Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VI           Band Oktober VI           Anhang Oktober VI

13. Oktober


DIES XIII OCTOBRIS.

SANCTI, QUI III ID. OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Theophilus episcopus Antiochenus conf. in Syria.
S. Faustus, mart. Cordubæ in Hispania.
S. Januarius, mart. Cordubæ in Hispania.
S. Martialis mart. Cordubæ in Hispania.
S. Marcellus, M. verosimilius Chalcedone.
S. Adrianus, M. verosimilius Chalcedone.
Unus aut duo alii, MM. verosimilius Chalcedone.
S. Florentius martyr Thessalonicæ.
S. Lubentius presb. conf. Cubruni in diœcesi Trevirensi.
S. Romulus episcopus Januensis conf.
S. Venantius abbas conf. Turonibus.
S. Fyncana virgo in Hibernia.
S. Findocha virgo in Hibernia.
S. Conganus abbas conf. in Scotia.
S. Leobonus conf. Salaniaci in Lemovicensi Galliæ provincia.
S. Simpertus episcopus confessor Augustæ Vindelicorum.
S. Geraldus, comes Auriliacensis conf., Auriliaci in Alvernia.
S. Lucas abbas conf. Armenti in Lucania.
S. Colmanus martyr in Austria.
S. Chelidonia virgo apud Sublacum in Latio.
S. Mauritius abbas conf. in diœcesi Corisopitensi in Britannia Minori.
S. Daniel, M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.
S. Samuel, M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.
S. Angelus, M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.
S. Domnus, M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.
S. Leo, M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.
S. Nicolaus, M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.
S. Hugolinus M. ex Ord. S. Francisci Septæ in Mauritania Tingitana.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctus Eduardus conf., Angliæ rex, in Martyrologii Romani hodierni omnibus, quæ, vel Innocentio XI Papa, vel post prodiere, editionibus hodierna die annuntiatur; idcirco autem id fit, quod hac sancti istius Regis & Confessoris festum ob Translationem, Fastis sacris non paucis hodie inscriptam, qua ejus, anno 1066 vita functi ac dein in Sanctorum numerum ab Alexandro III anno 1161 relati, corpus, biennio post de terra, uti apud nos tom. 1 Januarii pag. 302 & binis seqq. fas est videre, levatum, honorabiliori loco fuit depositum, celebrari præfatus Innocentius Papa præceperit; verum nos in mox cit. Januarii tomo, anno 1648 ac proin priusquam Pontifex hic sederet, in lucem emisso, de sancto illo Rege jam egimus ad diem, qua obiisse passim traditur, V Januarii.
S. Guilielmi eremitæ, episcopi Bituricensis, conversio hodie recolitur in Ordinis Cisterciensis, quod anno 1650 fuit excusum, Breviario; nos de Sancto isto jam egimus ad diem, qua natalis ejus celebratur, X Januarii.
Dedicatio secunda ecclesiæ Eremi Deiparæ, quod insigne apud Helvetios monasterium est, hac die facta ex Hartmanno memoratur in Præfatione ad S. Meinradi eremitæ & martyris Vitam, Operi nostro insertam ad diem, qua Sancti hujus natalis occurrit, XXI Januarii.
S. Theophilus pœnitens hodie recolitur in Germanico Walasseri Martyrologio; verum nos de Sancto isthoc Adanæ in Cilicia ecclesiæ vicedomino seu œconomo jam egimus ad diem, qua in pluribus Fastis sacris memoratur, IV Februarii.
In Anglia canonizatio S. Gilberti, institutoris Ordinis Sampringhamensis, ab Innocentio terio. Menardi in Sanctorum Ordinis S. Benedicti Martyrologio sunt verba: Gilbertus autem, Sempringhamensis in Anglia Ordinis fundator, cujus hisce canonizationem, ab Innocentio III Papa factam, martyrologus is hodie celebrat, in Operis nostri primum anno 1658 vulgatum Februarii tomum ad IV, qua obiit, colitur ac pluribus Fastis sacris inscribitur, mensis illius diem jam exstat illatus, duabus etiam Vitis, quarum altera ex Anglorum Historia, altera ex Rubeæ-Vallis Ms. & Capgravio deprompta, Commentario prævio, quo hæ illustrantur, subnexis; verum post editum, quem dixi, Februarii nostri tomum prodiit anno 1661 secundus Monastici Anglicani tomus; in hoc autem a pag. 669 usque ad pag. 698 plenissima S. Gilberti, anno, ut ibidem pag. 698 traditur, 1189, IV Februarii die vita functi Sanctisque deinde anno 1202 die XI Januarii ab Innocentio III Papa adscripti ac eodem anno ex hujus mandato tertia decima Octobris die de terra levati seu translati, exhibetur Vita, quæ, cum multa, quæ in duabus S. Gilberti Vitis, apud nos editis, desiderantur, edoceat, in Operis nostri Supplemento usui esse poterit. Videat interim studiosus lector, quæ de Gilberti canonizatione in Commentario, Sancti hujus Actis præmisso, § 3 dicta apud nos sunt ad diem, qua is, ut jam monui, pluribus Fastis sacris, imo & ipsimet Martyrologio Romano hodierno, etsi interim tam a Baronio in hujus Notis, quam abs illorum nonnullis cum Guiberto, Gemblacensi in Brabantia abbate, confusus, inscribitur, IV Februarii.
In Anglia S. Colomani, episcopi Lindisfarnensis & martyris, hodie in Generali suo Sanctorum Catalogo habet Ferrarius; verum sic Wionem secutus duos Colomannos conflat in unum, Colomannumque, sub sec. XI initium crudelissime juxta ac injustissime in Austria occisum, de quo hac die, qua ibidem pro martyre colitur, infra inter Sanctos sumus acturi, perperam facit eumdem cum Colmanno, Lindisfarnensi in Anglia episcopo, anno 676 placida morte defuncto ac in Opus nostrum jam illato ad diem, qua colitur, XVIII Februarii.
Dedicationis ecclesiæ S. Maximini Treviris, anno 942, die XIII Octobris, factæ, mentio fit num. 55 Vitæ S. Joannis, abbatis Gorziensis, in Opus nostrum jam illatæ ad diem, qua hic obiisse videtur, XXVII Februarii.
Londini in Anglia Eduardi, Anglorum regis sanctissimi, & alterius Eduardi Secundi. Ita hodie in Martyrologio a se contexto Maurolycus. Duo sancti Angliæ Reges, quibus Eduardi nomen fuit, ex Historia tum ecclesiastica, tum profana sunt noti. Horum alter, qui pro martyre colitur, anno 978 fuit occisus, alter vero, qui condecorari solet Confessoris titulo, anno 1066 in pace quievit. Posterior, qui hodie in ipsomet etiam Martyrologio Romano hodierno memoratur, in Opus nostrum loco hic supra assignato jam fuit illatus; prior autem, qui, quod eum Eduardos alter, Senior vocari solitus, in regno præcesserit, Eduardus Secundus nuncupatur, consecutus id jam est ad diem, qua injuste occisus passim inter martyres in Fastis ecclesiasticis numeratur, XVIII Martii.
S. Benjamin diaconi martyris apus Persas commemoratio hodie in Menologio Sirletiano & Magnis Græcorum Menæis excusis, addito etiam in hisce sat prolixo elogio, signatur; cum id autem elogio, quo Benjamin diaconus, apud Persas martyrium passus & in Menologio Basiliano ad XXXI Martii diem cum Abda episcopo M. conjunctus, in iisdem Menæis ad hunc Martii diem afficitur, ad amussim fere consonet, posteriorem hunc Benjaminum cum priore, hodie Fastis sacris jam dictis inscripto, esse eumdem, apparet indubitatum; quare, qui, quæ ad hunc spectant, scire avet, adeat, quæ a nobis de nominis ejusdem apud Persas, qui cum Abda ep. M. in Menologio Basiliano conjungitur, diacono martyre dicta jam sunt ad mox memoratam, qua hic, aliis etiam Fastis sacris ac ipsimet Martyrologio Romano hodierno inscriptus, in Opus nostrum jam fuit illatus, diem XXXI Martii.
S. Gerardus, Sylvæ-Majoris in Aquitania (in Burdegalensi nempe hujus territorio) abbas hodie in Natalibus Sanctorum Belgii a Molano, quem Miræus in Fastis Belgicis & Ferrarius in Generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo sunt secuti, recolitur. Et quidem is Sanctus, qui ab aliis Geraldus seu Giraldus aut etiam Giraudus nuncupatur, fuit olim cultum publicum hodierna potissimum die adeptus; verum, etsi id ita sit, haud propterea tamen in hanc, contra ac Molanus existimavit, incidit ejus natalis, sed in diem, qua propterea sanctus ille Abbas modo præcipue colitur ac in Opus nostrum jam fuit illatus, V Aprilis.
SS. Carpus, Thyatirensis episcopus, Papylus, Agathodorus & Agathonica hodie in Magnis Græcorum Menæis excusis, itemque in Basiliano & Sirletiano Menologiis annuntiantur; verum de sanctis hisce Martyribus, qui in Ms., quod penes nos exstat, Menologio Slavo-Russico, a Sparwenfeldio e lingua Slavonica in Latinam converso, hodie quoque celebrantur, actum apud nos jam est ad diem, qua una cum pluribus aliis in Martyrologio Romano hodierno locum habent, XIII Aprilis.
Marcum, antiquæ in Apulia civitatis Æcanæ, cujus sedes Troiam translata est, episcopum, Castellanus hodie in Martyrologio suo Universali annuntiat; verum is civitatis Æcanæ Antistes, quem Sancti etiam titulo distinguit, abest ab utroque Ferrarii Catalogo. Nec nobis aliunde est notus, nisi forsan sit, qui in Opere nostro XXVIII Aprilis die jam datus est, S. Marcus, Atinensis episcopus; quod quidem, ut apparet, haud ab omni veritatis specie abhorret. Cum is enim Æquicolis, quorum civitas Æqua seu Æquana a nonnullis, nominis affinitate deceptis, cum civitate Æcana confunditur, Euangelium primus prædicasse credatur, facileque adeo factum esse queat, ut cititatis Æquanæ & ob nominum similitudinem Æcanæ fuerit existimatus episcopus, vero videtur haud prorsus absimile, S. Marcum, qui ut talis a Castellano annuntiatur, esse ipsummet S. Marcum, Atinensem episcopum, qui in Opus nostrum illatus est ad jam dictam diem, qua Martyrologio Romano hodierno exstat insertus, XXVIII Aprilis.
S. Athanasium Alexandriæ hodie signant omnia majora apud Florentinium Hieronymiana apographa, idemque etiam faciunt præter Usuardina aliquot apud Sollerium auctaria Notkerus & Rabanus; etsi autem & ab his ambobus & a Molano, itemque abs Epternacensi Hieronymiano apographo, non Athanasius, sed Anastasius scribatur, dubitandum tamen non est, quin & hoc & illi, ut Florentinius in hodiernis suis in Hieronymiana Adnotationibus merito contendit, haud alium Sanctum commemorent, quam celeberberrimum illum Athanasium, Alexandrinum episcopum, de quo in Opere nostro jam actum ad diem, qua Martyrologio Romano hodierno omnibusque fere aliis Latinorum Fastis sacris exstat inscriptus 2 Maii.
S. Mamerti corporis translatio XIII Octobris die facta memoratur apud nos ad diem, ubi de sancto isto Viennensi in Galliis Episcopo egimus, XI Maii.
S. Maurini abbatis inventio hodie in Lubeco-Coloniensi Usuardi aucti editione, itemque a Greveno & Molano aliisque aliquot hagiologis memoratur; verum nos de ea jam egimus ad diem, qua & ab hisce & ab aliis Sancti illius memoria recolitur, X Junii.
S. Cassium, episcopum Narniensem, Lucæ hodie signat in Generali suo Catalogo Ferrarius; verum, ut in Notis observat, dies est translationis; natalis autem incidit in diem, qua Martyrologio Romano hodierno sanctus iste Antistes inscribitur ac in Opus nostrum jam exstat illatus, XXIX Junii.
SS. Processum & Severum MM. Ferrarius hodie in Generali suo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano hodierno non sunt, Catalogo Romæ annuntiat, additque in Notis ibidem eorum reliquias in ecclesia S. Sylvestri asservari. Verum quinam duo isti Martyres? An forte iidem cum SS. Protheo & Severo MM., ab eodem Ferrario in dicto Catalogo ad XXV Januarii diem Romæ in æde S. Sylvestri signatis tumque a nobis in Prætermissorum Elencho relatis? Verum Pancirolus, qui sacras ecclesiæ S. Sylvestri in Campu Martii reliquias in Thesauris absconditis almæ Urbis Reg. 4, Eccles. 5 accurate recenset, ibidem non Prothei & Severi, sed Processi & Severi meminit; uti autem is scriptor, quinam hi Sancti sint, edicere ibidem haud potuit, ita nec nos facere id possumus. Multi enim sunt Severi martyres, facileque ex his unius, etsi interim determinari a nobis haud valentis, reliquiæ Romam ad S. Silvestri ædem potuerunt transferri; quod vero ad S. Processum spectat, hic nobis omnino est ignotus, nisi forsan sit vel Processus, qui in Hieronymianis apographis cum nonnullis Sociis MM. ac nominatim cum Sereno, pro quo forte in illis legendum Severus, Romæ signatur, ac jam datus apud nos est ad diem, qua id in dictis Hieronymianis fit, 1 Julii;
vel Processus, una cum Martiniano Romæ martyrium passus ac in Opus nostrum jam illatus ad diem, qua antiquissimis tum Kalendariis, tum Martyrologiis ac Romano hodierno exstat inscriptus, 2 Julii.
Lugduni susceptio corporis beati Justi, primæ illius sedis episcopi, anachoretæ sanctissimi, revecti ex Ægypto. Ita hodie in Martyrologio suo Gallicano Saussayus; verum de sancto isto Lugdunensium Episcopo actum apud nos jam est ad diem, qua memoria ejus Fastis sacris præsertim inscripta, 2 Septembris.
Natale sancti Ambrosii, Senonensis episcopi, hodie est in Florario nostro Ms.; verum de sancto isthoc Antistite actum apud nos jam est ad diem, qua colitur aliisque aliquot Fastis Sacris recentioribus exstat inscriptus, III Septembris.
S. Lamberti triumphus in Steppes a Greveno, Molano & Wiono, itemque in Florario nostro Ms., in Lubeco-Coloniensi apud Sollerium Usuardi Auctario, in Germanico Walasseri Martyrologio aliisque aliquot Fastis sacris hodie signatur. Sub nomine Triumphi S. Lamberti in Steppes intelligitur Victoria, anno Christi 1213 de Henrico, Brabantinorum duce, a Leodiensibus S. Lamberti, ut hi crediderunt, patrocinio ibidem relata, annuoque Leodii Officio die isthac celebrari & olim & modo adhuc solita, de qua apud nos in Commentario, sancti illius Trajectensis Episcopi & Martyris Actis prævio, num. 258 & duobus sequentibus actum est ad diem, qua natale ejusdem sancti Antistitis festum celebratur, XVII Septembris.
S. Gregorius Armenus, ep. conf., hodie Neapoli colitur. Ita docet num. 21 Commentarius, sancti hujus Armeniæ Episcopi Confessoris Actis præmissus ad diem, qua is plurimis Fastis sacris exstat inscriptus datusque apud nos jam est, XXX Septembris.
S. Juvini confessoris in pago Dulchrimensi memoria hodie in Generali Ferrarii Catalogo occurrit; verum de Sancto isto actum apud nos jam est ad diem, qua a Molano & pluribus aliis hagiologis celebratur, III Octobris.
S. Nicetæ Patricii hodie iterum meminere Menæa Græcorum excusa & Menologium Sirletianum; verum is Prætermissos ad diem præcedentem videsis) alius non est, quam S. Nicetas Patricius, in Opus nostrum jam illatus ad diem VI Octobris.
Octava Brunonis hodie signatur in Germanico Walasseri Martyrologio. Nos de sancto Ordinis Carthusianorum Institutore, de cujus festi Octava ibidem haud dubie sermo est, jam egimus ad diem, qua Martyrologio Romano hodierno inscribitur ac colitur, VI Octobris.
S. Gereonis M. memoria hodie recurrit in Florario nostro Ms. Cum addatur, fuisse de numero Thebæorum, haud dubie sermo est de Gereone, una cum quamplurimis aliis, quos omnes exstitisse Thebæos, probabile est, Coloniæ Agrippinæ occiso, de quo in Opere nostro actum jam est ad diem X Octobris.
SS. Cyprianum & Felicem epp. MM. aliosque quamplurimos partim MM., partim Conff. hodie refert Bruxellense a Sollerio cit. Usuardi Auctarium; verum nos de iis jam egimus ad diem, qua in Mrl. Romano hodierno aliisque Fastis sacris celebrantur, XII Octobris,
S. Edwinus, Northumbriæ in Anglia rex, in Kalendariis aliquot hodie occurrit. Nos de eo jam egimus ad diem XII Octobris.
S. Hedistius, martyr Ravennas, in Hagenoyensi apud Sollerium Usuardi Auctario hodie recurrit; verum de hoc cum Mrl. Romano jam egimus ad diem XII Octobris.
Abba Agathus & Macrobius in Coptitarum apud Jobum Ludolfum Fastis ad XVI mensis Babæ, quæ tertiæ decimæ Octobris nostri diei respondet, recensentur hisque apud eumdem in Fastis Æthiopum Petrus adjungitur; verum & Petrus isthic & Macrobius nobis omnino sunt ignoti; quod autem ad Abbam Agathum spectat, is, cujus apud Seldenum de Veterum Hebræorum Synedriis pag. 381 in Coptitarum Kalendario ad jam dictos mensis Babæ & Octobris dies sequentibus his verbis, Patris nostri Agathii, presbyteri sancti memoria signatur, in Ms. penes nos exstante, quæ a XXVIII Augusti ad XXV Februarii diem excurrit, Martyrologii Coptici parte ad eamdem XVI Babæ seu XIII Octobris diem Agathon & patriarcha Alexandrinus, attributo etiam ei Sancti titulo, nuncupatur; quare dubitandum non est, quin sit idem, qui apud nos Agathon seu Agathus in Chronologica Patriarcharum Alexandrinorum Historia, tom. V Junii præfixa, vocatur, hosque inter trigesimus nonus censetur; verum cum is non Catholicus, sed, quemadmodum ex ibidem dictis liquet, Jacobita exstiterit annoque 678, quo certe Jacobitæ cum Catholicis haud erant uniti, obierit, sane ei concedere in Opere nostro inter Sanctos locum haud possumus.
Anastasiam, virginem abbatissam in Græcia, hodie cum Sanctæ titulo in Gynæceo Sacro Arturus a Monasterio celebrat; in Notis autem Sarracenum, aliosque Ordinis S. Mariæ de Monte Carmelo scriptores pro se citat. Verum, etsi hi omnes Ordini suo Anastasiam adscribant, nusquam tamen de ea in Ordinis ejusdem seu Breviario seu Sanctorum Propriis, mihi prælucentibus, Officium ecclesiasticum simplexve etiam Commemoratio præscribitur.
Antigonus, qui propter Christi confessionem ignis supplicio martyrium consummarit, hodie in Menæis Græcorum excusis & in Menologio Sirletiano, a quo vocatur Antiochus, occurrit; ast, cum Græci Sanctis subinde etiam accenseant honore isthoc indignos, nec Baronius, qui Sanctis non paucis, e Menologio Sirletiano acceptis, Martyrologium Romanum hodiernum, a se emendatum, auxit, in hoc inde Antiochum hodie transtulerit, in Opus nostrum Antigonum seu Antiochum hic pariter haud inferendum existimavi.
Belixendæ, filiæ Caroli Magni, Grevenus hodie meminit his verbis: Item beatæ memoriæ Belixendæ, filiæ Caroli Magni, uxoris sancti Amelii, comitis & martyris. Nec Grevenus tantum, verum etiam Florarium nostrum Ms. & Germanicum Canisii Martyrologium Belixendam hodie memorant; ast eam, e solis fere SS. Amici & Amelii, de quibus die proxime prægressa egimus, commentitiis apud Vincentium Bellovacensem Actis notam, vel gaudere, vel gavisam umquam fuisse cultu publico, nusquam invenio.
Bernardi Escuderi, monachi Regularis observantiæ Ordinis Cisterciensis, hodie meminit in Menologio Cisterciensi Chrysostomus Henriquez; verum illum, quem hic ipsemet nec Beati, nec Sancti, sed Pii dumtaxat titulo condecorat, Venerabilem etiam tantummodo vocat in Menologio Benedictino Bucelinus.
Ecclesiæ Claræ-Vallis dedicatio a Menardo, Wiono & in Kalendario Cisterciensi, anno 1617 Divione excuso, itemque Dunensis in territorio Furnensi templi consecratio, multis & admirandis miraculis celeberrima, a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cistertiensi hodie signatur.
S. Carpus, apostoli Pauli discipulus, Troade in Martyrologio Romano Parvo seu Veteri hodie annuntiatur. Hinc in Adonem & ex hoc in Usuardum & Notkerum defluxit, tandem etiam in Martyrologium Romanum hodiernum sequentibus hisce illatus verbis: Apud Troadem, Asiæ Minoris urbem, natalis sancti Carpi, discipuli B. Pauli apostoli. S. Paulus apostolus epistola secunda ad Timotheum cap. 4, ℣. 13 sic huic scribit: Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, & libros, maxime autem membranas. A Carpo, in sacris Latinorum Fastis jam nunc citt. hodie signato, diversum non esse Carpum, a Paulo hic memoratum, inter omnes convenit; quare, qui hunc cum Carpo, in Opus nostrum ad XXVI, qua a Græcis colitur, Maii diem jam illato, statuit eumdem, hunc quoque, ut consideranti patescet, cum Carpo, in Fastis Latinorum sacris modo laudatis hodie annuntiato, eumdem esse, fateatur, necesse est. Ast, etsi sic habeat, in dubium tamen, an Carpus, qui in hisce veluti Pauli apostoli discipulus Troade hodie signatur, fuisseque ibidem commoratus a Paulo per verba mox recitt. innuitur, diversus re ipsa a Carpo, quem Græci XXVI Maii colunt, non sit, revocari potest. Hi enim, qui isthunc nusquam vel in Fastis sacris vel in libris suis ecclesiasticis faciunt Pauli discipulum, nusquam etiam eumdem vel Troade signant, vel fuisse ibidem commoratum, insinuant. Adhæc Carpum, qui hospitio Troade excepisse Paulum proxime recitatis hujus verbis indicatur, a Carpo seu episcopo seu presbytero, qui, simili charitatis officio erga Christianos, ad se divertentes, in insula Creta fungi solitus, a Christo, quod in peccatorem exstitisset nimis severus, in visione sibi oblata ac apud nos ad XXVI Maii diem in Hist. de S. Carpo, a Græcis tunc culto, Sylloge num. 8 & seq. ex Epistola ad Demophilum, inter eas, quæ sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferuntur, octava, transcripta, correptus fuisse, non modo in hac, sed & a S. Nilo, sec. V scriptore, lib. 2, epist. 190, pag. 217 & seq. narratur, diversum esse seu distinctum, suadent, quæ in Sylloge mox memorata num. 7 sunt dicta. Quid si ergo Cretensis iste Carpus cum Carpo, a Græcis ad XXVI Maii diem culto, unus idemque sit? Enimvero id sic habere ac proin a Carpo, Pauli apostoli hospite, in Latinorum Fastis sacris hodie memorato, esse diversum, mihi haud apparet a veritate certo alienum. Reponi quidem potest, Carpum, qui a Græcis colitur, abs hisce veluti unum e septuaginta duobus Christi discipulis haberi, fuisseque a Paulo apostolo Berææ in Thracia constitutum episcopum, asseverari. Verum omnia, quæ Græci de Carpo, a se culto, ferunt, plane esse incerta, Calmetus in Lexico Biblico ad vocabulum Carpus affirmat, eique Tillemontius tom. 1 Monument. Ecclesiast. pag. 301 iterumque deinde pag. 581 aperte, & merito quidem, suffragatur. Adhæc, cum Carpus Cretensis, a Pseudo-Dionysio & S. Nilo memoratus, exstiterit, uti hic tradit, episcopus Apostolis æqualis, nihil impedit, quo minus hic & exstitisse unus e septuaginta duobus Christi discipulis & Berææ in Thracia episcopus a Paulo apostolo constitutus fuisse credatur. At vero, inquies, in Septuaginta discipulorum Domini Synopsi de Carpo, qui in hac, a Cangio in Chronico Paschali a pag. 426 integre edita, sexagesimus secundus recensetur, sequentia isthæc leguntur verba: Carpus, cujus meminit Apostolus, qui & Berrhææ, Thraciæ urbis, episcopus fuit; quod si autem veritati consonent, certo inde, Carpum, quem Græci, veluti unum e septuaginta Christi discipulis, XXVI Maii colunt, ac a Paulo apostolo constitutum fuisse Berææ in Thracia episcopum, affirmant, diversum a Carpo, apud quem sese Troade hospitatum, Paulus loco supra cit. indicat, non esse, consectarium evadit. Fateor, sic habet; verum Synopsis illa, seu, uti aliter vocatur, Dorothei episcopi Tyri de Septuaginta Domini discipulis Commentarius nullam plane, uti apud Cangium in Notis, Chronico Paschali mox laudato subjectis, pagina hujus 524 & seq., itemque apud nos tom. 1 Junii in S. Metrophane num. 38 & seqq. fas est videre, meretur fidem, facereque adeo auctoritate sua non potest, ut Carpus, a Græcis, XXVI Maii cultus, unus idemque cum Carpo, Pauli hospite, Latinorum Fastis Sacris hodie inscripto, indubitanter existimetur. Attamen, cum nulli prorsus seu Græcorum seu Latinorum Fasti Sacri, qui Carpum, Cretensem presbyterum, a Carpo Pauli hospite e dictis distinctum, certo vel hac vel alia quavis die annuntient, inveniantur, Baronio aliisque eruditis hagiologis, qui Græcos ad XXVI Maii diem de eodem S. Carpo, de quo hodie Latini, agere arbitrantur, assentiendum opinor, cumque adeo decessores nostri, etiamsi, dum ad XXVI Maii diem de Carpo, a Græcis tunc culto, tractant, sese de Carpo in Latinorum Fastis Sacris supra relatis hodie signato, agere, nusquam hisce citt. insinuent, re tamen ipsa ibidem de posteriori hoc Carpo agere, maxime cum Carpum, de quo tractant, pro Pauli hospite habeant, sint censendi, illum hic in Opere nostro, cum in hoc ad XXVI Maii diem (etsi interim, qua de re lectorem hic admonuisse sufficiat, Latinorum Fastis Sacris, tum antiquis supra memoratis, tum multis aliis recentioribus, quibus hodie inscriptus exstat, ibidem haud relatis) illatus e jam dictis debeat censeri, haud dandum, sed dumtaxat inter Prætermissos recensendum existimavi.
Catharinæ … ejusque beatorum filiorum Antonii & Theodori, monachorum S. Basilii, hodie in Martyrologio Siculo meminit Octavius Cajetanus; verum Catharinam, quam S. Lucæ, Carbonensis in Lucania abbatis, hic infra inter Sanctos, quod cultu publico hodie gaudeat, a nobis referendi, Sororem appellat, nec Sanctæ, nec Beatæ titulo condecorat. Adhæc tam Antonii & Theodori, quam Catharinæ, horum matris, nominibus asteriscum, qua ratione pietatis sanctitatisve fama illustres publicoque nihilominus ac legitimo cultu destitutos designare solet, præfigit, nec quidquam, quod cultu hujusmodi Catharinam ejusque Filios gaudere gavisosve umquam fuisse, probare natum sit, vel apud hagiologum illum vel alibi occurrit.
Conon Papa hodie cum Sancti titulo a Ferrario in Sanctorum Italiæ Catalogo recensetur. Is S. Petri in Cathedram Romanam successor hanc ab anno 687, ad XI Augusti diem provecto, usque ad penultimam sequentis Augusti diem, uti apud nos in Propylæo Maii in Chronico-Historico ad Pontificum Romanorum Catalogum conatu fas est videre, occupavit; verum Sancti titulo ibidem haud afficitur, nec usquam vel in Martyrologio Romano hodierno vel in aliis Fastis Sacris inter Sanctos computatur; quare hisce eum, cum præterea nec cultu ecclesiastico gaudere aut gavisus umquam fuisse reperiatur, pariter nos hic in Opere nostro accensere haud possumus.
Crescentem-bene, Fabriani in Picæno, Andream Leubs seu Lems in Austria, Joannem Narachium in territorio Eboracensi, apud Montem-Majorem Novum, Lusitaniæ oppidum, Melchiorem a Gratia Madriti in Hispania, & Philippam-Leonardam a Ghisilyero virginem Assisii in Umbria Arturus in Mrl. Franciscano & ultimam etiam in Gynæco, Beati vel Beatæ titulo singulis præfixo, commemorat; Hueberus autem hisce adhuc plures, sed ubiquea titulo isto melius abstinens, in Menologio Franciscano adjungit.
Dioscorus, qui post multa tormenta, pro Christo tolerata, gladio tandem percussus, occubuerit, in Græcorum Menæis tum excusis, tum Mss. hodie celebratur: verum sola horum fide, nobis semper, nisi aliunde, quod hic fieri haud posse reor, queat firmari, admodum suspecta, Dioscorum inter Sanctos in Opus nostrum referre non ausim.
Eoglodium monachum, S. Columbæ discipulum, hac die a quibusdam referri, asserit ad XXV Januarii diem David Camerarius; verum ego nullum, a quo hodie Eoglodius memoretur, hagiologum invenio. Nec, etsi secus foret, in Opus nostrum posset inferri, cum publicum ejus cultum probare hactenus haud queam.
Franciscus Runcius de Hadria, secundus Cælestinorum Generalis, hodie obiisse in Mss. penes nos exstantibus Notitiis traditur; ei autem Beati etiam titulus tam in hisce, quam a Telera in Cælestinorum Sanctitate illustrium Historia, in qua a pag. 187 usque ad pag. 146 de Francisco Runcio sermo fit, adscribitur; verum, uti nec in hac, nec in illis, sic nec alibi quidquam, quod publicum Viri piissimi cultum probet, invenio.
Franciscus M. hodie legitur in Florario nostro Ms., uti etiam
Lubericus abbas, qui ambo nobis æque sunt ignoti.
Gerbrandus, Clari-Campensis in Frisia cœnobii abbas, quem Flori-Campensem abbatem, Ferrario præterea Cisterciensem hanc diœcesis Ultrajectensis abbatiam errore manifesto in Bohemia locante, Molanus, Menardus & Wionus perperam appellant, hodie a quatuor hisce hagiologis, uti etiam a Chrysostomo Henriquez & Bucelino, itemque a Castellano & pluribus aliis, qui Fastos Sacros condidere, scriptoribus hodie, Sancti etiam aut Beati titulo ei attributo, annuntiatur. Hinc a die hesterna, qua a solo fere Chalemoto in Sanctis ac Beatis Cisterciensibus memoratur, huc illum, Operi nostro inter hujus diei Sanctos ac Beatos, si cultus publicus probari posset, inserendum remisi; verum nondum etiam nunc quidquam, unde de hoc satis constet, invenire quivi.
In territorio Arvernensi Transitus beatæ Anonymæ viduæ hodie in Gynæceo Sacro ab Arturo memoratur; verum nec ex hoc, nec aliunde de cultu publico constat.
Joannem de Estremoz, Ordinis S. Augustini laïcum, in Alphabeto Augustiniano pag. 392 memoratum, decessores nostri a secunda Julii die, qua obiisse a nonnullis creditur, huc remisere, requirentes, ut, si quis illum recenseri a nobis inter Sanctos desideret, is ea, quæ publicum ejus cultum solide probent, producat; id autem cum præstitum nondum sit, Joanni in Opere nostro dare inter Sanctos locum nondum etiam possumus.
Laurentii, qui Furnis in Flandria S. Nicolai Ordinis Præmonstratensis abbas exstitisse annoque 1258 tertia decima Octobris die obiisse notatur, brevis quæpiam Vita metrice conscripta penes nos exstat; verum Venerabilis dumtaxat titulo Laurentius afficitur, cultuque publico gaudere haud probatur.
Lemovicis S. Geraldi confessoris. Ita hodie in Generali suo Sanctorum Catalogo Ferrarius ac deinde mox subjungit: Aureliaci in Gallia S. Geraldi confessoris; ex iis autem, quæ in duas hasce annuntiationes observat, palam fit, in ambabus memorari eumdem, de quo hac die infra inter Sanctos sumus acturi, Geraldum, comitem Auriliacensem confessorem, huncque adeo perperam in duos a Ferrario hic secari.
Magdalena de Trino Sacro Dominicano Diario apud Marcheseum & Anno Dominicano apud Jacobum Lafon hodie cum Beatæ titulo elogioque sat prolixo exstat inscripta; verum ambo de cultu publico silent, nec quidquam, quod hunc vel utcumque det probatum, alibi invenio.
Petrus, nominis hujus II, Braccarensis episcopus, hodie a Tamaio in Martyrologio Hispano cum Sancti titulo memoratur; verum, cum Tamaio & Saussayo, qui illum etiam in Martyrologii Gallicani Supplemento hodie annuntiat, haud satis fidamus, præstat, ut de Petro non hic, sed postea, si publicus ejus cultus, de quo nondum nobis satis constat, sufficienter fuerit probatus, in Operis Supplemento tractetur.
SS. Polychronia ejusque Socius anonymus in Notitiis Mss. penes nos exstantibus & a Fiseno in ecclesiæ Leodiensis Floribus Dionanto ad hanc diem assignantur; idcirco autem, ni vehementer fallor, id fit, quod ibi olim Dominica secunda Octobris colerentur, hæcque anno 1613, quo illorum corpora Dionantum Roma fuere translata, in hanc tertiam decimam Octobris diem inciderit. Ludovicus de Marche, collegii Dionantensis rector, in epistola, ad decessores nostros anno 1658 Dionanti quinta Julii die conscripta, sic loquitur: De sacris SS. Martyrum nostrorum (Polychroniæ scilicet Sociique anonymi) lipsanis & festo hæc inveni in Calendario sacelli nostri & Historia collegii: “Dominica secunda Octobris in templo seu sacello Societatis Jesu Dionanti celebratur festum SS. Polychroniæ ejusque Socii martyrum, quorum sacra corpora educta sunt ex cœmeterio Priscillæ via salaria cum facultate S. D. N. Pauli V & ab adm. R. P. N. Claudio Aquaviva (litteris datis Romæ in pergameno XXII Februarii 1613) Dionantum transmissa: quam in urbem summa celebritate invecta sunt anno 1613, VI Octobris, cum prius rite approbata fuissent a R. adm. domino Joanne Chapeaville, Vicario generali Leodiensi, I. Septembris 1613.” Ita laudatus rector; etsi autem ex ejus verbis Fisenus, qui Sanctos illos Dominica secunda non Octobris, sed Septembris, Dionanti coli, sacrasque eorumdem exuvias anno 1613 non VI Octobris, sed Idibus seu XIII die Septembris Dionantum advectas, ait, corrigendus videatur, tam hic equidem, quam ille, Sanctos istos cultu sacro Dionanti fuisse gavisos, recte affirmat. Nec quin id ibi olim secunda Octobris Dominica obtinuerit locum, dubitari merito potest; verum, etsi sic habeat, haud propterea tamen in Opere nostro dandi hic sunt. Eorum enim, aliunde haud notorum, sacra lipsana e S. Priscillæ cœmeterio, fuerunt exstracta, Sanctosque hujusmodi, quorum sacræ exuviæ, vel ex hoc vel ex aliis Urbis cœmeteriis eductæ, alio fuerunt subinde devectæ, in Opus nostrum inter Sanctos referre haud solemus, nisi peculiaris quæpiam ratio, qualis hic pro Polychronia ejusque Socio haud militat, id forte exposcat.
Prope Gannacum in Alvernia S. Procula, martyrium pro tuenda virginitate perpessa. Ita hodie in Martyrologio suo Universali Castellanus; verum nominis istius Sancta, quæ in Alvernia vel martyrium subierit, vel colatur, nobis haud aliunde est nota, eamque sola Castellani auctoritate, etsi interim, ut putamus, minime spernenda, in Opus nostrum inferre non audemus.
Reginbaldus episcopus a Menardo in Martyrologio Benedictino Spiræ hodie annuntiatur; verum etsi hic Spirensis Antistes, per decessores nostros huc, ut, an cultu publico gaudeat, examinaretur, a XXI Augusti die, qua in Menologio Bened. a Bucelino signatur, remissus, titulo Sancti non tantum ibidem abs hoc, verum etiam hac die, qua anno 1039 obiisse in Præsulum Spirensium Hist., per Philippum Simonis Germanice conscripta, pag. 40 asseritur, a Menardo in Martyrologio mox dicto condecoretur, nullum tamen, diligentissima licet facta indagine, usquam quivi cultus publici, quo vel Spiræ vel alibi gaudeat gavisusve umquam fuerit, reperire indicium, cumque Castellanus, qui hodie quoque Reginbaldum celebrat, Venerabilis dumtaxat titulum ei attribuat, verosimillime, imo indubie is martyrologus nihil etiam, quod publicum ejus cultum daret probatum, invenerit.
Romæ Depositio S. Honorii Papæ hodie in Vaticano apud Sollerium Usuardi Auctario legitur; verum, ait idem Sollerius, Majori auctoritate opus erit, ut de cultu aliquid statuatur.
S. Cælestis seu Cælestius, Metensis episcopus, hodie coli a Claudio Roberti in Episcoporum Metensium serie asseritur. Nos de sancto isto Antistite acturi sumus ad diem, ad quam veluti sibi in cælis natalem a VII Maii, translationi suæ sacra, a decessoribus nostris jam fuit remissus, ac nonnullis Fastis Sacris exstat inscriptus. XIV Octobris.
SS. confessorum Agricii & Casturii episcoporum in Ms. nostro Florario mentio hodie fit. Non dubito, quin designentur Sancti, qui, aliis Agratus & Casturus seu Castulus aut etiam Castolus vocati, sequenti quidem die a Greveno, postridie vero in Lubeco-Coloniensi Usuardi apud Sollerium Auctario annuntiantur. Saussayus in Martyrologio suo Gallicano Agratum & Casturum etiam recenset, recte in die, quo id facit, Grevenum secutus. Duos enim hosce Sanctos, qui, die, quo obierint, incerto, nec Martyrologio Romano hodierno exstant inscripti, nec alibi, quam Viennæ Allobrogum, coli inveniuntur, XIV Octobris die ibidem honore isthoc affici, ex metropolitanæ Viennensis ecclesiæ, quod penes nos exstat, quodque anno 1522 excusum notatur, Breviario docemur. Etsi enim id dies, quibus quique e Sanctis, sibi inscriptis, sint colendi, non assignet, Agratum tamen & Castolum una cum S. Callixto Papa, XIV Octobris die coli solito, colendos proponit. Ceterum an Agratum & Castolum seu Casturum recte etiam Saussayus, contra ac Grevenus facit, appellet incertæ sedis Episcopos, examinari poterit ad diem, qua e jam dictis coluntur ac in Opere nostro dandi erunt, XIV Octobris.
Rolandus, aliis Rothardus, qui S. Joanni in sedem Cameracensem successit, a Saussayo in Martyrologii Gallicani Supplemento, Sancti etiam titulo ei attributo, hodie recolitur; verum hic, qui anno 886 tertia decima Octobris obiisse a nonnullis creditur, in Opere nostro, si tum publicus ejus cultus, de quo nondum nobis constat, sufficienter fuerit probatus, tradi opportunius poterit ad diem, qua obiisse ab aliis asseritur, XIV Octobris.
Saturnini & Lupi hodie meminit Galesinius. Nos de Sanctis hisce in Cappadocia MM. acturi sumus ad diem, qua in pluribus aliis Fastis Sacris ac in ipsomet etiam Mrl. Romano hodierno memorantur, XIV Octobris
S. Antoninum episcopum Castellanus in Martyrologio suo Universali Massiliæ hodie annuntiat; idque etiam facit, qui Mrl. Parisiense, anno 1727 typis vulgatum, contexuit. Nos de Sancto isto agemus ad diem, qua, quemadmodum Sanctorum ecclesiæ Massiliensis Officia Propria, anno 1662 excusa, fidem faciunt, Massiliæ una cum S. Cannato, Massiliensi episcopo, colitur, XV Octobris
Macarii Romani, qui a Macario Romano, in Opus nostrum ad 2 Januarii diem jam illato, diversus est, Papebrochius noster in Ephemeridibus Græco-Moscis, tom. 1 Maii præfixis, XIX Januarii die mentionem facit; verum is a Græcis colitur non die, ut putavit, XII, sed demum, qua proinde, nisi quid obstare reperiatur, in Opere nostro dari ac Vita ejus, ut forte factum iri ibidem indicavit, severius examinari poterit, XXIII Octobris.

Ecclesiæ Tolbiacensis sub SS. Chrysanthi & Dariæ nominibus dedicatio canitur hodie a Wandelberto binis hisce, quos subdo, hexametris:
Templum & Chrysanthi Dariæque coruscat & ara,
Tolbia cum plano, quo præminet, æquore castrum;
nobile isthoc, sub cujus nomine Deo esse dedicatam Tolbiæ seu Tolbiaci ecclesiam, Wandelbertus, etsi obscure, sic indicat, SS. Conjugum & Martyrum par in Opere nostro, nisi quid obstiterit, dari ac proin de ecclesiæ illius dedicatione tractari poterit ad diem, qua Martyrologio Romano id exstat inscriptum,

XXV Octobris.
Gaufridi, Sodorensis in Scotia episcopi, hodie cum Sancti etiam titulo in Generali suo Catalogo Sanctorum meminit Ferrarius, pro se in Notis citans tum Cistercienses Tabulas, tum Martyrologia Monastica. Verum ego hodie Gaufridum nec in ullis penes nos exstantibus Cisterciensibus Tabulis, nec vel a Wiono, a quo eum non Sodorensem, sed Sorrensem in Sardinia episcopum appellari, Ferrarius adjungit, vel ab ullis aliis martyrologis monasticis memorari invenio. Oportet ergo, ut vel hallucinatus hic sit Ferrarius, vel ut Tabulæ Martyrologiaque, quæ laudat, fuerint a nostris non parum diversa. In horum interim binis, in Benedictino videlicet Menardi Martyrologio & in Sanctorum ac Beatorum Cisterciensium Chalemoti Serie, Gaufridus, non Sodorensis, sed Sorensis seu Soretanus episcopus, annuntiatur ad diem, qua proinde de eo, si cultus publicus ac legitimus probari queat, agi poterit, XI Novembris.
Parascevia virgo martyr Ephemeridibus Græco-Moscis, Operis nostri tom. 1 Maii præfixis, hodie inscribitur. Hæc, quæ Parasceve seu Parascevia, quod die Veneris nata esset, vocata fuisse videtur, apud Latinos sub Veneræ (Feria sexta enim, quæ Græcis Parasceve, Latinis dies Veneris nuncupatur) appellatione venit ac porro Veneranda etiam nominata reperitur, in Opere nostro a XXIV, qua apud Genebrardum in Græcorum Kalendario recensetur, Julii die ad XXVI, qua in Magnis Græcorum Menæis excusis signatur, & ab hac iterum ad XXVIII mensis ejusdem diem, ubi Venera appellatur, fuit remissa, indeque etiam tandem ob rationem ibidem allegatam rejecta est ac porro per nos pariter ab hodierna, qua dictis Ephemeridibus exstat inserta, Octobris die hic rejicitur ad diem, qua, ut apparet, Mrl. Romano hodierno sub Venerandæ nomine inscripta, dari idcirco in Opere nostro ac ante omnia, unicane, an plures Parasceviæ sint, examinari poterit, XIV Novembris.
Apud Sarzanam S. Venantii abbatis hodie in Generali Ferrarii Catalogo legitur. Sarzana urbs est Hetruriæ in Liguriæ confinio, tribus circiter passuum millibus ab antiqua ad Maoræ fluvii ostia jacente civitate Luna, cujus jam dudum excisæ episcopalem apud sese locari sedem illa obtinuit, remota. Ac ita quidem, ubi Venantii, a se annuntiati, memoriam signet Ferrarius, innotescit; verum hic hagiologus, qui tam de publico cultu, quam de emortuali anno ac die Venantii silet, nihil etiam, unde hic vel utcumque notus evadat, seu in Notis seu alibi suppeditat. Ughellus, qui tom. 1 Italiæ Sacræ col. 834 Venantium, sexto a sese ibidem loco inter Sarzanenses & Lunenses episcopos relatum, cum Venantio abbate facit eumdem, nihil etiam, quod ad ea, quæ ad hunc spectant, vel utcumque cognoscenda conducat, adjungit; cum hæc autem aliunde etiam nobis hactenus haud satis, ut in Opere nostro inter Sanctos Venantius recenseatur, sint nota, expedire visum est, ut id non hac, quam Abbati isti celebrando, non quod tum vel obierit, vel colatur, sed pro mero suo arbitrio Ferrarius elegisse videtur, XIII Octobris die, ast post, quod interea forsan plus lucis alicunde subministrandum sit, præstetur ad diem, qua corpus ejus anno 1414 inventum fuisse, Mss. de Lunensibus Sanctis ac nominatim de Venantio Sarzanensi abbate homonymoque & abs hoc tamen, ut mihi equidem apparet, distincto Lunensi episcopo Notitiæ, ad decessores nostros, ut in harum fine notatur, a D. Fauorito, Eminentissimo Cardinali Chisio a secretis, transmissæ, testantur, XXV Novembris.

DE S. THEOPHILO EPISCOPO ANTIOCHENO CONF. IN SYRIA

ANNO CLXXXI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theophilus episcopus Antiochenus conf. in Syria (Sanctus)

AUCTORE J. B.

§ I. S. Theophili in Fastis Sacris apud Occidentales memoria, Acta recentiora, distinctio a Theophilo, de quo S. Lucas, ad Christi fidem conversio, tempus episcopatus, Notkeri locus emendatus.

Ut ea semper dæmonis nequitia fuit, [S. Theophilus, etsi de universa Ecclesia optime meritus.] ut modo ethnicos, modo hæreticos in Christianæ fidei vel ab ipso ejus ortu perniciem excitaret armaretque, ita divina Providentia, ne redempto Christi sanguine gregi viri deessent, qui ethnicos redarguerent, hæreticos confutarent, ac fideles qua voce, qua scriptis instruerent, & ad hostium insultus fortiter & constanter excipiendos animarent, prospicere numquam destitit: neque vero defuisse seculo æræ Christianæ secundo hujusmodi hæreticos, sed & strenue adversus illos, præsertim ab episcopis, fuisse depugnatum, testatur lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 24 Eusebius Cæsariensis, seculi IV scriptor apprime eruditus, a Valesio Latine redditus: Porro, inquit, cum nihilominus hac etiam tempestate (loquitur de iis, quæ, Marco Aurelio imperante, acciderunt) hæretici zizaniorum instar sinceram Apostolicæ doctrinæ sementem labefactarent, ecclesiarum toto orbe pastores eos tamquam feras atque immanes belluas ab ovili Christi fugare atque arcere properabant: partim hortando & commonendo fratres, partim adversus ipsos hæreticos fortiter colluctando: quos vel propositis cominus interrogationibus & confutationibus viva dumtaxat voce, vel libris accuratissime conscriptis opiniones eorum resellentes, confutabant; ita universim Eusebius; at mox S. Theophilum illustribus fidei defensoribus, citato ejus adversus Marcionem tractatu non ignobili, nominatim accensens.

[2] [solis tamen Fastis Sacris Latinis inscribitur,] Sed quamquam tum tractatu mox laudato, tum scriptis id genus aliis, de quibus infra dicetur, ac vitæ etiam sanctimonia optime procul dubio de universa Dei Ecclesia meritum, nusquam tamen in Orientali ecclesia honore Sanctis haberi solito affectum, aut Sacris Græcorum Fastis, quod miror, inscriptum invenio: æquior in S. Theophilum Latina fuit ecclesia, cujus vetustissimis celeberrimisque Martyrologiis nomen ejus, & subinde non sine peculiari laude, inscribitur. Sic habet auctor Romani Parvi, verosimiliter ex Rufino, Eusebii interprete: Antiochiæ, Theophili episcopi, qui sextus ab Apostolis fuit. Ado Aëp. Viennensis: Apud Antiochiam, beati Theophili, qui sextus ab Apostolis ecclesiæ pontificatum tenuit, viri eruditissimi. Usuardus: Antiochiæ, S. Theophili, qui sextus ab apostolo Petro pontificatum ecclesiæ tenuit. Postrema verba, cum Adonianis collata, Adonem Usuardo hic præluxisse indicant: Viri eruditissimi elogium, quod rescindere Usuardo visum est, adjici, ut infra dicenda ostendent, jure merito poterat. Notkerus Balbulus, Adoni æqualis: Antiochiæ, Theophili, qui sextus ab Apostolis ecclesiæ pontificatum tenuit, vir eruditissimus: & hæc quidem ille ex Adone; at quæ addit, hic constituit die Sabbathi, jejunium ter in anno fieri, secundum prophetiam frumenti, vini & olei, unde hauserit, fatetur, se nescire, Sollerius in Usuardo: verum hac de re infra num. 14. Mrl. Rom. hodiernum: Antiochiæ sancti Theophili episcopi, qui sextus post beatum Petrum ejusdem ecclesiæ pontificatum tenuit. De eodem, inquit Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum, Beda, Usuardus, Ado & alii; sed, quod ad Bedam attinet, si genuinum spectes, nulla apud illum Theophili mentio. His addo ecclesiæ Autissiodorensis antiquum Martyrologium, quod apud Marteneum Veterum Scriptorum tom. 6, col. 725 ita habet: Antiochia beati Theophili episcopi.

[3] Vitam seu Acta S. Theophili nemo veterum scripsit, [nec ejus Acta veterum quispiam scripsit; sec. proxime elapso ista collegit Halloixius hic parum edenda.] vel certe, si quæ exstent aut aliquando exstiterint a veteribus conscripta, nulla uspiam horum notitia est: seculo proxime elapso Petrus Halloix Vitam illius scripsit ex ipsiusmet Theophili scriptis potissimum, tum ex iis, quæ apud varios scriptores & in Martyrologiis sparsim de illo dicta repererat; uti in Opere, quod de Illustrium ecclesiæ Orientalis Scriptorum, qui sanctitate juxta & eruditione secundo Christi seculo floruerunt, vitis & documentis inscripsit, Duaci anno 1636 typis excuso, pag. 735 & seqq. aliquot videre est: is adornatam a se S. Theophili Vitam in capita quinque partitus est, quorum tribus prioribus S. Theophili gesta persequitur: quarto de scriptis S. Theophili, ab Eusebio & Hieronymo laudatis, agit: quinto varios Theophili textus colligit ex ejus Commentariis in Euangelia, quibus, uti contendit, usus est S. Hieronymus nunc tacito, nunc expresso Theophili nomine; quibus denique præclaros aliquot S. Theophili locos, lectu digniores, velut flosculos, ex ejus libris, ad Autolycum scriptis, adjungit. Nos quidem tria priora capita, veluti Vitæ S. Theophili compendium recudemus; non tamen caput quartum & quintum: non quartum, quod de ejus scriptis, ab Eusebio & S. Hieronymo laudatis, recitatis horum verbis acturi infra simus, atque adeo ea repetere inutile foret: non quintum, quod textus ex Theophili ad Autolycum libris minime necessarios arbitremur; reliquos vero, quos ex Theophili in Euangelia Commentariis congessit, non Theophilum, sed anonymum quemdam, & quidem Latinum, Theophilo recentiorem, habere auctorem, ostensuri simus. Ceterum Halloixii Annotata nostris adjuncturi sumus; sed ita, ut quæ illius, quæ nostra sint, facile dispicere lector possit.

[4] Halloixius, Vitam S. Theophili ex hujus potissimum, [Theophilus, de quo hic, alius a Theophilo, de quo S. Lucas,] uti dictum, libris describere exorsus primum quidem refellit eos, qui Antiochenum Præsulem, eumdem statuunt ac Theophilum, cui Lucas Apostolorum Acta, tamquam populari suo, inscribit: in his Guilielmus Tyrius, qui libro 4, cap. 19 Antiochiam Syriæ, ad Orontem fluvium sitam, ubi & Christianum nomen est natum, teste Luca in Actibus Apostolorum cap. XI, ℣. 26, describens ita de S. Theophilo loquitur: In hac Apostolorum princeps cathedram obtinuit sacerdotalem & pontificali primum functus est dignitate: viro venerabili Theophilo, qui erat in eadem civitate potentissimus, in proprio dogmate basilicam dedicante. Cui Lucas, ex eadem urbe trahens originem, tam Euangelium suum, quam Actus Apostolorum scripsit: qui & beato Petro, septimus in ordine pontificum, in eadem ecclesia successit. Quidquid sit de Theophili domo in ecclesiam commutata, recte equidem Halloixius censuit, vel e sola temporis ratione confici, alterum ab altero diversum esse, ne Theophilus, qui, scribente ad ipsum S. Luca, jam virilem verosimillime ætatem attigerat, ad Commodi imperatoris tempora, quæ vidisse Antiochenum episcopum ex infra dicendis certum indubitatumque est, seu ad annum Christi 180, superstes fuisse ac proin, quod parum credibile est, annos vitæ plures, quam centum quinquaginta, numerasse dicatur.

[5] [primum ethnicus,] Itaque Halloixius S. Theophili ortum ad seculi secundi primordia differt, Clemente, anno Christi 100 martyrium passo, Papa Romanam, Antiochenam vero S. Ignatio martyre ecclesiam moderante; quod quidem non absque quadam veri specie facit; sed nullum dicti sui testem antiquum certumve sistit: natalem itaque S. Theophili annum nonnisi conjectando definit: eodem loco habenda est asserta abs illo ejusdem patria, nempe Antiochia Syriæ, quæ olim, quo ab aliis ejusdem nominis civitatibus secerneretur, dicta fuit Epidaphnica & aliquando Theopolis. Parentibus autem natum ethinicis, ut vero prorsus simile amplector, cum sub finem libri 1 ad Autolycum, se ante susceptam Christianam fidem lectosque Sacræ Scripturæ libros resarrectionem mortuorum æque ac Autolycum, ethnicum utique hominem, non credidisse fateatur: Καὶ γὰρ ἐγὼ ἠπίστουν τοῦτο ἔσεσθαι: nam & ego non credebam id futurum. Quæ vero de egregia mentis indole, perspicacitate ingenii & litterarum profanarum studio ac felici in illis demum progressu Halloixius addit, abunde testata faciunt vel soli, qui exstant, ejus ad Autolycum libri.

[6] [quibus veluti gradibus] Quibus vero incitamentis sensim impulsus, abjectis, quas a primis annis imbiberat, ethnicorum fabulis, ad fidei Christianæ castra transierit, ipsemet lib. 1 ad Autolycum summatim explicat: nec enim alia fuisse videntur, quam ea ipsa, quibus Autolycum ad sui imitationem allicere studuit: sic enim illum sub libri citati finem alloquitur: Ne sis igitur incredulus, sed potius crede; nam & ego non credebam id (fore, ut mortui resurgerent) sed nunc credo, postquam hæc (quæ hactenus eo libro dixerat) consideravi. Sed, quænam illa? Cum unice verum quæreret, uti sub initium libri citati innuit; quoties aliquid quis scriberet aut dissereret, non quam ornate, sed quam vere id abs illo fieret, inquirebat. Veritatis amator, inquit, non ducitur sermonibus fucatis, sed sermoni opus adjunctum, quodnam & quale sit, inquirit. Non inepte itaque primum illi ad agnoscendam fidei Christianæ veritatem veluti gradum fuisse dixeris studium veri. Dein vero deorum multitudinem ab ethnicis, a Christianis autem Deum unum, universorum Conditorem, agnosci colique, animadvertit; jactatos ab ethnicis deos, lapideos & ligneos (ita loquitur lib. 1, num. 1) ductos & fusos, fictos & pictos, qui nec vident, nec audiunt; denique qui nihil essent, quam imagines & opera manuum hominum, facile contemnebat; maxime quod deorum nomina, nomina esse hominum, ut ait num. 9, mortuorum & quidem sceleratissimorum, atque ipsa animalia, pelves & inhonestos sonos (num. 10) in deorum numero haberi perspectum haberet.

[7] Unum vero Deum esse, qui cuncta creaverit & regeret, [ad veræ salvi] ex ejus operibus colligebat. Est enim cælum, inquit num. 4, ejus opus, terra & mare ejus opificium, homo ejus figmentum & imago. Sol, luna & stellæ sunt ejus elementa, in signa & tempora & dies & annos condita, ut ministrent & serviant hominibus. Atque omnia Deus fecit, cum antea non essent, ut ex operibus cognoscatur & intelligatur ejus Majestas. Quod autem illi objecit Autolycus: Ostende mihi Deum tuum; narra mihi formam Dei, qualis sit: & ipse sibimet procul dubio non semel objecerat; responditque: Forma Dei nec dici, nec narrari potest, nec oculis corporeis videri, quod num. 5 sequentibus illustrat exemplis: Nam, quemadmodum anima in homine non videtur, sed, cum fugiat humanos visus, ex motu corporis intelligitur, ita & Deus oculis humanis videri non potest, sed ex providentia & operibus videtur & intelligitur. Alterum exemplum ita habet: Quemadmodum enim & navem quis in mari instructam & currentem videns & ad littus appellentem, procul dubio gubernatorem in ea esse judicabit, a quo gubernetur, ita Deus omnium Gubernator intelligendus est, quamvis non videatur carnis oculis, quippe cum comprehendi non possit. Prætereo reliqua, quæ adfert, exempla, ad rem, quam tractat, illustrandam non minus idonea.

[8] At hæc Theophilo nostro, ut erat perspicaci ingenio, [agnitionem & professionem] statuere non admodum difficile fuit; Resurrectionem autem mortuorum magis arduam creditu, quam primum non credebat, qua tandem sibi ratione persuasit? Primum quidem omnia a Deo ex nihilo creata consideravit; dein absurdum censuit credere, efficta ab hominibus simulacra efficere posse prodigia; Deum autem, qui omnia ex nihilo condidit, non posse mortuum revocare ad vitam: hoc equidem argumento est usus num. 8 adversus Autolycum, Resurrectionem mortuorum non credentem. Dein vero ex iis, quæ in omnium quotidie versantur oculis, ita ratiocinatus est. Observa enim, inquit Autolyco num. 13, si placet, temporum & dierum & noctium interitum; attende, quemadmodum hæc etiam intereant & renascantur. Quid? An non seminum & fructuum fit quædam resurrectio, idque ad usus humanos? Granum enim tritici, exempli causa, aut aliorum seminum, cum terræ injectum fuerit, primo perit & solvitur, deinde excitatur & in spicam assurgit. Arborum autem natura nonne certis temporibus Dei jussu latentes antea & invisos fructus producit? Quin etiam interdum passerculus aut avis alia quælibet, cum semen mali aut ficus sorbuerit, avolat in petrosum collem aut aliquod sepulcrum, ac ibi alvum exonerat, tumque semen illud, radices agens, arbor nascitur, quod olim absorptum fuerat, & tantum calorem trajecerat. Hæc autem omnia operatur divina Sapientia, ut vel ex his demonstret, posse Deum generalem omnium hominum resurrectionem perficere. Quod si mirabilius ad resurrectionem demonstrandam spectaculum videre cupis, non solum in terrestribus rebus, sed etiam in cælo, observa menstruam lunæ resurrectionem, quemadmodum intereat & renascatur. Accipe præterea resurrectionem in te ipso ad effectum, etiamsi ignores, perductam. Forte enim aliquando in morbum incidisti, & carnes tuas ac vires & speciem amisisti, sed misericordiam a Deo & medelam nactus, recuperasti corpus tuum & speciem & vires; &, quemadmodum ignoras, quonam abierint carnes tuæ, cum evanuere, ita nec perspectum habes, undenam exstiterint & unde venerint. Dices, ex cibis & succis in sanguinem conversis. Præclare: sed hoc opus Dei est ita rem conficientis, non cujusquam alterius.

[9] [adductas fuerit.] Atque his quidem rationibus paulatim Autolyci animum expugnare & ad sublimiora abstrusioraque fidei Christianæ mysteria credenda pertrahere nisus est: his semetipsum convicit. Accessit demum ingens illi a sacris paginis stimulus: harum antiquitatem perscrutatus est: has sibi perpetuo consonas reperit: contra ethnicorum scripta antiquitatis merito illis longe inferiora, dissidiis mendaciisque scatentia. Præterea plurima in Sacris Scripturis futurorum vaticinia, quorum partem sua ætate adimpletam videbat, animadvertit, quæ non aliunde, quam a Deo proficisci potuere. Moysem & prophetas (vide lib. 2 ad Autolycum num. 9) viros sanctos & justos vidit, ac propterea hac mercede dignos censuit, ut Dei instrumenta fierent & sapientiam, quæ ab eo est, caperent. His sese, ut veræ fidei manus daret, adductum testatur ipsemet lib. 1 ad Autolycum num. 14 sequentibus verbis: Ne sis incredulus, sed potius crede; nam & ego non credebam id futurum, sed nunc credo, postquam hæc attentius consideravi; simul quod in Sacras Scripturas incidi SS. Prophetarum, qui per Spiritum Sanctum & præterita eodem, quo gesta sunt, modo, & præsentia eodem, quo geruntur, prædixere & futura eodem ordine, quo perficientur. Ab his porro initiis exorso, difficile Theophilo non fuit, divina opitulante gratia, captivare intellectum in obsequium fidei; cujus, utinam sequerentur, exemplum ii, qui hac nostra ætate philosophorum nomine superbientes, quas a Deo accepere, ingenii vires eo intendunt, ut divina oracula subvertant, non veri amore, sed vitæ liberioris desiderio ducti & occæcati!

[10] [Antiochenam ecclesiam regere cœpit anno 168,] Quantum vero, posteaquam S. Theophilus Christianæ fidei nomen dedit, fecerit in virtute progressum, quo defendendæ susceptæ religionis zelo & instruendorum Catholicorum desiderio exarserit, colligi abunde ex iis poterit, quæ Halloixius in ejus Vita infra recudenda ex ejus scriptis, prout licuit, undequaque congessit. Quæri itaque jam poterit, quo anno episcopalem Antiochiæ cathedram adierit, quotque illam annis tenuerit & quo demum in vivis esse defierit. Eusebius Cæsariensis lib. 4, cap. 24 Historiæ Ecclesiasticæ S. Theophilum egregie adversus hæreticos depugnasse scribit sub imperatoribus Marco Aurelio & Lucio Vero, qui Antonio Pio, anno 161 mense Martio defuncto, successere, e quibus Lucius Verus anno 169, Marcus Aurelius anno 180 exstincti sunt; Marco Aurelio patri succedente Commodo. Idem porro Eusebius in Chronico S. Theophili ordinationem anno Marci Aurelii & Lucii Veri octavo, seu anno Christi 168 aut 169 inchoato illigat: at cum S. Prosper Aquitanus in Chronico, ipsismet Eusebii verbis usus, addat Theophili ordinationem, Aproniano & Paulo consulibus, factam, Bosschio in Tractatu de Patriarchis Antiochenis, tom. IV Julii præfixo, annum 168 Theophili ordinationem innectenti, libenter assentimur.

[11] Quod autem ad alteram quæstionem, quot scilicet annis Antiochenam sedem occuparit, [tenuit annis 13,] major est difficultas. Eusebius Historiæ Eccl. lib. & cap. paulo ante citatis Maximinum Theophilo successisse scribit, sed annum, quo id contigit, ibi non explicat; in Chronico autem Maximini ordinationem anno Marci Aurelii decimo sexto, id est, Christi 176 factam ait: quod si ita accipiendum est, ut tum Maximinus erepto e vivis Theophilo successerit, dubium non est, quin hic lapsus in errorem Eusebius fuerit; cum Theophilus, quam lib. 3 ad Autolycum ab orbe condito ad suam usque tempora chronotaxim contexuit, ad Commodi, qui anno 180 Marcum Aurelium in imperio excepit, tempora usque extendat, ac (num. 27) ad Chriserotem, Marci Aurelii Veri libertum, qui consulum, tribunorum & ædilium nomina temporaque usque ad obitum patroni sui, imperatoris Veri, descripsit, ableget Autolycum. Verum Eusebius in Chronico Maximinum anno quidem Marci Aurelii decimo sexto (Christi 176) Antiochenæ cathedræ admotum scribit, Theophilum autem tum obiisse non dicit. Quid igitur? Num vale Antiochenis infulis ante obitum dixit? Minime vero: neque enim Theophilus gregem suum deserere, nec Antiochenos tantum sibi Pastorem, dum in vivis superstes esset, eripi voluisse, admodum apparet credibile, nec ullo teste probari potest: sed vero simile est, Maximinum, Theophilo socium & adjutorem datum, una cum illo annorum aliquot spatio Antiochenam rexisse ecclesiam; uti citatus Bosschius censet, eadem opera tum Eusebium ab errore vindicans, tum S. Nicephoro & Georgio Syncello auctoritatem sartam tectamque conservans; id quod hoc pacto ex ejus mente præstabitur: primum S. Serapionem Maximino successisse anno 189, solide probat, ubi de Serapione: tum Maximino annos regiminis universim tredecim, Eusebium, S. Nicephorum, Georgium Syncellum & Catalogum Harlemiensem secutus, tribuit, quibus ex annis 189 subductis, Maximini ordinatio cum anno 176 connectitur, quod cum Eusebio pulchre congruit. Dein annos totidem seu tredecim, Nicephoro & Georgio Syncello auctoribus, Theophilo tribuit, qui additi anno 168, quo is sedere cœpit, pertingunt ad annum 181, quo Commodus, Marci Aurelii successor, jam imperabat: ex quo fit, ut annis circiter quinque Antiochenæ ecclesiæ simul ambo præfuerint; id forte exigentibus tum ecclesiæ Antiochenæ amplitudine, tum Theophili senio & frequentibus adversus hæreticos conflictationibus: ita Narcissus Hierosolymitanus Alexandrum sub Caracalla, ita Theotecnus Cæsareæ Palæstinæ episcopus collegam habuit Anatolium, teste Eusebio Historiæ Ecclesiasticæ apud Valesium lib. 6, cap. XI; item lib. 7, cap. 32. Eutychium denique annos episcopatus Theophilo quidem 21, Maximino vero 9 adscribentem utrobique Bosschius rejicit, magis certe cohærenter, quam Tillemontius, qui tomo 3 Monum. Ecclesiast. pag. 53, ubi de Theophilo, Nicephoro, annos 13 Theophilo tribuenti, rejectis annis 21 ab Eutychio assertis, adhæret; at pag. 168, ubi de S. Serapione, Eutychium, annos dumtaxat 9 Maximino tribuentem, rejecto Nicephoro, ut assertum a se Eusebii errorem tueatur, sequendum sibi existimavit; quamquam priore loco Nicephorum & antiquitate & auctoritate Eutychio potiorem, & quidem merito, pronuntiasset. Utut sese res habeat, ex jam dictis certum non esse Eusebii, dum anno Marci Aurelii decimo sexto initium episcopatus Maximini adscripsit, in Chronico lapsum, efficitur, quem pro indubitato Tillemontius habet.

[12] [obiitque anno 181.] Colligi ex jam dictis denique potest, quid ad quæstionem tertiam, quo nimirum anno obierit, sit respondendum: cum enim anno 168, ut dictum est, præesse Antiochenis cœperit; cum post Marci Aurelii, quæ anno 180 contigit, mortem postremum saltem ad Autolycum librum scripserit; cum denique annis 13 ex Nicephoro & Georgio Syncello ecclesiam Antiochenam rexerit; nec hanc, dum superstes in hac vita fuit, missam fecisse videatur, nec anni illi 13 ultra annum 181 excurrant, hoc eodem probabilius anno episcopum agere, & scribere & vivere desiit. At, inquiet fortasse nonnemo, ex ipsomet Theophilo, librum saltem tertium ad Autolycum decennio circiter serius scriptum esse, colligi videtur posse, quandoquidem ille eo libro Imperatorum a Julio Cæsare usque ad Marci Aurelii Veri mortem colligens, annorum 237 summam numeret: ponamus igitur E C. cum Labbeo annum æræ Christianæ vulgaris primum incidisse in annum Augusti, ab inito imperio, quadragesimum quartum: tum annis his 44 addantur tres (totidem enim ante Augustum regnavit Julius secundum Theophilum) fient anni 47: his porro subductis ex annis 237, residui fiunt anni æræ vulgaris circiter 190. Hæc quidem recte dicerentur, si sincerum Theophili textum esse constaret: ego vero Theophilum neque τκς᾽, hoc est, 326, uti codicem regium habere domnus Maran notat, neque σλζ᾽, hoc est, 237, sed σκζ᾽, hoc est, 227 scripsisse contendo, non quod annos 237 annorum summa, illic expressa, non complectatur, sed quod Claudii imperio anni circiter 10 præter fas adjecti sint, quod cum amanuensis non animadvertisset, annos 227 in 237 commutavit; ubi annos potius Claudii corrigere ac annis κγ᾽, hoc est, 23, annos ιγ᾽, hoc est, 13 substituere debuisset; Claudio enim annos totidem & aliquot menses scriptores passim tribuunt; regnasse autem annos 23 nemo unus veterum dixit: unde nec vero fit simile, hunc in errorem Theophilum fuisse prolapsum.

[13] [Antiochenorum præsulum, his annumerato S. Petro, ordine septimus.] Primus ecclesiam Antiochenam rexit S. Petrus Apostolus, cui ordine successere S. Euodius, S. Ignatius cognomento Theophorus, S. Hero, Cornelius, Eros: septimus itaque S. Theophilus fuit. At ecce, cum S. Theophilum septimum Antiochenorum episcopum nomino, una cum S. Hieronymo in Dupinianæ ferulæ plagas incurro, Dupinio in Bibliotheca sua Ecclesiastica editionis secundæ tom. 1, pag. 67 in Annotatis lit. b verbis Gallicis, a me Latine redditis, ita pronuntiante: Est, ubi S. Hieronymus dicat, (Theophilum) septimum fuisse (Antiochenum nempe episcopum) sed fallitur. Ita ille, nec plura. Cur ait: Est, ubi Hieronymus dicat &c? Quia scilicet non ignorabat, S. Hieronymum, qui Theophilum in Epistola ad Algasiam septimum post Petrum dixerat, alibi, scilicet in Chronico & libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, fextum dixisse: cur igitur erroris S. Hieronymum arguit? Quanto æquius primum dixisset cum Bosschio & Halloixio: Quod eum sextum dicat Eusebius (Eusebium cum Hieronymo permutatum finge) … morem in eo servat præcipuis Historiæ Ecclesiasticæ Scriptoribus usitatum, cum S. Petrum tamquam ἔξοχον ἄλλων, communi cum ceteris ordine non censent; non quasi illius exsors fuerit, ut observat Halloix in Vita S. Theophili cap. 3. Sed quod præcellens esset ac latius dominans. Ac tum porro addidisset; quod autem eum in Epist. ad Algasiam septimum dicat, id ideo facit, quia præter Euodium, Ignatium, Heronem, Cornelium, Eronem, Theophilum Petrus, & quidem primus, Antiochenam rexit ecclesiam. Sed errorem S. Hieronymo, etsi nihil hujusmodi merito, impingere, quam istam in Apostolorum principe & Ecclesiæ capite præcellentiam agnoscere Dupinius maluit. Eodem modo, quo hic locutus est de S. Theophilo, locutus est etiam S. Hieronymus de S. Clemente in Catalogo Script. Eccl. ita scribens: Clemens, … quartus post Petrum Romæ episcopus. Siquidem secundus Linus fuit; tertius Anacletus.

[14] Ceterum de rebus, a Theophilo in episcopatu gestis, [Notkeriana de S Theophilo annunciatio emendatur.] præter ea, quæ ex ejus scriptis, quibus pepercit invidia temporum, colliguntur, nihil quidquam scitur: quod vero Notkerus num. 1 laudatus ait, constituisse eum, ut annuatim ter jejunium die Sabbati secundum prophetiam frumenti & olei celebraretur, non mihi magis, unde id Notkerus hauserit, quam Sollerio notum: imo vero id pluribus investigare nihil aliud fore existimo, quam oleum & operam perdere, quandoquidem nihil hujusmodi de Theophilo Notkerus scripserit; sed amanuensium, ut apparet, errore factum sit, ut, quæ de jejunio isthoc Notkerus in laterculo diei proxime sequentis seu pridie Idus Octobris de S. Callisto Papa, hujus nominis I, & martyre scripserat, ad laterculum hodiernum, seu ad III Idus Octobris, translata fuerint. Instituti enim a Theophilo jejunii nulla uspiam, ut dixi, mentio reperitur: contra de Callisto in Martyrologio Vaticano, a Dominico Georgio ad Romani Martyrologii calcem excuso, ad diem XIV Octobris hæc lego: Hic instituit jejunium trium temporum fieri in anno frumenti, vini & olei secundum prophetiam, nimirum Zachariæ cap. 8, ℣ 19, jejunium quarti, & jejunium quinti, & jejunium septimi, & jejunium decimi erit domui Juda in gaudium & lætitiam, & in sollemnitates præclaras. Hæc item in Anastasio Bibliothecario, anno 1718 Romanis typis excuso: Hic (Callistus) constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri frumenti, vini & olei secundum prophetiam quarti, septimi & decimi, scilicet mensis, quæ ipsissima fere sunt Notkeri verba. Denique ipsiusmet Callisti ad Benedictum Epist., anno 222 data, exstat apud Labbeum tom. 1 Concill., in qua columna 609 hunc in modum loquitur Pontifex: Jejunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut, sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic & nos quaternum solenne agamus jejunium per anni quatuor tempora. Et, sicut replemur frumento, vino & oleo ad alenda corpora, sic repleamur jejunio ad alendas animas sexta prophetæ Zachariæ vocem. De his plura apud Labbeum in Annotatis Binii: mihi hæc delibasse sufficiat, ut ostendam, ad quem respexerit Notkerus, cum de hoc jejunio mentionem fecit, videlicet ad Callistum, non ad Theophilum. Cum itaque nihil, quod de rebus, ab illo gestis, addamus, nobis suppetat, reliquum est, ut de ejus scriptis jam disseramus.

§ II. S. Theophili scripta, partim exstantia, partim deperdita vel latentia, partim spuria vel incerta.

[S. Theophili ex Eusebio,] Eusebius lib. 4 Hist. Ecclesiast. cap. 24 S. Theophili Opera, sua memoria adhuc exstantia, ad hunc modum (Valesio interprete) enumerat: Theophili vero, quem Antiochenæ ecclesiæ episcopum fuisse (cap. 20) retulimus, tres supersunt ad Autolycum libri, institutionem fidei continentes. Alius etiam exstat liber, quem contra Hermogenis hæresim inscripsit, in quo testimoniis utitur, ex Joannis Revelatione desumptis, quod ideo addit, quia dubitatum olim in ecclesia fuit, num Apocalypsis in divinorum librorum censum referenda esset, nec ne; dein ita pergit: Exstant & alii ejusdem libri, in quibus elementa fidei nostræ traduntur. Ac rursum, paucis interjectis: Theophilus igitur una cum ceteris adversus illos hæreticos depugnavit, ut constat ex quodam illius libro haudquaquam spernendo, quem contra Marcionem elaboravit: qui liber una cum aliis, quos retuli, etiamnum exstat.

[16] [ex S. Hieronymo,] S. Hieronymum in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum nunc audiamus: Theophilus, sextus Antiochensis ecclesiæ episcopus, sub imperatore Marco Antonino Vero librum contra Marcionem composuit, qui usque hodie exstat. Feruntur ejus & ad Autolycum tria volumina; & contra hæresim Hermogenis liber unus; & alii breves elegantesque tractatus ad ædificationem Ecclesiæ pertinentes. Legi sub nomine ejus in Euangelium & in Proverbia Salomonis Commentarios, qui mihi cum superiorum voluminum elegantia & phrasi non videntur congruere. Idem in Epistola ad Algasiam (vide tom. 4 ejus Operum col. 197) Theophilus, Antiochenæ ecclesiæ septimus post Petrum Apostolum episcopus, qui quatuor Euangelistarum in unum opus dicta compingens ingenii sui notis monumenta dimisit &c; ac denique in Prologo in suos super Matthæum Commentarios (citato mox tom. pag. 3) Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthæum, Origenis in Matthæum viginti quinque volumina, & totidem Homilias commaticumque interpetationis genus, & Theophili, Antiochenæ urbis episcopi, Commentarios, quibus e Græcis Hippolytum martyrem, Theodorum Heracleotem, Apollinarem Laodicenum, Didymum Alexandrinum; e Latinis Hilarium, Victorianum; Fortunatianum addit; e quibus, inquit, etiam, si parva caperem, dignum aliquid memoria scriberetur.

[17] Eusebio & Hieronymo addendus & ipse Theophilus, [& ex ipsismet Theophili scriptis lucubrationes;] qui lib. 2 ad Autolycum ita de se ipso primum quidem num. 28 scribit: Ac de eo quidem (dæmone) longa est oratio: quapropter impræsentiarum missam faciamus ejus rei explicationem. Alibi enim de eo disputavimus. Dein eodem lib., num. 29: Ac ea quidem, quæ ad illos (Abelem & Cain) spectant, plurimam habent historiam, imo narrationis œconomiam: quare discendi cupidos accuratius potest de hac historia liber ipse, qui “Genesis mundi” inscribitur, edocere; tertio num. 30: Omnes autem generationes si pernoscere voluerint, qui discendi sunt cupidi, facile est eas ex Scripturis Sanctis demonstrare. Jam enim a nobis aliqua ex parte instituta est, ut supra diximus”, hæc disputatio, nempe Genealogiæ Series, in primo de Historiis libro. Et paulo infra ibidem: De rebus autem Noë, qui Deucalion a nonnullis vocatur, disputatio a nobis in eo, quem diximus, libro instituta est, quam potes tu quoque inspicere, si velis Quarto lib. 3, num. 19, ubi de Diluvio, & Noë, qui arcam construxerat: Quemadmodum in alio libro demonstravimus. Postremo etiam in Canticum Canticorum Theophilus, Antiochenus episcopus, scripserit, si reipsa ejus Fragmentum est, quod tamquam ab Eusebio in suis in Canticum Canticorum Commentariis, a Meursio editis, sub Theophili nomine allegatum in Spicilegio SS. Patrum, seculi II, tom. 1 exhibuit Joannes Ernestus Gravius pag. 224, & post hunc domnus Maran pag. 601. Habes igitur, quæ S. Theophilo tribuuntur, Opera: verum an recte?

[18] Theophilo quidem libros ad Autolycum tres, [e quibus exstant,] uti & libros adversus Marcionem & Hermogenem hæreticos scriptos concors tum Eusebii, tum Hieronymi satis superque auctoritas vindicat; quibus, quod ad tres priores attinet, accedit Lactantius divinarum Institutionum lib. 1, cap. 23, ubi hæc ex Theophilo profert: Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum scripto (librum 3 ad Autolycum intelligit, in quo, quæ sequuntur, num. 29 legere est, & chronotaxim ab Adamo ad Commodi usque tempora deducit) ait in Historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babilonii & Assyrii colunt, antiquior Trojano bello fuisse invenitur trecentis viginti duobus annis. Lactantius quidem Theophilum, non dicit episcopum; sed, cum de eodem agat Theophilo, de quo Eusebius & Hieronymus, quo de hic fieri sermonem censeamus, nisi de Theophilo episcopo Antiocheno? At Eusebius, ut ait Dodwellus in Additamentis ad Pearsonii de Serie & Successione primorum Romæ Pontificum Opus posthumum pag. 12, fallitur, & Theophilum quemdam, ætate Juniorem, Antiochenum quidem, sed non episcopum, cum seniore Theophilo Antiocheno episcopo confundit, aliisque demum recentioribus plerisque (ac fortasse etiam S. Hieronymo) in errore præivit. Itane vero? Velim igitur audire, cur Dodwellus Eusebio & Hieronymo, qui Theophili ad Autolycum libros & viderant & manibus triverant, Theophilum istum Antiochenum fuisse asserentibus, fidem habuerit; cum autem episcopum, scilicet Antiochenum, dicunt, mox in errorem prolapsos dicat? Quid causæ est, cur illud asserentibus credat, hoc vero, non item? Certe in iis, quæ supersunt, Theophili scriptis nihil occurrit, unde illum vel ortu, vel habitatione magis, quam dignitate episcopum Antiochenum fuisse extundas.

[19] [quidquid Dodwellus] At, inquit Dodwellus, Scripti illius ad Autolycum tempus, ni fallor, illa designant: “Præterea (Christianos) qui verum Deum venerantur, hactenus sunt persecuti nec adhuc hodie persequi cessant καθ᾽ ἡμέραν διώκουσιν.” Et paucis interpositis: Τοὺς δὲ σπεύδοντας πρὸς ἀρετην, καὶ ἀσκοῦντας βίον ὅσιον, οὓς μὲν ἐλιθοβόλησαν, οὓς δὲ ἐθανάθωσαν, καὶ ἕως τοῦ δεῦρο ὠμοῖς αἰκισμοῖς περιβάλλουσι. Ex vocibus illis καθ᾽ ἡμέραν & ἕως τοῦ δεῦρο facile colligimus, persecutione etiamnum vigente, nostrum hæc scripsisse Theophilum. Nec vero aliam, quam Severi fuisse persecutionem, illud argumento est, quod vim ejus σπεύδοντες πρὸς ἀρετην præcipue sustinuerint, “Proselyti” nimirum; illorum enim, non aliorum, illam Severi fuisse persecutionem, alibi probavimus. Nec antiquiorem aliquam persecutionem legimus, quæ in illos præcipue sævierit. Et vero Antiochiæ illam Severi persecutionem cœpisse manifestum est, ut proinde illam apte respicere potuerit Theophilus, licet ipse non episcopus, Antiochenus tamen. Idem indicare videntur & verba, ἀσκοῦντας βίον ὄσιον. Nempe philosophicam illam ἄσκησιν denotat, quo nomine celebres erant ea ipsa persecutione Origenes ejusque discipuli martyres philosophi, quos proinde habuerit ob oculos Theophilus. Hos enim ipsos præ aliis impetebat eadem illa persecutio. Sic post annum æræ vulgaris CCIII scripserit Theophilus.

[20] [opponat.] Ita est; persecutione adversus Christianos nondum cessante, Theophilus scripsit, ejusque meminit ad libri 3 calcem: at falsum, illic agi de persecutione sub Severo, qui imperare anno 193 cœpit, exorta; nam, quemadmodum loco mox citato durasse Christianorum persecutionem ἕως τοῦ δεῦρο usque nunc dixit, ita annorum ab orbe condito usque nunc seriem, adhibitis iisdem vocibus, num. 17 exploratam dixit: quo autem usque sese extendat illud usque nunc, deinceps ostendit: nam numero 24 ab Adamo initium ducens, num. demum 27 annos a Cyro, usque ad tempus, quo scribebat, colligens, ait: a Cyri regno ad mortem imperatoris Aurelii Veri, anni 744, quod num. seq. repetit; annos vero imperatorum colligens ait: Tempus igitur cæsarum usque ad mortem Veri imperatoris est annorum 237, dierum 5. Ex quibus efficitur, Theophili illud usque nunc in Marci Aurelii, non in Commodi, de quo, quod, cum scribebat, viveret, ne verbo quidem meminit, morte terminari; ac proinde per verba illa non Severi, sed Marci Aurelii Veri persecutionem indicari, verosimiliter non ubique terrarum sopitam, quamquam sub Commodo pacem ecclesiis toto terrarum orbe datam, lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 21 Eusebius scribat: nam & eo loci sub eodem Commodo Apollonium martyrem abs senatu capitis Romæ damnatum scribit: Quippe veteri apud eos lege, addit Eusebius, sancitum erat, ut Christiani, qui semel in jus vocati fuerant, nisi a proposito suo discederent, nequaquam dimitterentur. Quid ni & alibi hoc similive ad persequendos Christianos prætextu provinciarum urbiumque præsides, seu proprio in illos odio ducti, seu popularibus instigationibus obsequentes, etiam regnante Commodo, abuti potuerint?

[21] Cum itaque Theophilum sui ipsius interpretem habeamus, [tres ejus libri ad Autolycum] frustra ejus verba ad Severi persecutionem detorquere Dodwellus nititur: frustra quoque dicit, verbis ex Theophilo excerptis Origenis discipulos, in quos Severianam persecutionem potissimum incubuerit, indicari: utut enim in illos potissimum Severi decretum collimasse daretur, qua auctoritate, quibus rationum momentis evictum Dodwellus dabit, Theophilum, dum Dei incorruptibilis & unici cultores hactenus gentilium persecutioni obnoxios fuisse, generatim ait, potissimum proselytos seu Origenis discipulos respexisse. An, quod Christianos illos, de quibus agit, properasse ad virtutem, exercuisse vitam sanctam dicit? quasi vero id Origenis discipulis ita proprium fuerit, ut eam laudem Christi discipulis generatim tribuere non potuerit, quos Theophilus ipse & ab objectis criminibus defendit, &, ne aliunde Christianorum, qui seculo secundo fuere, encomia petam, ita eodem lib. 3, num. 15 laudat: Procul autem absit a Christianis, ut iis quidquam hujusmodi facere in mentem veniat; apud quos adest temperantia, continentia colitur, unicum matrimonium servatur, castimonia custoditur, injustitia exterminatur, peccatum radicitus evellitur, justitia exercetur, lex observatur, cultus Dei peragitur, Deus confitendo celebratur, veritas dominatur, gratia custodit, pax communit, sanctum verbum manu ducit, sapientia docet, vita dirigit, Deus regnat. Plura, quibus Dodwellus refellatur, dabunt Ruinartius in Præfatione ad Acta SS. Martyrum sincera & Tillemontius tum ubi de Theophilo, tum ubi de persecutionibus imperatorum Marci Aurelii Veri & Commodi.

[22] Maneant itaque asserti S. Theophilo, sexto seu septimo Antiochenorum episcopo, [hominem ethnicum doctumque, sed fructu incerto, scripti,] tres ad Autolycum libri. Fuit autem Autolycus, a Christiana fide alienus, ut qui vel ipsum Christianum nomen Theophilo exprobrarit, sed quo hic se gloriari professus est; cetera vero vir eloquens, doctus, discendi cupidus, scriptis profanis addictus, judicii proprii tenax, prudens, sed tamen Christianorum calumniatoribus nimium credulus, diligens, rerum omnium explorator, etiam noctes in bibliothecis consumere solitus. Ita eum describit Theophilus partim initio lib. 1, partim sub finem 2, partim sub initium III. Cum Theophilo non scripto, uti Tillemontio tom. 3 Monumentorum Eccl. pag. 51 visum est, egit; sed familiari colloquio, uti Theophilus initio lib. 2 his verbis, Cum ante hos dies sermonem inter nos, optime Autolyce, haberemus, quærenti tibi, quisnam Deus meus esset, ac disputationi meæ (quam verbotenus cum Autolyco habitam dein scripto commisit) aures aliquandiu præbenti religionem meam exposui, satis indicat. At quem fructum Theophilus, sive e suis cum Autolyco colloquiis, sive ex lucubrationibus suis scripto traditis retulit? Primum quidem cum Theophilo durius egit; sed, eo audito, mansuetior discessit; quod Theophilus ipse testatur verbis jam proxime citatis continuo subdens: Ita tum discessimus, ut amicissimi domum rediremus, quamvis primo duriuscule mecum egisses. Nihil quidem, ut Autolycum Christo lucrifaceret, Theophilus prætermisit; num scopum, ad quem collimabat, attigerit, asserere non ausim. Lib. 3 equidem num. 1 de Autolyco Theophilus ait: Post sermones mecum habitos adhuc pro delirio habes doctrinam veritatis; eidemque libro, ad Autolycum postremo, ita finem imponit: Si vis igitur, hæc diligenter evolve, ut habeas symbolum & pignus veritatis; quæ hominem, qui veritati manus jam dedisset, nequaquam sapiunt.

[23] [ac variis editi prelis.] Ceterum hoc Theophili ad Autolycum opus evolventi, & vel ex textibus ex eo interdum supra transcriptis, manifestum fiet, eum non immerito ab Adone virum eruditissimum appellatum, nec inanes esse, quas ei Eusebius & Hieronymus tribuerunt, laudes. Lucubrationes ejus divinas appellat Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum: Profanæ & sacræ eruditionis promptuarium Natalis Alexander Seculo secundo Hist. Ecclesiasticæ cap. 3, art. 5, num. 1. Rationes item ejus vehementes, stylum cumprimis perspicuum idem asserit. Dupinio libri illi documentis moralibus & allegoriis pleni, stylo elegantes, concinni, ut de ejus eloquentia dubitare sit nefas: horum analysim si quæras, adi Tillemontium Hist. Ecclesiasticæ tom. 3, pag. 51 & seq.; Dupinium in Bibliotheca Scriptorum Eccl. tom. 1, pag. 66; Ceillierum tom. 2 Script. Sacrorum & Ecclesiasticorum pag. 104 & quatuor seqq.; Nourryum in Apparatu ad Bibliothecam maximam Veterum Patrum, anno 1703 Parisiis edito, col. 497 & quatuor seqq.; denique domnum Maran, Congregationis S. Mauri alumnum, qui singulis Theophili ad Autolycum libris propriam præfixit analysim, & part. 1 Præfationis cap. 3 Theophili editiones ita enumerat: Jam diximus, S. Theophilum Græce primum prodiisse, una cum Tatiano Tiguri in fol. anno 1546 opera Joannis Frisii. In eadem urbe ac eodem anno prodiit Latine ex interpretatione Conradi Clauseri, quæ quidem interpretatio habetur in Bibliothecis Patrum, Paris. 1575, 1589, 1609, 1644; Colon. 1618; Lugd. 1677. Græce autem & Latine exstat hoc opus inter Orthodoxos anno 1555 Basil. fol.; in Auctario Bibliothecæ Patrum, Paris. 1624 cum Notis Frontonis Ducæi: post Opera S. Justini 1615, 1636, & Colon. seu potius Vittebergæ 1686. Anno 1684 prodiit Oxonii nova editio librorum ad Autolycum, opera Joannis Felli, episcopi Oxoniensis, qui codicem Ms. e Bibliotheca Bodleiana habuit, ac interpretationem Clauseri nonnullis in locis emendavit, brevesque Notas adjunxit. Concedunt hæ omnes editiones Hamburgensi, quæ prodiit anno 1724 in 88 opera Joannis Christophori Wolfii, Pastoris ad D. Catharinam Hamburg. & Scholiarchæ. Is contextum contulit cum Bodleiano codice & regio Parisiensi, suisque & aliorum Notis illustravit, ac interpretationem pluribus locis emendavit. Quibus adde ipsammet hujus auctoris tum editionem, tum interpretationem, quæ anno 1742 Parisiis prodiit.

[24] Quos autem Eusebius & Hieronymus videre Theophili adversus Marcionem & Hermogenem [Perierunt autem aut latent ejus libri adversus Marcionem & Hermogenem,] libros, hi vel non exstant, vel alicubi in tenebris delitescunt: de Marcione sub annum 150 ita locutus est S. Justinus Martyr Apologia 1, num. 26 ex versione domni Maran, jam sæpius laudati: Marcionem etiam quemdam Ponticum (dæmones immisere) qui etiamnum superest ac discipulos docet, alium quemdam agnoscere majorem mundi Opifice Deum. Hic in omni hominum genere dæmonum adjumento perfecit, ut multi in blasphemias erumperent, ac universi Creatorem Deum Christi Patrem esse negarent, & alium quemdam, utpote majorem, majora, quam illum, perfecisse profiterentur. Hermogenes, in quem Theophilus calamum strinxit, idem videtur, qui Hermogenes ille, de quo Tertullianus, tamquam adhuc in vivis agente, cum librum de Præscriptionibus (sub initium seculi tertii) scriberet, ita meminit cap. 30: Ceterum Nigidius, nescio qui, & Hermogenes, & multi alii adhuc ambulant pervertentes vias Dei. Docebat ille, nihil creatum esse ex nihilo, sed producta ex materia, quam Deo ab æterno coexstitisse aiebat: unde Tertullianus eodem libro cap. 33 ipsum præcipuumque ejus errorem ita explodit: Idem Apostolus (Paulus) cum improbat elementis servientes (ad Gal. 4) aliquem Hermogenem ostendit, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparat, & ita matrem elementorum deam faciens, potest ei servire, quam Deo comparat.

[25] Hunc errorem Theophilus etiam lib. 2 ad Autolycum num. 4, [cujus errorem etiam lib. 1 ad Autolycum refellit,] a Tertulliani ratiocinio non multum abludens, ita confutavit: Plato autem, & qui eum sequuntur, Deum quidem fatentur ingenitum; sed deinde statuunt, duo esse ingenita, Deum & materiam, eamque Deo cævam esse dicunt. Quod si Deus ingenitus, & materia ingenita, non jam Deus Creator est omnium secundum Platonicos, nec Dei constabit monarchia, quantum in ipsis est. Dein quemadmodum Deus, quatenus ingenitus, etiam immutabilis est, ita & materia, si esset ingenita, immutabilis quoque & Deo æqualis foret: quod enim genitum est, verti & mutari potest, ingenitum autem nec verti potest, nec mutari. Quid autem magni esset, si Deus ex materia subjecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit, ex ea, quidquid placuerit, effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat, quæcumque voluerit: quemadmodum animam & motum dare non est alterius cujusquam præterquam Dei. Homo enim imaginem effingit, sed rationem, respirationem aut sensum dare non potest operi suo; Deus vero hoc amplius habet, ut ratione & respiratione & sensu præditum opus efficiat. Quemadmodum igitur in his omnibus potentior est Deus, quam homo, ita etiam in eo, quod ex nihilo producat & produxerit, quæcumque voluit, & quo voluit modo. Hunc denique errorem, Hermogene auctore, sub seculi demum tertii annum sexagesimum, quod vult Prateolus, non emersisse, sed inde a seculo secundo jam natum fuisse, ex iis, quæ de Tertulliano ac de Theophili obitu sunt dicta, satis ostendunt. Hæc de Theophili libris, ab Eusebio nominatim expressis, dicta sint kactenus: num quid in suis ad Autolycum libris a fide Christiana alienum senserit, tum demum, cum de ceteris eidem adscriptis Operibus egerimus, examinabitur.

[26] [uti & alia quædam ejus scripta: scripseritne in Euangelia Commentarios, Hieronymus ambigit;] Eusebius, posteaquam Theophili ad Autolycum, adversus Marcionem & Hermogenem libros nominatim expressit, addit Καὶ ἕτερα δὲ τινα κατηχητικὰ ἀυτοῦ βιβλία Exstant & alii ejusdem libri, in quibus elementa fidei nostræ traduntur, ut Valesius, vel, & aliis breves elegantesque Tractatus (ejus feruntur) ad ædificationem Ecclesiæ pertinentes; ut Hieronymus vertit. Eosdem igitur, quos Eusebius, Theophili libros eatenus memoravit Hieronymus: verum cum de ejus in quatuor Euangelia & Salomonis Proverbia lucubrationibus deinceps loquitur, non jam illas catecheticas seu breves ad ædificationem Ecclesiæ pertinentes Tractatus, sed Commentarios vocat: quo pacto duo videtur innuere; primum quidem Commentarios illos diversos esse ab aliis Theophili libris, quos jam antea ex Eusebio memorarat: alterum vero, Theophilum non tantum quattuor Euangelistarum in unum opus dicta compegisse, uti in Epistola ad Algasiam loquitur, sed & ea, ita compacta, commentando insuper interpretatum. Porro vero, num hi Commentarii vere Theophili essent, dubitavit: primum enim Commentarios hosce ab Eusebio ne tacite quidem recensitos videbat; quæ prima illi fuisse videtur dubitandi ratio: altera fuit, quod Commentarios hosce ceteris ejus operibus elegantia, imo & phrasi parum congruere perspiceret. Fateor quidem, Hieronymum, cum ad Algasiam scriberet, dubium suum nullo prorsus prodidisse indicio; sed cum illic obiter dumtaxat Theophilum citet, in Scriptoribus autem Eccl. de ejus scriptis ex professo agat, illic cum multis & minus accurate, hic vero, arte critica duce, accuratius loqui censendus est. Id itaque unum ex Hieronymo efficitur, ejus ætate hujusmodi Commentarios, Theophili quidem nomine insignitos, fuisse visos; sed forte fictitio. Verum quo idiomate scripti erant? Cum S. Hieronymus hos Commentarios a reliquis Theophili operibus elegantia superari ac phrasi differre dixerit, Græca Græcis procul dubio contulit: ridicule enim Latinam Commentariorum versionem, de qua nihil Hieronymus, cum ceteris Theophili operibus, Græce procul dubio scriptis, quantum ad elegantiam comparasset, & num genuini Theophili fœtus essent hi Commentarii, ob minorem Latini textus elegantiam dubitasset, quod, ob mox dicenda, hic obiter juverit observasse.

[27] [Commentarit vero Latini, qui sub Theophili nomine exstant in Bibl. PP. Lugd. nec Hieronymo noti fuisse videntur,] Exstant tom. 2, part. 2, pag. 166 & seqq. Bibliothecæ Lugd. Veterum Patrum S. P. nostri Theophili, patriarchæ Antiocheni, Commentariorum sive allegoriarum in sacra quatuor Euangelia libri quatuor, quos ex Græco Theophili fonte Latine redditos volunt: ita censent Bellarminus, Labbeus de Script. Eccl., Halloixius in S. Theophili Vita, S. Hieronymi testimonio & auctoritate nixi; verum is, si quando Theophili in Euangelia Commentarios nominatim citat, qui loqui censeri debeat, num. superiore jam diximus. Adhæc Hallolxius in Vita S. Theophili cap. 5 varios Hieronymi textus congerit, iisdem aut fere iisdem, quibus in dicta Commentariorum versione Latina leguntur, verbis conceptos, quibus, tacito vel expresso Theophili nomine, Hieronymus, uti contendit, est usus: at primo quidem, Latina illa versio, uti paulo ante observatum est, Hieronymo ignota fuisse videtur, qui certe de illa ne verbo quidem meminit: quod si nec Latinam versionem Hieronymus, nec hunc versionis auctor viderit, qui factum, ut vocibus, cum tot Theophili textus e Græco fonte Latine interpretantur, iisdem utrique, aut pæne iisdem utantur? Præterea S. Cypriani in Epistola ad Magnum de Sacramento Eucharistico insignis hic locus est: Nam quando Dominus Corpus suum Panem vocat de multitudine granorum adunatione congestum, populum nostrum, quem portabat, indicat adunatum; & quando Sanguinem suum Vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat, commixtione adunatæ multitudinis copulatum. Eadem fere tom. 2 Bibl. Lugd. Veterum Patrum part. 2, pag. 171, col. 1 Theophili, ut volunt, interpres Latinus, hæc Matt. cap. 26 verba: Hoc est Corpus meum, hic est Calix sanguinis interpretans habet: Corpus suum, inquit, Panem dicens de multorum adunatione congestum, populum hunc, quem assumpsit, indicat adunatum. Sanguinem suum Vinum appellans de botris atque acinis pluribus expressum & in unum coactum, item congregationem nostram significat, commixtione adunata multitudinis copulatam. Num hæc etiam Cyprianus ex ipsius Theophili scriptis Græcis, vel ex ejus interprete Latino mutuasse dicetur? Si primum asserueris, redit eadem quæstio, qui factum fuerit, ut S. Cyprianus iisdem fere, quibus Latinus S. Theophili interpres, fuerit usus: si secundum, qui Latinum Theophili interpretem S. Cypriano notum fuisse evincetur? nam dicere SS. Hieronymum & Cyprianum sua seu ex S. Theophili scriptis Græcis, seu ex ejus Latino hausisse interprete, est sibi sumere, quod in quæstione versatur.

[28] Et vero alia argumenta non desunt, quibus non Hieronymum & Cyprianum (addi posset & S. Ambrosius) ex Latinis istis in 4 Euangelia Commentariis,[nec e Græco Theophili fonte translati, sed Latine] sed horum potius auctorem ex Hieronymi, Cypriani aliorumque scriptis suos consuisse Commentarios. Nam primo Commentarii isti non tantum cum elegantia Theophili comparari non possunt, sed opus etiam plane indigestum, quodque tanto Viro indignum videri possit, constituunt. Quid quod eorum auctor ea dicat, quæ ab homine Græco proficisci nequaquam potuerunt? Lib. 1, pag. 167, col. 1 ait: Civitas a civibus dicitur: at Græcis radix est πόλις civitas; derivatum autem πολίτης, civis; & paulo post in illud Matth. cap. 5 Jota unum vel unus apex non præteribit a lege, donec hæc omnia fiant, sic scribit: Per Jota Vetus significat Testamentum, quo decalogus continetur: Jota enim pro decem apud Græcos; apex autem, quatuor litteras habens, per Euangelium quadruplex Testamentum indicat Novum. Quis umquam Græcus ita loqui potuit? Græce enim Latina vox apex per vocem κεραία, quæ 6 litteris constat, apud Matth. exprimitur. His alia quædam, quibus Commentarios illos Theophilo abjudicent, Critici non nonnulli adjiciunt, sed quæ minus mihi videntur efficacia: quærunt, cur Hieronymus in cap. 3 Matth. rationes, ob quas a Maria Virgine desponsata Jesus Christus conceptus fuerit, exponens, allatis tribus nec ullo auctore citato, Ignatium mox citet his verbis: Martyr Ignatius etiam quartam addidit (seu potius tacite indicavit in Epistola ad Ephesios) causam, cur a desponsata conceptus sit, ut partus, inquiens, celaretur diabolo: dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum; non vero Theophilum, apud quem, ut tantisper fingere lubet, iisdem fere vocibus, quibus Hieronymus usus est, quarta illi ratio expressa legitur? sed responderi posset, id ab Hieronymo propterea factum, quod quartam causam primus Ignatius protulerat, eamque ex decessore suo Theophilus didicerat.

[29] [primum exærati] Præterea, inquiunt, negat Victor, presbyter Antiochenus (vide tom. 4 Bibl. Veterum Patrum Lugdunensis pag. 370, col. 2) se reperisse ullum, qui in Marci Euangelium disseruisset, licet veterum monumentorum indices studiose evolvisset; at id solum forte indicare Victor voluit, neminem abs se repertum, qui solum Marci Euangelium, quod ipse præstare aggrediebatur, separato volumine explicuisset, ideoque ait, se iis, quæ Ecclesiæ doctores in Marcum sparsim & per partes annotarant, usurum & in unum corpus redacturum. Certum porro est, Commentarios in Euangelia vidisse Hieronymum, qui Theophili saltem nomen præ se ferebant. Objiciunt etiam in Latino isto Commentario mentionem de monachis injici: sic habet: In lecto esse, inquit pag. 170, col. 1, illius seu auctor seu interpres, monachos significat, qui amant quietem, alieni a tumultu generis humani, & Domino servientes. Quid si per monachos intellexerit viros, qui nullis votis adstricti, nulli religioso sub uno superiore cœtui adscripti, vitam ab hominum consortio remoti quidem, sed sui juris tamen, agerent, Dominoque servirent? Num tales seculo 2 non exstitere?

[30] [post S. Hieronymi tempora:] Verum, cum ex dictis Latinus ille commentator, non tantum Theophilo, sed etiam Hieronymo Ambrosioque sit junior, qua is ætate vixit? Nihil equidem in eo reperi, unde ejus ætatem accurate definiam: videri tamen potest, uti Ceillierus observat, post Eutychetem scripsisse; Eutyches, anno 451 a concilio Chalcedonensi damnatus, propter personam in Christo unam, unam quoque naturam adstruxerat. Videsis modo, quam perspicue Eutycheti contradicat: Sciendum est, inquit pag. 175, col. 1, quod Christus Dominus noster ita verus Homo & verus est Deus: de Patre Deo (supple) Deus; de matre Homine Homo. Nec minus perspicue Nestorio, propter naturas in Christo duas, duas quoque personas asserenti, contradicit, pag. 174, col. 1 ita scribens: Idem est ergo Homo & Deus, id est, Christus una Persona est. Accedit Operis titulus libro 1 præfixus, nisi is aliena manu fuerit adjectus, in quo Patriarcha Antiochenus appellatur; at is titulus eo, quo hic adhibetur, sensu, primum Leoni Papæ in concilii Chalcedonensis Actis attributus fuit. Vide Thomassinum de Discipl. Eccl. lib. 1, cap. 3, num. 13. Nec Antiochenos præsules patriarchas prius dictos forte reperias, quam in SS. Euthymii, Sabæ & Theodosii Vitis seculo VI scriptis.

[31] Nec verum videtur, quod Ceillierius ait, Hieronymum in Epist. ad Algasiam scripta Opus [qui tam in Script. Eccl., quam in Ep. ad Alg. de uno eodemque Theophili opere, etsi dubio, loquitur; nec Theophilo tribuit, quod Tatiani fuit.] aliquod Theophili, ab iis in Euangelium Commentariis, quos lib. de Script. Ecclesiasticis sub ejus nomine legisse se dixit, diversum indicasse. Verba Hieronymi integra in citata mox Epistola ita se habent: Theophilus, Antiochenæ ecclesiæ septimus post Petrum Apostolum episcopus, qui quatuor Euangelistarum in unum opus dicta compingens, ingenii sui nobis monimenta reliquit, hæc super hac parabola, in suis Commentariis est locutus: mox autem parabolam de divite & villico iniquitatis ex Theophilo seu vero seu personato verbis bene multis exponit: unde non solum Euangelistarum dicta in unum opus Theophilus compegisse, sed eadem opera suis etiam, uti num. 26 dicebam, commentationibus illustrasse videtur. Suspicatus est Valesius in Annotationibus in cap. 29, lib. 4 Eusebii, Hieronymum, cum Theophilum Antiochenum quatuor Euangelistarum dicta in unum opus compegisse dixit, memoria lapsum, huic, quod Tatiani erat, tribuisse: sed neque mihi arridet illa suspicio: ut enim gratis Valesio concedamus, Hieronymum, cum ista de Theophilo ad Algasiam scripsit, in scriptoris nomine errasse, certe cujusmodi opus ipsum esset, probe meminerat; cui igitur usui operis fraudulenti, ab homine hæeresi infecto profecti, Algasiæ mentionem injecisset?

[32] Hactenus de S. Theophili lucubrationibus ex Eusebio & Hieronymo;[Periit item aliud ejus opus, cujus lib. 3 ad Autol. meminit: num Canticum Canticorum fuerit commentatus, incertum.] sed & alias, quas vel non videre, vel nominatim non recensuere, sed quarum ipse in suis ad Autolycum libris meminit, elaborasse videtur; primus locus occurrit lib. 2, num. 28: Ac de eo quidem (dæmone) longa est oratio: quapropter impræsentiarum missam faciamus ejus rei explicationem; alibi enim de eo disputavimus. Secundus locus ibidem num. 30: Jam enim a nobis aliqua ex parte [alibi] instituta est, ut supra diximus, hæc disputatio, nempe genealogiæ series, in primo de Historiis libro. Et paulo infra: De rebus autem Noë, qui Deucalion a nonnullis vocatur, disputatio in eo, quem diximus, libro instituta est, quam potes tu quoque inspicere, si velis. Cum num. hoc 30 ad librum aliquem, prius a se citatum, remittat Autolycum, nec usquam alibi, quam num. 28 Operis abs se facti meminerit, idem utrobique Opus designasse videtur; sane cum in eo Opere primorum hominum genealogiam explicuerit, fieri facile potuerit, ut ibidem de dæmone multa disseruerit occasione Evæ, a dæmone sub serpentis forma deceptæ. Ejusdem item Operis mentionem facere videtur, cum lib. 3, num. 19 per Noë ad pœnitentiam homines vocatos fuisse, a se in alio libro demonstratum ait. Rursum num. 3 ejusdem libri de deorum sceleribus agens ait, se de illis in alio libro accuratius disputasse, quem quidem librum, ut a ceteris Theophili libris hactenus memoratis diversum Nourryus habet; sed mihi hoc loci Theophilus librum 1 ad Autolycum, in quo num. 9 deorum flagitia perstringit, indicasse videtur. Quid quod & in Canticum Canticorum scripserit? Nam & Fragmentum Commentarii Theophili ab Eusebio in Expositione Cantici, a Meursio edita, adhibitum affert Gravius in Spicilegio SS. Patrum 1, 11 & III seculi tom. 2, pag. 224. At si Eusebius hoc S. Theophili Commentario usus est, qui factum est, ut Commentarios illius in Proverbia Salomonis memorarit, nullam autem Commentariorum ejus in Canticum Canticorum nec in Chronico, nec in Historia Ecclesiastica mentionem fecerit? Imo nec Fragmento illo usum Eusebium, satis certum esse, ostendit Ceillier tom. 4, pag. 354 & seq.

§ III. Num quid minus recte de SS. Trinitatis Mysterio senserit.

[Visus quidem est nonnullis S. Theoplulus] Etsi quidem eloquentia plurimum valeret Theophilus, ubi tamen de Sanctissimæ Trinitatis Mysterio loquitur, verbis interdum utitur, ut secundo seculo & ante Nicænum concilium scribens, haud omnino perspicuis; unde factum, ut Spiritum cum Verbo confudisse, unam tantum in Trinitate Personam, aut inæqualitatem in ea Personarum agnovisse Petavio aliisque sit visus. Inter Christianos quippe doctores, inquit Huëtius, episcopus Abrincensis, Origenianorum lib. 2, num. 10, qui ante Nicænam floruerunt synodum, multi de Trinitatis Mysterio parum caute locuti sunt. Insincera certe fuit Tatiani, & Tatiano vetustioris Justini de Trinitate doctrina. In eamdem venit criminationem Pseundo-Clemens, venit & Theophilus Antiochenus. Et num. 25; Justinus, Athenagoras, Theophilus Antiochenus, ipse Tertullianus & Lactantius, Deum dixerunt, cum mundi creationem meditaretur, Verbum suum protulisse, quo administro in rerum molitione uteretur. Qui explicari citati ab Huëtio scriptores queant, a domno Prudentio Marand lib. 4 de Divinitate Christi expositum esse, lego in Domn Caroli & Caroli Vincentii de Larue, e Congregatione S. Mauri monachorum & Operum Origenis editorum, in citata mox Huëtii verba Annotatis; quo quidem Opere caremus: at ejus mentem satis, ut opinor, quod ad S. Theophilum pertinet, ex Annotatis, quæ libris ad Autolycum subjecit, exploratam habemus. Nobis solum hic Theophilum ab errore vindicare propositum est, ac primum Theophili locos, unde istæ criminationes sunt natæ, lectori exhibebimus, iis dein, quam poterimus, medelam allaturi.

[34] [de SS. Trinitatis Mysterio] Primus locus sese offert lib. 2 ad Autolycum num. 10 ac ita habet, Marando interprete: Ac primo quidem summo consensu docuere (Prophetæ) Deum ex nihilo omnia creasse. Nihil enim Deo coævum, sed cum ipse sibi locus, nec ulla re egeat, ac sæculis antiquior sit, hominem facere voluit, cui innotesceret; huic homini mundum præparavit. Nam, qui creatus est, multis rebus eget, increatus autem nulla omnino. Habens igitur Deus suum ipsius Verbum in propriis visceribus insitum (ἐνδιάθετον) genuit illud cum sua sapientia, proferens ante omnia. Hoc Verbo usus est administro operum suorum, & per illud omnia condidit. Vocatur (hoc Verbum) principium (rerum creatarum) eo quod principatum habeat & dominatum eorum omnium, quæ per ipsum creata sunt. Hic (lege hoc, nempe Verbum) cum sit Spiritus Dei & principium, & sapientia & virtus Altissimi, descendebat in Prophetas, ac per eos de mundi creatione & cæteris rebus loquebatur; nondum enim erant prophetæ, cum mundus crearetur, sed tantum Sapientia Dei, quæ est in ipso, ac sanctum Verbum ejus, quod ei semper adest. Atque hoc quidem loco, cum dicit: Hoc (nempe Verbum) cum sit Spiritus Dei, Spiritum Sanctum cum Verbo seu Filio confundere; cum vero Verbum administrum (ὑπούργον) Dei seu Patris nominat, Filium Patre minorem, quod Arianum est, facere videri potest.

[35] Alter vero locus eodem lib., num. 22 ita habet: [minus recte locis] Dices igitur (Autolycum alloquitur) mihi: Deum dicebas comprehendi loco non debere; quomodo eum nunc in paradiso dicis ambulare? Audi, quid respondeam: Deus & Pater universorum non potest ille quidem comprehendi, nec invenitur in loco, neque enim est locus requiei ejus. Sed ejus Verbum, per quod fecit omnia, cum sit ejus virtus & sapientia, assumens Patris & Domini universorum personam, veniebat in paradisum sub persona Dei, & cum Adamo colloquebatur. Nam & ipsa nos divina docet Scriptura, Adamum dixisse, auditam esse a se vocem. Vox autem illa, quid aliud esse potest, quam Verbum Dei, quod ejus quoque Filius est; non ut poëtæ & fabularum scriptores filios deorum ex concubitu genitos fingunt; sed ut veritas narrat, Verbum semper existens & in corde Dei insitum. Τὸν ὄντα διαπαντὸς ἐνδιάθετον. Ante enim, quam quidquam fieret, eo utebatur consiliario; quippe cum ejus mens sit & prudentia. Cum autem voluit Deus ea facere, quæ statuerat, hoc Verbum genuit, prolatitium (προφορικὸν) primogenitum omnis creaturæ; non ita tamen, ut Verbo vacuus fieret, sed ut Verbum gigneret & cum suo Verbo semper versaretur. Hæc nos docent Scripturæ Sanctæ, & quotquot Spiritu Sancto afflati fuere, in his Joannes ita dicens: “In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum.” Quibus verbis ostendit, initio solum fuisse Deum & in eo Verbum. Tum addit: “Et Deus erat Verbum, omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil.” Verbum igitur cum Deus sit & ex Deo genitum, illud Pater universorum, cum ita visum fuerit, mittit in aliquem locum, quo cum venerit, auditur & videtur missum ab eo & in loco invenitur.

[36] Expensis hisce Theophili verbis, roget quis 10, [hic citatis locutus;] cum Verbum Patris virtutem, sapientiam, mentem, prudentiam nominet, num sufficienter Patrem a Filio distinguere videtur? dein, a Verbo Patris personam assumptam aiens, num Verbum tamquam personam a Patre numero distinctam agnoscit? Postremo, cum ait, Hoc Verbum genuit, cum voluit Deus ea facere, quæ statuerat, nonne satis dilucide declarat, tum demum a Deo Patre Verbum seu Filium fuisse genitum, cum mundi creationem meditaretur, ut eo administro in rerum creatione uteretur? Ad hæc primum universim respondeo, Theophilo propositum non fuisse, omnia ac singula, quæ ad Mysterium SS. Trinitatis spectarent, enucleatius exponere, sed eo tantum vires intendisse, ut Autolycum ad unius veri Dei agnitionem, ad fidem resurrectionis, ad lectionem denique Scripturarum adduceret, jactisque his veluti fundamentis, ad cetera fidei Christianæ mysteria credenda disponeret: at nondum eo adduci se passus Autolycus fuerat. Quod si quæpiam de Patre, Filio & Spiritu Sancto hinc inde in medium attulit, id eum ita fecisse aio, ut dictis suis abunde inserere non prætermiserit, ex quibus eum ab objectis erroribus fuisse alienum, satis appareat.

[37] [sed neque Verbum] Quod enim ex num. 10, lib. 2 ad Autolycum supra objiciebatur, confudisse illum Verbum cum Spiritu Sancto, vim non habet; Verbum illic quidem Spiritum Dei nominat; sed non ita, ut Personam Spiritus cum Verbo confundat; sed Verbum Spiritum Dei vocat, quod per Verbum omnia, uti creata sunt, ita & per illud vivificantur & conservantur. Eruitur ex ipsomet Theophilo hæc interpretatio; dixit enim lib. 1, num. 3: Si Spiritum (Dei) dico, ipsiusmet (vel, ut domnus Marand interpretatur) meam ipsius respirationem dico: & rursus num. 7: Hic Deus meus est universorum Dominus, … qui fundavit terram super aquas, & Spiritum eam nutrientem largitur; cujus Spiritus vivisicat omnia, quem si apud se retineat, hoc universum desiciet. Hujus Spiritu, o homo, loqueris, hujus Spiritum ducis, atque hunc ignoras. Imo vero paulo post Verbum a Spiritu Sancto distinguit, ita pergens: Sed, si vis, potes sanari: da te medico & punget oculos mentis & cordis tui. Quis est iste Medicus? Deus, qui per Verbum & Sapientiam (quo postremo nomine S. Spiritum, quod ipsi cum S. Irenæo commune est, intelligit) sanat & vivificat. Deus per Verbum & Sapientiam condidit universa: nam “Verbo ejus firmati sunt cæli, & Spiritu ejus omnis virtus eorum.” Distinxit item his verbis, supra num. 34 relatis: Sed tantum Sapientia Dei, quæ est in ipso, ac sanctum Verbum ejus, quod ei semper adest. Eodem recidunt esse in Deo & adesse Deo; nisi Sapientiam seu Spiritum Sanctum a Verbo distinxisset, alterutrum ex istis duobus plane superfluum fuisset; quod cum minus credibile sit, id indicasse videtur, non minus Spiritum Sanctum, quam Verbum, Patri semper fuisse præsentem.

[38] [cum S. Spiritu confudit,] Distinxit lib. 2, num. 15 dicens: Tres illi dies, qui ante luminaria fuerunt, imago sunt Trinitatis (τῆς Τριάδος, quo nomine primus ille usus fuisse creditur) Dei, ejus Verbi, ejusque Sapientiæ. Si unam vel duas tantum Personas divinas hic Theophilus indicavit, quam, quæso, Trinitatis obtrusit imaginem? Distinxit eodem lib. num. 18 his verbis: Nemini autem dicit (Deus) “Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem”, nisi Verbo suo & Sapientiæ suæ. Cum autem Spiritum Sanctum Sapientiam, quod nomen Filio speciatim tribui solet, vocat, nihil facit a sua ætate alienum: nam & S. Irenæus ita loquitur lib. 4 contra hæreses cap. 7: Ministrat enim ei (ministerio inenarrabili, ut præmittit) ad omnia sua progenies & figuratio sua, id est, Filius & Spiritus Sanctus, Verbum & Sapientia, quibus serviunt & subjecti sunt omnes angeli. Et quid ni Spiritum Sanctum sano sensu Sapientiam vocare potuerint, qui 1 ad Ephes. cap. 1 legerant: Ut Deus, Domini nostri Jesu Christi pater gloriæ, det vobis Spiritum sapientiæ & revelationis, in agnitione ejus? qua de re etiam in Epist. 1 ad Serapionem sic scribit S. Athanasius: Quemadmodum Pater, uti docet Paulus, solus est sapiens, sic ejus Filius est sapientia. “Christus” enim “Dei virtus & sapientia.” Ut item Filius est Sapientia; ita nos, Spiritu sapientiæ accepto, Filium habemus & in eodem sapientes efficimur. Certe, ut Filius a Patre velut a fonte accepit sapientiam, ita & Spiritus Sanctus a Patre & Filio, ab utroque procedens.

[39] Esto id, inquies; at digniore saltem, quam administri nomine Verbum appellasset, [neque quidquam] nisi Verbum Patri inæquale existimasset. Jam ex Irenæo mox citato vidimus, ministerium duplex seculo secundo a patribus agnitum fuisse, alterum subjectionis, quo angeli Verbo & Sapientiæ ministrant; alterum vero, quo Verbum Patri ministrat, idque, ut Irenæus loquitur, inenarrabile: & cur inenarrabile? nisi quia a ministerio subjectionis immensum differt, nec divinitati Verbi, qua hoc Patri æquale est, quidquam detrahit? Unde vero Theophili criminatores, alia ea in re Irenæum, alia Theophilum sensisse extundent? Ceterum, ut recte observat domnus Marand, ministerium, quod in creatione mundi Patri exhibuit Verbum, voluntaria fuit paternæ voluntatis exsecutio, quæ Verbi Divinitati nihil quidquam detrimenti adfert: huic enimvero nihil detractum fuit, cum Patris voluntatem exsequens Verbum carnem assumpsit humanam; cur ei detractum quidpiam fuerit, cum mundum creans & administrans, ut Patris, ita & suam exsecutum fuit voluntatem? Divinitatem autem Verbi a Theophilo fuisse assertam, ac ab Arianorum erroribus longe abfuisse, sic ostendo.

[40] Quid Catholici dogmatis Ario displicuerit, [Verbi] ipsemet Arius in Epistola sua ad Eusebium,Nicomediensem episcopum (vide tom. 1 Operum S. Epiphanii, a Petavio Parisiis anno 1622 editorum, pag. 731) his verbis explicat: Semper Deus, semper Filius: simul Pater, simul filius: cum Deo ingenito perpetuo Filius existit: semper genitus ab ingenito genitus; neque cogitatione, neque momento ullo Deus Filium antecedit. Semper Deus, semper Filius, ex ipso Deo Filius. Hæc homini ægrefuerunt: his se assentiri negabat: Nos e contrario, inquit, quid tandem dicimus, sentimus, documus & docemus? Nimirum, Filium nec ingenitum esse, nec ingeniti ulla ratione partem; sed neque ex subjecta aliqua materia factum: verum Dei voluntate & consilio (gratuito Dei dono) ante tempora seculaque (non tamen semper & ab æterno) substitisse: plene Deum unigenitum, immutabilem, qui, antequam gigneretur, sive crearetur, sive decerneretur, aut fundaretur, non fuit. Neque enim non factus est. Filius itaque secundum Arium Deus non fuit, aut, si fuit, non semper fuit, nec ab æterno exstitit, nisi in quantum ab æterno Pater decrevit, ut aliquando existeret; hunc etsi plene Deum vocet, tamen paulo post factum dicit; atque ita Filium nomine quidem Deum facit, re autem negat. Videamus modo, stetne a Catholicis Theophilus, an ab Ario?

[41] Lib. 2 ad Autolycum num. 22 ait: Verbum igitur cum Deus sit & ex Deo genitum: [divinitati] Deum itaque Filium dixit, & ex Deo genitum: neutrum ex his Ario placuit. At, quando genitum? Ab æterno; nam illud Theophilus, semper exstitisse cordi Patris insitum, ibid. dicit; num. vero 10 Patri semper præsens. En odiosum illud Ario semper. Præterea unde verbis mox citatis Verbum esse Deum, & Deum ex Deo genitum concludit? Ex his Joannis 1: In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum, omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil; quo loco, ut recte observat iterum domnus Marand, ad stabilienda prava sua dogmata uti Arius non potuit; sed contra ad stabiliendam Filii divinitatem, & convellendam Arii impietatem feliciter usi sunt orthodoxi. Nec Filii tantum, sed & Spiritus Sancti divinitatem, quam pariter negabant Ariani, Theophilus asseruit; nam Sapientiam, quo nomine Spiritum Sanctum intelligit, Patri ab æterno coexistentem asseruit, uti num. 37 dictum est: Nihil enim (creati) Deo coævum Theophilus admittit num. 34 citatus.

[42] [detraxit,] At, quæret modo nonnemo, si hæc ita se habent, cur ait Theophilus supra num. 35: Cum autem voluit Deus ea facere, quæ statuerat, hoc Verbum genuit prolatitium, primogenitum omnis creaturæ? An non hic Verbum in tempore, vel saltem non ab æterno genitum dicit? Minime vero; sed id dumtaxat vult, Verbum, quod ab æterno apud Patrem fuerat, statuto tempore ad mundi creationem rerumque creatarum productionem prodiisse, non ita tamen, ut Verbo vacuus fieret, sed ut Verbum gigneret & cum suo Verbo semper versaretur; absque ulla nimirum aut sui aut Verbi mutatione. Quamvis autem utatur hic voce genuit ἐγέννησε, non tam generationem proprie dictam, quam missionem significat; cum paulo post addat: Illud Pater universorum, cum ita visum fuerit, mittit in aliquem locum, quo cum venerit (assumpta extranea aliqua ac sensibus accommodata specie) auditur & videtur missum ab eo, & in loco invenitur. De qua missione ita Augustinus lib. 3 contra Maximinum: Non enim genitorem ab eo, quem genuit, sed genitum a genitore mitti oportebat: verum hæc non est inæqualitas substantiæ, sed ordo naturæ: non quod alter prior esset altero, sed quod alter ex altero esset. Neque vero semper voce gignere aut nasci usi sunt in significatione propria seculi secundi patres; ita S. Justinus Martyr in Dial. cum Tryphone Judæo apud domnum Marand num. 88 illud Psalm. 2, ℣. 7: Filius meus es tu, ego hodie genui te, Christo in Jordane baptizato applicans ait, tum demum eum nasci (non Patri, sed) hominibus, & oriri, cum eis innotesceret. Quid ni simili quadam ratione dicere Theophilus potuit, Verbum tum demum natum (non Patri, cui id semper adfuisse ait) sed hominibus; cum mundum, homini a Deo præparatum, condere, cum Adamo, uti censebat, colloqui, cum Patriarchis versari, & ita hominibus cœpit innotescere?

[43] [idque modo insitum, mdo prolatitium sensu probe Catholico dixit,] Nihil igitur allatum est hactenus ex Theophilo, quod fidei Christianæ adversetur; si verbum modo Patris cordi insitum, ἐνδιάθετον, modo prolatitium προφορικὸν nominavit, id non Catholice modo, sed Joanne etiam, quem citat, auctore facere se posse est arbitratus. Cum enim Verbum in principio seu ab æterno apud Deum fuisse legeret, id eatenus ἐνδιάθετον dici; & cum per hoc ipsum idemque Verbum omnia creata fuerint, hoc, ut missum ad res creandas, & ad opera externa progressum προφορικὸν dici posse existimavit, præsertim cum eo scriberet tempore, quo Mysterium SS. Trinitatis nondum ita dilucide, ac postea fuit, foret explicatum; & ad hominem præterea gentilem scriberet, sublimioribus Theologiæ Christianæ formulis minime assuetum. Non ita istis vocibus usi sunt Ariani, qui quidem Verbum aliquod in Deo ἐνδιάθετον admisere, sed non per se subsistens, Verbum item ἐκφόρικον, sed a priori illo Verbo diversum & creatum, a S. Athanasio in Expositione fidei merito rejectum. Fateor tamen adhibitas a Theophilo voces, ad explicandam Verbi generationem non esse omnino accommodatas; est enim sermo internus (ἐνδιάθετος) animi motus, qui in parte, quæ ratiocinatur, absque eloquutione efficitur. At sermo prolatitius in voce & dicendi modis vim suam prodit; ille, inquam, qui linguæ & oris ope profertur: unde prolatitius vocatur, estque cogitationis animi nuncius, uti S. Joannes Damascenus lib. 2 de Fide Orthodoxa cap. 21 docet. Horum neuter per se subsistit. Quare his tertium addit, lib. 1, cap. 13 sic scribens: Verbum est, quod cum Patre substantialiter semper est. Hoc idem Verbum per se subsistens eodem lib. 1, cap. 8 vocat.

[44] S. Theophilus quidem Verbum seu Filium Dei per se subsistentem aut substantialiter Patri præsentem, [ac a Patre etiam,] uti Damascenus, aut, quod inde consequitur, personam a Patre numero distinctam conceptis verbis haud dixit, sed id ipsa re satis præstitit. Ecquis enim ille λόγος ἐνυπόστατος seu οὐσιώδης Damasceni? τῷ Πατρί ἀεὶ συμπαρὼν, qui semper una cum Patre fuit. Nonne hoc ipsum totidem verbis Theophilus tradit? Nonne hoc (verba ejus num. 34 & seq. transcripta consule) iterum iterumque studiose inculcat? Nonne Patris consiliarium fuisse dixit, antequam quidquam fieret? Nonne tres illos dies, qui luminaria præcesserunt, imaginem Trinitatis, Dei, ejus Verbi, ejusque Sapientiæ seu Spiritus Sancti? Nonne & de creatione hominis scribens, apud domnum Marand lib. 2, num. 18 ait: Quin etiam, quasi auxilio indigeret Deus (Pater) dicere invenitur: “Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem.” Nemini autem dicit: “Faciamus”, nisi Verbo suo, & Sapientiæ suæ seu Spiritui Sancto? aut hæc omnia, Filium a Patre numero distinctum, & aliam Patris, aliam Verbi seu Filii esse Personam, fortasse non innuunt? Innuunt, dices, sed, mundo jam creato. Frustra, nam & Verbum Deum ex Deo genitum dixit. Hoc vero cum dixit, Verbum ab æterno Deum dixit; dixit ab æterno genitum. Primum, quia nihil creati Deo coævum admittit; alterum ex priore consequitur. Quis enim Deus iste genitus, ab æterno quidem Deus, sed non ab æterno genitus? Dixit denique Patrem a Filio ab æterno distinctum numero, ac proinde Persona. Intelligitis, auditores, inquit S. Justinus Martyr, Theophilo æqualis, in suo cum Tryphone Judæo Dialogo apud domnum Marand num. 129, siquidem animum animadvertitis, Scripturam declarare; Progeniem ex Patre ante omnes omnino res creatas genitam esse. Porro genitum a gignente alium numero, ἀριθμῷ ἕτερόν, esse, quilibet fatebitur. Negavitne Theophilus, quod apud omnes, Justino judice, in confesso erat?

[45] At Theophilus, cum Verbum Patris consiliarium dixit, [persona semper distinctum, agnovit.] causam dicti addidit, quippe cum ejus mens & prudentia sit: mens autem & prudentia Patris, a Patre nec numero nec persona distinguitur. Ita est; sed illic Theophilus rationem reddit, non cur Verbum ab æterno Patri coexstiterit, sed cur Patris consiliarius dictum sit, ac duo adstruit, scilicet distinctionem inter Patrem & Filium numericam; deinde vero unitatem naturæ. Primum quidem, cum Verbum Patris consiliarium dixit; alterum, cum eamdem numero esse & Patris & Filii mentem addidit. Neque id jam dictis obest, quod Verbum, cum in paradisum cum Adamo collocuturum venit, Patris personam assumpsisse, dicat: non enim eo id dictum abs illo est, quod Verbum eamdem cum Patre personam, sed quod Verbum Patris nomine, vice & auctoritate Adamo (in quo nihil fidei dogmatibus adversum) apparuisse censuerit, uti ex Petavio Nourryus, supra non semel laudatus, observat. Si quid igitur a Theophilo peccati alicubi fuit admissum, non id mentis, a fidei veritate deflectentis, multo vero minus errori suo pertinaciter adhærentis fuit; sed oris calamique vocum idonearum in rebus, humani ingenii modulum quam longissime superantibus, inopia laborantium.

VITA S. THEOPHILI, ANTIOCHIÆ EPISCOPI,
Auctore Petro Halloix.

Theophilus episcopus Antiochenus conf. in Syria (Sanctus)

A. PETRO HALLOIX.

PRÆFATIO.

[Ex paucis sec. 2 PP., quorum Opera integra habemus, unus est S. Theophilus.] Tametsi secundum a Christi ortu sæculum permultos in Oriente protulerit scriptores sacros, non minus doctrina, quam virtute claros; tres tamen dumtaxat ex omnibus ea fuisse felicitate reperio, ut aliqua eorum scripta ad nostram hanc ætatem integra perennarint. Ex his autem post duos illos toti orbi notissimos, Justinum Philosophum a & Irenæum Lugdunensem antistitem b, tertius est hic noster Theophilus, magnæ Antiochiæ episcopus, vir juxta nominis sui appellationem vere Dei amans & Deo amabilis. Ipsius enim perinde atque aliorum duorum quædam habemus perfecta Opera; ceterorum autem ejusdem ævi scriptorum paucula tantummodo & parvula præ illis, quæ perierunt, colligere potuimus fragmenta. Igitur ex illis beatissimi Theophili Operibus c studium mihi fuit præcipua quædam factorum ejus atque virtutum puncta seligere eaque ad describendam ejus Vitam (quæ alioqui hactenus exstat nulla) conjunctis, quæ sacra fuppeditavit historia, brevibus monumentis, in quoddam veluti corpus conformare. Atque hoc ipsum est, quod nunc divina fretus gratia e vestigio aggredior.

ANNOTATA.

a Relatum in Opus nostrum ad diem XIII Aprilis.

b Quem pariter in Opus nostrum Majores nostri ad diem XXVIII retulerunt.

c Theophili Operibus Halloixius Commentarios in Euangelia sub ejus nomine tom. 2 Bibl. Veterum PP. Lug. pag. 165 & seqq. Latine editos, sed, ut ex Comm. § 2 colligi potest, perperam accensuit.

CAPUT I.
Theophili ætas, genus, educatio, studia, doctrinæ Christianæ exploratio.

[Hic sub sec. 1 finem natus] Ætatem S. Theophili sunt, qui ad primum Domini Salvatoris sæculum referant; neque etiam desunt, qui sancto Lucæ Paulli discipulo & comiti æqualem illum faciant: rati scilicet, illum ipsum esse, cui divinus ille scriptor tam sua Apostolorum Acta, quam sanctissimum Euangelii Opus, tanquam populari & civi suo conscripserit, viro scilicet locupleti ac religioso, & qui ædes suas, quas Antiochiæ habebat, Christi ædem ac templum dedicatione fecerit. Hoc enim tanquam a majoribus sibi traditum Antiocheni ipsi ad posteros transmisisse crediti sunt: sed eo, uti quidem reor, affectu, quo unaquæque natio primas rerum suarum origines haberi studet quam antiquissimas. Nam rationes ipsas temporum putanti attentius ea multum vincere sententia reputabitur, quæ Theophili ortum haud altius, quam a secundi sæculi accersit primordiis a, & natum credit sub Traiani imperantis initia, sive anno Christi circiter centesimo, regente Romanam Ecclesiam beato Clemente, Antiochenam autem (ex qua ortus creditur Theophilus) S. Ignatio Martyre b. Nam qui sibi in animum induxere, unum eumdemque esse Theophilum, quem beatus Lucas in sacris libris affatus est, & quem inclinante secundo sæculo superstitem fuisse scimus, ii necesse habent eadem opera confiteri, hunc ipsum Theophilum annos vitæ hujus centum quinquaginta eoque amplius transegisse c. Quod si ita esset, ecquinam de illo scriptores, amabo, ætatem illam istis temporibus tam insolentem atque extraordinariam silentio præterissent?

[2] Quare ea est ætate natus, quam dixi, & parentibus quidem (ut colligi datur) fortuna honestis d, [e parentibus alinicis,] sed gentilium superstitionum errore etiam tum involutis. Emicuit autem in Parvulo egregia mentis indoles, quæ cum annis crescens & magis magisque idoneum ad litteras & meliores artes ingenium prodens, ad sollicitam filii educationem parentum curas provocavit. Ita magistris traditus serio in omnem profanæ eruditionis disciplinam incubuit: ac proinde eximios, nec suo minores imparesve ingenio progressus fecit e. Verum, ut in cæca gentilitate & a magistris sidei ignaris, immo & totis (rapiente sensuum impetu) in terrena defluentibus, haud facile dictu est, tantumne bonæ eruditionis, quantum blandi veneni hauserit. Nam poëticœ quidem atque rhetoricæ artibus insudans, dum ibi deorum genealogias, amores, rivalitates aliaque ejusmodi in ætate lubrica perlegeret, hic vero oratorum, seu rabularum potius, suis utilitatibus magis, quam juris æquitati velificantium, dolosas artes & mordacia convicia incautus audiret, vix ipse utrobique aliud, quam & blanda illic venena, & amaros hic calices imbibebat. Denique a philosophis in suarum sublimitate cogitationum evanescentibus, & de principiis absque illo primo & summo principio (quod unice est necessarium) invicem digladiantibus, non tam in desideratæ viam veritatis ducebatur, quam in devios variorum errorum flexus ac labyrinthos seducebatur.

[3] [dum in profanis studiis totus est, unum facile agnoscit Deum,] Totus igitur in vanis hisce studiis erat & deerrabat Theophilus, atque in superstitionis cursu trahentem turbam secutus, multos venerans deos, Deum sciebat, colebatque nullum. At, postquam supremo illi & unico Numini visum est, miserum hunc Erronem “de tenebris vocare” (ut S. Petrus loquitur) “in admirabile lumen suum”, tum ipse sensim aperire oculos, & quanta in errorum caligine versaretur, a piis ac religiosis viris (in quos nonnunquam, dum doctos venaretur, divina disponente Providentia, incidebat) paullatim addiscere. Et quando illi quidem duo non parvi laboris negotia incumberent, unum in expugnandis sibi avitis & velut cum lacte expressis atque exsuctis de deorum cultu opinionibus: alterum in nova & ab istis prorsus discrepante unius Dei religione inserenda; habuit hoc posterius præ illo altero longe plus sudoris ac difficultatis. Nam deorum inanitas apud hominem emunctæ naris, firmique judicii haud adeo difficilis ostensu fuit. Quippe cum ii ipsi, qui deorum turbam induxerunt, natas inter eos graves contentiones atque turbas minime tacuerint. Quod si peccata atque flagitia, a quibus vel homines abhorrent, divinitatem nequaquam deceant; qualesnam esse deos, quorum impuri amores & adulteria, & alii relatu indigniores actus apud omnes in confesso sint? Igitur homo philosophus, & cui hæc omnia maxime perspecta erant, nostris unicum Deum omnis vitii perturbationisque expertem asserentibus haud gravate manus dedit.

[4] [quem hominem factum,] At non perinde, ubi ad singularia fidei nostræ mysteria ventum est. Nam de unico Deo, fuisse & poëtas quosdam & nonnullos philosophos, qui olim non obscure idem, quod nostri, & senserint & docuerint; de Christo autem Homine a suis in crucem acto, & de doctrina ejus plane omnibus ante sæculis insolenti atque ignota, quod & ipse sit Deus, & quod omnia ab illo prolata, tot sint divina oracula; id vero credere, hoc opus, hunc laborem esse. In hanc proinde partem ut magis arduam omnes conversæ sunt machinæ: eoque tota vis rationum incubuit, ut ad istorum fidem, quam posset, facillima aperiretur via. Et ingressus quidem aliquis per sibyllas pro more factus est (harum enim vaticiniis non parum auctoritatis gentiles tribuunt) haud tamen tantus, ut non difficilis in arcem fidei conscensus esset; verum opportune superveniens cuneus prophetarum viam alioqui satis arctam dilatavit, & præcipua totius victoriæ caussa fuit. Illi enim, quæ de Christo Deo difficillima creditu habebantur, ea sibi multis ante sæculis divinitus indicata atque certissimo a se prænuntiata, litterisque tradita, & conformi quidem in omnibus veritate, tametsi diversis accepta temporibus, palam ostenderunt, sicque in ipsius Theophili oculis defixerunt, ut nullum relinquerent incredulitati subterfugium. Videbat enim omnia, quæ vix duobus ante sæculis in persona Christi Hierosolymis patrata essent, & de quibus minime dubitari posset, illa ipsa in antiquissimis libris Judæorum patria ipsorum lingua, sive Hebraïca, & in vetustissima item regis Ptolemæi Bibliotheca sermone Græco prædicta contineri. Neque ambigere poterat, quin libri illi plurimis ante Euangelium & Christi nativitatem ætatibus partim a Moyse propheta & legislatore, partim a Davide & Salomone notissimis toto orbe regibus, partim a clarissimis aliis prophetis conscripti essent.

[5] Ad hos ergo perlegendos atque perscrutanda in primis prophetarum de Christo oracula commovente intus Dei Spiritu incitatus, [ac resurrectionem aliquando futuram ex Scripturis Sacris,] multum ibi temporis, multum operæ consumpsit, nec ante destitit, quam omnis sibi e mentis oculis caligo deflueret. Cum autem duo potissime in Christiana religione (ut fere omnibus ethnicis usu venit) perquam difficilia creditu ipsi viderentur, nempe illa generalis corporum resurrectio & post resurrectionem æternitas suppliciorum seu præmiorum; hæc quoque, cum diuturna divinarum Scriptarum lectione, tum etiam deductis e philosophia rationibus & nonnulla itidem e rebus naturalibus ad similitudinem resurrectionis sumpta experientia, sibi ut probabilia viderentur, effecit; donec tandem, Deo Opt. Max. veritatis lucem cælitus adspirante, penitus sanctæ Christi doctrinæ atque intaminatæ fidei assensus est. Nam ad resurrectionis quidem Mysterium, quod attinet, quemadmodum ad ejus fidem progressus sit, quasve ex ipsis naturæ visceribus credendi caussas meditando extuderit, ipsemet Autolyco, viro gentili & propter fidem adversario, quadam in disputatione declaravit f.

[6] Nempe se in consilium advocasse, atque impense cum animo considerasse varias annorum ac temporum vicissitudines, [hanc vero etiam vel sola] dierum noctiumque ortus & interitus, seminumque fructuumque multiplicem vitam atque mortem, arborum fruticumque statis temporibus jam virorem, jam nuditatem, agrorum denique modo sterilitatem, modo secunditatem: præterea mentis aciem in hoc se intendisse, quonam pacto unus interdum passerculus, aliave avicula, devorato sicus, aut mali, aut alterius cujuslibet arboris certo semine, in editum aliquem præruptumque locum volatu transvecta, illud ipsum semen naturali suo calore in ventriculo concoctum atque demutatum excerneret, & excretum renascituræ arbori etiam inter saxa rupesque initium faceret. Quin & hoc quoque secum revolvebat, quemadmodum ipsæ corporis humani carnes, seu morbis exhaustæ seu vi quapiam alia deperditæ, & cum illis una omne propemodum robur atque forma misere exterminata, rursum in pristinam valetudinem atque statum Dei immortalis beneficio restitueretur. Quibus omnibus velut totidem gradibus ad credendi facilitatem promovisse, demumque accessu prophetarum plenam applicuisse fidem ita professus est.

[7] [ratione discit.] “Nec ego”, inquit, “futuram resurrectionem credebam; sed his, quæ jam dixi, cum animo meo perpensis, simulque perlectis sanctorum prophetarum libris, qui Dei Spiritu afflati & præterita, quo modo facta fuerint, & præsentia, quo pacto fiant, & futura, quo ordine futura sint, prænuntiarunt, non potui fidem non adhibere. Accepta igitur tam eorum, quæ fiunt, quam eorum, quæ præsignificata sunt, demonstratione, haud persto incredulus, sed Deo obtemperans credo; cui & tu, si te submittens credas, næ tibi optime consules: cum alioqui futurum sit, ut, si modo non credas, cogare postmodum, sed tuo ingenti malo æternis in suppliciis ea credere. Quorum quidem suppliciorum a prophetis prænunciatorum, ii, qui posteriores illis fuerunt, poëtæ ac philosophi, nonnullam partem ad sua constabilienda dogmata de libris sacris sublegerunt. Quod ipsum tamen, ut de venturis adversus impios atque incredulos suppliciis vaticinarentur, haud de nihilo factum est, siquidem ad hoc valitura sunt ista testimonia, ut nemo habeat deinceps dicere: Non audivimus, Non scivimus. Quocirca ipse tu, si lubet, illa prophetarum scripta perquam sedulo perlege; nam illa te tam ad æterna evitanda supplicia, quam ad immortalia Dei bona adipipiscenda velut manu ducent.” Hæc sapienter ac benevole in Autolici gratiam de suæ ad fidem conversionis origine obiter Theophilus; nunc ad ipsum fidei amplexum & profectum, conversasque ad Ecclesiæ protectionem profanas ejus artes accedamus.

ANNOTATA.

a Multo sane ea sententia potior præ ea, quæ S. Theophilum, episcopum Antiochenum, cum S. Theophilo, S. Lucæ æquali, confundit; verumtamen Theophilum Antiochenum ep. circa annum Christi 100 natum esse, non nisi ex conjectura Halloixius asserit.

b Trajanus ab anno 98 usque ad annum 117 imperio potitus est. Sedit S. Clemens ab anno 91 usque ad 100: martyrium subiit S. Ignatius vel anno 107, ut Bosschius aliique, vel aliquanto serius, ut rursum alii volunt; unde non serius anno Christi centesimo natum esse S. Theophilum, ex Halloixii mente consequitur. Theophilum, ortu Antiochenum fuisse, rursum Halloixii conjectura est, probabilis tamen.

c Tot vixisse annos dicendus esset noster S. Theophilus, si esset ille, quem beatus Lucas affatus est. Faciamus enim anno Christi 58 (quo ipso anno fertur Lucas Euangelium conscripsisse) illum Theophilum, cui illud dedicavit, triginta saltem fuisse annorum (nec enim existimandus est librum talem, nisi viro gravi & ætate maturo dedicasse) nonne si idem pervenit ad annum Christi 182 aut 181 (uti certum est pervenisse) necessario consequitur, illum plus centum quinquaginta annis vixisse? Ita Halloixius in Annotatis, pluribus dein probans, S. Theophilum Commodi tempora attigisse, eo fere modo, quo id factum num. 12 Commentarii prævii; sed vitiosum annorum 137 numerum, qui in librum 3 ad Autolycum irrepsit, non correxit; qua de re videsis num. Comm. prævii proxime citatum.

d Parentes ejus fuisse fortuna honestos, ex ejus institutione studiisque liberalium artium, quibus diu videtur incubuisse, colligi potest: fuisse vero gentilium in errore versatos, ex eo, quod id de ipso Theophilus fateatur in suis ad Autolycum libris.

e Hujus eruditionis testes sunt locupletissimi tres illi ad Autolycum libri, omni doctrina humaniore plenissimi, ut cap. 2 Vitæ ostensum est. Halloixius.

f Nimirum lib. 1, num. 13. Ceterum eam disputationem, oretenus cum Autolyco habitam, Theophilus quidem scripto dein commisit; Autolycus autem, secus ac Tillemontius tom. 3 Monum. Eccl. pag. 51 non scripto, sed tantum voce egit cum Theophilo; ita enim hic lib. 1,num. 1: Quoniam igitur me, amice, obtudisti inanibus sermonibus; & rursum lib. 2, cap. 1: Cum ante hos dies sermonem inter nos haberemus, optime Autolyce, quærenti tibi, quisnam meus esset Deus, ac disputationi meæ aures aliquandiu præbenti, religionem meam exposui. Ita tum discessimus, ut amicissimi domum rediremus, quamvis primo duriuscule mecum egisses. Ceterum obiter ex his verbis illud intelliges, quam miti ac mansueto Theophilus fuerit in adversarium animo.

CAPUT II.
Theophili ad Ecclesiam accessus, virtutum incrementa, studiorum profanorum ad fidei protectionem conversio.

[Christianam amplexus fidem,] Postquam Theophilus per varios animi æstus atque jactationes, cum errore & infidelitate, quasi secum ipse, bello intestino diu multumque decertasset; tandem vincente (quam vinci turpissimum fuisset) fidei veritate, & discussis, quæ mentem obnubilaverant, ignorantiæ tenebris, ad Christi castra cum incredibili totius Ecclesiæ gaudio accessit. Sic enim notum erat Hominis ingenium, sic explorata eruditio, perspectaque industria, ut jam tum animis prospicerent, quantum ipse fidei munimen, & quam forte atque invictum adversus quosvis suos hostes futurus olim esset religionis propugnaculum. Ipse autem vitæ prioris admodum pertæsus atque induere novum gestiens, cum exoptato & expetito æternæ salutis lavacro rite ablutus veterem hominem exspoliasset, jam totus Jesum Christum indutus, omnia terrena despicere, ad divina & cælestia adspirare, pluris ignominiam crucis, quam omnes mundi laudes & honores & glorias æstimare; denique Christiani nomen, quam philosophi elogium (tametsi hoc vulgo admirandum, & illud mundo despectum) in majori precio habere, atque ut de re perhonorifica gloriari. Tum igitur adversus ipsum, ut novæ tironem militiæ, contrariæ partes armari; tum, qui prius amici erant, voluntarias suscipere inimicitias & odisse infestius; tum philosophiæ desertorem & quasi contempto ac propudioso nomine identidem Christianum appellare.

[9] [spretis ethnicorum opprobriis,] Quos inter convitiatores princeps & antesignanus eminebat ille (cujus antehac facta est mentio) Autolycus, vir (ut ne sua defraudetur laude; nam bona hominum dona sunt Dei) tam eruditus, ut prope omnes calleret tam novas, quam veteres historias; tam diligens ac sedulus, ut totas interdum noctes in bibliothecis transigeret a. Hic ergo sibi ingratam Theophili a sua deorum secta defectionem summopere indignatus, non desistebat, qua deos suos extollendo, qua Christum crucifixum deprimendo, convitiis ac maledictis illum ultro lacessere. Quæ tamen ipsa noster Dei-amans b, non ut convitia, sed ut elogia, tanquam germanus Christi discipulus, non admittebat tantum, sed volens & cupidus arripiebat. Hinc illi aliquando de diis suis cum veri Dei despicientia inaniter ac temere nimis elocuto ita Theophilus: “Tu me, o amice”, inquit, “tua tantum non obruisti vaniloquentia: cum de diis tuis, & lapideis & ligneis, & fusis & fictis & pictis immensum gloriarere, qui neque vident, neque audiunt. Simulacra enim sunt & opera manuum hominum c. Quod autem Christianum identidem me appellas, & quasi pravum gerentem nomen criminaris; ego sane & Christianum me esse fateor & hoc amabile Deo nomen, frugi servus illi esse sperans, lubenter gero. Neque enim, quemadmodum arbitraris, odiosum est hoc Dei nomen; sed tu, inutilis Deo cum sis, ita de Deo sentis.”

[10] [Christiano nomine gloriatur: Deum non corporis,] Sic ille in duorum nominum, unica tantum littera differentium, annominatione alludens, non modo se Christum sequi profitetur, sed etiam eum sequendo sperare se χρηστὸν chrestum, id est, bonum ac frugi servum Deo fore; Autolycum autem ipsum, quia ἄχρηστος, id est, inutilis Deo sit, etiam de Christo male sentire. Cum autem ab eo posceret idem Autolycus, ut suum ipsi Deum commonstraret, ipse vicissim ab eo expetiit, ut suum ipsi hominem, sive principem hominis partem, animam nimirum, ostenderet; tum se & Deum ipsi ostensurum; neutrum enim corporeis cerni oculis posse; verum fimentis acie intueri Deum vellet, eam mundam puramque esse oportere, “Age”, inquiebat, “præsta oculos animæ tuæ ad intuendum aptos, & aures cordis tui ad audiendum idoneas, & expedita nobis res erit. Quemadmodum enim, qui oculis corporeis pollent, iis res corporeas & terrenas ita cernunt, ut simul etiam ea, quæ inter se distinguuntur, uti lumen & tenebras, album & nigrum, pulchrum & deforme, concinnum & inconcinnum, moderatum & immoderatum discernant; & quo modo aures sonos ita percipiunt, ut una distinguant, acutine sint, an graves; asperine, an suaves; ita prorsus se habent ea, quæ vel ad aures cordis, vel ad animæ oculos attinent, quantum ad Dei auditum spectat aut intuitum. Ab iis enim cernitur solis, qui cernendi facultatem & oculos animæ apertos habent. Nam sunt quidem omnibus oculi, sed aliquibus suffusi & ferendo lumini solis impares. Neque sane, quia cæci illud non videant, idcirco quasi ex se sit inaspectabile, incusandum est; sed ipsimet cæci potius & se & oculos suos merito incusent. Ita igitur & tu, o bone vir, a peccatis & pravis tuis factis suffusos habes animæ oculos. Atqui oportet hominem, splendicantis instar speculi, puram gerere animam. Nam quod rubigo est in speculo, hoc est peccatum in homine; nec unquam poterit, qui illo fœdatus est, Deum cernere.”

[11] Hæc & plura his consimilia Autolyco Theophilus, [sed puræ mentis oculis videri docet Autolycum,] quæ non illi solum, sed & nobis, atque omnibus Deum quærentibus prodesse debeant. Ex iis enim non modo quid ethnicos ab haurienda luce veritatis prohibeat, sed etiam quid permultos Christianorum a Dei Opt. Max. & divinarum ejus perfectionum clariori inspectione & intelligentia remoretur, habemus evidenter cognoscere. Ad tantum enim bonum certe obex unicus peccatum est: quod quidem nubis instar densissimæ, inter clarum illum solem & nostros hebetes oculos intercedens, divinæ conspectum claritatis intercludit. Quisquis enim alioqui ab animo suo peccati contagium perfecte excluserit, is sane nitidissimi instar speculi cælestium radiorum apprime capax, totum, si fas est dicere, Deum in se attrahet, omnesque divini amoris ignes in aperti pectoris medullis concipiet, conceptosque foras prodet, & in quam plurimos, nihil ipse disperdens, disperget. Nam si vera requiratur caussa, quam ob rem tam pauci hodie inter Christianos viri spirituales & veri cælestium rerum contemplatores reperiantur, en crimen, en caussa; nimia scilicet cum peccatis, tametsi etiam levibus, consuetudo; & nimius item inanium terræ quisquiliarum, quas omnium minimi facere deceat, amor & admiratio. Nam si quis divino sublevatus auxilio & illa evaserit & has contempserit; næ, is velut densas nubes aut spissam caliginem agilitate animi ac subtilitate transgressus puro ac liquido perfruetur cælo, Deumque ac res divinas sincera illimique mentis intelligentia consequetur.

[12] Verum, ut ad inceptam disputationem revertamur, [& ad veram fidem convertero] ille, de quo supra Autolycus, quemadmodum ad fidem & cultum unius Dei, Deum sibi ostendi poposcerat, ita ad resurrectionis persuasionem, aliquem ostendi deposcebat, qui a mortuis resurrexisset. Dicebat enim: “Vel unicum saltem mihi ostende ad vitam revocatum, ut illum intuens tibi credam.” Theophilus vero, ut hominem suis ipsius laqueis irretiret atque a vana resurrectionis deorum opinione ad veram certæ ac testatæ resurrectionis mortuorum fidem deduceret, “Ecquid magnum”, inquit, “aut memorabile feceris, si id solum, quod videris, credas? Et vero cum Herculem, qui se ipse flammis absumpsit, & Æsculapium, quem missum e cælo fulmen perussit, redivivos ac superstites credas; quænam ista dementia est, iis, quæ a Deo proferuntur, nolle credere? Quin & si quempiam a mortuis excitatum & viventem tibi coram exhibuero, crediturusne etiam sis, haud scio. Ceterum multa habemus in ipsis rerum naturis futuræ resurrectionis a Deo indicia.” Hæc ipsa deinde indicia fusius persequitur; & sunt illa ipsa, quæ sibimet Theophilus eadem olim laborans incredulitate in adjumentum fidei advocaverat, & quæ supra attigimus. Disputationis porro istius labor non prorsus inanis fuit. Nam Autolycus, qui initio satis asper acerbusque in colloquium venerat, & Theophili dicta pro stultiloquiis habuerat, tandem cum illi de Deo & pietate & religione disserenti aures patientius accommodasset, adeo in lenitatem ac benevolentiam inflexus est, ut & pleniorem eorundem tractationem ultro efflagitaret, & valedicens maxima amicitiæ signa exhiberet. Ita domos suas ambo, & præsenti fructu læti, & futuri exspectatione hilares abiere.

[13] [sedulo studet] Sed Theophili animum (utpote rei magnitudinem vel in unius lucro animæ perpendentis) longe majus gaudium pertentabat. Hinc secum statim agitare, qua via in amici animum altius penetraret, quibusve machinis atque artibus eum tandem pervinceret; sedit denique accuratum Opus conscribere, in quo & deorum generationes fabulasque ex illis ipsis, quas tum legebat Autolycus, historiis cum omni earum vanitate velut in oculis defigeret, & totius Christianæ doctrinæ fundamenta ab ipsis creati mundi initiis, producta Moysis & aliorum prophetarum invicta auctoritate, declararet. Hoc igitur præstitit in eo libro, quem secundum eidem Autolyco inscripsit & obtulit. Ac doctrina quidem Theophili perquam bonum semen erat & optima manu satum; Autolyci terra admodum petrosa & spinis ac sentibus obsita, ut semen nec humorem satis imbiberet, nec radicem firmam ageret. Tametsi enim, auditis & perlectis Theophili disceptationibus, nonnihil percelleretur; tamen ex aliorum congressu & anxiis rerum domesticarum curis facile in errores suos revolvebatur. Theophilus autem ne sic quidem despondit animum, sed, ut patiens in ejusmodi rebus erat & longanimis, non lusurum se operam speravit, si Opus ad Dei gloriam inchoatum perurgeret. Cum iste igitur scriptores sacros ab ipso laudatos levicule cavillaretur, & tanquam recentes ac nuperos rejiceret, noster Dei-amans & vel unius salvandæ animæ percupidus ipsum tertio labore aggressus, novum Opusculum illi misit, in quo nostros sacrarum Litterarum scriptores cum antiquissimis gentilium composuit, & quanto illi intervallo hos vincerent, clarissima in luce exposuit. An illum tamen pervicerit, ut manus daret, & collum suavi Christi jugo & sarcinæ levi submitteret, quamvis bene sperare liceat, tamen compertum non est; nos ad comperta transeamus.

ANNOTATA.

a Theophili Autolycum ab eruditione lib. 3 sub initium laudantis verba ita vertit Halloixius: Ego quidem summopere admiror, qui cum in ceteris studiosus sis, & rerum omnium perscrutator, negligentius tamen nostra audias. Nam si tibi facultas detur, haud pigritaris vel noctes in bibliothecis transigere. Quandoquidem igitur multa legisti &c.

b Theophili nomen est Latine interpretatum.

c Psalm. 113, ℣. 4.

CAPUT III.
Theophili episcopatus, sacri in eo labores, doctrinæ Catholicæ adversus hæreses propugnatio.

[Nec minori cura factus episcopus] Theophilum jam grandi natu a & virum notæ passim eruditionis, tam testatæ apud omnes virtutis expetiit Antiochena ecclesia, defuncto Erote b, episcopum. Jam enim fidei suæ & ardentis in Fratres caritatis præclara ediderat experimenta; nec decebat accensam a Deo lucernam abscondi sub modio, præsertim ea tempestate, quæ propter ingruentes tam hæreticorum, quam gentilium persecutiones, viros requirebat non minus omningena scientia seu sacra, seu profana, quam virtute & religione præstantes. Hanc igitur provinciam propensis omnium ordinum in se studiis oblatam suscepit Theophilus anno Domini circiter centesimo septuagesimo c, M. Aurelii Antonini & L. Veri impp. Romanorum octavo, fuitque in numero Antiochenorum episcoporum sextus. Nam Apostolorum princeps Petrus extra hunc numerum a præcipuis Historiæ Ecclesiasticæ scriptoribus, non quasi sedis illius exsors, sed ut præcellens & latius dominans, eximitur. Primum siquidem recensent Evodium, secundum Ignatium, tertium Heronem, quartum Cornelium, quintum Erotem, sextum Theophilum; tametsi ab aliis nonnullis, qui eadem in serie Petrum includunt, septimus dumtaxat nominetur d. Jam autem tantæ ecclesiæ, (quanta in toto Oriente alia erat nulla e) suscepto gubernaculo, memorque eam a primis Apostolis Petro, Paullo, Barnaba f fundatam, deinde a fortissimis martyribus Evodio, Ignatio, Herone firmatam esse atque ordinatam; statuit sibi tantorum virorum sectanda cominus vestigia, neutramque in partem a sanctissimis eorum moribus factisque, quoad ejus facere posset, deflectendum.

[15] Quocirca super gregis sui custodia pervigil pastor assidue excubavit, [gregi suo invigilat,] hocque sedulo curavit, uti & doctrinam a majoribus acceptam firmiter retinerent, & traditionibus Apostolicis mordicus adhærentes, nihil a quoquam ipsis contrarium ullatenus admitterent. Studium porro suum ita divisit, ut, quicquid a necessariis Pontificii muneris curis vacui superesset temporis, id omne partim revellendis gentilium erroribus, partim commentis hæreticorum refellendis, partim denique sacris explanandis litteris impenderet. Atque in tribus sane hisce rebus, eorum quoque, qui nunc sunt, episcoporum succisivus labor, utpote loco suo & gradu dignissimis, merito etiamnum insumendus foret. Quippe quibus non modo Ecclesiæ dignitas, & fratrum salus, & Dei honos (quæ tamen prima esse debent) sed etiam proprii nominis immortalitas, & æterna super hæc gloria comparentur. Quid enim par aut secundum habent vel usurpatæ sensuum voluptates, vel requisitæ mundi divitiæ aut honores, vel comparata iniquis sumptibus innumera terræ jugera, vel aucta denique aut multiplicata ædificiorum hortorumque superba molimina, quibus, qui applicuerunt animum, suam ipsi animam perdiderunt? “Quid autem prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua”? Certe Theophilus nullam omnino dari posse aut dandam esse existimavit, qui etiam pro aliena tantum, quantum antehac in Autolyci caussa visum est, insudavit. Qui, sicut priores ejusdem ecclesiæ episcopi, (quorum arctam semitam sibi ingrediendam duxit) sanctam amplexus paupertatem, omnia arbitratus est stercora, quo & multos Christo & Christum sibi lucrifaceret.

[16] [hæreticos] Quemadmodum autem adversus hæreticos in hac ipsa ætate immaniter grassantes bellum susceperit, Marcion & Hermogenes g (ut alii taceantur) ignorari non sinunt. Nam ad illos atque ad alios itidem hujusmodi lupos ab Ecclesiæ ovili vel arcendos, vel depellendos, vel etiam debellandos, quantum noster laboraverit Theophilus, perquam fideliter ab Historiæ Ecclesiasticæ scriptoribus litteris est proditum, “Cum enim”, inquit illorum scriptorum dux & princeps Eusebius, “multi ea tempestate hæretici sinceram Apostolicæ doctrinæ sementem non minus, quam antea, zizaniorum instar, corrumpere niterentur; tum, qui ubique erant ecclesiarum pastores, illos perinde atque silvestres feras arcebant ac propulsabant: & hoc quidem, nunc fratres commonendo & cohortando: nunc ipsos hostes cominus & aperto marte jactis quæstionibus adoriendo & supplantando; nunc etiam opiniones ab ipsis perperam invectas, exaratis contra Commentariis, exactissime refutando.” “Quos inter”, inquit, “strenue ac fortiter contra eosdem dimicasse Theophilum, e libro contra Marcionem egregie elaborato (qui cum aliis ejus libris, quos diximus, ad hoc usque tempus perennavit) manifestum est.” Hunc igitur Marcionem e Catholico hæresiarcham, qui duos constituebat deos; alterum judicem, ferum, bellipotentem; alterum mitem, placidum & tantummodo bonum atque optimum: qui Jesum dicebat destructorem legis & prophetarum, demolitorem operum Dei Creatoris: qui Euangelium Lucæ & Epistolas Paulli mutilabat: qui se Apostolis veraciorem prædicabat: qui solarum animarum (non item corporum) resurrectionem asserebat, sed earum dumtaxat, quæ ejus doctrinam recepissent: hunc, inquam, Marcionem, qui ista & alia haud minus absurda & monstrosa profitebatur, & tamen inter homines, sed peccatis cæcos, invalescebat, Theophilus noster dictis doctis obtrivit.

[17] [retundit,] Post Marcionem vero exsurrexit Hermogenes, Ecclesiæ desertor & ad Stoicos transfuga, qui perinde atque isti æternam esse materiam docuit, e qua Deus creaverit omnia & sine qua creare nihil potuerit; præterea omne malum suam e materia trahere originem; Domini corpus in sole esse repositum; diabolum & dæmonas in materiam refusum iri. Illum ergo etiam tum superstitem, talia ac tam nefaria in vulgus spargentem, Theophili vigilans & sagax industria, libro in eum composito, repressit ac retudit. Ut autem ab istis laboriosarum curarum molestiis, quibus oppido gravabatur, pusillum laxamenti animo suo daret; in vernantia sacrarum Scripturarum prata secedebat, ibi meditabatur, ibi flores colligebat, ibi eorum varietatem, virtutem, fragrantiam mirabatur, ibi ab obviis & facile occurrentibus humilioris litteræ sensibus ad altiora se & sapidiora spiritalis intelligentiæ sensa sustollebat. Inde enim exstiterunt illæ super Euangelio insignes ejus allegoriæ & præclari sensus, quorum aliquem gustum paullo post lectoribus nostris offeremus h.

[18] Nam cetera Viri sanctissimi simul & sapientissimi acta cum præclaris virtutum exemplis (quarum aliquæ dumtaxat scintillæ in scriptis emicant) ipsa nobis temporum multa pulchra suffurantium atque exedentium iniquitas abstulit: [obitque, consequente ejus merita perenni sanctimoniæ laude,] certæ tamen sanctimoniæ nomen auferre non potuit. Cujus illi luculentissimum testimonium pariter perhibuerunt sui in primis Antiocheni & presbyterorum illius ævi sacer chorus, qui ipsum in tantæ sedis fastigium, Petro, & Evodio, & Ignatio, & tribus aliis ordine & sanctitate proximis successorem extulerunt: deinde divina ejus scripta mirificum internæ pietatis odorem atque ardorem spirantia; tum vero ac potissime ipsa Ecclesiæ Catholicæ (quæ illum in sacros Divorum Fastos retulit) religiosa ac celebris anniversaria memoria. Nam beatum ejus natalem adscribunt tam antiqua, quam recentiora Martyrologia ad diem Octobris decimam tertiam i. Vixit porro in ecclesiæ Antiochenæ pontificatu annos circiter tredecim k, in omni autem vita saltem octoginta duos l: quorum cursu feliciter exacto, & relictis post se non paucis libris, velut totidem vivis sui imaginibus (quorum nos recensionem mox instituemus) ad æternas Beatorum sedes emigravit.

ANNOTATA.

a Ab anno 98, Trajani primo, ad annum 180, imp. Commodi primum, anni sunt 82; unde sublatis annis 13, quibus Theophilus Antiochenis præfuit, anno ætatis suæ circiter 69 regere ecclesiam suam cœperit ex Halloixii mente: at ætas tam provecta episcopali oneri deponendo potius, quam suscipiendo aptior videtur.

b Antiocheno præsule, annumerato S. Petro, sexto, ac proin cum Herone sue Herote, qui quartus fuit, non confundendo.

c Coss. Aproniano & Paulo, teste Prospero,Christi non 170, ut Halloixius, aut anno 173, ut Sixtus Senensis, & Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis aiunt, sed 168. Annus 170 Eusebii Chronico postmodum adjectus est.

d Septimus enim inter Antiochenos episcopos recensetur Theophilus ab Hieronymo in Ep. ad Algasiam quæst. 6, nescio an immemori, se in Catalogo Script. Eccl. posuisse sextum. Ita Halloixius. At sui immemor Hieronymus esse non debuit, ut S. Petrum episcoporum Antiochenorum numero modo includeret, modo ob rationem, quam ipse Halloixius affert, excluderet; in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum Eusebianum numerandi morem tenuit; alium in Epist. ad Algasiam; sic idem Hieronymus, Eusebii Chronicum interpretans, S. Ignatium martyrem episcopum Antiochenum secundum vocat, & tamen tertium in Catalogo Script. Eccl. num. 16 scribens: Ignatius Antiochenæ ecclesiæ tertius post Petrum Apostolum episcopus. Tres illi Antiocheni episcopi Mrl. Romano inscripti sunt; Evodius [Col. 186E] ad diem VI Maii; Ignatius ad I Februari, Heron ad XVII Octobris. De prioribus ad dies citatos jam dudum in Opere nostro est actum.

e Antiochiam S. Chrysostomus Hom. 2 ad populum Antiochenum apud Monfauconium tom. 2, pag. 23 civitatem magnam & Orientalium caput vocat.

f Paulus autem & Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes & euangelizantes cum aliis pluribus Verbum Domini. Act. 15, ℣ 35.

g Præcipuos utriusque errores paucis indicatos habes num. 24 Comm. prævii. Plura Halloixius paulo infra.

h Nos hæc recidimus, quod S. Theophili non sint. Vide Comm. præv. numm. 27 & tribus seqq.

i Vetus Martyrologium Romanum ad decimam tertiam Octobris S. Theophili natalem sic notat: “Antiochiæ, Theophili episcopi, qui sextus ab Apostolis fuit.” Dicit autem: ab Apostolis”, quia primus eam fundavit S. Barnabas, deinde Paullus, deinde Petrus, sed hic annis pluribus. Halloixius.

k E quibus annis aliquot in episcopatu collegam probabilius habuit Maximinum, Maximum Halloixio dictum; quem ab ipso Theophilo sibi adjunctum autumat, vires impares ad tantam Christianorum multitudinem regendam habente, & hæreticis ab Ecclesia amoliendis occupato.

l Cum de anno, quo Theophilus natus fuerit, nihil certi habeamus, nihil de anno ætatis, quo mortuus fuerit, certi statuere possumus. Annotat hoc loco Halloix, Theophilum, quem susceptum anno octavo Aurelii & Lucii Veri episcopatum annis tredecim tenuisse fatetur, probabilius aliquot post susceptum a Commodo imperium annis in vivis fuisse superstitem; quod si ita esset, Theophilum annis aliquot vitam diutius, quam episcopatum, protraxisse, necesse esset, quod, ut in Comm. præv. num. XI dictum, minus videtur simile vero.

DE SS. FAUSTO, JANUARIO ET MARTIALE MM. CORDUBÆ IN HISPANIA

VEROSIMILLIME ANTE AN. CCCXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Faustus, mart. Cordubæ in Hispania (S.)
Januarius, mart. Cordubæ in Hispania (S.)
Martialis mart. Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Memoria in Fastis Sacris, tempus martyrii incertum: opinio, qua fratres putantur, rejecta; Acta edenda.

Fortissimos hosce tres Christianæ fidei Athletas, qui, gravissimis pro hac toleratis tormentis, [Sancti, qui in nonnullis Fastis Sacris XXVIII Septembris,] ignis tandem supplicio agonem consummantes, crudelissimo martyrii genere Cordubam, Hispaniæ Bœticæ urbem percelebrem, condecorarunt, martyrologi vix non omnes, tam antiqui, quos Classicos vocamus, quam recentiores, certatim commemorant; verum non omnes una eademque hodierna die id faciunt. Ado enim, in cujus apud Rosweydum Appendice Cordubenses isti Martyres & hac, & iterum deinde, nescio, quam ob causam, IX Novembris die comparent, eosdem, Martyrologii Romani Parvi auctorem secutus, nec ambabus istis diebus, nec earumdem alterutra, sed XXVIII Septembris signat, suique deinde hac in re sequaces & Notkerum & nonnullos hoc longe posteriores Usuardinorum, quæ dicta XXVIII Septembris die apud Sollerium exhibentur, Auctariorum auctores ac nominatim quidem, quibus etiam Maurolycus, Galesinius & Ferrarius jungendi, Belinum, Grevenum & Molanum est nactus; Usuardus autem Cordubenses nostros Martyres, non XXVIII Septembris sed tertia decima Octobris die celebrat, idque ipsum etiam præstat Mrl. Romanum hodiernum, & quidem adhibitis hunc in finem, quæ subdo, sequentibus verbis: Cordubæ in Hispania natalis sanctorum martyrum Fausti, Januarii & Martialis, qui primo equulei pœna cruciati, deinde superciliis rasis, dentibus evulsis, auribus quoque & naribus præcisis, ignis passione martyrium consummarunt.

[2] Hæc fere omnia ex Usuardo accepta; verum, [in aliis vero XIII Octobris die recoluntur,] cum hic sua vix non verbatim ex Adone descripserit, ut quid, quæso, solitum hunc ducem ea in re secutus, eumdem pariter secutus non est, sanctos nostros Martyres non hac, sed eadem, qua ille, XXVIII Septembris die recensendo? Sollerius noster in hodiernis suis in Usuardum Observationibus propendet, ut id hunc non aliam ob causam fecisse credat, quam quod illos forsan in Hispania hodie coli deprehendisset; verum, etsi quidem re etiam ipsa in plerisque regni istius ecclesiis, ut Martinus de Roa loco infra citando docet, hodie colantur, quid si tamen is martyrologus Faustum, Januarium & Martialem vel uni vel pluribus Hieronymianis apographis invenerit hodie inscriptos, hincque etiam partim, ut huc eos distulerit, factum esse, quis dixerit? Ita enimvero a veritate hunc aberraturum, asseverare non ausim. Hodie enim nostri isti Cordubenses Martyres in Hieronymianis apud Florentinium aliosque exstantibus apographis coluntur; etsi autem in horum plerisque & quoad locum & quoad nomina deformati exhibeantur, in iis ipsis tamen illos tum memorari est certum, fierique potest, ut emendatiora, quam quæ modo habemus, Hieronymiana apographa Usuardo præluxerint. Nec, etsi secus foret, quidquam inde posset contra nos inferri. Nihil enim impedit, quo minus Usuardus, Martyres, XXVIII Septembris die ab Adone Cordubæ annuntiatos, eosdem esse cum Martyribus, quos vel ibidem, loco mendose exarato, vel certe in Hispaniis Hieronymiana apographa hodie signant, in animum (neque vero immerito) inducens, ex hisce quidem forte diem, quo illos memoraret, ex Adone vero & genuina, quibus vocati fuissent, nomina, & verum, quo passi essent, locum accepisse credatur.

[3] [hac etiam martyrium anno circiter 298 subiisse in Actis a Tamayo adductis dicuntur;] Utut sit, hac equidem die non tantum ab Usuardo, sed &, ut jam indicavi, in Mrl. Romano hodierno Faustus, Januarius & Martialis signantur, cumque huc idcirco a die XXVIII Septembris, qua, ut dictum, ab Adone aliisque recoluntur, per decessores nostros fuerint remissi, non potui non hodierna die in Opus nostrum illos inferre. Verum an hæc, qua, ut jam docui, in Martyrologio Romano hodierno aliisque nonnullis Fastis Sacris recensentur, ea ipsa etiam est, qua, fuso pro Christo sanguine, ad Superos migrarunt seu nati primum in cælis sunt? Id nusquam vel a scriptore antiquo vel in probatæ fidei documento notatum invenio. Nec quidquam, unde, non dicam, dies, sed vel annus aut etiam dumtaxat seculum, quo pro fide Cordubenses nostri Martyres occubuerint, determinari certo queat, quis facile, ni vehementer fallar, assignet. Eorum quidem, quæ Tamaius in Martyrologio Hispancio hodie profert, Acta sub finem habent: Exultantes, Faustus videlicet, Januarius & Martialis, tradiderunt Deo spiritum III Idus Octobris, anno Domini CC. XCVIII vel circiter; ita autem Martyres nostros tertio æræ Christianæ seculo & quidem tertia decima Octobris die ad cælum, fuso pro fide sanguine, migrasse, dilucide docent. Ast quid tum? Ab ipso sui initio sequentem etiam loquuntur in modum: Faustus, Januarius & Martialis ex Legione Septima Gemina, urbe Hispaniæ oriundi, patres habuere SS. Marcellum & Nonam, clarissimam fæminam, qui, ab eis ab exordio infantiæ enutriti in fide Catholica, postmodum pro ejus defensione celeberrimum seculis ediderunt specimen; sic autem Sanctos nostros exstitisse fratres, e SS. Marcello & Nona genitos, non minus dilucide tradunt, neque tamen idcirco veritati id certo consonum est credendum, uti e jam nunc dicendis patescet.

[4] Marcellus, qui verbis postremo recitatis pro Sanctorum nostrorum patre obtruditur, [verum ob hæc, quæ Sanctos exstitisse fratres, auctoritate sua, uti, quæ hic] alius non est, quam S. Marcellus centurio & martyr, die XXX Octobris Romano hodierno juxta ac Adonis & Usuardi Martyrologiis inscriptus. Hunc quidem Acta, ad diem illam a Tamaio in Martyrologio Hispanico producta, nobilissimam virginem, nomine Nonam, in Africa, cum ibidem sub signis Romanis militaret, duxisse uxorem ac ex ea Claudium, Lupercium, Victoricum, Emetherium, Celedonium, Servandum, Germanum, Acisclum, Faustum, Januarium, Martialem & Victorium filios, qui omnes patris vestigia secuti primo milites ac dein martyres sint effecti, genuisse affirmant; etsi autem sic Sanctorum nostrorum Actis, e Tamaio supra allegatis, quæ hosce S. Marcelli centurionis ex eadem matre Nona filios ac proin fratres germanos faciunt, apertissime adstipulentur, haudquaquam tamen rem certam efficiunt. Ista enim S. Marcelli centurionis Acta partim e commentitio Hieronymi de la Higuera Juliano, uti ipsemet, quem præferunt, titulus prodit, sunt accepta, nec in ejusdem S. Marcelli centurionis, quæ inter Sincera & Selecta Martyrum Acta, anno 1689 typis Parisiensibus vulgata, Ruinartius pag. 312 & duabus seqq. recenset, mentio usquam vel matrimonii, quod Marcellus cum Nona inierit, vel filiorum duodecim ac nominatim Fausti, Januarii & Martialis, quos ex hac genuerit, instituitur.

[5] Adhæc cum nihil etiam, quod tres hosce sanctos nostros Martyres exstitisse S. Marcelli centurionis filios, [in medium adducuntur, suadeni,] vel utcumque insinuet, in eorumdem Actis, Operi jam nunc laudato apud Ruinartium a pag. 597 insertis, occurrat, enimvero is scriptor in Admonitione, hisce præmissa, Faustum ejusque Socios martyres, S. Marcelli centurionis filios ab auctoribus Hispanis passim censeri præfatus, merito subjungit: At cum id neque ex eorum Actis, neque ex aliquo probatæ sidei antiquo auctore confirmari possit, certiora exspectamus argumenta, ut id ipsum affirmemus. Ita Ruinartius, & sane meo quidem judicio rectissime; ei autem ad tertiam Martii diem decessores nostri in SS. Emetherio & Celedonio MM., qui & ipsi exstitisse S. Marcelli centurionis filii a nonnullis putantur, jam præiverant, in Commentario horum Actis prævio num. 7 ea afferentes, quibus non tantum Marcelli filiationem revocant in dubium, verum etiam hujus silios sibi non videri Faustum, Januarium & Martialem, insinuant. Et vero, nec Marcelli centurionis filios, nec fratres, sed amicos dumtaxat & socios Faustum, Januarium & Martialem exstitisse, indicare videntur, quæ hisce præses Eugenius dixisse in sinceris eorumdem Actis narratur, uti hæc infra danda consideranti patescet. Martialis quidem semel Faustum Fratris nomine in iisdem Actis appellat; verum nihil obstat, quo minus id more, Christianis familiari, qui sese, quod ejusdem matris Ecclesiæ spirituales essent filii, nuncupare solebant Fratres, fecisse credatur.

[6] [certum haud reddunt, subiisse illos anno circiter 298 martyrium, credendum non est,] Nec hic audiendus Tamaius, hodie in Martyrologio suo Hispanico Martinum de Roa, quod Cordubenses nostros Martyres, nec fratres, nec Marcelli centurionis filios exstitisse, contendat, erroris insimulans. Auctores enim Hispani, qui, ut ait, contrarium unanimi consensu affirmant, recentiores omnes sunt, nullumque pro sese antiquum fideque dignum seu scriptorem seu monumentum allegant. Neque vero pro sese, ni vehementer fallar, scriptorem monumentumve hujusmodi vel ipsi, vel quicumque primi, quod hi de fraterna Martyrum nostrorum conjunctione aiunt, litteris mandarunt, allegare potuissent. Jam vero, cum id aliaque supra adducta sic, ut dixi, habeant, enimvero, Martyres nostros exstitisse fratres, & quidem ex eodem patre Marcello & eadem matre Nona genitos, eorumdem Acta, a Tamaio adducta, certum haud efficiunt; uti autem proinde haud hoc, sic nec Faustum, Januarium & Martialem tertio æræ Christianæ seculo seu anno circiter CCXCVIII subiisse martyrium, indubitanter Actorum istorum auctoritate est credendum.

[7] [maxime cum verba, quibus id tradunt, e genuinis Actis accepta non sint.]Hinc illos non tunc, sed minus definite loquendo, verosimillime, cum equidem Martyrum pars longe maxima prioribus tribus Ecclesiæ seculis quartoque nondum provecto pro fide occubuisse noscatur, ante annum CCCXII martyrio ad Superos evolasse, supra in margine indicavi. Ceterum non est, cur scrupulo forsan quisquam adhuc angatur ex eo, quod Martyrum nostrorum Acta, a Tamaio vulgata, e sinceris & primigeniis eorumdem Actis sint partim accepta; etsi enim id ita sit, verba tamen num. 3 huc transcripta, tam quibus Faustum, Januarium & Martialem anno CCXCVIII spiritum Domino tradidisse, quam quibus hosce fratres, ex eodem patre marcello centurione & eadem matre Nona genitos, exstitisse, luculentissime, ut dictum, tradunt, non ex illis probæ notæ Actis, sed e recentioribus dumtaxat, ac proin dubiæ in re tam antiqua fidei, scriptoribus monumentisve sunt conquisita, uti ipsemet Tamaius, utpote alterius formæ illa, alterius vero alia, quæ in sinceris Sanctorum nostrorum Actis reperiri putavit, characteribus exprimens, satis indicat. Hæc, quæ ex antiquis monumentis fideliter, ut Baronius testatur, descripta Marineus Siculus in suo de Mirabilibus Hispaniæ Rebus Opere, anno 1533 Caroli V imperatoris jussu publici juris facto, fol. 26 verso & seq. primus vulgavit, postea inde accepta in amplissimam Surii de Actis Sanctorum Collectionem ad XIII Octobris diem sunt illata; etsi autem Additionibus, aliunde mutuatis, interpolata haud sint, nonnihil tamen contracta videntur.

[8] [Hæc, de quibus hic nonnulla, Commentario huic subdentur.] Hinc Ruinartius e quatuor Mss Codicibus, quorum unus Bibliothecæ Colbertinæ, alter S. Cornelii Compendiensis, tertius B. Mariæ Silvæ-Majoris in diœcesi Burdigalensi ac quartus denique celebris monasterii Clarævallensis erat, immutanda ac utcumque corrigenda, sicque ad pristinum, ut putavit, statum revocata, inter sincera & selecta MM. Acta studioso lectori, uti in his pag. 597 & duabus seqq. facit, exhibenda existimavit. Verum an vel ita emendata omni nævo carent? S. Fausti ejusque Sociorum Acta ipsomet persecutionum tempore videri conscripta, Tillemontius, & recte quidem, in sua, quam in illos tom. 5 Monumentorum Eccl. pag. 796 suppeditat, Adnotatione præfatus, hæc nihilominus, etiam prout a Ruinartio exhibentur, difficultatibus diversis, quas mox enumerat, laborare ibidem affirmat. Verum etsi quidem, ut ait, hæ verendi, ne Acta vitiata sint, præbeant locum, eorumdem tamen, ut fatetur, auctoritatem haud evertunt, nec tanti momenti, ut non facile dissolvi queant, Sollerio nostro in hodiernis suis in Usuardum Observationibus merito sunt visæ. Res itaque cum sic habeat, ac proin nihil obstet, quo minus iteratis typis ista Sanctorum nostrorum Acta habeantur digna, ea e Ruinartii editione cum Surii seu Marinei Siculi & Tamaii editionibus collata Commentario huic subnectam, Adnotationibus subinde, quibus & illustrentur & cumprimis difficultates, quibus, ut dictum, e Tillemontii judicio laborant, dissolvantur, pro more nostro adjunctis.

§ II. Antiquus & late per Hispaniam extensus Sanctorum cultus, reliquiarum, cum diu latuissent, seculo XVI inventio ac translatio.

[Martyres nostri e Prudentio, a quo, ut apparet, laudantur, Hispanis jam inde a sec. IV & V honorati fuisse videntur,] Aurelius Prudentius lib. περὶ στεφάνων sive de Martyrum coronis hymno quarto celebriores Hispaniæ Martyres enumerans sic canit:

Orbe de magno caput excitata
Obviam Christo properanter ibit
Civitas quæque, pretiosa portans dona canistris.
Afra Carthago tua promet ossa,
Ore facundo Cypriane doctor;
Corduba Acisclum dabit & Zoellum tresque coronas.

Coronæ tres, quas, veluti pretiosa dona, in extremo judicii die Christo oblatura civitas Cordubensis hic a Prudentio dicitur, verosimillime, spectato hujus sensu, esse tres sancti nostri Martyres Faustus, Januarius & Martialis, quos Cordubæ martyrio fuisse coronatos, inter omnes convenit, modo passim ab eruditis (neque vero, ut apparet, immerito) putantur; cum autem Christianus is poëta, qui sic de nostris istis Cordubensibus Martyribus loquitur, anno 348 ac proin sec. IV natus, sec. V excesserit e vivis, id enimvero illos Hispanis jam inde a duobus hisce seculis summo in honore ac pretio fuisse, argumento est. Nec ambigendum apparet, quin jam tum, si non in pluribus Hispaniæ civitatibus, in Cordubensi saltem cultu, Sanctis deferri ætate illa solito, fuerint gavisi. Ast an jam tum pariter ibidem templum sub nominibus suis Deo consecratum habuere?

[10] Tamaius, statim atque igne combustos, martyrium Cordubæ anno 298 aut circiter consummasse, in supra memoratis, quæ hodie recenset, Actis narravit, subjungit: Eorum corpora non sic ignis consumpsit, ut inter cineres aliquot non reperirentur ossa sacrata, quæ a fidelibus devote collecta in locum urbis absconditum reposuere, [jamque ante sec VII aut VIII, si Martinus de Roa vera memoret, ecclesiam] &, data Ecclesiæ pace, ibidem basilicam exstruxit sequentium fidelium pietas. Ita ille, nihil tamen dicens, unde vel seculum, ante quod Cordubæ Sanctis nostris templum jam steterit erectum, elicias; verum Martinus de Roa, e cujus de Sanctis, ab ecclesia Cordubensi celebratis, opere Hispanico Tamaius accepta a se, quæ dat, prolixiora Martyrum nostrorum Acta in linguam Latinam convertit, in altero, quod de ecclesiæ Cordubensis Martyribus Latine conscripsit, opusculo, facta primum in hoc cap. 1 Cordubensium Martyrum duos in ordines, quorum primo quidem sub Romanorum præsidum administratione, secundo vero sub Arabum servitute coronatos assignat, distinctione, ita deinde cap. 2 orditur: primi ordinis Martyribus, hoc est, de beato Acisclo & sorore ejus: de Fausto & Sociis: ac de beato Zoylo ecclesia Cordubensis ante mille ipsos annos & amplius, & celeberrima templa habuit, ut ex divo Eulogio constat, & dies festos egit.

[11] [Cordubæ habuerint; etsi autem id e S. Eulogio, quem is pro se laudat,] Jam vero cum Martinus de Roa, seculi XVII initio dictum opusculum concinnarit, e modo huc transcriptis hujus verbis, si veritati consonent, consectarium evadit, ut Cordubensis ecclesia, Deo olim sub SS. Fausti ejusque Sociorum nominibus sacrata, vel ipsomet sec. VII vel etiam ante hoc aut certe ante octavum fuerit exstructa. Verum id, seu tum, cum seculum XVII nondum diu esset inchoatum, Cordubensem, quæ Sanctis nostris fuerat erecta, ecclesiam stetisse jam annis amplius mille, e S. Eulogio, quem laudatus de Roa pro se citat, haud apparet omnino certum. Spectatis enim, quæ huc pertinent, S. Eulogii verbis, dubitari potest, an vel hujus ætate seu sec. IX, quo ad annum quinquagesimum nonum provecto martyrium subiit, Cordubæ ecclesia, quæ a Sanctis nostris esset vocata, exstiterit. Exstant illa in S. Gumesindi presbyteri Actis, ad XIII, qua hic in Martyrologio Romano hodierno recolitur, Januarii diem in Opus nostrum e Sanctorum aut, si mavis, Martyrum Cordubensium, quod S. Eulogius contexuit, quodque scholiis ab Ambrosio Morales sec. XVI jam senescente illustratum tom. 4 Hispaniæ Illustratæ a pag. 217 exhibetur, Memorialis lib. 2, cap. 9 jam illatis; sequentia autem hæc sunt: Sanctus Gumensindus presbyter ex oppido Toletano, olim cum utroque parente puer adhuc parvulus Cordubam veniens, votivo genitorum affectu per sacrum clericatus ordinem cælesti ascriptus militiæ, apud basilicam Sanctorum trium, qua Faustus, Januarius & Martialis martyres præsentialibus corporum suorum favillis quiescunt, digna pædagogorum educatione in Dei timore clarescit.

[12] [haudquaquam, uti quæ hic] S. Gumesindus anno 852, uti apud nos loco mox citato videre licet, martyrio vitam finiit; quare S. Eulogii ætate seu e jam dictis sec. IX ad annum quinquagesimum nonum nondum provecto Cordubæ ecclesia, quæ a SS. Fausto, Januario & Martiale nuncuparetur, indubie exstiterit, si per Sanctos tres, apud quorum basilicam S. Gumesindus, cum puer adhuc parvulus Cordubam veniens clero ibidem fuisset adscriptus, in Dei timore claruisse verbis jam datis a S. Eulogio traditur, SS. Faustus, Januarius & Martialis martyres debeant intelligi. Verum id ita habere, si sola, quæ jam recitavi, S. Eulogii verba spectentur, pro certo, uti illa consideranti patescet, asseverari non potest. At vero, inquies, anne ergo S. Eulogius per Sanctos tres, in quorum basilica præsentialibus, ut loquitur, corporum suorum favillis SS. Faustum, Januarium & Martialem quiescere, modo huc transcriptis verbis ait, tres hosce sanctos nostros Martyres re ipsa haud intellexit? Intellexit sane, ut mihi equidem apparet; etsi enim id, ut jam docui, e solis, quibus utitur, verbis concludi seu affirmari haud possit, potest tamen ex eo, quod sancti-nostri Martyres nec plures nec pauciores sint, quam tres, quodque nisi hosce per Sanctos tres, sub quorum nominibus Cordubæ ætate sua seu sec. IX fuisse ecclesiam Deo consecratam Memorialis mox dicti cap. 9 iterumque deinde cap. seq. prodit, intellexisse dicatur, tres Sancti alii, quos intellexisse cum aliqua veri specie dici queat, assignari haud possint.

[13] Adhæc Cordubæ S. Eulogii ætate seu sec. IX exstitisse, [in medium] quæ trium sanctorum nostrorum Martyrum esset, ecclesiam, hancque Sanctorum trium basilicam aut etiam simpliciter, prout & a S. Eulogio loco postremo cit. vocatur, Sanctos tres dumtaxat vulgo appellatam fuisse, ex iis etiam, quæ Hispaniæ Illust. tom. jam cit. pag. 220 Ambrosius Morales suppeditat, vero evadit simillimum. Abs hoc enim, ibidem, quis status Christianæ religionis Cordubæ sub Arabum imperio D. Eulogii tempore fuerit, exponente, inter Christianorum templa, quæ tum ibidem fuerunt, Sanctorum trium martyrum Fausti, Januarii & Martialis basilica, ubi eorumdem cineres asservabantur, recensetur ac deinde subjungitur. Hujus templi mentio etiam est in priscis Annalibus, quos initio liber ille Compostellanus habuit, de quo in Dominico Sarraceno martyre (tom. nempe mox iterum cit. Hispaniæ Illustratæ pag. 352) dicemus. Ibi ita legitur: “Era M. XXXIII”, id est, anno Christi 995, “octavo Kalendas Januarii captus & lanceatus fuit comes Garsia Fernandi a Sarracenis inter Alcocer & Langa in riba de Dorio. Et quinta die mortuus fuit & ductus ad Cordubam & sepultus in Sanctos tres, & inde ductus fuit ad Caradignam.”

[14] Verum, etsi jam allegata ac præcipue supra huc transcripta S. Eulogii verba vix ac ne vix quidem dubitare sinant, [adducuntur, suadent, sit certum, vero tamen apparet simillimum.] quin Sancti hujus ætate seu sec. IX ecclesia, quæ a tribus sanctis nostris Martyribus diceretur, Cordubæ exstiterit, id tamen etiam ibidem vel jam a sec. VII vel ante hoc aut certe ante octavum, uti e supra huc transcriptis Martini de Roa verbis, si veritati forent consona, consequeretur, habuisse locum, haudquaquam inde evadit certum. Etenim tam quæ S. Eulogius loco supra cit. scribit, quam quæ Ambrosius Morales verbis jam nunc datis docet, veritati certo fuerint ad amussim conformia, si seculo demum nono Cordubæ ecclesia, quæ a tribus nostris sanctis Martyribus esset nuncupata, exstiterit. Attamen cum Mauris quidem, seu Arabibus, pauca, Catholicis vero Romanorum imperatoribus Gothorumque regibus in Hispania regnantibus, quamplurima ibidem fuerint templa exstructa, Cordubensem Sanctorum nostrorum trium ecclesiam, certo haud serius, quam seculo demum nono, uti e jam dictis pronum est colligere, exstructam, ante octavum etiam seculum, quo Mauri seu Arabes, Mahometi asseclæ, totam fere Hispaniam subjugarunt vixque tandem omnino sec. XIV pulsi inde armis deferuerunt, stetisse, jam inde forsan etiam a sec. IV aut altero e sequentibus ædificatam, vero saltem apparet simillimum.

[15] Nec tantum Cordubæ, sed & alibi in Hispania Sanctis nostris jam a longissimo etiam tempore fuisse templa, [Cordubæ porro, etsi etiam in aliis Hispaniæ civitatibus] haudquaquam mihi apparet ab omni prorsus veritatis specie alienum. Certe cultus, quo Cordubæ e modo dictis fuere a pluribus jam seculis gavisi, intra unam hanc Hispaniæ civitatem sese haud continuit, sed ad plures alias sese diffudit. Audi, qui in suis in supra huc transcripta S. Eulogii verba scholiis Ambrosius Morales loquatur. De sacris, inquit, his tribus Martyribus Cordubensibus (Fausto videlicet, Januario & Martiale) celeberrima est in omnibus Hispaniæ ecclesiis memoria, insigni festivitate, & copiosa historia in Lectionibus matutinis repetita. Martyrologia omnia & quicumque de Sanctis scripserunt, eorum insignem habent mentionem. Sed variat alicubi festus dies; alibi vicesimus octavus Septembris; alibi Octobris tertius decimus signatur. Ita enimvero, insignem plane esse ac latissime sese in Hispania diffudisse Sanctorum nostrorum cultum, luculentissime laudatus scriptor nos docet; quod autem ad XXVIII Septembris & XIII Octobris dies, quorum priori alibi, alibi posteriori coli eos ait, spectat, festum eorum in S. Isidori Missali & in Breviario Hispalensi XXVIII Septembris, in reliquis vero eadem, qua in ecclesia Cordubensi colitur, tertia decima Octobris die celebrari, in sua Martyrum Cordubensium Historia fol. 156 verso sub finem Martinus de Roa affirmat.

[16] [ac nominatim in Toletana, in cujus Officio Muzarabico Hymno etiam, qui ex Tamaio] Ast quo ritu quave solennitate in singulis Hispaniæ ecclesiis ac nominatim in celeberrima Toletana id fit? Rem isthanc sese edoceri, lectorem vehementer desiderare, operoseque adeo hic indagandam haud duxi; verum, cum ei putem futurum non ingratum, si Hymnus, qui Officii ecclesiastici, quo in Breviario Muzarabico Toletano Sancti nostri hodie coluntur, partem constituit simulque Sanctorum nostrorum Acta, Commentario huic, ut jam monui, subdenda, compendio quodammodo complectitur, secum hic in antecessum communicetur, lubet illum integram, prout hodie apud Tamaium in Mrl. Hispanico typis excusus exstat, huc transcribere. Sic habet:

Gaudet caterva nobilis
      Dei repleta gratia,
      Trium sanctorum Martyrum
      Est præclara solemnitas.
Templum beata Trinitas
      Perenne condidit sibi,
      Ex quo novum depromitur
      Dulcissimumque canticum.
Hi tres Viri concorditer
      Ad passionem veniunt:
      In Trinitatis nomine
      Hostem vicere pessimum.

[17]

[hic integer] Faustus benignus primus est,
      Affatur: Hujus temporis
      Condigna non est passio,
      Fratres, futuram ad gloriam.
Beatus Januarius,
      Aperta, inquit, janua
      Est nobis, jam gaudio
      Cælo * frumanur optimo.
En, Martialis provehit,
      Ascensus almis omnibus
      Sanctis Dei ad gloriam
      Gaudet lætus consortio.
Tunc Martialis orsus est:
      Propter æternam gloriam
      Debemus temnere idola
      Et judicis sævitiam.
Mox præses cœpit fremere:
      Dentes, nares, auriculas,
      Labra, sed supercilia
      Sanctis jussit abscindere.
Inquiunt almi Martyres:
      Judex inique & pessime,
      Servos Dei cur afficis?
      Cur falsos deos suspicis?

[18]

Furore tunc tyrannus est
      Accensus, inquit: Mittite [lectori exhibetur,]
      In ignem istos, monita
      Qui nostra audent temnere.
Intrant beati Martyres
      Læti caminum; concinunt
      Hymnum Deo & canticum
      Novum piis concentibus.
Abjecta carnis sarcina,
      Mittunt in astra spiritum:
      Christum vident, quem diligunt,
      Sancti Dei cum angelis.
Orate, Sancti, ad Deum,
      Repellat celer ut mala
      Et conferat nobis bona,
      Pacemque donet omnibus.
Precamur, almi Martyres,
      Per unum & trinum Deum,
      Dirum ut jugum ocyus,
      Quod sustinemus, auferat.

[19] Talis est, quem in ecclesiastico Sanctorum nostrorum Officio hodie recitandum Breviarium Muzarabicum Toletanum proponit, [ornantur, cultu gaudeani, semper quieverunt sacra eorum lipsana,] hymnus sacer. Verum erit fortassis, qui modo, an hymnus ille sit admodum antiquus, hic petat. Et vero est, cur hac de re dubitetur. Etsi enim jam inde etiam a sec. VII, ut hymni in divinis canerentur Officiis, positum fuisse in more, e concilii Toletani quarti, anno Christi 633, præside S. Isidoro, celebrati, decreto decimo tertio constet, hymnos tamen non paucos, qui in ecclesiasticis antiquissimorum etiam Martyrum Officiis recitari solent, diu dumtaxat post sec. VII seu S. Isidori ætatem compositos ac in usum tum primum receptos fuisse, est certum. Utut sit, sese equidem Sanctorum nostrorum cultum non intra solam Cordubam continuisse, sed & ad alias Hispaniæ civitates ac nominatim ad Toletanam transiisse, luculenter, quæ jam supra allegavi, ostendunt. Verum, etsi sic habeat, semper tamen sacræ eorum reliquiæ Cordubæ in Sanctorum trium, per quos non alios, quam SS. Faustum, Januarium & Martialem, intelligi, jam supra vidimus, ecclesia mansere, nec, ut apparet, cum aliis ecclesiis communicatæ, nedum omnes alio fuerunt translatæ. Sane Cordubæ in dicta ecclesia sacra illa pignora sec. IX, etsi Mauris in Hispania jam dudum regnantibus, adhuc quievisse, e S. Eulogii verbis, num. XI huc transcriptis, exploratum habetur.

[20] Nec inde post, sec. XI Mauris in Christianos quammaxime sævientibus totoque nisu sacras etiam Martyrum reliquias perdere studentibus, [cumque arca lapidea, cui inclusa terræ anno 1041 fuerant mandata,] fuerunt amota; verum, quo horum furori subducerentur, a Christianis una cum Zoïli & Aciscli aliorumque adhuc aliquot sanctorum Martyrum sacris lipsanis arcæ lapideæ inclusa, hacque marmore, & tempus rei gestæ & SS. Christi MM. Fausti, Januarii, Martialis, Zoï & Aciscli nomina præferente, obtecta, in illa ipsa ecclesia seu basilica fuerunt terrœ, relicta nonnullis loci, quo fuissent occultata, notitia, anno 1041 mandata. Ita fere in sua Martyrum Cordubensium Historia ad XXI Novembris diem Martinus de Roa, qui annis quingentis triginta quatuor post seu anno 1575 in eadem ecclesia, quæ interea, Corduba a Ferdinando III, sancto Castellæ rege, Mauris anno 1236 erepta, abrogato abs hoc, quod prius gesserat, SS. Fausti, Januarii & Martialis nomine, S. Petri fuerat vocata, sacra ista lipsana fuisse inventa, ibidem etiam docet. Id ipsum porro etiam facit Generalium Hispaniæ Chronicorum lib. 17 Ambrosius Morales; verum fusiorem utriusque narrationem, in compendium a se contractam, ad XXI Novembris diem, qua sacrarum istarum exuviarum inventio, etsi quotannis non tunc, sed XXVI mensis ejusdem die ab ecclesia Cordubensi festiva solennitate celebrari solita, evenit, in Martyrologio suo Hispanico Tamaius exhibet.

[21] [anno 1575 fuisset effossæ, sententiaque a Cordubensi episcopo de illis] Verba, quibus id facit, prolixioribus, quibus Ambrosius Morales & Martinus de Roa utuntur, omissis, juverit hic lectoris oculis subjecisse. Sic habent: Die XXI mensis Novembris, anno Domini MDLXXV. infra Octavam SS. Aciscli & Victoriæ martyrum Cordubensium, in Pontificatu S. D. N. Gregorii XIII. Pontificis maximi, sub imperio religiosissimi principis Philippi II., Hispaniarum regis Catholici, F. D. Bernardo de Fresneda, Ordinis Seraphici alumno, episcopalem Cordubensem infulam induente; cum ad reparationem arcus toralis antiquæ ecclesiæ Cordubensis, titulo S. Petri condecoratæ, quæ tempore captivitatis cathedralis exstiterat, foveam altam structores aperire curarent, in quamdam lapideam arcam inciderunt eo ecclesiæ angulo, quo civium fama immemorialis ab antiquioribus seculis devenerat, universos imbuens, ibidem corpora SS. martyrum Cordubensium aliquot condita jacere; quorum licet inquirere lipsana D. Petrus Fernandez de Cordua, marchio Priegensis, post D. Alfonsus Manrique & D. Joannes de Toledo, episcopi Cordubenses, multoties conarentur, tamen difficultatibus præpediti, & ne templi fabrica corrueret, a proposito descivere. Igitur, arca lapidea a fossoribus reperta, subito totius populi vox insonare cœpit, eam esse capsam, qua suorum Sanctorum sacra pignora condebantur. Ad præfati D. Bernardi de Fresneda præsulis, tunc diœcesim visitantis, res hujusmodi pervenit auditum; qui protinus Cordubam repedans, arcam aperire * jussit, ubi plurima ossa & capita humanorum corporum inventa sunt, quæ a medicis & chirurgis recognita, inibi esse XVIII cadaverum ossa & capita juramento attestati sunt.

[22] Tunc episcopus illa honorifice in capsa lignea jussit includere *, & intra armarium capellæ S. Luciæ custodire *, donec ad informationem traditionis & famæ immemorialis procederet. [in hac repertis lata] Ita factum, & habito processu, omnibus visis sequentem protulit sententiam: “In civitate Cordubensi die XIII mensis Septembris, anno a Nativitate Domini M. D. LXXVII. reverendissimus dominus D. F. Bernardus de Fresneda, episcopus Cordubensis, & visis testibus, sepulchro & marmore inventis, & intellecta traditione accolarum hujus urbis, qua constat, quod in ecclesia S. Petri sepulta erant ossa innumera plurimorum sanctorum Martyrum, in eadem civitate passorum, & opinione & devotione concivium, ab immemoriali tempore emanata; & visis historiis vetustis & consultationibus doctissimorum hominum dixit, quod suum erat judicium, ossa prædicta, in sepulchro inventa, fuisse & esse ossa & reliquias eorum Martyrum, in litteris marmoris” (hic supra num. 20 dicta videlis) “contentorum, & aliorum ibidem jacentium. Ideo præcepit, ut debite custodiantur absque veneratione, donec Sedes Romana aliter decernat.”

[23] Qua episcopali sententia prolata, processus & Acta omnia Romam directa sunt, [a Sede apostolica] & coram Gregorio XIII. Pont. Max. cum supplicationibus episcopi, capituli & civium Cordubensium, qui Martyrum devotione succensi diem Inventionis celebrabant, oblata. Non solum sanctitatem & venerationem ossium probavit, sed etiam festum Inventionis decrevit, & in cæteris ad synodum provincialem recurreretur. Hæc habita fuit Toleti anno M. D. LXXXII. Ubi iterum de hac declaratione tractatum, tandem sequentem sententiam synodus protulit.

[24] “In urbe Toleto die XXII mensis Januarii, anno a Nativitate Domini M. D. LXXXIII. [ac dein a concilio Toletano provinciali,] congregatis in unum in sancto concilio provinciali Toletano, illustrissimo domino D. Gaspare de Quiroga, S. R. E. Cardinale, archiepiscopo Toletano, Hispaniarum primate, generali inquisitore & Castellæ archicancellario, & reverendissimis patribus D. Alvaro de Mendoza, episcopo Palentino, D. Antonio de Pazos, episcopo Cordubensi, D. Francisco Sarmiento, episcopo Giennensi, D. Gomezio Zapata, episcopo Conchensi, D. Alfonso Velasquez, episcopo Oxomensi, D. F. Lanrentio de Figueroa, episcopo Seguntino, D. Andrea de Bovadilla, episcopo Segoviensi, D. Alfonso de Mendoza, abbate Vallesoletano, viso negotio, ad hanc sanctam synodum per D. N. D. Gregorium XIII. remisso, & Actis processus, per Rectorem, beneficiatos & clericos ecclesiæ S. Petri Cordubensis oblatis, circa venerationem reliquiarum SS. Martyrum Fausti, Januarii & Martialis & aliorum in processu contentorum.

[25] “Visis etiam meritis & circumstantiis, supra dicti domini patres in concilio congregati, [& quidem, uti quæ hic] sequentes sententiam reverendissimi domini D. Bernardi de Fresneda, quondam episcopi Cordubensis, in quantum ossa prædicta, fuisse & esse reliquias SS. Martyrum prædictorum, in literis marmoris contentorum, declaravit & venerationem omisit, bene judicasse, & omissionem supplentes, eadem ossa venerationi exponenda esse sidelium, declararunt, ideoque collocari in loco sublimi debere jusserunt, illisque debitum cultum & venerationem a Christi fidelibus impertiendam sanxerunt, sine tertii præjudicio.” Ita sane sententia, qua, quæ in arca lapidea, Cordubæ in S. Petri ecclesia e terra anno 1575 effossa, fuerunt reperta, ossa omnia & singula fuisse & esse Martyrum, Cordubæ passorum, Bernardus de Fresneda, Cordubensis episcopus, pronuntiavit, luculentissime & a summo Pontifice Gregorio XIII & a Toletano provinciali concilio fuit probata; neque vero immerito, ut mihi equidem apparet.

[26] [adducuntur,] A Christianis enim, e singulari, qua in Sanctos ferebantur, veneratione impium Maurorum in sacra horum pignora furorem eludere studentibus hincque SS. Fausti, Januarii, Martialis nec non aliorum Martyrum Cordubensium ossa, arcæ lapideæ inclusa, sub terra anno 1041 occultantibus, fuisse hisce aliorum, qui Martyres aut Sancti non essent, ossa admixta, verosimile nullo modo est; omnia autem & singula Martyrum etiam fuisse, vel ex eo est concludendum, quod non aliorum, quam quorum cadavera in ecclesia fuissent sepulta, exstitisse videantur illorumque, qui martyrio vitam haud finiissent, cadavera prioribus tredecim Ecclesiæ seculis haud solerent, consuetudine isthac præcipue etiam in Hispaniis tunc obtinente, in ecclesiis sepeliri. At vero, inquies, si non tantum Faustus, Januarius, Martialis, Zoïlus & Acisclus, sed & omnes alii, quorum ossa in arca lapidea, e terra in S. Petri ecclesia anno 1575 effossa, fuerunt reperta, vel Martyres vel certe Sancti exstiterint, quid ni tam horum, quam priorum quinque nomina tabulæ marmoreæ, qua, ut dictum, arca illa obtegebatur, fuerunt a Christianis inscripta?

[27] [solutis etiam, quæ in contrarium] Est sane, cur id mirum primo intuitu appareat; verum Sancti, quorum ossa in dicta arca fuere inventa, octodecim numero, uti e Tamaii verbis, num. 21 huc transcriptis, fas est colligere, exstitere, eratque tabula ista marmorea minor, quam ut tot nominibus capiendis sufficeret. Majorem quidem, cui facile hæc omnia, nullo etiam omisso, inscribi potuissent, reperire Christiani verosimillime valuissent; verum facile factum esse potest, ut, Maurorum persecutione quammaxime urgente, tabulam hujusmodi quærendo tempus terendum, quod inde, ne sacras omnes, quas conservatas volebant, reliquias amitterent, periclitaturos sese conspicerent, haud rati, tabulæ minori, quæ ad manum erant, sola Martyrum quinque, quos præcipue venerari solebant, nomina inscripsisse sacrasque aliorum, quorum memoriam simili ratione servare per temporis angustias haud licebat, reliquias furori saltem Maurorum subduxisse fuerint contenti. Ac ita quidem præcipua, quæ, quo minus omnes & singuli, quorum ossa in arca, anno 1575 Cordubæ e terra in S. Petri ecclesia effossa, fuerunt inventa, vel Martyres vel saltem Sancti credantur, obstare videbatur, difficultas evanescit; verum erit forsan etiam, qui modo, an vel ipsorummet sanctorum nostrorum martyrum Fausti, Januarii & Martialis ossa in arca illa exstiterint, revocet in dubium ob S. Eulogii verba, num. XI huc transcripta; hisce enim, illos ætate sua seu e supra dictis sec. IX in Sanctorum trium, postea, ut jam docui, S. Petri nuncupata, basilica præsentialibus corporum suorum favillis seu cineribus quievisse, sanctus ille scriptor diserte tradit; quod si autem seculo IX in corporum suorum favillis dumtaxat seu cineribus in Sanctorum trium basilica, ita ab ipsismet, ut jam supra docui, appellata, Cordubæ quieverint, quis, quæso, sec. XVI superfuisse ibidem adhuc ex illis ossa, hæcque, arcæ lapideæ inclusa, anno 1575 in eadem ecclesia, tunc S. Petri, nomine mutato, vocata, una cum plurium aliorum Martyrum ossibus fuisse reperta, in animum facile inducat?

[28] Nemo sane, qui Eulogii tantummodo verba, [faciunt, difficultatibus, suadent,] secundum se accepta, non vero secundum sensum, quem e scriptorum etiam optimorum interpretatione patiuntur, considerarit. Verum Eulogii verba posteriori isthoc modo consideranda existimo; meritone, an immerito, e jam nunc dicendis statues. Romani, qui defunctorum suorum corpora combulere solebant, id totum, quod ex iis reliquum ignis fecerat, cineres vocabant; ex hac autem consuetudine cineres vocandi hujusmodi reliquias paulatim est factum, ut corporum, tam quæ ignem passa haud fuissent, quam quæ per hunc transiissent, exuviæ cinerum nomine fuerint a scriptoribus etiam eruditissimis distinctæ. Sic corpus S. Cypriani martyris a Gregorio Nazianzeno, sic id S. Pauli a Claudiano poëta cineres appellatur, etsi interim nec Paulus, nec Cyprianus, ut notum est, igne martyrium consummarit; cum autem sacras duorum horum Sanctorum, ignem haud passorum, reliquias bini scriptores laudati ita haud inepte vocarint, quid ni SS. Fausti, Januarii & Martialis, igne occisorum, ossa cineres pariter haud inepte appellare Eulogius potuerit?

[29] Id equidem haud perspicio; quod si autem sacra ista lipsana sic appellare haud inepte potuit, [merito fuisset approbata,] re etiam ipsa, cum contrarium nullo modo queat probari, id fecisse est consendus, ne alioquin receptissima Cordubæ traditio, quæ Martyrum nostrorum ossa in S. Petri ecclesia asservari ferebat, a vero dicenda sit exstitisse aliena. Jam vero, cum sic habeat, merito sane episcopi Cordubensis sententiam, qua ossa, Cordubæ in arca supra memorata anno 1575 inventa, fuisse & esse tum Martyrum, quorum nomina tabulæ marmoreæ, arcam obtegenti, erant inscripta, tum aliorum aliquot, ibidem quiescentium, declaravit, a summo Pontifice simul & synodo Toletana, anno e supra dictis 1583 celebrata, approbatam fuisse, nemo non fatebitur, qui, quæ dixi, expenderit. Porro, re sic gesta, D. Antonius de Pazos, qui tunc Cordubensis erat episcopus, synodoque hoc nomine interfuerat, nihil habuit antiquius, quam ut SS. martyrum Fausti, Januarii & Martialis, nec non aliorum, quorum ossa in arca lapidea, supra sæpissime jam memorata, fuerant inventa, honorificentissime collocarentur. Audi, qui Tamaius post verba, quæ supra ex eo jam recitavimus, narrationem suam prosequatur.

[30] Denique, inquit, synodo dissoluta, D. Antonius de Pazos, [ad oratorium eum in finem exstructum solenni ritu fuerunt translata.] Cordubensis præsul, ad propriam sedem reversus, illico capellam, qua sanctorum Martyrum lipsana essent collocanda disponere * honorifice præcepit, & jaspidis magnificum tabernaculum, supra cujus planiciem arca ossium sacrorum esset reponenda, construere * jussit, ita ut ex ipsis lapidibus, in fovea repertis, altare erigeretur, hocque marmoreis tabulis ornaretur. Ita ille, mox etiam indicans, ad altaris quidem a se memorati dexteram lapidem, qui crucem sibi insculptam præferebat, ad sinistiam vero marmor, quod eosdem plane, quibus marmor, arcam lapideam una cum huic inclusis tum nostrorum trium, tum aliorum aliquot Martyrum ossibus in S. Petri ecclesia repertam operiens, fuerat signatum, characteres SS. Fausti, Januarii, Martialis, Zoïli & Aciscli nomina scalpro expressa exhibentes, sibi inscriptos habebat, fuisse collocatum, Porro hisce omnibus, ut Tamaius, narrationem suam hic claudens, iterum prosequitur, perfecte absolutis, arca reliquiarum hujusmodi super tabernaculum XX die Novembris in primis Vesperis Inventionis, anno Domini M. D. LXXXIV. translata & collocata fuit, adstantibus capitulis ecclesiastico & seculari, & magna civium & accolarum urbium & oppidorum circumstantium turba, interveniente in hac translatione solenni, insignium musicorum & chorearum multitudine, actum honorificum auctorante cleri, populi, religionum & confraternitatum numero, & insigniis earum; quod etiam quotannis exequitur devote, ut Deus glorificetur in Sanctis suis.

[Annotata]

* an cæli?

* l. aperiri

* l. includi

* l. custodiri

* l. disponi

* l. construi

ACTA,
Auctore anonymo,
E Ruinartii in sinceris Martyrum Actis editione, cum Surii & Tamaii editionibus collata.

Faustus, mart. Cordubæ in Hispania (S.)
Januarius, mart. Cordubæ in Hispania (S.)
Martialis mart. Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 2841
a

A. ANONYMO

CAPUT UNICUM.
Sancti ob intrepidam fidei confessionem crudeliter torti igne comburuntur.

[Fidei confessione a Sanctis edita,] Cum Eugenius sacrilega mente & impio spiritu Cordubam adventasset b & Servos Dei potius dinumerare ac probare, quam perturbare videretur, & deos suos adorare præciperet, ei Faustus, Januarius & Martialis occurrerunt c dicentes: Quid tibi vis, Eugeni, qui Dei Servis mavis invidere quam credere d? Tunc Eugenius, ira percitus, dixit: O infelices Homines, quid vos esse vultis e? Faustus respondit: Nos Christiani sumus, Christum fatentes, qui Dominus unus est, per quem omnia, & nos per ipsum facti sumus. Eugenius dixit: Unde vobis est hæc tam desperata societas? Faustus f respondit: Desperatio in nobis non est, nisi in te solo, qui nos Deum negare frustra compellis.

[2] Hoc cum dixisset Faustus, præses magis iratus dixit: [Faustus primum in equuleo suspenditur,] Imponite Faustum in equuleo, qui tam irreverenter mihi respondit. Tunc Januarius Fausto dixit, O carissime, tu pro nobis hæc pateris, qui meritis peccatorum nostrorum te socium esse voluisti g. Cui Faustus respondit: Societas nostra, Januari, manfit in terra semper, & in perpetuum manebit in cælo. Hoc cum audisset Eugenius, admiratus dixit: Quæ ista nunc allocutio vestra h, quod tam impie voluistis respondere mihi? Januarius dixit: Nobis confessio Christi nulla est impietas i. Tunc Eugenius ad Martialem conversus dixit: Vides istorum animi dementiam, qui te in societatem suam contraxerunt. Noli maleficis istis & impiis te credere. Cui Martialis dixit: Solus Deus immortalis est, qui cælum fecit & terram. Ipse pro tuis malis operibus te puniet.

[3] Quod audiens Eugenius, Et hic, inquit, [suspensoque pariter in hoc Martiale,] ponatur in equuleo. Quod cum fieri vidisset Martialis, O beata, dixit, immortalitas gloriæ Christi, qua nos tibi, frater Fauste, sociare dignatus est k! Tunc dixit Eugenius satellitibus suis: Torquete eos, donec adorent deos nostros; Faustus autem, dum torqueretur, Difficile est, inquit, tibi & patri tuo, qui diabolus est l, nos a paternis legibus ad mortalitatem tuam convertere. Eugenius dixit: Præceperunt msacratissimi imperatores, ut deos adoretis. Faustus dixit: Deus unus est, ex quo omnia & nos per ipsum. Deos enim alios non habetis, nisi quem & patrem, qui dicitur satanas.

[4] Eugenius dixit: Nunc te tormentis afficiam. [nares & auriculæ Fausto,] Abscindantur ei nares & auriculæ, supercilia radantur, dentesque mandibulæ superioris evellantur n. Quod cum factum esset, Faustus Deo gratias agens, magis hilaris factus est. Eugenius Januario dixit: Videsne, Januari, quanta tormenta passus fuerit Faustus, dum deceptus opinione sua, pertinaciter imperio meo parere recusat. Januarius autem dixit: impietas ista & pertinacia Fausti in me maneat, & ejus vinculum caritatis non disrumpatur.

[5] Ad cujus verba dixit Eugenius: Auferantur & huic, [itemque Januario præciduntur,] quæ præcipi. Dumque torqueretur Januarius, Eugenius præses ad Martialem dixit ' Vides, Martialis, propter sociorum tuorum dementiam, quæ illis mala eveniant? Tu igitur, consule tibi, teque disjunge ab illorum mala consuetudine pravaque voluntate. Martialis dixit: Consolatio mea Christus est, quem illi gaudentes & exultantes voce præcona o testantur, ideoque confitendus & laudandus est Deus, Pater, & Filius & Spiritus Sanctus p.

[6] Tunc Eugenius, majori furore succensus, [jussique omnes tres comburi post habita] jussit eos legitimo q igne comburi. Cumque perducti fuissent ad locum suæ passionis, sic uno spiritu plebem Christi alloqui cœperunt dicentes: Vos, carissimi mei & Christi fideles, nolite credere huic inimico & diabolo, cujus tempus nunc est; sed agnoscite vos ad Dei similitudinem & imaginem esse factos. Illum igitur adorate & illum benedicite, qui auctor est omnium. Non, ut isti dicunt, adoretis opera manuum ipsorum; quoniam ligna & petræ, aurum & argentum sunt opera manuum hominum.

[7] [ad plebem verba martyrium igne consummant.] Vos itaque, contemnentes hujus injuriam, confitemini Christum Jesum r, & soli Deo sine cessatione quotidie referte laudes. Et cum ducerent eos lictores, per quorum manus fuerant cruciati, cœperunt eos igni compellere s, simulque traditi flammis exultanter tradiderunt Deo spiritum. In exemplum nobis ista sunt, ut, qui legitis, viriliter ad passionem animum præparetis, ut Domini Jesu Christi & istorum passionem vobis in testimonium conferatis, ut sit nomen Domini benedictum in sæcula sæculorum t. Amen.

ANNOTATA.

a Harum prior a Surio e Marineo Siculo, qui SS. Fausti, Januarii & Martialis martyrium ex antiquis monumentis fideliter, ut Baronius testatur, descripsit; posterior vero a Tamaio, partim e Surii editione, partim e recentioribus, qui huic nonnulla addidere, scriptoribus Hispanis est adornata.

b Apud Surium pro primis hisce Actorum verbis leguntur sola isthæc: Olim cum præses Eugenius Cordubam venisset; cum autem quid sibi velint, quæ mox apud Ruinartium subduntur, hæc alia, Et Servos Dei potius dinumerare ac probare, quam perturbare videretur, haud satis, ut Tillemontius tom. V Monumentorum Ecclesiast. pag. 796 in suis in Sanctorum nostrorum Acta Annotationibus recte observat, appareat, merito sane, sitne hic Ruinartii, an Surii editio primigenio Actorum textui conformis, dubitari posse videtur. Sed, quid hic de editione, a Tamaio facta, dicendum? Hæc Sanctorum nostrorum Acta sic orditur: Faustus, Januarius & Martialis, ex Legione Septima urbe Hispaniæ oriundi, patres habuere SS. Marcellum & Nonam clarissimam fæminam, qui ab eis ab exordio infantiæ enutriti in fide Catholica, postmodum pro ejus defensione celeberrimum seculis ediderunt specimen. Nam cum sancti Fratres aliquando apud nobilissimam urbem patriciam, quam Cordubam vocitant, demorarentur, ad eam, prout Bœticæ regionis conventum, Eugenius præses accessit, qui adversus Christi Asseclas immanem persecutionem imperatorum excitavit decreto, quo omnes ad tribunal rapti truculentam per crudelia cruciamina experiebantur stragem; cum autem editio, tam quæ a Marinæo Siculo & ex hoc a Surio, quam quæ a Ruinartio adornata est, exordio hujusmodi, quod hic nec in Mss. quatuor diversis, a sese, quo Acta pristino statui restitueret, adhibitis, invenit, destituatur, id a Tamaio e scriptoribus monumentisve dumtaxat recentioribus acceptum, Actaque proinde, prout apud eum exstant, ab ipso statim sui initio interpolata esse, indubitatum apparet.

c Hinc apparet, ultro præsidi Eugenio Sanctos sese obtulisse; id autem, quod disciplinæ, a Christianis observandæ, adversaretur, una est e rationibus, ob quas Tillemontius, ne Sanctorum nostrorum Acta, etiam prout a Ruinartio vulgata exstant, sint corrupta, timendum putavit; ast, etsi vere, prout etiam Paterno proconsuli dixisse ipsemet S. Cyprianus in Actis suis proconsularibus, ad XVII Septembris diem, qua is Martyrologio Romano inscribitur, apud nos jam datis, num. 2 narratur, Ecclesiæ disciplina, ne quis ultro ad fidem confitendam præsidibus judicibusque sese offerret, Christianis vetaret, nonnulli tamen ex his, singulari Spiritus Sancti inspiratione impulsi, subinde id fecisse inveniuntur; cum autem sic habeat, nihil obstat, quo minus & Sancti nostri, simili inspiratione acti, præsidi Eugenio ultro sese, prout hic eorum Acta indicare videntur, stitisse credantur.

d Ruinartius verbo credere, pro quo in codice suo Ms. Compendiensi verbum cedere legi ait, simul etiam in aliis suis codicibus Mss. subjungi, Deus colendus est; Deus nominandus est. Infinitæ perpetuitati gratiæ agendæ sunt, affirmat; verum hæc, quæ a Surii etiam editione absunt, nec Actis a se editis inserenda existimavit.

e Omnes quatuor codices Mss., quibus, ut pristino statui restitueret Acta, usus est Ruinartius, hic, scriptore isthoc in Annotatis suis teste, addunt: Timentes sacrificate, antequam vos tormentis subjiciam. Faustus, Januarius & Martialis dixerunt: Nos Christiani sumus. Deum negare nos non agnosces: ac deinde, quæ hic sequuntur usque ad, Quæ ista nunc allocutio vestra, omittunt; verum hæc tam in Surii, quam in Tamaii editione leguntur, videnturque, ne quid primigenio Actorum statui desit, requiri.

f In suo Silvæ-Majoris codice Faustum ubique Faustinum appellari Ruinartius hic observat.

g Quæ hic Fausto Januarius dixisse narratur, non indicare lætitiam & æstimationem, qua Martyres, quæ sibi infligebantur, mala excipere solebant, Tillemontius loco supra cit. ait; verum adversitates, sibi obvenientes, justi etiam hodie peccatis suis utplurimum adscribunt, & tamen abs his illas nec cum gaudio tolerari, nec veluti subsidia, ad salutem si, ut oportet, sufferantur, conducentia, æstimari, nemo inde merito concluserit.

h Isthæc præsidis verba nulli prorsus rei respondere Tillemontio loco cit. sunt visa; verum in aliis etiam Actis, quæ ut sincera ab omnibus habentur, nonnulla subinde redundant, neque tamen idcirco illico æstimantur corrupta.

i Surius & Tamaius habent: Nobis confessio Christi & nulla impietas est.

k Surius & Tamaius legunt: O beata immoratlitas gloriæ Christi, qua nos tibi, frater Fauste, sociasti! Verum, etsi sic paulo a Ruinartio differant, tam in illorum tamen, quam in hujus editione Martialis hic Faustum appellat fratrem, neque tamen inde Sanctos nostros exstitisse fratres, potest concludi. Comm. præv. num. 5 videsis.

l Contumeliosa hujusmodi responsa, judici data, Tillemontio displicent, partimque etiam, ut, ne Acta corrupta sint, vereatur, efficiunt; verum in Actis aliis, quammaxime sinceris, quæ nemo suspicatur corrupta, subinde etiam, licet raro, responsiones haud minus duræ, imo & imprecationes inveniuntur, ut Ruinartius, SS. Tarachi, Probi & Andronici Acta, Operi nostro ad XI Octobris diem jam inserta, in exemplum allegans, observat.

m Verbum præceperunt aliaque omnia id hic usque ad vocabulum abscindantur sequentia, Ruinartius, uti ipsemet fatetur, & Mss.suis supplevit; neque vero, ut apparet, inepte, cum in Surii & Tamaii editionibus brevitatis studio seu, ut nonnihil primigenius Actorum textus contraheretur, videantur omissa.

n Post verba, quibus, ut Fausto nares abscinderentur, supercilia raderentur dentesque mandibulæ superioris evellerentur, præcepisse Eugenius hic refertur, Ruinartius in Mss., quibus usus est, mox addi ait, labium inferius auferatur; Ms. autem Hymnus Breviarii Muzarabici, in Commentario prævio huc transcriptus, per quatuor hosce sequentes versiculos: Mox præses cœpit fremere: dentes, nares, auriculas, labra, sed supercilia Sanctis jussit abscindere, Mss. a Ruinartio citt. suffragatur; verum nulla omnino seu labri seu labrorum, quæ Fausto fuerint Eugenii jussu ablata, mentio vel in Surii & Tamaii editionibus vel in antiquis Adonis & Usuardi Martylogiis occurrit; hisce autem Martyrologium hodiernum sic consentit, ut tamen, dum dentes etiam Fausto fuisse evulsos ait, locutionem suam ad solos superiores seu mandibulæ superiorisdentes, contra ac dicta antiqua Martyrologia Suriique itidem & Tamaii nec non Ruinartii editiones faciunt, haud restringat.

o Surius & Tamaius habent: Quem ipsi magna voce testantur.

p In Mss. sibi prælucentibus quædam hic, quibus suadere Eugenio Christi fidem suscipere Martialis sit conatus, subjungi ait Ruinartius; etsi autem sic abs illis non parum Acta, prout a Ruinartio sunt vulgata, discrepent, haud propterea tamen, ne hæc, utpote cum Surii & Tamaii editionibus ad amussim eo loco consonantia, sint corrupta, verendum apparet, contra ac Tillemontius velle videtur.

q Vox hæc, quæ apud Surium deest, addita vocibus igne comburi significat non simul & semel, sed paulatim seu lento igne comburi, dicebaturque id legitime coqui, uti in Eusebii Historiæ Ecclesiasticæ, a Valesio editæ, lib. 8, cap. 6 Baluzius observat.

r Surius legit: Et confidentes in Christo Jesu, soli &c.

s Sese, quid verbis hisce, cœperunt eos igni compellere, significetur, non intelligere, Tillemontius præfatus, mox subjungit: Si significent, Martyres in ignem fuisse conjectos, e S. Polycarpi aliisque Actis apparet, Romanos soluisse potius palo alligare Martyres tumque circum ipsos ignem accendere: verum quidquid de isthoc Romanorum more sit, Sancti nostri potuerunt, tam alligati quam non alligati palo, igne compelli seu torqueri atque etiam occidi; cum autem modum, quo id factum sit, Actorum verba, mox recitata, haudquaquam, uti ipse Tillemontius satis insinuat, determinent, non fuit, cur ob isthæc, ne Acta forsan sint corrupta, is scriptor timeret. Nec fuit pariter, cur id vereretur ex eo, quod, cum omnes tres sancti nostri Martyres in equuleo fuerint suspensi, id tamen de Januario nominatim haud narrent. Subinde enim in optimæ etiam notæ Actis nonnulla, etsi certo facta, haud narrantur, neque tamen idcirco ea corrupta, illico quis dixerit.

t Quæ hic post vocem spiritum sequuntur, a sese e Mss. suis suppleta, Ruinartius affirmat; verum id, ut Acta pristino suo statui restituerentur, necessarium fuisse, haud perspicio.

DE SS. MARCELLO ET ADRIANO AC FORTE ETIAM UNO AUT DUOBUS ALIIS, MM. VEROSIMILIUS CHALCEDONE.
Ex Hieronymianis aliisque Fastis Sacris.

VEROSIMILLIME ANTE AN CCCXII.

[Commentarius]

Marcellus, M. verosimilius Chalcedone (S.)
Adrianus, M. verosimilius Chalcedone (S.)
Unus aut duo alii, MM. verosimilius Chalcedone.

AUCTORE C. B.

Quot & quinam e Martyribus, quos hodie majora apud Florentinium Hieronymiana Apographa partim seu Cordubæ seu in Hispaniis, [E Sanctis, qui in hodiernis Hieronymianorum annuntiationibus, admodum perturbatis, memorantur,] & partim Chalcedone signant, posteriori nunc civitati attribuendi sint, dubitari merito potest, estque etiam, qui nullum ex illis Chalcedone passum, contendat. Verum rectene, an secus, infra discutiam, cum primum diversas, quibus, quod dixi, laudata Hieronymiana Apographa faciunt, annuntiationes, quo commode hasce conferre inter se studiosus lector queat, huc transcripsero ac dein, quot & quosnam e Martyribus, quos istæ memorant, Chalcedoni adscribendos opiner, edixero. Quæ in Lucensi apud dictum Florentinium leguntur, sic habent: In Spaniis Godoba civitate Fausti, Marciæ. In Calcidonia natalis sanctorum Adriani, Fausti, Januarii, Marcelli: a binis autem hisce annuntiationibus, in quarum prima Godoba pro Corduba & Marciæ pro Martialis perperam scribitur, binæ aliæ, quas Corbeiense apud eumdem Florentinium complectitur, haud prorsus dissonant, utpote hisce conceptæ verbis: In Hispaniis Corduba civitate Fausti, Martiæ. In Calcedonia natalis sancti Adriani, item Fausti, Januarii, Marcelli: verum Antverpiense, cujus annuntiationes, huc spectantes, transcribendæ modo sunt, Sanctos, quos per hasce commemorat, non, ut Lucense & Corbeiense, duobus tantum, sed tribus locis diversis assignat hunc in modum: In Spanis Fausti, Marcialis, Adriæ; & in Calcedonia Marcelli; & alibi Fausti, Januarii, Marcelli, Alexandri, Athanasi episcopi; id autem hic esse admodum mendosum, vel ex eo liquet, quod e civitate Alexandrina, ubi recte ab aliis S. Athanasius episcopus signatur, Sanctum, nomine Alexandrum, perperam effingat.

[2] Verum utcumque non modo Antverpiense seu Epternacense, [soli tres supra dati hicque designati,] sed & Lucense juxta ac Corbeiense Hieronymiana apographa mendosa ac perturbata in annuntiationibus suis jam datis sint, hisce equidem SS. Faustum, Januarium & Martialem, hic mox supra in Opus nostrum illatos ac porro ab Usuardo aliisque non paucis hagiologis hodie signatos, commemorari, inter eruditos convenit; cum autem sic habeat, ac hi omnes tres simul, uti ex eorum Actis supra hic jam datis palam est, Cordubæ passi sint, perperam sane Lucense, & Corbeiense solos ibidem absque Januario Faustum & Martialem, quem præterea Marciam seu Martiam haud recte appellant, annuntiare nemo non facile agnoscet. Nec est, cur duobus hisce Hieronymianis apographis Richenoviense, quod inter Hieronymiana contracta a Sollerio censetur, quodque non secus ac Antverpiense Fausto & Martiali, in Hispania a se annuntiatis, tertium adjungit, præstare existimetur; per hunc enim, quem illud quidem Andrianum, hoc vero Adriam nominat, non Januarius, in Hispaniis seu Cordubæ passus, sed alius, qui vere fuit Adrianus appellatus, martyrque non Cordubæ seu in Hispaniis, sed Chalcedone occubuit, necessario debet, quo veritas salva sit, intelligi.

[3] [Faustus, Januarius & Martialis Cordubæ, Chalcedoni vero Adrianus & Marcellus,] Adrianus enim, qui non Cordubæ, sed Chalcedone in Lucensi & Corbeiensi Hieronymianis apographis per annuntiationes supra huc transcriptas signatur, in posteriori isthac civitate occubuisse sic indicatur, nec SS. Fausti, Januarii & Martialis Cordubæ simul passorum Acta, supra jam data, fuisse vel horum medium alio nomine vocatum Adrianum, vel tribus illis Martyribus quartum, qui Adrianus fuerit nuncupatus, adjectum, usquam produnt. Porro e Martyribus, vel Cordubæ seu in Hispaniis, vel Chalcedone hodie per supra recitatas Hieronymianorum annuntiationes signatis solos illos Cordubæ, quos ibidem passos, Acta mox iterum citata fidem faciunt, adscribendos esse, apparet indubitatum; quare, cum Adrianum Cordubæ subiisse martyrium, ex Actis, ut jam satis indicatum, neutiquam constet, is non Cordubæ, sed Chalcedoni, ubi in supra huc transcriptis Lucensibus & Corbeiensibus Hieronymianorum annuntiationibus locatur, debet attribui. Verum an idem quoque de Marcello dicendum? Ita equidem mihi ob rationis paritatem apparet; huic autem opinioni meæ suffragatur etiam Notkerus, qui Marcellum hodie Chalcedone diserte consignat. Id ipsum porro etiam faciunt Galesinius, Ferrarius & Florarii nostri Ms. auctor. Nec perperam id abs hisce & a Notkero fieri, asseverare ausim; Marcellus enim, dum id fit, cum Martiale, utpote nusquam Chalcedone annuntiato, confundi haud videtur.

[4] [quibus forsan ex hic memoratis Marco, Faustoque item & Januario,] At vero Galesinius, Ferrarius & Florarii nostri Ms. auctor Adriano & Marcello, Chalcedone, ut dictum, a se signatis, tertium etiam, quem Marcum appellant, adjungunt, eritque forsan, qui, cum Faustus & Januarius cum Marcello in supra data Hieronymiani Corbeiensis annuntiatione Chalcedone signentur, ac præterea cum eodem Marcello in metrico Wandelberti Martyrologio hodie conjungantur, hic in dubium, an & Januarius & Faustus, qui a Januario & Fausto, Cordubæ in Hispania, ut vidimus, passis, exstiterint diversi, in annuntiatione proxime laudata & a Wandelberto haud commemorentur, ac proin an non æque ac Marcus, quem Galesinius, Ferrarius & Florarii nostri Ms. auctor Adriano & Marcelio, Chalcedone, ut dictum, a se signatis, addunt, jungendi hisce non sint, revocandum existimet. Et vero dubitari ea de re merito posse, vel ex eo apparet, quod Wandelbertus, qui ad XXVIII Septembris diem Faustum & Januarium cum Martiale annuntiat, hodie pariter cum Marcello Faustum & Januarium commemoret, sicque hosce ab illis ipsemet distinguere videatur.

[5] Ast Hieronymiana apographa omnia librariorum, a quibus sæpius fuere transcripta, [qui a binis mox nominatis homonymis sint diversi,] oscitantia fœdum in modum corrupta ac luxata esse, nec raro, vel ut iidem in hisce Martyres repetantur, locove non suo aliqui ponantur vel ut qui in apographorum istorum uno, palæstra etiam, qua certarint, determinata, signatur, in altero vel omnino omittantur, vel nomine deformato, memorentur, vel denique inepte repetiti, duobus etiam locis diversis annuntientur, accidere, nemo non novit. Quid si ergo idem Faustus, qui in omnibus Hieronymianis apographis supra citt. vel Cordubæ vel certe in Hispania signatur, inepte deinde in Lucensi & Corbeiensi repetitus, Chalcedoni attribuatur? Quid si porro etiam Januarius, qui Cordubæ signandus fuisset, loco non suo positus Chalcedoni pariter in duobus hisce posterioribus Hieronymianis apographis fuerit adscriptus? Facile enimvero factum id esse posse, ac proin Faustum & Januarium, Chalcedoni in iisdem duobus Hieronymianis apographis attributos, a Fausto & Januario, Cordubæ martyrium passis, diversos forte non esse, Marcelloque adeo & Adriano, qui Chalcedone in iisdem apographis annuntiantur, certo jungendos, haud opinor. Nec Marcello & Adriano, Chalcedone, ut dictum, a Galesinio, Ferrario & Florarii nostri Ms. auctore signatis, recte abs hisce Marcum adjungi, pro certo pronuntiare ausim.

[6] Uti enim Martia seu Marcia pro Martialis in Lucensi & Corbeiensi Hieronymianis apographis mendose exaratur, [unus aut alter jungi debet, sunt adscribendi,] ita etiam potuit Martialis nomen in Hieronymiano apographo alio corrupte in Marci nomen mutari simulque sub isthac appellatione is Sanctus, quem Epternacense seu Antverpiense Hieronymianum apographum in Hispaniis diserte locat, Chalcedonem inde transferri. Erit quidem fortassis, qui modo id ipsum de Marcelli nomine dicendum contendat; verum litteræ priores sex, quibus Martialis nomen exaratur, totum Martiæ nomen constituunt, ac vel solum idcirco discrimen longe majus, quod inter Martialis & Marcelli nomina intercedit, duos hosce Sanctos invicem esse distinctos, mihi suadet; ut, quamvis quidem horum prior Cordubæ passus sit, posterior tamen Adriano, Chalcedone a tribus hagiologis mox iterum laudatis signato, merito jungendus queat censeri. Omnibus itaque sedulo jam expensis, e tribus hisce Sanctis, Fausto, Januario & Marco, quorum duo priores Chalcedone in Corbeiensi & Lucensi Hieronymianis apographis hodie annuntiantur, distinctique adeo a Fausto & Januario Cordubæ passis possunt videri, posterior Adriano, Chalcedone passo, a Galesinio, Ferrario & Florarii nostri Ms. auctore adjungitur, forte quidem aut unum aut alterum, certo autem Adrianum & Marcellum vere ibidem subiisse martyrium, in animum induco.

[7] [Tamaiusque, qui contrarium censet, Adrianumque & Marcellum Castulone in Hispaniis collecat,] At vero opinioni huic sese hic opponit Tamaius, Marcellum & Adrianum, quem Hadriam appellat, non Chalcedone, sed Castulone in Hispania una cum Marco & Faustino seu Fausto martyrio fuisse affectos ac proin nullum e Martyribus, quos Hieronymiana hodie annuntiant, Chalcedone passum esse, in Martyroiogio suo Hispanico hodie contendens, errorisque Galesinium, qui contrarium tradit, insimulans. Ast, validæne, quibus id impulsus facit, rationes sint, dispiciamus. Flavius Dexter, ait, in Chronico apud Bivarium ad annum 66, num. 7, fol. 127 sic habet: In Hispania, urbe Castulone, ad fluvium Tagum, illam urbem præterfluentem, in aditu Bœticæ, sancti Martyres, pro Christi nomine occisi, Marcus & Hadria. Ita sane loco cit. Chronicon laudatum; verum id nullam plane fidem mereri, totumque fere e figmentis, ab Higuera excogitatis, constare, modo omnes eruditi norunt. Nec, quod de Marco & Hadria, Castulone in Hispania pro fide occisis, per verba modo recitata tradit, stabiliri e Beda, quem Tamaius etiam citat, ullo modo potest. Etsi enim Martyrologium, sub Bedæ nomine typis Plantinianis vulgatum, vere hodie in Hispaniis Marcum & Hadriam una cum Faustino consignet, hosce tamen ibidem Castulone occisos, haud addit.

[8] [frustra pro opinione sua Bedam Toletanumque,] Adhæc Martyrologium illud verus Bedæ fœtus non est; ut, quamvis, quod dixi, faciat, Beda tamen id facere censendus non sit. Neque vero genuinum aut saltem ab additamentis ex octo Mss. codicibus antiquis magis expurgatum Bedæ Martyrologium, quod Operis nostri tom. 2 Martii præfigitur, Marci, Adriæ & Faustini, qui in Hispania pro fide necati, ac, ut vult Tamaius, a martyribus Fausto, Januario & Martiale, Cordubæ occisis, sint diversi, mentionem hodie instituit. Hinc Martyrologii, Bedæ, ut jam indicavi, suppositi, hodiernam, qua Marcus, Hadria & Faustinus Hispaniæ attribuuntur, annuntiationem non aliunde, quam ex Hieronymiani cujuspiam apographi mendosa ac corrupta, qualis est, qua hodie Fausti, Martialis & Adriæ Epternacense seu Antverpiense Hieronymianum apud Florentinium apographum meminit, annuntiatione acceptam, ac, Marcialis nomine in Marciæ nomen mutato, in dictum, quod Bedæ fuit suppositum, Martyrologium intrusam esse, persuasum mihi habeo. At vero Tamaius, quo opinionem suam tueatur, hic antiquum Breviarium Toletanum, Vitellinis, ut ait, tabulis exaratum, in quo unica, quam pro SS. Marci, Hadriæ, Faustini & Marcelli Actis reponit, lectio proponitur, in subsidium suum advocat. Ast, an sic rem conficiat, examinemus.

[9] [e quo Lectio, huc spectans, lectori hic exhibetur,] Lectio ista his verbis concipitur: Cum persecutio adversus Christicolas, quæ jam diu in partibus occiduis inceperat, tempore Neronis, immanissimi Romanorum principis, prolixius ejus publicis edictis prosequeretur, apud urbem Castulonem celeberrimam inventi sunt inter alios Marcus, Hadria, Faustinus & Marcellus Christi fidem sectantes, quos protinus profana satellitum manus ad tribunal judicis perduxit. Qui eos ad idolorum cultum adducere per blanditias primum, post per tormentorum augustias curavit. Sancti Martyres in fide suscepta perseverantes, nec judicis verbis annuere, nec verberibus terreri potuerunt; ideo, judice jubente, a carnificibus suscepti gravissimos perpessi cruciatus, tandem, abscissis capitibus, martyrio coronantur. Audi modo etiam, quid in hanc lectionem Tamaius observet. En, ait, lectionis strues, qua brevi calculo SS. Martyrum Passio recensetur; ex qua illud in primis observo, quod sancti Martyres fuerunt quatuor, non tres, ut minus bene nostri scriptores exponunt, credentes, Faustinum unum eumdemque esse ac Marcellum, quem binominem dixere. Secundo etiam observo, quod passio istorum Martyrum in partibus occiduis evenit, non in Chalcedone, ut perperam somniavit Petrus Galesinius, qui antiqua Mss. corrupte perlegens, ubi erat scriptum Castulone, forte ignorans situm hujus urbis reposuit Chalcedone, ut notarunt Bivarius, & M. Rus-puerta ac cæteri nostrates. Hæc ille; neque vero omnino inepte ita loqui foret censendus, si modo Breviarii Toletani, quam suppeditat, Lectione stari sat tuto posset. Verum fieri id haud posse, idcirco induco in animum, quod quæ in hac narrantur, nullius plane alterius sat antiqui seu monumenti seu scriptoris testimonio confirmari queant.

[10] Tamaius quidem Breviarium Toletanum, e quo Lectio ista accepta, [Breviarium, utpote quod sufficientis ad rem adeo antiquam probandam antiquitatis non sit,] vocat antiquum; ast id tam esse antiquum, ut ad fidem rebus, primo etiam æræ Christianæ seculo gestis, quales sunt, quæ in dicta ac jam data illius Lectione memorantur, faciendam sufficiat, nec probat, nec probare ullo modo potuisset. Etenim Breviarii nomen eo, quo Ecclesia ipsum sumit, sensu haud admodum antiquum multoque etiam, quatenus eodem Lectiones de Sanctis pro Officio Nocturno continentur, recentius esse ac proin a grandi Breviariorum antiquitate pro vetustissimi alicujus facti veritate grande præjudicium formari non posse, Papebrochius noster in sua ad Exhibitionis errorum articulum XVII, qui de Breviariis inscribitur, Responsione num. 5 præfatus, librorum omnium ecclesiasticorum antiquissimum, qui sub Breviarii titulo fuerit repertus, haud citius, quam sec. XI scriptum fuisse, nullasque hunc pro Nocturno Officio seu de tempore seu de Sanctis Lectiones habuisse sibi insertas, e Mabillonii, qui librum illum Casino Parisios attulerat, testimonio docet, mox etiam num. 6 ea adjungens, ex quibus Lectiones de Sanctis sec. demum XIV & XV, cum antea solummodo in choro e Legendariis aliisve libris, eum in finem destinatis, prælegerentur, Breviariis fuisse inscriptas, intelligitur.

[11] Jam vero, cum sic habeat, consectarium fit, [allegat, cumque vetustissimis Hieronymianis, quorum nullum duos illos Sanctos Castulone signat, potius sit fidendum,] ut laudatum a Tamaio Breviarium Toletanum seculo XV, aut certe XIV, cum Lectionem de Sanctis, supra recitatam, sibi habuerit inscriptam, haud exstiterit antiquius, utque proinde, cum ex eo pro veritate rerum, quas, veluti sec. I gestas, in Lectione ista refert, grande præjudicium, ut ad modum Papebrochii loquar, formari haud queat, incassum a Tamaio pro opinione sua firmanda allegetur. Fieri quidem potest, ut eadem Lectio, cum Legendario primum fuisset inscripta, inde post in laudatum Breviarium fuerit illata, sicque hoc illa fuerit antiquior; verum, cum equidem nec tempus, quo, nec scriptor, a quo fuerit concinnata, noscatur, tuto illi fidere qui possimus? Id sane haud perspicio; imo vero haudquaquam illi fidendum, in animum vel idcirco induco, quod in palæstra, quam SS. Marcello & Adriano, nomine Hadriæ hunc distinguens, assignat, cum vetustissimis, quibus hic potius standum, Hieronymianis apud Florentinium apographis pugnet. Nullum enim ex his vel Marcellum vel Adrianum Castulone, uti illa facit, consignat. Epternacense quidem Adrianum, quem Adriam nominat, in Hispaniis locat; verum ea in re id, quod præterea Marcellum non Castulone, sed Chalcedone diserte ponit, mendosum esse, duo alia Hieronymiana apud eumdem Florentinium apographa, Lucense nimirum & Corbeiense, tam Adrianum, quam Marcellum non Castulone, sed Chalcedone luculentissime signantia, suadent.

[12] [contra Tamaium, qui Galesinium, veluti qui Chalcedonem pro Castulone præ ignorantia posuerit, perperam etiam carpit,] Dispiciat nunc etiam studiosus lector, an Galesinius, veluti qui, cum Marcum, Marcellum & Hadrianum, a se hodie annuntiatos, Castulone in Mss. antiquis, sibi prælucentibus, signatos invenisset, civitati huic, quod, quo loco sita esset, forte ignoraret, Chalcedonem substituerit, a Tamaio per verba supra huc transcripta aliisque scriptoribus Hispanis merito carpi sit censendus. Is martyrologus, non e pluribus, sed ex unico libro Ms. sese, quæ de SS. Marco, Marcello & Hadriano memorat, hausisse, in hodiernis suis in Martyrologium, a se contextum, Annotationibus indicat; hosce autem, qui, ut dictum, in nullis prorsus Hieronymianis apographis Castulone ponuntur, fuisse nihilominus ibidem in libro isto signatos, civitatique isti ob rationem a Tamaio allegatam Galesinium substituisse Chalcedonem, mihi sane ab omni veritatis specie alienum, ne dicam certo falsum, apparet; contra vero, Lectionis, a Tamaio e Breviario Toletano antiquo adductæ, vel certo Legendæ, e qua in hoc illa illata, auctorem, cum in nonnullis quidem Hieronymianis apographis, mendose eo fere modo, quo hodie Epternacense, exaratis, in Hispania, in aliis vero Chalcedone SS. Marcellum & Adrianum seu Hadriam, Faustumque item ac Marcum annuntiatos invenisset, hosque nihilominus in Hispania pasios, crederet aut certe credi vellet, Chalcedoni, quod nullam nominis hujus in Hispania civitatem nosset, Castulonem, urbem olim regni illius celeberrimam, de qua Bivarius in suo in spurium Dextri Chronicon Commentario pag. 132 & seq. multa disserit, substituisse, ac quos memorat, ibidem passos scripsisse, verosimillimum opinor.

[13] [Adrianum & Marcellum Chalcedone vere passos esse, concluditur.] Reponi quidem potest, hosce e solis Hieronymianis apographis acceptos, consectarium inde videri, neque tamen id, cum in hisce nulla plane Neronis, sub quo Lectionis seu Legendæ, e qua hæc deprompta, auctor passos ait, mentio instituatur, esse posse veritati consonum; verum quid impedit, quo minus hic Martyres, a se memoratos, quos in Hieronymianis apographis, tyranno, sub quo passi essent, non expresso, signatos inveniebat, sub Nerone nihilominus, quod plurimos alios sub hoc in Hispania martyrium subiisse, vel traditione vel alia ratione impulsus, crederet, signasse credatur? Nihil sane ego reperio hujusmodi; cum autem sic habeat, Adrianum & Marcellum vere a Lectionis supra datæ auctore e solis Hieronymianis haustos ac, ut in horum Lucensi & Corbeiensi apographis indicatur, Chalcedone, non Castulone, ut Tamaius vult, passos esse, in animum induco; uti autem id mihi ob jam dicta contrario verosimilius, ita, an sub Nerone, an Jerius, res acciderit, apparet admodum incertum ob parvam fidem, quam e dictis, quod eam sub Nerone collocat, Breviarium Toletanum, a Tamato citatum, meretur. Hinc eos, indefinite ob rationem, in Comm., SS. Fausti, Januarii & Martialis Actis præv., allegatam, loquendo, verosimillime martyrium ante annum CCCXII subiisse, Notis numericis jam supra in margine positis, indicavi.

DE S. FLORENTIO MARTYRE THESSALONICÆ. E MARTYROLOGIIS.

VEROSIMILLIME ANTE AN. CCCXII.

[Commentarius]

Florentius martyr Thessalonicæ (S.)

AUCTORE C. B.

Inter Sanctos non paucos, e Græcorum Fastis Sacris in Mrl. Romanum hodiernum illatos, [Sanctus, qui ob rationem hic allegatam Operi nostro inseritur, parum est notus,] numerandus etiam venit Florentius martyr hodie in hoc annuntiatus sequentibus verbis: Thessalonicæ sancti Florentii martyris, qui post varia tormenta igne combustus est. Hinc factum, ut, quamvis Græci Sanctis etiam subinde accenseant honore isthoc indignos, Florentio tamen in Opere nostro hic dare locum veritus non sim, animo etiam ita partim comparatus ex eo, quod nihil etiam aliunde occurrat, quod, ne is Sanctis annumeretur, impediat. Verum, etsi sic habeat, vix tamen quidquam, quo lectori sat notus reddatur, invenio. Ab omnibus enim non tantum Latinorum, sed & Græcorum scriptoribus silentio præteritus, e solis fere horum, quibus tamen & Galesinius addendus, Fastis Sacris, Menæis videlicet, nec non Basiliano & Sirletiano Menologiis innotescit.

[2] Nec ipsamet tria, quibus in hisce id fit, Florentii elogia nos multa de hoc edocent; [nec ipsum, quod de eo, Menæa suppeditani,] verum cum equidem haud alibi, quæ ad nostrum istum Sanctum spectant, litteris mandata inveniantur, elogia illa, ut qualiscumque saltem de sancto habeatur notitia, haud prorsus frustra allegari queunt; cum autem adeo invicem sint consona, ut, si quis, quæ in eorum uno traduntur, cognorit, is simul, quæ in duobus aliis memorantur, habiturus sit comperta, ut pauca, quæ ad Florentium spectant ac utcumque nota sunt, habeat perspecta, hic unum, quod Menæ a suppeditant, elogium una cum versiculo, quem pro more, in illis usitato, id præfert, ob oculos pono, addita, qua & hic & illud in linguam Latinam vertitur, interpretatione.

[3] Versiculus Græce sic habet:

Ὀ͂ θάρσος οἷιον μάρτυρες Φλορεντίου, [quodque huc Græce]
Πρὸς τὴν φλόγα τρέχοντος ὤσπερ πρὸς δρόσον.

Latine autem sonat:

O Florentii, per flammam veluti per
rorem, ut martyres, currentis fiducia!

Ad elogium modo progrediamur. Id sequentibus concipitur his Græcis verbis:

ἅγιος μαρτυς Φλορέντιος ὑπῆρχεν ἐκ πόλεως Θεσσαλονίκης Χριστιανὸς δὲ ὡν καὶ ζηλωτὴς τοῦ καλοῦ ὕβριζε καὶ διέβαλλεν ἐπὶ πάντων τοὺς θεοὺς τῶν ἐλλήνων. ἐπεστήριζε δὲ τοὺς Χριστιανοὺς τῇ πρὸς Χριστὸν πίστει καὶ παντοίως ὡδήγει πρὸς τὴν τῶν θέιων ἀυτοῦ ἐντολῶν ἐργασίαν. Οὔτω δὲ ποιῶν ἐκρατήτη παρά τοῦ τῆς χώρας ἡγεμόνος καὶ ἐρωτηθεὶς, τὸν μὲν Χριστὸν παῤῥησίᾳ ὡμολόγησεν ἐνώπιον πάντων, ὄντα Θεὸν προαιώνιον καὶ ποιητὴν τοῦ παντος. Τοὺς δὲ τῶν ἑλλήνων θεοὺς ξύλα, λίθους, χρυσὸν, ἅργυρον, χαλκὸν, σίδηρον, εἴδωλα ἄψυχα καὶ ἀναίσθητα· καὶ τᾶυτα εἰπὼν τύπτεται σφοδρῶς. Εἶτα κρεμᾶται ἐπὶ ξύλου καὶ ξέεται, καὶ πυρᾶς ἀναφθείσης μεγάλης, ἐμβαλλεται ἐν ἀυτῇ χαίρων, καὶ προσευχόμενος, ἐν ἀυτῆ καὶ εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ ἐτελειώθη.

[4] [& Latine transcribitur,] Latine autem vertitur hunc in modum: Sanctus martyr Florentius Thessalonicensis erat, & cum esset Christianus bonique amore inflammatus, explosit & execratus est omnes ethnicorum deos, Christianosque valde in fide confirmavit, eosdemque exemplo suo ad observanda Dei mandata excitavit; dum autem hæc facit, a regionis præside comprehensus & interrogatus, audacter confessus est, Christum ab omni æternitate esse Deum, Conditorem totius universi, ethnicorum vero deos esse truncos, lapides, aurum, argentum, æs, ferrum inanimesque absque sensu statuas. Hinc crudeliter cæsus in equuleo suspenditur, ferro laniatur, rogoque ingenti accenso gaudens immissus, preces inter ac Dei laudes & gratiarum actiones consumptus est.

[5] [elogium multa nos præter locum natalem & genus martyrii docet.] Tale est, quod huc e Meneis transcribendum duxi, Florentii elogium; cum autem præter locum, quo is natus, martyriique, quo occubuit, genus, nihil fere nos edoceat, imo ne verbum quidem, e quo utcumque vel seculum, quo id factum sit, determinari queat, suppeditet, hinc indefinite loqui compulsus, Sanctumque equidem verosimillime ante annum trecentesimum duodecimum martyrio vitam finiisse, ob rationem in Commentario, SS. Fausti, Januarii & Martialis Actis prævio, num. 7 allegatam existimans, re etiam ipsa id ante annum istum verosimillime accidisse, supra in margine indicavi.

DE S. LUBENTIO PRESB. CONF. CUBRINI IN DIOCESI TREVIRENSI

POST MED. SEC. IV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti memoria in Martyrologiis: cultus & officium Eccles.: Vita qualis edenda: obitus tempus: S. Martini Trevirensis episcopi filius spiritualis haud exstitit.

Lubentius presb. conf. Cubruni in diœcesi Trevirensi (S.)

AUCTORE J. B. F.

Vicus Cubrinus, aliis Cuberinus, posteris Coverna, forsan a Caverna, [Sanctus, quem martyrologi commemorant, in Cubrini] quia in valle inter tres montes situs, ad lævam defluentis Mosellæ, prope Confluentiam, decima tertia Octobris die S. Lubentium colit, qui dicti pagi incolas ad Christi fidem, ut Browerus Annalium Trevirensium lib. 4, pag. 269 refert, primus adduxit. Lubentius, inquit, a D. Maximino ad Cuberinum municipium amandatus, Inferæ Mosellæ populis vicinisque Ripanis & Confluentibus, qui ad eam diem in densis errorum tenebris jacuissent, lætissimam patefacti hominibus cæli nuncium attulit. Eodem die in Sacras Trevirenses Tabulas Sancti nostri relatum est nomen. Vetus Ms. Mrl., quo adhuc utitur ecclesia Aquisgranensis, ista solum habet: Lubentii presbyteri. Maurolycus: Lubentii conf. Molanus in Additis ad Usuardum: Treviris S. Lubentii presbyteri. Index Ms. Martyrologii Hermanni Greven: 13 Octobris Lubentius presbyter & conf. in territorio Trevirensi. Ferrarius: Treviris S. Lubentii presbyteri. Castellanus vero pluribus hisce verbis Sanctum nostrum commemorat: Cubrini prope Confluentes S. Lubentii parochi, qui a S Maximino Trevirensi sacerdotio initiatus fuit. Saussayus Martyrologii Gallicani part. 2, ipsum male Lupentium nominans, sic celebrat: Treviris sancti Lupentii presbyteri & confessoris, divinis glorificationibus præclari.

[2] Ad Loganæ fluvii ripam, qui ex Hassia Superiori excurrens, [& Dietkirchen ecclesiis colitur, atque Treviris] in Rhenum paulo supra Confluentes labitur, triginta duo ab Rheno millia passuum (ut ait Browerus; nam ejus Vita habet octo milliaria) versus Orientem in editiore rupe stat Dietkirchen ecclesia, quæ S. Lubentii corpus, illuc adverso amne vi divina advectum, cum Cubrini obiisset, religiose asservat, atque quotannis hac die, ut P. Henschenio Conrardus Esser, collegii Hademariensis S. J. superior, scribit, dicta eccleia; quæ canonicorum collegio insignita est, Sanctum nostrum Officio ecclesiastico honorat. Eodem etiam die ecclesia Trevirensis hujus Sancti memoriam celebrat Officio novem Lectionum, quarum tres mediæ, in dictæ ecclesiæ Sanctorum Lectionario, anno 1645 edito, contentæ, ipsius res gestas sic breviter enarrant: Lectio IV. Lubentius, bonæ indolis puer, omni virtutum genere diligenter instructus, ad B. Maximinum, Trevirorum archiepiscopum, profectus est Qui deinde eumdem ætate maturum in Cubrino suæ diœcesis ad Mosellam vico presbyterum ordinavit. Maximinus interim ad suos in Aquitaniam reversus, ibique rebus humanis exemptus, animam Creatori reddidit.

[3] [harum Lectionum recitatione honoratur.] Lectio V. Ejus successor in episcopatu Paulinus Lubentium, nonnullis ei ex clero populoque adjunctis, ad requirendas antecessoris sui & patris spiritualis reliquias in Aquitaniam destinavit. Quo ut pervenit Lubentius, cum ab incolis loci, ubi sacri corporis thesaurus delitesceret, rescire non posset, assiduis insistens orationibus, angelo sibi id revelante, cognovit. Igitur S. Maximini corpore ex Aquitania asportato, protinus cum sociis Trevirim revertitur. Exinde piis bonisque in Cubrino vacans operibus, gregemque sibi commissum verbo & exemplo sedulo instituens, tempore Constantii imperatoris Arriani evolavit in cælum. Lectio VI. Cohonestandi simul ac funeris curandi causa conveniunt sacerdotes vicini, quod tamen, peccatis incolarum sic exigentibus, loco moveri nullatenus potuit. Fama miraculi Trevirim Coloniamque delata, accurrunt cum clero populoque præsules, initoque consilio, sancti Viri corpus scaphæ impositum, divinæ providentiæ fluvioque Mosellæ committunt; quod, Deo ita dirigente, primo quidem ad Rheni Mosellæque confluxum usque descendit, inde Rhenum ascendens, Logenam, ubi Rhenum alluit, ingreditur; & ad aliquot milliaria Dietkirchen usque, a sui fundatore Diethero sic nuncupatum, conscendens ibidem honorifice sepelitur.

[4] [Vita qualis edenda.] Quæ in hisce Lectionibus de Sancto nostro recensita videmus, eadem fere at prolixiori stilo mirisque adjunctis, fabulam omnino redolentibus, exornata leguntur in ipsius Vita, ab auctore anonymo composia, quam D. Joannes Hoffman, monasterii Arnsteiniani, Ord. Præmonstratensis, quondam provisor, ex dictæ abbatiæ Passionali Sanctorum fideliter descriptam, ad R. P. Henschenium misit. Quo seculo hanc biographus concinnaverit, nusquam edicit, nec in toto ipsius lucubrationis decursu ulla nota chronologica reperitur, ex qua tempus, quo hæc elucubrata fuerit, erui possit. Ex hisce quidem verbis, Prædicta Vita S. Lubentii de verbo ad verbum descripta est ex tertio volumine, inscripto Passionale Sanctorum, ex grandi scilicet libro pergameno, quem exaravit eleganti charactere quidam monasterii Arnsteiniani religiosus circa annum Domini 1170, quæ ad apographi hujus calcem adjecta reperiuntur, Sancti nostri Vitam ante annum 1170, quo citatum Passionale, illam complectens, exaratum fuisse notatur, compositam fuisse, fit manifestum; at inde ipsam plurimis seculis post S. Lubentii mortem, quam seculo IV ad mediam sui partem elapso contigisse infra videbimus, haud elucubratam fuisse, non fit consectarium. Utut sit, licet fabulosis adjunctis, ut jam innui, fœdata sit, ipsiusque auctorem, qui forte aliquot seculis post Sancti ætatem floruerit, de hujus rebus gestis satis instructum fuisse, minime constet, atque proinde haud magnam auctoritatem sibi apud lectorem conciliatura videatur; illam tamen, quod admodum prolixa non sit, huic Commentario subjicere, haud inutile fore existimo, ut sic de ipsa, cum sibi ob oculos posita fuerit, ipsemet lector suum ferre judicium & dispicere queat, an recte, huic lucubratiunculæ haud magnam fidem tribuendam esse, censuerimus.

[5] Restat, ut in annum, quo S. Lubentius æternam virtutum suarum mercedem receperit, [Seculo IV ad mediam sui partem elapso obiit.] inquiramus; atque deinde, an S. Martini, episcopi Turonensis, Sanctus noster filius spiritualis exstiterit, indagemus. Quod ad primum spectat: in edenda vita, quæ ipsius obitus annum haud exprimit, legitur Sanctus post S. Maximini, Trevirensis episcopi, sacri corporis ex Aquitania Trevirim translationem, cui jussu S. Paulini, qui ejusdem ecclesiæ post S. Maximinum ab anno 349 (ut in Commentario ad ipsius Vitam in Opere nostro ad diem 31 Augusti videre est) usque ad annum 359 vel 360 sedem occupavit, ille interfuerat, in pagum Cubrinum rediisse, ibique ex hac vita migrasse. Sic B. Lubentius, inquit biographus, optato potitus thesauro, scilicet sacris S. Maximini reliquiis, Trevirim reversus est. Post hæc rediens ad vicum, cui pastor datus fuerat, consummato vitæ termino, Deo feliciter spiritum reddidit. Ex quibus consectarium fit, dictam translationem ante annum 349, quo ex dictis S. Paulinus Trevirensem cathedram ascendit, haud contigisse, proindeque Sanctum nostrum ante dictum annum ex hac vita non migrasse. Supra transcriptæ Lectiones, in S. Lubentii honorem recitari solitæ, ipsum, S. Maximini corpore Augustam Trevirorum relato, mortalem vitam cum immortali tempore Constantii imperatoris Arriani, qui ab anno 353 usque ad 361 toti imperio præfuit, commutasse referunt. Verum huic asserto laudatus Castellanus refragatur, qui Sancti mortem in Mrl. Universali anno 369 affigit. Quæ cum ita sint, annum Sancto nostro in cælis natalem determinare haud possumus; quare ipsius obitus tempus seculo IV, ad mediam sui partem elapso, supra in margine signavimus.

[6] Modo ad secundam quæstionem pergamus, scilicet num S. Lubentius S. Martini, Turonensis episcopi, [An Sanctus a S. Martino, ep. Turonensi,] filius spiritualis fuerit? Id quidem Sancti Vita hisce verbis affirmat: Beatus Lubentius a parentibus suis S Martino Turonensi episcopo est oblatus, & ab eo de sacro fonte levatus, & in filium spiritualem est adoptatus. Cujus vestigiis Puer bonæ indolis sedulus adhærens, paulo post ei Trevirim visitanti comes efficitur, ibique S. Maximino ejusdem civitatis episcopo … nutriendus committitur. Iisdem fere etiam verbis S. Maximini, antistitis Trevirensis, biographus Sanctum nostrum, ut in Opere nostro ad diem 29 Maii videre est, S. Martini Turonensis filium spiritualem fuisse refert. At hoc verum esse non potest: nam Maximinus, qui S. Lubentium presbyterum ordinavit, 21 ad minus annis vita & episcopatu defunctus erat, antequam Martinus ad cathedram Turonensem assumeretur. Sunt, qui hujus promotionem anno 370, alii anno 371 affigunt. Tillemontius tom. 10 Monumentorum Eccl. pag. 315 illam anno 372 contigisse autumat. Chiffletius in Dissertatione de ratione temporum S. Martini num. 16, & Pagius in Baronii Annales illum sedem Turonensem anno 375 primum adiisse contendunt. Quæ sententia a veritate minus aberret, ad XI diem Novembris, S. Martino sacram, dispicietur. De S. Maximino egit Henschenius citato statim in Opere nostro loco, ejusque obitum innexuit anno 349, quo S. Paulinum ei successisse, probatum num. præced. diximus.

[7] [in filium spiritualem assumptus fuerit.] Hunc tamen parachronismum, qui utriusque Sancti episcopatum, tot annis invicem disjunctum, contemporaneum facit, quidam forte sequenti modo excusare conabuntur. SS. Lubentii & Maximini biographi, inquient, prolepsi usi fuerunt, nec aliud voluere, quam Martinum, qui postea Turonensi ecclesiæ præfuit, Sanctum nostrum in filium spiritualem assumpsisse, illumque deinde S. Maximino erudiendum tradidisse, cum adhuc militaret sub signis Constantini Junioris vel Constantis, quibus in Gallia imperantibus, floruit Maximinus Trevirorum antistes. Fateor; sic omnis anachronismus evanescet, nec est, cur SS. Lubentii & Maximini biographi prolepsi certo haud usi credantur. Verum cum S. Lubentius a S. Maximino, qui anno 349 obiit, ad sacerdotium promotus atque in vico Cubrino parochus constitutus fuerit, nonne ipsum ante S. Maximini mortem, seu annum 349, annos ad minus 25 ac proin cum hi ex anno 349 subducti ad annum 324 deducant, posteriori isthoc anno natum esse, consectarium evadit? Adhæc cum anno 324 S. Martinus de omnium, qui hujus meminere, historicorum consensu, nondum sacra Baptismi unda regeneratus esset, quam gratiam tandem anno 337 vel, ut alii volunt, 334 obtinuerit, nonne illis, qui S. Lubentium exstitisse S. Martini filium spiritualem, contendunt, hunc adhuc catechumenum e sacro fonte S. Lubentium levasse atque in filium spiritualem assumpsisse, quod sacris Ecclesiæ ritibus repugnat, erit dicendum? Minime vero, inquient isti: potuit enim S. Martinus anno 334, quo Baptismi gratiam receperat, S. Lubentium, licet tunc temporis decem annos natum, e sacro fonte levasse. Verum, etsi sic habeat, cum equidem auctores, qui, SS. Lubentii & Maximini biographos dicta prolepsi usos fuisse, contendunt, nullas rationes allegent, quibus, laudatos biographos certo fuisse proleptice locutos, convincamur; cumque hos SS. Lubentio & Maximino, quorum res gestas exararunt, nec contemporaneos nec suppares fuisse, constet, sed contra pluribus ab ipsorum ætate seculis remoti vixisse neque satis de iis, quæ narrarunt, instructi fuisse videantur, temeritatis haud insimulabimur, quod saltem, an S. Martinus, ut tradunt, Lubentium in filium spiritualem assumpserit, in dubium revocemus.

VITA S. LUBENTII PRESBYTERI CONF.,
Auctore anonymo,
Ex 3 tomo Passionalis monasterii Arnsteiniani.

Lubentius presb. conf. Cubruni in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 4968
a

A. ANONYMO.

CAPUT UNICUM.
Sanctus a S. Martino, Turonensi episcopo, de sacro fonte levatur: parochus a S. Maximino Trevirensi creatur: hujus defuncti corpus ex Aquitania Trevirim transfert: moritur & sepelitur.

[Sanctus, a S. Martino de sacro fonte levatus, parochus creatur a S. Maximino,] Beatus Lubentius a parentibus suis S. Martino, Turonensi episcopo, est oblatus, & ab eo de sacro fonte levatus, & in filium spiritualem est adoptatus b. Cujus vestigiis bonæ indolis Puer sedulus adhærens, paulo post ei Trevirim visitanti comes efficitur, ibique S. Maximino ejusdem civitatis episcopo, miræ sanctitatis viro, nutriendus committitur. Susceptum itaque Puerum cum B. episcopus in omnibus non mediocriter erudiisset, in vico Cubruno postea presbyterum ordinavit c. Beatus autem Maximinus pie memor suorum propinquorum Aquitaniam, patriam suam, revisit, ibique, rebus humanis excedens, animam Creatori reddidit.

[2] Succedens ergo ei in episcopatu Paulinus, vir beatissimus, [hujus defuncti corpus jussu S. Paulini ex Aquitania Trevirim] hunc B. Lubentium cum multitudine clericorum & reliqui populi fultum suffragio ad Aquitanicas partes dirigit, corpus magistri inquisiturum. Nemo tamen illorum, quod erat difficilius, locum sepulturæ ejus noverat. Igitur, quiescentibus cæteris & relevationi corporis indulgentibus, B. Lubentius orationi prosternitur, Dei misericordiam flagitans, ut, quo membra sancta requiescerent, indicare dignaretur. Orante ergo S. Lubentio, ecce subito puer opilio, qui prope oves pascebat, præmisso S. Maximini nomine, aberrantem ovem, si aliorsum, quam ipse vellet, abiret, minatus est percussurum.

[3] At S. Lubentius, tali percepto augurio, evocato puero, [transfert, quo peracto, moritur] curiose cœpit inquirere, quanam in parte Sancti, cujus nomen invocaverat, requiesceret corpus. Quod cum puer ostendisset, B. Lubentius, pergens ad comites, orationi eos incumbere monuit. Quibus orantibus, ecce angelus Domini astans B. Lubentium sic allocutus est: “Noveris, hic sacerdotis sanctissimi corpus tumulari. Age ergo”, inquit, “& nunc clavem ecclesiæ a capite custodis dormientis auferas, & cupitum thesaurum, sicut vis & sicut scis, absportes.” Sic B. Lubentius, optato potitus thesauro, Trevirim reversus est d. Post hæc rediens ad vicum, cui pastor datus fuerat, consummato vitæ termino, feliciter Deo spiritum reddidit.

[4] [Ipsius cadaver, quod ad ecclesiam Cubrinensem deferri cælitus impeditur,] Post excessum vero S. Lubentii, cum sacerdotes vicini cum populo Cubrunensi venerabile corpus in eadem ecclesia locare vellent, virtute Dei accidit, ut, cunctis admirantibus, immobile corpus staret & nusquam ab indigenis transferri posset. Cum vehementer admirando id crebrius attentarent & frustrarentur, divinæ voluntati sanctique Viri meritis id concedentes, ne Deo rebelles stulto in certamine invenirentur, seipsos tanti Patroni exequiis indignos, locumque indignum nimis reputabant. Nec mirum; plebs quipe dura & exasperans, dum a pio doctore monita virtutis prius non receperat, sed sobrie, juste & caste viventem, gravem sibi suisque operibus contrarium invita sufferebat, ad sui contemptus indicium corpus sanctum obtinere non poterat. Quid tandem agitur? Luctu, ejulatu & ploratu Cubrunum refertur * famaque tanti miraculi Trevirim atque Coloniam e attigit. Adsunt præsules aliique primates, cum clero & populo sanctum corpus singuli ad sua loca certatim transferre conantes; sed quoniam humana opinio in inscrutabili Sanctorum consilio non habet effectum, placuit prudentioribus de hac causa divinæ dispositionis arbitrium experiri.

[5] [schaphæ impositum Mosellæ committitur, primoque Confluentes descendens, inde ad Loginstein] Quo definito, electis ministris, sicut dignum erat, castis simplicibusque ac probabilis vitæ hominibus, levatum & portatum est corpus sacrum cum suo sarcophago cum omni veneratione ad littus Mosellæ f, impositumque est naviculæ, quæ, carens viris & secundum seniorum decreta ab hominibus quidem impulsa, divino autem gubernata auxilio deorsum fluebat. Ibant interea populi ex utraque parte fluminis, sanctum prosequentes Virum, nimirum arbitrati, eum Confluentiæ g remansurum, aut naviculam Rheni h gurgite raptam deorsum fore fluituram. Ea itaque habita existimatione, superiores nimia perculsi formidine erant plangentes & Deum obsecrantes, ut se in suo salutari visitare dignaretur. Inferiores vero, ad quos omnium fluitantium levis & proclivis semper est descensus, jam quasi spe optata potiti, manibus plaudendo & vociferando, ultra modum exultabant. Nec mora, ubi ad Rhenum perventum est, prædicta cymba felici onusta pondere, S. Spiritus gratia velificante, Rhenum ascendit. Quo viso miraculo; fideles Christi animati sunt, & populus Rhenensis ex utroque occurrens littore, Deum voce exultationis glorificabat. Præteriens autem navicula Confluentiam & duos vicos Rheni, prope positos, mox directa in flumen, quod Logena i est dictum, & ab Oriente in Rhenum influit, ad villam Loginstein, quæ super idem flumen extenditur, applicuit.

[6] [applicuit, in quo pago duæ sorores] Igitur miro modo de adventu tanti corporis idem vicus personuit, & ad littus ruit undique vulgus, novum Hospitem suscepturus. Pars locum illum Deo Sanctisque suis curæ esse dicebat, quem divina gratia præ cæteris in Sancto suo tam insolita visitatione respexisset, pars sese imparem esse, nec ad obsequia tanti sacramenti aliorsum destinati sufficere astruebat. Erant tunc in eodem rure sorores duæ, maritis liberisque immunes, paucis admodum vinetis fruentes; quarum una, divino amore succensa, ad naviculam properans, portionem suam coram hæredibus suis & multa turba, quæ aderat, S. Lubentio absque omni contradictione in proprietatem tradebat. Altera vero germana, cum similiter facere nequaquam cogi posset, tantam confestim in phrenesim agebatur, ut per totam noctem illam pro insana haberetur.

[7] Mane itaque facto, cognati & amici ejus hortabantur eam, [hæreditatis suæ partem in S. Lubentii] ut partem quoque sui patrimonii Deo Sanctoque ejus offerret, sororis petitionem implendo; quo per ejusdem Sancti merita, mentis sanitate recepta, cum sua germana æternæ vitæ reciperet præmia. Cumque noctem illam solemnem & insomnem omnes duxissent, & triduum jejunium fieri cum omni devotione decrevissent, quatenus sanctum Hospitem digne recipere & obtinere possent; ecce, lux sequentis diei orta est, & carina Christi Confessoris, cælesti impellente virtute, relapsa Logenam cœpit ascendere, Quo cognito, omnis illa plebs ingemuit, nihil Deo Sanctisque ejus dignum fecisse contestans, nec naviculam ejus audebat contingere, nec voluntatem impedire illius, qui ambulat super pennas ventorum, cujus via est in mari & semitæ ejus in aquis multis, & vestigia ejus non cognoscentur.

[8] Tunc demum mulier illa prius obstinata pœnitens, [honorem consecrant;] quod pridie male tenax fuisset, & quod magna parvis, æterna temporalibus non commutasset, per gratiam Dei & merita S. Lubentii mentem recepit, & subito prosiliens flumen transivit; sacrum namque vehiculum in altera ripa commeans ad radicem montis diverterat, quasi aliquem ibi operiturum. Illa vero appropinquans propinquis & amicis comitata, & humiliter se inclinans septies flectit genua, & tunc demum offerebat ultronea voluntate S. Lubentio, attestantibus fidelibus, qui aderant, suæ hæreditatis munus. Hæc sane ibidem accidisse testatur sacer fons, illic ab eadem die usque in hodiernum diem emanans; cui etiam ab ejusdem Sancti nomine vocabulum accidit, eo quod idem Christi Confessor ab omnibus, Dominum sitientibus, semper sit quærendus & desiderandus.

[9] Tendens ergo prædicta navicula cum suo rectore absolute per solitudinem ad locum, [deinde Dietkirchen usque conscendit,] a Deo prædestinatum, acta felicibus austris flumen Logenæ ascendit, quod adhuc tum temporis undique sylvis & montuosis nemoribus obsitum feris & bestiis erat, hominum vero parva frequentia colebatur. Necdum castella tyrannorum, nec dura oppida prædonum, nec varios usus negotiatorum illa regio habebat. Porro amnis ad cursum hujus naviculæ insolitum obstupuit; montesque & colles cum lignis sylvarum ad laudem tanti Patroni resonabant; bestiæ saltus per arva ante faciem Sancti hujus dedere; fontes cum suis rivulis largius fluentes, in occursum ipsius manabant, ipsi quoque pisces ratim illam non piscatoriam esse suspicantes, præludendo connatabant. Quid autem de avibus referam? Cum non solum aëreæ, verum etiam aquaticæ, alis plaudendo, rostris garriendo, Sanctum Dei vice hominum salutarent; licet enim bruta animantia ratione careant, habent tamen constrictivam super se Dei potentiam, cui obtemperent; ad cujus nutum etiam sequuntur insensibilia. Hinc nimirum est, quod corvi Eliam pascebant, Daniëlem leones servabant, cetus Jonam reddidit. Sic omnis formarum conditio Sanctorum paret obsequio.

[10] [ibidemque honorifice sepelitur.] Est saxum in altum porrectum eminens contra Orientem super littus præscripti fluminis, octo k circiter milliaria habens a Rheno, super quod oraculum, vocabulo Dietkirchen, positum fuerat, a suo videlicet authore Dietgero l, ut fama est, nuncupatum; hic dum olim paulo altius in eadem parte amnis, in viculo, Derna nuncupato, dives pecoris habitaret, & eumdem collem petrosum nemoribus obsitum, cælesti splendore sæpius illustrari, & angelica visitatione terribilem servorum relationibus, imo experimento cognovisset, oratorium fecit ibidem, ibique, quoad vixit, Christi gratiam implorans, feliciter requievit. Affuit interea felix dies & memorialis, qua B. Lubentii corpus ab angelis translatum ad supradictum saxum applicuit. Et ecce, viri religiosi tam clerici, quam laïci, aderant, qui sanctissimi Patroni prosecuti carinam fuerant; facto ergo terræ motu, idem collis undique contremuit, &, qui aderant, virtutem divinam affore contestantes, occurrunt humiles, Sanctumque Dei tollentes cum Hymnis & Psalmis glorificabant. Sic denique idem noster Patronus in præscripto oraculo humiliter depositus requievit, quousque eum Christi clementia, sicut adhuc claret, miraculis & virtutibus extulit, & divinæ gratiæ benedictionibus per omne ævum mirificavit.

ANNOTATA.

a Hoc monasterium Ordinis Præmonstratensis, olim cognomine castrum, in diœcesi Trevirensiprope Loganam fluvium, anno 1139 Ludovicus comes de Arnstein, ut in Sacræ Antiquitatis Monumentis, auctore Hugone Stivagii abbate, tom. 2, pag. 84 videre est, fundavit.

b Vide Comm. prævii numm. 6 & 7.

c S. Lubentium forsan archidiaconum, vel officio, archidiaconis modo competenti, functum fuisse, ex sequentibus, quæ Browerus Ann. Trev. tom. 1, pag. 236 habet, verbis suspicari licet: Fidei per Trevirorum antistites trans Rhenum propagatæ vestigia tenemus certissima, ex inspectione sacra & jurisdictione, quæ secundum Loganam utrimque latissime patet; cui & archidiaconus olim impositus, sede ac titulo S. Lubentii ad hunc usque diem insignis.

d Hæc S. Maximini corporis ex Aquitania Augustam Trevirorum relatio, iisdem fabulosis adjunctis ornata, in ipsius vita, in Opere nostro ad 29 Maii edita, refertur; verum illa in S. Lubentii Lectionibus Propriis merito omissa vidimus.

e Archiepiscopalem Germaniæ civitatem, ad Rhenum sitam, ditionisque Electoris Coloniensis caput.

f Qui Galliæ Belgicæ fluvius est, originem habens in Lotharingia, in monte Vogeso paulo supra vicum, Bussans Gallice dictum, in ipso Alsatiæ & comitatus Burgundiæ limite.

g Percelebri huic diœcesis Trevirensis oppido, medio Moguntiam inter Coloniamque Agrippinam spatio, ab Rheni Mosellæque concursu nomen factum est.

h Qui fluvius notissimus est, & Germaniæ post Danubium maximus.

i Vide Comment. prævii num. 2.

k Vide eumdem Comm. prævii numerum.

l In supra transcriptis Lectionibus vocatur Dietherus. Laudatus Browerus supra citato loco vocem Dietkirchen a Fano Mercurii, qui Germanice Diet dicitur, provenire conjectat.

* l. repletur

DE S. ROMULO, EPISCOPO JANUENSI CONFESSORE,

VEROSIMILLIME POST AN. CCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti ætas utcumque definita, reliquiarum translatio, cultus, Vita qualiscumque quandonam scripta.

Romulus episcopus Januensis conf (S.)

AUCTORE C. B.

Ex episcopis Januensibus S. Salomonem seu Salonem, ad vigesimam octavam, qua etiam, an vere exstiterit Januensis episcopus examinavimus, [Sanctus, quem ordo quidem, quo sedisse creditur,] Septembris diem Operi nostro, quod tunc in Martyrologio Romano hodierno memoretur, jam insertum, exstitisse primum, cujus ad posteros dimanarit memoria, proximeque ei tres, quorum ne nomina quidem noscuntur, successisse, Ughellus in Episcoporum Januensium serie tom. 4 Italiæ Sacræ a Coleto auctæ col. 837 præfatus, mox quatuor alios, S. Valentinum videlicet, S. Felicem, S. Syrum ac tandem, de quo hic modo (SS. Valentino, Felice & Syro ad dies, quibus singuli vel coluntur vel obiisse putantur, in Opus nostrum pariter jam illatis) agendum nobis restat, S. Romulum, nominatim eo ipso, quo a me modo relati, ordine recenset; quod si autem & hic admittendus & veritati, quod, ut jam indicavi, Ughellus, priusquam de quatuor hisce sanctis Episcopis loquatur, præmittit, sit consonum, consectarium inde evadit, ut Valentinus quinto, Felix sexto, Syrus septimo ac denique Romulus, quod de hoc & Ecclesiæ Genuensis Tabulæ, teste Ughello, memoriæ produnt, octavo inter Januenses antistites loco sederit.

[2] Hinc porro simulque ex eo, quod Diogenes, proxime post Romulum in Episcoporum Genuensium Serie ab Ughello relatus, [eaque, quæ hic præterea adducuntur, haud diu admodum ante annum 381,] anno 381 synodo Aquileiensi fuerit præsens, tuncque adeo sedisse certo noscatur, non inepte concluseris, primo quidem Valentinum, quem Epitaphium, apud nos tom. VII Maii pag. 344 Vitæ ejus Encomio insertum, annis 12 & mensibus XI sedisse indictioneque tertia decima obiisse testatur, vel anno 325, quo primum post numerandarum Indictionum singulisque annis quindecim innovandarum initium a Constantino factum indictio XIII cucurrit, vel, si hanc eamdem indictionem recurrentem exspectare lubet, anno 340 excessisse e vivis; deinde vero, cum successor Felix, Operi nostro ad IX Julii diem, qua Genuæ colitur, insertus, viginti annis, uti ejus epitaphium, ibidem relatum, fidem facit, ecclesiæ Genuensi præfuerit, ac proin, spectatis iis, quæ de Valentino dicta jam sunt, vel anno 345 vel anno 360 debeat esse vita functus, successores ejus SS. Syrum & Romulum toto illo temporis spatio, quod ab anno vel 345 vel 360 usque ad tempus, quo Diogenes, priusquam anno 381 concilio Aquileiensi interesset, sedere incepit, Genuensis ecclesiæ cathedram occupasse, ac proin Sanctum nostrum verosimillime haud admodum diu ante annum 381 obiisse. Ac ita quidem Papebrochius noster, qui ad secundam Maii diem, cultui S. Valentini sacram, de Sancto isthoc jam egerat, de eo iterum post ob qualiacumque Acta, quæ desiderata eatenus fuerant, feliciter tandem obtenta luceque publica donanda in Appendice ad eamdem Maii diem tom. VII Maii pag. 542 & seq. tractans, SS. Valentini, Felicis, Syri & Romuli, quorum quemque ordine supra assignato sedem Genuensem occupasse credebat, chronologiam, fieri id non inepte eo modo posse ratus, utcumque ordinare fuit ibidem in Comment., dictis Actis prævio, num. 1 & 2 conatus.

[3] [alia vero, hic pariter adducta, ante annum etiam 342 sedisse exigunt,] Verum postea, dum ad XXIX Junii diem, qua S. Syrus & obiit & Martyrologio Romano recentiori memoria fuerat insertus, de Sancto isthoc tractabat, chronologiam, quam prius utcumque in S. Valentino stabilierat, nonnihil immutandam putavit. Cum enim, omnibus attentius expensis, hinc quidem, sævissimis Arianæ hæreseos tempestatibus, quibus post Orientem etiam Occidens, jam inde ab anno 325 concuti cœptus, sus deque sub imperatore Ariano Constantio, in Arelatensi & Mediolanensi synodis, anno 353 & 355 in Gallia Italiaque congregatis, in exsilium abire episcopis, qui Athanasiii damnationi subscribere recusabant, compulsis, est actus, SS. Felicem, Syrum ac Romulum, admissa, quam in S. Valentino ordinarat, chronologia, implicari, neque tamen in horum Vitis, imo & nuspiam alibi, ullam Arianorum, Occidentem turbantium, cum quibus, quid negotii habuerint, mentionem fieri, animadvertisset; illinc vero in qualiscumque concilii Romani, anno 324 sub S. Silvestro Papa celebrati, Actione prima apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 1546 inter primos, qui concilio isti interfuisse scribuntur, Syrum nominatum inveniret, huncque exstitisse sanctum nominis hujus Januensem episcopum conjiceret, Valentinum a quinto, quo inter Januenses episcopos sedisse passim creditur, loco amovit, eumque post S. Syrum, S. Felici, cum hic annis viginti episcopatum tenuisset, paulo ante annum 324 suffectum itemque post S. Romulum, anno circiter 342 e vivis sublatum, sedisse episcopumque circa hunc annum ordinatum, anno 355, quo etiam indictio tertia decima fuit in cursu, obiisse statuit.

[4] Ita laudatus decessor noster, simul etiam addens, [verosimillime equidem & ante annum, uti hic allegata] credi posse, Valentino anno 355 suffectum fuisse, qui, quamvis in Ariminensi concilio cum ceteris seductus, oblivioni tradi sit meritus, vitam nihilominus usque ad annum circiter, quo Diogenes sedere incepit, 380 protraxerit. Ast cum sic equidem Valentinum a quinto, quo inter Januenses episcopos passim locatur ab aliis, loco amotum tam S. Romulo, quam S. Syro, postponat, quid ni eumdem Valentinum Diogeni etiam, qui verosimillime circa annum 380 sedere demum inceperit, postponere obitumque ejus in annum 400, quo pariter indictio tertia decima fuit in cursu, differre possimus? Id equidem haud perspicio: id autem si fiat, nihil impediet, quo minus S. Romuli obitus ab anno 342, quo alioquin secundam mox dicta foret signandus, in annum 352 aut 353 rejiciatur ac post illum abs hoc circiter posteriori anno alter, qui, quod in Ariminensi anni 359 concilio cum ceteris fuerit seductus, oblivioni tradi sit meritus, proxime ante Diogenem, certo ante annum 381 episcopum creatum, sedisse statuatur. Adhæc, quod si etiam is oblivioni datus Januensis episcopus proxime post Syrum, cum hic, qui non secus ac S. Felix 20 annis sedisse a nonnullis putatur, ab anno circiter 322 usque ad annum 342 episcopatum tenuisset, ad sedem Januensem fuisse promotus, cumque eamdem usque ad annum circiter 361, quo Constantius imperator obiit, occupasset, S. Romulum nactus esse successorem dicatur?

[5] Inde iterum consectarium evadet, ut hic usque ad annum circiter 381 vitam protraxerit; [suadent, 352 sedi, & post annum 350 obiit, locoque, quo id accidit, sepultus, inde post, uti, quæ penes nos] verum S. Syro proxime successisse S. Romulus passim creditur, idque etiam in hujus Vita, Commentario huic subdenda, num. 2 indicari videtur; etsi autem nec communis ista opinio, nec, uti ex infra dicendis patescet, Sancti nostri Vita fidem indubitatam mereatur, esse tamen videtur, cur, an vere S. Syro S. Romulus proxime haud successerit, dubitari merito queat. Verum, etsi sic habeat, Sanctum equidem ante annum 352 sedisse, nec ante sec. IV, media sui parte jam elapsum, obiisse, vero apparet e jam supra dictis simillimum. Ad ea, quæ mortem ejus subsecuta sunt, progredior. Postquam in villa Matutiana, in qua diœcesim suam visitans commorabatur, morbo subito correptus brevique ad extrema deductus vitam hanc mortalem cum immortali commutasset, ibidem etiam terræ fuit mandatus; inde autem post, villa ista a Saracenis excisa, a Sabbatino, Januensi episcopo, Januam fuit translatus. Docet hæc omnia qualiscumque S. Romuli Vita, Commentario huic, ut jam monui, subdenda. Hæc, quæ, si ea, quæ de Sancti die & loco emortuali translationeque refert, exceperis, nihil fere, quod non in quamvis episcopum, sanctitate conspicuum, quadret, memoriæ prodit, penes nos exstat in authentico, quod Janingus noster Romæ invenit, quodque ei, unde apud nos in Appendice ad 2 Maii diem S. Valentini Vita jam data, per omnia simile est, instrumento, e Genuensis ecclesiæ cathedralis, uti id præambulo, quod apud nos tom. 7 Maii in dicta Appendice in Commentario, S. Valentini Vitæ præmisso, num. 4 invenies, fidem facit, codice magno pergameno Ms. excerpta seu transumpta.

[6] [in instrumento hic memorato exstat, ejus Vita,] Ac primo quidem Vitæ textui notarialis de antiquo illius in ecclesia Genuensi usu, fideque transumpto habenda Marci Antonii Mulfini attestatio, anno, uti in hic notatur, secundum Genuensium cursum MDCVIII, id est, anno nostro MDCVII, data, subjungitur; deinde vero post hanc, cujus tenorem in Comment. proxime citato num. 5 reperies, sequitur Jacobi Cunei, publici imperiali & Genuensium auctoritatibus notarii, qui dictum transumptum e laudati notarii Marci Antonii Mulfini protocollis, penes se exstantibus, anno MDCXII die XI Maii transcribi curavit, authenticum, quo id se fecisse, ita suum, quod penes nos exstat, transcriptum seu ecgraphum in publicam probantemque formam redigens, declaravit, testimonium, hocque mox excipit aliud, quo idem Papinianus Dinalius, protonotarius apostolicus, canonicus & illustrissimi ac reverendissimi D. Horatii Caroli Spinulæ archiepiscopi Genuensis vicarius generalis, coram quo constitutus Magnif. D. Antonius Maria Montebrunus, Genuensis patricius, supra memoratum, quod confici curarat, transumptum autenticari fecerat, mox dicti Jacobi Cunei legalitatem, ut loquuntur, testatus est, hac ratione, ut eidem fides, publica etiam, cui Silvester Merellus, notarius & curiæ archiepiscopalis Genuæ cancellarius, subscripsit, attestatione, eum in finem confecta, tam intra, quam extra judicium adhibenda sit, efficiens.

[7] [per auctorem, qui nusquam nomen suum prodit,] Tale est, quod qualemcumque e jam dictis Sancti nostri Vitam continet, quodque Romæ inventum Museo nostro Janningus procuravit, instrumentum authenticum, eo verosimilime, prout ad SS. Valentinum & Romulum spectat, idcirco præsertim, ut inde cultus, quo ambo hi Sancti Genuæ gaudent, probari posset antiquitas, allatum; etsi autem, ut, quæ de S. Valentino, ita etiam, quæ de S. Romulo id complectitur, sermonis potius, quam Vitæ speciem præferant, ipsemet tamen auctor anonymus, qui litteris ea mandavit, lucubratiunculam, qua id de Sancto nostro tractans fecit, statim ab ipsomet illius initio Vitam appellat. Exstat hæc etiam tom. 4 Italiæ Sacræ, a Colleto auctæ, col. 839 & duabus seqq. apud Ughellum, e veteri, ut hic ibidem ait, Ms., cujus nullam dat notitiam, accepta; ast cum tam ibidem, quam in transcripto nostro mendis non paucis laboret, hic infra nec prout ab Ughello est edita, nec prout in nostro transcripto exstat, sed, adhibitis; quæ subinde in hoc, & subinde apud illum occurrunt, Lectionibus minus mendosis, lectori a me exhibebitur. Nusquam quidem Vitæ auctor nomen suum prodit, nec quidquam, unde id colligas, suppeditat; verum habet saltem, unde tempus, quo istam lucubrationem suam concinnarit, utcumque determines.

[8] In ea enim num. 12 sequentem loquitur in modum: Verum modernis temporibus, domno Sabbatino Januensis sedis cathedra episcopali sublimato, [Sabbatino Januensem ecclesiam gubernante, vel certe] æstu nimio cundem episcopum contigit vexari, eoquod beatissimi corpus Romuli in villa Matutiana, omni habitatore privata ac sacerdotali tanto tempore officio desolata, invisum haberetur; cum enim hisce verbis, vel ipsomet, quo Januensis ecclesiæ cathedram Sabbatinus occupavit, tempore vel certe haud diu admodum post sese scripsisse, non obscure prodat, hicque, utpote qui, quemadmodum apud Ughellum videre licet, anno 876 Ticinensi synodo, sequentique deinde anno Ravennensi concilio interfuerit, haud serius certe quam priori e duobus hisce annis sedere inceperit, ac porro ejus successor Theodulphus, nominis hujus I, anno 930, uti apud eumdem Ughellum invenies, jam sederit, consectarium fit, ut eo temporis spatio, quod ab anno 876 usque ad annum 930 excurrit, vel certe haud multo post anonymus Vitæ Sancti nostri scriptor suam isthanc lucubrationem adornarit.

[9] Verum etsi sic habeat, eum tamen id non labente adhuc sec. IX, [uti ex hic adductïs] sed X aliquamdiu jam inchoato, & forte quidem etiam ultra annum trigesimum provecto fecisse, mihi suadent, quæ verbis jam datis proxime præmittit, sequentia isthæc: Saracenorum gens, Hispania, ut narravit, magnam partem occupata, … pro more piraticam exercens, Arelatem urbem invasit, provincialesque depopulans usque ad Fraxenetum pervenit. Quo latibulo latrocinandi invento, resedit, vastavit vero in fines progrediens circumquaque in Foro-Juliensem urbem & antipolim, Nicca castella usque ad Albingaunum, pedestrique itinere Alpes ingressa valles & civitates Ebrodunensemque terram Mauriennam Seutiam cis citraque destruxit & usque triennium, habitatoribus interemptis, Elimanniam ad nihilum redegit. Italiam post hæc ingressa per ducentorum ferme annorum spatia multos Romam orationis gratia progredientes gens Saracenorum interfecit; diversis itaque potita gazis ac captivorum multitudine ad Fraxenetum repedavit, spoliisque naves ac captivis repletas in Hispaniam delegavit, sicque Matutiana depopulata usque ad præsens tempus omni privatur habitatore.

[10] Ita enim a Saracenis, priusquam abs his villa Matutiana, [illius verbis, cum horum] e qua deinde Sancti nostri corpus translatum, excideretur, Fraxinetum occupatum fuisse, tradit, idque, ut Pagius in Criticis ad annum 921, num. 3 docet, inter annum 888 & 890 evenit; etsi autem forte aliquanto etiam citius, imo & antequam ad sedem Januensem Sabbatinus eveheretur, castrum illud a Saracenis occupatum, villaque Matutiana fuerit excisa, inde tamen fuisse ex hac Sancti nostri corpus sec. IX adhuc labente translatum, inferri non potest. Fuisse enim villam istam, priusquam inde Sancti nostri corpus Genuam transferretur, a longo jam tempore excisam incolisque privatam, verbis jam nunc datis, aliisque, quæ hisce præmisit ac jam data pariter sunt, Sancti nostri biographus luculenter insinuat; cum autem sic habeat, nec is, statim atque Romuli corpus e Matutiana villa Genuam fuisset translatum, scriptionem suam, qua & translationem isthanc & simul qualemcumque Sancti Vitam est complexus, adornasse ullo ex capite videatur, id versimillime non seculo IX adhuc labente, sed sec. X aliquot annis jam inchoato, vel, quod magis placet, eodem seculo ultra annum etiam trigesimum jam provecto præsterit.

[11] [nonnulla, quibus, lucubrationem istam serius, quam sec. X adornatam esse, sequeretur,] At vero, inquies, spectatis iis, quæ idem Sancti nostri biographus scribit, necessarium apparet, ut non modo post seculum nonum, sed diu etiam post seculum decimum lucubrationem suam adornasse dicatur. Postquam enim Fraxinetum fuisse a Saracenis occupatum, per verba num. 9 huc transcripta narravit, fuisse hosce, postquam id fecissent, ducentorum fere annorum spatio per Italiam, quamplurimis, qui Romam orationis causa pergerent, occisis, grassatos memoriæ prodit; cum autem, ut apparet, haud serius equidem, quam anno circiter 870, Saraceni Fraxinetum occuparint, ducentique fere anni, quibus hosce, postquam id fecissent, per Italiam grassatos tradit, ad annum circiter 1070 deducant, id utique nisi vel circa vel post hunc annum scripsisset, litteris mandare haud potuisset, necesseque proinde est, ut, spectatis iis, quæ scribit, serius etiam, quam sec. X scripsisse statuantur. Fateor, sic habet, si verba, quibus Saraceni post occupatum Fraxinetum ducentis fere annis per Italiam grassati narrantur, adscribenda ei sint. Verum hæc non abs illo profecta, sed in ejus textum a posterioris ævi interpolatore, & quidem historiæ, ut apparet, haud satis perito, videntur intrusa.

[12] [ab interpolatore dumtaxat sint, ut probatur,] Præterquam enim quod Saraceni, e Fraxineto, quod certe haud citius, quam anno 870, occuparant, anno 972 aut seq., uti apud Pagium in Criticis ad priorem e duobus hisce annis videre licet, expulsi excursionibus suis inde factis Christianos haud amplius afflixerint, ac proin non ducentis, sed centum fere dumtaxat annis per Italiam fuerint grassati, per verba, quibus id ducentorum annorum spatio iidem Saraceni fecisse asseruntur, fuisse abs hisce, e Fraxineto, quod, ut apparet, haud procul a Varo fluvio, Galliam inter & Italiam fluente, situm erat, a sese occupato, egressis, loca omnia, castrum isthoc inter aut, si mavis, Foro-Julium inter & Albingaunum, hodie Albengam, jacentia ac proin & villam Matutianam, utpote postremum hunc locum inter & Varum positam, fœdissime statim vastata parique clade intra triennium Septimaniam (hanc enim vocem voci Elimanniæ, quæ apud Ughellum & in Ms. nostro legitur, substituendam, opinor) attritam, biographus noster narrat, ac deinde proxime post eadem verba, quibus, ut dictum, Saraceni ducentorum fere annorum spatio per Italiam grassati asseruntur, Fraxinetum hosce esse reversos refert, sicque, si verba ista illius sint, id demum ducentis circiter, postquam inde egressi essent, annis factum esse, indicat.

[13] [profecta, apparet, sec. X ultra annum 30 provecto conscripta, memoriæ prodit, a Sabbatino Genuam.] Jam vero cum id plane incredibile sit, nec, ut consideranti patescet, textus ejus, num. 9 huc transcriptus, sib ab eo verba illa rescindantur, quidquam amplius, quod a veritatis specie alienum sit, offerat, esse illa, quæ nec, ut sensus sit perfectus, servari est necesse, re etiam ipsa abs hoc rescindenda ac proin, non a biographo, sed ab hujus interpolatore esse profecta, apparet vix non indubitatum Quod cum sic habeat, verba illa sane impedire haud possunt, quo minus scriptor anonymus, qui Sancti nostri Vitam contexuit, id certe haud serius, quam sec. X ultra annum trigesimum provecto, fecisse, ob jam supra allegata credatur; cum autem sic habeat ac proin haud procul, uti e supra dictis pronum est colligere, a Sabbatini, Januensis episcopi, ætate abfuerit, fuisse abs hoc, ut refert, Sanctum nostrum e villa Matutiana, ubi fuerat sepultus, translatum, omniaque, quæ translationem isthanc comitata refert, adjuncta habuisse re ipsa locum, credere tuto possumus, etsi interim, loco etiam, quo Sanctum vita functum ac sepultum ait, manente certo, de iis sane, quæ, veluti hujus ætate gesta, narrat, paulo aliter, quod abs hac longissime, uti e jam dictis nemo non eruet, abfuerit, sit censendum.

[14] Porro, cum Sabbatinus, Januensis episcopus, qui, [quod eodem seculo X aliquamdiu jam inchoato factum, fuit translatus,] ut jam dictum, S. Romulum e villa Matutiana, ubi fuerat sepultus, Januam transtulit, post. sec. IX, cujus anno 76 Januensem cathedram, ut jam supra docui, ac forsan aliquanto etiam citius occuparat, seculo X, annis aliquot jam inchoato, in vivis adhuc, uti ex eo, quod successor ejus Theodulphus ante annum 930 sedisse haud inveniatur, concludendum apparet, exstitissse videatur, quæri hic jam potest, seculone IX adhuc currente, an contra X jam labente Sanctum nostrum, e villa Matutiana Januam transtulerit. Cum id certe, ut ex iis, quæ Sancti nostri biographus num. XI & seq. scribit, palam fit, haud prius acciderit, quam cum Matutiana villa jam diu fuisset vastata hæcque tum demum, cum Fraxinetum a Saracenis, quod e supra dictis haud diu admodum ante annum 890 evenit, fuisset occupatum, cladem istam fuerit perpessa, Sanctum nostrum seculo X, & quidem non citius, quam cum id annis aliquot jam esset inchoatum, a Sabbatino Januam fuisse translatum, vero apparet similius. Modo etiam, an Sanctus noster, aut, si mavis, sacrum ejus corpus tribus circiter seculis post Januæ in S. Syri ecclesia, in qua, ut communis, etsi forte haud sat certa, fert opinio, a Sabbatino fuerat depositum, fuerit inventum, examinemus.

[15] Anno 1283, uti apud nos ad XXIX Junii diem in Commentariio, [neque tamen ibidem, contra ac nonnulli putarunt, sec. XIII fuit repertus;] Vitæ S. Syri, Januensis episcopi, prævio, num. 1 & seq. fas est videre, fuerunt in dicta ecclesia tres distincti loculi reperit, in quorum primo quidem S. Syri, in secundo vero S. Felicis corpus contineri, inscriptiones, quibus erant muniti, prodebant, cumque loculus tertius nullam haberet inscriptionem, corpus in hoc contentum S. Romuli esse, nonnulli sunt arbitrati; verum, ait, & merito quidem, ut mihi equidem apparet, in Commentario mox cit. num. 7 Papebrochius noster, non recte; nam, qui illud circa annum DCCCC ex villa Matutiana, primo sepulturæ loco, Genuam transtulit “Sabbatinus, pontifex Januensis, epitaphium” (Vitam edendam num. 13 videsis) “hexametris & pentametris versibus peregit marmoreæque” (tabulæ) “inscriptos, fronti arcæ, qua beati corpus Romuli continetur, imposuit”; tale autem nihil inventum est cum tertii corporis loculo. Ita laudatus decessor noster, qui etiam in eodem jam memorato Commentario num. 2 rationem reddit, ob quam S. Syrus, at non itidem S. Romulus Martyrologio Romano hodierno exstet inscriptus.

[16] Verum, etsi hunc Sanctum nostrum honore isto eruditissimi, qui Martyrologium Romanum hodiernum reformarunt, viri afficiendum haud duxerint, is tamen cultu Sanctis proprio a longissimo jam temporis spatio Genuæ fuit gavisus, [etsi autem nec Mr. Romano hodierno sit inscriptus, a Genuensibus tamen hodieque colitur,] ac porro hodieque gaudet, ut fidem facit, quod penes nos exstat, ecclesiæ Genuensis Sanctorum Proprium, anno 1640 Genuæ excusum, in quo, quod duplicis majoris ritu de S. Romulo recitandum, novem Lectionum, e quibus tres mediæ nostro huic Sancto propriæ ac ex ejus Vita, hic mox danda, majorem partem sunt compositæ, Officium ad XIII Octobris diem, licet id e typographi errore, uti ex Kalendario, quod dicto Proprio præmittitur, palam fit, mensis illus diem non 13, sed, notis numericis perperam transpositis, 31 in capite præferat, proponitur. Dixi, Lectiones, quæ Sancto nostro in dicto Officio sunt propriæ, majorem partem ex ejus mox danda Vita esse compositas; præcipue autem idcirco locutus ita sum, quod Sabbatinus in somnis divino spiritu, ut Sancti nostri corpus e villa Matutiana Genuam transferret, admonitus fuisse in Lectionum illarum ultima dicatur, nihilque plane, quo id factum vel utcumque indicetur, in Sancti Vita occurrat.

[17] [meritoque adeo idcirco a Ferrario & Castellano itemque in Sanctuario Genuensi celebratur.] Ast, etsi sic habeat, haud propterea tamen, Sabbatinum non fuisse, ut S. Romulum e Matutiana Genuam transferret, divinitus admonitum, asseverare ausim. Eadem enim Lectio, & a Sabbatino Sancti nostri corpus, cum id Januam hic transtulisset, in S. Syri ecclesia, tum adhuc cathedrali, fuisse ibidem depositum, & Matutianam villam, e qua sacrum illud pignus delatum eo fuerat, fuisse post a Sancti nostri nomine S. Romuli oppidum, vulgo S. Remo, vocatum, adjungit; etsi autem nec unum, nec aliud in Sancti nostri Vita tradatur, utrumque tamen veritati apparet consonum. Ac postremum quidem, quod omnino est certum, diserte etiam asseritur a scriptoribus non paucis ac nominatim a Ferrario, qui S. Romulum cultu, Sanctis proprio, ab ecclesia Januensi coli cognoscens, locum ei, Castellanum deinde sui in Sancto commemorando sequacem etiam nactus, in ambobus suis, quos contexuit, Sanctorum Catalogis merito concessit, in horum altero, qui Italiæ Sanctos complectitur, elogio etiam sat prolixo id faciens, quod ex eodem ecclesiæ Genuensis libro Ms., e quo Sancti nostri Vita mox hic exhibenda, acceptum esse, indubitatum apparet tum ex eo, quod nulla in re abs hac dissentiat, tum quod is hagiologus, statim atque id recitavit, ecclesiæ Genuensis in antiquo codice Ms. monumenta pro se citet. Ferrario porro & Castellano addi etiam potest Marianus de Grimaldi, qui in Sanctuario Genuensi, Italice a se conscripto annoque 1613 typis Januensibus vulgato, Romulo quoque locum concessit, sat prolixo etiam, quod Vitam appellat, elogio, ex antiquis, ut ait, ecclesiæ cathedralis S. Laurentii Breviariis accepto, pag. 179 & sex seqq. illum exornans.

VITA,
Auctore anonymo,
Ex antiquo ecclesiæ Januensis codice Ms. & editione Ughelliana.

Romulus episcopus Januensis conf (S.)

BHL Number: 7335
a

A. ANONYMO.

CAPUT UNICUM.
Vitæ sanctimonia quammaxime elucet, a Januensibus episcopus eligitur, summa charitate & benignitate gregem gubernat, diœcesim visitans rure moritur ac sepelitur, indeque diu post Januam transfertur.

[Romulus, qui charitate potissimum ac vitæ] Vitam B. Romuli episcopi scripturi, charissimi, non nostræ præsumptionis audaciæ obsecramus imputari, verum ejus piæ mentis clementiæ, qui & vita & moribus ita claruit atque luculenti sermonis dulcedine, quanta pietate floruerit, apparuit. Benignitas enim dilectionis illius adeo erga omnes protendebatur, ut verissime de illo proferri posset, se omnimoda charitatis magnificentia repleri, de qua dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritus gratiam, qui datus est nobis b.

[2] Illius ergo sanctissimæ conversationis audita clementia, [sanctimonia effulgens, a Januensibus eligitur episcopus,] qua Felicis & Syri, prædecessorum beatissimorum c, normam secutus fuerat, a Januensi plebe, uti dilectus, adoptatur & eligitur ac pontificali infula sublimatur. Gaudent Januenses tanti Præsulis dignitate sublimati, qui, Dei subveniente gratia, non tanto frustrati fuerant Patrono, cui se suaque committere prævalerent, atque cælestia se docente beatissimæ vitæ eruditione & collocutione se adepturos confiderent.

[3] Gaudeamus & nos, dilectissimi, Januensi urbi tantum patronum beatissimum Romulum per plures annos præsedisse ac divini Verbi pabula populo ministrasse. [patrem potius quam dominum gregi sese exhibet,] Tempore siquidem, quo huic mundo beatus Romulus superstes extitit, tanta castitatis præfulsit prærogativa ac charitatis efficacia, ut universis Januensibus potius pater crederetur, quam dominus, & amicus præcipuus, quamvis dominatione utens Vir præpotens & Episcopus esset.

[4] Animadversione benignitatis illius universi animabantur & ad virtutum magnitudinem, animo aesi pedum accessu piis admonitionibus progrediebantur, [diumque eximia plane, qua hunc ad virtutem attrahit pacique in eodem fovendæ] ac sic Dei gratia universaliter ad sublimiora provehebantur. Nulli denique quovis iræ stimulo commoto fuerat licitum, beatissimo sciente Romulo, ad solis protendere occasum, quin prius pacis osculo frueretur, ne dæmonis præcipitio in noctis tenebras præcipitaretur. Non utique oblivioni beatissimus Romulus tradiderat sermonis melliflui pietatem, qua Dominus suos discipulos passionis tempore commonuerat.

[5] [ac servandæ studet, benignitate juxta ac justitia] In ipsius namque discessionis suæ articulo Dominum Nostrum Jesum Christum suis recolebat dixisse discipulis: “Pax vobis”; atque pace attributa addidit: “Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.” Neque oblivioni tradiderat, de qua pace dictum fuerat, recordatus, quod sequitur: “Non quomodo hic mundus dat, ego do vobis d” Præterea vero tanta justitiæ virtute præcellebat, ut nulli alii quamvis injuriam liceret facere, vel quovis modo, vi facta, comprimere; inæstimabili etenim animi beatissimus Romulus vigebat charitate, præpollebat siquidem consilio & industria, qua declarabatur illius castimoniæ magnificentia atque justitiæ & miserationis clementia. Pupillorum denique ac viduarum pater agnoscebatur, pauperum vero & orphanorum eximius procurator.

[6] [universorum sibi venerationem] Simplicitatis vero ac bonitatis humanitas ita beati Romuli ornaverat prosapiam, ut veri in Christo assererentur Christicolæ, qui de illius fuerant progenie. Venerabatur ec reverenter excolebatur ab omnibus, uti patronus & amicus præcipuus, ore luculentus, sermone conspicuus, omnibus bonis præfulgens moribus. Coëpiscopis autem summæ reverentiæ habebatur. Clerici vero patrem dilectum, laïci defensorem, & patronum pupilli & orphani suspiciebant. Mulieres vero, quæ vere viduæ erant in Christo, charitatem mirabantur Patris eximii. Crebra fama sanctitatis eximiæ omnes hortabatur provehi ad meliora, ad quos illius benignissima fama pervenerat.

[7] [atque amorem conciliar,] Divulgabatur enim illius benignitatis clementia in omni Januensium & provincialium affinitate; & ad beati Romuli totius religionis affines commonitionem confluebant, sanctitatemque admirantes & charitatem, omni dignum honorificentia præ nimia illis exhibita charitativa reverentia illum proclamabant, sibique se modis omnibus committebant, quem reverebantur & diligebant. Affines enim de pia illius gaudebant admonitione, proximi lætabantur in charitativa mentis habita affectione, advenæ super impensa clementissima dilectione.

[8] [virtutibus plenus in villa Matutiana, quo plebis visitandæ ergo concesserat, excedit e vivis,] Quodam vero tempore cum ad Matutianam plebem visitationis gratia frequenter adiret, ac progrediens aliquantisper moratus illos benignissime alloqueretur, contigit illum viribus corporis repente destitui, denique sui obitus imminere diei dispositione contigit. Tunc beatissimus Romulus episcopus, se totius carnis viam ingredi animadvertens, viribus, quibus valuit, spiritu ac mente superna desiderans, se Domino commisit, sicque virtutibus plenus tertio Idus Octobris ætherea regna feliciter penetravit regnaturus cum Christo, cujus cohæres ad gloriam migravit.

[9] Sepultus est autem in villa Matutiana e in crypta beatissimi Syri, [ibidemque sepultus, inde post, Saracenis, qui magnam Hispaniæ partem subegerunt,] Januensis episcopi, arca tophea juxta beatum Ormisdam f, quorum orationibus plurima usque in hodiernum diem exhibentur beneficia. Cæci illuminantur, dæmones effugantur, leprosi mundantur ceteraque alia peraguntur. Verum peccatis exigentibus Saracenis a Maurltania egressis ad Hispanos fines, ac universa regione circumquaque depopulata, Roderici regis palatium, paganorum vi facta, accipitur atque ipse rex morti traditur g. Eo vero occiso, Saracenorum gens regnandi potestate accepta, diversas ejusdem provinciæ urbes accepit, quas, nemine prohibente, possedit.

[10] Verum illi (Dei disponente gratia) gens Gallicana restitit h. [ac dein vicina Fraxineto, quod pariter occuparunt, loca vastarant,] Saracenorum autem gens super iis, quæ sibi prospere acciderant, non modicum læta sagenis i ascensis, pro more piraticam exercens Arelatem urbem invasit k, provincialesque depopulans usque ad Fraxenetum l pervenit. Quo latibulo latrocinandi invento resedit, vastavit vero in fines progrediens circumquaque in Forojuliensem urbem & Antipolim m, Nicea Castella n usque ad Albingaunum o: pedestri itaque itinere alpes ingressa valles & civitates Ebrodunensemque terram p, Mauriennam Seutiam q cis citraque destruxit, & usque triennium habitatoribus interemptis Elimaniam r ad nihilum redegit.

[11] Italiam post hæc ingressa per ducentorum serme annorum spacia, [villam istam etiam depopulatis,] multos Romam orationis gratia progredientes, gens Saracenorum interfecit s; diversis itaque potita gazis ac captivorum multitudine ad Fraxenetum repedavit t, spoliisque naves ac captivis repletas in Hispaniam delegavit. Sicque Matutiana depopulata usque ad præsens tempus omni privatur habitatore.

[12] Verum modernis temporibus domno Sabbatino Januensis sedis cathedra episcopali sublimato u, [a Sabbatino, Januensi episcopo, Januam translatus,] æstu nimio eundem episcopum contigit vexari, eo quod beatissimi corpus Romuli in villa Matutiana, omni habitatore privata ac sacerdotali tanto tempore x officio desolata, invisum haberetur. Consilio itaque accepto, tam populis utriusque sexus, quam cleri, navibus ascensis, in villa Matutiana, clero & populo comitante, acceleratur, & beati Viri corpus, sarcophago erupto, in capsa cum omni studio diligenter collocatum ad naves perducitur. Sicque cum Hymnis & Laudibus, prosperis navigantes velis, in Januensem urbem cuncti lætantes revertuntur.

[13] Pontifex itaque præfatus Sabbatinus cum diligenti cura Deo gratias retulit, [ibidem arcæ, epitaphium, e pentametris & hexametris compositum, in fronte præserenti, inclusus sepelitur.] & epitaphium hexametris & pentametris versibus peregit marmorique y inscriptos fronti arcæ, qua beati corpus Romuli continetur, imposuit. Sepultus autem in eadem crypta z, præsente præfato episcopo, & universis Januensibus tam populo circumstante, quam clero gratuitos universis hymnos & laudes Deo referentibus pro tanti Pontificis reliquiis sibi concessis. Referimus etiam & nos Deo gratias omnipotenti, cui nos committimus, ut illius patrocinio & precibus nobis præsentis vitæ tribuat meliora ac futura concedat optima, ipso præstante, cui est honor & gloria, virtus & imperium in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Erit forsan, qui suspicetur, sub hoc latere Obertum, Januensem episcopum, qui, quemadmodum Papebrochio nostro verosimile est visum, S. Syri, Januensis episcopi, Vitam, apud nos ad XXIX Julii diem jam datam, conscripsit; verum, etsi stylus, quo hæc scripta, minime sit probandus, stylo tamen, quo Sancti nostri Vita adornata, multo est melior, uti hanc cum illa conferenti patescet. Adhæc Obertus sec. demum XI provecto, uti apud nos ad dictam Julii diem in Commentario S. Syri Vitæ prævio num. 5 fas est videre, ecclesiæ Januensi præfuit; scriptor autem anonymus, qui S. Romuli Vitam contexuit, sec. X, media sui parte nondum elapso, floruit, uti, quæ supra in Commentario prævio num. 7 & seqq. allegata sunt, suadent. Ex eodem quidem ecclesiæ Januensis codice tam Sancti nostri, quam S. Syri, Vita, est accepta; verum ex eodem etiam codice deprompra est S. Valentini Vita, apud nos tom.7 Maii in Appendice ad 2 Maii diem jam relata, neque tamen hanc ab eodem Oberto episcopo, a quo S. Syri Vita, scriptam esse, quis inde intulerit.

b Ita fere B. Pauli ad Romanos Epist. cap. 5, ℣. 5.

c Quo tempore circiter Felix & Syrus itemque Sanctus noster verosimilius sederint, collige ex iis, quæ in Commentario præv. num. 2 & duobus seqq. disserui.

d Joannis 14, ℣. 27.

e Villa hæc, quæ a S. Romulo, ibidem, uti hic narratur, mortuo & sepulto, nomen postea est nacta, modo est, teste Ughello, præclarum & amplum oppidum, S. Remo vulgo dictum, in ora Ligustica inter Abentimilium & Tabiam, Genua seu Janua versus Occasum, ut in Annal. Jan. Justinianus addit, octoginta passuum millibus distans.

f Etsi hic Ormisdas Beati titulo condecoretur, nusquam tamen Fastis Sacris invenitur inscriptus, uti ante me in suis in S. Syri Vitam Annotatis jam observavit Papebrochius noster, qui, ni vehementer fallar, addere etiam, veritate salva, potuisset, nec cultu, Sanctis deferri solito, eumdem Ormisdam usquam gaudere.

g Id anno 711, uti apud Pagium in Criticis ad hunc annum num. XII videre licet, evenit.

h Sub Carolo Martello nempe, qui Saracenos, post occupatam Hispaniam occupare etiam Galliam tentantes, duobus magnis præliis, quorum alterum in Aquitania apud civitatem Pictaviensem anno 732, alterum juxta Narbonam apud Byrram fluvium anno 737 fuit commissum, devicit, e Galliis etiam, qui postremæ cladi remanserant superstites, excedere compulsis, ut Eginhardus in Caroli Magni Vita cap. 1, historicique alii passim obvii memoriæ produnt.

i Vox hæc navigii speciem, uti e verbis proxime ei subjectis liquet, hic significat.

k Saraceni aliquamdiu ante pugnam, in Aquitania apud civitatem Pictaviensem anno 732 commissam, qua a Carolo Martello, uti ad lit. h jam dixi, profligati fuerunt, Arelatum, celeberrimam Galliæ Narbonensis urbem, invaserant; ast an de hac, an de alia posteriori, qua Saraceni sec. IX Arelatum iterum invaserint, expeditione bellica biographus noster hic loquatur, dubitari potest, quod mox Fraxineti a Saracenis etiam occupati meminerit, hique illud haud diu ante annum 890 occuparint, uti in Comm. præv. num. 10 & seq. jam docui.

l Oppidum isthoc seu castrum in ora maris Mediterranei, itemque in Italiæ & Provinciæ confinio situm fuisse, est certum; nec, quin id in Italia haud procul a Varo amne jacuerit, multum, ut opinor, dubitabit, qui, quæ apud Muratorium Rerum Italicarum Scriptorum tom. 10, col. CV & duabus seqq. de chorographica medii ævi Tabula disseruntur, evolverit.

m Ambæ hæ urbes, quæ septem circiter leucis invicem distant, in Provincia in maris Mediterranei ora sunt sitæ, ac prior quidem Gallice Fréjus, posterior vero Antibes nuncupatur.

n Cum de locis in maris Mediterranei ora per Saracenos vastatis biographus noster hic loquatur, Nicea Castella, quæ memorat, verosimillimesteterint eo loco, quo in maris dicti ora comitatus Niciensis, urbsque, a qua hic dictus, Nicæa, vulgo Nizza, duobus dumtaxat circiter milliaribus a Vari fluminis ostiis distans, conspicitur, quæ, quamvis olim ad Provinciam spectarit, a longo tamen jam tempore regi Sardiniæ, ut duci Sabaudiæ subest, Italiæque, quod ultra Varum, qui hanc a Gallia secernit, sita sit, accensetur.

o Urbs hæc in Liguria prope mare, ab hac dictum Ligusticum, est sita, Genuaque seu Janua, ad cujus dominium spectat, Occidentem versus quinquaginta passuum millibus distat.

p Regiuncula hæc est Galliæ, ab Ebredunensi seu, ut ab aliis vocatur, Ebrodunensi urbe, sibi inclusa, sic nuncupata, quæ in Delphinatu ad radices Alpium est sita, ut a Saracenis, terrestri itinere, prout hic a biographo dicitur, Alpes ingressis, facile adiri potuerit.

q Cur Maurienna a biographo Seutia hic vocetur, colliges ex iis, quæ in Galliarum Notitia ad primum e duobus istis vocabulis suppeditat Valesius, qui simul, civitatem illam & S. Jean de Maurienne vulgo nunc nuncupari, & olim, cum ad episcopale fastigium esset elata, Alpium Graiarum & Penninarum provinciæ Tarantasiæque, hujus metropoli, attributam fuisse, ibidem etiam docet .

r De regione Subalpina, quam totam Saraceni vastarint, fieri hic sermonem, apparet indubitatum; verum, cum regionem hujusmodi, quæ Elimannia fuerit appellata, nec apud antiquos, nec apud recentiores geographos inveniam, Elimanniæ nomini, quod tam in transcripto nostro, quam in editione Ughelliana, utrobique, ni vehementer fallar, e librariorum errore, legitur, Septimaniæ nomen, Elimanniæ nomini haud prorsus dissimile, substituendum opinor, eo etiam partim impulsus, quod Septimania & Alpibus exstiterit contermina, & tam Ebrodunensem terram, quam Foro-Juliensem & Axipolitanam urbes, quas a Saracenis vastatas, biographus scribit, fuerit complexa, uti apud Muratorium Rerum Italicarum Scriptorum tom. X, col. XCIII & seq. de Chorographica medii ævi Tabula fas est videre.

s Multos sane Christianos, orationis ergo Romam pergentes, a Saracenis, uti hic dicitur, interfectos fuisse, dilucide nos docet Luitprandus, qui tum vivebat, quique lib. 5 Hist. cap. 7 de Fraxineto Saracenisque, id occupantibus, sermonem instituens sic scribit: Eo loco constituti, quam multorum Christianorum, ad beatorum Apostolorum Petri & Pauli limina transeuntium, sanguinem fuderint, ille nomina tenet scripta in libro viventium.

t Si verba isthæc, quibus Saraceni, postquam Fraxinetum occupassent, ducentis fere annis per Italiam grassati narrantur, biographo nostro adscribenda sint, consectarium est, ut is, quemadmodum, quæ Comment. prævii num. XI dixi, ostendunt, non citius, quam sec. X jam elapso, Sancti nostri Vitam conscripserit. Ast verba illa attribuenda ei non sunt; quod si enim, ut debent, una cum aliis proxime sibi præmissis & subjectis considerentur, textus ex his omnibus compositus significabit etiam, Saracenos, postquam Fraxineto, quod occuparant, vicina vastaturi loca essent egressi, eo non prius, quam cum ducenti circiter essent elapsianni, esse reversos; cum autem id plane, incredibile appareat, verba illa in dictum textum intrusa esse ab interpolatore, qui fieri inde, ut sic res, ab omni veritatis specie aliena, ibidem narretur, non animadverterit, indubitatum apparet. Commentarium prævium num. 12 & seq. consule, simulque observa, futurum esse, ut, si sequentia verba, Italiam post hæc ingressa per ducentorum ferme annorum spatia multos, Romam orationis gratia progredientes, gens Saracenorum interfecit, a dicto textu resecentur, verbis hujus reliquis significetur, Saracenos Fraxinetum, unde loca circumjacentia quamplurima populaturi erant egressi, non ducentis circiter, sed, quod neutiquam est incredibile, tribus dumtaxat, postquam id fecissent, annis esse reversos.

u Sabbatino, qui ante annum 930 obiit, ecclesiam Genuensem gubernante vel certe haud diu admodum post sese scripsisse, biographus noster hic indicat; quare, ne is secummetipso committatur, verba num. præcedenti exstantia, quibus Saraceni, Fraxineto, quod occuparant, egressi, ducentis fere annis per Italiam grassatidicuntur, ipsius esse non possunt, cum ante sec. XI, majori sui parte jam elapsum, scripta esse haud queant, uti ex iis, quæ in Comm. præv. num. XI edocui, intelliges.

x Elapso nempe a sec. IX, ad annum usque XC nondum provecto, usque ad sec. X, annis aliquot jam inchoatum, uti ex iis, quæ Comm. prævii num. 12 & 14 disserui, pronum est eruere.

y Ita Ughelliana editio, hancque, quod transcripti nostri Lectione, jam supra in Commentario prævio num. 15 e Papebrochio exhibita, in qua adjectivo marmoreæ substantivum tabulæ addendum, hic præstet, sequendam existimavi.

z De crypta, quæ Genuæ exstabat, haud dubie hic loquitur biographus; verum, cum antea sermonem de crypta hujusmodi haud fecerit, ut quid, quæso, vocem hanc pronomine, quod contrarium significare videtur, hic afficit? Id sane haud perspicio. Enimvero, nisi solœcismi seu orationis vitia, in hac Sancti nostri Vita occurrentia, librariis, qui phrases etiam & constructiones mutare ausi sint, imputanda majorem partem sint, fatendum certo erit, scriptorem qui lucubrationem istam contexuit, stylo plane barbaro & ab omni Latini sermonis puritate alieno id fecisse. Utinam modo hic saltem ecclesiam, in qua Romulus Genuæ a Sabbatino fuerit depositus, nominasset! Ita enim, fueritne ibidem, an non, S. Romuli corpus in S. Syri ecclesia, tum adhuc cathedrali, a præsule isthoc locatum, haberetur compertum, nec ullus ampliusverendi superesset locus, ne id ibidem hodieque asservari, idcirco dumtaxat credatur, quod in loculo una cum loculis, SS. Syri & Felicis corpora continentibus, in dicta S. Syri ecclesia anno 1283 absque inscriptione reperto, S. Romuli corpus fuisse contentum, a nonnullis, ratione ad hoc (Comm. præv. num. 15 videsis) haud sat valida impulsis, fuerit existimatum.

DE S. VENANTIO AB. CONF. TURONIBUS

CIRCA SEC. V FINEM AUT SEQ. INITIUM.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Venantius abbas conf. Turonibus (S.)

AUCTORE D. A. B.

§ I. Acta edenda: nomen Sancti Ecclesiæ Fastis diversis diebus inscriptum; dies & annus ejus emortualis expenduntur: an Ordini Benedictino adscribendus?

Res a S. Venantio gestas non uno in loco litteris complexus est S. Gregorius, Turonicæ urbis episcopus, [Sanctus, cujus Acta a S. Gregorio Turonensi] Francicæ Historiæ parens: enimvero fuso sat stilo Vitam ejus toto capite 16 libri, cui titulus: Vita Patrum, prosecutus, nonnulla etiam miracula a S. Venantio patrata cap. 15 libri De Gloria Confessorum intexuit. Ad calcem autem hujus ultimi capitis sanctus Episcopus, se Venantii Acta conscripsisse, diserte asserit: Hujus, inquit, Vitam descripsimus. Quibus sane verbis librum hunc De Gloria Confessorum, qui tamen in editione a Ruinario curata, locum priorem obtinet, post librum De Vitis Patrum compositum fuisse, haud obscure innuitur. Igitur, quæ de S. Venantio & de miraculis ab ipso patratis habet S. Gregorius, tamquam germanus illius fœtus, videntur habenda; nec immerito ea Operibus ejus intexuere Ruinartius & alii, qui libros ab illo scriptos publici juris, fecerunt.

[2] Quanta autem fides Gregorio, res a S. Venantio peractas narranti, [scripta,] sit tribuenda, vel ex hoc apparet, quod præter sanctitatis notam, quæ Turonensem episcopum orbi Christiano conspicuum exhibuit, in eadem urbe, quam sanctissimis moribus & signis illustravit Venantius, per 22 annos, id est, ab anno 573 ad 595, sederit episcopus: licet ergo is Sancto nostro, qui, ut suo loco edocebo, exeunte seculo V aut seq. initio mortem obiit, æqualis non fuerit, hunc tamen ab ejus discipulis aut ab aliis, qui Sanctum aut viderint aut illi advixerint, quæ ad ejus historiam spectant, edoceri aut ea ex authenticis haurire potuisse monumentis, veritati omnino simile est. Audi, quæ capite 15 De Gloria Confessorum habet sanctus Antistes; Inter reliqua, inquit, quæ ibidem gesta vel vidimus vel audivimus, mulierem quamdam, a quartano typo correptam, sanatam adspeximus. Miracula proinde saltem hic memorata aut ipse viderat sanctus biographus, aut ab aliis fide dignis accepta didicerat, quæ dein scripto mandavit.

[3] [a Ruinartio cum cæteris S. Antistitis operibus recusa & cum duobus Mss. collata, edimus,] Hanc S. Venantii Vitam, a Gregorio Turonensi adornatam, a Ruinartio quidem, qui in sancti Episcopi Operibus recudendis singularem adhibuit diligentiam, eaque ad Mss. optimæ notæ fidem recensuit, revisam iterumque cum duobus Mss. codicibus in Bollandiano Museo asservatis collatam, hic novis typis dare est animus. Quo autem in pretio habendi sint Mss. illi codices, quibus in S. Venantii Actis edendis usus sum, paucis exponere, procul dubio non abs re erit. Horumce primus, signatus P. MS. 5, quantum ad præcipuam Actorum in ipso compactorum partem attinet, seculo X exaratus meo quidem judicio apparet: alter vero, qui ad abbatiam Vallicellensem olim pertinuit & ex Balthasaris Moreti Bibliotheca ad Antverpienses hagiographos commutatione facta devenit, nitidiori charactere seculo XII scriptus est. Porro ex his duobus codicibus, S. Venantii Vitam, cui caput 15 ex libro De Gloria Confessorum depromptum subnectitur, complectentibue, quasdam variantes lectiones accepi, easdemque iis, quas ex bene multis codicibus, quos in curanda S. Gregorii Operum editione ad manum habebat, retulit Ruinartius, subjunxi. His præmissis, jam nonnulla circa Sancti nostri historiam cultumque ei in Ecclesia exhibitum disserenda occurrunt.

[4] [quibusdam Mrll. nunc die XIII,] Venantii nomen apud haud paucos martyrologos & hagiologos diversis etiam diebus inscriptum habetur. De illo agit Usuardus genuinus in hodierna sua annuntiatione, his verbis concepta: Turonis S. Venantii abbatis. Eadem die illius meminere Martyrologium Romanum hodiernum, Flori Auctarium, Florarii nostri Ms. auctor, Codex Hagenoyensis, a Sollerio inter Usuardina Auctaria hodie laudatus, haud recte Sanctum nostrum in S. Martini Turonensis cœnobio depositum tradens, Martyrologium Mediolanense II, a Dominico Georgio ad Adonis Martyrologii calcem pag. 720 editum, Belinus Amantii nomen, ut notat Sollerius, pro Venantii voce substituens, Galesinius, Felicius, Arnoldus Wionus, Menardus in Menologio Benedictino, Saussaius, Maurolycus, Dorgainus, Castellanus in suo Generali Sanctorum Martyrologio, Novi Martyrologii Parisiensis scriptor & Hagiologium Franco-Gallicum, a Labbeo Bibliothecæ Ms. tom. 2, pdg. 704 vulgatum, in quo Turonis, etsi perperam tamquam martyr, Sanctus noster celebratur.

[5] Sed & XI Octobris S. Venantium celebrant Hieronymiana Auctaria, [nunc XI] de quibus ad illam diem Florentinius, Gellonense Martyrologium a Dacherio Spicilegii sui tom. 13, pag. 414 cusum, aliud sub Bedæ nomine amplissimæ Monum. Collectioni tom. 6, col. 637 & seqq. insertum, Autissiodorense, ibid. col. 686 editum, Turonense, in Anecdotorum suorum tom. 3, col. 1588 illatum, Fuldense, Labbeanum, Augustanum, Rabanus, Notkerus, Flori Auctarium, Florarii nostri Ms. auctor, qui quamdam translationem Turonis factam annuntiat, Usuardini codices ab Sollerio die XI memorati, Centulensis nempe, Victorinus, Reginæ Sueciæ, Remensis, Editio Lubec-Col., Grevenus, & Maurolycus, qui hac die illius etiam meminit.

[6] Ejusdem vero Sancti memoriam die 23 Octobris recolunt Rabanus, [& tandem XXIII Octobris inscribitur;] qui natale ejus annuntiat, Notkerus, Kalendarium Vaticanum, seculi XI initio exaratum, signat. 3806 & a Dominico Georgio ad Adonis Martyrologii calcem vulgatum, Calendarium Stabulense, a Marteneo Amplissimæ Collectionis tom. 6, col. 668 insertum, Apographum Bedæ, ab eodem Georgio pag. 526 memoratum, Palat.-Vatic. 833 ad diem 23 Octobris, inquit, sed aliena manu & minus antiqua habet: “Parisiis, Sancti Venantii abbatis.” Ex his autem diebus, in variis martyrologorum & hagiologorum operibus signatis, quænam fuerit Venantio emortualis, definire haud facile est.

[7] Et quidem ex Actis ejus, a S. Antistite scriptis, [verum dies XI Octobris tamquam Sancto emortualis, licet nonnulli martyrologi] sicut ex variis verbis, quibus suam de Sancto annuntiationem contexuerunt martyrologi, pro ea signanda nihil certi erui potest. Forte in hac difficultate solvenda haud displicebit Castellani opinio, qua in notula ad S. Venantii annuntiationem posita, vir eruditus, 13 Octobris sepulturæ ejus, non vero obitus, diem fuisse, observat; ita ut proinde Sancti mors die Octobris XI obtigisse dicenda sit. Nec sane, ut mihi videtur, immerito; hac enim die dumtaxat, Turonense Mrl. ab annis 800, sicuti habet Anecdotorum tom. 3, col. 1547 Marteneus, qui illud a col. 1590 vulgavit, descriptum, ejus memoriam recolit: hincque evenit, ut die Octobris undecima ejus festivitas in Breviario ad usum ecclesiæ S. Martini Turonensis canonicorum anno 1635 edito & in hagiographorum Museo asservato, legatur inscripta, nec ulla de Sancto cæteris diebus mentio instituatur. Nihil igitur obstat, quominus Venantium die Octobris undecima, sicut ecclesia Turonensis innuere videtur, hominem exuisse, tamquam verosimillimum asseramus.

[8] Sed, inquies, aliis etiam diebus, quibus Sanctum signant plerique martyrologi, [aliis diebus Sancti natale aut depositionem signarint, videtur habenda.] depositionis illius aut natalis voce indiscriminatim utentes, Venantium occubuisse, saltem innuunt. Verum quid ex his vocibus, quibus suam de Venantio annuntiationem contexuerunt Martyrologiorum scriptores contra Castellani opinionem, num. prægresso relatam, & Turonensis ecclesiæ, quæ diem XI Octobris tamquam Sancto emortualem habere videtur, traditionem eruat quis, non video. Enimvero has voces natalis, depositio ab hagiologis, ut non solum diem Sancti alicujus emortualem, sed quamcumque reliquiarum ejus translationem vel aliquam festivitatem ad ejusdem honorem institutam exprimerent, usurpatas sæpe fuisse, nemo ignorat, qui hujus Operis tomos vel perlustraverit; hoc idem evincunt Florentinius in suis ad Martyrologium Hieronymianum Admonitionibus præviis pag. 44, Papebrochius in Conatu chronologico Romanorum Pontificum pag. 25 & Janingus de SS. Apostolis Petro & Paulo ad diem 29 Junii tom. V ejusdem mensis pag. 409 & seq. disserens; quorum rationum momenta videat & perpendat lector Antiquitatis Ecclesiast. studiosus. Nihil proinde aliud voluit S. Venantii natale die Octobris 23 celebrans Rabanus, qui jam die hujus mensis XI cum plerisque ejus depositionem memoraverat, nisi quod aliqua Sancti die XI emortui reliquiarum facta fuerit die 23 ex Turonica civitate Parisios aut ad alium locum illatio. Sed jam sat superque de harumce vocum significatione disceptatum est. Quo circiter anno vitam mortalem cum immortali Venantius commutaverit, modo inquiramus.

[9] [Annus vero illius emortualis] In hoc anno definiendo non una sedet eruditis sententia. Catharinus enim in Opere De sanctis diœcesis Bituricensis Patronis pag. 2 obitum S. Venantii anno 480 illigat. Anno autem 560 mortem ejus affigunt Arnoldus Wionus Ligni Vitæ lib. 3, die 13 Octobris, Bouillartius, Abbatiæ S. Germani Pratensis Historiæ scriptor, pag. 246 & quarumdam notularum Mss. ad Martyrologii Romani, Antverpiæ a Rosweydo anno 1613 editi, marginem positarum auctor. Castellanus vero, nullo anno determinato, sicut & in Vitis Sanctorum Bailletus, Venantii historiam adornans, seculo V eum ad cælos migrasse statuunt: cæteras in anno Sancto emortuali signando opiniones referre supersedeo, Martyrologii Parisiensis hodierni, qui in annuntiatione hodierna Venantium ante seculum VI claruisse asserit, sententiam hic indicare contentus. Verum cum in hoc opinionum conflictu, quænam præ cæteris sit eligenda, Sancti Acta non indicent, præsto sunt duo textus, ex Historiæ Francicæ, ab ipso Gregorio Turonensi contextæ, lib. 10 deprompti, quibus tempus, quo Sanctus ad cælum migravit, anno 560, ut quidam scribunt, non esse affigendum, sat dilucide evincitur.

[10] [non anno 560,] Sic habet S. Episcopus libri mox laudati cap. 31. num. 17: Guntharius ex abbate monasterii S. Venantii ordinatur episcopus, Turonensis nempe. Sed, si hujusque ecclesiæ tabulas Rituali ejusdem diœcesis anno 1785 edito præfixas, diligentiori cura, ut mihi videtur, contextas inspexeris, Guntharius, qui ex S. Venantii cænobii abbate ad Turonenses infulas est evectus, cum per duos annos totidemque menses sedisset episcopus, anno 555 e vivis excessit. Anno igitur 553 Venantius obierat; nec proinde stare potest opinio, qua nonnulli, num. prægresso citati, obitum ejus anno 560 illigandum existimant. Argumento huic novam vim addent verba, ex ejusdem libri cap. 31, num. 9 accepta, quæ hæc sunt: Nonus episcopus Turonensis Licinius, … abbatis officio in monasterio, ubi sanctus Venantius abbas sepultus est, functus ad episcopatum eligitur. Hujus tempore Chlodovechus rex victor de cæde Gothorum Turonis rediit; sedit autem annos duodecim, menses duos, dies viginti quinque & sepultus est in bafilica sancti Martini.

[11] Ast Clodovei reditus ex expeditione contra Gothos suscepta, [aut 508,] sicuti post Cointium ad annum 507, num. 10 in nota verbis Gregorii superius relatis subnexa docet Ruinartius, ultra annum 508 differri nequit; hinc Licinius, qui saltem anno 508 ad Turonensem cathedram assumptus fuerat, monasterium a S. Venantio dictum jam prius susceperat administrandum, proindeque Sanctum nostrum, qui, tum publico cultu gavisus, nomen suum monasterio dederat, a nonnullo tempore elapso ad cælos migrasse, certum perspicuumque est: igitur obitus ejus epocha, ut ex textu mox recitato patescit, ante annum 508 quærenda est; nec tamen etiam cum Catharino & quibusdam aliis anno 480 annectenda videtur.

[12] Hæc enim ab omni veri specie aliena, imo factis historicis a sancto biographo assertis opposita mihi apparet horumce eruditorum opinio. [sed post annum 480] Et quidem celeberrimum S. Martini monasterium, antequam exstructum sit cœnobium a S. Venantio nuncupatum, cui Silvinus & Venantius ipse præfuerunt, fuisse erectum, omnino certum est. Verum illud a S. Perpetuo, qui Turonicam sedem, sicut Novi Indicis auctor scribit, anno 461 sortitus est, conditum fuisse, passim, sed præsertim Historiæ Francorum lib. 10, cap. 31, num. 6 edocet Gregorius. His præmissis, monasterii hujus erectionem sive primis S. Perpetui annis, sive sequentibus annexueris, cum ab anno 461 ad annum 480, quem dicunt Sancto nostro emortualem, 19 dumtaxat anni intersint, dic, quæso, quo pacto intra breve horumce annorum spatium S. Venantius, qui, Gregorio teste, juvenis seu in juvenili ætate vitam monasticam sub Silvino amplexurus Turones accesserat, provectæ senectutis annos attingere, ut revera eum attigisse mox docebo, quiverit? Propria igitur mole ruit Catharini, annum 480 Sancto nostro emortualem statuentis, opinio.

[13] Mihi magis arridet Martyrologii Parisiensis auctoris sententia, [aut potius circa seculi V finem aut seq. initium est affigendus:] qui in nota chronica ad hodiernam Sancti annuntiationem apposita, Venantium ante seculum sextum, nullo anno determinato, obiisse scribit. Intra quadraginta enim annorum spatium, quod ab primis S. Perpetui episcopi annis ad Licinii, qui ex S. Venantii cœnobii abbate Turonensem sedem anno circiter 507 aut 508 obtinuit, tempus excurrit, Venantius, qui juvenis monasterium est ingressus, ad provectam ætatem pervenire quivit. Rectius adhuc meo judicio scripsisset ille martyrologus, si, ut in notula chronica, Commentario huic præfixa, dixi, sanctum Abbatem aut labente seculo V aut sequentis initio diem ultimam clausisse, innuisset. Et quidem nulla omnino est ratio, cur uni potius, quam ex his duabus epochis alteri, Venantii mortem affigam, licet multæ occurrant, quibus adductus, eum adhuc post annum 480 in vivis exstitisse & ante annum 507 aut 508 obiisse, dicere ausus sim.

[14] Nec proinde audiendi sunt Trithemius, Wionus & Menardus, qui Ordini Benedictino S. Venantium adscribunt. Cum enim S. Benedictus anno dumtaxat 480, sicuti Annalium suorum lib. 1, [nequitque proinde Ordini Benedictino Sanctus adscribi.] num. 4, pag. 3 docet Mabillonius, natus, in Sublacensi dein solitudine degens, ante annum 520 nullius omnino monasterii fundamenta jecerit, qui fieri potuit, ut Ordo Benedictinus, anno 507 in Italia nondum exortus, superatis Alpibus, Turones usque, ubi vitam monasticam egit Venantius, fœtum aliquem emiserit? His forte rationibus ductus Mabillonius, nullum locum Venantio nec in Sæculis suis Benedictinis, nec in Annalium libris adscribendum existimavit. Hinc etiam emendandus venit Browerus, qui in oratione ad Venantii Fortunati Pictaviensis episcopi Opera, quæ edenda curavit, prævia pag. 3 sic habet: Fortunatum, desiderium cultus adhibendi sancto Martino, ut Italiam relinqueret, vel maxime pellexit: flexit etiam præsertim in Turones, ut Venantio abbati jungi & morum similitudine & consuetudine vitæ ei sociatus, nomine item æquiparari vellet. Igitur illud conjecturæ nostræ sit, quod in ea potissimum urbe versatus est, eamque Galliarum in partem profectus, in qua ob pietatis & religionis præstantiam viris mirabiliter emineret, idcirco, ut virtutes ita & nomen Venantii, fuisse æmulatum. Cum enim, ut notat ipse Browerus, præfationis pag. 9 Fortunatus post medium seculum sextum, relicta Italia, ad Gallias appulerit, Venantium Turonensem abbatem ante annum 508 emortuum, nec invisere, nec ei sociari quivit. Tempus Sancto emortuale in hoc primo Commentarii §, quo potuimus, modo definiendum duximus; ut, illo mox determinato, quæ de nonnullis vitæ ejus epochis dicenda supersunt, eo magis innotescerent.

§ II. Monasterium Sanctus ingreditur: an hoc cœnobium a S. Martini monasterio diversum exstiterit? Brevis illius historia.

[Juvenis adhuc Sanctus vitam monasticam,] Venantius, quem juvenem seu in juvenili ætate constitutum, vel etiam ad nuptias aptum, Vitæ edendæ num. 2 S. biographus appellat, vitam monasticam sub Silvino abbate amplexus, in monasterio ad extremam usque senectutem degit. Ast quo anno vitam cœnobiticam acturus venit, quo circiter tempore in Silvini locum cooptatus est, nec ex Gregorii verbis, nec ex ullo documento patescit. Tres tamen Sancti vitæ epochas distinguere videtur biographus: primam, qua juvenis adhuc in monachorum cœtum a Silvino abbate accitus est; alteram, qua varia Christianarum virtutum in monasterio sub abbate constitutus specimina omnibus exhibuit; tertiam denique, cum ad senectutis bonæ annos provectus fratribus suis verbo & exemplo præfuit & profuit abbas.

[16] Hanc ultimam vitæ Sancti ætatem sie exprimit Vitæ edendæ num. 3 Gregorius: Quadam die Dominica ad Missarum celebranda Solemnia invitatur; dixitque fratribus: Jam enim oculi mei caligine obteguntur, nec possum librum adspicere; [quam ad extremam usque senectutem produxit,] presbitero igitur hæc alteri agenda mandate. Dein num. 4 addit auctor: Idem dum de basilicis Sanctorum die Dominica, expleta oratione, reverteretur super bacillum sustentatus. Quæ quidem verba certa senectutis provectæ indicia exprimunt evincuntque, Sanctum in monasterio summam ætatem attigisse. Sicque Venantium circa primos S. Perpetui episcopi annos, qui in annum circiter sexagesimum primum seculi quinti incidunt, juvenem vitam monasticam professum, ad seculi hujus exitum usque, vel ad sequentis initium in cœnobio degisse, hujusce Commentarii num. 13 scribens, nihil a veritate alienum dixi.

[17] De monasterio, in quo S. Venantius vitam monasticam egit vel præfuit abbas, [in cœnobio, quod ab illo S Martini Turonensis est diversum, professus est.] vel in quo diem supremam obiit, & tandem sepulturam est adeptus, ita Rabanus in Martyrologio ad 23 Octobris diem, Arnoldus Wionus, Codicis Hagenoyensis, cujus Sollerius in Auctariis Usuardinis hodie verba recitat, scriptor & nonnulli alii locuti sunt, ut ex eorum dictis illud monasterium idem cum celeberrimo S. Martini cœnobio, quod S. Perpetuus episcopus erexit, fuisse appareat; unde Sanctus noster nonnumquam S. Martini cœnobii monachus & abbas ab illis dicitur; quod tamen, sicuti ex Gregorii Turonensis verbis eruitur, veritati omnino exstat dissonum. Verba illius ex Vitæ edendæ num. 1 desumpta hic subdo: Erat tunc temporis monasterium basilicæ S. Martini propinquum, in quo Silvinus abbas gregem Deo devotum regulari sceptro regebat. Ita etiam libro de Gloria Confessorum, ubi de S. Venantio abbate & miraculis ab ipso patratis cap. 15 loquitur. Haud procul, inquit, a basilica S. Martini Venantius abbas requiescit; nec ab his a S. Gregorio assertis dissonant, quæ Operum hujus sancti episcopi ab se editorum col. 1228 habet Ruinartius sic scribens: Hodie subsistit S. Venantii monasterium in jurisdictione capituli S. Martini, jam dudum in collegium canonicorum conversum sub sancti Venantii titulo. Eadem jam dixerat is auctor col. 533. Novam adhuc vim hæc acquirent ex iis, quæ de hodierno hujusce cœnobii statu & loco, in quo Sanctus tumulo conditus fuit, disseram. Interea mona sterium hoc S. Venantio inscriptum, S. Martini cœnobio propinquum exstare, vel in ejus vicinia positum, seu, ut observat Ruinartius, in S. Martini ecclesiæ claustro exstructum, verum abs hoc omnino diversum fuisse, probatum manet. Quæ fuerint illius monasterii fata, quive illi præfuerint abbates, paucis hic edicere juvabit.

[18] Ecclesiam, a S. Venantii nomine nuncupatam, a primæva sui origine ad monachos spectasse, [Illius varii status] quæ, huncce Commentarium texens adhibui, evincunt monumenta, sicut & Vitæ Sancti nostri edendæ verba, quibus passim S. biographus usus est. Verum regulari disciplina collabente & refrigescente monachorum fervore, eam ad seculares canonicos transiisse, æque est perspicuum. Quo autem tempore id acciderit, nullum, quod sciam, nos edocet documentum. Ast S. Venantii monachos, Martinianorum cœnobitarum, qui, ut scribit Mabillonius Annallum lib. 28, num. 87 & aliis locis, seculo VIII desinente aut sequentis initio ad secularium canonicorum statum defecerant, exemplo allectos, circa idem tempus monastica regula ejurata, vestem & mores canonicorum induisse, sat verosimile est; saltem nulla ab his temporibus disciplinæ monasticæ indicia in hac S. Venantii ecclesia occurrunt. Sicque in seculari statu ad nostra usque tempora, qui huic ecclesiæ deserviunt, perseverant suntque, ut scribunt Henschenius, Acta S. Guilielmi Firmati ad diem 24 Aprilis illustrans tom. 3, pag. 335 & 336, & Turonensis diœcesis beneficiorum Catalogi, Parisiis anno 1648 editi, pag. 22 & seq. auctor, præter decanum novem canonici, estque ecclesia parochialis.

[19] [& erga S. Martini ecclesiam obsequii] Isthanc basilicæ S. Martini subjectam olim & etiamnum esse, ex Ruinartio num. 17 scripsimus. Subjectionis illius rationes seu causas aliquatenus, ut mihi videtur, probant medio seculo XII Philippus decanus, Rainaldus thesaurarius, totumque beati Martini Turonensis capitulum in epistola ad Philippum, archiepiscopum Coloniensem, Annalibus Benedictinis lib. 28, num. inserta, ubi de vita & quibusdam S. Martini miraculis disserentes, Multis, inquiunt, post hæc annis evolutis, mutationem & Ordinis & consuetudinis passa est hæc ecclesia, & pro monachis vel propter frequentantium inquietudinem, integre non prosequentibus, canonici a principibus terræ substituti sunt, trecentis, quæ tunc temporis erant, præbendis, ad numerum centum quinquaginta (vel 200) restrictis. Et ad temperandum laborem illum fastidiosum & & intolerabilem, nempe laudis perpetuæ, ut Mabillonius observat, juges illæ & interminabiles psallentium alternationes ad certas & discretas, sicut in aliis sit ecclesiis, horas distinctæ sunt. De reditibus autem & thesauris ecclesiæ ipsius pars maxima decisa est; de qua tres congregationes, quæ ad canonicorum arbitrium subservirent, constructæ & dicatæ sunt. Quæ omnia hodieque in Christi nomine constant. Ecclesiæ illæ, ut scribit Mabillonius, erant sancti Venantii, hactenus collegiata; ecclesiæ sancti Benedicti & sancti Petri, quæ tres minores abbatiæ erant.

[20] [causæ describuntur.] Hinc porro unum eruere juverit, scilicet S. Venantii ecclesiam sicut & duas minores abbatias, de quibus num. prægresso, a primis suæ erectionis seculis res necessarias a Martinianis monachis & dein canonicis accepisse, & ipsas iisdem bonis, quibus ditata erat S. Martini basilica, fuisse auctas, ut ad S. Martini canonicorum arbitrium in persolvendis divinis Officiis seu in laudibus perpetuis inservirent. Illius etiam subjectionis, qua S. Venantii ecclesia erga Martinianam basilicam adstricta erat, indicium, ut mihi videtur, exhibet S. biographus Vitæ edendæ num. 3 & 4. Verba ejus huc transcribo: Quadam die Dominica ad Missarum celebranda Solemnia invitatur, dixitque fratribus: Jam enim oculi mei caligine obteguntur, nec possum libellum adspicere: presbitero igitur hæc alteri agenda mandate. Dein hæc habet S. Gregorius: Idem Venantius, dum de basilicis sanctorum die Dominica, expleta oratione, reverteretur. … Sed nec illud præteribo, quod quadam vice, dum juxta consuetudinem, ut supra diximus de basilicis, quas orationis gratia adierat, repedaret & in basilica ad Missas Dominicæ Orationis verba decantarentur &c. Proindeque S Venantius, fratrum comitante caterva, diebus Dominicis Missas decantaturus aut celebraturus, & alias orationes seu Officia divina expleturus, juxta consuetudinem S. Martini ecclesiam, quam sub basilicæ nomine Gregorius designare solet, adibat; quam illi, ut opinor, diebus Dominicis frequenter non adiissent, nisi aliquo usu seu officio ad hoc præstandum fuissent adstricti. Nunc pauca de iis, qui S. Venantii cænobio præfuerunt abbates, mihi proponenda supersunt.

[21] Cum in religiosorum S. Martini subsidium erectum fuerit cœnobium a S. Venantio dictum, [Quatuor hic numerantur illius cœnobii abbates.] iisdemque bonis ditatum, istud alterum monasterium erectione præcessisse, nullo modo verosimile est. Hinc merito, sub S. Perpetui, qui celeberrimam S. Martini basilicam condidit & auxit, episcopatu istius S. Venantii monasterii primordia statui reponenda. Proinde Silvinum, quem S. Perpetuo advixisse autumo, primum hujus loci abbatem assumptum fuisse, haud invitus crediderim. Silvini locum S. Venantius excepisse a Gregorio narratur, qui, ut sæpius dixi, ad seculi V finem aut sequentis initium annos provexit. Jam ad Licinii, qui, teste episcopo Turonensi, anno circiter 507 ad hujus civitatis cathedram evectus, sedit annos 12, menses 12, dies 25, tempora accessimus. Quin is in S. Venantii locum suffectus fuerit, nullum mihi est dubium. An vero post Licinium, S. Venantii cœnobio administrando proxime præpositus fuerit Guntharius, qui seculo sexto medio, ut Novi Episcoporum Turonensium Indicis scriptor asserit, hujus ecclesiæ pedum tenuit, non ita certum mihi apparet. Utut sit, Gunthario vita functo aut forte ad episcopi cathedram evecto, nullus S. Venantii abbatum tabulis, sive eorum nomina temporum injuria deleta fuerint, sive ecclesiæ huic nullus prælatus fuerit deinceps abbas, inscriptus legitur. Longiorem ergo de iis non producam sermonem.

§ III. De loco, ubi sepultus fuit S. Venantius: an & quo tempore ad Germanenses monachos Sancti reliquiæ fuerint translatæ? Cuvinii asservantur; dein Parisios advectæ. Hodiernus earum status: cultus eis exhibitus.

[In ecclesia ab ejus nomine Turonis dicta] Sancti Venantii corpus in monasterio, ab ejus nomine in Turonica civitate nuncupato, sepultum fuisse, non uno in loco docet Gregorius Turonensis. Audi, quæ Francorum Historiæ lib. 10, cap. 31, num. 9 habet S. biographus: Licinius …, abbatis officio in monasterio, ubi sanctus Venantius abbas sepultus est, functus, ad episcopatum eligitur. Idem omnino innuit in opere, cui titulus: De gloria Confessorum, cap. 15, quod Sancti Vitæ mox edendæ subnexuimus: ac proin ex his & num. 10 recitatis biographi verbis perinde certum est, S. Venantii reliquias in ecclesia ejus nomini dicata primo depositas fuisse. Sed, quæ de Sancti nostri sepulcro scribit in suis ad ejus Vitam Notis col. 1231 Ruinartius, silentio non sunt prætermittenda. Hodie, inquit, in ecclesia sancti Venantii, in claustro S. Martini sita, visitur crypta, choro ecclesiæ subjacens, in qua tria habentur sepulcra lapidea, e terra levata, unum scilicet in medio, cui altare superpositum est & creditur esse sancti Venantii; alia vero duo hinc & inde sita sunt. Sacræ ejus reliquiæ, pergit Ruinartius, tempore, uti conjicimus, quo Normanni omnia devastabant, inde translatæ sunt & depositæ apud Cuvinium, vicum in pago Lomacensi prope Namurcum, ubi monachi sancti Germani a Pratis initio seculi decimi, teste auctore Vitæ S. Gerardi Broniensis, in excubiis sancti Venantii abbatis erant. At eodem sæculo exeunte Cuvinio excedere coacti Germanenses Parisios redierunt, secum deferentes ejusdem beati Abbatis reliquias, quæ hodieque in sancti Germani basilica adservantur.

[23] [sepulti S. Venantii reliquiæ] Hæc Ruinartius: & apte quidem, ut ex dicendis in hujus disceptationis decursu patescet. Et primo de reliquiis S. Venantii, apud S. Germani Parisiensis monachos asservatis, quædam inquirenda occurrunt. Enimvero ejus reliquias in ipsorum cœnobio depositas etiamnum exstare & a priscis temporibus reipsa reconditas fuisse, evincunt passim documenta, quæ in illius Historia laudat aut etiam recitat Bouillartius; hoc idem evincit capsa, in qua religioso cultu sepultæ sunt sacræ illius exuviæ & quæ in supra memorato cœnobio asservata conspicitur; illud monstrat ecclesiæ Parisiensis traditio, hodierna Martyrologii illius annuntiatione asserta; edocentque tandem S. Gerardi Broniensis Acta circa annum 1035 aut 1038, ut observat Mabillonius Sæculo quinto Benedictino pag. 148 & 149, & qui ea ad diem Octobris tertiam illustravit, Byeus, litteris commissa: ita ut, quin apud Germanenses monachos alicujus Venantii etiamnum exstent & jam a longo temporum spatio exstiterint reliquiæ, nullum omnino sit dubium.

[24] Verum in ipso disceptationis limine enodanda occurrit difficultas, [ad Germanenses monachos Parisiis demorantes,] quam in suis ad S. Gerardi Vitam Notis num. 3 sic proponit Mabillonius: An autem Venantius abbas, cujus reliquiis gaudemus, (in Germanensi enim asceterio tum degebat vir eruditus) ille ipse sit, qui seculo VI Turonense rexit monasterium, aut qui in oppido cognomine apud Attrebates colitur, alii judicent. Ast Ruinartius verbis, num. 22 recitatis, S. Venantio Turonensi reliquias illas adscribens rem ipsam judicavit; & quidem merito. Sancti enim Venantii martyris, ad diem Octobris decimam in Opus nostrum jam illati, corpus integrum Petrobergæ seu Itisbergæ sepultum & tertia Augusti anni 1604 e terra effossum, ad Parisiacam urbem delatum fuisse nullo modo apparet, nec id huc deferri quivit. Secundo de Sancto illo ad diem X Octobris nullam mentionem instituunt antiqui Germanensium usus, qui tamen Venantium Turonensem abbatem die XIII per duodecim Lectiones & sub ritu duplici recolunt: tertio denique hujus corpus in isthac regali abbatia asservari perhibet Martyrologii Parisiensis hodierna annuntiatio, quæ sic habet: Turonis S. Venantii abbatis, cujus Vitam scripsit S. Gregorius Turonensis. Hujus reliquiæ apud S. Germanum Pratensem honorantur. Proindeque S. Venantii reliquias, in monasterio Pratensi a multis seculis reconditas, ad Sanctum illum cognominem, cujus Vitam S. Gregorius Turonensis descripsit, spectare, ex monumentis jam memoratis aut inferius etiam referendis assertum manet. Quo autem tempore ad Germanensium monachorum potestatem devenerit sacer ille thesaurus, nunc est dicendum.

[25] In S. Venantii Vita, quam ad diem 13 Octobris contexuit, [non curante S. Germano Parisiensi antistite seculo VI allatæ,] de illius translatione Turonibus ad Parisiacam civitatem facta scribens, sic loquitur Bailletus: Ejus corpus in abbatiali S. Martini Turonensis ecclesia sepultum jacuit, quoad usque Clotarii I mortui filiis regnum accipientibus, seculo nempe sexto jam adulto, S. Germanus, Parisiorum episcopus in abbatiam, ut dicitur, sancti Vincentii, dein S. Germani a Pratis nomine vocatam, illud intulerit. Igitur si Bailletum hæc scribentem audias, S. Venantii corpus, curante S. Germano episcopo, circa annum 576, sicuti asserunt Henschenius, Acta ejus ad 28 Maii illustrans, & Novæ Galliæ Christ. auctores tom 7, col. 201 illi emortualem, Parisios in S. Venantii ba silicam adsportatum fuisse, tibi erit dicendum. Sed quo nixus instrumento vel qua ratione adductus, hæc Bailletus asseruerit, haud mihi sane est perspectum. Isthanc Sancti nostri ad Germanenses translationem non seculo sexto, sed serius contigisse, ex S. Gregorii Turonensis episcopi, S. Germano Parisiensi æqualis, verbis mox dabo probatum.

[26] Et quidem illius translationis a S. Germano, [sed imminente aut furente] quem pluribus in locis laudibus exornat, peractæ non meminit Sancti nostri biographus. 20 Sacræ illæ exuviæ procul dubio in monasterio, a S. Venantii nomine appellato, tempore, quo Gregorius Turonensis, anno 573 in episcopum electus, suum de Francorum Historia librum X & alterum, cui titulus: De Gloria Confessorum, in quibus, sicuti num. 22 dixi, nonnulla de Sancti nostri sepultura & reliquiis habet, sepultæ adhuc erant. Non enim eum ibi sepultum esse aut requiescere, asseruisset sanctus scriptor, si re vera sacræ ejus reliquiæ ad Germanenses jam tum pervenissent. Porro duos illos libros mox memoratos a S. Gregorio non nisi annis 593 aut 594, ac proin nonnullis jam a S. Germani Parisiensis morte elapsis annis, litteris traditos fuisse, diserte docent tom. 3, pag. 379, & 383 Franciæ Litterariæ scriptores. Igitur eas reliquias anno circiter 576 fuisse ab isthoc sancto episcopo Parisios in S. Vincentii basilicam advectas, haud recte scribit Bailletus. An ergo tempore Normannicæ irruptionis huc delatæ fuerint, sicut Ruinartius, cujus verba num. 22 retulimus, scribit, nunc nobis est expendendum.

[27] [Normannica irruptione,] Ut rem a primordio rimemur, quædam hic subdere juverit. Quot & quantis cladibus Galliarum provincias & civitates, eas præsertim, quæ ad Ligerim & Sequanam positæ erant, Normanni ab anno 820 ad annum circiter 912 infestarint, norunt omnes, qui horumce temporum historiam vel obiter etiam perlustraverint, sciuntque, plerasque Sanctorum reliquias, ne nefaria barbarorum manu polluerentur, ad loca barbaris impervia aut eorum direptionibus minus obnoxia delatas fuisse: hinc S. Venantii Turonensis corpus Germanensibus monachis, & quidem ante seculum nonum medium concessas fuisse, haud difficile existimaverim, hac potissimum ratione adductus, quod barbarorum direptionibus cumprimis Turonica civitas obnoxia, ab annis 840 aut 841 obsidione frustra cincta, annis tandem 845, 846 & sequentibus, sicut tradunt scriptores, quorum opera Bouquetus tom. 6, pag. 138 & tom. 7, pag. 225, 226, 258 vulgavit, ab illis occupata, igne & ferro direpta fuerit. Quid mirum, quod canonici aut monachi, qui Deo in S. Venantii ecclesia inserviebant, sancti Abbatis reliquias aut præcipuam illarum partem, ut iisdem prospicerent, Germanensibus monachis, Cuvinii tum commorantibus, recondendas commiserint?

[28] [uti hic dicitur,] Rem autem ita habere, eo tamquam verosimile lubentius dixerim, quod nonnulli martyrologi etiam ætate spectabiles, nunc nullo signato loco, nunc Parisiis Sanctum Venantium ad diem 23 Octobris annuntiaverint. Porro dum Sanctum hac die celebrant, unum eumdemque Venantium memorandum eos suscepisse, nemo, ut opinor, inficiabitur. Si autem verba, quibus suam annuntiationem contexuit Notkerus, inspicias, illa ad Venantium Turonensem abbatem spectare, certum omnino evadet: sic habet ad præfatum diem martyrologus ille: Natalis Venantii abbatis, de quo scriptum est, quod, adhuc in terris constitutus, Missarum Solemnia in cælo consumari agnoverit. Et cum aliquando ad Missas Dominica recitaretur Oratio, audierit quendam e tumulo sacerdoti respondentem: Sed libera nos a malo. Quæ quidem verba ex ipsius S. Venantii Actis, a Gregorio contextis, deprompta, sanctum Abbatem Turonensem designant. Et vero ii Martyrologiorum scriptores, cur Sanctum hac die recoluerint, sat est, ut opinor, omnibus perspectum. Non enim hac die procul dubio obitum ejus annuntiandum duxerunt Rabanus & Notkerus v.g., qui illum jam cum ecclesia Turonensi die ejusdem mensis XI celebraverant. Quid ergo illi scriptores Venantium ad 23 Octobris recolentes celebrare voluerunt? Factam, ut opinor, translationem, qua sacra Sancti lipsana, Normannis per Gallias longe lateque furentibus, e primo sepulturæ loco Cuvinium, unde post, uti infra ostendam, Parisios ad Pratenses S. Germani monachos devenere, fuerunt delata. Et quidem sola est hæc celebris sancti Venantii reliquiarum translatio, quæ ad nos usque debitis innixa monumentis pervenerit. Nec sane huic meæ sententiæ Rabanus & Notkerus, qui, sanctum Abbatem die 23 Octobris memorantes, illam vocem natalis & depositio adhibuerunt, repugnant, cum sicut num. 8 observavimus, auctores martyrologi & hagiologi his verbis utentes aliam quamcumque Sancti alicujus festivitatem, aut ejus reliquiarum ad diversa loca invectionem non numquam expresserint: quod utique hac die ab Rabano & Notkero præstitum fuisse lubens dixerim. His positis, jam variis inductionibus, quibus peractæ S. Venantii ad Germanenses translationis tempus innotescere potest, datur locus.

[29] Certum est, sancti Abbatis corpus aut haud exiguam illius partem ad Germanenses, [seculo nono Cuvinium pervenere,] qui Cuvinii degebant, circa annum 928 jam pertinuisse; illudque evincunt verba, quibus usus est S. Gerardi Broniensis biographus, & quæ num. 30 daturus sum. Sed antea etiam sacrum illum thesaurum penes eos ab aliquibus saltem annis exstitisse exigunt, ut num. prægresso dixi, quæ de illo habet in suo Mrl. Notkerus; cum enim is scriptor opus suum, ut asserunt post Papebrochium in sua ad Usuardi Martyrologium Præsatione num. 67 Sollerius & Franciæ Litterariæ scriptores tom. 6, pag. 136, ante annum 912 ipsi emortualem litteris commiserit, oportet, ut a primis saltem sec. X annis S. Venantii reliquiæ e Turonica civitate in Germanensium potestatem devenerint. Hoc enim ex his, quæ mox digessi, procul dubio mihi arguere licet. Quin imo pari ratione, id ante seculum IX medium contigisse, ex Rabani verbis, quibus Venantium ad diem Octobris 23 signat, dicere fas erit. Enimvero Rabanus, qui vitam usque ad annum 856 produxit, a Sollerio mox laudato & ab Franciæ Litterariæ scriptoribus tom. 5, pag 154 Martyrologium suum circa annum 839 aut 845 scripsisse dicitur; quare dum S. Venantium, cujus diem emortualem ad XI Octobris celebraverat, die etiam 23 hujus mensis recolit is auctor, quid, quæso, hac sua annuntiatione innuit, nisi quod hac die aliqua facta fuerit Sancti nostri translatio, illa scilicet & sola utique, non qua, uti infra num. 34 & seq. docebo, sub sec. X finem, cum jam dudum Robanus obiisset, Parisios, sed qua, priusquam hic moreretur, Cuvinium sacræ Sancti nostri exuviæ fuerunt delatæ? Illud autem ante annum circiter 839 aut 845, quo suum opus contexuit Robanus, factum fuisse, haud est, cur quis inficietur; his enim diebus, Turonicum pagum infestantibus, ut num. 27 docui, Normannis, Turonenses S. Venantii canonici reliquias Parisiensibus monachis Cuvinii commorantibus tum concessisse aut eo adsportandas eis commisisse, ne a barbaris sacer ille thesaurus diriperetur, omnino mihi vero apparet consonum.

[30] [ubi debito cum honore] Is profecto ab anno 928, quo S. Gerardus Bronium in episcopatu Leodiensi positum pergens, Cuvinium adiit, haud ignobile ditionis Leodiensis oppidum, leuca horaria a Mariæburgo distans, cujus notitiam in Historia Namurcensi inter dissertationes ad calcem pag. 89 adjectas Marneus adornavit, in Germanenfium potestatem devenerat. Res a S. Gerardi biographo narrata & ex Actis ejus a Byeo ad diem III Octobris illustratis & editis desumpta sic habet: Profectus Gerardus ex Mosomensi in diœcesi Remensi cœnobio ob metum scilicet indigenarum … prospero cursu pervenit ad municipium, in pago Lomacensi situm, quod appellatur Cuvinium. Hic autem degebant duo monachi ex monasterio sancti Germani, ad quem tunc pertinebat fundus ejusdem municipii, unanimiter excubantes cura pervigili in excubiis sancti abbatis Venantii. Proindeque, sicut ex relatis S. Gerardi biographi verbis liquet, sacræ Venantii reliquiæ anno 928, quo S. Gerardus, e S. Dionysii prope Parisios cœnobio egressus, Bronium ibi monasterium exstructurus properabat, a Germanensibus religiosis, ad hoc deputatis, asservatæ erant.

[31] [a Germanensibus monachis] Modo forte scire nonnemo aveat, an Sancti nostri reliquiæ e Turonica civitate mox ad Cuviniense municipium allatæ fuerint, vel an Parisios primum deportatæ, ibi aliquamdiu jacuerint, priusquam per Germanenses, quibus fuerant concessæ, in Leodiensem ditionem advectæ fuissent? De utroque silent, qui Martyrologia scripserunt & cæteri hagiologi auctores. Ast si, quas feci, de hoc conjecturas hic referre fas est, sacras Sancti exuvias non quidem ad Parisiacum agrum, quem his infaustis diebus haud semel grassationibus fœdarunt Normanni, sed ad Cuviniense oppidum mox adsportatas fuisse, vel sequenti ratione permotus dicerem, quod scilicet Rabanus & Notkerus, qui seculo nono & decimo advixerunt, Sanctum nostrum ad diem 23 Octobris, aut ejus translationem hac die peractam recolentes, in Parisiaca civitate tum celeberrima eam non signarint; quod fecissent procul dubio, ut opinor, si reipsa anno circiter 840 huc adsportatæ, ibi sepultæ mansissent S. Venantii reliquiæ; verum illi in sua annuntiatione nullo in loco eas reposuerunt, quod forte Cuvinium, adhuc in Arduenna silva dumetis obsitum, tamquam ignotum locum habuerint.

[32] [asservatæ] Quid Cuvinii, ubi recondita per unum seculum & amplius remanserunt sacra pignora, acciderit, sequentibus verbis, ex S. Gerardi Actis num. 24 desumptis, nos edocet biographus: Ex præscriptis fratribus, qui ad S. Venantii corporis excubias erant, plus solito in potandum quadam nocte dimissus nocturnas ad laudes redditur tardiusculus, potu utique evictus nimioque sopore gravatus. Cui sanctus assistens Venantius vultu severiore corripuit eum & verbis & verbere. Quid, inquiens, nunc stertis, impudens monache? Cur debites Deo hymnos tricaris persolvere? Quid tu sopore deprimeris, Weremberte? (hoc quippe vocabatur nomine) ecce, frater tuus de somnolentia tua conqueritur Ermarus, ad vigiliarum excubias jam dudum expergefactus. Et si te non nostra adeo sollicitat reverentia, cur saltem tibi commissa almi martyris Eugenii non permovet præsentia? Num ignoras ejus merita? Numquid non fulgent inter lucida * Sanctorum agmina, sicut sol inter siderum astra? Surge, inquam, surge quantocius, &, quod debueras maturius, matura supplere vel tardius. Quæ correptio eotenus eum correxit, ut ne ad modicum quidem post hæc ab obsequela martyris, nisi humanitatis gratia uspiam secesserit, quoad usque ejus fidelis creditor depositum fidele reposcit. Ne quis autem incredulorum hoc æstimet forsitan fictum, hoc illius, qui pertulit, constat relatu relatum.

[33] Porro quis fuit Werembertus ille, tam acri monitione a S. Venantio increpitus? [fuerunt,] an unus ex duodecim S. Gerardi, quos secum duxerat, sociis, an potius unus ex duobus S. Germani Parisiensis monachis, quorum curæ commissæ erant Cuvinii S. Venantii reliquiæ, inquirit Byeus Commentarii sui, ad S. Gerardi Broniensis Acta prævii, num. 49. Verba ejus hic subdo. Mabillonius, inquit, in Annalibus Benedictinis lib. 43, num. 8 putat, e duodecim, quos Gerardus secum adduxit, monachis etiam exstitisse Werembertum, qui, ut biographus narrat, a S. Venantio abbate in somnis Cuvini fuit increpitus. Verum hic non e duodecim Gerardi comitibus, sed alter e duobus monachis, ad quos hi cum Gerardo secundum dicenda Cuvinium diverterunt, verosimillime exstitit. Id ex biographi loco proxime laudato, si cum antecedentibus comparetur, colligendum apparet. Anno igitur 928 ad S. Venantii reliquias in excubiis erant Ermarus & Werembertus, e S. Germani Pratensis cœnobio monachi, quos Bronium pergens S. Gerardus invisit. Verum quo circiter tempore illæ ad Parisiacam urbem, ubi religioso cultu asservantur, tandem illatæ fuerint, hic paucis dicendum.

[34] Exeunte seculo X Parisios fuisse delatas, Ruinartius, [dein Parisios sec. X exeunte, uti etiam ex Mrll.] cujus verba num. 22 descripsimus, edocet: hujus invectionis causam in S. Germani monasterii Historia pag. 246 indicat Bouillartius verbis sequentibus, ex Gallico idiomate in Latinum a me translatis: Robertus Francorum regnum, mortuo patre (anno 996,) adeptus, Cuvinium cum quatuor pagis Mosæ adjacentibus sorori suæ Hadwigi, Raginario IV Montensi comiti desponsatæ, ut ex instrumento, ad hujus Historiæ finem pag. 30 vulgato, liquet, in dotem concessit. Tum Ermarus & Warembertus aut potius quicumque alii, qui ad Sancti reliquias in excubiis erant, Cuvinii degentes, Parisios redire coacti, eas secum detulerunt: & sane sub sec. X finem; cum enim Robertus in patris Hugonis Capeti locum tum successerit; hinc forte Ruinartius & alii Sancti corpus Parisios fuisse deportatum, non immerito asseruerunt. Id etiam ex Calendariorum Stabulensis & Vaticani annuntiatione die 23 Octobris facta, qua Parisiis Venantius repositus dicitur, haud difficile eruitur.

[35] Et quidem cum Calendarium Stabulense, sicut in Observationibus ad Martyrologia ab ipso edita, [hic laudatis liquet, translatæ sunt.] & quæ tamquam antiquissima habet Marteneus, amplissimæ Collectionis tom. 6, col. 635 & 636 asserit, ab annis circiter septingentis videatur descriptum: cumque eadem prorsus ætate donandum esse, Præfationis ad Adonis Martyrologium pag. 17 existimet Georgius, Calendarium Vaticanum, quod is seculi XI initio exaratum expressis verbis scribit; hinc recte Venantii corpus Parisios invectum & in hac civitate depositum annuntiant horumce duorum Calendariorum scriptores, qui, ut mihi apparet, Sanctum Parisiis hac die non recoluissent, si sacrum ejus corpus aut Cuvinii aut in alio quolibet loco sepultum exstitisset. Proindeque quominus seculo X desinenti illam Sancti Cuvinio Parisios factam transtationem cum Ruinartio & Bouillartio affigamus, nihil omnino impedit.

[36] [Quadam earum parte variis] Dum S. Venantii reliquias ad Germanenses Cuvinii commerantes monachos seculi IX initio devenisse dixi, non ideo tamen nullam earum partem [Col. 218E] apud Turonenses canonicos remansisse, crediderim. Contrarium enim probarent Bouillartii, qui nonnulla de hodierno earum statu habet, verba, quæ subdo: Anno 1651 S. Germani Parisiensis cœnobitæ, dimidiam ex uno S. Venantii cruris osse partem, Villæ-Novæ a comite appellatæ, Gallis autem Ville-Neuve le Comte, quam etiam Fontenaium seu Fontenai le Comte nominat Bouillartius, in agro Pictaviensi, incolis dono dederunt. Simile quid ii ex his reliquiis ecclesiæ Luisnesensi in pago Turonico sancto Venantio dicatæ, rogante ejusdem nominis duce, anno 1654 concessere. Tandem anno 1665 Turonenses S. Venantii canonici, ut aliquid ex sacris eorum Patroni exuviis obtinerent, sicque ut damnum, sibi olim ab Calvini sectatoribus, qui reliquias ejus in ecclesia asservatas flammis addixerunt, illatum, resarcirent, unum e canonicis ad S. Germani religiosos miserunt; cujus precibus isti annuentes, astragalum seu unum ex pedis ossibus Turones deportandum benigne largiti sunt

[37] [ecclesiis concessa,] Hæc Bouillartius, qui harumce largitionum, a Germanensibus monachis factarum, tamquam instrumenta, acta hujus cœnobii Parisiensis capitularia, in nota ad marginem pag. 246 posita appellat. Idem auctor pag. 247 processionis cujusdam ob furorem belli civilis per Gallias anno 1652 grassantis comprimendum peractæ, in qua Sancti capsa delata scribitur, meminit. Ex his a Bouillartio transcriptis nonnulla, quibus numeris prægressis disceptata adstrui queunt, facile eruuntur; & primo ad S. Venantium Turonensem spectare reliquias, in S. Germani Parisiensis basilica asservatas, quarum modicam partem obtinuerunt Turonenses canonici. 20 Earum dumtaxat partem sec. IX initio ad Germanenses Cuvinii aut Parisiis morantes, altera apud Turonenses remanente, fuisse translatam. Nec igitur inanis est & probationibus destituta, quam memorat Bailletus, Sancti nostri Vitam adornans, Turonensium traditio civium, qui penes se sacrarum harumce exuviarum aliquid, quod deinde sacrilegis flammis concremarunt Calvinianæ hæresis fautores, exstitisse existimant.

[38] Peculiari in honore Venantium semper habuerunt Turonenses, qui veteri suo Martyrologio, sicut num. 5 docui, ad diem Octobris XI ejus intexuerunt nomen, [eodem nunc, quo elapsis abhinc seculis Parisienses & Turonenses præcipuo] quod etiam Calendario ad usum insignis S. Martini Turonensis basilicæ anno 1635 vulgato & in Museo Bollandiano reposito, eadem die inscriptum legitur: Venantii abbatis IX Lectiones I candelab. Ex vario enim candelabrorum & candelarum numero, uti ex regulis generalibus patescit, festi alicujus solemnitas hic indici solet. Collecta, die S. Venantio sacra recitari solita, sic est: Deus, qui tibi digne servientium nos imitari desideras famulatum: da nobis charitatis tuæ flammis ardere, ut beati Venantii confessoris tui, qui tibi feliciter placuit, mereamur cœleste consortium. Per Dominum &c. Ejusdem Sancti nomen Germanenses cœnobitæ in veteres eorum usus anno 1396, sicut tradit Bouillartius, elucubratos & ad hujus monasterii Historiæ calcem pag. 134 cusos, ad diem 13 Octobris intulerunt his verbis: Festum S. Venantii abbatis XII Lectionum simpliciter. Plura de eodem, inquit Gononus in suis ad Vitam Patrum Occidentis pag. 112 Notis, in Breviario ecclesiarum Parisiensis, Cenomanensis & Belvacensis, ubi trium Lectionum Officium assignatur.

[38] Nonnullas etiam ecclesias, S. Venantio dicatas, [cultu Venantium venerantur.] exhibet Beneficiorum ad Turonensem diœcesim spectantium codex, Parisiis anno 1648, pagg. 22, 36 & 38 editus: enimvero præter ecclesiam, in Turonica urbe ab ipsius nomine dictam, exstant in loco, Luynesensi appellato, S. Venantii prioratus, cujus provisio ad Majoris monasterii prope Turones abbatem pertinet, sicut & alter Mailleyensis nuncupatus, in quo Prior cum socio degere debet: alias ecclesias parochiales, Sancto nostro sacras, hic enumerare supersedeo; quippe quod ab elapso multorum seculorum spatio, sat & sufficientibus in hoc meo Commentario relatis monumentis, adstruitur cultus sancto Abbati etiamnum exhibitus.

[Annotata]

* al. fulgida

ACTA S. VENANTII ABBATIS,
Auctore S. Gregorio, Turonensi episcopo,
Editore Ruinartio,

Venantius abbas conf. Turonibus (S.)

BHL Number: 8526

A. GREG. TURON.

PROLOGUS

a

Solitarium atque multiplex donum ecclesiis populisque terrigenis cælestis potentia præstat, cum largitur jugiter sæculo non modo b peccatorum suffragatores, verum etiam vitæ doctores æternæ; quod unicum cernitur, dum a Majestate divina tribuitur multiplex; quia cunctis, qui expetere voluerint c, affluenter indulgetur juxta illud: “Petite & accipietis d” & reliqua. Unde vigilanter incessanterque debet investigare mens humana Sanctorum vitam, ut hoc provocata studio, accensa exemplo, ad ea semper extendatur, quæ Deo novit esse acceptabilia, ut ab ipso vel mereatur erui, vel possit audiri. Hæc autem ab ejus Majestate quærebant Sancti percipere, poscentes jugiter, ut ipse insinuaret cordi, ipse perficeret in opere, ipse loqueretur in ore, quo facilius purgata mens cogitatione, eloquio, actione, cogitaret sancta, loqueretur justa, operaretur honesta. Unde factum est, ut, dum in his, quæ Divinitati sunt placita famulabantur, obtinerent sibi remitti peccati debitum, eruerentur a cœni sordentis e contagio, cæleste pro meritis invitarentur ad regnum. Ponebant etiam & præcessorum exempla ante oculos suos & omnipotentem Dominum pro eorum affectibus conlaudabant, quorum, ut diximus, exempla sequi meditabantur. Unde & nos in præconio devoti Deo famuli Venantii abbatis effari nitentes, Divinitati potius dona sua referimus, quæ dexteram ejus manifestum est effecisse, quod Sanctos constitit operasse f, deprecantes, ut aperiat os muti ad publicanda opera Antistitis sui, quia, sicut esse nos recognoscimus scientia tenues, ita novimus in conscientia peccatores g.

ANNOTATA.

a Deest in codice Ms. 20 Maj.-Monast. Ruinartius. Deest etiam in perantiquo Ms. nostro, de quo Comment. prævii num. 3.

b In Valcel. Non enim.

c In Valcell. Ms. voluerunt.

d Johan. 16. 24.

e In Valcell. catenis sordentibus.

f Ed operatos esse. Scripti. 2. Sanctis … operasse. Ita Ruinartius.

g In Valc. additur: Explicit Prologus.

CAPUT UNICUM.
Vitam monasticam amplectitur S. Venantius: cœnobio præficitur abbas: multis cælestibus visionibus recreatur: multisque vivens & mortuus subvenit.

INCIPIT VITA

a

[Sanctus ingreditur monasterium] Igitur sanctus Venantius Biturigi b territorii incola fuit, parentibus secundum sæculi dignitatem ingenius atque Catholicis. Qui, dum esset juvenili ætate florens, a parentibus sponsali vinculo obligatur. Cumque, ut ætati huic convenit, amori se puellari præstaret affabilem, & cum poculis c frequentibus etiam calceamenta deferret, contigit, ut urbem Turonicam, Domino inspirante, veniret. Erat tunc temporis monasterium d, basilicæ sancti Martini propinquum, in quo Silvinus abbas gregem Deo devotum regulari sceptro regebat. Ad hoc Vir iste devotus accedens, virtutesque cernens beati Martini, ait intra se: Ut conjicio, melius est servire impollutum Christo, quam per copulam nuptialem contagio involvi mundano. Relinquam sponsam territorii B turigi, & annectar Catholicæ per fidem Ecclesiæ, ut, qui * credo corde, etiam opere merear effectui condonare.

[2] Hæc intra se volvens, advenit ad ante dictum abbatem, [cui præficitur abbas;] provolutusque ad pedes ejus, quid intimo corde gereret e, lachrymis patefecit. At ille gratias agens Deo pro fide Pueri, & addita etiam prædicatione sacerdotali, Juvenem totondit, & gregi monasteriali adscivit. Ex hoc se in humilitate fratribus exhibens, caritatem cum omnibus diligens, in tanto sanctitatis apice evectus asseritur, ut ab omnibus tamquam parens proximus summo studio coleretur. Unde factum est, ut, decedente abbate jam dicti monasterii, ipse in loco abbatis, eligentibus fratribus substitueretur f.

[3] Denique quadam die Dominica ad Missarum celebranda Solemnia invitatur, [variis visionibus] dixitque fratribus: Jam enim oculi mei caligine obteguntur g, nec possum libellum adspicere. Presbitero igitur hæc alteri agenda mandate. Dicente presbitero, ipse proximus adstitit, ventumque est, ut sanctum munus juxta morem Catholicum h signo crucis superposito benediceretur. At ille intuitus vidit quasi ad fenestram absidæ scalam positam & quasi descendentem per eam virum senem, clericatus honore venerabilem, atque oblatum altario sacrificium dextera extensa benedicentem. Hæc enim agebantur in basilica sancti Martini, quod nullus videre meruit, nisi ipse tantum, reliqui vero cur non viderint i ignoramus. Ipse tamen deinceps fratribus retulit, nec enim est dubium, hæc fideli Famulo Dominum demonstrasse, cui etiam dignatus est, arcanorum secreta cælestium revelare.

[4] [recreatus,] Nam idem, dum de basilicis Sanctorum die Dominica, expleta oratione, reverteretur super bacillum sustentatus, in medio beati Confessoris atrio, erectis auribus oculisque ad cælum diutissime attentis, stetit immobilis: deinde motus a loco cœpit dare gemitus ac suspiria longa producere Interrogatusque a suis, quid hoc esset, aut si aliquid divinum fuisset intuitus, enarret, respondit: Væ nobis inertibus & pigris; ecce, jam in cælo Missarum Sollemnia expediuntur, & nos segnes nec inchoare cœpimus hujus Mysterii Sacramentum. Vere, inquit, dico vobis, quod ego audivi voces angelorum in cælis, Sanctus, Sanctus in laude Domini proclamantes, & dicto citius in monasterio Missarum Sollemnia jussit expleri. Sed nec illud præteribo, quod quadam vice, dum juxta consuetudinem, ut supra diximus, de basilicis, quas orationis gratia adierat, repedaret, & in basilica ad Missas. Dominicæ Orationis verba decantarentur, cum illi dixerunt: Sed libera nos a malo; audivit e tumulo cujusdam vocem dicentem similiter: Libera nos a malo; quod non sine perfectionis merito censetur, ut hæc meruisset audire. Sed & ad Passivi k presbiteri tumulum veniens & qualitatem ejus meriti & quantitatem refrigerii, ipso docente, cognovit.

[5] [crurum & poplitum dolore] Et licet hæc magna sint, ad illam tamen sanitatum gratiam, quam per eum Dominus infirmis protulit, libet accedere. Non enim ambigitur, quod per eum, sicut supra diximus, operata sit dextra Dei, cui ista, quæ memoravimus, tanta voluit revelare l. Puerulus enim quidam, Paulus nomine, crurum poplitumque gravi dolore vexatus Sanctum adiit, prostratusque genibus ejus, exorare cœpit, ut ei medicinam oratione sua a Domini misericordia obtineat impertiri; qui protinus, oratione facta, cum oleo benedicto palpata membra m infirmi eum super lectulum suum requiescere fecit; quo paullulum quiescente, post unius horæ curriculum surgere jubet; qui consurgens, sanus matri suæ Sancti est manibus restitutus. Faretri n cujusdam servus infensus domino suo, hujus sacerdotis oratorium expetivit; sed ille elatus superbia, absente beato Viro, servum abstrahit occiditque, sed mox a febre correptus spiritum exhalavit.

[6] [ac febribus vexatis subvenit.] Quartanarum tertianarumve vel reliquarum accessus o febrium, oratione facta, sæpius mitigavit. Venenum malæ pusulæ * imposito salutari signo, restinxit, obsessos p dæmonibus, invocato Trinitatis nomine, emundavit. Nam & ab ipsis dæmonibus sæpius impulsatus est, sed victor in certamine perstitit. Nam, surgente eo quadam nocte de stratu suo ad reddendum officium, vidit duos arietes magnos suis foribus assistentes, quasi præstolantes adventum ejus; quo viso furibundi ad eum cum impetu valido dirigunt. At ille signum Crucis opponens, illis evanescentibus absque motu oratorium est ingressus. Alia nocte regressus oratorio invenit cellulam suam plenam dæmoniis, dixitque eis: Unde venitis? A Roma, aiunt, hosterna q die egressi ad hunc locum accessimus. Quibus ille: Abscedite, inquit, detestabiles, & nolite accedere ad locum, in quo nomen Domini invocatur. Hæc eo dicente, sicut fumus evanuerunt.

[7] His & talibus virtutum magnarum gratia pollens r, [Mortuus, energumenos] impleto vitæ præsentis curriculo, vitam percepturus æternam emicuit s sæculo, cujus beatum sepulcrum miraculorum illustrium effectu plerumque redditur gloriosum. Mascarpionis, servi ipsius monasterii, mentem iniquus dæmon obsederat, qui per trium annorum curricula energumenus factus, ad sepulcrum beati Viri debacchans, tandem ejus est, ut credimus, oratione ejecto dæmone expurgatus, multos deinceps mente integra vivens annos. Juliani conjunx, quartanæ febris accensu laborans, ut sepulcrum beati Viri attigit, compresso ardore ac tremore corporali, sanata discessit. Simili sorte & Baudimundi uxor ab hac febre laborabat; sed, ubi ad lectulum sancti Viri prostrata fudit orationem, mox incolumitati restituta convaluit. Multa quidem & alia de eo audivimus, sed, sufficere hæc ad credulitatem Catholicorum, quæ scripta sunt, arbitramur t.

[3] De Venantio abbate u. Haud procul vero a basilica beati Martini Venantius abbas requiescit, [& febribus laborantes sanat] vir mirificæ sanctitatis, qui multis infirmis in corpore positus opem accommodavit; qui, impleto tempore a sæculo migrans, jugiter se in æternum vivere, virtutibus propriis manifestat. Nam si quis typos frigoriticos incurrens, nocte una ad ejus tumulum deprecans vigilaverit, mox compresso accessu x adipiscitur medicinam. Nam inter reliqua, quæ ibidem gesta vel vidimus vel audivimus, mulierem y quamdam a quartano typo correptam, sanatam adspeximus. Quæ diuturno tempore ab hoc detenta contagio, neque cibum, neque somnum capere poterat, sed ita omni corpore ceciderat, ut vix in ea vel illud vitale spiraculum remaneret. Ad hujus sepulcrum in gemitibus & oratione pernoctans, usque ad lucis adventum perduravit immobilis; mane vero sopori se collocans, cum expergefacta fuisset, nihil mali sentiens, sanata discessit. Hujus autem Sancti Vitam nos scripsimus z.

ANNOTATA.

a In Valcel. additur: S. Venantii abbatis, cujus festivitas est tertio Idus Octobris.

b In Valcel.: Biturici.

c Gononus: Et præter pocula frequentia etiam luxuriose indueretur. Sed nostram laudans lectionem in Notis, ait, olim sponsum & sponsam sibi invicem in signum mutui amoris & fidei dedisse calceos, ita ut sponsus se ipsum discalceans, calceamenta sponsæ traderet, quod & hæc vicissim sponso faciebat. Pocula vero hic memorata quasdam fuisse catenulas aureas vel argenteas in modum poculorum fabrefactas, putat. Vide cap. 20 de S. Leobardo & Altesseramin cap. 42, lib. 1 Hist. Gregorii nostri Hæc Ruinartius. Antiquus codex noster habet populis pro poculis.

d Nonnulla de antiqui hujus monasterii Historia Commentarii nostri prævii num. 17 diximus. Hodie subsistit hæc ecclesia sub jurisdictione capituli S. Martini, jam dudum in collegium canonicorum conversa sub S. Venantii titulo, cui, ut Henschenius, Vitam S. Guilielmi Firmati ad diem 24 Aprilis illustrans, in Annotatis observat, decem canonici deserviunt, estque parochialis. Ruinartius. Huic Silvinus præerat abbas, quem Sanctum immerito appellat Historiæ suæ Eccl. tom. 7, pag. 158 Fleurius, licet Gregorius Turonensis, nec ullus martyrologus hoc vocabulo umquam eum celebrarint. Ita Longuevallius Ecclesiæ Gallic. Hist. tom. 2, pag. 109.

e Valcel. tegeret.

f Ex verbis, quæ mox sequuntur, forte quis aliquid hic desiderari seu quemdam patere inter verba hæc & sequentia hiatum merito arguet.

g In antiquo Ms. teguntur.

h Nota, inquit Ruinartius, morem Catholicum, id est, in universa Ecclesia receptum sacra munera Crucis signo benedicendi.

i Hæc phrasis in nonnullis editis & in Valc. Ms. nostro desideratur.

k Ed. & Maj-m. duo Passini. Sur. & Gon. Bassini. Ita Ruinartius, & duo Mss. nostri codices & ii a Ruinartio editi.

l Maj.-m. duo tanti habuit revelare. Ruinartius. Sic etiam Ms. vetus Bolland.

m Sic Mss. pro palpatis membris. Ed. palpans. Ruinartius.

n Ed. Pharetri. Genuan. Raretri. Ruinartius.

o Mss. plerique Codd. accentus. Bad. ut passim habent scripti accensus. Ruinartius, Valcel. & antiquus Cod. accensus.

p Hic in Valcel amanuensis oscitantia quædam desiderantur, quo fit, ut sensus mancus appareat.

q In Mss. duobus Bollandianis hesterno.

r Uterque Maj.-m. privilegiis pollens. Ruinartius.

s Germ. emigravit & his verbis redditur gloriosum Sancti Vita terminatur. Ruinartius.

t In Maj-m. a, subjungitur caput 15 libri de Gloria Confessorum, quod est de eodem S. Venantio & in fine hæc addit: Hæc Gregorius Turonensis sedis episcopus de se loquitur. Ita Ruinartius.

u Vitæ S. Venantii, ab S. Episcopo contextæ, quæ sequuntur, ex libro Confess. cap. 15 desumpta hic duximus addenda. In duobus nostris Mss. post Sancti Vitam hæc subnexa leguntur: Item pauca verba de sancto Venantio. Deest hoc caput in Clar. a & Colq. tut. Ruinartius Gregorii Turon. Oper. col. 904.

x Vide Annotatum sub lit. o.

y Laud. gesta vidimus mulierem. Ruinartius.

z In Valcel. additur: Explicit de sancto Venantio.

* al. quæ

* l. pustulæ

DE SS. FYNCANA ET FINDOCHA VIRGINIBUS IN HIBERNIA
Ex Fastis Sacris.

CIRCA AN. DXXVI VEL DCCXVI.

[Commentarius]

Fyncana virgo in Hibernia (S.)
Findocha virgo in Hibernia (S.)

AUCTORE J. B. F.

De SS. Fycana seu Fincana & Findocha, quarum prior die 21 Augusti, [Sanctus hasce, licet a quibusdam] altera 31 Maii in Scotico Camerarii Menologio, ut in Prætermissis ad dictos dies in Opere nostro indicatum est, annuntiantur, inter auctores, qui ipsas in suis Fastis Sacris hac die commemorant, non convenit; alii enim Fyncanam non cum Findocha, sed cum Otha annuntiant; alii Fyncanam & Findocham synonymas esse autumant. Ac in primis Dempsterus lib. 6 Historiæ Eccl. Gentis Scotorum S. Fyncanam, quam Fintanam vocat, cum S. Otha hac die sic celebrat: S. Fintana virgo sub Conrano rege sanctimonialem induta, eodem in cœnobio cum S. Otha continentissime vixit, eodemque die communi etiam æde sacra commemorationem meruit. Acta perierunt. Claruit anno DXXVI. Deinde eodem die de S. Findocha hæc habet: S. Findocha virgo magna sanctitatis fama sub rege Conrano dicitur floruisse, ac nescio, an non una ea ex S. Donevaldi filiabus sit, si vera est quorumdam supputatio. Vivebat anno DXXVI. Verum, si hæc Sancta S. Donevaldi, de quo in Opere nostro ad 15 Julii actum est, filia fuerit, non anno 526, sed seculo VIII floruit, quo tempore S. Donevaldum exstitisse, Hiberniæ scriptores referunt. Castellanus in Universali Martyrologio de S. Otha nullam mentionem facit, & Sanctas nostras, quarum primam Frinsecam, alteram Frudocham nominat, sequentibus verbis Gallicis, hic Latine redditis, sejunctim commemorat: Athrymæ in Lagenia, Hiberniæ provincia, S. Frinsecæ virginis, cujus ibidem reliquiæ cum septemdecim Sanctorum, quos inter tres Ædi vocantur, reliquiis honorantur. Deinde: In Scotia S. Frudochæ virginis.

[2] Ferrarius in Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano desiderantur, [synonymæ dicantur,] Catalogo S. Fyncanam cum S. Otha, S. Findochæ memoriam nusquam celebrans, paucis hisce verbis annuntiat: In Scotia sanctarum virginum Fintanæ & Othæ. Eamdem Arturus a Monasterio in suo Gynæceo annuntiationem facit; verum in Annotatis sequens ipsis elogium texit, in quo Fintanam, quam a Findocha haud distinguit, & Otham duas S. Donevaldi filias esse, cum Hectore Boëtio, Gonono & Leslæo asserit. Patrem, inquit, habuerunt S. Donevaldum, Scotum eremitam; his autem arctissima vita degentibus, panis hordeaceus cibus fuit & aqua potus; semelque dumtaxat in die exiguo reficiebantur cibo; perpetuæ fere orationi, aut rei rusticæ, quo tenuem vitam sustentarent, deditæ, sicque in solitudine Ogilvy, simul cum patre sanctissime vixerunt. Ipso autem defuncto, haud tutum ratæ, solitudinem sine castitatis custode inhabitare, Ganardum Pictorum regem adeuntes, habitandi locum quærunt, ut Christo, cui tenera ab ætate virginitatem sacraverant, a virorum semotæ consortio, liberius servirent. Rex piis Virginum postulatis annuens, Abernethi ædes cum oratorio, redditusque ex proximis agris ad sumtus eisdem libere erogavit; illicque monasterium ingressæ, post religiosam vitam, Deoque gratissimam exactam, beato sine quieverunt, & ad immensæ quercus radicem sunt sepultæ. Ostenditur etiamnum locus Christiano populo, illic religionis causa confluenti, in multa veneratione habitus.

[3] [tamen Breviarii Aberdonensis auctoritate,] Atque ad dicti elogii calcem Fintanam quandoque Fincanam, Frinsecam & Findocham, Otham vero Mazotam nominari, illasque circa reparatæ Salutis nostræ annum 716 floruisse refert. Verum est, Boëtius, dum libro Historiæ Scoticæ, S. Donevaldum cum novem filiabus sanctissime vixisse, scribit, harum duas natu majores Mazotam & Fintanam appellat; at non inde fit consectarium, Fyncanam & Findocham unam eamdemque esse virginem, & Otham a Mazota, quæ in Breviario Aberdonensi 23 Decembris celebranda præscribitur, haud esse diversam. Deinde, duas S. Donevaldi natu majores filias Mazotam & Fintanam vocatas fuisse, non constat; Boëtius & Arturus a Monasterio id quidem scribunt, verum nulla documenta, quæ nos hac de re certiores reddant, afferunt. Si re ipsa hæ duæ natu majores S. Donevaldi filiæ Mazota & Fintana nominatæ fuerint, ut quid alii Scoti seu Hiberni scriptores, dum de S. Donevaldo deque ejus filiabus sermonem habent, nullam ex ipsis nominent? Cur ipse Dempsterus, qui, ut supra num. 1 vidimus, an Findocha non sit una ex S. Donevaldi filiabus, dubitat, in eodem Opere, dum S. Donevaldi ipsiusque natarum ad 15 Julii elogium condit, illas non nuncupet?

[4] [diversas cultuque olim in ea ecclesia gavisas fuisse credimus,] Quæ cum ita sint, laudatis auctoribus haud adhæremus, sed Breviarii Aberdonensis auctoritate fulti, in quo Fyncanæ & Findochæ Officium Ecclesiasticum in ea ecclesia olim XIII Octobris usitatum fuisse legitur, hasce Sanctas nequaquam synonymas, sed diversas esse credimus. Eodem die (XIII Octobris) fert dictum Breviarium, de sanctis virginibus Fyncana & Findoca sub rege Conrano anno 526 vel 716 novem Lectiones, omnia de Communi plurimarum Virginum cum hac Oratione: Author virginitatis Domine Jesu Christe, nostrorum mentis & corporis conserva castitatem, & sanctarum virginum tuarum Findocæ & Fyncanæ intercessione & meritis earum sancto consortio jungamur in cælestibus. Per Dnum &c. Cum ex hisce dicti Breviarii verbis, venerationem Sanctis nostris aliquando exhibitam fuisse, constet, videmur fundamenti satis habere, ut iis in Opere nostro locum concedamus; at sufficientia documenta desunt, ut cum Boëtio & Arturo a Monasterio, illas S. Donevaldum patrem habuisse, dicamus. Quod vero ad Otham spectat, quam a Dempstero, Ferrario & Arturo a Monasterio hac die commemoratam videmus, quamque laudatus Arturus unam eamdemque esse ac Mazotam contendit, res hæc 23 Decembris, quo die S. Mazota in ecclesia Aberdonensi, ut diximus, olim colebatur, inquiri poterit. Notatum interim velim, mihi huc usque de ipsius cultu haud satis constare, ut ipsi in Opere nostro locum tribuam; proinde si hanc a Mazota distinguendam esse, fuerit tunc probatum, inter Prætermissos erit reponenda.

DE S. CONGANO AB. CONF. IN SCOTIA
E Breviario Aberdonensi & Martyrologiis.

VEROSIMILIUS SEC. VIII INITIO.

[Commentarius]

Conganus abbas conf. in Scotia (S.)

AUCTORE C. B.

Cum non raro fiat, ut unus idemque Sanctus duobus diebus diversis colatur Fastisque Sacris exstet inscriptus, [S. Comganus, in Curcniæ hodie cultus, qui, quamvis cum S. Comgano, ad 2 Augusti culto,] enimvero, an S. Comganus abbas, quem in Curcnia, Occidentali Mediæ regione, hac XIII Octobris die coli, Colganus in quarta ad S. Columbæ, abbatis Hiensis, Vitam Appendice cap. 2, num. 13 e Mariano Gormano & Maguiro, itemque e Tamlactensi & Dungallensi Martylogiis docet, unus idemque cum S. Comgano, qui, ut loco cit. idem Colganus ait, 2 Augusti die colitur, non sit, decessores nostri olim haud immerito ad eamdem secundam mensis hujus diem in Prætermissis, dierum, quibus seu unus seu geminus Comganus colitur, diversitate insuper habita, revocarunt in dubium; rei autem, quam ulterius discutiendam inde huc remisere, certo decidendæ ac extra omnem controversiam ponendæ necdum quid sat aptum, diligentissima licet facta indagine, reperire quivi, nec facile repertum iri, puto.

[2] Cum enim nihil plane, quod ad Comgani, secunda Augusti die culti, [unus idemque certo esse vel certo non esse haud videatur,] vitam gestave spectet, noscatur, unde, quæso, illum cum Comgano, hodie culto, certo exstitisse vel non exstitisse eumdem, tuto ac commode absque errandi periculo elicere quis queat? Fuisse Comganum, qui 2 Augusti colitur, Celde, id est, Culdeum seu Dei-Colam cognominatum, Colganus loco cit. prodit; verum apud antiquos Scotos, quorum patria, uti eruditorum etiam vulgo notum est, erat Hibernia, vel universi, ut nonnullis placet, Deo consecrati homines, vel soli, quemadmodum aliis (Cangium in mediæ & infimæ Latinitatis Glossario ad vocabulum Colidei consule) est visum, seu monachi, seu presbyteri, nondum monachi, Kel-de seu Culdei fuere nuncupati; quare, si primum obtinuerit locum, tam S. Comganus, qui hodie, quam S. Comganus, qui secunda Augusti colitur, Kel-de seu Culdeus potuerit cognominari; quod si autem soli seu monachi seu presbyteri nondum monachi dicti fuerint Culdei, cognomentum isthoc Comgano, secunda Augusti culto, at non itidem Comgano, qui hodie colitur, adhæsisse, sola Colgani, id absque testimonio sat antiquo indicantis, auctoritate credendum non est. Quare, quidquid de Kel-de seu Culdei, quod Comgano, secunda Augusti die culto, fuerit tributum, cognomento sit, nec inde etiam omnis, anne hic cum Comgano, hodie culto, unus idemque haud sit, tollitur ambigendi locus; ut proinde decessores nostri, omnibus consideratis, merito adhuc de re dubitare potuisse videantur.

[3] [verosimillime tamen, quod cum S. Congano, in cathedrali Aberdonensi olim culto,] Verum, etsi sic habeat, verosimillime tamen S. Comganus, hodie in Curcnia Hiberniæ regione, ut Colganus ait, cultus, a Comgano, secunda Augusti die culto, exstiterit ob jam nunc dicenda diversus. In Ms., qui penes nos exstat, Sanctorum Scotiæ Catalogo seu potius Kalendario S. Conganus abbas, Turraviensis in Buchania, Scotiæ hodiernæ Septentrionalis provincia, patronus hodie signatur, habetque hodie pariter in ecclesiæ cathedralis Aberdonensis, quod anno 1509 Edemburgi typis Valteri Schepman fuit excusum, quodque in ecgrapho, manu exarato, penes nos exstat, Breviario ecclesiasticum novem Lectionum Officium; etsi autem inter Congani & Comgani nomina literulæ unius discrimen intercedat, hunc tamen, quem hodie in Curcnia, Hiberniæ regione, coli, Colganus loco supra cit. ait, cum Congano, quem in cathedrali Aberdonensi Scotiæ ecclesia hodie pariter coli olimve certe coli soluisse, mox laudatum hujus Breviarium fidem facit, unum esse atque eumdem, persuasum mihi vel ex eo habeo, quod ambo una eademque hodierna die utrobique e jam dictis colantur olimve certe culti fuerint. Scio quidem, fieri posse, ut Sanctus, qui determinato quopiam die ac loco colitur, a nominis ejusdem Sancto, qui eodem die alibi colitur, sit diversus, hicque adeo & ille constituant Sanctos duos, qui, quamvis homonymi eodemque die culti, invicem tamen sint distincti; verum id, quod equidem non nisi rarissime accidit, in Comgano, qui in Hibernia, & Congano, qui in Scotia hodie colitur, habere reipsa locum, ac proin hunc cum illo unum eumdemque haud esse, credendum absque gravi ratione non est; ratio autem hujusmodi allegari hoc in casu posse haud videtur.

[4] [unus idemque, uti hic adducta suadent, videatur,] Comganus quidem, qui a Colgano memoratur, in Hibernia, Conganus vero, qui ecclesiasticum in Aberdonensi Breviario habet Officium, in Scotia abbatem egisse creditur; verum, ut plures alii fecisse leguntur, ita etiam Conganus ex Hibernia, relicto, cui ibidem præerat, monasterio, in Scotiam, ubi abbatem pariter egerit, secessisse potest, idque eum re etiam ipsa fecisse, in animum induco, eo vel idcirco impulsus, quod vere ex Hibernia in Scotiam cum nonnullis aliis trajecisse ibidemque in Erchadia seu potius (neque enim ullam nominis hujus seu regionem seu provinciam in Scotia invenio) in Argadia seu Argatelia, vulgo Argile, Scotici regni, quæ Hiberniæ adjacet, provincia, vitam solitariam duxisse, in Aberdonensi mox iterum laudato, in quo & abbas vocatur, Breviario tradatur. Conganus quidem, si plena huic in omnibus fides adhibenda sit, in Hibernia, priusquam inde in Scotiam trajiceret, non abbas, sed rex exstiterit, idque certe, quod & omnino, uti infra docebo, commentitium apparet, absque vade antiquo, quo caret, credendum non est; verum, etsi sic habeat, hinc tamen, nisi omnia etiam & singula, quæ in Breviario Aberdonensi de S. Congano narrantur, pro fictitiis pariter, quod verosimile haud apparet, sint habenda, impediri nemo debet, quo minus Comganum, hodie in Hibernia cultum, inde in Scotiam trajecisse, ac proin ob jam dicta cum Congano, in cathedrali Aberdonensi ecclesia hodie pariter olim culto, unum eumdemque esse existimet. Et sane eum, qui ita æstimarit, nihil nisi quod veritatis speciem apertissime præ se ferat, opinaturum, haud gravate, ni fallar, unusquisque agnoscet, qui, quæ jam allegavi, attente expenderit.

[5] Jam vero, cum sic habeat ac Conganus, in cathedrali Aberdonensi ecclesia hodie olim cultus, [a dicto Comgano, 2 Augusti culto, & a Comgano Glinnussensi diversus,] e vivis demum, uti infra ostendam, sub sec. VIII initium excesserit, consectarium fit, ut, qui cum hoc Scotiæ abbate unus idemque verosimillime e jam dictis est S. Comganus abbas, in Hibernia, ut Colganus docet, hodie pariter cultus, tam a S. Comgano, Glinnussensi abbate, in Opus nostrum ad XXVII, qua colitur, Februarii diem jam illato, quam a S. Comgano, S. Columbæ, abbatis Hiensis, apud Colganum in Triade pag. 478 & seq. memorato nepote verosimillime, cum horum quidem prior ante annum, uti a nobis de eo ad dictam Februarii diem adducta evincunt, 569, posterior vero anno, ut Colganus loco proxime cit. docet, 663, vel certe sec. VII obierit, sit diversus seu distinctus; hinc autem, cum S. Conganus, S. Columbæ, abbatis Hiensis, nepos, vel cum S. Comgano, cognomento Culdeo, qui 2 Augusti, vel cum S. Comgano, monasterii de Cluainchonnaidh abbate, qui hodie in Hibernia colitur, unus idemque, ut loco cit. Colganus tradit, existat, consectarium ulterius fit, ut horum posterior, utpote a S. Comgano, S. Columbæ abbatis nepote, e jam dictis diversus, a S. Comgano, cognomento Culdeo, qui 2 Augusti colitur, diversus pariter sit.

[6] Porro, uti ex eo, quod S. Conganus, in cathedrali Aberdonensi ecclesia hodie olim cultus, [contraque eadem de causa cum Sanctis sibi homonymis hic memoratis unus idemque exstiterit,] verosimillime cum S. Comgano, in Curcnia Hiberniæ regione hodie pariter culto, unus idemque sit, verosimillime esse hunc & a S. Comgano, Glinnussensi abbate, & a S. Comgano, S. Columbæ Hiensis abbatis nepote, diversum seu distinctum, recte, ut jam docui, consequitur, ita etiam inde eumdem, nec a Congano, seu, ut, nomine paululum immutato, vocatur, Cogano, qui ad XX Februarii diem, uti ad hanc in Prætermissis monuimus, a Camerario de Scotorum Pietate refertur, nec a Cogano, qui ad XXIX Septembris diem, uti ad hanc in Prætermissis pariter monuimus, Martyrologio Anglicano, anno 1608 excuso, exstat inscriptus, diversum esse seu distinctum, non inepte intuleris. Coganus enim, a Camerario memoratus, S. Kentigernæ, uti hic ait, exstitit frater; quare, cum Conganus, in cathedrali Aberdonensi ecclesia hodie olim cultus, in ecclesiastico, quo in hac honorabatur, Officio S. Kentigernæ frater etiam vocetur, dubitandum non est, quin utrobique de uno eodemque Cogano sermo instituatur. Quod modo ad Coganum, a Mrl. Anglicano ad XXIX Septembris diem in Scotia annuntiatum, spectat, hic non in Hibernia, in qua, qui hodie in cathedrali Aberdonensi ecclesia olim colebatur, natales adeptus est Conganus abbas, sed in Scotia natus in Anglicano isto Hagiologio diserte traditur; verum, cum hujus auctor recentiori dumtaxat ævo floruerit, in re adeo antiqua fidem indubitatam sibi neutiquam adjungit, cumque a probatæ fidei scriptoribus abbas, nomine Coganus seu Conganus, qui cultu ecclesiastico in Scotia vel gaudeat vel aliquando fuerit gavisus, nullus omnino præter Conganum, in cathedrali Aberdonensi ecclesia hodie olim cultum, memorari inveniatur, verosimillime cum hoc ac proin, uti e jam dictis consequitur, & cum Comgano, hodie, ut Colganus loco jam sæpius cit. docet, in Curcnia Hiberniæ regione culto, tam Martyrologii Anglicani, quam Camerarii Coganus unus idemque est.

[7] [omnibus Fastis sacris hic citatis inscriptus ac porro in Scotia etiam coli] Nec dubitandum apparet, quin cum Congano, in cathedrali Aberdonensi ecclesia olim culto, unus idemque pariter sit Conganus abbas, hodie in Usuardino apud Sollerium Greveni Auctario, non expresso, quo vel colatur vel floruerit, loco, memoratus; cum autem sic habeat, ex eo, quod & hic & alii jam relati nominis ejusdem Sancti a S. Congano in cathedrali Aberdonensi ecclesia hodie olim culto, cum quo, ut jam docui, S. Comganus, in Curcnia Hiberniæ regione hodie pariter cultus, unus idemque verosimillime est, diversi non sint, consectarium etiam fit, ut hic non tantum supra memoratis Tamlactensi & Dungallensi Marianique Gormani & Maguiri Martyrologiis, sed & mox cit. Usuardino Auctario Camerariique item de Scotorum Pietate libro & Martyrologio Anglicano, quibus & supra laudatum Sanctorum Scotiæ Kalendarium ob eamdem rationem addendum, censendus sit inscriptus. Nec tantum proxime etiam memoratis Fastis Sacris inscriptus, sed & cultu publico Turravii in Buchania, itemque in cathedrali Aberdonensi ecclesia, imo & in toto Scotiæ hodiernæ regno gaudere aut certe gavisus olim fuisse existimandus etiam est.

[8] [certeve olim, & quidem novem Lectionum Officio, cultus fuisse est censendus.] Multa enim, quæ modo, infelici invecta in religionem mutatione, sunt excisa, sacella altariaque nomine suo insignita in toto isto sparsim regno habuisse Coganus, Martyrologio Anglicano inscriptus, cum quo, ut dictum, unus idemque est, diserte in hoc asseritur, Conganusque, cum quo pariter, ut jam sæpius monui, unus idemque est, hodie, ut num. 3 jam docui, & veluti Turraviensis in Buchania patronus atque adeo veluti loco isthoc cultus, in Sanctorum Scotiæ Catalogo seu Kalendario mox iterum laudato memoratur, & in Aberdonensi, quod in insignis nominis hujus cathedralis totiusque adeo Scoticanæ ecclesiæ usum anno 1509 excusum notatur, Breviario ecclesiasticum novem Lectionum habet Officium, in quo statim post titulum, quo in Tureff, eo ipso videlicet, ni fallar, mox nominato Turraviique appellatione distincto Buchaniæ in Scotia loco præcipue coli indicatur, sequens de eo Oratio recitanda proponitur: Deus, qui B. Conganum, pium pastorem, confessorem pariter & abbatem, præclaris decorasti miraculis, præsta, quæsumus, ut ejus meritis patrociniisque suffulti ad cælestia mereamur gaudia pervenire. Per Dominum &c. Orationi huic dein Lectiones sex de Sancti gestis propriæ subduntur, ac tum septima de expositione Euangelii Nemo accendit lucernam, reliquaque omnia de Communi unius Abbatis & Confessoris assignantur. Lectiones istas sex S. Congano proprias lectori, cum præstantiora, e quibus hunc illius gesta edoceam, monumenta seu scripta haud suppetant, serie non interrupta, prout apud nos in Ms. dicti Breviarii exemplari exstant, hic exhibeo, meum deinde de iis, quæ complectuntur aut tradunt, subnexurus judicium.

[9] Sic habent: Conganum, Kentigernæ matronæ germanum, [Harum sex Sancto propriæ,] B. Foëlani abbatis charissimum esse ferunt avunculum. Hic illum ex Scotorum Hybernensium & Lageniensium regali genealogia descendisse & ab adolescentia militiæ deditum, arcu & equitum cursu exercitatum tradidit historia Sed utrisque orbatus parentibus regnum paternum legibus & armis gubernandum, rempublicam ipsam & ejusdem utilitatem cunctis domesticis rebus & commodo singulari præferendam esse censuit & ordinavit. Catholicam fidem servandam & Dei sanctam Ecclesiam decorandam, Deo decimas solvendas & oblationes frugum terræ salutiferas Ecclesiæ sacerdotibus tradendas statuit, & sibi subjectis hæc & similia palam inviolabiliter servanda judicavit. Interea dum beatus ipse Conganus adeo regnum, sibi a Deo commissum, in pace & tranquillitate collocaret, ut omnes, qui suæ jurisdictioni traditi fuerant, sub Dei lege vivebant, invicem nemini injuriam inferentes in tantum, quod ejus doctrina & lege omnes Deo magis serviendum quam mundo præcligerent. Sed, quia bonorum operum insidiator inimicus est, ille inveteratus in vicinos conreges seu regulos zizania seminavit, & adversus B. Conganum dira excitavit bella, & ad suum regnum vi & armis depopulandum & deprædandum illorum animos commovit.

[10] Bello autem concitato & multis ferro & sagittis ultro citroque peremptis, [hic exhibentur,] Conganus tantam innocentum sanguinis aspersionem videns in fugam vertitur, & per hostes fugatus in pede sagitta percussus est; sed illorum manus divina virtute alia absque læsione evasit. Regno paterno & ipsius vana gloria derelictis, religionem ingreditur, & cum Kentigerna sorore sua, matrona Deo deditissima & filiis ejus Foëlano, Furiæo & Ultano, viris Deo charissimis, ac septem clericis aliis in Scotiam navigio pervenit, & ad locum, qui Lochelch dicitur, in Erchadia Boreali, ubi acerrimam duxerat vitam, Christianam ubique annuncians fidem, solitariam vitam ducere regio præelegit palatio, & humili indutus cucullo castitatis aliis relinquebat exemplum. Quare eo in loco paulo post ob sanctitatem avunculi sui beatus ipse Foëlanus ecclesiam in ejus honore construxit, ubi in præsens usque hodie ab illius terræ incolis beatus ipse Conganus colitur & veneratur; qui post longam & diuturnam hujus vitæ miseriam sub regula & habitu monachali sancte & devote vivendo spiritum Deo reddidit & in Iona sepultus est insula.

[11] [nonnullisque, quæ in has] Tales sunt, in quas qualiscumque S. Congani abbatis Vita in Breviario Aberdonensi hodie dividitur, Lectiones priores sex. En modo, quod meum sit de iis, quæ tradunt, judicium. Horum nonnulla, imo pleraque, e populari dumtaxat traditione hausta videntur. Sane inde, quod initio scribit, sese hausisse, ipsemet, qui Lectiones illas contexuit, auctor indicare videtur sequentibus hisce, quod ibidem memorat, verbis exponens: Conganum, Kentigernæ matronæ germanum, B. Foëlani abbatis clarissimum esse ferunt avunculum. Beatus Foelanus seu Filanus abbas, in Opus nostrum ad diem, qua in Sanctorum Scotorum Menologio a Camerario, in Kalendario Scotiæ ab Adamo Regio & in Generali Sanctorum Catalogo a Ferrario memorantur, IX Januarii jam illatus, in Vitæ suæ epitome, quæ ibidem e Camerario profertur, e Kentigerna matre sanctissima traxisse originem asseritur; quod si autem id veritati consonet, consectarium erit, ut ejus avunculus exstitisse Conganus, Kentigernæ germanus, in Breviarii Aberdonensis Lectionibus supra huc transcriptus recte dicatur, verum fide integra vel utcumque dignam esse dictam epitomen, nusquam probatum invenio, nec Kentigernæ germanum exstitisse Conganum, sat certum apparet.

[12] [observari merentur,] Id quidem etiam affirmat, dum de Sancta hac ad VII Januarii diem tractat, lib. 3 de Pietate Scotorum Camerarius; verum, etsi, quæ hic de S. Kentigerna scribit, Bollandus noster ante oculos habuerit, hanc tamen ad dictam VII Januarii diem inter Prætermissos retulit, sese id facere insinuans, quod futurum speraret, ut certius quid fortassis de ea aliunde consequeremur. Attamen, cum non tantum a Camerario & a Lectionum, quas de Congano Breviarium Aberdonense suppeditat, auctore, sed & a Colgano, qui post editum a Bollando Januarium relatamque in hoc inter Prætermissos Kentigernam sedulo, quæ ad sanctam hanc viduam spectant, discussit ac vulgavit, frater ejus seu germanus exstitisse Conganus dicatur, nec quemquam hactenus, qui contrarium contendat, repererim, Conganum re etiam ipsa fuisse S. Kentigernæ germanum, sat probabile apparet, iisque proinde, qui id sibi persuasum habent, præfracte refragari nolim. Cum vere itaque S. Conganus S. Kentigernæ, ut apparet, exstiterit germanus, oportet, ut simul hic a Scotorum Hibernensium & Lageniensium regulo seu rege genitus credatur. Kentigerna enim, ejus e jam dictis soror, e Kelleo Cuallann, Lageniæ rege, nata est, uti quæ Colganus, in Scotorum Hiberniæ Actis de S. Kentigerna ad VII, qua hæc colitur, Januarii diem tractans, ibidem in Notis num. 7 ex Annalibus Dungallensibus allegat, dant probatum. Verum, etsi e Kelleo, Lageniæ rege, Conganus, pariter, uti inde consequitur, sit natus, haud propterea tamen ipse patri in regnum illud, uti in Lectionibus supra huc transcriptis traditur, successisse est credendus.

[13] Omnes enim & singulos, qui a sec. VI anitio usque ad seculum XI, [In medium] media sui parte jam elapsum, in Lagenia regnarunt, principes seu reges Colganus in Triade pag. 598 e diversis horum Catalogis & Dungallensibus Annalibus recenset, neque tamen illos inter toto isto temporis spatio, quo certe Conganus, si Lageniæ rex umquam fuisset, ibidem regnasset, rex ullus, nomine Conganus, occurrit; cum autem sic habeat, ac proin commentitium sit S. Congani in Lagenia regnum, omnia pariter, quæ de illius in hoc gestis, facta deinde ex eodem expulsione, adjunctisque hanc comitatis a Lectionum auctore narrantur, commentitia sint censenda. Nec abs hoc Fursæus & Ultanus, veluti S. Foilani, ex Kentigerna nati, fratres, veritate salva, potuerunt obtrudi; Foillanus enim, cujus fratres exstitere Ultanus & Fursæus, ex eadem, ex qua hi, matre, quæ, non Kentigerna, sed Gelgehe (Operis nostri tom. 2 Januarii pag. 45 in Annotatis videsis) fuit vocata, est natus, uti ex ejus, Operi nostro ad XXXI, qua colitur, Octobris diem inserendi Vita Ms., penes nos exstante, intelligitur. Nec alia de causa SS. Fursæum & Ultanum S. Foillani, ex Kentigerna nati, fratres fecisse videtur Lectionum auctor, quam quod S. Foillanum, Gelgehes filium, cum S. Foëlano seu Filano, ex Kentigerna nato, confuderit.

[14] Ast hunc abs illo esse diversum, vel ex eo liquet, [hic adductis,] quod prior quidem, uti, quæ ad primam Maii diem in S. Ultano & ad XVI Januarii in S. Fursæo jam docuimus, ostendunt, inter Nivigellam Brabantiæ & Fossam seu Fosseam, ditionis Leodiensis oppidum, a latronibus fuerit occisus; posterior vero, post vitam solitariam in Scotia hodierna actam, in pago ibidem, uti ad IX Januarii diem Aberdonense, quod penes nos Ms. exstat, quodque jam supra plus semel laudavimus, Breviarium, Camerariusque ex hoc & Chronicis Paslatensibus (Operis nostri tom 1 Januarii pag. 594 consule) nos docet, migrarit ad Dominum. Atque hinc quidem & ex aliis jam allegatis, fidem indubitatam omnibus, quæ supra datæ Breviarii Aberdonensis de S. Congano Lectiones memoriæ produnt, adhibendam non esse, manifestum evadit; verum, quid modo de loco Lochelch, quo hic in Erchadia Boreali vitam admodum austeram duxisse in iisdem Lectionibus traditur, dicamus? Locum istum in nullis usquam Scotiæ Tabulis geographicis notatum invenio; quod autem ad Erchadiam, in qua situs fuerit, spectat, errorem in nomine isto cubare huicque nomen Argadiæ seu Argateliæ, vulgo Argile, substituendum esse, num. 4 jam monui.

[15] [tempus, quo Conganus obierit,] Modo superest, ut, cum insula Jona, in qua Sanctus sepultus asseritur, satis superque vel e solo monasterio, a S. Columba ibidem exstructo, sit nota, hic dumtaxat de tempore, quo Conganus obierit, pauca adhuc, quo id utcumque determinem, lectorem edoceam. Leslæus de Rebus gestis Scotor. lib 4 in Solvathio, 64, ut statuit, horum rege, sic sub finem scribit: Circa hæc tempora viguere apud Scotos viri doctrina & religione insignes, Macarius, episcopus vigilantissimus, … Divinicus archidiaconus, Coganus & Dunstanus abbates, quanquam non desunt, qui hos sanctissimos Viros in alia tempora rejiciunt. Cum Solvatium ab anno 768 usque ad annum 788 regnasse, laudatus auctor scribat, eo circiter temporis spatio, quod a priori ad posteriorem e duobus istis annis excurrit, Coganum seu Conganum abbatem aliosque, quos per verba modo recitata memorat, floruisse, hisce indicat, neque tamen, cum loquendi, qua utitur, methodus latitudinem aliquam patiatur, Wiono & Martyrologii Anglicani supra cit. auctori, quorum alter obiisse, alter floruisse anno circiter 760 Coganum seu Conganum scribit, contrarius est censendus.

[16] [utcumque determinatur.] Verum, etsi sic habeat, videtur tamen Congani obitus seculi VIII initio potius reponendus; quod ut opiner, movent me Dungallenses Annales, a Colgano in Sanctorum Hiberniæ Actis sæpissime laudati. In illis enim, uti hic ibidem ad VII Januarii diem in Notis ad S. Kentigernam num. 7 docet, ad annum 713 sic scribitur: Killeus Cuallann, filius Girthei, rex Lageniæ obiit; ac deinde ad annum 728: Coentigerna, filia Killei Cuallann, obiit; cum autem Kentigerna, quam anno 728 seu sec. VIII nondum admodum provecto obiisse, laudati Annales sic tradunt, probabiliter, ut supra docui, exstiterit S. Congani soror, hunc quoque non anno circiter 760 aut 780, sed sec. VIII nondum pariter admodum provecto obiisse, verosimilius ob dictorum Annalium auctoritatem apparet. Hi quidem sub sec. demum XVII initium fuerunt digesti, verum, cum equidem a viris, Historiæ Hiberniæ tum sacræ tum sacræ tum profanæ peritissimis, nec nisi e vetustioribus & probatioribus patriæ Chronicis & Annalibus, ut Colganus in Præfatione, Sanctorum Hiberniæ, qui tribus prioribus anni mensibus coluntur, Actis præmissa, docet, sint confecti, hinc sane illis potius, quam Leslæo aliisque mox laudatis scriptoribus, qui nec diu ante idem sec. XVII floruere, nec, ut apparet, e monumentis adeo probatis sua accepere, fides ea in re videtur adhibenda.

DE S. LEOBONO CONF. SALANIACI, IN LEMOVIC. GALLIÆ PROVINCIA

SEC INCERTO.

SYLLOGE.
Sancti cultus: Officium ecclesiasticum: tempus, quo floruerit, incertum.

Leobonus conf. Salaniaci in Lemovicensi Galliæ provincia (S.)

AUCTORE J. B. F.

Lemovicensis provincia inter varios Sanctos, [Sanctus, cujus memoria in paucis Mrll.,] quos suo sinu religiose complectitur & cælo peperit, gaudet etiam sacro S. Leoboni corpore, qui in pago, qui Salagnacum, aliis Salamacum & a recentioribus Salaniacum dicitur, Lemovicis tribus leucis distante, eremiticam vitam duxit, ibidem obiit, quiescit & colitur. Castellanus in Martyrologio Universali illum decima tertia Octobris sequentibus verbis Gallicis, quæ Latine reddita sic sonant, annuntiat: Salaniaci, in Lemovicensi provincia, S. Leoboni Solitarii. Eodem die Andræas Saussayus in Martyrologii Gallicani parte 2 ipsum in Aquitania, in qua Galliæ regione Lemovicensis provincia continetur, sic commemorat: In Aquitania sancti Leoboni confessoris & cremitæ, qui se, muliercula procaci ad ipsum tentandum immissa, non algore ut sanctus Franciscus, non spinis ut sanctus Benedictus; sed prunis ardentibus tutatus est; indeque Salaniacum venit, ubi vitam magna sanctitate sinivit.

[2] Licet martyrologorum nullus, si duos statim laudatos exceperis, [Salaniaci & Petrocorii hac die colitur,] Sancti nostri memoriam celebrent; non ideo Leoboni sanctitas & cultus ejus in ecclesia Lemovicensi desinit esse certus. Omne enim dubium Breviarium Lemovicense tollit, quod anno 1625 impressum habemus, in quo ipsius Officium novem Lectionum, quarum tres mediæ ipsi Sancto propriæ habentur, die decima quarta Octobris celebrandum præscribitur. Eodem etiam ritu, at ejusdem mensis die decima tertia, quotannis ipsius memoriam in ecclesia Petrocoriensi honorari, docet nos dominus Armandus Gerard, canonicus Sarlatensis, in Nota, quam Lectionibus, in hac ecclesia de Sancto nostro recitari solitis, subjecit, quasque laudatus dominus ex veteri Breviario Petrocoriensi descriptas ad Majores nostros transmisit. Bernardus Guidonis in Miscellaneis de Sanctis Lemovicensibus apud Labbeum in Bibliotheca tom. 1, pag. 634 S. Leoboni festum Salaniaci, ubi ipsius sacrum corpus asservatur, non XIV Octobris, ut in ecclesia Lemovicensi fit, sed ejusdem mensis XIII die, quæ ipsi, ut ex Officio infra recudendo patescet, anniversaria est, quotannis celebrari, sic refert: S. Leobonus confessor, tamquam thesaurus Domini pretiosus, in Burgo castri Salamaci custoditur, cujus ope ardentium multi sanantur ad ejus tumulum.

Hic Pater insignis vim sacri destruit ignis ac infirmorum flammas simul & vitiorum.

Signis innumeris subveniens miseris.

Hujus gesta præclara habentur ibidem. Festum ejus recolitur tertio idus Octobris.

[3] [quo etiam die in ecclesia Lemovicensi Officio, quod hic] Qua ratione in ecclesia Lemovicensi eodem die, quo Salaniaci colitur, & quo æternam virtutum suarum in cælis mercedem recepit, Sanctorum honoribus non afficiatur, frustra quæsivi. Utut sit, cum hac die, quæ ipsi anniversaria est, Salaniaci, ubi honorifice quiescit, ipsius festum celebretur, hodie de ipso in Opere nostro agere visum est, atque Lectiones, quæ de S. Leobono Lemovicis recitantur, cum ipsius res gestas, quæ, ut Bernardus supra cit. refert, Salaniaci asservabantur, temporum injuria deperditas esse, Majoribus nostris laudatus Gerard scribat, pro Actorum compendio hic recudere. Lectio IV. Leobonus, abjectis sæculi curis inanibus, cælestis vitæ genus in terris ducere instituens, in monte agri Lemovicensis non longe a vico, cui nomen Fursacum est, secessum elegit. Quo in loco pervigil in orationibus, in tentationibus fortis, mente, verbis & toto corporis habitu humilis, in victu sobrius, pauper spiritu castitatem animi & corporis sedulo coluit. Ejus virtutis præclarum specimen dedit, cum, muliere, quæ eum ad stuprum sollicitaret, in tuguriolum illius noctu ab impudentibus adolescentibus immissa, prunis ardentibus illæsus incubuit, eamque, ut idem faceret, hortatus, miraculo attonitam in fugam convertit. Lectio V. Explorata ab iis miraculi veritate, qui procacem mulierem ad flagitium impulerant, iisdem veniam petentibus, purissimique Viri sanctitatem mirantibus, ex animo pepercit. Cum tamen ibi diutius subsistere tutum non esse crederet, Salaniacum se contulit, ubi locum instituto suo idoneum nactus, mutato solo, non proposito, reliquum vitæ tempus vigiliis, jejuniis, rerum divinarum contemplatione aliisque perfectioris vitæ Christianæ virtutibus gnaviter impendit. Tertio Idus Octobris ad Beatorum præmia vocatus.

[4] [datur, ecclesiastico gaudet.] Lectio VI. Mortui Leoboni gloriam pluribus miraculis Deus illustravit, quo in genere notissima sunt, quæ anno nongentesimo nonagesimo quarto edita esse, priscis consignatum est monumentis; eo enim tempore cum subcutaneus ignis, ignotum morbi genus, per totam fere Aquitaneam hominum corpora, frustra adhibitis medicorum remediis, depasceret, solemnis supplicatio Lemovicis est indicta, eoque ex universa Lemovicensi provincia Sanctorum reliquias deportandas edixit Hilduinus episcopus. Quare ne officio deessent Salaniacenses, utique sancti Leoboni cum aliis ad Deum valeret oratio, capsam ejus loco moverunt, eaque aperta, ossa in ea condita vino abluerunt, ægrotis nonnullis postmodum salutari. Sed & juvenes duo in itinere, dum sacrum corpus Lemovices efferretur, Juncheriæ ab igne illo pestilenti omnino liberati sunt. Quæ omnia, si, quæ de publica supplicatione, in qua S. Leoboni corpus solemniter latum fuit, feruntur, exceperis, in Petrocoriensi Sancti nostri Officio, a laudato Gerard descripto, leguntur.

[5] Ex hisce Lectionibus, quæ S. Leoboni Officii ecclesiastici partem constituunt, [Cultus initium & seculum, quo Sanctus floruerit, ignorantur.] ipsius cultum antiquum esse, satis colligitur; at tempus, quo ipsum cælitum honoribus pagi Salaniacensis ecclesia, quæ sacro ipsius corpore gaudet, afficere inceperit, dictæ Lectiones nequaquam exprimunt. Nec Chronica, quæ Gaufredus, Prior Vosiensis, ut apud Labbeum tom. 2, in quo edita sunt, pag. 290, videre est, anno 1183 scripsit, præter hæc pauca, quæ ibidem pag. 285 habentur: Salaniacensis castri Burgus Leobonum continet confessorem, cujus ope ardentium multi sæpe sanantur, ullum verbum referunt, ex quo tempus, quo Sanctus noster miraculis clarere & a mortalibus invocari inceperit, queat determinari. Quod vero ad tempus, quo S. Leobonus sanctissimam vitam duxerit, assignandum spectat; cum supra citati martyrologi, laudatique, qui de Sancto nostro scripsere, auctores de hoc altum sileant, nec apud ipsos, nec in ipsius Officio ecclesiastico ulla nota chronologica, qua in temporis, quo floruerit, notitiam deveniamus, reperiatur, id definire haud possumus.

DE S. SIMPERTO, EP. CONF. AUGUSTÆ VINDELICORUM,

SUB INITIUM SEC IX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Simpertus episcopus confessor Augustæ Vindelicorum (S.)

AUCTORE J. B.

§ I. Vitæ scriptores & monumenta varia, S. Simperti res illustrantia: nativitas: in suscepto S. Benedicti Ordine pietas.

Sancti Simperti, Augustæ Vindelicorum in Suevia episcopi, res gestas scriptores quidem numero plures, [Vita & Miracula sec. XIII,] sed a Sancti ætate admodum remoti, posterorum memoriæ commendarunt, ut Gononus de Vitis Patrum Occidentis, Bernardus Hertfelder de Basilica SS. Udalrici & Afræ, Carolus Stengelius in Chronico Augustano Germanice scripto, uti & Latine in Opusculo separato, anno 1616 Augustæ Vindelicorum excuso; Mabillonius Actorum Ordinis S. Benedicti Sanctorum sec. IV, part. 2, pag. 553 ac duabus sequentibus; Raderus tom. 3 Bavariæ Sanctæ; Corbinianus Khamm Hierarchiæ Augustanæ part. 1, cap. 6, classe 2, sect. 1, pag. 99 & seqq. Aliquanto his antiquior est Sigismundus apud Pistorium part. 1, cap. 9 Chronici Augustani, quod anno 1483 Joanni de Giltlingen SS. Udalrici & Afræ abbati inscripsit. Ejusdem cœnobii Prior Adilbertus S. Simperti, a quo insigni fuerat affectus beneficio, Vitam ex voto conscripsit quinto circiter post illius obitum seculo. Adilberti, quo antiquior S. Simperti Vitam nemo saltem ex professo conscripsit, ætas, quam Papebrochius tom. 7 Maii pag. 548, seculo XIII, licet conjectando, recte illigavit, ex iis, quæ de Hildebrando, SS. Udalrici & Afræ abbate, part. 3 Hierarchiæ Augustanæ cap. 1, sect. 20, pag. 55 narrat Corbinianus Khamm, aperte eruitur: ait enim Hildebrandum, anno 1230 in abbatem electum, anno vero 1243 e vivis sublatum, Adilberti Prieris, qui SS. Udalrici, Afræ & Simperti Vitas scripserat, testamentum fixum ratumque habuisse, atque adeo Adilbertum, Hildebrando cœnobium Udalricianum moderante, diem suum obiisse, necesse est.

[2] [Adilberto, monacho Udalriciano,] Candide porro fatetur Adilbertus, pauca admodum esse, quæ de S. Simperto scripta reperit, ea nimirum, ut quidem apparet, quæ de illo S. Magni Vita, quam ad calcem cap. 2 laudat, continentur: cætera vero, ut quæ ad ejus genealogiam ac pueritiam spectant, se ex aliorum relatu ac antiqua, ad suam usque ætatem propagata, traditione hausisse. Hanc Adilberti de S. Simperto lucubrationem, ex codice Ms. monasterii Udalriciani, servata primigenia phrasi, transcriptam, in partem tom. 2 Novissimi Anecdotorum Thesauri tertiam a pag. 355 Pezius intulit, cui & alia monumenta adjecit illustrandis gestis a S. Simperto rebus idonea; quæ & nos infra, facta eorum cum apographis, penes nos item servatis & a P. Alexandro Wiltheim Luxemburgo acceptis, collatione, recudi curavimus, quoniam his potiora nec habemus, nec spes est fore, ut aliunde nanciscamur. Servatur item in scriniis nostris Historia S. Simperti brevior Vitæ, Inventionis & Translationis primæ, quæ ex Adilberti lucubratione confecta, vel certe haud ea antiquior videtur, multasque de S. Simperti proavis complectitur fabulas, quas referre, nedum confutare nihil juverit: idem nobis judicium est de Excerptis ex arbore quadam genealogica, vera falsis permiscente, cujus, nescio, an auctor sit Matthæus Mareschallus de Pappenhaim, cathedralis Augustanæ canonicus, quem anno 1494 tam S. Udalrici, quam S. Simperti genealogiam distinxisse ac explicando delineasse scribit Corbinianus Khamm part. 3 Hierarchiæ Augustanæ cap. 1, sect. 31, pag. 102.

[3] Sed, ut ad Adilbertum ceteraque de S. Simperto monumenta, [auctore,] a Pezio excusa, redeat sermo, scripsit ille non modo S. Simperti Vitam, sed etiam Miracula quædam, primam corporis ejus, quæ anno 1064 contigit, inventionem ac translationem secuta, enarrat, ex multis pauca, & ex aliorum, ut in Præfatione testatur, relatu, maxime, cum, ut ibidem num. 3 ait, jam diu esset, ex quo ob eorum frequentiam nulla notarentur, nulla publicarentur, nulla scriberentur. Hinc factum, ut cap. 5 de Miraculis, quæ sub translationis primæ tempus seu annum 1064 contigerunt, agens, cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum redditum, expulsos ex humanis corporibus S. Simperti meritis dæmones non nisi generatim dicat: inde vero ad bina miracula progreditur, quæ anno 1180 illigat, & ex monasterii sui seu monumentis, sea senioribus illius alumnis discere potuit. Tum cap. 6, relatis primum duobus miraculis, tertium quoddam ad hunc modum refert: Eodem fere tempore quemdam a dæmone vexatum audivimus ad memoriam ejus liberatum; sed qualiter hoc evenerit, aut unde idem homo fuerit, nescimus, quia tunc temporis vix duodennis fui, nec de his perquirere curavi. Unde priora quidem bina miracula non admodum diu ab anno 1180, reliqua vero, quæ deinceps narrat, cum adultiorem jam ætatem attigisset, patrata fuisse colligere fas est; at vero, quod cap. 7 de puero, per lupum abrepto, ac in eumdem, unde raptus fuerat, locum absque ulla læsione relato, refert, videtur admodum fuisse celebre; cum inde pingi S. Simpertus cœperit una cum lupi, puerum ore referentis, imagine. Demum cap. 8 ea refert, ex quibus sacrosanctæ Hostiæ, anno 1194 sacrilege per mulierem in domum suam asportatæ, ac quinquennio post ex candido in colorem sanguineum commutatæ, ac in ecclesiam S. Crucis canonicorum regularium S. Augustini honorifice per Udalscalcum, episcopum Augustanum, relatæ, historia confirmetur.

[4] Huic Adilberti, S. Afræ Prioris, lucubrationi subnectit Pezius S. Simperti, [aliaque, S. Simperti res illustrantia,] episcopi Augustani, regularia statuta monasterii sui Morbacensis, quæ scilicet in quadam Caroli Magni tempore Franciæ synodo condita, ex ea redux S. Simpertus monachis suis Morbacensibus observanda proposuit, ac domnus Waltherus de Wiltsperg, abbas Morbacensis, una cum capitulo ex charta pergamena legitime riteque transcripta cum Augustanis S. Afræ cœnobitis communicavit anno 1500, Kalendis Maii. Legi eadem possunt apud Hartzheimium tom. 1 Conciliorum Germaniæ pagg. 378 & seqq. Pauca suppeditant, quæ ad rem historicam pertineant; quare satis habebimus, si pauca ex iis, quæ ad S. Simperti mores cognoscendos facient, inde delibaverimus, ac nonnulla de synodi celebratæ epocha suo loco dixerimus.

[5] Statuta hæc regularia excipit apud Pezium Liber Miraculorum S. Simperti ab anno 1465 usque ad 1471 patratorum, [monumenta,] cujus quidem anonymus Udalricianus est auctor, quem Pezius fuisse Sigismundum Maisterlein, Chronici Augustani, de quo num. 1, lubens credidisset, quod Sigismundo temporis ratio, scriptionis stilus, &, quod prodidit, rerum domesticarum studium & pietas optime quadrent; sed Pezium nonnihil moratur, quod Sigismundus, se duos libellos de Miraculis S. Simperti scripsisse, testetur in Chronico Augustano cap. 9; Liber autem Miraculorum, de quo hic sermo, in tres distinctiones seu partes divisus sit. Sed morari Pezium illa Sigismundi verba debuisse non videntur; cum iis verbis sermonem dumtaxat instituat de Miraculis, S. Simperti meritis anno 1467 factis, cum novam ecclesiæ S. Udalrici fabricam moliretur Melchior Stanham, S. Udalrici abbas, cui Liber Miraculorum, de quo impræsentiarum agimus, inscriptus est; ac porro Sigismundus eodem cap. paulo ante dicat, de aliis quoque, ut apparet, S. Simperti Miraculis, quæ circa tempus, quo reformari S. Udalrici monasterium est cœptum, ad tumbam S. Simperti contigerant, aliqua pauca se tradidisse; cœpta autem est cœnobii Udalriciani reformatio sub Joanne ab Hohenstein, Melchioris decessore, per Henricum & Joannem de Carniola, fratres germanos, e Mellicensi cœnobio, teste Corbiniano Khamm part. 3 Hierarchiæ Augustanæ pag. 71, Augustam Vindelicorum evocatos. Sigismundus ipse, postquam dixerat cap. 9, part. 1 Chronici August., se duobus libellis, S. Simperti, dum novum templum strueretur, miracula edidisse, mox addit: Hæc passim posita hic in unum compegimus, & reipsa part. 2 ejusdem Chronici cap. 7, ubi de locatione primi lapidis novæ ecclesiæ agit, miracula quædam tum facta paucis memorat; ut adeo nihil hinc obstet, quo minus ad S. Simperti tumbam facta miracula, alio item libro, in tres distinctiones seu partes diviso, explicuerit. Sed quisquis demum fuerit, qui S. Simperti Miracula, ab anno 1465 ad 1471 facta, in litteras miserit, is equidem est, ut dictis ejus fides haberi tuto possit; cum ex autenticis monasterii Udalriciani scriptis sua hauserit, eaque referat, quæ sua ætate sunt facta, ut in Prologo profitetur. Ceterum ex hoc anonymi Opusculo observare licet, in S. Udalrici monasterio moris fuisse, ut non solum loci plerumque Priores recentia S. Simperti miracula, ab iis, quibus contigerant, excepta, scriptis mandari tum temporis curarint, sed diebus festis etiam e concionis pulpito auditoribus palam exponi: unde S. Simperti venerationem cultumque tum summopere auctum ac late propagatum fuisse, necesse est; quorum alterum in Prologo, alterum in Epilogo Opusculi sui affirmat anonymus.

[6] [ab auctoribus æqualibus descripta,] Mox apud Pezium sequitur alterius anonymi, Udalriciani item monasterii alumni, lucubratio, qua S. Simperti Miracula ab anno 1488 ad 1495 enarrantur: cum vero id sese præstitisse dicat hortatu tum Sigismundi, de quo paulo ante, tum Conradi Prioris, anno 1496 in abbatem Udalricianum electi, satis etiam prodit, se, quæ sua contigerant memoria, & ex iisdem, ex quibus sua hauserat anonymus proxime memoratus, monasterii sui scriptis nova, quæ narrat, S. Simperti miracula misisse in litteras: quare & huic anonymo par fides habenda; sed hic anonymus non unus, ut Pezio in Dissertatione Isagogica ad tom. 2 Anecdotorum pag. LXII est visum, sed geminus, quorum prior S. Simperti Miracula ab anno 1488 usque ad 1493; alter, quæ annis 1494 & 1495 facta, susceperit enarranda, se prodere videtur. Ita existimo, quod horum prior, miraculum, quod anno 1493 factum descripturus, primum quidem ita loquatur: Demum jam in calce scribendorum Miraculorum haud omittam miraculum plane notatu dignum; ac, enarrato postremo hoc miraculo, mox ista subjiciantur: Finiunt Miracula, quorum laude coruscat &c. Neque vero est, cur quis dicat, eumdem anonymum, qui patrata per S. Simpertum ab anno 1488 usque ad annum 1493 descripserat, dein ea, quæ anno 1494 & sequenti facta sunt, prioribus adjecisse: nam nimia utriusque stili est discrepantia; prior plane rudis, multo tolerabilior alter. Sed idemne, an diversus hic agnosci anonymus debeat, parum interest; cum & is, qui duorum posteriorum annorum miracula scripsit, se miraculum, quod anno 1495 contigit, ex eorum, quibus contigit, ore accepisse testetur.

[7] Inter monumenta, res S. Simperti illustrantia, quinto loco collocat Pezius Acta secundæ Inventionis S. Simperti, [hic recudenda.] anno, non ut codex Udalricianus erronee signat, 1489, sed 1491 factæ, die S. Andreæ Apostolo sacra, seu XXX Novembris; quando nimirum detecta pridie S. Simperti pignora e veteri tumba, dum novus illis sarcophagus conficeretur, in sacristiam templi Udalriciani fuere translata. Sexto loco Acta Translationis secundæ, anno 1492 die XXIII Aprilis, cum S. Simperti ossa in novum sarcophagum insigni admodum pompa illata fuere. Dixi, Acta Translationis secundæ: licet ipsemet, qui eam describit, anonymus sub initium Prologi eam, quæ anno 1491 contigit, secundam vocet: cum enim veresimile haud sit, ipsum aut primæ translationis fuisse immemorem, aut nullam ejus habuisse rationem, videtur mihi sic dicere voluisse secundæ Inventionis, ut translationem tam anni 1491, quam proxime subsequentis velut unam eamdemque considerarit, cœptam quidem anno 1491, cum S. Simperti ossa, dum novus conficeretur sarcophagus, tantisper in sacristia fuere deposita, perfectam vero anno 1492, cum novo sarcophago inclusa in augustiorem tumulum relata fuerunt. Edictum denique Frederici, episcopi Augustani, quo solemnis ritus, S. Simperti reliquiis anno 1492 exhibitus, exacte describitur, seriem claudit Monumentorum S. Simperti res illustrantium, quæ typis, tum quod ad S. Simperti gloriam plurimum faciant, tum quod ab æqualibus conscripta sint auctoribus, & indubitata cultus non vulgaris, Patrono suo ab Udalricianis monachis ceterisque fidelibus impensi, monumenta complectantur, denuo, exceptis, ut diximus, S. Simperti statutis regularibus, committenda censuimus.

[8] Perpetuum est Adilberto, S. Udalrici Augustæ Vindelicorum Priori, [Sanctus, cujus nomen varie scribitur;] Adalberoni etiam alicubi dicto, ut, quoties sanctum hunc Augustanum Episcopum in ejus Vita, seculo primum decimo tertio, uti dictum supra est, a se conscripta, nominat, nonnisi Simpertum appellet: aliis tamen Zymbrectus, aliis Ximbertus, aliis Symbertum dici, monet Corbinianus Khamm part. 1 Hierarchiæ Augustanæ cap. 6, classe 2, sect. I; atque hoc posteriore modo, nisi in ortographiam peccare quis velit, sancti hujus Episcopi nomen scribendum esse propterea contendit, quod id partim ex patris, qui Ambertus, partim ex matris, quæ Symphoriana dicta fuit, accepta prima syllaba ex materno, reliquis vero ex paterno nomine, contractum sit ac derivatum; sed hæc quidem conjectura est, nec satis, ut apparet, fundata: incertum enim plane, ut paulo infra videri potest, num pater illi Ambertus, mater Symphoriana fuerit: dein vero ut id detur, nomen Symberti ex istis fuisse conslatum, non efficitur, quando Symberti nomen ea ætate, ac dudum etiam forsan antea, indi viris soluerit, uti docet Symbertus, episcopus Reginoburgensis, apud Chesnium tom. 2, pag. 17, col. 1 memoratus, qui Simpertus in Vita Caroli Magni, ab auctore incerto scripta, ibidem pag. 53 lit. c dicitur; apud Hansizium vero tom. 1 Conc. Germaniæ pag. 130. col. 2 Sinpreth vocatur. Quid quod ipsemet Sanctus se Sandbertum in Epistola Encyclica, a Mabillonio tom. 4 Anecdotorum pag. 323 edita, vocet? Quo etiam modo nomen ejus scriptum legitur apud Lunig tom. 5 Spicilegii Ecclesiast. Germaniæ pag. 957 in diplomate Adimari; cui tamen ipsemet subscribens sese Simbertum nominat; nec alio vocatur, quam posteriore hoc modo in altero donationis instrumento Udalrici, ibidem relato; sed & in diplomate Caroli Magni, a Stengelio in Notis ad Vitam S. Simperti, Latine a se editam, Simpertus dicitur: unde parum interest seu Sindbertum, seu Simbertum, seu, denique Simpertum vel, si placuerit, etiam Sympertum vel Symbertum dixeris; nos Simpertum passim scribemus, Adilberto duce; non tamen ægre laturi, si quis Sympertum scribere maluerit: verum de nomine S. Simperti hæc dicta sufficiant.

[9] [e regia regum Francorum stirpe] Quibus vero parentibus ortus fuerit, nusquam litteris proditum se reperisse Adilbertus prositetur; sed ferre traditionem ait, eum ex Francorum regum sanguine procreatum, utpote Caroli ex sorore nepotem. Si recentiores audire scriptores lubet, patri Amberto, matri Symphorianæ nomen fuit; Austrasiæ Mosellanæ ducem Ambertum fuisse nonnulli dicunt, alii Arduennæ, alii Lotharingiæ per prolepsim, cum nondum Caroli Magni ætate id nominis in usu fuerit. Rursum alii avum S. Simperti fuisse aiunt Jopeterium; Ampertium vero Lazius lib. 3 de Emigratione gentium ex Henrico Austrasiæ duce natum scribit, cui filius verosimiliter fuerit Adelricus, secundus Arduennæ dux; filia vero Rorynna, Nothardo Sueviæ duci nupta; verum hæc omnia, cum nullo solido fulciantur fundamento, ut minimum pro dubiis habenda sunt. Mabillonius parte 2 Sæculi IV Benedictini pag. 553 ab ea sententia, quæ S. Simperto patrem fuisse Ambertum, matrem vero Symphorianam fuisse statuit, non omnino abhorret; sed hanc inter Pipini regis filias desiderari ait: & sane notæ passim sunt Pippini regis filiæ Rothaïs, Adelaïs & Gisla; sed ex his priores duæ juvenculæ obierunt, tertia abbatissa fuit; notæ item Itisberga & Berta: sed illa, si Pipino nata est, castimoniam perpetuo coluit; hæc vero habetur in fabulis: adjiciunt his nonnulli Imezam & Adam, de quibus consule Gamansii in Vitam B. Godefridi Cappenbergensis Commentarium, tomo 1 Januarii ad diem ejusdem mensis decimam tertiam insertum, § VI. Nulla tamen hactenus inter tot Caroli Magni sorores Symphoriana comparet.

[10] Certum tamen videtur, præter Rothaïdem, Adelaïdem & Gislam Pippino, [parum solide latus dicitur;] Caroli Magni patri, aliam fuisse filiam, quæ matrimonium inierit, & unius saltem filii mater fuerit: nam Vitæ S. Maximini, episcopi Trevirensis, auctor, qui seculo VIII scripsisse videtur, uti & Lupus Ferrariensis, qui ejusdem S. Maximini Vitam dein stilo scripsit elegantiore, seculo IX ad annum dumtaxat trigesimum nonum, uti ipsemet cap. 15 apud Baluzium pag. 290 aperte declarat, provecto, id est, anno a Caroli Magni obitu quinto & vigesimo, scribunt, Gumbertum puerum, seu, ut loquitur Lupus, Cunibertum, Pippini regis ex filia nepotem (videsis Operis nostri tom. 7 Maii pag. 26, col. 2) ad Maximini tumulum a dæmonis vexatione liberatum: sed cum Pippini filiæ nomen neuter exprimat, ejusque filius Gumbertus seu Cunibertus, non Simpertus dicatur, nihil hinc certe pro Symphoriana, Pippini regis filia ac S. Simperti matre erui potest; imo vero, habita ratione ætatis tam Caroli Magni, quam S. Simperti, est, quod oppositum potius suadere videatur. S. Simpertus, ut quidem probabilior ex infra dicendis fert opinio, sub annum 808 e vivis, postquam Augustanam, ut passim quidem aiunt, annis triginta rexerat ecclesiam, excessit; instituto igitur ab anno 809 retrorsum calculo, circa annum 779 cæperit episcopum agere; fingamus porro eum annos numerasse, cum ad infulas Augustanas evectus est, triginta duos dumtaxat; ita annos 32 retrorsum denuo numerando, ad annum ejus natalem, Christi circiter 747 devolvemur, eumdem scilicet, quo Carolus Magnus, S. Simperti avunculus, esse in vivis cœpit; quæ res etsi traditionis nati ex Symphoriana, Pippini, Francorum regis, filia, S. Simperti fidem non omnino subruat, eam tamen, dum certiora pro illa afferantur testimonia, utcumque infirmat; plane vero convelleretur, si anonymus Vitæ S. Simperti scriptor, cujus apographum ad Henschenium anno 1652 Luxemburgo Wiltheimius misit, vere de Symphoriana scripsisset, eam anno demum ætatis suæ quadragesimo septimo genuisse Simpertum; quo quidem pacto nata fuisset sub annum 700, quo Pippinus, ejus pater anno 768, ætatis suæ 54 mortuus, nondum numerabatur in vivis: verum nulla est hac in re fabulatori fides.

[11] Quod usu venire in natalibus Sanctorum interdum solet, [nec certiores oblata, eo nondum nato matri visio, dies ejus natalis,] ut eorum ortum ac futuram sanctimoniam prævia quædam præsagiant indicia, id quoque in S. Simperti ortu locum habuisse, idem auctor tradit; visam nempe sibi in somno Symphorianam annis non paucis, antequam uterum ferret, ac potissimum, recurrente die II Aprilis, quæ postmodum natalis S. Simperto fuit, parere puerum, forma præstantem, splendidissimis amictum vestibus, & densa virorum mulierumque corona circumseptum; quod licet Corbinianus Khamm part 1 Hierarchiæ Augustanæ pag. 101 adoptarit, vereri tamen non immerito possumus, ne & hoc abs anonymo isto scriptore, quemadmodum & alia multa, fuerit confictum ornandi potius, quod tractabat, argumenti, quam verum dicendi studio. Quod autem scribit de die ejus natali, nempe II Aprilis, uti nihil mihi est, unde id confirmem, ita nec unde refellam; inquirenti vero in annum ejus natalem nihil occurrit uspiam, ubi pedem figam. Determinari hic utcumque saltem ex probabili conjectura posset, si de anno, quo ex hac vita migravit, alicunde constaret: sed mira hic est scriptorum inter se discrepantia; obiisse S. Simpertum sub annum 766, ait anonymus mox laudatus; alii 798, alii 828, alii 833, teste Stengelio in Annotatis ad Vitam S. Simperti, Stengelio nullus quidem ex prædictis annis placet: sibi tamen sumere non est ausus, ut novam iniret rationem annorum, in tanta, inquit, confusione & auctorum dissensu. Alii rursum, teste Corbiniano Khamm, obiisse S. Simpertum volunt anno 818, alii 827, alii 832.

[12] [qui tamen ex anno ejus emortuali,] Illud asserere possumus, Carolum Magnum S. Simpertum anno 814, Carolo emortuali, aut hoc serius, vixisse tradunt: conficitur id ex Chronico Hildesheimensi apud Chesnium tom. 3 Script. Franc. pag. 509, ubi hæc leguntur: Facta est porro conturbatio non minima in monasterio S. Bonifacii (id est, Fuldensi) & Fratres XII ex ipsa familia perrexerunt simul cum Ratgario (tertio loci abbate) ad judicium imperatoris Caroli. Nec tamen ita commotio illa quievit. Sed post Ricolsus archiepiscopus Moguntiacensis & Beontiarius episcopus civitatis Vangionum, & Hatto, episcopus Augustensis (S. Simperti in ea sede successor) & Wolgarius, episcopus ecclesiæ Wirzaburg, cum ceteris fidelibus, quasi simul ad illud placitum convenerunt jussu imperatoris, sanaverunt commotionem illam in monasterio S. Bonifacii, anno nimirum 44 Caroli, Christi 812. Igitur jam anno Christi 812 Hatto seu Hanto S. Simperto, verosimillime jam defuncto, in sede Augustana successerat; imo vero jam inde ab anno 808: nam in Rotulo Historico Benedicto-Burano, tom. 7 Monumentorum Boïcorum, anno 1766 Monachii edito, sed circa medium sec. XI scripto, pag. 6, defuncto Waldrammo abbati, ex electione episcopi Sintperti & Fratrum Congregationis S. Benedicti suffectus Elylandus abbas dicitur, qui, non diu, ut apparet, ab suscepto monasterii sui moderamine, trium fratrum Regeri, Miloni & Aribonis monasterii bona invadentium, injuria compulsus, Caroli Magni imperatoris patrocinium interpellavit; misit hic Kys ducem, & Hantonem episcopum (Augustensem, uti diserte additur in Chronico Benedicto-Burano ibid. pag. 23) qui litem deciderent; convenire hi Egolvingæ, & injustos aggressores injuncta debita mulcta coercuerunt.

[13] [& episcopatus duratione utcumque determinatur,] Istis viris ita victis, pergit citati Rotuli auctor, loca divino cultui mancipata quieverunt tempore Elilandi abbatis. Posthinc quoque multi nobiles viri dederunt prædia sua, Elilando abbate, ad loca supra dicta pro commemoratione sui. Ex his Merigozus diaconus decit ad altare S. Benedicti, situm in pago Housi, quidquid proprietatis habuit in villa, quæ Machtolvinga dicitur, anno nimirum 808, ut in instrumento donationis, a Merigozo factæ, ibidem pag. 82 legitur. Ex his duo infero: primum, Hantonem jam inde ab anno 808 sedem Augustanam rexisse, neque ultra hunc annum vitam protraxisse Simpertum; alterum vero, Simpertum, cum in electionem Elilandi hic consenserit, Elilandus autem mox, ut factus est abbas, ad imperatoris judicium aggressores suos provocasse videatur, hoc ipso anno 808 vel proxime præced. e vivis abeuntem, Hautoni, successori suo proximo, sedem Augustanam occupandam reliquisse: ex annis porro 808 demantur anni 30, quot S. Simpertum Augustanæ ecclesiæ præfuisse, Udalricus scribit, prodibit annus 778, circa quem episcopi munere fungi cœperit. Ponamus denique eum tunc annum vitæ suæ numerasse trigesimum quartum, annus ejus natalis fuerit circiter 744, sed ex probabili tantum conjectura, uti supra dicebam, utcumque determinatus.

[14] Ceterum Udalricus de S. Simperti adolescentia nihil habuit, [aliaque nonnulla de S. Simperto aduntur.] quod speciatim diceret; sed tantum, vitam illum duxisse plane angelicam, corporis castigatione templum sese Spiritui Sancto exhibuisse, jugi sacri altaris oblatione se Deo hostiam vivam immolasse, ex miraculis, quibus post obitum claruit, infert; de ejus in Ordinem S. Benedicti ingressu, & abbatiali ejus in eodem dignitate altum silet. At vero longe hic uberior est anonymus Morbacensis (Morbacensem dico, quod S. Simpertum ex matricula sui, ut opinor, monasterii Abbatem nostrum quartum vocet) cujus in Ms., a Wiltheimio, uti supra dixi, Luxemburgo ad Henschenium etiam misso, hæc de S. Simperti adolescentia hic verba exhibeo. Qui circa annos Domini octingentos, Leone Papa tertio & Carolo Magno præsidentibus (imo diu antea, ut partim ex jam dictis, partim ex dicendis postea efficitur) a pueritia in loco Heremitarum S. Leodegarii in Morbach sub regula S. Benedicti enutritus, revera angelicam inter homines vitam duxit, & licet regali ex sanguine natus, humilitatis culmen non minus tenuit. In sacro D. Benedicti pro posse mansit Ordine. Præceptis suorum (quæ non erant contra Deum) paruit superiorum, charitatem ad omnes veram habere studuit, omnibus obsequiosus cum multa hilaritate fuit, vitia omnia pro virium suarum facultatula præcavens; ad singulas (ut ita dixeris) anhelabat virtutes, in quibus noctu dieque strenue perseverans Deum omnipotentem filiali jugiter formidabat amore. Se in Domini Jesu Christi sedulo mactabat passione, pro statu Ecclesiæ frequenter lachrymosos effudit singultus, sciens totum in maligno mundum constitutum, ac pro eo Salvatorem exorari operæ pretium ratus; vivorum defunctorumque animarum Christi fidelium haud oblitus, &, ut brevi utar compendio, universis placuit, quia vita ipsius irreprehensibilis a quocumque fuit. Amplam Morbacensis in Superiore Alsatia ad fluvium cognominem siti Notitiam habes tom. 1 Octobris § XX Commentarii prævii ad Vitam SS. Leodegarii & Gerini; hic solum addo ex Grandidiero lib. 3 Historiæ Argentoratensis pag. 259 celebre id Ordinis Benedictini cœnobium modo in nobilium Canonicorum capitulum Clementis XIII Bulla, 2 Augusti anni 1764 esse commutatum; qui Alsatiæ oppidulum, Gebwijler dictum ac Morbaco vicinum, quo Morbacenses monachi sese prius receperant, incolunt.

§ II. Ex monacho factus abbas Morbacensis rem illius monasterii temporalem ac spiritualem sedulo promovet.

[Frustra Coin tius e Morbacensium abbatum nun ro expungit] His cum moribus S. Simpertus a juventute fuisset, ornassetque regium, quo natus erat, ut ferunt, genus, pronum erat, ut ad ætatem virilem provectus Morbacensibus infulis, si quando vacarent, donaretur, quod reipsa factum anonymus mox laudatus, aliique passim scriptores tradunt; negat autem Cointius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 779, num. 40, ductus potissimum tum Morbacensium Abbatum Catalogi, a Bucelino in altera parte Monasteriologiæ imperii Germanici adducti, silentio, in quo post Morbacenses abbates Baldobertum, Hasibertum, Amicum, nulla facta Simperti mentione, mox sequitur Guntramus, qui anno 814 Morbacensis abbas fuit; tum Annal. Nazarian., qui quidem Baldeberto, anno 762 defuncto, successisse tradunt Haribertum, huic vero Amichonem anno 774; post quem nullum recensent abbatem Morbacensem, licet ad annum 790 extendantur; ea nimirum de causa, ut quidem censet Cointius, quod posteriore hoc anno Amicho in vivis esset. Verum hoc pacto ex Abbatum Morbacensium serie etiam expungendus esset Romanus, qui Baldobertum antecessit, ac in charta Eberhardi, data anno Theodorici, Francorum regis, octavo, tom. 5 Spicilegii Eccl. Germanicæ pag. 950 Morbacensis abbas dicitur. Quid porro dicet Cointius de charta Adimari, anno XXI Caroli regis data, cui ibid. pag. 957 hoc initium est: Digno Christi speculo Sindberto de monasterio Morbach; hic vero finis: In Dei nomine ego Simbertus episcopus atque abbas hanc precariam fieri feci. Quid de charta Udalrici ibidem, in qua de monasterio Morbacensi legitur: Ubi vir vitæ venerabilis Simpertus episcopus abbas præesse videtur. Data est hæc charta anno 22 Caroli regis, Christi 789; taceo binas alias, alteram anno 790, alteram 792, notante pag. 174 Grandidiero ex Schœpflini Alsatia dipl., datas, in quibus S. Simpertus episcopus atque abbas Morbacensis appellatur. Taceo denique Epistolam Encyclicam Sindperti, uti & ejusdem Indiculum ad episcopum, a Mabillonio supra citato adductum, in quibus Episcopum atque Abbam de monasterio Morbach semet nominat; ex quibus abunde, Simpertum abbatibus Morbacensibus adnumerandum esse, patescit.

[16] [S. Simpertum, qui & episcopus Augustanus fuit:] At, quæret aliquis, Simpertus, abbas Morbacensis, idemne est, qui Simpertus, Augustanus episcopus? Sic enim Mabillonius in citata mox bina Monumenta annotat: Quia vero his in epistolis Sindbertus EPISCOPUS & ABBAS simul appellatur, dubitare licet, an idem sit ille Augustæ Vindelicorum episcopus. Etsi enim tempora conveniunt, in multis tamen cœnobiis tunc erant abbates, qui & absque titulo episcopi, ut pluribus exemplis alibi demostrabimus. In veterrimo Necrologio S. Udalrici apud Augustam notatur “III Idus Octobris Sintpertus episcopus” absque Abbatis aut Sancti titulo. Occurritur huic dubio non uno modo; nam primo non rarum ea tempestate erat, ut ex monasterio Morbacensi, qui vicinos episcopatus regerent, eligerentur: ita Baldebertus in Basileensem, Gerochus in Aureatensem seu Eystettensem electus est; unde vero non absimile fit, Simpertum, ut Augustam Vindelicorum episcopus regeret, inae quoque fuisse evocatum. Tum vero Simpertum, Necrologio veterrimo S. Udalrici inscriptum, alium non esse ab eo, qui ecclesiam, olim S. Afræ, dein vero etiam S. Udalrici dictam, instaurarit, ac corporis sui conservatricem esse voluerit; mirum porro non est, Sancti titulum Simperto illic non fuisse adjunctum; quamquam enim pro Viro sancto fuerit habitus, non tamen semper religioni sibi duxerunt antiqui hunc titulum omittere, maxime antequam creberrimis fulgere miraculis, ac pro Sancto coli ex Pontificis Nicolai V indultu, sub medium seculum XV cœpit, & Henricus II, SS. Udalrici & Afræ abbas, S. Simperti, episcopi Augustani, depositionis atem, vergente ad exitum seculo XII, celebrari præcepit: sic in Rotulo historico monasterii Benedicio-Burani, seculo XI exarato, sanctus Vir dumtaxat appellatur, qui in ejusdem loci Chronico, medio circiter seculo XII scripto, S. Sintbertus dicitur.

[17] Dein si Simpertus, in Necrologio citato memoratus, [factus abbas] non esset episcopus Augustanus, sed vel Simpertus Morbacensis abbas, vel Simpertus episcopus Ratisponensis, aut quivis alius, hunc non tantum eodem tempore vixisse, eumdemque titulum gessisie, sed eodem etiam, quoa minus est verosimile, ex hac vita die migrasse, necesse esset: neque enim video, quin III Idus Octobris, Simpertus, Augustanus episcopus, obierit, a quopiam ambigi. Porro vero si Simpertus, abbas Morbacensis, episcopus fuisset absque titulo, & absque certa, quam regeret, alœcesi, sed merum tantum episcopi nomen sive ipsiusmet, sive monasterii Morbacensis, cui præerat, dignitati datum fuisset, non impedisset hujusmodi episcopatus dignitas, quominus abbatis muneri cumulate faceret satis; neque tot exteris sese negotiis implicitum vidisset, ut monasterii sui, non sine ejusdem detrimento, villas saltem interdum lustrare nequiverit: atqui hoc ipsum partim saltem episcopatus sui, quibus distrahelatur, curis adscribit Simpertus in Statutis Regularibus, quæ Morbacensibus patesecit, ubi ita loquitur: Decimo (statutum est) ut abbates frequenter villas non circumeant, nisi causa necessitatis, nec fratribus illas custodiendas committant, ubi nostræ visitationis raritas utinam non noceat. Nam frequentationis circumitio inter villas ideo numquam fit a nobis, quia aliud impedimentum nostræ occupationis nos fatigat, dum inter curas episcopatus & Palatinas ordinationes nulla ad providendas possessiones nostras nobis licentia suppetit. Postremo Carolus Stengelius in Notis ad Vitam S. Simperti concessum a Carolo Magno in Morbacensis monasterii favorem Privilegium, num. 21 infra integre transcribendum, exhibet; ex quo eumdem fuisse Simpertum Abbatem Morbacensem ac Simpertum Augustanum episcopum, manifestum evadit: ita enim illic de monasterio Morbacensi Carolus: Ubi venerabilis vir Simpertus abbas ejusdem & episcopus Augustensis, cum turba plurima monachorum deservire dignoscitur. Quamquam vitiosum id esse aliqua ex parte diploma, ex infra aicendis fateri necesse sit.

[18] [Morbacensis sub annum 789,] Anonymus supra laudatus Simpertum abbatialibus prius infulis, quam episcopalibus decoratum scribit; abbatialibus quidem, vivo etiamnum Pippino, Caroli patre; Augustanis autem, ecclesiam moderante Leone III, qui ad cathedram Pontificiam evectus est anno 795, tenuitque usque ad annum 816. Obiit Pippinus anno 768: anno vero 772 Haribertus, anno 774 Morbacensi cœnobio abbas præerat Amicho, uti ex Caroli Chartis tom. Spicil. Eccl. Germaniæ pag. 955 & seq. compertum est; quibus cum successem Simpertus, Pippino, anno 768 defuncto, etiamnum in vivis superstite, Morbacensis abbas esse haud potuit: auctor Catalogi Abbatum Morbacensium, tomo eodem Spicilegii mox citati pag. 940 successisse illum Amichoni seu Emichoni scribit anno 789, motus verosimiliter diplomate Caroli, de quo ad calcem numeri proxime præced. agebamus, quod Simpertum abbatem Morbacensem nominat, datumque legitur anno 22 Caroli, qui anno Christi 789 mense Octobri inchoatur; a qua epocha non multum dissentit laudatus supra Grandidierus pag. 258 initium abbatiali muneri dedisse S. Simpertum scribens circa annum 787. Erroneum porro videtur, quod item anonymus ille ait, perstitisse in eo munere Simpertum usque ad Leonis III Pontificatum: cum ex Schœpfrini Alsatia diplomatica binas Chartas pag. 258 Grandidierus citet, alteram anni 792, alteram 794, in quibus hæc est legere: Ubi (in monasterio Morbacensi) domnus rex Carolus pastor noster præesse videtur: tres item altas annorum 795, 796, 805, pag. 174, in quibus Gerohus episcopus & abbas Morbacensis appellatur; ut adeo, Simperto ob multitudinem negotiorum, de qua conquerentem num. superiore vidimus, abbatiali muneri nuncium remittente, primum Karolus Morbacense monasterium administraverit, ac dein Geroho administrandum commiserit. Ex dictis itaque hactenus natus fuerit S. Simpertus circa annum 744, ut quidem conjectare fas esse videtur: episcopus Augustanus factus sub annum 778, abbas Morbacensis circa annum 789 usque ad annum 792, mortuus denique sub annum 809. Nunc quid rerum cum abbas, quid, cum episcopus esset, gesserit, videamus.

[19] [monasterii sui] Anonymus Vitæ S. Simperti scriptor paucis ea, quæ sanctus Præsul cœnobii sui Morbacensis gratia gessit, describens, more suo veris falsa permiscet: Unde crescentibus meritis, inquit, favore ipsius Caroli imperatoris, nepotis sui (dicere debuerat avunculi) nec non Pipini, regis Franciæ, avi sui ac Caroli genitoris (prius obiit Pippinus, quam Simpertus factus sit abbas) qui fundarunt ipsum locum (fundavit Eberhardus comes sub Theodorico, Cala dicto) ac omnium conniventia fratrum in abbatem ibidem deifice præficitur, & Dei adminiculo monasterio & inhabitantibus præfuit & profuit, ac exemplar omnibus bonum impræstabat, rexitque monasterium Morbacense per annos plurimos (annos circiter quatuor ex dictis supra) Denique favore summi Pontificis Leonis III (sedere hic demum cœpit anno 795) imperatorumque (quo tempore abbas fuit, nulius fuit imperator, nedum plures) ipsum locum maximam levavit in libertatem, prout oculis nostris donationes ibidem & privilegia vidimus. Ita ille, mox ad S. Simperti in Augustanum episcopum electionem progrediens; sed prius id factum, quam in Morbacensem eligeretur abbatem, jam diximus supra: rem tamen temporalem Morbacensem auxisse Simpertum, ex vero dixit.

[20] Exstat enim tom. 5 Spicil. Ecc. Germaniæ pag. 957, [in rebus temporalibus] Charta, qua Adimarus una cum conjuge sua Starechilde bona quædam, adjectis aliquot conditionibus, monasterio Morbacensi cedit, a S. Simperto subscripta, dataque die Mercurii Idus Julii anno XXI regnante domno nostro Carolo rege, Christi 789, quo littera D diem signabat Dominicam, atque adeo Idus Julii in diem Mercurii incidebant. Exstat item Charta, qua monasterio Morbacensi Udalricus, quæ in Matenheim possidebat, donat, cum hac donationis epocha: Actum Morbach monasterio publice anno XXII regni domni nostri Caroli, regis Francorum atque Longobardorum seu Romanorum. Notavi sub die tertia Idus Novemb. Signum Udalrici &c. Confecta proinde est eodem 789, quo a mense Octobri currere Caroli Franciæ regis annus 22 cœperat. Binas præterea donationes monasterio Morbacensi, Simperto abbate, annis 790 & 791 factas Grandidierus indicat pag. 258.

[21] Effecit item S. Simpertus, ut monasterio Morbacensi, [profectum] quibus hactenus gavisum fuerat, Privilegia Caroli auctoritate confirmarentur; Caroli diploma, quo id fecit, apud Stengelium in Notis ad S. Simperti Vitam, Latine abs se scriptam, hujusmodi est: Carolus, divina ordinante Providentia, imp. Aug. Beneficium auctoritate antecessorum nostrorum indultum honorabili Baldeberto, abbati monasterii, quod dicitur Vivarium peregrinorum, quod fitum est in ducatu Aliatiensi, super fluvium Morbach constructum Ord S. Benedicti, in honore S. Leodegarii, & S Petri, principis Apostolorum, vel S. Mariæ Virginis: ubi venerabilis Vir Simpertus abbas ejusdem & episcopus Augustensis cum turma plurima monachorum deservire dignoscitur, integre & fideliter detulit nobis, ut, sicut tempore antecessorum nostrorum homines ad ipsam casam Dei spectantes liberos esse & obedientes fuisse, postulavit idem Simpertus abbas & episcopus, nostra Augustali firmare dignaremur auctoritate.

[22] Cujus precibus nobis ob amorem Dei & venerationem sancti loci annuere, [sedulo promovet.] & hoc præceptum munificentiæ nostræ firmitatis gratia fieri libuit. Per quod jubemus atque præcipimus, ut nullus quislibet ex judiciaria potestate, aut missi discurrentes, præfatos homines liberos inquietare, aut calumniam generare, aut aliquam contrarietatem facere præsumat. Sed liceat eis secundum eorum consuetudinem, quanto melius valuerint ad ipsum monasterium deservire & obedientes in omnibus esse. Et, ut certius hanc nostram jussionem esse credatis, de annulo nostro subtus jussimus sigillari. Actum Aquisgrani in palatio regio, anno regni nostri XXII. Diploma hoc a Carolo revera datum, etsi non omni ex parte, ut mox dicam, sincerum sit, fuisse propterea reor, quod Ludovicus Pius, anno imperii sui tertio, Morbacensis monasterii privilegia pariter confirmans, non solum Pippini Carolique diplomata laudet, sed ipsius etiam Carolini diplomatis verbis utatur, cum ait apud Lunig tom. 5 Spicilegii jam aliquoties citati pag. 958; Jubemus, ut, sicut in eadem præceptione (Pippini & Caroli) continetur, nullus quislibet ex judiciaria potestate &c, usque ad verba hæc: Actum Aquisgrani &c. Fateor tamen, corruptum esse diplomatis initium: nam neque imperatoris Augusti titulum ab anno regni sui 22, neque hanc formulam, divina ordinante Providentia, qua primus usus est Ludovicus Pius, (ut docet Mabillonius De Re Diplomatica lib. 2, cap. 3, pag. 72) adhibuit Carolus. Stengelius annum regni Caroli 22 corrigendum censebat: at, cur hunc corrigamus, cum diplomatis non finem, sed initium vitiatum esse non obscure videamus, cujus in reliquis sibi constare videtur auctoritas.

[23] [Synodo cuidam,] Hæc eorum, quæ in emolumentum profectumque monasterii sui temporalem perfecit S. Simperti industria, pauca verosimillime sunt ex multis, quorum posteritati notitiam temporum tum diuturnitas, tum vicissitudo inviderit. Non minus strenuum in promovenda re spirituali fuisse non modo suadet omnis ejus vitæ vel a teneris unguiculis sancte inculpateque institutæ ratio, sed testatur etiam speciatim sollicitudo illa paterna, qua statuta synodalia, se abbate atque episcopo, condita, quæ ad perficiendos magis magisque monachorum mores excogitata, Morbacensi suorum cœtui ore scriptoque inculcavit. At quænam illa synodus, ubi & quando celebrata? Quod enim ad statuta ipsamet attinet, legi illa possunt tum apud Pezium, tum apud Hartzheimium locis num. 4 citatis. Nec locus, nec annus, quibus ea synodus habita sit, aut in Statutis ipsis, aut in præfixo his titulo expressus legitur; titulus vero ita se habet: Regularia decreta a S. synodo in Francia jussu Caroli Magni, patricii & regis Romanorum celebrata: ad memoriam verbo & scripto præsentibus fratribus monasterii Murbacensis patefacta per Simpertum abbatem ejusdem loci & episcopi Augustensis *, cui synodo interfuit personaliter. Titulus hic Statutis, quibus præfigitur, recentior videtur, & quidem non parum; tum quia in eo Carolus, Magni agnomine decoratur, qui mos nonnisi post ejus mortem invaluit, tum quia id temporis appositus Statutis videtur; cum synodi celebratæ locus aut ignotus aut ambiguus erat, alioquin minime, ut quidem apparet, silentio involvendus.

[24] [in cujus tempus inquirilur.] Statuta vero, quæ e synodo redux monachis suis Morbacensibus observanda Simpertus proposuit, ac partim etiam interpretatus est, capitula complectuntur septem & viginti; quæ singula, etiam iisdem sæpe verbis expressa, in Actis synodi Aquisgranensis anno 817, imperatore Ludovico Pio celebratæ, leguntur; unde hoc anno Simperti Statuta Aquisgrani condita fuisse, opinari non nemo posset; verum, præterquam quod hujus Aquisgranensis synodi Acta capitula complectantur octoginta, ac alio sæpe, quam quo a Simperto, recensentur ordine (sic v. g. capitula, quæ vigesimum sextum & septimum Simpertus vocat, hic sunt 14 & 16) aisposita, obstat huic opinioni, tum quod synodus, cui Simpertus interfuit, Caroli regis tempore habita fuisse dicatur in præfixo Statutis titulo; tum vero maxime, quod ad annum usque 817 vitam haud protraxisse Simpertum, solide, ut nobis apparet, probatum dederimus supra. Oportet igitur, ad synodum aliquam hac antiquiorem Statuta illa referri. Sunt, qui condita opinentur in synodo Aquisgranensi anno 802 celebrata; & sane in veteri codice Metensi, qui capitula Caroli Augusti per annos imperii digesta exhibet, memoratur synodus, habita anno secundo ejus imperii, sed sine loco; altera item anno tertio Aquisgrani celebrata, uti videre est apud Labbeum tom. 7 Concil. col. 1174; sequitur apud Labbeum capitulare episcoporum col. 1178, post cujus capitulum XIX Labbeus col. 1180 hæc in Ms. Palatino Bibl. Vatic. notari ait: Hoc fuit datum ad Aquis in tertio anno imperii domni Caroli Augusti, quando synodus ibi magna fuit. Actum vero in alterutra harum synodorum de instauranda S Benedicti regula etiam fuisse, liquet ex Annalibus Lambecianis vetustissimis, in quibus apud Collarium tom. 1 Analect. Vindobonensium col. 580 & seq. hæc leguntur: Anno DCCCII. Eo anno demoravit domnus cæsar Carolus apud Aquis palatium quietus cum Francis sine hoste… Et mense Octimbrio congregavit universalem synodum … Similiter in ipsa synodo congregavit universos abbates & monachos, qui ibi aderant, & ipsi inter se conventum faciebant & legerunt regulam S. Benedicti… jussitque Carolus, ut, quidquid in monasteriis seu monachis contra regulam S. Benedicti factum fuisset, hoc ipsum juxta ipsam S. Benedicti emendare fecissent. Adde porro in ipso statutorum contextu S. Simpertum dicere: Hæc & alia similia his, quæ menti non occurrunt, in supradictorum cœnobitarum conversationibus comperta habemus, ad quorum exempla informandos per universa regni sui cœnobia decrevit (procul dubio Carolus) imperiali censura. Si imperiali censura, igitur post annum 800, dices, quo primum imperator est salutatus.

[25] Lubens quidem in hanc & ego opinionem, nisi aliunde alia obstarent, [interest,] concederem: verum nondum imperatore Carolo, de instauranda S. Benedicti Regula etiam actum fuit; & titulus, Statutis præfixus, cum ait, synodum, in qua illa decreta fuere, jussu Caroli, patritii & regis Romanorum, fuisse celebratam, satis innuit, id factum, cum nondum Carolus esset imperator. Ceterum ex ipso Statutorum contextu perspicuum est, S. Simpertum, hoc ipso, quo hæc Statuta Morbacensibus e synodo redux suis prælegit explicuitque tempore, Morbacensem fuisse abbatem, quod vel ex verbis num 17 relatis abunde patescit. Atqui jam inde ab anno 792, uti num. 18 dictum est, abbatis muneri renuntiaverat, eoque deinceps tum Carolus ipse, tum Gerohus perfuncti sunt. Neque est, cur movere quempiam debeat imperialis censura, qua hæc a S. Simperto munita dicuntur: nam imperii nomen Francorum, aliorumque regum, etsi imperatores haud essent, fuisse regnis adscriptum, docet Mabillonius de re diplomatica lib. 2, cap. 4 & 26. Consule etiam, si lubet, tom. VII Collectionis Veterum Scriptorum, a Marteneo & Durando adornatæ col. 5 & seqq., ubi & Pippinum dictum fuisse imperatorem, & capitulare Caroli, nondum imperatoris, ex codice seculi IX transcriptum invenies, in quo Carolus tamen imperatoris nomine exornatur.

[26] [suorumque profectui spirituali impigre incumbit.] Tractatum item de monachis est in synodo, anno 789 Aquisgrani celebrata, ut liquet ex capitulis 26 de illis seorsim conditis apud Hartzheimium Conc. Germ. tom. 1, 285. Quid si igitur tum condita primum fuerint hæc Statuta, quæ subinde aucta, tandem anno 817 sub Ludovico Pio ad octoginta usque excreverint? At quocumque anno condita sint hæc Statuta, si tum hæc, tum illa, quæ his adjecit interpretando Simpertus, consideres, præsulem videas, & vivendi ratione, & victu, quantum corporea ejus patiebatur infirmitas, monachis parem, rerum temporalium non quidem negligentem, sed de suorum in virtute litterisque progressum sollicitum inprimis, ac disciplinæ regularis promovendæ studiosissimum: unde non satis habuit, synodi, cui interfuerat, suis omni nisu inculcare Statuta; verum etiam lustrare per se voluit varia instituti Benedictini monasteria; horum mores consuetudinesque diligenter inspicere, &, si quid in iis singulari laude atque imitatione dignum forte animadvertebat, intimo id sinu reconditum ad suos reportavit. Nec eo contentus, selectos e suis monachos quaquaversum per Franciæ Orientalis monasteria decrevit mittere, qui & hospitibus, ad quos diverterent, simul exemplo essent, horumque vicissim moribus exculti fructus uberrimos, quos alibi collecturi erant, Morbacum quoque inveherent reduces. Plura quidem S. Simpertus, quo tempore abbatis Morbacensis munere perfunctus fuit, præclare gesserit, sed quæ posterorum notitiæ subtraxerit invidiæ temporum: quapropter ad ea, quæ, cum Augustæ Vindelicorum esset episcopus, præclare gessit, converto sermonem.

[Annotata]

* l. episcopum Augustensem

§ III. S. Simperti in episcopatu gesta.

[Gesta Simperti ep Ratisponensis, distinguuntur a Gestis S. Simperti] Verum, ne Simperti, Augustani episcopi, gesta cum iis, quæ ad Simpertum, episcopum Ratisponensem, Augustano æqualem, spectant, confundantur, juverit hæc paucis seorsim exhibere Successit hic in sede Ratisponensi Sigirico, secundum incertum, qui sec. IX vixit, poëtam, a Mabillonio tom. 4 Analectorum pag. 525 & seqq. editum; unde Hundium emendes, qui Simpertum Gariboldi successorem facit. Synodo interfuit Dingolfingæ in Bavaria anno 772 celebratæ, in cujus, quæ supersunt, Actis Simpreth dicitur. Anno 781 Carolus 12 obsides a Thassilone, Bavariæ duce, in datæ fidei pignus Carisiaci recepit de manu Simberti episcopi secundum monachum Egolism. in Vita Caroli apud Chesnium tom. 2 Scrip. Historiæ Francorum pag. 73. Idem anno 778 Chremsmunsteriensem ecclesiam dedicavit, & S. Emmerammi basilicam absolvit anno 783, ex Marco Velsero Rerum Boïcarum lib. 5 ad annos prædictos, obiitque, eodem auctore, anno proxime sequenti; at secundum Annales Francorum apud Chesnium tom. cit., pag. 37 ex editione Canisii, anno 791. De hoc Hundius in Epp. Ratisponens.: Per hunc etiam Sympertum Carolus Magnus constitutiones, quas Aquisgrani, conventu habito, decreverat, in Bajoariam misit; quod de S. Simperto Augustano potius, cujus diœcesis Bavariæ partem ex dicendis infra complexa fuit, dicendum existimavit Stengelius in Annotatis ad ejus Vitam; nec fortassis male: fallitur tamen, cum Carolum Magnum, vivo Simperto, Ratisponensi episcopo, quem scilicet anno 784 obiisse credidit, Bavaria nunquam potitum scribit, nescius, Simpertum hunc ad annum 791 usque in vivis fuisse superstitem. Frisingensem ecclesiam tenuit Hatto ab anno 784 usque ad 810 ac proin utrique Simperto æqualis fuit: porro hujusmodi Simperti episcopi, Hattoni coævi, mentio fit apud Meichelbeckium in Instrumento Ecclesiæ Frisingensis sub Hittone confecto num. 439; sed Ratisponensis, an Augustani?

[28] Adilbertus, uti prorsus nihil de S. Simperti Morbaci gestis, [in episcopatu Aug. Adilberti de his ex Vita S. Magni] ita pauca admodum, quæ ille in episcopatu Augustano gesserit, habuit memoranda: ecclesiam S. Afræ, tum temporis extra civitatis Augustanæ muros sitam, S. Udalrici etiam postea dictam, abs illo inprimis instauratam scribit, simulque innuit, miseram tum fuisse sacrorum locorum per Sueviam Bavariamque faciem, decertantibus inter se post Pippini regis obitum Utilone Bavariæ & Godfrido Alemanniæ seu Sueviæ ducibus; & in his bellorum motibus S. Afræ ecclesiam flammis exustam; quæ omnia plenius, inquit, in Vita S. Magni quisque scire volens legere potest. Quam citat Adilbertus S. Magni Vitam, Operis nostri tom. mensis Septembris secundo insertam habes, ubi pag. 755 & seq. in eam, de qua hic sermo est, rem ista leguntur: Denique post obitum gloriosi regis Pippini, filiis suis litigantibus, erectus est Utilo in ducatu Bavariorum, & Gothesrit in regimine Alamannorum. Sicque orta magna seditione & rixa inter Bavarios & Alamannos, devastantes & deprædantes seu spoliantes omnia, quæ in marchis duarum regionum (Lycus fluvius ea tempestate Bavaris Suevisque pro limite erat) consistebant, minime quivit Theodorus &c, cujus nimirum nomine ea S. Magni Vita falso venditata fuit.

[29] Dein vero ista pag. seq.: Igitur Carolo rege consolidato & confirmato in provincia Galliæ, [dictæ] restaurans & reædificans ecclesias, quæ a malis invasoribus desolatæ erant, totam Germaniam dominus ejus subjugavit imperio, interfectis principibus Germaniam possidentibus. Cumque audisset de beato Othmaro injuste acta & ad finem obitus perducta, nec non de cœnobio Campidonensi, imo & de civitate Augustensi, quippe de monasterio S. Afræ & cellam S. Magni pene destructam & desolatam, compunctus corde, iterum reædificare cœpit ipsas ecclesias & sublimare. Constituit autem episcopum, Sintpertum, in ipsa civitate & dedit secundum morem regium per firmitatis præceptum ad præfata loca omnia, quæ ab antecessore suo Pippino illuc tradita fuerant; insuper & addidit plurima. Suscepto ergo episcopatu, Sintpertus profectus est ad Augustam Vindelicam & per annos fere triginta rexit ipsam ecclesiam, construens basilicam S. Afræ, & restaurans cœnobium S. Magni. Parochiam vero in ambarum partium Lici fluminis per auctoritatem domini Karoli, jam facti imperatoris, in utroque regno simul, Domino avente, coadunavit. Vita hæc primum a Theodoro monacho, laborum S. Magni socio, scripta, ac dein ab Ermenrico, qui seculo IX Elewangensis in diœcesi Augustana abbas fuit, emendata dicitur: neutrum tamen hic loquentem audis; sed Vitæ S. Magni, si quæ a Theodoro scripta fuit, interpolatorem, ineptum adeo (licet jam a seculo XI, ut in Commentario, ad Acta S. Magni prævio, § I Suyskenus noster ostendit, cognitum) ut tot in eo menda deprehenderit Mabillonius, ut ea se omittere compulsum dicat Sæculo 2 Benedictino pag. 505, & omni auctoritate destitutum pronuntiet pag. 507. Nos ea, quæ ad rem nostram faciunt, hic examinatum imus.

[30] [discutiuntur,] Ex quo tempore torpere desidia Francorum reges, Majores vero domus regiæ pro arbitratu gerere omnia, ac digladiari inter sese cœperunt, Britannos Armoricos, & Aquitanos in Gallia, Alamannos cum Suevis, qui in unam quasi gentem coaluerant, Boios, Saxones, Frisiosque excutiendi Francici imperii jugum desiderium cepit, quarum gentium duces non tam regibus, quam palatii præfectis parere sibi probro ducebant. Hinc in vetustis Francorum Annalibus viaeas bella frequentissima inter Francos gentesque prædictas gesta: quæ autem hic pseudo-Theodorus de Pippino rege, de litigantibus ejus inter se filiis, de Gothofredo, Suevorum seu Alamannorum, & Utilone, Bojorum ducibus, primo loco ait, neque de Pippino, Caroli Martelli patre, neque de Pippino, Martelli filio, & Franciæ demum rege accipi ex vero possunt. Nam Pippinus quidem prior præter Carolum Martellum, filios habuit Drogonem & Grimoaldum; sed quibus ipse superstes fuit: non habuit igitur Carolus, saltem fratrem, quocum de dominatu contenderet; Gothofredus autem, Alamanniæ dux, huic Pippino æqualis, anno 709 e vivis excessit secundum Annales Nazarianos ab anno 707 usque ad 790 extensos apud Chesnium tom. 2, pag. 3. Obiit Pippinus anno 714; at Utilo Boiis princeps datus post obitum Pippini hujus annis 15 circiter.

[31] [& a vero] Neque porro de Pippino rege intelligi possunt. Obiit Carolus Martellus anno 741, relicta Carolomanno Austrasia, Pippino Neustria; verum hi & concordes fere inter se & junctis interdum viribus Francorum hostes debellavere: fratrem tamen habuere, Gripponem nomine, qui, regno exclusus, nova molitus est: hic mox Lugduni Clavati mœnibus se inclusit; sed a fratribus Carolomanno & Pippino ad deditionem compulsus in Novocastello Arduennæ custodiæ mancipatus fuit; tum quoque Hiltrudis, invitis fratribus Carolomanno & Pippino, in Bavariam profuga, Odiloni sese matrimonio junxit. Tum quoque a Francis Bojoarii, Alamanni, Saxones defecere. Anno 742 Carolomannus ad Lycum usque progressus est, Alamannos, Theodebaldo duce, rebellantes in ordinem redacturus: anno proxime insecuto una cum Pippino in Bajoariæ Alamanniæque confinio Odilonem cecidit, cui sese socium junxerat Theodebaldus, Alamannorum dux. Pippinus anno 745 Theodebaldum ad fugam compulit, Alamanniamque recepit; sed rursum anno sequenti Carolomaunus, quæ postrema ejus expeditio fuit, Alamannos, nova iterum molientes, necesse habuit armis aggredi. Observare hic juverit, nullum hactenus comparere Gothofredum, Alamanniæ & Sueviæ ducem, quocum bellum, quod tamen pseudo-Theodorus asserit, gesserit Odilo; imo Suevos Odiloni, qui, perinde ac ipsi, in libertatem sese asserere enitebatur, adversus Francos, veluti hostes communes, belli socios adjutoresque exstitisse.

[32] Grippo, libertati anno 747 redditus, paulo post Saxones adversus Pippinum, [aberrare ostenduntur.] totius jam Franciæ principem, concitat; at, redacta in ordinem a Pippino Saxonum gente, Bavariam (absente, an mortuo Odilone?) repente occupat, cui se socium Lantfridus, Alamannorum dux, adjungit anno 749: hinc nova Pippino in Bajoariam expeditio, qua anno 749 confecta, Grippo in Aquitaniam fugit, & Thassilo, Odilonis filius, Bojariæ princeps renunciatur, Odilone, uti nonnullis placet, jam defuncto; quod si, ut alii volunt, ad annum 765 in vivis fuerit, monasteriis condendis, non gerendis bellis ab anno 749 incubuit. Itaque ex hactenus dictis habemus, Theodebaldo Alemanniæ duci successisse Lantfridum, qui anno 749 Gripponi se junxit; sed nullum Gothofredum, sub quo Suevia devastata, & S. Afræ ecclesia exusta fuerit, illum inter & Odilonem exardescentibus bellis. Pippino denique anno 763 e vivis erepto, Francorum imperium partiti sunt filii ejus Carolus & Carolomannus, quorum hic pacem cum Carolo fratre perpetuo coluit, obiitque anno 771, Francorum uni Carolo relicto imperio: neque igitur de Pippino rege, anno 768 defuncto, salva historiæ horum temporum veritate intelligi, nec proin combustæ juxta Augustæ Vindelicorum mœnia S. Afræ ecclesiæ epocha ex pseudo-Theodoro, susdeque vertente omnia, stabiliri potest.

[33] Stengelius in Annotatis ad S. Simperti Vitam Sueviæ vastationem, [Epocha probabilior combusti S. Afræ templi,] ac ecclesiæ S. Afræ cladem Hunnis, a Thassilone in belli adversus Carolum societatem evocatis, adscripsit. Idem fere visum Gassaro in Annalibus Augustensibus, anno 787, Thassilonem, confæderatis sibi Hunnis, non solum Sueviam esse depopulatum, sed Augustæ Vindelicorum suburbia flammis tradita, ac S. Afræ extra muros fanum funditus in cineres impio eo bello redactum scribens, quod licet in vetustis Francorum Annalibus assertum non inveniam; ex temporum tamen rerumque tunc gestarum adjunctis mihi fit admodum verosimile. Constat etenim ex prædictis Annalibus Thassilonem anno 787 Romam, ubi tunc Carolus agebat, legatos misisse, qui a Pontifice Adriano peterent, ut Carolum inter ac Thassilonem pacis esse sequester vellet: Thassilo autem sub idem tempus per Suaviam, cui tunc Gothofredus aliquis, Carolo fidus, præfuerit, igne ferroque, Liutperga conjuge, Francici nominis hoste implacabili, instigante, sæviisse, eademque clade periisse S. Afræ ecclesia videtur. Similia incendia, ferventibus bellorum tumultibus, invitis etiam ducibus, fiunt: quare necesse esse non video, ut scelus id Hunnorum ferocitati adscribatur; maxime cum nec anno 787, nec sequenti in Suevia versati videantur. Cum enim anno 787 Thassilonem veluti indagine cinctum dedere sese compulit Carolus, omnino imparatum, & Hunnorum auxiliis adhuc destitutum invenit. Brevi quidem post sese in Bavariam, cui ad Orientem contermini erant, Hunni seu Avares intulerunt; sed a Boiis Francisque mature prospereque repulsi per Sueviam sese diffundere sunt prohibiti. Thassilonem autem Hunnos post sui deditionem in Bavariam evocasse diserte tradit Eginhardus in Annalibus ad annum 788 hunc in modum: Objiciebant ei (Thassiloni) quod, postquam filium suum obsidem regi dederat (anno 787) … ut bellum contra Francos susciperet, Hunnorum gentem concitaret. Quod verum fuisse, rerum in eodem anno gestarum probavit eventus.

[34] [per S, Simperium instaurati,] Fit itaque ex dictis verosimile, quod de S. Afræ ecclesia Bojis Suevisque ducibus, armis inter se decertantibus, exusta scribit auctor Appendicis ad S. Magni, abbatis Fuessensis, Vitam; si tamen Odiloni-Bajoariæ duci, substituatur Thassilo filius: fit item verosimile eadem clade, qua S. Afræ ecclesia, Fuessense monasterium fuisse involutum: situm quippe illud est in diœcesi Augustana, qua ex Juliis Alpibus in Sueviam sese Lycus amnis effundit in ipsius Sueviæ Bavariæque confinio. Tam S. Afræ templum, quam Fuessense cœnobium, exauctorato Thassilone, cessantibusque bellorum motibus, S. Simperti cura atque ope instauratum idem auctor, contradicente, quod sciam, nemine, tradit; emendandus tamen in eo rursus, quod S. Simpertum, non ante annum 788, quo sibi, amoto Thassilone, Bavariam subjecit Carolus, Augustanam cathedram adiisse, scribat, quod cum Simperti triginta annorum regimine ac tempore emortuali, supra indicato, conciliari haud potest. Cathedrale item Augustæ Vindelicorum templum, a se instauratum, anno 807 pridie festi S. Michaëlis honori Deiparæ Virginis consecravit; ita Corbinianus Khamm in Simperto: præivit ei Gassarus in Chronico Augustano his verbis ad annum 803: Primus summum templum in civitate hac consecrando, qui mos sub Paulo I, Romanense Papa, vix ante dimidium sæculum superstitione nequaquam minima inoleverat, primum magnæ Matri Mariæ Virgini in profesto S. Michaëlis archangeli addixit. Sed ignoscendum homini est, aut ignoranti, aut ignorare se simulanti, in Ecclesia Catholica ædes sacras inde a remotissimis religionis Christianæ seculis, licet non eodem semper ritu, non tam sanctis, qui nostri apud Deum tantum sunt intercessores, quam quidem ipsi Deo ejusque, velut supremi ac unici Numinis, cultui consecrari soluisse. Superstitionis crimen ob eamdem causam jam olim Christianis objectum fuit; verum id ita jam olim diluit S. Augustinus lib. 22 de Civ. Dei cap. 10: Nos autem Martyribus non templa, sicut diis, sed memorias, sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus: nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus Martyribus, sed uni Deo & nostro sacrisicium ommolamus. Sed S. Simperti res gestas prosequamur.

[35] [uti & instituti] Adtibertus, post citatum pseudo-Theodorum, pauca de Augustani episcopatus, qua tunc erat, opum tenuitate præfatus, ita pergit: Parochiam (episcopatum) in utraque parte Lemannici fluvii, qui Lycus dicitur, qua tunc primum eadem ecclesia augmentata est, auctoritate domni Papæ Leonis III, nec non & consensu & confirmatione domni Caroli, jam facti imperatoris, annuente Deo, in utroque ducatu, Noricorum videlicet & Alemannorum coadunavit. Imperatoris dignitate auctus est Carolus anno 800, Leonis quinto; ac proin inter annum 800 & annum Simperto emortualem id contigisse necesse est: quod autem universim de Bavariæ partis ad Augustanam diœcesim accessione Adilbertus ait, recentiores enucleatius exponunt, dum Simpertum non modo Augustanum, sed etiam Neoburgensem fuisse episcopum scribunt: est autem Neoburgum (quo de hic sermo est) Bavariæ oppidum, ad Danubium sitam, Augusta Vindelicorum milliaribus fere septem dissitum: ac certum est eo loci sedem episcopalem sec. VIII exstitisse, ex Actis synodi, anno 772 Dingolvingæ in Bavaria celebratæ, in quibus inter episcopos & abbates, qui de fundendo pro se invicem a superstitibus certo precum numero pactum iniere, primo inter episcopos loco Manno Nuvenpurgensis civitatis episcopus recensetur: verum alia hic expendenda veniunt, quæ non adeo perspicua sunt.

[36] Corbinianus Khamm parte 1 Hierarchiæ Augustanæ pag. 68 de Mannone, [Neoburgensis] qui seculo VII Augustanus episcopus ordine quartus fuerit, agens, ait: Ceterum improbo labore indagavi originem episcopatus Neoburgensis; sed irrito conatu. Tum Mss. monasterii sui Annales, sed non admodum antiquos citans, in quibus episcopatum Neoburgensem ab Augustano numquam re fuisse diversum, sed solum nomine, quod Augustani præsules turbulentis istis temporibus, relicta Augusta, sedem Neoburgi fixerint, contenditur, Mannonem, episcopum Augustanum, quem seculo VII primum adscripserat, ad synodi Dingolvinganæ tempora transfert, in qua Neoburgensis ea solum de causa dictus fuerit, quod illic habitationem fixerat. Nova sunt hæc, novamque in Epp. August. Catalogis, aliunde satis superque intricatis, confusionem pariunt. Quod autem ad Neoburgensis episcopatus originem spectat, primum hoc dico, non exstitisse illum paulo ante annum 738, quo S. Bonifacius tres episcopatus, Salisburgensem, Frisingensem & Ratisponensem in Bavaria instituit. Colligo id ex Gregorii III ad S. Bonifacium litteris, quibus hunc Pontifex ob id factum laudans ait inter cætera: Igitur quia indicasti, perrexisse te ad gentem Bajoariorum & invenisse eos extra ordinem ecclesiasticum viventes, dum episcopos non habebant in provincia, nisi unum, nomine Vivilum (Pataviensem) quem paulo ante ordinavimus. Nullus igitur tum temporis præter Pataviensem erat in Bavaria episcopus, ac proin nec Neoburgensis. Instituit dein Bonifacius in eadem Bavaria Eistettensem episcopatum, cui S. Willibaldum præfecit. Quid si igitur sub idem tempus Neoburgi ad alteram Danubii ripam episcopalis sedes fuerit constituta?

[37] Certe id ab istius ætatis, qua plures instituti sunt in Germania episcopatus, [episcopatus,] more non abhorret, ac reipsa, Zacharia Pontifice, qui ab anno 741 ad 752 Ecclesiam rexit, id factum legitur in Ms., nescio quo, veteri, cujus apud Lazium de Migratione gentium lib. 7 de Boiis pag. 232 hæc verba sunt: Iste Zacharias, rogante Carolo rege (lege Carolomanno; nam eodem anno 740, moriente Carolo, nondum Zacharias Pontifex renuntiatus fuerat) duos episcopos ordinavit, Wicconem in Novam civitatem (Neoburgum) & Rozilonem in Augustam. Deinde dominus Pipinus rex jussit Bonifacium, episcopum Moguntinum, cui secundus (imo III) Gregorius vicem suam per Galliam & Germaniam commiserat, & Bilibaldum (Eisteltensem episcopum) una cum cæteris sapientibus viris, ex præcepto domini Apostolici per omne regnum res ecclesiasticas ordinare. Proinde beatus Bonifacius episcopus eodem itinere venit in Bajoariam, & sedens in civitate Nova ordinavit exinde episcopales sedes per totam Bolariam, atque ob merita sua deposuit Wicconem episcopum, & consensu atque præcepto domini Pipini regis & Odilonis ducis ordinavit illic Mammonem, eoque mortuo, ordinatus est illic Hildegart episcopus. Si de hujus Ms. ætate juxta ac fide constaret, de episcopatuum Augustani & Neoburgensis diversitate dubitari non posset; cum eodem tempore alteri Wicconem, alteri Rozilonem episcopum præfectum dicat: at sicut ætas ejus haud satis forte antiqua est, ita nec ejus fides satis firma. Episcopum enim Augustanum, qui Rozilo dictus fuerit, sub hoc saltem nomine, nusquam alibi repertum iri putem: quod autem ad Wicconem attinet, hunc fortasse eumdem crediderit, ac Wigonem, in Gregorii III ad Bagoariæ & Alamanniæ episcopos apud Othlonum litteris memoratum; at hunc Augustanum potius fuisse credunt alii, quod ea tempestate Augustanæ sedi præfuisse autument, qui Wicterpus dictus fuerit; vocabulum vero Wigo seu Wicco ex Wicterpo contractum sit, quemadmodum ex Ehrenfrido Ezo, ex Chunrado Cuno, ex Lantfrido Lanzo &c; verum de Wicterpo infra sermo redibit.

[38] [quem etiam] Mannonem, qui secundo hic inter Neoburgenses episcopos loco memoratur, ex synodo Dingolvingiana supra laudata Neoburgensem sedem obtinuisse indubitatum est; tantumdem vero de Hildegardo, quem Mannoni laudati Ms. auctor subjungit, dicere non ausim; cum nec hujus alibi uspiam vestigium repererim, nec ea Ms. auctor accuratione sit usus, quin personas temporaque vel in hoc ipso, de quo agimus, textu confuderit: ita Zachariam Papam rogatu Caroli (Martelli) Wicconi & Roziloni episcopalem tribuisse dignitatem ait, cum tamen Carolus anno 741 mense Octobri obierit, Zacharias vero eodem quidem anno, sed ad mensem Decembrem jam provecto, Sedi Romanæ præsidere cœperit. Rursus Ms. auctor, Bonifacium, Neoburgi commorantem, ordinasse ait Pippini jussu episcopales sedes per totam Bajoariam amotoque e sede Neoburgensi Wiccone, substituisse Mannonem: atqui jam inde a Gregorii III & Carolo adhuc superstite, uti liquet ex Gregorii ad Bonifacium ea de re litteris, tres in Bavaria episcopatus Frisingensem, Ratisponensem & Salisburgensem, instituerat, quartum vero seu Pataviensem Bonifacius confirmaverat: Pontificiæ litteræ, quibus ea episcopatuum institutio approbatur, exstant apud Othlonum in Vita S. Bonifacii, scriptæque sunt anno imperii Leonis XXIII, Indictione VIII, ac proin haud serius anno 740; qui igitur id factum scribit jussu Pippini? Sane conciliari recte ista non videntur posse, nisi Zachariæ Gregorius, Pipino vero Carolus pater substituatur, cujus transcripti huc textus initio meminit Ms. auctor.

[39] Sed, utut hæc sese habeant, equidem ex vero Adilbertus videtur dixisse, [administrasse] eam Bavariæ partem, quam Lycus amnis a Suevia secernit, episcopali S. Simperti curæ fuisse commissam: hinc enim episcopus Neoburgensis appellatus videtur in diplomate Leonis III, quo Arnomem, Salisburgensem episcopum, anno 798 ad archiepiscopalem dignitatem evexit: recitat id Hundius de Metrop. Salisb. pag. 4 ex exemplaribus Salisburgensibus, in quibus diplomatis inscriptio his concipitur verbis: Dilectissimis nobis Alim ecclesiæ Sabionensis, qui nunc Brixinensis: seu Attoni ecclesiæ Frisingiæ, ac simul ecclesiæ Reginensis, nec non Walthero ecclesiæ Pataviensis, & Symberto ecclesiæ Niwenburgensis, provinciæ Bajoariorum episcopis, Leo servus servorum Dei. Manifesta quidem est hujus inscriptionis depravatio; nam dudum post sub Albuino, ut citatus Hundius pag. 442 scribit, Sabionensis sedes Brixinam translata fuit, ac proin dicere non potuit Leo de Alimo, qui nunc Brixinensis. Manifestum pariter est Attonem, Frisingensi simul & Ratisponensi non præfuisse; verum anno 798 Ratisponæ præfuit Adalwinus: ut igitur priores voces, qui nunc Brixinensis, inepti interpolatoris sunt; ita & hæ, ac simul, ubi scribi oportuisset, Adalwino, describentis imperitiæ adscribendæ videntur: nam autographum Leonis diploma non vidit Hundius, ut in margine adnotatur. De Simperto Ratisponensi episcopo non loqui Leonem, ex anno hujus emortuali, Christi, ut vidimus supra num. 27, 791 compertum est: restat ergo, cum nullus alius Simpertus, Leone III Pontifice, in Germania episcopus fuisse noscatur, ut de S. Simperto Augustano loqui censendus sit, quem Neoburgensem, non vero Augustanum episcopum appellarit, non quod Augustanus, cum edidit hoc diploma Leo, non esset, sed quod id non ad Alamanniæ, sed ad solos Bavariæ episcopos dirigeret, inter quos S. Simpertum eo nomine, quod Bavariæ partem administrarit, numerandum censuerit. Non opinor porro, Leonem, qui procul dubio suo in diplomate Simperti, uti & reliquorum, sedem expressit, mentionem fecisse sedis Augustanæ, tum ob rationem jam datam, tum quod alioquin interpolator diplomatis, uti Attonem Frisingensem ac simul Ratisponensem, licet perperam, appellavit, ita & Simpertum Augustanum ac simul Neoburgensem appellaturus fuisse videatur.

[40] Alterum de administrata per S. Simpertum ea Bavariæ parte, [S. Simpertus,] quæ ad dexteram Lyci fluminis ripam jacet, testimonium petitur ex Rotulo historico cœnobii Benedicto-Burani, in eadem Bavariæ parte Libusam (Loysa) inter & Isaram in Monachiensi Tetrarchia siti, tom. 7 Monumentorum Boicorum, anno 1766 Monachii edito: ætatem auctoris inde colliges, quod sub Rotuli finem dicat, Posthinc (post recuperatam ab abbate Gotahelmo monasterii libertatem pristinam) nullus hominum mortalium ausus fuit concupiscere istud cœnobium. Gothelmo abbate, anno 1062 e vivis erepto, ut scribit Meichelbeckius, successit Megingozus, sed post annos duos & menses aliquot abbatialis regiminis injuriose per Ellenhardum, intruso in ejus locum Ratmundo, gradu motus est; quam Monasterii Benedicto-Burani cladem cum ignoraverit Ms. Rotuli auctor, paulo post annum 1062 e vivis abierit, vel certe Opus suum absolverit. Jam vero, quid is in rem nostram adferat, videamus. Ita tom. Monumentorum Boicorum supra citato pag. 6 scribit: Per XXXIX annos rexit (Walarammus, secundus Benedicto-Buranus abbas) hunc locum locaque supradicta, & die Vigiliæ depositionis S. Scolasticæ virginis, sororis S Benedicti, migravit ex hac luce, id est, V Id. Febr., & ab episcopo Augustensi sancto viro Sintberto adpositus est juxta fratrem suum beatum Lantfridum ipsa die depositionis S. Scolasticæ. Neque Waldrammum sepeliit tantum, sed ejus auctoritate atque consensu, quod non dubium episcopalis potestatis jurisque est argumentum, illi successor est datus. Ita enim pergit Rotuli auctor: Atque electione episcopi Sintperti & fratrum Congregationis S. Benedicti ordinatus est in locum ejus venerandus vir Elylandus abbas, id est, IV Id. Februarii; ex quibus quidem, quod de administrata per S. Simpertum Bavariæ parte Adilbertus dixit, confirmatur.

[41] [non tamen primus] Verum an tunc primum, quod pariter Adilbertus asserit, Augustana diæcesis, ea Bavariæ parte, quæ ultra Lycum sita est, est aucta? Dubitandi ratio ex eodem Rotuli Benedicto-Burani auctore petitur, qui pag. 2 de Wicterpo, Augustano episcopo ait, primum quidem, ejus maxime consilio factum, ut S. Bonifacius adiretur, rogareturque, ut monasterii Benedicto-Burani ecclesiam dedicaret; quod anno 742 Meichelbeckius in Chronico Benedicto-Burano; hujus vero editor Hardenfeldius anno 740 factum tradit. Dein idem dicti Rotuli auctor meminit ecclesiæ in loco Staphalastagna (seu ad lacum Staffelsee) in pago Housi, seu in districtu comitum Andecensium conditæ cum consensu Thassilonis ducis (imo Odilonis; nondum enim, cum condita ea ecclesia fuit, Thassilo natus fuerat, aut certe adhuc infans, erat) ac Wicterpi Augustanæ civitatis episcopi. Demum ab eodem Wicterpo Lantfridum, abbatem Benedicto-Buranum primum, post annos regiminis quinque & viginti sepulturæ traditum ait; quæ omnia, tum vero maxime id, quod secundo loco memoratum est, Wicterpum etiam trans Lycum episcopum egisse ostendunt.

[42] [ex Epp. Augustanis] Erit fortasse, qui dicat: S. Magnus, Fuessensis seu Faucensis abbas ex dictis tom. 2 Septembris in Commentario ad illius Vitam prævio § IV circa medium seculum septimum probabilius obiit: Magno autem Wicterpus, Augustanus episcopus æqualis fuit ex scriptore seu interpolatore Vitæ mox dicti abbatis, quo teste, S. Magnus, Campidono relicto, ad Fauces profectus, Eptatici Wicterpum Augustanum episcopum invenit, benignumque habuit hospitem: quam porro scripsit ille S. Magni Vitam, jam inde a seculo XI habita pro antiqua fuit, uti laudati mox Commentarii § 1 Suyskenus observat: quare, uti Rotuli Benedicto-Burani auctore, qui sec. XI adulto scripsit, antiquitate, ita etiam auctoritate S. Magni Vitæ scriptor potior censeri debet. Fateor equidem hunc Rotuli auctore ætate potiorem, sed non accuratione scribendi. Quid de illius auctoritate censuerit Mabillonius, jam dictum est supra; multumque vereor, ne interpolator ille seu pseudo-Thedorus Wicconem seu (quod idem, ut supra post Meichelbecktum & Eckhartum dixi, valet) Wicterpum, episcopum item seculo VII Augustanum, cum Wicterpo, qui eamdem seculo VIII ecclesiam rexit, solita sua confuderit imperitia. Quid quod secum ipse pugnet, dum hinc ea scribit, ex quibus S. Magnum seculo VII (vide laudatum Suyskeni Comment. § 4) obiisse consequitur; illinc vero eumdem Pippino regi, Carolomanni fratri æqualem facit; atque ad hunc modum auctori Rotuli Benedicto-Burani non modo non adversatur, sed idem, ac ille, de Wicterpi Augustani episcopi ætate, tradit. Facit vero id cap. 6, num. 54 ita scribens: Profectus est supradictus episcopus Wichterpus ad gioriosum regem Pippinum (Carolomanni fratrem, ut diserte paulo post addit) qui tunc temporis Germaniam totamque Galliam regebat &c. His itaque perpensis, meo quidem judicio, nihil est, cur pseudo-Theodorus, licet ætate aliquanto antiquior, hac in re auctori Rotuli Benedicto-Burani, domestica e domesticis monumentis referenti, præferendus videatur.

[43] At alio tenetur scrupulo Meichelbeckius, vereturque, [ultra Lycum episcopum egisse videtur;] ne Rotuli Benedictino-Burani scriptor hic cespitarit: interfuerit nimirum fortasse dedicationi ecclesiæ Benedicto-Buranæ Wicterpus episcopus, sed is, de quo in Annalibus Francorum Masciacensibus, ab anno 726 usque ad annum 796 extensis apud Labbeum tom. 2 Bibl. Mss. pag. 736 hæc leguntur: Anno DCCLVI, anno V regnante Pippino rege, obiit Wicterpus, episcopus & abba S. Martini (Masciacensis in diœcesi Bituricensi.) Fuit autem Baugorius, genere Heilosuingus: senex & plus quam octogenarius, usque ad id tempus sedebat, propria manu scribens libros: idem, ut apparet, qui in libelli cujusdam, ad amicum popularem seu Bavarum umbilico scripsit: Scripsi ego ipse Wicterpus, quamquam peccator, episcopus jam senex, puto nonagenarius, aut supra, dolentibus membris & caligantibus oculis… Tertio anno regnante Pipino, filio Caroli, rege Francorum, mense Junio, in diebus decem scripsi hunc libellum, hoc est, anno DCCLIV a Nativitate Christi, VII Indict. Sed hic omnino alius est a Wicterpo Rotuli Benedicto-Burani: dicitur quidem episcopus, sed quales in claustris erant, quibus nulla, quam regerent, diœcesis fuit; nec sensu alio, quam quo de Andegario in eodem Chronico ad annum 790 legitur: Andegarius, episcopus monasterii S. Martini, obiit XV Kalendas Februarii. Dicitur abbas, quod nusquam de suo Wicterpo Rotuli auctor dicit: dicitur obiisse anno 756: at Wicterpus, de quo Rotuli auctor, dicitur Lantfridum post annos ab anno 740 aut 742 viginti quinque aut plures sepelisse: quare verosimile non est, hoc de Wicterpo quidquam Rotuli auctori venisse in mentem. Sedisse vero istis annis Augustæ Marcomannum, nec Meichelbeckius, nec, quem citat, Gassarus probatum dedit. Fit itaque ex cit. Rotulo admodum verosimile, epp. Augustanos etiam ultra Lycum, ante S. Simpertum munus suum exercuisse. Verum id tantum fortasse sibi voluit Adilbertus, demum sub S. Simperto factum. ut ea Bavariæ pars solemnibus Leonis III & Caroli Magni litteris diœcesi Augustanæ primum fuerit adjuncta seu confirmata, quo pacto omnis Adilbertum inter & Rotuli Benedicto-Burani erit sublata dissensio. Factum item esse potuit, ut Bavariæ portio, Lyco quidem amni contigua, sed a Danubio remotior, ante Simperti episcopatum, Augustanis præsulibus paruerit; altera vero portio, quæ Danubio Neoburgoque propinquior est, S. Simperto præsule, diœcesi Augustanæ primum accesserit. Ceterum non omnis Neoburgensis diœcesis Augustanæ adjuncta fuit: Nam quæ ex nostra parte (Eichstetiensium) Danubii sita sunt, inquit Gretserus in calce Appendicis ad episcopos Eichstettenses, Eychstadiano episcopatui cessisse videntur, quæ divisio etiamnum durat; nam ipsum Neoburgum, & quæ nobis trans Danubium sunt, ad Augustanum episcopatum spectant; reliqua ad Eychstadianum, nisi quod juxta Ingolstadium pagus, trans Danubium, cui a Salvatore nomen est, cum aliquot adjunctis, sub diœcesi Eystettensi censetur

[44] [cetera ejus in episcopatu gesta.] S. Simpertus, si Corbintano Knamm credimus, pluribus synodis, Moguntinæ, Ratisponensi, Francosurtensi, Aquisgranensi I, Theodovillensi, Wormatiensi, & Aquisgranensi II interfuit; conciliorum patribus, Carolo Magno & Ludovico Pio in religionis regnorumque negotiis plurimum confiliis suis profuit, decreta synodalia promulgavit, observarique curavit, juventuti instituendæ scholas aperuit ad S. Afræ &c, quæ partim vera, partim recidendæ sunt. Cum ex variis, quas a variis statui, laudatus auctor ait, episcopatus S. Simperti epochis, temporis ordine ea prima sit, quæ episcopatus ejus initium anno 779 iliigat, satis indicat, memoratas abs se hic synodos post illum annum fuisse habitas: inae vero ducto initio, invenio apud Hartzheimium in Indice Chronologico Conciliorum Germaniæ tom. 2 initio synodum Wormatiensem, alteram quidem celebratam anno 786, alteram anno 803; Aquisgranensem 1 anno 789, secundam anno 797; Ratisponensem anno 798, alteram anno 803; Francofurtensem anno 794; Moguntinam anno 800; & item alteram anno 813; Theodovillensem denique anno 805; quibus quidem omnibus (sed Moguntinam anni 813 excipe) habita ratione temporis, quo Augustæ sedit, interesse Simpertus potuit: interfueritne re ipsa, uti nec plane negare, ita nec asserere ausim. Decretorum a Simperto promulgatorum, & sollicitudinis ejus, ut sancte observarentur, specimen habes supra, ubi de Statutis synodalibus, Morbacensibus cœnobitis ab ipso promulgatis, sermo fuit: quod autem de scholis, per ipsum Augustæ Vindelicorum erudiendæ juventuti institutis, Corbinianus Khamm dixit, nititur verosimiliter Epistola Caroli Magni anno 788 data ad Baugulfum, abbatem Fuldensem, quæ pro scholis per singula episcopia & monasteria instituendis est. Frequenter denique ipsum in aula Caroli Magni versatum, ac gravioris momenti negotiis, licet invitum, fuisse irretitum, ex iis, quæ ex Statutis synodalibus num. 17 retulimus, perspicuum est: at idem ipsi, in aula Ludovici frequentissime versanti, obtigisse, recidendum est; cum ex dictis supra num. 12 Ludovici imperatoris tempora S. Simpertus non attigerit.

§ IV. S. Simperti obitus, sepultura, miracula quædam, translatio prima, cœptus auctusque ejusdem cultus sacer.

[Sub init sec IX e vivis ereptus] Haud equidem dubito, quin plura, æterna posteritatis memoria digna, in episcopatu suo gesserit S. Simpertus, sed quæ nobis temporum vicissitudo injuriaque eripuit: per annos triginta Augustanæ ecclesiæ præfuisse Adilbertus aliique passim tradunt; quod etsi sat certus antiquisque monumentis evinci haud possit, a communi traditione temere hic mihi recedendum non putavi. Annum vero, circa quem obierit (nempe 808 aut seq.) quatenus licuit, jam determinatum habes ex dictis supra. Adilbertus ad laborum suorum in cælis mercedem evocatum ait Leone III Ecclesiam, Carolo Magno Occidentis imperium moderante, quod temporis spatium ab anno 795 usque ad 814 excurrit; diem vero emortualem et statuit XIII Octobris, quo notatur in vetustissimo S. Udalrici Necrologio (quamvis absque Sancti titulo, teste Mabillonio tom. 4 Analectorum pag. 328) ideo fortassis omisso, quod Necrologium prius scriptum fuerit, quam S. Simpertus pro Sancto a Pontifice declaratus, cultumque specialem & publicum, qua de re infra dicetur, fuerit consecutus. Hinc, ut apparet, non alio, quam Episcopi titulo a biographo S. Udalrici mox citando decoratus fuit seculo IX. Colitur equidem eo die S. Simpertus, neque inveni, qui ea in re Adilberto contradiceret.

[46] Erat id temporis episcopis Augustanis in more positum, [sepultusque in S. Afræ] ut in ecclesia S. Afræ juxta Augustam deponi exuvias suas vellent: præterea fuerat eadem ecclesia S. Simperti curis e cineribus excitata, ut dictum est supra: pronum ergo erat, ut ibidem se sepultum S. Simpertus vellet; quod e votis ejus factum, teste Adilberto; nimirum in choro juxta gradus, ut ex S. Udalrici biographo, infra latius citando, colligere fas est. Jacuere illic S. Simperti exuviæ ab obitu ejus annis centum sexaginta & eo amplius, ut Adilbertus scribit, donec iterato S. Afræ ecclesia incendio periit, Hungaris S. Udalrici tempore universam Bavariam devastantibus ac Augustam obsidentibus. Verum non constat sibi Adilberti calculus; contigit enim ea Hungarorum in Alamanniam excursio, ut mox ostendam, anno 955: hinc autem annos 160 retrorsum si numeres, ad annum saltem 795 revolveris, Leonis III quidem primum, sed ante susceptas a Carolo Magno imperii habenas quintum; cum tamen obiisse S. Simpertum, imperiale sceptrum adhuc regente Karolo Maguo, Adilbertus dicat. Addit porro Adilbertus, pulsis Hungaris, S. Afræ ecclesiam sine tecto, sepulcrumque S. Simperti imbribus mansisse expositum: sed monitum fuisse in somnis a Deo Udalricum, ut S. Simperti tumulum congruo tecto operiendum curaret: jacebant in eo templo aliorum quoque Sanctorum corpora; sed ea adversus aëris injurias erant utcumque munita: quapropter solius S. Simperti mentio Udalrico divinitus facta videtur; forsan quod hic minus, quam par esset, coleretur, aut impedire Deus voluerit, ne perpetuæ Servi sui merita oblivioni traderentur. Exin cœptum esse S. Simpertum velut Sanctum a fidelibus invocari, Stengelius in ejus Vita affirmat.

[47] [prodigiis inclarescere incipit sec. X;] Verum ne res hæc, ut ab auctore parum idoneo asserta, minus habeatur credibilis, sciptoris Vitæ S. Udalrici, Sancto huic non æqualis modo, sed etiam familiaris, hanc in rem verba lectori sistere juverit: Ecclesiam autem, inquit tom. 2 Julii, pag. III, num. 50, sanctæ Afræ, quæ a paganis fuerat cremata, adhuc reædificata non erat, sed tugurium glossibus (scandulis) tectum altaria ab imbribus & intemperiebus defendebat: sepulchrum Simperti episcopi, in choro juxta gradus situm, adhuc sine tecto remanebat, de cujus operimento in visione admonitus, lignis more operculi arte conjunctis tegebat. Idem auctor annum obsessæ ab Hungaris Augustæ crematæque ab iisdem S. Afræ ecclesiæ diserte exprimit DCCCCLV; Sigebertus tamen 957, Marianus 956 notat; aliis plerisque id ad annum 955 reserentibus. Addit porro, quod & Adilbertus facit, reparata jam, sed tumultuario tantum opere, S. Afræ ecclesia, non multo post S. Udalricum iterato monitum divinitus fuisse, ut eam splendidiore opere instauraret: Hac revelatione (secunda) perdoctus (inquit) quid sibi esset faciendum, muros ex maxima parte ab ignibus depositos (an depastos?) cum magna festinatione reædificare fecit, & priori altitudini mensuram unius cubiti superposuit; cryptaque congruenti occidentalem partem ecclesiæ decoravit, super ædisicia in sua præsentia caute mensurata, summo studio incidere & adducere præcepit, & non tardavit, donec imbricibus eam ex toto cooperuit, & interius ædem ecclesiæ laqueariis vestivit, & lucida pictura decoravit, & ornamenta ecclesiæ, quæ propter barbaros in civitatem fuerunt deportata & in matrici ecclesia (cathedrali, a S. Simperto anno 807 instaurata & S. Mariæ dicata, ut scribit in Simperto Corbinianus Khamm) servata restitui fecit.

[48] [translatis primum sec. XI ejus reliquiis,] Stetit S. Afræ ecclesia, per S. Udalricum instaurata, usque ad seculum XI, quo ad annum duodecimum provecto, sub Brunone episcopo Augustano canonicis, qui hactenus eam administrarant, substituti sunt Ordinis Benedictini alumni, primusque ejus loci abbas constitutus est Reginbaldus. Sub idem vero tempus sepultus illic S. Udalricus tot tantisque inclarescere prodigiis cœpit, ut ecclesiæ, quæ S. Afræ hactenus dicta fuerat, etiam S. Udalrici nomen accesserit; quo nomine in diplomate Henrici II imperatoris, anno 1023 dati part. 3 Hierarchiæ Aug. pag. XI appellatam invenio. Eodem item seculo, Adalberone abbate, propagato civitatis Augustanæ pomerio, SS. Afræ & Udalrici monasterium sinu mœnium receptum. Ita Bernardus Hertfelder, ejusdem monasterii Prior, de Basilica SS. Afræ & Udalrici part. 1, partim cap. 3, partim. 4. Anno vero ejusdem seculi 64 (perperam apud Pezium, uti & in utraque Ms. S. Simperti Vita, a Wiltheimio & Gamansio nostris decessoribus missa, legitur annus 1004) rursus collapsum SS. Afræ & Udalrici templum ab Embricone, Augustano episcopo, restitutum fuit, qua occasione inventæ non S. Simperti modo, sed etiam SS. Wicterpi, Nitgarii & Adalberonis, Augustanorum pariter præsulum, reliquiæ translatæ fuerunt ad Australem partem basilicæ sub quodam fornice in eum, ubi nunc (circa medium seculum XIII, quo scribebat Adilbertus) venerantur a populo locum. Atque hæc prima corporis S. Simperti translatio fuit, quam secuta sunt miracula, quæ deinceps Adilbertus narrat; sed ea tantum, quæ temporibus suis sunt propiora. Horum primum, quod, combusto iterum SS. Afræ & Udalrici tum templo, tum cœnobio, seculo XII contigit, anno 1180 contigisse perperam legitur; cum anno 1183, VI Kalendas Julii in novam illam calamitatem cœnobium suum incidisse scribant Hertfeldius, Stengelius & Corbinianus Khamm.

[49] Quæ autem prodigia S. Simperti meritis ac intercessione ostendere Deum voluisse Adilbertus narrat, [crescunt miracula] summatim hæc sunt; abactus pedum tumor, tumba S. Simperti, etsi dio exposita, ab imbribus tamen intacta, dolor capitis & angina sublata, ejectus ex humano corpore dæmon, restituta vesano mentis sanitas, illæsus a lupi dentibus infans, redditus brachii usus, vinculum ferreum sponte ruptum, paralysis depulsa, visus cæcæ feminæ restitutus, brachium arefactum manusque contracta ad usum vigoremque pristinum revocata. Crescente vero prodigiorum numero, crevit pariter fidelium ad S. Simperti tumulum concursus, piarum oblationum copia, & sacer sancti Episcopi cultus: sacrum SS. Simperto & Adalberoni diem speciali cultu coli voluit Udalscalcus, Augustanus ab anno 1184 episcopus: eorumdem item depositionis diem celebrari jussit Henricus III, in abbatem SS. Afræ & Udalrici eodem anno electus, teste Corbiniano Khamm part. 1 Hierarchiæ Aug. pagg. 228, & part. 3, pag. 48. Quamvis autem apud Pezium nulla deinceps narrentur S. Simperti miracula, quæ ante annum 1465 facta sunt, dubium tamen non est, quin seculis XIII & XIV iis magis magisque inclaruerit, uti ex mox dicendis abunde patescet.

[50] Nam, ut scribit Corbinianus Khamm part. 1 Hierarchiæ Aug. pag. 281, [ejusque cultum Udalricianis indulget Nicolaus V,] anno 1450 Petrus a Schaumberg, episcopus Augustanus & S. R. E. Cardinalis, S. Simperti miraculorum frequentia motus, cælestem hunc Virum, miraculis fulgentem, Nicolao V summo Pontifici proposuit, atque instar aliorum Sanctorum a cunctis fidelibus coli, in memorato autem monasterio (SS. Afræ & Udalrici) divino etiam Officio celebrari posse ab eodem Pontifice (vivæ vocis oraculo) impetravit; postquam nimirum, uti Sigismundus scribit, Pontifici Legenda ac Historia metrica cum certis prosis oblata perspectaque fuerat. Neque solum S. Simperti cultum Udalricianis ascetis indulsit, sed eos insigni hoc elogio, teste eodem Sigismundo, ornatos voluit: Nos, dum in minoribus essemus, locum & Fratres ipsius vidimus, judicamusque esse Viros bonos, nec suspicamur deceptionem aliquam. Quare, ut ejusdem beati Simperti obitum cum solenni Officio peragant, volumus, donec legatus has ad partes transmissus fuerit a Sede: tunc fiant facienda. Error tamen in Sigismundi verbis cubat; neque enim Felix V (Amedeus, Sabaudiæ dux & antipapa) S. Simperti cultum, uti apud illum legitur, indulsit, sed Nicolaus V, Eugenii IV (cui constanter adhæsit Petrus a Schaumberg, teste, Corbiniano Khamm part. 3, pag. 77) successor. Sic enim legitur in testimonio publico, quod de hoc Nicolai V indulto, dedit laudatus Augustanus præsul anno 1408 sexta Februarii, cujus part. 1 Hier. Augustanæ pag. 77 hoc fragmentum extubetur: Ut abbas & conventus monasterii SS. Udalrici & Afræ Augustensis Officium divinum tam diurnum, quam nocturnum, cum Historia & Legenda in cod cibus ac libris veteribus de B. Symberto repertis debita cum reverentia canendo & legendo persolvere possent & deberent, ipseque B. Symbertus per eos & alios Christi fideles de cetero tamquam Sanctus sine alicujus peccati labe & trangressionis nota revereri & venerari possit, eadem authoritate simili vivæ vocis oraculo concessit & indulsit.

[51] [aliique Pontifices augent,] Pontificis munificentiam æmulatus Petrus ep, ut S. Simperti cultum & ipse promoveret, hæc testimonio mox relato subnexuit: Omnibus utriusque sexus fidelibus contritis & confessis, qui in die S Symberti capellam seu altare ejusdem S. Symberti, in prædicto monasterio SS. Udalrici & Afræ sitam vel situm, devote visitaverint, & pro conservatione ejusdem capellæ sive altaris, calicum, librorum, ac aliorum ornamentorum, pro divino cultu inibi necessariorum, quotiescumque manus porrexerint adjutrices, centum dies de injunctis illis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, præsentibus, in perpetuum duraturis. Concessum hactenus monasterio Udalriciano S. Simperti Officium recitandi indultum Gregorius XV anno 1622 ad diœcesim Augustanam extendit, ac sub ritu duplici ejus Officium recitari jussit, Joannis Merck, abbatis Udalriciant, cura, quod postmodum, inquit Corbinianus sæpe laudatus part. 3 Hier. Augustanæ pag. 131, ad festum II classis fuit elevatum. Clemens vere XI, curis Wilibaldi Popp, abbatis Udalriciani, anno 1713, die VIII Octobris, citato mox Corbiniano pag. 195 teste, indulgentias plenarias omnibus fidelibus die XIII Octobris, S. Simperto sacra, in S. Udalrici templo lucrandas concessit.

[52] [promoveni abbates Udalriciani] Symbolam quoque suam ad promovendum S. Simperti cultum abbates Udalriciani, Henricus episcopus Augustanus, Maximilianus cæsar, & civitas Augustana contulerunt. Joannes Melchior de Stanham, Udalricianus ab anno 1459 ad annum 1474 abbas, post Nicolai V indultum, de quo supra, Antiphonam, Versiculum & collectam de S. Symperto, episcopo Augustano, inter suffragia seu commemorationes communes, in Vesperis & Laudibus persolvendas, ordinavit, inquit Corbinianus part. 3, pag. 80. Idem de Conrado abbate: Insuper sacellum S. Joannis Baptistæ & Euangelistæ supra S. Symperti sepulchrum cum miræ artis fornice construens, ipsum sepulchrum clathro, ære ductili artificiose fabricato, einxit, anno 1496. Sacellum S Simperti, eodem teste pag. 130, exornavit Joannes Merck, de quo num. superiore. Addit pag. 196 de Wilibaldo Popp, de quo item num. superiore: Anno 1714 pro veteri statua inaurata S. Symberti, aliam ex lapide Pario substituens, ipsum ejus sepulchrum lapide Porphyretico sumptuose exornavit. Occasione ejus structuræ conspiciebatur cista ferrea, duobus pedibus, & novem pollicibus longa, atque novem pollicibus lata, binis vinculis seu laminis ferreis in longitudine & tribus in latitudine constricta. Supra hujatem cistam hæc legebantur verba: “S. Simpertus episcopus Augustensis.” De Frederico de Zolleren, episcopo Augustano, & Joanne Giltlingen, S. Udalrici abbate, infra dicetur.

[53] De Henrico vero, Augustano episcopo, part. 1, [Henricus ep., Maximilianus cæsar, & civitas Aug.] pag 393 ita Corbinianus: Anno 1624 festum S. Symberti, episcopi Augustani & diœcesis tutelaris secundarii, jam ante centum annos (imo fere ducentos ex num. 50) in monasterio SS Udalrici & Afræ Officio canonico celebratum per totum diœcesanum territorium sub ritu duplici die XIII Octobris peragendum promulgavit. Ad S Udalricum solennitatem octiduanam indussit; quam deinceps speciatim describit, ac videre loco citato poterit, si qui pompæ illius cognoscendæ sit cupidus. Maximilianus cæsar S. Simperto, parta de Bohemis victoria, militare tropæum consecravit; quod olim ad ejus tumbam pependit, hac inscriptione: MDIIII pridie Idus Septembris. Imp. cæs. Maximiliano. P. F. aug. victore. auxiliariis. ducibus. alberto. baioario. erchione brunswicen e march onibusque brandenburgensibus. friderico patre. casimiro & georgio filiis hostes bohemi. in campis. Noricorum. non longe a ratisbona. danubiana. urbe. percussi. cæsi. profligati. & cum aliis sarcinis. impedimentisque. signa. hæc. quæ. vides. recoepta. ob. partam. victoriam. divo. Simperto. dedicata. sunt. Ita Stengelius in Notis ad Vitam S Simperti. Civitas vero Augusiana anno 1628 gravi pestilentia, anno autem 1646 gravi obsidione fuit afflicta: cessare cœpit illa, instituta supplicatione die Octobris XIII S. Simperto sacra; hæc vero eodem die soluta fuit, ob quæ, inquit Corbinianus part. 3, pag. 132, aliaque innumera indigenis & alienigen s præstita beneficia in totius diœcesis Augustanæ Patronum secundarium est assumptus. Addi his potest Udalricus Zürcher, canonicus Augustanus, cujus, ut sæpe laudatus scriptor part. 1 Hierarchiæ Augustanæ pag. 645, S Simperto in ecclesia cathedrali altare pietas erexit anno 1658. Verum hæc de initio cultus sacri, S. Simperto impensi, ejusque progressu dicta sint satis, atque interruptum translationum reliquiarum ejus filum repetamus.

§ V. Reliquæ S. Simperti reliquiarum translationes, Officia propria, apud martyrologos memoria.

[S. Simperti reliquiæ iterum anno 1491 & seq. transferuntur,] Primam sacri S. Simperti corporis translationem, qua id e templi Udalriciani choro, ubi primum fuerat tumulatum, in quodam fornice ad Australem ejusdem partem reconditum fuit, anno 1064, cum combustum e cineribus templum excitasset Embrico, præsul Augustanus, factam, jam vidimus supra. Conflagravit iterum anno 1183 Udalricianum una cum templo cœnobium (ut num. 48 dictum) irruentiumque trabium ponaere confiacium quidem sepulcrum S. Simperti, sed corpus ejus loco motum haud fuit; eaque occasione cum obambulans forte mulier per foramen S. Simperti reliquias tetigisset, pedem retraxit tumore percussum, quo tamen malo, invocata ejusdem Sancti ope, liberata, continuo valetudini pristinæ est restituta: tum item, ut supra num. 49 paucis innui, vel ipsi imbres S. Simperti tumbam, etsi dio exposita, nec pavimento altius elevata foret, attingere non sunt ausi. Anno item 1333 idem monasterium igne correptum legi: nulla autem, ut apparet, tum facta mutatio, quæ quidem ad S. Simperti tumbam aut reliquias spectet. At anno 1474, novam templi fabricam, ab anno 1467 per Melchiorem abbatem cœptam, successor ejus Henricus Fries festiva SS. Apostolorum Petri & Pauli luce ventorum vi disjectam vidit, eo graviore jactura, quod S. Simperti lipsana ruderibus obruta deperditaque latuerint, donec anno 1491 ab ejus successore, Joanne de Giltlingen, feliciter fuere detecta, inventaque in tumulo ante altare ejus nomini consecratum, sed, ut diximus, soli altitudinem non excedente. Excepta e veteri sarcophago ac in novum translata Joannes abbas in sacristiam religiosa pompa & inspectante Maximiliano, tum Romano rege, die S. Andreæ sacra seu pridie Calendas Decembris deduci jussit, ibidemque servata, dum anno insequente feria II Pajchatis in priorem quidem locum, sed in altiorem tumbam relata (excepto capite aliisque paucis) pompa prorsus insigni fuere, quam in Monumentis S. Simperti Vitæ infra subjiciendis late descriptam invenies.

[55] [e quibus ac quid hac occasione distrahatur, cavet episcopus Augustanus.] Enituit ea occasione Friderici de Zolleren, episcopi Augustani, in S. Simpertum pietas, ut qui non tantum eorum, quæ tunc acta sunt, pars magna esse voluerit, sed etiam edicto caverit, ne quid S Simperti reliquiarum perditum iret aut furacibus manibus in prædam cederet: edictum ex parte 3 Hier. Aug. pag. 93 & seq. huc transcribo: Fridericus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Augustensis. Universis & singulis ecclesiarum parochialium plebanis, viceplebanis, ceterisque clericis, notariis & tabellionibus publicis, per diœcesim & civitatem nostram ubilibet constitutis, salutem in Domino. Cum itaque, sicut ordinavimus, reliquias S. Symberti, confessoris ep. & prædecessoris nostri, in monasterio SS. Udalrici & Afræ Augustensi Ordinis S. Benedicti reconditas, de veteri tumba in novum sarcophagum transferri *, ut majori reverentia & honore venerentur & habeantur. Volentes itaque, ut nihil de reliquiis hujusmodi alienetur: idcirco vobis omnibus & singulis supradictis, & cuilibet vestrum in virtute sanctæ obedientiæ mandamus, quatenus venerabili ac religiosis nobis in Christo sincere dilectis, abbati & fratribus dicti monasterii conjunctim & divisim: ac omnibus & singulis aliis Christi fidelibus, clericis & laïcis authoritate nostra inhibeatis, quibus & nos sub pœnis & censuris, in forma scriptis, inhibemus per præsentes, ne de reliquiis huju modi alienent, recipiant, seu alienari & recipi, neque alicui personæ cujuscunque dignitatis, status vel conditionis existat, aliquid de dictis reliquiis publice, vel occulte, dent, tradant, seu dari aut tradi permittant, sub excommunicationis pœna, quam omnes & singulos præsentis nostræ inhibitionis violatores ipso facto incurrere volumus. Per præsentes volentes eosdem excommunicatos, & quemlibet eorum sic ligatos manere, quousque a nobis absolutionis beneficium meruerint obtinere. Inhibemus etiam omnibus & singulis confessoribus sub dicta pœna, ne excommunicatos, aut aliquem eorum in foro pœnitentiali a peccatis eorum, & dicto excessu, præterquam in mortis articulo, absolvant, donec dictis abbati & conventui reliquias hujusmodi restituant realiter cum effectu. In cujus rei testimonium præsentes litteras appensione sigilli nostri jussimus communiri. Datum ex castro Dillingen die Veneris septima mensis Octobris anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo primo. Ceterum nescio, qua de causa Stengelius in Vita S. Simperti & Corbinianus Khamm Hier. Aug. part. 3, pag. 103 solemnem hanc anni 1492 translationem Feriæ III Paschatis illigarint: qua quidem die peracta infra legitur in Instrumento ea de re confecto; sed cum feria Paschatis cum die XXIII Aprilis ibidem connectatur, eoque anno Pascha inciderit in diem XXII ejusdem mensis, manifestum est, aut in assignanda feria tertia Paschatis, aut in die XXIII Aprilis errorem illic esse commissum: ego, retento die XXIII Aprilis, feriæ III Paschatis secundam substitui, secutus ea in re fidem Instrumenti, a Frederico, episcopo Augustano, editi & hic in calce Monumentorum infra exhibiti, in quo hi characteres Chronici, optime sibi mutuo cohærentes, occurrunt: Datum & actum Augustæ in monasterio ac locis supradictis sub anno Nativitatis Domini MCCCCLCII, Indict. X, die vero Lunæ, vicesima tertia mensis Aprilis, quæ erat feria II Paschæ &c.

[56] Præter duas memoratas translationes (nempe præcipuas, [Translatio ultima facta anno 1579,] quarum prior anno 1064, posterior anno 1492 ex dictis contigit) ossa S. Symberti, inquit Corbinianus Kamm part. 1 Hierarchiæ Aug., quæ anno 1709 prodiit, pag. 104, sacra solenni pompa anno MDLXXIX tertio & ultimo sub abbate Köplino sunt translata ad sacellum laterale ante relatum; cum antiquitus extra dictum sacellum præaltis ferreis clathris circumdatum requiescerent. Præmiserat autem eadem pag. de illo sacello notitiam hanc: Hic ipse locus (in quo anno 1492 reposita sunt S Simperti ossa) isthac ætate sacellum S. Symberti appellatur, positum sub concamerato arcu dividente sacellum superius S. Joannis Baptistæ & Euangelistæ (a Conrado abbate ad privatum abbatum oratorium anno 1496 deputatum) a sacello inferiore S. Symberti. In isto inferiore sacello hodiedum extat altare, a Rmo D.D. Michaële episcopo Adramytteno, Augustano suffraganeo, consecratum die III Octobris anno MDLXXXII. Atque ex cornu Epistolæ visitur Mau oleum D. Symberti ob frequentia miracula, ut memini, famosissimi. Tumbæ ejus iconem exhibet Hartfeldius de Basilica SS. Udalrici & Afræ paginis 56 & 57 intersertam; busti pag. 90, quod nescio, an S. Simperti statuam argenteam auro oblitam exhibeat, an illius, quod Conradi. Mörlin concionibus deberi ait Corbinianus Khamm part. 3, pag. 97; qui parte 1, pag. 454 etiam in templo cathedrali hujusmodi ex argento statuam, cujus basi insignes (S. Simperti, ut reor) reliquiæ inclusæ sunt, anno 1682 pro exornanda ara principe confectam scribit. Capitis S. Simperti, seorsim a ceteris ejus reliquiis servati, citatus Hartfeldius pag. 92 ære incisum exhibet, quod Mariæ Fuccarinæ ex illustri Swarzenbergiorum stirpe pia munificentia mitra pretiosa exornavit. Quotannis denique in cathedrali templo pridie S. Michaëlis una cum aliis Sanctorum reliquiis partem S. Simperti laudatus Corbintanus part. 1, pag. 488 venerationi publicæ exponi ait. Facile igitur, quam insigni cultu in diœcesi præsertim Augustana S. Simpertus gaudeat, ex hactenus dictis lector intelliget.

[57] [Officia propria in S. Simperti honorem recitata,] Quod vero ad monasterium SS. Udalrici & Afræ speciatim attinet, triplex in supellectile nostra litteraria Officium de S. Simperto, illic celebari solitum, ex Proprio Sanctorum monasterii transcriptum, reperio: primum ex his, die S. Simperti sacro, seu XIII Octobris recitandum, duplex est, continetque Lectiones quatuor Sancto proprias, quibus vita ejus paucis exponitur, tum miraculum pueri faucibus lupi erepti, & S. Simpertus a Nicolao V Sanctorum albo adscriptus refertur. Et hoc quidem Pauli V auctoritate approbatum fuisse, subjungitur. Alterum, in Lectiones item quatuor divisum, ritu duplici in festo Inventionis die prima Decembris recitandum notatur: Lectione 1 mentio fit destructæ per Hungaros, S. Udalrico Augustano præsule, ecclesiæ S. Afræ; secunda muniti ab eodem S. præsule adversus aëris injurias S. Simperti tumuli: tertia & quarta secundæ Inventionis reiiquiarum S Simperti, Joannis de Giltlingen abbatis Udalriciani tempore factæ. Tertium denique, pariter duplex; de tribus S. Simperti supra memoratis translationibus, quatuor item Lectionibus agit: recitandum vero notatur feria quarta post Dominicam in Albis. Locum quoque habet S. Simpertus in Officiis propriis diœcesis Augustanæ, anno 1638 Dilingæ excusis, ubi, præter Lectiones tres proprias, hæc etiam Oratio legitur: Deus, qui beati Symberti, confessoris tui atque pontificis, gloriosa merita virtutibus & miraculis evidenter declarasti; da nobis ejus patrocinio salutem mentis & corporis; ut ipsius exempla sequentes, a malis omnibus liberati, ad te feliciter pervenire mereamur. Per Dominum nostrum.

[58] [ejusdemque apud martyrologos mentio.] Cum autem S. Simpertus seculo demum XV Sanctorum numero Pontificis auctoritate adscriptus fuerit, frustra in Martyrologiis, paulo antiquioribus, ejus mentionem quæras: Sollerius in Auctariis Usuardinis ad diem XIII Octobris ex Molano hoc ejus transcripsit elogium: Simperti episcopi duodecimi ecclesiæ Augustensis, circa annum DCCLXVI; cujus corpus requiescit in cœnobio sanctorum Udalrici & Afræ. Per cujus merita, inter varia miracula, muliercula quædam pauper recuperavit officium brachii unius ac manus, quo per aliquot annos caruerat. Quæ pro sanitate recepta laudes exsolvit, & brachium cereum ad indicium sanitatis suæ ibi reliquit. Ad XIII Octobris diem S. Simpertum referunt etiam Walasserus in Martyrologio Germanico, auctor Martyrologii Basileënsis, Dorgainus in Kalendario Benedictino, Ferrarius in Catalogo Sanctorum, Mrl. Rom. non inscriptorum, Castellanus in Martyrologio Universali, Arnoldus Wion Ligni Vitæ part. 2, pag. 338; sed Grevenus & Bucelinus in Menologio Benedictino ad diem Octobris duodecimum, quamvis perperam.

[Annotata]

* supple statutum sit aut quid simile.

ADILBERTI, PRIORIS UDALRICIANI, LIBER DE VITA ET MIRACULIS S. SIMPERTI.

Simpertus episcopus confessor Augustæ Vindelicorum (S.)

BHL Number: 7773

Incipit Præfatio in Vitam sancti Simperti episcopi.

[Adilbertus, Prior monasterii S. Udalrici,] Quia utile & necessarium est, ut in exordio & capite cujusque libri Præfatio ponatur, per quam futuri Operis materia, intentio scribentis, utilitas legentis sive qualitas indicetur; unde circa principium hujus libri hac de causa auctor necessario debet præponi, ut lectores sciant, cujus dictis sidem adhibere debeat. Ego itaque Adilbertus a, Prior Augustensis cœnobii Ordinis divi Benedicti, quondam parvulorum pædagogus, vovi & proposui (quæ tandem in senectute complevi) coadunare & conscribere, videlicet aliqua virtutum insignia confessoris Christi Simperti b, Augustensis episcopi, ad hoc inductus & illectus gratiæ suæ beneficio, mihi apud sepulchrum illius collato in quadam incommoditate corporis, in qua laboravi tunc temporis.

[2] Quia vero pene omnia ejus gesta per incuriam & negligentiam tunc viventium non sunt scripta, [beneficio a S. Simperto affectus,] pauca tamen, quæ de eo scripta reperi, aut indagando cognovi, hic in unum coadunando descripsi. Cessant enim interdum a Sanctis fieri miracula tam pro servitutis divinæ negligentia, quam etiam pro incorrigibili inhabitantium malitia. Cessant & idcirco, quia, cum aliquando per intercessionem Sanctorum eveniunt, non solum laudes vel grates Deo debitæ ejusque Sanctis minime referuntur, sed nec memoriæ commendantur. Sed cur ego præcipue aliqua requirendo de sanctitate illius sum solicitus, quam in memetipso misericorditer sum expertus? Quis umquam debilium credulus ad tumulum ejus devenit, & non sanitatem meruit?

[3] Ex frequentia itaque & usu illorum jam diu nulla notantur, [hujus Vitam ac nonnulla Miracula describenda suscipit.] nulla publicantur, nulla scribuntur, quia, si quis ea hactenus scribere voluisset, jam dudum ingens volumen complesset. Pauca tamen, quæ de eo a veracibus viris sunt relata mihi, hic conscripsi, ne omnimodis sanctitatem illius tacuisse viderer. Ex paucis siquidem velut ex multis abundans Dei donum potest comprehendi, quia sanctitas non tantum in signorum occasione commendatur, quam c etiam in executione præceptorum Dei & vitæ converiationis puritate. Explicit Præfatio.

ANNOTATA.

a Vixit seculo XIII ex numero 1. post obitum S. Simperti quinto.

b Ms., a P. Alexandro Wiltheimio ad decessores nostros missum, passim habet Sympertus. Sed i simplex adhibetur in altero Ms., ex codice monasterii S. Udalrici transcriptum, & a P. Gamans ad nos olim missum.

c Ms. a P. Wiltheimio missum habet: quantum.

INCIPIT VITA S. SIMPERTI, AUGUSTENSIS EPISCOPI.

§ I. S. Simperti ortus, mores, gesta in episcopatu & sepultura in S. Afræ.

a

CAP. I.

Beatus igitur Simpertus, omnium virtutum gratia a Deo decoratus, [S. Simpertus, ep. Augustanus XII,] quibus pollire episcopum debere describit Apostolus, a glorioso Francorum rege & Romanorum imperatore domno Karolo, immo b divinitus ad hoc prædestinatus, duodecimo ordinis loco a beato Dionysio c Augustensi ecclesiæ in pontisicem est prælatus d: qui numerus doudecimus multis sacratus nominibus, & tam ex Novi, quam Veteris Testamenti scriptis insignitus vocabulis ordinationi suæ per meritum vitæ non incongrue potest aptari, quæ ad eruditionem legentium vel audientium partim conquisita hic volumus recitari.

[5] [ad quem numerum e Sacra Scripturæ varie alludit auctor,] Sunt enim duodecim signa, duodecim menses, duodecim horæ diei, duodecim sontes in Elim e, duodecim exploratores f, duodecim principes plebis Israël g, duodecim lapides in rationali h, duodecim lapides altaris i, duodecim lapides de Jordane sublati k, duodecim panes propositionum l, duodecim boves sub æneo mari m, duodecim stellæ in corona sponsæ n, duodecim fundamenta o, duodecim portæ civitatis p, duodecim fructus ligni paradisi, duodecim millia in valle Salinarum q, duodecim millia signati r, duodecim Patriarchæ, duodecim Prophetæ, duodecim Apostoli, duodecim Sedes. Per cujus numeri vocabula & proprietates pater iste Simpertus, suique similes sancti Prædicatores, figuraliter exprimuntur: quia in domo Dei hoc est, in sancta Ecclesia, per virtutum suarum operationes, quasi signa mensium fulserunt in firmamento, & veluti stellæ in corona sponsæ, aut in rationali lapidum gemmæ, contra pericula mundi extiterunt fortes, ut terræ promisiæ exploratores; constantes, ut plebis Israël duces, sive doudecim millium propugnatores in valle Salinarum. Doctore quoque erant virtutum & justitiæ ac præceptorum Dei, ut Patriarchæ, Prophetæ & Apostoli.

[6] De ejus itaque Simperti parentum origine s suaque nativitate & infantia vel etiam pueritia, [Caroli Magni ex sorore nepos,] quia litteris nusquam aliquid declaratum est, et am nos quidquam scribere non præsumimus t. Id tamen de eo referimus, quod ex veridica seniorum nostrorum relatione, ex antiqua ad nos deducta traditione audivimus, eum ex sorore nepotem domni Karoli regis & imperatoris fuisse, & ex regia stipre genealogiam duxisse. Ejus namque imitanda & laudanda opera, quæ gessit, qualiter vixerit & docuerit, quomodo subditis præesse & prodesse studuerit, ex vitioso scriptorum neglectu in oblivionem posteris, ut prædiximus, pene sunt tradita.

CAP. II.

[7] Eum u itaque angelicam vitam inter homines duxisse, & corporis castigatione se templum Spiritui Sancto exhibuisse, [angelicis moribus effulgens, factusque ep. Augustanus,] & jugi sacri altaris oblatione se Deo hostiam vivam immolasse, post transitum ejus crebris signorum attestationibus probatur. Constituto igitur eo a domno Karolo ad pontificatus dignitatem x præcepit, & ut Dominus quondam Jeremiæ in principio suæ prophetiæ, construere & reædificare cuncta, quæ ibi destructa & exusta reperisset. Quod ut possibilius persicere valeret, per regiam auctoritatem dedit ad eadem loca cuncta, quæ a domno Pippino, patre suo & prædecessore in regno, devotionis causa illuc fuerant contradita. Ipse quoque iisdem donis non modica addidit dona, imitatus Hiram, regem Tyri, qui superaddidit dona sua donis David, transmittens Salomoni ad ædificationem templi ligna cedrina & abiegna ad voluntatem ejus.

[8] Vir autem Domni Simpertus, sicut ex mandato domni Caroli regis perceperat, [S. Afræ templum & Fuessense monasterium instaurat,] veluti Judas Machabæus, mortuo Antiocho, recepta civitate & templo, diruta & exusta reædificavit, & altare novum de ignitis lapidibus fecit: sic ipse cœpit summa cum diligentia reædificare ecclesiam beatæ Afræ & cœnobium S. Magni in Faucibus, quæ sacra loca & alia per plura ex tyrannica seditione, orta inter Utilonem, ducem Noricorum, & Godfridum, ducem Alemannorum, post obitum pii regis Pipini concremata ac destructa erant y. Quæ omnia plenius in Vita beati Magni, quisque scire volens, legere potest z: unde & nos hic repetere propter fastigium nolumus.

CAP. III.

[9] Ipse autem Augustensis episcopatus, cujus regimen & curam susceperat, non adeo rebus temporalibus secundum sæculi fastum, [Augustanam diœcesim propagat] ut nunc, tunc temporis pollebat, sed adhuc, ut in primitiva Ecclesia, juxta præceptum Domini voluntariæ paupertati subjacebat, nec quisquam in clero aliquid proprii possidebat, sed erant illis omnia communia: quam vir Domini Simpertus omnimodis, prout facultas sibi expetebat, secundum timorem Domini sublimare & ditare studebat. Parochiam quoque in utraque parte Lemannici fluvii, qui Lycus dicitur, qua tunc primum aa eadem ecclesia augmentata est, auctoritate domni Papæ Leonis tertii bb, nec non & consensu & confirmatione domni Karoli, jam facti imperatoris, annuente Deo, in utroque ducatu, Noricorum videlicet & Alemannorum, coadunavit.

[10] [ac post annos regiminis 30] Rexit autem S Simpertus Augustensem ecclesiam annis triginta secundum formam institut onis, quam beatus Paulus Apostolus, Timotheo scribens, sic indixit: “Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Attende lectioni, exhortationi, doctrinæ. Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi in impositione manuum presbyterii. Hæc meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus; hoc enim faciens, & teipsum salvum facies, & eos, qui te audiunt cc.” Quam formam vir Domini Simpertus plenarie executus suis verbis divinæ prædicationis intimabat, exemplis virtutum in semet ostendendo confirmabat.

[11] [obit, sepeliturque in S. Afræ.] Bono itaque certamine cum vitiis & concupiscentiis certato, cursuque temporis sui in sanctitate & justitia consummato, cum jam fide recta servata, de reliquo reponenda esset sibi corona justitiæ; quam repromisit Deus diligentibus se, præsidente sanctæ Romanæ ecclesiæ Papa Leone tertio, imperiali vero sceptro adhuc regente Karolo Magno, trigesimo ordinationis anno, corporis incommoditate cum ægritudine præventus, inter divina orationum colloquia quarto Idus Octobris spiritum cælo reddidit, ad ætheriasque mansiones angelicis deportatus officiis, sine sine possessurus intravit, lucemque hujus sæculi superna habitatione commutavit dd. Cujus sacrum corpus cum funeribus ee exequiis in ecclesiam S Afræ, quam ipse concrematam ac destructam reædificaverat, est delatum & honorifice, ut condecens erat, in choro juxta gradus est humatum, quo in loco diversis incommoditatibus corporis laborantes, vota sua voventes & peragentes integerrimæ sanitati sunt restituti.

CAP. IV.

[12] Evulutis itaque post transitum ejus centum sexaginta & eo amplius annorum curriculis, [Ejus sepulchrum, dio expositum, S. Udalricus] cum beatus Udalricus, cujus nomen ex virtutum ejus fama celebre per totam Germaniam habebatur, Augustensi præesset ecclesiæ, effera gens Hunnorum e finibus suis egressa, ripam Lyci fluminis transiens ecclesiam beatæ Afræ secundarie exussit ff, totamque Alemanniam deprædando vastavit. Cum ergo aliquo tempore sine tecti operimento eadem ecclesia remaneret, & sepulchrum beati Simperti in choro juxta gradus situm pluviarum imbribus, & nivium algoribus pateret, quadam nocte, dum vir Dei Udalricus lassis artubus aliquantulum sopori & requiei indulsisset, divinitus in visione admonetur, ut tumulum sancti Simperti congruo procuraret tecto. Cui admonitioni vir Dei incunctanter obtemperabat, lignisque sirmioribus illud more operculi arcæ conjunctis ab imbribus protegebat.

[13] [tegere in visione jubetur.] Hinc liquido cunctis patere poterit, quanti meriti hic vir beatus in conspectu divinæ Majestatis in hoc sæculo degens fuerit, cujus cineribus talis honor deferri gg jubetur divinitus; tamquam injustum foret, tam sancta membra pluviarum inundationi patere, cum multi Martyres & Confessores sub divo videantur requiescere & horam resurrectionis expectare. In hoc quoque ejus sanctitatis indicium comprobari potest, quod primitus vir Dei Udalricus de injuria tumuli ejus divinitus describatur admoneri, cum in eadem basilica multa Sanctorum corpora, & præcipue gloriosæ Christi martyris Afræ ejusdem loci matronæ, nec non puellarum ejus, videantur incunctanter conservata a populo venerari, quæ etiam basilica postmodum non dissimili revelationis admonitu ab eo jubetur reædisicari.

ANNOTATA.

a Adilberti lucubrationem partitus est in varia capita Pezius, iisque singulos præfixit titulos. Capitum numerum dabunt numeri majores in margine positi; titulorum vero substantiam notæ numeris singulis item in margine more nostro adscriptæ.

b Ms. Wiltheimii minus recte habet: primo.

c De quo actum apud nos est ad diem 26 Februarii.

d Sed priusquam Carolus dignitate imperatoria auctus fuerit ex num. 3 Commentarii prævii.

e Exodi cap. 15, ℣. 27: Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum.

f Singulorum nomina expressa habes Numer. cap. 13, ℣. 5.

g Numeror. cap. 1, ℣. 44.

h Videsis lib. Exodi cap. 39, ℣ 8 & seqq.

i Vide lib. 3 Reg. cap. 18, ℣. 30 & seq.

k Vide lib. Josue cap. 4.

l Vide lib. Levit. cap. 24, ℣. 5.

m Vide lib. 3 Reg. ℣. 44.

n Apocal. cap. 12, ℣. 1.

o Apocal. cap. 21, ℣. 14.

p Ibid. ℣. 12.

q 1 Paralip. cap. 18, ℣. 12 & seq. legitur: Abisai vero, filius Sarviæ, percussit Edom in valle Salinarum decem & octo millia, & constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæ David.

r Apocal. 7, ℣ 5 & seqq.

s Pater illi, serunt, fuit Ambertus, mater Simphoriana, Pippini filia, & Caroli Magni soror.

t De ejus juventute nonnulla habes § 1, num. 14 Comm. prævii. Sequenti vero, quæ ex monacho factus abbas Morbacensis gessit. Ceterum in Ms. Wiltheimii perperam pro scribere non præsumimus legitur scribere præsumimus.

u Ms. Wiltheimii habet sic; Gamansii hic.

x Annum, quo episcopatum adierit, utcumque determinatum habes § 1 Comm. prævii num. 13.

y Probabilem combusti S. Afræ templi epocham dedimus num. 33 Comment. prævii.

z Laudati ab Adilberto scriptoris de S. Simperto, Utilone & Godfrido verba discussa sunt § 3, num. 29 & seqq. Comm. prævii.

aa Simpertus quidem ultra Lycum, Norici Alamanniæque terminum, curam episcopalem extendit ex num. 40; sed non episcoporum Augustanorum primus ex num. 41 Comment. prævii.

bb Sedit ab anno 795 usque ad ann. 816.

cc Ita fere Paulus 1 ad Tim. cap. 4, ℣. 12 & seqq.

dd Sub annum 808 seu 809 ex dictis in Comm. præv. num. 13.

ee Lege: funebribus.

ff Anno 955, secundum anonymum S. Udalrici biographum apud Velserum cap. 12, in quem annum conjentiunt plerique scriptores.

gg Ms. tam Wiltheimii quam Gamansitis deferre.

§ II. Beneficia quædam mortalibus S. Simperti intercessione collata.

CAP. V.

Qualiter vero corpus ejus sit transpositum in eum, [Sec. XI ejus reliquiis primum translatis,] ubi nunc veneratur, locum, paucis verbis insinuemus Anno itaque primo ordinationis Embriconis, Augustensis episcopi, qui est ab Incarnatione Domini millesimus quartus a, relictis ab antecessore suo, b quinquaginta talentis argenti, ecclesia S. Affræ, ut hodie cernitur, a fundamentis construitur, & multa Sanctorum corpora reperiuntur. Perfecta itaque templi structura, corporis ejus reliquiæ cum aliis sanctorum Confessorum Wicterpi & Niegarii & Adilberonis c, ad australem partem basilicæ sub quodam fornice in eum, ubi nunc venerantur a populo, locum decenti honore sunt retumulatæ, ubi, præstante d gratia Christi, meritis Consessoris sui cæcis visus, surdis auditus, claudis gressus redditur, & dæmoniaca violentia ab obsessis corporibus excluditur. Diversis quoque incommoditatibus corporis laborantes, frequenter in visione nocturna admoniti, persæpe etiam spe considentiæ adducti, ac votis inibi peractis, pristinæ sanitati integerrime sunt restituti. De quibus ejus insignibus ad eruditionem incredulorum, ad confirmationem credentium dignum fore censemus aliqua hic inserere.

[15] [ejus intercissione sanatur mulieri pes tumidus,] Anno itaque Incarnationis Domini millesimo centesimo octogesimo ex improvisu quorumdam inselicium flamma exurgente, ædificia cuncta basilicæ & cœnobii sancti Udalrici & beatæ Affræ ex permissione divina in favillas cinerum sunt redacta, ad cujus infortunii miseriam considerandam, & donis charitatis sublevandam, non modica turba ex vicinis civitatibus, oppidis & villis advenit. Accidit autem die quadam, dum mulier quædam prope tumulum beati Simperti deambularet, ut ex improvisu in illud per foramen quoddam, quod ex nimietate flammarum ignis ibi forte patebat, delapsa hæsisset, & aliquantulum de ipsius sancti Patris reliquiis contigisset, unde expergefacta, dum pedem inlapsum retraxit, eum subito intumuisse conspexit. Quæ mox reatum suum voce lamentabili confessa, in Sanctum Dei se peccasse, est conquesta. Quid post ageret, ignorabat: spem tamen suam in Sancto Dei ponebat, & prece cum fletibus ad eum profusa, ab eo pristinæ sanitati sic est restituta.

[16] Hoc quoque non silendum, sed relatione fore dignum reor, quod non sine parva * admiratione seniorum nostrorum attestatione circa tumulum ejus divina providentia gestum cognovimus. Post exustionem ergo basilicæ aliquot dierum spatiis imbrium inundatione eadem basilica aquis pluviarum adeo est repleta, [intacta ab imbribus ejus tumba servatur,] ut ligna, quæ ab ignium flammis relicta fuerant, circumquaque per ecclesiam supernatare viderentur, nec alicubi per siccum introeundi cuiquam facultas daretur. Tumba vero confessoris Christi Simperti, quæ nullo modo distabat e pavimento, sed adæquata erat solo, sic omni ex parte in circuitu ejus ab illa inundatione intacta & sicca permansit, ac si sirmioribus testis in supersicie operta fuisset: quod sanctitatis ejus indicium est æquiparandum revelationi præcriptæ, quæ e beato Udalrico cælitus indictum describitur fuisse, ut tumulum ejus defenderet ab imbrium effusione. Ex quibus etiam nobis nosse datur, quanta dilectione ejus spiritus in conspectu divinæ Majestatis habeatur, cujus corpus in terra humatum sic assidue cælitus procuratur.

CAP. VI.

[17] Quædam mulier honestæ vitæ, cum sanctimoniali quadam, quæ in infirmitate sua votum fecerat, [punitur liberaturque mulier, quæ cereos ad ejus tumulum accensos alio transtulerat,] ad sepulchrum sancti Simperti veniens, cereos, qui illic oblati erant, transportavit, & alibi in eodem monasterio accensos ad memoriam Sanctorum collocavit. Inde domum rediens horribili cœpit dolore fatigari, ita ut pene totam noctem clamando transiret. Modicum interim soporata, videtur sibi esse in ecclesia Udalrici & sanctæ Affræ, & ossa beati Simperti quasi neglecta & dispersa in pavimento jacere. Et, dum staret super his attonita, audit vocem quasi de ossibus procedentem: quia mihi oblata transportasti & alibi collocasti, merito torqueris: & nisi de his satisfacias Deo & mihi, non liberaberis. Præterea dic Henrico Priori, ut meliorem reverentiam ossibus meis statuat exhiberi, quia ego & sanctus Udalricus in conspectu Domini pro isto loco jugiter peces effundimus. Mulier expergefacta a somno & ad sepulchrum tendens beati Simperti cum oblationibus, oratione facta, sanitati est restituta.

[18] Vir quidam de oppido Mendichingen f morbo swynanciæ subito prægravatus, [alter gutturis malo, alter dæmone liberatur,] tumore exterius ac interius urgente, ita cœpit nocte quadam provocari g, ut a multis esset desperatus. Dum interim somno raptus, videt beatum Udalricum prope stantem infulatu h, & ejus ora & guttur molliter tractantem & dicentem: Vade ad sepulchrum beati Simperti, & illic tuas defer oblationes, ac pro sanitate corporis tui Deo & ipsi gratias age. Mirabile dictu! Mox ut ille evigilavit, rupto tumore intrinsecus, tantum saniei & cruoris evomuit, ut intuentibus stuporem faceret pariter & admirationem, & homo liberatus est. Veniens ergo ad memoriam beati Simperti gratias egit Deo, qui in Sanctis suis semper est mirabilis. In hoc miraculo notandum est, quam sancta & salutaria sint præcepta Apostolica, quæ etiam Sancti post hanc vitam videntur adimplere, de quibus hoc: “Honore invicem prævenientes i” videtur hic sanctus Udalricus complesse, dum per se describitur artus ægri contrectasse, ipsumque sanitatem recepisse, ac de hoc beato Simperto præcepit gratias referre, non dubium, quin sides ejusdem ægroti hæc obtinenda proposuisset a beato Simperto. Eodem fere tempore quendam a dæmone vexatum audivimus ad memoriam ejus liberatum: sed qualiter hoc evenerit, aut unde idem homo fuerit, nescimus, qui tunc temporis vix duodennis fui.

[19] [insanus] Fuit quoque in oppido Nuwenburg, provinciæ Bavariæ k, vir quidam divitiis hujus sæculi admodum præditus. Hic filium suum adolescentem, nomine Chunradum, jumenta equorum quadam nocte circa tempus messis hordeaceæ depascendi causa jussit l minare. Qui, obtemperans jussionibus patris, in dotem frugum triticeæ messis cujusdam ecclesiæ S Sephani Protomartyris sicut ejusdem atellitum vulgi moris est fraudulenter equos induxit cujus temeritatis mox pœnas exsolvit. Nam circa med am noctem quodam territu expergefactus, in vesaniam mentis repente est raptus. Qui, ut domum delatus est, pater cœpit ab eo percontari, unde sic cœpisset mente alienari. Ille autem ad interrogata non respondit; sed tantum verba blasphemiæ & gestus suæ protulit vesaniæ. In tantam quoque amentiam devenit, ut semiusta vel ambusta manibus ligna a foco arriperet, & ex æde secum commorantes propelleret. Quid plura? Ad loca Sanctorum circumquaque sanitatis gratia a propinquis cum muneribus deducitur; sed minime sanitatis dono potitur. Tandem a quodam fratre converso, nomine Adilberone, propinquo suo, delatus Augustam, & in monasterium sancti Udalrici sospitatis gratia est præsentatus. Peracto autem ad reliquias corporis beati Udalrici cum muneribus voto, non est potitus ibi sanitatis dono. Dehinc ad tumulum beati Simperti simili modo cum oblatione defertur, ut vel ibi sospitatem consequeretur.

[20] [sanæ menti,] Expletisque rite votis, ut se ab oratione a tumulo erexit, extenta cervice more dementium cum furibundo visu caput gyrando circumferre cœpit. Quod ut frater jam dictus conspexit, elevatis oculis ac manibus in cælum suspirare cœpit. Cui ille demens: Quid sic, inquit, ex imo cordis ingemuisti? Qui respondens ait: Nobis merito est dolendum & gemendum, qui tantum sensus tui conspicimus desectum. At ille demisso vultu: Ne doleas gemendo, inquit, de cetero: quia me per merita sancti Simperti curatum sentio. Tunc omnes simul adstantes manus utrasque ad cælum levantes Deum omnipotentem laudabant, qui non derelinquit sperantes in se, qui per merita sancti Confessoris hunc sui pristinæ restituit sanitati. Ille vero, unde venerat, reductus, in brevi viribus totius corporis est integerrime restitutus. Postea pro satisfactione peccatorum suorum Jerosolymitanam expeditionem profectus, in terra peregrinationis feliciter est defunctus & sepultus

CAP. VII.

[21] In superiore regione m fuit quædam fæmina, magnæ devotionis operibus intenta, [puer a lupo raptus matre incolumis,] quæ, sanctitate sancti Simperti cognita, fre quenter Augustam devenit ad tumulum ejus orandi causa. Huic quoque parvulus infans erat, quem materno affectu nutriebat, qui die quadam a domo aliquantulum digressus, a lupo ibi deambulante est raptus, & in sylvam deportatus. Mater vero misera, ubi se orbatam prole sua vidit, voce lamentabili pectus tundendo pugnis ibat, quidve ageret, nesciebat. Spem tamen suam in Deo & patrocinio sancti Simperti ponebat, talique modo orabat: O sancte Simperte! ne despicias me miseram, sed in gratiam tuam prolem meam habeto commendatam: interventu tuo divinam clementiam credo pro peccatis meis posse placari, & a te mihi dilectam prolem meam consido illæsam repræsentari. His similibus peroratis, damna suæ conquerebatur calamitatis. Exactis ergo aliquantis horarum spatiis, illa crudelissima bellua, &, ut ita dixerim, quodammodo generi humano inimica, cum prædicto infantulo, quem ad ingluviem suæ voracitatis reprimendam rapuerat, accurrit, & in eodem, quo hunc sustulit, loco illæsum deponit, sylvarumque latibula non sine trepidatione revisit. Quem mater summa exultatione susceptum Augustam deambulando ulnis secum deferebat, cunctisque, qualiter hunc per merita sancti Simperti redivivum a lupo recepisset, intimavit, votisque cum gratiarum actionibus Deo ac beato Simperto ad tumulum ejus exactis, ad declarandam hujus miraculi magnitudinem factum ex cera lupum portantem in ore puerum inibi suspendit, qui deinceps tempore multo ad confirmationem hujus facti ante cunctorum advenientium obtutus ibi pependit.

[22] Ex oppido quodam Noricorum, Mamendorf dicto n, [pauperculæ usus brachii manusque,] fuit quædam pauper muliercula, quæ inter alios corporis defectus officio brachii unius ac manus per aliquos annos caruerat. Hæc Augustam cum quibusdam aliis comprovincialibus suis aggressa, tumulum Christi confessoris Simperti sospitatis adiit causa. Ubi ad gratiam sui cum gemitibus prece effusa, non est ab eo illic sanitatem consecuta. Attamen considentiæ suæ o, quam in Deo & meritis sancti Simperti posuerat, non relicta, domum sine sanitate est reversa. Quo dum pervenit, his similibus miseriam suam deflendo orare cœpit: O sancte Simperte, qui multis in ecclesia tua in necessitatibus suis petentibus larga ostendisti p, cur non mihi eadem pietatis gratia subvenisti, misertus meæ paupertatis, qua multis assligor annis? His similibus voce lachrimabili expletis, compago illa artuum brachii & manus, quæ ex longinquitate incurvata aruerat, meritis sancti Simperti ita repente resolvi cœperat, ut deinceps non sine admiratione multorum, quibus calamitas sua fuerat nota, ad cujusvis operis officium eis uteretur. Voti itaque sui cum sospitate compos effecta, Augustam est lætabunda reversa, tumulumque sancti Simperti adiit, & Deo ac Confessori suo pro sanitate recepta laudes exsolvit, & brachium cereum ad indicium sanitatis suæ ibi reliquit. Hujus miraculi factum multis illic commanentibus ab ea est patefactum, quod & nos, sicut ex veridica relatione cujusdam æditui nostri, cui providentia ejusdem sepulchri erat commissa, ibi simul adstante * cognovimus, huic paginæ ad notitiam posterorum inseruimus.

CAP. VIII.

[23] Mutus quidam serviens erat cujusdam cultoris prædii unius in villa, Chennenhausen q dicta, [loquela muto restituitur,] sacristam ecclesiæ sancti Udalrici & beatæ Afræ attingentis, qui pro absolutione scelerum suorum & restitutione loquelæ duobus circulis obligaverat se ferreis, cum qua satisfactione, habitu suscepto peregrini, iter aggressus sancti Ægidii, cujus intercessione & meritis coartatione unius circuli meruit liberari. Dehinc diversa regionum loca deambulando circuivit, ac Sanctorum patrocinia requisivit. Sicque fama comperta de sacrosancto Corporis Domini mysterio & permutatione in Augusta facta r, cum frequentia populari eandem civitatem est aggressus, omnipotentis Dei misericordiam quæsiturus. Sed ipse, qui constrictas, mutorum reserat linguas, & infantium linguas facit disertas, privatum diu per gratiam suam ditavit loquendi usu.

[24] [vinculumque rumpitur,] Dehinc orandi causa basilicam beati Udalrici adiit & Sanctorum illic quiescentium patrocinia quæsivit. Ad tumulum quoque sancti Simperti frequenter veniens oraturus ejusque auxilium non frustra implorabat. Nam die quodam cum se, genu flexo super tumbam ejus, in orationem declinasset, gravi illo, quo adhuc coartabatur, circulo ferri meruit absolvi. Ad cujus confractionis sonitum frater ille conversus (de quo supra mentionem fecimus) cominus assistens aliquantulum expergefactus mirari cœpit, quidnam clangoris auribus insonuerit: adpropriansque illi ait: Quidnam hic est ferri, cujus confractionis sonitum aure percepi? Ille vero gratiam a Sancto Dei sibi collatam dissimulare volens, nihil, inquit. Frater itaque, extracto brachio illius, ut locum circuli vidit, sic illum increpando dixit: Quid, miser, agere voluisti? Cur donum Dei celare voluisti? Ne occultando dissimules, quod ad laudem Dei propalari decet, & ad corroborationem fidelium in publico commemorari debet. Grates refer Deo ac beato Simperto, ob cujus meritum tibi est collatum hoc beneficium, & noveris te per suffragia ejus ab his flagitiorum criminibus absolutum, pro quibus te sic istis ferreis circulis voluisti esse constrictum s. Qui referens Deo & sancto ejus Confessori gratiarum actiones, ibi idem ferrum reliquit suspensum ad hujus facti indicium, ut cunctis advenientibus liquido pateret, quanto patrocinio angustiatis hic Vir sanctus apud Omnipotentem subvenire valeret.

[25] [vigor pristinus] Per idem tempus adductus est in carro Augustam paralyticus quidam, qui multis annis nulla arte medecinali a sui incommoditate corporis poterat liberari. Hic in ecclesiam sanctæ Crucis cum fuisset delatus, ac per triduum in ea vigiliis & obsecrationibus Dei clementiam pro sospitate esset precatus, non illic, quod petebat, assecutus. Dehinc, qui eum adduxerant, spiritu consilii instructi, eum in ecclesiam sancti Udalrici & beatæ Affræ ad Sanctorum ibi quiescentium patrocinia imploranda decreverunt adduci. Qui fores ejusdem ecclesiæ dum fuissent ingressi, ab eo, quem ægrotum in gestatorio deferebant, sunt præmoniti: Primum deferte me ad hoc sepulchrum, quod oppositum obtutibus cervicis t populari frequentia obsitum. Stabant itaque ad tumulum beati Simperti utriusque sexus advenientium perplures, indicia signorum illic dependentia considerantes & clementiam Dei laudantes.

[26] [paralytico,] Cumque eum coram tumulo deposuissent, & per aliquot horæ spatium juvamen Christi Confessoris implorassent, cœpit repente quidam sanitatis vigor per omnes artus ægroti morose reptando diffundi, ita ut procul dubio ei daretur intelligi, quod per merita S. Simperti ab incommoditate corporis sui meruisset liberari, dixitque comitibus suis: Confido, charissimi, omnipotentem Deum per interventum Confessoris sui paupertatem meam ad salvationem mei respexisse, quia sentio, artus meos aliquantulum vigoris recepisse; removete itaque ista infelicitatis meæ indicia, meque in jam diu desiderata sinite vobiscum in nomine Christi, quoquo modo potero, reptare terra. Qui mox eum inter manus & brachia tollentes, circumquaque illum per ejusdem basilicæ orationum loca ducebant gaudentes, ejusque pristinæ sanitati per sancti Simperti merita plurimum applaudentes. Sicque factum est, ut, qui multo tempore per alios in gestatorio ferebatur, integerrimæ restitutus sanitati, per se deambulando eosdem, quocumque licuisset, absolute sequeretur.

CAP. IX.

[27] Alio quoque tempore ex oppido, Mazensielerem dicto, [cæcæ] quidam orationis causa diverterunt. Hi secum eadem devotionis intentione mulierem per quadriennium oculorum visu divina permissione orbatam adducebant, quam simul secum circumquaque orationum loca deambulando pro restauratione luminis, baculo regente gressum, ferebant. Ad tumbam itaque Christi confessoris Sintperti dum pervenerunt, eam illic orantem, ejusque patrocinium invocantem reliquerunt. Post biduum vero, unde venerant, dum redire proposuissent, ac eandem mulierculam, quam adduxerant, se comitari præcepissent; illa omnimodis renuit, quia spem salutis suæ in Sancto Dei posuit. Tandem increpatione verborum coacta, non voluntarie illos est secuta. Factumque est, dum contra mansionem suam tenderent, & mens illius in compunctione posita in Sancto Dei hæreret, Deus, qui corda humilium respicit, de alto prospectans, deprecationem ejus exaudivit, & cæcitatis ejus miseriam per suffragia sancti Confessoris taliter amovit.

[28] Cum itaque eos, cum quibus venerat, invita sequeretur, [visus,] ac baculo, quem manu gestabat, vestigia perscrutaretur, subito incalescentibus oculis post confricationem palpebrarum cœperunt aliquantulum protractam, recedente caligine, illustrari lumine, adeo ut sine conductu alicujus incederet, & circumquaque posita clare videret. Illa itaque, ubi se voluntatis suæ compotem per merita sancti Sintperti vidit effectam, & ab opprobrio cæcitatis dono Dei salvatam, dixit comitibus suis: Procedite, quia domum ad præsens non comitabor vos; sed Augustam revertar sancto Sintperto pro sanitate mihi collata gratiarum actiones redditura. Cujus dictis illi assensum non præbebant, sed eam, quia villæ prope erant, ad quam tendebant, secum progredi compellebant. Ita vero, quia voluntati eorum reniti non poterat, consentiens cum illis villam intrabat. Jamque advesperascente, dum lassata membra sopori collocasset, nullam corpori suo poterat accommodare quietem. Mane autem facto, Augustam rediit, & Christi Confessori pro visu recepto grates exsolvit, ipsiusque ecclesiæ custodibus intimavit, qualiter per meritum sancti Sintperti in reditu lumen diu perditum recepit. Ad tumulum itaque ejus per triduum in oratione excubiis celebratis, cum gaudio domum est reversa.

[29] [ac mulieri, brachii ariditate manusque scabie percussæ, sanitas redditur.] Fuit etiam in civitate Augusta quidam, qui acus pellisicibus faciebat, nobis bene notus, qui in obsequio suo quandam stultam habebat fæminam. Hæc quodam Sabbato, vespertinali tempore transacto, ut moris est infrunitarum mulierum, ad diem Dominicam vel alium festivum pexis & ornatis capillis, lota & illita facie, operibus diabolicæ deceptionis cœpit insistere. Moxque ultio & correptio divina super eam devenit, & arefacto brachio dextro & incurvata manu, contortis in volam digitis, iniquitatis suæ vindictam recepit. In tantam etiam repente conversa fuit ipsa manus scabiem, ut intuentibus horribilem præberet stuporem. Per aliquos ergo dies hoc flagello castigata, & vita pristina in melius commutata, jejuniis & orationibus intenta reatum consitendo instabat. Quodam itaque Dominico die, qui anniversariam diem beati Sintperti antecedebat, vespertino tempore ad sepulchrum ejus veniebat, & solotenus se prosternebat, manumque & brachium super illud posuit, precesque cum lachrymis ad Dei Famulum profudit, & sanitatem pristinam per merita ejus ab omnipotente Deo promeruit.

ANNOTATA.

a Immo 1064, ut habet Ms. tam Wiltheimii, quam Gamansii.

b Henrico II.

c Relati sunt in Opus nostrum S. Wicterpus quidem ad XVIII Aprilis; SS. vero Adalbero & Nitgarius ad diem IX Octobris.

d Perperam in Ms. Wiltheimii perstante.

e Lege: qua, uti legitur in Mss. Wiltheimii & Gamansii.

f Ita legitur apud Wilth. & Gam. Stengelius de Miraculis S. Simperti Augustæ Vindelicorum anno 1620 Germanice editis locum hunc vocat Pagum Menchingen.

g Utrumque Ms. cit. habet præfocari.

h Lege: infulatum ex iisdem Mss.

i Ad Rom. 12, ℣. 10.

k Ad Danubium in confiniis diœcesium Augustanæ, Eichstettensis & Ratisponensis.

l Ms. Gam. addit foras.

m Germanis Oberland, seu, ut reor, Suevia Superiore.

n Ita etiam Ms. tam Wiltheimii, quam Gamansii. Pezius in margine signat Amendorf. Videtur legi apud Stengelium lib. 2 de S. Simperto cap. 3 Mamendorf.

o Lege confidentia sua.

p Ms. Gamansii o S. Simperte, qui multis misericordiam tuam in suis necessitatibus petentibus large ostendisti.

q Stengelius ad litt. n citatus habet Zemetshausen.

r Anno 1194 ex num. 3 Comm. præv.

s Hinc discimus pœnitentiæ genus, quo graviorum criminum rei, sacerdotum jussu ferreis constricti vinculis, Sanctorum tumbas, dum ea solverentur, circuibant, licet a Carolo Magno improbatum, sec. adhuc XV, si non sacerdotum jussu, saltem a rudibus sponte fuisse susceptum.

t Legendum: cernitis.

* magna

* adstantis

LIBER MIRACULORUM S. SIMPERTI
Ab anno MCCCCLXV usque ad annum MCCCCLXXI.

Simpertus episcopus confessor Augustæ Vindelicorum (S.)

BHL Number: 7776, 7777, 7778, 7779

A. ANONYMO MON. S. UDALR.

In nomine Jesu ac ejus præsulis Simperti incipit Prologus in Miracula ejusdem sancti Simperti episcopi.

[Praefatio]

[Summatim tantum auctor se quædam S. Simperti miracula traditurum ait.] Non mihi nunc per eloquentiæ prata ducendus est calamus, nec laborandum, ut tibi, optime pater a, ostendam variorum pulchritudinem colorum, sed simplici, &, ut ita dicam, tumultuario stilo sanctissimi patroni Simperti summarice sunt narranda miracula, ut lector videlicet & rem habeat & fastidio non gravetur. Nam cum tot quotidie fiant, ut nedum scriptoris proprii officium, sed etiam notarii requirant: frustra laborem absumerem in texendo uno, ubi mox adest aliud æque urgens. Omittam igitur aliquando nomina personarum, locorum, cæterasque circumstantias, & quasi raptim carpens intentionem facti, eum, qui de aliis informari cupit, ad longiorem Annotationem, quæ apud vos est, transmittens Nam Priores loci sibi id officii semper assumpserunt, ut Simperti tui tumbam curæ haberent. Sic Adalberto b Historiam & Legendam compilando cum annexis miraculis, sic Hainricus ejus apud Sedem Apostolicam solicitator per dominum Cardinalem c venerationem procuravit, sic tu nunc quoque religiose ac devote facis. Taceo de antecessore tuo d, qui maximam spem in sancto Simperto repositam habuit, dum pro fabricæ inceptione laboraret; vetera igitur pro nunc omittens sua facta, qualiter videlicet in monasterio Morbacensi, cui primus S. Pirminius e præfuit f, ipse quartus abbas laudabiliter vixerit ac ex post gubernavit, qualiter Augustæ prælatus fuerit, tantum ea, ut quidem pauca narrabimus facta, quæ nostra ætate sunt gesta, & hoc Christi in nomine incipimus a Gratiæ anno MCCCCLXV g.

ANNOTATA.

a Melchiorem, abbatem Udalricianum ab anno 1459 usque ad 1474, indicat hic anonymus.

b Sive Adilbertus, Lucubrationis præcedentis auctor.

c De Schaumberg, episcopum Augustanum.

d Joanne ab Hohenstein.

e Colitur III Novembris.

f Minus recte Ms. Wilth. expertus.

g Idem male habet MCCCCLXIX.

DISTINCTIO I.

[Pueri hernia, tumor gutturis, dolor pectoris, pluisis,] Primum Miraculum. Puer pridie natus sua primordia rupturæ defectu, quem carbunculum vocant medici, erga testes deformat. Physici cum suo Avicenna, chirurgi cum suis crudelibus instrumentis nec spem, nec auxilium conferre se negant. Deficiente humano ad st divinum, per sancti Simperti videlicet subsidium. Mater enim solicita eundem pulsat precibus, votoque preces cumulat, ad tumbam … a quartum mensem invalescente morbo, puerum portabat salvumque recepit. 2um Miraculum. Tumor mulieris guttur usque ad suffocationem per dies quatuordecim perstrinxerat, qui & famelicum reddebat stomachum & strictum anhelitum. Extremis jam appropinquans votum sancto emisit cum prece Simperto, in momentoque sanatur. 3um Miraculum. Gravabatur quædam bonæ famæ mulier stomachi doloribus, & quasi id parum esset, pungebatur erga pectoralia gravissime. Invocabat sanctum Simpertum, sanitatique restituitur, dum sacris adducitur reliquiis. 4um Miraculum. Parvus necdum annum attigerat & miserabile infelicitatis humanæ factus jam spectaculum, thisiaca cum spasmatica, vehementissimo dolore per multorum dierum spatia miserabiliter torquebatur, adeo ut nedum matri, sed & ceteris fieret dirum cernere. Sanctum Simpertum cum quadam siducia gemebunda invocat mater, eumque ad tumbam ejus transmisit. Receptum sanitatem accepisse lætata est.

[3] [tussis, dolor dentium, syncope, pectus oppressum, pleuresis, lippientes oculi,] Quintum. Tussi cum præcordia honestæ matronæ per sex annos fatigantur, quod mortis solet esse præludium, cunctis gravis reddita ob sonitum, glebam flexo poplite sancti Simperti terit, vota exaggerat, sospitaque * recedit. Nec minus vicina ejus, dum hæc percipiens, & dolore dentium in tertium mensem torqueretur, propositum sequitur, sanaque domum repedat. Sextum. Intercisionem vitalium, quam Syncopen Græci appellant, virgo dum per quatuor annos patitur, cunctis de facie pallida, corpore attenuata facta jam spectaculum, votum cumulat, preces cum lachrimis fundit, & vigorosa a sancti Simperti tumba revertitur. Sodalis ejus attracta exemplo, quæ in infirmitate gravi circa pectoralia fatigabatur, similiter humi prosternitur ægra, sed per Sancti merita levatur sana. Septimum. Pleuresis latus mulieris invaserat simul destitutione virium in pedibus. Dum præsentes de funere clam tractant, ipsa salutis spem a sancto Simperto corde postulat, mutatoque ejus miserabili statu se, ut votum persolvat, ecclesiæ prælentare festinat. Concivis, quæ lippientes jam oculos per triennium, horridos cæteris, sibi inutiles portaverat, exemplo tracta fidem pectore hausit: & similiter orat & impetrat.

[4] Octavum. Mulier fœtum jam ad solem secursus b naturæ suffragaretur, processurum portat, dum ultra mensem vitam an habeat, hæsitat, & ob hoc periclitaretur, votum sanctissimo Udalrico & ejus antecessori Simperto, uti hic patronis & in patria concivibus emittit, [periculose pamuriens, surditas, tumor vaccæ, cæca fere mulier, fœtus morituriens,] vita jam quasi abortivo partusque matri datur. Altera puerum surdum & monstrum pene naturæ offert sancto Simperto, & sanum reportat. Et ut simplicis oviculæ c factum enarrem, & d vaccam habuit & pueros. Hæc tota spes, omnes divitiæ ejus, vermem voraverat in gramine. Intumescit animal miserum, lamentatur vidua pro se suisque pueris lac defuturum, orphanorum & viduarum patronum invocat sanctum Simpertum. Vermis de animali per os egreditur, mulieri lamentanti spes cum effectu arrisit. Nonum. Cæcutiens mulier per decem jam annos & tantum jubar quoddam ocellis hauriens, nimis rebus & corpore misera, dum non considerat Isaac se habere consortem, nec senescentis Jacob advertit cæcitatem, suis imputat plagam peccatis. Dum ea ad sancti deplangit Simperti tumbam spe veniæ, totum sentit suum hominem salvum. Altera dum periclitatur in partu, & fœtus, ut cunctis videbatur, tandem egreditur abortivus, & per duarum horarum spatia sine indicio vitæ permanet. Tandem oblatione ceræ & tritici promissa, non solum simplicem vocem plangentis, ut cuncti, sed etiam tubalem emittit.

[5] Decimum. Ex villa propinqua paupercula in puerperio hydropisim contraxerat … e quiescerent, [hydropica, clinica, brachio saucia, paralytica,] quæ a matre sua ad civitatem deducta, ut medicorum opem quæreret, dum hospitam suam ea de re alloquitur, audivit hæc verba: Est in ecclesia nostra sancti Udalrici medicus animarum & corporum, qui facto & verbis cunctis suffragatur, sanctus videlicet Simpertus: hunc adite & ei preces porrigite. Sequuntur consilium mater & filia, & ad tumbam quam devotissime orant. En, subito filia matrem advocans ait: Sentio quoddam in me intestinum, mater, ruptum. Unde, ut ad hospitium eamus, propera. Quo venientes, filia se sanam reperit, cibum sumpsit, reversa post ad tumbam cum testibus gratias egit. Undecimum. Alia pedibus ambobus clauda pene jam per biennium, tandem totaliter lecto decumbens ad spatium sex mensium paupertate ac infirmitate gravata, suspirabunde sanctum Simpertum invocat, & festum ejus se semper celebraturam & tumbam visitaturam spondet, insuper censum annualem in signum proprietatis porrecturam. Sentit auxilium, baculo innixa locum visitat, post in brevi sanitati totaliter restituitur. Vicina ejus brachium habens saucium jam per triennium, votum emittit & gaudium cumulat. Dum tertia jam per decem septimanas destituta officio membrorum paralytica jacet, non inferiori fide opem postulat ac impetrat.

[6] Duodecimum. Vicina quædam hic per triginta annos oculos lippos habens, deficiente acie, [vertigo, auris fluxus, struma S. Simperti intercessione sanantur.] volens per gradus in penu quodam descendere, labitur, testaque capitis lapidibus illisa, vertiginem contraxit cum dispendio sensuum. Tandem ad sanctum Simpertum conversa cum precibus spopondit oblationem, &, ut fit, mens immota manet, lachrimæ volvuntur inanes. Sanitati restituta, oblita est medici sui: sed mox infirmitas gravior rediit, &, dum tardat votum reddere, facta sunt novissima ejus pejora prioribus. Duplicat igitur vota & firmat propositum. Habebat autem adolescentem filium, qui horribilem fluxum per aurem unam patiebatur in capite. Confabulabantur igitur simul de multis miraculis, quæ quotidie fiebant ac promulgabantur publice populo, & paulatim spem & devotionem elevabant in Sanctum. Spondent jam in proxima ejus festivitate, quæ appropinquabat, oblationem & preces porrecturos & ejus laudem coram cunctis mortalibus propalaturos. Adest mox sancti Simperti pietas, sanat, & educit ex suis cubiculis infirmos, stant ante sacram tumbam, remque, ut gesta erat, fratribus & aliis narrant, factaque oblatione læti ad propria sua redeunt. Strumosum nasum habens per multos annos & alia lepræ incurrebat suspicionem. Sanctum his provocata adiit, mox tumore sedato, curatam se lætatur.

[7] [Laus sexus muliebris.] Conclusio præcedentium. Videtur mihi quidam in aurem garrire, quod tot jam miracula de mulieribus recitaverim. Amen dico tibi, si Barach ire voluisset ad prælium f, Delbora devictis hostibus non triumphasset. Jeremias carcere clauditur, & ad prophetissam nuntii mittuntur. Sacerdotes & pharisæi crucifigunt Filium Dei, & mulieres plorant. Magdalena considit, dum Apostoli dubitant. Defecerant Saræ muliebria, & præcipitur Abraham, ut ei obediat. Rebecca pergit ad interrogandum, & condigna haurit oracula g. Maria, soror Moysi, victorias Domino canit. Rachel Effratæ nomen nostræ dedit h. Filiæ Salphaad hæreditatem inter Fratres Dei accipiunt. Ruth, Ester, Judith sacris voluminibus nomina indiderunt. Anna prophetissa generat levitam prophetam, judicem sacro crine venerabilem. Thecuites mulier David sanctissimum interrogatione, ænigmate & exemplo concludit. Quid dicam de regina Saba? Elisabeth utero prophetat & voce. Anna, silia Phanuëlis, in templo templum efficitur Dei. Sequuntur mulieres Salvatorem, & ei, qui de quinque panibus turbam satiat, ministrant. Cum Samaritana loquitur ad puteum, & ejus conversione saturatur. Sed hæc, ne tu glorieris in nomine tuo, nec mulieres pœniteat sexus, dicta sint. Nunc de Smi Simperti meritis, qualiter viris etiam adjutorio exstiterint, perstringamus.

ANNOTATA.

a Lacunam ex Ms. Wiltheimii sic supple: ad tumbam ejus post quartum mensem &c vel ex Ms. Gamansii: post quasi quartum mensem.

b Legendum videtur, si cursus, ut habetur in Ms. Gamansii.

c Lege aniculæ ex Ms. Gam. non oviculæ aut aviculæ.

d Lege ea.

e Supple ex utroque Ms. ita ut vitalia jam pene &c.

f Nempe absque Debbora. Vide lib. Jud. cap. 5, ℣. 8 & 9.

g Ms. utrumque habet: audit oracula.

h Respicit illud Gen. cap. 35, ℣. 19 & binis seqq.: Mortua est ergo Rachel, & sepulta est in via, quæ ducit ad Ephratam, hæc est, Bethlehem. Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

* sospes

DISTINCTIO II.

[Morbus comitialis, malum grave,] Miraculum primum. Epilentesi, quæ etiam comitialis morbus seu Herculeus dicitur nam Hercules ejus tædio affectus se combussit quidam mihi etiam notus invaditur a, præcepisque non semel, sed repetitis vicibus pulsatur. Uxor gravissimo mœrore consternata dum mariti miseriam miseriam deplorasset, vidit in somnis se constitutam juxta tumbam sancti Simperti cum imagine cerea & candela ad sacra Missarum apta ex locelloque Sancti procedere hanc vocem: Vade, vir tuus restituetur sanitati. Evigilans mox viro retulit, Sanctum invocat, spondet oblationem, &, quia pauperculus erat, ostratim a vicinis stipem mendicat, votum solvit. Restituuntur et vires sensuum, quos morbi gravitas tulerat, & ultra pestis illa validissima ab eo aufugit. Convicaneus ejus puerulum simili morbo præventum habens exemplo trahitur, nec minori patrocinio liberatur. Pauper quidam etiam, textoris servus, qui nuper advenerat, frequenter & pronuntiare miracula, & visitare sepulchrum solitus, in valetudinem gravem incidit. Sanctum vero nominare nesciens cum implorabat, ut advenæ misereretur, Pater pauperum mox eum de stratu levat ac sanum dimittit.

[9] Secundum. Pauper quidam ex Baloariorum finibus ruptura admodum rara præventus, [hernia, brachii dolor, membrorum contractio, manus tumor, cupitis gutturisque dolor, oculorum caligo,] debilitate ex hoc nimia laborabat, angustiabaturque, si aliquando pro necessitate corporis sibi esset laborandum usque ad virium defectum. Sanctum Simpertum (cujus laus volitabat per ora cunctorum) invocat & oblationem ad ejus tumbam laturum spondet. Mox intestinis suum in locum reversis, caro resarcitur. Hæc dum audiuntur, alter per decem annos brachii unius tortus passionibus acutis & eumdem Sanctum inclamat, nec caret auxillo. Tertium. Vicinus quidam hujus sanctissimi loci habuit filium octennem. Is contractus & claudis pedibus per tres menses, cunctis medicis desperantibus, amicorum fide huc ad sanctum Simpertum delatus, medicum verum, & qui nescit longa molimina, expertus est. Alter inflatam manum ex venenifero tractu squalidamque gerens, sanctæ Dignæ b mausoleum & S. Simperti tumbam adiit, sanitatemque pro fatigatione & fide recepit. Quartum. Honestus admodum vir ex Lechausen c villa gravi dolore capitis longo tempore torquebatur, & (mira dicturus sum) Tantali pœnas ab inferis emersisse putares. Inflato subito gutture, abundantia cibi & potus labra fruebantur, stomachus marcebat inedia, vigor unde & cæteris membris undecima jam die negabatur. Pulsatus homo fama sancti Simperti votum cum oblatione ceræ promittit. Mox sanitate tam capitis, quam gutturis percepta, Priorem loci contestatur penes tumbam stantem, ne silentio beneficium tegat. Et quasi hoc parum esset, mox alium, qui cæcutientibus oculis victum quærere vix laboribus suis valebat, sanitati restituit, qui duos oculos cereos attulerat, & duarum Missarum Officia procuraverat.

[10] Quintum. Cunctis in monasterio notus, vicinus quidam ex illorem numero, [dolor spinæ dorsi, mors a fœtu abortivo,] qui miseris animalibus loris injectis currus ducunt, quos etiam vectores seu aurigas vocitant, invaditur subito dolore magno in spina dorsi, lectoque decubuit supinus. Quem notus sibi visitat, consimilia se passum esse affirmat, & sancti Simperti præsulis meritis sanatum post oblationem ad tumbam. Provocatur hoc exemplo æger, & quem cruciabat dolor, simulque angustiabat equorum, qui cum, ut quemdam apud gentiles canes sui comedebant: oculos erigit, preces fundit, votum cum modio tritici ad tumbam spondet, levatur, & suis laboribus aptus restituitur. Ne domum ejus egrediamur, & redeundum sit, uxor ejus periclitatur eodem anno in partu. Tandem puerum enixa mortuum, cum jam projiciendum pene esset abortivum, voto emisso, cereæ videlicet imaginis cum modio tritici, puero anima donata mox a cunctis circumstantibus cernitur. Sextum. Dum solemniter festum sancti perageretur Simperti, tot homines supervenerunt, narrantes sancti Confessoris erga se pictatem, ut Prior loci cum aliis duobus fratribus occuparentur in Annotatione Miraculorum. Nam, ut idem mihi retulit, quod ea die vix spatium ad necessarium cibum capiendum habuerit.

[11] [cruris avie,] Advenit quidam ex parochia sancti Georgii dicens, se per viginti annos cruciatum torsionibus unius cruris, cunctis medicis desperatis d, suam uxorem hesterno post Vesperas audisse sermonem de sancti Simperti meritis simul & miraculorum promulgationem, suasisse, ut & ipse ex spe bona ad Sanctum confugiat: ego, inquam, verti me ad verba levia dicens: Mulieres natura leves, ad credendum proclives. Tandem cum lecto recubuissem, dolor vehementior solitus e adest, per totam noctem, ut timebam, me cruciaturus. Vexatus ergo intellexi tandem, quæ uxor dixerat. Lachrimis perfusus, ad sancti Simperti pietatem conversus, cunctis diebus vitæ meæ Orationem Dominicam ob ejus honorem bina vice me diuturnum f promisi, festumque ejus semper celebraturum. Et ecce inveteratus dolor subito recessit, & coram vobis hic adsto sanus, grates Deo, laudem Sancto referens. Et quia vix fide dignus erat, Prior jussit memoriæ tradere, & cum hoc a me nunc fieret, legens ita se habere affirmavit, seque ex ejus manu oblationem ceræ percepisse.

[12] [dyssenteria, tussis acris, vulnus pedis,] Septimum. Convicaneus noster quidam gravi dissenteria per triennium laborabat. Res misera & horribilis, dum vix ingesta alvo, rursus indigesta cum acerbissimo essent dolore in secessu emittenda. Audiens hæc miracula devotissime ad tumbam venit, orat & oblationem pro posse spondet, domum revertitur. Et tamquam si periculosum esset, ut subito staret fluxus, optimus medicus noster Simpertus paulatim morbum sanat, & in paucis diebus convalescit. Homo pistrinæ artis nobis pro sua devotione valde gratus masculum habens, qui in Lycum fluvium ceciderat, & vix extractus, dum propter infrigidationem præcordialium tussi acriter laboraret, desperantibus aliis jam de vita ejus, pater conscius sibi familiarium actionum (nam omni die tumbam Sancti visitare consueverat) magnam fiduciam habuit; sancto Simperto invocato, silio mox sanitatem impetravit. Octavum. Sed nec sacerdotibus gemma sacerdotum deest. Plebanus quidam ex villa Lankwaid, dum in sancti patroni nostri Simperti festo ligna ad focum aptat, securi nodum pedis ex improviso tam periculose dividit, ut multi vitam, cæteri spem sanitatis denegarent. Adstabant sibi sui subditi compatientes Pastori, ac inter alia dum desperatio jam humani auxilii læderet, recitant sancti Simperti miracula, nescientes hunc fore ejus festivitatis diem. Presbyter rem considerat alta mente, votum ad altare ejus facit, & se ibi Missam in honore ejus celebraturum spondet. Mox fluxus sanguinis stetit, dolor cessat ac in brevi vulnus cicatrice tegitur, monasterium adiit, votoque soluto, fratribus sanus rem recitat, laus unde Deo solvitur.

[13] Nonum. Juvenis quidam, dum, ut mos est huic ætati gaudere equis, [mortis ex lapsu periculum, incessus claudus,] caballum incircumspecte regit, ac se lætatur insidere sonipedi, ab eo excussus ac vehementissime terræ illisus prosternitur, ita ut sine sensu, voce & anhelitu omnino judicaretur mortuus. Accurrunt vicini, & tandem superveniunt propinqui, clamor in cælum levatur. Quibus mens altior fuit, eum cum voto & cera sancto offerendum spondent Simperto. Mox vita redit, sanus assurgit & fidejussores suos voto soluto liberat. Decimum. Cui merito flectitur omne genu, Jesus cuidam honesto apud sæculum viro dolorem immisit in junctura circa genu, ut non jam pes suum officium valeret exequi. Et ne fortuitum putares, duravit ea infirmitas per decem & octo annos, & non solum reddidit pedem gravem ad portandum, sed etiam dolore vehementi tædiosum. Audit homo Sancti merita, locum adiit, orat, offert, seque totum Simperto committit præsuli. Excipit Sanctus claudum, &, ne cadat, in ambos pedes erigit sanum.

[14] Undecimum. Medici, quos Græci vocant chirurgicos, [putredo manus,] crudeles putantur & miseri. An non miseria alienis dolere vulneribus & mortuas carnes inclementi secare ferro, non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur? Ex his quidam de oppido Landsperg g, dum putridam curat patientis manum, videt prævalere contra cauteria carnem. Desperat, veretur dispendium famæ ac rerum ob hoc incurrere. Juxta ergo Scripturam, quod ante medicinam facere debuit, divinum videlicet invocare auxilium, tandem post facit, Augustam venit, sanctum Simpertum voce ac prece pulsat, ut, quod in se non videt possibile, jubeat auxilium Dei implere. Domum post preces revertitur in fide nihil hæsitans & se plus profecisse precibus apud Sanctum videt, quam arte. Rursus revertitur, misericordiam Dei apud tumbam collaudans.

[15] Duodecimum. Suadet nobis divina Scriptura dicens: [angustia condis, moriisque periculum S. Simperii intercessione depulsa.] “Ad aliquem Sanctorum convertere.” Cujus consilio inductus quidam parochiæ nostræ civis, dum gravi angustiaretur in causa, & videret periculum, quod humana ratione non posset subterfugere, ad sanctum Simpertum confugit & vovit se cunctis Dominicæ Passioni h ob ejus venerationem quinquies Dominicam Orationem persoluturum, liberaturque mox ab angustia. Processu temporis Alpium, quæ muri vice Italiam ambiunt, pro quibusdam suis causis partes adiit, & in latrones incidit, qui eum etiam a via interrupta petrarum ducentes bonis spoliant, manibus pedibusque cum funibus ad arborem fortiter ligatum dimittunt. Qui totis viribus se, si posset, enodare tentat; sed frustra. Tandem viribus deficientibus lassus Deum orat, & ecce subito videtur sibi, quod Virum statura & vestibus venerabilem præsulem ante se videat dicentem: Jacta spem tuam in Domino, & ego preces tuas, adjunctis meis, sibi offeram, teque liberabo. Intellexit homo, patronum suum adesse sibi sanctum Simpertum, clamat & petit, ut sibi vel semel adhuc sanctum locum sepulturæ ejus aspicere liceat. Funes e manibus solvuntur, & pedes ipse extricat, &, receptis ligaturis, ad tumbam venit, &, ibidem votis solutis, ante oculos hominum suspendit.

[16] [Cur testium nomina non apponat auctor.] Conclusio præcedentium. Testes idcirco ad miracula non nominatim appono, quia viventes eos apud te, optime pater i, inveniunt, tum etiam, quia tibi fratribusque omnia nota sunt, utpote pridie gesta, tum etiam, quia futuris nil ad fidem confert. Si enim mentiri me, quod professionem meam non decet, utique judicare voluerint, & testium nomina conficta judicare possunt. Duodecim itaque incisionum capitula de mulieribus prius, nunc duodecim de viris habes, & in antiqua etiam Legenda duodecim k, ut senarius per se ductus ad perfectissimum numerum faciat: superest, ut uni quoque, qui hesterna legit scripta, & conclusionem ejus laudaverat, ejusdem Doctoris cujus sunt verba, & hodie aliquid adjiciam.

[17] [Muliebris sexus reprehensio.] Samson Leone fortior, saxo durior, & qui unus & nudus mille est persecutus, in Dalilæ mollescit amplexibus. David secundum cor Domini electus, postquam deambulans super tectum domus suæ, Bethsabeæ captus est visione, adulterio junxit homicidium. Salomon, per quem cecinit ipsa Sapientia, qui disputavit de cedro Libani usque ad hysopum, qui egreditur de pariete, recessit a Domino, quia amator mulierum fuit. Et ne aliquis de sanguinis propinquitate confideret, in illicitum Thamar sororis Ammon frater exarsit incendium. O superi, quot hodie sidera superbus ponit thronum suum l! Quot petras excavat, ut habitet coluber in foraminibus ipsarum! Istiusmodi sexus reprehensibilem facit monachum, janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis aculeus nocivumque genus est fæminarum, flammigero igne percutit fæmina conscientiam pariter conversantis, exuritque fundamenta montium. Si cum viris fæminæ habitent, viscarium non deerit diabolo. Ferreas mentes libido domat. Benignus es? Gaudeo. Pudicus es? Falsum est. Si pudicitiam quæris, fæminam, quam videris bene conversantem, mente diligas, non corporali frequentes accessu. Memento semper, quod paradisi colonum de paradiso fæmina ejecerit. Hæc præter ordinem rei: nunc ad communem omnium patronum sanctum Simpertum stilum vertamus, & mixtim de utroque sexu deinceps dicamus.

ANNOTATA.

a Ex hoc aliisque quæ in decursu occurrent, dictis ætatem auctoris facile lector colliget.

b Colitur hæc sancta Martyr Augustæ Vindelicorum XII Augusti.

c Pagus est non procul Augusta Vindelicorum dissitus ad dexteram Lyci fluminis ripam.

d Supple: habuisse.

e Ms. Wilth. solito.

f Lege secundum utrumque Ms.: dicturum.

g Bavariæ oppidum est, decimo circiter ab Augusta Vindelicorum Meridiem versus milliari.

h An cunctis diebus Dominicæ Passionis?

i Melchiorem, abbatem Udalricianum, intelligit auctor.

k Quæ supra habes in lucubratione Adilberti, Prioris Udalriciani.

l Ms. Gamansii: O quot super hodie sidera superbus thronum suum ponit.

DISTINCTIO III.

[Claudam, urinæ detentione, aliisque morbis,] Miraculum primum. Nil possidens misera villana præter miserias, tribulationem & angustias, dum filiam claudam pede uno ulceroso & fluente quotidie adspicit, & parvulum stranguinea * laborantem: sed, dum omne humanum cessat suffragium, adest miserorum patronus sanctus Simpertus, nec munera pensat, & ambobus subvenit. Nam, dum pro filia se Sancto annuatim spondet denarium repræsentaturam ad tumbam, levatur. Pro parvulo dum oblationem ceræ facit, & ipse sanatur. In consimili omnino casu ex Meringen mulier parvulum ejulantem ac plorantem propter urinæ detentionem adducit: sanus reportatur. Claudus quoque ex Noricorum provincia biga impositus, dum equorum ministerio advehitur, in via sanatus pedibus locum visitat Secundum. Hydropicus de Ginzburg a adolescens, turgentibus membris, anhelitum vix jam ducens, dum jam extremum traheret spiritum, a circumstantibus sancto commendatur Simperto cum voto. Mox, spiritu resumpto, levatur, ingenti per genitalia humore profluente. Ruptura circa pudibunda miser pusio hic Augustæ percussus, dum parentes spondent, se trina vice ad tumbam puerum allaturos cum orationibus & oblatione, sanatur. Supervenerunt & tunc duæ mulieres, quælibet parvulum adducens, & quidem ex diversis locis, affirmantes, se gravibus infirmitatibus simul & quemlibet parvulum liberatos.

[19] Tertium Vesica pueri cujusdam duobus calculis sive lapidibus obtrusa, [calculis, alienatione mentis laborantes, terra suffocatum,] dum ob tenellam ætatem periculum esset scindendi, sancto Simperto invocato, ambo per urinam cito projiciuntur. Quidam etiam bonæ famæ Augustensis, adducens suæ calamitatis testes, retulit, se in pueritia læsum in capite, unde semper gravi debilitate sensuum laborabat. Cum autem ecclesia ædificaretur, & sanctus Simpertus coruscaret in miraculis, promisit sancto Udalrico ac sancto Simperto, se laboraturum in propria persona per septimanam in opere fabricæ. Quarta die, dum sollicitus operi instaret, invasit eum acriter sua infirmitas, adeo ut, sensu perdito, aliena loqueretur. Reductus domum mox sensit caput insolita titillatione pulsari. Et ecce, os quoddam miræ magnitudinis ex superiori parte in fauces cecidit, quod extrahens se sanum sensit. Quartum. Quidam rusticus, vocatus Wilham Fistl, de Schwabchingen cum sua familia in fossam limi extra villam egressus, pro domo sua cœperunt limum fodere. Aliis igitur domum in vehiculo ferentibus, remansit unus sedecim annorum, nomine Joannes, qui dum fodiendo incautius locum excavaret, terra subsecuta eundem totaliter obruit. Et reversus deinde rusticus terram delapsam vidit, famulum quæsivit, & vix tandem unam manum erectam & extra terram protensam vidit. Acclamavit divinam pietatem per sancti Simperti merita, & cum sex aliis personis & cereis eum ad tumbam ejus præsentaturum pollicetur, terram removet, suffocatum extrahit, & manum ori applicat. Nec erat vox, nec spiritus. Rursus Sanctum invocat, & oscitare cœpit juvenis, & ipse invocans sanctum Simpertum restitutus vitæ juxta votum octava abhinc die hic comparet, votoque satisfacit, humiliter supplicans, ut fratres mirabilia talia non celarent.

[20] [dolentes podibus, mentis] Quintum. In parochia sancti Georii b quidam honestus vir dolore pedum sic affligebatur, ut nec se vertere in lecto posset, nisi manus portarent in aliud latus. Nocte quadam audivit vocem corripientis: Cur, miser, tædio desperationeque sepultus hic jaces? Surge, sanctoque Simperto votum cum precibus porrige, & ejus misericordiam c experieris. Evigilans suspirando admonitioni satisfecit; ad sepulchrum dum mane vellet se facere portari, sanum se reperit. Mulier consimillima d infirmitate circumvallata, dum consideraret, se de substantia viri sui non debere sine ejus consensu alienationem facere, virum advocat, & consensu impetrato, ceræ libras e tres ad tumbam vovet, moxque sanam ipsam illam præsentat f. Sextum. Maniam medici vocant passiones cerebri, quam quidam incurrens per quindecim annos gravissime laborabat, ita ut cunctis onerosus ea faceret, quæ non essent sani hominis, ipse non sanus juraret Orestes. Amicis sanctum Simpertum invocantibus, ei subvenitur: ad tumbam adductus sensibus redditur. Consimili dum quidam inciperet passione laborare, pusillanimitati jam usque ad desperationem deditus, vix animo consisteret, votum Sancto faciens, ab invasione liberatur, ac a periculo tantæ infirmitatis præservatur. Quidam etiam vesania capitis laborans, dum triduo sic persisteret, ut quidam eum obsessum a dæmone judicarent, voto pro eo facto, adducitur, & sanus revertitur.

[21] [impotes, cæcum, oculis dolentes, ecticum, herriosos,] Septimum. Ruptum & inane mulier quædam habens cerebrum, dum gravi laboraret insania, altero jam mense completo, gravis facta hominibus, &, dum desiceret eis, utpote villanis, locus, quo miseram includerent, tandem, consilio inito communi, sancto eam Simperto attente committunt, & de substantiola pauperculæ tres libras ceræ spondent Restituitur itaque sensibus, & per se votum factum pro se exequitur. Alter dum tanto spatio temporis lumen oculorum amisisset, oblationem spopondit notabilem, moxque gratiam Dei meritis Sancti sensit, sanusque ad locum sepulchri venit. Octavum. Advenerunt etiam simul multæ personæ, literam credentialem desuper secum habentes a viro notabili & fide digno, ferentes singuli cereum unius libræ in manibus suis, qui fatebantur, se in sancti Simperti nomine a dolore oculorum cum ejus invocatione pristinæ sanitati restitutos. Adolescens etiam quidam hectica g præventus, dum singulis momentis viribus decresceret, &, ut ita dicam, moreretur voto emisso, ad sepulchrumque deductus anus repedavit ad propria. Nonum Quidam vir honestæ famæ & vitæ sideque dignus suis litteris h missis cum oblatione fratribus significavit, quod ruptis intestinis circa verenda per annos viginti & ultra impediebatur & torquebatur doloribus. Percipiens, tot quotidie sanctum Simpertum coruscare miraculis, cum nulla ei omnino spes esset in homine, conversus toto corde ad Deum petiit, ut, quod, ejus peccatis exigentibus, divina justitia intulisset, meritis sancti Simperti removeret, voto etiam adjecto siliginis videlicet i modicum cum cæteris oblationibus. Moxque misericordiam, quam sperando quæsierat, utiliter invenit. Nam, non obstante tantæ infirmitatis periculosa longitudine, sanus evasit. Juvenis etiam de villa Holzhaim consimili ruptura læsus a matre paupercula adducitur, & æque sanitati restituitur.

[22] Decimum Mulier quædam istius civitatis incola, [torsionibus agitatam, usu pedum destitutam,] parochiana sancti Udalrici, torsionibus & quotidianis punctionibus per septem annos quotidie fatigata nullo potuit medicorum suffragio curari. Dum omni festo die tot per ferias facta audiret publicari miracula devote ad Dominum conversa, spem suam in sancto Simperto posuit, optimæ suæ tunicæ oblationem spopondit cum obligatione ad certas quotidie orationes. Mox sanitati restituitur: nec tamen cito miraculum manifestat, sed per mensem & ultra differens, tandem id publice pronuntiare fecit. Undecimum. Paupercula quædam vidua, multum Deo devota in parochia ista, incidit in caminum dupliciter accensum, videlicet paupertate & infirmitate. Nam per tres annos usum pedum amisit, & per sex menses paralytica facta, dum tantis doloribus miseriisque affligitur, ad Deum, qui pater pauperum, consolator viduarum est, conversa, inter se suaque peccata sancti Simperti merita prætendens, lachrymas fudit, quæ ascenderunt de genis ejus usque ad deducentem eas. Accessit Sancti patrocinium, se elevat de grabato, sineque adminiculo alicujus hominis vel sustentaculi sepulchrum visitat, laudes Deo ac Sancto persolvit.

[23] Duodecimum. In calce unum adjicimus, in quo præsertim sanctus Simpertus clarius quotidie sua merita perhibetur ostendere, [calculo herniaque afflictos sanat.] videlicet circa rupturas & lapides vesicæ. Quidam parochianus hujus ecclesiæ adolescentem filium habuit tredecim annorum, qui gravissimo clamore turbabat nedum parentes, sed etiam vicinos, siquando, natura urgente, urina esset emittenda. Miseri parentes quotidiano affligebantur dolore in filio, dum præstare auxilium non valerent. Tandem crudelis adducitur chirurgicus, qui juxta morem, ligato juvene, inicidit juvenem, & lapidem tam miræ magnitudinis, ut pene ovo gallinæ æquipararetur cunctis stupentibus egeri. Quo viso, non apposuit ultra quærere. Juvenis eodem sero incidit infirmitatem tam gravem, ut desperarent de vita omnes. Mater vero singulari spe sanctum Simpertum invocat lachrymis & precibus. Juvenis, resumpto spiritu, aliqualiter secretum petiit naturæ fecessum. Mox de eo per seccessum alius vesicæ lapis longior priori, qui aperta vesica excisus fuerat, & pene tantæ spissitudinis egreditur. Res mira, &, si non esset omnipotens Deus lex naturæ, supra naturam! Puer sanatur, lapides pro signo ad sepulchrum tabulæ affixi suspenduntur. Quæcumque facit Deus, & ejus præ ul Simpertus facit, & majora si nostra ex gunt merita facturus est Puer etiam alius emisit per urinam duos lapides, mox ut Sanctus fuit invocatus. Altus ruptus mox reintegratur, ut oblatio fuit promissa. Cessandum est, & silentio potius lectori insinuabimus ea, quæ restant, quam calamo.

[24] [Auctoris epilogus.] Conclusio totius Hanc, venerabilis pater k, brevem lucubrationem celeri stilo lecto decumbens dictavi, volens desiderio tuo & fratrum latisfacere, sed non potui. Ecce enim affers cistam plenam cartulis, ex quibus Verbi Dei declamator populo miracula sancti publicavit Simperti, de quibus major erit difficultas eligendi, videlicet l quæ dicenda, quam electa stilo qualiter commendentur. Alteri ergo etiam locum tribuens, quod potui, hoc feci, &, ut nosti statum mentis meæ, pro me aliis satisfacias, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat tempori, quia dies mali sunt & amaritud ne pleni. Vale ergo cum omnibus fratribus felix in Domino, & pro me peccatore orare ne cesses. Perpetrata sunt hæc miracula inter alia excerpta ab anno Domini MCCCCLXV usque ad LXXI sub dominis Pio m & Paulo n Apostolicis, Friderico imperatore, domino Petro o & Joanne p episcopis ecclesiæ Augustensis, & venerabili abbate Melchior q hujus monasterii & Priore Conrado r. MCCCCLXXI.

ANNOTATA.

a Sueviæ oppido ad fluvium Guntz haud procul a Danubio.

b Ms. Gamansii: Georgii.

c Ms. utrumque habet: manum.

d Eadem Mss. habent: consimili maxima.

e Male in Ms. Wiltheimii legitur: rubras.

f Idem Ms. rursus male: namque sanam illam ipsam putat.

g Corrupte in utroque Ms. legitur: ethica.

h Ms. Wilth. minus recte liberis.

i Minus recte item habet: fideliter.

k Abbatis hujus Udalriciani nomen exprimitur paulo post, nempe Melchior.

l Vide mox dicta ad lit. i.

m At Pius hujus nominis II obiit anno 1464 mense Augusto.

n Hujus nominis item II, & Pii successore. Obiit anno 1471 mense Julio.

o Nempe a Schaumberg. Obiit anno 1469.

p Hujus nominis II, & Petri successore proximo.

q Nempe de Stanham: Udalricianas infulas gessit ab anno 1459 usque ad 1474.

r Alio a Conrado Mörlin, qui anno 1496 ex Priore in abbatem Udalricianum electus est, anno Professionis suæ 24, teste Corbiniano Khamm parte 3 Hierar. August. pag. 105.

* stranguria

LIBRI MIRACULORUM S. SIMPERTI
Ab anno MCCCLXXXVIII ad MCCCCXCV patratorum
PARS I.

Si miracla voles Simperti noscere sancti, [Auctoris præfatio.]
      Qui præsul clarus Rhetica in urbe fuit.
Scilicet Augustæ gestando corpore curas
      Pro grege commisso nocte dieque vigil:
Ista legas, quæ, quamvis simplicibus modo verbis,
      Est animi motus commemorare mei,
Cum quibus omnipotens Genitor virtute superna
      Consuevit Sanctum mirificare suum.
Attamen ut nihil intexam de stamine falsi,
      Voce soluta eadem nova a referre tibi.
Nolo tamen, credas, me nunc describere cuncta,
      Talis quando labor posse meum superat.
Imo supervacuum posuisse foret, quod in Afræ
      Sanctæ cœnobio bibliotheca docet.
Hic * ita libatis crassa tenuique minerva,
      Sigismunde b, volo moriger esse tibi.
Multo nempe tuis satagam molimine votis
      Implendis valeat qualiter esse locus.
Tametsi tremat ingenii exiguissima virtus,
      Quæ nullo (ceu nosti) micat eloquio.
Unde minus proprie siquando loquar, veniam des,
      Frater; sed scripta primitus aure nota.
Nam tua virtus, quin mihi permanifesta sides hunc
      Sponte laborem me faxit obire gravem.
Fert animus etiam Conrado parere Priori
      Morlin c, qui mihi devinctus amore fuit:
Cujus honor meritus, & fama perennis in horas
      Crescit, & is nec delebile nomen habet.
Propterea, quamvis valde sim viribus impar,
      Quælibet attento, patre jubente meo.
Nam quia vestra nisi, frater, nunc jussa facessam,
      Nominor impostor veridicusque parum.
Hinc Opus aggredior rogitans, incepta secundes
      Pneuma, Deus, mihi Sanctum tribuendo tuum.

CAP. I.

[1] Circa Domini annum millesimum quadringentesimum octogesimum octavum quinto Idus Julias Paulus, pistor pagi Dietingen d, suis duobus filiis (quorum major natu, Joannes nomine, undecimum attigerat annum; alter, [Curru] cui nomen Paulus, nonum vix attigit annum) mandavit proxima e silvecula deducere ligna, qui patris paruerunt jussis. Casu biga super Joannem grandiorem natu cadens, eum afflixit cruenter. Quod ipsius frater, Paulus videlicet, spectans, nec tamen adjumento huic esse valens perdoluit, horribiliterque clamitando cum luctu lares patris rapido petens * cursu rem gestam illic certe genitori, qui lanisicio vacabat, obnuntiaturus. Quo audito, valde obstupuit, ita ut præ dolore nesciret prorsus, quid factu opus foret. Sed paulo post in se reversus sanctorum antistitum Udalrici & Simperti patrocinia cordetenus magis, quam verbotenus flagitare occepit, ipsis magnopere proprium commendans natum, qui vel eorum meritis hunc superstitem videre commereretur, sese pollicens eundem ad sanctorum Udalrici & Simperti tumbas argentea cum oblatione, quamprimum valeret, sistere velle.

[2] [oppressus,] Postea pervenit ad bigam, ubi filius oppressus semivivus jacebat, ac ratus eum jam mortuum, quoniam corporis nigredo speciem mortui hominis præ se ferebat. Quem humi jacentem levans, humeris suis imposuit, domumque repedabat. Porro circa undecimam diei horam usque ad vesperem quispiam in ipso non quivit elicere vitæ signum. Vesperi autem interventu beatissimorum confessorum Udalrici Simpertique cœpit respirare, ac viribus pedetentim fortescere. Sanguinis nempe non parum duobus exibat e vulneribus. Demum (Deo suorum ob intercessionem Sanctorum robur præstante) penitus convaluit. Eapropter ejus genitor cum oblatione spoponsa *, ac illo, qui convaluerat, ad præfatorum sarcophagos episcoporum Augustam pergens, miraculum cunctis ad Dei gloriam & suorum narravit Sanctorum, domino Sigismundo Lang, ibidem tum temporis sacristando e, filium una cum cicatricibus patefecit ingenti cum gratiarum relatione.

[3] [calculo, cupitus dolore, ex digito,] Petrus Sartor, in Pacis Monte seu Fridberg f incola, puerum nondum anniculum, ingentes propter calculum dolores perpetientem, habuit, quem conjux sua, videlicet mater pueri, ad sancti Simperti mausoleum cerea cum oblatione votivum facit, magno flagitans conatu, quatenus Pater sanctus infantulo, veluti cæteris, dignaretur in istis periculis fore adminiculo. Unde factum est, ut noctu (quod mirum profecto fuerit auditu) lapilli duo per urinæ sistulam sine quavis pueri læsione sancti Pontisicis interventu exirent: & alter lapillorum erat in quantitate unius pisæ, quem posthac mulier ostendit patri custodi ac præsentavit magna cum gratiarum actione. Eadem tempestate cum quædam persona continuas tredecim hebdomadas & integro anno capitis dolore laborasset, g se divi Simperti diem quotannis festivaturam, ac unum cruciferum ad gazophylacium ejus posituram. Extemplo sanctissimi Patris opitulantia fuit sanata. Puerulus quidam in uno digitorum usque eo susceperat læsionem, quo parentes sui omnimodam vererentur digitelli abscissionem. At postquam ipsum cereo cum digitulo & aliquibus oratiunculis * ad sancti Simperti venerunt sepulchrum, sanitatem extemplo percepit omnimodam.

[4] Mulier quædam molucrum, hoc est, ventris dolorem patiens, [ventre, corporis animæque periculo, cæcitate, debilitate,] propter ingentesque dolores duas circiter hebdomadas vel parumper plus quiescere neutiquam valuit: quæ tamen, posteaquam beato ceream devoverat Simperto candelam, ventris habentem latitudinem, quam mox profluvium ventris perinde dissolvitur, atque si laxandi ventris gratia pillulas percepisset, sicque sana effecta est. Quidam & corporis & animæ discrimen incidens, nec illud a se humanitus eximi spes sibi ulla fuit: quem tamen Deus (quia absque divino adminiculo nil usuvenit) ob sancti Simperti merita paucos intra dies, quam fecit eidem Sancto votum, ab hujusmodi periculo gratiose liberavit. Joannes Zeberlein de Kauffpeiren h, viginti quatuor septimanis i oculis captus, id est, oculorum usu privatus, se cum aliquibus orationibus & xeniis causa recuperandi visus ad sanctum devovit Simpertum, qui * meritis ejusdem Sancti sanitas est sibi collata, unde coram pluribus patri sacristæ viris narravit fide dignis. Margareta Widemennin, Augustensis urbis indigena, corporis debilitate ultra annum gravata, grossum unum, suis laboribus primo acquirendum, sancto se spopondit Simperto sacrificaturam. Quare tali fuit exonerata morbo, nulli dubium, quin meritis ejusdem Sancti.

[5] Joannes Sibnacht de Silva surditatem incurrebat. [surditate, hernia, pedibus, corporis languore, hernia,] Sancti Simperti (cui votum duobus cum nummis fecerat) intercessione prorsus sit exsors surditatis. Elisabeth Sweickerin quadam in ruptura plus quam sedecim annos laboraverat. Beati patris precatu Simperti medetur, postquam libram ceræ, quam promiserat Sancto, exsolvit. Ex apoplexia quidam Augustensis dextri pedis officium amissum post votum peractum beato Simperto indeptus est. Anna similiter Seigerin de Mittelstetten, quæ annos tredecim k corporis languore fuerat gravata, post votum meritis beati Simperti sit incolumis. Ottilia quoque Widemennin, Augustensis urbis indigena, beato Simperto suis opitulante precibus, ibi se tris, id est, tres rosarios secundum ipsius tumbam geniculatim spopondit oraturam, in ruptura, quam duodecim l circiter annos nequaquam ingentes citra cruciatus pertulerat, sanata fuit.

CAP. II.

[6] Joannes molendinarius, in pago Inningen m demorans, qui omnino expectabatur moriturus propter totius corporis exuberantiam, [tumore corporis, lethali, gravique morbo, cæcitate laborantes,] qua in mortem viginti hebdomadibus infirmabatur, similiter post votum beato Simperto emissum incolumitati restituitur. Agneta Beirin de Augusta Vindelica mirum in modum corporis conflictata morbo, quæ etiam ecclesiasticis præmuniebatur Sacramentis, ab omnipotenti Deo, qui omnibus dat esse & vivere, sanatur, beato Simperto, cui propriam tunicam devoverat, suppetias ferente, id est, auxilia. Balthasar Miller Zimmerman, quando primum sese cum oblatione & oratione ad Viri Dei, scilicet Simperti, vovit sepulchrum, de graviuscula corporis invaletudine, quam quatuor circiter annos toleraverat, liberatus est. Per eandem tempestatem Margarethæ Probstin de Klain-Oettingen n per semestrem oculi doluerunt in tantum, ut visum pene amitteret, tribus potissimum hebdomadibus, in quibus omnino capta fuit oculis seu privata visu. Eapropter, ut istiusmodi a se cæcitatem sanctis deprecaretur precatibus, divinum Simpertum adiit rogatura, pollicens annuatim, dum viveret, quartam siliginis metretæ partem sub ejus sacrificaturam honore, sicque voti compos effecta fuit.

[7] [mutus, corpore animoque afflicta, surdaster, puer morti proximus,] Item aliud insuper miraculum constat esse factum per divum Simpertum, in Sixto videlicet Hass de Wertingen, qui totaliter loquelam ex apoplexia quatuor circiter annos amiserat. Verum enimvero conjunx sua, postquam quotannis duobos cum nummis ipsum beato Confessori devovit, e vestigio fandi copiam divinitus accepit. Mater-familias quædam, Augustensis oppidi inhabitatrix, ubique terrarum famosissimi, fuit, beato Simperto suppeditante, ex perquam seu valde magnis & corporis & animæ turbis, quibus circumdata erat, liberata, postquam eidem Sancto fecit votum. Item Joannes Meitting de Ostendorf surdaster effectus, postquam quartale ceræ ac lumen per caput sancto devovit Simperto, mirabili quodam modo auditum recepit pristinum. Nam in auribus ejus, nescio, quid frangitur, & sic subito, favente Deo, aures ejus apertæ sunt. Mulieri cuidam erat infantulus eo usque insirmus, ut emori propediem arbitraretur. Verum illa, sumpta fiducia, votum Deo & sancto Simperto faciens, ut, si meritis ejus puer sanaretur, ceream se imaginem instar ipsius infantuli ad tumbam velle Sancti offere *, [omissa voce se male affectus pede, corpore debilis, calculosus, pleuresim patiens,] mox incolumitate potitur infantulus.

[8] Quidam pauperculus multos per annos defectum haud parvum in uno pedum habens sanctissimi patris Simperti obnixius implorabat auxilium, se juxta ipsius sepulchrum recipiendo & duo rosaria gloriosissimæ Virgini Mariæ oraturum, nec non unam oblaturum candelam *. Hinc contigit (quando ex animo dantis censetur munus magnum) ut pedis, beato Pontifice suppetias ferente, omnimodam perciperet sanitatem. Honestissima quædam matrona, miserabiliter debilitate corporis prægravata, sancto se Simperto multa cum instantia commendans, insuper promittens ceream candelam juxta corporis sui latitudinem ejus ad tumbam se exhibituram, ac * statim sui voti efficitur compos. Quidam puerulus perquam seu valde calculosus extitit, quem parentes sancto Simperto una cum denario votivum quotannis constituere. Quod ut actum est, Deo propter sui sancti merita Simperti propitiante, illico ab eadem liberatur calculositatis infirmitate. Mater-familias quædam pleuresim habens, votum sancto dum emisit Simperto, medelam ipsius meritis e vestigio indepta fuit.

[9] [capite dolens, urinam non retinens, herniosus,] Item quædam alia persona honesta capitis dolorem pertulit vehementer ita dumtaxat, ut se maniam seu mentis alienationem propediem seu cito timeret incursuram. Quocirca beati patris Simperti subsidium cœpit flagitare instantius, vovens, se quotannis seu singulis annis, dum viveret, sua de substantia juste parta sive acquisita quidpiam sub ejus honore simul cum lumine oblaturam. Quid amplius? Mira res & a Deo facta! Omnis capitis dolor abscessit, nec ultra fatigat hominem, quem sancti Simperti oratio a tanto cruciatu fecit immunem. Puella quædam nondum nubilis per quatuor annorum spatium nequiens retinere lotium seu urinam, ad sanctum fecit vota Simpertum. Illico a tanta fuit exempta turpitudine. Puerulus quidam ruptus venit ad sepulchrum sancti cum oblatione Simperti. Redditur incolumis, Deo propter sui sancti Confessoris meritum propitiante.

[10] Matrona quædam, Augustensis urbis incola, [ex immodico menstruorum fluxu de vita periclitans, corpore infirmus, capite dolentes,] undecim circiter annos tantopere ac tam jugiter menses, id est, menstrua patiebatur, ut nulla fere hora ipsam talis relinqueret fluxus; quin sæpenumero propter ipsum ad mortem usque periclitaretur. Postremum vero, cum humanis foret destituta auxiliis, sanctum pergit invocare Simpertum, spondens, se, dum sanaretur, ipsius sancti Patris tumbam indies, quoad superstes esset, semel accessuram, specialemque istic orationem dicturam. Nec spe sua frustratur, quia fluxus istiusmodi meritis propulsatur sui Confessoris, nec eam postea aliquomodo, nisi fæminarum solito more molestavit. Quidam virorum corporis infirmitate ad mortem gravatus, & voto emisso cum lumine per corpus o, ad beati Simperti tumbam obtinuit sospitatem optatam. Quædam honesta persona, perquam caput dolens, lumen unum per capitulum mensum p sancto vovens Simperto recuperavit sanitatem pristinam. Adolescens quidam capitis magnos tamdiu dolores sustinuit, donec sancto Simperto unum lumen per caput vovit, &, soluto voto, posthac tali levatus est dolore.

[11] Quædam matrona puerulum habens, nullum in XV hebdomadibus cibum digerere valentem: [puer cibos digerere nequiens, corpore dolens, pleuresim patiens, gutture tumidus,] quæ insirmitas meritis divi Simperti propulsatur, quando sibi devotatus fuit. Pergraviter quidam puer totius corporis conflictatus doloribus, ad beati patris Simperti sarcophagum tribus cum orationibus q ac totidem rosariis beatæ Virginis ibidem dicendis devotatus, ejusdem Sancti precatu sanitati restituitur. Quædam magnæ honestatis virgo, pleuresim patiens, se promisit cum orationibus & lumine, sui corporis longitudinem complectente, sancti Simperti sepulchrum visitaturam, omnimode fidens a Deo mederi ejus interventu, sicut & factum est. Nam magno cum mentis tripudio adiit ædituum nostrum referens, quomodo meritis beati Pontificis illorum exors facta fuisset cruciatuum. Guttur cujusdam adolescentis in tantum intumuit, ut nil aliud, quam mors ipsius, a parentibus in horas præstolabatur. Verum, posteaquam tertio se cum lumine, ter latitudinem colli proprii complectente, iterum ad tumbam Viri Dei, scilicet Simperti, spopondit, restitutus fuit sanitati.

CAP. III.

[12] Honesta pariter persona gravissimis doloribus aliquamdiu quatiebatur. Eapropter se pluries sancto commendavit Simperto, [gravissimis doloribus quassata, phreneticus,] supplicans sibi instanter, auxilio foret ac medelam a Superis impetraret. Quare factum est, ut meritis ejus, quem invocarat, dolores istiusmodi prorsus ab ea fuerint eliminati, propitiante Deo glorioso, qui ad melius cuncta dirigendo disponit. Quidam adolescens phrenesim incidens, quem majores sui cum cera & candela, ejus corporis longitudinem complectente, ad sanctum voverunt Simpertum, cujus & opitulatu sospitatem nactus est. Sed quia id publicare ad gloriam Dei & sancti patris Simperti per presbyterum in cancellis neglexerant, in pristinam recidivavit infirmitatem. Quare parentes majori quam antea perculsi sunt dolore, præcipue cum demirarentur, sive ignorarent, quid facto opus esset, tametsi sive quamvis jam dudum conceptam fiduciam super Viri Dei adjuvamine non usquequaque exuerent, quin magis ac magis rogitarent, quatenus puer veluti antehac suis medicaretur intercessionibus, spondentes, se in antea nullam commissuros negligentiam, imo acturos enixe, ut tale in cancellis publicaretur miraculum. Quare demum pro secundo, divo confessore Simperto suppetias seu auxilium ferente, percepit sanitatem.

[18] [morbo lethali, capius veragine, gutture tumido laborantes, gibbosus, dorsï dolorem patiens,] Adeo quædam persona fuit gravata morbo ingenti, ut sibi nil aliud præter mortem imminere videretur. Attamen nihilominus pro sanitate recuperanda votum emisit, sepulchrum divi Simperti quibusdam cum oratiunculis accederet, ac unum ibidem nummum offerret, sicque, Altissimo favente, validitatem indepta est bonam. Optimæ quidam conversationis adolescentulus per plures annos vertigine capitis graviter molestatus. Unde, postquam in honore divi patris Simperti se specialem quotidie dicturum orationem promisit, gratiose liberatus fuit. Guttur cujusdam personæ in tantum fuit tumefactum, ut quasi mortis esset constituta in articulo. Voto autem per eam facto una cum oblatione nec non oratione beato scilicet patri Simperto, ab istiusmodi se liberatam gaudebat discrimine. Quidam puer tres circiter annos seu per tres annos gibbum admodum desormem habuit, qui tamen meritis beati Simperti ab eo sublatus est, quoniam id a parentibus instantissime postulatum fuit: cujus etiam causa ad Sancti promiserunt ipsum puerulum una per corpus r cum lumine capellam sistere velle, dum expers fieret istiusmodi deformitatis, sicut postea contigit: nam pristinam accepit sanitatem. Quædam persona, dorsi cruciatu graviter conflictata, sancti Simperti spopondit se una cum cereo lumine mausoleum invisere velle, unde ejusdem opitulatione commeruit sanatum iri.

[14] [calculosus, cæcutiens, cæcus, vermibus cruciatus, herniosus, capite laborans, phreneticus,] Eodem tempore Petrus Weïss de Meringen s infantem calculosum, nondum semestrem, habuit, cujus per tumbam t meritis sancti Simperti octo lapilluli quantitatis pisarum exivere (nam lapillos custodi præsentavit) ac eos servatum iri valde rogitans, ac publice monstrari cum maxima gratiarum actionum relatione. Virgo quædam, longo cæcutiens tempore, sancti patris Simperti orationibus visum obtinuit clarum, voto prius emisso, quod apud ejus sepulchrum beatæ Virgini Mariæ unum oraret rosarium. In Finningen rurestri Petrus Prunner cæcus fuit annis tribus in uno oculorum, cui tandem, ut beato Simperto fecit votum, lumen ejusdem ocelli restitutum est. Puer cujusdam matrisfamilias tam vehementer vermes habebat, ut mortis quasi periculum incurreret. Postquam autem ad sancti Simperti tumbam uno cum lumine cereo secundum corpusculi latitudinem fuit devotatus, statim expectatam sanitatem suscepit. Udalricus, piscator Augustensis, ruptus viginti annis fuit. Idcirco quam maxime sancti Simperti supplex petiit juvamen, seque cum media ceræ libra ad mausoleum ejus devovit. Hinc Deus, cui nihil est difficile, rupturam istiusmodi ab eo meritis sancti Simperti usquequaque sustulit. Dolor magnus caput cujusdam mulieris invaserat, qui tamen meritis depellitur sancti Simperti, voto postquam se strinxit ejus sepulchrum visitaturam, isthicque juxta capitis latitudinem cereum accensuram. Stephanus Werenhofer de Lantsperga u puerum habuit phreneticum, quem cerea cum effigie instar pueruli plasmata sanctum ad Simpertum vovit, cujus & meritis sanitatem percepit.

[15] Barbara Mayrin de Limershausen similiter intercessione divi Simperti, [mentis impos, hernios, brachio dolens,] cui fecerat votum, mederi a Deo meruit in ruptura, quam viginti quinque annos habuerat. Eadem tempestate Udalricus Tockler de Graben x per semiannum ita morbo fuit affectus, ut e lecto & surgere propriis non posset viribus, & ad cerebri tantam veniret exinanitionem, ut tum sensus, tum rationis sieret expers, adeoque nullum agnosceret hominem. De quo conjunx ejus quamplurimum doluit, propemodum mariti solatio desolata: per aliquot dies lachrymas effudit abunde. Postremum, audita miraculorum fama, quæ siebant ad beati Simperti sepulchrum, illuc & ipsum maritum recuperandæ sanitatis gratia lineis exutum ac discalceatum vovit. Quid plura dixerimus? Nam Deus, a quo dependet & cælum & terra, mirabilis in Sanctis suis existens, interventu, ut pie creditur, divi Simperti intra quindecim dies tantum roboris viginti horis præfato dedit Udalrico, quo illa, quæ uxor voverat, ipsemet persolveret, ac quæque, ceu dicta sunt, custodi referre posset. Habebat quædam persona in uno brachiorum usque adeo crebras & magnas puncturas, ut quiescere nullo potuerit tempore. Hæc sancti antistitis Simperti implorabat juvamen, dejurioque figens se, dum sanaretur, brachium cereum sub ipsius laturam honore: quo peracto, quivis dolor opitulatu beati Simperti propulsatus est.

CAP. IV.

[16] Martino Stinger de Vischach eatenus collum tumuit, ut nec comedendi gratia hiscere per aliquot tempus potuerit. [collo tumens, toto corpore dolens, herniosus, paralytica, morbo caduco obnoxius:] Demum vero, dum voto se astrinxit beato patri Simperto, integram adeptus est sanitatem. Persona quædam ingentes toto in corpore cruciatus perpetens se ad sanctissimum Simper ti mausoleum certis devotavit cum devotis oratiunculis & sanata est. Udalricus Eberlin ex Berckan y puerum habens nondum bimulum existentem, qui admodum ruptus erat, posteaquam vero cum quartali ceræ ad sanctum devotatur Simpertum, e vestigio discrimen ruptionis elapsum est. Quædam honesta mulier, cui nomen Magdalena Riederin de Purgen z, per septennium existens paralytica, votum emittens, se, quamprimum ire posset, ad divi Simperti honorem mediam ceræ libram sacraturam, sanitatis compos efficitur, & decima quarta die aa post votum ipsamet Viri Dei tumbam accedens, quæ voverat, mancipavit effectui, gaudens sana domum repedavit. Præterea Christofori Franck filiolus, gravi utique morbo laborans, videlicet Herculeo sive caduco, meritis sanctissimi patris Simperti fit sanus, dum ad basilicam ejusdem Sancti una cum libatione devotatur.

[17] [paralytica, herniosus, infans in articulo mortis positus,] Quædam mulier, nomine Barbara Schulerin, ex villa Puttenbach orta, per anni curriculum septem minus hebdomadibus valde gravi quassata morbo, præcipue tamen tribus mensibus, in quibus totaliter clinica sive paralytica exstitit. Intercessione beati Patris, jam dudum Episcopi Augustensis urbis, sanitatem indipiscitur, quando Sancti sese promiserat invisere tumbam, atque illic libram ceræ, nec non quædam alia velle ad honorem Dei ac divi Confessoris libatum ire. Quidam, nomine Magnus, telarum orditor de Gesserhausen, ultra triennium ruptus, sumpta fiducia percipiendæ sanitatis per merita sancti Simperti, semet ad ejus tumbam cum libra ceræ votivum reddidit. Nec id frustra fecit, quandoquidem usquequaque divi Præsulis intercessione ruptura distollitur ab eo. Honesta quædam persona in Augusta Retiæ, ecclesiæ sancti Mauritii parochiana, puerulum solito more cum balnearet, subito livescebat puer haud aliter, quam mortuus foret. Quapropter nimis anguslata nesciens prorius, unde talis nigredo puero advenisset, sanctum obnixe invocans Simpertum, infantulum, quem quibusdam cum muneribus ei devoverat, suppliciter commendans. Sicque puer post pauxillum temporis spatium respiravit, livorque paulatim pristinum in candorem vertitur, ac medium circiter annum postea superstes fuit.

[18] [gravi morbo detentus, herniosa, puer ambustus,] Mauritius, institor de Mindelhaym bb, admodum quam gravi mensibus decubuit tribus tali infirmitate, quam nec ulla quiverit levare medicina, quamquam sæpius frustra physicorum adhibuisset operam. Quocirca (necesse quidem erat, ad aliquem ut se, juxta quod in Job dicitur cc, converteret Sanctorum) divi Simperti instantissime flagitavit juvamen: votum faciens paulo mox convaluit. Nec illud certe puto prætereundum, quod mulier quædam duodecim prope annos rupturam perpetens, postquam annulum, quem habebat, argenteum se spopondit sub honore præfati Confessoris oblatum ire, Cunctipotentis gratia, qui cuncta restaurat verbo, sanitatem percepit. Alio similiter tempore divi Simperti declarata est sanctitas. Nam Petrus sartor de Kirchdorff puerum non adhuc bimatulum seu duorum annorum existentem habuit, qui se bullienti jure sive offa, quod super se fuderat, eatenus læsit, ut nullam dies noctesque valuerit habere quietudinem. Unde consternatus animo præfatus Petrus obnixe sanctum Simpertum, de cujus nunc miraculis audierat, rogitavit, pro puero suppeditare dignaretur, pollicens ipsum simul cum aliquo pondusculo ceræ ad ejus tumulum, si mederetur, sistendum esse. Misericordia igitur divina Sancti sui precatu condescendens, puerulum a combustionis dolore prorsus reddidit liberum.

[19] [brachio dolens, pede manuque debilis, dorsi doloribus cruciata, mutus, morti proxima,] Fuit nuper fæmina, cui nomen Agnes Warhapperin, pagum Pergen habitans, quæ in uno brachiorum doloribus, quos ex quodam susceperat casu, cruciabatur magnis. Sed mox eam ipsam defecere dolores, ut beatissimo Simperto se oblaturam pollicebatur ferreum brachium, & sic tandem melius habuit. Quidam Augustensis apoplexia dextri pedis & manus officium amisit: post votum factum beato Simperto sanus efficitur. Quædam fæminarum gravissimas dorsi perpetens punctiones. Sed, cum se ad sancti Simperti tumbam cerea cum imagine puerulum præ se ferente votivam constituisset, omnimodam adepta est sanitatem. Augustensis quidam Joannes Zolrer, auriga existens cum una dierum sua cum quadriga mercibus referta Nurnbergam dd versus contenderet, onustum super ipsum cecidit plaustrum, ac usque adeo quælibet ipsius membra comminuit, quo per triduum mutus omnino exstiterit. Ad sanctum vero Simpertum ubi cum libra ceræ votatus fuit, loquelam recepit. Margaretha Stellin de Iglingen, non longe ab oppido Landsperg distante, cordis cruciatibus viginti circiter annos laborabat adeo magnis, ut fere post mensem vel sex septimanas ecclesiasticis præmuniretur Sacramentis (nam præ nimio dolore nonnumquam contingebat, quod in instanti putaretur spiritum efflatum ire) quæ tamen etiam sancti juvamine Simperti non caruit, dum ipsius ad tumbam se cum lumine per corpus ee vovit, eo quod translationem ejus nec non miracula, quæ Deus mediante ipso dignatus est operari, certo audivisset relatu.

[20] Puer septennis balncatoris, cui nomen Michaël, [calculosus, mortis in periculo versans, vertigine laborans, tribulatione oppressa beneficum sibi S. Simpertum experiuntur.] in Magershausen calculosus in tantum extitit, ut sæpenumero mortis subjaceret periculo. Patre autem se cum quinque personis pueri causa ad sancti Simperti tumbam vovente, mox immodicus sive magnus lapillus per ejus egreditur fistulam, quem postea custodi porrexit, puellumque, mediante sancti patris Simperti interventu, sanatum ostendit. Puella quædam nimia corporis insirmitate agitabatur eatenus, ut haud quidquam cibi degustare potens esset. Quare de ejus vita propemodum desperabatur. Verum ea sancto sese devovit Simperto: bonam illico valetudinem indepta. Augustensis quidam, Joannes Purger vocitatus, per biennium apprime capitis morbo, quem vertiginem indigitare solemus, laborans, voto facto beato confessori Simperto una cum crucifero (pauper nempe fuit) usquequaque dolor tollitur ab eo. Virgo quædam per semestrem sane quam magnis in periculis ac tribulationibus extitit; ita ut nullo posset se remedio ex his evolvere turbis. Unde siducialiter se sancto commendavit Simperto (qui certe fidelis ceu propatulum est, in periculis extitit assertor sive liberator) cujus etiam opitulamine liberata est.

ANNOTATA.

a Sic etiam habent Mss. nostra.

b Indicat auctor Sigismundum Maisterlain, Chronici Augustani scriptorem.

c Dein ex Priore factus est abbas S. Udalrici.

d Ultra Danubium siti, 5 circiter milliaribus Germanicis distans Donawerda Ulmam versus.

e Ms. Gam. recte: sacristano.

f Bavariæ oppido, Augusta Vindelicorum haud procul dissito.

g Supple ex Ms. Wilth. vovit.

h Oppido Sueviæ ad fluvium Wertach.

i Ms. Wilth. duabus septimanis. Gam. 25

k Ms. Wilth. annos sex.

l Idem: sex circiter annos.

m Sueviæ scilicet, non procul Augusta Vindelicorum.

n In ducatu Bavariæ ad lacum Ammersee.

o Id est, ut opinor, cum candela corporis sui longitudinem adæquante.

p An cum cereo ejusdem, cujus erat ejus caput, spissitudinis?

q Utrumque Ms. habet: cum itionibus.

r Videsis, quæ ad lit. o paulo ante sunt dicta.

s Bavariæ pagus est, duobus circiter milliaribus & dimidio Augusta distans.

t Lege: tubum.

u Bavariæ oppido ad Lycum fluvium.

x Vico prope Landspergam. Vide lit. u hic. Ms. Wilth. habet Braben.

y Haud procul Augusta ad fluvium Wertach locum invento, cui nomen Bercha.

z Vico prope Landspergam. Vide supra lit. u.

aa Ms. Wilth. habet: primo die,

bb Sueviæ oppido haud procul ab ortu fluvii cognominis.

cc Lib. Job cap. 5, ℣. 1.

dd Amplam & liberam Germaniæ urbem in Franconia.

ee Vide lit. o.

* forte his

* lege: petit

* sponsu seu promissa

* supple devoverunt, &

* an cum?

* l. ad tumbam Sancti offerret,

* supple spondendo

* abundas

LIBRI MIRACULORUM S. SIMPERTI
Ab anno MCCCCLXXXVIII ad MCCCCXCV patratorum
PARS II.

CAP. V.

Eodem tempore Benedictus Roskopff ex Rain a visus indipiscendi gratia (luscus siquidem in uno oculorum fuit) cum quartali ceræ sancto votum faciens Simperto, [Luscus, dolore denium] continuo Augustam versus iter arripuit. Verum in via (ut magis forsan sua probaretur constantia) tantos ventum ob validum tolerabat labores, [ut] aliquantisper, domumne repedaret, an prosequeretur iter, anceps esset. Parva nimirum spes sibi erat perveniendi ad limina. Postea vero in se reversus, Deique ac confessoris Simperti, cujus in honore viam ingressus fuerat, fretus auxilio, proficiscitur ultra. Nec fides ejus, nec tanti laboris fatigatio mercede justa frustratur. Sanctus enim Simpertus voti compotem suum faciens b famulum: quoniam oculi acies perdita suis meritis, quando haud multum longe progressus fuit, restituta est. Huic c veluti duobus e fratribus, in divi Udalrici monasterio professis, die sequenti, postquam factum erat, in præsentiarum cujusdam viri perquam honesti, consanguinitate sibi devincti, ipsemet magno cum gaudio ad Dei gloriam enarravit, confessorisque sui Simperti. Quædam persona dolore dentium in tantum affligebatur, ut nullam prorsus quietudinem habere posset. Invocato autem sancto Simperto ab ea, spopondit, se quotannis ipsius profestum jejunaturam & candelam & dentes cereos ad ejus mausoleum oblaturam. E vestigio restituta est sanitati.

[22] Cuidam similiter virili personæ caput dolebat valde: [capitis, brachii laborantes, oculis captus, lusca, membris debilis, gravi morbo affectus sanati:] qui tamen dolor beati Simperti meritis depellitur, quam cito huic juxta capitis latitudinem unum lumen devovit. Nec silendum reor, quod paucos ante dies quædam persona se ad quemdam hujus monasterii veriloquum contulit, maximos se dolores in uno brachiorum habuisse asseverans. Sed is d suum beato Simperto polluxerat e annulum, sanitatem omnimodam quamprimum nactam fuisse. Cum igitur votum, quemadmodum par fuit, persolvere vellet, alia supervenit persona rogitans sibi annulum vendi, pecuniamque eandem beato Simperto offerri. Hac eadem itaque petitioni consentiente, statutoque die, qua pecuniam perciperet, cum concladium seu annulum dare vellet, mirum dictu! ipsum reperit fractum esse. Fuit nuper Joannes Gremenbach f in Memingen g, quindecim septimanis oculis captus, qui postmodum, sancto suppetias ferente Simperto, cui votum emiserat, illuminatum iri commeruit. Anna Frein, de Engelried oriunda, uno oculorum per biennium lusca fuit, quæ tandem beatissimi patris Simperti opitulantia visum recepit, facto prius voto, quod ipsius Sancti quotannis, id est, singulis annis, inviseret tumbam. Thomas Cerdo de Tonhausen h omnibus in membris sane quam magnam per quadriennium sustinens debilitatem, mediante i divo Simperto, post votum factum, meritis, vires eorundem recepit. Fuit nuper magnæ honestatis persona, quæ duos se cereos secundum corporis & capitis sui latitudinem sanitatis impetrandæ gratia (decem siquidem circiter hebdomadas graviter vexata fuerat insirmitate) ad sancti Simperti sepulchrum spopondit daturam, sicque,suffragantibus beati Patris orationibus, quamprimum fuit potita corporis sanitate.

[23] Contingit, quando Deus etiam nobis in tribulatione existentibus, [restinctum] nec supplicantibus suorum propter Sanctorum merita subvenire dignatur, ceu sane quam liquido lector quisque studiosus ex sequentibus dignoscere poterit. In loco enim quodam, Hailbach nominato, vir, cui nomen Joannes Eberlin, degebat. Huic dormienti per somnium beatus est visus astitisse Simpertus: Age vero, dicens, me invocato; tum (propria quippe domus sibi flammis exuri videbatur) ab incendio liberabere. Porro visionem expergefactus flocci pendebat, potissimum quia necdum quidpiam super divi Patris acceperat sanctitate.

[24] Contigit autem non longo post tempore (in sancta utpote vigilia Paschæ) cum intempesta nox esset, [incendium,] domunculam, ubi furnus erat, flagrare, quibus ex flammis etiam stabulum cœpit exuri. Neglecta nimirum solent incendia sumere vires. Tum ubi experrectus talia videns, quid factu foret opus, omnino ignoravit, maxime quia magno ab hominibus segregatus fuit discrimine. Domus enim ipsius seorsum in campo situabatur. Demum vero sibi, quam dudum dormiens habuerat, visio in mentem veniens k lachrymanbundus beati Patris flagitavit adjumenta. Heu! heu; clamitans, destituor auxiliis, nec ab igne possessiunculam quivero tutare meam. Mi patrum sanctissime! quemadmodum noctu præcepisti mihi, præstes auxilia. Supplex igitur tuum deposco subsidium, quævis tuæ recommendans fidei. Faxis proinde tuo nunc oramine hæc grassari cesset flamma, ulterius ne progredi ausit, ne per hanc omnis mea pessumeat substantiola; Mirum dictu! Vix in hunc modum finierat verba, ignis quælibet dimisit ædificia, idque factum esse divi Simperti meritis, nemo fuerit, qui dubitet.

[25] [paralyacæ, herniosis, mutilo,] Agnes Stretlin de Dingna, quæ tribus annis paralysi decumbebat, sancti Simperti opitulatu fuit restituta valetudini, postquam se lumen per corpus & unum cruciferum in ejus honorem vovit offerre velle. Joannes sutor de Sutershoffen l triennem m habens filium. Is casu, nescio quo, … n existens hebdomadarum in genitalibus rupturam suscepit. Qua de causa ipsum media cum libra ceræ ad sancti Confessoris devovit tumbam, sicque ejus meritis, propitiante Deo, a quo omnis medela, sospitatem indeptus est. Quædam persona maxime ultra rationem majorem in modum rupta, spondens se juxta sepulchrum sancti Simperti Dominicam Orationem cum totidem Salutationibus Angelicis septuagies septies oraturam, nec non cereum illic oblaturam, pergratiose ab eadem liberatur ruptura. Cuidam Augustensi, nomine Laurentio Winter, filiolus erat, qui matris ex utero digitellorum carebat articulis. Quocirca motus pater, haud secus quin nihilo eadem puero membra fuerunt, quam mancus si extitisset, ipsum ad beatam Virginem in crypta, quæ in cœmeterio juxta monasterium sancti Udalrici situatur, & ad sanctum Simpertum devovit, ipsorum pueri causa magnopere flagitando suppetias seu auxilia, quæ postea fuerunt secutæ; quia digitorum & articulorum ac manuum officia precatu beatæ Virginis & divi antistitis Simperti usquequaque & ex toto sortitus est.

CAP. VI.

[26] Honesta quædam mater-familias multo jam tempore gravi afflicta morbo, [gravi morbo afflictis,] ita ut physicorum eam medicari valeret nullus, cum tamen multum studii operæque in quærendis remediis posuisset, cum cordis intenso affectu sancto se Simperto recommendavit, votum emittens de quibusdam implendis ad honorem Sancti, ut sanitatem indipisceretur. Unde factum est, quo beati Confessoris interventu talis morbus ab ea tolleretur. Puerulus quidam eatenus gravi afficiebatur infirmitate, quo vel parentes de ipsius vita desperarent, quamquam nihilominus beatum obnixe rogitarent Simpertum, quatenus puero dexteram daret seu auxilium præberet, spondentes sese ceream effigiem instar pueri sub ejus honore oblaturos. Quid plura? Vix votum emiserant, extemplo seu continuo puer melius cœpit habere, ac tandem, Deo suffragante ob sancti Simperti merita, omnimode convalescit.

[27] Digitus cuidam mulieri ex Haimhoffen adeousque exuberavit, [e digito laboranti, corpore infirmo, in tribulatione versanti,] quo instar manus quantitatem complecteretur. Huic memoriæ succurrit beati Simperti sanctitas & miraculorum gratia, quæ dicebatur de illo; sumpta fiducia recuperandæ sanitatis, sepulchrum ejus adiit, ac inter orandum digitulum putulentum * seu sanie plenum super altare Confessoris posuit, qui parvum post intervallum medius crepuit, saniesque plurima ex illo mirifice fluitans voti compotem fecit mulierem. Sixtus Hegeling in Fischach puerum habuit, qui præ magna corporis infirmitate neutiquam stare vel aliquorsum transire valuit, ceu ejus loci parochianis quibuslibet constat. Unde parentes ejus audientes miracula, quæ divina Misericordia per sanctum Simpertum patravit, ipsum puellum Sancti commendaverunt fidei, votivumque hunc constituentes obnixe postularunt, sospitatem filiolo impetraret. Sequenti proinde luce surgebat e lecto, transiens, ubilibet locorum cupiebat, Simperti vero id meritis accidisse, nullus est, qui deneget. Persona quædam valde honesta (prædestinati etiam aliquando, testante Scriptura, fornace Babylonica probantur acrius) ingentibus tribulata tentationibus, per interventionem beati Simperti fuit ab eisdem liberata, postquam votum cum duabus Missis & annulo suo Antistiti fecit sanctissimo, scilicet Simperto.

[28] Accidit eadem tempestate Petrum Has in Hirblingen habere puerum, [fluxum capitis passo, e pede, latere, partu,] qui duos circiter annos fluxu capitis admodum discriminoso fatigatus fuerat. Sed tandem quibusdam cum oblationibus ad viri Dei Simperti devotatus sepulchrum, ad statim incolumitatem percepit. Quædam matronarum malum habens pedem aliquarum candelam librarum ad beati Simperti tumbam vovit: deinde illico sanitatem accepit. Sympertus sartor ex Hymelstetten per quadriennium uno in latere gravissimos pertulit dolores, ut ipsum sæpenumero ex talibus propemodum mors sequeretur. Qui tandem sanitatis potiundæ gratia quartale unius libræ de cera recepit sese ad viri Dei tumbam Simperti oblaturum: sicque divi interventu Simperti sospitati fuit restitutus. Honestissima quædam mulierum, ut puerum enixa fuerat, magnam incidit corporis infirmitatem, quæ tamen miraculose propulsabatur ab ea meritis gloriosæ Mariæ Virginis, nec non beati pontificis Simperti, quorum narraverat patrocinium, dejurioque se adstrinxerat, duos beatæ Virginis Rosarios in prædicta * animarum crypta se dicturam, unam insuper candelam per ventrem sua cum oblatione ad divi Simperti capellam sacrificaturam.

[29] Meritis sancti Simperti puer annorum tredecim, [calculo, adversitate,] calculosus existens, sanatus, prius tamen per genitricem suam facto voto, singulis, quoad viveret, annis duarum unciarum cereum sub honore beatissimi Patris offerret. Istiusmodi nempe voto emisso, complusculi per virgam ipsius exivere lapilli. Id autem precatu divi Confessoris fore factum, reor subdubitare hominem saltem sanæ mentis neminem. Contigit, quamdam personam duris agitari adversitatibus (sæpe quidem numero Deus quosdam remordet adversis, ne longa felicitate luxurient) quæ postremum divi Simperti opitulamine, cui se commendaverat, erepta fuit ab iisdem adversitatibus. Michaël tabernarius in Maningerin annis quatuordecim, quia calculosus, ingentes perferens dolores, miracula, quæ Deus suum per Sanctum, scilicet Simpertum, operabatur, vero accipiens relatu, sanitatis percipiendæ gratia se monumentum ipsius spopondit invisurum, & in quantum posset, propriis de rebus ibidem oblationem peracturum. Quibus magna cum siducia & sancti Patris invocatione pollicens o, magnæ quantitatis lapillus per tubum viri exivit, quem postea, dum promissa effectui manciparet, custodi consignavit.

[30] [immodico menstruorum fluxu, amentia,] Quædam familiaris in urbe Vindelica, quam etiam fortuna malefida compluribus aliis in rebus spernere solebat, menses sive menstrua citra consuetum morem quam graviuscule patiebatur: quo fiebat, pauperiem toleraret immodicam, seu maximam. Etenim ancillari nequibat, quemadmodum par fuisset, cum tamen aliunde non haberet, quibus vitam degeret. Hæc itaque divi Simperti audiens miracula, cœpit ipsius maximopere rogitare juvamina, pollicens, sub honore ejus duo se daturam numismata, viduam zelans Euangelicam, quæ duo æra minuta obtulit. Inde, quoniam Deus non donum, sed bonam pensitat voluntatem, beato intercedente Confessore, numquam passa fuit tam graviter menstrua, ut prius. Petro sacerdoti de Engelsperg, qui ex quam maxima, qua sex laboraverat hebdomadibus, infirmitate factus fuerat menceps p, tertio divus apparuit Simpertus, adstruens, ipsum sanitati restituendum, cum suum ad mausoleum faceret votum. Ex hoc itaque motus homo, præsertim quia jam ter hujusmodi visionem habuisset, dejurio decrevit, se cum aliquantulo ceræ tumbam gloriosi Confessoris invisurum. Quod votum, compos animi posteaquam siebat interventu beati patris Simperti, complevit.

CAP. VII.

[31] Sexto Calendarum Novembrium die anno Domini DCCCCXCI quædam in primis ac præcipue magnæ honestatis mater-familias ex Gundelsingen sese una cum filiolo suo, [calculo laborantibus,] tertium decimum agente annum, ad sanctissimi patris Simperti, jam olim episcopi Augustensis, sepulchrum conferens, quæ suum perhibuit filium per aliquot calculosum exstitisse annos, atque per quendam, ut putabatur, chyrurgicum incidendo, quemadmodum tali morbo laborantibus mederi solet, hunc fuisse sanatum; sed haud longo post tempore in eandem recidivasse infirmitatem: quapropter & se maritumque suum super hoc admodum fuisse coangustiatos, nescientes, quid facto opus foret. Dehinc sibi (ceu matres facere consueverunt) dies noctesque cogitanti, quonam modo mederetur filio, ad mentem veniebat, se lineis exutam vestibus debere vovere peregrinaturam q eodem cum nato ad præfati Pontificis tumbam. Quo scilicet voto emisso, mox per ipsius tubum, id est, urinæ fistulam, decem non parvæ quantitatis serupi exivere.

[32] [animo anxio, in mortis discrimine positæ,] Bernardus, sutor ex Oberbalbach, per quatuordecim hebdodmadas in tantum & anxietatibus & curis, nescio, quibus apud semetipsum excruciabatur, quo dies noctesque quiescere non valuit. Unde haud ab re seu ratione suspicabatur se fascinatum, præcipue cum causam tantarum nesciret anxietatum. Hinc quoniam hominum sibi conspicabatur deesse auxilium, vovit, se Montem-Sanctum r ob honorem gloriosæ Virginis Mariæ invisurum, & divi Simperti accessurum tumbam, istisque mediam ceræ libram oblaturum, quatenus vel eorum saltem patrocinio ab istiusmodi eximeretur molestiis, sicut postea contigit. Nam breviter prorsus fuit liberatus ab iisdem vexationibus. Pridie Calendas Decembris, sive in die S. Andreæ apostoli anno Domini MCCCCXCI cum divi Simperti, Augustensis jam olim episcopi, corpus secundarie fuit inventum, sane miraculum notatu dignum accidit. Mulier enim quædam, nomine Agnes Peuterleini de Waltpach, prædictæ intererat inventioni, quæ clanculo terræ aliquantulum, ubi sancti Confessoris requieverat corpus, rapiebat, suis confidens oculis, qui tum perdolebant, sibi restitui sanitatem, dum hosce terra deliniret illa. Verum longe aliter, quam æstimaverat, usuvenit aut contigit: quandoquidem non post talem surreptionem tres horæ fuerant elapsæ, cum terra istiusmodi convertebatur in lapides, tametsi seu quamvis nec si mulier pœnitentiam de furto, quamvis etiam pio, egit: quia tales secum asportavit domum. Quo pervento, gravissimum incidens morbum ac tantisper in hujusmodi ad mortem periclitabatur, sex scilicet hebdomadas, donec & sublata promisit se reportaturam, & ceram in satisfactionem vel potius in Sancti, quem læserat (ceu creditur) placationem ad ejus oblaturam tumbam. Posthac indies corporis robur magis ac magis restituitur, usquequo sanitatem omnimodam percepit.

[33] Puer quarumdam personarum corporeis agitabatur morbis, [puero ægro, graves cruciatus patienti, febricisanti, cæco,] & usque adeo gravioribus, ut parentibus ipsis super vita ejus spes esset nulla. Sed memoriæ eorum succurrebat subito & sanctitas beati Simperti & miraculorum gratia, quæ passim & ubique de illo dicebantur. Sumpta siducia, puerum cum quibusdam donationibus Sancto devinciunt & obligant, vitamque ejus sideliter petunt. Unde factum est, quod haud longo post tempore sanctissimi Patris interventu pristinam recuperarit sanitatem. Quædam persona, postquam * gravibus circumdata cruciatibus divi Simperti meritis ab eis liberatur, quando se uno cum rosario beatæ Virginis ad ipsius se devovit tumbam. Adam Gietter de Thonhausen s, cum febriret, seu febrem pateretur eatenus, ut animam propemodum exhalaret, sancti Simperti maximopere flagitavit juvamen, spondens navare operam, t una Missa sub honore divi Antistitis diceretur, & quia oblationem posse tenus tumbam ad ipsius offerret. Hinc continuo, cum invocaverat patrocinia, salvus evasit. Conrado Zenhart ex Desingen, qui per triennium cæcus fuerat, beati confessoris Simperti, cui votum emiserat, interventione visus sibi plene restitutus est.

[34] Quædam mulier gibbosum habens puellum, quem sancto commendavit Simperto: [gibboso, capias fluxui obnoxio, ex pede dorsoque, corporis debilitate, insirmitate gravi male se habentibus,] cujus patrocinio pauculos post dies fuit exemptus a tali prælibata corporis deformitate. Capitis fluxus item meritis divi Simperti a quodam depellitur puerulo, postquam parens ejus annulum suum in honorem Viri Dei se vovit oblaturam. Quædam mulier de Zusmerhausen u in die S. Thomæ Apostoli venit divi ad monasterium Udalrici, quæ doloribus dorsi ac pedum usque eo per sedecim hebdomadas se perhibuit fuisse afflictam, ut neutiquam & nullo modo aliquo meare quiverit, donec ea ad sancti Simperti sepulchrum se transituram decreverit ac xeniolum in ejusdem Sancti honore se oblaturam spoponderit, subito pristinam se indeptam fuisse sanitatem. Item puellus Petri Kugel de Gesserhausen meritis beati Simperti sortitur sanitatem (cum tamen biennio debilitate corporis laboravisset) ubi ad sarcophagum sancti Patris cum lumine ac uno numismate votatus fuit. Margaretha de Aix similiter patris Simperti interventu medetur ab infirmitate perquam magna, postquam se tumbam ejusdem Sancti cum quadam oblatione proposuit accessuram.

[35] [anxietatibus, capitis doloribus agitatis, gibboso, cæcutienti, hernioso,] Joannes Kunig per trimestrem corporis & animi maximis circumdabatur anxietatibus, neque, saltem humanitus, faciliter talibus eximi potuit. Quocirca sancto se Simperto vovit, se quotannis unum oblaturum denarium, obnixe supplicans, ut suam dignaretur misereri ærumnam, & eam ipsam sanctis orationibus eliminatum ire, quod & secutum est. Nam brevi postea utriusque hominis tranquillitatem plenam beati Patris interventu sortitus est. Ingentes quædam persona capitis dolores per notabile tempus perpessa sancti Simperti meritis sanitatem indipiscitur, voto antea emisso, quod duas (quoniam non attendit Deus pretium muneris, sed devotionem offerentis) sub ipsius Sancti honore aures libraret cereas. Puerulus Erhardi Steirer precatu sancti Simperti a gibbositate, quam per quinquennium habuit, eximitur, statim postquam cum oblatione Sancto fuit devotatus. Cuidam personæ oculi diu cæcultabantur x & adeo graviter, ut etiam Hostiam sacram, dum a sacerdote in ara elevaretur, neutiquam contemplari posset. Quæ tandem, postquam sancto Simperto duos vovit oculos, e vestigio lumen sat competens oculorum meruit obtentum iri. Joannes Ziegler de Herbersthofen y item a Deo, qui cuncta solo verbo restaurat, quadam in ruptura sancti Simperti meritis sanatur, posteaquam eidem Confessori mediam se libram ceræ daturum pollicitus est.

CAP. VIII.

[36] Persona quædam de Zusmerhausen z ad beatissimi antistitis Simperti sarcophagum se contulit, [cordis dolore affectæ, surdastro,] quæ cordis dolore per mensem, ut adstruebat, quam gravissime fuit affecta. Verum ubi sese promiserit, parumque ceræ (parvos equidem parva decent) ad Sancti sepulchrum oblaturam, pristinæ mox fuisse sanitati restitutam. Joannes currifex de Pibraco tres circiter annos surdaster existens. Cui, postquam pileum suum siligine fartum divo pollicebatur Simperto, auditus est restitutus. Verum [quia] in persolvendo non fidelem se gessit, nempe capellum haudquaquam semel, quod voverat, plenum obtulit, justo Dei judicio iterum obsurdescebat, quatenus experiretur Superis infidelem, non solum stultam seu temeram aa displicere promissionem. Unde homo mirandum in modum conculcatus factæ fraudis pœnitens adhuc siligine plenius pileum beato devovit Antistiti. Quod ubi mancipavit effectui, mediantibus precatibus, quem invocaverat, impetravit auditum. Quædam persona perhonesta graves tantisper dolores sustulit cordis, donec vovit, se navaturam, quod una in honore S. Simperti legeretur Missa, & suum in gazophylacium eleëmosynam poneret, quin & quindecies Orationem Dominicam cum totidem Angelicis Salutationibus suam circa tumbam oraret. His omnibus nempe promissis, hujusmodi cordis dolores mox ab ea eliminantur.

[37] Sanitas item cuidam puerulo divi antistitis Simperti precatu restituitur, [puero infirmo, astmate laboranti, nocturnis phantasmatibus vexato, morbo diuturno affectæ,] posteaquam uno cum lumine ac denario nec non beatæ Virginis rosario ejus ad sepulchrum fuit devotatus. Quædam persona quatuor circiter annos crebras propter punctiones circa cor anhelitus (quia orthopnoica, id est, suspiriosa fuit) quam maximas habens difficultates, patrocinio sancti antistitis Simperti restituitur sanitati, postquam se decies quotidie sub ejus honore cum totidem Ave Maria Dominicam promisit dicturam Orationem. Andreas, cognomento Hierzog de Purtenbach, triennem habuit siliolum, qui præ terroribus inter somniandum saltem ad tempusculum dormire non potuit. Unde ipsum ad sancti Simperti tumbam una cum libra ceræ pro liberatione ejus duxit esse sistendum: quo suis ab hujusmodi nocturnis phantasmatibus puer beati Confessoris interventu liberatur. Item eadem tempestate fuit mulier quædam Agathes Tagwerckerin ingenti plus quam quinque annis morbo prædita, cui nullus (tametsi complures habuerit physicos ea propter consultos) mederi potuit, ideo forsan, ceu pie creditur, [ut] hominibus claresceret, quanti sanctus Simpertus apud Deum esset meriti, cujus postea interventu (nam fecerat ei votum consequendæ sanitatis gratia) corporis sirmitudinem accepit.

[38] Præterea sub idem tempus in Vigilia Nativitatis Domini quidam virorum volens, [in itinere periclitanti, ex pede, guiture, obstructis faucibus,] nescio, quorsum proficisci. Porro quia viæ nescius per sex fere horulas cœpit ultro citroque seu huc atque illuc per campum palare & vagari, nec ullo quivit modo (quia nix terram operuerat) regiam invenire viam. Idcirco se vix citra periculum, sive absque discrimine, ad hominum posse pervenire consortium omnimode desperavit. Verum enimvero simulatque cum tribus rosariis orandis, totidemque luminibus se divi confessoris Simperti spoponderat sepulchrum accessurum, per merita ejusdem Patris istiusmodi exoneratur discrimine ac via debita pervenit, quo tendebat. Quædam persona pedem aliquandiu malum habens: & postquam se sancto Simperto constituit votivam, pedisculi omnimodam indepta est sanitatem. Etiam alia persona graviusculos in jugulo aliquandiu dolores perpetens bb, sumpta fiducia recuperandæ sanitatis, quadrantem ceræ sancto devovit Simperto, cujus & meritis gratiose ab istiusmodi fuit liberata periculo. Nam cc etiam cuidam puellæ ossiculum inter comedendum ad guttur venerat, idque integrum per dem, tametsi plurifaria quæritaret remedia, haudquaquam extrahere quivit. Quocirca vel quamobrem, quoniam quovis alio fuit destituta auxilio, sancti patris Simperti cœpit flagitare auxilium. Tunc paulo mox, id est, statim cum parvo intervallo mirum dictu! ipsius meritis omnem citra dolorem ossiculum e gurgulio transivit.

[39] [incolumitas restituta.] Demum jam in calce scribendorum Miraculorum haud omittam miraculum plane notatu dignum. Monasterium sancti Martini Prenzenhausen, Ordinis divi Benedicti Augustensis ecclesiæ œconomum, quem Latine dispensatorem rite dixerimus, & nonnulli magistrum curiæ indigetant seu vocant, domus suæ, quam tunc in suburbio Gundelfingen dd possederat, habens, cui nomen Thomas Franck, qui per quatuor circiter septimanas adeo gravibus omnium viscerum stimulabatur doloribus, ut desperatus propemodum ab omnibus fuerit. Nequibat enim vel cibi vel potus pitissare quippiam. Omnia siquidem stomachabatur cibaria. Quo fiebat, sibi assistentes nihil præter mortis horam in eo præstolarentur. Subito autem (nec dubium, quin divinitus, quia sine divino Numine nihil salutis inspiratur homini) huic in mentem veniebant miracula, quibus confessor sanctus certe Simpertus in Augusta pollebat Vindelica. Qua de re intimo ex corde flagitare Sanctum orsus est, quatenus & sibi maxima in corporis debilitate constituto dignaretur suppeditare seu auxiliari, pollicens, dum convalesceret, ipsius mausolæum pariter cum conjuge sua invisurum, ac illic oblationem argenteam sacrisicaturum. Quid plura? Nondum infirmus plene votum emiserat, meritis sæpe dicti patris Simperti suffragantibus, per Dei gratiam, a quo omnis medela, viribus fortescere cœpit, ac pristinæ tandem fuit restitutus valetudini. Fecit autem Deus, suis in Sanctis existens mirabilis, hoc miraculum per beati confessoris sui Simperti merita anno MCCCCXCIII.

Finiunt Miracula, quorum laude coruscat &c,

ANNOTATA.

a Bavariæ oppido, qua Lycus in Danubium se exonerat, sito.

b An fecit?

c Legendum forte: restituta est huic, veluti &c.

d Lege: ubi ex Ms. Wilth.

e Promiserat vel pollicita fuerat.

f Ms. Wilh. habet: Dremenbach.

g Oppido Sueviæ ad Ilaram fluvium in Augustanæ & Constantiensis diœcesium confinio.

h Sueviæ pago ad fluvium Mindel non procul a Danubio.

i Lege: mediantibus.

k Lege: visione in mentem veniente.

l Ms. Gamansii: Eigarzhoffen. Wilth.: Sigershoffen.

m Ms. Wilth.: biennem.

n Supple ex Ms. Wilth. sex; vel duodecim ex Ms. Gamansii.

o Promissis.

p Mentis impos.

q Ita Ms. Wilth. Alia: peregraturam.

r Seu Andacense in Bavaria Superiori monasterium, in quod Ordo Benedictinus, ab anno 1132 invectus, anno 1455 postliminio reductus fuit. Mons-Sanctus dicitur a servatis illic Sanctorum reliquiis.

s Videsis lit. h supra.

t Supple: ut quod, quam conjunctionem auctor frequenter omittit.

u Sueviæ pago prope Augustam Vindelicorum.

x Cæcutiebant.

y Pagum Habertshoven invenio alterum ad Lycum fluvium inter Augustam & Danubium; alterum item ad Lycum Landspergam inter & Fuessen.

z Vide hic lit. u.

aa Lege: temerariam.

bb Lege: perpetiens.

cc Deest in Ms. Gamansii.

dd Situm id oppidum est inter Ulmam & Donawerdam, ubi in Danubium sese exonerat fluvius Brentz, a quo monasterium, paulo ante memoratum, Prenzenhausen seu Brentzenhausen dictum videtur.

* forte purulentum

* num. 25

* abundat

LIBRI MIRACULORUM S. SIMPERTI
Ab anno MCCCCLXXXVIII usad annum MCCCCXCV
PARS III.

a

CAP. IX.

Vir quidam discretus & ætate ac moribus fidem dictorum præferens, [Tumor pedis,] Joannes Gros dictus, de oppido Weringen b nuncupato, per viginti circiter annos pedis unius inflatione adeo gravatus, ut ad opera, per quæ sibi victus necessaria acquirenda erant, plerumque prorsus invalidus redderetur, votis hic sancto Pontifici cum oblatione emissis, melius mox dum habere inceperat, atque morbo dietim recedente, sui Benefactoris oblitus, dum per eum vota reddere, atque ad sepulchrum Viri sancti se præsentare differret, morbo redeunte, priores dolores cum pœnitudine dilati voti gemere cœpit, & lamentabiliter Sancto unam libram ceræ offerens, veniam postulans. Quid autem huic viro post hoc contigerit, & utrumne postea priora beneficia sanitatis per intercessionem Confessoris Divinitas in eum iterum contulerit, mihi non constat.

[41] Quædam honesta mulier, Anna Wagnerin dicta, [brachii & calculi dolor,] de villa Fischach c, mirabilia de sancto patrono nostro retulit Simperto. Hæc enim per duos integros annos brachium dextrum adeo per vehementissimos dolores sibi inutile redditum ait, ut non solum ad ullos labores inutile sibi fuisse, sed & ex vehementia doloris plerumque in furiam se pene versam adstruebat d. Ego porro ex clara ejus narratione maleficiis eam adactam fuisse existimo e. Hæc igitur dum vi doloris in diversum cogitabunda, utrum de cætero posset convalere, si sancto Simperto se devoveret, imaginaretur; nec tamen votum voveret deliberata, subito ignotum sanitatis vigorem brachio infundi, morbumque sensim recedere advertit, quæ nil certius, quam a sancto pontifice Simperto hoc sibi donum sanitatis collatum f, quod animo revolverat votum, mox opere cum oblatione complevit, veniensque in die S. Augustini anno MCCCCXCIV ad sepulchrum octavam partem libræ ceræ laude cum eximia afferens. Puellus triennis, dum, lapillo urinæ vetante meatum, nimiis doloribus ad extrema pene venisset, parens ejus, colonus villæ, dictæ Arlosried, provinciæ dictæ Reibschenaw, dictus Michaël Gleich, dum, filio misertus, sancto Simperto cum oblatione votum vovisset, mox sequenti nocte, puero dormiente, lapillis absque dolore decedentibus, integram recepit sanitatem.

[44] [grave brachii vulnus, hernia, partus difficultas,] Addidit præterea beatus pontifex Simpertus suam magnificare gratiam cum viro prædicto. Nam filia ejus, puella duodennis, dum, ut solet, foris domum cum pueris luderet, fortuito equi ibidem decurrentis impulsu in terram collisa atque altero brachiolo graviter læsa, grandi parentes percussit mœrore. Qui dum inter angustias deprehensi patrocinium sancti Antistitis, de cujus fama plura audierunt, cum voto & oblatione explevissent, mox ejus beneficium in sanitate siliæ magnifice sunt experti, quod humiliter ac devote petierunt. Michaël Stosser, ecclesiæ nostræ parochianus, dum subito rupturam passus, intestinis defluentibus, ad omnem laborem inutilis redderetur, calamitatem suam granditer ingemisceret, tandem meritis sancti pontisicis Simperti adjutus (nam voto supplici emisso, omni scilicet die vitæ suæ specialem depromere orationem, nec non singulis Dominicis oblationem offerre, extemplo deinde curatus) non frustra se tanti Patroni opem implorasse gavisus est. Quædam honesta mulier Anna Huberin de Mindelshaim g in partu anxia [cum] periclitaretur, voto & ipsa cum oblatione pepli, quo caput ornare consueverat, atque ceræ partem h a partu præpropere liberata, salvatori suo ac almo pontifici Simperto gratias ingentes reddidit.

[45] [gutturis obstructio, oris tumor, calculi, ventris & capitis dolores,] Bartholomæus de Czusenalthaim, dum puerum suum tenellum quiddam in deglutiendo adeo propemodum suffocatum, ut facies ejus jam ad instar carbonum denigraretur, sancto Pontifici pro ope devovisset se aliquid oblaturum, mox præter existimationem liberatum incolumem cum eximia gratiarum actione & lætitia suscepit. Inflatum dum habuit os Appollonia Kezin de Hasselbach i mulier perquam honesta atque eo usque turgentibus per colla venis, per quatuor hebdomadas tumidum, ut jam nihil certius, quam, defluente ad præcordia sanie, mortem inferre existimares, facto voto Præsuli cum ceræ oblatione, sanitatem recepit integram magno cum jubilo cordis. Leonardus Küng de oppido Echingen k, dum quatuor annorum filium diris per tres continuos dies clamoribus ex dolore calculi cunctos inquietantem sancto Simperto cum oblatione ceræ devovet, lapillo ultro progrediente, præter spem subito quietum atque ab omni dolore liberatum puerulum amplectitur. Anna Prunaweini de villa Lechausen l per quatuor continuos annos ventris & præcipue fæminarum continuis gravissimisque doloribus defatigata, ita ut plerumque ad omne opus redderetur inutilis, dum se sancto devovisset Simperto, sanata est profecto *. Civis quidam hujus civitatis, vir inter præcipuos non mediocris, & se per quatuor continuas septimanas & capitis doloribus & ventris vehementissimis torsionibus vexatum, dum B. Mariæ Virgini in crypta Mortuorum ac fancto Præsuli vovisset votum, misericorditer ac integre se sanatum retulit.

[46] Mulier quædam honesta, vidua pauper de Radaw m castro, [phrenesis & testiculi tumor, ventris & capitis dolor, puerperii molestia,] in die Assumptionis B. Mariæ puellum unum cum munere octavæ partis talenti ceræ sancto Simperto obtulit. Hic dum ante paucos dies phrenesi terribiliter adeo agitaretur, ut vitam jam eum vel modicam habere diffiderent omnes, votis cum supplici prece sancto Pontisici a matre ipsius, quam amplius pueri arctabant discrimina, oblatis, mox puer a phrenesi liberatur. Intumuerat præterea testiculus pueri unus vehementer, qui liberatus a phrenesi, & ab hoc dolore eum posse liberari matri spes erat in sanctum Simpertum plurima, devovit Sancto, solvit spoponsa n, & integram a Deo meritis sancti Simperti obtinuit sanitatem. Quidam, Andreas nomine, ex prioribus hujus civitatis dolore capitis ventrisque per quatuor septimanas defatigatus, dum se B. Virgini in crypta Mortuorum ac sancto Simperto cum oblatione devovisset, morbo abeunte, statim se sensit sanatum. Anna Prumillerin de Meringen o, in puerperio molestissima insirmitate adeo gravata, ut tribus continuis diebus clamoribus cunctis secum manentibus requiem omnem negaret, dum sancto Simperto cum oblatione devovetur, dolore sedato, sibi aliisque quietem concessit.

CAP. X.

[47] Anno MCCCCXCV vir quidam inter primos hujus civitatis cives haud infimus asserebat, quia, [delirium, vulnus periculosum,] cum jam ante paucos dies ad thermas perrexisset una cum uxore sua, seu ad balneum naturale, & jam media via occulto Dei judicio comitantem uxorem alienationem mentis omnimodam incurrisse [cerneret] quis inde dolor pudorque virum hunc tenuerit honestum, dicat, qui potest! Anxius itaque & omni humano nudatus auxilio, Deo Sanctisque ejus supplices dedit preces. Denique inter omnes alios Sanctos, quos precibus votisque interpellabat, sancto Simperto peculiariter causam commisit uxoris. Mira res ! Nulla intercedente temporis mora, uxor ad mentem reversa, paucos intra dies omnino convalescens, Deo Sanctisque ejus, ac præcipue beato Simperto, cum voti solutione debitas pro beneficio tanto retulit gratiarum actiones. Margaretha porro, Diettrichin dicta, vulnere periculosissime passa p, ut anhelitu jam prope intercepto, vitam etiam se amissuram trepidaret, dum cum voto ad sancti Præsulis auxilium confugit, mox periculo omni abeunte, frustra se id nequaquam fecisse sensit.

[48] Quidam colonus de oppido Inningen q referens, [pestis, surditas,] quia, cum dimidio prope anno elapso filium pestilentia mortaliter percussum, sancto Simperto cum media libra ceræ pro vita impetranda devovisset, atque statim puero sanato, votum reddere distulisset, apparuisse sibi in somnis visibiliter sanctos Udalricum & Simpertum, & sancto Simperto quidem, quasi indignabundo pro voti dilatione atque comminante, abire disponendo r, sanctum autem Udalricum perstitisse, atque ut votum statim redderet, ne indignationem & vindictam sancti Simperti incurreret, persuadentem. Elisabeth Rymlin de oppido Bobingen tantis capitis doloribus per septem defatigata hebdomadas, ut, vi doloris auditus usu perdito, rationis quoque officium jamjam se amissuram timeret, dum se inter angustias apprehensa sancto Simperto cum oblatione & sacri sepulchri ejus visitatione devovet, sana in paucis illico diebus effecta votum cum gaudio reddens, benefactoris sui Simperti laudes extulit.

[49] [perturbatio mentis, feciei tumor, ventris dolor,] Bernardus Stolz de Betmiis, servus strenui militis domini Georgii Gumpergers, dum quadam adversitate adeo mente gravatus atque conturbatus esset, ut tribus continuis horis absque sensu omni atque loquela velut moriturus jacuisset, cum per anxiam nimirum atque contristatam suam uxorem sancto Simperto cum cerea imagine atque visitatione ejus sepulchri devovetur, statim sensu loquelaque receptis, patroni sui Simperti ipse gaudens circa ejus sepulchrum cum uxore pariter comitante retulit. Inflata erat facies mulieris cujusdam ex parochia nostra, Dietpurgis nomine, vehementer, adeoque in pejus proficiens intumuit, ut communem flatum cum vita cam amissuram, nemo hæsitaret. Denique tanta ejus faciem deformitas obduxerat, ut aspicientibus non hominis, sed larvæ species appareret. Cum igitur ad extremam jam defunctionem devenisset, sancti Confessoris, miserorum consolatoris Simperti recordata, vovit, ut cum oblatione octavæ partis talenti ceræ … s. Quo facto, mox mirum in modum sub unius horæ spatio inflatio in putredinem versa, sanie per buccam copiosissime defluente, mulier sanitati pristinæ eximio gaudio restituitur. Vir quidam honestus, Joannes Balneatoris dictus, de villa Ostendorf prope Kaffbeirn t integro anno vehementissimis absque interpolatione ventris doloribus agitatus ad cunctos pene labores invalidus, dum se sancto Simperto devovet atque cum oblatione ejus sepulchrum nudis pedibus visitare promittit, mox sequenti die, morbo ex integro recedente, ad diu insuetos labores impiger progreditur.

[50] [surditas, capitis dolores,] Mira dicturus sum. Accessit ad tumbam sancti Simperti quædam mulier, Narcissin dicta de villa Puchel, gaudio ipso ac gratiarum actione. Narrabat quippe, quia duæ filiæ (una quidem duodecim erat annorum, altera vero minorennis) dum per dimidium anni curriculi absque omni auditus usu surdæ mansissent, voto per anxiam ipsam matrem cum oblatione ac sepulchri visitatione emisso, auditu in paucis diebus redeunte, tinnulas gratiose receperint aures. Vir quidam agricola de oppido Graben u, Bartholomæus nomine … x sensimque per dies dolor invalescebat, ut nil jam certius quam mortem vel vitam ipsam amissurum æstimares. Verum cum, ut miseri solent, querulas ingeminaret voces, aucta sibi potius calamitas (æstimo, ut major in eum sancti patris Simperti gratia enitesceret) nempe dum uxor ejus Margaretha cum filia Anna lachrymosis vigiliis ejus lamentabantur miseriam, & ipsæ haud minori capitis dolore pervasæ, & quæ prius viri, nunc suam deflebat miseriam. Verum [cum] de humano desperantes præsidio, ad almi Præsulis patrocinium spem erigentes supplici prece cum voto oblationis ac sui sepulchri visitationis, ejus opem implorassent, Sancta Trinitas, unus Deus, per suum servum Simpertum tres ipsos homines unico dolore laborantes (curavit.) Et ne fortuito id contigisse videretur, subito sanas se fore senserunt, votum factum ad tumbam redimentes cum oblationibus certis cum maximo gaudio, Dei opera magnifica narraverunt nobis, anno MCCCCXCV y.

[51] Miranda demum succedunt miris. Puer quidam alterius dimidii anni, [phrenesis,] cujus nomen erat Alexander, nomen patris Jeorius z Bader, matris vero ejus Anna, aviæ autem Elisabeth de oppido Graben sito prope Lantspergam. Omnes votum fecerunt ex parte pueruli Alexandri ad tumbam sancti Præsulis una cum oblationibus tam argenti, quam & ceræ. Nam idem puellus per septemdecim hebdomadas phrenesi molestabatur, & hac in tantum vexatus est insirmitate, ut hominibus stupor esset, tantis repulsibus animam e corpore haud excuti. Nam in tantum torquebatur, ut spumam pariter cum sanguine ex ore evomeret, oculi vero inversi alteram sui partem protenderent. Quid plura? Voverunt parentes absque effectu ad multorum suffragia Sanctorum.

[52] Tandem quorundam persuasu & animo sedit eorum, [S. Simperto intercedente, sublata.] ut in nomine aliquorum trium Sanctorum ejusdem ponderis & longitudinis cereos accendentes, cujus nominis citius combureretur cereus, ipse Sanctus pueruli patronus sieret, crederetur inhæsitanter etiam eundem ab omni liberaturum insirmitate. Miranda res Cerei tres pariter accensi mirabili inæqualitate ardere cœperunt. Nam postquam reliqui duo ad mediam sui partem descendissent, tertius, qui nomine sancti Simperti accensus fuerat, flammis voracibus ex integro absumptus est. Accessit hinc parentibus major in sancti Dei Simperti aa fiducialis amor, ac instantius ejus patrocinium cum pueri oblationis bb voto cerei invocare cœperunt. Et ecce propemodum dimidiam horam, acerbior solito morbus invadens puellum, & adeo torquere cœpit, ut nil jam, quam animam exituram, parentes sperarent. Hac igitur ultima vexatione morbus puero valedicens discessit, nec ultra rediit, & præsentatum a parentibus puerum ad sancti Simperti mausoleum, vidi puellum sanum, speciosum, ridentem atque gaudiosum, nec minus parentes in omni jubilo gaudebant cordis, ac demum gratiarum actiones coram multis hominibus, qui simul aderant, Deo Sanctisque ejus & præcipue gloriosissimo præsuli Simperto referentes. Unde benedictus Deus, qui est mirabilis in Sanctis suis. MCCCCXCV.

ANNOTATA.

a Videntur illa ab alio auctore descripta tum ob verba proxime præcedentia, tum ob stili, quo descripta sunt, quæ sequuntur, Miracula, varietatem.

b In Suevia ad fluvium Wertach sito.

c In Suevia prope fluvium Eisnach.

d Adstrueret.

e Itaque rebus, quas narrat, scriptor interfuit, saltem partim.

f Supple: existimans aut quid hujusmodi.

g Sueviæ oppido haud procul a cognominis fluminis ortu.

h Locus hic in aliis pariter Mss. nostris luxatus est; quem sic utcumque restituas: Postquam seipsam cum oblatione pepli, quo caput ornare consueverat, atque ceræ partem vovit, a partu præpropere liberata &c.

i In Suevia non procul Kircheimio ad rivi in fluvium Mindel se devolventis ortum.

k Hujusmodi locum in mappis Blaevianis reperio prope Donawerdam: alterum, Elching dictum, non procul Ulma in diœcesis Augustanæ finibus.

l Prope Augustam Vindelicorum.

m Prope Augustam Vindelicorum.

n Sponsa seu promissa.

o Bavariæ pago, duobus aut tribus circiter milliaribus Augusta dissito.

p Alibi: pressa.

q Sueviæ vicus est haud procul Augusta.

r Alibi lego: Et sanctum Simpertum quidem, quasi indignabundum pro voti dilatione, atque comminando abire disposuisse.

s Supplendum sorte: ad ejus sepulchrum accederet.

t Oppidum Sueviæ ad fluvium Wertach.

u Prope Lantspergam.

x Quod hic desiderari videtur ex Mss. nostris supplere non licuit: ex sequentibus tamen scriptoris verbis, Bartholomæum ingenti capitis dolore fuisse affectum, colligere pronum est.

y Mss. nostra habent: Acta sunt hæc anno MCCCCXCV.

z Georgius legitur in Ms. Wiltheimii.

aa Lege: in sanctum Dei Simpertum, ut unum e Mss. nostris habet.

bb Oblatione ex eodem Ms.

* an profecta?

ANONYMI SANCT-UDALRICANI ACTA SECUNDÆ INVENTIONIS ET TRANSLATIONIS S. SIMPERTI EPISCOPI AUGUSTANI.

Simpertus episcopus confessor Augustæ Vindelicorum (S.)

BHL Number: 7780

A ANONYMO MON. S. UDALR.

Incipit Præfatio ac Prologus de secundaria corporis S. patroni nostri episcopi Augustensis Simperti Inventione, quæ facta est in isto sacro loco anno Incarnationis Majoris numeri millesimo quadringentesimo octogesimo nono die S. Andreæ apostoli.

a b

[Auctor S. Spiritus gratiam, ad omnia necessariam, invocat.] Ad Individuæ Trinitatis gloriam & laudem de beati præsulis Augustensis Simperti secundaria inventione tractare c Sancti Spiritus gratiam, qui etiam in rebus minimis implorandus est, invocamus, ut, qui eum d in contemptu sæculi & in sui ipsius abnegatione prævenit & secutus est, ipse nos quoque in hac retractatione prævenire dignetur ac subsequi, & efficiat idoneos tantæ magnificæ inventionis relatores. Nihil enim dignum Deo dicitur sine eo, neque etiam ipse sine se invocatur, cujus nimirum dona sunt, si quis mereatur Omnipotentis opera demonstrare & denuntiare, & ipsum Deum in Sanctis suis magnificare. Et primum quidem Dei dilectum exemplar vobis ac speculum proponamus, & formam in eo apostolicam, & vitam in terris veneremur angelicam, atque, in quantum possibile est, boni æmulatores id ipsum imitemur. Cum enim magnum sit & valde bonum, Sanctorum merita prædicare & extollere virtutes ipsas, atque imitando ambire, acquirere revera optimum est & præcellens: utcumque tamen & cælitus datur, & divinitus inspiratur, ejusque administratio est gratis. Qui gratiarum distributor dat ex eis, quibus vult, & dividit singulis, prout vult. Nunc igitur, quæ ad communem ædificationem pertinent quæque devotis auditorum animis prodesse ad imitationem possunt, de secundaria tanti Patroni nostri corporis Inventione tanquam gloriosi Principis aggrediamur. Cætera, quæ mundi fuerunt gesta, videlicet ad sæcularem dignitatem spectantia, quamvis relatu digna in memoria æterna, nos tamen omni silentio præterire decrevimus, gestis tantum spiritualibus ex parte recitandis calamum applicantes. Et jam nunc ad ea, quæ religio boni viri & sanctitas expostulat, manus laborare incipiat, ac stilum de ipsius secundaria corporis inventione vertamus, quod etiam de sanctis magnisque viris plerumque requiritur, pro virium nostrarum facultate prænotabimus.

Finit Prologus.

ANNOTATA.

a Prima contigit anno 1064 ex Adilberto.

b Lege: 1491, uti habet hujus Translationis clausula.

c Lege: tractaturi.

d S. nempe Simpertum.

Incipit Processus de sancti Simperti reliquiis nuper secundarie inventis.

[Decreta ex communi consilio sepulchri S. Simperti visitatione,] Universis, in mari hujus mundi pro fidei Catholicæ mereimoniis navigantibus, cujuscunque status, gradus, dignitatis, conditionis aut eminentiæ extiterint, nos Joannes, divina patientia monasterii sanctorum Udalrici & Affræ in Augusta Rhetiæ divi Ordinis Benedicti abbas, utinam bene meritus, in præsenti Scripto singulis patefacimus ubilibet etiam constitutis, quod sanctus Simpertus, episcopus Augustensis duodecimus, a Leone Papa hujus nominis tertio, & imperatore Carolo Magno, pientissimi Pipini regis Franciæ filio, in præsulatus dignitate hujus civitatis est sublimatus anno Domini 735 a. Qui cum laudabiliter Auguslensem rexisset ecclesiam annis triginta, defunctus est, & in ecclesia sanctæ Affræ martyris suis certis cum antecessoribus ac sanctis pontificibus Augustensibus honorifice sepultus, ubi usque hodie eorundem monstrantur sepulchra, ac omni decenti prosequuntur honore ab omnibus Christi fidelibus. Sed omnibus semotis ambiguis, ut nos ac successores nostri de sancti Simperti, patroni hujus loci, corpore & reliquiis efficeremur magis certiores, & ut præfati Episcopi veneratio augmentaretur & cresceret dietim, nos prælibatus abbas una cum Patribus ac Fratribus hujus monasterii professoribus devotione maxima permoti, tractare cœpimus de ejusdem Præsulis honore, laude, dignitate, nec non de secundaria reliquiarum ipsius Inventione, in simul concludentes, freti auctoritate superiorum ac ordinaria, de ipsius sepulchri apertione sienda, unanimes in domo Domini omnes consensum dedimus, & nacta temporis opportunitate processus talis fuit, ut sequitur.

[2] [egestaque lumo,] Divina favente Clementia, dies inveniendarum sancti Simperti præsigitur reliquiarum. Unde ad taliusmodi negotium expediendum domnus reverendus abbas, Joannes de Giltlingen, quatuor de conventu designavit Fratres side dignos: & cum illud laboriosum nimis foret opus, idem domnus prælatus eisdem addidit adminiculum, videlicet quatuor honestos viros hujus imperialis civitatis concives, utpote fabricæ nostræ magistrum, nomine Burchardum, Georgium Seld aurifabrum, & duos cœmentarios, scilicet Sifridum & Conradum, cognomento Bierschenk. Hi octo præfati tam spirituales, quam etiam sæculares, petita a domno abbate licentia ac gratiose obtenta (prius tamen juxta vires valde ad hoc erant dispositi tum peccatorum attritione & contritione, tum eorundem confessione, nec non cum satisfaciendi humili proposito) post se clausis ecclesiæ nostræ firmissimis seris propagulis atque pessulis, de sero circa horam septimam crepusculi b obedientiæ opus maximum humeris ac cervicibus eorundem impositum, cum indicibili gaudio atque spe firma sunt aggressi. Et intrantes ecclesiam, solotenus illico prostrati, Deum verum, qui omnia concedere potest salubria, adoraturi: & sic, præmissis devotarum orationum præludiis (ut decuit) post hoc humiliter istum adiëre sanctissimum locum, ubi reliquiæ nostri sancti quiescebant Simperti. Illic forti manu fodere cæperunt, & singulis explicitis prius a domno prælato reverendo exhortationibus ac imperatis, circa decimam seu undecimam vel paulo plus inter laborandum lapidem reperiëre quemdam, qui superpositus erat sancti Simperti sarcophago, in quo corpus almi pontificis sancti Simperti per multos quievit annos, qui nunc in capitulo nostro sub altari positus & locatus, ab omnibus videri poterit. Quo invento, ipsum lapidem minime deposuerunt seu movere præsumpserunt.

[3] Qui ardore cælitus inflammati laborantes, diligentius cum linceis, [Sancti reliquiæ per sepulcri rimam ab abbate] ut ita dixerim, ocellis lapidem inspexerunt, & in una ipsius lapidis parte rimulam invenerunt sive fracturam parvam, & iterum se ad orationes dederunt humo prostrati consuetas, ac lumine prius per foramen imposito, magno suffusi gaudio tunc genibus flexis devotione maxima omnes per lapidem introspexerunt. Quid plura? Gaudium enimvero additur gaudio, cum omnes libere absque humo in medio lapidei sarcophagi jacentia in patulo conspexëre ossa sanctissima patroni nostri Simperti. Quibus visis ac tripudio cordium haud modice refecti de tantis mirificis exhilarati sunt reliquiis. Gaudiosa perculsi erant formidine ignorantes, plus quid facto opus esset. Tamen fortificati, & viribus factitandi reassumptis, dominum prælatum in nocte per medios advocantes c nuntios, quid actum fuerit, declaraturi de elaboratis. Porro dominus abbas ex improvisu excitatus, & propemodum e somno experrectus, festinato gressu veniens attonitus, prius tamen maximo cum suspiramine peccata propria ad dies vitæ suæ perpetrata detestans ac confessione & contritione purgatus una cum proposito se emendandi. Deinde cum cæteris octo istis divinis interessentibus negotiis ad cordialem dedit se orationem, accessurus ad ipsius sancti Simperti tumbam. Quo perveniente d ad informationem cæterorum per lapidis fracturam etiam & ipse introspexit.

[4] Qui, cum ossa sancti Simperti patroni nostri fidissimi intuitus fuisset, [ceterisque monachis conspiciuntur:] globatim in sarcophago medio ordinatissime locata, in amarissimas prorumpens lachrymas, licet maximo tripudio aspersas, quid tam diceret aut quorsum se verteret, prorsus ignorabat. Tamen secum existentium fretus consilio, statim totam vocari 5 fecit congregationem ad Dei dona contemplandum nostri sancti Simperti ossa sacerrima Qui omnes, ut veri obedientes mandatis, ad statim suorum paruerunt superiorum, ac regulariter congregati, sub intervallo unanimes post sinaxim matutinalem magna cum formidolositate, majori cum reverentia & maxima cum devotione nostri desiderarunt patroni videlicet Simperti invisere mausoleum seu tumbam, & a domino prælato permissi sunt, ut juxta sepulchrum per quandam lapidis introspicerent rimam. Et ædificatoria loquar: cum præsentes de gremio monasterii sacra intuiti fuissent sancti Simperti corporis pignora, & reliquias conspexere, licet maximo cum gaudio respersas, emiserunt lachrymas, cogitantes intra se atque cordialiter clamitantes: O Deus omnipotens! nos miseri peccatores, hujus regii monasterii alumni, tuæ divinissimæ regratiamur majestati pro eo munere, quo nos indignos vernaculos tuos ad hoc divinissimum vocari dignatus es arduum opus, ut ante obitum nostrum ac carnis nostræ tributum corporalibus ossa nostri Patroni cerneremus obtutibus. Et sic omnes spirituali refocillati gaudio, omnes simul in cordium jubilo laudabant Deum Psalmis, Hymnis, Orationibus atque speculativis contemplationibus pro inventione sanctarum Simperti corporis reliquiarum.

[5] [dein pridie Cal. Decemb.,] Demum his itaque singulis peractis, mandato domini abbatis præfati sepulchrum sancti Præsulis a cæmentariis clauditur sirmissime, & terra superposita tumbæ, ossa sancti Patris nostri permanserunt infracta, illæsa ac integra, & nunc postremum, completis ea reverentia ac devotione omnibus, quibus decet, Patres de conventu venerabili ibant ad chorum sanctissimæ martyris Affræ pro Laudibus matutinalis Officii inchoandis. Sed patres devoti de congregatione, qui laboribus insudarunt, ad dilectas repedabant cellulas: Laïci vero salvo cum conductu ad proprios ibant lares. Acta sunt hæc prælibata anno a Christi Salvatoris nostri Incarnatione 1491 pridie Calendas Decembris. Item notatu dignum est, anno Domini 1491 a decimo Calendarum Aprilis usque ad festum sancti Andreæ ejusdem anni (hoc erat pridie Calendarum Decembris) opus istud de sancto Simperto magnificum propemodum permansit imperfectum ac inattentatum. Ratio, ut eo melius omnia ad taliusmodi solemnitatem spectantia per dominum abbatem possent commodosius in tempore semota dilatione disponi, sicut & seriose factum fuit. Nam cunctis per patrem sacristam necessariis die præfixa subordinatis, ad sancti Simperti tumbam actus iste divinus tali modo, ut sequitur, est inceptus.

[6] [convocata universa civitate.] Primo & antecedenter negotium istud de sancto Simperto in die sancti Andreæ fuit inceptum, sed prius ubilibet hic Augustæ in ambone publicatum, ut Christi fideles se possent melius cum devotione ad interessendum prælibatis disponere. Quare præfata die primo pro Tertiis decantandis noster fiebat pulsus magna cum campana, & ad longum iste fuit protractus pulsus, tum ut eo facilius a dominis venerandis de capitulo majoris ecclesiæ, & aliorum spiritualium locorum possent se domi in divinis eo liberius explicare laudibus, & tunc maturis pedetentim eorum gressibus ad prædictum venire monasterium: tum etiam pulsus protrahebatur tunc præfatus propter adventum hujus civitatis magistrorum civium ac totius communitatis, ut sic devota mente quilibet devote ac morose ad sursum veniendum absque legitima præpeditione posset venire ad istiusmodi spectacula divina, nostro ævo nobis insueta, incognita inusitataque. Et politia hujus imperialis civitatis circa portas turresque & ubique sagacissime disposita, superiores tam spiritualium quam & sæcularium personarum, una cum omni (ut ita dixerim) populo ad interessendum Dei mirabilibus venerunt, ac humo cordibus prostrati magno cum devotionis fervore ab exordio auscultantes usque in calcem divinarum exitum rerum, ut sic de visis atque auditis suis in ævum posteris acta possent relinquere scriptis veridicis, sicut absque ambiguo factum fuit &c.

De processione in præfata die habita.

[7] [e sepulchro,] Singulis jam jam ad processionem habendam per patrem custodem copiose subordinatis, idem sacrista singulis patribus ac fratribus monasterii nostri ac aliorum cœnobiorum in processione dicta euntibus, cereas accensas inter eosdem distribuit candelas, nec non certis aliis laïcis hujus civitatis honestioribus ultra quinquaginta, qui suis candelis per custodes sibi datis circumdabant atque protegebant in ipso solenni actu sancti Simperti reliquias usque post Missæ Officium. Ac sic inchoata fuit processio. Nam, cantore principali incipiente Responsorium: “Sint lumbi vestri præcincti & lucernæ ardentes in manibus &c”, & cum fuisset perventum illic, statio devota est habita. Unde sinito Responsorio: “Sint lumbi &c” cum Versu ac “Gloria Patri &c” nec non cum suis repetitionibus, tunc dominus abbas incepit Versiculum: “Benedicamus Patrem & Filium cum Sancto Spiritu” cum Collecta: “Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito dilecti Filii tui &c.” Depost per cantorem principalem incepta est Antiphona: “Confirma hoc, Deus, &c” cum Versiculo: “Benedicamus Patrem & Filium &c” una cum Collecta: “Actiones nostras quæsumus,” Domine, aspirando præveni &c

[8] His devotissime peractis, dominus reverendus abbas sæpe dictus cæpit instrumentum ad hoc opus aptissimum scilicet cæmentariorum fossorium ferreum, [promulgato prius Aug. ep. de illis non auferendis edicto,] faciens tres distinctos ictus: “In nomine Patris † & Filii † & Spiritus † Sancti. Amen.” Deinde porrexit magistro fabricæ ecclesiæ Burckhardo fossorium tribuens ei ac vernaculis suis facultatem realiter fodiendi. Et inter fodiendum ab omnibus ibidem congregatis maximum fuit servatum silentium, cum orationibus interim effusis specialiter ad Deum, quatenus istud nostris temporibus inauditum divinum negotium bonum sortiretur finem. Depost fuit mandatum reverendissimi nostri antistitis Augustensis publicatum Friderici de Hochzolern e per fratrem de conventu fratrem Chonradum, domicellorum hujus civitatis prosapiæ haud minimum, videlicet de reliquiis sancti Simperti patroni nostri, temerario nil omnino surripiendi ausu nec tollendi, nec vim loco ac patribus ibidem nigri Ordinis divi Benedicti congregatis quomodolibet inferendi, & hoc sub excommunicationis lata sententia pœnarum infligendarum.

[9] [magno comitatu] Deinde postquam perventum ad sancti Simperti sarcophagum fuerat, sublato lapide supra posito, incepit pater Prior tunc temporis gloriosissimum in jubilo cordis Hymnum Te Deum laudamus cum totius chori prosecutione virili (ut decuit) vocum consonantia, gaudiosis cum lachrymis, nec non cum formali omnium nostrarum campanarum compulsu. Quo audito, in tota civitate subordinatus fuit omnium ecclesiarum pulsus in honorem & jubilum nostri patroni sancti Simperti. Deinde, finito Hymno, dominus abbas incepit versiculum istum: “Gloriosus Deus &c” cum Collecta de sancto Simperto, scilicet: “Deus, qui nobis beati Simperti &c.” His expletis, dominus abbas noster intravit mausoleum sancti Simperti una cum domino prælato Cæsariensi, domino scilicet Georgio ac domino decano de Hochrechberg domino Udalrico, nec non cum certis aliis fide dignis, & ibidem congruis orationibus ac reverentiis factis ad sericos panniculos dominus abbas hujus loci cepit sancti patroni nostri caput videlicet Simperti exiens de sepulchro subsequentibus aliis magna cum devotione, & cuidam patri de conventu tunc temporis prædicistæ Chonrado Morlin injunxit in virtute sanctæ obedientiæ, ut ascenderet ambonem & sancti Simperti caput cunctis utriusque sexus hominibus ibidem interessentibus in propatulo ostenderet. Qui declamator Verbi Dei in hoc paruit sui superioris præceptis omni revera, qua decuit, humilitate, devotione ac reverentia locum ascendens eminentiorem, quodammodo consternatus ac tremebundus caput sancti Simperti populo ostensurus, ac omni serio promulganda expedivit. O quantus jubilus cordium ibidem manifestatus est omnium interessentium! Ego tamen testor Deum: vidi tunc plurimorum hominum lachrymas ex tripudio cordium effusas, & tali die tantus hominum concursus fuit ad nos, propter videre reliquias sancti Simperti, ut vix stat creditu. Et post ostensionem capitis sancti Patroni nostri populo dominus abbas noster tunc temporis cum præfatis cæteris prælatis iterum in dictam intravit sancti Simperti foveam colligendarum sanctarum reliquiarum causa, ornando cuncta sacri corporis membra, imponentes ligneo sarcophago per custodem prius ad hoc divinissimum opus subordinato, donec cupreum fieri jussit sarcophagum &c; fic & fecit &c.

[10] [in ecclesiam,] Et instructa processione, cantor chori principalis incepit tubali voce Antiphonam: “Eja Præsul alme Dei, mundum replens gloria &c.” & caput Sancti portabatur in processione per egregium dominum doctorem ac nobilem dominum Udalricum de Hochrechperg cathedralis Augustentis ecclesiæ decanum prædignissimum, & cæteræ totius corporis partes reliquiarum sancti Simperti portabantur in sarcophago pulcherrimis tapetiis compto per venerabiles dominos nobiles de cap tulo majoris ecclesiæ beatæ Virginis canonicos bene meritos, videlicet per dominum Ludovicum de Zilhart, per dominum Georgium de Sthanberg, per dominum Conradum de Harsther & per dominum Christophorum de Knöringen, qui maxima accenti devotione ac humilitate una cum domino decano prælibato finita processione per ecclesiam nostram posuere totum corpus sancti Simperti super altare sancti Udalrici, & ad statim inceptum est Officium Missæ de sancto Simperto, scilicet: “Statuit ei &c”, quod solemniter fuit percantatum per reverendum dominum abbatem nostrum tunc temporis, ut puta Joannem de Giltlingen nobilem, manentibus ibidem domino Vicario in spiritualibus Augustensis ecclesiæ, scilicet domino Heinrico de Liechtenau, una cum dominis de capitulo præfatis, & domino honorando Cæsariensis monasterii prælato dignissimo, scilicet domino Georgio, nec non plures alii utriusque status domini usque in calcem Officii in maximo Spiritus fervore manserunt.

[11] Demum Officio de sancto Simperto patrono nostro solemnissime, [inde vero in sacristiam deseruntur.] ut decuit, in jubilo cordis devotissime sic percantato, & finitis gratiarum actionibus Deo ab omni populo congruis, singuli transiere ad propria alimenta sumpturi. Sed reliquiæ omnes manebant super altare sancti Udalrici præfatum usque post Completorium illius diei bene custoditæ per duos devotos patres de conventu, quibus per dominum abbatem associati sunt certi nostri monasterii vernaculi armati pro reliqu arum custodia præfatarum, & peracto Completorio, iterum facta est processio. Nam dominus prælatus noster sæpe dictus, indutus ornamentis, cum patribus de conventu ac fratribus singulis processionaliter venit ad chorum sancti Udalrici, finito Completorio, præcedentibus faculis ac luminibus accensis, maximo cum serio & devotione, reliquias sancti Simperti recipientes de altari sancti Udalrici portaturi ad sacristiam reliquiarum cum solemni de sancto Simperto Responsorio, ut puta: “Sancte Dei Simperte, virtutum gratia plene, spes miserorum, decus ecclesiarum, intende preces populi supplicantis, ut impetres veniam pro delictis. ℣. Ecce, quia supra pauca fidelis extitisti, supra multa constitutus in gaudium Dei tui introisti: intende”, adjicientes: “Gloria Pari &c” suis una cum repetitionibus, scilicet: “Intende.” Quibus finitis, dominus abbas in præsentia totius conventus sarcophagum reliquiarum sancti Simperti suo sigillo munivit & clausit, ne forte furtim aliquid subtrahi posset, sicut desuper in mandatis idem dominus abbas habuit a reverendissimo nostro Augustensi usque ad lotionem ex optimo vino. Ubi sua paternitas in aliquorum præsentia sigillum suum removens ad lotionem sanctarum reliquiarum, ac diligentius postmodum ad sarcophagum recolligens clausit, atque suo munivit sigillo. Et, factis reverentiis solitis, tam dominus abbas, quam & conventus exierunt de sacristia ad quietem, videlicet suarum habitationum, illic in Christo Jesu pausaturi usque ad excitationem matutinalis Officii. Hæc acta sunt die sancti Andreæ Apostoli anno Domini 1491.

ANNOTATA.

a Manifestus est hic error, cum neque ad annum illum Carolus, neque, qui ante hunc mortuus fuit, Simpertus, vitam protraxerit ex dictis in Commen. prævio.

b Vespertini.

c Lege: advocant.

d Lege: perveniens.

e Dedimus illud num. 55 Comm. prævii.

ANONYMI SANCT-UDALRICANI HISTORIA TRANSLATIONIS TERTIÆ S. SIMPERTI.

Simpertus episcopus confessor Augustæ Vindelicorum (S.)

BHL Number: 7783, 7784

A. ANONYMO MON. S. UDALR.

Incipit Prologus in Translationem secundam S. Simperti, Augustensis Episc. patroni nostri gloriosissimi, quæ fuit facta anni 1492 III Feria Paschatis.

a b

[S. Simperti Translationem a] Scripturus secundam Translationem beati Simperti, episcopi Augustensis, grandi quidem affectu, sed impari facultate materiam sacram aggredior duo hæc finaliter intendens, ut virtutum & meritorum ejus auctor Deus in illo glorificetur, & de lucerna in domo Domini sublimiter accensa pietatis ac devotionis lucem fideles accipiant: Christi enim bonus odor est in ipso, & in universa Ecclesia tanquam paranymphus & amicus sponsi fragrans & ipse unguentis optimis, unguento contritionis ac devotionis & in Deum ac proximum pretiosæ pietatis. Unguentum enim contriti cordis & humilitati tanquam pauper spiritu pedibus Domini suppliciter exhibuit aperiens os suum in oratione, & pro delictis suis jugiter interpellans: unde & Christus purgavit peccata ipsius, & exaltavit in æternum cornu ipsius Unguentum autem devotionis, in quo recordatio divinorum beneficiorum intelligitur, in obsequium divini cultus tanquam in caput Redemptoris tam pie ac copiose effudit, ut expresse de illo dictum videatur: “Et domus impleta est ex odore unguenti.” Non solum enim in sua persona tanquam sacerdos & pontifex exhibitionem cœlestium Sacramentorum obtulit Domino Sacrificium justitiæ, oblationes & holocausta accedens per semetipsum ad Deum, sed etiam in diversis locis tam vicinis, quam & remotis grandi sumptu & labore Christo multas fundavit & restauravit ecclesias, in quibus miserationes Domini jugiter recolantur, & spiritualibus disciplinis ac divinis sacrificiis mors Domini annuntietur, donec veniat. Unguentum autem pietatis, quod de latissimo sinu charitatis ex omni spe misericordiæ tanquam ex aromatibus & omni pulvere pigmentario universo Christi corpori præparatur, quis abundius membris Christi exhibuit?

[2] Taceo infinitas (ut ita dixerim) ejus expensas & miserationes, [ob egregia ejus merita describit auctor.] quas fecit in ecclesiis Domini coram Deo immortales: pertranseo eleëmosinas illius, quas in locis definitis, in hospitalibus & mansionibus pauperum diligentissima cura instituit. Redemptiones captivorum, quas non solum in sua diœcesi, sed etiam in aliena loca extra episcopatum suum Augustensem mittendo erogavit, & immensam pecuniam, quam de manu ejus in cœlestes thesauros manus pauperum quotidie deportaverunt, quis enumerare sufficiat? Profecto miserationes super omnia opera ejus. Hæc idcirco brevi epilogo præmisi, ut, quantus sit iste patronus noster Simpertus, de quo in processu dicendorum sermo de translatione habendus est, in capite libelli videatur, & de tanto Pontifice ac novo hujus loci mirifico Patrono non solum nostra specialiter, sed etiam omnis generaliter Ecclesia glorificetur: qui, senescente jam sæculo & ad occasum vergente, secundum incrementa & consummationem perfectionis apparuit “quasi stella in medio nebulæ, & quasi luna plena in diebus suis lucens, & quasi sol refulgens”, sic sanctus Simpertus refulsit in templo Dei, Romani imperii ac sacerdotii sirmamentum, gemma sacerdotum, prædicator veritatis & doctor gentium, Martha frequens & fervens in obsequio Domini Jesu, pater, minister ac susceptor peregrinorum, captivorum & omnium membrorum Christi. Scripta sunt hæc in libro hoc, quæ religiosi ac monasticæ vitæ viri probatissimi ab ipso gesta antecessores nostri, semoto omni ambiguo, ac fide digni legerunt, nec non ab antecessoribus suis experti sunt, & nobis posteris suis sideliter scriptis reliquerunt, ut sic (ut profertur) in testimonio veritatis nihil privati amoris & gratiæ inseratur, sed opera ejus, quæ in Deo facta sunt, summa sinceritate & veritate in honorem Dei & utilitatem Ecclesiæ proferantur.

Explicit Prologus Translationis ac Vitæ sancti Simperti & episcopi Augustensis duodecimi.

[3] Relaturus jamjam modicum de secunda corporis sancti Simperti translatione, [Anno 1492 S. Simperti reliquiæ decenter compositæ,] & antequam incipiam de eadem quidpiam loqui, velim unumquemque hanc materiam lecturum, visurum, nec non auditurum, non ignorare in præsentiarum, quod a tempore secundæ Inventionis corporis sancti Simperti, scilicet a festo sancti Andreæ Apostoli anni 1491 usque ad gaudiosa Paschatis festa Translationis ejusdem, ut puta tertia feria anni immediate subsequentis, scilicet 1492, a domino prælato tunc temporis loci præfati, & a Congregatione totali reliquiæ sancti Simperti in maxima sunt habitæ veneratione, ac maximo timore atque tremore in sacristia custoditæ. Etiam illico post hoc dominus abbas cæteros patres sacræ religionis zelatores hujus loci substituit fide dignissimos, qui maxima cum devotione totius corporis reliquias in optimo laverunt vino, & finito meri pretiosi mundamine corporis sancti Simperti patroni nostri, ex mandato domini prælati ac conventus adscitus & vocatus ad hoc est ordinarius noster physicus tunc existens, vocabulo doctor Bartholomæus de Weilhaim, ad interessendum ossium sancti Simperti lineamentali compositioni, sicut & idem præceptis nostris atque rogatis libens paruit. Namque optime qualificatus, utpote de suis attritus ac contritus peccatis devota ac integra confessione facta eorundem, nec non bono satisfaciendi proposito pro illis, licentia a recipiendis dominis accepta, videlicet Ordinario episcopatus, nec non atque etiam a domino hujus monasterii prælato bene merito, tunc temporis domino Joanne de Giltlingen nobilis prosapiæ, totum sancti Patroni nostri corpus lineamentaliter maxima cum industria & labore composuit, & ordinatissime compegit omnium nostrum in præsentia, nec non aliorum plurimorum patrum de diversis Ordinibus & Observantiis, qui etiam his intererant sacri corporis compositionibus indicibili cum devotione tempore ordinandorum, scilicet angariæ c, qui tunc temporis hospitalitatis causa suam nobiscum traxerunt moram. Hæc cernentes mira, gavisi sunt tripudio magno in Domino Jesu, ad propria abeuntes loca Deo laudes dederunt permaximas & sancto Simperto, visa domi relaturi ac audita &c.

[4] [expeditis omnibus ad translationem necessariis,] Etiam notum sit per præsentes omnibus subsequentibus nobis, quod omnia ossa totius sancti Simperti corporis ibidem erant integro numero ducenta decem & novem, & triginta & duo dentes ex integrali numero, demptis duobus pro videri meo (ut non mentiar) dentibus. His itaque peractis ac diligentius inspectis, reliquiæ sancti Simperti decenter ad sarcophagum cum mundissimis & pretiosis pannis sunt reclusæ, & per dominum abbatem nostra in præsentia suo sigillo iterum munitur, ut prius in sacristia post inventionem factum fuit, sicuti per dominum episcopum nostrum dominus abbas & nos desuper habuimus mandatum. Quare, expletis istis narratis, ad statim reliquiæ sancti Simperti per devotos de conventu patres ac fratres iterum omni honore prosequendo (ut decuit) candelis & faculis præeuntibus, portatæ sunt de aula domini abbatis in sacristiam. Et tunc de illis sacris negotiis nil plus in antea actum est a quoquam usque ad prælibata Paschatis festa Translationis secundæ siendæ. Sed interim per dominum abbatem loci ac suos omnia præparabantur necessaria ad istam translationem futuram siendam atque depositionem juxta omnium virium facultatulam suarum, præstolantes deinceps regiæ majestatis adventum, nec non aliorum plurimorum imperii principum tam spiritualium, quam & sæcularium ad hoc divinissimum opus peragendum adventandorum, qui & negotio isti interfuerunt devotissime una cum utriusque sexus populo, sicut latius, Deo dante, patesacturus sum in subsequentibus immediate.

[5] [feria III Paschatis ad sepulchrum insigni honore referuntur.] Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, Indictione decima, vicesima tertia die mensis Aprilis, & fuit tertia feria Paschæ, Innocentio Papa Octavo naviculam Petri regente, sceptro imperiali Friderico Tertio tenente, ac Maximiliano ejusdem Friderici filio Romanorum rege cunctis imperante, sub reverendo patre & domino domino Friderico Secundo, episcopo Augustensi, ac huic cœnobio domino Joanne de Giltlingen abbate præsidente, sancti Simperti ossa de humo levata in hunc sarcophagum ac sepulturam hanc cum solemnitate decenti recondita sunt, ac, ut cernitur, reclusa, præsentibus invictissimo rege Romanorum supra dicto, ac episcopo & abbate prædictis, assistentibus ac adjuvantibus eis reverendis patribus & dominis, domino Udalrico episcopo Adrimitano, ejusdem episcopi prædicti suffraganeo ac vicario in spiritualibus generali, domino Bartholomæo abbate monasterii Sanctæ Crucis in Werdea, domino Georgio monasterii Cæsariensis abbate, domino Georgio abbate Sancti Michaëlis in Fultenbach, domino Udalrico de Hochenrechberg decano majoris ecclesiæ cum reverendis dominis sui capituli ac toto clero civitatis Augustensis, adjunctis eisdem principibus, comitibus, baronibus, militibus, nobilibusque multis cum magistris civitatis & populo multo. Ista de secunda sancti Simperti translatione ac depositione novissima superficietenus & succincte sint dicta ac compendiosissime, sed de modo ac forma omnium actorum in ista translatione, Deo duce, ampliori stilo egent, ut statim in sequentibus patefiet d. Nam nostro in ævo talis solemnitas apud nos non est celebrata alicujus Sancti reliquiarum inventarum, iterum in eundem locum licet aliquantulum altius depositarum, sicut jam actum est &c.

ANNOTATA.

a Secundam, inquit auctor, nempe translationem, eo quod eam, quæ anno 1491 est facta, habeat pro Inventione secunda.

b At Fredericus, episcopus Augustanus, in confecto de hac Translatione instrumento factam ait die Lunæ, vicesima tertia Aprilis, quæ erat feria II Paschæ. Incidit Paschatis Dominica anno 1492 in 22 Aprilis, ac proin dies vigesima tertia ejusdem mensis in feriam II, non III. Hunc anonymi locum secuti videntur Stengelius & Corbinianus Khamm, num. 55 Commentarii prævii laudati.

c Seu Quatuor-temporum quadragesimalium.

d Videtur his verbis auctor de hac Translatione plura polliceri; verum, quæ ea sint, ignoro. Suspicor tamen hic eadem, quæ in proxime subdendo episcopi Augustani de ea diploma continentur, indicari.

FRIDERICUS, DEI ET
Apostolicæ Sedis gratia episcopus Augustensis, universis & singulis Christi fidelibus præsentibus & futuris salutem in Domino sempiternam, cum notitia subscriptorum.

a

[Fridericus ep. Aug.] Gloriosus Deus in Sanctis suis & in Majestate mirabilis, cujus ineffabilis altitudo prudentiæ nullis inclusa limitibus, nullis etiam terminis comprehensa recti censura judicii cœlestia pariter & terrena disponit, etsi cunctos ejus ministros magnificet, altis decoret honoribus & cœlestis efficiat beatitudinis possessores: illos tamen, ut dignis digna rependat, potioribus attollit insigniis dignitatum, & præmiorum uberiori retributione prosequitur, quos digniores agnoscit & commendat ingentior excellentia meritorum. Præterea, si quisque multum laborat ducem invenire, qui eum alicui mortali adducat, quanto magis duces generis humani, qui pro nobis hominibus ad Deum interpellant, sunt honorandi, quorum reliquias dominator Christus fontes nobis præbuit salutares, multiformia benesicia irrigantes? Illos enim honorando in eis honoramus & mirabilem prædicamus, qui ipsos sanctificavit.

[2] [S. Simperti reliquias, datæ ad id Udalricianis a se facultate,] Hinc est, quod, cum alias quondam bonæ memoriæ dominus Petrus Cardinalis & episcopus Augustensis prædecessor noster a quondam felicis recordationis domino Nicolao Papa Quinto indultum impetrasset & obtinuisset, quatenus divinum diurnum atque nocturnum Officium de sancto Simperto episcopo, qui in monasterio sanctorum Udalrici & Affræ Ordinis sancti Benedicti Augustensi requievit tumulatus, per abbatem & conventum ejusdem monasterii possent inibi peragi, ipseque sanctus Simpertus a Christi fidelibus de cætero pro Sancto nominari, revereri & venerari, serie litterarum præfati quondam domini Petri Cardinalis desuper confectarum b. Nos cupientes reliquias ejusdem sancti Simperti pro majori veneratione in lucem produci, ne lucerna accensa in absconso aut sub modio teneatur. Quocirca venerabili nobis in Christo dilecto Joanni de Giltlingen abbati dicti monasterii concessimus facultatem, cujus prætextu ipse, coassumptis pluribus prælatis & egregiis personis tumulum sancti Simperti, qui ante capellam ad altare sub vocabulo suo consecratum, in ecclesia dicti monasterii situabatur, cum solemni processione in conspectu multitudinis populi publice accedens, reliquias suas in sarcophago ibidem contentas effodit, & ex eodem recepit, novo sarcophago ad hoc construendo, imponendas, prout hæc in litteris inde confectis limpidius clarent.

[3] Verum, facto in eodem loco pro ipsis reliquiis imponendis & inibi conservandis novo. mausoleo sive sarcophago super terram elevato, [coram se & Maximiliano Rom. rege aliisque,] nos Fridericus, episcopus volentes, more vigilis pastoris, quod dictæ sancti Simperti reliquiæ devotius venerentur, quo Dominus noster Jesus Christus ipsius intercessionibus vota dirigat sidelium, & ad gratiam exauditionis perducat, easdem reliquias debitis honore & reverentia suscipientes, caput videlicet ejusdem sancti Simperti, adstante nobis & auxiliante serenissimo & invictissimo principe & domino, domino Maximiliano c, divina favente Clementia Romanorum rege primo semper augusto, Hungariæ, Dalmatiæ, Croatiæ &c, archiduce Austriæ, duce Burgundiæ, Brittanniæ, Lotharingiæ, Brabantiæ, Limburgiæ, Lucenburgiæ & Geldriæ, comite Flandriæ, Tyrolis, Arthesii, Burgundiæ, Palatino Hanoniæ, Hollandiæ, Zellandiæ, Namurci, Zutphaniæ & Mechliæ *, sacrique Imperii marchione ac domino Frisiæ & Salinarum per nos, reliquas vero reliquias hujusmodi in quodam sanctuario per certos, quos nobis duximus in hoc actu adjungendos, videlicet reverendum in Christo patrem & dominum, dominum Udalricum, dicta gratia episcopum Adrimitanum, suffraganeum nostrum, & præfatum Joannem, dicti sanctorum Udalrici & Affræ Augustensis, venerabilesque in Christo nobis dilectos Bartholomæum sanctæ Crucis in Werd, Georgium in Fuldenbach præfati sancti Benedicti, & Georgium in Roggenburg Præmonstratensem, nostræ diœcesis monasteriorum Ordinum abbates, adstantibus eis & cooperantibus illustribus & generosis principibus & dominis Christophoro & Wolffgango comitibus Palatinis Rheni, Superioris & Inferioris Bavariæ ducibus, Rudolpho principe in Anhalt, & Eberhardo Juniore comite de Wirtenberg, in processione cirumcirca septa ipsius monasterii sanctorum Udalrici & Affræ cum clero & populo ad hoc congregatis & vocatis laudabiliter habita, usque ad novum mausoleum seu sarcophagum prædictum solemniter basulatum, & bajulatas publice Jesum proclamari & commendari fecimus.

[4] Et servatis solemnitatibus singulis in his servari solitis, [excepto capite aliisque paucis,] capite ipsius sancti Simperti, ut in monasterio sanctorum Udalrici & Affræ prædicto apud thesaurum aliorum reliquiarum Sanctorum inibi consistentium honorifice habeatur, per nos ordinato, atque una de costis ejusdem sancti Simperti sigillo dicti altaris sub vocabulo suo per nos consecrati inclusa, nec non quadam ex eisdem reliquiis sancti Simperti particula unius pollicis fere longitudinis & spissitudinis præfato domino Maximiliano regi id petenti tradita, & quadam alia minori earundem reliquiarum particula pro nobis reservata & recepta: cæteras vero omnes & singulas sancti Simperti reliquias ad novum sarcophagum supradictum posuimus, perpetuo inibi conservandas, eundem sarcophagum cum summa diligentia claudi jubendo & faciendo, assistentibus etiam nobis in præmissis venerabilibus & honorabilibus nobis sincere dilectis Laurentio Velma sancti Georgii, Vito Fakler sanctæ Crucis, monasteriorum Ordinis sancti Augustini Canonicorum Regularium Præpositis, Jacobo Cönzelman decano sancti Mauritii Augustensis, Heinrici de Liechtenau nostro in spiritualibus vicatio, Conrado Harscher scholastico, Ludovico de Zullnhart, Burckhardo de Freiberg, Andrea in der Klingen, Christophoro Knöringen, Georgio Schwabsberg, Wolffgango de Züllnhart, & Conrado Frolich officiali, nostræ ecclesiæ majoris canonicis, Joanne de Salinis decretorum doctore, Sedis Apostolicæ protonotario, nec non religiosis Fratribus sæpe dicti monasterii sanctorum Udalrici & Affræ, videlicet Wilhelmo Ranger Priore, Joanne Stenglin Subpriore, Matthia Umhofer, Thoma Rieger, Wilhelmo Wittvver, Petro Conrado & Leonardo Wagner, Conrado Mölin, Joanne Peurlin, Simone Weinhart, Balthasare Kramer, Joanne Griesher, Sigismundo Zymermann, Leonardo Weinlin, Heinrico Hayden, Sigismundo Lang, Stephano Thegen, Andrea Burg, Leonardo Gregg, Udalrico Flechsenhar, professis. Simone Ridler, Erasino Hueber, novitiis. Bernardo & Laurentio conversis.

[5] [in novum sarcophagum translatas fuisse testatur,] In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum præsentes nostras litteras sive præsens publicum instrumentum exinde sieri & præfati serenissimi domini regis Romanorum id mandantis, nostrique sigillorum una cum subscriptionibus notariorum infrascriptorum jussimus & fecimus appensione communiri. Datum & actum Augustæ in monasterio ac locis supra dictis sub anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, Indictione decima, die Lunæ, vicesima tertia mensis Aprilis, quæ erat feria secunda Paschæ, Pontificatus sanctissimi in Christo patris & domini nostri Innocentii, divina Providentia Papæ Octavi, anno octavo, regnantibus gloriosissimo & invictissimo principe & domino domino Friderico, dicta favente Clementia, imperatore Tertio, & præfato serenissimo domino Maximiliano rege Romanorum ejus nato semper augustis, præsentibus ibidem generosis strenuis, nobilibus, spectabilibus & egregiis ac providis viris dominis magistro Francisco de Ponte, oratore & cancellario regis Angliæ, Francisco Wolffgango de Hohenzollern, Christophoro de Sunnenberg, Nicolao & Joanne regni Croatiæ de Frankenham comitibus, Christophoro de Limburg, sacri Romani Imperii Pincerna, Martino & Erhardo de Bolhain, Georgio von Stain in Gossen, Sigismundo de Rorbach, Georgio de Kastelwart, Leonardo de Fronberg vom Hag, Michaële de Eizingen, Georgio de Kalten baronibus, Wilhelmo de Pappenham, Magno & Leonardo juniore de Hohenreichen sacri Imperii Marscalcis, Philippo Loit ex Burgunda, magistro curiæ dicti domini regis Romanorum, Caspare Meck camerario ejusdem domini regis, Ernesto de Welden, Diepoldo vom Stain, Jacobo de Landau militibus, Wolfhardo de Knoringen, Paulo & Andrea de Giltlingen, Georgio Marschalco de Biberbach, Dietmaro de Liechtenau, Heinrico de Paulsweil, Petro de Frodenberg, Ulrico de Weichs, Georgio Buchbech, Georgio de Aw, Georgio de Lizelstain, Jacobo Geblin vom Pfird ex Sunco, Georgio de Lilberg ex Styria, Georgio de Liechtenstain, Wilhelmo Guss armigeris nobilibus, Wilhelmo Vorchtel, secretario nostro & magistro, Jacobo Pflanzenman curiæ nostræ Augustensis procuratore, dictorumque Joannis abbate & conventus syndico, atque Sigismundo Gossenprot, Joanne Langenmantel, Hilpoldo Ridler, Ludovico Hoser magistris civium, Georgio Ott, præfecto civitatis Augustensis, Bartholomæo Ridler canonico Tridentino Decretorum, Conrado Peytinger & Sebastiano Illsung legum doctoribus, Georgio Herwart, Leonardo & Jacobo Rechlinger, Luca Dain, Georgio Canzelman, Georgio Ridler, & Joanne Hemerlin civibus Augustensibus, testibus ad præmissa vocatis specialiter atque rogatis.

[6] Et ego Jacobus Wirsing, clericus Augustensis diœcesis, [ac suo id pariter testimonio] canonicus ecclesiæ sancti Mauritii Augustensis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia prædictis processioni, reliquiarum bajulationi, proclamationi, commendationi, in sarcophagum novum depositioni & requisitioni, omnibusque aliis & singulis præmissis, dum sic, ut præmittitur, coram serenissimo principe & domino domino Maximiliano Romanorum rege, & per reverendum in Christo patrem dominum Fridericum episcopum Augustensem prædictis fierent & agerentur, una cum notariis infra & testibus supra scriptis præsens interfui, eaque sic sieri vidi & audivi, ideoque hoc præsens publicum instrumentum manu alterius sideliter conscriptum exinde confeci, subscripsi, publicavi & in hanc publicam formam redegi, signoque & nomine meis solitis & consuetis una cum nominatorum regis & episcopi sigillorum appensione signavi & munivi rogatus & requisitus in sidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum.

[7] Et ego Joannes Fischer de Dinckelspuhel, clericus diœcesis & canonicus S. Mauritii scribaque juratus curiæ Augustensis, [subscripti hic] publicus imperiali auctoritate notarius, quia prædictis processioni, reliquiarum bajulationi, proclamationi, commendationi, & in novum sarcophagum positioni, omnibusque aliis & singulis præmissis, dum sic, ut præmittitur, coram serenissimo principe & D. D. Maximiliano Romanorum rege per rev. in Christo patrem & D. D. Fridericum episcopum Augustensem prædictis fierent & agerentur, una cum notariis sub & testibus supra scriptis præsens interfui, eaque sic fieri vidi & audivi. Ideoque hoc præsens instrumentum manu alterius fideliter scriptum exinde confeci, subscripti, publicavi & in hanc publicam formam redegi, signoque & nomine meis solitis & consuetis una cum prælibatorum dominorum regis & episcopi sigillorum appensione signavi, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum rogatus & requisitus.

[8] Et ego Petrus Mor de Aichach, clericus Augustensis diœcesis, [notarii publici] publicus apostolica & imperiali auctoritatibus notarius, curiæque Augustensis causarum scriba juratus, quia prædictis processioni, reliquiarum bajulationi, proclamationi, commendationi, & in novum sarcophagum positioni, omnibusque aliis & singulis præmissis, dum sic, ut præmittitur, coram serenissimo principe & D. D. Maximiliano Romanorum rege, per rev. in Christo patrem & D. D. Fridericum episcop. August. prædictum fierent & agerentur, una cum notariis publicis sub & testibus supra scriptis præsens & personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi. Ideoque hoc præsens instrumentum manu alterius fideliter scriptum exinde confeci, signoque ac nomine & cognomine meis solitis & una cum prælibatorum dominorum regis & episcopi sigillorum appensione in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum rogatus & requisitus signavi & communivi.

[9] [confirmant.] Et ego Joannes Bayr de Haydenhaim, clericus Augustensis diœcesis, artium liberalium magister & decretorum licentiatus, publicus imperiali auctoritate notarius, quia prædictis processioni, reliquiarum bajulationi, proclamationi, commendationi & in novum sarcophagum positioni omnibusque aliis & singulis præmissis, dum sic, ut præmittitur, coram serenissimo principe & domino domino Maximiliano Romanorum rege per reverendum in Christo patrem & dominum dominum Fridericum episcopum Augustensem prædictis fierent & agerentur, una cum notariis & testibus supra scriptis præsens intersui, eaque sic fieri vidi & audivi. Ideoque hoc præsens instrumentum, manu alterius fideliter scriptum, exinde confeci, subscripsi, publicavi, & in hanc publicam formam redegi, signoque & nomine meis solitis & consuetis una cum præfatorum dominorum regis & episcopi sigillorum appensione signavi, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum rogatus & requisitus.

Ad mandatum Domini regis proprium.
Con. Stürzel, juris doctor, regius cancellarius subscripsit.

ANNOTATA.

a Harum litterarum apographo, apud nos servato, hæc præfixa leguntur: Testimonialis Littera Friderici, episcopi Augustensis, de translatione S. Simperti cum regiæ Majestatis sigilli appensione. Visum & admissum per regiam Majestatem.

b Datæ sunt hæ litteræ anno 1468, die 6 Januarii, in quibus ita loquitur Petrus: Notum igitur facimus universis, & in verbo veritatis testamur, quod nobis alias de anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo, in anno jubilæo, coram quondam beatæ memoriæ sanctissimo in Christo Patre & Domino nostro, Domino Nicolao Papa quinto, in Urbe Roma personaliter constitutis, Sanctitati suæ Historiam & Legendam de beato Simperto confessore, in sancta Augustensi ecclesia episcopo & prædecessore nostro, nobis ex vetustissimis codicibus monasterii nostri sanctorum Udalrici & Affræ Augustensis, Ordinis S. Benedicti, traditas exhibuimus, ostendimus & assignavimus, ac eandem Sanctitatem suam, de miraculis & vita, quæ per ipsum beatum Simpertum quotidie in dicto monasterio nostro, in quo reliquiæ beati Simperti cubant, fierent, quodque in honorem ejus & reverentiam altare ibidem ædificatum & consecratum esset, & ejus crebrescentibus miraculis, quibus coruscare non cessant, publice longo tempore ultra memoriam hominum per Christi fideles ejusdem capellæ limina frequentarentur, & ibidem crebrius fidelium vota, preces & suffragia effunderentur & solverentur, aliquatenus informavimus. Unde prædicta Historia & Legenda, quæ in ipso monasterio per abbatem & conventum de Beato frequentatur, per præfatum sanctissimum Dominum nostrum Papam visis, & quantum opus fuerit, de singulis informatus. Idem sanctissimus Dominus noster Nicolaus Papa quintus, ut in æterna memoria esset justus, ac nomen ejus requireretur a generatione in generatione & ne recederet memoria ejus, vivæ vocis oraculo & auctoritate Apostolica concessit & indulsit, ut abbas & conventus dicti monasterii nostri sanctorum Udalrici & Affræ Augustensis Officium divinum tam diurnum, quam nocturnum cum Historia & Legenda per nos Sanctitati suæ ostensis & in codicibus & libris veteribus de sancto Simperto repertis, debita cum reverentia cantando persolvere possent & deberent, ipseque beatus Simpertus per eos & alios Christi fideles de cætero tanquam Sanctus sine alicujus peccati labe & transgressionis nota revereri & venerari possit, & valeat eadem auctoritate simili vivæ vocis oraculo concessit & indulsit.

c Hinc patet, verba illa: Inspectante Maximiliano, num. 54 Comment. prævii linea 36 posita, ad lineam 42 seu antepenultimam transferenda esse, & istic ita legendum: pompa prorsus insigni & inspectante Maximiliano &c.

* lege Mechliniæ

DE S. GERALDO, COMITE AURILIACENSI CONFESSORE, AURILIACI IN ALVERNIA

CIRCA AN. DCCCCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Geraldus, comes Auriliacensis conf., Auriliaci in Alvernia (S.)

AUCTORE D. A. B.

§ I. Cur S. Geraldum Auriliaci consignemus; a quo & quando Vita ejus litteris fuerit mandata.

Auriliacum vel, ut ab aliis scribitur, Aureliacum seu Aureliacus, Aurelhacum, [S. Geraldi, quem Auriliaci, exposito loci hujus situ, hic signamus,] Orlacus, aut etiam, prout, appellatione a nomine, quo locus is Gallice dicitur Aurillac, non inepte, ut apparet, deducta, in Geographia a Baudrando, idcirco interim carpente hunc Martiniero, nuncupatur, Aurilliacum, urbs est Alverniæ seu Arverniæ Superioris præclara, olim in Claromontensi, hodie in S. Flori diœcesi ad fluviolam Jordanam sita. In ista, tum nondum admodum frequenti, quæ, quemadmodum e Baudrando mox laudato Tabulisque Geographicis docemur, Occidentem versus Floriopoli novem, Orientem Æstivum versus Cadurco quindecim & Meridiem versus Claromonte viginti quatuor leucas distat, Galliarum civitate & quidem in suo, quod huic, ut ex Vita mox memoranda apparet, vel adjacebat vel includebatur, prædio cognomini monasterium exstruxit loci comes Geraldus, quem hic supra in eadem urbe seu oppido, quod post vitam sanctissime actam fuerit etiam ibidem, uti infra sumus dicturi, cultum ecclesiasticum post adeptus, consignandum existimavimus, etsi nec in dicto oppido, nec in prædio castrove cognomini, sed Cezernaci aut, uti apud Castellanum legitur, Cedinaci in Cadurcis, qui locus Gallice Cezeinac seu Cezenac vocatur, diem extremum clauserit, uti e sancti istius Viri Vita intelligitur.

[2] Hæc, quam Marrierus Cluniacensis monachus & Andreas Quercetanus, [Vitam seu Gesta S. Odo, Cluniacensis abbas, litteris, uti hic] Notis etiam eamdem illustrans, in Bibliotheca Cluniacensi primo vulgarunt recusamque ad XIII Octobris diem exhibet postrema Surii editio, præfert Epistolam, Aymoni abbati inscriptam, in qua Opusculi, in quatur libros divisi, auctor sese Odonem nominat; verum cum nihil vel in Epistola illa vel in Operis seu Præfatione seu contextu, unde, quis ille Odo fuerit, dignosci queat, reperiatur, pluresque hisce temporibus, seu medio seculo X, hujus nominis abbates, quos variis cœnobiis, S. Maxentii videlicet, Mascianensi, Dolensi, S. Michaëlis ad Mosam & Cluniacensi, Annal. Benedictin. ad annos 940 num. 1, 942 num. 38, 952 num. 56, 963 num. 72 prælatos fuisse probat Mabillonius, exstiterint, nonnemo forsan, fueritne ab Odone Cluniacensi, an ab alio nominis ejusdem abbate Vita ista conscripta, revocabit in dubium; neque vero, ut apparet, immerito: ast etsi sic habeat, quo minus tamen ea de re dubitandum arbitremur, impediunt, e quibus Lucubratio illa prodiit, Mss. antiqua; omnia enim Odonem, cujus nomen præferunt, Cluniacensem abbatem diserte appellant. Impediunt & auctores tum synchroni & suppares, tum qui seculis subsequentibus scripserunt; omnes enim Magno Odoni, egregio tum in Galliis, tum in cæteris Europæ partibus monasticæ disciplinæ instauratori, S. Geraldi Vitam, cujus auctor sese Odonem nominat, unanimi consensu attribuunt.

[3] [ostenditur, est complexus,] Hosce inter primo loco occurrunt Ademarus Chabannensis & chronologus Auriliacensis, quorum prior, ut Labbeus in Scriptorum a sese tom. 2 Biblioth. Ms. vulgatorum Syllabo affirmat, circa annum 1031 florebat; alter autem sub abbate Auriliacensi Petro de Roca, id est, anno 1129, vixisse ex iis, quæ ipsemet apud Mabillonium Veterum Analectorum editionis antiquioris tom. 2, pag. 244 sub Chronici sui finem suppeditat, intelligitur. Ademari apud Labbeum tom. cit., pag. 166 verba hæc sunt: Turpio (episcopus Lemovicensis) Odonem abbatem Cluniacensis cœnobii summe excoluit: qui Odo reverentissimus, Turpione rogitante, Vitam S. Geraldi edidit, & librum De Contemptu mundi perutilem composuit. Apud eumdem Labbeum tom. Biblioth. Mss. eodem pag. 272 Chronicon Abbatum Lemovicensium S. Martialis sic habet: Hic (Aymo abbas) amicitiam habuit cum sancto Odone Cluniacensi abbate, cui jussit edere Vitam S. Geraldi. Hic Turpionem episcopum Lemovicensem fratrem suum summo amore excoluit & tertio post obitum ejus anno idem S. Turpio episcopus obiit VIII Kalendas Augusti. Ademari verbis, quæ hisce Chronici Lemovicensis verbis firmantur, chronologi Auriliacensis verba nunc addo. Sequentia hæc sunt: Oddo, venerabilis abbas tertius Auriliacensis & Cluniacensis, rogatus a Turpione Lemovicensi episcopo & ab Aimone Tutelensi abbate, descripsit Vitam beati Geraldi. Nec ab Ademaro & chronographo Auriliacensi dissentiunt Petrus venerabilis, circa medium seculum XII Cluniacensi cœnobio prælatus, Vincentius Bellovacensis, seculi XIII scriptor, & Trithemius, quorum verba Quercetanus Biblioth. Cluniac. col. 59 & seq. vulgavit. Chronologus Cluniacensis, cujus Opus ibidem editum est a col. 1627 & seqq. Sanctus Oddo, abbas secundus Cluniacensis, inquit, scripsit Vitam beati Geraldi, quæ apud nos est. Fuisse itaque a B. Odone, Cluniacensis cœnobii abbate, S. Geraldi Vitam in litteras conjectam, scriptores illi omnes luculentissime tradunt, adeo ut, quin is vere Sancti nostri Vitam scripto sit complexus, dubitandum non sit.

[4] Geraldi porro Vitam, quam Odonem, Cluniacensem abbatem, [Lucubratioque, qua id fecit, a Vita, per Marrierum vulgata, diversa non est:] scripsisse e jam dictis palam est, esse illam ipsam, quam Marrierus & Quercetanus vulgarunt, vel ex eo liquet, quod Vitam, quam Odoni Cluniacensi scriptores laudati attribuunt, litteris illam hunc, a Turpione episcopo & Aimone abbate rogatum, commendasse, Ademarus & chronologus Auriliacensis verbis jam recitatis affirment, quodque Odo ipsemet, qui Vitam a Marriero & Quercetano vulgatam scripsit, id sese a Turpione & Aymone abbate multa vi precum adactum fecisse, in Epistola dedicatoria & in Præfatione luculenter prodat. Accedit, quod, quæ Petrus venerabilis lib. 2 Miraculorum cap. 25 e S. Geraldi Vita, ab Odone Cluniacensi scripta, excerpsit, sequentia isthæc verba: Somniorum visiones non semper sunt inanes in Vita a Marriero & Quercetano vulgata lib. 1, num. 6 legantur; ut sane genuinus & verus B. Odonis abbatis Cluniacensis fœtus sit Vita S. Geraldi, quam in Bibliotheca Cluniacensi edidit Marrierus & Notis illustravit Andreas Quercetanus.

[5] Verum quo circiter tempore Odo Cluniacensis litteris eam mandarit, [eam autem non post annum 942,] hic definiendum. Flodoardus in Chronico ad annum 942 sic scribit: Domnus Odo venerabilis abbas, multorum restaurator monasteriorum sanctæque regulæ reparator, Turonis obiit & sepultus est apud sanctum Julianum. Hisce autem chronologi illius transcriptis verbis assentitur anonymus chronologus Dolensis apud Labbeum pag 315, ad eumdem annum 942 Odonis obitum signans. Hinc corrigendi, inquit Mabillonius Annal. Bened. lib. 44, num. 39, cum veteres nonnulli, tum recentiores, qui tempus ejus obitus & locum sepulturæ aliter notant. Et merito quidem; cum enim Joannes, Odonis biographus, aliique, quibus tuto fidi queat, nusquam annum, quo sanctus is abbas obierit, exprimant, Flodoardo certe auctori synchrono, Dolensique chronologo, annum 942 assignantibus, fides indubitata videtur adhibenda. Jam vero, cum sic habeat, ac S. Geraldus anno circiter 909, uti infra sumus dicturi, vitam cum morte commutarit, consectarium est, ut certe triginta quatuor post Sancti obitum nondum elapsis annis Vita ejus, a Marriero & Quercetano sub Odonis Cluniacensis abbatis nomine vulgata, fuerit abs hoc in litteras conjecta. Ac eam quidem, quam ab Odone post annum 942 scriptam esse non posse, e jam dictis etiam consequitur, litteris tamen non fuisse ab eodem ante annum 923 mandatam, e jam dicendis patescet.

[6] [sed anno circiter,] S. Geraldi res gestas, non nisi Aimonis abbatis seu suasione seu precibus adactum se litteris commendasse, in Epistola Operi præfixa & in Præfatione Sancti nostri biographus prodit, his verbis Aymonem alloquens: Affectu recolendo pro suis meritis domno Aymoni abbati conservus fratrum Odo perpetuam salutem in Christo. Libellum, venerabilis pater, quem de conversatione & miraculis beati hominis Geraldi, me, qualitercumque possim, dictare tam imperiose nuper suaseras, jam, licet tremens, aggredior. Haud absimilia in Præfatione habet: Siquidem, inquit, & domnus Turpio episcopus & dilectissimus ac venerabilis abbas Aymo cum aliis quam pluribus multa vi precum me coëgerunt, ut hæc aggrederer. Aimoni abbati hoc Opus ab Odone nuncupatur. Aimo igitur tunc aliquod monasterium abbatis munere moderandum susceperat, & quidem eum Tutelensi cœnobio fuisse tum præpositum, e chronologi Auriliacensis verbis num. 3 recitatis apparet, idque etiam concludi posse videtur e sequentibus hisce, quæ subdo, Odonis in Præfatione verbis: Cum causa insisteret ut Tutelensis cœnobii fraternitatem inviseremus, ad sepulchrum ipsius (S. Geraldi nempe) intendere libuit. Tunc accitis quatuor his, quos ipse nutriverat …, sed & aliis quam pluribus, de moribus & qualitate vitæ ejus hactenus disquisivimus… Comperto autem quam religiose vixerit, & quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstraverit, jam de ejus sanctitate dubitare nequivimus. Tutelam ergo S. Odo advenerat, cum in mores & qualitatem vitæ S. Geraldi inquisiturus Auriliacum petiit; ast Odoni Tutela Auriliacum proficiscenti socium adfuisse Aimonem abbatem, indicant verba, quibus sic Aimonem compellat in Epistola dedicatoria: Nonnulla, de quibus tu forte causaberis, prætereo; sola illa, quæ mihi sunt vulgata, cum & tu coram adesses, certis authoribus contexens. Odonem, Tutelam advenientem, hospitio receperat Aimo abbas & postquam eum ad Historiam S. Geraldi conscribendam adegisset, ipsi Aureliacum petenti adfuit itineris & faciendæ inquisitionis socius. Ut quid, quæso, Aymo Tutelæ degisset, nisi jam tunc Tutelensibus fratribus, quos Odo inviserat, abbas fuisset præpositus? Ac eum quidem exstitisse Tutelensem abbatem evincunt Auriliacensis chronologus & varia instrumenta in Appendice Historiæ Tutelensis a Baluzio congesta.

[7] [uti ex variis] Quo autem circiter tempore Aymo Tutelense cœnobium regendum acceperit, docet nos Rodulfi Francorum regis, quod in Appendice Hist. Tutel. col. 325 & seq. exhibetur, præceptum, sequentibus his verbis initio conceptum: Notum sit omnibus, quod ego, Rodulfus Francorum rex, de statu religionis redintegrando sollicitus, Tutelense cœnobium in regulari proposito, ut olim fuerat, reparare decrevi; … precibus autem viri Ademari, … suggerente etiam Ebalo comite, cuidam religiosissimo abbati Aimoni locum eundem ad restaurandum regulare propositum commendaveram atque cœnobio sancti Savini subjectum feceram. Hinc Aimonem ad cœnobium Tutelense non nisi vocante Rodulfo, Francorum rege, accessisse patet, ut ibi scilicet regulare propositum instauraret. Cum autem Rodulfus anno dumtaxat 923 mense Julio a Francis in regem assumptus fuerit, eam ob causam nec Aymo Tutelensi cœnobio prælatus esse, nec Odoni Auriliacum petenti, ut in sancti Confessoris vitam & mores inquireret, socius adesse, nec sibi dicatam Historiam, quam S. Odo nuper ejus suasione contexuerat, accipere potuit ante annum 923, quo Rodulfus Francorum rex renuntiatus est. Ac id quidem tamquam certum & indubitatum habendum reor.

[8] Nunc conjecturis paululum indulgentes, tempus, [in medium] quo B. Odo Historiæ S. Geraldi contexendæ manum admoverit, propius determinemus. Odonem, S. Geraldi biographum, sub anni 926 finem aut certe non serius, quam sub anni 927 initium, factum esse Cluniacensem abbatem, dilucide probant, quæ Mabillonius Annalium Bened. lib. 42, num. 88 in medium adducit. Adhæc eumdem Odonem, priusquam Cluniacense monasterium moderandum acceperit, exstitisse Tutelensem abbatem, valide monstrant, quæ subdo. Bernardus Guidonis, Lodovensis episcopus, in libro De diœcesis Lemovicensis Sanctis, Biblioth. Lab. tom. 1, pag. 636 & seq. edito, sic scribit: Sanctus Odo, secundus abbas Cluniacensis, qui prius fuit abbas Tutelensis, Lemovicensis diocesis. Nec ab hoc scriptore antiquum, quod in Notis ad S. Geraldi Vitam col. 29 a Quercetano laudatur, Martyrologium Lemovicense, utpote sequentia isthæc ibidem transcripta verba: Odo, secundus abbas Cluniacensis, primo fuit abbas Tutelensis, Lemovicensis diocesis, subministrans, abludit; ut sane & hoc & Bernardus Guidonis, Odonem non prius, quam cum Tutelensis fuisset creatus abbas, Cluniacensem evasisse abbatem, luculentissime tradant.

[9] Verum cum ad id persuadendum & Martyrologii illius, [hic adductis] cujus ignorantur ætas, & Bernardi Guidonis, qui ante sec. XIV haud floruit, auctoritas videri queat haud sufficiens, lubet aliud, quo ad rem credendam lector inducatur, adjungere. Rodulfus Francorum rex in præcepto, superius a nobis laudato & in monasterii Tutelensis favorem concesso, sic loquitur: Post discessum fidelissimi & amantissimi nostri domni Odonis, qui prædicto Aimoni, cui, ut ex eodem præcepto liquet, Tutelense cœnobium, ut in eo regulare propositum instauraret, idem rex commendaverat, successit, & post Adacium, quem isdem venerabilis Odo sibi ad vicem suam supplendam ordinari petiit, licentiam habeant (Tutelenses nempe monachi) secundum regulam sancti Benedicti, quemcunque saniori consilio maluerint ex seipsis eligendi. Odo itaque, uti hinc intelligitur, & Aimoni abbati in Tutelensem abbatiam successit &, cum in hanc successisset, Adacium ad vicem suam supplendum ordinari seu coabbatem sibi constitui postulavit; ast quandonam hæc facta? Baluzius in dicta Historiæ Tutel. Appendice col. 35 & seq. affert Chartam, e qua, Adacium anno 928 jam exstitisse Tutelensem abbatem, constat, ut proinde is, si non citius, certe hoc ipso anno ad Odonis vicem in abbatia Tutelensi supplendam fuerit ordinatus seu coabbas Tutelensis constitutus; fuisse autem jam inde ab anno 927 ad dignitatem hanc promotum, verosimile vel ex eo apparet, quod, quemadmodum quæ Mabillonius loco proxime citato adducit, evincunt, sub anni hujus initium tria monasteria diversa, Cluniacense videlicet, Miscianense ac Dolense, moderanda Odo acceperit, quodque verosimiliter tunc, cum sese & tribus hisce cœnobiis simul & Tutelensi gubernandis imparem conspiceret, Adacium sibi pro Tutelensi administrando adjutorem seu coabbatem adjungi postularit.

[10] [rationibus monstratur,] Jam vero, cum Odo aliquamdiu, priusquam id faceret, Aimoni in abbatiam Tutelensem successisset, conjectarium fit, ut huic, si non citius, saltem non serius, quam anno 926, fuerit præfectus; utque proinde Martyrologio Lemovicensi & Bernardo Guidonis, Odonem non prius, quam cum Tutelensis exstitisset abbas, evasisse Cluniacensem abbatem, diserte per verba superius transcripta asserentibus videatur haud immerito assentiendum. Porro, ut ad id, ob quod hæc de Odonis apud Tutelenses præfecturæ tempore disserui, jam veniam, Odo, cum ex causa quadam, ut ipse in sua ad S. Geraldi Vitam Præfatione innuit, Tutelam ad monachos, ibidem existentes, invisendos accessisset, ac proin, uti hinc consequi videtur, tunc, cum nondum Tutelæ abbatis fungeretur officio, seu ibidem veluti abbas degeret, Auriliacum seu ad S. Geraldi sepulchrum, quo in ejus mores vitæque qualitatem inquireret, accessit: cum Odo autem, si non citius, verosimiliter, ut dictum est, haud serius, quam anno 926 Tutelensis factus sit abbas, consectarium est, ut ante hunc annum Auriliacum in mores & vitam S. Geraldi inquisiturus accesserit & anno 926 aut uno ex tribus præcedentibus, priusquam ad Cluniacense monasterium aut ad alia moderanda evocaretur, hortationi, ut ipse ait, nuper ab Aimone factæ, obsecutus, Operi conscribendo manum admoverit, idque, inter annum 923 & 926 absolutum, Aimoni abbati, uti e jam dictis apparet, inscripserit.

[11] [926 contextam,] Verum totum hoc ratiocinium, paucis verbis contractum, sic propono: S. Odo, nec cum Aimonis precibus adductus, in S. Geraldi mores & vitam inquisiturus, Auriliacum venit, nec cum brevi, postquam ad illius Historiam contexendam ab Aimone abbate excitatus fuisset, Operi manum admovit idque jam perfectum isti inscripsit abbati, ullo erat, ut videtur, seu Tutelensis seu Cluniacensis abbatis titulo insignitus. Porro cum, teste Mabillonio, Cluniacense cœnobium non nisi anno 927 moderandum susceperit, cumque, ut scribit Bernardus Guidonis & sicut innuunt varia instrumenta mox in medium adducta, prius fuerit Tutelensi cœnobio prælatus, cum S. Geraldi Historiam circa annum 926 aut uno ex binis annis præcedentibus contexuisse, consectarium evadit. Nec diu eumdem, postquam ad S. Geraldi Vitam scribendam ab Aimone fuisset excitatus admovisse Operi manum, indicant isthæc, quibus hunc in Epistola dedicatoria compellat, sequentia verba: Libellum, hominis Geraldi me, qualitercumque possim, dictare tam imperiose NUPER suaseras, jam licet tremens aggredior.

[12] Quod si nihilominus tunc Odo exstitisset Tutelensis abbas, [Aimoni Tutelensi, postea S. Martialis Lemovicensis abbati, inscriptam,] haud propterea tamen Baluzio Aimonem abbatem, cui S. Geraldi Vita inscribitur, esse eo in casu haud posse Tutelensem nominis illius abbatem, in Historia Tutelensi pag. 74 contendenti fuerit assentiendum. Aimo enim, dum Odo monasterii Tutelensis abbas aut, si mavis, coabbas, quod ante annum 929 fuerit e dictis certo factum, constitutus, aliquamdiu adhuc Tutelensis abbatis & nomen & officium retinuit, uti fidem faciunt Chartæ tres in Historiæ Tutelensis Appendice coll. 327, 339 & tribus seqq. a Baluzio adductæ; in hisce enim, quarum una anno 930, duæ reliquæ anno 931 fuerunt datæ, Aimo adhuc veluti abbas Tutelensis comparet. Hinc porro etiam consequitur, ut, etiamsi Odo, dum S. Geraldi Vitam scriberet, exstitisset Tutelensis abbas, necesse tamen, contra ac Baluzius existimavit, neutiquam foret, ut hæc Aimoni, S. Martialis abbati, qui ab Aimone Tutelensi abbate fuerit diversus, crederetur inscripta. Et vero cum Aimo, cui Odo S. Geraldi Vitam, a sese, illo rogante, concinnatam, inscripit, monasterii Tutelensis regimen anno 923 haud penitus, uti e jam dictis patet, abdicarit, ut quid, quæso, eum, indubie cum Aimone, Tutelensi abbate, cujus rogatu S Geraldi Vitam scripsisse Odonem, Auriliacensis chronologus apud Mabillonium Veterum Analect., anno 1676 editorum, tom. 2, pag. 237 ait, unum atque eudem, ab Aimone Lemovicensi S. Martialis abbate, cujus jussu S. Geraldi Vitam edidisse Odonem, Ademarus Chabannensis apud Labbeum Biblioth. tom. 2, pag. 272 scribit, diversum esse, existimemus? Odo, non duorum, sed unius dumtaxat abbatis, nomine Aimonis, cujus impulsu sese contexuisse S. Geraldi Vitam ait, mentionem instituit, nec, quidquam obstat, quominus Aimo, qui anno 925, imo vero & anno, uti e dictis constat, 931 Tutelensis abbas adhuc exstitit, Lemovicensis deinde S. Martialis abbas circa annum, ut chronicas ab Ademaro apud Labbeum assignatas Notas computanti patescet, 936 evasisse credatur.

[13] Utut sit, Odo equidem S. Geraldi Vitam vel anno 926 vel altero e proxime prægressis, [sideque integra, quam] sive interim tum exstiterit sive non exstiterit Tutelensis abbas, verosimiliter, uti e jam supra dictis nemo non eruet, conscripsit, cumque adeo id nondum octodecim post S. Geraldi obitum, qui e dicendis anno circiter 909 evenit, elapsis annis præstiterit, ea sane ob tempus, quo scripta est, maximam sibi auctoritatem adjungit. Nec minori in pretio ob diligentiam, qua, quas complectitur, res examinatæ fuere, meretur haberi. Audi, qui hic opoprtune ad institutum nostrum ipsemet Odo in sua in Lucubrationem illam Præfatione loquatur: Sed cum causa insisteret, ut Tutelensis cœnobii fraternitatem inviseremus, ad sepulchrum ipsius Geraldi intendere libuit. Tunc vero, accitis quatuor ex his, quos ipse nutriverat, Hugone videlicet monacho, Hildeberto sacerdote, Witardo quoque & alio Hildeberto, nobilibus laïcis, sed & aliis quam pluribus, de moribus & qualitate vitæ ejus hactenus disquisivimus: nunc simul, nunc semotim, quid singuli dicerent, vel si in dicendo sibi concordarent, certatim inspeximus, tacite expendentes, si talis Vita ejus esset, cui forte miracula convenissent. Comperto autem, quam religiose vixerit, & quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstraverit, jam de ejus santitate dubitare nequivimus. Cum itaque Odo, uti ex his ejus verbis fas est colligere, S. Geraldi Vitæ conscribendæ non prius, quam cum optima atque accurata rerum, ad hanc spectantium, notitia esset instructus, manum admoverit, nec quin id summa fide præstiterit, dubitare sinat notissima Viri sanctitas, est sane ob jam dicta, cur iis, quæ in Lucubratione illa de S. Geraldo narrat, fides certa atque indubitata, nisi quid obstet, adhibeatur.

[14] [an alia de S. Geraldo, quæ hic memorantur, scripta] Is porro Odonis fœtus, Sirmondi manu descriptus, ad Museum Bollandianum pervenit, sed Vitæ, a Marriero & Quercetano vulgatæ, ita similis, ut ne minima quidem sive in verbis, sive in librorum ac capitum distributione discrepantia inveniatur. Alia insuper ex codicibus Mss. Compendiensi & Conchensi nactus est breviora S. Geraldi Acta Mabillonius; Quæ, inquit Sæc. V Benedict. part. 1, pag. 6, cum nihil ab Odonis fetu diversum habeant, illa etiam omittere satius duximus, quam scriptionibus inutilibus tomum hunc onerare. Mabillonius nec duo illa ultima Vitæ S. Geraldi ab Odone scriptæ capita, quæ in Bibliotheca Cluniacensi desiderantur, ex Codice Ms. Cisterciensi per bonæ memoriæ Johannem Lannoyum Cisterciensem monachum transmissa, nec sermonem eis adnexum excudi curavit. An de isto sermone Dominicus a Jesu Carmelita Discalceatus, & post hunc D. Compaing, in diœcesi Tolosana Savenensis pastor, in Historia S. Geraldi, Gallice scripta & typis Aureliacensibus anno 1717 vulgata, loqui voluerint, haud scio? Ast ad propositum nostrum multum forte fecisset ille, de quo in suo de Arverniæ Sanctis Opere, anno seculi proxime elapsi quinquagesimo secundo typis vulgato, pag. 595 Brancheus meminit, Ms. de S. Geraldi Miraculis liber, Aureliaci olim servatus, cujus & mentionem a Vitæ S. Geraldi, Rithmis Latinis contextæ, auctore institui & sese illorum nonnulla in Opus suum intulisse, loco mox citato Brancheus affirmat.

[15] [mereantur, dubitamus, certo dignam Comm. huic subjiciemus.] Verum cum nec Ms. iste de S. Geraldi Miraculis liber, nec Rithmica, in qua hujus mentionem fieri, loco cit. ait Brancheus, S. Geraldi Vita ad manum nobis sit, quo in pretio ambæ istæ lucubrationes habendæ & an prelo dignæ sint, determinare haud possumus, dubitamusque, an tales sint, ut a lectore desiderari multum queant; quod autem ad duo capita sermonemque hisce annexum, quæ Mabillonius excudenda haud curavit, jam spectat, hæc, cum idcirco, quod aut nihil aut parum ad S. Geraldi Vitam illustrandam conferrent, a sese non esse excusa Mabillonius insinuare videatur, non magis sane, quam breviora, quorum idem Mabillonius loco supra cit. meminit, S. Geraldi Acta lectori sunt expetenda typisque adeo cum hoc, etsi etiam ad manum forent, haud essent communicanda. Verum, cum S. Geraldi Vita, a S. Odone Coloniensi abbate concinnata ac a Marriero & Quercetano in Bibliothecam Cluniacensem illata, dilucide, quæ ad S. Geraldum spectant, exponat, fidem certam atque indubitatam, uti e supra dictis palam est, mereatur, lectorique exhiberi sit vel idcirco quam maxime digna, eam, in capita & numeros pro more nostro divisam, Commentario huic subjiciemus, Annotationibus etiam, quibus illustretur, ubi subinde id argumenti ratio exiget, adjectis.

§ II. Quo circiter tempore & quam nobili loco natus sit Sanctus.

[Sanctus, quem anno Abbonis, Lemovicensis abbatis, quinto natum, Ademarus verbis] Anno quinto, quo Abbo abbas Lemovicense S. Martialis monasterium rexit, natum esse S. Geraldum, Ademarus, hic supra num. 3 laudatus, seculi XI, nondum admodum diu inchoati, uti ex ibidem dictis intelliges, scriptor, in Opusculo, quod Commemoratio Abbatum Lemovicensium Basilicæ S. Martialis Apostoli inscribitur, quodque in Bibliotheca Mss. Labbeana tom. 2 a pag. 271 excusum exstat, memoriæ prodit. Quare, ut, quo circiter Christi anno natus sit Sanctus noster, evadat compertum, tempus, quo quintus iste Abbonis annus cucurrerit, determinandum dumtaxat est. Id itaque hic faciamus. Textus, quo, quod modo dixi, Ademarus memoriæ prodit, sequentibus his verbis concipitur: Anno DCCCXLVIII ab Incarnatione Domini Indictione XI, pridie Kalendas Aprilis … mutatus est canonicalis habitus in monasticum in basilica Salvatoris mundi & Martialis ejus apostoli Lemovica civitate. Hoc Ainardus abbas ipsius loci … egit & tam ipse quam omnes canonici semetipsos in eodem loco monachos fecerunt & noluerunt ex semetipsis abbatem constituere, sed regularem abbatem sancti Savini, nomine Dodonem, sibi abbatem elegerunt…

[17] Primus itaque abbas hujus loci ex monacho fuit idem Dodo & præfuit tribus annis. [hic recitatis scribit, natales anno 855 vel 856,] Secundus abbas Abbo præfuit annis XI, cujus anno quinto Carolus Calvus (imo vero, uti ex infra citando annalistæ Bertiniani textu pronum est intelligere, Carolus Junior seu Caroli Calvi filius) in regem Lemovicas unctus est a Radulfo Bituricensi archiepiscopo & Stodilo Lemovicensi episcopo & aliis Franciæ & Aquitaniæ & Italiæ & Burgundiæ multis archiepiscopis & episcopis. Hoc anno cœnobium Bello-locum a Rodulfo archiepiscopo fundatum & consecratum, & S. Geraldus Aureliacensis natus est. Obiit Abbo XIV Kalend. Junii. Quod si anni tres, quibus Dodonem, annique itidem undecim, quibus Abbonem, successorem hujus proximum, Lemovicensi S. Martialis monasterio præfuisse, Ademarus his verbis tradit, completi exstiterint, consectarium erit, ut Dodoni in sacri istius asceterii regimen, cui hunc fuisse sub Aprilis initium anno 848 admotum, ex iisdem verbis nemo non statuet, sub Aprilem anni 851 fuerit Abbo suffectus, utque adeo annus quintus, quo hic dictum monasterium moderatus est, abs anni 855 Aprili usque ad anni 856 Aprilem fuerit in cursu; jam vero, cum sic annus Abbonis quintus partim cum anno 855 & partim cum anno 856 concurrat, consectarium ulterius fit, ut S. Geraldus, quem, ut dixi, anno quinto Abbonis natum, Ademarus, quo hic standum, scribit, natales primum vel anno, ut Sæc. V Benedictini part. 1, pag. 6, & Annalium Benedictinorum tom. 3, pag. 293 Mabillonio placet, 855, vel anno, ut in suis in Sancti Vitam Adnotationibus Quercetanus statuit, 856 fuerit adeptus.

[18] [vel certe, tui ex iis, qua hic] Ac horum quidem annorum alterutro natum esse Geraldum, erit omnino, ut consideranti patescet, indubitatum ac certum, si vere anni, quibus Dodonem proximumque hujus successorem Abbonem Lemovicensi S. Martialis monasterio præfuisse, Ademarus scribit, completi exstiterint. Verum annos istos non secus ac sæpe alias quantum ad annos, quibus quid durasse auctores antiqui scribunt, fieri debere nemo non novit, accipiendos pro incompletis dumtaxat esse, vel ex eo liquet, quod Abbo, ut Lemovicense Chronicon, in Labbeana Mss. Bibliotheca tom. 2 a pag. 332 excusum, fidem facit, anno 861 die X Martii, vel, ut verbis, supra huc transcriptis, Ademarus statuit, XIX Maii, excesserit e vivis, nec ab Aprili anni 851, quo Abbo Dodoni, si anni tres, quibus hunc Lemovicensi S. Martialis monasterio præfuisse, Ademarus scribit, completi exstiterint, suffectus e jam dictis fuerit, usque ad anni 861 diem XIX Maii, nedum Martii X, anni undecim, sed tantum fere decem excurrerint. Adhæc Ademarus (scriptoris hujus verba num. 17 recitata videsis) Caroli Junioris, qui Caroli Calvi filius erat, in regem Aquitaniæ unctionem, mense Octobri anni 855, ad mediam sui partem, uti apud Chesneum Scriptor. Franciæ tom. 3, pag. 208 annalista Bertinianus ad annum istum docet, jam provecto, peractam, cum Abbonis anno quinto conjungit.

[19] [adduncuntur, consequitur, anno 854, ultra XV Octobris jam provecto,] Quare necesse est, ut hic dicto anno 855, mense Octobri medio seu XV hujus die adhuc exstiterit in cursu; cum autem tunc, si ante anni 850 Octobrem medium seu diem mensis hujus XV moderari dictum monasterium incepisset Abbo, annus hujus non quintus, sed sextus, ut computanti fiet perspicuum, fuisset in cursu, necesse est, ut monasterio isti Abbo non citius, quam anno 850, ultra diem Octobris XV jam provecto, præesse inceperit, cumque, ut jam docui, anno 861 vel Martii die X, vel Maii XIX obierit, nec ab anno 850, ultra Octobris XV provecto, usque ad anni 861 vel Martii X vel Maii XIX diem anni completi undecim, sed decem dumtaxat una cum aliquot mensibus excurrerint, consectarium est, ut anni undecim, quibus Abbonem Lemovicensi S. Martialis monasterio præfuisse, Ademarus scribit, accipiendi pro incompletis dumtaxat sint; jam vero, cum sic habeat, Abboque, uti e jam dictis pronum est colligere, Lemovicense monasterium vel anno 850, ultra XV Octobris diem jam provecto, vel non citius etiam quam anno 851, paulo scilicet, ne alioquin annis tantummodo decem, contra ac Ademarus statuit, sacro isti asceterio præfuisse sit dicendus, dumtaxat inchoato, moderari haud dubie inceperit, consectarium ulterius fit, ut regiminis ejus annus quintus vel ab anno 854, ultra XV Octobris diem jam provecto, usque ad annum 855, ultra XV Octobris diem pariter provectum, vel abs anni 855 initio usque ad anni 856 initium excurrerit, utque proinde S. Geraldus, qui, quemadmodum supra ex Ademaro jam docui, anno Abbonis quinto est natus, natales, si non anno, ut verosimillimum apparet, 855 vel sequenti, certe anno 854, ultra XV Octobris diem jam provecto, sit nactus.

[20] Modo a natali Sancti tempore ad nobilem ejus prosapiam sermonem convertamus. [nobilissimo e genere est nactus;] Odo Vitæ edendæ num. 5 sequentem loquitur in modum: Geraldus, patre Geraldo, matre vero Aldetrude progenitus, carnis nobilitate tam excellenter illustris, ut inter Gallicanas familias ejus prosapia tam rebus, quam probitate morum, generosior videretur. Fertur enim, quod parentes illius modestiam atque religionem veluti quadam hæreditaria dote sibi tenuerint; cujus rei duo testes ex eadem stirpe emergentes existunt ad hoc adstruendum satis idonei, sanctus videlicet Cæsarius, Arelatensis episcopus, & beatus Aredius abbas. Ita hactenus Sancti nostri laudatus biographus, nobilissimos esse hunc natales nactum, luculentissime sane tradens, nec, an verbis, quibus id facit, adhibenda omni noda fides sit, revocandum est in dubium. Præterquam enim quod in eorum, quæ ad Sanctum nostrum spectant, scriptione Odo certe summa auctoritate polleat, ejus de clarissimo Geraldi stemmate assertionem firmant, quæ de illo habet S. Genulphi, in Opus nostrum ad XVII Januarii diem jam illati, Miraculorum scriptor, qui, quo hæc complexus est, Opus post annum, ut Franciæ Historiæ litterariæ scriptores tom. 6, pag. 520 docent, 990 aut seculo undecimo contexuit. Ejus, quæ huc spectant, quæque in Opere illo num. 20 leguntur, verba sequentia hæc sunt: Sanctus quoque Geraldus, vir magnæ sanctitatis & præclaræ nobilitatis, ipsis temporibus (sec. IX nempe labentibus) claruit, qui Aureliacum monasterium construxit. Adhæc, nobilissimo e genere natum esse Geraldum, inter omnes, qui rem examinarunt, scriptores recentiores convenit.

[21] Verum an ex eadem quoque stirpe, e qua S. Cæsarius, [etsi autem Odoni, Geraldum etiam ex eadem, e qua Cæsarius & Aredius fuere,] Arelatensis episcopus, & S. Aredius, Attanensis abbas, fuerunt, certo est satus? Id sane, ut mihi equidem apparet, proxime huc transcriptis verbis Odo etiam tradit; etsi enim, dum hisce de Sancti nostri parentibus, qui modestiam juxta ac religionem veluti quadam hæreditaria dote sibi tenuerint, sermonem instituit, possedisse reipsa illos veluti quadam hæreditaria dote binas hasce virtutes, haud affirmet, sed tantum, uti vel e solo, quo utitur, verbo fertur fit perspicuum, lectorem, quidnam, eo spectans, vulgi fama ferat, edoceat, secus tamen, dum rei istius, modestiam scilicet & religionem, veluti quadam hæreditaria dote, sibi tenuisse S. Geraldi parentes, testes duos, ex eadem, e qua hi erant, stirpe emergentes, existere, mox subjungit, res habet, uti vel ex eo apparet, quod alioquin vel ut aiunt vel aliam similem loquendi formulam inter voces ex eadem stirpe & vocabulum emergentes interpositurus fuisse videatur. Et vero, Geraldum ex eadem, e qua Cæsarius & Aredius fuerunt, stirpe ab Odone proxime huc transcriptis verbis asseverari, Mabillonius etiam & Quercetanus existimarunt. Ac prior quidem Sæc. V Benedictini part. 1, pag. 6, posterior vero in suis in Sancti nostri Vitam, ab Odone conscriptam, Adnotationibus non obscure id prodit. Verum hic simul, an Odo a veritate ea in re haud aberrarit, dubitasse videtur.

[22] [stirpe ortum asserenti, credendum appareat,] Recitatis enim col. 29 Cypriani, S. Cæsarii discipuli, qui Vitam ejus ad diem XXVII Augusti Operi nostro insertam composuit, verbis, nonnullisque deinde de Cæsario adhuc observatis, subjungit: Sed, qualiter ex ejus (Cæsarii) stirpe S. Geraldus, Aureliacensis comes, emergere potuerit, uti notat S. Odo, mihi certe nondum liquet; ac transcripto paulo post Karissimæ cujusdam nobilis matronæ præcepto, quo B. Aredii generationem a Childeberto Francorum rege deducit, sequentem loquitur in modum: Sed nec inde quis potest discere, S Geraldum, comitem Aureliacensem, isto supra nominato Aredio nobilissimo procreatum fuisse, sicut hic sanctus Odo noster asserit. Ita Quercetanus; verum cum laudatum Karissimæ præceptum longissimo tempore ante S. Geraldi ætatem fuerit conscriptum, quid mirum, in eo plane nihil, quod Geraldum ex eadem, e qua Cæsarius & Aredius fuere, stirpe ortum esse, ostendat, inveniri? Adhæc, etsi nec documenta alia vel ipsamet Geraldi ætate vel haud diu post scripta, quibus Cæsarii, Aredii & Geraldi ex eadem stirpe origo probari queat, reperiantur, Odoni tamen, qui hanc asserit, quique documenta authentica, modo deperdita, quibus assertionem suam firmare posset, verosimillime habuerit ad manum, credendum vel ex eo apparet, quod, ut supra jam monui, summa is scriptor auctoritate polleat in iis, quæ de Sancto nostro memoriæ prodit in Vita, qua, quæ ad hunc spectat, accuratione quam maxima est complexus.

[23] [inde tamen, ab Odone e regum sanguine deduce] Ast, etsi sic habeat, inde tamen, Sancti genus ex alto regum sanguine ab Odone deduci, concludendum indubitanter non est. Mabillonius quidem, utpote Sæc. V Benedict. part. 1, pag. 6 sequentibus his usus verbis, Geraldi genus ex alto regum sanguine per Cæsarium Arelatensem episcopum & Aredium abbatem deducit Odo Cluniacensis; alii per Mathildem, filiam Pippini, Aquitaniæ regis; quam Mathildem Geraldi aviam fuisse putant, contrarium existimarit; verum, ut ex eo, quod ex eadem, e qua SS. Cæsarius & Aredius fuere, stirpe ortum esse Geraldum, Odo affirmet, nobile ejus genus ex alto regum sanguine ab eodem Odone deduci, possit concludi, necessum est, ut Cæsarius & Aredius e regia stirpe sint orti; Cæsarium autem e regia stirpe ortum esse, nec Cyprianus in Vita ejus, in Opus nostrum ad XXVII Augusti diem jam illata, edicit, nec quidquam, unde id ediscatur, alibi memoriæ proditum invenio; quod autem ad Aredium spectat, Vitæ illius scriptor æqualis, cujus lucubratio in Opere nostro ad diem Augusti XXV excusa exstat, de illustri ejus origine num. 1 scribens hæc habet: Aredius…, ex urbe Lemovica oriundus, tantæ nobilitatis inter proceres militiæ Christianæ futurus, secundum sæculum quoque nobilissima, videlicet regia, quodque sublimius bene Christiana prodiit parentela. Quibus certe Aredius ex regum prosapia ortus diserte innuitur; hac autem in re assentiendum Aredii biographo indubitanter si sit, erit sane, cur & Geraldus, quem ex eadem, e qua Aredius fuit, stirpe natum, Odo e jam dictis tradit, regio e sanguine procreatus credatur.

[24] Verum S. Gregorius, Turonensis episcopus, [Sancti genus, inferri indubitanter haud potest,] qui de Aredio & miraculis ab ipso patratis haud semel sermonem habuit, quique cum illo singulari amicitia junctus fuit, de inclytis ejus natalibus loquens, hæc dumtaxat Historiæ Franc. lib. X, cap. 29 scribit: Aredius Lemovicæ urbis incola fuit, non mediocribus regionis suæ ortus parentibus, sed valde ingenuis; si autem ad regiam domum sanguine Aredius pertinuisset, hoc procul dubio dixisset sanctus episcopus, qui, ut ex ejus scriptis patescit, Aredii gloriæ propagandæ sollicitus ubique videtur. Forte itaque Aredii prosapiam, non quod revera Aredius ex regibus duxisset originem, sed dumtaxat, ut nonnumquam alias etiam fit, ob insignem illius natalium splendorem regiam appellarit biographus; cum autem sic habeat, nec decessores nostri, etsi etiam & supra laudatum Karissimæ, nobilis matronæ, præceptum, & nonnulla alia, in quibus regia origo Aredio tribuitur, monumenta antiqua præ oculis habuerint, Aredium e regia stirpe ortum, vel in Commentario, Vitæ ejus præmisso, vel alibi pronuntiare ad diem supra laudatam ausi sint, est sane, cur id, maxime cum nec ullum e monumentis illis magno in pretio videatur certo habendum, existimetur admodum dubium, utque proinde, etsi Odo, eadem ex stirpe & Aredium & Sanctum nostrum emersisse, affirmet, inde tamen, Sancti nostri genus ex alto regum sanguine ab Odone deduci, inferri indubitanter haud possit.

[25] Neque vero id inde, uti e jam dictis consequitur, [nec inde per Mathildem a Brancheo recte deduci] ope Aredii, qui ex eadem, e qua Geraldus, stirpe ortus sit, deduci absque magno errandi periculo posse videtur. Modo, an idem S. Geraldi genus ex alto regum sanguine per Mathildem, Pipini Aquitaniæ regis filiam, quæ S. Geraldi avia exstiterit, a Brancheo in Opere, cui titulus: Vitæ Sanctorum Arverniæ, recte deducatur, dispiciamus. Scriptoris istius verba, quæ huc spectant quæque ex idiomate Gallico in Latinum hic converto, sequentia hæc sunt: Ludovici Pii filius, Pippinus nomine, Aquitaniæ rex, Geraldo, Albonis filio, Mathildem siliam matrimonio jungendam concessit; ex quibus natus est Auriliacensis comes, qui ex uxore Adeltrude sanctum Geraldum habuit. Ita ille; verum etsi quidem ita Sancti genus a regum sanguine per Mathildem, Pippini Aquitaniæ regis filiam, apertissime deducat, id tamen recte a se fieri, nulla scriptoris antiqui auctoritate dat probatum. Aliquem tamen Geraldum, cum Pippini Aquitaniæ regis filia matrimonio conjunctum, quem Lemovicensem comitem & Pippini carum nominat cujusdam auctor fragmenti, a Bouqueto inter Rerum Gallicarum Scriptores tom. 7, pag. 480 editi, exstitisse, haud diffiteor: sed, an is fuerit S. Geraldi nostri avus aut etiam illi sanguine conjunctus, me latet, nec illud edocet ullus alius hujus ætatis scriptor; ideo vagis dumtaxat ducti conjecturis illud asseruerunt pater Dominicus a Jesu Carmelita, quem laudat Brancheus, & Brancheus ipse.

[26] An Branchei & recentiorum auctoritate forte permotus Bouquetus tom. 8 Scriptorum Rerum Francicarum Geraldum Lemovicensem, [probatur, missisque recentiorum de Sancti prosapia asseriis,] ibidem pag. 235 in Chronico Ademari Cabannensis memoratum, in Notis, Chronico isti pag. 232 subjectis, & in Indice Onomastico appellaverit S. Geraldi patrem, edicendo non sum; sed, illum in errorem lapsum fuisse, mihi induco in animum. Quem enim Geraldi nostri patrem ibidem nominat Bouquetus, ipse est, qui cum filio suo Widone ab Helia Petragoricensi comite, commisso prælio, post annum 940 victus fuit. Ast, S. Geraldi, anno circiter 855, uti e supra dictis liquet, nati annoque circiter 909, uti ex infra dicendis intelliges, e vivis sublati, patrem ante seculum X obiisse, nemo non colliget ex iis, quæ S. Odo Vitæ edendæ num. 9 & 10 scribit. Mitto, quæ de Sancti prosapia scripserunt Hist. Occit. auctores tom. 1, pag. 727 & seq. Cum enim eorum dicta nullis omnino documentis, sed solis innixa sint conjecturis, nil certi ex his erui potest. Sufficit nobis, S. Geraldum inter Gallicanas familias insignem natalium splendorem fuisse adeptum; quæ vero de ejus prosapia a recentioribus dicuntur, cum nulla nobis, quibus firmentur, occurrant documenta, nec vel a B. Odone, vel ab aliis æqualibus aut supparibus auctoribus commemorentur, iis prætermissis, nonnulla modo de Sancti propinquis seu sanguinis vinculo cum eo conjunctis allegasse præstiterit.

[27] [nonnulli natalium splendore] Sancti sororem, quam chronologus Auriliacensis, cujus Opus suis Analectis poster. Edit. a pag. 349 Mabillonius inseruit, Vicernam appellat, S. Odo Vitæ edendæ num. 78 nominat Avigernam. Duos hæc filios habuit, Rainaldum scilicet & Benedictum, qui forte jam ante S. Geraldum obierat, cum hic Testamenti Tabulas conficiens, illius non meminerit; eum tamen filium habuisse nomine Athonem, qui, ex Amelia uxore nulla prole suscepta, Lezatense cœnobium amplis ditatum bonis construxit, suspicantur Novæ Historiæ Occitaniæ scriptores tom. 2, pag. 590. Athonis exemplum imitata Amelia cœnobii alterius, sancti Petri de Curte nempe, Tolosanæ diœcesis prope Verdunum oppidum, teste Mabillonio Annalium Benedictinorum ad annum 940, num. 13 fundamenta jecit. Ex Avigerna autem aut ex ejus filiis nata, ut apparet, adhuc fuit filia, quam principi Malamortensi nuptam suadet Gaufridus Prior Vosiensis, cujus Opus, in tom. 2 Bibliothecæ Mss. a pag. 280 illatum, anno, ut in Syllabo, suæ isti Bibliothecæ præfixo, observat Labbeus, 1183 fuit contextum.

[28] [illustres, qui cum S. Geraldo] Sic enim habet cap. 3 ille scriptor: Eo tempore (scilicet Roberti, Francorum regis) Guido de Turribus, qui cognominatus est Niger, inter principes Lemovicini climatis probitatis titulo clarebat. Erat illi uxor non dispar natalibus, Engaleias nomine, filia principis Malamortensis Castri, quæ sancti Geraldi Aureliacensis ex nepte proneptis exstitisse narratur. Dein cap. 6, pag. 281 progeniem Guidonis de Turribus sequentem texit in modum Gaufredus: Guido, qui Petragorici auxilio comitis oppidum de Pompedour contra vicecomitem de Segur construxit, super castrum de las Tour, de Tenaffon & de Altefort, exceptis ecclesiis vel municipiis diversorum locorum, principatum habuisse narratur… Hic Guido Lemovicas in bello Kal. Augusti occubuisse & juxta portam monasterii australem tumulatus exstitisse refertur. Engaleias vero uxor illius Arnaco monacha effecta in senectute bona obiit VI Kal. Septembris. Hæc foris limen ostii, quo de claustro itur ad mona nasterium, sepeliri rogavit, ut fidelium ingredientium orationibus Deo spiritus illius devotius commendaretur. Horum filiam unicam Aolaars accepit Ademarus lo Contors de Laron filius Rogerii, de qua genuit Guidonem: postea obiit 2 Idus Julii juxta matrem sepulta, quia fragilis multum fuit… Guido de Agne sorore, principis castri de Chambon S. Valeriæ, genuit Guidonem, Geraldum & Gulferium, & Arnaco tumulatur. Guido Hierosolimis obiit & filius ejus Oliverius, apud Ayent castri Exandonensis occisus 8 Kalend. Decembris, Arnaco honorifice tumulatur. Geraldus de Humberga, filia Sequini militis sui, genuit Guidonem & Seguinum. Guido de Matilde, matre Bosonis de Torena, quæ Arnaco condita est, genuit Guidonem & Gulferium. Horum pater Hierosolimis obiit, cum rex Ludovicus illic perrexit. Guido de Helisabeth, filia Guidonis Flamene senioris, genuit Gulferium. Gulferius, filius Mathildis de Alpaide, filia Gaucelini de Petra-Bufferia, quæ Arnaco tumulata in capitulo cum reliquis est, genuit Guidonem & Radulfum clericum (hic Guido ad Petragoricensem cathedram anno 1209 ab Incarnatione Domini fuit evectus; cujus loco Rudulfum seu Ramnulfum legendum, Dionysius Sammarthanus in Serie Episcoporum Petrocorensium tom. 2 Gall. Christ. col. 1472 opinatur.)

[29] Seguinus, filius Humbergæ de Brunicenda, filia Aimerici de Axia, [sanguinis vinculo] genuit Geraldum & Seguinum. Seguinus de Aimelina, silia Bertranni de Born, genuit Geraldum & Ranulfum. Superior ille, magnusque Gulpherius, de quo mentio in Historia Hierosolimitani belli, frater Guidonis & Geraldi, de Agne filia Ramnulfi vicecomitis de Albusson, per quam habuit medietatem castri de Gimel, genuit Gulferium, qui Lemovicæ vulneratus, obiit in monasterio S. Martialis III Non. Martii, & Oliverium, ac Guidonem, qui Hierosolimis obiit, quando Ludovicus rex perrexit. Oliverius de Almode filia Archambaldi Barbati vicecomitis de Comborn, quæ Arnaco IV Kal. Septem. condita jacet, genuit plures: tantum Agnes, quam Constantinus de Born habuit, & Gulferius superstites fuere. Constantinus de Born de Agne filia Oliverii genuit Gulferium, quem Guido, vicomes Lemovicensis, destruxit.

[30] Hæc Gaufredus, Prior Vosiensis. Ad S. Geraldi stirpem haud dubie spectabat Joannes, [conjuncti videntur, e scriptoribus antiquioribus recensentur.] qui Auriliacensis monasterii paulo post Geraldi mortem administrationem obtinuerat, quemque illius propinquum fuisse tradunt Auriliacensis chronologus & quædam Raimundi & Bernardi, Auriliacensis & Tutelensis monasteriorum abbatum, litteræ, quibus inter monachos utriusque ecclesiæ de nonnullis prædiis, quæ litis materiam præbebant, circa annum 984 initur concordia. Has litteras Historiæ Tutelensis Eccl. pag. 379 Baluzius edidit. Cur autem Adalgarium, primum Auriliacensem abbatem, S. Geraldi cansanguineum Sammarthani Galliæ Christ. tom. 3, pag. 117, & Baluzius mox citatus pag. 71 appellaverint, compertum haud habeo. Illud enim nec S. Odo, nec Auriliacensis auctor edicit. Baluzio forte hæc scribendi ansam dederint cujusdam in Historiæ Tutelensis Appendice pag. 343 & seqq. occurrentia verba, quibus Amalgerius, cognomine Pallo, Romam cum beato Geraldo consanguineo suo frequentissime perrexisse dicitur. B. Robertum, Casæ-Dei abbatem, aliqua sanguinis propinquitate cum S. Geraldo junctum credi asserit, qui ejus Vitam, huic Operi ad 24 Aprilis insertam, composuit sec. XI, Marbodus, Andegavensis archidiaconus ac dein episcopus Redonensis. Hæc sunt ejus verba: Robertus, genere Arvernus, conditione liber, natus est de parentibus Christianis, matre Raingarde, patre Geraldo, qui, ut creditur, a beati Geraldi Auriliacensis stirpe priscam duxit originem. Sed hæc de Sancti nostri propinquis aut sanguine cum eo junctis dicta sufficiant.

§ III. Turbatis apud Francos rebus, cui regi S. Geraldus adhæserit. In Ramnulfi, Aquitaniæ ducis, mortis tempus inquiritur: illo mortuo, ad Wilhelmum Sanctus confugit: de Ademaro & quibusdam aliis, qui Sancto molesti fuerunt.

[Sanctus, miserrimo in Francia] Quasdam res, a Sancto gestas aut ad ejus historiam spectantes, a Vitæ edendæ num. 39 ad 46 ita narrat S. Odo, ut, nisi ad certam temporis epocham reducantur, haud facile intelligi queant. Igitur, ut debito istæ temporis ordine componantur, & sic narrationi, a Sancti biographo contextæ, lux accedat, efficere hocce § conabor. Sed, quæ de Francicæ monarchiæ statu exeunte seculo IX habet sanctus abbas Vitæ edendæ num. 39, prius propono. Geraldus, inquit, frequenter a quibusdam provinciarum lacessitus est. Nam rei publicæ statu jam nimis turbato, regales vassos insolentia marchionum sibi subjugaverat. Jam itaque multarum causarum experimentis probatum fuerat, quod, ut scriptum est, Omnipotens erat contra hostes Geraldi… Wilelmus plane dux Aquitanorum, cum tandem vehementer invaluisset, non minis quidem, sed precibus agebat, ut Geraldus, a regia militia discedens, sese eidem commendaret, sed ille, favore comitis nuper usurpato, nequaquam consentit. Nepotem tamen suum, nomine Rainaldum, eidem cum ingenti militum numero commendavit.

[32] [existente rerum, qui hic] Hæc S. Odo; quibus, ut apparet, Odonis regni initia designare voluit; tanta enim fuit tum in Galliis rerum perturbatio, ut, Carolo ab Germanis anno 887 & seq. rejecto & e vivis sublato, reges undique acclamantibus regni proceribus emerserint. Vix per sex annos, id est, ab anno 888 ad 894 aliqua pace potita est Aquitania. Enimvero etsi Aquitaniam intra regni, ad Oddonem nuper electum spectantis, limites reposuerint tum Abbo &, quisquis ille fuerit auctor, qui versus ejus de Parisiacæ civitatis obsidione Notis illustravit, tum Hugo Floriacensis, cujus Opus Bouquetus tom. 9, pag. 321 edidit; licet, inquam, illi scriptores Aquitaniam ad Oddonis regnum pertinuisse innuerint, haud pauca tamen occurrunt monumenta, tum a Baluzio in Appendice ad Regum Francorum Capitularia col. 1522, tum a Mabillonio vel tom. 3 Annal. Bened. pag. 272, vel in Appendice ad Marcam Hispanicam col. 819 & seqq. vulgata aut in Notis ad Oddonis regis diplomata præviis a Bouqueto tom. 9, pag. 440 laudata, quibus Oddonem ab omnibus Aquitanis tamquam regem statim regni sui initio non fuisse habitum, & magnos tum excitatos fuisse in Aquitania motus evincitur.

[33] Illud etiam haud obscure indicant 10 Abbonis versus ex libro 2, [paucis describitur,] pag. 452 & 453 desumpti, qui sic habent:

Præterea astutos petiit Odo præceps Aquitanos:
Mox sibi subjectis, Francorum regna revisit.

28 Hermanni Contracti verba, ab Bouqueto tom. 8, pag. 245 illustrata, quibus Ramnulfus, regio nomine usurpato, Aquitaniam Septimantamque sibi vindicasse asseritur. Nec anno 889 sopita erant apud Aquitanos dissidiorum civilium semina: cum non nisi aliquam hujus regionis partem sibi subdidisse Oddonem asserat annalista Vedastinus, cujus Opus e Bibliothecæ Sithiensis schedis, seculo X scriptis, ab abbate Leboeuf erutum, Bouquetus tom. 8 a pag. 79 edidit. Sic enim ad annum 889 scribit auctor, Odonis regis æqualis: Post Nativitatem Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit Odo, ut eos sibi sociaret. Quo audito, Ramnulfus dux maximæ partis Aquitaniæ cum sibi faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici Balbi regis, & juravit illi, quæ digna fuerunt… Aquitanos itaque rex EX PARTE receptos festinavit propter Nortmannos redire in Franciam. Igitur aliqua Aquitaniæ pars hoc anno 889 Odonem tamquam regem non habuit.

[34] His præmissis, quid per isihæc procellosa tempora egerit S. Geraldus, [statu, cuipiam regi,] juverit inquirere. Enimvero, eum alicui regi tum subditum permansisse, verbis num. 31 recitatis docet S. Oddo, qui horumce temporum motus paucis describit, dum Willelmum non minis, sed precibus, ut a regia militia discederet, apud Geraldum egisse narrat. Proindeque Willelmus, necdum regio servitio adstrictus, forte ex his erat, qui, ut observant Mabillonius & Bouquetus, superius laudati, regem exspectabant, & sic annos, a Caroli Crassi morte computatos, cartis publicis inscribebant. Igitur hæc primi Odonis regis annis affigenda esse, verosimillimum mihi apparet.

[35] Ast quin Odo fuerit ille, cui obsequium Geraldus exhibuisse dicitur, [Odoni scilicet,] nullum fere est dubium. Ramnulfum enim regium nomen usurpasse, etsi Hermannus Contractus ad annum 888 asserat, eum tamen, cum anno insequenti fidem juraturus ad Odonis aulam secundum Annales Vedastinos accesserit, parvo admodum temporis spatio in Aquitaniæ partibus regem egisse, opinor. Porro alius præter Odonem ab Aquitanis tamquam rex agnitus fuisse, haud videtur; eum enim in maxima Aquitaniæ parte tamquam regem habitum fuisse, haud pauca testantur monumenta, quorum num. 32 meminimus; hoc idem edicit Vedastinus annalista, cujus verba num. 33 transcripta sunt. Hinc, eum ipsum exstitisse, cui obsequium præstitit Geraldus, vero apparet simillimum. Sed & Sanctum in ipsius aula aliquamdiu degisse, docet Ademarus in Chronico, in Labbeana Bibliotheca tom. 2 a pag. 151 excuso. Hujus verba pag. 163 sic habent: Ramnulfus quoque Pictaviensis & Ademarus filius Emenonis inimici erant pro urbe Pictavis, quam Ademarus nitebatur sibi vindicare pro patre suo Emenone. Hic vero Ramnulfus ex conjuge legitima cum non haberet prolem, suscepit ex concubina filium, Eblum nomine, summamque habuit amicitiam cum propinquo amico suo Willelmo comite Arvernis, & cum Roso principe Rodomi pactum firmavit propter metum Ademari. Hac de causa a rege Odone potius timore, quam amore honorabatur, dumque regalem aulam assiduaretur, veneno necatus, in extremis sancto Geraldo ibidem præsenti parvulum filium suum Eblum commisit tutandum… Ademarus autem …, a rege Odone magno honore in palatium habitus, post mortem Ramnulfi provectus est Pictavis comes; regressusque a palatio sanctus Geraldus clam subductum filium Ramnulfi a Pictavis Willelmo duci Aquitaniæ comiti Arvernis credidit nutriendum, cui consanguineus erat. Iisdem fere verbis scribit chronologus S. Maxentii seu Malleacensis ibid. pag. 201, & Richardus Pictaviensis, cujus Chronicon tom. 9 Bouquetianæ collectionis a pag. 21 excusum exstat. Ex quibus verbis patescit 18, S. Geraldum Odoni regi his diebus paruisse: 20, Willelmum ante Ramnulfi mortem aut Odoni adversatum esse aut ab ejus imperio desecisse, cum Ramnulfus ideo ab Odone tamquam suspectus, quod cum Villelmo propinquo amicitia junctus erat, habitus fuerit; hinc jam ex Ademari & aliorum chronologorum narratione perspecta fiunt, quæ de obsequio regi a Sancto præstito, sanctus Oddo sat obscure innuerat. Proindeque, ut Ramnulfi necem, in Odonis aula veneno ipsi inflictam, ad certum & determinatum annum signemus, quanti in illustrandis S. Geraldi Actis intersit, nemo non videt.

[36] [usque ad Ramnulfi necem,] Ramnulfi necis Ademarus & Richardus Pictaviensis ita meminere, ut nulli certo anno illam affigant. Verum alii, qui de illa pariter mentionem instituerunt, non ad eumdem omnes annum reponendam esse existimarunt. Malleacensis enïm chronologus anno 890, Vedastinus anno 892, alii vero nonnulli, inter quos & Bouquetus tom. 9, pag. 8, anno 893 eam accidisse scripserunt. Verum quænam ex his epochis tamquam certa habenda sit, examinemus. Et primo levem admodum fidem mereri videtur Malleacense Chronicon, in quo, ut Bouqueti verbis ex tom. 9, pag. 8 desumptis utar, res omnes, nullo servato temporum ordine, narrantur. Præterea, Ramnulfo mortuo, graviores motus in Aquitania, ex variis scriptoribus, sicuti infra dicenda aperient, excitatos fuisse, discimus. Porro vix aliqui apud Aquitanos annis 890 & 891 tumultus occurrunt, hinc annis insequentibus illius mors affigenda videtur. An ergo eam cum Bouqueto ad annum 893 signabimus? Sed quo monumento fretus id asseruerit, sane nobis non [Col. 286A] liquet. Enimvero Metensis annalista, qui Eboli mortem ad illum annum statuit, nihil omnino hic de Ramnulfi morte habet: insuper quominus anno 893 illius necem affigamus, graviores momenti rationes, quas in hujus § decursu adducturi sumus, impediunt. Igitur, cum Vedastino monacho ad annum 892 Ramnulfi necem, in Odonis aula patratam, signandam esse duximus. Enimvero, hoc habet singulare horumce Annalium scriptor, inquit Bouquetus, quod, post annum 877, multa referat, quæ ad nostram historiam illustrandam maxime conducunt & quæ frustra apud alios quæras. De iis Annalibus idem sentit abbas Lebœuf in eruditissima sua Disceptatione Academiæ regiæ inscriptionum tom. 24 inserta, ubi multa de scriptoris ætate & Operis ejus utilitate & præstantia disserit vir eruditus. Annalistæ verba, quæ ad rem faciunt, huc transcribo.

[37] Franci, inquit, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, [anno 892,] sociatis sibi aliis, ut possent implere, quæ volebant (Carolum scilicet, Ludovici Balbi filium, ad solium paternum promovere) suaserunt regi, ut, relicta Francia, Hiemandi gratia peteret Aquitaniam… Et quia Ramnulfus obierat, & quia Ebulus & Gozbertus ab illo desciverant, eos aut sibi resociaret, aut de regno suo pelleret, aut vita privaret. Ille credulus factus, consilio adquievit eorum, nescius, quæ sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniæ, Ebulus ejus adventum præsciens, in fugam versus interfectus est juxta quoddam castellum (Laudunense scilicet) lapide. Frater quoque ejus Gozbertus posthæc obsessus atque in brevi vitam finivit. Igitur post obsessum Laudunense castrum mense Julio, ut scribit annalista Metensis laudatus, Valtgario capite damnato, antequam ad motus Aquitaniæ compescendos Odo gressus dirigeret, ac proin anno 892 ante diem X Octobris, quæ tam quam Ebolo emortualis, teste Mabillonio Annal. Bened. tom. 3, pag. 283, in Necrologio Pratensi inscribitur, Ramnulfus (Odonem enim in Aquitaniam exeunte mense Septembri non appulisse, probat diploma, quo Odo res quasdam abbati Arrematensi firmat, Conedæ in villa parochiæ Autissiodorensis ad Ligerim posita concessum & a Bouqueto Collectionis suæ tom. 9, pag. 459 & seq. insertum) in aula Oddonis, qui tunc extra Aquitaniæ limites, ut certo ex Vedastini codicis verbis apparet, commorabatur, veneno fuit exstinctus, nec illius mors ad annum insequentem ullo modo differri posse videtur.

[38] Et vero illud haud difficile eruitur ex versibus 532 & seqq., [non 893, uti hic] quibus Abbo lib. 2 de Obsidione urbis Parisiacæ Ademarum, nunc contra Odonis in Aquitania inimicos furentem, nunc contra Odonem ipsum, qui Ademaro spreto, comitatum Pictaviensem, quem vivens Ramnulfus habuerat, Roberto fratri concessit, dimicantem canit. Porro, illum comitatum usque ad mortem ipsi inflictam Ramnulfum tenuisse, omnes scriptores asserunt. Et licet hunc comitatum Ramnulfo ereptum sibi vindicare voluisse Ademarum, nonnulli nos edoceant, tamen eum honorem isthunc non prius, quam cum, patrata Ramnulfi nece, Roberto fuisset concessus, usurpasse æque certum apparet. Ast, si narrationis ordinem, ab Abbone servatum, attendas, Ademarum Pictaviensem comitatum, priusquam Caroli Simplicis in regem electio, quæ ineunte anno 893 a Franciæ proceribus facta est, ad Odonis cognitionem perveniret, occupasse, indubitatum apparet. Quæ autem fuerit inter Odonem & Aquitaniæ principes compositio, qua sancita, rex contra Carolum messivo tempore ex Aquitania in Franciam movit, licet nullus nos edoceat scriptor, ex iis tamen, quæ occurrunt, monumentis illam conjicere, haud difficile est. Ex charta quadam, cujus in Galliæ Christianæ auctæ tom. 2, col. 433 Sammarthanus meminit, Villelmus, ab Oddone Adalgario S. Juliani Brivatensis abbati suffectus, Aquitaniæ ducatum obtinuisse videtur: saltem abs hoc tempore Villelmum illum occupasse cernimus; Ademarus vero Pictaviensem comitatum, Roberto vi & armis ereptum, pace sancita, retinuit. Sicque honoribus Ramnulfi inter utrumque distributis, Aquitania Odoni usque ad annum 898, quo hic mortem obiit, subjecta remansit, nec aliquod apud Aquitanos subortum fuisse, vel leve etiam dissidium invenio. Sic proinde Ramnulfi nece, ad annum 892 cum Vedastino signata, facta historica inter se componi facile queunt: quod fieri nequit, si illam cum nonnullis recentioribus anno insequenti reponendam duxeris.

[39] [contra Vaissetium, refutatis,] Huic tamen anno Vaissetius eam affixit, his potissimum ductus rationibus, quas summatim ex Historiæ Occitaniæ tom. 1, pag. 726 excerptas hic subdo. 10. Ramnulfus, inquit, si Reginonem & Metensem annalistam audias, cum Odo mense Julio anni 892 contra rebelles Aquitanos movit, nondum veneno enectus fuerat. 20 Vix hic obierat, cum Eblus ejus filius clam Pictavis a S. Geraldo subductus ad Willelmum in Arverniam transiit. Ast Eblus die 15 Octobris anni 893 in Odonis aula Pictavis erat, ut liquet ex ejusdem regis diplomate, hac die consecto, quo Odo quasdam res, in Turonensi agro positas, Eblo juniori asserit. 30 denique anno 893 in vivis adhuc erat Ramnulfus, qui, hoc anno rebus cum Odone compositis seu pace cum illo sancita, in ejus aula degens, utpote regi suspectus, veneno tandem exstinctus interiit.

[40] [quæ affert, argumentis.] Verum nec Regino, nec annalista Metensis ullo in loco Ramnulfi mortem ad annum 893 signarunt, qui tamen, ut, quod res est, dicam, Eboli Senioris obitum ad hunc annum non sat recte reponendum duxere. In vivis adhuc mense Julio anni 892 Ramnulfum exstitisse, haud equidem diffiteor, sed eum, priusquam Odo ad primos rebellionis motus, in Aquitania excitatos, sedandos eo pergeret, obiisse, tamquam verosimillimum habeo. Illud enim expressis verbis innuit Vedastinus annalista, cujus verba num. 37 recitavimus, quique in enarrandis rebus ab Odone gestis haud modicam meretur fidem: nec dubium mihi est, quin Vaissetius ejus hac de re sententiam fuisset secutus, si in scribenda Occitaniæ Historia Vedastinos annales ad manum habuisset. Igitur secundum Vedastinum scriptorem Ramnulfum, priusquam contra rebelles Aquitanos Odo moveret, seu non multo post obsessum & captum Laudunense castrum enectum fuisse, est dicendum. Nec multum me movent, quæ ex diplomate, Idibus Octobris anno VI regni Odonis concesso, quod post Bestium Bouquetus tom. 9, pag. 462 recudit, eruere conatur Vaissetius. Enimvero hoc diplomate non quidem Pictavis, sicuti scribit ille auctor, sed apud S. Dyonisium dato, res quasdam in agro Turonensi positas Ebolo asserit Odo; sed quid obstat, quominus, rebus apud Aquitanos messivo tempore compositis, eas Ebolo largitus fuerit rex, qui Villelmo, rebellium Aquitanorum olim præcipuo, S. Juliani Brivatensis abbatiam, uti probat Dionysius Sammarthanus charta, mense Augusto anni 893 confecta, dederat?

[41] Perperam tertio loco Reginonem & Metensem annalistam laudans asserit Vaissetius, [probatur, reponendam, est obsecutus;] anno 893 in vivis adhuc exstitisse Ramnulfum, qui post electum in regem Carolum Simplicem res cum Odone composuerit. Ad hunc quippe annum de Ramnulfo nostro nihil habent illi scriptores, qui nullo in loco mortis ejus meminere: eos proinde perperam interpretatus fuerit in signanda mortis illius epocha vir eruditus. Quid autem de charta Eboli, qua res nonnullas S. Martino Turonensi anno regis Odonis tertio, die X Octobris anni 892 offert, sit sentiendum, dicere haud difficile est. Mendum enim aliquod in notas illius cartæ chronicas irrepsisse, sive illa ad annum Christi 891, sive potius, ut mihi videtur, ad annum 893 reponenda sit, certum omnino est. Si posteriori huic anno eam affigendam existimes, nihil hinc contra nos eruere poterit Vaissetius; cum enim die X Octobris ejusdem anni 893 Odo ab omnibus Aquitanis & a Villelmo ipso tamquam rex agnitus fuerit: Ebolus certe ejus annum sextum chartæ a se confectæ potuit adscribere. Igitur totam hanc de Ramnulfi morte signanda disceptationem hac brevi observatione concludo: si illius necem ad annum 893 post diem Octobris decimam quintam cum Vaissetio remittendam existimes, cum violenta illius mors tamquam belli apud Aquitanos signum fuerit, hinc a mense illo ad menses sequentes & per annum 894 bellum exarsisse, jure merito inferre licebit, quod certe neque verum, neque vero est simile. Perpensis igitur variis a Vaissetio propositis rationibus, iisque cum seculi X monumentis collatis, annalista Vedastino, qui Ramnulfi necem circa mensem Augusti anni 892 accidisse innuit, standum esse opinor.

[42] Signata ad hunc annum & quidem circa Augustum Ramnulfi morte, [ast dein Willelmo armorum socius factus] quot annis S. Geraldus Odoni obsequium præstiterit aut illi tamquam regi fuerit addictus, facile intelligitur. Hinc etiam, quandonam ad Willelmum, qui Odonis imperium agnoscere renuerat, Sanctus noster, qui prius a regis militia discedere noluerat, confugerit Villelmique hostes per longum tempus, ut a S. Odone dicitur, persecutus sit, pronum est eruere. Quo minus enim Geraldus sub Augustum anni hujus 892, quo excitatos in Arvernia motus, patrata Ramnulfi nece conspicimus, ad Willelmum confugisse credatur, nihil omnino impedire, unusquisque, qui, quæ jam dixi, considerarit, facile admittet. Nec hæc, quin Sanctus cum Villelmo ad pacem usque circa æstivum anni insequentis tempus in armis steterit, dubitare me sinunt, etsi interim hujus belli Aquitanici initio, quæ de molestiis, ab Ademaro & aliis Sancto nostro inflictis, habet S. Odo, non minus affigenda opiner.

[43] Enimvero ea de causa Geraldum, quod hic in amicitia Villelmi devictus fuerat, Ademarus persecutus a S. Oddone dicitur; [ab Ademaro hujusque asseclis multas] hanc igitur persecutionem ad æstivum tempus anni 893, quo Ademarus Emenonis filius (non ille, qui Divionensi castro præerat, de quo Mabillonius Annalium Benedict. tom. 3, pagg. 314, 315, 435 & 436, quidquid scribat abbas Lebœuf in suis ad Annales Vedastinos Notis, quas Academiæ regiæ Inscriptionum tom. 24 inseruit) Villelmo, armorum socius, ab Vedastino annalista traditur, non differendam esse, existimo; proindeque hostile illud, quod Sanctum inter & Ademarum erat, dissidium prius obtigisse apparet, cum nempe Odonis partibus adstrictus Ademarus illius hostes armis undique insequebatur. Ademarum in Aquitanos contra Odonem rebellantes furentem Abbo lib. 2 de Obsidione Parisiorum versibus 432 & seqq., quos hic subjicio, canit

Appetit ergo furens illos vastans populansque
Arva modo & vulgus; quamvis concludere nisus
Urbes adversus…
Consul Ademarus, regi copulatus eidem
Progenie, cujus memini.

[44] [passus est molesitas;] Hæc ad annum 892 reponit Bouquetus tom. 9, pag. 24: & recte quidem; cum enim illa, antequam Carolus Simplex a Francorum proceribus exeunte hoc anno rex acclamatus fuisset, patrata esse, innuat Abbo scriptor synchronus, sub belli hujus Aquitanici initium reponendæ sunt molestiæ, quas Ademarus & alii ei adhærentes Sancto intulerunt; & quidem circa mensem Octobrem, quo in Aquitaniam rebellantes debellaturus Odo se contulit, seu potius, ut opinor, postquam Odo, distributis inter Robertum fratrem suum & Hugonem Bituricensem comitem Villelmi & Ramnulfi honoribus, Ademarus, qui comitatum Pictaviensem a longo tempore ambiebat, animo exasperatus, junctis, ut verosimile est, cum Villelmo armis, comitatum Pictaviensem, Roberto concessum, vi occupavit, Villelmusque, Hugone superato, Avernensem comitatum, invito Odone, retinuit. Quod quidem ante Caroli Simplicis in regem electionem & certe ante pacem, æstivo tempore anni 893 inter Aquitanos & Odonem initam, Vedastini annalistæ & Abbonis verbis innixus accidisse autumo.

[45] [quas Christiano animo pertulit Vir sanctus,] Quæ de variis, a Godefredo Torennensi comite aut ab Adalelmo, Ademari fratre, in res ad Sanctum spectantes aut in Auriliacense oppidum peractis, grassationibus num. 44 & seqq. habet S. Odo, pari ratione æstivo tempori anni 892 affigenda autumo; nec sane ad alios Odonis regni annos, quibus omnes apud Aquitanos sedati fuerunt motus excitati, remitti queunt. Qua autem animi constantia hæc omnia adversa perpessus fuerit Geraldus, qua caritate quove Christiano animo erga inimicos egerit, passim, ubi de iis sermonem instituit, nos edocet S. Odo: ideoque de iis omnibus loqui necesse haud est.

[46] [sæpe etiam, dum insecu o adhuc versatetur, S. Martialis tumulum visitare solitus.] His subjungere liceat nonnulla ex Gaufredi, Prioris Vosiensis, Chronico Bibliothecæ Labbeanæ tom. 2 a pag. 279 inserto, deprompta, & quæ ad Sancti nostri historiam aliquatenus conferunt. Dum enim, inquit pag. 289 Gaufredus, seculi XII scriptor, conversaretur idem vir Dei Geraldus in sæculo, tumulum S. apostoli Martialis honorifice crebro visitavit, ex cujus dono possessiones quasdam & ipsius annulum canonici sancti Stephani hactenus habere noscuntur. Qua de causa, dum transiret per publicam stratam juxta Podium, cognomento de Grossas, injuriam perpessus est a quibusdam militibus, quos cognominabant Ragimbertos, maledixit eis, ac deinceps progenies illorum patitur detrimentum. Hæc fama per successiones Vosiensibus patet, qui hoc improperant militibus ejusdem villæ, qui de ipsorum stirpe processisse feruntur. Cum de hoc facto nihil tradat S. Oddo, fides sit penes auctorem. Forte hæc factis his, de quibus Odo Vitæ edendæ num. 23; Sanctum tamen haud raro S. Martialis tumulum adiisse, asserit S. abbas Vitæ edendæ num. 72.

§ IV. Monasterium Auriliacense exstruit S. Geraldus, variisque id prædiis ditat. Quo anno istud fecerit, & qui fuerint primi cœnobii illius abbates.

[Monasterium Auriliacense, a S. Geraldo exstructum,] Insigne exstabat olim intra Arverniæ montes, Auriliaci nempe, monasterium, quod deinde in canonicorum collegium transiit, quodque quondam ad Claromontanam, nunc ad S. Flori diœcesim pertinens, a S. Geraldo fuit exstructum, ut probant I0 S. Genulfi Vitæ, a Bollando ad 17 Januarii pag. 102 editæ, scriptor, cujus verba hæc sunt: Sanctus Geraldus, vir magnæ sanctitatis ac præclaræ nobilitatis ipsis temporibus (Villelmi Pii scilicet) claruit, qui Aureliacum monasterium construxit. 20 Fragmenti Hist. Franc., inter Script. Rerum Gall. tom. 7, pag. 224 vulgati, auctor, qui ait: Sanctus Geraldus Aureliacum fundavit monasterium. 30 Ademarus Cabanensis in Chronico Abbatum S. Martialis pag. 272, tom. 2 Bibl. Mss. Labbeanæ edito, ubi sic legitur: Anno VI Fulberti abbatis S. Geraldus obiit tertio Idus Octobris, sepultus in monasterio Petri apostoli, quod ipse ædificaverat. Idem asserunt chronologus Malleacensis, ejusdem Bibliothecæ pag. 201, & S. Odo in Vita Sancti nostri mox edenda num. 54. Hujus verba huc transcribo: Postquam … divino cultui sese mancipavit (S. Geraldus nempe) per omnia, ut sua quoque Domino consecraret, Romam profectus est, & Aureliacum insigne prædium B. Petro Apostolorum principi, facto solemniter testamento, delegavit, cum tantis videlicet appendiciis, quæ monachis, quos ibidem congregare disposuerat, ad omne stipendium sufficere possent… Censum quoque delegavit, qui ad urnam beati Petri annuatim redderetur.

[48] Igitur S. Geraldum non solum hujus monasterii prima fundamenta jecisse, [quod, quo honori & stabilitati ejus prospiciatur, privilegiis duobus,] sed variis etiam bonis seu prædiis id cumulasse, dilucide hic testatur sanctus abbas. Verum, ut hæc prædia, monachis concessa, ipsis asserta permanerent, vir Geraldus (inquit Auriliacensis chronologus Mabillonii Analect. pag. 237, tom. 2 edit. anni 1676) mittit ad Carolum, regem Franciæ, propter privilegia & honorem cœnobii, ut nulli subjiceretur, nisi S. Petro ad censum duodecim solidorum persolvendorum quolibet anno; in reliquis esset in potestate & auctoritate fundatoris & Viernæ seu Avigernæ, sororis ejus & monachorum illic Deo famulantium. Cui supplicanti annuit rex Carolus diplomate, a Mabillonio pag. 8 Sæc. Bened. V, part. 1 edito, quod hic una cum alio Ludovici regis, idem Caroli diploma confirmantis, recusum, lectoris oculis juverit subjecisse.

[49] [quorum tam primum,] Horum diplomatum primum sequentibus his verbis concipitur: In nomine Sanctæ & Individuæ Trinitatis. Karolus, divina propitiante Clementia, rex. Si erga loca Sanctorum, divinis cultibus mancipata, beneficia opportuna largimur, præmium apud Deum nobis æternæ remunerationis non diffidimus rependi. Idcirco notum esse volumus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus & nostris, tam præsentibus, quam futuris, quia quidam illuster vir ac dilectus comes Geraldus præsentiæ meæ sublimitatis, suos dirigens legatos atque monachos, humillimis precibus per eos nostram deprecatus est celsitudinem, ut suum monasterium, quod est in pago Arvernico situm, cognomento Aureliacus, in honore sanctorum principis Petri & beati Clementis fundatum, ubi præest abbas Adalgarius una cum norma monachorum, ibidem Deo famulantium, & res eidem monasterio, quas idem abbas & monachi, & ipse, rector & fundator ejusdem loci Geraldus tenuit, hoc est, ecclesia sancti Petri in Exitensi, & Glinico, & Curtiniaco, cum ecclesia sancti Cyrici, cum mansis & servis, de qua ipsi monachi potestati sancti Petri Pictensis persolvant V solidos annis singulis, & Magrino in Condacense, & vineas per loca a Deum timentibus ibidem traditas, sive mansa vel omnia ad jam dictum locum pertinentia, tam in rebus, quam in mancipiis, sub immunitatis nostræ tuitione suscipere dignaremur.

[50] [a Carolo Simplice,] Cujus petitionem rectam esse cognoscentes, animæque nostræ salutem nihilominus perpendentes, libenter ei assensum præbuimus, & hanc nostram auctoritatem erga prædictum monasterium vel rectores illius sub plenissima immunitatis nostræ defensione fieri decrevimus, per quam præcipimus atque jubemus, ut ipse abbas & monachi ibi degentes sine ullius judicis potestate, nisi ipsius Geraldi & sororis suæ* sub nostro mundeburdo securi permaneant: & nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones præfati cœnobii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis & territoriis infra ditionem regni nostri juste & legaliter possident, vel quæ deinceps in jure sancti loci divina Pietas augeri voluerit, ad causas audiendas vel freda exigenda, aut mansionaticos vel paratas facienda, aut fidejussores tollendos, seu homines ipsius monasterii tam ingenuos, quam alios super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris futurisque temporibus ingredi audeat, vel ea, quæ supra memorata sunt, penitus exigere præsumat: sed liceat præfato abbati ejusque successoribus ac monachis res supra dicti monasterii sub nostræ immunitatis tuitione quieto ordine possidere, quatenus ipsis servis Dei, ibidem Domino famulantibus, pro nobis ac regni nostri statu omnipotentis Dei misericordiam exorare delectet jugis precibus. Ut autem hujus immunitatis atque confirmationis nostræ auctoritas majorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus, & anuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum Karoli, gloriosissimi regis. Heriveus notarius, ad vicem Folconis archiepiscopi, recognovit & subscripsit. Willermus comes ambasiavit. Datum IIII Nonas Julii, Indictione II, anno VII regnante Karolo serenissimo rege. Actum apud Liturnum in Dei nomine feliciter, amen.

[51] Tale est, quod monasterio Auriliacensi Franciæ rex Carolus Simplex concessit, [quam secundum, a Ludovico VII concessum, hic exhibetur,] privilegium seu diploma. En modo etiam, quod eidem, ut hoc confirmaret, Ludovicus, VII videlicet, Franciæ ejusdem rex, impertiit. Id sic habet: In nomine Sanctæ & Individuæ Trinitatis, amen. Hludovicus, divina propitiante Clementia, Francorum rex. Si erga loca Sanctorum, divinis cultibus mancipata, beneficia opportuna largimur, præmium nobis apud Deum æternæ remunerationis non diffidimus rependi. Idcirco notum esse volumus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus universis, tam præsentibus, quam futuris, quod, cum essemus in Arvernia in obsidione apud Nonedam * castellum, allatum est nobis in præsentia nostri privilegium Karoli, prædecessoris nostri, quod multa veneratione & auctoritate dignum æstimavimus, & ad instantiam precum Petri, abbatis de Aureliaco, consilio familiarium nostrorum inhærentes, quicquid in privilegio illo continebatur, & ecclesiæ de Aureliaco testimonio privilegii prædicti indultum fuerat in feudis & possessionibus universis, & omnibus, quæ ad jus ecclesiæ ipsius pertinet, sive in his, quæ ipsa ecclesiæ juste & rationabiliter adipisci poterit, consirmavimus & impressione nostri nominis muniri fecimus. Addimus etiam & omnino inhibemus, ne aliquis in regno nostro aliquod ædificium, quod in damno esse possit aliquo modo ecclesiæ præfatæ, aliqua occasione facere, vel ipsius jura aut possessiones auferre præsumat; sed liceat prænominato abbati ejusque successoribus & monachis possessiones ipsius monasterii modis quibuscumque poterit meliorare; & sub nostræ immunitatis tuitione quieto ordine possidere: quatinus ipsis servis, ibidem Deo famulantibus, pro nobis ac regni nostri statu omnipotentis Dei misericordiam jugibus precibus exorare delectet. Quod ut ratum in posterum habeatur, anuli nostri impressione confirmari præcepimus. Actum publice apud Nonedam anno ab Incarnatione Domini MCLXIX, astantibus in palatio nostro, quorum nomina & signa subscripta sunt. S. Comitis nostri Theobaldi Dapiferi nostri secretarii. Signum Matthæi Camerarii. S. Guidonis Buticularii.. S. Radulfi Constabularii. Data P. B. per manum Hugonis Cancellarii & Episcopi Suessionensis.

[52] Ita sane, quæ monasterio Auriliacensi a S. Geraldo per testamentum, Odonis verbis, hic jam supra num. 47 datis, memoratum, fuerant collata, firmissime ei duobus modo huc transcriptis diplomatibus seu privilegiis fuerunt asserta. [donatum, novis etiam fuit Geraldi testamento,] Verum primarium istud, quo, quemadmodum jam nunc citata Odonis verba fidem faciunt, census etiam ad urnam beati Petri annuatim reddendus, delegatus fuit, fundationis monasterii Auriliacensis instrumentum temporum injuria verosimillime jam periit. Certe id, diligentissima licet facta indagine, nec in supellectili nostra litteraria Ms., nec in amplissimis, quæ improbo eruditorum nonnullorum labore & studio prodiere in lucem, scriptorum documentorumque antiquorum collectionibus invenire usquam quivi. In Notis quidem in S. Geraldi Vitam, ad Bibliothecæ Cluniacensis calcem a pag. 30 adjectis, quoddam recensetur Geraldi testamentum; verum id tam e principio & fine, quo constat, quam ex eo, quod, contra ac testamentum, ab Odone laudatum, fecisse, hujus verba, num. 47 recitata, produnt, nullam omnino census, ad beati Petri urnam quotannis pendendi, mentionem instituat, esse haud posse primum, quo facta fuit monasterii Auriliacensis fundatio, S. Geraldi testamentum, Andreas Quercetanus, a quo illud in dictas Notas illatum, contendit; ei autem etiam Sæc. V Bened. part. 1, pag. 7 Mabillonius ob rationes, quas ibidem allegat, assentitur, neque vero, ut mihi equidem apparet, immerito. Ast, etsi sic habeat, nihil tamen obstat, quo minus pro secundario quodammodo, quo fundatum a Sancto monasterium istud fuit, instrumento habeatur.

[53] [quod integrum] Per hoc enim, XVII regni Caroli Simplicis anno, quo in fine notatur, consectum, Geraldus prædiis seu alterius cujusvis generis bonis, quæ, priusquam idem Carolus Simplex anno regni sui septimo diploma, supra huc transcriptum, impertiretur, eidem Auriliacensi monasterio contulerat, prædia alia adjecit, sicque hujus a se per primum suum testamentum factam ac porro a Carolo Simplice per diploma istud approbatam fundationem magis firmam ac stabilem effecit. Quare, cum sit equidem, cur istud, pro secundario quodammodo, ut dixi, instrumento fundationis monasterii Auriliacensis habendum, a nonnullis expetatur, juverit & illud, quo in hoc sese Sanctus sub suæ etiam, uti ex infra dicendis patescet, vitæ finem exhibuit munificum, lectoris oculis, non secus ac duo jam supra huc transcripta diplomata, hic subjecisse. Sic habet: Mundi termino appropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certa signa manifestantur, quia his advenientibus vere mundus arguetur. Et, si aliquid de rebus nostris locis Sanctorum conferimus, retributorem nobis esse Dominum, confidimus, qui dicit: “Date eleëmosynam.” Ob hoc igitur ego Geraldus, considerans casum fragilitatis humanæ & pertimescens ultimum trementem diem judicii, propterea cedo ad loca Sanctorum & eorum servientium, & in substantia pauperum & parentibus meis atque fidelibus: hoc est, in primis ad locum * pro Deo & S. Petri condonatum habeo, qui vocatur Aurelhacus monasterium, hoc est, quod a die præsenti ipsi monachi possident, & medietatem de ipsa curte, & ipsum castellum cum baccalaria dominicaria & duos mansos in Grandemonte & in Fabricas manso, ubi stabilis visus fuit manere Rainaldüs, teneat, dum vivit; post obitum illius Ordini Aurelhaco remaneat.

[54] Mediam curtem æqualiter dividant Rainaldus & monachi, [hic pariter] & post obitum illius omnia ad Aurelhacum succedant. De Catucerias curte medietatem Rainaldo nepoti meo dono, dum vivit, postea ad Aurelhacum remaneat. Villam meam ad illos Ermos monachi habeant. Villa mea Fraxininas monachi medietatem & Rainaldus medietatem, post obitum illius ad Aurelhacum remaneat. Curtogillo Rainaldus habeat, dum vivit, postea ad Aurelhacum remaneat. Claurgo ecclesiam monachi possideant. Curte mea Roacina Rainaldus, dum vivit, teneat, post obitum illius ad Aurelhacum remaneat. De hoc, quod in Goliaco visus sum habere, monachi medietatem, Rainaldus medietatem, dum vivit, post obitum illius ad Aurelhacum remaneat. Boresia dono Amalfredo, filio Galamon, dum vivit, post obitum illius ad Aurelhacum remaneat. Similiter Marconi monso, quem Adoaldo emi, dum vivit, teneat, post illius obitum ad Aurelhacum remaneat. Quantumcumque ad ipsas causas supra nominatas aspicit aut aspicere videtur quæsitum vel adinquirendum, cum ipsis mancipiis ibidem manentibus & eorum consanguineis, de foris his causis jam dictis degentibus & cum omnibus pertinentiis & appenditiis & adjacentiis eorum & ad integrum Domino & sancti Petri & sancti Clementis & eorum servientibus dono ad jure proprium habendi & usufructuarium recipiendi: ea ratione, dum vivo, possideam & post obitum nostrum Rainaldus nepos meus habeat potestatem de hoc supra nominato monasterio ad abbates mittendi, tollendi sint, causas monachorum inquirendi ante reges & comites & eorum vicarios, sive in diversis plagis monachorum & eorum familiis tuitione tenendi.

[55] Et accessio ista a me facta, omnique tempore firma ac stabilis permaneat cum omni firmitate & manibus hominum roborata stipulatione quoque annexa: [exhibetur, possessionibus auctum,] facta cessione ista in mense Septembrio sub die Jovis, anno XVII, quod Carolus rex sumpsit imperium; & signatum Geraldus, qui donatione ista scribere vel affirmare rogavit. Signatum Fataldi, signatum Vigoni, signatum Vicarni, signatum Blandino, signatum Tugiranni. Ad testamentum hoc indubie in Sancti nostri Vita per sequentia isthæc Locum (Auriliacum scilicet) sicut olim decreverat, monachorum ditioni delegavit … spatio, quo supervixit, summopere procuravit, ut omnes, ad se pertinentes, in pace dimitteret… Prædia vel mancipia, quæ B. Petro non delegaverat, inter quosdam propinquos ac milites vel certe servitoribus dimisit. Nonnullis tamen eo tenore, quo, postquam obissent, ad Aureliacum accepta redissent Odonis num. 89 verba respicitur, uti quisque haud difficulter agnoscet, qui Geraldum, quod fecisse morti proximus his asseritur, testamento illo etiam fecisse, id evolvendo didicerit. Verum, etsi sic habeat, haud tamen vel in mox recitato Odonis textu vel in proxime huc transcripto Geraldi testamento, quo, ut jam docui, novis quidem possessionibus auctum, sed primo fundatum haud fuit Auriliacense monasterium, quidquam invenio, unde vel utcumque, quo circiter tempore factum id sit, determinari queat.

[56] [anno circiter, uti hic adducta] Quare, ut isthoc, quod hic maxime modo desideratur, evadat compertum, alio recurrendum jam est. Supra huc transcriptum, quo Carolus Simplex monasterii Auriliacensis fundationem ratam habuit, diploma a principe isto haud prius, quam cum illud jam annis aliquot, quatuor v. g. aut quinque, fuisset fundatum, fuit concessum, uti fas est colligere ex eo, quod, teste ipsomet, quo de hic loquimur, diplomate, jam tum, cum id daretur, in sacro isto asceterio monachi abbasque Adalgarius, hisce præpositus, exstiterint. Ut igitur, quo circiter tempore fundatum isthoc fuerit, necesse dumtaxat est, ut, quo Christi anno diploma illud, quod IV Nonas Julii, Indictione II, anno septimo regnante Karolo serenissimo rege, … apud Liturnum datum notatur, a principe isthoc fuerit concessum, determinemus, idque proinde hic modo sumus facturi. Tres epochas Carolum in suis diplomatibus adhibuisse, passim est notum. Prima, inquiunt Rerum Gallicarum Scriptorum tom. 9, pag. 466 & seq. Benedictini horum editores, repetitur a die 27 Januarii anni 893, quo rex coronatus est: secunda a die tertia Januarii anni 898, quo Odoni regi successit: tertiam Mabillonius & Pagius deducunt a die 21 Januarii anni 912, quo Carolus, mortuo Ludovico Germaniæ rege, largiorem indeptus est hæreditatem; trium autem harum epocharum prima in Caroli diplomatibus nonnumquam omissa, in nonnullis sola, in plerisque cum secunda & tertia legitur, sed in nullis omnino secunda seu quæ ab annis Caroli in successione Odonis calculum ducit, absque prima, ut varia Caroli diplomata, inter Scriptores Rer. Gallicarum tom. 9, pag. 468 & seqq. excusa, legentibus patescet, signatur.

[57] [suadent, 894 fuit fundatum,] Quæ cum ita sint, primam e tribus jam dictis epochis adhibuisse seu regni sui annos ab anno 893 Carolum in diplomate, Auriliacensibus concesso, computasse, idque proinde anno 899 datum fuisse, in animum induco, eo etiam partim impulsus, primo quidem, quod isthoc anno indictio II, qua diploma illud notatum etiam est, fuerit revera in cursu, 20 autem, quod alia etiam nonnulla diplomata apud Scriptores Rerum Gallicarum tom. 9 a pag. 476 ad 484 relata, quæ & ipsa anno Caroli septimo, Indictione secunda & apud Liturnum seu Turnum data notantur, ad eumdem annum 899 e communi eruditorum consensu sint reponenda; ae tertio denique, quod Fulco, Remensis archiepiscopus, nomen suum tamquam Caroli regis cancellarius diplomati, Auriliacensibus abs hoc concesso, adscripserit, neque tamen, si in hoc vel secundam vel tertiam e duabus supra memoratis epochis secutus Carolus fuisset, facere id potuisset, cum eo in casu diploma illud, non anno 899, sed, ut computanti patescet, vel anno 904 vel 919 datum fuisse oporteret, Fulcoque jam vivere ante utrumque hunc annum desiisset, uti inter omnes convenit. Jam vero, cum indubie, uti e jam dictis consequitur, diploma, quo Carolus Simplex monasterii Auriliacensis fundationem ratam habuit, anno 899 fuerit concessum, hocque, priusquam illud daretur, annis quatuor aut quinque, ut supra docui, jam stetisset, consectarium est, ut anno circiter 894 fuerit fundatum. Nec tantum sacrum istud asceterium Sanctus noster solide tunc fundavit, verum etiam deinde, ut in hoc religiose vitæ institutum sanctissime etiam post obitum suum observaretur, sedulo curavit; neque vero omnino incassum, uti fas erit colligere ex iis, quæ hic infra allegabo, cum nonnulla de primis, qui monasterium illud rexerunt, abbatibus præmisero.

[58] Adalgirum proto-pastorem seu primum monasterii Auriliacensis abbatem vocat chronologus Auriliacensis, [idque, cujus aliquot tam qui ante Geraldi obitum,] sui monasterii Historiam contexens. Ille, ut conjicit Mabillonius Annalium Benedictinorum tom. 3, pag. 293, erat unus ex nobilibus adolescentibus, quos in monasterio Vabrensi, ubi vigebat disciplina regularis, institui B. Geraldus curaverat. Ejus nomen S. Odo tacuit, quod ille dissolute vixerit, nec tamen ab officio pastorali eum removit B. Geraldus, quia neminem habebat, teste S. Odone, quem loco illius subrogare posset. Missus est Adalgirus ad Carolum regem, cui S. Geraldus propter illius sanctitatem & nobilitatem non solum carus, sed etiam familiarissimus erat, inquit chronologus, ut ab eo principe impetraret privilegium, a nobis supra excusum, quo monasterio, quæ huic fuerant collata, prædia & immunitates assererentur. Eum paulo ante S. Geraldum, qui annum 909, ut mox dicemus, ad cœlos migravit, occubuisse, tradit Auriliacensis historicus. Adalgiri locum accepit Joannes, qui, ex præclara, inquit chronographus Auriliacensis, S. Geraldi stirpe ortus, in litteris Raimundi Auriliacensis & Bernardi Tutelensis abbatum, a Baluzio in Notis ad Reginonem pag. 635, & in Historia Ecclesiæ Tutelensis pag. 625 & seqq. vulgatis, S. Geraldi propinquus & utrique ecclesiæ prælatus dicitur. Si hujusce chronologi verba diligenter inspicias, nullum, cum S. Geraldus e vivis excessit, apud Auriliacenses tum abbatem exstitisse, argues. Adalgiro enim paulo ante Amicum Dei sublato, Joannes non nisi post ejus depositionem Auriliacensis cœnobii clavum assumpsit.

[59] Joannem usque ad annum 923 aut circiter, quo Rodulfus a Francis in regem electus est, [quam qui postea floruerunt,] vitam produxisse aut Tutelensi ecclesiæ præfuisse, vel ex eo liquet, quod hujus principis diplomate Aimo Tutelense monasterium, ut in eo regulare institutum instauraret, commendatum habuerit. Igitur Joannes aut ex vivis jam tum excesserat aut spontanea dimissione ecclesiæ Tutelensis prælaturam abjecerat. Eum vitam cum morte jam commutasse, cum S. Odo, Aimonis & Turpionis precibus adductus, ad S. Geraldi Vitam litteris commendandam Tutela profectus, ad Auriliacense oppidum pervenit, verosimile vel idcirco crediderim, quod Odo, in S. Geraldi mores & vitam inquirens, nullam omnino Joannis Auriliacensis prælati, qui, teste Auriliacensi chronologo, nobilitate & industria præpollens & Romano Pontifici imprimis carus erat, rationem (neque enim illius, dum se id fecisse narrat, mentionem instituit) habuisse videatur; futurum autem fuisse quis credat, ut, si tum adhuc Joannes exstitisset in vivis, Odo tamen virum hunc, qui Geraldo, cum quo sanguine erat conjunctus, familiarissime, ut dubitandum non apparet, usus, eum Christianissimam vitam agentem pieque morientem viderat, qui miracula sive ante sive post mortem ab eodem patrata conspexerat aut audierat, de iis omnibus disserentem testantemque non audivisset, sed, eo prætermisso, alios monachos accitos & familiares, quos Vir Dei nutriverat, interrogare maluisset? Joannis itaque loco ad cœnobium Tutelense moderandum Aimo accesserat, cum S. Odo, qui Joanni apud Auriliacenses abbas successit, nondum abbatis dignitate insignitus, ad Auriliacenses monachos, tum patre orbatos, in vitam & mores S. Geraldi, ut ex ipsius Actis conjicere est, inquisiturus advenit. Teste autem Auriliacensi chronologo, anno 928, quo Romæ Leo VI per menses aliquot sedit, huic cœnobio S. Odo præfuit; imo, eum ad hoc regendum assumptum fuisse tempore eodem, quo Tutelense monasterium gubernandum habuit, mihi sane vero apparet simillimum.

[60] [abbates] Sed Auriliaci certe adhuc abbas degebat anno circiter 930, quo juxta Aimoinum lib. 1 de Miraculis S. Benedicti cap. 4 Floriacense cœnobium, ut in eo lapsam disciplinam restauraret, ingressus est. Variorum licet monasteriorum regimine distractus S. Odo, rerum tamen Auriliacensium præcipuam curam non æbjecit, quam, usque dum obiit, eum servasse, ex mox dicendis probabile fiet. Arnulfus in coabbatem a S. Odone electus, inter hujus monasterii abbates non numeratur a chronologo Auriliacensi, qui, statim atque de Odone fuit locutus, de Adraldo sermonem instituens, Geraldo de Sancto-Sereno quintum adscribit locum, ad quem tamen non nisi sextus spectaret, si quartus Arnulfo ab auctore fuisset concessus. Abbatum tamen Auriliacensium tabulis eum inscribunt utriusque Galliæ Christ. editores, & Mabillonius Annal. Bened. tom. 3, pag. 433; quippe qui sive in erectione, sive in restauratione monasteriorum Tomeriensis & S. Theotfredi, ut abbas Auriliacensis comparet. Verum Arnulfo tamquam Odonis legato aut illius vices gerenti, anno 936, qui fuit Ludovici Transmarini primus, B. Marcellini, Ebredunensis episcopi, & aliorum Sanctorum ad ecclesiam cœnobii Cantoligensis nuperrime erecti, sacra pignora transferendi, negotium commissum est, cujus translationis instrumentum exstat ad calcem tom. 3 Annal. Bened. pag. 707. Unde, Arnulfum S. Odonis vices apud Auriliacenses egisse, non inepte argueris.

[61] [hic recensentur,] Adraldus monachus Conchensis, ex pago Ruthenico, abbas Auriliacensis creatus, S. Geraldi prophetiam, de qua in Vita ejus brevi edenda num. 78, complevit, & cum basilica esset angusta, inquit chronologus, propter affluentem populum, de novo fundatam ecclesiam ampliavit, & construxit aliud monasterium ad Cadenacum. Inceptam hanc basilicam ad tectum perduxit Geraldus de Sancto-Sereno, Adraldi successor, absolutamque dedicari curavit anno 992, Indictone XV, non vero V, ue notavit Mabillonius Annal. Bened. tom. 3, pag. 569, Johanne Papa XIII adhuc Romæ sedente, restauravitque S. Clementis ecclesiam, quam S. Geraldi pater erexerat. Ad initium regni Ludovici V pervenisse Geraldum, scribit Gerbertus Epistola 71, nomine, quam genere illustrior, qui primo Aureliaci monachus, dein Bobiensis abbas, postea Ravennensis & Remensis episcopus, tandem in summum Pontificem sub nomine Silvestri electus est. Is, Geraldum tamquam carissimum veneratus, Raimundum abbatem, Geraldi successorem, magistrum habuit. Quanti autem illum fecerit Gerbertus, probant variæ ejus epistolæ, maxime illa, quæ num. 91 edita est.

[62] Adraldus II magnum pondus auri & argenti, quod mater ipsi commiserat, [sec. demum XVI ad statum secularem transivit.] in basilicæ ornamentum consumpsit: inter cætera imaginem S. Geraldi ex auro puro fabricavit, altareque argenteum decoravit pluribus gemmis. Illius abbatis tempore Leo, abbas de Fundo & Cajetæ episcopus, qui Romano concilio anno 1059 & ecclesiæ Montis-Cassini dedicationi anno 1071 vel 1072 interfuit, Auriliacum secedens, annuentibus abbate & monachis, sub crypta quadam se reclusit pieque ibidem vitam terminavit. Obiit ipse Adraldus XVIII Calendas Novembris, ut scribit chronologus Auriliacensis, cujus a me in adornanda hac brevi abbatum notitia jam adhibitis assertis sequentia adhuc, quæ suppeditat, verba adjungo. Fuit, inquit, illa ætate (id est, X & XI seculis) abbatia Auriliacensis inter cæteras florentissima ob pietatemque monachi præstabant. Et tum, ut inquiunt Sammarthani Veteris Galliæ Christianæ editores tomo 3 ad verbum Aureliacum, tanta ipsius fama erat, ut inter reliquas Septimaniæ præcelleret… Præterea hanc domum a primis seculis insignem commendabat plæclara scientiarum academia, ex qua viri doctrina præstantes diversis temporibus prodiere. Verum seculo quinto decimo medio, inquit Mabillonius Sæc. V Bened. part. 1, pag. 10, inclinare cœpit apud Auriliacenses monastica disciplina, & anno 1561 sub abbate Martino de Balma, bullis a Pio IV datis, hoc monasterium ad secularem statum transivit & etiamnum perseverat.

[Annotata]

* Avigernæ

* Nonnette le beau

* adde quem

§ V. Quo tempore S. Geraldus obierit & an in monasterio Auriliacensi vel sepultus, vel vitam monasticam fuerit professus?

[Sanctus, cujus obitus ad unum cumdemque annum ab omnibus haud refertur,] De anno, quo S. Geraldus vitam mortalem cum immortali commutaverit, inter se dissident eruditi. Brancheus in libro de Sanctis Arverniæ pag. 544 ad annum 919 sancti Viri obitum reposuit; diem vero & annum ejus mortis e pervetusto codice, ad ecclesiam Auriliacensem pertinente, se eruisse, affirmat pater Dominicus a Jesu, quem laudat D. pastor Savennensis in oratione, S. Geraldi Historiæ Gallicæ præfixa pag. 36, in qua hæc leguntur: Migravit autem beatus Geraldus mense octavo, tertio Idus ejusdem, anno ab Incarnatione Domini DCCCCXVIII, Romanæ Ecclesiæ præsidente Joanne Papa Nono, imperante Berengario, regnante in Francia Carolo Minore. Idem fere, sed diversis verbis, habet cantus quidam rithmicus, quem Sequentiam seu Prosam vocant, in honore S. Geraldi cantari solitus & in dicto codice etiam asservatus, cujus verba hic subdo: Octobris tertio Idus, Geraldus, aureum sidus, sanctum fecit transitum, anno Christi nongenteno, octavo quoque & deno Deo dedit spiritum. Joanne Nono regente Papatum, & imperante domno Berengario, Carolo rege Minore, magno jugiter honore Sanctorum rosario. Ita ut ex duplici illo documento, Geraldum die 13 Octobris anni 918 diem clausisse extremum, crediderint scriptores, quos mox appellavimus. Ad annum vero 917 ejus mortem collocat Chronicon quoddam Lemovicense, in suis ad Bibliothecam Clun. Notis pag. 37 a Quercetano laudatum, in quo hæc leguntur: Anno Domini DCCCCXVII sanctus Geraldus vita & miraculis celebris obiit. Qui Ademari Cabanensis calculo firmius adhærent, non ad annum 907, ut nonnulli autumarunt, sed circa annum 905 signare debent beati Viri obitum. Cum enim sextus Fulberti, nominis hujus secundi abbatis S. Martialis, annus, ad quem is scriptor Sancti nostri mortem refert, partim non in 907, sed in annum Christi 905 incidat, oportet, ut circa hunc, qui e dicti scriptoris verbis calculum ducunt, Geraldi obitum consignent.

[64] [nec ante annum 909, nec post annum,] Ast an vere Sanctus anno 905 & non potius alio posteriori obiisse est credendus? Id, ut jam indicavi, inter eruditos controvertitur. Nec controversiæ huic dirimendæ sufficiunt, quæ scribit S. Odo, S. Geraldi morientis historiam num. 90 Vitæ ejus edendæ his verbis contexens; Intrante vero jam suæ migrationis tempore, morabatur sanctus Geraldus apud Cezerniacum quandam sui juris ecclesiam … dissolutionem igitur sui jam instare cognoscens Amblardum episcopum jubet evocari, ut ejus transitum suis orationibus muniret… Sexta namque feria, dilucescente die, ingravescere se sentiens … subjunxit illud verbum, quod ei semper familiarissimum fuit: Subvenite, Servi Dei … tum vero Dominicum Corpus, quod exspectabat, sua sponte suscepit & ita felix illa anima ad cælos migravit. Quibus partim & aliis Odonis verbis Sæc. V Bened. part. 1, pag. 9 relatis addit de Geraldi obitu Mabillonius: Neque ante annum 909 statui, neque post annum 912 rejici potest: primum vetant testamenti tabulæ, ab eodem Geraldo mense Septembri anni 909 conditæ; alterum mors Adelardi seu Amblardi, episcopi Claromontensis, qui Geraldo morienti adfuit, atque mense Septembri anni 912 Arnoldum habuit successorem. Equidem S. Geraldi obitum ante annum 909 reponi non posse, sive annus XVII Caroli Junioris, illius testamento inscriptus ad annum 909 signandus dicatur, sive annus ille a morte Odonis ductus ad annum 914 reponendus sit, cum Mabillonio opinor. At cum, Adelardum episcopum, qui S. Geraldo in extremis adfuit, ante mensem Septembrem anni 912, sicuti Mabillonius verbis mox recitatis scripsit, obiisse non ita sit certum, enimvero, quominus beati Confessoris mors post annum 912 rejici queat, tempus, quo Adelardus obiit, non impedit; sed, ut Geraldi mors certiori argumento signetur, de anno, quo Adelardus episcopus, qui Sancto morienti adfuit, occubuit, nonnullæ hic difficultates solvendæ nobis occurrunt.

[65] [etsi interim hoc postremum nec ratio, quam Mabillonius adducit,] S. Geraldi mortem post annum 912 reponi non posse, ea adductus ratione Mabillonius existimavit, quod mense Septembri anni vigesimi Caroli regis Adelardus Claromontensis episcopus jam tum successorem habuerit Arnoldum, qui suo nomine chartam, ab Ebolo pro fundatione monasterii Dolensis concessam & mense prædicto anni vigesimi Caroli regis confectam, signavit. Sed si hanc ad annum 912 reponendam loco citato putarit vir eruditus, cur, quæso, tom. 3 Annalium pag. 357 eamdem anno 917 illigavit, huic etiam anno Dolensis monasterii fundationem innectens? Mabillonii sententiam procul dubio secuti sunt Scriptorum Rerum Gallicarum editores tom. 9, pag. 713, qui ibidem hanc Eboli chartam anno 917 pariter illigarunt, huicque proinde & nos cum viris illis eruditis documentum istud affigimus. Et vero hisce Caroli Simplicis temporibus apud Aquitanos & Burgundiones personæ tum publicæ, tum privatæ, a morte Odonis, quæ ineunte anno 898 accidit, calculum ducentes, annos regni Caroli regis numerabant, ut in Appendice ad Marcam Hispanicam col. 835 & seqq., itemque Scriptt. Rerum Gallic. tom. 9, pagg. 495, 499 & 507, & in Annalibus Bened. tom. 3, pagg. 358 & 360 videre est. Nec Ebolus in charta mox relata diversum calculum instituit; & quidem ad hoc credendum eo magis adducor, quod revera ad annum 917 monasterii sui initia reponat chronologus Dolensis, cujus Opus edidit Labbeus tom. 1 Bibl. Mss. pag. 315. Hujus auctoris verba huc transcribo: Anno DCCCCXVII, inquit, fundatus est locus Dolensis monasterii ab Ebone Seniore, primo domino Dolensi; cujus dedicatio anno 920 inscripta ibidem legitur. Idem tradit Ademarus Chabanensis, tom. 2 ejusdem Bibliothecæ pag. 164 scribens: Eo tempore (anno nempe 917) Ebo Bituricus cœpit ædificare cœnobium Dolense in honore Dei Matris.

[66] Hinc ruit totum Mabillonii argumentum, cumque proinde non sit, [nec inscriptio hic allegata] cur ob id jam inde ab anno 912 Adelardum Arnoldo sedem cessisse, dicamus, enimvero tempus mortis Adelardi, qui sancto Viro morienti adfuit, impedire non debet, quominus hic, qui, quemadmodum ex infra dicendis intelliges, decima tertia Octobris die in feriam sextam incidente obiit, anno 915, quo reipsa dies decima tertia Octobris in feriam sextam incidt, obiisse statuatur. Verum nullo pacto post annum 915, nec proinde ad annum 917, ut voluit chronologus Lemovicensis, nec ad annos 918 & 919, ut scripserunt Brancheus, Dominicus a Jesu & pastor Savanensis, sancti Viri mors rejici potest; quippe mense Septembri anni 917 Adelardus Arnoldo locum cesserat, ut ex Eboli charta certissimum sit, nec dies XIII Octobris, sancti Confessoris emortualis, his annis in feriam sextam incidit, quæ, ut apte signetur sancti Viri obitus, ab eruditis negligenda non sunt. Sed disserentibus nobis ad manum venit quædam capsæ, sanctorum martyrum Agriculi & Vitalis reliquias olim complexæ, inscriptio, a Dionysio Sammarthano Galliæ Christianæ tom. 2, col. 254 inserta, quæ si, ut asserit vir eruditus, ad Carolum Simplicem spectet, consectarium erit, ut Adelardi episcopi Claromontensis mors anno 910 vel 911 sit innectenda, utque proinde Sancti nostri obitus ultra annum 912 haud possit differri. Ast, priusquam ad hoc respondeam, en inscriptionis verba: In nomine Dei summi & in honore sanctorum martyrum Agriculi & Vitalis Arvernæ civitatis hanc capsam ex Elimonia * Carolo rege anno decimo octavo regni sui, nec non Hicterio comite vel reliquis Christianis, qui hunc vel gemmas congregaverunt pro animas eorum, Haddebertus episcopus fieri rogavit, & vos, domini episcopi, successores vestri cum clero vestro in mercide, orate pro nobis, Deodiggus fecit. Cum annus decimus octavus regni Caroli in inscriptione modo data signetur, erit sane, cur hæc, si per Carolum, quem memorat, Carolus Simplex debeat intelligi, ad annum Christi 910 vel 911 referatur, utque proinde Adelardus, e vivis jam tum sublatus, Haddeberto, in inscriptione nominato, locum in sede Alvernensi seu Claromontensi annorum illorum alterutro atque adeo ante annum 912 cessisse dicatur.

[67] [evictum det,] Verum per Carolum, in inscriptione ista memoratum, non Carolus Simplex, sed Carolus Magnus debet intelligi; primo enim hujusce principis diebus, id est, circa annum 764, ut ipse fatetur laudatus Sammarthanus, apud Arvernos sedebat Haddebertus. 20 Carolus Magnus ad annum 773 Arvernis comitem præfecerat quemdam Hictertum, de quo auctor Vitæ Ludovici Pii, tom. 6 Rerum Gallicarum pag. 88 excusæ. Hunc comitem tamquam Caroli hominem ligium memorat doctissimus Savaro sub annum 778 in Originibus Claromontanæ civitatis pag. 35: Carolo Magno proinde imperante, seculo IX & medio elapso, Arvernis Haddebertus præerat, & rebus administrandis hoc tempore præfectus erat Hicterius comes; quæ quidem ad rem nostram propugnandam non parum faciunt. Quid igitur vetat, quominus ad hoc tempus hanc inscriptionem sanctorum martyrum Agriculi & Vitalis capsæ insculptam fuisse, asseramus? Sed ex altera inscriptione, ab eodem Sammarthano transcripta, res adhuc magis elucescet. Hujus documenti verba sequentia hæc sunt: Hic reliquie de caput S. Agriculi & sancti Vitalis … Haddebertus episcopus in Bononia, jubente Carolo rege, recipit; festo eorum IV Kal. Decemb. Hinc liquet, Haddebertum ex Bononiensi ditionis Pontificiæ civitate illas sanctorum Martyrum exuvias, Carolo rege jubente, accepisse. Quis autem, civitati huic Carolum Magnum imperasse, nesciat, cum, ipso largiente, summo Pontifici hæc civitas cesserit, quæ numquam utique sub Caroli Simplicis ditione exstitit? Inscriptio ergo num. 66 recitata, quæ Caroli nomine notatur, non ad Carolum Simplicem, sed ad Carolum Magnum spectat, estque adeo anno Christi 785, qui posterioris hujus principis est decimus octavus, illiganda; cum autem sic habeat, ac proin non sit, cur Haddebertus quispiam anno 910 aut seq. sedem Claromontensem occupasse ob inscriptionem illam cum Sammarthano dicatur, non est etiam, cur jam tum Adelardus, cui proxime Haddebertus successisset, e vivis excessisse atque adeo Sancti nostri, cui morienti Adelardus adstitit, tempus emortuale ultra horum annorum alterutrum aut etiam ultra annum 912 differri haud posse ob eamdem inscriptionem credatur.

[68] [912, sed anno, ut verosimilius] Ast an re etiam ipsa ultra annum 912 Sancti nostri mors potest differri? Fieri id non posse, sed, hanc anno 909 verosimilius accidisse, mihi equidem ob jam nunc dicenda in animum induco. Per Odonis verba, jam hic supra num. 55 recitata, ad Sancti nostri, ut ibidem docui, testamentum, anno regni Caroli Simplicis septimo decimo conditum, respicitur; ut, quæ Geraldus fecisse verbis illis narratur, testamento isthoc fecisse sit censendus: cum ista autem Sanctum, paulo dumtaxat, priusquam moreretur, fecisse, non obscure prodant, quæ Odo mox dicto num. 89 proximeque ante & post scribit, consectarium est, ut testamentum istud Sanctus paulo dumtaxat ante obitum suum condiderit, utque proinde haud diu, postquam id fecisset, diem extremum clauserit. Verum quo Christi anno fuit testamentum conditum? Decimus septimus regni Caroli Simplicis annus, cujus mense Septembri factum notatur, vel ab anno 893, quo Carolus Remis fuit inunctus, vel certe (neque enim a tertia Caroli epocha seu anno 912, ne alioquin post annum 915, quod fieri non posse, num. 66 jam docui, reponendus sit Sancti obitus, inchoari calculus potest) ab anno 898, quo in Aquitania post mortem Odonis regnare incepit, est numerandus; si ab anno 893 calculum incipias, anno 909, si autem ab anno 898 numerare velis, anno 914 conditum fuisse testamentum erit dicendum, ut computanti patescet; cum autem sic habeat, consectarium e jam dictis est, ut Sanctus noster mense Septembri seu anni 909 seu anni 914 adhuc currente vel certe haud diu post diem extremum clauserit.

[69] Ac id quidem sat certum apparet; verum cum Sanctus, [apparet, 909 diem exiremum clausit;] ut Odo diserte tradit, feria sexta, & quidem non decima, ut Petrus de Natalibus aliique nonnulli recentiores hunc secuti volunt, sed, quemadmodum Ademarus scribit communisque ecclesiarum Alverniæ fert traditio, tertia decima Octobris die vitam cum morte commutarit, ac proin haud alio anno, quam quo decima tertia Octobris dies in feriam sextam incidit, obiisse sit dicendus, consectarium est, ut anno equidem 914, utpote quo tertia decima Octobris dies in feriam sextam non inciderit, vita functus haud sit; quare cum anno, qui hunc proxime excepit, 915 tertia decima Octobris dies in feriam sextam inciderit, consectarium ulterius e jam dictis fit, ut vel posteriori isthoc anno, vel anno 909, quo pariter tertia decima Octobris dies in feriam sextam incidit, obiisse sit credendus; id autem posteriori isthoc anno accidisse, verosimilius opinor, quod inter anni quidem 914 Septembrem, quo e dictis testamentum, XVII regni Caroli Simplicis anno notatum, conditum esse potest, & anni 915 tertiam decimam Octobris diem unius amplius anni temporis spatium, inter anni vero 909 Septembrem, quo pariter e jam dictis testamentum illud conditum esse potest, & anni ejusdem 909 tertiam decimam Octobris diem paucarum dumtaxat hebdomadarum tempus intercesserit, Sanctusque, ut supra docui, haud diu, postquam dictum testamentum condidisset, diem extremum clauserit. Utut sit, cum id equidem e jam dictis indubie vel anno 915, vel 909, verosimiliusque duorum horum annorum posteriori acciderit, hinc circa hunc obiisse Geraldum, hic supra in margine indicavi. A tempore, quo S. Geraldus obiit, ad locum, quo fuerit sepultus, sermonem jam convertamus.

[70] S. Geraldi, qui Cezerniaci feria sexta e vivis excesserat, [etsi autem in Auriliacensi, uti hic adducta probant, monasterio fuerit sepultus,] corpus Dominica sequenti Auriliacum, quo tumulo ibidem conderetur, delatum est. Sed audiendus Odo, num. 96 Vitæ edendæ hæc narrans: Sui autem, quam plurimis comitantibus turbis, corpus illud sanctum ad Aureliacum, sicut ipse iusserat, detulerunt, & in aristonem lapidem, ad siniitram scilicet basilicæ ipsius, collocaverunt juxta aram sancti Petri, ita ut sepulchrum ejus habeatur in dextro & ipsum nihilominus in dextrorium: & num. 98 hæc addit: Dominica igitur post transitum ejus insecuta, multis, ut diximus, comitantibus turbis, ad Aureliacum delatus est. Idem asserunt chronologus Lemovicensis, a Quercetano in Notis ad Bibliothecam Cluniacensem pag. 37 citatus, & Ademarus in Chronico Abbatum S. Martialis Lemovicensis, superius a nobis num. 61 & seq. hujus Commentarii laudato; quibus relatis, sacras S. Geraldi exuvias in ecclesia Auriliacensi Dominica die, ejus obitum insecuta, terræ juxta aram S. Petri mandatas fuisse, dilucide probatur.

[71] [haud fuit tamen in hoc, uti hic] Fuisse itaque S. Geraldum in monasterio Auriliacensi sepultum, certum est atque indubitatum; ast an ibidem antea vitam monasticam fuerat professus? Primus, a quo id, ut ego quidem novi, asseratur, est Petrus de Natalibus, qui in suo Sanctorum Catalogo lib. 9, cap. 45 sanctum Virum monastico statui adscripsit his verbis: Geraldus, relicto seculo, monasterium in proprio solo in Aureliaco construxit, quod de suis facultatibus large dotavit, in quo se monachum fecit, & multa vitæ sanctitate & abstinentia claruit &c. Equilinum in sua annuntiatione ad diem X Octobris secuti sunt Maurolycus, Felicius, Dorgainus, Wionus, & Ferrarius in Generali suo Sanctorum Catalogo; verum hisce omnibus hagiologis pro responso sint, quæ Odo, Sancto nostro æqualis, in Actis edendis num. 53 tradit his verbis: Gausbertum, venerabilem & laude dignum plane episcopum, cum aliis quibusdam honestis viris evocavit Geraldus, &, qua mentis cogitatione incitaretur, familiariter indicavit. Etenim domnus iste Gausbertus Viro Dei carissimus erat, & pro communi sanctitate mutuum sibi invicem contubernium præstabant. Exponit itaque, præsentis vitæ sibi inesse fastidium & religionis habitum desiderare, Romam proficisci velle & prædia sua beato Petro, Apostolorum Principi, jure testamentario delegare. Cumque de hoc diu tractatum esset, vir Domini Gausbertus, altiori consilio causam inspiciens, tandem suasit, in seculari habitu sese specie tenus pro communi salute provincialium retineret: res vero, sicut vellet, beato Petro dicaret. At ille, ne suæ diffinitioni pertinacius inhærens inobedienter egisse videretur, assensus est.

[72] [allegata evictum dant,] Et num. 66 addit: Noverant autem sui, quod religionis habitum toto nisu cupiebat. Sed, cum esset providus, considerans, quia professores sublimis propositi, dum seculi amore corrumpuntur, gravius ab alto ruunt, satius æstimavit sic stare, quam absque probitatis cooperatoribus rem tam arduam attentare. Si igitur votum illius inspicias, monasticæ professionis fidem Christo per devotionem servavit. Et laus valde eminens est in habitu seculari religionis proposito deservire, sicut econtra nimis ignominiosum est, sub ejusdem religionis indumento sæculum quæsisse. Cum ergo Vir iste non haberet fratres, ut præfati sumus, cum quibus bene & jocunditer habitaret in unum, vitæ hujus incolatum tædiose ferebat. Et, sicut olim Noë, cum foris non invenisset, ubi requiesceret, ad arcam & ad ipsum Noë redibat. Sic iste Vir inter hujus sæculi fluctus, ad secretum cordis recurrens, in Christi delectatione quiescebat. Geraldus itaque, uti ex duobus hisce Vitæ ejus textibus fas est colligere, nec religionis seu monasticum habitum, etsi hunc ardentissime etiam desiderarit, umquam induit, nec in monasterio seu cœnobio vitam communem cum fratribus seu monachis duxit, sed, laïcali habitu retento, Domino in seculo, non secus ac si monachus fuisset, servivit. Geraldum monasticum habitum non assumpsisse, sed, veste laïci retenta, Domino in seculo serviisse, duo codices, S. Sabini nempe apud Saussayum, & Aquicinctinus inter Auctaria hujus diei, apud Sollerium laudata & ut ex Saussayo pag 1247, & Sollerio in Præfatione ad Usuardum pag. 61 intelligitur, sec. XIII & XIV exarata, non obscure etiam produnt, cum prioris codicis in § sequenti verba mox danda sint, & cum ambo iisdem fere verbis id annuntient, posterioris dumtaxat scripta hic subdo. Sic habent: Eodem die S. Geraldi confessoris; qui licet in laicali habitu Christianæ religioni inhærens viriliter, quemadmodum Deo charus exstiterit, per miracula monstratum est, quæ vivens gessit & multipliciter post mortem operatur. Itaque Geraldus in seculari seu laïcali dumtaxat veste Domino servivit, nec umquam, ut supra recitata Odonis verba fidem faciunt, habitum monasticum induit, nec monachis seu fratribus in cœnobio convixit; hinc, eum vitam monasticam haud fuisse amplexum ac proin monachum haud exstitisse, apparet indubitatum.

[73] Merito igitur Menardus in suo Martyrologio Benedictino pag. 34 & Bucelinus in suo Menologio ad XIII Octobris, [vitam monasticam umquam professus.] S. Geraldum fuisse quidem monastici Instituti cupidissimum, nihilominus tamen numquam fuisse monachum, asseruerunt: quorum opinioni cum Mabillonio Sæc. V Bened. part. 1, pag. 6 libenter assentimur. Nec est, cur hic Severtium, qui libro de Episcopis Matisconensibus S. Geraldum Auriliacensem non solum Cluniacensem monachum, sed & Matisconensem episcopum exstitisse, existimat, novis rationum momentis refellamus. Quantum enim hic auctor hallucinatus fuerit, haud difficulter, qui Sancti nostri Vitam, ab Odone scriptam, legerit, deprehendet. Hinc liquet, emendandos esse codices ecclesiarum Nemausensis & Mimatensis, Officia Sanctorum peculiarium quædam continentes, in quorum primo S. Geraldus, armorum simul & licentiæ militaris pertæsus, in monasterio, Aureliaci a se exstructo, monasticum habitum induisse narratur. Liquet & emendandum pariter librum ecclesiasticum, Lugduni anno 1619 auctoritate illustrissimi D. D. Caroli de Rousseau, Mimatensis episcopi, editum, in quo Sancti nostri Legenda quædam, ex Historia S. Geraldi Auriliacensis & S. Geraldi Silvæ-Majoris abbatis Vita in unum conflata, exsurgit. An autem in Breviaria harumce ecclesiarum nostris temporibus excusa idem error irrepserit, omnino me latet. Hujus originem quasi digito, prælucentibus mihi viris eruditissimis Papebrochio & Mabillonio, § seq. indicabo.

[Annotata]

* eleemosyna

§ VI. Quibusnam Fastis sacris Sanctus exstet inscriptus & qui Auriliaci primum aliisque deinde locis cultum sit adeptus.

[Sanctus, qui in Mrl. antiquo hic memorato hodie celebratur,] Cum Sanctus noster seculo demum X, ut jam vidimus, vitam hanc mortalem cum immortali commutarit, frustra ejus nomen apud Usuardum aliosque, qui seculo IX aut citius floruere, martyrologos, classicorum appellatione distingui solitos, requiras. Verum S. Geraldum passim celebrarunt, qui a seculo XI aut XII floruerunt, hagiologi; hisque omnibus forsan præiverit vetustissimi, quod ab annis sexcentis (si modo titulus ei apud Saussaium in Martyrologio Gallicano pag. 1247 præfixus veritati consonet) fuerit conscriptum, Martyrologii S. Sabini seu Savini de Levitania in montibus Pyrenæis in agro Tarbiensi auctor anonymus. Hic hodie in antiquo isto, quod totum apud Saussayum a pag. citata exstat, monumento sic habet: Die XIII Octobris in pago Averni * monasterio, qui vocatur Aureliacus, depositio S. Geraldi confessoris, qui licet in laïcali habitu Christianæ religioni viriliter inhærens, quemadmodum Domino charus extiterit, per miracula monstratur, quæ vivens gessit, & multiplicius post mortem operatur. Nam ab infantia virgo fuit.

[75] [neque tamen certo, quod cum Geraldo, Sylvæ-Majoris abbate,] His ipsis fere verbis hodie etiam S. Geraldum celebrat, quod apud Sollerium exstat, Usuardinum, ex Aquicinctino, qui, quemadmodum is in sua ad Usuardum Præsatione num. 224 conjicit, sec. XIII posterior non est, codice acceptum, Auctarium. Huic etiam, quæ idem Sollerius allegat, Usuardina alia e Bruxellensi, Castri-Caroli, & Remensi codicibus accepta Auctaria addi queunt; etsi enim in hisce, contra ac in Aquicinctino Auctario fit, nullo omnino Geraldus exornetur elogio, ita tamen annuntiatur, ut facile dignosci & a Geraldo Sylvæ-Majoris abbate discerni queat; quod autem ad alia Usuardina Auctaria, quæ apud Sollerium etiam exstant, ac vel ex Victorino, Reginæ Sueciæ, Vaticano & Lugdunensi codicibus vel ex editione Lubeco-Coloniensi alterave, per Belinum curata, sunt deprompta, jam spectat, ea ego Fastis sacris, Sanctum nostrum certo celebrantibus, haud accenseo; rationem autem, ob quam id non faciam, e jam nunc dicendis intelliges. B. Geraldus, Sylvæ-Majoris abbas, de quo in Opere nostro ad diem V Aprilis jam actum, festo annuo XIII Octobris die, non secus ac Sanctus noster, recolitur, ut Papebrochius ad mox dictum Aprilis diem docet.

[76] [hodie etiam, ut Papebrochius] Verba, quibus id ibidem facit, sequentia hæc sunt: Archiepiscopus Rothomagensis & episcopus Catalaunensis, quibus Cælestinus III Papa anno 1197 in Bulla canonizationis mandaverat, ut ipsum S. Geraldum (Sylvæ-Majoris abbatem) festivitate solemni constituta die singulis annis excolerent; hi, nullo ad diem mortis habito respectu, … annue recolendum præscripsere, scilicet XIII Octobris; ad quem diem mox Geraldi confessoris nomen adscribi cœpit Usuardi Martyrologiis & in Ms. quidem S. Germani de Pratis ipso die sanctorum confessorum Geraldi & Leoboni. Duplici vero Coloniensi excuso & Florario Ms. Solus Geraldus cum titulo Confessoris ponitur… Præcipuum autem ipsius die XIII Octobris cultum arguit, quod tali & non alio die inveniatur in Fastis antiquioribus variisque monasticis Kalendariis Mss., quibus unicus tantum Sanctus, idque Officio ecclesiastico colendus, inscribi quolibet die solet: & in Martyrologio Ms. Benedictinorum Martiniensium Tornaci ante alios omnes primo loco ponatur “III. Idus Octobris Natale S. Geraldi confessoris.” Simili phrasi videtur inscriptus Martyrologio Rubeæ-vallis, quod in Natalibus Sanctorum Belgii allegans Molanus, “In Aquitania”, inquit, “natalis S. Geraldi abbatis & confessoris, viri miræ sanctitatis”: ac, ne dubites, in titulo appellat: Abbatem Silvæ-Majoris. Molanum Ferrarius in Catalogo aliique transcripserunt. Ita laudatus decessor noster, nec ei Mabillonius Sæc. VI Benedictino part. 2, pag. 875 adversatur; etsi enim Papebrochio, qui existimavit Cælestinum pontificem, archiepiscopo Rothomagensi & episcopo Catalaunensi in mandatis dedisse, ut festum B. Geraldi (abbatis scilicet Sylvæ-Majoris) constituerent, non assentiatur; hunc tamen aliquo festivo honore hac die donatum variisque hinc Martyrologiis inscriptum fuisse, ipsemet eadem Sæc. ejusdem Bened. part. 2, pag. 873 scribit.

[77] En etiam, quibus id facit, verba. Merito, inquit, [& Mabillonius docent, antiquitus honorato, interdum confundatur,] Geraldi nomen Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino die V Aprilis consignavit… Qui vero ejus memoriam ad alios dies revocarunt, hunc beatum Virum cum aliis Sanctis cognominibus confudisse videntur, quod potissimum contigisse non dubitamus die XIII Octobris, quod hac die sancti Geraldi Auriliacensis apud Arvernos proinde in Aquitania comitis celeberrimi in vetustis Monumentis memoria fiat. Hinc Molanus hac ipsa die in Sanctorum Belgii Natalibus, laudato Rubeæ-vallis Martyrologio, ubi sancti Geraldi confessoris memoria habetur, Geraldi nostri laudes ex veteri Poëta & ex Lisiardo prosequitur. Ferrarius vero in Catalogo generali Sanctorum eadem die Geraldum nostrum cum Geraldo Auriliacensi atque alium ejusdem nominis abbatem Lemovicensem laudat; at Bucelinus, licet nostrum Geraldum jam die V Aprilis consignasset, ejus tamen memoriam iterum repetit XIII Octobris. Cum itaque, ut Papebrochius & Mabillonius verbis jam datis docent, tam Geraldus, Sylvæ-Majoris abbas, quam Sanctus noster hodie honoratus antiquitus fuerit, hinc factum, ut hodie etiam non tantum hunc, sed & Geraldum, Sylvæ-Majoris abbatem, martyrologi diserte celebrent, vel alterum cum altero confundant, vel sic certe de Geraldo, quem celebrant, loquantur, ut vix ac ne vix quidem, [Fastis omnibus, in quibus Geraldi nomen exstat, censendus est inscriptus, indubie tamen a nonnullis recentioribus memoratur,] de quonam loquantur, intelligas.

[78] Jam vero, cum non magis distincte de Geraldo, quem celebrant, Usuardina Auctaria, num. 75 postremum laudata, instituant sermonem, hinc est, cur ea Fastis sacris, Sanctum nostrum hodie commemorantibus, accensenda haud duxerim; etsi autem iisdem nec antiquum abbatiæ S. Laurentii Bituricensis Martyrologium, Biblioth. Labbeanæ tom 2 a pag. 697 insertum, annumerandum eamdem ob causam videatur, aliter tamen de Usuardinorum, quæ num. 75 priori loco citavi, Auctariorum auctoribus, uti etiam de Dorgaino, Wiono, Menardo, Maurolyco, Castellano aliisque nonnullis martyrologis recentioribus est pronuntiandum; hi enim Geraldum, quem memorant, ita annuntiant, ut vel solo, quo eum signant, loco vel certe adjunctis aliis, sibi esse de Sancto nostro sermonem, non obscure prodant, etsi interim eorum nonnulli non ad XIII, sed ad X Octobris diem Sancti nostri nomen signent. Verum, etsi sane sic Geraldus Auriliacensis, quem Martyrologio Romano hodierno a Baronio non inscriptum, Bailletus miratur, in Fastis sacris commemoretur, idque non parum ad ejus gloriam conducat, hinc tamen, Geraldum cultu ecclesiastico gavisum fuisse jam tum, cum Fasti illi scriberentur, inferri non potest. Etsi enim Servorum Dei in Fastis sacris antiquis, quos classicos vocamus, inscriptio pro cultu ecclesiastico soleat haberi, res tamen quantum ad Fastos, recentiori ævo contextos, secus habet, uti passim est notum. Ast etsi sic habeat, cultu tamen ecclesiastico non tantum Auriliaci, sed & pluribus aliis locis fuisse olim gavisum ac porro hodieque gaudere S. Geraldum, e jam nunc dicendis patescet.

[79] [cultum ecclesiasticum non quidem statim a que quod hic narratur, evenit,] Eum post mortem Auriliacum delatum ibidemque in ecclesia S. Petri terræ mandatum fuisse, ex Odonis testimonio variorumque chronologorum verbis num. 70 probavimus; variis autem cum ibidem coruscasset miraculis, a biographo narratis, Septimo, inquit hic num. 103, postquam migraverat, anno sarcophagus, qui usque medium cooperculi terra contusa calcibus fuerat contectus, sensim eminere super eamdem terram cœpit; quod cum Mabillonius Sæc. V Benedictino part. 1, pag. 10 considerasset, Id probatæ sanctitatis, ait, indicium habebant veteres, ut in S. Droctovei abbatis Actis seculo 18 observavimus. Hinc factum, ut publicus Geraldo cultus, qui hodieque ei exhibetur, decretus sit. At, qui Sancti Historiam, ab Odone contextam, evolverit, ita certe non arguet; imo eum non tantum non jam inde a septimo post obitum anno, sed nec tunc, cum ejus Vitam scriberet Odo, fuisse de terra levatum, non obscure is prodit, verbis proxime recitatis Vitæ edendæ num. 103 hæc subjungens: Nec tamen terra, quæ erat in gyro, aut elevari aut deprimi visa est. Incolæ tamen necdum hoc animadvertebant. Cum interea quidam clericus de Lemovicensi pago veniens interrogabat monachos, utrum sarcofagus domni Geraldi sursum emersisset. Et subjunxit, quod admonitus per somnium fuerit, ut ad ejus tumulum veniret, quoniam ejus sarcofagus jam apparere cœpisset. Tum vero monachi cum ipso pergentes ad tumulum & linteum desupet evellentes, ita repererunt, ut clericus dormiens viderat. Et tunc quidem aliquantulum eminebat. Jam vero non parum altior videtur. Quisquis autem hoc dignoscit, virtutem aliquam esse divinam ignorare nequit. Cum ergo Odo, postquam sarcophagum, S. Geraldi corpus continentem, septimo post obitum ejus anno aliquantulum super terram eminuisse edixit, mox etiam, jam vero non parum altior seu non parum super terram magis eminere videtur adjungat, ita sane tunc, cum ista scriberet, corpus illud de terra seu tumulo levatum nondum fuisse, dilucide, uti nemo non fatebitur, insinuat. Nec statim etiam tunc Sancto, cum sarcophagus ejus corpus continens super terram eminere cœpit, publicus cultus, ut Mabillonius loco proxime citato indicare videtur, fuit decretus, nisi quis, cultum publicum Viro Dei, cum clericus, de quo Biographus, in somnis admonitus, ad ejus tumulum advenit, exhiberi cœpisse asserat, quod valde incertum crediderim. Quandonam ergo Sanctus de terra levatus & publicus ei cultus Auriliaci fuerit decretus, determinare, præsertim ex Odonis verbis, est oppido difficile.

[80] [sed jam inde ab anno, uti hic addicta suadent,] Sancti Biographus, cui Geraldi sanctitas cognita erat, quique eam quam maxime venerabatur, ubique in Historia, quam circa annum 926 contexuit, Sancti titulo eum condecorat, eademque honorifica appellatione in charta cujusdam Amelgerii militis sub Aimone abbate Tutelensi, id est circa annum 930, data & in ecclesiæ Tutelensis Historiæ Appendice col. 443 & seq. excusa, insignitus apparet. Nec desunt multa alia seculi X instrumenta, quibus ille Sancti vocabulo affectus inscribitur; sed cum ex illo titulo, qui in chartis laudatis aut laudandis Geraldo attribuitur, fuisse hunc jam tum, cum litteris mandatæ fuerunt, de terra levatum & publico cultu donatum, concludi non possit, opportune nobis tres occurrunt chartæ, e quibus circa medium seculum decimum S. Geraldi nomen monasterio seu ecclesiæ Auriliacensi inditum fuisse intelligitur. Prima, quæ tamquam Raimundi, Gothiæ marchionis, testamentum habetur, inter Historiæ Occitaniæ instrumenta, col. 107 & seq. tom. 2 excusa reperitur, Raimundus vult, ut allodium Malavalle, quod de illos monachos & de ipso abbate ut acquisivi S. Petri & Sancti Geraldi ad ipso cœnobio remaneat. Secunda Stephanus, qui ecclesiæ Claromontensi circa medium seculum decimum præfuit, legat S. Geraldo de Aureliaco villam, quæ vocatur Altgrin, quam cessionem ad annum 951 reposuit Mabillonius Annalium tom. 8 pag. 513.

[81] [936 vel] Tertia denique, ex Monumentis Historiæ Occitaniæ a Catello editis & a Mabillonio pag. 423 tomi mox citati laudatis Raymundus primarchio & dux Aquitanorum, de quo jam ad annum secundum Ludovici regis, volens exstruere apud Tomerias in pago Narbonensi cœnobium, in quo monachi secundum regulam Sancti Benedicti conversarentur, ex Aureliaco B. Geraldi cœnobio quosdam fratres sub manu venerandi abbatis Arnulsi accersiverit, ex quibus ibidem a pluribus episcopis abbas Otgarius ordinatus est. Cum igitur S. Geraldi nomen monasterio seu ecclesiæ Auriliacensi ab anno 936 & sequentibus inditum fuerit, enimvero id eum tunc publico cultu donatum ibidem fuisse, certissimum est indicium. Sed & eum illo cultu gavisum fuisse, antequam S. Odo ecclesiæ istius pedum acciperet, seu antequam ad illius Historiam sese accingeret, vel potius dum Joannes, S. Geraldo sanguine junctus, huic monasterio adhuc prælatus erat, mihi suadet charta quædam Raimundi Auriliacensis & Bernardi Tutelensis abbatum, in Appendice Actorum ecclesiæ Tutelensis col. 379 & seq. a Baluzio edita, quam hic idcirco juverit recudere.

[82] [adhuc] Sic habet: Notum sit omnibus monasteriorum fratribus, videlicet Aureliacensis & Tutelensis, tam præsentibus quam futuris, quia invicem habuerunt querimonias Raimundus Aureliacensis abbas & Bernardus Tutelensis abbas. Joannes abbas qui propinquus B. Geraldi dignoscitur fuisse, simul utrasque ecclesias tenuit & quasdam possessiones, sui juris quæ sibi a parentibus contigerant, Ecclesiæ B. Martini Tutelensis monasterii dedit, scilicet, presbyterale ministerium Ecclesiæ Sancti Amantii de Faurcio & tres mansos in eadem curte, mansum Geraldi & mansum Frudini & mansum Rotgerii & quindecim debitales porcos in eadem curte, freda regalia, quæ Joannes habebat annuatim de manu regis Francorum in Tutelensi castro. Dedit & alios quinque mansos in parrechia de Argentado. Has res superius nominatas dedit Ecclesiæ Beati Martini & monachis ibidem Deo famulantibus Johannes abbas hac quidem conditione ut uno quoque anno in Festivitate Beati Geraldi tres liberas piperis aut pigmenti Tutelenses fratres, Aureliacensibus persolverent. Eo quidem vivente, ut patres nostri soliti sunt referre, reddebatur absque ulla contradictione. Post mortem vero ipsius orta est sæpissime lis. Tandem facta est pax hoc modo. Ego Raimundus Aureliacensis abbas, cum consilio fratrum meorum hoc Tutelensibus fratribus grave fore cognoscens rogatu illorum atque humili prece, Bernardo abbati fratri nostro & silio, nostræque congregationis monacho, suisque successoribus omne annuale censum remitto.

[83] [citius] Raimundus & Bernardus Auriliacensi & Tutelensi Ecclesiis, ut innuit Dyonisius Sammarthanus in Gallia christiana aucta tom. 2. col. 441. 663. post medium decimum seculum præfuerunt; Joannes vero secundus Auriliacensis abbas, hoc cœnobium post B. Geraldi mortem, ut numer. 59 innuimus, ad annum circiter 924. aut 925. rexit. Ex hoc instrumento mox a nobis transcripto constat, sub Joannis regimine, antequam S. Odo qui Turpionis Episcopi Lemovicensis & Aimonis Tutelensis abbatis precibus adductus, S. Geraldi Historiam contexendam susceperat, in illius mores & vitam inquisiturus Auriliacum advenerat, Virum Dei singulis annis Auriliaci festivo die coli consuevisse, seu festivitatem aliquam in ejus honorem a suis Auriliacensibus institutam esse, qua die pigmentum aliquod fratribus, seu ut in Glossario interpretatur Cangius, potionem aliquam ex melle, vino, diversisque speciebus confectam, cum pipere, quod tunc ob raritatem inter pretiosa aromata annumerabatur, Tutelenses dare consueverant, ut inde Auriliacenses lautius reficere sese possent.

[84] [obtinuit,] Neque dicas, festivitatem illam forte fuisse ex iis quæ, ut notat Mabillonius seculo VI. Benedictino parte II. pag. 875. 876., hodie in plerisque ordinis nostri monasteriis ex antiquo patrum nostrorum instituto fieri solent, in quibus primorum abbatum & fundatorum anniversaria solemnissime, singulis annis celebrantur. Et quidem B. Geraldi festivitatem ab illa, de qua Mabillonius, longe diversam esse ex ipsismet cartæ mox transcriptæ verbis, quibus aliquem diem festum Geraldo, Beati titulo insignito, institutum fuisse asseritur, opinor; præterea si veram & Ecclesiasticam festivitatem ex cartæ verbis institutam, aut si ex his publicum Geraldo cultum decretum fuisse non arguas, dic, quæso, si non sub Odone, sub quonam alio ex Ecclesiæ Auriliacensi prælatis, publico cultu S. Geraldus veneratus fuerit, cum & sub Odonis & aliorum, qui ad cœnobium Auriliacense post illum moderandum accesserunt, regimine cultus ille jam tum institutus appareat? Quo autem anno sacrum ejus corpus e tumulo levatum, fideliumque venerationi expositum fuerit, dicere haud queo; igitur eum sub Joanne abbate, publicum illum cultum adeptum fuisse, hic probasse sufficiat.

[85] Geraldi corpus postquam de terra fuerat levatum, [hodieque Auriliaci obtinet,] Auriliaci usque ad annum 1567, quo sacrum illud pignus, quapiam dumtaxat hujus parte, quam anno 1679 Hercules de Mausieri ducis Mulinensis Procurator, thecæ argenteæ inclusit, excepta, exussere hæretici, ut scribit Brancheus pag. 594 & seq., honorificentissime fuit servatum. Ibi quoque S. Geraldus ecclesiastico, qui Auriliaci hodieque perseverat, cultu fuit gavisus, hincque is ad alia loca, in quorum nonnullis ecclesiæ etiam sub Geraldi nomine exstant exstructæ, ac sacræ ejus Reliquiæ religiose asservantur, est extensus. Juverit hic sub lectoris oculis Collectam, Hymnos, quasdamque Antiphonas ex Vita S. Geraldi a Pastore Savenensi excerptas quibus Sancti memoriam colunt Auriliacenses, Litaniis in ejus honorem contextis silentio prætermissis, huc transcribere.

ANTIPHONA.

Dum Cœlos ingrederetur Beatus Geraldus Auriliaci Comes, audita est vox dicentium: Beatus qui potuit transgredi, & non est transgressus, facere mala & non fecit.

ORATIO.

Omnipotens & misericors Deus, cujus singulari gratia Beatus Comes Geraldus confessor tuus in summa vitæ licentia, legis tuæ præcepta non est transgressus: da nobis famulis tuis, ita tuis inhærere mandatis, ut & mala nulla facere & justitiam omnem implere valeamus: Per Dominum &c.

IN DIEM S. GERALDI.
Ad Vesperas Hymnus.

[86]

Lætus affulget populo fideli
Nunc dies: Sacris feriamus una [uti huc transcripta in ejus bonorem]
Cantibus Cœlum; superique nobis
      Plaudite cives.
Gratus a cunis Domino Geraldus,
Callidas pravi fugit hostis artes
Sæculi nusquam puerum dolosi
      Fascinat aura.
Stirpe regali genitus, beatam
Pauperum sortem generosus ambit.
Hos alit gaudens, recreatque nona
      Parte bonorum.
Membra, subtractis dapibus, magistræ
Subjicit menti; removet profanos
A cibis lusus; vitio sit hostis
      Impiger omni.
Lumen hic cæco, pedibusque robur
Debili reddit, simul & salutem
Febre languenti, quibus ipse palmas
      Abluit undis.
Erigit templum Domino superbum;
Utque tutelam societ decori
Orbe Sanctorum pretiosa toto
      Pignora quærit.
Laus Patri summo, genitæque Proli,
Morte quæ lapsum reparavit orbem,
Flamini sit par utriusque divo
      Gloria semper. Amen.

Ad matutinum Hymnus.

Ut Dei laudes moduletur ultro
Noctibus, castum mediis Geraldus
Deserit lectum, precibusque turbat
      Tempora somni.
Cum dapes ferri sibi delicatas
Expetunt multi procerum, choræis
Aut vacant noctu, juvat hunc supremo
      Numine pasci.
Hunc suos sacris juvat Angelorum
Vocibus semper sociare cantus.
Vota fraganti potiora thure
      Mittit olympo.
Attrahit mirum pius inde rorem,
Quo sibi pectus cupit irrigari:
Quo, vel exili macula carere
      Sedulus ardet.
Sic regit dulci populum volentem
Lege: sic hostes sine cæde vincit.
Casta sic Christo studet exhiberi
      Virgo Geraldus.
Verte nunc, Princeps, supera faventeni
E domo vultum: miserisque dextram
Tende succurrens famulis; & arce
      Dæmonis artes.
Teque nos æquo pede fac sequamur:
Cordibus fac nos Domino canamus;
Et preces altam, Venerande, nostras
      Offer ad aram.
Laus Patri summo, genitæque Proli,
Morte quæ lapsum reparavit orbem;
Flamini sit par utriusque divo
            Gloria semper. Amen.

Ad Laudes Hymnus.

[87]

Vix diem gallus cecinit propinquam, [recitari solent:]
Currit ad Templum celer; & salutis
Victimam nostræ videt immolari
      Mane Geraldus.
Per dies, morbis etiam retentus,
Litteras versat meditando sacras,
Cuncta regalis recinit diserte
      Cantica vatis.
Gloriæ solum cupidus futuræ,
Conterit forti pede res caducas;
Semper & recto sequitur vocantem
      Tramite Christum.
Proximam se mors ubi præbet ægro;
Lætus augustum Domini repente
Flagitat corpus; recipitque magno
      Tactus amore.
Ac terens signo Crucis ipse frontem,
Clamat: o Sancti modo subvenite!
Dixit; & cœli volat ad supremas
      Protinus ædes.
Sancte! jam pleno bibis ore fontem,
Quo vigent coetus superum beati:
Ah! petas omnes simul hunc bibamus
      Omne per ævum.
Laus Patri summo, genitæque Proli,
Morte quæ lapsum reparavit orbem;
Flamini sit par utriusque divo
            Gloria semper. Amen.

[88] [cultum sacrum, quo illic] Cœptum Auriliaci Sancti cultum ad alia Galliæ loca dein extensum fuisse, ut pateat, [Sanctus colitur, fuisse etiam ad alias ecclesias extensum, ex harum Breviariis,] ad ecclesiasticos ritualesque harum libros dumtaxat est recurrendum. Pater Dominicus a Jesu, Brancheus & D. Peyronetus in suo Sanctorum Catalogo Breviaria complura, Claromontanum scilicet, Aniciense, Cluniacense, Casæ-Dei, Brivatense, Piperacense, Narbonense, Rutenense, Lemovicense, Vivariense, Mimatense, Nemausense & Tolosanum anno 1552 editum, quæ Sancti nostri nomen ad XIII Octobris habent adscriptum & festum vario ritu celebrant, recensent. His addi queunt Breviarium Parisiense & varii ad diversarum ecclesiarum, Lexoviensis scilicet, Sarlatensis, Biterrensis & S. Albini Andegavensis, usum recitandi divini Officii ordines, in quibus omnibus, ut hodie S. Geraldus colatur, præscribitur. Verum, cum S. Geraldum, Sylvæ-Majoris abbatem, die XIII Octobris festivo honore donatum pariter fuisse, edocuerimus, cumque ad manum non sint varii aliarum ecclesiarum libri, in quibus hodie de S. Geraldo Officium excusum legitur, hinc, an de Comite Auriliacensi, an de Sylvæ-Majoris abbate in libris illis agatur, definire non possum. In Breviario Mimatensi seu in codice, Officia Sanctorum huic ecclesiæ peculiarium continente ac reverendissimi D. D. de Rousseau episcopi auctoritate vulgato, legenda ita est ex S Geraldi Auriliacensis & S. Geraldi Sylvæ-Majoris abbatis Actis conflata, ut ad utrumque pertineat, nec nisi ægre, quis eorum potiori cultu hac die colatur, discerni queat. Apud Sarlatenses autem & Anicienses, quorum Breviaria apud nos exstant, de S Geraldo comite totum festum habetur. Nemausenses ejusdem memoriam colunt, ut ex Legenda ipsius patescit, qua tamen immerito, ut diximus, vitam monasticam eum professum fuisse, expressis verbis dicunt. Collectam, qua Sancti nostri intercessione divinam misericordiam implorant, typis excusam hic subjicio: Deus, qui sine testimonio bonitatis tuæ nullum tempus relinquis, B. Geraldo supplicante, precamur, ut, qui hunc tibi placuisse, nostris diebus per signa testaris, honorem, quem illi in tuo nomine supplices exhibemus, nobis in bonum operari digneris. Per.

[89] Nec tantum e libris ecclesiasticis, sed & ex ecclesiis, [nomine Geraldi, quo insignitæ fuerunt,] vel in Sancti honorem in Gallia erectis nomïneque insignitis, vel sacra ejus lipsana, secum communicata, maximo in honore habentibus, fuisse ad illas Sancti nostri cultum extensum, fit perspicuum. Ecclesiarum istarum unam in Lemovicensi civitate exstructam & anno 1087 penitus destructam fuisse tradit Gaufredus Prior Vosensis in Chronico pag. 279 & seqq. Biblioth. Ms. Labbean. excuso. Hujus auctoris verba hæc sunt: His diebus (anno circiter 1087) Guillermus comes præliis multis lacessivit Lemovicensis, pro qua oppressione ecclesia S Geraldi penitus destructa narratur. Medio autem seculo duodecimo, quo Albertus S. Martialis monasterio præerat, teste eodem Gaufredo pag. 308, Hospitale S. Geraldi Lemovicæ inchoatum est. Ecclesia quondam ibi fuit de eodem Confessore; quapropter locus ille adhuc ita vocatur. Fuisse autem de Auriliacensi Confessore locutum Gaufredum, probat ejusdem Operis jam supra hoc in Commentario recitatum capitulum, in quo se de illo Geraldo, qui tumulum S. Martialis crebro visitavit, sermonem fecisse prodit. Porro S. Geraldum Auriliacensem S. Martialis sepulchrum alacri devotione sæpe lustrasse, Odo in ejusdem Vita num. 64 dilucide docet. Præterea ecclesiam hanc ad S. Geraldum Sylvæ-Majoris abbatem non pertinuisse, vel ex eo liquet, quod ante annum 1087 jam tunc exstructa scribatur, quo S. Geraldus abbas necdum inter Sanctos fuerat relatus, imo nec hominem exuehat, cum, testibus Papebrochio ad V Aprilis & Mabillonio Sæculo VI Benedictino part. 2, pag. 866 & seqq., anno demum 1095 vitam mortalem cum immortali commutaverit; quæ cum ita sint, ecclesiæ huic Lemovicensi ante annum 1087 nec nomen dare potuit, nec de illa, quæ Prior Vosiensis refert, queunt intelligi. Duo insuper apud Lemovicenses erecti sunt prioratus, de S. Geraldi nomine dicti, quorum unus in ipsomet civitatis suburbio ad abbatem Stirpensem pertinet, & ab anno 1227 exstructus fuisse asseritur a Brancheo Hist. Sanctorum Arverniæ pag. 594; alter vero in archipresbyteratu de Brivasaco, cujus, ut innuit Beneficiorum diœcesis S. Flori Codex Parisiis anno 1648 vulgatus, ad abbatem Auriliacensem pertinet collatio. Sunt & juxta eumdem Brancheum duæ aliæ S. Geraldi ecclesiæ, prioratus nomine insignitæ, apud Tolosates & Tutelenses positæ.

[90] [summaque, qua sacras ejus exuvias] Verum hisce aliisque omissis, ad alias, ad quas etiam Sancti cultum fuisse extensum, summa potissimum, qua sacras ejus, secum communicatas, exuvias servavere, veneratio ac religio probat, jam venio. S. Stephani Lemovicensis canonici seculo duodecimo senescente, ut scribit Prior Vosiensis capite 20, pag. 289 Bibliothecæ Mss. Labbean., penes sese annulum sancti Geraldi existere gloriabantur. Nec minori in pretio apud Aquitanos & nonnullos alios populos erant Sancti nostri exuviæ. Ex his ut acciperet Maria, Monspeliensis domina & regina Arragoniæ, ineunte seculo decimo tertio, Auriliacum duos presbyteros misit, qui unam maxillæ partem & os tibiæ dono accepta, ingenti omnium plausu, ab episcopo Geronnensi & a regina, excepti, in ecclesiam, S. Geraldo dicatam, intulerunt. Jam ab anno 1227 aliqua ejus brachii parte ditatam fuisse prioratus Lemovicensis ecclesiam, asserit Brancheus. Anno 1415, ut scribit idem auctor, cujus verba e Gallico Latine versa hic subdo, Sistaricensis episcopus omnibus fidelibus, ecclesiam sancti Confessoris die 13 Octobris, qua ejus festum celebratur, adeuntibus, propter nonnullas hujus Sancti reliquias, in hac ecclesia Castelmaurechiensi religiose asservatas, indulgentias concessit.

[91] [prosecutæ sunt, veneratione probatur.] His omnibus, quæ scribit Bollandus, ad 1 Februarii diem Acta SS. MM. Agrippani ep. & Ursicini pag, 204 illustrans, adjungere liceat. Anno Domini, inquit, 1522, die vero sexta Aprilis, Antonius de Chabanis, Aniciensis antistes, per suffraganeum suum Stephanum de Pressuris ex Ordine Minorum Troadensem episcopum, aperiri capsam ac visitari S. Agrippani reliquias curavit. Is ergo, Sacris ad illius aram solemniter peractis, habitaque ad populum elegante de ejus virtutibus oratione, e monumento lapideo, quod in eodem majore altari aptissime clausum exstabat, thecam ligneam profert … in eodem lapideo conditorio altera reperta est lignea arcula, in qua reliquiæ aliquæ erant S. Saturnini, S. Gertrudis, S. Tusci, S. Geraldi Auriliacensis apud Arvernos, S. Martini, S. Magdalenæ & aliorum… Atque hæc de sacris Geraldi reliquiis dicta sint. Plura circa hasce, cultum & historiam S. Geraldi, litteris ad DD. decanum & Auriliacensis ecclesiæ canonicos ineunte anno 1785 a me datis, quibus sancti Confessoris Acta, Gloria ejus posthuma, Auriliacensis denique urbis Historia illustrari potuissent, me accepturum fore sperabam, sed cum nihil ab eorum humanitate & urbanitate ad me peryenerit, Branchei aliorumque scriptorum, quorum opera apud nos excusa exstant, verbis & fide stare debui, & revera in hoc Commentario concinnando steti.

[Annotata]

* Arverni

VITA,
Auctore S. Odone abbate,
E Quercetani Bibliotheca Cluniacensi.

Geraldus, comes Auriliacensis conf., Auriliaci in Alvernia (S.)

BHL Number: 3411

A. S. ODONE AB.

DEDICATIO.

Affectu recolendo pro suis meritis domno Aynioni a abbati conservus fratrum b Odo perpetuam salutem in Christo. Libellum, venerabilis pater, quem de conversatione & miraculis beati hominis Geraldi, me, qualitercumque possim, dictare tam imperiose nuper suaseras, jam, licet tremens, aggredior. Nam, etsi faciendo præsumptionem quasi meis viribus excedens, timeo; & non faciendo contumaciam, quasi inobediens, pertiniesco. De obedientia vero & bonitate Christi confisus, aggrediens te quæso, ut ejusdem Christi clementiam implores, quatinus pro amore ipsius famuli sui Geraldi relationem sic modificare dignetur, ut homini, quem glorificare disposuit, non sit ex toto indigna, nec mihi transgressionis causa. Ad quam videlicet transgressionem evadendam nonnulla, de quibus tu forte causaberis, prætereo; sola illa, quæ mihi sunt vulgata, cum & tu coram adesses, certis authoribus contexens. Vale.

ANNOTATA.

a Aymo seu Aimonus, uti eum appellat Turpio episcopus Lemovicensis, cujus frater fuit, in instrumento restaurationis monasterii S. Augustini, ecclesiis Tutelensi & S. Martialis Lemovicensi, sicut ex pluribus monumentis dignoscitur, præfuit. Multa de illo in Commentario prævio num. 6 habuimus. Eum obiisse Nonis Maii tertio post obitum Turpionis anno, expressis verbis asserit Ademarus Cabanensis in Opere chronologico abbatum S. Martialis Lemovicensis Bibl. Labb. Mss. pag. 271 & seqq. tom. 2 excuso. Igitur, quo anno certe obierit Aimo, mox ex iis, quæ de Turpionis morte dicuntur, patescet.

b Cum hoc humilitatis titulo tam episcopi &abbates, quam presbyteri & monachi, ut probat Cangius in Glossario, appellari desideraverint, e titulo isto, quem hic Odo sibi attribuit, nondum eum tunc abbatis nomine decoratum fuisse, perperam quis atguet.

PRÆFATIO.

[Auctor, sese in Sancti vitam & mores diligenter inquisivisse,] Plerique dubitare solent, utrum vera sint, quæ de beato Geraldo referuntur. Inter quos nonnulli penitus non verum, sed phantasticum putant. Alii quoque, velut excusationes in peccatis quærentes, indiscrete hunc extollunt, dicentes videlicet, quia Geraldus potens & dives fuit & cum deliciis vixit, & utique sanctus est. Qui nimirum suam voluptuosam vitam ejus nituntur exemplo excusare. His ergo nobis visum est aliquantulum, prout possumus, respondendum. Nam & nos dudum, audita miraculorum fama, nihilominus de his dubitabamus: ob hoc maxime, quod in quibusdam locis, nescio, per quos rumores solent vulgares conventus noviter fieri, paulatimque velut res vana cessari. Sed cum causa insisteret, ut Tutelensis a cœnobii fraternitatem inviseremus, ad sepulchrum ipsius intendere libuit. Tunc vero, accitis quatuor ex his, quos ipse nutrierat, Hugone videlicet monacho, Hildeberto sacerdote, Witardo quoque & alio Hildeberto, nobilibus laïcis, sed & aliis quam pluribus, de moribus & qualitate vitæ ejus hactenus disquisivimus: nunc simul, nunc semotim, quid singuli dicerent, vel si in dicendo sibi concordarent, certatim inspeximus, tacite expendentes, si talis Vita ejus esset, cui forte miracula convenissent. Comperto autem, quam religiose vixerit, & quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstraverit, jam de ejus sanctitate dubitare nequivimus. Magis miramur, quod in hac nostra ætate, cum charitas pene tota refrigescit, instante Antichristi tempore, Sanctorum miracula cessare debeant.

[3] [eumque potentibus in exemplum datum a se credi, præfatus,] Sed nimirum suis promissionis est memor, quia per Hieremiam dicit: “Non desinam benefacere populo meo b.” De hoc autem ejus benefacto testatur Apostolus dicens, quia Deus in nullo seculo sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens corda hominum lætitia implet. Si ergo divinæ benignitati ejus placet, ut, qui fecit cum patribus mirabilia, nostris quoque glorificetur temporibus, increduli nequaquam esse debemus. Quod autem & in isto tempore, & per modernum hominem hæc divina dispensatio gerit, hoc nimirum esse videtur, quia jam cuncta Sanctorum retro facta vel dicta quasi mortuus a corde recesserunt. Et cum Vir iste Domini, sicut in diebus Noë repertus est, qui secundum legem vixerit, hunc ipsum Deus ad testimonium intuentibus ingerit, ut videntes, quod juste & pie vixerit, ad ejus imitationem, tamquam de proximo resplendentem, acies cordis evigilet. Nec observantia mandatorum Dei gravis aut impossibilis æstimetur, quoniam quidem hæc a laïco & potente homine observata videtur. Nihil autem mentis ignaviam deterius nutrit, quam hoc, quod boni vel mali operis retributio, quæ post hanc vitam restat, in præsenti non recogitatur. Quo contra monet nos Scriptura, ut in omnibus operibus nostris memoremus novissima nostra. Deus igitur Famulum suum, quem in cælis remunerat, etiam in terris coram suis contemptoribus exaltat, ut per hoc, quod foris agitur, interius Dei contemptores videant, quia vanus non est, qui servit Deo, sed, sicut ipse testatur, qui glorificant eum, glorificabit eos, &, qui contemnunt eum, eruit ignobiles. Quoniam vero hunc Dei Hominem in exemplo potentibus datum credimus, viderint ipsi, qualiter eum, sicut e vicino, & de suo ordine sibi prælatum imitentur, ne forte sicut regina Austri Judæos, sic iste in judicio condemnet eos.

[4] Nos autem, de ejus actibus occasionem sumentes, [sese in lucubratione, qua Geraldi gesta complexurus est, subinde illos, ut hæc imitentur, hortaturum, declarat.] aliquid ad eosdem potentes commonendos, ubi se oportunitas præbuerit, sicut rogastis, annectimus. Siquidem & domnus Turpio episcopus c & dilectissimus ac venerabilis abbas Aymo cum aliis quampluribus multa vi precum me coëgerunt, ut hæc aggrederer. Cum quidem veram inertiæ prætendissem excusationem, malle se dixerint, ut hæc agresti potius stilo proderentur. At ego perpendens, quod humili quoque homini pomposa relatio minus congruat, fidem vero dictis testium adhibui. Qui signa quidem, quæ vulgus magni pendet, non multa retulerunt, sed disciplinatum vivendi modum, & opera misericordiæ, quæ Deo magis placent, non pauca. Nam Rex in judicio multis, qui prophetaverunt, & multis, qui digna fecerunt, dicet: “Nescio vos d.” Qui vero justitiam operantur, in qua Geraldus quammaxime excrevit, audituri sunt: “Venite, benedicti Patris mei e.” Et revera qualia sunt gesta, per quæ Job, David & Tobias & alii quamplures beatificantur, non ista, quæ Geraldus egisse comprobatur? His ergo ita consideratis, credere mihi persuasum est, quod Geraldus Sanctorum consortio dignus sit, per quem etiam cælestis Remunerator miracula dignetur operari. Sed hanc apologeticam Præfationem texentes, diu loquuti, jam ad initium loquendi in Christi nomine veniamus.

ANNOTATA.

a Tutelense oppidum, Gallice Tulles, inferioris pagi Lemovicensis caput. Situm est ad confluentes Curretiæ & Solanæ, æquali fere intervallo a Briva & Userca distans; ejus origo ad celebrem abbatiam, quam septimo seculo conditam fuisse existimat vir eruditus Baluzius, referenda est: cœnobium hoc a Normannis destructum, variis donis & prædiis ab Ademaro Scalarum vicecomite ditatum, in sedem episcopalem detractam e Lemovicensi erexit Joannes XXII anno 1318.

b Jeremiæ 32, ℣. 40.

c Turpio, quem Turpium vel Turpinum nonnulli nominant, teste Dionysio Sammarthano auctæ Galliæ Christ. tom. 2, col. 508, apud Lemovicenses ab anno 905 sedit episcopus. Turpionis obitum anno 934 affixit Mabillonius Annalium tom. 3, pag. 421 & 422 ea ductus ratione, quod scilicet hoc anno testamentum pro restaurando S. Augustini Lemovicensis cœnobio condiderit. Sed quis, inquit Sammarthanus mox laudatus col. 556, Mabillonium præmonuit, testamentum hoc non seserius factum, & quod necessario ad annum 934 reponendum sit, cum nullas & certas temporis notas præ se ferat, nec aliquas nos affigere audeamus. Vix enim fas esse putamus, absque certo monumento recedere ab Ademari sententia Turpionis & Aimonis ex nepte pronepotis auctorisque pene coætanei. Igitur ad annum 944 cum chronologo Lemovicensi, cujus Opus pag. 333 Biblioth. Labbeanæ tom. 1 vulgatum exstat, hujus episcopi mortem signamus. Cum autem tertio post obitum Aimonis, abbatis S. Martialis, anno diem clausisse extremum Turpionem, scribat Ademarus, hinc Aimonem anno circiter 942 Nonis Maii hominem exuisse arguas. Eum adhuc in vivis mense Februarii exstitisse, evincit societas precum, quam hoc mense cum Floriacensibus & Sollemniacensibus, teste Mabillonio tom. 3 Annalium pag. 459, Aimo iniit: saltem ante hunc annum Aimonis abbatis reponi obitus non potest.

d Matth. 25, 12.

e Matth. 25, 32.

LIBER I.

CAPUT I.
S. Geraldi patria, parentes & educatio: singularis humilitas, Dei amor & erga proximum pietas.

[Illustri e prosapia ortus Geraldus,] Vir igitur Domini Geraldus ea parte Galliarum, quæ ab antiquis Celtica a vocatur, oriundus fuit, territorio videlicet, quod est Arvernensi atque Caturcensi b necnon etiam Albiensi c conterminum, oppido vel villa d Aureliaco, patre Geraldo, matre vero Adaltrude progenitus, carnis nobilitate tam excellenter illustris, ut inter Gallicanas familias ejus prosapia tam rebus, quam probitate morum, generosior videretur e. Fertur enim, quod parentes illius modestiam atque religionem veluti quadam hæreditaria dote sibi tenuerint; cujus rei duo testes ex eadem stirpe emergentes existunt ad hoc adstruendum satis idonei, sanctus videlicet Cæsarius, Arelatensis episcopus, & beatus Aredius abbas f. Et quia Dominus in generatione justa, generatio vero Geraldi quærentium est Dominum; consequens est, ut generatio rectorum benedicatur. Sane quantum locupletes iidem fuerint, vel prædia mancipiis referta testantur, quæ circumquaque diffusa eidem Geraldo jure successionis obvenerunt. Sed decus mentis, quod ex parentibus hauserat, in ipso multipliciter auctum refulsit. Quadam enim gratia genitores ejus clariores sunt, qui Prolem tam felicem gignere meruerunt.

[6] [visioneque interveniente, a matre conceptus,] Pater quippe ipsius in ipso conjugio sese castificari tantopere studebat, ut, semoto frequenter a conjuge thoro, solus accubitaret, velut ad tempus juxta Apostolum orationi vacans. Quadam vero nocte monitus in somnis perhibetur, quatinus uxorem cognosceret, quia filium generaturus esset. Aiunt enim, quod ei missum sit, ut illum nomine suo Geraldum vocaret Dictum quoque, quoniam futurus magni meriti foret. Excitus autem congratulabatur visioni. Dehinc iterum soporatus videbatur illi, ut de pollice pedis ejus dextri quædam virgula nasceretur, quæ paulatim in magnam arborem succrescebat, ac subinde frondibus diffusis universim * spatiabatur. Tum ille, quasi operarios vocans, jubebat furcarum vel perticarum amminicula subponi, &, cum illa vehementer grandesceret, nullum tamen pondus in pollice sentiebat. Siquidem somniorum visiones non semper sunt inanes g. Etsi somno fides adhibenda est, videtur hæc visio rerum effectui convenire futurarum. Cognovit itaque uxorem, quæ juxta condictum visionis puerum concepit. Sed fortasse de hoc quasi de somnio dubitari potest. Aliud tum virtutis indicium evidenter sequutum est.

[7] Genitrix ejus, cum esset vicina partui, nono videlicet die priusquam naiceretur, [trino in hujus utero vagitu magnum quid de se præsagit,] contigit, ut cum suo viro vigilanti vigilans ipsa jaceret, & dum, nescio quid, vicissim sermocinarentur, infans emisit vocem, quam ambo audierunt. Cumque attoniti, quidnam esset, obstupescerent, neque ignorare poterant, quod illa vox in alvo matris sonuerit, vocat pater cubiculariam, &, quonam ille vagitus increpuerit, adhibito lumine jubet disquiri. Cum illa nullum omnino infantem adesse, qui vocem illam ediderit, similiter attonita protestaretur, infans iterum secundo sonuit; & post modicum intervallum sonuit etiam tertio, videlicet sicut recens natus vagire solet. Ter igitur in ventre matris auditus est, quod profecto tam mirum est, quam & contra naturæ modum constat accidisse. Et quia non casu, sed, disponente rerum ordinatore Deo, factum est, forte vox illa jam præsagabat *, quod in hujus mortalitatis clausura vitales actus erat habiturus. Nam, sicut partus, in alvo matris degens, vivit quidem, sed nullum sensum habet, sic omne genus humanum in hac vita post reatum primi hominis velut inter angustias uteri clausum tenetur, ubi, licet per fidem in spe gloriæ filiorum Dei vivat, tamen nihil spirituale *, sicut est videre, neque efficaciam sensuum, qualem primus homo ante peccatum habuit vel Sancti post hanc vitam accipiunt, nullatenus nisi languide & ægre exercet. Geraldus igitur in matris utero bene sonuit, quoniam ultra communem aliorum vigorem in side sanctæ Trinitatis exercens, felicem famam, qua erat orbem repleturus, per illam voculam significavit.

[8] Natus vero h & ablactatus, cum ad illam ætatulam pervenisset, [puer adhuc nihil paerile præ se fert,] in qua solet in parvulos morum qualitas explorari, quædam placens indoles in eo subrutilabat, per quam diligenter inspicientes, Virum hunc virtutis futurum esse, conjiciebat *. Nam in prima ætate, ut sæpe videmus, incitamentis corruptæ naturæ solent parvuli irasci, & invidere, & velle ulcisci vel alia hujusmodi adtentare. At in puero Geraldo dulcedo quædam an mi cum verecundia, quæ multum honestat adolescentiam, ipsos infantiles actus decorabat. Qui divina providente gratia studiis literarum applicatus est, ea tantum parentum voluntate, ut decurso psalterio mox secularibus exercitiis, sicut nobilibus pueris mos est, erudiretur, scilicet ut molossos ageret, arcista i sieret, cappos & accipitres competenti jactu emittere consuesceret. Sed, ne inani studio deditus tempus ad discendum litteras congruum in vacuo transiret, divino nutu dispositum est, ut diutius ægrotaret. Tali equidem infirmitatis languore, ut a seculari exercitio retraheretur, sed ad discendi studium non impediretur. Siquidem minutis jugiter pustulis ita replebatur, ut per longum tempus protractæ jam non putarentur posse sanari. Qua de causa genitor ejus cum matre decernit, ut litterarum studiis artius * applicaretur. Quo videlicet, si usibus seculi minus esset aptus, ad ecclesiasticum officium redderetur accommodus. Hac igitur occasione factum est, ut non modo cantum disceret, quin etiam & grammaticam prælibaret. Quod ei postea multum profuit, cum acies ingenii, per illud exercitium elimata, ad omne, quod vellet, acutior redderetur. Inerat autem illi vivax mentis sagacitas & ad discendum, quæ vellet, satis prompta.

[9] [dumque deinde adolescens nobilium exercitiis instruitur, sacras Scripturas non negligit.] Transmissa pueritia, cum jam adolesceret, membrorum robur nocivum corporis consumpsit humorem Tam velox autem factus est, ut equorum terga facili saltu transvolaret. Et quia viribus corporis fortiter agiliscebat k, armatam militiam assuescere querebatur. Sed jam dulce scripturarum Adolescentis animum subarraverat, ad cujus studium affectuosius anhelabat. Ob hoc, licet militaribus emineret officiis, delectatione tamen litterarum illectus, in illis voluntaria pigritia lentulus, in hujus sedulitate erat assuetus. Credo, jam sentiscebat, quia juxta Scripturæ testimonium “Melior est sapientia quam vires”, & nihil est locupletius illa. Et quoniam facile videtur ab his, qui diligunt eam, mentem ejusdem Adolescentis præoccupabat, ut ei se prior ostenderet, ut esset dulcis alloquutio cogitationis ejus. Nullo igitur impedimento Geraldus poterat occupari, quin ad amorem discendi recurreret. Unde factum est, ut propemodum pleniter Scripturarum seriem disceret, atque multos clericorum quantumlibet sciolos in ejus cognitione præiret.

[10] [Potentia post parentum obitum acquisita non intumescens] Decedentibus autem parentibus, cum ejus dominio potestas omnis deveniret, non, ut solent adolescentes, qui in matura dominatione superbiunt, Geraldus intumuit, nec incœptam cordis modestiam immutavit. Dominandi potestas grandescebat, sed mens humilis nequaquam insolescebat. Pro disponendis vero atque tuendis rebus, quas, ut diximus, hæreditario jure sibi vindicaverat, occupari cogebatur, & ab illa cordis dulcedine, quam aliquatenus jam prægustaverat, ad amaritudines terreni negotii foras exire. Hoc sui cordis secretum deserere ægre ferebat, mox tamen, ut possibile erat, ad illud recurrebat. Sed, dum ab alto contemplationis quasi ruere per terrenam occupationem videretur, sicut ibici l mos est, ut ruens in suis cornibus se recipiat, ne moriatur, ita ad amorem divinum vel Scripturæ sanctæ meditationem recurrens, internæ mortis ruinam evadebat; illo nimirum Davidico spiritu jam, ut reor afflatus, quo ille fervens non dabat somnum oculis, donec actionibus diurnis exoccupatus, locum Domino in seipso inveniret, in quo sub lingua sua secretim exultans, quam dulcis est Dominus degustaret. Forte juxta illud Job rivos m olei huic petra Christus fundebat, ne aquæ multæ possent extinguere in eo lucernam caritatis. Et ad istam cordis refectionem defixus quidem inhiabat, sed domesticis tamen, & familiaribus exigebatur, ut otia contereret, & aliorum sese utilitatibus impenderet.

[11] [pupillos viduasque,] Mordaces igitur curas propter querimonias reclamantium invitus admittebat. Causabantur enim sui querelosa voce dicentes, Cur potens vir ab infimis personis, quæ res suas populabantur, violentias pateretur; addentes, quia dum explorarent, quod ille se nollet ulcisci, quicquid illius juris esset, mordacius devastarent: Sanctius & honestius esse, ut jus armatæ militiæ recognosceret, in hostes ferrum stringeret, violentorum audaciam frenaret: Satius esse temerarios vi bellica premi, quam pagenses & inermes ab eisdem injuste opprimi. Quod Geraldus audiens, non assultu, sed ratione cohortatus, ad miserandum & subveniendum flectebatur. Totumque se divinæ dispositioni ac misericordiæ committens, tractabat qualiter pupillos & viduas juxta Apostolicum præceptum visitaret, ut se ab hoc seculo immaculatum custodiret.

[12] [sic exigente violentorum insolentia,] Igitur ad insolentiam violentorum reprimendam se jam exercebat, id in primis certatim observans, ut hostibus pacem, facillimamque reconciliationem promitteret. Quod utique studebat, ut vel in bono malum vinceret, vel si illi dissiderent, jam ante Dei oculos suæ parti justitia plenius favisset. Et aliquando quidem mulcebat eos, & in pacem reducebat. Cum vero inexplebilis malitia quorumdam pacisicum hominem irrideret; jam tunc cordis acrimoniam exerens, conterebat molas iniqui, ut de dentibus eorum, juxta illud Job, n auferret prædam. Non tamen, ut plerisque moris est, ulciscendi libidine percitus, aut vulgaris amore laudis illectus, sed pauperum dilectione, qui seipsos tueri nequibant infervens. Agebat autem hoc, ne forte, si inerti patientia torpuisset, præceptum de cura pauperum neglexisse videretur. Jubet enim eripi pauperem, & de manu peccatoris egenum liberari. Jure igitur non dabat cornu peccatori. Aliquotiens autem, cum inevitabilis ei præliandi necessitas incumberet, suis imperiosa voce præcepit, mucronibus gladiorum retroactis, hastas inantea dirigentes pugnarent. Ridiculum hoc hostibus foret, nisi Geraldus vi divina roboratus, mox eisdem hostibus intolerabilis esset. Quod etiam suis valde videbatur ineptum; ni experimento probassent, quod Geraldus, quem pietas in ipso præliandi articulo vincebat, invincibilis semper esset. Cum ergo viderent, quod novo præliandi genere mixta pietate triumpharet, irrisionem vertebant in admirationem. Etiam victoriæ securi, servabant alacres quod jubebat. Non enim auditum est aliquando quod vel eum, vel milites ejus, qui sub illius fidelitate pugnaverunt, eventus victoriæ fefellisset. Sed & hoc certum constat, quod nec ipse quemlibet umquam vulneraverit, nec prorsus ab aliquo vulneratus est. Christus namque erat, ut scriptum est, o in latere ejus, qui cordis ejus oculum inspiciens, pervidebat quod pro ejus amore tam beneficus erat, ut non hostes ipsos vellet appetere, sed solam in eis audaciam dementare. p Nemo sane moveatur, quod homo justus usum præliandi, qui incongruus religioni videtur, aliquando habuerit. Quisquis ille est, si justa lance causam discreverit, ne in hac quidem parte gloriam Geraldi probabit obfuscandam. Nonnulli namque patrum cum & sanctissimi & patientissimi fuerint; justitiæ tamen causa exigente viriliter in adversariis arma corripiebat: ut Abraham qui pro eruendo nepote q ingentem hostium multitudinem fudit. Et Rex David, qui etiam contra filium r legiones direxerit.

[13] [bonumque commune tuetur.] Geraldus non aliena pervadendo, sed sua, quin potius suorum jura tuendo confligebat. Non nesciens Rinocerotem, id est, quemlibet potentem, loro religatum, ut glebas vallium, id est, humilium oppressores confringat. Neque ut ait Apostolus, “Judex sine causa gladium portat; vindex enim Dei est:” s Licuit igitur laico homini in ordine pugnatorum posito gladium portare; ut inerme vulgus velut innocuum pecus a lupis, ut scriptum est, vespertinis defensaret. Et quos Ecclesiastica censura subigere nequit, aut bellico jure, aut vi judiciaria compesceret. Non igitur obscurat ejus gloriam, quod pro causa Dei pugnavit, pro quo pugnat orbis terrarum contra insensatos; quin potius ad laudem ejus proficit, quod semper sine fraude vel insidiarum interventu palam vicerit, & tamen ita protectus a Deo sit, ut gladium suum, sicut supra diximus, numquam humano sanguine cruentaverit. Porro autem, qui exemplo ejus adversus inimicos arma sumpserit, ejus quoque exemplo non propriam commoditatem, sed communem quærat. Videas namque nonnullos qui pro amore laudis aut lucri, sese periculis audenter objiciunt, mala mundi pro mundo libenter sustinent: cujus dum amaritudines occurrunt, ejus gaudia, ut ita dixerim, quærentes perdunt. Sed istorum alia res est. Opus vero Geraldi lucidum est, quoniam de simplicitate cordis metitur.

ANNOTATA.

a Celtica Gallia, juxta Livium Hist. Lib. V. Cap. 34. est pars Galliæ tertia, cujus penes Bituriges summa imperii fuit: ad ipsos autem spectabunt Arverni in quorum pago superiori Auriliacum.

b Vel Cadurcensi, Gallice Le Querci, cujus caput Cadurcum urbs Episcopalis ad Lotium fluvium.

c Albigensis pagus vulgo l' Albigeois ad urbem Albigam nunc sedem Archiepiscopi, spectat.

d Hic oppidum & villa indifferenter usurpantur. Notandum tamen illam vocem oppidum pro parte superiori alicujus urbis vel loci, seu quæ prope castrum exstat frequentius usurpari, ut ex num, 46 Vitæ S. Geraldi intelligi potest.

e De illustri B. Geraldi prosapia disseruimus Commentarii prævii §. 2. numm. 21 & sequentibus, ubi quid de egregio illius stemmate sit statuendum, videbit lector.

f Fusius de SS. Cæsarii & Aredii stirpe Commentarii prævii §. II. elocuti sumus, Quercetani rationes resellentes.

g Hunc locum laudat Venerab. Petrus Cluniac. Abbas, lib. 2. Miraculor. cap. 25. Hæc Quercetanus in notis ad Bibl. Cluniac.

h Quo anno S. Geraldus natus sit, certo calculo signari non potest, ut §. 2. diximus. Hinc ruit Quercetani opinio qua vir eruditus anno 856 S. Virum natales adeptum fuisse asserit. Quintus enim Abbonis S. Martialis cœnobii abbatis annus per aliquos menses annorum 854. 855. & 856. usque ad 19. Maii currere potuit, uti fusius diximus.

i Sagittandi peritus.

k Seu agilitate crescebat.

l Seu capra silvestris, Rupicapra.

m Petra fundebat mihi rivos olei. Job. cap. 29. ℣. 6.

n Conterebam molas iniqui, & de dentibus illius auferebam prædam. Ibidem ℣. 17.

o Videtur auctor respire Davidicum illud Psalm. 90 ℣. 7. Cadent a latere tuo mille & decem millia a dexteris tuis: ad te autem non appropinquabit.

p Reprimere.

q Lot, ex fratre suo Aran.

r Absalom.

s Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit. Ad Rom. 13 ℣. 4.

* an quaquaversum?

* præsagiebat

* sensuale

* conjiciebant

* an arctius?

CAPUT II.
Sancti castitas impugnata, oratio, sobrietas, modestia, in pauperes afflictosque benignitas.

[Sanctus in castitate vacillans,] Exploraverat antiquus deceptor mores adolescentis, & nescio quid divinum in eo commentatus, in invidiam exardescebat, & ob id quantis poterat tentationum fraudibus hunc obruere satagebat. Sed ille jam dicerat ad gremium divinæ pietatis orando confugere, & illius commenta per Christi gratiam refutare. Hostis autem inexplebiliter invidus, cum experimento probasset, quod in eo per delectationem carnis regnare nequivisset, bellorum, ut supra diximus, turbines ei per improbos concitabat, ut arcem pietatis per illos in corde ejus oppugnaret, ad quam per seipsum inrumpere nequaquam valebat. Contra castitatem vero, ut ad ejus juveniora redeamus, quam isdem virgunculus a certatim diligebat, versutissimus hostis acerrime succendebatur. Novum namquc & inusitatum illi erat, quod aliquis juvenculus naufragium pudoris tutus evasisset. Libidinem igitur, quæ ad decipiendum genus hominum, vel maxima, vel prima est ejus virtus, instanter illi suggerebat. Quam cum ille penitus refutaret, torquebatur hostis; quod nec ad fores quidem cordis illius hanc intromittere posset. Veternosam ob hoc repetit fraudem, & ad instrumentum deceptionis, quo vel Adam vel posteri ejus maxime decipi solent, ad mulierem dico, recurrit. Quamdam enim juvenculam ejus oculis, ut fertur, ingessit. Qui dum in ea colorem nitidulæ cutis incautus attenderet, mox in delectatione illius mollescere cœpit. O si protinus intellectu conspexisset quid sub cute latebat! Quia nimirum nihil carnis pulcrum est, nisi fucus pellis. Avertit ille oculos, sed species per ipsos cordi impressa remansit. Itaque angebatur, illiciebatur, & cœco igni adurebatur. Tandem victus mittit ad matrem puellæ, qui se nunciat nocte venturum. Sequutus ille nuncium, violenter ad interitum animæ festinabat. Interim vero, sicut solent captivi inter vincula, pristinæ libertatis gementes memorari, suspirat Geraldus, & consuetam divinæ dilectonis dulcedinem recolebat. Et, licet ægro affectu, rogabat Deum, ne se illa tentatio penitus absorberet. Venitur ad condictum, intrat hospitium puella, quia frigus erat, stetit in facie juxta focum: Geraldum vero jam divina gratia respexerat. Cui tam deformis eadem puella mox visa est, ut non crederet eam esse quam viderat, donec pater ejus ipsam esse assereret. At ille intelligens id non sine divino nutu fieri, quod eadem juvencula non eamdem venustatem in ejus oculis haberet, mox ad Christi misericordiam se recollegit; & profunde suspirans concitus equum ascendit, & nil cunctatus, gratias agens Deo, raptim abire properavit.

[15] [licet mox resipiscens,] Nimius algor frigoris tum forte ingruerat, cui se tota nocte torreri permisit, ut scilicet parvæ delectationis teporem glacialis asperitas puniret. Jubet autem protinus patri, ut hanc nuptui traderet. Quam & libertate donavit, & quoddam prædiolum jure testamentario concessit. Fortassis autem fragilitatem suam suspectus, ejus accelerari nuptias fecit. Quapropter eleëmosynæ causa, & dote libertatis donavit, ne illius matrimonium tardaretur. Verum tu Cedrus Paradisi futurus, quomodo sic agitari potuisti? Certe ut disceres qualis ex teipso esses. Nam & ille tuus patronus, Apostolorum videlicet Princeps, cui postea & teipsum, & omnia tua commisisti, non se satis cognosceret, nisi tentationis articulus obrepsisset. Nunc vero tu expertus qualis homo per se, qualis per Dei gratiam sit, compati supplicum tuorum fragilitati ne dedigneris. Noverimus autem quia non est inconsuetum Sanctis tentari. Insertis enim corruptæ naturæ vitiis nascuntur, scilicet ut sicubi certent, certantes vincant, vincentes coronentur. Interest autem quis delectationem vitii recipiens succumbat, aut quis eidem repugnans vincat, ac delectatione virtutum potius mentem occupans, venenum pravæ delectationis, quod ad horam forte insumpserit, antidoto piæ supplicationis a se repellat. At adolescens hic periculi experimento discretior, sicut aliquis in lubrico post impactionem pedis, cautius incedebat, satis cavens ut cordi ejus nihil oculi nunciarent, unde mors ad ejus animam per fenestras eorum subintraret.

[16] Cæterum dulcis Dominus ac rectus, qui servum suum Geraldum a stupro, [aliquamdiu cæcitate punitur:] pietatis dulcedine servavit: punire eum pro concupiscentia, rectitudinis censura non omisit. Elapso quippe non multorum dierum tempore, per unum & eo amplius annum glaucomate b cæcitatis reum suum contrivit, ut oculi, qui illicita viderant, nec licita quidem ad tempus videre possent. Cum quidem nec in palpebris, nec in prunulis ejus perpera * quælibet appareret. Noverant familiares cæcitatem, & hanc extraneis perspicaces pupillæ summo studio dissimulabant. Ille vero sub manu ferientis Domini sese humilians, tanquam ad ejus flagella paratus tacebat. Medicinam sane corpoream nec refutabat, neque urgenter quærebat, præstolans patienter, quando vel qualiter Dominus suus, expleta feriendi voluntate, verbera submovere voluisset. Noverat enim, quod omnis filius flagellatur. Internus vero arbiter etiam minimas in electis suis maculas nunc purgat, ne sit in eis, quod postmodum oculos ejus offendat. Et ob id flagellum hoc eidem intulit, quo mens juvenilis & de præterito purgaretur, & in futuro defæcatior servaretur. Cum ergo Deus explesset in eo voluntatem suam, flagellum dimovit & lucem ejus oculis reparavit.

[17] [psalterium quotidie recitat:] Jam vero ille quasi excoctis per asslictionem sensibus vitam satis honestam ducebat, & medioximum c discretionis callem in neutra parte pronior agebat. Scilicet ut seculari negotio sua munia non fraudaret, nec a religionis cultu terrena se occupatione tricaret, honestiores viros sibi familiarius adjungebat, & clericos melioris samæ, cum quibus domi vel foris divinum officium aut simul aut viritim exercebat. Venerat Dominica dies, & ille necesse habebat ad quoddam placitum d ex condictu e venire, quo scilicet nobiles quidam viri conventuri erant. Quos ne tardius veniens demorari videretur, manicare f studuit, & priusquam illucesceret, proficisci. Cavebat quippe in hoc turgidum fastum, ne se cuiquam tardum aut difficilem præstaret; ut moris est nunc quibusdam, qui velut de thalamo procedentes, prius ebrietati se mancipant, quam amicis præstent, contra illud Scripturæ dicentis: “Væ terræ, cujus principes mane comedunt.” g Atqui Geraldus non ita. Valde enim indigne ducebat, ut, qui multis prælatus erat & dominus, vitiorum dominationi fieret servus. Jejunus ibat ad placitum h, ne mersa sobrietate rationis judicio caruisset. Inquirebat autem, quid Christi, quid pacis, quod commune bonum præferret. Post nocturnas autem Laudes, si quolibet proficiscendum erat, Missarum subsequebatur solemnitas: ita divinæ clementiæ se suosque committens abibat. Prædicta sane Dominica, quoniam necesse fuerat ante auroram prosiciscere *, Missam præterierat, quam scilicet expleto placito cum speraret audire, nusquam possibile fuit. Mœstus igitur admodum discurrebat, quærens, ubi aliqua spes reperiendi fuisset. Cum vero nequicquam, advocat clericos, qui forte tunc aderant, & cum his omnes psalmistanos i milites, dicens: Mea proprie culpa est, quod hæc sancta dies in vanum nobis transiet; sed est, quod ad laudem Dei faciamus, ne diem sanctam inaniter expendisse videamur. Dixerat hæc, & psalterium a capite, nil mortale sonans, cum eisdem percucurrit. Ex hoc jam sibi consuetudinem statuit, ut psalterium pene quotidie recitaret. Quo videlicet decurso, velut spiritaliter epulatus, gaudere videbatur, ut solet aliquis ambitione exsatiata lætari.

[18] [corporis ejus dotes,] Manuprecium videtur, si de corporis ejus habitudine quædam proferamus. Nam, licet caro non prosit, licet fallax gratia sit pulchritudo, tamen quia libidinis atque superbiæ fomes esse quibusdam solet, laudandum est in hoc Viro, quod & venustus fuit, & se nec libidinis cœno fœdavit. & totus, ut dicitur, euphormis, id est, bene formatus. Et cum unumquodque membrum sua pulchritudo compsisset, collum tamen ita candidulum & quasi ad normam videndi decusatum habebat, ut vix aliud tam gratiosum vidisse te putares. Elegantiam sane corporis venustas animi decorabat. Unde in frontispicio ejus cordis habitudo subrutilabat. Hoc & Scriptura testatur dicens, quod risus dentium & occursus faciei qualitatem interioris hominis demonstrant. Gustaverat jam, quoniam dulcis est Dominus, & Sponsi cœlestis quoniam suavis amplexus: & iccirco pulchram animæ speciem non patiebatur in oculis ejusdem Sponsi delectatione carnis illecebrari. Solebant sui collum ejus lætantes deosculari, nec tamen indignabatur illis, quoniam superbia, quæ semper intrectabilis est, sedem sibi vindicare non poterat. Erat præterea corporis pernicitate multum velox, & virium robore validus. Quod iccirco sit commemorandum, ut appareat, quoniam laudabilis est, qui materiam superbiendi habens, sese in humilitate depresserit. E contra, quoniam vituperabiles, qui parum vel nil horum habentes intumescunt. Postquam vero mentalibus se studiis plenius applicavit, illa corporis agilitas prorsus emarcuit. Tum præterea gratissimus erat alloquio communi, & in tractandis ac disponendis rebus acumine consilii profundus. Et quanquam scurrilitatis verba caveret, seria tamen ita proferebat, ut etiam suis in hoc placeret. Nec in proferendis minis erat nimis dicax, nec in reservandis injuriis tenax. Sed neque ad beneficia quælibet danda facilis, neque ad hæc *, quæ dederat, auferenda mutabilis. Quod vero affirmative diceret, hoc indubitanter explebat, nisi forte peccatum esse dignosceret.

[19] [sobrietas,] Studebat autem ita sobrietati, ut non solum se, sed etiam suos a temulentia custodiret. Nam convivæ ejus neque voraces erant, neque bibaces. Neque enim vel hospites umquam ad bibendum cogebat, neque numerosius, quam omnes cæteri convivæ, potum hauribat. Itaque sic temperabat convivium, ut ab eo nec temulenti surgerent, nec subtristes. Et cum hospites, ad quorum humanitatem se totum impendebat, resicere nonnumquam mane fecisset; ipse tamen non ante horam diei tertiam, vel in jejunio ante nonam reficiebat. Illud Scripturæ præceptum observabat beatus Princeps, qui in tempore suo comedit ad resiciendum, & non ad luxuriam. Quid enim ille convenientius observaret, quam, erbrietatem; quæ præter hoc, quod mors animæ est, & a regno Dei, teste Apostolo, sicut homicidium excludit; etiam corpori multum noxia probatur. Inde enim virium debilitas, inde membrorum tremor, inde sensuum enervitas, inde senectus intempestiva conqueritur. Visus, loquela, vultus dehonestatus & omne religionis decus depravatur. Nemo quippe valet simul vino & Spiritu Sancto repleri. Et nullo pacto Jerusalem ab igne fornicationis valet tueri, si principem coquorum Nabuzardan k ab ejus obsidione noluerit arcere.

[20] [munificentia in pauperes,] Semper sedilia pauperibus coram se parabantur, & aliquotiens mensæ apponebantur eis, ut per seipsum videret, quid vel quantum ad refectionem eis daretur. Nec certus recipiendi numerus tenebatur, sed cum forte plures adessent, quorum personæ dumtaxat aptæ ad recipiendum viderentur, plures ad eum introducebantur. Nullus vero umquam ab ostio sine datu eleëmosynæ excludebatur. Ministri procurabant, ut ad manum semper haberet fercula, quæ ipse eis daret. Potus quoque afferebatur, quem inspectum ac prægustatum trasmittebat, ut ipsi primo biberent; quibus & sui panis medietatem dabat. In his utique Christum se suscipere credens, & ipsum reverenter in his honorans, hunc ad se per ipsos intromittebat, cujus refrigerium est, juxta prophetam, reficere lassum. Quam susceptionem mercedis male sibimet illi imminuunt, qui licet foras eleëmosynam transmittant, pauperes tamen ad se non introducunt. Nam Christum, qui dicit: “Hospes eram, & collegistis me”, l ita a suis domibus excludere videntur. Ut autem Pharisæorum justitiam, juxta præceptum Domini, præiret; nonam partem de redditibus agrorum reponi seorsum faciebat. Inde in quibusdam suis domibus pauperes alebantur: hinc eis indumenta vel calciamenta præbebantur. Obviantibus sibi nummos, quos ad hoc ipse ferebat, aut per se aut credulum ministrum jam jugiter ministrabat. Aliquotiens cum pro aliquo homine nummi erogarentur, ipse cum indigentibus accipiebat, gaudens & exoptans pauperibus assimilari. Quos tamen statim dabat, multam divini officii functionem pro accepto munusculo recompensans,

[21] Refectionis tempore ingens illi reverentia servabatur. [pla convivandi ratio,] Non ibi loquacitas aut scurrilitas prævalebat, sed vel necessarii vel honesti sermones, vel certe divini eloquii dicebantur. Per omne enim tempus semel in die prandebat, nisi forte æstivis diebus, cum prosius m aliquid crudum cœnaret. Ad ejus mensam primo diutius legebatur; sed ut secularibus condescenderet, lectionem interdum suspendens, quærebat a clericis” quid in ea diceretur: ab ipsis tamen, quos posse noverat, respondere. Siquidem nobiles clericos nutriebat, quibus & morum honestas, & eruditio sensus certatim adhibebatur. Pubescentibus enim austeriorem se præbebat dicens, quod illius ætatis tempus valde fit periculosum, quando quilibet adolescens maternæ vocis similitudinem vel faciei deponens, paternam incipit assumere vocem, vel vultum; & qui se tunc servare studeret, facile dehinc carnis incentiva superaret. Cum ergo illi, quos de lectione requirebat, illum rogarent, ut ipse potius loqueretur, tandem solebat proferre, quod ei non pomposa dissertio, sed docta simplicitas ministrabat. Interim vero cum e vestigio non deessent, qui facetias quasdam, ut adsolet, aut jocularitates moverent, non eas mordaci indignatione, sed quasi itidem jocando compescebat. Numquam tamen vanitatem coram se protrahi sinebat. Noverat enim, quod omnibus in commune Christianis jubeatur, ut unusquisque cum silentio suum panem manducet. In refectionis autem fine lectionem semper lector iterabat. Ita Geraldus vel de Deo loquens, vel Deo sibi per lectionem loquente, maximum refectionis tempus expendebat. Viderint illi hoc ejus exemplum, qui contra redargutionem Prophetæ, citharam & lyram ludendo habent in conviviis suis. Gaudent lusibus & exultant ad vocem organi. Opus Domini non respiciunt, quoniam inter voces perstrepentium nec saltem clamorem pauperis audiunt. Quid enim? Verum est, quod Christus Veritas dixit, quod scilicet “ex abundantia cordis os loquitur n.” Isti, qui semper de secularibus & vel parum vel raro de Deo loquuntur, palam est, quid amplius ament vel quid in cordibus eorum abundet.

[22] [jejunia,] Qui utinam, sicut Geraldus, novissima providerent, &, sive manducarent, sive biberent, omnia juxta præceptum Apostoli ad laudem Dei facerent. Tribus feriis in hebdomada & in omni tempore, quod abstinentiæ dicatum est, a carnibus abstinebat. Si tamen in eisdem feriis festivitas annualis evenisset, abstinentiam ita solvebat, ut in qualibet absoluta feria ad vicem illius, quam solverat, itidem abstineret; cum & unum pauperem extra solitos obtentu illius festivitatis reficeret. Sin vero jejunium die Dominica evenisset, nequaquam illud solvebat o, nec sub hac occasione præteribat, sed præcedenti Sabbato solennitatem jejunii persolvebat. Sin vero talis esus sancto Homini videretur incongruus, noverit ille, quem hoc forte movet, quod omnia munda sint mundis, id est, sine concupiscentiæ vitio comedentibus. Et qui non qualitatem cibi, sed necessitatem, vel appetitum, quo sumitur, internus judex attendit. Quod Helias propheta & Esau suo probant exemplo. Licuit igitur homini laïco, præsertim tam justo licitis uti: quod non licet eis, quibus id sua professio contradicit. Nam illa paradisi arbor non iccirco mortem intulit, quod mala esset, sed quod super interdictum fuit præsumpta. [modestia vestitus,]

[23] Porro vestibus laneis aut lineis non isto modo, quo nunc a siliis Belial præsumptum & excogitatum est, qui utique sine jugo sunt, sed antiquo more semper usus est, ita duntaxat contextis, ut nec affectata pompa redolerent, nec plebeia rusticitate notarentur. Sericinis vero vel preciosis, nec obtentu quidem cujuslibet festivitatis, nec alicujus præsentia marchionis plus solito se comere studuit. Reminiculum p illud, quo solet ensis renibus astringi, per viginti annos, si tandiu posset, non mutare aut renovare curabat. Quid dicam de balteo vel ambitiosis cinctoriis aut fibula, de equorum phaleris, quandoquidem ille non solum portare aurum, sed nec habere quidem pateretur. Non enim putavit aurum robur suum, neque in multitudine divitiarum, sed in Deo gloriatus est. Ut religionis solent etiam professores, qui ad excolendum corporis cultum inverecundo & infatigabili studio sollicitantur: id toto nisu affectantes, ut reverentiam, quam sibi moribus tollunt, vestis preciosæ saltem obtentu ab intuentibus emendicent. Quibus utique expediret, ut ad cultum animæ, quæ jugiter pulchrescere poterat, potius vacarent.

[24] Erat autem pauperibus & injuriam passis liber ad eum semper accessus, [in oppressos benigtas,] nec ad causam suam ei commendandam deferre munusculum aliquod indigebant. Plus quippe oculis ejus unusquisque suam necessitatem plenius allegabat, quanto illum artius indigentem vidisset. Jam vero benignitas ejus non solum vicinis, sed etiam longinquis regionibus, resonabat. Et quia noverant omnes, quam benesicus erga omnes esset, multi per eum suas necessitates expediebant. Nec dedignabantur * aut per se, aut per suos pauperum negotiis interesse, &, ut potis erat, suffragium præbere. Sæpe enim cum inter discordes dura grassari bella cognovisset, die, qua ventilanda erat causa, faciebat pro eis Missas celebrari. Et quibus non occurrebat humanitus subvenire, divinum illis imprecabatur auxilium. Neque hoc patiebatur, ut quilibet senior beneficia a suo vasso q pro qualibet animi commotione posset auferre: sed deducta ad medium causa, partim prece, partim imperio commotionem exasperati animi reprimebat. Rectitudinis ejus vigorem hac una re tantum putares acclivem. Quotiens pauper apud potentiorem forte obnoxius teneretur, quatinus fortiorem sine læsione fregisset. Cæterum veraciter justitiam esuriens, hanc non solum in suis, sed etiam in extraneis lædi non patiebatur.

[25] Justitiæ sitis, ut esuries, ordinatim in eo flagrabat. [amor justitiæ,] Non enim aut simplicitas, aut benignitas asperitatem zeli deserebat, aut asperitas zeli simplicitatis benignitatem. Nimirum, ut de Job dicitur, quod simplex erat & rectus, & iste vir quamvis pauperibus multum consuleret, tamen ad puniendum reos non usquequaque dormitavit: videlicet non ignorans, quibusdam divinitus esse datum, ut crimen, quod impunitum remanere non potest, temporali supplicio luant. Unde & rex David moriens Joab & Semei jubet puniri. Quandam silvam latrones occupaverant, qui rapinas & cædes transeuntibus atque vicinis inferebant. Quod Geraldus audiens, ad capiendum eos protinus direxit. Ac tum forte rusticanus quidam ad eos metu cogente venerat. Milites vero, qui eos comprehenderunt, timentes, ne forte domnus Geraldus aut eos dimisisset, aut cur eos impunitos sibi ostenderent, inculpasset, oculos omnium protinus avulserunt. Qua occasione factum est, ut ille rusticanus una cæcaretur. Qui dehinc in Tolosanum r pagum recessit. Longo post tempore cum de eo domnus Geraldus audisset, quia latronum socius non fuerit, valde contristatus est, requirens vel si viveret, vel quo isset. Comperto autem, quod ad Tolosanam provinciam discessisset, centum solidos, ut aiunt, ei transmisit, jubens portitori, ut ejus vice veniam ab eo postularet.

[26] [in afflictos,] Itidem quam clementer consolaretur afflictos, aut quantum sæpe misereretur obnoxiis, hoc liqueat exemplo. Quendam presbyterum ita vicini sui crescente litigio contriverant, ut ejus oculos eruerent. Quem scilicet senior verbis multum consolatus est, suadens illi patientiam. Sed ne verborum consolatio exilis videretur, quandam sui juris ecclesiam, facto sollenniter testamento, eidem contradidit. Aliquantulum tempus fluxerat, & unus ex his, qui presbytero vim intulerant, ab officialibus comprehensus est & in carcere clausus. Quod & seniori tanquam inde gavisuro protinus nunciatum est. Qui statim quasi desiderio puniendi festinans tetendit ad carceris locum. Aliæ vero causæ emerserant, quas necesse erat in crastinum expediri. Sub hac ergo occasione jubet reum usque tunc demorari. Sero autem, cum officiales s ad sua discessissent, præcepit clam custodi, quatinus eum cibo ac potu resiceret. Et quia discalciatus erat, datis calciamentis, aufugere permisisset. In crastinum vero mallensibus t undique ad seniorem confluentibus jubet reum adduci. Quidam vero, quos custos carceris pro se ipso paraverat, trementes indicant reum aufugisse. At ille volens factum celare, quasi minabatur custodi. Sed mox itidem, Bene, inquit, actum est, quoniam presbyter jam eis noxam indulserat.

[27] Item duo vinculati, quos apud eum reatus ingens obnoxiaverat, [reosque misericordia.] eidem fuerant præsentati. Instabant vero accusatores, ut suspendio eos juberet protinus interire. Ille vero dissimulabat, quoniam eos palam liberare nolebat. Sic enim in quolibet pietatis opere se modisicabat, ut ipsa ejus pietas non nimia videri posset. Respiciens ergo accusatores, Si, inquit, ut dicitis, mori debent, prius juxta vulgarem sententiam resiciamus eos. Tunc cibum & potum jussit eis afferri & ad comedendum disligari. Cumque refecti fuissent, dedit eis cultellum suum dicens; Ite, & vos ipsi afferte vimen, quo suspendi debeatis. Non longe autem erat silva, quæ stirpibus densata succreverat. Quam illi intrantes, & quasi vimen quærentes, paulatim remotiora penetrantes, subito disparuerunt & ita mortis articulum evaserunt. Hi vero, qui aderant, assensum ejus intelligentes, eos perscrutari inter fruteta non audebant. Quantum vero ex æqualitate personarum conjici potest, personas illas reorum, qui se in malum destinaverat, aut damnis coërcebat, aut charactere adustionis inurebat. Illas autem personas, quæ non per consuetam malitiam, sed qualibet, malum aliquod perpetrassent, indemnes dimittebat. Numquam tamen auditum est, ut se præsente quilibet aut morte punitus sit aut truncatus membris.

ANNOTATA.

a Virgunculus seu parvus admodum puer: sicut enim virguncula vacatur parva filia, ita S. Odo juvenem virgunculum nominavit.

b Glaucoma, quod dicitur vitium humoris, qui cristallinus appellatur, in colorem glaucum mutans oculum.

c Medioximum, id est, medioxumum vel medium.

d Placitum seu judicium aut conventum judicii causa. Synodus Turon. 3, Can. 35: Pro quolibet placito vel judiciis a qualibet persona munera exigere: & lib. 3, capitul. CLXXXIII Unusquisque comitum placitum suum habeat & justitias faciat. Unde & placitare apud Goffredum Vindocin. Epist. XXIV, lib. 11, quod synod. Arelat. 4, cap. XVI causationes disceptationesque exercere dixit, nostri plaid & plaider. Hæc Quercetanus in suis ad Vitam S. Geraldi Notis col. 30.

e Ex condictu, quod de mandato intelligitur. Vel igitur mandatum acceperat S. Geraldus, vel ipse mandatum dederat, ut ad placitum venirent nobiles, qui servitio placiti adstricti erant, id est, qui comitem, ducem aut seniorem suum ad placitum venientem comitari debebant. Die Dominica ad placitum venerat S. Geraldus necessitate forte impulsus: nam ne diebus Dominicis placita celebrarentur, legibus cautum erat. Vide concilium Aquisgranense anno 789 habitum, concil. Germaniæ tom. I, pag. 283, 411 &c. Apud Gallos seculo XIII exeunte hic mos jam exoleverat; Carpentarius enim in suo Glossario verbo Dominica: Hac die sedebant magistri Requestarum pro causis & requestis senescalliarum & earum partium, quæ reguntur jure scripto, audiendis & expediendis.

f Manni equi apud Horatium & alios veteres: Hinc mannicare, equo vehi, equitem agere, equitare. Hæc Quercetanus mox laudatus. Verum Cangio minus placet hujus vocis interpretatio. Manicare enim a manica venit, id est, a mane, unde manicationes aut matutinæ accelerationes. Igitur manicare idem ac mane surgere, quod quidem Odonis verbis & sensui magis convenit.

g Ecclesiastis 10, 16.

h Rectum enim & honestum videtur, ut judices jejuni causas audiant & discernant. Concil. Aquisgran. tit. 62.

i Eosdem, qui psalmistæ seu psalmorum cantores. Cangius in Gloss. ad hanc vocem.

k Sic forte per ironiam vocatus est Nabuzardan, qui unus e principibus Nabuchodonozor Babylonis regis, capta Hierosolymorum civitate circa annum 3414, Babylonem transtulit æs omne, ollas quoque æreas & trullas, & tridentes & scyphos, & mortariola & omnia vasa ærea. lib. 4 Reg. 23, 14.

l Matth. 25, 35.

m Hoc verbum stellula Quercetanus annotavit. Nescio, an in hoc mendum aliquod cubet. In Sancti Historia, quam Gallice edidit D. de Compaing, hac voce Auctaria intelligenda esse duxit., Prosicies, prosicium, quod sectum est seu in partes varias divisum.

n Matth. 12, 24.

o Hanc consuetudinem adeo religiosam, Dominicæ jejunium in diem præcedentem transponendi, a singularitatis nota defendit hic S. Odo: nec dubium, quin ejus observantia a Geraldo aliisque sanctis Viris invecta institutioni, quæ hodieque viget, occasionem dederit. Hæc Mabillonius Sæc. V Bened. pag. 7.

p Seu cingulum, quo ad renes gladius cingitur.

q Qui aliqua prædia aut alia hujusmodi a domino suo, ut loquitur S. Odo, acceperat.

r Cujus Tolosa urbs, archiepiscopalis sedes, caput.

s Servi aut judicis ministri, qui ei ad nutum obtemperabant.

t Qui ad mallum venerant, & sic a mallo dicti. Mallus seu placitum majus, ubi majores causæ a comitibus & senioribus terminari solitæ. Edictum Carisiacense Caroli Calvi ann. 864: Et ipse sic mallum suum teneat, ut barigildi ejus & advocati, qui in aliis comitatibus rationes habent, ad suum mallum occurrere possint. Inde admallare, ante judicem venire litigandi causa. Marculsus lib. 1 Formul. cap. 21: Eo quod propter simplicitatem suam causas suas minime possit prosequi vel admallare. Et mallenses in judicium vocati pro negotiis prosequendis ac disceptandis. Ita Quercetanus in Notis col. 30.

* macula

* proficisci

* nec ab his

* dedignabatur

CAPUT III.
Alii item S. Geraldi actus, quibus grande ejus erga proximum studium demonstratur.

[Mulieri rusticæ solven dis operis pecuniam suppeditat,] Sane de pluribus gestis ejus pauca quædam & fingula commemorans, quæ ad ostendendum quosdam pietatis actus, nobis videlicet compertos, sufficere possunt. Ob hoc etiam & minima quælibet inserimus, per quæ grande ejus valeat studium demonstrari, ut est videlicet illud. Dum per aggerem publicum aliquando graderetur, in agello viæ contiguo quædam rusticana mulier aratrum ducebat. Quam requirit, cur opus virile mulier agere præsumpsisset. Respondit, virum suum diutius jam languere, tempus sationis præterire, se solam esse, nullumque, qui sibi subveniat, habere. Cum quidem ille calamitatem ejus miseratus, tantos ei nummos dari jubet, quanti dies sationis superesse videbantur, quatinus per singulos dies agricolam sibi conduceret, & ipsa dehinc a virili opere cessaret. Onme fucatum, ut ait Ambrosius, refugit natura & auctor Deus, quod contra illam est, abhorret. Hæc ergo res per se quidem exigua est, sed affectus recti hominis naturæ legibus conveniens eam grandescere facit.

[29] [damnarebus alienis] Cum itidem alias viam carperet, haud eminus cicer quidam rusticanus metebat. Cum juvenes, qui seniorem præibant, inde sumentes manditarent, hæc ille conspicatus emisit equum, & ad hominem concitus venit quærens, si cicer pueri abstulissent. At ille, Ego, inquit, Domine, gratis dedi. Et senior, Bene, inquit, faciat tibi Deus.

[30] [a suis illata resarcire satagit,] Tale est; quod alia vice, cum ministri ejus convivium sub umbra cerasorum pararent, ramusculos baccis jam maturis dependentes, quos, antequam ille veniret, iidem ministri confregerant, a reclamante rusticano argenti pretio comparavit. Forte dicet aliquis, quod hæc relatu indigna sunt. Sed nos timorati hominis mentem per hæc exigua demonstramus, ut ex obliquo intelligatur, quoniam, qui modica non spernebat, paulatim decidere in majora non poterat. An non affectus viduæ per duo minuta comprobatus a Domino est?

[31] [facilem se suis præbet,] Erga ipsos vero, qui juris ejus erant, tam beneficus tamque erat pacificus, ut mirum considerantibus esset. Nam frequenter improperabant & quod mollis esset, & timidus, qui se lædi ab infimis personis, tanquam impotens, permisisset. Nec facillime tamen, sicut domini solent irasci, contra improperantes vel leviter indignabatur. Aliquando enim non paucos ex ruricolis obvios habuit, qui, derelictis coloniis suis, a in aliam provinciam transmigrabant. Quos cum recognovisset, &, quonam cum sua supellectile tenderent, inquisisset, responderunt, quod injuriati fuissent ab eo, cum ipse beneficiaverat eos. Milites vero, qui obambulabant, Principi suadebant, ut eos verberari juberet, & ad domunculas, unde discesserant, redire compelleret. Sed ille noluit. Quippe qui noverat, suum & illorum Dominum esse unum in cælis, & qui magis consueverat juxta Apostolum remittere minas, qui potentiæ suæ manum non levare super pupillum soleret. Ergo permisit eos abire, quo sibi commodius putarent, & dedit licentiam conversandi. Hoc vero, quod non sine mea verecundia quendam nuper garrientem audivi, scilicet quod debitum wadii b nequaquam debitori relaxare solitus erat, omnino falsum est, sicut illi testantur, qui sæpe viderunt, quod non solum augmentum wadii, sed etiam capitale c debitum relaxabat.

[32] [oblata munera in pios usus convertit,] Siquidem sui pagenses d vel clerici, qui illum sicut patrem affectuose diligebant, frequenter ei tortulas ceræ deferebant, quas ille veluti grandia munera multas gratias referens accipiebat. Nec tamen ex eadem cera quicquam ad suum usum ardere permittebat, sed coram altari vel sanctis pignoribus, quæ perinde secum deferri faciebat, totam in luminaribus succendi præcipiebat. Cubiculari vero, cum forte cera aliunde ad ejus obsequium præparata deesset, betulinas e cortices vel abiegnas tædas ante eum & in ministeriis suis præparabant. Sed cum ille tanto studio cavebat, ne muneribus, quæ sibi gratis dabantur, privati uterentur, quomodo consequens esset, ut exactiones wadiorum sine indulgentia exegisset? Quin potius, quæ sibi jure debebantur, frequenter ultro debitoribus relaxabat. Minas quoque juxta Apostoli præceptum servis remittebat. Nam & fraudem interdum patiebatur, & rapinam bonorum suorum, ut dicit idem Apostolus, suscipiebat.

[33] [furem deprehensum re furtiva donat,] Sed ut hoc exemplo comprobetur, fur aliquando tentorium ejus noctu ingressus est. Cum quidem cereus de more coram lecto illius arderet, ac tum forte senior vigilabat. Solebat enim in stratu suo dilectione Christi atque dulcedine pasci per studium orationis. At vero fur ille curioso visu cuncta percurrens explorabat, si quid forte videret, quod asportare valeret. Pulvillum forte respicit, quod sericam tecam habebat. Tetendit manum & ipsum sibi trahebat. Tum senior, Quis, inquit, es tu? Extimuit latro & stupidus hæsitabat. Tum ille: Fac, ait, quod facis, & caute discede, ne forte aliquis sentiat. Ita latroni persuasit, ut licenter cum furto discederet. Quis alius præter Geraldum hoc ita faceret? Certe mihi videtur, quod id magis admiratione dignum sit, quam si furem rigescere in saxi duriciam fecisset.

[34] [pallii, etsi juste empti, pretium ultro auget,] Quantopere autem illud cavere studuerit, quod Apostolus jubet, “Ne circumvenias in negotio fratrem tuum”, f itidem præsenti patebit exemplo. Cum aliquando ab urbe Roma rediens Papiam g præteriret, haud procul castrametatus est. Quod Venetii vel alii quamplures ilico cognoscentes, ad eum protinus exierunt. Jam enim per omne illud iter satis nobilissimus erat, & religionis atque largitatis causa apud omnes famosus. Cum ergo negotiatores, ut eis mos est, inter papiliones h cursitarent, & si quispiam vellet aliquid emere, disquisissent, honestiores quidam ad senioris tentorium pervenerunt, & ministros interrogabant, si forte domnus Comes (sic enim omnes appellabant eum) vel pallia vel pigmentorum species emi juberet. Tum vero ipse, vocans eos ad se, Quod, inquit, placuit, Romæ licitatus sum; sed plane velim, dicatis, utrum bene negociatus sim. Tunc jubet empta pallia coram afferri. Erat unum ex his preciosissimum. Quod Venetius intuens quærit, quidnam pro eo datum sit. Cumque summam precii cognovisset, Vere, inquit, si Constantinopoli i esset, etiam plus ibi valeret. Quo audito, senior extimuit, quasi grande facinus exhorrescens. Cum vero dehinc quosdam Romeos sibi notos obviam reperisset, tot solidos eis commendavit, quod Venetius ultra datum pretium dixerat pallium valere, dans indicium, ubi venditorem pallii reperissent. k Verum cum in aliis peccati speciebus soleant homines compungi atque de emendatione meditari, aut raro, aut certe, nec raro videas, qui præter Geraldum in ista peccandi specie se doleat deliquisse. Sed nimirum ille noverat, quia Deus per omne peccatum offenditur, & eum, quem toto corde diligebat, offendere nec in minimis volebat.

[35] [nonam fru gum pauperibus addicit,] At vero non immemor, quia Christianorum justitia debet justitiam Pharisæorum supergredi, cum universæ fruges ejus rectissime decimarentur, nonas etiam jubebat seorsum recondi, quæ in diversis pauperum necessitatibus dispensarentur. Inde cum necessitas exegisset, supervenientibus diverso tempore pauperibus vestimenta emebantur. Præterea nummos indesinenter secum ferebat, quos obviantibus egenis latenter, quantum poterat, vel per se vel per quemlibet causæ istius conscium dabat. Et cum illi reditus agrorum ac vinearum satis abundarent, numquam tamen auditum est, quod villici ejus aliquid accommodassent; sed neque ipse prædium aliquando comparavit præter unum agellum, qui suæ cuidam possessioni forte insitus erat: cum soleant divites quoque in hoc vehementer inardescere, terribilem Prophetæ comminationem obliti, qua dicit: “Væ, qui conjungitis domum ad domum, & agrum agro copulatis.” l Geraldus namque juxta præceptum Euangelii contentus erat stipendiis suis. Et, sicut ille neminem concutiebat, neque calumniam faciebat, sic & rerum dispositor Dominus ea, quæ juris illius erant, ab impiis & pervasoribus tuta servabat. Etenim tanta prædiorum loca per diversas provincias sub ditione sua tenebat, ut ipsis locis, quibus plenus erat, veraciter locuples diceretur. Nec tamen multitudo locorum extollebat eum, quoniam nihil, ut Psalmista dicit, a Domino volebat super terram. Qui nimirum hæc omnia adjiciebat illi, quia regnum Dei, quod primum est, ipse quærebat ab eo. Tantum utique, Deo largiente, succreverat, tamque protectus & tam immunis perstiterat, ut ei convenire videatur illud: “Tu vallasti eum, & possessio ejus crevit in terra.” m

[36] Sane ut pateat, qualiter in bono malum vincere consueverat, [rixaslenitate componit,] juxta Apostolicum præceptum, hoc ejus factum sub exemplo commemoretur. Cum dehinc ad portum Placentinum n venisset, quidam clericus, qui portui præerat, supervenit. Nam, sicut illic mos est, lucrosum nimis naulum a Romeis o expectabat. Qui, nescio qua causa felle commotus, verba indignationis rotabat, ita ut episcopum Rotenensis provinciæ p, sed & alios nobiles viros injuriosis exprobrationibus lacessiret: forte Vir Domini decontra stans, seditionem moveri metuens, conviatores q compescuit, ne dure quicquam respondissent. Clericum vero blando sermone fregit, & quædam munuscula ei dedit. At ille videns, quam facili sermone & episcopum & cæteros a respondendis injuriis compescuisset, se autem quam leniter ad mentem reduxisset, quæsivit ab eo, quisnam esset. Cum ille se Aquitanum & mediocrem personam esse responderet, clericus eum tam vultu, quam eloquio considerans, ad ejus gratiam se totum inflexit, &, quicquid de naulo debebatur, cunctis de illius comitatu remisit, & tam ipsius, quam aliorum flascones r & utres vino implevit. Habebat enim isdem senior divinitus hoc donum, ut tam ipse, quam sermo ejus gratiosus esset. Et non solum quibuslibet aliis personis, sed etiam ipsis magnatibus. Quin & regibus semper carus & reverendus erat.

[37] [fugitivum servum bonorifice habet,] Merito quippe diligebatur ab omnibus, quoniam ipse cunctos diligebat. Referamus plane, quid de quodam fugitivo quasi de amico fecerit. Nam in eodem itinere fugitivum eundem reperit, qui ante aliquot annos ab ejus mancipio discesserat. s Qui apud illas personas, cum quibus habitabat, magnus etiam & locuples habebatur. Hunc itaque ministri domni Geraldi reperientes, ad eum trementem & pavidum adduxerunt. At ille seorsum inquisivit ab eo, qualiter se ageret. Et cum didicisset ab eo, quod in eodem loco non parum honorabilis haberetur; Nec ego, inquit, te dehonestabo. Tunc præcepit suis, ne quis proderet, qualis in sua regione fuisset. Tum vero, videntibus vicinis suis, ei quædam munuscula tribuit, & in eloquio vel convivio satis eminenter honoravit & eum in pace dimisit. Quis hoc præter Geraldum faceret? Sed hoc ille fecit, qui non avaritiæ servus erat, sed misericordiæ se totum dicaverat.

[38] [viatorem sustentat & viatico munit,] Item in eodem itinere quidam vir de parte Bituricensi t non longe a Roma sibi coxam fregerat. Qui, relictus a suis, cum conjuge solus remansit. Quem Bonifacius quidam ex militibus domni Geraldi casu reperit, & necessitatem illius audiens, ad eundem domnum Geraldum hunc adducens, En, inquit, Domine mi, juxta tuum desiderium reperi, quod tibi placiturum præsento. Ecce homo indigens solatio. Quem dehinc Vir Domini in tuitione sua gaudens suscepit & usque Brivatensem vicum u sufficienter sustentatum deduxit. Tunc insuper ei decem solidos præbuit, quibus subsidium usque ad suos habere posset. Hæc & hujusmodi facta testantur miserendi affectum, quem ei divina inspiratio largiter inspirabat.

[39] [discedere a regis militia renuit,] Verum noverimus, quia necesse est, ut messis triticea cum lolio crescat, & granum frumenti palea superior interim premat, & ob hoc oportuit, ut justum Abel malitiosus Cain ad patientiam exercuisset. Geraldus quoque, sicut Job, frater draconum, & socius strutionum fuisse monstretur, frequenter a quibusdam provinciarum lacessitus est. Nam rei publicæ statu jam nimis turbato, x regales vassos y insolentia marchionum z sibi subjugaverat. Jam itaque multarum causarum experimentis probatum fuerat, quod, ut scriptum est, Omnipotens erat contra hostes Geraldi. Quibus videlicet ita insuperabilis videbatur, ut malum, quod ei perstruere molirentur, in ipsos potius redundaret, ut scriptum est: “Qui fodit foveam proximo suo aa, ipse prior incidet in ea.” Wilelmus bb plane dux Aquitanorum, vir bonus & per multa laudabilis, cum tandem vehementer invaluisset, non minis quidem, sed precibus agebat, ut Geraldus, a regia militia discedens, sese eidem commendaret, sed ille, favore comitis cc nuper usurpato, nequaquam consentit. Nepotem tamen suum, nomine Rainaldum dd, eidem cum ingenti militum numero commendavit. Sed & isdem Wilelmus nullatenus illi indignatus est, quippe non immemor, quia pater suus Bernardus ipsum adhuc adolescentem eidem domno Geraldo amoris causa commendavit. Et ideo dulci admodum conturbernio & ingenti veneratione semper eum excolebat. Cum vero causa instabat, ad ejus colloquium veniebat. Nonnumquam autem gratiosi hominis Wilelmus suavitate delectatus, vi precum exigebat, ut secum diutius commoraretur. Et frequenter in agendis progressus, longius secum ire faciebat.

[40] [præda in bello abstinet,] Factum est quadam die, cum ita res exigeret, ut in quandam regionem, qua hostiliter jerat, longum tempus cum eo expendisset. Interim vero omne stipendum, quod in sagmariis ee Geraldi delatum fuerat, paulatim defecit. Porro exercitus ad prædam versus tanquam hostes Wilelmi persequens, totam regionem illam depopulabatur. Qua causa incolæ sibi timentes, facultatibus expositis fugiebant, nec inveniri poterat, qui ministris ejus stipem vendidisset. Cum ergo nihil ad emendum reperissent, nec de præda quicquam eis tangere licuisset, non modicam in illa expeditione penuriam sustinuit. Neque ab his, qui prædabantur, quicquam suscipere patiebatur, ne forte cum eis participans socius peccati existeret. Sustinuit autem & amici comitatum, nec afslictus deseruit. Ridebant hoc nonnulli, quod aliis de præda lascivientibus ipse cum suis indigeret. Multi quidem, quibus erat sanior intellectus, illum beatificabant, altius gementes, quod ad hunc imitandum idonei non essent. Denique ex hoc & deinceps cognomentum hoc promeruit, ut ab omnibus in commune Geraldus ille bonus appellaretur.

[41] [lautas nuptias respuit castitatis tum internæ, cum internæ amans,] Tanti autem apud eumdem Wilelmum habitus est, ut ei sororem suam in conjugio dare vellet, ff Ermengardi matre quam primum id cupiente, quæ virum hunc pio diligebat affectu. Sed Christus, Virginis filius, castitatis amorem illi dudum indulcaverat, quam ab ineunte ætate ita complexus est, ut nec intuitu quidem tam excellentis copulæ pateretur ab ea divelli. Quantopere enim carnis obscœnitatem exhorruerit, per hoc animadverti potest, quod nocturnam illusionem sine mœrore nullatenus incurrebat. Quoties namque illud humanitatis infortunium dormienti contigisset, consecretalis cubicularius afferebat ei seorsum, in competenti videlicet loco, vestes mutatorias, ad hoc semper paratas, & tomentum & vas aquæ. Quo illo intrante, non enim patiebatur se nudum videri, mox ille minister clauso ostio recedebat. Ita cultor internæ puritatis corporis inquinationem refugiebat, ut ipsam solam, quæ dormienti acciderat, non solum balneis, quin etiam lacrimis abluerit. Stultum forte videbatur hoc ejus factum, sed illis plane, quorum cœnosa mens vitiorum sordes exhalat. Qui cum se vel naturaliter, vel voluntarie sordident, immunditias tamen suas abluere per se dedignantur. At vero Geraldus scriptum noverat: “Omni custodia serva cor tuum.” gg Et iterum: “Qui modica spernit, paulatim decidet.” hh Velim sane perpendas, quanti habenda sit, quod inter mundanas opes & in fastigio terreno positus, castitatem servavit. Quid magnificentius faceret? Nihil amplius aut excellentius requiras. Nam sicut beatus Martinus perhibet, nihil virginitati est comparandum.

[42] [singulare Dei patrocinium] Unde & Ademarus ii comes vehementer instabat, ut eum suæ ditioni subdidisset. Quod nullo equidem pacto extorquere potuit. Non solum quippe eidem Ademaro, sed nec Wilelmo quidem duci, qui tunc majore rerum afsluentia potiebatur, se commendare assensus est. Credo, Mardocheum vir iste meditabatur, qui superbo Aman se submittere, honoremque regibus a Deo collatum præbere contempsit. Verum cum in amicitia Wilelmi devictus pacem habere videretur, ut homini in Christo viventi persecutio non deesset, prædictum comitem Ademarum illi satanas instigavit. Quem profecto multis & variis tentationibus appetitum, sibi subjugare non potuit. Aliquando quippe contigit, ut in prato cum paucis militibus mansitaret nocte: cum equidem Ademarus, misso exploratore, pro certo rescivit, & ubi & cum quantis esset. Gavisus plurimum, quod occasionem oportunam ad eum comprehendendum reperisset, armatorum cuneum collegit, & ad locum aciem direxit. Porro Geraldus in parte ipsius prati decumbens, ut fertur, cum suis omnibus dormiebat. Sed ille, qui custodit Israël, nequaquam innocenti Viro dormitabat. Si quidem, ut de Hieremia propheta scribitur, “Quia Dominus celavit eum”, ita & hunc divinitus abscondit, ut, cum omne pratum per gyrum discurrissent & per medium regirassent, nequaquam eum reperire potuerint. Tum vero Ademarus adnisu frustrato, dolens impietatem suam esse delusam, recessit. Justus vero, ut scriptum est, mundis manibus addidit fortitudinem laudis in Domino.

[43] [adversus hostiles Ademari,] Quoniam itidem ejus castellum satellites Ademari comitis occupaverunt. Quo Geraldus audito, paucos milites, qui tunc ibi forte aderant, secum duxit, & ad oppidum festinavit. Ademarus vero cum valida exercitus manu oppidi pervasores subsequi parabat. Sed cum non longe essent, quod ad obsidendum castrum Geraldus præcurrerat, volantem exercitum retinuit dicens: Explorandum nobis est, quanam Geraldus pugnatorum multitudine valletur, qui nos ad obsidendum oppidum ausus est prævenire. Neque enim se in hoc periculo præcipitasset, nisi quorumlibet rusticorum auxilio septus esset. Dixerat hæc & pernices equites ad hoc explorandum direxit. Nox vero tum ingruerat. Nec cunctati exploratores festinant, &, quænam sint castra Geraldi, sollicite rimantur. Ut autem in nocte solet sieri, lapides albicantes eminus sub incerto visu conspicati obsidentium tentoria putaverunt. Qui protinus exangues & perterriti ad Ademarum recurrunt, ac ingentem castrorum multitudinem se vidisse fatentur. Redierant enim per quandam matronam, cui id ipsum retulerunt, per quam & hoc ipsum, quod illis exploratoribus visum fuerat, postea Viro Dei innotuit. Ademarus itaque cum exercitu suo divino nutu labefactatus ad sua remeavit. In crastinum vero pervasores castelli, cognito quod Ademarus eisdem minime adesset, pacem a Geraldo requirunt poscentes, ut eosdem sine ignominia recedere permisisset. Et id quidem Vir Dei Geraldus ilico indulsit. Sed milites animo concitati ægre ferebant, si vel armis non spoliarentur. Invaluit tamen pietas Geraldi, & illos stare coëgit, hostibus vero per angiportum fugientibus aditum permisit. Quin etiam duos de suis armatos constituit, qui hinc inde stantes procurarent, ne aliquis de supellectili exeuntium quicquam rapere præsumpsisset. Ita Geraldus, exturbatis absque sanguine hostibus, triumphavit. Ita Christus more suo gloriosum Militem suum ipsa adversitate nobilitavit.

[44] [Godefredi,] Godefredus ille, Torennensis comes kk, quadam vice, collecto militum agmine, festinabat, ut hunc Virum Dei bellando lacessiret, aut, quæ erant juris illius, devastaret. Contigit autem, ut ipso gladio, quo se armaverat, ita vulneraretur, ut arreptum iter nequaquam explere posset. Qui tandem intelligens, quod ob injuriam Viri Dei vulneratus sit, a malitia sua cessavit. Merito sibi illud Mosaicum convenire conspiciens: “Fugiamus Israël, Dominus enim pugnat pro eis contra nos.”

[45] [& Adalelmi irruptiones] Oppidum nihilominus, quod Monasterio superimminet, frater prædicti Ademari clanculo inrepsit. Sed quia jam experimentis aliorum didicerat, quod Geraldus, Deo pro se pugnante, semper hostibus prævaleret, non ausus est ibidem remorari. Tamen ablatis omnibus quæ asportari poterant, concitus aufugit. Nec multum vero post, quibusdam honestis viris sese ob illius facinoris causam objurgantibus cuncta reddidit, & ad Virum Dei veniens, indulgentiam pro sua temeritate postulavit. Jam enim apud omnes, qui se noverant, tantam reverentiam obtinebat, ut quisquis eum læsisset, quasi sacrilegium fecisset, non sibi in prosperum cedere certus esset. Sane quamvis filii tenebrarum & per ista, quæ commemoravimus, & per alia multa filium lucis inquietarent; ille tamen, ubicumque poterat, pauperes tueri non omittebat. His enim, qui se lædebant, tam facile ignoscebat, ut putares, quod ille magis ignoscere, quam illi vellent reconciliari. Durior illi causa pro pauperibus semper erat, quam anima ejus illis compatiebatur; faciliusque suam negligere causam poterat, quam illorum. Ut enim peritissimus quidam medicus, qui forte vulneratus jacet, aliorum vulneribus mederi studeat, sic iste, dum læderetur, tamen impotes tueri non omittebat.

[46] Suis siquidem inimicis ita insuperabilis erat, [experitur,] ut malum in eos potius redundaret, quod ei perstruere molirentur. Quod ex quibusdam superius relatis & ex præsenti probatur exemplo. Frater Ademari comitis Adalelmus præter illam injuriam, quam eidem domno Geraldo fecerat, cum Aureliacense castrum pervaserat, quam videlicet injuriam ipse libenter ei indulserat, adhuc tamen ejus malitia furebatur, & ad læsionem sancti Viri pertinaciter instigabatur. Collecto itaque satellitum cuneo, castrum, quod tunc forte domnus Geraldus Missarum solemniis intererat, irrumpere tentavit. Sed illi quidem, qui forinsecus erant, illum in præceps gradientem eminus conspicati portam repente clauserunt. Facto autem strepitu in castro vociferantium, milites, qui ad Missam cum seniore erant, exilire volebant. Quos ille sermonibus fregit, &, donec opus Dei compleretur, nequaquam exire permisit. Interim vero satellites Adalelmi, ambitum castelli pervagantes, septem equos tantum repererunt, quos & abegerunt. Et confestim incassum se irrupisse videntes, pudore acti, remeare cœperunt. Fertur autem, quod Vir Domini, retentis militibus, supra portam sumpto psalterio concitus ascenderit, & nescio, quid e psalmis Domino decantaverit. Porro tyrannus, qui mærere cor justi fecerat, lætatus nequaquam redire permissus est. Mira dicturus sum, & pene incredibilia, nisi hæc a teste satis idoneo perhiberentur. Nam de caballis eorum ferme sexaginta sub brevi spatio temporis extincti sunt. Adelelmus autem post quartumdecimum diem tam terribiliter obiit, ut omne, ubi jaceret, turbo vehemens discooperiret. Testatur hoc præsens Adalbertus *, ille videlicet monachus, qui apud Lemovicas verbum Dei solet populo prædicare. Thesaurum quippe sancti Martialis Torennæ custodiebat: qui pridem ob metum paganæ gentis illic fuerat deportatus. Ablatores autem illi videntes, quod acciderat, Homini Dei suos equos remiserunt.

[47] [in victoria clemens,] Nonnumquam invitus cogebatur potentiæ suæ vires exerere, & pravorum cervicem vi bellica curvare, sicut videlicet actum est de quodam pessimo homine, qui vocabatur Arlaldus. Is namque tenebat quoddam oppidulum, quod dicitur Ad Sanctum-Serenum, ll ex quo scilicet, quasi lupus vespertinus egrediens, irruptiones faciebat in familiam domni Geraldi. Cum quidem ille sicut pacificus loquebatur ei, qui oderat pacem, quin etiam quædam munuscula tribuebat ei, & arma militaribus apta, quatinus ferinos ejus mores per beneficia deliniret. Sed stultus homo ac brutus hoc non pietati, sed ignaviæ deputans, audacius in prædicta familia grassabatur. Tandem ergo Geraldus considerans, quod stulti hominis vesania sine flagello frenari non poterat, collecto militum agmine, tetendit ad castellum. Atque incredibili victoriæ proventu, bestiam illam sine cujuslibet interfectione de suo cubiculo protraxit. Cumque ante ipsum plenus confusione staret, non contumeliose, sed ratiocinando, quantum oportuit, eum alloquitur. Cum ille tremens verba humillimia ac deprecatoria respondisset, Vir Domini ad eum: En, inquit, expertus es, quod tuis viribus adversum me consistere nequeas. Cave igitur furere, cave ultra malitiam exercere, ne gravius ipsa in caput tuum redundet; & te ipsum, inquit, ita dimittam, ut neque obsidem, neque aliquod juramentum a te suscipere curem. Sed neque de tua supellectile saltem pro compensatione prædæ, quam exercere solitus es, quicquam auferre permittam. Ita coërcitum dimisit hominem, & ille satis deinceps cavit, ne Geraldi familiam lædere præsumpsisset.

[48] [in adversis patiens & humilis,] Jam, ut supra dixeramus cessabant, ejus adversarii, divino metu consternati. Nam licet ad exemplum Job, frater fuerit draconum & socius strutionum, bestiæ tamen agri pacificæ erant illi. Nam cum alodus mm ejus esset postomia nn, & deinceps latifundia ipsius ita sibi succederent, ut usque ad montem magnum Greonem oo posset in eundo & redeundo semper in propriis mansitare capellis, tamen non indigebat, ut aliquam villam cuilibet potenti ad custodiendum commendasset, nisi unum solum prædiolum, quod dicitur Taladiciacus. Erat enim semotim inter pessimos vicinos longe a cæteris disparatum. De hoc officiales permiserunt invito & nolenti, quatinus illud cuidam Bernardo ad custodiendum commendaret. Quod equidem ille cum quadam hilaritate patienter ferebat dicens: Bene mihi contigit, ut discam, quia bonum est considere in Domino, quam in homine. Quod scilicet ob hoc libuit commemorare, ut hinc pateat, quia quotiens Deus aliquid ad ejus probationem fieri permisit, ille non ad tristitiam, sed ad hu