Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band September IV

Einleitung September IV

Sep. IV

Stiltingus, Joannes
Suyskenus, Constantinus
Perierus, Joannes

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Stiltingo, Constantino Suyskeno, Joanne Periero, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus IV, quo dies duodecimus, decimus tertius & decimus quartus continentur.

Antwerp
Bernardus Albertus vander Plassche 1753

[16], 8, [12], 782, [55] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE STILTINGO,
CONSTANTINO SUYSKENO,
JOANNE PERIERO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS IV
Quo dies duodecimus, decimus tertius & decimus quartus continentur.

ANTVERPIÆ, Apud Bernardum Albertum vander Plassche. MDCCLIII.

MARIÆ ELISABETHÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, HIEROSOLYMÆ &c.,
ARCHIDUCI,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, MEDIOLANI &c., COMITI FLANDRIÆ, HANNONIÆ, NAMURCI, TYROLIS &c. &c.

Cum attenta mente consideramus, SERENISSIMA ARCHIDUX, tempus illud, quo una cum administratione regnorum suorum patrocinium Operis nostri de Actis Sanctorum Regia clementia suscepit Augustissima Mater Tua, ingenti cum gaudio perspicimus, ab eo tempore annis fere singulis novos Operis nostri Patronos ab ea feliciter procreatos. Inter hos loco non ultimo numeraris, REGIA PRINCEPS: nam Augustissima Imperatrix, Regina nostra Clementissima, Mater tui amantissima, tomum hunc quartum Septembris Nomini Tuo dedicatum desiderat. Ea igitur benevolentia & Patronam Te Operis nostri constituit & simul non obscure insinuat, quantum cupiat, ut & Sanctorum patrocinio gaudeas, & mores Sanctorum imitari discas. Tam utilis enimvero est hæc scientia, tam honesta, tam necessaria, tam familiaris Progenitoribus Tuis, tam feliciter ea utuntur Archiduces Austriacæ, quæ ea arte ad excelsum virtutum culmen ascenderunt, ut dubitare nequeam, quin ipsa quoque libenter auditura sis, quo maxime modo Sanctorum exempla æmulari valeas. Etenim ea jam dedisti in tenera ætate virtutum specimina, ea pietatis indicia, ut pleniorem Sanctorum scientiam omnino desiderare videaris. Quapropter, dum hunc tomum devotissimo animo Tibi offerimus, SERENISSIMA ARCHIDUX; pauca disputabimus de modo, quo Sancti, quorum in eo gesta enarrantur, inter prospera & adversa illæsi steterint, ac viam sibi securam ad cælestem patriam tam agendo quam patiendo aperuerint. Magna quidem in moribus & gestis Sanctorum erat varietas, cum illam singuli sequerentur vivendi normam, quam statui suo magis congruam noverant. At longe major erat Sanctorum consensus in sententiis, in desideriis, in amoribus. Omnes non modo unam habebant fidem, non modo unum colebant Deum, non modo ad eumdem tendebant finem; sed omnes etiam, certe quamdiu per semitas Sanctorum incesserunt, ea erant mente, ut hanc veram, solidam, sufficientem, abundantem felicitatem crederent, si Creatori suo constanter totis viribus servirent, si Deum certa spe & fiducia in omnibus præ oculis haberent, si ardentem Dei amorem in cogitationibus, in verbis, in operibus, in prosperis, in adversis, in lætis ac tristibus indesinenter circumferrent; si nihil magnopere timerent, nihil vehementer horrerent, nihil gravi odio execrarentur & fugerent præter peccatum, malum sane omnium malorum longe gravissimum, quo homo de vera felicitate in calamitatem deturbatur acerbissimam. Hæc erant sensa Sanctorum, hæc vota, hæc desideria, dignissima profecto, PIA ARCHIDUX, quæ animo Tuo alte imprimas, & firmiter in mente insculpas. Fecerunt id Augustissimi Majores Tui, qui, iis imbuti documentis, inter prospera & adversa steterunt securi. Præclara illa Sanctorum sensa quantum profuerint Religiosissimæ Matri Tuæ, noverunt illi, qui ipsius pietatem proprius habuerunt perspectam. Potuit Magna Regina, gravissimo impetita bello, innumera inter pericula animo esse quieto & imperturbato, quia credebat, ad felicitatem sibi sufficere Dei timorem & amorem, quem nullus poterat eripere. Potuit illa, tot principum armis, tot artibus undique quæsitis, tot tamque diversis modis impugnata, ita animum continere, ut nihil faceret indecorum, nihil Christiana Principe indignum, quia magis horrebat peccatum, quam amabat imperium, quia maluisset regnis suis, quam Dei amicitia carere. Potuit illa animo vere magno, vere regio, regna sua divinæ voluntati sæpius offerre, ut Dominus de iis pro arbitrio suo disponeret, quia beatius esse noverat Deo servire, quam hominibus imperare. Hæc sensa Augustissimam Matrem Tuam inter prospera non minus, quam in bellicis illis tumultibus, servarunt illæsam: hæc Sanctos ita confirmarunt, ut nullis adversis lædi potuerint. Hac de causa S. Joannes Chrysostomus, cujus gesta magnam hujus voluminis partem impleverunt, præclare docuit, neminem lædi posse, si se ipse non lædat. Si quis enim ea imbutus est Sanctorum sapientia, quam statim exposuimus, quanto majora patitur, tanto plura lucratur, eaque longe eminentiora & perpetua. Exempla afferamus, SERENISSIMA ARCHIDUX, quibus dicta elucidentur. Martyres intuere complures, de quibus egimus. Ex his alii aliis graviora passi sunt tormenta, ne fidem ejurarent: mortem violentam, quæ reliquis mundi malis terribilior passim habetur, sustinuerunt omnes. Hosne Christi Athletas læsit tyrannorum injuria, tortorum crudelitas, carnificum immanitas? Adeo enimvero non læsit, ut ingentia potius ipsis creaverit bona, coronasque nexuerit immortales. Non tantum lucri Martyribus contulissent impii principes, si amplissimas ipsis provincias donassent aut dignitates primarias, quantum boni Sanctis attulerunt, dum capita illorum carnificis gladio subjecerunt. Inter prædictos Martyres, quos potentissimi tyranni lædere non potuerunt, rebus præclare gestis mire eluxerunt Cornelius Papa & Cyprianus Carthaginensis episcopus, amicitia invicem conjunctissimi. Hi ambo innumeris laboribus & doloribus fuerunt exercitati, ambo multis schismaticorum calumniis vexati, ambo exsiliis relegati a gentilibus. Illisne igitur nocuerunt calumniantium mendacia, vexantium multitudo, laborum pondus, dolorum acerbitas, exsilii tædia? Minime vero. Etenim probe noverant, præsentis vitæ incommoda & mala eam vim habere non posse, ut vera eripiant bona, si quis divina fretus ope, omnia fortiter ferre decreverit; sed potius fieri seminaria bonorum longe excellentiorum. Quare duplicem ambo consecuti sunt palmam, alteram studiose pro honore Dei laborando, alteram fortiter pro Christi amore patiendo. Hactenus Martyres memoravi fortitudinis ac patientiæ corona insignitos. Noli tamen existimare, REGIA PRINCEPS, laudem tolorantiæ ita propriam esse Martyrum, ut ea non exornentur Sancti confessores. Habebant & illi cordibus suis infixa præclara illa documenta, quæ diximus, verum id hominis bonum esse in hac vita, si Domino suo fideliter serviat, si nec prosperis nec adversis a perpetuo Dei cultu & amore discedat, reliqua vero omnia, quæ mundus dare potest aut promittere, umbram potius bonorum esse, quam vera bona, nisi quis iis recte uti statuerit, ad Deo melius serviendum. Hac eruditi scientia, nec adversa tam vehementer horrebant, ut eorum timore a via recta virtutis deflecterent; nec prospera tam insano amore prosequebantur, ut illorum occasione in barathra vitiorum se darent præcipites. Amatus Senonensis episcopus, cujus Vitam damus, e cathedra sua in exsilium deportatus est, ibique defunctus. An hunc virum dicemus miserum, an omnino læsum, quia in exsilio vitam finivit? At felicem ac beatum fuisse, declararunt miracula, tam in vita, quam post mortem ipsius patrata. Miser sane, imo miserrimus fuisset, si eo mitti potuisset, ubi Deum non habuisset præsentem, ubi Creatorem suum non potuisset diligere. Verum tanta non est improborum potentia, ut Deum Deique amorem invito homini possit eripere. Itaque exsilio illo non lædebatur Amatus; sed ad excelsum gloriæ fastigium elevabatur, beatusque erat, teste æterna Veritate, quia patiebatur propter Justitiam. Mitto plures Sanctos, Eulogium Alexandrinum, Maternum Trevirensem, Maurilium Andegavensem, Amatum Habendensem, Venerium presbyterum, aliosque non paucos, quamvis & hi per varia mortalis vitæ certamina illæsi pertransierint, constantique virtutum exercitio multos thesauros sibi in cælum præmiserint. Visne mulierem Tibi producam, SERENISSIMA ARCHIDUX, similibus armis feliciter munitam, iisdemque & vincentem & triumphantem? Habemus nobilissimam, non natalium splendore, sed virtutum claritate; non divitiarum abundantia, sed magna in pauperes misericordia; non præfecturis urbium aut provinciarum, sed servitio fideliter Deo hominibusque præstito; Notburgam dico; conditione quidem ancillam, sed honore & gloria principibus superiorem, miraculis in provinciis Matris Tuæ coruscantem, votivis peregrinationibus illustrissimam. Notburgæ impedimento non fuit, quo minus perfectam felicitatem consequeretur, vel natalium humilitas, vel parentum paupertas, vel serviendi necessitas, vel iracundia dominæ, qua factum est, ut aliquando expelleretur, quia in servitio Dei ferventem se exhibebat & constantem. Miraberis fortasse, si dixero, Ancillulam, nihil de gloria apud homines obtinenda solicitam, sed unice occupatam, ut jussa heri sui impleret, ac Domino dominantium sedulo serviret, longe majores etiam apud homines consecutam esse honores, quam consequi potuerint viri complures, generis nobilitate illustres, rebus gestis celebres, qui nec labores assiduos, nec sexcenta pericula adire recusarunt, quo famam & gloriam consequerentur. Sic tamen omnino se res habet. Longe illustrior est Notburga, ad cujus sepulcrum longe lateque ex variis provinciis accurritur, quam sint præstantissimi duces, qui rebus bellicis gloriam quæsiverunt. Adeo divina providentia servos suos extollit: adeo quælibet eorum opera incredibili liberalitate solet remunerare. At vereor SERENISSIMA ARCHIDUX, ne suavitas materiæ nobis propositæ me justo prolixiorem faciat. Attamen omittere nequeo magnum Chrysostomum, cujus maxime sensa sunt, quæ Tibi explicanda suscepi. Vel sola hujus Sancti Vita, si diligenter consideretur, abunde docebit, homini divina ope subnixo, & in id unice intento, ut Deo constanter serviat, nec prospera obesse nec adversa. Videamus igitur, quot quantæque mundi illecebræ, quibus a Dei servitio avelli potuissent alii, se juveni Chrysostomo obtulerint. Natus erat loco nobili, opibus florebat, ingenio erat acerrimo & ad magna quævis capaci, eloquentiam in adolescentia consecutus erat tantam, ut ab illa aurei oris cognomen traxerit. Quantam hæc omnia spem juveni ingerere poterant, si mundo servire voluisset, si famæ suæ vela dare, si honores & dignitates ambire? Verum talibus minime capiebatur illecebris: amor Dei alio avertit Chrysostomi curas. Cœpit forum & hominum congressus fugere, ut vitam duceret solitariam, primum in domo materna, deinde etiam in montibus & speluncis. Quid hic aget nobilis juvenis? Bellum meditatur, arma corripit, sed læsura neminem. Munit se piis precibus, assiduis jejuniis, aliisque vexationibus corporis. His armis roboratus confligere cœpit cum hostibus animæ suæ, videlicet ut iracundiam domaret, avaritiam longe a se relegaret, superbiam exscinderet, gulam sibi subjiceret, luxuriam & invidiam penitus exstingueret; imo cum omnibus animi affectionibus, quæ virtutum exercitio se solent opponere, bellum exorsus est internecinum. Quando salutare hoc bellum strenue prosequebatur juvenis Pugil, multorum simul antistitum consensu ad cathedram episcopalem fuit destinatus. Poterat sane episcoporum judicium ambitionem titillare, præsertim cum episcopalem dignitatem in magno honore haberet Sanctus, eaque instructus esset doctrina & eloquentia, ut officium oblatum non modo egregie obire potuisset, sed mire etiam suis dotibus exornare. Verum ille ambitionem omnem ita abjecerat, ut dignitatem istam consideraverit tamquam laqueum sibi injiciendum, ac fuga se periculo subduxerit. Malebat in solitudinem secedere, ac severi senis imperio se submittere, ut solida virtutum omnium fundamenta jaceret, quam in juventute populo præesse, ne forsan pravæ affectiones, quas penitus volebat excisas, reviviscere possent, viresque resumere majores. Ita plane cogitabat Sanctus ille, sic agebat, neglecta mundi cura, ut divinum amorem in pectore suo magis accenderet. Tanto ardore obibat difficillima vitæ solitariæ exercitia, ut duris corporis macerationibus cum anachoretis magni nominis certare videretur. Verum hic mecum considera, PIA ARCHIDUX, quam sapienter divina providentia Chrysostomum ad statum ecclesiasticum reduxerit. Morbo gravi correptus, Antiochiam redire cogitur. Itaque primum diaconus, deinde presbyter ac demum Constantinopolitanus creatur episcopus. Hisce dignitatibus, minime quæsitis, sed ultro sibi oblatis, ornatus Chrysostomus, campum accepit amplissimum, in quo eloquentia sua ad Dei gloriam uti posset ac deberet. Mutavit igitur, quantum necesse erat, vivendi modum, non mutavit intentionem serviendi totis viribus Domino, cui semper servierat. Tantum laboravit in concionibus, ut vix credibile sit, ab homine fieri potuisse, quæ ille præstitit. Cum autem pro Dei gloria unice laboraret, omni eloquentiæ vi studebat homines a peccatis deterrere, ad bona opera excitare, vitia exscindere, virtutes animis inserere, hæreses radicitus exstirpare, veræ fidei dogmata confirmare, pravas consuetudines tollere, pia exercitia introducere, perversos emendare, probos ad meliora provehere, ignorantes docere, doctos sacræ Scripturæ intelligentia majori erudire, atque in omnium demum cordibus flammam divini amoris accendere. Nihil in concionibus quærebat, nisi honorem Dei, & utilitatem proximi. Nulla de re tantum lætabatur, quantum de profectu populi sui. Commoda propria, plausum auditorum, laudem, gloriam, nihili prorsus faciebat, aut etiam oderat. Finem non inveniam, si verbis exponere voluero, quanta charitate miseros quoslibet complexus sit Chrysostomus, quam indesinenter diu noctuque omnium utilitati prospexerit, quantum omni industria, studio, contentione pro ovibus sibi commissis vigilaverit, laboraverit, sudaverit Pastor optimus. Quare vela contrahamus, ut eximium illum Dei Servum in exsilio etiam contemplemur. Miraberis fortasse, SERENISSIMA DOMINA NOSTRA, dum audies, Virum tam sanctum, tam præclarum Ecclesiæ Doctorem, tam amantem gregis sui Antistitem, imo & Patrem suis dilectissimum, in exsilium fuisse missum. Magis etiam obstupesces, tantam integerrimo Sacerdoti injuriam non a gentilibus aut hæreticis, sed a Catholicis fuisse illatam. Monstrum tam deforme peperit invidia, malum adeo perniciosum, ut ipsum quoque Dominum nostrum Jesum Christum in Crucem egerit. Attamen noli Chrysostomum plangere; sed ejus potius plange inimicos, illius injuriæ auctores: neque enim læditur ille, qui injuriam fortiter accipit; sed illi gravissime læduntur, qui innocenti injuriam inferunt. Non læditur, inquam, fortissimus Joannes exsilii malis; coronas vero sibi nectit sempiternas. Potest malitia virtutem premere; opprimere non potest: potest labores creare & dolores; non potest patientiam, tolerantiam, fortitudinem frangere, nedum fidem, spem & charitatem evellere. Hisce armis protectus Chrysostomus, divinaque roboratus gratia, innumeras inter calumnias stetit invictus, in gravissimis exsilli malis mansit illæsus. Corpus laboribus revera succubuit; at anima, pretiosissimis ditata meritorum thesauris, ad cælestem patriam evolavit. Vides, PRINCEPS REGIA, nec prosperis læsum esse Chrysostomum nec adversis; sed ex utrisque ipsum immensa collegisse lucra, ingentia prœmia, quia id unum sibi semper propositum habebat, ut perpetuum divinæ Majestati præstaret & fidele servitium. Talis est vita Sanctorum, de quibus agimus in volumine tibi reverenter oblato; hac mente fuerunt, hac via incesserunt, hac religione ad Cælestem patriam pervenerunt. Sanctorum mores & virtutes glorioso conatu imitati sunt Augustissimi Progenitores Tui longo ordine, horum vestigiis felicissime insistunt Religiosissimi non minus quam Augustissimi Parentes Tui. Quapropter facile videbis, SERENISSIMA ARCHIDUX, qua Tibi sit eundum, quo dirigenda sint desideria Tua, si non solum umbram quamdam felicitatis, sed veram, solidam ac perfectam beatitatem consequi desideres. Hanc ut felicius obtinere valeas, precamur Omnipotentem Dominum, ut patrocinantibus Sanctis omnibus, Te, SERENISSIMA ARCHIDUX, cum Augustissimis Genitoribus, cum Serenissimis Fratribus & Sororibus, diu incolumen servare, ac divinis favoribus cumulare dignetur.

SERENISSIMA ARCHIDUX

SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

Devotissimi Clientes
JOANNES STILTINGUS
CONSTANTINUS SUYSKENUS
JOANNES PERIERUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI QUARTI DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS,

[Præfatio]

Quadragesimus secundus Operis progredientis tomus tres dies Septembris elucidat, duodecimum, & duos sequentes. Præter anonymos, in catalogis, ad singulos dies datis, Cælites exhibet sexaginta & septem. Hosce secundum diversos vitæ status in varias classes de more divisos breviter recensebo. Ante tamen moneo, tomo præfigendam esse Epistolam S. D. N. Benedicti XIV, anno 1751 ad auctores datam, una cum eorumdem responso, prout utraque Epistola dicto anno primum impressa est.

EX STATU ECCLESIASTICO.

In hoc statu, qui abundantem dedit scribendi materiam primum recenseo Cornelium Papam & martyrem. Hujus laudabilia gesta, præclara certamina contra Novatianum schismaticum, ejusque sequaces, gloriosa fidei confessio in persecutione Galli, exsilium, martyrium, ac gloria posthuma prolixo Commentario sunt exposita: Epistolæ etiam genuinæ a supposititiis discretæ. Acta tamen, ut minus accurata & sincera, edenda non censuimus. Cum in Actis Cornelio adjungantur socii Cerealis, Salustia & alii viginti & unus; de hisce quoque breviter actum, licet non videantur simul cum Cornelio passi. Duos Italiæ episcopos confessores, quorum gesta minus innotuerunt, exhibet tomus, Maurum Placentinum, & Silvinum Veronensem. Plures antistites obtulit Gallia, omnes confessores. Inter hos aliis celebrior est Maurilius Andegavensis, cujus Acta edita sunt, ac subjuncta Miracula. De Lidorio aut Litorio Turonensi, & de Sacerdote Lugdunensi pauciora sunt nota, uti & de Nectario Augustodunensi. Evantius item Augustodunensis ex solis fere Martyrologiis innotuit. Amatus Senonensis notior est, non gestis in episcopatu suo; sed exsilio fortiter ac sancte tolerato, quo primum Peronam est relegatus: deinde in Flandriam missus, ubi & præfecturam gessit abbatiæ Broylensis, ac beato fine quievit. Martyrologiis omnibus, etiam Gallicis, ignotus est Antonius vel Antoninus, qui Beduini in comitatu Vindascino colitur, crediturque episcopus Carpentoractensis. Accedit Reverentius, Bajocis in Normannia inferiore, & aliis locis cultus, quem credunt fuisse presbyterum. Maternus, primis fidei præconibus in Belgica annumerandus, quem Trevirenses, Colonienses & Tungrenses habent episcopum, pluribus ac longioribus disquisitionibus occasionem præbuit. Missus fuit Roma cum SS. Euchario & Valerio ad fidem in Belgica prædicandam; quod & feliciter cum illis præstitit. Missos illos fuisse a S. Petro apostolo, multi a pluribus seculis voluerunt. Verum ostenditur, missionem Eucharii, Valerii & Materni figendam esse seculo III. Apud Belgas fere solos notus est Fledericus presbyter, qui parœciam in Vliderzele, agri Alostani in Flandria vico, tam pie rexit, ut cultum apud suos obtinuerit. Celebrior apud Hibernos est Alveus vel Ailbeus, episcopus Imelacensis in Momonia, licet Acta parum accurate sint scripta, ideoque apud nos prætermissa. In Africam transeo, ubi mire eluxit Cyprianus, antistes Carthaginensis & martyr, præclaris virtutibus, doctrinaque & scriptis Operibus illustris. Cypriani Vita conscripta est a S. Pontio diacono, hæcque edita, uti & proconsularia Acta de Sancti martyrio. Cum autem Vita sit brevior, nec omnia Sancti gesta exponat, præmissus est prolixus Commentarius ad omnia Cypriani tam gesta quam scripta uberius elucidanda. Locum in eo habet celebris illa controversia de baptismo hæreticorum, in qua Ecclesiæ Romanæ auctoritas, & vera doctrina prævaluit contra eruditionem & facundiam tam Cypriani quam aliorum. Laudandus certo S. Stephanus Pontifex, quia veram sententiam contra viros magnos constanter defendit. Laudandus Cyprianus, quia ab Ecclesia se separare noluit; sed impetum reprimere didicit, ac tandem se submittere. Exemplum imitentur, qui Cyprianum summis laudibus extollunt; nec majorem credant, quia certavit contra Romanum Pontificem; sed sanctiorem, quia maluit vinci, quam ab Ecclesia separari. Inter antistites Orientalis Ecclesiæ locum principem habet Joannes Constantinopolitanus, ob insignem eloquentiam Chrysostomus, sive Os aureum dictus, doctor Ecclesiæ præclarissimus. Hic rerum gestarum tot habuit præcones, ut dubitem, an ullius Sancti Vita toties fuerit scripta. Attamen nulla ex Vitis nobis digna est visa, quæ integra ederetur, quia plerique biographi ab ætate Sancti nimium abfuerunt; indeque factum est, ut falsa veris immiscuerint. Dialogus Palladii hoc defectu caret, utpote scriptus a contemporaneo & sincero auctore. At ne hunc quidem integrum edendum censuimus, cum quod multa habeat ad Chrysostomum non spectantia, tum quod nec omnia Sancti gesta exponat, nec eo ordine, quo contigerunt. Quare maluimus in commodum lectoris longissimum concinnare Commentarium, quo Acta Sancti & scripta ordine chronologico exponerentur. In hoc Commentario studiosus lector inveniet, quidquid Palladius, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, aliique scriptores coævi de Chrysostomo narrarunt. Vel sic tamen major pars Commentarii ex ipsis Chrysostomi Operibus, hunc in finem sedulo perlectis, coaluit: neque enim aliunde melius intelligi potest, qualis quantusque fuerit vir plane maximus, quam ex verbis ipsius diligenter expensis. Chronotaxis non modo gestorum data, sed omnia fere scripta ad ordinem chronologicum revocata sunt: nec prætermissæ plures controversiæ incidentes. Vita hæc Chrysostomi ob viri celebritatem seorsum etiam impressa est. Alexandria Ægypti habet Eulogium episcopum, certaminibus contra hæreticos sui temporis, & amicitia cum S. Gregorio Magno illustrem, cujus gesta ex variis collecta damus. Alexandriæ martyrio coronatus legitur Theodolus, qui episcopus vocatur: at non fuit Alexandrinus. Utrum ab hoc distinguendus sit Theodorus, qui similiter Alexandriæ passus legitur, non definimus. Addendi sunt aliqui, quorum ecclesiastica dignitas habetur ex monumentis non omnino certis. Talis est Autonomus martyr, in Bithynia passus, qui episcopus fuisse, & fidem prædicasse dicitur in Actis Græcis, quæ edidimus. Talis Cornutus vel Curnutus martyr, qui ut Iconiensis in Lycaonia antistes celebratur. Talis Serapion, cum aliis forte Catanæ in Sicilia passus, cui Catanensem episcopatum probabiliter adscribimus. Talis Julianus, martyr Ancyræ in Galatia, in Fastis presbyter dictus. Ita diaconi dignitas asseritur Cronidi vel Hieronidi, qui cum Leontio & Serapione Alexandriæ martyr occubuit. Ammon demum, Nicomediensis martyr, huc refertur, quia forte lector fuit.

EX STATU MONASTICO.

Duos dumtaxat offert hic status, videlicet Amatum, Habendensem sive Romaricensem in Lotharingia abbatem, cujus Vita data & diligenter illustrata, adjectis quoque iis, quæ omissa erant in Actis, & aliunde innotescebant. Alter est Venerius, presbyter eremita in Tyro Majore, insula maris Ligustici, qui distinguendus fuit ab altero Venerio, item eremita, sed juniore. Vita Venerit data, & de gestis & gloria posthuma Sancti in Commentario tractatum.

EX STATU SECULARI.

Plures in hoc statu damus Sanctos, sed plerosque martyres parum notos. Roma exhibet Crescentium M., cujus Acta sunt edita. Vicina Tuscia habet Felicem, Demetrium, Honorium, Zetum, & forsan alios, in aliis Fastis additos. Venetiis colitur Nicetas, martyr Nicomediensis, ut fertur; uti & Ligorius martyr. Civitas S. Marci in Calabria celebrat Senatorem, Viatorem, Cassiodorum, eorumque matrem Dominatam. Apuliæ Felicissimum & Secundinum attribuunt aliquot Martyrologia. Alexandriæ Ægypti tribuitur Philippus M., qui subinde Alexandrinus episcopus perperam asseritur. Macrobius, Gordianus, Zoticus, Lucianus, Heli, Valerianus, Seleucus, & forsan alii, qui simul memorantur, partim Tomis in Ponto, partim Ancyræ in Galatia passi videntur. Merus, civitas in Phrygia Salutari, habet Macedonium, Theodulum & Tatianum; Asia Diofolum, Matronam, Teclam, & Heracliam; Pamphylia probabilius Syrum: ac demum Africa Crescentianum, Victorem, Rosulam & Generalem, quos aliqui perperam in martyrio S. Cypriani socios crediderunt. Prædictis martyribus longe notior est Guido confessor, defunctus Anderlaci prope Bruxellas in Brabantia. Hujus Vita ex Mss. edita est, & debitis observationibus illustrata.

EX FEMINEO SEXU.

Præter eas, quas martyrum manipulis adjunctas recensuimus, duas afferimus virgines. Altera est Margarita Fontana, tertium Ordinem S. Dominici Mutinæ professa, cujus qualemcumque cultum ostendimus, & Vitam ex Ms. erutam dedimus. Longe celebrior est Notburga ancilla; quæ in arce Rottenburgica comitatus Tyrolensis vitam finivit, ibique plurimis miraculis adeo inclaruit, ut frequentes ad Sanctæ sepulcrum fiant peregrinationes votivæ, Clarissimæ hujus Virginis Vitam separato etiam volumine in quarto edemus. Accedet demum ad hunc tomum appendix de S. Pulcheria, in præcedenti ad X Septembris data, Bulla nimirum S. D. N. Benedicti XIV, qua Officium & Missa de Pulcheria post editam a nobis Vitam fuerunt concessa.

Nota. Nonnullis Commentariis hujus tomi affixæ sunt superius litteræ J. T.; initiales eæ sunt nominis P. Jacobi Trentecamp, qui, postquam concinnasset Commentarios istos, & subnexa his Acta illustrasset annotatis, propter male affectam valetudinem studiis nostris valedixit.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Ignatio Vicecomite, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum Quartum de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Stiltingum, Constantinum Suyskenum, & Joannem Perierum, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XIII Januarii MDCCLIII.

JOANNES FRAEYS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Stiltingi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die V Octobris anno MDCCXXXV.

Signat���������P. VAN CUTSHEM.
Et ego Joannes Perier Societatis Jesu, nomine & loco P. Joannis Stilting absentis, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum Quartum de Actis Sanctorum Septembris, nostro permissu apud ipsum impressum publicet. Datum Antverpiæ III Martii MDCCLIII.

APPROBATIO ORDINARII.

Præclarum Opus de Actis Sanctorum per R. P. Joannem Bollandum jam plus quam a seculo inchoatum; ejusdem ac sociorum cura & industria, accedente Augustissimæ Domus Austriacæ, de Ecclesia optime meritæ, regia munificentia, continuatum, ad Septembrem feliciter productum est; cujus mensis Tomum quartum continentem dies tres, nempe duodecimum, decimum tertium & decimum quartum, per RR. PP. Joannem Stiltingum, Constantinum Suyskenum, & Joannem Perierum Societatis Jesu Presbyteros Theologos incredibili assiduitate & infatigabili zelo elaboratum, legi & examinavi tanta animi voluptate, ut illud ipsum tempus, quod ad mentis a studiis & negotiis relaxandæ levamen conceditur, lubens impenderim. Magnam omnium passim eruditorum existimationem de tanto Opere fundatissimam reperi, tum ob Auctorum, alienos labores sibi minime attribuentium, candorem, tum ob ingenuam discernendi inter vera & falsa dexteritatem, qua, critico examine prævio, fabulosas traditiones, quantumcumque radicatas, e mentibus hominum evellere & rejicere non verentur, protestantes interim (quod notandum maxime contra obtrectationes heterodoxorum, qui suis persuadendo calumniantur, ejusmodi historias a Catholicis tamquam de fide credendas proponi) non velle se, suis aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ ab hominibus errori obnoxiis scriptæ. Dignissimum itaque censeo hunc Tomum quartum, ut typis publicetur, meritissimosque ejus Auctores, qui Apostolicæ etiam prædicationis encomiis laudentur: verba sunt Sanctissimi Domini Benedicti XIV in approbatione officii Ecclesiastici de sancta Pulcheria, in fine hujus Tomi relata: utinam hoc officium continens evidentem Orthodoxæ antiquitatis notionem extenderetur ad universum clerum! Similia encomia pluribus paterno affectu testatur in Epistola ad modernos Hagiographos data 3 Aprilis 1751; quam huic Tomo præfigere expediit, utpote omni approbatione longe superiorem, non tantum apud Catholicos, qui hunc communem suum Patrem & Christi Vicarium in Domino gloriantur, sed & in æstimatione eorum, qui foris sunt; quotquot enim inter acatholicos vere literati habentur, modernum Romanum Pontificem hominem undequaque doctissimum deprædicant. Datum Antverpiæ 27 Februarii 1753.

J. F. DE BRUYN Præses Seminarii Episcopalis, S. Theol. Licentiatus, cathed. Ecclesiæ Antverpiensis Canonicus Graduatus, Examinator Synodalis, librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere se servatas velle Urbani Papæ VIII constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc Quartum Tomum Septembris denuo protestamur.

EPISTOLA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
DOMINI
BENEDICTI
PAPÆ XIV
AD PRESBYTEROS SOCIETATIS JESU, QUI ACTA SANCTORUM EDUNT ANTVERPIÆ, UNA
CUM RESPONSO EORUMDEM, AD EUMDEM SANCTISSIMUM DOMINUM NOSTRUM.

PRÆFATIO EDITORUM
AD LECTOREM

Eadem de causa, studiose lector, qua Sanctissimus Dominus Noster mentem suam de Actis Sanctorum a Bollando inchoatis, ac deinde Antverpiæ continuatis, benignissime declarare dignatus est, nos Epistolam hanc publici juris faciendam credimus. Etenim per varios amicos moniti sumus, non deesse aliquos, cum hic tum alibi, qui credebant, aut certe credi volebant, Benedictum XIV Operi nostro minus faventem esse: imo nos ipsi satis certo ex quorumdam verbis intelleximus, eam opinionem necdum omnium animis evulsam esse. Habebunt illi ex hac Epistola idoneas ad mutandam sententiam rationes. Subjungimus etiam Epistolam, qua Sanctissimo Domino, non pares beneficiis nobis præstitis, sed quantas possumus, gratias agimus, ut omnes eruditi, qui Actis Sanctorum addicti sunt, magis intelligant & nobiscum admirentur insignem Pontificis vere Maximi in Acta Sanctorum benevolentiam.

DILECTIS FILIIS JOANNI STILTING SOCIETATIS JESU, ET COLLEGIS PRO OPERE DE ACTIS SANCTORUM BENEDICTUS PP. XIV.
Dilecti Filii salutem & Apostolicam Benedictionem.

Cum nuper dilectus filius Hieronymus Lombardus, Societatis vestræ sacerdos, tomum tertium de Actis Sanctorum mensis Septembris Nobis nomine vestro obtulerit, munus hoc ea, qua decet, animi jucunditate accepimus, vobisque ob eam causam singulares gratias habentes testamur, supradicti tomi lectionem minime prætermissuros. In omni vitæ nostræ statu, sanctorum Confessorum, ac Martyrum, Virginum, Viduarumque evolvendis Vitis, Processibus, Actis, atque Historiis multum operæ & laboris impendimus: & quanti fecerimus libros vestros atque Opera, facile poterit quisque colligere ex iis, quæ a vobis didicimus, & non sine laude sæpius in nostro Opere de Canonizatione Sanctorum, atque alibi, nominatim produximus. Idem fecimus, posteaquam ad hoc Catholicæ Ecclesiæ culmen nullo nostro merito evecti conscendimus: quod quisque potest aperte cognoscere tum ex Præfatione, quam Martyrologio Romano præmisimus, tum ex aliis nostrorum Operum locis, quorum in præsens non subit animum recordatio. His positis, magna Nos perculit admiratio, statim ac rumor inde a vestris regionibus disseminatus huc ad nostras aures pervenit, in Nobis scilicet, mutata opinione, amorem illum deferbuisse, quo vos antea complectebamur, laboresque vestros non amplius gratos Nobis esse, ut olim habebantur: cujus fabulæ totum fundamentum consistit in Epistola, quam ad Prælatum quemdam conscripsimus jam usque ab anno 1748 die 31 Julii. Sed sufficit Epistolam illam percurrere, ut statim intelligatur, Epistolam familiarem fuisse eam, quæ intra privati commercii fines latere oportebat, nec umquam in vulgus produci, ut factum est imprudentia atque infidelitate unius, cujus nomen charitas vult ut taceatur, eo ma gis quod commissum errorem illi ex sincero animi affectu condonavimus. Modo memorata Epistola ad hunc finem conscripta erat, ut persuaderetur Prælato, parum fuisse rationi consentaneum devenire ad proscriptionem Operum viri cujusdam omni laude cumulatissimi, & de Romana Ecclesia alioquin bene meriti: tum quia eadem Opera sæpius ad examen in superiori tribunali revocata, tamquam errori minime obnoxia, ab omni censura evaserant immunia: tum quia, cum de Auctoribus res est, qui magnum nomen adepti sunt, quique suis Operibus utiles se præbuerunt Ecclesiæ; si futurum esset, ut eorumdem Operum proscriptio majori cum detrimento, quam fructu, turbas suscitaret atque incommoda, prudens Ecclesiastici gubernii administratio requirit, ut nulla damnentur positiva censura, licet cæteroqui nota aliqua inuri posse videantur: quod multo magis locum habere debet, quando ea, quæ in contrarium afferuntur, ex quadam animi perturbatione, seu potius audacia, manant & fluunt; etiamsi delatores contendant, accusationes suas ineptas non esse neque frivolas, suasque censuras esse vere theologicas, & stabili ratione fundatas. In hoc enim, non ipsorum, sed sanctæ Sedis judicio standum est. Hic nostræ mentis scopus fuit in ea Epistola conscribenda: cujus explanatio atque interpretatio Nobis unice competit, præterea nemini. Vobis exploratum est, aliqua ex vestris Operibus, nonnulla præsertim a celeberrimo auctore Papebrochio conscripta, incidisse in eam calamitatem, ut multi invenirentur accusatores, qui eadem crudelibus censuris inclementer tractarent. Nos censuras hujusmodi cursim attingere, & solo veluti nutu indicare, opportunum in illa Epistola judicavimus; quia id convenire argumento videbatur, quod tunc Nobis erat præ manibus: minime tamen ratas eas habuimus, aut approbavimus; quia semper illud Nobis laudi atque honori duximus, & quamdiu vita fruemur & communi spiritu, in ea voluntate constantes futuri sumus, reprobandi id, quod prius ab hac sancta Sede reprobatum fuit aut reprobatur; numquam vero reprobandi id, quod adhuc eadem sancta Sedes non reprobavit aut reprobat, etiamsi aliqui temere illud reprobare audeant. Nuda hujus facti narratio, & sincera nostræ mentis expositio, vobis, atque etiam aliis quibuslibet, dummodo sui compotes sint, animoque minime malo, satis abunde esse debent.

Sperare non possumus futurum, ut vestrum illud de Actis Sanctorum Opus nostra ætate ad exitum perducatur. Possumus quidem, prout cogitatione assequi licet, conjecturam facere, quod, completo ingenti Opere, nonnulla supplementa aut additamenta apponere necesse erit. Dum volumina jam edita frequenter evolventes assidua lectione percurreremus, animadvertimus, insertas fuisse pluribus in locis Relationes a sacræ Rotæ Auditoribus digestas circa Sanctorum causas, quorum Vitæ iis in locis describebantur. Cum vero ibidem nonnullæ Sanctorum Vitæ habeantur, in quibus præfatæ Relationes desunt, quamvis alias minime desiderentur; editas fuisse a vobis conjicimus eas, quarum vobis copia suppetebat, omissis cæteris, quæ ad vestras manus non adhuc pervenerant. Credi vix potest, quanta Nos in minoribus diligentia usi simus, ut Relationes hujusmodi, quotquot inveniri potuerunt, undique colligeremus; quippe qui necessario hoc apparatu minime carere posse videbamur ad ea Opera lucubranda, quæ postea typis edita in lucem emisimus. Atque adeo operæ pretium sore arbitramur, si vos elenchum texere faciatis Relationum illarum, quas in causis Sanctorum a Rotæ Romanæ Auditoribus exaratas voluminibus jam editis inseruistis; elenchum item cæterarum, quas habetis, & voluminibus posthac edendis inserere cogitatis: ut duplex iste elenchus ad Nos transmissus, & cum nostrarum Relationum catalogo collatus, Nos moneat, quæ Relationes apud Nos sint, quas vos non habeatis: easque libentissime vobis mittere parati sumus, quotiescumque opportunum id vestro Operi atque utile judicetis; quod ipsum nostræ erga vos benevolentiæ argumentum, manifestissimum erit indicium, unde constet, quanti vos faciamus, & quanta in æstimatione studia sudoresque vestros habeamus. Interea, dum Litteras vestras cum significato elencho exspectamus, Apostolicam Benedictionem vobis peramanter impertimur.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem, tertio Nonas Aprilis MDCCLI., Pontificatus nostri anno undecimo.

BEATISSIME PATER

Litteras SANCTITATIS TUÆ; quibus eximia plane benevolentia perpetuum in Acta Sanctorum studium ac Paternum in nos animum declarare voluit, nuper accepimus non sine suavi admiratione. Etenim, etsi nec novum nec insolitum nobis fuerit, BEATISSIME PATER, repetita benignitatis in nos Tuæ testimonia accipere, ideoque minime dubitaverimus, quin tomum nostrum tertium Septembris vultu non minus placido exciperes, quam aspexeras præcedentes; tam singularem tamen hisce Litteris gratiam nobis præstitisti, tantam de Opere nostro sollicitudinem ostendisti, tam prudenter ac fortiter inanes aliquot æmulorum nostrorum conatus retudisti, ut hujusce favoris Tui amplitudinem mirari magis possimus, quam verbis explicare; præsertim cum probe perspectum habeamus, quanta inter Majestatem Tuam & tenuitatem conditionis nostræ sit distantia, quantumque ex dignitate Tua præstito nobis beneficio accedat pretium. Istud enimvero non nostræ industriæ, sed totum beneficentiæ Tuæ, propensoque in Acta Sanctorum animo acceptum referimus. Noveramus quidem, gratum Sanctitati Tuæ esse Opus de Actis Sanctorum, litterisque variorum nobis relatum erat, quam benevole de illo frequenter loquereris, ita ut lætaremur labores nostros probari a SUMMO PONTIFICE, tam eruditione quam dignitate Maximo. At rebus nostris unice intenti, minime cogitabamus de ullis umquam ad Te dandis litteris; quando mira affabilitas Tua, SANCTISSIME PATER, nos ultro attraxit, atque ita attraxit benevola affectus in nos Tui declaratione, ut crederemus de verecundia nostra aliquid remittendum esse, scribendasque ad Te litteras, quibus & debitas gratias ageremus de tanto favore, ac nos Opusque nostrum reverenter Tibi commendaremus. Hanc vero fiduciam nostram Tibi gratam fuisse, ostendunt Litteræ Tuæ non diu post datæ, quibus testaris, nostras magna cum voluptate a Te lectas, quibus & plane persuasum nobis esse vis de amore ac benevolentia in nos Tua, quibus iterum declaras, magnam semper fuisse opinionem Tuam de ingenti Opere, ACTA SANCTORUM nuncupato, quod, inquis, a decessoribus Collegis vestris optimo consilio susceptum, atque incredibili labore continuatum, nunc demum vestro studio ac diligentia in hanc amplitudinem, in qua conspicitur, perductum fuit. In iisdem demum Litteris ad prosequendum laborem nos suaviter ac benevole sic hortaris: Vos pergite in Sanctorum monumentis colligendis illustrandisque de Ecclesia Dei bene mereri, ac filiali amore Nos prosequi: dum Nos & præclaros labores vestros, & piam vestram erga Nos affectionem confirmaturi, Apostolicam benedictionem vobis amanter impertimur. Hæc verba, BEATISSIME PATER, quæ Tibi suggessit cura ac sollicitudo de utilitate totius Ecclesiæ, quæ benevolentia atque affabilitas Tua dictavit, recitanda censuimus, cum ut orbis universus videat, quantam dudum de Opere nostro curam gesseris, tum ut æmuli nostri magis intelligant, quam imprudenter verba aliquot Tua arripuerint ad nos oppugnandos, salubrique docti rubore non tam leviter imposterum ad pugnam prosiliant. Litteris porro addere voluisti donum nobis longe gratissimum ac jucundissimum, videlicet Patavinam editionem Operis Tui præstantissimi de Servorum Dei Beatificatione & Beatorum Canonizatione, quam eodem anno accepimus. Accesserunt deinde Tui in nos animi repetitæ declarationes complures. Nunc vero novis rursum beneficiis priorem beneficentiam Tuam auges & superas: nam & publica benevoli judicii Tui de Actis Sanctorum declaratione invidentium nobis animos confundis, & candida verborum Tuorum expositione manibus eorum excutis tela leviter arrepta. Quin & benigne polliceris Relationes ab Auditoribus Rotæ digestas, quas necdum habemus, utilissimum Operi nostro subsidium. Enimvero tam rara & inusitata hæc est gratia, BEATISSIME PATER, ut ab ea acceptanda splendor dignitatis Pontificiæ nos deterreret, nisi eximia modestia & affabilitas Tua nobis persuaderet, Te vera animi magnitudine etiam suprema illa dignitate longe superiorem esse, neque timere te, ne quid Majestati Tuæ detrimenti inferas, dum illam tantisper ad humilitatem nostram benigne inclinas. Cum autem clare perspiciamus, eo Te esse animo, ut Majestate Tua nolis frui ad pompam inanem, sed uti Dignitate ac potestate Tua ad utilitatem totius Ecclesiæ, reverenter & lætissimo animo accipiemus munus tam amanter oblatum, atque hunc in finem hisce adjungimus elenchos a Te petitos.

Novimus quidem nos eo non esse loco, ut Tuis beneficiis vicem reddere possimus: neque enim id permittit aut etiam requirit suprema Dignitas Tua. Attamen possumus beneficia Tua utcumque agnoscere & magni facere. Hæc eum in finem breviter recensuimus, sed non omnia: nam & alia habemus optimæ ac beneficæ Tuæ in nos voluntatis indicia, indubiis magnorum virorum testimoniis ad nos perlata; certoque novimus, Te ab annis pluribus alia quoque subsidia nobis procurare voluisse, si judicarentur necessaria. Hanc tantam in nos longe dissitos charitatem Tuam, tantam de commodis nostris curam, tantam pro honore Operis nostri sollicitudinem dum attenta mente perpendimus, non incertas de bonitate ac puritate animi Tui facimus conjecturas. Perspicimus, quam benevole affectus sis in pios doctorum labores, qui Majorum nostrorum Lucubrationibus nostrisque conatibus tam propense faves. Consideramus, quantam de utilitate totius Ecclesiæ curam geras, qui ignotis alias scriptoribus omni modo opem ferre desideras, quia ipsorum Opera Ecclesiæ utilia existimas. Intelligimus, quantum averseris inanem fastum, qui nexu eleganti amorem cum Majestate componere novisti, ac nos privatos nullisque insignitos titulis familiariter per litteras alloqui non gravaris. Itaque cum Te talem Pontificem & communi aliorum relatione & propria experientia cognoscamus; nequaquam mirari possumus, BENEDICTUM XIV universali ac pervulgata voce Magnum Sanctumque haberi Pontificem, nomenque Tuum tantis populorum omnium studiis, tanta veneratione, tanto amore celebrari. Nam vera virtus mirabiles semper sui amores excitat apud prudentes omnes, qui eam norunt æstimare. Vera sapientia, quandocumque innotuerit, incredibili vi animos omnium ad se trahit. Si quis igitur in suprema dignitate lenitatem, affabilitatem, candorem, modestiam, amoremque subditorum cum justitia, prudentia, diligentia ac vigilantia conjunxerit; si non indignum sua Majestate ducat cum humilibus agere, quo magis prodesse valeat omnibus; si clementer, mansuete, juste, moderate, sapienter, diligenter utatur potestate a Deo sibi data, ut omnes protegat, omnibus prospiciat, omnium utilitati, incolumitati ac saluti consular; quis tandem, nisi plane amens sit, talem Principem laudibus non efferat? in oculis non ferat? summis studiis non prosequatur? incenso amore non complectatur? Jure enim meritissimo ab omnibus diligitur, qui non solis verbis, sed factis, sed curis de omnium vero bono, sed sollicitudine de omnium salute, sinceram omnium dilectionem ostendit. Ingentem hunc omnium populorum in te amorem luculenter testatur transactus nuper annus Sanctus, quo Jubilæum intelleximus celebratum tanto peregrinorum concursu, quantum alias non audivimus, tanta Romanorum caritate ac pietate, quantam iis inspirare nata erant exempla Tua, studiaque ardentissima ad divinam gloriam promovendam. Curaverat diligens industria Tua, ut per totam ditionem Ecclesiasticam in commodum peregrinantium viæ complanarentur, ut ad eorumdem solatium magna ubique cibariorum aliorumque ad victum pertinentium esset copia, ut ecclesiæ Urbis instaurarentur splendideque exornarentur ad conciliandam divino cultui majorem reverentiam, ut frequentioribus ferventium prædicatorum adhortationibus populorum animi ad pœnitentiam atque ad pietatem inflammarentur, ut demum variis Tuis Constitutionibus dubia in iis occurrentia tollerentur, omniaque in ordinem elegantem dirigerentur. Hisce autem curis ac indefessis laboribus Tuis egregie responderunt populi Romani studia, principum virorum ac mulierum pietas & misericordia, & præ ceteris S. R. E. Cardinalium eminentissima religio, modestissima charitas, insignisque liberalitas ac munificentia. Concursum vero undique adventantium tantum fuisse accepimus, ut non modo longe superaverit numerum eorum, qui ad posteriora Jubilæa accurrerunt; sed nulla quoque supersit memoria Jubilæi ullius, ad quod tanta confluxit multitudo. Hoc certe nobis relatum est testimonio fide dignissimo. Neque Italos modo, aut alios Europæ populos Roma vidit ad se confluentes; sed Armenia, Syria, Ægyptus, aliæque remotissimæ Turcici imperii provinciæ non paucos quoque transmiserunt. Nimium sane recedemus a proposito nostro, BEATISSIME PATER, si enumerare velimus varios animarum fructus, quibus Divina liberalitas anno illo celeberrimo pietatem Tuam, accensaque in veram hominum felicitatem studia, remunerare ac recreare dignata est. Hunc igitur annum merito felicem fortunatumque semper credes, & pro multis annis numerare poteris, cum illum tot ornaveris virtutibus Pontificiis, tot factis præclaris illustrem seceris, tot felicibus successibus abundantem videris, ut prolixum honestarent Pontificatum, si illa omnia in multos divisa fuissent annos. Auget felicitatem ejusdem anni gloriosa plane ac felicissima compositio diuturnæ controversiæ de Patriarchatu Aquileiensi, anno Sancto feliciter cœpta, & non diu post felicissime perfecta. Hanc decessores Tui intactam reliquerant, magisque optandus videbatur, quam facile sperandus finis tam antiquæ litis. Verumtamen solo salutis animarum studio Pietatem Tuam impellente, mira animi magnitudine hunc scopulum amovere voluisti, tantaque constantia, fortitudine ac prudentia recte cœptis institisti, ut ea glorioso exitu coronaris, consentientibus utrimque Principibus, lætantibus bonis omnibus, applaudente orbe Christiano. Præclaræ ejusmodi aliæque id genus res gestæ, quibus sanctitatem nominis Tui egregie exprimis & tueris, locum Tibi non minus apud posteros dabunt inter Magnos Sanctosque Pontifices, quam modo dederunt apud viventes. Ad augendam porro nominis Tui celebritatem accedunt Scripta eruditissima & plurima typis edita: in hisce enim viri docti non poterunt non perpetuo admirari accuratam diligentiam, prudentem crisim, locupletem ac variam doctrinam, imo & moderationem ac modestiam singularem. Certe ea est nostra, & decessorum nostrorum, qui præstantissimum Opus Tuum de Canonizatione Sanctorum videre & legere potuerunt, de illo constans opinio, non raro in libris nostris breviter insinuata, frequenter in privatis congressibus repetita, sæpe visentibus bibliothecam nostram declarata. Quare non dubitamus coram orbe erudito palam edicere, quod crebro mirati sumus, nullum manibus nostris teri scriptorem posteriorum seculorum, cujus sententias ita constanter sequi potuimus, quam sequendas credidimus Tuas, ubicumque aliquid ex Opere Tuo ad propositum nostrum conducebat. Opera igitur illa, BEATISSIME PATER, eruditione atque accuratione tam insignia, Te famamque Tuam posteritati commendabunt, magnosque inter ac primæ notæ scriptores Ecclesiasticos nomen Tuum merito celebrabitur. Attamen magnas hasce inter dotes, quibus Divina liberalitas SANCTITATEM TUAM munifica manu exornare voluit, & quibus toto vitæ decursu diligentissime usus es tam agendo magna, quam scribendo utilia, suo non carebunt splendore mira illa charitas, lenitas, affabilitas, modestia, quibus tam benigne plurimum de Majestate Tua remittis, ut labores aliorum & studia tuearis, sustentes, & promoveas. Nam qui oculo perspicaciori singula solent intueri, ex modesta illa Tua charitate facile perspicient, Divini honoris amore ad magna Te impelli, ad Dei gloriam innumeros labores Tuos dirigi, ad utilitatem totius Ecclesiæ exercitatum tot doctis Operibus calamum a Te numquam deponi. Si quis enim studiis suis aut inanem sectetur magni nominis umbram, aut certe sua magis quærat, quam quæ sunt Jesu Christi: ille aliena non amat Opera, aliena sincere non laudat, alienis non delectatur; nedum opem iis præstare desiderat.

At veremur, SANCTISSIME PATER, ne epistolarem brevitatem longissime excedamus, si omnem candidæ sinceræque charitatis Tuæ pulchritudinem curiosius investigemus. Imo etiam timemus, ne forte graves simus modestiæ Tuæ, quam & in priore Epistola Tua, & in aliis occasionibus vehementer admirati sumus. Itaque ad humillimas & maximas de singulari prorsus favore nobis præstito gratias agendas accedimus, numerosumque amicorum agmen nobis adjungere cupimus, ut, non pares quidem favoribus Tuis, pares tamen viribus nostris persolvamus grates. Hasce primum nobiscum aget tota Societas Jesu, Operi nostro mire addicta, multisque aliis beneficiis ad grates TUÆ SANCTITATI agendas obstricta. Novimus, quanta cum laude de Scriptoribus Societatis loqui consueveris, illosque in libris Tuis memorare, ut illa favorabili judicio Tuo magis lætari possit ac debeat, quam possit anxie sollicitari, si quis forte privatus scriptor magnum se nomen adepturum speret, modo præcipuos Societatis auctores acerbo calamo exagitaverit. Novimus, quam studiose proprium etiam laborem conferas, ut causæ Servorum Dei, qui eminentibus virtutibus in Societate floruerunt, non minus quam aliorum, recte dirigantur, ut tandem judicio falli nescio illos ad supremos Beatorum ac Sanctorum in terris honores provehere tuto valeas. Legimus demum Litteras Pontificias totius Ordinis nostri laudibus plenas, audivimusque varios favores ac privilegia, quibus Societati benignissime voluisti & frequenter gratificari. Nulla igitur est dubitatio, quin Societas tota, tot tantisque dudum devincta beneficiis, ad agendas SANCTITATI TUÆ de novo hoc favore gratias comitem se nobis præbeat. Adjungent se etiam ex omnibus provinciis viri pii atque eruditi plurimi, quos Operi nostro multum faventes ac benevolos novimus, quique de benigna judicii Tui declaratione vehementer gaudebunt. Tot omnium ordinum socios ad grates referendas colligimus, quia Te sublimiori loco positum agnoscimus & lætamur, quam ut beneficentissimæ Tuæ in nos voluntati similia possimus rependere. Hoc solum possumus, quod animo propensissimo facimus: precibus nimirum Sacrificiisque Omnipotentem Deum, qui Te talem Ecclesiæ universali Rectorem & Patrem benigne dedit, supplices flagitabimus, ut senectam Tibi vegetam diu conservare, & perpetuos labores Tuos uberrimo fructu remunerare dignetur, ut omnium Pontificum maxime longævus orbi præesse Christiano ad Tuum omniumque viventium ac futurorum bonum merearis. Demum, BEATISSIME PATER, quia & hanc fiduciam benignitas Tua nobis præbere videtur, non dubitamus, cum Opus nostrum de Actis Sanctorum, quod diligenter prosequi cupimus, tum universam Societatem, in omnibus fere orbis regionibus pro salute animarum laborantem, cui nos adscriptos gaudemus, continuæ benevolentiæ Tuæ atque affectui vere paterno humillimis precibus commendare: prostratique ad SANCTITATIS TUÆ pedes, quanta possumus reverentia atque animorum submissione, benedictionem Apostolicam humiliter flagitamus.

SANCTITATIS TUÆ

Humillimi, devinctissimi & obedientissimi servi ac filii
JOANNES STILTING
CONSTANTINUS SUYSKENS
JOANNES PERIER
JACOBUS TRENTECAMP.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM IV SEPTEMBRIS.

A

Ailbeus. Vide Albeus.

Albeus seu Ailbeus episcopus Imelacensis, in Momonia, Hiberniæ provincia. Sylloge hist. critica. § I. Sancti sedis episcopalis notitia: memoria in nonnullis Martyrologiis: Missa propria: Acta fabulosa, nec edenda 26. § II. Tempus adventus ejus in Hiberniam, quo a S. Hilaro Papa mitti potuit: gesta in episcopatu, obitus, sepultura 28

Amatus episcopus Senonensis conf., Broyli in Flandria Occidentali. Comm. præv. § I. Locorum notitia: Fasti sacri, quibus insertus legitur: tempus natale Sancti & patria incerta: cultus: Acta edenda 120. § II. Sancti pueritia: episcopatus Sedunensis an Senonensis? quo ordine Senonensium archiepiscoporum Catalogo inserendus sit: quid de Amato eadem die a Sedunensibus culto statui possit 122. § III. Sanctus jussu Theodorici III Peronæ sub custodia S. Ultani abbatis exsulat: ejus in prædicta abbatia conversatio: S. Ultano mortuo, Perona Broilum adducitur: miraculum, quod in itinere contigisse scribitur: accessus ad Hamaticum monasterium: ibidem a Sancto gesta illustrantur 125. Vita, auctore anonymo, ex Ms. Atrebatensi S. Mariæ 128. Appendix. De variis sacri S. Amati corporis translationibus, & locis, quibus colitur, & reliquiæ ejusdem corporis concessæ sunt, ex codice Ms. ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duacensis 131

Amatus Abbas Habendensis sive Romaricensis, in Lotharingia. Comm. præv. § I. Acta Sancti hic danda; vitæ chronotaxis usque ad exstructum Habendense asceterium 95. § II. Gesta quædam, a biographo Sancti omissa, supplentur ex Vita S. Eustasii, & examinantur 97. § III. S. Amati, a synonymis distinguendi, tempus emortuale; memoria in Martyrologiis, cultus antiquus 98. § IV. Loca sacra in honorem Sancti exstructa; insignis cultus & festivitates annuæ 100. Vita, auctore anonymo coævo, ex Mss. Romaricensi, S. Maximini Trevirensi, Ultrajectino & alio, collatis cum editione Mabillonii. Præfatiuncula. Cap. I. Sancti natales, vita monastica & solitaria 103. Cap. II. Perducitur Luxovium a S. Eustasio; & ipse eo allicit S. Romaricum, quocum Habendense asceterium construit 104. Cap. III. Postrema Sancti gesta & pius obitus 106

Ammon mart. & forsan lector, Nicomediæ. Ex Hieronymianis apographis 12

Antoninus. Vide Antonius.

Antonius vel Antoninus episcopus, ut creditur, Carpentoractensis, Beduini in comitatu Vindascino. Sylloge. De cultu & reliquiis: de ætate & persona conjecturæ 81

Autonomus episc. mart., in Bithynia. Comm. præv. Memoria Sancti apud Græcos & Latinos: cultus apud Græcos die præcedente: Acta Græca Metaphraste multo antiquiora esse ostenditur 14. Acta, auctore anonymo, ex codice Ms. Græco, cum Latina interpretatione, quæ edita est apud Lipomanum tom. 6 fol. CCXXXXV. 16

C

Cassiodorus cum Senatore &c. Vide Senator. Cerealis cum Cornelio &c. Vide Cornelius.

Cornelius Papa mart., Centumcellis in Etruria, item Cerealis, Salustia & Socii XXI mart., Romæ. Comm. hist. § I. Memoria Sancti varie in Martyrologiis relata: antiquissimus ejusdem & hodiernus cultus 143. § II. Actorum examen & errores 145. § III. Sancti martyrii palæstra non Roma, sed Centumcellæ in Hetruria: conjectura de adjunctis ipsi in martyrio Sociis, ac reliquiis Antverpiam delatis 147. § IV. S. Cornelii patria Romana: acta ante Pontificatum: ejusdem ad illum assumptio post diuturnam sanctæ Sedis vacationem 150. § V. Occasio eligendi Pontificis: Cornelii virtutes & præclara electio: Novati ac Novatiani notitia: schismatis ab his suscitati causa, modus ac tempus 154. § VI. Novatiani molitiones adversus S. Cornelium: acta Carthagine de hac controversia: Novatiani sacrilega ordinatio & pseudo-pontificatus: ejus legati Carthagine rejecti, & Cornelii Pontificatus ibidem agnitus 158. § VII. Tempus initi per Novatianum pseudo-episcopatus 162. § VIII. S. Cornelii Pontificatus per Africam publicatus: Novatianorum molitiones & nova legatio: quorumdam confessorum saluberrimus e schismate ad Ecclesiam reditus 164. § IX. Concilia Romæ & alibi celebrata, in quibus lapsi ad pœnitentiam & pacem admissi, & Novatianus damnatus: Trophimus cum maxima plebis parte pœnitens, in Ecclesiam receptus 167. § X. Novatianorum nova legatio, & molitiones in Africa: eorum hæresis in Antiochena synodo damnata, & in Oriente rejecta: Felicissimus, alter schismaticus, a Cornelio repulsus 172. § XI. Persecutio a Gallo resuscitata: contra quam lapsis prospectum: Cornelii & Romanorum illustris confessio: Novatiani a persecutione immunes 174. § XII. Sancti exsilium: tempus sedis: martyrium verisimilius per supremum supplicium ipsi illatum; ejusdem epistolæ genuinæ, ac supposititiæ: Ordinationes ab eo factæ 177. § XIII. Sancti corpus Romam translatum, & a S. Leone I, deinde a S. Hadriano I in alia ecclesia depositum: ejusdem translatio in Franciam 181. § XIV. Sancti reliquiæ & cultus celebris in Indensi abbatia prope Aquisgranum 185. § XV. Sancti reliquiæ & cultus Rotnaci in Flandria: earum per hæreticos profanatio & per Catholicos recuperatio 187. § XVI. Ejusdem Sancti cultus & reliquiæ in nonnullis aliis locis 189

Cornutus vel Curnutus martyr, Iconii in Lycaonia. Ex Martyrologiis 9

Crescentianus, Victor, Rosula, Generalis mart., in Africa. Ex Martyrologiis 348

Crescentius mart., Romæ. Comm. præv. De Sancti Actis, cultu, & reliquiis 351. Acta, ex tom. N. P. Gallonii apud PP. Oratores Romæ 352

Cronides vel Hieronides diaconus, Leontius, & Serapion &c. martyres, Alexandriæ in Ægypto. Ex Fastis Græcorium & Martyrologio Romano 13

Curnutus. Vide Cornutus.

Cyprianus, episc. mart., prope Carthaginem in Africa. Comm. præv. § I. Cur de eo hodie agamus. Vita a S. Pontio diacono scripta, & Acta proconsularia, prætermissis aliis, unde edenda: Acta gemini Cypriani confusa: Sanctus a variis varia de causa laudatus 191. § II. Sancti patria Africa, forte Carthago: professio rhetorices, eloquentia, vita ante baptismum acta, & ad fidem conversio 194. § III. Tempus suscepti baptismi incertum: mirabilis morum mutatio, & virtutes heroïcæ ipsius, probabilius adhuc catechumeni 197. § IV. Neophytus in virtutum & sacrarum Litterarum studium incumbit; profanam facundiam suam coërcet; scribit epistolam ad Donatum, & librum de Idolorum vanitate 200. § V. Sanctus Neophytus, presbyter, nec multo post Carthaginensis episcopus, miro plebis consensu creatur; obtrectatores suos benigne habet 203. § VI. Episcopales Sancti virtutes: liber de disciplina & habitu virginum, ac epistola LXI, LXII, LXV & LXVI pro disciplina ecclesiastica probabiliter ante persecutionem scriptæ 207. § VIII. Persecutione a Decio excitata, Sanctus ad leonem postulatur, secedit, & proscribitur: secessus hic ab omni sinistra suspicione vindicatur 211. § VIII. Persecutionis progressus & atrocitas: varia lapsorum in ea genera: in quo positum fuerit libellaticorum crimen 214. § IX. Sanctus e secessu suo episcopatum strenue administrat: per litteras purgat se apud clerum Romanum: tempus, quo epistolæ II, III & XIV scriptæ sint 218. § X. Quot & quæ supersint epistolæ ex tredecim a S. Cypriano e secessu ad suos scriptis, & in epistola XIV ab eodem memoratis 221. § XI. E secessu scribit ad clerum suum de cura gregis, pauperum sustentatione, & captivis caute invisendis: martyres ac confessores hortatur 225. § XII. Aliquot confessorum clericorumque in lapsis ad pacem admittendis temeritatem tribus epistolis acriter objurgat 226. § XIII. Scribit epistolam XII & XIII, in quibus aliquam gratiam lapsis concedit, & nimium properantes ad veniam reprehendit 230. § XIV. An solis lapsis, libellum martyrum habentibus, in periculo mortis pacem dari Sanctus permiserit 232. § XV. Confessorum lapsorumque arrogantiæ viriliter se opponit: Romanorum litteris recreatus, ad eos scribit: lectorem ac subdiaconum ordinat 235. § XVI. Alia a Sancto contra pervicaces confessores, clericosque ac lapsos gesta: litteræ ad Romanam clerum, & ab hoc & Romanis confessoribus ad illum datæ 237. § XVII. Romanorum litteras vulgari curat; alias ab iisdem accipit: pax propinqua ipsi revelatur, ad quam accelerandam suos de orando Deo monet 240. § XVIII. Clero suo curam confessorum ac pauperum commendat: Aurelium ac Celerinum lectores creat: ad confessores Romanos scribit: S. Numidicum presbyterum eidem clero adjungit 243. § XIX. Illucescente Ecclesiæ pace, discolos confessores per litteras corripit: reditum suum prudenter differt: pauperum sustentationem clero denuo commendat 245. § XX. Initium schismatis Felicissimi, qui una cum nonnullis ipsius asseclis a S. Cypriano ejusque vicariis excommunicatur 247. § XXI. Novatus cum quatuor presbyteris Felicissimo palam adhæret: Sanctus gregem suum contra hos instruit, sed reditum suum differre cogitur 251. § XXII. Sanctus e secessu redit Carthaginem: synodum de lapsis celebrat: quid de sacrificatis in ea decretum 253. § XXIII. Libellaticis pœnitentibus pax a synodo mox concessa: Felicissimus, Novatus, aliique damnati; alia ad hanc synodum spectantia 257. § XXIV. Gesta contra Novatiani antipapæ schisma: S. Cornelii Pontificatus in Africa agnitus & promulgatus 260. § XXV. Romanos confessores, litteris & libro de Unitate Ecclesiæ missis, a schismate reducere nititur; reductis gratulatur 262. § XXVI. Altera Novatianorum legatio & molitiones in Africa: apologia a Sancto pro se omnibusque Catholicis ad Antonianum scripta 264. § XXVII. Liber de Lapsis a Sancto conscriptus: nonnullæ pœnæ coram ipso divinitus inflictæ: liber de Oratione Dominica ab eodem compositus 267. § XXVIII. Respondet ad quæsita de causa lapsorum: synodum celebrat, in qua rejectus Privatus hæreticus, actumque de causa Therapii ac Victoris, & de parvulis baptizandis 270. § XXIX. Fortunatianum in persecutione lapsum ab episcopatu suo Assuritano arcendum monet: scribit contra abusum, quo aqua sine vino in Sacrificio offerebatur 272. § XXX. Fortunatus pseudo-episcopus factus: Sanctus in schismaticis reconciliandis laborat: Maximus pseudo-episcopus ordinatus: legati a Fortunato missi, Romæ rejecti 275. § XXXI. Sanctus ad utramque Cornelii epistolam respondet, & pro Ecclesiæ disciplina & dignitate contra hæreticos tuenda perorat 277. § XXXII. De instanti persecutione divinitus admonitus, Thibaritanos per epistolam hortatur ad martyrium: lapsis pacem dandam in concilio decernit: scribit ad S. Cornelium, ejusque successorem S. Lucium 280. § XXXIII. Utrum persecutio, a S. Cypriano supra prædicta, in Africa sub Gallo exarserit 282. § XXXIV. Sanctus plebem suam ad succurrendum peste infectis insigni oratione accendit: magnam pecuniæ summam pro redimendis e barbarorum captivitate fidelibus mittit 286. § XXXV. Christianam religionem scripto libro adversus Demetriani criminationes defendit 288. § XXXVI. Scribit librum de Mortalitate, item alterum de Opere & Eleëmosyna 290. § XXXVII. S. Stephanum Papam rogat, ut Marcianum Arelatensem episcopum deponi jubeat: scribit adversus Basilidem & Martialem episcopos lapsos in Hispania: Florentium Pupianum criminatorem redarguit 292. § XXXVIII. Controversia de hæreticorum baptismo exorta, Sanctus geminam synodum de ea celebrat, suamque ac collegarum sententiam ad S. Stephanum Romanum Pontificem transmittit 295. § XXXIX. Jubajanum ad partes suas adducit, vel in iis confirmat, eique inter cetera librum de Bono patientiæ mittit: S. Stephani responso accepto, tertiam synodum indicit, & adversus illum scribit: edit librum de Zelo & livore 298. § XL. Tertia synodus Carthaginensis, in qua prior sententia denuo confirmata: Sancti in hac causa baptismi gesta a nonnullis olim in dubium vocata 301. § XLI. Afrorum legati a S. Stephano rejecti: Firmiliani de hac causa narratio æquo vehementior: hæc legatio post tertiam synodum Carthaginensem primum adornata 303. § XLII. Sanctus scribit de eadem causa ad Firmilianum, & ab eo epistolam recipit: quid S. Augustinus in Sancto circa hanc controversiam laudaverit 306. § XLIII. Stephanus numquam excommunicavit S. Cyprianum, sed hic in ipsius & successoris ejus communione semper vixit, & martyrio coronatus est 309. § XLIV. Utrum, & quando S. Cyprianus, ceterique ejus sententiæ episcopi, prædictum errorem revocaverint 312. § XLV. Sancti Petri ejusque in Romana Cathedra successorum primatus a S. Cypriano agnitus & assertus 314. § XLVI. Persecutione sub Valeriano exorta, scribit ad Fortunatum de Exhortatione martyrii: Christum confitetur, & Curubim relegatur 317. § XLVII. Res ecclesiasticas ordinat: pauperibus prospicit: confessores litteris & eleëmosynis solatur: Curubi in hortos suos migrat: de novo edicto Valeriani fideles monet, & fugere renuens, ad martyrium se parat 320. § XLVIII. Veritus, ut Carthagine occideretur, paulisper latet: in hortos suos reversus, capitur, Christumque confessus, capite truncatur 322. Vita, auctore S. Pontio, illius diacono, ex editione Ruinartii in Actis sinceris Martyrum. Cap. I. Auctoris præfatio: Sancti ad fidem conversio: ad sacros Ordines promotio: virtutis studium: episcopatus, & virtutes 325. Cap. II. Sancti proscriptio & secessus: misericordia peste infectis exhibita: exsilium: visio de martyrio 328. Cap. III. Sancti gesta in exsilio: comprehensio: condemnatio & martyrium 330. Acta Proconsularia, ex editione Ruinartii in Actis sinceris Martyrum 332. Appendix. De Sancti gloria posthuma, & Operibus ipsi adscriptis. Cap. I. Sancti apparitiones, seu visiones de illo nonnullis martyribus oblatæ: duæ ecclesiæ prope Carthaginem ipsi erectæ: eædem profanatæ, præsertim a Vandalis, & restitutæ Catholicis 334. Cap. II. Sancti per universam Ecclesiam cultus 337. Cap. III. Sancti corporis translationes, & reliquiæ variis in locis honoratæ 340. Cap. IV. Sancti Opuscula, exceptis, quæ de hæreticorum baptismate tractant, magni semper habita: quædam alia ipsi forte adscribenda, alia perperam attributa 343

D

Demetrius cum Felice &c. Vide Felix.

Diosolus, Matrona, Thecla, Heraclia martyres, in Asia. Ex Hieronymianis apographis 12

Dominata cum Senatore &c. Vide Senator.

E

Evantius episc., Augustoduni in Gallia. Ex Martyrologiis vetustis 21

Eulogius episc. conf., Alexandriæ in Ægypto. Comm. hist. § I. Memoria Sancti in Fastis sacris: elogium ex Menologio Basiliano: observationes de visionibus S. Eulogio attributis 83. § II. Eulogius Antiochiæ presbyter consecratus, deinde episcopus Alexandrinus: de initio episcopatus, & de anno mortis disseritur 84. § III. Gesta aliqua & scripta Sancti ex Photio 85. § IV. Concilium ab Eulogio habitum in causa Samaritanorum: utrum etiamnum exstent aliqua Sancti scripta 88. § V. Amicitia S. Eulogii cum S. Gregorio Papa, ex cujus litteris multa recitantur 90. § VI. Prosecutio gestorum Eulogii ex epistolis S. Gregorii 92

F

Felicissimus & Secundinus mart., in Apulia. Ex apographis Hieronymianis 57

Felix, Demetrius, Honorius, Zetus & forsan alii mart., in Tuscia. Ex apographis Hieronymianis 350

Fledericus presb. conf., in Vliderzele, vico agri Alostani in Flandria. Sylloge. Locus, ubi colitur Sanctus: gesta in vita: beneficia aliaque post mortem 133

G

Generalis cum Crescentiano. Vide Crescentianus.

Gordianus cum Macrobio &c. Vide Macrobius.

Guido conf., Anderlaci in Brabantia prope Bruxellas. Comm. præv. § I. Sancti memoria in Martyrologiis: cultus: Acta 36. § II. Sancti tempus emortuale: translatio corporis e cœmeterio ad templum: ejusdem solemnis elevatio 38. Vita, ex manuscripto Anderlechtensi, auctore anonymo. Prologus. Cap. I. Sancti pueritia: ecclesiæ Lacensis cura suscepta: ad Terram sanctam & limina Apostolorum peregrinatio: pius obitus 41. Cap. II. Irreverentia in Sanctum divinitus punita: cultus miraculorum occasione inchoatus 44. Cap. III. Corporis e cœmeterio ad templum translatio: miracula in translatione facta: solemnis elevatio 46

H

Heli cum Macrobio &c. Vide Macrobius.

Heraclia cum Diosolo &c. Vide Diofolus.

Hieronides. Vide Cronides.

Honorius cum Felice &c. Vide Felix.

I

Joannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus & doctor Ecclesiæ, prope Comanos in Ponto. Comm. historicus. § I. Opera Chrysostomi in Commentario adhibenda; ut & Dialogus, cujus auctor Palladius episcopus, alter a Palladio Helenopolitano: an uterque fuerit Catholicus 401. § II. Alii scriptores Vitæ & gestorum S. Chrysostomi, de quorum fide & auctoritate disseritur 405. § III. Sancti patria, parentes, annus natalis figendus circa CCCXLIV 408. § IV. Moritur Sancti tum infantis pater: uterque parens probabilius erat Christianus: Sancti præceptores, studia, eloquentia 410. § V. Sancti amicitia cum Basilio, familiaritas cum S. Meletio, a quo instruitur & baptizatur: lector forsan ab eodem, forsan ab alio ordinatus: Sancti periculum 412. § VI. Sancti Juvenis mores post baptismum: studia sacra sub Diodoro & Carterio: ad vitam monasticam trahit Theodorum & Maximum 414. § VII. Theodoro, post inchoatam vitam monasticam ad mundanam regresso, Sanctus duas scribit epistolas bene longas, & eumdem in viam reducit 416. § VIII. Sanctus, hortante Basilio ad vitam monasticam, matris precibus detinetur, & pie interim ac solitarie vivit in domo materna 420. § IX. Chrysostomus & Basilius quæruntur ad episcopatum: prior se occultat, alter, dissimulante Chrysostomo, capitur & consecratur: Sanctus factum suum excusat 421. § X. Sanctus quadriennio in monasterio vivit sub disciplina severi senis, biennio solus in spelunca: qualis esset monachorum illorum vita 426. § XI. Opuscula scripta, nimirum libri de Sacerdotio, adversus Oppugnatores vitæ monasticæ, Comparatio regis & monachi 428. § XII. Alia Opuscula, videlicet liber de Compunctione ad Demetrium, alter ad Stelechium: tres libri ad Stagirium a dæmone vexatum 431. § XIII. Sanctus morbo coactus redit Antiochiam, ubi ordinatur diaconus: gesta tempore diaconatus, & scripta varia 435. § XIV. Tractatus ad Viduam juniorem geminus: liber de Virginitate 436. § XV. Liber in S. Babylam contra Julianum & gentiles: nequit ostendi, Sanctum in eo tractatu contra historiam S. Babylæ errasse, ut aliqui credunt 438. § XVI. Synopsis S. Scripturæ, quam edidit Montfauconus, partim potest esse Chrysostomi; sed non est tota ejusdem auctoris 442. § XVII. Sanctus presbyter consecratur, & prædicare incipit: mira ipsius humilitas in prima Homilia elucet 447. § XVIII. De aliquot Homiliis anno CCCLXXXVI, quo contra Anomœos & contra Judæos concionari cœpit Chrysostomus 449. § XIX. Reliqua Chrysostomi contra Anomœos certamina aliis concionibus anni CCCLXXXVI subinde interrupta 451. § XX. Fervens Homilia contra Quartodecimanos, tertia Contra Judæos vocata, ad quam varia observantur: reliquæ Sancti contra Judæos Orationes 453. § XXI. Homiliæ de Anathemate, de Natali Christi, & aliæ quædam sub finem anni CCCLXXXVI & initium CCCLXXXVII habitæ 457. § XXII. Aliæ quædam assignantur Homiliæ, quæ videntur anno CCCLXXXVI illigandæ 462. § XXIII. Seditio Antiochena ante Quadragesimam anni CCCLXXXVII: Pascha illo anno celebratum XXV Aprilis. Quadragesima sex tantum constabat hebdomadis 465. § XXIV. Ordo Homiliarum Chrysostomi ab illa, quæ seditionem præcessit, usque ad secundam hebdomadam Quadragesimæ 469. § XXV. Prosecutio earumdem Homiliarum usque ad Pascha 472. § XXVI. Homiliæ S. Chrysostomi post Pascha usque ad finem anni CCCLXXXVII & Quadragesimam anni CCCLXXXVIII 478. § XXVII. Homiliæ LXVII in Genesim totam, cœptæ Dominica ante Quadragesimam, anno verisimiliter CCCLXXXVIII; aliæ complures Homiliæ iis interpositæ 482. § XXVIII. Interpretatio Euangelii Joannis secuta videtur expositionem Genesis circa annum CCCLXXXIX; illam vero interpretatio Euangelii Matthæi circa annum CCCLXXXX 487. § XXIX. Homiliæ Chrysostomi in Epistolas S. Pauli, nimirum ad Romanos, & geminam ad Corinthios 491. § XXX. Sanctus item Antiochiæ scribit in Epistolam ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses; utramque ad Timotheum, ad Titum, & probabiliter etiam ad Philemonem 494. § XXXI. Interpretatio Psalmorum, non tota ad nos perducta, item Antiochiæ conscripta & ad populum dicta, annis verisimiliter posterioribus 497. § XXXII. Ultimum Opus Antiochenum verisimiliter est Expositio Isaïæ usque ad medium caput VIII, quæ ad populum dicta videtur 500. § XXXIII. Homiliæ aliæ incerto tempore Antiochiæ habitæ, aliquæ etiam loci incerti 502. § XXXIV. Virtutes aliquæ Chrysostomi, quæ innotescunt ex concionibus Antiochenis 506. § XXXV. Chrysostomus jussu Arcadii imperatoris dolo evocatus Antiochia, Constantinopolim perducitur, ibique consecratur episcopus 510. § XXXVI. Homiliæ aliquot Chrysostomi habitæ Constantinopoli anno CCCLXXXXVIII, quo verisimiliter satis diu ægrotavit 511. § XXXVII. Sancti in episcopatu vita sobria, austera & solitaria: semper solus cibum sumit, nec reditus episcopales pro se usurpat: hospitalitatem tamen exercet 514. § XXXVIII. Varii conatus Chrysostomi ad clerum & populum emendandum: Scripta hunc in finem aliaque præclare præstita 516. § XXXIX. Insignis Chrysostomi modestia & humilitas in episcopatu: charitas proximi, aliæque virtutes, ex quibus orta est mira ipsius in loquendo libertas 519. § XL. Chrysostomus Novatianos insectatur: horum causa acerbior in Sanctum videtur Socrates, cujus asserta examinantur, uti & aliqua Sozomeni 522. § XLI. Quam late se ad omnes homines & ad plures provincias extenderit charitas & cura Sancti, qui pro conversione hæreticorum & idololatrarum varia præstat 526. § XLII. Sanctus operam suam confert, ad conciliandas Flaviano Antiocheno ecclesias omnes: accipit reliquias aliquot Sanctorum, maximaque cum solemnitate aliquas transfert 528. § XLIII. Quomodo Sanctus egerit cum Eutropio cubiculario, qui anno CCCLXXXXIX consul factus, ac deinde relegatus est & occisus 530. § XLIV. Exsilium Eutropii figendum mense Januario anni CCCLXXXXIX: bellum Tribigildi cœptum anno CCCLXXXXVIII: Chronotaxis molitionum Gaïnæ & belli cum eo gesti 533. § XLV. Quid Sanctus apud Gaïnam egerit pro Saturnino & Aureliano: compescit Gaïnam, qui pro Gothis Arianis petebat ecclesiam: ad eumdem legatur ab Arcadio 336. § XLVI. Homiliæ Chrysostomi in Epistolam ad Colossenses & aliæ quædam ad annum CCCLXXXXIX spectantes 539. § XLVII. Antoninus Ephesinus episcopus apud Chrysostomum accusatur: causa illa in annum secundum usque ad mortem Antonini protracta: Sanctus in Asiam profectus: horum omnium chronotaxis 543. § XLVIII. Gesta Sancti in Asia: numerus episcoporum tempore illius itineris depositorum: Gerontius Nicomediensis item depositus 546. § XLIX. Æmulatio Severiani episcopi contra Chrysostomum: hic ad suos reversus magno amore excipitur: Severianus occasione Serapionis a populo expulsus, eidem conciliatur a Sancto 548. § I. Exponit utramque Epistolam ad Thessalonicenses: S. Porphyrium benigne excipit & juvat ad idololatriam excidendam: Eudoxia Sancto irata 551. § LI. Acta Apostolorum exposita Homiliis LV: hæ Chrysostomo asseruntur, cœptæque sunt in Paschate anni CCCCI 554. § LII. Homiliæ XXXIV in Epistolam ad Hebræos: Aliæ quædam Homiliæ Constantinopoli ante primum Sancti exsilium dictæ, aut temporis & loci incerti 558. § LIII. De Homiliis aliquot dubiis, de Commentario in Daniëlem prophetam, de Liturgia Chrysostomi 562. § LIV. Origo dissensionis inter Theophilum Alexandrinum & monachos Ægyptios. Theophilus persequitur S. Isidorum Hospitalarium: deinde monachos multos, qui Constantinopolim delati a Chrysostomo excipiuntur 566. § LV. Quid pro monachis expulsis apud Theophilum egerit Sanctus: dicta quædam S. Hieronymi non de Chrysostomo, sed de Rufino & aliis prolata 569. § LVI. S. Epiphanius venit Constantinopolim: quid illi cum Chrysostomo & monachis negotii fuerit 572. § LVII. Theophilus Constantinopolim advenit, multosque episcopos, clericos, monachos, ipsamque imperatricem in partes suas trahit contra Chrysostomum 574. § LVIII. Concilium ad Quercum prope Chalcedonem inchoatum: capita accusationum contra Chrysostomum cum aliquot in illa observationibus 578. § LIX. Citantur ad concilium clerici Constantinopolitani, & quædam accusationum capita examinantur: quo interim modo se haberet Chrysostomus cum suis: Sancti iteratæ citationes & responsiones 581. § LX. Sanctus depositus, & ab imperatore relegatus, interque hæc imperterritus, populo tumultum minitante, tertio die se ultro tradit, & in exsilium ducitur 583. § LXI. Theophilus, Severianus, aliique veniunt Constantinopolim, & contra Sanctum loquuntur: hinc major populi tumultus: orto etiam terræ motu, revocatur Chrysostomus, reduxque concionatur, fugiente Theophilo 586. § LXII. Chronotaxis persecutionis Chrysostomi: an omnes ejus inimici fugerint ad sedes suas: an in alia synodo sit absolutus: gesta Sancti post reditum: Eudoxia iterum irata 590. § LXIII. Novæ molitiones contra Sanctum, qui a congregatis rursus episcopis pro condemnato habetur, & ecclesia jussu imperatoris ejicitur 593. § LXIV. Clerus & populus Sancto adhærens, violenter ecclesiis expellitur: aliæ violentiæ extra urbem patratæ iisdem diebus 596. § LXV. Theophilus ad S. Innocentium Papam scribit de damnatione Chrysostomi: Epistola Sancti ad Innocentium: hic acceptis variis ea de re nuntiis, stat pro Chrysostomo 598. § LXVI. Sanctus urbe ab Arcadio ejicitur: ecclesia eodem die comburitur: hinc calumniæ in Chrysostomum, eique adhærentes 601. § LXVII. Arsacius pro Sancto ordinatur episcopus, Porphyrius Antiochenus: primum agnoscere recusant plurimi, qui gravem patiuntur persecutionem 603. § LXVIII. Multi Romam se recipiunt, ibique omnia referunt S. Innocentio Papæ: hujus litteræ ad clerum Constantinopolitanum: Honorii vero & S. Nili ad Arcadium: exsilium Sancti divinitus, ut creditur, punitum 606. § LXIX. Iter Chrysostomi, gestaque & scripta in itinere, præsertim Nicææ: epistola CXXV ad Cyriacum non est Chrysostomi 609. § LXX. Aliquot Epistolæ scriptæ: Sanctus graviter ægrotans venit Cæsaream, ibique alias scribit Epistolas 613. § LXXI. Sanctus dolo Pharetrii Cæsarea discedere cogitur, magnaque pericula & incommoda patitur: tandem venit Cucusum, ubi optime excipitur, & mox scribit ad varios 616. § LXXII. Aliæ Epistolæ Cucusi non diu post adventum scriptæ: quæ scripta est Theodoro episcopo, non est data ad Mopsuestenum, sed ad Tyanensem 620. § LXXIII. Aliæ Epistolæ ad varios datæ; ac præsertim ad plurimos amicos Antiochenos 623. § LXXIV. Venit ad Chrysostomum Libanius Antiochenus, per quem ad varios Epistolas mittit Sanctus, qui & ad alios scribit, & dona aliquorum remittit 625. § LXXV. Epistolæ ad Olympiadem anno CCCCIV datæ, quarum tres consolatoriæ librorum instar prolixæ: aliæ ad Pentadiam, ad Ampruclam, & ad alios 629. § LXXVI. Epistolæ aliæ Constantinopolim missæ de rebus variis: aliæ quædam ad personas locorum ignotorum 634. § LXXVII. Gravis morbus, quo Sanctus laboravit primis mensibus anni CCCCV: Epistolæ eodem anno ad Olympiadem & ad alios quosdam datæ 638. § LXXVIII. Aliæ Epistolæ anno CCCCV scriptæ, ex quibus fere omnibus intelligitur insignis Sancti zelus ad promovendam fidei prædicationem in Phœnicia 642. § LXXIX. Mortuo Arsacio, Atticus consecratur episcopus: conatus Innocentii Papæ & Honorii imperatoris ad Synodum Thessalonicæ congregandam irritus, & eorum legati ad Arcadium pessime excepti 645. § LXXX. Sanctus ob Isaurorum incursiones multa patitur, & Arabissum transfertur: gravis ipsius morbus: Epistolæ variæ anni CCCCVI, & liber geminus exaratus 648. § LXXXI. Litteræ Chrysostomi ad legatos Constantinopolim missos, aliosque aliquot episcopos: aliæ deinde ad Innocentium Papam, variosque episcopos &c. 652. § LXXXII. Epistola ad Cæsarium monachum, post Chrysostomi Epistolas modo edita, de qua diu disputatum, nec Calvinianis favet nec Lutheranis, sed solis Catholicis: attamen illa Epistola non est Chrysostomi 656. § LXXXIII. Vita S. Gregorii Illuminatoris non habet Chrysostomum auctorem: neque hic umquam Cucusi concionatus videtur: locum exsilii mutat, in itinere multa patitur, ac tandem de obitu monitus a S. Basilisco martyre, pie moritur 663. § LXXXIV. Quis fuerit ecclesiarum, & præcipuorum illius temporis virorum, sensus de Chrysostomo: elogia quædam necdum data 666. § LXXXV. Chrysostomus ab Augustino mire laudatus, & ab eodem contra Julianum vindicatus: minime fuit obnoxius errori semipelagianorum 669. § LXXXVI. Inquiritur, an S. Hieronymus de Chrysostomo male senserit; an Theophilus famosum librum scripserit contra Sanctum; illumque Latinum reddiderit Hieronymus 674. § LXXXVII. Memoria Chrysostomi ubique restituta & nomen ipsius Antiochiæ, Constantinopoli, Alexandriæ, & in toto Oriente diptychis inscriptum: hac occasione Epistolæ aliquot ostenduntur supposititiæ 678. § LXXXVIII. Festivitas Sancti celebrari cœpta: corpus anno CCCCXXXVIII ex Ponto magna cum solemnitate Constantinopolim translatum 685. § LXXXIX. Examinantur duæ visiones in laudem Sancti relatæ: inquiritur a quo tempore eidem fuerit datum cognomen Chrysostomus 687. § XC. Cultus Sancti, sive festivitates variæ: forma corporis iconibus expressa: ecclesiæ eidem dicatæ: corpus Romæ: reliquiæ nonnullæ aliis locis 693. § XCI. Compendium chronologicum gestorum & scriptorum secundum disputata in Commentario 695. Præmonitio in Orationem sequentem. Oratio panegyrica, auctore S. Joanne Damasceno, ex editione Lequieni, cum ejusdem interpretatione subinde emendata. Cap. 1. Ratio scribendi: generalia elogia virtutum & scriptorum Chrysostomi: ejus adolescentia, & vita monastica 700. Cap. 11. Sanctus in patriam reversus, fit presbyter ac deinde episcopus: præclare docet: exsilio relegatur, revocatusque iterum pellitur: mors, sepultura, corpus Constantinopolim relatum 705

Julianus presb. mart., Ancyræ in Galatia. Ex Fastis sacris Græcis & Latinis 54

L

Leontius cum Cronide. Vide Cronides.

Lidorius aut Litorius episc. conf., Turonibus in Gallia. Sylloge. De cultu & gestis Sancti 61

Ligorius mart., qui colitur Venetiis. Sylloge. De cultu, miraculis, & reliquiis 57

Litorius. Vide Lidorius.

Lucianus cum Macrobio &c. Vide Macrobius.

M

Macedonius, Theodulus & Tatianus mart., Meri in Phrygia Salutari. Sylloge historica 20

Macrobius, Gordianus, Zoticus, Lucianus, Heli, Valerianus, Seleucus, & forsan alii mart., Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia. Ex Fastis Græcis & Latinis 55

Margarita Fontana virgo tertii Ord. S. Dominici, Mutinæ in Italia. Comm. præv. Memoria Margaritæ apud varios scriptores cum Beatæ titulo, qui legitimus videtur: cultus publicus reliquiarum: Vita scripta Italice, ac Latine edenda 134. Vita, auctore Desiderio Paloni Ord. Prædicatorum, Latine reddita ex Ms. Italico, Interprete J. S. Cap. I. Scriptoris præfatio: Beatæ patria, parentes: pueritiæ, juventutis, & reliquæ ætatis virtutes 135. Cap. II. Gesta ipsius mirabilia & miracula: mors & sepultura 137. Cap. III. Qualiscumque veneratio & miracula post mortem 138

Maternus episc. conf., Coloniæ Agrippinæ. Comm. § I. Gravis controversia de tempore missionis S. Materni in Germaniam & Gallias, cujus examini nonnulla præmittuntur 354. § II. Argumenta pro seculo primo deducta ex congrua verisimilitudine ac Patrum generalibus assertionibus; atque ad illa responsiones 355. § III. Argumenta quæsita a traditione, juxta primæ opinionis patronos antiquissima, & nixa Actis SS. Eucharii, Valerii & Materni ac Gestis seu Historia Trevirorum; in horum ætatem inquiritur, & nec seculo IX anteriora reperiuntur, nec apta ad confirmandam traditionem 357. § IV. Examinantur argumenta desumpta a testimoniis scriptorum aliorum & Martyrologiis antiquis 360. § V. Proponuntur argumenta petita ex Adone, Martyrologio Romano, & Bullis, ac diplomatis, & singulis subduntur responsa 362. § VI. Proferuntur ac discutiuntur Catalogi episcoporum Trevirensium, allati in subsidium traditionis disputatæ 364. § VII. Exhibetur antiquus catalogus, editis hactenus & ipsi traditioni contrarius 366. § VIII. Catalogi episcoporum Tungrensium & Agrippinensium nihil roboris afferunt traditioni de missione S. Materni a S. Petro 368. § IX. Maternus, qui seculo IV celeberrimus fuit, verisimilius a nostro diversus non est 371. § X. Respondetur ad quasdam objectiones contra jam electam sententiam 373. § XI. Joannis Launoyi negantis, S. Maternum umquam Treviris episcopum fuisse, sententia proponitur, & rejicitur 374. § XII. Missio Sancti cum sociis Roma in Gallias probabilissima est; incertum tamen, an sub medium seculi III, an serius facta sit; quis fuerit sub hæc tempora Treviris status fidei Christianæ 376. § XIII. Ejusdem materiæ prosecutio 377. § XIV. Reliqua Sancti gesta, in Vitis & Historiis enarrata, fabulosa esse ostenduntur, vel fabulosis adjunctis exornata 379. § XV. De baculo S. Petri, cujus attactu S. Maternus ad vitam revocatus creditur, cujusque partes hodiedum asservantur 383. § XVI. Templa, quæ locis pluribus, ut traditio est, & præsertim in Alsatia ac Belgio condidit S. Maternus 385. § XVII. Variæ Belgii ecclesiæ, quæ S. Maternum fundatorem suum agnoscunt 388. § XVIII. Templa Coloniæ & Bonnæ a Sancto ædificata; miracula pluribus locis patrata 389. § XIX. Sancti virtutes, obitus, & corporis Colonia Treviros translatio 391. § XX. Locus primæ sepulturæ; translatio corporis ad metropolitanam Trevirensem; publica ejus expositio; reliquiæ in aliis ecclesiis 394. § XXI. Reliquiæ & cultus Coloniæ Agrippinæ, Tungris, Leodii, & Trajecti ad Mosam 396. § XXII. Reliquiæ Sancti in Bohemia ac Hispania, miracula post obitum patrata, ac generatim dumtaxat enarrata 399. Appendix. Nomina Episcoporum Trevirensium 400

Matrona cum Diofolo &c. Vide Diofolus.

Maurilio. Vide Maurilius.

Maurilius vel Maurilio episc. conf., Andegavi in Gallia. Comm. præv. § I. Sancti memoria: cultus: sacri corporis translationes 62. § II. Scriptores, qui Sancti Vitam scripsisse perhibentur: inquiritur an Fortunatus Pictaviensis S. Maurilii Vitam scripserit, quæ deinde a Gregorio Turonensi correcta fuerit 64. § III. Confertur Vita Gregorio Turonensi attributa cum alia a S. Magnobodo conscripta: Acta edenda 66. § IV. Inquiritur, an S. Maurilius a S. Martino sacerdos & deinde episcopus consecrari potuerit? Tempus emortuale incertum 68. Vita, auctore S. Magnobodo, ex impressis. Præfatio. Vita 72. Miracula, auctore Harmero, ex Ms. codice Remensi 76

Maurus episc. conf., Placentiæ in Italia. Sylloge historica. De Sancti cultu, de tempore, quo floruisse & obiisse creditur, ac de gestis 79

N

Nectarius episc. conf., Augustoduni in Gallia. Sylloge. De cultu & gestis 59

Nicetas mart. Nicomediensis, ut fertur, cultus Venetiis. Comm. præv. De cultu Sancti, Actis plane fabulosis, & de miraculis infra recitandis 6. Miracula, auctore anonymo, ex duobus apographis codicis Ms. 7

Notburga ancilla virg., in arce Rottenburgica comitatus Tyrolensis. Comm. præv. § I. Sanctæ, apud vulgatos ante seculum XVII scriptores parum notæ, gestorum Synopsis & hujus antiquitas 709. § II. Enumerantur auctores, qui seu in Mss., seu impressis libris gesta Sanctæ litteris consignarunt; Acta hic danda 711. § III. De loco natali & emortuali S. Notburgæ 715. Vita, auctore Hippolyto Guarinonio Germanice impressa anno MDCXLVI, & Latine reddita, interprete clariss. viro Antonio Roschmanno, in alma universitate Oenipontana J. U. licentiato &c. Præfatio 717. Cap. I. Sanctæ famulitium apud dynastas Rottenburgicos; liberalitas ejus in pauperes prodigio & morte heræ durioris comprobata 718. Cap. II. Sanctæ famulatus apud rusticum; falcis in aëre suspensio; reditus ad Rottenburgicum, & hujus inde prosperitas 720. Cap. III. Sanctæ obitus; mirabilis sepultura; cultus mox inchoatus; templum & sacella ipsi erecta 723. Fragmenta Vitæ fusioris, auctore Hippolyto Guarinonio, ex Mss. autographis bibliothecæ publicæ Augustæ Theresinæ Oeniponti descripta, & ex Germanico sermone in Latinum translata, interprete clarissimo domino Antonio Roschmanno. Pars I. Mirabilis boum sacrum Demortuæ corpus devehentium per Oenum transitus; reliquus itineris ordo ac sepultura 725. Pars II. Prodigiorum in Vita, morte ac sepultura patratorum repetitio. Monitum 727. Diploma Henrici dynastæ Rottenburgici anno MCCCXXXV conscriptum, ex tabulario San-Georgiano 728. Gloria Posthuma. Pars I. Cultus antiquus & hodiernus in Eben & hujus vicinia. § I. Monumenta cultus ab ipso Sanctæ obitu inchoati 730. § II. Sacello S. Ruperti in Eben succedit seculo XV templum S. Notburgæ nomine insignitum; continuati cultus argumenta alia 732. § III. Virorum principum, maxime ex Augustissima Domo Austriaca, in Sanctam pietas ac munificentia, seculo XV & XVI; cultus usque ad nostra tempora continuatus & auctus 733. Relatio Inventi hoc seculo XVIII, examinati, solemniter translati, ac publice expositi sacri corporis, & nonnullorum prodigiorum, auctore clarissimo viro Antonio Roschmanno, in eadem causa notario Apostolico. Cap. I. Ossa S. Notburgæ e terra elevantur anno MDCCXVIII. 736. Cap. II. Post iterata examina super cultus antiquitate, corporis identitate, & obtentis beneficiis, publica reliquiarum expositio decernitur 737. Cap. III. Decreta, quibus Brixinensis antistes reliquias publice exponi, atque prævie Schwazium, in ædibus illustrissimi comitis Tannenbergici exornandas, transferri permittit 739. Cap. IV. Sacra ossa ex Ebenensi ecclesia Schwazium deportata illustrissimæ familiæ Tannenbergicæ fidei committuntur 740. Cap. V. Templum Ebenense de novo exstruitur & munifice decoratur; episcopus ac princeps Brixinensis Schwazii examen instituit super custodia & ornatu reliquiarum 742. Cap. VI. Sanctæ ossa, Schwazii summo splendore honorata, ad Ebenense templum reducuntur 743. Cap. VII. Eximia principum personarum aliorumque liberalitas in novum templum S. Notburgæ, hujus quoque in clientes munificentia beneficiis probata 745. Gloriæ Posthumæ pars altera. Cultus in alias regiones diffusus. § I. Altaria Sanctæ exstructa in Tyroli, Istria & Carniolia, in quibus aliisque regionibus peculiariter colitur 748. § II. Beneficia S. Notburgæ Pisini in Istria honoratæ adscripta 749. Dilucida Historia de origine & progressu cultus S. Notburgæ Tyrolensis ancillæ in ecclesia filiali SS. Hermagoræ & Fortunati in Ebensfeld prope pontem fluvii Feistriz, sub parœcia Manspurgensi, cum annexa relatione de quibusdam præclaris ac declaratis beneficiis, ex Ms. Germanico Latine reddita. Cap. I. Innotescit Sancta in Ebensfeld; altare ei erigitur; reliquiæ exponuntur; confluunt undique peregrini; cultus late diffunditur per totam Carnioliam & finitimas regiones 751. Cap. II. Febris, capitis & laterum dolor, epilepsia sublata; puerpera periculoso partu levata, pecora interitus discrimini subducta 753. Cap. III. Jumenta præsenti periculo erepta, amens rationi redditus; varii variis doloribus, morbis & defectibus liberati 754. Cap. IV. Junioribus & infantibus varia beneficia collata; morbi a pecoribus abacti 756. Cap. V. Armentorum lues depulsa; oculis, auribus aliisque hominum membris pessime affectis integritas impetrata 758. Cap. VI. Hominibus & jumentis ad extrema deductis sanitas concessa; pedum dolores ac vulnera curata 759. Cap. VII. Dolores oculorum, capitis ac dentium; ulcera, oris corruptio, & febres sanata; ægra pecora servata 761. Cap. VIII. Cæcæ oculorum & surdo aurium usus restitutus; jumenta, vel amissa vel ablata furto, inventa; infanti mortuo vita, aliis alia beneficia concessa 763. Cap. IX. Pecudum morbi abacti; læsiones, phrenesis, calculus, febres, apostemata sanata; infans opinione mortuus vitæ, & vir morti proximus sanitati redditus 765. Cap. X. Pedum defectus sublatus; hydropisis curata; morbus comitialis exstinctus; moribundis sanitas obtenta; morbi a pecoribus depulsi 767

P

Philippus mart., Alexandriæ in Ægypto. Sylloge 52

R

Reverentius presb. conf., Bajocis in Normannia inferiore. Sylloge hist. De cultu, Actis & translationibus 22

Rosula cum Crescentiano. Vide Crescentianus.

S

Sacerdos episc. Lugdunensis, Parisiis in Gallia. Comm. hist. § I. Memoria in vetustis & recentioribus Martyrologiis: dies & locus emortualis: gesta unde eruenda: natalis, episcopatus susceptus, & ecclesiæ ab eo conditæ 31. § II. Interest concilio Aurelianensi V: an etiam Parisiensi 2? fabulosa legatio Hispanica & episcopatus Seguntinus: mors Parisiis obita: corpus Lugdunum translatum: ejus sepulcrum & inscriptio: caput Seguntiæ asservatum quale 33

Salustia cum Cereali & Cornelio. Vide Cornelius.

Secundinus cum Felicissimo. Vide Felicissimus.

Seleucus cum Macrobio &c. Vide Macrobius.

Senator, Viator, Cassiodorus, Dominata mart., in civitate S. Marci Citerioris Calabriæ. Sylloge historico-critica. Cultus & martyrium Sanctorum: Acta fabulosa 349

Serapion episc. mart. & socii forte addendi, Catanæ in Sicilia. Sylloge, ex Fastis Hieronymianis & aliis 5

Serapion cum Cronide &c. Vide Cronides.

Silvinus vel Sylvinus episc. conf., Veronæ in Italia. Sylloge 25

Syrus mart., probabilius in Pamphylia 13

T

Tatianus cum Macedonio &c. Vide Macedonius.

Thecla cum Diofolo &c. Vide Diofolus.

Theodolus episc. mart., Alexandriæ in Ægypto. Ex Fastis Hieronymianis 56

Theodorus mart., Alexandriæ in Ægypto. Sylloge, ex Græcorum Fastis 10

Theodulus cum Macedonio &c. Vide Macedonius.

V

Valerianus cum Macrobio &c. Vide Macrobius.

Venerius presb. eremita, in Tyro Majore, maris Ligustici insula. Comm. præv. § I. Memoria in Martyrologiis: cultus antiquus & recentior: Vita qualis 108. § II. Sanctus a cognomine eremita distinctus: ejusdem patria, probabilis monachatus, prælatura, sacerdotium, tempus emortuale 110. § III. Sancti corporis elevatio, structa super eo ecclesia, additoque monasterio: translatio in continentem probabiliter facta seculo septimo vel octavo 112. § IV. Postrema corporis Regium Lepidi translatio: cetera ad reliquias spectantia 114. Vita, auctore anonymo, ex Petri Calo parte 1, f. 256, collata cum Ms. Camaldulensi & Genuensi. Cap. I. Sancti patria & pueritiæ institutio, vita eremitica, miracula, fuga in Corsicam 115. Cap. II. Reditus in Tyrum, mors, sepultura, corporis elevatio, miracula, translatio Regium Lepidi facta 117

Viator cum Senatore &c. Vide Senator.

Victor cum Crescentiano &c. Vide Crescentianus.

Z

Zetus cum Felice &c. Vide Felix.

Zoticus cum Macrobio &c. Vide Macrobius.

INDEX
IN APPENDICES.

Appendix ad diem XIV Septembris. De SS. Cornelii et Cypriani MM. Reliquiis ac miraculis in abbatia Ninoviensi in Flandria. § I. Monumenta quædam Ninovia accepta, partim edenda: SS. Cornelii & Cypriani cultus & reliquiæ ibidem seculo XII, præsertim prioris lipsanotheca 769. § II. Ninoviensis ecclesia Præmonstratensibus tradita, a quibus nova cum monasterio ædificata, in qua SS. Cornelii & Cypriani reliquiæ repositæ: aliquot miracula seculo XVII & XVI ibidem impetrata: sodalitium erectum, nova ecclesia condita 771. Miracula, auctore anonymo Ninoviensis ecclesiæ canonico Præmonstratensi, sub finem seculi XII, ex Ms. codice membranaceo Ninoviensi. Cap. I. Ecclesia Ninoviensis ab igne servata: varii morbi depulsi: lipsanotheca S. Cornelii facta, qua incendium exstinguitur: brachium aridum vigori restitutum: Ninovia immunis igne judiciali: multi eo laborantes, ibidem sanati 773. Cap. II. Varii alii morbi per ejusdem Sancti patrocinium prodigiose sublati 776

De S. Pulcheria imperat. virg. Appendix ad Tomum III Septembris. Sanctissimi in Christo Patris & D. N. Domini Benedicti Divina Providentia PP. XIV. Literæ Apostolicæ in forma Brevis 778

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULO III.

Circa annum 246 figendus baptismus S. Cypriani 197 c

Anno 248 aut 249 S. Cyprianus, paulo ante presbyter creatus, fit episcopus Carthaginensis 205

Anno 249 Decius fit imperator, & sævissimam contra Christianos persecutionem movet 211 d

Anno 250 S. Cyprianus proscribitur & latet 212 d & seqq.

Anno 251 Felicissimus in Africa schisma excitat 247 & seqq.

Anno 251 S. Cornelius post diuturnam Romanæ Sedis vacationem creatur Pontifex: contra hunc schisma suscitat Novatianus 152 & seqq.

Anno 251 S. Cyprianus Carthaginem, sopita persecutione, revertitur, & synodum de lapsis celebrat 253 d & seqq.

Anno 252 S. Cornelius Papa, orta Galli persecutione, primum relegatur, deinde martyrio coronatur 143 & seqq.

Circa annum 252 martyrio coronati SS. Cerealis, Salustia & socii viginti & unus 143 b, 148 e f, 149 a b

Anno 252 S. Cyprianus synodum habet, in qua rejectus Privatus hæreticus, & de parvulis baptizandis 270 c & seqq.

Circa annum 255 orta est in Africa gravis controversia de baptismo per hæreticos collato, variaque concilia eam ob causam a S. Cypriano habita 296 & seqq.

Anno 256 habitum de baptismo hæreticorum tertium concilium Carthagine 301 c

Anno 257 oritur persecutio Valeriani contra Christianos, & S. Cyprianus exsilio relegatur 317 f & seqq.

Anno 258 S. Cyprianus martyrii palmam adipiscitur 191, 324 & seqq.

In eadem Valeriani persecutione, in Africa passi videntur SS. Crescentianus, Victor, Rosula & Generalis 348

Hoc seculo circiter medio aut ad finem vergente, figenda missio SS. Eucharii, Valerii & Materni, primorum Trevirensium episcoporum, qui Roma destinati sunt in Galliam 254 & seqq. ac 376 & seqq.

Hoc seculo Alexandriæ coronatus est Philippus martyr 52 b & seqq.

SECULO IV.

Anno 304 S. Serapion episcopus, ut videtur, Catanensis martyrio coronatur 5 a

Circa idem tempus S. Crescentius Romæ martyr 351

Sub Maximiano passus creditur S. Nicetas martyr, qui colitur Venetiis 6

Anno 313 S. Maternus adest concilio Romano, in causa Cæciliani habito 371 b & seqq.

Anno 314 concilium Arelatense in eadem causa, cui S. Maternus similiter interfuit 372

Hoc seculo, ante annum 323 passus est in Bithynia S. Autonomus 14

Sub Licinio Ancyræ in Galatia passus est S. Julianus presbyter martyr 54

Item sub Licinio Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia, passi SS. MM. Macrobius, Gordianus, Zoticus, Lucianus, Heli, Valerianus, Seleucus & forsan alii 55

Circa annum 344 natus est S. Joannes Chrysostomus 408 b

Anno 361 vel 362 Meri in Phrygia Salutari martyres fiunt Macedonius, Theodulus & Tatianus 20

Circa annum 370 obiit S. Lidorius aut Literius episcopus Turonensis 61

Circa annum 372 S. Chrysostomus lector ordinatur 413 a b

Circa annum 373 Chrysostomus scribit prima sua Opuscula, videlicet duas Epistolas ad Theodorum lapsum 419 b c d e

Circa annum 374 Chrysostomus quæritur ad episcopatum, & se subducit 421 & seqq.

Anno 374 aut 375 Chrysostomus fit monachus 426 c d

Anno 375 Valens imperator persequitur monachos, eaque occasione Chrysostomus pro monastica vita scribit 429 b c

Anno 380 aut 381 Chrysostomus ordinatur diaconus 435 c

Circa initium anni 386 Chrysostomus creatur presbyter, & prædicare incipit 447 & seqq.

Anno 387 ante Quadragesimam, gravis oritur seditio Antiochiæ contra Theodosium imperatorem, cujus statuæ dejiciuntur 465 & seqq.

Anno 398, die XXVI Februarii, Chrysostomus ordinatur episcopus Constantinopolitanus 510 b & seqq.

Eodem anno templa idolorum Arcadii jussu clauduntur Gazæ 527 f

Eodem anno & tempore æstivo inchoata rebellio Tribigildi ducis contra Arcadium 534 b & seqq.

Anno 399, mense Januario, Eutropius eunuchus, illius anni consul in Cyprum relegatur: ac deinde eodem anno occiditur 530 & seqq.

Eodem anno Gaïnas aperte rebellare incipit 535 c & seqq.

Anno 400 Chrysostomus proficiscitur Ephesum, ibique episcopum ordinat, & in concilio aliquot episcopos deponit 545 & seqq.

Hoc aut sequente seculo defunctus videtur S. Reverentius presbyter, Bajocis in Normannia cultus 22

SECULO V.

Anno 401, agente S. Porphyrio Gazensi, & ipsum juvante Chrysosotomo, cui tum irata erat imperatrix Eudoxia, templa idolorum evertuntur Gazæ 551 & seqq.

Anno 403 S. Epiphanius ex Cypro Constantinopolim navigat, ac post moram aliquot dierum inde redit, & in navi moritur 573 & 574

Eodem anno concilium ad Quercum habetur contra Chrysostomum, qui in eo damnatur, deinde relegatur, sed postridie revocatur 578 & seqq.

Anno 404 in alio concilio æque iniquo confirmatur sententia damnationis Chrysostomi, qui relegatur Cucusum 594 & seqq.

Anno 407 S. Joannes Chrysostomus prope Comanos in Ponto moritur 666 c d

Anno 408 mortuus est Arcadius imperator 679 c

Circa annum 408 Dialogus Palladii de gestis S. Chrysostomi habitus & scriptus 402 f

Anno 412 defunctus est Theophilus Alexandrinus episcopus 679 e

Circa annum 415 nomen S. Joannis Chrysostomi diptychis restitutum 683 e f

Circa annum 417 obiisse videtur S. Maurilius episcopus Andegavensis 62 & 71 e

Circa annum 428 cœpta celebrari festivitas S. Joannis Chrysostomi 485 c

Circa annum 430 figenda mors S. Mauri, episcopi Placentini 79

Anno 438 translatum Constantinopolim corpus S. Joannis Chrysostomi 685 & seqq.

Circa medium hujus seculi S. Leo Papa basilicam exstruit, in eamque tranfert corpus S. Cornelii Papæ 181

Sub finem hujus seculi defunctus videtur S. Antonius vel Antoninus, episcopus, ut creditur, Carpentoractensis 81

Hoc seculo floruit & defunctus est, quantum apparet, S. Evantius episcopus Augustodunensis 21

SECULO VI.

Anno 549 celebratum concilium Aurelianense V, cui interfuit S. Sacerdos Lugdunensis 33 d & seq.

Anno 551 vel 552 defunctus est S. Sacerdos, Lugdunensis episcopus 31

Circa annum 579 S. Eulogius creatur patriarcha Alexandrinus 85 b & seq.

Anno 588 vel 589 celebratur a S. Eulogio concilium in causa Samaritanorum 88 c & seqq., 89 a b

Hoc seculo obiit S. Albeus seu Ailbeus, episcopus Imelacensis in Hibernia 26

SECULO VII.

Anno 605 aut 606 obiit S. Eulogius, patriarcha Alexandrinus 83 & 85

Anno 616 Alexandria a Persis occupata, & defunctus S. Joannes Eleëmosynarius, patriarcha Alexandrinus 85 b

Eodem anno episcopus fit Georgius Alexandrinus, scriptor Vitæ S. Joannis Chrysostomi 406 c

Circa annum 620 conditum monasterium Habendense in Lotharingia 95 b & seq.

Circa annum 625 mortuus S. Amatus, abbas Habendensis sive Romaricensis in Lotharingia 95 & 112 b c

Circa medium hujus seculi figendus obitus S. Venerii presbyteri & eremitæ 108 & 111

Inter annum 673 & 679 S. Amatus episcopus Senonensis exsilio relegatur 126 a

Anno 690 defunctus S. Amatus episcopus Senonensis 120, 122 a, 128 c

Anno 693 idem Sanctus publico cultu honoratus, erecto ejus nomini templo 121 f

SECULO VIII.

Vergente ad finem hoc seculo, Adrianus Papa I corpus S. Cornelii Papæ M. transfert ad basilicam, eidem exstructam 181, 182 a

SECULO IX.

Circa annum 806 aut 807 ossa S. Cypriani ex Africa in Galliam translata per legatos Caroli Magni, depositaque primum Arelate, deinde Lugduni 340

Ante annum 840 prima translatio SS. Amati, Romarici & Adelphii 101 d

Inter annum 840 & 899 secunda translatio SS. Amati, Romarici & Adelphii 101 e

Anno 877 Carolus Calvus corpus S. Cornelii Papæ in Galliam transfert, illudque deponit in monasterio, Compendii exstructo 182 b & seqq.

Circa idem tempus ossa S. Cypriani Compendium translata 340 b

Hoc seculo corpus S. Venerii presbyteri eremitæ Regium Lepidi translatum 114 b c

SECULO X.

Inter annum 910 & 920 tertia translatio SS. Amati, Romarici & Adelphii 101 e

Inter annum 966 & 973 Andegavum transfertur corpus S. Maurilii 63 c

Hoc seculo facta est secunda translatio corporis S. Reverentii presbyteri 24 a b

SECULO XI.

Sub initium hujus seculi Anderlaci in Brabantia obiit S. Guido confessor 36 b & seq.

Anno 1037 corpus S. Materni Treviris translatum ad ecclesiam metropolitanam 394 c

Anno 1049 S. Leo Papa IX Remis habet concilium, ad quod defertur corpus S. Cornelii Papæ 184 f

Anno 1051 quarta translatio SS. Amati, Romarici & Adelphii 101 e

Anno 1078 translatio corporis S. Amati Senonensis 131 e

Inter annum 1078 & 1092 translatum corpus S. Guidonis conf. 40 d e

SECULO XII.

Sub initium hujus seculi reliquiæ SS. Cornelii & Cypriani Ninoviæ in ecclesia parœciali asservatæ 771 a

Anno 1112 elevatio reliquiarum S. Guidonis conf. 48 e

Anno 1137 exordia abbatiæ ordinis Præmonstratensis, Ninoviæ in Flandria institutæ 770 b e, 771 e f

Anno 1190 corpus S. Materni Treviris novo altari impositum 395 a

SECULO XIII.

Anno 1206 fit altera translatio corporis S. Amati Senonensis 131 f

Anno 1239 aperitur theca reliquiarum S. Maurilii, eædemque recognoscuntur 63 e

SECULO XIV.

Anno 1308 inventum est Lugduni in ecclesia S. Nicetii sepulcrum S. Sacerdotis, episcopi Lugdunensis 35 b c

Anno 1313 moritur in Tyroli S. Notburga ancilla virgo 723 d

Anno 1346 Angeriacense monasterium ab Anglis evertitur 24 d

SECULO XV.

Anno 1434 templum exstruitur & consecratur S. Notburgæ ancillæ virgini 732 a & seqq.

Circa annum 1477 reliquiæ S. Maurilii in pretiosiorem thecam transferuntur 63 f

SECULO XVI.

Anno 1512 corpus S. Materni Treviris solemniter extractum & publicæ venerationi expositum 395 b

Anno 1513 moritur Mutinæ B. Margarita Fontana 134 c

Anno 1562 ecclesia Angeriacensis monasterii a Calvinistis devastata fuit 24 d

Eodem anno iidem hæretici ossa S. Lidorii combusserunt aut dissiparunt 62 a

Anno 1568 Imelacensis in Hibernia episcopatus, a S. Albeo fundatus, Casseliensi cathedræ adjectus est 26 b

Anno 1572 reliquiæ S. Cornelii ab hæreticis, qui Aldenardam interceperant, disjectæ sunt; sed iterum collectæ 188 f, 189

Circa annum 1585 transfertur ad novum sepulcrum corpus B. Margaritæ Fontanæ, & Vita ipsius scribitur 135

SECULO XVII.

Circa annum 1606 Roma Dertusam translatum corpus S. Crescentii martyris 351 f

Circa annum 1622 Roma Antverpiam ad ecclesiam Societatis Jesu translata corpora SS. Fortunati, Innocentii, Cyrini & Cerealis martyrum 147 c & seqq.

Anno 1627 elevatum corpus S. Venerii presbyteri eremitæ 115 a

Circa annum 1628 sodalitium Ninoviæ institutum in honorem SS. Cornelii & Cypriani atque ab Urbano VIII indulgentiis donatum 773 ab

Anno 1636 erectum sacellum cum imagine S. Guidonis 37 e

Anno 1651 sacellum erectum & consecratum S. Notburgæ ancillæ virgini 748 a & seqq.

Anno 1655 solemniter elevantur duodecim corpora sanctorum Martyrum in templo Societatis Jesu Antverpiæ 150 b

SECULO XVIII.

Anno 1716 Ninoviæ templum splendidissimum SS. Cornelio & Cypriano ædificari cœptum 773 a b

Anno 1718 erutum e terra corpus S. Notburgæ ancillæ virginis 736 & seqq.

Anno 1738 corpus S. Notburgæ ancillæ virginis in novo templo solemniter deponitur 743 & seq.

Anno 1747 reliquiæ SS. Cornelii & Cypriani Ninoviæ fuerunt recognitæ 773 d

Anno 1752 Benedictus XIV PP. pro singulari suo erga Sanctorum cultum augendum studio permisit Canonicis regularibus in Lusitania & sacerdotibus Societatis Jesu memoriam S. Pulcheriæ imperatricis virginis Officio ecclesiastico quotannis die VII Julii venerari 778 & seqq.

NOTITIA FIGURARUM.

Præter Operis Frontispicium, effigiem dedicationi præfigendam & pauculas minoris formæ figuras locis suis affixas, figuræ in folio aut majores hoc ordine ponuntur.

Effigies S. Notburgæ, ejusque gesta distinctis icunculis repræsentata Pag. 717

Vicinia Yenbachensis, seu conspectus sacelli parvi & viæ regiæ in Bavariam 724

Sacellum parvum in Yenbach cum arca oblationum 730

Vicinia Rotholzensis 731

Templum Ebenense & adjacentia loca plurima in duplici folio delineata 742

Vicinia Ebenensis 743

Altare S. Notburgæ in templo Ebenensi 744

Arca & cornu reliquiarum SS. martyrum Cornelii & Cypriani Ninoviæ 773

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September IV: 12. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September IV

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September IV

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.