Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September IV           Band September IV           Anhang September IV

14. September


DIES DECIMA QUARTA

SANCTI, QUI XVIII CALENDAS OCTOBR. COLUNTUR.

S. Cornelius Papa mart. Centumcellis in Etruria.
S. Cerealis Martyr Romæ.
S. Salustia Martyr Romæ.
Socii 21 Martyres Romæ.
S. Cyprianus episcop. Carthaginen. martyr, prope Carthaginem in Africa.
S. Crescentianus Martyr in Africa.
S. Victor Martyr in Africa.
S. Rosula Martyr in Africa.
S. Generalis Martyr in Africa.
S. Senator Martyr in civitate S. Marci Citerioris Calabriæ.
S. Viator Martyr in civitate S. Marci Citerioris Calabriæ.
S. Cassiodorus Martyr in civitate S. Marci Citerioris Calabriæ.
S. Dominata Martyr in civitate S. Marci Citerioris Calabriæ.
S. Felix Martyr in Tuscia.
S. Demetrius Martyr in Tuscia.
S. Honorius Martyr in Tuscia.
S. Zetus Martyr in Tuscia.
Forsan alii Martyres in Tuscia.
S. Crescentius mart. Romæ.
S. Maternus episcopus conf. Coloniæ Agrippinæ.
S. Joannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus & doctor Ecclesiæ, prope Comanos in Ponto.
S. Notburga ancilla V. in arce Rotenburgica comitatus Tyrolensis.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Defendentis martyris inventio annuntiatur apud Galesinium & Ferrarium. De S. Defendente breviter actum est ad 2 Januarii
S. Bertiliæ virginis elevatio apud Molanum aliosque hodie annuntiatur. Vita data est ad III Januarii
Dedicatio ecclesiæ Bruxellensis, & translatio S. Gudilæ ad illam memoratur apud Molanum & alios recentiores. Vita S. Gudilæ data est ad VIII Januarii
Dedicatio oratorii S. Meginradi memoratur a Menardo. Actum est de S. Meginrado ad XXI Januarii
S. Anastasius martyr, de quo est Petri Damiani sermo, memoratur a Molano, & in Martyrologio Germanico Canisii. At, cum Petrus Damianus tom. 2 Serm. 3 Anastasium dicat magi fuisse filium, clarum est, eum agere de S. Anastasio Persa, cujus Acta illustrata sunt ad XXII Januarii
S. Ansberti episcopi Rotomagensis translatio habetur apud Molanum. Vita Sancti, variæque translationes illustratæ sunt ad IX Februarii
S. Papas martyr Larandæ in Lycaonia annuntiatur in Menæis; at in Menologio Basiliano in Lycia perperam locari videtur. De eo jam actum est cum Græcis & Martyrologio Romano ad XVI Martii
B. Alberti patriarchæ Hierosolymitani meminit Ferrarius cum Sancti titulo, Castellanus vero venerabilem dumtaxat vocat. Vita B. Alberti data est ad VIII Aprilis
S. Petrus archiepiscopus Tarantasiensis hoc die annuntiatur apud Chalemotum in Serie Sanctorum & Beatorum Cisterciensium. At de S. Petro jam actum est VIII Maii
S. Barnabæ apostoli capitis & cinerum translatio annuntiatur Mediolani in Martyrologio Mediolanensi. Acta S. Barnabæ illustrata sunt ad XI Junii
S. Eparci episcopi meminerunt hodie codices plerique Hieronymiani, sed ubique sine loco emortuali, indeque fit, ut certo edicere nequeamus, quis designetur Eparcus aut Eparchius. Apud Florentinium sic memoratur: Et alibi depositio Eparci episcopi. Consonat codex Corbeiensis, & fere etiam Gellonensis & Labbeanus. In Epternacensi nomen luxatum est: pro Eparci enim legitur Epanti, & in Augustano Epartici. Wandelbertus Eparcum celebrat hoc versiculo: Præsulis hic etiam meritum celebratur Eparci. Florentinius in Annotatis dubitat, an forte designetur Eparchius Arvernensis seu Claromontensis seculo V episcopus, cui suffectus est S. Sidonius Apollinaris. De eo S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ cap. 21 ita scribit: Defuncto autem apud Arvernos Namatio episcopo, Eparchius successit vir sanctissimus atque religiosus. Deinde pauca refert de gestis ipsius, & de morte ac successore ita loquitur: Quo migrante, Sidonius ex præfecto substituitur. Saussayus in Catalogo Sanctorum, quem Martyrologio Gallicano subjecit, pag. 1236 hunc Eparchium titulo Sancti honorat, assignatque diem XXIII Augusti, quia eo die colitur S. Sidonius ipsius successor. Sancti titulum Eparchio subinde etiam attribuit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 231, & Tillemontius tom 15 Monum. Eccl. in articulo de SS. Namatio & Eparchio episcopis, ubi gesta Eparchii refert ex Gregorio Turonensi. Attamen nullus probat cultum Eparchii, fateturque Tillemontius non videri cultum ipsius vigere nostris temporibus. Verum ex allatis S. Gregorii verbis suspicatur, tempore Gregorii cultum fuisse. Id ego ex illis colligere nequeo: nam, licet virum sanctissimum dicat, a titulo tamen Beati aut Sancti constanter abstinet. Itaque, cum etiam novissima Martyrologia Castellani & ecclesiæ Parisiensis de Eparchio Claromontensi taceant, nec constet eum obiisse hoc die, magis existimo alium esse Eparchium, qui in vetustis Martyrologiis annuntiatur. Præterea, cum locus obitus ubique præter morem omittatur, suspicor aliquem esse Eparchium jam alio loco in iisdem Fastis memoratum. Talis est Eparchius Engolismensis die 1 Julii annuntiatus. Hic quidem non fuit episcopus: at ibi etiam in aliquot codicibus ex errore episcopus vocatur. Vita data est I Julii
S. Wilfrida abbatissa in Anglia ad hunc diem refertur apud Arturum a Monasterio in Gynæceo. Data est hujus Sanctæ Vita ad IX Septemb.
Fledericus presbyter in agro Alostano hodie est apud Miræum in Fastis Belgicis & Burgundicis. De eo actum est die præcedente XIII Septemb.
Valerianus puer in Menæis Græcis commemoratur hodie, sed breviter admodum. Dicitur in annuntiatione ξίφει τελειοῦται, ense consummatur. At in duobus versiculis, qui sine alio elogio adduntur, de supplicio nulla fit mentio, sed solum de corona hoc modo:
Βαλεριανῷ τῷ μικρῷ Θεὸς μέγας
Ἐν οὐρανῷ δέδωκε πάμμεγα στέφος
Valeriano parvo magnus Deus
In cœlo ingentem dedit coronam.
Hinc, cum Valerianus ille in aliis Fastis hodie non reperiatur, multum dubito, an non sit ille ipse, qui aliis Martyribus apud nos datis annumeratur, ac in eorum sepulcro orans obiisse dicitur. Vide igitur Macrobium & socios martyres ad
XIII Septembris
Exaltatio sanctæ Crucis in omnibus passim Fastis, exceptis paucissimis, annuntiatur, ut jam observavit in suo Usuardo Sollerius noster ad hunc diem. Verum de hac festivitate agendum est in Opere singulari de festivitatibus Christi Domini.
Clavi Dominici festivitas Catanæ annuntiatur apud Octavium Caietanum.
Theocles martyr in Menæis brevissime annuntiatur; at sine loco, & sine ullis aliis adjunctis, præterquam quod gladio dicatur occisus, & sic ad cœlum pervenisse asseratur in adjunctis duobus versiculis. Nullum aliud invenio elogium. Itaque, etsi de sanctitate Theoclis non videatur multum dubitari posse, cum plura de eo non reperiam, nec mentio de eo sit in Menologiis, dicta hæc de Theocle sufficiant.
Ambatii, ut episcopi Metensis & Sancti meminit Ferrarius. Nullus istius nominis reperitur inter antistites Metenses. Inter hos tamen est Sambatius, sed nullibi Sanctum vocatum invenio. Sambatius dicitur obiisse hac die XIV Septembris. An forte prima littera S, quæ in nomine omittitur a Ferrario, additam credidit ad sanctitatem insinuandam? Quidquid sit, de Ambatio aut Sambatio plura non addo.
Lucas Manzolus, ex Ordine Humiliatorum deinde exstincto episcopus Fesulanus, & S. R. E. Cardinalis creatus a Gregorio XII, hoc die, quo obiit anno 1411, beatus vocatur apud Wionem, Menardum, & Dorgainium; at cultum legitimum nullus probat. Ciaconius in Vitis Pontificum col. 770 dat Lucæ elogium & epitaphium plane magnificum. Deinde subdit hæc verba: Hunc S. Antoninus magni consilii virum, sacræ theologiæ professorem petitum, ac magnæ famæ ac probitatis appellat. In tabulis olim Ordinis Humiliatorum pro beato habebatur. Hæc ultima verba aliquid insinuarent de cultu, si per tabulas intelligerentur libri rituales. At mentem scriptoris ignoro, & aliorum silentium facit, ut non existimem cultum umquam fuisse. Hæc autem suspicio multum crescit ex fragmentis, quæ habemus, Historiæ Ms. Humiliatorum Puricelli, ubi tractatur de Sanctis & Beatis illius Ordinis. Nam video Lucam quidem insertum fuisse catalogo eorum, qui Sancti & Beati appellantur, ita ut facile credere possim Beati titulum eidem fuisse datum. At alia legitimi cultus indicia ibidem non reperio.
Odilardus episcopus Namnetensis Sanctus vocatur apud Claudium Robertum, qui hunc ei assignat diem, apud Saussayum in Supplemento, apud Castellanum, & demum apud Simonem de Peyronet in Catalogo Sanctorum ad vocem Odilardus. Verum Albertus le Grand in Opere de Sanctis Britanniæ Armoricæ non modo silet de sanctitate aut cultu Odilardi; sed etiam in Catalogo episcoporum Namnetensium pag. 68 Odilardum recensens, insinuat se nihil scire de cultu Odilardi. In Breviario Namnetensi, impresso circa annum 1622, Odilardum non reperio, nec in Kalendario, quod præfixum est eidem Breviario nomen ipsius recensetur. Hæc mihi persuadebant, cultu carere Odilardum; quando scripsi ad Superiorem Societatis nostræ Namnetensem, ut certius quid affirmare possem. Litteræ autem inde ad me redditæ suspicionem meam de non culto in ecclesia sua Odilardo plane confirmarunt.
Eudoxius presbyter annuntiatur in Æthiopia apud Castellanum ex Fastis nimirum Æthiopicis a Jobo Ludolfo editis. At nos Fastis illis, in quibus hæretici & schismatici Catholicis additi sunt, tantum non fidimus, ut Eudoxium omni temporis nota destitutum Actis Sanctorum inserendum credamus.
Dionysius & Felix hoc die conjunguntur apud Grevenum. Id ex solo errore factum videtur, quia in aliquot codicibus Hieronymianis Felix post Dionysium statim sequitur. At disjungendi sunt. De Dionysio in Prætermissis mox agam, Felicem vero cum Sociis aliis dabo: nam pertinet ad Martyres in Tuscia memoratos.
Nerius monachus ut Sanctus memoratur a Ferrario & Dempstero. At neutri satis fidimus ad cultum asserendum, neque hunc Nerium in certioribus Fastis reperimus.
Maria a S. Paulo virgo clarissa, & Beatrix Perez in Lusitania annuntiantur apud Arturum in Gynæceo; sed titulum beatarum, quo illas honorat, legitimo niti fundamento non videmus.
Ferdinandi Bassacii ex Ordine S. Francisci, aliorumque plurium ejusdem Ordinis, meminit Arturus in Martyrologio Franciscano, iis beatorum titulum de more attribuens, sed sine indiciis publici cultus. Videri possunt apud laudatum scriptorem, & apud Hueberum in Menologio Franciscano etiam plures alii.
Antonius de Roa, presbyter Ordinis Augustiniani, & vir apostolicus, cum titulo beati ponitur apud Herreram in Alphabeto Augustiniano pag. 21, ibique dicitur obiisse in monasterio Mexicano, die XIV Septembris, an. MDLXIII. Qua de causa Beatum appellaverit Herrera, insinuat his verbis: Eum episcopus Signinus inter Beatos Augustiniani Ordinis computavit. At nobis non sufficit auctoritas alicujus episcopi, ut Antonium Beatis annumeremus, præsertim cum non fuerit defunctus centum annis ante decretum Urbani VIII, quo vetamur Beatos vocare eos, qui eo titulo non fuerant centum annis honorati, nisi Beatis sint annumerati a Sede Apostolica.
Petrus conversus Ordinis Cisterciensis pietate insignis, ut beatus memoratur apud Henriquezium & Chalemotum; at sine indiciis cultus publici, quemadmodum & alii adduntur ibidem videndi.
Dominicus de Cubo, Ordinis Prædicatorum, cum titulo beati memoratur apud Carolum de Saint Vincent in Anno Dominicano ad hunc diem. At nec Dominici hujus, nec aliorum plurium pietate insignium, qui ibidem videri possunt, cultus nobis hactenus innotuit.
Everardus, primus abbas cœnobii beatæ Mariæ de Berna cum titulo Beati memoratur in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis; sed sine ullo publici cultus indicio.
S. Catharinæ Fliscæ Adurnæ, quæ passim vocata est B. Catharina Genuensis, in variis Fastis hoc die fit mentio. Verum Clemens Papa XII in bulla canonizationis S. Catharinæ festivitatem celebrari jussit die XV Septembris
S. Ninianus episcopus in Scotia hoc die commemoratur in Martyrologio Germanico: at in Romano XVI Septembris
B. Petrus de Arbues, inquisitor hæreticæ pravitatis, eaque occasione martyr Cæsaraugustæ, apud Marietam refertur ad hunc diem. At Officium docet, B. Petri festivitatem celebrari XVII Septembris
S. Ferreoli martyris meminit Grevenus. Colitur XVIII Septembris
Justinæ virginis mentio in margine ponitur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis. Variæ sunt illius nominis Sanctæ. Forsan illa designatur, quæ cum Cypriano martyrium obivit die XXVI Septemb.
S. Convallus monachus annuntiatur hodie apud Camerarium. Non videtur distinctus a Convallo archidiacono, de quo actum est XVII Maii
Quia tamen iterum memoratur in Breviario Aberdonensi ad 29 Septembris, res ulterius examinari poterit ad illum diem XXIX Septemb.
Placillæ aut Flaccillæ imperatricis, Theodosii Magni uxoris, mentio est in Menæis impressis, sed potius tamquam venerabilis, quam ut Sanctæ. Verba accipe. Καὶ μνήμη τῆς εὐσεβεστάτης βασιλίσσης Πλακίλης, συζύγου γενομένης τοῦ μεγάλου βασιλέως Θεοδοσίου. Et memoria piissimæ imperatricis Placillæ, quæ conjux fuit magni imperatoris Theodosii. Adduntur duo versiculi & brevissimum elogium, quo pietas Placillæ commendatur. Hæc suffecerunt Tillemontio tom 5 Imperatorum in Theodosio I art. 26, ut diceret: Ecclesia Græca eam inter Sanctas veneratur. At ego id ex verbis Menæorum inferre nequeo, nisi velimus dicere, omnes Patres sive episcopos concilii VI œcumenici a Græcis ut Sanctos honorari, quia omnium simul memoria hodie in Menæis celebratur, & statim post elogium Flaccillæ subjicitur eorum commemoratio. Prudentius de Flaccilla imperatrice locutus est Baronius in Annalibus ad annum 385, ubi piissimam Augustam meritis laudibus extollit, sed a titulo Beatæ aut Sanctæ abstinet. Silent de Placilla aut Flaccilla Græcorum Menologia, tam Basilianum quam Sirletianum, silent Synaxaria, Typica, omnesque libri rituales, ex quibus cultus colligi deberet. Quapropter Menæa nobis non sufficiunt ad cultum Placillæ asserendum, præsertim cum ne Sanctæ quidem aut Beatæ nudum titulum eidem attribuant, nedum cultum asserant. Apud Molanum, Canisium & Ferrarium memoria est Placillæ, tamquam imperatricis beatæ memoriæ, sed ad diem XIV Octobris
S. Bernardus confessor in Italia hodie memoratur in Martyrologio Anglicano: at apud Ferrarium & alios XIV Octobris
S. Evergisili episcopi Coloniensis & martyris memoria reperitur in variis codicibus Usuardini Martyrologii, uti & in Florario Ms. Sanctorum, & in aliis aliquot Fastis recentioribus. Colitur & Martyrologio Romano inscriptus est ad XXIV Octobris
S. Lætus, tamquam pastor ovium, annuntiatur apud Castellanum, in vico Meou; nunc passim Mehon dicto, prope Macerias civitatem ad Mosam in Campania Gallica, dicitque vulgo nominari Saint Ly. Verum rogatus a me loci parochus, R. dominus Franciscus Wahart humanissimis litteris ad nos hoc anno datis diligenter nos de S. Læto instruxit, docuitque festivitatem ipsius ibidem non celebrari hoc die 14 Septembris, sed 6 Novembris, nec vulgo dici Saint Ly, sed Saint Lie. Clarum etiam est ex litteris laudati parochi, Lætum, qui celebratur in vico Mehon, non esse alium a S. Læto, qui in Martyrologio Romano, & apud ipsum quoque Castellanum annuntiatur die V Novemb.
S. Aurelii episcopi hodie meminit vetustum Martyrologium Richenoviense sine loco. Et Aurelius episcopus in Swevia annuntiatur in Hagenoyensi codice Martyrologii Usuardini. Est episcopus Armenus, qui defunctus est Mediolani, & cujus aliquæ reliquiæ sunt in Suevia, ut latius dicetur, ubi Acta dabuntur, ad IX Novembris
S. Amandi Rhedonensis episcopi hoc die meminit Ferrarius. jam heri monui eum a novissimis martyrologis memorari ad XIII Novembris
S. Dionysii episcopi & confessoris in Fastis Hieronymianis depositio hodie memoratur. Aliqui credunt designari S. Dionysium Papam, qui in hisce ipsis Fastis, & in aliis plerisque, uti & in hodierno Romano memoratur die 26 Decembris. Ratio est, quia post S. Cornelium Papam Romæ annuntiatum, ita statim sine commemoratione alterius loci subjungitur Dionysius, ut etiam Romæ videatur attribui. Horum opinionem satis crederem certam, nisi alia ratio, eaque gravior, ut videtur, alium insinuaret Dionysium episcopum. Nam S. Dionysius Alexandrinus episcopus clare hodie annuntiatur in Fastis Coptitarum apud Jobum Ludolfum. Hunc autem cum nullo alio die in Hieronymianis Fastis inveniam; hodie in illis memoratum omnino mihi persuadeo, atque id etiam credidisse videtur Castellanus, qui eumdem hodie annuntiat. Nos de S. Dionysio Alexandrino cum aliis pluribus Fastis, & cum Martyrologio Romano agemus ad diem XVII Novembris.

DE S. CORNELIO PAPA MARTYRE
CENTUMCELLIS IN ETRURIA,
ITEM DE SS. CEREALE ET SALUSTIA CUM VIGINTI ET UNO SOCIIS MM.
ROMÆ,

An. CCLII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cornelius Papa mart. Centumcellis in Etruria (S.)
Cerealis Martyr Romæ (S.)
Salustia Martyr Romæ (S.)
Socii 21 Martyres Romæ

BHL Number: 1964

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria Sancti varie in Martyrologiis relata: antiquissimus ejusdem & hodiernus cultus.

[1] Sanctum Cornelium, Fabiani Papæ ac martyris in Romanam S. Petri Cathedram successorem & pariter martyrem, [In nonnullis Martyrologiis] vetusta æque ac recentiora Martyrologia ad XIV Septembris diem unanimi consensu celebrant; sed alia eum solum, alia cum Sociis tribus & viginti, quorum duo tantum nomina exprimuntur, annuntiant. Hieronymianum vetustius a Francisco Florentinio editum & illustratum ad hanc diem sic habet: Romæ in Cimiterio, Via Appia, natalis Cornelii episcopi, & Saturi. Ad hæc laudatus Florentinius duo observat: primum est, in illo Martyrologio cœmeterium Callisti generico & antonomastico cœmeterii nomine designari: alterum, nonnihil suspicari se, an Saturi nomen, quod alibi quam in codicibus suis non repererat, librarii vitio scriptum non fuerit pro martyris; ut legendum sit Cornelii episcopi & martyris: quia tamen in Corbeiensi suo codice pro Saturi, Saturnini legerat, credere maluit, Saturninum retinendum esse, & hunc unum fuisse e viginti, imo viginti & uno anonymis, qui cum S. Cornelio passi dicuntur. Quod ad primum spectat, id ego Florentinio libenter assentior; nam cœmeterium Callisti, alia Martyrologia exprimunt; & recte, ut ex dicendis patebit. At Saturum vel Saturninum S. Cornelii in martyrio socium fuisse, plane incertum est; imo cum non appareat, cur e tot Sociis solus Saturus vel Saturninus recenseatur, is ad horum Martyrum classem potius non pertinere videtur. Ad Martyrologia redeamus.

[2] Hieronymianum Corbeiense, quod Acherius tomo 2 Spicilegii recusi vetustissimum appellat, [S. Cornelius solus, in aliis] ad eumdem diem sic illum annuntiat: Romæ Via Appia in cœmeterio Calesti *, natalis sanctorum Cornelii episcopi, Saturnini. Gellonense in laudato Spicilegio: Roma Cornelii; vetus item Calendarium ibidem: Nat. S. Cornelii & Cypriani. Similiter Rhinoviense tomo VII Junii a Sollerio editum Cornelii sine sociis breviter sic meminit: Romæ Cornelii. Succinunt & Richenoviense ac Labbeanum in eodem tomo excusa, in quorum primo legitur: Romæ Cornelii, & depositio Dionysii episcopi; in altero: Romæ Cornelii & Cypriani martyrum. Liquet autem, nec Dionysium, nec Cyprianum ad S. Cornelii consortium pertinere Idem de Augustano censendum, dum ibidem ait: Romæ Cornelii, Cypriani, Dionysii, Saturi, Felicis, Honorii, Epartici episcopi; nam sicut S. Cyprianus aliquot annos post sanctum Pontificem nostrum, alioque in loco passus, illius sociis annumerari non potest, licet eadem annuntiatione recenseatur, ita nec aliorum cum S. Cornelio in martyrio aut palæstra societas hinc potest inferri. Hæc de Hieronymianis apographis sufficiant.

[3] Nullos etiam Sancti Socios Beda ac Wandelbertus, in suo quisque Martyrologio metrico agnoverunt. [cum multis] Horum prior sic cecinit:
Octavas decimas Cornelius inde Kalendas
Consecrat.
Alter vero sic:
Corneliusque suam virtute & sanguine Romam
Antistes fulcit.
Verum alii Fasti non paucos sancto Pontifici socios, ut monui, adjungunt. In primis Martyrologium Bedæ, in Opere nostro tomo 2 Martii præfixum ad XVIII Kalendas Octobris ita habet: Romæ natale S. Cornelii episcopi: cui primo os cum plumbatis cæsum, & sic decollatus cum aliis viginti & uno *, promiscui sexus: & Cerealis miles cum uxore sua Salustia, quam Cornelius ab infirmitate sanaverat, passi sub Decio. Hæc ibi; quæ tamen non Bedæ, sed Floro ex Sollerii nostri, viri in hujusmodi quæstionibus versatissimi, judicio adscribenda sunt. Is enim in Præsatione ad Usuardum cap. 1, art. 2, num. 56 in ea fuit sententia, ut, collato inter se utroque Bedæ Martyrologio, prosaico nempe mox laudato, & metrico, quod supra citavimus, illos omnes Sanctos & Sanctorum elogia, quorum Beda in metrico meminisset, Bedæ attribueret, cetera Floro: in metrico autem, ut ostendimus, solum Cornelium annuntiavit.

[4] Eosdem Sancti Socios recenset auctor Romani veteris, [Sociis annuntiatur: quorum] seu Parvi, a Rosweydo editi, Romæ, inquiens, Cornelii episcopi & martyris, & aliorum XXI & Cerealis & Salustiæ. Utrumque secutus S. Ado Viennensis antistes, prolixum elogium, quod ex Actis, quæ circumferuntur, contexuit; quodque, quia Acta danda non censui, hic subjungo. Romæ Via Appia in Cœmeterio Callisti, natale sancti Cornelii episcopi, qui sub persecutione Decii cum presbyteris & diaconibus Centumcellis exilio deputatur. Ad quem confortandum multi Christianorum veniebant. Quo tempore beatus Cyprianus scripsit ei de Celerino lectore, quanta pro fide & confessione Christi sustinuerit. Decius Cæsar audito, quod multi ei scriberent, & de beato Cypriano, rogavit eum sibi exhiberi. Exhibitus Decio interroganti, cur a Cypriano contra rempublicam litteras accepisset, respondit: Ego de corona Domini litteras accepi, non contra rempublicam. Iratus Decius jussit, ut os ejus cum plumbatis cæderetur, deinde ad templum Martis, ut sacrificaret, duceretur: quod si contempsisset, illic capite puniretur.

[5] Cumque duceretur, unus ex militibus, nomine Cerealis, [martyrium] rogare cœpit beatum Papam, ut visitaret uxorem ejus, quæ annis quinque paralytica jacebat. Ingressus autem domum ejus, tenuit manum Salustiæ, & erexit eam, dicens: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, & sta super pedes tuos: quæ protinus erexit se, clamans & dicens: Vere Christus est Dei filius. Et dixit beato Cornelio: Baptiza me, per Christum te conjuro; & currens implevit vas aqua, & attulit ei. Tunc miserunt se omnes milites ad pedes ejus, orantes se baptizari: quos ut baptizavit, obtulit pro eis sacrificium laudis, & participati sunt omnes Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi. Audiens hæc Decius, mittens tenuit omnes eos, & jussit, ut cum beato Cornelio ducerentur ad sacrificandum, &, si nollent parere, capite plecterentur.

[6] Ducti autem foras muros portæ Appiæ, expuentes in templum, [ex Adone] decollati sunt una cum beatissimo Papa numero viginti unus: sed & Cerealis cum uxore sua Salustia sub die XVIII Kalend. Octobris. Eadem vero nocte venit beata Lucina cum clericis & familia sua, & rapuit Martyrum corpora, & sepelivit ea in agro suo in crypta in cœmeterio Callisti. Hujus beatæ Lucinæ rogatu idem beatus Cornelius corpora Apostolorum de Catacumbis levavit noctu, & posuit, Pauli quidem Via Ostiensi, ubi decollatus est, Petri autem juxta locum, ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templo Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, III Kalendas Julias.

[7] Huc usque Ado, cujus prolixiorem textum Usuardus more suo in hæc verba contraxit: [& Usuardo exhibetur.] Romæ Via Appia, beati Cornelii Papæ, cui os, post exilii relegationem, jussit Decius plumbatis cædi, & sic cum aliis viginti uno promiscui sexus decollari. Sed & Cerealis miles cum uxore Salustia, quos idem Cornelius fide instruxerat, sub eodem die capite plexus est. Denique ne longior sim, similia Martyrologiis suis seculo IX inseruerunt Rabbanus ac Notkerus, & deinde Baronius in Romano Martyrologio adoptavit. Porro necesse habui tantam martyrologorum seriem hic recensere, ut, quid de S. Cornelii mortis genere, palæstra, tempore, ac Sociis probabilius statui possit, dispiciamus: hæc enim omnia non leves difficultates patiuntur, quas infra exponemus.

[8] [Vetustissimus S. Cornelii] Miror in vetustissimo Bucherii Kalendario nullam de hoc sancto Pontifice mentionem fieri, cum tamen de S. Cypriani, qui una cum illo Romæ jam antiquitus cultus fuit, in Callisti cœmeterio veneratione in eodem legatur: Decimo octavo Kalendas Octobris, Cypriani Africæ. Romæ celebratur in Callisti. At quæcumque sit hujus silentii causa, sacrum Cornelii cultum seculo V Romæ viguisse liquet ex ecclesia, quam ad ejusdem sacra ossa honorifice asservanda a S. Leone I exstructam fuisse, § 13 ostendemus. Huc etiam faciunt vetusta Sacramentaria, sub ejusdem Leonis I, Gelasii I, ac Gregorii item I, nomine edita, in quibus ad XVIII Kalendas Octobris sanctus Pontifex simul cum S. Cypriano, Missa utrique communi, celebratur.

[9] [cultus Romæ] Orationibus in ea Missa præscriptis, recensendis supersedeo, at Præfationem propriam, prout ea tomo 4 Anastasii editionis Vaticanæ in S. Leonis, & apud Hugonem Menardum in Gregorii Sacramentario exstat, juverit recitasse. Sic itaque habet: Vere dignum &c.; Tuamque in sanctis martyribus Cornelio, simul etiam Cypriano, prædicare virtutem, quos discretis terrarum partibus greges sacros divino pane pascentes, una fide, eademque die, diversis licet temporibus, consonante, parique nominis tui confessione coronasti. Per Christum &c. Hæc de antiquo S. Cornelii apud Romanos cultu prælibasse sufficiat, de quo, & de cujus per Europam propagatione, § 13 & sequentibus plura dicenda erunt.

[10] [ad hunc diem, qui] Porro quamvis omnia, quæ huc usque adduximus, Martyrologia ac Sacramentaria S. Cornelium ad XIV Septembris memorent, Papebrochius tamen pag. 34 * & seq. Propylæi Maji censet, hunc diem non obitus, sed sepulturæ esse. Ita ipse scilicet opinatus est, quia cum vetustissimo Romanorum Pontificum Catalogo, infra sæpius laudando, statuit, sanctum Pontificem nostrum non Romæ, nec gladii supplicio, sed Centumcellis, ubi exsulabat, naturali morte, ex ærumnis tamen maturata, obiisse, diemque, quo sacrum ejusdem corpus Centumcellis in Urbem translatum, & in Callisti cœmeterio collocatum fuit, præ emortuali Romanis celebrem fuisse; ideoque diem XIV Septembris, quo in memorato Callisti cœmeterio annuntiatur, non pro emortuali, sed pro translati, sive depositi ibidem corporis tempore accipiendum esse.

[11] [verisimilius fuit illius emortualis.] De loco ac genere mortis Papebrochio consentit uterque Pagius, alter in Critica Baronii ad annum Christi 252, num. 12 & seqq., alter in Breviario Pontificum; verumtamen diem XIV Septembris pro mortuali habent. Contra Eminentissimus Baronius tomo 2 Annal. ad annum 255, & eruditus vir Emmanuel a Schelstrate Antiquitatis illustratæ dissertatione 2, cap. 6, tria illa cum Actis retinenda censent, videlicet S. Cornelium supplicio gladii in urbe Roma, hoc ipso die martyrium consummasse. Quæstionis solutio quoad duo prima dubia pendet ab Actorum ac Catalogi mox laudati auctoritate; ideoque de iis aptius arbitrabimur, postquam hunc & illa discusserimus: verum licet Acta rejiciamus, nihil est, cur diem in Martyrologiis omnibus annotatum, quemque etiam alia venerandæ antiquitatis testimonia emortualem fuisse asserunt, pro sepulturæ tempore cum Papebrochio accipiamus.

[12] Ceterum observo SS. Cornelii ac Cypriani memoriam hac quidem die in Romano Martyrologio æque ac in antiquis haberi, at in ejusdem Ecclesiæ Breviario non nisi XVI recoli, quia dies XIV festo exaltatæ Crucis, XV vero Octavæ Nativitatis sanctissimæ Dei Genitricis consecratæ sunt. In Lateranensi basilica Romæ ad XXII ejusdem mensis ritu duplici coluntur.

[Annotata]

* l. Callisti

* al. XXII

§ II. Actorum examen & errores.

[Acta S. Cornelii,] Actorum S. Cornelii varia exemplaria habemus tum in codicibus Mss. Musei nostri, tum in apographis aliunde acceptis, quorum licet alia aliis sint auctiora vitiosioraque, in rerum tamen substantia fere conveniunt. Hujusmodi exemplar jam edidit Mombritius tom. 1, pag. 210, eoque correctius Emmanuël a Schelstrate Antiquitatis illustratæ tom. 1, dissert. 2, cap. 6, ex bibliothecæ Vaticanæ codice 1190, ante annos facile 600, ut ait, conscripto. Exstat etiam eorum compendium in Vitis Pontificum Anastasio attributis; sic tamen, ut in hoc quædam desiderentur, quæ in aliis legere est, & contra aliqua in illo referantur, quæ absunt ab istis. Actorum auctor nusquam se vel ætatem suam prodit; verumtamen eum a Sancti ætate remotum scripsisse, error, quo illius martyrium sub Decio refert, satis manifestat, ut ex dicendis patebit.

[14] Sunt, qui velint, Hilduinum, S. Dionysii apud Parisios abbatem, [quæ circumferuntur,] Areopagiticis notissimum, S. Cornelii Acta, jubente Lothario, Ludovici Pii filio, concinnasse, ut habent eruditi Benedictini, Historiæ litterariæ Franciæ scriptores; quam tamen sententiam ipsi non audent affirmare, dixisse contenti, sibi de hoc Opere non constare, ceterum Hilduinum a S. Cornelii seculo longius abfuisse, quam ut de eo argumento accurate feliciterque tractasse censendus sit. Acta illius nomine insignita in codice annorum circiter 500 bibliothecæ S. Petri Resbacensis, diœcesis Meldensis, exstare asserit Theodoricus Ruinartius in Actis sinceris Martyrum, admonitione ad Vitam S. Cypriani, ubi, illo teste, sic inscripta sunt: Incipit Historia [S. Cornelii] Papæ cum passione, quam, jubente serenissimo Augusto Hlothario, Hilduinus archicancellarius de diversis Opusculis S. Cypriani episcopi & martyris, aliisque auctoribus gestorum collegit & ordinavit. Deinde (subjicit Ruinartius) sic incipit: In diebus illis cum universus orbis terrarum Romanorum ditione &c.

[15] Eodem exordio, at sine Hilduini nomine, exemplar ad manum habeo ex Ms. monasterii S. Mariæ Bonifontis, [vetustiora sunt Hilduino, sive seculo 9:] in quo etiam multa ex S. Cypriani epistolis decerpta referuntur; sed ceteris apographis, si non pejus, certe melius non est, cum iisdem etiam, quæ in aliis displicent, vitiis laboret. Deinde, si Hilduinum, seculi IX scriptorem, auctorem habeat, exiguam sane ex hoc capite auctoritatem sibi potest vendicare. Utut hæc se habeant, sancti Pontificis Acta, quæ hodiedum circumferuntur, aut his similia, multo vetustiora sunt Hilduino: etenim dubitari nequit, quin hæc aut hujusmodi præ manibus habuerit auctor Catalogi Romanorum Pontificum, quem ex serenissimæ reginæ Sueciæ bibliotheca acceptum Henschenius ante tom. 1 Aprilis, ac deinde Papebrochius in Propylæo Maji, secundo loco edidere, quique si ad seculum sextum referendus non sit, antiquitate tamen Hilduino plurimum præstat. Similia etiam a Martyrologii Romani parvi, per Rosweydum vulgati, auctore, itemque a Beda seu Floro, ac deinde ab Adone, ipsoque Hilduino visa fuisse arbitramur; si laudata per Ruinartium Acta re vera ab eo scripta fuerint.

[16] [Schelstratii de corumdem vetustate judicium.] Schelstratius sua, quæ ex supra laudato codice Vaticano edidit, antiqua quidem esse censet; attamen non nisi post S. Leonis Magni tempora, qui post medium seculi V felici morte obiit, conscripta. Rationem, qua ductus id credat, accipe. Sub calcem in iis hæc leguntur: Eadem vero nocte venerunt clerici & beata Lucina cum familia sua, & rapuerunt corpora sanctorum Martyrum, quæ & sepelivit in agrum suum in crypta in cymeterio Callixti, ubi hodie orationes eorum florent, ad laudem, gloriam & honorem Domini nostri Jesu Christi &c. Hinc ipse colligit, basilicam, quam a S. Leone conditam fuisse præcedenti § diximus, dum Acta scriberentur, jam exstitisse, id enim hæc insinuare, dum de fusis ad eorum corpora precibus meminerunt; Acsi testarentur, inquit, laudes & orationes a clero & populo in basilica Cornelii habitas fuisse in gloriam & honorem nominis Christi. At non video, quomodo id ex allatis verbis possit deduci; cum etiam in cryptis fideles primis Christianis temporibus orare sacrosque conventus agere consueverint. Libens tamen ipsi concesserim, Acta illa S. Leone posteriora esse.

[17] [Contra ea Acta probatur,] Attamen cujuscumque ea scriptoris aut ætatis sint, ob manifestos, quibus inquinata sunt, errores eruditis non parum displicent, & a Papebrochio, utroque Pagio, & Tillemontio velut nullius fidei instrumenta rejiciuntur. In primis vel maxime displicet, quod Cornelius a Decio primum Centumcellas, quæ maritima Hetruriæ civitas est, relegatus, indeque ab eodem imperatore Romam accersitus, una cum Sociis tribus vel quatuor supra viginti, capite plexus fuisse in iis dicatur, quemadmodum § præcedenti ex Adone vidimus. Constat enim, Cornelium sub Gallo & Volusiano, qui Deciis, patre ac filio, in bello Gothico anno Christi 251 cæsis, in imperium successerant, Centumcellas pulsum, & sub iisdem Augustis martyrio coronatum fuisse. Sub Decio vero nihil hujusmodi passum esse, diserte testatur S. Cyprianus epistola 52 novissimæ editionis Venetæ Operum ejusdem Sancti, per Stephanum Baluzium adornatæ, anni 1728, quam editionem per Commentarii decursum sequemur.

[18] [S. Cornelium sub Deciis] Etenim S. Cyprianus epist. 52 post utriusque Decii cædem ad Antonianum scribens de S. Cornelio inter cetera ait, Sedisse (illum) intrepidum Romæ in Sacerdotali Cathedra eo tempore, quo tyrannus (Decius) infestus sacerdotibus Dei, fanda atque infanda comminaretur; cum multo patientius & tolerabilius audiret, levari adversus se æmulum principem, quam constitui Romæ Dei Sacerdotem. Nonne hic, frater carissime, summo virtutis & fidei testimonio prædicandus est, nonne inter gloriosos confessores & martyres deputandus, qui tantum temporis sedit, exspectans corporis sui carnifices & tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem, & minas & cruciatus & tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio invaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere pœnarum viscera ejus & membra laniarent?

[19] [nec exsilio, nec morte mulctatum esse.] Etiamsi majestas Domini protegentis & bonitas Sacerdotem, quem fieri voluit, factum quoque protexit, tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem pertinet & timorem, passus est, quidquid pati potuit, & tyrannum, armis & bello postmodum victum, prior Sacerdotio suo vicit. Huc usque S. Cyprianus, quem de Decio in bello Gothico victo cæsoque hic loqui manifestum, & apud omnes in confesso est. Nec minus clarum est, sanctum Pontificem a divina Majestate ac bonitate protectum sub eodem imperatore nihil præter minas & terrores passum, illi supervixisse, adeoque ab eodem in exsilium minime pulsum, multo minus capite plexum fuisse.

[20] Non desunt tamen, qui Actorum de Decio dicta cum veritate conciliare conantur. [Respondetur ad nonnullas conjecturas,] Eruditus Schelstratius supra laudatus, & Franciscus Bencinus in annotatis ad Anastasium Bibliothecarium tom. 2, pag. 195, fatentur quidem, S. Cornelium sub Gallo & Volusiano martyrium consummasse: at simul censent, eumdem a Decio Centumcellas relegatum fuisse. Hinc, quæ ex Cypriano mox retulimus, Schelstratius de Cornelio Centumcellis jam exsulante dicta arbitratur: ibi enim eum corporis sui carnifices exspectasse, ibi tyrannum Sacerdotio suo, sive sacerdotali mentis constantia & vigore superasse; denique tum temporis epistolam 57 a Cypriano ad Cornelium, de gloriosa hujus confessione gratulatoriam, datam fuisse.

[21] Verum, præterquam quod vel sic error in Actis admittendus sit, [quæ pro exsilio] ne id quidem, quod laudati scriptores volunt, verisimile est ob præcitatam S. Cypriani epistolam, in qua nulla exsilii fit mentio, cujus tamen faciendæ aderat opportunitas, quamque res ipsa fieri exigebat. Scribebat scilicet S. Cyprianus ad Antonianum, ut hunc, quem S. Cornelium inter ac Novatianum schismaticorum caput nutare adverterat, in Cornelii communione confirmaret. In hunc finem Cornelium modis omnibus commendare studens, ostendit, eum non modo legitime ad Pontificatum electum, sed & illo ob virtutes dotesque animi vere sacerdotales dignissimum esse. Huc certe, ipso Cypriano teste, non parum faciebat toleratum pro Christo exsilium: nam æpistola 57 ad S. Cornelium jam exsulem scripta, hoc argumento utitur ad illius legitimum Pontificatum, Novatianique, quem cum suis asseclis tyrannus non persequebatur, dirum schisma probandum.

[22] Quid ad hæc Novatianus, inquiebat, frater carissime? [per Decium ipsi irrogato] Utrumne jam deponit errorem?… Agnoscitne jam, quis sit Sacerdos Dei, quæ sit Ecclesia & domus Christi, qui sint Dei servi, quos diabolus infestet, qui sint Christiani, quos antichristus impugnet? Si igitur argumentum hoc ad vindicandum Cornelii legitimum Pontificatum tam efficax visum sit Cypriano, ut vel ipsum Novatianum illo convinci debuisse crederet, cur eodem usus non est, ut Antonianum in ejusdem Cornelii communione retineret, si hic jam tum Centumcellis exsul versaretur? Cur idem Cyprianus, ut Cornelium inter gloriosos confessores & martyres computandum esse ostenderet, ejusdem fidem, animique vigorem ac constantiam, quibus tyranni minas, incussosque terrores intrepide tulerat, non autem exsilium commemoravit, cujus unius titulo potiori jure inter confessores ac martyres poterat deputari? Non alia utique de causa, quam quod sanctus Pontifex, divina illum protegente Majestate, ad id usque tempus nondum exsulasset.

[23] At enim, inquies, quo igitur pacto adversus edicta feralia, [afferuntur.] ut loquitur Cyprianus, Cornelius restitit, aut minas & cruciatus & tormenta calcavit, vel Decium, antequam armis & bello vinceretur, Sacerdotio suo vicit? Respondeo, id ipsum fecisse, dum spretis Decii edictis, Romanam Cathedram, quam invito tyranno ascenderat, eodem nequicquam frendente, & fanda atque infanda sacerdotibus comminante, intrepide tenuit, omnesque optimi Pontificis partes in ipsa tyranni Urbe regia, quamquam occulte, explevit, atque ita divina protectus providentia, omnem Decii industriam & operam elusit & sacerdotali constantia fideque superavit.

[24] [Alia opinio] Franciscus Blanchinus in Notis historicis ad Bibliothecarium, non modo exsilium, sed & supremum capitis supplicium sub Deciis Sancto inflictum fuisse contendit; sic tamen, ut exsulare jussum velit post Valeriani adventum, quem a senatu censorem creatum, a Decio Augusto cum severioribus edictis e castris in Urbem remissum ait; per Decium vero, qui Sanctum Centumcellis Romam revocatum capite damnavit, Decii Augusti filium Hostilianum intelligat, quem pater contra Gothos profecturus, Romæ relictum, Cæsarem dixerat, quique post utriusque Decii cædem a Gallo adoptatus brevi tempore cum eo imperavit. Hanc sententiam suam ibidem pluribus stabilire conatur, ac inter cetera observat, Decium illum in Actis non Augustum sed Cæsarem appellari.

[25] [pariter non admittenda.] Ad primam illius conjecturæ partem, quæ sancti Pontificis exsilium vivo Decio patre statuit, præcedentibus numeris satis responsum reor: neque enim ad argumentum, de quo agimus, quidquam interest, utrum Sanctus a præsente, an ab absente Decio in exsilium pulsus sit. Minus probabilis est etiam pars altera, secundum quam Cornelius ab anno 251 exeunte Centumcellis exsulasset, donec a Decio sive Hostiliano Romam ad tribunal revocatus, ejusdemque jussu capite truncatus est: quod minime cohæret cum S. Cypriani epistolis, ex quibus certum est, S. Cornelium anno 251 & 252 multa Romæ egisse, antequam in exsilium migraret, ut ex dicendis apparebit; quare pluribus hic supersedeo. At rectius fassus est Eminentissimus Baronius in Annalibus ad annum 255, num. 55 errorem in Decii nomine cubare; huncque ortum ex eo putat, quod persecutio ab illo imperatore cœpta, & a Gallo paulo post resuscitata, pro una eademque haberetur: verum hæc ratio auctoritatem Actorum scriptori conciliare nequit, qui si a S. Cornelii ætate longe non abfuisset, non substituisset Decium pro Gallo.

[26] [Alter Actorum error de S. Cypriani carcere.] In iisdem Actis præterea displicet eruditis, quod de S. Cypriani ad exsulantem Centumcellis Cornelium epistola habent. De ea apud Bibliothecarium sic legitur: Post hoc Cornelius Centumcellis pulsus est, & ibi scriptam epistolam, de sua confirmatione missam a Cypriano, quam Cyprianus in carcere scripsit, & de Celerino lectore, suscepit. Hæc, inquam, eruditis merito displicent, quia certum est, Cyprianum, dum Cornelius Pontificatum gessit, carceri numquam mancipatum fuisse. Verumtamen tota hæc difficultas in Vaticano Schelstratii codice evanescit, in quo sic legitur: Eodem vero tempore (quo sanctus Pontifex in Centumcellensi exsilio morabatur) B. Cyprianus episcopus scripsit B. Cornelio, cum esset in custodia, de Celerino lectore, quanta pro fide & confessione Christi verba sustinuerit. Hic voces illæ, cum esset in custodia, de Cornelii exsilio absolute accipi possunt. Apud Adonem præcedenti § relatum nulla etiam fit de carcere vel custodia mentio: at Celerini confessio in utroque laudatur, de quo verbum nullum in epistola Cypriani 57 ad Cornelium exsulem data reperio, ita ut & hic Actorum locus sine scrupulo admitti non possit.

[27] Ab eodem Vaticano codice absunt, quæ in aliis Mss. & editis de translatis SS. Petri & Pauli per Cornelium venerandis corporibus num. 6 recensuimus. [Quid de translatione SS. Petri & Pauli] Eadem translatio apud Anastasium Bibliothecarium, & in Catalogo Romanorum Pontificum secundo loco ab Henschenio edito, etiam legitur, cum eo tamen descrimine, quod a priore non III Kalendas Julias, ut habet Ado, sed VI Kalendas ejusdem mensis ea facta dicatur, in memorato autem Catalogo matrona, quæ illic Lucina dicitur, Luciana appelletur. Eminentissimus Baronius ad annum Christi 221, num. 4 & seqq., cum eoque plures alii eruditi viri historiam hanc inter fabulas non immerito reputant.

[28] Papebrochii nostri anceps fuit de eadem judicium. Etenim tomo V Junii ad diem XXIX, [in Actis asserta censendum?] quo SS. Petri & Pauli festivitas agitur, in Analectis § 4 variis rationibus eam non improbabilem reddere conatur. At vero ad diem XXX ejusdem mensis, in S. Lucina matrona Romana, pag. 535 eamdem illam translationem plane rejicit; tum quia fabulosis Cornelii Actis tantum nititur, tum quia hæc ipsi videntur contradicere Actis S. Sebastiani, jubentis sepeliri se juxta vestigia Apostolorum (ad Catacumbas, ut in Actis præmissum fuerat) ideoque adhuc in Catacumbis jacentium tempore Diocletiani. Ut verum fatear, translatio illa mihi quoque commentitia apparet: attamen propter S. Sebastiani Acta, qualiacumque ea demum sint, Papebrochio sua sententia mutanda non erat; cum per vestigia Apostolorum vetus illorum monumentum, aut forte eorumdem impressa lapidi vestigia, de quibus Baronius ad annum 286, num. 27, absolute accipi potuere. Ceterum ne actum agam, lectorem ad citatos Junii dies remitto, ubi Papebrochii argumenta perpendere poterit.

§ III. Sancti martyrii palæstra non Roma, sed Centumcellæ in Hetruria: conjectura de adjunctis ipsi in martyrio Sociis, ac reliquiis Antverpiam delatis.

[Sanctum non Romæ, ut habent Acta,] Superest præcipua de Actis controversia, ex qua eorum fides, & quæ de SS. Cereale, Salustia & Sociis habent, maxime pendent. Ultima sanctissimi Pontificis vitæ scena tota Romæ in iis agitur: eo enim ob frequentem populi Centumcellas concursum, missasque a S. Cypriano eodem litteras, jussu Decii adductus, tyranno constanter restitit, ibi, dum ad sacrificandum idolo traheretur, Cerealem militem, ejusque Uxorem, post impertitam huic sanitatem, cum viginti uno vel duobus, salutaribus undis abluit, cum iisdemque in Via Appia capite truncatus est, si fides Actis habenda sit. Verum his contraria prodit vetustissimus omnium, quos habemus, Romanorum Pontificum catalogus, quem Cuspinianus suo in Aurelii Cassiodori Consules Commentario sparsim inseruit, quemque Bucherius a Bollando nostro acceptum in suo item Commentario in Canonem Paschalem Victorii, ac deinde Henschenius correctius ante tomum primum Aprilis edidere.

[30] Antequam progrediar, juverit pauca de memorato Catalogo, quantum ad præsens argumentum spectat, [sed longe probabilius Centumcellis passum] observasse. Henschenius ex gemina, quam putabat a SS. Damaso Pontifice & Hieronymo ultro citroque datam, epistola credidit, secundam illius partem a laudato Damaso scriptam, Hieronymoque missam fuisse: at Papebrochius in Propylæo Maji utramque illam epistolam velut utrique Sancto suppositam cum aliis eruditis rejecit, eamque Henschenii sententiam merito deseruit. Aliam itaque iniens viam, censuit, partem illam quatuor auctores habere, quorum unus inceperit a S. Pontiano, cui post SS. Antherum ac Fabianum S. Cornelius successerat, & finivisse cum S. Felice I, qui nondum viginti a Cornelii obitu annis elapsis ad Pontificatum evectus est. Verum tanta memoratæ partis antiquitas, quam Papebrochius a varietate auctorum ex nonnulla styli diversitate dignoscendorum repetiit, non tam certa mihi apparet, quin dubium maneat, an eadem pars cum ceteris, quæ sequuntur, ad unum eumdemque auctorem, qui sub Liberio, id est, paulo post seculi IV medium scripserit, non sit referenda, quemadmodum eruditi passim admittunt.

[31] [ex vetustissimo Catalogo probatur.] Porro in hoc Catalogo S. Cornelius in Centumcellensi exsilio mortuus dicitur, & ea quidem phrasi dicitur, ut naturali potius, quam violenta morte occubuisse videri possit. Verba accipe: Post hoc Centumcellis expulsus, ibi cum gloria dormitionem accepit. Itaque cum vulgata Sancti Acta manifesti erroris aliunde convicta teneant eruditi, passim malunt, hisce rejectis, vetustissimo & alias probato Catalogo adhærere, ac Cornelii obitum Centumcellis in Hetruria, eumque vel naturalem, ex ærumnis tamen maturatum, vel forte etiam violentum, consignare. Ad horum sententiam, quod ad locum emortualem pertinet, tamquam probabiliorem, certiorique nixam monumento, ego quoque accedo; sic tamen, ut sanctum Pontificem non spontanea, sed violenta morte martyrium consummasse, longe probabilius pariter existimem.

[32] [Oppositum tenet Schelstratius,] Adversarium hic habemus eruditum Schelstratium, qui tomo 1 Antiquitatis illustratæ, dissert. 2, cap. 6 sic ait: Auctor antiquissimi Catalogi, tempore Liberii Papæ concinnati, refert, tantam fuisse Cornelii in exilii miseriis perferendis constantiam, ut ad mortem usque easdem pertulerit. “Post hoc, inquit, Centumcellis expulsus, ibi cum gloria dormitionem accepit.” Quod tamen nequaquam probare possum; cum non Centumcellis, sed Romæ, eum gladio percussum occubuisse, & in cœmeterio Callisti sepultum fuisse, ex perpetua Romanæ Ecclesiæ traditione acceperimus, quam Leo Magnus basilicæ constructione confirmavit, Hieronymus vero duplici testimonio comprobatam esse voluit, clare affirmans, Cornelium Romæ passum fuisse. Hieronymi verba, quæ laudat, habes in Opere nostro tomo 1 Januarii in Vita S. Pauli primi eremitæ, pag. 604: Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt; vel, ut Parisiensis anni 1706 editio Operum S. Hieronymi tomo 4, parte 2, col. 69 legit: Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine felici cruore martyrium pertulerunt. Alter locus ejusdem sancti doctoris exstat in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum tomo ac parte illius Operum mox laudatis, col. 119, ubi de S. Cypriano scribit: Passus est … eodem die, quo Romæ Cornelius, sed non eodem anno.

[33] [ad cujus argumenta,] Fateor, hæc S. Hieronymi dicta initio me non parum dubium reddidere: verumtamen non propterea a vetusto Catalogo nostro recedendum puto. Hujus etenim auctor de Romanis Pontificibus, & inter hos de S. Cornelio ex professo scripsit, idque verisimiliter Romæ: Hieronymus autem in eremo & monasterio Bethlemitico degens, non nisi occasione temporis, quo Paulus floruit & Cyprianus coronatus est, de illo per transennam meminit; unde nec mirum est, quod emortuali Sancti loco, qui ad propositum non faciebat, minime indagato, illum Romæ, ubi Cathedram tenuerat, & quo fuerat translatus, martyrium subiisse crediderit. Quin & gravis suspicio est, Hieronymum hæc deprompsisse ex quadam S. Pauli Vita Græca, quam ex Ms. Bavarico Latine excusam habes tomo 1 Januarii a pag. 603, quæque Hieronymianæ tam similis est, ut dubium non videatur, quin altera ex altera maximam partem concinnata fuerit.

[34] Porro Græcam Hieronymo præluxisse censuit ibidem Bollandus, [a S. Hieronymi] eo quod illius auctor Magni Antonii discipulum se fuisse insinuet, dum ait: Cum vixisset isthic (Paulus) annos septuaginta sex (mendum in numero hic latere monet Bollandus,) in alia eremo sese Antonius exercebat. Cum igitur ejus animo subiisset, ut ipsemet mihi narravit, neminem alium in interiori solitudine commorari &c. De eodem autem argumento sic scribit S. Hieronymus: Cum jam centum tredecim annos B. Paulus vitam cælestem in terris ageret, & nonagenarius in alia solitudine moraretur Antonius (ut ipse asserere solebat) hæc in mentem ejus cogitatio incidit, nullum ultra se perfectum monachum in eremo consedisse &c. Hinc, inquam, collegit Bollandus, Vitam Græcam, præluxisse Hieronymo, qui illud; Ut ipsemet mihi narravit, verterit in istud; ut ipse assere solebat. Jam vero ut ad propositum redeamus, Græcus ille scriptor Vitam Pauli sic inchoat: Vixit B. Paulus Decii & Valeriani temporibus, ortus in Ægypto ex inferiore Thebaïde, ea tempestate, qua Romæ martyrium subiit Cornelius. Simili etiam modo suam lucubrationem post Prologum Hieronymus exorsus est: Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine, felice cruore damnati sunt &c.

[35] Nemo non videt, alterum ex altero etiam quoad improprium loquendi modum depromptum esse; [testimoniis,] neque enim sub Decio aut Valeriano Cornelius martyrio coronatus est, sed sub Gallo & Volusiano, quemadmodum ipse Hieronymus in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum agnoscit. Itaque hæc S. Hieronymi auctoritas ad quemdam Magni Antonii discipulum recidet, qui in Thebaïdis eremo degens, in suprema S. Cornelii palæstra facile potuit errare. Unicum, quod contra Bollandum objici potest, est, quod ipse Hieronymus in Prologo testari videatur, Vitam Pauli ante se a nemine scriptam fuisse; ita enim ait: Igitur quia de Antonio tam Græco quam Romano stylo, diligenter memoriæ traditum est, pauca de Pauli principio & fine scribere disposui; magis quia res omissa fuit, quam fretus ingenio. Quomodo autem in media ætate vixerit, aut quos satanæ pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur. At dici potest, Hieronymum dumtaxat negasse, Pauli Vitam Romano stylo, uti Antonii fuerat, memoriæ traditam fuisse, ideoque id facere voluisse.

[36] Si cui tamen hæc responsio minus placeat, malitque cum Rosweydo credere, [& aliunde] Græcam Vitam ex Hieronymiana Latina potius concinnatam fuisse; nec sic tamen a vetustissimo Catalogo recedendum erit: ut enim S. Hieronymus de tyranno, sub quo Cornelius coronatus est, minus proprie scripsit, ita & de loco martyrii improprie loquie potuit, non tam Romam Carthagini, quam Romanam Cathedram Carthaginensi opponendo; quasi diceret, eodem die, quo S. Cornelius Romanæ Sedis Pontifex in Italia martyrio coronatus est, S. Cyprianum Carthaginensem episcopum Carthagine passum esse. Adde, quod sanctus doctor hujusmodi rerum adjuncta parum curaverit; cum de Centumcellensi illius exsilio in ipso Cornelio ne meminerit quidem, dixisse contentus: Rexit Ecclesiam annis duobus sub Gallo & Volusiano, cui ob Christum martyrio coronato successit Lucius. Interim certum est, Cornelium sub Decio Romæ sedere cœpisse, & sub Gallo ac Volusiano in exsilium Centumcellas pulsum esse.

[37] [petitis,] Quod de perpetua Romanæ Ecclesiæ traditione ait Schelstratius, nihil admodum urget. Quæ enim est illa traditio, nisi Martyrologia, Catalogo nostro recentiora? Imo vero quodnam Martyrologium seculo IX aut VIII vetustius vir eruditus producet, in quo S. Cornelius Romæ passus dicatur? Annuntiatur quidem ab antiquioribus Romæ; at nihil obest, quominus de cultu ipsi ibidem ob gestum olim Pontificatum, tumulatumque corpus, exhiberi solito accipiantur; uti certe nonnulla eorum de cultu S. Cypriani accipienda sunt, in quibus Sanctus hic una cum Cornelio Romæ in cœmeterio Callisti annuntiatur.

[38] [respondetur.] Quæ vero aut memoratis seculis posteriora sunt, non pluris sunt facienda quam Acta, ex quibus concinnata fuere. Nihil etiam urget Catalogus alter secundo loco ab Henschenio editus, qui nec antiquitate nec scriptionis accuratione priori comparandus est. Denique basilica, a S. Leone Magno super Sancti tumulum structa, docet quidem illius corpus seculo V Romæ jacuisse, sed eumdem ibidem passum esse, nec probat, nec confirmat: transferri enim antiquitus eo potuit, & re vera translatum fuisse arbitramur. De mortis genere, quo sanctus Pontifex sublatus est, hic non disputo, aptius de eo infra post ejusdem in Pontificatu gesta acturus, ne ordine præpostero tradantur: at de exsilii loco hic disserere oportuit, ut sublesta Actorum fides panderetur.

[39] [SS. Cerealis &c. non sunt passi cum S. Cornelio;] Ex hactenus dictis solvenda manet quæstio de viginti tribus vel quatuor, quos S. Cornelii Acta & Anastasius Bibliothecarius, quique his adhæsere, S. Cornelio in martyrio Socios adjungunt, & quorum baptismum ac cædem num. 5 & 6 ex Adonis Martyrologio, quibus Acta fere consonant, recitavimus. Enimvero cum sanctum Pontificem nec sub Decio, nec Romæ passum ostenderimus, necesse est, ut horum Martyrum historiam, qualis in memoratis Actis traditur, pariter rejiciamus. Verumtamen ob plurium Martyrologiorum minime contemnendam auctoritatem, ob eaque, quæ de sacris reliquiis, e Callisti cœmeterio extractis, infra dicemus, non dubitamus, quin sanctus aliquis Cerealis cum pluribus Sociis martyrio Romæ coronatus fuerit & in prædicto cœmeterio depositus. Quin & sanctos hosce Martyres sub Pontificatu Cornelii coronatus fuisse, & sic quidem, ut ejusdem socii vere dici possint ac debeant, omnino verisimile est.

[40] [verisimile tamen est, eos illius socios in confessione,] Etenim ex S. Cypriani epistola 57 constat, ingentem Romanorum numerum simul cum Pontifice suo Christum confessum esse. Epistolam hanc § XI recitabimus; interim unum tantummodo ex ea locum, unde id satis colligas, accipe. Quale fuit, inquit S. Cyprianus, sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi & Ecclesiæ suæ gaudium, ad pugnam, quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodiisse! Omnes enim constat venturos fuisse, si audire potuissent, quando accurrerit properanter & venerit, quisquis audivit &c. Ex hisce vero plurimos martyrii lauream consecutos fuisse, scribit S. Pacianus, Barcinonensis episcopus seculo IV, in epistola 2 ad Sympronianum, Habes, inquiens, ejus, (Cypriani) epistolas, quibus Cornelium, Urbis Episcopum … plurimis confessoribus, plurimis quoque martyribus ducem factum, & cum plurimis gloriosissime coronatum.

[41] Ex horum igitur numero fuisse potuit S. Cerealis miles cum conjuge sua Salustia, [& post martyrium in Callisti cœmeterio sepultos,] ceterisque Sociis viginti & uno, quos Beda vel Florus, Usuardus, Actaque a Schelstratio edita, & Romanum Martyrologium, promiscui sexus, Mss. vero nostra omnes milites fuisse referunt; quibus postremis consonare videtur Ado, qui cum milites una cum Cereali ac Salustia a S. Cornelio baptizatos prius commemorasset, viginti unum cum sancto Pontifice nec non Cereali ac Salustia cæsos narrat. Utrum tamen hi viginti ac tres, simul ac cum Cornelio comprehensi essent, an aliquo post tempore, capite plexi fuisse dicendi sint, incertum est. Primum placuit Papebrochio in Propylæo Maji pag. 34 *, ubi per conjecturam censet, Cornelium, jussu Galli cæsis, quos ille baptizarat, militibus Centumcellas in exsilium pulsum esse.

[42] Unde autem Actorum scriptor induci potuerit, ut crederet, [indeque errorem in Acta irrepsisse.] S. Cornelium una cum prædictis Martyribus Romæ coronatum fuisse, Papebrochius ibidem his verbis exponit: Quia autem corpus (sancti Pontificis) Romam (Centumcellis) translatum, eodem loco conditum fuit, ubi Cerealem & Socios antea tumulaverat B. Lucina (vel quiscumque alius;) factum videtur, ut, quorum fuit conjuncta confessio, ac deinde sepultura, eorum unus fuisse crederetur exitus, per martyrium uno die ac loco toleratum. Ita ipse valde probabiliter. Porro illorum Martyrum corpora in Romano S. Callisti cœmeterio reipsa tumulata fuisse, suadet S. Cerealis militis ac martyris corpus simul cum tribus aliis ex eodem cœmeterio extractum, ac deinde translatum Antverpiam, ubi in templo nostræ domus professæ honorifice deposita sunt, pieque coluntur, ut dicere modo aggredior.

[43] In insigni codice Ms., cujus involucrum argenteis deauratisque laminis compactum est, [S. Cerealis & aliorum corpora] inscripta sunt exemplaria instrumentorum authenticorum de sacris reliquiis, quas ecclesia nostræ domus professæ religiose complectitur. Inter cetera autem unum recensetur de sacris corporibus SS. Fortunati, Cyrini, Innocentii, & Cerealis martyrum. Confectum est hoc instrumentum a Matthæo Sorcio, publico notario Capitolino, & ut tali ab Almæ Urbis conservatoribus comprobato, signatumque est die XXIV Novembris anni MDCXXII. In eo testatur laudatus notarius, excellentissimum dominum Joannem Fernandez Pacheco, Marchionem Villenæ, pro rege Catholico apud Paulum V Papam tum temporis oratorem, anno 1606, die V Septembris, ab eodem Pontifice Apostolicas litteras impetrasse, quarum vigore nonnulla Sanctorum corpora ex pluribus Urbis cœmeteriis seu cryptis die X ejusdem mensis fuere extracta.

[44] Huic rei se cum Hieronymo Marchetto, pariter notario, [ex eodem cœmeterio accepta,] adfuisse, petitaque de iisdem corporibus instrumenta confecisse, Matthæus Sorcius testatur. Deinde subdit: Inter quæ corpora fuerunt etiam extracta infrascripta, me notario præsente … corpus S. Fortunati, corpus S. Innocentii subdiaconi, corpus S. Cyrini & corpus S. Cærealis, qui pro fide Christi omnes martyrium subierunt &c. Quæ omnia supra nominata corpora fuerunt extracta ex cœmeterio S. Calisti extra Urbem &c., nunc autem dono data a domino Antonio Corbo, qui fuit unus ex dictis extractoribus, pervenerunt ad manus admodum R. patris Jacobi Tirini Societatis Jesu &c.

[45] [& domui professæ Antverpiensi] In eodem codice exstat & aliud instrumentum contractum ex litteris patentibus illustrissimi domini Joannis Malderi, Antverpiensis episcopi, prædictas ac nonnullas alias Sanctorum reliquias approbantis, ex quo ad argumentum nostrum spectantia eisdem verbis huc transfero. Joannes Malderus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Antverpiensis. Omnibus & singulis has visuris salutem in Domino. Proposuit nobis R. P. Joannes de Tollenare, præpositus domus professorum Societatis Jesu in hac civitate Antverpiensi, quatenus eidem domui a variis personis fide dignis plurimorum Sanctorum reliquiæ pridem sunt donatæ, quæ in eadem domo asservantur, inter quas sunt:…

Sancti Cerealis mart. militis corpus,
Sancti Cyrini mart. militis corpus,
Sancti Fortunati mart. militis corpus,
Sancti Innocentii mart. Subdiac. corpus.

[46] [Societatis Jesu donata,] Hæc corpora extracta fuere cum venia sanctissimi domini nostri Pauli V, donata a Domino Antonio a Corbi, qui fuerat unus ex extractoribus, ut patet ex instrumento notoriali, dato XXIV Novembris MDCXXII, apposito sigillo, filo ex auro & bysso confecto. Cumque supra nominatus P. Præpositus desiderans, ut prædictæ omnes reliquiæ eo, quo decet, honore & cultu venerarentur, a nobis postulaverit, ut easdem recognosceremus, ac ut populo venerandæ exponi possent, concederemus; nos pro munere nostro iis libenter intenti, per quæ Christi fideles ad imitationem & debitam Sanctorum cum Christo regnantium cultum incitentur, RR. DD. S. Theol. licentiatis, Zegero van Honsum, canonico & pœnitentiario ecclesiæ nostræ cathed., & Petro Coens, item canonico ejusdem ecclesiæ, specialem dedimus commissionem, ut supra nominatas reliquias, ac memorata diplomata & munimenta inspicerent & diligenter examinarent.

[47] [& publicæ venerationi ibidem exposita,] Postquam autem ab iisdem debite fuimus informati, supradicta omnia, prout inferuntur, vera esse & syncera; censuimus, supra nominatas reliquias tamquam veras & genuinas habendas esse, iisdemque eum cultum & venerationem deferendam, quæ hujusmodi sacris pignoribus merito debetur, ac in Ecclesia Catholica semper adhibita fuit; adeoque ut in diœcesi nostra populo venerandæ publice exponi possint, concedimus per præsentes. In quorum fidem &c. Datæ autem notantur hæ litteræ anno 1625 die XXX Octobris. Huc usque illustrissimus Malderus in laudato instrumento.

[48] [forte sunt] Observandum porro est, corpus S. Cerealis, ex Callisti cœmeterio acceptum, diserte dici esse Cerealis martyris militis, eodemque Martyris ac militis titulo SS. Cyrinum & Fortunatum, Innocentium vero martyris ac subdiaconi appellari; unde statuendum videtur, memorata corpora cum inscriptione cujusque nominis, ac muneris olim gesti, inventa fuisse, & in litteris patentibus, illustrissimo Maldero exhibitis, expressa, licet militam titulus in compendio instrumenti num. 44 recitati non legatur, ex librarii incuria, aut brevitatis causa forsitan prætermissus. Præterea suspicionem impositi illis post exhumationem nominis, uti sæpe fieri assolet, a duobus prioribus, Cereale scilicet ac Cyrino, removent ipsa nomina, cum propria sint, non appellativa; hæcque, non illa, Sanctis anonymis soleant imponi, ut apud Sanctissimum Dominum nostrum Benedictum XIV in insigni suo Opere de Beatorum canonizatione ac Servorum Dei beatificatione, lib. 4, part. 2, cap. 28, a num. 15 videre est.

[49] De Fortunato potest quidem esse suspicio; attamen eo nomine reipsa potuit appellari; [prædictorum martyrum.] deinde saltem cum militis titulo sacrum ejusdem corpus inventum fuisse dicendum est: neque enim solet Sanctis anonymis una cum nomine munus aliquod adscribi. An ex eorumdem numero etiam fuerit S. Innocentius subdiaconus, & an istud ipsi nomen proprium sit, an postea inditum, non disputo; neque etiam certo ausim asserere, SS. Cerealem, Cyrinum ac Fortunatum, de quorum sacris corporibus modo egimus, S. Cornelii in confessione fidei socios fuisse: id enim unum ostendere volui, sanctum aliquem Cerealem militem in cœmeterio Callisti repertum esse, qui forte is ipse fuit, quem Acta in eo cœmeterio sepultum perhibent simul cum sociis, inter quos potuere SS. Cyrinus & Fortunatus milites, nec non Innocentius subdiaconus numerari; nam ut hosce promiscui sexus fuisse referunt, ita nec ejusdem omnes muneris fuisse affirmant.

[50] Ceterum ex eodem Ms. codice ecclesiæ nostræ habemus, [Eorumdem solemnis elevatio & cultus ibidem.] memorata Sanctorum pignora anno Christi 1655, die XXV Julii simul cum aliis octo sacris corporibus solemnissimo ritu elevata, & in suis quæque loculis seu thronis, per ecclesiæ ambitum ex marmore variegato eum in finem elaboratis, deposita fuisse. Prætereo festivitatis pompam, quæ ingenti cum magnificentia, quæ ibidem describitur, maximoque cum populi e vicinis locis confluxu celebrata est, solemni præsertim supplicatione, in qua, comitante illustrissimo domino Mario Ambrosio Cappello, Antverpiensium episcopo, cum amplissimo cathedralis ecclesiæ canonicorum capitulo, memoratæ reliquiæ ex eadem cathedrali divæ Virginis ecclesia per urbem delatæ & in prædicta domus professæ nostræ ecclesia, ut diximus, collocatæ fuerunt. Conflagravit quidem hæc ecclesia nostra anno 1718, verum memorata Sanctorum pignora, flammis subducta, & per restauratæ ecclesiæ ambitum denuo deposita, etiam hodiedum pie coluntur.

§ IV. S. Cornelii patria Romana: acta ante Pontificatum: ejusdem ad illum assumptio post diuturnam sanctæ Sedis vacationem.

[Sanctus patria Romanus, patre, ut fertur, Castino genitus,] Vulgatis S. Cornelii Actis maximam partem rejectis, superest, ut ejusdem præclare gesta ex melioribus monumentis, ac ipsius præsertim sanctique Cypriani ultro citroque missis epistolis colligamus. Utemur autem editione Veneta anni 1728, recensente Stephano Baluzio & post hunc quodam monacho Benedictino Congregationis S. Mauri; quod semel hic monuisse sufficiat. Cornelium natione Romanum, ex patre Castino natum esse scribit Anastasius Bibliothecarius, vel quisquis illi præivit; cui etiam nonnulla Actorum apographa, & quoad Romanam patriam etiam Catalogus Romanorum Pontificum, e serenissimæ reginæ Sueciæ bibliotheca ante tom. 1 Aprilis ab Henschenio editus, consentiunt. Forte igitur fuerit e celeberrima illa inter Romanas familias gente Cornelia progenitus, ut Franciscus Blanchinus censuit (ex Cornelii, arbitror, vocabulo) in Notis historicis ad laudatum Bibliothecarium.

[52] [omnibus sacris Ordinibus initiatus, cum cetero clero,] Illum per omnes ecclesiasticos Ordines, insigniaque in Ecclesiam merita ad supremi Pontificatus apicem ascendisse, irrefragabilis testis est S. Cyprianus, in epist. 52 ad Antonianum sic scribens: Quod Cornelium, carissimum nostrum, Deo & Christo & Ecclesiæ ejus, item consacerdotibus cunctis, laudabili prædicatione commendat; non iste ad Episcopatum subito pervenit, sed per omnia ecclesiastica officia promotus, & in divinis administrationibus Dominum sæpe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. Ex his habemus quidem, S. Cornelium ante aditum Pontificatum Romano clero adscriptum, variisque ecclesiasticis muniis clarissime functum esse, at ejusdem gesta a nemine recensita reperimus. Attamen cum e Romano clero fuerit, haud dubie ad ipsum spectat pars, & fors non minima, eorum, quæ clerus ille, S. Petri Cathedra per Fabiani martyrium vacante, in calamitosa illa Ecclesiæ tempestate egregie præstitit, & quorum aliqua propterea hic recensebimus, cetera in S. Cypriani gestis, hoc ipso die illustrandis, relaturi.

[53] [in persecutione Decii, sancta Sede vacante,] Decius, Philippis patre filioque cæsis, potitus imperio, vix prius regnandi quam Ecclesiam Dei persequendi fecit initium, & quasi hujus rei gratia provectus esset ad illud principale fastigium, furere protinus contra Deum cœpit, ut loquitur Lactantius cap. 4 de Mortibus persecutorum. Quamquam vero communi in omnes Christianos odio ageretur, atrociori tamen in Dei ministros furebat, e quorum numero post occisum S. Fabianum Pontificem, etiam S. Moysem & Maximum presbyteros, ac Nicostratum diaconum carceri mancipavit. Hic erat Ecclesiæ status, dum illius per Fabiani cædem viduatæ curam Romanus clerus suscipiens, omnes vigilantissimi pastoris partes explevit, donec novus Pontifex crearetur. Exstant variæ inter Cyprianicas epistolæ, ex quibus perspicuum est, quanto zelo clerus ille non modo Romanam diœcesim, sed & Carthaginensem, aliasque curarit. Juverit aliquod hujus rei specimen exhibuisse.

[54] [Ecclesiam ingenti cum zelo] Audierant, S. Cyprianum, qui martyrii coronam in aliud tempus prudenter differens, sese ecclesiæ suæ utilitati servabat, in spontaneum exsilium secessisse; ignarique, qua id ipse mente fecisset, & quantum etiam absens suo gregi per litteras consuleret; suarum partium esse putarunt, Carthaginensem clerum officii commonere, suoque exemplo cohortari ad vices pastoris intrepide obeundas, ne quid detrimenti ex illius absentia grex pateretur. Itaque epistolam, quæ inter Cyprianicas secunda est, ad laudatum clerum transmisere, in qua post expositas boni pastoris partes, malique mores, hæc aiunt: Nolumus ergo, fratres dilectissimi, vos mercenarios inveniri, sed bonos pastores; cum sciatis, tum non minimum periculum incumbere, si non hortati fueritis fratres nostros stare in fide immobiles, ne in præceps euntium ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas.

[55] [& solicitudine] Nec enim solum verbis vos hortamur, sed discere poteritis a pluribus, a nobis ad vos venientibus, quoniam ea omnia nos, Deo adjuvante, & fecimus & facimus cum omni sollicitudine & periculo seculari, ante oculos plus habentes timorem Dei & pœnas perpetuas, quam timorem hominum & brevem injuriam; non deserentes fraternitatem, & hortantes eos stare in fide, & paratos esse ire cum Domino. Sed & ascendentes ad hoc, quod compellabantur (puta, sacrificandum,) revocavimus. Ecclesia stat in fide, licet quidam terrore ipso compulsi, sive quod essent insignes personæ, sive apprehensi timore hominum, vererentur; quos quidem separatos a nobis non dereliquimus, sed ipsos cohortati sumus & hortamur agere pœnitentiam, si quo modo indulgentiam poterunt recipere ab eo, qui potest præstare; ne, si relicti fuerint a nobis, pejores efficiantur.

[56] Videtis ergo, fratres, quoniam & vos hoc facere debetis, [curat.] ut etiam illi, qui ceciderunt, hortatu vestro corrigentes animos eorum, si apprehensi fuerint iterato, confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere: & alia, quæ incumbunt vobis, quæ etiam & ipsa subdidimus; ut si, qui in hanc tentationem inciderunt, cœperint apprehendi infirmitate, & agant pœnitentiam facti sui, & desiderent communionem, utique subveniri eis debet; sive viduæ, sive clenomeni, qui se exhibere non possunt, sive hi, qui in carceribus sunt, sive exclusi de sedibus suis, utique habere debent, qui eis ministrent. Sed & catecumini, apprehensi infirmitate, decepti esse non debebunt, ut eis subveniatur. Et, quod maximum est, corpora martyrum aut ceterorum si non sepeliantur, grande periculum imminet eis, quibus incumbit hoc opus agere. Ut vero hæc epistola sua etiam aliis prodesset, in calce rogant, ut eam quaquaversum transmittant, aut saltem per nuntios vel litteras, quos possunt, admoneant, ut stent fortes & immobiles in fide. Hæc ipsi, quæ huc transferenda censui, quia dubium non est, quin Sanctus noster in divinis administrationibus, teste Cypriano, Dominum sæpe promeritus, magnam hujus zeli ac sollicitudinis partem sibi vendicaverit.

[57] Pergebat interim excitata persecutio, urgente Decio, [Multi in ea persecutione lapsi,] per Romanum imperium sævire, magnamque non modo corporum, sed & animarum stragem edebat. Quæ quidem quanta fuerit, ex altera ejusdem Romani cleri epistola, 31 inter Cyprianicas, ad ipsum Cyprianum data licet colligere. Aspice, inquit, totum orbem pœne vastatum, & ubique jacere dejectorum reliquias & ruinas; & idcirco tam grande expeti consilium (ad medendum lapsis) quam late propagatum videtur esse delictum. Similiter Moyses, Maximus & Nicostratus, ceterique Romani confessores, vocant illud grande delictum & per totum pœne orbem incredibili vastatione grassatum. Sed & S. Cyprianus lib. de Lapsis multorum in Africa ignavam perfidiam deplorat, & S. Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ, cap. 41, similes Alexandrinorum lapsus exponit.

[58] Ex lapsorum tamen numero non pauci perfidiam exosi, [quorum causa ab eodem clero] ad Ecclesiæ pacem admitti flagitabant; & in Africa quidem ex temeraria quorumdam presbyterorum confessorumque indulgentia, contra Ecclesiasticæ ejus temporis disciplinæ vigorem, eam sine debita pœnitentia sibi vendicare nitebantur, ut S. Cyprianus in variis epistolis acerbe conqueritur. De eodem argumento idem sanctus antistes ad Romanos scripsit, qui ipsi per epistolas 30 & 31 responderunt, placere sibi, quæ ipse prudenter egerat; lapsos ad pœnitentiam cohortandos esse, donec per maturum examen de cujusque causa statueretur: ceterum sibi fixum ratumque esse in re tanta nihil præterea decernere, donec novus Pontifex electus esset.

[59] [prudenter tractata est.] Quamquam nobis, inquiebant, differendæ hujus rei necessitas major incumbat, quibus post excessum nobilissimæ memoriæ viri Fabiani nondum est Episcopus propter rerum & temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur, & eorum, qui lapsi sunt, possit cum auctoritate & consilio habere rationem. Et rursum: Cujus temperamenti (severitatis ac indulgentiæ) moderamen nos hic tenere quærentes, diu, & quidem multi, & quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis & appropinquantibus, & quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem Episcopi nihil innovandum putavimus; sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus, ut interim, dum Episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum, qui moras possunt dilationis sustinere, causa teneatur.

[60] [Sedes Apostolica] Incommoda sane accidebat Ecclesiæ tam calamitoso tempore viduitas; verum huic benignissimus Deus tandem prospexit, deditque Pontificem tanto oneri parem, sanctum scilicet Cornelium, de cujus Pontificatus initi tempore apud eruditos nonnulla est dissensio. Catalogus Pontificum ex bibliotheca serenissimæ reginæ Sueciæ, ab Henschenio editus, Romanam Cathedram tantummodo sex a S. Fabiani martyrio dies vacasse notat, manifesto errore & ab omnibus agnito: ita enim jam a XXVI Januarii anno 250 ad eam evectus fuisset Cornelius, quod ex dicendis admitti neutiquam potest. In Catalogo multo vetustiori apud eumdem Henschenium nihil quidem de vacationis tempore memoratur, sed de Cornelio sic legitur: Cornelius annos duos, menses tres, dies decem, a consulibus Decio II & Decio, usque Gallo & Volusiano.

[61] [ultra 4 menses,] Hisce presse inhærens Henschenius in Diatriba præliminari ad memoratos Pontificum Catalogos tom. 1 Aprilis præfixa, S. Cornelii ordinationem post quatuor mensium & quindecim circiter dierum sanctæ Sedis vacationem, circa IV Junii anno 250 collocat, ad quem annum diemque deducunt calculi per annos 2, menses 3, dies 10 a XIV Septembris, quo Sanctum obiisse nobiscum statuit, ordine retrogrado initi. Ejusdem opinionis est Franciscus Blanchinus in Notis chronologicis ad Bibliothecarium, ubi Papebrochium arguens, quod collegæ sui sententiam deseruerit, inter cetera pag. 197 refert veterem inscriptionem, in basilica S. Pauli antiquæ picturæ subjectam, in qua totidem annos, menses ac dies in Pontificatu ipsi attribui opinatur, ut § 12 dicturi sumus.

[62] [post S. Fabiani necem,] Verum ab hac Henschenii sententia Papebrochius, ut insinuavi, in Conatu Chronico-historico ad Catalogos Pontificum pag. 33 * in Propylæo Maji recessit, & cum Eminentissimo Baronio, eruditoque Schelstratio censuit, sanctæ Sedis vacationem tam exiguo mensium spatio non posse concludi; quemadmodum etiam utrique Pagio, Tillemontio, aliisque visum est. Horum omnium ratio est, quod, quæ a clero Romano, vacante Sede, in Cyprianicis epistolis gesta leguntur, annum facile exigere videantur, ut & nos in ejusdem Cypriani Actis dicturi sumus. Accedit & altera ratio non minus urgens ex tempore, quo S. Moyses & socii Romano carceri inclusi, detentique fuere, quoque S. Cyprianus suas ad illos litteras, & hi ad ipsum responsorias dedere.

[63] De hisce confessoribus ita habet primarius Pontificum Catalogus apud Henschenium: [imo integro anno] Post passionem ejus (S. Fabiani) Moyses & Maximus presbyteri & Nicostratus diaconus comprehensi sunt, & in carcerem missi. Eo tempore supervenit Novatus ex Africa, & separavit de Ecclesia Novatianum, & quosdam confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses undecim, dies undecim. De eorumdem diuturno carcere etiam meminit S. Cyprianus epist. 15 ad illos ipsos etiam tum in carcere vinctos data; Eant nunc, inquiens, magistratus, & consules sive proconsules, annuæ dignitatis insignibus & duodecim fascibus glorientur. Ecce dignitas cælestis in vobis honoris annui claritate signata est, & jam revertentis anni volubilem victricis gloriæ diuturnitate transgressa est. Illuminabat mundum sol oriens & luna decurrens; sed vobis idem, qui solem fecit & lunam, majus in carcere lumen fuit… Per vicissitudines mensium transmeavit hibernum: sed vos inclusi tempora hiemis persecutionis hieme pensabatis.

[64] Similia de vere ac æstate in carcere traductis locutus, [& aliquot mensibus] de autumno subdit: Nec deest autumno ad munera fungenda * temporis gratia spiritualis. Vindemia foris premitur, & profutura poculis, in torcularibus uva calcatur: vos de Domini vinea pingues racemi, & jam maturis fructibus botri, pressuræ secularis infestatione calcati, torcular vestrum, carcere torquente, sentitis … Sic apud servos Dei annus evolvitur. Hæc Cyprianus; ex quibus liquet primo, eam epistolam scriptam esse, dum confessores jam anno integro, aut certe paulo minus in carcere perdurassent, in quem hiemali tempore eos conjectos fuisse satis clare insinuavit, dum ab illa anni tempestate eorumdem in carcere incommoda laudare exorsus est. Liquet secundo, eamdem epistolam non nisi anno 251 ineunte, aut 250 jam multum provecto scribi potuisse; alioqui enim dicendi essent confessores, imperantibus Philippis, comprehensi esse, quod nemo admiserit.

[65] Jam vero, ut ad propositum veniamus; certum est, [usque in annum 251 vacasse] Romanam Cathedram, dum ista scriberet Cyprianus, adhuc vacasse. Id enim omnino persuadet altum de suffecto Cornelio in ea silentium, cujus ordinatio Cyprianum certe latere non potuisset, si hæc, ut adversarii volunt, jama die IV Junii anni 250 contigisset. Nulla pariter de sancto Pontifice fit mentio in ejusdem Cypriani epistola 25 ad prædictos confessores pariter scripta; nec in horum ad illam vel ad ambas responsoria, quæ inter Cyprianicas 26 est. Hisce argumentis negativis, quæ in hujusmodi casibus, & sub similibus adjunctis, magnam vim habent, adjungo & aliud positivum.

[66] Ex dicendis patebit, S. Cyprianum e spontaneo secessu suo jam reducem, [probatur.] concilium Carthagine celebrasse, quando nuntii de S. Cornelii electione ad Pontificatum eo advenerunt. Secesserat autem Cyprianus anno 250 ineunte, nec nisi post unius anni ac aliquot mensium spatium Carthaginem reversus est, ut liquet ex ejusdem epistola 40 ad plebem suam circa festum Paschæ data, in qua ait: Non suffecerat exsilium jam biennii, & a vultibus atque ab oculis vestris lugubris separatio! ubi tamen biennium inchoatum, non completum accipiendum esse, in ejusdem Sancti Actis ostendemus. Rediit igitur Carthaginem Cyprianus anno 251 sed non nisi post Pascha, ut ex eadem epistola habemus, eodemque ibidemque concilium celebrante, nuntii de recens suffecto in Romanam Cathedram Cornelio appulere; atque adeo ejusdem sancti Pontificis ordinatio ad IV Junii anni 250 referri non potest.

[67] [Respondetur] Ad primum argumentum, quod a Romani cleri tempore interpontificii gestis desumpsimus, respondet Blanchinus, satis expeditum fuisse Romam inter & Carthaginem litterarum commercium, ut a XX Januarii, quo Fabianus e vivis sublatus est, usque ad IV Junii, litteræ quatuor, totidemque responsoriæ, ultro citroque mitti potuerint. Sit ita sane: verum non ab impedito litterarum commercio, locorumve distantia, sed a rebus tam Romæ, quam Carthagine, sancta Sede vacante gestis, auctores, quos laudavimus, argumentantur, rati hisce plus quam quatuor mensium spatium impendi debuisse, & re vera impensum esse, in S. Cypriano ostendemus.

[68] [ad quasdam rationes] Difficultatem, quam ex diuturno confessorum carcere repetiimus, sibi pariter objicit Blanchinus; sed facile, inquit, respondemus, si mensium numerus supponatur in Catalogo non vitiatus, Moysis carcerem iteratum intelligi oportere per aliquot menses persecutionis Decii ante mortem Fabiani, qui potiorem numeri partem constituant; & unius & alterius post, qui compleant summam mensium undecim & dierum totidem. Constat enim ex Cæcilio (Lactantio) de Mortibus persecutorum, Decii persecutionem inchoasse a suscepto per eumdem imperio… Cum itaque paulo post initium anni æræ Christianæ CCXLIX viderimus imperium Decio fuisse delatum, & ipse protinus furere contra Deum cœperit, veros ejus cultores insectando, potuit quoque Moyses cum sociis carceri mancipari per octo vel novem menses ante martyrium Fabiani.

[69] [pro opposita opinione productas.] Hæc Blanchinus: cui ego æque facile respondeo, illam Moysis sociorumque ante Fabiani obitum in carcerem conjectionem contra ejusdem Catalogi assertum gratis reponi; iterationem vero carceris, adversari S. Cypriano in epistola num. 63 & seq. relata, ubi manifeste supponit, eos per quatuor circiter anni tempestates, non interrupta captivitate, durasse. Quod ad mensium numerum pertinet, si is vitiatus sit, ex eadem Cypriani epistola dicendus est defectu potius quam augmento laborare. Nihil etiam ex Lactantii verbis sibi habet Blanchinus: nam quocumque anni 249 tempore Decius ab exercitu acclamatus sit imperator, non nisi post Philippi cædem, id est, non nisi eo anno exeunte aut multum provecto Roma potitus est; sed neque necesse fuit, Moysem cum sociis eo ipso anno carceri mancipari, ut Decius, adeptus imperium, contra Deum protinus cœpisse furere, a Lactantio dici potuerit. Ad veterem inscriptionem num. 61 a Blanchino laudatam, § 12 respondebimus.

[70] [Error Catalogi] Credimus itaque S. Cornelium anno 251 Pontificem ordinatum esse, idque ipsum per adscriptos consulatus docet vetustissimus Henschenii Catalogus, correcto errore, quem in eum irrepsisse, ostendemus. Quippe in eo dicitur Cornelius sedisse a consulibus Decio II & Decio: secundus autem Decii patris consulatus spectat ad annum 250; sed in eo non Decium filium, sed Gratum collegam habuit; prout in emendatioribus Fastis legitur, & ipse Catalogi auctor agnoscit in Fabiano, quem Decio II & Grato passum scribit. Annus vero Christi 251 in iisdem Fastis signatur consulibus Decio III & Decio: cum itaque in Catalogo Cornelius utroque Decio consulibus sedere cœpisse dicatur; patet in numero consulatus Decii senioris mendum esse, & pro II scribendum esse III.

[71] Quam facile autem in apographa erronei numeri irrepant, [in adscripto II & IV consulatu Decii] quotidiana docet experientia; & vel hinc patet, quod in eodem exemplari, in quo Henschenius legit Decio II & Decio, Ægidius Bucherius, qui illud a Bollando commodatum prior edidit, legerit Decio IV & Decio. Posteriori modo etiam habent Cuspinianus & codex Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, a laudato Schelstratio post dissertationis 3 caput 9 vulgatus; quem tamen ibidem cap. 2, non magis quam Henschenii exemplar, ipsum autographum esse præmonuerat. Ceterum Decius IV consulatum numquam gessit, ideoque neque hæc lectio admittenda est. At vero Onuphrius Panvinius Commentario in lib. 2 Fastorum ad annum Urbis 1004 testatur, Decio III & Decio, legi in Vita S. Cornelii, cujus auctorem Damasum laudat; per quam quidem Vitam videtur hunc ipsum catalogum designare, qui Damasi aliquando creditus est ob duas epistolas, quæ sub hujus sancti Pontificis, sanctique Hieronymi nomine exstant, sed inter spurias nunc reputantur, & de quibus Papebrochius in Propylæo Maji, pag. 3 in Apparatu Henschenii, num. 9, & Schelstratius Antiq. illust. tom. 1, dissert. 3, cap. 3 consuli potest.

[72] Negat quidem laudatus Schelstratius cap. 2, [corrigitur ex aliis monumentis.] hunc Catalogum Panvinio præluxisse, quia, ut inquit, in Indice librorum & Actorum Mss., quibus is usus fuit, qui exstat in Bibliotheca Vaticana, nulla illius fit mentio; sed solum citantur “Pontificum Romanorum Vitæ Damasi Papæ, Anastasii & Guilielmi S. R. E. bibliothecariorum, Pandulfi Pisani & recentiorum auctorum:” a quibus Onuphrius putavit conscriptum fuisse Librum Pontificalem. Sed ubi, quæso, in eo libro Pontificali ad Cornelii periodum Decius III & Decius consules leguntur? Certe ne apud ipsum quidem Schelstratium in eodem Opere. Per Damasum igitur in Vita Cornelii aliud quidpiam, quam dictum Librum Pontificalem designavit Panvinius, & verisimilius hunc ipsum Catalogum, ut etiam suspicatus fuit Henschenius in Apparatu ejusdem Opusculi, quem Schelstratius propterea erroris perperam arguit.

[73] Paucis præterea hic observo, hallucinatum fuisse Tillemontium, [Tillemontii hallucinatio observatur,] dum Nota 1 in S. Cornelio ex verbis Henschenii, quem more suo Bollandum vocat, male intellectis credidit, illi visum fuisse pro Decio filio, legendum Grato. Verum hallucinationem illius locus, quem laudat, ante tom. 1 Aprilis, pag. XXVI, num. 66 manifestam facit. Henschenii verba accipe: Videtur S. Cornelius creatus circa IV Junii anni CCL… Primo autem Sedis anno inceperunt sequentem annum citati consules Decius Augustus secundo & Q. Etruscus Cæsar, ejus filius, & anno sequente CCLII fuerunt consules Gallus & Volusianus. Nihil itaque aliud hic dixit Henschenius, quam utrumque Decium annum 251, dum primus Cornelii in Pontificatu annus etiam curreret, suo consulatu aperuisse; sed ante eum jam sedisse Cornelium; quod tamen postremum, uti & secundus ad illum annum Decii consulatus, ex dictis admitti non potest. Ceterum laudatus Blanchinus frustra persuadere conatur, utriusque Decii consulatum anno 250 affigendum esse, patre secundum, eumque ordinarium filio suffectum per Grati cessionem gerente.

[74] Quod ad tempus ordinationis ejus ulterius attinet, auctores ex S. Cypriani litteris passim colligunt, eam post Pascha, quod anno CCLI in XXIII Martii incidit, reponendam esse; nec posse tamen in annum nimis provectum differri, quia illius mense Novembri Decius periit, [Ordinatus est S. Cornelius anno 251,] sub quo Cornelium notabili tempore sedisse, idem S. Cyprianus epist. 52 testatur verbis, quæ num. 18 recensuimus. Uterque Pagius, alter in Critica Baronii ad annum 251, num. 19, alter in Breviario Romanorum Pontificum, & Pearsonius in Annalibus Cyprianicis, diem IV Junii anni 251 assignant, quam sententiam tamquam probabiliorem Tillemontius etiam amplectitur. Nituntur hi vetustissimo Catalogo sæpe laudato, in quo si pro annis duobus sedis unum substituas, ut faciendum esse ostendemus, huncque cum mensibus tribus, ac diebus decem a die XIV Septembris anni 252, quo Sanctus obiisse creditur, subtrahas, ad prædictum Junii diem pervenitur.

[75] [probabiliter die 4 Junii.] At Baronius tom. 1 Annalium ad an. 254, num. 46 mavult ordinationem illam ad mensem Aprilem referre, quia concilium Carthaginense, quod Cyprianus in epist. 55 Idibus Maji celebratum scribit, illa posteriorem credit: verum concilium illud anno 252 primum coactum fuisse, in S. Cypriano dicemus. Circa eumdem mensem eam pariter statuit Schelstratius Antiq. illust. dissert 2, cap. 6; Papebrochius vero etiam diem XXVII determinat; sed ex conjectura, in auctoritate Catalogi secundi, quam debilem plane ille ipse agnoscit, fundata. Cum enim in memorato Catalogo Romana Cathedra post Fabiani cædem dies sex vacasse dicatur, Papebrochius illis annum unum ac menses tres, quos perperam omissos ait, adjiciens, atque ita a Fabiani obitu, sive a XX Januarii anni 250 progrediens, ad memoratum Aprilis diem pervenit. Mihi autem hæc Papebrochii conjectura nimis debilis apparet, ut probabilem credam; maloque cum prioribus Cornelii ordinationem circa IV Junii referre; quamquam nec hanc opinionem certam putem.

[76] [Tam diuturnæ vacationis causa exponitur.] Mirabitur forsitan lector tam diuturnam Sedis vacationem: causam assignat clerus Romanus in epistola num. 59 relata rerum & temporum difficultates. Furebat scilicet contra Deum Decius, ut loquitur Lactantius num. 53, tantoque odio in illius ministros, ac præsertim Romanæ Ecclesiæ agebatur, ut, S. Cypriano in epist. 52 ad Antonianum teste, Sacerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur, & multo patientius & tolerabilius audiret, levari adversus se æmulum principem, quam constitui Romæ Dei Sacerdotem. Hoc furore abreptus S. Fabianum Pontificem die XX Januarii anno 250 e medio sustulerat, sanctumque Moysem presbyterum aliosque aliquot e Romano clero carceri manciparat, ut supra dictum jam est, & haud dubie etiam reliquis ejusdem Ecclesiæ ministris eliminandis invigilabat. Quid mirum igitur, si laudatus clerus iniquitati temporis nonnihil cedendum ratus, novi Pontificis electionem, quam Decium impotenti animo laturum non ignorabat, prudenter distulerit, donec suscitatæ persecutionis vehementia aliquantum remitteret.

[Annotata]

* al. fundenda

§ V. Occasio eligendi Pontificis: Cornelii virtutes & præclara electio: Novati ac Novatiani notitia: schismatis ab his suscitati causa, modus ac tempus.

[Probabile est, rebellionem Prisci vel Valentis] Cornelii Pontificatus exordio ad annum 251 & probabiliter ad diem IV Junii relato, ordinationis illius modum, quæque eam subsecuta fuere, exponamus. Joannes Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 251, num. 5, aliique suspicantur, Romanos opportunitate, quam absentia Decii, bello Macedonico contra Lucium Priscum distenti, ipsis fecerat, usos fuisse ad successorem S. Fabiano in Romana cathedra tamdiu viduata substituendum. De hac Decii expeditione Sextus Aurelius Victor in Cæsaribus ita meminit: Per eos dies Lucio Prisco, qui Macedonas præsidiatu regebat, delata dominatio Gothorum concursu, postquam, direptis Thraciæ plerisque, illo pervenerant. Qua causa Decio, quam potuit maturrime Roma digresso, Julius Valens cupientissimo vulgo imperium capit: verum utrique mox cæsi, cum Priscum nobilitas hostem patriæ censuisset.

[78] Hæc eorum opinio mihi admodum verisimilis apparet; [opportunitatem Pontificis eligendi dedisse.] nam ex hujusmodi rerum perturbatione natum erat, persecutionem nonnihil mitigari, dum urgentior cura tyranni, ejusque ministrorum animos alio averteret, uti eam in Africa circa id tempus re vera sopitam fuisse, ex S. Cypriani epist. 52 discimus, ac simile quid Romæ factum colligimus ex ejusdem Sancti epist. 51, in qua confessores, quos post S. Fabiani martyrium carceri inclusos fuisse supra diximus, de carcere prodeuntes schismaticus & hæreticus error excepisse dicitur; videlicet dum mortuo jam Moyse eorumdem socio, in Novatiani schisma, ejusque sacrilegam ordinationem consensere, quod initio Pontificatus Cornelii factum videbimus. Huc etiam faciunt laudatæ epist. 52 verba: Cornelium sedisse intrepidum Romæ in Sacerdotali cathedra eo tempore, cum tyrannus … multo patientius audiret, levari adversus se æmulum principem, quam constitui Romæ Dei Sacerdotem. Hæc enim non incommode ita accipi possunt, quasi Decius eodem fere tempore S. Cornelii ordinationem ac Lucii Prisci, vel Valentis tyrannidem intellexisset.

[79] Porro de legitima Cornelii electione, ejusque dignis summo Pontifice virtutibus, [Cornelius per omnes ordines promotus, invitus] loco mox citato ad Antonianum hæc scribit Cyprianus: Venio jam nunc, frater carissime, ad personam Cornelii collegæ nostri, ut Cornelium nobiscum verius noveris, non de malignorum & detrahentium mendacio, sed de Domini Dei judicio, qui eum Episcopum fecit, & coëpiscoporum testimonio, quorum numerus universus per totum mundum concordi unanimitate consensit. Nam quod Cornelium, carissimum nostrum, Deo & Christo & Ecclesiæ ejus, item consacerdotibus cunctis laudabili prædicatione commendat, non iste ad Episcopatum subito pervenit, sed per omnia Ecclesiastica officia promotus, & in divinis administrationibus Dominum sæpe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. Tum denique Episcopatum ipsum nec postulavit, nec voluit, nec, ut ceteri, quos arrogantiæ & superbiæ suæ tumor inflat, invasit; sed quietus alias & modestus, & quales esse consueverunt, qui ad hunc locum divinitus eliguntur, pro pudore virginalis continentiæ suæ, & pro humilitate ingenitæ sibi & custoditæ verecundiæ, non, ut quidam, vim fecit, ut Episcopus fieret, sed ipse vim passus est, ut Episcopatum coactus exciperet.

[80] [eligitur Pontifex] Et factus est Episcopus a plurimis collegis nostris, qui tunc in Urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas & laudabiles & testimonio suæ prædicationis illustres, de ejus ordinatione miserunt. Factus est autem Cornelius Episcopus de Dei & Christi ejus judicio, de clericorum pœne omnium testimonio, de plebis, quæ tunc affuit, suffragio, & de sacerdotum antiquorum, & bonorum virorum collegio; cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri, & gradus Cathedræ Sacerdotalis vacaret… Tum deinde post Episcopatum non exambitum, nec exortum, sed de Dei, qui sacerdotes facit, voluntate susceptum, quanta in ipso suscepto Episcopatu suo virtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei! (quod nos simplici corde & perspicere penitus & laudare debemus) sedisse intrepidum Romæ &c., quæ num. 18 & seq. jam recitavimus.

[81] [summo cum consensu sedecim episcoporum,] Episcopos, qui illius electioni affuere, fuisse numero sedecim, laudatus S. Cyprianus ibidem testatur, dum Novatiani, qui Pontificatum nefarie invaserat, impudentiam arguens, ibidem ait: Nisi si episcopus tibi videtur, qui, Episcopo in Ecclesia a sedecim coëpiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur. Inter hos antistites forte numerati fuere Pompejus & Stephanus, a quibus in Africam Roma reversis, probe se instructum fuisse de legitima Cornelii electione, idem Cyprianus in epistolis 41, 42, & 45 affirmat. Sed verisimile non esse, eosdem ab Africana ecclesia Romam missos fuisse, ut electioni adessent, contra Pearsonium recte observavit Tillemontius Nota 2 in S. Cornelio: sic enim minime necesse fuisset, Caldonium ac Fortunatum post Cornelii electionem rei gestæ explorandæ gratia eodem destinari, uti factum videbimus.

[82] [clerique ac plebis Ecclesiæ Romanæ.] Clerum Romanum, ceterosque, qui ad Ecclesiam propius tum pertinebant, S. Cornelius in epistola ad Fabium Antiochenum antistitem, cujus fragmentum exstat apud Eusebium lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ, cap. 43, interprete Valesio, his verbis recenset: In qua tamen (Ecclesia Romana) sciebat (Novatianus, quem Eusebius aliique Græci Novatum perperam scribunt) quomodo enim illud nescire potuisset? presbyteros quidem esse quatuor & quadraginta (Græce est: quadraginta sex) septem autem diaconos, totidemque subdiaconos, acoluthos duos & quadraginta, exorcistas & lectores cum ostiariis quinquaginta duos, viduas denique cum infirmis & egentibus plus quam mille & quingentas; quibus universis gratia & benignitas Dei alimenta suppeditat. Horum tamen pene omnium ac innumerabilis præterea populi, unanimis in Cornelium virtutibus ornatissimum, consensio obstare non potuit, quin inauditum ad id usque tempus in Romana Ecclesia monstrum, dirum schisma ex paucorum perfidia oriretur, ut S. Cornelius ibidem ita deplorat: Et tamen tanta, tamque necessaria in Ecclesia multitudo, cœtus ille divinæ providentiæ copiis opulentus & numerosus, cum immenso ac pene innumerabili populo, ab hujusmodi desperatione & audacia illum (Novatianum pseudo-pontificem) deterrere & ad Ecclesiam revocare non potuit.

[83] Hujus schismatis auctores fuerunt Novatus ac Novatianus, [Contra illum schisma suscitat Novatianus,] quos Græci scriptores passim confundunt, Novatum pro Novatiano scribentes. De Novato plura in S. Cypriano, cujus presbyter erat, dicenda venient; ideoque scelerati hujus hominis ante ejus in Urbem adventum gesta paucis tantum infra perstringam. Novatianum antequam in Ecclesiam admissus esset, philosophiam professum fuisse, docet S. Pacianus epist. 2 ad Sympronianum: Novatianum, inquiens, mihi ingeris? Philosophum sæculi fuisse audio; nec satis miror, ab Ecclesia Dei vivi degenerasse. Idem discimus ex S. Cypriano epist. 52, ubi illius jactantiam sic retundit: Quisquis ille est, & qualiscumque est, Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est. Jactet se licet, & philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus prædicet; qui nec fraternam charitatem, nec Ecclesiasticam unitatem tenuit, quod prius fuerat, amisit.

[84] Secta Stoicum fuisse colligimus ex eadem epistola, in qua S. Cyprianus immitem ejusdem hæresim, [quiprius philosophus Stoicus] quœ omnibus lapsis omnem pacis spem præcidebat, convellens, hæc ait: Alia est philosophorum & Stoicorum ratio, … qui dicunt, omnia peccata paria esse, & virum gravem non facile flecti oportere: inter Christianos autem & Philosophos plurimum distat … Vitanda sunt a nobis, quæ non de Dei clementia, sed de philosophiæ durioris præsumptione descendunt. Ceterum illius eloquentiam probat epistola 31 inter Cyprianicas, quam ab eo ante suscitatum schisma, pro curandis lapsis Catholice scriptam, clerus Romanus communi omnium nomine ad S. Cyprianum transmisit, ut ex hujus Sancti epist. 52 constat. Sanctus quoque Hieronymus in epist. ad Damasum de quinque quæstionibus, eumdem eloquentissimum appellat; & in Catalogo scriptorum nonnulla ipsius Opera recenset.

[85] Occasionem modumque, quo a gentilium philosophorum placitis ad Christi Ecclesiam accesserit, [& energumenus, moribundus baptizatus,] Eusebius supra laudatus ex memorata S. Cornelii epistola, seu Cornelius ipse, narrare prosequitur. Agedum, inquit, exponamus deinceps, quibus operibus & cujusmodi conversatione confisus, ad Episcopalem locum aspiraverit. An ideo fortasse, quod ab initio in Ecclesia versatus est, & multa pro ejus defensione certamina subivit, multisque & gravissimis periculis religionis causa conflictatus est? Minime id quidem: quippe cui causam atque initium credendi præbuit satanas, in ipsum ingressus, atque in ipso aliquamdiu commoratus. Cumque ab exorcistis foveretur, in morbum gravissimum collapsus, dum jam jamque moriturus creditur, in ipso, in quo jacebat, lectulo perfusus, baptismum suscepit; si tamen hujusmodi baptismum suscepisse dicendus est. Sed neque postquam liberatus est morbo, reliqua percepit, quæ juxta Ecclesiasticam regulam percipi debent; neque ab episcopo consignatus est.

[86] Sacerdotio deinde præter ecclesiasticam illius temporis disciplinam initiatum fuisse, [contra Ecclesiæ morem presbyter factus fuerat.] Cornelius in eadem epistola testatur his verbis: Nam cum egregius ille vir Ecclesiam Dei reliquisset, in qua post susceptum baptismum presbyteri gradum fuerat consecutus, idque per gratiam episcopi, qui manus illi imponens, eum ad presbyterorum ordinem evexit: cui cum universus clerus, multique ex populo refragarentur, eo quod non liceret quemquam ex iis, qui urgente vi morbi in lectulo, perinde ac ille, perfusi fuissent, in clerum assumi; postulavit ab iis episcopus, ut hunc solum ordinari a se paterentur. Antequam ulterius progrediamur, respondendum est ad vanam Tillemontii suspicionem de Romanæ Ecclesiæ id temporis circa baptismum sensu.

[87] [Refellitur Tillemontii suspicio] Hic in Cornelio art. 4 ad citata verba suspicatur, Romanæ Ecclesiæ opinionem tum fuisse, per hujusmodi baptismum minus gratiæ, quam per immersionem seu ablutionem conferri; aut saltem eam opinionem a S. Cypriano epist. 76 adscribi eis, qui baptismi ab hæreticis collati valorem propugnabant. Verum inanis est hæc Tillemontii suspicio; non enim dicit Cornelius: Si istud baptisma appellari possit, ut ipse Gallice interpretatus est; sed: Si tamen hujusmodi (baptismum) suscepisse dicendus est. Nempe, quia de hujusmodi hominis dispositione ad baptismum, ejusque gratiam utiliter suscipiendam necessaria, nonnullum poterat dubium oriri. Eodem fere modo, quo S. Joannes Chrysostomus Catechesi 1 ad illuminandos, sive baptizandos, de similibus moribundis ait: Cum enim neque præsentes agnoscit, neque vocem audit, neque illa respondere verba potest, quibus beatam cum omnium nostrum Domino pactionem deponat; sed est quasi lignum inutile vel lapis, a mortuoque nil differt is, qui mox illuminandus est, quæ initiationis utilitas in tanta sensus omnis inopia?

[88] [de Romanæ Ecclesiæ ejus temporis] Porro de Novatiani dispositione peculiaris moveri poterat suspicio, eo quod, S. Cornelio teste, neque postquam liberatus est morbo, reliqua percepit, quæ juxta Ecclesiasticam regulam percipi debent; neque ab episcopo consignatus est: quod sane indicium erat, eum de officio suo, ad quod per baptismum obstrictus fuerat, parum fuisse sollicitum. Causam vero, ob quam hujusmodi baptizati in lectulis a presbyterii ordinatione ac clericatu arcerentur, expressit concilium Neocæsareense seculo IV celebratum, cujus canon 12 sic habet: Si quis ægrotus fuerit illuminatus (id est, baptizatus) non potest in presbyterum evehi: fides enim ejus non ex instituto, sed ex necessitate; nisi forte propter consequens ejus studium & fidem, hominumque necessitatem. Eumdem canonem concilium Parisiense VI laudat, admittitque can. 8. Frustra igitur suspicionem illam contra Ecclesiam Romanam, ejusque sanctum Pontificem movere conatus est Tillemontius.

[89] [opinione circa baptismum] Quod ad S. Cyprianum spectat, is in epistola 76 ad Magnum, a Tillemontio laudata, primum suam contra S. Stephanum de baptizandis hæreticis opinionem stabilire conatur; deinde cum in secunda epistolæ parte, docuisset baptismum per aspersionem collatum nihilo differre ab eo, qui per immersionem confertur, subjungit: Nisi si justum quibusdam videtur, ut illi, qui extra Ecclesiam apud adversarios & antichristos prophana aqua polluuntur, baptizati judicentur; hi vero, qui in Ecclesia baptizantur, minus indulgentiæ & gratiæ divinæ consecuti esse videantur, & tantus honor habeatur hæreticis, ut inde venientes non interrogentur, utrumne loti sint, an perfusi, utrumne clinici sint, an peripatetici; apud nos autem de integra fidei veritate detrahatur, & baptismo ecclesiastico majestas sua & sanctitas derogetur.

[90] Ita quidem S. Cyprianus eo tempore, quo celebris illa inter ipsum ac S. Stephanum de hæreticorum baptismate quæstio agitabatur: [per aspersionem moribundis collatum.] sed nec hinc pro suspicione sua quidquam habet Tillemontius, neque eam opinionem Cyprianus Romanis affingit; sed cum in prima epistolæ parte, ut diximus, suum contra eos errorem propugnasset; subjungit, quæ in secunda parte de baptismi conferendi modo dixerat, etiam a Romanis admitti debere, nisi malint plus baptismo ab hæreticis, quam in Ecclesia collato adscribere; quod utique illos facturos negat.

[91] Ex dictis etiam collige, quantum a vero aberraverit S. Eulogius, [S. Eulogii errores historici.] episcopus Alexandrinus, si in Opere contra Novatum, seu Novatianum, re vera scripserit, quæ Photius in Bibliotheca cap. 182 ex eo narrat in hunc modum: Refert autem (S. Eulogius) Navatum (id est, Novatianum) Cornelio Pontifice, Romanæ esse Ecclesiæ archidiaconum creatum, ad quem ipsum Pontificium, pro ejus temporis more, decedente e vita Pontifice, deferebatur: archidiaconum enim succedere summo Sacerdoti statutum erat. Verum hunc, ait Eulogius superbia laborantem Cornelius, & in suam mortem imminentem cum cognovisset, presbyterum ordinat, omnes sic illi ad supremam Cathedram perveniendi spes præcidens. Eadem habet cap. 28: sed nullum ex hisce omnibus verbis verum esse, ex huc usque allatis & producendis manifestius est, quam ut oporteat narrationem illam hic refutare. Modo, unde digressi sumus, revertamur.

[92] Non mediocris Novatiani scientia eloquentiaque haud dubie Pontificem impulit, [Novatianus] sive is S. Fabianus fuerit, seu alius, ut Novatianum, presbyterum ordinaret, ratus ob operam, quam Ecclesiæ collaturum sperabat, solita disciplina ea vice posse supersederi. Et sane conceptæ existimationi initio eum satis respondisse, discimus ex auctore libri contra Novatianum, S. Cypriano adscripti, qui ait, quod olim in domo una, id est, Christi Ecclesia, proximorum delicta ut propria fleverit, onera fratrum, sicut Apostolus hortatur, sustinuerit, lubricos in fide cælesti allocutione corroboraverit. Præterea supra diximus epistolam inter Cyprianicas 31, in qua lapsorum causa eleganti stylo tractatur, Romani cleri nomine ab ipso conscriptam fuisse. Verum deinde palam fecit, quam indignus sacerdotio esset, ad quod contra consuetam Ecclesiæ disciplinam fuerat evectus. Audi rursum S. Cornelium in eadem epist. ad Fabium Antiochenum.

[93] Persecutionis, inquit, tempore præ metu ac nimia vivendi cupiditate presbyterum se esse negavit: [præ metu negat se presbyterum: Novati scelera:] admonitus enim & rogatus a diaconis, ut ex cubiculo, in quo seipsum incluserat, egressus, fratribus auxilio indigentibus succurreret, tantum abfuit, ut hortantibus diaconis morem gereret: quin potius ira & indignatione percitus, abiit ac discessit. Neque enim presbyterum se amplius velle esse respondit; sed alterius philosophiæ desiderio teneri. Hæc & cetera hoc paragrapho recensita S. Cornelius ad Fabium scripsit, ut ostenderet, quam nullo titulo Novatianus summam Ecclesiæ Cathedram sibi vendicasset. Qua vero ratione id perfecerit, S. Pacianus epist. 3 his verbis exponit: Cornelius jam Romæ Episcopus a sedecim episcopis factus, locum Cathedræ vacantis acceperat, & in illa, qua fuit præditus, castimonia virginali crebras persecutiones irati principis sustinebat: tum forte quidam presbyter (Novatus) ex Aphrica, fraudatis in Carthaginesi ecclesia viduis, spoliatis pupillis, pecunia ecclesiæ denegata, projecto extra domum patre, & eodem fame mortuo nec sepulto, uxoris gravidæ utero calce percusso, partuque ejus effuso, Romam venit; & cum apud Carthaginem, urgentibus in ecclesia fratribus dies cognitionis ipsius immineret, & hic latitavit.

[94] [hoc impellente, Novatianus] Nec multo post Novatianum istum Episcopatu Cornelii anxium (nam sibi speraverat) cum aliquantis, ut in tali re solet, ex sua parte fautoribus nutantem impellit, dubitantem fovet, ut magnum aliquid speret, hortatur. Invenit aliquos ex eorum numero, qui tempestatem persecutionis illius evaserunt, apud quos hanc ipsam de lapsis receptis Cornelio conflaret invidiam, dat eorum epistolas ad Novatianum; ille ex authoritate epistolarum, sedente jam Romæ Episcopo, adversus fas Sacerdotii singularis, alterius episcopi sibi nomen assumit; Cornelium lapsis communicasse arguit, se vero vendicat innocentem. Habes hic, erudite lector, Novatiani schismatis, quod Ecclesiam Dei tamdiu afflixit, causam, auctores & initium, quæ omnia nonnihil elucidabimus.

[95] [Pontificatum sibi arrogat.] Et causam quidem fuisse superbi hominis invidiam, idem S. Pacianus in laudata epistola repetit; Qui quidem, inquiens, primum stimulatus invidia, Episcopatum Cornelii non ferebat; inde se Novato paucorum epistolis derisus addixerat. Ac rursus Novatiani sectatoribus exprobrans, illum non nisi ex invidia suam de lapsis recipiendis sententiam, quam prius scripto defenderat, mutasse, ait: Cur igitur Novatianus tuus, ne falso quidem adhuc episcopatu sacerdos, longe antequam Cornelius Romæ Episcopus fieret, antequam Sacerdotio illius invideret, hæc suasit? … Si nemo vobis Cornelium prætulisset, maneret illa scribentis authoritas. Audiendus itaque non est Socrates, Novatianis erroribus favens scriptor, dum lib. 4 Hist. eccles., cap. 23 ait; ideo Novatianum, quem Novatum appellat, a Romana Ecclesia se segregasse, quod Cornelius Episcopus eos fideles, qui tempore persecutionis, quam Decius … excitaverat, idolis sacrificaverant, in communionem recepit. Audiendus, inquam, non est: ex dictis enim certum est, veram ejus causam schismatis fuisse Novatiani invidiam & ambitionem; licet homo vafer eam prætenso disciplinæ vigore, id est, nova hæresi velare niteretur. De hoc velamine intelligendi etiam sunt Eusebius in Chronico & Theodoretus lib. 3 de fabulis hæreticorum, in Novato seu Novatiano, ubi similia habent.

[96] [Dubium circa tempus] De exorti schismatis tempore nonnulla est difficultas & inter eruditos dissensio. Secundum Paciani dicta Novatianus illud non excitavit ante Novati ex Africa adventum, neque hic ante S. Cornelii Pontificatum Romam advenit. At vero S. Cornelius in epistola apud Eusebium, sæpe laudata, de eodem Novatiano scribit: Quem etiam Moses beatissimus martyr, qui nuper apud nos egregio & admirando martyrio perfunctus est, audaciam ejus ac furorem perspectum habens, a communione sua separavit una cum quinque presbyteris, qui se pariter cum illo ab Ecclesiæ corpore abruperant. De Moysis autem captivitate, ac obitu, secutoque confessorum schismate auctor vetustissimi Catalogi Pontificum hæc memorat: Post passionem ejus (S. Fabiani) Moyses & Maximus presbyteri, & Nicostratus diaconus comprehensi sunt, & in carcerem missi. Eo tempore supervenit Novatus ex Africa, & separavit de Ecclesia Novatianum & quosdam confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est; qui fuit ibi menses undecim, dies undecim.

[97] Ex hisce hujusmodi formantur argumenta: S. Moysem hiberno tempore comprehensum fuisse, [schismatis primum exorti] ex S. Cypriano num. 63 probavimus: ergo si post S. Fabiani martyrium, quod die XX Januarii anni 250 contigit, in carcerem missus, in eoque post menses undecim totidemque dies defunctus sit, non potuit usque ad Cornelii ordinationem superfuisse, sive hanc ad mensem Junium sive Aprilem anni 251 retuleris; adeoque nec potuit Novatianum cum quinque presbyteris ob conflatum schisma a sua societate arcere, si, ut nonnulli volunt, confessores inter eos numerandi sint, & hi non nisi post Moysis obitum schismati adhæserint, prout Catalogi auctor affirmat. Idem argumentum contra S. Cornelii dicta etiam militat in sententia S. Paciani, qui, ut vidimus, Novatum schismatis incentorem, electo jam Cornelio, Romam primum advenisse tradit: sed huic pariter refragatur laudatus Catalogi scriptor, dum verbis mox relatis Novati adventum post Fabiani quidem mortem, sed tamen in ejusdem periodo narrat, dicens: Eo tempore supervenit Novatus &c.: ordinationem vero Novatiani non nisi sub Cornelio; sub Episcopatu ejus, inquiens, Novatus extra Ecclesiam ordinavit Novatianum in urbe Roma: qua scribendi ratione ostendit, Novati adventum tempore interpontificii, Novatiani ordinationem post Cornelii electionem contigisse.

[98] Ut hac difficultate se expediant, alii aliter respondent; [proponitur.] sed in eo conveniunt, quod velint Novatum Romam advenisse, priusquam S. Cornelius ad Pontificatum eveheretur. Et ita sane dicendum est: nam cum Cornelii de sua electione, & intercedentium schismaticorum epistolæ, eodem fere tempore Carthaginem allatæ sint, ut infra ostensuri sumus, a vero alienum apparet, Novatum, Cornelio jam Pontifice, eo primum adventasse; præsertim cum, eodem Paciano teste, Romæ latitarit, antequam Novatianum ad invadendam Cathedram impelleret, fautoresque ad id facinus ipsi conciliaret. Crediderim itaque S. Pacianum hic minus accurate locutum, unice significare voluisse, Novatiani schisma & hæresim ex invido hujus in Cornelium jam Pontificem animo ortam esse, indeque factum, ut tempus adventus Novati ab initio schismaticæ ejusdem molitionis non distinxerit.

[99] Henricus Valesius in Annotationibus ad lib. 6, [Valesii ac Pearsonii sententia] cap. 43 Historiæ ecclesiasticæ Eusebii, & Joannes Cestriensis, sive Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 251, ut Cornelii dicta cum Catalogi auctore concilient, statuunt Novatianum non modo ante Cornelii electionem, quam prior cum Baronio mensi Aprili, alter Junio affigit, sed etiam ante S. Moysis obitum, qui ex prioris sententia in Februarium, ex posterioris autem in Januarium anni 251 incidit; statuunt, inquam, Novatianum cum quinque presbyteris, instigante Novato, jam tum schisma commovisse, quamvis confessores non nisi post S. Moysis martyrium ad illorum partes accesserint. In hac sententia recte intelligitur, Novatum ante Cornelii electionem Romam appulisse, ut in Catalogo dicitur; & Novatianum cum quinque presbyteris a S. Moyse fuisse rejectum, prout S. Cornelius in laudata epistola affirmat. Manet etiam sua Catalogo auctoritas, quia inter illos quinque presbyteros nullus confessorum numeratur.

[100] Verum hæc sententia aliunde vacillat, quemadmodum Tillemontius Nota 3 in S. Cornelio jam observavit. Nam præterquam quod in Pearsonii opinione quatuor mensium schisma in Romano clero fingatur, [ortum schismatis præmature statuentium] cujus nullum vestigium in Cyprianicis litteris exstat; Novatus, primus Romani schismatis auctor, una cum quatuor aliis presbyteris & Felicissimo, non diu ante Pascha, quod eo anno die XXIII Martii celebratum est, ingentes S. Cypriano molestias in Africa creabat (ut in hujus Sancti gestis dicetur) adeoque mense Januario vel Februario Romam nondum advenerat, nedum adjunctis sibi sociis ibidem in schisma eruperat. Vidit id haud dubie Pearsonius, ideoque, licet nulla præterea ratione nixus, Novatum negavit fuisse e numero illorum quinque presbyterorum, quorum nefarios ausus ille ipse Februario affigit.

[101] [refellitur,] Attamen hunc illis accensendum esse, persuadet S. Cypriani epist. 49 ad Cornelium de Novato aliisque schismaticis data. Idem est, inquit, Novatus, qui apud nos primum discordiæ & schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic ex fratribus ab episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes quædam persecutio nostris fuit. Ipse est, qui Felicissimum, satellitem suum, diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione & ambitione constituit; & cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans, similia illic & paria molitus est … Plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma præcedere, illic majora & graviora commisit: qui istic adversus ecclesiam diaconum fecerat, illic fecit episcopum. Cum itaque S. Cyprianus primas in Africano æque ac Romano schismate partes eidem Novato attribuat, non satis probabiliter is ipse negatur fuisse e quinque presbyterorum numero, quos circa festum Paschatis una cum Felicissimo infestos molestosque Cypriano fuisse præmisimus.

[102] [uti & Baronii de Novato] Eminentissimus Baronius tom. 2 Annalium, ad annum 254, num. 49 censuit quidem, Novatum, a quo Felicissimus diaconus constitutus est, eumdem esse cum Romani schismatis auctore; sed hunc episcopum fuisse arbitratus est: numero autem 61 prædictum Felicissimum distinxit ab illo, quem Africanum schisma suscitasse monuimus. Quod si ita sit, Novatus, de quo hic agimus, inter quinque presbyteros Africanos numerandus non erit, & objecta a nobis difficultas evanescet. Sed hallucinatus fuit Eminentissimus annalista, dum Novatum episcopum fuisse credidit, quia in laudata epist. 49 Felicissimum ab eo diaconum constitutum legerat; ratus, Novatum sacra ordinatione fecisse, quod ambitione & factione sua præstitit; procurando scilicet, ut diaconus fieret, non aliter atque Novatianum Romæ episcopum fecit. Certe non nisi presbyter a S. Paciano, Eusebio in Chronico, & S. Hieronymo in Scriptoribus ecclesiasticis appellatur.

[103] [& Felicissimo,] Felicissimum quoque Baronius perperam geminavit ex eo, quod crederet, Africani schismatis auctorem in Cypriani epist. 40 presbyterum fuisse dici, quod in tota illa epistola non legitur. Attamen ita Baronio forte visum est, quia S. Cyprianus ibidem de quinque presbyteris conqueritur, e quibus Felicissimum unum fuisse ille crediderit; sed non recte, ut epistolam legenti apparebit. Aliud præterea pro geminando Felicissimo argumentum ibidem producit, quod cum Felicissimus Africani schismatis auctor doceret, lapsos omnes sine pœnitentia mox recipiendos esse; Novatus vero eosdem omnes sine spe veniœ repellendos; non videatur verisimile, illum ab hoc diaconum ordinatum fuisse. Verum inde tantum sequitur, Novatum sententiam suam pro rerum circumstantiis mutasse, uti etiam fecit Novatianus, qui cum prius cum Romano clero censuisset, lapsos ad pœnitentiam pacemque admittendos esse, oppositam huic Catholicæ sententiæ hæresim introduxit. Scilicet pensi non habent hujusmodi nefarii homines, quid doceant, dummodo ad finem sibi propositum perveniant.

[104] Tillemontius mavult ab auctore Catalogi recedere, [ac Tillemontii de S. Moyse opinio.] causatus, illum etiam alias in cyfris errare, nec propter ipsum auctoritatem Cornelii deserendam esse. Itaque Moysis necem differt post electionem Cornelii, mense Junio factam; imo usque ad XXV Novembris, quo die Martyrologio Romano inscriptus est, differri posse arbitratur; allegatque in hanc sententiam Cornelium in epistola ad Fabium sæpe laudata, nec citius quam exeunte anno 251, ex ipsius judicio scripta, dicentem, S. Moysem nuper martyrio defunctum fuisse. Neque ego a Cornelii dictis recedendum puto, nec tamen etiam repudiandum Catalogi auctorem, si cum illis conciliari possit.

[105] Quare præplacet mihi sententia cujusdam anonymi Benedictini, [S. Cornelii dicta explicantur,] in Vita S. Cypriani, ejusdem Operibus præfixa in editione Veneta. Is § 20 ex verbis Cornelii, prout ea apud Eusebium Græce exstant, ostendit nihil esse, cur credamus, Novatianum cum quinque memoratis presbyteris publici schismatis causa a Moyse rejectum esse. Etenim ubi Valesius habet: Una cum quinque presbyteris, qui se pariter cum illo ab Ecclesiæ corpore abruperant; Græce est: σὺν τοῖς· πέντε πρεσβυτέροις τοῖς ἃμα αὐτῷ αποσχίσασιν ἑαυτοὺς τῆς εκκλησίας. Participium autem αποσχίσασι æque verti potest per abruperunt, quam abruperant; & tum sensus erit, Novatianum cum iisdem presbyteris, qui cum ipso schisma postmodum inchoarunt, jam prius ob audaciam & furorem a S. Moyse rejectum fuisse.

[106] Neque deest ratio, ob quam id ante schisma factum credamus: [& cum vetustissimo Pontificum catalogo] vidimus enim num. 93, Novatianum persecutionis tempore a diaconis monitum rogatumque, ut fratribus auxilio egentibus succurreret, non tantum eorum adhortationibus non obsecutum, sed etiam ira percitum discessisse: Neque enim (teste S. Cornelio) presbyterum se amplius velle esse respondit; sed alterius philosophiæ, Stoicæ scilicet, desiderio teneri. Hæc vero hominis audacia vecordiaque, qua presbyteratui philosophiam præferebat, & periclitantibus recusabat succurrere, satis justa causa Moysi videri potuit, ut nihil cum eo vellet habere commune. A vero quoque non abhorret, aliquot ex clero, puta quinque presbyteros, quos aut par periculi metus, aut viri eloquentia & auctoritas impulerat, ipsi adhæsisse, ideoque eodem cum illo loco a Moyse habitos esse. Forsitan etiam jam tunc Novatianus illicitis artibus viam sibi ad Pontificatum parabat, idque Moysi innotuerat.

[107] Præterea cur de quinque tantum presbyteris a Moyse rejectis meminit Cornelius, [conciliantur.] si sanctus ille martyr, in vivis tamdiu supersuerit, ut vult Tillemontius; cum ex dicendis dubium non sit, quin etiam alii ac nonnulli confessores, si non ante, certe non multo post Cornelii electionem ad schismaticas partes accesserint, quos æque ac ceteros repulisset Moyses, si ad id usque tempus vixisset. Plura apud laudatum Benedictinum studiosus lector reperiet. Porro in hac sententia sic integra manet Cornelii auctoritas, ut vetustissimi Catalogi dicta de adventu Novati, de Moysis morte, de reductis confessoribus, & horum omnium tempore, cum ea recte concilientur; nec necesse sit schismatis ortum ante Cornelii electionem contra S. Paciani assertum collocare.

[108] [Occasio, modus] Ex hactenus dictis res a Novato gestas, quantum ad Romanum schisma pertinent, ordinari in hunc modum posse arbitramur. Novatus circa Pascha, quod anno 251 in XXIII Martii incidisse diximus, una cum Felicissimo ceterisque asseclis aperto schismate S. Cyprianum aggressus in Africa, id agebat, ne sanctus ille episcopus e secessu suo Carthaginem rediret: quippe multorum scelerum sibi conscius probe noverat, se damnationem, quam Deciana persecutio distulerat, ea jam sopita, reduceque ad sedem suam Cypriano episcopo suo, non evasurum, ut ex epist. Cyprianica 49 habemus. Hisce machinationibus impeditus Cyprianus, Carthaginem, quo ante Pascha redire decreverat, non nisi post illud reversus est, ibique concilium congregavit, in quo lapsorum causa tractata est, & schismatici ab Ecclesia proscripti.

[109] [ac tempus orti schismatis.] At Novatus interim relicta Africa, Romam venit, & cum apud Carthaginem, urgentibus in ecclesia fratribus, dies cognitionis ejus immineret, hic latitavit, ut S. Pacianus supra testatur. In hisce latebris videtur societatem cum Novatiano & non nullis aliis iniisse, egisseque, ut is ad Pontificatum eveheretur; scilicet ut sub tali pontifice sua crimina ferret impune. Deinde cum electo Cornelio, aliter accidisset, nec ignoraret, sibi non minus Romæ, quam Carthagine timendum fore, quamdiu Sanctus ille Ecclesiæ præsideret, Novatianum impulit, ut sua opera ad deturbandum Cornelium uteretur; tantumque suis artibus effecit, ut etiam e confessoribus quosdam ad suas partes attraxerit, atque ita aperto schismate Cornelium probabilius mense Junio aggressus sit. Ex horum numero ex epistolis Cyprianicis, & apud Eusebium lib. 6, cap. 43 Historiæ numerantur Maximus presbyter, Nicostratus diaconus, Urbanus, Sidonius & Macharius; quos tum e carcere jam liberatos fuisse discimus ex Cypriani epist. 51, in qua quatuor ex illis ad Ecclesias reversos his verbis alloquitur: Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus & hæreticus error excepit; sic res erat, quasi vestra gloria in carcere remansisset.

§ VI. Novatiani molitiones adversus S. Cornelium: acta Carthagine de hac controversia: Novatiani sacrilega ordinatio & pseudo-pontificatus: ejus legati Carthagine rejecti, & Cornelii Pontificatus ibidem agnitus.

[Novatianus S. Cornelium falso accusans] Novatianus confessorum ad suas partes accessione in concepto scelere obfirmatus, S. Cornelii electioni intercedere, eumque confictis criminibus accusare, & velut indignum Pontificatu traducere cœpit, utque cautius falleret, negavit, se illius Cathedram sibi desiderare, imo id etiam interposito jurejurando ausus est affirmare. Forsitan hac arte etiam confessores decepit; nam & hi se imposturam ab illo passos, & perfidiæ loquacitate captiosa seductos epist. 46 inter Cyprianicas conquesti sunt, eorumque aliqui mendaciis ejus atque perjuriis cognitis, ad Ecclesiam rediisse in epistola Cornelii apud Eusebium dicuntur. Ac in primis quidem illum sancto Pontifici invidiam conflasse ex eo, quod hic pœnitentiæ salutaris pacisque in Ecclesia locum concederet lapsis, quibus schismaticus ille spem omnem præcisam volebat, ideoque jactitasse, Cornelium lapsis communicasse, ex S. Paciano num. 94 ostendimus; atque inde factum num. 95 diximus, ut nonnulli veram schismatis causam ex eo fonte repetierint.

[111] Quapropter non possum assentiri Tillemontio, art. 6 in S. Cornelio existimanti, [de communicatione cum lapsis,] Novatianum initio schismatis aliud quippiam ambitioni suæ prætendisse, quia, inquit, non satis diu, in Romana Cathedra sederat, ut quidquam majoris momenti in causa lapsorum jam tum statuisset. Respondeo enim, illum nec quidquam novi statuere, nec diu sedere debuisse, ut schismatici, quibus solemne est vera mendaciis deturpare, ansam arriperent eum criminandi. Ad hoc satis erat exsecutio eorum, quæ Sede vacante Romanus clerus interim decreverat, quæque legere est in epist. 2 ad clerum Carthaginensem, & 31 ad S. Cyprianum, quam ultimam Novatus ipse conscripserat. Certe præter alia, quæ in his de lapsis clementer statuuntur, in priori sic dicitur: Si, qui in hanc tentationem inciderunt, cœperint apprehendi infirmitate, & agant pœnitentiam facti sui, & desiderent communionem; utique subveniri eis debet.

[112] Idem in epistola posteriori de infirmis, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, [illius electioni intercedit.] decernitur: unde S. Pacianus epist. 3 ad Sympronianum merito ait: Si pœnitentiæ negandus est aditus, Novatianus in crimine est, qui hæc scripsit, suasit & legit. Porro si qui hujusmodi infirmi post acceptam pacem convalescerent, eadem gaudere perseverabant. Forte id Romæ jam contigerat, ac propterea schismatici Cornelium de communicatione cum lapsis arguebant. Certe S. Cyprianus epist. 52 ad Antonianum docet, eos ex hoc capite Cornelio sibique crimen confinxisse. Verba accipe: Quare & de Cornelio & de nobis quæcumque jactantur, nec audias facile nec credas… Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est, & periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt, aut opprimi, aut vi & manu nostra in exitum mortis urgeri, ut, quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos, qui acceperint pacem; cum magis in hoc judicium divinæ pietatis & paternæ lenitatis appareat, quod, qui pignus vitæ in data pace percipiunt, hic quoque ad vitam percepta pace teneantur. Et iccirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri. Ob hæc igitur & similia potuit Novatianus suas criminationes confingere, licet sanctus Pontifex nihil novi de lapsis ad hucdum statuisset.

[113] [S. Cyprianus, acceptis utriusque litteris,] Inter hæc Cornelius de sua ad Pontificatum electione ad Cyprianum litteras dedit, quæ modo perierunt; sed & eodem fere tempore schismatici epistolam maledictis in sanctum Pontificem plenam, qua illius electioni intercedebant, eodem destinarunt. Agebat tum Cyprianus Carthagine, ubi cum Africanis episcopis ad lapsorum causas træctandas, ceteraque, quæ persecutione sæviente ordinari non potuerant, decidenda, concilium celebrabat. Lectis utriusque partis litteris, haud difficile fuit Cypriano judicare, pro utra e duabus causæ æquitas staret: ut enim Novatianorum epistola ex maledictis & criminationibus consuta erat, ita Cornelii litteræ religioso stylo conscriptæ modestiam & moderationem animi sonabant. Itaque odoratus, quod res erat, suppressis schismaticorum litteris, Cornelianas in publico præsulum consessu plebisque cœtu prælegi jussit. Ita discimus ex epistola illius 42, in qua rationem reddens, cur Africani illius Pontificatum publice agnoscere non nihil distulissent, hæc ait: Quamquam mens nostra & propositum jam tunc fratribus & plebi istic universæ manifestatum fuisset, quando litteris nuper ab utraque parte susceptis, tuas litteras legimus, & Episcopatus tui ordinationem singulorum auribus intimavimus.

[114] [schismaticas confessorum nomine] Honoris etiam communis memores & gravitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes, ea, quæ ex diverso in librum ad nos transmissum congesta fuerant acerbationibus criminosis, respuimus, considerantes pariter & ponderantes, quod in tanto fratrum numero religiosoque conventu considentibus Dei sacerdotibus, & altari posito, nec legi debeant, nec audiri. Neque enim facile promenda sunt, & incaute ac temere publicanda, quæ discordioso stilo scripta audientibus scandalum moveant, & fratres longe positos ac trans mare constitutos, incerta opinione confundant; viderint, qui vel furori suo vel libidini servientes & divinæ legis ac sanctitatis immemores, vel jactitare interim gestiunt, quæ probare non possunt; & cum innocentiam destruere atque expugnare non valeant, satis habent fama mendaci & falso rumore maculas inspergere.

[115] [scriptas supprimit.] Novatiani litteras confessorum ipsi adhærentium nomine scriptas fuisse, licet ipsi nescirent, quæ in iis dicerentur, colligimus ex Cornelii epist. 46 inter Cyprianicas, in qua de iisdem ad Ecclesiam redeuntibus leguntur sequentia: Cum, … quæ gesserant, exigerentur, novissime, quod per omnes ecclesias litteræ calumniis & maledictis plenæ frequenter missæ fuissent, & pœne omnes ecclesias perturbassent, circumventos se esse affirmaverunt, nec, quid in istis litteris inesset, se scisse. Quæ vero præter dictam de communicatione cum lapsis calumniam in priori ad S. Cyprianum epistola Cornelio crimina objecta fuerint, nescitur: verisimile tamen est, eum pro libellatico traductum fuisse, cum S. Cyprianus epist. 52 ad Antonianum, hoc scelus ipsi falso impactum fuisse testetur.

[116] [Cyprianus cum episcopis Africæ] Porro quamvis S. Cyprianus de legitima Cornelii electione non dubitaret, idque, ut vidimus, clero populoque satis manifestasset, e re tamen Ecclesiæ censuit, eam paulisper in suspenso tenere, ne quibusdam, causa non satis examinata, nimium properasse videretur, atque ita schismaticis occasionem daret novas in Africa turbas ciendi. In hunc finem ab ipso congregatisque in concilio præsulibus Caldonius & Fortunatus episcopi Romam missi fuere, qui rem totam coram cognoscerent, & ipsorum, qui electioni adfuerant, testimonia postularent. Iidem simul in mandatis acceperunt, ut omni ope ad exstinguendum schisma allaborarent. Præterea decretum est, ut suspensis eo modo, donec legati certiora retulissent, rebus, interim non ad Cornelium, sed ad clerum Romanum scriberetur.

[117] Non potuit ea tergiversatio Cornelium, quem hujusmodi consilii ratio latebat, [electionem Cornelii] non movere; præsertim cum Hadrumetini, qui absentis episcopi sui Polycarpi nomine litteras ad ipsum jam scripserant, postmodum, auctore Cypriano, eas ad clerum Romanum pariter destinarent; de quo & sanctus Pontifex litteris per Primitivum presbyterum ad Cyprianum datis conquestus est. Verum hanc sollicitudinem laudatus Carthaginensis episcopus epist. 41, 42 & 45 ipsi postmodum exemit. Et in epistola quidem 42 sic ait: Quod servis Dei & maxime sacerdotibus justis & pacificis congruebat, Frater carissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium & Fortunatum, ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed præsentia sua & consilio omnium vestrum eniterentur, quantum possent, & elaborarent, ut ad Catholicæ Ecclesiæ unitatem scissi corporis membra componerent, & Christianæ caritatis vinculo copularent.

[118] Et post multa: Quod autem scripta collegarum nostrorum, [suspensam tenet, donec legati,] qui illic ordinationi tuæ affuerant, desideravimus, non veteris moris obliti, novum aliquid quærebamus; nam satis erat, ut tu te Episcopum factum litteris nuntiares, nisi esset ex diverso discrepans factio, quæ criminosis & calumniosis commentis suis collegarum pariter ac fratrum plurimorum turbaret mentes, & corda confunderet. Cui rei sopiendæ necessarium duximus, ut scribentium nobis inde collegarum nostrorum firma & solida auctoritas pararetur. De Hadrumetinis vero epist. 45 ad Cornelium hæc habet: Legi litteras tuas, frater carissime, quas per Primitivum compresbyterum nostrum misisti, in quibus te comperi motum, quod cum de Hadrumetina colonia Polycarpi nomine ad te litteræ dirigerentur, posteaquam nos, ego & Liberalis, in eumdem locum venissemus, cœpissent illuc ad presbyteros & diaconos litteræ dirigi: quod scire te volumus, & pro certo credere, nulla id levitate aut contumelia factum.

[119] Sed cum statuissemus collegæ complures, qui in unum conveneramus, [quos Romam destinabat, rediissent.] ut legatis ad vos coëpiscopis nostris Caldonio & Fortunato missis, omnia interim integra suspenderentur, donec ad nos iidem collegæ nostri, rebus illic aut ad pacem redactis, aut pro veritate compertis, redirent; presbyteri & diaconi in Hadrumetino consistentes, Polycarpo coëpiscopo nostro absente, ignorabant, quid nobis in commune placuisset. At ubi nos in præsenti venimus, comperto consilio nostro, ipsi quoque id, quod & ceteri, observare cœperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet. Hæc Cyprianus, consilii sui rationem exponens, quod quidem Ecclesiæ feliciter cessisse subjungit, & nos infra ostendemus.

[120] Huc usque Novatianus solis calumniis S. Cornelium ejusque clerum aggressus, [Novatianus sacrilege ordinatus,] ambitionem suam, quo plures falleret, caute celaverat, & confessorum, quos seduxerat, auctoritate nixus, Euangelicæ disciplinæ vindicem se jactaverat, palam contestatus, Pontificatum se minime desiderare. Verum eam larvam non multo post deposuit, & quid dudum animo agitasset, mundo palam fecit. Acceptis enim a prædictis confessoribus litteris, quibus Pontificatus ei deferretur, & sacrilega extortaque manuum impositione pseudo-ëpiscopus ordinatus, illum jam aperte sibi vendicare non erubuit. Usum ad id scelus fuisse confessorum litteris, S. Pacianus supra diserte testatur; sed & ex eorumdem numero Maximus, Urbanus, Sidonius & Macharius, dum postea ad Ecclesiam redirent, affirmaverunt, … circumductos commisisse se quoque schismatica, & hæreticis auctores fuisse, ut paterentur ei manus quasi in episcopatum imponi. Quibus autem artibus episcopum se consecrari curaverit, accipe. Mirabilem quamdam, inquit S. Cornelius in epistola ad Fabium Antiochenum, frater carissime conversionem in eo, mutationemque brevi temporis articulo factam conspeximus: nam egregius ille vir, qui tremendis quibusdam sacramentis affirmaverat se episcopatum non concupiscere, repente tamquam ex machina quadam in medium projectus, episcopus apparuit.

[121] [a 3 episcopus, Pontificatum sibi vendicat.] Et is, qui se doctorem & ecclesiasticæ disciplinæ propugnatorem ferebat; cum Episcopatum sibi a Deo minime concessum rapere ac vindicare conaretur, duos deploratæ salutis homines sibi socios adjunxit, ut eos in exiguam ac vilissimam Italiæ partem mitteret, atque illinc accitos tres episcopos, homines plane rudes ac simplices, fraudulenta quadam molitione deciperet; constantissime affirmans, ipsos quam primum Romam proficisci oportere, ut omnis undecumque orta discordia, ipsorum una cum aliis episcopis interventu atque arbitrio sedaretur. Qui cum advenissent, homines, ut jam diximus, simplicioris ingenii, nec in his perditorum hominum artibus ac fallaciis satis triti; eos ille a quibusdam sui simillimis, quos ad id comparaverat, inclusos hora decima, temulentos & crapula oppressos, adumbrata quadam & inani manuum impositione episcopatum sibi tradere per vim cogit; eumque nullo sibi jure competentem per fraudem atque insidias vindicat.

[122] [Theodoreti narratio correcta.] Hæc S. Cornelius: quare dicendus est a vero aberrasse Theodoretus, dum lib. 3 de Hæreticorum fabulis, in Novatiano, quem Novatum vel Navatum perperam appellavit, sic scripsit: Hic autem Novatus, cum admodum paucos, & qui facile numerari possent, suæ esse hæresis socios persuasisset, abiit in Italiam, & tres oppidulorum episcopos decipiens, deduxit tamquam apud Romanum Episcopum pro eo intercessuros. Cum autem in quemdam vicum cum ipsis venisset, coëgit, ut eum manibus impositis episcopum ordinarent. Dicendus, inquam, est a vero aberrasse; nam episcopos, quos S. Cornelius a duobus Novatiani legatis deceptos & veluti discordiæ arbitros, accitos ait, hos ille a Novatiano ipso in Italiam, id est, in quamdam Italiæ partem profecto, tamquam suos apud Pontificem deprecatores, adductos scribit. Ex Cornelii verbis etiam apparet, Novatianum Romæ potius quam in quodam vico ordinatum fuisse; verumtamen hæc tam clara non sunt, quin cum Theodoreti dictis facile possint componi.

[123] [Quid de Novatiani ordinatoribus factum sit:] Porro rem totam, ut gesta fuerat, sanctus Pontifex haud dubie didicit ab uno e tribus illis, qui Novatianum initiaverant, & de quo in eadem epistola ita prosequitur: Nec multo post unus ex illis episcopis ad Ecclesiam rediit, delictum suum cum lamentis ac fletibus confitens: quem nos, cum universus populus pro illo intercessisset, ad communionem laicam suscepimus. Reliquis etiam duobus episcopis successores ordinavimus, eosque in loca eorum direximus. Hinc obiter observa, errasse denuo Theodoretum, dum loco citato de omnibus tribus subjunxit: Atque ipsi quidem, cum Romam venissent, hanc vim sibi factam conquesti sunt, & quæ facta fuerant docuerunt. Qui vero hi episcopi fuerint, incertum est: nam quod in Actis, quæ Navati episcopi certamen inscribuntur, teste S. Eulogio Alexandrino lib. 6 contra Novatianos, apud Photium in Bibliotheca cap. 280, dicantur fuisse Marcellus & Alexander Aquileienses, & Agamemnon Tiberidis, sive Tiburtinus, nullam fidem meretur; cum Acta illa, æque ac Novatiani martyrium, fictitia sint, neque verisimile sit, tum temporis duos simul episcopos Aquileiæ sedisse.

[124] Henricus Valesius in Annotationibus ad Historiam Eusebii lib. 6, [ex his non videntur fuisse Trophimus & Evaristus.] cap. 43 censet, illorum unum, quem ad Ecclesiam rediisse diximus, fuisse Trophimum, alterum autem Evaristum. Primum colligit ex S. Cypriani epist. 52, in qua Trophimus episcopus ab eodem sancto Pontifice ad laicam pariter communionem admissus dicitur: sed, ut recte annotavit Tillemontius Nota 6 in S. Cornelium, hujus Trophimi crimen non videtur fuisse Novatiani ordinatio, sed idololatria; cum de episcopis, qui sacrificaverunt, ibidem agatur. Deinde, si id ita esset, numquid non Novatiani de recepto Trophimo gloriaturi potius, quam Cornelium, ut ex eadem epistola eos fecisse constat, accusaturi fuissent? Pro Evaristo paulo major stat probabilitas: hunc enim S. Cornelius epist. 48 auctorem schismatis appellat; quod de ordinato schismatis antesignano intelligi potest. Verumtamen cum memorati episcopi nullius præterea sceleris a Cornelio arguantur, sed tantum homines simplicioris ingenii, nec in his perditorum hominum artibus ac fallaciis satis triti dicantur; de Evaristo autem idem Sanctus epist. 48 scribat: Majora vero hic (Romæ) designavit malitia & inexplebili pravitate sua, quam quæ illic apud suos semper exercuit; non videtur hic quoque ex eorum numero fuisse.

[125] Ut ad Novatianum redeamus; is non minori scelere, [Novatianus sacrilegio suos sibi astringit:] quam quo Pontificatum invaserat, eumdem sibi confirmare conatus est. Audi denuo S. Cornelium apud Eusebium scribentem. Oblatione facta, portionem singulis dividens, dum eam tradit, miseros homines benedictionis loco jurare cogit, manus ejus, qui portionem accepit, ambabus suis manibus comprehensas retinens, nec prius dimittens, quam jurati ita dixerint (ipsis enim utar illius verbis:) Jura mihi per Corpus & Sanguinem Domini nostri Jesu Christi, te numquam meas partes deserturum, nec ad Cornelium esse rediturum. Ita miser ille non prius gustare sinitur, quam sibi ipse malum imprecatus sit. Et cum Panem illum accipiens, dicere debuisset: Amen; ejus loco dicit: Non revertar deinceps ad Cornelium. Ita ipse: utrum tamen sacrilegio hoc suos asseclas jam ab initio pseudoëpiscopatus sui obstrinxerit, incertum est: neque enim improbabilis est Tillemontii conjectura, existimantis, illum id primum factitare cœpisse, cum plurimi illius partes jam desererent.

[126] Occupato in hunc modum pseudoëpiscopatu, legatos suos quaquaversum transmisit, [litteras & legatos quaquaversum mittit:] qui id nunciarent; &, si Socrati lib. 4, cap. 28, alias 23, credimus, simul edicerent, uti eos, qui simulacris immolassent, minime ad mysteria admitterent, sed hortarentur ad pœnitentiam, remissionemque permitterent Deo. Ne tamen Apostolicam Cathedram turpiter invasisse videretur, simulavit veterator, sese invitum ad eam evectum fuisse, ut ex S. Dionysii Alexandrini epistola ab Eusebio lib. 6 Historiæ, cap. 45 laudata, videbimus. Præcipue tamen laboravit, ut Africanam ecclesiam sibi adjungeret, missis eo quatuor legatis, qui S. Cornelium fictis criminationibus incessere non destiterunt. Sed qua ratione a S. Cypriano, qui S. Cornelii causam jam ab initio, ut diximus, perspectam habuerat, quique nihil tale exspectabat, excepti fuerint, ipse sanctus episcopus epist. 41, hac super re ad Cornelium data, exponit.

[127] [quibus Carthagine rejectis] Venerunt, inquit, ad nos, frater carissime, missi a Novatiano Maximus presbyter, & Augendus diaconus, & Machæus quidam & Longinus: sed enim cum ex litteris, quas secum ferebant, & ex eorum sermone atque asseveratione Novatianum episcopum factum comperissemus, illicitæ & contra Ecclesiam Catholicam factæ ordinationis pravitate commoti, a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus; refutatis interim ac retusis, quæ obstinate ac pertinaciter asserere tentabant. Indignabantur scilicet Africani præsules, schismaticos, quos ad concordiam revocandos speraverant, consiliis suis non modo non consensisse, verum etiam sacrilegum caput sibi constituere ausos; ideoque licet Caldonius ac Fortunatus Roma nondum rediissent, Novatiani legatos nihilominus a societate sua arcendos censebant, refutatis interim, quæ inique reponebant, donec laudati episcopi certiora attulissent, quibus illorum audacia plane compressa Cornelii Pontificatus publice comprobaretur.

[128] [& de schismate ac hæresi convictis,] Subinde Caldonius ac Fortunatus, nec non Pompeius & Stephanus, Africanæ ecclesiæ pariter episcopi, ex Urbe appulerunt, eorumque testimoniis ac litteris allatis causa Novatiani ita profligata est, ut illius legatos ne audire quidem ultra Africani præsules voluerint. Et hæc quidem sic se habere docet S. Cyprianus in laudata epistola, verbis recensitis subjungens sequentia: Nam & ego & collegæ plurimi, qui ad me convenerant, exspectavimus adventum collegarum nostrorum Caldonii & Fortunati, quos ad te nuper & ad coëpiscopos nostros, qui ordinationi tuæ affuerunt, legatos miseramus; ut eis adventantibus, & rei gestæ veritatem reportantibus, majore auctoritate & lucida per eos probatione, partis adversæ improbitas frangeretur. Supervenerunt vero Pompeius & Stephanus collegæ nostri, qui & ipsi quoque ad instruendos istinc nos manifesta secundum gravitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt; ut nec necesse fuerit audiri ultra eos, qui a Novatiano venerant missi.

[129] [S. Cornelii Pontificatus ibidem agnoscitur.] Qui cum in statione invidiosis quoque conviciis & clamoribus turbulentis proruerent, & flagitarent, ut crimina, quæ se afferre ac probare dicebant, publice a nobis & a plebe cognoscerentur; gravitati nostræ negavimus convenire, ut Collegæ nostri, jam delecti & ordinati, & laudabili multorum sententia comprobati, ventilandam ultra famam ore maledico & æmulantium voce pateremur. Et quia, quibus refutati & compressi sunt, & illicitis conatibus hæresim fecisse nudati sunt, in epistolam congerere longum fuit, ex Primitivo compresbytero nostro plenissime singula, quando ad vos venerit, audietis. Hæc S. Cyprianus, quibus similia repetit epist. 42; quid vero Novatiani post hæc in Africa tentaverint, paragrapho 8 dicemus.

§ VII. Tempus initi per Novatianum pseudo-episcopatus.

[Novatianum Pontificatum sibi vendicasse,] De tempore, quo Novatianus pseudo-ëpiscopatu initiatus est, missique hac super re in Africam legati, non nihil dissentiunt neoterici, inter quos Tillemontius art. 9 existimat, id factum non fuisse, nisi postquam S. Cornelius ab Africanis episcopis, aut etiam ab universa Ecclesia, tamquam legitimus Pontifex publice agnitus jam fuisset; eamque opinionem suam Nota 7 variis rationibus tueri conatur. At quisquis epistolam 41, quam num. 127 & seqq. recitavimus, mature perpenderit, non videtur prudenter dubitare posse, quin Novatiani legati ejusdem ordinationem Carthaginem pertulerint, priusquam litteris a Caldonio & Fortunato Roma allatis, necnon Pompeii ac Stephani testimonio, S. Cornelii electio in Africa comprobata, publiceque ut legitima agnita fuerit. Nam quid aliud ibidem dicit S. Cyprianus, quam Novatiani legatos, simul ac illius ordinationem nunciassent, primum a sua suorumque collegarum communione cohibitos fuisse, refutatis interim ac retusis, quæ obstinate ac pertinaciter asserere tentabant; donec Caldonius & Fortunatus Roma reversi certiora referrent; iisque tandem appulsis, ac supervenientibus etiam Pompeio & Stephano, jam non modo non amplius refellere, sed nec audiri ultra eos, necesse fuisse?

[131] Idem denuo habemus ex epistola ejusdem sancti episcopi 42, [antequam Cornelius ut Pontifex] in qua totius rei gestæ rationem S. Cornelio reddens, ejusque Pontificatum agnoscens, ita loquitur: Quod servis Dei & maxime sacerdotibus justis & pacificis congruebat, frater carissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium & Fortunatum, ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed præsentia sua & consilio omnium vestrum eniterentur, quantum possent, & elaborarent, ut ad Catholicæ Ecclesiæ unitatem scissi corporis membra componerent, & Christianæ caritatis vinculo copularent. Sed quoniam diversæ partis obstinata & inflexibilis pertinacia non tantum radicis & matris sinum atque complexum recusavit, sed etiam gliscente & in pejus recrudescente discordia, episcopum sibi constituit, & contra sacramentum semel traditum divinæ dispositionis & Catholicæ unitatis, adulterum & contrarium caput extra Ecclesiam fecit; acceptis litteris tam tuis, quam collegarum nostrorum, item adventantibus bonis viris & nobis carissimis collegis nostris Pompeio & Stephano, a quibus hæc omnia cum lætitia communi adserta sunt firmiter & probata, secundum quod divinæ traditionis & ecclesiasticæ institutionis sanctitas pariter ac veritas exigebat, litteras nostras ad te direximus. Sed & per provinciam nostram hæc eadem collegis singulis in notitiam perferentes, ab his quoque fratres nostros cum litteris dirigendos esse mandavimus.

[132] Habes hic, erudite lector, totius rei hac in parte a S. Cypriano gestæ seriem, [in Africa publice agnitus esset,] ex qua facile agnoscas, Novatiani ordinationem non tam sero contigisse, quam Tillemontius existimarit. Certe hic ipse fatetur, id ex utraque epistola colligendum fuisse, nisi graviores rationes, quas mox examinabimus, contrarium suaderent. Ne tamen ad objectam difficultatem nihil respondisse videretur; facile fieri ait, ut in epistolis ordo rerum, dum de eo non agitur, minus accurate servetur. In epistola vero 42 videri S. Cyprianum voluisse exponere, cur Novatiani legati, etiam inauditi, mox repulsi fuerint, ideoque eam hoc sensu esse accipiendam: Quæ Maximus, Augendus &c., adversus Cornelium probare volebant, efficacius refutavimus, quam ea, quæ primi Novatiani legati protulerant; quia rerum omnium veritatem ex Caldonio & Fortunato, ac insuper etiam ex Pompeio & Stephano, intellexeramus: ita ut, simul ac novissemus, Maximum, Augendum &c. velle accusare Cornelium, necesse non fuerit eos amplius audire, ut pellerentur.

[133] [probatur contra Tillemontium,] Respondeo, quamvis non omnino insolitum sit, rerum ordinem in hujusmodi litteris non observari, nihil tamen esse, cur id in hisce non factum credamus, ut ex nostris ad Tillemontii argumenta responsis apparebit. Deinde verisimile non est, eum ordinem in utraque epistola turbatum fuisse: in utraque enim rerum a se gestarum rationem reddit, ad quam is certe pertinebat. Secundo cum in priori epistola dicat, eorumdem legatorum calumnias refutatas interim ac retusas fuisse, quorsum istud interim referas, nisi ad ea quæ subdit: Nam & ego & collegæ plurimi … exspectavimus adventum… Caldonii & Fortunati …, ut eis adventantibus & rei gestæ veritatem reportantibus, majore auctoritate & lucida per eos probatione partis adversæ improbitas frangeretur &c. Tertio denique in epist. 42 post narratum legatorum adventum, post commemoratam Cornelii, & qui ejus electioni adfuerant, litterarum acceptionem, receptaque Pompeii ac Stephani testimonia, primum meminit de scripta ad eumdem Sanctum epistola, qua illius Pontificatum, quem tamen ab initio jam agnoverat, in Africa comprobatum fuisse significat. Adde, in nulla e Cyprianicis epistolis ullum exstare vestigium Pontificatus Cornelii apud Afros publice recepti, antequam de Novatiani ordinatione mentio facta fuisset.

[134] [& ad illius argumenta] Ex dictis corruit etiam Tillemontii interpretatio, qua epistolam 42 ad sensum suum torquere frustra conatus est: restat itaque, ut videamus, an rationum momenta, quibus nititur, hujusmodi sint, ut producta a nobis argumenta elidant. Præcipua illius ratio est, quod S. Cyprianus epist. 52 adversus Novatianum sic scribat: Quo (S. Petri loco per Cornelium) occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui Ecclesiæ non tenet unitatem. Hisce verbis Cyprianus clare dicere Tillemontio videtur, Novatianum ordinatum non fuisse, nisi post S. Cornelii Pontificatum ab omnibus episcopis, aut ab universa saltem Africa, agnitum & comprobatum. Sed ad hæc recte jam respondit Benedictinus anonymus auctor Vitæ Cypriani alias laudatus, § 21, Sanctum hunc loqui de statu rerum, qui tum erat, videlicet cum universus orbis in Cornelii electionem jam consensisset, ideoque consensum illum a Cypriano merito objici Novatiano, qui etiam tum Pontificatum sibi asserere non erubescebat.

[135] [varia] Ut responsi veritas clarius pateat, paucis elucidanda est. Antonianus episcopus Africæ cum Cypriano, ceterisque illius ecclesiæ episcopis, ex communi omnium consensu, rejecto Novatiano, Pontificatum Cornelii agnoverat, & epistolam hac super re Cornelio destinandam, ad Cyprianum transmiserat. Deinde vero Novatiani litteris commotus, nonnullas Cypriano quæstiones, & inter has de ejusdem Novatiani hæresi ac persona, per litteras proposuit, unde hic animadvertit, illum nonnihil nutare cœpisse. Ad has respondens S. Cyprianus, fuse probat, nullum amplius de Cornelii Pontificatu ambigendi locum superesse, in quem universa Ecclesia jam consenserat, ideoque nec de Novatiani, qui se Pontificem etiam tum jactabat, pseudo-episcopatu posse dubitari, quem post ejusdem Cornelii electionem, de cujus æquitate ex eodem Ecclesiæ consensu jam constaret, turpiter arripuerat.

[136] Nihil aliud Cyprianum velle, ex sequentibus liquet. [ex variis] Etenim dum in eadem epistola de Novatiani ordinatione agit, nulla facta de memorato consensu mentione, tantum arguit, quod Cornelio a sedecim episcopis jam creato Pontifice, Pontificatum invaserit. Quod vero, inquit, ad Novatiani personam pertinet, … quisquis ille est, & qualiscumque est, Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est… Nisi si episcopus tibi videtur, qui Episcopo in Ecclesia a sedecim coëpiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur. Adde, quod idem sanctus episcopus legatis Novatiani non communem illum Ecclesiæ consensum, sed testimonia episcoporum, qui Cornelium ordinaverant, per Caldonium ac Fortunatum allata, nec non Pompeii ac Stephani testificationem objecerit; cum tamen nihil illo communi consensu fortius ad comprimendos schismaticorum conatus reponere potuisset.

[137] Alterum argumentum desumit Tillemontius ex epist. 41, [S. Cypriani] in qua S. Cyprianus verbis num. 127 relatis scribit, Novatiani ordinationem, simul ac in Africa audita fuisset, velut illicitam, factamque contra Ecclesiam, rejectam, legatosque illius a communicatione sua mox cohibitos fuisse. Neque enim credit Tillemontius, hac ratione cum iis agendum fuisse, nisi Cornelii Pontificatus ibidem jam tum receptus fuisset. Sed quidni sic egisset S. Cyprianus, qui, cum de S. Cornelii jure minime dubius, non alia de causa Caldonium ac Fortunatum Romam misisset, quam ut electioni illius intercedentes dissidentesque componerent, aut saltem ad eosdem in Africa validius retundendos firmiora argumenta referrent, jam videbat, eos non modo in Ecclesiæ sinum redire recusasse, sed etiam gliscente & in pejus recrudescente discordia, episcopum sibi constituisse, atque adulterum & contrarium caput extra Ecclesiam fecisse, ut in epist. 42, ex qua multa num. 131 retulimus, merito conqueritur? Quidni, inquam, Cyprianus, & qui cum eo sentiebant, episcopi, ordinationis, quam illicitam & contra Ecclesiam Catholicam factam non ignorabant, pravitate commoti, eos a communicatione sua cohibendos esse censuerint, refutatis interim ac retusis, quæ obstinate ac pertinaciter asserere tentabant, donec reversis Roma Caldonio ac Fortunato, ultimam tantæ rei manum apponerent, & Cornelii Pontificatum per universam Africam agnoscendum declararent; quemadmodum non multo post factum est.

[138] Præterea objicit Tillemontius epistolam S. Cypriani 67, [epistolis] ex qua sibi videri ait, Novatianum inimicum Ecclesiæ declaratum jam fuisse, dum suos in Africam legatos mitteret, ut tamquam Romanus Episcopus in eorum communicationem admitteretur; aut saltem ex ea clarissime probari, S. Cornelium pro legitimo Pontifice ibidem tum habitum fuisse. Scripta est hæc epistola ad Stephanum Papam, S. Cornelii post Lucium successorem, in eaque petiit Cyprianus, ut Marcianum Arelatensem episcopum, qui Novatiani hæresim sectabatur, exauctorandum, aliumque in ejus locum substituendum curaret.

[139] [petita.] Verba autem, quibus Tillemontius sententiam suam assertam putat, sunt sequentia: Facere te oportet plenissimas litteras ad coëpiscopos nostros in Galliis constitutos, ne ultra Marcianum pervicatem & superbum … collegio nostro insultare patiantur, quod necdum videatur a nobis abstentus; qui jam pridem jactat & prædicat, quod Novatiano studens, … a communicatione nostra se segregaverit; cum Novatianus ipse, quem sequitur, olim abstentus & hostis Ecclesiæ judicatus sit, & cum ad nos legatos in Africam misisset, optans ad communicationem nostram admitti, hinc a concilio plurimorum sacerdotum, qui præsentes eramus, sententiam retulit, se foris esse cœpisse, nec posse a quoquam nostrum sibi communicari, qui, Episcopo Cornelio in Catholica Ecclesia de Dei judicio & cleri ac plebis suffragio ordinato, prophanum altare erigere, & adulteram cathedram collocare, & sacrilega contra verum Sacerdotem sacrificia offerre tentaverit.

[140] [respondetur;] Quis hinc Tillemontii assertum extundat? Scribit S. Cyprianus, Marcianum Arelatensem pro abstento habendum esse, cum ipse sese ab Ecclesia segregatum probet sequendo Novatianum, qui olim abstentus & hostis Ecclesiæ judicatus est, & quem episcopi Africæ, pseudo-ëpiscopatu illius rejecto, a communicatione sua arcuerunt. Debuitne, ut hæc vera sint, Ecclesiæ hostis declaratus fuisse Novatianus, aut Cornelii episcopatus in Africa publice comprobatus, antequam prædicti legati eo pervenirent? Id sane S. Cypriani oratio non requirit. At enim, inquies, prius dicitur abstentus & Ecclesiæ hostis judicatus, quam misisse legatos. Sit ita; sed non dicit S. Cyprianus, id prius in Africa factum esse. Potuit igitur, ut omnino verisimile est, ordinatione illius Romæ intellecta, a S. Cornelio ceterisque episcopis, qui aderant, ac clero Romano, Ecclesiæ hostis judicari, antequam legati in Africam appellerent, & ob rationes supra allegatas ab Africanis repelli; nisi forte quis velit, penes hos potius quam penes Romanos hujusmodi sententiæ ferendæ potestatem fuisse.

[141] [ac ostenditur,] Hac denique sententia per Caldonium & Fortunatum allata, & Pompeii ac Stephani testimoniis confirmata, potuit Cyprianus legatis, quos interim confutaverat, & a sua communicatione cohibuerat, supremum responsum tradere, eosque simul cum Novatiano decretoria censura proscribere. Hac ratione objecta S. Cypriani dicta optime intelliguntur, & cum ejusdem Sancti epistolis 41 & 42, quibuscum alias collidenda sunt, recte conciliantur. Multo etiam minus sibi habet Tillemontius ex epist. 52, quam postremo loco pro se laudat, quia Antonianus in eo dicitur ex Cypriani consilio communionem S. Cornelii jam admisisse, antequam Novatiani litteris commotus, cœperit nutare. Multo etiam minus hinc, inquam, sibi habet: cum enim Antonianus ibidem dicatur in eadem epistola significasse Cypriano, se cum Novatiano non communicare, … & cum Cornelio … unum tenere consensum, rogasseque, ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium… transmitteret, ut deposita omni sollicitudine, jam sciret, illum secum, hoc est, cum Catholica Ecclesia communicare; non potest inde concludi, S. Cornelii Pontificatum ante Novatiani ordinationem in Africa receptum fuisse.

[142] Imo vero favet potius sententiæ nostræ, quæ & hanc ibidem damnatam & illum publice agnitum, [eas epistolas sententiæ nostræ favere.] reversis, qui Romam missi fuerant, Africæ legatis, eodem tempore fuisse statuit. Quod autem Antonianus Novatianorum litteras serius acceperit, nil mirum est; hi enim a S. Cypriano ejusque collegis, qui convenerant, rejecti, ostiatim per multorum domus, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, ut in epist. 41 dicitur, ad eum serius pervenire potuerunt. Sed & alios legatos a Novatiano in Africam postea missos fuisse videbimus; neque obstat, quominus de litteris per hos postremos allatis S. Cyprianus loquatur; quemadmodum recte observavit Benedictinus jam sæpius laudatus.

§ VIII. S. Cornelii Pontificatus per Africam publicatus: Novatianorum molitiones & nova legatio: quorumdam confessorum saluberrimus e schismate ad Ecclesiam reditus.

[S. Cyprianus & Africani præsules] Pontificatu S. Cornelii eo, quo diximus modo, in Africa agnito, S. Cyprianus epistolam, quæ in editione nostra 41 est, ad eum dedit, & Primitivum presbyterum transmisit, qui illum de re tota, ut gesta fuerat, latius, quam per epistolam commode fieri poterat, ac plene instrueret. Ejusdem argumenti est epistola 42, in qua totius consilii sui rationem reddens, ostendit, numquam sese de illius Pontificatu dubitasse, nec alia de causa ex communi episcoporum sententia ejusdem promulgationem distulisse, nisi ut per litteras episcoporum, qui illius ordinationi adfuerant, omnia plenius edoctus, calumniatores validius comprimeret, & omne schismatis periculum præcaveret; quemadmodum ejusdem Sancti verbis supra ostensum est. Quam vero feliciter id consilium ipsi cesserit, ibidem subjungit: Qui (episcopi Romæ degentes) moribus ac vitæ & disciplinæ tuæ condigna litterarum suarum testimonia prædicantes, æmulis quoque & rerum vel novitate vel pravitate gaudentibus omnem ambigendi & discrepandi scrupulum sustulerunt, & secundum consilium nostrum salubri ratione libratum, in hoc fluctu æstuantium fratrum mentes sincere ac firmiter tuum sacerdotium probaverunt.

[144] De missis quoque hac super re ad coëpiscopos suos litteris in eadem epistola præmiserat: [S. Cornelii Pontificatum] Secundum quod divinæ traditionis & ecclesiasticæ institutionis sanctitas pariter ac veritas exigebat, litteras nostras ad te direximus: sed & per provinciam nostram hæc eadem collegis singulis in notitiam perferentes, ab his quoque fratres nostros cum litteris dirigendos esse mandavimus. Juverit etiam huc retulisse partem epistolæ 45, in qua se excusans, quod Hadrumetinis olim auctor fuisset, ut litteras suas non ad Cornelium, sed ad clerum Romanum dirigerent, hæc ait: Quidam tamen mentes nonnumquam & animos sermonibus suis turbant, dum aliter quædam, quam se habet veritas, nuntiant. Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo navigarent, rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut Ecclesiæ Catholicæ radicem & matricem agnoscerent ac tenerent.

[145] [publicari curant.] Sed quoniam latius fusa est nostra provincia, habet enim Numidiam & Mauritaniam sibi cohærentes, ne in Urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet; placuit, ut per episcopos, retenta a nobis rei veritate, & ad comprobandam ordinationem tuam facta auctoritate majore, tunc demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino in provincia ista positos litteræ fierent, sicuti fiunt, ut te universi collegæ nostri, & communicationem tuam, id est Catholicæ Ecclesiæ unitatem pariter & caritatem probarent firmiter ac tenerent. Quod divinitus evenisse, & consilium nostrum providenter processisse gaudemus. Sic enim nunc episcopatus tui & veritas pariter & dignitas apertissima luce & manifestissima & firmissima comprobatione fundata est, ut ex rescriptis collegarum nostrorum, qui ad nos litteras inde fecerunt, & ex relatione ac testimoniis coëpiscoporum Pompeii & Stephani, & Caldonii ac Fortunati, ordinationis tuæ & origo necessaria, & ratio justa, & gloriosa quoque innocentia ab omnibus nosceretur.

[146] [SS. Dionysius Alexandrinus] Porro non videtur dubium, quin S. Cypriani exemplo etiam reliqui Africæ episcopi litteras suas de eodem argumento ad sanctum Pontificem destinarint. Certe Cyprianus in epist. 42 de litteris a collegis suis de causa Felicissimi ejusque asseclarum ad Cornelium datis meminit, in quibus illi, nisi id jam prius præstiterint, Pontificatum illius agnoverunt. De Antoniano incertæ sedis in Africa episcopo id pariter manifestum est ex S. Cypriani epistola 52; quamvis is Novatianorum litteris postea commotus, Cornelium inter ac Novatianum cœperit fluctuare. Sanctus quoque Dionysius, Alexandrinus in Orientali ecclesia episcopus, Novatianum rejecit, & Cornelii partes tutatus est. Exstat hujus ad Novatianum epistola brevis, sed efficax apud Eusebium lib. 6 Historiæ, cap. 45, in qua veteratori respondet, ut, si vere invitus & coactus, sicut præ se ferebat, ad episcopatum evectus sit, id ostendat, illo sponte deposito, ad Ecclesiam una cum sectatoribus suis redeundo; aut si id aliis persuadere nequiverit, istud ipse saltem præstet.

[147] [& Cyprianus scribunt pro eodem.] Simili zelo Romanos de pace & pœnitentia, itemque confessores Novatiano addictos commonuit, teste laudato Eusebio cap. 46, ubi legitur: Alteram item ad eosdem (Romanos) epistolam scribit de pace & pariter de pœnitentia: rursus aliam ad confessores ibidem constitutos, qui Novati (lege Novatiani) sententiæ etiam tum favebant: duas quoque alias ad hos ipsos epistolas misit, posteaquam ad Ecclesiam rediissent. Idem pariter præstitit S. Cyprianus, misso ad Cornelium Mettio hypodiacono cum gemina epistola, altera ipsi Sancto, altera Maximo & Nicostrato & ceteris confessoribus inscripta, eo consilio, ut Mettius eas sancto Pontifici legendas prius exhiberet, & ex ejusdem arbitrio confessoribus traderet, vel supprimeret. Quem vero fructum hæ litteræ tulerint, infra videbimus, postquam cetera Novatianorum molimina, quæ aliquot confessorum in Ecclesiam regressum præcesserunt, [Novatiani legati Africam pererrant;] exposuerimus.

[148] De Novatiani legatis, Maximo scilicet presbytero, Augendo diacono, Machæo & Longino, quos ab eo in Africam missos, ibidemque ab episcopis rejectos fuisse diximus, S. Cyprianus epist. 41 hæc scribit: Ne eorum furens audacia umquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere, & Catholicæ Ecclesiæ corpus scindere ac laniare nituntur, ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suæ & erroris sui sibi quærant comites. Quibus semel responsum dedimus, nec mandare desistimus, ut perniciosa dissensione & concertatione deposita, impietatem esse sciant, matrem deserere, & agnoscant atque intelligant, Episcopo semel facto & collegarum ac plebis testimonio & judicio comprobato, alium constitui nullo modo posse; proinde si pacifice sibi ac fideliter consulant, si se assertores Euangelii Christi esse confitentur, prius ad Ecclesiam revertantur.

[149] Interea Novatianus, Africanorum præsulum audita sententia, [Novatianus alios legatos] aliam legationem, instigante Novato, adornavit, & Nicostratum, Novatum, Evaristum, Primum ac Dionysium in Africam destinavit, ut acceptam ibidem cladem repararent. Nec eorum consilia S. Cornelium latuerunt; qui per Augendum confessorem Cyprianum de omnibus mox commonuit epistola, quæ modo non superest. Exstat tamen altera, inter Cyprianicas 48, ejusdem argumenti, & ad eumdem episcopum Carthaginensem data, quam juverit hic recitasse. Ne quid minus, inquit sanctus Pontifex, ad pœnam futuram hujus scelerati hominis (Novatiani) deesset, prostratus virtutibus Dei, cum Maximus & Longinus & Machæus inde (ex Africa) fuissent expulsi, denuo resurrexit, & sicut prioribus litteris tibi, quas per Augendum confessorem misi, significavi, puto Nicostratum & Novatum & Evaristum & Primum & Dionysium illo jam pervenisse.

[150] Invigiletur ergo, ut omnibus coëpiscopis nostris & fratribus innotescat, [eo mittit,] Nicostratum multorum criminum reum, & non solum patronæ suæ carnali, cujus rationes gessit, fraudes & rapinas fecisse; verum etiam, quod est illi ad perpetuam pœnam reservatum, Ecclesiæ deposita non modica abstulisse; Evaristum vero auctorem schismatis fuisse; & successorem plebi, cui ante præfuerat, Zetum in locum ejus episcopum esse constitutum. Nicostratus is ipse est diaconus, quem ex vetustissimo Romanorum Pontificum Catalogo, sæpius laudato, post S. Fabiani martyrium una cum sancto martyre Moyse ac Maximo presbytero, Christianæ fidei causa, in carcerem conjectum fuisse, indeque egressum in schisma incidisse ex S. Cypriani epistola 51 ostendimus. Tillemontius art. 12 in S. Cornelio illum archidiaconum fuisse non inaniter suspicatur tum ex verbis mox recensitis, quibus Romanæ Ecclesiæ thesauros illius curæ creditos fuisse insinuatur, tum simul ex aliis epistolis Cyprianicis, in quibus primo post Moysem & Maximum presbyteros loco nominatur.

[151] Auctor Catalogi mox laudati scribit, illum Novati opera episcopum in Africa constitutum esse. [e quibus Nicostratum episcopum fecerat;] Sic enim ait in S. Cornelio: Sub Episcopatu ejus Novatus extra Ecclesiam ordinavit Novatianum in urbe Roma, & Nicostratum in Africa. Videtur autem Novatianus præ ceteris elegisse Nicostratum, quem velut episcopum & totius legationis caput in Africam mitteret, quia is non modo confessionis ac diuturni carceris gloria, verum etiam obiti muneris dignitate ad resarcienda ibidem damna sua præ reliquis idoneus videbatur; præsertim cum eum scelerum suorum conscientia & desperatio, ac proinde quædam necessitas ad id impigre præstandum impelleret. Hinc S. Cyprianus epist. 49 Cornelio respondens, illius epistolam sic interpretatus est, ut velit, Nicostratum … diaconio sanctæ administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis, & viduarum ac pupillorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam conscientia rapinarum & criminum nefandorum, illic ab Urbe fugisse. De inani vero confessoris titulo, quo gloriabatur, hæc subdit: Et nunc Ecclesiæ desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem, mutare regionem, confessorem se ultra jactat & prædicat, cum Christi confessor nec dici, nec esse jam possit, qui Ecclesiam Christi negavit.

[152] [qui fuerint ceteri legati?] De Novato, altero legationis socio, sat multa notavimus, ac plura etiam in S. Cypriani Actis dicenda erunt. Evaristum, ignotæ nobis sedis episcopum fuisse, discimus ex S. Cypriani epist. 49; eumque S. Pacianus epist. 3 contra Novatianorum Tractatum, inter eorumdem primores pariter recenset; Nescio, inquiens, quid Novatianus egerit, quid Novatus admiserit, quid Evaristus tumuerit, quid Nicostratus nunciarit. Et rursum: Quid, apud te sancti omnes, quos Novatus erudit, quos Evaristus elegit, quos Nicostratus docuit, quos Novatianus instituit? De Primo ac Dionysio nihil plane comperi; fuisse tamen eos ex præcipuis Novatiani fautoribus S. Cornelius epist. 48 affirmat, dum subdit in calce; Ut scias, quales duces & protectores iste schismaticus & hæreticus lateri suo junctos semper habeat. Plura de iis forsitan haberemus, nisi epistola, qua S. Cornelius legationem illam Cypriano per Augendum primum significavit, jam periisset. Sed historiæ seriem modo resumamus.

[153] [Nonnulli confessores,] Epistolam 48 num. 149 & seq. recitatam jam scripserat S. Cornelius, per Nicephorum acolythum Cypriano deferendam, cum diu desideratus quorumdam confessorum, qui Novatiano adhærebant, in Ecclesiam regressus, alteram ad eumdem sanctum episcopum scribendi occasionem dedit. Maximus scilicet presbyter, Urbanus, Sidonius & Macharius, detecta tandem Novatiani fraude, eaque se deceptos gementes & ad saniora conversi, præteritorum veniam precati sunt, & in gratiam recepti. An hisce quatuor etiam nonnulli alii e plebe annumerandi sint, dubium esse potest ex Cornelii epistola 46 mox recitanda, in qua inter cetera ait: In presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, & Macharius, & plerique fratres, qui se eis adjunxerant, summis precibus desiderantes, ut ea, quæ ante fuerant gesta, in oblivionem caderent.

[154] [qui Novatiano adhæserant,] Dubium, inquam, esse potest, utrum illi plerique fratres sese illorum schismati, an vero supplicationi tantum adjunxisse dicantur. Et priori quidem interpretationi favent, quæ post pauca subduntur: Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut & ipsos viderent in Ecclesia constitutos … Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus. Quorsum enim convocandus populus, si jam plerique fratres ipsis adessent. Verumtamen mihi contrarium verisimilius apparet ex epistolis inter Cyprianicas 47, 50 & 51, quarum cum prima Cyprianus Cornelio, ultima ipsis confessoribus, de eorum ad Ecclesiam reditu gratuletur, media vero iidem confessores Cypriano suum reditum significent, in omnibus tamen non nisi prædicti quatuor leguntur, nec aliorum ulla fit mentio. Quare dicendum videtur, plerique pro aliquot, vel multis sumi; sed quorum numerus non sufficiebat, ut ad tollendum scandali periculum publice coram populo in gratiam recepti dici possent, idque universo populo innotescere.

[155] Optatissimum hunc eventum post Novati ac ceterorum trium ex Urbe versus Africam discessum reponendum esse, [ad Ecclesiam regressi, a S. Cornelio] discimus ex S. Cypriani epistola 49, ad Cornelianam ea super re scriptam responsoria, in qua Novatum, publicæ tranquillitatis hostem, qui non minus Romæ quam Carthagine omnia turbaverat, turbini ac tempestati comparans, tandem ait: Denique Novato illinc a vobis recedente, id est, procella & turbine recedente, ex parte illic quies facta est, & gloriosi ac boni confessores, qui de Ecclesia, illo incitante, discesserant, postquam ab Urbe ille discessit, ad Ecclesiam reverterunt. Nec diu tamen post statui potest: etenim S. Cyprianus in eadem epistola scribit, se & Novatianorum ex Urbe discessum & confessorum reconciliationem per Nicephorum acolythum, quem sanctus Pontifex cum litteris ad eum miserat, didicisse postridie, quam schismatici illi Carthaginem adventassent.

[156] Hisce consona habet S. Cornelius in epist. 46, [clementer recipiuntur:] videlicet hanc eadem hora, eodem momento, quo reconciliatio peracta fuerat, a se scriptam, & Nicephoro acolytho, qui jamjam discessurus erat, traditam fuisse, quo citius Cyprianum lætitiæ suæ participem redderet. Sic itaque se res habuit: Cornelius primum epistolam, quæ in editione, qua utimur, 48 est, de Nicostrati ceterorumque discessu scripsit, per Nicephorum Cypriano deferendam. Interea dum ille navigandi opportunitatem exspectat, laudati confessores ad Ecclesiam redierunt; ac mox Cornelius priori epistolam alteram, quæ in eadem editione est 46, tam læti eventus nunciam addidit, & per memoratum Nicephorum, tum mox navigaturum in Africam, ad Cyprianum destinavit. Porro inter legatorum ac Nicephori discessum pauci aliquot dies intercessisse videntur; quare dicendus est hic feliciori, quam illi, navigatione usus fuisse, ut potuerit postridie quam isti Carthaginem advenerant, eodem appellere.

[157] Ut vero dubium non est, quin prædicta paulo post Novatiani legatorum discessum contigerint, [hoc ante concilium Romanum] ita Tillemontio ac Pearsonio assentiri non possum, eadem post Romanum concilium, de quo infra agemus, collocanda esse. In Romano enim concilio decretum fuisse videbimus, Novatum (id est Novatianum) & eos, qui una cum ipso sese insolentius extulerant, & quicumque inhumanissimæ & a fraterna caritate alienæ ejus opinioni consentire præsumpserant, alienos ab Ecclesia habendos esse: quibus verbis Novatianus cum suis sectatoribus ab Ecclesiæ corpore abscissus manifeste asseritur; adeoque & eadem sententia damnati fuere confessores, si non nisi post memoratum concilium ad Ecclesiam redierunt. Id autem minime probabile esse, ex S. Cornelii epistola mox recitanda recte observavit anonymus Benedictinus Vitæ S. Cypriani scriptor; & hic paucis ostendo.

[158] [factum videtur.] Dum confessoribus schisma objiceretur, circumventos se esse affirmaverunt. Nos, inquiebant, errorem nostrum confitemur: imposturam passi sumus: circumventi sumus perfidiæ loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico & hæretico homine habuisse, sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Sed qua tandem ratione, qua fronte hæc dicere potuerunt, si a synodo sexaginta episcoporum, presbyterorum vero ac diaconorum multo plurium, excommunicari, quam Novatiani partes deserere maluerunt? Deinde verisimile non est, Cornelium, & quinque episcopos, qui aderant, ceterumque clerum tanta in admittendis solemniter excommunicatis & etiam post tam celebris synodi sententiam contumacibus schismaticis facilitate usuros fuisse, quanta revera usos ex eadem Cornelii epistola habemus. Denique, ut cetera mittam, Tillemontius supponit, concilium Romanum habitum fuisse, antequam Novatianus Pontificatum usurparet, ac secundam in Africam legationem mitteret; quod utrumque infra refutabimus.

[159] [Horum ad Ecclesiam reditus] Ut vero totam rei gestæ seriem studiosus lector perspiciat, S. Cornelii epistolam, inter Cyprianicas 46 huc transfero. Cornelius Cypriano fratri salutem. Quantam sollicitudinem & anxietatem sustinuimus de iis confessoribus, qui dolo & malitia hominis callidi & veteratoris fuerant circumventi, & pæne decepti, & ab Ecclesia alienati; tanta lætitia adfecti sumus, & Deo omnipotenti & Christo Domino nostro gratias egimus, cum ii, cognito errore suo, & intellecta hominis maligni velut serpentis astutia venenata, ad Ecclesiam, unde exierant, sicuti ipsi ex corde suo profitentur, simplici voluntate venerunt. Et primo quidem fratres nostri probatæ fidei, amantes pacem, unitatem optantes, tumorem illorum, horum mollitiam nuntiabant (alibi rectius: Tumorem illum horum mollitum jam annuntiabant,) fide tamen non idonea, ut facile nobis credere daretur, illos penitus esse mutatos.

[160] [modus] Postea vero quam Urbanus & Sidonius confessores ad compresbyteros nostros venerunt, affirmantes, Maximum confessorem & presbyterum secum pariter cupere in Ecclesiam redire; sed quoniam multa præcesserant ab eis designata, quæ tu quoque a coëpiscopis nostris & ex litteris meis cognovisti, ut non temere eis fides haberetur, ex ipsorum ore & confessione ista, quæ per legationem mandaverant, placuit audiri. Qui cum venissent, & a presbyteris, quæ gesserant, exigerentur, novissime quod per omnes ecclesias litteræ calumniis & maledictis plenæ eorum nomine frequenter missæ fuissent, & pæne omnes ecclesias perturbassent; circumventos se esse affirmaverunt; nec, quid in istis litteris inesset, se scisse; tantummodo circumductos commisisse se quoque schismatica, & hæreticis auctores fuisse, ut paterentur ei manus quasi in episcopatum imponi. Qui, cum hæc & cetera eis fuissent exprobrata, ut abolerentur, & de memoria tollerentur, deprecati sunt.

[161] [& series rei gestæ] Omni igitur actu ad me perlato, placuit contrahi presbyterium. Adfuerunt etiam episcopi quinque, qui & hodie præsentes fuerunt, ut firmato consilio, quid circa personam eorum observari deberet, consensu omnium statueretur. Et ut motum omnium & consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestram perferri; quas & subjectas leges. His ita gestis, in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius & Macharius, & plerique fratres, qui se eis adjunxerant, summis precibus desiderantes, ut ea, quæ ante fuerant gesta, in oblivionem caderent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum & purum jam Deo exhiberent, sequentes Euangelicam vocem, dicentem, tem, beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

[162] Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, [ex S. Cornelii epistola] ut & ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes & palabundos tamdiu viderant, & dolebant. Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est: una vox erat omnium gratias Deo agentium; gaudium pectoris lacrymis exprimentes, complectentes eos, quasi hodie pœna carceris fuissent liberati. Et ut ipsorum propria verba designem: Nos, inquiunt, Cornelium Episcopum sanctissimæ Catholicæ Ecclesiæ electum a Deo omnipotente & Christo Domino nostro scimus. Nos errorem nostrum confitemur: imposturam passi sumus: circumventi sumus perfidiæ loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico & hæretico homine habuisse, sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Nec enim ignoramus, unum Deum esse, & unum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum Sanctum, unum Episcopum in Catholica Ecclesia esse debere.

[163] Quis ista eorum professione non moveretur, ut, [recensetur.] quod apud potestatem sæculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent? Quapropter Maximum presbyterum locum suum agnoscere jussimus; ceteros cum ingenti populi suffragio recepimus: omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cujus potestate sunt omnia reservata. Hæc igitur, frater carissime, eadem hora, eodem momento ad te per scripta transmisimus, & Nicephorum acolythum descendere ad navigandum destinantem *, ad vos statim dimisi, ut nulla procrastinatione habita, velut præsens in isto clero, & in isto populi cœtu, Deo omnipotenti & Christo Domino nostro gratias ageres. Credimus autem fore, quinimmo pro certo jam confidimus, ceteros quoque, qui in hoc errore sunt constituti, in Ecclesiam brevi reversuros, cum auctores suos viderint nobiscum agere. Has litteras, puto te debere, frater carissime, & ad ceteras ecclesias mittere, ut omnes sciant, schismatici hujus & hæretici dolum & prævaricationem de die in diem evacuari. Bene vale, frater carissime. Hæc S. Cornelius, ex quibus præter totius rei gestæ modum colligere licet admirarique mitem ipsius ac vere paternum animum, quo eorum excusationes recipere, eosdemque tam clementer in Ecclesiam admittere dignatus est.

[164] Ad utramque prælaudatam epistolam S. Cyprianus bina pariter, [Litteræ gratulatoriæ] 47 scilicet & 49 respondit, in quarum priori, quæ gratulatiora est, suum suorumque de tam læto nuntio gaudium exposuit, idque eo majus fuisse scripsit, quod non dubitarent, quin confessorum exemplum multi alii essent secuturi. Cum enim, inquit, Dominus … dicat, esse summum gaudium in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quanto majus est gaudium & in terris pariter & in cælo super confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua & cum laude redeuntibus, & redeundi viam ceteris exempli sui fide & probatione facientibus? Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quod sibi communicationem confessorum sequi viderentur: quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, & Ecclesia Catholica una esse, nec scindi nec dividi posse monstrata est. Nec quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi, quando probatum sit, bonos & gloriosos Christi milites non potuisse diu extra Ecclesiam detineri.

[165] [a S. Cypriano] Nec immerito sic sperabat Cyprianus: hos enim confessores, teste S. Cornelio in epistola ad Fabium, quos statim ab initio (Novatianus) sibi sociaverat, velamentum insaniæ (suæ) obtendit; horum auctoritate schisma potissimum steterat, nec poterat eorumdem exemplum ad revocandos ab errore animos non esse saluberrimum, sicuti ad sectandum schisma fuerat perniciosum. Enimvero eorum merita S. Cornelius loco citato his verbis exponit: Maximus Ecclesiæ nostræ presbyter, & Urbanus, ambo ex fidei confessione egregiam secundo laudem adepti; Sidonius etiam & Celerinus, vir, qui cuncta tormentorum genera per Dei misericordiam fortissime sustinuit, & qui fidei suæ constantia infirmitatem corporis sui roborans, adversarium penitus debellavit: hi omnes … ad sanctam Ecclesiam reversi sunt. Hic obiter adverte, lector, quartum e confessoribus Celerinum, supra Macharium appellari; unde suspicari licet, illum binominem fuisse. Observa etiam Maximum, qui hic & superius a schismate rediisse narratur, alium esse ab illo, quem a Novatiano in Africam missum vidimus, ibidemque pseudo-episcopum factum dicemus.

[166] [& S. Dionysio Alexandrino hac super re datæ.] Ceterum iidem confessores communem epistolam de eodem argumento ad S. Cyprianum dedere, quæ inter Cyprianicas est 50, & ad hanc Sanctus ille per 51 gratulabundus respondit. Similem etiam ad S. Dionysium Alexandrinum scripsisse videntur: nam & hic, qui, ut ex Eusebio supra diximus, epistolam dederat ad Confessores Romæ constitutos, qui Novati sententiæ etiam tum favebant, duas quoque alias ad hos ipsos epistolas misit, posteaquam ad Ecclesiam rediissent. Imo verisimile est, eos aliis similiter ecclesiis reconciliationem suam significasse, ut, qui errore suo ac auctoritate aliis fuerant scandalo, eosdem exemplo suo ad Ecclesiam revocarent. Porro quam feliciter eorum pœnitentia Romanæ Ecclesiæ cesserit, colligere licet ex eadem epistola Cornelii ad Fabium, dum ait: Scias porro illum (Novatianum) jam nudatum ac pæne solum remansisse, fratribus quotidie eum deserentibus, & ad Ecclesiam redeuntibus.

[Annotata]

* al. festinantem, de statione

§ IX. Concilia Romæ & alibi celebrata, in quibus lapsi ad pœnitentiam & pacem admissi, & Novatianus damnatus: Trophimus cum maxima plebis parte pœnitens, in Ecclesiam receptus.

[S. Cornelius de lapsorum causa,] Præter prædictos Novatiani conatus, quem in suo schismate obfirmatum videbimus, cura alia sancti Pontificis animum pulsabat, ingens scilicet lapsorum numerus, quos Deciana persecutio dejecerat, quique in Ecclesiam recipi summis precibus flagitabant. Horum causam jam tractaverat quidem, vacante Sede, Romanus clerus, sed nihil ausus fuerat statuere, nisi ut de vita periclitantibus, si prius facti pœnituisset, pax concederetur, ceteri vero ad pœnitentiam animarentur quidem, sed ita, ut de iis judicium suspenderetur, donec in S. Fabiani locum Pontifex subrogatus fuisset, ut in epistola inter Cyprianicas 31 idem clerus testatur, & supra a nobis ostensum est. Ejusdem sententiæ ante schisma suum fuerat Novatianus, teste S. Cypriano epist. 52, ubi de eadem epistola loquens, subdit: Additum est etiam, Novatiano tunc scribente, & quod scripserat, sua voce recitante, & presbytero Moyse, tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente, ut lapsis infirmis & in exitu constitutis pax daretur: quæ litteræ per totum mundum missæ sunt, & in notitiam ecclesiis omnibus & universis fratribus perlatæ sunt.

[168] At vero postquam Pontificatum, quem ambierat, [& Novatiani hæresi,] S. Cornelio delatum vidit, negavit, hujusmodi lapsis pacem ab Ecclesia posse impertiri, jamque pseudo-pontifex factus hanc hæresim, ut suum schisma stabiliret, qua legatis qua litteris per universam Ecclesiam missis cœpit disseminare. Ut itaque hisce malis occurreret sanctus Pontifex, concilium Romæ congregavit, uti Carthagine pariter fecerat Cyprianus. Non exstant quidem hujus synodi decreta; verumtamen, quid in ea potissimum actum fuerit, ex Eusebii Historia lib. 6, cap. 43 docemur. Novatus *, inquit, Ecclesiæ Romanæ presbyter, arrogantia adversus eos (qui lapsis post pœnitentiam pacem impertiebantur) elatus, quasi nulla spes salutis ipsis posthac superesset, tametsi omnia explerent, quæ ad sinceram conversionem puramque confessionem pertinent, propriæ cujusdam sectæ eorum, qui tumore mentis elati seipsos Catharos (id est mundos) cognominarunt, auctor exstitit.

[169] Ob quam rem cum Romæ congregata esset synodus *, [concilium Romæ,] in qua sexaginta quidem episcopi, presbyteri vero ac diaconi multo plures convenerunt: cumque in provinciis antistites, quid agendum esset, seorsum consultassent, hujusmodi decretum cunctis promulgatum est: Novatum * quidem & eos, qui una cum ipso sese insolentius extulerant, & quicumque inhumanissimæ & a fraterna caritate alienæ ejus opinioni consentire præsumpserant, alienos ab Ecclesia habendos esse; fratres vero, qui in calamitatem inciderant, pœnitentiæ remedio curandos esse & confovendos. Exstant adhuc epistolæ Cornelii Romanorum Episcopi ad Fabium, Antiochensis ecclesiæ præsulem, missæ, in quibus & Romanæ synodi gesta, & omnium per Italiam & Africam, aliasque locorum illorum provincias sententiæ declarantur…

[170] His adjuncta erat alia ejusdem Cornelii epistola de his, [& Cyprianus Carthagine celebrant:] quæ in synodo decreta fuerant, & rursus alia de facinoribus Novati *. Denique in calce ejusdem capitis subjungit Eusebius: Sub finem autem epistolæ numerum recenset episcoporum, qui in urbem Romam convenientes, amentiam Novati * condemnaverant; nomina quoque illorum, & quam quisque regebat ecclesiam, adscribens. Eorum item, qui Romæ quidem minime adfuerant, superiorum tamen episcoporum sententiam litteris suis approbaverant, vocabula simul & civitates, unde singuli litteras dederant, accurate commemorat. Eisdem de causis concilium Carthagine, ut insinuavi, S. Cyprianus celebraverat, de cujus pariter decretis ibidem sic meminit Eusebius: Aliæ præterea Latino sermone conscriptæ exstant epistolæ Cypriani & aliorum antistitum, qui cum ipso in Africam congregati sunt, ex quibus colligitur, ipsis etiam placuisse, ut subveniretur iis, qui in tentationem inciderant; utque auctor nefariæ opinionis simul cum iis, qui ad partes ipsius desciverant, ab Ecclesiæ Catholicæ consortio merito abdicaretur.

[171] [posterioris canones in Romano approbati,] Porro Carthaginenses hosce canones Cyprianus ad S. Cornelium transmisit, ibique ab eo & congregatis in memorata Romana synodo patribus, velut veritati ac sententiæ eorum conformes approbati confirmatique fuere: quare cum Romani canones perierint, ad hosce elucidandos juverit Cypriani verba recensuisse ex epist. 52 ad Antonianum, quem Novatiani contra SS. Cornelium ac Cyprianum litteris nonnihil commotum fuisse diximus. Secundum quod tamen, ait, ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas in unum conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros & incolumes fides sua & Domini tutela protexit, in unum convenimus, & Scripturis divinis ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent, & eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti seculum, gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu pœnitentia, & rogaretur dolenter paterna clementia, & examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum, secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt.

[172] [quales fuerint] Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbitur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui & ipse, cum plurimis coëpiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri moderatione consensit. De S. Cornelii sententia, quam & S. Lucium hujus successorem tenuisse affirmat, tum alibi tum in epistola 67 ad S. Stephanum, qui Lucio successerat, rursum meminit his verbis: Servandus est… antecessorum nostrorum, beatorum martyrum Cornelii & Lucii honor gloriosu, quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare & servare gravitate & auctoritate tua debes, qui vicarius & successor eorum factus es. Illi enim pleni spiritu Dei, & in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, & pœnitentia acta, fructum communicationis & pacis negandum non esse, litteris suis signaverunt: quam rem omnes omnino ubique censuimus.

[173] [de variis] Certum pœnitentiæ tempus nusquam reperi præfixum, quia videlicet istud lapsorum culpæ, quorum varias classes Cyprianus in laudata epistola 52 numerat, erat commensurandum, & quorum singulorum propterea causas & voluntates & necessitates ibidem jubet examinari, secundum libellum hac super re conscriptum, qui haud dubie sunt epistolæ illæ Cypriani & aliorum Africæ episcoporum, quas Eusebius supra num. 170 laudavit, quasque periisse dolemus. Diuturnam tamen pœnitentiam agendam fuisse, liquet ex epistola 53, in qua S. Cyprianus consultus, an Nino, Clementiano & Floro, qui post egregiam confessionem vi tormentorum apud proconsulem subacti fuerant, triennii pœnitentia sufficeret; respondit, sibi quidem videri sufficere, sed aliorum sententiam in proxima synodo, ut rogabatur, sese inquisiturum. Non sic tamen canon ille urgebat, quin, ubi major Ecclesiæ utilitas aut pœnitentium necessitas occurreret, pax citius posset concedi: nam præterquam quod simul decretum fuisse, ut ea periclitantibus infirmis impertiretur, ex epist. 52 & 54 habeamus, inferius exempla producemus, ex quibus patet, multum de severitate illa justis de causis remissum fuisse.

[174] Episcopos vero hujusmodi criminis reos, post peractam pœnitentiam non nisi ad communionem laicam secundum ejusdem concilii canones admitti potuisse, [lapsorum causis.] idem S. Cyprianus epist. 68 ad clerum & plebem Hispaniæ testatur, acriter arguens Basilidem ac Martialem, illius regionis præsules, qui post idololatriæ scelus episcopatum gerere perseverabant. Frustra enim tales, inquit, episcopatum sibi usurpare conantur; cum manifestum sit, ejusmodi homines nec Ecclesiæ Christi posse præesse, nec Deo Sacrificia offerre debere, maxime cum jam pridem nobiscum & cum omnibus omnino episcopis, in toto mundo constitutis, etiam Cornelius collega noster, Sacerdos pacificus ac justus, & martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreverit hujusmodi homines ad pœnitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi. Exstat & alia ejusdem Sancti epistola 64 de Fortunatiano Assuritanorum in Africa antistite, qui post similem lapsum episcopalia munia obire attentabat. Ceterum an memoratus canon de solis episcopis, an de omni clero intelligendus sit, non edicit Cyprianus; postremum tamen verisimilius est.

[175] Theodoretus lib. 3 Hæreticarum fabularum cap. 6, [Theodoreti de Novatiani causa] alias 5, singularia quædam habet de gestis in concilio Romano contra Novatianum, quem Navatum appellat. Relata enim episcoporum de lapsis sententia, sic prosequitur: His consiliis Navatus non acquievit, sed aperte contradixit, dicens, non oportere eos, qui abnegassent, salutem consequi; similiter faciens ac ii, qui ægris prohibent, ne utantur medicamentis. Qui autem pœnitentiæ remedium postulabant, arguebant eum sæpe fuisse rogatum & admonitum, ut ad eos veniret, & verbis saltem confirmaret, qui tyranni machinis pulsabantur; eum autem se occultantem, & latere conantem, se quoque esse presbyterum inficias ivisse. Sed tamen, quamquam hæc audiissent, qui Romæ convenerant episcopi, conati sunt persuadere, ut iis, quæ optime constituta fuerant, assentiretur. Postquam autem viderunt cum furere, & Deo invisam crudelitatem statuere, eum ab Ecclesiæ corpore separarunt, cum Cornelius Romæ Ecclesiam regeret.

[176] Hæc Theodoretus, quæ vera esse putamus: nam & dubitandum non est, [in Romana synodo narratio.] quin Catholici præsules dirum schisma exortamque cum eo tam perniciosam animarum saluti hæresim, reducto ad Ecclesiam utriusque auctore, exstinguere conati sint; & Novatianum periclitantibus succurrere re vera renuisse, seque presbyterum negasse, num. 93 ipsis S. Cornelli verbis retulimus; ideoque omnino verisimile est, lapsos hæc ipsa in concilio contra illum produxisse, ut ostenderent, quam vecorditer is in persecutione egisset, qui etiam tormentorum vi victis pacem Ecclesiæ, etiam post actam pœnitentiam, concedendam esse tam crudeliter negabat. Utrum tamen Novatianus in concilio comparuerit, ut verba præ se ferunt, incertum est: jam enim pro Pontifice se gerebat, cujus locum nec Cornelio cessisset, nec patres ipsi permisissent.

[177] [Quæ fuerit Italica synodus? Romani] Vidimus supra ex Eusebio in provinciis quoque antistites, quid agendum esset, seorsum consultasse, ac tum demum memorata decreta emanasse. Fuerunt hi haud dubie Italiæ ac finitimarum provinciarum episcopi, qui cum Romano concilio interesse non possent, collatis inter se consiliis, aut coacta in alio Italiæ loco synodo, sententiam suam ad Cornelium & congregatos Romæ patres transmiserunt; atque hæc videtur Italica illa synodus, de qua S. Hieronymus lib. de Scriptoribus ecclesiasticis in Cornelio ait: Scripsit epistolam ad Fabium, Antiochenæ ecclesiæ episcopum, de Synodo Romana, Italica, Africana. Denique dubitandum non est, quin sanctus Pontifex canones in memorato concilio conditos per universam Ecclesiam destinarit; præterquam enim quod id satis insinuet S. Cyprianus, dum num. 174 scribit, communicationem laicam lapsis episcopis a Cornelio cum omnibus omnino episcopis, in toto mundo constitutis, decretam fuisse; ita exigebat totius Ecclesiæ salus, videlicet ut lapsis, quorum ubique ingens erat numerus, salubris medela adhiberetur, & a Novatiani caveretur insania.

[178] [canones per orbem missi. Socratis,] Imo id ipsum diserte scribit Socrates lib. 4 Hist. cap. 23, ubi de hoc argumento hæc habet: Omnibus ubique ecclesiis scripsit (Novatianus jam pseudo-pontifex) litteras, uti eos, qui simulacris immolassent, minime ad mysteria admitterent, sed hortarentur ad pœnitentiam, remissionemque permitterent Deo, qui potest & habet auctoritatem peccata remittendi. Quibus litteris ad provincias perlatis, singuli pro suopte ingenio de rebus in illis significatis judicium fecerunt. Nam, quia erat a Novato (id est Novatiano) significatum, eos, qui post baptisma peccatum ad mortem commiserant, ad mysteria non esse recipiendos; ejusmodi canonis promulgatio quibusdam acerba & severa nimis visa est; a nonnullis probata, utpote æqua & ad vitam recte instituendam multum adferens adjumenti. Dum hæc inter eos agitatur controversia, litteræ Cornelii episcopi allatæ sunt, quæ significabant, spem veniæ etiam illis esse reliquam, qui post baptismum deliquissent.

[179] [Novatiano faventis] Ab utroque igitur litteræ contrariæ missæ fuerunt: ac cum uterque suam sententiam sacrarum Litterarum testimoniis confirmare videretur, ad quam quisque opinionem erat propensior, ad eam, ut moris est, se potissimum transtulit. Nam qui peccato delectabantur, indulgentiam, quæ tum erat concessa, arripientes, in posterum tempus ea ad omne peccati genus abusi sunt. Hæc Socrates; sed ob propensum, quem hic manifestum facit, in Novatianam hæresim animum merito arguendus. Non aliter enim hic loquitur, quam si Novatiani impietas nonnullis quidem acerba & severa nimis, aliis æqua & ad vitam recte instituendam multum adferens adjumenti visa, Catholica autem veritas non nisi ab iis, qui peccando delectabantur, arrepta fuisset. Ita scilicet sanctissimos episcopos, qui per totum orbem dispersi hunc canonem admisere, non obscure accusat, quasi hi quibuslibet peccatis viam aperuissent; cum vel ex hoc ipso capite Novatiani hæresis damnanda esset.

[180] [narratio,] Recte enim S. Cyprianus epist. 52 scribit, visum fuisse lapsos ad pœnitentiam cum spe veniæ admittere, ne plus desperatione deficerent, & eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti sæculum gentiliter viverent. Recte ibidem exclamat: Atque o frustrandæ fraternitatis irrisio, o miserorum lamentantium & amentium caduca deceptio, o hæreticæ institutionis inefficax & vana traditio! Hortari ad satisfactionis pœnitentiam, & subtrahere de satisfactione medicinam: dicere fratribus nostris: Plange & lacrimas funde, & diebus ac noctibus ingemisce, & pro abluendo & purgando delicto tuo largiter & frequenter operare; sed extra Ecclesiam post omnia ista morieris, quæcumque ad pacem pertinent, facies, sed nullam pacem, quam quæris, accipies. Quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione deficiat, quis non animum a proposito lamentationis avertat? In desperationem igitur, ex qua in omnia scelera pronus est lapsus, miseros conjiciebat Novatiani impietas; unde etiam eum in synodo Antiochena tamquam qui peccatoribus patrocinaretur, damnatum, num. 202 videbimus; atque adeo impietatem hanc Socrates æquius accusasset.

[181] At vero quam feliciter Ecclesiæ cesserit S. Cornelii ceterorumque Catholicorum antistitum sententia, [in Ecclesiam iniqua,] tum aliunde liquet, tum ex epist. 57, in qua S. Cyprianus de Romanis, qui in persecutione Deciana lapsi, deinde ad salutarem pœnitentiam admissi fuerant, jam in Galli persecutione certantibus hæc ait: Quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti! Steterunt fortes, & ipso dolore pœnitentiæ facti ad prælium fortiores. Idem liquet ex auctore Operis contra Novatianum, S. Cypriano olim adscripti, qui inter cetera inquit: Nulli enim nostrum dubium vel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie, id est, Deciana persecutione vulnerati fuerunt, hos postea, id est secundo prælio (sub Gallo) ita fortiter perseverasse, ut contemnentes edicta sæcularium principum, hoc invictum haberent, quod & non metuerunt exemplo boni pastoris animam suam tradere, & sanguinem fundere, nec ullam insanientis tyranni sævitiam recusare.

[182] Porro ne oblata spes veniæ proniores in lapsum faceret, [refutatur,] satis prospectum erat per canonum severitatem, quam tum ex S. Cypriani litteris, tum ex ejusdem libro de Lapsis quilibet facile colliget: juverit tamen unum specimen ex epist. 53 exhibuisse. Scripsistis, inquit, ad me, fratres carissimi, quod pertulerit ad vos… Superius frater & collega noster, Ninum, Clementianum, Florum, fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, & nomen Domini confessi, violentiam magistratus, & populi frementis impetum vicerant, postmodum cum apud proconsulem pœnis gravibus excruciarentur, vi tormentorum subactos esse, & de gradu gloriæ, ad quam plena fidei virtute tendebant, diutinis cruciatibus excidisse; nec tamen post hunc gravem lapsum, non voluntate sed necessitate susceptum, a pœnitentia agenda per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis, an eos ad communicationem jam fas esset admittere. Respondet autem Cyprianus, sibi quidem videri eos posse admitti, sed tamen ea de re, ut rogaverant, ad episcoporum concilium relaturum. Jam vero si tam severe animadversum fuerit in eos, qui ex infirmitate tormentis cesserant; quanto severius id factum credemus in illos, qui sua sponte defecissent. Hisce contra Socratem observatis, cetera prosequamur.

[183] Huc usque distuli de tempore, quo concilium hoc celebratum fuit, [Videtur tantum unicum] disputare, ne ob Eminentissimi Baronii sententiam eadem bis recitare cogerer. Hic enim tomo 2 Annalium geminum concilium a Cornelio Romæ habitum censet, quorum primum anno Christi 254, alterum 255 affigit; cumque ipse annos vulgares biennio hic prævertat, primum concilium ad annum 252, postremum ad 253 referendum esset. Porro concilium geminandum censet ex diversis decretis; nam in priori quidem nihil contra Novatianum actum esse, sed de lapsis tantum tractatum, statutumque, ut hi pœnitentia functi ad communicationem admitterentur, sed laicam tantum etiam sacerdotes: in secundo autem Novatianum cum sectariis ejus a Cornelio ac sexaginta episcopis ceteroque clero damnatum, ac præterea decretum, fratres, qui casu infelici prolapsi fuissent, pœnitentiæ medicamentis curari, & ad sanitatem restitui debere.

[184] [concilium a S. Cornelio] Ex hisce, inquam, geminandum concilium ad citatos annos, num. 90 & 3 existimat; posteriori loco denuo dicens: Hanc esse diversam synodum ab illa, quam Romæ itidem celebratam fuisse diximus, diversa in singulos decreta sancita declarant: siquidem in illa (ut vidimus) jussi fuerant adhuc exspectare lapsi; in hac autem admitti jubentur. Ita quidem Eminentissimus annalista laudans in margine epist. 52 Cypriani ad Antonianum, ac Eusebii Historiam lib. 6, cap. 55; sed pace illius dixerim, mihi nullam geminandi concilii necessitatem hic apparere. Nam primo verisimile non est, in concilio, cujus priori loco ex Eusebio meminit, nihil actum fuisse contra Novatianum, qui schismate suo, quod Baronius ad eumdem annum 254 num. 47 ipso Cornelii sedis exordio, conflatum fuisse admittit, Ecclesiam perturbabat, & contra quem, etsi nulla alia suasisset causa, synodus propterea merito fuerat convocanda. Secundo in decretis a laudato Eusebio sanctoque Cypriano productis, & a Baronio citatis, nulla apparet diversitas, ut legenti patebit.

[185] [celebratum fuisse;] Nam quod Eminentissimus dicat, lapsos, qui secundum Cypriani epistolam 52 ex concilii decreto jussi fuerant adhuc exspectare, apud Eusebium dici jussos esse admitti; id equidem apud Eusebium non reperio; quippe qui tantum asserit, lapsos secundum concilii canonem pœnitentiæ remedio curandos esse & consovendos, quod ipsum Cyprianus in citata epistola sancitum fuisse asseverat. Antonius Pagius in Critica ad annum 251, num. 25, a Baronio pariter dissentiens, putat eum in hanc opinionem venisse, quia existimabat, epistolam Cypriani 52 ad Antonianum scriptam fuisse ipso Cornelii sedis exordio: at serius scriptam esse vel ex eo liquet, quod, ut in eadem epistola dicitur, S. Cyprianus aliam ante hanc ad Antonianum jam dedisset, qua ille permotus, Novatiani communicationem rejecerat, & Cornelii fuerat amplexus. Hinc Labbeus licet tomo 1 Conciliorum, col. 714 & 715 Baronium secutus, geminum sub Cornelio Romanum concilium distinxerit, in Synopsi tamen conciliorum a Tillemontio Nota 5 in Cornelium laudata, fassus est, decreta de lapsis ad pœnitentiam pacemque admittendis, damnandoque Novatiano, in eadem synodo condi potuisse.

[186] [idque non ante,] Inter eos, qui nobiscum unicum tantummodo Romanum concilium sub Cornelio celebratum agnoscunt, superest alia de tempore quæstio. Tillemontius, a quo Novatiani ordinationem post Cornelii Pontificatum in Africa agnitum fixam fuisse supra diximus, concilium hoc art. 8 & 9, itemque Nota 5, eidem ordinationi præmittendum censet. Ipsius ratio est, quod dubitandum non sit, quin Africani episcopi, statim ac convenire licuit, synodum de lapsis celebrarint; ejusdemque canones ad S. Cornelium confirmandos destinarint, simul atque ejusdem Pontificatum agnovissent: nec magis dubium appareat, quin Cornelius, qui Sede vacante una cum cetero clero lapsorum causam differendam censuerat, donec Pontifex electus esset; acceptis Africanorum præsulum litteris, id etiam mox præstiterit; præsertim cum Novatiani, nondum quidem ordinati pseudoëpiscopi, sed tamen jam insanientis, schisma hoc ipsum suaderet.

[187] Addit, ex calumniis, quibus Novatianus, ut Pontificatus usurpationem velaret, [sed post] sanctum Pontificem statim incessit, videlicet eum cum lapsis communicare, satis colligi, lapsorum causam ante ipsius ordinationem jam decisam fuisse. Laudat præterea Theodoretum num. 175 citatum; qui cum post verba ibidem relata, de Novatiani ordinatione primum loquatur, hanc concilio Romano posteriorem credidisse ipsi videtur. Ita fere Tillemontius, Nota 5 statuens, prædictum concilium ante Novatiani, ac uno circiter aut altero mense post Cornelii ordinationem figi posse: tantum enim temporis sufficiens videri, ut primæ Cornelii ac schismaticorum litteræ in Africam deferrentur, Caldonius & Fortunatus legationem ad Romanos obirent, redirentque Carthaginem, si eorum reditus fuerit exspectandus; ac denique ut epistola, qua Carthaginensis synodi patres Cornelii Pontificatum agnovere, & transmisere decreta de lapsis, ad ipsum potuerit pervenire, Romano concilio forte jam tum congregato.

[188] Respondeo, me Tillemontio ob allatas ab eo rationes facile assentiri, [invasum a Novatiano pontificatum,] Romanam æque ac Carthaginensem synodum primo, quo licuit, tempore celebratam fuisse: sed paragrapho 7 ostensum a nobis esse, Novatianum usurpasse Pontificatum, antequam Cornelii electio in Africa recepta ac comprobata fuisset. Quare cum, ipso teste Tillemontio, Carthaginensis synodus præcesserit Romanam, nec illius decreta ad Cornelium confirmanda, ante agnitum ejus Pontificatum, transmissa dicenda sint; dicendum pariter est, Romanam synodum post usurpatum a Novatiano episcopatum coactam fuisse. Eodem quoque paragrapho exposuimus, qua ratione schismaticus ille sanctum Pontificem de communicatione cum lapsis criminari potuerit, quamvis de eorumdem causa etiam tum nihil in concilio fuisset sancitum.

[189] Nec morari nos debet Theodoretus, scriptor sesqui seculo synodo posterior, [& confessorum reditum.] etsi Novatiani ordinationem huic clare postponeret; quippe qui, Tillemontio ipso censore Nota 8 in S. Cornelium, in eodem loco circa Novatiani ordinationem plus vice simplici hallucinatus est, ut & nos num. 122 & seq. admisimus. Contra Tillemontium præterea faciunt, quæ ad § 8 de tempore confessorum ad Ecclesiam reditus disputavimus: si enim is post synodum, ut ipse vult, contigerit, & hæc ordinationem Novatiani præcesserit, dicendi sunt confessores illi in eam ordinationem etiam post synodum consensisse; quod ex dictis ibidem verisimile non est. Non dubitamus igitur, quin concilium Romanum reditus confessorum præverterit; sed quo præcise mense celebratum fuerit, plane incertum est. Nihil tamen cogit nos illud cum Pearsonio usque ad hujus anni 251 Octobrem differre; cum e re Ecclesiæ fuerit primo, quo commode licuit tempore, celebrari, resque interim gestæ non obstent, quominus id mense Augusto aut Septembri factum dicatur. Ratio autem dilati ad id usque tempus concilii esse potuit persecutio, Romæ minus quam Carthagine sopita, quæque resuscitanda videbatur, si tam numerosa episcoporum synodus in regia tyranni Urbe mox celebraretur. Deinde episcoporum synodi, quas in provinciis seorsum habitas, & quarum sententias ad Romanam missas fuisse num. 169 diximus, hanc forte præcesserunt.

[190] [Trophimus verisimiliter episcopus,] Forsitan memoratæ synodi patres nondum Roma excesserant, cum Trophimus quidam, factorum pœnitens cum ingenti Christianorum pariter pœnitentium numero, in Ecclesiam admitti flagitavit. Hunc episcopum in Italia fuisse omnino verisimile est ex epistola 52 S. Cypriani ad Antonianum, in qua S. Cornelium a schismaticorum calumniis vindicans, acturus de Trophimo præmittit: Sed neque cum episcopis, qui sacrificaverunt, communicationem sacrilegam miscuisse, comperimus. Certe sacerdotem illum in eadem epistola vocat; quo nomine episcopos solet appellare. Sed & ejusdem magna apud plebem auctoritas, cujus pars maxima ipsi peccanti æque ac pœnitenti adhæsit, satis innuit, eumdem cuidam ecclesiæ præfuisse. Hujus, quique eum secuti fuerant, crimen nusquam clare expressum reperi; verum istud non fuisse Novatiani ordinationem ac schismatis societatem, sed verisimilius idololatriam, num. 124 contra Valesium statuimus.

[191] [cum plurimis lapsus & pœnitens] Itaque, ut ad rem veniamus, cum Trophimus maximam plebis partem, quam exemplo suo ad lapsum induxerat, consiliis & auctoritate sua ad saniora jam conversam, ad Ecclesiam reduceret; visum est Cornelio, quique ipsi aderant, episcopis ob tot fidelium accessionem, severitate canonis, quantum ad pœnitentiæ diuturnitatem pertinebat, ea vice supersedendum, eosque omnes in gratiam recipiendos esse; ita tamen, ut Trophimus non nisi laica communione imposterum frueretur. Juverit hac super re S. Cyprianum in laudata epistola 52, in qua & maculam, quam ex ea S. Cornelio Novatiani inurere conati fuerant, diluit, scribentem audivisse. Explorasse autem collegas nostros, inquit, scias, & verissime comperisse, nulla illum (S. Cornelium) libelli, ut quidam jactitant, labe maculatum esse; sed neque cum episcopis, qui sacrificaverunt, communionem sacrilegam miscuisse; sed eos demum, quorum causa audita, & innocentia comprobata sit, conjunxisse nobiscum.

[192] [in Ecclesiam receptus.] Nam & de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est, ut ad te pertulit rumor & mendacium malignorum. Nam, sicut antecessores nostri sæpe fecerunt, colligendis fratribus nostris carissimus Frater noster necessitati succubuit. Et quoniam cum Trophimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, & satisfaciente, & pœnitentia deprecationis errorem pristinum confitente, & fraternitatem, quam nuper abstraxerat, cum plena humilitate & satisfactione revocante, auditæ sunt ejus preces, & in Ecclesiam Domini non tam Trophimus, quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est: qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo comitante venissent. Tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus, & restituta multorum salus. Sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet, non, secundum quod ad te malignorum litteræ pertulerunt, quasi locum sacerdotis usurpet. Huc usque S. Cyprianus.

[Annotata]

* al. Novatianus

* adde maxima

* Novatianum

* Novatiani

* Novatiani

§ X. Novatianorum nova legatio, & molitiones in Africa: eorum hæresis in Antiochena synodo damnata, & in Oriente rejecta: Felicissimus, alter schismaticus, a Cornelio repulsus.

[Novatianus novos legatos] Novatiani legatos, Nicostratum, Novatum, Evaristum, Primum ac Dionysium, ad reparanda, quæ ab Afris præsulibus passi fuerant, damna, in Africam profectos esse, § 8 vidimus; nunc cetera eorumdem tum hic tum alibi molimina exponemus. Hi eo appulsi, non videntur S. Cypriani ceterorumque Catholicorum præsulum, qui cum illo Carthaginensi synodo interfuerant, ac forte tum etiam ipsi aderant, animos ulterius tentasse; id enim post agnitum eorum schisma ac hæresim inutile illis fuisset, præsertim cum socium haberent Novatum, Carthaginensis ecclesiæ olim presbyterum, criminibus ibidem jam dudum insamem & eorumdem episcoporum sententia damnatum. Certe ita colligimus ex S. Cypriani epist. 49, qui S. Cornelii litteris per Nicephorum acolythum allatis, de eorum adventu edoctus, ipsi respondens, de colloquio cum legatis illis habito, nihil meminit, haud dubie non taciturus, si quid sibi cum ipsis intervenisset.

[194] Cum pridie, inquit, istic (id est Carthagine) venisset hæreticæ pravitatis nocens tactio, [in Africam mittit;] ipsa jam perdita, & alios, qui sibi consenserint, perditura, postero die Nicephorus cum vestris litteris supervenit; quibus & didicimus, & docere atque instruere ceteros cœpimus, Evaristum de episcopo jam nec laicum remansisse, cathedræ & plebis extorrem, & de Ecclesia Christi exsulem, per alias longe provincias oberrare, & ipsum veritatis ac fidei naufragum factum, circa quosdam sui similes paria naufragia concitare: Nicostratum vero diaconio sanctæ administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega faude subtractis, & viduarum ac pupillorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam conscientia rapinarum & criminum fugisse. Et nunc Ecclesiæ desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem, mutare regionem, confessorem se ultra jactat & prædicat, cum Christi confessor nec dici, nec esse, jam possit, qui Ecclesiam Christi negavit &c.

[195] Videntur igitur hi Africam peragrasse, ut incautos ad suas partes jam desperatas adjungerent, [Nicostratus & Maximus] quemadmodum priores legatos, a Carthaginensis synodi patribus convictos, rejectosque, ostiatim ac oppidatim ejusdem schismatis propagandi gratia discurrentes vidimus. Quod malum ut præcaveret sanctus Pontifex, Cyprianum commonuerat, ut eorum scelera ac molitiones ceteris ejus provinciæ episcopis per illum innotescerent; idque ab hoc statim præstitum fuisse, ex laudata epistola liquet. Porro non satis fuit schismaticis unum in Africa episcopum Nicostratum constituisse; sed & Maximum presbyterum, quem unum e secundæ legationis sociis fuisse diximus, ab iisdem episcopum postea pariter ordinatum fuisse, testatur S. Cyprianus epist. 55 ad Cornelium scribens: Pars Novatiani Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudoëpiscopum dicitur.

[196] [schismatici,] Tillemontius art. 12, & alibi, ex hoc loco censet, Maximum Carthaginensem episcopum ordinatum fuisse: quod haud dubie collegit ex adverbio istic, & ex eo, quod Cyprianus id a se contemni dicat, ideoque ad ipsum, velut ejusdem sedis episcopum, propius spectasse videatur. Verum hæc conjectura plane incerta est: per adverbium istic quemlibet Carthaginensis provinciæ locum accipi posse, manifestum est ex iis, quæ mox subdit: Nec tamen de hoc tibi scripseram, quando hæc omnia contemnantur a nobis, & miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum, qui integri & sani in Ecclesia Catholica fratribus præsunt. Extra dubium est, quin hi episcopi non Carthaginenses, sed variarum in Africa sedium fuerint, atque adeo nec priori loco adverbium istic ad Carthaginem necessario referendum est. In quacumque vero illius provinciæ parte Maximus episcopalem cathedram usurpaverit, ea res ad Cyprianum, velut Africæ primatem pertinebat. Ceterum hæc ipsius ordinatio anno 252 primum contigit, quo epistola scripta est.

[197] [ac forte etiam alii ibidem episcopi constituti.] Sacrilegas hujusmodi ordinationes etiam alibi a Novatianis factas esse, insinuat denuo S. Cyprianus in epistola 52 ad Antonianum his verbis: Cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus, episcoporum multorum concordi numerositate diffusus; ille (Novatianus) post Dei traditionem, post connexam & ubique conjunctam Catholicæ Ecclesiæ unitatem, humanam conetur ecclesiam facere, & per plurimas civitates novos apostolos suos mittat, ut quædam recentia institutionis suæ fundamenta constituat; cumque jam pridem per omnes provincias & per urbes singulas ordinati sint episcopi, in ætate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudo-episcopos audeat! Fateor tamen hæc de solis Nicostrato ac Maximo dici potuisse.

[198] [Schismati favent Antonianus] Nec desierunt iidem schismatici nonnullos Catholicos antistites litteris suis sollicitare, ut, relicto Cornelio, quem fictis criminationibus & maledictis onerabant, ad suas partes transirent. Inter hos Antonianum eorumdem litteris non nihil motum fuisse, declarat S. Cypriani epistola 52, quam hic ad illum conscripsit, ut eumdem ad officium reduceret, & in qua Pontificatum Cornelio egregie vendicavit, refutatisque schismaticorum contra hunc sanctum Pontificem calumniis, Novatiani schisma acriter insectatus est. Sed de Antoniano satis multa jam diximus, ut hic nihil addere necesse sit. Utrum tamen saluberrimis hisce Cypriani monitis morem gesserit, incertum est: at favorabilem suspicionem movet nomen Antoniani, quod inter ceteros Numidiæ episcopos occurrit, quibus velut Catholicis Cyprianus epistolam 70 postmodum inscripsit.

[199] [& Fabius Antiochenus episcopus,] Schismati etiam implicatus fuit, aut saltem in illud propendit Fabius, aliis Fabianus & Flavianus dictus, Antiochenus episcopus, ad quem Cornelius propterea scripsisse videtur tum epistolam illam, cujus ex Eusebio sæpe meminimus, tum aliam, quam simul cum prædicta S. Hieronymus in Scriptoribus ecclesiasticis his verbis commemorat: Scripsit (laudatus sanctus Pontifex) epistolam ad Fabium, Antiochensis ecclesiæ episcopum, de synodo Romana, Italica, Africana; … quartam ad eumdem Fabium valde prolixam, & Novatianæ hæreseos caussas & anathema continentem. Posterioris magnam partem huic Commentario inseruimus ex illius fragmento, quod apud Eusebium lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ cap. 43 exstat; aliam vero magno ecclesiasticæ antiquitatis damno periisse dolemus.

[200] Allaborasse quoque S. Dionysium Alexandrinum, ut nutantem in fide Fabium confirmaret, [qui synodum Antiochiæ indicit,] discimus ex laudato Eusebio cap. 44 dicente, illum Fabio ad schisma aliqua ratione inclinanti multa, quæ ad pœnitentiam spectant, scripsisse; & ex S. Hieronymo, loco mox citato, ubi ait: Ad Flavianum Antiochenæ urbis episcopum scripsit de pœnitentia. Porro verisimile est, quod Boschius noster in Historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum, tomo IV Julii præfixa pag. 22 censuit; videlicet Fabium hisce litteris, si non inflexus fuerit ad Catholicas partes, saltem motum fuisse, ut synodum super ea causa Antiochiæ indicendam curarit, non diu antequam e vivis excederet, quod anno Christi 252, qui S. Cornelio etiam supremus fuit, contigisse ostendit.

[201] In hanc sententiam laudat Eusebium lib. 6, [in qua sub Demetriano, ejus successore] cap. 46 de S. Dionysio Alexandrino hæc scribentem: Scribit præterea ad Cornelium Romanæ urbis Episcopum, cujus litteras adversus Novatum (lege Novatianum) scriptas acceperat: in qua quidem epistola significat, se ab Heleno Tarsi Ciliciæ episcopo, & a ceteris, qui cum illo convenerant, Firmiliano scilicet Cappadociæ, & Theoctisto Palæstinæ provinciæ, episcopis invitatum fuisse, ut ad synodum Antiochenam occurreret, in qua quidam Novati schisma confirmare tentabant. Scribit etiam sibi nuntiatum fuisse, quod Fabius quidem diem extremum obiisset, Demetrianus vero in ejus locum episcopus Antiochenæ ecclesiæ esset constitutus. Putat itaque Boschius, Fabium, indicta synodo obiisse, & hanc in Libello synodico apud Labbeum tomo 1 Conciliorum, col. 719 S. Demetriano, Fabii successori adscribi, quia ille exsecutus fuerat, quod hic morte præveniente nequiverat.

[202] [Novatianus damnatus est,] Damnatum in ea synodo fuisse Novatianum, laudatus Libellus his verbis declarat: Synodus divina & sacra provincialis Antiochiæ collecta a Demetrio (Græce legitur Δημητριανοῦ) ejusdem sanctissimo episcopo, quæ Novatum id est, Novatianum) deposuit, tamquam qui peccatoribus patrocinaretur; videlicet quia crudeli sua hæresi spem veniæ lapsis præcidens, a pœnitentia avocabat, atque ita in desperationem præcipites pertrahebat. Hac denique synodo laudatus Boschius effectum putat, quod Eusebius lib. 7 cap. 4 a S. Dionysio Alexandrino ad S. Stephanum, Cornelii post Lucium successorem scriptum fuisse ait; nempe omnes ubique ecclesias, mollito jam persecutionis furore, Novati turbulentam novitatem detestantes, inter se pacem iniisse.

[203] Ex mox citata Dionysii ad S. Cornelium epistola colligere licet, [eventu felicissimo, ut apparet.] non solum Fabium Novatianis partibus in Oriente favisse. Quinimo cum idem Sanctus antistes apud laudatum Eusebium cap. 5 de memorata pace dicat: Scias autem, frater, cunctas per Orientem (quarum infra præcipuas recenset) & ulterius positas ecclesias, quæ prius erant discissæ, nunc tandem ad unitatem reversas esse, & omnes ecclesiarum ubicumque antistites unum idemque sentire, & ob redditam insperato pacem, incredibili gaudio exultare: cum hæc, inquam, ille scribat, satis clare indicat, ingentes ibidem turbas a schismaticis illis excitatas fuisse. Collige etiam, memoratam synodum non nisi post S. Cornelii obitum congregatam, aut saltem tam felicem eventum non prius fuisse sortitam.

[204] [Schismati etiam adhæsit Marcianus Arelatensis.] Ex Occidentis vero episcopis Novatiani partes sectatum fuisse Marcianum, ecclesiæ Arelatensis in Galliis antistitem, constat ex epistola S. Cypriani 67, qua S. Stephanum Papam rogat, ut litteris ad Galliarum episcopis datis, jubeat eum deponi, aliumque in ejusdem locum substitui, quod & factum esse colligit Boschius noster in Actis ejusdem sancti Pontificis tomo 1 Augusti, pag. 115. Porro Cyprianus in laudata epistola (quam Boschius ibidem observat non ante annum 254 scriptam fuisse) ut Stephano promptam Marciani exauctorationem persuaderet, inter cetera ait: Sufficiat multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus excessisse sine pace: vel ceteris subveniatur, qui supersunt, qui & diebus ac noctibus ingemiscunt, & divinam ac paternam misericordiam deprecantes, solatium nostræ opitulationis exposcunt. Ex quibus posse colligi videtur, Marcianum jam a Cornelii Pontificatu Novatiano consensisse, quamvis initio latere forsitan studuerit. Plura de hujus schismatis hæresisque progressu ac exstinctione, quæ ad S. Cornelii tempora non pertinent, studiosus lector apud Historiæ ecclesiasticæ scriptores inveniet.

[205] [Felicissimus Africani schismatis antesignanus,] Præter hanc hæresim etiam aliud schisma Ecclesiam Dei in Africa turbabat, eodem quidem Novato olim incentore, sed duce Felicissimo, & Novatianis erroribus plane oppositum. Ut enim Novatiani detestabili severitate omnem spem veniæ lapsis penitus negandam contendebant, ita illi, damnabili pariter conniventia, a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora ferverent, & sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsæ lapsorum atque ora fumarent, communicare cum lapsis, & pœnitentiæ agendæ intercedere non destiterunt, teste Cypriano epist. 55 ad Cornelium. Hujus Felicissimi contra Cyprianum nefarias molitiones § 5 attigimus, de eoque plurimis in ejusdem Sancti gestis agendum erit; hic vero ea tantum recensebimus, quæ ad S. Cornelium spectant.

[206] [ordinato in Africa pseudo-ëpiscopo,] Felicissimus cum suis asseclis a pluribus Africæ episcopis damnatus, ut schisma suum stabiliret, non secus ac Novatiani Romæ & in Africa fecerant, suum item episcopum Carthagine constituere meditatus, sparso in vulgus rumore, viginti quinque episcopos de Numidia esse venturos, qui sibi episcopum facerent, re vera autem tantum quinque, iisque ob crimina excommunicatis, convenientibus, Fortunatum, unum e quinque presbyteris sui schismatis sociis, parique sententia condemnatum, episcopum ordinari curavit. Deinde cum nonnullis ejusdem furfuris hominibus Romam navigavit, ut in S. Cornelii communionem admitteretur; mendaciter jactitans, Fortunatum a viginti quinque episcopis ordinatum fuisse. Quo in mendacio suo, inquit ibidem S. Cyprianus, postquam quinque solis convenientibus naufragis & a nobis abstentis, (Carthagine) detecti sunt atque confusi, Romam cum mendaciorum suorum merce navigaverunt, quasi veritas post eos navigare non posset, quæ mendaces linguas rei certæ probatione convinceret.

[207] [Cornelii communionem petit; ab eo repulsus] Et rursus de temerario eorum ad Romanam Ecclesiam accessu ita loquitur: Post ista (scelera, quæ exposuerat Cyprianus) adhuc insuper pseudo-ëpiscopo sibi ab hæreticis constituto, navigare audent, & ad Petri Cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis & prophanis litteras ferre, nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides, Apostolo prædicante, laudata est, & ad quos perfidia habere non possit accessum. Nec sane aliter, quam Romanæ Ecclesiæ dignitas exigebat, seditiosi ibidem excepti fuere: quippe Cornelius, cui eorum scelera ex S. Cypriani ceterorumque, qui Carthagine congregati fuerant, episcoporum litteris, de quibus in epist. 42 fit mentio, pridem explorata fuerant, eos, qua par erat, fortitudine repulit, idque litteris per Saturum acolythum missis Cypriano indicavit.

[208] Nec sic tamen Felicissimus, quique cum ipso venerant, [multa minatur. Litteræ a Cornelio] animum desponderunt; sed sanctum Pontificem denuo aggressi, minati sunt, ni litteras allatas acciperet, eas sese publice lecturos, multaque alia, quorum illum pœniteret, prolaturos. Moverunt nonnihil Pontificis animum minæ perfidorum, præsertim cum de Fortunati ordinatione nihil ipsi significasset Cyprianus; ideoque secundas ad illum litteras destinavit, quibus eum totius rei gestæ certiorem faceret. Ad utramque hanc epistolam, quæ desideratur, S. Cyprianus per 55 respondit, ex qua sequentia delibo: Legi litteras tuas, Frater carissime, quas per Saturum fratrem nostrum acolythum misisti, & dilectionis fraternæ & ecclesiasticæ disciplinæ & sacerdotalis censuræ satis plenas; quibus significasti Felicissimum hostem Christi non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima & gravissima abstentum, & non tantum mea, sed & plurimorum coëpiscoporum sententia condemnatum, rejectum a te illic esse; & cum venisset stipatus caterva & factione desperatorum, vigore pleno, quo Episcopum agere oportet, pulsum de Ecclesia esse…

[209] Sed enim lecta alia tua epistola, Frater, quam primis litteris subjunxisti, [& Cypriano hac super re invicem scriptæ.] satis miratus sum, cum animadvertissem, te minis atque terroribus eorum, qui venerant, aliquantulum esse commotum, cum te, secundum quod scripsisti, aggressi essent, cum summa desperatione comminantes, quod, si litteras, quas attulerant, non accepisses, publice eas recitarent, & multa turpia ac probrosa & ore suo digna proferrent. Quod si ita res est, Frater carissime, ut nequissimorum timeatur audacia, &, quod mali jure atque æquitate non possunt, temeritate ac desperatione perficiant, actum est de Episcopatus vigore, & Ecclesiæ gubernandæ sublimi ac divina potestate; nec Christiani ultra aut durare aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus. Hæc Cyprianus multis rationibus ac exemplis ostendens, non magis Christianis, quam gentilibus aut Judæis, cedere oportere, neque interesse ad gloriam sive ab his sive ab illis mors vel mala, Christi ergo, inferantur.

[210] Tillemontius art. 15 ex his deducit, S. Cornelium schismaticorum minis quodam modo territum in secunda ad Cyprianum epistola paululum timoris ac levitatis in se prodidisse, [S. Cornelius a pusillanimitatis] quod prima fronte epistolam Cypriani legenti verisimile potest videri. Verum si eam attentius perpendamus, sanctum Pontificem non difficulter ab omni meticulosi ac levis animi vitio hac in parte immunem fuisse agnoscemus, vereque prudenter egisse fatebimur. In primis intentatæ a schismaticis comminationes non Cornelium sed Cyprianum petebant: id enim hic clare significat, dum eas spernendas præfatus, subdit: Quæ autem sui elatio est, quæ comminantium tumens & inflata & vana jactatio, illic (Romæ) absenti minari, cum hic me habeant in potestare præsentem? Convicia eorum, quibus se & vitam suam quotidie lacerant, non timemus, fustes lapides & gladios, quos verbis parricidalibus jactitant, non perhorrescimus &c.

[211] [& levitatis nota] Itaque si seditiosi illi aliquem sancto Pontifici terrorem incusserint; hic non sibi, sed Cypriano timebat, quem cum calamitoso illo tempore Ecclesiæ utilissimum sciret, non minori virtute potuit illius periculis commoveri, quam Cyprianus sua despicere. Deinde Felicissimus cum suis jactabat, Fortunatum suum a viginti & quinque episcopis Numidis episcopum constitutum fuisse; nec redarguere eos poterat Cornelius, qui hac super re nihil litterarum adhucdum a Cypriano acceperat. De hoc enim silentio illum conquestum fuisse, in eadem epistola satis insinuat S. Cyprianus, excusans se, quod ea de re citius non scripsisset, addensque, sese deinde opportunitatem nactum, id per Felicianum acolythum præstare voluisse; sed hunc vento retardatum, aliisque epistolis accipiendis ab eo detentum, a Felicissimo præventum fuisse.

[212] [vindicatus.] Potuit igitur absque ulla animi pusillanimitate sanctus Pontifex tum Cypriano, tum ecclesiæ Africanæ, ab hisce schismaticis male timere, modesteque succensere priori, quod de re tanti momenti nihil ad se perscripsisset. Potuit de vigore solito nonnihil prudenter remittere, donec de schismaticorum antistitum numero, qui Fortunatum ordinasse dicebantur, certiora accepisset; quemadmodum in S. Cornelii ac Novatiani causa ipse fecerat Cyprianus. Potuit etiam obtrusas litteras, supprimendi ergo, accipere, ne a Felicissimo, uti hic minabatur, publice legerentur. Utrum tamen cas acceperit, incertum plane est ex laudata epistola, in qua Cyprianus tantum ait, illum seditiosorum terroribus ac comminationibus intentatis, ni litteras accepisset, aliquantulum esse commotum, & sub finem, nulla facta de schismaticorum epistolis mentione, solummodo petit, ut, quod alias etiam sponte consueverat, suam coram Romano clero legi juberet; Ut hac epistola mea lecta, inquiens, si quod illic contagium venenati sermonis & pestiferæ seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus exuatur… Quamquam sciam, illic fraternitatem nostram vestra scilicet providentia munitam, sed & sua vigilantia satis cautam, nec capi hæreticorum venenis posse, nec decipi. Ceterum quid in Felicissimi causa præterea egerit S. Cornelius, nemo veterum tradidit; sed nec forte quidquam agere potuit, sæviente persecutione, cujus jam aliquot scintillas in Africa denuo suscitatas fuisse, dum hæc scriberet Cyprianus, sequenti paragrapho ostendemus.

§ XI. Persecutio a Gallo resuscitata: contra quam lapsis prospectum: Cornelii & Romanorum illustris confessio: Novatiani a persecutione immunes.

[Gallus imperator persecutionem renovat,] Decio in prælio contra Gothos circa mensem Novembrem anni 251 occiso, Cajus Vibius Trebonianus Gallus, suscepto imperio, filioque ejus Volusiano primum Cæsare, deinde etiam Augusto dicto, persecutionem Decianam, quam sopiverat, anno 252 suscitavit, & qualemcumque Ecclesiæ pacem, magno suo ac imperii damno, perturbavit, quemadmodum S. Dionysius Alexandrinus, scriptor synchronus, apud Eusebium lib. 7 Historiæ, cap. 1 verbis, quæ subjungo, testatur. Dionysius in Epistola ad Hermammonem de Gallo imperatore ita scribit: “Sed neque Gallus culpam Decii intellexit, nec prospexit, quid tandem illum pessumdedisset: quin potius ad eumdem lapidem ante oculos suos positum impegit. Qui cum imperium ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent, viros sanctos, qui pro pace & incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est: cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit.” Hæ de Gallo Dionysius.

[214] Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 252, [forte occasione-sacrificiorum,] & Tillemontius in Cornelio art. 15, aliique opinantur, persecutioni renovandæ occasionem dedisse sacrificia, exstinguendæ pestis ergo, a Gallo Volusianoque per Romanum imperium ubique indicta. De atroci hac lue, qua etiam Hostilianum Augustum, Decii filium, Aurelius Victor in Cæsaribus sublatum scribit, quæque universum Romanum orbem horrendum in modum depasta est, multi veterum scriptorum meminerunt, de eaque suus erit in S. Cypriano agendi locus. Nec a verisimili hæc abhorret opinio: cum enim ex ea lue, eodem Victore teste, Gallo Volusianoque favor quæsitus (sit) quod anxie studiosissimeque tenuissimi cujusque exsequias curarent, verisimile quoque est, eosdem, gentilium more, sacrificiis publicis tantum malum arcere studuisse; & sacrificare recusantes Christianos, veluti calamitatis auctores, suppliciis affecisse. Huc etiam refert Pearsonius eorumdem imperatorum nummos, Apollini salutari, vel, ut Pagius in Critica ad annum 252, num. 26, habet; Apollo salutaris in postica parte inscriptos.

[215] Verumtamen laudatus Pagius num. 10 negat, [ad exstinguendam pestem indictorum.] persecutionem hanc, quam sub finem mensis Junii exortam statuit, memoratæ pestis occasione decretam esse, nixus Cedreni testimonio, qui de Gallo & Volusiano agens, ait: Eo tempore pestis invaluit, ab Æthiopia in Occiduam usque terræ partem propagata: neque ulla fuit urbs ejus expers; multæ etiam bis ea lue infestatæ. Obtinuit annos quindecim, cœpit autumno, & desiit sub ortum Caniculæ; quod quidem Cedrenum ex antiquo quodam auctore, forte Philostrato mutuatum fuisse, ibidem suspicatur. Pagio Favent S. Dionysii verba, num. 113 relata, quibus imperium prospero in statu fuisse dicitur, priusquam Gallus viros sanctos, qui pro pace & incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Attamen non adeo certum est, ac velit Pagius, luem illam non ante autumnum anni 252 ortam fuisse; cum nec omnino improbabile sit, eam jam sub Decio incepisse, quamvis tum non tam arrociter, quam sub Gallo ac Volusiano grassata sit, ut apud Tillemontium Nota 14 in S. Cyprianum videre est.

[216] Utut hæc se habeant, proposita jam fuisse Carthagine edicta, [Cyprianus de persecutione divinitus præmonitus,] quibus sacrificia imperabantur, dum S. Cyprianus epistolam 55, de qua paragrapho præcedenti meminimus, ad S. Cornelium scriberet, his verbis restatur: His ipsis etiam diebus, quibus has ad te litteras feci, ob sacrificia, quæ edicto proposito celebrare populus jubebatur, clamore popularium ad leonem denuo postulatus in circo sum. Sed antequam persecutio cœpta esset, S. Cyprianus, de instanti persecutione divinitus præmonitus, in quadraginta & unius episcoporum synodo decreverat, pœnitentibus, qui a primo lapsus sui die pœnitentiam egerant, nec ab Ecclesia Dei recesserant, pacem mox impertiendam esse. Quia vero in synodo anni proxime elapsi statutum fuerat, ut hujusmodi homines, præterquam in periculo mortis, non nisi post diuturnam pœnitentiam ad pacem admitterentur, tam ipse, quam prædicti episcopi, communi epistola, quæ inter Cyprianicas est 54, de hoc novo decreto S. Cornelium monuere.

[217] [novum decretum de lapsis ad S. Cornelium mittit.] Rationem autem mutandi decreti ibidem sic exponunt: Merito enim trahebatur dolentium pœnitentia tempore longiore, ut infirmis in exitu subveniretur, quamdiu quies & tranquillitas aderat, quæ differre diu plangentium lacrimas, & subvenire sero morientibus in infirmitate pateretur. At vero nunc non infirmis, sed fortibus, pax necessaria est; nec morientibus, sed viventibus, communicatio a nobis danda est; ut, quos excitamus & hortamur ad prœlium, non inermes & nudos relinquamus, sed protectione Sanguinis & Corporis Christi muniamus. Et cum ad hoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra adversarium volumus, munimento Dominicæ saturitatis armemus. Hæc eadem pluribus argumentis confirmant, ac tandem subdunt: Quod credimus vobis quoque paternæ misericordiæ contemplatione placiturum. Nec dubium videtur, quin sanctus Pontifex iis assensus fuerit; sed nullum hac super re monumentum habemus.

[218] [Persecutione subito exorta Romæ,] Non diu post hæc repentina persecutio contra Ecclesiam ejusque Pontificem S. Cornelium Romæ exorta est, in qua hic post dignam Christi Vicario confessionem, in exsilium pulsus est. Papebrochius in Propylæo Maji pag. 34 * suspicatus est, concilium sexaginta episcoporum, quod a S. Cornelio Romæ celebratum diximus, ac frequens illius cum Cypriano litterarum commercium, seditionis metum Gallo injecisse, & ad persequendum cum suis Pontificem impulisse. Quod licet a vero non abhorreat, cum tamen dubitare non possimus, quin Romæ non minus quam Carthagine feralia edicta, quibus populus sacrificare jubebatur, affixa fuerint, persecutionis causam non aliunde quam ex Romanorum in fide constantia repetendam putamus.

[219] [S. Cornelius] Porro quantam ex hac persecutione gloriam S. Cornelius, ejusque exemplo ceteri Romani fideles, non solum qui sub Decio invicti steterant, verum etiam, qui sub ejusdem tyrannide, seu metu, seu tormentorum vi succubuerant, quantam, inquam, hi omnes gloriam retulerint, discimus ex S. Cypriani epistola 57, quam ad sanctum Pontificem jam exsulantem gratulabundus conscripsit, quamque propterea, licet tempore posteriorem huc referimus. Cyprianus Cornelio fratri salutem. Cognovimus, Frater carissime, fidei ac virtutis vestræ testimonia gloriosa, & confessionis vestræ honorem sic exsultanter accepimus, ut in meritis ac laudibus vestris nos quoque participes & socios computemus. Nam cum nobis & Ecclesia una sit, & mens juncta, & individua concordia, quis non sacerdos in Consacerdotis sui laudibus, tamquam in suis propriis gratuletur; aut quæ fraternitas non in fratrum gaudio ubique lætetur?

[220] [cum maxima fidelium parte] Exprimi satis non potest, quanta istic (Carthagine) exsultatio fuerit, & quanta lætitia, cum de vobis prospera & fortia comperissemus; ducem te illic confessionis fratribus exstitisse, sed & confessionem ducis de fratrum consensione crevisse, ut, dum præcedis ad gloriam, multos feceris gloriæ comites, & confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri: ut non inveniamus, quid prius prædicare in vobis debeamus, utrumne tuam promptam & stabilem fidem, an inseparabilem fratrum caritatem. Virtus illic Episcopi præcedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. Dum apud vos unus animus & una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est. Claruit, fratres carissimi *, fides, quam de vobis beatus Apostolus prædicavit. Hanc laudem virtutis, & roboris firmitatem jam tunc in spiritu prævidebat, & præconio futurorum merita vestra contestans, dum parentes laudat, filios provocat.

[221] Dum sic unanimes, dum sic fortes estis, magna & ceteris fratribus unanimitatis & fortitudinis exempla tribuistis. [Christum sponte & libere] Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhærere, plebem sacerdotibus in periculo jungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul junctam vinci omnino non posse, quidquid simul petitur a cunctis, Deum pacis pacificis exhibere. Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare; sed quo impetu venerat, eodem impetu pulsus & victus est; & quantum formidinis & terroris attulit, tantum fortitudinis invenit & roboris. Supplantare se iterum (ut nuper sub Decio) posse crediderat Dei servos, & velut tirones & rudes, quasi minus paratos & minus cautos, solito suo more concutere.

[222] Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere a grege, [confitetur;] ut accipiter columbam ab agmine volantium, separare tentaverat: nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quærit solitudinem singulorum. Sed retusus adunati exercitus fide pariter & vigore, intellexit, milites Christi vigilare jam sobrios, & armatos ad prælium stare, vinci non posse, mori posse; & hoc ipso invictos esse, quia mori non timent, nec repugnare contra impugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentem liceat; sed prompte & animas & sanguinem tradere; ut, cum tanta in sæculo malitia & sævitia grassetur, a malis & sævis velocius recedatur. Quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi Ecclesiæ suæ gaudium; ad pugnam, quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodiisse! Omnes enim constat venturos fuisse, si audire potuissent; quando accurrerit properanter & venerit, quisquis audivit.

[223] Quot illic lapsi (in Deciana persecutione) gloriosa confessione sunt restituti! [lapsique prius, culpam egregie diluunt.] Steterunt fortes, & ipso dolore pœnitentiæ facti ad prœlium fortiores: ut appareat nuper subitatos esse, & novæ atque insuetæ rei pavore trepidasse; rediisse ad se postmodum fidem veram, & vires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter & firmiter roborasse; nec jam stare ad criminis veniam, sed ad passionis coronam. Hæc S. Cyprianus, ad quæ nonnulla veniunt observanda. Persecutionem hanc Romæ repente erupisse, idem sanctus Carthaginensis antistes in epist. 58 ad S. Lucium, Cornelii successorem, data significat; Intelligimus, inquiens, frater carissime, & tota cordis nostri luce perspicimus divinæ Majestatis salutaria & sancta consilia, unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra Ecclesiam Christi & Episcopum Cornelium, beatum martyrem, vosque omnes sæcularis potestas subito proruperit.

[224] [Unus ille, quem Gallus primum aggressus est,] Non omnes tamen simul, sed primo unum aliquem, ut ex eodem Cypriano vidimus, Gallus callido quidem, sed irrito consilio aggressus est; verum an is ipse fuerit S. Cornelius, an alius quidam, ad quem confirmandum Sanctus accurrerit, dubitat Tillemontius art. 16. Dubitandi ratio est, quod sanctus Pontifex dux confessionis fratribus fuisse, & præcedendo ad gloriam, multos gloriæ comites fecisse, ac confessorem populum fieri suasisse ibidem dicatur. Attamen posterius omnino dicendum videtur: neque enim Cyprianus, qui episcopos pastores, plebem gregem solet appellare, sanctum Pontificem gregali columbæ, aut ovi e grege, sed gregis pastori comparasset; prout tom. 2 Septembris pag. 520 in SS. Censurino & Sociis observatum jam est, addita non improbabili conjectura de Censurino per unum illum a S. Cypriano laudatum, accipiendo. Existimo itaque rem in hunc fere modum contigisse. Gallus, quo facilius Christi gregem dissiparet, singulos adoriri statuens, unum quempiam, sive e clero sive e plebe is fuerit, ad sacrificandum jussit compellari.

[225] [non fuit S. Cornelius; huic tamen] Hoc audito, Cornelius pro pastorali sua sollicitudine ad eum mox accurrit; & quorumdam in persecutione nupera ignaviæ non immemor, ut suo ceteros exemplo provocaret, paratum sese offert primum pro omnibus Christum profiteri. Nec eum spes fefellit: quippe Romani fideles, intellecta sanctissimi Pastoris sui sententia, tanto martyrii ardore succensi sunt, ut ad eum accurrerit properanter & venerit, quisquis audivit; utque S. Cyprianus nesciverit, quid prius prædicare deberet, utrumne Pontificis promptam & stabilem fidem, an inseparabilem fratrum caritatem. Porro sic animati, Christum sponte confiteri non timuerunt; & Gallus, qui unum aggressus, singulorum solitudinem circumvenire speraverat, retusus adunati exercitus fide pariter & vigore, intellexit milites Christi vigilare jam sobrios, & armatos ad prœlium stare; vinci non posse, mori posse, & hoc ipso esse invictos, quia mori non timent.

[226] [præcipua confessionis laus debetur;] Hinc merito exclamat ibidem S. Cyprianus: Quale illud fuit sub oculis Christi Ecclesiæ suæ gaudium; ad pugnam, quam tentaverat hostis (singulis seorsum) inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodiisse. In hac autem sententia nostra recte explicantur etiam cetera, quæ ex S. Cypriano mox retulimus. Nam primo patet, cur unus ille, quem ante ceteros Gallus adorsus est, ovi & gregariæ columbæ comparetur; quod de omnium capite Romano Pontifice non nisi inepte dici potuisset. Patet secundo, cur Cyprianus Cornelium nihilominus ducem confessionis fratribus exstitisse, præcessisse ad gloriam, confessorem populum fiere suasisse, primum paratum fuisse pro omnibus confiteri, &c. asserat, ut consideranti manifestum erit.

[227] [cujus nulla ad Novatianos] Hujus tamen gloriæ partem nullam ad Novatianos spectasse, observat S. Cyprianus, tum in laudata epistola, tum in 58, ex divino consilio factum scribens, ut, dum hi a persecutione immunes degerent, mundo fieret palam, penes quos Christi Ecclesia esset. Audi ipsum in priori epistola Cornelium alloquentem. Quid ad hæc Novatianus, Frater carissime? Utrumne jam deponit errorem? An vero, qui dementium mos est, ipsis bonis & prosperis nostris plus adactus est ad furorem, & quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis & zeli recrudescit insania; nec vulnus suum miser curat, sed adhuc gravius & se & suos vulnerat, in perniciem fratrum lingua sua perstrepens, & facundiæ venenatæ jacula contorquens, magis durus sæcularis philosophiæ pravitate, quam sophiæ dominicæ lenitate pacificus, desertor Ecclesiæ, misericordiæ hostis, interfector pœnitentiæ, doctor superbiæ, veritatis corruptor, perditor caritatis.

[228] Agnoscitne jam, qui sit Sacerdos Dei, quæ sit Ecclesia & domus Christi, [ex divina providentia pervenit.] qui sint Dei servi, quos diabolus infestet, qui sint Christiani, quos antichristus impugnet? Neque enim quærit illos, quos jam subegit, aut gestit evertere, quos jam suos fecit. Inimicus & hostis Ecclesiæ, quos alienavit ab Ecclesia & foras duxit, ut captivos & victos contemnit & præterit; eos pergit lacessere, in quibus Christum cernit habitare. Quamquam etsi aliquis ex talibus fuerit apprehensus, non est, quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur; cum constet, si occisi ejusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed pœnam potius esse perfidiæ; nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse, quos videmus de pacifica & divina domo furore discordiæ recessisse. Hæc ille: sed ad confessores redeamus.

[Annotata]

* al. Frater carissime

§ XII. Sancti exsilium: tempus sedis: martyrium verisimilius per supremum supplicium ipsi illatum: ejusdem epistolæ genuinæ, ac supposititiæ: Ordinationes ab eo factæ.

[Cornelius relegatur] Utrum e tanto confessorum numero nonnulli martyrio mox fuerint coronati, non tradit S. Cyprianus; imo silentio suo contrarium potius insinuat: infra tamen videbimus non paucos eorum in eadem persecutione illud feliciter consummasse, quibus forte accensendi sunt SS. Cerealis ac Socii, quorum Acta & Martyrologia meminere, & de quibus § 3 hujus Commentarii pluribus actum est: verumtamen horum omnium martyrium aliquamdiu post gloriosamillam illam confessionem potuit contingere. Forsitan Gallus, qui unum dumtaxat primo adoriri statuerat, confessorum multitudine contra omnem suam exspectationem sponte & alacriter ad tribunal concurrente deterritus, initio a cæde abstinuit, consultius ratus nonnihil cunctari, donec primus ille profitentium ardor deferbuisset. Hinc nec ipsum Pontificem, qui ceteros præibat, capitali tunc pœna mulctavit, sed in exsilium expulit, ut ex primario Romanorum Pontificum Catalogo, cui hac in parte Acta consentiunt, quamquam perperam Decium pro Gallo notent, supra jam sæpius dictum est.

[230] Quod ad exsilii locum attinet, fuit is Centumcellæ, [Centum cellas,] Hetruriæ civitas in ora maris Turrheni condita cum celebri portu, de cujus situ & incremento consuli potest Plinius lib. 6, epist. 31. Eam postmodum excisam a Saracenis fuisse, & a Leone IV Pontifice munitiori loco restitutam, scribit Anastasius Bibliothecarius in ejusdem Pontificis Vita. Nunc Civitas vetus, vulgo Civita vecchia appellatur. Porro verisimile est, cum Cornelio Pontifice etiam alios præsertim e clero illuc relegatos fuisse, idque Acta apud Schelstratium insinuant his verbis: Eodem autem tempore tenuit Decius (imo Gallus) beatissimum Papam Cornelium cum universo clero ejus, tam presbyteris quam diaconibus; quem præcepit Centumcellas exilio deportari. Inter hosce gloriosos exsules Baronius ad annum 256, num. 64 S. Lucium, Cornelii in Romana S. Petri Cathedra successorem recenset: quod nec negare, nec confirmare possumus. De hoc S. Lucio actum est in Opere nostro ad diem IV Martii, quo colitur.

[231] [ubi a Cypriano epistolam gratulatoriam,] Centumcellis igitur exsulabat S. Cornelius, cum Cyprianus ipsi de gloriosa confessione sua per epistolam 57, quam præcedenti § maximam partem recitavimus, gratulatus est. Sub ejusdem epistolæ finem sanctus ille antistes præsagiens supremi agonis tempus tam sibi, quam illi appropinquare, mutuas preces petit ac pollicetur; rogatque, ut, qui prior coronari meruerit, is pro ceteris fidelibus Deum orare non desinat. Hortamur, plane, inquiebat, quantum possumus, Frater carissime, pro caritate mutua, qua nobis invicem cohæremus, ut, quoniam providentia Domini monentis instruimur, & divinæ misericordiæ consiliis salubribus admonemur, appropinquare jam certaminis & agonis nostri diem, jejuniis, vigiliis, orationibus insistere cum omni plebe non desinamus.

[232] [& instantis mortis præsagam accipit;] Incumbamus gemitibus assiduis, & deprecationibus crebris. Hæc sunt enim nobis arma cælestia, quæ stare & perseverare fortiter faciunt. Hæc sunt munimenta spiritalia & tela divina, quæ protegunt. Memores nostri invicem simus, concordes atque unanimes, utrobique pro nobis semper oremus, pressuras & angustias mutua charitate relevemus; & si quis istinc nostrum prior divinæ dignationis celeritate præcesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus & sororibus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio. Opto te, Frater carissime, semper bene valere. Huc usque S. Cyprianus; cujus tamen præsagium ad S. Cornelium propius spectabat, quam ad illum; quippe qui aliquot annos post scriptam illam epistolam in vivis superfuit.

[233] [& martyrium subit post Sedem anni I, mens, 3, dier. 10.] At vero S. Cornelius non toto forsitan post mense ad cælos evolavit: quod non Romæ, ut Acta volunt, sed Centumcellis factum esse, § 3 ostendimus, vetustissimum Catalogum cum Papebrochio ac majori eruditorum numero secuti. Tempus Sedis illius in laudato Catalogo sic refertur: Cornelius annos duos, menses tres, dies decem, a consulibus Decio II & Decio, usque Gallo & Volusiano: sed pro Decio II legendum esse Decio III, § 4 probavimus, qui consulatus in annum Christi 251 incidit, a quo S. Cornelii Pontificatum etiam inchoavimus. Jam vero cum Gallus & Volusianus anno 252 consulatum gesserint, sub eoque Lucius Sancto nostro fuerit subrogatus, manifestum est, in laudatum Catalogum errorem irrepsisse unius anni additione, quo resecto, cetera recte se habebunt. Etenim per annum unum, menses tres, dies decem retrocedendo a XIV Septembris anni 252, quo Sancti mors signatur, usque ad IV Junii 251 pervenitur, quo illius Pontificatus exordium collocari posse supra ostensum est. Quoad annum unum Sedis illius consentit nobis Catalogus reginæ Sueciæ secundo loco apud Henschenium editus; sed menses duos, dies tres adjungit.

[234] Hæc sententia nostra, quamvis nunc communior sit, suas tamen difficultates & eruditos adversarios habet. [Alii ipsi annos 2] Clarissimus vir Emmanuël a Schelstraete dissert. 2, cap. 6 Antiquitatis illustratæ, & Franciscus Blanchini in Notis chronologicis ad Bibliothecarium, contendunt, Cornelium biennio Pontificatum tenuisse. Hunc in finem eorum prior præter Catalogum Henschenii laudat Eusebium in Chronico, S. Hieronymum lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, & S. Prosperum in Chronico integro. Hisce addit præterea duos Catalogos Corbeienses, quorum alterum sexto, alterum octavo seculo scriptum ait; item Catalogum Palatino-Vaticanum, tempore Caroli Magni, & alium bibliothecæ Alexandrinæ seculo nono, exaratos; ac denique auctorem Libri Pontificalis, & Florentina, Regia ac Vaticana Mss.

[235] Blanchinus præter varios etiam codices, tomo 2 Anastasii, [Pontificatus tribuunt,] pag. XCVII recensitos, pag. 197 profert veterem inscriptionem in basilica S. Pauli cuidam picturæ subjectam, quam, quia vetustate partim detrita est, ita exhibet, ut litteras, quæ supersunt, charactere majori, quæ vero exciderunt, minori exprimat in hunc modum:

✠ Corne
LIUS
SED
AN
NI i. m. III
DX.

Hisce itaque insistens Blanchinus, & annum Christi 252, diem XIV Septembris pro Sancti emortuali nihilominus retinendum ratus, ejusdem Pontificatum a mense Junio anni 250 exorsus est, quod probabile non esse, § 4 post eruditos plurimos observavimus.

[236] Ad objectam a Blanchino inscriptionem, respondeo, [ed quorum] eam incertiorem esse, quam ut quidquam certi possit inde haberi; imo non minus nostræ, quam illius sententiæ favere, ex illo ipso ostendam. Etenim in illius Prolegomenis ad eumdem tom. 2, pag. XCVII, laudata inscriptio sic legitur:

Corne
LIVS
SED
AN
N I. m. III
DX

Deinde vero infra sequens monitum habetur: Incertum est, num picturæ referant sedisse ANNIS III, an vero ANN. I. m. III. D. X., quod videtur verosimilius, ut ex consulibus evincitur: videlicet ex utriusque Decii, ac deinde Galli & Volusiani consulatibus, quibus Cornelii Pontificatus initium ac finem in Fastis consignatum legerat, ut etiam a nobis superius dictum est. Gratis igitur eruditus vir deinde pag. 197 annos duos potius quam unum legendum monet; neque videtur posteriori loco ita censuisse, nisi ut laudatam inscriptionem chronotaxi suæ faventem haberet, quam tamen aliunde admitti non posse probavimus.

[237] Oppositam prorsus viam iniens Schelstratius, Sancti Pontificatum a mense circiter Aprili anni 251 auspicatus, [argumenta] ejusdem ac vitæ finem ad XIV Septembris anni 253 perducit, atque ita uno illo anno, quo Blanchinus illius Sedem præmaturavit, ille eamdem protraxit. Consequenter ad hæc fatetur, Cornelium usque ad consulatum Volusiani ac Maximi, quo annus 253 signatus est, pervenisse; neque id vetustissimo Catalogo repugnare arbitratur, licet in eo usque Gallo & Volusiano, id est usque ad horum consulatum, qui in annum præcedentem incidit, sedisse tantummodo dicatur: Catalogo namque, inquit, illi proprium est penultimum consulatum exprimere, ne cogeretur in sequenti Pontificatu eosdem consules perpetuo repetere. Ita quidem viro erudito visum, sed perperam: nam licet in prima Catalogi parte, quæ cum S. Urbano completur, iidem consules, sub quibus decessores obierunt, in successoris periodo non repetantur, secus tamen fieri solet in parte secunda, ut Henschenius in Apparatu ad Chronologiam Pontificiam observavit, & Catalogum consulenti perspicuum erit.

[238] [respondetur;] Sed demus tantisper, id in hac parte etiam contigisse, prout in Stephano ac Sixto factum videri potest; nihil tamen ex allata ratione sibi habebit Schelstratius: secundum eam enim ideo penultimus consulatus, Galli scilicet ac Volusiani, in laudato Catalogo tantum signatus fuisset, prætermisso consulatu Volusiani ac Maximi, ne hic in sequenti Pontificatu esset repetendus. Jam vero in S. Lucii periodo, qui Cornelio successit, nulla de Volusiani ac Maximi consulatu fit mentio, atque adeo in Cornelio minime fuit omittendus, ne in Lucio repeteretur. Quapropter dum de Lucio ait: Fuit temporibus Galli & Volusiani, usque Valeriano III & Gallieno II, satis indicat, illum iisdem Augustis consulibus ad Pontificatum pervenisse, quibus S. Cornelium dixerat obiisse; alioquin enim contra morem suum consules, sub quibus Lucius sedere cœpit, Catalogi auctor nec in Cornelio nec in Lucio annotasset.

[239] [ac præsertins] Ad objecta Eusebii ac Prosperi Chronica, ceteraque a Schelstratio pro biennali Cornelii Pontificatu adducta testimonia, respondeo, in Eusebii Chronico, quod ceteri secuti fuere, errorem agnoscendum esse, nec illius dicta cum ipsa Schelstratii opinione posse componi, ut paucis ostendo. Eusebius in laudato Chronico de duobus S. Cornelii successoribus, sanctis Lucio ac Stephano ante Galli & Volusiani necem sic meminit: Lucius XXI Romanæ Ecclesiæ Episcopatum tenet menses VIII, post quem XXII Stephanus annis III. Deinde mox subdit: Gallus & Volusianus, cum adversum Æmilianum, qui in Mœsia res novas moliebatur, ex Urbe profecti essent, in Foro Flaminii, sive ut alii putant, Interamnæ interfecti sunt. Constat autem cædem hanc, nondum expleto imperii eorum biennio, anno Christi 253 contigisse; quod etiam docet Prosper in Chronico integro, ubi verba ipsa ex Eusebio mutuatus, octo mensium Pontificatum Lucii, Stephanique successionem, nec non Galli ac Volusiani interitum, Volusiano II & Maximo consulibus, id est ad memoratum Christi annum recenset.

[240] [ad auctoritatem] Secundum hæc Lucius S. Cornelii successor octo circiter mensibus Pontificatu functus anno 253 obiit, eodemque anno ei Stephanus successit: qui potuit igitur S. Cornelius, ejusdem anni die XIV Septembris, ut vult Schelstratius, obiisse? Porro quamvis de anno S. Lucii emortuali, sanctique Stephani Pontificatus initio Majores mei ad diem IV Martii, quo prior colitur, ac in Propylæo Maji aliter senserint, Boschius tamen in S. Stephani gestis ad diem 2 Augusti illustratis, § 2 post Pearsonium in Annalibus Cyprianicis ac utrumque Pagium, in figendo ad prædictum annum ejusdem Stephani ad Pontificatum aditu sententiam Eusebii & Prosperi, veluti communiorem probabilioremque, amplexus est, & quidem ad ejusdem mensem Majum diem XIII ordinationem illius probabiliter referri posse existimavit.

[241] Sed ut ad Chronicon redeamus, fatendum est, [Eusebii,] aut in biennio assignando errasse Eusebium, aut interpontificium, quod inter Fabiani martyrium ac Cornelii ordinationem intercessit, hujus Sedi annumerasse. Et posterius quidem mihi probabilius apparet ex ejusdem Historia Ecclesiastica, in cujus lib. 7, cap. 2 non modo biennium sed circiter triennium Cornelio in Pontificatu attribuit: Interea Romæ, inquiens, cum Cornelius tribus circiter annis Episcopatum tenuisset, Lucius in ejus locum substituitur: qui vix octo mensium spatio perfunctus eo munere, moriens episcopale officium Stephano dereliquit. Etenim si a die XX Januarii anni 250, quo S. Fabianus martyrio coronatus est, numeres usque ad XIV Septembris anni 252, quo S. Cornelium obiisse dicimus, annos 2, menses 7, dies 25 intermedios reperies, qui pro tribus circiter annis ab Eusebio accipi potuere.

[242] Ceterum cum S. Hieronymus & Prosper biennium Pontificatus Cornelii ex Eusebii Chronico hauserint; [S. Hieronymi &c.] ex chronologis vero supra laudatis alii item biennium, alii triennium ex eodem fonte, vel ex citata Historia ecclesiastica haud dubie deprompserint, ad hos omnes eodem, quo ad Eusebium modo respondendum est. Eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis tomo 2 ad annum 255, num. 58 errorem in laudatis monumentis pariter agnoscit, errorisque causam his verbis allegat: Quod Sedis Cornelii duos, alii tres vel circa annos ponant, cum re vera nec biennium explesse constet; inde accidisse videtur, quod omnibus illis incompertum penitus fuerit magnum illud vacationis Sedis Fabiani temporis interstitium, quod non nisi ex S. Cypriani citatis epistolis, iisdemque diligenter inspectis, assequi licet. Hæc ipse ad annum, ut diximus, 255, cui Cornelii mortem affigit, vulgarem æram more suo præveniens; qua de re consuli potest Pagius in Critica, aliique.

[243] Quo mortis genere aut supplicio sanctus Pontifex obierit, [S. Cornelii martyrium] plane incompertum est: nam quæ de illius in Urbe Romana sub Decio martyrio Acta ejusdem referunt, admitti non posse § 3 jam ostendimus. Vetustissimi Catalogi Pontificum auctor tantum dicit, illum cum gloria dormitionem Centumcellis accepisse; unde non nulli existimarunt, eum naturali potius, quam violenta morte, defunctum esse; per exsilii tamen ac forte etiam carceris ærumnas accelerata, ideoque ab Ecclesia ut martyrem merito coli. Verumtamen non desunt gravia testimonia, quæ ambiguam illam phrasim, cum gloria dormitionem accepit, de martyrio per supremum supplicium consummato accipiendam suadeant. In primis S. Cyprianus in epist. 58 ad S. Lucium Cornelii successorem, illum beatum martyrem diserte appellat.

[244] Idem facit epist. 67 ad S. Stephanum pariter Papam; [ex vetustis scriptoribus] Servandus est, inquiens, Antecessorum nostrorum, beatorum martyrum Cornelii & Lucii honor gloriosus; quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare & servare gravitate & auctoritate tua debes, qui vicarius & successor eorum factus es. Illi enim pleni Spiritu Dei, & in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt. Consonat Eusebius in Chronico dicens: Romanæ Ecclesiæ Episcopatum, post Fabiani gloriosam mortem, XX suscepit Cornelius annis duobus; qui & ipse martyrio coronatus est. De ejusdem martyrio cum laude meminit S. Eulogius, Alexandrinus antistes seculo VI aut sub initium VII, teste Photio in Bibliotheca, interprete Andrea Schotto, Col.ubi legitur: Postea vero Cornelium, Romanum Episcopum egregio martyrio vitam finiisse, Alexandrinus archiepiscopus Eulogius refert. At quale istud fuerit martyrium, cum nec Photius ex Eulogio, cujus Opus non superest, nec S. Cyprianus, nec Eusebius edicat, de martyrii corona quidem constat, sed in dubio manet, supplicione an exsilii ærumnis illatum fuerit.

[245] [probatur & ostenditur,] Plus aliquid dicit S. Pacianus, episcopus Barcinonensis, qui seculo IV floruit: hic enim in epist. 2 ad Sympronianum, S. Cornelium occisum fuisse, non obscure insinuat. Etenim cum Sympronianus jactitaret fictitium Novatiani martyrium, respondit in hæc verba: Quod ante passum Novatianum putas, & Cyprianum dixisse subjungis: Præcessit me adversarius meus; vide, quam manifeste respondeam. Novatianus martyrium numquam tulit, nec ex verbis beatissimi Cypriani auditum istud aut lectum est. Habes ejus epistolas, quibus Cornelium, Urbis Episcopum, cui tunc Novatianus inviderat, inimicis principibus resistentem, sæpe confessum, sæpe vexatum refert; plurimis confessoribus, plurimis quoque martyribus ducem factum, & cum plurimis gloriosissime coronatum; vivente tunc Novatiano, etiamque securo…

[246] [id illum probabilius subiisse,] Porro etiamsi passus est aliquid Novatianus, non tamen etiam occisus: etiamsi occisus, non tamen coronatus. Quid ni? Extra Ecclesiæ pacem, extra concordiam, extra cam matrem, cujus portio debet esse, qui martyr est… Cyprianus autem in concordia omnium, in pace communi, in confessorum grege passus est, & sæpe confessus iteratis persecutionibus, & multa laceratione vexatus, & novissime salutari calice propinatus est. Hoc fuit coronari! Huc usque S. Pacianus; qui licet de S. Cypriani martyrio hic potissimum loquatur, illudque fictitio Novatiani opponat, cum tamen schismaticum hunc coronatum seu martyrium tulisse vel ex eo neget, quod occisus non fuerit, satis indicat S. Cornelium, quem cum plurimis gloriosissime coronatum fuisse dixerat, occisum fuisse; quod aliquid aliud quam naturalem ex ærumnis obitum designare videtur.

[247] [non per solas exsilii ærumnas,] Adhuc clarius loquitur S. Hieronymus gemino loco; primo in Vita S. Pauli eremitæ apud nos tomo 1 Januarii, pag. 604: Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine, felici cruore damnati sunt: vel ut habet novissima ejusdem sancti doctoris Operum editio Parisiensis, tom. 4, parte 2, col. 69: Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine felici cruore martyrium pertulerunt. Alter locus est in Catalogo Scriptorum tomo ac parte proxime laudatis, col 119, ubi de S. Cypriano scribit: Passus est … eodem die, quo Romæ Cornelius; sed non eodem anno. Vide tamen, quæ de martyrii palæstra § 3 diximus. Hieronymo consonat, si cædis locum excipias, vetustus auctor homiliæ, tempore persecutionis Vandalicæ, id est, seculo V, ipsa S. Cypriani festa luce in Africa dictæ, & a Theodorico Ruinartio in ejusdem persecutionis Historia editæ, in qua auditores suos spe divini auxilii per S. Cyprianum impetrandi erigens, subdit: Adest & S. Cornelius, Romæ Urbis Antistes, qui hoc eodem die passus.

[248] [sed per mortem violenter illatam,] Non obscure etiam loquitur Prosper in Chronico integro dicens: Romanæ Ecclesiæ Episcopatum, post Fabiani gloriosam mortem, XX suscipit Cornelius annis duobus, qui post biennium eodem martyrio coronatur. Constat autem Fabianum supremo supplicio, ac forte gladio, ut Græci tradunt, coronatum fuisse, quemadmodum in Opere nostro tomo 2 Januarii ad diem XX, quo colitur, ostensum est. Capite plexum fuisse Cornelium, censuit etiam Abbo Floriacensis abbas, seculi X scriptor, in Vitis Pontificum, inquiens: Centumcellis pulsus est, & ibidem accepit a Cypriano martyre in carcere scriptam (epistolam); quo etiam loco decollatus est. Fateor tamen hujus testimonium, præterquam quod recentius sit, suspectum mihi esse, quia epistolæ a S. Cypriano in carcere scriptæ meminit; sic enim prodit, fabulosa Acta, in quibus id ipsum dicitur, sibi præluxisse, simulque suspicionem movet, ne supplicii genus ex iisdem didicerit, quamvis palæstram non Romæ, sed Centumcellis, contra ac in Actis dicitur, recte collocaverit.

[249] Porro visum mihi est tot testimonia congerere, tum ut de sanctissimi Pontificis martyrio constaret, [sive per supremum supplicium.] tum ut appareret, non tam certum esse, quam nonnulli putarunt, eum naturali, per ærumnas tamen maturata, potius quam violenta morte, sive supremo supplicio coronatum fuisse. Etenim quamvis illæ vetutissimi Catalogi voces, Ibi cum gloria dormitionem accepit, priori sententiæ faveant, tamen certam non faciunt, cum martyr violenta morte coronatus etiam dici possit cum gloria dormitionem accepisse. De emortuali die jam egimus § 1, diximusque, nihil esse cur martyrologis aliisque venerandis scriptoribus, qui diem XIV Septembris signant, recedamus. De martyrii quoque Sociis §3 disputavimus.

[250] Superest, ut de Sancti scriptis pauca dicamus. S. Cornelium inter scriptores ecclesiasticos a S. Hieronymo recenseri, [Epistolæ a Sancto scriptæ,] non semel jam meminimus; verba autem sancti doctoris sunt hujusmodi: Cornelius Romanæ urbis Episcopus, ad quem octo Cypriani exstant epistolæ, scripsit epistolam ad Fabium Antiochenæ ecclesiæ episcopum de synodo Romana, Italica, Africana, & aliam de Novatiano, & de his, qui lapsi sunt; tertiam de gestis synodi, quartam ad eumdem Fabium valde prolixam, & Novatianæ hæreseos causas & anathema continentem. De iisdem epistolis ante Hieronymum jam meminerat Eusebius, lib. 6 Historiæ eccles., cap. 43 dicens: Exstant adhuc epistolæ Cornelii, Romanorum Episcopi, ad Fabium Antiochensis ecclesiæ præsulem missæ, in quibus & Romanæ synodi gesta, & omnium per Italiam & Africam, aliasque locorum illorum provincias, sententiæ declarantur… His adjuncta erat alia ejusdem Cornelii epistola de his, quæ in synodo decreta fuerant; & rursus alia de facinoribus Novati.

[251] Græco sermone has conscriptas fuisse, colligere licet ex iis, [quarum plures desiderantur.] quæ laudatus Eusebius post voces illas; sententiæ declarantur, ita subdit: Aliæ præterea Latino sermone conscriptæ exstant epistolæ Cypriani & aliorum antistitum, qui cum ipso in Africa congregati sunt. Frustra enim de sermone id addidisset Eusebius, si omnes Latine conscriptæ fuissent. E quatuor illis Cornelii litteris nulla ad nos pervenit, præter insigne fragmentum unius ad Fabium Antiochenum, quod Eusebius loco citato Historiæ suæ inseruit, & nos ex eo per Commentarii decursum recitavimus. Præter hasce scripsit etiam aliquot ad S. Cyprianum, inter cujus epistolas duæ etiamnum leguntur, videlicet 46 & 48, ceteræ pariter perierunt.

[252] [Duæ Decretales] Sub ejusdem nomine cirumferuntur insuper duæ Decretales, ab Isidoro Mercatore productæ. & apud Labbeum tom. 1 Conciliorum, col. 668 & seqq. relatæ. Harum altera ad universam Ecclesiam dirigitur, agitque de translatione SS. Petri & Pauli, tamquam ab eo facta, ac de Novatiano aliisque hæreticis; altera Rufo vel Rustico episcopo Orientali inscripta, tractat de sacramento, sive jurejurando episcoporum & eorum causis. Utraque ab eruditis & ab ipso etiam Labbeo velut spuria rejicitur, suamque ipsamet falsitatem per adscriptos consulatus probat. Prior enim data septimo (alibi octavo) Idus Septembris, Decio & Maximo viris clarissimis consulibus; posterior undecimo Kalendas Junii, iisdem consulibus signata est; quorum ultimum non nisi anno 253, id est secundo post Decii interitum anno, & aliquot post S. Cornelii martyrium mensibus consulatum iniisse ex Fastis constat. Si quis velit per Maximum ibi designari Gratum, cui id nomen etiam fuisse legitur, nihil tamen efficiet, cum hujus consulatus ad annum 250 spectet, quo Cornelius nondum Pontifex ordinatus fuerat. Plura manifestæ suppositionis indicia adducit Natalis Alexander Hist. eccles., Sec. 3, cap. 4, art. 3.

[253] [& alia ipsi supposita.] Constantius in Epistolis summorum Pontificum col. 26 præterea observat, decretum, quo statuitur, ut juramentum a jejunis præstetur, & ne pueri ante annum ætatis 14 jurare cogantur, quod exstat in compilatione Gratiani, 22, quæst. 5, c. 16, ab Ivone & Burchardo sancto Pontifici nostro pariter perperam adscribi. Commentitia etiam certe est ea epistola acris ac vehemens, quæ post Cyprianicas in editione Veneta, qua utimur, col. 343 inter dubias recitatur, velut a Cornelio ad Cyprianum de non rebaptizandis hæreticis data. Constat enim, hanc controversiam sub Cornelio agitatam non fuisse, sed Cyprianum inter ac Stephanum, illius post Lucium successorem, primum ortam fuisse, ut in S. Stephano ad 2 Augusti dictum est, & hoc ipso die in S. Cypriano dicturi sumus.

[254] [Idem de epistola] Eminentissimus Robertus Bellarminus libro de Scriptoribus ecclesiasticis in S. Cornelio, alterius perbrevis epistolæ ad Lupicinum Viennensem episcopum meminit. Exstat ea tom. 3 Bibliothecæ Patrum editionis Parisiensis anni 1589, apud Labbeum tomo 1 Conciliorum, & Joannem a Bosco in Antiquitatibus bibliothecæ Floriacensis, ex qua primum eruta dicitur, ideoque ex posterioris fide illam hic subjungo. Cornelius Episcopus fratri Lupicino Viennensi archiepiscopo salutem. Scias, frater beatissime *, aream dominicam vento persecutionis acerrime commoveri, & edictis imperatorum Christianos ubique tormentis variis affici. Nam in urbe Roma præfectus ad hoc constitutus est. Unde neque publice, neque in cryptis notioribus Missas agere Christianis licet. Exortetur itaque charitas vestra omnes credentes in Christum, ne timeant eos, qui occidunt corpus; sed potius eum, qui habet corpus & animam potestatem perdendi. Jam plures fratres martyrio coronati sunt. Ora, ut perficiamus cursum nostrum, nobis a Domino revelatum. Vale, frater in Domino, & saluta omnes, qui nos amant in Christo.

[255] [ad Lupicinum Viennensem] Quamquam vero Labbeus de hac epistola nihil notet, nisi quod eam Baronius e Floriacensi bibliotheca acceperit, mentem tamen suam satis manifestat, dum ad duas certe genuinas, quas ibidem subdit, sic notat: Hæc & sequens epistola cum iis, quas clerus Romanus scripsit, docent, quid distent æra lupinis, & subæratæ merces aureis veterum scriptis. Eamdem Tillemontius & citati Natalis ac Constantius, aliique, inter supposititias similiter reponunt: & certe ea magna præfert suppositionis indicia. In primis archiepiscopi titulus ætate Cornelii in usu non erat; & si fuisset, sanctus Pontifex, seipsum tantummodo episcopum dicens, Lupicinum Viennensem eo nomine non compellasset. Baronius quidem in Annalibus ad annum 255, num. 47, ubi eam pro genuina refert, archiepiscopi titulum omittit; sed & in laudata Bibliotheca Patrum, ac Labbei Collectione Conciliorum, in hunc modum inscribitur: Cornelius Episcopus Romanus fratri Lupicino Viennensi episcopo salutem. At præterquam quod incertum sit, apud quos Floriacensi autographo conformius legatur; nec hæc inscriptio Cornelii scribendi methodo congruit: hic enim epistolas suas ad Cyprianum datas, quæ etiamnum exstant, omisso utrimque episcopatus titulo, his verbis exorsus est: Cornelius Cypriano fratri salutem; quod & Cyprianus in suis ad Cornelium pariter factitavit.

[256] Secundo dubium est, an S. Lupicinus, superstitite Cornelio, [statuendum] ecclesiæ Viennensi jam præsederit. Certe id Baronii sententia negandum est: is enim ad annum 262, num. 58 S. Florentium, Lupicini decessorem, sub Valeriano passum scribit: ad quod Eminentissimus Annalista non advertit, dum memoratam epistolam admisit, vel contra dum illius martyrium tam sero collocavit. Laudatus Joannes a Bosco de eodem S. Florentio sic ait: Tempora Gordiani, Philippi, Decii, Galli & Volusiani decucurrit *: de Lupicino autem: Ipsi successit B. Lupicinus martyr, qui cathedram rexit, dum Valerianus & Gallienus in humanis degebant. Eadem habet Joannes Chenu in Episcopatibus Galliæ, ex quorum dictis S. Florentii martyrium circa annum 258 in Opere nostro ad diem 3 Januarii dilatum est. Quinimo Tillemontio valde probabile visum est, Lupicinum non nisi post annum 374 illam sedem obtinuisse; quod in S. Lupicino ad XIV Decembris examinandum erit.

[257] Tertio vel epistola illa scripta est post Decium ante vel post inchoatam a Gallo persecutionem. [videtur.] Si primum; qua veritatis specie ait, Christianos ubique tormentis variis affici, & jam plures martyrio coronatos fuisse? Si secundum; cur de sua confessione aut exsilio non meminit, cum ex dictis constet, illum inter primos confessum comprehensumque esse? Cetera, quæ in eadem epistola insuper nonnullis displicent, apud Tillemontium ac Coustantium videri possunt: nolim tamen cum posteriori asserere, vocem Missas, quæ in ea occurrit, Cornelii &vo certo recentiorem esse.

[258] Præterea notat Tillemontius, Tractatum de Disciplina & bono pudicitiæ, [Duo Tractatus sine solida ratione ipsi adscripti.] qui inter dubia S. Cypriani Opuscula recensetur, Erasmo visum fuisse, S. Cornelio posse adscribi. Sed cum non alia ratio adducatur, quam quod is ab episcopo, qui a grege suo aberat, conscriptus sit; non video, cur S. Cornelio, Centumcellis exsulanti, potius quam cuilibet alteri episcopo a suis absenti attribuendus sit. Nec minus divinavit idem Erasmus, dum Tillemontio denuo teste, credidit, sermonem Ad Novatianum hæreticum, Cypriano e nonnullis similiter adscriptum, Cornelii etiam opus esse. Quinimo non improbabile est, ut observat Tillemontius, eum post Galli persecutionem, in cujus exordio sanctus Pontifex relegatus & coronatus est, scriptum fuisse, in eoque de ejusdem confessione ac martyrio sub boni pastoris typo memorari.

[259] De ordinationibus ab eo factis pauca addo. Primarius Henschenii Catalogus more suo nullam memorat: secundus vero unum his verbis: Post hoc factum fecit ordinationem unam, presbyteros septem. Anastasius duas ipsi attribuens, [Ordinationes ab illo factæ.] sic ait: Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembris, presbyteros quatuor, diaconos quatuor, episcopos per diversa loca numero septem. Uter e duobus rectius, non divino: at si Sanctus duas ordinationes mense Decembri fecerit, utramque eodem Decembri anni 251 debuit peregisse, cum hunc solum in Pontificatu traduxerit. Quod ad episcopos ab eo ordinatos spectat, ipse Sanctus de duobus id diserte asserit num. 123, ubi illius verba dedimus, quæ etiam de tertio verisimilius accipienda sunt. Quartus potuit fuisse Zetus, quem num. 150 ejusdem pariter Sancti verbis diximus in Evaristi locum substitutum fuisse; vel forte successor Trophimi, qui pœnitentia ductus cum magna populi parte ad Ecclesiam regressus, ad laicam tammodo communionem admissus est, ut num. 192 ostensum est.

[Annotata]

* chariffime

* decurrit

§ XIII. Sancti corpus Romam translatum, & a S. Leone I, deinde a S. Hadriano I in alia ecclesia depositum: ejusdem Translatio in Franciam.

[260] [Corpus Romam translatum ad cœmeterium Callisti,] Sancti Pontificis ac martyris venerabile corpus e loco exsilii, ubi coronatus fuerit, Romum postea translatum, & secundo ab Urbe lapide Via Appia in cœmeterio Callisti depositum fuisse, ex productis § 1 Martyrologiis, quæ illius festivitatem ibidem annuntiant, manifestum est; quod ipsum quantum ad sepulturam pertinet, etiam ejusdem Acta, aliaque, quæ laudavimus, monumenta testantur. Certe Romæ diu quievisse, mox videbimus: sed quis eam translationem curaverit, nescimus. Verisimiliter tamen ea a quodam e proximis illius successoribus facta fuerit, S. Fabiani exemplo, qui S. Pontiani, in Sardinia passi, corpus in idem cœmeterium intulerat.

[261] [deinde a S. Leone I basilica honoratum,] Seculo quinto sacrum illud corpus basilica honoratum fuisse a S. Leone I, auctor est Anastasius Bibliothecarius, editionis Vaticanæ tom. 3, pag. 156 his verbis: Fecit autem (S. Leo) & basilicam B. Cornelio, Episcopo & martyri, juxta cœmeterium Callixti Via Appia. De hac basilica, velut suo tempore, sive seculo XII etiam existente, meminit Guilielmus Malmesburiensis de Gestis regum Anglorum lib. 4, ubi inter ecclesias in Via Appia sitas recensetur ecclesia S. Cornelii & corpus: verum eamdem nostra ætate frustra requiri, Blanchinus in Notis historicis ad laudatum Bibliothecarium observat. Porro quamvis negare non possimus, illam Malmesburiensis tempore adhucdum exstitisse; quod tamen de servato ibidem Sancti corpore subjunxit, ex dicendis admitti non potest; videturque auctor ille ita sensisse, quia illud a S. Leone olim eo translatum noverat, nec de altera ejusdem translatione quidquam didicerat.

[262] [a S. Hadriano I in aliam Ecclesiam defertur,] Etenim S. Hadrianus I Papa seculo VIII jam decrepito sacrum istud corpus in erectam a se basilicam solemnissime transportavit, eodem teste Anastasio, qui de ecclesiis, aliisque locis piis ab eo Pontifice seu exstructis, seu restauratis, tractans, hæc scribit: Hic idem sanctissimus Præsul in domo culta (id est villa) quam Capracorum vocant, quam ex jure proprio suo obtulit pro alimoniis pauperum beato Petro Apostolorum Principi, fautori, nutritori suo, a solo fundavit atque ædificavit ecclesiam, simulque speciose ornavit, & in nomine ejusdem Deo Factori suo dedicavit… In quam sacratissimam ecclesiam cum cuncto suo *, senatuque Romano pergens cum nimia gloria seu exultatione pariter ovantes, & in pauperes Christi ibidem magnam consuetam eleëmosynam faciens, translatavit atque introduxit in eam corpora sanctorum martyrum simulque Pontificum, videlicet corpus sancti Cornelii, martyris atque Pontificis, & corpus sancti Felicis, simili modo martyris seu Pontificis, pariterque corpus sancti Innocentii, confessoris atque Pontificis. Quos ut patronos in Domino almus sacer Pontifex ob amorem sanctæ Sedis Apostolicæ, in qua & præsederunt, sicut decuit, honoravit.

[263] At vero Franciscus Blanchinus in Notis ad Anastasium in S. Cornelio, [non autem a S. Paschale I.] pag. 206, alterius translationis, a Paschale I, ut putabat, factæ meminit: (Ubi in crypta juxta cœmeterium Calisti Via Appia, ut præmiserat) deinde Leo Magnus, ecclesiam construxit, nomine B. Cornelii insignitam, ut infra in ejus Sectione. Inde autem extractum corpus ejusdem Pontificis a Paschali I, delatum fuit cum SS. Urbano, Cæcilia, Tiburtio & Valeriano, ad Titulum S. Mariæ trans Tiberim, ubi requiescit. Hæc ipse, quæ cum supra dictis minime conveniunt. Sed & laudata Bibliothecarii editio Vaticana, uti & Parisiensis Caroli Fabroti, in S. Paschale I habent quidem, SS. Urbani, Cæciliæ, Tiburtii, Valeriani, necnon Maximi ac Lucii Pontificis corpora ab eodem S. Paschale in dictam ecclesiam illata fuisse; sed de S. Cornelio silent: quare non dubito, quin erudito viro nomen Cornelii pro Lucio obrepserit.

[264] Postea translatum in Franciam fuisse idem sacrum pignus, [Inde in Franciam translatum] tradit Passio S. Cypriani, a Jacobo Pamelio hujus Sancti Operibus præfixa, Pauloque diacono, qui sub Carolo Magno floruit, ab eodem adscripta. In hac enim sequentia legere est: Nos ergo, fratres, oremus Omnipotentem Deum pro serenissimo imperatore Carolo, quatenus, qui B. Cornelium Papam & martyrem de Romanis partibus ob munimen sui, cunctorumque fidelium sibi proximari fecit, ac nos de tam magno Patrono honoravit, per suffragia hujus inclyti Martyris beatitudine perennis vitæ sibi concessa, Sanctorum omnium, quos venerabiliter excoluit, consortia adipisci mereamur perpetuo obtinenda Ita laudatæ Passionis auctor, qui locum, ad quem ea translatio facta fuerit, non determinat, sed quem Compendium in insula Franciæ oppidum fuisse, ex dicendis constabit.

[265] Ad manum mihi est Ms., quod Translatio S. Cornelii Papæ inscribitur, [& Compendii] notaturque: Misit anno MDCLXVI Fr. Ludov. Nicque, Biblioth. Suession. Celest. In ejusdem margine Gallico idiomate adscriptum est, illud fragmentum cum Compendiensi S. Cornelii Ms. collatum fuisse. Illius auctor anonymus satis indicat, se translationi minime synchronum esse, dum miraculum, quod inter transferendum contigerat, narraturus præfatur: Unum saltem, quod veridica patrum cognovi relatione, meæque mandans attitulavi, quamquam fragili, victoriæ *, … fraternis auribus, prout audivi, intimare curabo. Fertur etenim &c. Idem pariter insinuat, asserens, Compendiensem ecclesiam a tempore depositi in ea sacri corporis usque ad tempus, quo scribebat, jam secundo flammis exustum, restauratumque fuisse: Non miretur itaque, inquiens, quis adsistentium præsentem locum auri argentique copia nudatum; quia bis post gravem lambentium invasionem flammarum hunc a præcedentibus noverit restauratum.

[266] [in basilica depositum] Hæc autem ostendunt, illum post Caroli Simplicis tempora scripsisse, in cujus diplomate apud Mabillonium de Re diplomatica pag. 560 & seq., ad annum 917 pro ejusdem ecclesiæ restauratione dato, de duplici illo incendio his verbis memoratur: Cognitum est igitur omnibus, quod cœnobium ab avo nostro Carolo (Calvo) imperatore gloriosissimo constructum in Compendio palatio, peccatis exigentibus, bis igne est succensum. Unde placuit serenitati nostræ reædificare ac restaurare eum *, quod semel ac bis fecimus. Quamdiu vero post Caroli regnum scripserit, exploratum non habeo: id tamen ante annum 1150, quo in canonicorum locum Benedictini monachi ibidem successerunt, fecisse videtur, quia cum de priorum fundatione expresse meminerit, de suffectis monachis altum silet. Porro auctor multa de Cornelii laudibus ac gloria narrationi suæ pene ad nauseam interserit, quibus prætermissis, nos ea tantum recitabimus, quæ ad propositum argumentum spectare videbuntur.

[267] [a Carolo imperatore,] Translationem a Carolo imperatore ac Francorum rege curatam fuisse scribit, asserens sacrum Pontificis corpus ab eo Roma allatum, & in Compendiensi S. Mariæ basilica depositum esse. S. Cypriani Passio, num. 263 laudata, eam Carolo imperatori similiter attribuit, isque secundum Pamelium fuit Carolus Magnus, cum sub hoc imperatore dictam Passionem conscriptam fuisse opinetur. At Tillemontius in S. Cornelio art. 17, & Nota 45 in S. Cypriano mavult auctorem de Carolo, cognomento Calvo, Magnique Caroli nepote interpretari; quia, ut inquit, insinuare videtur, SS. Cornelii ac Cypriani corpora, quorum ultimum sub Carolo Calvo in Compendiensem ecclesiam primum delatum est, in eodem simul loco, dum ipse scriberet, quievisse.

[268] [non Magno, sed Calvo:] Quidquid sit de ea Tillemontii ratione, de qua infra sermo redibit, illius sententiam diserte tradit Albericus, Cisterciensis Trium-Fontium seculo XIII monachus, in suo Chronico ad annum Christi 877, ubi hæc habet: Karolus iste Calvus monasterium S. Cornelii apud Compendium fundavit atque perfecit. Et post aliqua: Cum Karolus Calvus attulisset a Roma beati Papæ Cornelii corpus, in imperatorem de novo creatus, venit apud villam suam Pontigonem, quæ tunc erat fiscus regius; & ibidem cum corpore Sancti quievit; & cum vellet recedere, non potuit corpus sanctum moveri, donec eidem S. Cornelio daret rex in pago Depteto (de Perteto,) id est Pertois, silvam de Hur, inter Saum fluvium & Matronam, & quædam alia inclusa. Huc usque ipse, laudans Elinandum seu Helinandum ejusdem Ordinis ac seculi in Frigido-Monte monachum, quod tamen de fundatione Compendiensis ecclesiæ tantum accipiendum videtur. Eidem Carolo translationem hanc adscribit codex Remensis SS. Tim. & Apoll. ad diem XIV Septembris inter Auctaria Usuardi apud Sollerium nostrum his verbis: Cujus corpus Roma translatum a Carolo juniore Augusto, positum est in monasterio, quod construxit infra palatii ædes Compendii. Consonat & Saussayus in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum, [quod qua occasione] die IV Martii.

[269] Alberico ego quoque omnino assentior, quia ex illius assertis, quæ aliunde solide probantur, & Ms. translationi sunt conformia, occasio manifeste eruitur, qua S. Cornelii corpus a laudato Carolo Roma allatum & in Compendiensi basilica depositum fuerit. In primis memoratam ecclesiam a laudato imperatore conditam fuisse constat tum ex Caroli Simplicis diplomate supra citato, tum ex ipsius Caroli Calvi præcepto apud Mabillonium tom. 3 Annalium in Appendice pag. 681 & seq., in quo diserte ait, sese ad exemplum avi sui Caroli, Magni scilicet, qui basilicam beatissimæ Dei Genitrici Aquisgrani exstruxerat, ac congerie quam plurima reliquiarum sacraverat, sese, inquam, illius exemplo in Compendiensi suo palatio, eo quod Aquisgranum sibi non pareret, eidem sacratissimæ Virgini monasterium ac ecclesiam fundotenus exstruxisse, & centum, qui in ea Deo famularentur, clericis constitutis, munifice dotasse. Dedicatio illius anno 877 tertio Nonas Maji in eodem instrumento facta dicitur. De eadem etiam meminit Annalista Bertinianus apud Pagium in Critica ad eumdem annum, num. 3, sed dedicationem Kalendis Maji adscribit. Kal. Maji, inquit, episcopos Remensis provinciæ, sed & aliarum provinciarum (Carolus) Compendio convocavit, & ecclesiam, quam in eodem oratorio construxerat, cum multo apparatu in sua & nunciorum Apostolicæ Sedis præsentia ab eisdem episcopis consecrare fecit.

[270] Jam vero in Translatione nostra Ms. similiter dicitur sacrum Pontificis corpus in Compendiensi palatio receptum ac in beatissimæ Virginis basilica a Carolo imperatore collocatum fuisse. [factum fuerit,] Non potest hic igitur Carolus Magnus intelligi, quo imperante, memorata basilica nondum exstabat, sed ejusdem nepos, cognomento Calvus, a quo eam fundo-tenus exstructam fuisse probavimus, quique avum imitatus, similem Aquisgranensi Dei Genitricis ecclesiam condens, sacris reliquiis eamdem ditare, avi exemplo, haud dubie curavit. Secundo Translationis auctor asserit, Carolum imperatorem, Roma reducem, quo cum exercitu profectus fuerat, thesaurum illum advexisse: ex Annalibus autem Bertinianis constat, Carolum Calvum, audita Ludovici II morte, anno 875 cum copiis suis Romam profectum, ibidemque a Joanne VIII PP. imperatorem coronatum, anno sequenti in Franciam rediisse.

[271] Idem igitur Carolus utrobique designatur, recteque ab Alberico dicitur Karolus Calvus … [ostenditur: & Translatio exhibetur.] in imperatorem de Novo, id est, recenter, Romæ creatus id præstitisse, ea scilicet usus occasione, ut basilicam, quam brevi dedicaturus erat, tam insignibus reliquiis ditaret. Recte etiam in codice Remensi SS. Tim. & Apoll. inter Auctaria Usuardi apud Sollerium nostrum ad diem XIV Septembris legitur: Romæ beati Cornelii Papæ & martyris, cujus sacrum corpus Roma translatum a Carolo juniore Augusto, positum est in monasterio, quod construxit infra palatii ædes Compendii. Ceterum licet in citato Caroli Calvi diplomate ea ecclesia Sanctissimæ Dei Genitrici, nulla facta de S. Cornelio mentione, consecrata dicatur, Mabillonius tamen tom. 3 Annalium, ad annum 877, num. 94 censet, illam etiam SS. Cornelio ac Cypriano dedicatam fuisse, laudatque Caroli Simplicis ac Ludovici Transmarini Præcepra, in quibus iidem Sancti, tamquam illius ædis patroni memorantur: at simul subdit, eam suo tempore solius Cornelii nomine vulgo appellari.

[272] Accipe nunc Translationem ex Ms. num. 265 laudato, recisis tamen, ut monuimus, superfluis auctoris digressionibus. Omni Francorum iterato exercitu congregato, dixit, (Carolus, ut mox patebit) se Romam velle petere, [Carolus Roma adfert Sancti corpus,] desiderio ardentis animi plus solito: nec mora, quisque Francorum exercituum miles inclytus, in nullo jussis audens contraire imperialibus, tantæ expeditionis festinat sibi pro posse adquirere apparatus, ut hora, qua moveri castra jusserit imperator Karolus, nullam moram ingerere videretur regiis curribus * partes Italicas ardenter properantibus. Quod ita ut factum est, imperator, laxis habenis, Romam otius petiit, sanctum, quod diu mente disposuerat, desiderium compos Christo adminiculante complevit, beatissimi Papæ Cornelii corpus inde secum deferens, victoriosisque Francorum partibus, toto lætus corpore & animo, gratulanter inferens.

[273] [& quidem, si auctori credimus, integrum:] Romani itineris suscipiendi causam supra assignavimus: post hæc auctor, qui satis manifestat, sese de rei serie non nisi admodum leviter fuisse instructum, sermonem suum ad Urbem Romanam convertens, eam de tam pretiosi corporis jactura consolatur, inter cetera dicens: Noli tamen ob hoc Urbs inclita, nimia conteri cordis mœstitia, quia nos si solamur ossium nervorumque de copia, tu quoque respergeris mole sanctæ carnis pulverea. Quibus verbis indicat, totum S. Cornelii corpus in Gallias allatum fuisse, nihil ex eo præter cineres Romæ relicto. Deinde Sancti gloriam, virtutes ac patrocinium prædicat, quibus omnibus hic prætermissis, reliqua, quæ ad translationem spectant, ex eodem subjungo.

[274] [hoc gravi pondere divinitus premitur;] Audiat, te nobis invidens, beate Papa, Romanus populus, quam dignanter sis receptus Compendiensi in palatio Francorum manibus; sed priusquam ad id veniatur, satis reor utile huic paginæ scribendo inserere, quid antequam hujusce subducereris liminibus basilicæ, actum sit in tuo felici itinere. Et si ex integro, quod est usque difficile, quæ gesta sunt illic, promerere * nequeo, unum saltem, quod veridica patrum cognovi relatione, meæque mandans attitulavi, quamquam fragili victoriæ *, omnigeno, Christo loquens, propulso frivolo, fraternis auribus, prout audivi, intimare curabo. Fertur etenim, quod, dum tui sacratissimi corporis ossa per opaca supra dicti saltus (hunc saltum non memoraverat in Ms. nostro) humeris episcopalibus ferebantur pervia, contigit divino nutu in ejusdem ferme parte media ita aggravari illa, ut penitus episcoporum, eadem ferentium, nequirent sufferre ulterius spatularum fulchra *.

[275] [sed post vota] Qui quantocius aureis subtractis vestibus, tantæ molis humotenus deponentes sarcinam, jusserunt acclamari regiam, ut huic spectaculo statim adesse festinaret, personam. Quæ simul ac communis * adesse visa esset, sese intra se colligens, divina cœpit sapienter animadvertere clementia, quid quantumve honoris tibi, beate Martyr, in hac, qua corpore eras collocandus, poscebas basilica. Procul namque dubio sensit mente imperator Karolus, non te hujus aulæ hospitem, sed post beatæ memoriæ Virginem velle gloriari, ut erat consequens, totius dominicæ basilicæ principem. Quo divinitus cognito, delatorum more plicatis vadibus, quidquid te sentire potuit velle poposcisse, imperiali dicto cicius * devota mente non distulit libenter supplere.

[276] [a Carolo] Ac deinde tale sanxit privilegium, ut inter tuos Sanctæque Mariæ famulos nulla distancia, nullumque deinceps adforet digladiabile discidium; sed ut vestrum æquanimiter valuisse exequi qui servitium, æquali fruerentur pondere præbendarum. Ut hoc autem securi totius secularis inopiæ absque ullius impedimenti intercapedine quivisset agere, de sua propria supellectile cum omni, quæ adesse videbatur Francorum non minima falange *, sub clarissimo tui nominis decore omnem dotem hujus aulæ regiæ duplicibus donariis imperialiter curavit ampliare. Nemo etiam tunc Francorum illic visus est exercituum, qui juxta posse proprium huic ecclesiæ denegare voluisset beneficium donativum.

[277] Priusquam progrediamur, aliqua hic observanda sunt. [eodem in loco facta] Ubi prædicta gesta sint, non annotavit auctor, contentus dixisse, facta esse in supradicto saltu, quem non nominaverat. Albericus num. 267 relatus ea prope villam regiam Pontigonem contigisse asserit, illamque in Partensi pago seu tractu, illo scilicet, qui inter Campaniam Propriam & Barrensem ducatum interjacet, recte collocat. Quod spectat ad Saum fluvium, quem inter & Matronam sitam silvam ea occasione a Carolo datam ait, videtur is esse, de quo Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum ad vocem Pontico sic scribit: Litteræ Caroli, quem Simplicem & Stultum cognominant, datæ anno DCCCCVII, “Pontigonem villam publicam in pago Pertensi super fluvios Saltum & Brustionem” ponunt: ex quibus Saltus fluvius Saut etiamnum vocatur. Videtur, inquam, hic Saltus seu Saut, apud Albericum Saus appellari. De Matrona notissimo fluvio nihil addere necesse est. Utrum Albericus, an auctor Translationis, donationem Caroli, ejusque causam rectius expresserit, exploratum non habeo: at posterioris narratio satis inepta est. Ceterum Pontigonis villa a Frederuna Caroli Simplicis conjuge, quæ eam dotis nomine acceperat, Compendiensi ecclesiæ postmodum donata est; qua de re videri potest Mabillonius de Re Diplomatica lib. 6, instrum. 123 & 128. Modo auctoris textum resumamus.

[278] Quis namque mortalium tam obstinati pectoris eo loci adesse poterat, [miraculis claret, & Compendium,] qui tot visis miraculorum signis in eadem solitudine triplicis æternæ virtute peractorum potentiæ, huic beato Papæ, cujus fiebant merito requirente, famulatus fugitivæ non provideret tribuere, quo aleretur, donarium substantiæ; dum tribus cæcis visum, tribus æque surdis auditum, tribus necnon mutis solvit vinculum linguæ; paralyticos quoque quam plurimos ante præsentiam beati Papæ officium pristinæ sanitatis hauriret oculus recuperare remedium? Quod verissima assertione testificatur adhuc crucis signaculum ex eodem sublimi stipite fixum. Hinc nempe tantum [in] Beati honorem excrevit locus iste, ut in tot vicibus jacturarum nullus locorum Franciæ huic se ornatu præsumpsisset ullo modo comparare.

[279] Sed ubi sæpe ignis vorans, exigente populi mole peccaminum accidere dignoscitur, [cujus ecclesiæ varia sors narratur,] excidium grave rerum & inextricabile terrestrium consuescit parere dispendium: non miretur itaque quis adsistentium præsentem locum auri argentique copia nudatum; quia bis post gravem lambentium invasionem flammarum, hunc a præcedentibus noverit restauratum: sed potius tali cessans ab ammiratione Christo satagat preces suppliciter fundere, ut ita dignetur precibus beati Papæ Cornelii hunc locum misericorditer conservare, quo amplius opus non habeat restaurationis pro tali re. Auctor de stipite velut ante memorato supra meminit; nec tamen de eo in præmissa narratione quidquam reperio. Videtur tamen indicare, suo tempore in loco, ubi miracula contigerant, crucem iisdem inscriptam, vel certe in eorum monumentum erectam, etiam exstitisse; ideoque forsitan legendum est: In eodem loco in sublimi stipite fixum.

[280] [facillime defertur.] O summe & ineffabilis æterne vigor Deitatis, progreditur auctor, quæ tam miris modis honorem numquam desinit impendere testibus suis! Mox namque ut præsentis, de quo sermo ventilatur, Martyris desiderium ex olympica celsitudine prospexit efficaciter completum, ita ejus iterum permisit alleviari corpusculum, ut, si, quod ita dicam, istud voluisset discurrere per inane magnum, omni procul repagulo rerum volitare valuisset more volucrum, ipsas nubes remigio alarum quandoque excedentium. Quod ipso rei certissimo comprobatur exitu; quia, quod dudum bis mille nequiebat moveri manibus hominum, nunc cernitur efferri binorum tantum scapulis episcoporum præsentis aulæ usque in atrium. Et, ut quibusdam nostrum tunc temporis præsentium, ipsorum ore prolatum fuisse dignoscitur deferentium, tam videbatur illis onus levissimum, ac si omnimode maneret vacuum, quo ossa vehebantur, beati Papæ capulum *. Unde minime hæsitans, Papa beate, credo, quod divinæ voluntatis obsequens nuncio, cunctis Franciæ profuturus incolis requiescere cupiebas sub umbra criptarum basilicæ adstantis. Subduntur hic versus Rhythmici, quibus auctor pro suo genio translationis magnificentiam describit, quos prætermittendos pariter censui.

[281] [De S. Cypriani corpore alibi examinabitur.] Diximus supra, auctorem Passionis S. Cypriani apud Pamelium Tillemontio visum fuisse dicere, corpora SS. Cornelii ac Cypriani in eodem loco, dum ipse scriberet, quievisse. Sed & Mabillonius tom. 3 Annalium ad annum 877, num. 94 asserit, ea in una pretiosa theca Compendii asservari; & præter quoddam Martyrologium Ms., in quo ad Idus Martii legitur: Apud Compendium susceptio beatorum martyrum Cornelii & Cypriani, laudat nonnulla alia, quibus id persuadeat. Verum cum hæc ad S. Cyprianum propius spectent, translationem hanc una cum aliis in ejusdem Sancti gestis, hoc ipso die illustrandis, examinabimus.

[282] [S. Cornelii corpus Compendii sec. XI: inde] Sancti Cornelii corpus seculo XI etiam Compendii quievisse, docet charta donationis a Roberto Franciæ rege, ejusque conjuge Constantia factæ Sanctæ Mariæ Compendiensis ecclesiæ, … & sanctis martyribus Cornelio & Cypriano, in eadem ecclesia requiescentibus, ut in laudata charta, signata anno 1029, apud Mabillonium lib. 6 de Re diplomatica, pag. 582 legitur. Ejusdem seculi anno 49 idem Sancti corpus Compendio Remos, ubi S. Leo IX Papa concilium celebrabat, a clericis delatum fuisse, scribit Anselmus S. Remigii Remensis monachus, & rei gestæ synchronus, in Opusculo suo, quod sub Concilii Remensis titulo exstat tom. 9 Conciliorum apud Labbeum a Col.& apud Mabillonium in Actis Sanctorum Sec. VI, parte 1, a pag. 713, ubi Historia dedicationis ecclesiæ S. Remigii inscribitur.

[283] [Remos ad concilium defertur a canonicis,] Anselmi verba huc transfero. Mane autem facto susceptus est a domno Papa (S. Leone IX) intra ecclesiam sanctus martyr Cornelius, quem cum aliis Sanctorum pigneribus Compendienses clerici illo detulerant pro multis violentiis, quas ecclesia sua patiebatur a quibusdam malefactoribus. Deinde inter gesta subditur: Excommunicavit denique (Pontifex) illos, de quibus proclamationem fecerant Compendienses clerici, propter quorum injustitiam illuc detulerant corpus sancti martyris Cornelii. Porro non hæc ita accipias, quasi Compendienses tam hoc quam cetera Sanctorum pignora Remos transportarint, ut vexantium injuriis subtracta, ibidem deponerentur. Non hæc, inquam, ita accipias: neque enim alium ob finem sacras illas reliquias Remos detulere, quam ut pro more antiquitus recepto, earum præsentia & patrocinio congregatorum patrum religiosos animos ad justam misericordiam, promptumque auxilium ferendum potentius commoverent, eoque impetrato, ad ecclesiam suam reducerent.

[284] Ceterum cum de Compendiensibus clericis tum hic tum alibi facta sit mentio, [quibus postmodum Benedictini suffecti sunt.] observasse juverit, clericos seu canonicos, quibus Compendiensis ecclesia a Carolo Calvo concessa fuerat, anno 1150, ut supra jam insinuavi, inde expulsos fuisse, Benedictinis monachis in eorumdem locum substitutis. Albericus in Chronico expellendi causam ab occiso, nescio, quo cervo repetit; Occasione cervi, inquiens, venientis quolibet anno ad ecclesiam S. Cornelii Compendiensis, quem interfecerant Compendienses canonici, amovit rex canonicos, & posuit ibi monachos de abbatia S. Dionysii; & ita cœpit abbatia Compendiensis. Sed, quidquid sit de hac cervi, nisi forte legendum sit servi, seu historia seu fabula, veram expulsionis causam fuisse irreligiosam horum vitam, liquet ex epistola 163 Sugerii, abbatis San-Dionysiani, apud Chesnium tom. 4 Hist. Franc.; ubi etiam aliæ epistolæ huc spectantes recitantur. Consuli etiam potest Mabillonius tom. 6 Annal., ad annum 1150, num. 99 & sequentibus.

[Annotata]

* al. addit. clero

* forte memoriæ

* id

* adde in

* promere

* memoriæ

* fulcra

* forte cominus

* citius

* phalange

* i. e. theca

§ XIV. Sancti reliquiæ & cultus celebris in Indensi abbatia prope Aquisgranum.

[Aliquot S. Cornelii reliquiæ] Quæ præcedenti paragrapho produximus, satis probant, S. Cornelii corpus ad Compendiensem ecclesiam olim translatum, ibidem sub medium seculi XI etiam quievisse; ubi Mabillonius supra laudatus illud in eadem pretiosa theca simul cum S. Cypriani Carthaginensis corpore suo quoque tempore inclusum, honoratumque fuisse asseverat. Verum si hæc de integro corpore aut etiam de ejusdem longe majori parte accipienda sint, difficulter conciliari poterunt cum iis, quæ de ejusdem sancti Pontificis reliquiis, aliis in locis asservatis, leguntur. In primis Inda, quæ vetusta imperialis abbatia est Ordinis S. Benedicti, sex passuum millibus ab Aquisgranensi palatio dissita, & a sancto Pontifice ac Martyre nostro Monasterium S. Cornelii, vulgo Cornelis-Munster dicta, insignem hujus sacri thesauri portionem jam a multis seculis possidere se credit, idque populosæ peregrinationes, & crebra miracula confirmant: sed unde & quo tempore ad eam pervenerit, haud facile dictu est.

[286] Ad manum mihi est S. Cornelii Vita Ms. multis fabulis conspurcata, [ad Indensem abbatiam prope Aquisgranum] ne dicam, compacta, quam R. P. Lhem rector collegii Societatis Jesu Aquisgranensis ex Mss. Indensibus exceptam, anno 1644 ad Majores meos transmisit, sub cujus calcem ad propositum nostrum hæc leguntur: Demum Carolus Magnus imperator transtulit corpus beati Cornelii de Roma ad monasterium Indense S. Cornelii, Ordinis S. Benedicti, quod ipse fundaverat. Denique autem post multos vero annos Carolus secundus transtulit corpora SS. Cornelii & Cypriani ad Franciam, relicto tamen in prædicto monasterio capite B. Cornelii ac brachio ejus dextro, ubi indies magna & crebra fiunt miracula ad laudem omnipotentis Dei ac martyris sui S. Cornelii.

[287] [olim delatæ;] Est & inter imstrumenta, ad hunc diem apud nos deposita, exemplar quoddam epistolæ reverendissimi ac amplissimi domini Joannis de Wachtendonck, abbatis Indensis, a P. Gamansio Societatis nostræ presbytero transmissum, in qua laudatus abbas universis Christi fidelibus insignes sui monasterii reliquias commemorat, eosque ad has veritatis explorandæ gratia inspectandas invitat. Hic præfatus, abbatiam suam a Carolo Magno, ejusque filio Ludovico Pio conditam dotatamque fuisse, inter cetera sic ait: Antefatus S. Carolus … integrum corpus S. Cornelii de Roma ante annos octingentos, aut eo circiter, in & ad dictum monasterium, devote per Christi fideles venerandas, secum attulit.

[288] [non tamen a Carolo Magno;] Ac eædem reliquiæ semper a tempore prædicto per diversos valde nobiles & plebeios ac ecclesiasticos & sæculares utriusque sexus homines peregrinos, ad dictum monasterium ex cunctis regionibus Christi nomen profitentibus confluentes (qui & indies ad illud confluunt) devote veneratæ, ac multi peregrini morbo epilepsiæ (qui dicitur S. Cornelii) laborantes, ejusdem sancti suffragio adjuti, sæpe numero pristinæ sanitati restituti extiterunt, & indies restituuntur. Abbas hic, teste Gabriele Bucelino parte 2 Germaniæ sacræ, obiit Kal. Octob. anni 1534 post trium annorum ac quatuor mensium prælaturam. Itaque si hisce credimus, sancti Pontificis nostri corpus a Carolo Magno Indensis monasterii fundatore, ex Urbe Roma eo translatum fuit, sic tamen, ut secundum Vitam a Carolo II, sive Calvo, Compendium deinde portatum fuerit, capite ac brachio dextero apud Indenses dumtaxat relicto; secundum laudatum vero abbatem idem corpus integrum ad sua usque tempora numquam inde amotum fuisse videatur.

[289] [(ut quidam volunt,)] Quod ad translationis auctorem attinet, non fuisse illum Carolum Magnum, ex præcedenti § liquet; ut autem ita crederent tam præcitatæ Vitæ quam epistolæ auctores, inducti fuisse videntur, quia monasterium Indense ab hoc imperatore primum ac deinde a Ludovico Pio ejusdem filio fundatum esse putabant, prout laudatus abbas in epistola præmiserat. Nam cum ignorarent, a quo sacras illas reliquias accepissent, pronum fuit eas Carolo Magno, quem primum fundatorem suum credebant, acceptas referre; præsertim cum hic basilicam Aguisgranensem aliasque ecclesias hujusmodi sacris cimeliis ditasse dicatur. Joannes Noppius lib. 1 Chronici Aquisgranensis, cap. 40 istud a Carolo Magno inchoatum, & post hujus obitum a Ludovico Pio perfectum pariter scribit. Verum S. Ardo discipulus & biographus S. Benedicti, illius loci primi abbatis, laudatum monasterium a Ludovico Pio in valle, quæ sex millibus a palatio suo Aquisgranensi distabat, miro opere constructum fuisse scribit, nulla de Carolo Magno facta mentione. Exstat ea Vita in Opere nostro ad diem XII Februarii, ubi caput 7, num. 34 consuli potest.

[290] [sed incerto nobis tempore & auctore:] De solo Ludovico hac in parte similiter meminerunt monachi Indenses in epistola sua de ejusdem S. Benedicti vita & obitu scripta, & post mox laudatam Vitam cap. 10 excusa. Atque hinc corruit eorum argumentum, ex quo sacrum Cornelii corpus Carolo Magno auctore sibi donatum credidisse videntur. Falsum quoque est, quod prædicta Vita ex Ms. Indensi habet de utriusque Sancti corporibus per Carolum II, sive Calvum, Inda Compendium translatis; nam S. Cornelii quidem corpus Roma acceptum, a laudato Carolo Compendii depositum fuisse ostendimus; de S. Cypriani corpore ad hunc ipsum diem acturi sumus. Forsitan in eam opinionem auctor illius Vitæ venit, quia SS. Cornelii ac Cypriani corpora, quæ a Carolo Magno integra Indam olim allata fuisse sibi perperam persuaserat, & ex quibus non nisi S. Cornelii caput & brachium dexterum ibidem superesse sciebat, audierat a Carolo Calvo Compendii deposita fuisse, ibidemque suo tempore honorari; atque inde conjectavit, translationem illam ex Indensi monasterio ad Compendiensem ecclesiam factam esse.

[291] Porro quamvis recitata laudati abbatis Joannis de Wachtendonck verba præferant, [ubi Sancti caput] totum sancti Pontificis martyris corpus Indæ asservari, in eadem tamen epistola potius insinuat, non nisi aliquas ejusdem partes ibi superesse. Sic enim ait: Et si quisquam præmissis, infra septingentos annos minime in dubium revocatis, veram fidem dare noluerit, in dicto monasterio (si de hoc certior fieri optaverit) compareat, ac in illo integrum caput S. Cornelii & illius dextrum brachium in argenteis vasculis artificiose conflatis devote recondita, ac singula præmissa & subscripta ex his, quæ illic visurus & auditurus est, luce clarius veritate fulcita recognoscet. Deinde subdit: Ut autem cunctis Christi fidelibus de pretiosis reliquiis in dicto monasterio meo devote reconditis constet, sequitur earumdem specifica designatio. In primis in dicto monasterio fuit & est integrum caput & dextrum brachium magni domini Pontificis & martyris, solemnis marschalci S. Cornelii cum ceteris reliquiis ejusdem Martyris reservatum.

[292] Utroque hoc loco de capite ac brachio dextero expresse meminit, [& brachium dexterum,] secundo loco addit quidem cum ceteris reliquiis ejusdem Martyris; sed eo ipso satis insinuat, harum portionem longe minorem esse quam caput aut brachium, nedum pro toto reliquo corpore posse haberi. Solum etiam S. Cornelii caput & dexterum brachium inter ceteras Indenses reliquias memorat Innocentius Papa, ejus nominis VI, ut apparet in Bulla, de qua infra agemus, uti & Fasti Agrippinenses ad XVIII Kalendas Octobris. Solius etiam capitis mentio fit tum in Chronici Aquisgranensis cap. 40, auctore Joanne Nopelio Juris doctore, anno 1632 Coloniæ Germanice editi, cujus capitis Ms. exemplar præ manibus habeo; tum in libello de sacrosanctis reliquiis, quæ tam Aquisgrani, quam in Indensi monasterio singulis septenniis publicæ venerationi exhibentur. In posteriori sic legitur: Caput S. Cornelii Papæ, loci illius patroni, cum aliis quibusdam SS. reliquiis minoribus.

[293] Crediderim itaque Indenses præter sancti Pontificis caput ac brachium nullas aut certe omnino exiguas ex ejusdem sacro corpore reliquias sibi vindicare; [in magna veneratione est, & peregrinationibus] sed quo tempore, quave occasione ea ipsa acceperint, ignorare malo, quam imprudenter divinare. Interim, donec certa de eorum illuc facta translatione testimonia proferantur, probationis loco erunt immemorialis earumdem reliquiarum possessio, ecclesia ipsi Sancto dicata, abbatia ab eodem Monasterium S. Cornelii, incolis Cornelis-Munster dicta, ac denique ingens peregrinorum præsertim pro morbi epileptici remedio concursus, crebris miraculis divinitus comprobatus. Præter reverendissimi abbatis Joannis Wachtendonckii de piis ejusmodi peregrinationibus testimonium num. 287 relatum, Nopelius supra laudatus de hoc argumento sic scribit: Eo loco (in monasterio Indensi S. Cornelii) Deus omnipotens a populo præcipue invocatur, ut S. Cornelii precibus eum morbo caduco immunem præstare, ac simul cetera corporis sanitate & salute impertiri dignetur.

[294] [frequentatur. Indulgentiæ] In scheda quoque ex Fastis Agrippinensibus transcripta, & ad hanc diem seposita, lego: XVI cal. Augusti … Hodie etiam fiunt populosæ peregrinationes ad S. Cornelium ad Indam fluvium, quæ ab Apostolica Sede concessas Indulgentias merentur. De celebri ejusdem Sancti ibidem cultu etiam meminit Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii de memorato monasterio dicens: Quo loci celebrior est S. Cornelii memoria, & major remansit reliquiarum portio. Ad Indulgentias quod attinet, duplex habeo apographum Bullæ Innocentii PP., quarum alterum P. Jacobus Kritzraedt, acceptum a P. Jacobo Polio Ordinis Minorum observantium historiographo, anno 1652 Colonia Agrippina ad Museum nostrum transmisit; alterum a quo missum fuerit, non indicatur; sed in utroque additur: Pendet prope aram S. Annæ in ecclesia prædicta.

[295] [ibidem] Quotus ejus nominis is fuerit Pontifex, non exprimitur; at cum apud Villam Novam Avinionensis diœcesis IV Nonas Augusti Pontificatus … anno VII data signetur, liquet eum fuisse Innocentium VI, qui Avenione sedit, & apud Villam Novam, cum Cardinalis esset, palatium habuit, ubi jam Pontifex Carthusiam exstruxit. Bullam hanc quia brevis est, hic totam subjungo. Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem. Splendor Paternæ gloriæ, qui sua mundum ineffabili claritate illuminat *, pia vota fidelium de clementissima ipsius Majestate sperantium, tunc præcipue benigno favore prosequitur, cum devota ipsorum humilitas Sanctorum precibus & meritis adjuvatur.

[296] [ab Innocentio VI] Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii S. Cornelii Indensis, Ordinis S. Benedicti, Coloniensis diœcesis, in quo, ut asseritur, Sindon munda, in qua Corpus Domini nostri Jesu Christi, postquam de cruce depositum extitit, positum *, & linteum, quo idem Dominus noster in cœna pedes discipulorum suorum tersit, ipsiusque S. Cornelii caput & brachium dexterum, & plures aliæ SS. reliquiæ fore noscuntur: propter quas ad monasterium ipsum de diversis mundi partibus, & præcipue de septennio in septennium, quo ibidem ipsæ reliquiæ ostenduntur, & etiam singulis annis, XVI scilicet Calendas Augusti magna confluit populi multitudo, congruis honoribus frequentetur.

[297] [& Urbano VIII PP. concessæ.] Et ut Christi fideles eo libentius causa devotionis ad eandem accedant, quo ibidem dono cælestis gratiæ uberioris conspexerint se refectos; de omnipotentis Dei misericordia, & BB. Petri & Pauli Apostolorum ejus authoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in Nativitatis & Resurrectionis ejusdem Domini, ac Pentecostes, SS. Trinitatis, ac singulis quatuor principalibus B. Mariæ Virginis, Nativitatis B. Joannis Baptistæ, prædicti S. Cornelii, & dedicationis ejusdem ecclesiæ festivitatum, & earumdem XVI Calend. Augusti diebus, ecclesiam ipsam devote visitaverint, annuatim unum annum & XL dies de injunctis eis pœnitentiis, singulis videlicet diebus prædictis, quibus ecclesiam ipsam visitaverint, ut præfertur, misericorditer relaxamus. Datum apud Villam Novam Avinionensis diœcesis, IV Nonas Augusti, Pontificatus nostri anno septimo; id est anno Christi 1359. Ad manum mihi est & aliud exemplar anno 1641 impressum, in quo fideles invitantur ad Indulgentias plenarias lucrandas, quas flagitante Hermanno van Eynatten, Indensi tum temporis abbate, Urbanus VIII PP. ejusdem anni die XXXI Julii concesserat omnibus, qui in festo S. Cornelii Indensem ecclesiam confessi, sacroque Epulo refecti, invisuri, ibique solitas preces recitaturi essent.

[298] In schedis ad S. Cornelii cultum spectantibus invenio etiam, [Aqua ibidem sacrari solita: fabula de cornu rejecta.] aquam ejusdem reliquiis lustrari sacrarique solitam, quæ, ut ex precibus adhiberi consuetis liquet, ab ægris præsertim comitiali morbo afflictis feliciter potatur. Nopelius in Chronico superius citato hæc præterea ait: Insuper in S. Cornelii monasterio servatur S. Cornelii cornu, ex quo febricitantes bibere solent, multique eorum sanitate donantur. Unde hic cornu usus, quocum manui inserto Sancti effigies pingi sculpique etiam consuevere, unde, inquam, is ortus sit, plane ignoro: nam quod in Vita Ms. Indensi de grypho narratur, nimis crassa fabula est. Legitur, inquit, quod grypho, maxima avis, venit etiam ad eum (Sanctum tunc exsulem) simili morbo caduco laborans, quam oratione præmissa etiam curavit. Sentiens autem grypho se sanatam, unam ungularum suarum excutiens pro gratiarum actione S. Cornelio dereliquit, qua ipse postmodum usus fuit pro scypho, & depingitur cum cornu. Verum apage insulsas hasce fabulas, & alius usum hujusmodi cornu prudentius divinet.

§ XV. Sancti reliquiæ & cultus Rotnaci in Flandria: earum per hæreticos profanatio & per Catholicos recuperatio.

[Ecclesia collegiata Rotnacensis in Flandria] Rotnacum, sive Roturnacum, Belgis Ronsen, hodiernæ Flandriæ Austriacæ in antiquo Brachbanto ultra fluvium Scaldim oppidum est, duobus & medio milliaribus Aldenarda Tornacum versus, olim in Cameracensi, nunc in Mechliniensi archidiœcesi situm. Antiquo floret secularium canonicorum capitulo, quod ex monasterio, per S. Amandum olim condito, erectum est, prout in hujus sancti episcopi Trajectensis gestis, ad diem VI Februarii illustratis, § 6 dictum est. Autbertus Miræus in Fastis Belgicis ad diem XXVIII Augusti, & XIV Septembris, S. Cornelii reliquias per Ludovicum II, Lotharii imperatoris filium Compendio huc delatas fuisse asseverat; ubi etiam hodiedum in pretiosa acclusæ theca ut tales honorantur. Sed Miræum audiamus.

[300] Anno DCCCLX (ait priori loco citato) die VI Julii S. Hermetis corpus Inda Rotnacum ad basilicam canonicorum, [aliquot S. Cornelii reliquias veneratur;] a S. Amando Trajectensi episcopo fundatam, est translatum per Ludovicum imperatorem, Lotharii imperatoris … filium; qui & reliquias SS. Cornelii Papæ, Cypriani episcopi Carthaginiensis, & Cælestini, apud Rotnacenses deposuit, ampla dote addita, adeo ut alter post S. Amandum ecclesiæ Rotnacensis fundator Ludovicus imperator a Rotnacensibus habeatur. Hæc ibi: ad diem vero XIV Septembris, postquam de SS. Cornelii ac Cypriani martyrio, translatisque eorum ad Compendiensem ecclesiam sacris ossibus egisset, in hunc modum prosecutus est: Compendio postea, si non omnia, saltem plurima, Ludovicus Lotharii filius Rotnacum transportavit, & cum S. Hermetis celeberrimi martyris lypsanis ibidem honorifice collocavit; ut partim ex Adone, partim ex Rotnacensis ecclesiæ monumentis collegi.

[301] [sed incertum est, a quo tempore:] Similia habet in Chronico rerum Belgicarum ad præcitatum annum 860: sed dum supra Adonem laudat, intelligendus est de præmissis, non de translatione ad Rotnacenses facta, cujus nulla apud Adonem fit mentio; de monumentis autem Rotnacensibus infra pluribus agemus. Henschenius noster in Commentario prævio ad Vitam S. Benedicti Anianæ & Indæ abbatis ad diem XII Februarii § I eamdem translationem ex laudatis Miræi Fastis verbo attingens, eam ex antiquis monumentis sibi probari merito desideravit, quod hactenus a nemine factum reperi, nec a me præstari posse confiteor. Attamen, quæ recensuri sumus, vix sinunt prudenter dubitare, quin aliquæ S. Cornelii reliquiæ Rotnacensibus concessæ fuerint, quamvis alio forte tempore, alioque auctore, quam Miræus opinatus sit. Ex supra dictis enim non satis probabile est, eas a Ludovico Lotharii filio donatas esse.

[302] [forsitan eas ab Indensi abbate,] Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii ad propositum nostrum hæc habet: SS. Cornelii & Cypriani reliquiæ aliquæ habentur Rothnaci in Tornacensi territorio, in feretro deaurato. Quæ reliquiæ eo allatæ sunt ex Inda, sive S. Cornelii monasterio, quod est prope Aquisgranum; quo loci celebrior est S. Cornelii memoria; & major remansit reliquiarum portio. Interim nonnullæ reliquiæ inde Rothnacum translatæ sunt, quando Rothnacense territorium dominum temporalem habebat abbatem Indensem: sed postea venditum est Guidoni comiti Flandriæ. Rotnacum, sive Cellam, Hrodnace vocatam, a Ludovico Pio Indensi monasterio donatam fuisse, testatur is ipse imperator in diplomate, quod in Opere nostro die III Februarii ad Vitam S. Anscharii § 16 excusum habes: instrumentum vero venditionis, quo Reinoldus seu Rainardus, Indæ abbas, illud Guidoni, Flandriæ & Namurci comiti, anno 1280 tradidit, legi potest apud Miræum in Supplemento Diplom. par. 2, num. 114.

[303] [olim loci domino,] Jam vero præcedenti § vidimus, prudenter dubitari non posse, quin apud Indenses insignes sancti Pontificis ac Martyris nostri reliquiæ asserventur. Et quamquam admitti non possint, quæ de integro corpore ad dictam abbatiam, atque hinc maximam partem Compendium translato, vel in illa penitus retento, Indenses in eodem § citati ferunt, a verisimili tamen non abhorret, præter caput & brachium nonnullas alias ejusdem sacri pignoris reliquias ibidem olim fuisse, & ab hujus loci abbate eo tempore, quo Rotnaci dominio seculari gaudebat, ecclesiæ Rotnacensi donatas, ut S. Cornelii patroni sui cultus, qui apud Indam non sine ingenti miserorum solatio vigebat, in subjecto sibi oppido pariter haberetur; uti Molanus reipsa donatas fuisse scribit.

[304] [impetravit] De donationis tempore suspicionem aliquam movet Jacobus Mejerus in Annalibus Flandriæ lib. 5, ad annum 1160, ubi ait: Translatum eodem anno Calend. Juniis Rothornaci corpus divi Cypriani episcopi & martyris, cui interfuit translationi Arnulphus abbas Einhamensis. Ad eumdem Junii diem hæc translatio in Usuardo Molani apud Sollerium nostrum inter auctaria Usuardina celebratur. Cum autem hujus sanctique Cornelii reliquias, tam Rotnacenses canonici, quam alii scriptores eo simul delatas & ibidem in una eademque theca hodiedum acclusas velint, suspicari licet, etiam hasce eodem anno Rotnaci fuisse exceptas; nisi forte Mejerus vocem translatio pro elevatio usurparit. Ceterum cum dicat huic solemnitati interfuisse Arnulphum abbatem Einhamensem, videtur instrumentum aliquod vidisse, unde id didicerit. Eadem leguntur in Gallia Christiana recusa, tom. 5 col. 34, & in Historia sacra & profana archiepiscopatus Mechliniensis per Cornelium van Gestel, tom. 2, pag. 250, ex Mejero forsitan deprompta. Est autem Einhamum illustris abbatia Ordinis S. Benedicti in Belgio Austriaco, medio fere milliari ab oppido Aldenarda ad fluvium Scaldim sita.

[305] Nunc ad monumenta Rotnacensia, cultumque, quem S. Cornelius ibi obtinet, [Pretiosa theca, in qua prædictæ reliquiæ] progrediamur. Jacobus Pamelius editioni Operum S. Cypriani inter cetera præfixit epistolam Joannis de la Haye, theologi canonici Tornacensis, ad amplissimum præsidem dominum Viglium Zwichemum Frisium olim data; quæ licet de S. Cypriani reliquiis præcipue agat, de Cornelio tamen, cujus illic celebre nomen esse ait, simul meminit. Hic itaque cum dixisset, sese Rotnacum adiisse, ut, quæ de servato ibidem corpore S. Cypriani inaudierat, coram exploraret; his verbis prosequitur: Satis prolixo sermone habito cum canonicis, illi me deduxerunt ad gazophilacium templi, ibique oculis meis exposuerunt feretrum cupreum deauratum, Apostolorum imaginibus interstinctum, in tres veluti distinctum capsulas laminis tribus deauratis; quod opus antiquissimum judicarunt adhibiti aurifices.

[306] Ejus longitudo quinque fere pedes æquat, in cujus margine tales inscribuntur versus: [fuerunt inclusæ.]

Duplex vita tenet cælos, hic ossa tenentur:
Sufficit ad titulum. Celestinum capit aula;
      Ossa sigillavit hic operosa manus.
Gaudent in cælis Cornelius & Cyprianus.
Vita Celestini gladio fuerat data fini;
Cornelius gladii suscepit acumine funus,
Cum quo bis deni gladio ceduntur * & unus;
Carnificisque manu sic passus erat Cyprianus.
Hic Celestinum sanctos locat & Cyprianum.
Hic est dæmonium pellens, morbumque caducum;
Hæc brevis arca patres conjungit apostolicos tres.

Deinde laudatus Joannes de la Haye post aliqua ait: Curavi bona fide exscribendum, quod in archivis & antiquis codicibus descriptum habebatur: quæ omnia bona fide exscripta manu secretarii capituli D. V. destino. Tandem paucis interjectis, ex eodem archivo recitat quædam ex Adonis Martyrologio, quæ ad solum S. Cyprianum spectant.

[307] Ut igitur de Sancti nostri reliquiis cultuque eo loci certiora cognoscerem, [Gemina ibidem SS. Cornelii & Cypriani] amplissimos canonicos per amicum oravi, ut si quid præter ea, quæ Pamelius edidit, haberent, id mecum communicare non gravarentur: quod & ab ampliss. DD. Joanne Baptista Delzoy capituli decano, & Joanne Ludovico De Pascal ejusdem capituli thesaurario, cantore & secretario, subscriptis etiam ad fidem faciendam nominibus suis anno 1751, die XIII Martii, humanissime ac diligenter est præstitum. Laudati hi viri inter cetera transmisere Ms. exemplar Officii, quod ibidem quotannis celebratur die IV Julii in festo translationis reliquiarum SS. Cornelii & Cypriani, martyrum pontificum ac S. Cælestini Papæ confessoris, sub ritu duplici. Desumuntur autem ex Communi plurimorum Martyrum pontificum, præter orationem & Lectiones secundi Nocturni, quæ propriæ sunt.

[308] [annua festivitas.] Et Oratio quidem hæc est: Deus, qui nos BB. Cornelii, Cypriani ac Cælestini annua solemnitate lætificas, concede propitius, ut quorum reliquiarum translationem colimus, de eorum etiam protectione gaudeamus. Per Dominum &c. In Lectione VI dicitur Lotharius imperator, scilicet ejus nominis I, SS. Cornelii ac Cælestini reliquias ex Urbe Romana obtentas, una cum S. Cypriani corpore ex Compendiensi ecclesia sublato, Indæ deposuisse, ac deinde Ludovicus II, ejusdem Lotharii filius, eas omnes Rotnacum transtulisse: quæ narratio ex iis, quæ § 14 disputavimus, non satis est verisimilis. Porro præter dictam translationis festivitatem celebrant Rotnacenses in sua ecclesia collegiata etiam SS. Cornelii ac Cypriani festum natale, idque die XIV Septembris, quo Martyrologio Romano inscripti sunt, non XVI cum Breviario pariter Romano, prout Officio mox laudato diserte adscriptum est.

[309] [Prædicta theca, de qua nonnulla observantur,] Sed ut ad sacras reliquias revertamur; hierotheca illa persuadet, aliquas S. Cornelii reliquias in ea olim acclusas fuisse, hasque in eadem adhuc asservari ex sequentibus videbimus. Errant quidem Rotnacenses, dum putant, S. Cælestini illius ossa esse cognominis Pontificis Romani, ejus scilicet nominis primi; in quem errorem inducti videntur ex epitheto Apostolicos, quod de tribus illis Sanctis, quorum reliquiæ in ea theca asservantur, velut commune ibidem prædicatur: sed præterquam quod vox Apostolicus in rigore, & prout Romano Pontifici propria est, hic accipi non possit, cum certe S. Cyprianus Romanus Pontifex numquam fuerit; sanctus ille Cælestinus Rotnacensis, gladio martyr occubuisse in eadem epigraphe dicitur, sanctus vero Romanus Pontifex, confessor in pace quievit. Sed licet, inquam, in hac parte errarint Rotnacenses, non propterea epigraphæ auctor, qui vocem Apostolicus latiori modo usurpavit, in Cælestino aut in SS. Cornelio & Cypriano errasse dicendus est. Consule, si lubet, tom. 1 Aprilis ad diem VI, ubi de S. Cælestino Papa, & tom. IV Maji, ad diem XVII, ubi de cognomine Sancto, cujus reliquiæ Rotnaci asservantur, a Majoribus meis tractatum est.

[310] [Pamellam delata, sacræ reliquiæ a Calvinistis,] Seculo XVI Calvinistis hæreticis Belgium Hispanicum infestantibus, prædictæ sacræ reliquiæ in arcem Pamellensem, quæ Aldenardæ adhæret, securitatis causa delatæ fuerunt; sed ea una cum dicto oppido ab hæreticis occupata, ab iis impie disjectæ sunt, donec iisdem hæreticis a Catholici regis exercitu inde depulsis, a quodam presbytero, qui toti rei adfuerat, easque reverenter collegerat, Rotnacum remissæ fuere. Authenticum hujus rei instrumentum, a sæpe laudatis ampliss. DD. decano & cantore Rotnacensibus ad me transmissum, hic transcribo. In nomine Domini, amen. Cum ita sit, quod anno ejusdem Domini MDLXXII reliquiæ divorum Cornelii, Cypriani & Celestini inclusæ feretro, ad ecclesiam collegiatam S. Hermetis Rotnacensem, Mechliniensis diœcesis, pertinente, propter metum hæreticorum passim in Belgicis ditionibus Philippi Hispaniarum regis Catholici grassantium, in arce Pamellana intra muros oppidi Aldenardensis, Gandavensis diœcesis, tamquam in tuto loco per deputatos reverendorum dominorum præpositi, decani & capituli prætactæ collegiatæ ecclesiæ repositæ fuerunt.

[311] Et postea, videlicet in Septembri ejusdem anni, [anno 1572 Aldenarda potitis, disjectæ] dicto oppido proditorie a præfatis hæreticis die VII, quæ fuit Dominica, ejusdem mensis & anni, præfataque arce ab iisdem occupata, dissipatæ & in dicta arce abjectæ fuerunt; cumque ita sit, quod eodem tempore venerabilis vir D. Jacobus Maucouvent presbyter, artium magister, parochialis ecclesiæ Pamellensis intra muros dicti oppidi diaconus, necnon generosi ac illustris domini Jacobi Du Jongny, dicti de Aldenardo baronis Flandriæ, equitis aurati, domini de Pamella &c., capellanus, tunc in dicta arce fuit, qui optime scire potest, quid eodem tempore de dictis reliquiis factum fuit; hinc est, quod ego Jacobus Bleekerius presbyter, decanus Christianitatis districtus Rothnacensis dictæ Mechliniensis diœcesis, necnon notarius publicus per officialem Cameracensem & concilium Flandriæ admissus, ad instantiam præfatorum dominorum accessi, quo propterea erat accedendum, & evocato coram me & testibus infra scriptis præfato domino Jacobo Maucouvent, eumdem super dictarum reliquiarum dissipatione & recollectione cum circumstantiis ad hoc pertinentibus interrogavi & diligenter examinavi, & ejus depositionem medio suo juramento desuper factam in scriptis fideliter redegi in modum & formam sequentem.

[312] In primis antedictus dominus Jacobus Maucouvent, [in arce Pamellensi, & a presbytero collectæ,] medio suo juramento, dextera manu pectori apposita præstito, deponit & dicit, feretrum antedictum in Septembri ultime a supra dictis hæreticis in dicta arce fuisse laceratum & confractum ad rapiendum aurum & argentum, lapidesque pretiosos, quibus ornatum fuit, & se vidisse antedictas reliquias ab iisdem hæreticis, dum idem feretrum lacerarunt & confregerunt, abjici, & in eadem arce hac illacque dissipari, seque ob hoc gravem animi merorem * habuisse, & easdem reliquias (utpote organa, seu instrumenta, per quæ Spiritus sanctus multa bona operatus est, & quæ aliquando reviviscent ad vitam æternam) cum omni, qua potuit, reverentia & honore levasse, ac iterum collegisse, reposuisseque in dicta arce in secreto loco; donec dicti hæretici (postquam in eodem oppido & locis vicinis plurimos tam ecclesiasticos quam politicos viros spoliarunt, incendiaque & alia latrocinia plurima perpetrarunt) ab obsidiario milite jussu D. Ferdinandi de Toleto, ducis ab Alba &c., gubernatoris & capitanei generalis dicti Philippi Hispaniarum regis &c., per Belgicam provinciam, V Octobris anni supra scripti, expulsi fuerunt.

[313] Qui quidem hæretici, aufugientes ad partes maritimas, [& expulsis deinde hæreticis, Rotnacum relatæ.] omne aurum & argentum, omnesque lapides pretiosos, quibus dictum feretrum ornatum fuit, cum pluribus aliis rapinis abstulerunt; & paulo postea ipse testis (ut deponit) fideliter, & rursus cum ea, qua potuit, reverentia easdem reliquias tradidit præfatis dominis, videlicet magistro Ludovico de Winghene præposito, Ægidio Bacquereel decano, & aliis canonicis prætactæ collegiatæ ecclesiæ; qui easdem reliquias cum omni etiam, qua potuerunt, reverentia & honore ex ipsius manibus, ad deferendum, uti asserebant, ad præfatam ecclesiam collegiatam, receperunt, & secum detulerunt. In quorum præmissorum fidem idem testis præsentes litteras una cum me notario & testibus infrascriptis subsignavit. Actum Pamellæ dicti oppidi Aldenardensis, præsentibus probis & discretis viris, magistro Simone Bynio, Dominici gregis Etichoviensis pastore necnon canonico prætactæ collegiatæ ecclesiæ, & Jacobo Bauters diacono dictæ ecclesiæ Pamellensis, anno Domini MDLXXIII, mensis Julii die XXIV. Et subsignatum erat: D. Jacobus Maucouvent, Si. Bynius cum cyrographo, Ja. Bauters cum cyrographo, J. B. Bleerkerius not. cum cyrographo.

[314] [Reliquiarum Rotnacensium recensio:] Post instrumentum hoc sequitur in eodem Ms. nostro Rotnacensi quædam recensio reliquiarum ejusdem ecclesiæ in hunc modum: Hæ sunt reliquiæ ecclesiæ B. Petri Rothnacensis, Cameracensis diœcesis, in majori feretro: Reliquiæ corporis illustrissimi militis Christi B. Hermetis martyris… Item reliquiæ S. Cornelii Papæ & martyris &c. In margine vero adscriptum legitur: Notandum, quod præter reliquias hic memoratas inveniantur adhuc tria distincta argentea reliquiaria, nempe duo sub forma brachii, & unum sub forma crucis, in quibus singulis sub crystallo refervantur inter alias de brachio S. Cornelii. Quo anno hæc recensio facta fuerit, non edicitur; sed cum Rotnacum ibidem Cameracensis diœcesis dicatur, facta fuit ante annum 1559, quo Paulus IV Papa Mechliniensem ecclesiam Metropoliticam erexit, vel annum 1561, quo Pius IV, Pauli successor ejusdem metropoliticæ sedis limites constituit, intra quos Rotnacum numeratur, quod ante, uti & ipsa Mechlinia, diœcesis Cameracensis fuerat. Porro juxta eamdem reliquiarum recensionem videntur tum temporis reliquiæ SS. Cornelii, Cypriani, Cælestini & Hermetis in una eademque theca fuisse, cum hæ omnes sub eodem titulo in majori feretro ibidem enumerentur.

[315] [earum theca anno 1675 inspecta.] Porro laudatæ Sanctorum reliquiæ, in gemina theca compositæ, anno 1675, die X Maji recognitæ, & sub illustrissimi archiepiscopi Mechliniensis sigillo compactæ, inventæ fuerunt. Ita discimus ex sæpe laudatis canonicis Rotnacensibus, qui inter instrumenta postremo loco sequentia transmisere. Ex Registro capituli insignis ecclesiæ collegiatæ S. Hermetis Rohtnaci, in quo inter alia habentur sequentia: “Congregatio capitularis extraordinaria X Maji, MDCLXXV post meridiem. In hac congregatione reverendi domini aperuerunt capsulam reliquiarum S. Hermetis, in qua repererunt dictas reliquias sub sigillo illustrissimi domini archiepiscopi Mechliniensis debite compactas, cui adjunxerunt suum majus sigillum, & eamdem capsulam iterum clauserunt, circumcirca apponentes membranacea sub eodem sigillo suo. Item aperuerunt thecam reliquiarum SS. Cornelii, Cypriani & Celestini, quas similiter invenerunt debite compactas sub simili sigillo, quam thecam, ut suprascriptam S. Hermetis, etiam recluserunt cum similibus ligaminibus & sigillis.” Atque hæc de S. Cornelii reliquiis cultuque apud Rotnacenses sufficiant.

[Annotata]

* al. abest illuminat

* al. depositum

* i. e. cæduntur

* mœrorem

§ XVI. Ejusdem Sancti cultus & reliquiæ in nonnullis aliis locis.

[Cultus ac reliquiæ Ninoviæ in Flandria,] Præter dicta loca sunt & alia ejusdem Sancti cultu, aut reliquiis, ut volunt, illustrata, quorum aliqua hic breviter perstringam. In primis Ninoviensis, Ordinis Præmonstratensis in Flandria & in Mechliniensi diœcesi abbatia, ecclesiam SS. Cornelio & Cypriano dicatam habet, eorumque reliquiis gloriatur. De hisce sic scribit reverendissimus dominus Carolus Ludovicus Hugo, episcopus Ptolemaïdis & Stivagiensis abbas tom. 2 Annal. Ordinis Præmonstratensis, col. 380: Insignes SS. Cornelii & Cypriani reliquias possidet Ninovia, multis curationum generibus, crebrisque peregrinorum votis famosissimas. Quotannis geminum de iisdem Sanctis Officium celebrant; primum scilicet Natale, alterum Translationis, die V Novembris. In hujus Officii Lect. 4 de acceptis ibidem reliquiis leguntur sequentia: Cum autem SS. Cornelii & Cypriani reliquiæ e monasterio Indensi Rothnacum transferrentur, earum partem apud Ninivenses relictam esse, antiqua ecclesiæ Ninivensis traditio testatur. Quod & frequens a multis centuriis annorum ad easdem peregrinatio, & miracula, & annua publicaque earumdem translationis populo celebris solemnitas confirmant.

[317] Duo alia Gallo-Belgii loca in agro Insulensi, incolis Hem & Engloz dicta, [& in Hem & Engloz] S. Cornelii nostri reliquiis cultuque clara celebrat Martinus L'hermite, Societatis Jesu presbyter in Historia districtus Insulensis, Duaceni & Orchiensis, anno 1638 Gallice edita. Cultum hunc in utroque loco non serius quam anno 1280 inchoatum fuisse statuit; sed nullo alio fundamento, quam quod eo anno Guido Flandriæ comes Rotnacense dominium ab Indensi abbate emerit; ex quo non video qua ratione id sequatur. Certiora sunt, quæ de cultu seculo XV in Hem vigente ibidem habet, si authentica Bulla sit, quam a S. R. E. Cardinalibus anno 1413 datam ait, & cujus partem Gallico sermone recitat. In hac, teste auctore, laudati Cardinales, nonnullas indulgentias largientes, id se facere dicunt, cum in ecclesia Hemensi in baptisterio altare quoddam sit ante S. Cornelii imaginem, in quo Missa solemniter soleat celebrari; cumque magna populi frequentia e longinquis partibus, variis anni tempestatibus, eo concurrat & divinam Majestatem in Sancto suo veneretur; quibus accedit, quod afflicti morbo caduco ante dictam imaginem sæpissime alleventur ac per sancti Martyris patrocinium cito liberentur.

[318] Porro S. Cornelii reliquias a Rotnacensi canonicorum capitulo Hemensibus donatas fuisse ait, [in Gallo-Belgio.] ibidemque argenteæ thecæ inclusas honorari, confluentibus eo tum quolibet anni tempore, tum præsertim die XIV Septembris & octiduo sequenti, magno numero peregrinis ex Cameracensi & Tornacensi agro, & ex Hannonia & Flandria. Addit etiam florere ibidem sub SS. Cornelii ac Cypriani titulo utriusque sexus sodalitium, a Guiliberto loci toparcha promotum. Nec minori cultu populique accursu eumdem Sanctum in Engloz honorari asserit, ubi & illius aliquot ossa, quæ abbati Indensi accepta refert, clara multis miraculis, quæ appensa anathemata testantur, asservari, ibidemque utriusque pariter sexus sodalitium sub ejusdem sancti Pontificis tutela, auctoritate Pauli V PP. erectum, ac insignibus Indulgentiis, quæ prima die Dominica post XIV Septembris plenariæ sunt, ab eodem Papa donatum esse asseverat.

[319] S. Cornelii nostri caput Ticini asservari scribit Jacobus Gualla in Sanctuario Papiæ lib. 4, [Ticinenses, Trevirenses,] cap. 10: sed & ejusdem magnam partem Trevirensibus adscribit Joannes Enen sacræ Theologiæ doctor in Epitome seu Medulla gestorum Trevirensium, Germanice edita, ac deinde per Fr. Joannem Scheckmannum Latinitate donata, fol. 42 verso, ubi sic ait: Septimo S. Cornelii Papæ & martyris capitis partem, verticem scilicet ab oculis nasoque & supra, allatam per B. Agritium. Idem asseritur in alio quodam libro Germanico, qui de sacris reliquiis Trevirensibus tractat, & in quo præterea dimidia costa ejusdem Sancti recensetur, diciturque utrumque simul cum sacra Christi tunica Treviros antiquitus allatum, & cum eadem anno Christi 1507 inventum. At Browerus & Masenius in Annalibus Trevirensibus tom. 2, lib. 15 sacram illam tunicam anno 1196 repertam scribunt, nec de S. Cornelii capite aut reliquiis ibidem vel verbo meminere.

[320] [& Spoletini etiam insignes ejusdem reliquias se habere credunt;] Spoleti quoque in Umbria in collegio Societatis Jesu ostensum sibi fuisse superiorem partem seu verticem capitis S. Cornelii Papæ, ut litteræ patentes præferebant, Papebrochius noster annotavit in Ms. libello de suo Itinere Romano. Addit hasce reliquias una cum nonnullis aliis ab oratore regis Hispaniarum, marchione de Villena, auctoritate Pontificia Romæ extractas fuisse, deinde vero per doctorem Vulpium prædicto collegio donatas; sed publicæ tamen venerationi tunc nondum fuisse expositas. Verum quæ hoc & præcedenti numero retulimus, minime conciliari possunt cum iis, quæ § 14 de capite, Indæ asservato, recensuimus, si hoc re vera integrum sit, & Ticinenses ac Trevirenses integrum aut majorem illius partem sibi pariter vendicent. Circa Spoletinam portionem præterea observari potest, sancti Pontificis corpus jam a multis seculis e cryptis Romanis, unde illa Spoletina exstracta fuit, sublatum fuisse, prout ex § 13 constat. Ceterum ex instrumentorum defectu nihil certi de his possum statuere.

[321] [quod & de monasterio Corneliaco apud Bituriges] Denique anonymus scriptor Historiæ patriarcharum Bituricensium cap. 61 apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Ms. narrat, nobilissimum quemdam comitem, qui cum Christiano exercitu sub finem seculi XI Hierosolymam expugnaverat, dum Roma in Franciam rediret, facile obtinuisse a summo Pontifice sibi donari reliquias sanctorum Cornelii & Cypriani; & deinde in Franciam reversum, quoddam cœnobium in Aurelianensi territorio construxisse, quod prædictis reliquiis illustratum Corneliacum appellari voluit, & monachis e Vallisumbrosa Congregatione impetratis tradidit. Fere similia ex eo narrat Mabillonius tom. 5 Annalium Benedict. ad annum Christi 1088, num. 62; sed in eo discrepat, quod id aliquot annis citius factum velit; videlicet non sub Leodegario ejus nominis primo archiepiscopo Bituricensi, sed sub Richardo II; additque monasterium illud in confinio Aurelianensis & Bituricensis diœcesis conditum, vulgo Cornilly le Contres vocari & postmodum Casali-malano (nunc Casali-Benedictum appellatur) subjectum esse & suo etiam tempore parere.

[322] [asserit scriptor quidem anonymus.] Verum qui potuit comes ille S. Cypriani reliquias a Pontifice Romæ impetrare, cum illius Sancti corpus numquam ad eam Urbem translatum sciatur? De S. Cornelii reliquiis minor est difficultas; nam licet hujus quoque corpus seculo IX Compendium adductum fuerit, necesse non est, ut nihil ex illo Romæ mansisse dicamus; cum etiam alias ostenderimus, non soluisse sacra ejusmodi pignora sic Roma alio transmitti, quin aliqua eorumdem pars ibidem reservaretur. Porro scriptor ille, quem alii Benedictum Vernerium monachum Sulpicianum, Mabillonius vero laudatus potius Christophorum Vlierdenum, ejusdem monasterii religiosum, crediderunt, seculo XIV antiquior non est; ideoque per errorem facile credere potuit, memoratas SS. Cornelii ac Cypriani reliquias, quas comes ille forte Compendio vel aliunde acceperat, ab eodem Roma allatas fuisse. Ceterum non dubito, quin & alibi ejusdem Sancti nostri, cujus cultus per orbem celebris est, aliquot reliquiæ pie honorentur.

DE S. CYPRIANO, EPISC. MART.
PROPE CARTHAGINEM IN AFRICA,

ANNO CCLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cyprianus episcop. Carthaginen. martyr, prope Carthaginem in Africa (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Cur de eo hodie agamus. Vita a S. Pontio diacono scripta, & Acta proconsularia, prætermissis aliis, unde edenda: Acta gemini Cypriani confusa: Sanctus a variis varia de causa laudatus.

Sanctum Cyprianum, cognomento Thascium & Cæcilium, præclarum Africæ, [Cur hodie detur.] imo totius Ecclesiæ doctorem, primumque Carthaginensis sedis antistitum martyrem, die octava decima Kalendarum Octobrium, sive hac XIV Septembris passum esse, docent Acta ejus proconsularia sincera, quæ infra laudabimus & recudemus. Eodem die sacram illius memoriam tum in Africa tum etiam Romæ olim celebratam fuisse, constat ex vetustis Martyrologiis, & Sacramentariis suo loco in Gloria posthuma recensendis, & ex quibus hic interim unum, Bucherianum scilicet Martyrologium adduxisse suffecerit, quod ita habet: Decimo octavo Kalendas Octobris, Cypriani Africæ. Romæ celebratur in Callisti, nempe cœmeterio. Verum cum dies illa in Romano Breviario exaltationi sanctæ Crucis, postera autem Octavæ Nativitatis sanctissimæ Dei Genitricis, consecratæ sint, S. Cypriani Officium ad diem XVI ejusdem mensis translatum fuit, eoque una cum S. Cornelio Papa ac pariter martyre colitur. Attamen sicut hujus sancti Pontificis gesta ad præsentem diem, quo martyrio coronatus creditur, & Martyrologiis inscriptus est, illustranda putavimus, ita potiori etiam ratione S. Cypriani Acta ad hunc eumdem diem referenda censuimus.

[2] Biographum illius S. Hieronymus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, [S. Pontius ejus diaconus & biographus,] cap. 68 sic memorat: Pontius diaconus Cypriani, usque ad diem passionis ejus cum ipso exsilium sustinens, egregium volumen vitæ & passionis Cypriani reliquit. Hic tam excellentis Magistri præceptis ac familiari usu tantum profecit, ut & ipse Sanctis accenseri meruerit, colique ad diem VIII Martii, ad quam ejusdem memoria in Martyrologiis occurrit, & in Opere nostro de eo actum est. In Romano parvo Rosweydiano Pontianus appellatur, de eoque sic dicitur: Apud Carthaginem, sancti Pontiani, diaconi B. Cypriani, qui Dominum semper in passionibus suis glorificans, coronam vitæ promeruit. At Ado Viennensis, Usuardus aliique, ut & Romanum hodiernum, eumdem unanimi consensu cum S. Hieronymo Pontium scribunt, & ex his Ado illum in hunc modum annuntiat: Apud Carthaginem, sancti Pontii, diaconi beati Cypriani episcopi, qui usque ad diem passionis ejus cum ipso exsilium sustinens, egregium volumen vitæ & passionis ipsius reliquit, atque Dominum in passionibus suis semper glorificans, coronam vitæ promeruit. Similia in Usuardo, Notkero & Romano Martyrologio legere est, in quibus de scripta per illum S. Cypriani Vita similiter mentio fit.

[3] [a synonymo martyre distinguendus,] Antonius Possevinus in Apparatu sacro tom. 2 observat, illum in codice Gemblacensi & a Trithemio Pontinum perperam vocari. Attamen in Trithemii editione Coloniensi anni 1546, & Francofurtensi anni 1601, quas præ manibus habeo, Pontius, non Pontinus legitur. Recte pariter monuit Henschenius noster ad diem VIII Martii, ubi de S. Pontio, ut diximus, actum est, hunc S. Cypriani diaconum a Jacobo Philippo Bergomensi in Supplemento Chronicorum, ad annum 259 male prebyterum nominari, confundique cum synonymo martyre, qui Cimellæ in Alpibus maritimis passus est, coliturque die XIV Maji, ad quam Acta ejus in Opere nostro illustrata sunt. In eumdem errorem, quem laudatus Possevinus etiam observavit, citatus Trithemius similiter lapsus est. Quo anno, quove mortis genere, martyrione, an placido post vitam sancte exactam obitu, ecclesiasticum cultum meruerit, inexploratum est; at certe ineptit Tillemontius, dum tomo 4 Monument. eccles., art. 63 intrepide asserit, illum ab Ecclesia in gratiam hujus Vitæ ab eo conscriptæ inter Sanctos honorari.

[4] [Vitam Sancti scripsit rogatus a fidelibus,] Sed ut ad Vitam ipsam veniamus, duo sunt, quibus ad eam scribendam adductum sese profitetur. Primum erat, ne præclara sanctissimi Præsulis gesta, licet tum vel ipsis gentilibus notissima, lapsu temporum exciderent; alterum, ut fidelium votis satisfaceret. Certe, inquit, durum erat, ut, cum majores nostri, plebeiis & catechumenis martyrium consecutis, tantum honoris pro martyrii ipsius veneratione dederint, ut de passionibus eorum multa, aut, prope dixerim, pœne cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam, qui nondum nati fuimus, pervenirent; Cypriani tanti sacerdotis, & tanti martyris passio præteriretur, qui & sine martyrio habuit, quæ doceret; & quæ, dum vixit, gesserit, non paterent. De fidelium vero postulatis ibidem sic scribit: Accedit ad cumulum, quod & vos de eo multum, aut si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore flagranti vel facta ejus cognoscere, etsi interim viva verba tacuerunt. In qua parte si dixero, nos opibus facundiæ defici, minus dico: facundia enim ipsa deficit digna facultate, quæ desiderium vestrum pleno spiritu satiet. Ita utrimque graviter urgemur; siquidem ille nos virtutibus oneret, vos nos precibus fatigatis.

[5] Non omnia tamen sancti Episcopi sui præclare gesta enarranda suscepit; [professus tamen se] sed ut exemplum suum, inquit, in litteras digeratur, placuit summatim pauca conscribere; non quod aliquem vel gentilium lateat tanti Viri vita, sed ut ad posteros quoque nostros incomparabile & grande documentum in immortalem memoriam porrigatur. Hinc primo omissis, quæ gentilis gesserat, Vitam a suscepta religione Christiana exorsus est. Deinde cap. 1, secundum partitionem nostram, num. 10 nonnulla præteriens, ait: Longum est ire per singula; cuncta ejus facta onerosum est enumerare. Et cap. 2, num. 19: Multa alia & quidem magna prætereo, quæ temperandi voluminis ratio non patitur prolixiore sermone replicari. Ex hoc consilio factum est, ut varia Sancti gesta dumtaxat perstrinxerit, alia etiam penitus prætermiserit, ex iis præsertim, quæ S. Cyprianus ipse per epistolas suas posteritati jam commendaverat, & de quibus propterea in ipso Vitæ initio dixit: Multa conscripsit, per quæ memoria digni nominis supervivat, & eloquentiæ ejus ac Dei gratiæ larga fœcunditas ita se copia & ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mundi fortasse non taceat.

[6] Hinc pariter, quia Acta proconsularia de sancti Martyris coram Aspasio Paterno primum, [multa præterire: quæ vero scripsit,] ac deinde coram Galerio Maximo Africæ proconsulibus, confessione exstabant, horum interrogata illiusque responsa non recensuit, de priori confessione dixisse contentus: Quid Sacerdos Dei, proconsule interrogante, responderit, sunt Acta, quæ referant. Plura hujusmodi in Commentarii decursu observanda occurrent. Quæ vero gesta narravit, fideli sinceroque calamo scripsisse omnino dicendus est; ea enim fides sancto scriptori merito debetur, qui sanctissimo Episcopo ac Martyri non modo synchronus ejusque diaconus, sed & fidelissimus ejusdem in postremo exsilio comes ac domesticus fuit, nec ab eo nisi per hujus martyrium, vel sic invitus divisus; prout ipse apud nos num. 24 his verbis testatur: Eo enim die, quo primum in exsilii loco mansimus, nam me inter domesticos comites dignatio caritatis ejus delegerat exsulem voluntarium; quod utinam & in passione licuisset!

[7] Quamdiu tamen ante memoratum exsilium, quod annuum fuit, [summa fide digna sunt, & semper] S. Cypriano convixerit, nescimus; sed manifestum simul est, eumdem de illius gestis partim ipsum coram, partim ex oculatorum testium aut ipsius etiam Sancti relatione apprime instrui potuisse. Id ipsum apud nos in Vita num. 3 insinuat, dum ait: Postquam (Sanctus) & sacras Litteras didicit, & mundi nube discussa, in lucem sapientiæ spiritalis emersit; si quibus ejus interfui; si qua de antiquioribus ejus operibus comperi (alibi legitur: Si qua de antiquioribus comperi) dicam; hanc tamen petens veniam, ut, quidquid minus dixero (minus autem dicam necesse est) ignorantiæ meæ potius, quam illius gloriæ derogetur. Hisce promissis plane conformis est totius Vitæ contextus, qui biographum sanctum, synchronum, & de rebus, quas narrat, optime edoctum ac oculatum sæpe testem spirat. Stylo in ea usus est multum compto & oratorio, qui scriptoris eloquentiam commendat; quamquam id ipsum nonnullis fortasse minus placiturum sit, quod panegyrim potius, quam Vitam scripsisse videri possit.

[8] [magni habita. Exstant præterea gemina Acta] Ex dictis mirum non est, hanc Vitam a S. Hieronymo, perito certe æquoque librorum æstimatore, egregium volumen apellatam, dignamque visam esse, ob quam illius auctori locum inter ecclesiasticos scriptores daret. Merito igitur eam Eminentissimus Baronius in Annalibus maximi fecit, Baronioque Philippus Labbeus, Henschenius, Ruinartius, Pagius, Tillemontius, aliique eruditi neoterici omnes consensere: omnes, inquam, nam iniqua atque maledica Rigaltii censura, quam Henschenius noster in S. Pontio, tom. 1 Martii ad diem VIII, jam refutavit, non est curanda. Præter laudatam Vitam exstant præterea Acta proconsularia, geminam, ut monuimus, S. Cypriani confessionem ac martyrium continentia. Hæc fidelium cura aut pretio ex Actis publicis excepta, ac deinde ita combinata fuere, ut ea, quæ inter utramque confessionem contigerunt continuandæ historiæ gratia quam brevissime fuerint inserta. Simili modo ad eorumdem calcem nonnulla de consummato martyrio, ejusque adjunctis, necnon de exposito sublatoque & sepulto sancti Martyris corpore, adjecta leguntur; in quibus omnibus propterea mirum non est, Beati ac Martyris titulum occurrere.

[9] [proconsularia cum additamentis, sincera] Cui additamenta hæc adscribenda sint, exploratum non habeo: videtur tamen Henschenius num. præcedenti laudatus Acta illa eidem S. Pontio attribuisse, aut certe cum Vita S. Cypriani confudisse, dum ibidem num. 4 hanc a Rigaltii calumniis vindicans, S. Augustini testimonium ex Annalibus Cardinalis Baronii laudat, quod non de Vita, sed de Actis accipiendum esse, ex dicendis patebit. Porro ut dicta additamenta nullo argumento adscribere S. Pontio possumus, ita nec possumus abjudicare. Stylus quidem utrobique diversus est; verum id nihil evincit, cum simpliciori auctor uti potuerit, ut eum ad Actorum phrasim conformaret. De iisdem Actis veluti jam tum publicatis & cuilibet notis meminit ipse S. Pontius, ut de priori illorum parte num. 6 observavimus. Sed & alteram eorumdem partem, quæ postremam Sancti coram Galerio Maximo confessionem continet, fidelium manibus jam tritam fuisse, dum ille Vitam scriberet, ex eo colligimus, quod in hac nonnulla proconsulis verba, quæ in illa leguntur, expendat, cetera vero tamquam vulgo nota prætereat.

[10] [& a S. Augustino adhibita.] Quinimo nonnulli sunt, qui non improbabiliter censent, primam illorum partem vivo etiam S. Cypriano & in Curubitano exsilio degente, vulgata fuisse. Ita colligunt ex epistola 78 inter Cyprianicas, in qua SS. Nemesianus, Dativus, Felix ac Victor episcopi ad metalla damnati, ad S. Cypriani consolatorias litteras respondentes, inter cetera aiunt: Quasi bonus & verus doctor, quid nos discipuli secuti, apud præsidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti. Eadem plane Acta utraque, eoque, quo diximus, modo connexa, habuit S. Augustinus, tantique æstimavit, ut Sermonem primum in Natali S. Cypriani, qui in novissima ejusdem Operum editione Parisiensi anni 1683, tom. 5 trecentesimus nonus est, ex iis conscripserit, ut recudenda a nobis cum laudato Sermone conferenti manifestum erit. Unum interea locum exempli causa subjicio. S. Augustinus postquam dixisset, S. Cyprianum in exsilium pulsum esse, in hunc modum prosecutus est: Sed jam considerare & commemorare delectat post illud, quod Cyprianus non senserat, sed inimicus putabat exsilium, quid ex ordine Passionis ipsius consecutum sit. “Cum enim Cyprianus, sanctus Martyr electus a Deo, de civitate Curubitana, in quam exsilio, præcepto Aspasii Paterni proconsulis missus fuerat, regressus esset; in hortis suis manebat, & inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut ostensum illi erat.” Confer modo, si lubet, verba virgulis notata cum Actis num. 3, & non nisi paucarum vocum discrimen reperies.

[11] [Varia Actorum exemplaria] Porro laudatam Vitam & Acta varii edidere, eaque Theodoricus Ruinartius, ad nonnullos codices Mss. denuo exacta, selectis & sinceris Martyrum Actis inseruit. Jacobus Pamelius, Brugensis in Flandria canonicus, in sua Operum S. Cypriani editione gemina ejusdem Sancti Acta vulgavit, quorum prioribus, ex editione Manutii ac Morelii acceptis, hic titulus præfigitur: Actus passionis S. Cypriani, cujus ipse Pontius meminit. Horum initium est: Tempore Valeriani & Gallieni, cum gloriosum nomen Christi a Gentilibus exosum, intentione maxima conaretur auferri, & esset persecutio apud Urbem Romam, beatissimus Cornelius Pontificatum prædictæ Urbis summis virtutibus præditus tunc regebat, comprehensusque a præside, & diuturnis tormentis afflictus, gladio finivit temporalem vitam. Sed extra dubium est, hæc Acta numquam a S. Pontio visa fuisse. Recentiora enim esse præter cetera probat error scriptoris, quo S. Cornelium, imperantibus Valeriano ac Gallieno, Romæ sedisse & martyrio coronatum esse statuit, quem sub Gallo ac Volusiano passum fuisse ad hunc ipsum diem in Commentario historico de ejusdem gestis ostendimus. Sunt igitur Acta illa recentioris cujusdam opus, qui antiquioribus prologum pro suo genio præfixit, iisque sic usus est, ut nonnulla etiam pro libito suo in iisdem mutaverit. Altera a Pamelio Acta Ruinartianis sunt fere conformia.

[12] Rigaltius præter duo enumerata, aliud insuper Actorum exemplar ex Ms. S. Victoris protulit; [a variis edita,] quæ, quia brevissima sunt, etiam antiquissima arbitratus est. Sed perperam; nihil enim aliud sunt, quam utriusque confessionis pars posterior, recisis, quæ de capitalis sententiæ exsecutione, & Martyris sepultura, proconsularibus Actis addita diximus, nec tamen omni additamento carent. Manifestum id est vel ex ipso exordio, quod hujusmodi est: Cum Cyprianus sanctus martyr, electus a Domino, de civitate Curubitana, in qua exsilio datus erat ex præcepto Passi Paterni, tunc proconsulis clariss. viri, regressus esset, ex sacro præscripto specialiter hoc & personaliter emisso, in ortis * suis manebat. Qui hæc autem cum Actis edendis num. 3 contulerit, fatebitur exordium istud ex illis similibusve, Aspasii nomine in Passi deformato, transumptum fuisse. Cetera quoque in eo Rigaltii exemplari partim non nihil mutilata, partim mutata sunt; desuntque præterea ultima Actorum proconsularium verba: Cyprianus episcopus dixit: Deo gratias; quæ in iis, quibus S. Augustinus usus est, posita fuisse, ex ejusdem Sermone I de S. Cypriani natali certum est: ita ut mirum sit, exemplar istud Rigaltio præ ceteris placuisse.

[13] Est præterea & altera S. Cypriani Vita apud laudatum Pamelium edita, [uti & Vitæ, ex quibus Ruinartii editionem sequimur.] quam ipse Pontio olim perperam adscriptam, a Manutio Morelioque rectius Paulo diacono attribui existimavit. Incipit hæc: Temporibus Valeriani iniquissimi imperatoris fuit in Carthagine, quæ est in Africa, gloriosissimus vir, nomine Cyprianus &c. Ejusdem Vitæ exemplar ex Ms. S. Mariæ Bonifontis non nihil mutilum habemus. Sub utriusque calcem mentio fit de translato S. Cornelii in Galliam corpore, eaque occasione in Commentario de hujus sancti Pontificis ac martyris gestis § 13 de eadem egimus, diximusque S. Cornelii translationem post Caroli Magni tempora, cujus jussu Vitam illam a Paulo diacono nonnulli scriptam volunt, contigisse. At parum refert, a quo scripta fuerit, cum certe recentior sit, quam ut ea, dum Pontii Opusculum habemus, recudi mereatur. Nos itaque post Commentarium primo Vitam auctore S. Pontio, S. Cypriani diacono, deinde gemina Acta proconsularia ab incerto collectore combinata, ut diximus, dabimus, tam hæc quam illam ex Ruinartii editione, quam reliquis castigatiorem arbitramur.

[14] [Gemini Cypriani a Nazianzeno & Prudentio confusi.] Sanctos Patres, ac venerandæ antiquitatis scriptores, qui S. Cypriani elogia scripsere, suis etiam locis memorabimus. Ex hisce S. Gregorius Nazianzenus Oratione 18, quam de S. Cypriano nostro habuit, & Aurelius Prudentius in Carmine de eodem, confuderunt illum cum cognomine Sancto, qui una cum S. Justina virgine Nicomediæ passus traditur, & ad diem XXVI Septembris Martyrologio Romano inscriptus est, ad quam illorum Acta, quæ exstant apud Martenium & Durandum tom. 3 Thesauri Anecdotorum, a Col. examinanda venient. Eumdem eximiis versibus ab Eudocia imperatrice celebratum fuisse, Photius in Bibliotheca, codice 184 testatur. Interim juverit ex laudata Bibliotheca, Actisque citatis nonnulla hic exhibuisse, quæ indubitatum inter utrumque Sanctum discrimen demonstrant. S. Cyprianum nostrum in Africa ac probabiliter Carthagine natum esse, ostendemus: Eudocia vero Actaque suum Antiochenum faciunt. Cyprianus noster, teste Pontio in Vita, per Cæcilium presbyterum ad fidem adductus est; alter per quemdam virum nomine Timotheum. Noster fuit episcopus Carthaginensis, ille vero Antiochenus fuisse dicitur. Carthaginensis Antistes prope Carthaginem sub Valeriano ac Gallieno capite plexus est, nec carcerem nec tormenta antea passus; alter imperantibus Diocletiano ac Maximiano, Antiochiæ captus, post rasa latera, post carcerem, toleratamque innocue sartaginem, Nicomediam ad Diocletianum missus est, ibidemque capite truncatus. Plura qui volet, legat laudatam Photii bibliothecam, Tillemontium tom. 5 Monument. eccles. in SS. Cypriano & Justina, ac Maranum mox laudandum § I, ubi pro Eudociæ Opusculo contra Joannem Fellum breves vindicias scripsit. De Confessione, sive Pœnitentia Sancto perperam adscripta, alibi agemus.

[15] [Vita a Marano concinnata: cur hæretici Sanctum laudent.] Neotericos, qui de Sancti gestis scripsere, per decursum nominabimus. Inter eos autem anonymus quidam Benedictinus est Congregationis S. Mauri, vir eruditus, cujus egregiam lucubrationem editioni Operum S. Cypriani a Baluzio curatæ præfixam habes. Hunc Prudentium Maran dictum esse, didici ex Remigio Ceillier tom. 3 Hist. general. Auctorum sacrorum, art. 7 in S. Cypriano, quo nomine eum propterea sæpius laudabimus. Ceterum non tantum sancti Patres ac Catholici scriptores sanctum Episcopum & Martyrem summis dignisque laudibus prosecuti fuere, sed & hæretici, aliique, quibus suprema in Ecclesia potestas, Romano Pontifici divinitus concessa, gravis est, eumdem certatim celebrarunt, sed diverso sane animo ac fine. Hi enim posteriores non alia de causa tot in illum laudes congerunt, quam ut ex famosa Sancti de hæreticorum baptismate cum S. Stephano contentione arma sibi contra Ecclesiam comparent; quam contentionem nemo sanctorum Patrum approbat, & in qua excusanda S. Augustinus contra Donatistas multum laboravit. Verum hujusmodi scriptorum confutatio ad Theologos pertinet, quorum etiam varii id præstiterunt, ad quos propterea lectorem remitto. Inter reliquos autem consuli potest auctor Dissertationis theologicæ de celebri disputatione SS. Stephanum inter ac Cyprianum, Gallice editæ Parisiis anno 1725, itemque altera Dissertatio, auctore pariter anonymo, anno 1749 Avenione excusa.

§ II. Sancti patria Africa, forte Carthago: professio rhetorices, eloquentia, vita ante baptismum acta, & ad fidem conversio.

[Sanctus patria Afer fuit,] Cypriano patriam Africam obtigisse testantur S. Hieronymus lib. de Scriptoribus ecclesiasticis, cap. 67, S. Augustinus lib. 1 Operis imperfecti, ubi Pœnus dicitur, alibique, & Aurelius Prudentius de eo sic canens:

Punica terra tulit, quo splendeat omne, quidquid usquam est,
Inde domo Cyprianum, sed decus orbis & magistrum.

Neque ullus est, qui hac in parte dissentiat. Haud æque certum est, an Carthagine natus sit, ut Suidas in Lexico ad vocem Καρχηδών asseverat, & Tillemontio art. 1 in S. Cypriano non improbabile visum est ex versu Prudentii, in quo martyrium in loco natali, inquit, subiisse dicitur. Versus is haud dubie hic est:

Est proprius patriæ Martyr, sed amore & ore noster.

Verum hinc nihil aliud erui potest, quam quod in Africa natus & passus sit, non enim Prudentius ibidem Carthaginem ceteris Africæ locis, sed Hispaniæ reliquisque mundi regionibus opponit, subjiciens:

Incubat in Lybia sanguis; sed ubique lingua pollet.

[17] Favet tamen Tillemontio S. Pontius in Vita num. 20, [& probabiliter Carthagine] ubi de pulso Carthagine Cypriano, non aliter, quam si hæc ejus patria fuisset, loquitur in hunc modum: Viderit sæculum, cui inter pœnas exsilium computatur. Illis patria nimis cara & commune nomen est cum parentibus: nos parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abhorremus. Illis extra civitatem suam vivere gravis pœna est: Christiano totus hic mundus una domus est… Adde, quod Deo integre serviens, etiam propria in civitate peregrinus est: dum enim se carnalibus desideriis continentia sancti Spiritus abstinet, conversationem prioris hominis exponens, etiam inter cives suos, aut, prope dixerim, inter parentes ipsos, vitæ terrestris alienus est. Accedit, quod, etsi hæc alias pœna posset videri, in hujusmodi tamen causis … non est pœna, quia Gloria est. Hæc Pontius, quæ Tillemontii suspicionem, aliunde debilem, satis probabilem faciunt. Carthaginensem illum fuisse patria, pariter credidit Jacobus Pamelius in Vita, quam ex ejusdem Sancti scriptis concinnavit, & editioni Operum præfixit.

[18] [natus.] Contra Prudentius Maranus in ejusdem similiter Vita § 1 aliunde ortum putat, nixus epistola illius 36. Nam cum sanctus Martyr, inquit, hoc beneficium (nativitatis) Carthagini acceptum non referat, sed tantum dicat epist. XXXVI: “Ubi enim mihi aut melius possit esse aut lætius, quam illic, ubi me Deus credere voluit & crescere?” alia eum patria videtur in lucem extulisse. Verum hinc nihil contra Carthaginensem Sancti patriam concludi potest: cum de Christiano spiritus incremento ista potius dicta videantur. In hac enim epistola sanctus Episcopus e primo secessu suo Carthaginensi clero significat, optare sese quam primum ad eos venire; sed veritum, ne suus reditus invidiam gentilium provocaret, novasque turbas cieret, existimare, nonnihil adhuc præstolandum esse. Deinde subdit: Quando ergo vos scripseritis, rebus compositis me venire debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad vos veniam. Ubi enim mihi aut melius possit esse &c. Rationes igitur reddit, cur Carthaginis desiderio teneatur; scilicet, quia ibidem per fidem renatus erat & creverat: naturalis vero patriæ desiderium allegare neque tantum Episcopum decebat; neque hic is erat, qui eo caperetur, quemadmodum ex Pontii verbis mox relatis colligere licet, & ipsa Viri virtus persuadet.

[19] [S. Gregorii Nazianzeni sententia] Sanctus Gregorius Nazianzenus Oratione 18, quam in S. Cypriani laudem habuit, magnas ipsi opes, potentiam, ac generis nobilitatem adscribit his verbis: Cyprianus, magnum quondam Carthaginensium, nunc autem totius orbis nomen, opibus conspicuus, potentia illustris, genere clarus; siquidem maximum nobilitatis argumentum est, senatorem esse, primariamque in eo ordine sedem obtinere. Confudit quidem S. Gregorius in laudata Oratione duos Cyprianos; nostrum scilicet Carthaginensem Episcopum cum altero Nicomediensi martyre, qui cum S. Justina virgine passus est, & die XXVI Septembris colitur; sed hujusmodi opes ac nobilitas de priori verisimiliora sunt; quam de posteriori, qui magus fuisse, magicisque artibus S. Justinam in cujusdam adolescentis, qui hanc deperibat, amorem pellicere nequicquam tentasse perhibetur; quod in tantæ nobilitatis ac opulentiæ viros rarius cadit, ut recte observavit Tillemontius Nota 1 in S. Cyprianum.

[20] [de ejusdem claro genere ac opibus.] Adde, quod Carthaginensi Episcopo opes minime defuisse insinuet S. Pontius in Vita num. 4, ubi res suas ac prædia mox a suscepta fide in pauperum alimoniam distraxisse, & num. 30, ubi hortos suos, eumdem in finem venditos, ex divina indulgentia recepisse dicitur. Itaque, si S. Gregorii verba de alterutro Cypriano vera sint, de Sancto nostro potius accipienda videntur; lubens tamen fateor hoc incertum esse, cum aliunde nihil habeamus, quo tantam generis claritudinem, ac primarium inter senatores locum confirmare possimus, cumque aliorum de re tam memorabili & ad S. Cypriani conversionem commendandam non exigui ponderis, silentium contrarium potius suadeat. Sed certe hariolatus fuit auctor Vitæ Gallicæ, Gervasius, dum Sancti nostri patrem Thascium Cyprianum appellavit; laudans in margine citatam S. Gregorii Orationem, in qua nihil de ejusdem patre reperire est.

[21] De vita S. Cypriani ante susceptam fidem acta Pontius nihil tradidit, ut supra jam meminimus, nisi quod bonis artibus animum probe excoluerit; [Adhuc gentilis rhetorem egit,] Fuerint licet, inquiens, studia; & bonæ artes devotum pectus imbuerint, tamen illa prætereo: nondum enim ad utilitatem, nisi sæculi, pertinebant. Multis etiam eloquentiam illius, gloriamque, quam ex oratoriæ artis professione sibi acquisierat, laudat Lactantius lib. 5 Divinarum institutionum, cap. 1, ubi hæc habet: Unus igitur præcipuus & clarus extitit Cyprianus, qui & magnam sibi gloriam ex artis oratoriæ professione quæsierat, & admodum multa conscripsit in suo genere miranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suavi, & (quæ sermonis maxima est virtus) aperto; ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit. Hæc Lactantius, sed partim de S. Cypriano etiam gentili, partim de eodem jam Christiano accipienda.

[22] De oratoria illius palæstra meminit pariter S. Hieronymus in Scriptoribus ecclesiasticis dicens: [mira eloquentia ac eruditione celebris.] Cyprianus Afer primum gloriose Rhetoricam docuit. Similiter S. Augustinus Serm. 197 & 312 ad populum, eumdem ante baptisma oratorem appellat. Insigne etiam habemus S. Gregorii Nazianzeni loco supra citato de ejusdem ingenii dotibus ac eruditione elogium; ibi enim post verba num. 19 data sic progreditur: Flos juventutis, elaboratum naturæ opus; doctrinæ principatus, tam philosophicæ, quam cujusvis alius generis disciplinæ, idque quacumque eum parte censere volueris; adeo ut in eo variarum artium cognitio mirabilior esset, quam singularum exacta & perfecta scientia; & rursus singularum exquisita & modis omnibus absoluta perceptio plus admirationis haberet, quam variarum artium collecta scientia: vel, ut apertiori distinctione hæc explicem, alios multiplici rerum cognitione, alios, quod summum scientiæ gradum attigisset, alios utraque laude, omnes omnibus modis superaret. Ac eruditionem quidem libri ipsi testantur, quos ille complures & luculentos pro nobis conscripsit, posteaquam Dei, qui omnia facit atque in melius commutat, benignitate doctrinam suam transtulic, atque stoliditatem rationi subjecit.

[23] Eminentissimus Baronius tom. 2 Annalium, ad annum Christi 250, [Non videtur umquam conjugatus fuisse,] num. 10 ex male intellecto S. Pontii loco censuit, S. Cyprianum, dum adhuc gentilis esset, conjugatum fuisse, ejusque uxorem ac liberos, dum ille baptismo initiaretur, in vivis superfuisse. Locum illum ex Vita num. 9 accipe: Erat sane illi, inquit biographus, etiam de nobis contubernium viri justi & laudabilis memoriæ Cæcilii, & ætate tunc & honore presbyteri, qui eum ad agnitionem veræ Divinitatis a sæculi errore correxerat. Hunc toto honore atque omni observantia diligebat, obsequenti veneratione suspiciens, non jam ut amicum animæ coæqualem, sed tamquam novæ vitæ parentem. Denique ille demulsus ejus obsequiis, in tantum dilectionis immenso merito provocatus est, ut de sæculo excedens, arcessitione jam proxima, commendaret illi conjugem ac liberos suos, ut, quem fecerat de sectæ communione participem, postmodum faceret pietatis heredem. Hanc conjugem liberosque laudatus Baronius Cypriani credidit & ab hoc commendatos Cæcilio, cum ex ipsis verbis perspicuum sit, Cæcilii fuisse & a Cæcilio commendatos S. Cypriano: neque enim hic Cæcilium, sed Cæcilius Cyprianum ad fidem adduxit; idem autem, qui alterum de sectæ suæ communione fecerat participem, eumdem quoque fecit & pietatis in relictam ac liberos exhibendæ heredem.

[24] [ut nonnulli perperam] Non minus infeliciter Joannes Fellus in Annotatis ad Vitam S. Cypriani, & Pagius in Critica Baronii prioris editionis ad annum 248, num. 4, ejusdem matrimonium ex alio Pontii loco eruere voluerunt. Scilicet biographus apud nos num. 7 & 8 Vitæ de Sancto jam presbytero hæc ait: Sermo illi de hoc fuerat usitatus, ut, si quem prædicatum Dei laudatione legisset, suaderet inquiri, propter quæ facta Deo placuisset. Si Job Dei testimonio gloriosus, dictus est verus Dei cultor, & cui in terris nemo compararetur; faciendum docebat, quidquid Job ante fecisset: ut, dum & nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium provocemus. Contemptis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute profecit, ut nec pietatis temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit, non uxoris suadela deflexit, non proprii corporis dira pœna concussit. &c.

[25] [crediderunt:] Hanc uxoris suadelam memorati scriptores ad S. Cyprianum retulerunt, quam ad Jobum spectare, tum verba jam recitata, tum quæ ibidem subduntur, manifestum faciunt. Pergit enim biographus misericordiæ opera, quæ Job in sacris Litteris de se sparsim commemorat, recensere; ac tandem de S. Cypriano subjicit: Hæc debent facere, dicebat, qui Deo placere desiderant. Jobum itaque pravas uxoris suadelas fortiter rejicientem ceteris in exemplum Sanctus proposuisse a biographo dicitur, non ipse suæ rejecisse. Nec necesse est hæc pluribus probare, cum & res clara sit, & Pagius in auctioris Operis sui editione, ad eumdem annum, num. 5, hunc errorem suum candide agnoverit, correxeritque; quod & Fellum in emendationibus suis præstitisse, observavit Ruinartius in Actis sinceris martyrum, annotatione 16 ad hanc Vitam. Incertum itaque manet, an S. Cyprianus uxoratus umquam fuerit; attamen tam ex ipsius, quam biographi de uxore liberisque silentio oppositum longe probabilius est, certumque apparet, illum, si uxorem ac liberos umquam habuerit, viduum orbumque fuisse, dum Christiana sacra amplexus est.

[26] [at certe magus non fuit;] S. Gregorius Nazianzenus in Oratione 18 jam alias laudata, S. Cyprianum, antequam Christo nomen dedisset, magiæ in primis deditum, eaque potissimum arte celebrem fuisse scribit; additque eumdem, cum S. Justinam virginem Christianam ejusmodi præstigiis in sui amorem pellicere frustra tentasset, a dæmone arreptum tortumque, tandem ad Christianam religionem animum adjecisse. Magiæ pariter crimen, ejusdemque nefarium ad concitandam venerem usum, Prudentius in hymno supra citato ipsi adscripsit his versibus:

Unus erat juvenum doctissimus artibus sinistris,
Fraude pudicitiam perstringere, nil sacrum putare;
Sæpe etiam magicum cantamen inire per sepulchra,
Quo geniale tori jus solveret æstuante nupta.
Luxuriæ rabiem tantæ cohibet repente Christus.

Verum utrumque scriptorem in hunc errorem induxit gemini S. Cypriani confusio, de qua § 1 actum est, & conveniunt eruditi. Nicomediensis enim martyr ante susceptam Christi fidem magus fuisse perhibetur, de eoque ista narrantur, tum alibi, tum in Confessione vel Pœnitentia, quæ sub ejus nomine Græce ac Latine exstat, & ea ipsa videtur esse, quam S. Gelasius I Papa in concilio Romano inter apocrypha rejecit.

[27] Porro ut sanctum Antistitem nostrum a magiæ crimine immunem fuisse asseveramus, [sed multis tamen vitiis deditus.] ita negare non possumus, quin ante baptismum mentem multis vitiis deditam gesserit, prout ipse in epistola 1 ad Donatum verbis infra citandis fatetur, nec in gentili oratore mirandum est. Certe S. Augustinus serm. 311, qui tertius est in natali S. Cypriani, de eo ait: Ipse scribit, ipse testatur, cujus vitæ fuerit aliquando, quam nefariæ, quam impiæ, quam improbandæ, ac detestandæ. Talis erat Thascius Cyprianus, tum eloquentiæ facultate ac naturæ dotibus, tum animi perversis affectibus, quando divina bonitas animam Servi sui, ut S. Augustinus serm. 312 loquitur, per fidem justificando eruit ab impiis, & fecit frameam suam, hoc est, gladium bis acutum; ut per illam linguam stultitia gentium nudata feriretur, per quam prius tecta atque velata, pulcra prudentibus videbatur; atque ut eloquii tam nobilis instrumentum, quo ruinosis doctrinis dæmoniorum indigna ornamenta fiebant, in ædificationem verteretur Ecclesiæ, qua crescente, illa laberentur; & ut tantæ vocis tuba, quæ forensium mendaciorum certamina solebat acuere, ad prosternendum pretiosis Sanctorum mortibus diabolum, Christo militantes, & in ipso gloriantes devotos martyres excitaret.

[28] S. Pontius in Vita apud nos num. 9 indicat virum, [Ad fidem convertitur a S. Cæcilio presbytero,] quo Deus ad tantum opus uti voluit. Erat sane illi, inquit, etiam de nobis contubernium viri justi & laudabilis memoriæ Cæcilii, & ætate tunc & honore presbyteri, qui eum ad agnitionem veræ Divinitatis a sæculari errore correxerat. Eminentissimus Baronius ad annum Christi 250, num. 6 Cæcilium hunc eumdem credidit cum cognomine rhetore, Cæciliano etiam ab aliis dicto, ac Diadumeni Augusti olim magistro; putavitque S. Cyprianum huic in oratoria schola successisse: ad annum vero 211, num. 2 censuerat, rhetorem illum eumdem etiam fuisse cum eo, qui in Minutii Felicis Dialogo, qui Octavius inscribitur, Christianam religionem vehementer impugnans inducitur, eamque postmodum amplexus fuisse videtur. Tillemontius art. 2 in S. Cypriano velut admodum verisimilem admittit Baronii opinionem, in quantum Minutii Cæcilium S. Cypriani ad fidem ductorem statuit; sed ibidem Nota 3 illum arguit, quod eumdem etiam fecerit Diadumeni præceptorem: quod solido fundamento destitutum & cum ipsis Cardinalis dictis stare non posse arbitratur. Verum id ipsum Baronius jam revocaverat tomo XI pag. 725 inter corrigenda ad annum 211. Ceterum Cæcilius Cypriani Martyrologio Romano inscriptus est ad diem III Junii, ad quam de eo in Opere nostro breviter actum. De Cæcilio rhetore, ac forte eodem, videri etiam potest Tillemontius tom. 3 Monument. in Minutio Felice.

[29] Quanti vero ob hoc beneficium Cæcilium Sanctus æstimaverit, [cui gratas vices reddidit.] colligimus ex biographo, qui verbis recitatis subjungit: Hunc (Cæcilium) toto honore atque omni observantia diligebat, obsequenti veneratione suspiciens, non jam ut amicum animæ coæqualem, sed tamquam novæ vitæ parentem. Denique ille (Cæcilius) demulsus ejus obsequiis, in tantum dilectionis immensæ merito provocatus est, ut de sæculo excedens, … commendaret illi conjugem ac liberos suos. Quin & in perpetuam grati animi tesseram S. Cyprianus cognomentum Cæcilii ab eo adscivit, teste S. Hieronymo in lib. de Scriptoribus eccles., cap. 67. Eodem cognomine Sanctus ipse usus est in epistola 1 ad Donatum, sic exorsus: Cæcilius Cyprianus Donato salutem. Sed & in epist. 69 ad Florentium Puppianum, in proscriptionis suæ publico instrumento lectum fuisse testatur: Si quis tenet vel possidet de bonis Cæcilii Cypriani episcopi Christianorum &c. Hinc liquet, illum sicut Tascii cognomine, quod gentilis gesserat, ita & Cæcilii vocabulo post susceptam fidem publice notum fuisse. Porro recte observant nonnulli neoterici, aut S. Cyprianum sacris Ordinibus nondum initiatum fuisse, dum Cæcilius suorum tutelam ipsi commisit, aut certe non nisi amicam commendationem hic intercessisse; tutelam enim clericis tum graviter prohibitam fuisse, ex epistola 66 infra ostendemus. Frustra quoque Pearsonius ex adducto Pontii loco matrimonium presbyterorum stabilire conatur, cum prius probare deberet, laudatum Cæcilium uxorem illam in presbyteratu duxisse, aut ea usum esse.

[30] [Sanctus animi sui luctam,] Qua porro occasione laudatus presbyter Cyprianum ad Christi sacra perduxerit, nescimus: sed ex ejusdem mox laudata epistola ad Donatum constat, eum aliquamdiu ac etiam diu salutaribus monitis reluctatum esse, eo præcipue ex capite, quod persuadere sibi non posset, sese ad Christianam morum integritatem, a qua tam longe aberat, per sacri baptismatis lavacrum ac divinam gratiam posse pertingere. Audi illum ipsum hac super re disserentem: Accipe, quod sentitur, antequam discitur, nec per moras temporum longa agnitione colligitur, sed compendio gratiæ maturantis hauritur. Ego cum in tenebris atque in nocte cæca jacerem, cumque in salo jactantis sæculi nutabundus ac dubius, vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitæ meæ nescius, veritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar, quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset, utque in novam vitam lavacro aquæ salutaris animatus, quod prius fuerat, exponeret, & corporis licet manente compage, hominem animo ac mente mutaret.

[31] [quam ante baptismum sustinuit,] Qui possibilis, aiebam, est tanta conversio, ut repente ac perniciter exuatur, quod vel genuinum situ materiæ naturalis obduruit, vel usurpatum diu, senio vetustatis inolevit? Alta hæc & profunda penitus radice sederunt. Quando parsimoniam discit, qui epularibus cœnis & largis dapibus assuevit, & qui pretiosa veste conspicuus, in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium se ac simplicem cultum quando deponit? Fascibus ille oblectatus, & honoribus esse privatus, & inglorius non potest. Hic stipatus clientium cuneis, frequentiore comitatu officiosi agminis honestatus, pœnam putat esse, cum solus est. Tenacibus semper illecebris necesse est, ut solebat, vinolentia invitet, inflet superbia, iracundia inflammet, rapacitas inquietet, crudelitas stimulet, ambitio delectet, libido præcipitet.

[32] [Donato exponit.] Hæc egomet sæpe mecum: nam, ut ipse quamplurimis vitæ prioris erroribus implicitus tenebar, quibus exui me posse non crederem, sic vitiis adhærentibus obsecundans eram, & desperatione meliorum, malis meis veluti jam propriis ac vernaculis offavebam. Ita Cyprianus luctabatur secum, priusquam divina gratia ac salutaris undæ lavacrum inolitis vitiis animum exuisset. Obstabat etiam haud dubie Viri multiplex eruditio, qua inter gentiles suos plurimum eminebat, quæque inde oriri nata erat superbia, Christianis præceptis tam opposita. Hinc S. Hieronymus in Jonam cap. 3 Cæcilium huic prophetæ, Cyprianum regi Ninivitarum comparans, ait: Proponamus nobis B. Cyprianum, qui prius idololatriæ assertor fuit, & in tantam gloriam venit eloquentiæ, ut oratoriam quoque doceret Carthagini, audisse tandem sermonem Jonæ, & ad pœnitentiam conversum, in tantam venisse virtutem, ut Christum publice prædicaret, & pro illo cervicem gladio flecteret: profecto intelligimus, regem Ninive descendisse de solio suo, & purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutasse; non sordibus sensuum, sed verborum. Hæc S. Hieronymus: cetera ad S. Cypriani conversionem ac baptisma spectantia sequenti paragrapho exponemus.

[Annotata]

* hortis

§ III. Tempus suscepti baptismi incertum: mirabilis morum mutatio, & virtutes heroïcæ ipsius, probabilius adhuc catechumeni.

[Annus baptismi suscepti incertus,] Annum susceptæ a S. Cypriano fidei nec Pontius, nec alii veteres tradidere, neque certus assignari potest. Attamen ne longe a vero aberremus, prohibent tum laudatus Pontius in Vita num. 10, tum S. Cyprianus ipse in epist. 55 ad S. Cornelium Pontificem Romanum. Priori loco de delato ipsi episcopatu sic legitur: Ad probationem bonorum operum solum hoc arbitror satis esse, quod judicio Dei, & plebis favore, ad officium sacerdotii & episcopatus gradum adhuc neophytus, &, ut putabatur, novellus, electus est. Idem Pontius num. 6 velut rem plane insolitam narraverat celerem illum Sancti ad sacros Ordines ascensum, dixeratque: Presbyterium & sacerdotium statim accepit: quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Ex hisce liquet, Sancti baptismum non longiori temporis spatio ante initum episcopatum posse collocari, quam quo ipse adhuc neophytus ac novellus in fide censeri potuerit.

[34] Jam vero S. Cyprianus, teste ejusdem epistola memorata, [sed non diu ante annum 249 collocandus.] plebi suæ in episcopatu quadriennio jam probatus erat, quando hanc ad S. Cornelium anno 252 mense Junio aut Julio dedit, ut in S. Cornelio hoc ipso die dictum jam est; ideoque initium episcopatus illius collocandum est ad annum Christi 248, si quadriennium illud completum, vel certe ad annum 249, si incompletum fuisse censendum sit: quod posterius verisimilius esse infra ostendemus. Quantum autem temporis hinc deducendum sit, omnino incertum est, nisi quod paucissimos annos excedere non sinat Pontii auctoritas. Potuit itaque felicissimus ille eventus anno 246 contigisse, ut Joannes Cestriensis in Annalibus statuit; sed etiam paulo citius aut serius, ideoque annum divinare non lubet. Cyclus Paschalis, quem Oxoniensis editor Joannes Fellus S. Cypriani Operibus inseruit, quique in annum 243 desinens, auctorem Christianum manifeste præfert, morari nos non debet, tum quia ob styli diversitatem sancto Antistiti nostro attribui non potest, tum quia tam matura Cypriani conversio cum Pontii dictis non satis verisimiliter conciliari potest.

[35] [Pearsonii conjectura de anni tempestate,] Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum Christi 246, num. 3 eum inter Pascha & Pentecosten ejus anni baptizatum putat, nixus Tertulliani testimonio, qui lib. 2 de Baptismo, cap. 19 ait: Diem baptismo solemniorem Pascha præstat, cum & passio Domini, in qua tingimur, adimpleta est… Exinde Pentecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est, quo & Domini resurrectio inter discipulos frequentata est. Ex hoc enim loco Pearsonius infert, intra hoc temporis spatium ordinandis lavacris in ecclesia Africana deputatum fuisse, ideoque tum Cyprianum solenniter baptizatum fuisse, perquam credibile putat.

[36] [qua baptizatus sit.] Nec improbabilis est ea opinio, non tamen certa; cum laudatus Tertullianus ibidem post pauca subjungat: Cæterum omnis dies Domini est; omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de solemnitate interest, de gratia nil refert. Nihil aliud igitur ibi vult Tertullianus, quam Paschæ ac Pentecostes tempora baptismo majori cum solemnitate catechumenis magno numero conferendo deputata fuisse; verum id non obstat, quo minus unus & alter, Christianis præceptis jam probe institutus, extra illa tempora baptismo initiaretur, præsertim cum justa causa subesset, qualis in adjungendo Ecclesiæ Cypriano, quem præter auctoritatem etiam insolitus in Catechumeno virtutum splendor commendabat, certe non deerat, quemadmodum nec defuit, ob quam adhuc Neophytus contra Apostoli monitum ad episcopatum eveheretur.

[37] [Incerta pariter est ætas, in qua] Non minus incerta est ætas, in qua memoratum Sacramentum suscepit. Baronius ad annum 250, num. 7 ex Sancti verbis num. 31 a nobis recitatis, quibus ait, vix possibile sibi videri, ut repente ac perniciter exuatur, quod vel genuinum situ materiæ naturalis obduruit, vel usurpatum diu, senio vetustatis inolevit. Alta hæc & profunda penitus radice sederunt: ex hisce, inquam, Sancti verbis Baronius collegit, eum jam senescentem fuisse, dum Christo nomen dedit. Verum id memorata verba non evincunt; nam præterquam quod S. Cyprianus ibidem non tantum de se, sed etiam de quibuslibet hominibus, baptismo initiandis, loquatur, prout ex toto contextu manifestum est, vitia, quibus aliquis in virilem usque ætatem assuevit, recte dici queunt senio vetustatis in hujusmodi homine inolevisse, altaque ac profunda radice sedere.

[38] [baptismum suscepit.] Adde, quod de Sancti senectute nusquam meminerit biographus, quam tamen de Cæcilio non silet, ut supra num. 28 videre est. Quinimo contrarium mihi potius insinuare videtur, dum num. 4 Vitæ velut miraculi instar narrat conceptum ab eo, in ipso conversionis suæ initio, continentiæ seu voto, seu proposito, quod in homine jam senescente minus admirandum erat, aut certe non tantopere, ut propterea Pontius exclamandum putaret: Quis umquam tanti miraculi meminit? Verba Pontii num. 43 dabimus, ibique lector judicare poterit, utrum hæc non potius robustum juvenem aut virum, quam senescentem hominem declarent. Fatendum tamen est, ex delato ipsi non diu post baptismum Carthaginensis ecclesiæ episcopatu satis colligi, eumdem ætatem virilem jam tum superasse; præsertim cum de hac ibidem nihil observet biographus, observaturus haud dubie, si Cyprianus, ut neophytus, ita etiam solito junior, episcopus electus fuisset. Ait quidem ibidem: Humiliter ille secessit, dum ad eam dignitatem evehendus, a populo quæreretur, antiquioribus cedens, & indignum se titulo tanti honoris existimans; sed si verba hæc de antiquioribus in fide accipienda non sint, tantum inde sequitur, eum tum non admodum provectæ ætatis fuisse, quod cum supradictis optime cohæret.

[39] Vidimus num. 30 & seq., quanto cogitationum æstu S. Cyprianus agitaretur, [Mirabilem sui per baptismum mutationem,] dum adhuc spem salutis inter ac desperationem, dubius animi fluctuaret: nunc, quos in sese divinæ gratiæ mirabiles per baptismi lavacrum effectus senserit, audiamus. Sanctus ipse in epistola ad Donatum post verba citato loco recensita sic prosequitur: Sed postquam undæ genitalis auxilio, superioris ævi labe detersa, in expiatum pectus serenum ac purum desuper se lumen infudit, postquam cælitus spiritu hausto, in novum me hominem nativitas secunda reparavit, mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem dare, quod prius difficile videbatur, geri posse, quod impossibile putabatur; ut esset agnoscere, terrenum fuisse, quod prius carnaliter natum, delictis obnoxium viveret; Dei esse cœpisse, quod jam Spiritus sanctus animaret. Scis ipse profecto, & mecum pariter recognoscis, quid detraxerit nobis, quidve contulerit, mors ista criminum, vita virtutum.

[40] Scis ipse; nec prædico. In proprias laudes odiosa jactatio est: [concessasque divinitus gratias,] quamvis non jactatum possit esse, sed gratum, quicquid non virtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere prædicatur; ut jam non peccare esse cœperit fidei; quod ante peccatum est, fuerit erroris humani. Dei est, inquam, Dei est totum, quod possumus: inde vivimus, inde pollemus, inde sumpto & concepto vigore, hic adhuc positi, futurorum indicia prænoscimus. Hæc S. Cyprianus adhucdum neophytus. Tillemontius art. 2 ex posterioribus verbis suspicatur, illum jam tum prophetiæ dono, quo postea claruit, gavisum fuisse: quod valde incertum est, cum Sanctus ibidem ex summa animi optime sibi conscii pace & spirituali gaudio, velut pignore, hic, sive in terra, adhuc positus, de futura in cælo beatitudine sibi applaudere videatur potius, quam de futurorum inter mortales eventuum præscientia loqui.

[41] Verisimilius est, quod laudatus Tillemontius de concessa ipsi divinitus facultate ad sanandos tam corporis, [Sanctus neophytus ipse] quam animæ morbos, dæmonesque expellendos, ex eadem epistola opinatur. Nam ibi quidem Sanctus post pauca sic progreditur: Profluens largiter Spiritus nullis finibus premitur, nec coërcentibus claustris intra certa metarum spatia frænatur: manat jugiter, exuberat affluenter; nostrum tantum sitiat pectus, & pateat. Quantum illuc fidei capacis afferimus, tantum gratiæ inundantis haurimus. Inde jam facultas datur, castitate sobria, mente integra, voce pura, virtute sincera, in medelam dolentium posse venenorum virus extinguere, animorum desipientium labes reddita sanitate purgare, infetis jubere pacem, violentis quietem, ferocientibus lenitatem; immundos & erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus immerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere, ut recedant, duris verberibus urgere, conflictantes, ejulantes, gem entes incremento pœnæ propagantis extendere, flagris cædere, igne torrere. Res illic geritur, nec videtur; occulta plaga, & pœna manifesta.

[42] Ita, quod esse jam cœpimus, acceptus spiritus licentia sua potitur, quod necdum corpus ac membra mutavimus, [Donato amico exponit.] adhuc carnalis aspectus sæculi nube cæcatur. Quantus hic animi potentatus, quanta vis est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus & purus nulla incursantis inimici labe capiatur; sed adhuc majorem & fortiorem viribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum imperioso jure dominetur? Ex hisce, inquam, verisimile fit, S. Cyprianum etiam neophytum hujusmodi facultate divinitus instructum jam fuisse; imo id omnino dicendum est, nisi forte Sanctus tantum dicere voluerit, eam a Christo Domino cap. 16 Marci fidelibus promissam ac crebro datam fuisse.

[43] [Perpetuam castitatem amplectitur,] Pontius in Vita num. 4 de illo duo sane memorabilia narrat, votum scilicet vel propositum castitatis, & bonorum in pauperum usus elargitionem. De priori sic habet: Inter fidei suæ prima rudimenta nihil aliud credidit Deo dignum, quam si continentiam tueretur: tunc enim posse idoneum fieri pectus, & sensum ad veri capacitatem pervenire, si concupiscentiam carnis robusto atque integro sanctimoniæ vigore calcaret. Quis umquam tanti miraculi meminit? Nondum secunda nativitas novum Hominem splendore toto divinæ lucis oculaverat, & jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat. Eminentissimus Baronius ad annum 250, num. 10 arbitratus est, Sanctum, carissima conjuge & dulcissimis liberis, Christi amore libentissimo animo, commendatis illis Cæcilio presbytero, relictis, eminentioris vitæ iter confestim arripuisse. Sed ad hanc Eminentissimi hallucinationem num. 23 satis responsum est.

[44] [& prædia sua in pauperum alimoniam] Alterum memorabile S. Cypriani inter fidei prima rudimenta factum S. Pontius verbis supra recensitis in hunc modum subjungit: Deinde, quod majus est, cum de lectione divina quædam jam non pro conditione novitatis, sed pro fidei festinatione didicisset; statim rapuit, quod invenit promerendo Deo profuturum. Distractis rebus suis ad indigentiam pauperum sustentandam, tota prædia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut & ambitionem sæculi sperneret, qua perniciosius nihil est; & misericordiam, quam Deus etiam sacrificiis suis prætulit, quam nec ille, qui Legis omnia mandata servasse dixerat, fecit, impleret: & propterea velocitate pietatis pœne ante cœpit perfectus esse, quam disceret.

[45] [divendit:] Quis, oro, de veteribus hoc fecit? Quis de antiquissimis in fide senibus, quorum mentes & aures per plurimos annos divina verba pulsaverant, tale aliquid impendit, quale adhuc rudis fidei Homo, & cui nondum forsitan crederetur, supergressus vetustatis ætatem, gloriosis & admirandis operibus perpetravit? Nemo metit statim ut sevit: nemo vindemiam de novelis scrobibus expressit: nemo adhuc umquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quæsivit. In illo omnia incredibilia cucurrerunt. Prævenit, si potest dici (res enim fidem non capit) prævenit, inquam, tritura sementem, vindemia palmitem, poma radicem. Inter memorata prædia, in tam pium usum divendita, fuere horti illius prope Carthaginem, in quos, nescio, qua ratione, sed ipsi ex Dei indulgentia restitutos, teste Pontio in Vita num. 31, e Curubitano exsilio revocatus, se receperat, ut habent Acta proconsularia num. 3, & ex quibus ad Galerii Maximi proconsulis tribunal atque inde ad martyrii palæstram deductus est. Addit ibidem Pontius, Cyprianum receptos hortos in eumdem finem certo iterum venditurum fuisse, nisi a persecutorum invidia sibi cavisset.

[46] Difficile dictu est, nec inter neotericos convenit, an gemina illa heroicæ virtutis facta Cypriano catechumeno, [quod utrumque catechumenus] an recens baptizato adscribenda sint. Baronius ad annum 250, num. 10 utrumque baptismo postponit; Tillemontius art. 2, ac Nota 4 dubitat, variasque in utramque partem rationes producit: at Jacobus Pamelius, Joannes Pearsonius, ac novissime Prudentius Maranus tam continentiæ votum quam bonorum elargitionem baptismo præmittunt, idque posterior, discussis Tillemontii argumentis, pene extra dubium arbitratur. Juverit argumenta utrimque militantia recensuisse. Pro postrema opinione facit biographi auctoritas, qui relato priori præclaro facinore, admirabundus exclamat: Quis umquam tanti miraculi meminit? Nondum secunda nativitas novum Hominem splendore toto divinæ lucis oculaverat, & jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat. Etenim quid hic sola lucis paratura, quam Pontius a secunda nativitate, sive baptismo distinguit, quid illa, inquam, aliud designet, quam præparationem ad illud Sacramentum? Atque adeo si sola paratura pristinas tenebras vincens, castitatem amplexus sit, id ante baptismum fecisse dicendus est.

[47] Facit secundo idem biographus, dum Sanctus adhuc rudis fidei homo, [præstitisse, verisimilius videtur.] & cui nondum forsitan crederetur, bona sua in pauperes distribuisse ab eodem dicitur. Si enim jam tum baptizatus fuisset, cur, quæso, ipsi nondum forsitan creditum, sive cur de illius sincera conversione dubitatum fuisset, cum dubium non sit, quin non nisi probe instructi probatique ad salutare illud lavacrum admitterentur. Præterea laudatus biographus in Vita num. 12 de eodem jam Episcopo ait: Quid autem circa pauperes Episcopus faceret, quos catechumenus diligebat? Quibus sane verbis de prædicta facultatum distributione manifeste meminit, & hanc a Sancto etiam tum catechumeno factam tradit. Enimvero si jam neophytus id præstitisset, dixisset haud dubie: Quid autem circa pauperes Episcopus faceret, quos neophytus diligebat: nullo quippe argumento, quam illo, Sancti in egenos misericordiam efficacius potuisset commendare. Nec aliud indicat epiphonema quod ibidem subjicit: Prævenit, si potest dici (res enim fidem non capit) prævenit, inquam, tritura sementem, vindemia palmitem, poma radicem.

[48] Ponderavit hæc omnia Tillemontius, fateturque videri sibi Pontium utrumque præclarum opus Sancto catechumeno adscripsisse: [Examinantur] at putat, id ipsum cum ipsius S. Cypriani in epistola ad Donatum dictis vix posse conciliari. Difficultatem in eo ponit, quod Sanctus in laudata epistola postquam verbis, quæ num. 30 & seqq. retulimus, dixisset, sibi, dum in tenebris atque in nocte cæca, … veritatis ac lucis alienus jaceret, incredibile apparuisse, ut quis renasci denuo posset, utque in novam vitam lavacro aquæ salutaris animatus, quod prius fuerat, exponeret, & corporis licet manente compage, hominem animo ac mente mutaret; cumque pro iis, quibus tunc erat moribus, tantam vitæ mutationem impossibilem sibi visam variis exemplis exposuisset; mox subjecerit ea, quæ num. 39 & seq. dedimus, & quibus totam animi sui mutationem baptismo adscribere videtur.

[49] Hinc Tillemontius ita fere argumentatur: Christianæ vitæ integritas, suorumque morum mutatio Cypriano ante baptismum incredibilis ac pene impossibilis videbatur; [argumenta] adeoque procul aberat a voto continentiæ, bonorumque suorum in pauperes largitione; quippe quæ duo ipsam Christianæ religionis perfectionem attingunt. Præterea perpendit sequentia in eadem epistola Cypriani verba: Scis ipse, … quid nobis contulerit mors ista criminum, vita virtutum: scis ipse; nec prædico; in proprias laudes odiosa jactatio est: quamvis non jactatum possit esse, sed gratum, quidquid non virtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere prædicatur. Hæc, inquam, perpendit Tillemontius, putatque, S. Cyprianum iis aliquid magni post susceptum baptismum a se præstitum memorare, neque de ulla re rectius, quam de laudatis operibus posse explicari. Huic opinioni etiam favere arbitratur SS. Hieronymum ac Pontium; Hieronymum quidem, quia in libro de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 67 de S. Cypriano ait: Christianus factus omnem substantiam suam pauperibus erogavit: Pontium vero, quia hic num. 3 Vitæ præfatus est, sese illius gesta non aliunde recensere incepturum, nisi ex quo Deo natus est.

[50] [in contrarium] Tota itaque rei controversia huc redit, utrum S. Cyprianus eximia illa facinora baptismo clarius postponat, quam præmittat Pontius, & consequenter, utrius verba ex alterius dictis explicari potius possint ac debeant: utriusque enim hac in parte magna est auctoritas. Tillemontius, ut utrumque conciliet, conjecturando proponit, an illa Pontii verba: Nondum secunda nativitas novum Hominem splendore toto divinæ lucis oculaverat; intelligi non possint, non de baptismo necdum collato, sed de eodem recenter collato, quique in Neophyto nondum totum suum lumen diffuderat: hoc enim posito, reliqua Pontii dicta facile posse explicari existimat. At mihi hæc expositio non satis probabilis apparet; quia secundum hanc baptismus, cui S. Cyprianus ex Tillemontii interpretatione serenum ac purum lumen, spiritum desuper haustum, mirabilemque sui mutationem, accepta retulisset, Pontio sola lucis paratura dictus fuisset.

[51] [allata] Deinde eadem interpretatio non satis recte conciliari potest cum argumento, quo Pontius ad extollendum utrumque Cypriani factum ibidem utitur in hunc modum: Nemo metit, statim ut sevit: nemo vindemiam de novellis scrobibus expressit: nemo adhuc umquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quæsivit. In illo omnia incredibilia cucurrerunt. Prævenit, si potest dici (res enim fidem non capit) prævenit, inquam, tritura sementem, vindemia palmitem, poma radicem. Hic enim ita ratiocinatur biographus: Etsi nemo statim metat ut sevit &c.; plus tamen fecit Cyprianus, in quo ipsam sementem tritura prævenit &c. Sane si Sanctus jam tum baptizatus fuisset, rectius illum Pontius recens jacto semini, novellæ scrobi seu palmiti, ac noviter plantato arbusculo comparasset. Hisce adde cetera, quæ pro nostra sententia supra protulimus.

[52] [a Tillemontio,] At vero Cyprianus non tam clare mutationem suam baptismo postponit, quin cum Pontii dictis facile possit conciliari. Ipse enim Tillemontius fatetur, verisimile non esse, Sanctum baptizari petiisse, quamdiu non modo Christianarum virtutum exercitium, sed etiam turpissimorum vitiorum fuga, ipsi impossibilia videbantur. Fateri ergo pariter debet, Cypriani dicta loco citato explicari debere, nec sic accipi posse, quasi tam spissas mentis tenebras ad ipsum baptismatis Sacramentum attulisset. Quinimo dubium non est, quin eæ magnam partem dissipatæ jam fuerint, dum Sanctus jam catechumenus ad amplectendam fidem animum serio adjecit. Nam quis credat, ad eum jam catechumenum referenda esse, quæ de se, ejusmodi cogitationibus agitato, ibidem ait; videlicet: Cum in tenebris atque in nocte cæca jacerem … vitæ meæ nescius, veritatis ac lucis alienus. Item: Nam, ut ipse quamplurimis vitæ prioris erroribus implicitus tenebar, quibus exui me posse non crederem, sic vitiis adhærentibus obsecundans eram, & desperatione meliorum, malis meis, veluti jam propriis ac vernaculis offavebam. Quis, inquam, hæc ad Sanctum jam catechumenum referat, dum in Christum jam crederet, illiusque præceptis vitam suam conformare decrevisset? Quis non videat, Sanctum res altius repetere, & qualis olim fuerit, exponere.

[53] Contra, inquit Tillemontius, parum quoque probabile est, [& ad ea] S. Cyprianum insignem illam mutationem baptismi susceptioni acceptam relaturum fuisse, si, quod in Christiana religione difficillimum maximeque sublime est, ante illam exsecutioni jam mandasset. Sed quidni eam mutationem baptismo adscribere potuit Cyprianus, quam partim dum se ad prædictum Sacramentum disponeret, partim & multo perfectius, dum eodem initiaretur, consecutus est? Sic errorum atrarumque cogitationum depulsionem haustæ in baptismo luci attribuit, quos tamen, ipso fatente Tillemontio, ut mox vidimus, ad baptismum non attulerat. Nec inepte ad eamdem objectionem respondit Maranus in Vita § 2, Cyprianum ita locutum esse ex recepto usu Ecclesiæ, secundum quem ista animi renovatio baptismo adscribebatur, quamvis virtutibus instructi ad eum accederent; adducitque S. Cyrillum Hierosolymitanum Catechesi 3 recens baptizatos alloquentem: Mortuus in peccatis descendisti, vivificatus ascendis in justitia. Sic Sanctus ipse in libro de Habitu virginum ait: Omnes quidem, qui ad divinum lavacrum baptismi sanctificatione perveniunt, hominem illic veterem gratia lavacri salutaris exponunt, & innovati Spiritu sancto, a sordibus contagionis antiquæ iterata nativitate purgantur: quis tamen neget, non paucos e catechumenis per virtutes theologicas ac pœnitentiam, veterem hominem exuisse, atque antiquæ contagionis sordibus purgatos esse, priusquam salutari illo lavacro regenerarentur? Sic in ipsa, de qua agimus, epistola baptismus mors criminum, vita virtutum ab eodem Sancto dicitur: sed an propterea censendus est hic, dum ad illum accederet, etiam criminibus infectus ac virtutibus destitutus fuisse? Nefas est hoc de tam ferventi Catechumeno cogitare.

[54] Præterea potuit Sanctus mutationem illam baptismo adscribere, [respondetur;] quia quod prius difficile videbatur, deinde facile visum est. Potuit scilicet, quamquam reluctanti animo, ut recte ibidem observat Tillemontius, castitatem ac pauperiem, sui ipsius victor, amplecti, atque per baptismi gratiam in hoc proposito suo ita confirmari, ut jam nihil in eo sibi arduum amplius deprehenderet. Hisce positis facilis est ad cetera Tillemontii argumenta responsio. Nam primo quidem, dum ex verbis S. Cypriani num. 49 colligit, aliquid magni ab eo post baptismum præstitum fuisse: nec posse aliud quippiam præter duo illa probabilius assignari; respondeo, ex dictis patere, qua ratione sic loqui potuerit Cyprianus; neque verba illius tam clara esse, quin expositionem nostram admittant: contra vero bonorum distractionem Sancto catechumeno multo manifestius per Pontium attribui, multoque minus probabiliter aliud charitatis opus, quam illud, a biographo designatum dici, dum ait: Quid autem circa pauperes Episcopus faceret, quos Catechumenus diligebat?

[55] [& concluditur.] Multo minus refragatur nobis S. Hieronymus, dum Sanctus Christianus factus omnem substantiam suam pauperibus erogasse dicitur: nihil enim obstat, quo minus Catechumenus latiori quodam modo Christianus dici queat, animo scilicet ac fide, licet nondum Sacramento. At miror Tillemontio visum fuisse etiam Pontium contrariæ opinioni favere, eo quod hic dicat, sese S. Cypriani gesta non recensurum, nisi ex quo Deo natus est. Quasi vero ad beatam illam nativitatem in adulto non pertineat instructio, fides, aliaque virtutis opera, quæ hujusmodi hominis baptismo debent præmitti. Hinc ipse Pontius ibidem immediate præmiserat: Unde exordium bonorum ejus aggrediar, nisi a principio fidei, & nativitate cælesti; ad principium autem fidei haud dubie etiam spectat, quod Catechumenus gesserat. Nodum ergo in scirpo quærit Tillemontius, dum biographum hic objicit.

§ IV. Neophytus in virtutum & sacrarum Litterarum studium incumbit; profanam facundiam suam coërcet; scribit epistolam ad Donatum, & librum de Idolorum vanitate.

[In virtutum studium incumbit:] De S. Cypriani gestis a baptismo usque ad presbyteratum, atque hinc ad episcopatum usque generali tantummodo phrasi loquitur Pontius; Multa sunt, inquiens, quæ adhuc plebeius, multa, quæ jam presbyter fecit; multa, quæ ad veterum exempla justorum, imitatione consimili prosecutus, promerendo Dominum, totius religionis obsequio præstitit. Nam & sermo illi de hoc fuerat usitatus, ut, si quem prædicatum Dei laudatione legisset, suaderet inquiri, propter quæ facta Deo placuisset. Sic inter ceteros eum Jobum sibi imitandum proposuisse ait, ut num. 24 dictum est, ac tandem subjicit: Et sic per bonorum omnium documenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum. Ex hisce habemus quidem, sanctum Neophytum nostrum multa præclare gessisse, atque in virtutum studio, quod ex S. Cæcilii presbyteri, illiusque in fide magistri, contubernio haud dubie non parum accendebatur, insignem fecisse profectum; sed quænam illa gesta fuerint, ignoramus.

[57] [non fuit ædituus.] S. Gregorius Nazianzenus Orat. 18, jam alias laudata, de æditui munere per illum obito mox ab ejusdem conversione his verbis meminit: Deum invenit, ac sacri gregis ovis sacra efficitur, atque etiam, quemadmodum a quodam accepi, ædituus; idque multis quoque precibus ab eo adhibitis, ut ad prioris arrogantiæ purgationem nem humilitatem exerceret. Pro ædituus Græce est νεωκόρος, a νεὼς pro ναὸς templum, & κορέω, id est scopis purgo, quod certe humile munus indicat. Sed cum S. Cyprianum Antiochenum cum nostro Carthaginensi a Nazianzeno confusum fuisse constet, & Eudocia Augusta apud Photium in Bibliotheca codice 184 de priori expresse dicat, ipsi claves ecclesiæ creditas fuisse, dubium non est, quin memoratum æditui munus S. Cypriano Carthaginensi ex errore fuerit adscriptum, quod ad Antiochenum pertinebat.

[58] Inter Christianæ vitæ illius primordia sacrarum Litterarum studia etiam memorat biographus, [Sacras Litteras addiscit; Tertulliano] in quibus quam feliciter laboraverit, ejusdem Opera, quæ magno totius Ecclesiæ emolumento exstant, luculenter manifestant. Et scriptoribus vero ecclesiasticis Tertulliano potissimum delectatum fuisse, colligitur ex S. Hieronymo lib. de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 53; ibi enim sanctus ille doctor sic scribit: Vidi ego quemdam Paulum Concordiæ, quod oppidum Italiæ est, senem, qui se beati Cypriani jam grandis ætatis notarium, quum ipse admodum esset adolescens, Romæ vidisse diceret; referreque sibi solitum, numquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unam diem præterisse; ac sibi crebro dicere: Da magistrum; Tertullianum videlicet significans.

[59] Attamen sic illius lectitavit Opera, ut probe caveret errores, [prudenter utitur, & Minatii Octavio.] prout idem S. Hieronymus epist. 41, alias 65, ad Pammachium recte observavit. Beatus Cyprianus, inquit, Tertulliano magistro utitur, ut ejus scripta probant: quumque eruditi & ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. Quod autem S. Hieronymus ait, illius scripta probare, eum Tertulliano magistro usum fuisse, præ ceteris liquet ex libro de Vanitate idolorum, cui nonnulla iisdem quandoque verbis ex Tertulliano inserta sunt. In eodem libro multa pariter ex Minutii Felicis Dialogo, qui Octavius inscribitur, accepta leguntur; unde patet & hujus quoque lectionem ipsi placuisse: quod sane minime mirum est, si Cæcilius, de cujus ad fidem accessu in eo agitur, ipsus fuerit Cæcilius presbyter, cujus opera Cyprianus eamdem fidem amplexus est; quod tamen non ausim certo affirmare.

[60] Vidimus supra, quanta profanæ eruditionis ac eloquentiæ copia instructus, [Pristinam eloquentiam suam] Sanctus Ecclesiam ingressus sit, ex divino scilicet consilio, ut, teste S. Augustino serm. 312, per illam linguam stultitia gentium nudata feriretur, per quam prius tecta atque velata, pulcra prudentibus videbatur; atque ut eloquii tam nobilis instrumentum, quo ruinosis doctrinis dæmoniorum indigna ornamenta fiebant, in ædificationem verteretur Ecclesiæ &c. Quam egregie id etiam scriptis præstiterit, loquuntur ejus Opera, in quibus sententiarum gravitas & copia, divinarum Litterarum scientia, atque ex his nata efficacissima ad persuadendum vis elucent. Non sic tamen eloquentia, quam apud gentiles sibi comparaverat, usus est, quin eam ad Christianam gravitatem exigendam putarit: cujus quidem rei argumento est illius epistola 1 ad Donatum, de qua mox agemus, rhetoricis flosculis ornatissima, quales in ceteris omnibus ejusdem litteris ac Opusculis frustra requiras.

[61] Hinc S. Augustinus lib. 4 de Doctrina Christiana, docens, [Christiana gravitate] quæ Christianum oratorem facundia deceat, cap. 14 sic ait: In populo autem gravi, de quo dictum est: In populo gravi laudabo te; nec illa suavitas delectabilis est, qua non quidem iniqua dicuntur; sed exigua & fragilia bona spumeo verborum ambitu ornantur, quali ne * magna atque stabilia decenter & graviter ornarentur. Tum mox ad propositum nostrum subdit: Est tale aliquid in epistola beatissimi Cypriani (ad Donatum;) quod ideo puto vel accidisse, vel consulto factum esse, ut sciretur a posteris, quam linguam doctrinæ Christianæ sanitas ab ista redundantia revocaverit, & ad eloquentiam graviorem, modestioremque restrinxerit; qualis in ejus consequentibus litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur.

[62] [coërcet: a S. Augustino,] Ait ergo quodam loco: “Petamus hanc sedem: dant secessum vicina secreta; ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt.” Non dicuntur ista, nisi mirabiliter affluentissima fecunditate facundiæ; sed profusione nimia gravitati displicent. Qui vero hæc amant, profecto eos, qui non ita dicunt, sed castigatius eloquuntur, non posse ita loqui existimant, non judicio ista devitare. Quapropter iste Vir sanctus, & posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi; & nolle, quoniam postmodum nusquam. Huc usque S. Augustinus, in Christiano oratore improbans verborum luxuriam, quam Sanctus postea vitavit, quamque in eadem epistola ad Donatum forensibus causis potius, quam sacris sermonibus congruere is ipse profitetur; In judiciis, inquiens, in concione pro rostris, opulenta facundia volubili ambitione jactetur: cum vero de Domino Deo vox est, vocis pura sinceritas non eloquentiæ viribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus.

[63] [Lactantio, & SS. Gregorio ac Hieronymo laudatur;] Non ita tamen hæc accipias, quasi Cyprianus omnem prorsus orationis ornatum penitus neglexerit: cum potius perfecisse dicendus sit; graviore scilicet, modestioreque eloquentia in posterum usus, qualis, teste S. Augustino, secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur. Lactantii de ejusdem Operibus judicium num. 21 jam retulimus, vidimusque, eum discernere nequiisse, utrumne ornatior in eloquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit. Quanti illa pariter fecerit S. Gregorius Nazianzenus, liquet ex num. 22, ac vel maxime ex eo, quod in eadem Oratione dicere non dubitaverit, Cyprianum eloquentia tanto reliquis præcelluisse, quanto homines brutis. S. Hieronymus in epist. 49, alias 13, ad Paulinum eadem fonti comparat, sic scribens: B. Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit & placidus; & in epist. 57, alias 7, ad Lætam, eorum lectionem commendat. Plura addere necesse non est, cum Opera ipsa Auctoris sui facundiam cuilibet manifestent.

[64] [ab ethnicis ob doctrinam ridetur.] Sed nec ipsi gentiles, apud quos magnum sibi nomen facundia sua comparaverat, eloquentiam illius jam Christiani admirari desierunt, licet eum ob ejusdem doctrinam, quam aut oderant, aut non capiebant, velut hominem, qui præcellenti ingenio ad vendendas nugas abuteretur, Coprianum a Græca voce κόπρος vel κοπρία, Latine stercus, quasi stercoreum contemptim dictitarent. Ita discimus ex Lactantio lib. 5 Divinarum institutionum, cap. 2, ubi, postquam S. Cypriani Opera scriptis reliquorum, qui Christianam religionem tutati fuerant, prætulisset, ita prosecutus est: Hic tamen placere ultra verba sacramentum ignorantibus (id est, ethnicis) non potest; quoniam mystica sunt, quæ locutus est, & ad id præparata, ut a solis fidelibus audiantur. Denique a doctis hujus seculi, quibus forte scripta ejus innotuerunt, derideri solet. Audivi ego quemdam hominem, sane disertum, qui eum, immutata una littera, Coprianum vocaret, quasi qui elegans ingenium, & melioribus rebus aptum, ad aniles fabulas contulisset.

[65] Porro ex variis Opusculis, quibus Christianam religionem aut defendit, [Scribit epistolam ad Donatum,] aut ornavit, ad ipsum, quo baptizatus est, annum pertinere videtur epistola illius ad Donatum, cujus mox meminimus. Pamelius eam inter Cyprianicas epistolas secundo loco recensuit, præmissa scilicet una Donati ad Cyprianum, quam in codice Cambronensi reperit, quamque fragmentum potius esse opinatus est illius epistolæ, qua Sanctus monitus suam conscripserit. Ita autem existimavit, quia S. Cyprianus in ipso epistolæ suæ exordio meminit, sese de promisso Opusculo a Donato interpellatum fuisse; Donati vero epistolæ in laudato codice præfixus est hic titulus: Admonitio Donati ad Cyprianum; nec tamen de illa promissione ulla in ea fit mentio. Est enim hujusmodi: Credo te retinere, sanctissime Cypriane, quæ nobis fuerit apud oratores garrulitas, unus sensus, una cogitatio, individua lectio. Quare non & in divina lectione ita animis roboramur, aut non ea semper nobis fuit cogitatio, ut simul crederemus?

[66] At vero Rigaltius, Fellus ac Baluzius, epistolam illam, [pariter neophytum,] in aliis codicibus minime inventam, supposititiam rati, prætermisere, ideoque in prioris ac postremi editionibus epistola Cypriani ad Donatum inter Cyprianicas primum locum obtinet. Fellus Librum de Gratia Dei appellare maluit, inter ceteras ratiunculas proferens editionem Spirensem, in qua Liber Cypriani ad Donatum inscribitur, consentientibus plurimis, ut inquit, Mss. codicibus. At nobis parum interest, quo nomine eam quis appellare maluerit: epistolam tamen cum pluribus vocabimus. Quod ad Donatum, cui inscripta est, spectat, hic Christi fidem similiter fuerat amplexus, nec ita pridem, quantum ex verbis Sancti illum ad virtutis studium cohortantis apparet. Sic enim eum ibidem alloquitur: Tu tantum, quem jam spiritualibus castris cælestis militia signavit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis virtutibus disciplinam &c. Præmiserat etiam: Si tu innocentiæ, si justitiæ viam teneas, … si in Deum viribus totis ac toto corde suspensus, hoc sis tantum, quod esse cœpisti, tantum tibi ad licentiam datur, quantum gratiæ spiritualis augetur.

[67] Pamelius, Rigaltius ac Pearsonius eumdem Sancti in arte oratoria olim sodalem ac deinde etiam in baptismo socium fuisse scribunt; [ac forte olim sodalem,] & prior quidem epistolam Donati, quam, ut diximus, genuinam credidit, pro hac sententia allegat: at cum alii eamdem rejiciant, non video, quo argumento id probent. Incertum pariter est, an idem Donatus S. Cypriano cohabitaverit, quod Tillemontio ideo visum est, quia Sanctus cum eo quasi cum præsente sodali, & quocum crebro sermones misceret, in laudata epistola colloquitur. Sed nemo, qui dialogorum morem noverit, non videt, quam hoc infirmum argumentum sit. Nec magis certa est Pamelii suspicio, Donatum hunc eumdem esse cum cognomine episcopo Cibaliano, qui in famosa Carthaginensi synodo pro baptizandis hæreticis sententiam dixisse legitur.

[68] Causam ac tempus scriptæ epistolæ S. Cyprianus in ipso illius exordio sic indicat; [tempore autumnali,] Bene admones, Donate carissime: nam & promisisse me memini, & reddendi tempestivum prorsus hoc tempus est, quum indulgente vindemia solutus animus in quietem, solennes ac statas anni fatiscentis inducias sortitur. Locus etiam cum die convenit, & mulcendis sensibus ac fovendis ad lenes auras blandientis autumni hortorum facies amœna consentit. Promiserat igitur Cyprianus Donato fore, ut aliquid de Christiana philosophia ad illum perscriberet; idque autumni tempore hac epistola præstitisse videtur. Ex hoc tamen scribendi modo, totiusque epistolæ contextu, qui Sanctum cum Donato veluti præsente loquentem exhibet, censuit Rigaltius, eos, dum autumnalibus feriis una rusticarentur, pios sermones miscuisse, & hos, rogante Donato, ab illo postea in hanc epistolam redactos esse. Verum hujusmodi conjecturas ex dialogis desumptas, infirmas esse, supra jam observavimus.

[69] [de contemptu mundi,] Porro quamvis epistola in dialogi modum conscripta sit, solus tamen Cyprianus in ea loquitur, Donatus autem ab eodem in placidum horti secessum ductus auscultat. In prima illius parte Sanctus, qualis olim fuerit, & qualis per baptismum evaserit, cum grati animi in divinam bonitatem significatione Donato in memoriam revocat: in altera mundanorum hominum scelera, libidines, fucatos honores, inania studia, discrimina, noxias anxietates, & cetera hujusmodi, per varios hominum ordines discurrens, eleganti oratione velut oculis subjicit, ac denique concludit: Una igitur placida & fida tranquillitas, una solida & firma & perpetua securitas, si quis ab his inquietantis sæculi turbinibus extractus, salutaris portus statione fundatus, ad cælum oculos tollat a terris, & ad Domini munus admissus, ac Deo suo mente proximus, quicquid apud ceteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, infra suam jacere conscientiam gloriatur. Nihil appetere jam, nihil desiderare de sæculo potest, qui sæculo major est.

[70] [& divinæ gratiæ bonis; quæ scripta ostenditur] Hæc ipse & plura ibidem, ex quibus colligere licet, quo loco Neophytus ille creata omnia haberet, quæ alii tam ardenter ambiunt, & quibus carere ille ipse adhuc gentilis durum ac pene impossibile reputabat. Postremo amicum suum ad virtutum exercitia exhortatus, epistolam in hunc modum claudit: Et quoniam feriata nunc quies, ac tempus est otiosum, quicquid, inclinato jam sole in vesperam, diei superest, ducamus hanc diem læti, nec sit vel hora convivii gratiæ cælestis immunis. Sonet psalmos convivium sobrium; & ut tibi tenax memoria est, vox canora, aggredere hoc munus ex more. Magis carissimos pasces, si sit nobis spiritualis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo. Ceterum, quod supra diximus, epistolam hanc ipso, quo illius Auctor baptizatus est, anno scriptam videri, suadet floridus ille stylus, qui rhetoricam artem sapit, quam gentilis professus fuerat, quoque deinde nusquam amplius usus est. Suadet etiam totius epistolæ argumentum, quod ipsius conversionem, veluti non ita pridem factam complectitur, ostenditque quam merito mundanas opes ac titulos contempserit. Suadet denique nullus in ea sacrorum textuum usus, qui alibi tam frequens est, & hic etiam alias opportunus videbatur; unde verisimile fit, Sanctum, dum hanc scriberet, in sacris Litteris nondum versatum fuisse, ideoque eam ad ipsius Christianæ vitæ primordia referendam esse.

[71] [circa primordia susceptæ fidei.] Id unum hic objici potest, quod Pontius eam in secessu, qui in annum 250 incidit, quo Sanctus jam erat episcopus, vel etiam post, scriptam fuisse insinuare videri possit, dum num. 13 Vitæ exponens utilitatem, quam e secessu illo Ecclesia perceperat, sic scribit: Finge enim tunc (dum secederet) illum martyrii dignatione translatum, quis emolumentum gratiæ per fidem proficientis ostenderet? Quibus verbis hanc ipsam epistolam designari, eruditi passim credunt, quia illa huic optime, nec alteri congruunt, ac mox alia Sancti Opera similibus phrasibus ibidem recensentur. Sed ex dictis, totoque epistolæ argumento manifestum est, eam ad ipsius episcopatum differri non posse, ideoque dicendus est biographus occasione ceterorum Operum, quæ vel in secessu vel post eum sanctus Episcopus scripsit, etiam hanc epistolam recensuisse, idque eo lubentius, quod ex ea pateret, quam pretiosa Ecclesiæ esset istius Viri vita, qui ad emolumentum gratiæ ostendendum neminem sibi parem habebat.

[72] Ad idem circiter tempus pertinere videtur aliud Opusculum, [Liber de Idolorum vanitate] quod in defensionem fidei Sanctus conscripsit, & in vulgatis editionibus Liber de idolorum vanitate inscribitur. Meminit illius S. Augustinus lib. de unico baptismo contra Petilianum, cap. 4, & lib. 6 de Baptismo adversus Donatistas, cap. 44. Meminit & S. Hieronymus in epistola ad Magnum, ubi ejusdem præstantiam hoc brevi elogio commendat: Cyprianus, quod idola dii non sint, qua brevitate, qua historiarum omnium scientia, quo verborum & sensuum splendore perstrinxit! Erasmus, teste Baluzio in Notis, opinatus est, Opusculum illud, prout modo exstat, fragmentum tantum esse majoris Operis, eo quod ex abrupto incipiat: Quod idola dii non sint, & quod Deus unus sit, & quod per Christum salus credentibus data sit. Verum debilis hæc est ratio, cum nihil obstet, quominus a totius Operis sui argumento Sanctus mox incipere potuerit, aut etiam verba illa tituli loco præfigere, quæ scribendi methodous nec inepta est, nec inusitata.

[73] Est vero Auctor totus in eo, ut ex ipsis gentilium, [circa idem tempus,] præsertim Romanorum Historiis, idolorum, eorumdemque cultus inanitatem demonstret. Deinde de uno Deo & de Judæorum felici regno atque dispersione disserit; ac denique præcipua Christianæ religionis mysteria perstringit, & in Christi fide ac imitatione gloriatur. Videtur igitur liber hic quædam esse apologia, quam Sanctus pro comprobanda religione, quam amplexus fuerat, reprobandaque, quam abjecerat, idololatria vulgaverit. Quapropter non possum assentiri Tillemontio suspicanti, eum a S. Cypriano suæ potius quam publicæ utilitati, scilicet ut præcipua religionis capita, in compendium redacta, ad manum haberet, compositum fuisse. Non possum, inquam, huic suspicioni assentiri: nam præterquam quod nullam pro ea rationem producat, si Sanctus id sibi proposuisset, non tam prolixe de idololorum inanitate, argumentis ex profana historia petitis, disseruisset.

[74] Porro observant neoterici, multa in hoc Opere ex Tertulliano ac Minutio Felice deprompta legi; [ab eo scriptus videtur.] quod, cum non magis, quam profanarum historiarum usus in ceteris ejusdem lucubrationibus occurrat, conversionis ipsius primordia redolere probabiliter existimant. Addunt etiam, nonnulla in eo reperiri minus accurate & ex gentilium potius, quam Christianorum loquendi more dicta; veluti cum ait: Regna autem non merito accidunt, sed sorte variantur. Præterea nullas e sacra Scriptura sententias hic adducit, quibus alibi tam familiariter ac copiose usus est, etiam dum adversus ethnicos, qui hujusmodi testimonia non curabant, ex professo scriberet, quemadmodum ex libro illius ad Demetrianum constat, & propter quod a Lactantio lib. 5, cap. 4 Instit. divin. reprehensus est. Quare verisimilius est, illum iisdem in hoc Opusculo non ex industria, sed quia in sacris Scripturis adhuc tyro erat, abstinuisse. Tillemontius huc etiam facere putat, quod Pontius recensens emolumenta, quæ ex Sancti secessu Ecclesia percepit, de hoc Opere non meminerit: hinc enim conjici posse, istud ante id tempus scriptum jam fuisse. Quæ ratio licet improbabilis non sit, miror tamen Tillemontio hujusmodi visam esse, qui epistolam ad Donatum, quem ante idem tempus datam nobiscum statuit, inter laudata emolumenta ibidem probabiliter recenseri admittit.

[Annotata]

* forte nec

§ V. Sanctus Neophytus, presbyter, nec multo post Carthaginensis episcopus, miro plebis consensu creatur; obtrectatores suos benigne habet.

[Presbyteratu initiatur] Quantum temporis S. Cyprianus inter laïcos in Ecclesia degerit, ignotum est: verum illud exiguum fuisse, biographus diserte tradit. Etenim de illius presbyteratu & episcopatu acturus, primum advertit, Apostoli monitum de non admittendis ad episcopatum neophytis in eo observatum non fuisse. Aiunt Apostoli litteræ, inquit, debere neophytos præteriri; ne stupore gentilitatis, nondum fundatis sensibus, adhærente, aliquid in Deum novitas inerudita peccaret. Ille fuit primus, &, puto, solus exemplo, plus fide posse, quam tempore promoveri… Hic de imperitis gentibus veniens, tam matura cœpit fide, quanta pauci fortasse perfecerunt. Mora denique circa Dei gratiam nulla, nulla dilatio. Parum dixi: presbyterium & sacerdotium statim accepit: quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti?

[76] De celeri ejusdem ad presbyteratum promotione etiam meminit S. Hieronymus in lib. de Script. Eccles., [non diu a suscepto baptismo] cap. 67 dicens: Post non multum temporis (a suscepto baptismo) electus in presbyterum, etiam episcopus Carthaginensis constitutus est. De aliis Ordinibus, qui presbyteratum solent præcedere, nihil habet biographus, nisi forte hosce insinuare voluerit, dum ait: Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Pearsonio in Annalibus Cyprianicis ad annum 247, num. 3 visus est Pontius Sancti diaconatum his verbis asserere: Erat sane illi etiam de nobis contubernium viri justi & laudabilis memoriæ Cæcilii &c. Hæc enim sic interpretatus est, quasi de nobis idem sit, quam de nostro Ordine, sive diaconatu, quo Pontius initiatus erat, idque non ad Cæcilium, qui presbyter erat, sed ad S. Cyprianum referretur, ita ut sensus sit: Erat illi jam diacono contubernium… Cæcilii. At parum verisimilis apparet hæc interpretatio; cum Pontius nihil aliud ibidem indicare videatur, quam Cæcilium, cujus contubernio Sanctus utebatur, & cujus opera conversus est, unum e Carthaginensi clero fuisse.

[77] Exorcistæ munere functus fuisse videri potest ex epistola ejus 1 ad Donatum, in qua de accepta dæmones expellendi potestate meminit, [post alios verisimiliter Ordines.] quam ad exorcistas pertinere, & ab iis eodem seculo exercitam fuisse constat ex S. Cornelii Pontificis epistola ad Fabium episcopum Antiochenum, ubi Novatianus energumenus exorcistis curandus traditus fuisse dicitur. Verba Cypriani dedimus supra num. 41, Cornelii vero in Commentario historico de ejusdem gestis num. 85, hoc ipso die. Non diffiteor tamen exorcistæ Ordinem Cypriano inde certo vendicari non posse, cum hujusmodi in reprobos spiritus potestas ipsi, ut & pluribus aliis Sanctis, eo Ordine non initiatis, divinitus concessa fuisse potuerit. De æditui munere, quo S. Gregorius Nazianzenus Orat. 18 illum ex humilitate functum putavit, egimus num. 57.

[78] Maranus post Pearsonium Fellumque non improbabiliter censet, [Scribit libros Testimoniorum] Libros Testimoniorum adversus Judæos a Sancto presbyteratus sui tempore, aut saltem in episcopatus primordiis conscriptos fuisse. Illius ratio est, primo, quod in hoc Opere nihil occurrat circa duo illa capita, quæ sanctus Episcopus summo cum ardore deinde tractavit; videlicet nec lapsos sine pœnitentia in Ecclesiam recipiendos, ut contendebat Felicissimus; nec iisdem omnem spem pacis præcludendam, quemadmodum Novatianus insaniebat. Secundo quod in lib. 3 cap. 28 dicatur: Non posse in Ecclesia remitti ei, qui in Deum peccaverit; quamquam enim is loquendi modus sanum ac Catholicum sensum patiatur, procul dubio tamen a S. Cypriano adhibitus non fuisset eo tempore, quo Novatiani hæretici remissionem peccatorum post baptismum lapsis in Ecclesia negabant. Solent quippe Patres ea dogmata cautius tractare, de quibus hæreses vigent, ne aut fidelibus scandalum, aut hæreticis calumniandi occasionem præbeant. Denique ex Fello observat, sacræ Scripturæ testimonia in his libris non eodem modo citari ac in aliis, nec ejusdem Scripturæ libros iisdem nominibus designari; ex quo colligi possit, hos ante cetera ipsius Opera scriptos fuisse.

[79] Presbyterum aut diaconum fuisse, dum eos exararet, [ad Quirinum, quorum argumentum] suadet ipsa præfatio, in qua Sanctus Quirinum, cui inscripti sunt, filium suum carissimum appellat, aitque, sese ab illo rogatum, ut divina magisteria in compendium exhiberet. Ex hisce enim omnino verisimile fit, Cyprianum jam tum sacro aliquo Ordine initiatum fuisse, quo laïcis velut pater filiis præmineret. Exstant autem hujus Operis libri tres, quorum duo priores simul, & cum communi utrique præfatione, tertius cum propria & seorsum conscriptus est. Priorum argumentum in præfatione sic exponit: Complexus sum vero libellos duos pari æqualitate moderatos. Unum, quo ostendere enisi simus, Judæos, secundum quæ fuerant prædicta, a Deo recessisse, & indulgentiam Domini, quæ sibi jam pridem data, & in posterum promissa fuerat, perdidisse; successisse vero in eorum locum Christianos, fide Dominum promerentes, & de omnibus gentibus ac de toto orbe venientes. Item libellus alius continet Christi sacramentum; quod idem venerit, qui secundum Scripturas annuntiatus est, & gesserit ac perfecerit universa, quibus intelligi & cognosci posse prædictus est: quæ legentibus interim prosint ad prima fidei lineamenta formanda.

[80] Hisce duobus libris tertium postea addidit, ad eumdem pariter Quirinum; [proponitur,] sive quod ab illo denuo compellatus esset, sive quod priori illius petitioni nondum plane satisfecisset: in prioribus enim fidei mysteria ex Scriptura probaverat, in hoc vero mores format, vitandaque Christiano vitia, ac virtutes exercendas edocet. Unde in prologo ait: Quantum potuit itaque mediocritas nostra complecti, collecta sunt a nobis quædam præcepta Dominica & magisteria divina, quæ esse facilia & utilia legentibus possint, dum in breviarium pauca digesta, & velociter perleguntur, & frequenter operantur. Ceterum ex dictis pluribusque ibidem videtur Quirinus ille neophytus fuisse, Sancti forsitan opera ad religionem adductus, aut certe cujus is instituendi curam susceperat.

[81] [quique Sancto vindicantur.] Porro hoc Opus contra Erasmi censuram S. Cypriano invicte vindicavit Pamelius, producens SS. Hieronymum & Augustinum, a quibus istud eidem adscribitur. Certe S. Hieronymus lib. 1 Dialogi adversus Pelagianos, Pelagium sub Critobuli nomine ex isto his verbis redarguit: Centesimus titulus (Pelagii) est, posse hominem sine peccato esse, & Dei mandata facile custodire, si velit, de quo abunde dictum est. Quumque se imitatorem, imo expletorem Operis beati martyris Cypriani, scribentis ad Quirinum, esse fateatur, non intelligit, se in eodem Opere dixisse contraria. Ille in quinquagesimo quarto titulo tertii libri ponit neminem sine sorde & sine peccato posse esse, statimque subjungit testimonia, in quibus scriptum est apud Job: Quis enim mundus a sordibus? &c.: quæ de verbo ad verbum ex laudato Cypriani Opere accepta sunt. Similiter S. Augustinus lib. 4 contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 8 Cypriani librum Testimoniorum ad Quirinum diserte memorat, capite vero 9 ex ejusdem Operis libro 3 verba capitis 4, & cap. 10 verba capitis 54 laudat. Hisce & aliorum testimonia Pamelius, Baluziusque adjungunt, quibus referendis supersedeo, quia ex duobus laudatis sanctis Doctoribus res clara est, neque ulteriori indiget probatione.

[82] [Carthaginensis episcopus eligitur, Donato,] Non diu post susceptum presbyteratum, at incertum, quanto post tempore, defuncto Carthaginensi episcopo, S. Cyprianus ad illam metropoliticam sedem evectus est. Proximum illius decessorem fuisse Donatum, ex ejusdem Sancti epist. 55 ad Cornelium verisimile est. In ea enim jam episcopus ad propositum nostrum hæc habet: Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Privatum, veterem hæreticum in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa & gravia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod & vestram conscientiam non latet, Fabiani & Donati litteris severissime notatum. Dubium non videtur, quin, ut S. Cornelii, ita & suum decessorem designaverit; ut autem hic proximus Cypriani, quemadmodum Fabianus fuit Cornelii, etiam fuisse credatur, suadent adjuncta, quæ satis innuunt memoratas S. Fabiani, qui anno 250 martyrio affectus fuit, ac Donati litteras non omnino diu ante eam epistolam 55 scriptas fuisse, adeoque verisimillimum est, Donatum illum fuisse proximum S. Cypriani decessorem.

[83] [ut videtur, succedens,] Neque refragatur nobis S. Augustinus, dum lib. 2 de Baptismo, cap. 7 Agrippinum prædecessorem illius dicit: non enim de decessore proximo illum ibidem agere liquet ex ejusdem Operis lib. 3, cap. 2, ubi de Agrippini sanctique Cypriani circa baptismum ab hæreticis collatum errore scribens, unum aut plures inter utrumque non obscure collocat. Nos itaque, inquit, … in ejus Ecclesiæ communione securi sumus, per cujus universitatem id nunc agitur, quod & ante Agrippinum, & inter Agrippinum & Cyprianum per ejus universitatem similiter agebatur. Sed & S. Cyprianus in epist. 73 ad Jubaianum, quam S. Augustinus priori loco laudat, clare significat, Agripprinum diu ante se Carthagine sedisse. Verba ejus accipe: Apud nos autem non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab hæreticis ad Ecclesiam veniunt; quando multi jam anni sunt, & longa ætas, ex quo sub Agrippino, bonæ memoriæ viro, convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint, atque exinde in hodiernum tot millia hæreticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sint, … ut lavacri vitalis & salutaris baptismi gratiam consequerentur. Similiter in epistola 71 de eodem Agrippino & adhærentibus ipsi episcopis dixit: Qui illo in tempore in provincia Africa & Numidia Ecclesiam Domini gubernabant; quæ omnia a S. Cypriani episcopatu Agrippinum longius removent, quam ut hic illius proximus decessor sine solido argumento credatur.

[84] Tempus, quo Sanctus Donato successit, eruitur ex epistola ejusdem 55 ad Cornelium, [anno 248] in qua inter cetera de se hæc ait: Quando Episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi universi suffragio in pace deligitur, quando Dei auxilio in persecutione protegitur, collegis omnibus fideliter junctus, plebi suæ in episcopatu quadriennio jam probatus, in quiete serviens disciplinæ, in tempestate proscriptus &c. Duo hic ad propositum nostrum de episcopatu suo Sanctus affirmat; primum, se in pace Ecclesiæ electum esse; alterum sese jam quadriennio in episcopatu plebi suæ probatum fuisse, dum epistolam 55 scriberet. Porro scriptam eam esse anno 252 & quidem circa Pascha, quod eo anno in IX Aprilis incidit, ex dicendis constabit. Hinc Pearsonius in Annalibus, & post hunc Tillemontius, annis quatuor a Christi anno 252 subductis, initium episcopatus illius ad annum 248 collocarunt: Pamelius autem, quia S. Cornelium, cujus extremo anno epistola 55 data fuit, anno 253 martyrio coronatum perperam putavit, ad annum 249, ac Baronius denique ex suo de duobus consulatibus errore, ad 250 referendum censuerunt.

[85] Priorum sententia certa esset, si æque constaret, quadriennium a Cypriano completum ibidem memorari, [vel 249,] quam constet, epistolam 55 anno 252 scriptam esse. Certe merito observat Maranus § 4 Vitæ, S. Cypriano familiare fuisse annos inchoatos pro completis numerare; idque probat ex ejusdem epistolis 40 & 53, in quarum priori tempus elapsum a mense Januario aut Februario anni 250 usque ad Pascha anni 251 biennium vocat; in posteriori vero ait Ninum, Clementianum & Florum a pœnitentia agenda per hoc triennium non destitisse, quod de inchoato triennio pariter intelligendum esse ex dicendis constabit. A vero itaque non abhorret, eum eodem modo etiam hic loqui. Porro ex epistola illius 24, in secessu, id est anno 250, vel 251 scripta, eruimus, eum in Paschate anni 249 episcopum jam fuisse: ait enim sese Saturo, quem lectorem ordinaverat, die Paschæ semel atque iterum lectionem coram clero Carthaginensi legendam dedisse; quod cum de Paschate anni 250, quo Carthagine aberat, intelligi nequeat, factum istud serius, quam anno 249 statui non potest, adeoque tum episcopus ordinatus jam fuerat.

[86] Ponamus igitur, eum anno 249 ineunte episcopatum adiisse, uti forsitan adiit, cum incertum sit, recensne an diu consecratus esset, dum Saturo lectionem illam prælegendam commisit: [ut ostenditur.] hoc posito, post Pascha anni 252 tertium episcopatus sui annum jam expleverat, quartumque inchoaverat, quando epistolam 55 ad S. Cornelium dedit; adeoque more suo tempus illud quadriennium potuit appellare. Utroque etiam anno, priori scilicet integro, altero autem maximam partem, sub utriusque Philippi imperio Ecclesia pace gavisa est, ut etiam nihil hinc obstet, quo minus laudata ordinatio ad anni 249 exordium referatur. Incertum ergo est, utri e duobus annis ordinatio illa attribuenda sit: sed alterutri affigenda certo est. Nunc electionis modum e biographo prosequamur.

[87] [Electus autem est miro populi] Hic eximia illius in presbyteratu facta præteriens, ad collatum eidem episcopatum sic progreditur; Longum est ire per singula, cuncta ejus facta onerosum est enumerare. Ad probationem bonorum operum solum hoc arbitror satis esse, quod judicio Dei, & plebis favore, ad officium sacerdotii & episcopatus gradum adhuc neophytus, &, ut putabatur, novellus electus est: quamvis in primis fidei suæ adhuc diebus, & rudi vitæ spiritalis ætate, sic generosa indoles reluceret, ut, etsi nondum officii, spei tamen fulgore resplendens, imminentis sacerdotii totam fiduciam polliceretur. Ex hisce liquet, S. Cyprianum non diu in presbyteratus gradu stetisse, cum adhuc neophytus censeri potuerit, dum ad episcopatum evectus est. Monuit autem Apostolus 1 ad Tim. 3, episcopum eligendum non esse neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli; quod monitum in hujus Sancti electione locum non habuisse, Pontius supra observavit.

[88] [consensu, & aliquanto reluctatus,] Enimvero, ut erat virtutibus omnibus instructissimus, ita & Christiana humilitate noverat etiam sacros honores modeste declinare, seque iis indignum reputare, nec minori ardore sugere, quam quo a populo deferretur. Audi rursum sanctum ejusdem biographum loquentem. Non præteribo, inquit, etiam illud eximium, quemadmodum, cum in dilectionem ejus & honorem totus populus, adspirante Domino, prosiliret, humiliter ille secessit, antiquioribus cedens, & indignum se titulo tanti honoris existimans, ut dignus magis fieret: magis enim dignus efficitur, qui, quod meretur, excusat. At quo humilius Sanctus oblatos honores respuebat, eo ardentius universa plebs eumdem sibi episcopum exposcebat. Hinc rursum biographus: Quo tunc ardore plebs æstuans fluctuabat, spiritali desiderio concupiscens, ut exitus docuit, non tantum episcopum; in eo enim, quem tunc latenti Divinitatis præsagio taliter flagitabat, non solummodo sacerdotem, sed & futurum etiam martyrem requirebat.

[89] [episcopatum suscipere] Obsederat fores domus copiosa fraternitas, & per omnes aditus sollicita caritas circuibat. Potuisset fortasse tunc illi Apostolicum illud evenire, quod voluit, ut per fenestram deponeretur; si cum Apostolo etiam ordinationis honore similaretur. Ex his apparet. S. Cyprianum domo abditum, ne episcopatum suscipere cogeretur, etiam per fenestram fugere voluisse, quemadmodum Apostolus Paulus 2 ad Cor. XI, sed alia prorsus de causa, scilicet ne a præposito gentis Aretæ regis comprehenderetur, Damasci per fenestram in sporta dimissum se fuisse testatur. Apparet, inquam, Sanctum nostrum sese simili modo plebi subducere voluisse: voces enim: Quod voluit, non ad Apostolum, sed ad illum referendæ videntur. Quod autem ait, potuisse forsitan id ipsi evenire, si cum Apostolo ordinationis honore similaretur; significat, fugam Sancto ex divina providentia, quæ episcopatum illi destinaverat, præclusam fuisse; quo si jam initiatus fuisset, in alia quacumque occasione, non secus ac S. Paulus, forsitan evasisset.

[90] Itaque cum omnes fugæ vias obstructas sibi sanctus Presbyter videret, [coactus,] ne divinæ voluntati refragaretur, ardentissimis plebis precibus obsecundans, episcopatum denique suscepit; ut biographus ibidem paucis hisce verbis insinuat: Erat videre ceteros omnes suspenso & anxio spiritu exspectare venturum, cum gaudio nimio excipere venientem. Hujus ardoris, quo episcopatum adire a plebe compulsus est, ipse Sanctus epist. 40 ad eamdem e secessu data, diserte meminit, dum eam alloquens, ait: Dolor jugis & gemitus … me solum sine vobis continua lamentatione discruciat, … quod Sacerdoti, quem tanto amore & ardore fecistis, necdum vos salutare, necdum complexibus vestris inhærere contingat. In epistola quoque 55 populi universi suffragio episcopum electum se fuisse testatur.

[91] Non sic tamen communi omnium voto electus est, [paucos, qui ejus electioni nefarie] quin aliqui, licet paucissimi, refragati fuerint, ejusque ordinationem palam impedire tentaverint. Ita docet biographus, verbis supra relatis subjungens sequentia. Invitus dico; sed dicam necesse est: quidam illi restiterunt, etiam ut vinceret; id est, ne episcopatus, quem ex humilitate modestiaque recusabat, ipsi conferretur. Fuerunt hi procul dubio quinque illi presbyteri, qui postmodum cum Felicissimo schisma contra sanctum Antistitem suum excitarunt, & de quibus tum infra nobis sæpe sermo erit, tum ipse Sanctus ad propositum nostrum in epist. 40 sic loquitur: Quorumdam presbyterorum (quos quinque fuisse ibidem ait) malignitas & perfidia perfecit, ne ad vos ante diem Paschæ venire licuisset, dum conjurationis suæ memores, & antiqua illa contra episcopatum meum, immo contra suffragium vestrum & Dei judicium, venena retinentes, instaurant veterem contra nos impugnationem suam, & sacrilegas machinationes insidiis solitis denuo renovant.

[92] Tillemontius art. 4 suspicatur, Carthaginensem plebem postulasse, [intercesserant,] ut prædicti presbyteri propter nefariam illam intercessionem sacro munere suo interdicerentur. Ita ipsi visum fuit, quia in epistola mox laudata sanctus Antistes de iisdem hæc ait: De Dei providentia, nobis hoc nec volentibus nec optantibus, immo & ignoscentibus & tacentibus, pœnas, quas meruerant, pependerunt, ut a nobis non ejecti, ultro se ejicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum vestra & divina suffragia conjurati & scelerati, de Ecclesia sponte se pellerent. Et post multa rursum: Conjurationis suæ pœnas soli subeant, qui olim secundum vestra suffragia, nunc secundum Dei judicia, sententiam conjurationis & malignitatis suæ subire meruerunt. Sed ex his habemus quidem, memoratos presbyteros ex plebis judicio olim ex Ecclesia expelli meruisse, idque sanctum Episcopum, ut faceret, forsitan etiam rogatum esse; sed an non aliud ob crimen, quam ob prædictam intercessionem, incertum est. Sane in eadem epistola de iisdem dicitur: Hi fomenta olim quibusdam confessoribus & hortamenta tribuebant, ne concordarent cum Episcopo suo, ne ecclesiasticam disciplinam cum fide & quiete juxta præcepta Dominica continerent, ne confessionis suæ gloriam incorrupta & immaculata conversatione servarent. Hi vero confessores facile potuerunt esse ex eorum numero, qui post longam Ecclesiæ pacem in Decii persecutione Christum confessi sunt; ideoque & molitiones illæ, ob quas dicti presbyteri damnari meruere, S. Cypriani ordinatione posteriores sunt, cum hic si non integro, certe majore anni parte ante imperium Decii episcopatum jam gesserit.

[93] [perquam benigne deinde habuit.] Utut isthæc se habeant, hoc certum est, Sanctum mira clementia ac benignitate in istos obtrectatores suos usum fuisse; quippe qui eos non modo non pro meritis castigarit, ut ipse supra fatetur; verum etiam singulari quadam etiam præ ceteris benevolentia prosecutus sit. Juverit hac de re Pontium audisse. Quibus tamen, (post verba num. 91 data progreditur) quanta lenitate, quam patienter, quam benevolenter indulsit, quam clementer ignovit: amicissimos eos postmodum, & inter necessarios computans, mirantibus multis: cui enim posset non esse miraculo tam memoriosæ mentis oblivio? Verum hæc tam eximia Viri clementia ac paterna benignitas rebelles illos non adeo movit, quin ad alias postmodum machinationes conversi, in apertum schisma proruperint, atque ita diu meritam excommunicationis pœnam sibi sponte intulerint, illo hoc nec volente, nec optante, imo quidquid eo usque commissum fuerat, ignoscente ac tacente, nec ingratum eorum animum exprobante.

[94] [Modus in episcopo eligendo] Porro licet S. Pontius de episcoporum præsentia in S. Cypriani electione non meminerit, minime tamen dubium est, quin aliqui adfuerint: alioquin enim contra Africanæ ecclesiæ consuetudinem, quam Cyprianus ipse divinæ traditionis ac Apostolicæ observationis instar habebat, electus fuisset. Id vero liquet ex epistola illius 68 ad clerum & plebem in Hispania consistentes, de causa Basilidis & Martialis, ubi ait: Propter quod diligenter de traditione divina & Apostolica observatione servandum est & tenendum, quod apud nos quoque, & fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas, ad eam plebem, cui præpositus ordinatur, episcopi ejusdem provinciæ proximi quique conveniant, & episcopus deligatur, plebe præsente, quæ singulorum vitam plenissime novit, & uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit.

[95] [tum servatus.] Quod & apud vos factum videmus in Sabini collegæ nostri ordinatione, ut de universæ fraternitatis suffragio, & de episcoporum, qui in præsentia convenerant, quique de eo ad vos litteras fecerant, judicio episcopatus ei deferretur, & manus ei in locum Basilidis imponeretur. Hæc ipse, qui dum dicit; Quod & apud nos quoque … tenetur, satis insinuat, idem in sua quoque electione observatum fuisse: neque enim ulla est ratio, cur contrarium suspicemur, præsertim cum in Ecclesiæ pace electus sit, cujus opportunitate proximis episcopis facillimus erat ad hujusmodi cœtum celebrandum accessus. Nec refert, quod de episcopis sileat biographus; cum nec de iis meminerit, qui Sanctum episcopum ordinarunt, quos tamen episcopos fuisse nemo inficiabitur. De plebe igitur tantummodo mentionem facit, eo quod ipsa secundum illius temporis disciplinam, licet non sola, tamen maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes, vel indignos recusandi, ut in eadem epistola loquitur S. Cyprianus.

[96] [Probatur, illum presbyterum fuisse,] Antequam huic § finem imponam, paucis redarguenda hic venit Davidis Blondelli, Calvinianæ hæresis in Gallia ministri, inepta impudentia, qua in Apologia pro sententia S. Hieronymi de episcopis & presbyteris, ea scilicet, quam ipse sancto doctori mendaciter affinxit, sect. 2, § 17, ex Pontio contendit, S. Cyprianum mox a baptismo sine intermedio presbyteratu ad episcopatum evectum fuisse, neque ab eodem Pontio alium agnosci illius in Ecclesia statum, quam laici ac episcopi. Id ipse facit scilicet, ut presbyterorum & episcoporum Ordinem jure divino indistinctum esse cum hæreticis sustineat. Non est quidem hujus loci, heterodoxi illius contra Ecclesiasticam hierarchiam oblatrantis insaniam refellere; sed, quod huc spectat, oppositum prorsus a Pontio hic tradi ostendisse suffecerit, ut pateat, quam impudenter hæreticus ille malam causam suam stabilire conetur.

[97] Presbyterium, inquit, Pontius, & sacerdotium statim accepit: [antequam] quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Norunt autem sacræ antiquitatis studiosi primis illis Ecclesiæ seculis infimum sacerdotii Ordinem per presbyterium seu presbyteratum; supremum vero æque per sacerdotium, quam per episcopatum passim designari soluisse. Et quos tandem honorum gradus biographus illi creditos memorat, si unicus tantummodo, presbyterium scilicet, quod cum sacerdotio seu episcopatu idem sit, ei fuerit collatus? Dicere autem, ut facit Blondellus, Sanctum in presbyterio omnes honorum gradus adeptum fuisse, nugari est, nec ulteriori dignum responso. Attamen ostendamus, non tantum geminum, sed trinum Sancti in Ecclesia statum a biographo traditum esse. Post verba mox recitata Pontius ejusdem merita, quibus ad utrumque illum gradum, & quos ante presbyterium verisimilius etiam obtinuerat, tam cito ascenderit, his verbis perstringit: Multa sunt, quæ adhuc plebeius, multa, quæ jam presbyter fecit. Deinde subjicit, eum propositis sibi Sanctorum exemplis in virtutum studio mirifice profecisse, ac Cæcilii presbyteri contubernio usum esse; tum denique ait: Longum est ire per singula, cuncta ejus facta onerosum est enumerare. Ad probationem bonorum operum solum hoc arbitror satis esse, quod judicio Dei & plebis favore ad officium sacerdotii & episcopatus gradum adhuc neophytus, &, ut putabatur, novellus electus est.

[98] Post hæc ejusdem ad episcopatum electionem primum incipit cum suis adjunctis exponere. [ad episcopatum] Quis non videat, hic trinum Sancti statum a biographo recenseri: primum plebeium, seu laïcum, in quo multa fecit, quibus presbyterium merebatur: alterum presbyteratus, cujus insignia merita luculenter ex eo probari ait, quod adhuc neophytus, qualis ad presbyterium promotus fuerat, etiam ad episcopatum favore plebis evectus sit. Enimvero luce clarius est, multa illa, quæ jam presbyter fecit, ante illius episcopatum facta esse; alioquin enim biographus Carthaginensem plebem Cypriani meritis, post initum episcopatum comparatis, non minus inepte quam ridicule dixisset motum, ut eumdem episcopatum eidem conferret. At quam procul ab his ineptiis abfuerit S. Pontius, liquet ex eadem Vita num. 12, ubi post narratam Sancti ad episcopatum electionem, mox de episcopalibus ejusdem virtutibus, veluti ceteris, quibus primum plebeius, ac deinde presbyter fulserat, longe potioribus, scribere sic orditur: Exinde quemadmodum se gesserit, quis referre sufficiat? Quæ illi pietas? Quis vigor? Misericordia quanta? Quanta censura? &c., quæ sequenti § referemus. Agnovit igitur Pontius Cypriani presbyterium ab ejusdem episcopatu distinctum, eique prævium.

[99] [eligeretur, eoque initiaretur.] Nec aliter sensit Eusebius Cæsareensis, in Chronico, interprete S. Hieronymo, ad annum Christi 259 dicens: Cyprianus primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginensis episcopus, martyrio coronatur. Idem plane etiam habet S. Hieronymus in Catalogo script. eccles., ubi legitur: Cyprianus … Christianus factus, omnem substantiam suam pauperibus erogavit; ac post non multum temporis electus in presbyterum, etiam episcopus Carthaginensis constitutus est. Hæc S. Hieronymus, quæ Blondellus pro se frustra citat. Ceterum cum, ut jam monui, hujus loci non sit hæreticam prædicti ministri de presbyterio ac episcopatu opinionem refellere, pluribus hic supersedeo: poterit tamen studiosus lector ex Commentario, quem hoc ipso die de gestis S. Cornelii Papæ edidimus, § 6 ex Novatiani facto luce clarius perspicere Catholicæ Ecclesiæ ipsa S. Cypriani ætate oppositam hæretico Blondelli dogmati sententiam. Novatianus enim, ut ibidem S. Cornelii verbis ostensum est, licet dudum presbyter ordinatus, ac deinde a schismaticis in Romanum Pontificem electus fuisset, numquam tamen sese pro episcopo habendum certo sciebat, nisi per episcoporum manuum impositionem episcopus consecraretur, ideoque a tribus episcopis dolo accitis, fraude ac vi sibi manus imponi sacrilegeque ordinari curavit.

§ VI. Episcopales Sancti virtutes: liber de disciplina & habitu virginum, ac epistola 61, 62, 65 & 66 pro disciplina ecclesiastica probabiliter ante persecutionem scriptæ.

[In episcopatu virtutibus] Sanctus biographus, narrata S. Cypriani ad Carthaginensem sedem electione, eximias Viri virtutes, quibus in administrando episcopatu suo deinde emicuit, his verbis perstringit: Exinde quemadmodum se gesserit, quis referre sufficiat? Quæ illi pietas? Qui vigor? Misericordia quanta? Quanta censura? De corporis vero habitu cultuque sic loquitur: Tantum sanctitatis & gratiæ ex ore ejus lucebat, ut confunderet intuentium mentes. Gravis vultus & lætus; nec severitas tristis, nec comitas nimia; sed admixta utrimque temperies, ut esset ambigere, vereri plus, an diligi mereretur; nisi quod & vereri & diligi merebatur. Sed nec cultus fuit dispar a vultu, temperatus & ipse de medio. Non illum superbia sæcularis inflaverat; nec tamen prorsus affectata penuria sordidarat: quia & hoc vestitus genus a jactantia non minus est, quam ostentata taliter ambitiosa frugalitas.

[101] [mox mire fulgens,] Quid autem circa pauperes Episcopus faceret, quos catechumenus diligebat? Viderint pietatis antistites, seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius Ordinis disciplina, seu quos sacramenti religio communis ad obsequium exhibendæ dilectionis artavit: Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit. Hisce virtutibus sine dubio adjunxit assiduum, quantum episcopatus negotia patiebantur, orandi legendique studium secundum salutare illud consilium, quod ipse adhuc laïcus Donato in epist. 1 dederat; Sit tibi, inquiens, vel oratio assidua, vel lectio: nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum: ille te præceptis suis instruat, ille disponat. Sane quanti orationem fecerit, quamque ea assidue usus sit, colligere licet tum ex ceteris ejus Opusculis, tum præsertim ex libro, quem de Oratione Dominica conscripsit, in quo & orationis necessitatem utilitatemque egregie exposuit, & diu noctuque orandum esse inculcavit. Non is autem erat Cyprianus, qui ceteris virtutem aliquam commendaret, quam ipse negligeret.

[102] Biographus post verba numero præcedenti data, [modum eum administrandi sibi præscribit.] ad Sancti proscriptionem ac secessum mox progreditur, quæ cum ad anni 250 exordium pertineant, aliunde discere debemus, quæ anno 249 ac forte etiam aliqua anni 248 parte ab ipso præclare gesta fuere. In primis observandum venit, quod ab initio episcopatus sui eam sibi legem sponte præfixerit, ne sine cleri sui plebisque consensu quidquam alicujus momenti exsequeretur. Ita discimus ex epistola illius 5, in qua ad presbyteros ac diaconos suos hæc ait: Ad id vero, quod scripserunt mihi compresbyteri nostri Donatus & Fortunatus, Novatus & Gordius, solus rescribere nihil potui, quandoquidem a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio vestro & sine consensu plebis, mea privatim sententia gerere. Porro divinat Tillemontius, dum art. 5 asserit; Cyprianum id consilii cepisse, ut, quidquid faceret, ab ecclesia vere factum esset. Malim ego hoc ejusdem Sancti humilitati, prudentiæque adscribere, qui, cum ad Carthaginensem sedem, quæ non modo totius Africæ proconsularis, verum etiam Numidiæ ac Mauritaniæ metropolitica erat, cum, inquam, ad eam sedem adhuc fere neophytus eveheretur, qua erat humilitate, tantum onus formidare potuit, clerique ac plebis consilio uti prudenter statuisse, tum ut securius decerneret, tum ut decreta efficacius exsecutioni mandarentur. Quod vero hac in parte semel statuit, eum perpetuo observasse videbimus, nisi cum aliqua singularis ratio urgeret, atque aliter fieri suaderet, de qua tum clerum plebemque suam mox certiorem faciebat, ut per decursum Commentarii observabimus.

[103] Fruebatur id temporis Ecclesia Dei sub utriusque Philippi imperio tranquilla pace, [Mores gregis sui formaturus,] eaque etiam diu fuerat gavisa: verum, ut incurios sæpe facit tranquillitas, traditam … divinitus disciplinam pax longa corruperat, quemadmodum Sanctus in libro de Lapsis amare conqueritur, & pluribus exponit. Hinc prima sancti Episcopi cura fuit emendationi morum commissi sibi gregis incumbere: id enim ipse epist. 55 insinuare videtur, dum ait, sese in quiete disciplinæ servivisse, in tempestate proscriptum. Huc certe eloquentiæ suæ vires omnes tum in publicis tum in privatis exhortationibus contulisse credendus est, a quibus nec postmodum in exsilio, ob Christi fidem relegatus, umquam destitit. Videlicet tanta illi fuit, teste Pontio in Vita num. 30, sacri cupido sermonis, ut optaret, sic sibi passionis vota contingere, ut, dum de Deo loquitur, in ipso sermonis opere necaretur.

[104] [scribit librum de Disciplina] Ut vero erat castitatis, quam inter fidei exordia amplexus fuerat, cultor eximius & æquus æstimator, inter episcopatus sui primordia etiam animum ad virgines convertit, scripto ad eas libro de Disciplina & habitu virginum, in quo nonnullarum vanos ornatus indignosque tam sancto instituto mores, aut subrepentes coërcuit, aut sollicita cura præcavit. Librum hunc in Ecclesiæ pace conscriptum esse, inter eruditos convenit; quia etsi de martyrio semel & iterum in illo meminerit, nusquam tamen de sæviente tum persecutione ullum vestigium occurrit, ubi tamen minime deerat ejus memorandi occasio. Pamelius in Annotationibus illum Sancto nondum episcopo, sed jam presbytero adscripserat, nixus eo ejusdem libri loco, ubi Sanctus ait: Ad has (virgines) loquimur, has adhortamur, affectione potius, quam potestate; non quod extremi & minimi, & humilitatis nostræ admodum conscii, aliquid ad censuram licentiæ vindicemus, sed quod ad sollicitudinem magis cauti, plus de diaboli infestatione timeamus. Verum hanc sententiam suam in Vita Operi prævia correxit, ac prædictum librum in episcopatus exordiis scriptum pariter judicavit.

[105] [& habitu virginum, quem] Non carent tamen omni difficultate verba objecta, quæ presbyterum potius quam episcopum, ecclesiæ suæ virgines alloquentem, sonant: verumtamen dum ait: Has adhortamur affectione potius, quam potestate, suam in eas potestatem non negat, sed asserit; quamvis salutaria sua monita ex affectione sua potius, quam ex postatis suæ usu profecta accipi velit. Deinde hisce addi possunt & alia, quibus episcopalem auctoritatem suam ibidem innuere videtur, dicens: Audite itaque me, virgines, ut parentem, audite, quæso, vos timentem pariter ac monentem. Etenim dum velut parentem a virginibus audiri se vult, non obsure se episcopum significat. Videtur itaque S. Cyprianus superiori loco ex humilitate sic locutus, utque ostenderet, quanti ipse virgines æstimaret, quas proxime ante honorificis hisce titulis compellaverat: Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria, major & cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiæ spiritalis, læta indoles, laudis & honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago, respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi &c.

[106] [ab illo jam episcopo ante persecutionem] Rigaltius in Observationibus ad laudatum librum, eumdem in pace quidem & a Sancto jam episcopo, sed non nisi post persecutionem, Decii scilicet, id est, non ante anni 251 finem, scriptum esse contendit. Nititur hic auctoritate Pontii in Vita apud nos num. 13, ubi, ut Cypriani secessus, qui ad anni 250 initia pertinet, utilitatem ostendat, illius Opera in hunc modum recenset: Finge enim tunc illum martyrii dignatione translatum; quis emolumentum gratiæ per fidem proficientis ostenderet? Quis virgines ad congruentem pudicitiæ disciplinam, & habitum sanctimonia dignum, velut frenis quibusdam lectionis dominicæ coërceret? &c. Ex his enim verbis, quorum posterioribus librum, de quo agimus, denotari nemo negaverit, deducit, illum ante secessum scribi non potuisse. Sed non advertit Rigaltius prioribus ex objectis verbis epistolam ad Donatum pariter memorari, quam tamen a Sancto nondum presbytero, aut certe necdum episcopo, datam probavimus num. 65 & seqq., quamque ipse Rigaltius illius nuper ab secularibus oratorum disciplinis ad Christum conversi opus agnoscit.

[107] [scriptum esse, ostenditur.] Ex solo itaque illo biographi loco scripti Operis tempus statui non potest: at quo minus hoc post Decii persecutionem rejiciatur, obstat totus illius contextus, qui non minus diu continuatam, quam præsentem, pacem sonat. Certe S. Cyprianus non magis de nuper sedata persecutione quam de tum sæviente in eo meminit, qui, quemadmodum præsentis persecutionis atrocitate liberioris vitæ virgines haud dubie ad officium revocasset, si ea tum viguisset; ita sumpto a recenter præterita exemplo, ne similis denuo oriretur, periculo terruisset. Præterea vix credibile est, quin virginum aliquæ in Deciana persecutione aut martyrio coronatæ sint, aut idololatria inquinatæ: id sane ex libro de Lapsis constat, multas Christum confessas esse, dicente ibidem Sancto: Veniunt & geminata militiæ suæ gloria virgines. Cur igitur aut harum gloria, dum virgines laudat, aut illarum lapsu, dum corripit, eas ad morum emendationem non exstimulat? Non alia utique de causa, quam quod ante dictam persecutionem hunc librum conscripserit. Longam item pacem præferunt pravæ consuetudines, quas Sanctus virginibus maxime interdictas cupit. Hujusmodi sunt fucati coloribus vultus ac crines, nuptialium epularum frequentatio, & balneorum promiscuus cum viris usus: neque enim verisimile est, mox a persecutione, dum ecclesiastica disciplina in lapsos acriter animadverteret, & pœnitentium planctus ubique resonarent, sacras virgines tanta licentia usas fuisse.

[108] Quod ad ipsam epistolam spectat, observat Pamelius, [Liber hica SS. Hieronymo & Augustino laudatus.] Auctorem Tertulliani libros de Virginibus velandis, de Habitu muliebri, & præsertim de Cultu feminarum imitatum fuisse, quod de ultimo manifestum est legenti. Ceterum hujus insignis Operis, Auctore suo dignissimi, præter Pontium, ut diximus, meminit S. Hieronymus in epist. 18, alias 22, de Custodia virginitatis ad Eustochium, in qua illius lectionem sic commendat: Si tibi placet scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, legas Tertullianum ad amicum philosophum, & de Virginitate alios libellos, & B. Cypriani volumen egregium. Similiter epist. 97, alias 8, eumdem librum egregium de Virginitate volumen appellat. Meminit & S. Augustinus lib. 4 de Doctrina Christiana, cap. 21, ubi locum ex eo recitat, cujus phrasim de genere temperato appellat.

[109] Ad disciplinam pariter pertinent epistolæ 61, [Aliæ epistolæ in pace scriptæ.] 62, 65 & 66, quæ in Ecclesiæ pace etiam scriptæ fuere, quasque Pearsonius ad hunc annum 249 similiter referendas censuit. Illius ratio generalis est, quod nec de præsente, nec de præterita, nec de prævisa persecutione in iis ulla fiat mentio, quam earumdem argumentum ceteroquin exigere, vel certe opportune admittere videtur. Pamelius eas inter Miscellaneas incerti temporis, sed in pace scriptas maluit recensere. Quamvis autem non tam certa anni 249 indicia præ se ferant, quin eæ aut earum aliquæ post Decii persecutionem absolute scriptæ esse potuerint, cum tamen ad nullum tempus probabilius quam ad dictum annum spectare videantur, visum est & mihi de hisce hoc loco agere. Epistola, quæ Pamelio, Baluzioque 61 est, Pearsonio autem propter eam opinionem 2, scripta est ad Euchratium, qui S. Cyprianum super quodam histrione Christiano consuluerat.

[110] Euchratius hic potuit fuisse episcopus Thenensis in provincia Byzacena, [Ab Euchratio consultus super histrione] qui concilio Carthaginensi de hæreticis baptizandis Euchratius a Thenis subscriptus legitur. Porro hic S. Cyprianum consuluerat, admittendusne ad communionem esset quidam histrio, qui in ejusdem adhuc artis dedecore perseverans, eamdem, magister & doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum, alios edocebat. Respondet Sanctus, nec majestati divinæ, nec Euangelicæ disciplinæ congruere, ut pudor & honor Ecclesiæ tam turpi & infami contagione fœdetur: nec excusari posse, licet a theatro cessaverit, cum tamen hoc ceteros doceat. Deinde ne artem illam ad vitæ suæ sustentationem necessariam causetur; censet eum ex ecclesiæ patrimonio ali posse. Quodsi, inquit, penuriam talis & necessitatem paupertatis obtendit, potest inter ceteros, qui alimentis ecclesiæ sustinentur, hujus quoque necessitas adjuvari; si tamen contentus sit frugalioribus, sed innocentibus cibis. Nec putet, salario se esse redimendum, ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis, sed sibi præstet.

[111] [respondet;] Deinde Euchratium monet, ut histrionem illum ad id inducere conetur; Ceterum, inquiens, quantum velit, inde (ex turpi arte sua) quærat; qualis quæstus est, qui de convivio Abraham & Isaac & Jacob homines rapit, & male ac perniciose in seculo saginatos ad æternæ famis ac sitis supplicia deducit! Et ideo, quantum potes, ab hac eum pravitate & dedecore ad viam innocentiæ atque ad spem vitæ æternæ revoca, ut sit contentus ecclesiæ sumptibus, parcioribus quidem, sed salutaribus. Denique ne forte ex ecclesiæ, cui Euchratius præerat, egestate histrio ille nutriri non posset, eum ad se invitat, Carthaginensis ecclesiæ sumptibus sustentandum. Subdit enim: Quodsi illic ecclesia non sufficit, ut laborantibus præstet alimenta, poterit se ad nos transferre, & hic, quod sibi ad victum atque ad vestitum necessarium fuerit, accipere, nec alios extra Ecclesiam mortalia docere; sed ipse salutaria in Ecclesia discere. Ita scilicet sanctus Antistes Ecclesiasticæ disciplinæ strenue consulebat, simulque histrionis, & qui per eum perdendi erant, saluti prospiciebat. Ceterum hujusmodi histrionicæ artis in Christiano homine professio diuturnam pacem potius, ex qua morum corruptelam Sanctus in libro de Lapsis repetit, quam alternantis persecutionis pacisque vices insinuat.

[112] [item Pomponio de virginibus,] Causa epistolæ 62 ad Pomponium pupillam oculi S. Cypriani pupugerat, virginum scilicet violata disciplina, quam toto episcopatus sui tempore in primis cordi habuit, nec jam captus ac postridie occidendus curare desiit, ut ex Pontio referemus. Nec leve sane erat earum virginum crimen; quippe quæ in eodem lecto cum maribus, inter quos diaconus unus erat, cubuisse deprehensæ essent. Et illæ quidem dormisse se cum illis fatebantur, at corruptas esse negabant. Probrum autem hoc contigerat in Pomponii diœcesi, id est, in episcopatu Dionysianensi, ut colligimus ex concilii Carthaginensis subscriptionibus, in quibus Pomponius a Dionysiana occurrit, quæ in Notitia provinciarum & civitatum Africæ, apud Theodoricum Ruinartium in Historia persecutionis Vandalicæ, provinciæ Byzacenæ accensetur.

[113] [quæ deliquerant,] Pomponius prædicti flagitii reos a communione interim arcuerat, dum S. Cypriani, quem per litteras a Paconio perlatas consuluerat, hac super re judicium intellexisset. Aderant tum forte Carthagine Cæcilius, Victor, Sedatus & Tertullus episcopi, cum quibus simul & cum presbyteris re mature examinata, sanctus Metropolita communi omnium epistola respondit, minime ferendum esse virgines, Deo dicatas, cum masculis habitare, nedum dormire; monuitque Pomponium, ut tanto malo sine mora occurreret. Probavit etiam, quidquid is eo usque in hac causa egerat, diaconum præsertim abstinendo, qui, cum virginibus bono exemplo esse debuerat, fuerat ipse offendiculo. Ceterum statuit, ut, si ab invicem recesserint, egerintque pœnitentiam, virginesque re vera integræ fuerint deprehensæ, accepta communicatione ad Ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum reversæ fuerint, aut si cum eisdem in una domo, & sub eodem tecto habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in Ecclesiam postmodum tales facile recipiantur.

[114] Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, [quarum aliquot votum simplex castitatis] agat pœnitentiam plenam; quia, quæ hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est, & ideo æstimato justo tempore, postea exomologesi facta, ad Ecclesiam redeat. Monet tamen Pomponium, ut salutaribus consiliis suis tam has, quam illos, ad officium suum reducere nitatur; at si monenti obtemperare recusent, eos ex Ecclesia expellat, neque ex humano metu ab Ecclesiastica disciplina tuenda deterreatur, memor illius Apostolici dicti: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Porro agi hic de virginibus, voto simplici castitatis, ut aiunt, obstrictis, recte observat Pamelius in Annotatis, & tum ex hac epistola, tum ex aliis S. Cypriani Opusculis ostendit. Hinc mirum non esset, si sanctus Præsul hic votum istud iis, quæ virginitatem illibatam servare nollent, aut nimis ægre ferrent, majoris periculi scandalique vitandi gratia relaxaverit, quemadmodum Baronio ad annum 253, num. 46 visum est ex hisce ejusdem epistolæ verbis: Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudicæ & castæ sine ulla fabula perseverent, & ita fortes & stabiles præmium vir ginitatis exspectent. Si autem perseverare nolunt, vel non possunt, melius est, ut nubant, quam in ignem delictis suis cadant.

[115] Id tamen non omnino certum est, cum non improbabilis sit Francisci Turiani, [forsitan relaxavit.] ac Cardinalis Hosii, quos citatus Pamelius laudat, interpretatio, secundum quam S. Cypriani sententiæ hic sensus erit: Quæ se semel Deo dicaverint, castas perseverare necesse est, ideoque si quæ id facere noluerint, aut virginitatem perpetuo colere nimis grave putaverint, abstineant a voto, nec virginitatem suam Christo consecrent. Secundum hanc interpretationem prior sententiæ pars virgines Deo jam dicatas obligationis ac muneris sui admonet; altera cavet, ne qua tali voto non obstricta, eo se obliget, nisi virginitatem perpetuo servare & incontinentiæ pericula vitare mature decreverit; alioquin enim melius esse, ut hujusmodi virgo libera nubat, quam post votum temere emissum, fidem Deo datam fallat, & tamquam Christi adultera damnetur. Ceterum responsum non meretur Rigaltius & post hunc Joannes Fellus, qui negant S. Cypriani ætate ullas virgines voto castitatis Deo dicari soluisse. Certe qui tam hanc epistolam, quam 60, & librum de Disciplina & habitu virginum legerit, asserti ipsorum falsitatem manifeste deprehendet.

[116] Similis plane vigor, & vigore mixta clementia elucet in epistola 65, [Scribit epistolam ad Rogatianum,] qua a Rogatiano de contumelioso diacono consultus, ex communi denuo episcoporum, qui tum ipsi aderant, sententia respondit. Rogatianus hic potuit is fuisse episcopus, qui in concilio Carthaginensi Rogatianus a Nova scriptus legitur. Nova autem in Notitia Africanæ ecclesiæ superius laudata inter Mauritaniæ Cæsariensis episcopatus numeratur. Causa vero scribendi hæc fuit. Diaconus quidam, Rogatiani senectutem aspernatus, contumeliis eum affecerat, ac alium quemdam audaciæ superbiæque suæ socium adsciverat. Consultus itaque hac super re S. Cyprianus, Rogatiani, qui de diacono suo conqueri, quam mox eum punire maluisset, himilitate laudata, respondet ab omnibus episcopis ratum habendum fuisse, quodcumque in hujusmodi rebellem pro potestate sua episcopali statuisset.

[117] [de diacono contumaci;] Post hæc ex sacris Litteris docet debitam sacerdotibus reverentiam, divinamque in contumaces ultionem breviter exponit. Tandem jubet memoratum diaconum pœnitentiam agere, ac plena humilitate episcopo suo satisfacere; aut si contumax fuerit, deponi vel abstineri, similique pœna illius socium, & si qui alii ejusdem sceleris rei essent, pro Rogatiani libito coërceri. Attamen charitatis ac clementiæ suæ, non minus quam disciplinæ memor, mox subdit: Hortamur & monemus, ut peccasse se potius intelligant & satisfaciant, & nos propositum nostrum tenere patiantur: magis enim optamus & cupimus contumelias & injurias singulorum clementi patientia vincere, quam sacerdotali licentia vindicare. Ceterum hæc epistola ad alium quam ad hunc annum facile potest pertinere, cum nihil habeat, unde tempus erui possit.

[118] [quæ forte ad hoc tempus pertinet;] Quinimo Marano visa est potius post motus a Novato excitatos scripta fuisse; quia Sanctus de schismaticis hæreticisque in ea sic meminit: Hæc sunt enim initia hæreticorum, & ortus atque conatus schismaticorum, male cogitantium, ut sibi placeant, ut præpositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi & ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Fateor, Cyprianum hisce verbis Novati ejusque asseclarum molitiones designare potuisse, at non video pariter, cur ita loqui non potuerit, etiamsi Novatus nihil etiam tum machinatus fuisset: merito enim vereri poterat Sanctus, ne hujusmodi diaconi audacia, qui jam unum, aut forte etiam plures socios sibi junxerat, in schisma hæresimque erumperet, nisi mature ac fortiter comprimeretur.

[119] [item aliam ad Furnenses, in qua] Restat epistola 66, pro qua ad hunc annum referenda paulo major est probabilitas, ut infra ostendemus, postquam epistolæ argumentum exposuerimns. Africani antistites in quodam concilio, quod S. Cyprianus in hac epistola modo jam pridem, modo nuper, a decessoribus suis celebratum ait, caverant, ne quis frater excedens, ad tutelam vel curam clericum nominaret; ac, si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec Sacrificium pro dormitione ejus celebraretur. Quod eo fine decretum fuerat, ne clerici secularibus curis præpediti, a sui muneris officiis avocarentur; cum singuli, ut ibidem præmittitur, divino sacerdotio honorati, & in clerico ministerio constituti, non nisi altari & Sacrificiis deservire, & precibus atque orationibus vacare debeant. Contra hunc canonem deliquerat in Furnensi civitate, quæ episcopalis in Africa Proconsulari sedes erat, quidam Geminius Victor, Geminium Faustinum presbyterum, testamento suo tutorem nominando.

[120] [severitatis exemplum statuit.] Re ad Cyprianum delata, & coram episcopis, qui aderant, presbyterisque discussa, statutum est, Geminium Victorem secundum canonis rigorem omnino plectendum esse. Sententiam ergo hanc S. Cyprianus in laudata epistola ad clerum plebemque Furnensem perscripsit, in qua cum æquitatem canonis probasset, dicens: Neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes & ministros voluit avocare; & ideo, inquit, Victor, cum contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminium Faustinum presbyterum ausus sit tutorem constituere, non est, quod pro dormitione ejus apud vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua nomine ejus in ecclesia frequentetur, ut sacerdotum decretum, religiose & necessarie factum, servetur a nobis; simul & ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes & ministros Dei, altari ejus & ecclesiæ vacantes, ad sæculares molestias devocet. Observari enim de cetero poterit, ne ultra hoc fiat circa personam clericorum, si, quod nunc factum est, fuerit vindicatum.

[121] Hoc severitatis exemplum ad præsentem annum 249, [Cur epistolam hanc] quo diuturnam Ecclesiæ pacem Decius nondum turbaverat, referendum esse, suadet ipsum Geminii Victoris factum, qui non videtur suorum tutelam presbytero commissurus fuisse sub Decio, aut qui huic proxime successerunt, Gallo & Volusiano, ac Valeriano, quibus imperantibus presbyteri præ ceteris in continuo bonorum vitæque discrimine versabantur, ideoque eorum tutelæ tum quidquam tradere, erat majori periculo exponere. Secus plane sub Philippis accidit, qui religioni Christianæ addicti, Ecclesiam tranquilla pace frui permiserunt. Attamen Pamelius in Annotationibus conjecturam proponit, non contemnendam. Observat in concilio Carthaginensi pro baptizandis hæreticis celebrato, occurrere Geminium a Furnis, huncque verisimiliter eumdem putat cum Geminio Victore, de quo modo agimus. Conjecturam hanc suam confirmat ex eo, quod laudata epistola presbyteris & diaconibus & plebi Furnis consistentibus, nulla facta episcopi mentione, inscripta sit; unde suspicari liceat, Furnensem episcopatum per Geminii Victoris obitum tum vacasse. Secundum hæc dicta epistola post famosam illam synodum rejicienda esset. Verum Pamelius ipse conjecturam suam non prorsus certam agnoscit, quia S. Cyprianus Geminium Victorem fratrem tantum vocat, quo nomine licet etiam episcopos in litterarum inscriptionibus sæpe appellet, dum tamen de his loquitur, eo non utitur; sed collegas & episcopos scribit.

[122] Fratrem Geminium Victorem dixisse videtur, quia Christianus erat; [ad hoc tempus referamus.] ob quam causam clerum plebemque Furnensem in hac ipsa epistola, & sæpe alias Christianos quoslibet fratres appellat. Adde, quod sanctus Præsul, si Geminius ille episcopus fuisset, non prætermisisset delictum ex eo capite aggravare, quod, qui concilii canones maxime curare debuisset, ipse prior violasset: quemadmodum eum supra num. 113 circa diaconum observasse vidimus. Denique, cum Geminio in memorata synodo nullum aliud nomen addatur, potuit hic æque fuisse Geminius Faustinus, qui ex presbytero deinde factus sit Furnensis episcopus. Epistola vero clero plebique Furnensi inscribi potuit propter absentiam episcopi; episcopos enim in diuturna illa Ecclesiæ pace a sedibus suis nimis sæpe abfuisse, S. Cyprianus in libro de Lapsis conqueritur. Eminentissimus Baronius factum hoc ad annum Stephani PP. primum, qui ipsi est Christi 257, retulit, sed cur id fecerit, non edixit, ideoque nos morari non debet. Eruditum tamen lectorem hic denuo monitum volo, memoratas quatuor epistolas ad hunc annum 249 a nobis recensitas esse, non quod ad alios certo non pertineant, sed quia ad hunc probabiliter possunt referri.

§ VII. Persecutione a Decio excitata, Sanctus ad leonem postulatur, secedit, & proscribitur: secessus hic ab omni sinistra suspicione vindicatur.

[Decius persecutionem movet,] Diuturnam Ecclesiæ pacem horrenda persecutio excepit, auctore Decio, qui, cæsis sub finem anni 249 Philippis, occupatoque imperio, vix prius regnandi, quam Christianos persequendi, initium fecit, prout ad hunc ipsum diem in S. Cornelio Papa & martyre, jam observatum est. Hinc Lactantius libro de Mortibus persecutorum cap. 3 & 4 scribit: Sed enim postea longa pax rupta est. Exstitit enim post annos plurimos exsecrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam: quis enim justitiam, nisi malus, persequatur? Et quasi hujus rei gratia provectus esset ad illud principale fastigium, furere protinus contra Deum cœpit. Quantam vero non modo corporum, sed & animarum stragem edictis per Romanum orbem publice propositis, & immanium cruciatuum vi brevi illo, quo imperavit, spatio ubique terrarum excitarit, ex eodem Commentario de S. Cornelii gestis colligere licet, & ex dicendis etiam magis apparebit.

[124] [quam S. Cyprianus ob fidelium delicta,] Persecutionis causam, quantum ad divinam providentiam pertinet, S. Cyprianus in libro de Lapsis a morum corruptela, his verbis repetiit: Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis; nec sic mentem debet & sensum persecutionis infestæ tenebrosa caligo cæcasse, ut nihil remanserit lucis & luminis, unde divina præcepta perspici possint. Si cladis causa cognoscitur, & medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit; & quia traditam nobis divinitus disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidem, & pæne, ut ita dixerim, dormientem, censura cælestis erexit: cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne, quod gestum est, exploratio potius, quam persecutio videretur.

[125] [quæ enumerat,] Mox perversos fidelium mores, qui tempore pacis irrepserant, & divina castigatione egebant, in hunc modum exponit: Studebant augendo patrimonio singuli; & obliti, quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent, aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. Non in sacerdotibus religio devota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. Corrupta barba in viris, in feminis forma fucata: adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati: ad decipienda corda simplicium callidæ fraudes, circumveniendis fratribus subdolæ voluntates. Jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, prostituere gentilibus membra Christi. Non jurare tantum temere, sed adhuc etiam pejerare: præpositos superbo tumore contemnere, venenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus invicem dissidere.

[126] Episcopi plurimi, quos & hortamento esse oportet ceteris & exemplo, divina procuratione contempta, [divinitus inflictam] procuratores rerum sæcularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quæstuosæ nundinas aucupari, esurientibus in ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fœnus augere. Quid non perpeti tales pro peccatis ejusmodi mereremur, cum jam pridem præmonuerit ac dixerit censura divina: “Si dereliquerint legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas prophanaverint, & præcepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eorum.” Prænuntiata sunt ista nobis & ante prædicta: sed nos datæ legis & observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini mandata contemnimus, ad correctionem delicti & probationem fidei remediis severioribus veniremus. Huc usque S. Cyprianus, persecutione per Decii necem jam exstincta.

[127] Eamdem pariter causam allegat in epist. 7, [& diu ante revelatam] de precando Deo ad clerum suum data, in qua & eamdem persecutionem, tum sævientem mirabili visione divinitus prædictam fuisse scribit. Nam & illud, inquit, ostensum est, quod sederet Paterfamilias, sedente sibi ad dexteram juvene; qui juvenis anxius, & cum quadam indignatione subtristis, maxillam manu tenens, mœsto vultu sedebat. Alius vero in sinistra parte consistens, rete portabat, quod se mittere, ut circumstantem populum caperet, minabatur. Et cum miraretur, quid hoc esset, ille, qui vidit; dictum est ei, juvenem, qui ad dexteram sic sederet, contristari & dolere, quod præcepta sua non observarentur; illum vero in sinistra exsultare, quod sibi daretur occasio, ut a Patrefamilias potestatem sumeret sæviendi. Hoc prius longe ostensum est, quam tempestas vastitatis hujus oriretur. Et vidimus impletum, quod fuerat ostensum; ut dum Domini præcepta contemnimus, dum datæ legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus acciperet, minus armatos, & ad repugnandum minus cautos jactu retis operiret.

[128] Cui revelatio hæc facta sit, non edicit quidem S. Cyprianus; [fuisse scribit.] verisimile tamen est, eam illi ipsi obtigisse, licet velut de tertia persona ex humilitatis studio loquatur; nam hic loquendi modus in simili materia non insolitus est, & hujusmodi visiones ipsi satis frequentes fuisse, liquet tum ex co, quod ibidem mox subdat: Oremus instanter, & assiduis precibus ingemiscamus: nam & hoc nobis non olim per visionem, fratres carissimi, exprobatum sciatis, quod dormitemus ex precibus, nec vigilanter oremus : tum ex epist. 69 ad Florentium Pupianum, ubi de similibus revelationibus pariter meminit; Quamquam sciam, subjungens, somnia ridicula & visiones ineptas quibusdam videri; sed utique illis, qui malunt contra sacerdotes credere, quam sacerdoti. Nunc, unde digressi sumus, redeamus.

[129] Decius itaque potitus imperio, in Urbe Romana, quantum apparet, [Decii horrendis edictis] persecutionem exorsus, mox S. Fabianum Pontificem martyrio sustulit, de quo ad diem XX Januarii, qua Romano Martyrologio inscriptus est ac colitur, in Opere nostro actum est. Sed & S. Moysem presbyterum, postea pariter martyrem, Maximum item presbyterum, Nicostratum & nonnullos alios carceri mancipavit. Nec intra Romana mœnia suum in Christianos odium continuit, sed missis quaquaversum edictis, in omnes provincias extendit: quæ quam impia, quamque immania fuerint, colligere licet ex S. Dionysio Alexandrino apud Eusebium lib. 6 Hist. cap. 41, ubi de eo, quod Alexandriam perlatum fuit, sic loquitur: Jamque aderat edictum imperatoris, illud ipsum fere, quod a Domino nostro prædictum est, horrificum ac terribile exhibens; adeo, ut ipsi etiam electi, si fieri posset, scandalum paterentur.

[130] [Carthaginem perlatis, Sanctus ad leonem] Vix ferale edictum Carthaginem perlatum fuerat, quin populi furor in S. Cyprianum, cujus non minus virtutes, quam episcopalis dignitas gentilibus odio erant, mox exarserit, eumque orto statim turbationis impetu primo, & clamore violento, ut ipse in epist. 14 loquitur, ad supplicium frequenter postulaverit. Illum ad leonem tum flagitatum fuisse, mox ex Pontio videbimus, ideoque de hoc præcipue tempore pariter intelligenda est epist. 55, dum Sanctus toties ad leonem petitus in circo, in amphitheatro, dominicæ dignationis testimonio honoratus, in ea dicitur. Nec tumultuoso tantum populi clamore suppliciis se destinatum, sed etiam sæpe quæsitum, in epist. 5 testatur. Non videtur tamen ex verbis mox recitatis eruendum, quod Pamelius in Vita suspicatus est, ante secessum aliquod confessionis pro Christo specimen ab illo editum fuisse. Exacerbatis igitur in hunc modum gentilium animis, sanctus Antistes prudenti, ut infra videbimus, consilio cedendum tempestati ratus, egressus Carthagine, in locum paucis suorum cognitum secessit.

[131] [postulatus, secedit, & proscribitur,] Dubitandum non est, quin gentiles omnem operam intenderint, ne Sanctus elaberetur: at cum frustra quæsivissent, eum edicto publico proscripserunt. Ita discimus ex epist. 69, in qua Sanctus ipse de eo sic meminit: Me autem proscriptionis onere (persecutio) depressit; cum publice legeretur. Si quis tenet, vel possidet de bonis Cæcilii Cypriani episcopi Christianorum. Pontius apud nos cap. 2 Vitæ tum primos populi motus, tum proscriptionem his verbis commemorat: Statim denique pro talibus meritis etiam proscriptionis gloriam consecutus est. Nec enim aliud oportebat, quam ut eum, qui intra secretam conscientiæ latebram religionis & fidei toto honore florebat, etiam publice celebrata gentilium fama titularet. Potuisset quidem tunc pro velocitate, qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii circa eum debita corona properare; maxime cum & suffragiis sæpe repetitis ad leonem postularetur; nisi per omnes ordines gloriarum transeundum illi esset, & sic ad summa veniendum; & nisi imminens ruina ope tam fœcundi pectoris indigeret.

[132] [probabilius post secessum.] Ex hoc Pontii loco laudatus Pamelius publicam sancti Episcopi proscriptionem seditiosis illis populi clamoribus præposuit, idque citata verba præ se ferunt. Verum cum Sanctus ipse in epistola 14 ad clerum Romanum, secessus sui, quem is suspectum habuerat, rationem exponens, nulla publicæ proscriptionis facta mentione, solum populi in se odium, indeque ortam non sine publicæ tranquillitatis periculo seditionem causetur, mihi verisimilius videtur, sanctum Antistitem ab insaniente populo primum ad leonem postulatum esse; cumque communis boni gratia tempestati cessisset, nec appareret, a magistratibus publice proscriptum fuisse, bonaque ejus fisco addicta. Verba Sancti subjungo. Sicut Domini mandata instruunt, orto statim, inquit, turbationis impetu primo, cum me clamore violento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem, quam quietem fratrum publicam cogitans, interim secessi, ne per inverecundam præsentiam nostram seditio, quæ cœperat, plus provocaretur. Ceterum potuit biographus in narratione sua proscriptionem seditiosis populi postulatis præmittere, quia illa auctoritate publica facta fuit.

[133] De tempore, quo hæc gesta sint, nonnulla, sed exigui momenti, [Prædicta anno 250,] inter eruditos est dissensio. Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 250 statuit, sanctum Episcopum ipso hujus anni initio flagitatum ad leonem, ac circa medium mensis Januarii proscriptum fuisse; nec tamen ullam utriusque asserti sui rationem allegat. Tillemontius tam tom. 3 Monument. in Persecutione Decii, art. 2, quam tom. 4 in S. Cypriano, art. 7 opinatur, persecutionem Romæ mense Januario exortam, non nisi Februario Carthagine cœptam esse, edictis ob hiemale tempus eo forsitan serius allatis, postquam S. Fabianus Papa die XX Januarii Romæ martyrio coronatus jam fuisset, & post hujus cædem Moyses & Maximus aliique confessores Romani conjecti in carcerem. Ego Tillemontio in tantum assentior, ut, quæcumque fuerit moræ causa, existimem persecutionem in Africa, si non mense Februario, certe Januario exeunte, primum inchoatam fuisse. Cur vero ita sentiam, accipe.

[134] Primarius Romanorum Pontificum Catalogus ab Henschenio nostro ante tom. 1 Aprilis, [sub finem Januarii] & a Papebrochio in Propylæo Maji editus, in S. Fabiano hæc Passus (S. Fabianus) XIII Kalend. Februarii… Post passionem ejus Moyses & Maximus presbyteri, & Nicostratus diaconus, comprehensi sunt, & in carcerem missi. Ad hosce autem confessores S. Cyprianus in epistola 25 ita loquitur: Vos … primores & duces ad nostri temporis prælium facti, cælestis militiæ signa movistis. Vos spiritale certamen, quod nunc geri Deus voluit, vestris virtutibus imbuistis. Vos surgentis belli impetus primos immobili robore atque inconcussa stabilitate fregistis. Inde initia felicia pugnandi orta sunt: inde vincendi auspicia cœperunt. Contigit hic per tormenta consummari martyria; sed qui in congressione præcedens, exemplum virtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. Coronas vestra manu sertas inde huc tradidistis, & de poculo salutari fratribus propinastis.

[135] Jam vero ex hisce ita licet argumentari: S. Cyprianus prædictos confessores Romanos tamquam sacræ militiæ, [aut Februarii initium] bellique sui temporis primores ac duces, a quibus initia feliciter pugnandi orta fuere, laudat, quia Christum primi confessi fuissent, atque ita Africanis coronas manu sua sertas tradidissent, ac salutari poculo propinassent; id est, quia intrepidæ confessionis exemplum præbuissent. Decendi igitur sunt Christum confessi, carcerique mancipati, antequam Carthaginenses de negando Christo compellarentur. Porro in carcerem conjecti primum fuere post S. Fabiani martyrium, id est, non ante diem XX Januarii ejusdem anni 250, ut ex dictis constat; adeoque nec persecutio prius quam mense Februario ineunte, aut exeunte Januario, Carthagine orta esse censenda est.

[136] Maranus tamen in Vita § 5 censet, ex objectis verbis non confici, [probabilius contigisse] confessores illos ante motam Carthagine persecutionem carceri inclusos fuisse, sed tantum cruciatus & tormenta Romæ prius incepisse, quam Carthagine. Ipsius ratio est, quod, cum Sanctus illos, nemine excepto, primores ac duces ad sui temporis prælium statuat, & S. Fabianus nihilominus, consentiente Tillemontio, antequam isti comprehenderentur, confessus & occisus fuerit, non possint recitata verba de eorumdem confessione carcereque intelligi. Atque hinc concludit: Multo ergo satius est, hæc de martyrum constantia in cruciatibus perferendis, ut tota verborum complexio postulat, accipere. Verum non apparet, unde erudito viro visa fuerit tota verborum complexio ejusmodi interpretationem postulare: nam neque in textu allato, neque in tota reliqua epistola de toleratis per eos tormentis ulla fit mentio; quæ vero de corona tradita, propinatoque fratribus calice salutari in ea leguntur, æque de inflicta eis ob fidei professionem carceris pœna, quam de aliis cruciatibus dici potuere.

[137] [ostenditur.] Præterea cruciatus illi vel ab ipsis confessoribus, quos alloquitur, vel ab aliis tolerati fuissent: si primum, Maranus ipse difficultatem, quam format, non tollit; cum S. Fabianus ante illorum confessionem etiam supremum supplicium pertulerit. Si alterum; his S. Fabianus certe erat annumerandus. Sed hunc S. Cyprianus istis non accenset, cum clare significet, eos, de quorum exemplis agit, etiam in vivis superesse, dicens: Contigit hic (Carthagine) per tormenta consummari martyria: sed qui in congressione præcedens, exemplum virtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. Coronas vestra manu sertas inde (Roma) huc (Carthaginem) tradidistis &c. Sane si S. Cypriano de Romanis martyribus sermo hic fuisset, eorumdem communem cum martyribus honorem a dato martyribus virtutis exemplo repetiisset. Quam ob rem mihi potius dicendum videtur, confessores illos idcirco sacri belli primores ducesque appellari, meritoque censendos esse, quia, licet non omnium primi, id est non eodem, quo S. Fabianus die, in ipso tamen persecutionis primo impetu ac eodem pene, quo ille tempore, Christum intrepide confessi, carcerisque ærumnis mulctati fuere.

[138] [Sancti secessus a sinistra suspicione] Ex dictis igitur S. Cyprianus sub finem Januarii aut potius Februario jam inchoato anno 250 in secretum locum secessit. Porro quia episcopi est gregem suum, maxime calamitoso tempore, tutari, displicuit nonnullis hic Sancti secessus; iis scilicet, quos facti consilium ac ratio latebat. Nam & clerus Romanus in epistola inter Cyprianicas 2 de eo minus honorifice scripsit, ut infra dicemus, & S. Pontius, ut similem suspicionem, siqua forte superesset, penitus tolleret, cap. 2 Vitæ factum hoc ab omni vanæ formidinis suspicione operose purgat, sanctoque Antistite vere dignum ac Ecclesiæ Dei utilissimum ostendit; quemadmodum ibidem legi potest. Quin & Sanctus ipse apud Romanum clerum hac in parte purgare sese, & consilii sui rationem in epistola 14 exponere necesse duxit verbis num. 132 allegatis; qua de re etiam infra recurret mentio.

[139] [vindicatus;] Noverat scilicet sanctus Episcopus illud Christi apud Matthæum cap. 10 monitum: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; idque Christum non verbis solum sed & factis, dum Patris sui gloria ac humani generis salus ita exigebat, non semel docuisse. Noverat pariter, quanto Carthaginenses in se odio furerent, quod præsentia sua magis exacerbandum & in plebem suam, nisi ipse cederet locumque iræ daret, redundaturum merito censebat. Neque ignorabat, sese gregi suo salutaribus consiliis e secessu datis, ac per relictos Carthagine ministros, quos inde pariter instrueret, plus profuturum, quam si Christum publice professus, glorioso martyrio coram coronaretur. Hinc, licet ingenti martyrii desiderio, ut postmodum probavit, teneretur, fugam sibi non modo licitam, sed ob ecclesiæ suæ utilitatem etiam necessariam reputabat, ut cum Apostolo ad Philipp. 1 dicere potuerit: Mihi enim vivere Christus est, & mori lucrum. Quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est & quid eligam ignoro. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, & esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne, necessarium propter vos. Et hoc confidens scio, quia manebo & permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum. Necesse non arbitror pro secessu illo approbando hic plura addere, cum id sat multis biographus loco laudato præstiterit.

[140] Pearsonius in Annalibus, Tillemontius art. 7, [non videtur tamen a Deo] ac Maranus § 7 Vitæ præterea censent, Sanctum a Deo specialiter monitum jussumque esse secedere; laudantque in hanc sententiam Pontium, cui duo posteriores etiam epistolam 10, alias 9, ad Carthaginensem clerum ex eodem secessu datam adjungunt. S. Pontius ab iis laudatus cap. 2 hæc habet: Vultis scire, secessum illum non fuisse formidinem? Ut nihil aliud excusem; ipse postmodum passus est; quam passionem utique ex more vitaret, si & ante vitasset. Fuit vere formido illa, fedjusta: formido, quæ Dominum timeret offendere: formido, quæ præceptis Dei mallet obsequi, quam sic coronari. Dicata enim in omnibus Deo mens, & sic divinis admonitionibus mancipata, credidit se, nisi Deo latebram tunc suadenti paruisset, etiam ipsa passione peccare. Idem cap. 3 cum dixisset, Sancto, dum jamjam comprehendendus esset, ab amicis suis suasum esse, ut denuo sese subduceret, ita prosequitur: Fecisset forsitan tunc etiam, quod a plurimis & fidelibus petebatur, (nempe ut fugeret) si & divino imperio juberetur. In epistola vero ab iisdem scriptoribus citata S. Cyprianus Carthaginenses suos sic alloquitur: Audietis omnia, quando ad vos reducem me Dominus fecerit, qui, ut secederem, jussit. Haud equidem inficior, S. Cypriano, cui divinæ revelationes frequentes erant, simile mandatum forsitan datum fuisse, quali S. Dionysius Alexandrinus in eadem persecutione fugam sibi divinitus imperatam, initamque esse, apud Eusebium lib. 6 Hist., cap. 40 testatur: attamen id adducti a laudatis scriptoribus loci non evincunt.

[141] Etenim S. Cyprianus dum in epist, 14 clero Romano discessus sui rationem exponens, [ipsi specialiter imperatus.] ait: Sicut Domini mandata instruunt, … non tam meam salutem, quam quietem publicam cogitans, interim secessi &c. consentientibus Tillemontio ac Marano, per mandata illa Euangelium designat, nec de divino præcepto sibi præterea dato in ea quidquam meminit; quod tamen unum ipsi omnis apologiæ instar fuisset; nisi quis velit istud alleganti a Romanis fidem non fuisse adhibendam. Hinc verisimile est, eum de eisdem Euangelicis mandatis egisse, dum in epist. 9 se a Domino jussum discedere dixit. Eodem pariter modo intelligi potest biographus, cum neutro loco expressum Sanctoque nominatim datum præceptum memoret; sed ex ingenti emolumento, quod secessus ille Ecclesiæ contulit, hunc divinæ providentiæ adscribendum probet. Quin & ille ipse loquendi modus; Dicata enim in omnibus Deo mens, & sic divinis admonitionibus mancipata, credidit se, nisi Deo latebram tunc suadenti paruisset, etiam ipsa passione peccare; is, inquam, loquendi modus virum timoratum, fugam sibi, ut Deo placeat, capessendam judicantem denotat potius, quam manifesto mandato parentem. Manifestum enim est peccaturum fuisse, quicumque contra divinum expressum præceptum martyrio se offerret. Itaque mandatum hoc non satis verisimile mihi apparet.

§ VIII. Persecutionis progressus & atrocitas: varia lapsorum in ea genera: in quo positum fuerit libellaticorum crimen.

[Initio persecutionis] Cum præter ordinarias episcopales curas, S. Cypriani in secessu suo latitantis vigilantiam, intentamque in omnia mentem exegerit nuper orta, ac indies magis magisque sæviens persecutio, & quo nihil acerbius amantissimo sui gregis Pastori accidere poterat, fœdus multorum lapsus, & in lapsos importuna aliquot confessorum conniventia, ac multo etiam deterior schismaticorum in iisdem lapsis ad communionem admittendis sacrilega temeritas; necesse est, ut de persecutionis progressu, varioque in ea lapsorum genere ad rerum gestarum clariorem notitiam hunc § præmittamus. Non statim ab initio tormentis in confessores Carthagine sævitum fuisse, non obscure indicat S. Cyprianus in epistola 14, in qua exponens, quid in secessu suæ plebi præstitisset, inter alia scribit: Nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio … nostra defuit… Postquam vero & tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc, ut torquerentur, inclusis, ad corroborandos & confortandos eos noster sermo penetravit.

[143] [tormentis actum non fuit;] Nec minus clare loquitur in epistola 7, ubi istud persecutionis incrementum nonnullorum confessorum delictis adscribens, ait: Quas autem plagas, quæ verbera non meremur, quando nec confessores, qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant teneant disciplinam? Itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suæ tumida & inverecunda jactatio, tormenta venerunt. Ex aliis epistolis similiter liquet, initio persecutionis exsilium, carceres ac facultatum mulctationem confessoribus inflicta esse; sed cruciatibus eo usque abstentum. Atque hinc colligitur, ex peculiari gentilis plebis in S. Cyprianum odio factum esse, ut hic ab illa ad leonem postularetur. Neque improbabilis est Pearsonii opinio, mitius actum fuisse, quamdiu absente proconsule res a magistratibus gerebatur; aut saltem quamdiu horum curæ permissa est. In hanc sententiam, priorem nempe, quam tenet, laudat epistolam 33, in qua Aurelius bis confessus dicitur, & sub magistratibus factus extorris, sub proconsule tormenta vicisse. Verba S. Cypriani accipe: Gemino hic agone certavit, bis confessus, & bis confessionis suæ victoria gloriosus … Parum fuerat sub oculis ante paucorum, quando extorris fiebat, congressum fuisse; meruit & in foro congredi clariore virtute, ut post magistratus etiam proconsulem vinceret, & post exsilium tormenta superaret. Simile exemplum pariter adduxit Pearsonius ex epistola 56, Baluzio 53, in qua Ninus, Clementianus & Florus dicuntur in civitate Capsensi, quæ Byzacenæ provinciæ erat, in eadem persecutione apprehensi primum… & nomen Domini confessi, violentiam magistratus, & populi frementis impetum vicisse; sed postmodum, cum apud proconsulem pœnis gravibus excruciarentur, vi tormentorum subacti fuisse.

[144] Quam vero atrocia apud Afros adhibita fuerint in Christianos tormenta, [sed deinde gravissimis.] collige ex epistola 7 mox laudata, in qua Sanctus sic prosequitur: Tormenta venerunt, & tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis; tormenta, quæ ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant, quamdiu dejiciant; nisi aliquis divina dignatione subtractus, inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate moriendi. Ad hæc invenerant gentiles modum, quo Christiani omnes vel ad negandam religionem compellerentur, vel Christum aperte aut tacite professi, decretas in confessores pœnas meruisse censerentur. Etenim eodem S. Cypriano teste in libro de Lapsis, singulis explorandæ fidei præfiniebantur dies… Cum dies negantibus præstitutus excessit, quisquis professus intra diem non est, Christianum se esse confessus est. Attamen is non nisi fuga & relicto patrimonio, tormenta evadebat, prout Sanctus ibidem insinuat, subdens: Primus est victoriæ titulus, gentilium manibus apprehensum, Dominum confiteri: secundus ad gloriam gradus est cauta secessione subtractum, Domino reservari. Illa publica, hæc privata confessio est.

[145] Porro ut magnus ex omni ætate sexuque numerus Africanam ecclesiam tum eximia confessione, [In hac persecutione plurimi] tum glorioso martyrio, illa tempestate illustrarunt, ita plurimi quoque eam lamentabili lapsu afflixerunt. Multum tamen inter lapsos intererat, quorum cum diversas causas S. Cyprianus diligenter distinguendas monuerit, oportet, ut de his etiam agamus. Eorum aliqui nullis cruciatibus adacti, sed solo perculsi timore ac pene sponte Christum negarunt, aut etiam profanis sacrificiis cibisque idolo oblatis sese inquinavere; quos Sanctus propterea in libro de Lapsis acerrimo sermone castigavit. Non exspectaverunt, inquit, saltem, ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent. Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati: nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur inviti. Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam, quam semper optassent.

[146] Quot illic a magistratibus, vespera urgente, dilati sunt, [ignaviter lapsi sunt,] quot, ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt? Deinde post expositam criminis atrocitatem, ac post acrem increpationem; Multis, prosequitur, proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem letali poculo propinata est. Ac, ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt parvuli, quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Adverte tamen, erudite lector, non eam S. Cypriani mentem fuisse, ut crederet, parvulos ratione nondum utentes, baptismi gratia, quam ante acceperant, per culpam parentum fuisse spoliatos; cum id unum dicere voluerit, hujusmodi parentes, quantum in ipsis erat, ea gratia ipsos spoliasse, prout S. Augustinus in epistola 98, alias 23, ad Bonifacium cap. 2 observat. Hinc & ipse S. Cyprianus ibidem mox subdit: Nonne illi (parvuli) cum judicii dies venerit, dicent: Nos nihil mali fecimus, nec derelicto cibo & poculo Domini, ad prophana contagia sponte properavimus. Perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas. Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt, ut dum parvi & improvidi, & tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, aliena fraude caperemur. Hæc ipse totam culpam in parentes rejiciens, ut S. Augustinus in laudata epistola observat, ad quam curiosum lectorem remitto.

[147] [& eorum aliqui divinitus puniti.] Nec defuisse pœnas divinitus inflictas, quibus tanta vesania coërceretur, S. Cyprianus in eodem libro his verbis testatur. Si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, vel præsentibus terreantur. Ecce eorum, qui negaverunt, quæ supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus? … Exempla sunt omnium tormenta paucorum. Unus ex his, qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit, obmutuit. Pœna inde cœpit, unde cœpit & crimen; ut nec rogare jam posset, qui verba ad precum misericordiam non haberet. Alia in balneis constituta (hoc enim crimini ejus & malis deerat, ut & ad balneas statim pergeret, quæ lavacri vitalis gratiam perdidisset) illic ab immundo spiritu immunda correpta, laniavit dentibus linguam, quæ fuerat vel pasta impie, vel locuta. Postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem suam rabies oris armata est. Ipsa sui carnifex exstitit, nec diu superesse postmodum potuit: doloribus ventris & viscerum cruciata defecit. Subdit & alia divinæ vindictæ in similes lapsos exempla, sed quæ postea contigerunt, & suo loco referemus.

[148] [Alii tormentis victi sunt; alii libellatici facti.] Aliorum longe minus peccatum erat, ac faciliori venia & commiseratione dignus lapsus; eorum scilicet, qui post certamen strenue initum, diuturnis repetitisque tormentis cesserant ex humana infirmitate, de quibus Sanctus in eodem denuo Opere sic ait: Sed tormenta postmodum venerant & cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest, qui per tormenta superatus est. Potest excusationem doloris obtendere, qui victus est in dolore… Potest cito proficere ad veniam causa talis. Potest hujusmodi excusatio esse miserabilis. Ceterum tam hi, quam priores, sacrificati, thurificati, vel negantes dicebantur. Tertia lapsorum classis, prædictis minus nocens, nec innocua tamen, libellaticorum erat, quorum culpa in quo posita fuerit, inter eruditos non satis convenit, ideoque juverit hanc controversiam ad S. Cypriani dicta exegisse; cum de lapsis illis crebra per decursum facienda sit mentio.

[149] [Horum delictum] Igitur in epistola 52 ad Antonianum de his habet: Cum ergo inter ipsos, qui sacrificaverunt, multa sit diversitas; quæ inclementia est, & quam acerba duritia, libellaticos cum iis, qui sacrificaverunt, jungere; quando is, cui libellus acceptus est, dicat: Ego prius legeram, & episcopo tractante cognoveram, non sacrificandum idolis, nec simulacra servum Dei adorare debere. Et idcirco ne hoc facerem, quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem, nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse; dare me ob hoc præmium, ne, quod non licet, faciam. Nunc tamen etiam iste, qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit, nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit, & os ejus feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam; flet auditis nobis, & lamentatur, &, quod deliquerit, nunc admonetur, & non tam crimine, quam errore deceptus, quod jam de cetero instructus & paratus sit, contestatur.

[150] Idem in libro de Lapsis eorumdem ita meminit: [quale fuerit, ex S. Cypriano] Nec sibi quo minus agant pœnitentiam, blandiantur, qui, etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio denegantis, contestatio est Christiani, quod fuerat, abnuentis. Fecisse se dixit, quidquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit: Non potestis duobus dominis servire; servivit sæculari domino, qui obtemperavit ejus edicto; magis obedivit humano imperio, quam Deo. Viderit, an minore vel dedecore vel crimine apud homines publicaverit, quod admisit; Deum tamen judicem fugere & vitare non poterit. Et rursum post aliqua: Derideri & circumveniri Deus non potest, nec astutia aliqua fallente deludi… Christus in præceptis suis dicit: Qui confusus me fuerit, confundet eum Filius hominis: & Christianum se putat, qui Christianus esse aut confunditur aut veretur? Quomodo potest esse cum Christo, qui ad Christum pertinere aut erubescit, aut metuit?

[151] Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi sanctitatem fidei prophanando, [& ex Romani cleri epistola] non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando. Hoc eo proficit, ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. Facilius potest ad veniam criminis pervenire; non est tamen immunis a crimine. Cum paulo severiori censura libellaticorum culpam clerus Romanus in epist. 31 ad S. Cyprianum exponit, dicens: Hoc nos non falso dicere, superiores nostræ litteræ probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus, & adversus eos, qui se ipsos infideles illicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi evasuri irretientes illos diaboli laqueos viderentur, quo non minus, quam si ad nefarias aras accessissent, hoc ipso, quod ipsum contestati fuerant, tenerentur; sed etiam adversus illos, qui acta fecissent, licet præsentes, cum fierent, non adfuissent; cum præsentiam suam utique, ut sic scriberentur, mandando fecissent.

[152] Non est enim immunis a scelere, qui, ut fieret, [inquiritur.] imperavit; nec est alienus a crimine, cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur; & cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione præstigias quærit, negavit; & qui vult videri propositis adversus Euangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit, quod videri paruisse se voluit. Hæc illi. Ex hactenus autem dictis colliguntur sequentia. Primo, libelli illi in Africa a Christianis idcirco adhibiti sunt, ne ad publicam fidei professionem compulsi, pœnas in confessores sancitas tolerarent. Secundo libellum obtenturi, Christum vel per se vel alios apud magistratus aperte vel tacite privatim confitebantur, & idolorum cultum plane illicitum sibique interdictum protestabantur; ideoque ejusmodi libellum dato pretio comparabant, ne ad tantum nefas urgerentur. Tertio ejusmodi tamen erant aut libellus, aut illius obtinendi modus, aut adjuncta denique, ut qui eum accepisset, aliquo sensu fidem negasse censeri potuerit; ita tamen, ut non tam crimine, quam errore deceptus id egisset, & irretientes diaboli laqueos astutia quadam se evasisse sibi blandiretur. Quarto libellatici delictum in eo positum erat, quod voluerit videri edictis obtemperasse, quod Christum publice confiteri erubuerit aut metuerit, dixeritque, fecisse se, quidquid alius adversus fidei confessionem faciendo commisit. Quinto denique; conficiebantur acta quædam, in quibus libellatici crimen abnegationis, licet non ab eo admissum, publice legebatur.

[153] [Probatur, eos fidem,] Hinc non satis accurate S. Augustinus (quod cum reverentia tanti doloris dicere liceat) lib. 4 de Baptismo num. 6 libellaticos Africæ interpretatus fuisse videtur eos, qui in tempore persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant; nam S. Cypriano teste, libellaticus fecisse se (non facturum) dixit, quidquid alius faciendo commisit. Nisi forte etiam alii libellatici fuerint, qui thurificaturos se per libellum professi fuere. Nec admitti potest Eminentissimi Baronii tom. 2 Annal. ad annum Christi 253, num. 19 sententia, opinantis libellatici causam fuisse hujuscemodi, ut, etsi minus quis sacrificium diis offerret, tamen aliqua per se, vel per alium, edita professione fidem negaret: ne vero, sicut ceteri, traheretur ignominiose ad aram, id pecunia, ait, ut dictum est, redimebat. In hanc opinionem ipse ivit, ut ostenderet, libellaticos ab Ecclesia Romana æque atque Africana merito damnatos fuisse; sed ob aliam causam, quam quod pretium solvissent, ne fidem negare cogerentur, sive quod vexationem, a gentilibus in persecutione inferri solitam, pecunia redemissent, quod contra Tertulliani errorem licitum esse probaverat.

[154] [professione expresse edita,] Sed quemadmodum libellaticorum scelus ab hujusmodi redemptione, quæ Tertulliano perperam displicuit, non posse repeti, recte docuit Eminentissimus annalista, ita etiam aliunde quam a negata eo, quo dixit modo, Christiana fide repetendum est. Ex dictis enim libellaticus per se vel per alios Christum apud magistratum privatim saltem tacite profitebatur: dicebat enim: Ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse; dare me ob hoc præmium, ne, quod non licet, faciam. Deinde quodcumque libellaticus egerit, id ejusmodi erat, ut non tam crimine, quam errore deceptus, id sibi licitum esse persuaderet, priusquam oppositum a sancto Episcopo suo intellexisset: at quis credat, Carthaginenses tam emotæ mentis fuisse, ut Christum privatim negare sibi licitum arbitrarentur, idque S. Cyprianum eorum non tam crimini, quam errori, adscripturum fuisse?

[155] [non negasse,] Adde, quod Sanctus iisdem non objiciat illa Christi verba; Qui confusus me fuerit, confundet eum Filius hominis; atque inde inferat: Et Christianum se putat, qui Christianus esse aut confunditur aut veretur? Quomodo potest esse cum Christo, qui ad Christum pertinere, aut erubescit, aut metuit? Damnabilem scilicet pudorem aut metum illis exprobrat, quo Christum profiteri vel erubuerant, vel metuerant, publice scilicet; nam privatim confessos fuisse præmiserat. At vero in Baronii sententia Christum privatim coram magistratu non modo erubuissent, sed & negassent; ac cetera securi, id unum dato pretio cavissent, ne, ut reliqui, ad aras ignominiose traherentur. Præterea si libellatici verbo scriptove, Christum expresse negassent, an S. Cyprianus eorum ora ac manus pura & incontaminata agnovisset, solamque arguisset conscientiam? Sane ea, licet non impio thure aut nefandis cibis, iam turpi tamen negatione polluta fuissent, meritoque Sanctus his dicere potuisset, quod sacrificantibus in eodem libro de Lapsis objecerat: Nonne … brachia conciderunt? Nonne sensus obstupuit, lingua hæsit, sermo defecit? Stare illic potuit Dei servus, & loqui & renuntiare Christo, qui jam diabolo renuntiaverat & seculo!

[156] At tam procul abest, ut hæc vel similia libellaticis objecerit, [neque id ex Martialis ac Basilidis] ut solam culparit conscientiam, eosque non tam crimine quam errore deceptos, venia dignos ratus, in concilio anno 251 Carthagine celebrato, consentientibus ceteris episcopis, ad pacem admiserit, licet sacrificatis non nisi post pœnitentiam plenam, aut in vitæ periculo eam gratiam concedendam interim decreverit, prout ipse in epist. 52 ad Antonianum testatur. Existimat tamen Baronius ad annum citatum num. 24, sententiam suam solide probari exemplo Martialis episcopi in Hispania, de quo Sanctus in epist. 68 hæc scribit: Cum… Basilides & Martialis nefando idololatriæ libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper præter libelli maculam, cum in infirmitate decumberet, in Deum blasphemaverit,… Martialis quoque præter gentilium turpia & lutulenta convivia in collegio diu frequentata, & filios in eodem collegio exterarum gentium more apud prophana sepulcra depositos & alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium, obtemperasse se idolatriæ & Christum negasse, contestatus sit, … frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur. Hæc autem sic excipit Baronius: Igitur ut Martialis libellaticus diceretur, hoc præcessit, quod actis publicis se Christum negare fuerit contestatus; ob eamque causam postea securitatis a proconsule, ut demonstratum est, data pecunia libellum acceperit.

[157] Ita quidem Eminentissimus; sed respondeo, Basilidem & Martialem non solum libellis idololatriæ commaculatos, [causa evinci.] sed & nefandorum facinorum conscientia vinctos initio epistolæ dici. Libelli itaque crimen utrique fuit commune; sed præter libelli maculam Basilides blasphemiam, Martialis alia facinora commiserat, quæ verbis recitatis velut utrique propria adscribuntur, & inter quæ potuit fuisse illa Martialis impia contestatio, cujus Basilides, licet libellaticus, non fuerit reus, sicut nec ceterorum alterius criminum fuisse dicitur. Certe inter Martialis propria crimina contestatio ista eodem modo, quo inter Basilidis delicta blasphemia ibidem recensetur. Nec mirum esset, si homo impius, qui turpia & lutulenta gentilium convivia frequentare, aliaque ex eorumdem more facere non erubuerat, plus aliquid fecerit, quam quod ad libellum obtinendum necesse esset. Præterea inferius ostendemus, qua ratione objecta verba, si de simplici libelli impetratione accipienda sint, sine expressa fidei negatione possint exponi.

[158] Natalis Alexander tom. 5 Hist. Eccles., editionis Parisiensis anni 1714, [Natalis Alexandri sententia] Seculo 3, initio dissert. 5 cum libellaticis confudisse videtur eos, quos Tertullianus libro de Fuga in persecutione cap. 12 & 13 graviter arguit, quod periculum ac vexationem ab ethnicis dato pretio redemissent, quamquam de cetero Christum nulla ratione verbo factove negassent, nec negare voluissent. Sed perperam: constat enim librum hunc a Tertulliano, Montanistarum pseudo-paraclito jam infatuato, conscriptum fuisse contra Ecclesiæ doctrinam, quæ ut fugam in persecutione, ita etiam meram vexationis redemptionem permittebat. Idem Alexander duas ibi libellaticorum classes præterea statuit; alteram eorum, qui Christianos se coram judice confessi, libellum securitatis pretio obtinebant, ne ad immolandum idolis, aut fidem palam profitendam cogerentur: alteram illorum, qui Christianos se non esse apud judicem contestati, simili munere libellum emebant, in quo edictis paruisse dicebantur, ideoque in eos ulterius inquirendum non esse.

[159] [partim rejicitur.] Primam asserti sui partem ex S. Cypriano nobiscum probat: secundam exemplo Martialis, ad quod mox respondimus. Id unum hic addo, si alibi duplex fuerit libellaticorum genus, quorum unum præter libelli maculam etiam expressæ abnegationis scelus contraxerit, id in Africa locum non habuisse; cum S. Cyprianus, qui sacrificatorum causas diligenter distinguendas monet, nullum inter libellaticos discrimen aliud statuat, quam quod eorum aliqui judicem ipsi adiissent, alii alios, qui illorum nomine libellum obtinerent, ad eumdem misissent. Unde etiam in concilio Carthaginensi omnes libellaticos sine ullo discrimine admissos fuisse Sanctus in epist. 52, his verbis testatur: Placuit, frater carissime, examinatis causis singulorum, (lapsorum) libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri.

[160] [Libellaticorum crimen] Ne longior sim, prætereo aliorum opiniones, quæ a recensitis parum discrepant, & præ quibus omnibus mihi placet Marani sententia, existimantis, libellaticos nec voce nec scripto quidquam impie se facturos promisisse, nec a se factum declarasse; sed in eo eorum delictum positum fuisse, quod securitatis libellos ea conditione a magistratibus accepissent, ut in actis publicis scriberetur, illos sacrificasse ac Christum negasse, quamvis neutrum commisissent. In hac sententia libellaticorum delictum fuit impia ac perniciosa simulatio, qua edictis paruisse videri voluere, ut hac ratione tam suæ quam judicum securitati consulerent. Id ita esse præter huc usque dicta probat S. Cypriani epistola ad Fortunatum de Exhortatione martyrii cap. XI, ubi libellaticorum crimini factum Eleazari ex lib. 2 Machabæorum cap. 6 opponitur.

[161] [in eo positum fuisse videtur,] Ac ne quis, inquit Sanctus, vel libelli vel alicujus rei oblata sibi occasione, qua fallat, amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazarus tacendus est; qui, cum sibi a ministris regis offerretur facultas, ut accepta carne, qua liceret sibi vesci, ad circumveniendum regem, simularet se illa edere, quæ de sacrificiis, atque illicitis cibis ingerebantur, consentire ad hanc fallaciam noluit, dicens, nec ætati suæ nec nobilitati convenire id fingere, quo ceteri scandalizarentur, & in errorem inducerentur, existimantes Eleazarum nonaginta annos natum ad alienigenarum morem, relicta & prodita Dei Lege, transisse; nec tanti esse lucrari brevia vitæ momenta, ut offenso Deo, incurreret æterna supplicia. Hæc ille; quibus cum Eleazari, mortem impiæ simulationi præferentis, exemplo Christianos a libellis accipiendis deterreat, satis indicat, libellaticorum noxam in illicita simulatione sitam fuisse.

[162] [quod consentirent, ut Christum negasse] Id ipsum insinuant varia tam ejusdem Sancti, quam Romani cleri de iis dicta: veluti dum prior ait: Fecisse se dixit (libellaticus) quidquid alius faciendo commisit. Et: Derideri & circumveniri Deus non potest, nec astutia aliqua fallente deludi. Et Romanus clerus: Nec est alienus a crimine, cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur. Ac rursum: Cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum; qui fallaces in excusatione præstigias quærit, negavit; & qui vult videri propositis adversus Euangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit, quod videri paruisse se voluit. Advertis haud dubie, erudite lector, in allatis textibus fraudem, astutiam, simulationem continue memorari, nec libellaticos alia ratione Christum negasse, aut edictis paruisse argui, quam quod fallaces præstigias quæsierint, & videri voluerint paruisse. Hinc collige, quid iidem scriptores sibi velint, dum de iisdem libellaticis ita loquuntur, quasi edictis reipsa paruissent, Christumque negassent; scilicet id impia simulatione, non expressa professione ab iis factum volunt. Atque ita forsitan intelligendus est locus S. Cypriani de Martiale episcopo libellatico, num. 156 nobis objectus.

[163] In hac sententia pariter recte intelligitur, libellaticos, [scriberentur.] S. Cypriano teste, manus & ora impolluta servasse, solamque maculasse conscientiam. Liquet etiam, cur hujusmodi lapsus non tam crimine, quam errore deceptus fuisse, ab eodem dicatur; videlicet quia is sibi licitum reputabat consentire, ut sacrificasse scriberetur, dummodo id reipsa non præstitisset, existimans sibi satis esse, quod non sacrificaverit, errore deceptus, ut in eadem epistola repetitur. Est quidem is error manifestus, sed non talis, quin incauta plebs, præsertim persecutorum metu percita, eo seduci, sicque irretientes diaboli laqueos, prout Romanus clerus ait, evasura sibi videri potuerit; simili fere errore, quo Eleazaro amici persuaderi posse speraverant, ut licitis carnibus vescens, impio edicto paruisse videretur.

§ IX Sanctus e secessu suo episcopatum strenue administrat: per litteras purgat se apud clerum Romanum: tempus, quo epistolæ II, III & XIV scriptæ sint.

[Modus, quo Sanctus Episcopus] Sanctus Cyprianus in locum paucis, ut jam monuimus, cognitum, nec a biographo indicatum profectus, corpore, non animo, a suis aberat, nec ullam vigilantissimi pastoris partem, non secus atque præsens fuisset, in se desiderari patiebatur. Priusquam præclara illius in secessu facta singulatim percurramus, juverit nonnulla circa episcopatus ex eodem loco administrandi modum generatim observasse. Quo minus detrimenti Carthaginensis ecclesia e sua absentia caperet, presbyteros ac diaconos, quorum minime illic invidiosa, & non adeo periculosa præsentia erat, ut in epist. 5 loquitur, Carthagine relictos, tam suo, quam ipsorum munere strenue fungi jussit. His pauperum, confessorum, martyrumque curam, disciplinæ vigorem, & quidquid ipse præsens præstaturus fuisset, assiduis monitis commendabat.

[165] Inter hos in epist. 40 præcipue memorantur Virtius aut Briccius, [esecessu suo] fidelissimus atque integerrimus presbyter, ac Rogatianus & Numidicus presbyteri confessores, & gloria divinæ dignationis illustres; qui duo postremi inter Martyres ad diem VI Augusti & XXVI Octobris Martyrologio Romano adscripti sunt. Eosdem duos in epist. 38, una cum Caldonio & Herculano episcopis, vicarios pro se missos vocat. Forsitan his etiam additus fuit quidam Victor pariter episcopus; nam hic cum ceteris quatuor epistolam 39 ad S. Cyprianum scripsisse legitur. Egregiam quoque Sancto operam navavit Tertullus, presbyter, ut apparet, qui in epist. 37 fidelissimus & devotissimus frater noster ab eo vocatur, & pro cetera sollicitudine & cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, præclare laudatur, quique sancto Episcopo suo auctor fuit, ne rebus nondum pacatis, Carthaginem reverteretur, ut in epist.5 legitur, & nos infra dicemus.

[166] [episcopatum suum] Sic tamen isti cum ceteris absentis Episcopi partes explebant, ut sine illius consilio nutuque nihil agerent, utque rerum a se gestarum accuratam rationem ipsi redderent; ita ut non tam illi, quam hic per illos episcopatum administraret. Sed & ipse quoque, secundum quod ante decreverat, nihil illis insciis faciebat; aut si temporis ac rerum ratio aliter exegisset, de eo mox illos certiores fieri curabat. Litteras suas more tum temporis inter episcopos recepto per latores clericos transmittebat; ideoque cum nec ipsi, quos mitteret, adessent, & parvus eorumdem numerus, qui Carthagine degebant, ad quotidiana officia vix sufficeret, alios ad id munus ordinare debuit, ut in epist. 24 testatur. E reliquis secessus sui sociis non nisi Victorem nominat; idque in epist. 4 ad clerum suum dicens: Salutant vos Victor diaconus, & qui mecum sunt; ac rursum in epist. 6: Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV.

[167] [strenue administrat.] Non sic tamen ignotus erat secessus illius locus, quin præter clericos perferendis litteris destinatos etiam nonnulli alii ad ipsum quandoque accederent. Nam & in epist. 33 & 34 Aurelium & Celerinum a se & collegis suis, qui præsentes aderant, lectores ordinatos fuisse scribit, & in 15 ad confessores Romanos indicat, sese coram pluribus ibidem nonnumquam sacrificasse; Et nos quidem, inquiens, vestri diebus ac noctibus memores, & quando in sacrificiis precem cum pluribus facimus, & cum in secessu privatis precibus oramus, coronis ac laudibus vestris plenam a Domino faventiam postulamus. His prænotatis, ad Sancti gesta veniamus, quæ, cum Pontius secessum illum tantummodo perstrinxerit, ex illius epistolis eruenda sunt; ideoque id in primis curandum, ut singulæ ad suum, quo scriptæ fuerint, tempus, quantum fieri potest, referantur.

[168] [Clero Romano,] Facem reliquis præfert epistola 14, alias 15, a S. Cypriano ad clerum Romanum data, in qua Sanctus tredecim epistolas pro suæ sedis administratione ad id usque tempus a se scriptas memorat, de quibus mox agemus, postquam rationem, ob quam 14, sive 15, conscripta fuit, exposuerimus. Romanam S. Petri Cathedram per S. Fabiani martyrium, qui die XX Januarii coronatus fuerat, vacantem, ejusdem Ecclesiæ clerus strenue administrabat, cum Crementius, aliis Clementius dictus, subdiaconus, incertum, qua de causa, Carthagine Romam venit, illumque de S. Cypriani secessu certiorem fecit. Romani, re intellecta, & de secedendi causis, aut non, aut perperam instructi, ignarique quanta cum sollicitudine sanctus Episcopus etiam absens gregem suum gubernaret; duas per eumdem Crementium epistolas in Africam transmisere; unam ad S. Cyprianum, qua S. Fabiani martyrium nuntiabant; alteram ad clerum Carthaginensem, qua hunc ad obeundas absentis Episcopi partes hortabantur.

[169] Harum prior non superest; sed de ea meminit S. Cyprianus, [de secessu suo] ut mox videbimus. Posteriorem primus edidit Morelius, & ex eo Pamelius inter epistolas loco tertio, monens tamen eam mendis scatere, quæ Mss. codicum defectu corrigere non potuit; unde paulo aliter exstat in Baluziana editione, quam sequimur, ubi e duobus codicibus Mss. secundo loco excusa est. Illius initium est: Didicimus, secessisse benedictum papam Cyprianum, a Crementio subdiacono, qui a vobis ad nos venit certa de causa: quod utique recte fecerit, propterea quod sit persona insignis. Atque hæc quidem de S. Cypriano honorifice: verum cum deinde de boni pastoris exemplo, qui animam suam pro ovibus suis posuit, Carthaginensem clerum ad succurrendum gregi suo excitent, moneantque vitandam mercenarii ignaviam, qui viso lupo fugit, relictis ovibus; non obscure secessum Sancti improbant, de quo sinistre sive a Crementio, sive ab aliis, fuerat ipsis renuntiatum, ut ex epist. 15 mox dicemus.

[170] Cyprianus, lectis utrisque litteris, pro vario earum argumento varie affectus est, [sinistre suspicanti,] & per epistolam 3 Romanis respondit. Ac in prima quidem hujus parte gaudium suum de glorioso S. Fabiani martyrio significavit, iisque gratulatus est; in altera vero parte epistolam ad clerum suum datam, molestam sibi accidisse insinuavit, eamque velut de suppositione vel adulteratione sibi suspectam ad eosdem recognoscendam remisit. Legi etiam, inquit, litteras, in quibus nec quis scripserit, nec ad quos scriptum sit, significanter expressum est. Et quoniam me in iisdem litteris & scriptura & sensus & chartæ ipsæ quoque moverunt, ne quid ex vero vel subtractum sit, vel immutatum, eamdem ad vos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis, an ipsa sit, quam Crementio hypodiacono perferendam dedistis: perquam etenim grave est, si epistolæ clericæ veritas mendacio aliquo & fraude corrupta est. Hoc igitur ut scire possimus, & scripturam, & subscriptionem, an vestra sit, recognoscite, & nobis, quid sit in vero rescribite. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

[171] Eo consilio Sanctus usus videtur, ut Romani mentem suam sibimetipsi aperirent, [rescribit.] simulque intelligerent, epistolam illam, contra ac petierant, ad alios quoscumque minime transmittendam esse: quod autem ait: nec quis scripserit, nec ad quos scriptum sit, significanter expressum esse; verum est: neque enim illi præfixa legitur solita inscriptio, neque Romani aut Carthaginensis cleri in ea ulla expressa fit mentio. Verum aliter quam Sanctus sibi persuaserat, accidit: Romani enim nullum ad epistolam responsum dedere; forsitan altum illud Cypriani de suo secessu ac secedendi causis in laudata epistola silentium, remissasque sibi litteras suas, minus favorabiliter, ut promptum erat fieri, interpretati.

[172] Itaque diu post, cum nihil responsi acciperet, aliam epistolam, [Ad eumdem scribit alteram epistolam,] quæ Baluzio 14 est, ad eosdem conscripsit, quæ cum res ad id usque tempus a Sancto gestas compendiose exponat, ac simul quædam sit ejusdem apologia, utile duxi eam hic recitare. Cyprianus presbyteris & diaconibus Romæ consistentibus fratribus salutem. Quoniam comperi, fratres carissimi, minus simpliciter & minus fideliter vobis renuntiari, quæ hic a nobis & gesta sunt, & geruntur, necessarium duxi has ad vos litteras facere, quibus vobis actus nostri & disciplinæ & diligentiæ ratio redderetur. Nam sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore violento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem, quam quietem fratrum publicam cogitans, interim secessi, ne per inverecundam præsentiam nostram seditio, quæ cœperat, plus provocaretur.

[173] [in qua se purgat, suamque] Absens tamen corpore, nec spiritu, nec actu, nec monitis meis defui, quo minus secundum Domini præcepta fratribus nostris, in quibus possem, mea mediocritate consulerem. Et quid egerim loquuntur vobis epistolæ pro temporibus emissæ, numero tredecim, quas ad vos transmisi; in quibus nec clero consilium, nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio, nec universæ fraternitati ad precandam Dei misericordiam allocutio & persuasio nostra defuit, quantum secundum legem fidei & timorem Dei, Domino suggerente, nostra mediocritas potuit eniti. Posteaquam vero & tormenta venerunt; sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc, ut torquerentur, inclusis, ad corroborandos & confortandos eos noster sermo penetravit.

[174] [in gregem suum] Item cum comperissem, eos, qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent, vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna & gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum darentur quotidie libellorum millia contra Euangelii legem; litteras feci, quibus martyres & confessores consilio meo, quantum possem, ad Dominica præcepta revocarem. Item presbyteris & diaconibus non defuit sacerdotii vigor, ut quidam minus disciplinæ memores & temeraria festinatione præcipites, qui cum lapsis communicare jam cœperant, comprimerentur, intercedentibus nobis. Plebi quoque ipsi, quantum potuimus, animum composuimus, & ut ecclesiastica disciplina servaretur, instruximus.

[175] [vigilantiam] Postmodum vero cum quidam de lapsis, sive sua sponte, sive aliquo incitatore, audaci flagitatione proruerent, ut pacem, sibi a martyribus & confessoribus promissam, extorquere violento impetu niterentur; de hoc etiam bis ad clerum litteras feci, & legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto, de sæculo excederent, exomologesi facta, & manu eis in pœnitentiam imposita, cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Nec in hoc legem dedi, aut me auctorem temere constitui: sed cum videretur & honor martyribus habendus, & eorum, qui omnia turbare cupiebant, impetus comprimendus, & præterea vestra scripta legissem, quæ huc ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis, qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, & pœnitentes communicationem desiderarent, subveniretur; standum putavi & cum vestra sententia, ne actus noster, qui adunatus esse, & consentire circa omnia debet, in aliquo discreparet.

[176] [egregie probat.] Plane ceterorum causas, quamvis libello a martyribus accepto, differri mandavi, & in nostram præsentiam reservari, ut cum pace a Domino nobis data plures præpositi convenire in unum cœperimus, communicato etiam vobiscum consilio, disponere singula & reformare possimus. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere. Hæc S. Cyprianus, quibus modeste, sed efficaciter justissimas secedendi causas & perpetuam e secessu in gregem suum vigilantiam, curamque illi sollicite impensam, Romano clero probavit. Observare præterea licet, eum illam ipsam Romanorum epistolam, quam veluti suspectam prius remiserat, hic laudare; imo & in lapsorum causa sequendam sibi putasse; nam quod de lapsis infirmitate apprehensis ait, in illa sic legitur: Si, qui in hanc tentationem inciderunt, cœperint apprehendi infirmitate, & agant pœnitentiam facti sui, & desiderent communionem, utique subveniri eis debet. Porro hac S. Cypriani epistola omnis, si qua de eo fuerit, sinistra suspicio e Romanorum animis penitus erasa est, floruitque deinceps interhos & illum mira consensio & consiliorum communicatio.

[177] Nunc in tempus, quo Romanus clerus laudatas epistolas ad S. Cyprianum & ad Carthaginensem clerum dedit, [Cleri Romani epistolam] Sanctusque per epistolam 14, alias 15, responderit, indagandum est, ut hinc res gestas, de quibus in hac meminit, ad suum pariter tempus referre possimus. In primis cum Crementius sancti Episcopi sui secessum primus Romæ nuntiaverit, non potuit is citius quam mense Februario, aut ad summum Januario exeunte, ex Africa navigare; nam alterutro tempore S. Cyprianum secessisse supra diximus. Neque ejusdem Crementii reditum Carthaginem diu posse differri, suadet S. Cyprianus in priori epistola sua ad Romanos dicens: Cum de excessu boni viri (S. Fabiani) collegæ mei rumor apud nos incertus esset, fratres carissimi, & opinio dubia nutaret, accepi a vobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso ejus exitu instruerer. Etenim hæc insinuant quidem, aliquod notabile tempus inter S. Fabiani martyrium nunciumque de eo per Crementium allatum fluxisse; sed tamen non omnino diuturnum; alioquin enim ante Crementii adventum de re tam celebri certiora in Africa didicissent. Adde, quod alias sine satis probabili ratione dicendi sint Romani nimis diu distulisse sancti Pontificis sui mortem Cypriano nuntiare.

[178] Præterea Crementium in Africam remeasse ante Pascha, [mense Februario] quod anno 250 secundum Victorii Cyclum die VII Aprilis, aut secundum Hippolyti die XXXI Martii, ut apud Bucherium videre est, celebrandum erat, ex iis, quæ subdo, colligitur. Celerinus in epistola sua ad Lucianum, quæ inter Cyprianicas est 20, de sexaginta quinque confessoribus, Carthagine Romam appulsis, ibidemque jam aliquo tempore benigne sustentatis meminit. Epistolam vero illam non diu post memoratum Pascha a se scriptam fuisse, ipse ibidem his verbis significat: Pro cujus factis (sororis lapsu in fide) ego in hac die lætitiæ Paschæ flens die ac nocte, in cilicio & cinere lacrymabundus dies exegi, & exigo usque in hodiernum diem. Itaque confessores illi non serius quam circa Pascha, id est, quam mense Martio aut Aprili eo advenere. Nec ignorabant hi haud dubie S. Cypriani episcopi sui secessum, ideoque nec dubium apparet, quin hunc Romano clero aut primi indicarint, aut confirmaverint.

[179] Atqui tamen laudatus clerus in epistola ad Carthaginensis sic loquitur, [aut Martio scriptam esse,] quasi secessum illum ex solo Crementio accepisset; Didicimus, inquiens, secessisse benedictum papam Cyprianum, a Crementio subdiacono, qui a vobis ad nos venit certa ex causa. Dicendum igitur est, Romanos memoratas litteras suas, in Africam deferendas, Crementio jam dedisse, antequam confessores illi Romam advenissent; neque enim ulla alia verisimilis ratio occurrit, ob quam Romani non æque de illorum illustrium pro fide exsulum, quam de Crementii subdiaconi, qui quadam certa ex causa eodem appulerat, testimonio meminerint. Itaque ex huc usque allatis utramque Romani cleri epistolam non serius quam mense Martio non multum provecto, aut forte etiam Februario exeunte, scriptam arbitramur.

[180] [ostenditur contra Tillemontium,] Tillemontio tamen Art. 12, & Nota 12 in S. Cypriano, visum est, laudatam epistolam non nisi circa mensem Majum scriptam; & sub ejusdem finem S. Cypriano traditam fuisse. Rationem reddit, quod Sanctus in epist. 15, nobis 14, supra recitata, dicat, se lapsis infirmitate apprehensis, qui pœnitentiam egissent, subveniendum decrevisse, secundum scripta, quæ Romani ad Carthaginensem clerum nuper fecerant, scilicet epistolam 2. Porro, inquit Tillemontius, gratiam illam lapsis infirmis concesserat per epistolam 13, nobis 12, jam cœpta æstate, adeoque non ante mensem Junium scriptam. Post hanc, & ut creditur, ante 15, nobis 14, scripsit præterea aliam similiter ad clerum, quæ Pamelio 14 est, Baluzio 13; adeoque epistola 15, nobis 14, non nisi mense Julio scribi potuit. Cum igitur in hac epistola Sanctus dicat, laudatam Romanorum epistolam nuper exaratam fuisse, Tillemontius illam ad mensem Majum circiter referendam putavit.

[181] [ad cujus objecta] Verum respondeo, nihil probare istud nuper, quod ut recte observavit Maranus, pro varia ratione latitudinem aliquam patitur. Sic ipse S. Cyprianus epist. 66 decretum de non committenda clericis tutela, modo jam pridem in concilio episcoporum, & per antecessores suos, modo nuper conditum ait: quare nil mirum est, si epistolam a quatuor mensibus scriptam, nuper factam appellarit, præsertim cum post hanc nullam aliam ipse aut clerus Carthaginensis a Romanis accepisset. At vero præter alia, quæ pro sententia nostra superius attulimus, contra Tillemontium facit, quod probabile non sit, Romanum clerum a die XX Januarii usque ad mensem Majum nuncium de glorioso S. Fabiani martyrio distulisse, totoque illo tempore usque ad Majum non nisi incertum de eo rumorem, dubiamque ac nutantem opinionem, ut Sanctus in epist. 3 loquitur, in Africa habitam fuisse. Neque diffitetur Tillemontius, id mirum merito videri posse; sed ut se expediat, ad hiemem pariter ac persecutionem recurrit; causatus Italiæ cum Africa commercium hisce impeditum fuisse. Deinde simile nostro argumentum reponit. Cum S. Cyprianus, inquit, priorem epistolam suam scripserit, simul ac Romanorum accepisset; si id mense Februario aut Martio fecerit, valde mirum est, eumdem nihil etiam responsi a Romanis recepisse, dum decimam quintam (nobis decimam quartam) mense Julio transmitteret.

[182] [respondetur.] Ad hæc respondeo, nil opus esse ad istud impeditum inter utramque regionem commercium, a Tillemontio sine solido fundamento excogitatum, recurrere; cum ex dictis non modo nihil nos cogat Romanorum litteras tam sero differre, sed etiam multa eas non parum maturius collocare persuadeant. Nihil etiam nos urgent, quæ subdidit Tillemontius: mirum enim non est, a Romanis nihil responsum fuisse ad priorem illam epistolam, in qua Sanctus tantum rogaverat, an litteræ, quas illi ad Carthaginensem clerum miserant, quasque ipse iis remittebat, eorum essent, nec ne, nulla interim facta de secessu suo, ejusve causis mentione. Etenim ejusmodi epistola præconceptas suspiciones Romanis eximere non poterat, sed augere, efficereque, ut, si qui secessum illius sinistre apud eos interpretarentur, fidem facilius invenirent. Hinc Sanctus Episcopus, odoratus, quod res erat, epistolam 14 tandem conscripsit, in qua præfatus comperisse se, facta sua minus simpliciter & fideliter Romæ nuntiari, rerum a se gestarum rationem luculentissime exposuit, probavitque; & ne quid ægritudinis ex priori sua epistola in eorum animis relinqueretur, eorumdem ad Carthaginensem clerum litteras, quas, ut diximus, ante remiserat, laudavit, seque secundum eas de lapsorum causis statuisse restatus est.

[183] Porro postremam hanc S. Cypriani epistolam Tillemontius, [Tempus scriptæ epistolæ 14.] & ante illum Pearsonius, ad mensem Julium omnino probabiliter retulerunt. Etenim gratiam, quam lapsis infirmis a se concessam hic ait, in epist. 12, ad clerum suum data, re vera concesserat, & hanc in æstate & magnis caloribus scriptam esse, ipse ibidem sic indicat: Quoniam tamen video, facultatem veniendi ad vos nondum esse, & jam æstatem cœpisse, quod tempus infirmitatibus assiduis & gravibus infestatur, occurrendum puto fratribus nostris &c. Hinc colligitur, hanc epistolam non citius, quam mense Junio missam fuisse. Scripsit deinde & aliam ejusdem argumenti, quæ Baluzio 13 est, in qua clero suo, qui illius mentem non satis perceperat, respendens, de illa priore diserte meminit. Sed & utramque laudat in epist. 14, de qua agimus, dicens: De hoc etiam bis ad clerum litteras feci. Itaque cum hæc ad Romanum clerum epistola duabus laudatis, non ante Junium scriptis, posterior sit, merito mensi Julio illigatur.

§ X. Quot & quæ supersint epistolæ ex tredecim a S. Cypriano e secessu ad suos scriptis, & in epistola 14 ab eodem memoratis.

[Inter 13 literas a Sancto] Non levis inter eruditos est controversia, utrum tredecim illæ epistolæ, quas a S. Cypriano velut pastoralis suæ vigilantiæ testes ad Romanum clerum transmissas præcedenti paragrapho diximus, omnes ad nos pervenerint. In primis juverit cum Marano observasse, verbis Cyprianicis ibidem allegatis tantum undecim, vel potius decem epistolas designari, licet tredecim scriptæ missæque dicantur. Etenim cum una post adhibitos cruciatus scripta, ac quinque præterea de lapsis expresse recenseantur, necesse est reliquas septem, si omnes tredecim designatæ fuerint, his verbis comprehendi: Nec clero consilium, nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio, nec universæ fraternitati ad precandam Dei misericordiam allocutio & persuasio nostra defuit. Hinc vero quis septem epistolas eruat?

[185] [in epistola 14 laudatus] Quapropter dicendum est, S. Cyprianum aut plures, quam unam, de eodem argumento epistolas scripsisse, aut illarum trium argumenta in hac epistola non attigisse. Hoc autem quamdiu dubium est, tredecim laudatæ epistolæ ex allatis verbis certo assignari non possunt. Pearsonius tamen in Annalibus eas omnes a se repertas putavit; videlicet 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, XI, 12, 13, 36, 37, & 81, secundum ordinem Baluzii, quem sequimur. Pamelius tantum decem, priores scilicet ex mox recensitis, velut certo ex illis tredecim, ac unam præterea ut dubiam, quæ ipsi tertia, nobis secunda est, agnovit. Tillemontius epistolas 5, 6, 7, & 36 ex numeratis serius scriptas, ideoque quatuor e tredecim periisse statuit. Maranus Tillemontio cetera consentiens, etiam 37 & 81 ad aliud tempus pariter referendas censuit, atque adeo non nisi septem e tredecim superesse. De solis igitur epistolis 4, 8, 9, 10, XI 12 &, 13 inter omnes convenit, nec de iis dubium esse potest; at de ceteris diligenter est inquirendum.

[186] [non videtur] Ut id lucidius faciamus, incipiendum est ab epistola 7, a qua judicium de reliquis multum pendet. Qui hanc inter illas tredecim numerant, volunt eam designatam fuisse hisce S. Cypriani verbis: Nec universæ fraternitati ad precandam Dei misericordiam allocutio & persuasio nostra defuit. Et sane tota illa epistola laudatis verbis tam accurate respondet, ut si his solis standum esset, ne dubitarem quidem, quin tredecim illis epistolis esset annumeranda. Nam quod Maranus ait, eam non universæ fraternitati, sed ad clerum scriptam esse, atque ita etiam a S. Augustino lib. 4 de Baptismo, cap. 2 citari, morari nos non debet; quamvis enim clero inscripta sit, non minus tamen ad plebem pertinebat, cujus in precando discordiam arguit, cuique eam epistolam legendam tradi Sanctus diserte sic mandat: Nec ipsi denique hanc epistolam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis: intercipere enim, quibus nos Dominus admonere & instruere dignatur, ejus est, qui admoneri & instrui fratrem suum nolit.

[187] [recensenda] Contra vero in eadem epistola de tormentorum usu sic legitur: Itaque dun quosdam insolenter extollit confessionis suæ tumida & inverecunda jactatio, tormenta venerunt, & tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis &c.: at illa ad precandam Dei misericordiam allocutio & persuasio, quæ in epist. 14 memoratur, tormentis clare præmittitur; subditur enim: Posteaquam vero & tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc, ut torquerentur, inclusis; ad corroborandos & confortandos eos noster sermo penetravit, &c., quæ num. 174 recitavimus. Porro cum mense Aprili tormenta in Africa verisimilius adhiberi cœpta esse infra ostensuri simus, hæc epistola, quam Sanctus numero præcedenti de orando Deo a se scriptam testatur, ante Aprilem, non post eum mensem scribi potuit; at septima, quam post adhibita tormenta scriptam constat, aliquot mensibus serius referri potest.

[188] [epistola 7; ut varia ratione] Ad allegatam rationem accedit & altetera, superius jam insinuata, quæque epistolam 7 serius scriptam esse suadet. S. Cyprianus de persecutione in ea ait: Gregem nostrum maxima ex parte populata est, & adhuc usque populatur. Et rursus; Quod si, secundum pacem, quam nobis Dominus dedit, universis fratribus conveniret, jam pridem de divina misericordia impetrassemus, quod petimus; nec tamdiu in hoc salutis & fidei nostræ periculo fluctuaremus. Deinde post multa eos Ecclesiæ pacem brevi obventuram sperare jubet his verbis: Ad minimum famulum suum, & in delictis licet plurimis constitutum, & dignatione ejus indignum, tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est: Dic illi, inquit, securus sit, quia pax ventura est, sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui, qui probentur. Manifestum est, his omnibus indicari, persecutionem jam diu sæviisse, multoque plus ex ea decursum, quam reliquum fuisse, dum hæc epistola 7 scriberetur. Nam quid aliud sibi volunt ista: Pax ventura est; sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui, qui probentur. An morula ad aliquorum probationem dicta fuisset major persecutionis pars, aut etiam æqualis ei, de qua Sanctus supra dixerat: Gregem nostrum maxima ex parte populata est, & adhuc usque populatur, & in cujus decursu tamdiu in… salutis & fidei … periculo fluctuatum fuisse deplorat? Hujusmodi sane revelatio potius irati in populum suum Dei comminatio, quam eum in spem pacis pro sua bonitate erigentis promissio & consolatio, dicenda fuisset.

[189] Jam vero prædicta Ecclesiæ pax in Africa citius data non fuit quam sub initium anni 251, [contra Pearsonium] aut 250 finem, sic ut S. Cypriano per eam tutum non fuerit nisi circa Pascha anni 251 Carthaginem regredi, quemadmodum ex dicendis constabit. Hinc probabile non est, quod ait Pearsonius, epistolam illam mense Aprili anno 250 scriptam fuisse: sic enim morula ista, post quam pax Cypriano divinitus promissa fuerat, octo circiter aut forte etiam plurium mensium spatium, prior autem persecutionis pars tantummodo trium fuisset. Sensit haud dubie difficultatem hanc Pearsonius, ideoque illam pacis promissionem violenter interpretatus, eam non de exstincta, sed mitius urgente persecutione exposuit; quod mense Majo, proconsule martyrum sanguine satiato, alioque digresso, Carthagine accidisse credi voluit. Ad hæc fatemur quidem, persecutionem non eodem semper æstu atque atrocitate Cathagine sæviisse: at negamus illas qualescumque ejusdem remissiones promissæ pacis nomine probabiliter posse appellari.

[190] Multo igitur probabilius laudatam epistolam in eumdem annum 250 aliquot mensibus provectiorem differimus, [probatur.] fatemurque illam aliam, de qua Sanctus in epist. 14 ad clerum Romanum meminit, ad nos non pervenisse. Quod autem epistolæ septimæ argumentum verbis Cyprianicis in epistola 14 positis cetera recte respondeat, tantum arguit, S. Cyprianum de precanda Dei miseriricordia ad suos bis scripsisse; primo antequam tormentis sævitum esset, secundo post eorumdem usum, promissamque a Deo post morulam ecclesiæ Africanæ pacem: id enim & mirum non est, & omnino exigere videntur, quæ huc usque disputavimus. Itaque ad ceteras epistolas progredimur.

[191] Epistolam 5, quæ Pamelio 6 est, post 7, de qua mox egimus, [Nec in earumdem numero] scriptam fuisse, ideoque in memoratarum tredecim numero haberi non posse, Tillemontio & Marano pariter consentio. Ita suadet totus illius contextus, qui pacem, quam divinitus promissam in epist. 7 vidimus, persecutione pene exstincta, oriri jam cœptam insinuat, sic ut sancti Antistitis Carthaginem reditum solus metus, ne præsentia sua res pacatas turbaret, retardasse videatur. Emissos e carcere tum fuisse confessores Sanctus ibidem sic testatur: Et quamquam sciam, plurimos ex his (confessoribus) fratrum voto & dilectione susceptos, tamen, si qui sunt, qui vel vestitu vel sumptu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram, cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis, quæcumque sunt necessaria; nempe ne, ut præmiserat, quod circa fidentes tempestas non fecit, circa laborantes necessitas faciat; id est, ne ex inopia a fide deficiant, quam in persecutione conservaverant.

[192] [reputamus] De suo vero ad Carthaginenses reditu ita loquitur: Et quamquam causa compelleret, ut ipse ad vos properare & venire deberem, primo cupiditate & desiderio vestri, quæ res in votis meis summa est; tum deinde ut ea, quæ circa ecclesiæ gubernacula utilitas communis exposcit, tractare simul, & plurimorum consilio examinata delimare possemus; tamen potius visum est adhuc interim latebram & quietem tenere respectu utilitatum aliarum, quæ ad pacem omnium nostrum pertinent & salutem, quarum vobis a Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur; qui pro cetera cura sua, quam impense divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit, ut cautus & moderatus existerem, nec me in conspectum publicum, & maxime ejus loci, ubi toties flagitatus & quæsitus fuissem, temere committerem.

[193] [epistolam 5;] Hæc ipse, satis insinuans, solum gentilis populi in se odium obstitisse, quo minus jam sopitæ persecutionis otio usus, Carthaginem reverteretur. Quia autem longior tali tempore absentia nonnullis minus probari posset, addit, hujus consilii sui rationem a Tertullo, qui ejusdem quoque auctor erat, clero suo reddendam; quod quidem minime necesse fuisset, si persecutionis tempestas tum etiam sæviisset. Sed neque sanctus Antistes de suo reditu tunc cogitasset, cujus tamen maturandi spem non obscure subjungit, dum confessores e carcere liberos ad virtutum exercitationem cohortatus, ait: Dominus faciat, ut & ego iterum illos mature videre & salutari exhortatione componere mentes eorum ad servandam gloriam suam possim; dumque sub epistolæ calcem ait, se gesta gerendaque compositurum, dum per Dei gratiam ad eos pervenerit.

[194] [& probibilius] Pari modo de epistola 6, Pamelio 7, judicandum esse, docet tum epistolæ argumentum, tum facta in hac de epistola 5 mentio. Argumentum quidem; nam Sanctus ibidem totus in eo est, ut confessores e carcere emissos ad dignos confessione sua mores hortetur; ut, cum pro sua misericordia (Deus) pacem fecerit, inquit, quam se facturum repromittit, novi & pœne mutati ad ecclesiam revertamur, & excipiant nos sive fratres nostri, sive gentiles, circa omnia correctos atque in melius reformatos, & qui admirati fuerant prius in virtutibus gloriam, nunc admirentur in moribus disciplinam. Epistolæ vero quintæ in hoc mentionem fieri, manifeste ostendo. Sanctus in 6 sic ait: Et quamquam clero nostro & nuper cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo plenissime scripserim, ut, si quid, vel ad vestitum vestrum, vel ad victum necessarium fuerit, suggeratur &c. Id autem in epist. 5 fecerat his verbis: Si qui sunt, qui vel vestitu vel sumptu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram, cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis, quæcumque sunt necessaria.

[195] [nec sextam,] Porro Pearsonius epistolam 6 inter prædictas tredecim numeravit, quia censuit, hanc in epistola 14 a S. Cypriano designatam his verbis: Nec extorribus, quando oportuit, objurgatio … nostra defuit; & in epistola 6 Sanctus confessores reipsa sic alloquitur: Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus & lasciviens demoratur; alius in eam patriam, unde extorris factus est, regreditur; ut apprehensus, non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat. Nec diffiteor, extorres hic a sancto Episcopo objurgari, ac propterea laudata ejusdem Sancti ex epistola 14 verba ad epistolam, de qua agimus, merito referri potuisse, nisi rationes supra allegatæ obstitissent. Præterea cum in tota illa epistola de extorribus nulla amplius fiat mentio, sed confessorum vitia castigentur, de illis ea occasione tantum hic locutus videtur, aliamque epistolam prius scripsisse, qua eorum temeritatem objurgaverit, ut in epistola 14 testatur.

[196] Propinquam, imo potius inchoatam Ecclesiæ in Africa pacem spirat tota epistola 36, [nec trigesimam sextam] adeoque nec hæc inter illas tredecim potest recenseri. Ut id probem, satis erit Sancti verba retulisse. Saluto vos, inquit, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestro & omnium fratrum satisfiat. Oportet nos tamen paci communi consulere, & interdum, quamvis cum tædio animi nostri, deesse vobis, ne præsentia nostra invidiam & violentiam gentilium provocet, & simus auctores rumpendæ pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis rebus compositis me venire debere, aut si ante dignatus fuerit. Dominus ostendere, tunc ad vos veniam. Solus itaque rumpendæ ex singulari gentilium in Sanctum odio pacis timor illum tunc retinebat, quo minus Carthaginem rediret; atque adeo pax tunc conciliari jam cœperat, aut certe persecutio jam fere penitus erat sopita, dum hæc scriberet. Neque aliud reliquum epistolæ præfert, in quo nulla facta persecutionis mentione, viduarum, infirmorum, ac omnium pauperum & peregrinorum curam tantum commendat.

[197] De epistola 37 major est difficultas, ut quid certi statui possit. [ac trigesimam septimam,] Pearsonius eam inter tredecim numerat, & ad mensem Majum refert; Tillemontius eodem mense vel etiam Aprili scribi potuisse arbitratur, ea ductus ratione, quod de turbis, circa lapsos scilicet, postea exortis in ea nulla fiat mentio. At vero Pamelius credidit, eam multo serius collocandam, quia ipsum ejusdem exordium indicat, varias de eodem argumento epistolas a S. Cypriano jam tum scriptas fuisse. Sic enim in illa legitur: Quamquam sciam vos, fratres carissimi, litteris meis frequenter admonitos esse, ut gloriosa voce Dominum confessis, & in carcere constitutis, omnis diligentia præbeatur, tamen idemtidem vobis incumbo, ne quid ad curam desit iis, quibus ad gloriam nihil deest. Pamelio consonat Maranus, sed aliis nixus rationibus. In primis recte observat, Sanctum in hac epistola curam pauperum presbyteris ac diaconis commendasse, ac deinde hortatum esse, ut corporibus etiam omnium, qui etsi torti non sunt, in carcere tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur & vigilantia & cura propensior … & dies eorum, quibus excedunt, annotentur, ut commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare posset.

[198] Deinde considerari jubet sequentia ejusdem Sancti verba: [quæ serius scriptæ videntur.] Quamquam Tertullus, fidelissimus & devotissimus frater noster, pro cetera sollicitudine & cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit (qui nec illic circa curam corporum deest) scripserit & scribat, ac significet mihi dies, quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosæ mortis exitu transeunt & celebrentur hic a nobis oblationes & Sacrificia ob commemorationes eorum, quæ cito vobiscum Domino protegente celebrabimus. Ex hisce tandem concludit, epistolam hanc persecutione jam frigescente, quæque maturi reditus spem aliquam suggerebat, potius quam mense Majo, quo tormentis in martyres sæviebatur, scriptam fuisse; cum Sanctus sese eorum commemorationes cum clero suo cito celebraturum nuntiet; significetque, confessores jam non in tormentis, sed sine his, si qui morerentur, in carcere naturali morte defungi. Atque hinc præterea observat, si ea epistola mense Majo scripta fuisset, annotandos potius martyrum, inter cruciatus animam profundentium, dies, sanctoque Antistiti nuntiandos fuisse. Hæc fateor sententiam Marani mihi admodum probabilem faciunt; præsertim cum nihil nos cogat, suadeatve, epistolam hanc inter tredecim numerare, aut tam mature scriptam dicere. Nam quod Tillemontius objicit, nullam in hac de excitatis in lapsorum causa turbis mentionem fieri, nihil probat; cum necesse non sit, ut Sanctus de his in omnibus epistolis suis post eas scriptis meminerit.

[199] [Rationes, quæ suadent,] Superest epistola 81, quam Joannes Pearsonius in Annalibus, Joannes Fellus in editione Operum S. Cypriani, & Tillemontius inter sæpe memoratas epistolas referunt, Pamelius vero, Eminentissimus Baronius, & post hos Maranus, serius scriptam volunt; hic scilicet in Galli persecutione, illi autem in Valeriani. Controversiæ cardo in eo præcipue versatur, utrum Rogatianus presbyter, qui cum Felicissimo in hac epistola maxime laudatur, martyrio coronatus ibidem etiam dicatur. Consentiunt enim, Rogatianum presbyterum sub Decio carceri inclusum fuisse, idque ex epistola 6 a S. Cypriano e secessu suo ad illum aliosque confessores data extra dubium est. Rogatianum hunc eumdem quoque statuunt cum eo, de quo idem Sanctus tamquam extra carcerem posito sub finem secessus sui in epistola 36 meminit, cuique inter ceteros epistolam 38 inscripsit, & qui una cum Caldonio aliisque ad hanc per epistolam 39 respondit. Hinc colligunt, Rogatianum presbyterum post toleratum carcerem libertati restitutum, Decianæ persecutioni superfuisse, atque adeo vel laudatam epistolam 81 e Sancti secessu scribi non potuisse, vel Rogatianum in ea non dici martyrium consummasse.

[200] [epistolam 81] Posteriori sententiæ favet primo totius epistolæ argumentum, quod non est nisi exhortatio ad martyrium fortiter tolerandum, ideoque exactissime quadrat epistolæ, quam S. Cyprianus in epistola 14 designat, dicens: Postquam vero & tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc, ut torquerentur, inclusis, ad corroborandos & confortandos eos noster sermo penetravit. Favent secundo, quæ Sanctus in eadem epistola 81 de suo, nisi prohiberetur, eos complectendi desiderio habet his verbis: Saluto vos … optans ipse quoque conspectu vestro frui, si ad vos pervenire loci conditio permitteret … Sed quoniam huic lætitiæ interesse facultas non datur, has pro me ad aures & ad oculos vestros vicarias litteras mitto &c. Quæ quidem verba ab absente Episcopo, & vel in secessu suo latente, vel Curubi exsulante, dicta rectissime accipi possunt.

[201] [in secessu scriptam esse;] Quarto favet epistolæ epigraphe ipsi inter ceteros Rogatiano inscripta. Favet denique & ejusdem clausula, quæ est hujusmodi: Victor diaconus, & qui mecum sunt, vos salutant. Victorem enim sancti Antistitis in secessu socium fuisse, liquet tum ex epistola 6, inde ad eumdem Rogatianum ceterosque Carthaginenses data, in qua Sanctus ait: Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV; tum ex epistola 4 ad presbyteros & diaconos, ex eodem loco scripta, in qua similis plane clausula legitur: Salutant vos Victor diaconus, & qui mecum sunt. Valete. Hæc omnia sane omnino verisimile faciunt, epistolam 81 in secessu scriptam fuisse, unamque esse ex tredecim illis, quas S. Cyprianus in epistola 14 ad clerum Romanum laudavit.

[202] At vero Pamelius, aliique, ut dixi, censent, [uti & aliæ,] Rogatianum martyrium suum jam consummasse in eadem epistola dici, ideoque eam post Decii persecutionem scriptam esse. Locus autem controversus hic est. Quam fidem vos quoque retinentes, & die ac nocte meditantes, toto corde ad Deum prompti, contemptu præsentium futura tantummodo cogitatis, ut ad fructum regni æterni & ad complexum & osculum Domini & conspectum venire possitis, ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, gloriosum senem, viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute & divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro, quieto semper & sobrio, excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere præparavit; & metator quodam modo vester nunc quoque vos antecedit.

[203] Quod ut consummetur in vobis, assiduis orationibus Dominum deprecamur, [quæ pro eadem] ut initiis ad summa pergentibus, quos confiteri fecit, faciat & coronari. Opto vos, fratres carissimi ac beatissimi, in Domino semper bene valere, & ad coronam cælestis gloriæ pervenire. Hisce, inquam, verbis laudati scriptores volunt, ac præ ceteris Maranus § 26 Vitæ pluribus ostendere nititur, Rogatianum martyrio jam coronatum affirmari, ideoque Rogatianum, cui inter reliquos epistola inscripta est, alium esse aiunt a sancto presbytero martyre, ac propterea illum juniorem appellant. Juverit Marani argumenta proposuisse. Textum S. Cypriani mox datum sic excipit: Nulla fere vox hoc in loco, quæ non Rogatianum pro Christo passum indicet. Vocat eum Cyprianus gloriosum senem; quod eum argumento est ad gloriam pervenisse. Confessores laudat, quod futura tantum cogitent, ut ad complexum Domini perveniant, ut sequantur in omnibus Rogatianum, quem jam in multis rebus imitati fuerant. Jam ergo pervenerat ad conspectum Domini Rogatianus, siquidem pervenire ad conspectum Domini, idem est ac Rogatianum in omnibus sequi.

[204] Paraverat illis Rogatianus primum hospitium in carcere. [serius figenda] Ubi secundum parabat, nisi in cœlo, antecedens eos, quasi metator quidam? Denique Deum precatur Cyprianus, ut id, in quo antecedebat eos Rogatianus, in ipsis consummetur, & ad coronam perveniant. Ergo jam ad hanc coronam Rogatianus pervenerat, quam cum in Decii persecutione adeptus non sit, sed ante e carcere egressus sit, quam Cyprianus e suo secessu; necesse est, hanc epistolam ad aliud tempus referri. Huc usque vir eruditus: verum mihi hæc non tam certa apparent, quam ipsi visa sint. Gloriosum enim senem Sanctus Rogatianum dicere potuit, etsi is martyrio nondum coronatus fuisset: imo si jam tum coronatus fuerit, quidni martyrem appellavit? Confessores futura tantum cogitare, ut ad complexum Domini pervenirent, utque in omnibus sequerentur Rogatianum, poterant, licet hic martyrium suum nondum consummasset, sed verbis tantum, exemploque, ac toleratis etiam forsitan tormentis, ad complexum Domini desiderandum ceteros excitaret: qua ratione eorumdem metator quodammodo etiam dici potuit, quippe qui ipsos uti prius in carcere, ita & in tormentis antecedebat. Hoc autem ut consummaretur in ipsis, quidni, vivo Rogatiano, Deum precari potuit S. Cyprianus?

[205] [faciunt,] Certe hæc expositio nostra plana est, eique favent ista: Ut sequamini in omnibus Rogatianum … viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute & divina dignatione facientem, qui … metator quodam modo vester nunc quoque vos antecedit. Respondet quidem Maranus, S, Cyprianum participio præsentis temporis hic usum esse ex Latini sermonis inopia, idque gemino exemplo ex Cyprianicis litteris deprompto ibidem confirmare conatur: at certe non prohibebat istius sermonis inopia, ne antecessit, pro antecedit scriberet. Nolim tamen dicere, ejusmodi loquendi modum omnino insolitum esse, sed eum interpretationi nostræ plane conformem esse, adverto. Contra Marano favet, quod Tillemontius Nota 8 in S. Cypriano observat, scilicet, quod in ejusdem epistolæ inscriptione primus locus detur Sergio cetera ignoto, secundus Rogatiano, neque huic presbyteri titulus adscribatur; unde suspicari liceat, Rogatianum, cui epistola inscripta est, alium esse a Rogatiano presbytero, qui in eadem epistola laudatur, cum huic alioquin primus locus concedendus fuisse videatur, nec S. Cyprianus hujusmodi titulos soleat omittere.

[206] [expenduntur.] Sed quæcumque sit hujus inscriptionis ratio (nam apud Pamelium: Sergio Rogatiano, apud Morelium: Rogatiano & Seagrio, legitur) ego quo magis Cypriani verba perpendo, eo magis anceps hæreo, candideque fateor, me ex hisce consummatum Rogatiani ac Felicissimi martyrium nec certo asserere posse, nec negare. Atque hinc per me licebit epistolam illam vel ad S. Cypriani secessum sub Decio, vel ad ejusdem exsilium sub Valeriano referre; quia neutrum satis certum apparet; licet prius probabilius. Nec improbabilis quoque est Marani sententia, opinantis eam in persecutione Galli potius scriptam esse; cum loci conditio, qua Sanctus prohiberi se ait, ne ad inclusos carceri confessores accedat; nihil aliud, quam episcopalem dignitatem significare potuerit, prout ibidem ex epistolis 9, 10, 63 & 65 ostendit; quod tamen ea in secessu scribi non potuerit, non probant rationes, quas ibidem allegat. Ceterum SS. Rogatianus ac Felicissimus inscripti sunt Martyrologio Parvo Rosweydiano, Adonis, Usuardi ac Romano Baronii, ad diem XXVI Octobris, in quorum postremo in persecutione Valeriani & Gallieni passi dicuntur, in duobus vero mediis in persecutione Decii & Valeriani: in hisce iisdem, uti & in Annotatis ad laudatum Romanum Baronii epistola, de qua loquimur, laudatur; utrum autem de eorumdem pugilum martyrio aliunde constet, ad dictum diem pluribus inquiri poterit.

§ XI. E secessu scribit ad clerum suum de cura gregis, pauperum sustentatione, & captivis caute invisendis: martyres ac confessores hortatur.

[In prima, quam habemus,] Ex huc usque disputatis supersunt septem tantummodo vel octo epistolæ ex tredecim illis, quas a S. Cypriano ad suos e secessu scriptas, ac deinde velut totidem pastoralis suæ sollicitudinis ac vigilantiæ testes ad Romanum clerum transmissas diximus. Nunc igitur res eo tempore gestas ex iis suo ordine exponamus. S. Cyprianus in laudata epistola 14 primo omnium loco recenset eam, in qua clero consilium non defuit; exigebat enim recta ratio, ut, per quem ceteri instruendi erant, de officio suo prior admoneretur. His verbis exactissime respondet epistola, quæ Pamelio 5 est, Baluzio autem, quem sequimur, quarta, quæque in secessu, & antequam quidam e clero lapsi essent, certo scripta est; ideoque omnium in secessu scriptarum merito prima putatur. At Maranus § 10 Vitæ, quamvis facile admittat, hanc primam esse earum, quæ ad nos pervenerunt, sibi tamen persuadere non potest, eam omnium primam, scriptamque fuisse statim atque sanctus Episcopus secesserat.

[208] Opinionis suæ rationem hanc reddit, quod in laudata epistola nulla prorsus fiat mentio de luctuoso Carthaginensis populi casu, [in secessu scripta epistola] qui ad prima verba minantis inimici fidem ejurando, optimi Præsulis animum vehementer afflixerat. Hinc censet, alias litteras præmissas fuisse, quibus Carthaginensis clerus in tanta rerum difficultate consilio juvaretur; aut saltem in primis Sancti litteris dolorem, quem inde contraxerat, significari debuisse; quod in hac epistola factum non esse, manifestum est. Ego erudito viro plane assentirer, si S. Cypriani de Carthaginensium lapsu verba eo modo, quo ipse illa interpretatus est, necessario accipienda essent. Leguntur ea in libro de Lapsis, suntque hujusmodi: Nec saltem sero conversi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram (id est persecutionem) probationemque divinam patienter & fortiter subiremus. Ad prima statim verba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit; nec prostratus est persecutionis impetu, sed voluntario lapsu se ipse prostravit.

[209] Dubium non est, quin citata verba geminam interpretationem patiantur. [Sanctus clero curam gregis sui] Unam quidem, ut prima minantis inimici verba pro persecutionis initio accipiantur, & maximus fratrum numerus jam tum a fide defecisse dicatur: alteram, ut eorumdem plurimi statim atque de fide compellati fuere, ad primas gentilium minas, quocumque tempore sibi intentatas, lapsi referantur. Nihil autem nos cogit ea in priori sensu cum Marano accipere; cum Sanctus hic tantum intendat plurimorum ignaviam castigare, qui solis minis territi, Christum abnegaverant; quare hanc illis exprobans, ait: Nec prostratus est persecutionis impetu, sed voluntario lapsu se ipse prostravit. Itaque, quamvis negare nolim, alias epistolas, quæ modo perierint, ante quartam e secessu scribi potuisse, ex objecto tamen loco non evincitur, eas re vera scriptas esse. Porro ex laudata epistola 4 discimus paternam sancti Præsulis sollicitudinem, nihil gregi suo sive ad animæ sive ad corporis salutem necessarium desiderari patientis. Præfatus enim, sese incolumem vivere, & de cleri sui incolumitate pariter lætatus, Quoniam, inquit, mihi interesse nunc non permittit loci conditio, peto vos pro fide & religione vestra, fungamini illic & vestris partibus & meis, ut nihil vel ad disciplinam vel ad diligentiam desit.

[210] [ac pauperum sustentationem commendat,] Mox ad pauperum curam conversus, necessaria hisce benigne suppeditari jubet ex pecunia, quam ipse, ut apparet, antequam Carthagine excederet, ibidem inter clericos distribuerat, ut omnibus facilius subveniretur. Sed juverit ipsa illius verba recitasse. Quantum autem, ait, ad sumptus suggerendos, sive illis, qui gloriosa voce Dominum confessi, in carcere sunt constituti, sive iis, qui pauperes & indigentes laborant, & tamen in Domino perseverant, peto nihil desit; cum summula omnis, quæ redacta est, illic sit apud clericos distributa propter ejusmodi casus, ut haberent plures, unde ad necessitates & pressuras singulorum operari possint. Hanc pauperum curam ipsi perpetuo cordi fuisse ex sæpe dicendis manifestum erit. In eadem hac epistola pariter elucet Sancti prudentia, qua sollicite cavet, ne quid imprudens quorumdam zelus peccet, & confessoribus adjuvandis viam præcludat. Nondum ad tormenta Carthagine ventum erat, soloque aut exsilio aut carcere confessores mulctabantur, & sic quidem, ut liber ad eos accessus cuilibet pateret.

[211] [monetque, ut captivos] Hac gentilium conniventia usi laici & clerici, captivos fratres non tantum frequenter invisebant, verbisque ac eleëmosynis solabantur; sed & presbyteri cum diaconis in ipso carcere incruentum Missæ sacrificium crebro, ac forte indies, coram ipsis celebrabant, eosque, ut credere par est, divino Epulo reficiebant. Ne igitur inconsultus nonnullorum zelus invidiam gentilium concitando, liberum illum aditum obstrueret, tam pretiosa opportunitate quam cautissime utendum monet, modumque, quo hac in parte procedendum sit, præscribit. Nam etsi, inquit, fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conveniendum & visitandum confessores bonos, quos illustravit jam gloriosis initiis divina dignatio; tamen caute hoc, & non glomeratim, nec per multitudinem simul junctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso invidia concitetur, & introeundi aditus denegetur; &, dum insatiabiles totum volumus, totum perdamus.

[212] [caute invisat.] Consulite ergo & providete, ut cum temperamento hoc agi tutius possit, ita ut presbyteri quoque, qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent, quia & mutatio personarum, & vicissitudo convenientium minuit invidiam. Circa omnia enim mites & humiles, ut servis Dei congruit, temporibus servire, & quieti prospicere, & plebi providere debemus. Huc usque S. Cyprianus, quibus nihil addi necesse est. Ex dictis autem epistola hæc mense Februario, quo persecutio moderatius procedebat, scripta fuit. Post hanc scripsit & alias, in quibus … nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio, nec universæ fraternitati ad precandum Dei misericordiam allocutio & persuasio illius defuit; quemadmodum in epist. 14 ad clerum Romanum testatur: verum hasce non superesse, § 10 ostensum est; nisi forte epistola 81, de qua § præcedenti egimus, inter eas numeranda sit.

[213] Extorrium culpa, ob quam eos objurgandos Sanctus censuit, [Extorrium temeritatem objurgat.] videtur fuisse eorum temeritas, qua in patriam suam, unde ob confessionem Christi expulsi fuerant, reversi, gentilibus occasionem præbebant, eos tamquam proconsulis vel magistratuum contemptores, sine ullo fructu, nec sine Christiani nominis dispendio, puniendi. Certe hujusmodi importunum reditum Sanctus in epist. 6 his verbis castigat, Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando … alius in eam patriam, unde extorris factus est, regreditur, ut apprehensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens, pereat. Ex hoc loco credidit Pearsonius, epistolam hanc unam esse ex trededecim litteris ad Romanos missis; sed contrarium verius esse, præcedenti § monstravimus, ideoque hæc non secus ac aliæ ante adhibita tormenta, id est, ante Aprilem aut hujus mensis medium scriptæ, periisse videtur.

[214] Inter hæc persecutio, quæ eo usque aliquem modum servaverat, [Tormentis adhiberi cœptis,] vehementius exarsit, & tormentorum initium fecit; cujus rei causam S. Cyprianus in epistola 7 de precando Deo tum populi peccatis, tum præcipue nonnullorum confessorum immodestis moribus & arrogantiæ adscribit. Quas autem, ait, plagas, quæ verbera non meremur, quando nec confessores, qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant, teneant disciplinam? Itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suæ tumida & inverecunda jactatio, tormenta venerunt, & tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis, tormenta, quæ ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant, quamdiu dejiciant; nisi si aliquis divina dignatione subtractus, inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate moriendi. Hæc patimur delicto & merito nostro, sicut præmonuit divina censura &c.

[215] Cruciatuum usus initium ad mensem Aprilem referri solet, [Sanctus martyribus ac confessoribus] quia S. Mappalicus, qui inter primos passus est, ad XVII hujus mensis diem vetustis Martyrologiis inscriptus est, ad quem de eo, ejusque sociis in Opere nostro etiam Henschenius egit, ubi & S. Cypriani epistolam 9, nobis 8, quæ insigne illorum elogium continet, recitavit. De iisdem pariter, uti & nonnullis forsitan aliis meminit Lucianus, & ipse tum inclusus carceri, in epistola 21 inter Cyprianicas, non diu post Pascha anni 250 scripta, ut inter eruditos similiter convenit. Non potuit amantissimus suorum Præsul tam eximia martyrum virtute non vehementer exsultare, ac ceteros, quibus in ergastulo detentis simile certamen indies imminebat, litteris suis non confirmare & ad martyrii gloriam tam illustri exemplo magis magisque accendere.

[216] Id a se factum testatur in epist. 14 crebro memorata, [per epistolam 8] dum ait: Posteaquam vero & tormenta venerunt; sive jam tortis fratribus, sive adhuc, ut torquerentur, inclusis, ad corroborandos & confortandos eos noster sermo penetravit. Epistolam 8, quæ Martyribus & confessoribus inscripta est, hic indicari, omnes consentiunt, idque totus epistolæ contextus probat, cujus argumentum brevissime subjungo. In primis exsultare se ait eorum fide ac virtute, in qua mater Ecclesia gloriata est. Deinde de tormentis tum primum adhiberi cœptis meminit his verbis: Gloriata est nuper quidem (Ecclesia) cum confessione perstante suscepta pœna est, quæ confessores Christi fecit extorres; confessio tamen præsens, quanto in passione fortior, tanto clarior & major in honore est. Crevit pugna, crevit & pugnantium gloria.

[217] [congratulatur, eosque] Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis ac magis estis ad aciem provocati, fortes & stabiles ad maximi certaminis prœlium prompta devotione redistis. Ex quibus quosdam jam comperi coronatos, quosdam vero ad coronam victoriæ jam jamque proximos, universos autem, quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos &c. Post hæc invictam martyrum in gravissimis tormentis ac nominatim S. Mappalici constantiam & fortitudinem multum celebrans, eorum exemplo ceteros ad martyrii gloriam exstimulat, rogatque, ut lacrymas matris Ecclesiæ, quæ plangit ruinas & funera, id est lapsus, plurimorum, sua lætitia, sive inconcussa fide, tergant, reliquosque in fide stabiles suo quoque exemplo confirment.

[218] [ad constantiam excitat.] Monet denique, ut, si in martyrii aciem evocentur, divino freti auxilio fortiter dimicent; sin vero ad Ecclesiæ pacem incolumes forte perveniant, non contristentur velut spe sua frustrati. Dominus enim, inquit, scrutator est renis & cordis, arcana perspicit, & intuetur occulta: ad coronam de eo promerendam sufficit ipsius testimonium solum, qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres carissimi, sublimis pariter & illustris. Illa securior, ad Dominum victoriæ consummatione properare; hæc lætior, accepto post gloriam commeatu in Ecclesia laude florere. O beatam ecclesiam nostram, quam sic honor divinæ dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat. Erat ante in operibus fratrum candida: nunc facta est in martyrum cruore purpurea. Floribus ejus nec lilia nec rosæ desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem: accipiant coronas, vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In cælestibus castris & pax & acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere & nostri meminisse. Valete.

§ XII. Aliquot confessorum clericorumque in lapsis ad pacem admittendis temeritatem tribus epistolis acriter objurgat.

[Aliquie confessoribus libellos] Non minori mœrore lapsorum ignavia, qui, ut dictum est, magno numero fidem suam turpiter prodiderant, S. Cypriani animum afflixerant, quam martyrum ac confessorum gloria recrearat. Hunc ipsum mœrorem augebat & aliud malum, quod lapsis veniam temere indulgendo, in ecclesiasticæ ejus temporis disciplinæ & episcopalis auctoritatis contemptum, pernicioso sane exemplo vergebat. E lapsis illis plurimi, priorem perfidiam suam exosi, in Ecclesiæ pacem, id est, ad delicti veniam & sacrosanctæ Eucharistiæ communicationem admitti ardebant, ideoque pro recepto tum more a martyribus ac confessoribus libellos obtinere nitebantur, quorum commendatione eam ab Ecclesiæ ministris citius impetrarent. Neque hoc novi quid erat aut inusitatum; cum id ipsum temporibus suis factitatum fuisse Tertullianus in libro ad martyres cap. 1 testetur his verbis: Quam pacem quidem in Ecclesia non habentes, a martyribus in carcere exorare consueverunt. Sed & ipse S. Cyprianus in epist. 10 hoc etiam in diœcesi sua olim usitatum fuisse indicat.

[220] In hujusmodi igitur lapsorum gratiam nonnulli martyres ac confessores ad S. Cyprianum scripserant, [ad pacem obtinendam] precati, ut, cum persecutione exstincta, convenire cum clero licuisset, cognita cujusque causa, pacem iis impertiri dignaretur: atque horum in scribendo modestiam Sanctus ipse in epist. 10 plurimum commendat. At vero nonnulli e confessoribus sine ullo delectu lapsis omnibus hujusmodi libellos concedebant, eosque ad pacem admitti arroganter mandabant. Inter hos præcipuus erat Lucianus quidam, de quo S. Cyprianus in epist. 22 ad clerum Romanum sic scribit: Frater noster Lucianus, & ipse unus de confessoribus, fide quidem calidus, & virtute robustus, sed minus Dominica lectione fundatus, quædam conatus est, imperiti jam pridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur; cum Mappalicus martyr cautus & verecundus, legis ac disciplinæ memor, nullas contra Euangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus, matri suæ, quæ lapsa fuerat, mandaverat pacem dari: Saturninus quoque, post tormenta adhuc in carcere constitutus, nullas ejusmodi litteras emiserit.

[221] Lucianus vero non tantum Paulo adhuc in carcere posito, [lapsis temere] nomine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed & post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit; dicens, hoc sibi ab illo mandatum; nesciens Domino magis, quam conservo, obtemperandum. Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt ejusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset. Quin & ex ipsa Luciani epistola, Baluzio 21, ad Celerinum, patet, quam profusus is fuerit in hujusmodi libellis concedendis. Celerinus Romæ proter Christi confessionem carceri inclusus, rogaverat Lucianum, ut Numeriæ & Candidæ, in eadem persecutione lapsis, martyrum suffragio veniam impetraret. Huic autem ipse inter cetera respondet: Scire debuisti, quid circa nos actum sit. Cum benedictus martyr Paulus adhuc in corpore esset, vocavit me, & dixit mihi: Luciane, coram Christo tibi dico, ut si quis post arcessitionem meam abs te pacem petierit, des in nomine meo; sed & omnes, quos Dominus in tanta tribulatione arcessire dignatus est, universi litteras ex compacto, universis pacem dimisimus.

[222] Hinc, paucis interjectis, non modo duabus illis, [& magno numero concedunt;] quibus Celerinus pacem rogaverat, sed & aliis eam his verbis concedit: Et ideo, frater, peto, ut, sicut hic cum Dominus cœperit ipsi Ecclesiæ pacem dare, secundum præceptum Pauli, & nostrum tractatum, exposita causa apud episcopum, & facta exomologesi, habeant pacem, non tantum hæ, sed & quas scis ad animum nostrum pertinere. Hæc ipse ex zelo quidem, sed non secundum scientiam; nesciens quippe, Domino, contra cujus Ecclesiæ disciplinam tam prodigus erat, magis quam conservo obtemperandum esse, ut mox advertit S. Cyprianus. Atque hinc factum est, ut, eodem Sancto teste in epist. 14, sine ullo discrimine atque examine singulorum, darentur quotidie libellorum millia contra Euangelii legem; utque nonnulli hujusmodi libellos, etiam modestioribus confessoribus extortos, aliis pro suo libitu donarent, quodque detestabilius est, simoniaca nundinatione divenderent, quemadmodum idem denuo Sanctus in epist. 10 conqueritur.

[223] [aliquot e clero id probantibus,] Huic malo accedebat & aliud etiam gravius, ex ipso clero ortum: ex hoc enim aliqui tam prodigam libellorum copiam non modo probabant fovebantque, sed & lapsos iis donatos, vel invitis bonis confessoribus, sine prævia pœnitentia in gratiam recipiebant, & sacratissimo Christi Corpore impertiri non formidabant. Atque hæc S. Cyprianus in lapsis, ad pacem anhelantibus, aliquo modo ferri posse concedit: at de clericis tanti mali auctoribus in eadem epistola 10 ad martyres & confessores hisce verbis acerbe conqueritur: Credideram quidem, presbyteros & diaconos, qui illic præsentes sunt, monere vos & instruere plenissime circa Euangelii legem, sicut in præteritum semper sub antecessoribus factum est, ut diaconi ad carcerem commeantes, martyrum desideria consiliis suis & Scripturarum præceptis gubernarent.

[224] [& pacem ac communionem] Sed nunc cum maximo animi dolore cognosco non tantum illic vobis non suggeri divina præcepta, sed adhuc potius impediri, ut ea, quæ a vobis ipsis & circa Deum caute, & circa Sacerdotem Dei honorifice fiunt, a quibusdam presbyteris resolvantur, qui nec timorem Dei, nec Episcopi honorem cogitantes, cum vos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria vestra & quibusdam lapsis pacem dari postulastis, cum persecutione finita convenire in unum cum clero, & recolligi cœperimus, illi contra Euangelii legem, contra vestram quoque honorificam petitionem, ante actam pœnitentiam, ante exomologesin gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo & clero in pœnitentiam impositam, offerre pro illis & Eucharistiam dare, id est, sanctum Domini Corpus prophanare audeant; cum scriptum sit: Qui ederit Panem aut biberit Calicem Domini indigne, reus erit Corporis & Sanguinis Domini.

[225] [temerarie largientibus.] Et lapsis quidem potest in hoc venia concedi. Quis enim non mortuus vivificari properet? Quis non ad salutem suam venire festinet? Sed præpositorum est præceptum tenere, & vel properantes vel ignorantes instruere; ne, qui ovium pastores esse debent, lanii fiant. Ea enim concedere, quæ in perniciem vertant, decipere est; nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis impellitur ad ruinam. Huc usque S. Cyprianus. Non omnis tamen Carthaginensis clerus, sed tantum quidam ex presbyteris ac diaconis, ut Sanctus ipse in epistola 14 scribit, temerariam illam indulgentiam inducebant, quorum præcipui & duces haud dubie fuerunt quinque illi presbyteri, qui sancti Antistitis ordinationi ab initio adversati, eidem magnas deinde molestias crearunt, ac in schisma denique una cum Felicissimo prorupere, prout partim dictum jam est, partim infra referetur.

[226] [Contra hos epistolas 3 scribit;] Porro tam fœda ecclesiasticæ disciplinæ violatio vigilantissimum Præsulem & in omnia intentum ab ipso suo exordio latere non potuit; siluit tamen diu, confisus fore, ut vel solo silentio suo compesceretur. At postquam latius serpere cœpit, jamque a nonnullis e clero, a quibus comprimi debuerat, perniciosiores vires caperet, tanto malo occurrendum statuit, ne omnem ecclesiæ suæ disciplinam tandem penitus everteret. Tres itaque epistolas, unam ad martyres & confessores, ad clerum alteram, tertiam ad plebem suam hac super re scripsit, quemadmodum in epist. 14, cum qua eas Romanis legendas etiam transmisit, verbis num. 174 relatis testatus est. Sunt eæ ex Baluzii recensione, nona, decima & undecima; omnes ejusdem argumenti & eodem tempore ad tres illos ordines separatim quidem scriptæ; sed sic ut alter alteri suam communicare jubeatur.

[227] Harum primam, quam ad clerum dedit, in hunc modum exorsus est. [unam ad clerum, in qua] Diu patientiam meam tenui, fratres carissimi, quasi verecundum silentium nostrum proficeret ad quietem. Sed cum quorumdam immoderata & abrupta præsumptio temeritate sua, & honorem martyrum, & confessorum pudorem, & plebis universæ tranquillitatem, turbare conetur; tacere ultra non oportet, ne ad periculum & plebis pariter & nostrum taciturnitas nimia procedat. Quod enim non periculum metuere debemus de offensa Dei, quando aliqui de presbyteris nec Euangelii nec loci sui memores, sed neque futurum Domini judicium, neque nunc sibi præpositum Episcopum cogitantes, quod numquam omnino sub antecessoribus factum est, cum contumelia & contemptu Præpositi, totum sibi vindicent? Atque utinam, non prostrata fratrum nostrorum salute, sibi omnia vindicarent! Contumeliam episcopatus nostri dissimulare & ferre possem, sicut dissimulavi semper & pertuli: sed dissimulandi nunc locus non est, quando decipitur fraternitas nostra a quibusdam vestrum, qui, dum sine ratione restituendæ salutis plausibiles esse cupiunt, magis lapsis obsunt.

[228] Post hæc clericorum illorum delicti magnitudinem perpendit ex blasphemiæ & idololatriæ flagitio, [hosce temerarios acriter arguit,] quarum reos ipsi tam temere ad pacem & Dominici Corporis epulum admittebant, cum tamen etiam in minoribus peccatis agant peccatores pœnitentiam justo tempore, & secundum disciplinæ ordinem ad exomologesin veniant; & per manus impositionem episcopi & cleri jus communicationis accipiant. Addit, eosdem Corporis & Sanguinis Domini reos fore, si lapsi eorum incuria aut opera contra expressum Apostoli 1 ad Cor. XI præceptum ad Sacramentum illud accesserint. Deinde conqueritur, quod, cum illi admonere ipsos martyres & confessores deberent, si præter id, quod modeste pieque rogaverant, quidquam peterent, ipsi eosdem in invidiam vocarent, dissidii semina inter eos & Episcopum suum jacerent, contemptaque Dei lege, & sublato, quem sibi debebant, honore, cum lapsis temerarie communicarent.

[229] Denique terret eos nonnullis visionibus, quas non explicat, [& contumacibus suspensionem a sacris,] ac ecclesiasticæ suspensionis pœnam comminatur, nisi ab incepto desistant. Castigare nos itaque, ait, divina censura nec noctibus desinit nec diebus. Præter nocturnas enim visiones, per dies quoque impletur apud nos Spiritu sancto puerorum innocens ætas, quæ in ecstasi videt oculis, & audit & loquitur ea, quibus nos Dominus monere & instruere dignatur. Et audietis omnia, quando ad vos reducem me Dominus fecerit, qui, ut secederem, jussit. Interim temerarii & incauti & tumidi quidam inter vos, qui hominem non cogitant, vel Deum timeant, scientes, quoniam, si ultra in iis perseveraverint, utar ea admonitione, qua me uti Dominus jubet, ut interim prohibeantur offerre, acturi & apud nos, & apud confessores ipsos, & apud plebem universam, causam suam, cum Domino permittente, in sinum matris Ecclesiæ recolligi cœperimus. De hoc ad martyres & confessores & ad plebem litteras feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Tum subditur solita finiendi epistolam clausula.

[230] [non excommunicationem, intentat,] De pœna, quam verbis mox recitatis Sanctus contumacibus intentat, nonnulla est inter eruditos dissensio. Pamelius in Annotationibus ad hanc epistolam, quæ ipsi 10 est, & post eum alii, suspensionem a divinis, ut modo loquimur, designari censuerunt. Ita pariter visum est Baronio ad annum 253, num. 56; ubi tamen observat, eam hic non inflictam, sed dumtaxat intentatam fuisse, nisi ab incepto desisterent. Tillemontius art. XI suspensionem etiam interpretatur; sed dubitat, an Sanctus eam verbis recensitis reipsa inflixisse dicendus non sit. Verum Baronii sententiam S. Cypriani verba tam clare præferunt, ut mihi certa videatur. Maranus tamen § XI Vitæ credidit non suspensionem, sed excommunicationem ibi intentari; utque id probet, citattum epist. 28, in qua Sanctus clerum suum laudat, quod cum Gajo Diddensi presbytero, & diacono ejus, qui communionem lapsis dederant, communicare noluissent; tum epistolam 52, in qua aliquando se decrevisse ait, ut, si quis ante consilium nostrum & ante sententiam de omnium consilio statutam, lapsis temere communicare voluisset, ipse a communione abstineretur. Observat autem, abstineri pro excommunicari a S. Cypriano usurpari solere.

[231] [licet eosdem postea,] Sed bona eruditi viri pace, neuter locus cogit tam clara epistolæ 9 verba in alienum sensum detorquere; sed tantum probat, sanctum Episcopum cleri sui & aliquot episcoporum sententiam approbasse & imposterum sequendam censuisse. Audiamus illum in laudata epist. 28 loquentem. Integre & cum disciplina fecistis, fratres carissimi, quod consilio collegarum meorum, qui præsentes erant, Gajo Diddensi presbytero & diacono ejus censuistis non communicandum, qui communicando cum lapsis, & offerendo oblationes eorum, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, & semel atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, a collegis meis moniti, ne hoc facerent, in præsumptione & audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra. Ex his liquet, Gajum & diaconum ejus ob pertinaciam suam non ex S. Cypriani epistola, de qua nulla ibi fit mentio, sed ex aliquot episcoporum clerique judicio a communione rescissos, idque a S. Cypriano approbatum confirmatumque fuisse.

[232] [cum nec sic resipiscerent,] At, inquies, si Sanctus hujusmodi pervicacibus suspensionem tantummodo comminatus fuerit, cur illi excommunicarunt? Respondeo, id eos facere potuisse, quia tantam contumaciam post iteratum monitum ea pœna necessario coërcendam judicabant, ne etiam gravius invalesceret; neque id Episcopo suo ac Primati ingratum fore, rebantur. Et merito quidem: nam hic non modo confirmavit eorum sententiam, sed & dehinc sequendam præcepit, post aliqua subdens: Legite vero has easdem litteras & collegis meis, si qui aut præsentes fuerint, aut supervenerint, ut unanimes & concordes ad fovenda & sananda lapsorum vulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus, cum convenire in unum per Domini misericordiam cœperimus. Interea si quis immoderatus & præceps, sive de nostris presbyteris vel diaconibus, sive de peregrinis, ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur &c.

[233] Hinc ad locum ex epist. 52 objectum patet responsio: [excommunicaverit.] in hac scilicet laudat Sanctus epistolam 28, in qua re vera decreverat mandaveratque, ut, qui ante consilium suum, communemque omnium sententiam, lapsis temere communicare voluisset, ipse a communione abstineretur. Lombertus in versione Gallica Operum S. Cypriani, apud Tillemontium Nota XI, controversa Sancti verba Gallice sic reddidit, ut tantummodo vetentur lapsorum nomina ad altare offerri, seu recitari: quam quidem interpretationem Cyprianica verba minime patiuntur. Nec quidquam probat allegata ab illo pro eadem ratio, nullum videlicet hujusmodi suspensionis ecclesiasticæ vestigium alibi in Cypriani Operibus reperiri. Ut enim id verum esset, at certe in hac epistola reperitur; nec est, cur ea pœna S. Cypriani tempore inusitata fuisse dicatur; nam & in epist. 28 ipse non absimilem quibusdam clericis inflixit; Interim, inquiens, se a divisione mensurna tantum contineant; non quasi a ministerio ecclesiastico privati esse videantur, sed ut integris omnibus ad nostram præsentiam differantur.

[234] In epistola 10, martyribus & confessoribus inscripta, [Eadem de causa scribit ad martyres] idem, ut monuimus, argumentum tractatur; ideoque ea hic tantummodo recensebimus, quæ ad præsentem materiam præterea illustrandam faciunt. Hortatus eos, ut, qui exemplum virtutis ac timoris Dei ceteris facti erant, disciplinam quoque Ecclesiæ exactius servarent, & temeritate clericorum, de quibus mox egimus, castigata, docet, quid in hujusmodi libellis concedendis observandum sit. Vel ex vobis itaque, inquit, discant (presbyteri illi ac diaconi) quod docere debuerant. Petitiones & desideria vestra Episcopo servent, & ad pacem, vobis petentibus, dandam maturum & pacatum tempus exspectent. Ante est, ut a Domino pacem mater (Ecclesia) prior sumat; tunc secundum vestra desideria de filiorum pace tractetur.

[235] Et quoniam audio, fortissimi & carissimi fratres, [& confessores, docens, quid in concedendis] impudentia vos quorumdam premi, & verecundiam vestram vim pati; oro vos, quibus possum precibus, ut Euangelii memores, & considerantes, quæ & qualia in præteritum antecessores vestri martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sollicite & caute petentium desideria ponderetis, utpote amici Domini, & cum illo postmodum judicaturi; inspiciatis & acta & opera & merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera & qualitates cogitetis; ne, si quid abrupte & indigne vel a vobis promissum, vel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat. Dein paucis interjectis de divinis admonitionibus, quas æque Carthagine, quam in secessu suo, fieri scribit, factaque mentione de litteris ad clerum datis, quas ipsis pariter legendas dari præceperat, jubet comprimere eos, qui personas accipientes, in beneficiis (martyrum, sive libellis) aut gratificantur, aut illicitæ negotiationis nundinas aucupantur.

[236] Unum præterea in martyribus corrigendum monet; [libellis observandum sit.] Sed & illud, inquiens, ad diligentiam vestram redigere & emendare debetis, ut nominatim designetis eos, quibus pacem dari desideratis. Audio enim, quibusdam sic libellos fieri, ut dicatur: Communicet ille cum suis; quod numquam omnino a martyribus factum est: ut incerta & cæca petitio invidiam nobis postmodum cumulet. Late enim patet, quando dicitur: Ille cum suis; & possunt nobis viceni & triceni & amplius offerri, qui propinqui & affines & liberti ac domestici esse asseverentur ejus, qui accipit libellum. Et ideo peto, ut eos, quos ipsi videtis, quos nostis, quorum pœnitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello, & sic ad nos fidei ac disciplinæ congruentes litteras dirigatis. Ex his omnibus liquet, S. Cyprianum minime improbasse, libellos a martyribus & confessoribus in lapsorum gratiam dari; sed abusum eorum merito castigasse, voluisseque, ut imposterum ad ecclesiasticas leges, & pristinam consuetudinem exigerentur.

[237] [Scribit etiam ad plebem, cujus operam] Ejusdem pariter argumenti est epistola XI ad plebem, in cujus exordio animi sui sensa mox aperit, significatque, quam ipse præ ceteris mallet lapsos statim in gratiam recipere, nisi divinæ offensæ timor aliud suaderet. Sic enim scribit: Ingemiscere vos & dolere ruinas fratrum nostrorum, ex me scio, fratres carissimi, qui & ipse vobiscum pro singulis ingemisco pariter & doleo, & patior ac sentio, quod beatus Apostolus dixit. “Quis infirmatur, inquit, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror?” Et iterum posuit in epistola sua, dicens: “Si patitur membrum unum, compatiuntur & cetera membra; & si lætatur membrum unum, collætantur & cetera membra” Compatior ergo & condoleo de fratribus nostris, qui lapsi, & persecutionis infestatione prostrati, partem nostrorum viscerum secum trahentes, parem dolorem nobis suis vulneribus intulerunt; quibus potens est divina misericordia medelam dare.

[238] [petit, utque Ecclesiæ pacem] Properandum tamen non puto, nec incaute aliquid & festinanter gerendum; ne, dum temere pax usurpatur, divinæ indignationis offensa gravius provocetur. Dehinc modestas martyrum epistolas pro lapsis ad se datas laudat, & temeraria aliquot presbyterorum ausa reprehendit. De plebis vero quiete, pioque timore, securum se fore ait, nisi ab illis decepta esset, qui ipsi eam instruere debuissent. Quare cum illi suo muneri deessent, Vel vos itaque, inquiebat, singulos regite, & consilio ac moderatione vestra secundum divina præcepta lapsorum animos temperate. Et rursum post pauca, quibus non nimium festinandum monet, ita prosequitur: Audiant, quæso, patienter consilium nostrum, exspectent regressionem nostram; ut, cum ad vos per Dei misericordiam venerimus, convocati coëpiscopi plures secundum Domini disciplinam, & confessorum præsentiam, & vestram quoque sententiam, beatorum martyrum litteras & desideria examinare possimus.

[239] [exspectet, hortatur.] Denique de litteris hac super re ad clerum & martyres datis meminit, dicens: De hoc & ad clerum & ad martyres & confessores litteras feci, quas utrasque legi vobis mandavi. Pari ratione epistolam hanc clero ac martyribus & confessoribus, & quas ad hos scripserat, tum plebi tum invicem communicari secundum dicta voluerat, eo haud dubie consilio, ut trium illorum ordinum consensu & unanimi opera tam fœda ecclesiæ suæ pestis tanto ocyus ac efficacius tolleretur: verum hisce piis optimi Præsulis conatibus eventum ex nonnullorum contumacia non respondisse, per hujus Commentarii decursum videbimus.

§ XIII. Scribit epistolam 12 & 13, in quibus aliquam gratiam lapsis concedit, & nimium properantes ad veniam reprehendit.

[Miratus, quod clerus sibi non respondisset,] Cum ad præcedentes aliasque litteras, quas ad clerum suum Carthaginensem frequenter dederat, S. Cyprianus nihil responsi acciperet, audissetque aliquos e lapsis seu sponte sua, seu ab alio incitatos, pacem, quam sibi martyres ac confessores promiserant, audaci flagitatione extorquere conatos; cumque jam cœpta æstate infesti corporibus calores in ea plaga solitos morbos minarentur, prudentissimus Antistes indulgentia aliqua utendum censuit, qua & martyribus ac confessoribus aliquid honoris deferretur, & periclitantium saluti sic consuleretur, ut tamen disciplinæ vigor inconcussus perseveraret, & contumacium impetus simul compescerentur. Id autem gemina epistola ad clerum suum data præstitit, quam utramque in epist. 14 ad clerum Romanum memorat verbis num. 175 recitatis; ubi etiam addit, se id fecisse, quo ex hujus epistola ad clerum Carthaginensem data didicissent, hanc illius quoque sententiam esse, ad quam se conformandum judicabat.

[241] Harum priorem epistolam, quæ Baluzio est 12, [ob æstivos calores lapsis] quia brevis est & singularis, hic totam subjicio. Cyprianus presbyteris & diaconibus fratribus salutem. Miror vos, fratres carissimi, ad multas epistolas meas, quas ad vos frequenter misi, nihil mihi rescripsisse; cum fraternitatis nostræ vel utilitas vel necessitas sic utique gubernetur, si a vobis instructi, rerum gerendarum consilium limare possimus. Quoniam tamen video, facultatem veniendi ad vos nondum esse, & jam æstatem cœpisse, quod tempus infirmitatibus assiduis & gravibus infestatur, occurrendum puto fratribus nostris; ut, qui libellos a martyribus acceperunt, & prærogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo & infirmitatis periculo occupati fuerint, non exspectata præsentia nostra, apud presbyterum quemcumque præsentem, vel, si presbyter repertus non fuerit, & urgere exitus cœperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint; ut manu eis in pœnitentiam imposita, veniant ad Dominum cum pace, quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt.

[242] Ceteram quoque partem plebis, quæ lapsa est, [aliquam gratiam facit: cleri] præsentia vestra fovete, & ut a fide & misericordia Domini non deficiant, vestro solatio focillate. Neque enim deserentur ab ope & auxilio Domini hi, qui mites & humiles, & pœnitentiam vere agentes, in bonis operibus perseveraverint, quo minus illis quoque divino remedio consulatur. Audientibus etiam, si qui fuerint periculo præventi, & in exitu constituti, vigilantia vestra non desit, implorantibus divinam gratiam misericordia non denegetur. Opto, vos fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Fraternitatem universam meo nomine salutate, & ut nostri meminerit, admonete & rogate. Valete. Hisce S. Cypriani litteris acceptis, Carthaginensis clerus responsorias ad Episcopum suum dedit, quæ non amplius exstant; sed quarum tamen argumentum discimus ex epistola 13, qua S. Cyprianus eidem clero respondit. Rescripserunt ergo laudati clerici, non deesse consilium suum fratribus, ut temeraria festinatione deposita, religiosam patientiam Deo præbeant, exspectentque, donec pace Ecclesiæ concessa, causaque eorum examinata, ipsi quoque pacem consequi mereantur.

[243] [responsum accipit, eique rescribit] Addidere tamen, nonnullos moram illam impatienter ferre, ac immoderate instare, ut omni dilatione remota, communio sibi ocyus concedatur: qua in re quid sibi faciendum sit, in eadem epistola ïnquisiverunt. Hinc colligere licet, Carthaginenses clericos sancti Episcopi sui mentem, quam in epist. 12 declaraverat, non satis perspexisse; nisi forte sic dubitanter scripserint tentandi causa, an præter concessam gratiam aliquid præterea in lapsorum favorem posset impetrari. At sanctus Antistes a priori sententia sua non recessit: Quoniam tamen, inquiens, significastis, quosdam immoderatos esse, & communicationem accipiendam festinanter urgere; & desiderastis in hac re formam a me vobis dari; satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad vos factis credo, ut, qui libellum a martyribus acceperunt, & auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua & periculo cœperint, exomologesi facta, & manu eis a vobis in pœnitentiam imposita, cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. Ceteri vero, qui, nullo libello a martyribus accepto, invidiam faciunt; quoniam non paucorum, nec ecclesiæ unius, aut unius provinciæ, sed totius orbis hæc causa est, exspectent de Domini protectione Ecclesiæ ipsius publicam pacem.

[244] [de eadem causa.] Subjungit, æquum esse, ut hujusmodi causa ab ecclesiæ præpositis & coram plebe, quæ lapsa non fuerit, communi consilio tractetur; indignum vero esse, lapsos in Ecclesiam admitti jam velle, dum gloriosi confessores extortes facti, & patria pulsi, ac bonis suis omnibus spoliati, nondum ad ecclesiam redierint. Denique, si eos vere sincereque pœniteat, & fidei calore nullam moram patiantur, modum docet, quo desiderium suum expleant, scilicet martyrium subeundo. Si nimium, ait, properant, habent in sua potestate, quod postulant, tempore ipso sibi plus, quam postulant, largiente. Acies adhuc geritur, & agon quotidie celebratur: si commissi vere & firmiter pœnitet, & fidei calor prævalet; qui differri non potest, potest coronari.

[245] [Explicatur locus epistolæ] Nunc circa utramque hanc epistolam nonnulla observanda sunt. Joannes Morinus in Commentario historico de disciplina in administratione Sacramenti Pœnitentiæ, lib. 8, cap. 23, ex priori epistola contendit, S. Cypriano visam tantam esse sacerdotalis absolutionis virtutem, & ad salutem a Deo consequendam necessitatem, ut absentibus episcopo & presbyteris, & urgente mortis periculo, ea esset a diaconis extra ordinem imploranda, eorumque tum ministerio eamdem gratiam misericorditer a Deo morienti divinitus infundi. Monet tamen, se non existimare, S. Cyprianum, aliosque, quos deinde laudat, opinatos fuisse, potestatem clavium, quam concilium Tridentinum & ante hoc sancti Patres solis episcopis & presbyteris concessam esse docent, ad diaconos ullo modo pertinuisse: oppositum enim ex eorumdem verbis, quibus illam de confitendo apud diaconum praxim adstruunt, colligi affirmat.

[246] Itaque si tantum velit Morinus, S. Cypriano visum fuisse, [de exomologesi] moribundum in præsentissimo mortis periculo, dum nullus episcopus aut presbyter adesset, nec haberi posset, diacono posse confiteri; sic tamen ut hic, utpote potestate clavium minime instructus, sacramentalem absolutionem non impertiretur, ipsi facile assentiar. Nam S. Thomas in Supplemento quæst. 8, art. 2 quærens, Utrum in aliquo casu liceat aliis, quam sacerdotibus confiteri, id etiam laicis fieri concedit, sic scribens: Sicut Baptismus est Sacramentum necessitatis, ita & Pœnitentia. Baptismus autem, quia est Sacramentum necessitatis, duplicem habet ministrum: unum, cui ex officio baptizare incumbit, scilicet sacerdotem: alium, cui ratione necessitatis dispensatio Baptismi committitur. Et ita etiam minister Pœnitentiæ, cui est confessio facienda ex officio, est sacerdos; sed in necessitate etiam laicus vicem sacerdotis supplet, ut ei confessio fieri possit.

[247] Deinde quid de hujusmodi confessione censeat, ibidem exponit in responsione ad primum his verbis: [apud diaconum facienda] In Sacramento Pœnitentiæ non solum est aliquid ex parte ministri, scilicet absolutio & satisfactionis injunctio; sed etiam aliquid ex parte ipsius, qui suscipit Sacramentum, quod est etiam de essentia Sacramenti, sicut contritio & confessio. Satisfactio autem jam incipit esse a ministro, in quantum eam injungit, & a pœnitente, in quantum eam implet: & ad plenitudinem Sacramenti utrumque debet concurrere, quando possibile est. Sed quando necessitas imminet, debet facere pœnitens, quod ex parte sua est, scilicet conteri & confiteri, cui potest: qui quamvis Sacramentum perficere non possit, ut faciat id, quod ex parte sacerdotis est, absolutionem scilicet; defectum tamen sacerdotis summus Sacerdos supplet. Nihilominus confessio, ex defectu sacerdotis laïco facta, sacramentalis est quodammodo; quamvis non sit Sacramentum perfectum, quia deest id, quod est ex parte sacerdotis.

[248] Attamen, quamvis hujusmodi confessio, sic restricta, [in periculo mortis;] a S. Cypriano diaconis concedi potuerit, necesse non est, ut eo recurramus, cum illius verba pro varia ministri potestate varie accipienda sint. Perfecta lapsorum reconciliatio & pax, de quibus hic agitur, præter sacramentalem absolutionem complectebatur etiam sublationem censuræ, qua ab eucharistico Epulo arcebantur; ac denique ipsam Eucharistiæ communionem, quæ tum temporis simul concedi solebat. Hæc omnia præstare poterant presbyteri, ab episcopo suo delegati, & ab his præstari jubet hujusmodi moribundis S. Cyprianus. Primum non poterant diaconi, poterant tamen, ab episcopo pariter delegati, canonicam exomologesim, sive humilem pœnitentis confessionem audire, de ejusque sincera pœnitentia ac perfecta cordis contritione diligenter exquirere, & si de ea ipsis prudenter constaret, prædicta censura canonice absolvere & ob instantis mortis periculum, & presbyteri, qui moribundum sacramentaliter absolveret, absentiam, sanctissimo Viatico munire, postea absolvendum sacramentaliter, si superviveret, donec presbyteri copia daretur.

[249] Cum igitur S. Cyprianus hujusmodi moribundis in martyrum gratiam optime consultum esse vellet, [& illustratur] concessit, quod potuit pro varia ministrorum, presbyteri scilicet ac diaconi potestate. Negari enim nequit, diaconum, cui excommunicandi potestas committi potest, etiam ad eamdem tollendam delegari potuisse. Sacratissimum vero Viaticum in extrema illa necessitate, dum apud presbyterum confitendi facultas non est, peccatori vere contrito concedi posse docent theologi, qui casum hunc unum ex iis reputant, in quibus concilium Tridentinum Sess. 13, cap. 7, & can. XI absque prævia confessione augustissimum Sacramentum sumi permittit. Ne quis tamen dubitet, an id S. Cypriani ætate in ecclesia usquam usitatum fuerit, subjungo exemplum ex S. Dionysio Alexandrino, qui eodem, quo Sanctus noster tempore in Ægypto floruit.

[250] [exemplo Serapionis] Hic apud Eusebium lib. 6 Historiæ eccles., cap 44 editionis Parisinæ, interprete Valesio, ad Fabium Antiochenum episcopum inter cetera hæc scribit: Unum tibi exemplum proponam, quod apud nos contigit. Erat in hac urbe Serapion quidam senex e numero fidelium, qui reliquo quidem anteactæ vitæ tempore nulli culpæ obnoxius fuerat: sed in persecutione lapsus, sæpenumero veniam petierat; nec quisquam ei attendebat, eo quod sacrificasset. Idem postea morbo correptus, vocis usu, sensuque omni carens, triduo permansit. Quarto demum die paululum recreatus, nepotem ex filia ad se vocat: &, Quo usque tandem, inquit, me detinetis, fili? Properate, quæso, & me quantocius absolvite. Accerse mihi unum ex presbyteris. Hæc cum dixisset, rursus illum vox destituit. Puer ad presbyterum cucurrit.

[251] [ex S. Dionysio Alexandrino] Jam nox erat: presbyter autem ægrotabat. Sed quoniam in mandatis dederam, ut morituris, si peterent, & maxime si antea suppliciter postulassent, venia indulgeretur, quo bonæ spei pleni ex hac vita migrarent; exiguam Eucharistiæ partem puero tradidit, jubens, ut in aqua intinctam seni in os instillaret. Redit igitur puer, Buccellam afferens. Et cum appropinquaret, priusquam ingrederetur, recreatus iterum senex, Venisti, inquit, fili: ac presbyter quidem venire non potuit; tu vero fac citius, quod imperatum est; & dimitte me. Mox puer Buccellam intinxit, & in os senis infudit; qui ea paulatim absorpta, continuo animam exhalavit. An non igitur perspicue apparet, eum reservatum fuisse, ac tantisper in vita permansisse, quoad reconciliaretur, & deleto jam crimine, pro multis, quæ gesserat, bonis operibus a Christo agnosci posset & prædicari. Hæc Dionysius, inquit Eusebius.

[252] [apud Eusebium.] Jam vero, si presbyter absens Serapionem, veniam diu frustra precatum, in summa illa necessitate ad communionem admiserit, & divino Viatico muniri curaverit, approbante S. Dionysio; quidni S. Cyprianus diaconis permiserit, ut in pari casu lapsis pœnitentibus, quo poterant modo, succurrerent; id est a censura canonica absolverent, & cælesti Viatico impertirentur. Eodem modo citatum S. Cypriani locum intellexit Dionysius Petavius in Animadversionibus ad S. Epiphanium, Hæresi 59; Ferdinandus de Mendoza De confirmando concilio Illiberritano lib. 2, cap. 65 apud Labbeum tom. 1 Conciliorum, Col.amp; seq., & Natalis Alexander Sec. 3, dissert. 4, editionis Parisinæ anni 1714, aliique, apud quos lector plura de hoc argumento reperiet.

[253] [Alia observatio] Quæri hic etiam potest, cur S. Cyprianus in epistola mox laudata, num. 244 lapsis, qui reconciliationem suam diutius differri nimis ægre ferebant, permiserit, ut sese magistratibus sponte sisterent, labemque suam martyrio eluerent: Si nimium, inquiens, properant, habent in sua potestate, quod postulant, tempore ipso plus, quam postulant, largiente. Acies adhuc getitur, & agon quotidie celebratur: si commissi vere & firmiter pœnitet, & fidei calor prævalet; qui differri non potest, potest coronari. Hæc autem dicta sua postmodum in epistola 52 ad Antonianum, ubi eadem recitat, approbavit. Quæri, inquam, hic potest, eur Sanctus id permiserit, cum is ipse sub finem vitæ suæ in epistola 83 clero plebique suæ contrarium suadeat, dicatque: Nec quisquam vestrum aliquem tumultum fratribus moveat, aut ultro se gentilibus offerat: apprehensus enim & traditus, loqui debet. Siquidem in nobis Dominus positus, illa hora loquatur, qui nos confiteri magis voluit, quam profiteri.

[254] Item in Actis proconsularibus apud nos num. 2, [ad epistolam 13.] Sanctus a Paterno proconsule jussus presbyteros suos deferre, inter alia respondit: Cum disciplina prohibeat, ut quis se ultro offerat, & tuæ quoque censuræ hoc displiceat, nec offerre se ipsi possunt; sed a te exquisiti invenientur. Sed ad hæc respondeo; etsi hujusmodi spontanea professio communiter nec consulta, nec licita sit, in nonnullis tamen circumstantiis nonnumquam licitam ac laude dignam esse; cujus rei exemplum tum alii Sancti dedere, tum S. Cornelius Papa cum Romanis suis, prout ad hanc ipsam diem in Commentario historico de ejusdem gestis § X a num. 219 ostendimus ex S. Cypriani epistola 57, in qua factum hoc multum celebratur. Porro in lapsis, de quibus sanctus Episcopus in epistola 13 & 52 loquitur, ea peculiaris erat ratio, quod Christi gloria, quam vitæ suæ turpiter postposuerant, ultronea ista professione esset reparanda. Crediderim tamen, S. Cyprianum eo confidentius hic ita locutum fuisse, quod satis novisset, lapsos illos, qui nec pœnitentiam moderate ferebant, ea facultate non facile usuros; uti re vera non constat, ullum ex ipsis ea usum fuisse.

§ XIV. An solis lapsis, libellum martyrum habentibus, in periculo mortis pacem dari Sanctus permiserit.

[De gratia lapsis supra concessa] Restat altera difficultas ac controversia magis ventilata; scilicet utrum istud reconciliationis beneficium, de quo mox egimus, iis solum lapsis, qui martyrum libellis donati fuerant, S. Cyprianus in laudatis epistolis concesserit, an vero ad omnes lapsos pœnitentes in pari mortis periculo constitutos extenderit. Per pœnitentes autem eos intelligo, qui ante contractum morbum veniam precati, pœnitentiam egerant, in eaque perseverabant; nam de ceteris, qui contempta, dum recte valerent, pœnitentia, in morbo primum eam flagitabant, sic scribit ipse S. Cyprianus in epist. 52 ad Antonianum: Dominus in Euangelio beatos dicit plangentes, quia, qui plangit, misericordiam provocat; qui pervicax & superbus est, iram sibi & pœnam judicii venientis exaggerat. Et iccirco, frater carissime, pœnitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde & manifesta lamentationis suæ professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis & pacis, si in infirmitate atque in periculo cœperint deprecari; quia rogare illos non delicti pœnitentia, sed mortis urgentis admonitio compellit; nec dignus est in morte accipere solatium, qui se non cogitavit esse moriturum.

[256] [sententia Petavii] De iis itaque pœnitentibus agimus, qui cum pœnitentiam, qualem Sanctus exigit, agerent, ante eam expletam redditamque Ecclesiæ pacem, ad extrema vitæ deducti, veniam flagitabant. Petavius supra laudatus etiam hos, nisi libellum a martyre vel confessore impetrassent, a prædicto beneficio exclusos fuisse statuit, quia alioqui, inquit, nihil inter istos & priores, qui libellos acceperant, interesset, quos tamen meliori aliqua conditione uti oportuit. Petavianæ sententiæ favent verba utriusque epistolæ, quibus ad concedendam lapsis in mortis periculo pacem duo requirit, libellum scilicet martyris, & delicti pœnitentiam: utrobique enim eam illi dari concedit, qui libellos a martyribus acceperunt, & prærogativa eorum apud Deum adjuvari possunt.

[257] [proponitur, & contra eam] De libello ad eam gratiam obtinendam a se requisito diserte pariter meminit in epist. 14 ad clerum Romanum, de utraque illa epistola sic scribens: Postmodum vero cum quidam de lapsis, sive sua sponte, sive aliquo incitatore, audaci flagitatione proruerent, ut pacem sibi a martyribus & confessoribus promissam extorquere violento impetu niterentur; de hoc etiam bis ad clerum litteras feci, & legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui, libello a martyribus accepto, de sæculo excederent, exomologesi facta, & manu eis in pœnitentiam imposita, cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Favet etiam, dum in hac eadem epistola ait, sese ea indulgentia in prædictos usum esse, cum videretur & honor martyribus habendus, & eorum, qui omnia turbare cupiebant, impetus comprimendus: quibus verbis Sanctus indicat, singulare aliquid lapsis, libello martyrum munitis, a se concessum fuisse: hi enim soli importuna sua & audaci flagitatione omnia perturbabant, & in his ad pacem admittendis honor martyribus habebatur.

[258] [probatur,] Sed hæ rationes non adeo certæ mihi apparent, quin oppositam sententiam veriorem censeam, cum erudito auctore Præfationis ad Operum S. Cypriani editionem Venetam ex recensione Baluzii, § XI: non enim desunt gravia rationum momenta, quæ id suadeant, ut ostendere aggredior. Postquam S. Cyprianus in epist. 12 periclitantium lapsorum, qui libellos martyrum habebant, saluti consuluisset, mox subjecit: Ceteram quoque partem plebis, quæ lapsa est, præsentia vestra fovete, & ut a fide & misericordia Domini non deficiant, vestro solatio focillate. Neque enim deserentur ab ope & auxilio Domini hi, qui mites & humiles, & pœnitentiam vere agentes, in bonis operibus perseveraverint, quo minus illis quoque divino remedio consulatur. Audientibus etiam, si qui fuerint periculo præventi, & in exitu constituti, vigilantia vestra non desit; implorantibus divinam gratiam misericordia Domini non denegetur.

[259] [Sanctum in prædictis epistolis] Manifestum est, hic aliquid lapsis Christianis, qui libello carebant, & audientibus, id est, catechumenis, a S. Cypriano promitti: neque dubitari etiam potest, quin misericordia Domini, quam catechumenis jubet impertiri, baptismum significet. Quidni igitur divino remedio, quo Sanctus futurum pollicetur, ut Christianis lapsis quoque consulatur, peccatorum veniam ac pacem designari arbitremur: cum hæc non minus lapsis post baptismum, quam baptismus catechumenis ordinarium sit divinum remedium. Quinimo verba illa sic plane accipienda esse, persuadet S. Cypriani epistola 14 ad Romanos, in qua, ut jam alias monuimus, quid in hac parte a se factum & in utraque illa epistola scriptum fuerit, breviter sed accurate exposito, hujus consilii sui rationem edocet, illudque Romani cleri monitis ad Carthaginensem datis omnino conforme esse declarat.

[260] Nec in hoc, inquit, legem dedi, aut me auctorem temere constitui: [non solis lapsis] sed cum videretur & honor martyribus habendus, & eorum, qui omnia turbare cupiebant, impetus comprimendus, & præterea vestra scripta legissem, quæ huc ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis, qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, & pœnitentes communicationem desiderarent, subveniretur; standum putavi & cum vestra sententia, ne actus noster, qui adunatus esse & consentire circa omnia debet, in aliquo discreparet. Plane ceterorum causas, quamvis libello a martyribus accepto, differri mandavi, & in nostram præsentiam reservari, ut cum, pace a Domino nobis data, plures præpositi convenire in unum cœperimus, communicato etiam vobiscum consilio, disponere singula & reformare possimus.

[261] Hisce S. Cyprianus diserte testatur, sese Romanorum sententiam, [libellos martyrum habentibus,] quam in epistola 2 significarant, in utraque sua epistola exactissime in omnibus secutum esse, ne, inquit, actus noster, qui adunatus esse & consentire CIRCA OMNIA debet, in aliquo discreparet. Videamus igitur, quæ fuerit Romani cleri hac in parte sententia. Hic in epist. 2 Carthaginensem clerum ad strenuam gregis, absente Episcopo, curam exemplo suo hortatus, ad propositum nostrum sic scribit: Videtis ergo, fratres, quoniam & vos hoc facere debetis, … ut si qui in hanc tentationem (fidei desertionem) inciderunt, cœperint apprehendi infirmitate, & agant pœnitentiam facti sui, & desiderent communionem; utique subveniri eis debet, sive viduæ, sive clinomeni, sive qui se exhibere non possunt, sive hi, qui in carceribus sunt, sive exclusi de sedibus suis, utique habere debent, qui eis ministrent. Sed & catecumini, apprehensi infirmitate, decepti esse non debebunt, ut eis subveniatur.

[262] Vides, lector, neminem hic vere pœnitentem, dum mortis periculum urget, [sed etiam ceteris,] a communione prohiberi, nec ullam tamen de libello a martyribus accepto fieri mentionem. Hanc porro fuisse Romanorum mentem liquet etiam ex epist. 31 ad S. Cyprianum data, in qua de libellis martyrum pariter tacentes, inter cetera aiunt: Lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus; ut interim dum Episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum, qui moras possunt dilationis sustinere, causa teneatur; eorum autem, quorum vitæ suæ finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta pœnitentia, & professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere pœnitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute & sollicite subveniri; Deo ipso sciente, quid de talibus faciat, & qualiter judicii sui examinet pondera; nobis tamen anxie curantibus, ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere pœnitentes accusent nostram, quasi duram, crudelitatem.

[263] [de quorum pœnitentia constaret,] Idem ergo S. Cyprianus in epistola 12 & seq. statuisse dicendus est; alioquin enim hic contra ac ipse testatur, Romanorum sententia non stetisset, & ejusdem actus, qui adunatus esse & consentire circa omnia debebat, non modo in aliquo, sed in potiori parte ab illorum actu discrepasset, restricto scilicet ad eos solos, qui martyrum libellis muniti essent, beneficio, quod Romani omnibus hujusmodi pœnitentibus ad extrema deductis commune esse voluerant. Certe sanctus Antistes Romanorum vestigiis cetera presse inhæsit. Monuerant illi in epist. 2 catechumenis infirmitate apprehensis subveniendum esse: idem plane in epist. 12 monet Cyprianus: de lapsis vita non periclitantibus nihil illi decreverant; nihil quoque statuit Cyprianus; sed eos omnes jubet exspectare, donec concessa Ecclesiæ pace, communi consilio aliquid de iis decerni posset. Cur ergo eum in maximi momenti articulo ab illis dissensisse credamus, dum ipse se in nullo discrepasse profitetur, & in eadem epistola promittit fore, ut ceteris quoque omnibus lapsis, dummodo sinceram pœnitentiam egerint, divino remedio consulatur; quod de concedenda ipsis pace proprie accipi potest, & secundum dicta debet.

[264] [inpericulo mortis] Præterea hæc Petavii opinio minus æqua & rectæ rationi minus consentanea videtur. In hac enim S. Cyprianus pacem lapsis libello donatis, qui importuna ac inverecunda flagitatione eam sibi dari impudenter exigentes, ecclesiam suam vehementer turbabant, in articulo mortis indulsisset, eamque fervidis pœnitentibus, qui etiam mox a commisso flagitio illud perpetuis lacrymis eluere non cessaverant, & præpositis suis in omnibus morigeri, Ecclesiæ pacem patienter exspectabant, penitus denegasset. Id scilicet hi ex sua modestia sinceraque pœnitentia retulissent, ut etiam moribundi ab Ecclesia arcerentur, in quam alii, similiter periclitantes, per extortos a martyribus libellos, & post concitatas perturbationes admittebantur.

[265] [Ecclesiasticam pacem] Haud equidem induci possum, ut sanctum Antistitem nostrum tam duræ sententiæ fuisse credam; præsertim cum is ipse Marcianum Arelatensem, Novatiani asseclam, postea reum egerit, quod hujusmodi pœnitentes sine pace mori crudeliter permisisset. Sic enim in epist. 67 ad S. Stephanum Papam scribit: Dirigantur in provinciam & ad plebem Arelate consistentem a te litteræ, quibus abstento Marciano, alius in locum ejus substituatur, & grex Christi, qui in hodiernum ab illo dissipatus & vulneratus contemnitur, colligatur. Sufficiat multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus excessisse sine pace. Vel ceteris subveniatur, qui supersunt, qui & diebus ac noctibus ingemiscunt, & divinam ac paternam misericordiam deprecantes, solatium nostræ opitulationis exposcunt. Quis credat, ita locuturum fuisse S. Cyprianum, si hic ipse contra expressam Romani cleri sententiam similibus moribundis pacem dari vetuisset, eosque sine pace excedere debere statuisset?

[266] [concessisse. Tillemontii] Denique rationes, quibus Sanctus in epist. 13 sententiæ suæ æquitatem persuadere conatur, in moribundorum causa non obtinent. Ait enim, exspectandam prius esse Ecclesiæ pacem, ut lapsorum causæ communi consilio discutiantur; irreligiosum perniciosumque esse, lapsos velle in ecclesiam recipi, dum multi confessores patria pulsi, ad suam ecclesiam nondum rediissent; ac demum si cui mora illa nimis longa videatur, aciem adhuc geri, fuso per martyrium sanguine pacem posse obtineri: qui differri non potest, potest coronari. Hæc autem omnia ad moribundos non spectant, quibus omnis mora pacem non distulisset, sed omnem ejusdem spem penitus amputasset, & quibus martyrii occasionem mors ipsa subtrahebat. Sed cur igitur, inquies, S. Cyprianus locis supra relatis pro dicta indulgentia obtinenda libellum martyris aut confessoris requirit, & in horum gratiam sese illam concessisse affirmat? Tillemontius art. 13 suspicatur, Sanctum, cum sciret, quosdam confessores, ac præsertim Lucianum in libellis concedendis tam prodigos esse, ut quilibet lapsus similem aut haberet, aut habere facile posset, ex industria de iis solum, qui libellum nacti essent, scripsisse, ut hoc beneficio confessores sibi demereretur, atque ita omnibus lapsis periclitantibus simul bene consultum esset.

[267] Non placet hæc Tillemontii suspicio: sic enim temerariæ libellorum largitioni, [ac Morini hac super re] quam pluribus in locis tam ante quam post epistola 12 & 13 acerrime reprehendit, Sanctus ipse liberiora frena laxasset. Nam quis lapsorum hujusmodi libellum omni conatu non ambiisset, cujus solius ope ante publicam Africanæ ecclesiæ pacem, quæ sperari non poterat propinqua, cum pace e vita excedere potuisset: aut si litteris suis de hoc abusu satis cautum esse Sanctus reputasset, eadem opera pœnitentibus morigeris unicum in periculo mortis veniæ aditum præclusisset, atque adeo horum saluti minime fuisset prospectum. Joannes Morinus in Commentario de disciplina in administratione Sacramenti Pœnitentiæ lib. 9, cap. 24 & 27 censet, S. Cyprianum id in martyrum gratiam hic concedere, ut, qui eorum libellis donati erant, moribundi ad pacem admitterentur, licet pœnitentiam agere abnuissent, dum recte valerent: quod lapsis moribundis, ejusmodi libello non munitis minime concedebatur.

[268] Verum nec hæc mihi placet responsio: nam S. Cyprianus in laudata epistola 52 verbis, [opinio rejecta.] quæ num. 255 dedimus, omnes plane lapsos, qui pœnitentiam ad extremum usque vitæ neglexerant, a spe communicationis & pacis excludit; idque, ut ait, Quia rogare illos non delicti pœnitentia, sed mortis urgentis admonitio compellit; nec dignus est in morte accipere solatium, qui se non cogitavit esse moriturum. Hæc autem ratio generalis est; nec potuit martyris libellus efficere, ut hujusmodi moribundus pœnitentia delicti, non mortis urgentis admonitione, ad rogandam pacem compelli crederetur. Hinc sanctus Antistes in utraque epistola suæ etiam ab iis, qui libellum acceperant, pœnitentiam præviam non obscure requirit, dum in priori ejusmodi moribundis pacem dari concedit, qui libellos a martyribus acceperunt, & prærogativa eorum apud Deum adjuvari possunt; & similiter in secunda: Qui libellum a martyribus acceperunt, & auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt. Quid enim secunda ista conditio aliud indicat, quam pœnitentiam illam, sine qua in epistola 52 spem omnem omnibus lapsis præcludit?

[269] Respondeo igitur, S. Cyprianum in laudata epistola 12 duo concessisse; [S. Cypriani] unum in gratiam martyrum, alterum Romani cleri exemplo atque auctoritate motum, quod utrumque in eadem epistola collata cum 14 diserte indicasse mihi videtur. Nam primo quidem lapsis, libellos martyrum habentibus, pacem in periculo mortis in eorumdem gratiam dari præcipit, dummodo de eorum sincera pœnitentia secundum supra dicta constiterit. Indulgentiam hanc in gratiam martyrum a se concessam esse, testatur in epistola 14 ad clerum Romanum, rationem allegans, quod videretur & honor martyribus habendus, & eorum, qui omnia turbare cupiebant, impetus comprimendus. Alterum beneficium ad lapsos libellis carentes spectat, quibus in pari periculo, præmissa pariter pœnitentia, pacem similiter dari permittit; secutus in hoc Romanorum monitum, quod hi dederant in epistola sua ad clerum Carthaginensem, quæ apud Baluzium inter Cyprianicas 2 est.

[270] [de hac controversia] Id ita esse, Sanctus ipse denuo in epistola 14 sic indicat; Cum … præterea vestra scripta legissem, quæ huc ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis, qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, & pœnitentes communicationem desiderarent, subveniretur, standum putavi & cum vestra sententia &c. Non itaque in solos lapsos libellis donatos, nec in solam martyrum gratiam ea usus est; sed cum martyribus honorem habendum censeret, pacem moribundis, qui libellos ab aliis acceperant, concedendam statuit, quod beneficium cum a clero Romano omnibus lapsis vere pœnitentibus in periculo mortis impertiri intellexisset, ad hos pariter extensum voluit, ne a Romanis ulla ratione discreparet. Inter geminam tamen illam pœnitentium classem, concessumque utrique beneficium videtur id discriminis intercessisse, quod prioribus pacem in solam martyrum gratiam dari præcipiat, quamvis ipsi importunis suis & inverecundis postulationibus sese ea indignos eo usque reddidissent; ceteris vero eamdem sperare tantum jubeat, si illam sincera pœnitentia, virtutumque exercitio promeruerint.

[271] [sententia.] Sic enim de iis in epistola 12 scribit: Ceteram quoque partem plebis, quæ lapsa est, præsentia vestra fovete, & ut a fide & misericordia Domini non deficiant, vestro solatio focillate. Neque enim deserentur ab ope & auxilio Domini hi, qui mites & humiles, & pœnitentiam agentes in bonis operibus perseveraverint, quo minus illis quoque divino remedio consulatur. Nec minus a lapsis suis clerus Romanus, quem Sanctus hic sequitur, exigebat, ut ea indulgentia gaudere possent, quemadmodum ex ejusdem epistola 2 ad clerum Carthaginensem constat. Hoc autem discrimen sufficiens est, ut S. Cyprianus aliquid singulare in gratiam martyrum lapsis hujusmodi libello instructis concessisse censeatur, præsertim cum hos, ut monui, sua in exigenda pace audacia minus dignos venia reddidisset. Ceterum quod S. Cyprianus in epistola 13 sic scribat, quasi solos lapsos libellis munitos admitti ad pacem juberet, morari nos non debet, tum quia de hisce solis, pacem importune nimis postulantibus, a clero consultus fuerat, tum quia hunc ad priorem epistolam remittit; Satis, inquiens, plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad vos factis credo; ideoque epistolam 13 ex 12, non contra, interpretari oportet.

§ XV. Confessorum lapsorumque arrogantiæ viriliter se opponit: Romanorum litteris recreatus, ad eos scribit: lectorem ac subdiaconum ordinat.

[Ex confessorum, præcipue] Hisce ita, ut diximus, præclare gestis, S. Cyprianus epistolam 14, alias 15, ad Romanum clerum dedit, in qua & secessus sui rationem & indefessam in regendo grege vigilantiam breviter, sed nervose exposuit, & hanc tredecim illis litteris, de quibus huc usque egimus, quasque propterea simul Romam transmisit, testatissimam fecit. Epistolam hanc § 9 recitavimus, nec opus est de ea hic plura addere, ideoque ad alia progredimur. Supra jam insinuavimus, S. Cypriani epistolas, quas de lapsorum causa ad clerum Carthaginensem, ad martyres ac confessores, & ad plebem suam scripserat, non tam felicem successum, quam merito sperare potuerat, sortitas esse. Enimvero ex nonnullorum audacia, quos nec Episcopi sui monita, nec comminationes terrebant, nec movebat indulgentia, etiam crevit malum, & in tumultum prorupit.

[273] Perturbationis auctor fuit idem Lucianus confessor, [Luciani arrogantia] de cujus intemperato hac in parte zelo §. 12 egimus. Nam S. Cyprianus in epistola 22 ad clerum Romanum post verba num. 220 & & seq. data, tumultus causam ac progressum sic exponit: Cui rei (nimiæ confessorum in libellis gregatim dandis prodigalitati) ut aliquatenus posset obsisti, litteras ad eos feci, quas ad vos sub epistola priore transmisi, quibus petere & suadere non destiti, ut Dominicæ legis & Euangelii ratio teneretur. Postquam vero ad eos litteras misi, ut quasi moderatius aliquid & temperantius fieret, universorum confessorum nomine idem Lucianus epistolam scripsit, qua pœne omne vinculum fidei, & timor Dei, & mandatum Domini, & Euangelii sanctitas & firmitas solveretur. Scripsit enim omnium nomine, universis eos pacem dedisse, & hanc formam per me aliis episcopis innotescere velle; cujus epistolæ exemplum ad vos transmisi.

[274] Hæc Luciani epistola, Baluzio 16 inter Cyprianicas, [lapsi tumultuantur,] perbrevis est, & in hunc modum scripta: Universi confessores Cypriano papæ salutem. Scias nos universis, de quibus apud te ratio constiterit, quid post commissum egerint, dedisse pacem; & hanc formam per te & aliis episcopis innotescere voluimus. Optamus te cum sanctis martyribus pacem habere. Præsente de clero & exorcista & lectore, Lucianus scripsit. Observat autem sanctus Episcopus, ex ea epistola magnam sibi ac collegis suis invidiam imminere a lapsis, & seditionem jam tum ortam esse. Audiamus ipsum in mox laudata epist. 22 prosequentem: Additum est plane: De quibus ratio constiterit, quid post commissum egerint. Quæ res majorem nobis conflat invidiam, ut nos, cum singulorum causas audire & excutere cœperimus, videamur multis negare, quod se nunc omnes jactant a martyribus & confessoribus accepisse. Denique hujus seditionis origo jam cœpit: nam in provincia nostra per aliquot civitates in præpositos impetus per multitudinem factus est, & pacem, quam semel cuncti a martyribus & confessoribus datam clamitabant, confestim sibi repræsentari coëgerunt, territis & subactis præpositis suis, qui ad resistendum minus virtute animi & robore fidei prævalebant. Apud nos etiam quidam turbulenti, qui vix a nobis in præteritum regebantur, & in nostram præsentiam differebantur, per hanc epistolam velut quibusdam facibus accensi, plus exardescere & pacem sibi datam extorquere cœperunt. De quibus quales ad clerum nostrum litteras fecerim, exemplum vobis misi.

[275] [quibus Sanctus se opponit.] S. Cyprianus itaque, acceptis Luciani litteris, confessorum omnium nomine scriptis, moveri se passus non est, quo minus pristinam Ecclesiæ disciplinam illibatam tueretur; sed epistolam 17 ad clerum suum direxit, in qua post expositam confessorum temerariam postulationem, statuit nihil de lapsorum causa, nisi ex communi consilio, decernere; ideoque epistolis, quas tam ad ipsum, quam ad episcopos collegas suos dederat, quasque hi suo quoque calculo approbarant, standum interim esse. Memoratæ epistolæ sunt quinque illæ de lapsis, de quibus hactenus egimus. Porro ut exacerbatos animos ad modestiam revocaret, cum eadem epistola 17 ad eumdem clerum transmisit exemplum epistolæ, quam a Caldonio acceperat, suumque ad eam responsum: Quod totum, ait, peto fratribus nostris legatis, ut magis ad patientiam componantur, nec delicto proprio adjiciant adhuc aliud delictum; dum nec nobis, nec Euangelio volunt servire, nec secundum universorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.

[276] [Aliis, qui lapsum suum] Casum, de quo S. Cyprianus a Caldonio, ignotæ nobis sedis sub Carthaginensi metropoli episcopo, consultus fuerat, ipse Caldonius in epist. 18 ad Sanctum ejusque clerum data sic exponit: Oportebat vobis scribere, quoniam ii, qui posteaquam sacrificaverunt, iterato tenti, extorres sunt facti. Videntur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones & domos dimittunt, & pœnitentiam agentes, Christum sequuntur. Ergo Felix, qui presbyterium subministrabat sub Decimo, proximus mihi vinculis *, (plenius cognovi eumdem Felicem) Victoria conjux ejus, & Lucius filius, extorres facti, reliquerunt possesiones, quas nunc fiscus tenet. Sed & mulier nomine Bona, quæ tracta est a marito ad sacrificandum, quæ conscientia non commissi (alibi legitur: Conscientiam non commisit) sed quia tenentes manus ejus ipsi sacrificaverunt, cœpit dicere contra: Non feci, vos fecistis; sic & ipsa extorris facta est.

[177] [confessione & exsilio eluerant,] Cum ergo universi pacem peterent, dicentes: Recuperavimus fidem, quam amiseramus, pœnitentiam agentes, & Christum publice sumus confessi; quamvis mihi videantur debere pacem accipere, tamen ad consilium vestrum eos dimisi, ne videar aliquid temere præsumere. Si quid ergo ex communi consilio placuerit, scribite mihi, &c. Ad hæc S. Cyprianus per epistolam 19 Caldonio respondens; laudata illius religiosa prudentia; Recte autem, inquit, sensisti circa impertiendam fratribus nostris pacem, quam sibi ipsi vera pœnitentia & dominicæ confessionis gloria reddiderunt, sermonibus suis justificati, quibus se ante damnaverant. Cum ergo abluerint omne delictum, & maculam pristinam, assistente sibi Domino, potiore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent, qui extorres facti, & bonis suis omnibus spoliati, erexerunt se, & cum Christo stare cœperunt.

[278] Atque utinam, subdit, sic & ceteri post lapsum pœnitentes in statum pristinum reformentur, [pacem concedit.] quos nunc urgentes, & pacem temere atque importune extorquentes, quomodo disposuerimus, ut scires, librum tibi cum epistolis numero quinque misi, quas ad clerum & ad plebem, & ad martyres quoque & confessores feci; quæ epistolæ jam plurimis collegis nostris missæ placuerunt; & rescripserunt, se quoqe nobiscum in eodem consilio secundum Catholicam fidem stare. Non constat, quem hic librum Sanctus Caldonio a se mitti dicat. Pamelius in Annotationibus suspicatur designari aut librum, quo descripti continebantur libelli martyrum, aut, quod ipsi præplacet, Librum de lapsis. De postremo id etiam interpretantur Baluzius ac Rigaltius: sed Joannes Fellus mavult per librum ipsum quinque litterarum fasciculum intelligere, quasi Sanctus dixisset: Librum tibi ex epistolis numero quinque misi; quæ interpretatio mihi quoque probabilior apparet. Nam librum de lapsis multo serius scriptum esse videbimus; prior vero Pamelii suspicio omni penitus fundamento destituta est, nec verisimilis apparet; ac denique quis ille fuisset de lapsorum causa liber, a libro de Lapsis, ac quinque prædictis epistolis distinctus, ignoratur.

[279] Rebus in Africa sic turbatis, litteræ a Romano clero ad Carthaginenses presbyteros ac diaconos, [Litteris a Romanis ad Carthaginenses] itemque aliæ a S. Moyse, Maximo, Nicostrato & ceteris confessoribus, Romæ in carcere detentis, ad Saturninum & Aurelium, reliquosque confessores Carthaginem allatæ fuerunt, quæ pro vigore Euangelii, & ecclesiastica disciplina sarta tecta servanda pariter perorabant. Perierunt quidem utræque hæ litteræ, at S. Cyprianus in epist. 22 eas sibi tam calamitoso ecclesiæ suæ tempore opportune accidisse, magnoque fuisse adjumento testatur. Opportune vero supervenerunt, inquit, litteræ vestræ, quas accepi ad clerum factas, item quas beati confessores Moyses & Maximus, Nicostratus & ceteri, Saturnino & Aurelio & ceteris miserunt, in quibus Euangelii plenus vigor & disciplina robusta legis Dominicæ continentur. Laborantes hic nos, & contra invidiæ impetum totis fidei viribus resistentes, multum sermo vester adjuvit, ut divinitus compendium fieret, & priusquam venirent ad vos litteræ, quas vobis proxime misi, ut declararetis nobis, quod secundum Euangelii legem nobiscum fortiter atque unanimiter etiam vestra sententia concurrat.

[280] Enimvero nihil poterat sancto Antistiti ad propulsandam invidiam in eo rerum momento optabilius accidere, [datis recreatur:] quam duas illas epistolas, in quarum altera Romani cleri auctoritas eadem, quæ ipse statuerat, in altera confessores item Romani pari vigore severitatem Euangelicæ disciplinæ preferebant, & illicitas petitiones ab Ecclesiæ pudore revocabant; ut clerus Romanus in epist. 31 ad S. Cyprianum testatur, addens: Nisi hoc fecissent, disciplinæ Euangelicæ ruinæ non facile sarcirentur. At ne quis miretur, cur duæ laudatæ litteræ ad clerum Carthaginensem potius, quam ad illius Episcopum scriptæ fuerint, observandum est, quod numero præcedenti Sanctus ipse notat; videlicet, hasce Carthaginem allatas esse, antequam epistola illius, quæ Baluzio 14 est, Romam pervenisset. Etenim cum ejusdem Sancti epistola, apud Baluzium ordine tertia, de qua § 9 actum est, sollicitudinem ac suspicionem, quam de secessu ejus conceperant, Romanis minime exemisset, hi, quo consilio recessisset, quantumque pro plebe sua laboraret, ignari, non ad illum, sed ad ejusdem clerum litteras suas dirigendas rebantur, ne absente Pastore, grex dissiparetur, aut enervaretur disciplina.

[281] [& ad eosdem scribit epist. 22 & 25:] Advertit id haud dubie S. Cyprianus, ideoque epistolam 22 ad eumdem Romanum clerum scripsit, eamque post solitam salutis apprecationem sic exorsus est: Post factas ad vos litteras, fratres carissimi, quibus actus noster expositus, & disciplinæ ac diligentiæ quantulacumque ratio declarata est, aliud accessit, quod nec ipsum latere vos debuit. Plura de hujus epistolæ argumento dicere non attinet, cum illud toto hoc paragrapho jam tractaverim. Id unum addo, Celerini confessoris modestiam in hac multum laudari, & Luciani confessorumque temerarias litteras, necnon religiosas Caldonii, quasque tam ad has rescripserat, quam ad clerum suum de Luciani epistola Sanctus dederat, ab eodem ad Romanos eadem opera missas esse, ut rerum omnium a se gestarum ratio illis penitus esset perspecta. Alteram quoque epistolam, quæ nobis 25 est, ad Moysem, Maximum, ceterosque confessores Romanos scripsit, quibus invictam eorum in fide constantiam, & confessoribus ac martyribus dignum in tuenda ecclesiastica disciplina vigorem, gratulabundus extollit. At cum ejus temporis consuetudo ferret, ut ecclesiarum præsides hujusmodi litteras non nisi per clericos destinarent, neque id horum paucitas tum permitteret, Saturum lectorem, Optatum vero hypodiaconum ordinavit, eorumque opera usus est.

[282] [de Lectore & subdiacono ordinatis] Ita Sanctus ipse testatur in epist. 24 ad clerum suum data, in qua se ita excusat, quod illo inscio id fecisset, ut simul ostendat, nihil sese hac in parte præter morem sine illius consensu egisse, cum ex communi totius cleri consilio uterque ad eos Ordines olim destinatus jam fuisset, dum Saturo semel & iterum in ecclesia legere permissum est; Optato autem inter lectores catechumenorum institutio mandata. Sic enim ibidem habet: Sed & illud ad vos perferre litteris meis debui, urgente causa, clero in Urbe consistenti litteras me misisse. Et quoniam oportuit, me per clericos scribere; scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos vero, qui illic sunt, vix ad ministerium quotidiani operis sufficere; necesse fuit novos aliquos constituere, qui mitterentur. Fecisse me autem sciatis lectorem Saturum, & hypodiaconum Optatum confessorem, quos jam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschæ semel atque iterum lectionem dedimus, aut quando cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorem audientium constituimus, examinantes, an congruerent illis omnia, quæ esse debent in iis, qui ad clerum parabantur. Nihil ergo a me, absentibus vobis, novum factum est; sed quod jam pridem communi consilio omnium nostrum cœperat, necessitate urgente, promotum est.

[283] [clerum suum edocet.] Hæc ipse, sollicite cavens, ne a consilio suo, quo ab ineunte episcopatu decreverat nihil sine cleri sui consensu agere, descivisse videretur. Hallucinatus autem est Baluzius, dum in Notis censuit, S. Cyprianumhoc loco agere de litteris non ad clerum Romanum, sed ad eos, qui e Carthaginensi clero suo Romæ tum degebant, transmissis. Hallucinatus, inquam, est; nam fatente Baluzio, agit de epistola 22, quam ad Romanum clerum scriptam fuisse legenti manifestum est. Ceterum cum duæ illæ epistolæ, scilicet 22 & 25 exaratæ fuerint, antequam Sanctus ad epistolam suam 14, quæ ex supra dictis mense Julio scripta videtur, responsum Roma accepisset, ad ejusdem mensis finem vel subsecuti initium referendæ sunt.

[Annotata]

* al. vicinus

§ XVI. Alia a Sancto contra pervicaces confessores, clericosque ac lapsos gesta: litteræ ad Romanum clerum, & ab hoc & Romanis confessoribus ad illum datæ.

[Lapsos morigeros laudat;] Interea dum Optatus ac Saturus sancti Episcopi sui litteras ad Romanum clerum ac confessores perferrent, nonnullorum e lapsis humilis pœnitentia, & submissa in omnibus voluntas, illius animum non parum recreavit. Juverit id ipsius Sancti verbis retulisse. In epist. 27 ad lapsos sic loquitur: Scripserunt autem mihi nuper quidam de lapsis humiles & mites, & trementes & metuentes Deum, & qui in Ecclesia semper gloriose & granditer operati sunt, & opus suum numquam Domino imputaverunt; scientes, illum Dixisse: “Et cum hæc omnia feceritis, dicite: Servi supervacui sumus, quod debuimus facere, fecimus.” Quæ illi cogitantes, & quamvis libello a martyribus accepto, ut tamen a Domino satisfactio sua admitti possit, orantes scripserunt mihi, se delictum suum cognoscere, & pœnitentiam veram agere, nec ad pacem temere aut importune properare; sed exspectare præsentiam nostram, dicentes, pacem quoque ipsam, si eam nobis præsentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. Quibus quantum gratulatus sim, Dominus testis est, qui dignatus est, ostendere, quid ejusmodi & tales servi de ejus benignitate mercantur.

[285] Verum hoc optimi Pastoris gaudium aliorum lapsorum intolerabilis audacia brevi post dissipavit. [pervicaces ad ipsum scribunt arroganter,] Hi etenim jam non contenti pacem importunis precibus aut seditiose, ut ante fecerant, extorquere, sed eam sese jam habere, utpote a Paulo martyre sibi datam, dictitare cœperunt. Quin & eo devenerunt audaciæ, ut id ipsum communi epistola, non subscriptis nominibus, sed ecclesiæ nomine scripta, velut hæc penes lapsos esset, S. Cypriano significare non dubitaverint. Periit hæc epistola, sed de ea tam Sanctus ipse in sua 27 mox laudata, quam in 29 ad clerum Romanum, ac denique etiam hic in 30 ad S. Cyprianum, pluribus agunt. Et in posteriori quidem conqueruntur Romani, quod lapsorum fratrum immoderata petulantia usque ad periculosam verborum temeritatem producta (in eorum epistola) denotaretur: quodque tam immaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti & immenso crimine atque delicto, pacem sibi non tam peterent, quam vindicarent, immo jam & in cælis habere se dicerent.

[286] Nec a durioribus in optimum Antistitem suum verbis eos abstinuisse, [quos acriter] idem clerus ibidem testatur: Novimus, inquiens, Carthaginensis ecclesiæ fidem, novimus institutionem, novimus humilitatem. Unde etiam mirati sumus, quod quædam in te per epistolam injecta durius notaremus; cum amorem vestrum mutuum & caritatem exemplis multis reciprocæ adfectionis in vos invicem sæpe comperissemus. Turbulenta illa lapsorum epistola accepta, S. Cyprianus iisdem per epistolam 27 respondens, docuit, Ecclesiam a Christo Domino sic institutam esse, ut per episcopos gubernaretur, ideoque mirari se lapsorum audaciam, ut ecclesiæ nomine litteras facerent; quando ecclesia in episcopo & clero & in omnibus stantibus sit constituta. Deinde quam absurda hæc eorum sit arrogantia, sic exponit: Si autem quidam lapsi ecclesiam se esse volunt, & si apud illos atque in illis est ecclesia, quid superest, quam ut ipsi rogentur a nobis, ut nos ad ecclesiam dignentur admittere? Summissos ergo & quietos & verecundos esse oportet eos, qui delicti sui memores satisfacere Deo debent, nec ecclesiæ nomine litteras facere, cum se magis sciant ecclesiæ scribere. Post hæc proposito ipsis exemplo modestorum pœnitentium, de quorum religiosa epistola num. 284 egimus, monet nihil certi responsi illis sperandum esse, donec aliter scripserint; & ad modestiam & quietem hortatur.

[287] [simul & mansuete reprehendit.] Quas, inquit, litteras (lapsorum vere pœnitentium) cum nuper acceperim, & nunc aliud scripsisse vos legerim, peto, discernatis desideria vestra, & quicumque estis, qui has litteras misistis, nomina vestra libello subjiciatis, & libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis. Ante est enim scire, quibus rescribere habeam. Tunc ad singula, quæ scripsistis pro loci & actus nostri mediocritate rescribam. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & secundum Domini disciplinam quiete & tranquille agere. Valete. Hæc Sanctus: ex quibus non minus invictam ejus in disciplina Ecclesiæ contra turbulentos homines defendenda fortitudinem, quam amorem in pœnitentes, miramque animi mansuetudinem, licet admirari. Quippe jam toties ab iis lacessitus, no voque jam, ac etiam magis nefario auso appetitus, nec seditiosorum numero, nec audacia movetur, sed ecclesiæ suæ jura ac disciplinæ vigorem non secus ac prius tuetur; quæ vero in se durius dicta fuerant, tacitus præterit, ad id unice intentus, ut inique exasperatos animos ad officium revocet. Eodem plane modo in epistola 29, hac super re scripta ad clerum Romanum, de violata pœnitentiæ lege conqueritur, at de facta sibi injuria silet.

[288] [Excommunicationem a clero latam approbat;] Ex epistola 29 discimus, circa idem tempus aliam ad Carthaginensem clerum ab eo scriptam fuisse, quæ 28 esse creditur. In hac Sanctus laudat clerum suum, quod ex communi tam collegarum, quam aliquot episcoporum, qui forte aderant, consilio Gajum Diddensem presbyterum, ejusque diaconum, qui communicando cum lapsis, & offerendo oblationes eorum, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, & semel atque iterum … a collegis, sive episcopis, moniti, ne hoc facerent, in præsumtione & audacia sua pertinaciter perstiterunt, a sua communione arcuisset. Hujusmodi quippe hominum blanditiis & palpationibus perniciosis, quibus fit, ut ægri medelam recusent, merito adscribendum observat, quod salubria sua consilia optato successu eo usque caruissent. Hinc jubet, ut imposterum eadem pœna coërceatur, quisquis ante sententiam suam cum lapsis communicaverit, sive is Carthaginensis ecclesiæ presbyter vel diaconus fuerit, sive peregrinus; hancque epistolam suam episcopis tum præsentibus vel superventuris prælegi jubet, ne qua in lapsis curandis inter eos discrepantia oriretur.

[289] Quæsierat præterea idem clerus, quid agendum esset de Philumeno & Fortunato hypdiaconis, [ignavos clericos] & Favorino acolytho, qui, cum medio persecutionis tempore recessissent, tum redierant. Fugerant hi haud dubie ex ignavo metu, invitis aut insciis Carthaginensis ecclesiæ præpositis, cum eorum opera confessores ac plebs maxime indigerent. Respondent S. Cyprianus, non posse hujus rei se solum judicem agere, præsertim cum præter tres illos etiam alii multi abessent, qui locum suum nondum repetendum putaverant. Exspectandum igitur esse, donec reddita Ecclesiæ pace, singulorumque causis examinatis, decernatur aliquid, quod in posterum circa ministros Ecclesiæ constituat exemplum. Nec ab omni tamen pœna eos interea immunes esse patitur; sed, Interim, inquit, se a divisione mensurna tantum contineant, non quasi a ministerio ecclesiastico privati esse videantur; sed, ut integris omnibus ad nostram præsentiam differantur.

[290] Porro vox mensurnus, quam Priscianus Ciceroni in lib. 1 de Inventione Rhetorica vindicat, [inflicta pœna castigat.] idem est, quod menstruus, quo modo nonnulli etiam legendum censuerunt. Eadem voce Sanctus denuo utitur in epistola 34, ubi de Aurelio ac Celerino lectoribus ordinatis sic ait: Ceterum presbyterii honorem designasse nos illis jam sciatis, ut & sportulis iisdem cum presbyteris honorentur, & divisiones mensurnas æquatis quantitatibus partiantur. Erat igitur mensurna divisio stipendium menstruum, clericis ex communi cujusque ecclesiæ thesauro dari solitum, quo S. Cyprianus duos illos subdiaconos & acolythum in illiciti discessus sui pœnam interim privatos voluit, donec de eorumdem ceterorumque causa, qui ejusdem delicti rei erant, aliquid certi statuere per Ecclesiæ pacem liceret.

[291] De hisce omnibus S. Cyprianus, ut Romanum clerum magis magisque sibi demereretur, [Romanos de rebus gestis] eum quoque certiorem fecit per epistolam 29, latore Fortunato hypodiacono, ut ex epist. 30 discimus. De hujus tempore cum Pearsonius dissideat, juverit eam, præsertim cum brevis sit, hic recitasse. Est igitur hujusmodi: Et dilectio communis & ratio exposcit, fratres carissimi, nihil conscientiæ vestræ subtrahere de his, quæ apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticæ administrationis commune consilium. Nam posteaquam ad vos litteras feci, quas misi per Saturum lectorem & Optatum hypodiaconum, quorumdam lapsorum conspirata temeritas, qui pœnitentiam agere & Deo satisfacere detrectant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes; quod dicant, Paulum omnibus pacem dedisse: sicut in litteris eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis; simulque, quid ego eis breviter interim rescripserim; sed & quales postea ad clerum litteras facerim, ut scire possetis, hujus quoque rei exemplum vobis misi.

[292] Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris litteris compressa fuerit, [instruit per epist. 28,] nec consiliis salubribus obtemperaverit, agemus ea, quæ secundum Euangelium Dominus agere præcepit. Pearsonius in Annalibus, nullo nixus fundamento, epistolam hanc ad initium mensis Octobris rejecit, & post Romanorum ad Sancti epistolam 14 & 22 responsum collocavit; quod utrumque a veritate alienum puto. Etenim si ad duas illas litteras responsum, sive epistolam 31, a Romanis jam recepisset, dum ipse epistolam 29 scriberet, procul omni dubio in hac de illa cum grati animi significatione meminisset. Nihil enim eo responso optabilius accidere ipsi potuit, in quo sententiam suam cleri Romani, omniumque episcoporum, qui Romæ aderant, calculo laudatam confirmatamque agnovit, quodque propterea tanti fecit, ut illius exemplar omnibus tam indigenis quam advenis concedi mandaverit; quemadmodum infra dicemus.

[293] [quæ ad hoc tempus spectat.] Attamen nullam de illo responso in hac epist. 29 mentionem facit. Imo satis insinuat sese nihil responsi etiam tum recepisse, cum dicit: Posteaquam ad vos litteras feci, quas misi per Saturum lectorem & Optatum hypodiaconum, quorumdam lapsorum conspirata temeritas … litteras ad me fecerunt &c. Quemadmodum enim in epistola 22, quam ante Romanorum responsum scriptam esse constat, & nobiscum admittit Pearsonius, rationem reddens, cur eo non exspectato, denuo scribat, sic præfatus: Post factas ad vos litteras … aliud accessit, quod nec ipsum latere vos debuit; ita hic simili modo parem causam iterum scribendi ante acceptum ad priorem epistolam responsum allegat. Hinc mihi dubium non videtur, quin hæc epistola 29 scripta fuerit, antequam sanctus Episcopus Romanorum ad utrasque priores litteras suas responsum recepisset, ut Eminentissimus Baronius sensisse videtur, & Maranus merito sustinuit. Porro epistolam hanc per Fortunatum hypodiaconum perlatam fuisse, discimus ex epist. 30, de qua mox agemus, ubi etiam de tempore, quo scripta sit, aliquid præterea observabimus.

[294] [Clerus Romanus, lectis Sancti litteris,] Inter hæc clerus Romanus, lectis tribus illis S. Cypriani epistolis, scilicet 14, 15 & 22, quarum primam ac tertiam ad eumdem clerum, secundam vero ad Moysem ceterosque Romanos confessores data fuisse, præcedenti § diximus, æquitatem secessus illius, quem eo usque suspectum habuerat, & indefessam in gregem suum vigilantiam agnovit, eumque pro Ecclesia Dei strenue laborantem consilio atque auctoritate sua juvare decrevit. Collecto igitur tam collegarum, quam etiam episcoporum, qui partim vicinas Romæ cathedras habebant, partim e sedibus suis expulsi, eo advenerant; quid in tanta Ecclesiæ calamitate agendum videretur, diu multumque ab iis deliberatum est. Placuit omnibus S. Cypriani sententia, & veluti Romanæ Ecclesiæ disciplinæ omnino conformis laudata est: at cum Apostolica Sedes per S. Fabiani Pontificis martyrium etiam vacaret, nihil præterea ordinare decretum est, donec novus Pontifex in S. Petri Cathedram suffectus esset.

[295] [ad eum rescribit, probans,] His ita constitutis, laudatus clerus, nihil amplius cunctandum ratus, S. Cypriano per præclarissimam illam epistolam, & Apostolica Ecclesia vere dignam, quæ inter Cyprianicas trigesima prima est, communi omnium nomine respondit. Longior ea est, quam ut huic Commentario inserendam putem; ideoque eam per compendium exposuisse suffecerit. In primis laudant sanctissimi Episcopi humilitatem ac modestiam, qua eis omnium consiliorum suorum rationem reddere non dubitavit. Deinde salutarem illius justamque severitatem ac vigorem dignis laudibus celebrant, eamdemque disciplinam in Romana Ecclesia sua semper viguisse, nec a se relaxandam esse contestantur. Probant id ex prioribus litteris suis (modo deperditis) quas ad clerum Carthaginensem dederant, & in quibus tum nefariorum libellorum usum damnaverant, tum sacrificantium impietatem fuerant detestati. Hinc procul ab Ecclesia Romana abesse profanam illam facilitatem, quæ lapsos sine prævia justaque pœnitentia ad pacem admittens, nervos severitatis, eversa fidei majestate, dissolvit, quaque fit, ut … nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur & pœnitentia… Hoc, enim inquiunt, non est curare; sed, si dicere verum volumus, occidere.

[296] Eamdem plane esse mentem confessorum, quos pro Christi causa Romanus carcer tenebat, [quidquid ipse huc usque gesserat,] ex eorumdem pariter probant litteris, ad clerum Carthaginensem etiam datis, sed quæ similiter desiderantur. Hisce laudatis, S. Cypriano maximas agunt gratias, quod illustres illos confessores per epistolam suam, quæ inter Cyprianicas decima quinta est, consolari & recreare dignatus sit. Inde ad lapsorum causam regressi, de litteris super ea in Siciliam missis, quarum exemplum ad ipsum quoque destinant, verbulo meminerunt; & cum Sede Romana per S. Fabiani martyrium vacante, cui rerum ac temporum difficultas alium suffici nondum permiserat, tantæ rei decisionem sibi præ ceteris differendam esse agnoscant, summopere probant S. Cypriani sententiam, ne quid de propagato per totum orbem Romanum delicto sine communi Ecclesiæ consensu & maturo examine statuatur.

[297] Aspice totum, inquiunt, orbem pœne vastatum, & ubique jacere dejectorum reliquias & ruinas, [ejusdemque de lapsis] & iccirco tam grande expeti consilium, quam late propagatum videtur delictum. Non sit minor medicina, quam vulnus, non sint minora remedia, quam funera; ut, quomodo qui ruerunt, quod cæca temeritate nimis incauti fuerunt; ita, qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderatione utantur, ne quid, non ut oportet, factum, tamquam irritum ab omnibus judicetur. Ut hæc felicem finem sortiantur, omnes ad communem Ecclesiæ pacem continuis precibus fletibusque a Deo postulandam exhortati, lapsis salutaria præcepta de pœnitentia fervide & constanter agenda, paceque patienter ac modeste efflagitanda præscribunt; eosque semper memores esse jubent non minus divinæ justitiæ, quam clementiæ: Quoniam & qui petitur, aiunt, flecti debet, non incitari; & sicut respici debet divina clementia, sic respici debet & divina censura; & sicut scriptum est: Donavi tibi omne debitum, quia me rogasti; sic scriptum est: Qui me negaverit coram hominibus, negabo & ego eum coram Patre meo & coram angelis ejus.

[298] Hæc eadem aliquot aliis sacræ Scripturæ locis confirmant, [sententiam laudat,] ac tandem quid de lapsorum causa interea decreverint, his verbis subjiciunt: Cujus temperamenti (divinæ clementiæ justitiæque) moderamen nos hic tenere quærentes, diu, & quidem multi, & quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis & appropinquantibus, & quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem Episcopi nihil innovandum putavimus; sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus; ut interim dum Episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum, qui moras possunt dilationis sustinere, causa teneatur; eorum autem quorum vitæ suæ finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta pœnitentia & professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus, dolentis ac vere pœnitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit; ita demum caute & sollicite subveniri, Deo ipso sciente, quid de talibus faciat, & qualiter judicii sui examinet pondera; nobis tamen anxie curantibus, ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere pœnitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. Optamus te, beatissime ac gloriossime Papa, in Domino semper bene valere, & nostri meminisse.

[299] [subscribentibus S. Moyse ac Novatiano.] Epistolam hanc a S. Moyse, tum adhuc carceri, ad quem propterea deferri debuit, incluso subnotatam, a Novatiano autem, qui postmodum dirum schisma ac crudelem hæresim adversus pœnitentiam in Ecclesia suscitavit, scriptam fuisse, testatur S. Cyprianus in epist. 52 ad Antonianum dicens: Additum est etiam (in laudata Romani cleri epistola) Novatiano tunc scribente, &, quod scripserat, sua voce recitante, & presbytero Moyse, tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente, ut lapsis infirmis & in exitu constitutis pax daretur. Hinc etiam S. Pacianus, Barcinonensis episcopus, epist. 3 contra Novatianorum Tractatus ex eodem capite perfidiam Novatiani probat; quippe qui, cum clero Romano olim consentiens, eximiam illam pro pace lapsis danda epistolam scripsisset, deinde invidiæ stimulis in S. Cornelium Pontificem incitatus, pacis spem lapsis omnibus præclusam esse volebat. Sed de schismatico hoc plura in S. Cornelii gestis jam retulimus, & in hoc ipso Commentario referemus.

[300] [Pamelius ex hac epistola aliam,] Superest, ut de uno ejusdem epistolæ loco aliquid observemus. Romani in ea sic loquuntur: Quamquam nobis in tanto negotio placeat, quod & tu ipse tractasti, prius Ecclesiæ pacem sustinendam, deinde sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus pariter ac stantibus laïcis facta, lapsorum tractare rationem. Ad hæc notat Pamelius, cum laudata verba nusquam in superioribus epistolis exstent, verisimile fieri, ea ex epistola S. Cypriani, quæ perierit, descripta fuisse. Idem habet ad epistolam 26, in qua confessores Romani consentiunt, lapsorum causas debere caute moderateque tractari, consultis omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus & ipsis stantibus laïcis; adduntque, ut in tuis litteris & ipse testaris. Denique ad epistolam 52, quæ ad Antonianum est, denuo monet, litteras, in quibus similia ad Romanos scripserat, excidisse.

[301] [quæ perierit, frustra requirit.] At frustra ex adductis locis aliam ad Romanos epistolam extundere conatur: quamvis enim in prioribus S. Cypriani litteris citata sententia iisdem plane verbis expressa nusquam legatur, quoad substantiam tamen exstat in epistola 13 ad clerum, quam unam e tredecim ad Romanos transmissis esse supra ostensum est. Sic autem in hac Sanctus loquitur: Ceteri vero, qui nullo libello a martyribus accepto invidiam faciunt; quoniam non paucorum, nec ecclesiæ unius provinciæ, sed totius orbis hæc causa est, exspectent de Domini protectione Ecclesiæ ipsius publicam pacem. Hoc enim & verecundiæ & disciplinæ & vitæ ipsi omnium nostrum convenit, ut præpositi cum clero convenientes, præsente etiam stantium plebe, quibus & ipsis pro fide & timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. Hæc verbis quidem, at non re, a laudatis sententiis, in quibus etiam nonnulla occurrit vocum discrepantia, differunt; ideoque hanc epistolam supra designare potuerunt Romani; uti etiam XI, in qua similia legere est: nam periodos illas de verbo ad verbum ex S. Cypriani epistola descriptas esse, nemo probaverit.

[302] Cleri Romani litteris supra relatis S. Moyses & Maximus presbyteri, [Confessores Romani ad eumdem scribunt.] & Nicostratus ac Rufinus diaconi, ceterique confessores, quos Sanctus per epistolam 25 consolatus fuerat, suas etiam satis prolixas, e carcere addidere, quæ inter Cyprianicas numero 26 referuntur. Hi actis primum S. Cypriano pro epistola ejus consolatoria gratiis, qua sese in ergastulo suo mirum in modum recreatos, & ad quidlibet pro Christi fide patiendum vehementer accensos profitentur, preces illius postulant, ac pastoralem ejusdem, ut ut a grege suo absentis, vigilantiam, invictumque in disciplina Ecclesiæ servanda vigorem commendant. Cetera, quæ subdunt, ejusdem quoque argumenti ac sententiæ sunt, cujus cleri Romani litteræ; ideoque necesse non est ea hic repetere.

[303] Pearsonius in Annalibus credidit, laudatas cleri ac confessorum litteras mense Augusto exeunte scriptas, [Utramque epistolam Pearsonius] Septembri vero S. Cypriano redditas esse; neque hanc moram miram videri debere consideranti, quid a Romanis, antequam responderint, factum fuerit. Ad hoc allegat illud Romanorum in epist. 31: Quærentes diu, & quidem multi, & quidem cum episcopis vicinis nobis & appropinquantibus, & quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, … nihil innovandum putavimus &c. Verum recte observavit Maranus, responsum illud a Pearsonio justo amplius differri; cum Carthaginensis ecclesiæ perturbatio celeri medicina egeret, & optimo Episcopo, tot inter fluctus laboranti, eximenda esset molestia, quam sinistra illorum suspicio auxerat, omnisque responsi dilatio non poterat non gravare.

[304] Neque tantam moram exigunt citata Romanorum verba: [justo serius retulit.] nam cum etiam Romæ nonnulli lapsi fuerint, dubitandum non est, quin clerus ante acceptas S. Cypriani litteras eorum causam jam tractaverit, ita ut diu se deliberasse dicere potuerint, licet paucos tantummodo dies post receptas dictas litteras eidem negotio impendissent. Episcopi vero, qui in consilium adhibiti sunt, non fuere e longinquo accersendi; sed hi vel vicini Romæ erant, vel ex aliis provinciis expulsi, ibidem jam versabantur; ita ut neque ex hoc capite responsum tamdiu differendum fuerit, sed mense Augusto S. Cypriano reddi jam potuerit. Hinc ulterius observa, epistolam 29, quam paragrapho præcedenti scriptam esse ostendimus, antequam sanctus Antistes memoratum responsum accepisset, a Pearsonio ad Octobris initium perperam referri.

§ XVII. Romanorum litteras vulgari curat; alias ab iisdem accipit: pax propinqua ipsi revelatur, ad quam accelerandam suos de orando Deo monet.

[Litteras a Romanis acceptas] Quanto gaudio prædictæ Romanorum litteræ sanctissimum Præsulem affecerint, colligere licet ex magnitudine mali, quo ipsius ecclesia laborabat, & cui ipse sollicite mederi conatus, nonnullorum e clero suo, confessorum plurimum, ac omnium pene lapsorum invidiam, quasi æquo severior in se commoverat. Huic autem malo nullum præsentius poterat esse remedium, quam laudatæ litteræ, in quibus dum ex Romani cleri confessorumque auctoritate, quidquid a S. Cypriano gestum fuerat, probabatur, Afrorum confessorum, clericorumque temere indulgentium perniciosa facilitas, & injustæ lapsorum de suo Antistite querelæ ac procacitas simul retundebantur. Neque etiam eas diu latere passus est S. Cyprianus, sed earumdem exemplar ad clerum suum destinavit, sollicite curans, ut in omnium tam peregrinorum, quam indigenarum notitiam pervenirent.

[306] [describi, & in omnium notitiam] Id liquet ex epistola ipsius 32, quam hac super re ad clerum suum his verbis conscripsit: Quales litteras ad clerum Romæ agentem fecerim, quidque illi mihi rescripserint; quid etiam Moyses & Maximus presbyteri, & Nicostratus & Rufinus diaconi, & ceteri cum eis confessores in custodia constituti, æque ad litteras meas rescripserint, ut scire possetis, fratres carissimi, exempla vobis legenda transmisi. Vos curate, quantum potestis pro diligentia vestra, ut scripta nostra & illorum rescripta fratribus nostris innotescant. Sed & siqui de peregrinis episcopi collegæ mei, vel presbyteri, vel diacones, præsentes fuerint, vel supervenerint, hæc omnia de vobis audiant: & si exempla epistolarum transcribere, & ad suos perferre voluerint, facultatem transcriptionis accipiant.

[307] [perferri curat.] Quamvis & Saturo lectori, fratri nostro, mandaverim, ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in ecclesiarum statu quoquo modo interim componendo servetur ab omnibus una & fida consensio. De ceteris vero, quæ agenda erunt, sicut & collegis meis plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus, quando convenire in unum, permittente Domino, cœperimus. Easdem pariter litteras ad æquitatem sententiæ suæ probandam, ac convincendum Novatianum, ut supra dictum est, laudavit in epistola 52 ad Antonianum, ubi etiam ait, illas quaquaversum transmissas fuisse; Quæ litteræ, inquiens, per totum mundum missæ sunt, & in notitiam ecclesiis omnibus & universis fratribus perlatæ sunt. Porro ex eo, quod Sanctus hic dicat, mandatum a se Saturo fuisse, ut memoratas epistolas describendi copiam cuilibet faceret, colligunt nonnulli, eas ab eodem Saturo Roma allatas fuisse; quod etsi ex loco incertum sit, quia tamen constat, illum una cum Optato epistolæ 22 ad Romanos latorem fuisse, verisimile quoque est, eumdem Romanorum responsa retulisse.

[308] Non admodum diu post altera Romani cleri epistola, [Alias ab iisdem litteras recipit,] qua ad Cyprianicam 29, quam num. 291 exhibuimus, respondebatur, in Africam allata videtur. In hac Romani post significationem doloris, quem cum ex optimi Antistitis afflictione, tum ex lapsorum arrogantia conceperant, horum petulantiam ac Luciani, ceterorumque confessorum, qui huic adhærebant, inverecundiam acriter castigant, hosque ad modestiam, illos ad humilitatem & pœnitentiam reducere conantur. Cypriani vero constantiam & Euangelicam severitatem laudant, utque in ea perseveret, hortantur, ac sperare jubent fore, ut, qui tum medecinam respuebant, postmodum gauderent, se ad eam dilatos fuisse.

[309] Ex eadem epistola discimus, S. Cyprianum eis de Privato Lambesitano hæretico, [in quibus de Privato hæretico memoratur.] cujus infra mentio recurret, aliquid significasse; de quo cum nihil in epist. 29 legatur, si hæc integra exstet, videtur id per peculiarem epistolam fecisse. Sic enim scribunt Romani: Quod autem pertinet ad Privatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare voluisti. Omnes enim nos decet pro corpore totius Ecclesiæ, cujus per varias quasque provincias membra digesta sunt, excubare. Sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit: nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiæ cohorte venisset vexillarius Privati Futurus, & fraudulenter litteras a nobis elicere curaret; nec, quis esset, latuit, nec litteras, quas volebat, accepit.

[310] Pamelius epistolam hanc ante prolixiorem illam, [Quo ordine scriptæ fuerint] de qua § præcedenti egimus, scriptam credidit, ratus per illam ad varias S. Cypriani litteras responsum interim a Romanis esse, donec prolixior ex communi maturoque consilio scriberetur. At mihi contrarium prorsus ex utraque epistola dicendum videtur, & quæ trigesima prima est, trigesimæ præponenda. Rationem accipe. S. Cyprianus post epistolam 15, in qua clero Romano secessus sui, omniumque, quæ in eo pro grege suo egerat, rationem reddidit, primum epistolam 22, deinde vero etiam 29 ad eumdem clerum conscripsit. In epistola autem 22, quam per Optatum hypodiaconum & Saturum lectorem Romam delatam esse ex epistola 24 habemus, Sanctus de aliquot confessorum, ac Luciani in primis temeritate, nataque inde lapsorum arrogantia conquestus est. In vigesima nona vero alias querelas de lapsis deposuit, qui etiam audaciores facti ad eum scripserant, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes.

[311] Ad hujus postremæ epistolæ argumentum apprime respondet epistola 30, [laudatæ epistolæ vigesimanona,] quam Romanus clerus sic exorsus est: Cum perlegissemus, Frater carissime, litteras tuas, quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore perculsi, & duplici mœrore confusi; quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur, & lapsorum fratrum immoderata petulantia usque ad periculosam verborum temeritatem producta denotaretur &c. Pergit deinde lapsorum illorum, quique eos instigabant, confessorum temeritatem acriter castigare, ac denique de Privato hæretico meminit, de quo illi Sanctus aliquid nuntiaverat. Tota itaque hæc epistola responsoria est ad solam epistolam 29, per Fortunatum, non ad alias per alios perlatas, si dicta de Privato excipias, de quo etiam in prioribus litteris nulla exstat mentio, ut suspicari liceat, Romanos de hæretico illo aut per peculiarem epistolam, aut per Fortunatum ipsum a S. Cypriano instructos fuisse.

[312] [trigesima & trigesima prima.] Contra vero epistola 31 responsum ad ceteras omnes sic continet, ut pateat quidem, confessorum lapsorumque temeritatem Romano clero ex prioribus litteris innotuisse, sic tamen ut summa illa audacia, quæ in epistola 29 exponitur, eumdem latuisse videatur. Existimo itaque, epistolam 29 a S. Cypriano scriptam esse, antequam hic responsum ad suas priores a Romanis accepisset, Romamque a Fortunato allatam, dum isti suam 31 in Africam jam destinassent, sic ut utriusque latores obviare sibi potuerint, dum eorum unus in Africam, alter in Italiam contenderet. Nec refert, quod Romani in epistola 31 dicant: Hoc nos non falso dicere, superiores nostræ litteræ probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram … protulimus. Agunt enim hic de litteris, non ad Cyprianum, sed ad clerum datis, quæ perierunt, quasque Sanctus a se lectas fuisse in epistola 22, verbis num. 279 relatis scripserat, & in quibus, eodem teste, Euangelii plenus vigor & disciplina robusta continebatur. Id ita esse, colligitur ex eo, quod Romani in laudata epistola 31 dicant, sese in prioribus istis litteris sententiam exposuisse adversus libellaticos, de quibus in prioribus eorum litteris, quas habemus, nulla prorsus est mentio.

[313] [Revelatur ipsi propinqua pax,] Ad solatium, quod sanctus Episcopus ex Romanorum litteris perceperat, accessit & aliud multo majus, divinum scilicet de propinqua Ecclesiæ pace promissum, de quo in epistola 7, alias 8, ad clerum suum sic loquitur: Denique ad minimum Famulum suum, & in delictis licet plurimis constitutum, & dignatione ejus indignum, tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est: Dic illi, inquit, securus sit; quia pax ventura est; sed, quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui, qui probentur. Neque distulit Sanctus gregem suum tam læti nuntii participem facere; præsertim cum proximæ pacis spes non parum conductura videretur ad lapsorum animos componendos, qui causam suam differri eo molestius tulerant, quo longius pax abesse crederetur. Quia tamen Sanctus tum divinis Scripturarum præceptis, tum cælestibus visionibus instructus, probe noverat, horrendam illam tempestatem ad castiganda fidelium delicta immissam esse, nec tamdiu fuisse duraturam, si hi ad pœnitentiam serio conversi, misericordiam Dei, qua par erat ratione, implorassent, pro pastorali sua sollicitudine statuit suos ad tanti mali causas simul & reddendæ pacis-moras tollendas denuo exhortari.

[314] [quam clero nuntians, monet,] Facit id per dictam epistolam, quam tredecim litteris, una cum decima quarta ad Romanos missis, a Pearsonio perperam annumerari diximus § 10. Laudat eam S. Augustinus lib. 4 de Baptismo contra Donatistas, cap. 2, ad clericos de precando Deo scriptam dicens, quod totius epistolæ argumentum & scopus est. Etenim id in ea unice agit, ut persecutionem illam pro delictis suis inflictam agnoscentes, pacem divinitus promissam, non voce sola, sed & jejuniis & lacrymis & omni genere deprecationis Deum exorantes, maturare nitantur. Hoc vero ut ocyus impetrent, jubet eos duo in oratione diligenter cavere, quibus illos Deo vehementer displicuisse, eodem revelante, cognoverat; videlicet ne discordi animo, neve oscitanter orarent. Petamus, inquit, & accipiemus; & si accipiendi mora & tarditas fuerit, quoniam graviter offendimus, pulsemus, quia & pulsanti aperietur, si modo pulsent ostium preces, gemitus & lacrymæ nostræ, quibus insistere & immorari oportet; & si sit unanimis oratio.

[315] Nam quod magis suasit & compulit, ut has ad vos litteras scriberem, [ut eam concordibus] scire debetis (sicut Dominus ostendere & revelare dignatus est) dictum esse in visione: Petite, & impetratis; tum deinde præceptum plebi assistenti, ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent: in petendo autem fuisse dissonas voces, & dispares voluntates, & vehementer hoc displicuisse illi, qui dixerat: Petite, & impetratis; quod plebis inæqualitas discreparet, nec esset fratrum consensio una & simplex & juncta concordia. Ab hac dissensione causam negatæ eo usque pacis repetendam docet, idque ex Matt. cap. 18 sic probat: “Dico autem vobis (verba Christi sunt) quoniam si duobus ex vobis convenerit in terra de omni re, quamcumque petieritis, continget vobis a patre meo, qui in cælis est.” Quodsi duo unanimes, prosequitur sanctus Episcopus, tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? Quod si secundum pacem, quam nobis Dominus dedit, universis fratribus conveniret, jam pridem de divina misericordia impetrassemus, quod petimus, nec tamdiu in hoc salutis & fidei nostræ periculo fluctuaremus. Immo vero nec venissent fratribus hæc mala, si in unum fraternitas fuisset animata.

[316] Subdit hic & aliam visionem, qua persecutio in peccatorum pœnam infligenda dudum ante prædicta fuerat, [ac assiduis precibus] quamque nos num. 127 jam retulimus, ac propterea hic præterimus. De altero, quod cavendum dixerat, sic habet: Oremus instanter, & assiduis precibus ingemiscamus. Nam & hoc nobis non olim per visionem, fratres carissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus, nec vigilanter oremus. Ex hisce obiter collige, studiose lector, quanta esse debuerit sanctissimi Episcopi cum Deo conjunctio, quam accepta huic illius vigilantia, quem tam crebris revelationibus instruere dignatus est. Quia vero hæc ad erudiendum gregem suum sibi dicta noverat, voluit, ut in notitiam omnium pervenirent. Disimulare, inquiebat, hæc singula, & apud conscientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum & instrui & regi possit. Nec ipsi denique apud vos hanc epistolam teneatis occultam; sed legendam fratribus suggeratis: intercipere enim, quibus nos Dominus admonere & instruere dignatur, ejus est, qui admoneri & instrui fratrem suum nolit.

[317] Denique quanto animi ardore, quemque in finem Ecclesiæ pacem desideraret, [maturius impetrare conentur;] in calce epistolæ his verbis significat: Præcessit disciplina, sequetur & venia. Nos tantum sine cessatione poscendi, & cum fide accipiendi, simplices & unanimes, Dominum deprecemur, cum gemitu pariter & fletu deprecantes, sicut deprecari oportet eos, qui sint positi inter plangentium ruinas & timentium reliquias, inter numerosam languentium stragem & exiguam stantium firmitatem. Rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris & periculis subveniri, impleri, quæ famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem Ecclesiæ, securitatem salutis nostræ, post pluvias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas & turbines placidam lenitatem, pia paternæ dilectionis auxilia, divinæ Majestatis solita magnalia, quibus & persequentium blasphemia retundatur, & lapsorum pœnitentia reformetur, & fortis & stabilis perseverantium fiducia glorietur.

[318] [sæviebat enim persecutio;] Persecutionem, dum hæc scriberet, adhuc acriter sævisse, manifestum est, tum quod de ea in hac epistola dicat: Quæ gregem nostrum maxima ex parte populata est, & adhuc usque populatur; tum quod, cum dixisset: Tormenta venerunt, & tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis, tormenta, quæ ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant, quamdiu dejiciant; nisi si aliquis divina dignatione substractus inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate moriendi: quod, inquam, cum hæc dixisset, mox subdat: Hæc patimur delicto & merito nostro: quæ verba præsentem persecutionis atrocitatem luculenter demonstrant. Nec inanis est Tillemontii ac Marani suspicio, circa hoc tempus nonnullos e clero, qui eo usque integer steterat, succubuisse; quorum lapsum S. Cyprianus in epistola 5, circa finem hujus anni scripta, deplorat; Infesta, inquiens, tempestas, quæ plebem nostram ex maxima parte postravit, hunc quoque addidit nostris doloribus cumulum, ut etiam cleri portionem sua strage perstringeret. De iisdem etiam meminit in epistola 35, ut suo loco videbimus.

[319] [sed, an 5 primores urbis] At non video, cur ad hoc potius tempus, quam ad aliquem ex anterioribus mensibus referendum Marano § 15 Vitæ visum fuerit, quod S. Cyprianus in epist. 40 occasione schismatis quinque presbyterorum verbis plane obscuris attingit in hunc modum: Quinque isti presbyteri nihil aliud sunt, quam quinque primores illi, qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati, ut fidem nostram subruerent, ut gracilia fratrum corda ad lethales laqueos prævaricatione veritatis averterent. Eadem nunc ratio, eadem rursus eversio per quinque presbyteros, Felicissimo copulatos, ad ruinam salutis inducitur &c. De hoc schismate § 20 agemus; sed quod huc spectat, non omnes eodem modo illa de primoribus verba interpretantur. Pamelius in Annotatis credidit, non veram historiam, sed visionem referri, in qua presbyterorum schisma per quinque civitatis primores, ad persequendam Ecclesiam magistratibus adjunctos, præsignificatum Sancto fuerit.

[320] [se magistratui adversus Christianos] Huic opinioni favet is loquendi modus: Quinque isti presbyteri nihil aliud sunt, quam quinque primores illi &c.: sed cum nulla hic fiat de visione mentio, & velut de re vulgo nota agatur, dicendum tum erit, visionem illam litteris, quæ nunc desiderantur, Carthaginensi clero jam ante indicatam fuisse. Eminentissimus Baronius ad annum Christi 253, num. 31 eadem verba de quinque aliis presbyteris accepit, qui desertores fidei facti, magistratibus operam in persequendis fidelibus dederint. Verum hæc opinio omni caret fundamento; neque ulla ratio suadet, ut per quinque primores totidem presbyteros intelligamus. Adde, quod in Baronii sententia hæc sub persecutionis initium contigissent: quod si verum esset, S. Cyprianus tam detestandam, in presbyteris præsertim, perfidiam in prioribus litteris procul omni dubio pro meritis castigasset, quod tamen nusquam legitur fecisse. Imo cum sub finem persecutionis, in epistola scilicet 5 & 35, de clericorum aliquot lapsu primum meminerit, verisimile non est, quod de quinque presbyteris illis hic refert Baronius.

[321] Tillemontius Nota 25, quamquam Pamelii conjecturam probabilem putet, addit tamen aliam; [tum primum junxerint, incertum est.] videlicet, magistratus Carthaginenses, dum edictum aliquod contra Christianos promulgarent, forte reipsa quinque e primoribus sibi adstare, aut edicto subscribere jussisse. Maranus denique non dubitat, quin nulla revelatio hic memoretur; sed quinque civitatis primores in promulgando exsequendove hujusmodi edicto magistratibus revera adjuncti fuisse dicantur; jamque idem Ecclesiæ periculum a quinque presbyteris schismaticis oriri, quod primores illi creaverant. Nec displicet mihi hæc interpretatio: sed quorsum eam operam ad subruendam fidem a quinque istis primoribus collatam tam sero collocet, non perspicio; nisi forte quia id nuper fecisse dicuntur. Verum ea vox ad aliquot menses anteriores facile extendi potest, ipso teste Marano § XX Vitæ, ubi eam etiam de rebus ante annum gestis accipi posse contendit.

§ XVIII. Clero suo curam confessorum ac pauperum commendat: Aurelium ac Celerinum lectores creat: ad confessores Romanos scribit: S. Numidicum presbyterum eidem clero adjungit.

[Sanctus clero suo curam] Ad eumdem annum 250 senescentem pertinent aliquot epistolæ, in quibus S. Cyprianus spem reditus sui, quam ex divina revelatione, ut supra dictum est, conceperat, non semel significavit. Nolo eas ad certos menses, ut nonnulli fecerunt, sine certo argumento reducere; nec contendere, quæ cui præponenda sit; cum nullas in iis notas, unde id statui possit, reperiam. In primis circa hoc tempus scripta videtur epistola 37, quam cum Marano huc rejiciendam putavimus contra Pearsonium ac Tillemontium, qui eam mensi Majo affixerunt. Ratio est, quam jam attigimus, scilicet, quia de maturo suo Carthaginem reditu in hac loquitur; quod non videtur observasse Tillemontius, qui eadem de causa unam & alteram epistolam inter tredecim ad Romanos missas recenseri non posse ipse judicavit.

[323] Hac epistola sanctus Antistes clerum suum, quod jam alias frequenter fecerat, [in carcere morientium,] de cura & honore confessoribus, cum vivis tum defunctis, necnon & pauperibus, qui a fide non defecerant, sedulo exhibendis admonuit, testatus sese hac in parte nemini concessurum, si adesse sibi liceret. Atque utinam, ait, loci & gradus mei conditio permitteret, ut ipse nunc præsens esse possem: promptus & libens solemni ministerio cuncta circa fortissimos fratres nostros dilectionis obsequia complerem. Sed officium meum vestra, quæso, diligentia repræsentet, & faciat omnia, quæ fieri oportet circa eos, quos in talibus meritis fidei ac virtutis suæ illustravit divina dignatio. Istud vero in ea præcipue agit, ut corporibus etiam omnium, qui etsi torti non sunt, in carcere tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur & vigilantia & cura propensior; cum hujusmodi confessores inter beatos martyres recensendi sint, prout ibidem pluribus probat.

[324] Hinc jubet eorumdem nomina diesque, quibus moriuntur, ad se transmitti, ut illorum memoriam, [quorum nomina petit,] non minus ac ceterorum martyrum, celebrare posset, quemadmodum eo usque in secessu fecerat, & brevi cum clero suo Carthagine se celebraturum sperabat. Denique, inquit, & dies eorum, quibus excedunt, annotate; ut commemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus. Quamquam Tertullus fidelissimus & devotissimus frater noster pro cetera sollicitudine & cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, qui nec illic circa curam corporum deest, scripserit & scribat, ac significet mihi dies, quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosæ mortis exitu transeunt; & celebrentur hic a nobis oblationes & Sacrificia ob commemorationes eorum, quæ cito vobiscum, Domino protegente, celebrabimus.

[325] [& pauperum commendat.] Pauperum denique, qui in fide perstiterant, sedulam curam commendat, quibus quidem, ait, nunc major a nobis & dilectio & cura præstanda est, quod nec paupertate adacti, nec persecutionis tempestate prostrati, cum Domino fideliter serviunt, ceteris quoque pauperibus exemplum fidei præbuerunt. Ex his porro colligere licet primo, quanti Sanctus martyres ac confessores faceret, quantaque cum sollicitudine non modo inopiæ, dum viverent, sublevandæ, sed etiam gloriæ post obitum celebrandæ studeret; quippe qui Tertulli opera, ut ut sedula, non contentus, eorumdem nomina diesque emortuales annotandi provinciam omni clero commendatam esse voluerit. Secundo, cum in hac epistola nulla fiat mentio de martyribus per tormenta palam enecatis, sed tantum de mortuis in carcere, colligimus, persecutionem, dum hæc scriberentur, minus atrociter processisse, quod etiam spes maturi reditus significata, quodque addit de pauperibus veluti tempestate jam defunctis, confirmat.

[326] [Aurelium ac Celerinum juvenes] Ad hunc pariter annum exeuntem referenda sunt, quæ de Aurelio ac Celerino ordinatis lectoribus, & de Numidico in clerum Carthaginensem allecto in epist. 33 & duabus sequentibus leguntur. Erant Aurelius & Celerinus par nobile juvenum, qui non minus virtutibus instructi, quam gloriosa Christi confessione, toleratisque pro ea cruciatibus illustres, morum sanctitate ætatem suam superaverant; pares ambo, ut S. Cyprianus in epist. 34 loquitur, & uterque consimiles, in quantum gloria sublimes, in tantum verecundia humiles, quantum divina dignatione promoti, tantum sua quiete & tranquillitate summissi, & virtutum pariter & morum singulis exempla præbentes, & congressioni & paci congruentes, illic robore, hic pudore laudabiles. Illorum prior Aurelius Christum in Africa bis confessus, primo exsilium, deinde tormenta fortissime tulerat; nec sciebat sanctus Præsul, quid in eo prædicare potius deberet, gloriam vulnerum, an verecundiam morum.

[327] [virtutibus ac confessione illustres] Celerinus aviam suam Celerinam, & patruum ac avunculum Laurentium vel Laurentinum, atque Egnatium *, inter sanctos martyres gloriosa nece coronatos numerabat, & ipse minime degener cum persecutionis auctore Decio Romæ fortiter congressus fidem Christo servaverat, & e carcere, nescio quam ob causam, emissus ac in Africam reversus, in corpore glorioso, ut S. Cypriani verbis ex laudata epistola denuo utar, clara vulnerum signa … & in nervis ac membris longa tabe consumptis expressa vestigia servabat. Is ipse est Celerinus, cujus modesta & pietatis plena epistola ad Lucianum exstat inter Cyprianicas vigesima, quamque sanctus Episcopus in epistola 22 multum laudavit. De eodem simul & de SS. Celerina, Ignatio ac Laurentino actum est in Opere nostro ad diem III Februarii, quo Romano Martyrologio inscripti sunt.

[328] Sed ut ad S. Cyprianum redeamus, hic in ecclesiæ suæ damna reparanda intentus, [ad presbyteratum destinat, & lectores] passus non est, tam illustres pugiles, quorum ministerium non minori ornamento quam utilitati futurum noverat, inter laicos diutius numerari: & quia eorum ætas nondum matura erat presbyterio, eos lectores interim ordinavit, sic tamen, ut jam inde nonnullis presbyterorum prærogativis gauderent. Hos tamen interim, ait in epistola 34, lectores constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni, unde omnibus luceat, & gloriosos vultus in loco altiore constitui, ubi ab omni fraternitate circumstante conspecti, incitamentum gloriæ videntibus præbeant. Ceterum presbyterii honorem designasse nos illis jam sciatis, ut & sportulis iisdem cum presbyteris honorentur, & divisiones mensurnas æquatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum provectis & corroboratis annis suis; quamvis in nullo minor possit videri ætatis indole, qui consummavit ætatem gloriæ dignitate.

[329] Non eodem tamen die utrumque ordinatum esse, [interim ordinat;] sed prius Aurelium, ac paulo post Celerinum colligitur ex gemina epistola, qua Sanctus clerum plebemque suam de utriusque ordinatione certiorem fecit, quod alioquin una eademque epistola præstitisset, sicuti per epistolam 24 Saturum lectorem, & Optatum hypodiaconum a se creatos esse nuntiaverat. Et Celerinus quidem primum ex modestia, ut credere par est, nonnihil fuerat reluctatus; sed cælesti visione postea admonitus, initiari se passus est, ingenti sane sancti Antistitis gaudio. Etenim in epist. 34 sic suos alloquitur: Exultate itaque & gaudete nobiscum litteris nostris, quibus ego & collegæ mei, qui præsentes aderant, referimus ad vos, Celerinum fratrem, virtutibus pariter & moribus gloriosum, clero nostro non humana suffragatione, sed divina dignatione conjunctum. Qui cum consentire dubitaret ecclesiæ, ipsius admonitu & hortatu in visione per noctem compulsus est, ne negaret nobis suadentibus. Cui plus licuit, & coëgit; quia nec fas fuerat, nec decebat, sine honore ecclesiastico esse, quem sic Dominus honoravit cælestis gloriæ dignitate.

[330] Porro quia utriusque ordinatio, inconsultis clero ac plebe, [idque clero plebique nuntiat.] præter morem facta fuerat, S. Cyprianus gemina, ut supra dixi epistola, quarum prior 33 de Aurelio est, altera 34 de Celerino, eos de hac re admonuit, docuitque, cur eorumdem consensum, quod alias solebat, exspectandum non putasset. In priori epistola sic scribit: In ordinationibus clericis, fratres carissimi, solemus vos ante consulere, & mores ac merita singulorum communi consilio ponderare: sed exspectanda non sunt testimonia humana, cum præcedunt divina. Deinde Aurelii præclaram confessionem & eximias virtutes insigni elogio prosequitur, iisque se motum ait, ut eum ad lectoratum promoveret; quod etiam clero plebique gratum fore non dubitabat. Eamdem rationem ordinati Celerini tradit in epist. 34, cujus invictam in fide constantiam, ceterasque egregias Christianas dotes pari elogio celebrat.

[331] Eminentissimus Baronius ad annum Christi 253, num. 88 hæc mensi Decembri illigat; [Pauca circa utramque epistolam] quia hunc ordinationibus sacris habendis more majorum jam tum constitutum fuisse credidit. Sed an ea temporis ratio in Africa tunc observata fuerit, non ausim affirmare; nihil tamen obstat, quo minus ea dicto mense re vera contigerint. At certe omni fundamento caret Pearsonii opinio, qui, quia in epist. 33 de Aurelio dicitur: Et quoiam semper gaudium properat, nec potest moras ferre lætitia, Dominico legit interim nobis; statuit, hunc ipsis Kalendis Decembribus, in quas anno 250 dies Dominicus inciderat, initiatum fuisse. Omni caret, inquam, fundamento: nam licet de Decembri mense constaret, qua, quæso, vel probabili saltem ratione suadebit, diem Dominicum a Sancto designatum, primum potius, quam quemlibet alium ejusdem mensis fuisse?

[332] [observantur.] Incertum pariter est, quid sibi S. Cyprianus voluerit, dum verbis citatis mox subjecit: Id est, auspicatus est pacem, dum dedicat lectionem. Non inepta tamen eorum est interpretatio, qui hæc de affulgente Ecclesiæ pace dicta volunt; quasi dixisset Sanctus, Aurelium felici præsagio lectoris munere fungi cœpisse, dum Ecclesia primis proximæ pacis radiis recrearetur. Hanc enim opinionem probabilem faciunt tum ea, quæ de pace divinitus promissa & post morulam concedenda præcedenti § retulimus; tum quæ Sanctus in hac eadem epistola de spe reditus sui denuo subdit, dicens: Vos orationibus frequenter insistite, & preces nostras vestris precibus adjuvate, ut Domini misericordia favens nobis, cito plebi suæ & Sacerdotem reddat incolumem, & martyrem (Aurelium) cum Sacerdote lectorem.

[333] [Epistola 15 ad confessores Romanos] Porro laudatus Celerinus occasionem Sancto dedit epistolam 15, alias 16, ad S. Moysem, & Maximum presbyteros conscribendi, quæ proinde in Pamelii Baluziique editionibus alieno loco recensita est. Celerinus e Romano carcere, quem cum prædictis confessoribus toleraverat, dimissus & in Africam reversus, ut diximus, S. Cypriano frequenter narraverat, quanti eum isti facerent, quamque honorifice de ipso loquerentur; quod optimo Antistiti, invidia apud plurimos e suis laboranti, perjucundum accidebat. Ut igitur gratas illis vices redderet, laudatam epistolam ad eos dedit, in qua gaudio, quod ex ejusmodi nuntio conceperat, breviter indicato, invictum illorum animi robur, & diuturni carceris gloriam eximiis laudibus prosecutus est, precesque flagitavit, suas pariter ipsis pollicitus, quas tamen ex humilitate longe impares agnovit. Juverit aliqua ejus verba recitasse.

[334] [quando scripta?] Et nos quidem, inquit, vestri diebus ac noctibus memores, & quando in Sacrificiis precem cum pluribus facimus, & cum in secessu privatis precibus oramus, coronis ac laudibus vestris plenam a Domino faventiam postulamus. Sed ad reddendam vobis vicem minor est nostra mediocritas. Plus vos datis, quando nostri in oratione meministis, &c. Hanc autem epistolam anno 250 ad finem vergente scriptam esse, argumento est, quod annuum illorum carcerem, in quem ejusdem anni initio conjecti fuerant, in ea celebret, inter cetera dicens: Ecce dignitas cælestis in vobis honoris annui claritate signata est. Attamen cum nec de pace divinitus promissa, nec de Celerino ordinato lectore, vel verbo meminerit, scripta videtur, antequam ea contigissent, dicendusque est Sanctus more oratorum, nec ipsi etiam alias insueto, hic locutus fuisse, annum non admodum diu post elapsurum, pro jam elapso reputando.

[335] Circa idem tempus, paulone ante an post ordinationem Aurelii ac Celerini, [S. Numidicum presbyterum] incertum est, simile novum ornamentum ecclesiæ Carthaginensi per S. Numidicum accessit, de quo S. Cyprianus clerum & plebem certiorem fecit per epistolam 35, quæ quia rem totam breviter exponit, eam huc transfero. Sic ergo habet: Nuntiandum vobis fuit, fratres carissimi, quod pertineat & ad communem lætitiam, & ad ecclesiæ nostræ maximam gloriam. Nam admonitos nos & instructos sciatis dignatione divina, ut Numidicus presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginensium numero, & nobiscum sedeat in clero, luce clarissima confessionis illustris, & virtutis ac fidei honore sublimis; qui hortatu suo copiosum martyrum numerum lapidibus & flammis necatum ante se misit, quique uxorem adhærentem lateri suo concrematam simul cum ceteris, conservatam magis dixerim, lætus aspexit. Ipse semiustulatus, & lapidibus obrutus, & pro mortuo derelictus, dum postmodum filia sollicito pietatis obsequio cadaver patris inquirit, semianimis inventus & extractus & refocillatus, a comitibus, quos ipse præmiserat, remansit invictus *. Sed remanendi, ut videmus, hæc fuit causa, ut eum clero nostro Dominus adjungeret, & desolatam per lapsum quorumdam presbyterorum nostrorum copiam gloriosis sacerdotibus adornaret.

[336] Et promovebitur quidem, cum Deus permiserit, [suo clero adjungit.] ad ampliorem locum regionis (Pamelius legit religionis) suæ, quando in præsentiam, protegente Domino, venerimus. Interim, quod ostenditur, fiat, ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini ejusmodi ornamenta complura, ut redintegrato ecclesiæ suæ robore, tam mites & humiles faciat in consessus nostri honore florere. De hoc S. Numidico, laudatisque plurimis sociis, qui omnes ab antiquis martyrologis præteriti fuere, sed Romano Martyrologio ad diem IX Augusti inscripti sunt, ad eumdem diem actum est in Opere nostro tomo 2 ejusdem mensis, ibidemque observatum est, martyrium eorum, cui S. Numidicus semianimis subductus est, non in persecutione Valeriani, ut habet Romanum, sed potius sub Decio contigisse; quod etiam Baronius in Annalibus censuit. Idem Eminentissimus ad annum Christi 253, num. 95 recte annotavit, assentiente Sollerio nostro loco mox citato, sanctum illum martyrem hic non dici presbyterum a S. Cypriano tunc creatum fuisse, prout inter alios Pamelio in epistolæ argumento visum est; sed eumdem jam tum presbyterum in primariæ totius Africæ sedis clerum ob illustre martyrium aggregatum fuisse.

[337] Frustra tamen Pearsonius ad annum 246, num. 2 suspicionem hinc movere conatur de usu matrimonii presbyteris tum permisso: [Pearsonii inanis animadversio.] quasi vero ante presbyteratum matrimonio jungi, ac filiam gignere non potuisset, nec ad latus ejus concremari ejusdem uxor, nisi jam presbytero eam ducere, illave uti licuisset. Hoc igitur primo probandum erat Pearsonio, ut ex citato loco aliquid pro presbyterorum matrimonio asserendo haberet. At verisimile est, quod tam ipse, quam Pamelius, Tillemontius ac Maranus, Pamelii lectionem secuti censuere; videlicet S. Cyprianum, dum Numidicum ad ampliorem locum religionis suæ promovendum dixit, episcopatum ipsi destinasse: sed an hunc eidem deinde contulerit, inexploratum est; cum nullus ejus nominis episcopus in litteris Cyprianicis, aut Carthaginensi concilio occurrat. Baluzius ex auctoritate duorum antiquorum codicum maluit regionis suæ legere, eamque vocem de una e regionibus, in quas civitates olim dividi solebant, interpretari.

[Annotata]

* al. Ignatium

* l. invitus

§ XIX. Illucescente Ecclesiæ pace, discolos confessores per litteras corripit: reditum suum prudenter differt: pauperum sustentationem clero denuo commendat.

[Sopita persecutione, confessores aliquot] Anno Christi 250 exeunte, aut certe sub initium 251, ecclesia Carthaginensis beneficio pacis, S. Cypriano divinitus promissæ, in dies magis magisque frui cœpit. Ita discimus ex epistolis 5 & 6, alias 6 & 7, in quibus videmus confessores e carceribus dimissos, extorres in patriam reduces, ipsumque sanctum Antistitem de suo Carthaginem reditu jam serio cogitantem. Quantum hinc gaudium amantissimus sui gregis Episcopus ceperit, ex supradictis conjicere licet: verum illud nova rursus nec prævisa nonnullorum temeritas ac petulantia vehementer diminuit. E confessorum illorum numero aliqui confessionis suæ gloria inflati, ac Christiani nominis immemores, non modo contentionibus & conviciis certare, verum etiam temulentia lasciviaque sese coinquinare non erubuere; quasi e carcere emissi essent, ut Ecclesiam, quam fide & constantia vincti illustraverant, infami libertatis abusu dehonestarent.

[339] [in vitia ruunt: Sanctus nondum ausus] Huic malo accedebat extorrium temeritas, qui longioris moræ impatientes, nondum facta remeandi potestate, in patriam reversi, præsentissimum periculum creabant, ne hac audacia irritati gentiles eos velut magistratuum suorum legumque contemptores non sine Ecclesiæ dedecore plecterent, & vix sopitam persecutionem resuscitarent. Non diu latuere hæc vigilantissimum Præsulem, qui ut tam fœdo periculosoque malo occurreret, epistolam 5, alias 6, ad clerum suum, & 6, alias 7, ad Rogatianum presbyterum, ceterosque confessores conscripsit, quas utrasque ad rerum ejus temporis notitiam hic debemus expendere. In priori epistola Sanctus dolorem suum de lapsu aliquorum e clero, quos laicorum stragi persecutio addiderat, breviter testatus, ceterosque exhortatus ad constantiam, de reditu suo ejusque differendi causa sic scribit: Quamquam causa compelleret, ut ipse ad vos properare & venire deberem, primo cupiditate & desiderio vestri, quæ res in votis meis summa est; tum deinde ut ea, quæ circa ecclesiæ gubernacula utilitas communis exposcit, tractare simul, & plurimorum consilio examinata delimare possemus, tamen potius visum est adhuc interim latebram & quietem tenere respectu utilitatum aliarum, quæ ad pacem omnium nostrum pertinent & salutem, quarum vobis a Tertullo Fratre nostro carissimo ratio reddetur; qui pro cetera sua cura, quam impense divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit, ut cautus & moderatus exsisterem, nec me in conspectum publicum, maxime ejus loci, ubi toties flagitatus & quæsitus fuissem, temere committerem.

[340] Hinc rogat eos, ut ipsi, quorum minime illic invidiosa, [e secessu prodire, pauperum curam,] & non adeo periculosa præsentia erat, vice sua fungerentur. Præsertim vero pauperum, qui inconcussa fide stabant, curam commendat, iisque de necessariis omnibus prospici jubet, ne, quod circa fidentes, ait, tempestas non fecit, circa laborantes necessitas faciat; id est, ne fidem suam, quam sæviente persecutione servaverant, egestate adacti proderent. Multo etiam magis de confessoribus e carcere emissis sollicitus erat; nam etsi sciret, horum maximam partem a fidelibus benigne susceptam esse, imo & plurimos fratres, ut in epistola 6 loquitur, pro sua dilectione certatim concurrere, & necessitates eorum suis consolationibus adjuvare; si qui tamen eorum forte egerent, omnia, non secus atque dum in carcere essent, eis liberaliter suppeditari mandat. Sic enim in eadem epist. 5 loquitur: Confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. Et quamquam sciam plurimos ex his fratrum voto & dilectione susceptos, tamen si qui sunt, qui vel vestitu vel sumptu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram, cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis, quæcumque sunt necessaria.

[341] Ad hosce sumptus faciendos Sanctus semel & iterum pecuniam miserat, [missis pecuniis, clero commendat,] prout in epistola 6 iisdem confessoribus testatur verbis, quæ subdo. Quamquam clero nostro & nuper, cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo plenissime scripserim, ut, si quid vel ad vestitum vestrum vel ad victum necessarium fuerit, suggeratur; tamen etiam ipse de sumpticulis propriis, quas mecum ferebam, misi vobis CCL; sed & alia CCL proxime miseram. Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV. Verumtamen ne ecclesia eleëmosynis suis indignos aleret, in priori epistola 5 eam conditionem diserte apposuit, ut, qui iis frui vellent, scirent, se humiles & modestos & quietos esse debere, & confessionis suæ gloriam dignis moribus tueri; ad quod eos per clerum suum voluit sedulo excitari.

[342] Quorsum vero id jubeat, mox indicat his verbis: [& de confessoribus queritur,] Dominus faciat, ut & ego iterum illos mature videre, & salutari exhortatione componere mentes eorum ad servandam gloriam suam possim: doleo enim, quando audio, quosdam improbe & insolenter discurrere, & ad ineptias vel ad discordias vacare, Christi membra, & jam Christum confessa, per concubitus illicitos inquinari, nec a diaconis aut presbyteris regi posse; sed id agere, ut per paucorum pravos & malos mores multorum & bonorum confessorum gloria honesta maculetur; quos vereri debent, ne ipsorum testimonio & judicio condemnati, ab eorum societate priventur. Is enim demum confessor illustris & verus est, de quo postmodum non erubescit Ecclesia, sed gloriatur. Ex fine epistolæ liquet, illum a Donato, Fortunato, Novato & Gordio, incertum, qua super re, consultum fuisse, quibus se solum respondere non posse scribit, quia a primordio episcopatus sui statuerat nihil sine cleri sui consilio & plebis consensu ex sua privata sententia agere.

[343] Non diu post epistolam alteram, quæ Pamelio 7 est, [ad quos scribit,] Baluzio autem 6, ad Rogatianum presbyterum, ceterosque, ut diximus, confessores scripsit, qua & bonos confirmare, & immorigeros ad officium suum revocare conatus est. Ac primo ingentem gloriam, quam ex Christi confessione retulerant, cum summi gaudii significatione gratulatus, monuit, ut dignitatem nominis sui dignis moribus ac virtutibus sustinerent, meminissentque, quamdiu viverent, sese in acie stare, nec profutura sibi tam gloriosa initia, nisi recte factorum perseverantiam retinerent; quod ipsum Salomonis ac Saulis exemplo confirmavit. Et quamquam humilitatis tranquillitatisque ac bonorum morum studium Christianis omnibus commune esse debeat, confessoribus tamen præ ceteris curandum ostendit, cum ad eorum mores reliquorum omnium componendi sint.

[344] [probos laudans, & discolos] Post hæc probos confessores laudat, & discolos corripere aggreditur: Quod quidem, inquiens, maxima pars vestrum cum meo gaudio curat, & confessionis ipsius honore melior facta, tranquillis & bonis moribus gloriam suam custodit & servat. Sed quosdam audio inficere numerum vestrum, & laudem præcipui nominis prava sua conversatione destruere; quos etiam vos ipsi, utpote amatores & conservatores laudis vestræ, objurgare & comprimere & emendare debetis. Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus & lasciviens demoratur, alius in eam patriam, unde extorris factus est, regreditur; ut apprehensus, non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? De nonnullorum quoque superbia ait: Inflari aliquos & tumere audio; eamque divino timore, ipsiusque Christi Domini, qui sicut ovis ad victimam ductus est &c., exemplo retundit.

[345] [reprehendens.] Tum vero de lascivis prosequitur; Quid deinde, inquiens, illud, quam exsecrandum debet videri, quod cum summo animi nostri gemitu & dolore cognovimus, non deesse, qui Dei templa, & post confessionem sanctificata & illustrata membra, turpi & infami concubitu suo plus maculent, cubicula sua feminis promiscua jungentes; quando, etsi stuprum conscientiæ eorum desit, hoc ipso grande crimen est, quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascuntur. A contentionibus quoque, conviciis ac maledictis, quæ & a Christiana charitate aliena, & lingua, quæ Christum confessa est, plane indigna esse ostendit, jubet cavere, & ad virtutum studium invicem cohortari, ut cum pro sua misericordia, ait, pacem fecerit (Deus), quam se facturum repromittit, novi & pœne mutati ad ecclesiam revertamur, & excipiant nos, sive fratres nostri, sive gentiles, circa omnia correctos atque in melius reformatos, & qui admirati fuerant prius in virtutibus gloriam, nunc admirentur in moribus disciplinam. Denique subjungit ea, quæ de transmissis ad eorum egestatem sublevandam pecuniis supra jam recensuimus.

[346] [Clerum de reditu suo dilato,] Interea Ecclesiæ pax in dies magis magisque confirmabatur, sic, ut solus illius turbandæ metus S. Cyprianum in suo secessu retineret. Ardebat scilicet post diuturnam absentiam ad sedem suam redire, tum ut sui amicissimorum, proborumque confessorum, tamdiu expetito aspectu frueretur; tum ut gregi suo per persecutionem misere sauciato ipse præsens medelam afferret, & ecclesiam suam magna ex parte dissipatam componeret. Hæc sane omnia maturum ad suos reditum optimo Episcopo suadebant; sed cum non minori prudentia, quam zelo polleret, ac probe sciret, quanto ipse gentilibus odio esset, nihil præcipitandum duxit, exspectandumque, donec rebus omnino pacatis, (nisi tamen Deus aliter juberet) tuto regredi posset; ne præmaturato reditu sopitas gentilium iras suscitaret, atque ita gregi suo noceret, dum ei prodesse unice conaretur. Ne quid igitur imprudens committeret, epistolam 36 ad clerum suum conscripsit; Saluto vos, inquiens, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire, ut desiderio tam meo, quam vestro & omnium fratrum satisfiat.

[347] Oportet nos tamen paci communi consulere, & interdum, [& de pauperum cura denuo monet.] quamvis cum tædio animi nostri, deesse vobis, ne præsentia nostra invidiam & violentiam gentilium provocet, & simus auctores rumpendæ pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis, rebus compositis, me venire debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad vos veniam. Ubi enim mihi aut melius possit esse aut lætius, quam illic, ubi me Deus & credere voluit & crescere? Post hæc ad solitam suam de egentibus sollicitudinem digreditur, missasque in eorumdem alimoniam eleëmosynas his verbis commemorat: Viduarum & infirmorum & omnium pauperum curam, peto, diligenter habeatis. Sed & peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumptus suggeratis de quantitate mea propria, quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. Quæ quantitas ne forte universa erogata sit, misi eidem per Naricum acolythum aliam portionem, ut largius & promptius circa laborantes fiat operatio. Hæc ipse paterno sane animo non modo plebis suæ, sed & peregrinorum indigentiæ perpetuis eleëmosynis prospiciens, solliciteque cavens, ne quid illis incommodi ex sua absentia eveniret.

[348] Pearsonius epistolam hanc inter tredecim, quas Sanctus simul cum decima quarta purgandi sui ergo Romanis legendas misit, [Proponitur difficultas] ut supra dictum est, recenset, & ad initium mensis Martii anni 250 refert; quod mihi parum probabile apparet. Etenim mense Martio non de rumpendæ pacis metu, quæ nulla tum erat, sed de exorta atque indies magis effervescente persecutione loquendum erat, contra ac Sanctus hic facit; ideoque ad nullum tempus ea potest aptius referri, quam ad annum 250 exeuntem, vel ineuntem 251, quando sopita persecutio spem proximæ pacis a Deo promissæ, immo & initium aliquod fecerat, ut superius ostensum est. Tillemontius, qui hac in parte nobiscum consentit, nonnullas difficultates ex verbis numero præcedente recitatis sibi objicit, misereque se torquet, ut expediat.

[349] Laudata enim verba, inquit, insinuant, S. Cyprianum, [circa tempus hujus epistolæ,] dum Carthagine excederet, aliquam pecuniæ summam in ejusmodi pios usus apud Rogatianum dimisisse, jamque dubitare, an ea erogata jam esset. Id vero ipsi difficile captu videtur; quia Rogatianum primum omnium Carthagine fidem confessum, ideoque & carceri mancipatum fuisse opinatur, dum Sanctus inde abscederet; aut si deinde primum captus fuerit, veretur, ut pecunia illa manibus gentilium potuerit subduci. Si autem id ita tamen factum admittatur, non satis capit, quo pacto Sanctus post decem circiter menses, quos inter hujus discessum scriptamque epistolam collocamus, dubitare potuerit, utrum ex dimissa apud Rogatianum summa aliquid superesset. Difficultatem hanc minorem quidem esse observat in sententia Pearsonii, qui eam epistolam initio Martii illigavit; sed in eadem quoque difficilius intelligi, S. Cyprianum aliam pecuniæ summam circa Martium misisse ad Rogatianum, quem Pearsonius ipse non ante finem Aprilis e carcere liberatum esse statuit.

[350] Ut igitur hisce se expediat Tillemontius, suspicatur, duos Rogatianos fuisse; vel, quod ipsi præplacet, [& ad eam respondetur.] mendum in textu cubare, & ubi legitur: Apud eumdem (imo apud Rogatianum) … dimisi, legendum esse: ad eumdem … misi, vel: ad eum pridem misi. Ita ipse: at nemo non videt, hanc correctionem sine ulla veterum codicum auctoritate factam, nihil aliud, quam commentum esse ad objectam difficultatem eludendam. Neque hanc etiam solvit geminus Rogatianus, quamdiu decem mensium spatium, aut etiam paulo amplius, inter S. Cypriani discessum & epistolam 36 retinemus. Multo rectius Maranus § 16 Vitæ negat, ex prædictis Sancti verbis evinci, hunc Carthagine egressurum pecuniam aliquam Rogatiano commisisse; cum ea commode accipi possint de aliqua pecuniæ summa, quæ cum vel pro solito Episcopi stipendio ex ecclesiæ bonis, vel aliunde accepta, ad eum in secessu mittenda esset, ejusdem jussu Carthagine dimissa fuerit, traditaque Rogatiano, in pauperes eroganda. Certe hæc interpretatio plana est, omnesque difficultates tollit. Nam cum Rogatianus ceterique confessores non diu antequam S. Cyprianus hæc scriberet, exissent e carcere, merito dubitare potuit, utrum ex prædicta pecunia aliquid superesset; cum ingens confessorum ac pauperum numerus esset alendus.

§ XX. Initium schismatis Felicissimi, qui una cum nonnullis ipsius asseclis a S. Cypriano ejusque vicariis excommunicatur.

[Sancti vicariis opponit se] Annus Christi 251 inchoatus jam erat, & S. Cyprianus in secessu responsum, quo de tranquillo rerum statu edoctus, ad carissimum sibi gregem suum convolaret, a clero suo indies exspectabat, cum novæ turbæ, non jam a gentilibus, sed ab ipsismet Christianis concitatæ, lætissimas ejus spes distulerunt. Sanctus Antistes præter Rogatianum presbyterum, etiam Caldonium ac Herculanum episcopos, & Numidicum pariter presbyterum, sui vicarios miserat, ut suo nomine eleëmosynas egenis fidelibus distribuerent, eorumque debita solverent, & si qui eorum solitas artes suas exercere vellent, hos, quantum necesse esset, largiori stipe juvarent. Iisdem quoque in mandatis dederat, ut simul in singulorum ætatem, conditionem ac merita diligenter inquirerent, ut dignos quosque & humiles & mites ad ecclesiasticæ administrationis officia promoveret.

[352] [Felicissimus, quem Baronius] Tanta optimi Episcopi charitas, & de dignis Ecclesiæ ministris eligendis sollicitudo, quæ omnium animos rapere debuerat, improborum invidiam, quibus illius virtus gravis erat, in se concitavit. Erat Carthagine, vel certe prope hanc civitatem, Felicissimus quidam, Christianus professione, sed non moribus; quippe qui ad fraudes & rapinas, de quibus Sancto certo constabat, etiam adulterii crimen addidisse, a testibus fide dignissimis accusabatur, ut in epistola, 38 Sanctus affirmat; de quo illum etiam convictum fuisse liquet ex epistola 50, ubi pecuniæ commissæ sibi fraudator, … stuprator virginum, … matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor dicitur. Eminentissimus Baronius variis in locis Annalium Felicissimum hunc presbyterum fuisse credidit, unumque ex illis, qui episcopatui S. Cypriani jam ab initio adversati fuere.

[353] Ita autem opinatus est, quia Sanctus in epistola 40 de Felicissimi factione sic loquitur: [presbyterum credidit,] Hoc enim quorumdam presbyterorum malignitas & perfidia perfecit, ne ad vos ante diem Paschæ venire licuisset, dum conjurationis suæ memores, & antiqua illa contra episcopatum meum, immo contra suffragium vestrum, & Dei judicium, venena retinentes, instaurant veterem contra nos impugnationem suam, & sacrilegas machinationes insidiis solitis denuo renovant. Hinc idem Eminentissimus ad annum 254, num. 60 & 61 & alibi, dum in epistola 49 Felicissimum a Novato diaconum constitutum legit, duos Felicissimos admittendos putavit, quorum unus jam presbyter, Africani schismatis, de quo modo agimus, auctor fuerit, alter diaconus factus, Novato alterius schismatis duci adhæserit: quod ex opposita hæresi utriusque schismatici confirmari ratus est; nam prior Felicissimus lapsis omnibus sine prævia pœnitentia veniam dandam contendebat, quam Novatus omnibus quantumvis pœnitentibus negatam volebat.

[354] Verum mihi minime dubium apparet, quin Felicissimus, [sed verisimilius] Africani schismatis auctor, idem sit cum eo, quem Novatus paulo post diaconum constitui curavit. Nam ut ad Baronii argumenta respondeamus, S. Cyprianus Felicissimum nusquam presbyterum appellat; loco autem ex epistola 40 objecto agit de presbyteris, qui se Felicissimo conjunxerant, & sine quibus is nihil tentare aut certe efficere potuisset. Hinc post pauca de iis ibidem sic ait: Nunc apparet, Felicissimi factio unde venisset, quibus radicibus staret. Hi fomenta olim quibusdam confessoribus & hortamenta tribuebant, ne concordarent cum Episcopo suo, ne ecclesiasticam disciplinam cum fide & quiete juxta præcepta Dominica continerent … Ac ne parum fuisset corrupisse quorumdam confessorum mentes, & contra sacerdotium Dei portionem ruptæ fraternitatis armare voluisse, nunc se ad lapsorum perniciem venenata sua deceptione verterunt, ut ægros & saucios & ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinæ suæ minus idoneos & minus solidos, a medela vulneris sui avocent, & intermissis precibus & orationibus, quibus Dominus longa & continua satisfactione placandus est, ad exitiosam temeritatem mendacio captiosæ pacis invitent.

[355] De his igitur loquitur, hos ab initio episcopatus sui sibi adversatos fuisse, [tantum laicum] quinque scilicet presbyteros, ut ibidem infra ait, Felicissimo copulatos ad ruinam salutis significat. Ex iisdem vero Novatum unum fuisse, & hujus opera eumdem Felicissimum diaconatum arripuisse, dubitare nos non sinit epistola 49, in qua Sanctus Cornelium Papam docet, Novatum, qui Romanam Ecclesiam perturbaverat, Africani quoque schismatis auctorem esse, & de Felicissimo simul jam diacono facto meminit. Idem est Novatus, inquit,, qui apud nos primum discordiæ & schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic ex fratribus ab Episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes alia quædam persecutio nostris fuit. Ipse est, qui Felicissimum, satellitem suum, diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione & ambitione constituit, & cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans, similia illic & paria molitus est, a clero portionem plebis avellens, fraternitatis bene sibi cohærentis & se invicem diligentis concordiam scindens. Plane, quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma præcedere, illic majora & graviora commisit: qui istic adversus ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit.

[356] [fuisse] Clarum est, utriusque schismatis, Africani scilicet ac Romani, præcipuum incentorem dici Novatum, eique, quantum ad prius pertinet, adjungi Felicissimum, quem contra Africanam ecclesiam fecerat diaconum, uti contra Romanam Novatianum fecerat episcopum, seu pseudo-pontificem, ut infra videbimus. Neque obstat, quod Romani schismatis hæresis directe opposita esset Felicissimi insaniæ, dum scilicet hæc omnibus lapsis sine prævia pœnitentia pacem temere concedendam, illa vero eam, etiam post quamlibet sinceram ac diuturnam, denegandam impie contenderet; mirum enim non est, si Novatus, eodem Sancto in laudata epistola 49 teste, novandarum rerum semper cupidus, errore pristino deserto, Romæ alium libenter amplexus fuerit, quem sub speciosa ecclesiastici vigoris larva magis accomodatum putabat ad confessores Romanos suis partibus adjungendos, atque ita scelerum suorum pœnas, quarum metu Africam deseruerat, inducto in Ecclesiam Romanam schismate, sub pseudo-pontifice evadendas. Quin & ipse Baronius, non satis tamen consequenter ad opinionem suam, Novatum Felicissimi factioni prius adhæsisse admittit, dum ad annum 254, num. 39 scribit: Ex hac pariter Felicissimi infelicissima officina impius Novatus, primus auctor malorum prodiit, qui eamdem dissensionis pestem (ut demonstrabimus) in Urbem invexit.

[357] [ostenditur, & schisma molitur.] Multo igitur rectius sentiunt alii, qui Felicissimum laicum fuisse statuunt, dum schisma ordiretur; sed virum potentem & inter ejus loci Christianos conditione ac opibus spectabilem. Porro ut ad historiæ contextum redeamus, Felicissimus ex scelerum suorum conscientia ab Episcopo suo brevi redituro male sibi metuens, & a Novato, cui simile periculum imminebat, & ceteris quatuor presbyteris clam instigatus, intercedere cœpit, ne vicarii a S. Cypriano missi eleëmosynas ex illius mente distribuerent, & in cujusque ætatem, dotes ac merita inquirerent. Quin & potentatu improbo & terrore violento graves minas adjecit, si quis Episcopo suo obtemperasset. Præter quinque presbyteros, qui Felicissimo clanculum adhærebant, illius partes palam sectabatur Augendus quidam, ac multi alii, quorum se ducem ac principem contra sanctum Antistitem suum publice & superbe jactabat. Seditioni suæ haud dubie prætendebat Christianam in lapsos clementiam, Sanctumque de nimia severitate accusabat; ratus sese eorum animos sibi facile devincturum, si omnes ad pacem & communionem statim admittendos esse contenderet, quos S. Cyprianus non nisi cum delectu & post examinatam uniuscujusque causam, actamque pro meritis pœnitentiam, secundum ecclesiasticam disciplinam recipi patiebatur. Attamen longe plures Episcopo suo, missisque ab eo vicariis obtemperarunt.

[358] [Contra hunc Sanctus] Porro S. Cyprianus de inopinato hoc casu a laudatis vicariis suis per epistolam, quam non habemus, monitus, ne malum latius serperet, epistolam 38 ad eosdem rescripsit, in qua Felicissimum a communicatione fidelium separavit, eamdemque pœnam Augendo, nisi schismaticas partes desereret, uti & ceteris omnibus ejusdem seditionis sociis jussit infligi. Sed epistolam ipsam, ex qua hæc omnia didicimus, & in qua nonnulla obscure dicta occurrunt, subjungamus. Cyprianus Caldonio & Herculano collegis, item Rogatiano & Numidico compresbyteris salutem. Vehementer contristatus sum, fratres carissimi, acceptis litteris vestris, ut, cum mihi propositum semper & votum sit, universam fraternitatem nostram incolumem continere, & illibatum gregem, secundum quod caritas exigit, reservare; nunc nuntietis, Felicissimum multa improbe & insidiose esse molitum, ut præter fraudes veteres & rapinas, de quibus jam pridem cognoveram, nunc quoque cum Episcopo portionem plebis dividere, id est, a pastore oves & filios a parente separare, & Christi membra dissipare tentaverit.

[359] Cumque ego vos pro me vicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus, [epistolam 38 scribit,] si qui etiam vellent suas artes exercere, additamento, quantum satis esset, desideria eorum juvaretis, simul etiam & ætates eorum & conditiones & merita discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit omnes optime nosse, & dignos quosque & humiles & mites ad ecclesiasticæ administrationis officia promoverem; ille intercesserit, ne quis posset expungi, neve ea, quæ desideraveram, possent diligenti examinatione discerni, comminatus etiam sit fratribus nostris, qui primi expungi accesserant, potentatu improbo & terrore violento, quod secum in morte * non communicarent, qui nobis obtemperare voluissent. Cumque post hæc omnia nec loci mei honore motus, nec vestra auctoritate & præsentia fractus, instinctu suo quietem fratrum turbans, proripuerit se cum pluribus, ducem se factionis, & seditionis principem temerario furore contestans.

[360] In quo quidem gratulor, plurimos fratres ab hac audacia recessisse, [eumque excommunicat;] & vobis acquiescere maluisse, ut cum ecclesia matre remanerent, & stipendia ejus, Episcopo dispensante, perciperent; quod quidem & ceteros pro certo scio cum pace facturos, & cito ab errore temerario recessuros. Interim, cum Felicissimus comminatus sit, non communicaturos in morte * secum, qui nobis obtemperassent, id est, qui nobis communicarent; accipiat sententiam, quam prior dixit, & abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes ejus & rapinas, quas dilucida veritate cognovimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graves viri, deprehendisse se nuntiaverunt, & probaturos se esse asseverarunt. Quæ omnia tunc cognoscemus, quando in unum cum collegis pluribus, permittente Domino, convenerimus.

[361] Sed & Augendus, qui nec Episcopum, nec ecclesiam cogitans, [quod & asseclis ejus minatur. Nonnulla] pariter se cum illo conspiratione & factione sociavit, si ultra cum eo perseveraverit, sententiam ferat, quam ille in se factiosus & temerarius provocavit. Sed & quisquis se conspirationi & factioni ejus adjunxerit, sciat se in Ecclesia nobiscum non esse communicaturum, qui sponte maluit ab Ecclesia separari. Has litteras meas fratribus notris legite, & Carthaginem ad clerum quoque transmittite, additis nominibus eorum, qui cum Felicissimo se junxerunt. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Valete. Huc usque epistola, ad quam nunc aliqua notanda sunt. In primis ubi Baluzius ex auctoritate suorum veterum codicum legit in morte, Pamelius, aliique habent in monte, quam ultimam lectionem etiam Angli editores retinuerent, & Rigaltius in Observationibus suis priori præfert, quamvis in duobus exemplaribus Vaticanis in morte legi advertisset. Pamelium similiter secutus est Baronius ad annum 254, num. 35, ubi propterea existimat, Felicissimum asseclas suos in quodam monte collegisse, omnesque, qui in eo loco secum non communicarent, extorres pronuntiasse. Pamelius montem illum Carthagini vicinum statuit; Joannes Fellus vero in Annotatione ad hanc epistolam civitatem Montem dictam prope Carthaginem fuisse sine ullo teste asseverat.

[362] [in laudata epistola] Difficile dictu est, utra lectio præferenda sit; præplacet tamen Pameliana, quæ communis est, magisque accommodata ad minas Felicissimi explicandas. Etenim cum hic ex supradictis dumtaxat laicus esset, non minus ridicule quam inaniter minitatus fuisset, non communicaturos in morte secum, qui Episcopo suo obtemperassent: certe hujusmodi hominis laici minæ ad concitandum risum potius, quam terrorem incutiendum valuissent. At si in monte legamus, potuerunt eæ vim aliquam habere. Potuit enim Felicissimus ecclesiam aliquam, seu sacellum, sive in monte Carthagini vicino, sive in editiore ejusdem civitatis loco habuisse, quod ipse suis expensis exstruxerat vel sartum tectum servabat, & in quo tam sibi quam ceteris fidelibus divina peragi curabat; huncque locum interdixisse omnibus, qui suæ insaniæ non consensissent. Quæ minæ eo forte majus incommodum fidelibus creabant, quod locus ille sub potentis istius hominis patrocinio vexationibus infidelium minus pateret, tutiusque illuc convenire liceret.

[363] [obscurius dicta,] Non improbabile etiam est, quod Maranus § 16 Vitæ suspicatur, Felicissimum præter excommunicationem etiam mortem non obtemperantibus sibi minatum fuisse. Ipsius ratio est, quod excommunicatio, ab homine laico intentata, nimis inepta ei videretur ad violentum terrorem incutiendum plebi, cui minime grave esse poterat nequissimi hominis communione carere, quæque potius terrenda fuisset, si Felicissimus eam ad communionem suam compulsurum se minatus fuisset. Porro cum ex epistola 55 constet, Felicissimum parricidales minas S. Cypriano intendisse, observat, mirum videri non debere, si simili audacia plebeculam terruerit. Attamen cum nec in hac epistola 38 nec in 55, in quibus multa alia ipsius scelera recensentur, ulla fiat de ejusmodi minis in plebem jactatis mentio, non parum dubia hæc conjectura est; nam ut solent scelera crescere, facile potuit aliquid in sanctum Antistitem, quem nefariis suis cœptis viriliter obsistentem non ferebat, atrocius postea statuere, quam in plebem fecisset.

[364] [& incerta,] Haud scio pariter, an veritatem assecutus sit Eminentissimus Baronius, dum ad annum 254, num. 35 ait, Felicissimum, magistratibus secularibus secum adhibitis, Sancti vicarios prohibuisse, ne prædicta imperata facerent. Collegit id haud dubie ex eo, quod id potentatu improbo & terrore violento fecisse dicatur. Verum hæc de ejusdem asseclarum manipulo, a quibus stipabatur, accipienda videntur; nam & in epistola 55 etiam S. Cornelium Papam stipatus caterva & factione desperatorum Romæ accessisse narratur. Quinimo cum S. Cyprianus in epistola 40 quinque presbyteros Felicissimo copulatos comparet quinque primoribus, qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati; non videntur magistratus seculares Felicissimi factionem protexisse. Ænigmatis quoque instar est, an & cur Sanctus easdem litteras ad clerum Carthaginensem transmitti voluerit his verbis: Has litteras meas fratribus nostris legite, & Carthaginem ad clerum quoque transmittite, additis nominibus eorum, qui cum Felicissimo se junxerunt. Nam quorsum hæc? An igitur alibi, quam Carthagine, Caldonius ceterique vicarii versabantur? An alibi eleëmosynas imperatas distribuebant, & eorum, qui ad sacros Ordines promoveri possent, ætatem ac merita examinabant? Id certe non satis verisimile apparet.

[365] Joannes Fellus in Annotatis ad eamdem epistolam divinat, [expenduntur.] eam ad Caldonium episcopum, in sua diœcesi jam degentem primum datam fuisse, mittendam ab eo deinde Herculano, antequam Carthaginensibus traderetur. Baluzius in Annotatis, viri cujusdam eruditi, quem non nominat, judicium secutus, credere maluit, hunc locum mendosum esse, & pro Carthaginem legendum esse Romam: quam emendationem confirmari putavit ex eo, quod Felicissimus de Romano itinere tum cogitaverit, ideoque operæ pretium visum fuerit Romanum clerum de perfidia hominis præmonere. Verum hæc opinio solo Romano itinere Felicissimi, quod non nisi toto anno post, ac probabilius etiam serius suscepit, tota nititur; ideoque an de eo jam tum cogitaverit, idque S. Cypriano tum etiam notum fuerit, quis edicat? Adde, quod de hujusmodi litteris ad clerum Romanum transmissis nihil legatur in epistola 55, quam S. Cyprianus S. Cornelio Papæ super Felicissimi causa postmodum conscripsit, quodque similem correctionem contra omnium editionum veterumque exemplarium auctoritatem inducere, nodum amputare sit, non solvere. Tillemontius fatetur, sese hujus difficultatis enodationem nescire malle, quam tentare. Nescio tamen, an dici non posset, laudatos vicarios, ut primo schismaticorum furori paululum cederent, Carthagine egressos fuisse. Sed & hæc mera conjectura est, quam aliunde stabilire non possum.

[366] Ut ut hæc se habuerint, certum est, memoratos vicarios jussa S. Cypriani fideliter exsecutos fuisse, [Vicarii Felicissimum & aliquot] Felicissimo ac nonnullis ejusdem sectatoribus, videlicet Augendo, Reposto, Sophronio & Soliasso, ac duabus mulieribus, Irene atque Paula, a communione Ecclesiæ separatis. Ita liquet ex scripto quodam, quod inter epistolas Cyprianicas loco 39 recensetur, estque hujusmodi: Caldonius cum Herculano & Victore collegis, item Rogatiano cum Numidico presbyteris. Abstinuimus a communicatione Felicissimum & Augendum, item Repostum de extorribus, & Irenem Rutilorum, & Paulam sarcinatricem; quod ex annotatione mea scire debuisti. Item abstinuimus Sophronium, & ipsum de extorribus, Soliassum Budinarium. Hæc ibi: at inter eruditos minime convenit, an scriptum hoc epistola sit, & ad quem missa, an excommunicationis promulgatio, seu tabella publice appensa, vel prælecta fidelibus; sed nihil certi adfertur, nec adferri potest, cum haud dubie mutilum sit, vel vehementer corruptum. Juverit tamen variorum de eo judicia retulisse.

[367] Eminentissimus Baronius ad annum 254, num. 37 censuit, [alios a se excommunicatos] sententiam esse contra Felicissimum, ejusque asseclas promulgatam, & a solo Caldonio episcopo ad Herculanum, Victorem, Rogatianum ac Numidicum perscriptam. Sed hæc conjectura pugnat cum inscriptione, & verbo debuisti. Rigaltius in Observationibus cum Manutio legere mavult: Caldonius, Herculanus & Victor, collegis: item Rogatiano cum Numidico presbyteris S; & consequenter pro debuisti etiam debuistis dicere. Pamelius eamdem inscriptionem habet, quam ex Baluzio recensuimus; sed salutem addit, & cum Morelio debuistis legit, & pro mea (annotatione) nostra substituendum in Annotatis conjecit. In epistolæ vero argumento existimat hanc veterem formam esse litterarum excommunicatoriarum, ex sancti Episcopi in priori epistola rescripto ad Carthaginensem clerum missam. Contra Baluzius in Notis non dubitat, quin epistola solius Caldonii sit, omnium nomine rationem S. Cypriano reddentis eorum, quæ adversus Felicissimum ejusque gregales fecerant.

[368] [esse promulgant;] Pro hac lectione laudat codicem Ms. Bodleianum 1, a Joanne Fello laudatum, in quo eam S. Cypriano inscriptam exstare putat. Verum si Felli mentem recte assequor, hic vocem Cypriano in dicto codice non invenit, sed eam ipse ex conjectura sua inscriptioni inseruit. Tillemontio potius visum est litteram S, sive Salutem expungere, ac scriptum istud non epistolam, sed tabellam quamdam credere, quæ promulgationis ergo in ecclesiis publice fuerit appensa. Ex hisce conjecturis, licet nihil certi, ut dictum est, statui possit, præplacet mihi Pameliana, secundum quam laudati vicarii per hanc epistolam exsecuti fuisse videntur, quod S. Cyprianus in priori epistola eis mandaverat, nempe ut Felicissimum excommunicarent, sicut & Augendum & ceteros, qui sese ab eo nollent segregare; utque eorumdem nomina ad Carthaginensem clerum perscriberent. In laudata enim epistola 38 Sanctus ait: Has litteras meas fratribus nostris legite, & Carthaginem ad clerum quoque transmittite, additis nominibus eorum, qui cum Felicissimo se junxerunt. In hac conjectura etiam intelligitur, cur vicarii illi in epistola sua de Felicissimo plura non addiderint; nempe quia in S. Cypriani litteris, quas simul cum sua transmittebant, ipsius causa satis explicabatur.

[369] [de quibus pauca observantur.] Quod ad personas in epistola nominatas attinet, nullus Victor inter vicarios in epistola 38 recensetur; ideoque, si lectio utrobique sit integra, is ceteris quatuor postea additus fuisse videtur, ac forte unus fuit ex Victoribus, qui concilio Carthaginensi interfuere. Augendus, qui hic primo post Felicissimum loco excommunicatur, confundendus non est cum Augendo confessore, cujus opera in litteris ad S. Cornelium Papam perferendis S. Cyprianus usum se fuisse scribit in epistola 48. Repostus de extorribus (pro quo Manutius habet de extorrentibus) cetera ignotus est: Repostus enim Suturnicensis, quem Pamelius eumdem cum illo credidit, nihil præter nomen cum eo habet commune, ut suo loco apparebit. Irene ac Paula mulieres sunt, quarum primæ gentis vel familiæ nomen, alteri opificium suum, ut videtur, adscriptum est. Ignoti pariter sunt Sophronius & Soliassus Budinarius. Salmasius in Annotatis ad Historiam Augustam in Aureliano censet pro Budinarium reponendum hic esse Butinarium, id est, artificem acetabulorum, a Græca voce βουτίνον, acetabulum. Fellus minus probabiliter Burdonarium, id est, mulionem præfert. Denique Rigaltius putat Budinarium æque nomen proprium esse ac Soliassum, ideoque utrumque interpungendum, duasque personas hic admittendas esse.

[Annotata]

* al. in monte

* al. in monte

§ XXI. Novatus cum quatuor presbyteris Felicissimo palam adhæret: Sanctus gregem suum contra hos instruit, sed reditum suum differre cogitur.

[Novatus schismatis auctor] Non diu post excommunicatum Felicissimum, & quos supra diximus, illius asseclas, quinque presbyteri, de quibus superius pariter jam meminimus, schismaticas partes, quas diu clam foverant, palam tutati sunt, seque ab Ecclesia separarunt. Horum antesignanum fuisse Novatum, mihi certum apparet ex epistola 49, in qua Sanctus eum primum discordiæ & schismatis incentorem, Felicissimum vero ejusdem satellitem fuisse testatur. Eminentissimus Baronius ad annum 254, num. 59 Novatum illum episcopum in Africa fuisse credidit, & a cognomine presbytero, nefario pariter homine, alterius Felicissimi, ut putavit, fautore distinxit; quia prior Novatus, teste S. Cypriano in epistola mox laudata Felicissimum, satellitem suum, diaconum … sua factione & ambitione constituit. Sed non advertit Baronius, eum id fecisse sua factione & ambitione; procurando scilicet, ut diaconus constitueretur; eadem ratione, qua Novatianum Romæ episcopum fecisse ibidem his verbis dicitur: Qui istic adversus ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit.

[371] Ex dictis autem in Commentario historico de S. Cornelio Papa ad hunc ipsum diem § 6 constat, [tantum presbyter fuit:] Novatianum non a Novato, sed eodem instigante, a tribus episcopis Italis sacrilege consecratum fuisse. Ut vero laudata epistola 49 pro Novati episcopatu frustra citatur, ita eadem non obscure docet, hunc dumtaxat presbyterum fuisse, dum infra in ea dicitur Novatus timuisse, ne ob scelera sua presbyterio excideret. In epistola quoque 5, alias 6, S. Cyprianus inter quatuor compresbyteros suos, a quibus litteras acceperat, unum Novatum nominat, quem eumdem fuisse cum eo, de quo agimus, verisimillimum est. Denique S. Pacianus episcopus Barcinonensis, qui seculo 4 floruit, Eusebius in Chronico, & S. Hieronymus in Catalogo scriptorum, eumdem presbyterum diserte faciunt, non episcopum. Sed ut Romani æque ac Africani schismatis primum incentorem lector noverit, juverit S. Cyprianum in epistola 49 ad S. Cornelium Papam audivisse.

[372] De Novato, inquit, nihil inde ad nos fuerat nuntiandum, [ejus scelera] cum magis per nos vobis debeat Novatus ostendi, rerum novandarum semper cupidus, avaritiæ inexplebilis rapacitate furibundus, arrogantia & stupore superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi hæreticus semper & perfidus omnium sacerdotum voce damnatus, curiosus semper, ut prodat, ad hoc adulatur, ut fallat, numquam fidelis, ut diligat, fax & ignis ad conflanda seditionis incendia, turbo & tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis adversarius, pacis inimicus… Idem est Novatus, qui apud nos primum discordiæ & schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic (Carthagine) ex fratribus ab Episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes alia quædam persecutio nostris fuit. Ipse est, qui Felicissimum, satellitem suum, diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione & ambitione constituit, & cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans, similia illic & paria molitus est, a clero portionem plebis avellens, fraternitatis bene sibi cohærentis & se invicem diligentis, concordiam scindens. Plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma præcedere, illic majora & graviora commisit. Qui istic (Carthagine) adversus ecclesiam diaconum fecerat, illic (Romæ) episcopum fecit.

[373] [a S. Cypriano recensentur.] Et post pauca: Spoliati ab illo pupilli, fraudatæ viduæ, pecuniæ quoque ecclesiæ denegatæ, has ab illo exigunt pœnas quas in ejus furore conspicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus, & ab eo in morte postmodum nec sepultus: uterus uxoris calce percussus, & abortione properante in parricidium partus expressus. Hæc S. Cyprianus, nequissimi hominis ingenium ac scelera graphice exponens. Porro Novatus tam enormium criminum promeritas pœnas jam dudum pependisset, nisi orta sub initium anni 250 persecutio obstitisset. Etenim S. Cyprianus in eadem epistola, paucis interjectis, sic prosequitur: Hanc conscientiam criminum jam pridem timebat. Propter hoc se non de presbyterio excitari tantum, sed & communicatione prohiberi pro certo tenebat; & urgentibus fratribus imminebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutio ante venisset; quam iste voto quodam evadendæ & lucrandæ damnationis excipiens, hæc omnia commisit & miscuit; ut, qui ejici de Ecclesia & excludi habebat, judicium sacerdotum voluntaria discessione præcederet; quasi evasisse sit pœnam, prævenisse sententiam.

[374] [Inanis objectio] Pearsonius hæc de dicta Novato die ad finem anni 249 referens, ad quem, vel potius ad initium subsecuti, re vera referenda sunt, non prætermisit locum hunc pro concesso olim presbyteris matrimonii usu laudare; contra perpetuæ clericorum continentiæ assertores, quos tamen non nominat, contendens, percussi uteri facinus post Novati ordinationem contigisse, & ante schismatis originem palam factum esse. Equidem postremam hujus asserti partem, quæ ex S. Cypriani verbis manifeste vera est, non negavero; sed qua ratione probabit Pearsonius primam, nempe dictum facinus a Novato jam presbytero perpetratum fuisse? An quia ante schisma erupit, non potuit ante Novati ordinationem committi? Imo vero quo longius retrogrado ordine a schismatis ortu recedis, eo facilius ante illam potuit contigisse, cum sic minus diu latere oportuerit, antequam innotesceret.

[375] [promatrimonio presbyterorum.] Nec necesse est ad schisma recurrere, ut ejus occasione in Novati gesta indagatum, dictumque scelus detectum esse dicamus. Nam præterquam quod hujusmodi graviora flagitia, etiam postquam diu latuere, sæpe divino nutu innotescant, Novati in sanctum Antistitem suum ab ipsis episcopatus illius exordiis contumacia, fraudes ac rapinæ, fideles impellere potuerunt, ut de nefarii hominis moribus diligenter inquirerent, eaque occasione detegi crimina etiam ante ordinationem illius commissa, sed ad id usque tempus caute occultata. Crimina, inquam, non enim de sola uxoris suæ uteri percussione, ut credi vult Pearsonius, verum etiam, ut fraudes ac rapinas præteream, de duplici in patrem suum impietate reus agebatur. Præterea etsi constaret, istud in uxoris uterum scelus a Novato jam presbytero patratum esse, unde probabit Pearsonius, eam, antequam ille sacro Ordine initiaretur, isto fœtu jam gravidatam non fuisse; aut si uxore, quam ante presbyterium duxerat, deinde usus est, id ab eo licite factum, nec unum fuisse ex sceleribus, de quibus accusabatur? Certe minime mirum videri deberet, si homo tam sceleratus continentiam violasset. Hæc igitur solide probare debuisset Pearsonius, ut ex loco hoc suam de presbyterorum matrimonio opinionem probaret. Modo, unde digressi sumus, redeamus.

[376] E quatuor aliis presbyteris, qui Felicissimi schisma foverunt, [Qui fuerint alii 4 presbyteri] unum fuisse Fortunatum, postea pseudo-episcopum, S. Cyprianus in epistola 55 diserte testatur. Huic probabilius adjungendi etiam sunt Donatus & Gordius, quos una cum Fortunato & Novato non diu ante schisma ad S. Cyprianum scripsisse, ex epistola 5, alias 6, constat. Ibi enim Sanctus sic loquitur: Ad id vero, quod scripserunt mihi compresbyteri nostri Donatus, Fortunatus, Novatus & Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio vestro & sine consensu plebis, mea privatim sententia gerere. Sed cum ad vos per Dei gratiam venero, tunc de iis, quæ vel gesta sunt, vel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus.

[377] Quid illi in epistola sua postulaverint, ignotum est; [fautores schismatis?] sed quidquid istud fuerit, parum Sancto placuisse, ex respondendi modo apparet; quare non inaniter suspicari licet, eos de lapsorum causa ipsi denuo molestos fuisse. Sunt, qui Cajum Diddensem, quem una cum diacono suo supra § 16 per cleri Carthaginensis sententiam, a S. Cypriano in epistola 28 confirmatam, a communione Ecclesiæ rejectum diximus, quintum illorum fuisse velint; quod nescio, quomodo cum epistola 40 concilient, in qua prædicti presbyteri sancto Episcopo nec volente, nec optante, imo ignoscente & tacente, sese ex Ecclesia ultro ejecisse dicuntur, ut mox videbimus. Alii etiam alios inter illos quinque, sed sine solido fundamento recensent; neque operæ pretium est hisce pluribus immorari.

[378] Novatus igitur tot scelerum, quorum pœnas persecutio distulerat, [Schismate palam excitato,] probe sibi conscius, proximum Episcopi sui reditum anxio animo prospiciebat; cumque se damnationis sententiam, illo reverso, minime evasurum sciret, eumdem occultis machinationibus Carthagine arcere molitus est, ac tandem schisma, quod clanculum foverat, una cum prædictis quatuor presbyteris, palam professus, sese a Sancti communione separavit. De hisce certior factus S. Cyprianus, per epistolam 40 plebem suam mox convenit, ut novo malo remedium præsens adhiberet. Ac primo quidem nonnulla præfatus, advertit, quinque illos presbyteros eosdem esse, qui episcopatui suo olim fuerant refragati, eosque dignas conjurationis suæ pœnas, divina providentia ita permittente, de sese ipsis sumpsisse, dum sponte sua Ecclesiam Dei deseruere. Et quidem de Dei, inquit, providentia, nobis hoc nec volentibus nec optantibus, immo & ignoscentibus & tacentibus, pœnas, quas meruerant, pependerunt, ut a nobis non ejecti, ultro se ejicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum vestra & divina suffragia conjurati & scelerati, de Ecclesia sponte se pellerent.

[379] [Sanctus suos monet ab illis cavere,] Deinde docet, Felicissimi schisma iisdem auctoribus ortum esse: Nunc apparet, inquiens, Felicissimi factio unde venisset, quibus radicibus staret. Hi fomenta olim quibusdam confessoribus & hortamenta tribuebant, ne concordarent cum Episcopo suo, ne ecclesiasticam disciplinam cum fide & quiete juxta præcepta Dominica continerent, ne confessionis suæ gloriam incorrupta & immaculata conversatione servarent. Ac ne parum fuisset corrupisse quorumdam confessorum mentes, & contra sacerdotium Dei portionem ruptæ fraternitatis armare voluisse, nunc se ad lapsorum perniciem venenata sua deceptione verterunt, ut ægros & saucios, & ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinæ suæ minus idoneos & minus solidos, a medela vulneris sui avocent, & intermissis precibus & orationibus, quibus Dominus longa & continua satisfactione placandus est, ad exitiosam temeritatem mendacio captiosæ pacis invitent.

[380] [sub pœna excommunicationis,] Hæc & alia de eorum fraudibus, contumacia, hæresique observans, suos multis hortatur, ne fallacibus eorumdem verbis decepti pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, venenum pro remedio, mortem pro salute sumant. Et quia presbyterorum illorum auctoritas minus cautos forte posset seducere; Ne ætas vos eorum, ait, nec auctoritas fallat, qui ad duorum presbyterorum veterem nequitiam respondentes, sicut illi Susannam pudicam corrumpere & violare conati sunt; sic & hi adulterinis doctrinis Ecclesiæ pudicitiam corrumpere, & veritatem Euangelicam violare conantur… Pacem nunc offerunt, qui ipsi non habent pacem. In Ecclesiam lapsos reducere & revocare promittunt, qui de Ecclesia recesserunt. Hinc jubet sermones eorum velut cancer & pestem, ipsosque, non secus ac lupos atque diaboli linguam vitari. Denique post multa, quibus pro sua pastorali erga gregem suum sollicitudine, tam lapsos quam integros, adversus schismaticorum fallacem persidiam confirmat & instruit, excommunicationis quoque sententiam in fine epistolæ comminatur denuo omnibus, qui Felicissimo adhæserint. Si quis autem (verba S. Cypriani sunt) pœnitentiam agere, & Deo satisfacere detrectans, ad Felicissimi & satellitum ejus partes concesserit, & se hæreticæ factioni conjunxerit, sciat se postea ad Ecclesiam redire, & cum episcopis & plebe Christi communicare non posse.

[381] [queriturque, quod ab iisdem] Porro id Sanctum inter cetera male habebat, quod novæ illæ turbæ suum Carthaginem reditum, quem tamdiu in votis habuerat denuo retardarent; cum enim ante Pascha ejus anni 251 eo reverti statuisset, schismaticorum illorum molitionibus ac insidiis, ne id faceret, prohibitus est; ut in ejusdem epistolæ exordio conqueritur. Nam postquam Virtium, vel, ut alii legunt, Briccium, integerrimum presbyterum, & Rogatianum ac Numidicum, presbyteros pariter atque illustres confessores, necnon & diaconos, ceterosque ecclesiæ suæ ministros, a sedula in admonendo, confirmandoque populo cura laudavit, ita progreditur: Tamen ego, quantum possum, admoneo, & quomodo possum, visito vos litteris meis. Litteris, inquam, fratres carissimi: hoc enim quorumdam presbyterorum malignitas & perfidia perfecit, ne ad vos ante diem Paschæ venire licuisset; dum conjurationis suæ memores, & antiqua illa contra episcopatum meum, immo contra suffragium vestrum & Dei judicium, venena retinentes, instaurant veterem contra nos impugnationem suam, & sacrilegas machinationes insidiis solitis denuo renovant.

[382] Id vero quam acerbe ipsi accideret, ibidem post aliqua his verbis significat: [impediatur, ne Carthaginem redeat,] Quas nunc pœnas patior, fratres carissimi, quod ipse ad vos in præsentiarum venire non possum, ipse singulos aggredi, ipse vos secundum Domini & Euangelii ejus magisterium cohortari. Non suffecerat exsilium jam biennii, & a vultibus atque ab oculis vestris lugubris separatio, dolor jugis & gemitus, qui me solum sine vobis continua lamentatione discrutiat, lacrymæ diebus ac noctibus profluentes, quod Sacerdoti, quem tanto amore & ardore fecistis, necdum vos salutare, necdum complexibus vestris inhærere contingat. Accessit hic tabescenti animo nostro dolor major, quod in tanta sollicitudine ac necessitate excurrere ad vos ipse non possum, dum per minas & per insidias perfidorum cavemus, ne advenientibus nobis tumultus illic major oriatur; & cum paci & tranquillitati Episcopus providere in omnibus debeat, ipse materiam seditioni dedisse & persecutionem denuo exacerbasse videatur.

[383] Hanc tamen animi ægritudinem non parum leniebat certa spes de proximo suo regressu, [quod post Pascha tamen se facturum sperat.] de quo sub finem ejusdem epistolæ sic scribit: Persecutionis istius novissima hæc est & extrema tentatio, quæ & ipsa cito, Domino protegente, transibit, ut repræsenter vobis post Paschæ diem cum collegis meis; quibus præsentibus secundum arbitrium quoque vestrum, & omnium nostrum commune consilium, sicut semel placuit, ea, quæ agenda sunt, disponere pariter & limare poterimus. Hoc autem ut certius citiusque impetraret, epistolam suam claudit, monens eos, ut Deum precari non desinant: Opto vos, inquiens, fratres carissimi, semper bene valere, & circa Domini misericordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere Quod ad tempus harum rerum gestarum spectat, ex recitatis verbis liquet, eam epistolam non diu ante Pascha, quod illo anno in XXIII Martii incidit, scriptam fuisse; cum Sanctus in ea dicat, se schismaticorum insidiis prohibitum fuisse, ne ante diem Paschæ ad sedem suam reverteretur; & simul spem certam faciat fore, ut post Paschæ diem id liceret. Ad mensem itaque Februarium ac Martium referenda sunt, quæ de missis a Sancto vicariis, & Felicissimi primum ac deinde Novati ceterorumque quatuor presbyterorum schismate huc usque exposuimus.

[384] Eodem pariter tempore, aut certe non multo post contigit Felicissimi ordinatio, [Felicissimi ordinatio, & Novati fuga.] Novatique ex Africa excessus, de quibus num. 372 ex epistola 49 meminimus. Pearsonius ordinationem illam dicti Felicissimi schismatis eruptioni publicæ præmisit; sed nullo nixus fundamento. Quinimo postponendam esse, suadent epistolæ 38, 39 & 40, quæ cum de Felicissimo, ejusque schismaticis asseclis unice agant, de ordinatione tamen illius & diaconatu ne verbo quidem meminerunt. Porro Felicissimum a Novato, qui tantum presbyter erat, non ordinatum, sed ejusdem factione & ambitione diaconum constitutum, id est, illo procurante, ab alio quopiam episcopo consecratum fuisse, supra jam observavimus: quis tamen is episcopus fuerit, non comperi, nisi quod quidam unum e lapsis fuisse, non improbabiliter conjiciant. Certiora de hisce omnibus haberemus, si exstarent litteræ, quas S. Cyprianus hac super causa ad clerum & plebem a se scriptas in epistola 42 ad S. Cornelium Papam memorat, & in quibus ordinationem & rationem rei gestæ expositam fuisse testatur.

§ XXII. Sanctus e secessu redit Carthaginem: synodum de lapsis celebrat: quid de sacrificatis in ea decretum?

[Sanctus e secessu suo] Persecutione jam satis sopita, rebusque in eum modum pacatis, ut a gentilibus nihil amplius timendum esset, S. Cyprianus e secessu suo tandem prodiit, & Carthaginem reversus est. Factum id esse post festum Paschæ, quod, ut diximus, eo anno 251 in diem XXIII Martii inciderat, colligitur ex epistola 40, in qua Sanctus post Paschæ diem rediturum se promisit: verum cum hic loquendi modus aliquot dierum latitudinem patiatur, incertumque sit, utrum promissa sua mox perficere potuerit; incertum pariter est, an lætissimus hic eventus ad mensem Martium, vel Aprilem, forte etiam jam provectum referendus sit. Certe inter hanc epistolam 40, reditumque suum duas alias, unam ad Clerum, ad plebem alteram, quarum in epistola 42 meminit, scripsisse videtur de ordinatione Felicissimi, quem Novatus diaconum ordinari interim factione & ambitione sua curaverat, antequam Romam proficisceretur.

[386] [Carthaginem revertitur.] Hinc ulterius tempus, quo in secessu suo latuit, circiter determinare licet; cum enim ex dictis § 7 mense Januario exeunte, aut potius ineunte Februario anni 250 secesserit, quatuordecim menses aut paulo amplius latuisse dicendus est. Nec refert, quod in laudata epistola 40, quam non diu ante dictum Pascha scriptam esse ostendimus, biennio se exsulasse dicat; Non suffecerat, inquiens, exsilium jam biennii: certum enim est, hæc de biennio inchoato accipienda esse; cum alioquin regressus ipsius ad annum usque 252 esset differendus, quod nulla ratione admitti potest. Itaque sanctus Antistes locutus hic est ex ingenti gregis sui desiderio, ex quo omnis mora solet longa videri; ut mirum non sit, quatuordecim menses biennium ab eo dictos fuisse.

[387] [Quis tum fuerit] Porro redeuntem Episcopum varia gregis sui facies varie affecit; dum scilicet hinc confessorum martyrumque, omnis ætatis & sexus, dudum expetitus conspectus incredibili illum gaudio, inde lamentabiles plurimorum ruinæ non minori dolore percellerent. Hunc ecclesiæ suæ statum, & quo eum excepit, animi sui sensum, Sanctus ipse in libro, quem de Lapsis postea conscripsit, graphice exposuisse mihi videtur, ideoque inde aliqua hic transcribo. Confessores, inquit, præconio boni nominis claros & virtutis ac fidei laudibus gloriosos, lætis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhærentes, desideratos diu inexplebili cupiditate complectimur. Adest militum Christi cohors candida, qui persecutionis urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis …

[388] [Africanæ ecclesiæ status,] Quam vos læte sinu suo excipit mater Ecclesia de prælio revertentes! Quam beata, quam gaudens, portas suas aperit, ut adunatis agminibus intretis, de hoste prostrato tropœa referentes! Cum triumphantibus viris & feminæ veniunt, quæ cum sæculo dimicantes, sexum quoque vicerunt. Veniunt & geminata militiæ suæ gloria virgines, & pueri annos suos virtutibus transeuntes. Nec non & cetera stantium multitudo vestram gloriam sequitur, proximis & pœne conjunctis laudis insignibus vestigia vestra comitatur. Eadem & in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas. Inconcussis præceptorum cælestium radicibus nixos, & Euangelicis traditionibus roboratos non præscripta exsilia, non destinata tormenta, non rei familiaris damna, non corporis supplicia terruerunt.

[389] His & pluribus illorum gloriam prosecutus, suumque, [& quis suus de ea sensus,] quod ex ea capiebat, gaudium testatus, quid contra ex lapsorum strage senserit, explicare prosequitur. Has, ait, martyrum cælestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes mœstitia una contristat, quod avulsam nostrorum viscerum partem violentus inimicus populationis suæ strage dejecit. Quid hoc loco faciam, dilectissimi fratres? Fluctuans vario mentis æstu quid aut quomodo dicam? Lacrymis magis, quam verbis, opus est ad exprimendum dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi, aliquando numerosi, multiplex lamentanda jactura est. Quis enim sic durus aut ferreus, quis sic fraternæ caritatis oblitus, qui inter suorum multiformes ruinas & lugubres ac multo squalore deformes reliquias constitutus, siccos oculos tenere prævaleat, nec irrumpente statim fletu, prius gemitus suos lacrymis, quam voce depromat?

[390] Doleo, fratres, doleo vobiscum; nec mihi ad leniendos dolores meos integritas propria & sanitas privata blanditur, [ex libro de Lapsis colligitur.] quando plus pastor in gregis sui vulnere vulneretur. Cum singulis pectus meum copulo, mœroris & funeris pondera luctuosa participo. Cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, cum jacentibus jacere me credo. Jaculis illis grassantis inimici mea simul membra percussa sunt, sævientes gladii per mea viscera transierunt. Immunis & liber a persecutionis incursu fuisse non potest animus: in prostratis fratribus me prostravit affectus. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet & sensum persecutionis infestæ tenebrosa caligo cæcasse, ut nihil remanserit lucis & luminis, unde divina præcepta perspici possint. Si cladis causa cognoscitur, & medela vulneris invenitur. Huc usque amantissimus sui gregis Episcopus in laudato Opusculo, quod etsi post Decii cædem primum conscriptum esse contra nonnullos arbitremur, citatis tamen verbis, Carthaginensis ecclesiæ statum eo tempore, quo ad eam ille regressus est, manifeste exponit.

[391] Inter primas S. Cypriani ad suos reducis curas fuisse causam lapsorum, [Synodum de lapsis celebrat,] quæ Africanam ecclesiam miserandum in modum perturbaverat, certum est, tum quod ita exigeret eorum calamitas, tum quod ex hoc capite publica illius ecclesiæ quies præcipue penderet; tum denique quod eam prima data opportunitate se tractaturum promisisset; reclamantibus etiam multis, & vel tantillam moram indigne ferentibus. Hinc dubitari non potest, quin simul ac concilium congregari licuit, de lapsorum reconciliatione, modoque, quo ea tractanda esset, serio fuerit deliberatum, ne lapsorum querelas, ut ut iniquas, longior mora provocaret, & salutaris vulneribus medela diutius differretur. Attamen quia non paucorum, nec ecclesiæ unius, aut unius provinciæ, sed totius orbis hæc causa erat, ut Sanctus in epistola 13, alias 14, loquitur, nihil temere agi, & Africæ proconsularis provinciæ, quæ, eodem teste in epistola 45, latius diffusa erat, & Numidiam & Mauritaniam sibi cohærentes habebat, episcopos convocari oportebat, simulque caveri, ne nimia confidentia gentiles irritaret, facile fieri potuit, ut non ante Majum jam provectum vel circa ejusdem mensis finem initium synodo daretur.

[392] [in qua singulorum causas] Præter copiosum autem episcoporum numerum convenisse etiam non modo presbyteros ac diaconos, sed & confessores ac martyres, ceteramque integræ fidei plebis partem, colligimus ex epistolis XI, 13 & 40, in quibus Sanctus ipse hos omnes ad eam synodum invitandos esse pollicitus fuerat. Illud quoque in ea sedulo observatum est, ut, quod etiam sæpe alias monuerat, singulorum lapsorum casus diligenter examinarentur, atque ita pro gravitate criminum pœnitentia cuilibet ex æquo & bono imponeretur. Horum aliquot genera sanctus Antistes in epistola 52 ad Antonianum, post laudatam synodum scripta, his verbis enumerat: Nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis æquari oportere, quando inter ipsos etiam, qui sacrificaverunt, & conditio frequenter & causa diversa sit.

[393] [diligenter discutiendas,] Neque enim æquandi sunt, ille, qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, & qui luctatus & congressus diu, ad hoc funestum opus necessitate pervenit; ille, qui & se & omnes suos prodidit, & qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens, uxorem & liberos & domum totam periculi sui perfunctione protexit; ille, qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, & qui inquilinis & colonis pepercit, fratres etiam plurimos, qui extorres & profugi recedebant, in sua tecta & hospitia recepit, ostendens & offerens Domino multas animas viventes & incolumes, quæ pro una saucia deprecentur. Cum ergo inter ipsos, qui sacrificaverunt, multa sit diversitas, quæ inclementia est, & quam acerba duritia, libellaticos cum iis, qui sacrificaverunt, jungere? &c. Denique nonnulli statim a lapsu suo pœnitentiam egerant, & humiles & mites & trementes & metuentes Deum, ut in epist. 27 legitur, Ecclesiæ pacem & Episcopi sui reditum patienter exspectaverant, alii martyrum libellis abusi, neglecta pœnitentia contra ecclesiasticam disciplinam pacem sibi non tam rogaverant, quam vindicarant.

[394] [nec pacem temere dandam, statuitur.] Quid porro in hac synodo actum fuerit, S. Cyprianus in laudata epistola 52 ad Antonianum his verbis significat: Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas in unum conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros & incolumes fides sua & Domini tutela protexit, in unum convenimus, & Scripturis divinis ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent, &, eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti sæculum, gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu pœnitentia, & rogaretur dolenter paterna clementia, & examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum, secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt.

[395] Eminentissimus Baronius ad annum Christi 254, [Libellus hac super re a synodo] num. 89 suspicatur, laudatum libellum a synodo conscriptum fuisse, & placitorum capita eadem illa esse, quæ etiam alio nomine Pœnitentiales canones antiquitas nominavit. Sed sive veteres hunc an alium librum eo nomine appellarint; id mihi omnino verisimile videtur, in libello vel epistola a laudata synodo edita, hujusmodi canones relatos fuisse: nam id & S. Cypriani verbis plane consonum est, & necessarium erat ad determinandam pro delictorum varietate pœnitentiam lapsis, ad quos curandos ea synodus convenerat. Certe exstitisse olim hujusmodi epistolam, non a solo Sancto nostro, sed & ab omnibus episcopis, qui dictæ synodo aderant, conscriptam, testatur Eusebius lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ, cap. 43, ubi hæc habet: Pervenerunt certe ad nos … præterea aliæ (litteræ) Latino sermone conscriptæ, Cypriani & episcoporum una cum ipso (congregatorum) in Africa, per quas ostendebatur, etiam ipsis placuisse, ut subveniretur iis, qui in tentationem inciderant.

[396] Hasce igitur litteras a S. Cypriano designatas arbitror, [conscriptus, qui periit.] dum, quid in synodo decretum fuisset, Antoniano exponens, dixit: Secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. Hinc mihi Joannes Fellus ipse somniasse videtur, dum in Annotatis ad hanc epistolam, quæ ipsi 55 est, Baronii opinionem pro somnio reputans, librum de Lapsis a Sancto hic indicatum voluit, & pro singulis placitorum capitibus ad epistolas 18 & 19, quæ Baluzio 12 & 13 sunt, diu ante laudatam synodum scriptas lectorem remisit. De libro de Lapsis suo loco contrarium probabimus; litteræ vero ab illo laudatæ solius S. Cypriani sunt e secessu ad clerum missæ, neque singula placitorum capita, in synodo postmodum sancita continent. Multo itaque rectius Baronius, Pamelius, aliique eruditi laudatum a S. Cypriano libellum, qui ad illius temporis disciplinam ecclesiasticam illustrandam haud dubie multum conduxisset, modo intercidisse fatentur.

[397] Attamen hanc jacturam non parum levant S. Cypriani scripta, [Quæ in ea decreta? Sacrificatis] in quibus præcipua de lapsis decreta sparsim memorantur. Ac primo quidem ex epistola 55 discimus, contra errorem Felicissimi sancitum fuisse, ne cui lapsorum sine prævia pœnitentia pax & communio concederetur. Concilio, inquit Sanctus ibidem, frequenter acto, non consensione tantum nostra, sed & comminatione decrevimus, ut pœnitentiam fratres agerent, ut pœnitentiam non agentibus nemo temere pacem daret. Ut vero synodi patres Felicissimi asseclarum sacrilegam facilitatem in admittendis ad pacem lapsis damnarunt, ita sedulo caverunt, ne nimia duritia eosdem in desperationem agerent, prout num. 394 ex epistola 52 ad Antonianum vidimus. Quid autem utramque impietatem evitantes decreverint, Sanctus in laudata epistola 52 his verbis docet: Placuit, frater carissime, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri; quia exomologesis apud inferos non est, nec ad pœnitentiam quis a nobis compelli potest, si fructus pœnitentiæ subtrahatur.

[398] Qui libellatici, quique sacrificati, dicti fuerint, § 8 exposuimus. [omnibus pax dilata non fuit] Sed quod ad verba mox recitata spectat, si quis ea seorsum ab aliis consideret, facile existimabit, reconciliationem sacrificatorum ad finem usque vitæ dilatam fuisse, ut nonnullis reipsa visum est; atque hinc ulterius dubitabit, ad quod tempus istud interim de libellaticis referendum sit. At si alios ejusdem Sancti locos cum hoc conferamus, omnino dicendum videbitur, libellaticos, qui, cum non tam crimine, quam errore decepti fuissent, de peccato suo admoniti, mox a lapsu pœnitentiam egerant, e synodi decreto statim ad pacem admissos esse; sacrificatos vero non nisi post certum tempus pro gravitate delicti in pœnitentia exactum; cum hac tamen cautione, ut, si eo nondum expleto, periculose decumberent, eodem beneficio nihilominus gauderent. De sacrificatis id primum ostendendum est; quia de his major est difficultas, a cujus solutione etiam altera de libellaticis plurimum pendet.

[399] [usque ad periculum mortis;] S. Cyprianus ob instantem a Gallo, Decii successore, persecutionem, cum multis collegis suis ratus pacem omnibus, qui a primo lapsus sui die pœnitentiam agere non destiterant, pacem dandam esse, in epistola 54 ad S. Cornelium Papam de superioris concilii decretis sic loquitur: Statueramus quidem jam pridem, frater carissime, participato invicem nobiscum consilio, ut, qui in persecutionis infestatione supplantati ab adversario, & lapsi fuissent, & sacrificiis se illicitis maculassent, agerent diu pœnitentiam plenam, & si periculum infirmitatis urgeret, pacem sub ictu mortis acciperent. Hæc ipse cum collegis suis, ad quæ observandum venit, quid sit pœnitentia plena, quam a sacrificatis diu agendam fuisse ait. Non fuisse illam perpetuam, sive ad mortem usque, quantumlibet diu quis viveret, productam, sed certo quodam tempore circumscriptam, discimus ex epistola 62 perquam S. Cyprianus cum aliquot collegis ac presbyteris, a Pomponio consultus de virginibus, quæ castitati suæ labem asperserant, ut § 6 vidimus, respondit.

[400] [prout exemplis] In ea enim inter cetera hæc scripsit: Si pœnitentiam hujus illiciti concubitus sui egerint, … & si virgines inventæ fuerint, accepta communicatione ad Ecclesiam admittantur… Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat pœnitentiam plenam; quia, quæ hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est; & ideo æstimato justo tempore, postea exomologesi facta, ad ecclesiam redeat. Secundum hæc igitur, qui pœnitentiam plenam agebat, post certum tempus pro criminis magnitudine æstimatum, facta exomologesi, ad pacem Ecclesiæ admittebatur. Nec aliter cum sacrificatis actum esse, liquet ex causa Victoris, de qua S. Cyprianus cum 66 episcopis anno 252 congregatis ad Fidum per epistolam 59 in hunc modum rescripsit: Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore, quondam presbytero, quod ei antequam pœnitentiam plenam egisset, & Domino Deo, in quem deliquerat, satisfecisset, Therapius collega noster immaturo tempore, & præpropera festinatione pacem dederit.

[401] [ex S. Cypriapriani epistolis] Quæ res nos satis movit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, & sine petitu & conscientia plebis, nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente, pax ei concederetur. Sed librato apud nos diu consilio, satis fuit objurgare Therapium collegam nostrum, quod temere hoc fecerit; & instruxisse, ne quid tale de cetero faciat. Pacem tamen, quomodocumque a sacerdote Dei semel datam, non putavimus auferendam; ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. Locum hunc, qui præsenti controversiæ magnam lucem affundit, diligenter perpendamus. Arguitur hic Therapius, non quod Victori pacem dedisset, sed quod eam dedisset, antequam pœnitentiam plenam egisset, & Domino Deo … satisfecisset; ideoque immaturo tempore & præpropera festinatione; sive, quod idem est, ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, cum nulla sat urgens ratio hoc prævertendum suaderet; quippe sine petitu & conscientia plebis, nulla infirmitate urgente, ac necessitate cogente.

[402] Manifeste igitur Sanctus hic insinuat, Victori præfixum fuisse certum pœnitentiæ tempus, [depromptis] post quod Domino Deo satisfecisse censendus fuisset, & ad pacem admittendus, & quo nondum expleto, ad eam admitti non poterat, nisi periculosa infirmitas, vel justus populi favor, vel alia quæcumque necessitas ita fieri compulisset. Observandum præterea est, Therapium dici per immaturam illam clementiam a decreti … auctoritate recessisse. Hoc autem decretum quodnam aliud est, quam quod in epistola 54 memoratur, & quo sancitum fuerat, ut hujusmodi lapsi agerent diu pœnitentiam plenam; & si periculum infirmitatis urgeret, pacem sub ictu mortis acciperent? Sane qui verba hæc cum iis, quæ ex epistola 66 mox recitavimus, conferre voluerit, non dubitabit, quin utrobique de eodem decreto agatur, ac propterea prior epistola per posteriorem hac in parte explicanda sit. Ceterum, quemadmodum lapsi convalescentes pace, quam in periculo mortis ante exactum pœnitentiæ tempus acceperant, frui perseverabant, ita Victori quoque communicationem sibi, licet præpropere, concessam usurpare permissum est.

[403] Exstat & aliud exemplum in epistola 53, quo luce clarius patet, [probatur;] non omnibus lapsis pœnitentiam ad mortem usque agendam fuisse; solideque confirmantur, quæ hac super re hactenus disseruimus. Casus hic erat: Ninus, Clementianus & Florus a persecutoribus apprehensi, cum violentiam magistratus, & furentis populi impetum primum fortiter excepissent, deinde apud proconsulem vi tormentorum & diutinis cruciatibus cesserant; ac mox a lapsu suo ad pœnitentiam conversi, eam in triennium jam produxerant. De hisce consultus S. Cyprianus, an eos ad communicationem jam fas esset admittere; respondit, ita sibi omnino videri; existimare enim se ad deprecandam Domini clementiam posse sufficere, quod triennio jugiter ac dolenter … cum summa pœnitentiæ lamentatione planxerunt. Certe non puto, inquit, incaute & temere his pacem committi, quos videmus militiæ suæ fortitudine nec prius pugnæ defuisse, & si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. Attamen, quia rogatus fuerat, ut de hac causa ad collegas suos referret, subdit, sese post adhibitum eorumdem consilium de ea postmodum aliquid certius rescripturum.

[404] Non dubitabant igitur Fortunatus, Ahymmus & ceteri, [sed ii post pœnitentiam plenam,] a quibus Sanctus hic consultus fuit, non dubitabant, inquam, quin lapsis extra mortis periculum pax dari posset; sed an pœnitentia jam triennio continuata sufficeret ad eam concedendam illis, qui tormentis subacti ex infirmitate ceciderant; eamque sufflcere censuit S. Cyprianus: manifesto sane indicio, in Carthaginensi synodo minime decretum fuisse, ut sacrificati omnes ad mortem usque pœniterent, nec nisi urgente extrema infirmitate ad pacem admitterentur. Quorsum enim hæc gemina fuisset consultatio, si hujusmodi canon recens conditus fuisset? In nostra vero sententia consultandi causa minime obscura est, quod, cum laudata synodus statuisset, ut, singulorum causis diligenter examinatis, pro gravitate delicti pœnitentia imponeretur, dubitari posset, an non satis diuturna esset ea, quam Ninus, Clementianus ac Florus egerant, quorum lapsus eo majori commiseratione dignus erat, quod primum fortiter congressi, per imbecillitatem carnis confessionis suæ coronam perdidissent, ut Sanctus in eadem epistola loquitur.

[405] [nisi interim de vita periclitarentur,] Quorsum etiam idem sanctus Episcopus in epistola 52 ad Antonianum scribit, in concilio decretum esse, ut examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum, etiam sacrificatorum; idque merito factum tam operose ibidem probat; quorsum, inquam, hæc omnia, si sacrificatis omnibus perpetua ad mortem usque pœnitentia imposita fuisset? Denique cum S. Cypriano visa fuerit, inclementia, & … acerba duritia, libellaticos cum iis, qui sacrificaverunt, jungere, isne æquum censuisset in ceteros pari pœna animadvertere, cum, eodem ibidem teste, inter ipsos, qui sacrificaverunt, multa sit differentia. Quinimo is ipse in libro de Lapsis loquens de iis, qui per tormenta victi fuerant, diserte ait: Potest cito proficere ad veniam causa talis. Potest hujusmodi excusatio esse miserabilis. Non videtur itaque prudenter dubitari posse, quin sacrificatis pax promissa sit, sed non ante expletam pœnitentiam, pro singulorum delictis æstimatam, concedenda, nisi cum gravis infirmitas urgeret. Nec enim fas erat, ut Sanctus in epistola 54 loquitur, aut permittebat paterna pietas & divina clementia, Ecclesiam pulsantibus claudi, & dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de sæculo recedentes, sine communicatione & pace ad Dominum dimitterentur; quando permiserit ipse, qui legem dedit, ut ligata in terris, etiam in cælis ligata essent, solvi autem possent illic, quæ hic prius in Ecclesia solverentur.

[406] [ad pacem & communionem] Verum, inquiet aliquis, si hæc ita se habeant, cur S. Cyprianus in epistola 52 ad Antonianum de pace infirmis sacrificatis danda sic scribit, quasi nihil præterea de his lapsis in concilio decretum fuisset? Respondeo, id ideo factum esse, quia Novatianus ejusque asseclæ, in quorum partes inclinare cœperat Antonianus, SS. Cornelium ac Cyprianum ex hoc capite præcipue criminabantur. Cum enim frequenter contingeret, ut hujusmodi lapsi infirmi convalescerent, sanctisque Episcopis iniquum videretur, eos communione, quam in infirmitate, licet ante exactam pœnitentiam acceperant, sine nova culpa privare; hinc schismatici illos de communicatione cum sacrificatis accusare non cessabant: quam calumniam Sanctus in laudata epistola convellere intendit. Hoc autem ne gratis asseruisse videar, ipsum S. Cyprianum in laudata epistola ad Antonianum audiamus.

[407] [admittebantur.] Sed & quod passim, ait, communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus, hoc etiam de apostatarum fictis rumoribus nascitur. Neque enim possunt laudare nos, qui recedunt a nobis, aut exspectare debemus, ut placeamus illis, qui nobis displicentes, & contra Ecclesiam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fratribus violenter insistunt. Quare & de Cornelio & de nobis quæcumque jactantur, ne audias facile, nec credas, frater carissime. Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est, & periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt, aut opprimi, aut vi & manu nostra in exitum mortis urgeri; ut, quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos, qui acceperint pacem: cum magis in hoc judicium divinæ pietatis & paternæ lenitatis appareat, quod, qui pignus vitæ in data pace percipiunt, hic quoque ad vitam, percepta pace, teneantur. Et iccirco, si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri. Ceterum necesse ipsi non erat singula synodi decreta recensere, cum libellum, ubi singula placitorum capita conscripta erant, ad Antonianum jam pervenisse confideret.

§ XXIII. Libellaticis pœnitentibus pax a synodo mox concessa: Felicissimus, Novatus, aliique damnati; alia ad hanc synodum spectantia.

[Libellaticis, qui pœnitentiam jam egerant,] Ex his, quæ præcedenti § de sacrificatis disputavimus, sequitur, quid de libellaticis Sanctus dictum voluerit, dum in epistola ad Antonianum ait: Placuit, frater carissime, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri. Cum enim postrema hujus sententiæ pars sic intelligenda sit, ut dicatur subveniendum esse sacrificatis, si hi de vita periclitarentur, antequam pœnitentiam plenam explessent, post quam etiam extra omne vitæ periculum ad pacem admittendi fuissent; non videtur illud interim ad aliud, quam ad præsens tempus referendum; atque adeo statutum esse, ut libellaticis, qui errorem suum, ex quo lapsi fuerant, dedocti, sinceram pœnitentiam agere non destiterant, sine notabiliter longiori pœnitentia pax & communio concederetur. Hoc ipsum solide confirmari potest ex laudata epistola ad Antonianum, in qua S. Cyprianus objectam sibi a Novatianis communicationem cum sacrificatis ac libellaticis sic refellit, ut hanc cum postremis non obscure admittat, probetque; quemadmodum ostendere aggredior.

[409] In ea Sanctus sic scribit: Et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus videris, [pax & communio] mea apud te & persona & causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leviter recessisse, & cum Euangelicum vigorem primo & inter initia defenderim, postmodum videar animum meum a disciplina & censura priore flexisse, ut his, qui libellis conscientiam suam maculaverint, vel nefanda sacrificia commiserint, laxandam pacem putaverim: quod utrumque non sine librata diu & ponderata ratione a me factum est. Deinde cum ostendisset, quam caute in hac causa processisset, subdidit: De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias, me nihil leviter egisse, … & nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat, unde non tantum indulgentiam, sed & coronam lapsus acciperet (id est, quamdiu persecutio vigebat) postea tamen, sicut collegii concordia & colligendæ fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, & saluti multorum providendum putasse, & nunc ab his non recedere, quæ semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis multa multorum vocibus ventilentur, & mendacia adversus sacerdotes Dei, de diaboli ore prolata, ad rumpendam Catholicæ unitatis concordiam ubique jactentur.

[410] [non diu post synodum] Tum post multa de S. Cornelio Papa, quem schismatici similibus mendaciis lacerabant, ad diluendam criminationem, tam sibi quam ipsi objectam, se convertit. Ac primo quidem, quod ad sacrificatos attinet, fatetur sese ex concilii decretis in unico casu ante expletam pœnitentiam cum iis communicare. Si qui enim, inquit, infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est, & periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt, aut opprimi aut vi & manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit, mori eos, qui acceperint pacem &c. Ad alteram vero accusationem de communione cum libellaticis longe aliter respondet; non enim hanc negat; sed totus in eo est, ut ostendat, inter horum ac sacrificatorum crimen plurimum discriminis intercedere; Nec tu existimes, inquiens, frater carissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis æquari oportere, quando inter ipsos etiam, qui sacrificaverunt, & conditio frequenter, & causa diversa sit. Deinde id ibidem operose probat, ac libellaticos, velut ex errore lapsos, quantum potest, excusat verbis num. 149 a nobis recitatis.

[411] [ex ejusdem decreto concessa est.] Eamdem communicationem cum libellaticis non obscure admisisse videtur, dum in laudata epistola 52 Novatianum, qui eam damnaverat, in hunc modum retudit. Si (Novatianus) se cordis & renis scrutatorem constituit & judicem, per omnia æqualiter judicet; &, cum sciat scriptum esse: “Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat;” fraudatores & mœchos a latere atque a comitatu suo separet; quando multo & gravior & pejor sit mœchi, quam libellatici causa; cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit; hic existimans, sibi satis esse, quod non sacrificaverit, errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloacam & cœnosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus & Dei templum detestabili colluvione violaverit. Argumentum hoc, ut vulgo dicimus, ad hominem est, quo Sanctus probat, communicationem cum libellaticis a Novatiano sibi frustra objici, dum ipse fraudatores & mœchos in communione ac comitatu suo retinet, quos, si æquum judicem ageret, multo magis a se arcere deberet, utpote libellaticis nimium quantum deteriores.

[412] [Respondetur] Adversus hanc sententiam nonnulla tamen argumenta ex eodem S. Cypriano profert auctor Observationum in Bibliothecam Ecclesiasticam Eliæ Du Pin, tom. 1, cap. 4, § 4, quæ modo examinabimus. In primis observat, in laudata epistola 52 a Sancto multum commendari temperamentum istud, quo in synodo cautum fuerat, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent, &, eo quod Ecclesia sibi clauderetur, secuti sæculum, gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu pœnitentia &c. Hoc autem temperamentum etiam ad libellaticos spectare idem auctor infert ex eadem epistola, in qua de istis dicitur: Quorum si pœnitentiam respuamus, habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiæ, statim cum uxore, cum liberis, quos incolumes reservaverant, in hæresim vel schisma, diabolo invitante, rapiuntur &c.

[413] Atqui, inquit, non fuisset justum temperamentum nimis severam inter remissamque disciplinam, [ad nonnulla argumenta,] libellaticos, quos eodem cum sacrificatis loco habebat Antonianus, statim absolvere; neque timendum erat, ne hi ob paucorum annorum impositam pœnitentiam ad desperationem impellerentur. Ad hæc respondeo, in eadem synodo non minus cautum fuisse, ut examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum; nempe ut pro delicti gravitate pœnitentia exigeretur. Cum autem libellaticorum peccatum, qui non tam crimine, quam errore decepti deliquerant, a sacrificatorum scelere plurimum distaret, quidni justum temperamentum videatur, istos post sinceram pœnitentiam, quam moniti egerant, ad pacem admittere; sacrificatis vero pro singulorum meritis paucos pœnitentiæ annos imponere? Fateor quidem, id auctori observationum minus justum videri potuisse, quia in ea sententia processit, quæ sacrificatis pacem usque ad periculum mortis dilatam fuisse statuit; neque attendit, hic de libellaticis agi, qui de errore suo edocti, pœnitentiam amplexi fuerant, in eaque perseverabant. Id autem libellaticos passim præstitisse, colligitur ex eadem epistola verbis num. 149 recitatis; sed & illos eum errorem jam pridem dedoctos fuisse, pariter liquet ex epistola 14, anno priori in secessu scripta, in qua iidem libellos martyrum exambisse dicuntur.

[414] Nec refert, si Antonianus, ut auctor ait, libellaticos sacrificatosque pari loco habuerit: [quibus non nemo persuadere conatur,] hunc enim errorem S. Cyprianus ibidem solide convellit, monetque eum ex Stoïca, non ex Christiana disciplina procedere. Alia est, inquit, philosophorum & Stoïcorum ratio, frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse, & virum gravem non facile flecti oportere. Inter Christianos autem & philosophos plurimum distat. Et cum Apostolus dicat: Videte, ne quis vos deprædetur per philosophiam & inanem fallaciam; vitanda sunt a nobis, quæ non de Dei clementia veniunt, sed de philosophiæ durioris præsumptione descendunt. Præterea cautio a concilii patribus, ne lapsi desperarent, adhibita, & a sancto Episcopo laudata, capitalem Novatianorum hæresim, in quam Antonianus propendere videbatur, directe ferit. Non erat scilicet Catholicos inter ac Novatianos de diuturnitate temporis, quo pœnitentia agenda esset, sed de pace danda, dissensio: negabant enim hi, post baptismum lapso, etiam quantalibet pœnitentia perfuncto, pacem ab Ecclesia dari debere aut posse; Catholici vero eam post exactam pro cujusque delicti gravitate pœnitentiam omnino dandam esse sustinebant.

[415] Hinc errorem illum Sanctus ibidem his verbis sugillat: [pacem iisdem,] Atque o frustrandæ fraternitatis irrisio! o miserorum lamentantium, & amentium caduca deceptio! o hæreticæ institutionis inefficax & vana traditio! Hortari ad satisfactionis pœnitentiam, & subtrahere de satisfactione medicinam; dicere fratribus nostris: Plange, & lacrymas funde, & diebus ac noctibus ingemisce, & pro abluendo & purgando delicto tuo largiter & frequenter operare; sed extra Ecclesiam post omnia ista morieris: quæcumque ad pacem pertinent, facies; sed nullam pacem, quam quæris, accipies. Quis non statim pereat? Quis non ipsa desperatione deficiat? Quis non animum suum a proposito lamentationis avertat? Contra hanc igitur Novatianorum impiam duritiam in synodo cautum fuisse S. Cyprianus ait verbis objectis; cumque illi non minus libellaticos, quam ceteros lapsos a pace perpetuo arcerent; merito observat, eos per tantam inclementiam præ ceteris in desperationem inducendos fuisse, eosdemque, dum viderent, Ecclesiam sibi ob delictum ex errore potius, quam ex pravo animi affectu commissum, crudeliter occludi, una cum uxore ac liberis ad schismaticas Felicissimi partes, qui lapsos omnes sine prævia pœnitentia recipiebat, accessuros.

[416] [non nisi imposita,] Id ita esse, manifestum est ex iis, quæ post verba objecta mox subdit; Adscribetur, inquiens, nobis in die judicii, nec ovem sauciam curasse, & propter unam sauciam multas integras perdidisse; &, cum Dominus, relictis nonaginta novem sanis, unam errantem & lassam quæsierit, & inventam humeris suis ipse portaverit; nos non tantum non quæramus lapsos, sed & venientes arceamus; & cum pseudo-prophetæ gregem Christi nunc vastare & lacerare non desinant, occasionem canibus & lupis demus, ut, quos persecutio infesta non perdidit, eos duritia nostra & inhumanitate perdamus. Arceamus, ait; non, eorum pacem differamus, quia scilicet non de diuturnitate pœnitentiæ, quæ libellaticis obeunda esset; sed de reconciliandi potestate ac jure, Novatiani contra Ecclesiam disceptabant. Eodem modo respondendum est ad alterum ejusdem argumentum, quod ex verbis num. 411 relatis format, contendens, Sanctum ibidem inepte argumentatum fuisse, si libellaticis pax mox data fuerit. Observa tamen, nos de iis agere, qui de errore suo admoniti, jam pridem pœnitentiam privatim egerant, agebantque, dum synodus celebraretur: neque enim dicimus, eos sine ulla pœnitentia prævia ad pacem admissos fuisse; sed eam, quam jam obierant, patribus sufficere visam, ut Ecclesiæ communioni restituerentur. Sed neque negamus, iisdem etiam aliquam pœnitentiam publicam impositam fuisse; sed eam tam brevem fuisse credimus, ut pax ipsis statim post synodum data dici potuerit.

[417] [expletaque diuturna pœnitentia,] Non plus ponderis habent, quæ laudatus auctor præterea objicit: nempe S. Cyprianum in libro de Lapsis, post synodum scripto, libellaticis æque ac sacrificatis necessitatem pœnitentiæ inculcasse: sed & synodi patres ab ejusmodi indulgentia tam procul abfuisse, ut etiam ii, qui de libello impetrando dumtaxat cogitaverant, non nisi post exactam notabili tempore pœnitentiam pacem obtinerent; ut in laudato libro legi affirmat. Denique in epistola 68 ad Hispanos, occasione duorum antistitum libellaticorum, Basilidis ac Martialis, dici, a tempore S. Cornelii cum unanimi totius mundi episcoporum consensu statutum fuisse, presbyteros ac episcopos, qui libellis sese inquinaverant, ad pœnitentiam admitti quidem posse, sed a clero tamen imposterum excludendos. Verum duobus prioribus locis S. Cyprianus agit de iis libellaticis, qui aut sibi blandientes, quod non sacrificassent, pœnitentiam agere detrectaverant; delictumque suum apud plebem extenuabant, aut sedulo occultabant.

[418] [concedendam esse,] Manifestum id est locum objectum inspicienti: ibi enim Sanctus tria probat: primum, conscientiam hujusmodi libello vere contaminari; alterum, libellaticum, etsi apud homines se purgaverit, Deo tamen judici imponere non posse; tertium denique, Deum arcana omnia & corda perspicere, nec inulta crimina fore, licet homines latuerint. De hujusmodi vero libellaticis sermo nobis non est. Deinde quod secundo loco auctor objicit, in laudato libro non legitur. Verba accipe: Quanto & fide majores & timore meliores sunt, qui, quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverant, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter & simpliciter confitentes, exomologesin conscientiæ faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam, parvis licet & modicis vulneribus exquirunt, scientes scriptum esse: Deus non deridetur. Ubi, quæso, Sanctus hic dicit, quod auctor objecit? Certe qui totum illum locum una cum præcedentibus ac subsequentibus considerare voluerit, fatebitur, S. Cyprianum ibidem ex sacræ Scripturæ testimoniis ostendere, peccata, ut ut occulta, per pœnitentiam & exomologesin expianda esse, idque piorum exemplo, qui etiam minora sic eluunt, illustrare. Hinc ibidem mox subdit: Derideri & circumveniri Deus non potest, nec astutia aliqua fallente deludi: plus immo delinquit, qui secundum hominem Deum cogitans, evadere se pœnam criminis credit, si non palam crimen admissum est.

[419] Frustra quoque epistolam 68 pro se laudat; nam Basilides ac Martialis præter libelli scelus alia gravia crimina commiserant, [in ea synodo decretum fuisse.] ut supra num. 156 ostensum est, & quibus recensitis, Sanctus in ea epistola ait: Cumque alia multa sint & gravia delicta, quibus Basilides & Martialis implicati tenentur, frustra tales episcopatum usurpare conantur; cum manifestum sit, ejusmodi homines nec Ecclesiæ Christi posse præesse, nec Sacrificia offerre debere; maxime cum jam pridem nobiscum & cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis, etiam Cornelius collega noster … decreverit, ejusmodi homines ad pœnitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione tamen cleri, atque a sacerdotali honore prohiberi. Præterea etsi gratis admitteremus, laudatum decretum etiam ad episcopos solo libello contaminatos spectare; mirandumne foret, crimen istud in episcopis severius, quam in laicis castigatum fuisse; cum illorum exemplum multo esset perniciosius, & lapsus fœdior; neque error, ex quo laici potissimum excusabantur, in episcopis locum habuisse censeri posset aut deberet.

[420] Non videtur etiam dubitandum, quin eadem synodus aliquid statuerit in gratiam lapsorum, [Quid in ea synodo] qui a martyribus ac confessoribus litteras commendatitias acceperant; si tamen hæ juste, moderate, religioseque datæ fuissent. Nam quas Lucianus ac nonnulli alii imprudenter ac promiscue dederant, sine dubio rejectæ fuerunt. Id enim S. Cyprianus non semel promiserat, & in libro de Lapsis re vera factum fuisse insinuare videtur, dum sub ejusdem finem ait: Pœnitenti, operanti, roganti, potest (Deus) clementer ignoscere, potest in acceptum referre, quidquid pro talibus & petierint martyres, & fecerint sacerdotes. Tillemontius art. 23 suspicatus est, in eodem concilio præterea decretum fuisse, ut, si qua persecutio interim suscitaretur, lapsi omnes, qui Ecclesiam non deseruissent, & post lapsum suum sinceram pœnitentiam agere non destitissent, ad communionem reciperentur. Suspicioni causam dedit epistola 52, in qua Sanctus de ejusdem synodi decretis, inter cetera sic scribit: Nec ad pœnitentiam quis a nobis compelli potest, si fructus pœnitentiæ subtrahatur. Si prælium prius venerit, corroboratus a nobis, invenietur armatus ad prælium. Si vero ante prælium infirmitas urserit, cum solatio pacis & communicationis abscedit.

[421] [præterea statutum sit.] Sed quo minus hæc ita accipiamus, obstat epistola 54, per quam Sanctus cum pluribus episcopis, jam instante nova persecutione, S. Cornelio significavit, sese eam gratiam hujusmodi lapsis concedendam esse judicare; idque decretum suum non ex aliquo prioris synodi canone, sed multis rationibus ipsi probare conatur, ac manifeste significat, istud ad periculum animarum præcavendum recens a se conditum fuisse; ut legenti perspicuum erit, & nos etiam suo loco ostendemus. Hinc recte Maranus objecta verba sic interpretatus est, ut spes veniæ post pœnitentiam consequendæ utilis dicatur ad lapsorum animos erigendos, & ad pugnam, si qua forte occasio redierit, corroborandos. Præmiserat enim ibidem sanctus Antistes: Ad virtutem de pœnitentia robur armatur, quod armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab Ecclesia dure & crudeliter segregatus, ad gentiles se vias & sæcularia opera convertat, vel ad hæreticos & schismaticos, rejectus ab Ecclesia, transeat; ubi etsi occisus propter Nomen postmodum fuerit, extra Ecclesiam constitutus, & ab unitate atque a caritate divisus, coronari in morte non poterit.

[422] [Felicissimus aliique damnati;] Porro Felicissimus, quique ei adhæserant, quatuor presbyteri (quintus enim Novatus Romam jam fugerat) in eodem concilio auditi fuere, quodque de iis statutum fuerat, ad S. Cornelium Papam postea perscriptum, prout S. Cyprianus in epistola 42 testatur verbis, quæ subdo. Quantum vero hic ad presbyterorum quorumdam & Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit, ut scire posses, litteras ad te collegæ nostri manu sua subscriptas miserunt, qui, auditis eis, quid senserint, & quid pronuntiaverint, ex eorum litteris disces. Hæ litteræ, ex quibus rem gestam clurius cognoscere licuisset, interciderunt; verumtamen schismaticos illos tum denuo damnatos fuisse, ex epistola 55 indubitatum est. In Novatum quoque, præcipuam schismatis facem, licet tunc absentem, peculiariter animadversum fuit, cum hic in epistola 49 quasi hæreticus semper & perfidus omnium sacerdotum voce damnatus dicatur. Sed & Jovinus & Maximus, … ob nefanda sacrificia & crimina in se probata, sententia novem episcoporum collegarum nostrorum, ait Sanctus in laudata epistola 55, condemnati, … iterato quoque a pluribus nobis anno priore (scilicet 251) in concilio abstenti sunt. Hi duo erant incertarum sedium episcopi, qui diœcesi sua exuti, partes Felicissimi amplexi sunt, & in schismate pertinaces, Fortunatum in Africa pseudo-episcopum ordinarunt, ut infra dicemus.

[423] [acta synodi Romam missa.] Atque hæc sunt, quæ in dicta synodo Carthaginensi præcipue gesta novimus. Ceterum canones seu decreta in illa condita, præsertim quæ ad lapsorum causam spectabant, ad S. Cornelium Pontificem deinde transmissa, ab eoque in concilio Romano approbata fuisse, Sanctus ipse in epistola 52 testatur. Sic autem habet: Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbitur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui & ipse cum plurimis coëpiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri moderatione consensit. Similiter in epistola 54 ad eumdem sanctum Pontificem memorat, laudata de lapsis recipiendis decreta participato invicem … consilio facta fuisse. Utriusque synodi, Romanæ scilicet ac Carthaginensis, etiam meminit Eusebius lib. 6 Historiæ Eccles., cap. 43, ubi in priori sexaginta episcopos præter presbyteros ac diaconos longe plures adfuisse scribit, ac nonnullas epistolas huc spectantes laudat, quæ modo perierunt. Attamen de Felicissimo non meminit, sed de Novato, seu verius Novatiano, qui multo fœdius schisma in Romanam Ecclesiam, quam Felicissimus in Carthaginensem induxerat; unde factum videtur, ut Eusebius Felicissimum præterierit.

§ XXIV. Gesta contra Novatiani antipapæ schisma: S. Cornelii Pontificatus in Africa agnitus & promulgatus.

[S. Cornelii, electi Pontificis,] Dum hæc in Africa agerentur, Novatus alterum schisma, novamque hæresim, quæ lapsis in fide omnem veniæ pacisque Ecclesiasticæ aditum interdicebat, Romæ suscitavit. De hoc schismate jam pluribus egimus in Commentario historico de S. Cornelii Papæ gestis § 5 & sequentibus, ideoque hic ea tantummodo perstringemus, quæ ibidem latius tractavimus. Post diuturnum interpontificium, a die scilicet XX Januarii anni 250, quo S. Fabianus Romanus Pontifex martyrio sublatus fuerat, usque ad IV Junii anni subsequentis, ut in laudato Commentario § 4 velut probabilius sustinuimus, post diuturnum, inquam, istud interpontificium S. Cornelius ad S. Petri Cathedram summo bonorum omnium gaudio evectus est. Sed enim id male habebat Novatum, qui, cum sub tanto Pontifice impunitatem scelerum suorum sperare non posset, veritus, ne sibi Italia æque atque Africa præcluderetur, Novatianum, Romanæ Cathedræ dudum inhiantem, ad eam sibi vindicandam impulit, adjunctisque ipsi nonnullis e confessoribus, persuasit, ut S. Cornelii ordinationi intercederet.

[425] His ita constitutis, S. Cornelius una cum presbyteris suis ordinationem suam modestis religiosisque litteris S. Cypriano, [& Novatianorum intercedentium] ceterisque Africanis episcopis, de more significavit. Sed & Novatianus, quique ejus schismati adhærebant, litteras suas, sed longe dispares, utpote atrocibus calumniis in S. Cornelium, ejusque presbyteros, refertas, Carthaginem pariter destinarunt, illiusque electioni intercessere. Haud difficile S. Cypriano fuit ex utrisque epistolis agnoscere, ex qua parte æquitas & innocentia staret: attamen cum timeret, ne, si in re tanta nimium properasse videretur, novis turbis ansam daret, eam prudenter tractandam duxit, modumque excogitavit, quo sancti Pontificis integritatem legitimamque ordinationem testatissimam faceret, & schismaticorum impudentiam penitus comprimeret.

[426] Cornelii itaque litteras publice legit, ejusque ordinationem omnibus significavit, [litteris acceptis,] ac suppressa schismaticorum turbulenta epistola, e communi consensu omnium collegarum, qui concilium cum eo tunc celebrasse videntur, Caldonium & Fortunatum episcopos Romam cum litteris delegavit, ut, quantum possent, dissidentes partes componerent, certaque de S. Cornelii electione testimonia ab episcopis, qui interfuerant, exquirerent: tota interim hac causa, dum illi redissent, per Africam suspensa. Ita liquet ex epist. 41, 42 & 45 ad ipsum S. Cornelium postea datis. Et in epistola quidem 42 hujus consilii rationem sic exponit: Quod autem scripta collegarum nostrorum, qui illic ordinationi tuæ affuerant, desideravimus, non veteris moris obliti, novum aliquid quærebamus; nam satis erat, ut tu te Episcopum factum litteris nuntiares, nisi esset ex diverso discrepans factio, quæ criminosis & calumniosis commentis suis collegarum pariter ac fratrum plurimorum turbaret mentes, & corda confunderet. Cui rei sopiendæ necessarium duximus, ut scribentium nobis inde collegarum nostrorum firma & solida auctoritas pararetur.

[427] [legatos Romam mittit,] De missis vero legatis ibidem hæc scribit: Quod servis Dei, & maxime sacerdotibus justis & pacificis congruebat, frater carissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium & Fortunatum, ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed præsentia sua & consilio omnium vestrum niterentur, quantum possent, & elaborarent, ut ad Catholicæ Ecclesiæ unitatem scissi corporis membra componerent, & Christianæ caritatis vinculo copularent. Quid tamen de legitima ejusdem electione, & schismaticorum criminationibus jam tum ipse sentiret, paucis interjectis significavit; Quamquam, inquiens, mens nostra & propositum jam tunc fratribus & plebi istic universæ manifestatum fuisset, quando litteris nuper ab utraque parte susceptis, tuas litteras legimus, & episcopatus tui ordinationem singulorum auribus intimavimus.

[428] [suppressis schismaticorum litteris,] Honoris etiam communis memores, & gravitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes, ea, quæ ex diverso in librum ad nos transmissum congesta fuerant acerbationibus criminosis, respuimus; considerantes pariter & ponderantes, quod in tanto fratrum numero, religiosoque conventu, considentibus Dei sacerdotibus, & altari posito, nec legi debeant nec audiri. Neque enim facile promenda sunt, & incaute ac temere publicanda, quæ discordioso stylo scripta audientibus scandalum moveant, & fratres longe positos, ac trans mare constitutos, incerta opinione confundant. Hæc & plura in citatis epistolis; ex quibus constat, S. Cyprianum hujusmodi rationem adhibuisse, non quod de S. Cornelii integritate aut legitima electione dubitaret, sed quod ad commune bonum ita factum oportere judicaret; quod & feliciter cessisse videbimus.

[429] [suspensa tamen causa,] Certe tam procul aberat ab iniqua suspicione sanctus Antistes, ut, quos ex Africa Romam navigaturos sciret, hos sedulo moneret, ne falsis criminationibus moti, a S. Cornelii communione se segregarent, quemadmodum in epistola 45 ad eumdem sanctum Pontificem data non obscure significat. Quidam tamen, ajebat, mentes nonnumquam & animos sermonibus suis turbant, dum aliter quædam, quam se habet veritas, nuntiant. Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo navigarent, rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut Ecclesiæ Catholicæ radicem & matricem agnoscerent ac tenerent. Nam quid hic aliud commendabat, quam ut Cornelio firmiter adhærerent, quem Romanæ Ecclesiæ, quæ Catholicæ radix ac matrix est, Pontificem electum noverat, quamvis ob supradictas rationes utilius censeret, ejusdem electionis per Africam promulgationem paulo differre, donec legati Roma reversi essent.

[430] In laudato concilio præterea statutum fuerat, ut rebus in hunc modum suspensis, [donec legati rediissent.] epistolæ interim Romam mittendæ, non ad S. Cornelium, sed ad Urbis clerum destinarentur. Hinc factum est, ut, cum S. Cyprianus una cum Liberale episcopo Hadrumetum venisset, ejusque civitatis clerum, cujus episcopus Polycarpus aberat, de concilii placitis edocuisset, hi quoque litteras suas non Pontifici, ut Polycarpi nomine prius factum fuerat, sed clero Romano inscriberent: qua de re & S. Cornelius postea cum Cypriano conguestus est, & hic sese illi per epistolam 45 purgavit. Decretum tamen hoc non obstitit, quo minus S. Cyprianus qui legitimam Cornelii electionem perspectam habebat, exempla litterarum, quas ad clerum plebemque suam de Felicissimo ejusque asseclis presbyteris scripserat, per Caldonium ac Fortunatum, concilii, ut diximus, legatos, eidem Pontifici legenda transmitteret, ut ipse in epistola 42 testatur.

[431] Inter hæc Novatianus scelus suum, quod etiam interposito jurejurando prius celaverat, [Novatiani antipapæ legatos] exsequi sequi certus, a tribus episcopis Italis, quos fraudulenter accersierat, episcopum sese ordinari vi ac dolo curaverat, & asseclarum suorum suffragio nixus, pro Romano Pontifice se gerebat; quæ omnia in laudato Commentario § 7 pluribus exposuimus; ubi etiam contra Tillemontium ostendimus, sacrilegam illam Novatiani ordinationem contigisse, antequam S. Cornelii Pontificatus per Africam promulgatus, publiceque agnitus fuisset. Porro Novatianus, usurpato in huc modum Pontificatu, mox legatos suos, qui id nuntiarent, ad varias ecclesias & ad Carthaginensem quidem Maximum presbyterum, Augendum diaconum, Machæum & Longinum destinavit; haud dubie impudenter mentiens, sese invitum eo compulsum fuisse; hac enim larva eum scelus suum velasse constat ex S. Dionysii Alexandrini epistola, apud Eusebium lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 45 relata.

[432] Sed procul abfuit, ut S. Cypriano hac similive ratione schismatici imponerent: [a sua communicatione arcet,] cum enim hic de legitima S. Cornelii electione minime dubitaret, non potuit novum istud & ad id usque tempus in Romana Ecclesia ignotum monstrum, schismaticum, inquam ac pseudo-pontificem creatum esse, sine horrore intelligere, ejusdemque legatos non aversari. Sed illum ipsum in epistola 41 ad S. Cornelium audiamus. Venerunt, inquit, ad nos, frater carissime, missi a Novatiano Maximus presbyter & Augendus diaconus & Machæus quidam & Longinus. Sed enim cum ex litteris, quas secum ferebant, & ex eorum sermone atque asseveratione, Novatianum episcopum factum comperissemus, illicitæ & contra Ecclesiam Catholicam factæ ordinationis pravitate commoti, a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus, refutatis interim ac retusis, quæ obstinate ac pertinaciter asserere tentabant.

[433] Non multo post Caldonius ac Fortunatus, in Africam Roma reduces, [& a Caldonio ac Fortunato, aliisque] litteras a S. Cornelio, quique ejus ordinationi adfuerant, episcopis, attulerunt, quibus tum sancti Pontificis integritas ac legitima electio tam solide manifesteque probata est, tum Novatiani ejusque sectatorum impietas & fraudes tam luculenter detectæ sunt, ut jam ne emulis quidem & rerum novitate vel pravitate gaudentibus ullus ambigendi aut discrepandi scrupulus relinqueretur. Supervenerunt quoque Pompejus & Stephanus, similiter episcopi Afri, qui Romæ fuerant, dum Cornelius eligeretur; eademque, quæ allatæ epistolæ ac Caldonius & Fortunatus asseruerant, suis etiam testimoniis confirmarunt; ita ut, S. Cypriano in epistola 41 teste, nec necesse fuerit audiri ultra eos, qui a Novatiano venerant missi.

[434] [causam penitus edoctus,] Non destiterunt tamen hi consuetis suis calumniis sanctum Pontificem proscindere, utque criminationes suæ publice expenderentur, procaciter postulare; sed a concilii patribus repulsi, ac hæreseos convicti, cum a congregatis episcopis sibi nihil sperandum intelligerent, alio se contulerunt, ut incautos suis patribus adjungerent. Juverit S. Cyprianum in epistola mox laudata prosequentem audivisse. Qui (legati a Novatiano) cum in statione invidiosis quoque conviciis, & clamoribus turbulentis proruerent, & flagitarent, ut crimina, quæ se afferre ac probare dicebant, publice a nobis & a plebe cognoscerentur; gravitati nostræ negavimus convenire, ut collegæ nostri jam delecti & ordinati, & laudabili multorum sententia comprobati, ventilandam ultra famam ore maledico & æmulantium voce pateremur.

[435] [velut hæreticos damnat,] Et quia, quibus refutati & compressi sunt, & illicitis conatibus hæresim fecisse nudati sunt, in epistolam congerere longum fuit; ex Primitivo compresbytero nostro plenissime singula, quando ad vos venerit, audietis. Ac ne eorum furens audacia umquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere & Catholicæ Ecclesiæ corpus scindere ac laniare nituntur; ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suæ & erroris sui sibi quærant comites. Quibus semel responsum dedimus, nec mandare desistimus, ut perniciosa dissensione & concertatione deposita, impietatem esse sciant, matrem deserere; & agnoscant atque intelligant, episcopo semel facto, & collegarum ac plebis testimonio & judicio comprobato, alium constitui nullo modo posse; proinde si pacifice sibi ac fideliter consulunt; si se assertores Euangelii Christi esse confitentur, prius ad Ecclesiam revertantur.

[436] [& repellit;] Ex hisce obiter observa, Novatianum non modo ut schismaticum, sed & tamquam hæreticum, ab Africanis patribus jam tum agnitum, rejectumque fuisse: unde forte huc spectat, quod ex libello synodico Græco apud Labbeum tom. 1 Conciliorum, col. 719 sic legitur: Synodus divina & sacra provincialis Carthagine, Nova Africæ civitate dicta, collecta a sacro martyre Cypriano, qui ejus erat episcopus, aliisque octoginta quatuor episcopis; quæ Novatum (id est, Novatianum) utpote pœnitentiam lapsis negantem, abdicavit. Ex quo tamen fonte auctor libelli, qui citius quam sub finem seculi IX scriptus est, ista hauserit, inexploratum est: damnatum tamen fuisse a S. Cypriano ceterisque episcopis Afris Novatum, id est, Novatianum, testatur etiam Eusebius lib. 6 Historiæ, cap 43, laudans eorumdem epistolam, quæ modo intercidit.

[437] [& S. Cornelii Pontificatum agnoscit,] Ordinatione S. Cornelii tam solide probata, ut nullus de ea scrupulus etiam novitatem amantibus superesse posset, S. Cyprianus Primitivum presbyterum ad sanctum illum Pontificem cum epistola destinavit, per quam Pontificatum illius agnovit, quæque in rejiciendo Novatiano ejusque legatis Carthagine acta fuerant, breviter exposuit, commissa Primitivo provincia eadem latius explicandi. Est ea epistola ordine 41, quam num. 432 & sequentibus recitavimus. Mox quoque curatum est, ut per omnes provincias, Carthaginensi metropoli suffraganeas, litteræ mitterentur, ex quibus de legitimo ejusdem Cornelii Pontificatu apud omnes constaret, monerenturque singuli episcopi, ut Novatianum detestati, Cornelio adhærerent. Ita discimus ex epistola 42 & 45, in quarum priori S. Cyprianus, cum dixisset, ordinationem illius irrefragabilibus testimoniis in Africa comprobatam fuisse, ita prosecutus est: Secundum quod divinæ traditionis & Ecclesiasticæ institutionis sanctitas pariter ac veritas exigebat, litteras nostras ad te direximus: sed & per provinciam nostram hæc eadem collegis singulis in notitiam perferentes, ab his quoque fratres nostros cum litteris dirigendos esse mandavimus.

[438] In posteriori epistola etiam clarius loquitur; Sed quoniam, [& promulgari curat. Litteræ] inquiens, latius fusa est nostra provincia, habet enim Numidiam & Mauritaniam sibi cohærentes; ne in Urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit, ut per episcopos, retenta a nobis veritate, & ad comprobandam ordinationem tuam facta auctoritate majore, tunc demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino in provincia ista positos litteræ fierent, sicuti fiunt, ut te universi collegæ nostri, & communicationem tuam, id est, Catholicæ Ecclesiæ unitatem pariter & caritatem, probarent firmiter ac tenerent. Nec muneri suo, de quo alios admonebant, defuere congregati antistites, quin ipsi in primis S. Cornelii Pontificatum datis ad illum litteris agnoscerent, in quibus eumdem de Felicissimi, ejusque presbyterorum, schismate simul instruxerunt, prout ex epistola 42 habemus.

[439] Nec multo post S. Cyprianus laudatam epistolam 42 per Mettium hypodiaconum, [hac super re] & Nicephorum acolythum ad sanctum Pontificem transmisit, eique rationem consilii sui, quo in re tanti momenti prudenter usus fuerat, paulo latius, quam in epistola 41 fecerat, exposuit. Eadem occasione rogavit illum, ut litteras, quas de Felicissimi ordinatione, ejusdemque ac presbyterorum ipsi adhærentium causa, ad clerum ac populum suum pridem scripserat, & quarum exempla prius per Caldonium ac Fortunatum, tum autem per Mettium atque Nicephorum miserat, fratribus prælegendas curaret, ut illorum quoque schisma non minus Romæ, quam Carthagine, omnibus perspectum esset. Subinde Primitivus presbyter, a quo Sancti epistolam 41 ad Cornelium perlatam esse diximus, Roma in Africam reversus est, litterasque attulit, in quibus sanctus Pontifex significabat, molestum sibi accidisse, quod Hadrumetini, cum Polycarpi episcopi sui nomine epistolam ad se ante dedissent, deinde ex Cypriani consilio, ut supra num. 430 dictum est, ad clerum Romanum scripsissent.

[440] Periit hæc S. Cornelii epistola; sed ad eam Cyprianusper 45 respondit, [datæ.] purgans se, quod id nulla ex levitate aut contumelia fecisset; sed cum episcopis in synodo placuisset, ut omnia interim integra suspenderentur, donec Caldonius ac Fortunatus Roma rediissent, pacis ac concordiæ studium postulasse, ut Hadrumetini id, quod ceteri, pariter observarent, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet. Ceterum observat, consilium hoc feliciter cessisse, Pontificatu illius certissimis testimoniis jam confirmato, & per totam Africam agnito. Denique tam ipsi quam omnibus episcopis stabile firmumque regimen, totique Catholicæ Ecclesiæ pacem ac concordiam precatur.

§ XXV. Romanos confessores, litteris & libro de Unitate Ecclesiæ missis, a schismate reducere nititur; reductis gratulatur.

[Ad Ecclesiam revocare conatur] Rebus per Africam ita compositis, sanctum Antistitem nostrum impulit caritas sua & concordiæ amor, ut Romanos quoque confessores, quos ad Novatiani partes descivisse diximus, ad S. Cornelii communionem reducere conaretur. In hunc finem epistolam 44 ad Maximum, Nicostratum, ceterosque confessores scripsit, in qua revocato ipsis in memoriam, quanti ipse eorum confessionis gloriam semper fecisset, indeque captata benevolentia, dolorem, quem ex eorumdem schismate conceperat, exposuit; utque ad Ecclesiam matrem suam reverterentur, obtestatus est. Gravat enim me, inquiebat, atque contristat, & intolerabilis perculsi * pœne prostrati pectoris mœstitia perstringit, cum vos illic comperissem contra Ecclesiasticam dispositionem, contra Euangelicam legem, contra institutionis Catholicæ unitatem, alium episcopum fieri consensisse; id est, quod nec fas est, nec licet fieri, ecclesiam aliam constitui, Christi membra discerpi, Dominici gregis animum & corpus unum discissa æmulatione lacerari.

[442] [confessores Romanos,] Quod, quæso, ut in vobis saltem illicitum istud, fraternitatis nostræ discidium non perseveret; sed & confessionis vestræ & divinæ traditionis memores, ad matrem revertamini, unde prodiistis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exsultatione venistis, &c. Noluit tamen hasce litteras suas confessoribus tradi, nisi conscio & annuente S. Cornelio, ne quis forte malevolus ipsi alia, quam quæ scripserat, sensa affingeret; ideoque Mettio hypodiacono, cui eas deferendas dederat, mandavit, ne quid hac in parte sine illius arbitrio ageret; sanctumque Pontificem de re tota admonuit per epistolam 43, quam, quia brevis est, hic subjicio. Et religiosum nobis & necessarium existimavi, frater carissime, ad confessores, qui illic sunt, & Novatiani ac Novati obstinatione & pravitate seducti, de Ecclesia recesserunt, litteras breves facere, quibus eos pro affectione mutua convenirem, ut ad matrem suam, id est, Ecclesiam Catholicam revertantur. Quas littera tibi a Mettio hypodiacono legi prius, mandavi, ne quis aliud me scripsisse fingeret, quam quod meis litteris continetur. Mandavi tamen eidem Mettio, a me ad vos misso, ut de tuo arbitrio rem gerat, &, si easdem litteras confessoribus putaveris esse reddendas, tunc eas tradat. Opto, te, frater carissime, semper bene valere.

[443] [qui schismati adhæserant.] Porro Mettius hic haud dubie is ipse est, quem supra num. 439 una cum Nicephoro acolytho epistolam 42 ad eumdem Cornelium tulisse diximus; ideoque videntur duæ illæ epistolæ, videlicet 43 & 44, simul cum 42 Romam transmissæ. Nec refert, quod Sanctus in hac sententia geminam epistolam ad eumdem Pontificem eodem tempore scripsisse dicendus sit: id enim fieri potuit, quia, cum epistola 42 more tum recepto clericis prælegenda esset, in hac nulla fieri mentio debuit de 44, quæ ex solius Cornelii arbitrio confessoribus tradenda erat, aut supprimenda; ac propterea necesse fuit laudatum Pontificem per secretam epistolam de eadem instruere, prout Tillemontius recte observavit. Ex eo autem, quod in epistola 43 solus Mettius, prætermisso Nicephoro, memoretur, tantum deduci potest, eam rem soli Mettio secreto tractandam commissam fuisse, non vero hunc sine illo Romam tunc adiisse.

[444] Circa idem tempus S. Cyprianus librum seu tractatum de Unitate Ecclesiæ conscripsit, [Scribit librum] quem inter ejusdem Opera etiamnum habemus. Opusculum hoc Sanctus ipse laudat in epistola 51 dicens: Sed & Catholicæ Ecclesiæ unitatem, quantum potuit, expressit nostra mediocritas. Ejusdem etiam meminit S. Pontius in Vita num. 13, ubi illius Opera recensens, ait, illum docuisse veritatem hæreticos, schismaticos unitatem, filios Dei pacem. Laudat eum etiam S. Augustinus lib. 2 contra Cresconium, cap. 33, ubi Epistola … de Unitate vocatur. Sanctus vero Fulgentius, Ruspensis in Africa episcopus, lib. 1 ad Euthymium, cap. 21 eumdem librum de Simplicitate prælatorum, vel potius secundum vetusta exemplaria, de Unitate Catholicæ Ecclesiæ appellat. De Simplicitate prælatorum eum quoque nuncupavit Remboldus in editione sua; quæ inscriptio non aliunde nata videtur, quam quod in ipso libelli exordio dicatur Deus jubere prælatos esse … ad innocentiam simplices, & tamen cum simplicitate prudentes. Verum prior titulus, quem etiam ceteræ editiones præferunt, genuinus est, & retinendus.

[445] Quod ad Opusculi argumentum pertinet, illud S. Pontius verbis mox recitatis compendiose complexus est. [de Unitate Ecclesiæ] Id enim unice hic egit S. Cyprianus, ut ostenderet, Catholicæ Ecclesiæ super S. Petrum fundatæ, unitatem auctore Christo institutam esse, & quicumque ab ea, sive per hæresim, sive per schisma, segregatus diem suum obierit, huic omnem salutis spem penitus præclusam esse, etiamsi in Christiani nominis confessione per tormenta exspiraverit. Ardeant, enim inquiebat, licet flammis, & ignibus traditi, vel objecti bestiis, animas suas ponant; non erit illa fidei corona sed pœna perfidiæ, nec religiosæ virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. Hinc fideles omnes sedulo monet, ut hujusmodi homines non secus ac pestem fugiant; ceteros vero hortatur, ut ad Ecclesiam revertantur.

[446] Cum autem geminum schisma & gemina hæresis, [contra schismaticos,] recens exorta, Ecclesiam tum laceraret, Novatiani scilicet ac Felicissimi, dubium non est, quin tractatum hunc, velut antidotum ac medicinam, utrique opposuerit. Et Novatianum quidem, qui S. Cornelii Cathedram sibi sacrilege vendicaverat, perstringere videtur, dum ait: Hi sunt, qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione præficiunt, qui se præpositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante, episcopi nomen assumunt. Eodem quoque verisimilius spectant ista: Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda, tam gravia peccare: neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes & pericula & incursus atque impetus sæculares adhuc in sæculo positum perpetua securitate defendunt.

[447] Eodem, inquam, hæc, quæque ibidem de confessoribus prolixe prosequitur, [eumque simul] verisimilius spectant; ut enim novimus, quosdam e confessoribus Romanis Novatiani partes auctoritate sua præcipue sustentasse, ita ignoramus, utrum ex confessoribus Afris aliqui Felicissimo adhæserint. Insignis quoque in eo Opusculo locus est de S. Petri, ejusque in Romana Sede successorum primatu, de quo opportunius alibi agemus. Porro laudatum librum de Unitate Ecclesiæ S. Cyprianus etiam Romam ad confessores, quos Novatiano adhæsisse supra dictum est, transmisit, per eumdem verisimiliter Mettium hypodiaconum, per quem epistolam 44 ad eosdem destinavit. Addidit & alios libellos, quos Tillemontius, aliique librum de Lapsis fuisse censuerunt; sed meo quidem judicio non recte.

[448] [cum alio libello, non tamen eo,] Etenim locus, ex quo ista habemus, est in epistola 51, ubi Sanctus iisdem ad Ecclesiam jam reversis gratulatus, ait: Propter quod & nos temperamentum tenentes, & libram Domini contemplantes, & Dei Patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu inter nos habito, justa moderatione, quæ sunt, agenda libravimus. Quæ omnia penitus potestis inspicere, lectis libellis, quos hic nuper legeram, & ad vos quoque legendos pro communi dilectione transmiseram; ubi lapsis nec censura deest, quæ increpet, nec medicina, quæ sanet. Sed & Catholicæ Ecclesiæ unitatem, quantum potuit, expressit nostra mediocritas. Quem libellum magis ac magis nunc vobis placere confido, quando eum jam sic legitis, ut & probetis & ametis: Siquidem, quod nos verbis conscripsimus, vos factis impletis, quando ad Ecclesiam caritatis ac pacis unitate remeatis. Posteriora verba de libro de Unitate Ecclesiæ sine omni dubio accipienda esse inter omnes convenit: at prioribus librum de Lapsis designari non posse, sic ostendo.

[449] [qui de Lapsis inscribitur,] Manifestum est, libellos, quos Sanctus hic laudat, diu multumque tractatu inter episcopos habito, scriptos fuisse, in eosque relata esse, quæ illi justa moderatione agenda libraverant. Hujusmodi autem nihil in toto libro de Lapsis legitur, in quo sic omnes ad agendam pœnitentiam cum spe veniæ admonentur, ut nulla tamen de concilio ejusve decretis de lapsis fiat mentio, quem admodum Tillemontius ipse Nota 32 fatetur, qui etiam hunc librum non post Sancti e suo secessu reditum, & ante sancitos a synodo canones conscriptum statuit. Qui potuere igitur Romani confessores, eo lecto libro, penitus inspicere, quid synodi patres, temperamentum tenentes, & libram Domini contemplantes, & Dei Patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu inter se habito librassent? Attamen hæc in sententia Tillemontii partim procedunt; nos enim librum hunc aliquot mensibus post dictum concilium, nempe post Deciorum cædem sub finem anni 251 scriptum esse dicemus; sed eo etiam minus in epistola 51 designari, & ante hanc epïstolam ad prædictos confessores transmitti potuit, cum hi diu ante Deciorum interitum ad Ecclesiam reversi sint.

[450] [ad Romanos confessores mittit;] Quare ego longe verisimilius puto, libellum in dicta epistola laudatum, aut similem aut eumdem esse cum eo, de quo in epistola 52 ad Antonianum sic meminit: Persecutione sopita, cum data esset facultas in unum conveniendi, copiosus episcoporum numerus … in unum convenimus, & Scripturis divinis ex utraque parte prolatis temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, … nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent, … secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. De ejusmodi, inquam, libello Sanctum in epistola 51 loqui existimo; in quem scilicet ipse synodi canones & placita retulerit, quemque congregatis patribus, cleroque ac plebi Carthaginensi prælegi curaverit. Certe in hac sententia recte intelligitur, Romanos confessores, eo libello lecto, penitus inspicere potuisse, quid synodus statuisset; de eodemque libello merito dictum est: Ubi lapsis nec censura deest, quæ increpet, nec medicina, quæ sanet.

[451] Quam vero felici eventu sanctus Antistes tum epistolam 44, [quorum aliquot ad Ecclesiam redeunt,] tum laudatos libellos ad hos confessores dederit, insinuatum jam est num. 448, ac multo fusius expositum in Commentario historico de S. Cornelio Papa, § 8, ad quem studiosum lectorem remittens, ea tantum hic referam, quæ ad Sanctum nostrum proprie pertinent. Ex illorum confessorum numero Maximus presbyter, necnon Urbanus, Sidonius & Macharius, Novatiani impietate tandem detecta, ad Ecclesiam rediere, & a S. Cornelio inter universæ plebis gaudia clementer recepti sunt. Non distulit sanctus Pontifex rem tanti momenti, & a qua plurium aliorum a schismate reditum pendere prævidebat, S. Cypriano nunciare; imo id eadem hora & eodem momento præstitit per epistolam 46, quam Nicephoro acolytho, a quo S. Cypriani epistolam 42 ad Cornelium allatam diximus, quique tum ad trajiciendum in Africam præsto erat, deferendam commisit.

[452] Ad hanc S. Cyprianus per epistolam 47 respondit, [cum summo Sancti gaudio] in qua incredibile gaudium, quod ex optatissimo illo nuncio acceperat, gratulabundus expressit. Et egisse, inquiebat, nos, & agere, frater carissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo Patri omnipotenti, & Christo ejus, Domino & Deo nostro Salvatori, quod sic Ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus & sanctitas non jugiter, nec in totum perfidiæ & hæreticæ pravitatis obstinatione vitietur. Legimus enim litteras vestras, & voti communis amplissimum gaudium exsultanter excepimus, Maximum presbyterum, & Urbanum confessores cum Sidonio & Machario ad Ecclesiam Catholicam regressos esse. Et post aliqua: Merito illos revertentes summo, ut scribitis, gaudio, & clerus & plebs, & fraternitas omnis excepit; quoniam in confessoribus gloriam suam conservantibus, & ad unitatem revertentibus nemo non socium se & participem eorum gloriæ computat.

[453] Præter commune gaudium, quod ipse ex Romanæ Ecclesiæ, [& Ecclesiæ emolumento.] cujus amantissimus erat, prosperitate conceperat, singulari præterea, illique proprio afficiebatur, quod certo confideret fore, ut, qui in sua diœcesi confessorum istorum auctoritate abrepti, Novatianum secuti fuerant, eorumdem exemplo ad Ecclesiam pariter redirent, nec ceteri imposterum facile deciperentur. Hic enim, ait, quosdam fratres nostros error induxerat, quod sibi communicationem confessorum sequi viderentur. Quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, & Ecclesia Catholica una esse, nec scindi nec dividi posse monstrata est. Nec quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi, quando probatum sit, bonos & gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia & perfidia extra Ecclesiam detineri.

[454] [Sanctus ad eorumdem epistolam] Circa idem tempus laudati confessores suam etiam epistolam, quæ inter Cyprianicas est 50, eadem super re, sed perbrevem, qualem subdo dederunt. Cypriano fratri Maximus, Urbanus, Sidonius & Macharius salutem. Certi sumus, frater carissime, te quoque nobiscum pari voto congaudere, nos habito consilio, utilitatibus Ecclesiæ & paci magis consulentes, omnibus rebus prætermissis & judicio Dei servatis, cum Cornelio Episcopo nostro, pariter & cum universo clero pacem fecisse. Cum gaudio etiam universæ Ecclesiæ, prona etiam omnium caritate, hoc factum, his litteris nostris scire certissime debuisti. Oramus, te, frater carissime, multis annis bene valere. Prolixior est epistola, quam Sanctus ad hanc rescripsit, quæque inter Cyprianicas mox datam subsequitur, & a S. Augustino lib. 2 contra Cresconium, cap. 34 laudatur. In ea ipse confessoribus de suo ad Ecclesiam regressu multum gratulatur, æquum esse observans, eorumque fide dignum, ut ad castra, unde ad subigendum hostem processerant, reverterentur, eoque tropæa de acie referrent, unde arma sumpserant.

[455] [gratulabundus respondet.] Qua vero hæc lætitia acceperit, sic exponit: Viderint, quantum vobis ceteri gratulentur, vel quantum apud se ipsos singuli glorientur: ego me & gratulari magis vobis, & plus ceteris gloriari in hac vestra pacifica regressione & caritate confiteor. Simpliciter enim, quid in meo corde fuerit, debetis audire. Dolebam vehementer, & graviter angebar, quod eis communicare non possem, quos semel diligere cœpissem. Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus & hæreticus error excepit, sic res erat, quasi vestra gloria in carcere remansisset: illic enim resedisse vestri nominis dignitas videbatur, quando milites Christi non ad Ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum Ecclesiæ laude & gratulatione venissent. Post hæc Novatiani hæresim, obstinatam superbiam ac furorem convellit, hisque oppositam suam & episcoporum in Carthaginensi synodo de lapsis sententiam, veluti divinæ pietati & misericordiæ conformem, breviter commendat, De missis denique ad eosdem libellis meminit, quorum lectionem ipsis placuisse, ac magis magisque placituram, ex ipsorum ad Ecclesiam regressu colligit & confidit, ut num. 448 productis ejusdem verbis ostendimus.

[Annotata]

* Pam. addit. &

§ XXVI. Altera Novatianorum legatio & molitiones in Africa: apologia a Sancto pro se omnibusque Catholicis ad Antonianum scripta.

[Novatianus, Nicostrato ordinato] Dum boni omnes de Romanorum confessorum reditu Ecclesiæ gratularentur, Novatiani cum suis novas in Africa turbas concitabant. Novatianus enim, intellecto, Maximum, Longinum ac Machæum, quos legatos suos Carthaginem miserat, ibidem rejectos, damnatosque fuisse, Nicostratum, Novatum, Evaristum, Primum & Dionysium eodem destinavit, acceptam cladem, si fieri posset, reparaturos. Ex his Nicostratum pseudo-episcopum in Africa constituerat, teste auctore vetustissimi Catalogi Romanorum Pontificum apud nos ante tom. 1 Aprilis, & in Propylæo Maji editi, in quo legitur: Novatus extra Ecclesiam ordinavit Novatianum in urbe Roma, & Nicostratum in Africa. Hoc facto confessores, qui se separaverunt a Cornelio, cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad Ecclesiam reversi sunt. De nova hac legatione latius egimus § 8 Commentarii historici de S. Cornelio Papa, ideoque suffecerit eamdem paucis hic perstrinxisse. Cornelius eorum consilium edoctus, S. Cyprianum mox admonuit, primo quidem litteris per Augendum diaconum missis, quæ perierunt, deinde vero per epistolam 48, quam Nicephorus acolythus una cum altera, qua confessorum reditum nuntiatum esse diximus, Carthaginem apportavit postridie quam illi eo appulissent.

[457] Scribendi causa fuit, ut Carthaginensis Episcopus ceteros per Africam antistites de eorum adventu, [pseudo-episcopo, legatos] sceleribus ac molitionibus festinato instrueret; quod & ab illo diligenter curatum fuisse constat ex epistola 49, per quam ad 46 brevissime, ad 48 vero satis prolixe respondit. Sic autem eam post solitam salutationem exorsus est: Et cum diligentia & cum dilectione fecisti, frater carissime, festinato ad nos mittendo Nicephorum acolythum, qui nobis & de confessoribus regressis gloriosam lætitiam nuntiaret, & adversus Novatiani & Novati novas & perniciosas ad impugnandam Christi Ecclesiam machinas plenissime instrueret. Nam cum pridie istic venisset hæreticæ pravitatis nocens factio, ipsa jam perdita, & alios, qui sibi consenserint, perditura, postero die Nicephorus cum vestris litteris supervenit; quibus & didicimus, & docere atque instruere ceteros cœpimus, Evaristum de episcopo jam nec laicum remansisse &c.

[458] Deinde de Nicostrati quoque perfidia ac fraudibus ex laudata S. Cornelii epistola locutus, [in Africam denuo mittit,] scelera Novati, de quo, utpote in Africa notissimo, nihil sibi nuntiandum fuisse ait, prolixe insectatur; istud inter cetera observans, eumdem illum esse, qui tam Carthagine, quam Romæ schisma concitaverat, eoque ex hac Urbe digresso, non secus atque depulsa procella, turbas quoque sedari cœpisse. Sed S. Cyprianum audiamus: Novato, inquit, illinc a vobis recedente, id est, procella & turbine recedente, ex parte illic quies facta est, & gloriosi ac boni confessores, qui de Ecclesia, illo incitante, discesserant, postquam ab Urbe ille discessit, ad Ecclesiam reverterunt. Idem est Novatus, qui apud nos primum discordiæ & schismatis incendium seminavit &c. Denique post hæc aliaque spem suam significat de ceteris fratribus, quos hæreticus ille seduxerat, ad Ecclesiæ gremium feliciter reducendis.

[459] In Commentario de S. Cornelii Papæ gestis § X jam observavimus, [aliosque pseudo-episcopos] verisimile non esse, prædictos Novatiani legatos S. Cypriani ceterorumque Catholicorum antistitum, qui cum eo synodum celebraverant, ac forte etiam tum celebrare pergebant, animos denuo tentasse. Cum enim Novatiani hæresis ab iis jam detecta damnataque fuisset, ab iisdem nihil sperare poterant, præsertim dum legationis socium Novatum haberent, Carthaginensis ecclesiæ olim presbyterum, & Felicissimi quoque schismatis præcipuum auctorum, multisque ac gravibus criminibus in Africa notissimum, & non semel condemnatum. Non destiterunt tamen schismatici illi solitis suis mendaciis ac fraudibus novos sibi sectatores conquirere, novasque turbas ibidem concitare. Etenim uno pseudo-episcopo Nicostrato non contenti, etiam Maximum presbyterum, quem unum e prioribus legatis fuisse diximus, episcopum pariter constituerunt; quam tamen insaniam S. Cyprianus adeo contemnendam putavit, ut ne monendum quidem de ea ordinatione S. Cornelium existimaverit. Verba ejus ex epistola 55 subjungo. Nam & pars Novatiani, inquit, Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudo-episcopum dicitur: nec tamen de hoc tibi scripseram, quando hæc omnia contemnantur a nobis.

[460] [ibidem constituit.] Epistolam hanc post Idus Majas anni 252 scriptam fuisse ostendemus, ideoque ea Maximi sacrilega ordinatio, quæ veluti nupera ibidem refertur, ad eum annum pertinere videtur. Verumtamen ex epistola 52 ad Antonianum, quæ sub finem anni 251 vel initio 252 scribi potuit, apparet eos ab hujusmodi ordinationibus ad id usque tempus minime abstinuisse. Sic enim sanctus Episcopus noster in ea loquitur: Nisi si (Novatianus) episcopus tibi videtur, qui episcopo (S. Cornelio) in Ecclesia a sedecim coëpiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur; & cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus, episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam & ubique conjunctam Catholicæ Ecclesiæ unitatem, humanam conetur ecclesiam facere, & per plurimas civitates novos apostolos suos mittat, ut quædam recentia institutionis suæ fundamenta constituat; cumque jam pridem per omnes provincias & per urbes singulas ordinati sint episcopi, in ætate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudo-episcopos audeat!

[461] [Sanctus scribit ad Antonianum,] Non cessabat etiam Novatianus litteris suis per orbem sparsis Catholicos præsules sollicitare, ut ad partes suas accederent. Inter hos Antonianus quidam, incertæ sedis, forte in Numidia, episcopus, non parum motus, S. Cypriano occasionem dedit laudatam epistolam 52 apologeticam pro se sanctoque Cornelio & omnibus Catholicis conscribendi. Is ejusdem Sancti ceterorumque episcoporum, qui Cornelii ordinationem Carthagine agnoverant, consilium initio secutus, Novatiano rejecto, legitimi Pontificis communionem pariter amplexus fuerat, idque litteris tum ad S. Cyprianum datis, tum per hunc ad S. Cornelium transmittendis, fuerat testatus. Verum postea Novatiani litteris, & quibus hæ inspersæ erant, mendaciis ac criminationibus impulsus, nutare cœpit, Quintumque presbyterum cum epistola ad sanctum Carthaginensem Episcopum destinavit, rogans, ut ad nonnulla de S. Cornelio, Novatianoque dubia sibi rescriberet.

[462] [in schisma Novatiani propendentem,] Sanctus Antistes, odoratus, quod res erat, per epistolam 52 admodum prolixam ad hæc ipsi respondit, in qua præfatus, accepisse se primum litteras, quibus ipse suam cum S. Cornelio communionem significaverat; nunc vero ex posterioribus per Quintum presbyterum allatis animadvertisse, illius animum… Novatiani litteris motum nutare cœpisse; de quæstione ab eo proposita, quærendique causa his verbis prosequitur: Nam, cum & consilium & consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in his litteris, ut rescriberem tibi, quam hæresim Novatianus introduxisset, vel Cornelius qua ratione Trophimo & thurificatis communicet. Quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie curas, & rei dubiæ veritatem sollicite exploras, reprehendenda non est in timore divino æstuantis animi sollicitudo suspensa.

[463] Quoniam tamen video, post primam sententiam epistolæ tuæ, [& exposita rerum a se] Novatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono, graves viros, & semel super petram solida stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri; ne animus dubius & incertus variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, & a proposito suo cum quadam levitatis reprehensione mutetur: quod ne vel apud te, vel apud quemquam, Novatiani litteræ faciant, ut desiderasti, frater carissime, rationem tibi breviter exponam. Hisce præmissis monitis, primum purgare se incipit, & quidquid in lapsorum causa ad id usque tempus egerat, statueratque, in apologiæ modum exponit.

[464] Et quidem primum, ait, quoniam de meo quoque actu motus videris; [in lapsorum causa gestarum] mea apud te & persona & causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leviter recessisse, & cum Euangelicum vigorem primo & inter initia defenderim, postmodum videar animum meum a disciplina & censura priore flexisse, ut his, qui libellis conscientiam suam maculaverint, vel nefanda sacrificia commiserint, laxandam pacem putaverim. Quod utrumque non sine librata diu & ponderata ratione a me factum est. Nam cum acies adhuc inter manus esset, & prœlium gloriosi certaminis in persecutione ferveret, toto hortatu & pleno impetu militum vires fuerant excitandæ, & maxime lapsorum mentes classico quodam nostræ vocis fortiter animandæ, ut pœnitentiæ viam non solum precibus & lamentationibus sequerentur; sed, quoniam repetendi certaminis & reparandæ salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem, & martyrii gloriam, nostris increpiti vocibus provocarentur.

[465] Denique cum de quibusdam ad me presbyteri & diaconi scripsissent, [serie] eos immoderatos esse, & ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistola mea, quæ exstat, & hoc addidi: “Qui si nimium properant, habent in sua potestate, quod postulant, tempore ipso sibi plus, quam quod postulant, largiente. Acies adhuc geritur, & agon quotidie celebratur. Si commissi vere & firmiter pœnitet, & fidei calor prævalet; qui differri non potest, potest coronari.” De eo tamen, quod statuendum esset circa causam lapsorum, distuli; ut, cum quies & tranquillitas data esset, & episcopis in unum convenire indulgentia divina permitteret, tunc communicato & librato de omnium collatione consilio, statueremus, quid fieri oporteret; si quis vero ante consilium nostrum & ante sententiam, de omnium consilio statutam, lapsis temere communicare voluisset, ipse a communicatione abstineretur.

[466] Quod etiam Romam ad clerum, tunc adhuc sine Episcopo agentem, [& æquitate,] & ad confessorem Maximum presbyterum, & ceteros in custodia constitutos, nunc in Ecclesia cum Cornelio junctos, plenissime scripsi; quod me scripsisse, de eorum rescriptis poteris noscere. Nam in epistola sua ita posuerunt: “Quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat, quod & tu ipse tractasti, prius esse Ecclesiæ pacem sustinendam, deinde sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.” Additum est etiam, Novatiano tunc scribente, &, quod scripserat, sua voce recitante, & presbytero Moyse, tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente, ut lapsis infirmis & in exitu constitutis pax daretur. Quæ litteræ per totum mundum missæ sunt, & in notitiam ecclesiis omnibus, & universis fratribus perlatæ sunt.

[467] [necnon Catholicorum antistitum] Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas in unum conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros & incolumes fides sua & Domini tutela protexit, in unum convenimus, & Scripturis divinis ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent, &, eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti sæculum, gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu pœnitentia, & rogaretur dolenter paterna clementia, & examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum, secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt.

[468] [in eadem causa prudenti consensu;] Ac, si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbitur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui & ipse cum plurimis coëpiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri moderatione consensit. De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias, me nihil leviter egisse; sed secundum quod litteris meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, & nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat, unde non tantum indulgentiam, sed & coronam lapsus acciperet; postea tamen, sicut collegii concordia, & colligendæ fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, & saluti multorum providendum putasse, & nunc ab his non recedere, quæ semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis multa multorum vocibus ventilentur, & mendacia adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad rumpendam Catholicæ unitatis concordiam ubique jactentur.

[469] [S. Cornelium & Catholicos] Sed te oportet, ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotem, non, quid maligni atque apostatæ dicant, facile suscipere; sed quid collegæ tui, modesti & graves viri, faciant, de vitæ & disciplinæ nostræ exploratione perpendere. Hinc ad S. Cornelii laudes digressus, insigne ipsi elogium texit, legitimum illius Pontificatum probat, eumque ab hæreticorum calumniis vindicans, nec nefarii libelli, nec temerariæ communicationis cum lapsis reum esse testatur. Trophimum quoque, de quo in S. Cornelii gestis § 9 prolixe egimus, cum magno fratrum numero justis de causis in Ecclesiam ab eo admissum fuisse ostendit; sic tamen, ut tamquam laicus communicaret, non locum sacerdotis obtineret, quemadmodum schismatici criminabantur. Hæc tamen & ejusmodi mendacia in hæreticis miranda non esse observat; Neque enim, inquiens, possunt laudare nos, qui recedunt a nobis, aut exspectare debemus, ut placeamus illis, qui nobis displicentes, & contra Ecclesiam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fratribus violenter insistunt. Quare & de Cornelio, & de nobis quæcumque jactantur, nec audias facile, nec credas, frater carissime.

[470] Immerito etiam se, Catholicosque omnes, de communicatione cum lapsis argui docet, [ab hæreticorum calumniis vindicat,] quia cum iis, qui post acceptam in mortis discrimine pacem convaluerant, communicare perseverabant; nam, ut recte monet: Postea tamen quam subventum est, & periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi, aut vi & manu nostra in exitum mortis urgeri, ut, quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos, qui acceperint pacem; cum magis in hoc indicium divinæ pietatis & paternæ lenitatis appareat, quod, qui pignus vitæ in data pace percipiunt, hic quoque ad vitam percepta pace teneantur. Post hæc convellens illorum hæresim, qui Stoicos secuti, dicebant omnia peccata paria esse, & virum gravem non facile flecti oportere; ingentia inter varia peccata discrimina esse demonstrat, probatque æquitatem canonum, per quos Catholici præsules decreverant, lapsos post exactam pro varietate criminum pœnitentiam ad pacem esse admittendos.

[471] Tandem post multa ad alteram Antoniani quæstionem progrediens; [& Antonianum, Novatiano rejecto,] Quod vero, inquit, ad Novatiani personam pertinet, frater carissime, de quo desiderasti tibi scribi, quam hæresim introduxisset, scias, nos primo in loco nec curiosos esse debere, quid ille doceat, cum foris doceat. Quisquis ille est, & qualiscumque est, Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est. Jactet se licet, & philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus prædicet; qui nec fraternam caritatem, nec Ecclesiasticam unitatem tenuit, etiam, quod prius fuerat, amisit. Pergit deinde scelestissimi hominis crimina enarrare, invasum scilicet contra omne jus & fas Pontificatum, pseudo-episcopos vivis probisque episcopis substitutos, scissam Ecclesiæ unitatem, arrogantiam in asserenda sibi potestate, ac impiam denique crudelitatem in deneganda omni spe veniæ lapsis, quos ad pœnitentiam hortabatur; quam hæresim ibidem multis refutat.

[472] Denique epistolam claudens, Antonianum, si de eodem argumento plura desideret, [in communione S. Cornelii servare studet.] ad familiare colloquium, dum opportunitas tulerit, amice invitat. Hæc interim, ait, frater carissime, pauca de multis, quantum potui, breviter decucurri, quibus & desiderio tuo satisfacerem, & te magis ac magis collegii & corporis nostri societati conjungerem. Si autem tibi veniendi ad nos opportunitas & facultas fuerit, plura in commune conferre, & uberius ac plenius, quæ in salutarem concordiam faciant, tractare poterimus. Scripta est hæc epistola post mortem Decii, quem tyrannum armis & bello … victum ait (quod anno 251 ad finem vergente contigit) & antequam lapsis nondum tota pœnitentia perfunctis, ob instantem a Gallo persecutionem, pax concessa esset; ideoque scribi potuit citato anno exeunte, vel 252 jam inchoato. Libuit tamen eam hic referre, quia ad Novatiani schisma, ejusdemque in Africa molitiones pertinet. Ceterum, an Antonianus hisce Sancti monitis obsecutus sit, incertum est: favet tamen ipsi subscriptio in concilio Carthaginensi, prout in Commentario de S. Cornelio num. 198 jam observavimus.

§ XXVII. Liber de Lapsis a Sancto conscriptus: nonnullæ pœnæ coram ipso divinitus inflictæ: liber de Oratione Dominica ab eodem compositus.

[Pace per Decii cædem] Imperatore Decio una cum filio suo in pugna contra Gothos mense Novembri vel Decembri anni 251 cæso, Gallus imperio potitus est, & Ecclesiæ, quæ, persecutione sopita, aliquantum respiraverat, lætior tandem & secura pax affulsit. Hac occasione librum de Lapsis, ideoque sub hujus anni finem vel initium subsecuti scriptum esse, probabilius putamus; nec consentire possumus Tillemontio, Marano, aliisque, qui eum inter primas Sancti e secessu ad suos reversi curas referre, id est, non diu post Pascha prioris anni exaratum fuisse, credere maluerunt. Non carent tamen laudati scriptores rationum momentis, quibus inducti a Pamelio Baronioque, quorum nos sententiam sequimur, recedendum putarunt; sed an recte, eruditus lector judicabit.

[474] [Ecclesiæ reddita, scribit] Ipsum libri initium fundamentum est opinionis nostræ; est enim hujusmodi: Pax ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiæ reddita est, & quod difficile nuper incredulis, ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est. In lætitiam mentes redeunt, & tempestate pressuræ ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandæ laudes Deo, & beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda; quamvis agere gratias nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico licere potest, ut non, qui Dominum toto corde & anima & virtute diligimus, benedictiones ejus & laudes semper & ubique cum gloria prædicemus. Exoptatus votis omnium dies venit, & post longæ noctis caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit.

[475] [librum de Lapsis,] Hisce verbis pacem Ecclesiæ per Decii cædem datam indicari, suadent sequentia. Primo sic recte intelligitur, cur ultione divina securitas Ecclesiæ reparata dicatur: hunc enim Deciorum interitum Deo, de Christiano effuso sanguine pœnas repetenti, jam olim adscriptum fuisse, constat ex S. Dionysio Alexandrino apud Eusebium lib. 7, cap. 1, ex Oratione Constantini Magni ad Sanctorum cœtum cap. 24, Lactantio de Mortibus persecutorum cap. 4, sanctoque Hieronymo in caput 2 Nahum, & 14 Zachariæ. Sed & initium imperii Galli, qui Decio successerat, Ecclesiæ pacifice fluxisse, ex laudato S. Dionysii loco colligere est, dum dicitur: Qui (Gallus) cum imperium ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent, viros sanctos, qui pro pace & incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Ita ipse, non obscure asserens, Gallo, dum Ecclesiam pace frui permitteret, omnia prospere cessisse, eumdemque sublata pace, pœnas divinitus inflictas dedisse.

[476] [quem hoc tempore] At necesse non est id pluribus probare, cum Tillemontius ipse Nota 32 fateatur, illa S. Cypriani verba de morte Decii, secutaque Ecclesiæ sub Gallo pace rectissime accipi, nec alias facile explicari posse. Ut tamen ad hanc difficultatem utcumque respondeat, ad quamdam proconsulis Africæ punitionem, aliumve ignotum infelicem casum recurrit, aut cum Joanne Fello in observationibus ad hunc locum dicendum putat, verba illa post intellectam Decii cædem Operi jam pridem composito ab ipso Sancto adjecta fuisse; quod mihi quidem videtur esse argumentum eludere, non solvere, aut probabili saltem ratione elevare. Maranus tamen § 18 Vitæ existimat, pacem, de qua in laudato libro fit mentio, non per Decii interitum, sed per injectum eidem metum a Lucio Prisco, qui, cum Macedoniæ præesset, imperium in ea provincia occupaverat, & vires suas cum Gothis contra eum conjunxerat, conciliatam fuisse.

[477] Non diffiteor, istam Lucii Prisci rebellionem, uti & Julii Valentis tyrannidem, [post synodum de lapsis habitam] de quibus Aurelius Victor ac Trebellius Pollio consuli possunt, sopiendæ persecutioni verisimillime occasionem dedisse; sed non satis probabile videtur, hanc qualemcumque Ecclesiæ quietem allegatis S. Cypriani verbis designari. Nam in epistola 52 ad Antonianum, Carthaginense concilium, ante quod Maranus librum de Lapsis scriptum autumat, non in Ecclesiæ pace, sed persecutione tantummodo sopita, celebratum ait. Deinde pacem, de qua in eodem libro loquitur, toti Romano orbi communem fuisse satis indicat; Exoptatus, inquiens, votis omnium dies venit, & post longæ noctis caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit. Quam procul autem abfuerit, ut memoratæ rebellionis occasione pax toti Ecclesiæ data sit, colligere licet ex laudata epistola ad Antonianum, in qua manifeste significat, Romanam Ecclesiam nihilo minus, quam ejusmodi pace, ad mortem usque Decii gavisam fuisse.

[478] Etenim de S. Cornelio, quem inter prædictas rebellionum turbas Pontificem ordinatum fuisse, [ab eo editum fuisse] nobiscum statuit Maranus, in ea Sanctus hæc scribit: Quanta in ipso suscepto Episcopatu suo virtus, quantum robur animi, qualis firmitas … Sedisse intrepidum Romæ in Sacerdotali Cathedra eo tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur, cum multo patientius & tolerabilius audiret, levari adversus se æmulum principem, quam constitui Romæ Dei Sacerdotem. Nonne hic, frater carissime, … inter gloriosos confessores & martyres deputandus, qui tantum temporis sedit, expectans corporis sui carnifices, & tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem, & minas & cruciatus & tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio invaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere pœnarum viscera ejus & & membra laniarent?

[479] Etiamsi majestas Domini protegentis & bonitas Sacerdotem, [probatur contra nonnullos,] quem fieri voluit, factum quo que protexit; tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem pertinet & timorem, passus est, quidquid pati potuit, & tyrannum armis & bello postmodum victum prior sacerdotio suo vicit. Quis hæc, quæso, cum superioribus Sancti verbis in adversariorum sententia conciliet, & de funestis illis temporibus dictum putet: Exoptatus votis omnium dies venit, & post longæ noctis caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit? Præterea in adversa opinione dicendum esset, S. Cyprianum, intellecta rebellione, cujus eventus plane incertus erat, mox triumphum cecinisse, ut diceret: Ope atque ultione divina securitas nostra reparata est; quod sane de summa Viri prudentia minime suspicandum est.

[480] [quorum argumenta] Videamus tamen, quibus rationibus moti oppositæ sententiæ assertores libellum illum ante Carthaginensem synodum exaratum velint, ideoque in illo Cypriani loco male torquendo tantopere laborent. Librum, inquiunt, illum S. Cyprianus in eadem synodo legisse videtur, eumdemque misit ad Romanos confessores, antequam hi e schismate ad Ecclesiam redirent, quod ultimum Pearsonius, contra quem hic ipsi disputant, eodem mense, quo cæsus est Decius, nos autem etiam multo citius collocamus: quare hæc nos etiam multo magis urgerent, si liber ille re ipsa in synodo prælectus & Romanis confessoribus ante desertum schisma missus fuisset. Sed § 25 a num. 448 jam ostendimus, locos, in quibus id illi asseri putarunt, de alio libello accipiendos esse, adeoque hæc nos amplius morari non debent. Ad cetera eorum argumenta progredior.

[481] [proponuntur,] Observant, concilii decreta in eo Opusculo nusquam memorari; libellaticis in concilio pacem concessam fuisse, & tamen hos æque ac alios, nulla facta istius gratiæ mentione, in eodem libro ad pœnitentiam excitari; denique ex ipso libri exordio intelligi, eum inter prima pacis gaudia, dum tam ipse sanctus Episcopus, quam gloriosi confessores ad ecclesiam suam jam securi redirent, compositum fuisse. Ex his omnibus suspicantur, S. Cyprianum per libellum illum viam sternere voluisse concilio quamprimum habendo, animosque lapsorum ad canones in eo sanciendos religiose suscipiendos præparare. Verum ad primum argumentum respondeo, non minus de concilio celebrando, quam de celebrato, in laudato libro sileri; cum tamen & finis scribenti propositus in sententia adversariorum, & lapsorum conditio, maxime exegissent, ut de priori expressa mentio fieret. Finis quidem, ut ex dictis manifestum est; conditio autem lapsorum, quia hi semper perquam moleste tulerant, causam suam differri; ideoque res ipsa Sanctum monuisset, ut jamjam futurum iis ediceret, quod in variis epistolis pridem promiserat.

[482] [& ad ea] Non eadem ratio erat concilium jam celebratum commemorandi; quippe cujus decreta publicata jam fuerant, & vulgo notissima. Attamen ex ejusdem scribendi modo satis colligitur, veniam lapsis post exactam pœnitentiam jam tum decretam, adeoque & concilium celebratum fuisse. Etenim lapsos omnes in eo libro ad pœnitentiam sic hortatur, ut non jam eos congregandæ synodi sententiam patienter exspectare jubeat, quemdmodum in litteris ante illum scriptis fecerat, sed veniam per sacerdotes obtinendam polliceatur. Confiteantur, inquit, singuli, quæso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc, qui deliquit, in sæculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio & remissio facta per sacerdotes, apud Dominum grata est. Et rursus sub finem: Pœnitenti, operanti, roganti, potest (Deus) clementer ignoscere, potest in acceptum referre, quidquid pro talibus & petierint martyres, & fecerint sacerdotes. Quod autem libellaticis æque ac ceteris omnibus pœnitentiæ necessitatem exposuerit, tantum probat, nonnullos ex his ad id usque tempus pœnitentiam agere neglexisse, ad quam propterea eos merito excitavit, ut supra num. 417 & seq. ostendimus.

[483] [respondetur.] Ad postremum denique argumentum, ex eo petitum, quod S. Cyprianus sic loquatur, quasi confessores ac martyres tum primum ad ecclesiam suam rediissent; respondeo, oratoribus minime inusitatum esse res præteritas ad movendos auditorum lectorumque animos veluti præsentes exhibere. Quid igitur mirum, si sanctus Antistes confessorum & extorrium regressum, qui non ita pridem contigerat, & quorum in suis ecclesiis securitatem pax tum stabilita firmaverat, veluti præsentem exhibuerit, ut eorum quasi conspectu ignaviam lapsorum efficacius argueret, eosque salutari pudore percelleret. Adde, quod forte etiam tum aliquot extorres & exsules in patriam redirent, qui sopita tantummodo persecutione, id facere ausi non fuerant.

[484] Porro laudati libri, præter Pontium in Vita, S. Augustinus variis locis, [Libri, ab antiquis laudati, argumentum.] nempe lib. de Adulterinis conjugiis cap. 25, lib. 2 contra Cresconium, cap. 15, lib. de Fide & operibus, cap. 19 & 27, lib. 4 de Baptismo contra Donatistas, cap. 9, & alibi, S. Pacianus epistola 3, S. Fulgentius, aliique veteres meminerunt. Scribendi finis, ut jam monui, fuit lapsos omnes de necessitate agendæ pœnitentiæ, ad quam omni persecutoris metu jam amoto, pax ipsa invitabat, admonere, & per hanc ad spem excitare, ne hæreticorum fraudibus decepti, de delictis suis sine prævia pœnitentia condonatis sibi frustra blandirentur. Pergebant nempe Felicissimi asseclæ lapsos sollicitare, ne salubribus concilii decretis obsecundantes, pœnitentiam agerent, utque ad suam potius communionem, quam ultro offerebant, accederent. Stylus elegans est, & oratorius; utque martyrum ac confessorum victorias suaviter celebrat, ita lapsorum ignaviam acriter castigat, criminumque gravitatem exponit. Persecutionis quoque causam, corruptos scilicet sui temporis mores, ejusdemque progressum, ac quidquid denique ea sæviente contigerat, compendiose expendit, ex quibus multa per hujus Commentarii decursum jam recitavimus.

[485] Prætereundum tamen hic non est, quod de pœnis post reditum suum, [Quædam divinæ vindictæ] ipsoque aliquando præsente, divinitus inflictis, ad salutarem terrorem ceteris lapsis incutiendum commemorat. Præsente, inquit, ac teste me ipso, accipite, quid evenerit. Parentes forte fugientes (tempore persecutionis) dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam reliquerunt; relictam nutrix detulit ad magistratus. Illi apud idolum, quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per ætatem, panem mero mixtum, quod tamen & ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum mater (persecutione sopita): sed facinus puella commissum tam loqui & indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit, nec arcere.

[486] Ignoratione igitur obreptum est, ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. [exempla in lapsos] Sed enim puella mixta cum sanctis, precis nostræ & orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis æstu cœpit fluctuabunda jactari, & velut tortore cogente, quibus poterat indiciis, conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. Ubi vero solemnibus adimpletis, calicem diaconus offerre præsentibus cœpit, & accipientibus ceteris, locus ejus advenit, faciem suam parvula instinctu divinæ Majestatis avertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare. Perstitit tamen diaconus, & reluctanti licet de Sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus & vomitus: in corpore atque ore violato Eucharistia permanere non potuit: sanctificatus in Domini Sanguine potus de pollutis visceribus erupit. Tanta est potestas Domini, tanta Majestas! Secreta tenebrarum sub ejus luce detecta sunt; Sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt. Hoc circa infantem, quæ ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit ætatem.

[487] [Eucharistiam indigne sumentes,] At vero ea, quæ ætate provecta, & in annis adultioribus constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum, sed gladium sibi sumens, & velut quædam venena lethalia intra fauces & pectus admittens, angi & anima exæstuante, concludi postmodum cœpit; & pressuram non jam persecutionis, sed delicti sui passa, palpitans & tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatæ conscientiæ crimen: quæ fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et cum quædam arcam suam, in qua Domini Sanctum fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est, ne auderet attingere. Et quidam alius, quia & ipse maculatus, Sacrificio a sacerdote celebrato, partem cum ceteris ausus est latenter accipere, Sanctum Domini edere & contrectare non potuit, cinerem ferre se, apertis manibus, invenit. Documento unius ostensum est, Dominum recedere, cum negatur; nec immerentibus ad salutem prodesse, quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem, Sanctitate fugiente, mutatur.

[488] [aut pœnitentiam respuentes.] Obiter hic observa, Catholice lector, veterem Ecclesiæ sanctissimam Eucharistiam distribuendi morem, eamque a fidelibus in domo sua servandi sumendique; tum scilicet, quando sub principibus Ethnicis incruentum Missæ sacrificium occulte ac in latebris celebrari debebat, nec ecclesiæ erant, in quibus decenter ac tuto servari, piisque fidelibus, quoties voluissent, publice dari posset. Sed S. Cypriani narrationem resumamus. Hic ita prosequitur: Quam multi quotidie pœnitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur; quam multi usque ad insaniam mentis excordes, dementiæ furore quatiuntur! Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum pœna sit varia, quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati & ipse mereatur; nec evasisse se credat, si eum interim pœna distulerit, cum timere plus debeat, quam sibi Dei judicis ira servavit. Huc usque sanctus Episcopus de prodigiis pœnisque, quibus divina vindicta illatas sibi a pervicacibus lapsis injurias post ejus ad Carthaginenses reditum vindicavit.

[489] [Liber de Oratione Dominica scriptus,] Hoc eodem anno 252 etiam scriptus putatur S. Cypriani liber de Oratione Dominica; quod eo nititur fundamento, quod Pontius illum post librum de Unitate Ecclesiæ recenseat, in eoque satis multa adversus schismaticos dicantur, unde colligere liceat, illum post Felicissimi ac Novatiani schismata editum fuisse. Nulla quoque in eo fit mentio de persecutione, quam Gallus post ejusdem anni medium suscitavit; at præterita, Deciana scilicet, non obscure memoratur, dum monentur confessores, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis sibi aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat. Ex hisce igitur probabile fit, librum hunc ad priores prædicti anni menses pertinere; quamquam etiam serius scribi potuerit. Est autem Opus præclarum, & a S. Augustino præsertim pro divina gratia adversus Pelagianos vindicanda variis in locis commendatum. Consuli potest lib. 4 ad Bonifacium contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 9 & 10, lib. 2, cap. 3 contra Julianum, lib. de Correptione & Gratia, cap. 6 &c. Sed & libro de Dono perseverantiæ cap. 2 Prosperum & Hilarium ad eumdem his verbis remittit: Legite aliquanto intentius ejus (Orationis Dominicæ) expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cujus titulus: De Dominica oratione; & videte, ante quot annos contra ea, quæ futura erant Pelagianorum venena, quale sit antidotum præparatum. &c.

[490] Eumdem pariter librum Hadrumetinis monachis, [& a S. Augustino aliisque laudatus.] qui, ad eum venerant, prælegit, ut illos contra Pelagianos instrueret, prout in epistola 215, alias 48 testatur; Legimus eis etiam, inquiens, librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, & ostendimus, quemadmodum docuerit, omnia, quæ ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro, qui in cælis est, esse poscenda, ne de libero præsumentes arbitrio, a gratia decidamus … Sed hunc librum S. Cypriani, quia dixerunt etiam illic (Hadrumeti) apud vos esse, non misimus. Quanti eum etiam fecerit S. Hilarius, liquet ex ipsius Commentario in cap. 5 Matthæi, ubi de eodem velut Opere omni ex parte perfecto scribit: De orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus, vir sanctæ memoriæ, liberavit. Verum hæc de laudato libro sufficiant, præsertim cum is ipse se legentibus satis superque commendet.

§ XXVIII. Respondet ad quæsita de causa lapsorum: synodum celebrat, in qua rejectus Privatus hæreticus, actumque de causa Therapii ac Victoris, & de parvulis baptizandis.

[De trium lapsorum pœnitentia consultus,] Circa festum Paschæ, quod hoc anno 252 secundum S. Hippolyti & Alexandrinorum calculos die XI Aprilis, secundum Victorium vero apud Bucherium, die XVIII ejusdem mensis celebrandum fuit, litteræ a Fortunato, Ahymmo, Optato, Privatiano, Donatulo, & Felice episcopis, de causa Nini, Clementiani & Flori S. Cypriano allatæ fuerunt. Cum laudati episcopi in Capsensem civitatem, quam Pamelius in Annotatis ad epist. 53 in Numidia sitam credidit, Notitia vero Africæ apud Theodoricum Ruinartium in Historia persecutionis Vandalicæ in provincia Byzacena statuit, cum, inquam, hi Capsam convenissent, ut episcopum (qui forte ipse Donatulus fuit, concilio Carthaginensi subscriptus) ordinarent, a Superio pariter episcopo consulti fuere, an Ninus, Clementianus ac Florus, qui Christum confessi, violentiam magistratus & populi frementis impetum fortiter tulerant, sed deinde apud proconsulem pœnis gravibus tormentisque victi defecerant, post sinceram pœnitentiam, in triennium jam productam, ad veniam & pacem possent admitti.

[492] [respondet per epistolam 53:] Porro hi episcopi causam hanc suo judicio terminare non ausi, S. Cyprianum metropolitam suum consulendum putarunt, rogaruntque, ut plurium episcoporum sententiam super ea exquireret. Ad horum epistolam, quæ non exstat, sanctus Antistes per suam, quæ 53 est, rescripsit, hujusmodi lapsis, qui ex carnis infirmitate defecerant, post dictam pœnitentiam suo quidem judicio pacem posse concedi; verumtamen cum illi ceterorum antistitum sententiam etiam postulassent, relaturum se de hoc dubio ad ipsos, simul ac illi post Paschæ solemnia, quæ in suas quique diœceses celebraturi abierant, Carthaginem rediissent. Constat autem, epistolam hanc concilio post S. Cypriani e secessu ad suos reditum anno 251 celebrato posteriorem esse, & priorem illo decreto, quo hoc anno 252 propter instantem persecutionem sancitum fuit, ut lapsis omnibus, qui mox a peccato suo pœnitentiam fuerant amplexi, pax daretur; nam de priori concilio in eadem epistola diserta fit mentio, nec S. Cyprianus ab illis episcopis, nec ab illo ceteri consulendi fuissent, si posterius decretum jam tum prodiisset.

[493] [synodum Idibus Maji celebrat,] Ex dictis etiam liquet, eam circa Pascha scriptam fuisse; atque hinc concludimus, triennium istud, quo Ninus, Clementianus & Florus pœnitentiam egisse dicuntur, non completum, sed inchoatum accipiendum esse; ducto scilicet ab anno 250, quo persecutio cœpta est, initio. Atque hinc ulterius conficitur, laudatam Fortunati ceterorumque epistolam ad mensem Aprilem hujus anni 252 referendam esse. Festis Paschalibus celebratis, episcopi Carthaginem convenerunt, & synodum Idibus Majis habuere; ut S. Cyprianus in epistola 55 ad S. Cornelium testatur. Concilium istud ad hunc annum 252 pertinere, ex laudata epistola certum est: nam cum Sanctus de concilio anno priore celebrato in ea bis meminerit, ac præterea dicat, Privatum rejectum fuisse in concilio, quod habuimus Idibus Majis, quæ proximæ fuerunt, satis manifeste hoc, velut nuper habitum, a priore distinguit. Neque hac in parte eruditi dissentiunt, si Lombertum excipias, qui in Præfatione, quam S. Cypriani Operibus Gallice versis præfixit, istud ad annm 251, sed sine probabili ratione, referendum putavit. Dubitandum non est, quin Nini, Clementiani, & Flori causa in hac synodo, sicut S. Cyprianus promiserat, discussa, terminataque fuerit.

[494] [in qua repulsus Privatus] Ibidem etiam comparere, suamque causam tueri desideravit Privatus, Lambesitanus in Numidia olim episcopus; sed repulsus est, nec dicere permissus, eodem Sancto nostro teste in epistola 55 ad S. Cornelium, ubi hæc habet: Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Privatum, veterem hæreticum, in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa & gravia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod & vestram conscientiam non latet, Fabiani & Donati litteris severissime notatum; qui cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus Idibus Majis, quæ proximæ fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudo-episcopum dignum collegio suo fecit.

[495] [hæreticus jam ante damnatus.] Quam hæresim Privatus ille induxerit, aut sectatus fuerit, memoriæ proditum nusquam reperi; sed Felicem quemdam extra Ecclesiam in hæresi pseudo-episcopum olim constituisse, comitesque habuisse Jovinum & Maximum, ob nefanda sacrificia, criminaque damnatos, ibidem dicitur. Tentaverat etiam antea Romanæ Ecclesiæ communionem, litterasque obtinere; sed & hic pariter agnitus, repulsusque fuerat. Etenim laudatæ Ecclesiæ clerus in epistola 30 inter Cyprianicas, Sede per S. Fabiani necem vacante, ad S. Cyprianum data, de eo sic scripsit: Sed nos etiam ante litteras tuas (quibus de Privato moniti fuerant) fraus callidi hominis latere non potuit: nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiæ cohorte venisset vexillarius Privati Futurus, & fraudulenter litteras a nobis elicere curaret; nec quis esset, latuit, nec litteras quas volebat, accepit. De Fortunato, pseudo-episcopo per illum constituto, § 30 agemus.

[496] Controvertitur, utrum concilium, de quo agimus, [Hæc synodus diversa est ab ea,] idem sit cum illo, in quo S. Cyprianus cum episcopis quadraginta & uno, quorum exstat epistola 54, ob imminentem a Gallo persecutionem decrevit, pacem lapsis pœnitentibus, qui ab Ecclesia non desciverant, dandam esse; an vero cum illo, in quo idem Sanctus cum sexaginta & sex episcopis de causa Therapii & Victoris, ac de infantium baptismate tractavit; quorum similiter epistola inter Cyprianicas locum 59 obtinet. Priorem sententiam Pamelius, Eminentissimus Baronius, ejusque criticus Pagius, ac Pearsonius tenuere; quorum posterior laudatam synodum sexaginta septem episcoporum in mensem septembrem anni 253, dum, Gallo Volusianoque cœsis, pax Ecclesiæ denuo reddita esset, rejecit.

[497] Præcipuum hujus opinionis fundamentum est, [in qua ob instantem Galli] quod laudati episcopi in epistola 59 geminam de lapsis synodum memorare videantur, dum aiunt: Quæ res nos satis movit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, & sine petitu & & conscientia plebis, nulla infirmitate urgente, ac necessitate cogente, pax ei (Victori lapso) concederetur. Censet enim Pearsonius, verbis illis, quibus de legitimo plenoque satisfactionis tempore, ac infirmitate fit mentio, primam de lapsorum causa synodum, secundam vero istis, quæ de necessitate cogente meminerunt, indicari; istud enim reipsa in priori synodo, hoc autem in secunda statutum fuisse. Atque hinc concludit, epistolam hanc utraque synodo posteriorem esse, adeoque & concilium, in quo scripta fuit, non potuisse Idibus Majis anni 252 celebrari, sed ad aliud tempus referendum; nec denique aliud aptius posse assignari, quam mensem Septembrem anni 253, quo jam reddita pace, episcopi de rebus ecclesiasticis deliberaturi convenisse potuerunt.

[498] Verum Maranus § 24 & 25 Vitæ alias rationes producit, [persecutionem decretum est,] quæ contrarium longe verisimilius reddunt. Nam primo in epistola 55, ubi Sanctus de synodo Idibus Majis habita diserte meminit, nullum verbum aut vestigium de novo canone, in lapsorum favorem ob instantem persecutionem condito, reperire est; sed tantum de priore agitur, quo statutum fuerat, ne quis sine pœnitentia ad pacem admitteretur. Secundo ex eadem epistola discimus, nullam de concilio Idibus Majis celebrato epistolam synodicam ad S. Cornelium missam esse; nam cum S. Cyprianus in ea dicat, sese de repulso Privato, ordinatoque per illum pseudo-episcopo Fortunato, ad ipsum scribere distulisse, donec nactus esset occasionem Feliciani acolythi, quem sanctus Pontifex ad illum miserat; manifeste significat, ad id usque tempus nihil de rebus in dicto concilio gestis ad Cornelium scriptum fuisse; alioquin enim ejusdem opera, qui epistolam synodicam tulisset, ipse quoque uti potuisset, nec alia occasio fuisset exspectanda.

[499] [pacem lapsis omnibus] Neque reponi hic potest, exspectatam pariter fuisse occasionem, ut ea epistola synodica Romam mitteretur, idque per Felicianum, quo S. Cyprianus usus est, factum esse. Id, inquam, reponi non potest; non enim credibile est, sanctum Episcopum cum quadraginta & uno collegis suis rem tanti momenti, qualis erat maturanda lapsorum reconciliatio, non statim per unum e clericis sancto Pontifici nuntiasse; sed exspectasse, donec sese aliqua offerret occasio. Adde, quod etiam in hoc casu de epistola illa synodica in litteris S. Cypriani facienda fuisset mentio, quæ tamen non magis in his exstat, quam in illa de Privato, quem in concilio Idibus Maji coacto repulsum fuisse certum est.

[500] [concedendam esse,] Ad Pearsonii autem argumentum respondeo, neutiquam necesse esse, ut, quæ in epistola 59 de necessitate cogente memorantur, de canone secundi concilii, qui ob imminentem persecutionem lapsis pacem concessit, accipiamus; cum episcopi illi id unum dicere voluisse potuerint, sese merito commotos fuisse, quod Therapius contra ac decretum fuerat, Victori pacem dedisset, nullis plebis precibus aliave quacumque necessitate compulsus, quæ ea indulgentia utendum esse suasisset. Sic S. Cyprianus in epistola 52 ad Antonianum de Trophimo ad communionem admisso, quia cum eo magnus fratrum numerus ad Ecclesiam redibat, ait: Sicut antecessores nostri sæpe fecerunt, colligendis fratribus nostris carissimus frater noster (S. Cornelius) necessitati succubuit.

[501] [quæque eodem anno habita est.] Denique ipse contextus a Pearsonio allegatus multo magis congruit anno 252, cujus mense Majo Victor magnam pœnitentiæ suæ publicæ partem explevisse jam poterat, quam Septembri anni 253, quo pace primum reddita, hujusmodi pœnæ nuperis lapsis sub Gallo imponi debebant, ac major adhiberi severitas. Non enim conqueruntur episcopi, quod Victori sine pœnitentia prævia pax data esset; sed quod ea data esset ante legitimum & plenum tempus satisfactionis. Hæc itaque, quibus etiam rerum gestarum series minime repugnat, induxerunt me, ut sexaginta & septem episcoporum synodum eam ipsam verisimilius esse credam, quam S. Cyprianus in epistola 55 Idibus Majis habitam tradit; alteram vero, in qua ipse cum quadraginta & uno episcopis pacem lapsis maturandam decrevit, eodem quidem anno, sed uno alterove mense serius celebratam esse.

[502] [Synodi patres respondent Fido] Porro in laudata sexaginta septem antistitum synodo epistola Fidi, incertæ sedis episcopi, lecta est, in qua geminum dubium, unum de Therapio ac Victore, quod jam attigimus, alterum de infantium baptismate, proponebatur; ad quod utrumque laudati episcopi per epistolam 59 responderunt. Et Therapii quidem Victorisque causam, suamque de ea sententiam sic exposuere: Cyprianus & ceteri collegæ, qui in concilio affuerunt, numero sexaginta sex, Fido fratri salutem. Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam pœnitentiam egisset, & Domino Deo, in quem deliquerat, satisfecisset, Therapius collega noster immaturo tempore & præpropera festinatione pacem dedisset.

[503] [de causa Therapii ac Victoris,] Quæ res nos satis movit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, & sine petitu & conscientia plebis, nulla infirmitate urgente, ac necessitate cogente, pax ei concederetur. Sed librato apud nos diu consilio, satis fuit objurgare Therapium collegam nostrum, quod temere hoc fecerit, & instruxisse, ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen, quomodocumque a sacerdote Dei semel datam, non putavimus auferendam; ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. Atque hæc quidem de prima causa a Fido proposita S. Cyprianus cum ceteris episcopis rescripsit. Videtur autem Therapius ille fuisse Bullensis in provincia Proconsulari episcopus, cum concilio Carthaginensi anni 256 aliquis Therapius a Bulla subscriptus legatur.

[504] Longe gravius, multoque majoris momenti erat dubium alterum, [& de baptizandis parvulis] ab eodem Fido propositum; quippe a quo multorum infantium salus æterna pendebat. Existimabat is, Baptismum infantibus ante octavum a nativitate diem conferri non debere; tum quod in veteri Lege ante istud tempus non circumciderentur, tum quod vestigium infantis, in primis partus sui diebus constituti, mundum non esse, crederet, quod unusquisque … adhuc horreat exosculari. Verum hunc Fidi errorem S. Cyprianus, ceterique cum eo episcopi omnes, unanimi consensu reprobarunt, docueruntque, infantibus recens natis, non minus, imo etiam magis, quam adultis, per Sacramentum Baptismatis succurrendum esse. Sed ipsos denuo audiamus. Quantum vero, inquiunt in eadem epistola 59, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem, quo nati sint, constitutos baptizari non oportere; & considerandam esse legem circumcisionis antiquæ, ut intra octavum diem eum, qui natus est, baptizandum & sanctificandum non putares; longe aliud in concilio nostro omnibus visum est.

[505] In hoc enim, quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit; [ante octavum nativitatis diem:] sed universi potius judicavimus, nulli homini nato misericordiam Dei & gratiam denegandam. Nam, cum Dominus in Euangelio suo dicat: Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare; quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. Hanc sententiam suam solidis argumentis ibidem probant, & rationes a Fido in contrarium allatas confutant, ac denique his verbis concludunt: Et iccirco, frater carissime, hæc fuit in concilio nostro sententia, a Baptismo atque a gratia Dei, qui omnibus misericors & benignus & pius est, neminem per nos debere prohiberi: quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes ipsos & recens natos observandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de divina misericordia plus merentur, quod in primo statim nativitatis suæ ortu plorantes ac flentes, nihil aliud faciunt, quam deprecantur. Hæc ipsi secundum Catholicæ Ecclesiæ doctrinam de infantibus, solo peccato originali obnoxiis, baptizandis in concilio sanxerunt; de quo quidem peccato manifestum ibidem testimonium dedere dicentes: Recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxit.

[506] Epistolam hanc magni fecit S. Augustinus, eaque in lib. 4 contra duas epistolas Pelagianorum, [epistola hæc a SS. Augustino & Hieronymo laudata.] cap. 8 usus est ad peccatum originale divinamque gratiam asserendam. In epistola autem, inquit, quam scripsit ad episcopum Fidum, cum sexaginta sex coëpiscopis suis, a quo fuerat consultus propter circumcisionis legem, utrum ante octavum diem baptizari liceret infantem, hæc causa sic agitur, tamquam provisione divina tam longe futuros hæreticos Pelagianos jam Catholica confutaret Ecclesia. Neque enim, qui consuluerat, inde dubitabat, utrum nascentes traherent originale peccatum, quod renascendo diluerent; absit enim, ut hinc aliquando fides Christiana dubitaverit: sed ille dubitabat, utrum regenerationis lavacrum, quo non dubitabat solvendum originale peccatum, ante diem tradi deberet octavum. Ad quam consultationem respondens beatissimus Cyprianus; Quantum vero, inquit, ad causam infantum pertinet &c. Ejusdem epistolæ tum etiam alibi, tum lib. 2 de Nuptiis & concupiscentia, cap. 29 meminit, ubi Liber de baptismate parvulorum vocatur. Laudat eamdem etiam S. Hieronymus lib. 3 Dialogi adversus Pelagianos sub finem, ex eaque similiter probat Baptismum parvulis in peccati originalis remissionem conferri.

§ XXIX. Fortunatianum in persecutione lapsum ab episcopatu suo Assuritano arcendum monet: scribit contra abusum, quo aqua sine vino in Sacrificio offerebatur.

[Per epistolam 64, circa hoc tempus] Ad hoc pariter tempus, quod inter Decianæ persecutionis finem & secundam de lapsis synodum, in qua ob novam persecutionem a Gallo imminentem lapsis omnibus, qui ab Ecclesia non recesserant, pax concessa est, intercessit, referenda videtur epistola 64 ad Epictetum de Fortunatiano, quondam episcopo Assuritano. Ratio est, quod S. Cyprianus lapsos omnes in ea sic ad pœnitentiam agendam hortetur, ut satis liqueat, secundum istud ac favorabile decretum tum nondum emanasse. Sic enim loquitur: Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes, a deprecando Domino non recedant, nec Ecclesiam Catholicam, quæ una & sola est a Domino constituta, derelinquant; sed satisfactionibus immorantes, & Domini misericordiam deprecantes, ad Ecclesiam pulsent, ut recipi illic possint, ubi fuerunt, & ad Christum redeant, a quo recesserunt.

[508] [probabiliter scriptam, Fortunatianum lapsum,] Pamelius in ejusdem epistolæ argumento eam post S. Cornelii mortem scriptam credidit, ea ductus ratione, quod S. Cyprianus videatur ipsi in hac laudare decretum illius, quo is sanxerat, ne episcopi lapsi ad priorem gradum admitterentur. Verum etiamsi decretum istud in ea manifeste laudaretur, non tamen concluderet Pamelii argumentum; cum ignoremus, quo præcise tempore S. Cornelius id decreverit. Nolim tamen contendere, eam serius, puta, post persecutionem Galli, scribi non potuisse; sed priorem sententiam verisimiliorem autumo. Casus autem, de quo tractat epistola, hic est. Fortunatianus episcopus Assuritanus in provincia Proconsulari, cum tempore persecutionis idolis immolasset, episcopatu suo fuerat exauctoratus, & inter laicos jussus pœnitentiam agere. Verum ille non modo pœnitentiam detrectabat, sed & episcopatum sibi vindicare non cessabat, aliosque lapsos pernicioso exemplo suo & verbis ad similem impietatem adducere.

[509] De hisce monitus S. Cyprianus, epistolam 64 ad Epictetum & plebem Assuritanam conscripsit,ut eos consiliis suis adjuvaret, [ab episcopatu Assuritano,] & ad arcendum ab episcopatu sacrisque ministeriis impium hominem exhortaretur. Porro quia epistola hæc Epicteto fratri & plebi Assuras consistenti inscripta est, censent passim eruditi, Epictetum in illius sedem suffectum fuisse; favetque huic sententiæ, quod sanctus Metropolita de altero eidem substituendo non meminerit. Quod si ita sit, consequenter dicendum est, eum paucis annis isti ecclesiæ præfuisse; cum in magna synodo Carthaginensi de rebaptizandis, quos hæretici baptizaverant, a S. Cypriano habita, alius istius loci episcopus, nempe Victor ab Assuras, sententiam dixisse legatur. Sed ut ad rem veniamus, sanctus Metropolita causam Fortunatiani, doloremque, quem ex ea conceperat, post solitam salutationem exponit verbis, quæ subdo.

[510] Graviter & dolenter motus sum, fratres carissimi, [quem gesserat] quod cognoverim, Fortunatianum, quondam apud vos episcopum, post gravem lapsum ruinæ suæ, pro integro nunc agere velle, & episcopatum sibi vindicare cœpisse. Quæ res contristavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in totum excæcatus, vel quorumdam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere, & ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrymis & orationibus & precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium, quod prodidit, vindicare; quasi post aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit, aut non majorem in se iram & indignationem Domini in die judicii provocet, qui, cum fidei & virtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiæ & audaciæ & temeritatis magister exsistat; & qui non docuit fratres in prœlio fortiter stare, doceat eos, qui victi & prostrati sunt, non rogare &c. Probat deinde ex variis sacræ Scripturæ locis gravitatem criminis, denique comminationes adducit, ne quis etiam minori scelere reus ad divina Sacrificia offerenda accedat.

[511] Observat etiam fœdos in episcopis lapsus, & obstinatam temeritatem ex pecuniæ cupiditate gulaque procedere, [& sibi vindicabat,] quibus jam olim fuerant irretiti. Nec mirum, inquit, si consilia nostra, aut Domini præcepta nunc abnuunt, qui Dominum negaverunt. Stipes & oblationes & lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant; & cœnis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam superstite nuper in dies cruditate ructabant; nunc manifestissime comprobantes, nec ante se religioni, sed ventri potius & quæstui prophana cupiditate servisse. Unde & ipsam venisse perspicimus & credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere, & contrectare ulterius perseverarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem prophani, divina terreni, sancta sacrilegi. Hinc monet omni ope laborandum esse, ut hujusmodi homines resipiscant, & ab altaris ministerio imposterum abstineant.

[512] Sed & minas contumacibus intentans, subdit: [arcendum curat.] Si vero apud insanos furor insanabilis perseveraverit, &, recedente Spiritu sancto, quæ cœpit, cæcitas in sua nocte permanserit, consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare, &, ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere. Denique Epicteti plebisque Assuritanæ operam flagitat ad ceteros in officio suo continendos, si forte Fortunatianus consiliis suis non acquiesceret: Quodsi, Fortunatianus, inquit, aut immemor criminis sui per diaboli cæcitatem, aut minister & servus diaboli factus ad decipiendam fraternitatem, in hoc suo furore permanserit, vos, quantum potestis, elaborate, & in hac caligine diaboli sævientis fratrum mentes ab errore revocate, ne alienæ dementiæ facile consentiant, ne se desperatorum delictis participes faciant; sed teneant integri salutis suæ & integritatis conservatæ a se & custoditæ perpetuum tenorem. Lapsos similiter officii sui admonet, & a fallaci & mortali seductione ejusmodi hominum jubet cavere, imputaturos sibi in die judicii, si sanis & integris episcopis spretis, ad lapsos accesserint. Hæc Sanctus pro Ecclesiæ integritate & disciplina servanda: utrum vero Fortunatianus hisce ad meliora conversus sit, ignoramus. Credibile tamen est, cum de illo nihil præterea legatur.

[513] [Epistola 63 cur huc relata?] Majoris etiam, ac gravissimi momenti erat error, quem sanctus Præsul noster in epistola 63 refutavit, penitusque abolendum curavit. De tempore, quo hæc epistola scripta sit, nihil certi statui potest, ut infra ostensuri sumus. Nihil tamen obstat, quo minus circa hoc tempus exarata fuerit; ideoque de ea hic post litteras, hoc & præcedenti § relatas, quæ ad disciplinam doctrinamque Ecclesiæ pariter spectant, agemus. S. Augustinus lib. 4 de Doctrina Christiana, cap. 21 illam librum appellat, ejusdemque stylum & argumentum his verbis significat: B. Cyprianus submisso dicendi genere utitur in eo libro, ubi de Sacramento Calicis disputat. Solvitur quippe ibi quæstio, in qua quæritur, utrum calix Dominicus aquam solam, an eam vino mixtam debeat habere. Atque hoc re vera est totius Opusculi compendium, in quo Sanctus multis argumentis prolixe probat, utrumque, vinum scilicet & aquam, in sacro illo calice debere offerri. Sed occasionem, quæ eum ad librum illum seu epistolam scribendum impulit, exponamus.

[514] [Cum quidam aquam sine vino] Erant nonnulli in Africa, qui in Sacrificio matutino solam aquam in calice adhibebant; sive quod crederent, eam ad Sacramentum Sanguinis Christi conficiendum sufficere, sive id sibi alia de causa licere existimarent. Neque enim eos ita egisse, quod a vino abhorrerent, sicut Encratitæ, de quibus S. Epiphanius Hæresi 27 loquitur, ex eo manifestum est, quod S. Cypriano in laudata epistola teste, dum ad cœnandum convenirent, calicem vino & aqua mixtum offerrent. Hinc eos etiam, quantum potest, excusat, dicens, id a quibusdam vel ignoranter vel simpliciter factitatum fuisse, ut mox videbimus. Nec in uno tantum loco pravam illam consuetudinem tum obtinuisse, ibidem pariter indicat; Miror satis, inquiens, unde hoc usurpatum sit, ut contra Euangelicam & Apostolicam disciplinam quibusdam in locis aqua offeratur in Dominico calice, quæ sola Christi Sanguinem non possit exprimere.

[515] [in Sacrificio adhiberent;] Non omnino etiam recens introductum fuisse errorem illum, insinuat, dum ait: Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter, vel simpliciter non hoc observavit & tenuit, quod nos Dominus facere exemplo & magisterio suo docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi. Verum non recte ex hisce deducit Pearsonius ad annum 253, num. 3, illum a quodam Carthaginensi episcopo quondam profluxisse, quem alii deinde simpliciter ac ignoranter fuerint secuti. Per antecessores enim Sanctus non solos suæ sedis antistites, sed & Cæcilii, ad quem scribit, & quorumcumque provinciæ suæ episcoporum decessores designat. Sed nec satis verisimile est, tam crassum errorem Carthagine, quæ totius Africæ metropolis erat, ad quam ceteri episcopi frequenter conveniebant, ortum esse, & hisce silentibus aut ignorantibus, alio impune propagatum. Quare rectius sensit Maranus, eumdem nec in Carthaginensem, nec in aliam insigniorem quamdam ecclesiam, sed in pagum potius vel ignobile oppidum primum irrepsisse, atque inde in similes minores ecclesias introductum fuisse.

[516] Dubitari potest, utrum sanctus Metropolita noster de errore hoc e provincia sua eliminando per singularem aliquam revelationem divinitus, [Sanctus, seu divinitus,] an per sacrarum Litterarum lectionem monitus, ac scribere jussus fuerit. Dubitandi causam præbet ipsum epistolæ exordium, quod propterea subjungo. Cyprianus Cæcilio fratri salutem. Quamquam sciam, frater carissime, episcopos plurimos ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione præpositos, Euangelicæ veritatis ac Dominicæ traditionis tenere rationem, nec ab eo, quod Christus magister & præcepit & gessit, humana & novella institutione decedere; tamen, quoniam quidam vel ignoranter vel simpliciter in calice Dominico sanctificando, & plebi ministrando, non hoc faciunt, quod Jesus Christus, Dominus & Deus noster, Sacrificii hujus auctor & doctor fecit & docuit; religiosum pariter ac necessarium duxi has ad vos litteras facere, ut, si quis in isto errore adhuc tenetur, veritatis luce perspecta, ad radicem atque originem traditionis Dominicæ revertatur.

[517] Nec nos putes, frater carissime, nostra & humana conscribere, [seu aliter monitus, per epist. 63,] aut ultronea voluntate hoc nobis audacter assumere; cum mediocritatem nostram semper humili & verecunda moderatione teneamus. Sed quando aliquid, Deo inspirante & mandante, præcipitur, necesse est, Domino servus fidelis obtemperet, excusatus apud omnes, quod nihil sibi arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat, quod jubetur. Admonitos autem nos scias, ut in calice offerendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecerit, ut calix, qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. Similiter non admodum longe a fine, cum dixisset, si qui ante aliter fecerint, id ob eorum simplicitatem illis posse ignosci, subdit: Nobis vero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti & instructi sumus, ut calicem Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus, & de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex Euangelica & traditio Dominica servetur, & ab eo, quod Christus & docuit & fecit, non recedatur.

[518] Hæc sane singularem aliquam revelationem, divinumque præceptum, [ad Cæcilium datam,] ipsi peculiariter datum, sonant: & huic opinioni etiam favet revelationum frequentia, quam in Sancto nostro supra jam observavimus. Verumtamen cum deinde multa testimonia e sacris Scripturis deprompta producat; cumque etiam alibi de secessu suo sic loquatur, quasi a Deo jussus fuisset secedere, quod tamen de Euangelii mandato verisimilius accipiendum esse, num 140 & seq. ostendimus, non omnino certum est, utrum e duobus hic alleget. Peculiare tamen præceptum allegari, mihi longe verisimilius apparet; præsertim cum in secundo textu a nobis allegato etiam dicat, admonitum se fuisse, ut de hoc quoque ad collegas suos litteras dirigeret, & ipse scribendi modus id non obscure significet. Porro epistola hæc inscripta est Cæcilio, quod nomen inter episcopos in litteris Cyprianicis sæpe occurrit, potuitque fuisse Cæcilius a Bilta, qui in concilio Carthaginensi de hæreticis baptizandis sententiam primus dixit. Ex ista autem epistolæ inscriptione colligendum videtur, in ipsius diœcesi perversam illam consuetudinem viguisse.

[519] [errorem illum] Itaque S. Cyprianus eo, ut diximus, modo admonitus, laudatam epistolam pro tollendo tam fœdo abusu conscripsit, & ad omnes provinciæ suæ episcopos transmittendam curavit; plurimis sacræ Scripturæ testimoniis invicte probans, Sanguinem Christi sine vino confici non posse; sed & aquam vino admiscendam esse, ut populus cum Christo conjunctus significetur. Duabus item objectionibus occurrit, quarum prima ab introducta consuetudine procedit, quam veluti Christi Domini facto mandatoque, nec non Apostolorum doctrinæ ac traditioni, manifeste contrariam, penitus rejiciendam docet. Objectionem alteram hisce verbis proponit: Ceterum omnis religionis & veritatis disciplina subvertitur, nisi id, quod spiritaliter præcipitur, fideliter reservetur; nisi si in Sacrificiis matutinis hoc quis veretur, ne per saporem vini redoleat Sanguinem Christi. Sic ergo incipit & a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit de Sanguine ejus & Cruore confundi.

[520] [invicte refellit,] Porro autem Dominus in Euangelio dicit: “Qui confusus me fuerit, confundetur eum Filius hominis” Et Apostolus quoque loquitur, dicens: “Si hominibus placerem, Christi servus non essem.” Quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui Sanguinem Christi erubescimus bibere? An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod, etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen cum ad cœnandum venimus, mixtum calicem offerimus? Sed cum cœnamus, ad convivium nostrum plebem convocare non possumus, ut Sacramenti veritatem, fraternitate omni præsente, celebremus. At enim non mane, sed post cœnam, mixtum calicem obtulit Dominus. Numquid ergo Dominicum post cœnam celebrare debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis Dominicis offeramus? Christum offerre oportebat circa vesperam diëi, ut hora ipsa Sacrificii ostenderet occasum & vesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: “Et occident illum omne vulgus synagogæ filiorum Israë ad vesperam.”… Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus: & quia passionis ejus mentionem in Sacrificiis omnibus facimus (passio est enim Domini Sacrificium, quod offerimus) nihil aliud, quam quod ille fecit, facere debemus &c.

[521] [& abolendum monet.] Hæc recensere visum mihi est, quia partim a nonnullis pro indagando epistolæ scriptæ tempore adducuntur, partim ad veterem Ecclesiæ disciplinam spectant, ut mox videbimus. Ceterum tota ista epistola insigne est antiquitatis monumentum, in quo sacrosanctum Missæ Sacrificium, a Christo Domino institutum, & ab Apostolis traditum, & seculo tertio a fidelibus offerri solitum, tam clare asseritur, ut cæcus sit oporteat, qui id, eam legens, non videat. Juverit unum ex ea locum hic retulisse. Quodsi nec minima, inquit, de mandatis Domini licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicæ passionis & nostræ redemptionis sacramentum pertinentia, fas non est infringere, aut in aliud, quam quod divinitus institutum sit, humana traditione mutare? Nam si Jesus Christus, Dominus & Deus noster, ipse est summus sacerdos Dei Patris, & sacrificium Patri seipsum primus obtulit, & hoc fieri in sui commemorationem præcepit; utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id, quod Christus fecit, imitatur; & Sacrificium verum & plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre, secundum quod ipsum Christum videat obtulisse.

[522] Quod spectat ad objectionem, quam Sanctus num. 519 proponit rejicitque, [Nonnulla ex ea observantur] Pearsonius existimavit, tempus persecutionis ibidem indicari, verentibus fidelibus, ne ex odore vini, qui in Sacramento Sanguinis perseverat, Christiani esse, & rei divinæ contra imperatorum edicta interfuisse, ab ethnicis deprehenderentur. Atque hinc collegit, hanc epistolam tempore persecutionis Galli scriptam fuisse; quod etiam confirmari credidit ex eo, quod de secundo Christi adventu in ea fiat mentio. Contra Maranus § 33 Vitæ censet, Christianos minime veritos fuisse, ne prædictus odor fidem suam proderet, sed, si quid revera inde metuerint, ne matutinus ille odor minus honestam, minusque dignam homine sobrio speciem haberet; ethnicos enim penitus ignorasse, quid in Christianorum mysteriis ageretur. Consequenter ad hæc ait, S. Cypriani ad objecta responso pacem potius indicari, illudque sic interpretatur, quasi Sanctus dixisset eos ad sanguinem in persecutionibus fundendum fieri tardiores, qui ex Sanguinis Christi communione tam leve incommodum reformidarent. Quod vero de facta mentione secundi adventus Christi Pearsonius advertit, nihil probare, merito observat; cum similia etiam in aliis Sancti Opusculis in pace scriptis occurrant.

[523] Nec a vero abhorret hæc Marani interpretatio; cum Sanctus loco laudato reprehendat in eis non persecutoris metum, [circa tempus scriptæ] sed indignum Christiano pudorem, & hominibus placendi pravum desiderium, quemadmodum ex adductis ibidem sacræ Scripturæ locis manifestum est. Hinc etiam recte idem Sanctus infert, sperandum non esse fore, ut quis in persecutione sanguinem suum pro Christo fundat, qui tempore pacis Christi Sanguinem bibisse erubescit. At non placet mihi ejusdem scriptoris conjectura, ex qua suspicatur, controversiam de hæreticorum baptismo in eadem epistola attingi; ideoque hanc, exorta jam ista quæstione, scriptam fuisse. Locus, unde hoc conjicit, hic est: Et quia jam secundus ejus adventus nobis appropinquat, magis ac magis benigna ejus & larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminat. Hisce verbis Sanctum de errore suo circa hæreticorum baptisma, quem velut veritatem divinitus revelatam amplexus est, meminisse credidit.

[524] Verum locum illum ad ejusdem epistolæ argumentum spectare, [epistolæ, & antiquum Ecclesiæ usum.] tum totus illius contextus, tum verba, quæ ibidem proxime præmiserat, non dubie declarant. Præmiserat enim: Quare, si in lumine Christi ambulare volumus, a præceptis & monitis ejus non recedamus, agentes gratias, quod, dum instruit, in futurum quid facere debeamus, de præterito ignoscit, quod simpliciter erravimus. Hæc autem ad subjectam de Calice materiam manifeste pertinent, & ad ea, quæ supra num. 515 & 517 retulimus, referuntur. Itaque incertum manet tempus, quo hæc epistola scripta sit, nisi quod post persecutionem aliquam scripta videatur ob factam de ea in laudata objectione mentionem. Alter locus num. 520 recensitus antiquum in nonnullis ecclesiis morem etiam vesperi sacrificandi exhibet; quem tamen S. Cyprianus ibidem non probat. De eodem usu videri potest S. Augustinus lib. 1 ad Inquisitiones Januarii, sive epistola 54, alias 98, cap. 5 & sequentibus.

§ XXX. Fortunatus pseudo episcopus factus: Sanctus in schismaticis reconciliandis laborat: Maximus pseudo-episcopus ordinatus: legati a Fortunato missi, Romæ rejecti.

[Privatus cum quatuor aliis Fortunatum] Privatus hæreticus a concilio Carthaginensi Idibus Majis habito causam suam agere prohibitus, rejectusque, ut § 28 diximus, ad Felicissimi partes accessit, & una cum quatuor aliis ejusdem furfuris episcopis; Felice, Jovino, Maximo & Reposto, unum e quinque presbyteris, qui Felicissimo addicti, anno priore abstenti fuerant, nomine Fortunatum, Carthagine pseudo-episcopum ordinavit. Desideraverat id jam prius Felicissimi factio, utque tam audax facinus auctoritate plurium apud incautos commendaret, jactitaverat, viginti quinque episcopos de Numidia esse venturos, qui sibi episcopum facerent, ut S. Cyprianus in epistola 55 ad S. Cornelium scribit, ex qua etiam cetera, quæ ad hanc sacrilegam ordinationem spectant, quæque eam subsecuta fuere, juverit retulisse.

[526] [pseudo-episcopum ordinat] Postquam igitur dixisset, Privatum hæreticum Carthaginem venisse, verbis num. 494 relatis sequentia subjunxit: Qui (Privatus) cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus Idibus Majis, quæ proximæ fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudo-episcopum dignum collegio suo fecit. Venerat etiam cum illo & Felix quidam, quem ipse extra Ecclesiam in hæresi pseudo-episcopum olim constituerat. Sed & Jovinus & Maximus comites cum Privato, probato hæretico affuerunt, ob nefanda sacrificia & crimina in se probata sententia novem episcoporum, collegarum nostrorum, condemnati, & iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti. Cum his autem quatuor junctus est & Repostus Suturnicensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit, sed & maximam partem plebis suæ sacrilega persuasione dejecit.

[527] [factionis Felicissimi;] Hi quinque cum paucis vel sacrificatis, vel male sibi consciis Fortunatum sibi pseudo-episcopum cooptarunt, ut criminibus in unum convenientibus, talis esset rector, quales illi, qui reguntur. Hinc jam & cetera mendacia, frater carissime, potes noscere, quæ illic (Romæ) homines desperati & perditi ventilaverunt, ut, cum de sacrificatis, vel de hæreticis, amplius quam quinque pseudo-episcopi non fuerint, qui Carthaginem venerint, & Fortunatum sibi dementiæ suæ socium constituerint, illi tamen, quasi filii diaboli, & mendacio pleni, ausi sunt, ut scribis, jactitare, viginti quinque episcopos affuisse. Quod mendacium & istic (Carthagine) prius apud fratres nostros jactitabant, dicentes, viginti quinque episcopos de Numidia esse venturos, qui sibi episcopum facerent.

[528] Verum hæc Fortunati ordinatio, qua schisma suum confirmandum sperabant, ipsis infeliciter cessit, [quod schismati male cedit,] multisque causa fuit ab illorum partibus ad Ecclesiam redeundi. Nam primo quidem Felicissimi schismatis auctores ac duces in mendacio suo, … quinque solis convenientibus naufragis, & a nobis abstentis, ait sanctus Antistes, detecti sunt atque confusi. Deinde iidem promiserant fore, ut omnes simul ad Ecclesiam regrederentur; quod mendacium, ut prius multos in eorum societate detinuerat, ita nunc per sacrilegam Fortunati ordinationem palam agnitum, schismaticorum fraudes plurimis detexit, & meliora consilia injecit. Hos more suo recepit S. Cyprianus benigne & caute, ne aut vere pœnitentes repelleret, aut subdolos, indignosque non sine sui gregis offendiculo, Ecclesiæque dedecore ad pœnitentiam admitteret. Magis tamen in clementiam inclinabat, reluctante nonnumquam plebe, & obmurmurante, præsertim cum aliqui ex illis ea indulgentia abusi, non modo non resipuissent, sed & deteriores evasissent.

[529] De hisce omnibus Sanctus noster in laudata epistola sic loquitur: [multis ad Ecclesiam redeuntibus,] Scire enim debes, frater carissime, eum, posteaquam pseudo-episcopus ab hæreticis factus est, jam pœne ab omnibus esse desertum: namque ii, quibus in præteritum præstigia obtendebantur, & dabantur verba fallacia, quod simul ad Ecclesiam regressuri dicerentur, posteaquam viderunt illic pseudo-episcopum factum, frustratos & deceptos se esse didicerunt, & remeant quotidie atque ad Ecclesiam pulsant; nobis tamen, a quibus ratio Domino reddenda est, anxie ponderantibus, & sollicite examinantibus, qui recipi & admitti ad Ecclesiam debeant. Quibusdam enim aut crimina sua obsistunt, aut fratres obstinate & firmiter renituntur, ut recipi omnino non possint, nisi cum scandalo & periculo plurimorum. Neque enim sic putramina quædam colligenda sunt, ut, quæ integra & sana sunt, vulnerentur; nec utilis aut consultus est pastor, qui ita morbidas & contactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohærentis afflictatione contaminet.

[530] Non attendas ad numerum illorum. Melior est enim unus timens Deum, [in quibus admittendis Sanctus laborat.] quam mille filii impii, sicut locutus est Dominus per prophetam dicens: Fili, ne jocunderis in filiis impiis, si multiplicentur tibi, cum non fuerit timor Dei in ipsis. O si posses, frater carissime, istic interesse nobiscum, cum pravi isti & perversi de schismate revertuntur. Videres, quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut animi dolore sopito recipiendis malis curandisque consentiant. Namque ut gaudent & lætantur, cum tolerabiles & minus culpabiles redeunt; ita contra fremunt & reluctantur, quoties inemendabiles & protervi, & vel adulteriis, vel sacrificiis, contaminati, & post hæc adhuc insuper & superbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant. Vix plebi persuadeo, immo extorqueo, ut tales patiantur admitti. Et justior factus est fraternitatis dolor ex eo, quod unus atque alius, obnitente plebe & contradicente, mea tamen facilitate suscepti, pejores exstiterunt, quam prius fuerant, nec fidem pœnitentiæ servare potuerunt, quia nec cum vera pœnitentia venerant. Huc usque S. Cyprianus.

[531] [Novatiani Maximum pseudo-episcopum creant.] Circa idem tempus Romani schismatis sectatores, Novatiani sibi quoque pseudo-episcopum in Africa ordinarunt, Maximum nempe presbyterum, de quo Sanctus in eadem epistola sic ait: Pars Novatiani Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudo-episcopum dicitur. Per adverbium istic Tillemontius aliique Carthaginem intellexerunt; quod incertum esse in Commentario historico de S. Cornelii gestis num. 196 ostendimus. Si tamen id ita accipiendum sit, credibile est, Nicostratum tum jam obiisse; nam cum hic pseudo-episcopus in Africa anno priore a Novatiano constitutus fuerit, ut num. 456 dictum est, verisimile est, hunc Carthaginensem sedem sibi vindicasse.

[532] [Felicissimus Romam navigat,] Porro S. Cyprianus utramque ordinationem, Fortunati & Maximi, tam parvi fecit, ut ne monendum quidem de ea statim S. Cornelium putaret: tum quod utrumque improbitate sua ipsi satis notum sciret; tum quod hujusmodi insanias contemnendas arbitraretur; tum denique, quod ipsi proxime misisset nomina omnium Catholicorum antistitum, qui Carthaginensi metropoli suberant, eo consilio, ut, si quis præter illos ad ipsum scriberet, sciret, hunc unum de sacrificatis, vel libellaticis, aut hæreticis esse. Nactus tamen postea occasionem Feliciani acolythi, qui eo Roma appulerat, inter cetera etiam Fortunati pseudo-episcopatum S. Cornelio nuntiavit: verum ea in scribendo mora minus feliciter cecidit; dum enim Felicianus adhuc Carthagine