Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September IV           Band September IV           Anhang September IV

12. September


SEPTEMBRIS DIES DUODECIMA.

SANCTI, QUI PRIDIE IDUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

S. Serapion martyr, Catanæ in Sicilia.
Socii forte addendi, Catanæ in Sicilia.
S. Nicetas martyr Nicomediensis, ut fertur, cultus Venetiis.
S. Cornutus vel Curnutus mart. Iconii in Lycaonia.
S. Theodorus mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Ammon M., & forsan lector Nicomediæ.
S. Diofolus Martyr in Asia.
S. Matrona Martyr in Asia.
S. Thecla Martyr in Asia.
S. Heraclia Martyr in Asia.
S. Syrus mart., probabilius in Pamphylia.
S. Cronides vel Hieronides diaconus Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Leontius Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Serapion Martyr Alexandriæ in Ægypto
S. Autonomus episc. martyr in Bithynia.
S. Macedonius M. Meri in Phrygia Salutari.
S. Theodulus M. Meri in Phrygia Salutari.
S. Tatianus M. Meri in Phrygia Salutari.
S. Evantius episc., Augustoduni in Gallia.
S. Reverentius presbyter conf., Bajocis in Normannia Inferiore.
S. Silvinus vel Sylvinus episc. conf., Veronæ in Italia.
S. Albeus vel Ailbeus episcopus Imelacensis, in Momonia Hiberniæ provincia.
S. Sacerdos episcopus Lugdunensis, Parisiis in Gallia.
S. Guido conf., Anderlaci prope Bruxellas in Brabantia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctus Bernardus episcopus in Gallia hodie legitur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Insinuatur S. Bernardus Viennensis, ut colligo ex addita civitate Romanense. Nam S. Bernardus Romanense cœnobium construxit, ubi nunc est oppidum, vulgo Romans dictum, situmque in Delphinatu ad Isaram flumen: ibique mortuus est & sepultus, ut videri potest in Vita ad XXIII Januarii.
S. Juventii Ticinensis hodie recurrit memoria in Martyrologio Romano. Idem hodie annuntiatur cum S. Syro primo Ticinensi episcopo in veteri seu parvo Romano, & apud Adonem, Usuardum, Notkerum, aliosque recentiores. Nos de S. Juventio cum Martyrologio Romano egimus ad VIII Februarii.
S. Euphrosynæ virginis hodie mentio est in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At de S. Euphrosyna actum est XI Februarii.
S. Vincentius abbas & martyr Oveti in Hispania hodie annuntiatur apud Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. At Vincentius ille die præcedenti memoratur in Romano Legione in Hispania, ubi passus est. Acta data sunt apud nos ad XI Martii.
Molassius, abbas Danthinisensis & episcopus hac die obiisse dicitur. Alias idem vocatur Lasreanus. Egimus ad 18 Aprilis de S. Molassio abbate Lethglinensi & episcopo. Non videmus satis clare hos esse diversos, quia utrique datur idem nomen duplex Molassius & Lasreanus, uterque abbas fuisse dicitur & episcopus. Recentiores quidem afferunt aliqua, ex quibus colligeretur fuisse distinetos, si certa essent. At ea certa non sunt, & consequenter nos certos nequeunt reddere de distinctione. Præterea, si forte alius sit ille; qui hodie obiisse dicitur ab aliquibus, refragantibus tamen aliis, de ejus cultu nobis non constat. Vide igitur dicta de Lasreano sive Molassio ad XVIII Aprilis.
S. Anastasius confessor hodie colitur Troiæ in Apulia propter reliquias eo olim Tibure translatas. At ignoratur Troiæ, cujus Anastasii sint reliquiæ. Vide itaque conjecturam Henschenii nostri in Anastasio Papa ad XXVII Aprilis.
S. Ethelberti regis translatio memoratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Egimus de S. Ethelberto rege Cantiorum ad XXIV Februarii. Et de S. Ethelberto rege Orientalium Anglorum, cujus corpus saltem semel translatum est, die XX Maii.
S. Maximinus episcopus Trevirensis ad hunc diem memoratur in variis Usuardi auctariis, aliisque Fastis recentioribus, prout jam observatum est in Commentario Vitæ prævio, quando cum vetustioribus & Martyrologio Romano, de Maximino actum est ad XXIX Maii.
S. Hermagoræ episcopi Aquileiensis translatio memoratur apud Grevenum, & in Martyrologio Germanico, Acta data sunt XII Julii.
B. Thesaurus abbas generalis Ordinis Vallis-Umbrosæ, S. R. E. Cardinalis & martyr, memoratur in Kalendario Benedictino Benedicti Dorgain, & recte, quia hac die fuit occisus. Alii tamen eumdem annuntiant ad 4 Septembris, ut ibi dictum est. Latius de B. Thesauro hic agerem, nisi omnia ad eum spectantia sufficienter jam producta essent, ubi de Decem Beatis Vallumbrosanis actum est, ad I Augusti.
S. Euplus cum S. Serapione episcopo hodie est in Fastis plerisque Hieronymianis. Apud Rabanum vero solus annuntiatur Euplus. In apographo Corbeiensi adduntur Magnus & Secundinus. De S. Serapione & Sociis agemus hodie, ibique pro Euplo lectorem remittemus ad Acta S. Eupli diaconi M., data XII Augusti.
S. Eusebius episcopus, ut confessor annuntiatur in Hieronymianis Fastis apud Florentinium, in Epternacensi quoque & in Corbeiensi codice, sed ubique sine loco. Eusebii etiam nudum nomen exhibent tria alia apographa, Augustanum, Labbeanum, & Gellonense, Hæc Martyrologia sufficiunt, ut omnem deponamus dubitationem de sanctitate illius Eusebii: at omissio loci facit, ut nesciamus, quis sit ille ex multis ejusdem nominis. At existimo eum ad hunc diem non pertinere. Quia & suspicor posse hunc esse S. Eusebium Mediolanensem episcopum, qui die XII Augusti colitur. Certe cultu ille gaudet vetustissimo, nec tamen est in vetustis Fastis eo die, quo colitur. Potuit igitur eodem die mensis Septembris iis fuisse insertus. Verum hæc mera est suspicio, atque hanc statim deponam, si quis solidiori nixus fundamento hodiernum assignaverit Eusebium. De Mediolanensi actum est XII Augusti.
S. Eanswida virgo abbatissa hodie memoratur in Martyrologio Anglicano, quod secuti Ferrarius in Catalogo generali, & Castellanus in Martyrologio universali. Nos cum aliis eam dedimus ad XXXI Augusti.
S. Timotheus martyr Antiochiæ hodie est in Martyrologio Rhinoviensi, item apud Rabanum, Grevenum, & alios. At nequeo dubitare, quin de illo jam actum sit apud nos ex aliis Fastis. Nam de Timotheo solo, qui certo idem videtur, egimus ex Hieronymianis ad 2 Septembris.
De Timotheo simul & Fausto, quorum primus forte etiam non est alius ad VIII Septembris.
S. Oceanus martyr hodie recurrit in Menæis-impressis. At de eo una cum SS. Theodoro, Ammiano & Juliano actum est IV Septembris.
S. Regina virgo hodie est in codice Usuardino Bruxellensi apud Sollerium laudato. Colitur S. Regina die VII Septembris.
SS. Martyrum DCCC mentio hodie fit in Calendario Verdinensi apud Martenium tom. 6 Collect. amplis. col. 682, additurque in Alexandria. De ingenti hoc Alexandrinorum martyrum manipulo, in quo primus nominatur Ammonius, egimus ad VIII Septembris.
S. Otgerus diaconus hac die est apud Camerarium. Colitur & datus est X Septembris.
S. Patiens præsul Lugdunensis hodie est in tribus codicibus Usuardinis a Sollerio laudatis. Spectat ad diem præcedentem XI Septembris.
Commemoratio SS. Nominis B. Virginis Mariæ, quam ab insignem victoriam de Turcis relatam Innocentius XI instituit, celebrandam quotannis Dominica infra Octavam Nativitatis B. Mariæ, hodie annuntiatur in Martyrologio Romano. Verum de illa festivitate agetur in Opere separato, quod de beatissima Dei Genitrice dudum promiserunt Majores nostri.
Protus & Santinus cum Ypolyto sunt in Hieronymianis apud Florentinium, & Romæ annuntiantur. In Epternacensi scribitur: Romæ, Perti, Sanctini, Ippoliti. In Corbeiensi: Romæ natalis SS. Proti, Sanctini, Hippolyti. In Richenoviensi: Probi, Sanctini. Augustanum, Labbeanum & Gellonense solum ex hisce memorant Protum. Dubito, an non sint ex nominum corruptione reproducti martyres diei præcedentis Protus vel Prothus & Hyacinthus, qui Romæ passi sunt. Datus etiam eodem die Hippolytus, cum Ingenuo in Portu Romano annuntiatus. Quidquid sit, plura de hisce Martyribus nescimus, si forte sint distincti.
Ebontius aliquis, ut episcopus Balbastrensis a Ferrario Convenis in Aquitania annuntiatur. Ferrarium secutus est Saussayus. Hos sequitur Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico. At, quod mireris, in Annotatis ita habet: Apud nostros nulla inter Balbastrenses episcopos talis Ebontii invenitur memoria. Hinc crederem mendum in nomine irrepsisse &c. Non debebat igitur Ebontium Martyrologio suo inserere: nam nec Ferrarii nec Saussayi error efficere potest, ut episcopus fuerit Ebontius, qui omnibus est ignotus.
Daniël in Tasio sine ullis aliis adjunctis in Menæis commemoratur. At in aliis Fastis memoratum non invenio.
SS. Saturnini & Severinæ V. martyrum translatio Nicosiæ in Sicilia annuntiatur ab Octavio Caietano. At non satis novimus, quinam designentur martyres.
Wonedulphus decanus ecclesiæ collegiatæ Anderlacensis prope Bruxellas in Brabantia cum titulo Sancti memratur a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii. Vide Vitam S. Guidonis hodie dandam, in qua referuntur varia Wonedulphi miracula: at non novimus ullibi fuisse cultum.
Juvencus presbyter hodie Sanctus vocatur in Martyrologio Germanico, & a Ferrario, qui in Annotatis pro sua opinione producit Maurolycum, Felicium, & Petrum de Natalibus in Catalogo lib. 8 cap. 69. Priores ab ætate auctoritatem non habent. Petrus de Natalibus, qui Hiventium vocat, satis antiquus esset ad vetustum cultum stabiliendum, si in Catalogo suo eos solum recensuisset Sanctos, qui publicam in Ecclesia habent venerationem. At constat, non paucos ab eo recensitos, qui cultu ecclesiastico numquam fuerunt honorati; nec dubito, quin his quoque annumerandus sit Juvencus presbyter. S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum de Juvenco hæc tantum affert: Juvencus, nobilissimi generis Hispanus presbyter, quatuor Euangelia hexametris versibus pene ad verbum transferens, quatuor libros composuit: & nonnulla eodem metro ad Sacramentorum ordinem pertinentia. Floruit sub Constantino principe. Hæc idoneum non præbent fundamentum, quo niti possit titulus Beati aut Sancti ab aliquot neotericis Juvenco attributus. Attamen Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem ostendere nititur, in veneratione publica apud Hispanos olim fuisse Juvencum. Chronica & carmina supposititia, quæ hunc in finem affert, missa facio, cum illa responsum non mereantur, nec responso amplius indigeant. At laudat ille etiam verba Petri de Natalibus lib. XI cap. 121, ubi iterum de Juvenco agit, & Sanctum vocat, hæcque de eo dicit: Et apud Hispanias confessoris nomine celebris habetur. Respondeo, scriptorem illum tam accuratum non esse, ut necesse sit in ejus jurare verba. Quare, si verbis illis insinuare voluerit, Juvencum cultum fuisse suo tempore in Hispania ut confessorem; non ausim eidem fidem habere, cum ne urbem quidem, in qua cultus fuisset, nominaverit. Sane non perspicio, quo demum fato accidisset, ut cultus Juvenci, si tempore Petri de Natalibus viguisset in Hispania, non perseverasset ad nostra usque tempora; & jam ex nullis ostendi posset monumentis. Nicolaus Antonius in Bibliotheca veteris Hispaniæ lib. 2 cap. 4 agit de Juvenco presbytero; sed ne verbo quidem sanctitatem aut cultum ipsius attingit, licet alias virum laudibus debitis exornet.
S. Marcellini episcopi memoria sine ullis aliis adjunctis est apud Grevenum & in Florario Ms. Sanctorum. Divinare nequeo, quem designatum voluerint Marcellinum. At suspicor aut nomen corruptum, aut Sanctum alio die coli.
Guido pastor Begginarum Nivellensium in Brabantia ut beatus celebratur a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii. Verum de cultu Guidonis hujus nihil novimus, & silent martyrologi.
Reverentianus monachus apud Saussayum in Supplemento Martyrologii Gallicani annuntiatur ante Reverentium presbyterum, quocum idem est, & de quo hodie agemus.
Perpetua abbatissa Montis S. Romarici in Lotharingia memoratur ut Sancta apud Menardum & apud Saussayum in Supplemento. Attamen testatur Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 426, eam cultu caruisse & carere. Præterea Chiffletius noster jam olim ad Bollandum scripsit, eam abesse ab omnibus libris ritualibus & Kalendariis monasterii Romaricensis. Si quis tamem cultum docere potuerit, dabitur alius de ea agendi locus.
Waleranus abbas Ursi-campi memoratur in Menologiis Cisterciensibus apud Chrysostomum Henriquez & Claudium Chalemot, uti etiam in Kalendario ejusdem Ordinis impresso Divione cum titulo beati. Verum sufficientia cultus ecclesiastici indicia non invenio. Agit de Walerano variis locis Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus, & obitum ipsius narrat ad annum 1142 cap. 10; at nec cultum ejus probat, nec beatum nominat. Quare insignes Walerani virtutes gestaque præclara legi poterunt apud laudatos scriptores, quemadmodum & aliorum, quos ad hunc diem adjungit Henriquez, cum nec horum cultum reperiamus.
Sifredus abbas S. Victoris Massiliensis ponitur ut Sanctus in Martyrologio Benedictino Menardi, eumque sequitur Saussayus in Supplemento. Menardum fefellit ambigua locutio Yepesii, qui in Chronico Ordinis Benedictini centuria 6 fol. 299 dat catalogum abbatum S. Victoris, iisque ante Isarnum accenset Sifredum aut Difredum, ut ipse nominat illum, qui Wifredus ab aliis vocatur. At solum aliquid dicit de corpore sepulto in ecclesia inferiore illius monasterii, & in veneratione habito. At nec Beati nec Sancti titulum attribuit Sifredo, aut potius Wifredo abbati. Si autem omnino assereret Yepesius, corpus Wifredi ut Sancti ibidem fuisse honoratum, cur hac in re errare non potuit, sicut in ipso erravit nomine? Wifredum certe apud martyrologos Gallos seculi nostri non reperio. Memoratur ille inter abbates S. Victoris tom. 1 Galliæ Christianæ recusæ pag. 681, & apud Mabillonium tom. 4 Annalium pag. 281 dicitur obiisse anno 1021 Idibus Decembris: sed nihil ibi de cultu aut veneratione corporis.
Joannes Michaël episcopus Andegavensis ut venerabilis hodie memoratur a Castellano. Saussayus in Appendice Martyrologii Gallicani de eo sic habet: B. Joannes Michaël, episcopus Andegavensis, vir incorruptæ probitatis, summæ humilitatis, perfectæ religionis, & magnæ apud Deum & homines gloriæ. Addit in margine: Obiisse (edito jam Martyrologio nostro) accepimus ex Mss. ejus Actis, III Idus Septembris. Verum in elogio prolixiori, quod videri potest in catalogo episcoporum Andegavensium apud Sammarthanos tom 2 Galliæ Christianæ pag. 139, dicitur obiisse anno 1447, die XII Septembris, & cum eo consentit relatio Ms., quæ nobis ex Gallia anno 1738 transmissa est de venerabili Joanne Michaële. Miraculis multis claruisse narratur, & canonizatio ipsius iteratis vicibus flagitata fuit apud summos Pontifices; sed nihil hactenus pro ea obtentum novimus.
Anna ab Assumptione virgo clarissa vocatur de more beata apud Arturum in Gynæceo, annuntiaturque Belvisii in territorio Placentino Hispanico. De cultu nihil novimus; sicut etiam nobis non constat de cultu Mariæ viduæ, quæ ibi subjungitur.
Bona virgo, quæ & Mundicorda dicta, annuntiatur in Ægypto apud Grevenum in Usuardo aucto, uti etiam apud Canisium, Maurolycum, Ferrarium in Catalogo generali. Hisce omnibus præivit Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 8 cap. 71, ubi dat elogium, seu vitæ compendium Sanctæ, quam apud Latinos Bonam, apud Ægyptios Mundicordam dicit nominatam fuisse, quamque obiisse asserit hoc die seu pridie Idus Septembris. Hoc Vitæ compendium adoptavit & Gallicum reddidit Gazetus in Vitis Sanctorum ad hunc diem. Habeo ante me apographum ex codice Ms. nescio quo. At video in illo verbis paulo pluribus referri illa omnia, quæ de Bona compendiosius dedit Petrus de Natalibus, ita ut vix dubitare possim, quin ille codicem istum Ms. fuerit secutus. Unica autem differentia alicujus momenti est in nomine Ægyptiaco Bonæ. Nam tale est Ms. initium: Bona apud Latinos, apud suos vero Ægyptios vocabatur Carmundica. At apud Petrum de Natalibus pro Carmundica legitur Mundicorda. Hæc autem nomina, & inusitata illa nominum mutatio, non modicam mihi suspicionem ingerunt de suppositione, non tantum Actorum, quæ certe fabulosa sunt, sed etiam nominis, præsertim cum nec Bonam, nec Mundicordam, nec Carmundicam in ullis Græcorum aut Orientalium Fastis reperiam; cumque nullibi in Actis dicatur, in qua Ægypti urbe sit nata, aut in quo monasterio vitam monasticam sit professa, aut qua demum ætate vixerit. Ferrarius tamen aliquid dubitationis injicit, quia in Annotatis de Bona laudat tabulas Tarvisinæ ecclesiæ, ubi, inquit, hæc colitur. Ferrario credidit Castellanus, qui hoc die sic habet: Tarvisii Bonæ virginis. Idem Castellanus Carmundicam annuntiavit in Ægypto die X Septembris, ut ibi in Prætermissis monui. Verum secundum Acta Mss. Bona & Carmundica est eadem. Dixi ibidem Carmundicam mihi ignotam esse: hic repeto nec Bonam mihi tam esse notam, ut eam tamquam Sanctam Operi nostro ausim inserere.
Franciscus Titelmannus presbyter Ordinis Capucinorum beatus nominatur in Martyrologio Franciscano apud Arturum a Monasterio hoc die, & in folio quodam Gallice impresso Leodii, cui titulus: Vita, mors & miracula beati patris Fr. Francisci Titelmanni, Religiosi Capucini Leodiensis. Multa de virtutibus, gestisque præclaris Francisci Titelmanni scribit Boverius in Annalibus Capucinorum ad annum 1537, sed a titulo beati religiose abstinet, prout etiam facit Joannes Mantelius Augustinianus in Hasseleto, ubi cap. 16 egregium dat elogium Titelmanni, quem Hasseleti natum, & Anticoli in agro Romano anno 1553 defunctum docet. De Francisco Titelmanno etiam agunt Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, & Saussayus in Martyrologio Gallicano; sed hi omnes ad diem IV Octobris. Nos egregias viri virtutes, & mirabilia mortem secuta nequaquam ignoramus aut inficiamur; sed de cultu ecclesiastico nihil quidquam novimus. Plures viri insignes ex ordine S. Francisci, quibus etiam beatorum titulum more suo attribuit Arturus, videri apud ipsum possunt in Martyrologio Franciscano, & apud Fortunatum Hueberum in Menologio ejusdem Ordinis: sed hic æque ac Waddingus in Annalibus titulum beatorum recensitis hodie apud Arturum non attribuit.
Secundinus hodie est in contracto Martyrologio Corbeiensi. Felicissimo in pluribus Hieronymianis Secundinus jungitur die sequenti XIII Septembris.
S. Julianus sub Licinio martyr hodie est in Menæis & in Menologio Sirletiano: at sequenti die in Martyrologio Romano XIII Septembris.
S. Edippa virgo est in codice Usuardino Bruxellensi, & in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Non dubito quin designetur S. Editha; quæ etiam Eadipa vocatur in codice alio Usuardino, & de qua agendum est ad XVI Septembris.
Quimburga aut Coëburga virgo, soror Inæ regis, & S. Cuthburgæ abbatissæ, memoratur in Martyrologio Anglicano anni 1608 hac die, uti etiam in Catalogo generali Sanctorum Ferrarii, & in Gynæceo Arturi. Quin & Sancta vocatur apud Westmonasteriensem ad annum 727 & apud Wigorniensem ad annum 718. Hunc Sanctæ titulum eidem attribuunt recentiores multi, prout etiam apud nos subinde factum est. Attamen dum paulo diligentius in legitimum Quimburgæ cultum inquirimus, certa legitimæ venerationis indicia non reperimus. Quare eam interim differimus, de ea pluribus acturi, si quis cultum legitimum docuerit, eo die, quo inserta est Martyrologio Anglicano anni 1640, videlicet XXII Septembris.
S. Kunialdum hodie annuntiant Dempsterus & Ferrarius ut apostolum Avarum. Fuit discipulis S. Ruperti Salisburgensis episcopi, corpusque S. Kunialdi & S. Giselarii translatum est una cum corpore S. Ruperti, ejusque translationis festivitas instituta est, ut probatur in S. Ruperto ad XXIII Martii, die, quo de SS. Kunialdo & Giselario agetur, XXIV Septembris.
Ademarus, alias Aymardus dictus, abbas Cluniacensis, hodie est in Ms. Kalendario Antverpiensi abbatiæ S. Salvatoris. Mabillonius in Actis Sanctorum Benedictinorum sec. 5 Benedictino pag. 316 scripsit Aymardi abbatis elogium, ex quo liquet non satis constare de cultu. Hic examinari poterit die, quo celebratur a pluribus, V Octobris.
S. Auctæ virginis & martyris translatio Serwalli in territorio Ulisipponensi memoratur ab Arturo in Gynæceo. At cum dicat fuisse unam e Sociabus S. Ursulæ; erit locus de ea disputandi ad XXI Octobris.
S. Syrus primus episcopus Ticinensis cum S. Juventio item Ticinensi memoratur apud Adonem, Usuardum, Notkerum & alios. Recolitur etiam memoria S. Syri in Hieronymianis: at illum credimus alium, & de illo agemus hodie. De Syro Ticinensi cum Martyrologio Romano IX Decembris.
S. Stephani protomartyris translatio notatur in Menologio Coptico. De S. Stephano agendum erit ad XXVI Decembris.

DE S. SERAPIONE EPISC. MART. ET SOCIIS FORTE ADDENDIS,
CATANÆ IN SICILIA.

Verisimiliter an. CCCIV.

Sylloge ex Fastis Hieronymianis & aliis.

Serapion martyr, Catanæ in Sicilia (S.)
Socii forte addendi, Catanæ in Sicilia

AUCTORE J. S.

Non modicam mihi dubitationem injecerunt, quæ in Fastis antiquis æque ac recentioribus ad hunc & præcedentem diem leguntur de Sanctis aliquot Siculis Catanæ annuntiatis modo maxime vario. [Euplus in pluribus Fastis cum Serapione annuntiatus] Nam in aliis Euplus & Serapion conjunguntur, in aliis solus ponitur Euplus, in aliis Serapion sine Euplo, aut solus aut cum Sociis anonymis, ac in aliis demum Euplo & Serapioni Martyres quoque alii adduntur. Primum produco Martyrologia illa, in quibus duo præ ceteris nominati conjunguntur. Hieronymiana apud Florentinium habent: In Sicilia civitate Catina natalis sanctorum Eupli, & Serapioni * episcopi. Epternacense, ibi in Annotatis vetustissimum dictum: In Sicilia Eupli & Serapionis episcopi. Corbeiense ibi quoque laudatum: In Sicilia civitate Cathenas natal. SS. Eupli, & Serapionis episcopi, sed additur Magni. Eodem plane modo Corbeiense brevius apud nos tom. VII Junii; sed ibi additur: Magni & Secundini. Richenoviense apud nos: Et in Sicilia, Eupli, & Serapionis. Rhinoviense ibidem: In Sicilia, Eupoli * & Serapionis. Iidem quoque conjunguntur in primo ex Martyrologiis, quæ edidit Martenius tom. 6 Collectionis amplissimæ pag. 646, sed sine loco: Et SS. Eupli & Serapionis. Et ibidem in Autissiodorensi hoc modo: Et in Sicilia civitate Catena S. Eupli & B. Serapionis episcopi.

[2] Ex hisce mirari nequeo Euplum & Serapionem apud martyrologos posteriorum seculorum similiter fuisse conjunctos. [licet verisimiliter Euplus sit idem cum S. Euplo diacono,] Miror tamen, cur illos conjunxerint potius die præcedenti, ut ibi in prætermissis annotavi, quam hoc ipso die XII Septembris, quo memorantur apud veteres. Quæret modo aliquis, qua de causa Euplum a Serapione segregandum censuerim, cum toties duo illi simul jungantur apud veteres? Respondeo, vix me dubitare posse, quin S. Euplus sit idem cum S. Euplo vel Euplio diacono, cujus Acta sincera jam data sunt ad XII Augusti, quo Sanctus ille colitur. Florentinius in Annotatis talem dat conjecturam: Certaminis in eadem urbe Catana socium Eupli diaconi fuisse Serapionem episcopum, improbabile non est: quos, licet diversa die martyrium consummaverint, disjungere tamen noluerint, qui Martyrologium scripserint. Unde in die natali S. Serapionis Euplum ejusdem diaconum iterata veneratione addiderint. Non inepta est hæc conjectura: cum enim Euplus in generali persecutione Diocletiani & Maximiani sit passus; facile potuit occasione Eupli investigatio persecutorum iterari, episcopusque ipse Catanensis apprehendi, atque uno post diaconum suum mense coronari.

[3] Certe admodum probabile est, S. Serapionem fuisse episcopum Catanensem, [Serapion vero episcopus Catanensis; nec simul videantur passi] cum in plerisque codicibus Hieronymianis episcopus vocetur, & passim Catanæ aut saltem in Sicilia dicatur passus. Præterea locus ipsi vacuus est in Catalogo episcoporum Catanensium apud Rochum Pirrum tom. 2 Siciliæ sacræ pag. 4: neque enim ullus recensetur episcopus inter Everium, quem circa 260 sedisse credit Pirrus, & Severinum, quem figit circa 312. At dubitani merito nequit, quin imperante Diocletiano, sub quo, antequam generalis persecutio erupit, satis quieta fuit Ecclesia, aliquis ecclesiæ Catanensi præfuerit episcopus. Itaque verisimile est, hunc fuisse S. Serapionem, de quo agimus. Hunc vero non eodem die cum S. Euplo diacono passum esse, videtur evinci ex Actis S. Eupli, in quibus de S. Serapione nulla fit mentio, & ex quibus clarum apparet, S. Euplum fuisse captum & passum sine sociis. Deinde Serapionem serius esse passum, verisimile est, quia in omnibus Fastis, quando simul memorantur, Euplo postponitur: neque ulla alia occurrit ratio, ob quam Episcopus post Diaconum positus esset, nisi quod serius videatur passus, quodque Euplus primus fortasse in illa persecutione coronatus sit Catanæ.

[4] [Forte S. Serapion habuit martyrii socios:] Videamus nunc, quo in aliis Fastis seorsum annuntientur modo, aut solus Euplus, aut solus Serapion. Rabanus solum Euplum sic habet: Et in Sicilia civitate Cathena natale Eupli. Apud Martenium tom 3 Anecdotorum Col.n antiquo Calendario Lyrensis monasterii solus Serapion ponitur hoc modo: Sancti Serapionis mart. Codex Usuardinus Bruxellensis, cui consonat Hagenoyensis apud Sollerium: In Sicilia, passio sancti Serapionis episcopi & aliorum tredecim. Hæc ipsa verba sunt in Florario Sanctorum Ms.. Grevenus: Item Serapionis episcopi. Codex Florentinus: Item sancti Serapionis. Ex hisce suspicio esse potest, Serapionem passum esse cum aliquot Sociis, quorum fere ignoramus nomina: nam geminus codex Corbeiensis, num. 1 laudatus, in quorum altero Magnus, in altero Magnus & Secundinus adjunguntur, non sufficit, ut certo credamus, eos Serapionis fuisse socios.

[5] [certe martyr fuisse videtur, non confessor:] Euplum a pluribus adjungi socium Serapioni vidimus; ideoque suspicari quis posset, hunc Euplum revera socium fuisse Serapionis, distinctumque ab Euplo diacono, qui XII Augusti colitur: sed id rursum valde incertum & minus probabile est, quia Euplus ubique præponitur Serapioni episcopo, ut ante observavi. Quare de solo Serapione satis probatum existimo, passum esse hac die, quia episcopus vocatur & Catanæ annuntiatur, ubi verisimiliter erat episcopus. Hunc autem probabiliter existimo coronatum esse eodem anno 304, quo passus est S. Euplus diaconus, ob rationes ante datas. Ceterum opinionem Octavii Caietani, Ferrarii & aliorum neotericorum, qui Euplum & Serapionem confessores fuisse putant, non satis credo probabilem, cum nullum illius sententiæ inveniam, aut certe nullum satis solidum fundamentum.

[Annotata]

* Serapionis

* Eupli

DE S. NICETA MARTYRE
NICOMEDIENSI, UT CREDITUR, QUI COLITUR VENETIIS.

Sub Maximiano, ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu Sancti, Actis plane fabulosis, & de miraculis infra recitandis.

Nicetas martyr Nicomediensis, ut fertur, cultus Venetiis (S.)

AUCTORE J. S.

Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 70 dat compendium Actorum mox examinandorum S. Nicetæ martyris, [S. Nicetas in Fastis recentioribus memoratus,] Nicomediæ, si qua Actorum est fides, nati & passi. Dictum compendium concluditur his verbis: Demum ad Christum feliciter migravit die Sabbati, pridie Idus Septembris, hora VI, sepultus a Christianis in Nicomedia civitate juxta corpora aliorum martyrum, ibidem pro Christo passorum. Elogium istud S. Nicetæ haud dubie viderat Grevenus, qui Usuardo suo Nicetam, aut Nicetum, ut ab aliis vocatur, ad hunc diem inseruit, sic de eo scribens: Apud Nichomediam, sancti Niceti martyris, qui & Victor dictus est. Hic pro fide Christi, superatis gladiis acutis, igne, fumo, manuum ac pedum obtruncatione, cum divinitus illi membra restituta fuissent, iterum fustibus cæsus est, ac postea feliciter migravit. Quod ait, Nicetam etiam Victorem dictum, non invenio: sed solum aliqui habent, nomen Nicetam interpretari Victorem. De S. Niceta brevius, & rectius, ut opinor, Maurolycus: Nicomediæ sancti Nicetæ martyris. Accedunt Canisius in Martyrologio Germanico, & Ferrarius in Catalogo Generali, ubi sic habet: Nicomediæ S. Nicetæ martyris sub Maximiano. Porro Ferrarius in Annotatis dubitat, an hic Nicetas Nicomediensis fortasse idem non sit cum S. Niceta Gotho, quem Græci & Martyrologium Romanum celebrant die XV Septembris. At non video ulli, qui Acta utriusque legit, probabilem oriri posse suspicionem de confundendis istis Martyribus

[2] Cultus S. Nicetæ Venetiis jam nobis utcumque innotescit ex Ordine recitandi divinum Officium juxta ritum ecclesiæ patriarchalis & diœcesis Venetiarum, [Venetiis, ubi corpus est in ecclesia S. Raphaëlis,] quem habemus impressum anno 1657: nam ibi ad XII Septembris præscribitur Officium S. Niceti martyris, ritu semi-duplici recitandum de communi 1 loco, notaturque corpus esse in ecclesia parochiali S. Raphaëlis. De corpore S. Nicetæ in ecclesia S. Raphaëlis servato consentit Nicolaus Doglioni in Opusculo Italico de Rebus notabilibus & mirabilibus urbis Venetæ pag. 345. Verba ejus Italica huc Latine reddita transfero: In ecclesia S. Raphaëlis requiescit corpus S. Nicetæ in altari proprio. Illud Nicomedia translatum est Venetias. Templum S. Raphaëlis archangeli, situm in Regione Dorsi duri, est parochiale, describiturque in Thesauro antiquitatum Italiæ tom. 5 part. 2 pag. 195 & 196, ubi etiam dicitur: Hic S. Aniceti (lege Niceti) corpus aliæque reliquiæ habentur. Excellentissimus dominus Flaminius Cornelius, qui pro eximia sua humanitate manum nobis auxiliatricem præbere voluit ad illustranda Acta Sanctorum, qui coluntur Venetiis, & jam iteratis vicibus in hoc Opere laudatus est, etiam de cultu S. Nicetæ hoc die, & de corpore Venetiis servato, diligenter ab aliquot annis nos monuit. Deinde vero cum aliis de Sancto repertis transmisit Officium proprium, prout olim recitatum fuit Venetiis.

[3] [Officio ecclesiastico colitur.] Ibidem vero de cultu addidit observationes sequentes: Die XII Septembris in ecclesia S. Raphaëlis archangeli Officium fit S. Niceti martyris, uti patroni contitularis. De quo etiam Sancto fit Officium semiduplex ab universo clero seculari Venetiarum de communi martyrum: quamvis olim Laurentio Cardinali Priolo patriarchæ Venetiarum lectiones propriæ fuerint concessæ ex vocali approbatione Clementis VIII. Nunc autem in desuetudinem abierunt. Totum istud Officium ex Actis mox memorandis compositum esse video, eaque de causa nequit plus fidei habere quam Acta ipsa. Ex Officio tamen colligitur, celebrem ab aliquot saltem seculis fuisse cultum S. Nicetæ Venetiis. At nullibi dicitur, quo tempore istuc translatum sit Sancti corpus. Circa finem Actorum, quæ habemus ex codice Ms. S. Raphaëlis, hæc addita invenio: Deinde processu temporis devotissimum corpus per religiosos Venetos deportatum, & reconditum fuit honorifice in ecclesia S. Raphaëlis miraculis clarum innumerabilibus. Mox quoque scriptor, qui hæc Actis alias vetustioribus addidit, ætatem suam declarat, dicens se anno 1426 vidisse puellam energumenam S. Nicetæ meritis liberatam. Et de tempore, quo scripsit, sic loquitur: Scripta fuerunt hæc in anno Domini MCDLXVI, die XXVIII Augusti. Itaque jam facta erat translatio, dum ille scribebat seculo XV: & ex primo miraculo liquet, corpus Venetiis fuisse ab anno saltem 1344. Quare translatio verisimiliter facta est multo citius, sed tempore nobis incomperto. Hactenus de cultu Sancti, Venetiis etiamnum vigente.

[4] Actorum S. Nicetæ Nicomediensis, quæ paulo contractiora leguntur apud Petrum de Natalibus, duo ex codicibus Mss. habemus apographa. [Acta, quorum compendium habet Equilinus, fabulosa sunt:] Alterum manu propria exscripsit Papebrochius noster ex codice Ms. S. Eremi Camaldulensis fol. 139, ubi Actis hic præfixus est titulus: Passio S. Nicetæ mart. XII Septembris. Addit Papebrochius hanc notulam: Tota fabulosa. Est Græce in Ambrosiana. At Græca Acta exscribenda non credidit: certe ea in scriniis nostris non invenio. Alterum apographum nostrum notatur acceptum, ex codice Ms. ecclesiæ S. Angeli Raphaelis Venetiis, ubi ejus corpus. Apographa satis consentiunt, saltem pro factis aut potius fabulis, quæ enarrantur. Rosweydus noster horum Actorum, prout contracta sunt apud Petrum de Natalibus, meminit in Vitis Patrum col 23, in Annotatis ad Vitam S. Pauli num. 23, aitque in iis occurrere quædam mira, nec facile omnibus probanda. Judicium illud eruditissimi Rosweydi verum est, & minime rigidum: imo adeo mihi improbabilia & fabulosa apparent Acta illa S. Nicetæ, ut omittenda potius censeam quam edenda, cum quia nequeo vera (si qua forte vera fabulis sunt admixta) secernere a falsis, tum quia videri possunt apud Petrum de Natalibus loco assignato. Illud igitur studiosum lectorem dumtaxat moneo, Acta Mss. nihilo meliora esse quam sit memoratum compendium, sed singula ibidem pluribus verbis latius explicari modo plane improbabili.

[5] Brevi tamen compendio totam fere Actorum seriem explico. [ex iis breviter aliqua perstringuntur.] S. Nicetas natus dicitur Nicomediæ, ac patrem habuisse Maximianum imperatorem. Juvenis vero conversus dicitur apparitione Christi crucem ostendentis, explicante visionem illam Juliana quadam. Deinde Maximianum frustra hortatus asseritur, & mox visione Michaëlis archangeli roboratus. Hinc scriptor pergit ad fidei confessionem coram Maximiano, dicitque accusatum, captum, objurgatum a Maximiano, cui Sanctum acerbissime respondentem inducit. Mox vero dicitur petiisse idola aurea & argentea, eaque obtinuisse, confregisse, ac pauperibus omnia distribuisse; his autem factis, iterum accessisse ad Maximianum. Deinde ligatus, suspensus, verberibus cæsus, a S. Michaële confortatus, castitatem suam dicitur defendisse contra impudicam puellam, cui tentandus erat traditus, & cui linguam morsu præcisam in faciem exspuisse asseritur, quemadmomodum S. Hieronymus de aliquo juvene narrat in Vita S. Pauli Eremitæ. Sequitur in Actis supplicium rotarum gladiis instructarum, diciturque illæsus in illo fuisse Sanctus, & sic convertisse & baptizasse quinque fere millia militum, qui missi erant, ut membra corporis in mille partes, ut credebatur, dissecti colligerent, & viventem invenerant. Inde reversum ad se Maximianus interficere voluit pluribus aliis tormentis, nec potuit, ne per magos quidem ad id evocatos; sed ipse tandem occisus est Maximianus, & Martyr in pace obiit, si credimus fabulatori nulla fide digno. Nam hæc aliaque æque mirabilia & improbabilia modo retulit plane inepto minimeque verisimili. Hoc clarius est, quam ut necesse sit fabulas illas pluribus exagitare.

[6] Post fabulosa Acta, quæ omittimus, in codice Veneto alia sequuntur de miraculis Sancti, [Miracula, quædam edenda scriptoris fere contemporanei,] scripta seculo XV, &, ut ibidem dicit ipse auctor anonymus, anno Domini MCDLXVI. Hæc autem, licet exarata sint stylo minus expolito & sæpe hiulco, omittenda non credidi: nam auctor narrat miracula suo tempore facta, aut eodem saltem seculo aut præcedente ita ut alia reperire potuerit scriptis commendata, alia discere ex testibus oculatis. Geminum quoque habemus horum Miraculorum apographum, alterum anno 1686 cum Actis ipsis ex codice Veneto acceptum, alterum nuper transmissum ab excellentissimo domino Cornelio superius laudato una cum antiquo Officio. Cum autem menda quædam minoris momenti apographis irrepserint, ex utroque editionem formabo, & diversas lectiones annotabo, ubi videbitur operæ pretium.

[7] [qui unum ceteris præmisit] Unum ex istis miraculis, quod scriptor a reliquis separavit, hic similiter paulo brevius præmitto. Et ad gloriam, inquit, & magnificentiam dicti Sancti scribens hæc fidelis recitator testificatur, se in anno Domini MCDLXVI & sequenti vidisse puellam quamdam Tarvisinæ diœcesis vexatam a spiritu immundo, ita quod a quatuor hominibus vix illa poterat retineri, cum clamoribus & ululatu maximo tandem ante altare ejusdem devotissimi Sancti violenter apportatam, & in ore ejus ex quodam liquore aquæ, subtus arcam continue emanante, perfusam. Inde, ubi multa, quæ captum puellæ superabant, per os ipsius effuderat dæmon, ait, per Valerium Valerio ductam fuisse in sacristiam ejusdem ecclesiæ, ibique liberatam per invocationem dicti Sancti & aliorum. Suis quoque amicis & consanguineis beneficia fuisse collata per S. Nicetam, generatim insinuat scriptor his verbis: Continuo autem infirmantibus caris & conjunctis præsentium relatoris ex invocatione, & continua devotissimi Sancti memoria, reddita est ipsis integra sanitas. Post pauca vero sequuntur miracula, quæ modo subjungo.

MIRACULA
Auctore anonymo
Ex duobus apographis codicis Ms.

Nicetas martyr Nicomediensis, ut fertur, cultus Venetiis (S.)

BHL Number: 6087

[Puer beneficio Sancti sub aquis incolumis,] Insuper recitabo aliqua miracula veridice secuta fideliter scribendo, annotabo pro consolatione legentium & audientium. Fuit igitur circa annos Domini MCCCXLIV quidam vir, nomine Victor Cathanio, qui habebat uxorem nomine Christinam, prudentem & discretam, & devotam hujus gloriosissimi sancti Nicetæ, cujus reliquias devote sæpe & sæpius visitabat, cui dictus Sanctus apparuit, & dixit: Scito Christina, quod pro filio tuo multas tribulationes patieris. Ad hæc tota plena tristitiis respondit: Et quando hæc erunt? At ille: In die mercati a. Puer autem erat annorum duodecim vel circa, & habitabat in contrata b sanctæ Sophiæ in civitate Venetiarum. Qui adolescens cum ad studium ire intenderet, aquam usque Rivoaltum c transfretando submersus fuit cum libris in sacculo ad collum adnexo sub chlamyde, & subtus aquam per spatium quatuor horarum stetit, & erat dies Mercurii. Qui quæsitus a multis per dictum spatium, non fuit repertus; tandem, ut Deo placuit, apparuit parva particula chlamydis, ex qua elevatus fuit sanus, & incolumis, cum libris: & ipse solus sine sustentaculo aliquo redivit ad propriam matrem, quæ cum cerneret miraculum, quamprimum ad ecclesiam sancti Raphaëlis properavit, & cum inundatione lachrymarum infinitas gratias prostrata coram altari devotissime sancti Nicetæ retulit de restitutione unici filii sui. Puer autem in bonis moribus crescendo, effectus est devotissimus servus Dei, & decessit in episcopali dignitate cum exemplo optimo omnibus ipsum cognoscentibus.

[2] Circa annos Domini MCCCCXV mulier quædam, nomine Flos, [mulieri membrorum vigor redditus,] uxor providi viri Marci Laurentii, habitans in parochia sancti Raphaëlis, in totum retracta & debilitata, crura [habens] d versus caput, videbatur quoddam monstrum. Ipsa quidem de per se necessaria corpori exercere non poterat; sed continuo adjutorio adstantium indigebat cum excessivis doloribus. Infirma autem fiduciam habens in Domino, & in isto gloriosissimo Sancto, ei continue se recommittebat *. Apparuit autem una dierum sanctus Niceta habitu clericali, & prope lectum stans imposuit manum, tangendo singula membra debilitata, trahendo ad loca sua sine læsione aliqua, [& sic] restituta fuit pristinæ sanitati; quæ de per se descendens de lecto cum clamore jucundo cucurrit: & omnes videntes & audientes glorificaverunt Deum, referendo gratias infinitas huic devotissimo Sancto, quia jam in medio cameræ * repererunt eam se induentem de per se, quæ velociter, quasi demens, properavit ad ecclesiam ad visitandum reliquias hujus devotissimi Sancti. Quo viso & audito miraculo, tota convicinia per civitatem non cessabat rem mirabilem prædicare.

[3] In domo ejusdem proximæ infirmæ morabatur quædam mulier, [oculus alterius mulieris sanatus,] nomine Maria, habens oculum dextrum quasi evulsum de loco suo: nihil cum eo videbat. Viso proximo miraculo cum singulari devotione se suppliciter, quantum valuit, eidem gloriosissimo Sancto commendavit. Facta igitur oratione, quamprimum pristinæ restituta fuit sanitati. Et non huic infirmanti solum, sed etiam multis suæ parentelæ, ut ipsa publice retulit, munificentia [Sancti] beneficia multa præstitit, bibentibus de aqua subtus altare scaturiente.

[4] Opera Dei enarrare honorificum est, ut dixit archangelus Raphaël. [presbyter ex peste sanatus,] Qua de re continuando referam rem grandem & dignam, oculis etiam hominum ad præsens viventium comprobatam. Fuit quidam presbyter conscientiatus *, nomine Guaspar, vir religiosus & timoratus, qui quasi singulis diebus se disciplinabat, & cum effusione sanguinis, ut presbytero Danieli confessori suo hæc retulenti * notum fuit, ex patre Rodulfo de Maurovechis aromatario in Rivo-alto. Idem presbyter gravissime ex peste infirmatus, ita & taliter quod omni destitutus remedio, se cum omni demonstratione possibili projecit in manus devotissimi sancti Nicetæ, quem & antea summa veneratione colebat. In nocte sui transitus, ut credebatur, apparuit eidem gloriosissimus Sanctus, tamquam medicus cum ferro & medicamine solito, infirmo cum omnibus adstantibus * dormiente. Qui bonus medicus cum non modica vehementia ferrum impulit in glandem e volendo de loco evellere. Infirmus cum clamore, & dolore maximo vociferavit, dicendo, Oime, oime! ita & taliter quod mater ejus, Fantina nomine, expergefacta a somno, se super filium prostravit, dicendo, o fili mi, lumen oculorum meorum, quid pateris? Cui filius expergefactus dixit: O mater mea, parcat tibi Deus, cur me a summo medico extraxisti? nam sanctus Nicetas medelam mihi præstabat; & si aliquantulum tacuissetis, ego totaliter fuissem liberatus: sed gratia Dei me bene habeo. Et subito votum emisit de jejunando in vigilia ejusdem Sancti, solennizando festum suum. Et adimplevit votum suum, dum vixit; & cum magna devotione venit ad celebrandum in eadem ecclesia per multos annos ad altare devotissimi sancti Nicetæ. De hoc hoc etiam tempore supersunt testes ad plebem: in quorum numero plebanus, dictus presbyter Andreas Venturela, & frater viri religiosi, quibus maxima fides est adhibenda, ut eorum fama redolet. Et hoc fuit circa annos Domini MCCCCXXVI ad laudem Dei.

[5] [tibia mulieris sanata,] Circa annos Domini MCDXXXIV fuit mulier quædam, nomine Helena, uxor Dominici Zigoto f, habens tibiam sinistram ulceribus tumefactam cum maxima sanie: ex quo a medicis desperata, conclusum fuit quod pes * ejusdem tibiæ secaretur. Infirma juvencula intelligens hæc, tota afflicta continue tristabatur. Tandem omni spe destituta, reversa est ad verum & devotissimum medicum, sanctum scilicet Nicetam. Et habebat in domo de aqua ejusdem, recollecta ex devotione subtus arcam. Ex qua ulcera sua devote tetigit, & quamprimum salva facta est ab infirmitate illa incurabili. Venientes autem medici juxta solitum, audientes hoc, increduli voluerunt visitare eam: qui videntes, quasi dementes effecti, voluerunt scire modum liberationis suæ. Qui audientes seriem rei, gratias Deo agentes, læti recesserunt. Et ad plebem nunc supersunt adhuc testes, qui cognoverunt dictam juvenculam: & divulgata est fama per parochiam & civitatem.

[6] [item caput puellæ.] Quo viso miraculo, quædam convicina sua accepit de dicta aqua & super caput filiæ tumefactum posuit: & quamprimum fuit libera & mundata ab infirmitate sua, ut accidit in Naaman Syro, mundato per aquam Jordanis.

[7] [Filius Sancti patrocinio impetratus.] Continuando ea, quæ Dominus per merita tanti gloriosi Sancti operatus est; addam, quod accidit circa annos Domini MCDXLV in civitate Venetiarum. Fuit quidam Græculus, qui cum videret solemnizari festum hujus Sancti; sciscitari voluit. Cui dictum fuit quod festum gloriosi Nicetæ (cum in hac ecclesia sancti Raphaëlis requiescat ejusdem devotissimum corpus) [ageretur.] Qui gaudio repletus dixit presbyteris: Sciatis domini, quod in territorio extra Coronum g ibi esse ecclesiam ædificatam ad honorem ejus in uno casali h. Ob devotionem ejus quidam dives & præpotens in die occurrenti clericos solennizantes ad domum in mensa invitabat, & erat absque liberis. Visitabat devote eamdem ecclesiam, rogando quod sibi præstaret filium, & in hoc sacerdotes rogabat, ut & ipsi orarent. Ut Domino placuit, uxor sua peperit pulcherrimum filium, ex quo omnes sibi congratulabantur. Puer autem crescebat moribus & prudentia: qui cum esset annorum duodecim vel circa, venerunt Teucri i & invaserunt territorium, capientes multos, inter quos fuit puer iste transportando ad multum distans ab illo territorio. Pater vero ejus dolentissime ferens, continuo lamentabatur, dicendo, o sancte Niceta, rogavi pro filio, & concessisti, & nunc abstulisti: pro certo nolo esse amplius tibi devotus, nec plus volo clericos invitare in mensa. Sacerdos autem principalis ipsum confortabat, & compatiebatur ei, & nihil proficiebat, sed magis ac magis lamentabatur de Sancto. Fiebant autem continue orationes ad Sanctum pro recuperatione filii. Prorumpebat autem, quod coram Deo peteret vindicari de hac injuria k, a Sancto commissa, ut assolet fieri ab afflictis, quibus nulla subest spes.

[8] Tandem orationes tantæ fuerunt exauditæ. Quare cum exercitus inimicorum esset in quiete cum tentoriis suis, [idemque captivitate liberatus, ut fertur.] & puer serviret uni barono * ex principalibus in cratera mensali, cum esset decorus & expertus; sanctus autem Niceta equitando per exercitum accepit per capillos dictum puerum, & posuit eques a parte posteriori, & portavit quodammodo in ictu oculi ad domum presbyteri, & ibi puerum l dimitit, & evanuit ab eo. Presbyter autem hoc sentiens, ostium aperuit & amplexatus est eum, dicendo: O fili mi, bene veneris. Quem quam primum ad patrem conduxit: & cum vidisset pater, subito exanimis effectus est super collum filii sui: & narravit seriem rei, & si ante fuit devotus dicti Sancti, postea effectus est devotissimus, & statuam fieri fecit, & ipsam obtulit ipsi Sancto. Hæc autem omnia dictus Græculus narravit cuidam sacerdoti fide digno, & voluit certificati, si in ecclesia dicta sancti Raphaëlis erat corpus dicti Sancti, & cum magna veneratione sæpissime visitabat, & publice prædicabat supra proxime annotata ad laudem Dei. Amen.

ANNOTATA.

a Per mercatum scriptor significat nundinas publicas.

b Contrata, ab Italico contrada, est hic vicus aut platea urbis.

c Pars est urbis Venetæ, Latine Rivus-altus dicta.

d Voces uncis inclusas ad explendam phrasim additas, lector facile videbit.

e Intellige tumorem sive carbunculum pestilentem.

f In altero apographo legitur Mignoto.

g Corone est civitas Peloponnesi, quæ hic potest designari; licet etiam aliæ sint civitates ejusdem fere nominis.

h Casale haud dubie hic vicum significat.

i Suspicor legendum Turci, licet aliter habeatur in apographo.

k Græculus ille, qui hæc narravit, verisimiliter multa nugatus est. Certe, quæ referuntur, inepta sunt, nataque vindictam potius Sancti provocare quam patrocinium.

l Factum tam mirabile est, ut id pro certo habendum non censeam, quia totum nititur relatione unius Græculi.

* i. e. committebat

* i. e. cubiculi

* id est, vitæ religiosæ

* referenti

* i. e. præsentibus

* al. pars

* i. e. principi

DE S. CORNUTO VEL CURNUTO SACERDOTE MART.
ICONII IN LYCAONIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Cornutus vel Curnutus mart. Iconii in Lycaonia (S.)

AUCTORE J. S.

[1] De S. Cornuto, vel Curnuto, martyre nihil ullibi reperio, [Hic Sanctus Martyr, a variis episcopus dictus,] præterquam in sacris Græcorum Fastis, ex quibus Galesinius & Baronius eum suis inseruerunt Martyrologiis. Menologium, quod Latinum fecit Eminentissimus Sirletus, Cornutum hodie tali celebrat elogio: Eodem die natalis sacrosancti martyris Curnuti, qui fuit episcopus Iconii Christianus, homo religiosus & timens Deum, canus capite & mente. Commota vero adversus Christianos persecutione, detentus & Perennio præsidi oblatus, capitis abscissione martyrium consecutus est. In Menæis impressis similiter dicitur fuisse Episcopus Iconiensis; ibique duo adduntur, nimirum Cornutum Iconii natum fuisse & educatum; captum vero esse in loco Sursali dicto. Duo versiculi, qui ibidem brevi elogio præmittuntur, martyrium explicant hoc modo:

Κλέους καταγνοὺς τοῦ παρόντος Κουρνοῦτος
Ξίφει τὸ μέλλον ἐμπορεύεται κλέος

Contempta præsenti gloria, Curnutus
Gladio futuram mercatur gloriam.

De episcopatu S. Cornuti consentit etiam Synaxarium Ms., ex Sirmondi Mss. a Majoribus nostris acceptum, ita ut mirari nequeam titulum episcopi apud Galesinium quoque & Baronium Cornuto fuisse attributum, eumdemque Iconiensium episcoporum catalogo insertum esse apud Michaelem le Quien tom. 1 Orientis Christiani Col.em>.

[2] [alias solum presbyter, gladio coronam consecutus est.] Attamen non omnino certus videtur episcopatus S. Cornuti, qui in Menologio Basiliano presbyter tantum vocatur. Annuntiatur enim ibidem his verbis: Eodem die certamen sacrosancti martyris Cornuti. Hoc deinde exornatur elogio: Sacrosanctus martyr Cornutus ex urbe Iconio fuit, presbyter pius ac timens Deum. Mota autem in Christianos persecutione, cum Iconii præses crudelis atque omnis humanitatis expers missus fuisset, ut Christianos ibi versantes torqueret, ceteris omnibus metu dilapsis, Cornutus ab omnibus destitutus, obviam præsidi processit: interrogatusque, cum audacter Christum confiteretur, & seipsum perfectum Christianum prædicaret, idolorum autem imposturam redargueret, ipsumque præsidem irrideret; comprehensus est: pedibusque tenui fune adstrictus, per urbis Iconii plateas & vicos usque adeo raptatur, donec ejus sanguis fluvii instar in terram efflueret, cum interim semivivus gratias ageret, Deoque preces offerret. Atque ita diu tortus, Christumque ad extremum usque spiritum invocans, postremo præsidis jussu capite plexus, animam Deo commendavit. Hactenus Menologium, cui consonat laudatum mox Synaxarium de Sancti per urbem raptatione.

[3] Nunc quædam veniunt observanda de iis, in quæ non consentiunt omnes Græci. Primo nomen ab aliis scriptum est Curnutus, ab aliis Cornutus: nec satis apparet, [observationes de nomine, aliisque ad Sanctum spectantibus.] utro modo sit rectius scriptum. At certum est, apud Baronium & Galesinium non recte vocari Curonotum, & longe etiam magis recedi a vero nomine apud laudatum le Quien, dum scribitur Caronatus. Secundo, non modo episcopatum S. Cornuti pro incerto habeo, ut jam monui, sed etiam pro minus probabili, quia Basilianum Menologium, in quo presbyter vocatur, ceteris Græcorum Fastis videtur prævalere, & vel maxime quia Græci frequentius in attribuendis ejusmodi titulis excedunt quam deficiunt: neque etiam ullibi in elogiis fit mentio episcopatus, sed in sola annuntiatione elogio prævia. Tertio duobus locis dicitur captus in loco Sursali, pro quo apud Margunium legitur εἰς τὸ χωρίον Σουρσακου in loco Sursaci. Alii vero de urbe Iconio tantum meminerunt. Fuit fortasse locus in urbe aut urbi vicinus, quem designarunt Menæorum & Synaxarii collectores. Quarto raptatus per urbem dicitur Sanctus in Menologio Basiliano & Synaxario Ms., reliquis tacentibus de illo supplicio: hoc tamen satis est probabile, quia Menæa & Sirletianum Menologium, in quibus prætermittitur, saltem illud non negant, & breviter tantum memorant, qua pœna vitam finiverit Sanctus. Quinto sub Perennio præside passus dicitur in Menologio Sirletiano & in Synaxario; idque in Martyrologio Romano adoptavit Baronius: at, nomen præsidis tacentibus aliis, res est incerta. De tempore martyrii nihil dico, quia tempus nullo loco signatum reperio.

DE S. THEODORO MARTYRE
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

Sylloge ex Græcorum Fastis.

Theodorus mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

[S. Theodorus hodie apud Græcos, & idem forte in Hieronymianis 2 Septembris:] Martyres hujus nominis complures jam dedimus, interque eos reperio duos Alexandriæ passos, alterum ad XXVIII Junii cum pluribus aliis, alterum ad X Julii cum alio item martyrum manipulo. At nullum reperio ex hisce, qui aliquid habeat commune cum S. Theodoro, quem Græci hac die celebrant. Verum existimo, hunc esse Theodorum, quem Hieronymiana Martyrologia celebrant die 2 Septembris, ut ibidem quoque in Annotatis observavit Florentinius. Certe illo die apud Florentinium S. Theodorus sic annuntiatur: In Alexandria natalis sancti Theodori. Codex Corbeiensis: In Alexandria natalis S. Theodori martyris. Brevius Epternacensis: In Alexandria Teodori. In aliquot etiam Martyrologiis magis contractis nudum Theodori nomen legitur. Ratio præcipua, cur hunc cum hodierno eumdem existimem, non quidem tam certa est, ut fallere nequeat; mihi tamen verisimilis apparet & probabilis, nimirum quia Theodorus annuntiatur sine ullis sociis tam in Fastis Hieronymianis quam in Græcis, & utrobique constanter Alexandriæ, ita ut facile credere possimus eumdem esse, ne Martyres sine necessitate multiplicemus. Nec multum movere debet, quod alio die memoretur a Græcis, alio in Hieronymianis: nam Græci frequenter sanctis Martyribus diem aliquem pro arbitrio suo attribuunt; & in Hieronymianis quoque subinde avulsi sunt a die emortuali.

[2] Jam vero, sive idem sit utroque loco Theodorus, sive alius hodie apud Græcos; [Græci episcopum faciunt Alexandricum;] hi suum varie annuntiant, nec sine aliquo errore. Menologium Sirletianum facit episcopum Alexandrinum, atque ita habet: Natalis sacrosancti martyris Theodori episcopi Alexandriæ, quem Alexandrini homines comprehendentes, propterea quod Christum ipsum libera voce prædicaret, furore accensi spinis coronatum, in maxilla percussum, & per urbem circumductum, in profundum mare demerserunt, ex quo divina providentia servatus est: & præsidis jussu obtruncatus, & a fidelibus & religiosis viris in eadem Alexandrinorum civitate sepultus. Menæa impressa hisce consentiunt, nec quidquam additur præter duos versiculos, quibus sectione capitis dicitur particeps factus Dei donorum: nam poëta alludere voluit ad nomen Theodorus, quod explicatur donum Dei. In hoc autem elogio omnino corrigendum est, quod vocatur episcopus Alexandrinus: inter episcopos enim Alexandrinos nullus reperitur Theodorus ante seculum VIII: at clarum est, prædicta contigisse, quando gentilium superstitio dominabatur Alexandriæ: quod locum non habuit post seculum IV.

[3] [hic titulus ei hodie non datur in Basiliano Menologio,] In Menologio Basiliano ad hunc diem Theodorus non dicitur fuisse episcopus, sed reliqua eodem fere modo exponuntur. Istud, prout in novissima editione Latinum est factum, huc transfero: Eodem die certamen sancti martyris Theodori Alexandrini. Hunc sanctum martyrem Theodorum, Christianum pium, ac virtute præditum, cum libere Christum prædicaret, eumque Deum ac rerum omnium conditorem assereret, Alexandrinus populus, idolorum superstitioni addictus, in unum coactus, captum acriter excruciavit. Deinde spineam coronam plectens, capiti ejus imposuit; & virgis cæsum, per urbem vinctum circumduxit, ludibrio & sannis expositum. Post hæc in mare demersum, levissimus ventus in terram ejecit incolumem. Rursusque comprehensus præfecto vinctus sistitur: qui cum illum a Christi fide avertere non posset, iterum tormentis subjicit, gloriam Dei in ipsis cruciatibus dantem, ejusque nomini gratias agentem. Postremo præfecti sententia capite damnatus, & a militibus ad supplicii locum abductus, decollatus fuit. Atque ita martyrio defunctus, spiritum tradidit. Hactenus Menologium.

[4] [sed idem ei tribuitur ad 3 Decembris.] At nolim hinc statim aliquis colligat, episcopum omnino non fuisse Theodorum. Etenim in hoc ipso Menologio Basiliano æque ac in Menæis datum S. Theodori elogium recurrit, ibique clare vocatur episcopus & archiepiscopus Alexandrinus. Annuntiationem ex Menologio subjungo: Certamen sancti magni martyris Theodori episcopi Alexandrini. Accipe & versiculos in Menæis ibi additos:

Ἐν πατριάρχαις καὶ Θεόδωρος μέγας,
Κἂν τοῖς αθληταῖς τοῖς διὰ ξιφους μέγας.

Et inter patriarchas Theodorus est magnus,
Et inter athletas gladio coronatos magnus.

Ex hisce manifesta est sententia Græcorum medii ævi, qui Theodorum hunc clare faciunt episcopum Alexandrinum. At ea in re certo falluntur, nisi episcopus aliquis primis seculis Alexandriæ fuerit nobis plane ignotus: quod tam facile non credemus. Quare nobis probabile non est, episcopum fuisse Alexandrinum. At non æque improbabile est, episcopum fuisse cujusdam civitatis in Ægypto nobis ignotæ.

[5] Fasti Hieronymiani die sequenti, seu XIII Septembris, Alexandriæ annuntiant Theodolum episcopum, [Incertum est, an hodiernus sit idem cum S. Theodolo episcopo, aut cum Theodoro episcopo apud Eusebium.] quem ab hodierno Theodoro alium non esse suspicatur Florentinius. Sane nomina Theodorus & Theodolus aliquando confusa reperimus, licet diversum alias sit nomen, & diversam habeat significationem Græcam. Attamen, cum ille tam constanter Theodolus in Fastis dicatur, & nullibi Theodorus; non ausim dicere eumdem satis probabiliter videri. Studiosus lector considerare poterit, quæ de Theodolo ex Fastis ad diem sequentem colligemus, & suum hac de re sequi judicium. Eusebius lib. 8 cap. 13 inter episcopos, qui in Ægypto passi sunt tempore persecutionis Diocletiani, numerat aliquem Theodorum, de quo Baronius in Martyrologio Romano meminit ad XXVI Novembris. Quo Theodorus ille passus sit die, non exprimit Eusebius; sed illum tamquam unum ex præcipuis cum paucis nominat, prætermissis sexcentis aliis. Græci quoque nullum Theodorum Alexandriæ passum magis celebrant quam hodiernum, quem nominant μεγαλομάρτηρα magnum Martyrem. Hinc suspicari quis poterit, hodiernum esse eumdem cum commemorato ab Eusebio, idque examinari poterit ad XXVI Novembris.

[6] Interim si consideremus ea, quæ de martyrio Sancti referunt Græci, [Tumultui populari, qualis fuit ante Decii imperium,] magis populari tumultu, qualis Alexandriæ fuisse narratur ab Eusebio lib. 6 cap. 41, quam auctoritate legitima captus videtur Theodorus. Audi laudatum Eusebium ex ore S. Dionysii episcopi tunc Alexandrini loquentem: Nequaquam ex imperatoris (Decii) edicto persecutio (Alexandriæ) cœpta est, quippe quæ integro anno anteverterat. Etenim infaustus quidam vates ac poëta, quisquis ille fuit, commoverat jam antea atque incitaverat adversus nos gentilium turbas, ad innatam genti superstitionem animos eorum incendens. Ab hoc igitur homine stimulati, omnemque ad patranda scelera licentiam nacti, hanc solam pietatem cultumque dæmonum suorum existimabant, si cædibus adversus nostros sævirent. Tum impii illius furoris, quo & S. Apollonia occubuit, aliquot refert exempla.

[7] Nunc & S. Theodori elogium, quod ad III Decembris, [elogium ipsius magis congruit quam persecutioni generali:] in pauculis ab ante dato diversum, Menologio Basiliano insertum est, lector, accipe, ut consideres, an martyrium Sancti non magis videatur congruere tumultui plebis Alexandrinæ ante imperium Decii excitato, quam persecutioni Diocletiani, in qua occubuit S. Theodorus ab Eusebio laudatus. Alexandriæ populus, & præcipue Græci ac infideles, adversus Sanctos sævi ac crudeles fuere. Quare plurimos in ea urbe martyres effecerunt: ex quorum numero sanctus ille Theodorus, quod Christum confiteretur, & in ipsum crederet, quodque Græcos doceret eumdem pro Deo habere, facto in eum impetu, comprehensus crudelissime dilaniatur: deinde contexta spinis corona capiti ejus imposita, oculisque graviter contusis, scommatis per jocum & contemptum irridetur. Tum vinctus in mare projicitur: sed inde incolumis evadens, jussu præfecti decollatur. Cujus sacer beatusque spiritus cælos ascendit. At pretiosæ reliquiæ in eadem urbe Alexandriæ depositæ, accedentibus ad ipsas usque in præsentem diem curationes emittunt. Hactenus elogium. Hinc tamen nihil certi concludere velim de tempore, quo passus est Sanctus. Nam tumultui quidem populari historia recte congruit; at ejusmodi tumultus satis frequentes fuerunt Alexandriæ.

[8] [corpus ipsius verisimiliter translatum: incertum est, an fuerit episcopus.] Porro in Fastis sacris Ecclesiæ Alexandrinæ, quos edidit Jobus Ludolfus, mensis tertii Æthiopum die XX, qui respondet diei XVI Novembris, memoratur Theodorus martyr, idem fortasse cum hodierno. Die V ejusdem mensis, sive I Novembris, legitur: Translatio corporis martyris Theodori; quæ verisimillime est Theodori martyris, de quo hodie agimus; quandoquidem de corpore ipsius in veneratione magna habito apud Alexandrinos consentiat elogium ex Menologio datum. In laudatis quoque Fastis Alexandrinis Theodorus patriarcha Alexandrinus memoratur ad I Februarii nostri, quo dicitur obiisse Theodorus ille, qui cathedram Alexandrinam cum laude rexit seculo VIII, ut videri potest in Historia chronologica patriarcharum Alexandrinorum tom. V Junii pag. 78. Hunc autem Theodorum patriarcham cum Græci non memorent, suspicor ab illis titulum Theodori patriarchæ confusum fuisse cum gestis & martyrio S. Theodori martyris hodierni. Quidquid sit, probabile non est, hunc fuisse patriarcham; valdeque incertum, an fuerit episcopus: imo episcopum non fuisse magis crediderim. Quare mihi non displicet elogium, quod S. Theodoro contexuit Galesinius hoc modo: Alexandriæ in Ægypto, sancti Theodori martyris, quem fidei Christianæ cultorem eximium populus Alexandrinus, idolorum superstitioni deditus, varie excruciavit: post ad præfectum perduxit: qui fortissimum Dei Athletam securi demum feriri jussit.

DE S. AMMONE MART. ET FORSAN LECTORE
NICOMEDIÆ.
Ex Hieronymianis apographis.

[Commentarius]

Ammon M., & forsan lector Nicomediæ (S.)

J. S.

In Ammonem, aut fortasse Ammonium, martyrem Nicomediensem tam multa consentiunt apographa Martyrologii Hieronymiani, addito etiam in plerisque certaminis loco, ut omittendum non censeam, licet in aliquot exemplaribus sit prætermissus, & alias fere ignotus. Addidi etiam dubitanter titulum lectoris, quo a reliquis ejusdem nominis distinguitur, quia hic clare eidem attribuitur in codice Corbeiensi. Nam Corbeiense Martyrologium sic habet: Nicomediæ natalis Ammonis lectoris. Brevius Epternacense: Nicomediæ Ammoni. Locum etiam exprimit Richenoviense: Nicomedia, Ammonii. Demum Ammoni, aut Ammonii meminerunt Augustanum, Labbeanum, & Gellonense; sed nudum exhibent nomen, ut in iis frequenter contingit. In textu apud Florentinium Ammonis nomen cum loco martyrum ibi sequentium exciderunt. Nam ibi legitur: In Nicomedia natalis, sed, prætermisso Ammone, sequuntur martyres alii, qui in aliis item Fastis occurrunt post Ammonem, & in Asia annuntiantur, ut mox videbimus. Blumianum, quod in fine Operis sui exhibet Florentinius, habet sancti Ammonæ Matronæ: sed vox Matronæ significat aliam martyrem, quæ spectat ad classem sequentem. Apud Rosweydum in Appendice Adonis item legitur: Nicomediæ S. Ammonæ. Plura non addo: at non existimo, nomen aliud fuisse huic Martyri, quam Ammonis aut Ammonii: an vero officium Lectoris habuerit, certo edicere nequeo.

DE SS. MM. DIOFOLO, MATRONA, TECLA, ET HERACLIA.
IN ASIA.
Ex Hieronymianis apographis.

[Commentarius]

Diofolus Martyr in Asia (S.)
Matrona Martyr in Asia (S.)
Thecla Martyr in Asia (S.)
Heraclia Martyr in Asia (S.)

J. S.

Hic quoque Martyrum manipulus ex solis innotescit apographis Hieronymianis, in quibus textus subinde est luxatus. Nomina proposui secundum Martyrologium Corbeiense, quod ceteris hic videtur correctius; & in quo ita legitur: In Asia, natalis sancti Diofoli, Matronæ, Teclæ virginis, Heracliæ. Epternacense habet: In Asia Diosili, Matronæ, Teclæ virginis, Heracli. In codice Florentinii, ut supra in Ammone dixi, & ipse in Annotatis observat, exciderunt voces in Asia cum nomine martyris præcedentis, indeque hi Martyres ibi videntur Nicomediæ annuntiari; sed id ex aliis codicibus corrigendum recte monet. Itaque, omisso loco, verba alias etiam corrupta subjungo: Natalis sanctorum Diofoli, Matronæ, Teclæ, virgo virg. Heracliæ. In codicibus magis contractis hi quatuor Martyres fere sunt prætermissi: sola Tecla nominatur in Labbeano & Gellonensi. Appendix Adonis tres priores exhibet hoc modo: Item in Asia, SS. Diophili, Matronæ & Teclæ virginis.

DE S. SYRO MARTYRE,
PROBABILIUS IN PAMPHILIA.

[Commentarius]

Syrus mart., probabilius in Pamphylia (S.)

J. S.

[S. Syrus ut martyr annuntiatus in vetustis Martyrologiis,] Sanctus aliquis Syrus martyr hodie satis innotescit ex Martyrologiis prelisque vetustis, at non sine mendis & erroribus. Hieronymiana apud Florentinium primo loco habent: In Pamphilia natalis sancti Syri. Epternacense ibi in Annotatis: In Pampilonia, Siri. Quemadmodum hic verisimiliter corruptum est loci nomen; ita in Martyrologiis etiam valde vetustis, Rhinoviensi & Richenoviensi, apud nos editis tom. VII Junii, luxatum est Sancti nomen. Nam in primo habetur: In Pamphilia, Siriæ; in altero: In Pamphilia, Syriæ. Quatuor aliis Martyrologiis Siri nomen adscriptum est sine loco, ut in iis frequenter contingit, nimirum in Augustano & Labbeano apud nos, in Gellonensi apud Acherium, & in primo apud Martenium tom. 3 Anecdotorum. Rabanus ita habet: Et in Pampalia, natale Syri. Wandelbertus, prætermisso loco, Martyrem sic memorat: Martyr mox pridie celsum petit æthera Syrus. Hæc videntur sufficere, ut credamus Syrum martyrio hodie coronatum fuisse; sed locum minus certo possumus assignare.

[2] Auctor Martyrologii veteris Romani, quod [diversusque a S. Syro Ticinensi, & verisimiliter passus in Pamphylia.] Rosweydus edidit, illumque sequi solitus Ado, Usuardus & Notkerus, prætermisso Syro martyre, annuntiarunt S. Syrum episcopum Ticinensem. Hinc alicui suspicio oriri poterit, in Hieronymianis locum fuisse expressum per voces In Papia, & consequenter Syrum hodiernum non esse alium a S. Syro Ticinensi episcopo, qui post laudatos martyrologos a multis deinde aliis hac die celebratus est cum Juventio item Ticinensi, ut dictum est in Prætermissis. Verum huic suspicioni obstat primo, quod Syrus hodiernus celebretur ut martyr, cum tamen Syrus Ticinensis ab omnibus passim ut confessor annuntietur. Secundo allegata verba ex Hieronymianis verisimiliter scripta fuerunt, antequam urbs Ticinum vocaretur Papia, seu Flavia Papia: nam ubique Syrus recensetur primo loco. Tertio in nullo prorsus codice inveni scriptum: In Papia, nominaque locorum Pamphilia, Pampilonia, & Pampalia, quibus Syri palæstra indicatur, magis differunt a voce Papia, quam ut credere possimus, hanc vocem in omnibus codicibus adeo fuisse corruptam. Quapropter improbabilis est dicta conjectura: dicendumque est, S. Syrum hodiernum probabilius in Pamphylia, Minoris Asiæ provincia, martyrio fuisse coronatum.

DE SS. CRONIDE, AUT HIERONIDE DIACONO, LEONTIO, ET SERAPIONE ETC. MARTYRIBUS,
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.
Ex Fastis Græcorum & Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Cronides vel Hieronides diaconus Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Leontius Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Serapion Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

[Plures Martyres in aliquot Fastis uno loco conjuncti,] Diversæ Martyrum classes uno elogio in Menæis celebrantur die XIII Septembris. Hinc factum videtur, ut confusio aliqua sit orta in Menologio Sirletiano, ubi ad hunc diem annuntiantur, qui spectant ad primam classem, & adjunguntur alii, qui ad alterum Martyrum manipulum spectare potius videntur. Confusio illa ad Martyrologium quoque Romanum translata est a Baronio hoc die, sequenti vero unum ex classe secunda cum alio etiam martyre miscuit, ut ibi videbimus. Verba Menologii, in quo nomen primi Martyris mutatum est, primum huc transfero: Eodem die certamen sanctorum martyrum, Hieronidis, Leontii, Serapionis, Seleuci, Valeriani, & Stratonis, qui imperatore Maximiano, apud Alexandriam detenti, cum idolis nollent immolare, in mare projecti, præsentis vitæ finem acceperunt. Hæc adoptavit Baronius, ut ipse in Annotatis insinuat, sed Seleucum, ut apud Græcos semper vocatur, Selesium nominavit errore verisimiliter transcribentium aut typothetarum; pro Maximiano etiam substituit Maximinum, quod studio fieri potuit, quia Maximinus II Christianos acerbissime persequebatur in Ægypto, quando idem in variis Orientis provinciis faciebat Galerius Maximianus. Baronii verba accipe: Alexandriæ natalis sanctorum martyrum Hieronidis, Leontii, Serapionis, Selesii, Valeriani, & Stratonis, qui sub Maximino imperatore ob Christi nominis confessionem in mare sunt demersi.

[2] Verum ex reliquis Græcorum Fastis clarum videtur, tres priores tantum in Ægypto passos, & mari demersos esse; [sed tres tantum ex hisce in Ægypto sunt passi,] reliquos vero aliis locis aliisque suppliciis ad coronam martyrii pervenisse. Præterea primus, qui hic Hieronides vocatur, in Menæis constanter Cronides appellatur, & diaconus fuisse dicitur. Etenim Menæa impressa ad XIII Septembris una quidem annuntiatione memorant Cronidem, Leontium, Serapionem, Stratonem & Seleucum. At tale sequitur elogium: Ἐν τῇ Αλεξανδρέων μητροπόλει τοῦ μακαρίου Κρονίδους διακόνου ἀναλάμψαντος, ἐπίστευσαν δι᾽ αὐτῶν * Λεόντιος καὶ Σεραπίων. In Alexandrinorum metropoli cum virtutibus coruscaret Cronides diaconus, per ipsum crediderunt Leontius & Serapion. Tum subduntur alii, qui in Galatia & Nicomediæ conversi sunt. Martyrium vero trium præcedentium deinde sequitur, & his verbis exponitur: Καὶ μὲν μακρόβιος Κρονίδης, Λεόντιος καὶ Σεραπίων ἐν Αἰγύπτῳ, μετὰ πλείστους βασάνους, δεθέντες χεῖρας καὶ πόδας, ἐν τῇ ταλαάσσῃ ἀπεῤῥίφθησαν· καὶ τὰ τουτῶν λείψανα τῇ ξηρᾷ διασωθέντα, δι᾽ ὀπτασίας ἄγγελοι πιστοῖς ἀνδράσι τῇ γῇ καλύψαι προσέταξαν Hactenus Menæa de Martyribus in Ægypto passis, quibus alios non addunt; at reliquis alium assignant martyrii locum.

[3] Nunc, antequam verba Græca Latine exprimo, lectorem monendum censeo, [& post alios cruciatus in mare projecti.] vocem μακρόβιος non esse hic nomen alterius martyris: hanc enim interpretationem non admittunt antecedentia & sequentia; sed esse nomen adjectivum longævus, ita ut dicendum sit, Cronidem diaconum provectæ fuisse ætatis, nisi fortasse vox μακρόβιος longævus irrepserit pro voce μακάριος beatus: nam Menæa impressa frequentibus fœdata sunt mendis. Hac observatione præmissa, quia vidi vocem μακρόβιος pro nomine proprio impressam fuisse apud Maximum Margunium, interpretationem Latinam subjungo: Et longævus quidem Cronides, Leontius & Serapion in Ægypto, post plura tormenta, ligatis manibus pedibusque in mare projecti sunt. Horum porro corpora, illæsa in siccum perlata, ut terra contegerent, fidelibus viris per visionem mandarunt angeli. Eadem repetiit Maximus Margunius Cytherorum episcopus, nec alibi plura de hisce Martyribus reperio. Ceterum qui in Martyrologio Romano ex Menologio additus est Straton, is ipse est Straton, de quo cum laudatis Fastis egi ad IX Septembris: nam quæ ibi de ejus martyrio relata sunt, die XIII repetuntur in Menæis, solumque additur Nicomediæ passum esse. De Seleuco autem & Valeriano agam die sequente una cum Macrobio & Gordiano, ad quos spectant.

[4] [iidem Martyres ad diem 15 a Latinis memorati.] Porro laudati Martyres ad diem XV Septembris leguntur etiam apud Latinos, sed prioris nomen maxime variatum est. Audi Hieronymiana apud Florentinium: In Alexandria natalis sanctorum Cyrini. Leonti. Serapionis. Croci. In Epternacensi locus omittitur, & sic primo loco habetur: Natalis Serapionis, Leonti. Et inter Martyres alios fit mentio Cyrini, Croci. Codex Corbeiensis ita habet: In Alexandria natalis sanctorum trium fratrum, Cyrini, Leontii, Serapionis, Croci. Tres dicuntur fratres, & quatuor enumerantur. In Corbeiensi breviori apud nos tantum legitur: In Alexandria natalis sanctorum trium Fratrum. Rhinoviense Martyrologium & Richenoviense apud nos iisdem plane verbis habent: In Alexandria, Serapionis, Leontii. His consonat Rabanus, qui sic habet: In Alexandria natale S. Serapionis, Leontii. Hos duos etiam memoravit Galesinius. Grevenus tres dedit his verbis: Alexandriæ, Sanctorum trium fratrum, Cirini, Leoncii & Serapionis. Putem nomen Cronidis, si id verum est, in Cyrini nomen esse mutatum, aut certe eumdem Martyrem utroque nomine designari: & sic admittendos tres Martyres, quos ex Græcis dedimus, Crocum vero aliunde additum, aut forte ex solo errore perperam memoratum.

[Annotata]

* lege αὐτοῦ

DE S. AUTONOMO MART.
IN BITHYNIA,

Sec. IV ante CCCXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria Sancti apud Græcos & Latinos: cultus apud Græcos die præcedente: Acta Græca Metaphraste multo antiquiora esse ostenditur.

Autonomus episc. martyr in Bithynia (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctum Autonomum martyrem certatim hodie annuntiant, Menæa, Menologia & Synaxaria Græcorum, [Sanctus in Fastis Græcis & Latinis memoratus,] ex quibus memoria ejusdem ad Latinos derivata est. Ex hisce enim Autonomum memorant Molanus, Galesinius, & tandem Baronius in Martyrologio Romano his verbis: In Bithynia sancti Autonomi episcopi & martyris, qui ex Italia, Diocletiani persecutionem declinans, illuc profectus, cum plurimos convertisset ad fidem, a furentibus gentilibus, dum sacra Mysteria perageret, ad altare mactatus, hostia Christi effectus est. Hoc elogium ex Actis desumptum est, iisque conforme. Prolixiora Sancti elogia habemus in Menologio Basiliano & in Synaxario Ms.: sed ea, quia Actis omnino sunt consona, huc non transfero. Menologium Sirletianum in uno tantum articulo ab Actis recedit, quia episcopi titulus ibidem Autonomo non tribuitur. Hic titulus similiter omissus est in versiculis, & in brevi elogio, quæ in Menæis impressis ad hunc diem leguntur. Attamen in hymnis Græci Officii vocatur ἱεράρχης sacerdos & ἀρχιερηὺς pontifex: quin & cum S. Paulo comparatur ob prædicatam variis gentibus fidem, ita ut nequeamus dubitare, quin Græci S. Autonomum ut episcopum colant.

[2] Colitur autem non die XII Septembris, qua memoratur in Fastis, [a Græcis colitur die præcedente.] sed die præcedente una cum S. Theodora Alexandrina, ut die XII peragatur Officium de beatissima Virgine Maria, quemadmodum in Menæis dicitur. Porro S. Autonomus miris laudibus extollitur non modo ob martyrium, sed etiam ob Euangelium ferventer & multis gentibus annuntiatum. Pauca e multis huc transfero. Παύλου ὡς μιμητὴς, γεγονὼς Ἀρχιερεὺς, πᾶσαν περιώδευσας τὴν οἰκουμένην, κηρύξας τὸ σωτηριῶδες κήρυγμα, καὶ καθελὼν τῶν ἰδώλων βωμούς. Ut Pauli imitator, factus Pontifex, omnem circumivisti terram, prædicans salutarem prædicationem, & idolorum auferens altaria. Plura non affero, quia laudes sunt generalibus verbis conceptæ, nihilque Actis video additum, quod ad historiam pertinet.

[3] Acta S. Autonomi Græce scripta sunt, sed deinde Latine reddita, [Acta S. Autonomi a variis Metaphrasti adjudicata,] & sic edita apud Lipomanum & Surium. Hi editores crediderunt, auctorem Actorum esse Metaphrastem, cui & Baronius ea attribuit. Leo Allatius in Opere de Simeonum scriptis pag. 129, contexens catalogum Vitarum, quas Metaphrasti scriptori adjudicat, in illo etiam recenset Martyrium S. Autonomi: nec dubitandum est, quin agat de Martyrio, quod Latine editum jam dixi, cum initium ab ipso recitatum congruat cum initio editionis Latinæ, & plane consonet cum ipsis Actis Græcis, quorum ante me habeo apographum, ex Ms. Medicæo bibliothecæ regis Franciæ olim acceptum. Tillemontius tom. 5 Monum. Eccl. in Persecutione Diocletiani art. 62 laudata S. Autonomi Acta Metaphrasti similiter attribuit, & pro sua opinione assignat memoratum Allatii locum. Attamen nullum mihi est dubium, quin Acta S. Autonomi tribus seculis Metaphraste sint vetustiora: atque hæc ipsa est sententia Allatii duobus locis indicata & probata, licet inter Vitas a Metaphraste scriptas hanc quoque lapsu memoriæ recensuerit. Utrum veram Allatii sententiam ignoraverit, an dissimulaverit Tillemontius, ad propositum nostrum nihil interest.

[4] Certe Allatius pag. III ita de his Actis scribit: Martyrium S. Autonomi scriptum est a multo antiquiore, [licet scripta sint tribus seculis ante Metaphrastem;] quam ipse Metaphrastes fuit, ut supra ex iis, quæ de illius cadavere refert auctor, fuse probavimus. Neque de diversis Autonomi Actis agit Allatius: nam utroque loco idem recitat Actorum initium, τῆς ἵσης ἀτοπίας &c. Porro Allatius probationem, quam memorat, adduxit pag. 42, ibique hunc in finem recitavit omnia, quæ in fine Actorum leguntur de incorrupto post ducentos a morte annos S. Autonomi corpore. Ex ea autem relatione hoc fluit argumentum. Passus est S. Autonomus seculo IV non multum provecto, cum vixerit sub Diocletiani imperio, obieritque ante pacem toti Ecclesiæ a Constantino restitututam. Biographus vero ducentis post mortem annis vidit corpus incorruptum. Floruit igitur scriptor ille seculo VI non multum provecto. Præterea num. 6 innuit, se scripsisse hanc Vitam imperante Justino I. Imperavit autem Justinus ab anno 518 usque ad 527. Scripsit ergo biographus circa annum 520 aut 525. Nam ducenti illi anni, qui præterierant a morte Sancti, non adeo stricte sumendi sunt, ut decem & plures anni nequeant superaddi.

[5] Tillemontius hoc argumentum vidit, & enervare conatus est, Biographus num. 1 narrat, unde hauserit gesta Sancti, ita scribens: Etenim ad nos pervenerunt res Martyris, partim quidem a quodam, [ut clare probatur contra Tillemontium.] qui eas scripsit ante nos, … partim autem a viris, qui in sacrum ordinem erant allecti in sacro templo Martyris, & qui rerum ipsarum veritatem diligentius inquisierant & collegerant. Hæc verba Metaphrasti attribuit Tillemontius, indeque concludit, scriptorem illum, qui antea scripserat, id fecisse sub Justino, & ab hoc visum esse Sancti corpus incorruptum. Verum ea explicatio plane improbabilis & commentitia est, ut facile ostendi potest. Verba allegata non sunt Metaphrastis, sed scriptoris illius, qui sub Justino vixit; atque hic affirmat Vitam jam antea fuisse scriptam. Paucis id ostendo. Relatis gestis Sancti, omnibusque ad cultum spectantibus, num. 8 auctor sic concludit: Atque hæc quidem sunt, quæ de magno narrantur Autonomo; videlicet partim in Vita priore, partim a clericis, qui serviebant in ipsius ecclesia. Tum auctor subdit testimonium oculatum de incorrupto corpore, illudque orditur his verbis: Ego vero videns Athletam etiam post mortem vincentem naturam, exurgo ad Deum glorificandum. Clarum est, ultimum esse Actorum scriptorem, qui vidit corpus incorruptum. At hic, fatente Tillemontio, illud vidit imperante Justino. Itaque hæc Acta scripta sunt sub Justino, sive ducentis annis post mortem Sancti; sed ex Vita antiquiore. Locum hic habere possunt laudati Allatii verba pag. 43: Risum, inquit, mihi sæpe movere ii, qui quidquid habuerint de Vita Sanctorum sine auctoris nomine, id totum sine alio examine stulte nimis atque impudenter Metaphrastæ dedunt. Hinc studiosus lector colligere poterit, quanti facienda sit Tillemontiana horum Actorum censura, quæ nititur errore tam manifesto.

[6] Attamen nolim contendere, Acta S. Autonomi fidei esse indubitatæ. [Acta tamen probabilia magis sunt quam fidei indubiæ,] Utrumque extremum vitare potius cupio. Novimus ea esse scripta ducentis circiter annis post Sancti obitum: ignoramus vero, quo tempore scripserit ille, qui horum auctori præluxit. Forte toto seculo, forte etiam diutius, defunctus erat Autonomus, dum ille res gestas ipsius suscepit enarrandas. Hinc factum suspicor, ut auctor valde jejunus appareat pro rerum ab Autonomo gestarum magnitudine: varia enim Sancti itinera & expeditiones Apostolicæ perstringuntur magis quam enarrantur. Itaque relata de gestis Sancti non tam certa videntur, acsi scripta essent ab auctore contemporaneo; attamen non carent probabilitate, quia falsitatis nequeunt convinci. Mirum quidem videri potest, quod sanctus Episcopus dicatur ex Italia in Bithyniam venisse, ibique variis locis, uti & in aliis Minoris Asiæ provinciis prædicasse, numquam vero legatur ad propriam reverti voluisse ecclesiam. Locum quoque Soreos, quem auctor assignat in Bithynia ad latus meridionale sinus Astaceni seu Nicomediensis, apud alios scriptores non reperimus: mirumque apparet, quod ibi Cornelium hospitem suum ad episcopalem dicatur promovisse dignitatem.

[7] [exhibentque Autonomum ut episcopum apostolicum nulli sedi affixum:] Verum hæc forsan nullam haberent difficultatem, si singulorum adjuncta nobis essent perspecta. Nam si Autonomus a Romano Pontifice ordinatus fuerit ad fidem apud infideles prædicandam, sicut & alii hunc in finem ad varias provincias missi sunt, omnia facile intelliguntur. Quod locum Soreos ignoremus, magni momenti non est, cum Acta ipsa insinuent, locum fuisse ignobilem. Nec refert, quod Cornelius ibi ordinatus sit episcopus: nam eo tempore in vicis quoque subinde ordinabantur episcopi. Hinc Michaël le Quien in Oriente Christiano tom. 1 col. 619 inter ecclesias Bithyniæ recenset ecclesiam Sorei, aut potius Soreorum, & Cornelium illi ab Autonomo episcopum datum affirmat. Ipsum quoque Autonomum facit episcopum Claudiopolitanum in Honoriade provincia (sic pars Bithyniæ postmodum vocata est a Theodosio Juniore) primumque recenset inter Claudiopolitanos col. 567. Si revera Claudiopolitanus episcopus fuisset Autonomus, prout Claudiopoli fuisse ibique prædicasse dicitur num. 3, ordinatio Cornelii tanto minus esset miranda. At ne Acta quidem huic opinioni favent; cum Autonomum exhibeant ut virum apostolicum, asserantque ipsum prædicasse in Bithynia, in Lycaonia, in Isauria, Mantinii, Claudiopoli, in Asia proprie dicta, ac tandem martyrio coronatum Soreis, quo frequenter redibat.

[8] Si tot expeditiones apostolicas susceperit S. Autonomus, quot in Actis enarrantur, [tempus obitus: & brevis reliquorum chronotaxis.] & Italia egressus sit orta Diocletiani persecutione, id est, anno 303 aut 304; necesse non est, ut martyrium ipsius figamus sub imperio Diocletiani & Maximiani Herculei. Quin imo incertum quoque puto, an sub Maximiano Galerio aut sub Maximino passus sit Autonomus, cum facile potuerit vivere usque ad mortem Maximini II, anno 313 defuncti, ac deinde populari gentilium tumultu occidi, quando pax Ecclesiæ erat restituta per Constantinum & Licinium, aut etiam superesse usque ad instauratam a Licinio persecutionem. Hinc Sancti martyrium late fixi seculo IV ante annum 323, quo Constantinus cœpit solus imperare. Porro quæ num. 5 narrantur de exstructo per Severianum oratorio supra corpus S. Autonomi, circa posteriores Constantini annos figi possunt, nimirum circa annum 330 aut 336. Quis sit Severianus ille, non novimus: at anno 349 erat quidam Severianus Asiæ aut Achaiæ proconsul, ut colligit ex lege ad eum data Tillemontius tom. 4 Imperatorum in Constantio art. 13. Hic autem Severianus ultimis Constantini annis poterat præesse Alexandriæ Troadis, & oratorium Sancti ædificare: sed res incerta est, quia & alii haud dubie fuerunt Severiani. Destructio illius oratorii, relata in Actis num. 6, figi potest circa annum 431: nam Zeno imperator obiit anno 491, resque dicitur contigisse annis 60 ante ipsius mortem. Demum ultimi oratorii ædificatio contigit imperante Anastasio, ideoque locanda est circa annum 500 aut 510, ac dedicatio aut innovatio, nam utrumque significat vox Græca ἐγκαινίζεται figenda sub Justino, qui imperare cœpit anno 518, & sub cujus imperio scripta sunt Acta, quæ subjungo.

ACTA
Auctore anonymo
Ex codice Ms. Græco, cum Latina interpretatione, quæ edita est apud Lipomanum tom. 6 fol. 245.

Autonomus episc. martyr in Bithynia (S.)

A. anonymo.

Τῆς ἵσης ἀτοπίας εἶναι νομίζω, τὸ τε φθέγγεσθαι τὰ μὴ δέοντα, καὶ τὸ τὰ καλὰ διδόναι σιγῇ· καὶ γὰρ ὅσον τὰ μὴ καλὰ διηγούμενος τὰς τῶν ἀκροατῶν ἔβλαψε φυχὰς, τοσοῦτον τὰς ἀγαθὰς τῶν πράξεων σιγῇ παραδὸς τῆς ἐξ αὐτῶν ὠφελείας τοῦς φιλευσεβεῖς ἀπεστέρησε. Ταύτῇ τοὶ ἡμεῖς τὸν μέχρις ἡμῶν ἐλθόντα φιλοθεώτατον Αὐτονόμου βίον οὐκ ἔγνωμεν σιγῇ κατακρύψαι, ἀλλὰ φιλοκάλοις αὐτὸν ἀκοαῖς παραδοῦναι προεθυμήθημεν, ἐφθασε γὰρ καὶ εἴς ἡμᾶς τὰ τοῦ μάρτυρος, τοῦτο μὲν, καὶ ἀπό τινος τῶν πρὸ ἡμῶν τὰ ἐκείνου συντάξαντος, καὶ διανοίᾳ μὲν ἀγαθῇ χρησαμένου, γλῶτταν δὲ οὑδαμῶς εὐπορήσαντος τῇ γνώμῃ συνεπομένην, ἀλλ᾽ ἀμαθίᾳ τὰ πολλὰ συγχέοντός τε καὶ συγκαλύπτοντος· τοῦτο δὲ καὶ δι᾽ ἀνδρῶν τῶν ἱερᾶσθαι λαχόντων κατ᾽ αὐτὸν τὸν τοῦ μάρτυρος εὐαγῇ ναὸν, καὶ μᾶλλον αὐτῶν τὴν τῶν πραγμάτων ἀλήθειαν διεμμελεστέρας ζητήσεως ἐρανισαμένων.

[2] Οὗτος τοίνυν Θεῖος Αὐτόνομος, γενναῖος τῆς εὐσεβείας ἀγωνιστὴς, τῷ τῆς ἐπισκοπῆς ἀξιώματι κατὰ τὴν Ἰταλίαν ἐμπρέπων, ὡς πολὺν καὶ ἀφόρητον ἔγνω τὸν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ κατὰ τῆς τοῦ χριστοῦ ἐκκλησίας ῥαγέντα πόλεμον, εἰς μνήμην ἐλθὼν τῶν θείων αὐτοῦ ἐντολῶν, δι᾽ ὧν ἐπιτάττει τοῦς ἐκ τῆςδε τῆς πόλεως ἀπελαυνομένους φεύγειν εἰς τὴν ἑτέραν, καὶ εἰδὼς ὅτι μένων μὲν πρὸς τῷ μὴ δύνασθαι τὸν λόγον διδάσκειν, καὶ αὐτὸς ἀπολεῖται, πόῤῥω δὲ τῶν διωκοίτων γενόμενος, δυνατὸς ἔσται γράμμασιν καὶ τῇ γλώσση ποτὲ τῷ ποιμνίῳ τε τοῦ χριστοῦ διαλεγέσθαι, καὶ πρὸς εὐσέβειαν ἐπαλείφειν· ἀλλὰ καὶ τους ἐν σκότει πλανωμένους τῆς ἀσεβείας πρὸς τὸ τῆς ἀληθείας φέγγος χειραγωγεῖν, τὴν Ἰταλίαν καταλιπὼν, ἀφικνεῖται πρὸς Βιθυνίαν, καὶ θείοις ἐπακολουθῶν νεύμασι, προσίσχει χωρίῳ τινὶ, τοὔνομα μὲν Σωρεοὶ, κεῖται δὲ ἐν δεξιᾷ τῷ εἰςπλεόντι τὸν τῆς Νικομηδείας κόλπον· καὶ ξενίζεται παρ᾽ ἀνδρὶ, Κορνηλίῳ τὴν κλῆσιν. Συχνόν τε χρόνον προςδιατρίψας αὐτῷ, καταρτίζει μὲν αὐτὸν ταῖς διδασκαλίαις· οἶκον δὲ Θεοῦ οἰκοδομήσας εὐκτήριον, Μιχαὴλ τῷ τῶν ἀγγέλων ἀρχηγῷ καθωσιώμενον, χειροτονεῖ τὸν Κορνήλιον ἐν αὐτῷ τῆς διακονίας τῷ ἀξιώματι, καὶ αὐτῷ παραδοὺς τὴν τῶν πιστῶν ἐπιμέλειαν, ἐπὶ τὴν Λυκαόνων καὶ Ἰσαύρων ἐκεῖνος ἀπαίρει, κῆρυξ κἀκεῖ γενέσθαι τῆς εὐσεβείας προθυμούμενος.

[3] Εἶτα πάλιν ἐπανελθὼν πρὸς Κορνήλιον, καὶ τὸν καταβληθέντα σπόρον αὐτῷ τῆς θεογνωσίας πολύχουν βλαστήσαντα καρπὸν εὑρηκὼς, ἐπὶ τὸν τοῦ πρεσβυτέρου βαθμὸν εὐθέως ἀνάγει. Επεὶ δὲ καὶ Διοκλητιανὸν εἰς τὴν Νικομήδους ἥκοντα ἔγνω, πᾶν μὲν γένος χριστιανῶν, καὶ τὴν ἡλικίαν πᾶσαν ἐκτέμνειν σπουδάζοντα, ἐξαίρετον δὲ τινα καὶ μεμεριμνημένην τὴν περὶ Αὐτονόμου ποιούμενον ζήτησιν, ἐπὶ τὸ Μαντίνιον καὶ τὴν Κλαυδιούπολιν οὗτος ἐπέπλει· πόλεις δὲ αὗται περὶ τὸν τοῦ Εὐξείνου κείμεναι πόντον, κἀνταῦθα τὸν λόγον τῆς εὐσεβείας διαπεῖραι κατεπειγόμενος· ὡς δὲ κατὰ νοῦν αὐτῷ πάντα συνεργείᾳ Χριστοῦ προεχώρει, αὖθις ἐπὶ Σωρεοὺς ἀναστρέφει, τὸν Κορνήλιον καὶ τὴν κατ᾽ αὐτὸν ἐκκλησίαν ἐπισκεψόμενος, ἣν πολυπλασιασθεῖσαν πάλιν εὑρὼν, τὸν μὲν Κορνήλιον τῷ τῆς ἐπισκοπῆς ἀξιώματι τελειοῖ. Αὐτὸς δὲ τὴν Ἀσιανῶν ἐπέρχεται χώραν, τὰς μὲν τῆς πλάνης ἀκάνθας προρρίζους ἀνασπῶν, εὐσεβῆ δὲ σπέρματα φιλοπόνως καταβαλλόμενος. Τῆς δὲ θείας χάριτος τοῖς Αὐτονόμου ὀμβρήμασι πολὺ τῆς εὐσεβείας τὸ λήἳον ἀναδεικνύσης, καὶ πάλιν πρὸς Κορνήλιον καὶ τὴν ὑπ᾽ αὐτῷ ποίμνην τὴν ἐπάνοδον ἐποιεῖτο. Κἀκεῖθεν ἐν Λίμναις γίνεται· χωρίον δὲ τοῦτο, Σωρεοῖς πλησιάζον, οὗ τοῦς οἰκήτορας βαθεῖ σκότῳ τῆς ἀγνοίας κρατουμένους ὁρῶν, ὁδηγεῖ καὶ τούτους πρὸς τὸ φέγγος τῆς ἐπιγνώσεως· καὶ οὐ πολὺς αὐτῷ χρόνος πρὸς τὴν ὁδηγίαν τῶν ἐπιστρεψόντων ἀνάλωτο, ἀλλ᾽ ἐν βραχεῖ τὰ τῆς χάριτος, εἰς τὰς τῶν πλειόνων ἐνήργει ψυχὰς, καὶ τὸ σωτήριον βάπτισμα ἐπιζητοῦντες, τῇ ἱερᾷ ποίμνῃ Χριστοῦ προσετίθεντο.

[4] Τούτων τοίνυν εὐμενείᾳ Θεοῦ κατ᾽ εὐχὰς τῷ Μάρτυρι τελεσθέντων, συμβαίνει τοῦς ἐπὶ τῇ πλάνῃ τῆς ἀσεβείας κατεχομένους ἐν τῷ δηλωθέντι χωρίῳ, κατά τινα παρ᾽ αὐτοῖς τιμωμένην δαίμονος ἑορτὴν, σπουδὰς τοῖς εἰδώλοις προσφέρειν κἀκεῖνα ποιεῖν, ὅσα ὑπὸ πονηρῶν δαιμόνων ἐκβακχευθεῖσαι ψυχαὶ πράττουσι. Ταῦτα πολλάκῖς οἱ τῆς τοῦ Κριστοῦ ποίμνης ὁρῶντες γινόμενα, καὶ θείου πιμπλάμενοι ζήλου, κατ᾽ ἐκείνην δὲ τὴν ἡμέραν σὺν πλείονι τελούμενα λύσσῃ, πρὸς ὀργὴν δικαίαν ἀνίστανται· καὶ ἀλλήλους παρακροτήσαντες, ἐπίασι κατὰ τῶν εἰδώλων, καὶ πάντα εὐθὺ συντρίψαντες καὶ εἰς χοῦν θέμενοι καὶ κόνιν, ἐπεδείκνυον τοῖς λατρευταῖς ἐκείνοις τὴν τῶν λατρευομένων ἀσθένειαν. Τοῦτο τοῦς ἑλληνίζοντας τότε μὲν εἰς ἔκπληξιν καὶ δέος ἐνῆγε, καὶ θρήνου μᾶλλον, ἐκδικήσεως τὸν καιρὸν ἡγοῦντο. Φυλάξαντες δὲ ἡμέραν, καθ᾽ ἥν τοῦ Χριστοῦ θεράπων Αὐτόνομος ἐλειτούργει τὰ μυστικὰ, καὶ ξύλοις τε καὶ σιδήροις ἔκαστος τὴν δεξιὰν καθοπλίσαντες, ἀθρόον κατατρέχουσι τοῦ ἐν Σωρεοῖς εὐκτηρίου, καὶ τρέπονται τοῦς παρατυχόντας· οἷς δὲ εἶχον ἐν χερσὶν ὅπλοις, τὸν Ὅσιον ἀναιροῦσι, παρ᾽ αὐτὴν τὴν ἰερὰν τράπεζαν τοῦ αἵματος ἐκχυθέντος, ὥσπερ Ζαχαρίου τοῦ θείου πρότερον, δὴ καὶ ἐβόα πρὸς Θεὸν μᾶλλον, τὸ τοῦ Ἄβελ ἀδίκως χεθέν· καὶ διὰ ταῦτα τῶν μὲν ἀνελόντων δι᾽ αἰῶνος μαρτυρεῖ τὴν ἀσέβειαν πυρὶ τούτους ἀντί τῆς σφαγῆς ἀμυνόμενον, ουκ ἐν βραχεῖ τὴν ὀδύνην, ἀλλ᾽ αἰωνίαν τὴν κόλασιν παρεχόμενον· τῷ μάρτυρι δὲ χαρὰν ἄληκτον, διηνεκῆ ζωὴν, καὶ βασιλείαν Θεοῦ μνηστευόμενον.

[5] Ἀλλὰ τοῦ μὲν ἀρχιερέως καὶ κήρυκος τῆς εὐσεβείας τὸ μαρτυρικὸν οὕτως ἔσχε καὶ καλλίνικον τέλος. Τὸ δὲ πανάγιον αὐτοῦ λείψανον, Μαρία τις, διακονικοῦ χαρίσματος κατηξιωμένη, ἅμα τοῖς τῶν πλησίον ἐμπορίων, οὐκ εὐσεβείας μόνον, ἀλλὰ καὶ τῆς ἀρετῆς ἀντιποιουμένοις, λαμπρῶς τε καὶ ὁσίως κηδεύσασα, ταφῇ παραδίδωσιν, έν θήκῃ τοῦτο φιλοτίμως καταθεμένη· Χρόνου δὲ προιόντος, ἥνικα Κονσταντῖνος εὐσεβέστατος βασιλεὺς τὰ Ρωμαἳκὰ σκῆπτρα θεἳκῇ χειρὶ μᾶλλον στρατιᾷ καὶ ὅπλοις θαῤῥῶν ἐκράτυνε, Σευεριανός τις τὴν ἀρχὴν τῶν Ἀλεξανδρέων παραλαβὼν, καὶ δέει τῆς θαλάσσης διὰ τῆς ἐν κύκλῳ τοῦ κόλπου πορείας τὴν ὁδὸν ποιούμενος, γίνεται μὲν τῆς ἱερᾶς Αὐτονόμου θήκης πλησίον· ἀοράτῳ δὲ δυνάμει κατέχεται, τῶν ἡμιόνων ἰσχυρῶς μὲν παιομένων ταῖς μάστιξιν, οὐδὲ βραχύ δὲ κινουμένων, ἀλλ᾽ ἵσα δὴ καὶ λίθοις ἀκινήτων μενόντων. Τοῦ Σευεριανοῦ δὲ τὸ γεγονὸς καταπληττομένου, τῶν εὐσεβῶν τις, καὶ μάλιστα εὐλαβῶν, καὶ λύειν τὰ αἰνίγματα χάριν ἐκ Θεοῦ δεδεγμένος, γνώμην εἰσάγει, τὴν τῶν ἡμιόνων στάσιν τοῦτο δηλοῦν, ὡς ἄρα δέῃ τὸν ἐποχοῦμενον ἐνταῦθά τε στῆναι, καὶ τέμενος ἐγεῖραι τῷ ἱερῷ Μάρτυρι· Καὶ ὅτι ἀσφαλῆς ὑποθῆκη, καταπόδας ἡμῖν ἀπόδειξις· εἰ γὰρ ἐπινεύσοις, φησὶ, μόνῳ * τῷ ἔργῳ, ἀλλομένας εὐθὺ θεάσῃ τὰς ἀκινήτους. Καὶ μὲν ἐπένευσε προθύμως. Αἱ δὲ ὁρμητικώτερον ἔβαινον· καὶ αὐτίκα τὸν εὐκτήριον Σευηριανὸς προσέταττεν ἀνοικοδομεῖσθαι, καὶ εἴχετο τῆς ὁδοῦ. Επανελθὼν δὲ ἐκεῖθεν, ἐγκαινίζει τὸ τέμενος, καὶ ταῖς ἔπειτα γενεαῖς ἄληστον τοῦ Μάρτυρος εἶναι τὴν μνήμην παρασκευάζει.

[6] Οὐκ ὀλίγου δὲ διαῤῥεύσαντος μεταξὺ χρόνου, εἶτα τῆς μνήμης τοῦ μάρτυρος τὴν ἀναίμακτον ἱερουργίαν κατὰ τὸ θεῖον τέμενος τελεσθῆναι καλούσης, ἐφίσταται μὲν τῷ ἱερῷ τηνικαῦτα τὴν ἱερατικὴν ἔχων ἀρχὴν, ἐπίτελέσων τὰ μυστικὰ· ὕδατος δὲ αὐτῷ ἐκ τῶν παρακειμένων τῇ ἀνόδῳ δρυφάκτων ἐπιχυθέντων *, ἐφ᾽ ὕβρει τοῦτο γεγενῆσθαι νομίσας, την μὲν ἱερὰν λειτουργίαν καθ᾽ ἐκείνην ἐπιτελεῖ τὴν ἡμέραν· εἶτα τὸν εὐκτήριον καθελὼν, ἐν τοῖς πρὸς τὴν θάλασσαν τόποις οἰκοδομεῖ ἕτερον, οὐκ εἰδὼς ἄρα ὅτι κατὰ τῆς εὐαγοῦς τοῦ μάρτυρος θήκης Σευηριανὸς τὸν εὐκτήριον, ὃν αὐτὸς ἄρτι καθεῖλει, πάλαι ἀνήγειρεν. Ἑξήκοντα δὲ παροχηκότων ἐνιαυτῶν ἀχρι τῆς Ζήνωνος, ὅς Ῥωμαίων ἐβασίλευσε, τελευτῆς, Ἰωάννης τις στρατιώτης, ἐν τοῖς καλουμένοις ἐκσκουβίτωρσιν ἀριθμούμενος, κατά τινα βασιλικὸν ὑπηρεσίαν, ἐν τοῖς χωρίοις διέτριβε, τοῖς περὶ Σωρεοὺς καὶ Λίμνας· καί ποτε γυμνασίᾳ τὸ σῶμα διδοὺς, ἐπὶ θήραν ἐξήει· καὶ κατὰ τὸν τόπον γενόμενος, ἐν ᾧ τὸ μαρτυρικὸν ἐτέθαπτο λείψανον, λαγωὸν τόξῳ αὐτὸς βεβληκὼς, αὐτόχειρ γίνεται τοῦ θηράματος. Εἶτα καὶ ἄλλα τῶν ζώων θηράσας, ἐπάνεισι· καὶ ὁρᾷ δι᾽ ὀνείρου τὸν μάρτυρα προτρεπόμενον ἐν τῷ τόπῳ, ἐν ᾧ περιέτυχε τὸν λαγωὸν θηράσας, σκηνὴν πρὸς οἴκησιν πήξασθαι, κακεῖσε διαμένειν ἐνγειτόνων αὐτῷ. Τοῦ δὲ θᾶττον τὸ διατεταγμένον ἀνύσαντος, μετά τινας χρόνους ἐμφανέστερον ἱερομάρτυς ἐφίσταται, καὶ ὅστις εἴη διδάσκει, καὶ ὅτι τῆς σκηνῆς αὐτοῦ κάτωθεν τὸ ἱερὸν αὐτου τεθησαύρισται λείψανον. δὲ στρατιώτης οὐκ ἀκίνδυνου ἡγησάμενος τῶν θεόθεν αὐτῷ μηνυθέντων τὴν σιωπὴν, δῆλα ταῦτα τῷ βασιλεύοντι καθιστᾶ. Αναστάσιος δὲ οὗτος ἦν, ὃς εὐσεβεῖν μὲν οὐκ ἐβούλετο, τὰ δὲ τῶν εὐσεβῶν πολλάκις ὑποκρινόμενος, τὴν ἐξ ἀνδρώπων εὔνοιαν ἐθηρᾶτο· διὸ κατασκευάζεται μὲν παρ᾽ ἐκείνου νῦν ἑστηκὼς εὐκτήριος οἶκος· ἐγκαινίζεται δὲ τοῦ μετ᾽ αὐτὸν τὴν βασιλείαν ἰθύναντος Ἰουστίνου δὴ τοῦ φιλευσεβοῦς, ὅς καὶ εἰς ἀεὶ διαμένει, πολλῶν ἀνθρώποις κακῶν ἐλευθερία γινόμενος. Ἐν τούτοις μὲν οὖν τὰ κατὰ τὸν μέγαν Αύτόνομον διηγήματα.

[7] Εγὼ δὲ νικῶντα τὸν Ἀθλητὴν ὁρῶν τὴν φύσιν καὶ μετὰ θάνατον, πρὸς δοξολογίαν Θεοῦ διανίσταμαι· ἐπιβαλὼν γάρ ποτε τὰς ὄψεις τῷ τάφῳ τοῦ Μάρτυρος, τὸ ἱερὸν αὐτου σκῆνος ἐθεασάμεν, καὶ ἦν ἄηττητον ὑπό γε τῆς ἰσχύος τοῦ θανάτου μεμενηκός. γὰρ πᾶσαν τοῦ ζώου τὴν σύμπηξιν τριημέρῳ διαστήματι λύειν αὐχῶν, ἔτεσιν ἤδη διακοσίοις τρίχα τοῦ Γενναίου διαφθεῖραι οὐκ ἴσχυσεν, ἀλλ᾽ τε κόμη τῆς κεφαλῆς δαψιλὴς καὶ ἀλύμαντος, τε τῆς μορφῆς χαρακτὴρ συνεστηκὼς καὶ ἀλώβητος, τῇ τῆς δορᾶς εὐτονίᾳ μήδε τὰς τῆς ὑπήνης τρίχας ἀποβαλὼν. Ἀνέωγε δὲ αὐτῷ καὶ τῶν ὁμμάτων κύκλος, δι᾽ ὧν ἐμοὶ δοκεῖ καὶ θεώμενος, αἰδοῖ τοῦ νόμου τῆς τελευτῆς, τὴν σιωπὴν προτιμᾷν. Ἔστηκε δὲ πᾶς τοῦ σώματος τύπος, τὴν ἰδίαν συντηρῶν ἁρμονίαν· καὶ οὔτε τῆς κεφαλῆς οὐδ᾽ ὅλως ἀποῤῥαγεὶς, οὔτε τῶν λοιπῶν μορίων τὴν διάστασιν ὑπομείνας. Ὅτω γὰρ μεγαλόδωρος Κύριος ἀντιδοξάζειν οἶδε τοὺς οἰκείοις αὐτὸν μέλεσι δοξάσαι προελομένους, ὅτι αὐτῷ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοῦς ἀτελευτήτους αἰῶνας τῶν αἰώνων, ἀμήν.

[Ratio scribendi: unde haustasint, quæ narrantur.] Æque esse absurdum existimo, & loqui ea quæ non oportet, & quæ sunt pulchra & honesta, mandare silentio. Quantum enim auditorum lædit animos is, qui narrat ea, quæ non sunt honesta: tantum is, qui silentio præterit bonas actiones, privat pios utilitate, quam erant ex eis percepturi. Ea de causa religiosissimam Autonomi vitam, quæ ad nos usque pervenit, statuimus non tegere silentio: sed studuimus eam tradere piis auribus. Etenim ad nos pervenerunt res Martyris, partim quidem a quodam, qui eas scripsit ante nos: cujus fuit quidem bona mens, non adfuit autem ei lingua, quæ posset consequenter suam explicare sententiam: immo propter inscitiam multa confundebat & contegebat: partim autem a viris, qui in sacrum ordinem erant allecti in sacro templo Martyris, & qui rerum ipsarum veritatem diligentius inquisierant & collegerant.

[2] Hic ergo divinus Autonomus, strenuus athleta veritatis, [Sanctus in variis provinciis prædicat,] ac episcopali dignitate ornatus in Italia, postquam tempore Diocletiani cognovit acre & vehemens bellum erupisse adversus Christi Ecclesiam, recordatus divinorum ejus mandatorum, per quæ jubet, ut qui expelluntur ex una civitate, fugiant in aliam, (Nam a qui manet quidem, præterid, quod non potest docere verbum, ipse quoque peribit. Quod si fuerit remotus ab iis, qui persequuntur, poterit literis, aut etiam lingua convenire quandoque gregem Christi, eumque exhortari & confirmare ad pietatem: quinetiam eos, qui errant in tenebris impietatis, deducere ad lucem veritatis) relicta Italia, venit in Bithyniam: & divinum nutum sequens, venit in locum quendam, cui nomen quidem erat Soreæ: b situs est autem ad dexteram ei, qui navigat in sinum Nicomediæ c: & hospitio excipitur a quodam nomine Cornelio. Apud quem cum longo tempore fuisset versatus, eum quidem perficit doctrina: Dei autem oratoria æde ædificata, quæ dedicata est Michaëli principi, in ea ordinat Cornelium dignitate diaconatus: & cum ei curam mandasset fidelium, proficiscitur in Lycaoniam & Isauriam d, desiderans ipse e quoque fieri præco pietatis.

[3] [multosque convertit infideles,] Deinde reversus ad Cornelium, cum a se dejectum semen invenisset produxisse multiplicem fructum Dei cognitionis, eum provehit ad gradum presbyteratus. Postquam autem cognovit Diocletianum venire Nicomediam, qui Christianorum quidem omne genus & ætatem omnem studebat exscindere, præcipue autem & admodum solicite quærebat Autonomum, is enavigavit Mantinium, & Claudiopolim f; (Sunt autem hæ urbes positæ in g Ponto Euxino) hic quoque seminare studens verbum pietatis. Postquam vero, Deo adjuvante, ei processerunt omnia ex sententia, revertitur ad Soreos, visitaturus Cornelium & ejus ecclesiam. Quam cum rursus invenisset multiplicatam, Cornelium quidem ad dignitatem provehit episcopalem, ipse autem regionem obit Asianorum h, erroris quidem spinas evellens radicitus, pia autem semina diligenter dejiciens. Divina autem gratia imbribus Autonomi ostendente magnam segetem pietatis, redit rursus ad Cornelium & ejus gregem. Illinc venit Limnas. Est autem hic locus prope Soreos. Cujus habitatores cum videret teneri profundis tenebris ignorantiæ, eos quoque ducit ad lucem agnitionis. Non multum tempus ab eo consumptum fuit ad eos in viam deducendos, qui convertebantur: sed & brevi operata est gratia in animos permultorum, & salutare baptisma requirentes, sacro gregi Christi accesserunt.

[4] [Occasio martyrii, & martyrium Sancti:] Cum hæc ergo Dei benignitate, ut Martyri erat in votis, effecta essent, accidit, ut qui tenebantur errore impietatis in dicto loco, in quodam dæmonis festo, quod ab eis celebrabatur, simulacris offerrent libamina, & ea facerent, quæ faciunt animæ furore percitæ a dæmonibus. Hæc sæpe videntes fieri ii, qui erant gregis Christi, & divino zelo repleti, (illo autem die peragebantur cum majori rabie) ad justam iram i incitantur, & se invicem adhortati, invadunt simulacra: & cum omnia protinus contrivissent, & in pulverem & cinerem redegissent, oftenderunt illis cultoribus imbecillitatem eorum, qui colebantur. Hoc gentiles tunc quidem stupore affecit & metu, & qui * lamentationis potius esse tempus putabant, quam vindictæ. Cum autem observassent diem, quo Dei servus Autonomus mysticum celebrabat ministerium, lignoque & ferro armasset unusquisque dexteram, repente simul irruunt in oratorium, quod erat Soreis: & eos quidem vertunt & fundunt, qui inciderant *: armis autem, quæ habebant in manibus, Sanctum interficiunt, ad ipsam sacram mensam fuso sanguine, quomodo prius divini Zachariæ, qui ad Deum magis clamabat, quam Abelis sanguis injuste fusus. Et ideo eorum quidem, qui interemerunt, in æternum testatur impietatem, eos igne pro cæde ulciscens, & non brevi tempore dolorem præbens, sed æternum cruciatum: Martyri autem, quæ non desinit, lætitiam, vitam perpetuam, & regnum Dei conciliat.

[5] [Sancti sepultura: oratorium eidem exstructum:] Sed Pontificis quidem, & Præconis veritatis hunc gloriosum exitum habuit martyrium: sanctissimæ autem ejus reliquiæ a quadam Maria, quæ diaconatus dignata fuerat charismate, cum simul cum iis, qui ex propinquis emporiis non solum sibi vendicabant pietatem, sed etiam virtutem, illis præclare & sancte justa fecisset, mandatæ sunt sepulturæ, honorifice in capsa * depositæ. Procedente autem tempore, quando Constantinus imprimis pius imperator, sceptra Romana divina potius manu, quam exercitu & armis, fretus tenebat: Severianus quidam, Alexandriæ k accepta rectione, cum metu maris per viam, quæ est circa sinum, iter faceret, venit quidem prope sacram capsam * Autonomi, retinetur autem virtute, quæ non cadebat sub adspectum: cum muli quidem scuticis cæderentur, tantillum autem non moverentur, sed tanquam lapides starent immobiles. Severiano autem mirante id, quod factum fuerat, quidam vir pius & religiosus, & qui gratiam solvendi ænigmata a Deo acceperat, suam profert sententiam, mulorum statum hoc significare, oportere eum, qui vehitur, hic sistere, & excitare templum divino Martyri. Quod autem recta esset admonitio, ostendemus evestigio. Si enim, inquit ille, solum operi annueris, videbis salientes protinus, qui sunt immobiles. Et ille quidem annuit prompto & alacri animo, ingrediebantur autem muli maximo impetu. Protinus vero Severianus jussit ædificari oratorium, & viam est ingressus. Cum autem reverteretur, templum dedicat, & efficit, ut posteris sit Martyris perpetua memoria.

[6] Cum non parum autem temporis interim præterfluxisset, invitaret autem memoria Martyris, [eo everso, aliud deinde structum:] ut in divino templo fieret incruentum Sacrificium, accedit quidem ad sacrum is, qui tunc fungebatur munere sacerdotali, sacra mystica peracturus. Aqua autem ex tabulatis, quæ juxta ascensum posita erant, effusa, arbitratus hoc fuisse factum ad contumeliam, sacrum quidem ministerium peragit illo die: deinde cum illud diruisset oratorium, ædificat alterum in locis, quæ sunt prope mare, nesciens quod supra religiosam thecam * Martyris Severianus olim exstruxit oratorium, quod ipse diruerat. Cum sexaginta autem anni præteriissent usque ad tempus mortis Zenonis, qui fuit imperator Romanorum, Johannes quidam miles, qui erat in numero eorum, qui vocantur Excubitores l, ut imperatori aliqua in re deserviret, versabatur in his locis circa Soreos & Limnas. Et cum corpus aliquando exerceret, egressus est ad venationem: & cum fuisset in eo loco, in quo martyricæ sepultæ fuerant reliquiæ, leporem arcu feriens, prædam sua manu occidit. Deinde cum etiam alia venatus esset animalia, revertitur, & in somnis videt Martyrem ei præcipientem, ut in loco, in quo erat venatus leporem, tabernaculum figeret ad habitandum, & permaneret illic ei vicinus. Cum is autem cito perfecisset id, quod jussus fuerat, post aliquot annos * ei Martyr apparet evidentius, & docet, quisnam sit, & quod sub illius tabernaculo conditæ sunt sacræ suæ reliquiæ. Miles vero non esse a periculo remotum arbitratus eorum, quæ sibi divinitus significata fuerant, silentium, hæc aperit imperatori. Is autem erat Anastasius, qui nolebat quidem pure ac syncere esse pius: pietatem autem sæpe simulans, captabat hominum benevolentiam. Quam ob rem ab illo quidem construitur, quæ nunc est, ædes oratoria: dedicatur autem ab eo, qui post ipsum obtinet imperium, pio, inquam, Justino. Quæ m nunc quoque permanet, & in ea liberantur homines a multis malis. Atque hæc quidem sunt, quæ de magno narrantur Autonomo.

[7] [corpus Sancti ducentis post mortem annis integrum.] Ego autem videns Athletam etiam post mortem vincentem naturam, exurgo ad Deum glorificandum. Injiciens enim aliquando oculos in sepulcrum Martyris, adspexi sacras ejus reliquias, quæ invictæ manserant a mortis viribus. Quæ enim universam animalis compositionem se trium dierum spatio gloriatur dissoluturam, jam ducentis annis non valuit præclari illius Viri vel pilum corrumpere: sed & coma capitis est densa & formæ character consistit integer, pelle firma & intensa, ne amissis quidem pilis labri superioris n. Est autem ei orbis quoque apertus oculorum: per quos intuenti mihi videbatur, quod legem tantum mortis ipse reveritus, silentium simularet o. Stat autem universa quoque figura ejus corporis suam conservans compagem, & nec ejus capitis ruptum est aliquid, nec reliquarum corporis partium facta est ulla a se invicem disiunctio. Sic enim munificus Dominus scit vicissim glorificare eos, qui suis membris voluerunt eum glorificare: quoniam eum decet gloria, honor & adoratio, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Hic in Græco: Et sciens eum, qui manet &c.

b Græce Σωρεοί, itaque Latine Soreï; & sic paulo post recte Soreos in accusativo vocavit interpres. Locus aliunde notus non est.

c Sinus Astacenus alias vocatur, cui adjacet Nicomedia Bithyniæ metropolis.

d Lycaonia & Isauria provinciæ sunt Minoris Asiæ, ut etiam est Bithynia; sed ab hac satis sunt dissitæ, & invicem vicinæ.

e Græce ibi quoque.

f Mantinium civitas erat Paphlagoniæ, ut liquet ex Socrate lib. 2 cap. 38. Est autem Paphlagonia ad Orientem Bithyniæ, & ad Pontum Euxinum sita. Hinc igitur utcumque colligitur, Mantinium, cujus situm non assignant geographi, fuisse ad pontum Euxinum. Claudiopolim vero illam hic designari existimo, quæ alias Bithynium dicta fuit, & civitas est illius partis Bithyniæ, quæ postmodum Honorias fuit dicta.

g Rectius voces Græcæ exprimentur & verius, Circa pontum Euxinum.

h Per Asianorum regionem intellige Asiam proprie dictam, quæ varias complectebatur Minoris Asiæ provincias, aliis quoque nominibus notas, extensasque ad mare Ægæum, & oppositas Græciæ. Erat Asia proprie dicta ad Meridiem fere respectu Bithyniæ. Itaque Autonomus, qui antea versus Orientales partes profectus esse dicitur e Bithynia, nunc partes Meridionales dicitur adivisse: & sic plerasque Minoris Asiæ provincias lustravit, si biographi relatio sit vera & accurata.

i Quamvis horum zelus vocetur divinus, & ira justa, tamen eversio templorum & fractio idolorumnon est ex factis iis, quæ imitanda dicimus. Verum cum S. Autonomus nullas in eo facto partes habuisse videatur, necesse non est de eo plura disputare.

k De Severianno illo Alexandriæ rectore nihil certi reperio. At, si factum pro vero admittamus, Alexandria intelligenda videtur, non celeberrima illa Ægypti eo tempore metropolis, sed Alexandria alia etiam celebris in Troade provincia. Quippe hæc Alexandria non tantum distabat Constantinopoli, ut terrestre gubernatoris iter non sit omnino verisimile; &, si quis tabulas geographicas Minoris Asiæ consideret, facile videbit, in illo itinere transeundam fuisse Nicomediam, indeque Soreos venisse Severianum, ut ulterius in Troadem pergeret.

l Excubitores vocabantur apud Romanos illi milites, qui imperatorem ex officio per vices custodiebant. Vox Latina jam seculo 6 usitata erat apud Græcos, scriptaque ab iis fuit ἐσκουβίτωρ aut ἐξκουβίτωρ.

m Hic interpres videtur scriptoris mentem non recte percepisse, & de oratorio explicasse, quæ de Justino imperatore potius videntur dicta. Malim ego verba Græca sic Latine interpretari de Justino, Qui & huc usque perseverat, multorum hominibus malorum factus liberatio. Hæc, inquam, interpretatio mihi probabilior apparet, cum quia articulus ὃς sic refertur ad vocem proxime præcedentem; tum quia de oratorio jam ante dicitur, Quæ nunc est, & sic bis idem diceretur, si recta esset alia interpretatio; tum demum quia multis malis subditos suos liberavit Justinus, qui pius, Catholicus, & bonus imperator successerat improbo & hæretico Anastasio; si vero Sancti miracula auctor voluisset insinuare, pluribus & clarioribus verbis usus esset.

n Ultimæ voces sic Latine reddi possunt: Pellis firmitate ne amissis quidem barbæ pilis.

o Si mendum non sit in apographo meo, verba Græca sic rectius exponemus: Per quos (oculos) mihi videbatur videns, verecundia tantum legis mortis silentium observare.

* hi

* qui præsentes erant

* sepulcro

* sepulcrum

* sepulcrum

* Græce post aliquod tempus

* fortè μόνον

* lege ἐπιχυθέντος

DE SS. MACEDONIO, THEODULO ET TATIANO MARTYRIBUS.
MERI IN PHRYGIA SALUTARI.

AN. CCCLXI VEL CCCLXII.

Sylloge Historica.

Macedonius M. Meri in Phrygia Salutari (S.)
Theodulus M. Meri in Phrygia Salutari (S.)
Tatianus M. Meri in Phrygia Salutari (S.)

AUCTORE J. S.

Horum Martyrum memoriam in Menæis brevissime, in Menologio Sirletiano cum elogio celebratam, Romano etiam Martyrologio inseruit Baronius ad hunc diem. [Sancti in sacris Fastis memorati: passi sunt Meri,] Meri in Phrygia, inquit, passio sanctorum martyrum Macedonii, Theoduli & Tatiani, qui sub Juliano apostata ab Almachio præside, post alia tormenta, super crates ferreas ignitas positi, exultantes martyrium compleverunt. Laudatum Menologium paulo plura adducit, mox ex Socrate uberius recitanda, & præsidem cum antiquis scriptoribus rectius vocat Amachium, sed locum certaminis omittit. Eum recte exposuit Baronius, dum dixit Meri in Phrygia. Civitas quidem illa celebris non est apud antiquos geographos, at satis innotescit Merus,, Græce Μῆρος, ex notitiis ecclesiasticis, quia civitas erat episcopalis in Phrygia Salutari sub metropoli Synnadensi, prout videri potest apud Le Quien in Oriente Christiano tom. 1 col. 839, ubi aliquot dantur illius civitatis episcopi.

[2] Valesius in Annotatis ad Sozomenum lib. 5 cap. XI dicit, [quam alias Comopolim nominatam ex errore aliqui voluere,] Merum alio nomine dictam esse Comopolim, laudatque pro ea opinione Constantinum Porphyrogennetum in libro 1 de Thematibus, capite 1 & 4. Valesium secuti sunt Tillemontius tom. 6 in Persecutione Juliani art. 1, agens de hisce Martyribus; Ruinartius in Actis Martyrum sinceris pag. 580, ubi horum Martyrum dat Acta ex Socrate, aliique plures. Verum, si vel paululum attendamus ad locum Porphyrogenneti a Valesio indicatum, statim videre poterimus Comopolim non esse nomen proprium Meri oppidi, sed vocem Græcam κωμόπολιν apud Constantinum significare oppidum pago simile, Gallis un bourg, ideoque verba Constantini cap. 4 καὶ ἕως τῆς κωμοπόλεως Μηροῦ, non fuisse Latine reddenda, & usque ad Comopolim Meri, prout leguntur Latine apud Bandurum; sed hoc modo exprimenda fuisse: Et usque ad oppidulum Merum. Similiter cap. 1 Græca verba Constantini, ἀπὸ τῆς κωμοπόλεως τῆς ὀνομαζομένης Μηροῦ male exprimuntur his vocibus Latinis, a Comopoli, quæ dicitur Merus: sed exprimenda sunt hoc modo: ab oppidulo, quod dicitur Merus. Miror viros eruditos hac in re falli tam facile potuisse, cum vox κωμόπολις usitata fuerit non solum apud Græcos medii ævi, sed etiam apud antiquiores pro oppidulo, aut vico oppido non absimili. Nam vox illa componitur ex κώμη vicus & πόλις civitas. Quapropter Merus oppidum erat modicum, ut etiam affirmat Suidas, situmque erat teste Constantino cap. 1, in Phrygia Salutari, quæ provincia est Phrygiæ Magnæ. At nomen Comopolis ei proprium numquam fuit.

[3] [sub Amachio Phrygiæ præfecto anno 361 vel 362:] Occasionem martyrii, martyriumque ipsum sanctorum Macedonii, Theoduli & Tatiani breviter enarrarunt Socrates lib. 3 cap. 15, Sozomenus lib. 5 cap. XI, & Suidas ad vocem Amachius. Horum relatio in omnibus fere consonat. In uno tamen capite Suidas ab aliis dissentit: nam Amachium, sub quo passi sunt Sancti, dicit fuisse præfectum parvæ urbis Phrygiæ, per quam haud dubie Merum designat. At Socrates & Sozomenus affirmant, Amachium fuisse provinciæ præsidem: atque hoc verisimilius est. De anno martyrii potest merito dubitari: nam cum occasio martyrii fuerit, quod templum idolorum aperiretur, idque acciderit post mortem Constantii imperatoris, Juliano jam solo imperante; dubitare possumus, utrum Sancti fuerint coronati anno 361, quo Constantius obiit die III Novembris, an sequenti anno 362. Sane Julianus Constantinopolim ingressus est, teste Socrate, die tertio Nonas Novembris anni 361. Potuit igitur præfectus Phrygiæ, cui mors Constantii in Cilicia defuncti jam tum nota fuisse videtur, circa idem tempus curare, ut templa idolorum expurgarentur, ideoque martyrium Sanctorum nostrorum ante finem anni 361 accidere potuit. At incertum est, an Amachius præfectus tantopere festinaverit ad restituendam idololatriam: atque hac de causa martyrium fixi anno 361 vel 362.

[4] Hisce prænotatis, accipe martyrium ex Socrate, cui plura addere non est necesse. [occasio martyrii, martyriumque exponitur.] Eodem tempore, inquit, apud Merum urbem Phrygiæ præses provinciæ Amachius templum aperiri jussit, & sordes, quæ longinquitate temporis in eo coacervatæ erant, exportari: statuas denique illic positas expoliri præcepit. Hoc illius factum, Christianorum animis gravem incussit dolorem. Itaque Macedonius quidam & Theodulus ac Tatianus, zelo Christianæ religionis incensi, eam indignitatem ferre minime potuerunt. Sed incredibili quodam virtutis amore flagrantes, noctu in templum irruunt, & statuas omnes confringunt. Quo facto præses graviter commotus, cum multos in ea urbe, qui prorsus insontes erant, supplicio afficere vellet; auctores facinoris ultro sese obtulere: & pro veritatis defensione ipsi occumbere maluerunt, quam sinere, ut alii ipsorum vice occiderentur. Eos igitur comprehendens judex, jubet ut facinus ab ipsis perpetratum cluant sacrificando: ni ita fecerint, supplicium interminatur. At illi utpote generoso animo præditi, spretis ejus minis, paratos se ostenderunt ad tormenta quælibet sustinenda, & mori multo quam sacrificiis pollui maluerunt. Judex igitur cum omni tormentorum genere eos excruciasset, tandem craticulæ impositos subdito igne cremari jussit. Tunc vero illi extremum specimen fortitudinis ediderunt, his verbis præsidem allocuti. Si cupis, Amachi, carnes assas degustare, verte nos in alterum latus, ne forte gustui tuo semi assati videamur. Hoc illi modo vitam finierunt.

DE S. EVANTIO EPISCOPO
AUGUSTODUNI IN GALLIA.
Ex Martyrologiis vetustis.

Forte Sec. V.

[Commentarius]

Evantius episc., Augustoduni in Gallia (S.)

J. S.

De S. Evantio, Evanto aut Eventio, ut alias vocatur, episcopo nihil habemus præterquam ex Martyrologiis, [S. Evantius in vetustis Martyrologiis Augustoduni] in quibus videtur annuntiari ut confessor, & constanter Augustoduni, ita ut facile credere possimus Augustodunensem fuisse episcopum, quod verisimillimum est ex loco mortis. In Hieronymianis apud Florentinium sic legitur memoratus: In Gallia civitate Augustoduno depositio beati Evanti episcopi. Epternacense habet: Augustoduno Evantii episcopi. Laudatur quoque apud Florentinium Hagiologium Franco-Gallicum a Labbeo editum, in quo sic annuntiatur: Augustoduni Eventii episcopi. Et antiquum Ms. S. Sabini de Levitania: Augustoduno S. Evanci episcopi. Mentio Evanti etiam fit in Martyrologiis magis contractis, in Augustano nimirum, Labbeano & Gellonensi, addita civitate Augustoduno, omisso tamen episcopi titulo, ut in illis plerumque fit. Idem fit in primo apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.In Calendario Verdinensi apud eumdem tom. 6 Collect. amp. col. 682 legitur, Evantii episcopi sine loco, qui illic passim omittitur.

[2] Rabanus Evantium quoque memorat his verbis: In Galliis civitate Augustoduno depositio beati Evantii episcopi. [annuntiatur ut episcopus confessor: seculo V] In Autissiodorensi apud Martenium: Augustoduno civitate S. Evanti episcopi & confessoris. Eadem fere verba leguntur in tribus editionibus Usuardi, nimirum in editione Lubeco-Coloniensi, Greveni & Molani, in quibus Augustoduni celebratur ut episcopus & confessor. Hisce accedunt neoterici plerique, qui breviter S. Evantium hac die annuntiant Augustoduni tamquam episcopum & confessorem. In Breviario Augustodunensi nihil de S. Evantio reperio, ita ut festivitas ipsius non videatur fuisse celebrata, saltem posterioribus seculis. Attamen allata Martyrologia sufficiunt, ut credamus ecclesiæ Augustodunensi præfuisse S. Evantium, eique titulum Sancti adscribamus. In Gallia Christiana novissimæ editionis tom. 4 col. 337 S. Evantius catalogo antistitum Augustodunensium insertus est post S. Simplicium seculo V, & ante S. Leontium: quo loco in antiquioribus catalogis Eminthius aut Evultius nuncupatur, si vera est sententia recentiorum. Castellanus in Supplemento ad hunc diem S. Evantii obitum notat circa annum 405.

[3] [sedisse creditur, sed gesta sunt ignota.] Saussayus ad hunc diem S. Evantium celebrat elogio satis verboso: sed laudati editores Galliæ Christianæ observant, relata a Saussayo nullo fundamento nixa, sibi minime cohærentia, & indicibus aperte esse contraria. Tale est factum unicum, quod præter generalia elogia asserit Saussayus, videlicet S. Evantium, dum presbyter erat, pro S. Gregorio Lingonensi episcopo, interfuisse concilio Aurelianensi III, eique subscripsisse. Nam cum illud concilium figatur anno 538, Simplicius vero Augustodunensis, cui Evantius dicitur successisse, episcopatum tenuerit seculo V, non potest S. Evantius dici interfuisse Aurelianensi III: neque illius assertionis ulla est ratio præter solam nominis similitudinem. Hinc recte subjungunt laudati scriptores: Satius est fateri, quod res est, nihil præter nomen, ordinem, ac sanctitatem, de illo nobis suppetere. Addam tamen, illius sacellum vetustate pene collapsum etiamnum videri in Eduorum Polyandro. Illum vulgus ignarum male nuncupat St. Oüan. Hisce plura addenda non habeo: nec obitum S. Evantii alias figo quam seculo V, & quidem dubitanter, quia non omnino certum esse censeo, S. Evantium successisse S. Simplicio.

DE S. REVERENTIO PRESB. CONF.
BAJOCIS IN NORMANNIA INFERIORE,

Forte Sec. IV VEL V.

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, Actis & translationibus.

Reverentius presbyter conf., Bajocis in Normannia Inferiore (S.)

BHL Number: 7199

AUCTORE C. S.

Sanctus hic vetustioribus martyrologis ignotus, a nonnullis recentioribus Bajocis, quæ Galliæ in Normannia inferiori ad amnem Aure duobus circiter milliaribus ab ora maris Britannici sita, [Sanctum aliqui] episcopalis est civitas sub metropoli Rothomagensi, incolis Bajeux dicta, ad præsentem diem annuntiatur. Inter hos Grevenus in Auctariis Usuardinis apud Sollerium sic ait: In Normannia civitate Bajocensi, beati Reverentii presbyteri & confessoris. Molanus ibidem: Eodem die Bajocas beati Reverentii presbyteri & confessoris. Eumdem pariter locum assignant Ferrarius in Catalogo Generali, Molanum secutus, & Canisius in Martyrologio Germanico; sed uterque Sancti titulo eum compellat.

[2] Idem facit Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, [Bajocis,] ubi tamen ex uno geminum faciens, ut mox videbimus, S. Reverentium sequenti elogio exornat: Bajocis natalis S. Reverentii presbyteri & confessoris, qui S. Exuperii, urbis illius apostoli, discipulus, ab eo fidei lumine illustratus, & lavacro salutari ablutus, spiritum ejus (sicut Pauli dudum Timotheus) manuum sacra impositione accepit. Quo eidem suffragatus in ministerio salutis, Bajocis prædicans Christi fidem & gloriam, innumeras animas cœlesti semine beatæ æternitati progenuit. Cumque transmisso baculo paralyticum sanasset, miraque alia pleraque divinæ virtutis, qua plenus erat, signa edidisset; candidatus gloriosæ immortalitatis, ad superna migravit tabernacula. Unde hæc didicerit Saussayus, infra dicemus.

[3] At Martyrologium Parisiense eumdem Nucastri, Gallice Noatre, [alii Nucastri annuntiam:] sic annuntiat: Nucastri in agro Turonensi, S. Reverentii presbyteri. Consonat Castellanus in Martyrologio universali ad hanc pariter diem, ubi & de sacris ejusdem reliquiis sic scribit: Nucastri in Turonia, S. Reverentii presbyteri, Bajocis oriundi. Reliquiæ ejus in Pictaviensi S. Radegundis (monasterio) deinde in Angeriensi S. Joannis (cœnobio) pluribus seculis honoratæ fuerunt. Aliqua etiam earumdem portio in Giffensi (virginum Ordinis S. Benedicti) abbatia, in diœcesi Parisiensi, asservatur. Bajocas primi haud dubie assignant, eo quod in Actis infra examinandis Sanctus ibidem vixisse ac sepultus dicatur, ibidemque coli constet. Nucastri vero alii annuntiare videntur, quia ejusdem corpus eo loco olim quievit, ut ex dicendis apparebit, ac forte etiam hodiedum cultum pariter habet. Ego Bajocas retinendum censui; quia de illius in ea civitate cultu mihi constat, ac ibidem vixisse obiisseque perhibetur.

[4] Saussayus supra laudatus sanctum aliquem Reverentianum monachum in monasterio Angeliaco hoc etiam die celebrat. [hunc Saussayus male geminavit:] Angeliaci, inquit, seu Angeriaci monasterio S. Joannis Baptistæ, sub Sanctonensi præsulatu, festivitas S. Reverentiani monachi, divinarum virtutum viri, gratiæque septiformis dotibus perornati; cujus corpus miraculis coruscum in eodem cœnobio, ubi conditum quiescebat cum honore, Calvinistæ hagiomachi impie ac ferociter diripuerunt. At hoc flagitio memoriam sancti Confessoris, quam abolere putabant, magis claram & venerabilem effecerunt; quæ die isto, quo beatus Vir ad Dominum placidæ mortis somno migravit, ibidem conspicua, cultu anniversario sub Officii ritu duplicis perseverat. Ita ipse, subjungens deinde de S. Reverentio, quæ num. 1 retulimus: at mihi dubium non est, quin ex S. Reverentio Reverentianum, atque ita ex unico geminum, presbyterum alterum, alterum monachum, fabricaverit. Ratio est, quod constet, S. Reverentii presbyteri corpus ad prædictum monasterium seculo X translatum fuisse; quod cum ignoraret Saussayus, Sanctum, qui ibidem colebatur, a Reverentio presbytero distinctum credidit, & ex suis conjecturis ignotum monachum Reverentianum appellavit.

[5] [cultus ejus Bajocis] Hermantius in Historia diœcesis Bajocensis, parte 1, cap. 4 scribit, Sanctum nostrum ad hanc diem XII Septembris annuo festo Bajocis honorari; verum id intelligendum non esse de festo, quod cum cessatione ab opere servili per populum celebretur, colligo ex quodam illius loci Proprio, in quo ad dictum diem Officium S. Reverentii presbyteri & confessoris sub ritu quidem semiduplici, sed trium tantummodo lectionum recitandum præscribitur; majori utique ritu præscribendum, si eo die etiam populo feriandum esset. An postmodum tamen major festivitas ibidem inducta fuerit, ignoro: æque ac annum, quo memoratum Breviarium, quod mutilum est, impressum sit. Ex lectionibus sola tertia est propria, ceteris omnibus ex communi confessoris non pontificis depromptis. Lectio autem est hujusmodi: Reverentius, a B. Exuperio suscepto Baptismo, divina charitate ardens, Christum Bajocis prædicavit, multos ad fidem convertit. Magna sanctitate præditus, clarusque miraculis, ad sacerdotalem Ordinem evectus est ab eodem Exuperio. Paraliticus, cum sibi transmissum Reverentii baculum accepisset, sanus effectus est. Obiit pridie Idus Septembris.

[6] [& alibi.] In Angeriacensi quoque Sanctonensis diœcesis oppido ac monasterio Benedictino cultus ejusdem olim celebris fuit ob delatum eo diuque servatum corpus, ut infra videbimus. Quin & ecclesiam suo nomini dicatam ibidem habuisse colligimus ex Galliæ Christianæ scriptoribus tomo 2, Col.ubi Bulla Clementis V PP. memoratur, qua Angeriacensi monasterio univit ecclesias S. Mariæ, S. Petri & S. Reverentii, sitas in villa Angeriac. In Turonensi insuper Breviario anni 1635 ad eumdem diem annua commemoratione de communi confessoris non Pontificis honoratur. Dum vero supra citatus Hermantius ait, S. Reverentium in monasterio S. Radegundis, ubi sacrum ejus corpus aliquo tempore quievisse dicemus, tamquam Martyrem Officio proprio celebrari, aut is alius est Reverentius, aut male ut Martyr colitur; neque enim eum martyrii laurea donatum usquam reperi. Ceterum monasterium sive basilicam S. Radegundis jam a nono seculo ad canonicos transiisse notant laudati Galliæ Christianæ scriptores Col./em>

[7] Actorum ejus triplex Ms. exemplar habemus, quorum unum ex perantiquo codice Ms. D. de la Mare, [Acta nullius fidei,] alterum ex Ms. Vendocinensi, tertium ex Ms. Rubeæ Vallis in charta, in 4to, transumpta notantur. Duo priora in omnibus consonant, sed tam manifeste fabulam sapiunt, ut indigna prelo judicem; eadem de causa nec tertium dabo, quia etsi fabulas non prodat, priorum tamen non nisi breve compendium est, ipsissimis non semel phrasibus concinnatum. Ne vero hæc gratis asseruisse videar, juverit ostendisse, cur ita sentiam. Auctor, qui anonymus est, ita exorditur: Post passionem & gloriosam ascensionem Domini ad cœlos, & post transitum sanctorum Apostolorum ad felicitatis patriam, fuit vir vitæ venerabilis, nomine Exuperius, quem Dominus ad urbem Bajocensem ad prædicandum gentibus destinavit, & primum episcopum in ipso loco constituit.

[8] Ab hoc episcopo S. Reverentium adolescentem eruditum ac baptizatum ait. [preloque indigno] Conspiciens autem in illo (Reverentio) S. Exuperius sensum prudentem, in omnibus operibus bonis consistentem, antequam quindecim esset annorum, baptizavit eum in nomine sanctæ Trinitatis, ipse autem eum de sacro fonte suscepit, & fuit ei pater spiritualis. Tempus, quo hæc acta velit, infra insinuat, dum Sanctum salutari lavacro jam ablutum, cum quodam cœca hisce inter cetera verbis de Christo loquentem inducit: Surgens a mortuis tertia die, ascendit ad cœlos; sed antequam ascenderet, corda fidelium illuminavit, leprosos mundavit, & me peccatorem nasci jussit. Secundum hæc igitur Sanctus ante Christi Domini in cœlos ascensum natus, vel saltem conceptus fuisset: quod si ita est, qui potuit igitur antequam quindecim esset annorum, a S. Exuperio, quem idem scriptor post transitum sanctorum Apostolorum ad felicitatis patriam Bajocas primum advenisse scripserat, baptizari? Hæc scilicet omnia biographum minime synchronum, patriique episcopatus plus æquo amantem olent.

[9] Ab eodem S. Exuperio Reverentium primo Ostiarium atque Exorcistam, [esse;] deinde vero sacerdotem ordinatum ait, multaque miracula patrantem exhibet, & inter hæc nonnulla, quæ aut ex hac Vita in fabulosa & a Papebrochio nostro tom. 3 Maji, die XVI pag. 618 & sequenti rejecta Acta S. Ragnoberti Bajocensis episcopi, aut ex illis in hanc transsumpta fuere. Ibi enim Papebrochius de S. Ragnoberto inter cetera ait: Quod adhuc Ostiarius dicatur septem energumenos liberasse ab immundis spiritibus, invocato ejus nomine, qui ipsos de Maria Magdalena exire præcepit; & a Brivensi vico rediens consecratus episcopus, misso baculo sanasse paralyticum; ac primo in urbem Bajocensem ingressu sanguinis fluxu laborantem mulierem, multosque infirmos & energumenos; id non magni censeo faciendum. Hisce autem simillima in hac Vita de S. Reverentio narrantur. Nam primo adhuc Ostiarius & Exorcista septem pariter energumenos in Christi nomine, qui de Maria Magdalene immundos spiritus exire præcepit, liberasse narratur. Deinde sacerdos consecratus misso pariter baculo paralyticum, ac laborantem fluxu sanguinis mulierem, bene precando, uti & multos alios ægros & energumenos sanasse refertur.

[10] [ostenditur.] Ex iisdem Actis præmiserat ibidem Papebrochius num. 5, S. Ragnobertum in monte Phas, uno milliari ab urbe, ubi populus Euangelium suscipere detrectabat, construxisse oratorium S. Joannis: idem denuo de S. Reverentio in Actis nostris narratur. Denique biographus noster longam texens orationem, qua Sanctum morti proximum coram discipulis usum ait, inter cetera hæc ipsi verba attribuit: Rogo te, altissime Deus, ut si homo in aliqua angustia aut periculo positus, per me famulum tuum misericordiam exoraverit, liberare eum digneris de quacumque necessitate ad te clamaverit; sive sit in mari, sive in terra, sive in itinere, sive in infirmitate corporis, aut in quacumque angustia; exaudi & adjuva & libera, ut cognoscant omnes, quia tu es Deus seculorum, & ego Reverentius, servus tuus, possim illis impetrare apud misericordiam tuam, quod juste petierint. Exaudi, Domine, omnes Christianos, quicumque ad diem transitus mei de hoc seculo venerint, & ab omni opere servili cessaverint, & oblationes & vota tibi Domine reddiderint, non veniat gladius super eos, nec ulla persecutio, nec fames nec sterilitas terræ, nec ulla perturbatio &c. Quis hic nugatorem non agnoscat? Ego sane S. Reverentium humilitatis amantiorem fuisse censeo, quam ut de suo cultu sollicitus, similia precaretur.

[11] [Ætas incerta; videtur fuisse presbyter:] Ætatem, qua Sanctus vixerit, aliunde, quam ex memoratis Actis non habemus, ideoque de ea nihil certi possumus statuere. Si tamen, ut illa perhibent, S. Exuperii, primi Bajocensis episcopi, discipulus fuerit, non ad seculum primum, sed ad finem quarti vel initium quinti referendus erit, quemadmodum in S. Ragnoberto, loco supra citato, ostendit Papebrochius, & post hunc Sollerius ad diem 1 Augusti in S. Exuperio observavit. Presbyteri dignitatem omnes, qui de eo meminere, martyrologi ipsi attribuunt: at in instrumentis ecclesiæ Sanctonensis, tom. 2 Galliæ Christianæ editis, tantummodo sancti confessoris titulo nuncupatur. Joannes Bouchet in Annalibus Aquitaniæ, parte 3, cap. 1, ad annum 940 illum abbatem credidit, dum inter sacra corpora, quæ in Pictaviensi S. Cypriani abbatia esse putabat, S. Reverentii (Reverend) abbatis & confessoris recensuit; quem quidem titulum a nullo alio ipsi datum legi: Presbyteri tamen dignitatem abjudicare non ausim.

[12] De die ejus emortuali ac sepultura in iisdem Actis sic legitur: [dies emortualis & sepultura.] Plenus dierum feliciter obiit sub die pridie Iduum Septembrium. Episcopus ipsius civitatis optime condivit * corpus illius in basilica, quam S. Exuperius magister illorum & pater spiritualis construxerat ante longum tempus. Postea, dicente angelo per visionem, visum est episcopo ipsius civitatis, ut corpus B. Reverentii transferret in sublimiorem locum. Convocato itaque omni clero & populo, cum hymnis & laudidibus transtulerunt corpus B. Reverentii, & portaverunt illud in locum, qui vocatur Cerificatus, ipso die XIIII Calendas Maji, ubi Dominus postea multas virtutes per illum operatus est, quas dinumerare longum est. Hæc unde didicerit biographus, ignoro: at apud me nullius sunt ponderis, tum ob supradicta, tum ob modum scribendi, qui eum a Sancti ætate valde remotum fuisse ostendit.

[13] De sacri corporis gemina translatione certiora habemus ex Chronico S. Maxentii, [Gemina corporis translatio] alias Maleacensi dicto, apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Ms., ubi ad annum Christi 944 ad propositum nostrum hæc lego: Eodem tempore venerandus abbas Aimo S. Joannis Baptistæ monasterii, sanctique Cypriani, quod est situm in prospectu civitatis (Pictavii), cum Rainaldo monacho, familiari suo, transtulit corpus S. Reverentii a Noiastro castro Pictavis * in monasterio S. Radegundis. Cui Aimoni successit ipse Rainaldus in abbatia, & postea eumdem Sanctum transtulit cum consilio Wilhelmi ducis Aquitanorum in supradicto monasterio S. Joannis Baptistæ Angeriaco, quod cœnobium ipse dux multum diligebat, & magnis honoribus ditaverat.

[14] Castrum, quod hic Noiatrum vocatur, num. 3 Nucastrum Gallice Noatre dictum & in agro Turonensi situm vidimus: [seculo decimo facta.] at qua occasione, quove seculo Sancti corpus eo translatum fuerit, a nemine traditum legi. Willelmus, de quo in laudato Chronico fit mentio, erat Aquitanorum dux ac Pictavorum comes, cognomento Caput-stupæ, qui Angeriacense seu Engeriacense, vel ut alias etiam dictum est, Angeliacense S. Joannis Baptistæ Benedictinum ad Vultumnam fluvium in Sanctonensi diœcesi monasterium, olim a Normannis eversum, restauravit, accito e Pictaviensi S. Cypriani cœnobio una cum monachis Martino, qui illud incolerent, ut apud Mabillonium tom. 3 Annalium ad annum Christi 940, num. 10 & tom. 2 Galliæ Christianæ recusæ Col.idere est. Martino successit Aimo, a quo prima e memoratis translationibus Noiastro ad S. Radegundis apud Pictavos olim monasterium curata est. Quo anno secunda translatio e S. Radegundis ad S. Joannis Baptistæ monasterium per Raynaldum Aimonis successorem facta fuerit, incertum est.

[15] Ex hisce collige, errasse Hermantium, dum in supra laudata Bajocensi Historia scripsit, [Hermantii error corrigitur.] S. Reverentii reliquias a Willelmo cognomento Longaspata, Normanniæ duce, in S. Cypriani apud Pictavium monasterio circa annum 934 depositas fuisse, earumque potissimam partem anno 944 per Aimonem ad S. Radegundis cœnobium inde translatam, ubi suo tempore etiam honoraretur. Habet quidem ille pro prima translatione auctorem Joannem Bouchet parte 3 Annalium Aquitaniæ, cap. 1, ad annum 940, ubi, ut supra vidimus, inter sacras ejus loci reliquias recenset corpus S. Reverentii (saint Reverend) abbatis & confessoris, Bajocis in Normannia oriundi; verum hoc non a Willelmo Longa-spata, sed a dictis comitibus Pictaviensibus, inter quos Guilielmum Caput-stupæ numeraverat, eo translatum fuisse affirmat; quod tamen ex dictis etiam falsum apparet, uti & abbatis titulus, quem ei minime convenire putamus. Ceterum tom. 2 Galliæ Christianæ inter instrumenta ecclesiæ Sanctonensis recensentur aliqua ad Angeriacum spectantia, in quibus S. Reverentii ibidem honorati fit mentio, & in uno quidem, quod Joanni XIX PP., & altero, quod Willelmo Aquitanorum duci adscribitur, ejus corpus eo loco asservari affirmatur.

[16] [Corpus a Calvinistis dissipatum dicitur;] Quid porro sacro illo corpore factum sit, alione deinde translatum, an casu aliquo perierit, ignoramus. Certe Bucelinus illud inter Sanctorum corpora variis in monasteriis sui Ordinis acclusa non recenset, & laudatæ Galliæ Christianæ scriptores Col.otant, Angeriacense monasterium anno 1346 ab Anglis eversum, & Col.jusdem ecclesiam anno 1562 mense Junio a furentibus Calvinistis devastatam fuisse sub Joanne Chabot abbate, eadem hæresi infecto; unde gravis suspicio fit, sacrum istud cimelium, si ad id usque tempus Angeriaci superfuerit, ea clade periisse. Imo id re vera factum esse, scribit Saussayus, num. 3 relatus, licet pro S. Reverentio Reverentianum monachum dixerit.

[17] [aliquæ tamen ejus reliquiæ alibi asservatæ.] Non tam integrum tamen corpus Angeriaci fuisse dicendum est, quin aliquot ejus portiones etiam alibi fuerint honoratæ: nam, ut num. 3 dixi, aliqua in Giffensi virginum diœcesis Parisiensis abbatia, teste Castellano, colitur. Quasdam etiam in S. Radegundis ecclesia asservari, verisimile est ex Hermantio, de quo num. XI; quamvis enim admittere nequeamus Sancti corpus ab Aimone illuc translatum, usque ad Hermantii tempora ibi mansisse, negare tamen non possumus, aliquam ejusdem portionem publicæ venerationi ibidem exponi, præsertim cum diserte addat, ipsius brachium in solemni supplicatione circumferri solere. Verumtamen cum addat sanctum illum Reverentium tamquam Jesu Christi martyrem illic honorari, gravis mihi suspicio est, ne ignoti cujusdam Martyris, eo nomine deinde insigniti, corpus eo in loco asservetur. Denique Bajocas aliquot Sancti reliquiis gavisas fuisse, antequam Calvinistarum sacrilega rabies sacra lipsana in ea urbe dissiparet, uti & ejusdem præterea baculo, quo Sanctus, dum viveret, paralyticum sanasse traditur, pretiosis ornato gemmis, auctor est idem Hermantius; sed an baculus ille S. Reverentio, an S. Ragnoberto episcopo attribuendus sit, quis edicat? Vide dicta num. 8.

[Annotata]

* condidit

* Pictavos

DE S. SILVINO VEL SYLVINO EPISCOPO CONFESSORE
VERONÆ IN ITALIA.

SYLLOGE

Silvinus vel Sylvinus episc. conf., Veronæ in Italia (S.)

C. S.

[Memoria in Martyrologiis:] Ex sanctis episcopis Veronensibus, quos Aloysius lipomanus, Veronensis episcopus, in proemio, tom. 4 Vitarum Sanctorum præfixo, triginta tres anniversariis festis Missisque solemnibus honorari asserit, Augustinus vero Valerius, ejusdem pariter sedis antistes, in Antiquis illius urbis sanctorum episcoporum monumentis ex ecclesiæ cathedralis vetusto Martyrologio, aliisque idoneis instrumentis, sex supra triginta enumerat, multos in Opere nostro jam dedimus, & hodie in Romano Martyrologio occurrit S. Silvinus, his verbis: Veronæ S. Silvini episcopi, laudato in Annotatis præcitato illustrissimo Valerio. Baronio jam præiverat Galesinius, in suo Martyrologio ex eodem Valerio dicens: Veronæ S. Silvini episcopi & confessoris. Hos secuti Ferrarius & Castellanus, eumdem Sanctum, hic Martyrologio suo universali, ille Catalogo Sanctorum Italiæ inseruerunt.

[2] Nullam ipsius Vitam, saltem quæ prelo digna sit, [Sancti breve elogium:] exstare colligimus ex supra laudato Lipomano, qui ab illius aliorumque sanctorum Veronensium antistitum gestis enarrandis propterea abstinuit, ut in eodem proemio testatur. Illustrissimus tamen Valerius, & qui cum eo memorata Monumenta collegerunt, breve S. Silvini elogium tradunt his verbis: Silvinus Veronæ episcopus in tradenda Christiana doctrina magnopere semper laboravit. Industria sua est consecutus, ut magnam civitatis partem, a Christiana pietate alienam, ad fidem Christi converteret. Vir Dei numquam lætior videbatur, quam cum eleëmosynas pauperibus largiebatur: jejuniis & precationibus ita deditus erat, ut iis tamquam quibusdam deliciis delectari videretur. Obiit pridie Idus Septembris, morte repentina vocatus a Domino, & sepultus est in basilica S. Stephani. Simile elogium apud Ughellum tom. 5 Italiæ sacræ, col. 695, & Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex Valerio legere est, qui illud ex instrumentis num. 1 laudatis concinnasse videtur.

[3] De ætate, qua Sanctus floruit, nihil certi statui potest: [ætas incerta.] adeo enim incerti sunt in ea parte catalogi episcoporum Veronensium, ut Onuphrius Panvinius in illius urbis Antiquitatibus lib. 4, cap. 7 nuda multorum antistitum nomina, inter quæ & S. Silvini occurrit, ex Calendario incerti temporis & loci, ordine Alphabetico texere, quam seriem ætatemque divinare maluerit. Nam, quis invicem successor fuerit, incompertum (inquit, est); tempora etiam, quibus singuli vixerint, præter sex, quos suis locis & seculis exponam, & singulorum gesta, obscurissima sunt & incerta. Quæ res nimia jam vetustate, majorumque nostrorum fatali ignavia, tenebris vetustatis opressæ sunt. Ita ipse: at Ughellus mox laudatus omnium seriem texuit, juxta quam S. Silvinus ad seculum V referendus esset; sed quo ea fundamento nitatur, mihi exploratum non est, ideoque de ætate, qua Sanctus vixerit, malo nihil statuere.

[4] [Colitur Officio duplici:] Pro S. Silvini, aliorumque ejusdem sedis sanctorum antistitum cultu varia monumenta & auctores producit idem illustrissimus Valerius, ex quibus unum & alterum, ex quo de cultu sat constet, produco. Recitat constitutionem synodalem anno 1503 die XV Februarii factam; in qua dicitur: Prælibatos sanctissimos triginta sex (inter quos S. Silvinus numeratur) episcopos, infra nuncupatim descriptos, & eorum quemlibet suis infra scriptis diebus, sub duplici venerabili Officio ecclesiastico per universas hujus civitatis & diœcesis Veronensis ecclesias & ecclesiasticas utriusque sexus personas, cujuscumque gradus, status, ordinis, dignitatis & conditionis existant, perpetuis futuris temporibus, annis singulis devote, solenniter & inviolabiliter celebrari volumus, statuimus, ordinamus, & in virtute sanctæ obedientiæ districte præcipiendo mandamus. Recitat & aliud Joannis Matthæi Giberti Veronensis episcopi, qui eodem seculo floruit, decretum, quo omnibus utriusque sexus ejusdem urbis ac diœcesis Religiosis, ad Horas canonicas adstrictis, præcipitur, ut easdem festivitates, iisdem, quibus ecclesia cathedralis diebus, Officio pariter duplici imposterum quotannis celebrent.

[5] [corpus ejus in ecclesia S. Petri,] De die cultus & loco, ubi Sancti corpus suo tempore servabatur, folio XI verso hæc ait: S. Sylvini episcopi Veronensis corpus requiescit in ecclesia S. Petri in arce, ut ex constitutione synodali die XII Septembris, & ex Martyrologio Fratrum ordinis Prædicatorum eodem die. Itaque cum supra num. 2 idem illustrissimus dixerit, memoratum corpus in basilica S. Stephani sepultum fuisse, oportet hinc ad S. Petri translatum esse; sed quo tempore, quave occasione, a nemine traditum reperi. Servatur quidem in prædicta S. Stephani ecclesia S. Salvini, Veronensis pariter episcopi corpus, qui Martyrologio Romano ad diem XII Octobris insertus est, quo & Veronæ colitur, verum hunc a S. Silvino distinctum tradunt.

DE S. ALBEO SEU AILBEO EPISCOPO IMELACENSI
IN MOMONIA, HIBERNIÆ PROVINCIA,

Sec. VI.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Albeus vel Ailbeus episcopus Imelacensis, in Momonia Hiberniæ provincia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti sedis episcopalis notitia: memoria in nonnullis Martyrologiis: Missa propria: Acta fabulosa, nec edenda.

Imelaca, vulgo Emely, hodiedum vicus Tipperariensis conitatus in Momonia, [Imelacæ] Hiberniæ ad Austrum extensa provincia, olim urbs celebris fuisse perhibetur, unoque e primævis ejus insulæ episcopatibus nobilitata, qui tandem anno 1568 jussu supremi Angliæ concilii, quod Parlamentum vocant, Casseliensi cathedræ adjectus est, teste Jacobo Waræo in Commentario de Præsulibus Hiberniæ. Hanc Imelacensem sedem fundavit S. Albeus, alias etiam Ailbeus, Alveus & Elvius dictus, qui uni Ardmachano primati subjectus, toti Momoniæ præfuisse legitur. De eo loco breviter meminit Camdenus in Hibernia, ubi Tipperariensem Momoniæ comitatum describens, sic ait: Occiduam partem longo cursu Glason flumen perfundit, a cujus ripa parum abest Emely, sive Awn sedes episcopalis, quam olim frequentissimam fuisse urbem perhibent.

[2] Latius de eodem agit laudatus Waræus, cujus verba subjungo. [notitia.] Post Casseliam memorabitur Imelaca, alias Imeca-Ī sedes episcopalis antiquissima, in regione amœna & fertili sita, ac amplissimis olim ditata prædiis; ubi & urbs erat olim celeberrima, quæ tamen paulatim in exiguum viculum decrevit. Huic loco maximum fuit decus S. Albeus, dictus alter Patricius, & Momoniensium post Patricium secundus patronus; qui dum Euangelicam doctrinam in Hibernia disseminaret, conatibus ejus ita Deus benedixit, ut quamplurimos ex nobilitate & plebe, tam docendo, quam vitæ exemplo, ad fidem Christi converterit. Tota demum insula his pietatis officiis peragrata, ecclesiam suam cathedralem fixit tandem Imelacæ juxta lacum, jam fere exsiccatum.

[3] Non parum miratus sum, Sanctum hunc, qui apud Hibernos scriptores passim alter Patricius audit, [Sancti memoria] martyrologis obviis pene ignotum fuisse. Sane inter eos, quos mihi consulcre licuit, unus est Castellanus, apud quem ipsius memoriam ad XII Septembris hisce verbis repositam reperio: In Momonia Hiberniæ regione, S. Albæus episcopus Emelicensis, in comitatu Tiperariensi. Nec satis notus fuit ipsi Joanni Wilsonio, dum in secunda Martyrologii sui Anglicani editione, ad diem XXVII Februarii quemdam S. Elvium confessorem & episcopum Menevensem in Penbrochiensi Angliæ in Wallia comitatu annuntiavit, ut ad eum diem in Prætermissis Majores mei observarunt; neque dubitamus, quin Wilsonius ibidem tam in episcopatu quam in cultus die assignandis erraverit, & Sancto nostro Elvium Menevensium antistitem perperam fecerit, quemadmodum etiam monuit Michaël Alfordus in Annalibus Historiæ ecclesiasticæ Britanniæ ad annum Christi 462, num. 7. Corrigendi pariter sunt Henrici Fitzsimon Catalogi Sanctorum Hiberniæ, in quibus S. Albius recte quidem ad diem XII Septembris refertur, sed episcopus Stanihurstus perperam appellatur.

[4] [in quibusdam Martyrologiis] Sancti Albei nostri præterea meminere Hibernica quædam Martyrologia, mihi ignota, de quibus Hugo Vardæus, Minorita Hibernus, in epistola anno 1634 Lovanii ad Bollandum data, hæc scribit: Alveum (sic sanctum Antistitem nostrum appellat) nusquam locorum aut librorum video extra duodecimam Septembris; uti ex Martyrologio metrico S. Æneæ Unifabri constat, & altero metrico B. Mariani Gormani abbatis Collis apostolorum; quorum primus ante octingentos annos floruit, alter ante quadringentos. Item ex Martyrologio metrico o Bresleani, & alio antiquissimo in prosa, & libro, quem Psalterium carminum vocant, a S. Ænea eodem conscripto, & Psalterio Casselensi ac libro per Possidium, archipoetam & historicum, inde & ex aliis collecto. Et rursum post pauca: Festum hodieque S. Alvei celebratur in diœcesi Imlechensi ad diem XII Septembris. Hæc ipse; sed an Martyrologia ab eo memorata ejus ætatis, ab iisque auctoribus, quibus ipse attribuit, conscripta sint, non inquiro.

[5] [& scriptis Hibernicis:] Inter Mss. ad res Hiberniæ spectantia exstat in Museo nostro quoddam Carmen, de præcipuis aliquot ejus insulæ Sanctis, seu virtutibus, quibus excelluerunt; quod D. Philippus Osullevanus a S. Commino Concrethensi episcopo Hibernice conscriptum ait, quodque ipse Latinitate a se donatum anno 1635 Matrito ad Majores meos transmisit. In hoc carmine S. Albeus a munifica in egenos pietate in hunc modum laudatur:

Albius æterna fuerit mihi laude canendus;
      Haud scio, num vivat largior ulla manus.
Unicus ille quidem semper patronus egentum,
      Vestibus hos, illos adjuvat ære, cibo.

Denique in variis Sanctorum Hiberniensium Vitis de Albeo nostro cum Sancti titulo frequens mentio fit, ut de antiquo ipsius cultu dubitare non possimus.

[6] Hodiernam vero ejusdem sacram venerationem certam facit exstans in Musæo nostro Missale, [cultus ex Missa propria.] Missas proprias sanctorum patronorum ac tutelarium Franciæ & Hiberniæ complectens, jussu Clementis XII PP. editum, annoque 1734 Parisiensibus typis excusum. Inter ceteras enim Missa propria in festo sancti Albei, episcopi & confessoris, ecclesiæ & diœcesis Immolacensis patroni generalis, Ordinis Canonici Regularium, ad diem XII Septembris dicenda proponitur. Orationes sequentes habet: Deus, qui beatum Albeum pontificem ad regna cælestia transtulisti, ejus intercessione tuorum excita corda fidelium, ut ad ejus sacra virtutum exempla fideliter apprehensa, æterna gaudia consequi mereantur. Per Dominum. Secreta: Ipse nostrum offerat tibi, Deus, Sacrificium, qui beatum Albeum pontificem suæ charitatis ministrum, & suæ gloriæ in cælo participem esse voluit, Dominus noster Jesus Christus, qui tecum vivit &c. Postcommunio: Populum tuum, Domine, bonis tuis adimpleant divina Sacramenta, quæ animam beati Albei pontificis inebriarunt pinguedine cælesti. Per Dominum &c. Nunc ad Acta progrediamur.

[7] Actorum ejus tria exemplaria Mss. a laudato Patre Hugone Vardæo olim nobis concessa habemus. [Vitæ apographa] Unde hic ea acceperit, non adscripsit; verum eadem haud dubie sunt, de quibus in epistola supra memorata hæc ait: Item ex ejus Vita, quam habeo ex duobus diversis codicibus Hibernicis, & aliis duobus Latinis; quorum unius auctor est S. Evinus abbas monasterii S. Albani in Laginia, coævus discipulis Alvei. Et paucis interjectis: Ipsa Vita, quam fecit Latinam D. Osullevanus ex codice D. comitis de Birhaven, etiam est penes me, inde extracta ante annos octo. Utut est, ex iis, quæ Joannes Colganus, Minorita pariter Hibernus ejusdem conventus Lovaniensis, in Appendice 2 ad Vitam S. Brigidæ pag. 604, num. 9 & 10 recenset, liquet eorum apographorum unum ex codice Kilkennensi, alterum ex Inisensi, aut his simili desumptum esse. Prioris initium est: Albeus virorum Mumenensium pater beatissimus, ac totius Hyberniæ insulæ post S. Patricium secundus patronus, ortus est ex Orientali parte regionis Cliach, quæ est in Mummonia.

[8] [recensentur,] Alterum sic exorditur: Helveus episcopus beatissimus, Hyberniæ insulæ alter Patricius, ex Orientali parte regionis, quæ Anycliach dicitur, oriundus fuit. Tertium denique exstat etiam in codice nostro Ms. Salmanticensi membranaceo, notato P. MS. II., habetque hujusmodi exordium: Albeus sanctus episcopus, sanctorum virorum Mumenentium præses beatissimus, Hyberniæ insulæ alter Patricius, ex Orientali parte regionis Cliach oriundus fuit. Porro Acta illa in omnibus memoratis exemplaribus satis ampla sunt; sed, quod in aliis etiam Sanctorum Hiberniæ Vitis crebro contingit, quo ampliora sunt, eo plures fabulas continent, eoque pluribus fabellis & enormibus anachronismis vera sancti Antistitis gesta obscurant. Verbo, non sunt, nisi quædam figmentorum farrago, quæ risum pariter ac stomachum lectori moveant; ideoque nullam ex memoratis vitis S. Evino, quiscumque demum is Sanctus fuerit, sine injuria possum adscribere. At ne hæc gratis dixisse videar, aliquot fabellarum specimina hic exhibere necesse est. [& ob insulsas]

[9] Legerat haud dubie fabulator noster Romuli ac Remi ex furtivo Iliæ complexu ortum, eorumque a commentitia lupa educationem, & a simili fabella sancti Episcopi nostri Vitam placuit odiri. Verba ex Inisensi apographo accipe. Pater quoque ejus Olcueus nomine (in aliis Olenais scribitur) cum esset in comitatu cujusdam Reguli, Cronani nomine, adamavit ejus ancillam (hæc in Killkennensi Ms. Handith, in Salmanticensi Sant vocatur) ex qua genuit hunc vitæ Filium. Intelligens vero Olcueus puellam a se esse imprægnatam, timens indignationem domini sui, a facie ejus se subtrahendo, aufugit. Decursis autem consuetis ad pariendum mensibus, peperit ancilla suum benedictum Filium: quod cum crudelis regulus audiret, ait: Hic puer contra voluntatem meam conceptus, ac modo natus, non erit nutritus in domo mea; imo jubeo eum canibus ac feris tradi devorandum.

[10] [fabulas,] Cumque servi jussa crudelis regis complessent, ac infantem sub quadam grandi petra demisissent, ecce lupa adveniens, Puerum secum asportavit, & inter catulos suos collocavit; sub eadem enim petra lupa illa catulos edidit ac nutrivit. Et quod sequitur, est mirabile in oculis nostris: lupa enim feritatis suæ oblita, Puerum tenerum diligebat, & quasi mater ubera sua ei præbebat; qui enim Danielem a dentibus leonum illibate servavit, ipse hunc Infantem inter catulos lupinos nutriri fecit. Quadam vero die cum fera illa ad quærendum victum pro catulis suis veniret * nemora lustranda, ecce vir quidam, nomine Lochanus, advenit; qui licet adhuc gentilis, tamen bonitate naturali plenus, prope petram illam accessit, & videns inter catulos Puerum forma elegantem, a spelunca abstraxit, & domum suam secum portavit.

[11] [ex quibus consuta sunt,] Tunc lupa post eum ad catulos revertens, & Puerum inter suos non inveniens, e vestigio sequuta velociter virum est. Cumque homo domui suæ appropinquaret, fera irruit in eum, ac pallium ejus tenuit, & non permisit eum domum intrare, donec in sinu ejus prospexit Puerum. Tunc Lochanus ad lupam ait: Vade in pace; quia Puer de cetero erit apud me, & non relinquam cum tecum. Tunc lupa rugiendo ac ululando reversa est ad speluncam suam: Lochanus vero Puerum nutriens, ejus curam quibusdam Brittonibus Christianis commiserat, a quibus hoc nomen Helveus ei imponebatur, eo quod vivus sub rupe est inventus. De hoc nominis etymo in margine apographi adscriptum est: Alveus, quasi Albeo; Ail Hibernice sonat rupem aut saxum; … Beo vero vivum; quod an verum sit, Hibernis judicandum relinquo.

[12] [& quarum aliquot specimina] Habes hic, lector, S. Albei natales non minus inepte quam injuriose a fabulatore confictos, qui dummodo mirabilia effutiret, famam parentum ejus parum curavit. Audi nunc quas vices, si biographo credas, lupæ nutrici suæ Sanctus jam episcopus rependerit, Haud ita longe a fine hæc ait: Quodam alio tempore cum populus Aradensium, hoc est, illius terræ, quæ Ara dicitur, lupos sibi nocentes vellent a finibus suis extirpare, & lupi huc illucque a facie persequentium multitudinis fugerent, contigit, ut lupa una ad locum, ubi Sanctus permansit, confugeret; quæ caput suum sub ancilla (in Ms. Salmanticensi est sub cuculo, id est cucullo sive veste, in Killkennensi in sinu) Viri Dei, tamquam sub firma tutela posuit. Cui S. Helveus ait: Noli timere amplius, quia nullus tibi nocere audebit: ego enim merito protector tuus esse debeo, quia in diebus infantiæ meæ, cum me homines sprevissent, & feris me devorandum exposuissent, a vobis cum magna lenitate nutritus sum. Vade ergo secura ad locum, unde venisti & tu cum semine tuo de cetero nulli noceas; hora vero refectionis quotidie ad me venias cum tuis fratribus, ut panem mecum comedatis. Quod complebat fera, quotidie veniendo cum suis catulis numero quatuor, & sumebat refectionem cum Viro Dei & fratribus.

[13] Hæc de lupa Sancti nutrice; nunc aliud accipe ejusdem biographi portentosum commentum. [sectori] Duo, inquit, leones ex eremo venientes, duos equos illius regis (quis hic fuerit, lectori divinandum reliquit) occiderunt. Tunc rex ad Sanctum: O Sancte Dei, scio, quod nihil tibi impossibile est; rogo ergo te, ut equos meos, quos valde dilexi, resuscitare velitis. Tunc… equos regis, signo Crucis super eos edito, ad vitam resuscitavit. Duo quoque leones, qui equos occiderunt, ad Virum Dei accedentes, pedes ejus lambebant, & suis jubis quasi quodam linteo tergebant. Videns autem Rex hæc insolita miracula, ad Sanctum Dei (ait:) Ejice a te hos leones, ne iterum nobis noceant. Cui Vir sanctus ait: Nolite dimittere eos vacuos a conspectu tuo; sed da eis hospitium; equi enim tui de ore ipsorum erepti sunt. Tribue illis ergo centum equos, ut a tuis finibus sine nocumento aliquo recedant.

[14] Cui rex ait: Ego numerum tot equorum non habeo. [exhibentur,] Et respondit Sanctus: Istos equos pro te reddam in nomine Dei mei. Helveus assumens secum præfectum regis, perrexit in montem vicinum, & cum ibi Dominum devote oraret, ecce nubes magna, de cælo descendens in terram, apparuit, de cujus ventre centum equi eruperunt. Et ait sanctus Vir leonibus: Equos istos ante vos in eremum minate, & eos ibi, ut vobis placuerit, devorate. Et ita fecerunt leones, sicut dictum est illis. Eadem in Salmanticensi Ms. legere est: at Killkennensis scriptori haud dubie nimis iniqua apparuit proposita regi a Sancto conditio, qua scilicet is pro duobus equis centum reddere jubebatur, ideoque pro centum equos simpliciter prandium substituit, quod cum rex in promptu non haberet, eo, quo diximus, modo per nubem delatum & a leonibus in eremum asportatum fuisse fabulatur.

[15] Possem hic & alia non minus insulsa nugatoris commenta recensere, [ut prelo indigna] cujusmodi est prodigiosa illa pomorum miræ magnitudinis melleique saporis pluvia, quæ ad Sancti preces totam urbem Romanam, ut habent Mss. Inisense ac Salmanticense, aut saltem tota, nescio cujus, in eadem urbe monasterii septa repleverit; item quinque aliæ pluviæ, videlicet mellis, piscium, olei, frumenti seu panis optimi ac vini præstantissimi, quas in eamdem urbem Romanam, ut habent duo priora Mss., aut in Sancti penum, ut Killkennensi præplacet, ipso, quo episcopus creatus est, die tam copiose dilapsas nugatur, ut Romanus Pontifex omnisque populus Romanus prodigiosis illis dapibus tres dies totidemque noctes abunde satiati fuerint. Hasce, inquam, similesque nugas recensere hic possem; at fabularum satis est.

[16] Necesse tamen fuit, aliquot exhibere, ut quivis clare perspiciat, [rejiciuntur.] quam nullam fidem hæc Acta mereantur, & quam merito Papebrochius noster ea tum in appendice Patriciana § 1, ubi prodigiosum istud epulum lector reperiet, tum alibi exploserit contra Colganum aliosque, qui iisdem tamquam vetustis omnique fide dignis monumentis niti non dubitaverant. Itaque non lubet mihi hanc Vitam, quæ nonnisi ineptarum fabularum farrago est, typis committere; verum ea missa facta, pauca tantum, quæ etiam aliunde aliquam veritatis speciem accipiunt, sequenti paragrapho examinabo.

[Annotata]

* adde ad

§ II. Tempus adventus ejus in Hiberniam, quo a S. Hilaro Papa mitti potuit: gesta in episcopatu, obitus, sepultura.

[Non prædicavit fidem Christianam] De tempore, quo sanctus Antistes noster episcopatus sui labores in Hibernia auspicatus fuerit, non convenit inter scriptores, aliis id ante magni Patricii in eamdem insulam adventum, aliis post ejusdem obitum statuentibus. E priorum numero Joannes Colganus, apud Papebrochium tom. 2 Martii in appendice ad Acta S. Patricii, § 1, num. 2 relatus, hæc ait: Ex antiquissimis & ante mille circiter annos conscriptis Sanctorum nostrorum Actis habemus, non solum plurimos in Christum in diversis Hiberniæ partibus credidisse; sed multos sanctitate illustres, ut Kieranum, Albeum, Declanum & Ibarum episcopos … & alios plures ante S. Patricium & S. Palladium in Hibernia floruisse. Non inficior, id in prædictorum Sanctorum Actis ita asseri; sed quæ iis fides habenda sit, videri potest tum universim apud laudatum Papebrochium, tum sigillatim ad diem V Martii, quo S. Kierani Sagiriensis, ad XXIII Aprilis, quo S. Ibari, & XXIV Julii, quo S. Declani gesta discussa sunt.

[18] [in Hibernia jam episcopus] Porro inter Mss. exemplaria supra enumerata solum Killkennense præproperum illum S. Albei in Hiberniam adventum asserit verbis, quæ subdo. Sanctus vero Albeus post hæc circuibat totam Hyberniam, prædicans Baptismum, & multos ibi convertit ad fidem, sed non omnes; quia voluit Deus omnipotens, ut S. Patricius episcopus, qui post S. Albeum in Hyberniam venit, converteret omnes Hybernos ad fidem. Ita quidem ibi; sed ex eodem apographo cum duobus aliis collato contrarium evincitur. Quippe Killkennense Ms. Sancti Baptismum his verbis enarrat: Post hæc venit quidam sacerdos, missus a Sede Apostolica ad Hyberniam insulam multis annis ante S. Patricium, ut fidem Christi ibi seminaret. Hybernenses autem tunc fuerunt gentiles, & non crediderunt illi, nisi pauci. Cum autem venisset ille ad Mummonenses, invenit sanctum puerum Albeum foris orantem, aspicientem in cælum, orantemque assidue, ut ostenderetur sibi vera credulitas, dicens: Ora, ut sciam Creatorem omnium, & credam ei, qui fecit cælum & terram & creaturas omnes…

[19] [ante S. Patricium] Cum ergo hanc orationem sanctus puer Albeus orasset, sacerdos ille de propinquo audiens, salutavit eum, & secundum sui cordis desiderium docuit eum de his omnibus, & baptizavit eum. Sacerdotem hunc fuisse S. Palladium affirmant Salmanticense ac Inicense apographa, quorum posterius habet: Post hoc venit S. Palladius a Papa Cælestino ante Patricium missus ad Hiberniam, ut fidem Christi ibi Prædicaret; cumque terram prædicando transiisset, tandem ad terram Momonensium deveniens, hunc Puerum orantem in quodam loco invenit. Pergit dein cetera, quæ ex Killkennensi retulimus, enarrare,

[20] Jam vero ex S. Palladii episcopi gestis ad diem VII Julii illustratis habemus, [ut quidam ex nonnullis fabulosis Actis] hunc a S. Cælestino Papa ad tentandam Hiberniæ conversionem reipsa missum fuisse, ita ut dubitare vix possimus, quin per sacerdotem illum ab Apostolica Sede missum Killkennense Ms. S. Palladium etiam significet, nisi alium ignotum ab eadem sacra Sede in eam insulam pariter delegatum sine solido fundamento fingere velimus. Porro eam Palladii expeditionem ad annum 431 pertinere ex Prosperi Chronico ibidem ostensum est: qui potuit igitur S. Albeus, si, ut memoratæ Vitæ volunt, tum tantum puer fuerit, ante S. Patricii in Hiberniam adventum, id est ante annum 432, quo Papebrochius hunc a S. Cælestino Papa missum docet, Christianam fidem in ea insula jam episcopus prædicare? Paradoxa hæc sunt, quæ nemo conciliet.

[21] Restat igitur, ut in hisce tenebris indagemus tempus, [crediderunt:] ad quod S. Albei episcopatus & ad Hibernos missio probabiliter referri possit. Præcipuæ personæ, quibus eum convixisse Vita tradit, præter Palladium sunt Hilarius episcopus, apud quem sacris Litteris Romæ eruditus, Clemens Papa, sub quo episcopus ibidem consecratus; & S. Patricius, quocum in Hibernia egisse dicitur. Collatum a S. Palladio baptismum cum biographi dictis minime cohærere, mox ostensum est. Episcopalis consecratio sub Clemente facta evidenter commentitia est, nisi eam ad seculi 1 finem, quo S. Clemens I Pontificatum gessit, vel ad seculi XI fere medium, quo Clemens II ad eumdem evectus est, referre velis; nullus enim hujus nominis Pontifex toto illo tot seculorum intermedio spatio in S. Petri Cathedra sedit.

[22] Sub Hilario Albeum Romæ eruditum fuisse, etiam tradit Vita S. Declani, [sed probabilius est,] ad diem XXIV Julii illustrata, cap. 4, ubi de Romano hujus Sancti itinere hæc lego: Tunc in mentem S. Declani Romam ire venit, ut ibi mores ecclesiasticos disceret, & gradus acciperet, & licentiam prædicandi a Sede Apostolica haberet… Eodem tempore S. Albeus erat Romæ multis annis in discipulatu S. Hilarii episcopi, ex cujus jussione atque rogatu a beato Papa Albeus ordinatus est episcopus. Papebrochius ad diem XVII Martii in Appendice ad Acta S. Patricii, § 1 censet, Hilarium hunc ipsummet esse Romanum Pontificem, sanctum scilicet Hilarium seu Hilarum, quem ab anno 461 usque ad 467 Pontificatu sanctissime functum fuisse, ad diem X hujus mensis, quo colitur, probatum est. Nec immerito ita censuit: etenim licet memoratæ Albei Declanique Vitæ Hilarium suum a Romano Pontifice distinguant, cum tamen eumdem & episcopum fuisse & Romæ habitasse velint, ac præterea Romani Pontificis ab Hilario S. Albei institutore diversi nomen aut non memorent, aut S. Clementem per immanem parachronismum imperite obtrudant, multasque futiles fabellas immisceant, non est, cur ipsis hac etiam in parte assentiamur; præsertim cum in opposita opinione præcipua, quæ de S. Albeo traduntur, conciliari possint, alioquin minime cohærentia.

[23] Accipe nunc Papebrochii hac super re conjecturam. Hic in laudata Appendice Patriciana conjicit, [eum Romæ virtutibus & doctrina in structum,] inter varios, qui prædicata jam a S. Patricio per universam Hiberniæ insulam Christi fide, litterarum peregre discendarum causa, inde Romam profecti sunt, SS. Albeum & Declanum fuisse, eosdemque, postquam virtutem suam doctrinamque satis probassent, a S. Hilaro Papa ordinatos episcopos, & ad suæ gentis subsidium in Hiberniam remissos esse. Id vero § 5 Commentarii prævii in Chronotaxi anno 464, quo S. Patricius apostolus jam obierat, quoque alter S. Patricius, qui & Sen-Patricius dictus est, in Ardmachanam sedem jam successerat, factum putat. Consequenter ad hæc statuit, quidquid de S. Albei cum S. Patricio gestis in illius aliorumque Vitis legitur, id omne non ad magnum illum Hiberniæ apostolum, sed ejusdem synonymum in illius insulæ primatu successorem, referri oportere.

[24] [indeque a S. Hilaro Papa] Hæc opinio mihi admodum probabilis apparet: negari enim non potest, quin scriptoribus a Patricii ætate non nihil remotis pronum fuerit unum cum altero confundere; in quem quidem errorem eos facile inducere potuit magni Patricii celebritas, quæ alterum synonymum, ejusdem immediatum successorem, ita obscurasse videtur, ut scriptores posteri, si quid a S. Patricio præclare gestum intellexissent, id magno apostolo suo adscribendum non dubitarent, quemadmodum Papebrochius in Appendice § 1, num. 7 recte observavit. Hac autem confusione commissa, non poterat non multiplex personarum ac temporum perturbatio in varia Sanctorum Hiberniæ, ut ibidem conqueritur Papebrochius, Acta irrepere, quæ, distincto gemino Patricio, utroque Sancto, utroque Ardmachano primate, magnam partem evanescit, ut ex dicendis, quantum ad Sancti nostri Vitam attinet, apparebit.

[25] [in Hiberniam remissum,] In primis S. Albeum a Palladio in Hibernia, ut Acta perhibent, puerum de Christianis mysteriis instrui baptizarique potuisse, in hac opinione inficiari non possumus, quamvis id multis ante magni Patricii in eamdem insulam adventum annis factum negemus. Verumtamen cum Annales infra citandi ejusdem Sancti nostri mortem anno 527 illigent, atque adeo is centenario major obiisse dicendus esset, non possumus etiam memoratam institutionem ac baptismum ex tam fabulosis Actis ut solide probabilem admittere, vehementerque suspicamur, eum non aliunde, quam ex præmaturata Sancti missione, geminoque confuso Patricio natum esse. Secundo nihil obstat, quominus eumdem cum aliquot sociis Romam adiisse, ibidemque S. Hilaro Apostolicam Sedem obtinente, divinis Litteris eruditum fuisse, ac deinde episcopatu initiatum, in Hiberniam reversum dicamus. Quod autem Sanctus noster nondum episcopus Romæ degens, a S. Hilario sive Hilaro jussus fuerit tribus annis illius porcos pascere, messemque colligere, inter nugatoris fabulas reputamus. Nec credimus, socios ejus quadraginta vel quinquaginta numero, & inter hos duodecim Colmannos, & duodecim Coëmgenos & duodecim Fintanos, ut Acta volunt, fuisse.

[26] [defuncto S. Patricio,] Adventum ejus in Hiberniam post magni Patricii obitum, ad annum scilicet 464, a Papebrochio collocari supra vidimus, idque cum dictis apprime cohæret. Quippe si anno 431 puer, sed tamen parvulus admodum, re vera fuerit baptizatus, paucos supra triginta annos numerare potuit, dum in patriam reversus, episcopali munere fungi cœpit. Vide tamen, quæ de anno emortuali mox meminimus, & infra dicemus. Porro in demortui magni Patricii sedem Ardmachanam, quæ totius Hiberniæ primatum obtinebat, suffectus est S. Sen-Patricius, ab aliis Patricius simpliciter dictus, de quo in Opere nostro actum est tom. VI Augusti in Appendice ad diem XXIV ejusdem mensis. Sub hoc Hiberniæ primate S. Albeum jam episcopum in eam insulam appulisse ex dictis statuendum est, ideoque sub hoc accidisse putamus, quæ de SS. Albei Patriciique circa eumdem primatum controversia in nonnullis Vitis leguntur.

[27] Res in S. Declani Vita, ad diem XXIV Julii, cap. 5 in hunc modum narratur: [S. Patricius, quem inter & Albeum] Supradicti quatuor episcopi, qui erant in Hibernia ante S. Patricium missi a Roma, sicut & ipse, scilicet Albeus, Declanus, Kiaranus & Ibarus, non unam voluntatem habebant cum S. Patricio, sed diversam; tamen in postremo concordiam cum illo fecerunt. Kiaranus enim omnem subjectionem & concordiam ac magisterium dedit S. Patricio, ipso præsente & absente: Albeus autem videns, majores Hiberniæ concurrere post Patricium, venit ad S. Patricium in civitate Cassel, & accepit eum ibi cum omni humilitate suum magistrum coram rege Ænguso; quod prius non habuit in mente. Ipsum jam Albeum illi episcopi magistrum suum antea constituerunt, & ideo ipse ante eos venit ad S. Patricium, ne ipsi pro se contradicerent illi. Ibarus vero nulla ratione consentire S. Patricio, neque ei subjectus esse voluit… Sed postea, suadente angelo, pacem & concordiam & fraternitatem inter sese fecerunt.

[28] Declanus autem nolebat contradicere S. Patricio; [controversia de primatu fuit,] quia ante cum ipso fraternitatem fecit in Italia: neque quidem subditus ejus esse cogitavit, quia ipse dignitatem Apostolicam habuit; sed ita tandem ab angelo monitus est, ut veniret ad eum, ut voluntatem ejus faceret. Deinde cap. 6 hæc legere est: Commanentes in civitate Cassel S. Patritius, S. Albeus, sanctusque Declanus cum multis sanctis discipulis apud regem Ængusum, multa circa ecclesiastici regiminis & vigoris Christiani leges & in Christianæ fidei ulteriorem propagationem constituerunt. Et S. Patricius & rex Æneas cum omni populo suo, ordinaverunt archiepiscopatum Momoniæ in civitate S. Albei (id est Imelacæ) qui tunc ab illis ordinatus est archiepiscopus per seculum; & S. Declano constituerunt terminos, quos de gentilitate ad fidem convertit, id est Desios, ut ipsi in parochia episcopatus ejus essent. Subduntur deinde duo versiculi a S. Patricio prolati Hibernice, qui apud Usserium in Britannicæ ecclesiæ antiquitatibus pag. 867 Latine sic redditi exstant:

Albeus est humilis, dixit Calphurnia proles *
      Patriciusque esto hinc, Albee, Momoniæ.
Declanus pariter patronus Desius esto,
      Inter Desenses Patriciusque suos.

[29] Scriptor Vitæ S. Albei, controversiam illam tacite præteriens, [verisimiliter fuit S. Senpatricius,] tantum ait, hunc sese Patricio subjecisse, ab eoque Momoniensium archiepiscopum constitutum esse. Verba ex Killkennensi apographo accipe. Cum B. Albeus audisset, quod S. Patricius regem Mumeniensium Ængus, id est Æneam filium Nefrich converteret ad Christum, & esset cum eo in civitate regia Cassel, venit, ut eos salutaret; rex autem & B. Patricius gavisi sunt in adventu Albei, & ille vicissim gavisus est videns eos. Ibi vero S. Albeus accepit B. Patricium magistrum suum; quia erat Albeus valde humilis. Tunc rex Ængus, id est Æncas, & Patricius ordinaverunt, ut in civitate & cathedra S. Albei semper esset archiepiscopatus omnium Mumeniensium. Si hic per S. Patricium, magni Patricii successorem, quem etiam Sen-Patricium dictum fuisse monuimus, intelligamus, memorata controversia verisimilitudine non caret.

[30] [magni Patricii successor] Nam, ut recte observat Papebrochius § 1 in Appendice Patriciana, SS. Albeus ac Declanus Roma, ubi episcopi consecrati fuerant, in Hiberniam cum suis reversi, æquum non putabant, ei se subjici, a quo ordinationem non accepissent; maxime postquam S. Patricius (cui forte libenter cessuri erant propter apostolatus prærogativam) vivere desiit. Quare primatum Ardmachani episcopi, quamvis ille se Patricii Comorbhanum (id est successorem) diceret, recusabant agnoscere. Itaque citra ullam ab illo dependentiam Mummonienses ecclesias Albeus, Declanus Desias ordinabat: donec Sen-Patricius non tam auctoritate & imperio, quam humanitatis officiis & miraculorum pondere, atque demissionis exemplo, illos permovit, ut futuri aliquando schismatis semina auferentes, boni publici & pacis communis caussa Ardmachanam sedem ex ordinatione Patriciana, Pontificiis probata litteris primam dici & esse paterentur, ea lege, ut singulis sua, inter Desios Declano, inter Mumonios episcopos Albeo maneret præcellentia, velut metropolitis, uni dumtaxat primati subjectis, & suos per se suffraganeos regentibus. Ita ipse valde probabiliter: nam quod supra memoratæ Vitæ velint, eos ante S. Patricium Hibernis prædicasse, atque inde repetendam esse dissidii causam, satis refutatum arbitramur.

[31] [Primus Imelacensis abbas fuisse dicitur;] In Missali num. 6 laudato, dicitur Sanctus noster Ordinis canonici Regularium fuisse; at quo fundamento, fateor mihi plane ignotum esse. Colganus tamen die XIII Februarii in Annotatis ad Vitam S. Dominici, num. 7 & 8 insinuat, eum aliquam Regulam scripsisse, dum ait: Quod autem in Hibernia ante Sanctum hunc Dominicum natum apes & mella fuerint, constat ex irrefragabili testimonio Regulæ S. Ailbei, in qua num. 37 ita legitur: “Cum sedent ad mensam, adferantur herbæ sive radices, aqua lotæ, in mundis scutellis; item poma, cervisia, & ex alveario mellis ad latitudinem pollicis, id est, aliquot favi.” Idem scriptor monasterii Imelacensis, quod ipse Imleach Jobhuir & Jobhair appellat, alibi non semel meminit, ejusque primum abbatem simul & episcopum Sanctum nostrum fuisse, ex hujus Vita constare asserit in Annotatis ad Vitam S. Molaggæ, num. 27. Sed an prælaudata Regula canonicis Regularibus scripta ac monasterium Imelacense ab iisdem fuerit incultum, divinare non possumus.

[32] [annoque 527 obiisse] Mirabilia Sancti gesta, quæ in ipsius Vita narrantur plurima, ex fabulatoris fide hic recensere non lubet, ut supra jam monui. Sed & pauca alia, quæ in aliorum Sanctorum Vitis, fabulis pariter conspersis, reperiuntur, prætereo. Restat itaque, ut de sancti Episcopi obitu ac sepultura aliquid dicamus. Usserius in Indice Chronologico ad annum Christi 527 de hoc argumento sic scribit: Ad eumdem annum S. Ailbei Imelacensis episcopi obitum Annales Ultonienses & Inisfallenses referunt: & Colmannum, ante annos XI in lucem editum, sacras ab eo litteras didicisse, in ejusdem Colmanni Actis legimus: quorum neutrum cum illorum rationibus potest consistere, qui Ailbeum ante adventum Patricii Christianam fidem Hibernis annunciavisse statuunt. Ita ipse, recte observans, assignatum emortualem annum cum maturo illo in Hiberniam adventu, quem idem Usserius ad annum circiter 412 retulerat, minime cohærere; sic enim ultra centum & quadraginta annos numerasse dicendus esset, dum obiit. Verum id nos morari non debet, qui ejusdem Sancti adventum post magni Patricii mortem verisimilius collocandum esse cum Papebrochio censuimus. Quod de erudito S. Colmanno additur, nullius quoque momenti est, cum hujus Acta pariter fabulosa sint, quemadmodum ad diem VII Junii, ubi edita sunt, dictum est.

[33] Jacobus Waræus in Episcopis Imelacensibus, ubi Sancti adventum Patricio posteriorem nobiscum statuit, [& Imelaci sepultus,] geminam de ejusdem obitu sententiam profert his verbis: Hic talis tantusque Vir decessit tandem grandævus, integris tamen animi & corporis sensibus, XII Septembris, anno Domini DXXVII, vel, ut alii volunt, DXLI, & in ecclesia sua Imelacensi sepultus est. Quibus autem monumentis posterior opinio nitatur, non indicat; quare Annalibus ab Usserio laudatis potius standum videtur, præsertim cum alioquin Sanctus centenario major fuisset, aut etiam serius quam anno 464 in Hiberniam appulisset.

[34] [ubi ejus mitra diu serta.] Ceterum laudatus Waræus Sancti in sede Imelacensi successores recensens, post O-ligbai anno 1122 defunctum, subdit: Mælmorda filius Inclodnai successit, quo sedente, MCXXIII Imelaca direpta est, & mitra S. Albei, ibi magna cura per multa secula asservata, a latronibus combusta est.

[Annotata]

* i. e. Patricius

DE S. SACERDOTE EPISCOPO LUGDUNENSI,
PARISIIS IN GALLIA,

Anno DLI vel DLII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sacerdos episcopus Lugdunensis, Parisiis in Gallia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in vetustis & recentioribus Martyrologiis: dies & locus emortualis: gesta unde eruenda: natalis, episcopatus susceptus, & ecclesiæ ab eo conditæ.

Ex sanctis episcopis, qui Lugdunensem Segusianorum metropoliticam sedem meritis & sanctitate illustrarunt, [In vetustis Martyrologiis Lugduni] hac die S. Sacerdos, alias etiam Sacerdus, Gallice Serdot dictus, Romano Martyrologio his verbis inscriptus est: Lugduni depositio sancti Sacerdotis episcopi. Adoni & Usuardo is ignotus fuisse videtur: at in prioris Appendice apud Rosweydum ad eumdem diem legitur: Lugduni depositio S. Sacerdotis, episcopi & confessoris. In Usuardi quoque Auctariis apud Sollerium eodem die frequens ejus est mentio. Similiter Hieronymiano apographo Florentinii, ac Barberiano Bedæ ante tomum 2 Martii edito, S. Sacerdotis episcopi depositio ad præsentem diem ab interpolatoribus addita legitur, & Lugduni pariter annuntiatur. His accedunt Martyrologium Rabani, Gellonense apud Acherium tom. 2 Spicilegii, Florarium nostrum Ms., Hagiologium Franco-Gallicum Labbei, aliaque recentiora, in quibus Sancti nostri memoria Lugduni ad eumdem diem celebratur.

[2] At vero aliud vetustum sub nomine Bedæ Martyrologium apud Martenium tom. 6 Veterum scriptorum col 646, [in aliis Parisiis annuntiatur] omisso seu cultus seu obitus loco, tantum habet: II Idus natale S. Sacerdotis episcopi. Contra Saussayus in Martyrologio Gallicano illum non Lugduni, sed Parisiis annuntiat; Lutetiæ Parisiorum, inquiens, depositio S. Sacerdotis, Lugdunensis episcopi & confessoris. Huic consonat Martyrologii Parisiensis auctor, qui ad memoratum diem sic ait: Parisiis sancti Sacerdotis, Lugdunensis episcopi, qui interfuit conciliis Aurelianensi quinto, & Parisiensi secundo. Castellanus quoque, licet torrentem secutus Sanctum Lugduni commemoret, Parisiis tamen annuntiandum monet in margine; quia videlicet eum in hac urbe vita functum ex S. Gregorio Turonensi didicerat, ut infra videbimus. Hinc etiam Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi observat sequentia: Quod in Romano Martyrologio & Bedæ (auctariis scilicet) ac in Adonis appendice, XII Septembris, quæ dies felici S. Sacerdotis obitu est consignata, legitur in hæc verba: Lugduni depositio S. Sacerdotis episcopi; non est de obitu sancti Præsulis in urbe Lugdunensi accipiendum, sed de festiva memoria depositionis eo die factæ Parisiis.

[3] [ad hanc diem, quæ forte emortualis non est.] Itaque memorata Martyrologia Lugdunum non pro emortuali, sed pro sedis, cultusque ac asservati sacri corporis loco assignasse, dicendum est. Præterea utrum hac die XII Septembris sanctus Præsul obierit, dubitare facit ejusdem epitaphium, infra recensendum; in eo enim legitur: Obiit tertio Idus Sept.; atque adeo die XI Septembris felix ipsius ad cœlos transitus contigisset. Verumtamen die XII jam antiquitus cultum fuisse ex allatis Martyrologiis constat, quibus consonat & aliud vetustum Hagiologium Ms., olim monasterii S. Martini de Canali, a scriptoribus Galliæ Christianæ recusæ, tom. 4, col. 33 laudatum, in quo sic legi ibidem dicitur: II Idus Sept. natalis & * S. Sacerdotis, & dedicatio ecclesiæ S. Pauli, quam ipse mirabili opere construxit. Consonat pariter Breviarii Lugdunensis Ms. auctor, de quo infra sermo recurret, qui licet mortis tertio Idus obitæ ex laudato epitaphio meminerit, Officium tamen ejus ad diem XII reposuit. Forsitan ob impeditum S. Patientis festo diem XI, sancti Præsulis nostri memoria ad XII relata est.

[4] Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico S. Sacerdotem nostrum a Lugdunensi ad Seguntinum in Hispania episcopatum transiisse, [Martyrologio Hispanico] ibidemque honorari contendens, ad diem V Maji illum in hunc modum annuntiat: Seguntiæ in Celtiberia Hispaniæ Citerioris, S. Sacerdotis, ipsius urbis episcopi; qui cum apud Lugdunum Galliæ præsulis munere fungeretur, a Childeberto seniore, Galliarum rege, ad Athanagildum, Gothorum principem, in Hispaniam oratoris titulo mitteretur, nostras per tempora demoratus, & Seguntinæ sedis pontifex electus, ibidem maximum de se posteris reliquit specimen. Post Lugdunum reversus, Aurelianensi interfuit concilio; demumque apud Parisios sistens; virtutibus clarus, animam Deo reddidit coronandam. Ejus sacrum caput Seguntiam delatum in ecclesiæ matricis sacrario cultu debito honorifice veneratur.

[5] Pro hoc argumento laudat Juliani Chronicon & Auli Hali poëmata; [a Tamayo perperam insertus est.] supposititia scilicet & fabulosa instrumenta. Quin & Didacum Sanctium Portocarrero, equitem Jacobeum redarguit, quod de S. Sacerdotis Lugdunensis Seguntino episcopatu, non obstantibus memoratis instrumentis, in Catalogo episcoporum istius sedis mordicus dubitaverit. At quam merito id fecerit Portocarrero, norunt eruditi, qui fabulosas illas schedulas dudum perspectas habent. Consule etiam, si lubet, tomum 2 Maji ad diem V in Prætermissis, inter quos præsul ille Seguntinus relatus est. Ad eumdem tamen diem in Romano Martyrologio Sacerdotis episcopi Saguntini memoria adscripta est, laudatis inter Annotata ejusdem ecclesiæ Tabulis ac Flore Sanctorum Hispaniæ: verum quiscumque is Sanctus fuerit (quem tamen laudatus Didacus Portocarrero in antiquo ecclesiæ Seguntinæ Breviario, teste Tamayo, non reperit) eum a S. Sacerdote Lugdunensi distinctum indubitanter credemus, donec alia, quam quæ Tamayus profert, monumenta producantur.

[6] Acta Sancti nulla exstant, aut saltem nulla ad manus nostras pervenerunt, [Acta non exstant.] quamvis Henschenius tom. VI Maji, pag. 10, num. 17 suum de his obtinendis desiderium ac spem eruditis hagiophilis exposuerit. Exstat tamen ipsius apud Gregorium Turonensem & in concilii Aurelianensis V Actis memoria, ex quibus Stephanus de Vernay presbyter Lugdunensis in Breviario, cujus supra meminimus, quodque ipse in ejusdem ecclesiæ usum seculo XVII conscripsit, lectiones Sancti proprias concinnavit, additis præterea nonnullis, aliunde petitis, & infra examinandis. Utrum tamen Breviarium illud postea approbatum & excusum fuerit, ignoramus, cum præter illud in Museo nostro nullum exstet.

[7] E nobili familia prognatum fuisse S. Sacerdotem, discimus ex S. Gregorio Turonensi, [E nobilibus parentibus natus,] qui in Vitis Patrum cap. 8, num. 1, editionis Ruinartii, S. Nicetium, quem ibidem num. 3 illius nepotem appellat, patre Florentio, alibi Florentino, uno e senatoribus, genitum scribit. Familiam autem ejus apprime perspectam habere potuit Turonensis; cum ipse ejusdem pariter esset, quippe cujus mater laudatum S. Nicetium avunculum habebat, ut lib. 5 Historiæ Francorum, cap. 5 testatur. Eadem sanguinis conjunctio in S. Nicetii epitaphio, tom. 1 Aprilis, pag. 95 dato, his verbis asseritur:

Quique Sacerdotis sanctus hic proximus hæres,
      Sanguine conjunctus, culmine, sede simul.

Denique ipsius Sancti sepulcralis inscriptio eum patricii generis fuisse memorat:

Patriciumque decus erexit culmine morum:
      Sic partos fasces fortia corda levant.

[8] [Licontio succedit in episcopatu,] De gestis ante episcopatum nihil usquam reperi: at de eo suscepto præclareque administrato Breviarium Ms. Lugdunense, quod supra laudavimus, sic habet: Sacerdos, ut nomine, sic mente fide, meritis, pietate, officio, cultu, pretio, corde, gradu talis, ex Matricula Ms. ecclesiæ S. Nicetii, cujus ille erat patronus, successit Leontio in episcopatu Lugdunensi, anno circiter DXLVI, concurrente cleri populique suffragiis communibus imperio Childeberti Francorum regis. Quod onus invite quidem susceptum, in Dei timore, summa cum episcopalium virtutum testificatione administravit, ecclesiasticam disciplinam, sive bellorum præcedentium, sive hæreticorum machinis fere collapsam, sapienti pariter ac strenua vindicatione restituit. Ad hæc pauca observemus. Cum de laudatæ matriculæ ætate nihil dicatur, incertum manet, cujus ea sit fidei, atque adeo etiam, quæ de communibus populi ac cleri suffragiis ac Childeberti imperio, item quæ de suscepto invite episcopatu narrantur; quamquam & ejus temporis consuetudo & sancti Viri virtus ea verisimilia faciant.

[9] [Templum S. Pauli,] Qui hic Leontius dicitur, in tribus Lugdunensium episcoporum Catalogis, a P. Petro Francisco Chiffletio in Paulino illustrato editis, Liconcius, Lycontius & Licontius vocatur, Sanctique in Lugdunensi sede decessor pariter collocatur. Idem faciunt Galliæ Christianæ scriptores, qui Licontium scribunt, aiuntque nihil de eo præter nomen suppetere. Severtius illum ab anno 542 usque ad sequens biennium sedisse opinatur; quod quidem non negamus, etsi id certo statuere non possimus. Ad Breviarium redeamus. Sacrorum murorum, prosequitur, dirutas reparavit moles; imo & collegiatam divi Pauli construxit ecclesiam opere mirabili; & alteram parœcialem S. Eulaliæ sacram, quæ nunc est S. Georgii. Sancti Pauli ecclesiam a S. Sacerdote mirabili opere reipsa conditam fuisse, ex vetusto Hagiologio, olim monasterii S. Martini de Canali, ad num. 3 relato vidimus; quod Hagiologium forte idem est cum eo, quod Severtius § 8 in Sacerdote pro eadem sententia laudat sub nomine veteris Ms. Martyrologii ecclesiæ collegiatæ Belli-Jocensis, cum in eo quoque Sanctus noster memoratam S. Pauli ecclesiam mirabili opere, teste Severtio, construxisse, pridie Idus legatur.

[10] [ac forte etiam puellare monasterium] De S. Eulaliæ sive S. Georgii ecclesia scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4, col. 33 hæc notant. Quin & vulgo rerum Lugdunensium scriptores eum (S. Sacerdotem) exhibent, ut authorem sacræ ædis SS. Georgii & Eulaliæ, quæ fuit primum monialium, & a Leydrado restaurata est, ac tandem seculo XI data est Militibus Templi, & nunc est præceptoria Ordinis S. Johannis Hierosolymitani. Pro seculo XI aliud legendum esse liquet, cum Militum Templi Ordo seculo XII primum inchoatus sit. Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum, ad annum Christi 547, num. 30 utramque ecclesiam S. Sacerdoti, opitulante Childeberto rege, conditam, pariter adscribit, & alteram quidem sacris Virginibus mox destinatam arbitratur, alteram vero monachis primitus traditam a multis existimari affirmat. Monachis, inquit, non minus favebat Childebertus, quam alii reges, immo alios hac in parte longe superavit. Nam ut ne superiora repetam, Sacerdoti Lugdunensi antistiti in construendis S. Pauli & S. Eulaliæ basilicis … opem tulit. S. Pauli basilicam apud Lugdunum, quæ modo collegiata est, monachorum quondam fuisse, multi opinantur, auctore Sacerdote, ejus loci metropolita, qui S. Eulaliæ cœnobium virginum in eadem urbe exstruxit, suppetias ferente Childeberto cum Ultrogottha regina.

[11] Utrumque locum (prosequitur Mabillonius) instauravit Leidradus archiepiscopus, [SS. Georgii & Eulaliæ exstruit;] ut idem ipse testatur in epistola ad Carolum Magnum. “In eadem civitate Lugdunensi alias restauravi ecclesias; unam in honorem S. Eulaliæ, ubi fuit monasterium puellarum in honore S. Georgii, quam de novo operui ex parte, & macerias ejus a fundamentis erexi. Alia quoque domus in honore S. Pauli de novo operta est.” Hanc Leydradi epistolam tom. 4 Galliæ Christianæ auctæ inter instrumenta num. 2 reperies, & ex dictis concludes primo; memoratam SS. Eulaliæ ac Georgii ecclesiam probabilius non parœciæ, ut vult Breviarii Ms. auctor, sed puellarum cœtui primitus destinatam fuisse: secundo errasse Paradinum, dum lib. 2, cap. 7 Historiæ Lugdunensis, ex gemino istius ædis patrono geminam ecclesiam, & utramque a S. Sacerdote exstructam opinatus est. Tantum unam etiam agnoscit Severtius; sed eam a sancto Antistite parœcialem primitus institutam fuisse affirmat ex quodam Homiliario, nescio, cujus antiquitatis aut fidei.

[12] Idem Breviarii auctor aliud præterea monasterium puellare, [an etiam monasterium S. Petri?] S. Petri dictum, ab eodem Sancto Lugduni conditum memorat, laudans librum quemdam antiquissimum, a capitulo Nicetiano contra prædicti monasterii moniales anno 1309 exhibitum. Nescio pariter, cujus is liber auctoritatis sit: verum Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum, ad annum Christi 590, num. 222, & post hunc laudati Galliæ Christianæ scriptores col. 283 & sequenti, ostendunt quidem, obscuram esse istius loci fundationem, at nullus eorum illam S. Sacerdoti a quopiam adscribi meminit.

[13] Ipsius tamen forsan consilio xenodochii Lugdunensis, quod Severtius a B. Maria Virgine suo tempore dictum ait, [Xenodochium ejus forte consilio erectum.] erectio debetur, quam concilium Aurelianense V, infra memorandum, approbavit, & stabilivit. Agit de eo canon 15, ubi aiunt patres: De xenodochio vero, quod piissimus rex Childebertus, vel jugalis sua Ultrogotho regina, in Lugdunensi urbe, inspirante Domino, condiderunt, cujus institutionis ordinem, vel expensæ rationem, petentibus ipsis, manuum nostrarum subscriptione firmavimus, visum est pro Dei contemplatione junctis nobis in unum permansura auctoritate decernere &c. Hujus, inquam, xenodochii erectionem forsitan impetravit promovitque S. Sacerdos, qui gratia apud Childebertum regem multum valebat, ut ex dicendis apparebit.

[Annotata]

* forte est

§ II. Interest concilio Aurelianensi V: an etiam Parisiensi 2? fabulosa legatio Hispanica & episcopatus Seguntinus: mors Parisiis obita: corpus Lugdunum translatum: ejus sepulcrum & inscriptio: caput Seguntiæ asservatum quale?

[Concilio Aurelianensi V] Labbeus tomo 5 Conciliorum a col. 390 exhibet concilium Aurelianense V, cui episcopi quinquaginta, & inter hos S. Sacerdos Lugdunensis, multique sanctimonia illustres & in Sanctos relati, aliique inferioris ordinis, a suis episcopis delegati, subscripsisse leguntur. In eo canones quatuor supra viginti conditi; quorum cum primus Eutychetis ac Nestorii nefarias sectas a sancta Sede damnatas execretur & anathematizet, Binius ibidem in Annotatis opinatur, illud occasione Trium Capitulorum, quæ id temporis tantos in Oriente motus ciebant, coactum fuisse, quod etiam Baronius in Annalibus ad annum Christi 552 arbitratur. Præter hanc aliam etiam causam allegat Jacobus Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, ad annum 549; videlicet causam Marci, episcopi Aurelianensis, de quo S. Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 6, num 5, editore Ruinartio, hæc habet: Apud Aurelianensem autem urbem, incriminato ab iniquis episcopo Marco, & in exsilium truso, magnus episcoporum conventus est aggregatus, Childeberto rege jubente, in qua synodo cognoscentes beati episcopi hoc esse vacuum, quod contra eum fuerat mussitatum, eum civitati & cathedræ suæ restituunt.

[15] [præsedit, aut certe interfuit] Idem censent Ruinartius in Annotatis, & Galliæ Christianæ scriptores tom. 8, Col. ratio autem est, quod nullum aliud concilium Aurelianense, in quo id factum fuerit, possit assignari; nam quartæ synodo, secundum Labbeum anno 541 habitæ, ipse Marcus subscripsit, quintæ vero minime, quia scilicet ipse tum etiam in exsilio degebat, aut certe causam propriam agere coactus, locum inter patres non obtinebat. Miror tamen in editis hujus synodi canonibus nihil de hac Marci causa memorari. Porro præsedisse huic quinto Aurelianensi concilio S. Sacerdotem, scriptores passim colligunt ex eo, quod hic primo loco subscriptus legatur: non desunt tamen Mss. codices, in quibus non nisi secundo loco occurrat. Nam, teste Sirmondo in Annotatis, in Lugdunensi atque Pithœano breviore, contra quam in aliis, primum locum obtinet Aurelianus episcopus, tum Sacerdos. Is fuit S. Aurelianus Arelatensis antistes, cujus gesta elucidata sunt ad diem XVI Junii, ubi pagina 109 de hoc etiam argumento tractatur.

[16] [anno Christi 549;] Utut hæc omnia se habeant, S. Sacerdotis subscriptio, ex qua annum habitæ synodi habemus, ita legitur: In Christi nomine Sacerdos, episcopus ecclesiæ Lugdunensis, constitutionem nostram relegi & subscripsi. Notavi sub die V Kalendas Novembris, anno XXXVIII regni domini nostri Childeberti regis, Indictione XIII. Ex hisce chronologicis notis Sirmondus, Pagius, aliique annum Christi 549 recte eruunt; nam & in hunc Childeberti regni, quod exeunte Novembri anni 511 post defunctum patrem Clodoveum inierat, annus trigesimus octavus, & Indictio XIII inciderunt. At Eminentissimus Baronius in Annalibus, Binius in Annotatis apud Labbeum, ac Severtius, annum Christi 552 ex iisdem notis collegerunt, eorum scilicet secuti sententiam, qui Clodovei mortem & Childeberti regni exordia anno Christi 514 illiganda censebant, quibus Breviarii Lugdunensis Ms. auctor etiam adhæsit. Sed ex dicendis patebit, sanctum Antistitem nostrum mense Octobri anni 552 vivere jam desiisse.

[17] Non diu post alterum concilium Parisiis celebratum est, [ac forte etiam Parisiensi 2,] dictum secundum, in quo Saffaracus Parisiensis episcopus, de gravi convictus crimine, damnatus & e sede sua expulsus est. Sirmondus & Binius apud Labbeum illud ex mera conjectura ad annum Christi circiter 555 retulerunt. Verum scriptores Galliæ Christianæ tom. 7, col. 17 monent, illud paulo citius statuendum esse, eo quod velint S. Firminum, Ucetiensem episcopum, qui ipsi interfuit, anno 553 obiisse, quod ad diem XI Octobris, quo colitur, examinandum erit. Hinc illi istud anno 551 vel potius paulo tardius habitum fuisse opinantur; quod nobis etiam verisimilius ob dicenda apparet, dummodo ultra annum 552 non differatur.

[18] Utrum huic synodo interfuerit Sanctus noster, dubium facit editio Operum S. Gregorii Turonensis per Theodoricum Ruinartium curata: [anno 551 vel 552 convocato.] quippe in ea lib. 4 Historiæ Francorum cap. 36, quod unum ex sex est, quæ, cum in aliis editionibus non reperirentur, ipse ex Ms. codice Casinensi inseruit, hæc leguntur: Decedente vero apud Parisius post synodum illam, quæ Saffaracum expulit, Sacerdote Lugdunensi episcopo, S. Nicetius ab ipso, sicut in libro Vitæ ejus scripsimus, electus suscepit episcopatum. Hinc verisimile fit, Sanctum memoratæ synodo adfuisse, aut saltem ejus causa Parisios accessisse, sed supremo morbo correptum, quominus interesset, fuisse prohibitum; nam inter subscriptiones, a Labbeo exhibitas, ejus nomen non occurrit.

[19] Plura de Sancti gestis non habemus præter mortem, [Fabulosa legatio Hispanica] de qua mox agemus postquam Tamayi fabulas breviter refellerimus. Hic in supra memorato Martyrologio suo ad diem V Maji ex supposititio Juliani Chronico ad annum Christi 557 hæc recitat: Venit sanctus pontifex Sacerdos Lugdunensis ad regem Athanagildum, missus a regibus Gallis, & factus est Seguntinus ab eodem rege. Vir sanctus obiit tertia die Septembris anno Domini DLXX. Pro anno DLXX Tamayus reponendum monet DLXI; legationem vero a S. Sacerdote susceptam ait, ut Brunichildem ac Gelesuintham, Athanagildi Hispaniæ regis filias, Sigeberto & Chilperico Galliarum regibus matrimonio jungendas impetraret. Porro Sancti adventum in Hispaniam circa annum Christi 556 statuit, dumque ibi moraretur, eumdem Seguntinæ sedi episcopum ab Athanagildo præfectum fabulatur.

[20] Horum omnium falsitas, ut alia præteream, patet ex anno Sancti emortuali, [& susceptio episcopatus Seguntini rejicitur.] quem ultra Christi 552 differri non posse mox videbimus, adeoque non potuit is ad Athanagildum Visigothorum in Hispania regem, qui, fatente Tamayo, primum Æra DXCII, sive anno Christi 554 regnum adeptus est, memorata legatione anno 556, omnibus scriptoribus ignota, fungi. Deinde quis credat S. Sacerdotem, eodem tempore, quo metropoliticæ Lugdunensi sedi præerat, Seguntinum episcopatum in Hispania suscepisse? Duosne tum simul episcopatus habuit, an alterum post alterum primo scilicet Lugdunensem, dein Seguntinum, ac denuo Lugdunensem in Galliam redux administravit? Nugæ hæ sunt, nec responso dignæ.

[21] [Parisiis fatali morbo decumbens,] De supremo Sancti morbo felicique obitu sequentia scribit Turonensis in Vitis patrum cap. 8, num. 3, editionis Ruinartii: Ægrotante Sacerdote, Lugdunensi antistite, in urbe Parisiaca, cum a Childeberto seniore magno amore diligeretur, voluit rex usque ad ejus lectulum proficisci ac visitare infirmum. Quo veniente, ait Episcopus: Optime nosti, o rex piissime, quod tibi in omnibus necessitatibus tuis fideliter servierim, ac quæcumque injunxisti, devote impleverim; nunc precor, quia tempus resolutionis meæ adest, ne dimittas me ab hoc mundo cum dolore discedere; sed unam petitionem, quam supplico, libenter indulge. Et ille, Pete, inquit, quod volueris, & obtinebis.

[22] [S. Nicetium sibi successorem impetrat:] Rogo, ait, ut Nicetius presbyter, nepos meus, ecclesiæ Lugdunensis substituatur episcopus. Est enim, ut mei testimonii verba proferunt, amator castimoniæ, dilectorque ecclesiarum, & in eleëmosynis valde devotus, & quæcumque servos Dei decent, & operibus gerit & moribus. Respondit rex: Fiat voluntas Dei. Et sic pleno regis & populi suffragio episcopus Lugdunensis ordinatus fuit. Vide etiam dicta num. 18. Post hæc S. Gregorius in S. Nicetii laudes excurrit, atque ita tacite ostendit, S. Sacerdotem non sanguinis conjunctione, sed meritis ac virtutibus Nicetii, suoque erga gregem suum zelo motum, nepoti suo episcopatum postulasse; quo quidem quam dignus is fuerit, ejusdem sanctitas comprobavit: quippe qui inter Sanctos relatus, colitur die 2 Aprilis, ad quam ejus Acta illustravimus.

[23] [ibidem moritur] Annum, quo Sanctus ad cælestem patriam emigravit, ejusdem epitaphium hisce notis exponit: Qui vixit in amore Dei annis LXV, obiit III Idus Sept. post consolatum * Justini viri clarissimi consolis *, Indictione prima. Inscriptioni huic lucem affert, quod habet Antonius Pagius in Dissertatione Hypatica, pag. 324, videlicet eumdem Christi annum 540, qui in aliquot provinciis Occidentalibus signabutur, VI P. C. Paulini, sive anno VI post consulatum Paulini, in potiori parte imperii, Justino juniore solo consignatum fuisse. Itaque ex adducto epitaphio apparet, Lugdunensibus non insolitum fuisse post annum 540 annos suos per Postconsulatus Justini numerare, quemadmodum etiam in S. Aureliani Arelatensis episcopi inscriptione sepulcrali, ad diem XVI Junii pag. LXI relata, factum videmus. Ibi enim obiisse dicitur XVI Kalendarum Juliarum, undecies post Justini, Indictione XIIII; ex quibus Papebrochius noster statuit, annum ejusdem Sancti emortualem in Christi 551 incidisse. Idem denique in S. Nicetii epitaphio accidisse videbimus.

[24] [anno 552] Quotus is fuerit post Justini consulatum annus in Ms. nostro S. Sacerdotis epitaphio non exprimitur, nec in suo reperit Severtius; sive is re vera additus non fuerit, sive e marmore detritus. Utrobique tamen Indictio 1 adscripta est; ex eaque Cointius ad annum 551 num. 4 epitaphium illud erroris arguit. Nam Justinus, inquit, consulatum gessit anno Christi DXL, & sequens annus non Indictioni primæ, sed quartæ illigatur, cui, ut subdit, constat Sacerdotem superfuisse. Verum ego contrarium inde colligo: nam cum Indictio prima die XI Septembris currens, a Justini consulatu, sive ab anno 540 primum occurrerit anno 552, hunc pro Sancti vitæ postremo in memorato epitaphio designari existimo; ita ut sensus sit, eum obiisse tertio Idus Septembris (duodecies) post consulatum Justini, Indictione prima, id est anno assignato.

[25] Contra hosce tamen calculos aliqua difficultas oritur ex S. Gregorio Turonensi, [vel 552.] collato cum sepulcrali S. Nicetii, quem Sacerdoti successisse diximus, inscriptione. Prior enim in Vitis patrum cap. 8, num. 5 de Nicetio ait: Vigesimo secundo episcopatus sui anno, ætate sexagenaria migravit ad Christum. Item lib. 4 Historiæ Francorum cap. 36 apud Ruinartium: Hic viginti duobus annis sacerdotio ministrato, migravit ad Dominum. Porro S. Nicetius obiit anno 573, ut ad diem 2 Aprilis, quo colitur, dictum est, & liquet ex ejusdem epitaphio apud Severtium, ubi legitur: Obiit IV Nonis * Aprilis, seu XXXIII post Justinum, & Indictione VI, quæ omnia præcitatum annum declarant. Neque serius mors Nicetii statui potest, cum hujus successor S. Priscus concilio Parisiensi IV, eodem anno, tertio Idus Septembris habito interfuerit, ut ibidem in Annotatis ad caput 2 observatum est. Jam vero si a mense Septembri anni 552 usque ad diem 2 Aprilis anni 573 numeres, non nisi annum 21 episcopatus Nicetii aliquot mensibus inchoatum reperies; ideoque Henschenius noster num. 1 Commentarii ad Nicetii Vitam, S. Sacerdotis obitum anno 551 affixit. Oportet igitur, aut in Turonensis calculis, aut in epitaphio S. Sacerdotis errorem cubare; ideoque Sancti mortem 551 vel 552 sub dubio affixi.

[26] Defuncti corpus sive mox ab obitu, procurante forsitan S. Nicetio, [Corpus Lugdunum delatum, ubi ejus sepulcrum] ipsius nepote ac successore, sive postea, Parisiis Lugdunum delatum est, ubi ejus sepulcrum in S. Nicetii ecclesia anno 1308 una cum aliorum Sanctorum tumbis repertum & legitime recognitum fuit. Hujus inventionis instrumentum, quatenus spectat ad omnes Sanctos, quorum reliquiæ tum repertæ fuerunt, editum jam est tom. VI Junii in Appendice ad diem XIII, ideoque hic tantum ea referam, quæ ad S. Sacerdotem pertinent. Itaque ad id opus delegati, postquam de S. Nicetii sepulcro egerant, ita prosequuntur: Item juxta quoddam aliud altare, vocatum altare sancti Sacerdotis, erat tumba sancti Sacerdotis, prout apparebat per litteras in quodam marmoreo lapide superposito comprehensas, quæ sunt tales.

[27]

[cum inscriptione repertum anno 1308,] Nomine, mente, fide, meritis, pietate, Sacerdus,
      Officio, cultu, pretio, corde, gradu:
Dogmate, consilio, sensu, probitate, vigore,
      Stemmate, censura, religione cluens *:
Gaudia cunctorum rapiens, lamenta relinquens,
      Artubus * hic clausus, laudibus ampla tenens:
Patriciumque * decus erexit culmine morum;
      Sic partos * fasces fortia corda levant.
Magnum namque bonum cœlesti numine præstat,
      Corpora cum desint, inclita gesta manent.
Pignoris annixus laceri huc sorte suprema,
      Sanguine quos vita * sumere jussit amor.
Cujus quanta Viri mundo sapientia fulsit,
      Venturi sæcli gloria testis erit.

Qui vixit in amore & timore Dei annis LXV. Obiit III Idus Sept. post consolatum Justini viri clarissimi consolis, Indictione prima. Idem epitaphium recitat Severtius, sed paulo aliter, quemadmodum in margine ** annotavimus.

[28] Præterea sextum hexametrum ex eodem recensuimus, quia in Ms. nostro etiam corruptius legitur pro laceri, [postea a Calvinistis profanatum est.] lasteri. Forsitan ex scripturæ vetustate hæc aliaque menda irrepserunt, atque hic legendum est:

Pignoris annixus lateri sic sorte suprema,
      Sanguine quos vita, funere junxit amor;

Ita ut sensus sit, Sancto sepulcrum obtigisse prope S. Nicetium, cui, utpote patruus vel avunculus, sanguine junctus erat. Quid porro sacro illo corpore factum fuerit, ignoramus. Severtius suspicionem movet, illud ab impiis Calvini sectatoribus seculo XVI dissipatum fuisse; postquam enim memoratum epitaphium recitasset, subdit: Ego autem dictator anno MDCXVI, mense Julio relegi ex professo hos saltem versus ultimos in antiquissimo præfato marmore candido, adhuc recognito & conspicuo facto ex effossa humo sepulcri ante magnum altare ejusdem ecclesiæ S. Nicetii, quod olim concavum Calvinistæ repleverant madida terra & lapidibus anno MDLXII.

[29] [Quid de capite,] Antequam finiam, pauca mihi cum Tamayo supersunt. Hic non modo S. Sacerdotem nostrum Seguntinis episcopis, ut supra vidimus, inseruit; verum etiam ejusdem Seguntiæ servari contendit. Ut id probet, Juliani Chronicon producit, in quo post verba num. 18 data legitur: Cujus caput asservatur in eadem sede, corpus vero Lugduni: adducit etiam fabulosa Auli Hali poëmata, in quibus eadem leguntur; ac denique vetustum Breviarium Hispanicum, quod tamen ne ipsi contrarium sit, liberaliter immutat. Verba Breviarii accipe: Sepultus est (S. Sacerdos) in ecclesia Lemovicensi (corrige, inquit Tamayus, Lugdunensi;) sed tractu temporis postea in Hispaniam in hanc ecclesiam Seguntinam (ubi hoc die veneratur) caput ejus translatum est. Quid de his omnibus sentiendum sit, ex supradictis satis manifestum puto; juverit tamen clarissimi viri Nicolai Antonii hac super re judicium, quod reverendus admodum ac amplissimus dominus Adrianus Connink, ipsius consanguineus, Pinio nostro piæ memoriæ ex ejusdem Mss. anno 1721 Matriti communicavit, hic subjunxisse, ut quid eruditus ille Hispanus senserit, lector intelligat.

[30] [sub S. Sacerdotis nomine] Hic explosis, quæ de S. Sacerdotis legatione Hispanica & Seguntina sede ex Pseudo-Juliano Tamayus retulerat, ita prosequitur: Tot mendaciis Pseudo-Juliano constitit Vitam & hominem dare capiti, quod in ecclesia Seguntina sub nomine S. Sacerdotis, ejus urbis episcopi, religiose asservatur. Cujus quidem sancti Præsulis mentio immissa fuit per Baronium, tabulas hujus ecclesiæ & Florem Sanctorum sequutum, Romano Martyrologio die V Maji. Nec alicui venire in mentem poterit, ut amplissimæ ecclesiæ de suo episcopo traditioni detrahere velit: speramus tamen non sic obesæ naris Seguntinos existere, ut solius Juliani testimonia (cui nugas suas, toties expostulatas falsi & convictas, Tamayus addidit) Sacerdotem episcopum suum cum Sacerdote Lugdunensi episcopo, cum plures fuerint hujus nominis clari fama viri, maximo prudentiæ suæ doctrinæque dispendio confundere, & vanissimas pseudo-historicorum Toletanorum insanias aliquo habere pretio velint.

[31] [Seguntiæ in Hispania servato] Neque animus est refellendis Joannis Tamayi computationibus, erroribus & correctionibus immorari; cum ea cuncta facile ex jam dictis cadant, eidemque Tamayo exciderit, unde appareat quasi e machina verum, in Lectionibus vetusti Breviarii sui habere Seguntinos, quod sepultus sit S. Sacerdos in ecclesia Lemovicensi, sed tractu temporis in ecclesiam istam Seguntinam caput ejus translatum: ubi Tamayus legi voluit pro Lemovicensi, quod rectum forsan est, Lugdunensi; Breviarii fidem integram pseudo-Juliani nulli fidei postponens: cum verisimilius sit, a via non aberrare Breviarii Lectiones, quam ab ea non exorbitare Julianum. S. Sacerdos Lemovicensis episcopus Clodovei Francorum regis tempore mirifica sanctitate claruit, cujus memoria exstat in Romano Martyrologio die IV Maji, pluraque de eo atque ejus obitu & translationibus descriptores Vitæ sanctorum collegere, ex quibus ad rem nostram & Seguntinorum traditionem maxime facit, nullum vestigium capitis aut partis ejus fuisse in ecclesia (quo tandem pervenerat) Sarlatensi Galliarum anno MDCXXIX, quo tempore facta fuit capituli decreto exhumatio & recognitio omnium sancti præsulis reliquiarum, ut legere est apud laudatos auctores. Huc usque Nicolaus Antonius.

[32] [ceosendum.] Sancti Sacerdotis Lemovicensis gesta habes apud nos tom. 2 Maji, ad diem V, ibidemque pag. 23 sacra ejusdem ossa, quæ Calvinistarum sacrilegiis superfuerant, enumerantur, nec ulla tamen capitis fit mentio; verum hoc, uti & alia multa ab impiis illis hæreticis forsan dissipata fuerunt. Fateor tamen Seguntinum Breviarium, quod, ut vidimus, caput Seguntiæ asservatum, S. Sacerdotis Lemovicensis, non Lugdunensis, esse indicat, tanto plus apud me auctoritatis habere quam Juliani Chronicon, quanto certius de hujus nugacitate constat, de illius non item. Verumtamen alii idem illud caput Martino Hortano abbati ac deinde Seguntino episcopo adscribunt, quemadmodum in Prætermissis ad diem V Maji observatum est; quod quam verum sit, non est hujus loci inquirere: id unum dixisse sufficiat, Juliani Chronicon prorsus ineptum esse ad fidem de servato Seguntiæ S. Sacerdotis Lugdunensis episcopi capite adstruendam.

[Annotata]

* i. e. consulatum

* i. e. consulis

* Nonas

* al. cliens

* al. arcubus

* al. paternumque

* al. partas

* al. vitam

DE S. GUIDONE CONFESSORE,
ANDERLACI IN BRABANTIA PROPE BRUXELLAS,

Sub initium Seculi XI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Guido conf., Anderlaci prope Bruxellas in Brabantia (S.)

AUCTORE J. T.

§ I. Sancti memoria in Martyrologiis: cultus: Acta.

Belgium nostrum inter plurimos Sanctos, quos suo sinu religiose complectitur & cælo peperit, gaudet etiam sacro S. Guidonis corpore, [Memoria Sancti in Fastis sacris.] qui in pago, qui Anderlacum & a recentioribus Anderlechtum dicitur, Bruxellis vicino natus, ibidem obiit, quiescit & colitur. Martyrologium Romanum eum XII Septembris his verbis annuntiat: Anderlaci S. Guidonis confessoris. Codex Bruxellensis in auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum Sancti nostri bis meminit, ac semel quidem XXIV Junii inquiens: Apud Anderlacum, elevatio S. Guidonis confessoris. Deinde XII Septembris: Apud Anderlacum, vicum Brabantiæ nobis vicinum, depositio S. Guidonis confessoris, ubi reliquiæ sui corporis venerantur; Vita quoque ejus atque miracula plura leguntur. Molanus in eisdem auctariis ad eumdem diem eum ita commemorat: Apud nos (Anderlaci prope Bruxellas) depositio S. Guidonis confessoris; qui post septennem ac laboriosam peregrinationem, hunc locum suæ quietis elegit, ubi sui sacri corporis reliquiæ sub frequentia miraculorum frequentantur. Accedit Florarium nostrum, quod & miracula quædam in Sancti obitu facta, haud dubie ex Vita ejus Ms. deprompta, recenset sequentibus verbis: Apud Anderlacum villam Brabantiæ juxta Brussellam natale S. Guidonis Confessoris, qui, laboriosa peregrinatione peracta, tandem ad optatum locum pervenit; ubi non diu superstes prima nocte dominica ante sui corporis dissolutionem, omnibus, qui aderant, cernentibus, lumine cælico circumdatus est, voxque audita est, dicens: Veniat dilectus meus ad percipiendam æternæ jocunditatis coronam. Moxque domestici accurrentes Famulum Dei a seculo migrasse cognoverunt. Corpusque illi terræ commiserunt; ubi usque hodie plura miracula fiunt tam hominibus quam jumentis. Similiter XII Septembris S. Guidonem referunt Galesinius, Martyrologium Germanicum Canisio adscriptum, Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis, variisque ornant elogiis, præcipue tamen ab insigni in pauperes & egenos misericordia Sanctum commendant, atque omnes pro cultus loco Anderlacum designant.

[2] [Incertum, quo tempore cultus inchoatus; sed antiquus certe est,] Quæ huc usque ex laudatis scriptoribus attulimus, nullum nobis de pervetusto Sancti nostri cultu dubium relinquunt. At quo tempore inchoatus sit non æque constat. Si biographis credimus, non statim ab ipsius morte cultus ejus publicus viguit, sed jacuit diu Sancti corpus in cœmeterio sepultum, nullaque, qua par erat, reverentia colebatur; & ita quidem, ut animalia, quæ ad pascua deducebantur, pedibus sepulcrum conculcarent, in ejusque tumulo accumberent; donec, hanc in Sanctum suum irreverentiam, Deo variis pœnis ulciscente, tandem pagi incolæ sepulcrum venerari, Sanctumque invocare cœperint. Scribitur quidem in Vita ex Ms. Collegii RR. adm. DD. canonicorum Anderlacensium nobis communicata, id anno 42 post ejus obitum contigisse; at, quo auctore id habeat, aut unde didicerit biographus, non indicat; nec legitur in altero ejusdem Vitæ exemplari itidem ab amplissimo ac R. adm. domino decano loci nobis transmisso. Si id tamen fundamento aliquo niteretur, & Sanctus noster ærumnosam hanc vitam sub initium seculi XI deseruisset, ut eum obiisse probabilius, § seq. ostendemus; cultum ejus sub medium ejusdem seculi inchoatum fuisse statui deberet.

[3] Quidquid de hac re sit, quæ valde incerta est; dubitari non potest, [& colitur bis in anno.] quin Anderlechtenses jam ab immemorabili tempore Guidonis sui sanctitatem agnoverint, impensissimeque fuerint venerati & quotannis adhuc venerentur non XII Septembris tantum, quem pro emortuali Sancti die habent, sed etiam XXV Junii, quo sacri corporis elevationem recolunt. Patet id tum ex antiquo Anderlacensi Martyrologio, in quo ad prædictum diem legitur: Eodem die S. Guidonis confessoris, qui apud nos hospitari dignatus est, cum ex responsis ad quædam interrogata, quæ venerabile capitulum ad nos 2 Augusti, anni 1750 humanissime transmisit; ex quibus ulterius habemus Officium proprium de Sancto recitatum fuisse usque ad annum 1569, quo in Anderlacensi ecclesia Officii Romani inducto usu, omnia utroque die de communi Confessoris non Pontificis primo loco legi cœpta fuerunt; hoc solo discrimine, quod die XXV Junii orationis verba mutentur hoc modo: Deus qui nos beati Guidonis… Concede propitius ut, cujus reliquiarum translationem colimus, etiam &c.

[4] Recenset Rayssius in suo Hierogazophylacio Belgico pag. 52 triplex insigne miraculum, [Miraculum triplex, quod Rayssius recenset,] divina bonitas sanctitatem Servi sui contra calumniatorem quemdam dignata est declarare; quæ, cum de his altum biographus sileat, huc ex laudato Hierogazophylacio transfero. A tempore eo, inquit auctor, quo rudimenta jeci Brussellis, quia cum ejus (Guidonis) ad tumbam sæpius me venerandi ergo conferebam, particulari devotionis affectu, animum erga eum contuli. Subnectam ergo ad ejus gloriam, & honorem majorem ea, quæ nec Surius aut Molanus vel Gazæus de eo meminerunt; immo vero nec ullus eorum, quod sciam, qui Vitas Sanctorum ediderunt: ut autem plane mihi fides adhibeatur, vario colore depicta, quæ refero, muris cernuntur, in sacello, ubi ejus corpus adservatur. Hæc enim enarrare desidero, tum ad Sancti, ut ante dixi, honorem, tum ne temporis vetustate oblitterata intereant. Cum vicano cuidam inopia coactus ad ducendum aratrum adhæsisset Guido noster, ac clanculum mira pietatis exercitia perageret, diabolus invidia æstuans quempiam suscitavit, qui modis omnibus sanctitati ejus tenebras obfundere adniteretur; quippe cottidie, pane herili, qui sibi ad vescendum dabatur, relictis equis, caute parentes fovebat. Contigit forte eo loci, dominum una cum delatore, ut rem videret, convenire: panem illi profert, & Guido noster pro more suo manticæ imponens, festinat abdite, ut poterat, parentibus suppeditare. Ecce mirum dictu! absente Guidone, angeli ejus aratoris funguntur officio. Totus obstupefactus herus miram Dei in Guidone prospicit dispensationem: cumque festinaret, ac herum eminus prospicientem intueretur, telluris frustum in peram reponit, & arrepto ab angelis flagello, ceu ante, solum operatur. Hoc totum attente hero animadvertente, panem repetit, quem ei edendum darat *. Guido terræ massam in purum mutatam panem e pera profert. Herus exclamare & mirari: Absit, inquiens, ut mihi indigno talis Dei servus inserviat, cui non sum dignus ut inserviam. Hæc cum diceret, baculum, quo artus forte sustentabat, in terram injicit demirantis more, qui continuo foliis in omnium oculis instructus & ornatus apparuit, modoque omnium conspicientium oculis visitur.

[5] [de quo in Vita Sancti nihil legitur:] Hactenus Rayssius, de quo, ut dictum est, nihil habent Vitæ ejus scriptores, quod me impulit, ut, quid Anderlechtenses de eo hoc tempore sentirent, inquirerem. Accipe igitur, lector, quæ in jam laudatis responsionibus de miraculosa ista arbore scribunt. Constans, aiunt, traditio est, & legitur in Vita S. Guidonis, quod (dum Sanctus hic die quadam in agro existens baculum suum aridum, ut orationi liberius vacaret, terræ infixit) baculus statim virescere cœperit, qui tractu temporis in altissimam quercum excrevit, viruitque per sexcentos annos. Cum vero tot circumvolutis seculis arescere inciperet, ramique decidentes subjectis domibus damnum inferrent, (nota, his temporibus nullum exstat domorum in illo loco vestigium) accideritque, ut pauperes ramos hos temere comburentes, subito dissenteria correpti, misere interirent, ut patet ex diplomate regio anni MDCXXXVI, tandem obtenta prævia regis & Mechliniensis archiepiscopi venia, excisa fuit anno MDCXXXVI, ejusque loco sacellum cum Sancti imagine positum secus viam, quæ Anderlaco Itterbecam ducit, ubi sita arbor fuerat, & juxta sacellum alia plantata est quercus ex glandine prioris orta, quæ nunc altissima est, eodemque, quo prior, S. Guidonis quercus nomine insignitur.

[6] [ideoque incertum apparet,] Mirum sane tantæ rei, quæ ad Sancti nostri sanctitatem commendandam maxime valet, scriptorum omnium silentium. Dicit quidem biographus, plurima miracula per Sanctum patrata brevitatis studio a se præteriri; at difficulter inducor, ut credam, eum, si miracula prædicta ad ejus notitiam pervenissent, hæc fuisse prætermissurum. Quare ut plane certam Rayssius sibi fidem conciliet, alia requiri non immerito testimonia possent, quam, quas allegat, picturarum supra dicta miracula exhibentium, præsertim cum de illarum antiquitate minime constet. Insuper quis non miretur utriusque jam exhibitæ narrationis ejusdem prodigii diversitatem? Si Rayssio credendum, contigit res, baculo terræ præ admiratione priorum prodigiorum infixo. Si vero num. præced. Anderlacensis capituli responsioni adhærere placuerit, viruit baculus, cum a Sancto, ut liberius orationi vacaret, terræ infixus fuit. Rursus; si Rayssium sequimur, non S. Guidonis, sed heri ejus baculus terræ infixus cœpit virescere, & paulatim in altissimam quercum excrevit. Hæc enim, habet, cum diceret (herus, ut ex iis, quæ præcedunt, colligitur:) baculum in terram injicit demirantis more, qui continuo foliis in omnium oculis instructus apparuit. Si autem Anderlacensium traditionem recipimus; fuit S. Guidonis baculus, qui divina virtute frondere visus est. Hoc tamen ultimum mihi longe verisimilius apparet.

[7] [non tamen omnino rejiciendum ostenditur.] Ista hoc loco lectori exhibenda censui, quia, etsi non omnino certa propter biographorum aliorumque, qui de Sancti nostri gestis scripserunt, silentium existimem, tamen ut plane falsa rejici non debent: non omni enim rem probabilitate destitutam esse vel ex eo judicari posse liquet, quod certe arbor quædam ab Anderlacensibus jam a multo tempore in veneratione habita fuerit, sanctique Guidonis nomine nuncupata; quam excidere ausi non fuerunt, nisi prævie obtenta regis & archiepiscopi facultate. Accedit ramos ejus temere comburentibus divinitus, ut creditur, inflicta pœna, ex prioris glandine nova arbore priscæ conservata memoria, sacellumque in eodem loco exstructum; quæ omnia haud dubie suadent saltem aliquid veri narratæ rei subesse.

[8] Porro ex arbore antiqua excisa varias S. Guidonis imagines fuisse sculptas discimus ex sæpe laudatis Anderlacensis capituli responsionibus. [ex iis, quæ de arbore ista Anderlechtenses tradunt.] Ex omnibus tamen maxime conspicuam esse aiunt illam, quæ supra Sancti tumulum in navi ecclesiæ jacet: cui addita est hæc inscriptio.

Guidonis manibus plantatus scipio siccus
sexcentos annos viruit; nunc factus imago.

Inscriptioni additus est annus 1633, ex quo manifestum est, prædictam imaginem factam esse eodem, quo arbor excisa est anno. Sexcentos vero annos arbor viruisse dicitur; quod si certum foret, ex eo facili negotio certo determinari posset annus, quo miraculum hoc contigit, simul & tempus, quo Sanctus noster in pago Anderlacensi floruit. Sed pronum est judicare, carmen hoc, quod tanto tempore post Sancti mortem compositum est, non nisi ex traditione, ex qua arbor id temporis sexcentos annos viruisse credebatur, aut forte etiam ex tempore, quo S. Guidonem vixisse arbitrabantur, imagini additum esse; unde, variantibus circa Guidonis ætatem scriptoribus, ex eo nihil certi concludi posse apparet.

[9] Restat, ut pauca de Vitæ Sancti nostri scriptoribus dicamus, [Scriptores Vitæ,] ut, quam fidem Vita a nobis edenda mereatur, lector eruditus statuere possit. Vitas tres Mss. nobis communicatas habeo. Duplicem ex Ms. collegii canonicorum Anderlacensium, alteram ex Ms. Rubeæ Vallis desumptam, omnes auctore anonymo conscriptas. Duplex Anderlacensis canonicorum collegii, in omnibus convenit, nisi quod hæc prologum habeat, qui cuilibet Sancti Vitæ præfigi posset; altera careat. Quæ vero ex Rubeæ Vallis Ms. deprompta est, si gestorum enarratorum substantiam spectes, ab aliis non discrepat, enarrandi vero modus talis est, ut non facile dixeris, uter alterius conscriptam Vitam præ oculis habuerit; certum tamen esse fatearis, alterutrum alteterius elucubrationem secutum esse.

[10] Quod ad ætatem vero auctorum attinet, nullus Sancto coœvus esse potuit, [eorum ætas incerta sed a Sancto remota.] aut ad ætatem ejus prope accedere: quanto vero tempore Sancto fuerint posteriores, ex nullo capite colligere potui. Id unum affirmari tuto potest, eos centum, forte etiam plures annos a S. Guidonis temporibus abesse; nam solennem sacrorum ossium elevationem recensent, quam § seq. toto seculo post Sancti obitum factam fuisse videbimus; ex quo liquet, eam edendæ Vitæ fidem vindicari non posse, quæ ei deberetur, si ab auctore synchrono, aut ad Sancti tempora propius accedente litteris foret exarata. Dubitare tamen non possum, quin ea, quæ ab aliis relicta acceperant, fideliter secuti fuerint, & quæ de eo audiverant, bona fide posteris tradiderint; nihil enim in Vita legere est, quod fabulam jure existimes, aut scriptorem malæ fidei arguat. Typis edam illam, quam cum prologo ex Anderlacensi Ms. accepi, non alia de causa, quam, quia ceteris brevius gesta Sancti complectitur.

[Annotata]

* dederat

§ II. Sancti tempus emortuale: translatio corporis e cœmeterio ad templum: ejusdem solennis elevatio.

[Sancti tempus emortuale ex Actis eruendum. Bailleti opinio,] Quæ de tempore emortuali Sancti nostri, corporis ejus e cœmeterio in templum translatione, & solenni elevatione dicturi hic sumus, certiorem fidem parere non possunt, quam Acta ipsa mereantur: ex iis enim omnia depromenda sunt, cum desint certiora aliunde indicia, ex quibus id assequi possimus. Nam quæ de S. Guidone tradiderunt scriptores plurimi, ea se ex iisdem Actis hausisse profitentur; quo tamen non obstante, seculo integro circa tempus ejus emortuale inter se discrepant. Bailletus ad XII Septembris in Sancti Vita scribit, eum ex hac Vita migrasse anno Chrisi 1112, & quia Chronicon Cameracense & Atrebatense Gerardum II, qui Lietberto successit, anno 1092, Gallia vero Christiana Dionysii Sammarthani Odonem sive Odoardum, Cameracensis ecclesiæ episcopos anno 1113 obiisse testatur, a neutro illorum episcoporum Sancti nostri ossa transferri aut elevari potuisse asserit, quod tamen utrumque Vitæ auctor affirmat. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, & Sanctum seculi ærumnas consummasse anno 1112, & Deo sanctitatem ejus crebris prodigiis manifestante, a Lietberti successore Gerardo in Nativitate S. Joannis Baptistæ elevatum scribit: sed mirum tam evidentem antilogiam a Molano non fuisse animadversam.

[12] [cui ex Actis consentiunt Baronius & Surius;] Quoad annum Sancti emortualem Bailleto consentiunt Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1112, ita loquens: Quo pariter anno (1112) XII Septembris illustris meritis S. Guido confessor post Hierofolymitanam peregrinationem iterum repetitam ex hac vita migravit: ut ejus vitæ Acta scriptis data testantur. Et Surius dicens: Obiit autem Vir sanctus anno Christi millesimo centesimo duodecimo, quarto Idus Maji, ut habet historia Vitæ ejus: cum Martyrologium testetur, eum decessisse duodecimo Septembris die. Quam præ se habuerit Sancti Vitam Eminentissimus Cardinalis, fateor me ignorare; at certe Vita, quam Surius, mutato stylo, edidit, eadem omnia habet, quæ leguntur in Vitis ex Mss. Collegii Anderlechtensis & Rubeæ Vallis desumptis; sanctum tamen Confessorem anno 1112 ad superos evolasse, nec in hac, nec in ista legitur, nec ex illis, ex quibus tamen id se hausisse Surius, ceterique ei consentientes profitentur, argumentis ullis deduci potest, sed manifeste contrarium. Etenim utrumque Vitæ exemplar ex Anderlacensi Ms. ad Majores nostros transmissum testatur, sanctissima gloriosi Confessoris ossa e cœmeterio jussu Gerardi II ad templum translata fuisse; idemque ex Molano notat in margine Surius. Ex quo evidentissime consequitur S. Guidonem nostrum ante annum 1092, quo Gerardus II defunctus est, obiisse. Quod etsi per errorem a biographo traditum supponeretur, nondum tamen annus 1112 Sancto emortualis cum Actis conciliari posset: quippe hoc eodem anno 1112 Sanctum solenniter elevatum auctor Vitæ tradit ab Odardo Cameracensi episcopo, unde consequens foret, eodem, quo vivere desusset, anno factam elevationem fuisse, quod, quantum laudatis Actis adversetur, etsi ex iis, quæ de inchoata ejus cultu § 1 diximus, satis colligi possit, tamen paucis ulterius ostendo.

[13] Primo non tantum elevationis tempore, sed etiam quando translatio e cœmeterio ad templum, [sed iis, Acta repugnare ostenditur,] quæ certe elevationem præcessit, facta est, sola Sanctissimi corporis ossa superfuisse significat Vitæ auctor: deinde quæ elevationem præcessisse narrat, luculentissime ostendunt, eam multo post Sancti obitum tempore contigisse: nam nulla, qua par erat, inquit, reverentia sacrum corpus colebatur, quod in cœmeterio sepultum jacebat, imo vix non Sancti memoria apud Anderlacenses in oblivionem diuturnitate adducta erat, cum miraculis inclarescere cœpit; quibus permoti clerus populusque sacellum, quod muris ecclesiæ inhærebat, supra Sancti sepulcrum in honorem Deiparæ Virginis construxerunt, quo propter miraculorum famam longe lateque dispersam undequaque populus Christianus confluebat. Tandem veteri ecclesia ruinam minitante, ex piis peregrinorum donis in grati animi tesseram, beneficiique memoriam oblatis, templum priori augustius condere decretum est, jussuque Gerardi II S. Guidonis ossa in ejus medio terræ mandata sunt, atque demum longo post perfectam novam ecclesiam tempore ab Odardo elevata. Hæc, quæ ex Actis ejus deprompsimus, ostendunt haud dubie primo laudatos scriptores, cum ex eadem Vitæ historia S. Guidonem anno 1112 obiisse volunt, mortem pro elevatione per errorem legisse, aut describentium incuria in accepto Vitæ exemplari mortis pro elevationis notatum fuisse annum; deinde discessum Sancti ex hac vita, si biographo credendum judicamus, multo ante annum 1112 tempore contigisse.

[14] Perspectum illud habuit Aubertus Miræus; in suo enim rerum Belgicarum Chronico ad annum 1012 de S. Guidone ita loquitur: [ex quibus toto fere seculo citius obiisse eum, eruit Miræus & alii,] S. Guido (qui ut alter Nepotianus, a S. Hieronymo laudatus, multis annis servivit Deiparæ in basilica Lacensi haud procul a Bruxella floribus & ramis illam exornans) hoc item anno ad meliorem vitam transiit, ut ex illius loci monumentis collegi. Miræum sequitur Sanderus in Laca parthenia illustrata pag. 6; qui & Rayssium in Molani auctario S. Guidonem memorato anno obiisse sibi certo constare asserentem laudat; ex quo monumento nescio; non aliunde quam ex Actis opinor. Accedit Grammayus in Antiquitatibus Belgicis pag. 10 col. 1 dicens: Licet Molanus, imo & Baronius B. Guidonis mortem rejiciant in annum MCXII, tamen Ms. codex & diplomata arguunt errorem facile unius seculi esse. Codex quidem in annum MXII (typographiæ errorem esse opinor, legendumque 1112; ita enim laudatus codex habet, & Grammayi contextus exigit) & festum Natalis Joannis Baptistæ rejiciens ejus elevationem; diplomata vero donationum consentientia. Quæ hic donationum diplomata laudat Grammayus, credebam Anderlacensis ecclesiæ esse; quare hæc consului aliquid inde certi pro Sancti nostri emortuali anno colligendum existimans; sed in his nec mentionem de eo reperi, nec aliquid, quod mortem ipsius anno 1012 affigendam suadet.

[15] Laudatis tamen scriptoribus adstipulantur Chronica Brabantiæ nostræ lingua vernacula ex antiquioribus conscripta, [quibus adstipulantur Brabantiæ Chronica.] quæ Sanctum nostrum circa tempora Gerbergæ Bruxellarum Comitissæ floruisse cap. 22 disertis verbis attestantur. Verba Latine reddita subjungo: Circa Gerbergæ Bruxellarum comitissæ tempora, ducis Caroli filiæ in Brabantia vivebat sanctus confessor Guido. Hæc, inquam Chronica favent scriptorum laudatorum sententiæ; nam si circa hæc tempora Sanctus floruerit, dubium non est, quin diu ante annum 1112 e vivis excesserit. Belgii enim nostri Chronica, & ecclesiæ Cameracensis, Gerbergam ducis Caroli filiam ante annum 1002, quo a fraterna hæreditate exclusa est, Bruxellensibus & Lovaniensibus præfuisse, nec diu post annum 1014 aut 1015, quo maritus ejus Lambertus in prælio contra Godefridum ducem cecidit, superstitem fuisse tradunt.

[16] [Idem ex Sancti peregrinatione ad terram Sanctam confirmatur,] Dissertatiunculum quamdam amplissimi domini Petri vande Velden capituli Anderlacensis quondam decani, viri, teste R. adm. D. de Vaddere ejusdem ecclesiæ canonico, eruditissimi, Majoribus nostris anno 1631 communicatam habeo, in qua laudatus jam decanus de tempore vitæ & mortis S. Guidonis disserit. Præter rationes non paucas, quibus eum vitam hanc mortalem cum æterna anno 1012 commutasse, lectori persuadere nititur, id ipsum ex suscepta circa vitæ finem Sancti ad limina Apostolorum & terram Sanctam peregrinatione probari posse contendit, & multis probare conatur. Ratiocinium ejus in compendium contractum subjicio. Ex historia vitæ Sancti colligi inquit tam celebratam peregrinationem raram quidem & difficilem ob itinerum fatigationes, pelagique timores fuisse, sed nullum a grassantibus hostibus imminuisse periculum; unde concludi posse putat, eam pacato tempore a Sancto fuisse susceptam, quo aptius assignari nequeat, quam annus 1004, si cum latitudine quadam accipiatur. Contra vero, si dicamus peregrinationem prædictam institutam fuisse circa annum 1104, quod in adversariorum sententia dici debet; nec rara, inquit, fuerit; quandoquidem circa hoc tempus Occidens universus in Orientem demigrare visus est, & forte etiam ob hostes hocce tempore grassantes, periculosa. Addit: Cur venerabilis Wonedulphus decanus Anderlacensis eamdem peregrinationem cum sociis obiens, & S. Guidoni obviam Romæ factus tam sollicite & constanter eumdem rogasset, ut secum reverteretur ad loca incognita. Hæc ille.

[17] [ex qua certum reddi nequit;] Nolo inficiari argumentum jam propositum tale esse, ut aliquam pro Sancti obitu circa annum 1012 verisimilitudinem præ se ferre possit; sed meo judicio certitudinem non affert. Etenim peregrinationem a Sancto susceptam apud biographos a raritate celebratam nullibi reperio; difficultatesque, quas diuturno itinere perpessum fuisse testantur, non multo leviores fuisse futuras, etsi circa annum 1104 iter suum inchoasset, historiam vitæ consideranti patebit. Quod vero attinet ad venerabilem virum Wonedulphum, potuit is moveri, ut S. Guidonem itineris sui comitem tam impense rogaret, perspecta Viri sanctitate, suavissima illius conversatione, aliisque eximiis ejus dotibus. His adde rationem, quam auctor anonymus affert in Vita a nobis edenda. Quoniam, inquit, viæ & linguæ gentium, ad quos nos esse venturos speramus, magis tibi quam nobis sint notiores.

[18] [licet a vero eorum opi nio, si Actis insistendum sit, non multum aberrare possit,] Laudatorum tamen scriptorum sententiam non multum a vero aberrare propter jam dicta, si Actis inhærendum sit, existimo: quo minus tamen eam quoad determinatum annum 1012 admittam, facit primo versus sculptæ Sancti nostri imagini additus & § 1 exhibitus, cui si credimus, in vivis erat S. Guido anno Christi 1033; ex annis enim 1633, si sexcentos demas, restabit annus 1033, quo Sancti baculum terræ infixum viruisse dicendum erit. Deinde allegatæ rationes etsi Sanctum diu ante annum 1112 obiisse evidentissime ostendant, nihil tamen pro illo determinato anno probant. Denique prohibet hoc ipse Vitæ scriptor anonymus, qui eum prima nocte Dominica e vivis ereptum scribit: duodecima namque Septembris, qui communiter Sancti dies emortualis statuitur, non in Dominicum anno 1012, sed in feriam sextam incidisse certum est.

[19] Scio Grevenum in Usuardi auctariis apud Sollerium nostrum annuntiare Sanctum ad XII Maji, [tamen quoad hunc determinatum annum admittenda non est.] & Bailletum in ejus Vita Gallice scribere: Sancte obiit XII Septembris anno MCXII. Opinio est illorum, qui vitæ ejus historiam corrigere voluerunt, in qua mors ejus XII Maji posita fuerat; & si verum est, eum Dominico die mortuum esse anno MCXII, sustineri nequit, duodecimam Septembris fuisse, qui in diem Jovis illo anno incidit, quo tamen anno, XII Maji Dominica fuit. Sed verum non esse Sanctum anno 1112 obiisse, jam ostendimus; nec magis in Historia vitæ duodecimam Maji emortualem ejus diem reperio, quam annum 1112. Unde nihil est, quod contra Martyrologium Romanum, & plerosque scriptores mortem Sancti XII Maji affigendam suadet. Hæc de emortuali ejus tempore; nunc ad sacri corporis e cœmeterio ad templum translationem, solennemque ejusdem elevationem procedimus.

[20] Veteris ecclesiæ muris, quibus sacellum seu oratorium supra S. Guidonis tumulum erectum inhærebat, [Confunditur sacri corporis translatio cum elevatione,] ruinam minitantibus, clerum populumque Anderlacensem de sacris S. Guidonis exuviis sollicitum, ad episcopum Cameracensem suos misisse nuntios, præsulem, quid de iis fieri vellet, consulturos, jam ex Actis prælibavimus. Hic, ut Vitæ auctor testatur, sacrum corpus e terra effodi & in medio templi rursus humo tradi jussit, quod a clero populoque non minus reverenter, quam fideliter exsecutioni mandatum est. De tempore, quo translatio hæc contigit, scriptores varii varia tradunt. Molani opinionem prætereo; quam enim male cohæreant, quæ scribit, ostensum est num. 1. Miræus translationem hanc cum solenni deinde facta elevatione confundit. Ita scribit in Chronico suo Belgico ad annum 1012: Deo Viri sanctitatem per crebra miracula testante, circa annum MLXXXV Gerardus II episcopus Cameracensis ejus ossa e terra levavit, & in capsa honorifice collocavit. Certum quippe ex historia vitæ est, S. Guidonis ossa jussu Gerardi II non in capsa honorifice collocata, sed e cœmeterio ad templum delata, ibidemque rursum humo tradita fuisse.

[21] Joannes Gooris ecclesiæ collegiatæ Anderlacensis canonicus in Vita, [quam recte distinguit auctor Vitæ Flandricæ, sed errat in tempore, quo contigisse scribit;] quam de Sancto nostro Flandrice conscripsit, translationem jussu Gerardi II factam a solenni per Odardum anno 1112 in in festo S. Joannis Baptistæ Natalibus sacro, recte quidem ex Mss. ejus Vitis distinguit, sed errat, hanc contigisse scribens anno 1046 sub Gerardo, qui obiit XI Augusti 1092, eodem tempore, quo corpus S. Gudulæ ex S. Gaugerici ad templum S. Michaëlis delatum est: Gerardus enim, qui anno 1092 vita defunctus legitur, hujus nominis secundus est, nec Cameracensi ecclesiæ episcopum præfuisse anno 1046, sed ab anno 1078 usque ad 1092 ex ejusdem ecclesiæ Chronicis indubitatum habemus. Errori ansam & Vitas Sancti Mss. & Chronica Brabantiæ vernacula, quæ laudat, præbuisse existimo: etenim, quando translationem sæpe memoratam a Gerardo, qui anno 1092 obiit, factam tradit, ad Gerardum Lietberti successorem, cujus jussu peractam esse Vitæ omnes Sancti nostri testantur, videtur respexisse; dum vero id anno 1046 contigisse asserit, Chronica jam laudata secutus est, quæ ab eodem episcopo eodemque tempore, quo prædicta S. Gudulæ translatio contigit, S. Guidonem elevatum fuisse cap. 27 scribunt; sacrum enim S. Gudulæ corpus circa hoc tempus a Gerardo I, præsente Lamberto comite, summo cum honore in ecclesia S. Michaëlis Bruxellis repositum fuisse patet ex ejus Vita apud nos ad VIII Januarii illustrata.

[22] [quod ostenditur.] Quia igitur ex Sancti Vitis tam ex Rubeæ Vallis, quam ex Ms. codice Anderlechtensi desumptis perspicuum est, sacras exuvias jussu Gerardi II, Lietberti in episcopatu Atrebatensi & Cameracensi successoris, ad templum translatas fuisse, iis, si insistendum sit, patet translationem illam anno alicui inter 1078 & 1092 medio affigendam esse, quo tempore Gerardus ille ecclesias prædictas episcopus gubernavit; sed quo ex illis determinato anno contigerit, ex nullo colligi potest monumento; solum enim sub laudato præsule multo post Sancti obitum, oratoriumque supra tumulum ejus constructum, tempore factum fuisse, biographus scribit; quæ voces, quantum temporis spatium complectantur, divinare nequimus: Sancti tamen ossa, eo indies novis fulgente miraculis, ab Odardo solenni festivitate e terra effossa, honorificeque capsæ inclusa, in qua & hodiedum asservantur, populi venerationi exposita fuisse festo S. Joannis Baptistæ nativitati consecrato anno 1112, quo eum scriptores plurimi jam laudati diem suum obiisse ex iisdem Actis per errorem collegerunt, Vitæ omnes Sancti nostri, quæ ad manus nostras pervenerunt, testantur.

[23] [Refutatur quorumdam opinio Sanctum cum alio Sancto Guidone eumdem esse suspicantium,] Nunc locus esset Vitæ, prout ea nobis communicata est, lectori exhibendæ; nisi ex iis, quæ in Prætermissis ad IX Februarii in Opere nostro leguntur, Majoribus nostris suspicionem quamdam hoc loco examinandam, suggestam fuisse colligerem, S. Guidonem nostrum eumdem esse cum quodam S. Wynando, qui in codice aliquo recenti, ut ibidem dicitur, manu exarato, annuntiatur his verbis: in Canusina civitate SS. episcoporum Sabini & Wynandi. subjungitur: Nullus in Canusinorum episcoporum Catalogo apud Beatillum Winandus; neque omnino, quis hic sit, assequimur. Nec ego assequor: nam neque apud Ughellum in Italia Sacra inter Canusinos episcopos Winandum reperio, & Martyrologium Romanum, omisso Winando, ad IX Februarii Canusii in Apulia solum S. Sabinum episcopum & confessorem annuntiat. Quidquid tamen ea de re sit; si Winandus aliquis Canusinorum episcoporum catalogo inserendus sit, quod investigare hujus loci non est, eum a Sancto nostro, quem episcopum non fuisse ex Vita liquet, distinctum esse dubitari non potest. Frequens in iisdem Prætermissis ad eumdem diem in Mosæ ac Rheni tractu esse nomen Winandi, quem alii Victorem volunt, alii Venantium propter Latinum V, quod Teutones in W transferunt, refertur; & vir quidam eruditus in litteris ad Majores nostros Colonia datis novum se vidisse Martyrologium testatur Urbano VIII dedicatum, in quo ad IX Februarii leguntur hæc verba: In Germania festum S. Winandi, putatque esse Widonem, qui in Anderlechtensi pago juxta Bruxellam colitur. Opinionis fundamentum allegat, quod Sanctus noster qui lingua Latina Guido, vernacula Wyen nuncupetur, quomodo etiam a Germanis lingua sua Winandi vocantur. Sed fundamentum hoc plane insufficiens esse ad asserendum S. Winandum illum, qui hoc die in Germania memoratur, eumdem esse cum nostro, manifestum apparet; nisi quis voluerit omnes eodem appellatos nomine easdem esse personas. Eminentissimus Baronius ad annum 1046 testatur corpus S. Guidonis abbatis Pomposiani hoc anno ab Henrico imperatore Spiram delatum esse; & Papebrochius noster in Itinerario suo ad Urbem, se collegiatam S. Guidonis ædem Spiræ vidisse scribit, in cujus sacello aliquo Sancti illius Vita aqueis cernitur coloribus depicta. Forte is est, cujus nomen in Mosæ ac Rheni tractutam celebre esse perhibetur. Effigiem Sancti non Anderlechtensium solum, sed etiam variis in locis contra pecorum armentorumque morbos patroni, prout in vetustioribus picturis repræsentatur, & Vitam ejus ex antiquo Anderlechtensi codice suis illustratam annotationibus subjicio.

Sancte Guido
ora pro nobis.

VITA
Ex Manuscripto Anderlechtensi,
Auctore anonymo.

Guido conf., Anderlaci prope Bruxellas in Brabantia (S.)

BHL Number: 8870

A. anonymo.

PROLOGUS.

[Uberrimos, quos Christi Ecclesia quotidie fructus refert, recenset.] Postquam Dominus & Redemptor noster vineam, quam de Ægypto transtulit, secus decursus Sanguinis & aquæ lateris sui transplantavit, verax vitis propagines humanitatis de sepulchro usque in cœlum extendit; Apostolis in ministerium Euangelii toto orbe terrarum diffusis, non destitit nec adhuc desistit Ecclesia Christiana florere, & quotidie novos fructus suæ plantationis referre, non tantum in Israël, ubi passionis suæ torcular Christus calcavit solus, & de gentibus non est vir secum; sed etiam in Idumea, ubi extensum est calciamentum ejus Incarnationis, & alienigenæ amici ejus facti sunt. Hujus igitur vineæ suæ, cujus umbra jam montes cœli operuit, & arbusta ejus cedros altos, quæ extendit palmites suos usque ad mare, & usque ad flumen propagines ejus, unum usque ad nos omnipotens Deus electum palmitem extendit, qui scilicet tanto flore adhuc fructificando non marcescit, ut non dubitetur sumptus de illa veræ repromissionis terra, cujus botrum legimus in veteri Testamento a duobus viris vecte portatum, qui apud plantatorem suum, cui vel se vel omnes fructus suos fideliter deputavit, tanti habetur meriti, ut in loco præsentationis ejus ad gloriam & honorem omnipotentis Dei, qui in membris suis quotidie nova operatur, dæmones rugiant, & effugentur, cæcitas illuminetur, debilitas, & omnis morbus secundum petentis fidem relevetur, ut merito debeat laude humani oris celebrari, cujus laus semper Christus fuit, & ideo ad angelorum laudes transiit.

[2] [Sanctum imitandum proponit.] Laudis autem nostræ summa est, ut imitemur, quem laudamus, & ad ædificationem legentium aliqua gestorum ejus scribendo vel breviter attingamus; scilicet, ut per eum provocemur ad bene agendum, cujus vita bene vivendi est exemplum. Inde est, quod beatus Job inter filiorum funera, & rei familiaris damna, inter carnis suæ vermes & vulnera, ait: Quis mihi det, ut scribantur sermones mei? ut non inter tot dolores officiosum alicujus mendacium sanctum martyrem delectaret, qui hoc ipsum semper caute *, ue oleum peccatoris impinguaret caput ejus, sed ut exemplo suo nos instrueret, quibus alis pigritia nostræ infirmitatis ad Auctorem suum evolare deberet. Et ut de specie ad genus, de parte ad totum transeamus, inde est, quod ab initio rudis mundi, usque ad præsentis temporis necessitatem, tot sanctorum Patrum adhuc apud nos retinetur viva memoria, quos ad illuminandam lippitudinem nostram, omnipotens Deus quasi quosdam, ut ita dixerim, soles & sydera in hujus Ecclesiæ suæ cœlo ordinavit, ut etsi cæci essemus, de viva tamen eorum lampade lumen animæ nostræ mutuare possemus. Ad horum igitur similitudinem proponimus vobis Guidonem cordibus rectorum laudabilem, minus perfectis virum imitabilem, qui, sicut ex fine ejus colligitur, in quo omnis laus secure canitur, tam probabiliter vixit in mundo, ut nulli dubium sit, quod ejus spiritus possit * in cœlo, cujus meritis quotidie videmus periclitantibus seculis subveniri a Deo.

[Annotata]

* subintelligo curavit

* al. vivat

CAPUT I.
Sancti pueritia: ecclesiæ Lacensis cura suscepta: ad Terram sanctam & limina Apostolorum peregrinatio: pius obitus.

[Sanctus pauperibus parentibus ortus,] Venerabilis Guido ante secularia tempora prædestinatus & electus, & his novissimis diebus huic mundo a Deo condonatus, in pago Brabantensi a, tugurio rusticano, & paupere domo natus & alitus est; qui statim in primæva ætatula sua, acsi jam viva voce audisset ex Euangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum; tam honestis moribus illas, quas hujus conditionis putant, necessitates ornavit b, ut penuriam divitias putaret, & quantum illa patiebatur ætas, de pusillo c Christi grege esse totis viribus contenderet.

[2] [a pueritia orationis & misericordiæ in pauperes studium fovet.] Furabatur jam tunc parentum oculis certas horas, quibus vel ecclesiam oraturus adiret, vel ut infirmis, quidquid de facultatula sua corradere posset, ministraret, nec hilarem eum ulla dies videretur *, nisi prius aut orasset, aut elemosinam de sinu suo protulisset. Stupebat genitor, vicini admirabantur, & divinum aliquid jam in eo ominis * venerabantur. Qui, ut in robur evasit virile, cœpit statim maternæ domus tœdere, & testes operum suorum oculos hominum velle fugere, & nisi sibi ipsi quoque abrenuntiasset, de perfectione omnino desperare.

[3] Interim cœtui & conventibus sanctorum virorum, quando posset, [Desiderium perfectionis & solitariæ vitæ amor.] frequens interesse, & quidquid de vita æterna posset percipere, magnum sui detrimentum putare, nisi ad hoc ipsum faciendum studuisset aspirare. Antoniorum & Arseniorum vitam, hoc est solitudinis quietem, cum toto corde concupisceret, dolebat, quod nec de vicino eremum, nec, cui se traderet erudiendum, invenire posset solitarium. Sed quia sancta desideria, quamvis interdum differantur, nequaquam tamen in fine spe sua frustrantur: cum quotidie progrederetur, & locum saltem inter ignotos habitandi sedulus speculator scrutaretur, ad villulam nomine Laken d pervenit, ubi ecclesiam sanctæ Dei Genitricis nomine consecratam cum audiret, divertit, ut oraret. Ad pernoctandum a presbytero retentus, in crastinum, ut in ecclesiæ suæ servitio remaneret, est rogatus; notabat enim in eo quandam venusti vultus gravitatem, breviloquium, lenitatem, & sine intermissione ad Dominum cordis intentionem.

[4] Cujus petitionem Vir sanctus, acsi præceptum Domini libenti animo suscipiens e, [Lacensis ecclesiæ custodiam suscipit,] gaudebat velut si tunc demum viam mandatorum Dei initiaret, & quod seipsum quodammodo jam desereret, & alienæ voluntati deservire deberet. Gaudebat ante omnia, quod in amicum conscientiæ suæ locum devenisset, ubi vigilias & orationem, jejuniaque sua extendere liceret secundum propriam voluntatem. Ex eo jam tempore beatus Guido veluti alter Samuel sub suo Heli in domo Domini fideliter deservire, & nullum omnino mandatorum ejus præterire, maxime eorum, quæ ad servitium Dei videret pertinere f. Parva quidem sunt, quæ ad majorum comparationem dicturi sumus; sed in quibus eumdem animum ad bene agendum semper paratum intelligas. Sicut enim eundem artificem Dominum, non tantum in cœlo & stellis, oceano & terris, leonibus & elephantibus admiramur, sed etiam in minoribus creaturis, formicis, locustis, apibus & muscis, & cæteris, quorum magis nota sunt corpora, quam nomina, & eandem in cunctis stupemus suam solertiam, sic mens sanctorum virorum æque sollicita est circa majora & minora. Et cum inter cætera nihil studeat, egregie omnes pariter in se virtutes congregat.

[5] Erat enim sollicitus, si niteret altare, si laquearia absque fuligine, [de cujus nitore mire sollicitus est. Ejus virtutes, vitæque austeritas.] si pavimenta tersa, si sacrarium mundum, si vasa lucentia, & in omnes cæremonias pia sollicitudo disposita. Ubicumque eum quæreres, in ecclesia invenires, floribus quoque diversis & arborum ramis cancellos & consiliabula g Sanctorum vestiebat; ut quidquid placeret in ecclesia, vel dispositione vel visu, labor & studium testaretur h. Invidiam humilitate superare, nulli umquam obscœno rumori locum dare, nec contra Euangelicum præceptum duas tunicas habere i, magisque ab extraneo domino ostiatim stipem poscere, quam poscentem se sine eleemosina dimittere. Jejuniis quoque totum corpus depascere, frequens in ecclesia pernoctare, & quod difficillimum, sine detrimento animæ suæ omnium oculis placere. Nunquam in ore ejus risus aut pueriliter effusus, aut muliebriter fractus. Peccata quotidiana, & sine quibus vita nostra nullo modo ducitur, tanto lacrymarum fonte abluere, ut gravissimorum scelerum eum putares reum. Tales tamque inexterminabiles hujus Christi palmitis flores cum videret aper k de silva, & singularis ferus, adjunctis sibi suis vulpeculis, conabatur eum depascere & demoliri; sed triplicem ejus munitionis sepem l nullo modo aut scindere, aut transcendere poterat; frequenter conatus, frequenter repulsus; cum per se jam nihil proficeret, tamen non invidere non poterat & indesinenter insidiabatur, quem ferire nequibat.

[6] [Suasu mercatoris cujusdam Bruxellensis, mercaturæ animum, relicta ecclesiæ custodia, addicit;] Igitur quia Dei permissio semper justa est, sed voluntas diaboli injusta, nec quisquam a justa permissione frustra affligitur, si injustæ voluntati recte renititur; sicut quondam per ostiariam Apostolum, sic hunc suum Famulum Deus tentari permisit per unum diaboli ministrorum m. Nam quidam mercator de Bruxella n vicino castello veniens, officiose, ut semper, ab eo susceptus est. Qui, cum liberalitatem erga pauperes & benignitatem ejus ad omnes miraretur, primo de vilitate vestimentorum ejus causari, postea quasi pia compassione, ne deesset sumptus ad faciendam eleemosinam timere, tum aliquid se promittebat velle consulere, ut nec unquam deficeret pia eleemosina, & semper abundaret liberalis ejus dextera. Multis ambagibus tandem ad id perventum, ut venalitatem, & mercaturam suaderet. Quid ageret Christi Miles? regebat * velle, quod nesciebat, & tamen præterire nolebat, quem * ille recte facienda suadebat. Consensit tandem & mirantibus omnibus, novum se exponit mercatorem. Interim carina paratur, census undecunque corraditur, & data die remorum ductu per Sennam o pleno flumine navigatur. Sed quia scriptum est, Comprehendam sapientes in astutia sua, hanc sui Servi astutam sapientiam statim Dominus comprehendit, & quantum in oculis ejus talis mercatura displicuerit, evidenti signo ostendit. Nam in medio flumine, pleno utroque littore carina in sicco deponitur, & suum periculum omnibus minatur. Fit clamor & strepitus, omnibusque vel fune trahentibus, vel remis impelle * conantibus frustra consumitur opus. Ipse sanctus Guido velut confidens robore & fortiori brachio, cum se in auxilium accingeret, & contum p subrigendæ navi aptaret, ita firmiter lignum illud ejus adhæsit manibus, ut nullo modo extorqueri posset.

[7] [sed divina castigatione revocatus, ad relictam ecclesiam redit.] Videns sanctus Vir novæ rei miraculum, stabat & hærebat, eo magis, quod lignum manui suæ adhærens nullo modo projicere poterat. Ad se autem reversus, reum jam se intelligens, & ignobilis mercaturæ tandem pœnitens, redit ad pridie relictam ecclesiam, commissorum suorum culpam deploraturus apud beatam Dei Genitricem Mariam, oculosque a lacrymis, & os a verbis precum non continuit, donec lignum, quod suis adhæserat manibus, humi cecidisse vidit, magisque præ gaudio lacrymans sanctæ Trinitati immensas agebat gratias. Nec idcirco ei hoc contigisse credendum est, quasi mercatura, si fideliter agatur, apud Deum damnetur; sed quædam sunt officia q, quæ vix aut nullatenus sine crimine exerceri possunt; sicut legimus beatum Petrum apostolum piscatorem ante suam a Domino vocationem, Matheum vero thelonearium fuisse; & utrique a Domino electi post resurrectionem ejus, Petrus, qui navim & retia reliquerat, ad piscationem rediit; Matheus vero ad theloneum non resedit: quia ut beatus ait Gregorius, aliud est per piscationem victum quærere, aliud est per thelonei lucrum pecunias augere: & officium, quod ante conversionem sine crimine esse potuit, hoc post conversionem repeti culpa non fuit. Quia vero mercatura raro aut nunquam ab aliquo diu sine crimine exerceri potuit, & antiqui instinctu hostis a quodam suorum ministrorum beatus Guido persuasus ad hanc erat devolutus; eum Dominus tali officio coinquinari non fuit passus; sed, ut ab hoc cessaret, & prioris quietem vitæ repeteret, piæ correctionis est flagello admonitus. Qui quasi gravissimum perpetrasset scelus, & per hoc omnes prioris vitæ labores amisisset, amplioribus jejuniis & vigiliis * corpus macerare, & orationibus & lacrymis ardentius insistere.

[8] Post aliquantum vero temporis, pro posse suo paratis viæ suæ sumptibus, [ad limina Apostolorum & terram sanctam proficiscitur. Rediens Wonedulpho suisque sociis Romæ occurrit] Romam sanctorum Apostolorum limina visitare, ac deinde Hierosolymam sancta videre loca est profectus, ac per septennium aliorum Sanctorum ecclesias per orbem pene totum positas lustrare non cessavit. Jamque ejus barba prolixa, vultus & reliquum corpus illius fame & labore itinerum attenuatum, & capilli capitis ejus adeo increverant, ut a nullo sibi quondam noto omnino recognosci posset. Tum divina adductus gratia Romam iterum venit, ubi venerabilem virum nomine Wonedulfum in pago Brabantensi r decanum, cum aliis sui itineris comitibus s Hierosolymam ire volentibus repperit, quos utpote olim notos benigne agnoscens, ab illis minime est recognitus; cosque nominatim appellans, primo dominum Wonedulphum, & deinde cæteros benigne salutavit. Unde omnes illi in stuporem & in admirationem sunt versi, quod huic Viro, quem nunquam antea se vidisse reminiscebantur, suæ facies, & sua tam nota essent nomina, eumque quisnam, aut unde esset, & quo vellet, humiliter sunt sciscitati. Tum ille: Fratres, inquit, dilectissimi, ego Guido sum ille peccator, qui in pago Brabantensi in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ nomine consecrata, in villa, quæ dicitur Laken, aliquando sum commoratus & ob amorem cœlestis patriæ, hanc ipsam Romam ac deinde Hierosolymam peregre profectus visitavi, & ab ipsa die usque nunc Sanctorum ecclesias in extremis mundi partibus sitas eorum patrocinia implorans perlustravi.

[9] Quod audientes illi, & Virum utpote quondam visu, [quibuscum rursus Hierosolymam proficiscitur.] facie, & nomine satis notum modo recognoscentes & quomodo piis actibus Deo semper gestierit placere, reminiscentes, eum proni in terram adoraverunt t, humili voce talia subjungentes verba: Quoniam, inquiunt, Pater sanctissime, non fortuna, sed sola Dei, qui hominum semper, quorum misertus fuerit, consulit saluti, huc te, ut credimus, adduxit gratia, tuam precamur benignitatem, ut quia adhuc peregrinari & multa pro Deo pati es paratus, nobiscum ire Hierosolymam digneris, quoniam viæ & linguæ gentium, ad quos nos esse venturos speramus, magis tibi, quam nobis sunt notiores. Quod Vir Dei audiens, pio, ut erat, animo, Fratres, inquit, amantissimi, non solum vobiscum ire Hierosolymam, sed & ipsam meam, si necesse sit, pro vobis ponere animam juxta Salvatoris mandatum sum paratus. Quorum dulcedine verborum illi uti mellis favo recreati, & alacres admodum effecti, in amplexus sancti Viri ruunt, caput & manus ejus deosculantur, Deo, qui tam fidum viæ ducem eis providerat, laudes indefessa voce referentes. Quid plura? hujus Viri consortium adepti post multas itinerum fatigationes, & innumeros per pelagus timores, tandem Hierosolymam & ad alia sancta perveniunt loca, quibus ad libitum suum circumquaque perlustratis, sani & incolumes repatriabant, cum, Deo vocante, qui eos, in suo famulatu devotissimos, carnalis commorationis sordibus coinquinari ulterius nolebat, primo dominus Wonedulphus, & deinde sui conviatores terræ corpora, & sanctas cœlo animas reddiderunt: quibus beatus Guido in hac vita reservatus sepulturam exhibuit devotus.

[10] [In reditu moritur Wonedulphus. Miracula quædam in ejus vita, & post mortem ad ejus tumulum patrata.] At vero dominus Wonedulphus de hoc mundo recessurus, cum modica esset tactus febri, beatum Guidonem ad se accersivit, ac Spiritus sancti gratia repletus, se a carne solvendum esse pronuntiavit, dicens: Jam, inquit, Pater amantissime, Deo omnipotenti, qui sperantium in se semper adimplet vota, ore & toto corde gratias ago, qui etiam, supra quod speravimus, nostrum adimplevit votum, ipseque pietatis ac misericordiæ operibus, quæ erga nos ostendisti, in æterna tibi retribuat vita. Ipse etiam licet indigno & infimo servo suo mihi est dignatus revelare, quod jam tempus & hora immineat, qua mortis debitum exsolvere, &, quem mihi Creator meus indidit, ei spiritum debeam reddere. Te autem in pagum Brabantensem ad locum, ubi tua Dominus requiescere ossa disposuit, reversurum scias esse. Unde illam, quam a Deo habes, oro fidem, & benignitatem, ut amicis meis, & cæteris reditum meum præstolantibus, obitum meum, quem paulo post visurus es, annunties, & hunc meum annulum aureum tecum deferens, eis pro signo veritatis ostendas; & licet corporali mea priventur visione, numquam tamen de pia Domini desperent misericordia. Verum ubi hæc fideli Socio nuntia, & alia sanctæ exhortationis locutus est verba, oculos & manus ad cœlos dirigens, seque Domino totum commendans, in circumstantium manibus angelorum beatam tradidit animam, quam quanto in cœlis pius Dominus sublimaverit honore, hominibus est declarare dignatus u. Nam ad tumulum ejus, beato Guidone & pluribus aliis cernentibus, tres claudi gressum, & duo cæci amissum receperunt visum; nimirum ut qui vivens, & magnæ compassionis affluens visceribus, innumera egenis contulerat beneficia, modo ad mortua ejus ossa divina fierent miracula. Nec solummodo nunc demum eum Dominus cœperat glorificare, sed etiam adhuc in hoc fragilitatis corpore positus multa pro Domino pauperibus contulit beneficia, quæ sibi in vita sua ex parte sunt restaurata, ut per hoc & magis diligeretur ab hominibus, & amplius in Dei servitio ejus accenderetur animus. Vasa enim, quæ in erogatione eleemosynarum evacuarat, dum rursus illa penitus inquiri, & si quid in eis forte remansisset, pro Dei amore dari præciperet, stipendiis referta inveniebantur Nec illud reticendum æstimo, quod famuli suæ domus sub autumnali tempore, dum quadam die ad seminandum agrum secum deferrent semina, contigit ex Dei providentia, ut agrum ipsum uberrimis redundantem segetibus invenirent. Quanta igitur dilectione serviendum est illi, qui fideles suos in hoc seculo tali ditat honore, & in futuro perenni sublimat jocunditate.

[11] [S. Guido patriam repetit, ubi paulo post cælesti lumine circumdatus Sancte moritur,] Venerabilis Guido considerans præcepta viri Domini non postposuit, sed, sicut ei promiserat, repatriare cœpit. Priusquam autem ad locum divinitus sibi prævisum perveniret, multas sustinuit tribulationes, videlicet famem, sitim, algoris inediam: firmiter namque in corde suo locaverat, quod non essent condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelatur in fidelibus Domini, & quod, nisi qui legitime certaret, * coronaretur in cœlestibus. Tandem cum summo labore & fluxu sanguinis pæne defectus, ad villam Anderlecht pervenit, ubi hospitio cujusdam pauperis receptus, multa de itineris sui eventu aperuit, dicens, quod dominus Wonedulphus beatam cœlo reddiderit animam, & quanta in die sepulturæ ejus contigerint miracula, indicavit. Cumque sermo ad decaniæ ipsius vice-fungentem perveniret, sine mora cum quibusdam clericis domum adiit, & postquam omnia diligenter inquisivit & annulum aureum beati Wonedulphi recognovit, gratias Deo agens cum lacrymis, ipsum Dei hominem beatum Guidonem secum ad hospitium abduxit, & cum omni diligentia usque obitus sui diem custodivit. Sed Dominus nolens eum diutius hujus seculi ærumnis fatigari, in prima nocte Dominica ante sui corporis dissolutionem, omnibus, qui aderant, cernentibus, lumen cœlitus missum super Dei Servum in specie columbæ descendit, cujus splendore tota domus illuminabatur. Quod cum aliquantulum circa eum moraretur, audita est vox, quæ dicebat: Dilectus noster ad percipiendam jocunditatis æternæ coronam veniat, quia fidem servavit. Mox qui in domo erant accurrentes, Dei Famulum, quasi angelicis manibus præparatum, a seculo migrasse invenerunt x. Cujus sacrum corpus canonici illius loci ad ecclesiam deferentes, terræ commiserunt, ubi usque in hodiernum diem per eum plurima fiunt miracula, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Anderlechtum dicto. Vide Comm. § 1.

b In Vita Sancti ex Ms. Rubeæ Vallis desumpta ita legitur: Sic se honestis moribus studuit ornare, ut penuriam divitias reputans &c.

c De electo Christi grege, quem, teste venerabili Beda, Christus ob comparationem majoris numeri reproborum, aut potius ob humilitatis devotionem pusillum vocat.

d Laca Bruxellensis territorii pagus medio ferme Mechliniam versus Bruxellis milliari dissitus. Deiparæ cultu miraculisque celeberrimus est. De ejus antiquitate vide Sanderum in Laca illustrata.

e Hinc in Lacensi ecclesia Sanctus noster cum ecclesiæ clavibus in manu depictus cernitur. Sanderus in Laca parthenia illustrata scribit, Sanctum ecclesiæ illius custodiam suscepisse circa annum 950; sed ex quo id instrumento hauserit, aut unde didicerit, non indicat; nec mihi admodum verisimile apparet propter susceptam a Sancto circa finem seculi X aut initio XI ad terram sanctam liminaque Apostolorum peregrinationem: etenim cum memoratæ ecclesiæ custodem non egerit juxta biographum, nisi postquam ad ætatem virilem pervenerat; si Sandero credimus, diuturnum hoc laboriosumque iter a Sancto institutum fuisse anno ætatis suæ ad minimum 70 dicendum erit.

f Hæc omnia usque ad num. 5 in Ms. Rubeæ Vallis non leguntur.

g Thecas, in quibus Sanctorum reliquiæ asservantur, significari existimo.

h Lege: Sancti laborem & studium testaretur.

i Lucæ 9.

k Metaphorice loquitur, & diabolum Sancti nostri virtutibus insidiantem intelligit.

l Forte per triplicis munitionis sepem ejus humilitatem, orationis studium, vitæque austeritatem, quibus se Sanctus contra dæmonis insidias armaverat, significare intendit biographus.

m Similitudo hæc ex scripturis deprompta in Ms. Rubeæ Vallis non habetur.

n Brabantiæ perampla nobilissimaque civitas quondam Brabantiæ Ducum, nunc Gubernatorum sedes.

o Belgii nostri flumen, quod in Hannonia prope Sonegias originem trahens Brabantiam ingreditur & Bruxellas pertransit.

p Contus est pertica oblonga, quæ in capite ferrum habet, & qua nautæ utuntur ad promovendas naves.

q Sequentia, quæ scriptor anonymus ex Gregorio rursus deprompsit, in Ms. Rubeæ Vallis omissa sunt.

r Anderlechtum nomine.

s Quos aut quot itineris sui comites venerabilis Wonedulphus habuerit, nullibi potui reperire.

t Venerati sunt. Hæc, nisi ab auctore ipso excogitata sint, ex eximia certe venerabilis Wonedulphi humilitate profecta sunt.

u Venerabilis hujus decani elogium ex Sanctinostri Vita depromptum fere prout hic legitur, dat Rayssius in Molani Auctario ad Natales Sanctorum Belgii 12 Septembris, eumque Sancti titulo condecorat. Wonedulphum hunc insigni fuisse virtute ornatum, & miraculis conspicuum ex iis, quæ hic de ipso narrantur, abunde liquet; sed de cultu nihil reperio. Ignoro etiam, quo nixus fundamento, natales ejus duodecimo Septembris affigat, cum & natales, & diem mortis, locumque sepulturæ Historia haud exprimat.

x Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, & Rayssius in hiero-gazophylacio aliique auctores Sanctum nostrum peste inguinaria correptum, diem suum obiisse scribunt. In Historia vitæ ex sanguinis fluxu defecisse legitur. Hoc certum videtur, Sanctum non diu post reditum in patriam superfuisse & morbo aliquo ex diuturni itineris laboribus contracto e vivis discessisse.

* vidit

* omnes

* cogebatur

* quæ

* impellero

* cœpit

* non

CAPUT II.
Irreverentia in Sanctum divinitus punita: cultus miraculorum occasione inchoatus.

[Irreverentia in Sanctum divinitus punitur.] Post multum igitur temporis a dum beati Viri corpus in tali jaceret humatum loco, a nullo ei debita exhibebatur reverentia, quia non solum aliunde advenientes, verum & habitatores loci frequenter ibant per medium sepulchri. Sed & animalia ad pastum euntia, sive inde redeuntia supra Sancti accumbebant tumulum, quorum nonnulla tamdiu, quoadusque spiritum exhalarent, a dæmone sunt vexata. Equus quidam cujusdam domini villæ valde delicate nutritus, dum quadam die adaquare duceretur, pede posteriori tumulum sancti Viri, dum reduceretur, calcavit, qui statim circumventus insania, capite super parietem conquassato, vitam finivit duriter. Qua de re ipse dominus villæ nomine Onulfus duobus suis rusticis sepem circa sepulchrum beati Viri claudere jussit: unde a quibusdam transeuntibus locus defensaretur reverentissimus. Sed, invidia dæmonis agente, qui ab hominum nunquam desistit infestatione, & quantum prævalet, non cessat nocere; lusores illi instinctu dæmonis in risum excitati, & ludentes ad alterutrum; Eia, inquiunt, Senem istum tam diu defunctum, & in cineres redactum, ne forte a nobis etiam fugiat, includamus; quasi ex eo commodum habituri postmodum. Quæ derisionis verba, postquam nefando ore protulerunt, eodem momento, viribus corporis paulatim deficientibus, & quasi jam diem totam operi inani consumpsissent, conquerentes, domum sunt reversi. Quorum itaque unus medio noctis cum magnis cruciatibus animam reddidit, alter vero quasi amens se multum discerpens, & quæ convitia in sanctum Guidonem dixerat, advenientibus confitens, sequenti die vivendi finem fecit. Horum ergo duorum interitus parvo post tempore caussa salutis multis non solum prope, verum etiam procul positis extitit, qui diversis diu erant fatigati laboribus. Fama enim volante audientes, quid duobus viris pro sua evenerat infidelitate, devota mente ac supplici voce patrocinium sancti Guidonis sibi postulant adesse, ut sicut illi de eo cachinnantes amaritudinem mortis incurrerant, sic isti de ipso præsumentes, ipsius meritis subvenientibus, ab ea, qua tenebantur, liberarentur infirmitate. Alii itaque per somnium admoniti, alii amicorum manibus, alii vehiculis adducti luminaria ad sancti sepulchrum Guidonis detulere, ibique humilibus non diu incumbentes precibus, optatam obtinuerunt sospitatem, sicque ad sua læti redierunt.

[13] Tunc pro tempore & loco religiosi ejus loci viri supra Sancti tumulum in honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ basilicam construxerunt, [Sacellum supra Sancti tumulum in honorem Deiparæ erigitur. Claudus gressum,] donec, divina juvante gratia, domum dignam aut ipsi in honorem ipsius aut sui ædificarent posteri. Interea filius cujusdam viri de proxima villa, quæ vocatur Aper b, quinquennium utroque pede erat claudus, quem pater vehiculo impositum ad beati Guidonis detulit sepulchrum. Confestim, illo ibi relicto, ipse ad orationem in medio prosternitur ecclesiæ, & humum, ubi cubabat, lacrymis & intimo cordis affectu fusis irrigans, divinam orabat clementiam, ut ad glorificandum nomen suum & laudandum Sancti sui meritum, etiam & huic suo dignaretur subvenire infirmo. Lacrymans itaque talibus irrumpebat precibus, cum repente, eo ignorante, & cor oculosque ad cœlum levante, mirabili Dei virtute, & intercessione sancti Guidonis interveniente, pedes pueri ad pristinum usum sunt restaurati. Qui oratorium clam genitore egressus, cum coævis suis cœpit per atrium ludere, & quasi nihil debilitatis umquam perpessus fuisset, ubique recto & firmo gressu ambulare. Tandem pater lacrymis perfufus ab oratione surgens, ad locum, quo filium posuerat, respecturus, quidnam ageret, rediit, & quid misericordiæ a Deo jam acceperat, ignorans, quonam devenisset valde mirabatur. Continuo foras egressus eum incolumem cum aliis circumstantibus reperit ludentem, eumque assumens multis advenientibus, quid sibi evenerat, narrans, in oratorium, quo sanitatem receperat, reduxit, multas Deo gratiarum actiones referendo. Deinde cum magna exultatione reversus, amicos convocat & vicinos, & quantum gaudium a Deo, intercedente B. Guidone, in curatione filii sui percepit, omnibus indicat. Congratulantes igitur illi singuli parant munera pro suis viribus, & sequenti die Dominica onusti ad ipsius sepulchrum veniunt, pro impensis a Deo per sua merita beneficiis, laudes voce magna decantantes.

[14] [cæcus & contractus lumen oculorum & sanitatem impetrat.] Præterea in ipsa villa Anderlecht sacerdos * quidam morabatur, cujus filius caligine oculorum perculsus, & totus diuturno contractus languore quasi semivivus per triennium jacebat in lectulo. Cujus parentes miracula, quæ per beatum Guidonem fiebant, cernentes, illum cum luminaribus ad sepulchrum beati Viri posuerunt, suppliciter misericordiam Dei implorando. Ecce; inquiunt, amantissime Dei Sancte, cum longe lateque positi munere tuorum gratulentur beneficiorum, & nos, qui tui incolæ sumus & famuli, simili modo tuum patrocinium in nostro experiamur filio, ut quanto tibi habitatione sumus viciniores, tanto tibi præ aliis de collato munere simus devotiores. Tum Dei misericordia, qui, dum vult, desiderata concedit petentibus, per interventum Servi sui, puer ille lumen oculorum & gressum recepit, & ab omni reliqua, qua tenebatur, citius convaluit ægritudine. Parentes ergo læti accurrunt, & suum filium, qui jam per triennium nusquam, nisi bajulatus aliorum manibus venire poterat, modo recto & firmo gressu ambulare, & lumen oculorum lætantur recepisse, eumque absque mora sacrarum studio tradunt litterarum, divino addicentes servitio.

[15] [Surdis auditus Sancti patrocinio redditur.] Miles etiam quidam auditum amiserat, adeo, ut si quis experientiæ caussa prope stans, eum alta voce nomine suo vocaret aut convitia ei inferret, non magis quam lapis audire valeret. Huic vero per somnium quadam nocte est visum, quasi quendam sibi assistere senem in aure ei dicentem, ut luminare ad sepulchrum sancti deferret Guidonis, ibique tam diu moraretur, quousque soporaretur. Qui a somno expergefactus, visionem illam sedula mente pertractans, tenaci commendavit memoriæ, & Dominum, ut, quod viderat, ad effectum deduceret, humiliter exorabat. Vix autem adhuc albescente polo, stratum suum relinquens, luminare, uti admonitus fuerat, sequenti nocte ad sepulchrum præfati Sancti detulit, ibique humilibus incumbens precibus divinam præstolabatur misericordiam. Circa medium vero noctis in oratione positus dulci opprimitur sopore, multusque sanguis de ipsius cœpit effluere auribus. Evigilans igitur, & quod sibi evenerat, intelligens, ne forte pavimentum, oratorii sanguine cruentaretur, foras est egressus, fraxinumque quandam c inibi stantem ventilare, & gallos propinquæ lucis nuntios clare audivit canere, sibique diu optatæ gaudia sospitatis reddita non ignorans, omnipotenti Deo immensas retulit grates. Mane autem facto, omnibus in ecclesia ad divina congregatis officia, post celebrationem Missæ homo præfatus coram omnibus prosilivit, &, facto silentio, qualiter auditum, quem per triennium amiserat, ipsa nocte a Deo per veneranda Sancti sui merita receperat, eis indicavit. Tanti igitur Sancti omnes lætantur patrocinio, ad sydera tollunt voces, Dominum, qui Sanctos suos apud homines mirificat in terris, collaudantes. Dum hæc itaque agerent, quidam adolescens, qui simili modo auditum longo tempore ex toto amiserat, advenit, cunctisque intuentibus ante Sancti sepulchrum terræ prosternitur. Vix autem unius horæ spacium transierat, & idem adolescens oratorium egressus cunctis, qui aderant, se auditum recepisse retulit, & illi audientes aliis nuntiaverunt. Iterum habitatores loci in ecclesia congregantur, omnibus aucta lætitia, quoniam idem adolescens non aliunde veniens aut ignotus, sed apud eos natus & alitus, satisque notum omnibus, quod tempore longo auditum ex toto amiserat, & modo per merita Patroni illius sospitatem fuisset adeptus, & idcirco amplius nomen Domini ab eis magnificabatur.

[16] Interea mercator quidam de villa nomine Lenneka d satis decorum habebat filium, [cœcis visus.] sed tenebris cæcitatis perculsum. Hic ergo audiens de virtutibus, quas per suum Sanctum pius operabatur Dominus, ad ejus tumulum, turba amicorum comitante, eumdem detulit puerum, ibique ipsa, qua advenerat, nocte remorari decrevit. Tum nigredo noctis abierat, & die redeunte, albescebant omnia, cum puer ad patrem: Jam pater, inquit, dilectissime, cum amicis tuis lætare, quod nostri itineris labores non incassum assumpsistis, quoniam lumen diei, quo tam longo tempore carui, per beatissima hujus Sancti merita, ad cujus tumulum consistimus & te, amantissime genitor, clare conspicio. Hoc audiens pater illius convocat amicos & sui itineris socios, puerumque, cæcitate repulsa, eis ostendit illuminatum. Tunc illi, quod eis melius visum est, & devotius, ora in laudem Dei illiusque Sancti aperuit *. Habitatores etiam loci illius, ubi, quod puero advenerat, agnoverunt, laudando mirifici nomen Domini, voces ad cœlum efferebant. Hæc dum agerentur, homo quidam senex, cujus oculi quadam infirmitate capitis caligaverant, adeo ut homines tenuissimo oculorum lumine intuens ambulantes, non aliud quam arbores esse putaret: hic inquam senex divina adductus providentia in oratorium sancti Guidonis (astantibus sibi cedentibus) eadem hora intravit. Postquam vero, quibusdam sibi narrantibus, quid præfato advenerat puero, agnovit, ad orationem humi prosternitur, eandem sibi jam quasi decrepito seni & omnibus destituto solatiis implorans gratiam concedi. Post unam ferme horam ab oratione surgens, a Domino clarum visum recepit, quod aliquis septennis seu cujuslibet ætatis puer clarius eo non videret. Qui ne accepti ingratus existeret beneficii, quoad usque vixit & corpore valuit, æstatis tempore & hiemis in Sanctorum solemnitatibus & Dominicis nocte ac die oratorium, quo sanitatem receperat, frequentabat, Missam & alia divina ibi auditurus officia. Præfati autem rustici de villa Lenneka, qui in hoc sene, & in puero, quem adduxerant, manifesta Domini viderant signa, læti ad sua remearunt, veneranda sanctissima merita Guidonis longe lateque divulgantes.

ANNOTATA.

a In altero Vitæ exemplari ab Anderlacensibus transmisso, legitur id contigisse anno 42 post Sancti obitum. Consule, si lubet, Commentarium. n. 2.

b Locum hunc nullibi reperire potui.

c Fraxinus, arbor quædam est procera ac teres, folio pinnata, & Homeri præconio celebris.

d Lenneka forte idem, quod lingua vernacula Lennick. Ligniaca duo, aliud S. Martini, aliud S. Quintini, utrumque in tractu Gaesbecano haud procul ab Anderlaco situm reperio. Sciri nequit, an, & quod hic e duobus auctor indigetet.

* al. rectius senex

* aperuerunt

CAPUT III.
Corporis e cœmeterio ad templum translatio: miracula in translatione facta: solennis elevatio.

[Veteri ecclesia ruinam minitante,] Post non multum vero temporis, muris ecclesiæ, cui oratorium sancti Guidonis inhærebat, præ longa vetustate partim ruentibus, partim ruinam minantibus, loci incolæ & clerici in unum convenere, & ut ecclesiam alteram longiorem & latiorem priore ædificarent decrevere; quoniam non solum vicini, sed & longe lateque positi diversis obsessi languoribus, & ad hujus Sancti tumulum sospitatem adepti, singuli pro sua possibilitate locum ipsum suis frequentabant beneficiis; unde omnibus nil visum melius, quam quod devotus ad sacrum altare deferebat populus, non alias, quam ad reædificationem ecclesiæ ponendum, ubi tam jucunda a Domino frequenter fiebant signa. Hoc itaque cunctis, ut fieret, placuit; sed quoniam oratorium sancti Guidonis ecclesiæ inhærens diruendum erat, cunctis incertum manebat, quidnam de sacratissimis ipsius ageretur ossibus; utrum ad præsens inde transferenda, an in eo forent loco relinquenda. Cumque hoc dubii nutarent, ad dominum Gerardum Cameraci episcopum, qui domino Lietberto beatæ memoriæ episcopo successerat, legationem mittunt, petentes, ut quid facto opus sit, eis consulat, ut, quod agere aut sapere per se non poterant, ejus licentia & prudenti consilio perficeretur.

[18] [jussu Gerardi II Sancti ossa e cæmeterio ad templum deferuntur. Beneficia a variis impetrata.] Episcopus igitur, intellecta populi ad Dominum benivolentia, initoque cum prudentibus consilio, hoc illis remandavit, quatenus ossa beatissimi Guidonis humo, ubi quiescebant, effossa, in medio ecclesiæ cum magna tumularent reverentia, quoadusque, extructo monasterio, ad locum, ubi divinitus foret dispositum, eadem sacratissima transferrentur ossa. Clerici ergo & populus, accepto sui episcopi mandato, triduanum celebrarunt jejunium, sicque ad prædicti Sancti tumulum accedentes humo illius effoderunt ossa, cum magno tremore fonte abluentes, quem reservari fecerunt, & in medio ecclesiæ in loculo decenter parato tumulaverunt. De vicinis nimirum villulis ad hanc translationem multa confluxerat turba, inter quam alii febribus, alii diversis vexati aderant languoribus, qui ipsa die de aqua, qua sacratissima ossa fuerant abluta, gustantes, statim, omni fugata infirmitate, sospitatis gaudium receperunt. Qua propter, qui aderant, Deo laudes canendo pœne totam diem peregerunt, & inde recedentes, quocumque veniebant, Domini beneficia, quæ accipere seu videre meruerant, omnibus annuntiabant.

[19] [Mulier cæca Sancti patrocinio visum obtinet.] Unde factum est, ut ad aures cujusdam mulieris de villa Brachina a, quæ lumine oculorum erat privata, fama circumquaque divulgata, eadem deferrentur gesta; quæ beatum Guidonem, ut sibi etiam dignaretur subvenire, tota cordis invocabat contentione. Interea ad suum conversa maritum, aures ejus sedulis pulsabat precibus, quatenus eam ad hujus Sancti perduceret tumulum; quoniam, ejus beatissimis intervenientibus meritis, a suo vultu tam continuæ noctis tenebras sperabat effugandas. Profecto vir illius non minus ea sitiens sospitatem, paratis suo itineri necessariis, ad villam Anderlecht pergere cœperunt. Cumque in medium vicinæ silvæ pervenissent, vir ad inscidendum virgam, quam in manu sua gestaret, secessit, uxore cum quodam puero sui itineris comite relicta sub arbore. Mulier autem, absente viro, caput in gremio suo ponens, lacrymis faciem perfundebat, patrocinium sancti Guidonis sibi adesse flebili ac supplici implorans voce. Inde, cum caput ad cœlum elevasset, statim omnem cæcitatem a suis effugatam oculis intellexit, redeuntique ad se marito, & ejus manum apprehendere volenti, ut ipsam deduceret; illa ait: Jam tuo ducatu, conjux dilectissime, non egeo; quoniam per veneranda sancti Guidonis merita, te & has circumstantes arbores, cœlique serenitatem modo clare conspicio. Illo vero non minus ea de ipsius lætus illuminatione; Vis ne, inquit, nunc domum redire, & quoniam hanc Deus nobis donavit gratiam, aliquantulum honestius cum munusculis ad ipsius Sancti oratorium venire? Cui illa: Modo, inquit, iter nostrum, sicuti disposuimus, impleamus; quoniam Deus, in cujus ditione cœli & omnia sunt posita, devota sibi corda magis, quam munera probat; & cum ipse concesserit, quantum honestius & primum potuerimus, ad ipsius Sancti oratorium redibimus. His itaque dictis, ad villam Anderlecht pervenerunt, & post preces ante Sancti tumulum devote fusas, mulier quomodo visum in via receperat, loci incolis indicavit. Ipsi vero hæc audientes, Deo, qui tam mirifice Sanctos suos apud homines in terris glorificat, laudes inde retulerunt.

[20] Jam illa prior præ longa vetustate nutans ecclesia diu erat diruta, [Cæcus alius illuminatur; sed accepti beneficii immemor, rursus cæcitate percutitur:] &, collecta multitudine artificum, aliud ædificabatur monasterium, & sicuti plerumque solet in initio rerum fieri, omnibus præ gaudio certatim laborantibus, satis fervebat opus. Ecce autem homo, qui trans fluvium, qui Tenera b vocatur, habitabat, lumine oculorum orbatus, nomine Tancradus *, cum puero, qui ejus regebat gressus, ad sepulchrum Sancti advenit, ibique vix uno commoratus die, pristinum recepit visum. Cui vero more nonnullorum militantium accidit, qui ante acta beneficia officiosissimi magis ex sperato munere, quam ex corde apparent in presentia dominorum suorum; postquam vero beneficiis & honoribus magnificati, desiderata consequuntur, minus fervidi & quasi languentes in ipsorum famulatu existunt; unde ad rationem vocati, judicio parium suorum beneficiis, quæ acceperant, privantur. Is namque adhuc cæcatus beatum Guidonem, ut suis precibus apud Dominum sibi patrocinaretur, importunis orabat vocibus; modo vero visu oculorum muneratus, non sicut alii ante eum gratias Deo reddidit: immemor enim beneficii sibi divinitus collati absque benedictione clericorum, & non petita a præfato Sancto licentia, domum rediit, parvoque tempore exempto, rursus cæcitatis invaditur tenebris.

[21] Tunc pro sua sospitate basilicas multorum Sanctorum visitat, [pœnitens visum secundo recuperat.] quibus nil misericordiæ sibi præstantibus, tandem in se rediit, & quoniam secundo sibi pœna cæcitatis evenerat, se indignum vivere asserebat. Parat denique itineri, & futuræ moræ necessaria; cum uxore sua ad sancti Guidonis sepulchrum remeat, totoque corde lacrymas fundendo, donum, quod pro sua amiserat negligentia, sibi reddi postulat. Iterum Sancti interventu a Domino exauditur, & cæcitate ab oculis ejus effugata, visum recepit, & in eadem villa multo commoratus tempore, quoadusque corpore valuit, cum aliis artificibus ad structuram monasterii est operatus.

[22] [Aqua, qua Sancti ossa fuerant abluta, milita febres auget,] Paulus beatissimus Apostolus, ad tertium usque cœlum raptus, summi Dei secretorum auditor, verborum divinornm virtutem, judiciorum & profunditatem supra humanum esse modum investigare commemorabat, dicens: O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, & investigabiles viæ ejus! Et Psalmista: Venite & videte opera Dei terribilis in consiliis supra filios hominum. Quosdam namque a Domino nullis præcedentibus meritis misericorditer vocari, & in necessitatibus suis divinum eis citissime adesse suffragium; quosdam vero suis exigentibus culpis occulto Dei judicio a sua repelli misericordia intelligens, eum terribilem in consiliis super filios hominum appellavit. Ipse etiam benignissimus Jesus, ut sacrum testatur Euangelium, homini, quem a legione dæmonum purgaverat, volenti eum sequi, non concessit, sed ut domum rediret, præcepit; alii vero in via invento, & primum redire volenti, ut patri jam defuncto sepulturam exhiberet, ut se citissime sequeretur, imperavit. Cur autem ista proposuerimus, paucis aperiamus. In villa, quæ vocatur Wambeka c, quidam miles vi febrium laborat, adeo ut jam extremum sibi adesse diem speraret. Cui siquidem multi medici plurima ad potandum seu ad comedendum, ut sanaretur, dederant, sed a nullo eorum aliquid remedii impendi sibi potuit. Cujus amici de aqua, unde sacratissima beati Guidonis ossa abluta fuerant, ut saltem per hoc sospitatem adipisceretur, illi detulerunt; & quanto amplius inde bibebat tanto acrioribus vexabatur febribus, adeo ut quibusdam sibi ad os, ut biberet, apponentibus, manu a se repelleret, & ut hunc pestiferum haustum longe a se auferrent, magnis clamaret vocibus d. Ceterum cur hoc, quod sospitatem aliis præbuerat multis, isti non profuerit, Dei solius judicio relinquimus, qui, ut fidelissimo suo Moysi ore suo est locutus, miseretur, cui misertus fuerit, ut & in sequentibus patebit.

[23] [mulierem hydropicam sanat:] In ipsa autem eadem villa quædam mulier, cujus venter hydropico intumuerat morbo, manebat, quæ de salutifera aqua militi allata sibi dari postulavit. Quam ergo sibi transmissam ut bibit, continuo uti aliquis pannus manibus scinderetur, sic ejus venter interius sonuit, & aqua multa de ea per secessum effluente, intra paucos dies convaluit. Quod amici & cohabitatores ejus cernentes, prout poterant, singuli parant munera & hanc secum habentes mulierem ad sancti Guidonis sepulchrum voces hymnidicas ad cœlum dantes veniunt, & de infirmitate militis, qui divino non meruit curari judicio, & quomodo mulier a supradicta ægritudine haustu aquæ fuerit liberata, hominibus loci indicaverunt.

[24] [aliam calculi doloribus liberat.] Præterea mulier quædam in villa ipsa Anderlecht degens saxum patiebatur, quæ pœne omnem suam in medicos erogaverat substantiam, ut eorum arte & peritia a tali liberaretur infirmitate. Cumque omnia sua fere expendisset, & nulla sibi medela profecisset, in tantum ejus jam increverat morbus, ut nusquam nisi aliorum manibus ducta ire valeret. Tandem, consulentibus amicis, de aqua supradicta bibit, & vix spatio unius horæ transacto, saxum ab ea exivit. Quod in manu tollens, & ad monasterium libero gressu accurrens, cunctis, qui aderant, ostendit, ut hoc intra se antea habens, quid doloris continue fuisset perpessa, agnoscerent, nunc vero a tanto liberata malo, quanto merito exultaret gaudio; nec solum de sua, verum etiam de filii gaudebat sospitate, qui longo tempore febribus inremedicabiliter vexatus, de ipsa aqua, quam mater biberat, ea ignorante, bibit, statimque omnis febris cum suo frigore & calore ab eo aufugit.

[25] Præterea nobilis quædam matrona de castello nomine Erpe e, [Filius moribundus sanitati restituitur.] cui nomen Ermentrudis, eo tempore in Anderlecht morabatur, cujus filius adhuc septennis, morbo invalescente, per triduum semivivus jacens eo usque pervenerat, ut jam in eo nil aliud, quam tenuissimus videretur inesse flatus. Cumque omnes ad ea, quæ funeri erant necessaria, intenderent, mater illius, quæ beati Guidonis virtutes & merita semper in ore habebat, seque & sua omnia ei attentius commendabat, spem non modicam recuperandi filium habens, eum ad hujus Sancti, de quo loquimur, fecit ferre sepulchrum, cujus adeo omnia membra laxis pendebant nervis, ut omnino mortuus putaretur. Post unam ferme horam domum reportatus oculos aperuit, cunctisque præ gaudio flentibus, cibum sumpsit, & infra dies duos ab infirmitate, qua tenebatur, ex toto convaluit. Cujus ergo genitrix tam de hac virtute sancti Guidonis, quam de restituta filio sanitate immenso repleta gaudio, convocatis ad se suis servis, ait: Ecce filium meum nudius-tertius morientem, si ullus medicorum aut aliquis hominum, uti nunc cernitur, nobis reddidisset sanum, nonne illius me amodo ancillam promitterem & dimidium bonorum meorum offerrem? Quia vero nunc illum sanum aspicimus, & si homini mortali promittere aut dare multa habebamus, dignum est, ut huic amantissimo Sancto, & Patrono nostro ad Dei honorem, & animarum nostrarum salutem aliquid de nostro impendamus, & ipse filius meus, quamdiu vixerit, ei capitalem censum singulis annis, ut servus domino fideliter persolvat. Hæc dicens, fibulam auream in testimonium virtutis & ob æternam sui memoriam ad sepulchrum ejus tradidit, ac deinceps in omni necessitate sua eum sibi defensorem & protectorem invocabat.

[26] Duarum adolescentularum in prædicta villa Erpe morantium manus ad omne officium inutiles paralysis reddiderat, [Paralysis, nuncupato voto, curatur.] quæ multorum Sanctorum visitaverant basilicas, ut sanitatem assequerentur. Cumque nihil proficerent, non quia Sanctorum meritis eis reddi non posset sanitas, sed ad glorificanda sancti Guidonis merita, earum adhuc differebatur curatio, a vicinis consultum est illis, ut ipsi Sancto voverent, quod, si sua intercessione cis restituerentur manus, quidquid primo labore manuum adipiscerentur, ad ejus tumulum fideliter deferrent. Tum sanitas illarum prosecuta est votum, paucisque transactis diebus, omnis dolor & infirmitas ab earum discessit manibus, & sicuti voverant, quidquid opere quotidiano acquirere potuerunt, ad tumulum beati Guidonis detulerunt.

[27] Quodam itaque tempore dum duo captivi in ipso ecclesiæ atrio, [Duo captivi vinculis liberantur.] ubi corpus quiescebat venerabile, jacerent in quadam arca inclusi, quæ erat funibus firmis circumligata, sub cujusdam noctis silentio narrantes invicem de virtutibus sancti Guidonis, nomen ejus invocare cœperunt, & statim per Dei potentiam, funibus ruptis, & compedibus fractis, arcam egressi, quantocius ecclesiam ingrediuntur, Deo & sancto Guidoni immensas referentes gratias.

[28] [Solemnis sacrorum ossium elevatio: captus pedibus gressu donatur.] Transacto autem multo tempore, dum beati Viri corpus elevationis honore esset glorificandum, ex vicinis regionibus multa confluxit turba fidelium, inter quos quidam infirmus vehiculo adductus, qui nec gressus habere, nec etiam multo tempore super pedes stare valebat, ante sepulchrum venerabile ab amicis reponitur, qui sequenti die, dum sacri corporis reliquiæ elevatæ extra ecclesiam pro devotione populi efferrentur, ex toto convaluit, ita ut feretrum gaudens cum aliis referret ad ecclesiam.

[29] [Sancti patrocinium commendat auctor.] Hæc ad declaranda ejus merita audientibus, ne forte fastidium generent, sufficiant, quo quisque hæc legens vel audiens agnoscat, quanta in cœlo eum Dominus cumulaverit gloria, quem apud homines in terris tam crebris & laudandis glorificavit signis; cujus patrocinio & intercessione quicumque in fide nihil hæsitans se commendaverit, ab omni liberabitur periculo. Ipse autem beatissimus Guido pro stabilitate sanctæ Ecclesiæ, & pro statu imperii Romani, & pro omni populo Christiano Dominum supplicare non desinat, ut divina adjuti gratia post hujus vitæ decursum, ad cœlestem patriam pervenire valeamus; præstante Domino Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

Facta est elevatio sancti Guidonis in Nativitate sancti Joannis Baptistæ ab Odardo episcopo f anno millesimo centesimo duodecimo Incarnationis Dominicæ g, epacta nona, concurrenti primo bissextili anno.

ANNOTATA.

a Locum non invenio.

b Flumen Belgii, quod in Hannonia oritur, & prope Teneramundam in Scaldim se exonerat.

c Wambeka, pagus duobus circiter milliaribus ab Anderlaco dissitus.

d De illo milite nihil in Sancti Vita ex Ms.Rubeæ Vallis desumpta legitur, in qua tamen cetera omnia beneficia Sancti meritis obtenta memorantur. Forte illud prætermisit auctor, quia ad Sancti gloriam non conducere existimabat.

e Pagus haud procul Lovanio dissitus.

f De hoc Odardo, qui & Odo, & Odoardus dicitur, Beatique titulo decoratur, vide Galliam Christianam Dionysii Sammarthani tom. 3 pag. 25. Cameracensis ecclesiæ episcopus consecratus est anno 1105. Obiit 13 Junii 1113.

g Ex hoc solennis sacrorum ossium elevationis a biographo designato anno, Sanctum diu ante annum 1112 e vivis discessisse conficitur. Vide Comm. prævium § 2.

* al. Tancardus, Tancredus


September IV: 13. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 12. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 12. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.