperi cælestis regni a Deo creduntur claves: hæc Sponsa fabri illius mater esse meruit, qui orbem universum sua virtute fabrefecit. Eligit enim Deus ignobilia & contemptibilia hujus mundi, ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adducat.

[2] Hieronymus igitur cum duos ex Theodora liberos suscepisset, [præ clara pietatis semina ab ineunte ætate a Deo accipit: armenta pascit:] Silentium scilicet majorem natu, & Felicem, qui apud nos deinde Seraphinus nuncupatus fuit: Silentio patris artem sectante, Felix sub Theodoræ matris educatione prima cum lacte pietatis semina sugit. Quamquam enim parentum pietas sæpenumero liberorum pietatis seminarium esse soleat; huic tamen cum optima ab incunabulis educatio accedit, facile in pueri animo, velut in cera, ea virtutis imago imprimitur, quæ ab educatione proficiscitur. Hoc modo cum Felix prima pietatis rudimenta a matre hauriret, majoraque ab eo, qui illum ab utero in filiorum Dei numerum ac dignitatem vocaverat, cælestis gratiæ adminicula acciperet; tanta animi propensione in ipsa tenella ætate supra annos, & communem aliorum puerorum usum, in res divinas ferebatur; ut summum illius studium esset, sacris Mysteriis interesse; Dei verbum attente percipere; ecclesias devotionis gratia adire; corollas recitare; solitaria ad orandum loca quærere; in oratione ingemiscere ac, puerilibus omnibus abjectis, pietati vacare. His dum Puer in paterna domo studiis incumbit, pater, qui gravi inopia premebatur, Felicis operam cuidam agricolæ locat, qui armentorum illi custodiam commendat. At, qui præstantiora animo versabat, huic dum curæ ex patris obedientia invigilat, majori interea animum custodia servat. Armentis enim passim per prata pabula quærentibus, is solitarium in locum secedens, ubi solum Deum præsentem haberet, genu flexo animum pascit: vespere autem incumbente, cum, armentis ad stabulum reductis, simul cum aliis cœnasset, mox se ab aliis segregans, intermissam Dei orationem repetit: atque hæc quidem Puerulus observabat c.

[3] [cæmentariæ arti sub Silentio fratre, a quo sæpius vexatur, operam dat:] Cum vero, adolescente jam ætate, Hieronymus pater e vivis excessisset, Felix a Silentio, fratre majore natu, domum revocatus, ad prima cæmentariæ artis rudimenta addiscenda compellitur. Vir erat Silentius agrestis, austerus & ad omnem excandescentiam paratus: quo fiebat, ut facile & levi quacumque ex causa Felicem objurgaret, sæpeque verberibus cæderet. In has vero animi furias eo magis prodire videbatur, quod Felix hoc tempore tres hebdomadæ dies solo pane & aqua contentus jejunare soleret studiosiusque orationi vacaret: quapropter, cum sæpe refectionis tempore se ab aliis sejungeret, ut jejunio ac orationi incumberet, id Silentius tam ægre ferebat, ut crebris eum pugnis & verberibus peteret. Id porro satana præsertim auctore fiebat, qui, ut Felicem a cælesti proposito absterreret, in eum Silentii fratris animum accendebat. At satan Dei consilium ignorans, quo Felicem hisce duris & asperis, velut aurum igne probatum, ad divinum opus parabat, ut ex eo tandem vas quoddam admirabile conflaret, divino operi famulabatur.

[4] [Capucinorum Ordinem puellæ hortatu] Hæc cum diu Felix summa animi patientia pertulisset, accidit, ut Nicolaus quidam, qui in Lauri oppido Capucinos fratres, antequam iis ibi conventus exstrueretur, hospitio excipere consueverat, cum sibi columbarium ædificandum decrevisset, Silentium ad opus accerseret, qui eo accedens, dum suam cum Felice in ædificatione operam impendit, Felix sua de more jejunia & orationum tempora observabat. Nicolao silia quædam virgo erat, Ludovica nomine, quæ, cum Felicem sæpe jejunantem ac frequenter orantem animadvertisset, cibos, quibus vesci in Quadragesima licet, illi interdum parabat; quos cum ille respueret, mirabatur Ludovica Adolescentis pietatem; atque eo magis, quod cum, eo audiente, interdum Dionysium Carthusianum de quatuor Novissimis legeret, Felicem ita ex legentis ore pendentem cernebat, perinde ac si ab ea cæleste quoddam oraculum perciperet. Sæpe itaque cum vel de paradisi gaudiis, vel de inferni pœnis, aut extremo judicio ab Ludovica lectio repeteretur; ea tantopere Felicis animus aliquando permotus fuit, ut in hæc tandem verba prorumperet; “Quid agendum, o Ludovica, quando res tanta severitate examinantur? Ad eremum fugiendum & eremitarum vita amplectenda.” Cui Ludovica; “Quid Eremitas commemoras? Tibi ad Capucinos, non ad Eremitas eundum.” Nunquam Felix Capucinos aut viderat aut agnoverat; quamobrem, quinam hi Capucini sint, exquirit. Cui illa, cum Capucinorum vitam, mores religionemque verbis descripsisset, vehementer Felicis animus in eos accendi cœpit: quo siebat, ut frequentius de Capucinis cum ea verba faciens, eos Tolentini d, quod haud longius aberat, fixo domicilio frui intelligeret.

[5] Jam Felix hujusmodi religionis amplectendæ propositum, [ingreditur,] Deo auctore, inspiratum animo conceperat: quare, cum has flammas a Deo excitatas diutius in mentis sinu ferre non posset, fratre inconsulto, Tolentinum prosiciscitur: ubi suo animi consilio fratribus patefacto, primum quidem ob viduæ matris pauperiem res ab iis difficilis putatur; at Silentii fratris ratione habita, cum in meliorem spem assurrexisset, Laurum revertitur; ubi asperioribus a fratre contumeliis ob susceptum iter exceptus, summa omnia patientia tolerat, ac tamdiu tantaque animi constantia religionis fores pulsat, ut ante perfectum columbarii opus in religionis gremio a provinciali vicario exceptus, sub Seraphini nomine in ea militare cœperit.

[6] Quam vero admirabilis hic Dei sapientia eluceat, [cui parentum ipsius in cœlis gloriam, in grati animi testimonium revelat.] facile iis perspectum est, qui Viri hujus, cujus tam illustris tum vita, tum apud Deum & homines gloria futura erat, ut inter illustriores orbis viros recte connumerari queat, conversionem animo revolvunt, quæ non cælesti prodigio, non Domini voce, ut Sauli quondam, non denique eximii alicujus divini verbi præconis tonitru personante, sed imbecillis tantum cujusdam puellæ verbo cœpta & peracta fuit, ut non glorietur in conspectu ejus omnis caro; &, quo infirmiora illius vocationis primordia fuere, eo magis a Deo profecta crederentur. Hoc suæ conversionis initium, cum Seraphinus ab hac Ludovica non obscure exortum agnosceret, eidem quoque testatam * esse voluit: cum enim nonnullis post hoc elabentibus annis, Lauri jam tunc conventu exædificato, eo aliquando appulisset, Ludovicam eo tempore honesto cum viro collocatam inveniens, his verbis alloquitur: “Plurimum, o Ludovica, tuis consiliis ac piis hortationibus debeo, quibus me ad hujus religionis sinum adduxisti; neque ullis me unquam, quidquid studii impendam, meis tibi officiis satisfacere posse ingenue fateor: ejusmodi enim est tuum in me beneficium, ut habendis agendisque gratiis par esse nequeam. Verum, ne te absque ullo grati animi testimonio præteream, hoc saltem fausto & optato te nuncio excipiam, ut Nicolaum patrem ac Petruciam matrem jam inter Beatorum agmina cælesti gloria donatos scias.” Cui illa: “Utinam id ita esset; nihil profecto mihi nuncii optabilius afferri posset.” At Seraphinus: “Si testi” (inquit) “oculato credendum est, cum eos ego hisce oculis in cælesti patria triumphantes conspexerim, id plane & mihi id asserenti te credere æquum est e.”

ANNOTATA.

a Archiepiscopali Marchiæ Anconitanæ in Ecclesiæ ditione civitate.

b Epist. 14 ad Celantiam.

c In Processuum Compendio sequens de Sancto nostro prodigium legitur: Ex his autem virtutum actibus adeo Deo gratus effectus fuit, ut usque tunc illius futuram sanctitatem insigni miraculo idem Altissimus comprobare dignatus fuerit; nam, cum Felix (quo nomine, priusquam Ordinem Capucinorum ingressus erat Seraphinus, vocabatur) ad invisendam sacram ædem Lauretanam semel pergeret, flumen Potentiæ imbribus turgescens, mirantibus omnibus, qui aderant, iterum atque iterum sicco pede trajecit, ut constat ex teste de visu, Summario D. num. 3. § 10.

d Quæ episcopalis Italiæ in ditione Pontificia sub archiepiscopo Firmano civitas est.

e De hoc prodigio Processuum Compendium altum silet.

* l. testatum

CAPUT II.
Ipsius præcipuæ virtutes: temperantia, paupertas, obedientia, castitas ac humilitas.

[S. Francisci tunica suscepta, carnem, quam spiritus maxime periculosum hostem agnoscit,] Seraphinus igitur Seraphico habitu apud Capucinos velut lorica contectus, cum se ad religionis castra, non ad otium aut quietem, sed ad perpetua hostium certamina subeunda a Deo vocatum non ignoraret; cumprimum Seraphicæ militiæ cingulum induit a, bellum cunctis spiritus hostibus indicit: cumque nullum absque hoste locum esse agnoscat, non solum undique sibi ab hostium insidiis cavet; verum & hostes ubique vexat & persequitur. At quandoquidem ea in bellis cum hoste suscipiendis ratio ineunda est; ut, si qui in regno domestici hostes, ac perduelles sunt; ii prius omni studio subjiciantur, ne consilia cum hoste communicantes, intestinum bellum intentent; unde certa illi pernicies oriatur: hoc plane sapientissimum Seraphini consilium fuit; qui, cum carnem, immanem & domesticum spiritus hostem ac perduellem esse, satis superque perspectum haberet, primo, Pauli Apostoli exemplo, advertus eam bello pugnare cœpit, de quo Augustinus: “De hac” (ait) “congressione loquebatur Paulus, cum dixit: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans. Et tamquam e contrario responderetur ei: Quis est vel ubi est adversarius tuus, contra quem pugnas? Respondens ait: Castigo corpus meum & in servitutem redigo, id est, in corpore meo est, non in aëre, contra quem pugno: libido est, scilicet, inimica vitæ meæ, quæ me currentem & placere Deo volentem per momenta aculeis impugnat & provocat, quo agonis mei cursum impediens auctorem suum diabolum faciat esse victorem: ideo castigo corpus meum, ubi porto hostem meum in me b.” Quapropter carnem dura primum obsessione atque annonæ subtractione premens, tanto abstinentiæ rigore corpus extenuat, ut præter illa trium dierum cujuslibet hebdomadæ jejunia, quæ solo pane & aqua etiamnum adolescens celebrare consueverat, omnes B. P. N. Francisci Quadragenas, quæ omnem fere anni circulum complectuntur, nullo prorsus in verspere fructuum esu aut potu adhibito, observaret.

[8] Verum ex panis & aquæ inedia, quam diu prosecutus est, [rigida cibi potusque abstinentia macerat,] cum eam corporis cachexiam contraxisset, qua sanguinem simul cum lotio effunderet: ita ab ea abstinuit, ut illam solennioribus duntaxat quibusdam pervigiliis repeteret; cæteris vero diebus sola pulte contentus, quam cinere etiam sæpissime aspergebat, ab omni sive carnis sive piscium obsonio ita se continere consueverat, ut vix ullus id unquam animadverteret. Eam is fere in quotidiano jejunio panis mensuram sibi statuerat, quæ dimidiatum panem non excederet; Pauli primi eremitæ potissimum exemplo permotus, cui Deus dimidiatum duntaxat panem corvi opera ministrabat. Verum annonariæ rei difficultate aliquando grassante, ut pauperes aleret, dimidiatum panem ad quartam dumtaxat partem contrahere solebat. At vero extra communis refectionis tempus ab omni adeo cibo & potu abhorrebat; ut neque ipso æstivo tempore, tametsi siti æstuaret, ac eleëmosynarium munus exercens, sæpe ab amicis ad vinum degustandum provocaretur, ullo aut cibo aut potu unquam usu fuerit. Denique ea hujus Viri abstinentia erat, ut, cum nulla ad corporis alimentum voluptate duceretur; non gustus, sed natura dumtaxat, cibum appeteret. Inter hæc tamen, nec tristis nec satyricus, aut severus aliorum censor unquam visus: gravi enim quadam vultus hilaritate, cui & charitatis benignitas conjuncta erat, ita aliorum animos refovebat, ut omnium etiam infirmitatem sustineret.

[9] Verum haud sat Seraphico pugili fuerat, carnem dura abstinentiæ obsidione circumcinxisse, [asperrimoque cilicio ac duris flagellis quotidie cœdit.] nisi multiplici quoque austeritatis telo confoderet. Vox Gregorii est, carnem mollibus nutriri ac blandis foveri. “Ut enim” (inquit) “caro mollibus, sic anima duris nutritur. Illam blanda refovent, hanc aspera exercent; illa delectationibus pascitur, hæc amaritudinibus vegetatur; & sicut carnem dura sauciant, sic spiritum mollia necant; sicut illam laboriosa interimunt, ita hunc delectabilia extinguunt c.” Quapropter, ne domesticus hostis mollibus insolescat, asperrimo illum diu noctuque cilicio premit, ac tam duris quotidie verberibus cædit, ut totum circumcirca solum illius sanguine conspergeret. Generosus siquidem Christi Miles, cum ex clavorum acuminibus sibi flagellum construxisset, absque hostis sanguine e prælio discedere inhonestum ducebat. Nullum denique tam durum & asperum austeritatis genus erat, quo proprium corpus, quod asinum appellare solebat, asini instar non afficeret.

[10] [Altissimam paupertatem] Hinc tam rigidus paupertatis cultor evaserat, ut, cum animum ab omni rerum cupiditate non modo liberum, sed & alienum gereret; rebus quoque non ad voluptatem, sed ad necessitatem dumtaxat, ac veluti vi quadam adductus uteretur. Habitus enim, dummodo corpus tegeret atque honestati inserviret, non quis melior aut mellior, sed potius quis deterior & obsoletior esset; ab eo quærebatur, neque statim lacerum mutare, sed multis segmentis reconcinnatum ad extremam usque vetustatem gestare consueverat. Hujusmodi quoque femoralibus, strophiolis, sandaliis, cingulo utebatur, quæ vix præ vetustate sibi hærerent. Multo sane iis paupertate fælicior, qui cum pauperes ac nudi a natura geniti sint, & rursus nudos, & pauperes ad eam illos regredi oporteat, brevem hunc vitæ cursum, quem inter utramque paupertatem facilem ac pacatum possidere valent, multarum rerum quæstu perturbatum ac velut atra tempestate jactatum sibi esse malunt; præsertim cum illud in divitiis maximum sit, quod supervacaneæ sint, agnoscere.

[11] [colit.] Cæterum ut se integrum ac perfectum paupertatis exemplar præ se ferret, cellam, non quæ clarior aut illustrior, sed quæ obscurior, quæ pauperior esset, quæque cæteros deterreret, sibi semper eligere consueverat, qua potius ad paupertatis fragmenta, quæ passim in conventu colligebat, reponenda, quam ad habitationem aut solatium utebatur, in qua tametsi lectulus esset, humi tamen sæpe cubans, in eo perraro quiescebat. Quod si eo interdum ad quietem uteretur, non jacens, sed sedens, scamno capiti supposito, brevem somnum capiebat.

[12] [Perfecta in S. Seraphino obedientia,] Domestico itaque hoste, ne in spiritum insurgeret, hoc modo in fervitutem redacto, tutius deinde in reliquos spiritualis vitæ hostes aciem convertit. Inobedientiam in primis, primum hominis malum, ac veluti quandam naturæ nostræ pestem, demum totius humani generis inimicum fuisse, ex Adæ historia agnovit, qua a primis nostri generis parentibus sublata, ii facile & sine labore, & cum iis totum quoque genus humanum cælestem beatitudinem adepti fuissent: quo fit, ut ea hominis animum occupante, nullum bonum, nullum meritum, nulla merces, nulla virtus eidem inesse possit: ut enim Gregorius ait: “Sola obedientiæ virtus est, quæ virtutes cæteras menti inserit insertasque custodit d.” Hinc Sauli Samuel inobedientiam exprobrans ait: “Nunquid vult Deus holocausta & victimas, & non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia, quam victimæ, & auscultare magis, quam offerre adipem arietum e.” Quam ob rem propriæ voluntati, quæ totius inobedientiæ parens & origo est, tam acre bellum intentat, eamque tanta vi & contentione ad extremum usque vitæ halitum insectatur, ut tandem expirare coëgerit: neque enim post solenne obedientiæ votum ab eo nuncupatum: ullus propriæ voluntatis sensus, quo ea vivere aut vigere agnosceretur, in Seraphino unquam deprehensus fuit; sed, cum Dei tantum ac superioris, sibi Dei loco præsidentis, voluntatem sibi animo infixam ac veluti insculptam haberet, hinc perfecta illius obedientia exoriebatur, qua nec rem præceptam aliquando discernere, nec præcepti causam examinare, nec præcipientis modum, intentionem, imperium, finem discutere noverat: hoc solum in animo versans, quo pacto superioris perfecte voluntati obediat Eo fiebat, ut nullum obedientiæ pondus illi unquam grave videretur, nihilque in qualibet virtutis exercitatione tam magnum ac peculiare sibi vendicaret, cui vel leve obedientiæ præceptum non anteferret.

[13] Mos erat Seraphino in diebus jejunii ab vespertina semper se refectiuncula abstinere: [variis exemplis comprobata,] quem cum jam ab exordio observasset, hunc quadraginta annorum spatio nunquam deinceps interceperat. Contigit vero, ut in conventu Montis Filatrani Guardianus de ipsius obedientia periculum facturus, quo tempore reliqui fratres jejunii tempore fructibus in refectorio vescebantur, absentem Seraphinum accersiri jusserit, quandamque dapsitici panis, avellana & saccharo conditi, illi portionem comedendam obtulerit. Quid Seraphinus? Non antiquam abstinentiæ consuetudinem, tot annorum præscriptione, non interceptam jejunii formam, non intempestivum Guardiani imperium, non alia animo revolvit; sed, vix jubentis voce voluntateque percepta, saccharatum panem gustat, comedit, totum absumit. Quo fit, ut prompta illa animi obedientia magis Guardiani & fratrum mentes, quam diuturna illa & voluntaria multorum annorum abstinentia ædificaverit.

[14] Rursus, cum in Asculano conventu Guardianus, [enitet.] ut illius obedientiam probaret, novum illi habitum, quem indueret, obtulisset, eoque Asculanam urbem, in qua quotidianam stipem exigebat, circumire jussisset; gravior quidem hæc illi res visa fuit, qui obsoleto ac interpolo hactenus semper habitu usus fuerat: at levem obedientia præstitit: nec quicquam enim superioris præcepto reluctans, urbem adit & vicos circumdat. Cumque passim homines, qui præter morem illum recenti habitu contectum cernebant, eidem de nova veste congratularentur, his ille obedientiæ virtutem humilitate contegens, lepide: “Quid?” (ait) “num semper mihi inter scruta & lacera versandum? Nunquamne ex iis erumpam?” Guardianus vero, cum ex prompta obedientia divino illum spiritu ductum intelligeret, ad priorem illam habitus paupertatem redire permittit.

[15] Hoc modo inobedientiæ ac propriæ voluntatis vitio, [Virginitatis donum ab hoste illibatum servit.] obedientiæ ac ui ipsius abnegationis gladio obtruncato, leve illi cum carnis intemperantia certamen fuit: quamquam enim castitatis prælia, ob effrænem venereæ cupiditatis impetum, durissima esse soleant; id tamen Dei potissimum dono cum Seraphino actum est; ut, qui ab ipsa ineunte ætate castitatis hostem, necdum pugnantem, severioris abstinentiæ armis sibi subjugaverat; nunquam deinceps reluctantem, sed subjectum semper habuerit, primumque virginitatis florem, quem a nativitate tulerat, perpetuum & incorruptum usque ad mortem servaverit. Hinc a fratre quodam sibi familiari interrogatus, quibus armis adversus incontinentiæ vitium pugnaret, respondit, nullum se in hujusmodi prællo unquam hostem expertum fuisse, quocum illi pugnandum fuerit. Quo fiebat, ut nullos, non modo sponte insurgentes, carnis motus pateretur, sed nec impudicas cogitationes persentisceret, quibuscum pugnam iniret. At, quamquam sævientem in pudicitiam hostem non haberet, haud tamen tam certam sibi pacem pollicebatur, quod ea negligeret, quibus is, si quando insole ceret, reprimi valeret. Quapropter tam severam oculis custodiam adhibet, ut nullius unquam mulieris vultum intueretur. Ab earum quoque ita familiaritate abstinet, ut nisi publicæ mendicationis munere vel charitate compelleretur, nulla cum mulieribus commercia haberet. Neque en m se Davide fortiorem existimabat, qui mulieris conspectu prostratus fuit. Sæpe enim familiaritas vincit, quos vitium superare non potuit.

[16] [Superbiam ad internecionem usque persequens,] Levi igitur hoc certamine, Dei potissimum gratia devicto, gravius ille cum superbia bellum init, quæ, cum malorum omnium radix ac virtutum inimica sit, omnia virtutum germina ita suo exitiali flatu arefacit, ut ad interitum compellat. Alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt, quibus ipsæ destruuntur; ita ut ira patientiam, gula abstinentiam, libido continentiam expugnet; superbia vero, tamquam vitiorum omnium radix, nequaquam unius virtutis internecione contenta, adversus universa animæ membra consurgit, ac velut generalis quidam & pestifer morbus corpus omne sua tabe corrumpit. Quapropter in eam Seraphinus, velut in omnium vitiorum caput, humilitatis castra movet, tantaque sui ipsius agnitione, tam vili existimatione, tanta dispicientia, tanta abjectione, tanta denique proprii neglectus cupiditate, omnem animi superbiam persequitur, ut perpetuo atque insatiabili horum appetitu esuriret. Hinc cum a fratre quodam aliquando illi per fastidium diceretur: “Facesse quamprimum isthinc, habitus enim tibi graviter fœtet.” Mox Seraphinus: “Non habitus tantum, sed & animus intus pessime olet.” Alias cum a Cardinali, Asculanæ urbis episcopo, ad prandium invitatus, eo ire compulsus fuisset, quod illi permolestum esse solebat; quo ab omnibus irrideretur, occasionem captat; cum enim in ipso prandii initio bina ova illi absorbenda allata fuissent, is, ut se rudem & agrestem ostenderet, ovum absorbere simulans, illud sibi in barbam ac mentum defluere sinit: quod cum omnibus risum excitasset, is optata confusione potitur. Rursus ab Antonio Cornili, nobili Asculano, ad prandium provocatus, ne absque humilitatis fœnore ab eo recederet; præter morem liquidam pultem aliosque cibos fuscinula carpens, quasi qui nobilium urbanitatem imitari vellet, sæpe vacuam fascinulam ori admovebat: quo cum alios ad risum compelleret, eam ignavi hominis opinionem suæ lætus humilitate reponit. Iterum cum iter faciens plerosque in itinere viros ac fœminas ossendisset, qui ab eo benedictionem deposcerent; id alterius Ordinis religiosus conspiciens, his eum verbis mordet: “Seraphine, Seraphine, his Deum te sallere existimas?” Cui Seraphinus: “Si id”, ait, “de hominibus protulisses, qui animi intima penetrare nesciunt; verum forte dixisses: at Deum nemo fefellit umquam; quo fit, ut neque a me is circumveniri queat.”

[17] Hoc humilitatis spiritu, non modo in omnium opinione vilescere, [virtutes ac Dei dona sui ipsius despectu contegit.] quod tamen veræ humilitatis argumentum est, sed & virtutes & ampliora Dei dona, quibus abunde cumulatus fuerat, tam sollicite occultare studebat, ut ea si quando aliis patescerent, vel sui ipsius contemptu diminuere, vel verbis contegere, vel tandem divino operi tribuere soleret. Quapropter, cum a sæculari quodam viro, qui ab eo tot miracula patrari audierat, his verbis exciperetur: “O te beatum Seraphinum, qui nunc semper cum Deo versaris, ac certa deinde in cælo præmia expectas!” Mox ille dictum expuens: “Quid me beatum prædicas?” inquit, “num peccatorum maximus Beatus esse potest? Utinam mihi purgatorii pœna ad extremum usque judicii diem toleranda a Deo adjudicaretur; quantæ a me Deo gratiæ haberentur!” Miracula vero, quæ passim Dei virtute ab eo patrabantur, ne pervulgarentur, acrioribus interdum verbis, aliquando lepidis impedire conabatur, ægrotos vel alios his verbis objurgans: “Cave, insipientule, cave, ne ex te verbum erumpat, quo te iterum ægritudo invadat: alias vero, si verbum effutieris, mea te manu martyrem efficiam.” Hac denique suimet despectus cupiditate ductus, fratribus aliquando persuadere studuit, se, dum diutius in ecclesia orat, non orationi, sed somno vacare. At quamquam ad rem persuadendam nonnulla passim somnolentiæ signa ederet, re tamen aliorum, qui illius clam orationem intempesta nocte observabant, arte perspecta, ab ea simulatione abstinuit. Hæc porro acuta humilitatis spicula erant, quæ Seraphinus in superbiam torquens, maximum omnium hostem debellabat.

ANNOTATA.

a Processuum Compendium ætatis annum, quo S. Seraphinus Capucinorum habitum induerit, sic exprimit: Nondum incæptum columbarii ædificium absolutum erat, quum Felix sextum & decimum agens annum, diu exoptatam sacram divi Francisci tunicam in urbe Æsina maxima cordis exultatione induit, ac Seraphini nomen adsumpsit.

b Lib. 4 Hypognosticon.

c Lib. 10 Moral. cap. 13.

d Lib. 35 Moral. cap. 10.

e Lib. 1 Regnum cap. 15, ℣ 22.

CAPUT III.
Perfecta ejus patientia: singularis in omnes charitas & in pauperes misericordia: orationis studium: in B. Virginem veneratio: in sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum religio.

[S. Seraphinus divi Gregorii] Jam vero hoc adversus superbiam bello confecto, aliud contra animi iracundiam auspicatur; eo sane difficilius, quo immanior illa quædam bellua est, quæ cum cæco impetu in præceps feratur, nullum prudentiæ aut virtutis frænum agnoscit, atque adeo violenter animum rapit, ut sua illum ratione uti non sinat. Ex quo haud male quidam iram tyranno comparans: “An non vides”, inquit, “eorum, qui ira perturbantur, rationem peregrinari? Quippe quæ iram, quasi tyrannum quemdam acerbum fugiat.” Immite igitur hoc animi monstrum Seraphinus quo facilius prosternat, animum prius prævia rerum, quæ illi molestæ esse possent, consideratione ac præparatione velut aggere præmunit; ne his repagulis destitutum, velut improvidum offendens, in eum repente irruat & constringat. Neque id frustra; hoc enim Gregorii consilium est, ita monentis: “Mens sollicita, antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat; quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se præparet: quæ nimirum venientia tanto fortius accipiat, quanto se cautum ex præscientia armavit: qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur: eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem prænotat; hostiles incursus, quasi in insidiis vigilans, expectat: & inde ad victoriam valenter accingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suæ primordia cuncta debet adversa meditari; ut semper hæc cogitans, semper contra hæc thorace patientiæ munitus, &, quidquid acciderit, providens superet; &, quidquid non accesserit, lucrum putet a.”

[19] [Apostolorum que consilia sequens,] His præterea gemina propugnacula, quibus animi arcem contra hostem muniret, addere consueverat. Primum ex Christi Domini exemplis construxerat, de quo Petrus Apostolus: “Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui, cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste b.” His enim ad omnes iræ impetus cohibendos: tum etiam ad quæcumque adversa fortiter toleranda sibi animo vires augeri fortiusque animari haud semel expertus fuerat, id quoque Apostolo dicente, cum ait: “Christo igitur passo in carne, & vos eadem cogitatione armamini c.” Alterum ex Dei ipsius patientia sibi ædificaverat: qui cum tot ab omnibus quotidie sceleribus ac injuriis provocetur, omnia, proinde acsi minime læsus esset, patientissime sustinet, illatas contumelias dissimulat, solem æque super malos & super bonos oriri jubet; imbres quoque opportunos super impios fundit; cumque ii malefacta congeminent, haud tamen is a benefaciendo desistit, ita ut Apostolo dicere licuerit: “Quod si Deus, volens ostendere iram & notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum d.” Hinc quanta patientia contra omnia adversæ fortunæ tela, quibus hominum vita oppeti solet, atque effrænes iræ impetus se muniri oporteret, cum non obscure didicisset, Dei in omnibus patientiam imitabatur.

[20] His itaque Seraphinus cum aggeribus ac propugnaculis animum undique munitum haberet, [animum ab omni ira alienum servat,] ita omnem iræ impetum & perturbationem extinxerat, ut columba mitior, quæ felle carere fertur, cuiquam irasci aut iræ sensum prodere penitus nesciret: tamque imperturbatum in quamplurimis, quæ illi sæpenumero acciderunt, asperioribus & improvisis rerum eventibus animum gereret, ut omnis prorsus iræ ac impatientiæ sensus in eo deperiisse crederetur. Hæc porro patientiæ virtus, quandoquidem in Seraphino tam præclara fuit, ut illum Deus ob id potissimum elegisse videatur, ut in eo omnem patientiam ostenderet; ad eorum informationem ac disciplinam, qui religiosam in claustris vitam ducunt, nonnullis rerum ab eo gestarum exemplis illustranda est.

[21] Id Seraphinus haud absque Conditoris consilio secum a nativitate tulerat, [atque per totum vitæ decursum] ut iis naturæ donis careret, quæ hominem ad quælibet recte agenda aptum efficiunt. Quo fiebat, ut ad pleraque domus ministeria, quæ laïcis fratribus peragenda incumbunt, se tam ineptum præberet, ut vel testudine tardior ad agenda procederet: vel ingenii penuria ita in agendis laboraret, ut suam rebus tempestivitatem nunquam conciliaret. Hinc magna & quotidiana illi exercendæ virtutis occasio exoriebatur; cum enim familiarum præsides illum & ad domus ministeria præstanda gnavum & ad propria munera accuratum expeterent, crebris eum correptionibus excitare, sarcasmis pungere, injunctis pœnitentiis exagitare, verbis illudere, in fabulam vertere; ita ut nullum fere tempus illi a scommate ac fratrum vexatione vacuum esset. His vero haud ita Seraphini animus afficiebatur, qui cuncta imperturbata mentis tranquilitate ac risu exciperet, tantamque in his vultus hilaritatem præ se ferret, ut, cum ex superioribus nonnulli, antequam illis nota ipsius sanctitas esset, eam malam in partem interpretarentur, ut, qui ab eo naturæ vitio animum revocare negligeret, asperioribus illum tum verbis tum factis per totum anni circulum impeterent. Neque id unius aut alterius dumtaxat anni spatio cum eo actum est; sed, cum trigesimum & quadragesimum usque annum asperis hujusmodi ita examinatus fuisset, ut patientiæ Martyr nuncupari posset; nunquam tamen a prima illa animi tranquilitate immutatus, idem semper ac imperturbatus apparuerit; atque adeo hæc voluptuose exciperet, ut, cum a superiore graviori aliqua pœnitentia plexus esset, ea peracta, velut summa lætitia gestiens, prostratus illius pedes oscularetur, sæpeque in hæc verba prorumperet: “Sic, sanctule mi, sic fieri debet, Deus tibi pro tanto beneficio gratiam reddat.” Ex quo denique tam præclara a Deo dona consecutus est, ut inde illi totius sanctimoniæ fons & scaturigo emanaverit.

[22] [mira singularis patientiæ] Hunc cum tam singularis patientiæ Virum frater quidam commendari audisset, satanæ spiritu concitatus, quasi ipsius patientiam probaturus manu plumbea lamina armata, tam gravi ictu nudum ipsius caput oppetiit *, ut stupidum atque a sensu fere alienum præstiterit. At Seraphinus cumprimum a stupore sibi redditus fuit, risu illum excipiens: “O sanctule, sanctule”, inquit, (hæc enim vox illi familiaris erat) “tibi Deus benedicat.” Verumtamen haud Deus fratris illius facinus inultum esse voluit; nam post hæc ille ex Ordine dilapsus, extremum cum apostatis diem obiit. Cæterum qui ex fratribus factum viderant ac Seraphini patientiam contemplati fuerant, ea ita obstupuere, ut ex his quidam haud male dixerit, Seraphini patientiam sibi prodigio similem videri. Eadem quoque in alterum, qui haud leve illi colaphum impegerat, patientia usus, quam longe animum ab omni iracundia nedum ira alienum possideret, aperte ostendit.

[23] [exempla præbere] Prioribus quidem a sua conversione annis, quibus necdum perfectum patientiæ gradum conscenderat, cum a quodam Guardiano, qui eum ad scoriam usque examinandum susceperat, creberrimis increpationibus & correptionibus exagitaretur, graviter animo afflictabatur. Satanæ quoque tentatio accedebat, qui eremiticam vitam ob suam in mechanicis rebus ineptitudinem meliorem ac tranquilliorem illi fore persuadebat. Quam ob rem gravius aliquando his Guardiani & satanæ tentationibus pulsatus, in ecclesiam se confert, atque ante sacræ Eucharistiæ altare cum lacrymis prostratus, ita Dominum compellare cœpit: “Domine Jesu, qui scrutaris renes & corda, atque cogitationes penetras, quam ego Majestati tuæ placere ac fidelem in omnibus tibi famulatum exhibere optem, haud sane te latet. En undique angustiis premor: ubique enim me naturæ ignavia comitante, nulli meis officiis satisfacio, superiorisque iram provoco. Hinc adversum me increpationes sæviunt, illinc satanæ tentationes urgent, intus vires ad ferendum deficiunt, animo afflictiones augentur; cumque nova adversum me prælia semper insurgant, omnem pacis ac tranquillitatis unquam assequendæ spem animo adimunt. Quid inter hæc miser agam? Salvator ac Domine, nisi e cælo suppetias quamprimum feras, angustiis obruor.” Porro clementissimus Dominus, qui ex eo admirabile patientiæ vas effingere decreverat, hac illum cælesti voce alloquitur: “Seraphine, quid de asperis, quæ tibi contingunt, conquereris? ea tibi haud sine meo consilio accidunt. Si mihi placere ac famulari cupis, tui ipsius abnegatione ac rerum adversarum tolerantia, demum Crucis via tibi progrediendum est. Hæc omnium servorum meorum semita, hoc regium iter, per quod, si indesesse perrexeris, nunquam meum tibi auxilium deerit.” Porro his Salvatoris verbis Seraphini animus tantopere recreatus fuit, ut omnis ab eo protinus tum animi asslictio, tum satanæ tentatio abscesserit; tantumque illi ab eo tempore animo divini roboris accessit, ut, quæcumque post hæc illi dura & aspera contingerent, non tam levia, quam jucunda existimaret; ita uti apostolicum spiritum nactus, illud sibi Pauli usurpare valeret: “Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra e.”

[24] Quam ob rem, cum a satana, qui potestate a Deo accepta, [haud desinit.] multis illum modis exagitabat, verberibus cæderetur, eidem Seraphinus: “Cæde, satan”, aiebat, “cæde, ne parcas; carnem enim mihi inimicam castigas.” Plurima alia ipsius patientiæ exempla prætereo, quæ ex repentina malorum incursione, quæ illi sæpe accidere, colligi possent, in quibus mira illius patientia enituit. Illud tamen prætereundum non est, quod, cum sibi in more positum haberet, ut, quoties gravi aliqua injuria aut contumelia ab quopiam afficeretur, ex septem corollis, quas sibi ex omnibus Dominicæ passionis mysteriis collegerat, unam pro eo Domino persolveret, contigit aliquando, ut pro quodam Guardiano, qui præter omnem modum eum convitiis ac pœnitentiis oneraverat, corollam ardentius in ecclesia recitaret, quo tempore Domini vocem hæc sibi dicentem audit: “Seraphine, tua hæc mihi oratio: qua me ex animo pro iis, qui mala tibi inferunt, rogas, tam grata est, ut, quæcumque a me deinceps postulaveris, accipias.”

[25] Hinc sextum adversus omnes charitatis hostes bellum exorsus, [Maxima in pauperes] mirum plane, quam strenue, quam ardenter quamque indefesse pro fraterna charitate pugnaret; cum enim ea charitati vis indita sit, ut vitia enecans, virtutes omnes in animo generet, ut ex Apostolo docet Gregorius his verbis: “Lex Dei multiplex dicitur; quia nimirum, cum una eademque sit charitas, si mentem plene ceperit, hanc ad innumera multiformiter accendit, quam explicat Apostolus dicens: Charitas &c f.” In eam perfecte comparandam & propugnandam studium omne ac laborem conferebat. Quapropter tanta in pauperes liberalitate ferebatur, ut, cum de Christo Domino dixerit Apostolus: “Quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives g.” Is e regione, cum egenus esset, dives fieret, ut pauperes ipsius opibus ditarentur: cum enim in Asculano conventu, in quo is diuturnas moras traxit, janitoris officio fungeretur, tot ad eum pauperes confluebant, ut, cum panis ad omnium inopiam sublevandam non sufficeret, horti iis olera distribueret. A superiore vero aliquando correptus, quod nimia ipsius in erogandis potissimum oleribus in pauperes liberalitas in familiæ damnum redundaret, mox Seraphinus; “Ne te”, inquit, “Pater, olerum penuria sollicitet; abundabunt olera, nec ullum familia detrimentum patietur.” Res plane miraculo plena tunc visa: cum enim, occidente sole, oleribus majori ex parte præcisis, hortus vacaret; mane elucescente, hortus tot oleribus virescebat, ut nullam ea unquam incisionem passa crederentur. Hoc quoque modo, cum ab altero conventus Guardiano quædam Seraphino horti portio circumscripta esset, quam ipse consereret, herbasque pauperibus erogaret, insudabat alterius horti culturæ omni diligentia proprius fratrum hortulanus, olera purgabat, simo confovebat, omne denique in his studium ac laborem impendens, haud tamen illorum incrementum assequi poterat: cum Seraphini hortulus, nulla ipsi cultura adhibita, nulla irrigatione, nulla arte nulloque ab eo exantlato labore, tot brassicis ac oleribus quotidie turgescit, ut, quo plura ab eo metebantur, eo plura excrescerent.

[26] [misericordia,] Vir adeo pauperum amator erat, ut, cum quæstuarium munus exercens, panem in urbe mendicaret, in eos tam liberalis esset, ut, nisi socius obstitisset, pane vacuus sæpe domum rediisset. At annonæ caritate urgente, mediam potius sibi panis portionem detrahi æquum putabat, quam quod suo pauper subsidio defraudaretur: rapinam enim pauperi indigenti non tribuere, cum possis, haud immerito esse existimabat; præsertim cum testem Chrysostomum haberet, Homilia 6 in Lucam ita scribentem; “Rapina est, pauperibus non impertiri de tuis sacultatibus. At fortassis vobis mirum esse videtur, quod dico? Verum ne miremini, testimonium enim vobis de divinis Scripturis proferam. Itaque Dominus Judæos accusans, per prophetam dicit: Produxit terra proventum & non intulistis decimas; sed rapina pauperis est in domibus vestris. Quoniam, inquit, oblationes solitas non dedistis; rapuistis ea, quæ sunt pauperis. Hoc autem dicit declarans divitibus, quod res pauperum possident, etiamsi paternæ hæreditates obvenerint.” At sine Chrysostomo id vehementius urget Salvator apud Matthæum cap. 25, ℣. 42, cum ait: “Esurivi & non dedistis mihi manducare: sitivi & non dedistis mihi potum.” Ex quo id consequens est, ut, cum hic de pauperibus agatur, in quibus Christus nunc esurit & sitit; qui pauperes esurientes non pascit, cum possit; quæ pauperi necessario debentur, sibi rapiat. Hinc apud Ecclesiasticum cap. 4, ℣. 1 legitur: “Fili, eleëmosynam pauperis ne fraudes.” Quapropter cum Seraphinus panem suum ita cum paupere communem haberet, ut ex eo ille etiam comederet, perfectæ, quæ ad pauperes spectat, charitatis metam attigerat.

[27] [& perfecta in omnes charitas in ipso enitent.] At, quandoquidem integra charitas non ad pauperes tantummodo, sed ad universos quoque, qui nobis naturæ vinculo conjuncti sunt, sese extendit. Hac Seraphinus charitatis amplitudine ita in omnes effundebatur, ut velut parens quædam benignissima cunctos in sinu gestare videretur, cum flentibus fleret, cum gaudentibus gauderet, omniumque ita onera portaret, ut cum infirmis infirmus, cum mœrentibus mœrens, omnia denique omnibus, ut omnes Christo lucrifaceret, efficeretur. Hujus rei unicum hic exemplum referre libet. In Asculano conventu cum familia cujusdam nostri Ordinis sancti pervigilium, nulla tamen lege præceptum, ex devotione observaret, Guardianus eo tempore quodam virium deliquio laborans, cœna ad naturæ instaurationem indigebat: qui cum propter imbecillium scandalum a cœna abstinere decrevisset; id Seraphinus animadvertens, charitatis fraudem meditatus, Guardianum adit, resectioneque se indignum simulans, tot mira arte compacta verba componit, ut illum sibi cœnæ sodalem in refectorium adduxerit; ubi, dum se in ministrandis Guardiano cœnanti cibis sollicitum præbet, Guardianus quidem necessaria sua refectione fruitur, is vero, vix una aut altera panis buccella accepta, incœnatus recedit. Atque hoc sæpe cum aliis quoque charitatis stratagemate usus, quod & B. P. N. Francisco olim familiare fuisse legimus; hinc quam perfectam animo charitatem gereret, facile cuique perspectum esse potest.

[28] Verum ut universa hostium castra, quæ in spiritum militant, [Quam a veniali culpa cavendum sit, Sanctus ostendit.] unico certamine evertat; tam perfectæ mentis puritati & vitæ innocentiæ invigilat, ut non modo graviora crimina, quæ hominem a Deo abstrahunt, sed & minora tam gravi odio prosequeretur, atque in his radicitus evellendis tanto studio elaboraret, ut, quamvis humanæ naturæ imbecillitas pro hujus vitæ statu his omnino carere non possit, voluntariis tamen atque agnitis nunquam in animo locum daret. Quapropter a nobili quadam muliere, quæ ab eo postulaverat, ut levi quodam mendacio cujusdam sactum excusaret, adduci nunquam potuit, ut sub cujuslibet utilitatis prætextu illud, tametsi leve, crimen admitteret. Cui mulier: “Quid amplius”, inquit, “quam veniale peccatum est?” At Seraphinus: “An id parum”, inquit, “tibi esse videtur? Ita me Deus amet, quod, si totus mihi mundus pretii loco appenderetur, dummodo hujusmodi delictum sub qualibet boni ac recti alicujus specie patrarem, eo & majori pretio contemto, ab ipso refugerem. Num id leve existimas, quo Deus etiam in exiguo contemnitur, quo Spiritus Sanctus contristatur, quo charitatis fervor deperditur, quo tandem animus labefactatur & ad pietatis opera præstanda gravior redditur? Num divina illa Majestas, rerum omnium Creatrix ac Domina, tam parvi a nobis æstimanda est, ut illius honor & voluntatis beneplacitum rebus omnibus & universis vitæ commodis merito anteferri non debeat? At ubi Dei honor, ubi divinæ voluntatis beneplacitum, quæ in humanæ sanctificationis profectum se extendit, apparere potest; cum in ea animus propria voluntate fertur, quæ & Dei honorem diminuunt, &, cum divinis oculis ingrata sint, acerbis ab eo etiam in altero vitæ statu pœnis plectuntur? Equidem, si tantillus cælestis ac benignissimi in nos Patris amor animum pungeret, qui fieri posset, ut in id unquam quis sponte consilium propenderet, quo vel leviter eum offenderet? An non ea legitimi ac minus degeneris filii natura esse agnoscitur, ut ab iis summopere caveat, quæ patri displicere novit? Quod si ita est, plane Altissimi filios degeneres nos prodere pudere debet, quod tam levi meliorem amantissii Patris gratiam ac placita faciamus, ut eam nihili ducere videamur.” His cum improbam mulieris postulationem repressisset, integram animo innocentiam retinuit. Vir denique tanta mentis puritate præditus fuit, ut, qui ipsius confessiones excipere solebant, æquam plerumque sacræ absolutioni in eo materiam non offenderent: quo fiebat, ut, cum omnem justitiam ad quadrantem solveret, purissimum Deo ubique animum servaret.

[29] [Ferventi semper orationi;] Postremo denique tartareos spiritus, perpetuos humani generis hostes, prælio aggreditur, quos orationis gladio tam strenue persequitur, ut, cum vix unquam ab oratione vacaret, cum iis assiduo ac nunquam fere intermisso bello conflictaretur; hæc enim diu illi consuetudo fuit, ut ad tertiam usque noctis horam in ecclesia perstaret: tum brevi, trium circiter horarum, somno sibi conciliato, ad Horas Matutinas exurgens, orationem iterum ad lucem usque pertraheret, quo tempore frequenter a sensibus alienus, divinis amplexibus inhærebat. Asculi, cum sacerdote ad cujusdam morientis curam agendam missus, cum noctem totam in oratione insomnem duxisset, diem haud secus, quam si longo somno potitus esset, in consuetis domus ministeriis insumsit. Hoc modo & in sacræ Laurentanæ domus sacello, oratione aliquando a prima luce in vesperum perducta, nequidem ab oratione cessasset, nisi a sacræ domus custode ab ea tandem evocatus fuisset; tanta enim orans a Deo suavitate perfundebatur, ut jucundiores nullæ divinarum rerum contemplatione illi epulæ essent. Quo fiebat, ut domi forisve ita Deo spiritum conjunctum haberet, ut ex cujuslibet rei aspectu orandi semper ansam arriperet. Eandem quoque orandi consuetudinem, cum iter faciens, in sæcularium domibus observaret, aliquando contigit, ut, a pio viro hospitio exceptus, dum seorsim in cubiculo orat, puella candidam quandam columbam circa ipsius caput volitantem conspiceret, quæ puram, ac divini Spiritus donis cumulatam ipsius animam indicaret.

[30] [in qua plure mentis excessus] In Asculana urbe, dum Fr. Placidus sacerdos sua cum propinquis negotia gerit, Seraphinus, qui socius illi adscriptus fuerat, cum seorsim in cubiculo oraret, in ecstasim tollitur: quo tempore puella, quæ illum sæpe frustra vocaverat & manibus attraxerat, syncope correptum existimans, anxia ad matrem properans, ei factum narrat, quæ una cum socio ad Seraphinum pergens, eum non alia, quam divini amoris syncope a sensibus abstractum cernit; post horam siquidem ad sensus rediens, cælestis Seraphini instar, vultu ardens conspicitur. Rursus in Asculano conventu cum Vir Dei ubique conquisitus minime reperiretur, eum tandem in horto, oculis in cælum erectis, stantem divinaque ecstasi fruentem offendunt.

[31] [dæmonumque vexationes] Atque hæc quidem de illius orationis assiduitate. Quod enim ad ipsius apud Deum vim ac robur spectat, haud facile explicari potest; quot inde morborum curationes, quot miracula, quot futurorum prædictiones quotque cælestes visiones, quæ paulo post explicanda erunt, procul dubio emanarint. At singularis ipsius in dæmones virtus enituit, quibuscum tam strenue manum conseruit, ut iis etiam ignaviam exprobraret. Neque hoc Seraphini cum dæmone bellum breve aut leve fuit. Id etenim ante conversionis exordium, dum adhuc sub Silentio fratre cæmentariæ arti operam daret, exorsum, (quo tempore a dæmone vexari ac verberibus cœpit cædi) non nisi post multos in religione transactos annos confectum fuit. Quot is a satana infestationes, minas, verbera, præsertim orationis tempore, sustineret, haud facile est referre. Sæpe enim, dum Asculi orat, a dæmonibus arreptus, in quandam S. P. N. Francisci ædiculam, quæ in horto conspicitur, deportabatur, ubi, dum eum dirissimis plagis afficiunt, is illos verbis provocans, aiebat: “Cædite, dæmones, quid tam segniter opus vestrum expletis? Cædite, meas enim partes agitis, dum domesticum meum hostem verbere perstringitis.”

[32] Rursus, cum in ecclesia genuflexus oraret, ac dæmon, illius pedibus arreptis, frustra eum ab oratione retrahere conaretur, [patitur, animum intendit,] divina ille virtute confirmatus, his segnitiem dæmoni verbis exprobrat: “Trahe, piger, quid tam segniter laboras? Vires exere, ut hinc me avellas.” Orabat aliquando Asculi Seraphinus, cum cælesti B. Virginis, sibi in aëre apparentis, conspectu dignatus, tanto spiritus æstu in eam ferri cœpit, ut toto corpore in aëra attolleretur. At invidus satan insania furens, ut eam spiritus voluptatem interciperet; per pedes arreptum, vi illum ad se attrahere nitebatur; quod cum assequi minime valeret, suamet rabie torquebatur. Alias quoque in aëra sublatum solo allidere contendit, cumque his ac plurimis aliis Seraphinum infestationibus impeteret, is cunctos hosce dæmonum impetus, sua ita patientia eludit, ut majores illis sua oratione plagas inureret. Hinc tartareis spiritibus tam formidandus evaserat, ut, qui hominum corpora obsidebant, cum illius præsentiam ferre non possent, ab eo quam longissime aufugerent & ab obsessis corporibus discederent, quemadmodum fusius, cum de ipsius miraculis mentio fiet, explicabitur.

[33] Neque id mirum: potissimus enim, ad quem Seraphini oratio ferebatur, [atque Dominicæ Passionis memoriam in mente versat.] cum scopus esset, Dominicæ Passionis meditatio, quæ satanam conterit, hanc piis jugiter lacrymis irrigabat, hanc perpetuo sinu confovebat, hunc myrrhæ fasciculum ex omnibus Domini amaritudinibus collectum, ita sibi inter ubera collocaverat, ut cum Bernardo (sermone 43 in Cant.) id effari posset: “Mihi hic salutaris fasciculus servatus est; nemo tollet eum a me; inter ubera mea commorabitur. Hæc meditari, dixi sapientiam, in his justitiæ mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiæ, in his divitias salutis, in his copias meritorum: in his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, in his rursum suavis unctio consolationis.” Quapropter cum Domini Passionem in quadringentas partes seu puncta dissecuisset, septem ex his corollas, sexaginta tribus cuique mysteriis assignatis, composuerat, quas, per singulos hebdomadæ dies distributas, sibi recitandas proposuerat. Has tanta animi compunctione ac divini amoris æstu recitare solitus erat, ut in his magnam semper lacrymarum vim profunderet. Nocte quadam ante Matutinas Horas in ecclesia orans, cum neminem adesse putaret, ea Hymni: Stabat Mater dolorosa &c verba proferens: “Tui Nati vulnerati, tam dignati pro me pati, pœnas mecum divide”, in tam ingentem fletum erupit, ut sacerdos quidam, qui illum obsevaturus intra chori sedilia latebat, cum tamdiu in fletu procedentem animadverteret, ut nullum lacrymis finem daret, placide ex ecclesia abscedens Dei Servum, velut columbam, Domini vulnera gementem, reliquerit. Quo tempore Domini mors & sepultura pia ab Ecclesia memoria celebratur, sacellum, in quo Christi Corpus tunc recondebatur, cum aliis ante diem Parasceves ingressus, ab eo nunquam deinceps recessit, quoad, absoluta Mysterii illius memoria, inde Christi Corpus postridie asportaretur. Hoc itaque fortissimo armorum genere, quod & Apostolus suadet, cum ait: “Christo igitur passo in carne, vos eadem cogitatione armamini h.” cum Seraphinus universos satanæ impetus confringeret igneaque illius tela extingueret, haud mirum, quod de eo quoque gloriosius triumpharet.

[34] [Plurima in B. Virginem devotione] Huic & aliud quoque addere consueverat, quod haud leviter hostem premeret: ardentem nempe quandam in sacram Deiparam religionem, qua tantopere afficiebatur, ut Mariam sibi post Filium apud Deum mediatricem, patronam & dominam constitueret, hanc diligeret, hanc veneraretur, hanc animo amplecteretur, in hanc universa illius vota conspirarent. Si quid gratiæ, si quid virtutis, si quid divinæ lucis, si quid donorum a Deo expeteret, Mariæ intercessioni ab eo impetrandum committeret, qui totum nos per Mariam habere voluit, atque e regione, quidquid Deo offerre pararet, illud Mariæ manibus offerendum commendaret, ut Deo gratum esse posset. Tantam denique ex ea in nos gratiarum plenitudinem profluere agnoscebat, ut, cum nunquam Bernardum legisset, Bernardi tamen spiritum adeptus, sæpe in hæc verba prorumperet: “Tolle hoc solare corpus, quod mundum illuminat: ubi dies? Tolle Mariam hanc maris stellam: tolle portam hanc lucis fulgidam: tolle consurgentem auroram: tolle ut sol electam, ex qua divinæ in nos lucis radii effluunt: quid nisi caligo involvens ac densissimæ tenebræ mortalibus relinquuntur? Tolle denique Matrem, ubi filiorum lætitia?” Hinc universos ad beatissimæ hujus Virginis cultum & venerationem, quibus poterat, verbis provocabat. Quamobrem cum virum sibi familiarem aliquando gravi ærumna vexatum, ad opem B. Virginis implorandam excitare vellet, eam sibi, nonnullis tentationibus afflicto, aliquando apparuisse, aperit; cujus solo aspectu ita animo recreatus fuit, ut ab eo omnis statim tentationis afflictio propulsata fuerit. Porro hæc dicens tanta mox ex sola illius memoria spiritus voluptate efferri cœpit, ut velut ebrius in hæc vehementius verba erumperet: “O quale cordis gaudium! O qualis voluptas!”

[35] [atque in in sacrum Eucharistiæ Sacramentum religione fervet, ipsius que ministros honorat.] His tandem, cum summa illius in Eucharistiæ Sacramentum religio accederet, eo fiebat, ut quotidie ferme divino illo pane refectus, tanta in hujus Sacramenti contemplatione mentis voluptate frueretur, ut in ea pleraque horarum spatia insumeret, ac sæpe in mentis excessum raperetur. Hinc tam singulari Domini sacerdotes veneratione prosequebatur, ut, cum ex his aliquem in urbe obvium haberet, protinus negotio omni intermisso, ad eum pergens, illius manus exoscularetar. Cum vero Asculi quidam sacerdos, lepra infectus, sacra Mysteria celebraret, id Dei Servus ægre ferens, ita illum sua oratione a lepra curavit, ut tamen miraculum herbæ perfricatione celaverit i.

ANNOTATA.

a Lib. 5 Mor. cap. 31.

b Epist. 1, cap. 2, ℣, 21 & 23.

c B. Petrus Epist. 1, cap. 4, ℣. 1.

d B. Paulus Epist. ad Romanos cap. 9, ℣. 22.

e Epist. 2 ad Corint. cap. 7, ℣. 4.

f Lib. 3 Mor. cap. 4.

g Epist. 2 B. Pauli ad Corint. cap. 8, ℣. 9.

h Epist. 1 B. Petri cap. 4, ℣. 1.

i In Processuum Compendio sequentia referuntur: Ferventissima pietate, & peculiari cultu & obsequio venerabatur sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum, quo fere quotidie se reficiebat; & tanta quidem humilitate atque spiritus fervore, ut adstantes ingenti gaudio perfunderet, ut perhibent duodecim testes de visu. Quolibetque mane pluribus Missæ Sacrificiis inserviebat tanta quidem devotione, ut fuerint, qui, data opera, ut eum inservientem conspicerent, Capuccinorum ecclesiam adirent, ut probant undecim testes de visu. Adeoque grande erat desiderium dicto incruento Sacrificio ministrandi, ut ab eo nunquam se distraxisset, nisi ex obedientia alia peragere debuisset, anxieque hac de causa vel Romæ, vel in sacra Lauretana domo, ubi major est numerus Missarum, commorari peroptabat, ut probant testes Summarii Numero 12, § 6. 8. 13. 1. Pieque etiam cum omnibus contendebat, ne ullus sibi id ministerium adjunctum haberet, quo solus angelico illi operi incumberet, ut refert testis de facto proprio Summarii Num. 12, § 9, & alter testis de auditu proprio § 18.

* l. appetiit

CAPUT IV.
Ipsius visiones: donum notitiæ spirituum & prophetiæ, quo Sanctus dotatus fuit.

[56] [Plurimos, quos inter sui Ordinis duos religiosos, cum Christo regnantes videt. Matrem de filii,] His igitur de Seraphini virtutibus, quibus sibi apud Deum gratiam & vitæ sanctimoniam comparavit, utcumque prælibatis, ad cælestia dona illi divinitus collata accedo, quibus Deus Opt. Max. præclaram vitæ ipsius excellentiam, eo adhuc superstite, apud homines testatam esse voluit; quæ cum partim cælestibus visionibus & abditissimarum rerum agnitione, partim certa rerum futurarum prædictione ac signorum opere comprehendantur, de his singillatim, quemadmodum ex Processu constant, agendum erit. Primum itaque, quod ad visiones spectat, quandoquidem inter alias sancti hujus Viri virtutes hæc in eo singularis fuit, ut & virtutes & ipsa Dei dona, quibus ipsius virtus agnosci posset, summo studio occultaret, quod eximium ipsius humilitatis argumentum fuit; inde accidit, ut præter paucas duntaxat, quæ ob aliorum potius utilitatem, ipsa Dei charitate impellente, quam sponte ex illius ore concise tantum ac minus integre excidere, aliæ permultæ haberi non potuerint. His igitur, quæ de Ludovicæ parentibus a, quos inter Superos se vidisse affirmaverat, & de jucundissimo illo B. Virginis intuitu b superius enarrata sunt, prætermissis, ad cælestis gloriæ præmia conspectanda se aliquando subvectum fuisse, ubi eos, qui dura pro Christo hic patienter pertulere, maxima in cælo gloria potiri asserebat, pio ac familiari olim viro ut ipsius dolorem leniret, aperuit. Plerosque etiam hac vita functos cum Christo regnantes conspexit, inter quos Fr. Donatum a Montegranario, ex nostris concionatorem, & Fr. Jacobum Asculanum laïcum, viros omni virrute ornatos, enumeravit. Deianiræ Biciariæ, mulieri Asculanæ, quæ pro defuncto filio sacras Missas celebrari postulabat, respondit: “Jam defunctus Missarum suffragio non indiget; etenim a pœnis solutus ad cæli gaudia conscendit.” Cui illa: “Utinam id mihi certum,” At Seraphinus: “Id”, inquit, “certissimum habe; hisce enim eum oculis inter angelos consedentem conspexi.”

[57] [mulierem de mariti, puellam de matris, & quamdam de filii in cælis gloria certiores reddit.] Martium Constantinum Asculanum, Pomponiæ virum, qui, ab hostibus interfectus, absque Sacramentis decesserat, uxori tam constanter illum cælesti gloria potitum confirmat, ut non credentem his verbis increpaverit: “Cur tam ægre, o Pomponia, ad id, quod certissimum est, credendum pertraheris? Utinam eo ego nunc liber concederem, ubi is jam de sua gloria tutus requiescit.” Hoc ipsum & Ludovicæ Biciellæ de matris defunctæ gloria renunciat. Alexandri Santucii defuncti matrem, quæ filii obitum perpetuis lacrymis lugebat, de filii gloria tam certam reddidit, ut diem illi, qua ex purgatorii pœnis in cælum evolaverat, ad amussim indicaverit.

[38] [Cuidam mulieri matris animam in inferis puniri indicat.] Præterea eidem quoque familiari viro, cujus supra memini, cum aliquando se inferorum supplicia conspexisse ac permultos, quos viventes noverat, iis cruciatos esse indicasset; cuidam etiam Asculanæ mulieri, cujus nomen consulto reticetur, quæ ad matris defunctæ suffragium ipsius orationes postulaverat, respondit: “Ne pro matre suffragia quæras; ea enim, ad inferos Dei judicio damnata, vivorum suffragiis juvari non potest. Tu satage, ut melioris vitæ cursum instituas, ac te cælo dignam præbeas.”

[39] [Occultas juvenis cogitationes,] At, neque minori Dei dono, occultas sæpe hominum cogitationes & consilia inspectat. Quod si exemplis illustrandum est, primum est Asculani cujusdam juvenis, qui cum a Deo ad religionis sinum vocaretur, dæmon, ut a sancto illum proposito revocaret, malevolum quemdam virum excitat, qui cum juvenem gravi contumelia affecisset, illius animum ad vindictam accendit; solebat hic cum Seraphino frequenter colloquia habere, ad quem cum post hæc aliquando accessisset, eum Vir Dei in hortum perductum, acetaria jubet colligere; quo tempore, dum is, multa cogitationum tempestate jactatus, necem adversario secum in animo machinatur, Vir Dei inopinato exclamat: “Quid illud est, fili, quod in animo versas? Non hoc humanum, sed diabolicum plane consilium est. Satanæ abs te protinus cogitationes avelle, ne forte coalescant, ac priora Dei consilia, quæ tibi animo inspirata sunt, propensius exequitor.” His juvenis ita verbis permotus fuit, ut, cum a Deo occultas suas beato Viro cogitationes revelante patefactas esse non dubitaret, mox animum mutaverit & cælestem Dei vocationem prosequutus fuerit.

[40] Adhæc dux quidam peditum e Montis Sancti oppido, [& cujusdam ducis scelera noscit:] qui multis criminum maculis anteactæ vitæ cursum labefactaverat, cum oculorum lumine careret, audita miraculorum fama, quæ ubique de Seraphino diffundebatur, ad eum se deferri curat, ut ipsius oratione cæcitatis curationem assequeretur. Virum Dei Servus hactenus ignoraverat, nec, quænam prior illius vita fuisset, ab ullo didicerat; at cumprimum in eum oculos conjicit, mox præteritæ vitæ scelera, a quibus nunquam resipuerat, illi acerbe exprobrans acriterque objurgans, in hæc verba erumpit: “Quid, miser, a Deo oculorum lucem quæris, qui tot divinæ Luci, quæ te ad melioris vitæ vias tamdiu evocavit, tuis sceleribus tenebras offudisti? Graviori in animo cæcitate laborans, ab oculorum tantum cæcitate curari studes? Resipisce, miser, & criminum argemata, quibus interior tibi mentis oculus caligat, prius exue, ut exteriori oculorum lumine frui queas.” Severa omnes increpatione expavescere, at magis divinam in Viro Dei lucem suspicere cœperunt, qui tam exacte hominis vitam, quam nullo referente noverat, agnitam haberet.

[41] Tertius Fr. Hieronymus Asculanus, ex nostris sacerdos, [dæmonis occultam tentationem religioso pandit: illumque ab illa liberat.] accedat, qui, cum sæcularem adhuc vitam agens, gravi circa fidem tentatione urgeretur, ob maximam, quam de Seraphini sanctimonia opinionem conceperat, ad illum parat accedere, id sibi velut indubitatum in animo statuens, si a Viro Dei tam benigne excipiatur, ut benevolentiæ illi signa ostendat, bene cum eo de tentatione actum iri; sin acriter & austere, de ipsius omnino salute actum esse. Hoc consilio cum ad Seraphinum, qui janitoris tunc munere in Asculano conventu fungebatur, accessisset, adventantem Vir Dei tam charo amplexu excipit, totque illi benevolentiæ signa ostendit, quasi qui in amicum diu optatum incidisset. Cumque totam illi tentationis, qua hactenus afflictatus fuerat, seriem aperuisset, his tandem eum dictis consolatur: “Ne, Hieronyme, de fide tibi dubitatio exoriatur; satanæ hæc tentatio est: tot enim fides nostra Sanctorum gloria & miraculorum testimoniis contestata fuit, ut nullum ei falsum subesse valeat.” His simpliciter dictis, tanta mox Hieronymi animo tranquillitas orta, ut, omni tentatione expulsa, in Capucinorum gremium evolaverit.

[42] Tanta Vir Dei sacerdotes reverentia prosequebatur, ut cumprimum ex his aliquem in via obvium haberet, illius manus deoscularetur. Hunc cum sacerdoti cuidam sibi familiari honorem frequenter redderet, [Sacerdotis animam peccato maculatam, & mulieris occultum adulterium noscit.] contigit, ut, cum sacerdos turpi se peccato aliquando maculasset, in eum Seraphinus incideret; quem non modo solito honore non excepit, verum nec conspectum quidem præteriit. Quamobrem ille factum admiratus, cum id propter internam animi labem, quam necdum pœnitentia explaverat, sibi accidisse dubitaret, rem certius exploraturus, mentem pœnitentia & confessione quamprimum eluit: rursusque eidem occurrens, ab eo consueto, uti prius, honore afficitur. Per id tempus cum binæ Asculanæ mulieres, ad conventum accedentes, ab eo Crucis signum expeterent; uni quidem signum non invitus exhibet; alteri vero, quæ occulto adulterii crimine tenebatur, signum proferre recusans: “Non tibi”, inquit, “non tibi Crucis signum debetur.” Neque in plura verba erumpens, sui mulierem criminis tacitus admonuit. His & pleraque alia exempla accedunt, quæ, cum minus gravia sint, prætermitto; quæ vero ad miracula spectant, cum iis infra explicanda rejicio.

[43] [Mulieri, ob partus difficultates conclamatæ, incolumitatem promittit.] Ad rerum futurarum prædictiones venio, quæ ex lucis propheticæ dono, quod a Deo cumulate acceperat, profectæ eo majorem in Viro Dei vitæ sanctimoniam inesse, declarabant, quo iis a Deo copiosius illustrabatur. Quapropter cum hæ tam multæ sint, ut sua legentium animos multitudine obruere valeant, gravioribus explicatis, cæteras indicandas potius, quam exarandas censui. Plerisque Dei Servum ægrotis, qui vel extremo cum morte agone conflictabantur vel medicorum judicio neci adjudicati fuerant, futuram incolumitatem prædixisse, ex Processu constat. Atque inter hos prima Turia quædam, mulier Asculana, cujus ob summani partus difficultatem salus omnino desperata esset, cumprimum a Viro Dei Crucis signo obsignata fuit, ab eo quoque futura illius intra dimidiæ horæ spatium incolumitas asseritur, quam mortuo fœtu consequutura esset. Ea igitur, uti prædicta fuerat, subsequuta, omnes ac præsertim physicos ipsos, qui eo tempore mulieris occasum præstolabantur, ecstasi ac stupore affecit.

[44] [De moribundo vaticinatur, eventu probante.] Nicolaus Claveneos Asculanus, jam sacro oleo inunctus, ad vitæ occasum properabat; cum ad eum Seraphinus accedens: “Nicolae”, inquit, “ne vitæ exitum pertimescas, longior tibi restat via; te prius Deus Capucinum, quam mortuum, vult.” Res dictum comprobavit: Nicolaus enim, valetudine adepta, post sextum annum ad Capucinos migrat; qui cum eo tempore in laïcorum ordine collocari vellet, eum is sacerdotio inungendum prænuntiat. Denique hic & Capucinus & sacerdos sub Hieronymi nomine diu in Capucinorum castris militat.

[45] [Animam agenti sanitatem, quibusdam felicem e bello reditum, & uni martyrium prædicit.] Marco Antonio, nobili Asculano, supremum ægrotanti, funera parabantur: quo tempore Vir Dei adventans: “Quid”, inquit, “funera tanquam mortuo paratis? Convalescet Marcus Antonius & plures etiamnum annos vivet superstes.” Post hæc ille & convaluit, & diuturna luce potitus, propheticum Viri Dei dictum confirmavit. Matthæo Vallomeo Asculano, simul cum Hyacintho fratre ac nonnullis propinquis ad Canysiæ bellum sub Joanne Francisco Aldobrandino, Pontificiarum copiarum præfecto, proficiscente, Perugina mater graviter eorum pericula reformidans, quidnam de his sperandum esset, a Viro Dei aliquando percunctatur. Cui ille: “Omnes”, ait, “in patriam sospites redituri sunt: unus duntaxat Hyacinthus strenue pro Christi fide decertans, martyr occumbet.” Post hæc, cum Asculana urbs cæteros redeuntes recepisset, ex his solum Hyacinthum, generoso cruore conspersum, cælum excepit.

[46] Alsatia, Annibalis nobilis uxor, ob Alexandrinæ matris, [Nobilem mulierem sanandam, ipsique filium nasciturum;] quæ ad morem ægrotabat, periculum graviter animo angebatur: quapropter ad Seraphinum se conferens, eam obnixe illius precibus commendat; qui, cum pro ægrota aliquantisper orasset, his eam tandem verbis consolatur: “Æquo animo esto, Alsatia, necdum matrem vitæ occasus intercepturus est, quin potius ea salva masculum pariet.” Rei porro eventus eo omnibus admirabilior visus fuit, quo nemo eam prægnantem suspicabatur, neque Alexandrina ipsa fœtum in utero præsenserat.

[47] Lucretia Santuccia ægrotans ad eum morbi statum devenerat, [cuidam uxori moribundæ sanitatem, marito vero, levi morbo affecto, mortem prædicit.] ut a physicis vitæ illi tempus in sequentem tantum noctem protenderetur; quo tempore quidam ex nostris sacerdos, ipsius animam Deo commendaturus, ad cam accedit; cui cum Seraphinus socius adjunctus esset, dum sacerdos pio munere fungitur, Vir Dei post orationem surgens, cum ei æream quandam Christi crucifixi imaginem, quam secum gestabat, deosculandam obtulisset: “Lucretia”, inquit, “Deo gratias age; hæc enim infirmitas tibi non ad mortem, sed ad vitam erit.” Eodem vero tempore in altero cubiculo proximo Lucretiæ vir, levi morbo correptus, in lecto jacebat; cum eo Seraphinus oculos convertens: “Non sic ille”, subdit, “qui in eo cubiculo ægrotat; is enim brevi ex hac luce discedet.” Quid pluribus opus? Illa e mortis faucibus eruta incolumitatem assequitur; hic vix morbi limina attingens ad mortem rapitur.

[48] Hoc anno * canonici Alacinæ Asculani soror, [Cuidam ægræ sanitatem promittit, seque ante illam moriturum, asserit:] cum propter excessum, quem in malorum persicorum esu occulto patraverat, in gravem morbum incidisset, ex quo extremum sibi vitæ exitum imminere formidabat; accitum ad se Seraphinum rogat, ut divinam illi Clementiam exoret. Cui ille corollam, quam ex malorum persicorum nucleis compactam gerebat, ostendens, quænam illa ossa essent, interrogat, ut illa morbi sui causam, tametsi occultam, se non ignorare, intelligeret. Tum statim: “Ne vereare”, ait, “ex hac enim ægritudine convalesces.” At cum illa ob medicorum sententiam, se morituram affirmaret, difficilemque illius dictis fidem adhiberet, mox Vir Dei: “Jam mecum”, inquit, “sponsionem ini, quis nostrum prior ex hac sit luce migraturus. Si prior ego, tu tot mihi corollarum numerum solves; sin tu prior, hunc ipsum numerum animæ tuæ reddam.” Cumque illa pactum acciperet: “Ne in hanc,”, inquit, “mecum sponsionem descendas; etenim ego certa, tu adversa prorsus alea ludis Verum id tibi sat esto, te brevi incolumem futuram.” Porro utrumque Viri Dei vaticinium certum fuisse, ipsa temporis ratio declaravit: Seraphinus enim, cum hoc anno suum vitæ cursum gloriose confecisset, illa post ægritudinem ad sextum usque annum pertigit superstes.

[49] [plerisque ægrotis incolumitatem,] Hoc modo & Finisbæ Orlandiæ, lethali morbo in partu laboranti, vitæ ac partus incolumitatem; Hieronymo Ancillotto medico, ad mortem ægrotanti; Constantiæ Rosatæ, cujus anima jam Deo commendabatur; Bernardo Honufrio febre correpto; Pamphiliæ Asculanæ, viri graviter ægrotantis periculum formidanti; Smeraldæ Ricciæ jam neci a physicis adjudicatæ; Octavii Bandini, S. R. E. Cardinalis, fratri, quem tanquam mortuum deflebant; Gervasiæ Firmanæ gravissime ægrotanti; Marthæ Pauluciæ, diutino morbo laboranti; Casertano c principi, gravi morbo oppresso; Deloëriæ Cinthiæ, jam sensuum usu destituæ; Bibianæ, Lucæ Thomasini uxori, cujus jam salus desperata erat; Cinthiæ a Monteflorum, Dominici Barlocii uxori, divino fascino languenti, liberationem ac sospitatem prænunciat.

[50] [matri filium haud diu victurum, item alii filias geminas brevi morituras,] Quamplurimos quoque eadem prophetici spiritus luce de vitæ occasu præmonet, quorum nonnulla hic libet exempla intexere. In Asculana urbe cum Vir Dei puerum quemdam, Thomam nomine, Diamantis Mocconæ filium, sibi obvium haberet, manum illius capiti imponens, multis eum benedictionibus prosequebatur. Hunc cum aliquando una cum matre domi offendisset, dum puero abblanditur, ad matrem conversus: “O beatus puer”, inquit, “non mundo, sed cælo natus! o fælix anima, fælicem brevi cælestis regni sedem occupatura! Ne ullam, Diamas, in eum humani consilii cogitationem defigas, non tuum, sed Dei germen est, in cælesti quamprimum patria transplantandum.” Post hæc dicta vix quartum puer annum attigerat, cum purus ad cælestia migrat. Vincentia, Julii Coticoni uxor, geminas uno partu filias ediderat, quas cum Seraphini frequenter precibus commendaret, haud aliam ab eo præter hanc unam vocem extorquere unquam potuit: “Frustra rogas, Vincentia, geminæ enim hæ columbæ sunt, quæ ad cæli nidum adspirant.”

[51] [cujusdam obitum & damnationem.] Nobilis quædam mulier, cujus nomen sponte prætereo, cum patrem diutino morbo laborantem, qui ob quandam illius inobedientiam tam gravi in eam ira excanduerat, ut ne ullam quidem de ea sibi mentionem fieri sustineret, sæpe frustra sua humilitate ac omnibus officiis placare tentasset, ad Virum Dei confugiens, suas illi animi afflictiones ac patris duritiem aperit. Cui ille: “Æquo animo esto”, inquit, “quod tuum erat, patri exsolvisti. Verum id te minime lateat, miseram illam patris tui domum magna dæmonum multitudine occupari. Haud is diu vivet superstes; at, quod magis deplorandum, vitam cum æterna morte commutabit.” Nihil prorsus inane dictum, cum enim ille, post annum morbo consumptus, ad ultimam vitæ lineam pervenisset, sanctis Ecclesiæ Sacramentis expiari abnuens, iis, qui sacram illi peccatorum confessionem persuadebant, se crimine quodam constringi respondet, quod nulli unquam aperire valeret. Hoc modo inexpiatus & absque Sacramentis ex hac vita, supremo inferni supplicio perimendus, decessit.

[52] Hoc anno Marcus Stabilis Asculanus, viginti circiter annos natus, [adolescenti, infanti recenter nato] Seraphinum adiens, ab eo, num vel uxorem ducere vel religiosam vitam amplecti debeat, consilium exposcit. Cui subridens Vir Dei, manu humero illius imposita, ait: “Neque connubia junges, neque ad religiosam vitæ formam pertinges. Melioris nobis vitæ genus, Marce, quærendum est, quod apud Superos manet.” Id vero haud secus contigit, Viro Dei hoc anno e vivis sublato; Marcus vero, cum biennium post hæc superstes vixisset, neque uxore neque religione potitus, humana deserit. Ripæ Transonæ, cum ob masculi partum Gradassi Bonominis familiam maxima lætitia perfusam cerneret, ad socium conversus: “O quam breve”, inquit, “& momentaneum ac instar puncti est mundi gaudium! Vides, quam magna ob natum puerum est hujus domus hilaritas; quæ tamen cito evanescet; puer namque vaporis instar, ad modicum apparentis, celerius tolletur, ac tum gaudium in luctum convertetur.” Res dictum subsequuta. Puer enim vix tertium vel quartum diem vidit superstes.

[53] Astolphus Giulerius Asculanus, spinæ ventosæ morbo in pede laboraverat, [cuidam pede laboranti] quem cum quinquennii spatio patientissime tulisset, eodem aliquando afflictatus Seraphini sibi apud Deum opem implorat, cui Vir Dei: “Adhuc paulisper, Astolphe, patienter sustine, ac tum lætus quiesces; ubi neque spina ventosa, neque morbus, neque dolor tuam tibi ultra quietem intercipient; breve admodum tibi patientiæ tempus præscribitur. Etenim S. P. N. Francisci dies, qui abhinc vix bimestre abest, finem morbis ac doloribus simulque vitæ imponet.” Hæc Astolphus cum jucunde accepisset, se in illum diem parat, ac S. P. Francisci præsentia ante mortem potitus, cum eo ad cælestia migrat.

[54] His & alii plerique accedunt, quibus Vir Dei futurum prophetico spiritu obitum prædixit. [pluribusque hic nominatis mortem,] In his sunt Hieronymus, Baptistæ Paduani filius; Prosper Biciarius, medicus Asculanus; Lucretia Carlina, cui & obitus horam & omnia morbi symptomata prænunciat: Alseniæ, nobilis Asculanæ filius, exul a patria; Lauræ Fastoriæ Asculanæ filia nubilis, Fabritii Comentati a Montegranario infans masculus; Franciscus Meliorius Asculanus; Æmilius Archangelus Asculanus; Polissena Rocia Asculana; Marchisiana Valenda Asculana, quam in ipsa Dominici natalis nocte morituram prænunciat; Franciscus Maria a Loro; Josephus, Constantiæ Paradisæ filius; Joannes Andreas, Mecotii fabri lignarii filius; qui levi morbo laborabat; Vincentius Rosatus, dux peditum, nec minimum ægrotans; Blasius Pelagallus a Monteflorum; Henricus Masseus, nobilis Asculanus; Angelæ Gualatæ a Ripa Transona filius; Serena picilla Asculana; Julia, Joannis Baptistæ Auricolæ Asculani uxer, quæ plena incolumitate fruebatur; Beatæ Seglettæ filia quinquennis; postremo Octavius Crantillus Asculanus, quem postridie hinc emigraturum prædicit, cum solis radii ad ægrotantis lectum pertingerent: quæ & ipso rei eventu comprobata fuere.

[55] [atque variis mulieribus partus prædicit.] Variis quoque mulieribus, quorum aliæ fœtum discernere non poterant, aliæ ne de prole quidem cogitabant, futurum distincte partum præsignificat. Finisbæ Orlandiæ, Diamanti Mocconiæ, Baltasinæ Asculanæ, Sophonistæ Marci Antonii Squarillæ uxori; Vincentiæ Petrochinæ, Cardinalis a Montelparo nepti; Claræ Jubariæ ex Marchia Anconitana d; Petræ Franciscæ, Vincentii Posentii uxori, prægnantibus masculum omnibus fœtum, quem suo tempore enituntur, prænuntiat: Gasparinæ vero, Thomæ nobilis uxori, necdum prægnanti masculum; Octavii Cetarelli nurui, quam antea prægnantem, masculum parituram affirmaverat; plures deinde liberos eidem futuros prædicit. Sophonistæ, cujus supra memini, filiam primum, quæ ad septimum duntaxat usque annum vita comite perventura esset; alteram quoque, quæ Deo sub monialis velo consecranda esset: puerum denique, qui sacerdotio inungendus esset, enixuram prænunciat. Rursus Petræ Franciscæ, ac Mariæ Constantiæ Pectinellæ fæminæ ortum: Arthemiæ Turrianæ, quæ omnem prolis procreandæ spem abjecerat, quatuor eam masculos enixuram, sæpe confirmat. Hieronymæ tandem, Josephi Massei uxori, quæ, cum liberos procreare non posset, cum Seraphino conquerebatur, huic Vir Dei: “Tot”, inquit, “liberi tibi futuri sunt, ut ii tibi forte fastidium pariant.”

[56] [Tribus adolescentibus] Præter has quamplurimæ etiam rerum promiscuarum prædictiones ab eo profectæ referuntur, ex quibus nonnullas indicare libet. Cum Vir Dei, longius iter faciens, in conventu Montisulmi e nonnihil quietis acciperet, inter alios, qui ad eum eo tempore confluxerunt, quinque Montisulmi adolescentes fuere, quos Vir Dei, dum piis ad pietatem verbis excitat, ex his alter ab eo percunctatur, num eorum quispiam a sæculo ad Capucinos migraturus fit. Cui statim Seraphinus ex his unum indigitans: “Hic”, inquit, “noster erit, atque in Seraphicis S. P. N. Francisci castris strenue militabit.” Res prorsus nova adolescenti visa est, qui necdum de Capucinorum vita amplectenda cogitaverat. At res divinum consilium sortita est; adolescens siquidem divina post hæc vocatione percitus, ad religionis se sinum conferens, sub Justi a Monteulmi nomine Picentem provinciam ac totum religionis orbem sua prudentia & virtutum luce plurimum illustravit.

[57] [in Ordinem Capucinorum] Hoc spiritu & Fr. Ludovico a Monteguidone, qui, dum adhuc in sæculo versaretur, in conventu S. Victoriæ sanctum Virum adierat, ut eum pro domesticis quibusdam sororis ærumnis apud Deum deprecatorem adhiberet, futurum religionis ingressum indicavit. Cum enim, quod ad sororem spectat, quæ olim Baptistellæ, celebri Proscripto, nupserat, brevi illam ab ea molestia animi liberandam innuisset, quod haud secus accidit, Baptistella ob Marci Sciarræ internecionem in patriam redeunte, mox ad Ludovicum conversus: “Quid tu”, inquit, “num stabiles aut diuturnam cum mundo, qui Deo inimicus est, amicitias junges? Absit; meliora te profecto manent: pugilem te Capucinorum castra expectant: noster eris, atque ubi te mundus ad nonum usque mensem in utero detinuerit, ad religionis tandem te pedes pariet, a qua in sinum receptus rub Ludovici nomine sacra Deo ministeria exsolves.” Nihil prorsus inane præteriit: juvenis enim, etsi nullam eatenus ad religionem cogitationem contulisset, his auditis, velut cælesti œstro percitus, ita in religionis amorem afferbuit, ut nulla aut temporalium rerum aut propinquorum vi retineri posset, quominus religionis ingressum omni studio prosequeretur. At, Provinciali Vicario longius ad prædicationis munus abeunte, ad nonum usque mensem religiosi spiritus flammam continere cogitur; quo expleto, religionis sinu exceptus, Ludovicus nuncupatur, ac sacerdos denique inunctus, divinis Ministeriis consecratur.

[58] Franciscus Lazarinus, peditum dux, & Antonius Gabriëlius, [ingressum,] cum Virum Dei in Lori conventu convenientes, suum illi propositum, quo in religionis amplexum conspirabant, verbis aperuissent, laudat ille; at Francisco, qui eo magis desiderio æstuate videbatur, jamque ex Vicarii Provincialis litteris de sua inter nos receptione certior factus fuerat, “Tibi”, inquit, “Francisce, sat est, ut religiosam hanc in animo cupiditatem alas, quæ te sedulo ad pietatem provocet, neque enim te Deus ad religiosæ vitæ statum vocat, verum id magis, ut cum pietate familiam tuam administres.” Tum ad Antonium, qui remisso eatenus animo ad religionis propositum ferebatur, sermonem convertens: “Te”, ait, Antoni, te cæleste consilium ad religionem provocat. Animum auge ac divino te beneficio dignum præsta.” Cumque eum plerisque salutaribus monitis, quæ illum post susceptam religionem juvare poterant, prosequutus fuisset, utrumque dimittit, rei eventu utrumque Viri Dei vaticinium probante. Franciscus siquidem paulatim a religionis proposito defervens, domus suæ curæ relinquitur. Antonius indies ardentior, tandem sub Vincentii appellatione Capucinis adnectitur, ac tandem sacerdotio inungitur.

[59] Marfisæ, Christophori Boni Asculani uxori, [Mulieri absentis viri reditum, & matri, filiam voto castitatem consecraturam, prænunciat.] quæ diutinam Viri absentiam absque ullo illius salutis nuntio lugebat, futurum viri post tertium diem reditum, & pericula, quæ evaserat, exponit. Angelicam a Monte S. Pauli f adhuc puellam, quæ Viro Dei Crucis signo munienda a matre aliquando oblata fuit, suam Deo virginitatem castitatis voto consecraturam prænunciat g.

ANNOTATA.

a Vide hujus Vitæ caput 1, num. 6.

b Capitis 3, num. 32 videsis.

c Quæ episcopalis Italiæ in regno Neapolitano civitas est.

d Italiæ regione, olim Picenum dicta, sub summi Pontificis dominio.

e Marchiæ Anconitanæ in ditione Pontificia oppiduli.

f Qui Italiæ in territorio Asculano pagus est.

g Dono pariter scientiæ, refert citatum processuum Compendium, & intellectus excelluit; nam licet esset laïcus & literaturam non cognovisset, adeo tamen sacros Hymnos, Antiphonas & Lectiones egregie explicabat, tantaque claritate doctrinæ de Deo ejusque altissimis Mysteriis disserebat, ut eximios viros cæterosque religiosos in non modicam traheret admirationem.

* 1604 ejus emortuali

CAPUT V.
Miracula, quæ Sanctus vivens operatus est.

[Capitis morbum,] Hæc vero cum tam ingenti rerum copia exuberent, ut, si universa explicanda forent, iis facile lectoris animus defatigari atque a lectione deterreri posset; institutam hactenus in iis conscribendis brevitatem prosequens, ab iis primum historiam exordiar, qui a variis corporis doloribus ab eo divina virtute curati fuere. Primum igitur Ragusina, Verbii Philippi Anfidani uxor, gravi decem annorum spatio capitis dolore cruciata fuerat; quæ, audita miraculorum fama, quæ de Seraphino percrebuerat, cum eum in ecclesia adiisset, diuturnumque illi capitis morbum retulisset, is manum ipsius capiti imponens: “Jam Deus”, inquit, “tibi sanitatem contulit; cura, ut divina te gratia dignam præstes.” Atque eodem tempore soluto capitis dolore, nunquam eo deinceps vexata fuit.

[61] [crurum dolorem,] Crispinus Chorus Asculanus, gravissimo crurum dolore correptus, cum per bimestre ita eo cruciatus fuisset, ut ne ea quidem movete posset; ut dolorem leniret, in plateam se deferri curat, ubi dum foliorum lusui cum aliis incumbit, en Seraphinus adventans, folia ex ludentium manibus extorta dilacerat ac paulatim discerpit, cæterisque, qui colludebant, dilabentibus, solus Crispinus crurum morbo præpeditus consistit. Cui Vir Dei: “Crispine, si nunquam deinceps te lusurum spoponderis, a crurum morbo te curandum scias.” Illico Crispinus promptissime pollicetur. Qua pollicitatione accepta, Vir Dei mox crura manu contingens ac signo Crucis muniens, ita illi sana & valida restituit, ut, qui eo aliorum ope delatus fuerat, domum pedester redierit.

[62] [totius corporis cruciatus signo Crucis sanat;] Angelica Asculana universali corporis dolore ac præterea cordis palpitatione ita laborabat, ut, cum nullis remediis levari posset, ad Seraphinum profecta illius apud Deum opem imploraverit; qui, cum ærea quadam Christi crucifixi imagine, quam corollæ appensam gerebat, totum illius corpus obsignasset; ubi aliquantisper cum ea ante sacrum Eucharistiæ altare oravit, iterum signo Crucis munitam dimittit, quæ mox a corporis dolore & cordis deliquio libera domum redit.

[63] [lateris dolorem, podagram,] Marcellina, Alomei Asculani uxor, tam gravi in sinistro latere dolore cruciabatur, ut, cum illi respirationem adimeret, sæpe illam ingentes rugitus edere compelleret; cum eam ad domus suæ fores sedentem Seraphinus aliquando consuetæ mendicationi incumbens offendit; quam cum querulas propter doloris vehementiam voces edentem perciperet, causam interrogat; qua audita: “Ne dubites”, inquit, “dolor abscedet.” Cumque eam sua Crucifixi imagine consignasset, præteriit; at vix is terga verterat, cum a dolore libera incolumis surgit & miraculum magna voce prædicat. Beatrix, Viro Dei propinqua, integri anni spatio ita a podagræ doloribus afflictata fuerat, ut nulla quiete frui posset; quam cum Seraphinus aliquando in lecto jacentem offendisset, “Quid”, inquit, “hic jaces, Beatrix? Non jacendi sed operandi tempus est”, suaque Crucifixi imagine pedes contingens & Crucis signo muniens, dolorem fugat, eamque a podagræ morbo deinceps liberat.

[64] Ab eodem quoque podagræ morbo in oppido Montisgranarii Mecotium Darium, [cephalœam, capitis, brachii & manus cruciatus Crucifixi imagine fugat:] diu laborantem, Crucis signo sua Crucifixi imagine adhibito, curat. Ibi quoque Philomenam, Francisci Brichii uxorem, a cephalæa, quam diu sustinuerat, eodem modo persanat. Fr. Antonius Cingulanus a, ex nostris concionator, cum diuturno capitis dolore, quo etiam in sæculo afflictabatur, laboraret, vix illam Crucifixi imaginem a Seraphino oblatam, qua etiam ab eo in fronte obsignatus fuit, exosculatur, cum protinus a capitis dolore liber perpetuo ab eo cruciatu vindicatur. Fr. Virgilius Pacificus a Monterubiano, Minor Conventualis, acerrimo quotannis brachii ac manus dolore torquebatur: qui, cum Viro Dei familiaris esset, ab eo aliquando Crucis signo communiri poposcit; quo accepto, statim a dolore convaluit, neque unquam deinceps eo afflictatus fuit.

[65] Hoc pacto & Rochus Asculanus ab utriusque brachii languore; [eadem Crucifixi imagine adhibi a, varios morbos surat] Aurania, Ferrantis Palettæ Asculani uxor, ab sinistri humeri cruciatu; Joanna, Scipionis Profilii uxor, a brachii tumore ac inflammatione; Vincentia a lupinorum morbo b, quo graviter vexabatur, iterumque a partus angustia; Augustinus Sessuntius a manus dolore; Fr. Valerius a Ripa Transona, ex nostris laïcus, ab odontalgia c; Polinix Tuffina Novanensis d a cephalæa e; Innocentius Pitiotus a colico dolore; Urbinia Asculana ab uberum tumore; Beata Sgarilia & Marsina, Asculanæ mulieres, a diutino renum cruciatu; Bartholomæus a Loro a morbo cachexiæ; Benedictus a Monteguidone a spina vetosa; Julia a Montegranario ab universali corporis tumore; Fr. Bonaventura Maceratensis f, ex nostris concionator, a cephalæa; Lucretia Odoarda a genuum imbecillitate ac dolore; Aurelia, Petri Andreæ Novanensis uxor, a colica passione; Balthasar Grimaldus a Montegranario a totius corporis doloribus, ab eo Crucis signo utplurimum sua illa Crucifixi imagine adhibito, persanantur.

[66] His plagis ac vulneribus accedant, quos a Viro Dei, [Peditum ducem ab aurea fistula;] sola Dei virtute sanatos fuisse, ex Processu exploratum est. Flaminius Cinacius, dux peditum, lethale vulnus in pectore acceperat; cui cum aurea fistula, ex qua sanies efflueret, ac vulnus, quod consolidari non poterat, patefactum servaret, a physicis perpetuo in ipso vulnere retinenda applicata fuisset, eo maxime æger cruciabatur; quapropter Seraphini aliquando præsentiam nactus, ab eo supplex poscit, ut sua oratione a Deo sibi vulneris illius curationem exoret. Cui Vir Dei: “Quid”, ait, “te in hoc vulnere cruciat?” Mox ille: “Aurea sistula”, inquit, “quam in vulnere reconditam gero.” At Seraphinus ægro colludens: “Aureane sistula”? ait, “nimis profecto superbum vulnus, quod nisi aurea fistula saniem eructet, haud sibi satisfactum esse velit. Verum in Domino confide, Flamini, vulnus absque sistula curabitur.” Cumque fafciis, quibus vulnus obtegebatur, explicatis, illud patesactum fuisset; mox Vir Dei sua illa Crucifixi imagine vulnus contigit & Crucis signo contactum corroborat. Vix autem Crucis signum ediderat, cum se aurea fistula e vulnere erumpens vulnus ita ad incolumitatem parat, ut quarto vel quinto post die absque fistula perfecte curatum fuerit.

[67] [alium ab ulcere, militem a gravi vulnere, villicum a carcinomate,] Theodorus Tassus Asculanus, fistuloso ulcere in dextra manu laborans, nullis remediis juvari poterat; cum illud Seraphino aperiens, ab eo sua Crucifixi imagine signatur, moxque sola cicatrice in miraculi testimonium relicta, perfecte sanatur; qui divino beneficio gratus, se Deo post hæc in Capucinorum Ordine consecrat. Horatius Javania: Cyrneus miles, pugione in sinistro latere confossus, nullo remedio ad vitæ metam properabat; quo tempore Seraphinus, Asculani xenodochii ægros visitans, in hunc incidit. Cui, ubi ut pacem iniret, persuasit, signo Crucis sua Crucifixi imagine vulneri adhibito, id præstitit, ut postridie e vulnere incolumis e lecto surrexerit. Augustinus Imperacius, Catapultarius miles, cum ob sauciatum commilitonem, ne in carcerem detruderetur, aufugeret, in suæ centuriæ subcenturionem incidit, a quo lethali vulnere per latera transverberatur. Eo in mortis periculo ad Seraphini preces confugiens, ab eo signo Crucis, nudato vulnere, communitur: quo accepto, postridie e lecto incolumis emergit. Joannettus, Joannis Francisci Corvi villicus, diu atrum in facie carcinoma tulerat, quo indies excrescente ac carnem depascente, cum is Seraphinum aliquando obvium haberet, ab eo signum Crucis postulat, qui cumprimum illud sua Crucifixi imagine exhibuit, eum confestim divina virtute persanatum dimisit.

[68] [duos a cancro, filiam manu capia m, aliam digiti lœsione, pluresque alios sanat.] Hoc quoque modo Franciscum a Montesancto & Æmiliam a Loro, a cancro eorum vultus devastante; Dianam a Loro manu captam; Portiam, Nicolai Seraphini filiam, quæ casu sibi digitum sola cute pendentem obtruncaverat; Citam Victoriam Odoardam a gravi apostemate; Joannem Camillum Arpinum Asculanum a capitis vulnere; Balthasarem Asculanum, gravi in capite vulnere saucium; Pyrrhum Valerianum, peditum ducem, a manus ulcere, quod in cancrum degenerabat; Antonium Vallomeum Asculanum a profundo humeri vulnere; Franciscum Monseum Asculanum a fistuloso femoris ulcere; Joannem Marinum, decem annorum puerum, gravissime ex lapsu in capite saucium; postremo M. Aurelium Spoletanum Asculanæ urbis gubernatorem, ab incurabili manus ulcere divina virtute curat: cum enim ad eum Vir Dei pro reo quodam captivo rogaturus accessisset; ægre is ad veniam reo dandam pertrahebatur; at Viri Dei precibus victus, his eum tandem verbis compellat: “Jam inter nos, Seraphine, paciscamur: ille delicto, ego gravi in manu ulcere teneor, si me tu ab ulcere liberum præstiteris, ille meo decreto absolutus e carcere emerget.” Hoc pacto accepto, cum Vir Dei nonnulla Crucis signa Marci gubernatoris ulceri sua Crucifixi imagine adhibuisset, ab eo statim abscedens, vix ad palatii gradus pervenerat, cum Marcus, ulcus persanatum cernens, reum e custodia liberum abire jubet.

[69] Jam ad claudos & membris captos accedo, qui a Viro Dei Crucis signo duntaxat adhibito persanantur. [Dictæ Crucifixi imaginis attactu claudo, filiæ utroque pede mutilæ,] Primus Vincentius Potentia altero crure ita captus erat, ut eo non nisi difficillime progredi valeret. Hoc modo cum se ad Seraphinum contulisset, ipsius pro cruris incolumitate preces implorat; qui, ut Vincentio familiares erat: “Quid”, inquit, “de crure conquereris? Nulla cruri ægritudo est.” Mox crus sua Crucifixi imagine consignans liberum protinus illi gressum reddit. Salomea, Lucrætiæ Antonellæ trium annorum filia, cum utroque pede ita mutila esset, ut neque incedere, neque stare ullo modo posset; hanc Lucretia mater, Seraphini aliquando conspectum nacta, ejus precibus curandam commendat; qui puellam ulnis exceptam, cum nonnullis sanctæ Crucis signis communiisset, humi reponens, eam jubet incedere; qua libere perinde, ac si nulla crurum imbecillitate teneretur, progrediente, is celerem ipsius obitum prædicens: “Ne”, inquit, “puellam nunc libere incedentem lætitia excipiatis; brevi enim fælicius eam in cælum concedentem conspicietis.”

[70] Virgo quædam a lumbis deorsum ita membrorum usu destituta erat, [alii tibiarum crurumque usu destisutæ, quatuor fracto semore] ut ne ea quidem movere posset; quapropter cum, universis physicorum remediis frustra tentatis, nulla illi incolumitatis spes affulgeret, ad Virum Dei Asculum delata in ipso ecclesiæ limine collocatur. Hanc cum Portia, nobilis mulier, Seraphini impensius orationi commendaret, ad eam Vir Dei accedens, cumprimum sua Crucifixi imagine pleraque illi Crucis signa variis corporis partibus adhibuisset; his eam vocibus compellat: “Surge, filia, & ad sacrum Eucharistiæ Sacramentum Deo pro beneficio gratias actura concede.” Protinus illa, tibiis consolidatis & toto corpore incolumitati restituto, ad altare procedit, omnibusque præ gaudio collacrymantibus, pedester atque incolumis domum revertitur. Stephanus a Capite Rivi, Asculani agri oppido, femore sibi ex arboris lapsu confracto, cum octo mensium spatio in lecto jacuisset, vix fulcris adhibitis, paululum progredi poterat, cum Seraphinum nactus ipsius ad semoris curationem apud Deum auxilium exposcit; qui, Crucis signo Crucifixi imagine, uti solebat, femori impresso, ita illum in momento reddit incolumem, ut eodem tempore, projectis fulcris, sua per urbem haud sine intuentium admiratione gressu liberrimo negotia gesserit.

[71] Petrus Manfredus a Montegranario crus sibi ex casu confregerat, [laborantibus, aliisque incedere haud valentibus, gressum restituit.] quod cum nullo remedio instaurari posset, in lecto jacebat; cum eo Seraphinus præteriens, adolescentisque casum miseratus, sua Crucifixi imagine Crucis signum cruri impertit, quo Petrus eodem mox tempore persanatur. Eadem prorsus Dei virtute, & Bernardum Asculanum, & Jacobam, Mantocii uxorem, quibus crura confracta erant; & Hieronymam, membrorum usu destitutam, & Joannam, Candodori Asculani filiam, altero crure mutilam; Dianam a Loro manu captam, & Octavium Bandinum, S. R. E. Cardinalem, cujus crus confractum fuerat g; & Theodoram, Antonii Frassi uxorem, toto corpore attractam; & Mariam, Semideæ filiam, quæ nullo membrorum usu fruebatur; & Marinum Dionysium a Monteulmi, qui ex arboris lapsu cervicis sibi os confregerat: & Theodoram a Montegranario ex casu toto corpore confractam, in perfectam corporis incolumitatem vendicat.

[72] [Eodem modo pluribus cæcis visum,] Venio ad cæcos, mutos, surdos, gibbosos & incurabiles, qui ab eo in Processu curati leguntur. Dum Vir per Lori oppidum iter faceret, quædam illi mulier, utroque oculo capta, oblata fuit; quam ubi is sua Crucifixi imagine obsignavit, mox, toto spectante populo, lux illi restituta fuit. Puer quoque, advenæ cujusdam mulieris filius, qui eo usque cæcitate laboraverat, cum ab ea ad Virum Dei Asculum adductus fuisset, cumprimum ab eo Crucifixi imagine signum Crucis oculis adhibitum accepit, eodem quoque tempore oculorum lumen recepit. Porro admiratione dignum videtur, quod Josepho Ferranti a Loro contigit; qui, cum integra cæcitate laborans, Seraphini miraculorum famam percepisset, tantam erga Virum Dei fidem animo concepit, ut se omnino a cæcitate curandum sibi persuaserit. Quapropter, cum se ad Virum Dei Asculum perducendum curasset, eo in itinere lux ei a Domino, qui in se uberius confidentes suis donis prævenit, restituitur. Asculi rursus puerum, Felicis Milioræ filium, luce orbatum, orans ac signum illi Crucis impendens, ad oculorum lucem revocat. His plerique oculorum morbo graviter affecti accedunt, quos Vir Dei in integram incolumitatem vendicat. Inter hos enumerantur Maria Joanna Asculana, quæ fistulam in dextro oculo jam diu passa fuerat. Constantia Patinella Asculana dextro oculo orbata. Citta Tucia & Sanctia Orifila, puellæ Asculanæ, ob boæ h morbum lumine captæ. Joanna a Monteulmi, Joannis Marini uxor, ignis scintilla obcæcata.

[73] [tribus mutis loquelam, surdo auditum, gibberoso rectam corporis formam procurat:] Inter mutos Maria quædam, Litprandi textoris filia, asseritur, quæ, cum muta ad quartum usque annum pervenisset, a sancto Viro benedicta & sua Crucifixi imagine signata, linguæ usum accepit. Æsium i Vir Dei profectus, cum aliquot dierum moras in eo conventu traheret, quædam decem annorum puella, Catharina Octaviana nomine, illi oblata fuit, quæ confuso & indistincto dumtaxat vocis sono eatenus res indicaverat. Hujus linguam cum sui Crucifixi imagine contigisset, eaque Crucis illi signum dedisset, Jesu illam nomen proferre jubet, dein Mariæ; quibus distincte prolatis, clare deinceps omnia proloquuta fuit. Eodem modo, cum per Montissancti oppidum iter faciens, ægrotum Crucis signo incolumitati restituisset, mutum præterea deprehendens, altero Crucis signo linguæ impresso, distincte loquentem præstat. Eodem tempore Hieronymo Vico, tredecim annorum adolescenti, adeo surdo, ut ne quidem campanarum sonum perciperet, Crucis signo adhibito, auditum restituit; gibbosum quoque, qui ita curvus incedebat, ut manu terram contingeret, eodem Crucis signo ad pristinam corporis rectitudinem revocat.

[74] In incurabilium numero primus Cæsar quidam Amuratus a Montegranario recensetur, [faucibus laborantem, fistula juvenem, alium lue venerea correptos, item leprosum, aliosque plures insanabiles] qui, incurabili quodam faucium tumore laborans, a Dei Servo Crucis signaculo communitus protinus divina virtute curatur. Post hunc & Sebastiani Rubei filius, incurabili fistula prope sexum affectus; Asculi Alexander Benedictus venerea lue correptus; Theodorus Adamus lepra conspersus; in oppido Montisgranarii Antonella Commentata ab ulcere incurabili; Nesba, Bellisarii a Montefucino uxor; Vincentius Morus Firmanus; Julilius Blasius Asculanus a strumis; Hippolyta Asculana, & Joan. Baptista Georgius ab hydropisi; Hisba, Prosperi Gennasii uxor, a paralysi; Citta Solomea, Ulyssis Cavalcavechii filia; Maria Pomilia Asculana; Ludovicus Asculanus, hospes diversorius; Paulus Vechiolus Asculanus a comitiali morbo; Balthasar Merletus Asculanus a phtisi; in Lori oppido Baptista Passacantandus a vermiculari morbo, a Viro Dei, signo tantum Crucis adhibito, persanantur.

[75] His & moribundi, quorum jam salus desperata erat, [& ab omnibus conclamatos] a Dei Servo velut ad vitam revocati succedunt. Baptista Auricola Asculanus, febri acuta & colico dolore laborans, medicorum ope destitutus, jam sensus amiserat, celerius vitæ cursum confecturus: quo tempore Seraphinus ad ægrum accersitus, ubi paulisper oravit, moribundum sua Crucifixi imagine signat, protinusque æger ad sensus revocatus, ademptam salutis spem instaurat, & quinto post die incolumis e lecto surgit. Augustina, M. Tullii Asculani uxor, angina correpta, post multa remedia frustra tentata omnium tandem medicorum sententia ad necem damnatur: quæ, cum Seraphinum advocari curasset, ab eo signo Crucis confortata, tertio post die e morbo incolumis emergit. Dum in oppido Montisgranarii Margaritæ, Alphonsi Nuzzæ filiæ, jam agonizanti funera parantur, Vir Dei eo accersitus, dum puellam signo Crucis sua Crucifixi imagine confirmat, lethalem morbum ita exterruit, ut postridie ad apertam fugam compulerit. Cum Ritium, Minervæ Asculanæ filium, jam moribundum, mater ac domestici velut mortuum lugerent: Vir Dei insperato adventans, universos genuflectere ac Dominicam Orationem una cum Angelica Salutatione persolvere jubet, tum moribundo signum Crucis impertiens, primum quidem in spem salutis vendicat, tum brevi tempore ad perfectam incolumitatem provocat. Demum Fandolfina, Ulyssis Palmisciani uxor, cum ob diuturnam hydropisim eo evasisset, ut de illius vita omnem prorsus physici spem abjecissent, Virum Dei ad se accersitum rogat, ut sitim saltem sibi extinguere liceat. Cui Seraphinus, ubi eam Crucis signo communivit, aquæ frigidæ urnam adferri jubet, eamque signo Crucis benedicens his eam verbis confortat: “Eia, Pandolfina, jam, quantum libet, bibe ac sitim extingue.” Porro ea bibente, cum domestici mortis potum eam hausturam putarent, vix illa aquam hauserat, cum hydropico tumore decrescente, tantum mox incolumitatis assequuta est, ut postridie e lecto incolumis evaserit.

[76] [incolumes reddit.] Verum, ne cæteros, qui a variis ab hoc Dei Servo morbis curati fuere, præterire videar, nonnullos hic adnumerare libet. Peracius Marciarellus Asculanus, acuta febre tam graviter ægrotans, ut de illius salute medici desperarent, hujus Viri Dei oratione ad salutem revocatur. Hujus quoque filius, trium annorum puer, qui hernia laborabat, ab eo signo Crucis persanatur. Theodoram Aluitratam vultus quidam tumor atque oris morbus invaserat; quo excrescente, cum vix liquidioribus vesci posset, signo Crucis a Dei Servo accepto, mox ab utroque morbo liberatur. Sylvester Caponius, nobilis Asculanus, gravi angina correptus, cum, plurimis physicorum remediis frustra adhibitis, morbo ingravescente, semper deterius se haberet, ad Seraphini, quem singulari veneratione prosequebatur, tandem preces confugiens, ab eo post orationem Crucis signo in gutture munitus, repente convalescit, & post unum aut alterum diem e lecto incolumis erumpit. Seraphinus, Marchiniæ Amatæ filius infans, post aliquot sui natalis dies, toto corpore in tumorem verso, longioris ferme vitæ spem matri interceperat, cum Viro Dei ad illius opem accersito, is simul atque infantem in matris sinu conspexit: “Ne de puero”, inquit, “sollicita sis, vivet infans, &, quem hic modo tumidum profert, tertius post hunc dies tibi incolumem reddet.” Cumque puero Crucis signum impertitus esset, is confestim oculos aperiens cœpit convalescere, donec tertium incolumis diem aspexit.

[77] [Quatuor matribus lactis ubertatem procurat, duosque juvenes a fascino solvit.] Superest ut cætera hujus Servi Dei miracula, quæ passim præter ægrotorum curationes ab eo patrata sunt, brevius percurram. Floravantis Latini a Monteulmi uxor lacte carebat, quo infantem graviter febricitantem aleret. Quapropter omnibus physicorum remediis frustra adhibitis, ultimum a Seraphino remedium, qui ubique miraculorum fama notus erat, vir quærit, qui panem, Crucis signo munitum, ad eum e conventu mittens, eo uxorem vesci jubet, cujus esu non modo uxor lactis copiam assequitur, verum & infans a febre curatur. Hoc modo & Maria Augustilia, Lucæ Albertini uxor, & Tarsia, Cæsaris Junctæ Asculani uxor, lactis ab eo abundantiam accipiunt. Hippolytus, Silentii Seraphini fratris filius, veneficio dementatus, cum trium annorum spatio velut insanus varias per regiones pererrasset, tandem ad Virum Dei perductus ab eoque signo Crucis in fronte munitus, ita a fascino liber domum rediit, ut eo nunquam deinceps agitatus fuerit. Pari modo & Augustinus a Luco, Asculani agri oppido juvenis, a fascino, quo a dæmone alligatus fuerat, a Dei Servo absolvitur.

[78] [Furiosos canes pacat: per imbrem haud madidus incedit: arca, prius vacua, ipsius oratione pane repleta conspicitur.] Dum Asculanos montes Vir Dei, lanam ad lanificium emendicans, peragrat, in plerosque aliquando pecuarios canes incidit, qui cum hiante ore ac rapido cursu in eum tenderent, vix illis signum Crucis objecit, cum fræno velut ori injecto silentes ac pacatos reddit. Rursus cum Asculum cum nonnullis sæcularibus viris rediret, cæteris copioso imbre, qui e cælo cadebat, madidis, is ne una quidem pluviæ gutta perfusus in vespere conspicitur. In Asculano conventu, pane aliquando in vespere deficiente, jubet Guardianus virum quemdam in Ordinem benevolum pro pane adiri, cui Seraphinus: “Quid virum”, inquit, “pro pane vexari necesse est, cum in arca panaria satis superque sit?” “At arca panaria”, ait Guardianus, “ipsa est, quæ panis defectum testatur.” Prius enim Guardianus panariam perlustraverat, quam pane vacuam invenerat. At Vir Dei: “Si panis in panaria non est, mentior ipse, at prius panaria exploranda.” Igitur ad panariam itur, quæ mox sancti Viri oratione tam copioso pane ac placentis referta conspicitur, ut summam Guardiano & cæteris admirationem attulerit k.

ANNOTATA.

a Quod amplum Marchiæ Anconitanæ in summi Pontificis ditione oppidum est.

b Morbus est, quo crura ulceribus intumescunt.

c Dentium dolore.

d Castrum Ecclesiæ ditionis in Marchia Anconitana.

e Continuus ac inveteratus capitis dolor.

f Episcopalis sub archiepiscopo Firmano in Marchia Anconitana civitas.

g Processuum, ad B. Seraphini beatificationem canonizationemque impetrandum auctoritate Apostolica instructorum, Compendium miraculum hoc sic refert: Cardinalis Bandinus, Picenæ provinciæ legatus, dum per montes, nive ac glacie coopertos, obequitat, casu equi sibi crus confregit; cruri fracto ulcus succedit & ulceri grangræna: remediis in vanum tentatis, ejusdem Cardinalis jussu vener. Seraphinus procul absens adducitur, a quo signo Crucis fractura, ulcere & cancro liberatur. Et nec beneficii memoria temporis injuria collabesceret, in vico Venæ Ruptæ, ubi periclitatus erat, ecclesiam suo ære ædificavit. Inter cæteras vero icones, quas ibidem pingi fecit, extaticon, in qua beatus Seraphinus flexis genibus ante stratum insirmi Cardinalis in modum orantis inspicitur.

h Morbus, pueros præcipue infestans, quoipsorum corpora pustularum multitudine rubescunt.

i Episcopalem Italiæ in Marchia Anconitana sub Ecclesiæ domino civitatem.

k Sequuntur hic octo miracula, in Boverio brevitatis studio præterita, quæ in Processuum Compendium ita recensentur. IUM. Stephanus Jacobi ex lapsu sibi fracta coxendice sine fulcro ambulare non poterat; at ubi Servus Dei signo Crucis eumdem munivit, statim ille, ejecto fulcro, solus & liber incessit. 2DUM. Vinum optimum & limpidum, quod in dolio servabatur, tractu temporis fæculentum & acidum evasit. Evocato proinde Servo Dei, statim ac imagine Crucifixi vinum benedixit, non modo pristino restitutum fuit sapori & claritati, sed adeo quoque multiplicatum fuit, ut per plures menses ad integræ familiæ commodum suffecerit. 3UM. Monaco ex fœtida molestaque lepra, quæ totum fere corpus eidem corruperat, eo devenerat, ut se ipsum movere nullo modo posset. Incassum proinde omnibus adhibitis artis remediis, ad opem Servi Dei confugit, atque ab eo imagine Crucifixi signatus repente curari cutem morbique squamulas defluere conspexit, pristinæque subinde sanitati restitutus fuit. 4TUM. Vinum pariter corruptum atque omnino mutatum, quod Servo Dei oblatum fuit, eo orante, non modo pristinam recuperavit præstantiam, sed adeo quoque multiplicatum fuit, ut diu ad usum suffecerit, & ad morbos curandos mirabiliter juverit. 5TUM. Delia Quattrocehi tumore & cancro in mamilla dire cruciabatur, frustra chirurgorum ope semper adhibita. Accito proinde Servo Dei, ejus precibus sese commendavit, &, ubi morbum ille cruce signavit, statim ipsa perfecte convaluit. 6TUM. Jantia puella biennis ex variolarum morbo lumen oculorum penitus amiserat. Ducta itaque ad Servum Dei, oleoque lampadis ardentis coram Eucharistiæ Sacramento ab ipso inuncta, confestim pristinam claritatem visus recepit. 7MUM. Isidorus Vicus hydropisi laborabat, & statim ac super eum Servus Dei signum Crucis efformavit, liberatus a morbo remansit. 8VUM. Petrus Sanctes Petillus febri quartana correptus ulceribusque toto corpore vexatus, opem Servi Dei imploravit, &, cum ab eo fuerit sacra Crucifixi imagine benedictus, illico febris deferbuit, & ulcera penitus evanuerunt.

CAPUT VI.
Ipsius sanctimonia celebris: pius obitus ac sanctitatis signa.

[Ipsius sanctitatis fama adeo celebris fit,] His & aliis quamplurimis divinæ potentiæ miraculis, quibus Deus Opt. Max. Servi sui merita & sanctimoniam uberrime testabatur, cum tam celebre in Piceno a esset Seraphini nomen, ut in quacumque conventus familia degeret, ad eum ægrotantium turbæ confluerent; id potissimum in Lauri conventu accidit, ubi tanta quotidie languentium & ægrotorum multitudo ante ecclesiæ fores jacens cernebatur, ut parum ab illa Hebræorum piscina abesset; quibus cum Vir Dei sua illa Crucifixi imagine Crucis signum impenderet, omnes ferme a morbo curabat. Obsistere quidem ac reluctari Vir sanctus, sed, cum illum Deus velut lucernam, qui sua multis sanctimonia præluceret, in Ecclesiæ modio collocasset, quo magis a se turbas expellebat, eo plures quotidie fiebant.

[80] [ut ad ipsam undique infirmi confluant.] Viro Dei aliquando per Montem-Ulmi iter facienti tam ingens populi turba occurrit, ut vix e medio, pallio ac habitu undique obtruncatis, emergere potuerit. Hoc ipsum illi cum in Montisgranarii familia conscriptus esset, sæpe contingere solebat, ita ut integros dies in ægrotis Crucis signo consignandis frequenter impenderet. Res quidem fratribus ita molesta erat, ut eidem Guardianus aliquando dixisse feratur, quod, si diu ea confluentium multitudo, qua sæpe divina Officia perturbari contingeret, illis ferenda esset, obedientiæ præcepto illi miraculorum potestas, ut olum a B.P.N. Francisco B. Petro Catanio sublata fuit, cohibenda esset. Quamobrem, ne ca conventus familia diutius illam molestiam sustineret, inde Asculum migrat; ubi, cum diu moras traxisset, tanta in eum urbis devotio fuit, ut eum omnes velut cælestem hominem & consolatorem urbi datum agnoscerent, atque is e regione tam singulari urbem illam benevolentia prosequutus est, ut quamplurima in eam tum publicæ pacis, tum mutuæ concordiæ & curationum beneficia contulerit. Postremo, ut perenne illi amoris signum testaretur, eidem corporis sui exuvias perpetuo asservandas reliquit.

[81] Etenim cum plerosque in ea urbe annos magna cum sanctimoniæ laude duxisset, jam septuagenariusb vitæ suæ occasum, quem sæpe antea prænunciarat, [Ferventi oratione & rigida abstinentia ad mortem,] propinquum intelligens, vehementius orationi ac rerum divinarum contemplationi incumbere cœpit, & quasi tunc primum Deo famulari inciperet, ad majora quotidie virtutum studia se extendere juventutisque jejunia atque asperitates ad senectutis annos revocare. Demum ne vacantem aut somno deditum eum Dominus insperato adveniens offenderet, ardentem cum virginibus lampadem omni studio præferre curabat.

[82] Diu Seraphinus occultum in pectore morbum, [quam instantem prænoscit, se præparat,] quo licet tanquam spiculi mucrone acerbe confoderetur, tam patienter tulerat, ut eum nulli hactenus aperire voluisset; cum tamen hoc tempore adeo ingravesceret, ut jam supremum illi interitum minaretur, illum tandem declarare cogitur. Nullum morbus exterius malignitatis signum prodere videbatur; quo fiebat, ut & medicus & Fratres haud tanti morbum æstimarent, ut ex eo aliquod illi vitæ periculum imminere existimarent, præsertim cum nec febris Dei Servum occuparet, neque is lecto decumberet. At Vir Dei, qui ex eo non modo vitæ periculum, sed & certam celerioris occasus necessitatem sibi exoriri non ignorabat, cum eo usque obitus sui tempus aliis præsignificare distulisset, ut divina prophetici spiritus dona sibi a Deo collata, quoad posset, occultaret; pridie tamen, quam e vita excederet, ut divinis Ecclesiæ Sacramentis frui posset, proximum sibi vitæ occasum instare luculentius aperit. Cum vero neque id asserenti Fratres crederent, vix tandem sacra illi Eucharistia per modum Viatici ministratur.

[83] Dies erat Viro Dei suprema, cum is sacro Domini corpore refectus, [atque illam, Ecclesiæ Sacramentis munitus, subit.] inter ipsius amoris amplexus ad tertiam usque post meridiem diem horam perseverat, quo tempore extremæ Unctionis oleo se inungi postulans, apertam a Guardiano repulsam patitur; qui cum nullum non modo in eo moribundi signum deprehenderet, verum nec medici ipsius sententia is ullo in mortis periculo versaretur, id ab ecclesiastica regula alienum ducebat, qua extremæ Unctionis Sacramentum in mortis articulo tantum ministrari præscribitur. Adnitebatur Vir sanctus, hunc sibi mortis articulum esse, Fratribus persuadere, at iis reluctantibus: “Jam”, inquit, “vestrum arbitrium obtineat; verum, quod nunc commode a vobis fieri posset, mox festinato præstabitis.” Post hæc genuflexus in lecto orans, cum ad quartam a mendie horam pervenisset, oculis in cælum sublatis, his Dominum verbis precatur: “O Domine Jesu, si loquor, nulla mihi fides adhibetur, Tu ipse loquere.” Vix hæc protulerat, cum, vultu in pallorem mutato, mortis signa præferre cœpit. Porro Fratres, qui Dei Virum observabant, in peratam illam vultus mutationem spectantes, summa festinatione ad sacrum oleum accurrunt ac Dei Servum inungunt. Quo ille inunctus, paulo post, perinde ac si in quietem concederet, placide mortis somno consopitur.

[84] [B. Seraphini obitu puerorum voce vulgato, ingens fit populi ad ipsius cadaver,] Dei itaque Servo hoc modo præter omnium expectationem e vivis sublato, Guardianus, qui irruentem in eum turbam haud frustra pertimescebat, ut nulla de illius morte in urbe fama innotesceret, nullum campana (uti mos est) ipsius exitus signum pulsari jubet. At Dei Opt. Max., qui ipsius sanctimoniam palam facere decreverat, consilio factum est, ut pueri agminatim per urbem incedentes, sanctum Virum mortuum conclamarent; quo audito, tanta mox populi multitudo ad conventum confluxit, ut, occlusis mercatorum tabernis sola urbs absque habitatore relicta videretur. Mox urbis conservatores decem viros destinant, qui sancti Viri corpus, ne aut alio distrahatur aut aliquod damnum patiatur, summa diligentia custodiant. Turba vero cumprimum corpore in ecclesiam delato, illius conspectu potitur, tot illud sancti Viri miracula & beneficia celebrantium vocibus excipit, ut canentium potius hymnis ac laudibus, quam lugentium carminibus, ecclesia personaret; mox universi certatim in ipsius oscula & amplexus ruere, capillos tondere, barbam præscindere, ungues obtruncare, habitum di cerpere tantoque devotionis impetu in eum ferri cœperunt, ut & digitos ac cætera corporis membra facile dissecassent, nisi Fratrum ac decem virorum providentia corpus, e medio turbarum avulsum, intra cancellos occlusum fuisset, quo populus pertingere minime posset. Terni interea & quaterni habitus, a multitudine discerpti, in novos ac recentes commutati fuere c.

[85] [suavi odore perfusum, concursus: quo indies percrebescente, Paulus V P., ut lampas ad ejus sepulcrum ardeat, concedit.] At vero eo magis excrescebat populi confluentis devotio, quo sancti Viri corpus molle ac tenerum velut dormientis contrectabatur, atque adeo suavi odore perfusum, ut cæleste Myrothecium sua odoris suavitate referret. Cessante igitur ob noctis tenebras turbarum frequentia, intempesta nocte sancti Viri corpus lignea arca occlusum, urbis senioribus id petentibus, non in communi Fratrum sepulcro, sed seorsim sub altaris cancellis conditum fuit d. Nec tamen eo populi devotio in sanctum Virum deferbuit; undique enim tum ex urbe, tum ex vicinis ac remotis Piceni oppidis ad ipsius sepulcrum turbæ confluere, vota appendere, Seraphini nomen invocare cœperunt; ita ut urbis proceres, coacto concilio, legatos ad Paulum V tunc Pontificem Max. destinaverint, qui totius urbis nomine Processum de Seraphini vita & miraculis instrui & ad illius beatificationem procedi postularent. Pontifice urbis votis annuente, primum Ordinario examen committitur. Excrescentibus vero ad illius sepulcrum miraculis, anno 1610 Sacra S. Inquisitionis Congregatione annuente, lampas ante illius sepulcrum ardens statuitur: quo tempore tot signa multiplicari cœperunt, ut non solum ex Piceno, sed & ex remotioribus Aprutii & Insubriæ & Galliæ Subalpinæ partibus, vota ad illius sepulcrum mitterentur e, quæ miracula sancti hujus Viri merito patrata testabantur; quorum ne memoria depereat, breviori, quoad fieri poterit, hic Compendio colligenda sunt, eo modo, quo in ipsius Processu enarrantur, distincta tantummodo miraculorum specie, quo luculentius dignosci queant, in his exarandis vel indicandis, uti cœpimus, observata.

ANNOTATA.

a Ampla Italiæ in Ecclesiæ ditione provincia, hodie Marchia Anconitana dicta.

b Vide Comm. præv. ad ultimum numerum.

c Ut rumor, refert Processuum Compendium, ejus obitus civitatem pervaserat, gens tota ad ecclesiam, in qua sacrum ejus corpus expositum erat, confluxit, & beatum quisque se dicebat, qui partem aliquam sui habitus vel corporis cædere aut menti pilum evellere sibi licuisset. Inter alios, qui funeri advenerant, recensentur primarii civitatis viri nobilesque fæminæ, quamplures religiosi atque Vicarius generalis episcopi Asculani, a quibus id consilii captum fuit, ut valvæ ecclesiæ clauderentur, deindeque nobilium aliqui a magistratu electi corpori assisterent, ut illud a pia populi direptione tuerentur, &, ut omnium devotioni fieret satis, biduo corpus insepultum feretroque expositum remansit. Ut constat ex testibus de visu.

d In citato Compendio habentur sequentia: Defuncti cadaver per biduum fluxui & refluxui civitatis Asculanæ in ecclesia expositum perstitit; toto vero illo tempore mollia ac tractabilia membra non secus ac viventis cives Asculani facta experientia admirati sunt, imo a cadaveroso corpore suavissimus ac delicatissimus odor diffundebatur. Quam ob rem opinio sanctitatis beati Viri longo vitæ cursu magnis ac continuatis prodigiis comprobata, novis hisce signis post obitum consolidata stimulo fuit proceribus Asculanis, ut centumvirali consilio decernerent, veneratum ac dilectum corpus nonnisi cum honore esse deponendum; ideoque aromatibus atque opobalsamo conditum extra commune sepulchrum in arca serico panno intus convestita tumulari jusserunt, &, ne contra statuta Ecclesiæ sacrosque canones per publica decreta peccaretur, caverunt, ut, quæ sancita erant, executioni non prius mandarentur, quam de Ordinarii ac superiorum licentia constaret.

e Processuum Compendium sequentia addit: Hujusmodi sanctitatis fama nedum constans semper fuit apud episcopos aliosque insigniores ecclesiasticos, viros nobiles & principes; sed indies magis magisque augetur tum Asculi & in toto Piceno, tum in provincia Samnii aliisque finitimis regionibus absque eo, quod aliquid unquam auditum fuerit in contrarium; & ad hæc usque tempora adeo pervagata est, ut non sit natio sive cis sive ultra montes, quæ illum non colat & veneretur, ejusque opera non narret & admiretur, & signanter hic Romæ, ubi quotannis festum ejusdem Beati cum expositione reliquiarum, ex sacro ipsius corpore extractarum occasione, qua facta fuit Asculi vigore licentiæ Sacræ Congregationis anno 1728 sub Benedicto XIII Pontifice Maximo illius translatio a veteri sacello ad novam capellam, eleganter constructam sumptibus marchionis Joannis Baptistæ Caucci, causæ postulatoris, solenni ritu & pompa celebratur in ecclesia tum sanctissimæ Conceptionis Patrum Capucinorum, tum sanctorum Apostolorum Simonis & Judæ, in qua pius sacerdos Philippus Ferrucius illius rector suo ære in honorem prælaudati Beati altare erexit.

CAPUT VII.
Sancti post mortem apparitiones.

[Portiæ ejus obitum ignoranti,] Rem igitur ut ab ipsis beati Viri apparitionibus exordiar, quibus post mortem a plerisque visus est; anno 1604, quo Vir sanctus ab ærumnoso hoc rerum statu ad fæliciorem concessit, eadem nocte, quæ ipsius obitus, diem subsequuta est, Portiæ Contæ, suæ olim familiari, quæ ipsius adhuc mortem ignorabat, gloriosus apparens, post nonnulla consolationis verba in cælum effertur.

[87] [Nicolao Salviæ agonizanti,] Anno 1605 Nicolaus Salvia Asculanus, dum extremo cum morte agone conflictatur, ad Dei tribunal raptus, B. Virginem ac plerosque alios Sanctos, quos ille singulari veneratione prosequebatur, dextram throni tenentes, ab altera Seraphinum Beatorum Capucinorum agmine stipatum cernit; quo tempore dæmones pleraque adversus eum accusationis capita coram Judice proferentes, a Seraphino, qui rei causam defendendam susceperat, oblata exceptione repelluntur, a quo etiam pleraque Christianæ pietatis opera a Nicolao patrata atque inter alia plurima illius in Capucinos liberalitas & munificentia referuntur. Quapropter cum ad bonorum ac malorum operum pensionem ventum esset, Seraphini opera & patrocinio absolutionis sententia a Judice profertur. Id cum Nicolaus Francisco Mariæ, Mediolanensi sacerdoti, qui ipsius tunc animæ curam agebat, retulisset, paulo post in Domino quiescit.

[88] [Scipioni Francisco febricitanti,] Anno 1605 Scipio Franciscus Carelli Aprutinus a febri continua in Jessi b oppido apud Capucinos laborabat, cum intempesta nocte quiescens a somno excitatur, senemque Capucinum sibi adstantem cernit, qui his eum verbis compellat: “Scipio cedo dextram.” Eo vero dextram porrigente, “Ego”, inquit, “Fr. Seraphinus sum a Montegranario, satage, ut B. Virginem meque singulari semper pietate prosequare, nostra siquidem intercessione jam tibi a Deo incolumitas collata est.” Is vero repente incolumis, cum Seraphinum hactenus ignorasset, visione mane Fratribus enarrata, ab iis Deo gratiæ redduntur, ac defuncti Seraphini illis vitæ sanctitas aperitur.

[89] [Elisabethæ Erapulensi, pestilenti febre correptæ,] Anno circiter 1622, dum Elisabethæ Erapulensi, Joannis Baptistæ Gerardini uxori, pestilenti febre correptæ, funera parantur, omni illa vitæ spe destituta, Seraphini, cui olim devotissima fuerat, sibi præsidium implorat; qui hoc ipso tempore ægræ perspicue apparens eam his verbis affatur: “Elisabeth, si meum sub peregrinæ habitu sepulcrum pie venerata fueris, integra incolumitate frueris.” Protinusque his dictis evanuit Ea vero, cum ab eo tempore convalescere cœpisset, Seraphini sepulcrum, quemadmodum illi præscriptum fuerat, invisit, integramque ibi incolumitatem assequitur.

[90] Vincentia, Nicolai Salui uxor, lethali morbo correpta, [Vincentiæ graviter ægrotanti, Julianæ pectoris dolore,] ad mortem ægrotabat; quo tempore Seraphinum, quem singulari mentis pietate venerabatur, invocans eumdem mox sibi adstantem cernit, tam ingenti luce perfusum, ut domum totam suo splendore illustraret, qui his ægram verbis alloquitur: “Cur, Vincentia, times aut quid de meo patrocinio dubitas? Longior tibi vita mea intercessione condonatur; brevi convalesces.” Cumque ab eo tempore morbus mitescere cœpisset, brevi perfecta incolumitate potitur. Juliana, Latini Ferri Asculani filia, graviter febricitans, pectoris præterea dolore afflictabatur, cum plena mentis fiducia Seraphinum jam defunctum rogat, ut sua illi Crucifixi imagine, ut vivens solebat, pectus consignet, ac febrim depellat; qui, cum mox illi se jucundum ac festivum videndum præbuisset, signum Crucis adhibet, eoque febrim pectorisque passionem protinus fugat.

[91] Mariam Augustiliam Asculanam, acuta febris cum acerrimo capitis dolore conjuncta, [Mariæ Augustiliæ acuta] ad eam vitæ desperationem compulerat, ut medicorum ope destituta, celerius ad vitæ occasum festinaret; quo tempore illa cælestem Seraphini opem obnixe postulans, eum cælesti gloria affulgentem sibi adesse conspicit; qui ubi ægram verbis consolatus est atque utraque manu apprehensam, sedentem in lecto collocavit, protinus incolumem præstitit; quæ mox miraculum magno clamore prædicans, virum compellit, ut ad eam confestim cum familia accurrat; ea vero, Seraphini præsentiam collatumque incolumitatis beneficium explicans, omnes permovit, ut lacrymis Deo ac Servo suo gratias redderent.

[92] Josephus, Felicis Montii Asculani filius,undecim annorum puer, [pueroque pestilenti febre laborantibus,] diuturna febri, quæ in pestilentem tandem desierat, laborans, cum ad funera raperetur, Seraphinum sibi ad vitæ præsidium invocat, ac domesticos ad ipsius invocationem provocans, Seraphinum mediæ noctis hora, qua Matutinæ Horæ apud Capucinos pulsabantur, sibi præsentem intuetur, atque hacce voce compellantem audit: “Frater Joseph.” Cui cum & ipse Fratrum more responderet: “Ave Maria”, Seraphinus puero adblandiens illiusque humerum leviter concutiens: “Ne timeas”, inquit, “vita vives.” Moxque incolumitati redditus, cum exclamans, “O Sancte mi, o Sancte mi”, sanctum Virum amplecti vellet, is ab oculis repente evanuit. Ad has pueri voces cum pater ac domestici occurrerent, vitam sibi atque incolumitatem a Seraphino collatam narrat. Cumque haud frustra se a Dei Servo fratrem Josephum nuncupatum secum animo repeteret, post adolescentiæ annos ad Capucinos fugiens, Fratris Josephi inter nos nomen retinuit.

[93] [Portiæ gravidæ, cujus maritum contra satellites defendit, ejusque mortuum fœtum ad vitam revocat, apparet,] Portia, Sebastiani Cacarelli uxor, cum ab armata prætoris familia sibi nocte domum invadi cerneret, ut virum criminis, de quo agebatur, insontem apprehenderet, ad Seraphini, quem singulari pietate colebat, mox opem confugit. Nec frustra, nam eodem temporis momento plerique monachi ac presbyteri, eatenus ignoti, undique erumpentes, Sebastianum a satellitii potestate eripiunt. Ægrotabat eo tempore Portia fœtum in utero gerens, cum S P. Franciscus ac Seraphinus eidem post factum apparentes, “Portia”, inquiunt, “a nobis missi sunt, qui Sebastianum in libertatem vendicarunt, tu quoque nostro patrocinio ab ægritudine libera esto. Verum sæculari veste dimissa, cinereo te habitu contege.” Quibus illa per omnia paruit. Post hanc B. P. Francisci ac Seraphini apparitionem, cum Portia totam noctem illam in oratione insomnem duxisset, fœtum, quem in ventre gerebat, velut e lumbis sibi avelli atque in alvum magno strepitu dilabi percipit; ex quo tempore cum undique ex omnibus corporis spiraculis tetrum fœtorem effunderet; is adeo in ipsa partus hora excrevit, ut pene intolerabilis videretur. Quo tempore, cum mortuum ac putridum ex alvo fœtum fudisset, cum lacrymis Seraphinum precatur, ut tantisper vitæ enixo fœtui restituat, quoad sacra Baptismatis unda regenerari queat. Nec vana illius petitio fuit; ea namque in lacrymis perseverante, defunctus ac putridus puer nonnulla tum motu, tum oscitatione vitæ signa edens, mox sacro Baptismate abluitur, ac post quinque aut sex horarum spatia in nutricis sinu animam exhalat. Portia vero, cum hoc ipso tempore levi somno detineretur, Seraphinum hæc sibi dicentem audit: “Tu quoque, o Portia, extremum cum tuo fœtu diem clausisses, nisi vitam tibi a Domino impetrassem. Quapropter Deo gratias age divinamque misericordiam tua pietate auge.”

[94] [deinde octo ægris, quos sanat.] Malatesta Matteucius laterum ac renum dolore oppressus, lampadis, quæ ante Seraphini sepulcrum lucet, oleo inunctus atque eodem tempore beati Viri præsentia hacque voce dignatus: “Malatesta, ecce, quem invocasti, Seraphinus te a dolore liberum & incolumem reddit”, perfectæ incolumitati restituitur, qui ad ampliores Deo ac Seraphino gratias habendas nudis mox pedibus B. Viri sepulcrum veneratur. Ab iisdem quoque laterum ac renum doloribus Modestina Blanchina a B. Viro, illi in somnis apparente ac doloris locum manibus contingente, hisque eam verbis consolante: “Blanchina, jam te dolores deseruere”, liberatur. Terentia, Paulacii Asculani uxor, matricali dolore sæpe vexata, dum Seraphinum sibi e cælo auxiliatorem deprecatur, præsentem Seraphinum cernit hæc sibi verba inculcantem: “Filia, cælum patientia ac doloribus comparatur.” Cumque sua illam Crucifixi imagine, quam vivens gestabat, consignasset, ab eo deinceps dolore eam liberam præstat. Eo quoque apparente ac doloris locum contrectante, Deiurtina, Tullii Electi Asculani uxor, quæ ex lapsu pedem sibi graviter læserat, instantaneam pedis curationem consequitur. Praxedes Tertiana gravissime ægrotans; Fabricia Asculana crurum dolore afflictata; Marianus Parisianus, pestilenti febri laborans; Lucia a Montenovi, Asculani agri oppido, linguæ morbo vexata, ab eo incolumitatem assequuntur c.

ANNOTATA.

a Aprutium ampla est regni Neapolitani in Italia pars.

b Quod Italiæ in agro Asculano sub summi Pontificis dominio oppidum est.

c Processuum Compendium sequentem Sancti nostri apparitionem addit: Sebastianus Rosatus, febri maligna correptus, auxilium Servi Dei enixe imploravit. Nocte, dum quiesceret, apparuit illi Servus Dei, bonoque ut esset animo, jussit, subindeque a somno excitatus, liberatum a morbo se sensit.

CAPUT VIII.
Miracula ipsius intercessione patrata.

[B. Seraphini cadaver osculando Fabritius Furcula corpore imbecillis, & Portia dentium dolore sanantur:] Necdum Seraphini corpus tumulo conditum fuerat, cum Fabritius Furcula Asculanus, qui diu corpore imbecillis ac pedibus mutilus in lecto jacuerat, ejus obitus sama percepta, ab eo obnixe precibus postulat, ut eum, antequam tumulus contegat, & ab oculis rapiat, sibi intueri ac deosculari liceat. Annuit votis benignissime e cælo Vir sanctus; cum enim post orationem Fabritius corpori vires addi perciperet, fulcro adhibito, lente ad Capucinorum ecclesiam procedit, ubi Seraphini corpus in feretro collocatum conspiciens orat, accedit, corpus exosculatur; plenamque ab eo incolumitatem postulans, postulata accipit, tamque perfecte inde incolumis evadit, ut, fulcro projecto, pedibus ac toto corpore valido domum redierit. Eodem tempore Portia Asculana dentium dolore graviter vexata, ad feretrum accedens, ubi sancti Viri corpus deosculata fuit, mox a dolore libera Deo ac B. Viro gratias agit.

[96] Philippus Albarinus Asculanus, cum duodeviginti mensium spatio ita languidus in lecto jacuisset, [ad ipsius sepulcrum corporis languor, genuum morbus, Sanctique pallii attactu nervorum debilitas abscedunt:] ut absque alterius adminiculo moveri non posset, voto emisso, se ad sancti Viri sepulcrum deferendum curat, ac ceræ trium librarum pondus ipsius sepulcro appendens, mox divina se virtute ita roboratum & consolidatum percipit, ut, antequam Asculum pervenisset, perfecta se incolumitate potitum senserit. Maria Felix, Marci Lucidi Asculani filia, quæ genuum morbo ita laborabat, ut progredi nullo modo valeret, voto ad Seraphinum nuncupato, ac lampadis, quæ ante illius sepulcrum ardebat, oleo inuncta, morbo mox effugato, libera incedit. Elisabeth, Antonii Bergomatis filia, decem annorum spatio alterius manus nervorum debilitatem passa fuerat, quæ, cum ad B. Viri sepulchrum oraret, ac plerosque pallio, quod olim Seraphini usui inservierat, se contegentes cerneret, illud ipsa manu contingens, protinus ab ea manus imbecillitate sanatur.

[97] [Sancti ope puer utroque pede detentus, item claudus incedunt, manus, crurum, pedum, oculorumque] Carolus, Perusinæ Asculanæ filius, cum utroque pede ad tergum converso natus, neque incedere, neque stare ullo modo posset, plurimis ad pedum restitutionem remediis frustra tentatis, tandem voto a matre ad Seraphinum emisso, se cunctas pueri vestes ipsius sepulcro appensuram, si puer pedes ad incessum reciperet; delato ad sancti Viri sepulcrum ac voto iterato, puer, qui ocreas ferreas gerebat, in pedes constitutus, non tam stare, quam libere progredi ac regredi cœpit; moxque extractæ e tibiis ocreæ ac pueri vestes sepulcro ad Dei & sancti Viri gloriam appenduntur. Demum Balthasar a Monte-Monaco a altero pede claudus; Constantia ab Ancarano b, altera manu capta; Joannis Dominici a Monte Alto c, a lumbis deorsum membris mutilus; lampadis ante sancti Viri sepulcrum ardentis, oleo illiti, integra membrorum incolumitate perfruuntur. His & plerique alii, qui vel cæcitate vel incurabilibus oculorum morbis affecti, hujus sancti Viri suffragio persanati fuere, accedunt. Atque in his inprimis Mauritii a Patrinione filia, quæ utriusque oculi ex boæ morbo cæcitatem contraxerat, cum oculis, illi B. Viri habitus particula a matre perfricatis, lucis nonnihil hausisset, bis terque perfricatione repetita, integrum oculorum lumen recepit.

[98] [usus redditur:] Joannis Francisci Asculani filia, Cirta nomine, ob eundem boæ morbum tam tenui oculorum lumine fruebatur, ut dextro penitus cæca esset, altero vero tam obscura luce potiretur, ut vix per domum tuto incedere valeret. Rerum præterea inopia afflictata Seraphinum cum lacrymis rogat, ut, qui suam aliis opem affluenter impertit, eam sibi quoque ad lucis recuperationem non deneget, geminosque se illi argenteos oculos sepulcro oblaturam spondet. Haud pauperculæ votis Vir sanctus e cælo defuit; vix enim ea ab oratione surrexerat, cum clariori luce se frui experta, eam paulatim ita excrescentem recipit, ut integram utriusque oculi postridie cælesti dono assequuta fuerit.

[99] [varii corporis dolores,] Inter eos vero, qui variis corporis doloribus cruciati, sancti hujus Viri suffragio ab iis liberati fuere, primus est Petrus a Monte-Granario, qui gravissimo capitis dolore correptus, cum de venerando Viri Dei sepulcro votum nuncupasset, nulla interposita mora, ab eo divina virtute curatur. Ab eodem & Mansueta Asculana, & Alberina Juvenalis, & Dominica Campliensis d, & Delia Marcellinæ Cornilis famula, Viri Dei sepulcrum visitantes, liberantur. Theodora Ginestica, partus doloribus oppressa, Crucifixi imagine, quæ olim Seraphini fuerat, obsignata, mox salva fœtum emittit. Zenobia, Gasparis Tutii uxor, cingulo B. Viri se præcingens, a partus doloribus vendicatur. Hoc modo & Maureliæ Confectæ & Felici Montiæ & Argeriæ Felicis Grassi uxori, partus dolore laborantibus, partus incolumitas condonatur. Maria, Mantucii Asculani uxor, humeri dolore vexata; Gasparina Asculana pectoris; Maria Pellicana alterius poplitis; Catharina a Cerreto renum; Juliana, Massaronis Ferri uxor, uberis; Nicolea Asculana, Curtii Barbitonsoris uxor, odontalgiæ Ludovica, Phæbi Asculani filia, stomachi; Mansueta Asculana crurum; Eusebia, Joannis Cardinalis uxor, alterius brachii; Simona a Monte-Monaco morbi universalis; Maria Joanna Ortonensis e colici; Junipera Alexandrina Pedonensis f aurium; Benedictus a Monte-Rubiano femorum; Salpitia Pelagalla Aufidensis laterum; Matthæa Austea a Patrinione & Catharina Francisci Placentini conjux, stomachi dolore laborantes, voto ad Seraphinum nuncupato, curantur.

[100] Ad eos venio, qui febre ac variis languoribus affecti, [febres, sanguinis fluxus, morbus comitialis, hernia, lues venerea, calculorum morbus & paralysis sanantur:] B. Viri merito incolumitatem adepti fuere. In his prima est Drufilla a Monte Monaco, Dominici Garulli uxor, quæ cum febre correpta sanguinis præterea profluvio laboraret, cui sistendo nullum prorsus remedium prodesset, cum lampadis sancti Viri oleo inuncta esset, protinus & sanguinis fluxus arescit & ab ea febris abscedit. Eodem lampadis oleo illita Hippolyta a Monto Rubiano a tertiana febri; Paulus Bucius a Luco g, a febri continua; Gaspar Alexandrinus Campliensis a sanguinis profluvio; Emidius Rochi, nobilis Asculani filius, a pestilenti febre; Catharina, Joannis Pauli Bononiola filia, a comitiali morbo; Angelus Monteucius & Trojanus Gallus Auximensis h ab hernia B. Viri intercessione liberantur. Ascanius, Vincentii Pilati filius, cum diu venerea lue contabuisset, matris voto ad Seraphinum facto, protinus ea extersa, ad salutem adducitur. Tasia Cestinianensis, sancti Viri oleo inuncta, a calculorum morbo incolumis emergit. Lucia a Monte Alto paralytica, ad B. Viri sepulcrum Asculum delata, a paralysi dimittitur. Josephus puer, ad extremam usque membrorum ariditatem adductus, ad beati Viri sepulcrum ad salutem revocatur.

[101] Cum sancti Viri corpus in alterum tumulum translatum fuisset, [ipsius sepulcri pulvis febrim columque pellit.] plerique prioris illius capsulæ segmenta sibi vendicantes, varia ex eorum pulvere sibi divinitus collata beneficia persensere; inter quos Censius Ortonensis, Scipio Barba ac Petrus Barba enumerantur, qui, pestilenti febre laborantes, cum illius pulveris modicum cum aqua hausissent, eodem tempore incolumes redduntur. Quarta quoque Maria Joanna, Josephi Ballarini uxor Ortonensis, colico dolore acerbe cruciata, eodem pulvere hausto, convalescit.

[102] Mariæ Campliensis debitores, ut ipsius molestia carerent, [Lampadis ad B. sepulcrum ardentis oleo vulnera sanantur,] eam domi pugionibus aggredientes, plerisque eam ictibus confodere conantur; sed ea Seraphini opem post primum vulnus acceptum, invocante, cæteri ictus casso vulnere in vestem tantum ac indusium perferuntur. Post hæc acceptum vulnus, quod lethale erat, sancti Viri oleo inunctum, brevi tempore curatur. Cæsar Mutinensis i, cum ob catapultariæ glandis vulnus, quod in ore acceperat, neque os aperire, neque cibo vesci posset; humano remedio destitutus, sepulcri B. Viri oleo inungitur, cujus virtute mox illi & os aperitur & vulnus brevi tempore sanatur.

[103] Sexta porro ægrotorum classis eorum est, [& tres e mortis faucibus eripiuntur.] qui divina prorsus virtute sancti Viri suffragio e mortis faucibus eripiuntur. In hoc ordine prima est Catharina Nicolini a Marano k, trium annorum filia, quæ, cum repentina morbi vi, sensibus omnibus destituta, propius ad interitum, quam ad vitam accederet; vix præfato lampadis oleo inuncta, oculos aperit, linguæ vinculum solvit atque intra quadrantis horæ spatium integre a morbo convalescit. Eodem oleo illita Maria Mucrarella, mortifere ægrotans, cum nulla medicorum arte juvari posset, ac proinde ad vitæ occasum properaret, confestim in vitam & incolumitatem assurgit. Tertius quoque Joannes Baptista a Torciano, Firmani agri castello, morbo naturam superante, vitæ spe omnino destitutus, hujus olei unctione communitus, de morbo triumphat longiorisque vitæ cursum sortitur l.

[104] [Facto voto, lethalis febris, colum & calculorum morbus abscedunt: moribundus,] Josephus Asculanus, lethali febre laborans, in eam vitæ desperationem inciderat, ut medicorum sententia jam illi funera pararentur. Quo tempore voto ad sanctum Virum de illius sepulcro venerando & argenteum caput offerendo concepto, hoc ipso temporis momento ab eo febris fugatur, capitis dolor, quo acerbe afflictabatur, abscedit ac post breve tempus e lecto incolumis emergit. Maria a Julia Nova m, Hieronymi Dominici uxor, colica passione & calculorum morbo ad extremam usque vitæ metam adducta, cum exiguum habitus sancti Viri segmen sibi collo alligasset, invocato ipsius nomine, in vitam mox ac salutem vendicatur. Petri Sanctes Asculani vita propter sævientem acutæ ac pestilentis febris vim eo in discrimine versabatur, ut nulla ipsius sospitati spes relicta esset; quo tempore, cum uxor cum tota familia Seraphini e cælo opem implorans, tabellam, beneficii testem, illius sepulcro appendendam spopondisset, mox ab ægroto sudor erumpens, febrim fugat, ægerque viribus brevi tempore recuperatis, e lecto surgit.

[105] [puella desperata pluresque alii ab instanti morte liberantur.] Maria Francisca puella, Rogerii Romoaldi filia, a B. P. Francisco precibus impetrata, cum boæ morbo ita ægrotaret, ut de illius apud medicos salute actum esset, voto a matre pro ea ad Seraphinum nuncupato, ab eo apparente futura illi incolumitas annuntiatur. Julii Cæsaris Grifonelli, Præpositi ecclesiæ S. Jacobi urbis Asculanæ, salus ita desperata erat, ut trium vel quatuor horarum a medicis illi vitæ spatium præscriberetur; quo tempore tota domus familia pro eo orante ac Seraphini suffragium implorante, cum is oblatum serici multitii præsegmen, quod sancti Viri corpus contigerat, sibi in sinu collocasset, hoc ipso temporis momento divina ita virtute recreatur, ut, febri abscedente, perfectam mox incolumitatem adeptus fuerit. Marocia, Petri Valentis conjux, & Bartholomæi Marinelli uxor, partus doloribus ita oppressæ, ut cum partu vitam profusuræ crederentur, sancti Viri cingulo præcinctæ, mortis periculum evadunt, ac fœtum sospites fundunt. Joannes Franciscus, cum in tertiam hecticæ febris speciem incidisset, concordi medicorum judicio neci adjudicatus, sancti Viri sepulcrum venerans, incolumis redditur. Joannes Esclepius, cum morte colluctans, cum aquam, in quam habitus sancti Viri particula immersa fuerat, hausisset, simul cum ea & corporis incolumitatem hausit.

[106] Atque hæc quidem ac plurima alia Vir sanctus e cælo ægrotis beneficia præstitit, [S. Seraphini meritis puella aquis submersa, quæ mortua creditur, ad vitam revocatur.] quæ sola Dei virtute tum ex ipsa curatione, tum ex curationis modo patrata fuisse constat. Verum, quod sequitur, omnem prorsus & curationis modum & naturæ ordinem excedit; nemo enim, soli rerum Conditori, qui animam in homine condidit, cum semel ea a corpore soluta fuerit, iterum ad corpus revocandi potestatem servatam esse ignorat, ipsa præsertim sacra Pagina teste, ac Salomonis (Sapientiæ cap. 16, ℣ 13) ore contestante: “Tu es enim, Domine, qui vitæ & mortis habes potestatem & deducis ad portas mortis & reducis. Homo autem occidit quidem per malitiam, &, cum exierit spiritus, non revertetur nec revocabit animam, quæ recepta est.” Quo sit, ut, cum hic de puellæ anima a mortuis resuscitata agatur, hinc omne procul dubium arceatur, quin divinæ in eo omnipotentiæ opus nobis agnoscendum sit. Puella igitur Julii Marancii a Spinitello, binos annos nata, quo tempore uterque parens domo aberat, in quandam profundæ ac fœtidæ aquæ cisternam, nemine observante, dilabitur; aquæ tamen strepitu percepto, cum ex domesticis quidam eo festinasset, puellam in aquam demersam cernens, quid agat, ignorans; patrem, qui haud longe aberat, inclamat. Advolat pater, scalam postulat; cunctis vero mente perculsis, jam a puellæ casu mediæ horæ pars effluxerat, cum scala adfertur. Interea puella bis vel ter ex aquæ profundo in superficiem evecta, quo se extinctam & unda præfocatam testabatur, ventre supino immobilis aquæ supernatat: quo tempore e cisterna educta, cum omnibus prope modis, num etiamnum superstes esset, tentata, nulla prorsus vitæ signa edoceret, quin potius atro vultus colore ac totius corporis tumore se extinctam omnium opinione proderet, velut mortua a parentibus lugetur. Filia erat parentibus unica, quamobrem, cum omnia parentes sibi humanæ artis remedia deperiisse cernerent, communi consilio ad Seraphinum, cujus tunc ubique miracula prædicabantur, confugientes, filiæ ab eo multis lacrymis vitam postulant; voto precibus adjuncto, quod si eam redivivam reciperent, eam ad ipsius sepulcrum adducerent, atque, ipsius vestibus ad tumulum appensis, tabellam miraculi testem eidem ad perpetuam rei memoriam affigerent. Vix uterque parens votum conceptis verbis explicuerat, cum puella ad vivos revocatur, vultusque colore mutato, matrem appellat. Mox voces hominum in cælum præ gaudio exclamantium ac miraculum celebrantium efferuntur; Deoque ac sancto Viro gratiæ referuntur; parentibus post hæc promissa Seraphino vota exsolventibus n.

[107] Præter enarrata hactenus miracula alia quædam indicanda sunt, [Charta, panis & rosarium, a Sancto variis donata, ægrotos sanant.] quæ tum ægrotis, tum aliis sancti Viri opem postulantibus, e cælo patrata fuere. Virginia Tucia a Seraphino, adhuc inter vivos agente, Jesu nomen chartulæ impressum acceperat, cujus virtute cum a gravi quadam ægritudine liberata fuisset, eo post sancti Viri mortem innumeris propemodum ægrotis salutem contulit. Æneas Fastorius a Lauro, cum a Seraphino adhuc superstite panem, ad Lauram sororem ægrotantem deferendum, accepisset, eo Laura convalescens, & in frusta comminutum plerisque ægrotis, post sancti Viri obitum, distribuens, iis incolumitatem conciliat. Alter quoque panis, Dianæ a Lauro a sancto Viro in humanis agente traditus, pleraque ejusmodi post ipsius mortem miracula præstat. Hoc quoque modo cum Seraphinus superstes Sophonissæ cuidam precariorum globulorum corollam tribuisset, pleraque ea post mortem miracula patrata fuere.

[108] [Ipsius ope iriticum ab inundatione servatur: pallium a fure restituitur, & amentia pellitur.] Alexander a Caretto, Asculani agri oppido, cum, repentina e cælo tempestate ingruente, triticum, quod in area expositum erat, ab inundationis periculo subducere non posset, vultu Asculum converso, Seraphinum rogat, ut suum illi triticum servet. Neque illius vacua divino beneficio oratio fuit; nam contiguis areis aquarum diluvio devastatis, ne pluviæ quidem gutta Alexandri aream attigit. Petro Sardellæ fulloni pallium surto subreptum fuerat, qui, cum furem ignoraret, Seraphinum pro pallii restitutione orans, a sacerdote quodam urbis confessario pallium recipit. Laurentius Sciarra, ex morbo insanus, cum post multos dementiæ annos diem extremum absque rationis usu ac Sacramentis conclusurus esset, id Spinellus ægre ferens, Seraphino se voto obstringit, se ipsius sepulcrum veneraturum, dummodo tamdiu mentis incolumitatem ægro conferat, quoad Ecclesiæ Sacramentis frui queat; vix eo voto concepto, Laurentius ad mentem redit, Sacramentis potitur ac pie in Domino vitæ finem concludit o.

ANNOTATA.

a Qui Italiæ in territorio Asculano pagus est.

b Italiæ in Marchia Anconitana ditionis Pontificiæ oppidulo, 6 milliaribus ab Asculo in Ortum distante.

c Italiæ in tractu, qui Ducatus Castrensis dicitur, in Ecclesiæ ditione oppidulo, portu in ora maris Tyrrheni insignito.

d Camplum seu Camplium, parva regni Neapolitani in Aprutio Ulteriori episcopalisurbs.

e Episcopalis Aprutii Citerioris in regno Neapolitano civitas.

f Urbs olim Galliæ Cisalpinæ, nunc excisa, ubi hodie burgus & monasterium S. Dalmatii in Pedemontio.

g Qui Italiæ in territorio Asculano pagus est.

h Auxumum seu Auximum, vulgo Osimo, urbs ditionis Pontificiæ in Marchia Anconitana.

i Italiæ in Longobardia cognominis ducatus civitas.

k Italiæ in Rei-publicæ Venetæ ditione & in Foro-Julii provincia oppidulo.

l In Processuum Compendio alia 25 miracula, oleo lampadis ad B. Seraphini sepulchrum ardentis patrata, hoc modo leguntur: Primum miraculum: Anno 1616 Doralix, renalibus doloribus graviter oppressa, ita ut nullo modo quiescere posset, frustra naturalibus remediis applicatis, tandem S. Seraphinum invocat & dicto oleo inuncta, statim sanatur. Secundum: Anno 1618 Hyppolita, onus quoddam portans, brachii sinistri fracturam patitur, &, postquam brachium oleo illius lampadis unxisset, fractura curata fuit. Tertium: Anno 1615 Cassandra parotide cum sebri tertiana duplici laborans oleo lampadis liberatur. Quartum: Anno 1620 Joseph, silius dominæ Camillæ, uxoris quondam Antonii de Marano, porrigine per biennium oppressus, oleo lampadis perfecte mundatur. Quintum: Anno 1620 Hyppolita, uxor Paschalis Bastiani de Monte-Rubiano, febri tertiana ac renalibus doloribus vexata, oleo lampadis sanatur. Sextum: Anno 1621 illustris dominus Lucius Sterlich, angina pessime se habens, oleo lampadis pristinæ sanitati restituitur. Septimum: Anno 1622 Domina Gineura, auricularibus doloribus graviter cruciata, oleo lampadis sanatur. Octavum: Anno 1622 illustris domina Petronilla, uxor illustris domini Baltassaris Galbani, febri maligna per quindecim dies correpta, oleo lampadis liberatur. Nonum: Anno 1623 Maria, Francisci Arconati Hispani militis uxor, febri maligna ad ultimum deducta, oleo lampadis sanatur. Decimum: Eodem anno Francisca de Vulpianis, Tertiaria Ordinis S. Francisci, febri continua capitisque dolore diu oppressa, oleo lampadis liberatur. Undecimum: Eodem anno Tita Catharina, Joannis Pauli & dominæ Menicæ filia, morbo caduco ad triennium laborans, oleo lampadis sanatur. Duodecimum: Anno 1620 Petrus Angelus Pellei, catarrali suffocatione oppressus, oleo lampadis liberatur. Decimumtertium: Anno 1624 Petrus Montanus febri maligna cum pessimis symptomatibus tenetur & oleo lampadis sanatur. Decimumquartum: Anno 1624 Leonida, uxor domini Carridi Carlini, tumore in medio palmæ manus per triennium laborans, oleo lampadis liberatur. Decimumquintum: Eodem anno Maria Vochi, pluribus vulneribus a consanguineis graviter percussa & a medicis deplorata, oleo lampadis sanatur. Decimumsextum: Eodem anno Gaspar Alexander Campliensis, hæmorrhagia triennali graviter perculsus, oleo lampadis liberatur. Decimumseptimum: Eodem anno Theodora, Gabrielis Campliensis uxor, ob anginam a medicis deplorata, oleo lampadis quamprimum liberatur. Decimumoctavum: Dicto anno Drufilla, Dominici Garulli uxor, prægnans, febri ac hæmorrhagia laborans, oleo lampadis sanitati restituitur. Decimumnonum: Eodem anno domina Bradamanta, lepræ morbo per triennium vexata, oleo lampadis liberatur. Vigesimum: Eodem etiam anno Mauritius Carlinus pedis usum, quem ob casum equi amiserat, oleo lampadis recuperat. Vigesimumprimum: Dicto anno Eugenia, excellentis domini Angeli de Ophida filia, strumarum morbo per biennium oppressa, oleo lampadis sanatur. Vigesimumsecundum: Eodem anno Maria, Joa. Baptistæ de Patrinone dicti filia, oculi tumescentis doloribus per mensem cruciata, oleo lampadis liberatur. Vigesimumtertium: Angelus Luciti, porrigine per totum caput ac faciem quatuor ultra viginti annos aspersus, oleo lampadis illico mundatur. Vigesimumquartum: Puer dominæ Violanæ annorum duodecim, lapsus ab alto, sanguinem large evomit atque intus diruptus a medicis judicatus, oleo lampadis sanatur. Ultimum miraculum: Anno 1624 Antonia, uxor domini Justiniani, mortali ægritudine per viginti dies oppressa, oleo lampadis liberatur.

m Regni Neapolitani in Aprutio Ulteriorioppido.

n Processuum, auctoritate Apostolica consectorum, Compendium hocce miraculum sic refert: Maria Maranci, puella trium annorum, in cisternam lapsa aquisque submersa, post horam innatare penitus exanimis visa est. Educta itaque domumque delata, frustra tentatum fuit remediis spiritum illius revocare, sed cum e naribus sanguis flueret ipsaque nullam respirationem ederet, ab omnibus uti mortua existimabatur; in hac rerum angustia monita fuit ejus genitrix, ut Servo Dei filiam commendaret, ideoque ejusdem ope implorata, illico filia matrem vocavit, omnesque, qui aderant, unanimiter asseruerunt, ipsam meritis Servi Dei ad vitam revocatam fuisse. Confirmant dictum miraculum testes 87.

o In citato Processuum Compendio sequentia miracula, quæ in Boverii lucubratione desiderantur, reperi. Primum: Henricus Massei acerbissimis cruciabatur laterum doloribus, sed implorato patrocinio Servi Dei, momento calculum ejicit & perfectissime convaluit. Secundum: Joannes Franciscus Cautus, ut sanctitatem Servi Dei probaret, frustulum ejusdem habitus pagina involutum energumenæ ostendit eamdemque dixit esse cartam, qua ipsa in judicium vocabatur. Illa vero statim obstrepere cœpit, eumdemque Cautum mendacem vocare, & una simul asseruit, in ea esse frustulum habitus Servi Dei, a quo veluti ab igne sævissime torquebatur. Tertum: Hieronymus Santuccius non exiguam olivavarum copiam collegerat, ut easdem mulceret, sed, cum ob aquæ penuriam nigricantem colorem induxissent, ejus soror germana, quæ fratris indignationem timebat, sepulchrum Servi Dei protinus adiit, ibique implorato ejus auxilio, domum rediit, & ablutis iterum olivis, statim illæ colorem viridem denuo induerunt. Quod miraculo Servi Dei ab omnibus attributum fuit, nam color semel amissus nequit amplius olivis restitui. Quartum: Julius Cæsar Grifonellus, ardenti putridaque febri correptus, ab omnibus jam conclamatus erat; admoto eidem frustulo multitii, quod corpori Servi Dei impositum fuerat, statim febris & morbus evanuit, admirantibus medicis, qui illum curaverant. Quintum: Puella, duodecim aut quatuordecim annorum, a nativitate ita fuerat pedum usu destituta, ut nunquam incedere potuerit; delata tandem ad sepulchrum Servi Dei, eoque superimposita illico se in pedes erexit graduque facili incessit, demirantibus omnibus, qui in templo aderant, atque iteratis vocibus miraculo Servi Dei liberationem illius tribuentibus. Sextum: Portiæ Seraphinæ filius erat, qui per plures annos ab ætate trium mensium sacro morbo frequenter opprimebatur; semel vero vehementer adeo correptus fuit, ut exanimis omnino videretur, ideoque Servo Dei filium suum flexis genibus ingentique fiducia commendavit, & statim ille, a morbo excitatus, lætus asseruit, se omnino convaluisse. Septimum: Philippus a sancto Vito a nativitate usque ad ætatem quatuor annorum linguæ usu ita præpeditus erat, ut nonnisi vocem quamdam indistinctam sive potius balatum more pecudum ederet. Ductus itaque ad sepulchrum Servi Dei ejusdemque tutelæ & patrocinio commendatus, eadem die sub vesperam adeo clare & distincte loqui cœpit, ut parentes in summam admirationem rapuerit. Octavum: Appollonia puella quinque annorum a nativitate pedum usu omnino destituta erat; verum, ubi admota eidem fuit corona, quæ corpori Servi Dei imposita fuerat, statim illa in pedes se erexit expediteque deinde ambulavit. Nonum: Fabius Bernardini, oculorum lumine penitus orbatus, voto se obstrinxit, nudis pedibus sepulchrum Servi Dei adire, ut ipsius intercessione pristinam claritatem visus recuperaret. Elapsis ab hujusmodi prece octo horis, compos gratiæ factus fuit, deindeque lætus votum persolvit.

APPENDIX
Clemens XIII B. Seraphinum in Sanctorum numerum refert.
CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Seraphinus Capucinus conf. Asculi in Italia (S.)

[Rationes, ob quas Seraphinus Sanctorum albo] Pretiosa illa super omne aurum & argentum, ac regnis ipsis & sedibus præoptanda sapientia; qua nimirum docemur, caduca omnia despicienda, & non quæ super terram, sed quæ sursum sunt, quærere & sapere, tametsi nullam respuat indolem ac diversis hominum ingeniis æque se communicet, cælestiaque charismata, quibus assluit, libentissime largiatur: in rudes tamen homines atque idiotas gaudet aliquando, sese uberius effundere, ut seculi hujus sapientes, quos nempe scientia inflat, confundat ac de sapientia sua inaniter gloriantes humiliet. Ideirco fons veræ sapientiæ Verbum Dei Christus Jesus, qui revelare se dixit abscondita a constitutione mundi, exultans olim in Spiritu ad eum, cujus Unigenitus est, conversus: “Confiteor”, inqui